De Arte Chemica Eiusque Cultoribus. Epistolae Tres. Artem qui Medicam didicit: qui Chemica tractat: Si bonus est, omni fraude carere solet. Budissinae Excusum Typis Nicolai Zipseri. Anno. ci. ci. Cuii. Grauissima hoc tempore bella geruntur, non tantum a Ducibus & militibus, armis & gladiis: sed etiam a uiris doctis, lingua & scriptis. Nam Theologi, Iurisconsulti & Medici, uariis in locis, inter se digladiantur. Bellorum autem quae a uiris doctis geruntur, uel ambitionem, uel inscitiam & imperitiam caussam esse arbitror. Relictis autem Theologorum & Iuris consultorum rixis Ecclesiam & forum turbantibus & ad me nihil pertinentibus: Medicorum solummodo mentionem faciam. Horum aliqui Galeni doctrinam sequentes, Chemicis, ( qui & Hermetici dici uolunt, ) bellum inferunt, atque artem Chemicam uanam, inutilem & perniciosam uociferantur: Chemici contra, artem suam iocundissimam, utilissimam & Medicis omnino necessariam esse probare conantur. Etsi autem nostrum non sit, tantas componere lites: Attamen non alienum ab arte mea esse iudico, si, quid ego de Chemia eiusque cultoribus sentio, in medium proferam, & ueritatis patrocinium suscipiam: atque hoc bellum facile posse extingui, si fraudibus & nugis ab utraque arte & parte remotis, rem ipsam sedulo perpendamus, ostendam. In quem finem cum amico ueteri & docto per literas sum collocutus, quas uiris doctis offero, non aliam ob caussam, quam quod utramque artem, per se, iucundissimam, utilissimam, & humano generi omnino necessariam esse iudicem: Et ut ambitioni & imperitiae quorundam Medicorum & Chemicorum, in uidia & auaritia laborantium, obsistam. Si quid durius a me dictum uidetur, id non de uiris doctis & bonis, quos omni laude dignos esse iudico, sed de nugatoribus & fraudulentis impostoribus, quos detestor, dici, omnes uiri boni & candoris amantes intelligunt. Uale Seniori, Doctori Medico in Republica Sprottauiensi, S. Ex literis tuis, ante hoc tempus ad medatis, clarissime & doctissime uir, amice scharissime, intellexi, te iam senile aetate arste Chemica delectari, quam in iuuenili sis aaspernatus. Qua in re imitaris Philosophum affirmantem, licet unum pedem haperet in sepulcro: se tamen adhuc fore cupidum discendi. Ego quid de hac arte eiusque cultoribus sentio, breuiter exponam. Cum ante annos triginta sex, Argentorati Philosophiae & Medicae arti operam darem; cum D. Michaele Toxite, Chimicae artis perito, familiariter sum conuersatus Deinde etiam ad D. Adamum a Bodenstein, quem Basileae in hac arte excellere fama erat, me contuli, ut si quid egregii haberent ( ualde enim in ea aetate eram curiosus & discendi a uidus ) expiscarer. Sed utrumque multum pecuniae decoxisse & parum hac arte praestitisse, intellexi. Raro etiam ad curandos aegros uocabantur. Progressutemporis etiam in aliorum quorundam Chemicorum amicitiam, utpote Ioannis Montani Sirigensis & Leonardi Turneisseri ( qui tunc temporis non tam cruditione & morborum curatione. quam diligenti Physicarum rerum indagatione & medicamentorum quorundam Chimicorum laboriosa praeparatione, celebres habebantur ) me insinuaui, Et libros etiam uel potius aenigmata Hermeticorum diligenter perlegi. In primis uero Geberi, Reimundi Lullii. Arnoldi de uilla noua, Rosarium, Turbam Philosophorum. Isaci Hollandi, Bernhardi Comitis, Paracelsi, Collectanea Lacinii, etc. Nec pauca in Galliae & Germaniae diuersis locis, a peritis artificibus, non sine labore & sumptibus collegi & descripsi. Ex quibus cum propter nimiam obscuritatem parum didicissem; etiam recentiorum scripta per uolui, & hodierno quoque die, libros Andernaci, Quercetani. F. Basili Ualentini. Gastonis Clauei: Penotti: Heinrici Cunradi: Libauii & aliorum, non oscitanter lego disputationibus Erasti, Auberti, Moresini, Guiberti & aliorum contra Chimicos, non neglectis. Si quaeris quid utilitatis ex horum lectione ad me redierit? sic habeto; Artem Chimicam a tot ueteribus & doctissimis uiris nobis commendatam, per se, nec uanam nec contemnendam, sed iucundissimam & utilissimam esse statuo. Per eam enim multa mira, iocunda & utilia, laborem non fugientibus, manifestantur. Qui uero hanc artem exercent, id plerumque duplici fine faciunt; nimirum ut uel imperfecta metalla in argentum uel aurum transmutent: uel ex metallis mineralibus & uegetabilibus singulari artificio, ui ignis, praestantissima medicamenta, ad curandos tam internos quam externos humani corporis morbos, conficiant. Quidam utrumque finem sibi habent propositum. Inter illos qui metalla tranimutare conantur paucissimi sunt, qui id quod uerbis promittunt, re ipsa praestare possini. Plurimi uero impostores uersutissimi, aliis diuitias & aureos montes policentur, cum ipsi pleruumque sint pauperrimi. Metamorphosin metallorum non esse impossibilem, certa experimenta testantur. Quis enim negat, ex ferro posse fieri cuprum: ex Mercurio argentum & aurum; cum id a peritis artificibus, sine dolo & fraude soepius sit demonstratum? Et ego hisce meis oculis uidi quendam Mercurium in Argentum transmutantem, quam uis sine magno lucro. Et quanquam id rationibus Philosophicis repugnare uideatur: tamen ubi rerum testimonia ad sunt, quid opus est uerbis & subtilibus atque inanibus disputationibus? Rerum enim ex perientia potior est omni sophistica doctrina. Quis Aristotelicis rationibus probabit, ex cinere & arena posse fieri uitrum adeo pellucidum Auerroes inquit: In Alchimia multa fiunt, quae fieri posse non uidentur. Ideoque Alchimia & Magica ars a nomine scientiae excluduntur, quoniam in his plurima sunt, in quibus argumentatio deficit, ut scribit Galeottus Martius libro de doctrina promiscua, capite 27. Nullum est dubium, quosdam artifices particulares habere tincturas, quibus uiliora quadam metalla in praestantiora possint mutare. Et si inter multos qui hanc artem profitentur, paucissimi sint, qui semper optatum finem assequantur, ni si singulari De Ibeneficio adiuti. Posse autem Chemicos talem lapidem Philosophorum praeparare, quo omnia alia metallo in purum aurum subito conuertantur, & omnes etiam gra uissimi morbi curentur: non facile adducor ut credam, nisi uideam. Nemo enim unquam in aulis Caesarum Regum aut Principum uisus est, qui talem lapidem confecerit, quo imperfecta metalla in aurum mutarit & omnes morbos gra uissimos curarit. Quod enim de Paracelso, Bernhardo Comite, Arnoldo de uilla noua & aliis dicitur, incertum est, & ob id probatione opus habet. Paracelsum nec Caesari, nec Principibus, nec tibi, nec amicis multum auri fecisse, ex relicto a se Testamento certum est. Bernhardus, se totam suam ditionem decoxisse, ipse fatetur. Sed praeparato lapide Philosophico, candem redemisse & gra uissimos morbos curasse, non legitur. Idem de aliis iudico. Et odi sapientes qui nec sibi nec aliis sapiunt aut prosunt. Ideoque Lapis ille Philosophorum a quodam describitur, quod sit Spes longa, de pauperatio dulcis, & Lepus quem nemo possit capere. Mirandum igitur, quosdam Magnates, amore auri, adeo digmentari, ut saepe etiam in doctissimis & imperitissimis nebulonibus, hanc artem profitentibus, non modo fidem habeant, sed & cum magno suarum facultatum dispendio, omnia illis liberalissime suppeditent, donec ipsi ad extremam inopiam redigantur. Tales profecto inanem spem praesenti pecunia emunt, & uigilantes sibi magnas diuitias somniant. Noui ego Barones & Nobiles praediuites, qui fraude Chemicorum impostorum, omnibus bonis sunt exuti, & nihilominus tamen ( quae madmodum illi qui rei metallicae operam dant & fodinas colunt ) ab inani spe non potuerunt abduci. Nec minus miror, quorundam impostorum tantam esse temeritatem & audaciam, ut principibus uiris, etiam cum praesentissimo uitae periculo ( alii enim uirgis ceduntur: alii capite plectuntur: alii suspenduntur: alii perpetuis carceribus detinentur & uariis modis excruciantur ) ea policentur, quae ipsi nec probarunt unquam, nec praestare possunt. Sed tales ego a Dae mone aliquo Chemico aut metallico diementari & excaecari facile credo. Nunc de iis, qui Medicamentis arte Chemica praeparandis, sunt occupati, scribam Horum aliqui sunt uiri docti, fundamentis Philosophiae Platonicae & Aristotelicae, & artis medicae ab Hippocrate & Galeno traditae, probe instructi, atque ad hoc munus a Deo, & Magistratu legitime uerati. sedulo operam dantes, ut Medicamentis conuenientibus aegros cito, tuto & iocunde curent. Fatendum est, artes non simul esse inuentas & absolutas Magna igitur laude digni sunt, qui artem medicam a ueteribus traditam, nouis & utilibus suis inuentis magis magisque illustriorem reddunt & arte Chemica talia Medicamenta parant, quae sine nausea ab aegris, magno fructu, assumi possunt. Qualia hoc tempore in officinis optime constitutis multa habentur; Et quibus ego etiam, data occasione, libenter utor. Chemica enim medicamenta, si a perito artifice, ut decet, recte conficiantur, & a uiro docto methodice adhibeantur, in gra uissimis morbis, mira saepe praestant, & ob id laude sua non carent. Et profecto nimis sibi placent, & ualde sunt morosi, qui spretis Medicamentis Chemicis, a se neque uisis neque adhibitis, Galeni tantum uestigiis insistendum esse uolunt. Qua si mille quingentis annis, extincto Galeno, omnis humani ingenii uigor, ita sic debilitatus ut nihil praeclarius & utilius potuerit in uestigare atque in uenire: cum manifestum sit, nostri seculi ingenia, ueterum nequaquam esse hebetiora, sed multa praeclara & utilia, ueteribus plane ignota, eruisse, & magna cum laude in lucem protulisse. Sed inter doctos, qui ea conficere norunt, quidam sunt in uidi, quidam uero admodum auari. Illi si quid praeclari in uenerunt, id sibi reseruant, uel suis tantum aegris exhibent, nec cum aliis communicant, immemores mandati Christi iubentis, ut proximum diligamus sicut nos metipsos, eumque quantum possumus siue praesens siue absens sit, iuuemus. Interea tamen ut laudem aucupentur, publicis scriptis sua illa arcana magnopere praedicant atque laudibus in coelum extollunt & lectoribus hoc modo fumum uendunt, atque seipsos suspectos reddunt. Auari autem, non minus quam illi, suorum medicamentorum praeparationem alios non docent; sed tamen magno & iniquo precio, ( licet id quod policentur minime praestare possint ) uendere non recusant. Atque ita non tam uitae proximi quam marsupio suo consulunt. Saepe etiam medicamenta uulgaria & officinis nostris usitata, aliis nominibus appellant, & multo auro, non sine fraude, aliis obtrudunt. Ueteres Medici, quam uis Ethnici, suorum Medicamentorum praestantissimorum, ut pote Theriacae, Mithridatii & aliorum descriptionem & compositionem aliis non in uiderunt, sed cum posteris candide communicarunt. Quanto magis hominem Christianum decet, dona sibi a Deo data in proximi sui salutem impendere, & suis medicamentis non tantum aegros praesentes sed & absentes iuuare, & non tam lucrum quam aegrotantium salutem spectare? Sed de hisce plus satis. Sunt etiam ex duobus obliquis compositi ( loquor de Chemicis nugatoribus ) qui non tam auaricia commoti quam ambitione & oinaurig adducti ( omnibus enim praeferri uolunt ) sanis & aegris persuadere conantur, se singularia artana & astralia quadam Medicamenta habere, quibus morbos eliam desperalios & mediris Galenicis omnino incurabiles facile & sine omni difficultate ( quasi hoc potius in sua quam in Dei manu sit ) curare, & uitam ad extremam senectutem ( ad quam ipsi tamen raro perueniunt ) prolongare possint. De quibus suo more, magno fastu, certo fatuitatis indicio, egregie nugantur. Sed cum ad rem uentum est, nihil est. Aut enim nulla uulgaribus praestantiora habent: aut necessitate urgente, neglectis suis mysteriis, iis medicamentis quae in officinis habentur, utuntur. Et si res illis feliciter succedit, id Chemicis suis medicamentis, uulgaribus scilicet additis, nugaciter ad scribunt, ut hac ratione plures aegros alliciant, & multum pecuniae lucrentur. Et hic etiam est singularis quidam modus ( ut Iurisconsulii loquuntur ) acquirendi, sed medicis doctis & pis minime usitatus. Quid autem dicam de illis, qui fingunt & scriptis publicis proclamant, se panaceam in uenisse, ad depellendos omnes morbos idoneam & probatam? Sunt nugatores impudentes, circulatorum more laudem & pecuniam aucupantes. Euentus enim, illorum policitis, minime respondet: Quis unquam audiuit talem Medicum fuisse in mundo, qui uno aliquo Medicamento omnes morbos curasset? Si Arnoldus de uilla noua, & Paracelsus, lapidem illum Philosophorum ( ut fertur ) habuerunt, quo omnes morbos curare potuerunt: cur quaeso tot medicamentorum formulas scriptis suis inseruerunt? Quod enim potest fieri per pauciora, non debet fieri per plura. Nugae igitur sunt uitis doctis indignae, uno aliquo Medicamento, omnes morbos curari posse. Nisi fortassis per Pharmacon Uenenum intelligar, quo simul cum morbis etiam uita tollatur? B Denique Denique sunt etiam indoctissimi & ineptissimi blaterones ad nullam rem, quam ad opera Chemica & Medica minus apti, qui si modo aquas & olea quaedam per destillationem possunt elicere, se non tantum praestantes Chemicos, sed & excellentes esse Medicos fingunt & mentiuntur ( cum in nullo mendacio, teste Plinio, maius sit periculum ) atque in has praeclarissimas artes, sine omni necessaria doctrina, illotis manibus irruentes, Medicamentis suis destillatis, omnibus morbis se mederi posse, non modo uulgo, sed etiam hominibus non uulgaribus persuadent. Soepe etiam sua garrulitate efficiunt, ut uiris doctis & in arte Medica probe exercitatis praeferantur; & suis nugis plus pecuniae, quam uiri docti sua arte lucrantur. Hi per mortes hominum experimenta facientes, iudice Galeno, in hoc tantum a latronibus differunt, quod isti in siluis, illi in urbibus & pagis homines iugulent. Longe aliud est posse Medicamenta quaedam praeparare: aliud uero morbos curare: illud ad Pharmacopei aut Chemici periti: hoc ad Medici officium pertinet. Quamuis non nego, Medicos simul posse esse Chemicos, & contra. Si modo utramque artem & necessaria ad eas pertinentia diligenter didicerunt, & longo usu exercuerunt. Neque enim Medici & Chemici una nocte, ut fungi, nascuntur. Sed hae artes magno studio, longo tempore, multo labore & frequenti usu atque exercitatione acquiruntur. Medicamenta etiam tam ab imperitis Chemicis praeparata, quam ab indoctis Medicis exhibita, raro fine magno uitae periculo assumuntur. Sunt enim ueluti cultellus acutus in manu pueri. Ne quis autem horum impostorum errores, quos in praeparandis aut exhibendis Medicamentis ad mittunt, deprehendat, singulari studio quibus medicamentis urantur & quomodo, aut ex qua materia ea confecerint, praetextu suorum arcanorum occultant. Atque hac fraudulenta & perniciosa calliditate, non modo suam inscitiam & temeritatem tegunt: sed etiam in aegrotorum uitam & facultates sine metu grassantur. Nibilominus tamen ad tales plerumque fit magnus concursus, ueluti ad agyrtas mendaciis in locis publicis inter se certantes. Mundus enim uult decipi, & plerumque ex uno atque altero, secundo uel aduerso, imo etiam fortuito casu de Medici eruditione iudicat, nec quanta doctrina & eaxperientia opus sit ei, qui docti Medici nomen tueri uult, intelligit. De omnibus hisce nugatoribus & impostoribus hinc inde uagantibus, & iam Chemicam quam Medicam artem de formantibus & pecuniam undique aucupantibus, Doctissimus Fuchsius ita scribit: Cum uiri docti, multis in locis, non in magno sint precio: fit, ut hi qui gartiendo, iactando, policendo, nugando, mentiendo adulandoque plurimum possunt, omnium iam sint doctissimi & gratissimi, etc. Haec ego uir doctissime potissimum ad te scribo cum, ut quid ego ( Medicis Galenicis cum Chemicis bellum gerentibus ) de arte Chemica eiusque cultoribus tam bonis quam malis, sentio tibi significem; tum ut ad literas tuas respondeam, & tarditatem uerbositate compensem: denique ut ueterem nostram amicitiam hoc literararum colloquio renouem. Tu ut uicissim data occasione scribas: definitionem lapidis Philosophorum ( si habes ) ad me mittas, & si quid arcani arte Chemica eruisti, mecum communices, oro. Uale, Deo te tuosque protegente. Budissina 27. Iulii, Anno 1606. Ioannes Francus D. Reipub: Budissinensis Medico. S. Hactus tandem γραμματοφίρον idoneum, uir doctissime, amicorum ueterrime & suauissime, ad binas tuas literas, eodem argumento scriptas, respondere perplacuit. Ut autem breuibus me expediam uerbis: in μετα¬ μορφώσει metallorum tibi prorsus assentior. Quicquid enim garriant quidam Peripatetici & ogganniant: refutat eos ipsa experientia: cui contradicere sophisticum esse ex Galeno didicimus. An autem possit confici eiusmodi lapis Philosophorum, quo omnia alia metalla in aurum subito conuertantur: & morbi etiam incurabiles persanentur: ego affirmare non possum; neque etiam affirmantibus fidem habere. Scotum illum Basileae, de quo antealtibi scripsi, lapidem talem, hoc est, rubentem puluisculum habuisse, cuius grano dimidio yiiis plumbi, intra horae quadrantem, in purum putum aurum transmutauerit, Zuuingerus ad me scripsit, Non autem fuisse animam ( ut uocant ) auri: quae ex auro aqua artifice extracta, atque argento purissimo liquesacto reddita, illud in aurum conuertit, certum est: cum non argentum sed plumbum, & quidem tanta quantitate mutauerit. Animam uoco sulphur auri quod norunt artifices separare a Mercurio illius: sed sine lucro. Ex libi auri uix ei sulphuris seu tincturae elicitur. Quod remanet est Luna quidem purissima, quam Mercurium Philosophorum uocant. Haec autem duo sulphur & Mercurius Philosophorum quidam ulterius elaborata & exaltata coniungunt, & lapidem illum suum conficiunt, perficiendis metallis & sanandis fere omnis generis morbis idoneum, & c. Sed longe diuinior & sublimior est lapis Philosophorum: qui haud dubio ueteribus fuit cognitus: a plurimis quaesitus: a paucissimis inuentus. Neque enim tot myriades librorum a ueteribus scriptorum extarent de hoc arcano: nisi subesset ueritas. Forsan etiam Urim & Thumim summi Sacerdotis Israelitici nihil aliud fuit, quam lapis ille arcanus & mirificus, Christum repraesentans. Quod autem plus nimio posteritas huic lapidi tribuat, cum nimirum in ictu oculi, cuncta metalla in aurum mutare: & morbos omnes perfecte & radicitus tollere, nihil noui est. Galenistae nostri idem faciunt suis compositis Medicinis, Theriacae, Mithridatio & aliis: Paracelsistae suis quintis essentiis, oleo Uitrioli, floribus & oleo Antimonii, in coelum usque ea extollendo & celebrando: quae tamen exhibita nil tale praestant. Maximam & singularem uim inesse in lapide illo curando Gallicum morbum, lepram, hydropisin, Phthisin, quor, Comitialem & similes facile credo: cum ex auro uitae, ex Mercurio uulgi, ex sulphure quaedam conficiantur remedia, non modo a Paracelsi sectatoribus, sed etiam agalenicis hodie approbata. Quod denique inueheris acerbe in illos Medicos, qui arcana sua summis laboribus acquisita uel inuenta, non illico publici iuris esse uolunt: nimium religiosus es. Fecerunt & faciunt hoc summi Medici, Itali, Galli, Germani: ut liberis suis thesaurum quendam relinquant: de quo tamen ipso proximo aliquid comunicare possent. Fontes tui deriuentur foras, & tu dominus illorum maneto. Nolite sanctum dare canibus: Nec uniones porcis obiicite. Quid? quod Salomon ipse sapientissimus, librum Medicum a se conscriptum, e manibus populi penitus sustulerit, cum uideret populum potius ad librum quam ad Deum confugere in morbis? Quare uiolari Charitatem proximi minime puto, si quis quaedam egregia sibi & suis reseruet, cum paucis uero bonis, non superbis, non alios ridentibus communicet. Tempore Eliae multae erant uiduae in Israel, sed apud nullam diuertit Elias, nisi apud Sareptanam. Et Bulcholcero nostro in ore hoc erat: Wan muß dad Helfruglein nicht gar¬ außgiessen. Bene & feliciter Uale. Sprottauiae die aequinoctii uerni, Anno 1607. Ioannes Weidnerus Senior, D. D. Ioanni Weidnero Seniori tauiensi: S. Redditae mihi sunt literae tuae, doctissime & amicissime Weidnere, quibus ad meas breuiter respondes, & metamorphosin metallorum non esse impossibilem mecum approbas. Metalla non differere specie, sed tantum raritate, densuate & colore, quae cum sint accidentia separabilia, non uariare species Chemici affirmant. Et quaemadmodum homo aeger, adhibitis idoneis Medicamentis, per solum alterationis motum, absque corruptione & generatione, sanitatem recuperat. ita & imperfecta metalla, conuenientibus, tincturis quasi Medicamentis suis, sanari & perfici docent. Scotum illum, cuius mentionem facis, non modo Chemicum sed & praestigiatorem fuisse fama est. Qua arte igitur ex plumbo aurum fecerit, ignoro. Mercurium quo plumbum abundat, in Solem posse mutari, credo; sed de scorius plumbi ualde dubito. Noui quendam singulari quadam Stibii praeparatione argentum in aurum mutasse. Sed ego in hac arte ( qua quidem delector ) non sum exercitatus, nec tempus nec locum Chemica tractandi habeo idoneum. Equidem non de conficiendo auro; ( quam artem malo discere quam docere & aliorum periculo sapere ) sed de praeparandis optimis medicamentis ad de pellendos morbos idoneis solicitus sum. Lapidem Philosophorum seu tincturam & Medicinam illam uniuersalem, nunquam uidi, nec a praestantissimis nostri seculi Chemicis, se uidisse, audiui. Quam uis nugatores quidam spretis & prae secontempiis aliis doctissimis uiris, de hoc lapide, sibi nec cognito nec uiso, saepe sua uissime fabulentur, sibique huiusmodi nugis mirifice placeant. Mrim ad Thumim summisacerdotis Israelitici, quid fuerit, ignoratur. Non autem fuisse aliquid humana industria factum sed bamco credibile est. Pyrotechniam quidem fuisse patribus ueteris testamenti non ignotam, multis. scripturae locis probari potest. Legisti Exodi capite 32. u. 29. Moysen uitulum aureum Israelitarum, igni combussisse, atque in puluerem redactum aquae inspersisse, & Israelitis ad bibendum dedisse. Quomodo hoc aurum potabile Moyses praeparauerit, pauci Chemici intelligunt. Ueterum scriptis de Lapide Philosophorum, eiusque admirandis Uirtutibus, fidem non derogo, ( quam uis scio eos de equo Troiano & aliis rebus multa scripsisse uix credibilia: ) sed cum Comico dico: fac promissa appareant. Imo manus nostrae sunt oculatae, credunt quod uident. Si inter omnes huius nostri seculi Chemicos, uel unus tantum fuisset aut esset, qui confecto lapide Philosophico, tanquam Medicina uniuersali plurimos laetales morbos curasset, facilius ea quae scribuntur & dicuntur de hoc lapide crederem Qui a Fiorauanto describitur Lapis Philosophicus, non est is, de quo ueteres loquuntur. Et nisi maiori diligentia corrigeretur, ego profecto eo uti nollem propter Spiritus aquae fortis perniciosos non ablatui, cumque ad authorem suum relego. Morbos quos tu recenses non minus ab aliis doctis Medicis, quam a Chemicis fuisse curatos, multis exemplis constat. Galenicos, non minus de suis Medicamentis quam Chimicos nonnunquam hyperbolice loqui, ex Myrepso & aliis apparet. Laudat uenales qui uult extrudere merces. Quod putas me acerbius in eos inuehi, qui sua arcana, magnis laboribus & sumptibus a se inuenta non cum omnibus communicant. Uelim te scire, me non expetere, ut si quis aliquid praeclari in uenit, id cum omnibus, etiam ingratis irrisoribus, gratis & sine precio communicet: sed eos potissimum reprehendere, qui publicis, scriptis aut se squipedalibus uerbis, sua mysteria & arcana medicamenta, iactant, & nescio de quibus Sigillis, & Characteribus multis infirmitatibus profuturis, fabulantur: cum tamen nulla remedia uulgaribus praestantiora habeant, & lectoribus atque auditoribus hoc modo fumum uendunt. Iudico etiam non leuiter peccare eos, qui cum praestanti aliquo medicamento a se inuento, ( si id in lucem darent, ) multos fortassis iuuare possent, id uel sibi iantum reseruant, uel neglectis pauperibus, diuitibus magno precio uendunt. Optarem igitur, tales aut omnino tacere, aut fideliter docere, aut cum aliis multis, iusto precio, sua inuenta communicare. Panaceae scilicet illius inuentor, medicamentum illud omnibus uendens, recte fecisset, si modo praeparationem non occultasset, & tot uirtutes, quas non habuit, ei ad scripsisset, atque hac fraude ementes pecunia emunxisset. Omne bonum est communicatiuum sui, inquit Philosophus. Et Deus ipse tam malis quam bonis, dona sua largitur, quem imitari debemus. Si quis publito scripto policeretur se sanguine Phoeniq cis auis, omnes morbos curaturum: quid quaeso utilitatis ad ferret legentibus & aegrotantibus, cum sanguis ille haberi non possit? Idem faciunt quidam Chemici, arcana sua publice celebrantes & domi occultantes, aut non habentes. Dulcia soepe sibi uigilantes somnia fingunt. Deum dona sua uarie distribuere, non ut abscondantur sed ut in communem hominum usum, etiam sine spe lucri, conferantur, certum est. Non accenditur lucerna, inquit Christus, ut ponatur subter modium, sed in candelabrum, ut splendeat omnibus qui in domo sunt. Imo qui sua, aliorum candelam accendit, ignem suum non diminuit. Et sic fontes nostri deriuantur foras, nos autem domini illorum manemus. Nec sanctum datur canibus, quod datur sanguine Christi redemptis, qui profecto cum canibus & porcis non sunt conferendi. Qui Medicamentis a se inuentis, multos alios possunt iuuare, idque facere nolunt: similes sunt Sacerdoti & Leuitae, qui, relicto a latronibus sauciato & semimortuo, praeterierunt: cum potius beneficum Samaritanum, suis Medicamentis uulneratum curantem, imitari debebant. Quid Itali, Galli, & Germani quidam faciantsusque deque fero. Noui quosdam, reseruatis sibi nucleis, nobis cortices, scriptis & disputationibus suis in utilibus, uendere & obtrudere. Sed an recte faciant quaero? Salomonem librum suum medicum, non inuidia aut auaritia commotum, e uulgi manibus eripuisse: sed aegros prius ad Deum, deinde ad Medicorum opem confugere uoluisse. Et Eliam apud uiduam ipsius auxilio maxime opus habentem diuertisse, dubium non est. Nostri uero Bucholceri de parsimonia dictum, huc non pertinet. Sed de his alias plura. Uale uir doctissime & amicissime. Budissina 26. Martii, Anno 1607. Ioannes Francus D. Budissinae Excusum Typis Nicolai Zipseri. Anno A Nato Christo Iesu re Demptore nostro.