Uan Helmont, Toparchae in Royenborch, Pellines, etc. Opuscula Medica Inaudita. I. De Lithiasi. Ii. De Febribus. Iii. De Humoribus Galeni. Iu. De Peste. Colonia Agrippinae. Apud Iodocum Kalcouen, I. B. Helmontii Opera Contra Galenistas, Carmen Nob. & Ampliss. Domini Iani Walhornii D. Maiestatis suae Consiliarii. Claude Scholas, Galene, tuas, satis occisorum est, Ohe iam satis est: plena sepulchra sonant? Namque cruor Clysterque tibi sunt pharmaca: saepe Das nihil: In Critico spes tibi sola die. Interea in tactu uenae, linguaeque perustae, Totus, & urina, stercoribusque stupes. Non Aegrum iuuat hoc: illi Medicina paranda. Nil opus est morbi testibus: at Medico. Attamen expectus pretium post funera magnum: Sic canis aegrotum spectat, amatque pecus. Unus Apollinea potis est Helmontius arte, Quos alter morti liquerat, eripere! De causis, modo fiendi, contentis, radice, & resolutione Lithiasis. Itemque De sensu, sensatione, dolore, insensilitate, stupore, motu, immobilitate. Prout De morbis huius classis, Lepra, Caduco, Apoplexia, Paralysi, Spasmo, Comate, etc. Noua & paradoxa hactenus omnia. Tractatus tam Physico, & Medico, quam Spagyro utilis: miseris autem utilissimus. Autore Ioan. Baptista uan Helmont, Bruxellense. Coloniae Agrippinae, Apud Iodocum Kalcouen, uerborum artis. I. Liquor Altahest Paracelsi, omne corpus uisibile, resoluit in primam sui materiam, seruata seminum potestate. De hoc aiunt Chymici: Uulgus cremat per ignem, nos per aquam. 2. Archeus Paracelsi, est aura uitalis, seminum, & uitae directrix, & το ενορμον Hippocratis. 3. Blas, Etymi defectu uoco, uim motus, tam alteratiui, quam localis. 4. Duelech Paracelsi, nomen proprium calculi humani. Calculus namque, est metaphora. 5. Gas, est spiritus non coagulabilis, qualis e fermentante uino, itemque ruber ille, qui chrysulca operante, eructatur, etc. 6. Magnale, est theca in aere, creatura, inter corpus, & non corpus, media. 7. Magnum oportet. Est tribulus & spina terrae, in uita media hominis: de quo in singulari tractatu. 8. Leffas Paracelsi, est succus terrae, recens in radicem, tanquam culinam uegetabilis, tractus. 9. Zenexton Paracelsi, Amuletum contra pestem. 10. Puluis Uigonis, notus tonsoribus. 11. Elementum ignis Ueneris, oleum e sulfure cupri. 12. Aqua chrysulca, & regis, est aqua fortis, & haec eadem maritata cum subquadruplo salis armoniaci. 13. Aurum horizontale, est aurum in pondere, at nondum sat fuluum. 14. Diaceltatesson Paracelsi, est argentum uiuum uulgi, coagulatum in Altahest, & tinctum cum aqua ouorum. Fitque arcanum corallinum, de essentia, & conditione aureitatis, quia est etiam horizontale. 15. Relolleum Paracelsi, est qualitas, non habens in se ens seminale, uti sunt qualitates elementales, item color, & signatura rerum simplicium. Reliqua autem uocabula minus usualia, uel sunt Medica, uel saltem in Autoris praesenti Textu descripta, ac elucidata, adeoque lectori obuia. Domino Casparo Uldarico, Sacr. Rom. Imp. Baroni de Hoensbroeck, Teutonici ord. Commendatori in Gemert, Bonarum artium fautori, Amico atque Patrono suo singulari. Meministi, quod, Illustris Dominus, D. Wernerus Spies de Bullesheim, R. Teuton. ordinis, Bailliuae Confluenendcorea tiae Commendator Prouincialis, ac domus Pitzenburgi Mechliniae Commendator, Dominus in Elsen, & Herrn Mulheim, etc. pridem Auunculus tuus, amicorum meorum fauentissimus, triduo ante mortem, mihi lecticam suam mitteret, quia atroci Tertiana decumberet; cumque aduenissem, me adhuc capite salutaret, & amplexum utraque ulna minaretur: eundem uoluerim statim succurrere, eo quod pulsus intermittens festinari iuberet: sed suos, distulisse pollicitam opem, in pomeridiem, ut Medentes adessent. qui dum exposuissent suam operam, quodque 13. iam diebus, secuissent uenam bis, totiesque purgassent, aluissent autem iusculis, ac sero lactis: confectionibus demum Alckermes, & Hyacinthorum corroborassent: ideoque eadem orbita procedendum, nisi quod demum crura, atque brachia, Cantharidibus ulceranda essent. Meautem respondisse: Cernitis uiri amici, quantum spei ist haec remedia, dederint, auxerint, reliquerint. Quare si pergatis eadem uia; dies crastina, horrores, & agonem mortis, pro Tragoediae Epilogo dabit. Quaeso, dentur mihi saltem horae 5. & adhuc hodie apparebit, an uir ille Illustris, me sui amicissimum, frustra accersiri, hesterna die iusserit. Consensere facile, praeter unum Fonsecam, forte quia Lusitanus esset, qui remedia chymica spreuit, quatenus ignea, oleumque igni affunderent. Adeoque unius uoto, eques ille, necem subiit. Nam et si astarent sacerdotes amici, etiam nobiles domestici: Plus tamen sperabant ex solitis & plurium uotis: quam nondum cognitis medelis. A bonis itaque desiderari coepit: quia aberas, dum haec contingerent. Etenim ut iusta parit indignatio uersum: Ita ab ignaris concitatus, decreui, libellum inauditae doctrinae de febribus edere. Et oportuine Card. Ferdinandus, Regis nostri frater, a suis Archiatris Lusitanis, immodica cruoris exhaustione, atque immodesta refrigeratione, extinguitur. Id autem sic futurum, Carmelitae confessario suo, praedixeram scriptis. Deinceps autem a nece, id controuerso iure disputatum. Certamen uicit Fortunatus Uopiscus Plempius, Batauus apprime doctus, ac Professor Louanii. Ego autem carmen libro meo praefixi, quo constaret, non tam malitia: quam brutalis medentum illorum, atque impunis stupiditas. Addidi eapropter, neminem unquam a febri, Galeni stylo immunem factum, ut neque grauius alias aegrotantem, euadere: nisi quem robur naturae, tempestiuius e manibus illorum eriperet. Eo quod in Scholis, hactenus tam febres essentialiter, quam earumdem remedia nescirentur. Edidi ergo librum, qui istud solidaret: at tot undique mendis conspersum, quod erubuerim pro meo illum agnoscere. Ac utut talis: tamen ob rei nouitatem, mox ab ortu, desiderari coepit: quia defecerat. Ostendo namque febrim ignorari, nesciri remedia: itemque quaternarium humorum, esse aniles nugas, quibus creduli mortales coemiteria saginant adhuc hodie. Itaque esto Problema: Nimirum ipse uel in eo, erraui penitus: uel non quidem ego: at Humoriste errarunt. Totaque Schola Humoristica pessum iuit: quia modo iacet Cardo, cui innituntur medendi postes. Res ista cum tangat uitam, Rempub. ac plerasque familias: rogo Christianum orbem, ut ex charitate, inuigilet decisioni tam inopini, magnique momenti Problematis. Addo pariter librum, quo demonstraui causas, remedia, itemque modum fiendi calculi, ignorari constanter hucusque. Pestem quoque, Apoplexiam, Paralysin, Lepram Lethargum, Spasmum, idque genus morborum, a Scholis aeque adhuc nesciri. Conscripsi autem haec Paradoxa, in arrham polliciti maioris Tomi, quo Initia physica, atque noua medendi axiomata, pandam pro bono publico. Scilicet ut discant, ac resipiscant Scholae. Discant quidem, non a me; ( qui omnem alioqui gloriolam spreui semper ) sed a Datore omnis boni. Conatus autem sum, acceptum talentum, in proximi utilitatem sic manifestare, ut posthac, quilibet sanae mentis, uelit nolit, fateri debeat, ipsasmet tenebras, e Scholis Gentilium, Ueritatem proscripsisse hactenus. Cumque meos labores toti mundo loqui optem: idcirco eosdem Tibi dicare decreui in pignus amicitiae: quod Musarum Patronus, & Pyrotechniae fautor esses. Non enim libros meos Principibus Uiris unquam dicaui, ut gesta illorum, atque aporum imagines, ac stemmata referrem. Nolim equidem uideri, assentando corrumpere uoluisse illorum integritatem. Scio quoque, tibi non minus, quam mihi displicere quidquid adulatorum est. Denique nec offero scripta mea, ut tua sub authoritate, muniantur. Absit & ista stupiditas, quae nesciat, ipsos Reges esse impares ad eiusmodi tutamen. nec quicquam subsistere, quod a Deo patrocinium non est nactum. Do ergo, Uir Illustris, dicoque tibi, hosce labores meos, nudo titulo, ut me amare pergas tui amantissimum Qui Deum rogat, Ut te in ualetudine protegat! Tu interim fruere, gaude & uale, ut optat tuus I. Baptista uan Helmont. Pacem, Gaudium, Scientiam Optat Philosophus per Ignem, Ioannes Baptista Uan Helmont. Bruxellensis. Toparcha In Royenborch, Pellines, etc. Nuper emisi doctrinam nouam de febribus. In qua ostendi febrim, in essentia, radice, proprietatibus, atque remedio, esse Scholis incognitam. Res ista, Medentes diuersimode affecit, ac potissimum anxit, discere recusantes. Qui namque sibi sat sapere persuadent, dixerunt: " Ergone Academiae hanc impune sustinebunt calumniam? totque uirorum praeclara ingenia, & nos ipsi, fuimus stipites? Solusne Helmont, ad mensam Solis accumbit, ut ex epulis istis, Adeptum Medendi, sibi arrogare ausit? " Intentionem ast meam quamuis pauperrime comitetur mea ignorantia, huiusque confessio, non deleat ignorantiae labem: ueniam tamen meretur integritas, atque sinceritas intentionis meae. Siquidem, in Medendo, cuiusque ueritas, ab opere, quod post se relinquit, aestimanda uenit. Nec enim calumniae censeri debent, si errores antecedentium detegantur, suppressis eorum nominibus. Tractatur per me res humana, publica, solo charitatis ergo. Si dixero itaque, quod adhuc primus eorum, qui ab Ethnicis, medendi fundamenta petunt, desideretur, qui nedum febrium; Philiatro Lectori. sed & quorumcunque morborum radicem, agnouerit, ac iusta remedia; idque demonstra uero: culpa careo, nec iniurius uidebor. Sin minus, ignorantiae mea miserti, quaeso, me instruant: prout ego reor, me sola generis humani commiseratione motum, ne quisquam posthac suam fidat uitam infidis auxiliatoribus, qui neminem a morbo, ex certa scientia immunem fecere hactenus; sed, quotquot euaserunt, conualuisse, solius Dei munificentia, ac naturae sua bonitate. Hoc est namque illud paradoxum, quod me demonstraturum, polliceor, & staturum promissis. Dixeram autem, praefato de febribus libro, me, calculo etiam suum tractatum debere: quia Lithiasis, monstro similis, ideoque singulari stabulo segreganda. Etenim reliqui morbi, nusquam, nisi penes nos, nascuntur: solus autem calculus, etiam in matula concrescit. Lapidescit quidem, tanquam productum naturae uniuersalis, sed, in quantum modificatae, crescit: utque fiat calculus, non autem petra; requirit materiam ab homine dispositam. Hoc ergo limite, uidebunt Academiae, se ne extimis quidem oris, Lithiasis causas attigisse: quique se inscitiae febrium, culpatos dolent, agnoscent, se calamitatis suae, plures habere socios. Nunquam enim uolui omnibus ante me, iniuriosus esse: sufflcitque, me protestatum, carere animo iniuriandi. Absit enim, quod nesciam, rem ignotam, in usus proximi demonstratam, carere calumnia: dum praesertim Medentis inscitia, se habet per modum criminis, pellemque pro pelle, quandoque daturus sit homo. Non secus atque Praetor, aliquem criminis accusans, excusatur a calumnia. Dolui semper magnopere, in sola Medendi religione, tam surdis, pigris, atque friuolis principiis subscriptum: in cateris uero professionibus, tam ingeniose elaboratum. Enim uero quid subtilitatis, non est machinatum, circa quinque uoces, Porphyrii, quas praedicabilia nominant? quasque uersutios non mouerunt, circae res uanas? garritus, inquam, sermocinalis industriae testes? Raymundus tamen, his non contentus, alias nouem uoces in uenit uniuersalissimas: ac dein hiscealias 28. minus uniuersales: atque demum tandem 72. alius uniuersales subdidit, quibus res qualibet, deciessepties millies, quadringenties, quadragies sex uicibus, describi, praedicari, atque distingui possit. Inutilis ille garritus, scientiarum immensae siliquae, sine nucleo. Certe humana ubique ingenia, absque calcaribus, ultro, in sub: ilitates prona, si inanes illarum fines. In rebus autem, uitam, & sanitatem spectantibus, continuo stertuerunt ueterno. Ius quoque, ita subtilitatibus incumbit, circa placitorum explicationes, ut acumina, quibus humanum ingenium, tam mirifica admiratione rapitur, seseque propria intuetur oblectatione, ut singulari praerogatiua, uocentur Iuris subtilitates. Sermocinalibus hae quidem minus uanae: utpote, quod ad acquirendum defendendumque Ius, sunt comparatae. In Theologicis uero, quid non augustum, per quaestionum acribologias, sperant cathedrae? Utinam his cunctis careat humana necessitas. Meum atque tuum, cuique absque fuco cedat: fides etiam ( ut in Mahumetismo ) staret citra disceptationem. Cedat quaeque subtilitas; cuius in die nouissimo, non habebitur ratio: Rediret sic enim Apostolica sinceritas; Sic accepi, sicque tradidi uobis. Saltem mitius iudicium subituri, qui in uita, ab eiusmodi subtilitatibus, fuerunt alienissimi. Ast in re medica, ( proh dolor! ) ubi indagatio, est maxime necessaria, utilis, & ob charitatem, commendata, omnia propemodum mansere intacta: quia utrobique supina igna uia, ad subscribendum ignorantum auitis stoliditatibus, prona; damnosior quoque inter eos, Philiatro Lectori. qui per plateas uagantur, deque domo in domum transcurrunt, ut sanitatem uenalem prostibulent, & ignotum sibi morbum fugent. Non enim semel, obiter apud Academias dubitatum est hactenus, super theorematum fide, a Gentilibus traditorum: quae alias uel sola facilitate, futilitatem uelant, primoque intuitu, sui suspicionem excitare deberent: quoniam in rebus humanis, nil durius, pudore, stupiditate, nil mendacio, atque fraude plenius, crudelitate item atque credulitate nil admirabilius, per tot iam susceptum secula, quam professio, quae indies per mortes hominum, sub concentrica subscriptione, ad uota Gentilium, experimenta facit. Fatentur enim id mecum nationes, absque Medico uiuentes, quantam uitam ducant. Fatentur id, inquam, & emunctiores Medici. Etenim non ita pridem interrogatus a me uir pius, ac modestus, Medicus autem celeberrimus, Doctor Ioannes uander Weghen, cur, ( siquidem Louanii habitabat, haberetque in aula amicos, atque dynastas quos curaret, essetque Cathedrae aptissimus ) lectionem aliquam non appeteret: respondit ingenue, non esse licitum, aliud doctrinae genus, adolescentia praelibare, praeter Galenum; adeoque ( inquit ) scienter damnarem animam meam, sciens meliora, atque docens peiora. Ergo, quod ego me scire detego, sciunt, at non audent, alii. Bone Iesu, quousque durabit Medentum torpor? tantaque truculentia contra opus manuum tuarum? Permitte, permitte, o infinita Bonitas, ut agnoscat genus mortalium, quod daemonium Moloch, nullis in uideat subtilitatibus, quam quae circa charitatem uentilantur, quaque uitam tuae imaginis spectant, & conseruant. Initio enim dolui, tam immensam credulitatem principiorum, tantamque mortalium ignauiam, circa res tanti momenti; huiusque rei, creuit indies miseratio mecum. Hinc tanphiliatro Lectori. dem, lucem tantillam nactus, cum ingenti dolore cognoui, Scholarum errores, per me, elucescere debere. Enim uero in limine, id uisum fuit mihi, indomitae arrogantiae plenum, quod omnium minimus, omnibus ante me, Philosophicae Ueritatis ignorantiam inurerem: mihi autem soli, Adeptum Medendi, tribuerem. Rogaui ideo saepe Dominum ut a me istud talentum suum repeteret, penitusque auferre dignaretur, atque alteri digniori tribueret. Sciebam namque, quod, qui bene latuerat, bene uixisset, saltem moraliter, & hoc ulceroso seculo praesertim. Restiti itaque, ac dilataui dudum, hanc principiorum Medendi ignorantiam, suo mundo proponere, donec iam senex, ultima cogente necessitate, mortisque in agone constitutus, pollicitus sum Domino, me suum talentum, candide propalaturum: ne frustra scilicet in mundum uenisse, atque inutilis hinc discessisse, quandoque in stricto Dei iudicio, censear. Etenim per uisionem somnialem intellexi, quod plus formidarem oblocutiones, quam Dei indignationem. Callidam esse naturam, quamdiu praetexeret superbiam, in pure obsequendo Deo, ob fallaces respectus humanos. Arrogantiam item meam non cernerem, sitam potius in timore, minus generose effecturum me, quod requirebatur contra uiros iudiciosos, a tot seculis in me insurrecturos, quam in pure parendo Ueritatis Datori gloriosissimo. Imo, nec commiserarer proximi, talentumque humi tegerem, retrospiciens ad incerta, de me, mundi arbitria. Fores Medicinae, a tot iam seculis seratos, claustraque, atque obices, rubigine obductos, scirem quidem, at pandere dubitarem: quasi lanitoris munus, praesumerem mere meum, nec aliunde datum. Resolui itaque mecum, agerem, quae charitas, agenda suasit, non arrogantia: sciens, quod non iniurius, qui bonum publicum intuetur, quanquam uerecundum iis, qui Philiatro Lectori. temere Gentilium nugis subscripsere, in damnum generis humani. Tandem itaque inter pudorem, & rei magnitudinis terrorem, medius constiti, multotiesque calamum reposui. Iterumque serio rogaui Dominum, dignaretur alium me digniorem, deligere. Quapropter merito indignatus Dominus, hunc malum, atque inutilem seruum, permisit cribrari a Sathana. Nam Ordo, cuius zenith, est domus Potestatum, & Nadir, cateri Ordines, me cepit gratis persequi, indignis technis. Cognoui statim, quod manus Domini, tetigisset me. Ideoque in plena persecutionum tempestate, uolumen conscripsi; Cuius titulus, " Ortus Medicinae. Id est, initia Physica inaudita " In quo detexi errores Scholarum, medendo solitos. Noua, anquam, morborum principia, ut & hactenus inaudita theoremata dedi, ac demonstraui; ut relictis Gentilium uanitatibus, Academiae deinceps assuescant Ueritati. Inde enim in ueni in anima, sabbatismum, qualem nunquam in meis prosperitatibus; adeo ut suspicionis plenus dolerem, quod tantae procellae quietem animae, aut corporis somnum nequicquam turbarent. In quo non sat laudare possum, Deus, protector meus largitatis tuae abundantiam, quae non permisit animam meam, uel tantillum excidere, sub tantis undique angustiis, e plena pacis fruitione: formidans hoc unicum, ne inutilis seruus, sepelirer cum tantillo talento. Quisquis ergo, zelum meum interpretaris superbam iactantiam, per me licet, modo teapsum non laeseris. Gaudebo namque reportare omnem confusionem pro bono proximi, & posterorum, fruarque optatu meo, siue interim ausus mihi in temeritatem cesserit, siue non. Irrorabit namque Deus sator, quae uoluit crescitura. Enimuero libro de febribus, narra ui poenitentiae mea exordia, qua literque a Galeno, & Auicenna desciuerim, ob deprehensas nimirum, columnarum Medendi falsitates. Unde deinceps, creuit in me adhuc Iuuene, singularis fiducia, qua me lubens omnium iniuriosis censuris, propter proximum exposui: sensimque dierum currente numero, Dominus, candorem zeli mei aspexit, & me, iam uirum, permisit uidere, arumnarum & ruinae plenum esse, quicquid in Scholis Medicis docetur, & fore posteris ludibrium. Bone Iesu! quantum tunc expaui clementiae tua magnitudinem, quae paruulis reuelat, uiris alioqui religiosissimis & ingeniosissimis negata a tot seculis. Porro, quantum uis inde certior factus, quod accepti Ueritatis talenti, manifestatio mihi incumberet: attamen est natura in ueniendis excusationibus fucilis, fallitque se, & suas tristitias, per rationis pedissequae, adminicula. Mox ideo ( uah pudet me meae inconstantiae ) susceptum onus, meis iterum excussi humeris, & dixi; Quis sum ego, Domine? deficiunt enim mihi solidiora, quae in locum deprimendorum, surrogarem. Quae enim, ante credebam mihi imperata, suspicabar iterum, astu Satanae suggesta: eo quod deficiebant arcana remedia; diplomata nimirum, siue signa meae missionis. Quapropter in iuuentute, dudum mihi persuaseram, ipsam Medendi artem, nil esse praeter meram imposturam, ab otiosulis excogitatam Graecis, in pernitiem Romanorum domitorum primitus extructam, deinceps in hominum calamitates confirmatam; cui humana credulitas, ob conceptam spem, facile subscripsisset, sicque sibi authoritatem peperisset ista religio Medicae; quia plerumque nimis facile credimus, quae nimis auide optamus. Sciebam quidem ex tum, Medicinam Academiarum, esse rem nihili. Quorsum praebebant mihi suffragia, cum morbi incurabiles, tum insuper experimentorum uanitas: ac tandem, suppetiae affluebant undecunque, quia Medentes, passim ludibrio expositos uiderem. Tum huic meo errori astipulabatur ipsa Philosophia, adolescentiae praelecta. Nimirum quod Logica, Physica, & Metaphysica Scholarum, non sint illa Philosophia, propter quam, Pythagoras paucos duntaxat, melioris succi discipulos, instruendos assumsit olim, sibi, plurium annorum silentio, sccretoque sacramento, de uinctos, se neminem unquam, quicquam illorum, quae ibi audierant, declaraturos. Suspicabar enim, potius ibidem Pyrotechniae tradita praeludia, quam scientiae illius, quam Galenus, hellenico multiloquio pandit. Siquidem & dudum ante Pythagoram, quisque consueuerat per Hieroglyphica, in templis fideliter adnotare, quaecunque suis profuerant. Id namque tanta necessitas, tamque intestina colamitas, conuicerant, ut absque inuidia, sic posteris traderentur. Cum igitur ars Medendi, apud me, in uilipendium rueret, incidi in textum sacrum, saepius lectum, nunquam tamen intellectum. Uidelicet, quod Altissimus, creasset Medicum, eumque honorari mandasset, propter sui necessitatem. In quo statim deprehendi: I. Quod ille, qui omnia creauit, se tamen singulariter glorietur Medici Creatorem. 2. Quod propter sui gloriam, bonitatis emanationem, ad infirmorum necessitates, subuentionem, & auxilia, adeoque per Medicum, Altissimus placari uelit, restituendo ablatam sanitatem. 3. Quod is, cui debetur omnis honos, & gloria, praeceperit, solos parentes, & a se creatos Medicos, honorari: quasi Medicus, aliquid patrizantis haberet. 4. Dein, in mea uirilitate, non parum, diu noctuque anxius, inquisiui, quisnam ille felix esset, quem Altissimus, ab aeterno destinauit, elegit, & creauit in Medicum, atque hinc quoque honorari praecepit? An forte esset is ille, qui, per lectis Institutionibus, & aliquot classicis authoribus, emensusque in Academia solidum triennium, tandem per disputationes, & examina, a Professoribus, candidatus emitteretur, tam seculari, quam ecclesiastico iure admissus? Num uero ille, qui eodem iam Medici titulo, consenuisset sub lege aliona, plenus interim annorum, experimentorum, & nummorum? Tum statim respexi, quod infirmus egeret Medico, quem Altissimus creauit, plenis instructo numeris: quodque sanus, non indigeret Medico astante, qui culinae praeesset, numeraret buccellas, & diaetae regulas praescriberet. ( Plura de honore Medicis debito, posthac inuenies sub historia Duelech. ) Consideraui ex altera parte: Quod unguentarius, conficeret pigmenta suauitatis: nec consumarentur opera eius: nec esset medicamentum exterminii in terris. Quod sonat, uerum Medicum, omnes morbos aequa falce demetere, nec esse morbos penes ipsum, incurabiles. Insigne sane discrimen inter Medicum, quem creauit Altissimus, & illum, quem crearunt Academiae, per doctrinam Gentilium. Actutum mihi se obtulit, immensus incurabilium catalogus: quasi probis, nil esset solicitus Altissimus; aut tales aegri, non essent morbidi. Utpote, pro quorum necessitate, nec Medicum, nec Medicinam, in Academiis creasset. Siquidem isti, ne dum huiusmodi, infirmos, coniiciunt in desperationem: uerum etiam, quotquot sponte non silent morbi, desperatis adnumerant: Imo quartanam, quaque in annos, radices stabiles seruant, spontaneoque plerumque naturae tadio terminantur, reputant incurabiles. Ac nisi morbi reliqui, ultimo ad metam decurrant, omnes profecto, ex aequo adderentur incurabilibus. Plerique namque, dentis dolorem auferre nesciunt, nisi per euulsionem eius. Sic fortassis, idem in ueteri Cephalalgia, capitis ablationem, pro sanitate, imperarent, si sospes uita perstaret. Post insignes ergo, aliquot annorum labores, me piguit, quod nihil aliud scirem, aut didicissem quam quod nihili. Nam tametsi crederem Medicum, a Deo creatum, prout & medicamina simplicia: totus tamen hasi, in cognitione illius Medici, rerumque sibi subseruientium. Optabam enim multoties, Ab utinam talis Medici tandem aliquando fiam discipulus. Interim cognoui clare, Artem Medendi, tam Gracis, quam Arabibus excultam, quamque Iudai mentiuntur sibi a suis Rabbinis, sub Kabala, per manus traditam, longissime distare ab ea, quam Sacer textus depingit. Tandem itaque in animum induxi. Medendi scientiam a medio, intentione, & fine, habere initium bonum: " Esse nimirum donum bonum, descendens a Patre luminum ": quodque hoc, ideo nunquam descendisset, pridem in Ethnicos, & Iudeos, utcunque nostra credulitate inflatos; utpote quos Dominus, non creauit Medicos, nec in nostri necessitatem; ut neque honorandos, sed serio uitandos, praecepit. Non est enim Medicus a Deo creatus, defectuosus, lucro deditus, hostisque Christianorum: sed charitatis plenus. Hanc namque illius doni boni raritatem, primum nota ui ex Dioscoride. Quo a diebus Platonis, ( quibus uixit ) historias herbarum quidem descripsit; In hunc attamen diem, uix illi aliquid est additum, detractum autem plurimum. Adeoque bis mille, & tercentum annis, uix aliquid luminis, in rem Herbariam, superne illuxit, licet maxime obuiam, atque necessariam. Quapropter, in alios, cognitionum abstrusiorum ordines, fobrie satis, supernum istud lumen, delapsum, confeci. Minime tamen in Gentiles, Atheos, perfidosque Iudeos, extra Ueritatem, & charitatem seclusos, ac ob id a Deo derelictos. Et rerum natiuitates, ut sunt relegatae in temporum plenitudinem, nobis tectam, Ita ueritatis Medendi donum, non descendere nisi statuta apud Deum maturitate. Nec enim lumen gratuitum, lucebit ad lubitum nostrum. Nam qui omnia fecit ut uoluit, facit eadem quando uolet, perficitque in quibus uolucrit. Consenui enim, iam a quadraginta, & amplius, annis, in Medentum turba; tandemque senex cognoui, Theoremata Scholarum per me subuerti debere, ut quaque, uentura mox atate, cadent in rudera, quatenus ueritatis calce destituta, non cohaerent. Fuit apud me, Adepti illius doni tanta certitudo, ac ueneranda authoritas, ut sentirem, datorem, una, sui doni quoque fore interpretem, utque hactenus quodlibetcunque excluderem dubium. Estque eiusmodi cognitio, longe certior, quam quae per demonstrationem formatur. Quia non est uerbis facultas, hanc certitudinem aliis facere communem. Scio quoque, non omnes, qui Medendi initia mea sunt lecturi, aequalem inde fructum reportaturos: quippe Deus sui doni, dispensator usque mansurus est. Dixi haec, ut etiam sciatis, quod mea indignitus, donum tenebris offundet, ut capiat naturae cursum qui potest. Speraui enim, cum iam numerum, & atrocitatem morborum auxerit, in paruulos, & abiectos huius mundi, donum Medendi inspiraturum. Et, cum anteacto seculo Paracelsum, scientia analytica corporum, ac remediorum fulgore, diuitem praemiserit praecursorem, fore, ut uellet iam scientiam Adepti ( qua alter ille caruit ) superaddere. Porro, si absque scelere, lubet, placet, illius diuini decreti rationem inquirere, ob quam Adeptum Medendi, donum minus ad Christianos descenderit: reor, Scholas resistere, quatenus principiis Gentilium pertinaciter insistunt. Tum item, quia Medicina tota, in lucrum exercetur, mox a sui initio: quae sola artium, ex compassione misericorditer expendenda est; Non autem, quasi ex aerumnis misererum, hilariter, pomposeque uiuendum uel ditescendum sit. Quare lucrum, hominibus praeripuit dispositionem necessariam, falsitasque doctrinae paganicae, Adeptum medendi donum, auertit. Cuius uenatio, mihi ideo uisa est consistere, in compassione erga aegros, dediscendo falsa theoremata, & induendo profundam spiritus humilitatem. Quae, ut tum non est inflata per litteram, nec depressa per inordinationem: ita in humili intuitiua cognitione sui nihili, mens se euacuat omni scientia, per rationis inductiones introducta. Tum deinceps, tum, inquam, Altissimus, uix sinit uacuam mentem, quin foecundo sui luminis radio, eandem repleat. Offendi iam forte nonnullos, eo quod adeptum Medendi, de sursum descendere dicam: qui Medicinam addisci uolunt, per modum aliarum artium. Intellectus ( aiunt ) est potestas naturalis, qualibet autem potestas naturalis, nata est operari effectum proprium: proprius autem effectus ipsius Intellectus, est Intellectio. Ergo homo naturaliter, intelligit omnia intelligibilia, tanquam proprium Intellectus obiectum. Porro, facultas Medendi est intelligibilis, ac proinde non descendit de sursum. Respondeo: Anima, eiusque intellectus, non sunt opera immediata naturae, quippe qua oriuntur a fonte supernaturali. Adeoque, quodd sui initium, licet Intellectus sit facultas naturalis animae, non est tamen omnino inter facultates naturales computandus. De fide est, Quod Deus creauit Medicum, adeoque ars Medendi dicat aliquid supra communem regulam creatorum, sic ut eius adeptio, non contingat per modum aliarum artium. Nabuchodonosor enim ablationem, & restitutionem Intellectus, testabitur. Item, " Nolite fieri sicut equus & mulus, quibus non est Intellectus ", Quod frustra dictum esset, si Intellectus aequaliter a Natura daretur. Porro datus Intellectus ( de quo hic praedicant ) actum suum naturalem, siue intellectualem, non exercet, nisi quatenus notiones aliquas, discurrendo trahit, ab obseruationibus, quas a sensuum perceptione accepit, cum causas a priori, penitus ignoret. Ad scientiam autem medicam, requiritur quadam luminis claritus, quae superat illam cognitionem per sensus, imo & per consequentias causarum ad effectus, iuxta pututiones ( plerumque fallaces ) a ratione, sibi inductas. Nam de fide est, quod intellectus, una cum totalitate naturae humanae, atque ita deinceps, utcunque clarus, non percipit propositiones primo ueras, sensum superantes, nisi cum affluxu luminis superni. Puta, locum libri saepius lego attente; &, licet uerba intelligam, semel tantum sensum illius, insperato haurio, cum admiratione praeteritarum lectionum. Eiusmodi autem cognitionem, uoco gratiae. Sic nempe Intellectus, utcunque clarus, non semper assentitur uero, quid naturaliter nec hoc percipit. ( Hinc namque factiones in scientiis, & religione. ) Sic in dono medendi, est aliquid nobilius, & superius, quam quod e cognitione praeexistente sensuum, formatur in imaginante: Quod est uerum, solidum, bonum, superans authoritatem consequentiarum: imo quod nec proprie doceri, uel demonstrari potest. Nolim tamen intelligi, quod adeptum medendi, sit scientia infusa, qualis olim illuxit Bezeliel, & Oolias: multoque minus, qualis die Pentecostes, in Apostolos, largo imbre pluit, ut uariis confestim loquerentur idiomatibus: nec est item proinde Adeptum medendi de plane sublunaribus. Nam Sapientia aeterna, creauit singulariter Medicum suum, prae caeteris creatis: adeoque aliquid augustius requiri pro ipso uidetur, quam pro aliis professionibus; quas ideo nec mandauit honorari. Alioqui omnis quidem intellectio nostra, in natura, surgit tantum per modum discursus, obseruationis suppositi, & consecutionis, indagationisque, idque totum a posteriori. Quocirca eiusmodi omnis cognitio, stipatur incertitudine. Ergo inter ordinarium intelligendi modum, & scientias infusas primorum graduum, sunt amplitudines quadam singulari quaeque gradu distinctae in Intellectu, supernaturaliter oriundo. Quod sic probo. Omne donum bonum descendit a Patre luminum. Adeptum Medendi est donum bonum, ergo descendit a Patre luminum. Maior ast fidei. Minor uero constat, qua tenus Medicus, ut talis, est creatus a Patre luminum. Replicant per quandam similitudinem, & nil ad syllogismum, hoc modo. Difficilior est cognitio Dei, quam Medicinae. Sed Gentiles naturaliter inuenerunt, per Intellectus operationes, Deitatis existentiam. Ergo longe facilius adepti sunt naturalem scientiam Medendi. Respondeo, totum concedendo, si non adduxerint quatuor terminos. Itaque, prout per naturam nemo potest haurire lumen fidei: sed tantum umbratilem aliquam cognitionem: ita & in dono Medendi concedo, naturaliter, per obseruationes iuuantis ac nocentis acquiri cognitionem aliquam Medendi: ast sane, est ista cognitio tam umbratilis, & caeca, ut plane repugnet textui; qui frustra diceret, Deum creasse Medicum ut talem eumque honorandum, nisi aliquod lumen in hoc creato Medico elucesceret, supra uulgarem, ordinariam, atque naturalem potestatem animae intellectuolem. Tandem, quod nec Athei, nec Gentiles, ut neque Iudai, donum istud Medendi unquam receperint, non aliunde, nec longius deducendum est, quam quod de facto, morbus, remedia, horumque omnis appropriatio, adhuc hodie sint mortalibus ignota. Est namque argumentum ineluctabile: hactenus Adeptum Medendi fuit ignoratum: ergo non dedit Deus illud paganismo anteactis seculis, ut neque Scholis, cacos ductores sequentibus. Cuius correlatiuum est, quod, quicumque assentitur Scholarum paganicarum doctrinis, seclusus sit a principiis ueris Medendi. Assumtum enim, demonstrabo, Deo fauente, amplo uolumine. Mansisse nimirum ignorata principia cognitionis causarum ac radicum, in morbis, remediis, & appropriationibus. Consequentia per se clara est: nisi ostenderint, aliunde, quam a Deo, deriuari omne donum bonum. Nam pro stabilimento doni Medendi sat esse deberet, quod, licet Adeptum medendi tam prope naturam Intellectus sit, ut propter obiectorum naturalium propinquitatem, & necessitates, consuetum sit, tribui naturalibus scientiis, per simplicem Intellectum apprehensis: attamen, quatenus saltem includit dona prudentiae, consilii, etc. quae sunt charismata Spiritus Sancti, debet profecto, donum Medendi ferri, & expectari, ab initio tali, quod plane fertur supra naturae orbitam. Etenim non raro quis, mediis demersus somniis, extemplo cognitionem concipit, quam nunquam uigil erat dissecutus. " Nox nocti enim indicat scientiam ". Saepe sic quis legit locum, multoties lectum, absque fructu, unde demum uitam emendatiorem instituit. Nonne enim ista descendunt a Patre luminum? Sunt ergo eiusmodi scientiae, infusae quidem, licet non de ordine excellentiori. Sunt, inquam, talenta, super quae. Intellectus bene formatus postmodum struit doctrinas utiles. Docti enim ( ut tales ) fulgebunt ( prae indoctis ) in regno coelorum, si doctrinae ergo, anima se habilitauerint ad maiora charismata. Placuit nempe sibi Omnipotens in diuersitate mansionum chororum, claritatis, & Intellectus Angelorum, hominumque hos comitantium. In fauorem saltem Adepti medendi, facit, quod inter septem spiritus; proximos throno Dei, unius nomen est, Medicina Dei. Est enim supra Principatus, thronos, Potestates, & Dominationes. Attamen Coelites non agrotant, nec Medicina indigent. Nec est eiusmodi Medicina Dei, Methaphorice sumenda, quae callebat proprietates, etiam in felle piscis. Hoc loco autem suscepi Lithiasis ortum, quem promisi, quatenus calculus metamorphosim continet, quae nullatenus, ab humoribus ortum ducere potest, sed a mero lotii excremento. Ideoque hic tractatus, facile carere potuit tractatu, De figmento complexionum & humorum. Tractatus De Lithiasi. Petrificatio. Caput I. ( 1 ). Ante Paracelsum iam nutabant Scholae Medicae. ( 2 ). Ueterum opinio de causis petrificationis. ( 3 ). Sanior doctrina Paracelsi. ( 4 ). Fluxus seminum ad petram. ( 5 ). Dispositio mineralium a condito mundo. ( 6 ). Quae linea Trinalis. ( 7 ). Quid mons siliceus. ( 8 ). Unde petrarum diuersitas. ( 9 ). Puluis adamantis semper flauus. ( 10 ). Saxa & lapides, ut differunt. ( 11 ). Semen petrae, in quo excedit semen uegetabile. ( 12 ). Petrificatio Humana, & cur denti petra adnascatur. ( 13 ). Notabilia aliquot. ( 14 ). Insectae quaedam cur non petrescant: perfectiora autem animalia, quandoque prorsus. ( 15 ). Formam non introduci ex potentia materiae. ( 16 ). Quomodo homo petrificatur. ( 17 ). Petrae nil commune cum calculo. ( 18 ). Duelech Paracelsi. ( 19 ). Encomium Dauci, etc. ( 1 ). Emunctiores Medici exacti pridem seculi, stupuere silentes, tam infaustam, ac in obsequentem suis thesibus, doctrinam Scholarum, de Elementis, Temperamentis, & humoribus. Neque enim sibi satisfacere potuere, quaternario humorum, pro omnibus morbis. Quamobrem Paracelso longe fuit facillimum ( qui praepollenti medicaminum testimonio, totam Germaniam, in sui admirationem traxerat ) iam nutantibus persuadere figmentum sui tartari, e cibis, ac potibus, proditorie intrantem tartarum, morborum quorumcumque ueram esse causam. Quae sua putatio, fidem fecit, sicque modo radicem stabilem fixit, ut non sit fere quisquam, qui ad tartarum Paracelsi non confugiat. Debebam quidem Tartaro tractatum singularem, qui ad historiam calculi accinctus eram, nisi inter initia physica, de illo abunde scripsissem. Ideoque uolumen istud truncatum deseruissem, si inde tractatum de Tartaro, huc transtulissem. Siquidem constituta ibidem, primaeua naturae integritate, intra materiam, Archeum, & uitam, siue formam, cum seminalibus initiis, inauditis hactenus, fermentis quoque, transmutationum quarumcumque authoribus, nouiter detectis, reiectis uero elementis, qualitatibus, complexionibus, horumque pugna, lucta, contrarietatibus, & uictoria. Humorum item, & Catharrorum figmentis, extra naturam, & Medicam considerationem, relegatis: Flatibus demum, Tartaris, & tribus primis Chymicorum principiis, extra morborum palaestram praescriptis: sensim dein a theoricis, ad pathologica deflectens, naturae defectus, & alteritates explicui: atque medullitus ueram morborum causam, antehac inauditam, mundo manifestaui. Igitur Calculo, ut monstro domi nato, hunc librum, uelut ex legem, nuncupaui, desertoque nunc tartari errore, a Paracelso mutuato, ad ignotam Scholis petrificationem iam uenio. ( 2 ). Enimuero Ueteres, sua Aristoteli nomina dantes, iuxta principia huius, adhuc arbitrantur, lapides, atque mineralia uniuersa, absque discrimine, fieri ex terra potissimum, mediante calore, & frigore, opificibus externis, cum additamento tamen trium aliorum elementorum. Attamen pondus saxi, cum aquae pondus excederet: coniecere inde, terram fore omnium mineralium materiam propriam. Et quanquam haesitarent in pondere auri, scirentque tamen, ex pondere peti demonstrationem Mathematicam, quouis Syllogismo fortiorem: nec interim crederent, aurum, esse terram, neglectis sui dimensionibus, multoties seipsam penetrantem. Multoque iam magis, suis diffidebant thesibus; cum aurum, non ex sola terra, caeteris tribus ponderosiore: uerum ex leuioribus aliis, iusta, siue aequa lance, atque proportione mistis, componi statuerent. Idcirco consilii inopes, indaginem ponderis, suspenderunt ad clauum, ac posthabitis litibus, uelut sopore pressi, contenti fuerunt dixisse, metalla, uelut frigore glaciata ( eo quod ignis tortura, fluerent denuo ) exsiccatoque aquae superfluo, aere uero & igne, propemodum exclusis, mansisse quasi arefacta. Hoc, sic tulit arida Aristotelis Philosophia. Thesim autem suam probarunt, ut dixi. Nam metalla, contrario ( ut putant ) calore diffluunt. Quasi uero, glaciatum opus, non nisi follium ministerio liquesceret? uel terra, esset liquabilis per ignem, rursusque pro lubitu, terrae faciem repeteret, quoties frigus sentiret. Itane sui tam immemores Scholae, quod non ita pridem, aquae elemento ex se intense frigere dixere, & remisse madere? adeoque metalla non ex terra: sed ex aqua glaciari debere? Terram uero ex se, intense siccam esse, atque remisse frigidam? Adeoque glaciari nesciam? Adeo ut hinc sequatur: Si metalla, potissima sui parte, sint terra: nunquam fluere, aut deglaciari poterunt: cum tantum poterunt, ad summum, esse remisse frigida. Nec per intensum calorem, terra poterit unquam conuerti in aquam, aut aqueam substantiam, dum liquesceret in metallo. Siquidem dant terrae, intensam siccitatem, quae ab igne, non potest non fortificari; non autem destrui. Similiter nec possit remissum frigus praepollentis terrae, hanc, dum ui ignis, in aquam esset liquata, conuertere denuo in terram. Quia credunt remissas elementorum qualitates, non tantum actiuitatis habere, quod alterius elementi frangant intensas qualitates. Etenim eodem stupiditatis pede, quo ceperunt, pergunt dicere, saxa, atque lapides, esse terram, calore induratam, ac uelut arefactam. Quod per terram figuli probant, quae calore solo lapidescit, ut uolunt. Etenim, quia lapis non liquescit per ignem, prout alioqui metalla: ideo a negatiuo, naturam coniicientes, se nodum omnem dissoluisse sunt ratae. Atque haec crassa Minerua, unicuique suspecta esse debuisset iamdudum, si unum ueternum non dormirent omnes. Quid enim de sulfure dicent, quod igne fluit? An aqua, uel terra glaciata, sulfuri dedit initium, quia liquescit? Quidue de uitri condensatione, quod calore iterum liquatur eodem, quo fit? Quid denique de sale, quod uno caloris gradu coagulatur, & arescit, atque altero, liquatur, liquaturque rursus ab humidis? Pudet sane, in Aristotelicis nugis, qualitatumque elementariarum fabellis, diutius immorari, dum de rerum causis, atque origine, indagandum. ( 3 ). Quapropter auos primus docuit Paracelsus, omnia mineralia ( quae credidit ex quatuor elementorum congressu fieri, atque alibi, ex tribus suis tantum initiis, materialiter ) ex aqua potissimum, adeoque esse fructus elementi aquae, non secus, atque uegetabilia, esse fructus terrae. Ast ad me usque, nescitum fuit, cuncta corpora, quae mista creduntur, materialiter duntaxat ex sola aqua esse, nullo excepto. Corpus autem illorum, cogi, cuiusdam proprii, atque specifici seminis necessitate, ad fines soli Creatori cognitos a priore. Quam propositionem ex pleno probaui, in initiis Physicis. ( 4 ). Neglectum quoque fuit hactenus, quomodo haec rerum semina, sub lucem ueniant, se corporum in uolucris tegant, eademque disponant, ac qualiter ipsa semina, corporum importunitatibus, tandem necessario auscultent. Quapropter nec erit ingratum, ex doctrina, a me alibi fusius tradita, seminum progressum, fluxumque ad formam, suique maturitates in mineralibus, hoc loco succincte repetere. Enimuero si non petra, fit petra, necesse est, petrificationem, entis alicuius noui generationem, includere: omnis autem generatio, praesupponit aliquale semen, quod materiam, ad ens in potentia, disponat. Cum nihil, quod non est uitale, seipsum, ad perfectionem promouere queat. Essetque ideo stulta, ac fortuita perfectio, quae a corpore, absque ductore interno, & statuto sibi fine, procederet. Itaque si corpus distinguatur dispositiue, ab efficiente interno, profluatque in productione, ad fines sibi in natura propositos: ergo & seminis etymon, ipsi iure competit: quia ex initio prorsus incorporali procedit. Hoc autem initium ab imagine, siue iuxta Ideam, a generantis conceptu, siue cogitatione, fabricatam ( quae proinde uis imaginatiua uocatur ) in uitalibus profluere, facile mihi concedetur. Sed quod inanimata, in suis primis entibus, insita habeant dona seminalia, quae per modum recipientis, etiam analogice, quadantenus imaginationi resposdeant, docent antipathia, & inanimatarum synpathia. Oportet namque non sensitiua ( puta Magnetem ) sentire quodammodo poli situm, si ad eum, sua sponte se dirigat, non autem a polo trahatur ( prout libro de Peste, manifestis argumentis doceo ) sentire item ferrum, si polo neglecto, per electionem, ad ferrum se inclinet. Quae ne taediose, a me hic repetantur, sufficit obiter sic supposuisse. ( 5 ). Porro, seminis ist haec Idea, & entelechia entis noui, seminalis nempe causa efficiens, etiam in non sensitiuis, suo fungitur munere, non secus atque si uita, & sensu polleret. Quae Idea, auram sui Archei uestit, eiusque medio deinceps, dispositiones corporis, & organa perficit, completque tandem, quae in adumbratione seminalis suae imaginis, sunt designata, ad fines soli Deo cognitos. Atque hactenus etiam, omnis creatura originaliter a Deo dependet. Hic namque, animalibus, ac plantis, seminalem fabricandae eiusmodi Ideae, id est: multiplicandae, suscitandaeque sobolis foecunditatem, gratis indidit, uiuocis ( ` " crescite & multiplicamini " ) in seculum duratura. Quae sub Ecclesiae correctione, sic a Sacris mutuo. " Terra initio erat inanis & uacua. " Duplici nimirum inanitate, erat obsepta. Quod tamen de elemento aquae, non item dicitur. Terra namque in sui condo, nondum habebat mineralia, si uacua. Erat nempe terra, merum, putumque sabulum nondum numerosa uarietate, atque mineralium classibus distinctum. Sed " Spiritus Domini, ferebatur super abyssum aquarum. " Non quidem quod ista latio, esset inane, otium mysterio carens, aut uoluptuosum natandi solamen: Sed continebat mysterium benedictionis, per quod, aqua repleret terrae uacuitatem fructibus, una inanitate: ex altera uero parte, per uegetabilia, & animantia, terrae uacuitati satisfaceret, inanitatemque saturaret. Ergo ante natam lucem, in fluctitatione diuini Spiritus, metalla, atque mineralia uniuersa, simul incepere. Quod mihi imprimis persuadent occulta metallorum lumina, astrorum aemula, & praegressa testimonia, quae noctu in fodiniferis montibus, splendere solent. Saltem Spiritus Domini, qui repleuit orbem terrarum, iam creandi auidus, in spondo abyssi aquarum, suo uerbo sigillauit foecundam desiderii sui Ideam, quae in instanti, uniuersam terrarum, lapidum, mineralium, atque metallorum opulentam diuersitatem protulit, quibus terrae uacuitatem, multo repleuit foenore, quam scilicet non sat, animantia & plante, ut neque adequate implere poterant. ( 6 ). Stratum autem, siue solea terrae, qua haec aquarum ditissima proles, in uacuitatis impletionem est concredita, dicitur a Paracelso Linea Triualis, matrix, seminibus mineralium grauida, quibus Dominus implantauit rationes, dona, atque semina, in seculum sat futura. Ita nempe saxorum, atque mineralium semen opulentum, est aquae implantatum, ut determinationem suam, atque fermentum, in terrae matrice suscipiat. Quid autem sit terra uirgo, extra, & praeter mineralia, in Physicis demonstraui. Per Mosen autem, ditissimum huius promptuarii, thesaurique semen, ex professo neglectum uidetur: ne Israel, fontibus atque montibus, diuinas, ac immortales potestates tribuendo, iis immolaret. Caeterum fabulum, siue terra, sibi undequaque continua, suscepto semine, in colles, rupesque surrexit, saxorumque strata diuisit. Etenim ut rerum ortus, a miraculo incepit: sic modo suis secundis causis adhaeret, ut rerum inuisibiles Archei, horumque abscondita semina, testentur, saltem se ab mundo intelligibili, regi. Hinc enim aquae, desiderio seminum impraegnatae mansere, suique placiti Ideas, per aquam disposuit Omnipotens. Attamen haec aquae seminalia desideria, non fructificant, per successiuam, unius ex altero propagationem, more plantarum: sed uis seminalis, in thesauris aquae delitescens, suas de se proles, sigillatim suscitat, easque successiue perficit. Includitur nempe semen, siue Idea seminalis, atque mineralis, aquae, quam nec egreditur unquam: sed seipsum in ista materia obserat, includitque, donec tandem sub dierum maturitate, inde fiat, quod natum est ex ea fieri. Icon ergo operatiua in aquis, sensibilem mox, atque fermentaceum odorem, ex monte Siliceo suscipit. ( 7 ). Est autem mons Siliceus, solea, stratum, si ue terrae intercapedo, in qua, saxa, lapides, ac mineralia uniuersa, ortum suum ex aqua desumunt. Prout alibi, de origine fontium. Estque porro ille odor, fermentum, unde tandem, completum semen minerale profluit. Hinc quoque omnis petra. Non est autem hoc semen in mineralibus, per Metaphoram, aliquod aequiuocum, aut analogon, sub licentiosa similitudinis allusione. Nam succrescunt noui silices, ac lapides in fontibus & riuis. Quicquid autem fit, & tantisper dum fit, neque adhuc est in perfectione, intenta ab Archeo: semen in se habet, ut naturam, in suis constitutis uniuocam, intelligam. ( 8 ). Etenim aqua pure pellucida, habens in se, semen, atque fermentum lapidis, euadit cunctarum gemmarum crystallus. Sin insuper purus cuiusdam metalli, uel pyritidis color, concurrerit, gemma fit, duritiem & proprietates sui coaguli sequens. Perinde enim ut stannum ( quod pictoribus flauum colorem, quem Masticot uocant, praebet ) omne metallum ( plumbo demto ) friabile facit: sic & gemmarum durissimam, tingit. ( 9 ). Solus proin Adamas, dat pollinem flauum: aliarumque gemmarum, est albus. Sin autem aqua, non pure diaphana, se incorporat colori metallico, fit lapis opacus, Iaspis, Achates, Silex, Porphirus, Marmor: & iuxta mixti seminis exigentiam. ( 10 ). Interim saxa, facilius dissoluuntur, quam lapides, iterumque sponte, uel per artem, in aquam redeunt ( " qui conuertit rupes, in stagna aquarum ". ) Saxa autem dico, conuertibilia in calcem: pereuntque subinde sponte, in agrorum sumen, & cerealia. In lapidicinis etiam, saepe sponte, stillat sal nitrosum, perpetuo stagmate. Quod nempe saxa, redeant in primam sui materiam. Perinde ut uersa serie, petroso odore fermenti, aqua tota migrat in petram, uel saltem pro parte, qua sibi odor ille, coaluit radicitus. Idque tam inter fluendum, quam stagnandum. At nondum largitati Diuinae sat fuit, rupes ab initio, saxa, & lapides fecisse, semenque propagandae nouae sobolis contulisse: quo ex aquis, lapides, ac petrae deinceps fierent: ( 11 ). quin insuper uoluit, ut semen petrificum, in multis, excederet sua uegetabilia, hisque illa potiora se testarentur: nec enim semen, cum aqua sibi subdita, solum petrescit: quin insuper corpus sibi contiguum, odore seminis petrifici, solo attactu, petrificat. Sic namque Friderici Imperatoris chyrotheca, fuit una sui parte, petrificata, qua scilicet intra fontem, aliquantisper maduerat: altera autem medietate, sigillo munita, corium permansit. Adeo, ut nedum herbae, ligna, panes, ferrum, oua, pisces, aues, & quadrupedia, miranda metamorphosi, sint petrificata. Uerum etiam Ambrosio Pareo teste, Parisiis, foetus humanus est excisus, adultae magnitudinis, in petram uersus. Fractus est illi pedis digitus, intusque tendines, & ossium articuli apparuerunt. Itemque confracta gingiua ( erat nempe hiante, ac uelut eiulante ore ) dentem subtus ostendit, in maxillae theca. Quod mihi testatus est amicus, qui acuendis instrumentis, parando organa Mathesi dicata, solet saepe in huius foetus dorso, cotem facere. ( 12 ). Sic pariter historiae commemorant in Cryptis prope Pergamum, aliquot cadauera petrificata, illorum scilicet, quos belli pauor in abdita compulerat, fuisse inquam a superficie, in centrum usque, petrificata. Unde surgunt plura notatu digna. 1. Quod petrae, suo generentur, ac proprio semine: quodque dein etiam alio constent petrificatiuo. Id est, nedum aquam, uelut obiectum proprium, & proximum, naturaliter transmutent eiusmodi semina: sed & aliena quoque corpora, quae praefatum semen, odore tenus saltem hauserint. 2. Quodque ideo, aliena illa corpora, debeant ad minimum, synbolizare in aliquo, saltem in materia remota. Cum nil prorsus commune habeant, praeter illam materiam principiantem, quae in petris, est mera aqua. Neque enim alias, possent diuersorum elementorum fructus, toto genere ad minus, discrepantes, in unum coincidere. 3. Quod autem petrae, non componantur ex Tartaro coagulabili, tanquam materia propria, ac uicina: ( 13 ). sed ex proprio surgant semine, quod natum est, etiam ex materia, non disposita ad petram, petrificare quid libet. 4. Quod semen petrificum, unde herbae, aues, nidus, corium, etc. petrescunt: potentioris sit efficaciei, quam alioqui semina uegetabilium, praeexigentia, dispositam a generante materiam. Ideo non omnis fert omnia tellus. Semen autem petrosum, arripit quaelibet, etiam procul a se aliena. Dein, reliqua semina, requirunt, ut substrata sibi materia, reducatur in liquorem sequacem, & seminis susceptiuum, quem primam generationis materiam dixere, postulantque, ut destruatur quoque omnis figura, & decor praecedentis concreti. At semen petrificum, reseruata figura humana, absque intermedia putredine, aut materiae dissolutione, totum per totum petrificat, tam ossa scilicet, quam cutim. 5. Quod semen petrificum, consistat in solo odore saxeo, qui est incorporale, atque inuisibile fermentum. 6. Quod materia dentis, non sit mere ossea: sed inter os, & petram media siue neutra. Ideoque & dens, suo contactu, tandem petrificat, quicquid sibi pertinacius adhaeserit, siue ex panificio, carne, olere, pisce, pomo, aut legumine, puls ista fuerit. Id est, quanquam in se, neque ex se, ullam habeat dispositionem, ad petrificationem. Hoc semen inquam, Paracelsum, & suos sequaces nomine tartari, insigniter fefellit. Nam lapis dentalis, non liquatur in aqua bulliente, instar tartari: nec est eius generatio, tartaro uini finitima: sed est petrificatio animalis, neutra: ex odore uidelicet, & semine petriformi, quem puls denti adhaerens, per attactum haurit. Huc spectat speculatio cornuum. Cornu nempe uaccinum, ut & soleae, siue calcei, armentorum & gregis, sunt proprio, & simplici nomine, de materia cornea. Cornu autem ceruinum, partim est de materia ossea: partimque de materia lignea: adeoque & propterea spinas, atque ramos aemulatur, deciditque annue, ob proprietatem frondium, & partis ligneae, retentam. Ebur etiam, magnam partem ossis habet, alteramque lapidis, seu dentiformem. 8. Quod licet plura in fontibus petrescant, id tamen non fieri, nisi insigni odore petrifico. Ideo enim quotquot res petrificantur, odore loci transmutantur: non autem, quod petra de se, instar generantis, semen edat. 9. Quodque ob id, petrae originale semen, immediate satum sit a Creatore, constitutumque in locis, ad sufficientiam, in terminum mundi, sufficiens. 10. Quod si petrificatio, non indigeat commento Tartari: multo certe minus morborum generationes. 11. ( 14 ). Quod quaedam insectae ( imprimis bufo ) licet innascantur ipsis saxis: attamen non petrescant, prout alioqui alia fere quaelibet: eo quod, uitalem Archeum, per separationem, receperint a petris ipsis: non secus atque separatur pyrites, uel metallum, a uenis saxeis, quibus innascuntur, seruantque, illibatam materiam liquabilem. ( 15 ). Itaque separatus ille Archeus, manet insuperabilis a semine petroso. 12. Quod falsum sit axioma, nullius formae fieri introductionem, nisi e praeexistente materiae dispositione. Siquidem ex subiectis, genere etiam diuersis, absque materiae colliquatione, fit petra immediate. Enimuero Magi Pharaonis, dum Cyniphes, uidissent immediate ex puluere terrae, quos nouerant immediatas aquae soboles, exclamarunt: " Digitus Dei est hic ". Quia non poterant hunc effectum imitari. Nam cum terrae in aquam, regressus sit difficillimus, cognouerunt esse longe augustius, Cyniphes factos e puluere terrae: quam ex uirga serpentem, & uicissim: uel ex aqua, ranas, & cruorem. Quam difficultatem agnoscens Sathan, non dixit. Dic ut panis iste petrescat ( nam hoc contingit in natura immediate ) " sed ut lapides isti, panes fiant ". Unde nimirum Christi omnipotentiam ariolatus fuisset. Etenim ut a fundi fracedine, oborto semine petrifico, conchilia, crusta lapidea loricantur: quorum semen, non tam sexuali coniugio, quam per ipsam fundi fracedinem, propagatur, & conchis ideo foris adnascitur posteritas. Ita sunt & aliae insectae, quarum Archeus, incrustari non potuit, nec superari a semine petroso. Pari causa atque bufo, omnem petrificationem forinsecus molestam, a se arcet. Non sufficiunt tamen eiusmodi uermes, medendo calculo. Eo quod horum uita ultima ( sub qua latet resistentia aduersus semen petrosum ) euanuerit, antequam in medendi usum assumatur. ( 16 ). Fracidus quoque odor saxeus, si in succum uegetalem terrae ( quem Leffas Paracelsus uocat ) inciderit, oriuntur strata lapidea subter terram. Homo quoque, conclusus loco fracido, primum, odore petroso suffocatus, qui odor, dein arterias, & solida peruadens, transmutat cadauer, priusquam putreat, in petram. Sic namque terra, succum uegetalem, odore petroso penetrat, surgitque planta lapidea, quasi e semine uegetabili transplantato. Ut patet in corallo, ac Musco eius. Sed unde foetus apud Pareum, hausisset odorem seminis petrosi? At non id accidit primum ui seminis petrosi: sed transplantatio, facta est ui praegnantis, attentius admirantis sculptrum saxeum. Alioqui constituto foetu, transmutatoque in saxum, deinceps inde odor saxeus dimanauit. Quo factum est, quod matris uterus, fere totus, una cum foetu illo, petrificatus fuerit. Etenim ut fumus, carnes sale madentes, compactasque, a circumferentia, ad centrum usque, penetrat, ac tingit: sic & odor petrosus, carnes. ( 17 ). Ut nempe e cadauere, fiat uera petra mineralis, nil quicquam habens commune cum Calculo: quemque ideo cum Paracelso, posthac, Duelech nuncupabo. Propter singularem ab aliis petris, naturam, atque proprietates. Ast fumus, etsi carnes tingat: non tamen transmutat. Quapropter inde sat patet, quod non omnis odor, sit ad rei transmutationem: sed is duntaxat, cui accedit fermentum, unde odor fiat totus semine grauidus. ( 18 ). Petrificantur ideo naturaliter quidem suo semine, at monstrose plane, supposita genere aliena, quia a semine peregrino loci. Stagnantes aquae, sic conchilia incrustant, fundo contigua, ob fracidum fundi odorem. Non item insectas aquae innatantes. Idcirco aquae decurrentes, plerumque carent eiusmodi bestiolis. Cancri etiam, non nisi locis saxatilibus reperiuntur: eo quod alia loca, petrae fermento destituantur. Circa annum 1320. intra Russiam & Tartariam, in altitudine graduum 64. non procul a palude Kitaya, Horda Baschirdorum, penitus in petras, transmutata legitur cum toto armento, curribus, & armamento. Dicunturque etiamnum hodie, homines, cameli, equi, greges, atque omne concomitans curruum, & armamentorum genus, sub dio concretum, horrendo spectaculo, adhuc insaxata stare. Quod si inde absit miraculum, certe totus ille tractus, non nisi petra est continua, rimis peruia, quam silente per multos dies uento, depressaque superne aura, fortis odor saxatilis fracidus ( qualis in cuniculis, siue fodinis aliquot, spectatur enecans odor ) spirasse potuit, suosque inambulones, una necuisse nocte, quae tandem prae loci frigore, putredinem inhibente, transmutauit, creaturas quas pridem ante necuerat. Non secus atque Pergameni illi, in Cryptis, & chyrotheca, in fonte. Estque ideo potus talium fontium, ualde insalubris. Quia Archeum disponit, in saxeam indolem, torminibus infestat, uitam abbreuiat, enecatque ideo praecordia, antequam bibendo, transmutentur in saxum. In Monasterio rubeo, Zoniae, prope Bruxellam, ac templi sacrario, spirant fontes aliquot, saxa qui parieti apponunt, contra adagium. Gutta cauat lapides saepe cadendo. ( 19 ). Unco namque, & securi, frequenter saxa adnata decutiunt. Monachi autem queruntur, se Strophos, si ue tormina pati, nisi semine Dauci, cereuisiis incocto, utantur quotidie. Quatenus odor seminis Dauci, odorem saxatilem domat, & comprimit. Discant ergo Tyrones, non minus petrae, semina sua esse, quam rerum aliarum, in uita media, sub pallio odoris fermentalis: non autem in materiae coagulo Tartareo. Causae Duelech Ueterum, Caput Ii. ( 1 ). Scholarum incogitantia. ( 2 ). Materia Duelech putata, eiusdemque effectus. ( 3 ). Causae ille Ueterum, reficiuntur. ( 4 ). Decepit Scholas putatio, qua ratae sunt, effectum, esse ipsam causam. ( 5 ). Similis est ubique humanae naturae progressus. ( 6 ). Probatur error Scholarum in causis Duelech. ( 7 ). Aliquot incogitantiae, inclementiae, & igna uiae Scholarum. ( 8 ). Elenchus Scholarum, in efficiente ipsius Duelech. ( 9 ). Argumenta sensu deducta. ( 10 ). Duelech, fieri ex ipso lotio: non autem a contentis, contra lotium distinctis. ( 11 ). Consequentia ad causarum ignorantiam. ( 12 ). Taedium Authoris. ( 13 ). Mechanica Authoris, reficiens Scholarum causas, assignatas Duelech. ( 14 ). Axioma Scholis oppositum. ( 15 ). Uanitas tartari in calculo. ( 16 ). Orate & dabitur. ( 1 ). Expugnata iam pridem alibi, ac repurgata Tartarorum Horda, quae duce Paracelso, morbos inuaserat, hoc iam loco bellandum cum Galeni placitis, in causis Duelech. Enimuero Scholae, quaternario causarum naturalium oblitae, duarum tantum meminere, pro generatione Duelech. Adeoque mecum saltem conueniunt in nomine, & numero causarum duntaxat: non autem in reipsa. Siquidem docent, materiam & efficientem, esse parentes Calculi. Adeoque urgente propria conscientia, formam atque finem, uel causas negant; uel insufficienter de Calculo tractant, uel tandem, Duelech e serie naturalium excludunt. Imo cum causam efficientem omnem, uelint externam, relinquunt suis Tyronibus, concludendum. Quod Duelech, tantum a causa externa efficienti, naturaliter constituatur, & dependeat. Materiem Calculi itaque, Scholae uocant, quandam mucilaginem, quam uocant uiscidam, siue mucosam pituitam. Efficientem uero Calculi, uolunt esse calorem, tam externum lecti, etc. quam ipsius male affecti uisceris. In quo, sub limine, suum deserunt patronum: qui efficientem negat internum, in Physicis. Duelech itaque, a solo patrabitur calore. Contra ego. ( 3 ). Per mechanicam ostendi, nullam mucilaginem, ut talem, unquam esse, fuisse, ac fore materiam ex qua, calculi. Sin autem ipsa mucago, a uera quandoque calculi materia apprehendatur, & sub eadem claudatur: petrescit quidem a semine Duelech, una cum propria alioqui materia Duelech, at non ratione mucilaginis, uel, quatenus tenax, aut uiscida est. ( 4 ). Decepit enim imprimis Scholas, indistincta illarum experientiae obseruantia. Quippe cernebant urinam mucosam eorum, qui iam in uesica lapidem gestabant: statimque inde suspendentes ulteriorem indaginem; uictoriam clamarunt, seque, proximam, atque continentem calculi causam, in uenisse gestiebant. Miserae profecto primum Scholae: at multo miseriores infirmi. Nam si semel, post se respexissent, facile uidissent, rite execto calculo, cessare quoque mox in lotio eius infirmi, illam mucaginis, & solitam antea saburram. Hinc namque Scholae certo scire poterant, quod si illa mucago, quae praesente antea calculo, excernitur, esset aliqualis causa, uel materia eiusdem; ipsa fieret sane, uel ab ipsa uesica, uel a calculo, uel aliunde ad uesicam mitteretur. Si itaque missa fuit aliunde, utique execto Duelech, adhuc patrari, mitti, atque indies excerni deberet: cum sectio, & ablatio calculi, saltem spectent uesicam: nullatenus autem partem dissitam, parientem; & mittentem continuas alioqui mucagines. Sin uero a calculo, uel a uesica demum, eiusmodi mucago processit, non erit ullatenus causa: sed potius effectus calculi, praesupponens praesentem calculum. Oblaeditur nempe uesica in sui digestione, a tam crudeli, & molesto hospite calculo: quapropter impatiens, partem sui alimenti, indigestam, continuo plorat, quiam perficere, atque promouere eam nequit: nouamque ideo accersit successiue. Non est ergo ista mucago, materia calculi ex qua: sed huius lugubris effectus. Atque ideo male, istam mucilaginem, in materiam calculi accusant. Uident namque, nec sciunt quid uiderint. Pituitam uocant, unum separatumque uidelicet, de quatuor primis humoribus, in sanguificatione ortis: qui est alimentum ultimum in digestione, & proximum solidorum, spermaticumque nutrimentum, e cruore totaliter digesto, in uia degeneratum, ob indispositionem partis alendae. Nam calculus in se, nil uitale habet, neque extra se habet, quam det, aut de sui semine suscitet, mucilaginem. Multoque minus, natura solicitat, intenditue calculi augmentum; ut de continuo sui fomento, de procreando cogitet, quo suum intendat, confirmetque intus hostem propriamque perniciem: si ab non errante praesertim intelligentia, eiusdem pendeat directio. ( 5 ). Etenim Scholae, si ulla unquam tentarentur proximi charitate, aut cura sciendi, saltem ad aliquot similia transcurrisse debuissent. Quod nimirum festuca in oculo, continuas proritet inuito lacrymas. Os ethmoidos oppilatum muco, continuum in coryza prouocet laticem, mucumque profundat. Angina quoque, sic in de sinentem, & mucidam saliuam spumeat: prout & dysenteria, proprium stillet, cum sanguine, Intestini mucum. Uidissent enim facile tum, a uesica sic, per Duelech obsessa, mucum fieri, & continuo promanare: non autem, quod lacryma, sit causa festucae, in oculo, uel profusus latex aquosus, os spongiosum, in fronte oppilet; uel saliua muccosa, Anginam procreet. Perpetuum est namque, totius commercium, quod laeso membro, aut potestate eius incola, aberrent eiusdem functignes, uitieturque e uestigio, eius digestio, ac alimentum illius, alias uiuidum, plerumque degeneret, ut dum non in spermaticam; saltem in mucosam, deflectat indolem. Etenim sic uesica, continuum, deturpati sui alimenti, plorat mucum, praesente calculo: cessatque illo absente. Ergo per datum eiusmodi mucum, probare nimis friuole nituntur, causam nimirum calculi materialem, esse id, quod posito calculo, per accidens, atque occasionaliter conficitur effectualiter. ( 6 ). Denique, si eiusmodi muccago, in lotio obnata, esset materia ex qua, calculi, calorque esset eius efficiens proprium: quodque ambae hae causae sufficientes, essent praesentes: profecto cum positis causis sufficientibus, inexcusabiliter, succedat effectus de necessitate: ergo necessario. tota eiusmodi mucago, mox in uesica, calculus foret. Non secus ac totum uniuoce lac, simul coagulatur a coagulo. Sicque uesica, unico statim calculo repleretur. Uel falsum esset, quod positis causis, ad rei constitutionem requisitis, necessarium sit, rem ipsam fieri, uel esse. Attamen in terminis propositis ista mucago, continuo presens ( saltem successiue ) sub calore uesicae, non transit ( uti alias requireretur ) tota in calculum, iuxta similarem, uni uocam, homogeneamque sui unitatem: sed tota excernitur. Ergo duae causae calculi constitutiuae, a Scholis assignatae, nec uerae, nec sufficientes, esse possunt. ( 7 ). Quapropter demiror impense, tantam indagandi ignauiam, nec aliquem tot elapsis seculis, fuisse, illius curiositatis, qui excretum illum, e uesica muccum, semel quoquo caloris gradu, hactenus exsiccarit. Didicisset enim, certoque sciuisset, an inde unquam calculus fieret, an uero tophus aliquis friabilis, perinde atque si narium muccus aresceret in lamina. Intolerandum itaque, quod Professorum hactenus nemo, lotium, simul cum mucilagine prefata, debito fouerit tepore, ut didicisset, calculum, non mucco: at bene, ex parte lotii, in matulis concreuisse. Indignor merito, quod in rebus tanti momenti, unde pene infernalis indictio tamen, Scholis imminet; charitatis extinctio, imo ipsa scientiae denegatio, conuincuntur: nunquam tamen ante hac considera uerint, quamdiu uiuitur, nil unquam in uesica posse exsiccari; aut arescere: uel unquam actionem caloris, ad calculi indurationem requiri, ut partes aquae absumerentur, crassiores uero, eadem simul opera, tenacius condensarentur. Nam alioqui, si supponant caloris efficientis necessitatem, ut instar calcis, sui maturitate, concrescat calculus, a calore fotus. Iam seipsos confundunt Academiae, dum in frigore, & matulis, urinam claram, & diaphanam, suas crustas deponere uident. Maturari inquam cernunt calculos, citra calorem, etiam & sanorum lotium, arenas, atque squammas matulis affigere. Nec item hoc ipsum sic fieri, si concluso uase, lotium, fomentetur toto die crasissime, itaque est ignorantiae, quod tota Medentum perspicuitate, nondum deprehensa sit differentia, inter coagulationem silicis, in fonte, uel fluuio, & arefactionem luti, a calore institutam. ( 8 ). Discite ergo Scholae ab inutili, ac minimo me tyrone, lumborum calorem, esse occasione: non autem occasionem calculi, uel adhaerentis arenae. Id est, non esse calculum a calore: sed calorem a calculo, prout in digito, calor a spina infixa oboritur, non autem spina, ibidem a calore fit. Audiuistis enim planctus stranguriae, non autem caloris, in calculo uesicae: prout alias quaerelas caloris in Lithiasi renum. ( 9 ). Quare si calor, esset efficiens calculi: longe maiores essent quaerimoniae, in calculo uesicae. Eo quod hic, propter maiorem sui duritiem, maioris quoque caloris, & arefactionis, foetus esset, quam renum. Magisque, quod ille, continuo fere latice natet: ubi rem, translabentem urinam, nequicquam detinet. Uiolento sane calore calculus uesicae opus haberet. Conquiruntur etenim, acrimoniae; ardoris, & doloris. Sed haec non sentiuntur in nido calculi, prout in colis glande. Itaque acrimoniae, & doloris sensum, ac locum distinguere norunt pueri; non autem Scholae. Quinimo etsi uideatur urina mordax, & acris, tanquam ignis urere, ut in stranguria: excreta tamen, nequicquam solito, iustoque est calidior, acriorue ad gustum, aut mage salsa Apparens est ustio, & acrimonia lotii: non quidem a uero calore, aut ob acrimoniam aliquam lotis: sed unice, ob peregrinum aciditatis cuiuspiam tantillae, fermentum ipsi commistum. Quod docet stranguria, a nouellis cereuisiis, & adhuc ex acido fermentantibus, contracta. Ideo namque assumto Mace, uel croco ( acribus nempe & calidis, imo ad locum ipsum pertingentibus, si iuuare de beant, suique ideo odore, praesentiam in lotio testantibus ) cesset plerumque praefatus ardor. ( 10 ). Etenim Philosophicum est, quod calculus increscat iisdem causis, quibus oritur, & uicissim. Sed nostris matulis appositi calculi, confirmant calculum naturaliter fieri, saltem absque actuali matulae, aut ambientis calore: siue, non requiri calorem, ad sui constitutionem: fit ergo, & augetur calculus, ex urina materialiter: non autem ex mucilagine uitali: nec pro efficiente, requirit calorem: multoque minus, eiusdem excessum. Etenim non apparet mucago reiecta, nisi prius praesente in uesica calculo: & sic causa, post effectum suum, uenisset tarda. Obseruaui namque, si quis per densum linteum meieret, neque in hoc reperiret mucilaginem: quod attamen post paucas inde horas, urina transcolata, uel filtrata, in uitro mundo, dederat tenue, & rubens sabulum, aequaliter adhaerens, nec etiam copiosius circa fundum decidisset, quam circum lateratim adhaereret. Idque in frigido ambiente sic contigerat. Quapropter, uel inde quilibet certior esse deberet, quod istud sabulum, non initio mictionis, cum lotio egressum esset ( quia nondum natum ) neque actualiter inesset lotio. Nam alioqui in linteo stetisset detentum, utut, tenue instar atomorum terre figuline. Uel si linteum non sat densum, fefellisset: saltem mox ruisset ad fundum specie arenae, uel sediminis, neque tanto grano, in fiendo, tantaque aequabilitatis distantia, se se lateribus uasis, affixisset. Quia caruisset glutine, quo se agglutinare potuisset. Denique cum istud sabulum careat glutine, per totam sui superficiem, excepta parte, qua matulae adhaeret: patet satis, quod unico instanti, quo sabulum istud fieret, pariter etiam agglutinaretur. Inde enim, quilibet certior esse deberet ( si unquam indagandae ueritati insudasset ) cum istud sabulum, seipsum uitro, suapte sponte apposuerit, etiam longe post emictionem, fuisse generatum, immediato scilicet instanti, ante sui affixionem: affixum autem, utut in se minimum, postea per additiones, accreuisse. Quae quidem ut fiunt a communi natura, in lotio gliscente, & non a particulari atomo sabuli, quod seipsum affigeret uasi. Hinc etiam recessit aequabiliter, & simul ex toto lotio. Ex hac enim tam ordinaria, & quotidiana mechanica, si sanitas Scholis cordi esset, iam ante aliquot secula noscere debuissent ( nec quidem argumento a simili, longeque petito: sed prorsus ab urinae identitate, & calculosae arenae ) quod quandoquidem istud sabulum concreuisset ex materia lotii, eadem scilicet, unde & calculus, & quidem absente materiae mucilagine, ac calore loci ( stat enim stanneum urinale, in ambiente frigido ) itemque extra suspicionem Lithiasis, siue infirmitatem meientis ( nam & sanorum inculpata urina quaelibet, hoc sabulum, generat, & urinali apponit ) ergo causis, sabulum & calculum in nobis prouenire, calculosis, iisdem scilicet, quibus extra nos, etiam sanos, urina granulescit in uitro. ( 11 ). Quo mecum uiso, suspiraui serio, & certo cognoui, Scholas errasse in causarum cognitione, & cespitare in hunc usque diem, in sanatione calculi, quam tamen temere assumunt, & praesumunt. Indolui ingens, tot seculorum stupores, falsaque commenta: magisque, in faustas aegrorum obedientias, strictas clientelas, dolores, mortes, familiarum praecoces destructiones, uiduarum tandem, & pupillorum spolia, sub infidis, & ignaris auxiliatoribus, medentum nomine decipientibus, contigisse. ( 12 ). Tum enim serio cognoui, me nil scire, qui ex nil scientibus, mea didiceram. Fastiditus itaque caeca praesumtionis pridem meae ignorantia, libros abieci, ac ducentos forte aureos in libris, dono transtuli in studiosos ( utinam combussissem ) omnino mecum resolutus, professionem tam ignaram deserere, si non doli quoque plenam. Tandem quadam nocte somno excitus, cogitaui. Quod nullus discipulus, supra suum Magistrum esset: animo tamen reuoluebam, plures ex meis condiscipulis, superasse suos didascalos: sed illius textus ueritas mihi oblata. Quod nempe frustra uigilaret, & aedificaret, nisi Dominus cooperaretur. Sciui itaque pariter, nos frustra docere quemquam, nisi simul intus docuerit omnis ueritatis Magister, quem discipulorum nemo, unquam superauerit. Inquisiui ergo dudum, atque serio, quomodo ab hoc Magistro, calculi cognitionem acquirerem. Siquidem Authores, ne tantillum luminis habere, agnoui perfectissime: ac proinde neque scientiam mihi dare posse. ( 13 ). Me autem, mare magnum ignorantiae, & tenebrarum multiplicium abyssum, fatebar, & quasi carere omni luce, nisi unica scintilla, ut mecum penetrans nihil agnoscerem, mihi esset relicta. Adeoque etsi orarem frequenter, attamen mox statim animo despondebam. Tandem meiipsius trutinam faciens, comperi, me fore liberum a calculo. Nunquam enim renum dolorem senseram, uel unicam arenam notaueram: attamen, subinde istud adhaerens sabulum in matula conspexeram, absque tamen uiscositate ulla, aut molestia caloris, uel doloris topici. Mirabar namque, effuso lotio, adhaerere per matulam, sabulum, adeoque affixum, tanta aequabilitatis distantia, quod denegaret omnem praeexistentiam materiae decidentis. Contigit semel, quod cum heroinis, dynastarum uxoribus, adeoque & cum Regina ipsa, a tertia post meridiem, usque in tertiam post mediam noctem Londini in aula Withal, conuersaret. Etant enim profesta bacchanalium in Epiphaniis. Micturiebam autem, dum istae mulieres, me secum, primum ad regiam deducerent; quare honestatis causa, ad minimum horis. 12. lotium detinui. Dein reuersus domum, non potui, etiam inspectione accuratissima, uel atomum arenae in lotio meo offendere. Nam timebam, ne supra modum diutius detenta, coctaque; foret iam granulosa. Quare curiosus, minxi per sudarium. At urina, erat immunis ab omni sabulo. Ergo postridie mane, nouam urinam trans linteum minxi: eamque in uitrea matula, totidem horis ( 12. scilicet ) detinui. Ac tandem uidi palam, adhaerentem arenam, aequabiliter dispersam, quaquauersus steterat urina: effuso denique lotio, tetigi digito arenam istam. Ac propria edoctus experientia, conclusi mecum. Quod quia urina, a me micturiente, detenta per horas 12, non tamen sabulum contineret, nec ipse eiecissem: quodque alias, minore diei spatio, sabulum in lotio meo, ambiente mensis Ianuarii, condensatum, atque uitreae conchae affixum fuerat. Sciui certo certius, quod nequaquam ad istud sabulum, requireretur materiae uiscositas: quodque calor membri, nullatenus efficeret coagulationem calculi. Inde domum progressus, disieci a me doctrinam Scholarum, ac statim apprehendit me ueritas. Confirmatus namque & non amplius pro dubio uacillans, certe confirmatus credidi, quod interna, seminalis causa calculorum, mortalibus esset ignota. Magno itaque animo, scribentum omnes libros fastiditus iterum abieci, & procul abdicaui. Nec aliunde, quam a Patre Luminum, Magistro ueritatis unico, uocationis meae auxilium expectare decreui. Statimque repudiaui, omnes occasiones accidentales, & tartari ludibria: itemque, quaecunque plus artificia, quam naturae cursum referunt. ( 15 ). Utpote sciebam, quod natura, nusquam primario, per calorem, aut frigus operatur, ut talia, transmutationes seminales: licet iis, ad excitamenta, uel impedimenta, agentium internorum, non raro uti cogatur. ( 16 ). Cognoui itaque, uana de Tartaro, commenta Paracelsi, ad hoc saltem a se inuenta, ut generationem calculi, per fictam lapidum historiam, similitudine Tartari uini, in uniuersam corporum, atque morborum naturam, intrusisse primus censeatur. Nam is etsi Duelech sanauerit perfecte ( ut cauet eius Epitaphium ) non tamen cognitionem theoricam, aeque atque arcani praepollentem usum, nactus fuit. Nam sic plurima experimenta oberrant inter idiotas, quorum tamen causas nesciunt. Defuerunt ergo auxilia librorum, defuitque uox uiuentis quae me coram docerent: scirem tamen, quod uae homini, qui in homine confidit. Deus bone, consolator pauperum spiritu, nemini propinquior, quam qui plena libertate, se, suaque resignat in placidissimam tuam uoluntatem, cumque neminem benignius illumines, O Pater Luminum, quam qui agnoscens humilitatem sui nihili, confidit soli clementiae tuae beneplacito. Da profunde Magister scientiarum, ut potius pauper spiritu fiam, quam multa scientia grauidus. Da mihi gratis, intellectum te pure quaerentem, ac uoluntatem tibi adhaerentem. Illumina meas nihili tenebras, quantum uolueris; nec amplius: quam quod finam me dirigi iuxta longum, latum, & profundum, ad brauium mihi a te propositum, nec in ullo unquam declinem ad me. Quia reuera malus sum. Nec aliud ex me habeo, sum, possum, scio, aut ualeo. Sit tibi gloria, quae me docuit agnoscere meum nihil. Caput Iii. Contentum Urinae. ( 1 ). Commendatur Pyrotechnia. ( 2 ). Analysis lotii. ( 3 ). Autor spe frustratus. ( 4 ). Altera Mechanica. ( 5 ). Tertia, quae coagulum calculi, & aliquot alia docuit notabilia. ( 6 ). Modi aliquot condensationum. ( 7 ). In calce saxorum, duo di uersa salia, neque enim unquam alias petresceret. ( 8 ). Error Galeni, de cinere. ( 9 ). Author cum nil didicisset a coagulatis, diuersos demum spiritus examinauit. ( 10 ). Error Paracelsi de Tartaro. ( 11 ). Examen salium. ( 12 ). Summa uirtus uegetabilium. ( 13 ). Unde oriatur sal in urina. ( 14 ). Duelech, non petrescit per modum calcis. ( 15 ). Synouia quid. ( 16 ). Examen saporum fermentalium. ( 17 ). Notatur Paracelsus de Mercuriis. ( 18 ). Abusus, uetando usum salis. ( 19 ). Mechanica salis urinae. ( 20 ). Uanitas uromantiae Turnheiseri. ( 21 ). Duo salia fixiora in lotio. ( 22 ). Utriusque illius salis differentiae. ( 23 ). Differentiae salis uolatilis, a fixo, urinae. ( 24 ). Fermentum stomachi, non est qualiscunque aciditas. ( 25 ). Urina cremata, non dedit Authori, Alcali. ( 26 ). Potus uulnerarius cuiusdam rustici. ( 27 ). Alcali, non praeexistere: sed fieri cremando. ( 28 ). Digressio ad aliquot classes simplicium. ( 29 ). Notabilis stupiditatis est, calcinatio cornu ceruini. ( 30 ). Sal marinus, an noceat calculosis. ( 31 ). Salem non esse pro se uetitum, ut neque propter sui spiritum. ( 32 ). Sal esui aptissimus. ( 33 ). Mechanica mirabilis, in lotii distillatione. ( 34 ). Iudiciaria ex urinis, cur hactenus falsa. ( 35 ). Quid doceat calculus distillatus. ( 36 ). Nunquam terra, cum spiritu urinae, facit Duelech. ( 37 ). Constituentia Duelech. ( 38 ). Quomodo arenae fiant in matula. ( 39 ). Fabulosa est calculi confirmatio. ( 40 ). Calculus mirae magnitudinis. ( 41 ). Ridiculus Paracelsus in calculo fulminis. ( 42 ). Duelech fit ex meris uolatilibus. ( 43 ). Tres spiritus concurrunt in lotio, ad natiuitatem Duelech. ( 44 ). Uolatilia, non raro per concursum, statim simul fixantur. ( 1 ). In nostris furnis legimus, non esse in natura certius sciendi genus, ad cognoscendum per causas radicales, ac constitutiuas rerum; quam dum scitur quid, quantumque in re quaque, sit contentum. Ita quidem ut cognitio, & connexio causarum, non constent clarius, quam cum res ipsas, ita recluseris, ut coram prodeant, ac uelut tecum loquantur. Siquidem entia realia, duntaxat stantia in suis primordialibus, & succedentibus seminum principiis, adeoque in uera entitate substantiali, dant notitiam, & proserunt causam cognoscendi naturam corporum, mediorum, & extremitatum. Quippe sunt causa generationis, existentiae, & permutationis secundum ipsorum radicem. Quoniam ( teste Raymundo ) * " utcunque Logicus, habeat profundum ingenium, argumentabile, aut naturale, de rebus extrinsecis: tamen nunquam, per aliquam rationem quae uenit ad sensum, poterit directe cognoscere, nec iudicare, cum quali natura, aut uirtute, per fortitudinem intrinsecus, habeat multiplicatio grani, crescere super terram, nisi pro similitudinario ab obseruatione desumpto. Nec sciet unquam, quomodo semen, in terra pullulet, crescat, & colligat fructus: nisi cum doctrina experimentali, prius intra uerit in nostram Philosophiam naturalem, & non sophisticam, sermocinalem illam, quae nascitur Logicis, per diuersas praesumtiones phantasticas: qui cum prognosticationibus sequelarum, contra uim naturae, faciunt multos pertinaciter errare, in sophisticatione mentis. Quia per nostram mechanicam scientiam, intellectus est rectificatus, ui experientiae, respectu oculi, & uera notitiae mentalis. Imo experientiae nostrae, stant supra probationes phantasticas conclusionum, ideoque nec eus tolerant: Sed omnes alias scientias, ostendunt uiuaciter intrare in intellectum. telligi¬ * Testamenti c. 26. Unde deinceps intelligimus per naturam, intus illud, quod est, & quale est. Quia per talem scientiam, Intellectus stat denudatus superfluitatibus & erroribus, qui ipsum ordinario remouent a ueritate, propter praesumtiones, & praeiudicata, credita in conclusionibus. Hinc enim nostri, se direxerunt ad intrandum, per quamlibet scientiam, in omnem experientiam, per artem, iuxta naturae cursum, in suis uniuocis principiis. " Spagyria enim sola, est speculum ueri Intellectus: monstratque tangere, & uidere ueritates earum, in claro lumine. Nec fert argumenta logicalia, quia nimis remota, & longinqua, de claro lumine. Ideoque habet tabula Smaragdina. " Per hoc genus demonstrandi, fugiet a te, omnis obscuritas, & acquiretur tibi omnis fortitudinis fortitudo fortis, uincens omnia subtilia, & solida penetrans. Propterea uocor Hermes Trismegistus, habens tres " ( id est omnes ) " partes Philosophiae, atque totius mundi telesmon. " Haec ille. Inter orare ergo & pulsare, supponitur medium in naturalibus, quaerendi per ignem. ( 2 ). Ego quidem sperabam urinae contenta inuestigando, optice noscere, non alias sane, quam per ueram lotit analysin. Itaque primum meam urinam, uase ligneo asseruatam, donec tandem fermentum sponte conciperet, ebulliretque non secus atque uina: adeo ut auris perciperet ebullitionem. Sub cuius finem, stillabatur inde, parum aquae ardentis. De residuo autem, collegi salem albissimum, acuti, & urinacei odoris foetulenti. Nescio autem, an in tota rerum natura, sit aliquid subtilius. ( 3 ). Nobile ad Icterum, aliosque morbos remedium. Conatus sum per hunc salem, dissoluere Duelech in uitro: sed non respondit euentus. ( 4 ). Iterum per dies 13. putrefieri urinam propriam de nouo, in fimo equi. It partes dissimilares, in separationem uitae ultime tenderent. Distillaui tum, cohobando quater iuxta praescriptum Paracelsi: & reperi frequentes crystallos flauas, & acuminatas. Quae quanquam ad ueteres excrementorum oppilationes conferrent, nil tamen aduersus Lithiasim. Tertio, miscui spiritum urinae, aquae uitae deflegmatae: atque in momento, ambo simul in offam albam coagulata sunt: mire tamen fugacem, atque subtilem. Oculus imprimis ibi me docuit. Quod spiritus urinae, impar, & ingens esset coagulum: quippe quod aquam uitae esset coagulando. 2. Quod in coagulando, separasset partem segnem, & aqueam, quae supernataret praefatae offae albae non secus forte, atque in coagulatione Duelech, a reliquo lotii corpore, adeoque in mediis undis, suam perficeret coagulationem. 3. Quod coagulum, siue spiritus urinae, indissolubiliter se nexuisset spiritui uini. 4. Non esse perpetuum ( quod tamen loco axiomatis Chymicae propinant scholae ) uidelicet; quod omne acutum coagulans eadem opera, suum compar dissolueret. 5. Quod spiritus urinae, non se coagulasset in uitro, iuxta puluerem contriti Duelech: sed duntaxat se miscuisset, & concoagulasset, cum altero, uini nempe, spiritu. 6. quod si igitur ob uiasset spiritui terrestri, etiam cum eodem, coniugium contraxisset, ut ex ambobus spiritibus, fecisset corpus lapideum. 7. Didici saltem, quomodo spiritus urinae, coagularet alium spiritum intra urinam. 8. Quod eiusmodi associatio, non sit, nuda partium quaedam commistio: sed unitatis indissolubilis connubium, substantialis quaedam transmutatio, entis noui productio, ab agente & patiente, in corpus neutrum. Hoc experimentum, introitum dedit ad indagandum Lithiasin. Uagus tamen adhuc mansi. ( 6 ). Etenim post gratiarum actionem me transtuli in meditationem, quot modis, res in uniuerso condensarentur. Prima enim statim se mihi obtulit glacies. Qua aqua, frigoris formidine, & actione primitiua, se incrustat: non autem a frigore, actiue congelatur. Prout alibi de Elementis. Caetera uero corpora, quae mista creduntur, ut se prodant ueros aquae fructus, eodem zelo, atque tenore conglaciantur a frigore occasionaliter. Etenim sic ossa, & ensis, facilius franguntur sub frigoribus, quam aestate. 2. Salia, dum illorum myria non sat exsiccata, relinquitur in frigore, separantur ab aqua, & granulantur, quaeque iuxta speciem, & proprietatem ingenitam. 3. Si salia quippiam rodendo subegerint, a natiua conditione transeunt in neutrum, & coagulantur. Sic nempe tartarus uini, sapo, borax etc. coagulantur: 4. Mucilagines dein, seminum connubio inspissatae, & e corpore suo resolutae, fiunt glutina, gummi, colla etc. 5. Sin autem mucilago, pingue commistum gerat, coagulatur utraque ratione. Sic aloe, cepola, pix, resina, ammoniacum, Thus, Myrrha, Mastix, opopanax, sarcocolla, assa, elemi etc. 6. Terra salem & mucilaginem conuertens, si arefiat, condensatur; & indurescit. 7. Sal minerale terrae innatum, ustulando lapidescit in lapides, testas, ollas. 8. Quae si fortiori gradu urgeantur, tandem uitrescunt. 9. Leffas aqueum terrae, uirtute seminum induratur, in ligna, herbas etc. 10. Sic aqua, ui seminis, petrificatur. Ii. Mucilago associata pulueri, tophos facit: cum puluere autem & calce, iam uaria mentitur marmora. 12. Quicquid calx dissoluta comprehendit, id secum coagulat. Quia sunt in calce, duo salia, unum lixiuiale alcali, & alterum, acidum: quae duo, dum se inuicem demoliuntur, simul coagulantur. 13. Metalla, marcasitae, sulphura, etc. ui seminum, suas nanciscuntur, & proprias coagulationes. 14. Innato quoque glutine, sponte concrescunt plurima, quae postmodum arescendo durescunt. Ut sanguis, caseus, albumen, uernisium etc. 15. Uitrum est lapis fictilis, constans sale alcali. Quod dum ignitum liquatur, corrodendo liquefacit arenam, uel puluerem lapidis non calcinabilis, nec alias fusibilis: simulque in massam diaphanam uertuntur. Ergo lapis calcarius, siue saxum, propter sal acidum, ineptus est uitro. Quia calx eius, destruit alcali uitrificans, fitque neutrum quoddam opacum. Calx ergo inuito Galeno, plurimum a cinere distat. ( 8 ). Quod hic scilicet, lixiuium a se separet: illa uero aciditatem contineat non separabilem a toto. Qua tandem nimio igne concremata; per partem lixiuialem sui, uitrificatur, edificando inepta. Iuxta Gebrum. Quod omnia fixa, cotandem cum uitrificantibus uitrificentur. ( 9 ). Caseus quoque, ut acido moderato coagulatus, cum eminenti acido resoluitur. Rasura enim casei, cum arida calce uiua, liquescit: non autem cum alcali cinerum. Ex omnibus praefatis, collegi, quod coagulatio Duelech, sit singularis & anomala. Calx etiam in mediis aquis, sensim petrescit, quatenus praefata sua salia, se inuicem coagulant. Sed corpus humanum, ut nec petram coagulat, ita nec calcem in uesica tolerat. Enimuero mihi semper prae oculis haesit coagulum admirandum, quo ictu oculi celerius, spiritus urinae condensauerat in offam, spiritum uini. Ergo coagulationes omnes caeteras, nil commune cum Duelech habere deprehendi. Quapropter decreui examinare spiritus. Distillaui igitur primum urinam equinam. At sane eius spiritus, carebat illo coagulo. Quare singularitatem lotii humani, cum summa admiratione notaui. ( 10 ). Obseruaui dein, quod spiritus sulfurum, uel salium, acidus, cum corpore alcalizato, fieret terreus. Sic nempe cum ferro, fit scoria, ferrugo, aerugo, cerussa ec. Haecque perperam aestimat Paracelsus tartaros, siue rerum separatas impuritates, coagulo proprio, sibique interno obductas. Cum alioqui non sint, nisi duorum mutuo agentium, consternationes, uiribus scilicet utrimque exantlatis. ( 11 ). Deinde, dudum examinaui salia, per omnem analysin: ac deprehendi, omnium salium spiritus, esse acidos, exceptis alcalizatis, & sulfurum essentialium in uegetabilibus. Quorum nempe acrimoniae salinae, sunt pingues atque sulfureae, neque in salem praesto reductibiles, nisi per principiorum taediosam in uersionem. ( 12 ). Quae salia, tum uelut elixirata; referunt seminum concretorum ueram, summamque crasim. Spiritus autem lotii humani, nec est acidus, nec alcalizatus: sed mere salsus, prout & iumentorum. ( 13 ). Idque ideo, quod uolatile acidum chyli stomachici, transmutetur ui alterius fermenti, in uolatile salsum. Prout alibi de digestionibus animalium. Obiter hic adnoto, quod in transmutatis, non sit regressus immediatus ad idunde transmutatum est: non magis quam a priuatione ad habitum. Eo quod in transmutando, pereat uita ultima rei: quia simul fere tota dispositio, uitae mediae prioris entis aufertur, propter extinctionem prioris seminis. Idcirco enim transmutata, seruant propriam noui entis essentiam, cum prioris concreti neglectu. Inutile ergo reperi qualecunque remedium, quod uerisimiliter alioqui a priore concreto, credideram dissolutiuum calculi. Istud tamen uerum, quod spiritus urinae, fundamentali natiuitatis suae puncto, sit salsus: quodque ratione illius salis, promptius, alios coagulet spiritus, quam acidus quilibet, lac. Non tamen spiritus urinae coagulat lac, aut cruorem: eo quod spiritus cruoris, imo & uitalis noster, sit salsus, per modum urinarum. Hinc nempe spiritus lotii, se habet per modum spiritus ex crementitii, decisi a cruore, adeoque propter symbolum, sibi sit contubernalis, nec agant in in uicem. Dein obseruaui quoque, quod spiritus urinae, non coagulet fortius, quae iam ante sunt coagulata. Nam bolus, lutum, saxumue, per urinae spiritum, degenerant sensim, in sal nitrosum, ac potius dissoluuntur. Cum ergo spiritus urinae, non coagulet, iam coagulata: qualia sunt bolus, lutum ec. neque coagulabilia, ut sunt lac, & cruor: sed coagulet spiritum uini, aut simile, quod secum in urina hospitatur ( nam ut supra: post fermentationem urinae, lotium continet, et iam spiritum uini, siue aquam uitae ) non destiti serio inquirere, quomodo in nobis, & in lotio nostro, calculus coaguletur. ( 14 ). 1. Imprimis indubium est, Duelech, non esse sortis calcineae, utcunque in contrarium Paracelsus feratur. 1. Quia nobis, deest gradus caloris calcinans. 2. Dein, quia omne alcali, potius petrae destructiuum, quam coagulatiuum est. 3. Quia calx, praesupponit saxum, ideoque Duelech, esset calcinatum, antequam saxum foret. 4. Ex partibus componentibus Duelech, mox constabit, non esse possibilem calcem in eo: imo nec ipsum Duelech, calcinari, aut edere lixiuium. Item nec est Duelech de natura cretae pondagricae: quia concrescit in medio liquoris urinae creta autem ista, coagulatur ex synouia. Est autem Synouia, mucilago uniens, & spermatica, quae in itinere ueri alimenti, degenerauit, & ex dia phana crystallinaque, migrauit in opacam, albam, uiscidamque materiam ( ut de podagricis alibi ) ex insipida inquam, in acidam est transplantata, cuius acore, nenipe, opacitatem acquisi uit. Etenim & tum inepta est, ad sui integralem difflationem: qua nempe liquor nutrititius, absque omni penitus residuo, consumitur: Sed Synouia, semel acore infesta, partes aqueae suae difflantur, residuum autem, sensim arescit, in ultimam tophi siccitatem, ac duritiem. Ast Duelech, in ultimam sui duritiem, unico uenit instanti. Distat ergo creta podagrica, a Duelech; tota materia, & efficiente. Ideo enim creta eiusmodi, induratur extra aquam, quia scilicet per arefactionem. Neque ob id petrae duritiem aemulatur: sed tantum tophi. Haec eo dixi, ut constet, Duelech, agente, & materia heteroclitis, differre ab aliis quibuslibet coagulatis. Cumque tamen nondum scirem modum, aut processum ortus Duelech; scirem uero interim, corpora, indurationis determinationem non suscipere, nisi per seminum suorum actiones, destinationes, atque proprietates. Scirem denique, quaecunque agunt corporaliter, esse segnia, inertia atque ignaua prorsus, pro coagulatione Duelech: ( 16 ) inquisiui ideo sapores & odores fermentales, tanquam plurium seminum authores. Salium itaque sapores, atque illustres actiones quidem offendi: at nequicquam attingentes uim salis urinae. Dein quoque, salia languidiora aspexi, quae sulfurum prosapiam sequerentur. ( 17 ). Ast Mercurium, quanquam solus apud Paracelsum contineret totam rei perfectionem: desidem tamen atque languidum inueni. Quoties namque a Mercuriis, sales, & sulfura distinxi, admiratus sum illorum ignauiam, horumque uero principiorum duorum, dignitates. Quapropter in salibus haesi, pro indagatione natiuitatis Duelech. rateor equidem Mercurium, fluens metallum, in sui natura, ac proprietatibus, nunquam sat cognitum. At istud Paracelsum, similitudine analogi decepit. Putans, quia sibi placuisset commentum, quod rerum aqueam materiam, donasset nomine Mercurii, quod proin proprietates argenti uiui, naturae sine pari, nunquam sat indagatae conuenirent adaequatae cunctis, liquoribus, qui e simplicibus erui possunt. fatentur namque omnes priorum seculorum Philosophi, nil in uniuerso, ne eminus quidem, assimilari uiuo argento: nondum tamen ante hac satis explicatum sit, quod argentum uiuum, sit simplex actualiter existens: non autem rerum pars constitutiua. Adeoque non esse nisi meram transsumptionem abusi uam nominis. Hactenus adhuc mihi persuadebam: quod cum ex non Duelech, fieret Duelech, id fieri debere, per agentis actionem, in materiam dispositam. Ac quamuis haec, atque similia plura scirem: deprehendi tamen proinde me nil plus scire. Quocirca magis adhuc detestatus sum Philosophiam sermocinalem, ut pote quae me sisteret ante limen naturae, & cum ipsamet ductrice mea, claudebar foris: Redii iterum ad me, & rustico more, consideraui primum, quod Duelech non nasceretur, nisi e principiis urinae: cumque lotium salsum esse scirem, recurri rursus ad salium uarietates. ( 15 ). Atque obstupui, quod passim tam a Scholis, quam a Medentibus, absque controuersia, salis usus interdiceretur calculosis. Nescitum tamen deprehendi penes illos, illius prohibitionis fundamentum. Praesertim, quod salis marini usus, multus ac frequens, reali experientia nulli calculoso unquam obfuerit. Quin potius accurate notaui plures, qui copioso salis usu, sibi calculi recentis, & succrescentis recidiuam amputarint. Uideram namque maris scopulos, ut saxa, in portu exedi. Interim semper cum admiratione, in mentem recurrit, quod unico instanti, spiritus urinae coagulasset spiritum uini, cum secretione partis aquosae. ( 19 ). Deliberaui itaque primum, salem urinae, ad extremas eius uenas, anatomizare. Quare in olido urinae meae corpore, post putrefactionem sub fimo, dissectionem istam incoepi: ac statim distillando offendi, praeter praefatum urinae spiritum, bina adhuc salia fixiora, nec plura: ( 20 ) utcunque Turnheiser, uaria nugetur pro lubitu, de repertis a se, tot in lotio speciebus; quot pene sunt simplicium in uniuerso. Uolens, nedum hominem esse microcosmum: sed eius etiam lotium, eadem praerogatiua gaude re. Nam ad hoc uas stillatorium; pro ausu suo, in partes 24. distinguit, & foris, suis annotat lineis, corpusque humanum, in totidem soleas diuidit. Uult tandem uapores, ab urina, distillando eleuatos, debere ferire praecipue regionem uitri, eaque parte in guttas concrescere, qua in homine, cuius est urina, morbi negotium peragitur. Fingit item tot uaporum diuersitates surgere ex urina, quot morbi in uniuersum esse possunt. Iit inde nedum loca affecta: sed & materiam morbificam, ediscamus optice: etenim sic suas uronoscopias, nequitiae ac uanitatis magices suspectas, ut excusat, per distillatoria hydromantica, mundo imponere sategit. Id est. In ludicris, serius omnino uideri uoluit: ast ego nunquam distillaui, ut mecum alios dementarem. Ualeat igitur inutile Turnheiseri in uentum, nugaciter saltem, si non & impie in Medicinam introductum. ( 21 ). In fece urinae itaque, distinxi duo salia, unum quidem marinum: non ita pridem assumtum, & adhuc sospes, atque immutatum ( ut alibi, de coctione salispetre, ostendi. ) Alterum uero, est ipsius lotii, in nostra digestione natum, & ex non sale transmutatum. ( 22 ). Differt autem a Marino. 1. Si per aliquot dies, nullius salis marini usus fuerit: non tamen suum urinae, sal deficit. 2. Sal maris, coagulat se in grana, punctalis acuminis: Sal uero urinae in talos, ac cubos gemmeos concrescit. 3. Sal maris, pristinum semper per gustum refert etiam e Latrinis, cum sale petrae confectum. Urinae autem sal, semper sapit urinam. 4. Sal marinum, adhaeret uasi ligneo, in sui refrigeratione, prout dum separatur a sale petrae. Sal urinae uero, concrescit in liquoris fundo. ( 23 ). Porro discernit se sal urinae fixus, a uolatili. 1. per ignem & fugam. unus namque euolat, altero perstite. 2. fixus separatur a faecibus, per extractionem, in liquido: uolatilis uero, sequestratur per ignem. Etenim quanquam cibi atque potus, uniuersim acescant in stomacho aequaliter: attamen non aeque uolatiles sunt sales inde nati. Quia istud stomachi fermentum, recipitur per modum recipientis, & sic uariat. Prout nec chrysulca, dissoluens totum, ac homogeneum metallum, proinde totum aequaliter fit uolatile. Haecque diuersitas, non prorumpit ex essentialibus: sed pro participatione, proprietatum uitae mediae rerum. ( 24 ). Nec demum istud fermentum stomachi, est nuda aciditas: sed dos uitalis, atque specifica: cuius nempe finis est, transmutare cibum, in chylum humanae digestionis. Siquidem plura assumuntur fixiora cum cibis, quae debent tamen parem subire cum uolatilibus succis conditionem, si penitius ad uitae radicem migrare debeant. In quo puncto praecipue elucet naturae energia: quae ex massa prorsus similari, ossa, & fibras carnis, fabricat etc. Ossa denique, in canino stomacho, ad chylum reducit, ut inde iterum cruor fiat. Sunt ergo praefati duo sales fixiores. Inus autem summe uolatilis, in lotio. At nunquam ex urina, mihi apparuit alcali, aut lixiuio simile. Etenim sin aliquid lixiuiale intro assumtum fuerit: id statim acidis saturatur, ut lixiuialem indolem deponat. Uidi nempe rusticum, qui uulnera ingentia curaret, potu lixiuii, e Tilia parati. Illorum tamen lotium, nil prorsus lixiuiale ostendebat. Docui proinde alibi, omne alcali, fieri, per ignis expressionem liquefactiuam: concretis nec ante infuisse, ut neque fixum. Quod si uero spiritus aliquis uolatilis, proprietatem alcali referat ( prout est herbarum quarumcunque uulnerarium ) is quidem abstersiuus, ac diureticus est: propria tamen ui, sub altera digestionum, naturam salis urinae; induit, cohibet corruptiones acidas, quae sponte alioqui deinceps uulneratis orirentur. Cum igitur non sit alcali in lotio, errorem duxi, alcali potare pro saxifragio; cum non perueniat ad loca urinae. Neque enim Ludus Paracelsi, parat lixiuium: sed salem ex acido, amarum. Quapropter suum Ludum, fel terrae uocat. Est enim lapis siliceus, tenerior tamen, & qui fere totus, per diuturnum bidui ignem auolat. Cum sale petiae uero, multo celerius. Porro lapides, gemmae, arenae, & marmora, silices etc. adiuncto alcali, uitrificantur: sin autem plure alcali coquantur, resoluuntur in humido quidem: ac resoluta, facili negotio acidorum spirituum, separantur ab alcali, pondere pristini pulyeris lapidum. At haec nunquam ad urinam ueniunt, ut nec saxifragio utilia. Saxa autem, quae sulfur phlogiston habent, calcinantur quidem, uerum non uitrificantur facile, eo quod sal sulfuris residuum, & acidum, consumat alcali uitrificans. Metalla quoque, propter omnimodam, & inuictam mercurii simplicitatem, atque impossibilem penetrationem, uel in mutata, ludunt operam ignis, uel tota aufugiunt: Sic tamen, ut quanquam fumo tenus auolent: fumus tamen iste, denuo, in pristini metalli naturam reduci potest. Quapropter nullum unquam, metalla dedere alcali: multoque minus ad urinae diuersoria pertingunt. Marcasitae autem, cum sulfur habeant cremabile, alcalium torax: illorum tamen Mercurii, resistunt, quo minus ad lotii hospitia ueniant. Sanguis quoque, licet ad medendum, habeat salem mirabilem, tam fugitiuum, quam fixum, non tamen proficuum in Lithiasi animaduerti. Caeterum testae limacum, terrestrium, uel conchiliorum aquatilium, pro parte, qua acidum, & calcarium salem gerunt, prosunt quidem calculosis abstersione indigentibus: sed luctam continent, pro parte sui lixiuii, quatenus scilicet, ad lotium nunquam perueniunt. ( 29 ) Ossa animalium combusta, nullum sibi salem fixum retinent: at tantum insipidam terram residuam. Notabilis ergo stupiditatis est, ebur, & cornu ceruinum, calcinari in morborum praesidia, quia mercari iubent puluerem, uiribus orbatum: adeoque & crumenae, & spei aegrotorum imponunt, occasionem bene agendi praetereunt, ac seipsos ridiculos faciunt. Pro me autem spondent Monetarii. Siquidem testae probatrices, ( quas uocant capellas ) constare debent cinere, orbato omni sale. Quare optime, e cinere ossium, longeque excellunt ex ebore & cornu ceruino. ( 30 ) Enimuero primis annis, traditiones Scholarum, totidem erant oracula penes me: At per ignem me edocto, uniuersa Scholarum theoremata, igne deleta sunt. Persuaserant inter caetera, quod sal maris, calculosis nociuus esset, tam quatenus sali urinario praeberet materiam, quam quod mucosam pituitam pro Duelech praecipitaret. Examen salis per ignem, secus me docuit. Imprimis sexagenarium ( mihi a distillationibus ) immunem a renum calculo, seruaui annos sedecim ( cui alioqui obnoxius erat ) largo salis marini. usu. Quod deinceps in multis confirmaui. Etenim Scholae, dum uiderent, in acri myria salis, refrigerata, salem quemque suo more coagulari, illamque myriam non fieri meracam, nisi per exhalationem partis Capt Iii. aquosae: statim suspicatae sunt, calculum coagulari a sale, & calore exsiccante: adeoque putarunt, nec salia quidem in dicta myria granulari, nisi per salis innati calorem: qui proinde sese in effectum explicare non ualet, quamdiu plurima est aqua illi praesens. Itaque dum proprium mucum, degustarent salsum: & quidem sapore salis marini, non autem salsedine lotii: uellentque connectere efficientem in materia: ratae sunt, in eodem muco, esse uiscosam ac tenacem materiam, iunctam sali, salem quoque, esse per se salsum: tandem decreto perpetuo sanxerunt, calculum generari, e phlegmate salso, ideoque etiam calente actualiter: & per consequens, salsa calculosis nocua. Imo & phlegma manens tale, mutatis qualitatibus, propriisque passionibus, migrare in calculum, per calorem, uiscosamque siccitatem, perinde ut glutina, ac colla, sensim abeunte parte aquea, spissam sui tenacitatem inducunt. Bone Deus, quam insulsae Scholae, & quam insulsos nos iubent esse? quasi ubique mortalium curam gerens, atque salibus prouidens, finxisses studio tuo, ut calculosi fierent. Quanta est illarum ignauia, quod nunquam tentarint unicum salis pugillum, calculosorum urinali inspergere, ut explorarent, num sal marinus, arenas futuras coagularet, alioqui matulis adhaesuras: num inquam lotii tanta sit salsedo, ut ne quicquam salis amplius in illo liquescat. Nam lotium si sit resoluendo salem: iam sal iste, non poterit esse causa granulationis. Denique reperissent facile, salem maris, urinae iniectum, impedire coagulationem: non item eam causare. Salem marinum inquam resolyere paratam materiam coaguli, nec coagulum suscipere. Quicquid autem destructionem meditatur illius coaguli, necessario quoque coagulationem inde prouenientem turbabit. Etenim ut Scholae, nostra rident coagula in rebus: ita uicissim, rideo illarum insulsitates, quod calculum, uel silicem, in fundo aquoso, per calorem concrescere, siue arescere existiment. Pro coagulo enim petroso, certant fontes & flumina, quorum fundus, calorem, atque siccitatum regulas explodit. Denique pro coagulo liquorum, spondet caro nostra itemque cruor, lac, & mucus. Etenim si ratum sit, quod pituita, sit materia ex qua calculi, salisque myria recoctam, abrasisse, & secum dissoluisse, carnium salitarum mucositates, easque demum per ebullitionem inspissatas in spumam reiecisse. Cognouissent utique salis usum, nullatenus uitandum, ac uetandum. Sed tanta Scholas obsedit explorandi ignauia, quod lucello infami contentae, cuncta neglexerint, quibus proximo prodessent, si non etiam sibi. Etenim si calculus, in urina ( etiam coctus ) resolueretur, uel quod urina non esset resolyendo sali sibi iniecto: potuissent nimirum eo uiso, salem penitus extra usum hominum proscripsisse? At ridet Scholas uulgus, salisque usus, in despectum regularum, increbuit. Adeo ut despecta Scholarum authoritate, nedum insuauis: sed etiam insalubris, sit uictus, absque sale. Sin autem salis conditura palato arrideat: non id aliunde fauetur, quam quatenus sal resolyit excrementa, stomachum, suo mucore grauantia. Etenim si sal cathecamenis, in symbolum Sapientiae, primis a natiuitate horis, oretenus indatur: Scholae autem multo conamine omnem salis esum interdixerint. Quid enim aliud inde ominandum nisi quod Sapientiam non admittant Scholae ethnicae, cuius uidelicet symbolum excludi cauent? quod Ecclesia a primo intendat perditionem infantum? Sal enim e latrinis, per salispetrae coctores sequestratur, quale olim una cum cibis, assumtum fuit. Itaque deberet pariter manere in ipso Duelech. At ne minimum salis marini reperitur a Duelech per artem. Idque Scholae nullo dispendio didicissent, si aliqua discendi auiditas, aut proximi charitas, illas ageret. Saltem salispetrae coctores, curiosiores fuerunt, tot Medentum myriadibus. Resultat ergo ipsis opprobrium, ut quisque e uulgo iam sciat, quam impolita sint Scholarum decreta: cum nesciant in Diaetetica, quorsum salita uetent. ( 31 ) Nec sane timendum erat, si non sal, saltem spiritus eius, noceret calculosis. 1. Quia sal, per Scholas uetitus; seculis, & Scholis adhuc ignorantibus, an spiritus ullus in sale reperibilis, cuiusue esset conditionis. 2. frustra est potentia in agendo, quae in actum deducitur nunquam. Satis namque constat, quod e sale, maris assumto, nunquam in nobis sit possibilis eductio sui spiritus. 3. Est namque acidissimus, nec sibi par habet remedium, extinguendis ardoribus urinae, etiam praesente in uesica calculo, etiam in senum stranguriis: putrefactiones impedit, dissoluit mucagines, arenas pellit. Ergo sal est utile calculosis, tam in sui corpore, quam suo spiritu. Enim uero sal fontale, Diuine largitatis prouidentia, datum in necessitates mortalium. It ubi longo tractu, a mari recedit continens, fontes salini, maris defectum suppleant. Scholae autem, tantum abest, quod Deo, gratias pro beneficio rependant: accusant Deum, nedum frustra: sed & in hominum pernitiem, dedisse salem. Notabile interim quod multis, & copiosis fontibus, sal in mare defluat, non tamen maris salsedo intendatur, eo quod uapore uerius, aliquid salis sensim ab aequore ascendat: & utut in primam aquae materiam couertatur in nubibus saltem constantiam in se aliqualem habet. Unde nec mirum, aquam pluuiam per se nullis seculis corrumpi. Quod autem zona calidiore, sal etiam a pelago exhalet, patet: nam nemo non olefacit, an in olla, carnes decoquantur cum sale, uel absque illa. Marinus enim, cum in conseruationem elementi faciat, exhalat difficulter. Idcirco Hispanicus, propemodum halituoso sale caret, ualidior est, magisque arcet putredinem, & Duelech. Contra, Lotharingicus, sale halituoso abundat, partimque acescit in stomacho. Differt quoque spiritus iste haliticosus salis ( qui tanquam flos salis sublimatus est ) a spiritu salis stillatitio: perinde ut oleum oliuarum, a Laterino. Spiritus enim olei oliuarum, oleosus, qui prima medietate exit, apud me argenteum filum, tandem in lagena dissoluit. Oleum autem oliuarum, ferrum a rubigine praeseruat. ( 32 ). Longeque potentius, arma a ferrugine custodit, istud olei residuum, unde praefata medietas est ablata. Idcirco notandum, non esse puriorem, aut defecatiorem salem, quam qui a myria suilla, recoctus est. Siquidem saliendo, siue operando in obiectam suillam, amisit halituosiorem spiritum, per coagulationem. Adeoque sal residuus, pene fixus, sua terrestritate liberatus, reperitur clarus, condimentis aptissimus. In cadum quoque acescentis cereuisiae iniectus, eandem praeseruat, quod non item alius. Quapropter in nobis superuacaneos spiritus acidos ( omnis corruptionis authores, si extraprime digestionis officinas fuerint ) in se combibit, & transmutat. Sali Hispalensi sic rebullito, bonitate par fere est, qui candente olla primum liquatus fuit. Cum ergo sal maris, non sit de urinae compositione, sed prorsus extraneus sit, ac permaneat: Imo sal maris, in urina detentus, seruet inpermistam sui, immutatamque naturam, usque in ultimam rerum deductionem, & salispetrae separationem: certum est, quod ne quicquam sibi sit negocaput Iii. tii, cum Duelech. Ideoque nec in compositione huius, uel minimum salis marini, reperitur unquam, cum magis natiuitatem Duelech destruat, quam promoueat. Ergo absque fundamento, sal maris, per Scholas, calculosis uetitus. Haec de salibus. Didiceram autem hactenus, Duelech esse coagulatum anomalum, a sale urinario natum, qui sibi parem in toto uniuerso non haberet: eo quod extra hominem, nuspiam reperiatur urina humana. ( 32 ). Idcirco enim non piguit, multoties urinam distillare. Decreui itaque meam urinam 40 solidos dies uentre equino putrefacere, ut praeuio putredinis fermento, partes dissimilares fatiscerent. Tum distillaui circiter medietantem eius. Uerum ab opere auocatus, propter negotiam familiae, ac dein per Pentecostes festa impeditus, cessaui per quindenam. Fuerat autem uas recipiens, ingens ualde clarum, crystalinum, ac pretiosum: quod iam a proboscide alembici, toto illo interuallo sequestraueram. Cum ergo ad opus redirem, primum effudi, quod erat distillatum, in aliam lagenam: quia uidebam uas recipiens ( trium alioqui facile congiorum capax ) quaqua uersus stillatitius urinae liquor contigerat, fusca albedine obductum. Indolui uitrum tam pretiosum, in rem adeo sordidam, maculatum. Dein indignabar amplius, dum cernerem nullo cinere contractum naeuum deponi. Poenituit enim me damnose, totiesque repetitae curiositatis. Stillatum ergo effudi foras. Sed statim hunc ignauiae, atque insolitae indignationis stimulum, suspectum habui. Uirum, ante, laboribus, ac sumptibus minime parcentem, iam indignari unius uasis perditione, mecum mirabar. Uas ergo recipiens, perpendo, an naeuus esset exoticae tincturae, aut num corrosa superficie concaua, aliquid periisset. Tandem certo cognoui, uerum Duelech fuscum, ex clarissimo stagmate aqueo, uasi adpositum. Cum enim admirationis plenus, laudaui Dominum, quod mei curam gessisset: etenim quae mea censebam incuria commisisse, diuina sic bonitate disponente, euenisse cognoui. Nempe quibus uult, omnia conuertit in bonum. Equidem iam pridem conspexeram in lotio meo, habitare tanti coagulatorem. Nunc demum quoque didiceram: quod clarissimus liquor ab urina separatus, mage putrefacta, uerum contineret Duelech, quem apposuerat. Unde imprimis mihi euasit indubium, quod ad compositionem Duelech, nullatenus concurreret materia uiscida. Uas istud itaque, etsi pretiosum, suaque iam labe condemnatum, charum fuit, quia mineruale, soluerat. Iterum ergo pro recipiente, supposui, cogitans, quod quandoque per chrysulcam, istud Duelech abraderem. Perrexi ergo distillando, quod mihi a quindena residuum manserat. Ecce tum nouo diuinae largitatis fauore perculsus uidi stillas singulas, dissoluere, adhaerens fuscum Dueiech, qua decurerent, ac uas, mox pristino nitori restitutum. Etiam, quod secundus hic liquor, tametsi prioris odorem haberet, aquae uitae affusus, hanc item non coagularet amplius. Sicque diuino ductus nutum ( quem ani euentum fortuitum rentur ) inueni partem eius, quod iamdudum multis sumtibus, anxius quaesiueram. Laudaui itaque Dominum, quod paruulo, atque pauperi, dedisset intellectum. Nam si me non auocari iussisset ab opere, nec festa me detinuissent, quoad Duelech in recipiente concreuisset, & nisi uas tam clarum atque pretiosum fuisset. Quinimo si totam uno filo operationem absoluissem: frustra sane operabar, ac tentabam omnia. Respexit ergo Dominus in mortalium necessitates, nec spreuit preces abiectorum. Quare dedit mihi cognitionem, diuersarum partium lotii sani. Id est mei. Una quidem erat quodammodo leuior, atque citatior, habens occultum Duelech, sub claro liquore stillatitio, absque faece, muco, & sedimine. Uerum in clarissimo stagmate, & ambientis frigore. Altera uero aeque admiranda, quae ortum in frigore Duelech, in frigore quoque iterum dissolueret, & in se absorberet. In unico namque sale uolatili lotii, tam oppositas facultates admirabar serio, consideraui quidem exinde, quod cuius urina, plus haberet de priore spiritu, is calculo esset obnoxius: ac immunis alter, cuius lotium, plus de altero contineret: primusque ille conceptus mihi arridebat: Sed sermocinalis illa scientia, uana fuit, rebusque imprimis gerendis inutilis. Siquidem lotium, non subit in nobis praeuias illas putredinis tesseras: sine quibus tamen entia illa aeternum dormirent. Dein, nec ex illa speculatione constabat medium, quo plus de posteriore illo spiritu semper fieret, quaue methodo, inhi beretur prioris spiritus confectio. Multo minus, quomodo confecto iam Duelech, subueniri daretur. Attamen ne absque fruge cederet speculatio, cogitaui, an posterior ille spiritus, per syringam ( prius euacuato lotio ) iniici calculosae uesicae permitteretur. Sterilis itaque mihi occurrit mortalium cognitio, quae sola gaudens speculatione, manum a Pyrotechnia submouet. Nam lotium debite putrefactum, coagulatorem edit spiritum, qui aquam uitae coagulat. Itemque post, qui totus diaphanus & uolatilis, potentiale Duelech continet, quia parit ac tandem, qui Duelech semel natum, in se statim absorbet mox tamen dehortante Diabolo, dubius uacillare cepi, atque consideraui, uana esse, quae tanti faciebam a me reperta. Praesertim cum in nobis non putrefiat urina, ad illum terminum, quo hos dederat spiritus. Detestatus itaque sum meas curiositates. Nam etsi quodammodo remedium suggererent, relinquebant tamen priorem ignorantiam, circa causas, & modum fiendi Duelech. Quapropter coepi cuncta pridem uisa, quasi non facta negligere, sensiquetorporem mihi incuri. Unde confirmabar ( quae in praefatione multis exposui ) nullum laborem taediosiorem, nullumque sciendi genus, hortante cacodaemone, posttergari magis, quam illud, undegenus humanum, quandoque frugem capiat. Christianum ergo decet, constantis esse animi, in opere bono. Tandem itaque repetitis distillationibus, & exactiore cunctatione, per orationem assecutus sum, causas, modum fiendi atque dissoluendi Duelech, Deus bone, tuam admiror magnificentiam, quae Medicorum ineptissimum, ad tantae rei reclusionem perduxit, tot seculis, magnisque ingeniis neglectam. Gratiarum ergo actiones refero nomini tuo abyssaliter glorioso non quia me, prae aliis, ad arcana deduxeris ( nunquid terra gloriari potest, dicetque aliis uasculis uah? quod in electioris formae uasculum, sub figuli torno deducta sit? ) Sed quia fecisti uoluntatem tuam, quae sola bona est. Refero ergo in te, omnem gloriam, qui hoc aeuo, cognitionem hanc reclusisti, per abiectissimos, & paruulos huius mundi. Id namque pro solito tuo est, & ad maiorem nominis tui gloriam. Cognoui enim obstitisse ueteribus, & Modernioribus unicam ignauiam, aspernantium distillare rem adeo foetidam, atque sordidam: suauitate odoris lucri, deceptorum. Spernit enim eos Sapientia, qui materiam ex qua, dispositiones, contenta, proprietates, progressum, & significationes lotii, addiscere recusarunt per ignem. ( 34 ). Neque etenim cespitatum est minus in materia; contento atque iudiciis urinarum, quam fuit hactenus in petrificatione eiusdem. Quare occulta mansit diagnostica, simul & prognosis iudicialis urinarum: prout in nostra uronoscopia, ex fundam ento demonstrauimus: quam opto utinam feruentiora iudicia posthac excolerent. Ego siquidem me ad tumulum praeparo, sub spe, labores meos aerumnis humanis, non ineptos fore. ( 35 ). Pergam nunc, stoliditates, meas & experientiarum taedia recensere. Imprimis namque, ex Duelech dissecto, ac solitarie per se distillato: Itemque ex rasuris matulae: Tertio item, ex urina, ad spissitudinem eclegmatis distillata, idem prorsus oleum, eaedemque crystalli, stercoris liquidi assurgunt. Et enim ex Duelech, relinquitur fex terrea, nigra, friabilis, & combusta, non ampius petrosa, uixque aliquid salis urinae fixioris, reseruans. Utpote spiritus uolatilis, totus in toto, in Duelech, ac tandem in terram, est mutatus, cum sibi adiunctis aliis compositionis partibus. Certo utique signo, quod sal fixus urinae, non habeat uim actiui coaguli: sed passiue coaguletur duntaxat. ( 36 ). Porro terra illa, e distillato Duelech relicta, nunquam pridem descendit ad uesicam, specie pulueris, aut luti: sed liquor fuit dum in urina esset, qui ibidem dein sic induruit per spiritum lotii. Meditatus enim dudum eram, quod terra, aut puluis, utut, artificiosissime connecteretur spiritui urinae; nunquam tamen concresceret in Duelech, & per consequens uanum etiam esset, pro Duelech, Tartari inuentum. Siquidem iam conspexeram in uitro, Duelech, e spiritibus ( liquoribus nempe stillatis & claris ) materia, & efficiente iisdem, quibus in nobis Duelech oritur, fieri. Conclusi ergo ex iam mechanice probatis. ( 37 ). Si lotium, cum suo salis spiritu, habeat spiritum terrae uolatilis: necessario, ex illis duobus, generabitur Duelech, nisi per scoriam ( quam libro de febribus uoco stercus liquidum ) saturetur sal urinae, atque eatenus a coagulando turbetur. Non raro namque obseruaui, calculosum aliquem, postea ictero afflictum, a calculo immunem fuisse, quamdiu Icterus imperauerat. ( 38 ). Adeoque nec gratis a me, de febribus, assertum fuit, quod praefata scoria urinis aduena misceatur, tanquam excrementum utile. Granulantur autem arenae, tam in nobis, quam in matulis, ipso granulationis momento, semelque granulata, ultimam quoque sui nanciscuntur simul duritiem: non autem quod sensim, magis magisque indurantur: ( 39 ). fabulosum est ideo, quicquid de calculo confirmato, & nondum confirmato, ad ignorantiae, & ignauiae confirmatarum excusationes, comminiscuntur Scholae. Tam enim dura est recens arena, excreta e nobis, uel a matulis abstersa, quam erit post decennium inde. Idem quoque de Duelech esto iudicium. Dixi puoque superius; nisi arena, quae matulae affigitur, coagularetur in instanti; ad fundum praeceps cecidisset tota, nec lateraliter, tamque proportionaliter distincta, affigeretur. ( 40 ). Praedicator enim haereticus, prope Barclayam in Anglia, anno 1629. sanus atque sospes, contendens a prandio, librum e sublimi, ad se trahere, in imo uentre magno perculsus pondere atque dolore, certis inde a quatriduo signis, sciuit se calculo grauatum. Inde post octiduum, Londini sub nouacula Lithotomi, extinctus. Pendebat autem libram Anglicanam, & binas insuper dragmas. Nec memini me parem unquam uidisse calculum. Pendent autem librae centum Antuerpiae, Londini 104. ( 41 ). Paracelsus enim subitam hanc calculi apparentiam admirans, ne figmentum suo desit Microcosmo, calculum fulminis uocat, putatque cadendo concreuisse. Sed multiplex eius error est. 1. Nam non datur locus pro casu. Siquidem uesica continet urinam, uel nullam. si nullam, instar lintei madidi complicatur: sin uero lotio distendatur, cum hoc, sit infra, non potest Duelech formari extra lotium, aut sine lotio, ut fiat absque materia, decidatque in lotium deorsum, ut decidendo, fiat. 2. Errat, credens lapidem, in tonitru deiectum, ordinariis, atque solitis causis generari: non autem portentosis. Alioqui si materia tonitrui naturalis, in instanti coagularetur naturaliter, deberent eiusmodi lapides, singulis tonitruis esse assueti. Nec esset causa, cur lapillus trium circiter librarum, ad pedum nouem altitudinem, terram terebraret, solo, nudoque casu sui: nisi robustiore ui deturbatus, prout de meteoro anomalo alibi. 3. Denique, Duelech subita tyrannide se prodens, non arguit momentaneam sui generationem. Nil uetat namque, uesicae adhaesisse pede suo, abruptoque stolo, cecidisse in amplitudinem uesicae. 4. Quicquid in uerum Duelech, condensatur unquam, siue id sit nucleus centralis, a rene descendens, uel demum cortice tenus accrescens: semper eius quaelibet generatio, fit in instanti. Enimuero ex meis mechanicis didici, quod totum Duelech, quantumque in se est, constituatur ex meris uolatilibus: non tamen ex trium quatuorue unciarum lotio, ( quanta esset micturientis ) generari posse Duelech unius librae. Porro tametsi urinam humanam, in sola specie nostra scirem; solumque spiritum urinae humanae, penes hominem esse: urinam tamen equinam, nomine armentorum examinaui, curiosus, an forte alter similis; coagulator spiritus esset, qui propter connata impedimenta, non ubique sortiretur coagulandi imperium. At utut laboraui, non reperi coagulatorem illum spiritum, in urina equina. It neque spiritum fermenti, uel aquae uitae. ( 43 ). Itaque reperi potentialem aquam uitae humano lotio intimam, eamque lenam, inter spiritum coagulatorem, & spiritum putrefactum, coaguli praefati susceptorem. Summeque notandum, quod spiritus urinae non coagulat, nisi per connubium aquae uitae: quod saepius comprobaui, distillando. Ergo tria insunt lotio humano, quae concurrere est necessum: tantoque potentius, quo omnis calculosus; iam non leue principium corruptionis, in suo lotio gerit ( ut suo mox loco ) unde uidelicet fermentum in urina actuatur, ad praefatam aquam uitae coagulabilem. ( 44 ). Nec enim his obstat, quod tam spiritus uitae, quam ipsa aqua uitae, sint summe fugaces, adeoque uix ad Duelech pertinaciam apta: nam certum est, spiritum uitrioli fugacissimum, a sibi consocio uolatili: imo statim fixari, per salem armeniacum fugacem: adeo ut fusionem sustineat. Quibus edocti nostri, mirari desinunt, quae alias ignaros stupore afficiunt. Caput Iu. Processus Duelech. ( 1 ). Modus fiendi Duelech. ( 2 ). Ens singulare nec sibi par habens. ( 3 ). Mechanicum Spadanorum fontium exemplum. ( 4 ). Ocra in Spadanis, Paracelsum a comment. Tartari deterruisset. ( 5 ). Anatome in actionibus spirituum. ( 6 ). Ignis aqua, ens homogeneum, sibi par non habens. ( 7 ). Differentia praefati dissoluentis, cum aliis omnibus totius uniuersi. ( 8 ). Duae Maximae Spagyricae. ( 9 ). Oleum auri quoddam, punicei coloris. ( 10 ). Quid dicat generatio Duelech. ( 11 )., Actio corporum in corpora, qualis. ( 12 ). Doctrina de actione corporum, & spirituum. ( 13 ). Participationes uirium e metallis, absque materia metallica. ( 14 ). Spagyri delusio. ( 15 ). Destinantur morbi in poenam, & meritum. 16. Exercitationes aliquot, incipientes a salibus. ( 17 ). Spiritus salis fit terrestris. ( 18 ). Quaestio triuialis. ( 19 ). Tartari pruinosi commentum. ( 20 ). Senilis stranguria unde. ( 21 ). Quatuor notabilia inde deflua. ( 22 ). Quaestio secunda. ( 23 ). Tertia. ( 24 ). Quarta. ( 25 ). Catharri uesicales, ridiculi. ( 26 ). Quinta. ( 27 ). Sexta. ( 28 ). Notantur Astrologi. ( 29 ). Notatur Paracelsus, iuxta atque Galenus. ( 30 ). Propositae quaestionis solutio. ( 31 ). Galeni inaduertentia. ( 1 ). Spiritus urinae apprehendens terram uolatilem, procreatam semine, ac fermento fracido, & putrescente, suscitat occultum adhuc in potentia, uini spiritum, urinae incolam: quibus, tanquam duobus sexubus, concurrentibus, terreus quidam praefatus spiritus, imbibit praedictum unicum, coagulatorem: cuius reciprocationis ergo, oritur in agendo, amborum connexio penitissima: quia congrediuntur spiritu tenus, per illorum minima. ( 2 ). Adeoque coagulator, coagulat unico instanti, spiritum uini, potentialiter excitum, in putrescente fermento, cui cum fracida massa suam tribuit materiam, simul condensantur simul in uerum Duelech, monstrum sane, nouum hoc aliquid, coagulatum in media aqua: nec iterum ideo in aquam resolubile. Ens nempe petrosum, animale, nulli alteri simile, quodque ideo Duelech Paracelsus nominat. ( 3 ). Idque facilius per exemplum in mentem intrabit, quod Spadani fontes quotidianum nobis exhibent. Habent namque spiritum sulfureum, manifeste acidum ( unde fontes acidi dicuntur ) & uenam ferri. Utrumque nempe embryonatum, immaturumque, continetur liquatum, in aqua simplici. Mox itaque incipiunt ambo, uires reciprocas in se mutuo conserere. Atque tandem, cum lassatis uiribus, steterint actionem suam, condensantur in corpus lapideum, lagenis se affigens, in forma ocrae: sicque aqua redit in pristinum elementum, omni exutum qualitate aliena. ( 4 ). Quos si fontes acidulos, sat contemplatus fuisset Paracelsus, Tartari uini historiam, a Basilio Ualentino mutuatam, neglexisset; sciuisset namque ocrae & uini tartari non parem ortum. Saltem difficilius redargui potuisset. Quippe tartarus, in aquam resoluitur: non autem ocra, ut neque calculus. Neque enim unquam negare tentaui, e liquoribus, corpora solida constitui: Sed tartareos liquores respuo, in causas morborum, uiolenter adductos ( ut tractatu de Tartaris ) ex opposito autem, actiuitates spirituum in spiritus, reuerenter admiratus sum. Profecto, cum e Spadanis succrescat ocra, siue crusta lapidea, lagenis obducatur, per totum concauum, nefas inprimis esto, propinare Spadanam, si credamus tartaros perinde fieri, atque ocram in Spadana. Id est, si credamus aquae Spadanae inesse tartarum, mox in bibente coagulabilem: nefas facit, qui Spadanam propinat. Etenim dum sal acidus uini, corrosit faecem. ( 5 ). Sal quidem antea acidus, & nondum coagulatus, manet acidus, ac coagulatur, nec salis essentiam mutat, etsi constringatur, qui ante erat fluidus. Uicissim quoque etsi faex acidos sorbuerit spiritus, ac in se coagulauerit: manet attamen corpus solidum, dum spiritus salis acidi, coagulatur in corpus solidum tartari uini. Imo priusquam ex pleno coaguletur, uasi se affigit. In generatione enim Tartari uini, spiritus agit in corpus: estque longe alia prorsus actio, dum duo spiritus in se inuicem agunt. Nam in hac ( prout in Spadana, in Duelech etc. ) constituitur nouum, ac neutrum ens, qualis est ocra, ex spiritu sulfuris, & uenae uolatilis. Sed in tartaro uini, tantum acidus spiritus, si ue acetosus liquor uini, mutatur in salem, manetque faex, qualis ante. Ideoque constitutum inde, iterum est resolubilenon enim metallum, lapis, uel corpus solidum discorporatur, mutatur, aut uolatilizatur, propter spirituum, corrosionem. Patet id. Nam argentum, perlae, coralla, lapides spongiae, cancrorum, limacum etc. quanquam per Chrysulcam, aliosue liquores acidos, ab oculis nostris euanescant: sunt tamen lapides, qui ante ( prout de febribus ) Spiritus nempe, quantum potuit, fecit: incassum uelut operatus est, super corpus, dum seipsum, corrodendo corpus, coagulauit. ( 6 ). Est nimirum in tota natura uniuersi, tantum unicus ignis, Uulcanus ardens; ita quoque, non est nisi unicus liquor, dissoluens cuncta solida, in primam illorum materiam, absque sui ulla immutatione, aut uirium diminutione ( quod norunt, testabunturque adepti ) In aliis uero liquorum actiuitatibus, corpus, nunquam potest se radicaliter commiscere liquori soluenti. ( 7 ). Ideoque corroditur quidem, at non soluitur intime, uti ad transmutationem formalem alioqui requiritur. Nam omnis spiritus acidus rodens, rodendo aliud corpus, coagulatur, & propemodum fixatur, migratque in formam salis densati: nequicquam tamen corpus, quod arbitrium rodentis spiritus tolerauit, agit in illum spiritum, qui seipsum rodendo, & actione propria, coagulauit. Quod sane non ita fit, dum duo spiritus actiui, concurrunt in inuicem. Nam tunc, est duplex actio, qua uterque, in utrumque in uicem agit. Ideo namque eiusmodi illorum actio, fit cum permistione radicali, estque constitutum ex ambobus, inseparabilis mistionis proles, & hoc transmutatum, est productum, neutrum ab utroque. Quod si id Paracelsus mature contemplatus fuisset, pro suo Tartaro uini, ocram aquae Spadanae sumsisset, dixissetque aliquid probabilius, quam quod inessent liquores omnibus rebus, qui coagularentur per modum Tartari in uino, essentque morborum quorumcunque communis mater atque materia. Ocra quidem Spadane filia, non iterum resoluitur, quasi tartarus uini: & tamen differt a Duelech: De Lithiasi quantum petrificatio mineralis, a calculo. In hoc enim, spiritus coagulator, in lotio existens, operatur ui proprii salis, ac imparis, super spiritum fracidum, & putrescentem terrae, absque ebullitione, aut Gas siluestris eructatione: adeoque in momento, suam peragit operationem, & coagulat se, cum spiritu uini, urinae proprio. prout superius narraui, in Mechanica spiritus urinae & uini, siue aquae ardentis. Uerum Spadanae spiritus acidi, ex embryonato sulfure enati, longo operantur prius tractu, bullas atque siluestre Gas excitant, ac tandem, se uasi affigunt. Alioqui enim, si istud Gas nequeat eructari, aquae Spadanae manent sospites, medendo aptae. Nam si Gas egredi prohibeatur, impedit, quo minus, subsequens sequatur, spiritusque reddantur effoeti agendo. Ast uini faex, cum suam habeat, sibique propriam coagulationem, non opus habet eam aliunde acquirere. Cum uero acidulus uini spiritus, faecem roserit, non est quod rodendo det, quod ipsus in se non habet. Ergo in Tartari uini generatione, acidulus ille salinus spiritus, coagulabitur quidem, propter terram: sed manebit in specie salis solubilis, & non in forma petrae. ( 8 ). Propter regulam, quod transmutatio essentiae, praesupponat transmutationem materiae. Itaque terreum corpus, siue dissoluatur per corrosiuum, siue non, pristinum suum esse seruat. Eo quod istud dissoluens, non penetret dissolutum, in radicali uinculo connexionis. Quod tamen in transmutandis essentialibus, est pernecessarium. Discant ergo Chymiae tyrones, quod corpora non resoluantur per corrosiuorum calcinationes. Licet etiam saepe repetitas: nisi intercurrat fermentalis impressio, per putrefactionem, quae praecedit quamlibet radicalem solutionem. Camphora quidem, in aqua forti, naturam natantis olei assumit: sed abluto per aquam communem corrosiuo, statim camphora est, ea quae ante, si ue id semel, si ue demum millies fiat. ( 9 ). In tyrociniis enim gaudebam, quod aurum specie olei punicei, per retortam septima uice transegissem. Memor, quod qui nouit aurum destruere, nouerit itidem construere. Sed ablato corrosiyo comite; aurum in se rediit, cessauitque inane gaudium. Incassum eruere laborante eo, quod in ea non est. Incassum quoque laborant, qui non operantur per media debita. ( 10 ). Itaque generatio Duelech, non est coctae mucilaginis, uel fictae pituitae imaginaria petrificatio, calore loci arefacta, aut arescendo firmata, uel indurata: ( nam sic, tantum bolus esset resolubilis, non autem Duelech ) sed est trium simul spirituum transmigratio in Duelech, uera, essentialique transmutatione. ( 11 ). Profecto, corpora non agunt in corpora, per naturalem compositionis actionem: sed quicquid corpora in in uicem peragunt, id fit ratione ponderis, magnitudinis, duritiei, figurarum & motuum. Inseruiuntque enim Mathesi, uix Physicae. ( 12 ) Sin autem corporei sales, operentur, fit, uel quia spiritum uolatilem quodammodo continent, uel illum, in corpore inueniunt. Meminerint saltem Tyrones, corpora, quocunque semel modo fuerint colliquando permista, manere tamen in pristino sui esse, nisi per ignem, uel fermentum, transmutentur. Corpora denique, nil operari in spiritus: sed determinare tantum hosce, patiendo. Quae proinde corporum operatio, non est uera reactio: sed potius merus spirituum effectus, ex propria eorundem actiuitate resultans. Idcirco enim spiritus, exantlatis, exhaustisque facultatibus, sponte fatiscunt in termino sui motus. Et licet ista actio spirituum, fiat cum passione, & amissione suarum uirium: non tamen transmutant ideo corpora in sui naturam. Rodunt enim tantum, atque in puluerem comminuunt, quod & calcinationem, per aquam, interpretantur. ( 13 ). Per exemplum. Libram croci Martis necte sextuplo olei uitrioli, tum distilla, quicquid fuerit aqueum. Reperies uitriolum ferri. Aufer inde ferrum: & habes uitriolum ferri. Salem inquam, instar uitrioli, cui est gustus ferri. Nil retinens tamen de Marte. Determinationem namque habes a Marte, quoad efficaciam: non autem materiam. Eritque prior uitrioli spiritus, siue oleum e uitriolo ueneris, fixatum in salem quendam, solo odore ferri. Iterum idem ac clarius. Libram currentis Mercurii, coniunge quadruplo olei uitrioli, aufer phlegma distillando, & in fundo, manebit praecipitatus albus, niuis instar. Item si plus olei iusto affuderis, Mercurius, insensibiliter cum oleo transcendet. Porro, si a praefata niue, per lauacrum, abstuleris acrimoniam, erit in fundo pulyis citrinus, qui reuiuicatus, aequiponderabit priori Mercurio. Aqua uero, quae in abluendo, salem in se combibit, dat uerum alumen. Sic nempe solo attactu, unica libra argenti uiui, absque ulla suae substantiae deperditione, posset multa librarum millia, acidissimi olei uitrioli, sensim mutare in alumen. Quod idem oleum attactu ferri, pariter mutatur in uitriolatum salem Martis medendo nobile. ( 14 ). Notetur actio Mercurii absque repassione essentiali substantiae suae. Estque contemplatio magni momenti. Siquidem magna Spagyrorum turba, spe propria deluditur, putans corpora fixa, in corrosiuis soluta, hisce dedisse suas proprietates, si saltem dissoluentia, spontaneo actiuitatis motu, penes se coagulauerint. Nesciunt inquam, spiritus, agendo defessos, degenerare in nouum ens. Dum scilicet deueniunt ad terminum potestatis, in agendo. Deinde sciendum, quod omnis operatio, tendens ad transmutationem utriusque ( agentis scilicet & patientis ) consistat tantum inter meros spiritus. Operatio autem corporis cum spiritu, non uiuentium, incipiat a spirituali alicuius fracedinis odore; quia semina, ac fermentales dispositiones, inde pendent, suoque arbitrio, imperant liquoribus ad generandum destinatis. Quocirca non inepte adnotarunt ueteres, mundi uisibilis ortum, & continuationem, ex inuisibili, & incorporeo esse ( qualia sunt odores, & fermenta ) atque in nostris terminis, Duelech, incredibili coagulatore spiritu, inuisibilique initio, concrescit. Neque enim externe allati tartari, interioris filii mucaginis, in sui natiuitatem indiguit, fictisue arefactionis coagulis. Calamitosius est longe, quod ipsum calculi Uulcanum, nobiscum in lotio geramus, cuius inportuno imperio, auscultant proprietates uolubilis spiritus. ( 15 ). Etenim Deus, bruta prae nobis, dilexisse uisus si morbos, non in meritum, adeoque non in bonum direxisset, cuius non est condigna poena temporalis. Caeterum ubi paenae praeuisus ad est finis, ex dono munificentiae, medicaminum potestates erexit. In bellis quoque, sui obnascuntur calculi, at non in poenam, nec in meritum dati, qui nobis in medicamina succrescunt. ( 16 ). Ideoque & longe alia surgunt radice. Porro antequam ad calculi historiam pergam, aliquot exercitationes praemittam. Primo itaque Salinis in Burgundia, hodie non plures duobus sunt putei, myriae, & puteus Gray. Quod si uero mensurae centum utriusque putei, separatim coquantur, longe minus salis dant: quam si eadem quantitate, connexae coquantur. Incolae experimentum admirantur, utramque ideo myriam deinceps confundunt. Enimuero altera illarum, plus salis halituosi, siue uolatilis, continet, qui singulariter coctus igne flammeo, ante sui coagulationem euolat. Uerumtamen alteri fixiori obuians, imbibitur stringiturque in salem solidum. Exemplum hoc, docet, corpora salium, suos combibere spiritus, & spiritus uicissim, rodere corpora. Myria siquidem Burgundica, crystallo clarior, halituoso tamen sui spiritu, magnam saxi rupei partem in se combibit. quae ideo inter coquendum, dum scilicet spiritus coagulantur in solidiore salis corpore, sidit, ac cum difficultate despumatur. Itaque salis ille spiritus, etsi saxum solueret, non proin, cum terra connubium traxit, ut uel hic, lapidesceret, uel illa, sal fieret. Imo uel inde patet, etsi sal marinus, partes halituosas haberet, non tamen calculo accederet, ut neque spiritui urinae, in augmentum. Itpote qui aliis longe principiis constat, ( prout alibi de digestionibus ) sed sal maris quantum cum lotio peregrinatur, tantundem concilia dissolutionis Duelech, suscitabit. Quicquid enim dissoluit saxum rupis, & in se inuisibiliter occultat: id saltem, non suadebit originem calculi. Hactenus de terra fixa, per salis spiritum dissoluta, deque spiritu salis halituoso, ac coagulato. Nunc de spiritu uolatili, in corpus solidum fatiscente. ( 17 ). Sublima stibium cum aequa parte salis armoniaci, modesto igne, uidebis salem, diuersis coloribus tinctum surgere. Separa colorem a sale; per aquam, & habebis pulyerem, qui cum sale petrae, fere totus in flammam auolat. Sin uero cum sale armoniaco relictus, adhuc bis per se sublimetur, & a sale liberetur, habebis puluerem stibii, salis expertem: cui si tum salempetrae miscueris, non inflammabitur amplius: sed quantum salispetrae miscueris, in terram commutatur, & salis naturam negligit. Nam sulfuris odor, salempetrae penetrat. Ita salis urinae odor, spiritusque uolatilis, terreum spiritum in urina, per aliqualem putredinem suscitatum, confestim commutat in calculum. ( 18 ). Ideoque non statim a mictu, urina granulatur: sed postquam putredinis initia assumserit. Huc facit quaestio. Cur pueri & senes, sint ipsis uiris, calculosiores? an quia calidiores? Quid si Scholae, absque robore, frigus puerorum, & senum hoc loco incusant, oblitae pudoris, quod illarum uoto, Lithiasis solo calore concrescat, quid iuuerit copiosius phlegma inyocasse, si calor, efficiens unicum desit? Si inquam phlegma quod ut tale, petrescat ) in natura desit? Nec eandem temperiem, complexionem ue in pueris, & senibus, comminisci possunt, absque dedecore & confusione dogmatum suorum. Ut neque paritatem in urina amborum inuenient. Sunt namque urinae impuberum crassiores, senum uero, aquosae ac dilutae, calculosorum quoque aquosae. Senes olim uidi, continua stranguria, in mortem usque infestatos, quibus diuretica remedia ( id est mictoria ) ex croco, mace, etc. Itemque lenitiua, ex malua, althea & c. erant cassa, atque euanida, quosque iam Medici, calculo obsessos, pronuntiauerant, sectio uero, a calculo immunes testabatur ( Michael des Montaignes Episcopum Parisiensem, auunculum, sectum frustra, ait ) adeoque non ex urina, calculi praesentiam, ariolari adhuc didicerunt. ( 19 ). Pro hisce stranguriis, Paracelsus suum pruinosum figmentum Tartari, commentus est, nondum in dissectis hactenus repertum. Equidem postmodum cognoui, quoties fel, iusto debilius esset ( ut in senibus ) non possit acidum stomachi chylum, in salem salsum, commutare: quo circa ex acidi tantillo relicto, & quotidiano, perseuerare senum stranguriam, etiam non dato calculo. ( 20 ). Sic cereuisiae nouellae, pluribus concitant stranguriam, propter residuum inhaerentemque, recentioris fermenti acorem. Hoc titulo, defectu nempe fermenti fellei, minus tinctae urinae senum, ac puerorum. ( 21 ). Unde sequuntur haec notabilia. 1. Quod penuria scoriae, siue stercoris liquidi, in urinis, facilius concrescat Lithiasis. 2. Quod remedium a priori, sit, confortasse fermentum fellis. 3. Acriores uideantur urinae in stranguria, ac stillicidiis, quatenus acidi aliquid continent. 4. Elucescit scoriae usus, eiusque connexio in urina, utilis. ( 22 ). Dein quaesitum est. Quare calculus in renibus frequens, rarior autem uesicae? Respondi alibi. Quod, quamdiu urina est in uenis, nondum sit perfecta. Neque enim adhuc olet urinam, aut proprietates lotii habet: quatenus neque conuenit, cruorem, excrementi odore imbui. Est itaque lotii determinatio, a Rene: odor uero, est fermenti putrefactiui. Quia excrementi. Atque ideo terram lotii uolatilizat. Caeterum, quam uis fracida urinae putredo, reddat eius terram olidam, ac putrescentem: attamen non moratur in homine, quantisper putreat. Ergo spiritu urinae, terra eius fracida, opus habet, ut petrescat. In Rene enim ( ubi urinae fracedo fermentalis oboritur ) terra recens ac uolatilis, facile se associat spiritui urinae, granulaturque, dum praesertim scoria, calculi praeseruatiua, nondum aduenerit. Citrinescit autem, etiam non minus a loco, quam a praefata scoria. Ren itaque, poenas luit, quarum primus author. Alibi de utero Duelech docebo, ante renem, praecedere dispositionem ad Duelech, quae quia uitalis est, & non mera excrementitia, prout in uesica, etiam satius coagulatur in rene, quam in uesica. Hoc namque quia mera cloaca, omni prorsus destituitur fermento. Sed intestina, quatenus stomachus fellis ( prout de digestionibus alibi ) sunt receptaculum uitase, & coquens. Uesica uero, merum solius excrementi retinaculum. Quaeritur demum. ( 23 ). Cur calculus renum, plerumque fuluus, & uesicae albicans? Ren enim fermentum habet, ad excrementi factionem, opus habet ideo scoria, liquida, ac tingente. Tum etiam, cruorem habet ren, sibi uicinum, propriumque parenchyma, tinctum. Uesica autem, de sui alimenti proximi glutine, copulat terrae fracidae, & spiritui coagulatori, in corpore urinae. ( 24 ). Consequenter hinc patet, cur Duelech, in uesica natum, durius. Magna quippe alimenti uesicae pars, abscedit in mucum, qui una cum petrosis coagulationis initiis, durius, tenaciusque Duelech parat. Prout calx cum farina, caementum dat, longe tenacius. Renes etiam, tandem usque in fibras solidas laesi, per socium Duelech: deinceps albos, satisque duros calculos, eiiciunt. Docui alibi, alimentum uesicae, ante plenam sui digestionem, propter calculum aliam ue importunitatem, separari a solido, & instar mucosae lacrymae, plorari, urinisque commisceri. Esse inquam excrementum ultimae digestionis, aberrantis, & impeditae in uesica: occasionatum nempe quandoque effectum calculi: non autem causam per se, quanquam subinde occasionaliter atque per accidens assumatur. ( 25 ). Medentes enim aliquot, tantam micti muci, & tam continuatam admirantes copiam, scientesque, non esse purulentam, cum nescirent e quanto ulcere, tanta puris copia stillaret, tandem uelut per sufficientem causarum enumerationem, coacti, catharros ( ridiculum! ) in uesicam intulerunt, miserandis sane stupiditatibus. Alii autem, dum uanas, cerebro sano, non audent implorare accusationes, deque pure metuunt, ulcera renis, tantae ingluuiei fontes, denuntiant. Adeo, ut licet absque praegresso apostemate, dimidiam in matula partem, cum urina, ille mucus non raro diuidat: rentur tamen ex rene indolente, tantundem puris quotidie depluere. Imprimis, Spadae complures curatos notaui, quos Medentum pudibundae disceptationes, super pure, ulcere, renum tabe, & catharris, eo ad moriendum proscripserant. Qui, ubi praeter Medentum spem, sani redierant, ad huc a se sanatos, proficuo e peregrinandi consilio, gloriabantur. ( 26 ). Cur autem sana urina mea, in frigore, sabulum adposuerit matulae: non autem in calore, intus tantisper detenta? Dixi, innato balsamo, urinam praeseruari, ne petrescat, & putrescat, aeque facile. Dein, matulam, esse uas, affixioni aptum: non autem uesicam. Ac tandem, quod terra, uolatilizetur per putredinem. ( 27 ). Dubium etiam, cur gemellorum, eodem lacte nutritorum, alter subinde, tantum sit calculosus? Cui dubio Scholae, mulieres, Idiotae, & agrestes, una pariter responsione, se satisfecisse autumant: si indispositionis malam intemperiem, uel inclinationem, nominarint, & humores attulerint. Quam Inclinationem Astrologi, licet haud distinguant conceptu, uel empsychosi: partu tamen discriminant: atque hactenus in uarias sortes, conturbant gemellos. ( 29 ). At saltem, etymon inclinationis ad calculum, uel in limine, Paracelsum reddit suspectum, de suo tartaro. Imo & Galenum, suae hactenus, absque lumine, deseruere Scholae. Qui contentus inaequali intemperie, in seminalibus constituentibus ( licet homogeneis attamen, modo uersa sit in naturam, putat, se abunde satisfecisse quaesito: prosequiturque cum desperatione, hactenus illam esse a nato inseparabilem. Nomen quidem uulgare, Inclinationis tollit; at remanent priores, si non densiores tenebrae: dum litem lite resoluit, & cum desperatione, studium inquirendi abtruncat. ( 30 ). Certum est interim quaestionis dualitatem, non nisi a materiae ataxia, Caput Iu. desumendam. Que cum sub spermantis homogeneitate tam simplici, non inueniatur: necesse est, in loci, siue climatis uterini magne oportet, determinari. Sic nempe mulierum latera differunt, ut uelut bini homines, lateraliter distincti, simus singuli: adiacentque utero, lateratim alia intus uiscera. A primis namque constituentibus, desumuntur quidem haereditariae labes, in totum conceptum aequabiliter distemperatae, si a parente, genitore sint dilapsae: sed quae in loco sunt repertae, locis adiacent, & proximiores inuadunt. Mirum! quam facile auscultent tenerrima nostri initia, peregrinis impressionibus, quamque facile, semel suscepta, adolescant, atque quam pertinaciter, demum perseuerent. Etiam, quae mox proprio uiuendi errore, ac quiruntur morborum seminaria, quam amice iisdem, quibus haereditaria, potestatibus hospitentur, & dominentur. Eoque ingrediuntur potentius, atque insolentius inuruntur, quo illorum coniugium, nobis adhuc iunioribus, Archeum defoedat. Quantisper namque incrementum assumimus, morborum hausta licet odore tenus semina, quoque incorporantur radicalibus initiis, ac in unum quid, nobiscum adolescunt petrosae seminum entelechiae. Quas etiam uel hausto odore, fermenta seminum constituere alibi latius. Nam e natura integra, omnis homo, sanus, & unius inclinationis esse deberet, nisi propter proprietates uitae mediae, alimentorum, perturbationum, atque climatum, ataxiae in filios Adae irrepsissent. Quae autem cum sanguine materno, & lacte nutricum subintrant, ut fures domestici, thesauros uitae possident, nec facile recedunt, nisi sub renouationis auxiliis. Propinquius autem ad nodum ueniens, dico, quod in rene, sit fermentum stercorarium, lotii putrefactiuum, quo deuio, semelque aberrantis nota impressa, lotium pergere, deinceps spontaneo fluxu, ac sensim in ultimatam tendere sui putredinem, sub qua, latet potestas uolatilizandi terram. Cum ergo Reni insit haec fermentandi potestas, quaestio, cur gemellorum alter, renes habeat in fermento stercoreo fortiores, resoluta est, per caput de Robore inaequali partium. Quatenus scilicet, sic alterius stomachum auersatur, & robustior alter non item. Ren nimirum putrente fermento ditior, in fabricam calculi, pronior. Patrans quoque, si uesicam, urina repletam, sub generando habeat, solet sobolem, calamitati Duelech pronam, suscitare. Quippe fracedo detentae diutius urinae, fermentaliter inolescit uicino semini translabenti. ( 31 ). Tanto nempe ridiculosius errat Galenus, uolens aliquid lotii naturaliter cuilibet semini, semperque additum, ob titillationem. Ignorans scilicet, ne pilum extraneum, initiis generationis permisceri, absque totali eius internecione. Ut autem praelibata, inseruiunt intentioni nota robur inaequale partium, esse uelut naturae intimae nccessarium. Et enim nec filum, ex auro homogeneo trahes, quod non citius una parte sui, quam alera, frangatur. Adeoque sit debilius seipso. Ataxia, disparitas, & heterogeneitas, sunt modo de intima rerum essentia, licet essentiis prorsus peregrina. Hinc nempe gemelli, unico, singularique semine prognati, heterogeneitatem euadere nequeunt, praesertim quae tam facili contagio inducitur in rerum initiis. Caput. U. Continuatur historia Duelech. ( 1 ). Spes calculosis unde. ( 2 ). Quis Medicus Theodatus. ( 3 ). Honor Medico qualis. ( 4 ). Quadruplex Medentum inscitia. ( 5 ). Historia philosophica calculi. ( 6 ). Error Paracelsi, & Galenistarum, de materia antecedente tartari, & calculi. ( 7 ). Error Paracelsi. ( 8 ). Terra in urina, & cruore. ( 9 ). Quid in ueniatur in Duelech distillato. ( 10 ). Simplicitas Medentum: ( 11 ). Miseranda Galeni simplicitas. ( 12 ). Argumentum, in primam materiam calculi. ( 13 ). Diureticorum examen. ( 14 ). Miserrimae aliquot historiae. ( 15 ). Resolutio quaestionis Diureticorum. ( 16 ). Unde periculum in Diureticis, & huius felix praecautio. ( 17 ). Census Diureticorum. ( 18 ). Intemperiem uersam in naturam, corrigibilem. ( 19 ). An laterum decubitus, Lithiasin promoueat. ( 20 (. Uaria actio spiritus urinae. ( 21 ). Uanae Scholarum praecautiones. ( 22 ). Elenchus Scholarum. ( 23 ). Inaduertentia Scholarum. ( 24 ). Cur tactus fallat Nephriticum. ( 1 ). " Deus non fecit mortem, nec est medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra ". Quapropter credidi, nullum defectum, in sanando obuium, profluxisse ex thesauris eius, qui non mortem: sed remedia fecit: ut neque ex praescientiae errore: ut quem elegisset, ac creasset in Medicum, multis ubique numeris, penuriosum destituisset. Non est ergo Medicus, ut duntaxat palliatiuum remedium, ac frustraneum, calculosis, ceu impostor obtrudat. Indiguit namque infirmus Medico, qui testaretur bonis operibus, se a Deo creatum. At postquam Medicina in professionem erecta est, lucri prurigine, sceleratum quod uis genus hominum; se ad medendum intrusit, cui errori Obuiando Magistratus, iure in hos saeuire deberet. Scholae itaque ad se, Medentum electionem traxere, dignosque censuerunt, quotquot Ethnicorum inscitiis subscriberent, ut Cathedrae atque uita humana, ipsis concrederentur. Hoc iam in possessionem, in Europaeis, ab aliquot iam seculis, per manus transmigrauit, refrixit charitas, & introducta sub sigillo tutiore ignauia, partamque inscitiam confirmauit longus usus, praetendens praescriptionis ius. Quare Deus dona sua retraxit, & quae alias dedisset, continuit. Equidem D. Paulus, uult honorandas uiduas, quae uere uiduae essent in bonis operibus: ad imitationem mandati, quod Medicum statuit honorandum, qui uere esset Medicus, in bonis operibus, sicque se a Deo creatum, & electum testaretur. Quemque scilicet, suae uocationis digna sequuntur opera, diplomata, signa, & merita sui honoris. Quem locum mecum ruminans, in uenio honorem Medico indici, propter necessitatem: que necessitas, presupponit prouenientem fructum. Alias frustra. Non quidem quod uis praecepti, influat in necessitatem: ut quando sanus non indiget medico, nec hic, tum sit honorandus. Nam Iudex, Praetor, Causidicus, Miles, Lictor, Tortor, Figulus, Textor etc. prescriberentur honorandi, eodem necessitatis iure. Ueruntamen in mentalibus, totus semper uerborum contextus, non nisi tanquam unius rei conceptus est. Testabuntur autem id, qui quandoque intellectualiter, abstractoque modo, aliquid forte degustarunt. Idque quodammodo demonstrari potest. Eodem namque conceptu, quo ensem considero, concipio imprimis figuram longam, planam, tersam, acutam, materiam quoque duram, metallicam, non flexilem in filo rectitudinis, finem denique, non ad panem scindendum aut ligna etc. sed ad uulnerandum. Ista nempe cuncta, in unico mentaliensis conceptu, simul mihi repraesentantur. Sed in abstractis mentalibus, nedum conditiones concomitantes, uerum insuper quicquid multis horis dici ( imo nec exprimi ) potest, unico, uelut unius uerbi conceptu, in intellectuali raptu infunditur. Honos autem prescribitur Medico, creato ex bonitate Altissimi, propter necessitatem aegrorum, ad sanandum eos. Quod sane in mentalibus, habet significationem simplicem. Necessitates autem Militis, Iudicis, Tortoris, Textoris etc. non perpenduntur tanquam electorum ab Altissimo: sed tanquam promotorum ab hominibus, ad fungendum officiis, ex malitia hominum requisitis. ( 4 ). Alibi ergo demonstraui, quod quadruplex ignorantiae caligo, sub habendi cupidine, una intrauerit in professionem Medicam, eamque sine honore destituerint. Nimirum inscitia causarum, modi fiendi, remedii, & coaptationis. Profecto ut Pyrotechnia, corpora reserat coram oculis: ita ianuam pandit ad Philosophiam naturalem. Sub ignorantia, & ignauia Scholarum itaque depressa delituit uera Pharmacia, quaeque lumen Medico adferre debebat, tota mechanica habita est: inque Pharmacopaeum, suamque uxorem delata. Libertati meae indulge Lector, quoties de Deo, de uita, de morbis, de Repub. de proximo, de uocatione mea, de uero, bono, de nocuo, deque rebus adeo seriis, tantique momenti, in fayorem mortalium, a me disputatur. Nam nullius hominis gratiae aucupium mihi propono. Ostendi hactenus caecas descriptiones e causarum, & remediorum ignorantia, siue disquisitionum pigritia, & facilitate assentiendi falsis principiis: quare & consequenter auguramur, infaustas calculi curationes, fallaces sanationes, desperataque auxilia, ut & miseras aegrotorum obedientias. ( 5 ). Pergam modo. Enimuero, quicquid de nouo in natura surgit, id ex aliquo, adeoque ex alio, fit. It nempe mutatis materiis proximis, necesse sit, illarum quidditates mutari. Ideoque hoc aliud, desiuit esse, ut nouum hoc aliquid, inde consurgat. Idque non fit spontanea resignatione, aut prioris habenae lassatione: sed superinducta necessitate noui seminis, maturataque impressione, siue actuali dispositione Archei, noui entis in potentia. Atqui cum id, quod nondum est, agere adhuc nequeat: oportebat, quod istud ens in potentia, quodammodo praeexistat, ut prioris entis substratam molem; sibi in ens posterum, adaptet. Subsistit uero eiusmodi entis praeexistentia, in quodam spiritu seminali, cui rerum sua tragoedia agendarum typi, atque umbratiles praenotiones insunt. Hunc autem spiritum, archeum nomino, uoca tu ut uoles. Sat esto, scire, nil de nouo in natura oriri, citra semen; Operatur demum omne semen, per ancillantes sibi dispositiones, quas in materia, ad intenta uota propagat. Media autem organa, quibus semina, materias disponunt, fermenta uoco. Nam prout acidus odor testae, lac cogit, odor fermenti, farinam inficit, odorque cadi fracidus, uinum in uappam conuertit etc. Sic in lotio, suum est semen ad Duelech ( Calculum enim ab arena, sola quantitate distinguo, unicoque Duelech nomine significo ) suum quoque fermentum dispositiuum, subinde nudo in odore situm. Siquidem in ueteri, olidaque matula citius petrescit lotium, quam alias in nitida. Non est tamen odor ille fermentalis, lotio proprius: sed aduena peregrinus, qui quandoque sic reni quoque inolescit: ut Gorgonis instar, fabricando Duelech, iugiter, atque incessanter insudet; tanquam ad sui perfectionem laboraret. Ita nempe inuitus partium archeus, trahitur ad scopum alienum, & quo nollet, abducitur per alieni fermenti importunitates. Errat itaque Paracelsus, qui mucilaginem quandam tartaream uelut calculi materiam primam, atque desponsatam, per uenas dispersam, annotat: illamque per laxatiua quaedam, subduci hortatur. At hiscenugis, tam de causis Duelech ueterum, quam tractatu de Tartaro satisfeci. Sat namque constat, quod in lotio humano ( etiam sanorum ) semper sit proxima materia, inuisibilis, & semen ad Duelech; siue interim erumpat Duelech in actum, quantisper penes nos urina maturatur, siue postquam extra nos fluxerit. Lotium quidem, essentialia initia ad Duelech continet; ipsi uero est per accidens, quod maturentur, uel non. & quanquam lotium, in se habeat semen, atque materiam calculi: non est tamen uterus calculi: sed matrix tantum calculosi seminis: quod sibi uel foris, uel intus, uterum quaerit, & inuenit. Etenim ut perire debet ens in actu, si inde ens, quod est in potentia, ac quodammodo seminaliter praeexistens, consurgere debeat: Necesse est essentiam, atque materiam, lotii, ex qua fit Duelech, prius fatiscere, si inde Duelech fiat. In quo tamen exigua intercedit mora. In lotio quidem inest apta materia, inestque semen pro Duelech: indiget saltem actuante, & excitante fermento, quod semen germinare procuret. Eo quod rei transmigratio, arguat sui decidentiam, per statum neutrum, mediante fermento proprio. Loti igitur fermentum corruptiuum, est excitatiuum seminis. Diutius ideo seruari incontaminatam urinam, sub balsamo nostrae oeconomiae, & sub calore uapido, per mechanicam ostendi, quam quae alias paucis inde horis, frigido in urinali corruptioni auscultat, ac proin etiam sabulo, matulam conspurcat. Renes enim quoquo modo polluti, iam fermentum corruptiuum urine, conceperunt. Reni quidem, suum a natura excrementosum fermentum inest; sed id nondum sat est, ad propagandum calculum. Est itaque in lotio, Duelech, ut ens in potentia, quod prorumpit in actum, dum lotii, siue prioris entis corruptio, imminet. Interim uerum est, quod quaedam Prouinciae, ad crebritatem calculi, non ignauam ferant opem. ( 7 ). Illiricum enim olim populosum, hodie autem pene desertum, quia tetro halitu uitam praescindit. Sunt namque loca Scorbuto, Asthmati, caducoue uelut subnoxia. Non quidem, ( ut Paracelsus retur ) quod eiusmodi tartarorum sint faecunda. Utpote cum eadem uecti naue Europaei, nostratibusque cibis usi, affligantur peregrinis morbis, atque topicis. Semina siquidem morborum aliquot, insunt locis, cuduntque aptas sibi materias, si easdem non reperiant sibi obsequentes, aut desponsatas, facessant nugae, quae nudam praeexistentis materiae tartarosae allusionem, adeoque mucaginem, pro Duelech supponunt, ac requirunt, fictaque artificiorum allegoria fundant. Quasi non alia calculi, quam quae siccatae mucilagini, responderet consistentia? quasi ex non mucido potu, non generetur mucida saliua. Quasi omnis petrae generatio, atque induratio, conscriberetur muco, & calore? Etenim si cor, ossibus ut calidius, ita & durius esset, fortassis fidem mererentur illorum theses. Sed aspernatur natura similitudines, longe ab artificiis petitas. Itaque stercoreum fermentum renis, nimis exaltatum, deinceps disponere coagulatorem urinae spiritum, atque terre uolatilis materiam intelligo, ut in semen Duelech concrescant. Et enim non est in natura, principium transmutatiuum, extra fermenta innata, uel conquisita ( prout alibi de fermentis ) exceptis artificialibus, per ignem constitutis. ( 8 ). Unde quoque ab iisdem, inapposita est omnis deducta similitudo. Aliter namque terra figuli crematur in lapidem, absque semine; aliterque omnis contingit petrificatio, seminali deducta initio. Inesse autem urinae terram, probat primum mechanica lotii distillatio. Dein e cinere stillato, multa tandem remanet terra, quae alias inter nutriendum, tota uolatilis exhalat, consumitur, nec faecem ullam sui relinquit. Terra autem uolatilis in lotio, ex putrefacto est. Succrescente ergo stercorea putredine in lotio, adducta scilicet scoria, siue stercore liquido, subinde spiritui coagulatori obedit: quoties nimirum amborum reciproca actio a fermento putredinis concitatur. ( 9 ). Exsectum Duelech distillaui, per se, nec quicquam elicui, praeter spiritum faetidum urinae, & flayam crystallum, simulque oleum, quale ex desiccata urina trahitur. Quod autem in fundo mihi remansit, terra erat nigra, ambusta, friabilis, & insipida. Lectores ergo decipiunt, Tyrocinii chimiatri scriptores, quotquot calculi humani distillationibus, atque suis praeparationibus, stentantur Ludum Paracelsi, siue saxi fragorum principem. Etenim mera scripturiunt, & decumana mendacia. Nec horum impudentiam, temeritatemque satis indignor, in re tam facilis experimenti, praesertim, ubi quisque, ex rasuris matulae, id commode nouisse potest. Ne minimum sane, ex calculo humano elicitur, eorum quae temere Pedotribe illi scribunt. Certum est interim, medio putrefactionis, non pauca fieri uolatilia, quae prius, non resolutis claustris, arctius ligabantur: etenim & sic uegetantia, meraciores aquas stillanti dant, seipsis nondum putrefactis. Non unico igitur percussi telo, perimus, cum singula, quae mitia, si parumper exorbitent, nouas fingant nobis calamitates. Etenim parenchyma renum, uiscerum omnium durissimum, neruis atque arteriis destitutum, aptissimum fuit fermento stercoreo lotii: cui si accesserit uel minitatae putredinis urinalis fermentum, praeterlabenti lotio, festina imprimitur inclinatio in Lithiasim. Siquidem odor solus, nominatae putredinis in lotio, heterogeneitatem suscitat, prius occultatam. Statim namque urina graueolet, quae in sordidam matulam inciderit, longeque citius, occultatam in se arenam prodit, quam quae alias nitido uitro excepta sit. Nam experimento indubio ostendi, ede Lithiasi tiam sanorum urinam, in matulis Duelech affigere, granorum, uel squammarum forma. Idque non statim a mictu, ut sidant, protinus: sed aliquot horis abinde, affiguntur. Dum iam scilicet lotium, conceptum a rene fermentum explicans, uiam corruptionis subit. In Nephriticis quidem, urina istud suscipit fermentum putrefactiuum, quod alioqui, sanorum lotio non communicatur, fermento stercoreo alioqui sibi satis. Porro necessarium non est, actualem putredinem reni inesse, ut arenam intus suscitet. Prout nec urina in matulis adhuc foetet, dum iam se sabulo liberauit: sed sufficit minitata, siue incipiens putredo, ut spiritus iure suo, libere potiantur, agantque uicissim in se inuicem abiectis repagulis. Minitatam autem puto, quae tantum seminaliter Archeo renum inest, licet non explicata. nam alioqui, si actualis esset, uel tantilla putredo in rene, febris lenta illam comitaretur; quantulacunque autem fuerit, facile in lotium radices agit, in quod uidelicet, iam fermentum urinaceum penetrauit, quod in se ut stercoreum; ita & putrilaginosum est. Facilis est nempe putredinis, & excrementi, associatio, in symbolo fermentali. Quisquis ergo studuerit, ne lotium sibi intus petrescat: oportune prospiciat, ne sibi intus petrescat importune. Sunt enim ideo, quae grato odore, urinam, renesque tingunt, organisque hactenus blandiuntur. Quatenus namque Diuretica sunt, siue mictoria, ad renes aditum sortiuntur, seseque lotio immiscent. Etenim quaecunque occulta, uel manifesta qualitate, saxifragi nomenclaturam meruere; mundant quidem, ac abstergunt, & hactenus renes putredine comminatas solantur: at sane nequicquam arenarum liquant, aut resoluunt. Quales sunt aciduli fontes, lapides, atque herbae diureticae, quae eluendo, detergendoque, arenas, & tenuiores grumos proscribunt: non autem liquant, multoque minus inhibent noua calculi exordia. Quia balsamo, gratique odoris condimento destituta, squalores fermenti putrefactiui, utut adhuc surdos, attamen non placant. Prout enim plantae regerminatio non tollitur, ramorum abtruncatione, sed eradicatione: Ita nec sanatur nephritis, deturbando calculum. Nil quicquam actum praemio dignum, si epilepticus, a lapsu erigatur, si non a recidiua etiam in posterum. Hunc tamen medendi apicem, Scholae nequicquam tetigerunt: imo potius desperarunt: quia contractam Lithiasis labem, non raro in posteros, iure haereditario translatam, ferocire uiderent. ( 10 ). Etenim cum dissectum a calculo uesicae: saepe deinceps tota uita immunem uidissent: idem sibi promittentes futurum, in calculo renum, de recidiua, nil quicquam soliciti Medentes de crastino, bene sperandum aegrotis persuaserunt, bene sperantes se saltem pecuniam recepturos, proximis recidiuae nundinis. Stolidis nempe principiis innitentes, laxatiua mitiora tantum subinde utendum, ut antecedentem calculi euerrant molem. E stomacho nimirum omnem calculi materiam se emungere arbitrantur, serioque loquendo, stentantur per sua benedicta laxatiua, sanationi palliatiuae se prospexisse, si repetita cacatione aeger obsequiosus fuerit, regulasque uictus seruarit. Sed hisce nugis, abunde satis feci libro de febribus. Nutrimur namque iisdem, quibus constamus. ( 11 ). Nec partes solidae nutriuntur, nisi affini liquore, spermatico, uiscido. Ridenda ideo magis est Galeni simplicitas, quae membranas, neruos, tendines, adeoque partes primae constitutionis, in cibis uetuit, ne mucilago, siue pituita inde succresce ret: immemor sane, quod sola uitali ista mucilagine, partes similares, in nobis immediate nutriantur. ( 12 ). Nec interim attendunt Scholae, quod renum alter, unoque tantum latere, saepe calculos pariat, totusque subinde occalescat: ubi alter, suo interea rite fungitur tota uita munere. Inde saltem, fatendum: quod urina, non sui uitio, aut mucilaginis ergo, in sua basi petrescat ( quod iam ante sat esto conculcatum ) quod denique, non ex dieta, ciborum potuumque imaginato tartaro: sed quod renes, proprio defectu, uitiosum suscitent fermentum, ac tandem, insolens hoc monstrum pariant. Saepe namque renum unus, dudum multo fluxit sabulo, ac dein, totus calculo obturatur. Dolorem quidem obtusum persentit illius lateris: sed nullum deinceps per uitam sabulum. Tandem id Scholae, per Anatomen aduertunt quidem: nondum tamen proinde cessant insontem damnare stomachum, parturientem phlegma petrosum, prouno, & non pro altero renum. Partaeque ideo Lithiasis crimine uapulet, scopis euerratur; triduanas patiatur euacuationes minoratiuas, & familiares: rudiores uero toleret solutiuorum animaduersiones, per statas anni uicissitudines. Imo toleret stomachus supplicium, quod subter humeros, & poplites cauteria, ad pituitae defluae praecautiones, detorsiones, reuulsiones, aliaque id genus anilia figmenta, imprimantur. Tantoque crudeliores, in stomachi non patratum crimen saeuiunt, Tortore, quod hic, suum cauterium stigmate obduci sinat, medentes uero, apertum detineant. Quasi ficta pituita, e capitis plano diruens, in stomacho immutata permanens, per intestina laberetur, a Mezaraicis iterum sorberetur absque nocui discrimine, inde uero, ad iecur, & renes iterum ferretur, nisi aperta infra humerum, uel genu, cute, reuellatur a destinato itinere, foras. Bone Iesu! Sapientia Patris! sunt ne hae tuae Scholae, quae huiusmodi deliramenta, credulo popello proponunt? suosque meris nugis circum ueniunt? Tot lanienis, mortales cruciant? Absit. Absit credere, hanc doctrinam ueritatis: id est, tuam. ( 13 ). Sed hostis primae ueritatis, inimicus hominum, istas nenias protulit, & usque tuetur. Caeterum, aliqui Diuretica praescribunt, aliisque interim timentibus, arcentur, ne uidelicet propulsus e rene calculus, in uia steterit. ( 14 ). Sic enim Abbatissa, calculo descendente oppressa, sub Canicula, suadente Medentum corona, a remedio diuretico abstinuit, ne forte calore stationis, & diuretici, calculus grandesceret, & induresceret. Expectauit itaque insomne quatriduum, immani eiulatu, donec sua sponte, lapillus in uesicam appulisset. Tum exultatum a Medicis consilium: & nisi regulam seruasset, sane uitam non seruasset. Nobilis quaedam, infestata calculo, & febri; post quater repetitam phlebotomiam, enemata, minoratiua, laxantia, uesicatoria, idque genus alia, totos dies decem, cum clamoribus superuixit, in Medentum spectaculum: eo quod non reperirent horam a febri immunem, qua pharmacum contra calculum, propinare potuissent, nec uires, ad nouam alioqui carnificinam, suffecturas: etenim quae uidi, inter curandum, a Medentibus, titulo caloris perpetrata, uix toto uolumine, cum horrore, & commiseratione describerem. Iesuitam enim Antuerpiae anno 1606, cui uterque ren calculo obsessus, lotium negabat, tandem sub bidui Medentum certamine, animam efflasse memini. Disceptabatur enim, de Asini Apulei umbra. Num uidelicet illi glans suppositoria, an uero clyster adhibendus. Diuretica, siue calculi propulsiua, horrentibus omnibus. Interim Mercator quidam Ioannes Uermierden ab octiduo stagnantem urinam passui, iam morti uicinus, diureticum sumsit e succo millepedum, & succo conchiliorum nigrorum, cui granum unum cantharidum incoxerat integro haustu bibitum. Haec missa facio. ( 15 ). Diureticorum autem litem sic dirimo. Omnis calculus, uel maior est suo uretere, uel minor, uel aequalis. Si minor, oportuna, nec metuenda erunt Diuretica. Si autem iusto maior: Diuretica erunt plane euanida, ac frustranea. At si aequalis, ureteri responderit, praestat eundem ocyssime expelli, ne per moram, augeatur. ( 16 ). Ueruntamen quia transeunte calculo, ureter contractus prae dolore, plerumque crispatur, Diuretica, in paroxysmo danda, cum praecautione. Nimirum propinanda sunt doloris & contracturae inde natae, inhibitiua. Cuius solius puncti incuria, uel inscitia, subinde contigit, calculos media stetisse uia, & miserandis eiulatibus necuisse. Idque non tam Diureticorum insolentia, quam Medentum errore. Nec enim putandum, canalem ureteris, esse inaequalis stricturae, ut calculus, qui per ureterem, primo impulsu descendit, tandem angustia itineris pressus, haereat. Sed compressiones posterae, sunt crispaturae morbosae, ac spasmodes, a dolore, prout de Sensu & Sensatione alibi. ( 17 ). Adeoque tam externa fomenta, quam interna, quae conuulsiuos illos motus placant, summopere adhortor, & necessaria iudico. Quid ni ergo distinguam Diuretica, quorum tam destinationes, quam electiones, uix antea cognitae. 1. Siquidem quaedam urinam corrosiuo ueneno acuunt. Ut Cantharides. 2. Alia aciditatem prouocant, ac relinquunt in lotio, & stranguriam excitant. Quales sunt cereuisiae recentes. 3. Sunt quae urinam reddunt abstersiuam, ut fontes aciduli, uitriolum Martis, lapis cancrorum: itemque herbe passim gaudentes etymo Diureticorum. Continentque singulae alcali uolatile, uel saltem istud, subter digerendum acquirunt. Etenim hactenus Diuretica, plerumque potui uulnerario conducunt. Eo quod in quouis uulnere, mox aciditas, omnis in carne putredinis index, atque socia, oboriatur: quam alcalia, facile in se absorbent, & absumunt. Quocirca rusticus erat, qui uulneratos sanabat lixiuio tiliae. Sic lapis cancrorum, uino incoctus, uel maceratus, insigniter saporem lixiuii repraesentat. 4. Sunt & quaedam, quae lotium pro uocant, stimulantque expultricem, quatenus putrilaginem urinae generant. Cuiusmodi sunt Raphanus, Asparagus etc. Uidi namque Iurisperitum, non ante afflictum Lithiasi, nisi postquam a largiore Asparagi esu, domum rediisset: ac deinceps non tam calculis. quam subtilissimis arenis, per reditus, aliquot annos, singulis forte quindenis, sub atroci dolore decumberet. Unde didici, quod unius uesperi error, malum hab itum renibus induxerit, qui uix in posterum tolleretur. Cognoui hinc etiam naturae nostrae pronitatem, quae tam cito, in sui ruinam auscultat, semelque lapsa, tarde, ac difficulter, etiam medicaminum fayore, resurgit. ( 18 ). Denique, eiusmodi habitum, in aliquot iam annos perseuerantem, nihilominus correctum, adeoque inclinationes, quas uocant, Intemperies uersas in naturam, esse mobiles, ac separabiles, contra Scholarum desperationes. 5. Sunt quoque Diuretica, quae grato odore, lotium, renesque reficiunt. It macis, nux myristica, therebintina, mastix, iuniperus etc. quasi renes odore consolati, sui memores officii fierent. 6. Sunt dein etiam quae ex alcali lixiuiali, sub digestione, migrant in acredinem, uias urinae abstergentem, instar saponis, excretricem stimulant, incidunt adnatas sordes. Cuiusmodi sunt, quae testis, & lapidibus, cineribusque appropriatorum colliguntur, quaeque sola, saxifragorum nomine digna uidentur, praecipue si in gradum uolatilitatis, sint deducta. 7. Est demum Diureticorum genus, quod parua quantitate, lotii copiam e toto corpore profundit, ut millepedes, species de Becapunga, Item succus conchiliorum marinorum, nigrorum, oblongorum: & quecunque nitrum uolatile continent, quaeque renes torpidos, ex proprietate excitant. 8. Est & genus, quod sedandis renum doloribus utile, haesitantes confortat. Quale est in croco, rhabarbara, & cassia inuersis, id est ui solutiua prius orbatis. 9. Spiritus salis marini, nedum Diureticus est, simulque stranguriam lenit, quibus calculus in uesica uoluitur: uerum insuper calculos renum minuit. Si ultimo igne distilletur reuerberii. Non sat est ergo dicere, diuretica urinam creant: quin insuper etiam est determinandum, an excitatione attracticis, an urinae liquatione, an exasperatione, an putredinis citatione, uel alio demum titulo id agant. Nec sat est, serum lactis continere aliquid nitrosi: quin etiam aliquid habet prioris cruoris residuum, unde cadauerosum est, adeoque Asparagi tenorem seruat. Multa siquidem, renum consolatione, urinam cieunt, gratoque alia odore lotium suffundunt, aliaque sunt per acrimoniam molestiora, ut &, quae fermentum putidum urinale accelerant, quae tota radice calculosis nocua: ( 19 ). magnoque Medentum ideo errore, Asparagus, quibuslibet fere apozematibus incoquitur. Porro formidaui quandoque unius lateris decubitum ordinarium: quod supinus ren, praecluderetur ab intestinorum incumbente pondere, inque eo restagnans urina, fieret arenosa: si quotidie, per plures horas recluderetur ibidem. Praecipue, quod supinus ren, distet saltem digitis decem, a uena caua. sitque uesica, medio situ inter utrumque renem: persuadebam itaque mihi, quod ren supinus, non posset se exonerare sursum, in uesicam. Sed postmodum cognoui, uanum hunc meum timorem, quodque nil, respectu Archei, esset inferum. Nec satis id fuit, theorice inquisi uisse. Igitur oportune mihi notus, qui a puero, nunquam in latus sinistrum decubuerat. Etiam adhuc senex, nondum Lithiasim passus. Obseruaui & alterum, qui nunquam, nisi lumbis, & dextro lateri indormierat: sinistro tamen ac prono rene, euasit calculosus. Repeto hic: quod clarus, ac stillatitius urinae meae liquor, secum asportauerit sursum per alembicum, suam terram, quam ad latera uasis, in uerum Duelech conformauit, & affixit, quodque illa induratio, sit facta, a spiritu urinae, qui quidlibet, atque diuersimode plura coagulat. ( 20 ). Nam spiritum uini condensabat in offam uolatilem. Sin uero reperit obiectum fixum, de natura salis, uertitur in salem, prout contingit spiritui uini, a sale tartari. Aut dum spiritus salis fontani, combibitus a cognato sale, fit sal. Sin autem spiritus urinae, reperiat terram fixam, quam rodat; cum illi deficiat obiectum coagulabile, imbibitur a terra, & ab hac subigitur: & coagulationis alioqui author, ibidem coagulatur passiue. Sed ubi spiritus urinae, inuenit uolatile non coagulatum, coagulabile tamen ( quia terreae indolis ) suum exerens coagulum, constringit eandem apporrheam, in terram: consertisque uiribus utrimque, fit noua creatura, quae est natiuitas Duelech. ( 21 ). Caeterum Scholae, suis calorum insistentes principiis, praescribunt, non incubandum dorso, lumbos quoque inungendos refrigerantibus, imo lamellam plumbi, gestandam topice. Imperant culcitrum lanae loco lecti plumosi, ne renes incalescant. Quinetiam inter stragula & culcitrum, corium substernunt. Nimirum circa affectus debellationem, Scholae tantum occupantur, respiciuntque duntaxat productum, siue posterius, nequaquam autem ad causam, ne quidem occasionalem. Nugis in uigilando enim; successiue sibi inuicem subscribunt; sine nota iuuaminis. Adeoque serio somniant uigiles, ut aegris adulentur. Neque enim nascuntur calculi, quia lumbi calent: sed calent lumbi, quia nascuntur calculi. ( 22 ). Lanam ergo prae plumis deligunt, ob harum ( inquiunt ) calorem. Nesciae, quod plumae, minus calefaciant quam lana: ob minus accurat am aeris exclusionem. ( 23 ). Quod iudicet sensus tactus. Denique dato, quod pluma, magis calefaceret super incumbens corpus, plumisque in uolutum, quam lana: Attamen id totum cessat, si linteum intercedat inter plumas, uel lanam. Siquidem calor qui e plumis uel e lana emergit, non est ipse horum simplicium calor: sed incumbentis calor reflexus, receptusque in plumis, uel lana. Inde namque depositus in medio ( linteamine ) redit, non quidem seipso priore robustior, sed fere adaequate contemperatus, eodem momento caloris, quo pollet ipsum corpus. Determinat autem oculariter hanc litem, ipsum organum uitreum, ad mensuram temperiei ambientes aeris, constructum. De quo in principiis nostris elementalibus. Nec arguit in ad uersum, quod calculosus nephriticus, se sentiat calidiorem lecto plumeo, quam laneo culcitro. Nam id non contingit, ob maiorem plumarum calorem: At bene, quia patiens demergitur profundius lecto plumeo: culcitro uerum laneo, tantum superiacet, afflatque a lateribus aer refrigerans. Adeone Scholae nunquam aliquid ex fundamento, causa; atque radice distinguent? Semperque ex dogmate gentilitio caloris, & frigoris, cum rusticis sapient? Oro uos, propter amorem Dei, quo quisque exacto secum seculo prospectum optet sibi, abiicite pertinaciam, praesumtionem, & ignauiam ac nolite aspernari meliorem doctrinam. Caput Uii. Uterus Duelech. ( 1 ). Cur sit inquirendus uterus Calculi. ( 2 ). Uesica etiam, alterius sortis calculum generat, quam ren. ( 3 ). Prognoses. ( 4 ). Calor in urinis, non coagulat quicquam. ( 5 ). Altera uteri necessitas. ( 6 ). Situs huius uteri. ( 7 ). Mechanica. ( 8 ). Obseruationes inde habitae ( 9 ). Coniicitur huius uteri extensio. 10. Ratio mirabilium in Nephriticis. ( 11 ). Unde recidiua in nephritide. ( 12 ). Nephritis auscultat Meteoris. ( 13 ). Modus in fiendo. ( 14 ). Lotium cur turbidum. ( 15 ). Dolor Nephriticus a contractura ( 16 ). Falluntur in causa, qui stricturam ureteris, pro doloris atrocitate adferunt. ( 17 ). Inscitia uteri, sanationem negligere fecit. ( 18 ). Fabulosa Scholarum persuasio. ( 19 ). Recidi uarum altera necessitas. ( 20 ). Dubii cuiusdam elucidatio. ( 21 ). Historia amentis ( 22 ). Separatio lotii a cruore. ( 23 ). Inordinata peregrini calculi generatio. Semine, materia, ac processu fiendi calculi, iam patefactis: cognitaque urina in sui contentis, quatenus est uas seminarium, deferens semen calculi: nondum satis tamen dictum. Siquidem sospite unico rene, saepe alter duntaxat calculosus est. Non sufficit ergo accusasse, urinae commune initium, eoque potentius imaginandum hoc, quod omne genitum, praesupponat quendam uterum, unde nimirum subinde non igna uam indolem sortitur ipsum productum. Necesse est enim loca esse, quibus res fiant, antequam nascantur, idque tam prioritate locorum, quam motuum. In hepate quippe, est iam urina materialiter, imo & in mezenterio, antequam sit in renibus. Neque renes, per separationem sequestrarent lotium a cruore, nisi iamdum urina & cruor realiter distincta essent. Si uero urina sit, priusquam ad renem, uel ad emulgentes uenas, deueniat, necesse est & calculum, quodammodo ante renum hospitia praeparari. Et enim si stercus, uel ab initio duodeni intestini, preparari incipiat, quidni, idem lotio continget? Quapropter uisum fuit mihi, urinam, nec etiam posse uteri calculosi rationem complere, multoque minus renes ipsos, per quos, tanquam per syringas, festinus tantum est lotii transitus. Quare primus debui, uterum monstruose huius prolis attendere, praesertim, quod hunc cognitionis apicem, Scholae hucusque transilierint, uulgi iudicio contentae, nec ultra rus sapientes, quod renes, atque uesicam tantum intuetur. At certe fodina, siue uterus, magnam utrobique gignende rei diuersitatem causat, si generationis fertilitates, ac sterilitates plerumque contineat. Solo namque si natura subest: certe utero, natura non potest non inesse, Si praecipue renum uno, petrescat, altero incolumi. Idque potissimum contemplandum ex eadem, & in eadem materia, uniusque seminis urina. ( 2 ) Ex utero itaque, nec aliunde accersitae infirmitatis causa petenda. Nam & uesica, & eadem numero urina, alterius sortis Duelech procreat, quam quod in rene fit, uel saltem nuspiam fiebat ante. Enimuero, non soleo subscribere, nudis antecedentium uoluptatibus, ut neque arbitriis, quia ipsam Medendi potestatem languere, sub illorum torpore, certior factus. Iterum ergo Duelech, explorare debui. ( 3 ). Imprimis explora ui Nephriticos, plerumque ante futuros sibi dolores, praesagire sibi instans malum solitos, ex urina aquosa, non tincta, Praesente autem dein dolore, eandem urinam affatim multam, atque turbidam, instar cereuisiae flauae, nondum defaecatae. Cumque dein subtilior urina, arenae permista, profluit, dolorem sibi manifeste remissum, aut pene nullum, testatos. ( 4 ). Imo, tametsi per dies aliquot, continua manaret urina, ambobus renibus subinde maior. Spectari tum quoque, bolum continuum, & copiosum, cum urinis quotidie eiici, specie inpalpabilis pollinis. Quendam etiam, qui solo calore liquesceret ( tantum abest, quod calor, coaguli esset author ) saepe tamen bolus iste, ab lotio separatus, denuo in aqua calida non fundebatur postea; sed ad fundum tandem per quietem sidebat qui ante, in sale urinae, soluebatur. Etenim semper credidi, generationes seminales, fieri e dispositione materiae, huiusque perfectionem, paulatim introduci, opera Archei. ( 5 ). Sciebam ideo, generationem Duelech, ceterorum naturalium leges sequi: adeoque etiam, esse instantaneam: atque perconsequens, illius dispositionem preparatiuam, siue preparationem dispositiuam, sensim quidem introduci. Conclusi ergo mecum, totam hanc monstri natiuitatem, eiusque praeparationem, non absolui, tam festinato per renes transitu: praesertim sicubi bolus ille, tertiam quandoque matulae partem oppleat: imo arena unico mictu eiecta, subinde medietatem renis adaequet: ne interim exilitatis sinuum renis, reminiscar. ( 6 ). Itaque merito suspicatus sum, arenarum, boli, & calculorum uterum, non esse solos renes: sed hos, per uasa anteriora quibus lotium disponitur, sua praeparare producta, plenamque quidditatem Duelech ibidem nancisci. Fundamenta nimirum cuduntur eorum, quae mox futura apparent. Atqui ut omnem a me abdicarem scrupulum, neue crederem, momentaneo per renes transitu, urinam, uelut ictu oculi celerius, in bolum, arenam, grandioresue calculos facessere; ac tum deinde per ureteres praecipitari: ( 7 ). Collegi urinam eius, qui unico duntaxat dolebat rene, sabulum simul atque bolum excreuerat dein urinam per linteum, a sabulo colaui: attamen deprehendi, quod ex eadem urina, deinceps nil minus sabuli, & squammarum, adhaesisset matulae, quam, si sine bolo & arena prodiisset. ( 8 ). Ex opposito quoque, comperi, urinam, quae semel matulae suam apposuerat arenam: nullam triginta inde horis, amplius in noua matula arenam: at duntaxat sedimen abluibile deposuisse. Certus itaque factus sum, totum istud sabulum, cum lotio calculosi eiectum, nec fuisse illius atque eiusdem lotii, cuius iam fundum petiuerat. Consequenter quoque, arenam, successiuis, ac continuis post uicibus, mictam, non fuisse productum, illius solius lotii, neque collectionis mora, illius lotii factam, aut patratam. Imo cum alioqui ren, seipso quadruplo maior, subinde non esset hospitando sabulo, per istum paroxysmum defluo. Igitur didici, aquosam & non tinctam urinam, futurarum arenarum, & paroxysmi praenuntiam, futurique doloris praesagam: uel ex tunc, dispositionum fundamenta deposuisse, in aliqua cauitate, maiore sinubus unius forte renis. ( 9 ). Quapropter capaciorem arenarum, boli, ac lapilli, uterum conieci, quam essent ambo renum sinus. Centralis nempe unus, ureteri conterminus, & alter anfractuosus, per corpus renis circumflexus. ( 10 ). Demirabar enim ualde, quod primis diebus, non flaueret urina, abundans tamen flueret; nec scoria, lotii tinctura, tum, pro solito usu, attraheretur: quasi tota illius tinctura, in fabricam lotii, absumeretur: uel quasi arenae ex mera tinctura scoriae, fierent: adeoque stercoris liquidi, misturam cum urina, esse morbosam praeter naturam, licet ordinariam. Quae sane meditatio, primis me passibus afflixit. Saltem inde clarius cognoui, quod causa materialis Duelech, a Scholis assignata, sit prorsus inanis, & stupida: Cum albicans, & pituitosa mucago, si qua esset a renum calore cocta, in calculum: lam arena renum, non esset citrinior calculo uesicae sed aeque pariter pallerent ambo calculi. Utpote coctio arefactioque mucaginis, nequeunt eiusdem pallidum calorem citrinare: uel in uesica, sub longiore mora, tota rufa esset. Nisi forte Scholae demonstrauerint, mucilaginem renum, esse flauam: & uesicae, albam. Alias sane, anilia figmenta docent de mucilaginosa calculi materia. Porro urina clara, copiosa, aquosa, nec tincta ante paroxysmum: turbida cum dolore, & arenosa post dolores, uisa mihi est, eo quod dum arena est in fieri, id contingat in uena caua, ipsisque emulgentibus: non quidem adhuc in forma arenae uel calculi: sed boli, tenuioris luti, atque sediminis instar. A deoque in ista culina, non rite conficitur tum lotium. Quare aquosa est, & Archeus illarum partium est primario male affectus. Coctionem uero, siue digestionem lotii, intelligo promotionem eius, ad urinalem perfectionem. Nondum enim ibidem est arena: sed minutissimus boli atomus. Quia ibidem, est corruptiuum fermentum, praeter naturam, & locis requisitum, stabilitum. Quo autem longius inde recedit, renem uersus, uel ad ultimam lotii cloacam, suo quoque fermento urinario, magis, magisque grauatur: Duelech, in momenta propemodum singula, augmentum capit, ac sensim, in maiora grana firmatur. Argumentabar enim. Si uena, cruorem, etiam post mortem, a coagulo, contra corruptionem praeseruet: non fore indecens, in uteris, siue uenis urinariis, aliquam existere pariter praeseruationem, a coagulo calculoso: nisi haec, uitioso fermento, uicini renis, praepollenter pessumdetur: Quod ubi semel serio contigit, sic ut uenae, a natiua sui bonitate, paululum recesserint, euenit his, quod quibusque uasis impuris, olidoque fermento uicino infestatis, quibus aliquid semper, de residuo impuri contagio, pertinaciter adhaeret. Ista quippe recidi uarum in Nephriticis, continuata est successio: ( 11 ). quod non de pleno, omnis adhaerens amurca abstergatur: sitque idem malae indolis character uicinus, qui priores concinnauit calamitates. Per modum, quo gallina, matura oua, minusque matura, aliaque, instar granorum, in lumbis gerit, successi ue in menses aliquot, subsecuturi partus pignora. ( 12 ). Haec nimirum fuit necessitas, qua Nephritici, meteori importunitatibus plerumque parent, futuras etiam tempestates praesagiunt, horumque dolores, a lumbis in dorsum ascendunt. Quoniam dum illis uenis, siue uteris, iam illarum sordium plusculum, est affixum, tristantur, contrahunturque, saltem illo latere, quo infestantur: uel utrimque per lumbos pariformiter. ( 13 ). Sub qua uenarum contractura, rugataque crispatione, dolor punctilis, lancinans, & quasi diuulsiuus, emergit. Deciduntque in ista crispatione, grossiores atomi, in emulgentibus collecti, ad renes: remanente interim in pignus, bolo, tanquam proximi accessus seminario, usque in sui maturam adolescentiam. ( 14 ). In qua demum, dolente uenarum contractura, latex eminus e uenis in subsidium, ad renes celeriter accurrit, trahiturue, atque confluit obediens. Inde lotium turbidum. Quis autem latex ille, qui cum non sit urina, huic tamen miscetur, suo tractatu a me copiose sat dictum. Postquam autem arenae & calculorum segmina eiiciuntur, cessat dolor: quia cessat uenarum contractura. ( 15 ). Nephriticus ergo immanis dolor ille, a contractura: non autem a boli, uel sabuli transitu. Saepe namque magnus calculus, postmodum, minus dolet, qui minutulus primum, summe dolorificus. ( 16 ). Non quidem quod ureter, seipso amplior factus ( prout alioqui opinantur Scholae ) sed insueto malo, contractura maior fuerit. Alias namque, si ureter tantam sustineret ampliationem, sibi contradicunt, dum diuretica ob uasorum stricturam uetant. Dein porro consideraui, quod sub initium, clara, aquosa, & affatim, urina excernatur. Etenim cum urina, tingatur per scoriam, siue stercus liquidum; ista autem scoria, non eliciatur, nisi propefinem llei, ac iuxta fomitem fermenti stercorarii: fit inde, quod illa scoria, non tam eminus alliciatur, sub confusionem instantis paroxysmi: eo quod illius culine aeconomia, sit confuse turbida, & interpolata. Quippe stomachus, cum toto abdomine turbatur, praesentitque in omine, atque metu, instantem procellam, non minus, quam eandem compatitur, toleratque praesentem. Praesentire enim uidetur arenam, nondum uisam: at sane, adest tum in utero suo, dumque praesentitur, ex tunc adest contracturae illius exordium. Uolens itaque Archeus, hostem eluere, & excusare instantem paroxysmum, accersit undecunque omnem laticem, & ad eluendum renes, demittit. Contrahuntur ergo uenae in calculosis renibus, consentiuntque intestina, atque dolorem colicum ideo mentiuntur, ob consensum. Qua de causa nephriticus dolor, a colico, nondum per Scholas satis distinguitur. Nec mirum, ad spasmum uenarum, ipsa intestina quoque conuelli, cum contracturae artuum sequantur, propter consensus consanguinitatem, tam dolores immanes colicos, quam nephriticos. Procul ergo a uero deuiant Scholae, quod Scorsa trahatur, aut mittatur, ad calculi fabricam: quin potius superuenit eius tinctura, per accidens, dum spiritus coagulator, suam exerit potentiam, in terram uolatilem. Quia caeteris paribus, calculus tinctus, semper est pallidis friabilior. Idque clare arguit, quod lotii tinctura, si posset, confectionem Duelech praepediret totaliter. Adeoque Icterici, licet calculo subiecti alias, uix calculosi sub Ictero uisuntur. Idcirco enim sub generatione Lithiasis, flauet urino, primo arenarum conceptu, palletque sub initium accessus. Quia tum adhuc latex est, nondum mera urina. Certo itaque sciui, si in solo renis sinu, omnis arena fieret, quae excernitur, dolor maior esset, dum excernitur, quam dum nondum arena apparet. Quod tamen contradicit experientiae. Porro, quod patrato sabulo, urina plus solito turbetur, spissiorque euadat, cum alioqui, plus puluerulenti continere, turbida confusio persuadeat ( in crassiore nempeconsistentia, plus pulueris, quam prius in clara, & aquosa ) ( 17 ). Id plane conuincit, uterum Lithiasis, iam esse oppletum, nec posse crassiorem illam saburram hospitare. Ergo, incognita uteri uarietas, nedum neglexit Nephritidis sanationem, sed & causarum, & sanandi alteritates introduxit. Scilicet aliud est, fluctuantem a rene, arenam, succedente lotii stilla, deturbari: atque longe aliud, non quidem eluente unda; sed partium conspirata contractura, ac crispatione, adhaerentem excutere arenam. ( 18 ). Althea enim Malua, Amygdalino, similibusque, dolores demulcere, uias humectare, dilatare, & oblinire persuadent: adeoque in hoc, ut & in omnibus ubique, uel Scholae duntaxat sunt intentae ad posterius, uel ridiculum proponunt. Dum ui detersiua, totum arenarum, bolique uterum, euerrere debebant, laxandis uiis, humectandisque membranis, in se semper madidissimis, totae incumbunt. ( 19 ). Siquidem expulso sabulo, non proin sospes est uterus illius: quin saltem in futuram calculi poenam, remaneat uenarum conspurcatus bolo paries. Quorsum nulla Scholarum hactenus fuit reflexio. ( 20 ). Demirabar namque subinde, quod dudum antea Nephriticus, postquam calculum in uesicam demisit, rarius nouos in rene lapillos suscitet, quamdiu alter uesicam infestat: Nephriticus tamen, si simul etiam podagricus, podagram tamen sociam, cum Nephritidis, siue calculi accessu, admittat. Etenim inde didici, quod sicut dolor in uulnere, suscitat aquam glacealem: ita & ipsam mutet urinam, quae petrificationem, in pristino lumborum utero, impediat. Quare etiam lotium turbidum, citraque arenas, uisitur in calculosis. Dolor enim classica est, quae laticem undecunque aduocat occasionaliter, urinam peregrino hospite admisto, accendit, imo & turbat. In tanta autem officiorum confusione, de ipsa confusione, cogitatur nihil. Etenim dolor, mihi feruoris imaginem, saepe ob oculos posuit. Aqua namque, post feruoris ebullitionem, turbida plerumque, ac confusa est. Sic enim quia bolus fit, ex terra urinae uolatili, nondum sale condita sufficienter, ob defectum fermenti urinarii, in rene stabulati: Ideo quoque bolus iste, igne liquescit, neque in arenas duriores, maioresque cogitur, quamdiu uim fermenti renum, non experitur. Tingitur autem saturate, bolus non quidem a serius superueniente scoria, arenas tingente ( quippe bolus ille rubet, supra flauedinem scoriae ) sed a cruore diluto, qui in uenis ( boli utero ) transumitur erronee, ad usus, turbulentiae fines. Atque hactenus in Uronomantia, bolus de hepate, & cruore testatur: nil autem horum arena. ( 21 ). Constat ergo urinam, per se, salsam, etsi sale homo non uescatur: eiusque causam, de Digestionibus, offendes. Curatus quidam, in urbe nostra, totos dies 17. amens, absque omni potu, & cibo transegit ante mortem. Nunquam autem illi prorsus quotidiana defuit urina, parcior quanquam, & sensim rubicundior exiret. Unde coniicio, in rene, uim esse commutatiuam cruoris, in lotium ( quamque alibi in tractatu de hydrope, studio prosequor ) non secus atque uulnus, ex cruore celerem, copiosamque parat Synouiam, si ue glarealem aquam. Itaque urina, ad postremam sui determinationem, postulat, mutuatque uim, a fermento, quam renes, in uterum lotii inspirant. Non alias, quam hepar in uenas portae, nexusque Mezenterii, uim sanguificandi. Quapropter ibidem statim totus stomachi chylus, cruorem, suo colore, mentitur. Uim autem renum in uenas, plane despoticam, alibi de hydrope prosequor. At quamuis fermentum renis, inseruiens ministerio totius integralis, sit uisceris cuiusdam tanquam digestio: non est tamen in numerum digestionum relata, eo quod coctionem recrementi, non autem alimenti concernat. ( 22 ). Etenim cum omnis transmutatio, quae per digestiones procedit, sua habeat media, siue fermenta propria, ad nouam generationem oportuna; ita ren, suum incipit imprimere fermentum, in cremorem, mox dum ad portas iecoris sistitur. Cuius fermenti uigore, lotium, se a cruore sequestrat, natiuis proprietatibus. Et quanquam cruor ille, nondum sit coagulabilis: attamen se ibidem separant liquidum, a liquido. Mysterium sanguificationis, est quidem homogeneum, simplex, ac prorsus uniuocum, solaque adeo sanguificatione conscriptum: oportuit tamen, statim in uenae portae limine, separabilem difformitatem cremori innasei. Alias namque cruor, dum uitalem conditionem in hepate acquisiuit, indecenter spiraculo fermenti renum, pollueretur. Quod autem urina, naturaliter sit salsa, & unde ipsi ista salsedo, alibi de digestionibus inuenies. Hic autem adnotasse sat esto, quod quantum salis acidi, nascicitur in chylo, sub prima digestione, tantundem in altera transmutatione substantiali, migret in salem salsum. Designaui iam uterum incipientis urinae, & calculi. ( 23 ) Declaraui quoque mirificam proprietatem spiritus urinae, in coagulando, ac petrificando. Inde enim iam sat constat, si contingat spiritum lotii retrogrado motu fluere per iecur, in uenam portae, atque inde expelli, ut peregrinum insolitum, per mezenterium, in intestina: quod ibidem facile coagulauerit etiam insolitos calculos, quosque Paracelsus, congelata, non autem coagulata uocat, eo quod non ad duritiem Duelech urinarum ascendant, quae a mucilagine matre materia solidantur. Quod si uero urinae spiritus per uenam cauam, sursum, uel deorsum feratut: alienat, ui sibi propria, similarium alimentum spermaticum, ac mucilaginosum, in duriorem compaginem: unde demum Schirrhi, quartanae febres, nec non uariae oppilationes oriuntur: quas frustra sane per Iulapia, aut Apozemata auerruncare student. Denique nutritus fel, cruore sibi uicino, in quem si spiritus urinae, e suo deuiarit utero, confestim quoque lapides in felle obnascuntur. Peregrinum nempe ac hostile euadit, quicquid in alienam messem subintrat. Adeoque ex traordinarii effectus, causis consimilibus oriuntur. Neque enim inapposite docui, serosum istud, quod cruori permistum defertur, perque sudorem, uel alias insensiliter, disperditur: non esse urinam, ut neque eiusdem proprietates habere, nec esse serum, lactis aemulum, multoque minus esse fel, aut bilem flauam: sed partem Laticis, de quo suo tractatu. Caput Uii. Duelech resolutum. Accusatur incogitantia Scholarum. ( 2 ). Census nebulonum in quos, Magistratus animaduertere deberet. ( 3 ). Excusat se Author. ( 4 ). Omnis morbus sua in specie est curabilis. ( 5 ). Quantum sperandum sit ab officinis. ( 6 ). Quidue ibidem reperiatur pro Lithiasi. ( 7 ). Duplex indicatio. ( 8 ). Surdastra Scholarum intentio. ( 9 ). Uanitas huiusmodi intentionis. ( 10 ). Cur Althea, malua, succus citri etc. iuuent. ( 11 ). Friuola obiectio contra Diuretica. ( 12 ). Adynata Scholarum. ( 13 ). Rationes Scholarum pro impossibili remedio. ( 14 ). Rationes Spagyrorum. ( 15 ). Testimonium Cardani. ( 16 ). Diploma Principis Salisburgensis. ( 17 ). Delusio Scholarum, ex ridicula remediorum inquisitione. ( 18 ). Ridicula subterfugia. ( 19 ). Calculum non confirmari. ( 20 ). Lapides animales, & uegetabiles, quo pacto nobis sint utiles. ( 21 ). Modus praeparandi. ( 22 ). Unde Ludo nomen, eiusque praeparatio. ( 23 ). Ludus ubi reperibilis. ( 24 ). Stolidum stentamen. ( 25 ). Error Paracelsi. ( 26 ). Scholarum temeritas. ( 27 ). Paracelsus non minus insulse, quam Humoristae de materia calculi, garrit. ( 28 ). Eximologesis rerum examinatarum: & balsami salis. ( 29 ). Modus adhibendi remedii. ( 30 ). Uesica tauri embryonis. ( 31 ). Obseruationes circa lapidem cancrorum. ( 32 ). Error Paracelsi. ( 33 ). Mira antipathia. ( 34 ). Nouus catheter. ( 1 ) Uterum Lithiasis dixi, nunc autem de remediis cogitandum serio. Enim uero ridet uulgus, Scholas, in opprobrium actas, quod nequicquam hactenus de ueris causis, uel sanatione sit indagatum. Originem Medicinae quidem alibi recitaui, eamque adhuc adolescentem, in hodiernum usque diem, effaeta uelut uis animi, egit in circulum, absque progressu ullo: quia peregrinis, Grecis, Barbaris, Ethnicisque inuentis stare maluerunt, & aliena excoluisse, honori duxerunt. Dum interim noui oriuntur morbi, quondam etiam exoleti, resurgunt laruati, ideoque illegitimi apparent, nec amplius respondentes descriptionibus primorum. Statur nimirum absque progressu, dum nostra ualetudo indiget maximopere medendi accretionis. Quatenus pigrum, atque ingenerosum obstat Medentum genus, quod ex alieno commentario tantum, sapere uoluit, artemque supra quam nouerint, increscere negant. Ideoque & quicquid ignorant, in catalogum incurabilium, desperatione quadam adigunt. Quasi auorum inuenta, nostrae uiam praeclusissent industriae, Sapientiae thesauros occlusissent, sterilisque sit omnis moderna uis animi, & exhausta di uinae Sapientiae potentia, nihil esset amplius, quod insuper nobis ueritatem demonstret. Profecto socordiae poculum, ueterno seculum dementauit uel ab ipso initio: ideo nempe quisque assentiri, quam indagare mauult. Tanta nempe est lucri dulcedo, quod suas quisque Medicaminum societates, siue confusiones, & miscellaneas ( receptas magistrales uocant ) cum amore admiretur: quaeque secretiora olim, Medicos laboris amantes, reddidere illustres, prae torpore medentum, in Pharmacopaeorum manus, anus, dimanarunt hodie. Unde Tonsor quisque, Balneator, Monialis, Tortor, uel ex ambubaiarum fornicibus fugata Lena, Medicinam iactitat: quorum censum hic describam. ( 2 ). Primi namque occurrunt, qui mederi uolunt, non quidem ad hoc instructi: sed natura promti, quidlibet audentes, quae aliis profuisse audiuerunt, sine causarum cognitione, atque discrimine, egris propinant: eosque sic in discrimenpraecipitant. Inde namque omnia pene Scholarum experimenta profluxerunt. Quod & Galenus, Quintii praeceptoris sui exemplo, confirmauit. Etenim per mortes hominum, experimenta facientes, suos graduatos, Scholae uocant statim expertissimos. Alii uulgares, uulgaribus tantum mederi malunt, hisque sua dant consilia: nonnulli quoque, fauore solo, atque rogati. Plerique etiam ob honoris ambitionem, utque tanquam sapientes aestimentur, hoc uitii genus innatum habent. Eiusmodi enim deceptores, diuites uideri uolunt, & gratis ideo, cuncta praestant ad necem, uel fortuitam sanitatem ministeria. Huiusmodi imprimis sunt, qui Rome Theriacam Cardinalibus, & Magnatibus obtrudunt, e melioribus simplicibus confectam, quam Deus in natura creauerit. Sic enim populo in Urbe imposuimus, & sancti pharmacopei, uisi sumus. Succedunt his, qui munera quidem: sed nequaquam nummos expetunt, ne nobilium conditionem, itemque promissam paupertatem exuisse, sciantur. Suntque idcirco qui pro se nihil, at solum pro paupere communitate, se promereri aiunt. Similes his apostate, qui fatentur quidem se non esse medicos: sed sua secreta se habere, a Regina uel Imperatore. Medias namque hi solent interponere personas, quae pretium medicaminis extollunt. Sequuntur dein hos, qui uestes, atque marsupium, ut cribrum foraminatas gerunt, nec interim suum impostorem exercere tardi. Aliquando se ditissimos fuisse, nunc uero depauperatos ( in dolio uini ) per artem chymicam, per bella, & religionis constantiam. Sunt & qui, quandoque militum caterua uiguerunt: at in bello ( pro pecuniarum conflictu ) cunctas opes impenderunt. cicatrices ostentant, forte condigno praemio receptas. Nonnulli quoque uxores ac liberos, focos & aras, dulciaque patrie liquerunt arua, religionis ob cultum. Multi quoque, ultro pauperes, quod nemo eis quicquam dare uelit. Nec desunt, qui religiones fingunt, uestem mutant, soccis ligneis ambulant, heremitam, latente hyprocrisi mentiuntur, quibus Deus uirtutes simplicium inspirauit. Sunt etiam qui Astronomiam, & Chyromantiam ubique intromiscent. Alii demum campiuagi, qui in monte Ueneris artem susceperunt, hinc bruta non minus, quam homines, a morbis curare nouerunt. Item qui simul futura praedicere, atque thesauros effodere sciunt. Suntque qui libris destituti, chartae inscribunt non innoxia uerba Salomonis, quibus morbi, non secus atque daemones fugantur, ante & post, cruces ducunt, ne diabolus scribentem potentia uerba, auferat. Sunt qui uaria callent idiomata, apud Belgas, Chaldaeam, Arabicam, uel Dalmaticam se loqui fingunt, multisque onusti artibus, tandem Mathesim, uel historias iactitant; plerique horum, nil minus, quam lapidem Chrysopeium construere norunt, minas circumgerunt perpetuo fermento propagabiles. Sunt etiam Saraceni, suntque Iudaei baptizati ( plerumque non baptizatis nequiores ) qui ex Kabala didicere, Mercurium uariis modis mortificare, itemque uenena diuersimode praeparare, quae ad omnes morbos, & plures alios, ualere tradunt. Linguam Hebream, scientiarum omnium fundamenta, & grandia rerumpublicae secreta, continere, & se, futurorum praenotione grauidos, iactitant. Saepe suos citant Rabbinos, librum Nebolohu, cum clauicula Salomonis: unde tam praeterita, quam futura, legere possunt. Alii quoque artem medicam, in sua tantum progenie, haereditari asserunt, etsi fatui, uel nequam sint omnes. Sin autem apud uiros non suscipiantur, saltem apud mulieres, Cosmeticen iactitant. Eodem enim corio cum Graecis, & Iudaeis, sunt obducti, licet uicissim unus, alterum obrideat. Etenim natura prompti, ex seipsis mentiri addiscunt. Est & genus fugitiuum, e famulitio chymicorum, quod dum selectiora iactitat, non nisi uenena, Seplasiis uenumdat. Mentiendi namque libertatem omnem, usurpant apud ignaros, accedente, per assiduum usum, mendacio. Idiotae enim sunt, e chymicis furnis fugitiui apostatae. Scholae autem, maiori securitate, atque omnium liberrima authoritate, imponunt mortalibus: nam cum demonstrem, ueritatis decreto ineuitabili, quod hactenus morborum essentias, causas, atque remedia prorsus ignorent, magnoque uolumine, atque rationibus a priori id stabiliam, interim suos promouent scholares, hunc, quia Latinus, patremque habet chyrurgum, uel Pharmacopolam; aliumue, quia artium magister factus, lectiones aliquot professorum audiuit, alium denique, quod Euclidem pro parte iactitet, uel ab Aristotele, disputare didicerit. At miseror genus humanum, tot internis calamitatibus obnoxium, tantisque externis exploratoribus, ex positum: qui cum sub infaustis Scholarum regulis, trucidarunt e primatibus quemquam, ius assumunt appellandi ad morbi incurabilitatem, suosque ubique habent patronos, & complices. Adeoque soli grassantur impune, in uitas principum, prout libro de febribus ostendi. Tanto autem miserabilius, se fidunt illis mortales, quod promotione, ac uureiurando, ignorantiam apud uulgus tegant. Quippe iurant, se fideliter sanaturos infirmitates, quas ostendi, ipsos nescire penitus. Imo ne unum medicamen, monstrauit illorum princeps Galenus, ab empyricis non mutuatum, utcunque complexionum, graduumque ludicra theoria, tam secundum genera, quam loca, triumphet: Quintius namque, Galeni praeceptor, totusque empyricus, ubique a discipulo imploratur. Principes atque Magistratus, hanc impunem necandi licentiam, auertere a subditis deberent, & ex conscientia tenentur. Non putem autem neglectum, incuria: sed post positum, prae remedii inscitia hactenus. Ego uero, remedium censeo. Si statuant, omnem Medicum, teneri, ter ad minimum, inuisere debere quemlibet aegrum, a quo fuerit requisitus: sub poena exilii, & priuationis officii sui. Nam alias, numerus Medentum, satis increuit. Deinde, quod solutio nulla, sit debita Medico, si non sanauerit aegrum. Hoc duplici uidelicet statuto, Medentes uigilantiores fierent, atque aegrotis rectius negotium cederet, seruaret Princeps subditos. Sed statuta, seruanda serio. Nam Legi Corneliae de sicariis, aequiparantur. Nunc unde digressus, redeo. Sunt etiam, qui dum librum meum de febribus legisse fingunt, obiiciunt, me duntaxat remedia chymica, & insueta ostentare arcana, ut ad me, unumquem libet aegrorum conuocarem, spretis antiquorum tutissimis doctrinis. Absit. Quia nec inuiso aegros, nec medeor spe lucri. Quod omnes totius patriae uiri boni, testantur. Neminem sane uoco, ad mea medicamina prostituenda, aut uenumdanda. Libenter uiuo latens, a solis pauperibus solicitatus. Hoc unicum palam, atque libere profiteor; difficilium nempe morborum uictorias, postulare alios medicos, quam Humoristas, & alia longe remedia; quam quae uenditat Seplasia. Quoniam desideratissime, perfectissimorum corporum dotales optantur potestates, ut uenena, a balsamis, in nobis separentur. Imo ubi uenena non sunt aperta, superentur Archei confusiones, abigantur impuritates clanculum, inuertantur remediorum dimensiones, ut prodeant proprietates, quarum opera opus habet Archeus. Quinimo introuertantur impressiones remediorum, quarum tyrannidem, natura nostra, absque clade ferre nequit. In hoc enim peccato, inque hac penuria, plura iam secula infeliciter transacta abierunt, quod ignoratis causis morbificis, nescitis remediorum potentiis, despectisque altioribus praeparationibus, quicunque morbus sub initiis ethnicis non migrabat, desperatis dicatus steterit. Profecto, nullus in specie morbus, est incurabilis. ( 4 ). " Deus namque ut non fecit mortem, ita nec laetatur in perditione uiuorum. Sanabiles fecit nationes orbis terrarum, nec est medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra. " Quapropter ignauum genus hominum, in subscribendo ignaris promptum, ex animo, coram Deo ubique praeside, hortor, mecum contempletur, officinarum remediis, morbos aliquot alimentarios, quandoque per accidens sanari, qui nempe spontaneas consumptiones, & faciles admittunt resolutiones. At in grauioribus, in quibus sunt fixae, aut radices chronicae, illorum usum plus obfuisse, quam profuisse. Hippocrates quidem, sine inuidia, altiorum remediorum inquisitiones, posteris reliquit: quia felicioribus seculis uixere primores. Scholae uero, ad maiores mortalium necessitates, sedentis & iacentis naturae, non respexerunt; sed Galeno, atque suo Quintio contentae, non sensere mortalium defectus, cum lucrum se reportare, quocunque euentu conspexissent. Etenim ne semel excogitarunt, Nephriticos impedire recursus, multoque minus, calculum resoluere, quod deceptis authoribus, falsisque causis, sua dedissent nomina. Idcirco enim de uera lapidum causa, deque uera sanatione, atque remediis ideo, auditum est hactenus nihil. Desiderabatur siquidem eiusmodi remedium, quod impediret uenturam, succrescentis Duelech sobolem, per ipsiusmet lotii praeparationem. Tum etiam, quod restauraret uteri saxipari decidentiam Gorgonicam, fermenti petrifici potestatem: ac tandem quoque, resolueret, quicquid coagulator spiritus patrasset. De quibus singulis, auditum est hactenus nihil. Duntaxat propellendo calculo, laxandisque meatibus urinariis, intentae fuere Scholae. Itaque in sanatione Lithiasis, duplex obuia solicitudo est. Ina nimirum, quae inclinationem tollit, ac metum recidiue. ( 7 ). Altera uero, quae generatum demoliatur Duelech. De neutra somniatum fuisse in Scholis, ostendam: At saltem propulsionem arenarum, & lapillorum, machinatas fuisse: non autem pacationem, tam atrocis doloris, a radice, cogitasse. Laudant quidem, atque in apicem attollunt, Malyas, Altheam, Amygdalinum, & quaecunque mollificando humectantia nominant: dein uaria fomenta, tam humectantia, quam abstersiua, itemque refrigerantia connectunt, ne dolores intendantur, uel lapides excrescant. Imo & Scorpionum oleum commendant, quasi inunctum, lapillos confringeret forinsecus! quasi inquam axungiam, carnosam membranam, ac peritonaeum laxarent, ad quorum dilatationem scilicet, mox ureter, necessario mollificaretur, extendereturque in latum. Uulgus equidem has sibi opitulationes, suadente primum anu, in uenit, & extulit. Has dein admiratae initio, ac dein mox amplexae sunt Scholae. ( 8 ). Ne scilicet ( cum secus nil habeant ) inutiles fierent spernendo. At non doloris solius ergo, haec suscepta: sed iuuaminis causam leyiter indagantes, de solo itinere lapilli solicitae, ultimo decreyuere arresto: non nisi per humectantia, ureteres esse ampliandos, nec aliam medendi fore spem. Ampliationem uero, non quidem in longum ureteris: sed duntaxat, qua sperarent, in latum scilicet: quasi natura obligaretur, se ad Medentum conatus conformare. Adeoque remendia dolorum, censuerunt esse per accidens: quibus adiunxere enemata, ne incumbente stercore, compressus ureter, labenti calculo, cataractam sterneret, & sic uiam clauderet. Adeoque capitale Scholarum remedium, circa stercora, effectum, & posteriora: nequaquam autem ad causas, radices, ac fontes, intentum fuit. Unde Satyra: " Stercus & urina, Medicorum fercula prima. " At quam uana, atque puerilia, sint haec Scholarum subsidia, testantur ipsimet afflicti, horumque uiduae & proles. ( 9 ). Imprimis mucilagines Malyae, non transeunt ab ore, ad ureterem in forma lenientis, laxantis, & mollificantis, quin in uia, aliquot suscipiant prius transmutationes formales. Nec enim eo quicquam deuenit, nisi prius, lotii naturam assumserit. Imio enim iam ureter, calculo obturatus ( nam quamdiu non obturatur, nondum totam ureteris amplitudinem impleuit, frustraque ergo eiusdem exigeretur ampliatio ) a tergo, incumbens sustineat lotium, quo pacto quaeso, hocce excrementum, in tam angusto meatu, cedet loco, ut aduenienti lotio, e Malua parato, assurgat, locumque paret? ego saltem fateor, me non intelligere quicquam harum promissionum. Denique posito casu, anilis illius figmenti, & quod mucilago illa humectans, ad angustum lotii angiportum, sospes deueniret: attamen non proinde diducet, madidum iam ante, ureterum canalem, qui praeter iam actualem sui humectationem, ab aliena mucositate ampliari, aut dilatari non expetit, aut expectat: ut neque semel unquam dilatatus, deinceps amplius sui iteratam diductionem optaret, uel admitteret in recidiuis. Adeoque istud Scholarum suppositum, & dissimulatum remedium, unica solum uice, foret utile. Nisi maluit, ureterem dilatari, lapsu, ad uentuque mucilaginum praefatarum, earumque casuali absentia, in pristinum statum denuo angustiari. Quod est, dare potentiam ampliandi, iuxta Medentis uotum, praeter solitum, & naturam meatus solidi, atque primae constitutionis. Siquidem naturaliter, postmodum rursus redirent, in pristinam, atque natalem angustiam. Etenim Scholae, si serio in his loquantur, dementant, uel rident aegros, ac sibi applaudendo lasciuiunt. Sodes, si uera haec autument, cur uetant diuretica, si propellendo calculo ualeant, adhibitisque humectantibus, angustos dilatent meatus? Quid ni humectantia, diureticis copulant, ut utrique simul satisfaciant indicationi? Etenim iam ante docui, si mors, ab haesitante calculo in uia, super uenerit, id non accidere diureticorum reatu, ut neque, quod ureter ( nisi fortassis fuerit monstruosus ) sit alibi, seipso in exordio angustior: atque idcirco semel discedens, ex rene calculus, si sistatur in delapsu, prae uiarum strictura: id accidere ex doloris atrocitate, quae ureterem spasmodes contraxit. Idque igitur, Diureticorum piaculo non fit: sed Medentis, qui spasmum hunc, nunquam in Scholis obaudiuit, ideoque neque remedium pro illo inquisiuit. Ubi sane notandus uenit Scholarum solaecismus, atque elenchus non causae, ut in causam. ( 10 ). Quoniam iuuant praefata humectantia, Althea, Malua, Amygdalinum & c. non quatenus amplificent ureteres ( quod in se ridiculum ) sed inquantum, spasmum crispationis demulcent, prout aliquot fotus externi. Itemque succus citri, non iuuat abstersiya, & incisiua ui suae aciditatis ( alias namque, idem praestaret acetum, & acida reliqua ) quia succus citri, prima digestione caloris, deponit suum acorem, ideoque nec obsoniis adhuc efferuescendis, admiscetur: sed residua manet ipsi uis, demulcendo spasmo conueniens. Dum scilicet in lotium conuersus, prioris uitae mediae, aliqualem notam adhuc retinet. ( 11 ). Quid si Scholae, diureticorum usum uereantur, ne forte plures lapilli descendendo, coincidant intra ureterem, & qui a tergo grossior esset, uelut cuneus, transitum oppleat. At nec sic quidem, casuale uitium, diuretico dandum. Quia insuper etiam figmentum, pro uero uenumdatur. Nam quicquid semel, initio, in ureterem incidit ( nisi uncus aliquis fuerit ) id ita deorsum pergit, & effertur. Non enim in tam angusto transitu ludunt, lasciuiuntque lapilli. Non unus, aut simul plures exitu maiores, e rene migrant: ut neque que semel inde decidui, qui a tergo, lotii pondus sustinent. Recte id quidem suspicabile, si ureter, non mollis ac laxa membrana: sed harundo sicca & inflexilis esset. Madida quippe membrana, metu uacui, necessario semper concidit, nisi a tergo dilatetur, cadente lotio. At nondum proinde fonticum diureticum. Nam incidentia plurium, & male formatorum lapillorum, non hausit suam culpam a diuretico: sed a fatali irruente, quod citra diureticum, aequaliter cecidisset. Quapropter nec timendum, aut auertendum diureticum, prae formidine casus irregularis, & monstrosi: ut scilicet, quod ordinario utile per se, uetetur ex timore casus insoliti, atque rarissimi. Quod si dicant, plures lapillos, uisco conglutinatos excidere. Id imprimis destruit causam materialem Duelech, a Scholis edoctam. Siquidem pituitosum istud gluten, iam petrificari debuisset: At lapilli, eiusmodi illam collam, nec inuenerunt, nec assumserunt in uretere. Quapropter si unicus, uel plures conglutinati, e rene labantur, perinde est: siquidem elabendo, non erant maiores renis exitu. Ergo si diuretica, istam collam non soluant, nec lapillos disiungant: saltem perutile fuerit, copiosiore, citatoque lotio incumbente, infestam calculi sarcinam, quantocyus, suo lotii pondere propulsasse. Naturaliter enim ureter, nulla intus mucilagine madet. Quod urinae sanorum testantur. Ergo, si qua medicaminum mucilago, eo deueniret, non posset non ureteri esse praeter naturam, & sui solitum. Quid si ureter, calculo impacto obsessus, dicatur mucilaginem patrare. Imprimis casui contradicunt urinae Nephriticorum. Tum quoque, Scholae inaduertentes erunt, quae pituitam, siue causam calculi materialem, superne, imo ex stomacho, deducunt pro calculis: quippe quae ad manum, & in uretere aegroto, reperiretur. Stultaeque propinantur simplicium peregrinorum mucilagines, si mucilago, mali natiua causa esset. Dein loquuntur Scholae, tanquam si diuretica, malleo, calculum, imo & urinam propellerent, uel a tergo per baculum protruderent: ita nempe per artificialia, more uulgi, sese in spectaculum demergunt. Non considerantes, in diureticis, proprietatem specificam relictam, a uita media simplicis, uel partam in transmutatione digestionis, a qua, diuretica, lotium emungunt. Nulla autem diuretica, per se, calculi progeniem respiciunt. It neque probus Medicus, attendit effectus, accidentaliter per accidens irruentes, ut proin effectus per se, negligat. Quod fit attamen alioqui, prohibendo diureticum. Utpote sanatiua indicatio, mandat promptissimam nocui ablationem, magisque eius, quod per moram, deinceps mage grandescit. Ergo diuretica laudo in Nephritide, modo simul spasmum ureterum leniant, & consopiant. Comes quaedam, itemque altera monialis, ingenti dolore, diem clausere suum. Itraque enim, uelut uncum, uno trianguli acumine, in rene, altero uero, intra ureterem desinente, exhibebat: atque spasmo crudeli obierunt ambae. Non quidem moriuntur prae urinae suppressione, ubi alter renum lotio satisdat: atroci sed solo spasmo oppetunt, qui spasmus iterum circa mortem laxatur. Quapropter dissectio, praeter lapillum unciformem, exhibuit nihil, quod mortem attulerit. ( 12 ). Initio dixi, sanationem Duelech, consistere, tam in abolitione inclinationis, quam in calculi liquatione seu dissolutione: quorum utrumque negant Scholae possibile: adeoque stamus in terminis oppositis. Ergo ueniendum ad rationes, ad testes, siue facta, atque ad diplomata, probatoque iure meo, aperianturque Scholarum ignorantiae. Imprimis, cum non entis, siue impossibilis, non sit conceptus ullus positiuus, adeoque non sit ulla eius scientia. Fatentur ergo Scholae, nullam fore sibi scientiam, & se negare ea possibilia, quae fatentur se nescire. ( 13 ). Rationes autem quae Scholas ad impossibile collisere, sunt hae ac satis futiles: experientia nostra rerum Magistra, nondum nobis patefecit, malam inclinationem tolli posse. Cum iuxta Galenum, intemperies uersa in naturam, curari nequeat, iuxta prouerbium. Naturam expellas furca tamen usque recurret. Potissimum autem, in parte, continuo excremento referta, confirmatam tolli intemperiem, est prorsus impossibile. Quoad calculum confirmatum autem, utcunque saxifragorum speciosa gloriatio perstrepet, non nisi uanum est empyricorum stentamen. lactantiae idiotismi, nec aliud quippiam. Solum enim potest Medicus, citare, ac propellere calculum, per diuretica, uiasque laxare, per humectantia emollitiua. Imo cum diuretica, sint periculi plena, Medenti nil oportunius in Lithiasi, quam ureteres humectando ampliare, ac sordes incumbentes, per enemata, ab intestinis demere, fumiuenduli uero chymistae, lapidem confirmatum, in uesica, retrograda resolutione, dissoluere stentantur, proprioque ore, sibi non nisi opprobrium solicitant. Sed nostra Philosophia, supra uires naturae pollicetur nihil, ideoque permanet inter doctos uenerata, fixasque iam a tot seculis, radices egit. Quis enim non uidet, ipsum stomachum, necessario confringi, atque liquari debere citius, quam, stomacho centies duriorem calculum, ab ore longe remotum? Sed quia chymicus plerumque ignarus est Philosophiae, audenter quidlibet promittit, ut a miseris, & credulis, nummos emungat, quos per chrysopeian parare nescit. Etenim si quippiam in natura foret, quod Duelech confirmatum resolyeret, tot Principes, atque Magnates, totque rara Medentum ingenia, non caruissent hactenus, tam felici remedio. ( 14 ). Haec sunt Scholarum supercilia, decreta, & calumniae, quibus tamen bene perpensis, reperiuntur oppositorum uera priuilegia. Nam imprimis si quis peccando, contrahat morbum, quid ni bene medendo, eundem radicitus tollat? & characteres parti semel impressos, penitus extirpet? Plures namque liberaui a Lithiasi, cui per aliquot annos obediuerant, sic ut in posterum plane uixerint liberi. Quorum remedia sub poena meae infamiae mox offendes. Scholis namque facile indulgeo, quod iuxta suas experientias, & ignorantias causarum, loquantur, negentque auferri impressionem, translatam in membranorum potestates: cum uidelicet non nisi cruda, & ignaua remedia, hactenus agnoscant. Sed interim inexcusabili uolutantur errore, quae desperant aliquem supra se sapere. Cum interim cessent indagare, totumque uitae spatium, soli addicant lucro. Iudicia Scholarum retrospiciunt in scripta auorum gentilitati subscriptorum: nostra autem spectant entia prima corporum, expedita ab inuolucris, quibus impediuntur progredi, ad prima nostri constitutiua: in quibus queant noxias impressiones, in uitam mediam introductas suffocare, atque eatenus tollere inclinationes, quae in naturam uersae uidentur. Quoad ablationem inclinationis ergo, imprimis medicamentum Aroph Paracelsi ( quod sonat Aroma philosophorum, sic dictum propter tincturam auream ) praeparatum sub fimo, cum mixtura panis secalini, ac postmodum spiritu uini extractum, curat inclinationem ueterem ad calculum renum. Baro quidam nostras, dum per aliquot annos, in sua Angliae legatione, pluries calculis renum summo dolore infestatus fuisset, meque suadente uteretur bis hebdomatim, praefato liquore Aroph, per octodecim deinceps annos a Lithiasi liber, tandem anno 83. uita defungitur, eiusque cadauer dissectum, ne arenulam quidem, aut lapillum ostendit: qui antea dum calculosus erat, siue rheda uectus, siue modeste obambulans, cruentum semper lotium minxerat. Supersunt modo adhuc eius haeredes testes. Memini quoque consiliarii, cuius ante, de esu asparagi, mentionem feci. Is enim cum per quindenas singulas, soleret misere decumbere, usus deinceps cere uisia, cui semen Dauci incoctum est, liber a Lithiasi, uixit modo per annos aliquot. Quorum experimenta, atque testimonia, ruborem Scholis suffundunt. Cum in ore illorum, sit ueritas. Paracelsus quoque entia gemmarum, & saxifragorum, in opem aduocauit, unicoque tandem Ludi remedio, utrumque sanationis finem pollicetur, estque assecutus. Negent Scholae possibile, quod facere non possint: Arrogantiae plenum, & stupiditatis est illarum, testimonium. Siquidem languidam saxifragorum opem, suis crudis remediis tentatam, & euanidum quoties admirantur effectum, arcuant supercilia, attonitae, humeros attollunt, rogatae silent, coactae autem, ad impossibile refugiunt, maluntque Deum, misericordiae, ac bonitatis, oblitum accusare, quam calculo ( ut aiunt ) conformato, morbisque plurimis in natura dedisset remedia: imo Deum obliuiscentiae libentius accusant, quam ipsimet alicuius ignorantiae notam admittant in doctrina sua paganica. Principes autem, a Scholis circumuenti, subscripsere harum imposturis, ac pietatis illorum liberalitas, Xenodochia incurabilium erexit, seducti Scholarum imposturis, quae mendacii arguerunt textum Sapientiae. " Sanabiles fecit Deus omnes nationes terrae, nec est Medicamentum exterminii ". Scholae enim propriam, & crassam nimis ignorantiam, reciprocam atque conuertibilem fecere, cum naturae impotentia, quasi scirent omne possibile, solumque ignorarent impossibile: Idque non solum negatiue: sed prorsus priuatiue. Tanquam nescire illarum non penderet ex defectu Academiarum: sed potius bonitatis, uel prouidentiae diuinae penuria. Quapropter cum negatio possibilitatis in sanando, mihi uideretur continere occultum scelus, semper, uel ab adolescente, bene sperans, argumentabar contra, hoc modo. Si de fide, omnis morbus a praeuaricatione inceperit: peccatum autem quodlibet, remittatur penitus, sperandum omnino, morbum quemlibet, in sua specie tolli posse, si punitio peccato adaequata, in remissione. Praesertim quod idem qui peccata remittit, etiam morbos sanet, remedia dederit, & Medicum creauerit, pro bonitatis suae abundantia, quae omnes suas actiones superat, infinitisque maior est sua indulgentia, omnibus hominum peccatis. An enim forte non potuisset, creare adaequatum, & uictoriosum remedium morbo cuilibet? uel nesciuit? uel noluit? qui mortis aeternae remedium dedit? Non enim laetatur in perditione uiuorum, qui sanabiles fecit omnes nationes terrarum. Quoad authoritates autem scriptorum. Cardanus enim scribit, sua aetate, uirum per Longobardos oberrasse, qui paucis diebus, quodam poculo. passim, secure, certo, atque breuiter sanabat, quotquot calculum in uesica habebant, additque iudicium, se non dubitare, hunc uirum in inferis esse, quod moriens, artem suam mortalibus inuiserit. In tanto, contra clamores Scholarum paradoxo, non sat est unicus testis. Epitaphium Theophrasti Paracelsi, quod in muro prope S. Sebastianum, in nosocomio spectatur, ab Antistite Salisburgense erectum, idem prodigium, multoties euenisse personat, utut crepent ilia Momo. Habent autem uerba eius: " Conditur hic Philippus Aureolus, Paracelsus, Insignis Medicinae Doctor, qui dira illa uulnera Lepram, Podagram, Hydropisim, aliaque insanabilia corporis contagia, mirifica arte sustulit, & bona sua in pauperes eroganda collocandaque honorauit. Anno Domini 1541. die 24. Septembris uitam cum morte mutauit. " Sub insanabilibus autem, Tabem, Asthma, Calculum atque eiusmodi uniuersa, a Principe Salisburgense intellecta esse, docent ipsae Scholae. Quippe quae eiusmodi morbos, passim inter incurabiles, primario semper intonant. Dein indefinita epitaphii phrasis, respicit libros, a Paracelso, de Calculo euulgatos, longeque accuratiore calamo, quam de morbis caeteris. Saltem ergo quicquid semel, & saepius in natura est factum, hoc iterum fieri, non est impossibile. Ac per consequens, quicunque affirmat impossibile, quod ex bonitate diuina, in natura quandoque factum, iuxta Medici uotum, is mentitur coram Deo, naturae opifice. Etenim in lure, quod facti est, ipsi indicant testes, censenturque inutilia iurgia, quae contra testes adferuntur. Scholae ergo quae nos deceptores uocant, genus humanum elencho illudunt. Dicentes. Calculus procul ab ore remotus, longe durior est stomachi membrana: quicquid ergo calculum, longe dissitum corroderet, uel minueret, iam dudum ante, ipsum absumsisset stomachum, in quem recenter cecidisset. Ergo Calculus, est necessario malum incurabile. Si autem Sacra aliter scribant, quaerenda est uia, per quam cum moderamine excusentur falsitatis. At sane, claues sapientiae ita uiquadam, detinentur in Scholis, quod cum ipsae, non intrent, alios, intrare uolentes, adhuc arcere studeant. Nam Chymico, cordi non est, Duelech per corrosiua tollere: sed per resolutiua propria, & specifica. Neque enim stomachus columbae, resoluit margaritas, uel struthiocameli, ferrum, uel silices, per corrosiua: sed per appropriatum digestionis fermentum. Uel si stomacho animalium, corrosiua dederis: saltem talia sunt, quae nequicquam damni, stomacho adferant. Quinimo si suprema corrosiya spectes, aqua chrysulca, ferrum, aes, & argentum quidem dissoluit, ceram autem ne quidem penetrat. Cuius rei incogitantia, Scholae, suos tyrones, indoctum uulgus, imo & magnates, ab rerum indagine absterruerunt, suadente ad hoc propria ignorantia, indagandi torpore, & lucri spe. Itaque pro calculo, & morbis in uesica, quasi deriuationem intenderent Medentes, ridiculose ad anum conuersi, clysteribus rem aggressi sunt, quasi anum exonerasse, calculum excreuisse sit. ( 17 ). Etenim cernebant, quod succus citri, humanum Duelech, in uitro minueret, sperarunt idem debere fieri, in nobis. Sin minus, se posse gloriari, exhibito succo citri, praestitisse quantum naturae esset possibile. Nescii imprimis, citri aciditatem, sub calore, dulcescere, instar pomi immaturi, in se prius acidi, ac dulcis dein, per Solem maturati. Denique si unica, acidioris uini gutta, intro ad uesicam mittatur, plus doloris adfert, quam ingens calculus. Ridiculum itaque imaginantur, qui acido citri, oretenus exhibito, se aliquid proficui, ad diminutionem calculi, fecisse stentantur. Errant pariter, qui & salibus, stillatos liquores propinant, ad resolyendum calculum in uesica. Nam non potest acidum ut tale, citra insignem noxam, in uenas transire. Et quanquam in succo citri, multoque magis in spiritu salis marini, solamina sint calculosis: haec tamen non obueniunt, nisi ualedicto prius acore. Quoniam reuera, sanatio, aut resolutio Duelech, non perficitur acidis, ut neque corrosiuis. Neque pocula acida, ad uesicam unquam penetrant, nec deduci sinuntur. ( 17bis ). Dum autem Scholae animaduerterunt, capitulum Saxi fragorum, stupentes quamquam de exitu promissi formidarent primum, atque deinde certiores factae, cernerent, se frustratas spe, attamen ludentes cum humano corio, dederunt contusas fructuum, & lapidum pulueres. Cognouerunt, inquam, se remedio destitutas, non destiterunt tamen propinare, quae frustranea scirent, in quo aegris imponebant, dum occasionem medendi, uanis, ludicrisque remediis transilirent, ut se necis, apud posteros, excusent: quasi quicquid possibile in natura, & quae extolluntur a ueris Medicis, fideliter exhibuissent. Semina duriora, ut dum Lithospermon audirent, sic ridiculo nomine a Scholis nominatur, confestim e nomine, omen sibi fecere. ( 17bis ) Iunxere dein lapides cancrorum, limacum, piscium, conchiliorum quoque crematas testas, imo tritas in aurichalco gemmas durissimas. Tandem ignitam, extinctam, tritam que Crystallum propinarunt, ludicro inuento, atque euentu. Postremo, ut se conspexere in risum atque despectum uenisse, neue mercedem, uisitationumque iteratas frequentias solutas, gratis expectare uiderentur, sed aliquid fecisse, quanquam intus penes se desperarent, multiplici experientia edocti; quod Europa, atque Asia, denegare dicebant, ex Indiis est petitum subsidium, saltem ut Medentis consilium, tam peregrinorum simplicium cognitione, ab adstantibus in admirationem trahatur. Quasi Deus non foret remediorum creator, aegrorum misericors opitulator, tot mille annos remedia aegris Europaeis, atque Asiaticis recusasset? Quod si interim sua sponte, Calculus e renepraeceps ruat ( nam de uesicali iamdudum desperarunt ) ehem quanti tam fiunt exhibita Saxifraga? Mentiunturque audaculi, pulueres renibus non secus atque mancipiis imperare, & lapides conterere, quasi sub malleo. ( 18 ). Sin autem negotium, minus felix, dolent se tarde uocatos, meatus, balneo, & clystere, potuisse laxari tempestiuius. In paucitate enematum, uel simplicium peccatum deplorant, cognatosque medentes accusant. Dolent potissimum se uocatos calculo iam confirmato, quanquam hactenus ob missum a Scholis diploma quod tempus inter confirmatum, & non confirmatum calculum prodiret, fortassis non quidem Scholarum negligentia: sed quia istud diploma, pergameno inscriptum, a muribus deuoratum esset. Subter fugium Scholarum aeque profecto ridiculum! ( 19 ). Siquidem Duelech, per gradus suam nanciscitur duritiem; quippe proprio induratur coagulo, in mediis undis. Delusaeque ideo Scholae, quod putauerint, sensim calculum indurari, atque siccari. Sane tam durus est hodiernae diei cortice, quam intimo eius nucleo: tamque durus, recens excisus & madidus, quam erit hinc a seculo asseruatus, Tamque dura est arena, matulae nouiter adhaerens, quam abrasa infra annum erit. Tam durus inquam silex, in fundo fluuii, quam erit infra annos centum. Quis est ergo, qui non admiretur mecum, crassam ubique Scholarum ignorantiam? Non solum deceperint seipsas, propria putatione quod calculum in uesica, dixerint, per calorem generari, siccari, atque sensim magis inqurari, siue confirmari? sed ne obiter saltem cogitarint, urinam, in uitro, & frigore ambientis, apponere arenas, absque caloris, siccitatis, aut cocturae iuuamine, tam duram hodie, atque erit postquam in charta sit siccata? Haec nimirum sunt studia, decreta, & Scholarum remedia, quorum demeritis, negant in natura, possibile auxilium calculosis. Ideoque decernunt quod calculus in uesica, suo exitu maior, non habeat in natura remedium, a bonitate diuina, praeter nouaculam. Mulierum enim uesica, potest per dioptrismum ampliari, suumque emittere calculum: sed de uirili, nunc agimus. Horat. Augenius primarius Patauinus, gaudet etiam suo cerebro auctam nouaculae crudelitatem, nempe quod cultro ignito, id facinus, primus dictasset. Paracelsus uero iunior, quanquam, totam Duelech spem in cultrum etiam retulisset: attamen deinde tacitus, errorem suum, per Ludum reparauit marmoreos, siliceosque tartaros, ex aequo cum aliis testaceis, unico illo remedio resoluens. Scio equidem, quod diuina Bonitas, in uegetali, & animali familia, lapides creauerit, suis speciebus inutiles, atque frustraneos, pene monstruosos, imo suis indiuiduis alias onerosos, nisi nobis, alicui bono essent conditi. ( 20 ). Itaque cum uniuersa in ingrati hominis usum, sint creata, multaque suis uix prosint indiuiduis, mortalibus quoque nunquam profuerint, nisi in succum lacteum, siue ens primum, resoluta: destinationem suam certe ab usu, peregrinae suae petrificationi, petriformi suscepere. Neque enim in poenam animali, aut plantae, innascitur lapis: sed signaturam sui doni ostendit, etiam in coagulationis suae duritie. Quamuis autem lapis mineralis, saxifragus, sit aptus resoluendo Duelech, si ita praeparetur, ut ad renes, illaesis uiribus suis, perueniat: animalis tamen & uegetapiis rupestri natura, plerumque ciuiliores sunt, adeoquem uelunt ciues domestici, facilius in nostri rempublicam admittuntur. Uultus enim illorum, sperum signati faciunt: ut quoties ab sua lapidosa indole recedunt, etiam exequendi dotes, in suo signato pollicitas, potestaautem illum ad ripam Scaldis, prope Antuerpiam, ubi lateres coquuntur, situsque est, plus minusue 40. pedes subter horizontem, secundum profunditatem fluuii. Fundum enim fluuii, fundo uesicae comparo. Non est autem in fundo fluminis; sed extenditur unica, simplicique camera, subter fundum arginis, in agro uicino, ad latera iuxta ripas, idque per aliquot milliaria. Ac Ludi camera ista, uix pedis crassitudinem superat. Neque etiam supra, aut infra praefatam cameram, extenditur amplius, nec alibi circiter reperibilis. Est & praedicto agro, Pyrites frequens, sulfure diues atque uitriolo. Qui etsi sub terra praedurus sit, mox tamen sub aura, fit friabilis, fatiscente scilicet sensim uitriolo. Sed Ludus, lapis est pallescens, subinde crusta perpicua, per commissuras obdunctus magna sui parte, in clibano figulino uolatilis. Hic nempe est lapis, saxi fragorum apex, & calculosorum desiderium. Felix ille, qui eundem calcinare potest, ut iam monui. At labor eius requirit, nedum lectionem, & putationem, sed plenam scientiam, adhuc dupliciter obfirmatam. Quia est labor Sophiae Adeptorum spes. Rarissimus idcirco ille, hoc aerumnoso seculo; quem ad hunc scopum Deus perduxerit. Non sat est, nouisse ludum, siue Ceuillam Paracelsi, eiusque natalem ortum, quodque debeat reduci in salem oleosum uolatilem, absque deperditione suarum dotium. Sed cum non sit operosior pars, in tota Chemeia ( quod Paracelsus saepius declarat, in praeparatione tincturae sulfuris, quae gemmarum natiuos colores graduat, utrobique scilicet requiritur idem sal circulatum, utrobique tacite suppressum ) superaddam paucula, quantum frater fratri communicare potest. Nam etsi remedium contra Duelech, ex commiseratione, & charitate humana, propalari deberet coram uniuerso, per cam tamen parum apertius, ut Philosophiae pyrotechnicae gnari soli, me capiant. Teratur Ludus in puluerem, in mortario, & sub pistillo. Dein sub cote, in silice, iterum. Tum dein calcinetur. Non quidem igne torrido: sed addatur illi sal circulatum, de quo Paracelsus, libro de renouatione & restauratione, & distillato inde sale, dicitur Ludus calcinatus. Quia pauco, binarum horarum labore, totus erit conuersus in salem. Ludus ergo sic calcinatus, & in salem redactus, sibique aequiponderans, decurrat sua sponte, in humido loco. ( 23 ) Istud autem sal resolutum, claudatur hermetico sigillo, in ouo longi colli, & in arena, bulliat continuo igne secundi gradus, donec totus Ludus, in pari sui pondere, steterit instar olei crassioris, super aquam, quam ex aere cellarii hausit. Tunc namque totus Ludus, est sal uolatile, in forma salis oleosi resoluti, habentque aliqualem urinae gustum. Ideoque per urinam, cum potum uadit integris uiribus, atque dissoluit omnem calculum, ubicunque in corpore delituerit. Quia est sal uolatile, resoluitur in humido, nec separatur in digenstionum, officinis: sed quia gustum lotii, aliquatenus repraesentat, habetque interim amicas proprietates naturae nostrae, lubenter recipitur simulque ad renes dimittitur. Dosis eius est, granorum 14. Usque ad uiginti, cum aquae simplicis distillatae tantillo. Et calculus mediocris magnitudinis in uesica, resoluitur in pineoli magnitudinem, potissimum duabus hebdomadibus. Liquor Ludi, sic praeparatus, uocatur a Paracelso, fel terrae: quia si in charta extendatur, citrinus obscurus est, non parum ad uiridem declinans. Lapis est enim, ualde mirus, descriptionibus Paracelsi unice respondens, nempe ex sale urinae liquorum terrae partus. In fundo terrae, ad altitudinem uesicae in corpore humano. Reperi per tubas: attamen ob rationes Deo cognitas, seruari debet in arcanis, quorum ipsemet dispensator manere uoluit. Accipe Ludi puluerati libram unam ac tantundem liquoris Albahest, distilla hunc inde, & prima uice, totus Ludus mutatus erit in salem, qui in patina uitrea, loco humido decurrit absque ulla terrestreitate residua, & liquor defluens, fului est coloris, hermeticoque sigillo clausus, bulliendo, uelut spuma, supernatat totus, in forma axungiae uiridis liquatae. Estque Paracelsi Altholizoim correctum, ac fel terrae. Qui uero putat additamento salis petrae, uel similium, artificium hoc assequi: is sciat eiusmodi salia, utut exquisite, iteratoque Ludo commista, sola tamen salia defluxura, relicta terra, tanquam faece, in patina. Ludus uero, debet totus transmutari in salem uolatilem tinctum, nil quicquam reseruantem, de adiuncto Albahest. Utpote tam liquor hic, quam Ludus, seruant pristinum pondus. Et ipse Ludus seruat dotes minerales, quas omnipotens Bonitas illi dedit. Est autem hoc opus longe difficillimum, non quidem quoad praeparationem Ludi: sed ipsius Albabest. Scio, quia ueram dico, estque in nostris Adeptis probatio, superans omnem demonstrantionem. Aristoteles enim non aliam, agnouit scientiam, quam quae e praeexistente sensuum cognitione pullulat. Sed est alia indemonstrabilis, in qua ipse Dator, sui luminis manet interpres supra omnem Syllogismi ambirum adeo tamen certa quod totus mundus, ne minimam in sciente, dubitationem moueat. Quod in tractatu, de Uenationem scientiarum, cam professo confirmaui & palam feci. Patefeci interim, quo pacto ex putrido lotio eliciatur spiritus, qui immissus in uesicam, per indolentem cathetera, soluit Duelech. Scholae interim suos commendant Herbarios, & hi sua saxifragia: haesitant tamen, & absque spe digladiantur, inuicem. It si non pro soluto calculo, saltem pro iniecta spe miseris, sibi solutum optent praemium. ( 24 ). Sint interim qui promittunt composita magistralia, quibus calculus, uelut sub malleo, uel mola contritus, in arenam, uel farinam comminuitur. quod si interim arena, fortassis aliqua appareat, id totum postulant donandum suo saxifrago. Sed euentus, hactenus illusit illorum temeritates, quos radicis cognitio fesellit hucusque. Duelech siquidem, constat materia penitus similari, ex unico, constantique urinae liquore petita. Calculus nimirum ubique, ac qualibet sui parte, est calculus; nec differt arena a calculo, per materiam: nec est calculus, arena multiplex, per collam, aut mucilaginem connexa: adeo ut requiratur solius collae resolutio, arenis interim ab inuicem dissilientibus. Friuolum itaque, quod calculus in arenas, ad dissoluendum contumaciores, dissicet. ( 25 ). Paracelsus enim, etsi potito remedio, fuerit sanando felix: in hoc tamen, naturam Duelech, cum Humoristis, se ignorasse manifestat: quod assumto Ludi remedio, Duelech, arenarum forma eiectum iri spondeat. Tum iterum, quod magnitudinem Duelech, per omnium urinarum conseruatarum, toto sanationis interuallo, ebullitionem, & exsiccationem, ariolari, atque ponderari doceat. Quorum tamen utrumque, est merum temeritatis insomnium. Siquidem quodcunque remedium dissoluit Duelech, id primum, atque longe facilius, arenas, & paruula fragmenta, si quae deciderent, esset liquando. Etenim quicquid ex similari urina coagulatur, id etiam in se, similare est necessario. Deinde, soluto Duelech per Ludum, si urinae omnes, toto sanationis interuallo collectae, asseruataeque exsiccarentur, fortassis quadragies, superarent pondus calculi. Nam quis nescit, quod etiam sanorum urinae exsiccatae, caput mortuum relinquant. Itaque deprehende, Paracelsum quidem, saepius calculum uesicae, oblato Ludo liquasse: sed nec olidas urinas asseruasse, neque itidem exsiccasse. Quia ipsi nimis fuisset taediosum. Etenim placuit Altissimo, praecursorem, ante Heliam artium, praemittere, docentem medicaminum crasim, & praeparationes: cui ut fideret mundus, data sunt signa, suam doctrinam stabilientia. Illustris nempe est illi, magnorum arcanorum praeparatio, quae non nisi adeptione, erat confirmanda. Dein subsecuti sunt, qui Paracelsi inuentis addentes, essent repertae ueritatis theoricae illustratores, Ut tandem subsequatur, adeptum Medendi consecutus, docens uerbo, & opere, quae Deus per priores denuntiauit. ( 26 ). Postremo, Scholae sibi diffidentes, fraude noua, fidem apud credulos fecere, iactitaruntque per Diaetae regulas, se nouisse corpus calculosi ita disponere, ut omnis pituitosa, antecedens calculi moles: quaeque alias citra eiusmodi sua instituta, statim atque sponte, in calculi racemos, facesseret, continua, ac successiua repetitione, tollatur. Id est. Spondent omnem pituitam se posse praeripere, quae quomodolibet calculum format. Imo pituitam, quae ad necessariam cruoris elementalem compositionem ( iuxta Ethnicos ) requiritur, fore tam parcam & exiguam, ut uix sufficiat, pro ista sui necessitudine, multoque minus, pro exuberantia, ad creandum calculum. Quorsum uidelicet pollicentur magistrales quasdam, iteratasque purgatiunculas, familiares ideo, atque minoratiuas nominant. Promittunt insuper, se ad oculum ostensuras, uere deiectam pituitam illam ( assumtis ad hoc scilicet suis phlegmagogis ) hinc etiam aegris, propediem imprecaturas faustam sanitatem ( palliatiuam saltem ) ob eiectam calculi praeuiam materiam. Sic tamen infirmi, magis sensim infirmantur; Medice atque misere uiuere pergunt, quamdiu talibus auxiliatoribus, se obsequentes substernunt. At eiusmodi iam nugis, sat ante responsum, ubi pituitam, & mucilaginem, e censu causarum Duelech, remoui. ( 27 ). Paracelsus itidem, de prima tartari, calculique materia, aeque insulse nugatur, suaeque pridem doctrinae immemor, transfugit ad pituitosam mucilaginem humoristarum, quos primus, ludibrioso attamen, sic nomine uocauit. Ego uero recepto iam ist hoc passim nomine, illos ex commiseratione, non autem ironia, sic nuncupo. Alibi autem, incautus, haec iterum obpugnat Paracelsus, spondens, intra quindenam, sanationis Duelech, cerni posse, quantae magnitudinis fuerit, si omnis quotidie urina exsiccetur. Quod clare implicat cum praecedente Tartari materia: essetque eiusmodi lotii arefactio, mera fraus, ac impostura, si simul cum resoluto Duelech, excerneretur antecedens tartari calculosi materia. Siquidem promittit, quod quicquid dissoluit Duelech, idipsum multo compendiosius, soluat praeuiam ad calculum Tartari materiam, indies succrescentem. Ego sane odi ignauiam, ac stupiditatem in Medendo, pertinaciam in Docto, ignorantiam in Professore, mendacium in Scriptore, ut & contradictionem, in principatum ambiente. Siquidem cuncta dolum includunt, & imperitiam in docente, si non malitiam insuper, atque ignaram temeritatem in tali principe: adeoque totam illam religionem, multa labe suspectam reddant. Ego saltem uel ab adolescente, usque ad lacrymas, indolui sortem infirmorum, qui sub incerta spe, creduli, confidebant uitam, familiam, uxorem & liberos, imo fortunam, & facultates gubernandas, per audentem quidlibet, iactantiosum. ( 28 ). Itaque primum transcurri per uegetabilium monarchiam, sed non inueni, quod in uesica Duelech resoluere posset. Quicquid autem illorum, in uitro, Duelech liquefaceret, uel hostile erat, uel saltem istis qualitatibus, non perueniebat ad uesicam: sin autem per syringam, iniiciendum uideretur, non erat a uesica tolerabile. Itaque distillata, ac decocta uegetabilia, itemque cineres, calces, pulueres, & extracta uniuersa, didici cassa, & exigua, aduersus tantum hostem. Acidiora quidem, minuebant Duelech in sui integritate: sed oretenus sumta, non ingrediebantur sub ista potentia ad uesicam: de foris autem iniecta, utut instar uini, uiderentur mitia, attamen in doloris sensu, ferrum candens aemulabantur. Mirabar itaque Paracelsum atque alios, quod e melle, saccharo, rore etc. commendarent liquores stillatos; cum nemo mortalium illa per syringam iniecta tolerauerit unquam. Experimento quidem obseruaui, quod columba, excisum Duelech, suo stomachi fermento acido, resolueret in succum, prout etiam fragmenta laterum. Propinata esset proin a senioribus, columbarum, atque gallinarum membra stomachi interior: at sane spe multum fallaci. Tam quia cum uita bruti, uis fermentalis uiscerum, una extinguitur: quam etiam, dato quod ille puluis, primitiuam, ac pristinam uim, quam in uita sortiebatur, a morte seruaret: attamen in culinis nostrarum digestionum, prorsus spoliatus uirtutibus istis, ad uesicam perueniret: quanquam reuera, pulueres uix in laticem urinalem uertantur. Licet constanti utrobique inscitia, eiusmodi multa praescribantur aegrotis. Hoc attamen didici, quod spiritus salis Hispalensis, extremo reuerberii igne, una cum terra figuli distillatus, mane singulo bibitus, cum uino albo, pridie e uase depromto, nedum senum tollat mortales strangurias, totusque diureticus, aliquot sanauerit: uerum insuper, quibus decidens, iusto maior calculus e rene, per aliquot menses in uesica moratus erat, tandem minutus, meiendoque excretus fuerit, quem tamen antea, multoties repetito introitu, in collum uesicae, toties per cathetera repelli retrorsum necessum fuerat. Paratur autem e sale primum fuso, & per ignem liberato ab extrauaganti sorde, mox tuso sale, & inter nummulos raphani, resoluto, rursusque tandem exsiccato, cum pari terrae figulinae distillato, acri igne reuerberii tandem, debitoque modo, ne quid expiret, prout de uitriolo infra docebo. Habes enim salis balsamum, quem nunquam satis expendes. In tyrocinio meo autem, uideram domorum rudera, salem petrae fundere, quodque laterum puluis, semel a sale petrae liberatus, ac deinper aliquot annos sub tecto asseruatus, fracesceret, atque de nouo salem petrae daret, sicque totus puluis, sabulo excepto, tandem uerti posset in salem. Uideram quoque laterem nitrosum, in medio latioris muri inclusum, trans omnes, utrimque sibi uicinos lapides, suum foris prodere salem petrae, adeoque esse saxorum, atque laterum uicinorum, destructorem. Memor itaque nominis ( salpetrae ) cognoui illum salem, esse ipsum laterem, uel saxum resolutum. Potissimum, quia in antris rupium, sponte stillet, alibi uero, longis propendeat stiriis. Quocirca salem petrae diuersimode pro Lithiasi praeparaui: at frustra. Quia tum adhuc ignorabam, quod Duelech aliis longe constaret principiis, quam saxa mineralia. Uidi pariter millepedes, ac insectas, locis nitrosis natas, ac morantes, in usum applicari contra calculum uesicae, At frustra. Sed postquam cognoui, tot secula somniasse, in cognitione causarum Lithiasis; credidi confidenter, quod omnis error, staret penes nostram ignauiam. Tandem anxietatum querentis, misertus Deus, dedit mihi, cognoscere Ludum, cum praeparatione Paracelsi, qui me intelligunt, gratulantur mihi studiis publicis, quia norunt, me uera scribere. Quaerite fratres, & diligenti animae, obuiabit gaudium immensum. Primum enim discite dissoluere Duelech in uitro, liquore tepido, non stomacho, non demum uesicae, molesto: sic ut Duelech sensim minuatur absque bullis, & agitatione, gaudete quia prope estis. Tum disce, Ludum uertere in salem, absque ullo transmutatoris residuo. ( 25 ). Remedia autem aduersus Duelech, potentur ieiuno stomacho, absque hesterna coena. Quod si felici remedio interno sis frustratus, per catheteram, qualibet hora iniiciatur extremum, dimissa tamen prius urina. ( 30 ). Dum autem istud urinae stalagma examino, in mentem recurrit historia filiae uicini pistoris. Habebat namque filiolam, quae saepius cruentum meieret, medioque filo suspendebatur lotium. Erat autem pallidum, cum multo sedimine, ac glutinoso. sicque septimum uixerat annum. Uillica quaedam narrat pistori, idem sibi olim contigisse. iussi tandem adferri uesicam tauri, embryonis, nondum nati; ( uaccae enim non impraegnatae, uix saginantur ) uesicula ista, plerumque repleta est liquore, saporis, non quidem urinalis: sed alieni. Cuius singulo mane, bibit uncias circiter binas, cum totidem uini albi. Nupta est dein anno aetatis 19, & anno 1643. superstes ac sana est, calculi nescia. Idem dein remedium, iuuit aliquot puellas pauperes. Cumque hoc iam tentatum esset aliquoties, Idem ex embryone hirco tentatum, ac felicius adhuc successit. ( 31 ). Subnectam hoc loco, meas obseruationes, de lapidibus cancrorum, quas nunquam ab alio adnotatas uidi. Imprimis inepte uocantur oculi, cum non fungantur oculorum munere, nec extra emineant, nec toto durent anno. ( 32 ). Nec demum hi lapides sunt extracta essentia, a tota bruti testa ( licet sic iusserit Paracelsus ) siquidem per plurimas, atque uniformes cancrorum dissectiones, comperi quae sequuntur. Imprimis stomachum cancri, esse in capite, prope uerticem. Mares enim, quotannis aegrotare incipiunt, a mensis unii medio: faemellae dein, in Iulio, ante testarum exuuium. Sunt enim per dies nouem, & amplius, uelut semiexanimes ac immoti. Qua tempestate, stomacho illorum, exterius obducitur membranula noua, inter quam & stomachum ueterem, est liquor quidam lacteus, qui sensim exterius in globum stomachi conuexum, qua parteattingit, obducitque stomachum ueterem, contrahitur utroque latere, in concauum, statimque lapidescit. Interim nec tunc, nec multo post, cancer esitat quicquam. Ideoque ( pene incredibile ) uetus, siue interior stomachus, sensim in mucilaginem alimentariam absumitur, exteriorque, ac nouus alter stomachus, in uicem absumti, succedit. Siquidem isti lacti, ad stomachi ueteris conuexum subnato, obtenditur statim pellicula, per modum, lacti tepenti solitum: crescitque lac istud, inter utramque praefatam membranam, utriusque scilicet stomachi. Quae cuncta ducentis forte cancris dissectis, dietim obseruaui, iucunda admiratione. Tandem residua pars lactis, cancro cedit in alimentum. Postremo etiam, uterque lapis, iterato sensim dissoluitur, & in nutrimentum paulatim abit. Nihil autem cancer edit, aut in eius stomacho reperitur, quantisper isti lapides sunt in stomacho eius, uiuitque circiter 27. dies tam ex ueteri suo stomacho, sensim absumto, quam ex usu lutorum postea lapidum. Addo, rarissimum diureticum ex hoc lapide colligi, etiam uulnerarium, ac febrifugium, modo resoluatur in formam pristini lactis. Quod quam sit excellens, atque potens, uix cuiquam, quam perito, persuaderi potest. Nihilque est uulneratis, uel post partum matribus, aptius, quam remedium horum lapillorum. Habet namque remedium, contra inclementias multorum uegetabilium, ui laxante infamium, modo ita resoluatur, ut per minima, ambo misceantur. ( 33 ). Denique in Marca Brandenburgica, locupletissima est cancrorum piscatio. Uectores autem, coguntur noctu excubias agere ne forte porcus aliquis, uel leuiter, subter currum transcurrat. Nam id si contigerit, mane quotquot cancri, in curru fuerint, inueniuntur mortui. ( 34 ). Tam exitialis est porcus cancro. It autem in uesicam, quodlibet iniiciatur absque dolore, Cathetera nouum inueni. Quia corniculum argenteum, quo Chyrurgi, summis cruciatibus, urinam exigunt, atrox atque cruentum est, ideoque prorsus displicuit. Inter plures autem, quos tentaui, aptissimus atque innocuus occurrit, qui e tenui corio fieret. Nimirum ad hoc corium, siue alutam, intus depinxi colore albo, ex cerussa, & oleo lini: cumque fere iam exaruit, fistulam exinde suendo componi iussi, cui filum aeneum per longitudinem inductum esset, eratque sutura eius plana, ut nequicquam protuberaret. Uno autem huius fistulae extremo, fistula ipsa satis ampla, ut ipsi, sypho syringae, indatur quoties lubuerit, amboque apte respondeant, ut hac uia liquor in uesicam iniici queat. Porro tota coriacea fistula, soris, diluta colla firmetur, ut hac dein exsiccata, colore aliquo, atque oleo lini, pingatur. Idque uidelicet tam ob maiorem fistule firmitudinem, quam etiam, ne per liquorem iniiciendum, permadeat, & flaccescat. Educto igitur filo aeneo, alter eius uicarius in locum sub intret, ex gingiua Balaenae paratus. Ergo habes sic fistulam tenue flexibilem, quae nequicquam dolet immittendo, etsi quadragies unico die, in uesicam protrudatur. Primis quidem uicibus circa sphincterem insuetum, dolet, at mox cessat payor illius contractionis. Abstrahitur autem lotium, quoties lubet. Euacuataque uesica, iniicitur per syringam demum, retro ad fistulam, adaptatam, usque in uesicam quicquid lubet. Modo intromittendus liquor, sit indolens, nec ingratus. Est autem Syringa, ad cuius Syphonem, Catheteris eminens extremum, adaptari dixi. Sit laus aeterna Deo in excelsis, placeatque illi irrorare, & foecundare mea seruitia atque desideria in opem mortalium oblata! Caput Uiii. Tyronibus ferculum offert Author. ( 1 ). Quaestiones doctissimorum uirorum. ( 2 ). Responsa Authoris. ( 3 ). Author spernit iudicia de se habita ac habenda. ( 4 ). Satisfactio de Auro horizontali. ( 5 ). Heteroclita de sulfure Ueneris. ( 6 ). Sulfur Ueneris, non esse de intima essentia metalli perfecti. ( 7 ). Probatio permanentis sulfuris externi. ( 8 ). Dignitas sulfuris Ueneris. ( 9 ). Indistinctio Authorum Tyrocinii Chymici. ( 10 ). Responsio Authoris ad obiecta. ( 11 ). Incognita quaedam hactenus de uitriolo. ( 12 ). Uitrioli nomen unde ( 13 ). Natiuitas uitrioli. ( 14 ). Differentia bonitatis uitrioli. ( 15 ). Graci cedunt palmam Germanis, de mineralibus. ( 16 ). Error Paracelsi circa aestimationem uitrioli. ( 17 ). Demonstratio erroris praefati. ( 18 ). Quale uitriolum sit medendo optimum. ( 19 ). Modus distillandi uitriolum optimus, & inusitatus. ( 20 ). Mirae proprietates huius spiritus uitrioli. ( 21 ). Notabilia aliquot, inde resultantia. ( 22 ). Distillatio salium. ( 23 ). Commendatio Dauci. ( 24 ). Lignum Nephriticum nostras, ciusque delectus, ac praeparatio ( 25 ). Usus Betulae. ( 1 ). Occasione libri mei de febribus, ad me e diuersis Europae sinubus, scripserunt magnae notae uiri, petentes elucidationem, circa remedia ibidem tradita. Fatentur quidem, se agnoscere, in audacia meae promissionis, uera subesse febrium quarumcunque remedia: sed dolere nimiam scripti mei obscuritatem. Primo itaque inquirunt, quid sit Aurum horizontale. Secundo petunt, confectionem elementi ignis Ueneris. Tertio, Nunquid fortassis sit, spiritus Uitrioli rectificatus? Quidam etiam minas addunt, nisi publice optatui eorum satisfecero, librum meum de febribus, fore prohibendum: ut alterum principem Macchiauelli. Utpote quod stante meo libro, necessario alioqui, mox conciderent Academiae Medicae in rudera, Galenusque mox ostiatim stipem petiturus exularet. Boni quidem consulunt, quae de febrium inaudita doctrina, deque phlebotomiae, purgationum, remediorumque detestandis abusibus, in proximorum commiserationem, in medium attuli: sed explicationes deesse, apertiusque loquendum: ut me tacente, sub sigillato uelut diplomate, cuncta confirmentur in posterum, per quorumlibet experientias, & miserorum acclamationes. ( 2 ). Primo respondi, obstare arcanum Liquoris Albahest Paracelsi, cuius nimirum doctor Omnipotens, etiam dispensator inannere decreuit, in mundi usque confusionem, ob rationes, pro parte, notas Adeptis. Itaque me deserturum illius Arcani manifestationem, thesauris beneplaciti diuini. Quoad autem iudicia, interim de me habenda, parum moror. ( 3 ). Nec enim primus eorum, ut neque postremus uituperator ero, qui nunquam respexi ad mundi censuras, de me factas: nec estimo ( quod alii tamen multi ) cum electione, mei aestimatores. Utpote in Deo amo aequaliter: neminem autem prorsus ideo, quod mihi blandiatur. Scio namque, quia Deum, protectorem habeo, qui deserit neminem se in uocantem. Etenim pluerunt laquei tribulationum super caput meum. Constiti, nec enim ullatenus presserunt animam meam. Deciderunt in terram, calcaui illos cum despectu, & statim tanquam fimus, putruerunt sponte. Conturbati auteem horum authores, erubuerunt. Utinam Deus illis ignoscat? Scio denique, quod Deus, rore superno, fouebit semina, quae plantauit, quaeque crescitura uoluit. Nequem me solicitum permisit, pro nutu mundi, consensu Scholarum, aut uulgi acclamatione. ipse namque, uniuersa quae uult, potest, facietque prohibitu, dum Mundus merebitur per ueram Medicinam, in suis languoribus consolari. Ah, quam tumida bulla, quaem semper alienis suspensa arbitriis, pendet ambitio? Quam male denique, semper iudicant aliena arbitria? quae praesertim praeiudicato continuo reguntur? ad propositas autem quaestiones dico. ( 4 ). Quod sicut Sol censetur nasci in hemisphaerii horizonte: ita Mercuriis dum factus est Diaphoreticus, dulcis ut mel, & instar auri fixus, est aurum in sui horizonte: tantoque est in re medica, auro nobilior, quantum perla orientalis, Scotica, Mercurius namque quamdiu est metallicus Mercurius, est primo enti metallorum similis, & uicinus ualde. Dum autem auro colliquantur, concluditur eius omnis uis medica, sigillaturque: imo introuertitur sic, ut dotem, quam humanae naturae debet, pro suis languoribus, deneget. Sulfur namque Ueneris, post separationem sui a suo corpore, ac resurgens fit sulfur quasi gloriosum, tingitque ideo sulfur Mercurii ( quod in puluere Ioannis de Uigo, per sulfura mineralia corrosiua, est extrauersum ) immediate, seseque thoro inseparabili mutuo amelexantur: statque tum ideo uis amborum sulfurum extime: Hinc nempeuirium consertione, Mercurius diaphoreticus, inde resultans, perficit unisonum medendi in cunctis quae tam Physicus, quam Chyrurgus, optare queunt: siue respectum morborum acutorum, siue demum chronicorum relatione adhibitus sit. Non est ergo ignis Ueneris, spiritus uitrioli, untcunque exquisite rectificatus: sed ignis ille, est sulfur cupri uolatile, in formam olei uiridis, melle dulcius, & a corpore mercuriali sui cupri, plane separatum. Residuum autem cuprum, manet album, nec unquam uiridescens per aeruginem, unt neque amplius de numero septem metallorum. Quia euasit nouum, atquem anonymum metallum. Non potest autem haberi ignis Ueneris, nisi cum plenaria cupri destuctione, corporisque mercurialis ipsius Ueneris uolatilizatione. Quod quantumcunque sit uolatile, in forma olei: facili tamen negotio, postmodum iterum reducitur in metallum album ignotum, atque sub malleo extensibile. Sed Ignis, siue sulfur Ueneris, non item ampius reducitur in metallum, per se. Quia, prout nullum sulfur est metallum: ita, omnis Mercurius metallicus, est uerum metallum. Docent autem Adepti, quod pars metalli sulfurea, nequeat, separari a suo corpore mercuriali, ac metallico, nisi per eiusdem totalem destructionem, quamque ideo ( licet abusiue ) elementalem uocant. Quia nimirum in metallis, sint duo sulfura. Unumque ideo merito uocant externum: atque aliud internum. In propositis autem cupri terminis contemplare internum istud, quod in albo, anonymo ac mercuriali metallo corpus fixat, siue coagulat efficitque sub malleo ductile: cum alias. Mercurius, absque sulfure, nunquam in metallum coagulari possit. Externum uero Ueneris sulfur, esto oleum illud uiride, dulce, quodque iterum in metallum, in se abstractum, cogi nequit. Proin uniuoce testantur huius Philosophiae Symmistae, externum sulfur, a suo corpore separari non posse, ne quidem per ignem, in metallis imperfectis, quin una pariter, pereat pars Mercurialis eius. ( 7 ). Uidi namque plumbum, ter sublimatum, rediisse in idem numero, quod ante, plumbum. Itaque cum sulfur istud externum ( quale e cupro trahitur ) non sit necessarium metallo perfecto: ( 8 ). Cupro autem istud sulfur, Ueneri sit a Deo additum: ergo necesse est istud sulfur Ueneris, habere suos fines, ad necessitates ingrati hominis conducentes, pro infirmitatibus scilicet humanis, supra omnem metallice perfectionis dignitatem. In cuius usum uidelicet, Stoici ipsi cuncta mundi creata, directa esse, coniecerunt. ( 9 ) Errant proinde Tyrocinii chymici Scriptores, quotquot uarius mentiuntur fabellis, Mercurii metamorphosin in salem, aquam, oleum, ad uarios Medicaminum usus, audentque sua inuenta, hoc stabiliri argummento: Si enim aurum, corporum constantissimum, queat in uitriolum, adeoque & in fumum euolare, quidni, idem faciet multo licentiosius, Mercurius? ( 10 ). At ego, respondendo, proponam in limine, duas Philosophorum sententias, longe uerissimas, pudibundas tamen hisce argumentatoribus: ut hinc etiam Chymiae expertes, queant digito notare uanitatem illius argumenti, utque pudore suffusi, resipiscant Tyrociniorum Authores. Quarum prima est. Quod sit longe facilius, aurum, ex non auro construere, quam aurum naturale destruere. Pudeat ergo imprimis, eos, docere auri destructionem, qui eius constructionem se nescire, inopes testantur! Itaque uel mentiuntur, ac decipiuntur Adepti Philosophi, uel ipsi Scriptores Tyrocinii. Altera est. Si non uidissem argentum uiuum, eludere quamcunque artificum operam, adeo, quod aut totum auolet adhuc integrum, aut totum in igne permaneat, atque utrolibet modo, seruet impermutabilem sui, ac primitiuam identitatem, identitatisque homogeneitatem anaticam: dicerem artem non esse ueram, quae uera est, sine mendacio, atque longe uerissima. Adeo, ut quod supra est, est sicut quod est infra, & uicissim. Ignaros ergo se rei metallicae produnt, quotquot docent, praefatas Mercurii, aurique metamorphoses. Nam utcunque ista metalla, per quaedam mineralia sibi adiuncta, nunc specie olei, salis, uel sulfuris, per retortam pellantur, horumque laruam mentiantur: ablatis tamen eiusmodi adiunctis, semper idem manet aurum, idemque qui ante Mercurius, redeuntque in pristina corpora. Imo licet aurum, radicanter in partes heterogeneas, salem scilicet, sulfur, ac Mercurium se pateretur sequestrari. ( quod nullatenus naturae, nisi per unicum liquorem construncti uum, est possibile Istud tamen in Mercurii homogeneitate, est naturae, & arti impossibile. Quippe qui auro est simplicior, maiori, anaricaque idenditate constructus. Quia in Mercurio, non est reperibilis diuersitas, qualis alioqui in tinctura auri, huiusque albedine. Quod iam ante in fulfure, atque Mercurio Cupri distinxi. Nam etsi Mercurius Cupri totus factus sit uolatilis: quia tamen, non spoliatur propterea sulfure interno sui, Ideo iterum reducitur in album, ac malleabile metallum. ( 11 ). Porro ad quaestionem, qua petunt, num ignis Ueneris, sit spiritus uitrioli rectificatus? quaedam de natura uitrioli, eiusque distillatione, per neminem ante me tradita, propalabo. Enimuero natura produxit sal quoddam minerale, acidum, quod Graeci Chalcantum, ineptoque nomine, Latini, Atramentum sutorium, nominant. ( 12 ). Chymici uero uocant uitriolum, quia translucidum uitri instar. Est autem sal istud, embyronati sulfuris immaturus partus, qui dum lambit uenam cupri, cam erodit, diciturque ideo cuperosum, siue cuprum erosum. Sin autem uenam ferri, uel aliorum mineralium, roserit, fontes parit acidos, ac diuersos, iuxta uenae erosae indolem. Quae ex professo, libello de fontibus Spadanis, ad longum sum prosecutus. ( 13 ). Porro, si ue aqua ista, quae salem embryonati sulfuris, in se continet, cuprique uenam erosam, secum seruat, per se stillet, coquaturque per ignem, in uitrioli consistentiam: si ue demum, sua sponte alibi coaguletur: id nequaquam eius speciem, aut bonitatem distinguit. Siquidem nil ei deperit coquendo. Etenim dum aquosus liquor, sat exhalauerit coquendo, sponte dein tandem, in frigore coagulatur residuum. Solum at pretium uitrioli, uariat uenarum diuersitas. Etenim prope Antuerpiam, dum e Pyrite, sulfur liquatum est, reliquum, sub dio, exponitur, ac pro maiori parte, liquescit paulatim. Nam per ambustionem, sulfurisque fuligines, aeruginem concipit, quae a sale residuo roditur, atque in scrobes, per pluuiam diffluit. Sic etiam uicini Eburones, ditiori uena, suum parant uitriolum. Alibi sane, est uena ipsiusmet cupri, coagulato sale sulfuris, diues, ac sponte stillat, diffluit, coagulaturque, quae alioqui fontis uicini madore diluitur. ( 14 ). Differentia itaque bonitatis, consistit in salis puritate: non autem in opulentia ac saturitate cupri ( loquor enim non ut mercator, ast tanquam Medicus ) differt quoque, propter commissionem cuiusdam peregrini. Si uidelicet in Pyrite, aut uena cupri, commisceatur uena plumbi ( quod frequenter est obuium ) uel forte adest maligna Arsenici participatio ( Arsenicum enim, quia plerumque, metallis insidiatur, atque comitatur, usitato hinc nomine, uocatur, fumus metallorum ) Adeoque, quod alias esset legitimum uitriolum, fit nocuum medendo. Color autem Lazureus uitrioli, plerumque praefertur uiridi: forte, quid ille oculos arrideat magis. Saltem facillimo negotio, simplicium impostores, ex uiridi uitriolo, lazureum mentiuntur. ( 15 ). Caeterum Chalcitis, Mysy, Sory, Melanteria Graecorum, hodie periere, tanquam uenarum cupri, distinctiones inutiles, nam Graeci, tantum Alphabetarii, respectuque Germanorum, ignauum, quicquid ueteres de re metallica posteris edidere. ( 16 ). Sunt autem, qui cum Paracelso, uitriolum commendant, extolluntque in Medendo, quod ex cupri copia, censetur ditissimum: adeoque cunctis praeferunt, quod ex ipsomet cupro conflatur. Quidam ideo candenti aut liquato cupro, sulfur inspergunt, magnoque sic labore, eius aeruginem solicitant etc. Paracelsus uero, optimum in medendo uitriolum, per laminas cupri, sale communi, atque sulfure stratificatas, caementando parat. Recentiores hinc seducti, practeas cupri, per spiritum sulfuris aut uitrioli uulgaris, iterato distillant, donec plane nigrae sint, atque friabiles, quae demum liquescunt in aqua, fitque caerulea, quae coquendo inspissatur, ac in frigore concrescit uitriolum. Sic nimirum adulteratur hodie, quod pro Cyprio uenumdatur. Sub pace Paracelsi, scio atque comperio, uitriolum e Uenere factum, longe in medendo, esse ignauius uulgari, quod caret suspicione miscellaneorum. Adeoque spiritum eius, non esse nisi merum acetum minerale, priuatum aporrhea cuprei sulfuris. Comperi nempe, uitriolum e Uenere factum, longe pauperius esse fossili. Item fossile, cui plurimum cupri inest, in medendo, ac distillando, pigrius esse uulgari. ( 17 ). Nam distillaui uitriolum arte paratum, colore lazureum, neutiquam uisu, a Cyprio distinguibile: deditque parum ignaui spiritus acidi: cessauitque mox infra paucas horas omnis spiritus: atque residuum corpus totum, in faecem nigram condensatum substitit, suumque mihi cuprum, ad uota reddidit. Siquidem cuprum, iam est metallum completum, non facile destructibile, aut retrocedens ad sui principia. Adeo, licet ignis atrocitate, minuatur: attamen quicquid eius auolauerit, uere adhuc metallum est, ob rationes superius allatas. Equidem inter uenas metallicas, nulla eque difficulter, ad perfectionem metallicam adducitur, ipso cupro ( quod testatur Georg. Agricola ) siquidem, ad minimum nouies recoqui postulat, antequam inde cuprum emanet. ubi interim aliorum metallorum uene, prima liquatione suum fundunt thesaurum. Perfectionem itaque cupri Uena acquirit, per sequestrationem partium, sibi a natiuitate mistarum. Sunt autem hae, quae primo enti suo adhuc alligatae sunt: unde proinde cuprum iam perfectum, respuit, resistitque quam pertinaciter, dissolutioni sui corporis: ac per consequens, nec potest inde haberi perfectum uitriolum Medicum, quod uirtutem habeat de sulfure Ueneris. Quippe hoc, non est e cupro separabile, nisi per omnimodam corporis metallici destructionem, prout ante docui. ( 18 ). Partes ergo uenae cupreae, a natura metallica procul remotae, ac primo enti uiciniores, tribuunt uitriolo, uim medicam, factitio chalcantho denegatam. Nam uitriolum uulgate, ac uile, ad minimum toto octiquo, suas spirat exhalationes, utcunque flagrant issimis rem uerberum flammis urgeatur. Quo ergo uenam, liberior est ab alienam maligintate, uiciniorque fuerit primo enti eneris, remotior nempe a metallicam cupri constitutione: eo sal eius, propria sponte innatum, illique colliquatum, uitriolum profert inculpatius, spiritusque ditiores suppeditat, medendoque aptiores. ( 19 ). Modus autem distillandi inusitatus hic est. Recipe uitriolum commune, non suspectum peregri nae malignitatis, bulliendo in olla amplaliquescat, & coquatur, in siccitatem usque. Fracta olla, uitriolum, instar lapidis induratum, teratur in puluerem. Fiat autem distillatio ad minimum retortis simul. ( 6 ). Sintque Retortae uitreae. Nam lapideae omnes, porosae sunt: quia omnis terra, poros Tetinent; eo quod post exsiccationem, necessario aliquid non fixi efflat. Porro retortae, loricentur crusta, quae nec defiscant, nec rimas contrahat, uel sponte decidat, sed uitrificetur nimium. Optime quoque, collum retortae eminens, amplo uasi recipienti connenctatur nem uel tantillum respiret. Recipiens autem locetur in arena madida; item conuexa eius pars, integatur sacco ad dimidium repleto arena madida: qui saccus, renouetur aliquoties, intinctus aquae frigidissimae. Dimidium autem retortae puluerato uitriolo impleatur. Distilla autem per gradus, ac tandem urgeatur carbone, quantum possibile est furno uenti, qui propria crateflatur. Cum autem furnus uenti, cessauerit spiritum, in uas recipiens dimittere, aperiatur a latere porticus, qua uia reuerberium flammae lignorum, subter retortam penetret, perseueretque per 5 aut 6 noctes, summo igne, naturae possibili. Retorta uidebitur tibi forsan liquari, in tanta ignis procella: at nihilominus constans perdurabit: eo quod exterior lorica terrea, uitrum detineat, combibatque: antque ita inuitrietur, quantum operi sat fuerit. Memineris tandem, uas recipiens, a collo retortae sequestrare, flagrantissimo adhuc igne. Alionqui uidembis in frigidiore statione, redire spiritus in faecem, quae illos expuit. Tum demum accipe Colcotar, siue faecem, e distillatione residuam, quam a uitriolo Cyprico uero, Hungarico, uel saltem Goslarico, reseruasti. Sulfuri commista faex ista residua iterum comburatur, usque in sulfuris, omnimodam absumtionem. Hanc autem dein irrorabis, & madefacies praefato spiritu. Is enim; uti statim imbibitur; in patina, uel cucurbita uitrea: ita inde repetitus, nil nisi phlegma aquosum, atque inutile reddit, remanso spiritu imbibito, in colcotare. Idque repetitim renoua sexies, aut septies, donec tandem spiritus affusus, rubescat, qui supernatabit Colcotari. Quod signum est, cessandum a saturitate imbibitionis. Adeoque hoc diues Colcotar, bene exsiccatum, indantur Retortae, distilleturque hoc diues Colcotar usque in ultimos spiritus, iam flauescentes, olentes mellis gratiodorem. ( 20 ). Memento tamen, abstrahendum uas recipiens, a retorta adhuc candente, obturatoque per ceram, ore lagenae fortioris, seruandum hunc spiritum. Cui demum si aquam inieceris, uas ipsum dissilit statim. Ergo, solo spiritu prioris distillationis, compescitur hic secundus spiritus. Cuius uix unica libra transfunditur, de lagena in lagenam, quin unicae saltem unciae, fiat amissio. Itemque nisi recipiens, ab retorta tempestiue, ut dixi, tollatur: uidebis potissimum spiritum, refrigerato furno, rediisse in Colcotar, unde per ignem, fuit excussus. ( 21 ). Porro faex Colcotaris, e secunda distillatione residui, totam adhunc est cuprea, ac uiridescit multifariam. Unde 1. constat, quod ante monui. Nempeignem Ueneris non nisi per omnimodam, metalli destructionem, separationemque, depromi, atque haberi. 2. Hoc ergo faciendum; uia longe occultiore. 3. Quod uitriolum cupro diues, minus aptum sit distillationi, quam alias commune. 4. Quod uitriolum cupreum, fundat spiritum aceti mineralis salis: at non cupri liquamen uolatile. 5. Ideoque sulfiur Ueneris, recte uocetur sulfur Philosophorum, ad uitam longam aptum. Dulce inquam gustu, non autem acidum, aut acutum. 6. Quod spiritus uitrioli, supra edocti, sanet morbos aliquot chronicos. 7. Quodque ideo spiritus uitrioli, hactenus uenales ac usitati, non sint nisi acetum minerale adhuc in se adulteratum. 8. Quod residuum Colcotar, sit ui medica ditissimum. 9. Quod praeparatio uitrioli, ab Isaac Hollando, aliisque modernis praescripta, non miserit sagittas, ad uerum scopum. 10. Quod noster spiritus, supra descriptus, atque sic rectificatus, quatenus uolatilis, ac salsus, pergat usque in quartam digestionem, resoluatque excrementa morbosa, in itinere obuia, & per consequens etiam, tollat causam occasionalem, plurium morborum chronicorum. ( 22 ). Iam itaque tradidi pariformem modum distillandi spiritus salis marini, Salispetrae, atque similium. Memineris tamen, uitriolum in se habere terram Colcotaris: quapropter, caetera salia, optare terram figuli, exsiccatam, sibique exquisitae admistam. ( 22 ). Caeterum iam ante tradidi, modum praeseruandi a Lithiasi, per Aroph, itemque per cereuisiam cum semine Dauci, uel flauae pastinacae syluestris, coctam: desisterem ergo, calamumque reponerem, atque relinquerem aliis me felicioribus, optando, ut quisque deinceps addat, quae longe meliora inuenerit. Nam cum Duelech solam obsideat speciem humanam, anomaloque modo producatur ab excrementis ipsis, non autem oriatur per modum aliis infirmitatibus consuetum: uidetur ideo etiam prae aliis morbis, in peccati uindictam, singulariter obnasci, puerisque adhuc innocentibus, ad maioris mali auersionem, a Deo permitti. Etenim quanquam bruta quaedam, lapillos in se generent: tamen isti lapides, non sunt ex causis Duelech natales, neque in poenam, aut tribulationes illis destinati: sed magis, in commodum humanum producti. Quod si ergo Duelech, peccati culpam referat, peccatum uero, e ligno ortum traxerit: uisum quoque fuit mihi, quod sanitatis praeseruatio in Lithiasi, non solum e semine Dauci, parilique aliqua herba, sit exspectanda: sed ex ligno aliquo. Quapropter, uerum quidem est, quod lignum Nephriticum, nobis nuper ex India sit allatum: sed non proinde unquam mihi persuasi, diuinam bonitatem Europaeis tantisper denegasse, ut etiam pauperi calculoso subueniret, donec multis expensis, tandem remedium post ter mille annos, ab Indis ad uolaret, satis in se pigrum alioqui. Daucus praeseruat quidem, sub continua, ac stricta obligatione, prout Aroph confortat renes multo sumtu. Serio itaque inquisiui, an non esset lignum aliquod, nostratibus familiare, quod uicem expleret Nephritici tandem nobis a Barbaris missi? Siquidem lignum peccati, lignumque uitae, arbores erant, non autem frutices, multoque minus, herbae. ( 24 ). Quamobrem olim obseruaui, principibus Germaniae, fuisse uernaculum, quod contra Lithiasin, quotannis in Maio, biberent quotidie, haustum liquoris e cortice uulneratae Betulae. Quem liquorem praeseruabant a corruptione aeris, illi affundendo oleum oliuarum. Uulneratur. Arbor Germanis Bircken¬ baum: nostratibus uero Berken - boom dicitur. Uulneratur enim cortex Betulae, prope terram, in trunco, mense Martio, circa tempus, quo solet uulnerata uitex, plorare nouellum liquorem, e terra haustum. Sed is liquor Betulae, est totus aqueus, ac pene insipidus. Sin autem ramus aliquis, spissitudinis trium digitorum, ad semidiametrum uulneretur, inditaque lana repleatur, statim flet liquorem non ingratum, at subacidulum, qui etiam in ipso Lithiasis tormento, solatur afflictos, tribus, quatuorue cochlearibus assumtus. Meracior ergo est, qui superne a ramis, quam, qui inferne, e trunco fluit. Aquosus autem plane, qui prope terram effluit. Con siderabam enim statim, id accidere, quatenus ascendendo, transiret per corticem subrubeum, qui esset tanquam iecur arboris. Sed cum ille cortex, toto anno, esset absque notabili gustu: cortex autem extimus, albus & tanquam membranaceus, haberet saporem, atque suffitum, tanquam optimae therebintinae, diuulsi per semipedem, exteriorem corticem circumquaque abs trunco, ac obseruaui, quod nihilominus, liquor, qui e ramis stillabat, esset eiusdem gustus, quo ante. Mirabar ergo, unde diuersitas ista liquorum, unius atque eiusdem arboris, manaret. Denique mirabar, quod ramulus aliquis, unico die, facile ploraret liquoris libras 8. uel 10. qui alias tota aestate, non tanto alimento opus habet, nec locum, quo tantus liquor asseruari posset, multoque minus tadix, aliis ramis singulis, sub decuplum tantundem liquoris largitur: nec tamen proinde, aliis ramis deesset sufficiens alimentum: quanquam alioqui, radix, multam illam quantitatem illius liquoris, attraxisset, atque profudisset per alios aliquot ramos. Considerabam itaque, quod liquor iste, similis esset synouie, profluentis e uulnere; imo coepi detestari illum, quasi contagium mortis aut putredinis in se contineret, nec sanitatem dare posset, si in se, iam integritatis culpam gereret. Attamen comperi, tam ipsum Betulae lignum, quam eius corticem rubrum, spoliata esse ui medendi, corticem autem album instar pergameni, foris ramis iunioribus adnascentem, facile inflammabilem, atque sapore therebintinae insignitum, uix de se uirtutem; in decoctum spargere. Cogitaui itaque, uim liquoris praefatam, non prodire a radice, non a ligno, non denique a cortice subrubro, ut neque tandem, a cortice albo, quippe qui sibi in caudice, non passim esset continuus. Tentaui ergo corticem istum distillare, cum per se, tum cum additamento lixiuii tartari: at sane liquor e uulnere rami stillatus, longe antecellebat oleum, atque stalagma corticum. Redactus ergo sum, agnoscere liquorem illum, sponte e ramis uulneratis fluentem, tam abunde, esse merum Lithiasis balsamum; neque illi obstare, quod mea petulantia illum effluenti aquae de uulnere, aut ulcere compararem. Siquidem uulnus atque ulcus, quod nobis mortem, Betulae nil tale adfert, aut promittit. Est ergo liquor ille Betulae, medicamen a natura promissum, per uulnera solicitatum: adeoque est urgere naturam, ad proferendum balsamum sibi naturalem, quem alias nuspiam proferret. Quapropter tenellos, subnigricantesque ramulos ( unde scopae atque uirgae nostratium fiunt ) qui tumentes gemmas, nondum frondosas haberent, malleo super lapidem, uel incudem conquassatos, iussi concoqui aquae, ad cereuisiam fabricandam destinatae: cui cereuisiae, si postmodum Dauci semen, aut becapungam associa uerim, sortitus sum effectus, ad Lithiasis praecautionem optabiles, potentioresque adhuc, si isti cereuisiae, liquor ille Martialis, e superioribus ramis collectus, infusus fuisset, post sedationem maximam ebullitionis suae, quam uina, atque cereuisiae in cadis sponte tolerant. ( 25 ). Comperi namque imprimis, quod eiusmodi potus, e Betula, diur eticorum metum tolleret. Eo quod dolores Lithiasis, atque contracturas, laxet, tam in lumbis, quam intestinis ( hinc namque unica Lithiasis etiam colicos dolores suscitat, non minus ac si fomes eius, intestinis inesset ) itemque dysuriis, atque stranguriis, etiam senilibus, idcirco medetur. Calorem item iecoris, uelut ex adacta spina oriundum, mitigat primum, ac dein tollit. Denique sponsus quidam, ligatus per menses quinque, ne sponsam suam attingeret, pedissequam interea impraegnauit. Postmodum, exortis inter desponsatos iurgiis, dixit sponsa, se nefas cum pedissequa, dissimulasse, ut exploraret, an frigidus, an uero maleficiatus esset, & quo titulo diyortium tentaret. Tandem, soluta est Ligationis incantatio, per potum praefatae cereuisiae, repertusque fuit maleficiatus, non autem frigidus. Denique, quidam in angulo areae, ex consuetudine, lotium soluens, mox stranguria cruenta, ac crudeli afflictus, decubuit. Medentum autem quaelibet remedia, fuere frustra: praeterquam, quod quoties biberet de praefata cereuisia, leuamen insigne perciperet: sed quoties surgens e stragulis, obambularet, meieretque loco solito, statim recidiuas patiebatur. Tandem uisus est clayus e ueteri, atroque ligno querno, infixus loco, quo solitum soluebatur lotium. Euulso itaque, & cremato illo clayo, prorsus a potu illius cereuisiae, liber remansit a cruenta stranguria. Memini tum, quod Karichterus huiusmodi incantamenta, scribat se soluisse, solo mictu per scopas Betulae. Caput Ix. Sensatio, insensilitas, dolor, indolentia, motus, & immobilitas per morbos suae classis, Lepram, Canducum, Apoplexiam, Paralysim, spasmum, Coma etc. ( 1 ). Solus attritus reputatur causa doloris Nephritici. ( 2 ). Probatur oppositum. ( 3 ). Ureter enim sic sensu careret. ( 4 ). Definitio doloris, iuxta Scholas. ( 5 ). Opinio ueterum ac Modernorum, de organo primario sensuum. ( 6 ). Quin docet nil praeter uerba inania. ( 7 ). Implicitae Scholarum blasphemiae. ( 8 ). Cerebrum non esse organum immediatum sensus & motus. ( 9 ). Quid Scholas circa hac deceperit. ( 10 ). Melior quorundam attentio. ( 11 ). Unde sic sibi persuaserint. ( 12 ). Meditatio Authoris circa sensum & motum. ( 13 ). Speculatio circa solutionem continui in Uulnere. ( 14 ). Pars solida non sentit ex se. ( 15 ). Tria motui subordinata organa. ( 16 ). Recedunt Scholae a priori suppositione. ( 17 ). Ner uum non esse organum proprium omnis sensus. ( 18 ). Consideratio Leprae. ( 19 ). Omnes nerui, motui dicati, sentiunt etiam. ( 20 ). Errores Scholarum circa Lepram. ( 21 ). Error Paracelsi. ( 22 ). Inconstantia Paracelsi. ( 23 ). Insensilitas Leprae unde. ( 24 ). Psora, & lues Ueneris, qui differant a Lepra. ( 25 ). Scabies non postulat remedia interna. ( 26 ). Admonetur Lector. ( 27 ). In quo sita sit difficultas sanandae Leprae. ( 28 ). Hippocrates nondum nouerat subiectum immediatum sensus. ( 29 ). Uita quid. ( 30 ). Propinquior doctrina de sensis. ( 31 ). Immediatum subiectum sensus. ( 32 ). Surda definitio de anima sensitiua. ( 33 ). Quomodo contingat sensatio. ( 34 ). Cur pro sensatione non sit opus recursu ad cerebrum. ( 35 ). Sedes mentis. ( 36 ). Quid dolor. ( 37 ). Quo sensu dolor sit actio & passio. ( 38 ). Dolor, & morbus, quo initio fiant. ( 39 ). Qualis Ira, & furor, hoc loco. ( 40 ). Dolor, quale pathema. ( 41 ). De Apoplexia. ( 42 ). Modus traditus fiendae Apoplexiae ridiculus. ( 43 ). Paracelsus, circa hunc locum, aque fri uolus ac inconstans sibi. ( 44 ). Meditatio Authoris. ( 45 ). Absurda aliquot Scholas comitantia. ( 46 ). Causarum noua distinctio. ( 47 ). Praeclusio arteriarum in gutture, quid arguat. ( 48 ). Apoplexiam positi uam hactenus ignorari a Scholis, & practicantibus. ( 49 ). Apoplexiam & Paralysin non fieri ex affluxu pituitae in sinum cerebri. ( 50 ). Ridiculus Galenus in plexu retiformi cerebri. ( 51 ). Examen aliquot remediorum. ( 52 ). Apoplexiam non esse primarium Cerebri affectum. ( 53 ). Pracordiis inesse gustum. ( 54 ). Probatur deuteropathia ab imo. ( 55 ). Proprietates capitis quousque ascendant in se. ( 56 ). Apoplexia uera, est positiua, non pri uati ua, illamque Scholae ignorant. ( 57 ). Scholarum stupor stupore digitorum notatur. ( 58 ). Multiplex adynaton Scholarum Apoplexiam priuatiuam consequens. ( 59 ). Stupescunt Scholae in stupore tactus ( 60 ). Historia stuporis manuum a Quartana. ( 61 ). Ortus Apoplexiae positiuae. ( 62 ). Paralysis est contractura Medullae nerualis. ( 63 ). Paralysis saepe absque Apoplexia. ( 64 ). Colli breuitas quid arguat. ( 65 ). Frictiones in Apoplexia unde institutae. ( 66 ). Cur sint ridiculae. ( 67 ). Anxietates Scholarum. ( 68 ). Frictio outis, contradicit pituitae cerebelli. ( 69 ). Generatio anodyni Apoplectici. ( 70 ). Cur Apoplexia a Germanis dicatur ictus. ( 71 ). Probatur locus Apoplexiae in Duumuiratu. ( 72 ). Cespitatio Scholarum circa examen proprietatis simplicium. ( 73 ). Contra thesin Scholarum, de pituita quarti sinus Cerebri. ( 74 ). Anxietates Scholarum de laesione sensus, sospite motu, ac uicissim. ( 75 ). Per theses aliquot explicatur, cur sensus laedatur, sospite motu. ( 76 ). Apoplexia per modum haereditariorum, latet in formatrice seminis. ( 77 ). Contra causam Apoplexiae Scholarum. ( 78 ). Contra causam Paralysis Scholarum. ( 79 ). Causae Apoplexiae. ( 80 ). Apoplexiam non constare causam priuatiua. ( 81 ). Apoplexiae definitio. ( 82 ). Quid Paralysis uera. ( 83 ). Uaria narcotica. ( 84 ). Soporifera, ut talia, non sanare dementias. ( 85 ). Quid in hoc deceperit Scholas. ( 86 ). Anodynum dulce innocuum. ( 87 ). Cur anodyna, ut talia, non praesupponant frigus. ( 88 ). Quid somniferum. ( 89 ). Anodynum epilepticum differt ab apoplectico. ( 90 ). Reditus ad dolorem. ( 91 ). Consensus est peregrinus dolori. ( 92 ). Unde dolores concentrales astris. ( 93 ). An cruor informotur ab anima. ( 94 ). Sensus, ac dolor, in quo subsistant. ( 95 ). Quid faciat dolorem, & quo pacto. ( 96 ). An sensus fiat passiue. ( 97 ). Primaria causa doloris, ac sensus. ( 98 ). Scholae pone manent. ( 99 ). Spectat huc consideratio uitae. ( 100 ). Uanum Scholarum subterfugium. ( 101 ). Demonstratio ignis, ut inde dolor & sensatio elucescant. ( 102 ). haec Scholas latuere. ( 103 ). Ad in uestigandum agens proprium doloris, quid considerandum. ( 104 ). Regula Scholarum, de acti uitate simplicium, arguitur obiter. ( 105 ). Unde delusae Scholae. ( 106 ). Probatur paradoxon contra Scholas. ( 107 ). Sensibilia agunt in sensum duntaxat occasionaliter, si ue sint pharmaca, si ue non, excepto igne. ( 108 ). Explicatio uirium, quibus fiat Mediis. ( 109 ). Sensatio consistit in iudicio uitali, ideoque & animae. ( 110 ). Quadam consequentia ad praeteritorum demonstrationes. ( 111 ). Unde uires pharmacorum in Scholis alienatae sint. ( 112 ). Quam differenter ignis agat. ( 113 ). Scholarum inaduertentia. ( 114 ). Sequelae aliquot e praecedentibus deductae. ( 115 ). Dolorum differentiae. ( 116 ). Dolorum comes contractura. ( 117 ). Dolor Lithiasis. ( 118 ). Opinio Scholarum de Spasmo uel Crampo, stolida. ( 119 ). Manifestatur falsitas. ( 120 ). Errores ob uenientes. ( 121 ). Aliquot negligentiae Galeni. ( 122 ). Galenus propria oris censura, nomen medici amittit. ( 123 ). Galenus commenta puerilia tantum docuit. ( 124 ). Argumenta in contrarium. ( 125 ). Concluditur Scholarum errror de Spasmo. ( 126 ). Ridiculae simulitudines a Scholis usitatae. ( 127 ). Aliquot notabilia. ( 128 ). Quomodo fiat Spasmus. ( 129 ). Probatur duplex musculorum motus. ( 130 ). Spasmus proprie non est affectus capitis. ( 131 ). Exempla contractorum. ( 132 ). Uisio colicae contractae in puero. ( 133 ). Arteria unde indurescat. ( 134 ). Uariae contracturae. 159 Caput Ix. ( 135 ). Crampi caussas latuisse. ( 136 ). Scholarum neglectus. ( 137 ). Gradus dolorum. ( 1).dolor nephriticus, e primariis ac molestissimis unus, immanis, & atrox plurimum. Scholae enim, tanti doloris causam, attritum, ab arena uel calculo factum, accusasse, quiescunt. ( 2 ). Mihi autem persuasi, illa responsione nil prorsus satisfactum. Ideoque ulterius inquisiui. Eo quod minutulus calculus aliquis, e rene labens, primis uicibus immanius doleat, quam grandior postmodum aliquis, quem tamen indubium est plus suo attritu, ureterem torquere, excoriare, atque distendere. Si quidem adultis non amplius indies accrescunt partes spermaticae primae constitutionis, adeoque nec ureter ampliatur post per tot calculorum descensum. Denique, exile sabulum suo saepe dolore permolestum fuit, suumque hominem in cubile deiecit eiulantem, antequam e rene prodiret quodque ideo nunquam adhuc affrictu uel attritu suo iniurium fuit. Nec etiam sat est, pro tam acerbi doloris causa propria. at totali, dixisse attritum. ( 3 ). Nam ureter toto suo ductu, non habet commercium inserti sibi nerui; qui ideo deberet etiam sensu carere, ac per consequens, etiam dolore. ( 4 ). Siquidem Scholae, dolorem definiunt, tristem sensationem, ab irruente nocuo factam. Si ergo tenue, insipidumque, omnis acrimoniae, & attritus expers sabulum, paruusue grumus, non sit insons, quia nec indolens: certe, de causis, prosapia sensus, atque doloris, cum suis circumstantiis, attigisse, non erit tractatui Lithiasis incongruum. Primo itaque, & in limine sensus Tactus, dolor aestimandus uenit. ( 5 ). Etenim proinde Scholae, docent, cerebrum, esse sensuum omnium, motuum, ac per consequens, quoque doloris ac insensationis, primarium, ac principale organum. Quod scilicet discerneret sensuum obiecta, per spiritus animales, quaqua uersus ex se dimissos in omnes neruorum propagines, sensationum ideo cunctarum ut patronos, ita & internuncios, atque discretores. Magnum aliquid in hoc dixisse, sibi praesumunt. Distinctius dicam. Et adhuc nil dixero. Uel rem saltem dicam, quae nihili. Fatentur nimirum Scholae, cerebrum nil aut uix, in se sentire: atque in eo esse instar ( 7 ). Primi Motoris uniuersalis, quem moderni, ( etiam Catholici, ) cum Aristotele, iubent debere esse immobilem, si caetera cuncta mouere debeat ( quasi primus Motor ineffabilis, nequeat se mouere, aut debeat esse immotus totusque immobilis, imo agat, ac perficiat, per sui attactum motus localis, in momento uniuersa. ) ( 8 ). Qui re uera non mouet quicquam, nisi absoluto, & abstractissimo nutu Omnipotentiae ( sitque hoc Scholarum absurdum, apud probos pro blasphemia, per parenthesin, heic annotatum. ) Non est tamen cerebrum, primarium, siue adaequatum sensus, motusque organum: cum in se sit immotum, & sensu orbatum. ( 9 ). Scholae etenim, cernentes; quod, uertebra dislocata, eo ipso quoque absque sensu, & motu esset, quicquid ner uis, illa uertebra inferioribus, subiiceretur: statuerunt ideo confestim, ipsum cerebrum, huiusque uicariam spinae dorsalis medullam, adaequatum organum sensus, ac motus. ( 10 ). Alii uero Scriptores, propius attendere uolentes, cum cerebri substantiam agnoscerent, & faterentur sensut actus orbam, nec moueri arbitraliter: Membranam uero duplicem, Meningis nomine dotatam, acutissimi esse tactus, licet immotam: decreuere omnem neruum, utcunque exilem, duplici eiusmodi membrana obtegi, eamque ab utraque meningum cerebri mutuari: neruorum isthanc membranam ( consecutiue ue scilicet ) formari sub unica plasmationis opera, & seminis fabricationis labore. Usque adeo & hi uoluere, neruum omnem, suum sensum ab integente membranula desumere: nequaquam a sui substantia, medullari cerebri respondente. ( 11 ). Notabant forte, quod in stomacho, & utero, tante in nudis membranis, tamque excellentes uirtutes inquilinae essent: ideo nec mirum, Meningibus persimile quid contigisse, ex eiusdem iuris praerogatiua. Ego autem aliter prorsus processi, ad sensus & doloris inuestigationem, motus sensusque organum, obiecta, & causas. ( 12 ). Considerabam primo, dum, uulnus adhuc recens est, uix dolere: mox autem, dum uulneris labra tument, aestuantque; uulnus dolere acute. Atque iterum, dum sua labra flaccescunt, siduntque, uulnus adhuc apertum, attamen esse pene indolens. ( 13 ). Unde collegi, quod continui solutio, debeat quidem in fieri esse: in facto esse autem, si non accesserit inconueniens, uix dolore solutum. Ratus sum itaque mecum; Non dolet solutio, tanquam continui separatio: multoque minus dolet calor, perendie in uulnere subortus; cuius nempe proprium est, duntaxat calefacere, non autem dolere. Sin autem calor aliquis externus, aut peregrinus, in gradum delatus, cremet: dolet quidem, at non ut calor: sed ut solutiones continui, atque insuper indispositiones acrimoniae suscitans, ac fouens saltem, prodiensque ex alia radice, nostri oeconomiam uitiante. ( 14 ). Profecto, quia corpus, siue pars solida, ex se non sentit. Quia potius est cadauer. Sensatio ideo nimirum ad solam uitam spectat. Cumque Scholae scirent, cerebrum nullam, aut saltem obscuram uix sensationem habere: maluere ideo neruum subiectum primarium credere sensus, motus, atque doloris. Cerebrum uidelicet, fontale quidem sensus motusque initium: attamen neruum immediatum doloris sensusque subiectum fecere. Motum autem, licet aliquid magis materiale, tamen uoluere ex altiori uoluntatis arbitrio dependere, illique subiici. ( 15 ). Sic nempe, ut uoluntas sit principium imperatiuum motus: neruus autem organum delatiuum imperii arbitralis: & tandem musculus instrumentum executiuum uoluntatis. ( 16 ). Sed sensationem intelligunt in neruo, tanquam subiecto, fieri mediante spiritu animali. Quem uocant animalem, ab arteriis quidem haustum, at in cerebro ad suos usus recoctum. Agnouerunt ideo, neruum per se quidem esse absque sensu, perinde ut cerebrum, ac caetera membra solida: quamobrem spiritus animales, uolunt esse ipsius sensus, atque motus, primitiuos sentientes, atque mouentes effectiuos. ( 17 ). Quibuscum nondum conuenio: ut neque in hoc, quod neruus sit organum, atque primarium subiectum, omnis sensationis. Nam quis nescit, quod in sano, quaelibet pars pellis sentiat, non tamen subter se neruum gerat? Non enim concedo, quod concepto sensibili, in partibus extra neruum, spiritus retrogrado motu recurrat in neruum, ut conceptum sensibile, communicet cerebro, tanquam sensuum origini; ut inde remeando, tum demum in parte laesa, uel attacta, doloris, aut complacentiae sensus, efficiatur. In terminis namque, ureter summe dolet, absque nerui alicuius insertione. Sic & ulcera caua, saepe carne sensitiua replentur: nec tamen in illa, nerui de nouo succrescunt: cum partes primae constitutionis, semel ablatae, non recrescant: uti nec, quae sunt primae constitutionis, per cariem exesa, amplius restituuntur. ( 18 ). Sed opportune leprae stupiditas, insensilitasue, huc occurrunt. Siquidem in carnem adactum stylum, uel acum, penitus non sentiant. An igitur credendum, leprosos neruis orbatos? Uel an illis sint a carnosa membrana nerui abtruncati? spiritu animali priui, uitaue orbati? oppilatique, prout paralyticis dicuntur? Ergone nerui tactus, per totum corpus illorum, erunt obturati, solique libero motui nerui illorum inseruient? erunt, inquam, motiui nerui, solo iam sensu destituti? ( 19 ). Fateor equidem, ex anteriori parte cerebri, ad oculos, aures, palatum, linguam, neruos dispergi, soli inseruientes sensui, nec ad musculos, uelut propria motus organa, deflectere: sed nemo quoque inficiatur, quin nerui, motui dicati, & qui utrimque per uertebras egrediuntur, etiam sensum largiantur. Quid enim, si in Lepra neruus, motus effector, per spiritum animalem, iam motus sit, nec tamen sensus facultatem habeat? Cur ergo in Paralysi, sub laesione eiusdem nerui, tollitur tam motus quam sensus; in Lepra autem solus tollitur sensus. ( 20 ). Inprimis Scholae tenent Lepram incurabilem, & cancrum uniuersalem corporis. Nam, dum putant, cancrum particularem, esse incurabilem; multo magis uniuersalem. Qui Galeni garritus, ad hoc compositus est, ut per sanandi impossibilitates, suas excuset ignorantias, insumendique laboris pigritiam, ac inclementiam. Cancer enim in carne est acutissimi doloris, & continuae exesionis. Lepra uero est in carne indolens. Non uideo ergo, qualiter Lepra apud Galenicos cancer erit. ( 21 ). Denique errat Paracelsus, qui Lepram existimat priuatam omni sale, atque hactenus illi sit proprius stupor insensilis. Quasi ipse sensus tactus, in sale solo esset. Nam Lepra, sua habet ulcera: &, iuxta eundem Paracelsum, totidem sunt ulcerum species, quot salium. Ergo, secundum suam ipsius doctrinam, Lepra fluit a sale abundanti. Donemus Paracelso, ( absque ueri tamen indagine, ) excrementum alui in leproso, scatere granulis salis, eiusdemque lotium, nil quicquam salis marini, amplius liquefacere: ( quorum tamen utrumque a Paracelso est somniatum: ) non tamen istud argueret, carni, aut sanguini Leprosi, suum deficere salem; multo etiam minus, ideo carni, sensum tactus deficere. Nam primo, haec de Lepra illius sententia, propriam doctrinam, de tribus primis corporum principiis, funditus euertit. Dein, prout in nobis, quotidie ex insipidis, & non salsis manifesta conficiuntur salia, lege digestionis humanae: Sic, quanquam digestionum excrementa, non essent nisi merum sal, non tamen proinde cruor, suo sale orbatus esset. Quippe qui suum salem, suaeque constitutionis necessaria, non mutuat ab excrementis. Imo sequeretur potius, cum Lepra, sit tam abundans salis productrix in excrementis, non defuturum etiam cruori suum salem. Perinde, dum ex ulceribus fluit synouia continua, ac plane salsa, propterea residuus cruor, suo sale non caret, aut sensus in carne non minuitur: sed potius, dolorem & acrimoniam auget. Sic etsi in Hydrope aqua salsa, confestim quandoque abdomen distendat: non tamen sensu tactus carent Hydropici. ( 22 ). Paracelsus enim, alibi cruorem definit merum Mercurium humanum, a quo eiusmodi excrementa, specie sulfuris putridi, itemque serosi, inutilis, ac superflui salis, sint sequestrata. Alias iterum, sui immemor, sanguinem definit salem rubini. Quasi sal esset tinctura rubino, aut tinctura cruoris e sale foret. Etenim tria prima facit ad lubitum uolubilia, non secus atque Humoristae, suos humores, & calores ad lubitum accusant: eosdemque, quod magis est causas aiunt, morborum & mortis: sed & sensationis, ac motus authores. Phy! siccine ludendum ad lubitum cum natura, morbis, cruore, & morte proximi? Medicina namque res plane seria est; & quandoque pellem pro pelle daturus homo. Etenim sal in cruore, carne, solidis, etc. non apparet, nisi in postrema, ac artificiosa initiorum illorum separatione, post mortem, & quidem per ignem. Nimirum postquam sensus tactus, dudum est extinctus. Non inseruiunt ergo eiusmodi principiorum somnia, speculationi de motu, ac sensu. Stigma, a Diabolo sagis impressum, has prodere solet, quia locus stigmatis, per totam uitam, sensu caret, suasque semel impressum causas insensibilitatis habet naturales, per modum Leprae, certo tamen exilique centro, conscriptas. Nam, uelatis sage oculis, si acicula, illo stigmatis loco, ad finem usque intrudatur, punctura illa fit absque sensu. Saltem is locus, absque sale, ac putredine, miro conseruaretur priuilegio, per totam uitam, cum alioqui, uita Paracelsica, sit mumia, cum liquoris salium commistura: longe igitur sanior est Hippocratis doctrina, quae spiritum siue flatum aethereum, & animalem, decernit immediatum organum sensus, doloris, motus, uoluptatum, conuenientiae, symboli, attractionis, repulsionis, contracturarum, relaxationis, alteritatum etiam quarumcunque. Adeo ut sibi appropriet obiecta sensibilia, atque inde sibi fabricet ipsas sensationes. Contingit namque, si forsitan spiritus iste, ob profundas speculationes, uel inlaniam, occupetur, quod corpus dolores non sentiat, famem, frigora, sitim, etc. Memini namque, praedonem, torturae cruciatus elusisse, haustu aquae uitae, & allii frusto: quibus tandem carens, fassus est sua crimina. ( 23 ). Sed Leprae stupor, ac insensilitas, est in carnis habitu ac neruis subiectiue: non autem in imaginationis orbita; effectiue autem, ac occasionaliter, in quodam ueneno. Est autem istuduenenum, cruentum anodynum, glaciale, ac propemodum mortificans, horrendo ac faetido contagio communicabile, ac emanans. Quorsum Sacra, Lepram, e coetu hominum sequestrandam iubent. Incipit autem hoc uenenum glaciale, ab extra, sentiuntque ideo internos dolores: itemque frigus externum, & calorem. ( 24 ). Non tamen uulnera aut ictum. Est Psora, ac scabies multiplex; atque lues Ueneris, ueneno inquinante infamis: Sed differunt specie, tam natura ueneni, quam subiectorum diuersitate. Scabies nimirum, pellem duntaxat inficit. Sic ut cutis, nequeat alimentum sibi deputatum, in propriam uertere alimoniam: sed pleramque eius partem, in salsum contagiosumque ichor traducat. Quod scilicet, est de proprietate pruritiui, atque urticalis salis, etc. ( 25 ). Idcirco scabies, non postulat interna remedia: sed sola topica, quae istud pruritiuum sal, sunt enecando. Lues Ueneris uero, cruorem praecipue affectat ueneno mordaci, purulento, ac putrefaciente. Ast Lepra respicit spiritum influum maxime, ueneno anodyno glaciali. ( 26 ). Indulge, Lector, quod uerborum penuriosa suppellectile, cogar uti paronomasia. Quia, ut rerum essentiae nobis sunt ignotae a priori, iisque ideo deficiant nomina propria, cogimur a proprietatum similitudine, uenenorum conditiones in morbis mutuare, atque describere: ut si non Propter quid, saltem quia est, definitio procedat a consanguineis. Sic dico, uenenum Caduci esse cum adstrictione inebriatiuum, soporatiuum, simulque syncopizans: nec ideo contagiosum: quia intrinsecum, nec fermentale. Sic Lepra, uenenum habet anodynum, non quidem soparatiuum: sed glaciale, propemodum mortificans, cum infectione spiritus sensitiui, ideoque potenter contagiosum, praecipue in regione feruida, ac sudorifera. Prout enim frigus tollit sensum tactus, conglaciando, & abigendo uires introrsum: sic quoque Lepra, sibi elegit, atque parauit anodynum, non frigefactiuum ac soparatiuum: sed alio titulo glaciale. Non secus atque perniones ulceribus forantur, tanquam si igne ambusti: qui tamen saepe ante uel post hyemem ob ueniunt iis, qui tota, hyeme, in hypocaustis nullum sensere frigus. Uenenum Leprae itaque, hac in parte, frigori effectualiter correspondet, licet non in qualitate prima elementali. Neque ideo Lepra etiam totaliter mortificat, per modum Gangraenae: sed tantum partem, quam ulcere sigillat. Imo nec etiam, inde se procul dilatat confestim, quia est ex ueneno glaciali constringente, insensilitatis authore. ( 27 ). Est autem difficilis sanationis, propter contagium glaciale, ac ferme mortificans, spiritusque sensiti ui oppressiuum. Quoniam, quatenus intime confermentatur spiritui sensitiuo, dum ad extrema emana uerit: ideo tollitur difficulter, nisi per remedia accessum habentia, ad prima nostri penetralia: ut nimirum ita spiritum uitae confirment, quo possit superare praefatum uenenum, simulque nouo uere, suffundere glaciem praecedentis hyemis. Ac quanquam istud uenenum sit fermentale, ratione ueneni: ideoque etiam exigua sui quantitate, conetur serpere in omnia deinceps: non est tamen aptum, ut adaequate spiritui confermentetur, propter uim, atque nobilitatem pugnacem subiecti, in quod recipitur, constringentemque, ac torpidam segnitiem glacialis indolis. Ista est nempe in contagiosis differentia: quod quorundam uenena recedant, ac separentur sponte uel arte, deserantque corpora a se infecta: aliorum uero, nulla spontanea speretur diuisio. Leprae etiam glacies, magis obsidet exteriora, quia glaciale malum est, & a calore innato, foras protruditur: idcirco namque, magis astantes extrorsum contaminat, quam interiora uiscera, secum contigua radici, in unitate uitae. Nemo autem medentum, curauit unquam Lepram, qui non fuerit potitus liquore Altahest. Qui cum sit taediosissimae praeparationis, nemo, etsi artis gnarus fuerit, ad eius consecutionem peruenet, quem Altissimus, speciali dono. non eo deduxerit. Particulari etenim priuilegio sit oportet electus, ac dotatus, si potiri illo medio debeat. Per quod scilicet, tam sensitiua, quam insensitiua sublunaria, aequaliter penetrantur, usque in radicem seminalem, atque intrinsecam primi entis: idcirco etiam cuncta sub se domat, & commutat, absque reactione patientis, agentisque depauperatione. Etenim frustra est alioqui, quicquid spei aliunde sibi persuaserit Lepra. Olim proin Leprosorum, soli Messiae in signum data sanatio. Primogenita mea adhuc quinquennis, leprosa euasit, magis magisque ac tandem ulcera liuida, corneaeque squammae albae, per totum corpus subnatae sunt. Recenter autem tum emersit imago D. uirginis, multis miraculis in nostra urbe, hospitali D. Iacobi, celebris. Puella ergo, iam septennis, optabat adire locum, & auia cum sua nepte, eo properant, reditque post horas sana, deciduntque confestim squammae. Mox post annum, rediit repente eadem Lepra. Ac fassus sum me reum, quod honorem D. Uirginis subticuissem. Redit itaque filiola cum auia ad sacram imaginem, iterumque sanata rediit, & sic deinceps mansit. Ego autem reditum Leprae timens, miraculum propalaui, scriptoque publico, fassus sum fauorem, atque clementiam diuinam. Cui sit omnis laus & gloria, cum nominis sui sanctificatione in aeternum? Dixi iam ex mente Hippocratis, sensationem, tam effectiue, quam susceptiue, consistere in spiritu animali. Sed quia spiritus eiusmodi omnis, mortuus est, ac cadauer, nisi a uita ipsa illustretur: & quia ipsa uita, in illo spiritu, non est illi propria, atque inseparabilis: sed uita, est a spiritu uitali, siue animali, ( utrumque nunc confundo in nomine, ) toto subiecto distincta; ( quod alibi de uita longa, manifestius: ) ideo inprimis liquet, quod spiritus ille uitalis, non sentiat immediate; sed sit ipsamet uita, quae propinquius, & imdiatius sentit, ac dolet in illo spiritu. ( 29 ). Enimuero demonstraui in tractatu " De formis rerum ", quod uita, siue forma rerum, sit quaedam lux, specialis creatura, lucens in suo hospitio, per omnes partium satellites, non sit tamen substantia, neque accidens, utcunque prae tanta rei nouitate, crepet Schola Peripatetica. Quod paradoxon, per Mathesin demonstraui, & Mechanice, libro " Elementorum ". Adeoque hic assumo, ut sat alibi probatum. De sensatione ergo, atque sensu, loquar multo propinquius, quam Hippocrates: ut, si sensatio, olim fieri dicta sit, cum passione corporis, in qua, spiritus, impetum faciens, recipit impressionem rei sensibilis, quaeque ideo abusiue dicitur ipsamet species sensibilis: intelligamus modo, hanc impressionem unico momento eodemque puncto, insinuari uitae, sibi inexistenti. Sub qua nempe insinuatione, applicatione; ac adaptatione, tum primum oritur sensatio, facta in ipsa uita, & per uitam. Cuius uidelicet uitae proprietas inseparabilis, sit sensus ipse. Cumque uita non sit corporis, nec corpori propria, nec corporearum denique proprietatum soboles: sed ex dono Creatoris, lux adueniens, supra sortem elementorum, & coelorum: hinc quoque sensatio, non est corporum, nec materiae, nec solutionis continui, & c. sed proprietas plane uitalis, de ipso uitae trunco. Sicut etiam non sat est, esse oculum, medium, spiritumque uitalem, ut fiat uisio: sed insuper exigitur applicatio spiritus uisualis ad uitam. Ideoque effectus uidendi, utut prorsus ordinarius, superat totam naturam elementalem: quia uitae ipsius continet iconem, ac symbolum: eo quod uisio, gustatio, odoratio, tactio, etc. sint effectus immediati uitae, ludentis per sua organa: nam in omni sensu, necesse est, spirituum lenocinia, & perceptas rerum species, adaptari immediate ad uitam, si sensationes contingant unquam. ( 30 ). Enim uero in re tam ardua, semotaque tam procul a communi doctrina, concede, Lector, ut adhuc uicinius tecum loquar. Percepisti enim, non sufficere ad sensum ac sensationem, dixisse, cerebrum, itemque neruum, esse immediatum sensuus organum: nec etiam sat esse, ad hoc implorasse spiritum influum, imo uel ipsum spiritum, partibus insitum, quatenus ab influa cerebri aut neruorum ui fotum; nisi ad cuncta haec, uita concurrerit. Tantae nempe est molis ipsa sensatio, ut omnium sublunarium ambitum, cum tota caelorum, ac elementorum potestate, facile excedat. Itaque cum istud iam perceperis, dicam ulterius. Quae enim de uita iam dixi, toto libro " De uita longa " ( ad quem propediem emersurum te remitto ) dixi, quam uarie gliscat uita in naturae, uidelicet quasi seminaliter in ipsis spiritibus uitalibus; in ipsa uero anima sensitiua, uelut fontaliter. ( 35 ). Idcirco proprie loquendo de sensu & sensatione, ipsa anima sensitiua, est primarium, nec non immediatum ens, quod sensationes omnes agit, & agendo, in se tolerat. Ideoque spiritus cerebri, est duntaxat organum mediatum: uita uero, est organum, siue medium, quo sensitiua anima persentit externa irruentia. Sensatio namque, non est immediate in contento, nec in continentibus, nec etiam in spiritu, per neruos, in partes uitales diffuso: quia differt ille spiritus, impetum faciens, ab anima sensitiua, non secus ac materialis fumus, pinguis, a flamma, per quam accenditur. Ast anima, mens immortalis, tota est humanis conceptibus inperuia: quatenus est simulacrum, ipsiusmet incomprehensibilis Dei. Anima autem sensitiua, quanquam semine occasionali incipiat in natura, id est, dispositiue: attamen, cum sit illius imaginis proxima imago, tota quoque est humanitus incognita, & prorsus ieiuna. Idcirco nimirum, nec potest per causas definiri: sed tantum absurdo reflexionum circulo, ad suas actiones, & proprietates describitur. ( 32 ). Ut scilicet sensitiua anima sit lux formalis, cui primario uitae sensitiuae proprietates conueniunt: in homine autem, substerniculum atque hospitium sit animae immortalis, atque immediatum syndesmion, cum creatis corporeis praeter se. Isti ergo animae, est adhuc remotior aspectus, relatiuus ad uitam: cum uita & anima sint distincta tanquam abstractum, & concretum: uel potius tanquam entis proprietas, & ens ipsum. Anima ergo isthaec, per uitam sentit, in spiritibus animalibus, uidetque immediate in spiritu optico, qui in pupilla habitat, conceptas species uisibiles. Spiritus enim opticus ibidem, est speculum diaphanum, cuius lux, est ipsamet ibidem praesens anima sensitiua, sedes, atque pedissequa mentis immortalis. ( 34 ). Idcirco non est opus recursu susceptarum specierum sensibilium, per neruos, ad cerebrum: sed anima, immediate praesens, uim omnem spiritui optico de se elargiens, ipsa cernit, atque discernit. Cerebrum uero, est tantum officina, & condus istorum spirituum. Quare nerui, non deseruiunt deferendis speciebus, in sensatione haustis, ad cerebrum: sed irrorandis spiritibus, in cerebro illustratis, ad partes refocillandas, & confirmandas, quibus ipsi inseruntur. Nec est etiam sensuum externorum par ratio, prorsus cum potentia phantastica, & suis sororibus. Nam species sensibiles, exterius perceptae ab anima abstrahuntur a sensibilitate; atque tum demum tanquam de materia ex qua, cuduntur inde species in imaginem rei sensibilis. Alioqui sensitiua, externe intrantia, concipiuntur concreto modo, in organis sensuum, ac proinde non tantum displicent; sed iam nunc etiam dolent. ( 35 ). De sede animae autem, uarie pro corde, & cerebro est disputatum. Ego autem putem, animam sensitiuam, seminibus suis conformem, actuque reali, distingui a mente immortali, simulacro diuinitatis: Sensitiuam tamen ( quae est homo carnalis uetus, Adamicus, & lex carnis ) utrobique non distingui a luce formali, ac uitali, nec sedere immediate in spiritu influente, qui totus nimirum labilis, atque fluxus. Spiritus autem, qui organis, mox a prima constitutione inoleuit, etsi uiuat uita ultim seminum: nondum tamen uere uiuit uita media animali, ( quae sensitiua est, ) donec lumen uitale, super ueniens, actualiter luxerit. Cuius dispositiones, gradatim quidem praemittuntur: sed tamen instanti unico, a diuina bonitate Creatoris, illuminantur. Prout libro " de uita longa ". Non secus namque id contingit, atque in confrictu silicis ad chalybem. Lux ergo indicibilis a Creatore rerum omnium, accenditur, in spiritu uiscerum nobiliorum: ac primo quidem, in Corde. Quae lux, ut sensim uires acquirit, potentius dilatatur; non aliter quam candelae fumus inferioris, flammam uisibiliter, de superiore dimissam, suscipit. Adeo, quanquam organa officiorum diuersitatibus diremta sint, inseruiunt tamen mutua conspiratione, necessitatibus, & finibus, Domino Creatori, praefixis. Est attamen omnium uiscerum, & membrorum, unica tantum chelys, continuata, homogeneaque uita, ac anima sensitiua; quae in singulis, quasdam determinationes, siue proprietates, quas per semina sibi praeparauerat, suscipit, & mox dein induit. Etenim, ut flamma candelae, non extenditur supra, uel extra suam sphaeram, nec perit, quamdiu intra sphaeram istam degit, licet inde exortae fuligines, longius auolarent extra sphaeram, flammae expertes: Ita similiter, spiritus influi, licet participatione uitae illustrati, difflentur, peregre uadant, atque idcirco materialiter in condo minuantur; imo & hactenus, luminis uitalis flaccescat uiuacitas; nil tamen de animae sensitiuae essentia perit. Quoniam uita non acquiritur per partes, & gradus, ut neque subsistit, accidentium instar: sed semper est uita: quanquam in ista luce, plus, minusue uiuacitatis appareat. Non secus enim atque ignis, ubi aliquantillus, tam est ignis, quam intensus alter: Pariter & quicquid exhalat de corpore, uitae participatione antea gaudens, uitam tamen amittit, simulatque extra sui limites egreditur. Seruant sic quoque excrementa, non quidem uitam, sed spirituum uitalium conparticipationem. Quapropter etiam inde, inferioris harmoniae ordo, in ataxian labitur. Iuxta illud: " Spiritus meus attenuabitur ", ideoque " dies mei abbreuiabuntur ". Immoderatior itaque puris euacuatio, ac similium, festinam necem adfert. Quatenus quidem, non animam continent: sed duntaxat uitam ultimam seminalem spirituum uitalium. Etenim de proxima inexistentia mentis immortalis, siue diuini sculptri, sub ludice adhuc lis est, inter cor, & cerebrum. Ego enim, qui scio, etiam empsychosin fieri, eo ipso instanti, quo sensit iua adest; id est, dum accenditur istud formale, animale, & sensitiuum lumen: ( prout alibi " De ortu formarum ": ) credo etiam, adesse mentem immortalem, eamque totam, sedere immediate in anima sensitiua, tanquam associata. Non quidem sedere in aliquo corporis angulo, uiscere, ergastulo, aut spirituum officina. Sed puto, Mentem esse per totam animam sensitiuam, hancque penetrare, neque eius sphaeram, quamdiu uiuitur, excedere: atque hactenus, multis subiacere circumstantiarum importunitatibus. In morte autem separatur Mens: quia ipsa sensitiua, tanquam lumen candelae, in nihilum abit. ( 36 ). Quae hic sane praegustanda erant, ante sensationis explicationem. Dolor itaque, ut maxime sensibilis, nobis uiam aperiet. Est enim noxia, atque tristis sensatio, in spiritu uitali concepta, per uitam inserta animae sensitiuae. Ac proxime loquendo, Sensus, est animae sensitiuae passio, in spiritu uitae concepta. Nihil namque laetari, tristari, uel dolere potest, praeter animam ipsam. Adeoque sensus, cum sit doloris, uel complacentiae prima conceptio, omnino fit in anima primario. Ideoque sensus nil, praeter illam animae potestatem, concipiendi, & iiudicandi passiue, de externis irruentibus, mihi repraesentat. Itaque, quandoquidem haec pendent ex anima, cuius tota historia nobis caeca est: non mirum, hactenus, a Scholis, non nisi oscitanter de anima & sensatione, actum. Quippe quae longe manifestiorum inquisitiones, transsilierunt intactas; imo, subscribendo Ethnicorum somniis, per ignauiam neglexere. In dolore ergo, anima irrationalis sensiti ua, tristatur, furit, irascitur, anxiatur, prurit, timetue primario: atque, ut est radix fontalis actionum omnium uitalium, musculos non tantum, sed & partes quasuis, naturaliter mouet, ac contrahit, ad suarum passionum tonum. ( 37 ). Sensus itaque, est externorum sensibilium actio; quae dum concipiuntur in anima, patitur ipsa quoque, non minus quam socia uita, spiritus animalis, ac reliquum satellitium. Mens autem immortalis, nil quicquam, in sui substantia, horum patitur: sed tantum in subiecto, sede, hospitio, anima nempe sensitiua. Alioqui cuncta simul sublunaria, in ualida sunt nimium, quam ut immortale ens, deinceps duratione aeternum, queant afficere. ( 38 ). Atqui minutulum est adhuc, quod sensitiua anima, a sensibilibus patitur; nisi ipsa sibi uelut hostilis fiat, dum impatiens exorbitat. Inchoat nempe agere, dum per sensibilia irritatur, patiturque. Siquidem spiritum uitalem, totumque corpus, concutit, ac demum uitalem suppellectilem prodiga dissipat, sibique morbos parit, ac necem accelerat. Ut etiam hinc uerificetur prouerbium, quod nemo magis laedatur, quam a semet ipso. Adeoque a conceptis sensibilibus, ( uti anima sensitiua merus actus est, semel stimulata, ( est namque tota irrationalis, brutalis, irascibilis, ac concupiscens, ) in furias transsilit, & symptomatice, siue furiose, cuncta concutit. Sensibilia ergo, laesionum atque morborum occasiones sunt: Anima uero sensitiua, easdem occasiones persentiens, nec ferre uolens, suos uarie concitat ministros, impressisque ideis a scopo alienat. Unde dein uaria morborum semina, ac proles. Anima ergo tolerat, patiturque praefata, ab obiecto sensibili; unde per sensationum stimulos agitata, agit, patiturque demum, quatenus prodiga, suam furens dissipat oeconomiam, Dumque sentit suauia, plausibilia, iuuantia, & sibi grata, non est in hac sui sensatione; differens a iudicio, quo sentit noxia corrosiua, pungentia, lacerantia, contundentia, non nisi per accidens, plane externum ipsi uitae. Unde facile dignoscitur, quod sensus fiat per iudicium animae sensitiuae, delatae super conceptum sensibile, alterantis primum per se, iuxta conceptam sensationem deinde deportat ulterius, ad aliud iudicium phantasticum, a sensitiuo iudicio, semotum non alias, quam sensus ac phantasia, facultatibus dissident, non autem subiecto. Parcite, Lectores si perturbationes, & affectiones materiales omnes, immediate tribuam animae sensitiuae, suisque satellitibus spiritibus: non autem ipsorum organis. Sunt quippe quaedam titillantia; quae pruritu, ac odaxismo, risum, atque subsultum concitant in aliquibus, quae in aliis, ne minimum horum commouent. Nam non raro, intus obtenebratur anima, naturali sensatione, contristaturque, uix agnito subiecto: imo alibi delirat: atque alibi anima sensitiua, fit insensitiua, ut in caducis pro tempore, in paralysi autem, saepe ad uitam, saltem in laesis organis, etiam adhuc uiuentibus. In multis autem, absque sensu, iudicio, ac ratione, licet spiritus animales emanent, ac, in habitum diffusi, moueant, & noxias alioqui impressiones, interim hauriant. Sic suus est uitae, atque illius sensitiyae animae torpor, amentia, atque molestia intus, etsi nil extra quatiat, aggrauetque. Quippe cum & in somno, stulta sua sit libido, fames, sitis, metus, agonia, miraque insomniorum irrationalium dissoluta libertas. Quinimo mutantur statim amica, in mixta, neutra, uel hostilia: quatenus Archaeus, nunquam ferians, aut otiosus, e suauibus, amara, uel exedentia facit. Concipit namque ( ut dixi ) anima, res sensibiles, medio satellitii, & clientum, quibus ipsamet praesens adsistit, ac per applicationem, sibi iram concitat; tristitiam, amorem, metum, etc. quarum nempe idearum characteres, format sigillariter in Archeo suo, per quem, singula commutat, iuxta imaginem seminaliter sibi propositam. Qui characteres, animae sensitiuae irroratione, uitae, atque sensus participes, uestiunt primo corpus seminale, ex Archeo, unde tandem, promtissimae ad agendum uires, subnascuntur. Fitque in his quandoque adeo promta, & pertinax affectionis perseuerantia, quod specimen admirationis, speculanti exhibeat, praesertim, si uitae, ac spiritualis seminis attributa, quis examinet. Etenim quam citissime pueri, mulieres, & inprouidi, irascuntur, flent, ridentque? Nam illorum sensitiuae animae, recenter, ac uelut immediate, rebus sensibilibus quasi adherent. Naturale itaque est, quod spiritus sensitiuus sponte, atque facile, in huiusmodi exundationes feratur: quia anima illa, facile a sensuali suo iudicio recepta, labitur in passiones spontaneas spirituum materialium; Ac, ut uel a puero, isthaec inoleuerunt: ita deinde, iracunda, furiosa, & tota symptomatica, anima ista adolescit, que alias longe tutius, sub mansuetudine, cuncta perageret, quam quod prae furiis, in morbos, propriamque subinde internecionem, aspiret. Quod frequens ac manifestissimum est, in uterinis exorbitationibus, aut symptomatibus quorundam uulnerum, aliorumque morborum. ( 39 ). Ira igitur, furorque hoc loco, non sunt hominis; sed animae illius sensitiuae, in uitam delatae, naturalis sensationis thymoses patrantis, quaeque proin non raro, in tantum culmen adscendit, ut escharam urat, partemque, instar ignis, sphacelo syderet. Dolor itaque, indubium sensus tactus pathema, in quo anima sensitiua exprimit obiecti displicentiam, iuxta iniurie concepte differentias partibus illatae. ( 40 ). Porro an istud pathema, sit iudicialis potestatis functio, unde anima proprio etymo, sensitiua nuncupatur: non secus atque facultas motiua, solo animae nutu, mouet, absque excitatore externo, aut peregrino. An uero, dolor sit pathema, productum immediate a causa dolente sensibili, Scholae indagare potuissent, si illas, tanta ueritatis indagandae, quam recipiendi ab aegrotis salarii, cura tetigisset unquam. Penes me autem, res ista dudum dubio caruit: Siquidem cum doloris sensus, sit iudicium animae, per sensationem, in facultate sensibili, expressum, quo anima plangit de obiecto sensibili, nocuo, ac dolente: Idcirco utrobique fere, concurrunt ambo simul connexa: & utrumque etiam suo se habet modo, ad dolorem. Nimirum causa sensibilis iniuria, est motiua doloris: ipsa uero anima sensitiua, iudicium fert de obiecto dolorifico, cum quadam pathematis excandescentia, ac impatientia. Quod quidem in uulnere, contusione, tensione, ambustione ac frigore, quatenus causis externis, est prorsus obuium. Dum autem iam, uel ab praefata externorum impressione, uel propria intus exorbitatione, motrices causae dolorum, applicatae sunt, fitque inde spiritus sensitiuus, totus acer, rodens, mordax, degener, formatque cruorem sibi parem: Tum scilicet, anima sensitiua, nedum iudicium simplex, de dolore fert, dolendo: sed insuper, ipsa in se tota conturbata, de se, nouum parit productum dolorificum, non secus, ac si illud e causa externa occasionali prodiret. Et quanquam haec ambo, in maiori pathemate, ac grauiori sensatione, plerumque concurrant: attamen proprie loquendo, dolor magis intime respicit censuram, ab anima sensitiua patiente, latam: siue, propinquius se reflectit dolor, ad proprietatem animae, quam ad causam dolentem. Multi quippe gra uiter uulnerantur, citra manifestum dolorem: prout & furiosus, dolores se uix sentire, ex causis noxiis, ostendit. Quedam etiam sepe, torture dolores eludunt, & inuncta etiam dolores fallunt, licet partes iniuria uapulent. Quare sensus, magis intime, ac proprie, respicit censuram potestatis animae sensitiuae, quam iniuriam causae dolorificae. Enimuero praefatae indolentiae ergo, in Lepra, & immobilitatis in Apoplexia etc. diuertor alio. ( 41 ). Equidem Scholae, pro sensationis, ac doloris primario organo cerebro, certantes, notant ideo cerebrum, propria idiopathia, immediate, unoque uelut ictu tactum. perdere, etiam sensum simul, & motum: imo alterum latus contrahere. Fiendi autem modum sic exprimunt. Quartus cerebri sinus ( sinulus perquam exiguus ) initio spinalis medullae, a cerebello incipiens, obstipatur per pituitam, unde instantanea apoplexia. ( 42 ). Natura enim nolens, aut non ualens retrotrahere, aut reducere eiusmodi pituitam eo semel delapsam, sedula saltem satagit, illam pituitam in alterutrum latus, illius canalis, deponere. Unde consequenter, illius lateris paralysis orditur. Haec quidem lego, de Apoplexia, ac Paralysi: nil tamen de contractura, per ictum capitis oriunda. Paracelsus quoque non contentus hac somnolenta trium morborum doctrina, inconstans etiam uoluitur. ( 43 ). Nunc enim ait Apoplexiam, atque inde subsequentem Paralysin, nasci, eo quod sensitiuus spiritus, in neruis, aquae uitae instar, flammam ab igne Aetnae contraxerit, fodinarum sulfurearum more, lege microcosmica. Qua dein phlogosi, nerui, atque tendines, uelut adusti, cremati, ac uelut semimortui, exsiccantur cum musculis, manentque ideo deinceps sensu atque motu priui. Constituit nimirum hos duos morbos ( de contractura ex ictu, nil cogitans interim ) non quidem in capsa cerebri: sed in extremis neruorum ramis, tanquam si essent affectus, ab externo introrsum properantes. Alibi uero, non sulfurosum quippiam, aut phlogiston, censet Apoplexiae causam: sed accusat duntaxat Mercurium ( unum nempe de tribus, quae sua uocat naturae initia ) nimis exquisite circulatum, sua exuberanti subtilitate, instantaneae cuiusque mortis, causam continentem asserit. Alibi, ad coelorum stellas Apoplexiam reuocat. Atque alibi rursus uarians, docet omnem Apoplexiam, fieri e crassis uaporibus, arterias gutturis, & irrequietos pulsantes canales, obstipantibus: esse quoque eclipsin lunarem cerebri, in nobis necessitate microcosmica. ( 44 ). Uertiginis ideo pariter causas, ad incerta circumrotauit, totus nempe ipse uertiginosus. Ego autem aliter processi. Quicquid primario sentit, idipsum est doloris primum susceptiuum, atque efficienter efficiens. Sed gladius, ictus, contusio, corrosiua etc. sunt quidem occasionalia, uel instrumentalia effectiua: non autem efficientia primaria doloris. Dein, cum dolor, plerumque in instanti nascatur, etiam is, qui per externa excitatur. Ergo ad dolorem, non est opus recursu ad cerebrum, ut per reflexionem, uelut consulto, opus habeat. Quapropter Scholae, parum a cerebro recedentes, maluerunt neruum accipere, pro primario organo, perceptiuo obiectorum sensus, quatenus uel radio luminis, uel materiali spirituum irroratione ( nondum enim se determinarunt in plerisque ) a cerebro, continuo dimissa, asperguntur. Adeoque cerebrum, denegare sensum, atque motum inferioribus, nisi per mediatores spiritus, suum fauorem incessanter inspiret. Ast & in hoc, multas reperio anxietates. ( 45 ). Imprimis exploro diuersos tactus in homine. Nimirum singulares pene, in membris singulis: imo in intestinis, aliisque partibus, omni ferme neruorum consortio destitutis. Quales sunt ipsi dentes, quorum etsi radicem neruulus tangat, non tamen ipsos exterius dentes, quos tamen sentire, in uiti multi testabuntur. Sic ureteres carent neruo, ipsumque cranium, sub terebra trepani, sensum mirificum, in pedum usque digitos, resonat. Credidi itaque, non posse ab unico, & communi fonte cerebro, uel uniuocae texturae neruo, tantam distribui unius tactus latitudinem. Supposui itaque, quod ante iam probaui, sensum primario, in anima sensitiua, ubique praesente, atque eatenus etiam proxime, in spiritu insito partium, residere. Idque eo audacius asserui, quod cerebrum ipsum, influi spiritus officina, tam surdo, atque anomalo tactu, polleat, quod sine sensu putatum sit. Ergo uel ruit axioma: " propter quod unumquodque est tale, illud ipsum est magis tale ": uel cerebrum, non est primaria sedes, & fons tactus. Denique, dolor omnis, fit in loco, & quasi ex tempore sentitur. Ergo & tactus, fit in loco, & non post factam denunciationem ad caput. Quinetiam in natura, uel in rotundo saltem, non est dexterum & sinistrum: atque adeo nec potest per lapsum, pituitae seruari latus in Paralysi, nisi in unica medulla spinali, maxime in eius initio, per longum sint duo canales, lateris necessitatem continentes. Quod est ridiculum cogitasse saltem, praesertim in exili illa quarti sinus cauitate. Siquidem motus & sensus, sunt in unico, & eodem musculo, simplicem, ac exilem neruum suscipiente. In digitis tamen stupore affectis, suspenditur saepe solus sensus, motu sospite interim, atque libero. Itaque uel est necesse, sensum & motum, non pendere ab eodem neruo, spiritu influo, horumque communi principio: uel necesse est, ab eodem unico neruulo, pendere motum duntaxat, & non sensum: uel solum sensum, & non motum: uel esse alia peregrina hactenus ignota, quae tollunt, aut laedunt solum sensum, & non motum: alia uero, quae solum sistunt motum; ac nonnulla, quae utrumque afficiant. ( 46 ). Quapropter penitius attendendo, aspexi stuporem tactus, insensilitatem, carentiam, uel defectum in motu, aliquando esse passiones, ex medio priuatiuo ortas: easque tum quoque de necessitate, esse priyatiuas. It in luxatione uertebrae, strangulatione & c. Noui enim honestum ciuem, ter a praedonibus suspensum, emungendae pecuniae ergo, mihique dixisse, quod eo ipso, quo tripes e pedibus subtraheretur, amisisset motum, sensum, omnemque mentis operationem. Saltem, non illi tum erat repletus quartus sinulus cerebri, neque medulla spinalis compressa, quae intra uertebras degebat sospes: Laqueoque disrupto, ut istae functiones animae, & corporis, redirent in pristinum statum, non tollebatur iterum e quarto illo sinu, pituita obstipans. Astrologus quidam, uolens tentare, an mors suspensionis dolorosa esset: laqueum collo circumduxit, iussitque adolescentulum filium, ut attenderet, dum pollicem moueret post subtractum subter pedes scabellum, ut statim funem amputaret. Puer itaque fixis oculis, in digitos patris, nec cernens motum in iis, sursumque respiciens, uidit patrem liuidum, exsertaque lingua. Ergo abscisso laqueo, Astrologus decidit in terram, & uix post mensem conualuit. Eodem fere modo procedit demersio. In qua simulatque primo tractu, hausta est aqua in pulmonem, per os, amittitur usus facultatum mentalium, iteratoque aquae haustu priora confirmantur. Nec attamen tam cito moriuntur, quin, si proni iaceant, ut aqua effluat, etiam qui dudum mortui apparent, plerumque reuiuiscant. Repletis ergo pulmonum cannis, hospite peregrino, intercipitur radius uitalis, a precordiis, in caput perpetuo lucens. Unde consequenter, uelut Apoplexia priuatiua, confestim oboritur. Mirum sane, utrobique tam cito labascere mentales functiones. Adeoque & hinc necessitatis, continuata coniicitur importunitas, atque dependentia, ab inferiorum aspiratione, & fauore uitali, nondum in Scholis agnito. Quapropter tractatum " de Duumuiratu " adornaui. Consideraui itaque, si cerebrum, sit fons, ac sedes primaria, animae immortalis, intellectus, & memoriae: saltem quamdiu anima inerat cerebro, debebant istae facultates manere illibatae: cum ad cogitandum, nec crure, nec brachio, nec ipso anhelitu, sit opus. Attamen suspensio, unico uelut ictu, facultates mentis tollit totaliter. ( 47 ). Etenim dum arteriae iugulares, communitatem cum inferioribus denegarent, uel pulmo, aqua repletus esset, statim, nedum facultates mentales collabuntur: uerum etiam eiusmodi interclusio, agebat per modum apoplexiae uniuersalis, & non uno tantum latere motum suspendebat, prout in Paralysi. Inde enim mihi confirmaui, influxus uiscerum inferiorum, ac communionem tolli a cerebro, per uinculi, aut obstaculi interceptionem. Unde consequenter quoque suspicatus sum, conceptus primos, formari alibi, quam in capite. Iuxta illud ueritatis: " Ex corde manant adulteria, homicidia etc. " ( 48 ). Reperi insuper Apoplexiam, stuporem, Paralysin, Uertigines, Caducum, Spasmum etc. esse passiones, positisa causa occasionali oriundas, multumque distantes, a priuatiuis, constrictiuis neruorum, meatuum, ac spirituum. Quae causae hactenus a Scholis sunt neglectae, in praefatis morbis subscribendo scilicet ethnicis deliriis, pituitam in quarto sinulo cerebri stabulantibus. Cum interim similes, ac positiuae facultates, ubique in opiatis, itemque in morbis soporosis, ac epilepticis, occurrant. Memini quoque, aliquando in meis Tyrociniis, uirulenta quaedam distillasse, quae si quando non rite obturatis iuncturis, odorem de se spirarent, uel postmodum, separando uasa ab inuicem, incautum me ferirent, unico instanti, in lapsum paratus eram, cum uertigine, & dextri lateris stupore. Adeo ut si iterum, semel tantum, me odor perculsisset, absque dubio, cecidissem Apoplecticus. In tantam scilicet me olim temeritatem compulit ardor sciendi, quod millies uitae non pepercerim meae. In propositis itaque terminis. Non enim odor iste, excitabat pituitam, labi minitantem, eamque e sinu cerebri, iterum remouit aeris nouus, ac recens afflatus. Ergo si quaedam simplicia torporem, uertigines, motus cessationem, & sensus obfuscationem adferant, non est absonum, his similia, intus, etiam repente obnasci. Nec decens est, unius pituitae, priuanti obstipationi, haec cuncta perpetuo dedicare. ( 45 ). Memini namque, apoplecticum binis horis extinctum, cumque suspicio esset oblati ueneni, instituta fuit dissectio. Ablato ergo cranio, tredecim studiosi, abstulerunt suauiter Menynges, cerebello dein modeste diducto, ne quicquam pituitae in quarto sinu repertum, ut neque deorsum decidisse in medullam spinalem, studiose indagantibus fuit compertum. Igitur nunquam inducar, ut cum Scholis credam, Apoplexiam esse obstipationem pituitosam quarti sinus cerebri: ut neque credam, Paralysin obstructionem alterius lateris medullae spinalis. Imprimis infaustae medelae horum morborum, produnt ignauas causarum disquisitiones. Dein, est Apoplexia, tam negligenter, atque ignoranter hactenus tractata: quod in Scholis adhuc hodie, sit proprio destituta uocabulo. ( 50 ). Siquidem a plexu, siue arteriarum reticula, Galeno somniata, uel aliunde ipsi credulo tradita, nomen retinuit, quam reticulam hactenus Anatome nondum uidit. Sed Galenum, ut temerarium nugarum assertorem, ac ridiculum dissectorem, sua mentita reticula destituit. Ita ut Andrea Uesalio authore, iam liquido constet, Galenum, cadauer humanum dissectum, uidisse nunquam: suamque anatomiae doctrinam, aliunde uerbotenus descripsisse, non secus atque rem herbariam e Dioscoride. ( 51 ) Facile ergo didici, nedum locum, & fiendi modum, sed & totam Apoplexiae tragoediam, atque remedia debita, in Scholis Galenicis, necessario ignorari penitus. Confirmauit id mihi namque sanandi methodus. Saepe namque recentem Apoplexiam per uomitiua, alias uero additis deinceps confortantibus. Loquelam, sensum atque motum restitui. Omnes uero, quorum alterutrum latus defecerat, exhibito Diaphoretico Paracelsi, a me alibi descripto, sanatos uidi. Mercurius enim iste sudorifer, ut absque ulla euacuatione sanat: ita & citra pituitae reuulsionem, e quarto sinu cerebri desderatam opem tulit. Secutus enim Sacrorum doctrinam. ( " E fructibus eorum, cognoscetis eos. " ) A posteriori scilicet, atque ab effectu didici, originem Apoplexiae, esse positiuam: non autem priuatiuam, uel oppilationem sinus cerebelli, factam per phlegma isthuc repente decidens. Potissimum, quod ex uterinis affectibus, non rare oriantur Apoplexiae, atque Paralyses. Adhibitis cessantes utero remediis, iisque neglectis, uel praefocantur, uere apoplecticae, uel paralysi, in uitam quoque languent. ( 52 ). Cognouifinaliter Apoplexiae limen, esse in praecordiis, in cerebro autem, non nisi per deuteropathiam, qua cerebrum uicissim auscultat inferiorum regimini. Neque enim uomitiua, ut nec etiam praefatum sudoriferum, quicquam submouent e postico sinulo cerebri, multoque minus, a medullae spinalis exili cauitate. Idque norunt, quotquot unquam illarum partium dissectioni adfuere. Itemque odoriferae, & auxiliares essentiae, potae, ad caput, si constipatum foret, nunquam deferrentur: attamen mox sensibiliter opitulantur: quia in praecordiis suus est gustus, suusque odoratus proprius. Quinimo, & suus tactus, hinc corpori communicatur, medio animae sensitiuae, ubique praesentis. Quod licet alibi " de uita longa " sat probauerim: hic unico saltem exemplo confortasse, iuuerit. ( 53 ). Itaque si quis Scammmoneatum, saccharo, ac aromate laruatum uirus, biberit, commendant quidem id lingua, atque Balatum, pro prima uice: sed iterata, errorem laruari gustus, deteget hypochondrii horror, & bibendi auersio. Quodque alioqui, linguae suaue est, horrindum fit praecordiis. Non mirum igitur, singularem ibidem gustum, atque tactum esse, ac inde in membra diffundi, illosque praecordiorum, sensus, statim refici, odoris essentiis: tarde uero ac nunquam si naribus, palato, atque cranii futuris, applicentur. ( 54 ). Etenim notaui quaedam, quae nedum soporem, uel catalepsin: sed etiam amentiam faciunt, sternuntque mentis dignitates potissimas, sensu tamen motuque illibatis. Postmodum uero intellectus redit, abolentur uero, tam sensus, quam motus. Quaedam etiam, foris inuncta, sensum tollunt, sic ut chirurgo libertas sit scindendo, ablatisque post unctionibus, redit abactus sensus. Credidi hinc sane, Apoplexiam, Sopores, Caducum, itemque hystericas strangulationes, ac syncopas quaslibet, esse morbos ex deuteropathia, & actione regiminis: non autem corporali humorum, ac uaporum confluentia, in utribus cerebri natos. Equidem uterus nunquam supra Diaphragma ascendit, ast apoplecticus patrat. Non est ergo materialis attactus uteri, & capitis. Suffitum enim noui, quo mulier repente corruit Apoplectica, cum lateris paralysi, talisque perseuerat, nisi suffitu e ficu equino, per infundibulum transmisso, restituatur. Uidi namque, & colli circulum, in in muliere, repente supra menti altitudinem ascendisse, quod nec humoribus, nec uaporibus est opportunum. Est nimirum uteri aspectus, tanquam basilisci sui, quo partes affluxu laticis ( quis autem iste latex, alibi docebitur ) tument: prout multis alioqui uenenis est uernaculum. Perinde, quasi aquae ascendunt, ac intumescunt, utraque lunae statione, ex solius astri illius aspectu. Meipsum hac in parte depingam. Dum 65. annum agerem, essemque circa Apoplexiae considerationem distentus: discreui positiuam nempe, quae a ueneno glaciali fieret, ab altera, quae per obstipationem nerui affligit, perinde se habere, ac dignosci posse. Perinde ut qui retorto crure sedens sensum in crure amittit, propter nerui compressionem, dumque illi sensus restituitur, sentiri lancinationes, a spiritu uitali uel animali ( qui salsus est, ut ostendi libro de uita longa ) Sed a stupore, qui a ueneno glaciali progreditur, si sensus redierit, nullus occurrit lancinationis aut puncturae dolor. Contemplabar enim in museo, sub frigore kalendarum Ianuarii, & testa prunis paucis onusta, eminus stabat, quod saltem algidissima hyemis tempestas mitigaretur tantillum. Unus opportune ex meis adueniens, demutiauit fuliginis foetorem, & actutum testam abstulit. Sensi autem statim circa orificium stomachi, minitatum deliquium. Surgens ergo, egrediensque uno instanti, lapsus sum recto corpore in fundum lapideum, Itaque tam ratione syncopes, quam occipitis ictus, ablatus sum pro cadauere. Redii quidem post horae quadrantem ad signa uitae: sed cum tumore occipitis, sensim suturas cranii insigniter, magis, magisque dolere. Gustum quoque atque odoratum, totaliter ablatos, auresque tinnire continuo. Ad singulos porro conceptus, statim caput uertigine rotabat, etiam clausis oculis. Mox abinde nerui omnes, usque in suras, doluerunt, sic ut unica sternutatio, totum corpus lancinaret crudeliter, edendi quidem appetitus rediit, sed rotatio, ad menses aliquot me exercuit. Didici autem primum, quod uespere, ante coenam uertigo cresceret, nempe circa digestionis terminum. 2. quod stante iudicio, uertigo tamen inualesceret. 3. quod oleribus quibuslibet, & piscibus non salsis, rotatio crudelius insurgeret 4. Notaui Turcoidem gemmam mansisse integram lapso mihi, nec praeseruasse, a periculo casus. Quodque Turcois non iuuet, nisi quos subitaneus cadendo metus corripit. Quod non euenit, quibus syncope, casum praecedit ac fabricat. 5. Quod uertigo, esset a cibis corruptelae obnoxiis. 6. Ac serio notaui, quod Apoplexia, uertigo, etc. pendeant ab hypochondrio, quanquam caput mihi ab ictus concussione, unice uideretur affectum, ac uertigo sensibiliter in capite rotaret. Attamen cum uertigo, cibos, ciborumque copiam respiceret, not abiliter percepi, mox a praefata syncope remansisse circa stomachum, hospitem praeter naturam, praefatae uertiginis causam occasionalem. Idque ualidius confirmaui, quod quoties olim mare transfretassem, nauseabam quidem initio sub procellis, at nunquam uomui, aut manducare desiui: sed postquam in terris liber oberrarem, percipiebam semper oberrantem uertiginem, noctu dieque motum sursum ac deorsum nauigii referentem. Donec semper tandem per uomitum uitrioli albi, liberarer. Etenim saltem nauigando, nulla erat oblata offensio capiti: attamen, quasi ebrius essem, continua uertigine casum minabar, constante tamen atque illaesa iudicii operatione. Semper autem illa uertigine, liberabar unico uomitu. Sed iam in praefato lapsu, ictus quidem tumorem in occipite ac suturis, suos prodebat effectus, in organis sensuum, & neruis. At haec cuncta, minime causabant rotationem capitis, quam a ciborum delectu potissimum obseruabam proritari, siue exasperari. Maxim opere quod unico uomitu, pro more, eiusmodi rotatio compesceretur. Inde in meipso experiebar, uertiginem, etiam laeso capite a stomacho, adeoque a duumuiratu suscitari atque foueri. Ipsam autem syncopen, dedisse ictus causam, simulque reliquisse notam sigillarem in hospite peregrino, ibidem detento, Denique istam rotationem non a uapore, inferne sursum lato: sed a corporea occasione excrementi sigillati, quoties aliquid, quod istis officinis infernis minus arrideret, occurreret; uis eorundem impressiuaque Idea, in cerebrum redundaret. Inde itaque distinxi inebriatiua, a stomacho in arterias traducta, uitalique spiritui commista, oeconomiam spiritus, in cellulis cerebri, confundere, simulque imaginatiuam turbare, quia exotica, peregrinaque actualiter per arterias sursum pergebant: A uertiginosis uidelicet, quibus nempe superstite incolumi intellectu, rotationes duntaxat, utcunque atroces obuersarentur. Nam & harum rotationum causae occasionales perstant in hypochondriis: unde ui regiminis, ipsum cerebrum: non autem mentis abstractas facultates in spiritibus immediate sigillatas, uitiant. Perinde quasi ungula Alcis digito alligata, eundem duum uiratus rigorem compescit in epilepticis. Perpendi etiam quasi optica inspectione, qualiter in praecordiis, primi conceptus formarentur, atque inde ad cerebrum missi, polirentur. Ac tandem quo pacto in deliris, atque insanis hypochondriacis, haec diuersimode agitarentur, citra ullam capitis rotationem. Atque in ebriis, rotatio comitaretur illorum amentiam. Alibi uero rotatio nullam induceret mentis cespitationem. Prout alias memoria cespitaret, sospite homine integro. Profecto ut haec serio, multoque otio mecum ponderabam, reperi, qualitates in ipsis excrementis suas sequi Ideas, ac sigillatim suas ludere scenas quas nimirum qualitatum diuersas proprietates, tanquam dona seminalia, uerasque formales Ideas, tum prius dilucide comprehendi: a quibus scilicet immediate robur animae sensitiuae ( utpote eiusdem formalis classis consortes ) uitiaretur, uarieque subigeretur, atque cederet importunitatibus actiuarum idearum. Proh dolor! tum sese mihi manifestauit fundus animae, apud Taulerum sic dictus. Qui nil aliud, quam ipsa mens immortalis erat, quantis uidelicet tenebris exterioribus, uelut tunicis pelliceis, obuolueretur, quatenus alligata est, hospitaturque, durante termino uitae, in ipsius animae sensitiuae diuersorio. Adeoque hinc dilucide cognoui, quem & ideo, libro De uita longa, inaudito sermone explicui in honorem Dei, Satanae contemtum, totiusque peregrinationis humanae magnificentiam. ( 55 ). Docui etiam de Uita longa, caput fontem accretionis, partium sub se sitarum ( quod gibbosi etiam confirmant ) adeoque a capite, limitari statum atque durationem accretionis: terminos quoque describi pilis, & capita ideo incuria, uix canescere. Profiteor itaque cum Scholis, a cerebro, ut fonte, lumen uitale diffundi quidem, ac per neruos dispergi, eoque absente, facultates diuersoriis propriis silentes, etiam confestim silere occasione priuatiua. Nam licet sensus ac motus, a spiritu insito partium, tam perceptiue, quam executiue quodammodo pendeant: quia tamen partes singulae, uitaliter fouentur, ab irrorato cerebri lumine, huiusque luminis intercepto filo, siue radio, quamprimum etiam intercipiuntur sensus & motus. Ast haec tantum commonstrant Apoplexiam priuatiuam, non ita quidem uere morbosam, quantum accidentalem, prout superius in luxatione uertebrarum quoque ostendi. Non autem, quod proin sensuum ac motuum causa fontalis in spiritu commoriatur, licet eius functio suspendatur, dum supernum istud lumen suspenditur. Nam sublato capite, musca aliquandiu uolitat. Truncato etiam hominis capite, artus dudum saepe subsiliunt, contrahuntur, innatique motus adhuc signa praebent. ( 56 ). At Apoplexiae positiuae ac morbosae, longe alia causa atque proprietas est. Subinde namque in uolam, uel in unicum digitum incidit confestim sensus orbatio, stuporque, sospite tamen motu. An ergo proinde pituita, isti digito exotica, cadit in nerui meditullium? per canalem scilicet, quo neruulus perforatus, & conspirabilis cerebro cogitatur? Uel forsitan uapor pituitae insolitus, eo decurrit? quique sursum alioqui scandere solebat, uel debebat, natura uaporum sic statuente? & uitali ui enormontica obtemperante? ( 57 ). At saltem unicus neruus, in tendinem uolae, quatuor pariter digitis sensum atque motum, largitur: cur ergo unico tantum digito, solus stupet sensus? Denique quis unquam uapor, uel e tenacissimo muco elatus, crassior erit, & non aequalis illi, qui ab aqua ascendit? Respondeant, quotquot in uni uerso fuerint distillatores. Cur ergo ad stuporem, requiretur crassus uapor pituitae ( quae non ens, demonstraui sat alibi ) & non aquae simplicis, uel cruoris? Sin uero uapor laticis, aut cruoris id effecerit, tum quoque necessarius, ordinarius, atque continuus erit omnium stupor generalis, absque intermissione. Deinde si aliquis humor, uaporue peregrinus, aut excrementosus, sit causa occasionalis huiusmodi stuporis, priuatiua scilicet ac oppilatiua nerui: is certe mittitur, uel propria eo decurrit sponte. Si mittatur, at saltem non a cerebro, uel medulla eius uicaria. Nam sic non confestim, ut neque ad unicum saltem digitum, digitique extremum, mox antea sanum, afficeret. Nec mittitur uapor ille, a spiritu uite oeconomo, quippe qui libentius, ac promptius, per diaphaeresin proscriptus exiret. Prouidentiae itaque, & naturali solicitudini, cuncta semper in optimum finem dispensanti, id manifesto contradicit. ( 58 ). Quod nimis sibi iniuriosa natura, in neruos impingeret, quae facilius, melius, ac propinquius, pro solito, ad naturale, ac ordinarium, cutis emunctorium amandasset. Adeoque ista Scholarum uapor alis uapulanda fabula, multiplex adynaton continet. Nam neruorum canalis, recto filo, continuatoque ductu, desinit in medullam spinalem, nec ullos habet transuersos tubos, per quos, uaporem illum pituitosum, lateraliter transmitteret ( alioqui namque fieret spirituum totalis iactura, antequam ad executorem motus musculum, deuenirent ) tantum abest, quod eundem isthac uaporem assugeret. Non potest itaque is humor, aut uapor, ad unicum digitum transmitti, uel descendere ( multoque minus, repente insilire ) nisi per neruorum meatum, cum medulla spinali communem. ( 59 ). Atqui somnio simile est, quod in corpore sano, non autem querulo, confestim digiti sensus deficiat, per pituitam, non ante in neruis altioribus perceptam: aut alioqui per uaporem, heteroclito modo natum non dimissum, nec descendentem eo, ut neque in parte statim generatum. Cum alioqui omnis peregrini hospitalitas, uel ab ipso initio, sit naturae manifesto molesta. Sed forte an lateraliter, in extremum digiti neruum, ea pituita, uel is uapor irrepsit? At tum periret axioma Scholarum, quod Impetum facienti, humorum quorum uis dispensationes adscribit. Etenim non sunt in nobis, aut in natura rerum, isti humores: ac si qui essent, non proinde illis competeret uis ambulatoria: multoque minus, in illis iam excrementitiis: eo quod uitalium facultatibus, motus naturales omnes, in nobis auscultent. Et enim, si pituita, eiusque uapor crassus, essent in natura, saltem a Scholis hoc loco ( quatenus morbosa ) reputantur excrementa, quorum non est itio, non spontaneus motus, aut progressus: ergo necessario ab alio pellerentur. Non quidem ab Archeo, qui cum omnia proinde, atque bene agit, non pelleret ad neruos, quod alias ad cutim regulariter assueuit deducere. Forsitan ergo a calore, pituita in uaporem extenuata, sursum pergit? At tunc, non deorsum, in digitum decliuem. Saltem iuxta theorema Scholarum de catarrhis, rursus statim, in guttas concresceret uapor ille: non autem uaporis oberraret specie, ad extrema neruorum, ut neque ad unicum duntaxat digitum per uolam properaret. Sed cur rueret repente, instar ponderis, in neruulum filo tenuiorem? Unum inquam, & non alterum? Si uero, uapor lateraliter subintret, cur unico instanti, sine praeuia molestia imbibitur? Cur non potius in carnem, quam in neruuli extremum, sua membrana cincti, impingitur? quare causa, quae unicum atomum pituitae, uel halitus crassi, genuit, continuo non alium, praeter unicum illum, producit? Nam saepe stupor ille repentinus, a paruulo digito incipit, desinitque tandem in illo, dum tertium, aut quartum pertigerit. Subinde quoque repente omnes digiti, mortis pallorem, ad medietatem longitudinis, uel ultra, assumunt, cum, uel sine stupore, torpente motu etc. Si itaque id ex uaporosa materia, saltem non fiet ista, in cerebro, aut Nucha. Siquidem tum necessario portenderet uni uersalem tunc passionem. Ergo iste uapor, nascetur in neruo, uel tendine: atqui tum omnes simul, stupescerent, non autem successiue. Nec persuadeor, cur in tranquillo sanitatis, uapor ille, existens extra neruum, intro ad neruum, uel tendinem premeretur, ubi in nobis alioqui, est indesinens diaphaeresis extrorsum. Saltem cur haec non perseueraret, cum intra se, eundem opificem, materiam, ac officinam habeat? Quare stupor ille mox cessat, si subesset materia, qualis esset unus de quatuor humoribus, ubique cruori connatans? Si a communi uolae neruo, causa iam defluat, in unum iam uictum, quare ergo deinceps, ad alium defluit digitum sanum, nec sistit in primo? Cur, si ab unico neruulo, in omnes propagetur, non simul etiam omnes infestat; sed subsequenter, atque dudum post? Quare laeditur sensus, & non motus, si ab unica & pari causa, si per unicum, tam motus, quam sensus authorem neruulum, delata? Solum manuum frigus, causat stuporem ab extra, & dolorem intus, sine ulla uaporum, aut humorum incidentia. Tandem, nerui non sunt in digitos: sed in tendines inserti: cur ergo sensus laeditur, & non motus? Cur non simul stupor extenditur per totam uolam, uno tendine tectam? Si tendines patiuntur hanc comminatam paralysin: iam est recessisse a neruorum communione, ad densos, non perforatos, nec canalitios tubos tendinum. ( 60 ). Non peruios inquam, si idcirco non pituitae incidentiis obnoxios. Quidam a Quartana, Splenem affectum retinuerat, itemque manus sinistre stuporem, cum mortali pallore frequenter recurrentem. Atqui quid uiarum commune, Splen cum neruis digitorum seruat? Ut scilicet pituitam, & halitus crassos, ad solos transmittat digitos? An enim Lien mittit uapores in cerebrum, quos inde cum turis & actionis substitutione, delegatos uult ad digitos sui lateris, uel ad oppositos? An ergo oppilatus Lien, plus ad cerebrum, & Nucham euaporabit, quam sanus, non impeditus, continuaque bile atra gra uatus? ( 61 ) Certe particularium insensilitates, ac stupores prosecutus sum, ut totalem Apoplexiam rectius intelligeremus. Miseror interim Scholas, non accuratius examinasse, sua figmenta humorum, & uaporum, horumque tam festinatum, ac ridiculum decubitum. Nec semel aestimasse, quod sicut ambientis aeris frigus, est narcoticum: ita naturam paralysis, neruorumque consimiles passiones positiuas, non distinxisse a consimilibus priuatiuis. Ut inde didicissent, positiuos affectus, nequaquam consistere posse, absque narcotica, mortua materia, & qualitate. Quae si satis sit creando stupori, ubi extrinsecus attigerit partes sensitiuas, quid non sit effectura, si ipsum localiter feriat neruum. Equidem si uapore tenus attingens ( iuxta Scholas ) mox periturum sensus effectum, dederit: quidni semel saltem cogitarunt, quod poterit tenaciori materia, contumacem, atque durabilem paralysin suscitare? ( 62 ) Porro, ubicunque eiusmodi anodynum, concludatur, in Duumuiratu corporis ( stomachum atque lienem intelligo ) syncopen mouebit subitaneam, & apoplexiam positiuam. Paralysis uero, est plerumque unius duntaxat lateris, unicoque uelut sagittae ictu, defectus irruit. Uelocitas autem insperati casus, terrorem in cerebro ac medullis parit. Id est in spiritu, horum incola, & sensationis illius authore. Itaque ob suum terrorem, contrahitur medullae debilius latus. Est nimirum Paralysis, productum illius contracturae. ( 63 ) Estque in omnibus, semper unum latus, altero debilius. Idcirco mulieres, quae ut timidi plerumque sunt animi, per terrorem, corruunt frequenter in Paraparalysin, absque Apoplexia. Id enim proprietatis terror habet, ut poros confestim claudat, si subitaneus fuerit. Steteruntque comae, uox faucibus haesit. Quia naturale est, ut uenienti hosti, ianua claudatur. Etenim in ictu caluariae, resoluitur latus suppositum, oppositumque contrahitur. Suppositum nempe, quia magis terrefactum: contrahiturque oppositum, quia irritatum. ( 64 ) Enimuero solet uulgus, praeaugurari Apoplexiam ex breuitate colli. Nam breuitas colli, non arguit pauciores uertebras: sed singularum minorem profunditatem. At quid istud habet commune, cum pituita? uel cum quandoque futura oppilatione quarti sinus cerebri? ut scilicet unum ex altero causaliter praesagiri debeat? Nam breuitas colli, non continet nudum signum, aut praedictionem Physiognomiae: sed insuper, causam aliquam occasionalem. Saepe namque post hesternam crapulam, uertigo, scotomia, uomitus, digitorum stupor, etc. obueniunt; quae Apoplexiam minantur, & praecinunt, non quidem occasione organi idonei ( ut de colli breuitate ) sed quia praeludium habent ab Apoplexia, solo gradu, atque intensione distans. Si ergo a praecordiis, uertigo illa, & stupor post crapulam, quatenus materia occasionalis, inferiore adhuc gradu, fouetur ab Archeo. Ergo ubicunque istud uenenum anodynum, in gradum euehitur, Apoplexiam facit, ex iisdem sedibus natalem. Qua per sextae digestionis errorem fit anodynum istud, ex alimento, unde tandem etiam Paralysis occasionaliter. Breuitas ergo colli, breuitatem uiae, ac promptitudinem, a precordiis in caput, proapoplexia requisitam, subministrat. Id est, faciliorem organi promptitudinem. ( 65 ). Etenim Scholae, in paruis, aut comminatis Apoplexiis, institutas frictiones extremorum, asserunt proficuas fuisse quandoque, & inde reuulsionem pituitae, atque uaporum e capite, coniicientes, praecipiunt frictiones, usque in pellis atrocem decorticationem, & clysteres acres. Pellem nimirum excoriant, ne sensus ibidem deficiat. ( 66 ). Oblitae interim suae regulae, quod sensus e cerebro totus pendeat: frustraque sit crura decorticari, ut pituitam, e quarto sinu cerebri reuellant. Nesciunt enim quorsum eam reuellant. An in anum e cerebelli sinu elicere debeant per enemata; an uero eandem e sinu cerebelli, per cutim, fricando exigant. Ridiculum totum, quia & ipsae ridiculae! Interim an potius cutim, quam uapores detrahant, testentur mecum, astantes. Scio tamen certo, & si quis totus excorietur, nequaquam tamen Apoplexiam, aut ueram Paralysin, sublatum iri ullatenus. Nec uideo, quomodo tueantur suum theorema. ( 67 ). Quod scilicet pituita in quarto sinu cerebri, sit amborum horum malorum causa continens & adaequata. Etenim concredo, frictiones parum iuuisse, ubi uenenum istud anodynum ac cadauerosum, in solo est corporis habitu: Sed quid agent crudeles illae frictiones, si istud anodynum, primario in praecordiis sit situm? & quomodo probant per frictiones, pituitam e cerebelli sinu trahi? Scio itaque frictiones, ut sine discretione, & cognitione causarum, atque locorum distinctione institutas: ita quoque irritas fuisse, & futuras semper. Ridiculum nempe, & crudele, cutim ad excoriationem fricuisse, & oppilationem in meditullio medullae spinalis, causam affectus assignasse. Quia quantulacunque frictio, si qua foret pituita in mundo, eaque in praefatum cerebelli sinum illapsa, illam unico grano tollet nunquam. Quin potius, datis hypothesibus, eandem continuo augeret. ( 68 ). Quia materiam ( si reuulsio alicuius sit ueritatis ) magis deorsum trahet, & inpinget in canalem spinalis medullae, qua parte semper se fit angustior, eoque magis, quod ordinario, maiorum uasorum, in inferiores, & minores sui ramos, sit dispensatio. Tum etiam, quod eiusmodi pituita, sequestrata a reliquo cruore, esset merum excrementum, nec ideo difflabile absque capite mortuo, siue residuo longe duriore. Ideoque frictio, si trahat, & reuellat quoquo modo, sentiet etiam ordinarium illum naturae nisum, ut non a sinu posteriore, ac inferiore, sursum cerebrum retrogrado motu: sed ad strictiores, ac inferiores tubos Nuchae, oppilans ista pituita traheretur. Praesertim dum in Paralysi, spiritus sensitiui, parce, aut plane nihil, defluant, qui pituitam istam propellere possent alioqui. Frictio igitur, quatenus exhaurit, spirituum sensitiuorum egestatem, potius accumulabit. ( 69 ). Generatur autem anodynum apoplecticum, per modum caeterorum naturalium. Nimirum, occasionaliter excrementum aliquod obnascitur, ductu materiae proprio: Archeus uero, illud excrementum sentiens, atque horrescens, fugit, atque ideam cadauerosam excrementi concipiens, illam sibi inpertinenter imprimit. Inde confestim, tanquam ictu iaculi suscitatur Apoplexia. Huius autem anodyni natiuitatem, plerumque aliquot dispositiones preuie precedunt. ( 70 ). Quae itaque si in cerebro contingerent, cessaret querimoniae locus, quod nempe Apoplexia fiat in instanti, quapropter Den schlag, siue ictum uocamus, quod nimirum, per modum ictus, inprouisa superueniat. Locus ergo natiuitatis Apoplexiae in praecordiis est; Ideoque & signa habet praenuncia, uertiginis, stuporis, nauseae, etc. Locus ergo Apoplexiae, in Archeo praecordiorum est: in partibus uero singulis, pro stupore particulari. Quia errore digestionis, liquor proxime assimilandus, ob defectum Archei, degenerat in uenenum anodynum, fitque occasionalis materia tanti mali, excrementum ( inquam ) sigillatum, ab Idea Archei horrescentis, in fecem sigillatur, hostilitatis sue coeuam memoriam referendi. Quod autem inde non recedat, nec obsequatur cognitis a Seplasia remediis, doceat ipsa Quartana, quae hactenus in Medentum obprobrium, suam iterat scenam pro lubitu. Si quartana Scholis incurabilis: multo magis Apoplexia. Anodynum etenim Apoplecticum, mitius quidem in se est, quam Epilepticum: sed longe atrocius infestat. Etenim preter stupores, mentem ferit, soporem ac catochum patrat. Quod si praeterea, & acrimoniam acquirat, ulcera parit maligna iuxta anodyni mortificationem. Quia autem uirus istud, ponticum est, ideo atrophias minatur. ( 71 ). Obseruaui etenim Chymicum, qui dudum circa aquas regias fuerat commoratus, incidisse in palpitationes cordis terribiles, tandem in dolores brachiorum, fuitque illi os, in latus dexterum, conuulsum, patiebatur quoque noctes insomnes, & brachiorum dolores profundos, qui tamen non exasperabantur ad tactum. Insigni quoque macie contabuerat, propter aquarum conceptas ponticitates, frustra interim quelibet tentabantur exteriora remedia, ( neque enim sumtibus, aut famulitio pro illo parcebam ) solo autem laudano, per dies tredecim exhibito, plene restitutus, habitum dein mox, atque pristinum robur recuperauit. Quia enim austera ponticitas liquorum, spiritum sensitiuum contaminauerat, cuius productum, lancinabat Archeum, os conuulsum ad latus, ac digiti lateraliter detorti, Apoplecticum quiddam referebant. Ast quia non ascendebat e precordiorum gubernatore: sed duntaxat odores aquarum spiritui sensitiuo influo, sese immiscuerant, perfecta non fuit uiri illius Apoplexia, licet alioqui sat uertiginosa. ( 72 ). Quod autem dicam anodynum ponticum, quod in Opio est amarum, non autem in Hyoscyamo, aut Mandragora: ac praedulce, in uitriolo, & sulfure. Hoc imprimis detegit errorem Scholarum, dum e saporibus uulgatis, uires ariolantur simplicium. Enim uero scio nondum sat digestas rerum uicissitudines, aut maturitates; nec item uerum pro falso cuique placiturum: subiiciam ergo anxietates aliquot, quas mihi regulae Scholarum Apoplecticae peperere. ( 73 ). Dum enim mineralium examini, plus iusto insisterem, sensi ex quorundam illorum suffitu, instantaneam Apoplexiam, cum defectu sinistri lateris, adeoque cecidissem praeceps, si unica adhuc uice, illius loci aerem inspirassem. Quapropter imprimis didici, Paralysin non esse Apoplexia posteriorem, in duratione. Tum denique, in sinubus Cerebri, nullam esse oppilationem. Etenim iam pene corruebam: & nisi caput a uase, unde teter spirabat flatus, diuertissem, apoplecticus ruissem, & cadere paratus eram. Iamque tum mihi brachium decidebat, & crus stupidum, sensu, motuque deficiebat. At nunquam Scholae adhaec respondebunt, si pituitae nil, in quartum cerebri sinum ceciderat unquam, quomodo effectus, in me erat sua causa prior? Sin uero eius aliquid deciderat, quod saltem sinus medietatem opplensset, quorsum ista pituita tam celeriter retrocessit? Curue pariter omnis Apoplexia, eadem opera, non sponte sanatur, euanescente eius effectrice pituita? Sin autem malint subterfugere, a tetro uapore, & non a pituita, meam Apoplexiam uenisse: Saltem cur teter ille fumus, citius ad quartum sinum, quam ad priores, naribusque uiciniores, ac obedientiores delatus est? nisi forte priores leprosi, & ignaui, ac sine sensu? Imo nerui omnes, solis sensibus deputati, a prioribus accipiunt sinubus spiritus sensitiuos. In prioribus uero cerebri uentriculis nullum sensi oblesionis signum: non uenitur tamen deforis ad quartum, nisi per anteriores omnes. Sensus item, praeterquam uno latere obtusior, & motus constabant, simulque iudicium suadens recessum. Itaque an pituita, aliquot iam annos expectauerat, ad oram quarti sinus: ut semel repetito illius fumi odore, uelut dato classici signo, rueret praeceps in caueam? ( 74 ). Cur ergo salienti profugo mihi, pituita non cecidit? etenim in caduco, ruunt principes anime potestates, & sensus utroque latere, perstite solo motu: cum tamen omnis neruus, etiam motui dicatus, sentiat. Debet ergo cerebrum, eiusque sinus omnes, utroque latere affici, ubi sensus interiores, cum exterioribus, uelut extincti, sopiuntur. Quomodo igitur solus perseuerat? Quomodo in epilepsia, Apoplexia, & Paralysi, sopiuntur sensus, cum in Apoplexia, & Paralysi, solum obsideatur pro medietate organum motus? Dicent, in epilepsia, pati cerebri anteriora, posteriora salua manere. Imprimis cur ergo artus contrahuntur, si organa motus sint libera? Memoria potissimum laeditur in Caduco: ergo & ipsa erit tantum in sincipite? Sed concesso quod petitur, cur ergo omnis neruus motui dicatus, per medullam spinae, a tergo cerebri saliens, sensum amisit; non autem motum? Ergo cerebrum tam retro, quam ante, in Caduco percellitur, a causis praecordialibus. Saepe enim moribundus aliquis, adhuc sentit, loquitur, auditque, ablato dudum antea motu in inferioribus, per neruos spinalis medullae explicatus. Bene ualente cerebro, saepe ab inferis, inopina syncope irruit, labiturque tam sensus, quam motus, unico instanti. Si id a fumis fiat; deberet primo sensus, ac dein sensim motus, deficere: eo quod anteriores sinus cerebri, uiciniores sint ori stomachi, quam per exilis ille postremus. Idque tardissime prorsus contingeret, si Apoplexia, ex oppilatione esset. Denique in acerrimis torminibus, cum integritate functionum mentalium, imo & absque capitis dolore, contrahuntur artus, qui mox dein paralysi plerumque feriuntur. An ergo uentus dolor, oppilat spinalis medullae initium sine Apoplexia? Sic nimirum, ut saepe ambae manus, atque pedes resoluantur, ac motu priuentur. Ergone iam utroque latere, oppilatus est quartus cerebri sinus? Cur soli artus, orbantur motu, atque sensu, non item organa intermedia, eodem itinere, medio, atque interstitio, motum suum sensumque mendicantia? Quae est enim cognatio intestini, cum illo postremo sinu cerebelli? quisue consensus huius sinus, cum artubus extremis? ut hi scilicet poenam aliunde promeritam luant? Necdum enim sat constat, cum sensus & motus, unico fiant neruo, in plerisque tamen quomodo alterutrum laedatur, sospite altero. ( 74 ). Quapropter hanc quaestionem per theses primus elucidare debui. 1. Cerebrum non sentit per se, uix in se. Duabus autem tegitur membranis, sensus acutissimi. Adeo quod sensus peracutus, magnaeque authoritatis sit maiestas ubique, in stomacho, utero, menyngibus, intestinis, nudis scilicet membranis, etc. 2. Correlatiuum illius est. Spiritus animalis, quamdiu intra sinus cerebri formatur, aut uagatur, non sentit, neque sensus particeps, inde fit cerebrum. 3. Spiritus ille, non recipit sensum a Cerebro, cum sensu careat ipsum cerebrum. Ac per consequens, nec suscipit spiritus iste, ultimam suae perfectionis, ac sensationis manum, in sinubus cerebri. 4. Medulla spinalis, interno sui nucleo, est continuata cerebri substantia, uestiturque ideo membrana, menyngibus continua. 5. Omnis neruus, intus ideo est medullaris, extra uero, sua tegitur membranula. 6. Creditur spinalis medulla, per medium sui, quoad uiuitur, peruia, qua spiritus motiuus dispensatur, aequabiliterque per longum illius medullae, ac neruorum, extenditur. Etenim suum istud uitale lumen, diradians, defert imperium uoluntatis siue nutum, ad musculos, organum executiuum motus illius, quem anima sibi arbitraliter proposuit. 7. Mandatum animae, instantaneum est. Non quidem quod ad singula motuum momenta ( puta in Cytharoedo ) spiritus decurrant, mandati characteribus insigniti. Nam quamuis motus contingant, administris spiritibus: tarda tamen nimis horum essent obsequia. Quapropter solo luminis radio, in instanti, mandatum, siue nutus animae, defertur. Perinde ut obiecta uisus, in momento, etiam eminus, percipiuntur. 8. Sensus, cum nullus, uel saltem surdus, sit cerebro: acutissimus uero Menyngibus; Ergo lumen sensus, non defluit per substantiam medullarem, ac centralem nerui, eiusque tubum: sed anima sensitiua diradiat sensum, ac precipue a Menyngibus, per membranas neruorum tegmina, communicatur partibus neruo contiguis, annexisque clientibus. 9. Ergo substantia duplici, duplicique nutu sensitiue, formatur lumen, diradians ad satellites sensus, ac motus. Fit hinc, quod sensus laedatur, sospite motu, uel contra. Ob diuersitatem participati luminis, per diuersa organa delati. Quare nunquam satis laudabilis Altissimus, qui tam nobiles facultates, in membranis, cerebri, stomachi, atque uteri locauit, uitam, animam, totumque in se hominis regimen, in se continentibus! ( 76 ). Etenim si Chiromantiae, aut Physiognomiae est fundamentalis ueritas, sunt lineae, tam in fronte, quam in manu, quae futuram quandoque Apoplexiam portendunt. Est autem eiusmodi signatum, a Signante, naturaliter nos constituente. Archeus autem seminis, nequit praenoscere eiusmodi effectus: potissimum a casu contingente orituros ( puta si ira, uita inordinata, nimiusque Tabaci usus, Apoplexiae initia attulerit ) ergo saltem necessum est, quod principia Apoplexiae, non sint a causa priuatiua, si in ipsis initiis seminalibus, celata, & quandoque sub sui maturitate eruptura. Quod est dicere: Apoplexiam, latere actualiter in Archeo, siue semine, per modum morborum haereditalium, adeoque & grassari sic, per integras familias. ( 77 ). Saltem notum esto, Apoplexiam, non esse oppilationem sinuli, a pituita factam, ut neque effectum priuatiuum: sed ueris, ac seminalibus constare principiis. Obstruens autem pituita, ( si qua esset in homine ) siue inde dependens oppilatio, non praeexistit in semine, multoque minus apta esset, delineare in foetu, portentos effectus tam serotinos. Adeoque pituitam, labentem, in quartum sinum Cerebri, longissime excludunt. Ac per consequens etiam Academias, hactenus causam morbi, eiusque remedium ignorantes. ( 78 ). Denique nec intelligibile est, quo medio, aut interstitio natura posset pituitam ( inobediens, ac non uitale excrementum ) ad alterum duntaxat latus, illius exigui, angustissimique sinus, ita detinere, ut nunquam ad oppositum latus deflueret, propria mole, ac liquiditatis fluiditate. Imo, cum Paralysis sit in latere dextero, decubitus semper tum est in sinistro: Impossibile itaque esset, quin ista pituita mox non decideret in sinistrum latus, extingueretque ipsum aegrum, uel saltem ambulatoriam gigneret Paralysin. Cur demum, semper ad dexterum uel sinistrum latus, nunquam autem antrorsum aut retrorsum, pituitam istam, sinulus iste abigeret? Precipue quod in natura, non sit dexterum aut sinistrum: sed cuncta, respectu integri, sint rotunda. Unde patet, in ipsis organis, Archeo scilicet uitali, non autem in pituita ficta illius sinus, occultari rationem effecti uam, cur Archeus Apoplecticus, semper suam pedissequam Paralysin, ad latus flectat: Ludicrum uero, quicquid de quarto sinulo Cerebri Scholae somniarunt. ( 79 ). Tota ergo ratio uarietatis in hisce morbis pendet, quatenus Archeus format, perficitque ideam seminalem, quam plerumque reperit nonnihil cadauerosam in cibis, horumque transmutationibus. Tunc nempe facit uertigines, magisque tenaces, si idem contingat in excrementis, in itinere a cibo in alimentum; longeque promptissima est Apoplexia, quae in ipso Archeo Duumuiratus, suam sigillarem format ideam. Quippe totus in uisceribus Archeus, confestim uelut cadaueratur. ( 80 ). Ex diductis demum concludo, Apoplexiam, nullatenus esse morbum priuatiuum, longeque ab hac distare preclusiones neruorum, ut in uertebrarum detorsione, suspendio, etc. Neutrum quoque oriri ex obstructione quarti sinus in cerebello, ad initium spinalis medullae. ( 81 ). Sed Apoplexia generatur occasionaliter ex praeludio uirulento anodyno, & cadaueroso, in praecordiis praeconcepto. Quod, dum suam ibidem acquisiuit perfectionem, maturitatemque requisitam, inficit Archeum loci, qui statim eo ipso, uires cerebri superat, & consternat. Non autem, quod cerebrum primario laboret, subditasque partes in conspirationem suae necis trahat. ( 82 ). Paralysin uero, esse partium sensitiuarum contracturam, a terrore solo causatam. In particularibus uero membrorum resolutionibus, id liquet. Quibus nimirum, fiunt topicae generationes praefati ueneni Apoplectici. ( 83 ). Porro Scholae unius tantum anody ni meminere, quod soporiferum, narcoticum, soloque gradu, inter opium, Mandragoram, atque Hyoscyamum, distinctum, non quod proinde negent, etsi praetereant, plura alia in simplicibus. Sunt namque, quae pauculo spatio durationis, sensum tollunt, ac mentis ualetudinem, relicto motu, prout in epilepticis. Quaedam solum obumbrant motum; alia, utrumque, ac plurima quoque dementant, relicto sensu, atque motu. Nec ideo nominanda: prout nec alia quae inebriatiua sunt. Caeterum humor nobis assimilandus, facile in praecordiis, ab Archei inficitur concepta anodyni cadauerantis imagine, cui uaria ueneni sors, in sodalitium connascitur, frequensque in Peste, aspicitur. Alibi uero, non ferit caput; sed in habitu sigillatur: ubi etiam subinde, eodem degenerandi priuilegio, glaciale Leprae uirus nascitur. Sed Anodynum in Duumuiratu, precipitat cerebrum, ac pro sui differentia, uertigines, caducum, palpitationes, syncopas, catochos, Apoplexiamque generat, & hanc, ut partium metus, ita & paralyses comitantur. Extra Duumuiratum uero, sedem suam, stupore, gangraenaque frigida mortificat, etc. ( 84 ) Errant igitur insigniter, qui maniam opiatis compescere satagunt. Cum omne opiatum, sit in se, amens. Quia amentia, nil praeter somnium uigilans. Siquidem uix decupla opii dosis, somnum amenti conciliat, minori autem dosi efficitur nihil. Sin uero aucta dosi, somnus amenti obrepat, iam dementiam, & somnum uigili augebit, ac disparatas insomniorum uanitates. Decepit autem Scholas, somnus, sponte propria amenti adueniens. ( 85 ) Nam is, ut ex causa bona prouenit, ita & sanitatis praecursor index, amentiam solutam iri, spondet. Adde, quod in opio, praeter soporiferum, sit connexum uirus aliud. ( 86 ). Inde Lethalia papauera somno, decantantur a Poetis. Sed in sulfure Uitrioli, est somniferum saccharinum, quod suauem adportat somnum, cum principalium facultatum restauratione. Simile est in sulfure, cuius ergo, pulmoniacis affectibus commendatur, si ita praeparetur, ut nobiscum colludere queat. Somnus laborem adferens, ( qualis ex opiatis ) malum. Quod uirus, conturbationes, atque tempestates designat. Itaque suauis obrepens somnus, causis dicandus propitiis. Ergo ( iterum dicam ) Apoplexia, Epilepsia, coma, Uertigo, Tremor cordis etc. sua habent singularia uenena, atque anodyna. Uertigo quidem subinde instar Apoplexiae sternit hominem: sed citra Paralysin. Quia non anodynum cadauerale: sed inebriatiuum habet; quale in Tabaco. Quod si in gradu, numero, aut quanto, nocentius euaserit, efficitur & Apoplecticum. Caeterum de allio, & aqua uitae, dixi, eiusque insensilitate, non est tamen apoplecticum, quia uirus abest, & constans radix. ( 87 ). Saltem per impertinens huc adfero. Quod anodyna, licet stupefaciant, instar frigoris: erronee tamen a Scholis, inter summe frigida locari. Quinimo nec soporiferum, in opio friget sulfur: sed ualde amaricat, eiusque sal, acre est, ac sudoriferum. Amara autem, in Scholis, notabiliter calent. ( 88 ). Somniferum ergo, tam in opio, quam alibi, potestas est, donumque Creatoris specificum: non autem effectus frigoris. Prout ex professo, alibi de somno manifestaui. ( 89 ). Anodynum autem in epilepsia, ab Apoplectico uariat: quia praecipua sui parte, inebriatiuum est. Parce Lector, quod uires rerum, a simplicium similitudine denominem, siquidem nomina desunt propria: ut & proprietatum cognitio a priore, quae nomina dictare deberet. ( 90 ). Post tractatus insensilitatis, anodynorum, ac quorundam uenenorum, dolor resumendus mihi. Repeto itaque, quod dolor, ac sensus, fiant immediate in loco, siue centro iniuriato, nec petito cerebri consensu. Sufficit namque, lumen uitale ipsius animae sensitiuae, in omnes quoquouersum partes, pro necessitatis exigentia, diffusum, Nam quilibet partium rector, etiam obiectorum notator, ac discretor esse debuit. Quia animam sibi utrobique praesentem atque praesidem habeat. Quo pacto namque manifestabit anima, se sentire noxia, nisi dolorem in centro iniuriato inde conceptum, si ueauersionem, concitauerit? Debuere ergo membrorum necessitatibus inseruire, artubus inserti spiritus, absque consultatione, ac recursu ad cerebrum: cum non cerebrum; sed ipsa immediate sentiat anima ubique praesens. Nimia enim celeritate opus fuit, ad auertendum, ac praecauendum noxia, ideo nuncium, ad cerebrum mittere, importunum fuisset. Admitto quidem, quod intestini dolor, in consensum trahat alias partes; easque uel pertinaci paralysi resoluat, uel contrahat partes, motui arbitrali seruientes, dolente rene, stomachus nauseet, uomituriatque, torqueantur ilia, stupeatque suppositum femur; dolens unguis, glandem suscitet remotam. Siquidem animae praesentia, confirmat, non autem tollit partium consensum. ( 91 ). Itaque consensus ille in doloribus, dolori est peregrinus, & per accidens: nec ideo doloris essentiam, uel causam attingit, aut alienat. Eo quod consensus iste, sit posterus ad dolorem, ideoque etiam ab eo separabilis. Sentiunt proin spiritus partium singulares, absque spiritus influi commercio. Ut in dentibus, ac noua carne ulceri cauo restituta. ( 92 ). Etenim quia partes utrobique propria uiuunt quadra, sensus est iuxta organi diuersitates. Sunt & idcirco dolores multi, tempestatibus concentrati, Luneque inaequalitatibus respondent, eo eo quod in spiritu nobis astrali, centraliter suscipiantur. ( 93 ). Denique nec cruor, nec ipse sanguis arteriarum, sensu, tactuque animali pollent, licet synpathetic e sentiant, etiam extrauenati. Quia uigent tantum spiritu influo. Quaesitum ergo hactenus a Theologis, an cruor ab anima informetur? Putem ego, sub correctione melioris iudicii, nil informari ab anima animantis, quod non participet de anima sensitiua. Id est, nil informari ab anima, quod non per spiritum, insitum partibus, atque animatum, sentiat. Eo quod informatio, arguat necessario, uitam in animante, ut & uita, sensum, obtusum saltem, qualis est in ossibus, & cerebro. Sin uero edulia in stomacho, affluentia seminis in parastatis, fames, imo & lotium, sua pariant in anima somnia, animamque subter somnum, pro nutu concitent. Non tamen inde, uice uersa sequitur: quod proinde anima, edulium, uel lotium informet. Nam licet anima, senserit lotium abundans, premensque: hoc tamen, non sentit sua obiecta. Nam & anima, sentit pungentem cultrum, quem tamen non informat. It ergo aliquid sit ab anima informatum, necesse est, ut uiuat, & sentiat, tanquam uitae ipsius subiectum. ( 94 ). Sensus ergo ac dolor, sunt in continentibus, subiectiue: in contentis autem, tantum obiectiue. Imo quanquam contenta sint nobis intima, & proximo modo uitalia: sunt tamen contentorum respectu, & animae sensitiuae, tanquam externa. ( 93 ). Ueruntamen non sat est, dixisse cum uulgo, causam noxiam, esse dolorificam: imo nec scire sufficit, uitam sensitiuam primario sentire, atque inde, spiritum partibus insitum, ac tandem organa stabilia: sicque nimirum sensum testari praesentiam noxii. Cum haec Scholae ac uulgus, quodammodo norint. At liquere debet manifestius, quid faciat immediate dolorem, & quo pacto dolor fiat sentiendo. Quoad prius, pungit acus, & inde dolor. Apicula pungit, & uulnerat instar acus, at longe aliter dolet utrumque. Ergo non ipsa continui solutio aut diuisio ( in utraque punctura alioqui communis ) primario dolet. Siquidem diuisio continui, nil aliud prae se, aut citra solutionem, efficit. Quae in Leprosis, & Paralysi, est sine sensu, ac dolore. Sin uero solutio continui doleat, siue non, id cultro est per accidens, nec hoc solutionem attingit primario, nisi in conditione occasionis sine qua non, ergo quod punctura apis, aliter doleat, quam solutio aequalis per acum facta, pendet sane ex penitiori sensus iudicio. ( 96 ). Adeoque uel exinde liquet statim, ipsam animam sensitiuam, immediate sentire, censere, ac iudicare obiectum doloris. Sensus autem in Scholis, dicitur passiue fieri, prout motus actiue. Ego uero iam ostendi, sensum a potestate, siue primario ente sensitiuo, fieri, per actionem: quanquam membra subiectiue patiantur, per obiectorum sensibilium applicationem. ( 97 ). Ergo sensus fit actiue, quia sensatio ipsa, est actiua animae censura. Quod autem interim membra patiantur, id cum sit sensationi per accidens, non potest impedire, quin sensus, fiat sensitiue. Est quidem idem agens proprium, in ista actione sensitiua, sensus & doloris: quia ipsum agens, est anima. Differtque sensus a dolore, per iudicium animae, de obiectis sensibilibus. Adeoque sensus, ipsius animae est iudicium, actio nempe, non autem passio. Scholae quidem cum plebe, norunt, quod causae uiolentae, inferant dolorem, prout etiam quod aqua sit liquida: sed ostendisse internam thymosin facultatis sensitiuae, & dolorem manifestasse in radice, id nondum hactenus inten. tarunt. Quorsum conducit consideratio sequens. ( 99 ). Uiua caro amburitur facillime, excoriaturque ab aqua bulliente. Mortua autem caro tardius crematur. Estque alia ambustio, si uiua manus, quam si cadaueris uratur. Prior siquidem adustio, uesicas, minimo ardore excitat, sic ut idem, etiam sub Sole con tingat. Posterior uero combustio, carnem tenet, non secus ac si assaretur: nempe absque uesiculis, & excoriatione. ( 100 ). Scholae etiam differentiam nondum istam annotarunt, quia neque attenderunt. Dicentque fortassis, quod facilius sit excalefacta calefacere, quodque ideo caro uiua, promptius comburatur. Sed supponamus carnem mortuam, prius tepefactam, eodemque gradu caloris, nec secus, ac si uiueret: non tamen proinde facile amburitur, nec eodem modo, quo uiua. Non ergo locum habet praefatum subterfugium. Quapropter, cum ab uni uoci caloris gradus agente, diuersae contingant operationes, in eodem carnis subiecto, sola uita distincto: ergo necessum est, uitam duntaxat, esse illius diuersitatis causam. ( 101 ). Quod est dicere, uitam, esse agens proprium sensationis in sensitiuis: & uitam, esse eiusmodi causam, quae insuper uim habeat ambustiones faciendi in uiuis, & in materia medica, imo etiam resistendi, uel non. Quamobrem reperio uitam, primarium efficiens, ac immediatum sensus, ac doloris. Siquidem uis ignis, recepta, ac introducta in cadauer, non est sensibilis, imo nec proprie ambustiua, qualis in uiuis: sed potius assatiua, uel tostatiua. In uiuis namque, liquor carnis, per indignationem animae sensitiuae, celerrime in acre liquamen conuertitur, ac substantialiter transmutatur: qui in mortuis, non est uitali transmutationi obnoxius. Adeoque inter fibras, bulliendo & frixando, carnes torret & assat. Caro enim mortua, patitur per gradus, quos alia corpora non sensitiua, uni uoco modo patiuntur ab igne. Uerum in uiuis, etiam aqua bulliens, statim uesicas parat: pars solida dein, uelociter contrahitur, & crematur. Idcirco ista ambustionis actio, in uiuis, ac sensitiuis, fit efficienter ab ipsa uita: ab igne autem effectiue, per modum medii actiui, occasionalis, & externi. Uita nimirum ipsa, sentiens ignis rigorem, acuit suum liquorem, transmutatque in uesicans. ac dein in escharoticum liquamen. Et quantum scilicet ab igne corripitur, tantundem postmodum, per dispositionem relictam, corrumpitur, quia mortuum est. ( 102 ). Sed quia de sensibilibus sensu notis, tactus est primarius iudex: idcirco uix locum habet dem onstratio, mansitque doloris historia ac radix, per causas hactenus neglecta. Repetam ergo quaedam, quae antea in tanto paradoxo, uerbo contractiore scripsi. Quamobrem, ad in uestigandum agens proprium, in dolore, consideraui, quod Ranunculus, apium, flammula, & c. non uesicent in cadauere. ( 103 ). Uesicant tamen carnem uiuam. Censui itaque, quod in ipsa anima sensitiua, consisteret differentia huius actus, & non primario in flammula. Quippe quae tantum uesicat, quatenus mordicatione, iusto acriore, infestat sic spiritus sensitiuos, qui ut sensatam acrimoniam mitigent, retundant, aut extinguant, furit anima in illis, resoluitque ideo propriam membrorum substantiam uitalem, in labumen corrosiuum ( prout alibi " de peste " ) quapropter ipsamet anima sensitiua, ut immediata substantia sensitiua: ita est causa efficienter effectiua uesicae: flammula uero, quae in cadauere operatur nihil, est causa effectiua occasionalis, externa, & excitatiua. ( 104 ). Cuius ergo stupefactae Scholae, docuerunt, pharmaca esse penitus inertia, ac uelut demortua, nisi prius a calore nostro, uelut coquo, praeparentur, & excitata acuentur. Quod sane suis haud caret angustiis. Statuerunt namque idipsum, quatenus assumta uel applicata pharmaca, non extemplo suas in nos facultates exploderent, instar ignis: sed spatio aliquo opus haberent, quo effectus suos, per praeuias dispositiones producerent. Ueruntamen si requiratur spatium, ut fiat alteratio, quae sit effectus pharmaci; id sane neutiquam arguit actionem pharmaci, a nostro calore, alioqui necessariam, ut pharmacum donum suae natiuitatis nanciscatur, si ue agendi licentiam, quam a creatione sibi obtinuit incolumem, plenam, atque liberam. Uerum ( ut dixi ) aliter, imo frequenter longe aliud operatur in uiuis, quam alioqui in mortuis, aut non sensit iuis. Ad eoque effectus pharmacorum, non fiunt, nisi prius debite applicentur, atque dein appropriatione exquisitiore, suam in nos imprimant potestatem: ut uidelicet inde oriatur dispositio, quam anima sensitiua, suo iudicio suscitat, & postmodum etiam, explicat, atque perficit. ( 105 ). Errarunt namque Scholae in re medica, quod aspexerint causas externas, & occasionales, pro principalibus ac uitalibus. Idcirco neglexerunt in uiuis, ipsisque sanationibus, res effectas, efficientibus propriis, per graduum debita itinera connectere. Insulsum quapropter esto, quod piper, acetum, etc. deberent mutuare suas actiuitates, & dona, ad agendum suscepta, a nostro calore. Quasi unicus calor, tam multiformium effectuum causa foret primaria, Quoniam reuera, ut res in nos agat, ad hoc non alio extra se extrinseco, opus habet: sed ut primario: ita absque mora, suas uires, per dispositionum momenta, statim exserit, si debite sit applicata ( prout tam de actione regiminis, quam tractatu quod calor non digerat in sensitiuis, ad longum demonstraui. ) Sed quia anima sensitiua ( quam Scholae cum calore, turpiter confundunt ) susceptas uires sibi applicat, atque inde nouam sibi quandam actionem propriam, ac prorsus uitalem fabricat. ( 107 ). Ideo uires, quas anima sensitiua a pharmaco suscipit, sunt causae effectiuae occasionales duntaxat, possetque si uellet, easdem praeterire, ac negligere. Quod patet in robustioribus, qui laxatiua, etiam uiolenta, absque molestia, irritoque potu digerunt, tanquam cibos. Itemque in morientibus: quibus est quidem pharmacorum applicatio: sed non appropriatio; ob neglectum scilicet atque defectum potestatis sensitiuae. In robustioribus enim, non deficit calor excitans, & tamen effectus nullus. Etenim suscipiuntur alias statim uires pharmaci, sensimque magis magisque procedunt: dein susceptis illis uiribus per animam sensitiuam: haec, mox bene, aut male se gerit ad illas. Si bene: tunc suis utitur obiectis in fomentum suarum uirium, uel in expugnationem noxii. Sin autem perperam, iam se habet uita sensitiua morose, furiose, iracunde, anxie, etc. horumque pathematum Ideas seminales spargit, in spiritum enormon, in cruorem, inque organa a pharmacis affecta, remanent effectus, ideis praefatis conformes. Quod tractatu " de morbis ", itemque " de peste ", luculenter demonstraui. ( 108 ). Adeoque si mora intercedat inter applicatum pharmacum, eiusdemque effectum: id nequaquam propter defectum, aut exigentiam actiuitatis rerum: sed contingit propter necessitatem actiuitatis uitalis, emergentis, ac subsequentis ex impressione, facta per pharmacum. Non enim uis uirulenta deest in ictu serpentis, licet quandoque ob impedimentum non operetur. Nam agens, ut in nos agat, indiget applicatione, impressione appropriata, & ui sensitiua, uelut receptrice potestatis agentis alterius. Idque, ut pariat productum, quod reuera, ac immediate est fructus nouus, seu uitalis, tanquam testimonium sensationis animae. Etenim sic multi ita assuescunt laxatiuis, quod nequicquam tandem operentur. Non quidem, quod calor in homine defecerit, aut quod laxatiua uires pristinas amiserint: sed anima contraxerit familiaritatem, ex frequenti illorum usu, adeo ut mitius excandescat tandem istis uenenis, quam primis uicibus. ( 109 ). Hactenus siquidem uerum, atque perpetuum est, omnem sensationem, in actione, & iudicio uitali consistere potius, quam in passione. Siue interim, ista sensatio contigerit, in sensu exteriore, siue in aliquo animi pathemate: siue demum, in naturali, aut synpathetico rerum inanimatarum sensu. ( 110 ). Saltem liquet, quod pharmaca non egeant praegresso calore nostro, ut agant simpliciter: sed uis sensitiua, quae est actrix principalis, opus habet agentibus, & obiectis sensibilibus, ut sentiat, sentiendoque agat. Ideoque actio rerum sensibilium, utrobique se habet per modum causae occasionalis, respectu animae sensitiuae, nec pharmaca proinde operantur in cadauere. Propter defectum principalis ac immediati agentis, quod est uita, siue anima. ( 111 ). Unde quoque sat liquet, quam praepostere, pharmacorum uires sint hactenus tribute agenti, si ue efficienti uitali, atque principali; & quam neglectum steterit agens principale, tam in medendo, quam efficiendo morbos. Et quidem si pharmacum, alioqui deberet actuaria nostro calore, ut tali, pharmacum quodlibet, semper, & ubique, in omne obiectum humanum, actu calidum, aequaliter ageret: non aliter atque pondus aliquod semper sibi uniformiter aequiponderat. At laxatiuum, eadem dosi exhibitum soluit in uno terribiliter, in alio autem, nequicquam: utrobique tamen a calore sufficienter excitatum. Imo in debiliores, plerumque atrocius furit, idem quod in in robustioribus est citra effectum. Quod autem de colocinthide, flammula, ranunculo, etc. dixi, ad alia agentia quoque promiscue trahendum. ( 112 ). Imo ferrum candens, cremat cadauer, licet nec aequo modo atque uiuum. In uiuis enim, primario laedit sensitiuam animam, quae ideo mirum in modum inpatiens, furit, resoluit, & exasperat, sensim proprios, atque uitales liquores, in uirus acutum, dein carnis fibras contrahit, ac in escharam uertit, imo in uiam carbonis. Cadauer uero crematur a ferro candenti, non secus ac si lignum, uel aliud insensitiuum foret. Id est, propria urit actione ignis, non autem uitae. ( 113 ). Hanc enim praerogatiuam Scholae ira non attenderunt; quae tamen unica, in limine medendi considerabilis. Actionem autem ignis propriam suo more, prout & pharmacorum potestates abstractas, duntaxat considerarunt. Calx uiua, quamdiu sicca manet, non rodit cadauer: ui uam autem carnem, mox rodit, & escharam mouet. Cadauer, a calce, totum resoluitur in liquamen, combibiturque, exceptis osse, & cartilagine. Sed carnem uiuam, non consumit in liquamen: uerum transfert in escharam. In uniuersum itaque, uis sensitiua uitalis, primum afficitur ab obiecto sensibili: atque inde demum fabricat effectum, siue ens nouum, id est proprium. Iuxta conceptum pathema, pro modo laesionis aut iniuriae sibi figuratae. Estque hic effectus, animae sensitiuae proprius: mediatus autem, in respectu occasionis excitantis. ( 114 ). Consequenter quoque cumque dolor consistat subiectiue, in parte iniuriata & lacessita; in uita uero, uelut primum sentiente, commoto, iudicante, & indignato, tanquam agente primario; censui essentialem diuersitatem dolorum, consistere immediate in affectu motus animae. ( 115 ). Scilicet dolores punctiles, lancinantes, & ambulantes, nasci ex affectibus mistis, ab indignatione & metu: siue ex agonia, profectis. Animaduerti nimirum sedulo, contracturam in unoquoque propemodum dolore. Adeo ut oblato laedente occasionali, statim pars laesa, uelut per crampum contracta, corrugataque, dolorem manifestet suum. Est nimirum natura, ubique tam prona in crampum, ut nemo uirorum cacaturiat, cui confestim scrotum, utut laxum, statim non crispetur, & corrugetur. Ob insiti enim spiritus naturalem auersionem, ab obiecto dolente, dolor perpetim, quasi comitem habet, sui membri crispationem. Est & praeterea dolor, in parte stabilis, prout in ulcere, uulnere, apostemate, etc. Hic enim, ex sola meraque indignatione aestuat. Hic enim, non se ita proprie contrahit, prout in doloribus conuulsiuis: sed liquorem sui nutrititium liquat, commutatque in acrem, salsum, uirulentum, ac tandem, in uesicantem, uel escharoticum, inducta transfert nequitia. Sunt insuper dolores aliquot obtusi, profundi, modeste rodentes, ac stupidiores, quique errore digestionum, exorbitant, morosam potius iracundiam, quam furorem uitae, secuti. Itaque dolor omnis, e tristi affectione obiectorum, causatur occasionaliter, Ab ipsa autem uita, immediate procedit, tanquam testimonium sensus. Imo pathemata animae sensitiuae, in propriam organorum perniciem, dolor non raro denotat. Eo quod ista anima, apprehendat illas partesmale affectas, tanquam sui proprio uitio insurgentes, ac quasi murmurantes, has nititur corrigere, castigare, & saepe etiam perdere. ( 117 ). In propositis itaque terminis de Lithiasi, uterus Duelech, sola sui conuulsione, ingentes primitus mouet dolores: qui assuetis, tandem mitiores euadunt, ob minorem scilicet animae indignationem. Hinc enim pueri, meiunt procul, senes uero prope. Quia puerorum uesica, doloris impatiens, ex retenta urina, concepti, sese contrahit, atque comprimit naturaliter. Senum uero uesica, casu iam assueto minus perculsa, lotium sua sponte elabi sinit. Alioqui laxato sphinctere uesicae, non est ratio, cur pueri procul meiant, & senes prope, nisi iam dicta uesicae puerilis contractura, indolensque, atque spontanea, a tergo compressio, adhuc insueta. Doloris occasione Spasmus non est negligendus. Imprimis ( non repetam quae de torminibus tractatu " de uentis " docui ) non dolet contractum, ob contracturam ( ut patet de scroto indolenter contracto ) sed ob offensionem spiritui, ac uitae illatam. Est nempe contractura, sensationis, siue doloris effectus, quanquam contingat accedente contractura, etiam dolorem augeri. Aetas mea, quia per uersorum ingeniorum ferax, paradoxum hoc, cum aliis multis ridebit. Quod tamen sequens posteritas, lubens amplexabitur. ( 119 ). Scholae equidem autumarunt spasmum, per organa executiua motus uoluntarii, fieri eatenus, quod dicant, eiusdem esse facultatis, functiones sanas, & morbidas, quanquam alienis causis occasionalibus excitatas. Musculus ergo, cum solus, sit membrum executiuum motus uoluntarii, & neruus, organum delatiuum imperii uoluntatis: sequitur ( ut docent ) musculum, tametsi in spasmo, in uitis nobis actum: attamen nequaquam contrahi, nisi ab ipsamet arbitrali facultate motrice eadem, quae illum, dum est sanus, mouet. ( 120 ). In quo, hallucinanter Scholae sibi contradicunt: dum spasmum definiunt motus arbitralis quidem symptoma: attamen oriri a plethora, uel inanitione, uelut causis proximis, atque continentibus. Attamen sat est cognitum, quod repletio, & inanitio, sint causae naturales; non autem arbitrales: que causae naturales, si neruum abbreuient, aut contrahant, ( ut aperte docent ) non fiet saltem neruorum attractio, per motum arbitralem. Admiror quoque hac in parte, Scholarum hactenus celebratas stupiditates. Nam imprimis, neruus, non alias quam uena, differt a musculo. Hec quidem, cruorem defert ad musculum, & ille, motum. Dein, praeter binas spasmi causas, ab Hippocrate forte inuentos, Galenus tertiam insuper addidit, in Scholis admissam, nempe uirulentam qualitatem. Etenim uiderat Galenus, ab ictu serpentum, spasmum consequi, nec tamen, ictum etsi intumesceret membrum, adhuc potuit credere, repletionem, spasmum effecisse. ( 121 ). Defectuosus imprimis quod nesciat, an neruus ici debeat ut conuellatur, an uero musculus. Tum, quod fiant mortales conuulsiones, in torminibus, sumtoque helleboro, absque ulla neruorum laesione, inanitione, repletione. uel ueneno colico. Tertio, defectuosus etiam, quod cum in spasmo, fiat membri retractio, & musculi accurtatio, non distinxerit ( ut Principem Medicinae alioqui decebat ) cur uenenum, musculum contrahat, aut abbreuiet, relinquendo sic obscuritatem priorem. Siquidem Galenus dicit nomen Medici, esse inuentorem occasionis. Quod nomen hoc loco amisit. ( 122 ). Quarto denique. Si spasmus contingat ab inanito, repletoque neruo: id est, propria nerui passione: an ergo uenenosa qualitas, imprimi debeat in neruum, uel in musculum, ut inde spasmus eueniat? Quinto, defectuosus mansit Galenus, & cum eo sequaces Scholae, cur ictus serpentis, uenenosa pharmaci qualitas, etc. fiant propria passio motus uoluntarii, suorumque organorum. Si uenenum enim, debeat imprimi in musculum, ergo neruus desinet esse subiectum proprium spasmi, & per consequens, frustra supponitur, atque requiritur eius inanitio, uel plethora. Sin uero uenenum, impingat in neruum ipsum quomodo helleborus, per intestina oberrans, neruum primario afficiet? quomodo pharmacum, adhuc in stomacho detentum, contracturam efficiet, & a uomitu eius, libertatem dabit? Ridiculum saltem, quod affectorum musculorum alteritas, speciem mali efficiet, si ab affectis neruis, essentia mali dependeat. Stultumque est, Emprostotonum, Tetanum, opistotonumque, specifice mutari, proter mutationem musculi. Nam Musculus, semper eodem modo, caudam scilicet uersus caput, trahit. ( 123 ). Profecto eiusmodi puerilitates ex ignorantia morbi, & temeritate puerilis iudicii, necessario defluunt. Quocirca natura, species morborum, iuxta causarum occasionalium speciem, non autem propter differentiam situum, distinxit. ( 124 ). Atque adeo, cum Inanitio, atque Repletio, sint termini plane oppositi, non possent unicam Spasmi speciem producere. Durumque est credere, quod nerui inanitio, tota priuatiua, sit aeque Spasmo occasionalis, quantum eiusdem nerui repletio. Prout aeque est stupidum, quod repleatur neruus, in tantum, donec neruum abbreuiet, & quod ex neruulo, in latum distento per repletionem, abbreuietur musculus. Quasi nerui omnes possent subito inaniri, itemque repleri, & in immensum tendi, in singulo epilepsiae accessu, fictis nimirum humoribus? Quasi spasmus, esset musculi duntaxat accurtatio, subsequens ad nerui arefacti, uel humectati abbreuiationem? & quidem quatenus insueta nerui repletio, neruum accurtaret, prout & altera, quae sua neruorum ariditate, neruos non minus in longum, quam in latum, minueret, esset causa retractionis conuulsiuae, & non potius utriusque suppositae causae errore, nerui paterentur inexcusabilem paralysin? Scilicet tam per obstipationem nerui, a replente ( ut aiunt ) pituita, quam per exsiccati nerui compressionem? & quasi esset tanta exsiccatio nerui repentina, credibilis, aut in uiuente possibilis? Imo, quomodo iam semel arefactus neruus ( puta per nimiam, ut aiunt, laxantis hellebori insolentiam ) iterum mox restaurationem, arefacti humidi sui radicalis, admittat? Cur fuit necesse, fingere, & admittere, nerui repletionem, uel inanitionem, si citra utramque, uenenosa qualitas donet spasmum? ( 125 ). Ridiculum ergo Scholarum dogma de Spasmi causis, inanitione, & repletione neruorum conscriptis. Nam etsi cum Galeno etiam agnoscant tertiam, quae sit malignae qualitatis: nihilominus in duabus prioribus conuictae haerent. Hallucinantur namque in materia, obiecto, efficiente, & modo fiendi. Id est, in toto. Quasi neruulus, ad musculum extentus, saepe uix triplicis fili grossitiem adaequans, iusto amplius humectatus, debitoque aridior, tanto breuior seipso fieret, quantum musculus, sorte ad spithamum, membra contrahit? Imo quasi tam impactio hostilis humoris, quam nerui inanitio, dolores spasmi causaret! ( 126 ). Ridiculum huc luti siccati exemplum adferunt: cum in uiuis, sint impossibiles ariditates, atque etiam impossibiles essent restaurationes; dum tamen Spasmi eiusmodi, non raro, etiam sponte essent. Putarunt Scholae, fictas illas humectationes; & neruuli ariditates ( quae uix straminis lattudinem efficerent ) musculum contrahere, uel in pedalem conuulsionem. Nec item. ualet exemplum, quod fides testudinis, plurio coelo madida, dissiliat rupta, quatenus imbibito liquore accurtata sit. Nam imprimis duplo longius extendi potuisset, quam eius ficta in latum extensio, eandem accurtasset: non aduertunt Scholae, membranam madidam, fragilem esse, ut & siccam: ideoque & fides seruari, in oleo pingues, ne madefiant, aut arescant. ( 127 ). Apage cum exemplis, quae in uiuo locum non habentl 1. Nam in uiuo, nerui non ita siccari possunt, ut eorum ariditas ullam causet abbreuiationem. 2. Semel exsiccati, nunquam humectationem deinceps recipiunt magis, quam ipsa senectus arida. 3. Spasmum a laxatiuo ortum, negant a ueneno factum: nam si in solutiuo, toxicum agnoscerent, sibi marsupium abscinderent. Ergo Spasmus ab solutiuo, quatenus inaniente tantum, non autem tanquam a uirulento pharmaco; esset ab inanitione scilicet, & ariditate neruorum. At restituitur non raro spasmus a solutiuo ortus. Ergo non a siccitate neruorum natus. 4. Omnis senex macilentus perpetuo spasmo, ac uniuersali, retractus esset. 5. Cum neruus non sit membrum executiuum motus, ergo nerui abbreuiatio, non arguit artuum conuulsionem, quasi ad accurtationem neruuli, brachium, aut crus, sequi deberet. 6. Humectato neruo, ( ita ut tanto esset breuior factus, quantum imbibito humore peregrino, in latum esset extentus ) cum eiusmodi humor, esset plane contra naturam, paralysin potius, quam Spasmum efficeret. Est autem paralysis e diametro opposita, tam in sensu, quam in motu, ipsi spasmo. 7. Qui posset ictus caluariae, uno momento, omnes statim unius lateris neruos, arefacere, alios uero sibi oppositos, humectando, in latum confestim deducere, ut Spasmum, simul & Paralysin efficiant? Cumque tam inanitio quam repletio, Spasmi in causam fingantur, deberet ictus caluariae, utrimque spasmum producere. 8. Non mirum itaque, Spasmo tam infausta applicata remedia, si cuncta morborum requisita, ignorent hactenus Academiae. ( 128 ). Nouisse enim debebant, omnem Spasmum, esse Blas uitale musculorum, ex Archeo innato suscitatum: cuius occasio est, malignum aliquod irruens in Archeum, musculorum uitae insidians. Quid si Hippocrates causam Spasmi, ad inanitionem, & repletionem retulerit, respexit ad occasiones uitae praecedentis. Nimirum quod pergraecantibus, itemque multa uenarum depletione, conuulsio frequens esset. Mentemque Senis non capiens Galenus, ad neruorum repletionem & inanitionem humoralem, postero, ac suo commento tabefecit. Spretis itaque eiusmodi anilibus figmentis, iuuentuti credulae per Scholas persuasis, dico. ( 129 ). Musculis inesse duplicem motum, unum nimirum, quatenus est organum motus arbitralis: atque alterum, sibi proprium. Per quem, & si sese retrahat uersus suum caput: attamen nil obstat, quin spiritus, partibus illis motiuis insitus, illas retrahat ac moueat: prout iam ante, de scroto, dictum est. Nec enim naturae repugnat, partes proprio motu locali subsilire, absente anima: tristi scilicet sensatione, partes alio imperatore mobiles, furiose contrahi. Cum musculis singulariter desit, alius conspicuus motus, quo designet sibi illatam noxam, praeter eum, quo exsequitur arbitralem animae motum. Quinimo naturale, est penitus omnibus membris, & communi partium nisui proprium, illas contrahi ob tristem illatae iniuriae sensum. Quem locum, Scholae deseruere intactum. ( 130 ). Quare erioneum censui, cum Scholis, Spasmum credere affectionem capitis. Nam iam in hoc recedunt a thesibus suis, quibus supponunt Spasmum, esse ex repletione, inanitione, uel qualitate uenenosa neruorum: nisi malint iam mutatis uicibus, Spasmum oriri ex repletione uel euacuatione capitis. Spasmus autem est accidens spiritus sensitiui, quod manifestant imprimis neruorum puncturae, uel tendinum, itemque febres, sumta uenena laxantia, ictus serpentum, atque alia his paria. ( 131 ) Nec interim contra arguit, quod ictus capitis, etiam spasmum inferat: cum non minor capiti, quam intestino, in torminibus, sit authoritas pro fabrica Spasmi. Tam scilicet Spasmus a capite oriundus, quam a uita sensitiua, uirus perhorrescente natus, est clientum musculorum. In ictu capitis, quid statim, ueneno, latus contractum contaminauit? quidue confestim omnes illius lateris neruos inaniuit, aut repleuit? nonne cerebrum sternutando quatit? membrana pulmonem ambiens, in asthmate contrahitur sicco? Corrugatur, contrahiturque pleura, in pleuritide, atque hactenus sponte a costis se auellit? Contrahiturque non infrequenter Mediastinum? etiam Diaphragma notabili pressurae anxietate angustiatur? Cui hactenus nomen deest, licet affectus is, palpitationi cordis frequens? Splenis quoque obtusi quandoque dolores, contracti uisceris sunt indices. Contrahitur quoque stomachus singultu, uomitu, & doloribus stomachicis, Sunt nimirum in his membranis, contracturae interpolatae, quoties infestans causa occasionalis, mouetur, recurritue. Incipiente quoque Hydrope, uel Ictero, imo uel ante natam aquam, aut uentum, saepe contrahitur, indurescitque abdomen uno latere. Intestina demum, non sola uentorum distentione ( quae nullos parit dolores, non constipata aluo ) sed potius contractura sui, ostentant tormina intermittentia. Quod alibi, trans umbilicum infantis, me contemplatum fuisse, scripsi. ( 132 ). Cernebam nempe quoties tormina maxime urgerent, quod insultus epileptici concitarentur: intestina aurem, pro doloris mensura, uarie uelut ambulando conuoluta, & contracta: intestinis alias sedatis, ac plane quiescentibus. Acidum enim atque ponticum excrementum in colicis, pungit animam sensitiuam, haecque dolorem parit, ac quasi per interualla, contrahit intestinum, uentusque tum inibi conclusus, forte fortuna, intestinum tendit. Non igitur colica uentosa ( ad distinctionem descendentis Duelech, sic dicta ) a causa: sed a symptomate posteriore, & accidentali, nomen habet. Sic pariter a laxatiuis, saepe recurrit dolor torminum cum contractura, curaturque, contracturam mitigantibus. Uix namque discernuntur uentosa, a calculosa colica: quia idem doloris symptoma, crispatis, contractisque intestinis, in utraque pariter apparet. Sic enim amygdalinum epotum, dolores lenit, quia contracta intestina obliniendo pacat. Itaque cum dolor contracturam pariat, & haec uicissim dolorem nouum, cernimus, quod dolor dolorem gignat saepe, ac sui simile. Dein, quoties cuti, uenis, arteriis, uel neruis accidit iniuria, in rugas se contrahunt per uim animae sensitiuae. Quam insigniter namque statim arteria, sub dolore quolibet indurescit? Cuius durities non ( ut Scholae arbitrantur ) ariditatem arteriae: sed eius tensionem, siue spasmum singularem arguit: quaeque ob id, instante rursus sudore, contractionis relaxationem, cum mollitudine, prodit. Alioqui siccatae, indurataeque arteriae, aequa est possibilitas rehumectandi, quam est senii, spes auferendi. Nonne etiam contracta uesica, expertes saepe fefellit Lithotomos? Contrahuntur sic parastata uasa, in gonorrhoea, spermatis stimulo excitata. ( 134 ). Pudendum quoque contractum intro, sic subinde euanescit, ut absque praeputio, exstet nihil. Sic & sui sunt musculorum crampi. Sicque parturiens, per inter ualla suas, ac immanes contracturas patitur, quoties uterus a tergo se corrugat, ut latentem expellat sarcinam. Os pectinis quoque, ad pubem, spontanea sui contractura, exitum uenienti pandit foetui, atroci dolore. Uidi, & hystericis, tendones, loco natali ligamenti, sponte dissiliisse, contractosque immani dolore, itemque ad pristinum locum rediisse, quaeque dum id saepius essent perpessae, mitioris doloris conquestas notaui ( an forte in isto neruorum subsultu, & uaga digressione, Scholae agnoscent, subitam inanitionem, repletionem, aut qualitatis uirulentae hospitium? horumque subitanea exilia? ) Nephritidi quoque familiare, & ureteres contrahi ferocissimo dolore, nil urgente fortassis praeterquam teneriore sabulo. ( 135 ). Insolentis semper ratus sum ignorantiae, uentos ( iuxta Scholas ) in neruis, ac tendinibus oriri, uel deforis, in neruis concipi; crampi ( ob id enim flatulenti ) autores, imo & inde tolli fere ad arbitrium. Spiritus enim sensitiuus, doloris horrens, uenas, arterias, tendones, atque membranas, furiose contrahit. Dumque subter eiusmodi furores, speratum auxilium non reperit, eius incrementum suscitat. Sic nempe spina digito impacta, quatenus dolet, crispat, & indurat arteriam, eiusque pulsum, qui antea ibidem non erat obuius, obdurat, ob solam arteriae contractae tensionem. Doloris namque proprium est conuellere, ac contrahere. Ita quidem, ut os supra pubem, & in lumbis, contrahatur sponte, in parturiente, quanquam nullo ductore aut motore musculo. Quippe dolor, propria sui natura, est contractiuus membrorum, idque motu naturali, & nequaquam arbitrali. quod potissimum in labris uulnerum spectatur. quippe quae indolentia sunt, quamdiu flaccida labra habent, nec contracta. Scholae autem in natura doloris, contracturas, ut etiam animam sensitiuam praeteriere, transcurrendo ad uentos, decubitum humorum excrementitiorum, acrimoniam, consonantiam, & deuteropathiam partium, que tamen scopo doloris sunt prorsus aliena. quia sunt tantum nomina abstracta, ac plerumque, ne in minimo puncto, causam continentia. prout tractatu de causis morbificis, tanquam in certaminis palestra, demonstraui. Etenim ureteribus ( pro exemplo in terminis Lithiasis ) nulla est necessitudo, dependentia dominii, clientelae, usurpationis, possessionis, consuetudinis, communitasque canalium, aut excrementorum, cum intestinis, aut stomacho. Etenim si dolente sinistra gutturis parte, ne dextera quidem in tanto angi portu, subinde afflicta sit: quare uicinitatem, ac dependentiam partium, in officiorum destinatione, atque situ, disparatarum, & discrepantium, merito non suspicabimur? Sufficit ergo hactenus, quod omnis dolor, contracturae autor, praesupponat exosum hospitem. Sunt nempe contracturae etiam indolentes ( ut ante de scroto ) quaeque non tam a dolore, quam a mera molestia, ortum trahunt. Uerum contracturae dolentes, fiunt a causis hostilibus. ( 137 ). Sic nempe dolent, quae spiritum, dictum ( propter animam ) sensitiuum, acredine, ponticitate, aut gradibus caloris, uel frigoris iciunt. Est autem dolor intensissimus ab igne: ab alcalibus ac corrodentibus, deinde, quia igni proximis. deinceps, ab austeris, ponticis, & acidis, quia contracturae finitimis. Mox dein a salsis: tum demum ab acribus, atque tandem ab aliquibus amaris. A uenenis autem, ut talibus, immanis consurgit dolor, quod in peste ordinarium, & quia a uenenis, saepe absque acrimonia, tantus surgit dolor; designatur. ueritas. Nimirum quod a Iudicio, animae sensitiuae dolor emanet. Corrosiua enim, cum ipsam sensitiuam, erodant, ignis instar, ipsas partes absumunt. Alumen autem, uitriolum, aquae fortes, omphacium denique, atque acuta quaelibet etiam, quatenus per se fibras organorum crispant, & conuellunt. Proinde excrementa eiusmodi, sunt conuulsoria, atque dolorifica. Sunt etiam Alcalia, quae sopiunt dolores, in casibus nimirum, ubi maximas frangunt putredinum aciditates. Etenim sub canicula, dum carnes, instantem minantur corruptionem, fiunt carnium iuscula ingrato sapore acida. Inde in podagra, colica, & ulceribus rodentibus, ac putrescentibus, primum concepi dolores prodire ex acido. Dolet item anima sensitiua primum, quae tandem assueta, minus excandescit. perinde ut insuetus equus, calcaria recusat. Est namque natura in se, tota furiosa ac symptomatica, sensimque doloribus assueta, mitescit. Quare Philautia, & ultio, sensu priora, si ue antiquiora sunt: quod in naturae gremio, ante sensum, intime seminibus insint. Irae enim, agoniae, ultionis, tristitiae, ac metus characteres, siue imagines, contracturas, suis istis Ideis pares, pariunt. Nam cognitione, quamus, non antea uisam felem horret, spiritus lacessitus concitatur in iram, pauorem, etc. qui sua Idea, ueluti stigmate, in membra, suum exserit furorem. Frigescit 1. manus, quia calor ibidem a uita fotus, per frigus extinguitur: non autem, quod spiritus uitalis intro refugiat, relicto sanguine, cui nupserat. multoque minus, quod calor, ut nuda qualitas, intro migret, abeat, redeatque, tanquam in comoedia 2. Minuto iam calore, persistente quoque frigore, frigus inualescit: ac tum stupet sensus in manu. Comprimuntur nempe spiritus sensitiui abstracti: scilicet qui sunt in neruis, non autem in arteriis. quia spiritus nupsit sanguini arteriali firmius, ac uenarum proprium est, etiam a morte, cruorem a concretione praeseruare. Spiritus namque uitalis, fomento cordis, a retro sustinetur, quantum potest. Ideoque in illo stupore, adhuc detinetur uita. 3. In manu languet motus: quia spiritus in carne concreti, cum a tergo per cor non sat foueantur, sensim pereunt, sensimque alterantur. 4. Dein perit motus una, & sensus extinguitur, dum uidelicet extrauenatus cruor grumescere minatur: manente adhuc uita. 5. Adeoque tandem artus a frigore totaliter priuantur uita. dum nempe cruor in grumos iam abiit, obiit. In tertio itaque ac quarto gradu praedicto, calefacta manu, dolor emergit. Etenim quatenus cor a retro inspirat nouum spiritum sensitiuum, qui dum mortem in procinctu adfuturam notat, uelut ibidem iratus, suae indignationis Ideam statim fabricat, adeoque natiuam dulcedinem siue complacentiam exuit. Prout in tractatu de morbosis ideis, in opere de ortu medicinae, luculentius demonstrabo. Sic spiritus sensitiuus, qui non a frigore pessundatus: sed a compressione repulsus est: in sui reditu aliam suae indignationis Ideam, aliumque dolorem uelut acicularem concitat. Ignoscat interim Lector, quod ueneni glacialis nomen mutuare debuerim, absque frigoris praeeuntis necessitate: Non enim glaciale uenenum istud uoco: quasi sit infrigidatum, uti iam de manuum stupore dixi: sed infrigidans, simulque stupefaciens, ac sensum motumque tollens. Itaque nominis similitudo, non a radice, sed ab effectu ortum ducit. Ac postremo, in hoc parergo, pro operis huius, & sensationis epilogo, ruminemus saltem remediamedentum in Apoplexia, stupore, uertigine, catalepsi, catocho, comate, contracturis, uellicatione, palpebrarum, oculorum, linguae, & labrorum. Reperies namque statim prescribi uene sectionem ac enema: Dubitantes nimirum, an stercus ani, in ore linguam & labra uellicet, sopores item, ac stupores cudat in aegro, ut in Medente peperit stupiditates atque neglectum: an uero haec a cruore oriantur: Itaque utrumque mox intentant simul. Sequenti die dein purgantia exhibent. Ac tertio, sudores, post frictiones promouent, incertitudine repleti. Praesidia eorum nempe, sunt uniuersalia, quia desunt alia, & ignorant talia. Ideoque totalia, usualia, sunt generalia. Defectu cognitionis causarum efficientium, duntaxat circa producta uagantur: non soliciti de fabricatore radicali, ac priore, ad submouendum effectum tantum occupantur. Non quod sperent reditum, relinquendo radicem, ut inde sibi fructum carpant; ( Id namque de probo uiro suspicari nolo ) sed lucro nimis anhelanter intenti, de fabricatore morborum, nil cogitarunt hactenus a Scholis. Nec mirum sane: Quippe Medicina ( ut ab initio dixi, sic iterum finio ) est donum Dei. Hic autem dona sua subtrahit, lucro intentis, nec semel cogitantibus de mandato; Estote misericordes, sicut Pater uester, qui est in coelis, est misericors. A quo omne donum bonum & luminosum descendit. Haec est ergo, quam dixi, luctuosa insensilitatis, & doloris tragoedia moderna, euentu aegrorum prorsus tragico. Finis. Tractatus Clariss. & Expertiss. Domini Ioan. Bapt. uan Helmont, in quibus principia Lithiasis, Apoplexiae, Paralysis & aliorum morborum exacte disquirit & ostendit, digni sunt. ut per Typographiam publicentur. Ita censeo P. Coens. S. T. L. Can. & Lib. Cens. Antuerp. De Lithiasi. Paginas. lin. 5. pro lege lege lugel. 21. pro pro bis lege pro his p. Ii. I. 9. pro cadent I, cadant p. 13. l. 29. pro oolias lege ooliab p. 26. l. 13. pro efficaciei lege efficaciae p. 35. I. I. pro seipsos l. seipsas l. 25. pro rem l. ren l. 28. pro conquiruntur I. conqueruntur p. 41. I. 25. pro uromantiae l. uronomantiae p. 48. I. 27. pro uniens l. uiuens p. 49. I. 10. a aliis l. aliis p. 53. I. 28. pro in mutata l. immutata l. 36. pro forax l. uorax p. 56. I. 27. pro Cathecamenis l. catechumenis p. 57. I. 3 3. pro couertatur I. conuertatur p. 58. I. 3. pro illa l. illo l. 25. pro haliticosus I. halituosus p. 60. l. 2, pro Cum I. Tum p. 67. I. 16. pro simul simul l. simul p. 73. I. 24. pro bellis l. belluis p. 75. l. 6. pro robore l. rubore p. 79. I. 3. pro magne l. magno p. 86. I. 21. pro cinere l. cruore p. 88. I. 32. pro comminatas l. comminatos p. 89. I. 4. pro squalores l. squallores p. 90. I. 27. pro Tortore I. Tortorei p. 99. l. 35. pro urina l. arena p. Ioi. I. 21. pro locis I. loci. p. 104. I. 3. pro urino l. urina p. 105. I. 6. pro glacialem I. glarealem p. 107. I. 19. pro nutritus l. nutritur p. 116. I. 24. pro maluit l. malint p. I2i. I. 16. pro membranorum I. membrorum. p. 122. I. 27. pro conformato l. confirmato. p. 125. I. 20. pro infinitisque l. infinitiesque p. 126. I. 9. pro contusas l. contusos. p. 127. I. 17. pro per gradus l. non per gradus. p. 133. l4. pro Sint l. Sunt. l. 19. pro dissicet l. dissiliat. P. 134. I. 3. pro deprehende l. deprehendi. p. 138. I. 17. pro extremum I. externum. p. I4i. I. 3. pro tenue l. tenuem. p. 147. I. 18. pro dio I. diu. I. 29. pro commissionem l. commistionem: p. 148. I. 3. pro quid ille oculos l. quod ille oculis. I. 19. pro practeas I. bracteas. p. 130. I. 12. sed uitrificetur l. uel uitrificetur. p. 161. I. 18. pro debeat I. doleat. I. 19. pro dolore l. dolere. p. 164. I. 29. pro rubino l. rubini. p 168. I. 24. pro horas I. horam. p. 17I. I. 16. pro Syndesmion l. Syndesmon. p. 172. l. 19. pro ultim legeultima. pag. 219. lin. 8. pro inuentos lege inuentas. pag. 221. lin. 26. pro essent leg. cessent. pag. 123. lin. 14. pro & si lege etsi. lin. 21. pro musculis lege musculo. Doctrina Inaudita. Authore Ioanne Baptista Uan Helmont Toparcha in Royenborch, Pellines, etc. Editio Secunda, Accessit Tractatus contra quatuor humores Scholarum. Coloniae Agrippinae, Apud Iodocum Kalcouen, Lectori Scientiam. Sanitatem, gaudium, Ioan. Baptita Uan Helmont Toparcha In Royenborch. Pellines etc. P. L. optat. Index Contentorim Praefationis. ( 1 ). Hic tractatus laceratus e magno uolumine, quod inscribitur initia Physica noua & inaudita. ( 2 ). Elogia Authoris contra Medentes discere recusantes. Uidi ducentos forte Authores de febribus, puduit idcirco tituli: sed cum penitius rem ipsam consideraui, uidi, quod alii ad unum omnes, cantum cuculi cecinerint, idemque semper, aliis uerbis sibi subscripserint. Inde enim deprehendi, quod a diebus Hippocratis, Medicina steterit, si non retroiuerit; saltem non profecerit, quia per nouas indies centurias, iuit in circulum. Itum est, non qua eundum, sed qua secuti sunt cacos ductores, quos Altissimus non creauit, elegitue in Medicos: sed qui per Laceras Ethnicismi, & Atheismi fenestras, intrarunt in naturam. Puduit sane, imo & doluit notissimam morborum febrim, hodie tota suae tragoediae uiaa, adhuc ignorari penitus. Quocirca uideor primus esse, qui de febris cognitione, & remedio, aliquid certi statuat. Magnum enim uolumen de morborum cognitionibus & sanationibus, ingens certe atque inauditum conscripsi, ab ipsis uera Philosophiae incunabulis, insueta nempe principia, uera demonstraui, quolibet demonstrationum genere. Ex hoc opere, laceraui hunc tractatum de febribus, cum indies uiderem abusus crescere curando, atque inde non paruam mortalium cladem augurarer. Edidi ergo hunc tractatum, absque cognatis morborum doctrinis, quia scio; plurimos offendent paradoxa principia, qui plus assentiendo, quam indagando studuere: et si hoc studii genus quandam pigritiam, & penuriam iudicii, attestetur. Interim spero, non defuturos ueri amantes, qui in sanitatem proximi inhiantes, uolent etiam a Belgarum iam antiquissimo Medico, audire, quae alias nunquam. Nemini enim onerosum esse deberet, posse discere aliorum laboribus; licet taediosum sit ueteribus, hoc elogium deglutire. Nemo hactenus febres ex essentia nouit, nemo illarum sanationem ex arte instituit, quod omnes praetereundo ueram cognitionem causarum, & modi fiendi, remedia quaerere neglexerint. In calores, suas sagittus exploserunt, uerumque scopum rei praeterierunt. At cum huius aeui tanta sit iudiciorum proteruia, & singularis quadam insolentia, metui sane, ne opus meum, ulcerosum hoc saeculum admiserit. Indicabit hic tractatulus uelut iacta tessera, quid Dominus de meis laboribus statuerit. Interea qui iam consenuerunt in suis uenarum ac uirium diminutionibus, durum erit forsitan ab assuetis recessisse. Rogo saltem, uiderint, qualiter animas suas, causamque uiduarum, & pupillorum, omnibus commendatam, custodi uerint. Uale. Tractatus De Febribus Definitio febris ueterum examinatur. Caput 1. ( 1 ). Febris hactenus radicaliter incognita. ( 2 ). Definitio febris iuxta Scholas. ( 3 ). Prima Clausula omissa etiam de requisitis Ueterum. ( 4 ). Alter defectus definitionis. ( 5 ). Uanum Scholarum subterfugium. ( 6 ). Aliquot anxietates inde consequentes. ( 7 ). Alia latibula. ( 8 ). Alit contradicunt sensu notis. ( 9 ). Luridum argumentum horum. ( 10 ). Examinatur sitis febrientium. ( 11 ). Argumentum a remedio sitis. ( 12 ). Argumentum a pari de sopore sumptum. ( 13 ). Aliud a siti in uigore febrium. ( 14 ). Febrim male definire, laethalis est ignorantiae. ( 15 ). Argumentum contra Scholas de calore febrili. ( 16 ). Alterum. ( 17 ). Tertium. ( 18 ). Quartum. ( 19 ). Quintum. ( 20 ). Calor febrilis non ex materiam peccante. ( 21 ). Alterum argumentum. ( 22 ). Tertium. ( 23 ). Quartum. ( 24 ). Quintum. ( 25 ). Calorem febrilem non esse materiae peccantis. ( 26 ). Materia febrilis tantum occasionaliter calefacit. ( 27 ). Opifex caloris febrilis quis. ( 28 ). Origo caloris praeter naturam. ( 29 ). Calefacere & calere ut differant. 30. Calor est accidens posterius, ad essentiam febris. 31. Unde calor febrilis. 32. Febris non est essentialiter calor. Febris plerosque morbos antecedit, comitatur, uel sequitur. Febri itaque non minus quam lithiasi, peculiarem tractatum debui. Quippe quae licet familiarissima, potissimum tamen nostra saginat coemiteria, & castra depopulatur. ( 1 ). Morbus uel a limine, siue sui initio, notus quidem; at ne quidquam a Medentibus cognitus hactenus, in causis, modo fiendi, sedibus, ut nec in remediis, prout lecto hoc libello, cuiuis philosophiae studiis imbuto, luculenter patebit. ( 2 ) Enim De Febribus uero Scholae febrim definiunt, quod sit calor praeter naturam, accensus primum in corde, dein delatus per totum corpus. ( addam ex mente illarum, Actiones plerasque laedens. ) ( 3 ). Apex rei est, quod genus definiti, siue essentiam febris, uocant calorem non qualemcunque: sed eum, qui praeter naturam fuerit, & gradu suo laeserit. ( 4 ). Adeoque cum calor ille sit essentialis febri, deberet imprimis ita esse a febri inseparabilis, ut febris mentaliter concipi nequeat, quin indiuiduus sit illi comes calor iste. Imprimis se nouiter obiecere Castrenses febres, quae citra sitim, ac manifestum calorem, accidunt. Id est, ab initio in finem uitae usque, absque calore suam peragunt tragoediam. ( 5 ). Si dicant has febres Ueteribus ignotas, nec ideo sub definitione comprehensas; ( 6 ). concludo saltem inde, has febres nec ideo esse posse febres, uel febrium essentiam non alligari necessario, sed tantum per accidens, calori. Dein iterum, quod definitio febrium ab olim tradita, & hodie etiamnum in Scholis seruata, non sit adaequata naturae febrili. Ac tertio, quicumque frigus penetrabile medullitus per horas aliquot senserit, febrium principiis, non persuadeat tamen febrim sibi inchoatam, uel adesse, sed alium affectum hactenus anonymum. Etenim quanquam concutiatur rigore, dentibus quatiat, labrisque prae frigore liueat, persuadeat tamen sibi per eiusmodi squalores, febrium initia illa, non esse febrium initia: Neque enim, qui talibus initiis moritur ( quod plerumque in Intermittentibus fit ) uera febri extinctum, credat qui uolet: etenim non soleo de contingentibus sensunotis, alium aduocare Iudicem praeter tactum. Ita enim stupidus sum, quod de sensibilibus, non nisi sensuum iudicio sto. ( 7 ). Medici uero, opinionis eterum tenaciores, subterfugiunt in latibula, ut Galeni sensa tueantur: nam quidam uolunt, quod frigus, aut rigor, non sint febrium initia: sed principia accessionis. Sed hos Galenus ipse deiicit, dicens: Intelligimus primum nomine paroxismi, totius accessionis partem pessimam. Quod sonat: accessionem, & febrim, esse synonyma. Sed agedum, si frigus dicat initium accessionis, & non febris, saltem accessio aduentantem febrim dicit; adeoque necessario initium accessionis erit initium febris. ( 8 ). Alii proinde, maluere apertis oculis non uidere, non sentire. Quare dicunt, reuera in principio febrili, nullum sentiri frigus uerum, sed mendax, atque dolosum sensuum lenocinium: dumque exterius frigent, uolunt, quod interne aestuent, crementurque uero calore, quamuis aliter sentiant. Atqui eiusmodi deliria quilibet e medio rure facile explodet. Nam per aliquot horas, intensissimum frigus penetralia obsidet. Etenim in tam aperta, & indubia frigoris historia, ( quae facti & sensus est ) argumentum sat luridum proferunt: Intus est magnus calor ( inquiunt ) licet non sensibilis: quia siti continua premuntur, quae ut est siccitatis index primario, haec tamen in uiuis praesupponit aequalem sibi calorem. Adeoque plus authoritatis meretur sitis, quam sensus. ( 10 ). At nesciunt hanc sitim, non a calore, ut neque a siccitate manare, prout alias contingit in siti naturali. Ideo enim nec exhibito potu sedari. Quod regulariter fieri deberet, si a sicco uel calido sitis ista oriretur. Fallax ergo sitis, non autem frigus. Oritur namque sitis ab excremento, quod facultatem istam sensitiuam, eiusque organum, male affectat, illuditque non secus, atque si rempente magna siccitas ad uenisset. Nam solet acidum sulfuris ( quod in se siccissimum & corrosiuum ) eiusmodi fallacem sitim delinire non secus atque aqua ignem extinguit. ( 11 ). Atqui saltem non concedent Aduersarii, siccitatem tolli per siccissima remedia: non autem humidorum, & frigidorum potatione potius. Sed cur non licet pari ratione ariolari, frigus in febrium initio, ex sopore inuicto? cum non minus Scholae statuant, soporem ab inuicto frigore prouenire, quam sitim a siccitate. ( 12 ). Nec obest quod sopor non omnibus adsit febrientibus. Sufficit namque, ac maiorem confusionem adfert, quod aliquibus sit frequens sopor. ( 13 ). Sed tandem quo euadent, si in uigore febrium ( quae statio est febrium aestuosissima ) concedant non tantam sitim, quantam initio: attamen interiora, tum ad sensum, multa anxietate aestuant maxime. Quare si calorem prodat sitis, huiusque indicium sit a calore inseparabile, sic ut trementes prae frigore dicantur nihilominus ardere, deberet maxima sitis premere, sub calidissima febrium aetate. Atqui istud negant, quid agent ergo propria reti capti? Longe itaque errant quotquot ab accidentibus, per accidens subsequentibus, de rerum natiuis radicibus ferunt sua iudicia. ( 14 ). Est ergo lethalis ignorantiae, febrim male definiuisse, si iuxta definitionem febrim curauerint. Imo per legem Corneliam de Sicariis, in illos agendum, qui male curant pertinaciter eos, qui suam uitam ipsis concredidere: Utpote quorum reatu, tot millionum myriades, tam infauste necantur. ( 15 ). Enimuero si febris, siue calor febrilis ( sunt enim haec duo synonyma in Scholis ) debeat primum accendi in corde, neque tamen febrium materia ( quam aiunt de uno ex quatuor humoribus putrefactis prodire ) consistat in si nubus cordis: ergo calor siue febris, non accenditur primum in materia febrili, frustraque inquiritur putredo, ut intimam atque immediatam causam caloris praeter naturam, inueniant. ( 16 ). Ac per consequens, exin ruit definitio febris. Imo inde sequitur, quod febris primario, intime, & immediate, non existat in sua materia unde causatur ( ut uolunt ) materialiter, & originaliter: sed alibi, puta in solo corde. Iterum ex eadem thesi sequitur, quod ut sit febris, non requiratur accendi materiam peccantem & febrilem: sed aliud accensibile, primario residens in corde, & inde labile per totum corpus. Hoc enim accensibile corpus, una cum Hippocrate, uoco spiritum impetum facientem. ( 17 ). Sed hoc ultimum, non ex mente Ueterum huc attuli: sed extortum est, atque per uim, mihi concedi iussi; de quo suo loco, ubi de causa efficiente febrium disseram. Saltem eo nunc uiolenter impetrato, sequitur, quod materia peccans febrium, non proprie accendatur, neque in se primario, uel efficienter caleat, nec quidem calefaciat praeter naturam, si primum accensibile accendi debeat in corde. Ergo nec materia peccans in febri, calet supra, aut praeter gradum naturae. Sed illud quod in corde accenditur, non erat accensum, ante accessum febris: adeoque omnimodo differt a materia peccante in febribus. ( 18 ). Tandem & hinc apte concluditur, quod quicumque intendunt perimere febrim per refrigerantia, ut talia, non intendant sanare per causarum ablationem, per radicum succisionem, euulsionemque fontis, atque fomitis febrilis: sed dumtaxat intendunt auferre, & corrigere calorem, qui est quoddam productum posterius, hospitatum extramateriam febrilem. Applicant nempe sua remedia ad posterius, non autem ad prius. ( 19 ). Siquidem calor febrium, est accensus in impetum faciente Archeo: & radix febrium, est ipsa materia peccans. Respiciunt ergo tantum ad ablationem effectus consequentis, & resultantis expositione radicis illius, cuius ergo Archeus non quidem a radice accenditur; sed a calore aliunde hausto. Dum nimirum seipsum accendit propria thymosi, & calore suo ad gradum, supra exigentiam deducto, in quo totus est molestus, quatenus supra suae exigentiae amplitudinem est delatus. ( 20 ). Nec enim putandum, quod exosae materiae febrili, quam peccantem, mecum nominant, sic insit aliquis calor ut deinceps is febriliter calefaciat totum integrale. Siquidem propter quod unumquodque est tale, illud ipsum uolunt esse magis tale. ( 21 ). Deinde etiam, quia omne agens calefactiuum, per sui species, fortius agat in propinquum quam in distans. Quapropter si materia febrilis suo calore reliqua calefaceret, necesse esset, quod centrum, siue nidus quo recipitur ista materia febrilis peccans, prius torreretur in cremium, quam quod inde aliquod distans calefieret. ( 22 ). Imo, si materia peccans, propria sponte caleret, & febris esset is merus calor praeter naturam, omnis febris ut talis, deberet esse continua, nec intermitteret, donec omnis materia peccans penitus esset consumpta in cinerem. ( 23 ). Neque ideo ulla esset ratio repetitionis, uel recidiuae, cum materia peccans, ad sui consumptionem usque ex geniali proprietate semper calefaceret. ( 24 ). Quinimo & cadauer tam caleret post mortem, & febri torqueretur ardentius quam dum uiueret, eo quod eadem numero materia, cuius obsequio mors aduenit, etiam num perstet in cadauere: cumque eam supponunt calidam, proprio putredinis calore, magisque sit putrida post mortem, ut & potentius a morte putrefaciens, pluresque afficiat partes sibi conterminas, quam dum uiueret. Idcirco etiam plus actualiter caleret post mortem, quam in uita. At sane hic error proditur. Nam febris quae uiuum calefecit, statim a morte cessat, omnisque calor cum uita expirat. ( 25 ). Quod nos instruere deberet, calorem febrilem non esse materiae peccanti proprium, uel inquilinum: quodque calor materiae peccantis, non efficienter & effectiue calefaciat in febribus. ( 26 ). Ergo perpetuo uerum est, quod materia peccans, tantum occasionaliter calefaciat: Archeus uero sit omnis alterationis opifex, adeoque hoc titulo impetum faciens, efficienter, primario, immediate, semper, ubique, & solus non calefaciat, iuxta axioma. ( 27 ). Quidquid in sanis edit actiones sanas, idipsum in morbis edit actiones uitiatas. Spiritus enim iste calefacit hominem naturaliter in sanitate, idem qui in febribus aestuat. ( 28 ). Per exemplum. Spina querna digito infixa, actu & potentialiter frigida, mox in digito excitat calorem praeter naturam. Non quidem quod calidi humores affluant, quasi per spinam eo conuocati, expectassent spinae uulnus, & qui alias suis sedibus temperati resedissent. Siquidem cruor uulneri proximus, primus accurrit, aditum uenienti cruori praeripit. Et ipse per se quoque non calet: sed ex gratia uitalis spiritus. Itaque inflammatio, & tumor cum pulsu duro, dolore, & a calore, a solo spiritu causaliter: ab infixa uero spina, occasionaliter dumtaxat, procedunt. Paradigma certe ad febris positionem, modum, cognitionem & sanationem sufficiens. Nimirum causa peccans in febri, non calet ex se: calefacit autem tantum occasionaliter, & ad spinae siue causae occasionalis euulsionem sequitur sanitas. Solus ubique Archeus effectiue febrim concitat, & quo abeunte per mortem, cessat cum eo febris. ( 30 ). Ergo calor est accidens posterius, & subsequens ad febris essentiam. ( 31 ). Accendit nimirum seipsum Archeus, in nisu, quo cuperet expellere materiam occasionalem, tanquam sibi impactam spinam. Hanc autem quicunque aufert, siue id fiat per calida media, siue per temperata, siue demum per frigida, is morbum a radice tollit, & est naturae quasi indifferens. ( 32 ). Quia eo ipso sedatur, cessatque thymosis Archei. Quamobrem calor, utcumque praeter naturam auctus, indicium possit esse febrium; non est tamen ipse febris, nec illi ideo inter medendum, magnopere est insudandum. Hinc nempe Hippocrates serio monuit, calorem & frigus, non esse morbos, ut neque horum causas: sed causas ( nimirum occasionales ) morborum, esse amarum, acre, salsum, ponticum etc. Spiritum uero, esse eum, qui impetus omnes facit. Galenus dein quingentis facile annis Hippocrate iunior, multum chartae maculauit, suaque dicacitate, sequaces ad se allexit. Posteritas uero admirata hunc garritum, eundem secuta est: maximi semper fecit, quod fuit minimi. Dein mundus in iudiciis friuolis ubique insenuit; magni aestimans semper ponderis, quod suae esset inconstantiae simillimum. Nutantes Scholae introduxere putredinem. Caput Ii. ( 1 ). Scholae coactae sunt praeter calorem aliud in febribus comminisci. ( 2 ). Alter defectus in definitione febris. ( 3 ). Contradicunt Scholae positis a se principiis. ( 4 ). Quod febrium essentia non sit a calore. ( 5 ). Sensim obliuiscuntur suarum chesium. ( 6 ). Aroma rosarum calidissimum. ( 7 ). An calor febrilis recte a Scholis censeatur oriri a putredine. ( 8 ). Febris maligna in quo differat a reliquis. ( 9 ). Crisis febrium a sudore sit saluberrima. ( 10 ). Cur Scholae refugerint ad putredinem. ( 11 ). Stolida comparatio caloris in fimo equino. ( 12 ). Cur fimus equi caleat. ( 13 ). Gradus caloris putrescentis rei non sufficienter totum hominem in febri est calefaciendo. ( 14 ). Putrefactio nuspiam est causa caloris. ( 15 ). Fimus non calescit a putredine. ( 16 ). Cur calorem febrilem non a thermis desumpserint. ( 17 ). Ignorantia radicum Scholas detorsit ad effectuum considerationes & remedia. ( 18 ). Fimus calorem perdit dum incipit putrere. ( 19 ). Caecitas ingens Scholarum. ( 20 ). Galenus erroris conuictus. ( 21 ). Cruorem in uenis nunquam putrefieri, adeoque lerroneum est quod de Synocho nugantur. ( 22 ). Probantur praecedentia. ( 23 ). Dos uenarum. ( 24 ). Uel ruit natura, uel Scholarum doctrina. ( 25 ). Paradigma ex uarietate cruoris. ( 26 ). Ridicula tabula cruoris emissi. ( 27 ). Argumentum a Peste contra usum Scholarum. ( 28 ). Iterum a Pleuritide. ( 29 ). Calores & turbulentiae cruoris non testantur eius uitia. ( 30 ). Lurida Scholarum deceptio. ( 31 ). Humores in febribus supponere putridos, ridiculum. ( 32 ). Contra definitionem febrium praecedentis capitis, aliquot allegantur absurda. ( 33 ). Friuola excusatio per Diariam. ( 34 ). Impugnatur iterum praecedens febrium definitio. ( 35 ). Scholarum inconstantia. ( 36 ). Cruorem non putrere in uenis. ( 37 ). Corruptio unde. ( 38 ). Cruorem hemorrhoidum non esse putridum. ( 39 ). Remedium mirabile contra hemorrhoides, per annulum. Itemque pro aliis morbis. ( 1 ). Meditabantur Scholae quod non raro calor per exercitia effloresceret, febrientium calori non absimilis, qui cum tamen febrilis non esset, calorem quidem febribus necessarium censuerunt: non indifferenter quemlibet, sed illum qui e putredine suscitaretur. Iam non amplius de calore anxiae, ut neque de gradu, aut intemperie eius: sed potius de causa continente illius. Neque enim sufficere uisus est calor graduatus praeter naturam pro febri, nisi & is emergat e putredine. ( 2 ). Quae certe particula, torpide omissa est in praefata febrium definitione. ( 3 ). Ergo iam febris essentia, non amplius est nudus calor, nec hic distinguet febres ex diuersitate caloris ( licet species inde resultet unde essentia sed humorum putridorum, uel saltem putrescentium uarietatibus. Belle sane inceptum, sic est a positis terminis uagari, ut cum antea non respicerent nisi calorem, qui superaret consuetam naturae temperiem, deinde exigant calorem, & subiectum putredinis, quem uolunt accensum in materia peccante putrida: non autem amplius primum in corde. ( 4 ). At cum caloris, non nisi unica sit species in gradu, momenta uero eiusdem plurima: sintque species febrium plurimae, nec possit multitudo febrium specifica prodire ex unica specie caloris praeter naturam. Ergo in esse caloris aliud spectatur praeter gradum eiusdem. Non ergo calor constituet essentiam febrilem: sed istud aliud, ratione cuius prorumpit febrium diuersitas. Si ergo putredo diuersorum, sit causa efficiens diuersitatis febrium, tam erit calor causatum putredinis, quam ipsam et febris: adeoque cum actio causalitatis putridi, aliud quid inuoluat praeter calorem ipsum, non poterit febris esse calor. ( 5 ). Iam Scholae confuse, plurima utrobique astruunt, ut si ipsas non iuuet unum, iuuet saltem aliud. Ita ut quamuis praefatam definitionem seruent mordicus, eamque adorent: sensim tamen ab intemperie nuda caloris deflectunt, ad humorum putredinem. Nec sistunt in his nugis, quin insuper ad remedia calida refugiant, oblitae suarum thesium. Idque siue attentent purgationes, siue demum ad propria febrium specifica sese conuerterint. ( 6 ). Quid namque in medendo est modo solennius, quam pro febri dedisse aposemata ex lupulo, asparago, etc. eademque saccharo condidisse? Quid enim aromate rosis incluso est ardentius, siue saporem spectes, siue applicationem, sine quo tamen ipsa rosa merum est cadauer? Quid enim ubique crebrius occurrit, quam sulfuris aut uitrioli corrosiuum ( multipliciter suadente lucro adulteratum ) iulapiis febrilibus immiscuisse? Rhabarbaro denique & scammoneatis, sontes quos fingunt humores elicuisse? ( 7 ). Ergo ante omnia ex professo examinandum, an febrilis calor suum debeat ortum putredini. Quamobrem imprimis docui palam, calorem febrilem nullatenus pendere causaliter ex materia peccante. ( 8 ). Deinde didici, quod sola febris maligna, in hoc a caeteris discrepet, quod sua materia peccans adiunctam habeat putredinem incipientem. Quae si dein in sui fastigium perreptarit, donec putredo sit in facto esse, intusque manserit, necessariam mox mortem adferat. Sin uero in fieri esse, foras propulsetur ( ut in uariolis, erysipelate etc. ) plerumque sanatur. Eo quod motum ad extra, plerumque comitetur sanitas. ( 9 ). Hinc namque febres cieunt sub finem sudores spontaneos. ( 10 ). Estque Crisis, quae per sudores terminatur, longe saluberrima, & per consequens etiam remedia sudorifera. ( 11 ). Confugerunt autem ad putredinem, ut reperirent causam, unde primum frigus, mox dein calorem stabilirent. Assumunt ideo fimum equinum, actu frigidum, sponte incalescere, propter putredinem. At quam stolide utrobique, credulo mundo imponunt! Nam uaccinus, ex iisdem alimentis, melius putruit & digestus est, quam equinus, tamen non incalescit. Fimus etiam equi, qui gramine pascitur, aut uiciis, non incalescit, prout dum granis uescitur, non minus tamen ille, quam hic, putruit. ( 12 ). Nesciuere ergo, quod calor sequatur mansa grana, non autem naturam putredinis. Ergo insulse traducunt calorem febrilem, ad humores in febri putridos, ab calore fimi nondum putrentis. Nesciuere ergo Scholae, quod quo fimus equinus, propinquior est incipienti putredini, tanto magis orbetur omni calore. Idemque nec unquam proinde putrebit, si spargatur. At solum dum in cumulum contrahitur madidus, non secus ac foenum & flores, si comprimuntur madida, accenduntur ante putredinem. Nesciuere, inquam, fimum incalescere per proprios spiritus salium compressorum. Denique etsi fimus calescat in fieri esse putredinis, cessat tamen omnis calor, ante inceptam putrefactionem in facto esse. Adeoque calor fimi, non quadrat materiae febrili, si multo ante latitet putrida ( ut aiunt ) in receptaculis, & quidem in quartana continuo, & diutissime. ( 13 ). Imo nec est gradus caloris fimi adaequatus, ut a putrido centro dispergatur usque in plantas pedum: quin prius corporis centrum exurat, ubi putridus is humor restagnaret. Est ergo exemplum fimi plane impertinens febribus, eoque magis, quod non docent frigus, tempore prius, calore. Quinimo in natura, nuspiam putrefactio causat calorem, multoque minus in uitalibus. ( 14 ). Nam in putrefiente, est necessarium frigus, si uita spoliatur, quae nobis fons caloris est. Et enim diebus intercalaribus Intermittentium, non querimur de aestu, aut nos molestat frigus: quando tamen supponunt humores putrefieri. Itaque si calor & frigus causaliter succedant in putrefacto, sitque in febrium accessu frigus semper ante calorem, frigus est magis natiuum putrido, quam calor. Idcirco enim a duratione frigoris in febri metimur morbi diuturnitatem, non autem a calore. Tandem ostendi omnem calorem febrilem, esse prorsus ab Archeo, ideoque cessare ante mortem: quando attamen frigus & putredo inualescunt magis. Implicat etiam, quod calor febrilis esset a putrido, & primum succenderetur in ipso corde, unde putredo exulat. ( 15 ). Denique non accenditur calor in fimo a putredine sui, Nam si quotidie noua equi urina irroretur, ne quidem in annum incalescet. ( 16 ). Certum est autem, quod urina non praeseruet a putredine, quam uerius augeret. Uerius enim calores e thermis, uel calce desumpsissent: sed horum calorum causas magis ignorabant: quapropter facilius aestimarunt, unius fimi equini putredinem accusasse. Nec erat cur potius a calore, quam a frigore, aliisque symptomatibus febrilem essentiam mutuarent, cum sint paria ac socia febrium accidentia. Itaque semper studuerunt debellare accidentia producti: quia radices ignorarunt. Sed cum iam constet res materiales, esse ipsam materiam, quo modo sanabunt, qui duntaxat ad calores, totum sanandi cardinem uertunt? Saltem cecidit fimi equini similitudo, & caloris febrilis, putredini adscripta. Nam fimus, dum tantillum putrere incipit, calorem exuit. ( 18 ). Ac quamdiu calere potest, artifices salem petrae exineliciunt: sin autem incaluerit, ut sibi inutilem, rusticis relinquunt. ( 19 ). At Scholae, humorum putredinem accusant: & quidem unius ac eiusdem humoris, tam pro frigore, quam pro calore, & utroque intenso. Atque per consequens, unum & idem, duo opposita immediate ex se efficeret. Ergo necesse esset, alterutrum horum, ut sit per se, alterum uero per accidens. Si itaque frigus, est proles putredinis per se, non potest ullatenus essentialiter includere calorem: sed tantum per accidens. Sin autem calor est filius putredinis per se, nec ut ique febris tum inciperet a frigore. Sat lucet attamen ex praefatis, quod Scholae putent, putredinem, febrium essentiam: calorem uero atque frigus, accidentia comitantia putredinem. Quare Galenus ait: Cum sanguis putrescit, fit bilis. ( 20 ). Quem textum si admiserint, ista bilis erit putrida in sui ortu, uel non. Si putrida, faceret Tertianam: non autem Synochum uel causum putridam. ( 21 ). Sciant igitur Scholae, cruorem in uenis putrefieri nunquam, quin simul ipsam et uena putreat, ut in Gangrena, & mortificationibus. Adeoque petunt principium, qui cruorem emittunt, ne putreat in uenis. Item qui Synochum e cruore putrido uenarum oriri asserunt. Itemque qui cruorem dum putrescit, in bilem uerti aiunt. ( 22 ). Quae sic probo. Uenae suum cruorem, etiam in cadauere, retinent fluidum consensu totius Anatomiae, cruor autem extrauenatus, mox in grumum concrescit. Est autem cruoris cruoris coagulatio, corruptionis dumtaxat initium, & uia separationis integri. Ergo si uena custodiat cruorem; a corruptione in cadauere: multo id magis in uiuis. Argumento a minori ad maius. Putrent quidem excrementa peregrina in uenis: tam propriae nimirum, quam alienae digestionis retenta ( ut de digestionibus alibi ) at nunquam sanguis. Quippe qui iuxta Sacra, est sedes, & thesaurus uitae. Si ipsa ergo uita, nequeat a corruptione praeseruare suam sedem & thesaurum quantisper est in uenis, quando ergo seruabit eum? & quomodo unquam erit immunis a corruptela? Itemque si uita, non seruet a putredine sanguinem in quo gliscit, quomodo praeseruabuntur ossa. ( 23 ). Uenae ergo, a Creatore sunt ordinatae, ut sanguinem seruent a corruptione, quia uita confermentata est sanguini uenarum. ( 24 ). Itaque sub hac quaestione ruit decus, & destinatio naturae: uel ruit totus ordo medendi hactenus adoratus a medentibus. Sed esto, quonam signo iudicant Scholae sanguinem putridum? nonne ex colore albiore, nigriore, flauo, subuiridi, fuscoue? nonne ex materia uiscosa, crassa, aquea, tenui? & tandem an non ex consistentia, non fibrosa, uix cohaerente etc. ( 25 ). Ast declaro, sub poena conuicti mendacii, si quis uelit experiri, quod ducentorum petulantium rusticorum, & sanorum cruores, unico die examinauerim: erantque multi illorum, aspectu ualde dissimilares, colore, materia, & consistentia, quorum plures distillaui, & reperi, medendo aeque utiles. Solent namque nostrates rustici, altera Pentecostes mittere sanguinem, quo largius potitarent. Etenim quanquam plures uiderentur putridi, alii eruginosi, uel atrabiliarii: Imprimis tamen rustici unde effluxerant, erant admodum sani. Ergo per causam confirmabant, se non obstantibus corruptionis indiciis, cruores a balsami natura nequicquam alienos. ( 26 ). Quare obrisi tabulam iudiciorum ex aspectu emissi cruoris, adeoque confirmaui mecum, a medicis cruorem seruari iussum, ut saltem hac ratione, unam uisitationem aegrotis adnumerent. ( 27 ). Etenim si corruptio cruoris uspiam locum habet, indicetque sui emissionem eo titulo, id sane oporteret esse in Peste; ( 28 ) Atqui in Peste est uenae sectio exitialis: ergo nusquam in cruore est putredo, metusque ne putredo cruoris inualescat, & per consequens scopus cruoris mittendi hac ex parte erroneus. Suppono quoque uiros 30 aequa Pleuritide depressos, decem autem illorum, effundere cruorem e uena apparenter uitiatum ( est namque cruor pleuriticorum instar uini rubri, cui grumi lactis confluunt ) residuos autem 20. curabo citra cruoris emissionem. Certum est interim quod isti 20. cruorem non aliter affectum habeant, quam decem quibus secta uena fuit. Iterumque, quod sanatis illis 20. si uena pandatur, reperietur illorum cruor rectificatus, in pristinum restitutus, & longe a pleuritico cruore alienus. Ergo Pleuritici cruor non est corruptus, quanquam talis uideatur. Quod probo; quia a corrupto, siue priuato, non datur regressus ad uitam sanitatem siue habitum. Non igitur cruor ater, liuidus, uiridis & c. testantur sui corruptionem: sed solius efferuescentiae, aut turbulentiae fermentalis signa praebent. Imprimis namque si aquosior & flauus sanguis uitium indicaret, arterialis sanguis, uenarum cruore, esset longe deterior; quod est erroneum: etenim non aliter cruor praefatis signis distinguitur, quam sicut uinum turbatur dum uitis floret, non enim corrumpitur ideo: quippe sublato turbine, sponte reclarescit iterum. ( 29 ). Sic pariter febris, cruorem uariformiter turbat, alienisque faciebus decolorat. Sed hae laruae cessant, febre sublata. Equidem inspectores cruoris, soleo aequiparare ferentibus iudicium de uino Hispanico, putantibusque aspicere lotium. ( 30 ). Sed dicent: si putredo non insit cruori, cur ergo tertia, & non prima, uel prima, & non tertia uice salit pure rubicundus e uena? At istud argumentum, saltem conuincit, unam partem cruoris plus, citiusque turbari altera, nec totum, aut omnem simul. ( 31 ). Certum est namque, naturam, sensim, lineari uia, ad statutam sibi perfectionem tendere. Cruorem ideo prope cor, puriorem esse, quam qui circa primam eius officinam est. Ergo Tertianam, tam Continuam, quam Interpolatam, ex bile flaua, Quartanam ex atra, ut & quotidianam, ex pituita, sed putridis, constare aiunt: errantque. Nam cur necesse fuit hos humores ( quos alibi fictitios demonstraui ) supponere putridos, cum fateantur Synochum non putridam, continuam, & tribus praefatis atrociorem? Quae sane si conferantur, cum proposita febrium definitione, iam necessario, sanguis in Synocho omni, & spiritus uitalis, in Diaria, constante uita putrebunt, terminum scilicet putredinis assecuti erunt. ( 32 ). Dein cum fateantur Scholae eiusmodi putridos humores, non consistere in theca cordis, & quod proinde non accendantur primario in febri, adeoque per consequens, frustra exigatur putredo, ad calorem febrilem accensum in corde. Si ergo putridi humores, accendant a longe spiritum in corde: Id omni lege naturae, prius fiet cominus, quam eminus, satiusque omnem cruorem intermedium putredinis calore accendent, dabuntque sic omnes febres necessariam Synochum putridam. Quare nec Quartana sistet cursum, repetetque recursum, si eadem eius materia putrida, in Splene sospes ad annum expectet. Gangrenae certe me docent, nihil putridi ( nam putridum omne, est mortuum ) posse dudum persistere absque ulteriori sui contagio. ( 33 ). Nec capio quomodo putrebit ipsae uitae Archeus, ut Galeno pro Diaria satisfaciat? Quod si intelligant Diariam filiam illius putredinis, quae tandem spiritui uitae inseritur. At sic omnes febres, in Scholis, essent Diariae. Denique si Diaria, filia putredinis: praesupponitur ergo putredo fermentata spiritui uitae. Unde relapsus ad easdem angustias. ( 34 ). Sin autem intelligant incipientem dumtaxat putredinem, si ue dispositionem ad putredinem sitque calor effectus putredinis: ergo sequitur, quod Diaria habebit tantum dispositionem ad calorem, non autem calorem uerum, uti nec proinde uera erit febris. At Scholae requirunt formalem, & absolutam putredinem, ut caloris febrilis causam inueniant. ( 35 ). Oblitae, quod tunc calor erit effectus putredinis, & non febris: adeoque distinguent, coacte, calorem a febri. Quippe cum Synochus non putrida, sit uera febris absque putredine, & per consequens, debebit esse absque calore. Interim paulatim deponunt caloris formidinem, nec illi incumbendum in medendo, dum metuenda sit maior noxa ab contagio putredinis in habentibus symbolum. Praestaretque ideo putredinem auertere, quam refrigeriis frustra febrim deliniuisse. At sane quaecumque putredini resistunt, sunt calida. Myrrha enim, iam a bis mille annis, cadauera Memphytica praeseruat, quo alias cum Cichoreo, Plantagine, & uestris refrigerantibus, dudum putruissent. Sunt igitur putridorum humorum, sanguinis item, atque spiritus putrefactiones, adeo fabellis similes, quod uix crederem Scholas serio locutas, nisi istas theses, per therapeuticem fataliter etiamnum hodie confirmarent. Pro colophone adhuc unum addam. ( 36 ). Quidquid in corpore semel corruptum est, nunquam iterum redit in gratiam, sed sanguis uenarum utut uideatur corruptus, redit iterum in gratiam. Ergo non fuit semel corruptus. Probatur maior, quia in nobis corruptio est effectus sequestrationis dispositionum uitalium: adeoque praesupponit priuationem ac mortem ipsius corrupti. ( 37 ). Probatur minor per eos, qui curantur a Peste, Pleuritide, & febri absque eductione cruoris. ( 38 ). Itemque: Si sanguis unquam censendus est putridus, uel corruptus, existens in uenis, is maxime erit haemorrhoidalis: sed hic non est corruptus quanquam pene uelut extrauenatus: ergo nunquam cruor censendus est putridus in uenis. ( 39 ). Maiorem probat tota Chirurgia, de ulceribus, contingentia hemorrhoidum natis. Probo autem minorem. Quia metallum compono, unde si gestetur annulus, ipso spatio orationis Dominicae tollitur hemorrhoidum dolor, & 24. horis euanescunt hemorrhoides tam internae quam externae, utut maxime protuberent. Ergo ille cruor recipitur in gratiam, & bene se habent. Ualet etiam iste annulus in suffocatione, & motibus uteri, & morbis plurimis. Cuius descriptionem atque componendi modum trado in tractatu super illa uerba: In uerbis herbis & lapidibus est magna uirtus. Ubi de uirtute magna rerum loquor. Doctrina Ueterum de Circuitibus examinatur. Caput Iii. ( 1 ). Causae circuituum febrilium in Scholis. ( 2 ). Primus error. ( 3 ). Galenus insimulatur erroris. ( 4 ). Quaternarius humorum cur suspectus. ( 5 ). Ingens Scholarum & pertinax caecitas. ( 6 ). Exploditur Galenus de loco Intermittentium, multis anxietatibus inde profluis. ( 7 ). Computus bilis necessariae pro accessutertianae iuxta Scholas. ( 8 ). Perarithmeticon refellitur. ( 9 ). Ex suppositis concluditur non posse in febri esse plethoram altero die. ( 10 ). Petitio principii in Galenicis. ( 11 ). Galenus Anatomiae ignarus multos libros de Anatomia exscripsit. ( 12 ). Infausta medendi theoremata in cladem mortalium a diabolo inuenta. ( 13 ). Argumentum contra, a capsis desumptum. ( 14 ). Flauam & etiam bilem non hospitari in Splene, & Folliculo fellis. ( 15 ). Contra Astrologos circulum febrilem in astra deferentes. ( 16 ). Similitudines in Scholis praelectae, non quadrant. ( 17 ). Aliquot argumenta contra doctrinam Scholarum. ( 18 ). Meritum Fernelii. ( 19 ). Paracelsi temeritas & inconstantia. ( 20 ). Hominem non esse Microcosmum, se Sacris obtemperandum. ( 21 ). Paracel sus deceptus. ( 1 ). Statorum circuituum causas Scholae aiunt; quod scilicet tantidem pituitae generetur indies, quantum bilis alterna die, & quantum atrae, triduo. Gratulor linguae nostrati, quae hisce nominibus ab hellenismo desumptis, lubens carere uoluit. ( 2 ). At non sic causam effectricem docent Scholae, sed tantum causam remotam, quam sine qua non, uocant. Itaque indignor merito, quod Scholae quintum humorem pro quintana non finxerint, nec dimidiatum, & sequi alterum pro Hepiala, & Hemitriteis. Duplatam item bilem neglexisse, pro Tertiana duplici, nec meminisse duplatae bilis atrae, pro duplici Quartana: Non inuenisse humorem erraticum, ac incertum, pro febri erratica: uel humores continuos, & incessanter surrogatos, pro continuis, singulo, alterno, uel terno die exasperantibus. Ac tandem humorem pigrum, pro febri lenta. ( 3 ). Saltem debebant exposuisse si putrescens sanguis mutetur in bilem, quare conuertatur totus in pus. Cur cruor purulentus in tabe, non efficiat causam, & expectorationes flauae non pariant Tertianam: sed febrim hecticam, idque mox a cibo. Quapropter humorum quaternarius, pro tanto febrium, aliorumque morborum catalogo, adhuc indies aucto, nemini non suspectus esse debet. ( 4 ). Quantum uero ad sedem humorum putridorum febrilium attinet, tam stupidus aeque in hoc Galenus est, quod suum errorem patefacere me puduisset, nisi Scholae in mortalium perniciem eundem mordicus tuerentur adhuc hodie, respectum ab antiquitate potiorem uenerantes, quam a ueritate, quasi fontes Sapientiae in Galeno exhausti essent. Qui ut stati tremoris in febribus, causas reperiret, non nisi fabulas aniles scripsit: quarum quoties recordor, admiror ingenue, quod tot ingenia, iam inde a diebus Galeni, illis potuerint subscribere. In quo sane magnam stupeo ingeniorum ignauiam indagandi: assentientium falsis principiis, ne ius disputandi erga negantes, praeripiatur illis. Non itaque amplius Galenum, sed Scholas alloquar. ( 6 ). Utinam ergo mihi exponant, quo ductore, modo, uiaque, humor putridus, singulis accessibus, ueniat ab officinis humorum, ad uenarum extrema, quae terminantur in habitum corporis, siue in carnem & pellem? Nam si erat putridus, antequam ad uenarum exiles, & ultimas extremitates ueniret, cur unicus ( nimirum bilis uel pituita ) a tribus separatur sociis, ut putrescat exul, longe a suis laribus? Quisue ille tam ineptus Separator, qui innocuum humorem, a suo composito auellit, ad tam absurdos fines? Cur ergo perstite eodem separatore in uitam, febris eadem non perseuerat in uitam? Quis paedagogus hunc Separatorem admonet sui erroris, ut resipiscat tempestiue? Saltem si uenarum extrema, non putridum illum humorem, corrumpunt; ipsae uenae erunt magis putridae, adeoque Gangrena laborabunt inexcusabili. Sin autem in ipsis uenarum extremis, subsit causa ad se uocans humorem insontem, ut eundem penes se putrefaciat. At maiori compendio, istud exequeretur in cruore sibi propinquo, in quem ius potius habet, & unde, ipsi tam est liberum separare bilem aut pituitam, quam idem alias est uernaculum pharmaco solutiuo. Denique si lubet e propinquo cruore, parasse humorem putridum, frustra quantitatem congruambilis expectabit toto biduo. At si humor iste putruerit, priusquam ad uenarum extrema attingeret: tum contradicunt sibi Scholae, eritque sedes Intermittentium, non in habitu corporis: sed in primis humorum officinis. Denique si e uenis, totus unica accessionis uice putridus humor dispergatur in habitum corporis, usque in sui consumptionem: saltem cur ille Separator, aut propulsor ( cum nil moueatur a seipso quod non sit uitale ) minus erit generosus in uisceribus, quam qui in uenarum extremis locatur? Tandem, quo delirii fine, haec humoris putridi, erit transmigratio a Mesenterio per Hepar, & Cor, usque ad extrema uenarum? Res periculi plena; metuendumque quin mox totum sanguinem frequenti transitu inquinet sua putredine, ac tabo lethali. Etenim uel decumanum esto Galeni mendacium: uel natura humana sponte propriam meditatur ruinam. Caditque hoc modo reuulsionis necessitas, per uenae sectionem ostentata. Siquidem spontanea Intermittentium ui, statis horis, a nido generationis, humor putridus reuellitur, imo sponte profluit, usque ad extrema uenarum: nisi forte periculosa censeatur ista reuulsio quae tota per Cor, trans uenam cauam fieri debet, tam in Intermittentibus, quam per uenae sectiones. Deinde uel tota materia febrilis per singulos accessus, trahitur e nido natiuitatis, uel non tota. Si tota, non erit causa reditus: si non tota exhauritur. Quare nouus humor, qui ad singulos futuros accessus putrescit, non magis febrilem accessum mouebit sui putrefactione, quam sui expulsione? Siquidem maior labor & dolor dum pus fit, quam facto pure. Cur isto casu, sedes febrium non erit potius in loco putrefactionis, quam in locis per quae transit dum expellitur? Cur, inquam, redeunte appetitu, absente siti, ac uigiliis ( puta diebus quietis Intermittentium ) putrescet bilis, uel pituita in uisceribus? Eiusque putrefactio, non turbat oeconomiam officinarum humoralium? Quare atra bilis, quae fieret die Lune, biduo putrescet in maturam putredinem, & quae sequenti die fieret, unico tantum die putret, quantum prior, binis putruit diebus? si iunctum utraque die Mercurii accessum Quartanae faciat? Quare quae fit die Lunae, suum non mouet paroxysmum die Mercurii, & quae fit die Martis, similiter suum tumultum non excitat die Iouis? ac consequenter si qua facta est die Mercurii, accessum formet die Ueneris? Attolluntur Medentum humeri, inarcantur supercilia, & incusantur proprietates occultae, dum per creditas, ac suppositas insanias respondere coguntur ad sensu nota. Cur tandem in rigoribus Tertianae, uolunt esse fel, id quod sub initiis euomitur, & naturam isthac uergere aiunt, si ductus naturae, eodem interuallo, ex opposito, a centro procedat ad extrema uenarum? quoniam natura non mouet unico instanti duos motus oppositos, intro & extra, praecipue causa unius excrementi, quod fel putatur. Cur ista uomitio, non tantundem demit de atrocitate accessus, quantum est copiosa illius excrementi expulsio, quod putant ipsam Tertianae materiam? Si autem in Tertiana supersit bilis residua ab accessu, in suis officinis, cur potius putrefacit bilem nouam, quam sibi radicaliter annexos humores? quomodo uomitus amarus, sitis, & tam grandia laesionum indicia, infestant stomachum, dum pleraque mali saburra, ad extrema uenarum transmigrauerit, ut rigores concutiat. At qui Cauterii notas gerunt, cernunt biduo a febribus, parca, aut nulla emungi excrementa: quae certe multa essent, si ad uenarum extrema, & corporis habitum, tot febriles sordes per accessus singulos laberentur. Scholae gestiunt rigoris causas tam lepide fictas, & stolide creditas. Sed cur Galenus magis attendit humoris quantitatem, quam promptam eiusdem obedientiam? Nonne bilis ob calorem, & fluxum, licet paucior, sequacior esset ad putrefactiui clientelam, quam erat alioqui pituita? Sed cur bilis non mouet accessum quotidie, si minor medietas eius, sufficiat pro Tertiana? dum scilicet maior medietas eius per uomitum reiicitur? Denique dixisse debuisset, quot unciae requirerentur putridi humoris, pro singulo accessu. ( 7 ). An sex? uel septem? Equidem saepe, duplum eius reiicitur per uomitum, sub initium Tertianae, & paroxysmus est nihilo minor. Ergo si septem adhuc unciae, ad ora uenarum profectae sint, & duod ecim, per uomitum excretae, sint unciae 19. requ uisitae ergo, pro Tertiana. ( 8 ). Cuius si dimidium acceperis nempe 8. bilis flauae quotidie, & per consequens, duplum pituitae, erunt eius unciae 17. & ad minimum 4. unciae bilis atrae quotidie: & ad minimum tantumdem sanguinis quotidie, quantum pituitae: id est unciae 17. quae simul iuncta, conficientur quotidie unciae 46. in febriente etiam abstemio, his fabellis qui uolet, fidem det, & ex his fistulis, Musicus concentum faciat, qui potest. ( 9 ). Concludo saltem ex suppositis Scholarum fomniis. Nullatenus deberi uenae sectionem, ut neque laxatiuum febrientibus, si humorum in ipso nascatur tantundem, cum tantundem consumatur in febrienti abstemio, quia deficiente appetitu, digestione, & cibo, attamen necesse est, hoc pondus compensari ex massa cruoris. Ergo non est instituenda inanitio in febrienti abstemio per biduum. ( 10 ). At quaeso, unde sciuit Galenus, tantundem bilis flauae, alterno die fieri, quantum pituitae in dies, & atrae triduo. Praesertim qui nunquam cadauer humanum inspexisse probatur 106. locis, ab Andrea Uesalio Bruxellense, & Anatomicorum principe? Nam si Galenus hoc scribat absque probatione, saltem Scholae suo delirio subscribere non tenebantur. Sin autem hoc didicit ab ipsis edoctus febribus. Non poterat utique hoc idem in effectum, simul & in causam unius rei referre. Absurdam namque atque stolidam principii petitionem continere necesse est, Idem pro seipso in causam, & effectum producere. Puta. Quod Tertiana contingat a bile flaya putrida, alterno die, & Quartana die tertio, a bile nigra, eo quod alternis diebus tantundem bilis flauae conficiatur, quantum atrae toto triduo. Iterumque huius rei ueritatem probet, quod Tertiana adoriatur alternis diebus, & Quartana tridui interuallo, eo quod tantumdem bilis flayae fiat alterno die, quantum atrae triduo. ( 12 ). Miseranda certe medendi theoremata in uere Adolescentum propinata, aegris obedire iussa, & a Scholis hactenus adorata. Unde uidelicet succedunt indies morborum infaustae curationes in perniciem Christiani orbis, & salutis animarum. ( 13 ). At saltem si bilis, sesquialtera proportione excederet melancholiam, Splen, ad minimum superat sexies folliculum fellis. Si ergo ratum sit, quod Scholae cum Galeno docent, quod alterna die, tantundem fellis, aut bilis flauae fiat, quantum atrae bilis triduo; sitque Splen capsa atrae bilis, & folliculus fellis sit theca bilis, aut Creator errauit in suis finibus, aliter fabricando ipsa illorum receptacula, quam Galenus statuit: aut fel & Splen non erant condi fabularum Scholae Medicae. ( 14 ). Proinde alii, quibus non satisfaciebant commenta Galeni de febrium circuitu, ( 15 ). Astrologiam orarunt in suppetias, eo quod febris, statutis horis subinde repetat. Sed & hi alliduntur ad alias angustias, dum omnibus horis incipiant febres, itemque aliquot horis retardent, aut anticipent, imo per aliquot uices sileant, & obdormiant. Unde non sat ratum fecere, humanam naturam ad lubitum Astrorum cogi, ut neque materiae febrili syngamiam cum Astris esse. Quisquiliae, & uani tinnitus sunt, auribus credulis effusa. ( 16 ). Alii quoque tandem per similitudines quaestioni se satisfecisse rentur, si dixerint. febres se habere per modum aliorum seminum: quorum quaedam nempe cito germinant, ut Nasturtium; Petroselinum uero longe segnius. Sed non ualet exemplum, quod litem lite resoluit. Nam semina quae tardius resoluuntur in humido, propter gummosam oleitatem, etiam pigrius germinant, ut & alia promptius, quae mucilaginem, succo terrae uiciniorem obtinent. Quocirca eiusmodi similitudo nullatenus spectat febres, quibus nolunt fieri paroxysmos, ob resolutionem facilem, aut difficilem: ( 17 ). sed ob humorum putridorum affluxum parcum, aut copiosum. Alioqui sane pituita a putredine alienissima, uix septimo die affligeret, ubi interim atra bilis ( quae cadaueri censetur, uel carni simillima ) longe citius putreret. At saltem stante doctrina Scholarum, de rigore & circuitu febrium, necessum est Tertianam sanari, per exhaustionem materiae in accessu, & defectum nouae bilis, pro futuro paroxysmo requisitae, si patiens toto biduo, a cibo & potu abstinuerit. Sed consequens est falsum, ergo & thesis Galenica. Sin uero Scholae doceant, dicantque tum nouam liquari bilem e cruore. At hoc est naturam plus solicitam fingere, ut febrim conseruet, quam alias uitam, uitaeque thesaurum sanguinem. Denique ista bilis e cruore separata, uel patrata, si putrida est: cur non una cum bile praecedentis accessus, est ablegata per uenas, quae iam antea in uenis cum cruore detinebatur? uel an forte ista residua atque putrida bilis, praenouit contingentem fore bidui abstinentiam, ut scilicet in hunc defectum se reseruaret, ad continuandam febrim, alioqui prae bilis penuria perituram? Uel an natura sibi complacuit in custodia bilis putridae? Quod si uero ista bilis e uenis affluens, non sit putrida; profecto iam insanit, atque furit natura, quod cruorem dissoluat potius, ut habeat quod putrefaciat, in continuationem futurae febris. Sed Scholae Galenicae fatentur illam putridam, singulisque accessibus effundi per uenas humorem putridum, ac deferri in exiles uenarum extremitates: illudque esse causam tremoris, accessus, & frigoris immensi. Cuius uidelicet humoris putredo, dum ibidem magis intenditur mox dein causet tantum aestum. Has ego censui aridas stipulas, indignas fabulas, miseranda sigmenta anilia, & generi humano pernitiosissimas ignorantias. ( 18 ). Ac sane Fernelius hanc Scholarum inscitiam detexit primus. Quare Rondeletius, & asseclae Galeni, in Fernelium, tamquam Scholae desertorem, atque Apostatam inuehuntur. Fernelius itaque nidum Intermittentium, circa Stomachum, Duodenum, & Pancreas, primum subodoratus est, & Continuarum sedem, circa Cor fixit quidem: sed a ueteri curandarum febrium norma, non ausus fuit deflectere. Caeperat enim aperte contra praecedentes Scholas disputare, pro febrium nido: sed postmodum inter abdita se occultauit; stramineis nempe uinculis humorum putridorum se extricare non ualens, passus est sibi eripi febrium essentiam, & cognitionem. ( 19 ). Paracelsus uero, febrium rigore terrefactus, febrilem cognitionem auribus tenere sibi persuadens, suo sibi Microcosmi inuento allegorico titillans, febrium definit morbum sulfuris ac nitri: atque alibi iterum, terrae motum Microcosmi. Quasi sulfur & nitrum, seipsis fierent longe frigidiora, dum e limo ( uel limbo, ut ait ) Microcosmi separantur, & ultro post horas aliquot, sponte accenderentur igne Ethnae. Etenim ut Galenus inuestigandis causis ubique cespitauit, adeoque in eo se prodidit non esse medicum, ( cuius nomen ait, In uentor occasionis: ) Ita Paracelsus, mira licentia lapsus est in Microcosmi paroemias Medico indignas. ( 20 ). Dura quippe lex esset, quae hominem, nuditer ut Macrocosmum referret, praecipitasset in omnium morborum aerumnosas necessitates. Ego certe gratulor animae meae, quod figuram Dei uiui referam; ( 21 ). non autem mundi. Deceptus fuit bonus hic uir, quod nesciret ignem nusquam accendere, nisi succendatur prius, nec utut finxerit, esse in nobis silicem & chalybem, simulque concussorem in puncto attritionis silicis. Non sane opus fuit his, ut neque puluere pyrio, pro calore febrili, nisi primo appulsu crememur, & dehiscamus medii. Deest ergo in nobis materia actualis sulfuris, & salis petrae, deest connexio amborum, deest ignis actualis. Ac tandem deest corpus, quod istam accensionem unico toleret momento. Naeniae ergo, & fabulae sunto, febrium causae & origines in Scholis. Phlebotomia in febribus examinatur. Caput Iu. ( 1 ). Ratio unica contra humores, caeterae alibi. ( 2 ). Propositio uniuersalis pro Phlebotomia Galeno authore. ( 3 ). Syllogismus contra eundem. 4. Probatio logistica. 5. Quod Plethora boni cruoris sit impossibilis. 6. In uenis non subsistere unquam cruorem corruptum. ( 7 ). Non posse dici plethoram in statu neutro cruoris. ( 8 ). Ex thesibus Scholarum nunquam indicari uenaesectionem. ( 9 ). Quid sit proprie cacochymia in uenis. ( 10 ). Coindicationes loco. Indicationis propriae, & oppositas contraindicationi, perperam quadrare. ( 11 ). Propositio Authoris contra uenaesectionem in febri. ( 12 ). Scholae infamant sua laxatiua per probationes uenae sectionis. ( 13 ). Fines coindicationum. ( 14 ). Praemonitio Authoris. ( 15 ). Quomodo refrigerat sanguinis missio. ( 16 ). Miseranda historie Infantis Cardinalis. ( 17 ). Summe notandum contra Medicos cruoris auidos. ( 18 ). Conscia mens mille testes. ( 19 ). Argiimentum inde sumptum. ( 20 ). Essentialis status febrium. ( 21 ). Explanatio praecedentis Argumenti de refrigerio, & subterfugia Scholarum. ( 22 ). Non iri ab uno extremorum ad aliud, male a Mathesii duci in Medicinam. ( 23 ). Elenchus est in medendo. ( 24 ). Argumentum ex thesi Scholarum opponitur. ( 25 ). Fucus Scholarum ex pertinaci inscitia. ( 26 ). Uires obtinent primatum indicandi. ( 27 ). Opponitur Hippocrates de Atlaetis: sed male intellectus. ( 28 ). Depletionum differentiae. ( 29 ). Minus nocet febris, quam uenae sectio. ( 30 ). Obligatio Medentum. ( 31 ). Intentio generalis in febribus, & huic opposita uenaesectio. ( 32 ). Semper uenaesectionem obesse probat Mathesis. ( 33 ). Incertitudo medentum, principiorum defectum arguit. ( 34 ). Uenae sectio nequit minuere causam febrium. ( 35 ). Argumentum a sufficienti enumeratione. ( 36 ). Aliud a cruoris qualitate. ( 37 ). Quorsum cogantur Scholae. ( 38 ). Spes uana in emissi cruoris mutationibus. ( 39 ). Uanam coindicationem Phlebotomiae pro reuulsione, tam in febri, quam menstruo. ( 40 ). Deriuatio in morbis topicis quandoque utilis: sed in febribus impertinens. ( 41 ). Uenaesectio nocua in Pleuritide. ( 42 ). Discant Scholae a rusticis sua axiomata esse falsa. ( 43 ). Reuulsio in febribus norma. ( 44 ). Quid Medici ex hoc capite discere debeant. Antequam ad ulteriores scopos pergam, debebam repetere, quae alibi longo tractatu demonstraui. In natura uidelicet non esse duas biles, & pituitam, tanquam partes constitutiuas cruoris, nisi tractatus febrium succinctiorem me postularet, praecipue quod isthaec per se hoc loco ruant: ubi non humorum, nisi putridorum fit mentio, cum animal putridum non sit amplius animal. ( 1 ). Duo igitur praesidia uniuersalia medendi tantum examinabo, Phlebotomiam nimirum & Purgationem, tanquam binas Medicinae columnas, quibusque collisis, totum aedificium, sponte uelut in rudera concidit, ablantisque his praesidiis, Medentes deserant infirmos, non habentes remedia, praeter corporis atque uirium diminutiua, quae sigillatim attingam uniuersa. ( 2 ). Enimuero ex consensugaleni, in omni febre ( hectica excepta ) requiritur Uenae sectio. Scholis itaque, & exitiosae huius saeculi consuetudini hunc ego Syllogismum statuo. ( 3 ). Phlebotomia est inutilis, ubicumque non indicatur necessaria: siue, ubi Indicatio illi propria deest: Sed in febribus non indicatur necessaria. Ergo Phlebotomia in febribus est inutilis. Probatur maior. Quia finis est causarum directrix prima, & dispositrix mediorum ad se. Ubicumque ergo finis non indicat necessitatem mediorum, frustra comparantur ad finem non requisita. Praesertim ubi ex contraindicatione constat, cruorem non emitti absque uirium iactura. Perperam ergo instituuntur eiusmodi media, quae finis indicat frustra, inutilia, & cum uirium diminutione fieri. Minorem autem probat Horat. Augenius de monte sancto, tribus libris ex professo. Docens Academiarum consensu, quod sola plethora, siue uenarum nimia plenitudo, id est, nimia cruoris abundantia, sit indicatrix phlebotomiae. Neque id quidem directe ad sanationem febrium: sed ob plethorae euacuationem. Atqui in febribus nunquam subsistit plethora, ergo nunquam in febribus indicatur phlebotomia, & per consequens, est haec omnino inutilis. Conclusio est quidem noua & paradoxa, attamen uera. Quod igitur pluribus erit probandum. Ipse Galenus probat subsumptum. Docens singulo febrium accessu plus bilis difflari quam biduo generetur. Interim caetera membra non cessant nutriri consueto sanguine. Id est, adhuc praeter consumptionem a febri causatam, suam taxam cruoris soliti consumunt. ( 4 ). Quae praecedenti capite, ex humore per uomitum reiecto, in computum redegi. Iam uero illud ipsum maiori conniuentia inculcandum est. Quocirca si bene ualenti, quotidie fiant unciae octo cruoris, necessum est, totidem quoque in dies in alimentum absumi, aut alias, mox in immensam molem homo protuberaret. Quid si ergo beneualenti, quotidie decedant unciae octo cruoris: certe non minus consumet febris. Ergo cum nulla, aut pauca sit ciborum appetentia, digestio, & sanguificatio, necessario quoque mox binis diebus, plethora, si qua sit initio, deficiet, cessabitque eius indicatio, pro cruoris missione in febriente. Quod autem mox in febribus non sit amplius plethora; hoc uident quotquot ulcera e cauterio patiuntur. Quae scilicet mox a febribus siccantur, nec solitum pus dant. Imprimis autem notandum, ut nunquam uires peccare possunt abundantia, nequidem in Mathusalem: ita nec bonus sanguis, peccat nimietate, eo quod uites uitales, & sanguis, sint correlatiua. ( 5 ). Quia iuxta Scripturam, anima, siue robur uitale, est in sanguine. ( 6 ). Ex consequenti ergo, nunquam potest esse plethora in bono sanguine(7 ). Ab altera autem extremitate, praecedenti capite demonstraui, non contineri unquam in uenis, sanguinem corruptum: ergo, si qua sit unquam possibilis plethora uenarum, illa deberet consistere in medio statu cruoris, inter corruptum & optime sanum: siue consideremus eundem statum decidentiae & neutralitatis, uel demum, quatenus ex utroque mistum, saltem meminerint Galenistae, bonum prouenire ex integra causa, malum uero e singulis defectibus: adeoque hunc statum non dici plethoricum: sed cacochymicum. Nec optare uenaesectionem: sed potius purgationem, quae selectiue malum educat, bonum autem relinquat. ( 8 ). Adeoque ex suis thesibus, nondum probari uenaesectionem ullatenus indicari. Nam iuxta rei ueritatem, iam ante ostendi, non consistere cacochymiam in uenis, quae scilicet est dumtaxat cruoris turbatio: ad quam subleuandam, non indicari turbati cruoris exhaustionem, quantum turbatoris affectus ablationem. ( 9 ). Potissimum quod sit purior sanguis, qui per cordis centrum transiens, suam depurationem est sortitus: ideoque qui e cubito trahitur, primusque educitur, purior erit, relinquetur autem intus impurior. Porro cum iam constet deesse plethoram in febribus, quae sanguinis emissionem requirat, idque quadam tenus Scholae olfecerint, substituerunt loco Indicationis aliquot coindicationes, quasi aequiponderantes Indicationi adaequatae in natura, & praeponderantes contra ( 10 ). Indicationi, quae alioqui sane, cum a uirium conseruatione desumitur, tota primatum obtinere debet, ( 11 ) eo prorsus nomine, quod omnis febris cito, tute, & perfecte sit curabilis absque uenaesectione. ( 12 ). Enimuero pro omnibus tam diuersis clientum humorum putrefactionibus, & febribus inde manantibus, unico uenaesectionis praesidio statim utuntur, quia affatim ( ut aiunt ) succurrit, & ad lubitum sistitur, qua saltem distinctione, sua laxatiua quodam modo infamant. ( 13 ). Aiunt namque licet uenaesectio, naturali, atque unica sui indicatione, propter plethoram requiri uideatur; imo nec illa, humores putrefactos proprie auferat: attamen refrigerat, uenarum sarcinam exonerat, uires recreat, partem mali humoris, una cum bono demit; fluxumque humorum ad nidum putredinis, per deriuationem, ac reuulsionem sistit, pacat, auocatque. Quapropter natura solamen sentiens, caetera, faelicius, facil usque satagit. Bona sunt uerba ait sus, comedens psalmos poenitentiales: at non prosunt famelicae. Hae sunt uidelicet coindicationes, quibus continuandam mortalium pernitiem persuadent, quibusque sigillatim satisfaciam. Atqui ante omnia praemonitum uolo. ( 14 ). Quod quamquam in robustiori, & pleniori corpore, notabilis laesio per cruoris emissionem non sit, imo non raro mox subleuari, etiam aegri sanari uideantur: non potest tamen non improbari uenaesectio, cum citra eandem, faelicius sanentur febrientes, nam utut ad primam uel iteratas uenaesectiones, saepe febrium atrocitas remiserit: Id sane non alias, contingit, quam quod Archeus, subitam uirium depletionem, ac indebitam refrigerationem perhorrescat, adeoque expellere materiam febrilem, & fungi officio, negligat. Qui uero per phlebotomum curati uidentur: certe recidiuant, saltem tardiorem, minusque firmam consequuntur ualetudinem. Quam assertionem Turcae probant, magnaque orbis pars mecum, uenae apertionem ignorans, quippe quam Deus, in natura nusquam instituisse legitur, aut approbasse, imo ne quidem eius mentionem fecisse. Quod autem ad primum coindicationis scopum, qui refrigeratio dicitur, attinet. ( 15 ). Profecto, sanguinis missio non alio titulo refrigerat, quam quatenus de calido uitali furatur. Non autem quod uim frigefactiuam & positiuam obtineat. Quo saltem nomine, debet eiusmodi refrigeratio esse nocua. Cur quaeso, in hectica non aperiunt uenam? an non in diget febris refrigeratione? uel desinit esse febris? ( 16 ). At deficit cruor hecticis, quare defectu cruoris, & uirium, facilis est noxae animaduersio per 16 phlebotomiam allatae, quam alioqui uires robustiores tegunt. Anno 1641. 8. Nouembris dissectum fuit corpus Principis Ferdinandi, Hispaniarum Regis Fratris, Card. Toletani, qui 89. diebus Tertiana febri agitatus obiit aetatis 32. annorum. Etenim sublatis corde, hepate, & pulmone, adeoque dissectis uenis & arteriis, uix cochlear cruoris in cauum thoracis confluxit, plane nimirum hepar ostendit exangue, cor uero instar crumenae flaccidum. Biduo enim ante mortem, plus edisset, si ipsi concessum fuisset. Fuit nempe per uenaesectiones, purgationes hirudinesque ita exhaustus, ut dixi, non desinebat tamen Tertiana suum typum seruare. ( 17 ). Quid ergo tanta sanguinis euacuatio profuit? Quidue refrigeratio ista palam fecit, nisi quod uana essent eiusmodi euacuantia, quae ne punctum quidem febrium tollerent. ( 18 ). Estne ista medendi methodus quae facit Medicum, quem creauit & honorandum praecepit, ob sui necessitatem, Altissimus? Si nesciat in uiro iuuene curare Tertianam, quorsum conferet ista methodus? Estne illa ars, cuius eget infirmus, & non sanus? Utinam atque utinam Princeps bonus ille, non fuisset usus? Qui cum Cortraco redux a Senatu Bruxellensi salutaretur, conualescens ab agone mortis prae cruoris & uirium minutionibus, tum firmus obambulabat in cubiculo. Horrent itaque medentes, suos febriculosos exponere ad occursum frigidorum, quibus scilicet statim, atque affatim, experirentur refrigerantium uirtutem indicio manifesto, quod non multum fidant suis calorum, & refrigerantium regulis. Nam cum iam constet, totum calorem in febri esse ipsiusmet spiritus uitalis: sequitur etiam, quod refrigeratio per uenaesectionem, sit mera spiritus uitalis, una & sanguinis exhaustio, & depauperatio. Nam si febris sit curanda ut intemperies, per uenaesectionem, tanquam! remedium refrigerans ( contrarium heu constat! per exhaustionem omnis sanguinis e Principe Infante Hispaniarum. ( 19 ). In quo adhuc pridie ante mortem febris Tertiana, non obstante tanto refrigerio, suos accessus seruabat, ) soloque frigore, sanationem intendant alii etiam in quotidiana ( quam e pituita putrida accendi scribunt ) saltem refrigerium istud, longe facilius obtinerent, exponendo aegrum seminudum, ad boreae, uel zephyri flatum, uel suspendendo in aqua, aut profundo puteo, donec se sat refrigeratum testaretur. Statim enim sic, & affatim sanationem absoluerent, si intus conscia inscitia, suam caloris essentiam febrilem, non damnaret. ( 20 ). Itaque febris non est nuda caloris tempestas: sed adest occasionalis uitiata materia, ad cuius expulsionem, Archaeus per accidens se accendit, uelut indignatus. Quod quamdiu in Scholis fuerit neglectum, praeposterae, pernitiosae, & coniecturales erunt febrium sanationes, eoque omnes nequicquam gratiarum actione dignum, debebunt medenti, cum spontanea nature bonitate curentur, atque utinam per medicos non postergarentur. ( 21 ). Ad argumentum uero sanationis per frigus subitum respondebunt Scholae periculosam esse itionem, ab uno extremo ad aliud. Qua suae ignorantiae excusatione, os populi obturant, uelut aliquid fide dignum dicerent. Non aduertentes, quod in eo sibi contradicant, dum uenaesectionem, eo potissimum scopo laudant, & praeferunt laxatiuis, quod statim, atque affatim, per refrigerium succurrat, ideoque uelocis, & praesidii uniuersalis nomenclaturam dedere. Suam enim impotentiam, in inscitia fundatam, cogunt ad arbitrium axiomatis male intellecti, & peius applicati: ( 22 ). Siquidem indubium est, quod liceat confestim abscindere laqueum suspensi, ut priuatus aere, illo quantocius potiatur. Item quod liceat submersum, statim prono situ deponere, ut aquam e pulmone reiiciat. Liceat, inquam, aliquem statim ad ripam extrahere, liceatque statim uulnus ab indispositione liberare, & cicatrice claudere. Plurima enim sic uulnera unico die sigillantur: quod solutio continui, nil indiget praeter sui reunitionem, liceat statim os fractum uel dissocatum reponere. Liceat similiter in Caduco, Syncope, lipothymia, crampo, quanto citius infirmos reuocare, excrementorum detentiones soluere statim, statimque profluuium muliebre sistere. Neque enim autumandum, quod natura in propria destructione gaudeat, quodque e statu sano, repentinam quidem mortem intromittat, remedium autem recuset, quod repente morbum repellat. Alioqui non faceret, quod in possibilibus est longe optimum, uti nec unumquodque desideraret esse, & conseruari. In Mathesi quidem statuitur impossibile, ab extremo ad extremum pergere absque medio, negatque istud medium, omnem penitus interiacentiam: quam si in naturalibus; cum quadam latitudine dederimus, adhuc confestim, atque optime egisse censebimur. A deoque nec licet illud Matheseos ad sanationes torquere. Fateor equidem, non licere hydropem, per paracenthesin, unica affatim uice educere: ut neque pus, e grandi apostemate totum elicere; nec conglaciatum prae frigore, immediate ad hypocaustum deferre, neque fame paene extinctum, affatim alere. At sane, istud non cogit mediocritatis tardus, & necessarius incessus ut talis, aut ab uno extremo rum ad aliud progressio, quasi natura celerem opitulationem auersaretur. ( 23 ). Cum haec ipsi sit indicatio uernacula, cognata, medullaris, & intime propria. Sed uetantur ista, quia uirium inde dependens exolutio non ferret celeres istos motus. Per elenchum ergo causae non ut causae, Scholae aegros arcent, a subitaneo auxilio, quod non habent: ut ignorantiam aliquo apud uulgus uelent axiomate, male directo. Nam quoties sine uirium amissione ( uires namque, semper primatum obtinent in Indicationibus ) sanatio haberi potest, quo citius id fit, maiori quoque iubilo naturae, arripitur. Prout & in febribus, multa pucunditate, utili admiratione obseruaui. ( 24 ). Ergo ( in terminis ) si febris sit merus calor praeter naturam, debeatque per contraria debellatiua omnis sanatio perfici: ergo requirit frigefactionem praeter naturam, ut scilicet contraria stent sub eodem genere. Id est, Necessario febris omnis, sanaretur ab ambientis multo frigore; ac potissimum, quia ambientis frigus, uires colligit, non autem dissipat. Sed consequens est falsum: ergo & antecedens. Ergo Scholae non intendunt per uenaesectionem, caloris refrigerium: sed primario ablationem ipsius cruoris, & mitigationem accidentium, quae uires debilitatas consequitur. Siue primario intendunt, uirium, & sanguinis diminutionem. Id quod pleno fuco appellant liberiorem arteriarum respirationem. ( 25 ). Ego uero Indicationem, quae uirium conseruationem concernit, estque opposita uenarum depletioni cuicumque, semper maximi pendo, quia diminutis, stratisque uiribus, nec morbus profligari potest, nec aliquid superest medenti agendum. ( 26 ). Idcirco Hippocrates, decernit naturas ipsas, esse morborum medicatrices, quod Indicatio, quae a uiribus Caput Iu. conseruandis sumitur, totum sanationis scopum moderetur. Ut ergo ratio, uires custodiendas suadet: ita & cruorem, quod hic, illas contineat. ( 27 ). Hippocrates quidem in plethora Athlaetarum, statim, & cumulatim, cruorem iussit mittendum. Idque Scholae pro uenaesectione ubique intonant. Sed ridicule, istud pro morborum, febriumque sanatione allegatur. Non enim id iussit propter metum plethorae, utcunque uenae illorum sanguine sat abundent: sed solum, ne uasa repleta, in roboris exercitiis dissiliant, ac dehiscant. Alioqui quid Athlaetis sanis, cum sanatione febrium intercedit commune? non enim febrienti metus est plethorae, nec ut uena exercitiis rumpatur, notandum porro, depletiones cruoris sic se habere. ( 28 ). Quod quae a uenere facta est, sit irreparabilis uirium exhaustio, quia demit de innato cordis spiritu. Huic autem propinqua est exhaustio per uenaesectiones facta, eo quod prompte suffuretur Archeum influum, & affatim. Morbus uero, etsi uires directe quoque oppugnet: quia tamen id non efficit affatim, sed sensim, ideo uires potius concutit & atterit, quam quod uere exhauriat. ( 29 ). Facilior itaque est uirium restitutio, a morbo attributarum, quam exhaustarum a uenaesectione. Nam qui a uenaesectione debilitantur in morbis, plerumque destituuntur crisi, & si a morbo resurgant, paulatim, multisque anxietatibus ualetudinarii conualescunt, longa dierum serie, & non sine metu recidiuarum. Qui uero morbo decumbunt absque uenaesectione, restituuntur de facili, & conualescentes, mox pristinum attingunt statum. Sin uero remediis destituti, etiam nonnunquam ad extremum deuenerint, crisim tamen natura molitur, eosque reficit, eo quod illorum uires, etsi a morbo conquassatae quidem sint, non tamen perierint, exhaustae affatim per cruoris emissiones. ( 30 ). Quapropter medicus ex conscientia, & in charitate tenetur mederi, non per dispendium subitaneum uirium, ut neque per pericula inde consequentia, nec etiam per uitae abbreuiationem necessariam, iuxta psalmum. Spiritus meus attenuabitur ( ergo ) dies mei abbreuiabuntur. Cumque iuxta Sacra, uita gliscat in sanguine, utut hunc affatim dimiseris, non nisi cum uitae praeiudicio emiseris, Intentio enim perpetua naturae, sanandis febribus, est per sudores. ( 31 ). Ideoque accessus plerumque terminantur per sudores. Sed huic intentioni diametraliter opponitur uenaesectio. Siquidem haec uellit cruorem introrsum, ad replendum uasa cruore depleta: motus uero naturae, ad sanationem febrium requisitus, procedit a centro foras, a nobilibus, & uisceribus, ad pellem. Quod autem uenaesectio debilitet necessario, licet fortiores, & plethorici, id secus experiri, & testari uideantur: si textus Sacer, qui uitam in sanguine habitare admonet, non satis ponderis habeat, saltem id manifestum fiet si liberaliori sanguinis missione peccaueris, statim enim uires, & aeger concidunt. Ergo in mathesi si sex notabiliter laedant: tria non possunt non laedere, quanquam non ita sensibiliter. ( 32 ). Laedere autem naturam, qui eandem sanare, & restituere debet, non est permissum, si ipsa sibi natura debeat esse medicatrix, tantoque felicior, quo fortior. Satis enim sit medico, quod aeger alioqui inexcusabili debilitate labascat per morbum, inedias, inappetentias, inquietudines, dolores, anxietates, uigilias, sudores & c. neque idcirco fidus Auxiliator, debet debilitatem addere debilitatibus. Fraudulentum est subleuamen, quod uenaesectio adfert, eiusque tam incertum est remedium, quod nemo medentum hactenus ausit polliceri sanationem inde futuram. Quisque artificum facit, quod promittit. ( 33 ). Statuarius nempe statuam, calcearius calceos in dubie parat. Solus autem Medicus nil audet ex arte spondere sua: quia nititur fundamentis incertis, per accidens dumtaxat, subinde, atque dolose proficuus. Quia utcunque rem uerteris, ignorantiae plenum est, procurata debilitate, sanare uelle. Per repentinam nempe cruoris depletionem, cumulate factam, plerumque natura negligit expulsionem sui hostis. Quam attamen expulsionem demonstraui continere totam febrium, & naturae scenam. In confesso est praeterea, quod materia febrilis non consistat in uena supra Cor: ( 34 ). & per consequens, neque uenaesectio materiam occasionalem ullatenus exhauriat, aut directa medendi intentione, effectiue sanet. Denique, si mittendus cruor, ob perspirationem facilem arteriarum. ( 35 ). Id saltem frustraneum in initiis & incrementis febrium, cum calor nondum uiget. Cumque in statu, ut neque in declinatione sit mittendus cruor. Ergo nunquam. Quod autem non in statu, probatur: quia praepeditur crisis, cum natura ( ut scribunt ) maxime impedita luctatur, & plerumque uictrix, minime tum toleret uirium iacturam, & auocationem a duello. Sin uero in statu natura uicta sit, quid erit uenaesectio tum aliud, quam merum homicidium? Si ergo in statu non conuenit uenam pandere, dum maximus calor, anxietas, & potissima arteriarum exigitur respiratio: multo certe minus conueniet in initiis, & augmentis. Praesertim quod primis statim diebus, metus plethorae abeat, adeoque sat facilis sit arteriarum perspiratio. Quod autem morbi, in sua declinatione, uenaesectionem nec petant, nec tolerent, tam est clarum, & omnium uoce testatum: quod nemo uenaesectionem unquam, per declinationem morbi, intentet. ( 36 ). Consideremus praeterea, quod in febribus, cruor in uenis, uel bonus sit, uel malus, uel neuter. Si bonus: bonum erit, bonum detinuisse, eo quod uiribus addat. Nam ( ut alibi ostendi ) plethorae metus, uel mox ab initio, si quis esset, cessauit. Quod autem uolunt bonum cruorem dimitti, ob refrigerium, & putredinis difflationem. Iam enim utrumque sat sublatum est, & imaginarium bonum, quod supponunt, realem, & necessariam uirium iacturam adfert. Caeterum docent Scholae uenaesectionem in febri non mandari, propter bonitatem cruoris, quae nempe supponunt malum & putredinem. Ego autem sat docui, non dari corruptum in uenis quamdiu uiuitur & per consequens, ruere hunc Scholarum scopum in uena secanda. ( 37 ). Oportet ergo mihi demonstrent malitiam cruoris, quae sit citra eiusdem corruptionem. Deinde, malum istum cruorem, detineri in uena, a corde usque ad manum, si ratam uelint uenaesectionem, in quantum talem, uel quatenus reuulsionem. Doceant, inquam, quod malus cruor; non sit in primis officinis, eductoque per cubiti uenam cruore non trahatur deterior ad cor, qua uena caua, dexterum cordis sinum facit. Instruant pariter, quod depletis superioribus uenis, non sit maior libertas, & impunitas, qua noxia & febrilia ad cor pertingant, quam ante. Adeo quod loco difflandi putredinem ( quam in reiueritate probaui nullam ) non occasionetur potius liber aditus aurae putridae ad cor. Quorsum nempe depletarum uenarum uacuitas, attrahit cruorem infernae. Ostendant, inquam, qua ratione effluuium cruoris, & diminutio uirium per cubitum, impediat putredinem, siue importet correctionem, & redintegrationem putridi. Item explicent se, quid uelint dici, quod uenaesectio fieret, quo arteriae liberius respirent, cum putredo ( si qua esset in uenis possibilis ) non affectet sanguinem arterialem totius naturae condum. Probentque insuper, quod imminuto bono sanguine, & uiribus, proportionaliter, sit maior potestas residuo impuro, inquinatoque per putredinem ( ut supponunt ) seipsum praeseruandi a putrefactione imminente. Doceant item contra Textum Sacrum, quod uita, atque anima sint potius & libentius in contaminato sanguine residuo, quam in puriore, per uenaesectionem ablato. Alioqui regulariter boni eductio, includit residui mali auctam proportionem, effrenemque licentiam. Quid si demum in febri, ac uenis, cruor sit malus, bonumque aiunt ( tanquam signum & effectum ) quod in missione cruoris, malus effluat: putentque, tantumdem saltem mali cruoris, abreptum. Primo probent cruorem, quem censent noxium, uere noxium, prout ante, iam probaui insontem: Ac dein doceant, per eiusmodi mali cruoris festinam, & plenam emissionem, nil praeiudicii uiribus esse ablatum: quodque superstite cruore inquinato, minutis iam uiribus, sanguinis facta depletio, erit in causa, cur putredo residui cruoris, pergere minus ualeat? & an sperent quandoque in uenis semel putrefacto cruore quomodolibet, ab eiusmodi uidelicet priuatione, dari in natura regressum? Etenim ostendant, non contradicere, quod febri proprium sit, cruorem ipsum inquinare, & hanc proprietatem tollia posteriori, a putrefacti scilicet remotione? ( 38 ). etenim si primum impurior sanguis e uena depromatur, iterato uenam pandunt interim uires consternunt, turbantque, hinc & crisis spem tollunt, quid si tum rubicundior effluxerit. Certe exclamant. Quasi totum mali agmen ablatum prima uice, fuissetque febrium sedes, a corde ad cubitum dumtaxat extensa: bonus autem, circa hepar resideret. Ast deprehendi semper in Hydrope ultimorum excrementorum formidolosas euacuationes, multoque ideo magis, in nuda sanguinis abreptione, quae recta uia a corde per uulnus, uitales spiritus abducit, siue is malus, siue bonus, uel neuter censeatur. Imprimis probaui, quod peccent petitione principii, tam quae de Synocho, causoque putridis, quam quae de sanguinis putridi emissionibus supponuntur. Quapropter loquendo ad numeros, subleuamina facta propter uirium ereptionem, semper inueni fraude plena, ut pro tantillo subleuaminis, uires morborum baiulae, eneruentur. Perinde enim atque potus febrium initio, sitim pro tantillo solari uidetur: sed quis tam demens, quod tum potaret, si sciret potum sibi uires necessarias suffurari? Infidum est itaque, dolosum, & momentaneum refrigerationis auxilium per uenaesectionem: De neutro tandem cruore, qui nec bonus nec malus sit respectu uenaesectionis, nil dici est operaepretium: cum negatum sub disiunctione, negari etiam possit copulatiue. Nam siue neuter sit is, qui commistione boni cum depra uato constat ( supponendo deprauatum, qui non est ) uel is, cui est introducta alteratio neutra, in utrumque euentum praedicta satisfaciunt. Tandem ut spem quae in reuulsione est abscindam, & sic omnes ex aequo tollam coindicationes, tanquam misera pertinaciae subterfugia. Insanum est subsidium, uenaesectionem ( copiosam enim plerumque hoc fine exigunt ) fecisse, siue in febribus, siue demum in menstruis, propter reuulsionem, eo quod materia febrilis, non natet in cruore, aut fluctuet in uenis, tanquam piscis in aqua: sed uasi intus adhaeret, prout suo loco, de materia occasionali edisseram. Pro menstruo autem similiter: eo quod eius separatio, fiat e toto, & non nisi separatrice manu Archei. Phlebotomia uero, nil separat separabilium: quia sine praecognitione finis, adeoque absque electione agit. Sed perpetuo effluit uicinior, mox uase aperto, & insons cruor: quem, quia dein continuo filo, alius subsequitur metu uacui: idcirco menstrua circa uterum, studio naturae alioqui collecta, per uenaesectionem inde distrahuntur, ac in totum retrogradiuntur. Si autem Phlebotomia quandoque in plethora & euchyma muliere bene successerit, at certe in aliis multis, miserandam catastrophen dedit. Etenim si menstruum, sola sui quantitate ( dum iam collectum, & in uenis circa uterum segregatum est ) peccaret, Indicationem Phlebotomi indiuiduam, & in solo casu supposito lubens admisero. At menstruum, bene constituto utero si fluxerit, abunde suis satis facit finibus, & hactenus reuulsio frustranea, quanquam etiam impossibile hypothesis supponat. Phlebotomia namque, non nisi mera est cruoris, & indistincta depletio. Depletae autem uenae, ex tempore, undecunque, qualemcumque cruorem ad se reuocant. Quia ut cruoris sunt auidae thecae; ita & uacuitatis impatientes. Atque proinde menstruum, in exitum dicatum, id est, hactenus catalogo excrementorum semel inscriptum a natura, uenae depletae alliciunt. ( 40 ). Deriuatio autem, quia parca est cruoris effusio, modo congruis e uenis fiat, saepe profuit multis morbis topicis, adeoque in febribus est impertinens. ( 41 ). Sed instant uenaesectionem in Pleuritide esse ita necessariam, ut sub poena capitali sit iniuncta. Siquidem aiunt, nisi ad costas affluens cruor, multi cruoris effusione reuellatur, periculum est ne mox Pleuritis hominem interimat suffocando. Ego sane, nemini Pleuritico, sanguinem mitto, estque curatio eiusmodi tuta, certa, commoda & solida. Nemo illorum perit, ubi interim sub phlebotomo, plures longa tandem tabe pereunt, & quotannis recidiuam experiuntur. Iuxta Galenum enim. Quicumque die quadragesimo non sunt perfecte sanati, tabidi fiunt. Ego uero, intra paucos dies, perfecte sano, nec recidiuam sentiunt. Nec quidem solus mea ad hoc arcana habeo. ( 42 ). Quinimo uidi rusticum omnes pleuriticos tertio potu sanantem. Utebatur enim stercore iumenti pro uiro, & caballi pro muliere, quod diluebat in cereuisia, ac colaturam expressam propinabat. Tanta scilicet est medentum ignorantia, tantaque Scholarum pertinacia, quod Deus rusticis & paruulis det scientiam, quam Aethnica littera inflatis denegat. Iam spectandum, si aliquis reuulsionis usus in febribus. ( 43 ). Enimuero cum opus reuulsionis non sit primario aliud quam uenaesectio, ad quam, per accidens, speratur succedens cruor uenturus, eiusque rei beneficio, non fluxurum fore ad locum affectum. Ad quam thesim sequitur, quod per eiusmodi euacuationem, trahetur cruor peccans febrilis, ( sic loquor conniuens ) in uenas dispersus, qui alias suo nido, procul a corde latitans, suae noxae fermentum, non tam ferociter cordi communicaret. Quod est dicere: Per eiusmodi reuulsionem fore, quod humor peccans, a parte ignobili, ad nobiliorem traheretur. Crudior namque, ac feculentior sanguis, est in Mesaraicis uenis: defecatior autem, qui propius ad cordis aulam accesserit. Alias namque indiscreta natura, iuxta uitae fontem prima parricidii tela statuisset. Cum igitur non fluctuet in uenis materia febrilis, nec sedeat prope cor: Absit credere, illam per uenaesectiones exigi, aut loco moueri, utut alioqui subinde diuersicolor sanguis, per iteratas sanguinis emissiones, emungatur. Atrox itaque remedium, si ad locum emissi cruoris, alter a remotis accesserit. Nam sic in totum & ad nobiliora, unius loci labes dispergeretur, estque alioqui facilis coinquinatio in habentibus symbolum. ( 44 ). Tandem, si semel abdicatis Ethnicorum erroribus, Moderni in uitam proximi respicerent, scirent utique uana esse re uulsionum commenta; pernitiosam thesauri sanguinis & uirium deperditionem: Nullam noxam a sanguine intra uenas: sed tantum ab hostilibus, & peregrinis excrementis insultare: Deum quoque sufficientia fecisse sordium quarumcunque emunctoria, nec laceratione uenarum opus, pto febrium uictoria. Purgatio examinatur. Caput U. ( 1 ). Prima confessio Scholarum de suis purgantibus. ( 2 ). Fraudes correctionum. ( 3 ). Altera confessio. ( 4 ). Tertia. ( 5 ). Excusationes turpes. ( 6 ). Quarta confessio. ( 7 ). Historia frequens. ( 8 ). Dolus in nomine. ( 9 ). Explicatur quid sit dari laxatiuum dum turgent humores, & quam fraude plenum. ( 10 ). Historia poenitentiae Authoris. ( 11 ). Conclusio inde tracta. ( 12 ). Nopem notabilia in Scholarum pernitiem. ( 13 ). Historia cuiusdam Principis uiri. ( 14 ). Quinta confessio. ( 15 ). Examen praedictorum: ( 16 ). Sexta confessio. ( 17 ). Subterfugia uana, & foeda. ( 18 ). Retorta tela ex confessione septima. ( 19 ). Argumentum ueneni a foetore. ( 20 ). Probatio mechanica. ( 21 ). Idem ex Galeno. ( 22 ). Probatio ab effectu. ( 23 ). Scholae impugnant sua theoremata. ( 24 ). Positis hypothesibus Scholarum, nemo mori posset a febri, & falsum esset, quod non danda purgantia initio febrium. ( 25 ). Quod hic Aphorismus dolum includat, & Hippocratis inaduertentiam. ( 26 ). Coctio in morbis nominis abusus. ( 1 ). Agnoscunt Scholae sua purgantia, ad Agaricum usque correctione opus habere, eo quod uim inferant naturae. Atque utinam correctiones illae, non ignauae, non stolidae essent, potiusque inseruirent ad comparandam innocentiam medelae, quam ad eius castrationem. ( 2 ). Siquidem castratio uirium in pharmaco, dolum concludit, ne uidede Febribus. licet aeger uenenum subesse intelligat. Cicutata etiam officinarum remedia, sunt instar lupi domestici, qui data occasione, dum sibi confiditur, ad solitam naturae suae ferociam redit. Hinc enim nec correcta pharmaca, proprio etymo appellare audent. Puta, Diagridii nomine Scammonaeam uelant, ut & Alahandal, Colocynthidem laruat. Composita demum laxatiua, in Dispensatoriis militant sub mentito ducis titulo. ( 3 ). Interim nequeunt negare, quin in singulis solutiuis Scammonaea & Colocynthis, non sint binae columnae, quibus totum purgandi aedificium innititur, quibusque collisis, totum quidquid superstructum est ruit. Mitiora demum solutiua, ut manna, cassia, sena, rhabarbarum etc. duobus illis ducibus antesignanis, sua dedere nomina. ( 4 ). Fatentur, inquam, Scholae, exhibito laxante, non esse amplius in potestate Medentis; adeoque per hoc infamant laxatiua, eaque phlebotomiae proinde postponunt. ( 5 ). Etenim si quid crudelius patrauerit laxatiuum, uel dosim, uel correctionem, uel aegri naturam fluidam, uel Seplastam, uel eius uxorem accusant, ne solutiuo alioqui pharmaco nomen pereat. ( 6 ). Interea tamen fatentur, uelint nolint, solutiua uniuersa, tabidum uirus in se claudere: solamque Aloem in prouerbio innocuam uocant. Caetera uero cum additamento, correctione, & circumspectione exhibenda, ut neque praepostere, aut praemature. ( 7 ). Nuper enim uir iudiciosus, a Secretis Senatus Brabantici, ut sanitatem custodiret, pillulam usualem ex aloe lota ( castrata scilicet ) sumpserat cuius dum non reperiret effectum, transeunti id Medico denuntiat. Qui culpat ignauiam aloes, adeoque picron, siue amarum, in pigrum uertit. Praescribam ( inquit ) maiales pillulas. Quibus assumptis misere periit, quia tota hebdomada frustra laboratum, ut laxantis remedii effroenem effectum compesceret. Is enim ut se a morbo futuro liberaret, dolo medentis periit, & reliquit proles undecim. Unde primario liquet tam esse laxanti liberum ferocire in bene ualentem; quam alias in aegrum. Impune nempe, etiam in uitam principum, grassari licet, sub nomine Medentis, doloque pharmaci. ( 8 ). Quia terra tegit crudelem Medentum inscitiam. Speciosus sane titulus purgatio, si ue depuratio: sed doli plenus. Atque utinam medentis purgatorium queat piare morbos! Utinam quoad hoc non fit, aegri non expectarent purgatorium a manu Medentum! ( 9 ). Luctu sane est dignissimum, quod aiunt, exhibito laxante, ante morbi coctionem, educi quidem eosdem humores ( nam laxantia uolunt per selectionem educere unum humorum, & non alium ) quos alioqui post praefatam morbi concoctionem: esse tamen inutilem, imo & nocuam. Nec tamen inde hactenus discant, humores, per laxantia eductos;, non esse humores, nec peccantes; ( alias namque utraque statione morbi, & unico laxante suppositis, necessario deberent iuuare aequaliter, si materiae eidem peccanti, detrahant ) sed meram putrilaginem, & merum liquamen tabefactum, per uirus laxatiuorum. Tantoque infelicius bibitur hostis, ut hanc ferinam exerceat intus lanienam, in carne & sanguine. ( 10 ). Etenim per facti historiam, narrabo poenitentiae, & scientiae meae in medendo exordia. Enimuero uix ex ephebis eram, quod chirothecam domicellae, arida scabie infectae, indueram: Unde primum illa, ac dein altera manu scabiem contraxi, cum pure, & pustulis infamem. Medici nostrae Urbis Seniores aduocati. Uenaesectionem primum ad hepatis refrigerium mandarunt. Dein triduano Apozemate, bilem flauam torridam, & pituitam salsam, ad eductionem praepararunt. Ac tandem per pillulas de fumaria, purgationem praefatorum humorum instituerunt, multosque affatim secessus prouocarunt. Gauisus ego, quod aceruum foetidi liquoris excreuissem. Monuerunt ergo, idem pharmacum perendie assumendum, itemque iterum post triduum, pari successu: ac meo iudicio, si totum iunctum fuisset, facile duas situlas impleuisset putridum, putidumque, quod humores putabam. Qui enim antea sanus, alacer, integris uiribus, leuis in saltu & cursu: iam redactus eram in maciem, tremebant genua, genae collapsae, & uox mihi rauca. Dixi itaque, & sero, ubinam hospitati fuere isti humores in me? Nec enim in capite, thorace, uel in uentre locum tantae farragini reperiebam. Nam etsi priuus omnibus uisceribus, dimidium eius tamen uix tota cauitas continere potuisset. Conclusi ergo mecum. ( 11 ). Quod isti humores non praeextiterant in me: sed in me facti erant. Ac cognoui liquido istud putridum liquamen factum fuisse ab assumpto laxatiuo: quod idem esset facturum, quoties assumerem: Interim eadem me tentabat scabies quae ante. Unde 1. cognoui, quod scabies sit contagium pellis, non autem hepatis intemperies. 2. Quod mentitum esset uitium istorum humorum in scabie. ( 12 ). Quae solo contactu chirothecae, parata erat. 3. Quod pharmaca purgantia non purgarent, aut mundarent: sed putrefacerent. 4. Quod uiuidam corporis mei substantiam liquassent, & in putrilaginem resoluissent. 5. Quod indifferenter contaminarent, quidquid quoquo modo attingerent, siue cruor esset, siue demum ipsamet caro uiuens: non autem selectiue unum pro alio elicerent, & separarent. 6. Quod contaminatum, denotaret suum contaminans esse merum uenenum, corporis liquefactiuum, & putrefactiuum. 7. Quod contaminatum propulsante natura efflueret, donec uis pharmaci exantlata esset. 8. Quod hoc fieret non secus in sano, atque in aegro. 9. Quodque ideo periculosum esset pharmacum solutiuum, antequam natura uictrix esset in morbis, postmodum uero noxa eius non ita manifesta appareret. Quibus dudum, atque serio mecum pensitatis, desciui a Galeno, qui totus circa humores istos ita implicitus, ut omnes morbos inde constare asserat. At cum mihi adhuc deessent meliora, quae in uicem humorum, & laxatiuorum substituerem, cum admiratione, & commiseratione generis humani, tandem studium Medendi suspendere uolui, donec Altissimus, ex sui beneplacito, quaerenti mihi, post multa nummorum & annorum dispendia, dignatus est donare Intellectum, quem utinam ex meis operibus mundus sibi in commodum applicaret. Creuit in me ausus eundo, ac indies magis confirmatus sum, quotidianis errorum Medentum obseruationibus. ( 13 ). Inter caetera, memini quod Archiatri, Principi exhibuerant scammoneatum pharmacum, unde unico die, quadraginta & unum secessus successerant. Qui una cum lotio illius diei, me iubente, ponderati, pendebant libras octodecim & uncias septem liquaminis flaui, & putridi. Dixi ergo illi, & suis Medicis. Enimuero si istud liquamen sit bilis, unusque de quatuor. Iam phlegma in corpore inde residuum ( una tertiabilem superans, iuxta Galenum ) pendebit libras uiginti septem & uncias decem, & eodem computo, supererunt meracae atrae bilis librae nouem & unciae tres: Id est, pituitae & melancholiae non permistarum bili flauae, librae triginta sex & unciae tredecim. Purgationem itaque debebant fateri, non esse corporis purificationem: quin potius relictorum humorum ( si qui eiusmodi essent ) distemperationem. Dein quod praefata solutio, non esset bilis electiua mundatio, aut corporis a superflua bile liberatio: sed mera cruoris liquatio putrefactiua. Siquidem dum cruor esset in uenis, non foetebat ante, mox putet in intestino, eodem instanti, quo extra uenas excidit. ( 15 ). Sed sodes, quo uase iam continebuntur triginta septem librae pituitae & atrae bilis residuarum? praesertim dum a purgatione, uenae, quae antea tumebant, nunc conciderunt, nec apparent amplius? Sequenti mane namque miser ille, qui se uestris arbitriis concredidit, ac se purificatum rebatur, cassa, acuta, & rauca uoce loquitur, tremit manibus, uacillat genubus, oculis concauis, exhaustis uenis, consternato uultu, sitique pressus importuna, & deiecta appetentia, se pridie multa passum affirmat, per tam dolosam & anxiam depurationis experientiam, dubitatque iterum redire eandem uiam. ( 16 ). Certus tamen credit, si dosis laxatiui auctior fuisset, male sibi cessisset negotium. Ex ista enim forti purgatione in Principe, statim deberet elucescere solut iuorum uirulenta proprietas. ( 17 ). Responderunt Medentes, Principis naturam facilem, nimium auscultasse pharmaco, & ad euitandam relictorum humorum colluuiem praefatam, simulque disproportionem eorumdem. Quam Scammonaea, ex proprietate nedum eliciat bilem: sed ex ipso cruore, siue composito ex quatuor confecerit, unicum liquamen per sedem reiectum: ( 18 ). Unde rursus conclusi, imposturam atque dolum, quae choleram, uel pituitam educi supponit, quaeque selectiue unum prae alio excerni perhibet, dum iam fatentur, esse omnes simul liquatos. Et iuxta Galenum dum sanguis putrescit, fit bilis, & falsum esse, quod Cholagogon ( uerbi gratia ) curet morbos biliosos, quodque deceptio sit, qui bilem educi aiunt, si & caeteri tres prius corrupti, simul eiiciantur. Nemo certe est ueritatis studiosus, qui non hinc statim intelligat, corruere Ueterum Medendi basim; tam respectu humorum quam selectionis solutiuorum Medicaminum. Profecto admiror in stuporem usque, quod Mundus perniciem laxati uorum nondum animaduerterit, qui alioqui tam repente persentit quaslibet technas marsupio suo praetextas. Indubium est siquidem; quin laxatiua occultum gerant toxicum, quod tot uiduarum ac pupillorum millena fecit. Neque enim educunt singularem post se humorem, quem, singulari tractatu demonstraui, nunquam in natura fuisse, nisi in libris Medentum. Etenim dosim laxatiui auge, atque illico se prodet laethale uenenum. ( 19 ). Agedum, cur ista uestra bilis, tam celeri effluxu subsequens, foetet tam horrende, quae uno quadrante prius non foetebat? Celeritas enim effluxus, putrefactioni ansam adimit, ut & foeroris. Olet namque cadauer, & non stercus. Neque etiam ab intestinis, tam repente, tam olidi stercoris odorem mutuaret. Itaque foetor indicat toxicum efficiens, & materiam cadauerosam, e uiuo desumptam. ( 20 ). Quod probo Mechanice: Si quis hauserit drachmam uitrioli albi in uino soluti, mox uomitum cit. At si statim a potu superbibat haustum cereuisiae, aquae etc. is quidem plurimos patietur secessus: attamen prorsus absque foetore. Scammonaea igitur & uitriolum, pariter liquant cruorem mesaraicum. Hoc quidem, uiolenta ponticitate sui. Illud uero putrefactiuo, olidoque laxati uorum ueneno. Cuius solius consideratione, purgatio, ut crudele, & stupidum inuentum, nemini non suspecta esse debet. ( 21 ). Et enim si iuxta Galenum, sanguis dum putrescit, fit bilis, ergo liquamen foetidum, atque flauum, per laxatiua deiectum, mentiensque bilem, ex putrefacto cruore est generatum. Atque per consequens, ipsa laxatiua, sunt putrefactiua cruoris. Quod ex Galeno, Scholis inuitis, facile colligitur. Etenim potissimum commendat Theriacam, eo quod potissime uenenis resistat. Signum quoque optimae Theriaces diagnosticum asserit, quod si una cum laxatiuis sumatur Theriaca, indubie non subsequentur secessus. An non haec Galeni uerba, conuincunt laxatiua esse mera uenena? quorum scilicet uniuersa operatio eluditur, per Theriacam uenenorum domitricem? ( 22 ). cui suspicioni consonant effectus. Quippe sumpto purgante, aequaliter deiiciunt aeger & sanus, liquamina eiusdem coloris, odoris, & conditionis: quapropter non exigit humorem peccantem, prae non peccante: sed indifferenter contaminat quidquid attingit. ( 23 ). Porro & Scholae impugnant libertatem selectiuam, quam solutiuis tribuunt. Nam si humor aliquis e quatuor, sit putridus in febribus, indicetque naturaliter sui ablationem: laxatiua uero educant selectiue humorem e cruore, in sanis ( uti uolunt ) imo carnem sanam liquefaciant, ut inde scopum suum nanciscantur, qui est, liquamen putridum fundere, quod aluus deiicit. Saltem laxatiua non habebunt parem licentiam in febribus, ad eliciendum excrementum peccans, & putridum. Nam putridum non habet amplius pristinam essentiam, & proprietates, quas habebat ante sui putrefactionem. Etenim si magnes attiahat ferrum: non trahet etiam proinde ferruginem. Ideoque si purgans, resoluat carnes & cruorem, ut inde bilem educat, quam proprietate specifica uinctam ad se trahit: non proinde trahit pariter putrida & putrefacta, uenis inclusa, quael causa essent febrium. ( 24 ). Nemo sane, per febres oppeteret unquam, si duo Scholarum axiomata ueritate niterentur. Nempe si humores putridi sint causa febrium, Itemque si cedant selecti ue, per purgantia. Insuper uesana cautio esset, ne purgantia dentur in principiis febrium antequam materia turgeat; nimirum non ante maturitatem, ac coctionem materiae peccantis. Unde sat liquet, laxantia fore secus nocua. Sin autem dentur postquam morbi materia iam rite est subacta: imposturam praefata cautio continet. ( 25 ). Quippe effectum sponte ac beneficio naturae procuratum, attribuit pharmaco soluenti. A quo sane etiam tum, iustius probus Medicus abstinet. Quoniam tum perturbat crisim, periculum confusionis inducit, & recidiuae. Pharmacum enim soluens, semper atque per se, non secus educit non cocta, ac ea quae postmodum cocta uocantur: quia utrobique aeque atrox ac uirulentum. Sed postquam natura morbum superauit, minus noxae infert, neque tam aperte laxatiui dolus tum manifestatur. Adeoque si tum laxans detur, uidebitur Medicus, sua arte morbum uicisse. Caeterum si laxatiua educerent singula, humores suos per electionem: necessario etiam qualibet statione morbi conducerent, quippe quae semper eundem liquorem & aeque foetentem educunt: turbant autem quammaxime, quoad natura non euaserit superior. ( 26 ). Quam illius uictoriam morbi concoctionem dixere Scholae. Non sane quod natura digerere, aut coquere aggrediatur quidquam, quod uitiosum est, aut sibi in usum non cadit: quippe quae intelligentia non errante gubernatur. Haec de utroque uniuersali praesidio in febribus admonita sufficiant. Concludens cum Hippocrate ad Democritum, omne solutiuum, depraedari de uiribus, & substantia nostri corporis. Consideratio Quartanae. Caput Ui. ( 1 ). Quartana illusit Scholarum regulas. ( 2 ). Quare nesciant curare quartanam. ( 3 ). Deficere solitas in aliis morborum euentibus excusationes. ( 4 ). Omenn ex quartana in caeteris febribus. ( 5 ). Quartanae examen ad Scholarum calculum. ( 6 ). Debilitates ipsius Galeni. ( 7 ). Deliquia in Medentibus notata. ( 8 ). Coacta uerba in confessione Medentum. ( 9 ). Argumenta contra atram bilem in Splene, & subterfugia Medentum. ( 10 ). Uera ratio unde Splen indurescit sub finem quartanae, errorque Scholarum detegitur. ( 11 ). Notabilia aliquot in quartana. ( 12 ). Modus inebriandi, organaque. ( 13 ). Notabile de spiritu uini uegetabili, e baccis. Iuniperi. ( 14 ). Cur uina ordinario grata mortalibus. ( 15 ). Quomodo arteriae trahant remedia sua. ( 16 ). Impedimentum in oleis essatis, quod in eorundem salibus non est. ( 17 ). Modus fiendi cardiacae passionis, quam etiam uocant regiam. ( 18 ). Astomacho uarii morbi chronici. ( 19 ). Ruditas saeculi Hippocratici, & sinceritas. ( 20 ). Quartanae nulla sedes relinquitur in Scholis. ( 21 ). Paucula dicuntur notabilia de Insanis. ( 22 ). Sedes amentiarum. Integro sane tractatu demonstraui, nunquam in rerum natura fuisse humores, quos Scholae Medicae, in artis suae basim praesupponunt, spectaretque ex professo huc ille tractatus, nisi propediem in opere aliorum morborum repetendus esset. Eo quod omnes morbos passim istis humoribus nuncuparint. ( 1 ). Hoc loco autem sufficiet obiter demonstrasse, febres ortum suum, nullatenus debere eiusmodi humoribus siue integris, siue putrefactis. Nunc de Quartana quaedam dicam: non enim quod materia aut efficiente differat a cognatis febribus, aut alias curetur, quam unico eodemque modo, & medio, quo superantur caeterae: sed quia Quartana collisis Scholarum uiribus nunquam deuicta fuerit: atque adeo ludibria fecerit Medentum commentaria, uanosque sermones de bile atra, de Splene, nigrae, atque retorridae bilis cloaca, deque solutiuis, atram bilem per electionem educentibus. Quartana itaque doctrinam Academiarum, harumque promissa, risui iamdudum exposuit tanquam uanas sine uiribus nugas, atque luridas fabellas. Desperata nimirum per artes sanatio, eneruem medicaminum opem, dispensatoriorum uana pollicita, atque indubiam causarum febrilium ignorantiam patefecit. Bone Deus! Iam patet quod Medici non solum nequeant sanare Lepram, Podagram, Paralysin, Asthma, calculum, caducum, reliquosque contentos sub ingenti incurabilium catalogo, nunquam sua sponte sanatorum: sed nec quidem Quartanam, quae patienter omnem expectat, illuditque Medentum operam, quam tamen natura, suapte ui, in Scholarum ignominiam sanat, demere norunt! Etenim qui per uenaesectiones, scarificationes, hirudines, uesicatoria, & alui purgationes, adeoque per diminutiones corporis, & uirium, dumtaxat suas sanationes moliuntur, Ethnicisque doctrinis toti inhaerent, etiam per naturam, a uera causarum, & remediorum cognitione excluduntur. ( 2 ). Quia imprimis nullum illorum medicamen, ad sedem Quartanae pertingit, quin prius per singularium digestionum taelonia, tributum persoluens, omni non sit exutum facultate, ad tantum malum requisita. Nec enim id aliunde deducere, aut multis probare debeo, sat esto, quod hactenus infausta fuerint Medentum subsidia. Purgant nimirum atque uenam incidunt, reliquum deinde desinunt naturae baiulandum: sciuntque interim certo se, nil istiusmodi remediis profuturos, aut unquam profuisse: Utinam saltem non nocuissent: Fateri itaque debent remedia, simulque artis hypotheses omnes, in hoc morbo sibi deficere, imo nec solitum in aliis morbis sibi ualere incurabilitatis subterfugium. ( 3 ). Nam omnes Academiarum potestates connexae, tantundem non possunt, quantum natura absque illis, sua sponte potest, & facit. ( 4 ). Caeterum eundem inscitiae pudorem, atque omnimodam impotentiam, quam Quartana in Scholis detexit, in caeteris quoque febrium curationibus, fateri cogerentur: nisi illae ultro ad terminum properarent. Quapropter iamdudum ominor, quod exlex Quartana, uentura mox aetate, distinguet pseudomedicos a ueris, quos elegit, creauit, & honorandos praecepit Altissimus. ( 5 ). Scholae ergo Quartanam, ad calculum aliarum febrium definiunt, per calorem praeter naturam accensum primum in corde ab humore atrabiliario putrido, e ramulis extremis uenarum, diffuso in habitum corporis: cuius atrae bilis putridae sedem, nihilominus in Liene agnoscunt. Efflagito? sodes, dicat mihi professio Medica, quem concentum ex tanta aphonia edant unquam? & an non sit, garrulitate, tam aegrorum, quam Tyronum mentes offudisse? exponant, inquam, cur ille calor, non primo accendatur in Liene, qua sedet causa, siue humor, qui sua putredine ( ut aiunt ) est caloris innaturalis causa? prout dum spina, digito infixa haerens, ipse digitus primario aestuat longeque ante phlegmonis putredinem? Cur Quartana adeo pertinax, si singulo accessu, natura sibi uiam reperit, qua putridam bilem atram, per uenas, in habitum ( etiam ipso frigoris rigore, & uenarum angustia ) dispergat? Quomodo post sesquiannum, saepe eadem numero atra bilis, adhuc putrida erit, durumque Splenem dabit, si singulo accessu, dispergatur in corporis habitum? Quomodo si ab initio in Splene fuit, cum tam diuturno putridi concubinatu, Splenem iamdudum non putrefecit? qui praesertim nil nisi cloaca pessimi excrementi a Scholis censetur? Quomodo post tot menses, Quartana melius sponte recedit, in Medentum opprobrium, dum tamen necessario aridior, crassior, magisque putruerit, quam primis accessibus? Denique, qui potest humor ab ortu malus, atque putridus, tandem digeri? Stultescitne natura, ut humorem, quem in principio digerere recusasset, post repudium, & sesquiannum tandem digerere incipiat, iam ante necessario plane putrefactum? Quae ratio mutati arbitrii? An naturam tum prius facti poenituit? Quomodo non taedebit ipsam, quae tot menses luctando cum putrido, pessimoque humore, se paene exantlauit, ut tandem excludat, quod penes eam iam induruit, totque nominibus offensum fuit? Si enim triduo, tantum atrae bilis asseruetur, quantum accessui satis, quid hoc ad lienem? quidue ad digestionem primitiuae, & putridae atrae bilis faciet? Si quotidie atra bilis de nouo necessario fiat, deponatur in Splenem, atque inde deferatur in stomachum sui emunctorium? quomodo per tot menses, natura erit oblita illius emunctorii, uiarum, expulsionum, & ritus? horumque non recordabitur, nisi prope finem, tam taediosum? Quid si Sena, Aepithymus, quodque in Armeno, & Lasuli Lapidibus, hospitatur arsenicum atram bilem undecunque ( praesertim e naturali suo diuersorio ) exigant, haecque sit Quartanae causa totalis, indubia, totque regulis, Authoribus, & saeculorum consensu, accusata, cur ergo Quartanam non tollunt, imminuunt, aut ullatenus abbreuiant? Sed Medentes, post tot carnificinas, suos aegros deserunt debilitatos sub desperationis custodia, culinaeque regimine commendatos. Quid tandem sibi uult, multa ista, putidaque liquaminis saburra, quam his epotis, aeger credulus, sine profectu eiicit, uiresque sibi inde imminui percipit? nonne uerum est istud Hippocratis, Si educantur quae conuenit, melius se habent aegri, & facile eiusmodi subductiones ferunt? Cur enim tametsi immediocriter sumpta eiusmodi solutiua, in ultimum usque uitae flatum, Quartana attamen, de iure suo remittit nihil? Discite ergo iuniores Medici, a me Sene, quod uestri humores, remediaque laxantia, non sunt nisi mera deliria, quibus inuicem subscribendo delusum est uobis per Ethnicos, quibus donum medendi non fuit datum. ( 6 ). Utpote ne Galenus quidem unquam Anatomiam uidit, utcunque de ea, & usu partium magnifice triumphet, nunquam argentum uiuum uidit, cunctaque simplicia uerbo tenus e Dioscoride est mutuatus, suppresso huius uiri nomine. ( 7 ). Nunquam, inquam, uel aquam rosaceam nouit. Nonne pudendum, ut aliquid nummorum emungatis, uenaesectiones, & leuiora subinde carthartica, propinatis, sine speulla emendationis? Multaque ad nauseam usque de digestione putridae melancholiae, de nubecula, si ue aeneoremate lotii, mussitatis inter uos, cum tamen diffidentiae pleni, fatendum est uobis, haec uerba, ab initio in pectore latuisse. ( 8 ). Contra Quartanam habemus nihil, sanguinem mittimus, & purgamus, atque deinceps nil scimus. Oportet expectare terminum cum patientia. Quia contra Quartanam, non est remedium in nostris thecis. ( 9 ). Natura seipsam iuuare debet. Interim intumescit durior lien, & non raro una quoque malleoli. Si itaque atra bilis esset continens Quartanae causa, daretque durum Splenem: quomodo tandem cessat febris, permanente eius causa totali in Splene? Quomodo iam in Splene indurata, melius euacuabitur, quam dum natura, per febrim, illius proscriptionem moliebatur. Quo pacto tandem, melius recedet indurata, quam fluxilis in initio? An cessante febre, putredinem amisit? dum scilicet hydropem minatur, tumetque durus lien? quae tamen sunt indicia pristinae suae prauitatis. Sed an sola atrabilis inter naturalia, a sui putredine redibit in pristinum statum? Si uero cesset febris, quod atrabilis sit absumpta per tot circuitus: Cur iam plus Medenti obtemperat, quam dum nulla esset uisceris tensio? Quare nunc demum speratis auxilia a Capparibus, Tamarisco, & Ammoniaco, quae durante febri, erant ignaua? Si eadem atra bilis superest, cur cessat illa, sospite febri? Sin autem atra bilis cum febri abiit, cur praescribitis remedia ad fluidiorem atram bilem? Quid si per abscessum, fingatis atram bilem ad Splenem delatam: quodnam est istud uiscus Splene nobilius, quod absque sensu, querimonia, & labe, atram bilem, praeter naturam tantisper tolerauit? febriumque tot insultus passum est? Cur abscessus iste, non fiebat uiribus adhuc integris, ad propulsandum hostem, magis idoneis? Cur non, dum fluidior esset materia? Quomodo saluabitis, quod Splen sit emunctorium atrae bilis, si hanc tandem, aliunde ad Splenem deferri oportuit, post tot labores & angustias? Quare ergo durities & tumor Lienis, tandem cum laboribus creuere ad proportionem? Mirum sane hactenus ignotum esse, quod Splen sub Quartanae torturis toler auit plurima, cuius digestionum singularium, sine topicalium errore, saburra ista sit residua, pro tumore Lienis. ( 10 ). Quodque idcirco durities Splenis sit ex istiusmodi transmutatis erroneis, maiorque ideo, quo Splenis praecedens afflictio, grauior. Quod nimirum Lien tumescit, ex producto per Quartanam: non autem sit ipsa Quartanae materia occasionalis, multoque minus aliqua atrabilis. Utpote quae in natura fuit nunquam. Quapropter etiam contingit, quod eiusmodi durities, e Splene euanescat sponte, postquam resumptis uiribus, suas natura digestiones perficit. Propterea cura duri Splenis; non sita est in humectando, emolliendo, & purgando atram bilem: quantum in recreandis uiribus digestionis. ( 11 ). Pro cuius confirmatione sciendum: Splenem, quadringentis forte arteriis conspersum esse, nec ullum omnino uiscus, tam frequenti arteriarum propagine ditari, atque Lienem. Dein sciendum, sedem Quartanae, nedum esse in ipso Lienis corpore, uerum in ipsismet eius arteriis, si non omnibus, saltem in aliquibus. Quod punctum unicum, fecit sanationem Quartanae difficilem. Tertio demum sciendum, quod arteria, nullum e stomacho, Intestinis, uel aliunde, succum trahat sibi; nam quorsum sibi istum attraheret, cum exin nil sibi unquam boni paret? Ille enim chylus attractus, adhuc caret mediis praeuiis, quibus unquam queat ad perfectionem sanguinis arterialis deduci. Alioqui arteriae sibi plus anxietatis ex tantillo peregrini liquoris suctu attraxissent, quam longis post laboribus exantlare ualeant. ( 12 ). Concedo quidem, arterias ordinario, & immediate, attrahere spiritum inebriantem e stomacho, qui omni propemodum uegetabili innascitur, per artem, sola fermenti ui, a concreto distigatur, ac tandem per ignem educitur. Per exemplum. ( 13 ). Si baccae Iuniperi, in aqua bulliantur, subter alembicum, mox inde assurgunt, & colliguntur, aqua, & oleum essentiale. Tandem, si baccae tum demum per fermentum macerentur, iterata deindistillatione, elicitur aqua ardens lenissima, siue aqua uitae. Minus tamen, quam si ab iisdem baccis, oleum non foret prius ablatum. Tertio demum, si residuae baccae, per setaceum transcolatae, coquantur in Electuarium, iam nactus es solutiuum, omnibus officinarum compositis praelucens. Spiritum ergo uitae ardentem, uegetabilis naturae contubernalem, ( quem Hellenismus Scholarum uidit, aut sciuit nunquam ) arteria, ad se lubens e stomacho rapit, quem alias, primaria sui instructione natura parat, e digesto chylo: Gaudet sane, se multo compendio, reperisse liquorem, unde spiritum uitalem sibi efficiat. ( 14 ). Hactenus nempe uina, mortalibus regulariter placent, Cor exhilarant, & inebriant, si plus iusto potentur. Nam spiritus uini, nondum est uitalis noster: quia adhuc determinationis indiuidualis indigus, ut inde Archeus uitalis influens, functionum nostrarum executor, construatur. Quapropter cum nec Mesenterium, nec hepar, sint destinata in fabricam spiritus uitalis, gaudet Cor, illum immediate, atque prompte, per arterias iam ante paratum, e stomacho assugere. ( 15 ). Unde sequitur, si arteriae attrahant sibi spiritum uini, uaporum instar, etiam trahent odores essentiarum. Hinc namque deliquia, imo & restaurationes, uice uersa. Arteriae uero, non trahunt olea, licet essentialia, & grata; eo quod non sugant substantiam liquoris, multo minus olea. Ut ergo medicamen acceptum sit cordi, & ab hoc attrahatur intro, debet esse odorum, & inseparabiliter nuptum spiritui uini. Quare uina odora caeteris facilius inebriant, quia maritati odores spiritui uini, facillime admittuntur ad Cor, Caput, Uterum etc. ( 16 ). Odores autem oleosi, abstracti a suis concretis, inquinando potius afficiunt, quam materialiter, in arterias subeant. Ideo nempe per uini immodicitates, uitaeque errores, saepe non merus allicitur in arterias uini spiritus: sed & aliquid succorum simul. ( 17 ). Unde demum uini heluonibus, difficiles Cordis palpitationes succrescunt merusque uini spiritus, importuna assiduitate, arteriae arundinem intus ferit, eius topicas, ac proprias digestiones turbat, quapropter etiam pars alimenti arterialis degenerans, uarias suscitat clades, etiam in uitam durabiles. ( 18 ). Contingit enim in arteria stomachi, quod uini spiritus, sua se socians importunitate, alimento arteriae spermatico, dierum cursu, suscitet indelebiles uertigines, cephalagias perennes, caducum inquam, syncopes, sopores, Apoplexias etc. In huius nempe membri, tanquam Cordis oeconomia, suas nanciscitur thymoses, in uitam durabiles non nisi maioribus arcanis, delebiles. Eadem quoque uia, mors inopina, sibi non raro fecit introitum. Quia inde sua sponte, nunquam educitur eiusmodi uitiata materia. Nam etsi Archeus sit aptus, sua tandem alimenta consumere: non tamen hoc iuris obtinet, in excrementa peregrino coagulo degenerata, adeoque ob id, uirtuti uitali non auscultantia. Ideo nempe, pars ista cordis titulum assumpsit, syncopes de facili suscitat: Comitiales etiam post 24. annum, itemque affectus eiusmodi Cordi tributi habentur illis incurabiles, qui potioribus, medendi eruendis facultatibus, non multum insudarunt. Sedem hanc caduci Hippocrates ( pace tanti uiri, & talis saeculi dico ) ignorauit. ( 19 ). Quippe qui in limine medendi constitutus, suas saltem obseruationes, hisque natas medicationes, fideliter posteritati tradidit. Dixit namque, si Melancholia transit in corpus, generat caducum: amentiam uero, si in animam penetret. ( 20 ). Si ergo in corpus, & animam, atra bilis transcendens, faciat caducum & amentiam: quorsum ergo perget, ut generet quartanam? Scholae imprimis gaudent, tanto Authore pro humore atrabiliario: sed obliuiscuntur Quartanae, longe recedentis a caduco & amentia. Nam quocunque respexerint, quartana, uel non fiet ab atra bile: uel haec non erit in corpore nec in anima dum quartanam condit. ( 21 ). Quantum autem ad maniam & caducum attinet, quasi uiarum sola diuersitate separentur. Siue, quod idem humor nunc euaporaret, aut materialiter hospitaretur in di uersoriis facultatum principum. Ridiculum sane, licet pigrum ac plausibile commentum in tam angusto humorum quaternario, omnibus morbis causam inuenisse. Nam imprimis caducus, multo strictius consopit, & alienat animae potestates, licet insaniae longe pertinacius. Quocirca longe aliter ( parcant mihi manes Hippocratis ) praefati morbi, quam uiarum, ac terminorum, metathesi, distinguuntur. Quinimo genus amentiae, per species, propria materia, proprioque efficiente, differet: ut uidere est in rabie ex morsu canis, & ictu Tarantulae. Nondum enim Hippocratis saeculo, causae rerum enotuerant, quarum notitiam garrula Graecia hactenus suppressit. Nec etiam deliria iracunda, a bile flaua, ferina ab atra, & iocosa a sanguine fiunt. Certe alias quotidie iocose deliri essemus omnes, aut sanguine priui, febrilia enim deliria, imprimis ex materia febrili, in officinas somniorum irreptante, petuntur, nec aliunde. Non autem, quod corpus deserat, ut in mentem subintret. Itemque nunquam in Causo, Synocho, aut febribus continuis, delirium obueniret: sed semper in quartanis, atrabiliariisque morbis. Profecto, iam delirium est ab ipso febrium initio, ubi scilicet febris, & delirii causa, sunt in radice iunctim. Paulatim nempe aucta nequitia, debilitatisque organis, ascendit delirium in sue perfectionis maturitatem. Sic in uino, itemque in quibusdam simplicibus, imo & pariter in febrilibus excrementis, tegitur occultum delirium, nec prodit, nisi uis eius in crasim ascenderit. Saltem singula per eandem uiam regiam, pro nequitiae suae genio, furiunt in organa phantasiae, prout alibi de Amentiis. Semen ergo delirii ab initio, in materia febrili latuit, quod tandem ad iustam sui malignitatem promouetur. Si ergo Amentiae differant materia & efficiente, id est, tota specie, & ente: multo sane longius distant inuicem, atque peregrino magis semine distant, caducus, & Amentia, quam quod unica atrabilis, sedibus exorbitans, utrumque pareret. Prout alibi de dumuiratu. Amentiae ( uno uerbo dicam ) omnes arteriis fouentur, hospitioque Hypochondrii. ( 22 ). Iuxta illud, Quibus uena fortiter in praecordiis pulsitat, ii mox mente alienantur. Proinde etiam non rari, perturbatione excitatrice egent, antequam in maniam recidiuent. Quippe persimili perturbatione partam. Auxilia Medentum aestimantur. Caput Uii. ( 1 ). Qualia sint auxilia Medentum. ( 2 ). Uanitas eorumdem. ( 3 ). Topicorum noxa, & deriuatio fictilis. ( 4 ). Aqua in uesicatoriis, fuit merus cruor. ( 5 ). Obiectio soluta. ( 6 ). Uesicatorium crudelius quam cruoris emissio. ( 7 ). Quorsum excogitata uesicatoria. ( 8 ). Clyster quare hostilis intestino. ( 9 ). Clyster nunquam ad Ileon Intestinum attingit. ( 10 ). Laxatiua in Clystere, acriora sunt, nocua ut purgantia: sed minus. ( 11 ). Quocumque titulo & introitu nocet uenenum intro sumpsisse. ( 12 ). Nunquam febres extrahi Clysteribus. ( 13 ). Obsunt ideo uitae longae. ( 14 ). Clyster ut Medentes nominat. ( 15 ). Prognosis e clysterum usu. ( 16 ). Per clysteres nutrire, stupidum. ( 17 ). Omen. ( 18 ). Uulgus medentum notatur. ( 1 ). Auxilia uulgaria examinare statui, antequam febrium naturam determinem. Sunt autem illa scarificationes, haemorrhoidum apertiones, uesicatoria & id genus alia; cunctaque concurrunt in cruoris, uirium, & corporis diminutiones. Quaeque ideo, iam sat condemnata sunt, sub praesidiis uniuersalibus. ( 2 ). Stulta nimirum subsidia, circa corporis superficiem, ubi centralia laborant, & obsessa sunt, quibusque non expeditis ab hoste, frustra est, & nocuum, quidquid per eiusmodi simiarum gesticulationes est intentatum. Uanum certe spei rudimentum est, uelle per consequens, radicem loco dimouere, auferendo insontem cruorem e pelle. Quod satis miser Princeps Infans Cardinalis exhaustis uenis, nihilominus perstite typo Tertianae Anatomicis confirmauit luctuoso spectaculo. ( 3 ). Itemque paracenthesis, siue apertio prope umbilicum in hydrope, huiusmodi spem extinguere dudum debuisset. Nam ibi obuium est, e propinquo centro, aquas depromere quotidie, de fructu parte aquae pro lubitu in dies haurire. At frustra, quia nequidquam de radice decedit. Adeoque Paracenthesis, uitam ad paucos tantum dies dilatat. Uesicatoria autem summe semper nocua sunto, & a spiritu nequam Moloch excogitata. Nam aqua inde continuo stillans, nil nisi cruor transmutatus est. ( 4 ). Dum enim quis manum uel crus amburit, ignis non uocat serum sanguinis ad locum combustum. Nec aqua eiusmodi, alibi delitescit, laxoque fraeno expectans accursura, dum pellis quandoque ambureretur. Surda esset aqua, ad ignis uocationem, nec pareret natura extrinseco imperanti. ( 5 ). Quid si cruori innatet aqua, quam bilem uocant. Sane non fluctuat illa, separata a cruore, nisi post esus coagulationem, siue corruptionem. Hanc itaque intendunt uesicatores, non autem conseruationem, & sanationem. Non est ergo: sed fit, aqua ista salsa; non separatur, inquam, a cruore, sed ipsus cruor transmutatur in aquam, persimilem Hydropi, diarrheae, similibusque defectibus. ( 6 ). Tanto ergo uesicatoria sunt periculi pleniora, quam uenaesectio. Quod haec sistatur ad arbitrium: illa uero non, quae post uenaesectiones, uanasque corporis lanienas, tandem propter impedimenta comatis febrilis, adeoque ad effectus posterioris adulterationem, sit somniata. ( 7 ). Soporosos enim prae dolore tot ulcerum excitare gaudent: atque utut rem uoluas crudelis est lanionum carnificina. Nec enim soporosus, quia dormit, male se habet: sed dormit, quia male se habet. Adeoque impedire somnum, non est utile: sed dumtaxat ualet, tollere radicem soporis. Qui ergo per dolores, somnum suspendunt tantum, crudeliter aegrum in mortem praecipitant. Blandiuntur nempe populo, saeuiendo in aegrum, interim perseuerant in officio crudelis, & infidi auxiliatoris stipendiarii. Etenim si febriens soporosus dormiat, siue uellicatus excitetur assidue, eiusmodi stupida lenocinia, ne minimum praestant febribus. Quapropter soleo dare oretenus mea remedia, & cibos statis horis, nec respicere, utrum dormiuerit necne. Dico cum Apostolis illud Antiquum. Si Lazarus dormiat, ergo sanabitur. Torturae enim febrienti illatae, nemini profuere unquam. ( 8 ). Quod autem ad Clysteres attinet, frequens ac pudendum medentum subsidium. Ego saltem olim, enemata nunquam, nisi cum pudore suasi, & descripsi. Postquam autem fida remedia nactus sum, clysteres prorsus abhorrui, uelut belluinum remedium ab aue ( ut aiunt ) edoctum. Etenim quod clyster quilibet, naturaliter sit intestino hostilis, exin facile liquet. Quod singula recipiantur, per modum, & respectum recipientis. Quod sic latius explico. Oculi lacryma, etsi salsa, tamen indolens est, quia oculo familiaris, & cognata. Aqua uero simplex, in oculo dolet; & aliud quidlibet. Urina quoque, etsi salsa non mordicat uesicam. Decoctum autem qualecumque, per Cathaetera intromissum, etiam suauissimum, dolet intus. Si uero lotium, uel tantillum aciditatis hauserit, e nouellis cereuisiis, aut aliunde, ingens mox stranguria, & lotii est stillicidium. Stercus ergo, cum cognatum sit intestinorum contentum, & domesticum, non mordicat, nec sentitur, donec ad carnosas recti intestini partes, deuenerit, tanquam ianitoris munere fungentes, sentiuntque & urgent ideo. Unde concludo, quod Clyster quilibet, cum sit peregrinus Intestino, non possit non illi esse molestus atque ingratus. ( 9 ). Denique Clyster, nunquam ascendit ad Ileon Intestinum. Etenim si uncias 18. iniicias, iam magna eius pars in tubo superest, uel foras elabitur iniiciendo, adeoque tantum ad principia Coli Intestini pertingit. ( 10 ). Denique si Clysteri insint laxantia ( plerumque namque decipitur sic aeger, laxatiua perhorrescens ) ut purgatiuorum uirus iam explosi; ita & laxantis Clysteris usum, pari iure. Fateor, minoris est noxae Clyster, quatenus os stomachi, semper nobilissimo munere uitae fungitur, uitaque oblaeditur ueneno laxante. ( 11 ). At saltem nemo inficiari potest, quin sit odiosum, intro uenena admisisse, quocumque titulo, & introitu. Quippe resoluunt enemata purgatiua, cruorem in Mesenterio. Saltemque in terminis febrium loquendo. ( 12 ). Nemo unquam per Clysteres febres eduxit: quia loca, materia febrili obsessa, non adiuerunt, neque illa solantur unquam. Nec interim desinunt contaminare, & emungere cruorem e uenis, conterminis intestino. ( 13 ). Illud enim a senibus didici, quod quicumque amat uitam longam & sanam abstineat a purgantibus quacunque impostura assumptis. Clyster hodie lasciuioribus populis tam familiaris est, quod elotio & adiumentum uocetur. Quasi excrementum naturale uelint eluere. ( 14 ). Certe utut istas Medentum insidias spectes, non nisi a malo sunt, a dolo, & mendacio: ac piis auribus pudorem suscitant. Adeoque iam sunt stercorum correctores, ablutores, id est, malarum artium in uentores. At sunt, qui ignauiam Intestino, per Clysterem introduxere, uel alio uitio contraxere, ideoque deinceps sibi Clysteribus assuescendum persuadent. Sane uitium stipticitatis, ut alia radice scaturit ac pendet, facile proprio sanationis termino succurritur. Etenim ut qui minus laxam aluum habet, aegrotat: ita & qui pigram patitur, laborat. ( 15 ). Sanandum est malum, non autem palliando, per Clysterem quotidie aluus proritanda & laxanda est. Facilis nempe est prognosis, quod sic pergendo, nouissima semper erunt deteriora, uitaque concredita eiusmodi auxiliatoribus, necessario accurtetur. Subscribent his, nationes quotquot laxantia in horrore habent. Ut Campinienses, Arduennenses, itemque Ascuriani etc. quibus ut Clyster est insolitus, inauditusque: ita senium robustum & frequentissimum. ( 16 ). Est caeterum Clysteri ultimus scopus, quod iuscula carnium liquatarum, spe alendi iniiciant, Quod profecto, intolerandae stupiditatis est argumentum. Nam iniecti liquores, primum se miscent stercori ibidem reperto, deinde infunduntur partibus, quibus proprium est cuncta in stercus mutare, ac tertio, constat per experientiam, quod eiusmodi iuscula, si binis horis abinde reiiciantur, oleant non solum stercus: sed quodammodo cadauer. Etenim cum non eatur ad secundum aut tertium, nisi per primum: non possit autem, e cibis in stomacho indigestis, & in uerum ac laudabilem chylum non commutatis, fieri cruor ullatenus: sequitur etiam, quod iniecta iuscula cadauerentur, nunquam autem, possint in alimentum transire. Nec arguit quidquam, quod eiusmodi iuscula, carnem liquatam gerant, per modum Chyli; Nam actum est nihil, nisi prius susceperint fermentales proprietates primae digestionis, praeparatorias ad uitam, alibi extra stomachum, non reperibiles. Quidquid enim indigestum e stomacho labitur, molestum est, diarrheas, tormina, itemque ructus nidorosos mouet, & Ascarides gignit. Quae autem inferne iniiciuntur, quia nequidquam beneficii primae digestionis habent, necessario cadauerantur. ( 17 ). Quia calorem loci quidem experiuntur: sed orbantur uero fermento uitalis digestionis. Miseror sane Medicastros, enemata in eiusmodi abusus detorsisse, nec semel ad praefatas rationes respexisse: & metuo, ne qui magnatibus tantopere assentantur, posthac aliquem epulari iubeant, eumque ad uomitum, post tres horas cogant, ut quod euomuit, per anum iniiciant iis, qui multa macie & atrophia confecti sunt. ( 18 ). Sane seruum pecus adulator ignarus, medicum agens, nec quidquam habens, praeter corporis, & uirium diminutiones, discere recusans, quia male agendo consenuit, nec unquam aliquid laude dignum indagauit totus lucro intentus, simulatque e Scholis dimissus, suis semper uestigiis insistens, neces hominum excusans, quia secundum artem curauit, antecedentium gregem insecutus. His inquit, Seneca, Multi ad sapientiam non peruenerunt: quia putabant se peruenisse. Opprobrio aestimant plenum, ipsum semel Doctorem, ab aliis adhuc discere debere, Anile ergo inuentum, enema nutriens. Uidi namque in fortioribus, iuscula cadaueris foetore horrentia reiecta: in tenerioribus uero, syncopes mouisse. Ubi interim Clysteres ex malua, & furfuribus, minus incommodi fouebant. Cassa ergo iuuamina uulgaria, a Medentibus ad febrium intentiones, siue indicationes instructa. Quia nequicquam de radice febrium demunt, subigunt, aut attingunt. Remedia usualia ponderantur Caput Uiii. ( 1 ). Censura aquarum stillatarum. ( 2 ). Quales sint aquae essentiales. ( 3 ). Censura decoctionum. ( 4 ). Confortantia ex auro & gemmis examinantur. ( 5 ). Demonstratio abusuum mechanica. ( 6 ). Gemmae nil quidquam dissoluuntur in nobis utut pulueratae. ( 7 ). Perlae tritae, & acido Spiritu dissolutae examinantur obiter. ( 8 ). Propriam uerecundiam testatur Author. ( 9 ). Perlae quae in officinis dissoluuntur non sunt perlae. ( 10 ). Dissolutae perlae aut coralla in acido aliquo, manent quod pridem erant. ( 11 ). Quinque notabilia inde sumpta. ( 12 ). Auxilium galli ueteris, anile inuentum. ( 13 ). Ex aminatur Alkermes. ( 14 ). Frustra confortantia, ubi hostis intus, uel fortissimos calcat. Remedia interna a Medicis usurpata in febribus si spectentur, reperientur eiusdem farinae, cum reliquis illorum auxiliis. Nam praeterquam quod in unum calorem, tanquam scopum, & rei cardinem ferantur, in se adhuc nauci sunt, neque ullatenus respondent materiae putridae. ( 1 ). Imprimis enim aquae distillatae tam quae refrigerantes dicuntur, ut de Cichoraeo, lactuca, portulaca, & plantagine, quam quae de classe alterantium maiorum, quales de gramine, cuscuta, capillis Ueneris, Carduo benedicto, scorcionera etc. uel etiam de cordialibus sunt petitae, non sunt reuera nisi herbarum sudores, non autem sanguis illarum: atque utinam non ad lucri suasum adulteratae. Sunt nempe aquae pluuiae uiridium & recentium: non autem liquores herbarum essentiales, quae totam rei crasim referant & saporem. ( 2 ). Ergo imposturam tegunt suo nomine, atque interim, bene agendi occasio elabitur. ( 3 ). Porro decocta stirpium, cum contineant gummata, & mucilagines simplicium, negotium febrili stomacho, nauseas, euersiones, aliasque molestias parant: idcirco etiam cum excrementis se iungunt, & sequestrantur postquam exhibuerint omnes anxietates. Nec saltem quidquam eorum, ad loca affecta, uitalesque agros, intro defertur. ( 4 ). Solent quoque Medici ostentare sua exhilarantia, cordialia & restaurantia ex auro e gemmis parata, pari sane cum caeteris stupiditate. Nam etsi sint in tenuem pollinem comminuta, nequidquam ab igne tolerant, multoque minus, a uirtute digestiua. Leuigantur enim primum in mortario aeneo, partemque aeris secum gemmae abradunt, quia lima quauis duriores. ( 5 ). Idque officinis quandoque demonstraui, dum puluerem istum gemmarum in aqua forti macerarem. Etenim se statim color uiridis prodidit, fassusque est Pharmacopola, quod sua fortificantia, potissimum agerent, communicando aegris uiride aeris, siue aeruginem. Deinde si gemmae, postmodum curiosius triturentur in cote, siue marmore, se longe teneriore, accrescunt in pondere, & euadunt confortantia marmora & saxa, praeter originales gemmas. ( 6 ). Nam tandem non plus proficiunt leuigatae gemmae, quam si silices aut uitrum puluerata assumantur. Idque mecum subscribent, quotquot unquam examinandae corporum, analysi uacauerint, mecumque miserabuntur inanes Medentum stoliditates, & infaustas aegrorum clientelas. ( 7 ). Imo perlas uel coralla exhibent triturata, uel aceto stillatitio, succoue limonum soluta, iterumque exsiccata, & solubilia in quouis potabili. Atqui perlae non sunt eiusdem duritiei cum gemmis crystallinis; sed de regno animali, continentque dotes pretiosissimas, non poterunt non egregiam largiri opem. Etenim Margaritae sponte in columbino stomacho resoluuntur quidem, at in nostro, nequidquam tolerant, si ue comminutae puluere tenus, siue solutae ut ante bibantur. ( 8 ). Imprimis namque notandum me ante resipiscentiam didicisse, per aliquot perlarum sic praeparatarum libras, uanam tantum esse iactantiam, quidquid spondeant de illis Medentes. Deinde ueram Margaritam, non habere intus farinaceum, atque dissimilarem a suo cortice puluerem: sed totum perlae corpus, ad centrum usque, esse meras pelliculas inuicem incumbentes, tanquam substratos caeparum cortices. Quod mecum sciunt, quotquot perlas oualis figurae, norunt ad orbicularem perlam, redigere. Atqui praefati perlarum cortices nullatenus resoluuntur per acida antedicta: ( 9 ). ergo tantum falsarum perlarum farinam dissoluent. Imo etsi praefati cortices dissoluerentur, ( quod non ) adhuc essent idem perlae puluis qui ante. Cui scilicet iam acidi dissoluentis, sal combinatus sit, adeoque contingat, illo sale dissoluentis soluto, una quoque cum eo, solui perlarum, aut corallorum puluerem, quem sal iste combibit. ( 10 ). Qui puluis utut oculorum iudicio censeatur solutus, mutataque Margaritae substantia: attamen non nisi mera fraus est, & oculorum fascinus. Nam perlae aut coralla non secus in pristina sui natura adhuc perstant, quam alioqui argentum in Chrysulca dissolutum sospes perstat, cunctis suis pristinis qualitatibus plane immutatum. Nam alias idem argentum, inde iterum non posset repeti, cum a priuatione ad habitum non detur regressus. Qui ergo perlas sic solutas bibunt, tantum ab est quod perlarum substantia lactea fruantur, non bibunt sibi nisi salem aceti solutum. Quod Mechanice sic probo. Si dissolutis perlis, aut corallis, aliquot guttas salis tartari infuderis, statim occultus perlarum puluis ad fundum decidit. Quod facti est. ( 11 ). Primo ergo, perlae officinarum, non sunt uerae: sed earum abortus quidam, per mediam conchae substantiam intus seminatus. Secundo, puluis perlarum aut corallorum dissolutus quamquam illudat oculos: non tamen uere est solutus, manens puluis qui ante. Tertio, pro confortatiuis non substituunt nisi acidum salem dissoluentium. Quarto, puluis ille sic solutus, non potest fieri cruor, ideoque neque subire in uenas. Quinto, quid si introisset ad hepar, uenam cauam, adeoque digestionis ui, sal acetosus illi adhaerens, tandem in transmutationem absumptus esset. Quid aliud praestarent huiusmodi confortatiua, quam quod uenas intus exotico puluere oblinirent? & peregrino tandem hospite indelebile malum sarcinarent? Haec messis de gemmis expectanda. ( 12 ). Aeque anile ostentum est, quod de galli ueteris iure herbis sociato pollicentur. Nam imprimis plus uitae, uiriumque est in iunioribus auibus, quam in decrepitis. Iudicium deferatur ad Gallinas. Suntque iuscula medicata, stomacho ingrata, ac molesta, adeoque facile dimittuntur ad excrementa. Itaque hoc modo, sub mutata larua, iterum sua apozemata mentiuntur, sub iure galli ueteris. ( 13 ). Postremo est antidotus Alkermes, quae licet, quatenus constat syrupo e cocco baphico ( utinam non per rosas adulterato ) sit laudabilis: nihilominus in quantum tosta, assataque, crudiore bysso, donec puluerari queat, impraegnatur, tota grani tinctorii potestas uitiatur. Quod sericum sic tostum, nil aliud sit, quam lana bombicina uermium, caumate deprauata. Tulit enim id auari cuiusdam senis Inuentum, putantis, naturam exhilarari rebus, suos oculos oblectantibus. Absit, nam intus, naturam nec aurum, gemmae, nec pretiosa, ut talia, spiritus uitales reficient multoque minus, assata crude byssus, & si esset purpureo colore tincta: nisi uitales spiritus sibi per additamenta uirium, restaurationes persenserint. Caeterum, frustranea sunt confortantia, & cordialia, quae perstite febrium fomite, diminutoque cruore & uiribus, expectantur. ( 14 ). Nam si febris, robustum, ac bene ualentem consternat, quomodo fortificari permittet iam consternatum? praecipue per res toto genere exoticas, nec unione symboli, cum spiritibus conuenientes? Quomodo ciuis se fortificabit, qui hostem domesticum, se potiorem, penes recepit? Lurida ergo, atque uana, Medentum, de fortificantibus, ac roborantibus promissa, fraude plena. Etenim qui uires cum sanguine exhaurit, subtrahitque per euacuantia, uinum uero atque immediata uirium restaurantia uetat: refrigerantia quoque, ut calori uitali inimica, continuo prosequitur, quomodo robur per electuaria eiusmodi conciliabit. Uera causa rigoris. Caput Ix. ( 1 ). Rigor & tremor ab impetum faciente spiritu, non autem efficienter a causa morbifica. ( 2 ). Quare intendat rigores. ( 3 ). Cur frigus & calorem excitet. ( 4 ). Cur incipiat cum frigore. ( 5 ). Author non recurrit ad leges Microcosmi. ( 6 ). Intermittentiae sunt in omnibus agentibus fere. ( 7 ). Modus fiendi frigoris. ( 8 ). Modus & causa rigoris. ( 9 ). Nota ignorantiae in Galeno, de membri iectigatione. ( 10 ). Causa ardens febrilis. ( 11 ). Omnem motum tam sanum quam aegrum efficienter fieri ab Archeo. ( 12 ). Quomodo Author id didicerit. ( 13 ). Turbulentia Archei turbat urinam. ( 14 ). Ordinarium fellis officium turbatur, & facit amarum chylum. ( 15 ). Quare etiam uomitus amari illius, nihil de febri minuit. ( 16 ). Unde aestus & sudor in febri. ( 17 ). Quid sudor indicet. ( 18 ). Acor auget frigus, quod probat erysipelas. ( 19 ). Gangrena ut sistatur indubie. ( 20 ). Cur initium continuae febris ab horrore. ( 21 ). Paracelsus notatur. ( 22 ). Galeni errores, praesertim de putredine cruoris, & spiritus. ( 23 ). Uera sedes Diariae, & hecticae. ( 24 ). Fabulosa Galeni similitudo, pro astu hecticae febris. ( 25 ). Quare calxe per aquam accendatur. ( 26 ). Probatio mechanica. ( 27 ). Stolida causa oscitationis. ( 28 ). Uera causa & organum eiusdem. ( 29 ). Somnus, sopor, uertigo, apoplexia etc. ab ore stomachi. ( 30 ). Oscitatio non est in musculis genarum, aut mandibulae. ( 1 ). Hippocrates spiritui uitae, primus nomen indidit, ut scilicet sit impetum faciens, ductorque omnium quae in nobis contingunt. Quam certe praerogatiuam demum nemo uocauit in controuersiam. Interim posterae Scholae, uelut rotationis uitio uertiginosae, causas tremoris in anilia figmenta detorserunt. Spiritus ergo cosmocrator in nobis, initium motiuum in nobis solus obtinuit, tam locale, quam alteratiuum: Rigoris uidelicet causam, tam quoad motum localem quam frigoris, atque subsequentis caloris alterationes continens. ( 2 ). Intendit namque Archeus, per tremulos rigores excutere adhaerens parti similari excrementum. Perinde quasi atque aranea suos quatit casses, atque rigore succutit, ut excutiat peregrinum, quod in illos incidit. ( 3 ). Sed Archeus aduertens se per rigores parum proficere, Blas alteratiuum excitat. Quod totum alibi docui naturaliter consistere in hyeme & aestate, frigore, inquam, & calore: Quorum nempe alterna uicissitudine, tandem cuncta sublunaria, dierum currente numero fatiscunt. ( 4 ). Ab hyeme ideo, in ipsomet Uniuerso, anni initium procedit, per uer, & aestatem, in autumnum, in quo fructus tandem maturantur. Quaecumque enim ex natura fiunt, hoc principium, incrementum, statum, & declinationem subeunt. Sic ipse Archeus, ( quatenus semina atque uitalia uniuersa, generalium naturam imitantur ) cit rigores febriles, frigora & calores. Non autem materia febrilis peccans: prout iam sat superque probatum est initio. Sic namque & in ossium exarthiosi, statim dentes quatiunt, & rigores subnascuntur, itemque dum praegnans, abortum non uitalem praecociter expellit. ( 5 ). Neque enim haec dico, quasi confugiens ad commentum Microcosmi Paracelsi, etsi naturam Uniuersi, modum in singulis uniuocum obseruare animaduertam. Natura siquidem, sibi utrobique compar, ac similaris est, quod sensus febrientium conqueritur, in hyeme sibi, atque aestate obuenientibus. ( 6 ). Etenim qui in lucta suspiriosus succubuit, aliquantisper quiescit, & anhelitum recuperat, perque moram uires resarcit, quibus incumbentem uictorem excutiat. Sic naturali ductu uniuoco, Archeus in febribus sibi quietes per interualla imperat, ac deinresumptis uiribus & uicibus, hostem febrim nititur excutere. ( 7 ). In quo sane pars, cui insidet materia febrilis, primum se contrahit in rugas. Quod sentitur facile in praecordiis. Parti uero obsessae, totum genus uenosum, quodam consensu collaborat, strictimque se arctat contractis fibris obliquis. Inde namque rarus, durus, atque minutus pulsus, frigoris index ac opifex. Hanc enim corrugantem stricturam uenarum, quisque febriens, si in se animaduertat, facile dignoscet, ac penitus naturalem etiam beneualenti. Nam etsi scrotum laxum propendeat, statim tamen atque scoria humana ad sphinctera delabitur, corrugatur scrotum suapte sponte. Naturale est itaque uenis, & partibus primario affectis, sese in rugas contraxisse. Cum igitur uenis passim associentur plerumque arteriae, necesse est has, pariter obliqua cum uenis conuulsione contrahi. Quod sane facile percipient febricitantes, si horum memores, serio attendant ad ea, quae sentiunt. Haec igitur est frigoris causa in febribus. ( 8 ). Tremoris autem cum sit in ipsis musculis, notandum est, musculos habere duos motus. Unum quidem, quatenus sunt clientes uoluntatis, ut edant uoluntarium motum: Alterum uero, in quantum inuita uoluntate, proprio feruntur motu: estque hic iterum duplex, prior scilicet, qui unico tractu uiolento, contrahitur prout in Spasmo, Crampo etc. Alter uero, qui interualla patitur, qualis est tremor febrilis, iectigatio, & tremor membri alicuius ( puta capitis, aut manuum etc. ) senio, ac potatoribus familiaris. ( 9 ). Profecto non sine nota Galenus transeat, quin risu excipiatur. Docet enim eiusmodi senilem tremorem fieri, ex lucta ponderis cum facultate motiua arbitrali. Quodque haec nimirum conetur membrum attollere, sed obdebilitatem, inchoatum motum sistat prae pondere membri, impeditum. Quasi uero facultas motrix uoluntaria, niteretur inuita uoluntate attollere iacens atque quietum membrum ut continuo subsiliret? Redeo ad terminos de febribus. Cum itaque nedum pellis ( ut in scroto ) uerum etiam membranae singulae motu proprio sibique naturali crispentur, rugentur, contrahanturque, non est absonum, & musculo suum dare motum. Etenim sic & a morte in Tetano utrimque tenduntur musculi, dudum ab interitu omnis uoluntatis. Sic nempe purgantium uenenosa qualitas, non raro partes musculosas conuellit, & in febribus laethalibus, inuitae sunt conuulsiones, cum intercalari remissione. De quibus cum tractatu de Spasmo diffuse egerim, hoc loco monuisse sat fuerit, quod duae istae facultates motrices, naturaliter competant musculo. Quarum una feriatur, quiescitque quamdiu musculi bene se habent: sed mouetur uelut auxiliaris in occursu rerum sibi molestarum. ( 10 ). Tandem igitur cum Archeus per uenarum & arteriarum obliquam contracturam, perque musculorum trepidationes, se nil proficere aduerterit; indignatus, quidlibet motitat, ut peregrinum hostem a se excutiat. Quocirca repeto quod iam aliquoties dixi; Nimirum omnem motum, tam in sanis, quam in aegris, immediate proficisci, constitutiue, & efficienter, ab Impetum faciente Archeo: occasionaliter uero a causis occasionalibus. ( 11 ). Quod mechanice primum deprehendi per quaedam febrium remedia. Quippe si ipso die accessus, & hora opportuna propinentur, saepe unica uice, multas febres tollant. Est ista nempe opportunitas, in spatio horulae, ante paroxysmum, quantum scilicet exigit actuatio medicaminis & stomacho uacuo. Nam si detur diebus quietis Intermittentium, uel dudum ab incepto paroxysmo, dum medicamen non praesentit naturam sibi auxiliatricem, tam ad actuandum siue animandum, quam ad expellendum materiam occasionalem febris, incassum propinatur. Imo tum angit medicamen magis quam iuuat, quatenus naturam, dum quiescere mallet, ad proscriptionem stimulat. In Peste uero, malignis, aliisque continuis, si porrigatur ieiuno stomacho, nec per potum eius actio interturbetur, plerumque unica uice totum sanationis adimplet officium. Alioqui sane dum stringuntur & anxiantur uenae uel alias, natura ab incaepto auocatur opere; uel intermedia quiete expergefit: Indignationes Archei irritantur magis. Nec sat fuit hic nuditer dixisse, quod Archeus, in febribus primo Blas frigoris, atque dein caloris suscitet, quatenus semina, mundi typum in se aemulentur & deferant. Siquidem nihil a seipso mouetur naturaliter, excepto Archeo, qui primus motor animantis est. Unicuique enim semini datum uigorem scio, ut semel hic excitatus, deinceps propria uirtute seipsum sit mouendo, omniaque alia deinceps praeter se, quae sub sphaera suae actiuitatis continentur. ( 13 ). Turbidae ideo atque confusae excernuntur urinae, uapores acidi & indigesti, etiam & nidorosi suscitantur, euntes in loca impropria, frigoris causam augentes. ( 14 ). Fel autem, quod regulariter chylum stomachi acidum, commutat in salsum, ( ut uidere est in urina ) praepostero negotio, insertam in duodeno intestino, succum iam conuertit in amarum. ( 15 ). Archeus interim totus tum expulsioni intentus, hoc amarum recrementum, alias dolosae siticulosum, sub frigore febrili: non raro excutit, nec tamen inde quidquam febriens proficit, quod nouiter contaminatum, praesto deiiciat. Quia est productum in febribus excrementum: non autem mali radix occasionalis. ( 16 ). Tandem itaque uelut iratus Archeus, se ipsum accendit propria thymosi ( non autem a putredine deprompto calore ) hostemque adoritur, aestuat, olidumque tandem sudorem profundit. ( 17 ). Non alio fine, quam ut expellat hostem, sub qua excretione patefacit, quod isthac materia febrilis naturaliter pellenda sit, & Medico indicet naturam ducendam, qua sponte uergit. ( 18 ). Id est, Diaphoretica sola, esse febrium appropriata atque specifica remedia. Etenim erysipelatis initio, frigus insolitum, modicum, non tamen rigor, quia acor habituosus adhuc modicus: qui dum ad corporis superficiem pertigerit, extra proprium sui diuersorium, ibidem acescere, atque putrere pergit. Ideoque saponaria & lixiuialis medela, extinguit erisipelas. ( 19 ). Ut & lixiuium forte, gangrenas profunde scarificatas potenter sistit: eo quod in lixiuialibus; omne acidum commoritur. ( 20 ) Febres continuae ab intus detenta aciditate, similiter primum rigent, & in finem siue consumptionem usque postmodum aestuant. Palpitatio cordis quoque otiosos, atque uini heluones exercet, prout & Artistas diu multumque circa aquas fortes occupatos. ( 21 ). Utpote ubique aciditas uaporalis, peruadit nostri penitissima, attamen sine febri, nam deest materia occasionalis. Paracelsus enim, ex unico aethnae igne sulfuris & nitri, supra sexaginta febrium species hariolatur. Nec ullam febribus sedem detegit, utrobique methodi expers. Galenus uero ut intermittentium sedem in osculis siue extremis uenarum disponit: ita Continuarum nidum, citra uel ultra hepar statuit. ( 22 ). Synochum autem tam putridam, quam non, per uenam cauam circa cor collocat. Diariam quoque in ipso spiritu uitali, adeoque in ipso etiam corde constituit. Quo nil hebetius cogitari potuit unquam, quam decernere, spiritum uitalem putrere constante uita. Nam cum ille, sit balsamus solus qui nos a putredine uindicat, quid tandem erit residuum quod balsamet ipsum balsamum si putruerit hic? quidue saliet salem si corrumpatur? etenim si leuicula sui portione putrefieret, totum mox necessario contaminabitur: cum spirituum in spiritus, sit crasis potentissima, & uernaculum symbolum. Uita namque uix horae quadrante protrahitur in Peste, dum contagium inuadit spiritum. Pariter si putredo cruorem apprehendat, mox uelut continuata in cruore Gangrena, necessitata mors oboritur. Dicam igitur & sedem & materiam febrilem, qualiter experientia, longaque rerum indago mihi patefecere Sermo mihi est de febribus per se atque solitariis: non autem aliena passione genitis. ( 23 ). Imprimis itaque Diaria, quaeque ephemera dicitur, ab unius diei duratione, sedet in stomachi cauo & plerumque ex uitiato cibo. Quare & a uomitu, uel peracta digestione, sponte cessat. Similiter febris tabida, siue hectica, quaedam est quotidiana Diaria, a corrupta cibi parte, mox sumptis cibis repetens. Nam etsi appetitus perstet sospes, edantque ut lubet, saltem Corruptor in pulmone non cessat aut feriatur, quin continuo transmutet cruorem in flaua, dura, spissa, & quandoque cinerea phlegmata. Sub quo corruptionis labore auocat spiritum a muniis digestionis, fitque aliqualis corruptio semidigesti. ( 24 ). Pudendaque est huius loci Scholarum fabula, quam pro lenta hac febri sibi comminiscuntur, ubi enim potissimum putredinem pro calore accusare posset, non fuit ausus eam impendere. Quod scilicet calx accendatur aspersione aquae, eodem pariter modo contingat in febri tabida. Quod nempe post unam aut sesquialteram horam, ista febris in ualescat, & adoriri uideatur post cibum, quatenus tum, aspergantur partes solidae, alimento e cibis assumptis parato. Imprimis, his obstat quod infra binas horas, in stomacho sano, nondum sit peracta concoctio Chyli, multo minus completa sanguificatio: minimeque cruoris in secundarium, & spermaticum alimentum transmutatio, utpote quod roris modo aiunt dispergi in penitissima solidorum: longissimeque ac tardissime, pulmo hoc nouum alimentum, ab hepate mutuat. Ergo nequeunt solida instar calcis aspergi & inde accendi, quantisper in stomacho negotium est cum chylo. Deinde ista calcis similitudo, est merae inscitiae. ( 25 ). Utpote quae non accenditur propter aspersionem per se: sed per accidens. Quatenus nulla salia saliunt, uel agunt, quamdiu sicca, id est, nisi resoluantur. In calce uiua autem est duplex sal alcalizatum. Unum quidem lixiuiale, & alterum acidum, & utrumque per sensum gustus distinguibile. Quae duo salia, resoluta per aquam, dum in se inuicem agunt, accenduntur, quod idem accidit in Thermis, sale acido fontium, in marcasitarum lixiuialem materiam primam agente. Idipsum per mechanicam, & a posteriori, non quidem propter quid; sed quia est, sic probo. ( 26 ). Etenim si sali tartari, spiritum uitrioli acidum superfuderis, confestim ambo, actu frigida, aestuant. Ideoque ex calcinato plumbo in spiritu aceti, si hunc totum abstraxeris, quamprimum atque alcali eius, combiberit humidum ex aere, realiter ignem concipit, etiam in pera. Quamobrem nesc uerunt Scholae, si calx non accenderetur mutua spirituum salium agitatione, quod nunquam lapidesceret. Denique quid est in uiuis, quod calcis siccitatem referat? Quid, inquam, quod actu siccum? calcineum? & non quotidiano rore, continuoque permadeat? An non digestio solidorum est continua ac interrupta? Sane ut ut considerem, propinant naenias pro elementis naturae stolidaeque ignorantiae plena est similitudo calcis, cum febri hectica. Atque ut oscitatio febres multas comitatur: ita sane oscitanter atque febriliter cuncta tradidere. ( 27 ). Cuius ergo etiam notandum, insulsam causam oscitationi dari a Galeno. Scilicet quod fuligines congestae musculos mandibulae suscitant ut explodantur. Imprimis plurimae fuligines inflarent illos musculos, quibus multa est oscitandi necessitas & frequentia. Deinde cum eiusmodi fuligines essent ultimae digestionis insensilia recrementa, cur illa potius, quam aliarum partium sui expulsionem mouerent? cur non quotidie id sollicitarent? & subinde per quadragenariam non oscitatur? Cur in febribus illae fuligines magis obuiae, quam in Podagra, & Apoplexia? ( 28 ). Certe nulla est functionum nostri corporis quae magis ad exemplum mouetur, ut oscitatio. Oscitantem namque facile sequimur, etiam nolentes ac inuiti. Non igitur oscitatio a fuligine, sed ab illa facultate & parte, quae imaginationi paret. Etenim Scholae mecum admittunt os stomachi a conspectu facillime moueri. Quoniam plurimi nauseant, & uomunt pronissime, conspectis aut imaginatis sordibus: uisoque acerbi pomi esu, os multis saliua liquescit. Os stomachi ergo potissimum ad imaginationem mouetur. ( 29 ). Somnus uero, item sopor, Coma, Catochus, Catalepsis, Uertigo eiusque generis accidentia ab ore stomachi promanant ( prout alibi de duumuiratu: ) Oscitatio uero est somni praenuntia, uel pedissequa, idcirco eidem parti oscitationem tribuo. Nam incola phantasia primorum impetuum ibidem habitat, cordisque nomenclaturam ideo suscepit. Sic & a moesto, frequentia ducuntur suspiria, ut os stomachi sensibiliter aggrauatum, alleuient. Ita ergo a segni stomacho dormitionem postulante, libido oscitandi musculos subter dormiendum irrequietos, excutit, tenditque, in quo, musculos buccarum, & Tracheae in clientelam uocat: non secus atque os ethmoides circa organum olfactus, pro sternutatione in subsidium uocat musculos thoracis. Prout enim causa sternutationis non est quaerenda in musculis quibus fit: multo certe minus oscitatio est musculorum mandibulae. ( 30 ). Cum alioqui compressis dentibus, id est, motu contrario mandibulae, etiam oscitari possit. Rectius enim Scholae ad asperam arteriam oscitando respexissent, quae trahitur binis digitis deorsum motu heteroclito. Interim de fuligine illius arteriae, nequidquam sonuerunt unquam: quippe quae sat semper patet, & aeri peruia, alioqui oscitare non deberet. Ista nempe est corporis compago, quod etiam in non necessariis, mutuas membra manus tradant, ac quasi pro iure proprio certent aliena organa. Sedes Febrium. Caput X. ( 1 ). Unica sedes continuarum & intermittentium. ( 2 ). Uariant febres, ex sola materia occasionali. ( 3 ). Nidus febrium quibus claudatur terminis. ( 4 ). Causus & Synochi prope os uentriculi. ( 5 ). Probatur a laesa actione. ( 6 ). Quartana, exlex in sede sua. ( 7 ). Materia & sedes malignarum. ( 8 ). Testis qui a caeteris febribus separetur. ( 1 ). Sedes continuarum febrium non differt ab intermittentium. Hactenus proinde occurrunt continuae, quae in Intermittentes desinunt, & contra. Uariant itaque febres illae, non commigratione locorum, aut ex natura diuersorii: sed solius materiae occasionalis, ergo. ( 2 ). Hactenus quoque repugno nedum Galeno, sed & Fernelio de locorum febrilium essentiali differentia. ( 3 ). Nidus ergo febrium, in primis est officinis, extenditur scilicet a Pyloro, per duodenum, & uasa ibidem multiplicia, Intestina item, uenas Mesenterii, Lienem, usque ad hepar. ( 4 ). Proximiores autem ori uentriculi, sunt eo molestiores, suisque anxietatibus magis formidandae. ( 5 ). Meam de sede febrium doctrinam, confirmant nausea, praecipue carnium, piscium, & quae facile cadaueris instar olent, perhorrescentia, mox a febrium introitu; sitis item, inappetentia, cephalalgia syncipitis, hemicrania sinistri lateris, deliria, sopor, uigilia, anxietates topicae circa os stomachi, ructus nidorosi, consternata digestio, uomitus, linguae quoque amaror, siccitas, fissurae, nigredo etc. Quae sane sunt indicia oblaesi duumuiratus in actione regiminis: huc accedunt superueniens ructus acidus, nubecula urinae, quaeque coctionem stomachi rediisse arguunt prout in tractatu de Uronomantia alibi. ( 6 ). Sola autem quartana in Splene ipso, uenisque sibi contiguis, hospitium delegit. Maligna uero sola, aliquid putridi peculiariter sibi uendicat circa orificium uentriculi. ( 7 ). Sunt autem tanto peiores, quae non in eius concauo, sed in conuexo sederint: eo quod non nisi extraordinarium arcanum, ad ista attingat loca. Ideo namque Castrenses, & Endemicae omnes, caeteris sunt peruicaciores, ac plerumque citra sitim. Quibus uix perceptibilis calor est, solaque aegros continua anxietas ad feretrum ducit. Huiusmodi namque febres, de foris tantum contaminant, ultimum stomachi nutrimentum afficiunt. Quia re uera quamdiu uiuitur perspirabile atque expirabile est totum corpus iuxta Hippocratem. Etenim alibi demonstraui, pulmonem, & diaphragma undequaque poris peruia in uiuis, qua dum endemica transeunt, ac stomachi connexum percutiunt, non raro stomachi ultimum alimentum inficiunt. Diariam dixi cum hectica in stomacho sedere. ( 8 ). Pestis autem in hoc, a caeteris malignis distat, quod cum non sedeat in sordibus febrilibus, ut neque in cruore; afficiat tantum ipsum spiritum uitalem sui odore, ob id quoque intret & exeat necessario cum aere per poros diaphragmatis, adeoque tendit sic primario ad stomachum, nec potens pergere ulterius motu locali, suam ibidem sistit impressionem in nutrimento stomachi. Unde mox uomitus, Cephalalgia, sopores, deliria, syncopes, & quae uitiati oris stomachi consequuntur dominium. Causa occasionalis febrium. Caput Xi. ( 1 ). Causa occasionalis febrium, non est uera continens. ( 2 ). Cur causa occasionalis sit di uersa in se. ( 3 ). Duplex causa occasionalis. ( 4 ). Cruor est compositum naturale & simplex: ideoque non appositum ex dissimilaribus. ( 5 ). Prior causa occasionalis & materialis febrium. ( 6 ). Altera materia. ( 7 ). Scholarum ignorantia de tinctura urinae. ( 8 ). Cur urina tingatur tardius. ( 9 ). Falsa iudicia Scholarum de urinis. ( 10 ). Fabula Scholarum de tinctura fellea urinae. ( 11 ). Argumentum Scholarum ex inscitia Galeni. ( 12 ). Quid rectius exinde colligendum esset. ( 13 ). Sagittator delirii ubi habitet. ( 14 ). Cur in delirio non sit adhibendum remedium capiti. ( 15 ). Unde nascantur apostemata uniuersa. ( 16 ). Iniuria scholarum. ( 17 ). Unde eneorema. ( 18 ). Bonus medicus cur crisim negligat. ( 19 ). Quid sit coctio in febribus. Foedum, ac miserandum, imo & luctuosum, Scholae exhibent spectaculum, passim obuium. Ut cum febris, nos palam alloquatur, nihilo magis a tot saeculis cognouerint eam ut neque pellere sciant radicitus. Quod iam nequidquam felicius sanentur febres, post bis mille annorum experimenta, & dissectiones, quam olim ab initio. ( 1 ). Enimuero quidquid est causa causae, idipsum est etiam causa causati: Quapropter causa occasionalis indesinenter praesens, & intus hospitata ( quam continentem uocant alii ) est causa causae internae febrium ( quam mox declarabo ) ipsius febris, & accidentium inde natorum. Si enim causa occasionalis, esset uera causa continens, ipsiusque febris materia; profecto nulla esset unquam Intermittens. Nam positis causis essentialibus, ad febrim requisitis: necessario quoque febris adest: sed causa occasionalis adest ab initio usque ad finem, quae si continens esset, & essentiam febris in sui gremio effectiue contineret, etiam febris adesset, quamdiu ista continens sui causa. Sed consequens est falsum; ergo & Antecedens. Id est causa ista non est continens, & intima de febrium essentia: sed externa illi, & ideo occasionalis. Cumque in uarietate causae occasionalis consistat ratio, qua uel est continua, uel intermittens: cur etiam plus minusue molesta sit, citatior, aut tardior pro sui expulsione. Necesse est, nec unicam unius putredinis dari occasionem seminalem. Cum igitur rerum definitio aptissime a causis constituentibus, & essentialibus petatur ( prout alibi de logicis ) duplicem ideo statui causae occasionalis materiam: nouam quidem, atque hactenus inauditam utramque. ( 3 ). Inauditam, inquam, quippe qui utramque bilem, pituitam, & cruorem uelut sanguinis constitutiua, non agnoscam, nec admittam in natura ( prout pluribus, peculiari de humoribus tractatu, demonstraui ) nec imprimis cruorem, appositum e pluribus dissimilaribus, concedo. ( 4 ). Ut neque si inde constitutus esset, unquam immediate in sui constitutiua retrocedere posset, neque illos in extrauenato cruore ostendere, errorisque ansam Scholis dare posset. Cum a priuatione non detur immediatus regressus ad pristinum habitum. Quare friuolum est, arguere quatuor esse in sanguine humores, quod quandoque tria, & quandoque quatuor exin, per sui corruptionem secernantur. Quam quaestionem, ut alibi sat uentilatam descripsi, hic obiter attigisse sat est. ( 5 ). Siquidem hoc loco, nullam ex istis humoribus, opem petendam duxerim. Sed in ultima alimenti digestione, dum partes solidae, sibi e sanguine student assimilare nutrimentum, contingit persaepe degeneres fieri alterationes, & uelut abortus praeposteros. Hoc ergo degener alimentum, uarias subiens sue mutationis abusi uas tesseras, diuersas quoque febres gignit. Longeque distant primi illi; suppositique humores ex chylo, & chymo parati, a uero solidorum alimento, per sanguinis transmutationem degenerante. Itaque febres non ex utraque bile, pituita, cruore & spiritu putridis, sed ex secundariis, non quidem putrentibus: at inter assimilandum degeneratis, oriuntur. Degenerant uero admistione rei extraneae, uel impressione peregrina, uel demum errore indignati, uel auocati Archei. ( 6 ). lteram porro causam occasionalem febrium deduco aliunde. Quod scilicet, quia indubie per Anatomen credimus, uenas Mesaraicas, per totum intestinorum ductum conspersas, sugere quidquid liquidi, & Archeus sibi familiare fore nouerit. Trahunt itaque praefatae uenae ex Ilei intestini extremis, hisque cognatis grossioribus intestinis, succum quendam: Sed cum ibidem non sit amplius aliquod alimentum, at potius stercus aliquod, assugunt ens hactenus anonymum, quapropter illi nouum nomen dare debui, Scoriam ergo uoco, siue stercus liquidum, ad suos fines in natura utile. Quippe urinae incommodis resistens, adeoque urinae tinctae, non tam cito lapidescunt, atque aquosiores. ( 7 ). Quidquid ergo urinam tinxit hactenus, est Scoria, non autem fel: prout alioqui Galenistae delusi, tyrones seduxerunt, ( quod alibi latius in uronoscopia ) adeoque sua, de urinarum tinctura, iudicia, ad felleos, & biliosos humores delata, non nisi scoriam, siue stercus liquidum spectant. Nam quantumque uel minima fellis guttula in lotio esset, ( quanto minus tanta, atque exigitur pro totius saturata tinctura ) tota amaricaret: sed non amaricat: ergo, non inest ei fel. Maior constat ex ruptura fellis in pisce, utcunque piscem exquisite abluas a felle, tamen gustu amarus est. Minor obuia est gustu. Quod autem lotii tinctura sit Scoria, patet per distillationem. Huiusque demonstrationes in tractatu de Duelech, cuique experiri uolenti, obtuli obuias. ( 8 ). Ultimo ergo, tinctura ad lotium transit: quod chyli in Scoriam mutati aduentus, ad Colon Intestinum sit tardior, quia hoc colon, est situ posterius. ( 9 ). Falsa ergo hactenus fuerunt iudicia Scholarum, de coloribus, & contento urinarum, & inde desumptae hariolationes. Lepida ergo ignorantiae fabella est Galeni, dicentis: Mane uideo urinam meam aqueam, quare me repono ad quietem, & post aliquod spatium, tinctam uideo, quia bilis ultimo aduenit, & sic urina ultimam sui digestionis maturitatem recipit. Quasi urina in uesica, si non emittatur coqueretur maturitate sui, uel additamento tingentis fellis? Bilis sane, si qua esset, cognatim oriretur cum aliis humoribus, & sanguinis sero urina, eodem scilicet iecoris sanguificantis labore, quo lotium transit per iecur, bilis affusa illud tingeret, & non aliquot horas post, nisi ostendant, utile fore istam bilem excrementalem aliquantisper, & separatam, asseruari extra lotium. In oppositum autem sic argumentantur ab euentuali coniectura, & causis male intellectis. ( 11 ). Aiunt enim experientiae esse, quod in febribus continuis, si post flauas urinas, repente aqueae appareant significari futura deliria, ob abreptam in caput bilem, iuxta Galenum. Sed hic uir ostendere debuisset. Quis missor illius bilis esset, quis ductor per uenas & quodnam receptaculum istius bilis. An sinus cerebri ( nulla est enim alia in capite cauitas ) sine morte praesentanea, bilem istam ferret? & quo fine haec faceret natura, ut a cloacis humorum, emunctorio uicinis, directe in oppositum, bilem febrilem, & totaliter excrementitiam, ad nobilissimum uiscus deferret? Ego uero, in mea uronomantia, ex iisdem lotii signis collegi, scoriam non ferri per uenas more debito ad lotium: ergo praeter naturam detineri alibi, certum est: non ferri autem ad caput: sed ad praecordiales uenas, id est ad sedem febrilem, ipsum alterum excrementum febrile, unde auguror, febrim auctum iri; & inde delirium. ( 13 ). Quod autem sagittator delirii, & amentiarum, habitet in praecordiis, patet tam ex Hippocrates. Cui uena in hypochondrio fortiter pulsat, is mox mente alienatur: quam ex proprietate nominis, in Scholis recepti, quo passionem hypochondriacam, a sede denominant. ( 14 ). Quod autem sagittatoris scopus sit cerebrum, ut deliria, & sopores excitet, non debet mouere Medicum, ut proinde capiti remedium adhibeat. Si quidem id semper est ad posterius ad tela uibrata: non autem ad sagittatorem, medelam applicuisse. Quare quamdiu Scoria, recta fertur ad lotium, uelut naturale sibi emunctorium, bene est: at si oblique, alio feratur, fit febris continua. Tam quia natura sui est excrementum, quam quia hospitio indebito recedit. Alioqui alimentum, in uia digestionis ultimae degener, plerumque mitius est atque insipidum, ideoque Intermittentes dat, & longiores, quatenus glutinosior est illarum materia. Atrocior uero est Scoria: atque ideo crudeliores febres continuas suscitat, citiusque ad periodum aspirantes. Duo autem haec excrementa, siue ambae causae occasionales, ubi conspirauerint, spurias, haepialas, hemitritaeas, sesquialteras, & erraticas febres proferunt. Potentioribus ergo incisiuis egent intermittentes, quam continuae, quia pertinaciorem, magisque glutinosam materiam occasionalem habent, uasis quae intus adnascitur. ( 17 ). Sin autem alimentum istud, supra hepar degenerat, apostemata uaria suscitat, non autem febres primarias. Etenim quia & in Phlegmone cruor, uel alimentum solidorum, in pus degenerat, febrim quoque necessariam aduehit. Cumque ad ultimum deuenerit, minor labor & dolor. Prout & per continuas, tum crisis uel abscessus instat. ( 16 ). Et enim cur Scholae non concludunt, potius ex nubecula urinae pituitam, quam perfectae concoctionis signum, si unica bilis lotium tingat? Sane nubecula ista, denotat primario, quod stomachus acidi sui fermentum recuperarit. Inde Senex, ructus acidos nidorosis super uenientes bonum ait, adeoque declinationem febrium adesse designat, aut Crisim. Bonus autem Medicus, negligere crises debet, quia anticipare. Nam natura crisim non facit, nisi dum sola totum onus baiulat, statis diebus. Uerus ergo Medicus, ante crisim, morbum superare debet, ideoque nec crisim expectat, nec optat: Infidus autem, posttergata naturae intentione; Crisim uel impedit, uel dilatat. Coctio uero, quae in febribus expectatur, est tenacis materiae incisio, & abstersio: Non autem, quod alioqui natura moliatur, digestionem rei praeter naturam, nec coquat quicquam, nisi similari semper, & uniuoca digestione, sibi praetendat assimilare. Saepe namque ideo in quartana nubecula apparens, euanescit, eo quod coctio, quam nubecula designat, non sit uera materiae subactio primaria intentione; sed stomachi saltem fermentum digestiuum. Alioqui materia febrili semel facta fluidiore, non super uenit illi noua cruditas. Diaeta Febrium. Caput Xii. ( 1 ). Quis uictus tenuissimus acutorum. ( 2 ). Cibis non sunt miscenda medicamina herbacea. ( 3 ). Potent febrientes. ( 4 ). Acarnosis abstinendum. ( 5 ). Medentum uesania. ( 6 ). Qualis cibus & potus febrientibus aptus. ( 7 ). De uini usu in febribus disceptatio. ( 8 ). Febrim & calorem radicaliter distingui. ( 9 ). An remedium sit calidum uel temperatum pro febri, parum refert. ( 10 ). Obiectio refutatur. ( 11 ). Archei accensio quanta. ( 1 ). Unico Hippocratis praecepto isto. Quod in morbis acutis statim tenuissimo uictu utendum praecepit. Uictum autem tenuissimum non interpretor arctum ieiunium, siue abstinentiam seueram; nec item iuscula carnium, quocumque herbarum fauore alterata. ( 2 ). Profecto non sunt medicamina ista cibis miscenda: sed singula, per suas scenas sunt introducenda. Imprimis detestor in febribus, abstinentiam a potu. ( 3 ). Nam si febris sit calida & siticulosa, priuetur autem potu humectante, depopulatur cruorem, & solidarum partium alimenta, cum uiribus. Etenim, uti licet uesicam exonerare, quoties urget etiam importuna necessitas, ad hoc non petita a Medico uenia: pariter quoque est bibendum, quoties monet necessitas: cum unum non sit magis naturae consonum quam aliud: Sitis alioqui stricta lex, & rupta mandati obedientia, iam millies, Medenti opprobrium attulit. ( 4 ). Ab horreo etiam in febri iura carnium: nam extemplo natura detestatur eadem, & quo meraciora, eo quoque damnosiora ex mente Hippocratis. Corpora impura ( sic uocat febrientium, quibus stomachi nidorosi ) quo plus nutris, eo magis laedis. Laedunt namque febrientes, quia caro, oua, pisces, & iuscula, facile tum cadauerantur, ac minime nutriunt. Uesaniae enim simile est, saepe deplere uenas, iterumque uelle nutrire eos, quibus uis digestiua pessumdata est. ( 5 ). Confortare, inquam, uelle, ubi hostis intus est. ( 6 ). Satisfaciunt enim tum potissimum cereuisiae tenues, uino nuptae, quibus panis admiscetur, prius in aqua separatim coctus, usque in collam, siue mucilaginem. Et frigide haec sumpta, cruda, & non cocta. Siquidem coquendo deperit potibus, non autem accrescit illorum uirtus. Sic namque ea uis insensibiliter mista potui, utrique indicationi satisfacit: nec timendum, ne aeger sub hac Diaeta, per inediam pereat. Maxime, cum Medici nomine, sit indignus, qui febrientem non restituit ante quatriduum. ( 7 ). Caeterum contra uini usum increpant Galenistae omnes ( quanquam secreto hausta uina toti arti Galenicae contumeliam millies attulerint ) eo quod febris, non sit nisi merus calor, ab Hippocrate Ignis uocata, eritque uinum febrienti, quale est oleum ad extinguendum ignem. Sed hoc argumentum, ut anilis fabula, iam ante sub febris definitione periit. Eoque magis, quod sit quotidianae experientiae aduersarium. Nam quotquot modice uino utuntur in febribus, facilius conualescunt, uires conseruant, & in pristinum ocyus restituuntur. Qui uero post corporis diminutiones, & uini abstinentiam fortassis euadunt, naturae solius beneficio: Illi per longam hebdomadum seriem, perstant ualetudinarii. Siquidem nemo dubitat, quin Pestis, sit febris atrocissima, acutissima, & celerrima: quin absque uenaesectione, & purgatione, solisque sudoribus, & uini meracioris potu, soluatur. Nemo quoque ambigit quin Theriaca, aliaque sudorifera, sint calida, propinentur in uino, imo & in aqua uitae. Cumque haec, ut talia non obsint: sed prosint in febrium acutissima: multo minus erit uinum auferendum in mitioribus. Praesertim quod constet, calorem non esse constitutiuum febrium: sed per accidens consequens. Nec est quod arguant discrimen Pestis ab aliis febribus. Nam reuera Pestis fluctuat in Archeo, ut uenenum. Febres uero, pertinacem, & adhaerentem uenis materiam occasionalem habent. utrobique ideo exigi diaphoretica: In Peste quidem sudorifera cum alexipharmaco contra labem ueneni. In caeteris uero febribus, diaphoretica quae incidunt, dissoluunt & abstergunt. Et utrobique quidem hoc negotium per calida completur. Uinum autem, peculiarem habet indicationem: non solum quia uires addit, quibus natura exosam materiam domat: uerum insuper, quod sit plaustrum medicaminum conueniens. Est nimirum nuntius, qui uias nouit, itineri accinctus, charus intimis, & admissus in penetralia. Etenim in Iuuene, ac uiro forti, cum febri minuta, est calor ingens: ubi interim senibus, est febris laethalis, ac ardua, uix tamen calorem habet molestum. Si ergo calor, exhibito uino augeatur: non proinde augetur febrilis malignitas. ( 8 ). Quippe febris & calor, sunt radicaliter distincta ( quod iam ostendi per febres iuuenum & senum. ) Nil refert; etsi caloris molestia parum increuerit potu uini: nam cum foenore, id compensatur. Eo quod uires ( morborum unicae medicatrices ) moderato uino augeantur. Hoc ipsum si penitius, ac radicaliter trutinetur, reperies, quod calor non proprie comitetur febrim: sed uirium ualorem. Itaque quod Scholae, in uino tantopere perhorrescunt, boni est indicii nota. Laethales namque ac pessimae febres uix calent: omnisque febris, circa mortem absque calore est. Si ergo motus caloris, sit ipsius Archei, ad expulsionem hostis: & uinum calorem addat: ergo qui per uinum procedit, iuxta conformitatem naturae medetur. Uerumtamen demus, calorem exhibito uino maiorem, imo etiam febrim acriorem. Quid enim inde aliud sequitur, nisi quod uinum, constitutionem uitalem adauxerit? Quodque Iuuenum constitutioni sit status iste propinquior, quam qui per refrigerantia incedit, uel non dato. uino? Sunt namque media refrigerantia, morti similiora, cessationi a motu, & defectui: calor uero a moderato uino, est medium simile uitae, & medio, quo ipse Archeus utitur. Etenim uigori, statui, & crisi, propinquior est constitutio caloris aucti a uino, quam si flaccescentibus uiribus, languidior calor abstemio fuerit. Haec de uini potu. De aquae potu autem decisio esto calidam febrientes non appetunt, nec sitiunt tepidam: frigida autem in gradu remisso admittenda, in status summo calore nec metuendum ut dixi de commixtione extremorum. Quippe experientia iam dudum feliciter hunc timorem excussit. Aliis autem febrium stationibus nec frigida ut nec affatim potanda, nunquam tamen sitis toleranda, nec quidem subter sudorem; sed tum potus calidus esto. Si sitis urgeat nec pabulum potus febris habeat, depopulatur humidum innatum. Caeterum quod de aquae cruditate incusant, sic sumito. Aqua scaturiens e sabulo simplex & optima est & sumenda de fonte ipso. Quae autem per canales decurrit uel e lutoso fonte scaturit iam mixtae malignitatis est particeps. Hanc autem non tam crudam uoco quam infectam. Aqua enim per se nec cruda nec cocta dici meretur ut neque per calorem maturatur, nec aliquid acquirit: sufficit enim modo illi summum frigus retundatur, infectis autem aquis utatur nemo, ut neque ullo potu frigido in peste & malignis. ( 9 ). At spatiosior est ratio, pro remedio calido. Neque enim suadeo unquam remedium, quod solo calore moderetur febribus: sed sicut uinum iuuat confortando, & penitius introducendo copulata sibi iuuamina: ita remedia, incidendo, resoluendo, abstergendoque, eoque nomine faelicius, quod Archeum, operando, sibi consonum habeant. Hactenus enim uires suas, commiscet remediorum potestatibus, ut causa occasionalis profligatur, utque non consternatas uires, mox excipiat firmior ualetudo. His tandem forre obiicient: ( 10 ). Quod cum calor in febri, sit effectus indignati Impetum facientis: sequatur etiam ex mensura caloris, indignationem Archei esse metiendam, & per consequens, quidquid calorem febrilem auget, augere etiam febrim. Respondi ante unius radicis esse plures surculos, effectus, siue symptomata uaria. Saepeque sub mitiori calore, aduenire deliria, comata, pulsuum intermittentias, designantia nimirum auctam febrim. Prout e tenero germine glandis, maior frons quam e quercu ueteri. Elenchus itaque in argumento est, in homine ( febris maior ) ego enim febrim adauctam horreo, quam symptomata laethalia adaucta sequuntur. Increuisse autem febrim, eo quod Archeus fortius insurgat, ad expulsionem radicis febrilis, nequaquam formido. Atque id si febrim auctam uoicent in conclusione, parum moror. ( 11 ). Nam & sic Scholae suadent, non magnopere timendum ab accidentibus praeter rationem superuenientibus. Notandum est ergo, Archeum nunquam accendi in toto sui: Alioqui enim sub finem accessus, totus Archeus exolutus, causa esset deliquii: Accenditur ergo Archeus in multa uel pauca portione sui. Ideoque aucto per uinum Archeo, si plus eius accendatur, non plus ei deperit ( & tamen fortius strinxit causam occasionalem ) quam non roborato auctoque Archeo, & minor eius pars accendatur. Febris Essentia. Caput Xiii. ( 1 ). Qualis definitio essentialis & physica. ( 2 ). Morbi sunt entia per se subsistentia, & non accidentia. ( 3 ). Quare morbi habitent in alieno hospitio. ( 4 ). Morbus non est solus nisus, nec motus, nec intemperies nec diathesis. ( 5 ). Essentia febris, quam scholae ignorant hactenus. ( 6 ). Alius ergo scopus medendi, quam qui hactenus. ( 7 ). Causa occasionalis sola, ut febres distinguat. ( 8 ). Facilitatur cura Medici. ( 1 ). Definitio rei, non ex genere definiti, & differentia constitutiua specierum, fabricanda est, prout in logicis alibi demonstraui. Eo quod praeter rationale, & irrationale ( si modo adhuc sint differentiae constitutixae animalium ) eiusmodi differentiae nullae, in Scholis appareant. Sed definitio physica, constare debet causis, materiali, & efficiente interna, siue seminali. Utpote quae duae, rem ipsam totamque constituunt, & in ea manent inseparabiliter essentiales, quamdiu ipsa est. Adeoque rem per causas, harumque proprietates explicant. ( 2 ). Febres profecto, materiam habent, & efficientem internam, per modum aliorum entium in se subsistentium, licet morbi omnes, habitent in corpore uiuente. ( 3 ). Eo quod non sint entia primae creationis: sed a praeuaricationis maledicto inchoati. Ideoque nec habent proprie suum ens seminale, quod ipsos constituit, & fouet: sed loco seminis, ipsis est ens occasionale, unde excitantur. Quo cessante, cessat quoque morbus. Quoties ergo non uitale, in agrum uitalem est insertum, indignatur Archeus, & excandescit, ut istud peregrinum e sui anatomia excludat. ( 4 ). Quod in limine huius tractatus, per Spinam digito infixam edocui. Itaque febris non est solus nisus expulsiuus, siue motus alteratiuus ( multo que minus ipsa alteratio, & diathesis, ut alioqui putarunt Scholae ) sed febris, est ipsa pars materialis, indignatione deturpati Archei. ( 5 ). Defoedatur nempe pars Archei per iram, suscipitque iconem, siue ideam indignationis ( quod in praegnante metuente, aut appetente quippiam, clare exprimitur, dum desideratae rei sigillum, in foetum deportat ) & quidquid de Archeo defoedatum est, peregrina ista Idaea, hoc debet per accessum exterminari: usque adeo ista est lassitudinis causa in febribus, quod spiritus, peregrina Icone, siue imagine odiosa insignitus, tanquam ineptus, ad obeunda solita munia sui regiminis, totus euanescat. Sic nempe profunde speculantes, multa lassitudine fatigantur. Nam Archeus si imaginem in se inductam habet inutilis fit regendo corpori. Ideo namque incurii, saniores, fortiores, atque longioris uitae, tarde canescunt. Studium itaque Medentis, non est dirigendum ad posterius, siue ad alte rationes in Archeo naturaliter susceptas. Nam ( ut dixi ) in morbis, cuncta pendent a causa occasionali, in agrum uitalem inserta. Quia morbi, non habent in se radicem essentialem permanentiae & stabilitatis, sicut habent caetera entia, quae seminibus suis constant atque subsistunt. Quia reuera omnes, immediate consistunt in uita. ( In cadauere ideo non est morbus ) horumque ideo interitus omnis, & cessatio pendet in ablatione causae occasionalis. ( 6 ). Scopus ergo medendi non se uertat ad caloris refrigerium, aut ad motus alteratiuos consopiendos, ut neque ad accidentium comitantium, & effectuum productorum expectationem: Incassum nempe laborauerit medicus, operam dies, & occasiones perdet, quamdiu ad causae occasionalis sublationem non intenderit. Imo quantocyus id fecerit, eo iucundius & gratius auxilium erit. ( 7 ). In febribus uniuersis, est unica Archei accensio, siue indignatio, unde & in essentia, & nomine febrili conueniunt: solum autem per causam occasionalem distinctae. ( 8 ). Materia nimirum & hospitium febres distinguunt. Imo, probo Medico, magni non est momenti, diuersitates febrium, iuxta materiae proprietates, & loca, curios e indagasse, cum nec praecauisse sit datum: neque dici possit remedio: uade tu ad talem uenam, uel ad istum locum. Sufficit enim nouisse, quae iam ante generaliter determinaui. Totumque medentis studium sit, inuenisse remedia, apud quae omnes febres eiusdem sunt pretii & ponderis, ut mox declarabo. Perfecta febrium omnium sanatio. Caput Xiu. ( 1 ). Proprietas causae occasionalis. ( 2 ). Quare non sit putrida. ( 3 ). Uomitiua & laxatiua tantum sanant per accidens. ( 4 ). Scholae cur condigna non habuerint remedia. ( 5 ). Nemo curatus a febribus per Medentes. ( 6 ). Excusatio Authoris. ( 7 ). Remedium febrile quale. ( 8 ). Notantur Paracelsi foelicitas, & inaduertentia. ( 9 ). Descriptio remedii uni uersalis. ( 10 ). Remedium purgans febres & aegros: non autem sanos, describitur. ( 11 ). Rarissima proprietas liquoris Alkahest. ( 12 ). Particularia remedia febrium. ( 1 ). Ergo iam manifestum, & sat esto, febrilem materiam occasionalem expugnandam, eamque si non edulium corruptum ( ut in Diaria ) saltem esse excrementum, non quidem putridum ( nisi in malignis, quibus adhuc putredo est in fieri esse ) sed peregrinum exoticum non uitale, detentum contra naturam, adeoque in alienam messem delatum. Hocque titulo penitus hostile Archeo. ( 2 ). Etenim si putridum, non esset tenax, nec adhaereret contumax ( per putredinem namque fibrae tenaces fatiscunt ) adeoque nec diuturnas febres daret, quin confestim uas continens secum putrefaceret, & mortificaret. Unde mors necessitata. Detinetur ergo febrium materia occasionalis, praeter uota naturae, locis indebitis, quibus non est ulla sentina corporis. ( 3 ). Uomitiua ergo & laxatiua, si quid proficui unquam praestiterint, id totum per accidens est; quatenus scilicet, ad stimulationem unius, alterum, pronum, ac uicinum, una exturbatur. Nam alioqui febrium occasionalis materia, ordinario non in stomachi aut Intestinorum cauo residet, quia sunt sentinae, & loca expulsioni appropriata. Nisi fortassis in Diaria, cholera, diarrhea, dysenteria, aliisque horum canalium febribus, ab adhaerente materia proritatis. ( 4 ). Ego enim de febribus primariis loquor praecipue. Imprimis non potuerunt Scholae, condigna febribus quaerere remedia, malis ac falsis imbutae principiis. Non quaerentes autem remedia, nec ea etiam potuerunt inuenisse. Ergo Medentes, hactenus destituti uero remedio, febres conati sunt curare, euntes in circulum. Si qui autem sub illis sunt curati, per accidens id fuit. ( 5 ). Agant Deo gratias, qui uires aegris largitus est, quibus, febri & auxiliis illorum restiterunt. Medici igitur, febres postergarunt, loco sanationis, per o uirium, & cruoris exhaustiones. ( 6 ). Absit inuidia dictis, non enim iactantia, aut uana gloriolae cupido ( Deum Iudicem testor ) sed haec, me dicere, & palam scribere coegit humana necessitas, & mortalium commiseratio. Meum ergo expendi talentum. Credat, & sequatur qui uolet. Per me non stat amplius, si mortales creduli, febribus pereant. unica nimirum falce amputatur omnium febrium causa occasionalis. ( 7 ). Id remedium est sudoriferum, quod incidit, extenuat, resoluit, liquat, abradit & simul abstergit causam occasionalem, ubicumque locorum ea demum extiterit. Estque uniuersalis febrium medicina, diaphoretica quidem, insensibiliter, & citra sudorem, praefatos effectus patrans. ( 8 ). Enim uero Paracelsus quanquam arcana haberet quibus unico haustu quartanam omnesque ex aequo febres feliciter sanaret: non fuit tamen illi data causarum cognitio. Contentus Macrocosmi singulas creaturas, in nos introduxisse, sicque simplicium omnium, & stellarum species, numeros, atque proprietates, arti medicae applicuisse sub credulitate: idque non quidem per similitudines, sed per uniuocam identitatem tam praecise scienda uoluit, sub poena Idiotismi conuicti. Itaque febrim non distinguo, si remedii sit summa bonitas. Etenim istud remedium, est Praecipitatus diaphoreticus Paracelsi. Qui omnem sanat febrim unica potione. Hecticam autem, intra lunae cursum. ( 9 ). Oretenus enim assumptus, curat carcinoma, lupum, & quodlibet aesthiomenum cacoethes ulcus, siue externum, siue internum, itemque hydropem, Asthma, & morbum quemcumque chronicum. Complet enim solus desideria Medentum, tam in Physicis, quam Chirurgicis defectibus. Eius descriptio, est tam in libro de morte rerum, quam Chirurgia Magna, illamque nonnihil manifestius declarabo, Accipe puluerem Ioannis de Uigo propria manu paratum: Nam alioqui admisto minio, est adulteratus, prout & qualecumque Medicamen Chymicum, quod uenale extat, fraude plenum est. Hic puluis, affuso elemento ignis, de Uitriolo Ueneris extracti, cum aqua Regis, cohobandus est quinies, sub finem augendo ignem: nam fixatur plane. Et est puluis ualde corrosiuus. Qui dein cohobetur decies cum aqua uitae optime deflegmata, & uicibus singulis renouata, donec omnem corrosionem secum abstulerit. Et tum iste puluis, instar sacchari, dulcis est. Ideoque spiritus uini, ibidem appellatur Saltaberi, siue Tabarzet, quod saccharum sonat. Non quod in se, dulcis sit, sed auferat corrosiuos secum spiritus. Adeo ut residuus puluis, propria nec aliunde mutuata dulcedine, fulgeat. Nam praeterquam quod ignis Uitrioli sit dulcis, ipsum sulfur mercurii, tunc extra inuersum, est summae dulcedinis. Fixus est puluis iste, & dicitur aurum horizontale. Etenim paucis absolui secretum, quod Medicum nobilitat. At istud parasse, pro prima uice, est ingentis operae, pendetque eius directio a manu eius, cui debetur omnis honos, quia paruulis reuelat eiusmodi arcana, quae mundus nescit, & idcirco uilipendit. ( 10 ). Est & purgatio Diuceltatesson, quae Podagram non minus, quam febres radicitus curat. Eiusque arcanum corallinum uocatur, quod paratur ex essentia auri horizontalis, hoc modo. A Mercurio uulgo uenali, abstrahe liquorem Alkahest, cuius meminit 2. de uiribus membrorum c. de hepate. Quod fit unius horae quadrante. Nam, inquit, Raymundus, astantibus amicis & praesente Rege, coagulaui argentum uiuum, & nemo praeter Regem, sciuit modum. In qua coagulatione, istud est singulare. Quod liquor Alkahest, idem in numero, pondere & actiuitate tantum ualet millesima actione, quantum primam. Quiam agitur sine reactione patientis. ( 11 ). Mercurio igitur sic coagulato, absque ulla coagulantis remanentia, fac inde puluerem minutum. Et distilla ab illo quinies, aquam ab albuminibus ouorum distillatam, atque sulfur Mercurii, quod per sui praefatam coagulationem foras deductum est, fiet rubicundum instar coralli, & quanquam foeteat aqua albuminum, tamen iste puluis dulcis est, fixus, ferens omnem follium ignem, nec perit in plumbi examine. Spoliatur tamen uirtute Medica, dum in album metallum reducitur. Datur autem granis octo plerumque. Quia purgat corpus humanum, quamdiu sordidum est, & non perfecte sanum. Sanat quoque ulcera uesicae, laryngis, & oesophagi. At cum non cuique Medico contingat adire Corinthum, nec liceat profanare Arcana Dei, qui horum dispensator manere uoluit: sat fuit Theoriam medicam manifestasse. Ut orando, quaerendo, & pulsando, scientiam acquirant, unde omne donum bonum descendit. ( 12 ). Attamen sunt quaedam febrium particularia remedia, quae licet ad Generum amplitudinem uni uersalem non ascendant: febribus tamen plerumque satisfaciunt. Cuiiusmodi sunt salia a Cephalicis, itemque a maiorana, roremarino, saluia, ruta, atque similibus. Non existimans haec salia esse alcalia cinerum, sed uolatilia, & quae simplicium totam crasim continent. Etenim sunt diaphoretica insignia, atque nonnihil temperata. Quae si debita statione, nimirum ieiuno stomacho, & ante paroxysmum Intermittentium uel quouis tempore continuatum, potentur in uino, uel aceto, sudorque proliciatur, nunquam Medentem fidelem, ludibrio exponent. Cessa quoque mirari, quod absque omni euacuatione febres curandas proponam si diapheresim atque sudores suadeam. Nam & alligatis simplicibus, magno Medentum dedecore, frequenter febres curatas uidi. Denique & istud dicam, quod per emplastrum, centenas quartanas tuto sanauerim, absque recidiua, licet autumnales. In specierum febrilium igitur familia, non raro particularia eiusmodi, uniuersalis remedii apicem attingunt. Quaerite & inuenietis modo? Medicina non in quaestum solum sit. Nam si uobis intentio est, Misericordia ex charitate, obuiabit uobis in itinere, Ueritas, & lux a Patre luminum descendens, cui sit honoris retributio in aeternum. Responsio ad contumelias. Caput Xu. ( 1 ). Argumentum in contemptores scientiarum. ( 2 ). Responsiones ad conuitia Galenicorum. ( 3 ). Adulterata sunt Chymica officinarum. ( 4 ). Per ignem mitescunt corrosiua. ( 5 ). Obiectio de paruitate dosis. ( 6 ). Dignitas Mercurii & stibii. ( 7 ). Rarissimum arcanum salis uolatilis. ( 8 ). Res omnes clamant pro uindicta in Galenistam spretorem Chymiae. ( 9 ). Origo Pharmaciae. ( 10 ). Obiectio de solutione perlarum & corallorum. ( 11 ). Quomodo separantur in stomacho dissoluentia a dissolutis. ( 12 ). Quid significet praecipitare in chymicis. ( 13 ). Censura de quibusdam scriptoribus chymicis. ( 14 ). Iterata obiectio, subterfugia ad molliores animantum tophos, siuelapides. ( 15 ). Qualis sit actio gemmarum in nos. ( 16 ). Quid sit in teneriori lapide, quod operatur puluere suo sospite permanente. ( 17 ). Probae mechanicae. ( 18 ). Probae ex armis propriis. ( 19 ). Patientis mira quadam ac propemodum infinita reactio, sine passione transmutatiua essentiae suae. ( 20 ). Explicatio per mechanicam. ( 21 ). Quid corpora apparenter dissoluta, in nobis patiantur. ( 22 ). Periculum ignotum scholis. ( 23 ). Arcanum inuolutum, primo per ingrata dissoluta: atque deinde superlati uum per dissol uentia grata. ( 24 ). Medicamen genericum. ( 25 ). Peroratio ad Medentes. ( 26 ). Laus salis uolatilis e tartaro. Ulcerosum hoc saeculum peruersissimorum ingeniorum, non patietur admonitos resipiscere. Tantum enim adhuc abest quod plerique practicantium detrectentur huiusmodi arcana maiora inquirere, quod passim in scientias quas ignorant inuehantur. Quod autem easdem ignorent penitus, & paene gestiant sibique inuicem gratulentur de illarum inscitia, nec tempus in illis inutiliter absumpsisse, patet, quia non pudet illos scientiam Chymicam uelut fumi uendulam atque illusoriam siue falsam, scriptis, & sarcasmis uilipendere. At nesciunt quod cum non entis non sit scientia, nullusque conceptus in mente illi respondens. ( 1 ). Adeoque in eo, quo negant ueritatem scientiae, manifestant se eandem ignorare. Id est uilipendere id, quod penitus ignorant. Suntque alii qui mitius, sed aeque stolide, dicunt. 1. Ista non sunt nostri fori, rem medicam nequaquam attingunt, sequimur namque ab antiquo approbata. 2. Medicamina Chymica, empyreuma redolent, calida, uiolenta, & minime trita. 3. Seruos habemus, qui nobis, quae usui sunt, fideliter praeparant. Estque indecorum uiro docto, Pharmaceuticen exercere. 4. Fumiuenduli experimentatores, omnes euacuationes horridas instituunt, terrore plenas, quia Mercurio & Antimonio, uenenis apertis, tantum innituntur. Adeoque circumforaneos inter, sunt reputandi. Haec sunt quae pro sua inscitia incauto obtrudunt uulgo. Quibus ex ordine sic satisdo. ( 2 ). Agitur de medicamentis, non autem de rebus, quae coriarium aut figulum concernunt. Pudendum ergo supponunt subterfugium, quod ignorent, quae discere debuissent. Nec etiam fidum est fundamentum ab antiquitate semper ruinosum, euntes qua itum, non qua eundum erat, semper antecedentium gregem sequentes, caecisque mentis iudiciis sibi mutuo subscribentes. Respondent etiam me silente serui nostri fugitiui, a quibus corrosiuum puluerem praecipitati, & dulcioris alterius, siue minus uirulenti, itemque uitrum antimonii, ac flores, cinabrium, & in summa, non nisi uenena mutuant, ad magnorum morborum transplantationes & palliationes. ( 3 ). Caeterum insigniter adulterata omnia, pro libidine lucri. Nam facile est ignaros decipere, in rebus, quas profitentur se ignorare. Sunt nempe olea essentialia uenalia, quaeque magno aere penduntur, adulterata omnia atque singula: si nouem partes olei Amygdalini, ad unam essentialis commistas esse, facilis sit experimenti. Iniice nempe in cochlear aquae uitae quidquid supernatauerit, esto de oleo essentiali, reliquum uero, Amygdalinum. Idque tutius sciueris, si in balneo experimentum feceris. Oleum sulfuris, ex dimidio aqua est pluuia, Uitrioli autem stagma, totum in imposturam delatum est: & quotidie magis futile. Quod simplici examine per balneum, mox constabit. Uix sextam partem eius esse merum, eamque adhuc tinctura ex cortice querno grauatam. Ad secundum denique respondebo mox. Nunc sat est dixisse, selectiores hodie Medicos, non spernere chymica remedia, quod eorum libri, nouiter testantur. Adeoque uulpes uituperat uuas, & gallinas, in arbore sequestratas. Quantum autem praestent, silentibus nobis, loquuntur aegri experti. Ad tertium. Non est indecorum, manu propria praeparasse quaedam selectiora, & illa suis posteris legasse, ac tradidisse per manus. Nec enim indecorum erat Pontifici Haebraeo, strauisse armenta, & lanionem egisse, pro salute populi. An forte stercus olidum inspexisse, & baculo agitasse, gloriosius est Galenicae turbae, quam nobis furnos, uasa & carbones tractasse? Sane si momentum ueritatis haberent, cognoscerent, quod opera charitatis, non infament quemquam. At qui charitatem non habent cuncta praeter quaestum ac lucrum censent indecora. Abscedite ab hoc fastu, & estote misericordes, sicut pater uester, qui in caelis est, est misericors. Alias namque dicet. Nescio uos, in lucrum, & imposturam uiuentes. At sane hos ambitiosulos, non moratur dedecus: sed ignorantia, & cupido lucri. Pluris enim faciunt uisitationum numerum, quam sanationis gloriam, quae in bene fecisse, tota se sepelit. Etenim tam cito, atque a Scholis, Doctoris titulo dimissi sunt, lampetrinis oculis per plateas, & diuersoria inquirunt, an non sint aegri, qui sibi uitam suam credant. Sed siste gradum, non est medicina, per modum mechanicarum exercenda. Et quia in hoc puncto Medentes errant, Pater luminum, sua dona subtrahit, postquam Medicina ut aratrum est exculta. Habetote charitatem, & lucrum uos sponte sequetur, cum honore & gloria, quae fugientem arripiunt medicum, quem Altissimus honorandum praecepit. ( 4 ). Ad quartum. Concedo, in Chymiam non minus, quam in rem medicam, licentiosissime se intrusisse omne nebulonum genus, uariamque inde cladem generi humano emergere quotidie, in quos sane Magistratus iure saeuire deberet. Sed haec non infamant uiros probos. Certum est, quod semper lucro annexa fuerint fraus, & adulteratio medicaminum. Quantum autem ad opprobrium remediorum & Chymicorum spectat, id largiori periodo trutinandum. Imprimis hic quadrat quod scientia non habeat hostem, nisi ignorantem, non quemlibet, sed superbum, & discere recusantem. Quod patet per iam dicta corrosiua nempe atque manifesta uenena, euadere saccharo dulciora. Facilius, & ad manum idem patet siquidem flammula, Ranunculus, apium risus, & c. uim uesicatoriam, mox distillando deponant, prout succus citri suam aciditatem, hydropiper acrimoniam etc. ( 5 ). Nec refert, quod Pharmaca Chymica, sint parua dosi exhibenda. Id enim non accusat uirulentiam: sed summam agendi entelechiam. Sic nempe alia dosis est ciborum, & alia Scammoneae, esulae, & Colocynthidis. Ideo medicus indiscretus, tortoris instar est. Uires remedii Chymici arctantur in parua quantitate, sub qua placent, dum quaeque suis proportionibus, respiciant uim, & necessitates aegrorum. Huc forte non inepte quadrat illud Hieremiae 15. ( 6 ). " Si separaueris pretiosum e uili tanquam os meum eris ". Quod autem de argento uiuo & Antimonio improperant, meram continet rerum inscitiam, & stupidam contumeliam. Nam Antimonium quamdiu uomitum aut sedes mouet, & Mercurius reuificari potest, uenena sunt, nec boni uiri remedia. Sed dum ad apicem uenerunt, in quem a Deo destinantur, nemo mortalium, illorum uirtutes indagare, uel encomiis condignis illustrare potest, utut crepaut ilam momo: neque enim gloriamum, Mercuri, & Stibii uim purgatiuam nouisse, aegrisque propinasse, qui purgantia detestamur, praesertim quae sanum aeque atque infirmum dissoluunt putrefaciendo. Bilem deponite, & mementote, quod in thecis uestris, nil resonent dispensatoria, praeter Scammoneam, colocynthidem, elaterium, esulam, id est, mera toxica. Deinde, etsi uegetabilium & aromatum essentiae sint calidae: illorum tamen salia uolatilia ( quae nunquam uidistis ) sunt temperata. ( 7 ). Adeo, ut si oleum cinnamomi, garyophillorum, lauendulae etc, noueris transmutare in salem uolatilem, nactus es medicamen temperatum, efficiens quantum de istis simplicibus sperari potest, in ueteri uertigine, palpitatione, Apoplexia similibusque. Ergo qui claues Medicinae tenent hodie, cum nec adyta intrent, mortales arcent ab usufructu donorum, quae Altissimus in natura disposuit. ( 8 ). Clamant ergo in caelum praestantissimarum rerum potestates, se uelut frustra uenisse, uix quemquam esse, qui uincula earum soluat, ut beneuolentiam, quam mortalibus debent, persoluant: sed potius euasisse stuprorum, & adulteriorum praemia. Illa ergo scientia, quae docet inspicere corpora occlusa, per sui analysin, ac uirtutes illorum absconditas eruere, famula Pharmaceutices non est ( ut sonant ignorantium conuitia ) sed potissima historiae naturalis tecmarsis est. Incepit namque Pharmacia, primum a mercatoribus simplicium & herbarum collectoribus, dein uero, cum cernerent Medici, non unicuique opportunum esse, simplicia elixare, condire & praeparare, negotium istud, simul fuit simplicium uenditoribus commissum. Interim Medici, selectiora, & secreta sibi seruabant, quibus honorem posteris suis compararent. Sed tandem, crescente Medentum ignauia, contenti fuerunt, discurrere per plateas, de domo in domum, ex frequentia uisitationum quaestum fecisse, successerunt demum inde dispensatoria, selectas formulas hinc inde, pro nutu ignorantiae compilasse, ut in officinis seruarentur, & ostentarentur uenalia, magis ad expeditionem, quam ad proprietatem. Unde tandem Medici, composita compositis nectentes, mille quandoque simplicium farraginem aegris propinant, ut si unum non iuuet, iuuet saltem aliud. Uel ad minimum, se excusent, quod iuxta tritam normam, curam aegrorum gesserint. Haec est Pharmacia hodierna, a qua quantum distet Philosophia Chymica, norunt quidem qui eandem uel a limine salutarunt, ignorant uero, soli ignari osores. Aegre sane ferent Galenistae, quod suis ignominiis & contumeliis; per meram lucem responderim, quodque suam potissimorum remediorum supellectilem uellicauerim, quare instabunt ( sat scio ) hoc modo. ( 10 ). Urges, perlas, coralla etc. in liquoribus acidulis non dissolui: sed tantum a salibus dissoluentium uelut calcinari, ac puluerari, abscondi quoque, ac fieri inuisibilia oculis. Idque probas per argentum in Chrysulca dissolutum: quod inde sospes reducitur: ergo non amiserit pristinam essentiam: & istud detorques ad praefatos lapides, & probas; quia per salem alcali de tartaro, praecipitatur rursus idem lapis ad fundum, qui antea erat inuisibilis puluis, quatenus sal alcali, combibit salem acetosum qui continebat in se lapidum puluerem. Sed non cernis, quod imprimis uestra tyrocinia, huiusmodi dissolutiones doceant, & magni faciant. Tum etiam quod stomachus careat sale tartari, ut dissolutos pulueres praecipitet, separetque a dissoluente suo, ideoque proponas ludibrium. Ac per consequens materia Perlarum, Conrallorum & c. semel hoc modo dissoluta, soluta maneat, & intro ad uenas admittatur, cum liquoribus chymi, adeoque in urinam uel cruorem transmutetur, praestetque quantum pollicemur: Respondeo. Naturam non opus habere sale tartari, ad separandum istum puluerem, ab dissoluente suo. ( 11 ). Quoniam edocta est tam a parte ciborum, quam digestionis propriae, hunc puluerem sequestrare. Sunt namque quamplurima inter cibos quae hunc effectum proferunt. Qualia sunt olera, itemque herbae uulnerariae etc. quibus plerumque sal uolatile lixiuiale inest. Itemque uina cum albumine ouorum, nedum separant eiusmodi dissoluentia coagulata, a pulueribus dissolutis: sed & Mercurium praecipitatum reuiuificant. Denique ipsamet stomachi digestio, ordinario spiritus uegetabiles acidos, substantialiter transmutat in salem urinae, salsum, atque uolatilem: qui cum amplius non habeat pristinas uires dissolauendi, quas in aciditate prius habebat: ( 12 ). illico derelinquit ( id est praecipitat ) puluerem, quem ante occultabat dissolutum in sua aciditate: Ideoque ante fores mezaraicarum uenarum, praefatum puluerem praecipitat, & exuit. ( 13 ). Adeoque sciant Galeniste, quod scriptores tyrocinii Chymici, adhuc Tyrones sint, gestiant aliis proponere, quae summis labris degustarunt: adeoque nondum Philosophiae penetralia adiuerint. ( 14 ). Sed iterum instabunt Galenistae. Dicentes, quod notabiliter lapides Bezoar, cancrorum, limacum & c. tam puluere tenus sumpti, quam soluti in dissoluente acido, prosint, in Peste, febribus, lithiasi, uulneratis, deuolutis ab alto. Quapropter per me stolide idem negari perlis, corallo etc. Quibus respondeo. Gemmas, lapides, & saxa, multam habere latitudinem, & differre plurimum inter se. ( 15 ). Imprimis namque gemmae, silices, marmora, & quaecumque crystallinam habent duritiem, nequidquam agunt, aut patiuntur in nos aut a nobis, nisi per modum appensi & periapti, idque tantisper dum ab ore, per recrementa transeunt. Uis horum ideo languida, quia corpore nimis denso, clausa latet. Perlae uero & coralla, quaecumque conchiliorum saxatilem duritiem habent, gemmis quidem in duritie cedunt, attamen proinde nondum conficiuntur in humano stomacho, ut bene in quibusdam auibus. Lapides autem Bezoar, cancrorum etc. adhuc perlis minus duri, non sunt de natura saxatili: sed potius fiunt ex succo lacteo semicaseato, & semipetrificato, habentque tophi naturam, inter cartilaginem & lapidem, neutram. Prout putamina lapidum, in mespilis, persicis etc. Neutrum genus, atque medium seruant, inter ligna, & lapidem tophicum. ( 16 ). His ita pro ueritate rei, & meliori intellectu suppositis, dico, quod quanquam lapis Bezoar, cancrorum etc. quoad solidam pulueris sui materiam, nullatenus digerantur a stomacho humano, attamen illis inest succus quidam lacteus, & mucilagineus, magnae uirtutis, exiguae tamen quantitatis. Qualem contingit etiam e limatura cornuceruini elixando extrahi. ( 17 ). Si itaque praefatorum lapidum puluerem in aqua pluuia, uel distillata dudum bullias, per filtrum colando decoctum a puluere separes, hoc uero per balneum distillando elicias, reperies tandem aliquantulum praedictae mucilaginis. Caeterum puluis reliquus, ut elixando in uictus, ita & stomacho nostro indigestus permanet. Adeoque ex praefati liquoris quantitate pusilla, pendet ratio, cur dragma unica illius lapidis puluerati, sumpta in aliquo liquore, plus efficiat, quam alioqui unus scrupulus eiusdem. Cum interim uinum, uel acetum, eodem haustu combibita, cum praefatis pulueribus, ne sextantem pulueris dissoluant: reliquum uero, integrum, non mutatum deserant. Quod patet, si lapidem cancrorum, non in puluerem, sed frustatim comminutum biberis, & post excretionem ablueris, reperies idem pondus eius, quod ante, adeoque nihil eius a stomacho subactum. Nec quidquam illorum lapidum per digestionem participari. ( 18 ). Agedum, premamque Galenistas proprio telo. Etenim si lapides praefati, uel perlae, puluere tenus assumpta, in nobis liquescerent, frustra tentatis dissoluere illa. Iam ergo constat per demonstrationem mechanicam, teneriores animalium lapides, continere mucilaginem, qua perlae, coralla, & saxatilia carent: Attamen corpora quarumdam rerum, permanentium in sui puluere, & soliditate homogenea, & inseparabili, ut patiuntur in sui dissolutione actionem a dissoluente: ita quoque uicissim, dissoluens patiatur a dissoluto, sine ulla interim corporis immutabilis participatione. Nam ex axiomate Chymico, dissoluens, eadem opera coagulatur, per quam, dissolutum dissoluitur. Ideoque si auferatur dissoluens a dissoluto, ordinario nil praeter insipidam aquam inde recuperatur, sine acrimonia, & aciditate: quae sane ut sunt salium clientes, coagulantur in dissoluto, eique comites astant. ( 20 ). Clarius idem cognosces: Si oleum uitrioli, distilles a Mercurio currente, oleum coagulatur cum Mercurio, manentque ambo in fundo, forma niuis. Et quidquid inde stillatur, est mera aqua. Nix ista autem, si lauetur, fit citrinus puluis, qui facile in pristinum mercurium currentem reducitur, eodem prorsus pondere quo ante. Si uero aquam ablutionis distillaueris, habes in fundo merum alumen, ex acido sale uitrioli. Sic nempe dissoluentia mutantur, tametsi dissoluta, nequidquam de sui materia, aut substantia perdiderint. Aguntque eiusmodi dissoluentia in nos, per modum alterationis acquisitae, in sui passibilitate: non autem ex proprietate participata, a dissolutis immutatis. ( 21 ). Ad propositum ergo Argumentum. Salia aceti, uini, succi limonum, uel e quercu, itemque chyli stomachici acidi, quatenus sunt uegetabilia, & a nostra digestione alterabilia, digerendo quidem mutantur in nobis, in salem urinarium: attamen pro diuersitate rei dissolutae, illa dissolutiua patiuntur aliquid, ex aptitudine suae conuertibilitatis: attamen nequidquam in nos transferunt de dissoluto non digestibili, nisi partem sui digestibilem contineat; prout dixi de mucilagine lactea lapidum animantatorum. ( 22 ). Quod si uero alioqui, intro in uenas, eiusmodi dissolutum pergeret ( quod nunquam ) ut suas nobis dotes communicet ( puta perlas aut lapides praefatos ) plurimae inde consequerentur anxietates loco subsidiorum. Nam primo, cum non sint digesta in stomacho ( prout iam ante probaui ) neque in secunda demum digenstione conqui poterunt. Quia non itur ad secundum, nisi per primum. 2. Ergo nunquam conuertentur in cruorem, sed in aliud uenarum recrementum. Tertio, Nascentur pulueres in uenis & renibus, constipabunturque exotico hospite puluere, per nullum deinceps remedium eductibili: Haec dicta sunt de dissolutis, ab dissoluente uegetabili, ac proinde in nobis digestibili. ( 23 ). Uerumtamen si dissoluantur res per dissoluentia non digestibilia ea uel erunt ingrata naturae stomachi. Ideoque uomitum & sedes mouent. Adeo ut sonla incongruitas, malignitas & ingratitudo sumptorum, sint causa cur uomitum & sedem moueant, expellanturque confestim, cum iis, quae in sui factionem deturbarunt. Idcirco anxietates & molestias exhibent. Si uero dissoluentia sint naturae grata, intro lubenter admittuntur. Nequidquam tamen patitur compositum inde, tam ex parte dissoluentis, quam dissoluti. Siquidem utrumque est indigestibile. Ergo istud compositum manet sospes ut pridem, transit omnes uenarum officinas: ac tandem ( siquidem non potest mutari, nec per consequens transire in familiam uitalem ) expellitur sudore, per diapheresim. ( 24 ). In quo itinere, quidquid praeclara eiusmodi arcana attingunt sordium, dissoluunt, secumque rapiunt, sicque medentur febribus, & morbis chronicis plerisque. ( 25 ). Quicumque ergo, mendendo charitatem proximi cordi habetis, discite dissoluens aliquod, quod sit homogeneum, immutabile, dissoluens sua obiecta in materiam primam liquidam, & nactus eris intimas rerum essentias, harumquem dotes posse inspicere. ( 26 ). Quod si autem ad istud ignis arcanum non pertingatis, discite saltem, salem tartari reddere uolatilem, ut huius medio uestras dissolutiones perficiatis. Qui etsi sua soluta, anatice homogenea deserat, digestus in nobis: illgrum tamen alionuotur uires mutuatus est, quas intro defert, plurimorum morborum domitrices. Ad haec autem, non sufficit libros terere: sed insuper oportet, carbones atque uasa emere, & uigilatas ex ordine noctes impendere. Sic feci, sic dixi, Laus Deo. Quod Academiae Thesi 8. uenaesectionem nempe inhibeant nisi in cruoris plenitudine, in hac autem solum admittant, eo quod tum phlebotomiae uitium non satis apertum esse possit quodque thesidecima iam implicite concedant febrim non esse merum calorem sed per calefacientia & corroborantia ( calida omnia ) curandam. Est nimirum alterutrum necessarium uel scilicet febrim non esse calorem in sui radice, uel non medicandum per contraria amplius. Ex thesibus Louaniensibus sub Consultissimo Domino D. Uopisco Fortunato Plempio disputatis Louanii 26. Nouembris Anno 164I. Scholarim Humoristarum Passiua Deceptio atque Ignorantia. Quam si deinceps defenderint, pertinaci malitia tegent, atque eandem, Deus indignatus, deteget, iam imminente aetate, in orbis Christiani utilitatem, & pertinacium confusionem. Praefatio Ad Lectorem. Scripseram insolito calamo de febribus, dumque libellus ad me rediret, uix eundem intellexi, propter crassa, atque innumera menda. Mox abinde, utut uitiosus plane idcirco: attamen infra paucas hebdomadas desiderari cepit. Unde censui, si mendosus, prelo dignus, & expetitus fuisset, quod alteram editionem, potiori iure ex peteret. Nedum, ut emendatus prodiret, qui aliorum naeuos, & ignorantias ante me commissas, proderet, adeoque uitam mortalium, quam proxime, atque intime ponderaret, doctrina singulari, ad quam respondere tentasset adhuc nemo hactenus: uerum peculiarius, ut inaudita illius doctrina, primario uera, quam uis inexpectata, stabiliretur fortius. Itaque coactus fui, mei numismatis diploma superaddere: quo ab Humoristis, Galenicae Scholae asseclis, meisque osoribus, firmiter circumquaque tutaretur, traditamque ueritatem conculcari non sineret. Quapropter rationes addidi, quibus ostendi uanitatem, & falsitatem commenti humorum, quibus, Medentes, pernitioso fundamento, mundum uniuersum circum uenere, caemeteria saginarunt, familias destruxerunt uiduas atque orphanos, multis myriadibus fecerunt: adeoque se, in culinarum, & comediarum facetios introduxerunt. Paracelsus quidem exorsus est humorum fallacias explodere, habetque hodie ubiuis fere suos sequaces, inter doctissimos uiros: attamen hunc nodum, numquam quis ante me ( quod sciam ) ex professo explicare attentauit. Itaque si quis antehac minatus fuerit, in librum meum de febribus, calamum stringere, eo quod inique ferret, me duo praesidia medendi uniuersalia, nedum euertisse: sed potissimum demonstrasse, nullum laxatiuorum, electiue hunc prae illo, humorem subduxisse unquam hactenus, imo quod essent singula & cuncta purgatiua, merum uirus hostile uitae: fortassis iam suum deponet calamum, dum potentius, confirmatum idem dogma cernet. Quod scilicet impossibilis sit in natura utriusque bilis, & pituitae existentia, nugaces inde complexiones, & morbos oriri edoctos, creditosque, falsis inniti principiis. Et per consequens, medendi methodum, iuxta humorum ametrias institutam, esse fallacem, mera somnia, aniles fabulas, & nugaces nanios. Debui namque rotunde, sincere, ac candide agere, quoties de Deo, Ueritate, uita, bonoque publico mortalium, scribendum decreui. Testem in hoc, ut & iudicem, imploro, qui Uia, Ueritas, ac ipsissima est Uita mortalium. Hanc itaque ueri indaginem, & assecutum brauium, sua sub tutela, & irroratione, lubens exposui. Ualete mortales consocii. Fausta uobis imprecor omnia. Quia uera edoceo. Scholarm Humoristarum Passiua Deceptio atque Ignorantia. Quatuor humores Galenistarum, esse fictitios. Caput I. ( 1 ). Respondetur obuiando iis qui contra librum de febribus scripturire uolent ( 2 ). Supponitur dogma Scholarum. ( 3 ). Falsum esse, quicquid de elementis, gradibus, mistionibus, dissidiis, & morbis edoctum hactenus. ( 4 ). Nuspiam esse calorem, nisi ex lumine, motu, uita, & Blas alterante. ( 5 ). Humiditatum atque siccitatum determinationes. ( 6 ). Relatio morbi ad sanitatem, qualis. ( 7 ). Remedia morborum, unde. ( 8 ). Paracelsi inconstantia, prout & Galeni. ( 9 ). A priuatione non dari regressum, iuxta Scholas: quae tamen ubique in hanc regulam impingunt. ( 10 ). Deficiunt in probando quaternionem humorum. ( 11 ). Franguntur duae columnae humorum. ( 12 ). Multa in simplicibus, duas tantum habent alteritates. ( 13 ). Miser logismus a similitudine pro humorum numero. ( 14 ). In lumine cespitant Scholae. ( 15 ). Larua detegitur argumenti sophistici. ( 16 ). Similitudini ex lacte, opponitur similitudo ab herbis. ( 17 ). Pariter lotium, pro quinto humore poni deberet. ( 18 ). Scholarum anxietas. ( 19 ). Dilemma contra humores. ( 20 ). A thesi supposita, argumentum. ( 21 ). A sufficienti enumeratione officinarum. ( 22 ). Ab impossibili. ( 23 ). Ab absurdo. ( 24 ). Rationes. ( 16 ). numero. ( 25 ). Contra thesim de pituita. ( 26 ). Ab implicita blasphemia. ( 27 ). Ab officina. ( 28 ). Ab impertinentia suppositae thesis. ( 29 ). A con uenienti. ( 30 ). A podagra & torminibus. ( 31 ). Ab erysipelate. ( 32 ). A causticis. ( 33 ). A uerbo Euangelico. ( 34 ). A defectu Separatoris. ( 35 ). A nutritione similarium. ( 36 ). Ab impertinenti. ( 37 ). Deformitas argumenti Scholaerum formati. ( 38 ). A Simili. ( 39 ). A natura elementali. ( 40 ). A simplicitate sui finis. ( 41 ). Negatio thesis. ( 42 ). Ab axiomate Philosophico. ( 43 ). A gustu, & proprietatibus. ( 44 ). Quis inuentor humorum. ( 45 ). Quid fundorum diuersitas arguar. ( 46 ). A cruore aethiopis. ( 47 ). Unde cruor rubeat magis in superficie. ( 48 ). A simili. ( 49 ). Unde colorum mutatio in rebus. ( 50 ). A specie facti, in pluribus. ( 51 ). Ludicra haemorroscopia Scholarum. ( 52 ). Imposturae miserae. ( 53 ). Omissio Scholarum ridicula. ( 54 ). Iudicium Medentum, contra se pugnat. ( 55 ). Subterfugia in uitis buccis elabentia. ( 56 ). Immanis libellus de natura humana. ( 57 ). Ab effectibus, & timore. ( 58 ). A confessione Medentum. ( 59 ). Stercorarii non distinguunt homines, nisi per stercora. ( 60 ). Argumentum Scholarum ridiculum. ( 61 ). Contra. Ab Axiomate Physices. ( 62 ). Dilemma. ( 63 ). Galenus ridiculus, circa causam uarietatis humorum. ( 64 ). Anxietates Galeni. ( 65 ). Refutationes per initia Physica. ( 66 ). Paracelsi error. ( 67 ). Scholae cruorem nesciunt. ( 68 ). Argumentum contra Thesim. ( 69 ). Falsum ac ridiculum Scholarum suppositum de Splenis succenturiatus ( 70 ). Absurda. ( 71 ). Mechanica demonstratio. ( 72 ). Contra Thesim de atra bile. ( 73 ). Multa absurda sequuntur. ( 74 ). Miserrime probant Scholae, Thesim suam pro atra bile. ( 75 ). Defectus aliquot consequentes. ( 76 ). Dilemma. ( 77 ). Paracelsi Idiotismus. ( 78 ). Acidum, non fermentat terram. ( 79 ). Ab impertinenti. ( 80 ). Dilemma. ( 81 ). Ab impossibili. ( 82 ). Suppositum ridiculum Scholarum, eiusque quatuor absurda. ( 83 ). Aliquot absurda, comitantia opinionem de melle Galeni. ( 84 ). Ab implicantibus. ( 85 ). Ex suppositione falsi de elementis per Dilemma. ( 86 ). Anumero elementorum uero. ( 87 ). Obiectio brutalis. ( 88 ). Si non eundum per humores: quomodo ergo sanandum? ( 89 ). Laus salis tartari uolatilis. ( 1 ). Inauditam de febribus doctrinam emisi, ut audirem, quid me docerent feliciora ingenia. Erant namque, qui se promiserant arbitros, quos tamen silere tantisper coniicio, donec tractatum de humoribus, quem promiseram, me ex magno opere meo excerpturum, edidissem. Siquidem non poterant ignorare: Si humores ( praeter cruorem ) solitos in Scholis, in natura nunquam fuisse, aut futuros, sat superque demonstrarem: quod nullam quoque mecum litem de febribus, sint habituri. Idque iam me ingenue facturum spondeo: non quidem quatenus Paradoxi nomine glorius sim: sed omnino, ex commiseratione erga Tyrones male instructos, & aegros, male sub humorum commento, tractatos. ( 2 ). Itaque rei speciem primo constituam. Enimuero absorpto in Mezenterii uenas chylo, asserunt eundem deportari ad portam hepatis, uenam nimirum caudicem, ex ramulis, per mezenterium in Intestina distributis, surgentem: Atque sub transitum, per exiles uenarum tubulos, in hepar extentos, chylum illum ui hepatis, conuerti in cruorem, simulque in pituitam, ac duplicem bilem. Hancque deinceps separari partim in Lienem, partimque in fellis folliculum. It scilicet utriusque bilis superuacaneae, sint sui custodes: Naturales uero biles duas, tanquam sanguinis partes integrales, ac constitut lyas, commisceri simul sanguini, ad nutriendarum partium necessitates. In quorum humorum quaternarii symmetria, uti sanitatem consistere: Ita uiceuersa, in ametria, morbos omnes hospitari. A metriam autem, tam ex repugnantium elementorum quatuor, perpetua lucta, atque hostili indefessaque contrarietate, quam ex assumtorum, intemperie spontanea, & concita pugna innata, prouenire. ( 3 ). Equidem iam causam antecedentem tanti figmenti, sat submoui in Physicis initiis, & ortu Medendi. Ubi nimirum demonstraui sufficienter, non esse quatuor elementa in natura, & per consequens. Si tantum sint tria, non posse congredi quatuor. Disruptum itaque quaternionem, non posse quatuor elementales impares causare congressus, temperies, mistiones, contrarietates, odia, lites etc. Docui nempe sat clare, fructus, quos Uetustas credidit corpora mista, conflataque ex congressu quatuor elementorum: materialiter ex unico elemento esse. ( 4 ). Denique etiam illa tria elementa, naturaliter frigere, nec usquam in rebus esse calorem natiuum, nisi ex lumine, uita, motu, & Blas alterante. A deoque calorem in elementis, esse merum Relolleum. ( 5 ). Item actualem quoque humiditatem omnem, esse Aquae: uirtualem uero, ex seminum proprietate. Siccitatem similiter, esse per se in aere, & terra: In fructibus uero, ratione seminum, & coagulationum. Falsam ergo hactenus doctrinam, celebratam de elementis, mistionibus, qualitatibus, temperamentis, dissidiis, gradibus in ordine ad morbos, horumque sanationes. ( 6 ). Demonstraui quoque ex professo, in natura non esse contraria. ( 7 ). Sanitatem opponi morbo, relatione integri ad defectuosum. Remedia scilicet, morbum tollere, non ui contrarietatis, ut neque propter nudam similitudinem: sed propter merum Bonitatis donum restaurans naturam adiuuando, quae alioqui suipsius est medicatrix. Haec sane sat erant, poterantque humores remedio tollere, nisi consuetudo opposita, mentem uelut ligasset, ne ad Ueritatis cognitionem properaret. Est namque perdifficile dissuescere, qui iamdudum istis humoribus, compendiose omnem morbi catalogum inspexisse, sibi confidunt. ( 8 ). Quapropter discendi cupidis, lubens manum porrigam. Paracelsus enim, primus, humores ita risit, Heluetico more, ut Galenicos, simul & Arabes Medicos, Humoristarum cognomine deluserit: Attamen ipse saepe inconstans, ad humores labitur, & complexiones, nondum sat in suis thesibus fundatus. Interim Scholae Galenicae, subinde quatuor elementorum datas qualitates, ut solitarias intemperies, uoluerunt oppugnandas: & plerumque iterum, cum parium humorum abundantia, finxerunt proscribendas intemperies. Cumque leporem se auribus tenuisse gloriatae facilitate commenti delusae, primo in ludibrium uenere: quod medendi facultatem deturparint absurditatibus. Immemores suae imprimis disciplinae, quod a formae priuatione, non detur immediatus regressus ad habitum. ( 9 ). Attamen ex quatuor humoribus carnem constitui, hancque rursus in eosdem quatuor resolui, praecipiti suasu asseruerunt. Decernunt nempe, e cibis fabricari chylum, homogeneum quidem in stomacho: qui tamen separatis alui excrementis, semper quatuor humores, praeter urinam, unica sanguificationis actione: nunquam uero unicus, duo, tres, quinque, aut plures fierent. Idque sic statuerunt, per elementorum quaternarium creduliter abductae. Unde consequens saltem, hanc quadrifariam repartitionem unius chyli, non quidem e diuersis ciborum uarietatibus deriuare: sed prorsus essentialiter dependere, ex ipsa sanguificationis entelechia propria. Quod non caret sua absurditate. Quod scilicet unius actus naturalis, esset quadruplex scopus, essentialiter differens. Sed exploso iam alibi elementorum quaternione, eiusdem congressu, ista humorum quadruplicitas supposita, ac subscripra quidem fuit, at nondum hactenus probata. Etenim pro tantarum, tamque pernitiosarum fabularum apparatu, duobus turgidis argumentis abreptae sunt Scholae: quae si paululum presseris, foetidum halitum: non autem ueritatis succum effundent. ( 11 ). Quorum prius, ex quatuor est elementis petitum: ut inuitum sanguinem sub numerum quaternarium cogant, ad obedientiam trium elementorum, tantum existentium: licet ex unico duntaxat illorum, ipse sanguis materialiter fiat. ( 12 ). Quasi singula quae ex elementorum connubio oriri credunt, quatuor heterogeneas partes, necessario proinde habere deberent, elementis suis totidem conformes. ( Certe alibi omnifariam ostendi, quaedam corpora nil habere alteritatis, ne quidem in sale, sulfure, & mercurio: alia autem tantum duas tandem proferre heterogeneitates ) nec enim potior ratio, cur silex in unicum, & similarem saltem salem reducatur: quam cruor necessario separetur in quatuor humores. Hinc namque manifestum fit, quod ratio ficti quaternarii elementorum, sit a priori, respectu quaternarii humorum in cruore, & nusquam alibi. ( 13 ). Alterum autem, & potissimum Scholarum argumentum, pro humorum quaternario, non est aliquis formalis logismus: sed nuda, ac misera inductio, a simili stabilita. Aiunt nempe. In lacte reperitur serum, caseus, & butyrum. Id est tria distincta. Ergo in cruore, necessario semper & constitutiue erunt quatuor, eo quod in aliquorum cruore notent quatuor diuersa: quae scilicet anima, appetituum pedissequa, multo labore, & figmenti adiumentis, diremsit in quatuor diuersitates. Saepe namque aquam supernatantem notant, quia flaua, & subpallida est, eam ideo bilem flauam, siue fel, nominant ( licet non amaricet, careatque essentiali fellis proprietate. ) Sedimen uero circa fundum, ponderosius, ac nigrius quandoque, uocant bilem atram: medio autem interstitio, rubrum notant sanguinem, in quo, dum fibras albidas animaduertunt, coagulationis gelatiuae matres, eas pituitam dixere. Incisa enim uena poplitis puellarum, in tepida, telis araneae similes apparent eiusmodi fibrae, quas pituitam dixere. ( 14 ). At primum annotare debuissent, inappositam lactis, & cruoris similitudinem, nil docere, aut urgere. Eo quod aqua supernatans cruori, non sit pinguedo colostri, supernatans lacti: quare uel disparest agens, uel materia, uel utrumque. Ac proinde in tanta amborum difformitate, non rite fundari humorum necessitatem, in cruore. ( 15 ). Incuriae enim Schosae, non aduertunt, in cruore nasci partium heterogeneitatem, postquam se disposuerit, ad mox ad futuram corruptionem. Idcirco heterogeneitas ista, accusat quidem contentorum factam in morte disparitatem: at nullatenus proinde uiuidorum humorum necessariam connexionem. Quid namque dicent de illo cruore, qui omni caret prorsus sero? uel qui per totum uniformiter coagulatus rubet? Quod frequens est, a multis sudoribus, & potus abstinentia. Ergone serum supernatans, utina, & sudor, relicta in cruore, erunt synonyma cum bile & felle? & unum quid cum ipsa sanguinis essentia? ( 16 ). Ego quidem in herbis unicum faltem succum clarificatum uidi hactenus: ut pariter unicum cruorem nostri constitutiuum, agnosco. Sanguificationem uidelicet simplicem, & unicam unius hepatis actionem, uni uocumque, ex indistincto cremore, unicoque stomachi fermento, factum chymum profiteor. Quam sanguificationem, scio meram transmutationem alimentorum formalem, nequaquam autem solam duntaxat heterogeneorum appositionem. ( 17 ). Neque enim etsi pars chyli, uertatur in lotium, proinde culpanda est difformitas agentis hepatis: sed recipientis sola incapacitas. Neque enim ideo lotium, pro quinto humore, amplecti sunt ausae. Nam etsi pars lotii, materialiter remaneat in cruore, non est tamen de natura cruoris, prout serum in lacte, alioqui est essentialis pars lactis. ( 18 ). Aquam ergo supranatantem ( quam sudorem, serum, & urinae residuum fatentur, adeo totam credunt excrementosam ) turpiter aequiparant nunc butyrosae parti, lactique supernatanti, elemento ignis adaequatae: atque alias, sero lactis. Et longe turpius, utrumque harum, indistincte assimilant felli. ( 19 ). Fient ergo sub uno sanguificationis actu, eademque officina, quatuor pariter humores, e quolibet cibo, quia ab hepatis destinatione immediate principaliter, simpliciter, atque semper intenti: uel fiunt locis & momentis imparibus. Non equidem imparibus: quia sic non essent unius, & eiusdem cruoris partes constitutiuae. Sin autem paribus: cur, dum lotium, & bilis fiunt simul, unum non miscetur indiuidue alteri: cum alioqui in natura, aqua misceatur aquae inseparabiliter, prout & fel, urinae. Cur denique lotium, nunquam amaricat, si semper ipsi fel sit commistum, a quo tingitur ut aiunt: Cum disruptio fellis in pisce, nulla, ut cumque exquisitior elotio, amaritudinem istam tollat? Unicaque fellis guttula, totam urinae situlam, amarore alioqui pollueret? ( 20 ). Quis denique ille, tam exquisitus Separator, qui potuit aquosam bilem, a lotio separare, non potuit autem lotium omne, a cruore materialiter segregare? Quare demum bilis ista, siue fel cruoris, non ad renes, una cum lotio rapitur ( quod probat amaroris totalis absentia ) si supra heparcredatur bilis cruori permista? ( 21 ). Consideremus ergo, quomodo a Iecore bilis facta in hepate, de ueniet ad folliculum fellis. Ubinam fit sanguificatio? An circa portam, & cauum hepatis? An uero in ipsomet corpore lecoris? An demum in ipsa uena caua supra hepar? Atqui quocumque horum locorum fiat ista bilis: saltem non est inde uena regressus, pro bile, ad fellis uesiculam. ( 22 ). Deberet enim a Iecore, motu retrogrado, incertisque ductibus, pergere ad fel. Cur saltem bilis ista utraque, permanens in cruoris massa, sua habet ex crementa, & separata diuersoria? Pituita uero, & cruor, excrementis carent? Si enim infra hepar, utraque fit, quis ergo Separator, illam separat? & quorsum? cum ibidem simul generata, perfecte misceantur lotio? Sin autem in celerrimo transitu, per exiguos uenarum, exilesque ramulos, in hepar distentos, fel, simul cum sanguificationis actu fiat, simulque bilis atra; meminerint quaeso Tyrones, exilitatis ramulorum, siue uenularum, quae uix urinae transmittendae, satis sit, adeoque requirerent momentaneam urinae, cruoris, triumque reliquorum humorum, transmutationem, a cremore factam. ( 24 ). Hoc alibi ex professo, de sextuplici digestione, toto tractatu explanaui. Et paragrapho 16. singulariter. Quod e cibis non fiat bilis, ac 17. quod fel, sit uiscus in forma liquoris, atque necessarius balsamus uitae: nullatenus autem excrementum. 25. Explicatur curiosa opinio Scholarum, de usu fellis. 26. Quod natura plus profelle, quam pro phlegmate fuisset solicita. 27. Quod separatio urinae, & serositatis cruoris, tota essentia differat a serositatis separatione e lacte. 30. Quantum fel importet, supra omnem excrementi indolem. 31. Quare aues, lotio & rene carere potuerint, non autem felle. 35. Quod excrementa renum, & alui, colorem fellis quidem habeant, non autem felle proinde tingantur, multoque minus bile. 36. Quomodo stercus, excludat fellis commistionem. 37. Fellea uideantur, quae neutiquam fellea sint, ideoque perperam a Scholis haec fuisse praeterita. Item liquorem porraceum, non esse fellis; probat galli historia, & aliquot experimenta subsequentia cap. de Pyloro. §. 24. Quae ne cum taedio hic repetam, inquiret curiosus lector, citatisque locis reperiet. Etenim si Iecur, utramque bilem, & pituitam, una cum cruore generet, cur magnam illarum partem pro excremento despicit & deponit? reliquam uero in cruore reseruet? cum alioqui simplicis, & homogenei cruoris, uel nulla deberet esse partium singularum dualitas, uel non minus pituitae & cruoris, quam utriusque bilis, eadem esset necessaria dualitas. Nec ratio alioqui patitur, quod idem singularis ciborum cremor, quotidie, atque semper aequaliterque in sex partes secetur: cruorem nempe, utramque bilem in sanguine retentam, & utramque iterum excrementitiam & sua in hospitia reclusam, ac tandem pituitam. Praesertim ubi fel, tota proprietate, differt a liquore, sanguini extrauenato supernatante. Quibus sex humoribus, si lotium addideris: iam ordinario constituentur ex unico cremore septem humores, peritque suppositum, quaternarii elementalis commentum, figmentique necessitas. ( 25 ). Itaque si unico actu unius hepatis, haec simul directo, ordinarioque destinationis cursu fiant, cur ex homogeneo cremoris liquore, generat illa tanquam necessaria, quibus ad esse, ut neque ad bene esse, nullatenus opus est? Sin autem sint alendo, cur potius bilem utramque sequestrat in suas thecas, & primaria constitutionis domicilia, quam pituitam? quam uidelicet non erubescunt fateri, liquorem defectuosum, frigidum, adeoque mortis, erroris, & indigentiae uitalis participem? Atqui uolunt pituitam in uenis recondi, ac recoqui in cruorem. Ergo nondum est hoc aliquid, crudum, indigestum, & incoctum adhuc, nondum humor uerus, singularis, nondumque constitutiuus cruoris: cum sit adhuc deficiens, non secus atque omphacium, uinum dici nequit. Etenim si aquae pit uita respondeat, prout & cruorem, aeri assimilant: tam perfectus in se unus esse deberet, quam alter, tamque necessarius aequaliter, si sint elementales humores quatuor, ad compositionem & uicissitudinem nostri, aeque necessarii, Ludicrum sane id continet, quod humor, a sui destinatione deficiens, in alium ordinario mutaretur. Quasi aquae, non esset sua perfectio, destinatio, ordo, & constitutio: sed in aerem naturaliter ac scopo Creatori proposito ferretur. Atqui alibi, in nostris Physicis ostendi, arte aut natura, nunquam aquam in aerem, nec uicissim hunc, in aquam, mutari posse. Si ergo pituita, aquam referat, quia continet, & cruor aerem. Nunquam poterit subsistere pituitae ullius in cruorem adoptio. Ac per consequens, fictum est quidquid de humorum, atque elementorum unione, similitudine, commistione, complexione, atque necessitate est edoctum hactenus. Imo si nondum pituita sit matura, temporisque celeritate praecoci, sit tantum in uia ad cruorem: ideoque in uenis relicta, mistaque cruori, ut perficiatur, ac tandem alat: Iam non solum hepar, erit cruoris officina: sed canalis quilibet uenarum, uisceris naturam, quia proprietates, atque officia continet, hepati praeferetur in sanguificando, & cruoris perfectione. Imo nec pituita, essentialiter esset separatus humor, a cruore: non alias; quam uua acerba, non differt essentialiter a matura. ( 26 ). Eodem ergo titulo totus Chylus stomachi, erit pituita. Denique, cum pituita sit senio, defectui, & imperfectioni tributa, morti quoque idcirco propinquior quam bilis, huic etiam naturae magis inimica: uisus esset rerum Opifex seuerior, qui eiusmodi hostem, per omnes uenas, cruori adaequate permistum reliquisset, nec illi receptaculum dicasset. Is inquam qui mortem non fecit, defectus necessitates ab origine copulasset naturae humanae. ( 27 ). Denique cum eo dato, proprium iecoris munus, non esset sanguificatio; perfectius, & plus poterit iecur operari eminus, in uenae cayae confractibus, quam cominus in propria domo: nisi malint Scholae, sanguificationem, independenter uenis tribuere. Finaliter, si pituita, non nisi sola differat maturitate, a cruore, non est essentialiter distinctus humor, ac per consequens, quaternarius humorum, in ternarium migrat. ( 28 ). Deinde teste Galeno, fit in dies duplo plus pituitae ( quod probat per tertianam febrim ) quam bilis. Quantum ergo pituitae, non fiet in sanis, ac perfecte digerentibus? Quantumque pituitae quotidie non generabitur in frigidioribus, si humores, fiant iuxta complexionum dispositiones? Imo exin sequitur: semper necessario, ac naturaliter, omnem digestionem esse defectuosam, & uitiosam. Quia nunquam finem, atque naturae propositum assequetur natura: si naturaliter pituita, ut quartus humor cruoris, generetur. In temperatis alioqui deficere deberent pituita, cum utraque bile. ( 29 ). Cur quaeso, cruor abundans uertitur in axungiam, cum longe facilius ( ut aiunt de cholagogis ) in bilem mutetur, & minori pondere naturam aggrauet, quam bilis, quae tam obedienter paret uocanti solutiuo? Curenim sobrie uiuens, in temperata ( quam uocant ) complexione, quotidie utramque bilem, in sua reponet receptacula? An non inde potius liquet, fel, & lienem nutriri alio, uitalique liquore, quam qui e sanguine proscriptus, 30 excrementi conditiones acquisiuit? Sed agedum, quis ille humor in Podagra, tam immani dolore molestus? Ego quidem alibi ex instituto, probaui esse acidum, quare & iuxta Scholarum instituta frigere, ideoque longe a bile, & igne diuersum: attamen in Podagra, quam uocant calidam ( quo nempe est acidior, eo quoque atrocior ) conqueruntur acutissimi doloris, & caloris. Ergo uel bilis erit acida, nec amplius amara: uel quinti humoris oblitae sunt Scholae. ( 31 ). Idem esto, ac par iudicium, in Colica, & torminibus. In Erysipelate quoque acidus est humor: quippe qui saponariis mitescit remediis. Itaque non est bilis, amarumue fel. ( 32 ). Dein, in causticis, escharoticisque ( puta in pruno, Igne persico etc. ) est sal causticus, de sorte alcalium: non autem amarus. Prout nec in Cancro, Lupo, Phagedaenicis cunctis, ac summe dolentibus. Sal enim qui rodit, nullatenus amarus est. Quapropter effectus, maxime ignei in nobis, rident frustraneum bilis commentum. Cum praesertim, qui ignis naturam imitantur, minime sint humoris biliosi clientes. ( 33 ). Itaque si e fructibus arbor, ex operibus autem, atque proprietatibus, res quaeque aestimanda sit, monente Uerbo Ueritatis, non uideo, quo usu, fine, necessitate, aut temeritate finxerint bilem flauam, igneam. Non enim necesse fuit fabulae instar, tres fingere humores quotidianos, ac domesticos nostri constitutiuos, id est, sine quibus non uiuatur. Qui nunquam in rei natura fuerunt, aut ullam sui necessitatem suggerunt. ( 34 ). At quodnam aut quale uiscus separabit utramque bilem superfluam, ab electo uenarum cruore? Renes quidem, separant lotium pro uesica. An ergo deerit utrique bili suus separator? Uel sponte, excrementosa bilis, uadet ad cloacas suas? Etenim non est lotii tanta necessitas tam in esse, quam in separatore, quanta utriusque bilis: si bilis utraque, sit necessaria ad esse simpliciter. Siquidem aues commode carere potuerunt lotio. Cur ergo natura fuit minus solicita, ut uiscus faceret expurgandae bili, quam fuit eiiciendo lotio? Ergone cystis fellis, & Lien attrahent forte utramque bilem ad se, absque separatoris subsidio? Imo cum sanguificatio sit actio simplex, uniuoca, & scopi naturalis, non potuit sane unicum hepar, producere simul, ex homogeneo liquore, quatuor humores, toto elemento inuicem diuersos, ac separare procul a se inuicem, duos tantum, uelut nocuos. Alioqui, si hepar sat foret, separandis suis liquoribus. potiori iure segregasset lotium, fecissetque necessitatem rerum prorsus frustraneam. Denique si non omnem e cruore bilem sequestret, ne quidem in temperatissimo robore, peccabit necessario semper natura, uel in abundantia utriusque bilis, in excessu caloris pro formanda bile, & frigoris simul pro pituita: itemque peccabit bit continuo, in separando. Adeoque cum excessum necessarium, in iusto ( ut uocant ) temperamento, accuset utraque bilis: non potuit haec, unquam fieri apta nutritioni. ( 35 ). Cum adhuc quotidie nutriamur iisdem, quibus constamus. ( 36 ). Semine uidelicet temperato, uiuidoque, bilem utramque respuente. Eritque par ratio bili utrique, quae est pituitae. It si haec perficiatur in cruorem intra uenas: bilis non minus fiet cruor in arteriis. Nam si extra officinam naturalem, propriam, & requisitam, pituita in cruorem mutetur: multo magis bilis flaya, apta erit, ut in corde, degeneret in sanguinem flauiorem arteriae, atque in spiritum uitae, eritque corofficina restauratiya excrementi fellei. ( 37 ). Sed uah quam miserum est argumentum? dum sanguis extrauenatus, se disponit ad corruptionem, cernuntur quandoque duo, tres, uel plures liquores: ergo totidem sunt nostri constitutiui. ( 38 ). Sanguis enim totus, mutatur in lac, & tum post sui corruptionem subordinatas tantum habet tres partes, serum uidelicet, caseum, & butyrum: nec unquam plures. Quandoque enim totus, in ubere coagulatur in durum tumorem casei forma: subinde totus, in pus album, flauum, subuiride etc. quandoque in liquorem pungentem, rodentem, aquosum migrat: ut in Cholera, ulceribus etc. alias quoque in serosum liquorem salsum, totus recedit, ut in Hydrope, multisque Hydragogis. Non raro quoque picis instar, totus nigrescit, ut in cruore extrauenato, gangrena & c. frequenter autem in cinereum atque putidum lutum, ut in Diarrheis. Alibi quoque totus in flayum uirus, Icterum praefert, qualiter & demorsis a serpente ostentatur. Alibi quoque totus cruor, citra separationem heterogenei, mutatur in Melicerides, atheromata etc. Atque in Diabete, totus cruor, mutatur in lotium lacteum. Prout puc sub tabe, totus migrat in sputum subflauum. Fortene ergo, in cruore, totidem constituendi sunt humores, quot cernuntur eius degenerationes? Totque erunt liquores in aqua pluuia, quot sunt crescentia e terra? ( 39 ). Est namque cruor, nobis aquae instar: nec opus habuit diuersis seminibus in hepate, ut sit unicus aequalis humor nutrititius. Sed in culinis ultimis, suas assequitur requisitas diuersitates, quibus fungitur nutritionis officio. ( 40 ). Adeoque frustra, in sui initio, uariis polleret seminibus, ac heterogeneitatibus, qui totus, homogenealiter tandem, debet in unicum glutinosum, album, ac transparens sperma nutritiuum, pro partium similarium sustentaculo, reduci, uel manere ruber pro carne musculorum, ac uiscerum parenchymate. ( 41 ). Quocirca constanter nego, cruorem, quandiu uiuit, aut in uenis ( etiam a morte hominis ) detinetur, coagulari: ac per consequens, habere partes integrales disparatas, ulla sui heterogeneitati sed diuersitatem omnem in cruore, fieri, per eiusdem duntaxat interitum. Ergo, humorum diuersitas, est filia tantum mortis, non autem uitae. ( 42 ). Nec refert, quod subinde in corpore occurrant excrementa, uultum cruoris mentientia, unde scilicet per degenerationem facta sunt. Non enim urina, uinum est amplius, prout nec pus, aut muccus, aut sputa, sunt adhuc partes cruoris. Quia excrementa, non sunt amplius, quod erant ante sui corruptionem. Eo quod res quoque essentiam, & nomen assumat a termino transmutationis. Quid enim arguit, si cruor per phlebotomum, aquam, uel alios fundos, sub sui corruptione segreget, si eiusmodi aqua, proinde nec fel sit, nec bilis, nec amara, careatque proprietatibus fellis? Quaene est ista credulitas? Supernatat aqua cruori mortuo: ergo est bilis fellea, quae sub falso gustu, amarorem fellis mentitur? ( 43 ). Non est enim ista supernatans aqua, pars integralis cruoris, nec de eius essentia, aut contentis, magisue cognata cruori, quam currus, respectu hominis insidentis. Dolendum est itaque, tot seculis, neminem unquam degustasse, istam aquam: sed auorum nugis sua inscripsisse nomina omnes: specie inquam medendi, destructiones aegrorum, sub falsis principiis tradidisse Scholas. ( 44 ). Siquidem humores, sunt exitiales ignorantiae, ignauiae, turpitudinesque, a mendaciorum patre, introductae, & a sequentium laxa credulitate, celebratae. Non enim etsi fundus cruoris, subinde minus habeat, erit proinde atrabilis: prout nec sedimentum lotii, est pituita. Sed dum uita cruoris recessit, non mirum singula, quae in uitae unitate custodiebantur, repetant conditiones materiales, quibus obligantur. ( 45 ). Fundorum enim uarietas, a ponderum praeeminentia in liquidis pendet. Latitudinem quippe in pondere habent, quae post mortem heterogenea euadunt, & sensim in ataxiam confusionis properant. An enim sani iudicii uir, credat uinum, cereuisiam, herbarumque succos, suam melancholiam ad fundum cum sedimine deponere? Quid enim commune habet melancholia, cum heterogenea sediminis substantia? Quoad colorem uero. ( 46 ). Omnis aethiops, cruorem habet fere atrum, plerumque autem absque sero. Nullus tamen illorum, melancholicus. Omnes uero iracundi. ( 47 ). Cruor enim, qui ab ambiente refrigeratur in pelui statim, rubescit magis illo, qui ad fundum demersus, diutius tepuit. Nam & hoc ordinarium. Quod extra uenatus cruor quilibet, statim in corpore nigrescat. Quaecunque enim facile putrent, facile etiam admittunt putredinis comites, citiusque putrescit pars cruoris, quae diutius post sui mortem tepuit. Nec mirum itaque, quod pars fundi inferioris, intensius nigrescat. Quod autem ater cruor, non sit separatio ponderis in cruore, multoque minus atra bilis: nouem circiter uncias cruoris recentis, & adhuc liquidi, in duas separaui scutellas: quarum unam in aqua frigida natandam exposui: alteram uero, priori aequalem tepore lento diutius detinui. Haecque plurimum atri cruoris ostendebat: illa uero nequicquam. Heterogeneitas ergo, in liquore mortuo, putrescente, ac putrescibili statim, est corruptionis adaequatum indicium. Quodque ideo, nec habet uitale, aut seminale initium, signum, ut nec suae primitiuae compositionis argumentum. Et enim originaliter componimur, ex uitali semine: & resoluimur in putridum, atque cadauerosum liquamen aqueum: quod & saepe in uiuentibus, pro parte accidit. ( 48 ). Quid si cruor ex pallido rubeat, An id proin pituitae erit ascribendum? An poma rubea, erunt pallidioribus magis sanguinea? pruna subnigra, albicantibus magis melancholica? ( 49 ). Etenim colores non designant fictos humores, aut elementa: sed imitantur proprietates uitae mediae atque seminum destinationes. Ita est. Colores atque spissitudines, in materia, sunt opera Archei seminalis: non autem appositorum humorum confusa testimonia. ( 50 ). Recurre ad librum de inaudita febrium doctrina. Quod ducentorum rusticorum, sanorum sanguines, unico mane inspexerim, aspectu colorum ac fundorum diuersitatibus insignes. Quidam enim gelatiuam subnigram & coactam referebant: saepe etiam subuiridi liquore permistam, subinde tantum conspersam leuiter. Cruor item alius per totum aquosus, alius muccosus erat, alius in fundo rubebat, alius in summitate magis. Alteri aqua supernatabat, clara, pallida subflaua, quae alibi in medio cruoris interclusa latebat. Alius cruor punctatim maculosus, alterque per totum ex rubente pallidus, alter in puniceum, atrumue colorem alius propendulus: prout demum alius per strata subuiridis erat. ( 51 ). Quapropter commiseratus sum deceptoriam haemorrhoscopiam, iudiciaque emisso cruore solita, humorum conimenta, ac faciles aegrorum credulitates. Ariolator namque cruoris inspector, mox peccantis, atque superabundantis nomen, proprietates, itemque hominis illius mores, complexionem, inclinationem, morbi latentis speciem, magnitudinem, exitum, atque insuper mortis genus, imo & fortunarum dependentiam praedicere ex humoris coniectura satagit. ( 54 ). Quisquis autem humorum peccauerit in tabula haemorrhoscopiae, capitis diminutione proscriptus sit ilico, & nisi mox ilico paruerit, per infamem secessum profligandus est. Quia Medicus ad manum habet, suorum humorum peculiares satellites, qui uinctos singulos, & putrefactos educant. Sic enim ludificant ignaros, & interim sic quoque uisitationum crebritas stabilitur. Quippe ex praeiudicato norunt, quale erit labumen, quod assumto suo solutiuo, putrefactum recedet. Etenim etiam maxime phlegmaticus apud illos, si rhabarbaro usus sit, flauum excernet, minusque tinctum, si scammoneata sumserit, non autem mucidum liquamen, quale ab assumtis colocynthidis magistralibus ( sunt namque cuncta composita officinarum, scammonea, uel colocynthide, uel utraque tanquam binis suffulta columnis. ) Saepe etiam, quem hic iudicat biliosum, alter uocat sanguineum, sin autem pituitosum quem putant, uiderint semel iratum, mox etiam bile aestuare contendent alii: Potataque scammonea, unus alterum deridet, si separatim uocentur, quod bilem a sanguineo, adeo copiosam eduxerit, sibique ut artis gnaro, mercedem intensiorem deberi, occulte eo ipso insinuat. Nam in rei ueritate, fraus, & fructus dolo connexus, uigent, quoties neglectis uanis complexionibus, humoribus, posthabitoque, specioso cruoris emissi indicio, & aspectu, praescitur ex assumti solutiui proprietate uenefica, qualem amurcam quisque sit deiecturus. Solutiuum scilicet, obit functionem hepatis apud eos. Quia humores quos uolunt, fabricat, eductosque ostentat ad lubitum, & iuxta prognosim imposturae: glorianturque uelut e tripode, aegris praedixisse, peccantium humorum educendorum colores, ac proprietates, illosque cacatos, respondisse in haruspicio, ad praescita auguria. Misera sane doctrina, inscitiaque pianda: quia miserrimus ille, qui assumto tabefactiuo, suum cruorem permisit putrilaginis larua, exhauriri. ( 53 ). At mirum saltem quod Scholae sordes aurium praeterierint. Nam quae flauae, & amarae, bilis recentiorem darent memoriam, fidemque firmiorem, quam quae cruori aqua supernatat. Iam ergo in cerebro, alter est bilis custos, ac folliculus. Ast hae sordes, non nisi sanguine absumto, in alimoniam cerebri, apparent: fel autem in esse pristino, permanere nequit, absumto cruore, cuius fuisset pars integralis: esset ergo auxilium pro bile, ab excremento formaliter transmutato; petitum. Praesertim, quod solum fuliginis specie, per aures exhalat. Nam quo profundius, scalprum in aurem mittitur, minus istarum sordium deraditur. Sunt ergo ridicula, & languida argumenta, quotquot pro humoribus spem faciunt. Colores etiam deiecti excrementi, effectus sunt potati pharmaci: non autem testimonia abundantiae, aut humoris electi, reiectique conformitas. Haec de doctrina febrium, cap. de solutiuis ad longum sunt descripta. ( 54 ). Sufficit mihi testimonium, ex ore Scholarum, quod inter cuncta solutiua, sola aloes innocua. Non ergo innocui, qui hoc profitentur, interim aliis noxiis quotidie utinon desinunt: non quia sana aegris, quae noxia docent, sed sibi reperiunt proficua. ( 55 ). Quid agimus, agemusque, inquient aliqui, nisi enim uenam subinde pandamus, & aluum subducamus, domi manemus, uulgi risus, & scenarum fabula facti? ( 56 ). In Scholis enim praelegitur libellus de natura humana, Hippocrati calumniose ascriptus. Docens, quod unum & pari quantitate solutiuum exhibitum, diuersis anni stationibus, diuersos humores emunxerit, ac semper post spasmos, una cum sic laruato cruore, uitam abstulerit. Quod sonat, sub specioso purgationis titulo, ius factum, putrefaciendi cruorem, colliquandi carnem, sub impostura, & ad lubitum medentis, alicuius coloris humorum, tandemque nisi dosis dolum, uenenumque tegat, quod profluxurus sanguis sic mutatus, aegro necem sit allaturus, ut quanquam praefato libello dicatur, unum idemque laxatiuum, aliis atque aliis anni stationibus, alios, atque alios, primo educturum humores: est tamen constanter uerum, omne solutiuum, supra debitam dosim, suum enecare sumentem. Adeo ut frequenter tabida illius uis, tam pertinaciter uenis intincta maneat, quod restringi nequeat, & mors colliquando subsequatur. Quanquam ipse potus solutiuus, necisque patronus, fere primus exciderit. Frustraque hoc casu adhibentur restringentia: ubi non est laesa retentrix: sed uenenum impressum continuo tabefacit. Quare requiritur potius antidotus, quam astringens pharmacum. Quod nempe peccando facit lethalis diarrhea: idipsum laxatiua, sub medentum artificio, in uoluto falsa humorum thesi. Tandem educto humore reo, & accusato insonte, nequicquam tamen inde plerumque mitior morbus. An ergo inde non sunt coniicienda ludibria? & quicquid de humoribus, illorum excessu, delectu, & segregatione, est garritum? etenim quotidianum est, quod euentus, frustrent aegrorum spem, ac Medentum pollicita. ( 57 ). Ideoque nec audent certo spondere sanationem, per abductionem humorum, suis laxatiuis, quos solos, in causam continentem morborum, attamen accusant serio. Quia nimirum male edocti, & nimis ad falsorum axiomatum persuasiones. Attamen ait Hippocrates si illa educantur, quae educi oportet, melius se habent, atque facile tolerant. Quinimo nec audent, corpora serio solicitare purgantibus, antequam morbus suae digestionis: natura autem uictoriae suae spem, fecerit, ( idque absque Medentum opera ) futurae criseos. Hoc autem, ne solutiua, simulque sua Scholarum axiomata, apud uulgus infamentur, si praecociter, antequam corpora turgeant, Id est, ante morbi pessumdationem, epotis laxatiuis, sanatio non subsequatur. Itaque cum praeter uenaesectionem, & purgationes, parum supersit apud Medentes, remedii; ne tamen Medentes naucifiant, minora laxatiua, subinde propinant, ut aliquid fecisse uideantur. Fatentur quidem protestanturque, illa minoratiua, morbum a radice non detruncatura tquasi alias maiora laxatiua, morbos, falcis instar demeterent ) sed humoris peccantis diminutiua, atque hactenus auxiliatura: Puta, si non ad sanitatem: saltem ad mortem aegri, uel Medentis culinam. ( 58 ). Clam enim Medici fatentur, parum auxilii e pulsu, urinae inspectione, & cruore haustum: Inspexisse uero lotium, & cruorem sub Gordonii regulis, siue imposturis, ne scilicet praedecessoribus sapere uiderentur minus. Quae sane dolum, atque superbiam fraude uelatam, continent. Impuri saltem Medici inuentum tulit, hominem, stercorum nomine uocari, & distingui. ( 59 ). Biliosum nempe, Melancholicum, Phlegmaticum, quae mera credunt excrementa. Certum est enim, per laxatiua pharmaca, cruorem, & carnem, sine separatione heterogeneitatis, in putrilaginem istam flauam, ac putidam, resolui. Estque argumentum hecobes, inde intulisse. ( 60 ). Si sanguis & caro, liquata per anum recedant, fiantque flauus liquor, aut mucidum excrementum: ergo caro & sanguis, constant, & componuntur iisdem materiis: quae sunt uera bilis & pituita. ( 61 ). Siquidem, praeterquam quod cruor, non esset uerum compositum naturale: sed appositum e pluribus difformibus essentialiter: etiam non posset retrogradi iterum in bilem, unde compositum aiunt cruorem. Uel alioqui esset immediatus recessus, a priuatione ad habitum. Ergo uel ex bile, nunquam factus fuit cruor, multoque minus caro, quae specie differrent a bile. ( 62 ). Et per consequens, si tota caro & sanguis, quandoque in istam putredinem ( quam bilem nominant ) transmutentur, & eiiciantur, adeoque tam arte, quam morbo, tota caro liquescat: necesse est alterutrum: uel istam bilem putridam, formaliter, & actu adhuc cruorem & carnem esse: uel bilem, semel in cruoris ortu, mortuam & transmutatam, iterum immediato regressu, reuixisse, tam a liquatione carnis, quam cruoris. Necesse est inquam, uel quatuor istos humores persistere semper in propriis suis formis, subspecie tamen ac uelamine, tam carnis, quam cruoris: uel demum quatuor istos humores, suum esse, ac formas, exuisse, sub introitum formae cruoris, & carnis. Si prius dixeris: Iam cruor non est compositum naturale: sed appositum ex pluribus. Sin uero posterius uelis. Est impossibilis immediatus regressus cruoris & carnis, in bilem, aut alios humores constitutiuos sui. Unde rursus sequitur. Quae per poculum laxatiuum eiiciuntur, non esse bilem: sed cadauerosum liquamen putidum, uipharmaci sic deturpatum. ( 63 ) Galenus enim uidetur Passiua Deceptio. Cap. I. bilem utramque aut pituitam, reiicere in complexiones naturales hominis, usque adeo & in meram intemperiem referre. Siquidem ait unicum mel, in sanguineis, totum uerti in sanguinem, quod in cholericis, totum mutatur in bilem. Quapropter non tam in propensionem materiae, quam in uitiosam hepatis intemperiem, huiusmodi humorum natiuitates, tanquam indifferentes relegat. ( 64 ). Unde consequens: tres ad minimum semper Intemperies semper, ac simul confluere, quae singulae, singulos pariant humores. Imo uerendum, ne Galenus allidatur ad scopulos, & submersus pereat, dum docet, totum sanguinem putridum uerti in bilem. Nam inde cogetur concedere, quotidie partem cruoris, in sui constitutione putridam: imo & mel, in biliosis, totum, infra paucas horas, putrere: non autem in sanguineis. Adeoque tam complexionem biliosam, quam eius bilem, esse meras corruptiones. Saltem quantum bilis quotidie in sanguificatione fit: tantumdem ex placito isto Galeni, putrescit. Ac per consequens, non est bilis, humor constitutiuus cruoris sani, ac beneualentis: sed adiacens uitiosum. Etenim dum cruor putridus, teste Galeno, uertitur in bilem: intelligitur ista bilis, uera bilis, non autem ens putridum, cum putrida bilis alioqui, non magis censenda sit bilis, quam homo putridus, homo. ( 65 ). At postquam optice sciui, quod nullum ens, existens in sui perfectione, attestetur partes dissimilares suae radicis seminalis, si quae superessent: Sed quod semen, disponat suam materiam, ut ex ea, hoc unum quid, fiat, & non per appositionem: sed per ueram formalem transmutationem: sciui perfecte deinceps, etiam quod diuersitas, in cruoris corruptione subinde elucescens, nunquam possit attestari, multoque minus ostentare, partes constitutiuas materiae ex qua. Non magis quam uitulus strangulatus, etsi in apes mutetur, proinde est compositus ex apibus. Uel mel, si cum rore maiali, una in gramine nocte, plenilunium tulerit, mutetur in anguillas; cum pane autem secalitio, in formicas transeat: Indusium uero muliebre, occlusum cum frumento, abeat in mures, infra paucos dies. Non tamen mel proinde ex anguillis aut formicis, uitulus ex apibus, uel mures, elino & menstruo, suam desumunt materiam. Eritque composita anguilla, formica etc. e melle, sic ut iterum anguilla mortua iterum ex sui corpore, mel excludat. ( 66 ). Errat proinde Paracelsus, qui ciconiam assam, in serpentem, & anates, in ranas, spatio quindenae, ait recedere, quod aues eiusmodi cibis uesci solitae essent, illasque bestias, ideo in se seminaliter continere debeant. Id enim experientiae facti, & Philosophiae repugnat penitus. Non equidem origo rerum, est ex iis, in quae resoluta mutantur. Eo quod in generatione naturali, oporteat partes constitutiuas, sic fieri unum quid ut ab unica generati forma, actuentur plenarie. Ideoque quicquid sub generationis relatione, non est immutatum ab esse pristino, id plane manet exclusum, atque deses. Cuncta enim naturalia, uniuoco fere modo ac semine, constituuntur. Adeo etsi conflentur partes integrales, quales sunt, ossa & nerui: illa tamen, non solum connexionis methodo: sed specificae unionis uitali uinculo colligata, transeunt in alienam familiam: fiuntque ens ipsum, unde partes seminis prioris repeti, est naturae prorsus impossibile. Non est itaque cruor, pars contexta ex quatuor humoribus, specie elementali differentibus: multoque minus, est cruor resolubilis, in humores illos, unde creditur ortus. Sed per consequens, quicquid e cruore, aut per aluum corrumpendo, producitur, ut non est humor unus de quatuor illis fictis: sed putridum eruoris excrementum. Multo minus est basis fundandi argumenti, pro humorum possibili existentia. ( 67 ). Liquido proinde constat, Scholas, cruorem non intellexisse, ut ens naturale, unum, & compositum naturae: sed pro ente artificiali, ex pluribus consarcinato, atque connexo. Sub qua ignorantia, certum est, proprietates, requisita, sanitatem, morbos, remedia quoque, una hactenus mansisse incognita, falsisque medendi principiis, per coniecturam tantum fuisse Medicatum. Sed agedum unica uis Iecoris, in sanguificatione regulariter, directe, atque ordinario producet quatuor simul humores, horumque uarietas ( exemplo Mellis per Galenum memorato ) pendet ex quadruplici uarietate unius efficientis. ( 68 ). Itaque necesse est, regulariter, ac quotidie praepollere in unico hepate, quadripartitam, expressam intemperiem complexionalem: quarum scilicet quaelibet, inuita socia, suum apta sit fabricare humorem. Cumque plus ordinario pituitae generari scribat, ideoque & quotidianae, febris causam abundantiorem statuat. Sequitur, quod intemperatissimi etiam cholerici, complexio pituitosa erit adhuc praepotentior. Ast cum iamdudum cessent, conculcataque sint elementorum figmenta, unde qualitatum, & humorum speranda esset reflexio quaternarii: Nulla iam porro ratio supererit, cur magis ad quatuor humores, quam ad tres, uel ad decem uergeret, cuiuscumque demum dispositionis, heres illa materia, extiterit. Quia sublato trunco fundamentali, quod scilicet non sint, nec fuerint unquam quatuor elementa in Uniuerso, neque ex iisdem, corpus nostrum ullatenus constituatur, materialiter, aut efficienter. Simul ruit etiam tota humorum generatio quadruplex, in secore. Quippe, quae ad elementa, horumque suppositas, fictasque qualitates, connexasque luctas, semper respexit. ( 69 ). Quam est denique inconsideratum hoc Scholarum commentum, quod uelint Splenem, cloacam esse atrae, ac pessimae bilis; attamen Splenem in Iecoris adiutorium cedere: ut nempe Splen sanguificando, Iecoris succenturiatum administret, dum scilicet, male se habet Iecur. Quasi in nobis iure substitutionis, uis Iecoris, uitalis alio glisceret, & praecipue in sordidam, quam aiunt pessimarum calamitatum thecam. Bone ac piissime Iesu, tanti confusiones in medendo admittes, adhuc dudum? Respice populum tuum, sub tam densis falsitatibus ingemiscentem, & recordare genuinae benignitatis tuae. Cernunt namque Scholae in artificialibus, arcam uariis frustis compactam, dissolui iterum in suas partes: putaruntque ludicra stupiditate, idem in natura, per tuam humanitatem contigisse, bilem nempe repeti e cruore, imo & e carne quoque, semperque ideo perstitisse bilem, sub transmutatis formalibus initiis: & ex bile, ideo cruorem iterum materialiter surgere, ac resurgere. Alius uero uidit, salem in aquam resolui, nec uideri tum amplius, moxque per aquae ebullitionem, rursus salem apparere. Idem idcirco in suis humoribus fictis, contingere autumarunt. Quasi bilis immutata essentialiter, nunc in cruorem, ac tandem in carnem, mutaretur, & ad lubitum Medentis, per solutiua sua, inde sospes rediret. ( 71 ). Sed eamus ad manum. Sumatur putata flaua bilis, cruori extrauenato supernatans, coquatur quocumque gradu teporis, aut caloris: nunquam tamen inde retorrida fiet, aeruginosa, uel porracea, multoque minus atra illa acida, quam aiunt, terram fermentare. ( 72 ). Quae si fiat in Liene: ergo non est sanguificationis pars aut cruoris. Sin uero fiat in Iecore, cum aliis tribus, ex eadem similari chyli materia: sed a diuersis agentibus: etenim cum in hepate, sint exiles, ac tenuissimi uenarum ramuli, continuo lotio transmittendo occupati, nec uenae hepatis, directe in Splenem respiciant: non uideo quomodo atra bilis, ab hepate separata, ad Splenem deferatur. Potissimum ubi magna lotii affluentia, & cruoris abundantia sursum defertur. ( 73 ). Utraque autem bilis, deorsum, ad sua separatim collegia, opposita confusione, in tam exilibus uenis, officinae sanguificationis, ferri deberent. Non ergo a Iecore, deferri potest atra bilis, quam dicunt excrementitiam: quin potius Lien alitur, ex uenis, & arteriis lienaribus, iuxta consuetum aliorum membrorum. Nec Lien uiuit ex proscripto excremento, neque est cloaca corporis, pessimique humoris. Si namque Lien a Iecore, atram bilem desumere debebat: quare non est uicinus hepati? Quare solus Splen, inter uiscera, nutrietur excremento horrido? Et qua tandem depellet superuacaneum hoc pernitiosum recrementum? An per stomachum, eiusque orificium, tam nobile ac sensile, iam latrina ultimi erit excrementi? Adeone malignum hoc labumen, appetentiam suggeret stomacho? Quorsum enim recoquetur scoria, iam toto genere, proscriptione, & proprietatibus reiecta? Stomachus uicem cordis aemulari conceditur: ergone conueniens fuit, quod stomachus, conceptusque eius cibus, totaque totius inde oeconomia, contagio maligni recrementi, quotidie contaminarentur? An enim id non fuit naturam, eiusque creatorem, a creationis initio inexcusabilis incogitantiae, insimulasse? Nonne folliculus aliquis separandis faecibus fuisset aptior, si ulla esset atra bilis, quam quod nobile uiscus Splenis, tot arteriis praegnans, & nobile uiscus stomachi, pessimi excrementi fierent refugia? ( 74 ). Sed quo telo, tanta defendunt Scholae,, deliria? Aiunt enim. Aliquando uisum, atrum succum, acidum, uomitu reiectum, qui in terram decidens, eandem fermenti modo attolleret. Unde multa consequenter collegerunt absurda. 1. Quod istud acidum excrementum, a colore uocari deberet melancholia, siue atra bilis. 2. Quod fiat quandoque a propria sua materia: saepe tamen a flaua bile recocta. 3. At non scitur adhuc ex utra materia, ut neque coquina illius ferculi. ( 75 ). Cum flaua bilis, alioqui, citra confusionem, non posset deferri ad alienum Lienis hospitium. 4. Bilem, humorum quam uolunt calidissimam, & igneam, aiunt, per cocturam, redigi in terreum humorem frigidum, & siccum. 5. In atrum, ab aqueo, & flayo. 6. In acidum, & fermentantem, ab amarissimo felle. 7. Cur igitur bilis flaua ( fel inquam ) proprio folliculo, nunquam recoquitur in atram? Cur ad hanc coctionem, alienum limen mendicat? Quotidie opus fuit recoctione bilis flauae, si recoquendo, in peius festinet? Quare natura, quae semper facit e possibilibus, quod est optimum, non expellit cum sordibus alui bilem, quam commutat in deterius per recoctionem? Sin Lien sit atrae bilis officina: non est illi tantus quotidie calor, qui sit retorrendae bili satis. Aut si caleat, quomodo, e bile flaua, calida, fiet humor frigidus? Cum potissimum Galenus uelit mel, diuersis auscultans intemperiebus, mutari in diuersos humores, intemperiebus illis conformes? Quasi decoctum liquidum, uires sacchari amitteret, oppositasque indueret, eo quod in syrupum uel illinctum inspissetur. Quare fel hactenus, quocumque artificio recoctum, nunquam aciditatem assumsit? Qua enim uia, quoue ductore, uel impulsore, flaua bilis in Iecoris officina, cruori exquisite permista, & homogenealiter coorta, ducetur ad Lienis uas peregrinum, ut ibidem, torrendo, fiat atra bilis, si Lieni sit proprium condere atrum spissumque liquorem frigidum terrestrem? An enim hoc fine, Lien tot arteriis diues, quod sibi non habeat uiscus par, in tanta pulsuum uitalitate, ut uidelicet bilem flauam, in atram deturpando coquat? Quomodo atra, differet a flaua, si uno caloris puncto, fiat hoc aliquid? Nonne id est calori coquenti, totum naturae negotium concredere, absterritis proprietatibus formalibus? An locus erit in Liene, allabenti peregrinae bili, si aliunde, e uenis & arteriis, suis necessitatibus sit satisfactum? ubi ergo in limine, ac foribus lienis praestolabitur aduentans bilis, si gratus hospes, iam domum obsederit? An Lien, innato uenarum, & arteriarum sanguini ualedicet, ut aduentantem bilem in se recipiat, ad excoquendum, in atram sordem? Quid si bilis torreri dicatur, in ipsis uenis: cum omnium uenarum calor, sit dumtaxat moderatus tepor, non fiet ex igneo liquore bilis, frigidus alter? Nec est ratio, cur uenae, a lecore furentur ministeria sanguificandi. Neque etiam, cur in uenis, prius decocta atra, dein ferretur ad Lienem, quaerens sibi nouum hospitium. Nec demum hactenus comprehendi possunt uenae, coctrices flauae bilis, in atram. Quis demum fomes ille, qui bilem flauam, absque necessitate torreat, in aliud, & peius excrementum? Etenim dum de officinis naturae loquor, scio nil moueri a seipso, nec stultos esse calores, nulli fini intentos bono: ut nec digestiones, ab ipsa natura propositas in obiecta ridicula. Etenim si uenula sit, qua Lien, in stomachum, inspiret digestiuum fermentum, ac uigorem uitalem, non uideo cur idcirco, tot atrae bilis figmenta conueniant: unde cathenatim tot calamitatum turmae sunt secutae. ( 76 ). Quam ineptum enim, finxisse teterrimam naturae scoriam ( ut fatentur ) repudiatumque, ac horridum excrementum, stomacho in deliciis esse? appetitum eius curare? Adeo nobilem partem, inquinandis, tam ciborum, quam functionum uitalium potestatibus, subiectam reddere? Etenim bilis atra, quae primordialiter pararetur e chylo, est eiusdem speciei, cum illa, quae gignitur e bile retorrida ( nisi malint iam, & quintum admittere humorem ) uel est diuersa. Si eiusdem speciei. Iam idem hoc aliquid, erit acidum frigidum & terreum, eritque igneum amarum, fietque proxime e diuersis materiis, dispositis ad suos fines diuersos, Idque per unicum agens elementarium, simplex, & non seminale. Eritque Galenus cum suo melle, in biuio. Itemque bilis flaua, erit subordinata, ex sui indole, ad bilem atram, tanquam ens perfectius, per elaborationem: ad eoque flaua bilis, non erit unus de quatuor: sed semihumor. At saltem non percipio, cur scoria superuacanea, fiat quotidie, debeatque esse, de nostri constitutiuis. Quaene sit hebetudo, quae coegerit fingere tot fabulas? Profecto, utut ista Medendi pagina uoluatur, tota, absque necessitate, uolutatur inter stercora. Est quidem fermentum acidum, uitale, ac spiritale, in Splene, quo stomachus coquit: quo scilicet deficiente, etiam corruit appetitus. Id eoque Senex ait. In febribus ructus acidos, nidorosis superuenientes, bonum. Est nempe fermentum, a Liene inspiratum, magni tituli & usus totalis subiectum: nequaquam atrae saburrae, melancholicoque excremento dicandum. ( 77 ). Paracelsus, scribit hominem, commodius carere potuisse renibus & Splene. Quod praeter suum idiotismum: implicitam continet blasphemiam. Nam quicquid fecit Deus, fuit, eritque longe semper optimum. ( 78 ). Si enim Scholae, effudissent unquam Chrysulcam, facile comperissent, quod acor, terram dissoluat: non autem fermentet. 2. Quod fermentorum sit actio, in habentia symbolum. 3. Terram, non esse fermentabilem, quia a fermentis fructuum, elementum non est fermentabile ob constantiam, simplicitatemque sui. Etenim si fermentum panificii, non fermentet ligna, aut lapides, quodnam ergo reperietur terrae fermentum? Siquidem ista est fermentorum conditio ( non considerata a Scholis ) quod fermentum, ex quo, semel est susceptum, ulterius continuo fermentet, nec cesset, quamdiu consimile sibi obiectum reperit. Quare elementa, concipiunt quidem aliena fructuum fermenta: sed nullatenus, iisdem proinde fermentantur. Quia omnia fermenta, sunt elementis inadaequata. Quia carent transmutatione, seminibusque sibi adaequatis. Alioqui si terra esset fermentabilis, cadauera inhumari non possent quin totus mox terrae globus, laethisero tabo, nobis fieret deleterius. 4. Ergo Galenus haec nunquam sciuit, nunquam chrysulcam, imo nequidem rosaceam cognouit, nunquam fermenta formalia olfecit. 5. Nec atra bilis, terram ullatenus fermentat, si nusquam, ac nunquam fuit. Licet fimi, per dissolutionem ab acidis ebulliant. Porro, ex unico pane & aqua, fit chylus. Si ergo in pane & aqua, quadruplex lateret humor in natura, eodem iure, omnis herbarum succus, semper quadruplex esse deberet. Quod somnium esto. Donemus itaque, quod ex solo pane, & aqua simplici, fiant quatuor ficti humores. Hi imprimis, non fiunt seminaliter, atque dispositiue, ex aqua simplici elementali: ergo ex pane resoluto, & solo, fiet chylus; & hic deinceps mutabitur in quatuor humores, ex titulo agentis hepatis. ( 80 ). Ideoque iam exorbitans, ac anomalum iecur. Siquidem cuiuslibet agentis naturalis, uniuoca tantum, atque simplex est actio. Necesse est ergo, uel in hepate, esse quatuor simul agentia sanguificationis, uel ruere quaternarium humorum, Scholarum Humoristarum in ficta rudera. Nam si e simplicitate praefati chyli, non fiant quatuor humores, sponte naturae, neque ex ui quadruplicis agentis, in Iecore collaborantis: Siue, si non fiat supposita fictorum humorum quadruplicitas, ex ui agentis, aut patientis. Recte, quicquid negatur sub disiunctione, negari potest copulatiue, ob negatiui amplitudinem. ( 81 ). Igitur concludo: si ex connexione agentis simplicis, & materiae uniuocae, procedat actio sanguificationis uitalis: ea certe, ut erit simplex: ita & non nisi unici humoris, mater esse poterit. Sin uero propter eduliorum diuersitatem, uarietates humorum, in cruore, fingamus: Iam ex tot eduliis simul sumtis centum humores ad minimum, concedendi erunt in cruore. ( 82 ). Sed uolunt Scholae, sub unico caloris digerentis gradu, plures cibos, mutari in chylum, eiusdemque caloris moderamine, produci in hepate, semper quatuor humores. Idque tam in Sueco, quam Aethiope. Fatentur demum sanguificationem, proprium Iecoris opificium: Lienis uero, tantum per inordinationem, atque suppetias; licet interim, circa coctionem bilis flauae, in atram, sit impeditus, & stercoribus Lien inuolutus. 1. Imprimis ruit Galenus, cum suo melle, quod totum uel in cruorem, uel in bilem uerti scribit. 2. Non procedit generatio humorum, ex ui elementali. 3. Non ad cassum quaternarium elementorum, est recurrendum. 4. Alioqui, tam hepati esset naturalis sua bilificatio etc. quam est sanguificatio. 5. Cruor erit, non nisi confusa humorum connexio, generatum anomalum, non autem compositum naturale, sed necessitatibus agentium, atque finium, orbatum. Profecto utrobique magnae nugae, magnas in uoluunt curas, & magna absurda. Quae si pertinaciam induant: iam amentiam, si non & malitiam foyent. Nugae igitur humorum, a cacodaemone inuentae, in paganos diremtae sunt, & a Scholis hactenus subscriptae. Et enim diabolo aptae, quia confusiones Medendo, fallacias, & mendacia continent; ideoque neces quotidianas pariunt, lumen naturae obscurant, figmenta plausibilia praesupponunt omnibusque exemplis a pari, destituuntur: tantoque illae fabulae aridiores, stupidiores, pernitiosiores, ac temerariae magis, quo in cladem mortalium creduntur tenacius. ( 83 ). Uertiginosus itaque totus, Galenus, qui totum mel, nunc in sanguinem, nunc in bilem, uerti asserit. 1. Primo defuit huic temerario assertori, nuntius, qui certiorem redderet quid, quantumque de mellis totalitate esset factum. Adeoque temeritatis & figmenti, totus est suspectus. 2. De est affirmanti ueritas. Siquidem in natura, deficit bilis, ideoque & complexio cholerica. 3. Ille enim, qui membrorum proprietates per ingentia uolumina, solis attribuit elementariis qualitatibus: ex solo actuali calore hepatis unius, quaternarium humorum, in unica sanguificationis actione, constitui scribit constanter. Cum tamen actualis calor, in unico membro, nequeat non esse simplex, uno eodemque tempore. Discat ergo Galenus, uerius somniare de melle, & sanguificatione. ( 84 ). Nec abscedat ad puerilia, credendo quatuor uictrices, & contrarias complexiones elementales simul in hepate stare, quarum singulae, ex uniuoco chylo, suum sibi effingant humorem, in unicum cruoris subiectum connectibilem, indeque deciduum, ad pharmaci solutiui placitum. Desistat inquam credere, quod ob solum, simplicemque calorem diyersificentur humores, unico ex melle, uel chylo. Cum non attendat miser ille, Medicinae Princeps, per hoc requiri in temperato ecoris calore, simul totidem calores, supposito entis diuersos in tepefaciendo, pro totidem humoribus. Aduertite sodales, quod nullatenus cogamur, ad commentum quatuor humorum: Etenim quae diarihea, cholera, & uomituum faeculentiis excernuntur, non sunt humores Scholis iactati, sed sunt excrementa, quae morbus uindex fabricat, & expellit: prout & quos laxatiua eiiciunt, sunt integri cruoris corruptelae. Quodque illic morbus uindex agit, Id heic, laxatiuum, multo scilicet compendio, exequitur. Neque enim morborum ianua, fictis humorum persuasionibus clauditur. Cum iuxta Philosophiam, Nunquam ex ente transmutato eliciantur illa, unde in fieri esse, naturaliter constituitur. Porro quamtum uis sat alibi probauerim, non esse elementa quatuor, nec eorundem congressum, ad fabricam corporum, quae mista creduntur. Indeque consequens, non esse disparem secoris actionem, in procreatione semper quatuor humorum. Attamen quo scholae cernant, quali fulcro nitatur, tota illarum, in Medendo, basis, agam ex mera illarum concessa, & tradita doctrina. ( 85 ). Enimuero, si non permaneant elementa cum suis formis, in misto: nec etiam poterunt permanere illorum proprietates: cum ipsae formae, sint immediata subiecta inhaesionis suarum proprietatum. Sin uero malint, elementa permanere cum suis formis, in misto: iam uel formae istorum, non erunt actus substantiales, at solum uincula elementorum. Redibunt namque semper integra, e singula suppositi conquassatione. Obdormient scilicet tantisper, formae elementorum, dum praesidebunt formae misti: ergo cum forma misti, sit necessario purus, & simplex actus ultimatus: non potest esse quadruplex ( imo quantumuis materialia, ac remota materiae illius principia, essent ipsa actualia elementa ) & per consequens, non est ratio fingendi quaternarii humorum, ex parte agentis. Eo quod actio sanguificationis, neutiquam sit elementalis: sed uitalis & fermenti iecorarii: cuius omnimoda simplicitas, non potuit respicere finaliter, humorum quaternionem, ex uniformi, optimeque unito chylo, oriundum. Adeo, etsi in misto, essent 20. elementa, non proin totidem humorum necessariae essent productiones. ( 86 ). Stupida ergo, & diabolicae persuasionis, est speculatio, quae ex tribus elementis, nequaquam ad misturam corporum concurrentibus, quatuor numero humores semper, ac ordinario prodire debere; atque inde unicum tantummodo cruorem regulariter constitui. ( 87 ). Inde nimirum sanationis atque morborum necessitates dictari. Obiicient forte. Admittis causam sonticam depellendam, uetas laxatiua, quia uenenosa, cruorem autem, atque uires uitales, subtrahunt. Sed ab equo Hungariae, didicere uenaesectiones, ab aue, clysteres etc. Ergo. Uerum dicam cum Propheta. Nolite fieri sicut equus & mulus, quibus non est Intellectus. Nolite discere a magistris talibus. Subscribet enim meo uoto, pars dimidia Continentis. Quippe sub Imperiis Ottomannico, Abyssino, Indiarum parte potissima, est uenaesectio inusitata. Harum tamen nationum robora, agilitates, promptitudinem, uigilantiam, & laborum constantiam, tam ad agendum, quam tolerandum, discite ex Historiis. Meritoque mecum lugebitis, nationes, olim bello formidabiles, hodie, sensim, sub Medentibus, euasisse, ad quemuis uentorum axem, moribundas. Etenim Septentrio, & Occidens, quae in totum mundum solent spargere suos bellatores, deinceps, propter has Scholarum ineptias occidunt, simulatque phalanx peregre proficiscitur. Obiicient demum. ( 88 ). Si praesidia uniuersalia demas, nec ad humorum ablationem te dirigas, quo ergo medio, superabis morbos: Respondeo cum praefatis nationibus, Naturam, esse morborum Medicatricem, eam confortandam ideo, non consternandam. Finium promotione opus esse. Si enim sordes, primis adhaeserint. latebris: insistendum resolutiuis, & abstersiuis, natura tuto satagente reliquum. Sin uero penitiori recessu aliquid pertinacius, occultiusque restiterit: assumenda sunt alcalia uolatilia, quae instar saponis, cuncta abstergunt. ( 89 ). Mirum sane, quantum sal tartari, uel unici, uolatile factum, non praestiterit. Nam omnem e uenis amurcam detergit, & obstruentium contumaciam, dispergitque apostematum suscepta conciliabula. De hoc salis ( & non olei ) spiritu, uerum est illud Paracelsi, quod quocumque non attigerit, uix alius potentior, perueniet. Externa autem, tam topicis, quam internis uitalium potestatum suppetiis curantur: modo per diapheresim, cruoris clarificationem, balsamique noui tincturas, ac redintegrationes intendatis. Maiora autem arcana, ad remedii Uniuersalis fastigium, quodammodo ascendunt. Discite. Nam uendit Deus sudoribus artes. Superfetatio supplementaria, ad humorum fallaciam. Caput Ii. ( 1 ). Medentum incuria plangenda. ( 2 ). Mistio elementorum, obiter repicitur. ( 3 ). Non, Christianis conniuendae ignorantiae paganica. ( 4 ). Catharri deliria ex humoribus prognata. ( 5 ). Ignatis custodibus errantibus, fuere Catharri tandem stabiliti. ( 6 ). Infringitur quaternarius humorum per contusionem membri. ( 7 ). Ariete concutitur bilis flaua. ( 8 ). Probatur usus fellis incognitus. ( 9 ). Bilem, non esse fel. ( 10 ). Absurditas Scholarum. ( 11 ). Error Galenicus. ( 12 ). Consequentia argumenti Scholarum ludicra. ( 13 ). Scholas prae igna uia indagandi, agnorasse contenta urinae, & neglexisse uronomantiam. ( 14 ). Errores multiplices Ueterum. ( 15 ). Argumentum ex regula falsi. ( 16 ). Defectus Scholarum. ( 17 ). Bilis, a Scholis ostensa, est cruori per accidens, non autem de essentia. ( 18 ). Iterum per suppositionem falsi. ( 19 ). Scholae debebunt uelint nolint deglutire, duo Authoris axiomata. ( 20 ). Iterum conniuenter supponitur error Scholarum. ( 21 ). Iterum supponitur. ( 22 ). Absurda aliquot atque pudenda, proponuntur. ( 23 ). Scholarum tecta blasphemia. ( 24 ). Fel, uiscus uitale. ( 25 ). Paganos non fuisse illuminatos dono Medendi. ( 26 ). Muccum, nec pituitam, ut neque cerebri esse excrementum. Enimuero tantopere radicatus est humorum numerus, quod semel eosdem refutasse non sit satis. Adeoque cum non satis doceatur, quod non satis discitur, cogor repetere per superfetationem, quae iam superius ad longum demonstrare attentaui. Siquidem in hoc cardine, totus medendi uersatur rhombus. ( 1 ). Etenim miratus sum saepissime, quod pugna elementorum, mistionum, & complexionum figmenta, per tot saecula, orbem christianum dementarint hactenus. quodque horum falsitatem ad uerterit nemo. Ubi tamen res tua tunc agitur, paries dum intimus ardet, cuique suus. Tantoque pernitiosius perpetuarit haec caecitas, postquam Medici, sua somnia in rem Medendi introduxerunt. Etenim per haec commenta, Uniuersam morborum familiam, horumque sanationes, in suas nugas, astipulante mortalium credulitate, transtulere. In se quidem plane erant ridicula, ac scenica, nisi lacrymis, luctu, planctu, ac Miserorum commiseratione, totum, per uices, uicosque populum Christi, replerent quotidie, familias destruerent, uiduas, & orphanos proferrent impune. Denique ad praefatas, caecasque Medentum temeritates has, ficti sunt humores totidem, ad numerum scilicet quaternarium elementorum. Horum nempe ametria, morbos forte uniuersos constare, ut & consequenter sanitatem, ex sequestratiatorum putaticiorum abundantia: Sanitatis tandem redintegrationem, ac conseruationem ( utut uitae breuitatem causaret praefata humorum cruorisque sequestratio ) recuperari. Uah crudele Medentum Scholarum dogma, atque facinus sceleste! Itaque non sat semper, credulorum fallacias passiuas, pernitiosasque Scholarum inuentiones, & continuatas demum subscribendo ignauias, in stuporem usque, & gemitus frequentes, sum serio detestatus, & apud Dominum Iesum meum, conquestus, quod genus humanum, sub daemonii fraudulentis technis, tanta credulitate, sese substrauerit tam pertinaci, & atroci crudelitati, substernatque aeque constanter etiamnum hodie. Praesertim ubi in exterioribus, nullum, huiusmodi nugae reperirens fomentum. Rogaui itaque clementem Naturae parentem, dignaretur aliquem suscitare, cui dos esset, refellendae tantae mortalium, atque Scholarum hebetudini. Certe enim imprimis constitit mihi ex tanta, tamque constanti caecitate, nos mortales, plane nihili, nec quicquam sapere, ne quidem in naturalibus, nisi superne, manus Omnipotentis, per columnam ignis, in tanta nocte illuminet. ( 2 ). Siquidem imprimis existentia ignis elementalis, prope globum Lunae, superantis sua sphaera, regionem aeris multoties, prorsus in se ludicrum commentum continet, tantoque magis adynaton, quod inde per tot centena milliaria, & trans aeris frigidissimum clima, penetraret incessanter, uocatus scilicet accersitusque, uel sponte descendens ignis, contra propriam suppositae suae leuitatis regulam, adeoque uiolenter aeri commiscetur, simulque inita pace, pactisque faederibus, una uiolenter descenderent eminus deorsum, Ignis & aer, ad singulorum seminum imperia, mistionumque constitutiones, singulis momentis nouas, etiam insolitas. ( 3 ) Dolendum sane, atque summe miserandum, quod diabolica huiusmodi mendacia, quae in Aristotele ridenda, & conniuenda erant, etiamnum hodie, a tot saeculis, perseuerent, nondum destiterint, nondumque surrexerit aliquis, qui tantae caecitati, non sit patronus. Quae tamen nullo conceptu, nulla fide, nec ulla ueritatis chlamyde, obuolui potest. Potissimum, quod ab hisce scholasticis fabellis ductoribus, humores quatuor excogitati, imo etiam obedire coacti, sui natura uiderentur, & consentirentur officiis, itemque proprietatibus mistionum, ac uelitationum, intestinam mortis, morborum, ut quoque sanitatis spem, atque regulas continere. Quae tamen non nisi innato Cacodaemonis odio, ac suggestione, perque continuatam Scholarum subscribendi ignauiam stetere credita, uelut naturae principia, Deo Conditore sic permittente, ordinata. Ad uersus quae cuncta, unicum sufficere deberet, Quod nimirum Ignem, extra numerum elementorum, imo & substantiarum censum, submouerim, impossibilemque elementorum commistionem, pro corporum ( quae mixta creduntur ) constitutione requisitam, demonstrauerim. Sic ut nemo sanae mentis, deinceps, necessitatam paritatem humorum, cum elementis, possit, aut debeat admittere. Etenim fuit humorum, quam elementorum fallacia, abstrusior in populo, minusque peruia: sed quod a Doctis, ac iudiciosis, consensa fuerit, habendum pro commiseratione, proximo debita: quae ut populi credulitates deflet: ita hebetudinem Scholarum, atque constantem indagandi ignauiam, siue incuriam, incusat. ( 4 ). Quod autem Catharri demens deliramentum, pariter mundum mire afflixerit, ac mecum saepius occasiones rimatus, quo nimirum fonte, tanta scholarum hereditaria caecitas, & in asserendo, tam inueterata pertinacia prodirent: ( 5 ). Tandem cognoui, utriusque Custodis errantis ignorantiam, fecisse occasionem labendi, in miseram, subscriptamque decidentium humorum confessionem. Nimirum saepe quis per auram frigidiorem, mox gutture, ceruice, dentibus, uel humeris perculsus, credulusque, putat, iuxta Medentum assertiones, defluere creditos humores, ad loca, frigore percussa. Cum alioqui frigus, ut est natura sui, repercussiuum, potius procul a se, auerteret decubitum humorum, Catharro subseruire putatorum. Ast multa hodie phlebotomia, frequensque solutiuum, sicut robur partium minuunt, minutumque, in posteros dimittunt: ita non mirum sane, ab iniqui aeris endemate, uel alioqui frigoris excellenti iniuria, partes percussas, atque ante debilitatas, facile pati in propriis officiorum, ac digestionum functionibus. It nimirum producta degenera, causam mali ibidem nati, non autem aliunde isthuc deflui, patefaciant. Licet interim ista producta aliena, nil commune habeant, cum quatuor suppositis humoribus: multoque minus, horum conuincant defluentiam posteram. Quorum tamen falsitas, tanti est momenti: quod assertorum humorum thesis, nequeat non; hebetudinem, & incogitantiam Scholarum, in suis medendi principiis, necessario abusu pernitiosissimo, mortalibus inuoluere. Quippe, quod inde ars medendi, morbus, sanitas, uitae, atque tandem mortis necessitas, consequantur. Quod proin hoc loco lucidius, in beneficium proximorum deceptorum, iterum explicabo. Atqui principio resumam Scholarum thesim qua fingunt cruorem, e quatuor diuersis, & connexis humoribus componi. ( 6 ). Uidemus nempe, quod post contusionem membri, primo sequatur tumor, qui statim plerumque rubet, ac dein lazureo colore mutatur, mox ab inde liuet, postea nigricat, ac postremo flauescit, longeque in circulos dispergitur. Itaque iuxta humoristas, cruor iste, primo in atram bilem migrat, & haec tandem, in bilem flauam. Sicque humor liquidior, pertinacissime resisteret, essetque atra, longe facilioris dissipationis, quam flaua. Sicque non atra ex flaua: sed retrogrado plane modo, haec in flauam mutaretur. Quod est inuito Galeno, qui nunquam atram nouit reuerti in bilem flauam. Quin potius, cruorem omnem, immediate, ac naturaliter in bilem flauam, per sui alienationes, contendere scribit. Huc spectat doctrina inaudita de febribus. cap. de solutiuis. Ubi nempe ostendi, quod iuxta uirus solutiuorum, diuersimode cruor transmutetur per sui corruptionem. Id nimirum in contusionibus contingit, cruorque extrauenatus, ac uitae sodalitio sensim destitutus, paulatim quoque tam partium affectibus, quam cruoris corruptelis uariis, auscultat. Non autem quod excrementorum demortuorum uarietas, aut corruptelae difformitas, compositionem cruoris, testari possit, aut debeat. Enimuero Scholae supponunt pro Medicinae institutionibus: ( 7 ). Quod flaua bilis, sit unus de quatuor constitutiuis cruoris, felleus nempe, & amarus: ideoque, quod qui quandoque per uomitum reiicitur flayus, & amaricans, sit ipsamet bilis, imo fel ipsum, essentialiterque coincidens in identitate, cum praefata bile, & felle originali, quae ambo, e cibis quotidie, ad cruoris constitutionem, fabricari contendunt. Bilem nempe ad cruoris compositionem: fel uero, tanquam excrementum, in thecam suam subter iecurrelegari, ut inde per alui sordes foras uadat. Quod autem per uomitum reiicitur flauum, amarum, subinde porraceum, & aeruginosum colore: hinc nempe probant ipsam originalem bilem, quae cruori extrauenato supernatat, debere, uelit nolit, naturaliter esse amaram, ac felleam: ac iterum uice uersa, ueritatis penuria, bilem, cruoris constitutiuam, debere esse necessario amaram, eo quod hoc recrementum, est ordinario amarum. Quinetiam quamuis amarum reiectumque uomitu excrementum, a bile, in cruore relicta, prorsus discrepet, post sui inde separationem: propter ( ut aiunt ) abundantiam sui, nimietatem, ac meracitatem, separando acquisitam: attamen uolunt esse essentiali, reique actuali ueritate, eadem: tam scilicet, quod reiicitur per uomitum, quodque adhuc relinquitur pro compositione, & requisita cruoris integritate, quam istud tertium, quod ad folliculum fellis, quotidiano e pastu resultans, defertur, indeque efferri aiunt, ad tingenda excrementa tam alui, quam uesicae. Quae scilicet unam, eandemque, ac uni uocam meram bilem flauam, choleram, unicumque in sui radice humorem, de quatuor nostri constitutiuis, serio asserunt. In quo Scholarum dogmate, contineri pernitiosam mortalium deceptionem, sic probo. ( 8 ). Nam primo, patet: quod contentum in cystide fellis, non sit excrementum humanum, ab errore iecinoris partum, & loco calcaris, ad stimulum intestinorum destinatum: sed uiscus nobile, balsami conditionem referens, ac summe tam necessarium, ut ne quidem piscibus, absque felle uiuere sit licitum, ex mera aqua etiam parce uiuentibus: ubi attamen potantes aues, citra renes, uesicam, & lotii emunctoria, felices uiuunt. Quod in tractatu de digestionibus, itemque de Splenis, & fellis imperiis, alibi sufficienter, & ad repugnantium saturitatem, ex professo demonstraui. ( 9 ). Quorsum Lector recurret. Denique quod stomachus per uomitum regurgitat non esse fel, alibi ex professo demonstrabitur. Sat esto, hic quod stomachus, sit hospitium, fellis sequestrationi insolens, & impossibile. Cum fel, non a iecore, multoque minus a cystide sua, non reuocetur ad stomachum. Quod nempe pugnat cum Scholis, uolentibus, quod fel, directo, destinatoque motu, ac canali, per intestina, sui exorbitantiam dimittat, atque inde scoria eorundem, tingatur. ( 10 ). Dein, non est uia, per quam, fel in stomachum trahatur retrogrado motu, ab hepate. Si ab hepate factum, naturaliter deferatur ad cystida fellis, iam separatum, ac tanquam inutile reiiciatur: & inde tandem, per intestina, stercoribus mistum propellatur. Nam stomachus, ad se non trahit excrementa ab intestinis. Itaque, si quod per stomachum uomitus reiicit amarum atque flauum, fel esset; postquam in hepate ( iuxta Scholarum traditiones suppono ) generatum esset, dimissumque ad folliculum fellis, atque inde in Intestinum, exul factum, rursus attraheretur sursum ad stomachum. Erraretque stomachus fine naturali, debito, atque solito. Quae alibi ex professo latius. Nunc aliud aeque impertinens trutinabo. ( 11 ). Uolunt Scholae, fel ordinario uelut excrementum inutile, quodque cruori, ut pars integralis, non commiscetur, ab hepate non statim quidem: sed per aliquot horas, postquam fel suo folliculo inmistum sit, in Intestinis, quoque stercori admistum, trahi rursus per uenas Mezenterii, ut urinae misceatur. Inquit siquidem Galenus, corpus lotii mei respicio multo mane, plane aquosum nec tinctum: quapropter super dormio, & uideo urinam tum tinctam. Ergo uel solo tepore continuato, tingitur sponte sua, lotium: uel ( prout Scholae docent ) commiscetur tandem post aliquot horas fel tingens. Ergo hinc patet: quod uelint fel, a suo folliculo, per intestina deponi, mox iterum sub finem digestionum, & circa ultimum Ilei deueniens, attrahi in uenas Mezenterii, per portam Iecoris assugi, intromitti in hepar, uenam cauam, & per emulgentes, labi in renes cum lotio. Qui circulus fellis, a Iecore in Iecur, tam est infamis ignorantiae plenus, quod nihil aeque. Siquidem 1. constat. Quod flauedo urinae, non sit ex felle, nec amara. 2. Quod promptius, si fel fieret in hepate, & non ipso uiscere folliculi sui, a Iecore in renes secederet, quam quod contra omne naturae decus, a stercoribus repeteretur quod prius semel esset reiectum atque pro scriptum. Nam in rerum natura, aut in renum diuersorio, nunquam fuit fel, aut bilis. Quodque stomacho aberrante fit, & reiicitur amarum, nunquam fuit fel, aut bilis: sed merum eius recrementum. ( 12 ). Ideoque bilis amaror, nullatenus recte infertur, ex amaritudine peregrinarum sordium. 3. Non sat probatus est bilis amaror in lotio, cuius ne minimum unquam fuit uerum. Nemo hactenus ex tot saeculorum Medicis, urinam amaram, gustu inuenit: uel asserere ausus fuit, nisi figmentis paganicis subscribendo: nec guttam liquoris, cruori extrauenato supernatantis, ullam, ullus unquam degustare ausus fuit: sed omnes uniuersim maluere paganicis fabellis subscribere. Nec minimum dubitarunt, quin ille supernatans liquor, esset mera bilis fellea, flaya, & amara. Nec tentarunt cognoscere, ullam fellis, aut fictae bilis amarorem urinae inesse, ne quidem urinis Ictericis. Quod tamen summe esset uerum, & inexcusabile si uel unica fellis gutta, tribus libris urinae, permisceretur. Sin autem aliquis unquam urinam, uel praefatum, supernatantem liquorem cruori, casu, aut uolenter degustarit, nec resipuerit a bilis permistione, necessitateque fellis: Iam dedit testimonium suae pertinaciae, & ignorantiae. Nam omnis humor felleus, naturaliter semper amaricat: sed nec supernatans liquor iste ut neque urina amaricant. Ergo non sunt humores fellei. Itaque ex tentandi incuria, maluerunt fabulis subscribere, falsaque pro ueris credere, atque tutari pertinaciter; quam indutam opinionem istam deserant. Ast effectus inde prodeuntes, luxit omnis posteritas, totusque adhuc hodie orbis Christianus mecum plangit. Itaque unus saltem experiatur quae dixi, quaeque sine incommodo, aut periculo statim experiri poterit, & dolebit uir probus omnis, tantam tot saeculorum ignorantiam, ignauiam, & atrocem populi Christi deceptionem passi uam. ( 14 ). Ergo quam Scholae dicunt bilem flauam, tam in lotio, quam in cruoris composito, nec bilis est, nec amara, nec fel, nec unus de fictis idcirco quatuor humoribus elementalibus, nec elemento ignis respondens, cum ignis, nullatenus sit elementum. Nescitumque hactenus, quem gustum haberet, unus ex istis quatuor suppositis humoribus. Imo quoties morbos accusant biliosos, dysenteriam, Erysipelas etc. et si os amaricaret subinde. Liquor tamen ex erysipelate emanans, non est amarus: sed plane ex acido salsus. Is inquam humor, de cuius ardore conqueruntur Scholae in erysipelate, uocatur acerrimus: cum interim nec acrimoniam, neque amaritudinem ullam prae se ferat. Suntque inconstantes in hoc; cum acrimonia tamen humorum, tantundem ab amarore distare deberet, quantum piper a colocynthide, uel cucumere asinino. Adeoque tam oscitanter, & inconstanter, de proprietatibus suae bilis Scholae egerunt. Quod in Iure, testis uarians, sit omni fide indignus, habeatur pro insipido, uel falsario, sitque ad restitutionem cogendus, quantum alteri, suo testimonio, laesionis attulerit. ( 15 ). Sed agedum, supponamus ( non autem credamus ) supernatantem cruori liquorem, esse bilem felleam, & de naturali compositione eius. Saltem iste cruor, cui iam bilis ista supernatat, non esset amplius cruor, si unum de quatuor sui constitutiuis defecerit, factaque sit segregatio thori, componentium scilicet separatio realis: Non enim caseus, a quo serositas ablata est, lac est amplius. Neque enim inficior totum integrale subsistere, ex partium heterogenearum unione: sed cessat pristini concreti integritas, simulatque partium constitutiuarum una recessit. ( 16 ). Supponunt nimirum Scholae, quatuor humorum permanentiam, & connexionem, pro cruoris constitutione. Imo praeter hanc simplicem, & uanam suppositionem, nil a Scholis probatum hactenus, quod non magis commiseratione, quam fide sit dignum. Nego itaque stolidum suppositum, nec licet proin, a non probata thesi, ad falsas deductiones biliosas, harumque legationes in diuersas corporis partes, atque passiones, procedere: si prius non fecerint constare de quaestione an sit bilis ulla, pro compositione cruoris requisita. ( 17 ). Ergo bilis, locum non habet in cruoris compositione, licet extrauenato cruori, supernatet serositas urinacea. Nam ista serositas, est cruori per accidens. Quod sat probat illorum cruor, qui parum biberunt, multumque laborarunt, & sudarunt. Saepe namque talium cruor, per phlebotomiam ablatus, caret omni prorsus serositate. Ac per consequens, esset orbatus bile. Itemque nec desinit iste cruor, esse cruor: Qui non nisi per accidens serositatem admittit. Quod alibi capite de Latice ( hactenus Scholis incognito ) de Ortu Medicinae, demonstraui. Latex enim, ad suos fines, cruori relinquitur, cuius ideo ignorantia, Medentes hactenus, ab Uronomantia, pluriumque morborum cognitione, seclusit. ( 18 ). Resumam iterum supponendo. Quod bilis flaua, naturaliter sit liquor aquosus, cruori supernatans. Saltem ergo doceant Scholae, si bilis, sit humor maxime igneus, ignem representans, & continens, in substantia, & proprietatibus, quomodo ignis, gliscat in mera aqua salsa? Quomodo non suffocetur in aqua? Quomodo sub unitatis identitate, ignis & aqua, se in uicem compatiantur, ut & aer immediate, sub phlegmate? Quid uspiam repererint in natura, quod cogat ignem connectere in aqua salsa? Reperient tandem, se adactas ad credendum has nugas, propter quaternarium elementorum, & corporum mistorum necessitatem. Quam postquam demonstrationibus propter quid, utramque conculcatam, mundus meis scriptis assecutus fuerit. Ridebunt ipsaemet Scholae, omnisque posteritas, auorum stoliditates hactenus tam pertinaciter tutatas, in Medendo tam pernitiosas, & instruendo falsas. Quod uelint nolint, deglutire debebunt, duo mea axiomata alibi demonstrata. ( 19 ). Quorum unum est. Nullum esse ignis elementum, ignemque culinarium, siue artificialem, non esse substantiam. Ac consequenter, si concurrerent plura ad cruoris compositionem: saltem non posse confluere quatuor elementa. Ac male quadrare ideo fictionem quatuor humorum, pro cruore nostro, pro mistione, temperie, lucta, itemque pro morborum, ac sanationum ueritate, existentia, actualitate, alteritate, & sanatione. Alterum autem meorum axiomatum, alibi sat probatum est. Quod omne sublunare uisibile; materialiter non componatur ex quatuor, ut neque ex tribus elementis commixtis. Paenitendum ergo serio. Quoniam ignis, nec elementum est, ut neque substantia, nec in nostri compositionem ad uocandus, pro ficta Microcosmi aequiparatione, aquosus liquor salsus ut formam ignis referat. ( 20 ). Iterum conniuenter suppono. Naturam quotidie ex omni cibo, uix conficere cruoris satis ( prout libro de febrium inauditadoctrina ) Saltem id comprobat natura, cum pro cruore superabundanti, nullum hactenus statuerit diuersorium: attamen semper abundanter, ac superflue, ex omni cibo, utramque bilem parat ( quod probant Scholae per tincturam urinae, & sordium alui ) ergo saltem quotidie, natura iecoris errat, fundataque est in errore, peccatque etiam in abstemiis, piscibus, & nationibus, solius aquae potatione saturatis. Quod scilicet minimum superabundantis humoris ignei, & terrei generet, plusque quam pro suis alimentis, sibi sit opus. Cur ergo non peccat natura potius, in qualitate, prout indies indistinctim peccat in quantitate? Cur etiam loco cruoris ( quarti scilicet humoris ordinarii ) non pariter peccando parit cruorem quendam abortiuum, excrementitium, proscribendum in exilium, sicut duas biles quotidie nimias exulat de facto, e compositione cruoris, uitaeque sodalitio? Cur etiam e bonis, & euchymis cibis, temperate sumtis, quotidie plus malignorum, & expellendorum, quam optimi cruoris parit? Cum Galeno teste, in calidis naturis, totum mel, quod alias in temperatis, atque ideo sanguineis, uertitur totaliter in sanguinem, uertatur in bilem flauam? exclusis uidelicet aliis tribus consociis humoribus? Unde sequitur. Quod fabrica humorum, non ex complexione cibi: sed prorsus ex hepatis adrastia proueniat. Inde consequenter, si quotidie, bilis utriusque plus iusto conficiatur, id totum peccato, ac uitio naturae, tantum esse tribuendum. Omnisque ideo hepatis naturalis complexio, uitiosa est, ac erronea, in omnibus atque singulis. In abstemiis, itemque in torridis, ut & in exanguibus, & febrientibus quotidie peccatur in utriusque bilis nimietate, ut etiam in sanguinis penuria. Unde sequitur, primarium, ac principalem naturae scopum, uersari circa fabricam praefatae utriusque bilis excrementosae. Quis ergo ex tot absurditatibus, non cernet, & discernet, suppositae thesis falsitatem? ( 21 ) Suppono itaque ulterius. Quod Scholae doceant, bilem atram, esse acidam. Id autem probant, quia cadens in terram, per uomitum reiecta, fermentat eam, si terra cooperiatur. Fundamentum huius stolidi argumenti, iam supra conculcaui. Secundo docent, atram bilem fieri subinde, ex flaua recocta, siue abundanter cocta, quasi sua sponte tandem flaua deflueret in atram, tanquam finem sui ultimatum. Quas Scholarum theses comi tantur multa absurda. ( 22 ). Nam imprimis, sibi contradicunt Scholae in hoc, quod statuant quatuor humores, simulque eodem digestionis motu nasci, siue fieri, si nempe cruoris compositio ex quatuor coniunctis contingat, Secundo secum luctantur, dum bilem flauam, coquendo, in porraceam, & aeruginosam terminari docent. Id est, induere uiridem colorem, & interim increscere in amarore. Ergo atra bilis non est acida, ex supercoctione flauae, nec illa ex hac oritur: uel alioqui naturae coctio non est uniuoca, in eodem corpore, eodemque digestionis rectore promota. Uel sane id quod reiicitur quandoque acidum atque nigrum, non est bilis atra. Nisi forte utrumque aeque merito negetur. Dein ubi, & quomodo supercoquetur flaua bilis? non enim in lecore, ubi exiles uenulae, motam coquendi non tolerant, continuo nempe cruore, & lotio transeunte, repletae. Nec demum atra fiet, ex recocta flaua in uenis Mezenterii: cum hae continuo distendantur ciborum suctu, & potuum transitu: essetque flauae bilis recoctio, ne dum impedimento: Uerum insuper contagioni, nouello chylo, tendenti ad officinam sanguificationis. Quod si uero flaua bilis, nec infra, nec supra hepar, nec demum in ipsis ramulis iecoris recoquatur, ut inde fiat atra: Sed flaua, deferatur ad Lienem, ut in illo uiscere transmutatio flauae in atram, & amarae in acidam, contingat: Tum saltem meminisse deberent, quod eo concesso, iam atra bilis, siue quartus humor, deficeret pro compositione sanguinis, & cruor ex aliis tribus, tantum esset compositus. Quod thesim sanguificationis Scholarum funditus euertit. Tandem quorsum inseruiet recoctio bilis flauae, in atram, si inde hostile, & terreum elementum, in cruore deficiens, postero spatio consurgeret? estne tantopere solicita natura, ut paret mox exulandos humores? quosque paulo infra, non entia ostendam? mera figmenta nulli fini dicata? Demum undenam flaua bilis, istam sibi aciditatem, ex amarore hauriet, cunctis uisceribus extra stomachum hostilibus? si in humorem ordinarium, ac naturalem, directe transeat? Quomodo igneus humor, per coctionis moram, aeruginis colorem assumet, praesertim sub eodem lento, uitalique tepore? fietque ater, acidus, & fex terrestris? An ergo, forte terra nascitur materialiter, ex recocta aqua igneas ubinam quoque terrarum prouenit acidum, ex inspissato amaro? Ac unde, Scholae fictam hanc didicere Metamorphosim? Estne forte humor iste acidus, ater, atque terrestris, humor quidam singularis, unus de quatuor elementalibus trium elementorum? at est ergo falsum, quod ex recocta, retorridaque flaua, eundem fieri asseruere. Imo timendum insuper, ne quintus dicendus sit, qui sibi parem alterum, nondum habuit, eritque non minus necessarius hic, quam alii quatuor, si adhuc ausint quatuor alios comminisci. Est nimirum hic acidus, bilis familia indignus. Qui huius omni proprietate penitus est spoliatus, nempe qui acidus est, crassus, niger, inspissatus, recoctus, frigidus, terreus, & saturnius. Ast ubinam didicere Scholae, terram uocare ignem atrum acidum, frigidum siccum, ut atram bilem fingant, quartum, elementalemque humorem, pro integritate & consistentia sanguinis requisitum? Respice Lector, quorsum figmenti complicata absurditas, Scholas adegerit, quod nominum, atque ueritatis penuria, duo elementa, fictosque inde fecerint humores, terram frigidam, simulque liquorem amarum, acrem, acidum & igneum? Bilemque flauam, simulque mox eandem atram acrem, amaram, & acidam uocauerint? Uahl timeant sibi funestum casum, postquam a tot saeculis, iam cespitando itum, & profugiendo, tam misere mentitum est. At saltem coniicio, nouum hoc atrae bilis germen, in constanti Scholarum hebetudine, non habere certam assertionem ( quod demonstraui primum fuisse cruorem alimentarium Splenis, quandoque sinistro euentu degenerem ) nec ab initio, & pro cruoris constitutione requisitum: Dici autem a degenera bile, recoctione productum, subterfugii loco, ut nempe a tot absurditatum anxietatibus quodammodo se liberent. Coguntur saltem potius concedere, quod ater ille liquor acidus, subinde, uitio lienis reiectus, sit amurca excrementosa, inutilis, nec intendente natura factus humor. Itut sit alioqui, si prosilire dicant, ex naturae intento ( etsi rarius conspiciatur ) nec item ex prius recocta bile flaua: saltem immeritum nomen, & proprietatem acquisiuit ( nec enim se sat explicant Scholae, uagantes in sui dogmatis inconstantia ) bilis, igneae & felleae proprietatis. Iam terra, quandoque nil erit, praeter ignem inspissatum, si apposite quadrent ficti humores, attributis elementis. Flaua item & atra, fient simul, eodemque teporis agente, ut uni, ambae biles, respondeant terrae. Praesertim cum iam constet, Ignem non magis posse, quam esse, de numero elementali. Sin uero tribus tantum elementis, tres sufficiant humores, cur quatuor excogitarunt? Id namque iuxta putatos somniorum errores, est naturam cogere uoluisse: perque temeritates iam assuetas, gentiles futilitates confirmasse absque dono luminis Medendi. Sed quomodo quatuor, quadrabunt tribus? Quae si non quadrent, non pergant saltem Scholae deinceps, pertinaciter Ueterum paganismum tutari. Siquidem per eiusmodi paganorum mendacia, sanare uelle, est introduxisse pernitiosam, & erroneam praxim, in propriam damnationem, & proximi calamitates. Si ergo atra bilis, non in Iecore appareat, suis insignita proprietatibus, nec in Liene ex recocta flaua, aut felle tosto: imo neque ex propria naturae intentione, nec item humor secundarius alimentalis: nulla certe est flaya bilis, ut nec ulla atra. Imo si utraque bilis, sit humor quotidianus, partesque constitutiuae cruoris: sitque item bilis utraque, quotidianum recrementum, delegatum ad suas cloacas, Ergo & stercus pari iure, erit excrementum, non quidem ciborum: sed cruoris: quia tinctum a bile flaua. At profecto stupida nimis sunt utriusque bilis officia, a Scholis destinata. Quod nimirum oportuerit naturam continuo solicitam fore, pro generatione bilis flauae, pro tinctura, & amarore stercoris, & lotii ( licet utrique, hic gustus desit ) ut etiam pro excretricis calcare. Denique quorsum oportuit stomachum stimulari ab atra bile hesterna, prius acore contaminata? Siquidem stomachus non minus geniali excretrice dotatus est, quam attractrice, uel retentrice? Cur item atra ( quae ex condo sui, nedum amara & acris: sed & pernitiose acida fingitur ) degenerat in acidam, ut stomacho calcar iniiciat? cum acidum, iuxta Scholas, potius restringat. Pudeat ergo uiros iudiciosos, bilem flauam, atque felleam dicere, eamque ad urinae tincturam requiri amaram: Cum in lotio nullus sit unquam repertus amaror. Pudeatque in re tanti momenti, qualis est, templum Spiritus Sancti, has biles pro cruoris partibus componentibus asserere. Adeoque non entium regimen, & doctrinam, in fines impossibiliter ueros direxisse. Nam si tam fel, quam Splen, sint receptacula, solis dicata sordibus: erubescant, dum cernunt solum Splenem, plures habere arterias, quam omnia simul uiscera. Considerentque, cur tot arteriis opus fuerit, pro cloaca uituperosissimi recrementi. ( 23 ). Et an id, non sit uitae Authorem gloriosissimum, erroris insimulasse, qui plus uitae internae, dedisset uni sordium latrinae, quam omnibus simul uitae aulis. Quique cor continenter, & absque feria laborare iussit, ut sufficientes uitae spiritus, ad Splenem transmittat quadringentis forte arteriis. Nonne alioqui satius naturae Arbiter, uitam in digniores usus locasset? Parumque ideo atrae bilis nasci, ac fieri iussisset ( dum non ex ciborum complexione, & bonitate: sed solo hepatis nisu, humores hi, uel isti, multi, aut pauci fiant, iuxta Galenum de melle ) pernitiosisque sordibus, ampliorem longe exitum donasset, & procul a nobili uiscere remotum. ( Uidetur namque Creator, uelut finium obliuiosus, a Scholis accusari. ) It sicut intestina, totam hesternam sarcinam, simul, ac semel: ita & Lien, suam unica uice depleat, corpusque nostrum a tanto hoste seruet immune. Nam si atra bilis, sit excrementum: etenim quo citius, ac limpidius euacuatur, eo quoque melius. Prout Uesica retento lotio, non uoluptuatur, ut nec longa non retentis sibi sordibus in thesaurum, delectatur. Sed gaudent destitui sarcina uice unica, ac festinanter. Ergo Scholae, ex consequenti, impie accusant reum Creatorem, quod fines praefatos, uel nesciuerit, aut praeteriens, illorum non meminisset. Quippe qui nocuum, quotidie excrementum, abundanter succrescere uoluisset, per uenas exiles, motu retrogrado, eminus ad Lienem oppositum, copiose deferri, strictoque canali, in stomachum exonerari, & ne cloaca forsitan ab hospite laedatur, praefecisset illi tot arterias, ut totus Lien, nil praeter arteriarum complexum referat. ( 24 ) Uah! apage tanta hominum temeritas. Enimuero par de felle delirant. Dum nesciunt, ipsum liquorem fellis, non minus esse uiscus uitale, quam sit membrana stomachi, ipsum cordis parenchyma, aut cerebri medullaris substantia. Idque saltem ex Tobia didicisse debuissent, iam ab olim edoctae. Nam Raphael ( quod Spiritus nomen, sonat Medicinam Dei ) iussit asportari fel, non piscem, qui alias facile putruisset. Non autem balsamicum fel. Ergo fel supra sortem cruoris, carnis, cadaueris, ossium, uisceris ordinarii, uices balsami explebat. Quia in nobis, uitae clauum detinet. Prout alibi de digestionibus, & usu fellis. Puerile denique asserunt, Quod cum quotidie sat, imo nimium, ad suos usus, generetur fellis, nihilominus iubeant, ipsum fellis folliculum, manere condum thesauralem excrementi, ac iugiter repletum proscripta faece. ubi alioqui si istud ueri apparentiam haberet, debuisset fel quotidie, ac festinanter exonerari, per modum uesicae, quia excernendo gauderet, non autem detinendo semper turgere: nisi uisas cus esset. ( 25 ). Quae alioqui debita excretionis, & exonerationis festinantia, cum nec in felle, ut nec in Splene, uisatur: indubitato est signo, Gentiles, sua commenta uenum exposuisse credulis: nec a Datore Luminum illuminatos. Itemque Scholas Gentilium, nocuas fabellas, etiamnum hodie, per suos, pro Institutis Medendi, docere, credere, ac proinde in praxi, iuxta fallaces saeculorum consensus, atrociter labi, eodem atque olim tenore. Quatuor uidelicet humores, meraque non entia, nunquam futura, uera esse, necessaria & existentia. Auorum nempe somnia, atque figmenta edocta, ex indagandi incuria subscripta stetisse. Eo quod in doctrina de humoribus, Scholae deficiant, causis, ortu, gustu, effectu, fine, sequestratione, appropriatione ad elementa, temperamento, commistione, qualitatibus elementalibus, proprietatibus genuinis, totisque necessitatibus naturae, & Philosophiae. Ealsam nimirum docendo artem Medendi, damnosissima hebetudine ambularunt, & hodie aeque turpiter caeci ambulant. ( 26 ). Parum de pituita dixi, nam si de illa dicam, quam scribunt, copiosissime fieri quotidie, cruori permistam, ac tandem mutari in cruorem. Sufficit primo; quod eandem demonstrauerim, esse sibras cruoris, siue cruorem ipsum, festinanter ad terminum digestionis solidorum properantem, adeoque Limen secundarii alimenti iam subintrasse. Tum demum, quod ostenderim, sua mole nugas, sponte ruere. Dum iam eo ipso, quaternarium suum humorum tollunt, si pituita sit cruor incipiens, aut nondum sat digestus. Sed quia Scholae, plerumque pituitam, per muccum probant: hic aliquid de hoc excremento dicam. Ostendam nimirum, Scholas penitus nescire, quid sit muccus, dum definiunt eundem, esse cerebri pituitosum, ac naturae excrementum superfluum: ac quasi recrementum residuum, tot forte unciarum unico die, ab assumto cruore in digestionem cerebri necessarium. Quae, ut alibi, tractatu de Latice, itemque de custode errante, ex professo attigi: Hic saltem obiter demonstrabo. Enimuero astiti, ubi Helleborus, turbith, necotiana & c. tunderentur, & statim, aliquoties sternutaui, stillabantque nares copiosum muccum, nedum aquosum: sed etiam mucaginosum. Statim quaelibet anus censeret, quod ille muccus non prodiisset, si rerum istarum pollinem euolantem, non hausissem. Ergo non erat in capite antea: sed fiebat. Si nimirum apertus erat canalis & tamen non efflueret. Si ergo iste falsus muccus, sit cerebri proprium excrementum, est residuum alimenti sui secundarii, ibidem relictum, a finita eius partis digestione. At nec istud: nam profluxisset sponte sua, & absque odore rerum. Quod non. Igitur factum fuit, non ex superfluitate alimenti: sed ab alimento degenerante, siue degenerato. Cerebrum alioqui, excrementum habet, per modum aliarum partium solidarum, quod scilicet insensili diapnaea, dispergitur in ambientem. Est autem muccus, per Tabacum aut alia sternutatoria prolectus, plane similis ordinario: sed muccus ille uiolenter excitatus, non est excrementum digestionis cerebri: ergo neque muccus ordinarius. Fit autem celeriter, & plurimus; imo & absque manifesta statim cerebri laesione. Alioqui, si defectu digesti uae degeneraret, necessario caput quoque male ualeret. Sed consequens est falsum: ergo & suppositum antecedens. Ergo est alia quaedam facultas, praeter ordinariam, & principalem nutritiuam cerebri; quae eiusmodi muccum parit, ad occursum peregrini, infestique odoris, pulueris, aeris, uel obstructionis sibi internae. Qui sane differt plurimum, iuxta peregrini illius occurrentis uarietates. In signum, quod eiusmodi facultas ( quam custodem nomino, tam Laryngi, quam naribus praefixam ) diuersimode ab occursantibus affecta, diuersos statim pariat suis capsulis muccos, ex massa Laticis. Admiror autem, quod hactenus nemo, has facultates tam in Larynge, quam in uia, usque ad organum odoratus, extentas, ad uerterit: sed ruditer totum, transeundo, in cerebri pituitam sit relatum. Excrementum itaque nocuum, ostentant Scholae, insciis sibi parentibus genitum quidem: at nondum constare fecerunt, essentiam, existentiam, aut quidditatem apparentem pituitae, quartique humoris, quem pro columna rei Medicae una erexerunt. Itinam sit alter Samson, qui duas bilis, unamque pituitae, collidat columnas euertaturque palatium apparens, quod cacodaemon, in fraudem mortalium hucusque detinuit. Bilis mentitus uomitus. Caput Iii. ( 1 ). In uentio quatuor humorum, lauta. ( 2 ). Falsam ostendunt pituitam. ( 3 ). Bilis mansit indistincta. ( 4 ). Absurdum in atra bile. ( 5 ). Quomodo probent bilem flauam. ( 6 ). Quid sit amarum ac flauum, quod per uomitum eiicitur. ( 7 ). A Mechanica uituli. ( 8 ). Non esse fel, quod eiicitur. ( 9 ). Quadruplici errore nascitur hoc amarum recrementum. ( 10 ). Elenchus Scholarum. ( 11 ). Obiectio, cum petitione principii. ( 12 ). Probatur non esse fel, quod Tertiana reiicit sub initio, argumento multiplici. ( 13 ). Stomachum famelicum, non trahere bilem e felle. ( 14 ). Cystis fellis, caret superno introitu. ( 15 ). Fel non sufficeret cunctis Scholarum commentis. ( 16 ). Rationem bilis, non petendam ab Igne. ( 17 ). Figmentum absurdum, ad quod compelluntur. ( 18 ). Non posse ignem subsistere absque actuali conflagratione. ( 19 ). Pro aere fingitur humor priuilegiatus. ( 20 ). Absurda aliquot, utramque bilem sequentia. ( 21 ). Absurda aliquot comitantia pituitam. ( 22 ). Quid sit, quod putant pituitam in cruore. ( 23 ). Qualiter Author in hoc a Scholis recedat. A Uita, & nimis radicata doctrina humorum quam quae arietibus leuiter admotis concidat. Quoniam ab assuetis difficile receditur. Semel auulsa mali radix uerruca est, timendum ne repullulet: quae praecipue iam ubique germen obtinuit. Erunt quippe qui meliora nescientes, se uelut a Medendo exclusos cernent, & prae indignatione, ueritati pulsanti, occludent fores. Alii, qui in ignauia consenuerunt, meliora discere torpentes, caeteros pre se spernent. Ibo illis obuiam. ( 1 ). Enimuero cum Medentes, cruorem in grumos densari uidissent, considerarunt liquorem aliquem rubrum, & currentem, simulque alium, qui initio quidem cum rubro flueret, sed mox sponte staret, & grumesceret in gelatiuum. Fuit enim ista cruoris primitiua inspectio & anatome. Creditum quoque est hactenus, cruorem, esse saltem illum rubicundum, fluxilemque liquorem. Nescitumque, quod in Mezaraicis, nondum nactis fibris, spermatisque initiis, ac rudimentis, etiam ibidem esset uerus cruor nondum fibrosus: eo quod non uiderent colore tenus, cruorem in uenis, sub hepate, differre a cruore uenae cayae supra hepar. ( 2 ). Ut itaque in aquam dimisso poplite, a uirgine cruorem emitterent: obseruarunt cum gaudio, cruorem, tinxisse immediate aquam, & insuper fibras quasdam, telarum araneae uelut iconem referentes. Unde incunctanter, Scholae pronuntiarunt pituitam, iam uisu manifestam. Et nostra quoque doctrina, rixa de nomine censeri posset, nisi fibra, post mortem cruoris appareret tantum. Nam & in cadauere, dudum a mortis frigoribus, inconcretus tamen cruor, manet in uenis, uiuitque ideo tantisper. Non enim lac, hanc pituitam habet: quia in separatione heterogeneorum, caseum, & grumos habet, quibus constringitur. De lacte namque & cruore loquor, prout sunt entia, actu existentia integra, nondum separata per corruptionem: Scholae uero cruorem aspiciunt, dum iam cadauer est, concretum, nec proprie illud amplius, cuius etymon habet, quoad fluit. Non magis quam homo mortuus, homo est cum particula alienante. ( 3 ). Addiderunt mox etiam, tertium humorem cruori, qui fel esset, necdum a serosis, lotio, sudore, & aqua cruori accidentaliter innatantibus discretus; nec attenderunt an amarus esset, meritoque titulo, proprietates fellis possideret, nec nesat illis ac uolupe, quod esset liquor aqueus, uel tenuiter lutei coloris. Nam lex fundandi fel, erat in placito principis Medicorum: non autem amplius naturae. Incidit in quatuor elementorum meditationem, deerat tamen quartus humor. Quocirca, ut numerus responderet elementis, quae putabantur quatuor, atque ad singulas corporis propemodum constitutiones confluere, excogitatus oportune fuit humor quartus, terrae similis ideo & ater, quem dum dudum frustra inquirerent, tandem proprio ac temerario ausu, a recocto igneo, & felleo, prodire est iussus, sic ut bilis retento nomine, a flaua, in atram degenerare sit iussa, & ab igneo liquore excogitato, prodiit terreus. ( 4 ). Torridusque amaror ( In uiuis quippe, mox ad lubitum, torreri, assari, frixari, aequa importunitate fuit mandatum ) in fel adustum, sub tepore uitae, aciditatem assumere uolitum est. Adeoque ex materia ignea, per actum ignis, & teporis, fieri frigidum, atque terreum productum, immediate. Inuitae recalcitrant Scholae modernae interim, dum distillata quaeuis, accusant mutuatae caliditatis ab empyreumate. Etenim ut atram bilem finxere priores, quae numerum elementorum impleret, eam omnibus coniecturis, licet ridiculis, tandem sunt assecuti. Ita nempe flauam, per Icterum, & uomitus amaros, pro fundamento naturae & artis, introduxere. Quippe innatans cruori extra uenato liquor, cum nullum prorsus amarorem referret, potuissent tyrones, uel ex tunc, de fellis natura dubitasse, si saltem digitum semel intinctum leuiter degustassent. Quare dum Scholae animaduerterent, per uomitum, flaua, simul & amara, frequenter deiici, imo subinde porri succum, dissolutae aeruginis, uel lazurii infusum, mentirentur: bilem certo certius statuerunt. Nec de ea amplius disputandum, ut neque contra negantem eiusmodi principia ( de lotii autem bile, mox sub uronoscopia dicam ) eamque deinde quoque lotio, ac stercoribus quibuslibet, etiam sordibus aurium, & oculorum, inesse, audacter affirmarunt, Sed plenius hanc doctrinam confirmauit Icterus, quippe qui os, & saliuam amarore suffundit, cutis pruritum excitat citrinae. Creditum est facile itaque, ex felle, isthaec uniuersa mutari. Imo ex felle adusto, & peccante, tam quantitate, quam qualitate, omnes eiusmodi morbos cutaneos, uitioque hepatis, plus iiusto fellis, pariendo, affirmarunt. Quibus nempe circumstantiis, sat superque bilis existentiam, ac necessariam associationem, se probasse sunt ratae. Hinc deinceps ortum est somnium, quod illos quatuor simul humores, in essentia permanentes connexuit, atque inde unicum sanguinem, ex illorum conglomeratione prodire, rursusque singulos humores, a connexo, concretoque cruoris, resilire, quoties luctae elementali, intemperiei uidelicet, uel laxatiuorum uotis placeret. ( 6 ) Ego iam meas, & quotidianas obseruationes, uulgo lubens narrabo. Imprimis namque si copiosior, durior, uixque sat masticatus cibus, in caena sit sumtus: mane pro in frequenter uomitus flauus, amarus, specie uitelli ouorum, uel alias instar olei, e semine raporum expressi, succedit: Inde itaque primus conieci, istud fieri, digestionis stomachalis errore: non autem uitio hepatis, defectu sanguificationis, aut bilificationis abundantia. Siquidem non raro, eodem uomitu, male digesti, & masticati cibi, partim in flauam saburram conuersi, simul eiici conspiciuntur. De in conieci stantibus regulis sanguificationis, eiusmodi flaua & amara recrementa, nec bilem, nec fel, multoque minus, partem, cruoris constitutiuam esse, Quod necdum e stomacho essent elapsa, neque ideo ecoris sanguificationem experta. Cum scirem, nil a stomacho ad secur, nisi per longam moram, & uenarum Mezaraicarum uenulas. Quapropter pariter, neque a lecore, iter esse ad stomachum nisi per easdem uias admodum remotas, & credendo impossibiles. Praesertim dum integri, male subducti cibi, una cum flauo atque amaro uomitu prodire cernantur. ( 7 ). Didici praeterea uituli exemplo, & oculari inspectione, hanc flauam saburram, generari in stomacho male disposito: atque in duodeno magis regulariter temperatis brutis. Cum etiam naturaliter, in Ileo, flauescant assumta lacticinea. Uitulus namque, dumtaxat lac maternum bibens, ostendit mox a nece, quod lac, statim grumescat in coagulum acescens, & liquorem aqueum acidum: utrumque caseis parandis expetitum. Hoc inquam coagulum, statim dein in stomacho, lactis albedinem deponit, fit fuscum, ac in duodeno, & ilei initio, flauescit, dein in progressu, magis saturate flauet: ulterius uero, plane citrinatur, circa monoculum intestinum autem, uiridescit. Postremo stercorescit. Dicant ergo Scholae, an colores isti, a flaya, & porracea bile fiant? dum interim ita mutentur, ante aduentum in hepar? An uero hi colores fiant a proprietate intestinorum? ( 8 ). Infantes pariter, sucto lacte, statim citrinum cacant merumque diceres fel, & infantulos omnes, primo sui initio biliosiores, uiris seipsis, fateri coguntur Scholae, quos tamen aetas, cibus lactis, pusillus calor, continua dormitio, & exercitii carentia, a bilis suspicione excusant. Sin autem tormina patitur infans, siue acidorum symptomata, presto idem stercus citrinum, mox uiridescit, tantoque magis, quantum longius a sanitate recesserit. Inde manifestum fit, tam in nobis, quam in brutis, lac, propria digestione, citrinum fieri, omnem uidelicet cremorem spontaneo naturae, & corruptionis filo, labendo ad excrementum, ac suopte motu flauescere propria stomachi, & intestinorum opera. Ac sub errante ui digestiua, facillime alienari, flauere, uirere, & diuersos sortiri sapores. Non autem quod propterea fel sit, aut fiat. Fiunt namque haec in intestinis, extra officinam hepatis, & a facultatibus alienis, nec in stabulo, sanguificationi demandato. Siquidem si fel, sit pars constitutiua cruoris, eo ipso, fit etiam in loco, & materia, qua cruor generatur: non autem in intestino. Esset namque prima lactis mutatio, in fel flauum, uel uiride, idque naturaliter: atque inde in cruorem. Flauus ergo cremor iste, mox in duodeno, sponte proficit, istosque colores, non humorum fictorum: sed naturalis exerementi, induit. Quocirca nec mirum, idem stomacho euenire, sub quocumque culpae reatu, districto. Nimirum totum cremorem contentum, statim in uitiosum, amarum atque flauum chylum traduci, quod in Ictero statim occurrit. Interim in decursu chyli, per Ileon intestinum, sugitur in uenas, quicquid nedum naturae finitimum, parandoque cruori conueniens, Archeus censuerit: uerumetiam, totum simul serum, una uersus heparascendit. ( 9 ). Sin itaque chylus, circum stomachi septa, excrementi uultum praemature assumat, errore digestiyae praeuentus: significatur uel Pylori offensio, uel digestiuae error, cibi aut cremoris uitium, uel mora nimia. Ideoque sensisse fermentum uitale fellis, praeposterum, ac male applicatum. Saepe sic namque contingit beneualenti, quod oblatus cremor probus, riteque in stomacho subactus, a scoponaturae alienetur, oblato poculo laxante, totusque per istam tyrannidem, in Intestinis, fiat amara & flaua putrilago. Quaeque licet cadauerosa sit, recens e cruore parta, propter tamen sui amarorem, ac uirus solutiui, haud degustatur a canibus, ut neque a sue, alias a stercoribus minus abhorrente. Sentiunt nempe, amarum subesse uirus pharmaci, longe a ciborum, cruoris, atque carnis bonitate alienum. Elenchus ergo sit. Uenenatum pharmacum de cibis, potu, & cruore, patrauit amarum laticem: ergo fel est, & bilis. Itemque stomacho male se habente, patrauit excrementum amarum: ergo est fel, & bilis in hepate procreata, & in stomachum indirectis tubis, transfusa. Indiscretum plane figmentum, quod bilis sit pars intenta per naturam, & a Iecore fabricaretur, quae passim a corruptione solut iui pharmaci, uitioque digestiuae, in cholera, dysenteria ec. nascitur causis propriis. Quasi proles, effectus, fructus, & producta errorum, sint pars constitutiua cruoris nostri. Igitur quod Scholae nominant partem cruoris natiuam, comparem cum putrente chylo, ac bilem siue fel. Id totum, est merum excrementum, ab agente naturali, male disposito, alienatum, & degener. Sic etiam aurium sordes, fel erunt, si flauedo, & amaror sufficiant, ut fel dicatur. Quo dato, iam flauum, quod per uomitum, ut stercus, reiicitur, consanguineum & de familia cruoris erit. ( 11 ). At saltem uolunt Scholae flauum, & amarum, subter tertianae initia reiectum, fel denuntiare infallibiliter. Probant nempe fel, ex Tertiana: & hanc iterum, probant a felle reiecto, esse felleam. Imprimis non considerant. Siue eiusmodi uomitus successerit a paroxysmo febrili, siue demum beneualenti, ab inordinata caena etc. Quod tamen proinde non mutetur proprietas, aut natura illius excrementi. Alioqui tanta meracae bilis eiectio, importaret Tertianae pessundationem, si haec, a bile causaretur. Quare nec bilis est, neque fel: sed merum stomachi, & ieiuni intestini, excrementum. ( 12 ). Quia quod initio Tertianae eiicitur flauum, non uenit de Iecore aut felle, adeoque de officina bilis: sed uenit non eminus ab orificio stomachi, ubi scilicet eius est natiuitas. Non autem de hepate: cum febrim nec tollat, nec diminuat saltem. Itemque deberet per ignota compita, deduci ab hepate ad stomachum. Quare nec facile, nec praesto ( prout alioqui praesto adest in simili uomitu, & cholera ) nec tuto, nec impermistum posset eo peruenire, longeque tutius a felle, in Intestina: & ab hepate, retrorsum per uenas Mezenterii, quam ad sensibile stomachi orificium, tranfretaret. Procul nimirum, tam bilis officina mentita, quam ipsamet Tertianae sedes collocantur a stomacho, ut hic, sit ordinarium, in hisce malis emunctorium. Cur ergo fel ad stomachum potius, quam ad intestina, longe proniora, & aptiora defertur. Nam si alibi quam in stomacho, sit generatum illud amarum excrementum, impertinenter prorsus, reoque ductu defertur ad stomachum. Itemque sextuplo plus, saepe unico uomitu reiicitur huius flauae, & amarae saburrae, quam ferat capacitas folliculi fellis. Qui proinde hospitium illius sellis, esse non potuit, ut nec capacitatem in hepate, pro sui generatione obtinere, nec hospitari inter hepar & stomachum, absque laethali noxa, confusione plena. Sin uero sit fel, & productum ipsius stomachi: iam stomachus fellificationem ab hepate furatus est. Iamque alio hospitio, ductore, & aequiualente fabro, fiet bilis, ac fel extra hepar, quam quo uniuocus secum cruor paratur. Aut certe nulla bilis, est de essentiali composito cruoris. Fort assis ergo haec bilis, hocque fel, quod reiicitur per uomitum, anomalo loco, & errante fabro fit? Atque ideo necessario, nec bilis erit, nec fel. Atqui nondum de alia bile cruoris constat. Iniurium est ergo cruori, huiusque innatae bili, si qua esset, fundari, ac probari, per excrementum, quod nunquam principiis, aut officinis biliosis, est paratum. Imo exin par Ius, & licentia est, quicquid biliosum suspicatur, comparari in essentia, colore, sapore, & efficiente, huic excremento uirulento, per uomitum excreto, in Tertiana, aliisque nauseis, itemque illi, quod in cholera tam sursum, quam deorsum, atque in solutiuis, continua fabrica expellitur. Adeoque iam ex hinc liquet, antesignanos bilis Inuentores, temerario, & inconsulto ausu, introduxisse bilem, pro cruoris elementali appositione ( quam compositionem uocant ) falsoque asseruere illud flauum, & amarum euomitum, esse fel, & bilem, de efficientia lecoris, & constitutione cruoris. Et enim quam incertus & stupidus est finis, genitor, separator, missor, ductor, uia, & canalis, quibus ista bilis, ab hepate ad stomachum, retrogrado motu delegaretur? Nisi malint stulta horum esse obsequia, & necessitates. At nunquam haec examinarunt Scholae: uerum celeri trans pontem, lutumque pede, praeterierunt, unde anxietates ab absurdis formidabant, quasi soli lucro inhiantes: quae tamen maiori emolumento indagassent, quam quod quotidie ad scripta Galeni, suas centurias superaddidissent. Neque enim minus differt excrementum a cruore, quam cadauer suis, ab homine. Nam cadauer, uixit quandoque: excrementum autem istud, nunquam. In Iecore autem nullam formari bilem, iam probatum. Sin bilis quoque alibi, quam in Iecore fiat, ex supposito Scholarum quoque, non erat uera bilis: multoque minus, ab illius ( excrementi scilicet ) essentia, probabilis erit bilis essentia. Quod si uero, bilis, aliquo pede, in familiam excrementi, originaliter intrauerit, iam eo ipso, erit humor alienus a bile, quam nihilominus seria intentione, per naturam nostram intendi, patrari, & optari Scholae iubent, tanquam per elementalem necessitatem commonitae. Saltem intelligere nemo sanae mentis, potest, cur uenae stomachi ( quas nullum prorsus unquam chylum sorbere posse, demonstraui alibi ) allicient ad se, uelut amicum, quod hepar, quodque uenae, ac tota corporis oeconomia, exilio dignum, serio semel auersata sunt. Cur uidelicet tam flagitiosa sarcina, aliunde genita, notha, atque peregrina, duceretur ad stomachum; qui cordis sensum, nobilitates, passiones, atque teneritudinem possidet. Inuerso sane, confusoque rerum ordine, sordes, ad cordis rythmos exprimens uiscus, detruderentur, si aliunde, ut exotici adoptarentur. Quis ille amens, ac deuius ductor, qui talia ad stomachum detrudat? Cessat enim iam terminus bilis, dum reliquiae hesternae caenae, supponuntur male digestae, & non masticante dente reiectae adhuc integrae, flayae tamen, & amarae. Neque enim correlatiua sunt, quod multa bilis efflueret in stomachum, quoties huius, aliquod notabile adest uitium. Post liberalem enim turgidamque caenam, prout & febrilem accessum, adsunt paria inappetentia, famis tolerantia, ructus amarus, nidorosus, nausea, pondus, uertigo etc. Quapropter, ista, & a simili orta matre, facile credendum. Adeo ( quod in titulo promisi ) non sit nisi mentitus bilis uomitus, quo bilem creduliter persuaserunt primi humorum inuentores. ( 13 ). Aiunt quoque, & bilem ideo, e folliculo fellis, ad stomachum trahi famelicum. At quam ignauo iudicio id stabilitum, quodque sordes retrogrado pulsu repetantur ad stomachum, dicant Philosophi. Non enim fames appetit ferrum, aut glaciem: sed tantum fertur ad obiecta comestibilia, unde alimentum sibi sperat natura. Non autem fertur promiscue in quaelibet. Sic nec appetit natura, quod semel, ut reprobum excreuisset. Sciens, non quidlibet e quolibet, fieri posse. Nec ideo sperat, uel spectat ab excremento alimentum. Quod nec ideo appetit, nec allicit ad se. Atque utinam id Scholae considerassent, ante bilis temerariam doctrinam. Concedo quidem, per inordinationes, subinde sequi, inordinata, confusaque obsequia. At non proinadmittam, e paruo fellis folliculo, sextuplum depromi pro uomitu, ut neque temere, quicquam ad stomachum trahi: cum ipsummet fel, sit uiscus nobile, & uitale prout alibi. ( 14 ). Quapropter subinde curiosius tentando, inspexi cystidem fellis: nullumque tamen meatum superne patere, e lecore ad fel, comperi: Idque pro facto, suppono in lure. Quare etiam censui, fel non fieri ab hepate: sed in propria capsa, de puro sanguine Iecoris, parari materialiter, & efficienter, a proprio fellis Archeo. Saltem si insensilis aliquis porus sit, qui ab hepate, bilem inspiraret ( quod non ) in capsam fellis. Quare ergo os, ad exitum fellis, quinquagies ad minimum, plus patet, eiiciendo, quam intrando felli? Siquidem nullus a tot saeculis introitus adhuc, per ocusum, lustrari potuit. Nonne & hinc per uia est confirmatio, quod fellis orificium, in intestinum ieiunum, tendat duntaxat ad inspirationem sui fermenti, uitalis, & necessarii? ( 15 ). Fel namque in Tertiana, nunquam sufficeret tingendae urinae, alui scoriis, alimoniae quoque quotidianae quamque pro cruoris subsistentia requirunt, Insuper ut nec pro abundantia quam alternis diebus, subter initia accessuum, euomunt, etiam sobrii. Nonne enim ex hinc didicisse debuissent, quod quicquid bilem uocant, sit merum excrementum, ex constitutione morbosa procreatum? & quod sic est procreatum, non posse stabilire quidditatem cruoris, bilis, aut fellis? Quippe cui ius nullum, iudicandi quaternarii necessitates, pro cruoris integritate, & appositione, loco compositionis? Simulatque enim ructus acidi, redduntur stomacho, cessat infausti illius, & amari recrementi praesentia in stomacho, ex chylo deturpato. Abeuntque ex tum idcirco, ructus nidorosi. Bilis ergo ficta est in stomacho, per quam, bilem hepatis, aeque fictam, stabilire originaliter contendunt Scholae, oritur ab inordinatione stomachi: non autem ab intentione naturae, pro cruoris constitutione. Tota ergo est excrementum, maleque quadrat alteri bili, fictae in cruoris compositione. Quippe quae nunquam probabitur intra naturae limites, cum eius nulla praesentiae premat necessitudo. Fel enim, uiscus est uitale, ac summe necessarium. Quapropter nec temere, synonimum humori, aut excremento est annumerandum, ut ne16que pro parte cruoris, censendum. ( 16 ). Etenim elementa se inuicem destruere & uorare repetitim, aiunt. In probatione autem defecere hactenus. Solum autem allegant ignem artificialem, quem putant aquam & aerem in se conuertere, quoties non cernuntur ea amplius. Sed deficiunt in thesi propria. Nam docent ignem, aquam in se, & non in aerem conuertere. Stultaque esset ignis actio, quae non prose, sed pro aere laboraret. Imo licet aqua, ignem extinguat: nunquam uisum tamen, quod e conuerso, ignis fieret aqua. Sat enim putarunt, statuisse, nec probasse suas theses. Inter humores autem, quem igni assimilatum uolunt, aquam ostendunt, non acrem, mordacem, ut neque salem amaram: sed modeste salsam: Quamque alibi uocant cruoris serum: desumto ab aquea parte, lactis etymo. Uocant inquam bilem, Igni respondentem. Iubent nempe, elementa suis parere debere somniis. Etenim Scholae, interrogatae serio, aiunt bilem esse humorem mere igneum, ac felleum eo quod componatur actualiter a praedominante igne. Ego uero silens ad has nugas, stupeo, dum innatans cruori aqueum serum aspicio. Addunt quoque, ignem uerum, in bile, supprimi, tanquam a forma mixti laruatum, ac frenatum. At credat qui uolet, quod forma bilis, ex mero ignis dominio suscepta, ut igneos elementi effectus, in nobis proferret, coerceret ita sui productum, in quo actualiter lateret, ut actu prorsus frigeret, & serosum sit ens, ac mere aqueum. ( 18 ). Reor ideo, atque scio, si tantillus ignis actualis, esset in misto, quod statim ab adiunctis suppressus, periret. Imo si nihilominus ui heteroclita, persisteret sospes ignis: saltem nequicquam ueneraret formam, aut corpus illius misti, quin absque reflexione, aut conniuentia, totum cremaret, & absumeret pro sui indole. Itaque uel ignis, cessaret, uel mistum necessario periret, nec posset forma bilis, alterutrum impedire. Etenim hactenus uisum non fuit, quod artifex, qui uitrum, testas, lateres, aurichalcum, & tc. per ignem parat, queat usquam, aut unquam ignem, terrae, aquae, & aeri copulare, ut inde ens aliquod mistum constituat, multoque minus, quod ignem, coelo defluum alliciat, aeri connecterit, aque & terrae. Mirum itaque, quod in adynato, tota uis Medica, basim stabiliat hactenus. Tantoque mirabilius, quod ad surda huiusmodi somnia, totus mundus, uelut sopore stertuerit; cunctos credulitate dementarit. Tantoque mirabilius; quod crediderint ignem sub aliis elementis in mistionibus suppressum, adhuc nihilominus persistere incolumem. Ibi tamen sat norunt, & animaduerterunt, omnem mox ignem, quoties a comburendo cessat, uel aquae iungitur, statim perire, & in nihilum redigi. Etenim si spiritum uitalem, siue auram aetheream, loco ignis attulissent, uenia dignae uideri possent Scholae: Sed maluerunt in Epimenidis somnio dementare, quam humorem, igni parem, non reperisse. Ut iuxta concepta mendacia, humorum exsurgeret quaternarius. ( 19 ). Pro aere enim, priuilegiatum finxere humorem, qui non esset excrementitius, more duorum sociorum, Ideoque hos subinde nutrientes, plerumque tamen superfluos, si non etiam scorias appellant. ( 20 ). Utiles uero, potissimum eo nomine: non quidem quasi alant partes spermaticas, praeter thecas cystidis fellis, & Splenis. ( at miserrima saltem membra, quae solis pasci excrementis cogantur, & cedere renum priuilegio ) Utilitatem autem bilis, notant ridiculam, quod anum stimulet, atque urinam. Cum interim pallidae urinae, sint incontinentiores tinctis. Imo aluus Ictericorum ( quam bile priuari aiunt propter cinereas sordes ) sat est laxa ordinario. Atqui cum tres humores, qui cruori inesse finguntur, non differant a seipsis reiectis, nisi sola superfluitatis infamia: non posset non, ipsum humidum radicale, nutriri per excrementa: si utraque bilis, & pituita, essent alendo. Ut autem copia bilis ( quam aiunt quotidianam ) supputetur quodammodo. Alterno saltem die in Tertiana, per uomitum reiicitur larga quantitas, praeter adhuc eius quotidianam consumtionem, quam dicunt alendo necessariam. Imo clarius elucet copia huius bilis fictae, in Ictero, quem definiunt sola cystidis fellis obstructione. Adeo ut tum, lotium, sit nil, nisi merum fel, totusque habitus, & internae partes, intimae, & extimae, fellea. Quae cum nil putentur, praeter bilem non amplius per aluum, reiectam. Cernitur hinc plus triplo saltem bilis generari quotidie, quam cruoris ex tribus simul aliis connexi. Male memores, quod sextuplo plus tincturae, per urinam solam Icteritiam recedat, quam alioqui in sano, aluus & urina, edunt simul. Inde saltem sequitur, Icterum, non solam esse fellis obstructionem, quam putant. Clauso enim fellis orificio, statim fel, totum cruorem ( aiunt ) quantitate superat. Nec enim porracea aut aeruginosa ( qualis e stomacho frequens prodit ) in Ictero, ualde crebra est. ( 21 ). Pituitam porro, cum cruore, per uenas ferri aiunt, & tandem in cruorem mutari. Adeo, ut tam in uenis, quam in hepate, constituant propriam cruoris officinam, atque efficiens promiscuum. At saltem humorum deficit quaternarius, si flaua bilis, non differat ab atra, nisi sola inspissatione recoctionis, & pituita non differat a cruore, nisi tepore ac fotu. Non enim caro tosta, a cruda solet distingui specie: Quare nec pituita, a cruore dissentiret, nisi sola maturitate, ut poma immatura, a maturis. At nunquam potuere pituitam in uenis ostendere, nisi fibras, quae se, a uenaesectione, in aqua tepida, secernunt: Adeoque nec ante mortem cruoris, esse, aut uideri incipiunt. Quamdiu enim sanguis, est alendis partibus utilis, eius pars solidior, a reliquo corpore sui, erat indistincta. Quia erat compositum uerum & integrale. ( 22 ). Id enim in naturae systemate utrobique obuium. Nam cum natura agat ob fines, Authori suo notos: semper una pars, suscipit promtius Archei impressiones, quam altera. Finis enim cruori fuit, solidorum nutritio. Ideoque soliditatis gradus, paulatim anhelat, & acquirit. Itaque cruor, mox atque in Iecore perficitur, parte sui maturiore, magisque spermatica, albas fibras, atque desiderati coaguli homogenei, initia, assumit, quas prius in Mezenterii uenis non habebat, ut patet in dysentericis. ( 23 ). Est nimirum cruoris pars optima, & perfectissima ideo, quam Scholae pituitam uocant, quamque solidiori, ac spermaticae constitutioni affinem, scio. Scholae inquam, pituitam, cruditatis, senii, atque defectuum filiam, nominant, etiam in puero, iuuene, ac uiro. Dissentio nempe & in hoc, a Scholis: utpote pro pituitae probatione, nil nisi mucum, meras sordes, & scorias, spectanda offerunt: qualis saepe per uomitum & sedem eiicitur, deficiente uentris culina. Etenim saepe abrasum a poculo truculento, ut & narium mucum, quique pulmonum quocunque uitio excreatur, pituita sunt mera Scholarum. Quae scilicet, per ultimae digestionis errores, parantur sordes, a causis morbificis. Estque tanta Scholarum hebetudo, ut cum suo Galeno, damnent cilium neryorum, membranarum, tendinum etc. eo quod putent pituitae esse matres. Nec attendant, quod partes similares, ac primae constitutionis, sint spermaticae naturae: easque indistincta prorsus confusione, uocant pituitosas. Nesciae, aut saltem immemores, quod proxime nutriamur iisdem, quibus constamus. Adeoque si partes homogeneae, similares, ac primae constitutionis, damnentur ab humoristis, tanquam pituitosae. Alterutrum sane necesse est. Uel Scholas nescire, pituitam ab humore secundario atque spermatico distinguere: uel plane, nullam esse in cruore penitus pituitam. Idque quod in cruore pituitam rate sunt, esse initium, ac fundamentum secundarii, & proximi alimenti solidorum. Nunc de bile flaua, quae in urinis supponitur, dicendum cum praeteritorum saeculorum admiratione, & crassa ignorantia. Uronomantia Ueterum. Caput Iu. ( 1 ). Urinarum, di uisio. ( 2 ). Paracelsi non inepta obseruatio. ( 3 ). Authoris scopus. ( 4 ). Erratum hactenus in iudicio, de lotii circulo. ( 5 ). Unde circulus in urina. ( 6 ). Sententia Galeni ludicra. ( 7 ). Probatur non inesse fel, lotio. ( 8 ). Scholarum incogitantia. ( 9 ). Quid urinae flauedo indicet. ( 10 ). Nil bilis, aut fellis inesse lotio. ( 11 ). Triplex in hoc error. ( 12 ). Petitio principii. ( 13 ). Non rapi bilem e lotio, ad cerebrum. ( 14 ). Aliquot ab surda comitantia. ( 15 ). Ab Anatome. ( 16 ). Ab Ictero. ( 17 ). Quid fundamentaliter designent urinae aqueae, repente post tinctas, in febribus. ( 18 ). Urinae prognoses hactenus, fuisse mera somnia. ( 19 ). Deficit canalis. ( 20 ). Sub motuum diuisione. ( 21 ). Nubecula urinae, an designet pituitam. ( 22 ). Cuncta in nobis coquuntur unico fine, nempe ut alant. ( 23 ). Cur Spleni, duplex fermentum. ( 24 ). Quid sit illud, quod Splen, quandoque in stomachum eructat. ( 25 ). Sublata causa, non tolli quemlibet effectum. ( 26 ). Quid dicat urina confusa. ( 27 ). Unde cruditas in lotio. ( 28 ). Cur stranguria uix sanetur in senibus. ( 29 ). Unde sedimen bolare. ( 30 ). Errores circae contenta, tam propria, quam aliena, alibi de Duelech. ( 31 ). Noua adhuc methodus, qudicandi lotium ex pondere. ( 1 ). Enimuero Scholae, pro lotii ariolatione praesupponunt materiam dilutam, siue aqueam: Ex huius opposito, crassam, ac dein mediocrem. Itemque confusas, turbulentas, opacas, prout etiam claras, atque perspicuas. Confusarum autem quaedam, per calefactionem redeunt in pristinam diaphaneitatem: aliae, permanent turbidae. Quaedam denique semel clarificatae, turbantur mox iterum: aliae uero difficulter. Secundo, considerant colores fere omnes, ab aqueo; albo, lacteo, & crasso: itemque ab aqueo pellucido, in subnigrum usque. Tertio, speculantur, contenta propria, & aliena. Aliena nimirum uoco, ramenta uiscida, cruenta, arenas, calculos. Eaque uel matulis mox affixa, uel sidentia libera. Propria uero sunt, quae fere ordinario, ex confusis praecipitantur, uel perspicuis innatant, in superficie, paulo subter eam, in medio, circa fundum, uel ipsi fundo incumbentia: illaque uel cohaerentia, uel diuulsa. Quarto, considerant spumam, & bullas. Quinto tandem, attendunt circulum. ( 2 ). At Paracelsus, urinae corpus insuper distinguit, in urinam cruoris, potus, & mistam. Cruoris, dicit, si pridie uesperi, & noctu, micturiens mane, nondum biberit. Urina autem potus, sit, quae a multo, & holigophoro potu, est collecta. Mistam quoque uocat, sobriorum, siue temperatorum. Porro quod de urina Alcolita, & tartarea, fingit, tractatu de tartaris manifestabitur. Imprimis protestor, me non contendere uspiam, quae bene ab auis scripta sunt, recensere, multoque minus castigare, nec praecepta de urinae iudiciis tractare, nec aliorum inuenta explicare, nec Apologum agere. Sed tantum detegere cupio Scholarum antiquatos errores, ex fictis humoribus oriundos, ne iuniores posthac abducantur, iuxta somniorum credulitates. ( 3 ). Primo ergo, recensebo errores de circulo urinae, dein commissos in coloribus, tertio, qui in eneoremate contingunt. Ac quarto, tandem illos propalabo, qui in coagulationum, siue contentorum iudiciis obuenere. Unde quilibet, facile intelliget, iudicia, & prognoses urinae, hactenuns stetisse absque iudicio, & fundamento. Miras scilicet Gordonii imposturas, ignaro popello, sub falso haruspicis titulo, uenundatas. ( 4 ). In primis ergo, in circulo urinae cespitatum est, cum hactenus nescitum sit, quare saepius, circulus, sit alterius coloris, quam corpus lotii residuum. Putatum nimirum, circulum, a reliquo urinae corpore separari, uelut pinguius, ab aquoso, uel tanquam colostrum, a lacte cui innatat. Interim quanquam agitata urina, extemplo tamen idem circulus, qui erat ante, apparet, nequicquam de circulo ulterius, extra suppositos terminos, in dagatum est. Uident quidem, saepe rubicundiorem circulum, magisque saturatum, quam color sit in residuo urinae corpore: imo rubicundiorem, magisque intensam flauedinem, plerumque carere circulo, distincto ab urinae colore: ( 5 ). Nequicquam tamen indagarunt, unde circuli, & urinae ista esset uarietas. Attamen nec proinde circulus, est color, falso quidam apparens, falsaque sui specie, oculos illudens. Neque enim alioqui posset subflaua urina, rubicundiorem, magisque intensum colorem edere, per nudam sui reflexionem: sed potius subflauo pallidiorem pingeret, si circuli colos, tantum esset apparens a reflexione. Itaque ratio alterati coloris, in circulo lotii, pendet reuera ex ipsomet corpore lotii. Adeoque circulus solus; totam consistentiam, colorem, & lotii transparentiam indicat, quia continet. Quod lignum nephriticum docet insigni exemplo. Hoc lignum enim, aqua pluuia maceratum, si dein eius infusionem, lateraliter inspexeris, rubeum totum, in sui corpore est: sed habet circulum lazureum, utcumque decoctum, uel infusum istud maceratum, pro lubitu commoueris turbide. Apparet nempe sic rubeus color cruoris, lazureus trans uenam inspectus. Ita quoque caeruleus color, in circulo decocti Nephritici, lazureus est quidem: sed multiplicatus, nigricat magis, & ex obscuro rubescit, quia tam ceruleus, quam flauus, magis ad album tendunt, quam rubeus, trans uitrum uel uenam, e diametro uisus. Eodem modo, in corpore lotii, rubeus color, simpliciter talis, qualis in circulo apparet: qui refractus, ex transuerso urinae, non ita in circulo citrinus est. Circulus itaque, est coloris uerus index, in transparentibus: In opacis autem, uel turbidis, circulus non apparet. Quantum uero ad lotii colorem attinet, Scholae aiunt urinam aqueam, tenuem, pallidam, esse signum deficientis digestionis, prout flauedine manifesta tinctam, bonae digestionis indicem. ( 6 ). Galeni est. A media nocte reddo lotium, quod dum cerno nondum debita flauedine tinctum, ad somnum redeo. Ac post duas, tresuehoras abinde, experrectus, iterum meio, & urinam debito saturatam colore reperio. Inde coniicio, absolutam digestionem, & flauam bilem felleam, lotio iam affusam. Haec, Scholarum moderna etiam doctrina est. Ego tamen adhuc dubito, an lotii flauedo, uni semper tribuatur causae: cum inconstanter, nunc digestioni peractae, nunc uero mistae tribuant flauae bili. ( 7 ). At ne errent, utrumque iunxere. Ego itaque cum neminem reperirem, qui se in hoc distinxerit, utrumque explicare cogor. Etenim urina febricitantis, flauior, quam bene ualentis: huius tamen digestio, longe est uegetior. Quod extra controuersiam est. Ergo sola urinae flauedo, absque eneoremate laudabili, fallax digestionis bonae, signum esto. Deinde, si unica saltem fellis gutta, in duabus libris lorii fuerit, tota amaricat: atqui urina etiam citrinans, & crocea, nunquam est amara: ergo non recipit fel sibi admistum, nec eius tinctura, est ex felle. ( 8 ). Equidem si Scholae, per sapores, de rebus iudicant, cur tam parum solicitae, quod nunquam id de urinis tentarint? An enim sola sufficit flauedo, ut fel in urina iudicetur? Uel an Medico decentius est, falsa docere, & asserere mendacia, in pernitiem aegri, quam propriam urinam semel degustasse? cum nec quidem saturatissima urina Icteri, quicquam amaroris praeferat. Fastus ergo detegit iustum Scholarum errorem. ( 9 ). Saltem ex uerbis harum, indubium est, quin lotio, tinctura sub finem digestionis addatur. Quod si ita sit, cur exin saltem non agnouerunt; flauedinem lotii; non a bile, aut felle: sed aliunde, ad ue nire? Quia si bilis, in sanguificando fieret, una cum cruore, & urina, & ab initio, simul urinae connata, & inspersa, urinam tingeret: nec bilis esset ultimum constitutum in secore, si esset pars cruoris constitutiua, eiusque superfluum, confestim emungeretur cum urina, nec separatum, sibi ad tempus, faceret hospitium. Aut, si id ratum sit, deberet saltem istud hospitium nominari, & per anatomen occurrere, ac inueniri. Sed cum flauedo, in lotio Galeni, sit posterior lotii corpore, denotatur locus ultimi Ilei, ubi cum iam cremor incipit stercorescere, aliquid stercoris liquidi, inde trahitur, per uenas Mezenterii, in fine llei, quod lotio inspergitur ad suos fines ( prout ante de febribus, & alibi de Lithiasi ) utile. Quod autem flauedo lotii, sit stercoris illius liquidi, & nullatenus fellis: nedum gustus lotii: sed & distillatio, manifeste comprobant. Siquidem faetor illius, emergit distillando. Quorsum autem stercus liquidum; conueniat lotio, locis citatis docetur. ( 10 ). Sufficit modo, quod uel tenuiter disrupto felle, auis, aut piscis, utcunque optime eluatur: attamen amaror remaneat. It aque si tantillum fellis inesset urinae, uel latici, qui cruori innatat extrauenato, inexcusabilis essent amaroris. ( 11 ). Sed consequens est falsum: ergo & Antecedens. Itaque tripliciter in hoc errarunt Scholae. Primo, dum flauum, & liquidum stercus, lotio mistum ignorantes, bilem putant. 2. Quia ex flauedine sola, & subscribendi assuetudine, bilem coniecere. Quasi nil croceum, quod non etiam in nobis, esse debeat felleum. ( 12 ). Probant nimirum idem per seipsum. Bilem nempe in natura, eo quod sit manifesta, in lotio. Et Iterum. Quod flauet in lotio, id debere esse bilem. Eo quod nil secus, quam flaya bilis, flaui esset coloris penes nos. Tertio tandem. Nam errante iudicio, de colore ordinario, adeoque de ipso urinae contento, necesse est, ruant prognoses de urina, quotquot coloribus, & contentis innisae sunt hactenus. At saltem, cum iam constet, urinae flauedinem, non esse bilem: sed excrementum stercoreum: non mirum, & in stomacho, aliud flauum, quod etiam sit amarum excrementum, alio longe, & proprio sibi errore fermenti, gigni, quod proinde non debeat esse de familia fellis. ( 13 ). Porro, cum in febribus, flaue urine repente pallescant, designeturque delirium futurum: idque a Scholis, sit interpretatum fieri, quatenus bilis rapitur in cerebrum. Elenchus est non causae in causam. Sufficit namque demonstratum iam, istud delirium, non nasci ex bile, rapta in cerebrum: sed quia stercus liquidum, quod cum urina ire erat solitum, iam detinetur in Hypochondrio; nec lotio, pro solito, admiscetur. Ideo delirium ex illa sede, unde amentiae omnes, originem desumunt: ut suo tractatu doceo. Etenim & hoc solo titulo, quaedam dementiae, nuncupantur ideo Hypochondriacae. ( 14 ). Alioqui enim, quis esset ille raptor bilis, qui hanc, in cerebrum, meram, & a cruore uenarum, per quas deferretur, uel a lotio, separatam, duceret? Quorsum enim raperet illam, cum nil absque obiecto, saltem apparenter bono, fiat? quomodo per cruorem, citra contagium, ad cerebrum deferret? Quomodo rite a cruore separaretur: siquidem cruori extrauenato, non supernatat putata bilis, nisi mortuo, & coagulato prius cruore? qui tamen nunquam in uenis, ( nequidem cadaueris ) coagulationem cogitat? In quem denique cerebri sinum tandem, ista bilis urinacea effunderetur, in quo festinam mortem non efficeret? Quis denique ille Separator fuerit, qui bilem, ad urinam tendere solitam, e folliculo fellis nunc ad caput detorqueret? Et qua uia id fieret? An ipsamet materia morbosa, sponte ascendet ad cerebrum, eritque motrix suipsius? Tunc saltem praeter immensas absurditates, necesse foret, febrim eiusmodi omnem, consistere non extra fellis folliculum, quod nemo adhuc hactenus, est suspicatus. At cuius finis ergo, febris ( quam putant merum accidens ) bilem, ad caput citaret? An optimum fuerit in natura iudicatum, materiam morbi, dudum in praecordiis latitantem, nunc tandem in caput relegasse? Quidue, si uaga in uenis fluctitet, ab cruore separata, sursumque sponte scanderit, cur potius non proscribitur foras, uia solita? An iam natura humana, contra uniuersalem nisum rerum, sui internecionem procurabit? An eiusmodi demum furor, aptus erit sequestrandae bili, quae non nisi sedato uigore, esset separabilis? An forte fel, peregrinationis auidum, ultro, ac sponte sese separet, & ad caput conscendet? Quo tandem utre, latitat fel in capite, ut amentiam febrilem concitet? An in sinubus cerebri? an in arteriali mentito plexu Galeni? At utrobique statim esset laethalis; felque deliris naribus stillaret. ( 15 ). Denique si post flauas, urinae aquosae, in febribus, deliria tuta, cum risu edant. At certe iuxta Hyppocratem tum huiusmodi deliria, non ex felle erunt. Adeoque nec urina, colore flayo iam spoliata, habebit, cur bile priuetur, nec quo raptam bilem deponat. Siquidem deliria cum risu, bilem omnem excludunt. ( 16 ). In Ictero, ipsum tandem cerebrum, flauet. Quid si ex bile, est Icterus cur est sine delirio? sine uiscerum cunctorum erysipelate? Sin uero non fel ipsum: sed eius ( inconsideratum subterfugium ) uapor in cerebrum, deliria haec febrium, concitet: cur igitur Scholae uolunt fel, in urina materialiter, & iuxta tincturam, deficere? ( 17 ). Ergo aquosa urina post flauas, in febribus denotat tincturam urinae, siue stercus liquidum, ( liquor est ciborum in Intestinis, immediate, antequam stercorescant ) detineri in praecordiis meracum. Uena namque, fortiter in hypochondrio pulsans, denotat amentiam futuram iuxta Hyppocratem. ( 18 ). Quatenus stercus liquidum, non rite purgatum, tumultuatur in hypochondriis. Mera ergo sunt somnia, quae de urinae colore hactenus, tanquam e tripode prophetantur Scholae. Effectu quidem, & obseruantia didicere, quae se solent mutuo consequi. Delirium nempe in febri, a lotio claro, post flayum. Recte quidem, si in nuda haesissent obseruantia: sed cum ad causas deuentum, illasque iuxta ritum theorematum, fictorumque principiorum iussum, disposuerunt, temere sibi in uicem hactenus subscripserunt omnes. Nulla est namque in natura bilis, nullum unquam fel, in urina: multoque minus, quod inde separetur, atque feratur ad caput. Nulla bilis in toto corpore, quia nulla fuit unquam in natura. Nec fel bilis est: sed ipse liquor fellis, uiscus est uitale, magni momenti, cui cum rene, & cerebro, nil commune intercedit. Nec est uia ulla, necapta societas fellis cum lotio. Nec ad fel attinet, siue urina sit aquosa, siue flaua & spissa. Cystis fellis, uenam non habet ad caput. ( 19 ). Sin uelint per cauam uenam, fel ferri, quomodo fel, non permisceret se cruori? cruor febrientium totus non esset amarus? quo canali ergo, ad caput festinabit? Quis ductor, fel ad caput ducet? quis separabit a cruore, ut in itinere non detineatur? Quorsum natura moliretur eiusmodi impertinentias? quomodo cruor, manebit ab exotico felle citra contagium? ( 20 ). Ascensus iste, aut erit motus spontaneus, aut missio, aut tractus. Somnians sic olim anus, dixit ante, & Scholae eam sunt secute. Nam si bilis fellea scandat proprio motu. Iam erit cuiuis homini delirium continuum. Sed quorsum uena caua, fel ad cerebrum miserit? An sic febrim curauerit? An ardorem minuet? At certe, conclusa manet materia febrilis, siue ex lotio, bilis, siue e folliculo, fel rapiatur in cerebrum, siuenon. Quorsum etiam cerebrum, bilem ad se alliceret, succo uiuido, & longe meliori, ac propinquiore madens? Idque etiam cum destinatione hepatis pugnat. Nihil namque mittitur, trahiturue, saltem citra electionem, finem atque destinationem Archei. An ergo bilis, a reliquorum trium coniugio, fertur in cerebrum, uel ab hoc, trahitur? Sane, cerebrum sic iam ante, & non post bilis aduentum dementabat, nec opus habebat bile, ad delirandum. Demum cur urina aquosa, potius delirium arguit, in febri continua, quam in interpolata? quam in potatore? quam in lithiasi? quam in uitiata stomachi coctione? nisi quia mors est in hypochondrio, ubi febris etiam tum? ( 21 ). Uanum est ergo, Scholarum de flaua bile in urina, & ad cerebrum, itineris commentum. Caeterum, cum iam nubecula in urinis apparet, confestim Medicus conclamat & quasi ipse uicisset, inquit, Scholarum suffragio, & obseruantia, quod humor morbificus, sit concoctus; quodque tum, tuto sit purgandum deinceps. Dicam primum, quid ista sit nubecula. Exin demum iudicabit quilibet, in praefatis, nil praeter mera ludibria contineri. Est nimirum ista nubecula, signum digestionis stomachi: non autem materiae morbificae. ( 23 ). Digestionis autem signum esto; quod fermenta stomachi, fellis, & hepatis redierint, quae antea erant praepedita, conclusa etc. Inde uires recuperatum iri, est in spe. Alioqui materia, quam dicunt morbificam, non intentatur coqui, unquam. Quia natura non intendit coquere, nec coquit quicquam, nisi uniuoco fine, & modo, ut scilicet in suum alimentum redigat, & non alio fine: sed fermenta ( quorum interest, res transmutare duntaxat ) iam restituta, digestionis hospitiis, subigent materiam morbi; subter ferulam, illamque ad placitum exterminabunt. Etenim docuide digestionibus, aciditatem in stomacho, non esse ex ponticitate assumtorum: sed ex ipso, specifico stomachi fermento acido. Atqui, prout acido est proprium, coagulare lactea: idcirco de cremore stomachi, non potest tam exacte, quidquid in se est lacteum, separari in Iecore, quin eius tantillum non rapiatur cum lotio, ibique nubeculam faciat. Ergo nubecula, signum est fermenti reducis in stomachum. Nec enim istud eneorema, est de naturam, aut materia febrili, neque eandem accusat, uel excusat. Nec demum ista nubecula, signum est fermenti proprii fellis ( hoc nempe non est acidum: sed salsum, ac de gustu spiritus uitalis, prout alibi de uita longa ) sed lienaris fermenti: quod nimirum Lien spirat in stomachum, cuius tutelam suscepit. Ideo namque in quartana, saepe ista nubecula apparet, iterumque, saepe disparet. Dum appetitus, ac digestio, restituuntur, iterumque secedunt, perstite interim semper eadem quartana. Alioqui si ista nubecula, significaret materiam morbi, uelut obiectum, aut efficientem: certe, constans per seueraret semel nata; cum materia semel cocta, regulariter iterum non reincrudetur. ( 23 ). Ergo pro sui oeconomia, propriaque uisceris digestione, Splen, uitale fermentum, ex insito sibi, genialique spiritu, obtinuit. Ideo namque de proprietate, odore, gustuque spiritus uitalis, est. Qui cum sit salinus & balsamicus ( prout de uita longa ) debent etiam quartanae materiam subigere & uincere. Sed uisceri huic, data est cura stomachi, digestionique eius hactenus praesidet: ideoque ad hoc, iure obtinuit aliud fermentum acidum, quod nisi in stomachum debita inspiretur dosi, oriuntur inappetentiae, cruditates, imo & ipse boulimus. ( 24 ). Itaque si hoc, tutelae stomachicae decus fermentum; in Splene exorbitet: fiunt cruentae, & atrae exscreationes in stomachum, quas Scholae censuerunt atram bilem. Cum alioqui, non sit nisi expurgatio, ac renouatio cruoris alimentarii, ab ipso Splene. Ergo acidum stomachi, etsi sit causa nubeculae, totusque cremoracidus. in salsum, ordinario, subter fellis Dominium conuertatur ( ut de digestionibus alibi ) perstat tamen nubecula, ab acido genita. ( 25 ). Cuius ergo, notandum. Quod ablata causa, tollatur effectus dem futuro; non autem de praeterito. Quia effectus de praeterito, est productum, iam per se substans: saepe quoque, non amplius comitantia priorum causarum, opus habens. Id quod numquam hactenus in Scholis fuit consideratum, ut neque distinctum. ( 26 ). Saepe ergo urina confusa, meiitur a calculo sis, itemque in cordis palpitatione, & alibi. Alia uero, etsi clara, mox sponte tamen, turbatur in aere. Ac quidem omnis turbida urina, latens acidum continet, eiusque minus, si semel ad ignem claruerit, nec turbetur deinceps. Saltem fermenti fellei defectum indicat. Quippe designatur, quod tantillus tepor, acidum relictum coxerit, & uicerit. Sic nempe poma, nondum matura, sole dulcescunt. Quoties etiam fermentum folliculi, siue uisceris fellis, pessundat stomachi fermentum, atque pylorum uitiat, toties digestionis cruditas, adeoque & lotium, absque nubecula est. In stomacho etiam est subinde amaror, ab errante digestione, eiusmodi recrementum parturiente. ( 28 ). Sin autem illius, uisceris fermentum subplantatur, est urinae sedimen crassum, & album, nec unquam absque stranguria: quae ideo in senibus difficilis curatu. Aciditas autem ista lotii, in stranguriis, quanquam non sit gustui manifesta; quantulacumque tamen, sufficit ad praefatos effectus doloris. Quod patet in urina nouellae cereuisiae, ponticitatem suae cereuisiae, imperceptibiliter adhuc participante. Dum autem hepatis fermentum, nimium superat stomachi; & fellis actiuitates: sedimen bolare, in urina turbida, & fulua. ( 29 ). Quasi optaret sanguificari, quod isti destinationi, est ineptum. Rubeum autem sedimen in urina flaya, quodque per ignis calorem facile liquescit, denotat fermentum hepatis, peregrino impedimento exasperari. ( 30 ). Quae fermentorum historia, tractatu de digestionibus conscribitur. Sunt & postremo errores, & pigritiae multiplices, circa ortum contentorum, quos tractatu de Lithiasi ex professo expendi. Tuta est interim methodus, examinandi urinas, per pondus. Incia nimirum, pendeat 600. grana. ( 31 ). Uas autem uitreum habui, angusti colli, pendens grana 1354. Repletum autem aqua pluuia, pendente insuper grana 4670. Inuenta est urina senis, pendere eodem uase, 4720. grana. Siue superare pondus aquae pluuiae, 50. granis. Urina autem mulieris sanae, aetatis annorum 55. pependit. 4745. grana. Urina iuuenis sani, annorum 19. pependit grana 4766. Alterius autem iuuenis paris, abstemii a potu, pependit 4800. grana. Iuuenis 36. annorum, tertianam tolerantis, cum tussi, pependit 4763. grana. Praefatus autem iuuenis 19. annorum, cum tertiana duplici, nocte praecedente, parum biberat: pependit autem urina eius, 4848. grana. Quod fuit 82. granis amplius, quam dum sanus. esset. Uirgo, cordis palpitationem passa, minxit instar aquae pluuiae, quaeque ideo aequiponderabat aquae pluuiae. Urina tepens, semper seipsa frigida, paucis granis leuior, ut & extensior. Sitque idcirco uas colli breuis, & acuminati, ut fere in puncto, urinam dimetiatur. Plura alius addet, & meditabitur. Estque longe facilior methodus, quam quae ponderando integrum hominem, in Aphorismos est redacta. Ego semper circa morbi essentias, remedia, & applicationes, siue in sanationem, anhelaui: quique auram uulgarem odi, odi etiam prognosim, quae praedictionem, & praescientiam diuinationibus esset familiaris. Mage gauisus aegrum sanare, quam multa, amphibologice praedixisse. Icterum, non a bile flaua. Caput U. ( 1 ). Suppositio Scholarum hoc casiu. ( 2 ). Responsio apposita. ( 3 ). Subterfugium ordinarium atque ridiculum. ( 4 ). Aliud subterfugium. ( 5 ). Per Anatomen docetur, Icteri causa. ( 6 ). Implicant sibi Scholae. ( 7 ). Ab impertinenti. ( 8 ). Duplex in Ictero uitium. ( 9 ). Obliuio Scholarum. ( 10 ). Absurda, ad causas Icteri humoristarum. ( 11 ). Quatuor Absurda. ( 12 ). Quod oris amaror, non arguat bilem. ( 13 ). Icterum, non ab obstructo felle. ( 14 ). In Ictero, semper aliquod uirus. ( 15 ). Colores, si inordinati, in excremento, non fieri a causis ordinatis in natura. ( 16 ). Probatur, a remediis propriis. ( 17 ). A Iuuantibus & nocentibus, non desumi indicationes curati uas. ( 18 ). Causa adaequata Icteri. ( 19 ). Icterum, non nasci, nisi a causis uni uocis. ( 20 ). Non sanari Icterum per flaua remedia, ut talia. ( 21 ). Historia in stranguria senili. ( 22 ). Bos, illudit causus Icteri, traditas ab Humoristis, & usum radicum graminis. ( 23 ). Bilem, non mitti ad tingenda alui recrementa. ( 24 ). Pallens scoria intestini, non tam accusat fellis absentiam: quam transmutandi errorem. ( 25 ). Contra possibilitatem obstructi fellis, in Ictero: Propter ignoratam morbi quidditatem. ( 26 ). Aliud argumentum. ( 27 ). Tertium. ( 28 ). Ab imperrinenti. ( 29 ). Ab impossibilitate tincturae. ( 30 ). Ab amarore. ( 31 ). A disproportione tingentis, & tincti. ( 32 ). Generatio anonymi ueneni in Ictero. ( 33 ). Absurda aliquot proponuntur, Humoristis consideranda serio. ( 34 ). Conclusio e praemissis. ( 35 ). Nidus Icteri. ( 36 ). Error Medentum, circa bilis transitum in piscem. ( 1 ). Antesignanum argumentum, quo Humoristae credunt, se ex plena necessitate confirmasse, bilis flauae existentiam & generationem, quodque anchorae uicem supplet; est Icterus. Cuius fauore, contendunt cystim fellis, in sui exitu uersus ieiunum Intestinum, obstipatam. Bilem ideo quotidie generatam, moxque a sui natiuitate regurgitari, atque dispergi in totum corpus. Quapropter uti ordinariam: sic & necessariam bilis, siue fellis generationem, quotidianam proscriptionem, & separationem supponunt. Meatum autem fellis inferum, constipatum probant. Quia alui excrementa sunt felle destituta, ideo & cinerei coloris, nec flaua. Quapropter lotium uicesies plus iusto tinctum occurrit: atque indies meracius. Ergo tam uesicae, quam alui excrementa, suam desumunt tincturam a felle. ( 2 ). Primo. Nondum probarunt superum aliquem introitum fellis, ad folliculum: ut neque is hactenus per exquisitam anatomen, est repertus. Ergo, uel per inferiorem, fel excrementosum quotidie intraret, uel insensibiliter. Non hoc modo, ubi tanta esset quotidiani fellis abundantia. Nec etiam priore modo. Cum isthac frustra intraret, qua statim egredi deberet. Itemque si isthac ingrederetur, deberet per intestinum, sursum intrare, nec sic unquam deficeret tinctura stercorum, fellea, etsi aditus inferior esset occlusus. In limine itaque haerent Humoristae, in probanda quaestione an sit. Ac deinde deficiunt, in ductu, & separatione fellis e Iecore. Tertio. Saltem ex disproportione, facile colligere possent, se deceptos. Nam si Ictericus, biberit libras octo uno die, tantundem flauissimi lotii propemodum est redditurus, cuius saltem librae quatuor, essent meri fellis, & quo infirmiores aegri fuerint, mortique uiciniores: eo urinae, in flauedine, erunt quoque intensiores, nequicquam tamen amarae. Dimetiendum ergo erat quantum flaui, quotidie per lotium, & per cutim expellatur Ictericis: an uidelicet tantundem fellis, quotidie per aluum pellatur sanis, praecipue quibus rarus est secessus. Quod si non: ergo non est fel, non bilis, aut de naturalibus humoribus, qui fit in Ictero: sed plane uirus excrementosum. Et per consequens, Icterus, non probat se e felle oriri. Tandem, Humoristarum argumento, per suppositionem concesso, Saltem eo ipso fatentur, nullam in natura bilem, nequidem quae una cum cruore, in uirus fluctuare creditur, ex naturae scopo, siue ob nutritionem, fieri: sed semper, utcumque sumatur, esse excrementitiam, & productum aliquod, quo tam sui quantitate, quam qualitate, sit praeter naturam, & sanguificandi scopum. Per consequens quoque, bilem, nec esse de cruoris compositione, ut neque de naturae intentione, quam habet in generando cruorem. Id est. Bilem, non esse humorem nostri constitutiuum, uel partem cruoris integralem. ( 3 ). Quod si autem responderint: Bilem, in Ictero quidem esse humorem morbosum, ideoque & excrementosum: non autem proinde & ordinariam bilem. Atqui, ut illis fiderem, prius probare debuissent, utriusque bilis radicalem differentiam. Cum alioqui sola fellis obstructio, sit causa icteri in Scholis. Quae speciem bilis mutare nequit: cum ipsa obstructio, meatum: non autem bilem, aut fel respiciat. Denique, si Icteri causa, sit excrementum morbosum, atque aliud longe, a bile, cruoris constitutiua. Nec ordinaria, ac naturalis alioqui bilis: ergo ad minimum, est impertinens, argumentum Scholarum: per fictum atque excrementosum, uelle naturalis humoris necessitatem intrudere, atque necessariam confirmare. Quemadmodum glarealis aqua, etiam non probat nutritionem ossis, aut ossificationem in poro, fracturis increscente. uti nec pus, probat carnis generationem. ( 4 ). Quid si dicant, fel, non qualitate: at sola quantitate molestum, in Ictero, quaeso respiciant: Quoniam uel prima die, imo & ante manifestum Icterum, male sc habent Icterici: Denique non sola molestat tum quantitas ac impedit: sed & longe arctius, nocet ipsa qualitas. Sunt nempe lcterici, angustiosi, & suspiriosi; a prima die, in stomachi orificio queruntur anxietatis, deiectae quam primum appetentiae, anxii, uelut perpetua febricula conquassati, & ueremorbidi, cum pulsu duro, inaequali. Quibus qualitas potius nocua, quam quantitas designatur. Equidem duo cadauera icterica dissecta, memini me praesente. Neutrius tamen orificium felleum, erat obstipatum ( curiose namque totum perlustrabam ) Sed uenae Mezenterii ( infra secur nempe, ac procul remotae a felle ) cruore flayo, ac stercoreo, scatebant. ( 5 ). Fel nempe adesse putabatur, antequam a lecore fieri potuerat. Atque excrementa alui, inde abundanter tingi potuissent, nisi ordine inuerso, stercus liquidum atque flauum, quod inferne descendere debuisset, in Mezenterio, detentum esset: atque aliud uirus, a causis peregrinis, superne natum fuisset. Est namque istud stercus liquidum, secundae digestionis proles, rapiturque frequenter sursum: & quanquam Ictericis subinde sit oris amaror: non tamen illorum urina amaricat. Sed iam, de bilis mentito uomitu, sat explicatum, esse peregrinum efficiens, quod uirus peregrinum, cum multa anxietate in stomacho primordialiter, & non e secore, repetitum sel, generat. Nec est inquam stercori flauo, & liquido, amaror ullus. Cum nec lotium, inde flauum, amarorem agnoscat. Tristitia non raro ortum dedit Ictero. ( 6 ). Tristitiam uero, Spleni nuncupant Humoristae non ergo tristitia, erit causa antecedens, immediata, atque continens oppilationis fellis. Stercus quoque liquidum nedum digestiyae errore multiplicat Icterum: sed & uitio dispensatiuae, ordine retrogrado, rapitur in uenas: quodque inferne purgari debebat, sursum uocatur mittiturue. Ex altera insuper parte, ipsum Icteri efficiens, uirus parit, domestico uitio, non secus atque obsoleta stomachi digestione, demonstraui uirus nasci, quod per uomitum expellitur. ( 7 ). Etenim frequenter in Ictero, ani sordes pallent, ac pene albicant, cras deinde rursus flauent, iterumque mox inde, pallent cineree, ut pridem. Quod fellis obstructionibus, sic alternatim minime contingit: nam semel solutis, & apertis, non est reclusio, aut clausura tam facilis, uel imminens atque interpolata. ( 8 ). Duo itaque in Ictero, simul concurrunt. Unum est, alienatio secundae digestionis, quo chylus peruertitur, tam qui regulariter bonus esset, & in cruorem mutandus, quam qui alias, naturaliter, in stercus liquidum, intra Intestina facessit. Alterum autem est alienatio distributiuae ac digestiuae stomachi. Saepe nempe a crapula, est copiosus uomitus flauus, prout & deiectio talis a poculo solutiuo. Iam namque, superiori capite ostensum est, in stomacho, errante digestione, tale amarum gigni, itemque & in Intestino puerorum, uitulorum etc. Nam stomachi & intestini propria est flauedo, quae subinde etiam a digestiua errante, amaricat. Obi autem cum errore digestiuae, adest uitium distributiuae, Icterus iam confluit: eo quod praeter naturam, quod nascitur, praeter naturam, in uenas, & corpus dispergitur: quod alias nec nasci, nec isthac deferri debebat, sed per sua emunctoria urgeri. ( 9 ). Quae distributiua, a Scholis hactenus est neglecta. Cuius tamen errore, uarii fiunt morbi: nimirum fluxus symptomatici, apostemata, aridurae partium, edemata etc. Praesertim in terminis, Icterus. Stercus enim liquidum quod naturaliter post separationem purioris chyli, alioqui circa finem Ilei generatur, postremo, & ante merum stercus, in Colo intestino. Iam praecociter, a Ieiuno Intestino incipit, ac praeter naturam uertitur in flauum istud excrementum ( non tamen amarum, quale in stomacho nascitur ) unde illi fas, scandendi in uenas Mezenterii, nascitur. Sunt ideo excrementa Alui, coloris cinerei, orbata stereore liquido sibi naturali, & tingente flauedine. 1. Schole etenim intelligunt fel, & bilem, esse synonima. 2. Cystidem fellis, in Ictero clausam, qua ad duodenum Intestinum tendit. 3. Idcirco alui sordes, debita fellis portione priuatas, pallescere. 4. Fel ergo, quod per anum secedere debebat, urinae, supraproportionaliter & immoderate commisceri, solius itineris errore. Quae credulitatis stupiditates, Medendi fundamenta transuerti fecere, magnamque mortalibus cladem attulere, non minus quam inconsideratas manifestarunt temeritates. ( 11 ). Nam inprimis constat ( quod alibi probaui de digestionibus ) quod stercus humanum, etsi flaueat parum, aut multum, non sit amarum tamen proinde, ut neque urina icteritia. Canes enim edunt flauum stercus infantium, quasi adhuc lactis saporem, illis referat. Sin tamen guttulas alicuius fellis, huic flauo stercori commisceatur, a cane nequicquam lambitur. Ergo Scholae fatentur bilem, ordinarium, atque necessarium, cruoris excrementum naturale. Cuius attamen generatio, non intenditur a natura, sed praeter uitalis naturae instinctus, ac per accidens, morbosa est. Quid si os, Icterico amaricet, an proinde bilem arguit? In Ictero urina flauissima, non amaricat: ergo felle, & bile orbata est. Os in timore, mox amaricat, cum salsedine. Timor autem, nil quicquam imperii, super fel obtinuit, ut concepto payore, effundatur in os. Etenim si in Ictero, cystis fellis, sit inferne sic clausa, ut nil bilis, in duodenum fluat, ergo nec os, in Ictero amarum est a felle ab duodeno siue ieiuno intestino, sursum tracto: cum non sit alia alioqui uia, qua fel, in os. ascendere posset. ( 13 ). Saepe etiam in Ictero, post cineritia alui excrementa, redeunt flaua, cur ergo Icterus non desinit, si eius causa, iam desistat? Quid si in Ictero, assumto rhabarbaro, uel cholagogo alio, quicquid deiicitur, flauae bilis testimonia dederit: cur ergo sumto cholagogo, non terminatur Icterus; si bilis per intestina; ad Medentis nutum, delabatur? Quid si exoticum fermentum, aut uirus, non raro, totum cruorem, & carnes ipsas, per diarrheam, in faetidum, atque flauum liquamen transmutet, & deiiciat, quodque Scholae bilem, absque controuersia dicunt; ( 14 ). Si inquam etiam a serpentis cuiusdam morsu, repente quis Ictero succumbat, an proin confestim fellis folliculus claudetur? Quis potius exin non censuerit, In omni Ictero, aliquod consimile uirus patrans, latere: quod digestiuam, & & distributiuam alienet? Adeoque bilem, naturaliter non ab igne, ut neque a recta digestione multoque minus a natiui caloris faecunditate: sed uituperoso plane titulo, in natura fieri. ( 15 ). Ideoque excrementa pallescere, flauere, rubere, & nigricare, non aliunde, quam ex uitio, tam digestirae, quam distributiuae? Infantum nempe stercus, flauius est adultorum, non tamen censentur in Scholis, propterea biliosiores. Est itaque flauedo excrementi, ex propriae putrefactionis uitio, oboriens. ( 16 ). Quid si ergo Icterus, non sit ex oppilatione fellis: nonne consequenter; fellis deoppilatiua erunt frustranea? Sic nempe, ut serpentes aliquot, ex proprietate faciunt Icterum: ita & insecta aliquot, Icterum sanant uicissim, ut & quaedam simplicia, foris alligata dumtaxat. Quatenus nempe uirus tollunt, quod praefatas facultates alienat: non autem, quod eiusmodi uermes, aut simplicia, statim cystim fellis obstruant, aut deoppilent. ( 17 ). Meminerint ergo, a iuuantibus ac nocentibus, non apte sumi indicationes curatiuas: sed aptius, diagnosticas. Quodque alibi ex professo plenius patefeci. ( 18 ). Itaque efficiens Icteri, est fermentum praeter naturam uirulentum: quod gylorum, sic male affectat, ut digestiua, simulque distributiua, alienentur. Sedetque uirus istud, uel in duodeno, uel longius, ab Ileo communicatur. Sic subinde a serpente demorsus, confestim Ictero affligitur. Non autem quod ictus ille, in pelle, statim occluserit meatum fellis in Ieiunum intestinum. ( 19 ). Proinde Icterus, per appositos flores chrysanthemi, dentis leonis, aliorumque multorum similium, non raro quoque per antidota quaedam, pyloro congrua, sanatur. Quales sunt millepedae, lumbrici terrae, flaui uermes inter asseres, & quae ualenter abstergunt primam corporis regionem. ( 20 ). Nec etenim rhabarbarum, crocus, curcuma, lapatum acutum, & c. curant icterum quatenus flaua: sed illorum flauedo, potius indicat destinationem sibi esse, ad detersionem ueneni. Signaturae enim, produnt crasim internam rei: non autem ipsa crasis rem detegit. ( 21 ). Octuagenarius quidam, & socer Medici Bruxellensis, per biennium continua stillabat stranguria. Census ideo, habere calculum in uesica. Dissecto tandem eius cadauere, fuit repertum, a calculo immune. Mox Medicus iste, se calculum soceri confregisse, oblatis saxifragis, iactitabat. At non a stranguria stillante. Fuit autem eius fel, grumis aliquot refertum, absque ictero, defectus autem Splenis, stranguriam senum causat. It alibi probaui de digestionibus. Iudaei enim, conqueruntur plurimum, de atra bile, atque moerore. ( 22 ). Utuntur autem lapide, qui quandoque in felle bouis reperitur: subflayus est, & natat in aqua subinde, quanquam subinde durior & ater. At bos, non Ictero: sed malleo perit, nec male ualet a flaua bile, licet cystis fellis, calculo satis amplo sit occlusa. Denique bos continuo pastus gramine, felle oppilatur. Ergo tantus radicum graminis usus, in apozematibus singulis, totus est ridiculus. ( 23 ). 1. Antequam ergo concedam, fel, ad tingenda alui excrementa quotidie demitti, prius constate debet, quod esset bilis in rerum natura. 2. Dein, quod humanae sordes, insigni amaritudine sint praeditae. Quod tamen alibi de digestionibus falsum probatur. 3. Constare deberet, quod idem pigmentum, tingens urinam, & alui sordes, non generetur naturaliter in ipso membranarum ductu, qui Intestinum dicitur, prout supra de uitulo constare feci. 4. Si ergo lotium, & stercora, ordinario, atque naturaliter flaueant, non tamen sint amara: ergo non a felle, aut bile. Ergo nec mirum, si errante eiusmodi efficiente naturae, copiosior fiat eiusmodi tinctura, adeoque intensiore Ictero, intensius quoque flauescere quotidie lotium, in Icteritio. Nec mitum quoque si ab errante causa efficiente, & distribuente, per totum corpus, eiusmodi, excrementa flaua, deferantur, Icterum, atque tandem & mortem subnasci. Etenim si in crapuloso stomacho, flauedo amara fiat, ab errante digestione: idque tam extra, quam intra Icterum, tam in sano, quam febriente, tamque in obstructo, quam patulo felle. Denique si in obstructo felle, appareant lapides grumi etc. absque Ictero. Si in Ictero, urina sit intensissime flaua, & tingens, absque amarore, & felle: Haecque cuncta sub solius digestiyae errore; & distributiua peccante. Non est mirum excrementa alui, utriusque facultatis uitio, pallere. Siquidem eiusdem facultatis, est bene ualentis, patrare hoc aliquid: & male ualentis, hoc aliquid facere uitiatum. ( 24 ). Tandem, pallens alui excrementum, & urina ruforubea, in Ictero, non quidem fellis, ut neque bilis commistionem accusant: sed errores transmutando, & distribuendo commissos. Nam remedia specifica Icteri, exigua praesertim quantitate ( ut assolent ) data, non iuuarent, si sit ( quod supponitur ) infernum ( id est unicum ) fellis orificium adaequate, atque totaliter clausum ( nam quicquid non est totaliter clausum, sat patet transfluenti felli ) ( 24 ) nam emunctorium sic clausum, ut nullatenus sit expulsiuum suarum superfluitatum: multo certe minus, erit remedii peregrini, priusque in stomacho transmutati, attractiuum, uel admissiuum. Ideoque ergo plane frustraneum. Denique si aliquod cystidi, sit os superum ( quod nullum: ( 26 ). nam non reperitur transitus nisi inferne illud sane aptum minime esset, ad trahendum bilem: multoque minus in tanta copia bilis, quanta supponitur in Ictero. Deberet ergo bilis trahi per Iecur, nec tantae dimitterentur sordes, trans ipsum fellis folliculum, qui poris expers censetur superne, Adeoque non esset unde inferus canalis, obstrui posset. ( 27 ). Tum denuo, hinc sequitur. Si bilis ulla esset, eaque non transmitteretur superne, trans cystim fellis: remedium quoque contra Icterum, superne in cystim labi nequeat: neque inferne pariter admitti ( quippe exacte supponitur occlusum ) necessario quilibet Icterus semper erit, absque spe sanandi, quia citra remedium. ( 28 ). Tum demum aliunde patet, quod liquor fellis, sit merum uiscus uitale: non autem bilis, aut quotidianae hepatis sordes. Itaque si nondum conspicuus, necdumque probatus meatus a Iecore trans cystim, sit inuentus: quare ergo occluso inferno meatu, folliculi, mox totum corpus, felle regurgitaret? Siquidem hoc, praesupponat tantundem fellis, prius ab hepate parati. ( 29 ). Porro si bilis flaua, quam cruori extrauenato putant supernatare, tam tingat excrementa alui, quam uesicae, eaque, bilis uix subpallide flauescat: certe illa nunquam poterit urinam Ictericam tingere, in tam spissam atque saturatam coloris flauedinem. Cum id, propter quod unum quodque est tale, debeat esse magis adhuc tale. Longeque ab est, quod mera bilis, quam simul cum cruore sibi cognato, ordinatim generari dicitis, esset coloratior, quam lotium Icterici, quod nedum non est bilis: sed uix quinquaginta seri partibus, una bilis censetur adiecta. Nec interim uix lotium Icterici, in quinquagesima parte ideo adscendit, ad merae bilis tincturam. Itaque si urina ( quae materialiter, potum, sui corpore ubique, & semper repraesentat ) adhuc suum colorem, a felle, & bile mutuet. Ipsa urinae Icteritiae tinctura, debet ad minimum trigecuplo, suo corpore tincturam fellis, imo & croci, superare, essetque fel spissum, instar uitelli ouorum. Quod cum non sit de natura bilis, aut fellis, ergo nec poterit urinae Icteritiae tinctura, unquam esse a felle. Estque haec argumentatio, a numero, extensione, mensura, & spissitudine. Itaque deberent Scholae, retrospicere ad suas theses, de obstructione fellis: ac facile reperirent, non esse subcentesimam fellis aut bilis proportionem ( etsi ponatur folliculus fellis obstructus, & fel non ad ani excrementa detrudi ) quotidie ortae, ad eam quae sola urina excernitur. Deinde, non esse cur ingrauescente Ictero, quotidie lotium, & habitus colos, ingrauescant, & augeantur, cum minor alioqui sanguificatio, fellisque contingat indies instante morte, generatio. ( 30 ). Quodque magis est. urina Icteri, non est amara ( quod unica saltem guttula, in apice linguae sat lucide notari potest ) esset autem felle longe amarior, si ab hoc, suam desumeret tincturam: aut deberet fel in omni lotio naturalem suum perdere amarorem. Quorum ut rumque aeque est absurdum. Cumque alias omnis amaror, a caeteris omnibus urinis exulet ( Absurdissimum autem omnem totius urinae flauedinem, a solo felle, siue bile, mendicare, nec lotium tamen interim ullum, sit amarum ) esset saltem amaror in urina Icterica, peregrina admodum qualitas, nec a bile oriunda. Quod est dicere. Ab exotico excremento, in se amaro ( quale est subinde per uomitum quod reiicitur tam sanis quam aegris non autem a bile naturali. ( 31 ). Ad mensuram cogendo Scholas. Color flauus, quo unica saltem die, lotium in Ictero tingitur, posset tantundem stercoris saturato colorem inficere, quantum quadraginta diebus, per aluum eiicitur. Sufficeret autem tantundem coloris exuberare in lotio indies, quantum, singulo die, bilis, stercoris inficiat. Ergo obstructio fellis, nequit in causa esse, cur quadrigecuplo plus tincturae, & fellis generetur, si urinae tinctura, totiusque flauities corporis, spectentur simul. ( 32 ). Imo, quando caetera absurditatum caterua, excusari posset, per Icterum, quotidie plus rufae bilis ( sic faecem istam nunc per licentiam uoco ) trans habitum corporis dispergitur, & simul per urinam, & decuplo plus, fellis quotidie sic expellitur, quam gignatur cruoris. Ergo saltem Scholae docere debuissent, cur fellis detentio & obstructio, multiplicet fellis generationem, si nolint una concedere, istam eiusmodi fellis, & omnis fictae bilis alioqui generationem, esse excrementosam. A deoque fictam esse bilem humorumque quaternarium. ( 33 ). Sed quicquid horum generatur, esse partim anonymi ueneni, quod bilem, falso credidere, delusae per Icterum, ac praecedentium capitum casus. Indaginem itaque Icterici ueneni, frustraneam censuere, cum bilem istam putarent sola quantitate abundantem, & naturalem alioqui cruoris conpartem. Ah utinam examinassent prius, quod bilis flaua ( qualem cruori extrauenato supernatare ostendunt ) nequeat altius tingere urinam ( aqueam alioqui ex sui seri natura ) quam ipsamet bilis est ac longe adhuc minus. Quodque urina ordinaria, mediocris flauedinis, atque temperata, sit tamen altius tincta, quam sit ipsa supernatans praefata bilis. Quod in Ictero, sit color quadragies plus saturatus, & tinctus, quam qui a praefata bile tingi speretur. Quodque quo morbosior, mortique uicinior Icterus, eo urina est quoque rufa flauedine saturatior. Nec tamen sit ratio, cur plus bilis generaretur, quotidie, dum eius est minor necessitas, minorque calor naturalis in hepate. Plus esset inquam ignis elementalis, quo mors est propinquior, & ignis, si quis foret, suae praefocationi uicinior. Quodque dum dicant temere, totum mel in bilem ac fel uerti, in constitutione biliosa, forti, ignea, uirili, ac forti, quod alias in sanguineo, totum fit sanguis. Adeoque & propria, inuitaque confessione coactae, non cernant, quod suae fictae bilis generatio, procedat utiobique ab aliqua corporis uirulenta indispositione, quaeque tandem aucta, multo foecundius eiusmodi sordes profert, quam cruoris, imo quam solet paulo ante. ( 34 ). Cum interim, nulla sit eiusmodi bilis necessitas: plurima autem cruoris, in Ictero. Non uideant inde concludi. 1. Quod natura in summa sui sanitate, semper erraret in suis finibus. 2. Adeoque & creator eius, errasset. 3. Quodque non cessaret, fel copiosissimum facere, dum illud maxime horret, eoque minime opus haberet: Quod bilificatio in Scholis, sit ex causa morbifica: non autem ex integritate naturae. Quod quicquid uocant bilem, nec bilis sit, nec fel, nec unus de quatuor fictis humoribus, nostri constitutiuis: sed excepto felle, bilem esse merum semper excrementum, stercoreum: si non simul etiam defectuosum, atque uirulentum. Non ergo unquam bilis extitit in natura. Fel uero, est uiscus praepotens, in natura liquoris primigenii, apprime uitale, & summe necessarium. Deest itaque bilis, in natura uniuersa, ergo & pro Ictero. Cholera autem quicquid suo attingit fermento uirulento, inquinat, & in uirus transmutat, absque cessatione. Est tota itaque bilis inuentio futilis, mendosa, & pernitiosa. ( 34 ). Nidus autem siue officina Icteri, est a pyloro, usque ad finem duodeni. Memini enim Lucium piscem, quandoque uiuum, in dorso, a capite in caudam apertum, superligatum transyersim in regione stomachi, infra paucas horas, foetuisse putidum cadauer, totamque eius carnem quae ante erat albissima, flayam euasisse. Uulgus Medentum rebatur, se traxisse bilem, ab Icterico. Ego uero ratus sum, uiuum piscem, calore Icterici, putruisse, suamqueflauedinem, a corruptione, mutuasse. Excrementum pelli intinctum in Icterico, non secus, atque carnem piscis, cadauerosum uirus esse. Erat namque tam putidus piscis, quod a fele sperneretur. Ego itaque uirum sana ui per quaedam calcinata alcalia. Haec de falsitate humorum, & humoristarum misera decipula, dixisse, sat esto. Reliqua autem quae de humorum decubitu huc spectantia occurrere possent, alibi particuiari tractatu de catharri deliramentis ad unguem explanabo. Postremo autem quod pro Atra bile, haemorrhoides, menstrua denique atque carcinoma uberum incusare solent. Id sane sub silentio, uelut responsione indignum, & tanquam inutiles naenias sperno, in magna credulitatis proximorum commiseratione, nec non caecitatis Scholarum. Siquidem recedunt in hoc a terminis sibi propositis, tam in sanguificando, & ad Lienem delabendo, quam in commigrando a bile flaua in atram. Quoniam haemorrhoides, & uenae uteri, non semper, quotidie aut ubiuis: sed duntaxat circa uenarum exitum, cruor bonus alioqui, malignatur, deturpaturque iis locis, & non antea: non autem quod in Splene iam antea degener esset, ac in ultimum animittatur. Perinde etiam quicquid de Coryza Tussi, Asthmate, Apnea, Pleuritide, Odontalgia etc. commentantur Scholae pro Pituitae stabilimento; Id totum pro ridiculo somno paganismi demonstrabo, tractatu de Catharri deliramentis, suo loco. Mihi autem nunc sat uisum ostendisse: pituitam nullam in consortio quatuor humorum contineri: idque quod a causis morbosis eliditur, quod muccosum, atque hactenus pituitae instar persuaserunt, eiici: sufficit ostendisse nunc, titulum excrementi illud ipsum subiisse, nec ullatenus familiae humoris uitalis ascribendum. Sit Dominus esus inter me, & horum Interpretes. Libri sic lusit Poeta contra humoristas Christiani Sanguinis sitibundos. Quid multis fidis Medicis Dux optime? multum est. Si fidas uni: caetera turba nocet. Nonne uides toto uacuari corpore uenas? Hic secat hic urit, crescit ab arte malum: Quisque aliquid gipsi Galleni consulit: omnes Oppugnant unum corpus: & arte necant. Induperatorem medicorum turba peremit; An medicos medicam credis habere manum? Sanguine Belga fuit Princeps, medicatur Ibero Turba modo: Belgas non iuuat iste modus. Pauca dabo tumulo: Iacet hic dux optimus: in quem Nil potuit Mars dum corpore sanguis erat. Quod Mars non potuit Medici potiere secando, Sic Mayors ipso fit minor Hippocrate. Appendix Ad Tractatum De Febribus, Siue Caput Xui. Detegitur essentia Febrium. ( 1 ). Uita mortalium, est morborum causa efficiens. ( 2 ). In hoc, est uita error furialis. ( 3 ). Probatio praecedentium. ( 4 ). Author, in quo dissentiat a Ueteribus. ( 5 ). Efficiens internum, eiusque materia, probantur. ( 6 ). Qualiter formetur quidditas febrium. ( 7 ). Propositio. ( 8 ). Quod ex causa naturali, olim consistebat immortalitus. ( 9 ). Idearum morbosarum origo. ( 10 ). Quid Ueteres deceperit. ( 11 ). Archeum suis perturbationum Ideis, imitari imaginationem. ( 12 ). Probatur praefata propositio. ( 13 ). Originis Idearum fons duplex. ( 14 ). Probatur necessitas Idearum in febri. ( 15 ). Idem per enumerationem partium. ( 16 ). Causae Occasionalis examen. Hactenus quasi contra Scholas disputaui, non ausus docere febrium essentiam. Itaque dum arborem prodat suus fructus, compulsus sum pro Philiatris, supplementum addere, quo febrium incognita hactenus essentia, mage illustretur, deturque Tyroni modus interstinguendi iudicii a iudicio, & remedii a remedio. Ostendi imprimis sat potenter, definitionem febrium, hactenus nescitam; ideo essentiam, essentialesque causas illarum, adhuc ignorari: Cumque nobis non sit licita cognitio rerum, a priori: saltem mirandum fortiter, quod praeter calorem, pro essentia febrili, excogitatum sit nihil: dum tamen historia ipsa febrium, sat potuisset pandisse causarum necessitates, consonantiam, & constantiam: saltemque a caloris ridiculo errore, mortales reduxisse: nisi ipsa Mortalium ignauia, per indagandi taedium, & subscribendi facilitates, fuisset allecta. ( 1 ). Loquor imprimis de natura hominis corrupta, qualis a transgressione, deinceps perseuerat. Etenim morbus adhuc exul erat, quamdiu mors aberat: sic quidem, ut morbo nondum ulla sui esset spes in potentia. Sed postquam mors intrauit in uitam, stetit morbus omnis, in potentiali exercitu in uitam ipsam directo. ( 2 ). Sic ut morbus nidum suum stabulare intenderit in uitali initio: non quidem ut externum aliquod, in, & ad uersus uitam, pugnando: sed in ipsamet uita, hospes externus ensem suum stringeret, quo uitam, ( hospitium suum, suaeque quidditatis patronum ) detruncaret. Ista nempe fuit humanae immortalitatis corruptela, quod ex ipsamet uita, mortem sibi deinceps desumserit. Nec enim ioco loquor. Absit, ubi de conseruanda mortalium uita scribo. Enimuero statim simul cum uita, perit omnis morbus. ( 3 ). Nec enim materiae, utcunque fingantur hostiles, amplius a morte dimicant, aut feruent. Quapropter omnis directio efficientis interni, debet ab ipsa uita dependere. Et enim quod Ueteres hucusque ante me, naturae duellum uocarunt, complexionis item elementalis, cum solitariis qualitatibus, aut cum ipsa inuicem putatitiorum humorum peccante adrastiam: ( 4 ). Id totum, asseuero a principio uitali effectiue, efficienter, & immediate procedere. Id est, ab inordinatione, indignatione, tumultu, terrore, abhorrescentiaque spirituum uitalium: Materiam autem excrementosam, quamque peccantem, siue morbidam putarunt, & uocarunt: Uoco praeter naturam, a causa occasionali errante, uel aliena, productam, detentam, uel introductam. Adcoque eiusmodi materiam omnem, duntaxat occasionalem uoco: Incitatricem quidem; at plane externam morbo: Itpote cuius adhuc materiae perstite praesentia, non raro tota febris cessat, & perit funditus. ( 5 ). Ergo febrile efficiens internum, atque immediatum ens formale, est ipsamet uita; eiusque immediata materia, ab aura uitali ( in qua hospitatur, & sedet ipsa uita ) pro parte desumitur, & abscedit. Sicque est ipsi immediata, ac plenipotentiaria potestas in uitam, sibi symbolo uniformitatis connexam. Etenim alioquin importunum esset, furenti uitae, extra se, morborum parere: siue, formale atque essentiale initium, fundamentum, atque semen concipere, efficere, & fouere. Non enim ualet uita, morbum, seminaliter, in alieno excrement orum externoque subiecto, stabilire. Nam si uita a morbo tolerare debebat, angustiari, atque necari: debebat certe a semet ipsa iam deturpata, omnem pati iniuriam. Suxta Adagium, " Nemo, nisi a seipso laditur. " ( 6 ). Ruditer id olim quoque Hippocrates sensit, qui spiritum illum uitalem, impetum faciens ( tam ad uitam, quam ad internecionem ) primus uocauit. Deus enim mortem non fecit pro homine: quae a peccato incepit. Non enim nego, uitam stimulari in propriam iniuriam, a causis occasionalibus: At saltem optarem, Ueteres diremsissent causam essentialiter internam, ab externis occasionalibus, uti decet. Internum autem, & externum, non sumo pro corporis respectu: sed quod radicaliter essentialiterque est morbo proprium, id uoco internum, atque inseparabile: secus uero, si tantum accidentaliter adiaceat. Itaque ante omnia, seri o & unice notandum, qualiter ipsa febrium quidditas formetur, a quidditate efficientis uitae. It non solum per hoc concipiatur ipsa principiandi morbi haeccitas: uerum ut insuper, cognoscatur determinatio essentialis emanans quidditati ue ab uita ipsa. ( 7 ). Quae ideo sunt altius inculcanda. Quare sit loco propositionis, Quod mortalitas, mors, & morbus, cum peccato intrauerint, uitam corruperint, totamque humanitatem, impuritate contamina uerint. Non quidem, quod introitus singularum febrium, sit proin ex nouo peccato, ut neque immediate ex peccato originis, licet originaliter inde defluxerint. Sed in statu puritatis, erat immortalitas, non mors, non morbus. ( 8 ). Quia tum, Mens immortalis, immediate regebat corpus, ideoque a caducis, se prorsus inferioribus, quicquam patiebatur, suum idcirco domicilium, sibi unitum, ab interitu, & corruptela merito liberabat. At post praeuaricationem, Mens suum regimen, animae sensitiuae tradidit, unde uita mille mortis importunis necessitatibus euasit obnoxia. Sensitiua itaque, deinceps auram uitalem concitauit, quae exin το ενορμον, ac primarius morborum faber, ab Hippocrate appellari coepit. Ast male a suis sequacibus, potestas eiusdem, fuit intellecta: neglectumque illud, mansit apud posteros, Impetum faciens, nescitum etiam, quod morborum discrimina a uita immediate manarent. Ideoque falso, occasionalibus, nunquamque existentibus humoribus, totum concreditum fuit morborum negotium. Et enim, de origine, & principiis medendi, tradidi modum, quo illud impetum faciens, producit ens Ideale, unde febres, morbique uniuersi, ortum suum mutuant. Quam Idearum generationem, ibidem ex professo tractatam, nunc tantum obiter attingam. ( 9 ). Primo itaque, In confesso est, rabiem canis excitari, a, uel in conceptu eius, per Ideam effectricem illius rabidi ueneni. Quod in sano cane non est, prout in amente. Patetque inde, istud uirus ( quod nostram a morsu ferit imaginationem ) fabricari ab Idea, per conceptum rabidi, patrata. Idem etiam occurrit in Tarantula, serpentibus, & furore percitis. Sic in Tumulo Pestis, hanc Ideam, nedum ex pauore hominis: sed & aurae uitalis, construi, demonstraui. Quare etiam peraeque necessarium, quod pro febri ( quae ab Impetum faciente, uitalique initio suscitatur, nec sponte, aut ex nihilo oritur, mouetur, aut increscit ) succrescat in eodem uitali initio, Idea motrix, siue causa effectrix, uirulenta quidem in se, ac uarians, iuxta signaturas, quas haec arbor Ideae febrilis, pro fructibus exhibet. ( 10 ). Etenim ut ex nihilo, nihil fit: ex aliquo autem semper aliquid: putarunt tam Ueteres quam moderni, febres quascunque, nec essario oriri ex lucta elementorum, uel saltem fictitiorum humorum. Nec liquido etiamnum definiuere, cuius de ambobus hisce, febrium esset textura. Ac cum non sint nisi elementa numero tria, nec haec confluant ad corporum constitutionem ( quia alibi ostendam impossibilem horum connexionem ) non possunt aliquod ens, a se alienum producere. Humores uero cum nunquam uspiam adhuc fuerint: sintque febres ex aereo, ac magis abstracto corpore, quam quod liquidum excrementum putatur: deprehendi a nihilo, nil quidem fieri materialiter: sed efficienter effectiue, atque formaliter pleraque ab Idea concepta fieri, quae demum mox se corporibus uestiunt. Per conceptum scilicet, fiunt Ideae actiuae, seminumque formalia initia, quae se statim uestiunt tunica spiritus uitalis, cum qua, tum denique in scenam prodeunt, fiuntque illud Impetum faciens, solo duntaxat nomine, a Scholis cognitum, ac proin a Practicis neglectum. Etenim, quod febres subinde a Appendix perturbationibus animi oriantur, id lippis, ac tonsoribus peraeque notum. ( 11 ). Sed Archeum, siue impetum facientem spiritum, suas pati perturbationes, harumque soboles, suscitatas Ideas, in se concipere, inopinum, atque hucusque inauditum est quidem Scholis. Attamen certius nil, quam quod saliua rabidi, dudum post mortem canis, in eo quem momordit, producat suam rabiem, plane suo cani persimilem, unde manauit. ( 12 ). Quare in saliua, fuit Idea formatrix seminalis, illius rabiei productae par illi, unde prima fluxit infectio. Nam eiusmodi infectio, potestatem praesupponit actricem, uitalem, potentemque propagatricem sui seminis, licet nobis mortem, & amentiam causet. Potentia autem ista, nequaquam agit, ut nudum accidens: sed quatenus formali subiecto inhaesionis inhabitat. Nec etiam quod materia uisibilis, siue diuersorium inhaesionis, sit ipsamet potentia, nec excitatrix, uel stimulus sui ipsius, aut quod ista potentia, subsistat solitaria extra radicem, quae illam suscitauit: Sed omnis potentia, habet ens fouens, patrans, ac dirigens sui, longe spiritualius, & abstractius, quam sit sua capsa inhaesionis. Abstractius inquam, quam sit ipsum medium, in quod potentia motrix est recepta. Imo formalius, quam sit ipsamet qualitas potentiae. Est nimirum architectonica imago mali, aut boni, effectrix effectuum, tam in morbis, quam in ceteris entibus seminalibus. Sumit autem ista imago, primordiale sui initium, ex cogitatione hominis, uel succenturiato conceptu spiritus Archealis ( de morbis nunc loquor. ) Sic nempe anima sensitiua, est per modum recipientis, in spiritu, siue aura Archeali. Et quanquam Archeus, non anxietur per modum animae usualem, atque humanum: attamen diuersorium animae sensitiuae ( quod est ipse Archeus ) fruitur per modum suae receptioni proprium, Ideis oriundis, tam a suis conceptibus, quam a conceptuum exorbitationibus. ( 13 ). Nec enim Archeus, istas passiones, semper e proprio conceptu piscatur: sed & ab ingestis, male digestis, & transmutatis. Usque adeo & ab excrementis non rite subactis, aut segregatis. Adeoque & nedum a facultatibus nostris alienatis, aut errantibus: uerum insuper, ex dote rerum innata. Prout in saliua rabidi dentis, est proprietas Idealis uirulenta, quae animae sensitiuae imaginationes, in nobis alienat, ad sui lubitum. ( 4 ). Ergo in rebus, est quaedam potentia accidentalis, quae si contagium, aut sui propagationem perficiat, indiget ui formali, & seminali, quae rectrix sit actionis. Semina namque, ut figuram, uel sui similitudinem, edant in productis, necessario hanc imaginem sibi insculptam habent, si debeat extra se agere, aliudue sibi simile erigere in producto: cum eiusmodi similitudo, Ideam praesupponat formatricem. Denique materia febrium occasionalis, si esset de febrium essentia, uel non procederet, saltem semper comitaretur effectum sibi proprium. Quare dum quaternarius humorum, horumque existentia, sint ficta: necessum est, quod ficta causa humoralis, nec praeexistat, nec subsequatur essentiam febris, nec sit respectus humorum ad febrim, nec uicissim febris, ad fictos humores. Denique nec cruor ( thesaurus uitae ) potest ullo modo, esse febrium causa constitutiua: imo nec quidem causa occasionalis; nisi sit extrauenatus, priusque corruptus: id est, nisi prius desinat esse cruor. Siquidem extrauenati cruoris, non est alia reflexio, quam quod in uiuente theca sit cadauer, uariasque interim subeat transmutationes, pro uarietate Ideae Archei, in proximis culinis, clauo oeconomiae prefecti. Est nempe uitiatus hic cruor, cadauerosum iam excrementum, & causa occasionalis, qua excitus Archeus Ideam furoris fabricat. ( 16 ) Denique aliud quodcunque excrementum, a subsequente digestione defaedatum, causae occasionalis ius in se transfert, febrimque occasionaliter parit, non secus ac iam de cruore dixi. Estque eiusmodi excrementum, a uitio digestiue, ac distributiue, uel sensim accumulatum, uel demum a febri, aut inspiratis peregrinis, productum. Utut fuerit, saltem respectu febrium, semper remanet externum, nec harum essentiam subintrat unquam. Sunt quidem duntaxat accidentales considerationes, quae gradum febrium proxime respiciunt. Et enim si actio morborum, procedat immediate in uitam, & a uita exordium sumat: utique est necessarium, quod essentia morborum, quoque penetret penitus, ipsam medullam essentialem uitae. Caetera uero externa, qualia, ac quantacunque, tantum respiciunt, an materia occasionalis, sit in quanto, maior, minorue; An efficiens in luuene, sit potentius, quam in sene, in initio morbi, quam in fine; In maligna, quam in mitiore etc. Sed eiusmodi potestatum gradus, sunt correlatiua efficientis, ad uires collati. Docentque quidem, quantum sit uerendum, ab accidente occasionaliter irruente. Ego autem hic specto formalem febris essentiam. Itaque semper adest, ac permanet essentialis potestas interni efficientis, siue ipsius uitae: & denominatio, desumta ex termino relationis, etsi spem Medentis mutet, superioritatem uitae, ac proportionem Agentis uariet: Attamen ipsa uita, semper est intimum principale, formale, atque essentiale febrium efficiens; manetque ubiuis materia occasionalis, extra ueram, & internam causam materialem. Nam saepe aufertur, cessatue febris, restante, residua adhuc eius materia, & efficiente occasionalibus. Etenim saepe, quartana cessat sua sponte, postque mensem forte repetit iterum: adeoque materiam occasionalem seruabat sibi interim intactam, ac citra actionem, uelut dormientem. Idemque ens occasionale alibi, pacata prius procella Archei, totum sponte consumitur. Saepe quoque febres, post se, relinquunt debilitates, uiriumque topicas diminutiones, in uitam durabiles: quatenus uita insiti Archei extruncata, suasque passa est tribulationes nimias. Capt Xuii. Quidditatis febrilis Indago. ( 1 ). Errronea Scholarum speculatio. ( 2 ). Differt Author a Scholis. ( 3 ). Modus fiendi febrium, ad Indicationes propagatur. ( 4 ). Centrum febrile. ( 5 ). Sitis, & frigoris examen. ( 6 ). Confirmatur Centri doctrina. ( 7 ). Cur febris quandoque terminetur per appetitum insolitorum. ( 8 ). Oeconomia febrilis in pyloro. ( 9 ). Exlex quartana, & exoticarum febrium sedes inaudita. ( 10 ). Cur uomitus non soluat has febres peregrinas. ( 11 ). Definitio febris lacera. ( 12 ). Remediorum examen. ( 13 ). Spei uanitas unde sit introducta. ( 1 ). Antehac tam Moderni, quam Priores, considerarunt febrium naturam, ac quidditatem, ex speculatione caloris, tam interni, quam aestiui ambientis. Itemque essentiam illam dimensi sunt, ex acrimonia, atrocitate, multiplicitate materiae occasionalis, uel ex malignitate unius, uel plurium, de quatuor fictitiis humoribus. Sic enim, qua ingredi debuissent, ianuam sibi ante nares occluserunt. Siquidem modus fiendi in febribus, itemque eius internum efficiens, atque materia seminalis, mansere neglecta. contemplati sunt febrim duntaxat in facto esse: adeoque sic sibi cognitionem essentiae abstulerunt: ubi alias, modus fiendi, supra distinctus, enucleat internam febris quidditatem, quam facta febris claudit: non potens Intellectus humanus sua ui, penetrare res, quas sibi ex instituto occlusit. Docui itaque superius, quo initio actiuo & uitali, febris in nobis oriatur seminaliter, & materialiter, id est, integraliter. Etenim quidditas febrium, per modum fiendi, edocta, patefacit quidditatem efficiens, a quo formatur. Siquidem omnem sui determinationem mendicat a uita. ( 2 ). Ideo enim uera quidditas entalis, atque essentialis differt toto coelo, a Ueterum putatitia quidditate ( accidentali nempe ) febrium. Ipsum namque ens accidentale ( quod est ipsa Ueterum putata febris ) differt toto praedicamento, ab ente substantiali, uitalique febrium, atque a seminali initio, progressu, coaptatione, actione, sequestratione, deturpatione, & proprietate immediata, hausta scilicet, tam ex parte materna materiae internae, atque uitalis; quam paterna: nimirum, uitalis efficientis principii quidditate. Siquidem Medentes, hactenus omnem morbum, inter nudas qualitates collocant. Caeterum demonstraui, quod calor non sit essentia, aut de essentia febrium: sed merum accidens, separabile a febri, febrique accidentaliter, & per interualla, adiacens. ( 3 ) Restat modo ad cognitionem febris; ac remediorum, contemplari modum fiendi, in fieri esse, ut arbor a fructibus prodatur. Itaque omnis propemodum febris statim ab sui initio, horret, aspernaturque, carnes, pisces, iuscula, oua, & quaecunque intra stomachum mox corrumpi queunt. Nam carnes & pisces solo tepore, sponte uadunt in corruptiones sibi proprias, atque foetores, tanquam ad terminum cadaueris festinarent. Hecque, ubi in stomachum delabuntur, fermento solito, debito, ac digerente orbatum, solo illius loci tepore, festinant in sui corruptionem. Ructus enim febriles, hinc fiunt olidi, ideoque nidorosis, ructus acidos superuenire, bonum omen portendere uult Hippocrates: eo quod fermentum digestiuum stomachi ( quod cuncta acescere cogit ) se rediisse, ructu acido, testetur. Quo alias absente, dormiente, impedito, uel suppresso, carnes, & quae facile putrere parata sunt, mox corrumpuntur. Inde dein uomitus flauus, porraceus, & amarus, a corrupto oeconomi iure, suscitatur. Haec est causa, cur statim, quaecunque facile putrent, fiant exosa in febribus. ( 4 ). At saltem hinc patet, stomachum esse palaestram certaminis febrilis. Tum, huic conceptui statim suffragatur sitis, plerasque febres comitans. ( 5 ). Imo & immani intermittentium. diuturnoque frigore, atrocior sitis, uomitusque affluentior flauae illius amurcae, quam alioqui in acutissimis continuarum caloribus. Nec etenim proinde ad solita latibula subterfugiendum: quasi frigerent duntaxat externa: at interna feruerent uiscera, aestuarentque potentissime. Unde nimirum sub frigore, tanta infestaret sitis importunitas. Absit, tam apertis nugis, ueritati uelle imponere! Siquidem intermittentium initiis, horrores, atque frigora, sentiuntur non minora intus, quam in artubus. Propterea scilicet quatiuntur prae frigore interna latibula, usque adeo, quod dentes & artus, non nisi internum prodant frigus. Sedantur autem rigores febriles, simulatque interni frigoris furor euasit mitior. Est autem ista sitis fraudulenta. utpote quam non solum potus, non restinguit, potantemque misere deludit: sed etiam docet, se non a defectu humidi causari. At si supponatur ( risu dignus alioqui ) feruens intus calor, tantisper ac dirum frigus, e penetrali, rigores suscitat. ( 6 ). An saltem dum feruor ille, domesticus febrium hospes ( licet nondum querulus, aut sensatus hactenus ) foras spargitur, frigusque abactum est; An inquam non acquirat sibi uires eundo? seseque explicet? non quidem per modum substantiae, extenuatae dilatando, sed per modum caloris excrescentis, agendo. Perinde ut manus, per niuem frigefacta, si calorem repetat, magis magisque incalescit, ac longe potentius, quam quae iuxta ignem calefacta est. Cur itaque, si sitis a calore fiat interno, saltem non restinguitur potu: Cur etiam calore iam aucto, & per febrile augmentum, ad statum ampliato, non increscit pariter sitis; sed potius plerumque mitigatur. An non hinc constat, sitim, non a calore: sed aliena longe radice, scaturire? praesertim ubi non raro, stagma acidum sulfuris, sitim uel restinguit uel saltem potenter sedat? Appetitus ergo subitanea auersio, horrorque ciborum, potuumque fastidiosus delectus in febribus, sitis pene insatiabilis, uomitus, nausea, anxietas cum suspiriis, uigilia subinde continua, non rarus denique sopor, uel deliria, locum, siue sentinam febrilem, detegunt, accusantque stomachum, eiusue uicina. ( 7 ). Ideo enim lenta, pertinaciorque febris, soluitur frequenter per appetitum rerum insolitarum ( puta halecis, rerumque fumatarum ) sperans, per rem eiusmodi inauspicatam, subigere hospitem hostem. Arrident nempe eiusmodi insolita, non quidem quod digestioni ( quippe quae tum nulla ibidem est ) sint, aut alimento apta? sed quia impressionalem Ideam Archei, atque sigillum febrile, obliterant, non secus, atque alias cibi inordinati, exoticas, silentesuem in Archeo Ideas paroxysmales, occasionaliter excitant. Etenim si procul inde, suum nidum febris delegisset, debeatque omnis cibus, prius in stomacho transmutari. Ideoque quoquo inde longius deuiat, eo ciborum uigor, ac prioris uitae qualitas mage sternitur. Quare si appetitu, & fruitione insoliti illius cibi, superetur diuturna alioqui febris: designat, quod febris non procul a membro appetente, sit remota. ( 8 ). Redit nimirum quoque cum appetitu alias, ructus acidus. At saltem ex diductis patet, quod uenae stomachales, non trahant ad iecur, sicut mesaraice, sed potius nutriendo stomacho sint dicatae. Quod alibi de digestionibus studio explanaui. Siquidem saepe a biduo assumta, non obstante siti, per uomitum reiiciuntur. Ergo Pylorus ( inferus stomachi ianitor ) quamdiu febris imperat, non rite suo fungitur munere, sitisque, que sub isto biduo suboritur, aliquoties repetit, torquet, iterumque mitescit. Nescitque Pylorus, quo fine, se tam pertinaciter claudat, ac tantopere potum illum detineat, intra febrium sentinam stomachum. In qua praecipue tum non speratur digestionis bonitas: sed potius ingesti longa mora, & consequens corruptio. Nescit inquam, quorsum tam amentes effectus edat, dum ex eiusmodi detentis, procreat flaua, & amara excrementa, quae hactenus fellis imagine incautos delusere, Illaque elidat abunde, frustra, ac citra subleuamen. Exin namque coniicio, facultatem appetitricem ciborum ac potuum, orificio stomachi insertam, declinasse in Pylorum, susque deque confusa omnia: sitimque ideo amentem aeque infestare: quia totum febrilis confusionis chaos, agitatur immediate stabulo exotico Pylori. Nec enim ista sitis, potu sedatur, quae non est suo loco, in stomachinempe orificio. Cuius solius munus est, denunciare alimoniae defectus. Febris itaque habet uirus, estque serpens multiceps, quod circa Pylorum, & paulo infra, hospitatur, uel insidet conuexo stomachi. Etenim non rara sunt deliria ridicula, alias quoqe ferocia, iuxta ueneni illius sortem. Sitimautem suscitat serpens ille, saepe quoque angustias, lipothymias, & syncopes, uel uomitus frequentes, amaros, uel etiam solius alimoniae inpatientes & intolerantes. Uigiliasue continuas, harumque uicem, sopores compensant alibi. Primo saltem introitu, fermentum stomachi, cum edendi desiderio, intercidunt statim. Neque ideo frustra conqueritur Anatome, dissectionum difficultates moxsub Pyloro, superare quasuis alias totius corporis, propter uasorum multitudinem, glandulis intortam. Hinc namque exorbitationes alimenti, male digesti, maleque distributi, itemque scoriae, siue stercoris liquidi, extra orbitam alienati, uel humoris alimentarii, ac spermatici degeneratio, simul concurrunt. unde stomachi oeconomia euertitur. Cuncta siquidem concurrunt in uasorum multiplicata textura, excrementorumque adhuc commistione. Quibus de causis, uirus surgit, alienanturque alimenta a scopo, uariasque per moram subeuntia alterationes. Quas dum topicus ibidem Archeus, sua persentit ditione, angustiatus, turbatus, ac ueluti demens, diuersimode illa adhuc alterat magis, ac pro uenenorum illorum suasu, uarias confingit suarum perturbationum Ideas, ut Protheum Poetarum exprimat, uariamque febrium scenam effingat. Non proin tamen uirulenti huius contagii metamorphoses, finesque, sunt Medentum obiecta. Nec enim tam uenenorum, symptomatumue est spectanda uarietas, quantum loci dignitas, & perturbatio Archei, & dein quo medio compescatur uirus, reducaturque auersio, concitataque confusio Archei. Nam his sedatis, cessat mox ipsa febris, quaeque materialiter ibidem peccant; facile a natura domantur, atque recedunt directe subacta. Hac scilicet uia, statim febres cedunt, ad appulsum alicuius Arcani: residuum autem expulsionis, committitur humeris naturae. It sua seruetur Hippocrati dignitas. Quod " ipsa nasiue Caput Xui. turae, sint morborum medicatrices ". Haec de Continuis, iuxta atque interpolatis febribus, & loco natalitio illarum. ( 9 ). Sola autem quartana exlex, penitius subiisse uisa, siue extra contubernia stomachi, ad Splenem se porrexisse. Parem attamen seruat sibi progressum, & explicationem, super Archeum loci: dum intra proprios lares, errorem digestionis committens, statis periodis suos excitat furores. Est denique malignarum, castrensium, purpurearum etc. aliena prorsus, atque insolita admodum sedes, propagatio, ac insueta medendi anxietas. Dum scilicet, per inspirata endemata locorum, paludum, mineralium, fumorum, hospitalium, infirmorum, putidorumque odorum, hauriuntur foetores etc: Qui, dum per pulmonem, in thoracem penetrant, trans diaphragma, connexam stomachi superficiem feriunt, ac sue uirulentie Ideam depingunt, in alimento proxime assimilando. Quod proinde degener, ibidem se sistit, & Archeum loci inuitat in suos furores: unde insolitae subsiliunt febrium tragoediae, atroces nempe, pertinaces, ac fallaces admodum. Quia sopores, uigilias, amentiasque & anxietates periculosiores excitant; Iuxta cuiusque ueneni, obnati ibidem stimulum, diuersimode Archei uitalis perturbationes suscitantem. Sic modo surrexere febres, absque siti, calore, & turbine, in Medentum confusiones: quia nimirum nihilo securiores febres concitant. Quaedam enim cum tantillo frigoris primordio, citoque finiente, necant cito, uel languide, non minus tamen truculenter, quam quae magna symptomatum feritate infestant. ( 10 ). Patet saltem nunc, cur uomitiua, febrim istam stomachi, ibidemque suae mansionis signa edentem, nec quicquam subleuent. Nam etsi productum febrile, uomitiua domare uideantur: non tollunt tamen occasionale producens, in conuexo, externoque stomachi plantatum. Manuducamur itaque ab ipsa febri, & statim indicationes inde petitae, docebunt, omnes anxietates istas, incipere, & agitari circa stomachum. Mirum sane, quod Scholae nihilominus Hepar, & bilem, uel pituitam, putrida nimirum, adhuc incusent, postquam deiectiones, arte, uel naturae impetu promotas, nil iuuisse attenderint? Somnus etenim laborem adfert in febri: non autem in sanis: eo quod a stomacho, non autem a lecore, somnus surgat ( quod alibi latius. ) Uitium autem originale febris, & occasionale, est permutati: Ideoque etiam permutantis, horumque permutatiua actio, manifesta, sentitur circa stomachum. Estque ideo solemnis definitio Scholarum, ruinosa: Quae decernit febrim, a corde primum accendi, & inchoari. Quod autem febrium occasionalis materia, sit permutatum alimentum, proxime assimilandum, forte id pro stomacho admittetur: At non eque obuium erit concipere, scoriam, siue stercus liquidum, a mesenterio retrogradum. At certe quanquam id in sanis regulariter occurrat: non tamen in febribus, quibus singularis ideo, & propria est quaeuis exorbitatio. Etenim sic scoria ab utero lotii, & calculi sedibus migrat per abscessum indirectum, ad pleuram, ad uenas stomachi, & uasa Duodeni intestini. Cuius deuiationis, nulla est ratio, nisi ipsa confusionis Archei licentia. Denique ( repetam ) nec semper a causa occasionali priore, ipsa febris profluit, dirigiturque. Siquidem ipse Archeus, etsi ab externo non solicitetur errore; tamen incontinentiae suae peccato, subinde sua sponte, furores assumit, propriaque luxuriat libertatis insolentia. Tumultuatur enim, ac leuiculo errore, suae indignationis ideas fabricat, non secus, atque ridicula saepe de causa suscitatur. Quodque minus mirum in Archeo uniuersali, si titubet, cum unicus, tam diuersis facultatum functionibus regendis, praesit. ( 12 ). Etenim quia centrum mali, circa stomachum, palaestram locauit, uanae sunt uenarum depletiones, uiriumque furta. Siquidem cruor, culpa caret. Quod supra sat demonstraui. Estque aeque ridiculum, uelle corroborare, per Alchermes, gemmas, & perlas contritas. corroborare inquam uelle, ubi hostis intus dominatur, ipsamque uitam, in omnem dissolutionis ataxian, atque confusionem praecipitat. Hostis namque, qui potuit integram sanitatem, roburque ualidum sternere, spernet quicquid se praesente ad confortandum obiicietur. Frustra ideo symptomatum subleuamen intenditur, si non adsit uictrix medela, quaeque compescat uitalis Archei confusionem. Quae nimirum essentialis, & principalis sanationum est effectrix. Ac dolendum est, corroborationem uirium, una manu intendere, quam altera manus, per solutiua, & phlebotomum deiicit. Remedium itaque plausibile, mensuratur ab effectu, si tumultum Archei sedet, & Ideam febrilem exstinguat. Pacato namque loco febrili, siue aperto carcere, Archeus, qui antea diruebat cuncta, quia confusus: iam tranquillus, expellit hostem, & materiae occasionales, aperto carcere repente effluunt. Idque in difficillimo insperatoque casu contemplamur. Siquidem ablato luis uenereae contagio, tubercula ossea, atque dura, euanescunt sponte. Alibi quoque, abscessus desperati contingunt, solius saepe naturae ductu. Sic insolitae declinationes, dissolutiones, resolutiones, atque recessus, etiam ab Humoristis agnoscuntur. Ideoque proniores spero fore, circa occasionalis febrilis materiae spontaneam expulsionem: Saltem, non esse petendam a solutiuis pharmacis opem, ut nec a uirium uitalium furtiuis remediis. Sedato nimirum prius Archei furore, formante Ideas febriles: sequestrantur facile deinceps, quae, & qualia oportet. Idque facile ferunt infirmi, ac melius se inde habent, quatenus a grauante pondere, & obnata perturbationum confusione, subleuantur. Itaque cognitio quidditatis febrilis, exterminat spem, quam a uenaesectione, solutiuis, scarificatione, & cantharidibus, mouent Medentes, unam scilicet ob culpam. Ne suas frustra uisitationes fecisse, praemiumque de impostura petere, uideantur. Cum autem superata propemodum febri, Archeus se ad tranquillitatem componit, ut per crises, sudores, uel haemorrhagiam, uel etiam per haemorrhoides, tanquam furiarum residuam luctam, quietem & sanitatem saepe adduxerit. Id sane Medentes fefellit, omnemque spem in hirudine, & phlebotomo collocarunt, nec considerarunt, quod adhibito remedio iusto, statim, etiam turgentissimae haemorrhoides, citra cruoris effusionem dispareant, nec sanitatis acquisitionem, aut conseruationem impediant. Quod alias foret impossibile, si cruor haemorrhoidalis, tam foedo, charactere, quali depingitur, infamis esset. Delectus itaque remediorum, in febribus, desumendus est ab Arcanis, quorum ut insignis est uarietas: ita & occulta praeparatio. Primaria enim sunt, quae placant tumultum in uita excitatum. Sequuntur, que superant uirus febrile. Augustiora autem sunt, quae utrumque simul continent. Sunt denique, que famulantur expulsiue, plausibili nempe abstersione, & resolutione. In quo mira est Omnipotentis prodigalitas, quae simplicia cruda, pro febribus direxit, ac modice praeparata, instar falcis, febrim demetunt. Gauderem sane haec propalare: sed meabsterruerunt euentus, malo meo experti, etenim circa finem elapsi seculi, inceperam per stagma sulfuris, & uitrioli mederi, dicebam etiam, quaenam essent insueta illa, ignotaque remedia. Primum enim, Medentes, chirothecam suam praefatis remediis ostendebant corrosam, ac resolutam, ut aegros terrerent, ne suus stomachus idem toleraret. at cum postmodum, non obstante medentum detrectationis fuco, cernerent, a me sanatos, bene ualere, a seruis fugitiuis meis iusserunt distillari quaedam, quae uiderant, & didicerant. Hinc in mercatores, & Seplasias migrarunt chymica. Nec sane in uiderem: nisi adulterata uenundarentur uniuersa, quamdiu lucrum, & auaritia praeualebunt. Dolendum sane, nil horum mortalibus propinari: quod non miserrime sit adulteratum: Dicam saltem pro ingenuis, quod spiritus salis tartari, si unicornu, argentum, hydrargyrum, lapides cancrorum, uel aliquod e simplicibus dissoluerit, nedum febrim: sed & plures affatim morbos sanet. Non enim, quod sperem, argentum, hydrargyrum, uel alia huiusmodi, in uenas transitura. Sufficit mihi, quod ille spiritus alcali, ab hisce corporibus, in salem redactus uolatilem, & coagulabilem, in officina stomachi ad normam ciborum redactus, transeat in Mesaraicas, saltem per lotium isthac deportatus; & transeundo lambat, resoluatque sordes ibidem subnatas, ui exotica sibi assumta. Certe huiusmodi plura, magisque obuia, lubens communicarem, nisi absterruisset calamum torpor, ignauiaque medentum, soli lucro inhiantium, uitamque mortalium exponentium sub Seplasiae, suaeque uxoris bona fide, & appetitu lucri. Quantum autem ad Quartanam, solitus sum illam depellere, emplastro, ex paucis resoluentibus, & abstergentibus composito. Nec unquam me fefellit, nisi quod in obesis, tardiora sint eius obsequia. Impertinens. Autor optat uidere Humoristam, qui aerem aquae adaequasset librando, ut Galenistarum temperiem aequalem ad pondus, connectat. Quantum aeris uidelicet, pro libra aquae, sumendum, ut in pondere adaequentur? Aliud. Aer, nec leuis est, nec grauis. quia est sine pondere. Ideoque nec ponderari, nec adequari potest. Ergo summa ac optima complexionum, spe destituta est, doctrina Galeni: quia mentita stentoria ipsi est libertas. In libro de Febribus, & Tractatu contra quatuor humores Scholarum. Paginao. lin. 35. pro expositione lege ex positione p. 14. l. 21. pro aposemata lege apozemata. p. 21. I. 27. pro qua lege quae p. 23. I. 3. pro & etiam lege & atram I. Ii. pro tantidem lege tantundem l. 19. pro sequi lege sesqui. l. 28. pro causam lege causum. p. 31. I. I. pro febrium lege febrim p. 41. I. 24. pro attributarum lege attritarum. p. 44. I. 29. pro infernae lege inferne p. 64. I. 26. pro distigatur lege disigiatur. p. 83. I. 8. Pro insertam lege insertum. l. 26. pro habituosus lege halituosus p. 89. I. 15. pro connexum legecon uexum. p. 124. I. 18. pro remedio lege de medio p. 126. I. 24. pro gelatiue lege gelatina p. 130. I. 31. pro ac scopo lege a scopo. P. I3i. I. 18. pro huic lege hinc l. 26. pro confractibus lege anfractibus. p. 135. I. 18. pro heterogeneitati lege heterogeneitate. I. 28. pro quoque lege quaeque l. 33. pro quaene lege quaeue p. 136. I. 12. pro habeat lege rubeat. p. 137. I. 27. pro gelatibam lege gelatinam. p. 143. I. 9. pro semper semper lege semper p. 150. I. 18. pro quaene lege quae uep. 152. l. 34. pro sequestratiatarum lege sequestratorum. p. 164. I. 22. pro ullam lege ullum. p. 178. I. 2. pro gelatiuum lege gelatinam. p. 187. I. 19. pro ocusum lege oculum. P. 192. I. 7. pro cilium lege cibum. p. 207. I. 4. pro quo lege quod. Tractatus de Febribus per Clariss. & Expertiss. Uirum D. Ioan. Baptistam Uan Helmonti descriptus, ad multorum exercitium, & instructionem Medicinae candidatorum; absque offensione Catholicae Religionis utiliter typis committetur. Actum Antuerpiae, Xiu. Decembris, M. Dc. Xli. P. Coens, S.t. L. Scholasticus Lib. Pestis. Authore Ioanne Baptista Uan Helmont, Toparcha in Royenborch, Pellines, etc. Coloniae Agrippinae, Apud Iodocum Kalcouen, Lector, titulus quem legis, terror lugubris, foribus affixus, intus mortem, mortis genus, & hominum nuntiat flagrum. Sta: & inquire, quid hoc? Mirare. Quid sibi uult Tumuli Epigraphe Pestis. Sub anatome abii, non obii: quandiu malesuada inuidia Momi, & hominum ignara cupido, me fouebunt. Ergo Heic Non funus; non cadauer, non mors, non Sceleton, non luctus, non contagium. Aeterno, Da Gloriam. Quod Pestis iam desiit, sub Anatomes proprio supplicio. Ioan. A2 Ioan.baptista Uan Helmonti Bruxellensis, Philosophis Per Ignem, Toparcha In Royenborgh, Pellines etc. Salutem & gaudium Christianis. Chare Lector, Semper, uel a puero, inquisiui ueritatem, super omne delectabile, quia passim, inueniebam omnem hominem mendacem: adeoque ex seculi impietate, cuncta mendosa, ignara, commenta, fallacia, & imposturis plena, inuenta. Cumque omnes status, religiones, & conditiones, oportune inuestigarem per indiuidua: uidi quidem in numeris, atque mensuris, ueritatem certam, ac immutabilem. In rebus creatis denique, essentiam quidem, & proprietates rerum, ueras, atque bonas: sed ipsam ueritatem, utut apud homines inquirerem, nusquam in ueni. Dolui magnopere, quod ueritas se abscondisset, a captu meo, nesciens, uitium istud, meum esse, non autem rerum. Tandem, cum considerassem, quod Deus ipse, esset nuda ueritas, Euangelium sumsi ad manus. In quo, & si singularem uoritatem ubique notarem: attamen interpretationes offendi, ad carnis lubitum. Imo hodie, studiosos sodulos aliquot, notaui, ad excusandas excusationes in peccatis, praecipue Magnatum. Adeoque Euangelii ueritas, censetur esse professa: at non acconsentita, ut decebat. Nam nemo ost, habens duas tunicas, qui unam exuit. ut pauperem, tanquam Christum praesentem, illa induat, ex mero amore. Nemo genam alteram, uerberanti offert. Adeoque Euangelica ueritas, studio quorundam, hodie obsoleta est, inter Christianos. In qua consideratione, dum semel fere pernoctassem, post annorum aliquot studia & anxietates plurimas, resoluebam mecum, quod Pestem, quae tum nostrates inuaserat, quumque omnes fugiebunt, gratis ubique adorirer. Et quanquam ex libris, undecunque remedia selectissima, in compendium contraxissem, simulque remedia, ab aliis descripta, ad manum haberem: irrita tamen cuncta, languida, atque uanae expertus sum. Derelicti namque, atque pauperes, saepe suos uomitus, ac ructus super me offerebant, animamque inter brachia, efflabant me anxio: sed Deus, ignarum, atque inutilem hunc seruum, praeseruauit. Atque tandem, comprehendi Pestis naturam, progressum, & proprietates, longe alias, quam hactenus Scholae intellexerant. Quoniam ipsimet doctores, & scribentes, primi aufugiunt, & quae hinc inde e uariis authoribus, compilarunt, aeque ignaris, extollunt, atque commendant, tanquam longe optima; quaque ex sua inscitia, sic aestimant. Adeoque omnis illorum doctrina, fundamento putationis innititur. Interim tamen cognitio ueneni pestilentis, desideratur, hactenus ieiuna: ac remedia exposcuntur, quae immutato in prioribus officinis sui dono, superare queant ueneni labem. De quibus nil per Scholas somniatum hactenus. Cuius generis sit Pestis. Obuenit mihi somnium, post anxiam pernoctationem, atque dum nox nocti indicat scientiam, existimaui somnium continere scientiam. Itaque somnia mea, Lectoris iudicio lubens substituo. Considerabam enim me in Cryptis extra urbem ( Grottas uocant ) uidi Labyrinthos Dedalicos, fornices alicubi rimam, ruinamque minantes. Porticus Plutonis dixissem, quibus tenebrae inueteratae, aer spissus, longa quiete fessus, lumen candelae, eminus lucere, non permittit. Etenim aeris densitudo, Gas terrae, obuiabat sic, quod paucis abinde passibus, uix flamma cerei micaret. Nox namque, offuscato sonitu obmutescit sic, quod non procul inde, clamor non audiatur: uideaturque obtusior tonus, non uocem; sed uocis umbram referre. Nil enim ibi uitale, excepta uespertilionum turba, attextis nidis in fornice conglomeratorum. Heu triste spectaculum, aeternae mortis imago, ubi tenebrionum sedes. In qua si incolarum unum, forte laeseris importunum: candelis priuaris, & mox uita, nisi extincto lumine, te sternas humilem, ac uelut mortuum finxeris. Tenebriones enim, obscuritatum indigenae, a nemine peti, aut corrigi sustinent: multoque minus, a sede abigi. Iniuriam uocant, allatum contra ipsos lumen: quia penes se, lumen nec habent, nec amant. Sub doctrina & correctione, non ex ipsorum nidis emanante, clamant uindictam: in eamque coniunctis uotis inhiant. Quam fortes enim, quia, & quando plurimi? Quam audaces, in tenebrarum seculo, & regno? quamque immites, ubi uotis, & uolatibus suorum, fauent omnia? Anhelitus enim noster, tantam ibidem olet fracedinem, ut mox nos pallore, mora tingat. Enimuero metallicis cuniculis est familiare, ut nisi frequenter solium pertundatur, nouusque de aethere aer aspiret, certe, Montani, caeco Gas pereunt: sin autem non pernoctauerint, saltem morbum contrahunt, in uitam usque, deplorabilem. Solent enim proinde, ut uitae montanorum consulant, per machinas, nouum aera inflare, noxiumque exsufflare. At in cryptis Romanis, non quaeruntur mineralia, Ideo & Arsenici Gas carent. In ueniuntur nempe ibidem frequentia sepulcra, quae Christianorum martyrum, gloriose mortuorum, putantur. Dubitare itaque somnians coepi, an profuga, nec reperibilis hodie ueritas, ibidem sibi tumulum fecisset cum martyribus? arrisit dormienti quaestio Etenim de terra Medicum, ut Medicinam creauit Altissimus. Existimaui itaque Medicinae ueritatem, ac Medici scientiam, in naturae fundamento stabili, abditioreque sepulcro, se occultasse, ab indigno, contaminatoque mortalium contuitu, nostrumque refugisse commercia, multis se labyrinthis, & anxietatibus obruisse. Ita ut pro luminis exiguitate, quod nobis ex natura sociale est, maneat ueritas, tenebris obtecta, & obsepta difficultatibus. Ac pessimum hic tandem occurrit: quod hoc ueritatis sepulcrum, non a bono genio: at infaustis nocturnis auibus, custodiatur. Ideo spiritibus tenebrarum sit subplantatum. Quisquis autem ille est, qui molitur, quod istis custodibus minus applaudit, uiolentum mox experitur imperium illorum, qui specie pietatis, ac quietis, haec regna Plutonis custodiunt, quasi sua. Ac cum ipsi in lumen Ueritatis non ueniant, etiam alios intrare non sinunt, nisi se sibi sternant humiles. Circumcingitur enim mox alius quilibet, a potestatibus tenebrarum, hostibus primae Ueritatis, qui specie pietatis, legata suorum sepulcrorum sibi uendicant: quia penes se, regnum Ueritatis iactitant. Ideoque sibi delegatum imperium litterarum, scientiarum, & Magnatum potestates. Hi enim nec aues, nec mures, sortiti medium ac hermaphroditicum genus, inceduntque ut est Lucae. 20. Penetrant domos, atque possessiones uiduarum, abducunt post se mulierculas oneratas peccatis etc. Certe eiusmodi omne negotium, perambulat in tenebris, & cum daemonio Meridiano, omnis eorum conatus. Equidem non cernebam medium, aperiendi sepulcri Ueritatis, nisi longo cum otio: hoc autem osores spiritus, uel a diebus Ariae Montani, non permiserunt probis. Quapropter ut oportune, & cum utilitate proximi, id factitarem, decreui me uulgo subducere, & fornices naturae, frequenti foramine, subter lucem pertundere. Ac ne frustra laborarem, sub luce pelues uitreas disposui, ut muto, sonitu, naturae cameram, subtus deprehenderem. Securi, unco, igni, & liquore acri, saxa diffringere, quadraginta annorum indefessis laboribus, & impensis, studui, ut lumen coelitus influat, utque nocturnae uolucres, quae se claues scientiarum, & Ueritatis angiportum custodire praesumunt, euanescant, uel ad angulum se recipiant, extra aulicismum, & urbanitatum uenationes: Uel saltem mortales, Ueritatis indagatores, posthac non impediant amplius. Hoc enim mixtum monstri genus obstrepit, se omnibus auibus praestantius: quia non ex ouo, aliarum auium ritu, incipiunt: sed foetus, longiori ad mammas suctu enutriunt, eiiciuntque e nido, quos sibi non sat proficuos putant. Se inquam auium proinde perspicacissimas gloriantur: hoc quia etiam sub tenebris, clarissime cernunt. Eheu sic seculo imponitur per tenebras. Ueritatem autem in umbra, intra suas cryptas mentiuntur, & persuadent uulgo. Qui interim semper discentes, nunquam ad charitatis scientiam perueniunt. Quia lumen a sola, ac nuda charitate edoctum, non tolerant. Ideoque technas tenebrarum, telasque sibi semper texunt. Profecto fuit mihi necessarium, terrae uiscera lacerare, eiusque craneum pertundere. Siquidem uisus est mihi Galenus, intrasse in cryptas, tenui lampade, qui mox in uestibulo terrefactus, cespitauit, ad primum fere limen cecidit. Itaque effuso oleo, rediit ad suos, multaque confuse de sepulcris narrauit, quae non uiderat, nec nouerat, nec credidisset, etsi uidisset. Omnes exin, multa temere apud suos, stentantur se scire, qui nec quidem limen naturae nisi Galeni relatu, eminus salutarunt. Auicenna denique cum sua cohorte, lustratu Galeni, etsi cautior factus: non tamen multo profundius intrauit: quin retro, circum, ac sursus aspiciens, uertigine captus, offenso ad silicem pede, praeceps ruerit: rediens autem, se praedecessoribus longe ampliora uidisse, iactitat idiomate peregrino. Quod cum sequaces intelligerent, haererentque quemnam pro Antesignano eligerent, pugnare pro Principis iurati gloria, singuli maluere, quam ipsimet adyta intrarent. Quasi humana mens libera, clientum instar prona, libertatem abiurasset. Itaque nulli deinceps intrare conati, primisque stentoribus contenti, sese in pugnam, pro gloria, & trophaeo, nondum cognitae rei, suis centuriis praefixere. Quotquot autem ad limen uenere, uelut primario patrono factiose addicti, uestigiis priorum insistentes, ilico corruerunt. Somniarunt se ingressos. Saltem lumine, & ope priuati, ad tante molis remouendas tenebras. Alii quoque dein uersus cryptas properarunt; sed lumen, secum non attulerant, extinctum, atque abreptum sensere oleum, per hostes primae Ueritatis, & humanae sanitatis, ac tenebrarum incolas. Tandem Paracelsus, magna face ingressus, funiculum circa primos passus, parieti affixit, quem sequeretur comitem, ac uiarum reducem, aspirans penetrare, quo nondum uestigia mortalium iter fecerant. Ad tantam mox lucem, stupet uolucrum turba, Promethaeum intrasse autumat: extinguere faculam non audet, non ualet: tentat tamen clanculum. Plurima monumenta hic homo uidet, diutius & libere expaciatur, porticus fumo replet, & dum Ueritatis sarcophago intentus, uires deficiunt, fax cadit, lumen mediocursu extinguitur, & fumis uelut suffocatus est. Ego misellus, tandem intra ui minimo lanternae lumine, & nequid obesset, quodque manum ab opere detineret, funem quidem recusaui, & lanternam, ad zonam suspendi: sed a tergo uncus sequebatur, orbitam faciens, reditus normam. Itaque meis tantum insistens uestigiis, uidi ibidem longe alia, quam praecedens auorum coetus descripserat. At quia solus eram, ad tam ardua pondera uires deerant, multaque conatus, ad uersante uespertilionum turba, tandem priorum more, absque fructu exiui. Imo longe deterius. Quia diutina mora, lumen mihi offuscatum erat, & oculi, deinceps aliam porro lucem omnem ferre recusabant, ut pote qui iam tenebris nimis assueuerant. Usque adeo nisi a pertinaciintento penitus abstinuissem, coeleste mihi diei lumen, nil omnino proficuisset. Hoc saltem unicum, atque uerissimum didiceram: quod omnes, humanis duntaxat freti auxiliis, ambularemus in densis tenebris, per uias ignotas, difficillimas ambages, & semitas noctis, paucorum, maleque fidorum industriam, imitantes: nec quicquam tandem inde fructuum ferremus, praeterquam male consumtum lumen, offuscatos oculos, pallentes canitie genas, confusiones mentis, praesumtiones uanitatis, noctisque instantis imaginem terrore, ac desperatione plenam. Deprehendi insuper omne nebulonum, & meretricum genus, deceptores, Iudeos, & carnifices, ubi semel propria temeritate, se intrusissent, mox audendo graduatos. In nullo enim maiorem licentiam, temeritates ampliores, credulitates crudeliores, tenebras densiores, ac confusiones frequentiores offendi, quam in munerum nobilissimo: in quo, cuique est liberum, occidere, si homicidium, subsidii pallio sit in uolutum, & occisus, terra tegatur. Rogaui itaque Deum, limitem in nequitiis tam sceleratis, quae contra diuinum maiestatis suae simulacrum faciebant, dignaretur statuere. Uerum mox inde, uanitatem desiderii mei deprehendi. Siquidem quamdiu proprium commodum, superioritatem tenet, & Medicina, ut aratrum exercetur, frustra contendunt, qui Christum meum, patrem pauperum, cum Mammona, componere student. Laudabam olim ciuitates, quibus non erat licitum, inconsulto Medentum collegio, in sanitatem proximi, debacchari. At dein meam risi stoliditatem quia excipiebantur, qui gratis curarent. Unde didici, quod lucrum Medentum, istam sibi cauerat legem, & proprium lucrum, ubique leges charitatis uitiaret, spe certa, neminem inuentum iri, cui ista exceptio quadret. Uidi itaque in legum consuetudine, supercreuisse defectus, legesque reddidisse succo effoetas. Ac fuit certe mea stupiditas tanto maior in hoc, quod nusquam admittantur in curando errores crassiores, quam quos Medentes, etiam Cathedralici, piabili ignorantia committunt: prout toto opere annisus, ac paratus sum ostendere, Mechanice per ignem, practice, omnique genere demonstrationum. Enimuero ante pauca secula, Chyrurgum a Medico sequestrarunt arrogantia, ignauia, & charitatis extinctio. Quare deinministri, tractarunt manualia: quasi Christianum dedeceret, proximum manibus iuuare. Interim nobiles matronae aliquot, propriis manibus, plures defectus sanabant, a Medentibus desperatos. Profecto, postquam ambitionis, & lucri studia, exculta sunt, refrixit charitas, misericordia extincta, ars periit, datorque luminum, dona subtraxit, calamitatum nostrarum numerus creuit, & Medentes, uulgi fabula facti sunt. Ueritas in sepulcro scientiae, sepulta mansit, & eius uice, surrexit confusum rixarum genus, sermocinale, pro doctrina reputatum. Etenim Medici descripserunt, & ad se traxerunt totum morborum exercitum, dolentes propemodum, exiguum adhuc illorum esse catalogum. Artis namque Galenice facilitate allecti, promiserunt geometricis demonstrationibus graduum, caloris & frigoris, metiri omnes, ac mederi omnibus. Chyrurgi quoque horum imitatione, ac aemulatione, tam moderni, quam ueteres, large, lateque tractarunt promiscue de omnibus, sub se rapientes omnium sanationes, in aspectu, ac despectum suorum pridem heroum. Quoniam initio, ac radice destinationis Medicae, omnia solis duntaxat physicis, curanda competebant: Chyrurgis uero dein, solo permissu, & ex gratia. Ambo, sub lite mansere confusa, quam nec terminare possum, nec intendo, certior factus. * " Quod electum diuinitus Medicum, sua sequentur, signa, & prodigia pro Scholis. Is enim ad honorem Domini, praeparabat dona eius, ad solamen proximi: ideoque commiseratio, erit dux eius. In corde enim possidebit ueritatem, & scientiam in Intellectu. Chaeritas erit soror eius, & misericordia Domini, illuminabit uias suas. Ille enim erogabit gratiam Domini, & non erit spes lucri, in cogitationibus suis. Dominus enim est diues, & liberalis, dabitque centuplum in mensura cumulata. Sua opera foecundabit, manus suas unget benedictione. Replebit os suum consolationibus, & tuba uerbum eius, a qua fugient morbi. Longitudine dierum implebit uitam, domum suam diuitiis, & filios suos, timore Domini. Uestigia sua adferent felicitatem, & morbi in conspectu eius, tanquam nix in meridie aestatis, ualle apertae. Maledictio, & punitio fugient, & sanitas sequetur eum a tergo. Haec sunt promissa Domini, Medentibus quos elegit: hae sunt benedictiones eorum, qui ambulant in semita misericordiae. Quia Dominus, amat misericordiam facientes, & propterea illuminabit illos, per consolatorem spiritum. Quis enim est liberalis ut Dominus, qui gratis dat multa & pro aliquanto, dat omnia. Benedictus est Dominus, qui solum misericordem saluat, & saluandum saluat gratis. Metitur misericordem mensura benedictionum. Consolatioautem in uia spei, obuiabit misericordi: quia fidelem elegit Dominum. " Enimuero Graeci, mox dein Arabes, instituerunt sanationes infirmitatum; sine distinctione personae Chyrurgi a Physico. Ac Gentiles isti, a morte resurgentes, Christianos Medicos quandoque socordiae, auaritiae, & arrogantiae confundent. Etenim Deus electionem Medici sibi reseruat. Scholae uero hac opera, Deum subleuare uolentes, discipulos assumsere instruendos, quoslibet ac sine discrimine, proposueruntque illis artem, in librorum lectione assidua, & disputationibus sitam. Quapropter legerunt libros Galeni, Auicennae, & Interpretum: deinde Herbarios euoluerunt, depictis ad uiuum Iconibus Herbarum. Quasque inde si nondum proin nouerint, dimittuntur studiosi, ad officinas, & simplicium collectores. Cum mandato, quod dum probe effigies simplicium cognouerint, redeant ad suas lectiones, quas ex uariis Authoribus, multo, longoque studio collegerunt, ut simplicium, & compositorum potestates, simul & applicationes discant. Uidebitis interim forte cadauerum dissectiones, audietisque ( ut aiunt ) methodum medendi Galenicam, usum partium, differentias pulsuum. Item nostra commentaria ad nonum Almansoris, iuxta tritam practicantium normam. Interim discite, argute super qualibet propositione, problematice disputare. Sicque intra triennium, in uiros doctos transmutabimini. Scholae interim, uelut pudibundae, nomen Medici deponentes, altius aliud, exacto triennio, suis spondent tyronibus. Quod est Doctoris. Itaque postquam Ars est erecta in facultatem, religionem, ac professionem, fastus irrepsit, auaritia intrusit lucrum, unde & mutuum Medentum odium: quae omnem in aegros inclementiam secum adduxere. Littera porro, & lucro inflantibus, tandem fastus, supereminuit plerumque auaritiae. Quapropter Medicus, famulum, qui barbam pectere, ac tondere nouisset, in Chyrurgum promouit, sibi turpe censens, qui tot libros euoluisset, ulcus deligare, aut fractum os reponere. Id namque habent uitia cuncta, ut pudore, ac metu se associent, & crimen, decentiae umbra, tegant. Ideoque & fastus, sensim ignauiam comitem sibi delegit, quorum copula, inscitiam mox generauit. Ita nimirum Doctor, ad externos Erysipelatis squallores uocatus, genus, & nomen affectus ignorauit: Quae dum caute a Chyrurgo resciuisset, sero aliquot libros euoluit, ut sequenti mane, multa de affectu declamet. Itaque uenam aperiri iubet, serum cum aceto rosaceo, uel saponem, ad deliniendos ardores adponi iubet, ac in sequentem diem poculum cholagogum describit. Obridet Chyrurgus, quoties euentus non respondet pollicitis: & Doctor, externos morbos sensim exuens ( quia nesciens ) contentus prae eminente titulo, quod plurima in scriptis Chyrurgicis legisset, & longe amplissima, apud plebem declamare posset, conniuente Chyrurgo. Qui interim inconsulto Medico, suos assumit discipulos, qui modo dentem euellant, uenam pandere norint, basilicum, ac diapalma extendere, ac uulnus deligare triennio didicerint, censentur liberi Chyrurgiae Magistri, inuitis Scholis. Doctores autem, sero didicerunt, fabulam eius, qui serpentem frigore congelatum, sinu suo donauerat, & ab eodem perforatus, misere periit. Idque hodie eo est protractum, ut Chyrurgi deinceps, inter se, suos habeant Doctores, Professores, & scriptores uernacula lingua. Tunc inquam, ac sero respexerunt Scholae, adeo ut qui prius os fractum aut dissocatum reponere erubescerent, ac postmodum nescirent, iam gaudeant urinam refundere, atque olidum stercus, baculo agitare, ut suos ariolentur ibidem fugatos humores. Idque ni fecerint, sciant utique, se domi desides, iuxta libros, fracescere debere. Interea namque aucta est penes Medentes, Chyrurgiae inscitia. Fastum equidem ubique puniuit Deus, per ignorantiam, aut dementiam. Galenus quidem libros Therapeutices scripsit, quod Methodum Medendi interpretantur. Sed quis est, qui nescit, quod Therapeuta, famulum sonet? Adeoque humili famulitii titulo, naturae & aegris seruiendum fore? Ac gloriabimur in Domino, qui serui naturam assumens, uoluit, quod sui Medici, in hac humili uocatione, nobilissimae totius Uniuersi scientiae, participes essent. Enimuero quandoque interrogaui Canonicum, cur horas non concineret, qui ab instituto, erant laudum diuinarum cantores, angelorum aemuli, non autem capituli, aut Hierarchiae ecclesiasticae directores? Respondit, cantare magnis canonicis indecens fore, se habere minores beneficiatos, ac sacellanos. Unus enim possessione largioris eleemosynae, denegat Deo suas laudes, tanquam, rem sibi uituperosam: Alter uero, sibi reputat indecorum, membra Christi lacerata contrectare, mundare, deligare. Ego autem certus sum, Dominum infra paucos dies, ambobus dicturum, nisi fiatis tanquam unus ex hisce paruulis, uos lampigeros sine oleo, nescio. Quapropter uos fratres adhortor, tollite lucrum, eiusque loco, imbibite charitatem, & sentietis omne opus bonum, quod uobis nunc uidetur uile, esse nedum laudabile, honestum ac nobile: sed etiam sanctificare, & nobilitare suum operatorem. Nonne magnus Iudaeorum Pontifex, princeps erat? lanio armentorum? gregisque occisor? manus cruentas habens? At longe decentius est, ulcera pauperum deligare, quam fuit olim uictimas cedere. Nullum enim opus bonum, in charitate, poterit unquam reputationi quicquam detrahere. Lucrum ergo & fastus, per Sathanam introducta sunt. At dices. Operarius est dignus mercede. Si operarius es, te ergo tuae non pudeat operae. Sapiens ait Medicus a Rege ( non a paupere ) donum accipiet ( non stipendium, aut mercedem ) Itaque si pura operantis sit intentio, prouidebit Deus iuxta promissum, qui neminem decipit, promittens centuplum hoc seculo, & uitam alterius. Quare historiam uitae meae, & Domini magnificentias, obiter describam, imitemini, si quid forte boni in ea occurrerit. Equidem helluo librorum eram: notabilia cuncta, in locos communes collegeram, sic ut pauci, me superarent diligentia: plerique autem iudicio. Anno 17. meae adolescentiae praelegebam lectiones Chyrurgicas in collegio Medicorum Louanii, A professoribus Thoma Fyeno, Gerardo de Uilleers, & Stornio constitutus. Eheu praesumsi docere, quae ipsus nesciebam. Holerium, Tagautium, Guidonem; Uigonem, Aeginetam; totamque Arabum turmam adaptabam. Qui sane omnes simul, apicem Chirurgiae non intellexerunt. Postea destiti, demiratus temeritates & incogitantias meas, quod sola librorum lectione, docere praesumerem, quae non nisi uisu, atque manuum contrectatione, longo usu, & acri iudicio addiscuntur. Inflabat enim me inconsiderata praesumtio, quod ad hoc sponte delectus essem, meosque professores, etiam auditores, lectionumque mearum censores, haberem. Fidebam enim scriptis, ut pueris contingit, de Baiardo, & Malegigio legentibus. Tandem stupefactus mecum comperi, quod euentus non responderent doctrinae, quodque Professores, mihi non plus lucis darent practicando, quam antiquorum scripta. Saepe interim in mentem ueniebat, quod Scholae ex Auicenna intonant. Nimirum aegris, confidentiam in Medicum, maioris esse ponderis, quam sit Medicus, cum cunctis suis instrumentis. Suspicabar itaque debile esse Medentis subsidium, cui imaginarium confidentiae auxilium anteferretur. Nam si quis laetus, per risum sanetur. Ridicula saltem esto medela, ubi Medicus, ridendo, uel confidendo, sanauerit aegrum. Non est enim ista medela, quam omnipotens, de terra creauit. Ridiculum quoque tum axioma Scholarum apparuit, perhibens: A iuuantibus, atque nocentibus, sumi capitalem curandi indicationem. Eo quod istud axioma, praesupponat ordinario, pharmaca incerta, & nocua plerumque praemitti solere. Iuuantia quoque, si qua data fuerint, casu, absque cognitione data esse: quae sane, inuitis Scholis, Medicinam definiunt, artem coniecturalem, morborumque cognitiones, atque sanationes, incipi a posteriori, ab erroribus, ab incerti tentamine, & coniectura. Imo id quod deinceps exploraretur, aeque fore incertum. Axioma istud Medicum, merito Poeta maledixit. Careat successibus opto, quisquis ab euentu facta notanda putat. Dolui ergo me istam artem didicisse. Indignatusque mecum dolui, qui nobilis essem, quod inuita matre, & insciis agnatis, primus in nostra familia, Medicinae me nuncupassem. Defleui dudum peccatum inobedientiae, taeduitque annorum atque laborum in electa professione impensorum. Ac maesto corde saepe supplex oraui Dominum, dignaretur me ducere ad uocationem, non qua mea sponte ferebar: sed in qua illi complacerem potissimum. Uotumque feci, me secuturum, & obsecuturum pro possibili, quocumque me uocaret. Tum prius, ut pomo uetito pastus, meam agnoui nuditatem. Quia nec ueritatem, nec scientiam, in putaticia doctrina mea, reperi. Ratus imprimis crudele, ex alienis miseriis, nummos accumulare. Indecens quoque, artem in charitate fundatam, & sub conditione, misericordiae exercendae, elargitam, transsumere in lucrum. Cum nobilitas charitatis, stipendio alienetur, quae pretio extra se caret, quia omni pretio est maior. Quapropter statim haereditatem meam uiduae sorori, inscripsi, & dono inter uiuos, transtuli eo quod oportunc illa carere uix poterat. Iuuenis ego, rebus cunctis prorsus inutilis, homo non frugi, & qui se perperam studiis applicuerat, Deo me commendaui, cum intentione proficiscendi peregre, Medicinam deferendi, atque in patriam redeundi nunquam. Quia clare inspexi tum penitissima mei, uanitates prioris praesumtionis, & litteralis Doctrinae detexi, atque repudiaui. Ad exteros itaque incertus pergo, sub spe, quod Dominus cursum meum clementer dirigeret, ad finem sui beneplaciti. Sed quo magis Medicinam detestarer, ac uelut imposturam, procul a me abiicerem, eo nempe maior me inuasit medendi occasio. Idiota namque se mihi associabat, qui pyrotechniae rudimenta, manualia saltem, nouerat. Mox ego, ut penetrale quorundam corporum, per ignem inspexi, comprehendi multorum separationes, tum libris nondum traditas, ac hodie aliquot incognitas. Dein indies creuit sciendi, ac operandi auiditas. Non enim multo post biennium, eiusmodi mihi suppellectilem comparaueram, qua apud infirmos, etiam iuxta Electorem Coloniensem Ernestum Bauarum, absens magni fierem, & me ad se euocaret. Tunc enim adhuc magis me puduit nuperae, & doctae meae ignorantiae. Quapropter statim abdicaui omnes libros, & sensi me per ignem plus proficere, in conceptibus orando acquisitis, quam libris quibuslibet, cantum semper eundem cuculi, canentibus. Tuncque dilucide cognoui, me uerae Philosophiae aditum uitiasse. Undique obstacula, difficultatumque obscuritates apparuerunt, quae non labor, non aetas, non uigilia, non denique nummorum dispendia, dispergere potuerunt ex condigno: Sed duntaxat unica, & mera Dei bonitas. Etenim nec Uenus, nec symposia, uel unicam mihi horam subtrahebant: sed labor continuus, & uigilia, fures mei temporis. Sanabam namque lubens pauperes, & mediocris fortunae, concitus plus humana commiseratione, & affectu morali erogationis: quam ex pura reflexaque uniuersali charitate, in fontem uitae. Contigit enim quod consul, aut uir patritius, mea quandoque opera libenter usurus, eam denegauerim praesentialiter exhibere, nolens deserere plures pauperiores, ne censerer plures, propter unum, neglexisse. Attamen Deus hanc superbiam, ex sui beneplaciti charismate, in bonum uertit. Pudebat enim me nummos, nisi a ditioribus, recipere. Adeo quod me, Confessarius coegerit cuiusuis offerentis, pecuniam admittere, ne secus faciendo, fores praecluderem, qui pudore praepediti, non auderent subsidia ulteriora petere. Dicebat enim, quae recusas munera, da indigo: quaeque si non receperis, per superbiam detrahis pauperi, quod suum erat futurum. Dabam quoque libenter medicamina a me praeparata. At quia maius gaudium sentiebam, dum a primate, aut diuite aduocarer: indignatus mecum, ac confusus, restiti dudum, & laboris insumsi plurimum, ut succrescentem, natae in me auaritiae surculum, euellerem. Itaque in me, plus ubique arrogantiae, & elationis, quam pii affectus, exploraui. Finaliter. Deus praescidit mihi media, tam in Ecclesia: quam apud Magnates, adeoque & apud Rodolphum Imperatorem, amplae fortunae mihi uidebantur promitti, animae uero periculum incurrissem. In quorum commutationem, uxorem piam, atque nobilem mihi dedit, cum qua Uiluordiam me subduxi, per septennium Pyrotechniae me immolaui, ac pauperum calamitatibus subueni. Reperi, ac sane comperi, neminem a Deo desertum iri, qui pio affectu, firmaque fide, Medentis munere fungitur. Etenim omnium quanquam ineptissimus oculariter deprehendi, Deum, ipsam esse in miseros charitatem, ideoque ex suamet charitatis effluenti bonitate, semper mei curam gessisse. Auctae sunt namque uxoris hereditates, & ampla meae familiae deuenere patrimonia, nam etsi litibus succumberem ex hominum liuore: attamen uictor euasi per aliquot reuisiones: sic ut misericordie Dei, palam circa indignum apparuerint. Quinimo depressit praepotentes, qui me ad infamiam, & occultam necem, sub pietatis inuolucro, persequebantur. Et sagittae in suos percussores sunt reflexae, adeo ut modo ipsos plus pudeat, quam poeniteat, manifestatorum criminum. Interim quotannis aliquot myriades infirmorum, sanare meis remediis non desisto, nec proinde minuuntur mea pharmaca. Didici ergo inexhaustum esse Sapientiae thesaurum, ac quotidie experior hesternam ignorantiam, hodie illustrari. Redeundo autem unde digressus sum. Reperio Scholas, nondum discernere potuisse, qui defectus medicum, & quinam Chirurgum respiciunt. Quae si licet mihi, determinare, declaro fola Suscepta, tangere Chirurgiam. Quae tomo de nouo ortu Medendi sat explicui. Sunt autem Suscepta, uulnus fodicatum, caesum, casu, morsu, contusione, ambustione, aut congelatione factum. Item omnis tumor, a casu, ictu etc. proueniens. Item laceratio, diuulsio, hernia, ossifragium, & dissocatio. Ut etiam externe hausta contagia scabici, herpetis & tc. & nil amplius. Medicos uero, praeter internos Retentorum defectus, curare attinet ulcera quaeuis, apostemata, & quaecumque externa, ab interno procedunt initio. Qualia sunt Cancer, Lupus, Lepra. Podagra, Paneritium, Ischiatica. At hodie rixa mitior inter utramque professionem, quia Medicorum plerique, methodum, medelam, & auxilia ignorant, non secus atque Chirurgi. Ideoque etsi manus conserant, & aegri sic loculos exhauriant, tamen tandem ad metam desperationis festinant. Suntque in proposita quaestione de Peste, satis unanimes. Medicus nimirum, recusat pestem, esse de sibi suppositis, quia Anthracem, glandes, bubones, escharam, ampullas, & stigmata prae se fert. Saltemque cum Chirurgo condescendit, quod promittat undecunque ex classicis & antesignanis authoribus, se corrasurum optima quaeque Alexiteria, si non curatiua externorum: saltem praeseruatiua contra atrox uenenum. Imo si Theriaca Galeni non sufficiat, quae duntaxat iuxta Andromachum 66. simplicia ( id est finalem partem nominis Antichristi ) continet, spondet herbariis, se superadditurum plurima, quae Pesti profligandae sunt satis: utque si non ui sufficiente pollent, saltem in multitudine, per numerum, cum Peste certare queant. Si autem Doctor a ciuitate conductus stipendio fuerit, ne aliis infirmis suis metum ( sic metum suum, alieno pauore coperit ) causando obsit, aut desit, spondet ingenue, se calamo ostensurum, rem aegrotantium sibi esse cordi. Adeo ut & librum concinnet, ex praeclarissimis undique authoribus, quem communitati nuncupare promittit, sub spe scilicet, insumti laboris uani, praemium, rependendi scriptori. Etenim in illo tractatu, uictum, exercitia, facienda, cauenda, euerrendaque media, praeter remedia, ac praeseruatiua, ita se pollicetur distincturum, ex omnibus authoribus, quod ipsamet Pestis eo uiso, de necessitate, morbida fiet. Chirurgus denique ait. Quod Pestis, quatenus febri sociatur, suis non stet regenda arbitriis. Atqui utut res quandoque feliciter cesserit sibi: sex saltem septimanis abinde, se forcipe, scalpro, nouacula, uel phlebotomo, nemini fore utilem. Quid aget ergo Peste correptus, utroque desertore destitutus? quidue aget Magistratus, per suos stipendiatos delusus? ut pote qui nil praeter lucrum, unicum totius uitae scopum, respiciunt? Medicus ergo remittet aegrum ad impauidas moniales, quibus ut Medico, & tortori, & militi, occidere ludo est. Chirurgus uero, spondet sibi notum imperterritum socium, postquam insigniter potauerit: qui quamuis nec uenam pandere norit ( hoc enim, apex existimatur inter eos ) nec dignus sit ipsius famulitio: attamen saepe e silua, uel montibus, simplicia attulit, atque ideo gnarus est cuiiusdam simplicis, quod an herba, frutex, uel arbor sit, uel animal, hactenus dicere detrectauit. Indubie tamen asserit ualere contra Pestem, suadetque lubens, illi committendum contaminatorum negotium. Gestiens consentit Dominus Doctor, laudatque tonsoris subtile inuentum, & curam pro repub. Adeoque conuocato socio isto, datur illi escharoticum lixiuiale, basilicon, & diachylon gummatum, simulque magistralis confectio praeseruatiua, a Medente descripta. Quibus iam instructus, euadit Ciuitatis stipendiarius, ipsique committitur calamitosae plebis uita, ac reipubus antenna: hac tamen sub conditione, ut si sinat se ab Alexianis, & sororculis gubernari, tanquam superintendentibus, longa possessione in aegros debacchantibus, annuam mercedem sit recepturus. Miseri sane aegri, miserior Magistratus, longeque miserrimus Doctor, quibus oues suas commisit Magistratus, quas lupis tradunt. Quia hac in parte, homo homini pauperi, & contagioso, uere lupus est. Quandoque autem strictus Iudex, ab illis, uitas, animas, pupillosque desertos exiget. Quid enim Rex facturus, si timoratus Dux, multum aeris a se, & populo emunxerit, magnamque rusticorum cohortem suo albo inscripserit, se uero cum signifero, in arcem munitissimam receperit, scripserit uero ad Tympanistam, & aliquot annonae uenditrices, ut alacriter cum tyronibus hostem adoriantur? Rex enim nonne a ducibus suis exiget perperam caesum militem? destructumque ab hoste oppidum? Respicite ergo Patritii, & Medentes, quid non immane uobis imminet. Quia morte, & Iudicio, nihil est certius. Ex commiseratione enim uestri, & aegrorum, haec scripsi, a uobis auspicor, sit mihi Deus propitius. Saltem hactenus Magistratus nesciuit, cuius generis esset Pestis. Infans Pestis. Artaxerxes, per epistolam mandabat Peto, ad se ueniret, ad curandum morbum ( adhuc anonymum ) qui suos ciues, & milites, interimebat, eo quod acceptis muneribus, in hoc deuinctus esset. Respondit illi Petus more hodierno Medentum. Naturalia auxilia, popularem grassationem non soluunt. Qui enim ex natura fiunt morbi, eos natura, iudicans sanat. Sed Hippocrates, curat malum, ex populari grassatione. Quia diuina natura, hic praeditus est, & ex paruis, ad magna, Medicinam euexit. Est igitur di uinus Hippocrates, nonus quidem a Chrysamide rege, decimus autem & octauus ab Aesculapio: uigesimus uero a loue. Ex matre uero Praxithea, ex familia Heraclidarum. Quare ex utroque semine, a Diis ortum habet. In re Medica initiatus est a proauis, quantum credibile est hos nouisse. uniuersam uero Artem, ipse seipsum docuit, diuina natura usus. Et in tantum animi industria, progenitores transgressus, quantum etiam artis praestantia ipsos superauit. Tollit autem nedum bestiarum genus: sed ferorum atque agrestium morborum per magnam terrae, ac Maris partem, Aesculapii auxilia ( Quemadmodum Triptolemus, Cereris semina ) dispergens. Proinde iustissime in multis terrae locis, diuinos honores consecutus, & iisdem donariis cum Hercule & Aesculapio, ab Atheniensibus, factus dignus. Hunc accerse, & quantum auri uoluerit, dari iube. Hic enim non unum modum curationis huius morbi nouit. Hic est sanitatis Pater, seruator, & dolorum curator. In summa. Hic diuinae scientiae Princeps est. Artaxerxes itaque scribit Hystanidi, Hellesponti praefecto. Hippocratis Coi, ab Aesculapio originem ducentis gloria, ad me peruenit: Ipsique, da quantum auri uoluerit, & reliqua abunde: nihil diuitiis parcens. Nam optimatibus Persarum, fiet aequalis. Uiros enim, qui consilio praestent, inuenire, non est facile. Hystanes porro ad Hippocratem sic scribit. Magnus Rex Artaxerxes, te opus habet. Iubens aurum, argentum, & quaecunque uoles, dari. fore te optimatibus Persarum, aequalem. Tu itaque cito adsis. Hippocrates Medicus, Hystani Hellesponti praefecto, Gaudium. " Remitte Regi quae dico. Quod uictu, uestitu, domo, & omni ad uitam sufficienti, opulentia, fruimur. Persarum autem diuitiis uti, fas mihi non esse: neque Barbaros a morbis liberare, Graecorum hostes. Uale. " Hippocrates Demetrio, sanitatem. " Persarum Rex me accersiuit. Ignarus, quod apud me, maior est sapientiae ratio, quam auri. Uale. Regi Regum, meo magno Domino Artaxerxi. Hystanis praefectus. Gaudium. Quam misisti epistolam, ad Coum Hippocratem, ab Aesculapio oriundum, demisi: sed ab ipso responsum tuli, quod ad te transmitto, cum eius latore Gymnasbe. Dieutyche. Uale. Rex Regum Magnus Artaxerxes, Cois haec dicit. Date meis nuntiis Hippocratem, malis moribus praeditum, in Me, & Persas, petulantem. Sin minus, cognoscetis uos peccati poenam daturos. urbem enim uestram, deuastatam, & in Insulam distractam, in pelagus conuertam: ut in posterum. nemo sciat, an in hoc loco insula fuerit, aut urbs Cos. " Coorum B 5 Coorum responsum. " Uisum est populo respondere nuntiis Artaxerxis. Coi, nihil Merope, neque Hercule, neque Aesculapio indignum facient. Omnes ciues, non dabunt Hippocratem: etiamsi pessima morte sint interituri. Quam Darius & Xerxes, terram & aquam a patribus petiuerint, populus non dedit, cum eos ipsos se impotentes, uelut alios homines, mortales esse uideret. Nunc idem respondet. A Cois discedite, & renuntiate, quod Dii ipsi, nostri negligentes, non erunt. Quoniam Hippocratem, in manus uestras non dant. " Haec sic ad longum descripsi, quo constet ueritas famae Hippocratis, quodque popularem Pestem, per Graeciam, curasset. Enimuero morbus iste, adhuc embryo, uix cognitus, uix nominatus, iam perfecte curabatur: Nunc uero, sat superque cognitus, relinquitur infimae sortis impostoribus. Refrixit charitas: itaque ereptum nobis est lumen scientiae, ac Intellectus, & cum Hippocrate, certitudo curandi, sepulta est. Quanquam ingens uolumen, suo nomine circumferatur: hanc tamen curandi securitatem suppressit ( permittente Deo ) metu Barbarorum, uel zelo seruandae uanitatis, quod stemmate deastrorum oriundus: uel quod dierum uicissitudine, sua perierint monumenta, relictis supposititiis. Itut est. Dei permissu, hactenus praefata scientiae amplitudo, & securitas curandi Pestem, euanuit. Legi centum fortassis Authores de Peste, transscriptores sane omnes, eminus scribentes, metuque mortis inexpertos, ac coniecturales. Id saltem scitum: Diebus Hippocratis, nondum remedia optima morborum, enotuisse. Tum enim solis simplicibus & crudis, sanationes instituebantur, praeparationibus illorum, nondum excogitatis. Galenus uero, plus quinque saeculis iunior, commentaria ad Hippocratem scribere annisus, & ad lubitum abduxit. Nunquam quippe argentum uiuum, nunquam rosaceam, uel aquam uitae uiderat. Et quanquam rude esset Hippocratis saeculum, tamen sanationes ipsi parebant, quae nec Galeno hodie, nec suis ullatenus obediunt. Hippocrates minus garrulitatis, plus candoris autem, scientiae, ac caelestis luminis habebat: ita ut cum ruditate, uisa sint saecula exuisse puritatem, ac donum Dei. Quare nostra, peruersissimorum morum, & ingeniorum suit feracissima. Placuit igitur Deo, ueram & exquisitam Pestis sanationem, & praecautionem, una cum Hippocrate, obdormiuisse. Saltem ab aetate Nohae, ad piaculum Dauidis, nil de populari Peste inter Iudaeos legitur. Dauid tamen, Pestem, fami, ac bello, non praetulit, nisi praecognitam. Inter Persas uero & Graecos, praeter commemoratam tabem aetate Hippocratis, hostis humani generis, ac princeps mundi, Pestes aliquot ferocire fecit, permissu diuino, quas humanis uictimis piari sibi Sathan iussit. Forte, quod istud non esset concessum. ut principi tenebrarum: quantum quod futurae Pestis, praecognitionem haberet, simulque & termini sedationis suae: unde ortum, occasum, & potestatem sedandi, sibi uiolenter, fabulose, & deceptorie, uendicaret. Apud Romanos, rara Pestis legitur. Et ante pauca saecula, Pestis obsoleta fere memoria. Demum per saecula rediit, saeuiitque per septuagesimum, mox dein per annum quinquagesimum grassauit: Ita ut annus Iubili, nubilus fieret, & atrox. Iam Pestis, trima est Bizantii. Turcae, a pestifera contagione, sibi non solent praecauere. Ideoque Christianos irrident, tanquam diuinae ordinationi resistentes, luemque declinantes, irrito plerumque conatu. Uindictae diuinae gerendum morem, quae cuicunque destinato, ex necessitate eueniat. Septenis quibusque annis, Pestis in Aegypto uariat. In tertium plerumque annum durat hoc modo, ut testatur Polonus Princeps Radziuilius. Primo anno, leuiter inchoatur, cum Sol libram ingreditur, saeuitque maxime in Decembri, usque in Martium. Quo tempore calores sunt mitiores: ubi uero in ualuerint, cum Sol, anno sequenti, Leonem ingreditur, statim cessat Pestis, & quidem ita: ut si quis apostema pestiferum intus habuerit, & ad horam praedictam, praefati signi caelestis superuixerit, omne periculum euadat. Quemadmodum apud nos frigora: ita hic, calores, Pestem profligant; & duobus mensibus secure uiuitur. Postquam uero Sol, libram fuerit ingressus, rursus sensim Pestis inchoatur, & durat ad Solis ingressum in Leonem. Tertio anno, eandem seruat rationem, nisi quod de acerbitate, magis remittit. Postea, si contagio aliunde non fuerit illata, quatuor anni sequentes, a Peste sunt immunes. Quandoque longiores etiam fiunt induciae. Sed plerumque malum, septennio recurrit. Messis, sub finem Martii inchoatur. Ante extremos Aprilis dies, perficitur. Nam per Maium uenti Meridionales spirant, qui fruges ad nihilum, cremando redigerent. Haec Princeps ille, ibidem sic edoctus, omniaque credens, scripsit. Quibus suo satisfaciam loco. Saltem haec non commemorat Sacra scriptura, olim accidisse Aegypto, etsi Sol, ac coelum, uoluantur nunc eadem orbita qua olim. Parentum enim meorum memoria, de Peste, uelut de rarissimo monstro sermo. Apud nos, nuper per quindecim annos uiguit. Cessat modo. Bruxellae tum exstructae aedes, pro contaminatis pauperibus, ipsaque maenia fuere pertusa ad fossam Aquilonis. Quibus aedibus, dudum patria carere potuit. Culpam autem in nos refero. Praeceptum charitatis erat: Bouem aut asinum proximi, luto extrahe, ad herum deducito, nec secus transibis per uiam. Nunc autem pecus proximi, non solum non liberatur: sed ipsi deprimimus, Imo fratrem ( Templum Dei ) in maximis necessitatibus, & lethalibus morbis, ipsi deserimus, aufugimus, auresque, ad eius eiulatus obturamus. Quisque instar Sacerdotis & Leuitae transeuntium, se excusat ab opere charitatis: tanquam si bene operari, suae non esset professionis: mendaxque textus: Quodcunque minimo ex hisce feceris, mihi factum reputabo. Non mirum igitur ulcerosis hisce dierum quisquiliis, Deum minitari peruersissimi populi internecionem: & urbes, tanquam ager, arabuntur. Saepe enim mecum horrui, illud antesignanum futuri excidii uniuersi signum. Erunt Pestes. Desperabam enim exinde, neminem ab Hippocrate uenturum, qui amplius popularem Pestem sanaret. Sed aliunde speraui, quod sicut quae optamus, speremus facile, & sperando, etiam credamus: ita quoque fere desperamus, quae plurimum formidamus. Credidi itaque, & speraui, hanc securitatem sanandae Pestis detectam iri, iterumque ante extremam mundi scenam, occultatum iri omne auxilium. Saltem autumo, alias fere Pestes longe horribiliores, quam ante hac unquam, quibusque cuncta alexiteria erunt uana. Siquidem Pestis nostra, hodie bruta non affectat. In extrema uero dierum amurca, Pestes, nedum homines: sed & feras, imo pisces, & arbores delebunt. Eruntque Pestes, non autem Pestis ordinaria. Alioqui hoc signum futuri interitus, esset incertum. Erunt nempe Pestes a manu Dei, ab inuersione ampullarum, ut habet Apocalypsis, contra illas autem, non est clypeus in natura futurus. Pollicebar ergo mihi priusquam haec scribere attentarem, Pestem sanabilem usque ad illam temporum faciem, uerumque remedium illius, ex Hippocratis sepulcro: seu potius a Patre luminum, de sursum petendum esse. Dicam quae didici in posterorum utilitatem. A labe nostra immune, ut & innocuum coelum. Ab Antiquorum scriptis, ne minima, animae, sciendi auidae, consolatio, aut aerumnosis, desertisque apparuit aegris. Imprimis fidei est. Stellas esse, in Signa, tempora, dies & annos; nec hominem, posse ullatenus officia stellarum alienare, aut ad alios scopos declinare. Quod opera manuum Domini, sint coeli; Quod Deus non creauit mortem. Ideoque nec coelum contineat mortem, morbum, uenenum, discordias, corruptiones, aut causam effectiuam horum. Siquidem non ad causam: sed ad signa futurorum: ac duntaxat in temporum, siue meteororum mutationem, dierum & annorum successionem destinantur. Officium ergo coelorum, non est malum generare, causare uenena, spargere, aut influere, bella serere, ac mortes suscitare. Quia coelum nequit excedere limites suae destinationis, coeli enarrant gloriam Dei, In cuius honorem, & humanitatis ingratae usus, creatum est. Ideoque in se potius continet uitam, lumen, gaudium, pacem, sanitatemque cum ordinato, continuatoque motu. Coelo nulla, a transgressu Adami, legitur communicata maledictio, nec infusa execratio, ut nec labes inspersa. Terra quidem profert tribulos, & spinas. Quia subter Lunam, est cacodaemonis, mortisque ( quia peccatorum ) feudum, imperium discordiarum, atque uicissitu dinum. Terra nobis euasit nouerca, uallis ideo miseriarum; peccatorum labe, & sarcina praegnans. Quia Deo placuit, non aliam fore ad quietem uiam, nisi per tribulationes: Imo oportuit Christum pati, & ita intrare in gloriam, non quidem alienam: sed propriam, eo quod formam serui assumere uoluerit. Credo uerbo Dei, nequaquam autem uanitatibus Augurum coeli: reorque, qui Pestem a coelo oriundam scribunt, adhuc deceptos, gentilium erroribus cespitare. Coeli enarrant gloriam Dei, & opera manuum Domini, annuntiat firmamentum. Coeli ergo, annuntiant dulce, ac amarum uenturum, non autem causant illud. Imo nec amara nobis, licet uocare mala: nam Deus omnia ad bonum finem direxit. Ergo coelum futura annuntiat: non autem causat: & stellae, sunt nobis ad signa futurorum duntaxat, eruntque ideo signa in Sole, Luna, ac stellis. Causant etiam duntaxat stellae, per natiuum Blas, uicissitudines temporum, in aere, aquis, terra. Unde consequenter pendent mutationes, ac maturationes, tam in fructibus, quam in corpore humano, potissimum aegrotante. Intelligo quoque astra, hactenus nobis esse in tempora, per Blas, motiuum, & alteratiuum illorum. Neque enim coeli proin sunt uenefici, aut uenenorum coctores, bellorum incensores & c. Recognosco omnino illos, tanquam uicissitudinum alteratores, in qualitatibus elementalibus, quoad stationum alteritates. Quocirca aegros uarie alterari contingit, in promotione, & maturitate conceptorum in se seminum: eo quod nostrae uires uitales, suum omne Blas concitent, ad normam generalissimi motus astrorum: non quidem uelut ductorum uiolentium: sed praecedentium, aut comitantium. Etenim liber Apocal. non tribuit coelis, uel minimam ullam uim punitiuam: sed eandem, in Angelos diuinitus distributam. Quoque proin percutientes, & ministri spiritus, dicuntur, Iudicis imperia facientes. Pestem itaque, non credam facile, temporum importunis mutationibus, suum debere ortum. Quod & Eudoxus apud Fernelium, sensit. Nullaque ratione inducar, ut credam, coelos, dare accretionem, formam, figuram, uires, aut quiduis aliud, quod ex ente seminum proficiscitur. Nam & ante stellas natas, herba pollebat semine uirenti. Adeo tametsi astra nulla essent: attamen ui Uerbi, naturaliter omne semen, ex se, est producendo suum constitutum: Inuitisque stellis, ac anni stationibus, imo & climatibus, per artem producuntur multa semina atque fructus peregrini. Quapropter Hippocratis epidemica, commentario Galeni illustrata, nomineque Authoris indigna, continent plurima. Non tantum quia anni stationibus morbos, & non suis quosque seminibus uariasque infirmitates uni radici ( id est, qualitatibus primis aeris ) attribuit, adeoque effectus diuersos, iniustis causis copulet: quam, quod contineant plurimas nugarum absurditates. Soleo enim in hoc iudiciarios Astrologos, Empiricis comparare, qui nacto unguento, pulyere aut alio quopiam, eadem extollunt ad omnes propemodum morbos, pluresque adhuc alios, ualere. Sic multi ex illis, non contenti astrorum annuntiatione, cogunt, illa esse fabros, deastros, ac patronos absolutos, omnis fortunae, & infortunii, uitae ac mortis futurae conscios, fabricatores, consiliarios denique, & fudices cogitationum, quaestionumque interrogatarum. Si itaque non contineant mortem, bella, uenena, Pestem: utique nec eiusmodi flagra super nos poterunt depluere. Cum dare nequeant, quae non habent, non continent, non causant, neque generant. Non enim nuntius, bellorum praeco, horum imperator est, uel causa. Si enim Iesuita Trigantius uera narrat, Sinarum latissimo, totoque imperio, Pestis est insolita, & uisa nunquam: cui tamen idem Saturnus, idemque Mars, & aeque potenter qui nobis, praeest. Denique si quibusdam terris, certo Pestis saeuiat termino, recurratque praecognitis stationibus, quibus tamen olim Pestis admodum erat peregrina: Consequens esset sane, uel illas prouincias non subiacere stellarum influentiis uel non iisdem quibus olim, uel illas Pestes esse adulteras, uel saltem ( ut opinor ego ) non prouenire coelitus. Cum nimirum ibidem non sint conciliabula stellarum, quae annuatim dies seruent statutos comitiorum. Quid si enim Pestis, in una ciuitate, maximam mortalium partem deleat, frustra profecto erit omnis Magistratus prouidentia, si uicina loca subter eundem Meridianum, uel angulum coeli sita, nequeant praeseruari intacta. Cumque stellarum influxus, uel irradiatio, sit uniuersalissima, utcunque insaniant alii; non est tamen credendum, posse coelitus Pestes ab astris influere, ad deputata loca, urbes, & pagos. Nam si stellarum influxus, esset pestiferus, aut erit aer, uel Gas superne ad nos dimissum ipsa Pestis, aut mera nuda qualitas per aerem descendens, quae ad nos peruenit, absque illo corpore, eritque uel concepta in stellis, uel generata in aere nobis uicino. Si primum horum: necesse foret simul omnes mundi angulos infici, nisi in aere, & per aera canalem uel tubum, a coelo; ad nos usque, directum, & immotum supponamus: per quem etiam, nec secus, aer pestiferus, ad nos deferatur, stellarum fuligines, ac inquinamenta deducens. Et enim cum distantia stellarum a terra, sit multarum millenarum diametrorum terrae: non est cogitabile, quod aliqua stellae fuligo, ad hoc centrum pertingat sospes ( minusque ad aliquam prouinciam eius ) quin uni uersali simul tabo, inficiat totum terrae marisque ambitum, unius centri minimi spatium, uicemque subientem. Itaque si terra, sit minimi puncti instar, huc spectant quae alibi dixi, de aeris regione, qua nec uenti, nec ros unquam, aut pluuia decurrunt, nec meteora suas ludunt tragoedias. Multoque minus, e profundo coeli, quicquam perpendiculariter defluit, aut si deplueret, non sufficerent decades aliquot aetatis nestoreae, priusquam nobis ad uenae essent. Sin autem astra, saltem dimittant meram, nudamque qualitatem. Illa, uel tanto loci & dietarum interuallo, aliquoties, & aliquot annorum itinerario degenerabit, atque deficiet, adeoque antequam ad nos perueniat, nil pristini habebit sibi simile: nec posset eiusmodi peregre adueniens qualitas, locum certum inficere, nisi uelut in pyxide, per Angelum deferatur. Si autem per Angelum; iam cessat quaestio naturalis, frustraque coelos facimus pestiferos, ueneficos, si Angelus sit ipse pestifer. Qui alioqui longe promtius, uenenum pestilens, prope terram, aut in nobis, quam quod a puris, atque insontibus coelis id secum ferat. Qualitas denique pestifera, coelitus delabens, si non in aere inclusa, simul descenderit, aut migrabit de subiecto in subiectum ( quod Peripatetici recusant, & Scholae modernae ) uel per millenas species sui, totiesque degeneratas, uelut peregrina tota, ab ortu suo ad nos deueniet, adeoque frustraneum erit coelorum uenenum. Sin autem putetur in nubibus prope terram generari: ergo coelum immune, atque insons, falso accusatur. Ostendi siquidem alibi, coelos duntaxat operari per Blas motiuum locale, & alteratiuum caloris atque frigoris. Nequaquam autem per uenena. utpote quae sunt sublunarium duntaxat proprietates formales, ac fermentales seminis alicuius. Admitto quidem lubens, telum igneum subinde uisum, telum igneum ex aere, ad locum aliquem uibratum, cecidisse, quodque Pestis subinde sit insecuta. Atqui istud prodigium imprimis, non ex profundo coeli sinu delabitur: sed e propinquiori nube. Forte Sathan, tonitrui comes telum eiusmodi dimittit, quo Pestem scit minitatam: ( unde antiquitus Dei honores ad se rapuit ) at non proinde telum istud, est causa Pestis. Alioqui sane ad unamquamlibet Pestem, telum aeque necessarium uibraretur. Praesertim quod Ignis proprium sit, consumere Pestem, atque uenena: non autem generare. Itaque Ignis naturaliter nunquam significat Pestem, cuius destructionem continet. Estque ideo eiusmodi igneum telum, portentum rarissimum, a spiritibus ad terrorem dimissum: illi, qui ad uitae suae emendationem illud retorserit, estque profecto, scopo nostro impertinens, ac longe magis friuolum, si exinde coelum notemus pestiferum. Sunt nempe portenta quaeuis incerta, ac fundamento Medico inepta. Sed seculum si hanc pestilentem mercem protruderet ( creditum enim sic est hactenus, maleque gentiles, nostras Scholas deceperunt nomine epidemico ) quorsum ergo tot Scriptores? quaeue hactenus fuere excogitata media contra stellarum importunos istos influxus? Quis enim impediuit hactenus, ne medulla, menstruatim crescat in ossibus? Itaque falso accusarunt coelum. Sat Scholis uisum esto, coelum, authorem Pestis fecisse, & remedia, suamque scientiam, sub desperationis silentio sepeliisse, solius suasu ignorantiae, metusque terrore. Ergo coeli accusatio, ubique manifestam, ac necessariam in uoluit inscitiam. At tandem postquam studiorum omnem contraxere neruum, suadent uitanda loca; quibus plagae uigent, utendum cibis euchymis, bonum ignem struendum, cauendum a sordibus quibuslibet. Itendumque frequenter Theriaca, cui, cum nondum sat simplicium sit ingestum, quisque pro lubitu nouas cumulatim centurias addat, adeoque praestantissima censetur antidotus, quae mille simplicium congestum continent aceruum: utque unum de mille forte iuuet, saltem non nociturum sperant. Ista nempe sunt Alexipharmaca magistralia, ut si interim pro uoto; res minus fauste successerit: culpa saltem careat, qui tot simul selectissima, multisque classicis Authoribus commendata, compilauit. Praescribunt quoque grata suffumigia aceti, aromatumque odores, male mendaciorum suorum memores: quasi languida eiusmodi remedia, contra sua illorum principia facerent: id est contra coelitus per totum aerem, diffusa uenena. Etenim si propter eiusmodi odores, uel barba, uel unguis, uel denique medulla, cesset accrescere, aliquam posset spei fiduciam ingerere, quod semen pestilens lurido remedio superari posset. Itaque si ulla esset ratio, causatiua Pestis, in coelis, ea potiori iure, homini competeret in coelos: Si sapiens dominabitur astris: non autem astra, sapienti. Nam potest Sapiens, significationes astrorum, aliqua in parte mutare, quanquam non stellarum motum. Sed istud hoc loco, est impertinens tantopere, quantum est falsa coelorum accusatio. Siquidem si stellae, causatiue in nos agerent effectum suum, utique sapiens mitigare posset, falsoque per coeli accusationem se Medentes excusare nituntur, propter adynaton. Non est inquam ulla in nos stellarum actio praeter meteoricam. Astrologi enim multa fingunt, quae norunt esse falsa, imo & impossibiliaquae in theoricis planetarum utrobique sunt obuia. Uerumtamen nec natura, nec proinde Medicina, regulam falsi admittit, ut neque suppositiones Algebrae. Itaque finaliter, si popularis Pestis, e coelo laberetur, foret necesse, coelum impugnare, & impedire, si ad radicem eundum, & non ad productum posterius: adeoque tota Medendi ars, non nisi frustranea prorsus, praescriberet pro praecautione Pestis. Atqui, tantum facinus, non sibi Scholae fidunt, ruuntque libentius ad adynata, ut suae clypeum faciant inscitiae, queantque in Pestem mittere quoslibet ignaros, potatores, temulentosque mortalium tortores. Patet saltem hinc, quod causas Pestis, hactenus non a fronte adoriantur: sed a tergo, & ad effectus tantum respexerint. Adeoque quicquid de praecautione dictum est, meras habere proximorum imposturas. Imitantur enim rusticum, conantem exhaurire riuum, qua prope littus in mare festinat, non autem fontem obturando. Itaque uel non credunt Pestem, coelo oriundam: uel eorum remedia sunt desperatione, ac deceptione plena. Porro si coelum, tanquam parens iratus ( ut Paracelso somniare placuit ) nostra notet crimina, contamineturque nostris impietatibus, nosque suis ideo iaculis uulneret uindex, tamque calamitose nos interimat: certe, uel deaster aliquis erit, uel animal sensitiuum, sibi Dei officium arrogans, & Angelorum percutientium muneris inuidens, docet nos, inuidiam rem coelestem esse, ut & uindictam creaturae, in hominem. Sed cur notet nostra crimina, si notando polluatur? & quomodo polluetur, si peccatum sit merum non ens? Quomodo iste sagittarius persentiet, merum non ens? quomodo abscessum uoluntatis humanae, a Deo iudicauerit? etenim si nobis irascatur, & in ultionem accendatur, propter illud nihil: quomodo non magis nobis indignabitur, ubi senserit nos suas imitari actiones & praepedire? dum scilicet placato coelo Pestem nobis formamus nostris terroribus? longeque acerbius ferret, quod homo, inuito coelo, mederetur Pesti, superet sua uulnera, suaque munia in coeli despectum anteuertat, aut impediat. Pestis denique, si ordinato Astrorum motu, annuntiatiue, ac uelut annuatim praedici posset ( prout de Aegypto aliorum informationes iam ante narraui ) piacula autem nostra, ordinato die, numero, & mensura, careant. Peccata namque pendent ex corde hominis, liberoque arbitrio: ergo ista causa, non est suo effectui condigna, eiusque signo. Negant autem Theologi, effectus futuros liberi arbitrii, praesciri a stellis adeoque nec scientiam, nec intellectum, habitare in coelis, corporibusque inanimatis. Ergo nec quidem denuntiant Pestem, bella etc. uentura, a peccatis sibi praecognitis. Sat esto, Pestem denuntiari, non tanquam ob causam incitatricem: sed quia Aeterno placuit. Conscius ut quisque, seipsum examinet, ac emendet. Nec opus est mentitas prauitates, & maleuolentias, fingere in Saturno, uel Marte: si peccata nostra, sint causa effectualis contagii. Adeoque sibi contradicunt Astrologi, atque ariolatores Medici. Nec enim alioqui esset necesse, tortorem, reo iratum fingere, etsi eundem interimat. Sodes, cur nostrae iniquitates, potius Saturnum ac Martem, quam Lunam, millenis aliquot milliaribus uiciniorem instigauerint? Cur remotissimus Saturnus, criminum nostrorum potior uindex esset, quam Luna? Nam si aliquod astrum esset pestilens, certe esset potissimum illud, quod praeest nocti, quieti, & reductioni in primam materiam. Denique si Pestis, tanquam punitio, nos inuadat, aut per Angelos nuntios, orbium motores, mittatur: Sane nulla erit naturalis, sidentque sponte, Scholarum praescriptiones, ac regulae, tam ad praecautionem, quam curationem. Coelum praenuntiandi ergo, futuri praesagum est, datque signa Pestis, quae suis reuelat Deus. Non autem coelum praesentis Pestis effectiuum, ut neque praesciens. Errarent siquidem alioqui, tam coelum, quam directrix Intelligentia Angelica, quoties puerum insontem Peste piaret, pro peccatore, nec piorum habitacula, Pesti unquam subessent. Ac Deus, praetorem iniustum constitueret, qui bonos Peste necaret crudeliter, quae nefarios non apprehenderet. Bonos inquam, pro delictis non cogitatis, necaret. Uel hinc saltem liquet, Pestem, suam habere causam in natura. Demum, si Pestis, coelestis lucis proles, ea certe in instanti semper exurgeret: cum astrorum aspectus, sint per minuta, momentanei. Quare Pestis, antequam ueneno aliunde nato, ad nos deueniret, primo uento dispergeretur, prima pluuiae irroratione ablueretur, noctisque, ac nubium frigoribus pacaretur, priusquam ad nos deueniret: & punirentur urbes, quae minime peccassent. Tum, est & in Paracelso ridiculum quod sagittarius Pestis, ac notator nostrorum criminum, habitaret in Sole ( in quo Deus posuit suum tabernaculum ) tanquam iratus ac uindex parens, propter impuritatis contagium susceptum. Saturnus tamen ac Mars ( alibi sic inconstans ait ) essent criminum ultores. Itaque quocunque modo sumatur, prouidentia punientis coeli, patitur iniuriam, & Deus, blasphemiam. Adeoque dolus paganismi includitur, siue dixerint pestilens uenenum a stellis cudi, uel in uindictam criminum mitti: siue etiam naturali astrorum cursu fabricari, per qualitates elementales annuas, uel extraordinarias, aut indirectas, ac portentosas, a Sathana directas: Itrobique in Atheismum paganorum inpingunt. Nam nec cacodemonillam quam gentiles puitant, potestatem in nos habet, nec legitur in Peste Deali, alius satelles, praeter Angelos Lucis, adeoque a Sacrorum ueritate, est abscessisse, stellis, aut diabolo, uim Pestis generandae tribuisse. Praecipue ubi de Peste naturali, & non Deali disputatio occurrit, deque remediis, causis, & obstaculis est inquirendum. Nam in primis, non raro, Pestis unico ab indiuiduo incipit, puero nempe insonte, adeoque coeli, piaculo huius pueri, integram familiam, oppidum, & pro uinciam tandem, innocuum nempe pro facinoroso, feriissent, per modum Seplasiae, quid, pro quo substituentis. Denique dum Pestis serpit suo contagio, ab uno in alium, saltem in secundo, tertio, ac decimo, non erit amplius uenenum a coelo propinatum, aut uulnus a coelo inflictum: quasi tota ira, aut uindicta coeli, concitaretur culpa primi insontis. Denique Pestis, solo terrore pauidi concepta, cum in specie specialissima ( etenim nulla alia existit actu in indiuiduis ) non differat a qualibet alia, quae e coelo mitteretur, ueneno astrorum. Ergo neque ulla prorsus erit naturalis e coelo, si aliunde, nuda terroris imagine concipiatur, nec coeli sit indiga sui origo. Nam alioqui unum indiuiduum, non constituitur a parentibus, toto praedicamento diuersis. Etenim si Medicum, & Medicinam de terra creauerit Altissimus: & Pestis, ab astris formetur: uereor saltem, ne tanto ueneno impar omnis sit futura Medicina. At saltem Dominus non potuit errasse, quod Medicinam de terra, & non de coelo miserit. Enimuero libri Regum, & Apocalypseos, sanctis Angelis Pestem attribuunt, quae diuinae sit ultionis pentaculum. Nec licet a Sacris recedere, ad cacodaemones, & astra, uenenorum pestilentium exordia. Denique Paracelsus Pestem coelitus, uelut a sagittario, duntaxat in tria loca, nimirum pone aures, subter axillas, & in Inguina diradiari scribit. Quapropter aliis membris oborta Pestis, uel Pestis non erit, uel alterius generis, & causarum disparatarum, quam quae Uulnus coeleste esset. Uel denique coelum sagittando errauit, uel saltem Paracelsus, audendo temere errauit. Itaque si alienae causae, Pestem fabricent, absque coelorum ope, necesse est, hos sua possessione, & putatione priuandos, coelumque posthac, petitorie, litem aggredi debere. Si denique Pestis, uulnus est: ergo est de susceptis externis: non febris, aut morbus, constans statuto semine. & per consequens, quicquid diaphoreticorum in Pestis subsidium hactenus decreuere, falsum atque deceptorium esto. Magisque oportuna erunt incarnatiua, & uulneraria. Et longe est uanissimum diaphoreticum pro praecautione, ne quis a sagittario coelesti uulneretur. Esset enim sudoriferi ignauus clypeus, contra sagittam tam uirulentam, tam potenter, procul, recta, tantoque otio uibratam, securissimeque ductam per tot millena millia stadiorum pergente telo. Decebat enim Paracelsum sciuisse, carbunculum, glandulas, bubones, atque parotides: non quidem ipsam esse Pestem imo nec ullatenus esse uulnera: sed signa, productum, & effectus pestilentes. Quippe nam & Pestis aliquot signata, frequenter non nisi a morte, uisuntur. Quapropter coelestis ille fundarius, non Pestem: sed Pestis effectum, quoties uulneraret, immitteret. Seroque nimis uenisset, ut Pestem, si ue uulnus, illis partibus infligat ei, qui iam antea per Pestem obiisset. Quidam nempe continuouomituriens, cum cephalalgia, moritur sub continuis deliquiis, infra horas septem, ab in uasione aegritudinis. Mox autem circaobitum, tingitur supra umbilicum, usque ad clauiculas, frequenti stigmate, seu uibice nigro. Curiositatis ergo, cum Anatomicus deficeret, dissecui eum, ac inueni, os stomachi, eschara nigra, iam cauterizatum. Denique uibices, non sunt uulnera, prout nec glandulae, uesiculae, bubones etc. ergo saltem coelum, non uulnerat in Peste. Quae si aperiantur, ulcera uocas Paracelse, & distinguis contra uulnera, ac temetipsum. Fabulose ergo nimis, coelum nostra labe inquinatur, harumque est iniuriarum uindex, prout & criminum nostrorum Graphiarius & uulnerator. Paganismi id fuit olim inuentum, ut coelos, atque deastros, in cultum blaspheme attolleret. Blaspheme quoque atque stulte, a Paracelso quatuor elementa ingeruntur, qui eorum Relolleum ridere assolet. Potissimum quod, in ortu Medicinae nostrae, quaternarius elementorum sit sublatus, tam in natura niuersi, quam mistorum constitutione. Etenim quam inscienter adaequatur quaternarius elementorum, ternario emunctoriorum praefato? Paracelsus enim, arcanis potitus, plane heroicis, pro morborum subplantatione, destitutusque scientia Medica, a Patre luminum descendente, titulumque Monarchae arcanorum, sibi ultro assumens, hocque ausu principatum Medendi inuadens, de Peste, tanquam sibi ignoto hoste, tractauit. Proinde Pestem quandoque coelo; alias Soli, Solisque quandoque elementis, ac non raro solis Phitonissis, Sagis, ac spiritibus tam infernalibus, quam elementalibus Deastris ascribit, plerumque oblitus doctrinae sui Paramiri: ubi Pestes entis naturae, entis ueneni ( quasi aliqua extaret ueneni expers, aut uenenum aliquod, non esset naturale ) entis astrorum, ( quasi Astra, supra naturam, aut extra eam essent ) entis sagarum ( has Incubis, Lemuribus, sylphis, etc. tribuit, contra ens etiam astrorum distinguit, ne Sagae, sint fortassis sapientes, qui dominari dicuntur astris ) & entis Dealis proponit, suique ibidem oblitus, & entis imaginatiui, cuius tamen prae caeteris, memoriam habuisse debuisset. Nisi fortassis malit, ens imaginatiuum, non posse causare morbos, aut nusquam uigere, nisi penes sagas. Enimuero, ut Pestem diuinam, arbitror spernere remedia naturae: ita quoque, si qua daemonibus, aut Sagis propria ( quod non est credibile ) at saltem suam coelo originem neutiquam deberet. Etenim alias si Pestis Sagaria esset, solitis esset longe immanior, propter adiunctum uirus externum, & agendi promptitudinem, ira cacodaemonis acceleratam, & ampliatam. Frater P. Boucher, minorita, in suis orientalibus peregrinationibus, ut testis ocularis, narrat. Quod quantum uis Aegyptus, sit alioqui Pesti ualde obnoxia: pridie tamen inundationis Nili, quotannis decidere rorem singularem, quem Elthalim uocant, cuius aduentu, prompte, & uniuersaliter, sanantur, quotquot Peste decumbunt, ac sani, praeseruantur ab ea, eodem rore. Etenim si hoc uerum, nec sat a principe Radziuilio in uestigatum: nil quicquam tamen exin deduci potest, quo Pestem, coelitus causari naturaliter sciamus. Cum exin saltem sequatur, meteororum quaedam esse sana, alia uero quibusdam noxia. Quod hactenus nemo negauit. Etenim quam uis Sol, pridie inundationis Nili, fere ad locum eundem, quotannis redeat: non tamen simul eaedem stellae comites recurrunt. Dein, Ros ille, non est coelorum aut stellarum proles neque ex Blas coelesti meteorico: sed pridie inundationis, iamdudum inundata est terra altior Abyssina, calida & australis magis, quae magnum de se uaporem, nitro refertum emittit ( est namque tota Nili aqua nitrosa ) qui uapor, in rorem nedum resoluitur ( Ros, alibi mella, tereniabin, manna, entali, ac laudanum uelut gummata, plorat: atque apud nos, quotidie ros maialis, sale saccharino scatet ) currentemque comitatur. Nilum: sed totum aerem Aegypti, etiam humectando abluit, aegrorumque corpora reficit, non multo secus, ac imber, terram, post longas ariditates. Saltem ego, Sacris admonitus sperno Augures coeli. Itaque si coelum sit Pestis grassantis causa: deberet esse pariter causa alterius cuiusque Pestis. Quia idem specie ens, easdem sortitur causas constitutiuas, a quibus ipsa species, suam recipit identitatem. Itaque constanter nego; uirus pestilens coelo nasci, aut a stellis dimitti: Pestes uero omnes, quae non singulariter, pro flagro diuinitus mittuntur, sunt uel endemicae, uel terrore quodam fabricatae. Quae autem contagio haustae mutuantur, sequuntur semen, atque fermentum suum. Pestis autem endemica, licet hauriatur forinsecus occasionaliter, non est tamen Pesti ascribenda, nisi Archei nostri terror, Ideam uirulentam pauoris, ab ente endemico concepti, prius fabricet, uti mox constabit. Nego insuper, ullam Pestem esse epidemicam. Nam tametsi aer, multorum corpora, ad uarias putredinis confusiones inuitet: nullatenus tamen, est Pestilentis ueneni causa primordialis. Nam sicut omnis putredo, a Peste differt: ita uicissim quoque uenenum Pestis, a quauis corruptione, filia meteori. Quod nisi rite atque perfecte sit cognitum: nullatenus quoque poterit intelligi natura Pestis: multoque minus, eiusdem radicalis sanatio promoueri. Ad huius capitis calcem, argumentum addam, quod a ripa fluminum desumitur. Uidi nempe, qui ut Peste infectas uitarent aedes, Antuerpia discesserunt; alios, qui fugerent ab uariolis, quibus ante biennium, adhuc uultum, cicatricibus maculatum circumferebant, in Scaldi ipso, percussi sunt morbis, quos uitasse praesumebant, seque ut sanos subduxerant. Memini quoque me quondam, puellam leprosam curasse Uiluordiae, quae dum iam per 7. hebdomadas sanata putaretur, & Antuerpiam rediret, confestim per totum corpus in ipso fluuio, sibi lepram repullulare sensit. Quae demum ad me rediens, sanataque, per semestre, Uiluordiae est morata. Attamen eodem die, quo domum rediret, in Scaldi, rursus repullulauit occultata Lepra. Mulieres quoque in abortum procliues, etsi rheda rus pergerent, feliciterque cessisset iter, attamen in fluuio, seditionem in utero sensere, domumque a ripa per rhedam uectae, illas in cruentum profluuium lapsas, sciui. Adeoque fluuius, coeli aemulus, planetis creditum honorem suffuratur. De aestate loquor; adeoque nec frigus in fluuio, tum aliquod suspectum, incusandum. Frigus etiam autumni, rus pergendo, non obstetit, quantum mense Augusto, fluuius, nec concussio rhedae, quantum quieta nauigatio, noxae attulit. Non demum uapor aqueus, in fluuio oberrans. Siquidem diebus pluuiis, rus itinerando, calamitates narratae non obuenere. It neque degendo circa palustria loca: sed in fluuiis, fluxui ac refluxui oportunis, pauculae horae, has molestias Pestis, ectymatum, leprae, & exanthematum, inuexere, quae in terris non oboriebantur. Argines enim, ac ripas, bis quotidie aqua deserit, foetetque olidus fracedine fundus. Quapropter fluuius, tacendo loquitur, probatque fracidi odoris nocumenta, quae mox dicam. Idque enim proin non tam littori maris, quam ripis est uernaculum. Nam ad salsum mare, arenamque fundi, nulla est fracedo qualis in semidulcibus fluuiis, quare aquae uix unquam prorsus nitidae sunt, carentque odore sibi proprio. Coelum ergo, a labe nostra est immune, ut ab accusationibus ignorantum insons, culpa caret uindictae. Reliquiae sunt paganismi, quas nisi Schola Medica deuitarit, sciat, Datorem luminum, beneficia sua non illis porrecturum. Peregrina Lues noua. Non omnes morbi, uenere simul in palaestram. Felicia sane Atauorum secula, quibus paucae infirmitates, strinxerant gladium, in humanam imbecillitatem. Productumque deinceps transgressionis Adamicae, sensim nobiscum naturae primordia associauit. Astrologi enim, adhuc hodie, confugiunt ad determinatas siderum positiones, iras, incompatibilitates oppositionum, ac luminum malignorum congressus. Quibus prima febris, prima Apoplexia, primaue Pestis, nata sit. Etenim quanquam non soleam indagare praeterita, quae non proficere: sed obesse possunt: multoque minus assueuerim inquirere, quorum adipisci, dare, facere, aut sperare non possem demonstrationes: attamen non potui non, irridere paganismi futilitatem in Astra relatam. Assentirer namque facilius Astrologis, si nata semel febris, abortaque apoplexia, cessassent, cessante illa constellatione. Demonstrare quoque sipossent, quonam interim hospitio, febris habitaret, distracta semel stellarum febrilium dissocatione. Quapropter libro de uita longa, morborum omnium, mortisque introitum in naturam humanam, primus, ex sua origine describere, coactus fui. Adeoque dilucide intelligo ac optice cerno, reliquias esse ex paganismo, quicunque ausus est, stellarum officia, & destinationes extendere, supra textum Sacrorum, qui dicit, quod Astra, sint nobis in signa duntaxat, tempora, dies & annos. Etenim si Astrologis assentirer iudiciariis, arbitrarer febrile, aut Pestilens semen, semel natum, deinceps intrasse in naturam: nec quidem, ut maledictionis cuiuspiam, sed creationis deinceps prolem, continuare suam generationem. Sed cum morborum plerique, tandem in sanitatem desinant, si saltem non cum aegris ipsis oppetant, ac plerumque citra nouae prolis suscitationem: necessum esset, si propter infausta ( ridiculum, aut blasphemum Christiano uerbum ) quandoque lumina, incepissent: nec hodie sine illis incipere posse: si lumina illa, sic congressa, aestimanda sint causae morborum efficientes. Credidi itaque, postquam penitius abditorum, corporum analyses, per Ignem explicuissem, quod eadem, morborum ab initio fuerint, quae & hodie, principia, atque radices. Quod satis clare demonstraui in tomo de origine Medicinae, tractatu, de morbis in genere. Crediderim quoque, aliquot morbos, initio fuisse, uelut in sui infantia, leniores, celerioresque habuisse progressus, & faciliores quoque extinctiones, ob pristinum naturae humanae robur. Aliquot tamen morbos, sui initio ferociores fuisse, qui nempe non ita adhaerent radici humanae fragilitatis; sed lui ut peregrinae consocii acquiruntur. Etenim ut olim, naturae erant robustiores, quae ut susceptrices, ita & medicatrices sunt morborum: sic modo, experior semina morborum, indies proficere, robustius incidere, ac incalescere, nostramque naturam, quo it longius, proceditque intempestiuius, eo quoque negligentius, remediis auscultare. Enim uero patrum nostrorum, diebus, surrexit eatenus incognita lues Ueneris, cum pedissequis, & asseclis. Notatur autem annus 1494. & Parthenoplica obsidio, aetas luis, eiusque prima natiuitas. Quicquid demum semel penes nos adoleuit, quanquam in illis indiuiduis pereat: speciem tamen deinceps seruat, & uix interire scit, quandiu perennat mandatum eius, qui labem, in carnem mittit. It Scorbutum, Pestis Hungariae etc. nostris abauis ignota. Nostrae autem plagae crescunt indies, quia & impietates multiplicantur. Mutantur quidem morbi, laruantur, augentur, degenerantque per sui copulam. Itaque animo maiore, deinceps de remediis altioribus pensitandum. Ex morborum deterioratione autem, conieci securiorem Medendi artem, quam quae hactenus, per frequentem phlebotomiam, & uenenosam resolutionem laxantium, consertis uinculis, mortales in caemiterium praecociter trahit, surgere debere. ominor enim, quia cerno luem Ueneris, caeteras aegritudines, mutaturam in sui obsequium: & Pestem quoque hactenus fore degenerem. Enimuero legi quandoque in reuelationibus S. Brigittae, item in uitis S. Dominici, Uincentii Farrerii, Colettae etc. unanimi apparitione illos uidisse, succensum uelut Mundi Saluatorem, super mortalium impietatibus, minatumque exitium generis humani, tribus iaculis. Cuius apparitionis ergo, B. Uincentius, ordinis S. Clarae reformatricem Colettam, ut Ualenciis Hispaniarum, superintellectuali raptu, uiderat genubus prostratam, ante Sacrosanctam Trinitatem, quod exoraret auxilium Deiparae uirginis. Ut Christus Dominus, auerteret piaculum, comminatum pro commerito supplicio. Desertaque patria Ualentia, Gandauum uenit Colettam inuisurus: quam statim, agnouit eandem, quam in raptu praefato uiderat, & quaerebat. Pro Auaritia enim, erat sagitta bellorum, quibus male parta, maleque reseruata auferuntur. Pro Superbia, erat in manu omnipotentis, iaculum inediae, famis. Ecclesiasticos autem, quos huiusmodi peccata, ut plurimum tangunt, minatur fugare utraque lancea, a possessionibus, contra uota accumulatis, maleque usurpatis. Ac tandem contra luxuriam, sagittam contagii in manu gerebat. Non equidem Dauid casu: sed altiori ductu, Pestem pro bello & fame elegit. Quia totus populus, regis ad exemplum fornicator erat. Singulare id saltem in praefata uisione, quod diuersis sanctis, & annis apparuerit, & quidem ante luis aduentum. Quoniam non est uerbum, quod Dominus non reuelauerit suis Prophetis. Postremo, sub dierum plenitudine, sub maturitate, & completo peccatorum numero, immisit longanimis Deus, unam trium sagittarum in medium carnis, ac confestim apparuit Lues Ueneris, plane atrox, uirulenta, ac festinanti putredine necans. Deinceps autem aliae aegritudines, imo & ipsa Pestis, labem eius contrahit. Nec ueteres morbi, respondent amplius descriptionibus auorum, nec consuetam feudi obedientiam remediis exhibent: Nam olim ingentes exercitus, citra, ultraque Europam, in Asiam, & Africam ducebantur, absque notabili contagio, idemque utrobique fere militum census inueniebatur. Ast iam, mox ab incepta obsidione, moriuntur intus praesidia, & simul obsidentia castra, acceleratamque expugnationem, confestim popularis Pestis subsequitur. Uix enim unica praesidii cohors, foras proficiscitur, quam non sequantur currus, aegrotis onusti, etsi post se nosocomia onerauerit. Praecipui Chirurgorum, cum admiratione plangunt, quod non ita pridem, minora quaeuis uulnera, uix solitis obediant amplius medelis. Porro lues ista primum uisa legitur in obsidione Neapolis anno 1494. Medentes quoque ortum eius per coniecturas attentant. Aliis enim placuit luis natiuitatem, Indiis occiduis tribuere, quodque ibidem esset uernacula atque solita. Aliis uero placuit orientalem plagam accusare. Ueruntamen occasus, Indias, immunes fuisse testatur ipse Ferdinandus Cortesius, earundem Expugnator, quodque post aduentum suum, nondum ibidem enotuisset: sed eo aduectam luem, cum Aethiope, mancipio Pamphili de Naruaez. Forte enim ille recens ab obsessu Neapolis eo appulerat, secumque attulerat. Etenim cum ibidem primum lues uideri ceperit, disputatum inter nationes, an Gallo, an Hispano, an uero Neapolitano, cedere debeat in triumphum. Interim nemo unquam Lusitanum accusauit, ac per consequens, Indiae Orientales immunes erant. Nam Lusitanus in obsidione Neapolitana, nonm erat, qui ueteri odio, bella Castellanica lubens promouebat. Solus tamen Lusitanus cum exclusione Hispanorum, eoum lustrauerat, sibique subegerat. Nec his obstat: quod ab olim Lues Sinensibus sit assueta. Nam inde nemo ad bellum Neapolim aduenit. Ergo si uerum sit, quod Lues in Sina, antiquitate uincat: potuit ibidem iisdem initiis incepisse: prout catapultas, & typographiam ante nos habuerunt. Saltem Lues nusquam ab Endemicis, nec ab aeris infectione. Hinc etiam non passim popularis. Quod autem non a Sinensibus ad nos sit delata Lues, patet ex guaiaco, cuius usus apud Europeos 80. annis senior, quam radicis Chinae. Dein, quia introitus in Chinam sub poena capitis, omnibus externis uetitus. Nunquam Lues tum uisa in oris extra Chinam quorsum tamen Sinenses propter commercia quotannis excurrebant. At guaiacum ab occiduis terris uenit. Alii forte proinde contendunt, hanc Luxuriae luem, incepisse, eo quod annonae caritas, mactatorum carnes cadauerum suffurari, & clanculum coctas diuendi, suasisset. Sed cum antropophagis Indis, haec lues, ante aduentum Pamphili, fuisset ignota, non recipitur horum allegatum. Astrologi quoque, quibus omnium contingentium causae, referuntur in siderum aspectus, & rotationes: ne quid citra cooperationem astrorum fieri concederent: peregrinum tum stellarum situm, duntaxat super Neapolim influxisse aiunt, quem multa anxietate quaerentes, nondum inuenerunt. Quasi idem astrorum situs, nunquam fuisset antea. Refragantur enim Sacra, Astrologorum huic opinioni, ut supra iam probaui. Paracelsus tandem, Luem, multis libris, & additamentis inconstanter indagans, copulam leprosae meretricis cum scabioso milite gallo, incusat, ac detestatur. Quasi uero antea, nulla leprosa, gallo sordido commista fuisset? Ad refellendum autem, sufficit: quod Paracelsus, etiam in hoc sibi sit inconstans. Negans pluribus libris luem ueneris, per se, esse morbum, sed aliis morbis permittit duntaxat asseclam. Attamen omnis contagio, siue ex Lepra, siue ex Peste, uel aliunde contracta, uere, & actualiter in se est morbus. Nec mirum quoque causam Luis hactenus nesciri ab iis, qui ad naturae solius contingentias respexerunt. Credo potius, tot apparitiones, Sanctis non fuisse frustra, ac sine scopo ostensas. Credo itaque, initia luis, ex uibrato iaculo Irae diuinae, hausta fuisse, & in naturam insita, non secus, atque lagenarum inuersione, tertia quandoque peribit mortalium persona. Non quidem, quod uelim luem libidinis reputari, sui principio miraculosam penitus, quia a piaculo incepisset. Scio namque, ut in natura habet modo: ita & sui initio fermentum, atque radicem reperisse. Enimuero Laicus quidam, & uirsanctus, ad quaestiones arduas aliquot, solitus uisiones somniales, ac non raro quoque per Mentis abstractionem, notiones intellectuales suscipere: nimia forte curiositate, has indagauit quaestiones. 1. Cur ista Lues praeterito seculo, & non antea erupisset: cum anteactis paganorum diebus, scelerata quaelibet scurrilitas nunquam defuerit? 2. Unde, si non ab Indis, in Europam uenerit? 3. Quae causa sit continuitatis, & mitigationis, ac mutationis, si diuinitus immissa? Nam miracula raro per contagium transeunt, ac nisi tradito mandato, suam in natura causam nanciscuntur. Sed neque Deus insontes punire solet, prout innocentes, saepe Lues Ueneris inficit. Dixit itaque laicus, sibi in uisione intellectuali uisum iumentum, quod pene difflueret ulcere foetido. Qui morbus equinae speciei proprius, nostrates den Worm: Galli uero Le Farcin, uocant. Inde sensim equi purulenta carie pereunt. Hoc autem iumentum uidit, uelut canibus in escam deputatum, totum tergus uitiatum habens, etiam circa uas naturae. Nec praeter istam uisionem, aliud responsum habuit. Quapropter se suspicari dixit. Quod in obsidione Neapolitana, ( qua primum, dira haec lues emersit ) nefando aliquis peccato, congressum cum eiusmodi iumento habuisset. Saltem inde coniicio, non antea uisam raritatem morbi, quippe non credam facile unquam eiusmodi peccatum, in talibus terminis, ab origine mundi commissum; estque morbus, lui uenereae similis, & equinae naturae affinis ac familiaris. Potuitque ideo suum fermentum ( permittente Deo uindice ) in humanam familiam naturaliter transplantasse, diuinitus quanquam antea comminatum. Miscuisse inquam contagium equinum, infandae libidinis actu tum ( perinde atque hodie a meretrice sordida usque in testes maris, attrahitur ipsa Lues ) gonorrheam, carcinoma, atque bubones uenereos etc. propagans. At curiosus esse desino, quoties res scita, nulli est usui. Nisi forte mauis hinc meditari, equos sic ulcerosos curari remedio Luis, & uice uersa, per Hydrargyrum optime praeparatum. Seruit saltem consideratio Luis, degeneri, ac multiplicatae Pesti hodiernae, & quae plures sub aduentum Antichristi, minatae sunt in Sacris. Addo. Quod sit infamis, infeceritque omnem mundi angulum: effectu quoque palam ostenderit: quod sit commune carnis piaculum, serpensque ad ulteriorem, & uulgo adhuc incognitum scopum. Enimyero primo exordio nedum dudum ignota stetit: sed & sui medela infeliciter tentata, & adhuc hodie, uulgo ignorata. Unde consequens, quod incertis, & ferocibus pharmacis, mortalium uita indignata, humiliata modo sit, uel ante cuiusque iiuuentutem. Quae debilitas, perpetuitatis quandam spondet perennitatem, ac in abstemiis, ad quartam saltem generationis periodum. Imo licet ampla hominum caterua, nunquam luem contraxerit: nihilominus, cum uix unquam Lues sit bene curata, manserintque reliquiae: supersunt sane, qui Medentum temeritates experti, seipsis sunt longe facti infirmiores. Pars namque ueneni, quae permansit penes illos radicalis, praeter horridas unctionum, suffituum, & saliuationum torturas: necesse est eo titulo, illorum successores, notabili debilitate diminutos. Est nimirum Lues, non quidem morbus, constans materia ex qua: sed fermentum duntaxat uenenosum, solidis, uel liquidis nostri partibus, odoris instar, affixum. Adeoque ( quod Lui est singulare ) nedum partibus constitutiuis: sed & excrementis, siue aliorum morborum materiis, quas attingit, se incorporat, quia afficit, & commiscetur. Cumque facilius sit ueneno, contaminare materiam, iam recenter destinatam in excrementum, quam partem adhuc uiuam, adeoque & hactenus resistentem. Hinc fit, quod quicumque manifesta, uel occulta habent quorumcumque morborum initia, Luem facile contrahant; quae proinde, se etiam in uarias morborum laruas, associatione transmigrat. In multis namque ulcera, pustulasque; in aliis, ossium caries erodit, dura excitat tubera, Bubones item, phlegmones, & purulenta apostemata facit, ut & uulnera, curando pertinacia. Alibi quoque, peperit paralyses, podagricos insultus, Icterum, Hydropemue etc. Id enim Paracelsum decepit, putantem, quod Lues non sit in se morbus, quia aliis morbis adhaereret. Nam maledictio, iam naturae, ab origine sua, impurae, superueniens, non procedit generatione consueta: sed suum corpus, in corpore aliorum morborum reperit praedispositum. Ita ut paritas conceptus, natiuitatis, subsistentiae, & effectuum in alieno corpore ( humano nimirum ) prodant paritatem ortus Luis, & aliorum morborum, eo quod pariter a praeuaricatione emanent. Morbi itaque, a Luis ortu deinceps, degeneres facti, ueneni alicuius ritum imitantur plerumque: nec ullus, sat horum causas inuestigauit, quare nimirum, plerique morborum, euaserint contagiosi, atrociores, frequentiores, tardius, difficiliusque fugaces, quam olim. Indubie namque, Pestis est solito frequentior, minima nos occasione arripit, crudeliter insectatur, faciliusque dispergitur, quia associata nouo toxico. Etenim plures, uelut desperantes, putarunt naturae nostrae uires, sic ad sui finem breui decurrere. Sed Uerbo Dei est stabile imperium, Non est ullus horum defectus, speciei humanae incorporatus: sed per accidens, indiuiduis tantum adhaerens; cumque omne peregrinum adhaerens, separationi sit obnoxium, nullumque alienum, sit idoneum, ut simulacro Dei, medullitus coniungatur in constitutiuis principiis; Idcirco omne peregrinum, sui ortum, augmentum, ascensum, statum, declinationem ac interitum, necessario suscipit, ac tandem etiam sponte, per ulteriores propagationes, restaurationem expectat. Sunt namque uirtute Uerbi, semina ac species, in aeuum durabilia. Hinc consequens, hospitem exoticum, tandem cedere debere, e stabulo, in quod clanculario errore furtiue irrepsit. Eo quod Uerbi potestas, nullis tempestatibus, longitudine motuum, aut dierum, ut nec hostis technis, praescriptionem patitur. Diluuium quidem, terram coperuit, quia homo uiam suam corruperat: Ideoque & hodie ob peccata, penes nos infirmitas locum sibi fecit, accrescit indies noua, & comminatur alia insuper. Anno 1540. sub Paulo 3. circa autumnum in Apulia prope Tarentum, prima apparuit Tarantula, monstrum ab urbe sic dictum Araneae simile: sed duplo maius. Quod deinceps mansit in specie, & a Tarentino, in Agrum iam Romanum quoque transplantatum est. Etenim apud Danielem omne monstrum, in rempublicam excrescens, a mari uenit. Confirmantur hoc monstro noui adulatores, qui homines a se demorsos, dementant & exultando tripudiant, tanquam bene egissent, credendo adulatoribus. Anno 1550. in Augusto, Galli primum uiderunt Triticum, quod uocant roratum, siue mellitum: in arista adhuc uiridi, halecem fumatam odore referens: in matura uero, nil nisi foetidum puluerem atrum: popularium utinam, non morborum plurium causam. Plaga est quae nobis magnam furatur annonae partem: sata nempe est zizania contra potentiores Praelatos. Quam utinam noscerent ac praeuiderent. Anno 1556. nostris oris maritimis primum apparuit Scorbutum, Ueteribus ignotum. Quod gingiuas, & anhelitum inficit, ac crura: quia & interiora obsidet. Designantur homines eodem anno in Belgio admissi, dulci contagio, intus & extra subuertentes, sibi credulos. Non ita pridem febris castrensis, adorsa est nostrates, contagio profundo, absque siti, & calore enecans, denotanturque, qui specie pietatis, noua spargunt & suspecta dogmata inter domesticos. At saltem nil, quod hostile est semel, deinceps in sua specie intercidit, quia ad flagrum, immittitur, ac caeci, non indagamus causam occasionalem, medium lethiferum, finem, atque remedium. Hodie enim Castrorum impuritates, paludum, domorum, cum pauperie militum, uelut insolitarum aegritudinum causas incusant, ac inter Medentes super hanc aleam, tota uertitur praeseruatiua. Quasi uero olim castra puriora, dum Pestes, atque insolitae febres, nondum erant. Scio etenim, quoties febris de stemmate antiquarum, cadit in corpus, quod actu Luem ueneris patitur, aut quandoque habuit, maleque sublatam, confestim ista febris se associet, uenenosis Luis quisquiliis, unde uenena mutuat, quae maligna & castrensis dici coepit; seseque propaget contagio, etiam in insontes alue. Estque uidelicet ex febri mare, & Lue matre, tertium, ab utroque genitorum diuersum monstrum, ex morbis specie distinctis. Hinc nimirum tam febris, quam Pestis, laruata euaserint, atque incognita. Sic namque Lues in chao febrili pergit dispergi, fitque iuris communis, Infelix nempe Luis monstrum, utrique parentum dissimile, proditorium uenenum, Pestis aemulum euadit, Pestemque ipsam, nouo putredinis fermento, truculentiorem parit solito. Non absonum ergo hodierna castra, plures aegros, frequentiores mortes, & contagio maligniores suscitare. Nec immerito, castra faciliores sequuntur infectiones, quam alioqui populosiores urbes: quippe miles, ciuibus, Luis est obiectum propinquius. Pestis itaque, fomitem pro fauilla reperiens, facile recurrit. Opiniones Ueterum. Pestis, omni seculo, in supplicium, ab Iratis diis missum reputatur. Ideo Hippocrates, omnem penitus contagii labem, diuinum in morbis, nominat. Gentiles adhuc hodie, ad sua transfugiunt Idola. Gentium Dii, daemonia. Christiani uero, ad unicum aeternum Numen recurrimus, subsidiaque sanctorum imploramus. Quia gloriosus, ac mirabilis Deus, in sanctis suis, qui impetrant, quae nobis nostra denegant demerita. Urbes enim sunt in Belgio, quibus sodalitas sanctorum, in Peste patronorum, hactenus immunes seruauit ciues ab olim, quotquot missi in auxilium, & seruitium Peste contaminatorum. Nemo enim, missus a decanoconciue, ac sodali, etsi infectissimo a Peste inseruiret, unquam a Peste apprehensus fuit. Sic est. Catumulus Pestis. pilli capitis cuiusque, sunt numerati. Non cadit frons de arbore, absque permissu Dei. Multo minus, nobis aliquid accidit, praeter permissum, & praescientiam Domini. Sic uerum est. Pestis quaedam, a manibus Domini uenit, quam euitare est impossibile, quia uenit ab eo, qui sagittando, errare nequit. Idcirco de hac Peste, nequicquam scribere decreui: ut neque de sanatione miraculosa. Nam si naturalis Pestis, per miraculum sanetur, ea ad Medicum non spectat. Plurimi quoque nostrum opinantur; Pestem non nisi diuinitus mitti, absque concursu causae secundae. Mahumetani quoque, cum Caluinistis, credunt Pestem ineuitabilis praedestinationis sortem. Nec ideo loca uitant aut infecta corpora, ut neque nocua quaelibet. Male sibi constantes. Siquidem fera, nocere nequit, non consentiente Domino, adeoque hac ex parte non sit Peste nocentior: a feris tamen cauent, ac se tutantur. Anglia quoque hactenus proprio Pestis nomine caruit, quamque ab olim Plagam nominat. Quantum ad causas eius attinet, Graeci primum, ac deinarabes, ac quicumque alterutris horum, sese dicarunt, Pestem in duas causas conuocant. Quarum priores catharticas, siue praecedentes; posteriores uero, connexas, coniunctas continentes, comitantesque proxime, appellant. Enimuero cum cernerent, humanum corpus, sua per indiuidua, & habitationum loca, magna differre uarietate: excogitarunt uniuersalem causam pro Peste. Coelum nempe, per Astrologos seducti, culparunt: quod noxio lumine, motuque suo, aera diro tabo conspergat, cuius proinde uirus, epidemicum nominarunt. Ac tametsi uiderent morbos, contagio infames, oriri occasione stagnorum, antrorum, fundorum uenenosorum, mineralium, sordium, montium, uliginum, uallis, aut sentinae, unde uariae putrilagines scaturirent: non tamen unquam horum morborum indolem, Pestem aestimarunt: sed separato nomine endemicos uocarunt. Quae distinctio, mox dubium omne sopiuit, ac ipsimet in hoc sopore stertuerunt. gauisi, in uniuersalem culpam, ad coelos relegasse suam inscitiam: seque securos autumarunt, nequicquam diffidentes, quod se culpa, illos uero, ignoranti, coelum uindicaret. Sperabant item mortuos, atque moribundos, suas obedientias detestando, non exauditum iri, neque accusaturos Medentum incuriam, ac ignorantiam. Praesertim ubi primus semper Medicus aufugit, suum deserens aegrotum in uitae desperatione. Quocirca Astrorum ariolatores, in subsidium conuocant, ut si horum errores mundus tueatur, coniuncta criminatione coelum infament, quod abstracti luminis tabido ueneno, aerem, & aquas inquinet. Ast praedecessoribus multo audacior Paracelsus, uoluit, labe nostra coelum infici realiter, peccata nostra stilo notare, & inuito se, recipere, ideo ultorem esse, ac in neces proritatum. Pestem autem esse merum uulnus, sagittari coelitus; uulnerando astra, currendoque laedere. Quodque haec uulnera, tribus duntaxat, neque pluribus, locis, ( nesciens haec esse emunctoria nostra ) pone aures scilicet, subter axillas, & in inguine. Alibi quoque non tres: sed 4. Pestes statuit, iuxta elementorum numerum; Quadruplici, multumque diuerso remedio, superandas singulas. Alibi uero & quintam Pestem excogitat, a Gnomis, Sylphis, Nymphis, Satyris, lemuribus, Gigantibus, Faunisue immissam, quod hos forte quintum autumaret elementum. Porro a ciuitate Stertzinga rogatus, pro selecto alexiterio: stellata atque elementata remedia priora deserens, finaliter potui ex Theriaca, Myrrha petasitide, terra sigillata, spermate ceti, Asclepiade pimpinella, Tumulus Pestis. Ualeriana, & Caphura, cum optima aqua uitae totus fisus est. Per inaduertentiam scilicet, immemor abreptus, in centum simplicium confusiones, a se multoties, ac serio, mox ante detestatas. Denique nec simul conueniunt, quod alias elementum Ignis, nequicquam a coelo distinxerit saepius, & nihilominus, quatuor Pestes, ortu, causa, ac remediis distinctas tradiderit: quas uni dicauerat coelo quod alibi solum Pestis authorem uoluit. Uult etiam quod crystallus, Arles, itemque gemmae, in aere gignantur, ac coelitus decidant, quae alibi, sui immemor fructus aquae nominat, uolens crystallum nisi meram esse glaciem, frigore constrictam. Tandem Pestis cum sit malum coeli, & ex quarto gradu: tincturam autem gemmarum dicat optima istius uulneris solidatiua: adeoque & remedium 2. gradus curare Pestem quarti gradus. Inanem quoque defatigationem miseror, circa remedia, quae inter millenos Spagyros, uix unus praeparet. Friuolum est enim tot condere libros, ac tandem recurrisse ad uix parabilia, in morbo populari, ubique obuio. Friuolum est enim, uagante Peste, totam regionem alere carnibus ciconiae aufugae sub autumnum, aut lingua leonina appensa. Cuncta enim eiusmodi ignaram detegunt iactantiam, non autem communem charitatem, in tam aerumnosa aegritudine. Nec enim Hippocrates eiusmodi remediis, Pestem e Graecia fugauit. Alioqui enim pauper ( si remediis, ac obsoniis pretiosis, Pestis profligaretur ) uitae desperatione, fortunae inaequalitate, multo planctu, iustoque dolore, Deum, personarum exceptorem, sibique denegata remedia, pensitaret. Nunquam itaque credidero, Deum, in natura, minus solicitum, sanando pauperem, quam diuitem. Historia Lazari enim, & epulonis diyuitis, mirifice pauperes confortat. Tandem Paracelsus, libros Pestis edidit, a Phitonissis, ac lemuribus generatae: lemures inquam satyras etc. quos cacodaemones negat, in generanda Peste, Sagis coaequat: remedia tamen, tantae Pesti addere, neglexit. Quasi titulo Monarchae arcanorum sibi praesumto, sat esset, non calcasse priorum uestigia, ac plurimum fumi: ac parum ignis, suscitasse, suique memoriam risui exposuisse. Nam libri de Peste, de Tartaris, de mineralibus, etc. multum garritum, parum fidi auxilii continent. Diuisa Pestis. Paramirum Paracelsi, totum incumbit, ut persuadeat omnem, absque exceptione, morbum, ac nominatim quoque Pestem, tota specie, esse quintuplicem. Causis nimirum, ortu, proprietatibus, atque remediis distinctam. Primam autem speciem uocat ens naturale, originaliter ex fructibus elementatis procedens, hancque Pestem, libris de Peste ac pestilitate descripsit, quibus sit ibi sibi interpres. Ast cum constet, fructus, quos Scholae hactenus credidere mistorum elementorum, esse solius aquae: ( prout de ortu Medicinae alibi, clare demonstraui ) necessario quoque ruit iam doctrinaelementorum, pro Peste saltem. Aliud dein morborum praedicamentum, uocat ens astrale, tanquam e coelo stellato depluens. Prosequiturque multis libris de Peste, hoc duntaxat entis genus, omissis aliis. Adeoque cum alibi coelum, coelorumque fructus, cum elemento ignis, confundat: etiam rursus coincidet Pestis astralis, cum naturali, & elementali ignea. Tertium dein morborum genus generalissimum, uocat ens Ueneni. Quasi Pestis alicubi esset quaepiam ueneni expers: & quasi suum uenenum, extra, supra, aut praeter ens naturale, Pestis haberet: Sic itaque Astra, contra ens naturae distinguit Idiotismo praepeditus. At saltem, quasi naturalis, & Astralis Pestis, non essent uenenosae? Quartum tandem morborum genus, uocat Ens spiritale, cooperante scilicet cacodaemone, cum suis mancipiis. Reuocat huc quoque execrationes, & desperationes hominum; omittit uero imprimis suos faunos, lemures, nymphas, satyras etc. nisi hos forte uelit cacodaemonum socios. Saltem praecipuum negligit cardinem, propriam nimirum phantasiam: cum non raram Pestem, solus terror generet. Putatque quinimo ens spiritale externum, essentialem Pestis causam, per quam species duntaxat dirimendae sunt. Adeoque effectus duos, diuersos specie, solis causis distinguit, externis occasionalibus, & accidentalibus. Etenim certum est, siue Saga, tanquam uenefica, pestiferam labem alicui connecteret, siue alio medio id fiat, ac proprio naturae uitio, saltem Pestis inde scaturiens, utrobique una, & eadem est. Quintum postremo genus Morborum uocat, Ens deale, siue fidelium, satis stupide, Deum a morbis ipsis non distinguendo, prout alioqui liberum est, naturam ab effectu suo nequaquam separasse. Pestis autem Dealis nusquam, uel amplissimis suis scriptis mentionem fecit. Ad me autem quantum attinet, ens astrale, non admitto. Licet id Paracelsus non uni tantum ex quinque; sed sibi inconstans, omnibus uni uersim pestilentiis, commune fecit. Similiter denique confundo, Ens Ueneni, cum Ente naturae. Nam si non uenenum: nec etiam ob id Pestem continet. At cum Pestis, seperatum habeat ortum atque progressum, a reliquis morbis distinctum: Imaginationibus atque terroribus non parum alligatum. Hactenus omnem Pestem facio spiritualem. Non quidem sagariam ob id; Uerum perturbationibus Archealibus tributariam, ac mere naturalem. Quod si uero cacodaemon collaboret pro excidio humano: transplantabitur quidem & incrudescet ferocius: non tamen ad hoc superstitione ( licet aliter Paramirum sentiat ) opus, aut a tramite naturae deuia est Pestis, quippe subter naturam, ens spiritale euidenter, uelit nolit, semper militat. Duas igitur specie diuersas Pestes agnosco solum. Unam nempe quae immediate ex manu Omnipotentis, per Angelum percutientem mittitur, ad executionem occulti Iudicii suae Deitatis. Hanc etenim quanquam Pestem etsi agnoscam: eandem tamen Domino meo integraliter committo, dicoque resignata mente: Fiat uoluntas tua Domine. siquidem nec remedium opto, nisi pro tuo beneplacito. Finaliter itaque Pestem naturae tantum ubique attingam ut Philosophus. Eamque uoco alteram. Coniuncta causa Ueterum. In morbis uniuersim, citraque exceptionem, causam efficientem & externam, nullam, praeter occasionalem, quandoque de morbo in genere, disserendo, duntaxat agnoui. Nunc porro, coelum, aditum dare ad Pestem, iuste me negare ostendi: licet interim Blas meteori, occasionaliter queat disponere subiectum patiens, ad faciliorem impressionem susceptionis. Itaque ad connexas Pestis causas attendam primum: quas a Ueteribus, relatas in humorum corruptionem, & caloris accensionem legimus, ideoque conscripta per seruamina, per sola humorum putredini resistendae deputata putata. At nondum Scholae explicuere, quisnam, quoue nomine donandus sit ille humor uitiatus, calore accensus, qui in uenis, uisceribus, uel habitu, sit titio Pestis. Nondumque nouerunt, in Aegypto grassantem Pestem caloribus magnis, potius extingui, quam excitari. Prout apud nos, Pestem plerumque magis autumnalem, quam aestiualem esse. Quandoque enim Scholae ad endemica recurrunt, tam domestica, quam forinseca, quae quoquomodo putredinem incitare, uel accumulare creduntur. Denique pro praeseruatiuis, quaeuis corradunt simplicia, etiam calida, modo fide Herbariorum commendentur. Haesitatio uero Scholarum, ut & remediorum infausta incertitudo, tegitur ubique, diuersarum ridiculo complexionum euentu. Quae sane fuit hactenus communis, ac trita aptitudo, ad excusandas excusationes in nece. Tandemque Doctorum, ingenti Pestis formidine, detegitur diffidentia Scholarum, super legibus, & librorum pollicitationibus. Saltem infaustas aegrorum obedientias demulcent, per unicum: Sic stabat in fatis. Ergo patienter ferendum, quod miser ille, uel iste, esset relatus in oppetiturorum catalogum. Interim opus Pestis truculentum, truculentior uero, qui opem iactitat, nec adfert. Celer progressus Pestis, pro ignauia tanta Medentum. Toxicum in Peste, unico saltem non feriatur momento, nec pacem admittit, quod inducias spernit. Siqui ergo essent humores, in facto esse, putredine in Peste corrupti, cum nequeant retrocedere, ac reduci in pristinum integritatis nitorem: sitque naturalis morborum in Scholis, indicatio prima, atque potissima, nocuum citissime euellere, uanaque esse cuncta auxilia, nisi quae prompte, penitusque peccantem colluuiem sequestrent. Sequeretur, quod uniuersalia praesidia purgationes scilicet, ac uenaesectiones ) sint potissima Pestis auxilia. Quae tamen multoties iam sunt reperta mortem accelerare. Necessario quoque corruit hypothesis, quae humores corruptos, in Pestis causam proximam introducit. Nam reuera Pestis, potius humores alimentarios inficit, quam quod hi, Pestis causa sint. Alioqui alibi sat constare feci, naturam, humores in cruoris constitutione, non agnoscere, nec habuisse unquam. Quocirca nec hi, quicquam causare ualent; quia sunt non entia. Denique si humores, in fieri esse putredinis, essent Pestis connexa causa. Saltem debuissent Scholae, nomen illius humoris edidisse, itemque modum, ac processum exposuisse, quo isti humores corrumpuntur, iamque corrupti, sint causa coniuncta Pestis. Itemque quo pacto, celeriter sequestrentur, cum impedimento suae impressionis, in partes uitales. Debuissent denique locum designare, in quo, tanquam nido, praegressae corruptionis pestilentis conciliabulum esset. Nam si hoc centrum, sint uenae uel uiscera ( ubi prima excrementorum nempe contingit sequestratio ) prorsus damnosus esset omnis sudor: quippe qui a stomacho uel hepate, trans uitalia uiscera uirus duceret, & non per consuetas sentinas propius effunderet. Sic namque Lues ueneris, sola gonorrhea, in testibus domicilium eligens, si per solutiua, a lotii officinis retrotrahatur, ut per uenas in Aluum recidat: necessariam Luem, in totum spargit solo isto transitu. Multo itaque magis Pestis, si humores in propriis officinis inquinasset, transeundo per sudores efferretur, infallibiliter totum quicquid uitale intus est, contaminaret. Sin uero habitus corporis, locus sit putrefactionis humorum pestilentium: Iam ridicula erit Medentum diaeta, quae humorum putrefactibilium generationem creditur praepedire. Denique a quo, & unde putredo in cruore euchymo ante Pestem in corporis habitu, uel etiam centro, oriretur: nequicquam de his omnibus est determinatum per Scholas. Satis putantes, obiter dixisse, humorum corruptionem, Pestis esse causam coniunctam, eo quod Doctores profugi, hanc non nisi ex obliquo semper aspexerint. Cum enim aduerterent epoto laxatiuo, carnes & cruorem, illo toxico tabefactas, & humorem flauum, uel pallidum mucum, obscurioremue cruorem, nondum plene transmutatum effluere: asseruerunt, nedum cruorem: sed uniuersum corpus, constare quatuor specie diuersis humoribus, in eosque iterum resolui. usqueadeo, Pestem in bile flaua, igni comparata, uel in atra, ideoque melancholia dicta, terrae, Saturno, atque malignitati propinquiore, hanc putredinem, pro Peste inchoari autumarunt. Equidem licet alibi quatuor humores, ceu futile atque nocuum commentum, abunde demonstrauerim: donemus tamen iam per suppositionem falsi, quod cruor constaret ex illorum quatuor commixtione: attamen dum cruor iam esse desiit, mutatusque est formali transmutatione in alimentarium, ac uitalem liquorem, qui singula membra immediate nutrit, auget, & fouet; Saltem cum ueritate Philosophiae pugnat, quod liquor is alimentarius, per formalem transmutationem, degener a sanguine, nondum obliuiosus esset prioris sortis suae, ac compaginis. Puta si uinum, cereuisia, liquamen carnis, cum succo olerum, uno pastu sint bibita, mutataque in cruorem. Certe istud cruoris constitutum, non est unum, quandiu ex quatuor illis diuersis, adhuc commistis, constat: uerum quatuor, duntaxat unum fiunt, dum per formalem transmutationem facta sunt productum nouum, qui est cruor. Pariter itaque; etsi cruor, ex quatuor humorum connexione constaret: attamen cum iam sint unum, & non amplius quatuor, non erit istud unum, amplius istud connexum, ex quatuor primaeuis liquoribus datis. Nec morbi inde resultantes, queunt, aut inesse, aut in sanando, reputari humorosi, non magis potentes retrogradi, in quatuor illos fictitios humores ( etsi dentur fuisse reales ) quam semel factus sanguis, potest retrocedere in pristinum uinum, cereuisiam, ius carnium, & succum olerum. Patet ergo quod Scholae, contra omnem Philosophiam ignorent, formalem esse transmutationem dum ex cibis, cruor; & ex cruore, fit liquor alimentarius. Patetque ex praefatis caecitatibus, maximam morborum partem, inscitiae principiorum, concreditam in Scholis. Ego autem ingenue protestor, me in nullis auorum libris uel minimum unquam subsidii auxiliaris punctum reperisse. Nam quamuis plures, uelut opitulati, conualescerent: uidi nihi lominus decuplo plures, qui ab initio inuasae Pestis, iisdem remediis usi fuerant, infeliciter periisse. Theriaca enim ab olim, semper iuuamen pollicita, eiusque aqua modo excellentior passim habetur, uanam quanquam opem, continere sciant, qui Pestis norunt proprietates. Nam Alexiteria, quae uenena cohibent, nil certi habent contra Pestem. Ideoque Medentes Academici, sub infida Theriaces tutela, non audent se contagio Pestis exponere. Est quippe uenenum Pestis, longe secretum a quouis alio. Religiosi autem quidam in Urbe, nil intentatum relinquentes, quo nummos, uel aestimationem comparent, selectissimam Theriacam, magnoprofitentur uendere. Sed cum nemo militans Christo, implicet se negotiis secularibus, a pomposis eiusmodi stentoribus, cuique apprime cauendum hortor: quippe non per ostium sed superne, per tectum intrant, non uocati, in Medicinam sese. intrudunt. Hi enim cum Tullio poene dicent; Populo imposuimus, & famosissimi pharmacopolae uisi sumus. Etenim Theriaca, Hippocrati, Pestis domitori, adhuc ignota, triplum mellis, ad puluerum cunctorum copiam, recipit. Simplicia quoque sexaginta, discordia, arida, dura, conclusa, cruda, excrementosa, & plerumque a bimatu inueterata. Haec inquam sub cocti mistione mellis, multum effoeta Tumulus Pestis. redduntur. Mixtionem quoque, & digestionem, a debili febriente exigunt, praecipue, ueneno uitiato stomacho, & ab Archeo intus consternato, ac confuse tumultuante. Quapropter parum auxilii, & consolationis minimum praestant. Nam Trochisci de Uipera, cocti monitu Galeni, cum sint capitale simplex Theriaces, facile docent, aquam theriacalem, esse plane ridiculam. Nam si uipera, distillando, aquam theriacalem uirtute saturet: quid ni Trochisci de uipera, prima sui, ac Galenica coctura, omnem istam exuerunt medendi praerogatiuam? Quid igitur agam cum semper discentibus, & nunquam ad scientiam, quam docere profitentur, per uenientibus? Plurimi enim ( teste Seneca ) ad scientiam istam non peruenerunt: quia putabant se peruenisse. Tandem nec sat fuit, tacuisse nomina humorum, quos putarunt putrere ante Pestem, esseque huius comitem causam: quinetiam transiliendo transeunt ipsam corruptionis quidditatem, quae paucis subinde horis, suam absoluit tragaediam. Uidentur enim Medentes suaui puluinari cubuisse, paries dum proximus ardet, & eleuato semel super cubitum capite, dixisse arrestum. Pestis est morbus contagiosus, ex putrefactis humoribus, febri connexus, acutissimus & ualde periculosus: quo dicto, caput rursus reclinasse in somnum pomeridianum, opime pastos, qui somnus, sub tanta luce, oculos illorum iterum clausit. Mundus interim eiulat, uidens effectus, hoc iudicio notatos, non causas, ut nec denique remedia. Quare rustici, comam in temporibus, utraque manu scabentes aliud arrestum pronuntiant. Non ( aiunt ) opus est multo studio, nec tot libris, ut quis dicat Pestem lethalem, & contagiosam, quod quisque suo didicit malo. Praestabit itaque fidos auxiliatores consulere, non amplius somnolentos, a Peste fugitiuos, atque remediorum ignaros. Praeparata sedes. Non sufficit, Pestis causas Scholis incognitas demonstrasse, nisi meas dicam experientias, Pestis causam, diuersos eius processus, in fieri, peregrinas proprietates in facto esse, praeseruationes, & sanationem. Initio itaque repetam, quae alibi demonstraui. Scilicet, in natura, duas saltem esse, nec plures causas. Materiam nimirum, & efficientem, quam in Peste Archeum, Uulcanum, si ue semen appello. Pro materia saltem, non sit aliqua indiscreta Hyle, quae nunquam extitit, nec erit in natura: seruitque Mathesi, & non speculatori naturae. Materiam itaque Pestilentem specto, in relatione ad efficiens sibi internum. Materia ergo Pestis, est si luester spiritus, ueneno tinctus. Materia autem ista, tripliciter ad finem sibi propositum tendit. Quoniam uel forinsecus aduentat, totaliterque, ac perfecte pestifera, a pestilenti aegroto, uel cadauere, locoque, uel utensili, inquinata, exhalans: Uel cruda adhuc a fracido Gas terrae intro trahitur, quae dein intus recipit fermentum appropriatiuum, ac gradatim tandem uenenum pestilens in nobis acquirit. Uel etiam totum intus nostri exitium, materialiter & formaliter, absque externoadiutorio subinde conficitur. Quod autem non sint plures modi, quibus Pestis fiat, patet ex diuisione. Nam uel tota intus generatur, sine exotico auxilio: uel ab extra, incidit. eaque est perfecta, in materia & forma ueneni, solius appropriationis, & applicationis indiga: uel est adhuc cruda, imperfecta, ac uelut embryo. Inde saltem imprimis obuium euadit, quod Pestis, non primario semper cor in uadat. Nam uidi, qui tangendo pestiferas chartas, eo ipso senserit dolorem uelut pungents acus, moxque pestilentem Anthracem in Indice digito ostendit, & post biduum, occubuit. Porro triplex praefata materia, utut prima, sit plane uenenosa: utrobique tamen se tenet intra numerum causae antecedentis. Non secus enim atque toxicum, oretenus assumtum, non est ipse morbus, aut mors: sed tantum causa occasionalis eius. Non enim quicquam corporeum, agit immediate in uitam, aut potestates uitales ( utpote quae sunt de natura luminum coelestium ) quin prius sit receptum, redditumque uelut domesticum. Cumque uenenum aliquod, iam sit factum ciuis nostri diuersorii, deglutitum nempe, uel attractum: nondum tamen adhuc, potest ad occulta uitalium seminaria ingredi, uel admitti ( quia est toto sui esse, externum ) quin prius uenenosa qualitas, agendo in uitam, suscitet Archeum ( omnium alioqui agendorum sub suo imperio, author atque opifex ) in sui defensionem. Etenim alioqui non agit Pestilens uenenum, instarensis, qui omnes in eodem attactus, sui momento, uulnerat aequaliter: Pestilens autem uirus, quosdam ferire non ualet. Archeus itaque, cum ex sui indole, habeat animales perturbationes, passiones, confusiones, atque alteritates, subito de se profert imaginem suae alterationis conceptae: illamque Ideam, in particula propriae suae substantiae, in qua concipitur, depingit. Quae sit instructa mortis imago, est ipsamet Pestis. Siquidem Pestem, non aliquam nudam qualitatem existimo, tametsi non alibi, quam in corpore, tanquam accidentia in subiecto inhaerentiae, existat: sed Pestis est ens, naturae uirus per se subsistens in nobis, constansque materia, forma ac proprietatibus suis. Quod alibi tractatu de morbis penitissime demonstraui. Hic monuisse autem sat est. Quod uita, nil operetur uincendo, aut perdendo nisi per motus uitales animae sensitiuae, quae non est solita, nisi per Ideas operari in Archeum, motuum quorumcunque executorem: prout nec Archeus, aliter operatur in corpus, Quocirca hoc loco obiter notandum est, quod materialis atque immediata causa morbi interna, sit ipse morbus, non aliter quam causa materialis, in homine, est ipsum eius corpus, a semine, in senectutem usque perseuerans: non autem quod aliqua sit hominis causa materialis coniuncta, preter ipsum ipsius corpus. Quod est ipsum generationis productum, ex causa materiali nempe, & seminali efficiente interno. Quae hactenus Scholis fuerunt obtecta, adeoque causas morborum occasionales, reputarunt internas, immediatas atque coniunctas, plane adhuc distinctas a producto. Quapropter hoc loco denique repetendum est, etiam, quod in Physiologicis docui. Nimirum sex in nobis esse digestiones. Etenim in tribus prioribus; sua Retenta, suaque esse excrementa. Quae cum singula in se, suisque regionibus, sint molesta, imo per complicationem atque extrauagationem, odiosa euaserint, in Transmissa, ac Transmutata degenerant, uariosque inde inducunt morbos occasionaliter. In quarta uero, ac quinta digestione, ostendi, non admitti ullum perceptibile excrementum. At in Sexta, quae est Transmutatorum, plurima occurrere stercora spontanea, errore uegetatiuae: aliqua insuper aliunde transmitti, ut etiam non pauca uiolento Susceptorum imperio, degenerare. Quae hactenus a Scholis nescita, ideoque & neglecta fuere. Quaeque ideo nomine proprio caruere, horumque effectus morbosi, ridicule in quatuor fictos humores hepatis, fuere translati, & adiudicati. Quocirca primus ego, quanquam Tartari causas morbificas expulerim, ne tamen uidear cuncta, ex animositate, uelle innouare, has sordes, Tartarum cruoris hic uocabo: licet etymo inproprio, quia ueri nominis defectu. Excrementa ergo eiusmodi, si ue aliunde, in habitum corporis sint delata: seu demum proprio facultatum errore, sub transmutando facta, seu denique externorum uiolento imperio, ibidem degenerata: tartarum cruoris nuncupo. Non quod reuera sint tartari, in materia, ac modo, tartari uini: sed quia ex bono alimento, iam deturpato, quod antea foecundum erat, atque uitale, postea hostile euaserit. Haecque ideo praemonui, ut sciatis Tartarum cruoris, esse productum Pestis, illumque facile fieri a causis efficientibus pestiferis. Quinimo nondum sat est, dixisse tartarum cruoris, productum Pestis esse; sed insuper oportet locum praefigere. Docebo enim mox, Pestem, esse uenenum terroris: ideoque notaui, sedem eius, si ue nidum primitiuum, esse in Hypochondrio, ubi uidelicet prima terroris humani est conceptio siue perturbationibus externis, seu demum sponte conceptorum motibus, contingat. Quamobrem adsunt in Peste, uomitus, delirium dolor capitis etc: quae suo loco in Repub. Splenis depinxi. Itaque si Scholae, tartarum hunc cruoris, pro causa coniuncta posuissent, adhuc tamen ab inuicem diuersi essemus. Quatenus quod penes illas, causa connexa esset, Pestis productum apud me est. Nam Pestis, heteroclito modo, nos inuadit. Nec eius materia coniuncta, est aliquod solidum corpus, uel liquor uisibilis, ut neque idcirco conspicua aliqua putredo: sed solum Gas, separatum, ac degeneratum ab Archeisubstantia. Quicquid autem uisibile, uitiatum in Peste occurtit, non est de ipsa materia Pestis, siue non materia ex qua. sed est, uel materia occasionalis, de qua ante, uel est productum, siue foetus, in quo Pestis sedet tanquam in nido. Quapropter Anthrax; bubo, aut eschara, non sunt materia primitiua Pestis: sed effectus ac productum, quod Pestis sibi parauit. Nam plerumque est Pestis tam atrox, ac uelox: ut simulatque in Archeum est introducta, nequeat obmittere, quin de humore alimentario, partem aliquam non subiiciat suae tyrannidi, habitetque in ea. Quocirca si putridus humor, causa immediata Pestis esset, profecto putridus fuisset, antequam putruisset. Cum nempe ipsa Pestis, sibi paret uitiosum illud productum, quod Scholae uocant humores, adhuc indefinitos. Fernelius enim, Scholis paulo sagacior esse uoluit, nouitque ideo, Pestem non nasci, uel consistere e putredine quatuor fictorum humorum, ut neque ex aeris calore, aut frigore: sed ex ueneno aliquo, abditarum causarum alumno. Denique ad uertendum: quod cum tartarus cruoris, si ue ultimae digestionis uitiatae scoria, susceperit fermentum Pestilens, non minus, quam caetera transmutata, priuilegium habeat exhalandi perporos, sine ulla post se residentia, si ue residuo capite mortuo ( sic Chymici uocant residuam a distillatione faecem ) si nempe humores fuerint alimentarii: non autem si ipsa solidorum substantia, in escharam, aut Anthracem, sit ambusta. Sic nempe, multo duriora Luis Uenereae tubera, ossibus, uelut aequalia, arrepto resolutionis concilio, penitus euanescunt. Quanquam autem tartarus cruoris, praefata quoque gaudeat praerogatiua, quoties extra uitae oeconomiam, ut infamis, est proscriptus: attamen dum in pus, aut uirus saniosum transmutatus est, pellem prius erodit in escharae speciem, quam quod uaporetenus transsudet. Idque scilicet ob impressam peregrini fermenti labem, qua degenerauit in transmutatum formale. At si odorem fermenti quidem, hauserit tartarus cruoris: sed nondum sit transmutatus: fiunt Tumulus Pestis. glandulae, bubones etc. quae sudoris profluuio, citra cutis apertionem non raro terminantur: ubi praefata alia id nequeunt. Haecque omnia fere a Scholis in Catarrhos sunt relegata. Totus ergo tartarus cruoris, domesticus quidem partus est: sed nothus, qui ui, destructione, & errore intrusus est. At cum remedia naturae, sint subnoxia tantis digestionum aulis: & corpora, praestantiae tam eminentis, possideant uiolentiam atque agendi robur, itemque sordes admistas, aut seras difficiles habeant, non sat profecto aestimata est Pyrotechnia, quae unum subinde simplex, eo altitudinis graduat, ut omnes digestionum sordes, in extimas usque oras, persequatur cum uindicta. Alioqui in ultima digestione, plurimi occurrunt languores, inter incurabilia a Scholis relata, ob unicam solius remedii culpam, quae defectum comitatur, & accusat. Non secus atque Sagarum opera, sanatione destituuntur, quod negligantur remedia, quae in mali radicem eant. Siquidem diabolica eiusmodi incommoda, non tam corpus, eiusue sordes apprehendunt quam Archeum ipsum, qui cum sit uelut hominis lucida imago, sequitur, quod dum ille spiritus, in aliquo sui corporis organo, detorquetur; idem membrum; patiatur Archei synptomata. Adeoque quicquid patitur spiritus, uitae, sensusque rector: necesse est, patiatur corpus: non autem contra. Neque enim uno cruore mutilus, proinde mutilum generat. Quia spiritus, non est defectuosus. Nam quicquid corpus patitur, licet hoc idem sentiat spiritus: non tamen hic contrahitur, nisi passio ad extremum uergat. Id est, intra uitae radicem, si uespiritum insitum confermentetur, prout de colica spasmode, alibi ostendi. Tartarus ergo cruoris, non est mirum, si ab Idea Archeali concitetur. Quotusquisque enim est, qui nescit, quod indignatio, confusio, triste nuntium, terror & c. statim appetitum edendi tollant: suspiria, uel lacrymas concitent? & insolitam sarcinam praecordiis subtendant? quatenus nempe alimentum sextae digestionis, in stomacho degenerat, ubi uidelicet eiusmodi passiones, proxime fabricantur? Hic ergo cruoris tartarus, semel degener factus, hostis mox more infestat. Ac prout canis semel rabidus, rabiem sua morte luit: Ita tartarus ille, semel proscriptus, inque sordium numerum relatus, nunquam deinceps in gratiam redit. Quia quicquid Archeus semel deserit, consestim moritur, quodque mortuum est, non amplius reuiuiscit, nec pacem cum hoste init. Itaque uindictae cupido, & philautiae indignatio, in primo naturae fonte, radicitus connata sunt, manifestius quoque insurgunt in subiecto perfectiore: adeoque in sensitiuis, potestatis irascibilis thymosin, ac gloriam sibi uendicant. Quare tartarus ille cruoris, Peste subactus, non paret amplius uitae legibus, sed pristinae obedientiae suae poenitens, furoris libertatem effraenem sibi arrogat, eoque nos truculentius infestat, quo fidentius, semel abdita intus Archei consilia receperit. Quod synbolizare nominant Scholae. Tum enim est fur domesticus, cui uiae ad thesaurum, promique intestini, sunt cogniti. Quam enim celeriter necant, paucae puris guttae, sub cranio? quanque atrocitatem non minatur cruor extra uenatus? quam crudelis, uel unica spina in apostemate? non mirum itaque, morborum ferocissimam Pestem, mox parere suum productum, sedemque si non repererit, sibi statim faciat. Restat tamen sanandae Pestis spes, quod tartarus ille, suumque Pestis diuersorium, difflentur debito sudoris exterminio. Quod intellige qumamdiu manserit in specie liquabilis tartari. Alioqui namque si partem solidam arripuerit, spes uitae intercidit, nisi ipsa pars arrepta, statim sequestrari queat. Ectymata autem stribiligines nigrae, aut uibices, Archeum denotant affectum. Pellis namque sunt tincturae superficiales; quam si profundius apprehenderint, etiam cauterizant. Cumque Archeum immediate penetrent, prae caeteris, celerrimo indigent remedio. Notatu quoque dignum, insensilem diapnaeam, in Peste, differre a sudore. Eo quod diaphoresis, si ue insensilis transpiratio, sit materia alimenti, adeoque etiam tartari cruoris contaminati: sudor uero est de substantia Laticis. Transpiratio autem, cum sit continua, etiam citra sudorem: Hinc fit, quod sudor, potissimum abluat, & sicca transpiratio ob id raro ad Pestis sanationem sufficiat. Abluensque sudor copiosus, ideo ciendus. It dum pestilens tartarus transpirat, sua ueneni nequitia, sudore partim eluatur, partimque discenssus mora acceleretur. Hic liquet difficultas a Scholis notata, & non diremta. Nimirum cur aliquot defectus stomachici, non uomitu, aut secessu: sed solo curentur sudore. Eo quod consistant in Retentis stomachi transmutatis in Sexta digestione, non autem in cremoris residuis. Pestis itaque plerumque in stomacho incipit, ibique tartarum patrat, ac inficit: in quem perturbationes Archei, suos fecere mox impetus. Nam omnis imaginatio concupiscibilis, ibi suam sedem habet, atque Ideam fabricat. Maximeque circa stomachi orificium, uitales uires celatae sunt. ut alibi multoties ex professo demonstraui. Quia autem tartarus cruoris, forma est mucaginis; Hinc Pestis idea, lubens in glandulus protuberat. Stomachus namque eiusque Archeus, quia continuam imaginandi societatem in cerebrum mittit, hinc parotides pone aures. Per diaphragma uero in pulmones atque axillas penetrat, oriturque spirandi anxietas. Pestiferi autem odores in stomacho parati ( quod nos, odoribus carbonum saepe experti, uomuimus cum cephalalgia, ac deiecta appetentia ) uomitus frequentes cum dolore capitis comitantur. Sin autem pergant ad hepar. Iam bubo in Inguine. Imaginantur Mineralia & Herbae: suo modo anomalo. Quicquid per esse reale subsistit, quodammodo seipsum amat: quapropter etiam sensum amici, uel hostium: Id est, suarum commoditatum, ac molestiarum habet. Quare Philautia cubat in gremio naturae. Res autem, uix unquam eodem statu, absque uicissitudine permanent. Ergo aliquid tolerant, Sin ergo patiantur, uiamque de structionis ambulent, necesse est utique, causam habeant, unde dolent. Quare sympathia, & antipathia, etiam in Lapidibiis ( In Magnete autem manifestissime ) notantur. Quae tamen absque sensu, consistere nequeunt. Ebicunque autem iste sensus est, licet obtusus; contingit etiam speciem imaginationis aliquam, subiecto suo conformem, comitari. Alias namque est penitus impossibile, aliquid sibi consonum diligere, appetere, attrahere, & applicare, uel aliquod ad uersum fugere, nisi reciproce, sensus aliquis, cognitio, desiderium, auersioque obiecti praesentis adsint. Quae cuncta, claudunt in se, obscuram sensationem, imaginationem, ac selectionis aliquam imaginem. Alioqui enim, quo modo res mouebitur, aut alterabitur ad obiecti sui praesentiam, nisi ipsum sentiat sibi adesse? Si sentiat, quomodo alterabitur, nisi sub conceptu passionis. sibi sensatae? ac nisi sensatus ille conceptus, aliqualem in se includat imaginationem? In hoc angulo ( nota Lector ) abstrusa iacet omnis occultarum proprietatum cognitio, quam Scholae a sua indagine proscripsere: desistentes unde incipiendum erat, iuxta axioma. Philosopho auspicandum, ubi natura desinit. Deliberaui itaque exquisitius demonstrare, quod inanimatis, inhabitet species sensus, phantasiae, imo & electionis: analoga tamen ratione, iuxta capacitatem, & gradum cuiusque. Non interim heic 300. phyta commemoro, quae probandi longinqua absentia, uiderentur multis ridicula. Nostrum autem paradoxum, offendet neminem, modificate intelligentem. Imprimis indubitatum est, quin flores aliquot solem comitentur, tam diebus lucidis, quibus Sol non splendet, quam ipsis noctibus: Attestantes sibi motum, sensum, & dilectionem Solis esse. utpote sine quibus, impossibile est, occultatum Solem comitari. Etenim prout sero Solem in occasu amittunt ( qui dum festinat ad ortum, non operatur apud nos, in umbra terrae morantes ) attamen siue interea nox caleat, frigeat, serena sit, aut pluuia: non cessant tamen flores, aequaliter sese ad ortum flectere. Quod imprimis designat notionem ortus, & circuitus solaris sibi esse. qua parte sit occasurus, & oriturus. Uoca instinctum naturae, uel ut lubet. Nomina namque, rem non mutabunt. Res ipsa, est facti, factum autem, causam suam in flore habet. Haec autem in plantis, uegetanter animatis sic contingere, minus mirum. Sed quod etiam locum in mineralibus habeant, sic probo. nihil fere in natura fit, absque motu proprio: nihilque sponte, aut a seipso mouetur, nisi ob proprietatem, a creatore sibi inditam, quam Ueteres amorem proprium nominant, uoluntque hactenus Philautiam, naturae esse primogenitam, pro sui custodia datam, atque innatam. Haecque ubi adest, necessaria quoque est Sympathia, ac Antipathia, respectu diuersitatis obiectorum. Sic nempe auium caeterarum plumae, a pennis aquilae cariem subire dicuntur: & pannus, e sponte mortuarum ouium lanis, mox sponte foraminibus pertunditur, uelut carie resolutus, quibus locis, fila mortuae lanae decurrunt. Quod non fit, si totus pannus, pariter ex mortuarum sponte pecudum lanis construatur. Sic tympanum, ex pelle ouina & asinina mutescit, si uicinum pulsetur ex corio lupino. Pellis Gulonis ( animal ueracissimum in Sueuia est ) homini quantumuis sobrio, nec uenatori, somnia ordinaria excitat de uenatione, ac commestione: si dormiens eadem tegatur. Sed quid haec ad mineralia? Uado equidem a uegetabili regno, per res mortuas, sensim ad Lapides, quibus Sacra, magnam uirtutem tribuunt. Enimyero lapides, nec mouere, nec alterare possent, si sensationem sui obiecti, non haberent. Nec enim corallus rubens pallesceret, si carnem mulieris hystericae, gestatus tetigerit, nisi eius defectus ipse sentiret. Lapidum manifestissimus enim Magnes, se prodit, qui se proprio motu locali, uertit ad aquilonem, quasi uitalis esset. Non autem quod a Borea trahatur. Quoniam si Magnes, auersa sui parte, ponatur ad Septentrionem in pyxide lignea, super uultum stagnantis aquae, quam citissime pyxis se uoluit, altero, atque opposito Lapidis angulo, ad aquilonem. Ergo si id fieret per tractum Boreae, & non spontaneo impulsiyo motu, ipsius Magnetis: mox pariter quoque pyxis, eodem tractu, ad ripam borealem concederet. Quod tamen non fit: sed manet pyxis cum suo lapide, immota, postquam lapis, se cum pyxide retorserit, requisito latere, & motu. Clarum est ergo, quod Magnes, sponte propria, se uoluat ad Boream. Inde deinceps sequitur, sibi esse sensum, notionem & desiderium ad Boream, simulque conformis motus initium. Porro si quis prope praefatam pyxidem, frustum politum chalybis teneat, ad latus australe: confestim tunc Magnes Boream negligit, ac se ad aciem uertit. Sic ut nedum pyxis se uertat ad chalybem; sed tota etiam, natet aquilonem uersus. Unde quoque obuium est, quod Magnes, fortiori appetitu feratur ad ferrum, quam ad Aquilonem: sitque illi chalybs, minoris alteritatis, quam Septentrio. Consequenter etiam, patet quod manifesta polleat obiectorum electione. Nonnulli circa hanc rem futile mouerunt dubium. An uidelicet Magnes ferrum trahat, an uero ferrum, trahat ipsum Magnetem? Nescientes utrimque esse reciprocum tractum. Qui non uenit paulatim, ob multam familiaritatem, nec seruat respectus, nec obseruat fines lucri proprii, fruitionis, circumstantiarum, aut consequentiae. Nec iste tractus est obnoxius adulatori, aut detrectatori: sed est donum in Archeis, utriusque partis, a natura primordialiter ingenitus & charactere proprietario signatus, ab eo, qui fecit omnia, ita quidem ut si chalybs, sit magnete leuior, trahatur ad magnetem: secus uero, si lapis, chalybe sit leuior. Eo quod tractus, non sit in uno, & obedientia tractus, in altero: sed unicus tractus mutuus inclinatiuus, & non trahentis, cum renitentis uelitatione. Adeoque exhinc manifestatur, quod desiderium, sit natura prius, tractu, tractusque, ut, aliquid posterius, sequatur desiderium: tanquam effectus, suam causam. Si ergo testante Ueritate, cuncta ex operibus sint dignoscenda, fructusque suam prodant arborem: profecto eiusmodi attractiuae inclinationes subsistere nequeunt, absque testimonio alicuius uitae conparticipatae, sensationis, notionis & electionis. Porro nec minus mineralium uita, quam uita uegetabilium, suam per uitam distinguitur, a uita animali, atque eorum generationes inuicem. Eo quod uegetabile, ac minerale, non operantur nisi unum, aut pauca propria: eademque adhuc cum praecisitate, alteritate, proprietate, inclinatione atque necessitate, quoties obiectum proprium illis est praesens: Sed animal operatur plura, eaque nec coacte, ut neque per accidens obiecti: uerum prorsus per desiderium, conplacentiam, appetitum, uoluntatem, & electionem cuiuspiam deliberationis. Cum eorundem prima operatio, sit uita: secunda autem, appetitus, desiderium, uel amor proprius, uel oblectamentum. Tertio tandem selectio deliberatiua, & obiectorum distinctiua. Sic uidi taurum libidine saturatum, ueterem uaccam spreuisse, oblata autem iuenca, lasciuisse mox statim denuo. Obscure autem uiuentium prima operatio, est potestas ad essentialitatem seminalem. Altera demum, exercitium potestatum, & proprietatum. Tertia tandem, maior, minorque inclinatio, motus, & notio. Quae quidem non fluunt, ex electione deliberatiua: sed ex potestati uaalteritate, peregrinitate, similitudine, appropriatione, puritate, aut obiectorum ineptitudine. Quocirca fuit Ueterum iusta opinio, omnia esse in omnibus, per modum recipientis. At potestates eiusmodi, propter obscuritatem sui indiscretam, & Indagatorum socordiam, uix creditae fuerunt: a praecedentibus uero, atque modernis, non consideratae. Ac propter accessus difficultates, mundum uaga desperatione, & nomine occultarum proprietatum circumuenere: ac seipsos sua occaecarunt ignauia. Scopus autem meus hoc loco fuit. Quod si herbis ac mineralibus, huiusmodi notiones, proprietatum occultarum authrices, atque moderatrices insint: easdem potiori longe ratione, & luculentiori modo inhabitare carni & sanguini. Nimirum excellenter, cum particulari & affectata notione, motu, inclinatione, appetitu, amore, alteritate, hostilitate, & repugnantia: quam illa, quae in nobis quinque sensuum ministerio occurrunt. Lsque adeo in carne & sanguine, esse quandam seminalem notionem, distinctionem, imaginationem, amoris, conuenientiae, similitudinis: itemque timoris, terroris, tristitiae, repugnantiae & c. cum intuitu lucri, & damni, noxae & complacentiae, superioritatis inquam & inferioritatis, adeoque agentis ac patientis. Quippe quae dependentia necessaria, necessitatis consequentis, fluunt, & comitantur praedictas sensationes. Quae sane in uitali sanguine, altiori gradu sunt characterizatae, propter innatum Archeum harum passionum quarumcumque authorem, ac fabrum: quam alioqui in toto genere non animantato. Deus namque a cadauere, extinctis uiribus defuncto, quemlibet dentem hominis uiui, solo attactu, marcescere, excidereque, quia sperni a uita, cogit. Quod non item praestat dens e cadauere, uiolenta nece interempto, uel acuto mox morbo extincto. Capillus pariter cadaueris, spontanea sensim morte sublati, solo attactu, calyos facit. Uerrucae atque stigmata, a perturbatione praegnantis, foetui inducta, attactu cadaueris, sensim, ac sponte mortui, donec pars stigmatis intime refrixerit: sponte etiam stigma, sensim euanescit. Attende mecum, an haec non sint alterius sensationis testimonia, quam solius frigoris. An insuper in isthac sensatione, non sit connexa cognitio naturalis, atque mortis formido. Quae adhuc cadaueri insunt quoque. Siquidem Tetanus cadaueris, siue rigiditas eius, non est frigoris aliqua congelatio: sed mera conuulsio musculorum, mortem horrentium, uiuentiumque etiam post animae discessum. Hinc nempe cadauera eorum, qui uiolenta morte oppetunt: quia non omnino extinctis uiribus carnis intereunt, Tetanum praefatum non nisi dudum post sentiunt. Animal. Phantasticum. Herbas & mineralia, instinctu quodam naturae, id est suo modo imaginari. Sic demum cruorem ac Mumiam, conceptus quosdam natiuos, habere dixi, in ordine, ac similitudine ad hominem. Quae ut ad scopum nostrum de Peste, dirigantur. Memineris quo pacto perturbationes praegnantis apposita manu ad aliquod membrum, licet inaduertenter, incogitanter, citraque uoluntatis concursum, depingant in foetu, membrum contacto correspondens, imagine obiecti illius perturbationis. Imagine inquam: non autem signatura otiosa. Sed, puta appetitum fuisse ad cerasum: depingitur utique in foetu, & in membro consimili, quale praegnans sibi manu tetigit, cerasum, quod uiridescit, flauescit atque rubescit quotannis, iisdem stationibus, quibus arboris cerasa, has colorum uicissitudines acquirunt. Et quod est longe mirabilius, contigit foetum sic signatum, Maio, atque unio has signaturas colorum, in Belgio passum: qui postea, in Hispania Martio & Aprili, easdem exprimeret. Ac tandem rediens in patriam, rursus in Maio, ac lunio illas ostentaret. Sub ualida quoque praegnantis impressione, nedum noua super inducitur cerasi generatio: sed etiam contingit, uetus esse immutari, cogitque loco cedere generationem seminalem: imo & Dei imaginem, iam uiuidam, uel in procinctu sui aduentus, non uenire, substit uique creaturam alienigenam, atque monstrum. Quorum contingentiis, sunt plenae, quotidianae, atque inuitae experientiae. Quae potestas, praegnanti data conceditur. Non tamen quod proin aliis mulieribus, imagines conceptuum non deferantur pariter ad uterum, cui non inhabitat embryo. Docui namque singulari tractatu, hominum perturbationes, in praecordiis, circa os stomachi, fabricari. Uiris nempe inde ad cor adscendere, mulieribus autem procliuius mitti ad uterum. Eo quod mulier destinet naturaliter inspirationes uitales, ad foetum. Adeoque omnis praecordiorum commotio muliebris, continuo respicit uterum, siue adsit foetus, siue non. Quicunque ergo mulierem deliberato animo perturbat moerore, etc. is illi morbum uolens immittit. Et qui grauidam infestat: matri, ac proli officere, se sciat. Hinc puellae circa maturitatis annos, si difficultatum conceptibus anxientur, solent uanis conceptuum Ideis uteriparietes continuo depingere, ut plurium, ac uariorum synptomatum, sibi in malaciam authrices fiant. Quoniam uterus non impune fert, sibi tranquillitatem auferri, per peregrinas imagines. Uir autem, suas in praecordiis format imagines, tam concupiscibilis facultatis, quam irascibilis, ut non immerito proinde, amentia dicatur Hypochondriaca, idque non secus atque in muliere contingit: sed conceptuum ideas, ad Cor, & cerebrum transmittit liberius. Quidam enim expectans mane, praetorem in suam supellectilem missum iri, tota nocte sedens moestus, capite in palmam manus inclinato, mane latus capitis canum habuit, qua parte manum tetigerant tempora. Adeoque manus praegnantis, suas exorbitationes ad uterum, & uiri manus, suos payores, usque in pellem capitis traducit: Saltem hinc patet, pilorum esse ueram accretionem, nutritionem, atque non inanem colorum signaturam, non autem innasci per appositionem, a retro expellentem: Dein, quod perturbatio in uiris, multum affinis sit muliebri, licet longe infirmior. Docui quoque alias, perturbationum energiam, in Splene consistere. Quapropter uetustas Saturnum, principium atque parentem deastrorum, errantium quoque Astrorum summum, qui nempedeorsum, in reliquos influeret: nequaquam reliqui sursum reflecterent, utpote stellae, ad sublunarium commoditates conspirare creduntur, non autem sursum. Saturnum itaque, originem uitae, & conceptionum, siue generationum initium dixere: imo & deyoratorem recentis pueri nominarunt, designantes per hoc, quod imagines a facultate concupiscibili fabricatae secundent semina, & digestionum in nobis hospitia: prout quando exorbitant, nouellum sanguinem consumant, morbosque plurimos incutiant. Imaginatio igitur splenetica, primos habet impetus, qui conceduntur non esse in potestate nostra. Saturnus ideo, uelut citra initium fictus: Iupiter uero praecipua eius proles, sede parentem deiiciens, rationis fulgorem significabat, primos imaginationis impetus subigentem. Imago uero, per imaginationem formata, mox in Splene uestitur spiritu uitali, eumque assumit, unde Idea fortificatur ad operum executionem. Quotusquisque enim est, qui non sensit subinde circa stomachi orificium ( qua parte Splen maxime sensitiuus, sicut & tactus in extremis digitorum ) perturbationes, anxietates, & suspirandi occasiones? Nonne esurienti mox tollitur appetitus, per triste nuntium? Notabile heic esto: quod licet praegnanti, sit plane ignota essentialis dispositio rerum, sub perturbatione apprehensarum, easdem tamen penitus formet, atque figuret in foetu dum extra truncum arborum, in carne, cerasum fabricat in instanti, continens internum esse, & seminalis cerasi scientias. Non mirum est igitur, terrorem a Peste, fabricare Ideam Pestis, unde Pestis ipsa, mox pullulat. Quamuis anima sensitiua hominis, Pestis essentiam ignoret. Hic patet campus apricus, ad probandum cunctarum rerum notiones si ue Ideas, in Tumulus Pestis. nobis formari ui animae sensitiuae: iacere tamen obtenebratas, in mente immortali, quas Adamo praesentes fuisse credimus, dum brutis, iusta inderet nomina. Etenim si muliebris conceptus, exundatione perturbationis cuiuspiam, illectus, internas plantarum animaliumue dispositiones depingat ( imo quandoque cum, tota sui foetus transmutatione ) necesse est in ipsa mente, tanquam diuinae imaginis sculptro essentiali, rerum sublunarium saltem notionem essentialem habitare, modo in naturae impuritate & peccati originalis macula, depressam ac deformatam. Alioqui anima sensitiua res alienas facere non potest, quas nescit & non habet: adeoque opus est, ad hoc confluere mentem immortalem, perturbationibus excitam. Obscura atque difficilis admodum uia, per quam Adepti, nulla librorum ope, pristinam scientiarum lucem aliquam, uenari contendunt. Ideoque & Laborem Sophiae appellant. Eamque Paracelsus estimat decuplo faciliorem, quam didicisse Grammaticen. Opinatur tamen Picus, nisi operator utatur medio, ipsum mox oppetiturum Binsica, siue ariditate cerebri. Propter assiduitatem speculationum, spiritum uitae attenuatum iri. Quicquid id sit, saltem causarum inscitia, neglexit plurima, fueruntque aegrorum opitulationes, frustra expectatae. Discussi autem hoc loco imagines, phantasia genitas, quo constet, qualiter omne corporeum, proueniat ex in uisibili, ac incorporeo initio ( quod antiquitus a mundo intelligibili, peti affirmabant ) per imaginationem, Antecessoris parentis, imitando quadam similitudine, mundi creationem iussu incomprehensibilis Uerbi ( fiat ) ex infinitudine Nihili, semel factam. Quae deinceps suam nacta est continuationem ex dono Uerbi. Producantur semina. Per praediductam imaginationem scilicet, tam plantarum, quam animalium. Natura itaque, sequendo infusam sibi potestatem, profert omne semen, ex imagine cuiiusdam conceptus. Est nimirum tam in animantibus, quam in plantis, imo & in ipsis mineralibus, sua cuiusque imaginatio, suo modo inproprio, productrix tamen, ut robique foecunditatis seminum, tam ad esse naturale, quam super incidentium, & monstrosorum. Imaginatio quippe, condit rei conceptae imaginem, quam suis a Deo datis donis, conuertit in medio, quod semen dicitur. Sine qua uidelicet imagine, omne semen, est duntaxat inanis siliqua. Non secus atque flos peponis, a tergo non habens promissum peponem, inane est ostentum. Imago itaque seminalis illa, prout in se gerit perfectam similitudinem suae iconis concipiende: sic etiam liberam incorruptamque cognitionem rerum sibi agendarum subter generationis decursum. Hoc tamen notabile in genera tionibus. Quod sicut praegnans non operatur pro posita mirabilia, nisi sit perturbatione perculsa, silexque sit concussus ad chalybem: Ita semina animalum desinunt esse foecunda, nisi coniuncta sit libidinis perturbatio, faciens animam descendere, in semen, ut illud illuminet. Quapropter herbae, mox a producto languent, completo suae imaginationis, siue proprietatis scopo. At mineralia, quia non sunt destinata, ut propaginem e suis corporibus excitent, eo quoque suos imaginationis fines, longe obscuriores habent: Cum ergo omnis generatio, imaginem praesupponat, iuxta quam, suas dispositiones exequatur. Hinc fieri nequit, quod imaginatio terroris, generet Ideam amoris. Nec phantasia metus ab hoste, phantasma producat terroris a Peste. Non immerito quoque loca, infecti Peste, uitanda sunt, ac nedum propter uitiatum iam. atque contaminatum aerem: uerumetiam ut obiecta uitentur, quae ad terroris imaginationem conducunt. Iam eminus apparet littus, quorsum nauigamus, & quo pacto terror, sit pater Pestis. Pueros etiam contingit celerrime imaginari, atque commoueri: illorum tamen perturbationes non gerunt semina in suis imaginibus, aut Pestem ex terrore sibi faciunt. Perinde namque his est, atque nouello fidicini, qui primis lectionibus conceptam cogitationem, non nisi difficulter ad digitos transmittit. At postquam artis gnarus est, digitique iam assuefacti imaginibus tonorum, ac motuum: peragunt inhaesitanter mandatum phantasiae, totumque personant Hymnum, licet subinde attento colloquio, mentem a musica auerterit. Neque enim cessant digiti ad finem percepti Hymni, pergere. Imaginatae Pestis requisita ad Ideam. Saepe fidem experientia fecit, quod quis terrore solo, Pestem absentem sibi atque suis parauerit. Quae ueritas, ostendit, quod imago phantasiae, ab incorporeo suae nuditatis esse, & cogitationis simplicitate, se paulatim uestiat, induatque uitae spiritum, & in eo, sui productum seminale relinquat: ens sane, ad magna, atque terribilia facinora, promptissimum. Uerum enimuero, ut ad executionem suae destinationis nondum est satis ( Reperitur nempe quod imago, ad uiscera perueniens, nihilominus non raro flaccescat ) Idcirco declaraui in praegnante, manum insuper requiri, organum organorum, ut externum & signum, determinati membri, in quod est sculpenda imago. Etenim perpetuo, anima mediis utitur, super quae, imago fertur ad esse, & operari. Delineare autem idcirco debui, qualiter anima, operatiuas suorum conceptuum imagines, ad manum, nequaquam autem ad pedem dimittat exemplo fidicinis: & quo pacto, per consuetudinem, suas statim imagines transmittat, quae alioqui praeter consuetum, molestissime eo pertingerent. Quocirca notandum, si pregnans fuerit dextera ( sinistra tamen manu aliquod sui membrum sub perturbationis insultu attigerit, nihil inde super foetum signatum iri. Unde apparet, manum illam, quae communis, ordinaria, & quotidiana est cogitatuum executrix: sit etiam directrix imaginum ad loca, & operationes. Uir ideo non perinde fortiter per phantasiam operatur, atque mulier: nec alia quaeuis foemina, perinde atque praegnans. Neque etiam terror quiuis, Pestem generat. Terror enim a lupo, colubio, aut cane rabido, non parit in nobis imagines operatiuas lupi, aut colubri: lmo nec quidem ubi lupus uisibiliter adsit: prout tamen Pestis, per terroris imaginem, nobis nascitur. Dubium itaque subest. An territa imaginatio animae, a Peste, eiusque imago, sit sufficiens, & adaequata causa Pestis? Serio imprimis attendendum, Imaginationem per se insufficientem ad operandum, nisi alia insuper concurrant. Imprimis namque in ordinariis prorsus omnibus, solitisque operibus, ex deliberatione electiue anime prouenientibus, oportet adsit uoluntas. Pistor namque frustra, multa, de panificio, intenteque imaginabitur, nisi manuum uoluntas, non quidem ad aliquod membrum: sed ad pastam, admouerit. Ego pariter de Peste scribens absque terrore, in pleno uelle, & conceptu cogitantis animae, multa de Peste meditor: non tamen ob id hanc mihi contraho. Nemo etiam, nisi forte desperans fatuus, Pestis generationem, in consensu uoluntatis intendit. Requiritur ergo uoluntas explicata, in quotidiano, ac naturali cursu actionum operatiuarum, in quibus, uelle deducit conceptas in deliberatione imagines, ad executionem operis. At nullatenus exigitur consensus uoluntatis, ad generationem entis, aut transmutationem unius in aliud. Siquidem omnis transmutatio, licet monstruosa, nititur tamen priuilegiis uerae generationis: cum sit reideatio in Archeo, ex uictoria nouae imaginis, traducta super seminalem, quae prius erat concepta in Archeo. Ergo, consideratio transmutationis, non expendit consensum uoluntatis. Denique, neque nuda imaginatio, siue imaginis productio, neque manuum attactus, sufficiunt simul, ad transmutandum: Sed ( attende bene ) omne opus imaginationis, quod in nobis, nouam generationem, uel transmutationem unius in aliud, producit, necessario, requirit alicuius fidei concursum, colligatae in eodem subiecti puncto, ipsius phantasiae. Nimirum, terror ab animali nocuo, non producit in nobis istud nociuum animal, neque eius saltem uenenum. Perinde etiam, uti mea attenta imaginatio, meditans mirabile uirus Pestis, non generat proinde Pestem in me. Ratio itaque quare terror a Peste, magis Pestem faciat, quam terror ab animalibus, uenenum eorundem; in eo consistit: Quod uenenum Pestis, non solum fiat ex apprehensione, & conceptu terribilium effectuum: Sed quod simul concurrat cum illis, inseparabilis quaedam fides, per quam territus, ac pauidus quisque, timendo imaginatur, creditque tenuiter, se, iam aliquid pestiferi ueneni, contraxisse. Unde ( nec enim prius ) Pestis imago, per huiusmodi terrorem concepta, operans & foecunda euasit. Nam is terror, cum suspicione credula, applicat animam sic territam, Archeo, ut hunc, uestiat imagine terroris concepti. Cuius quoque fidei defectu, etsi animalia ingentem terrorem conciperent, non tamen Pestem humanam arripiunt unquam: licet suam tabem, ut naturale uenenum, quandoque hauriant, unde etiam oppetunt. Est namque uenenum fermentale, quod utut celerrime cum iis transigat: uera tamen Pestis non est. Quisquis autem rabientem, in se insilientem uiderit, & quantumcumque exinde territus fuerit, imo febrim concipiat, atque moriatur: nemo tamen unquam, uel tenuiter credit, se rabidi uenenum hausisse, absque morsu. Quare etiam totus suus terror, est saltem, ne mordeatur. Quod potius includit praecautionem futuri, quam fidem nati ueneni. Terror igitur, occasio Pestis, uehit in imaginatione aliqualem fidem, timoremque, se aliquid contagionis, actu hausisse, sub incertitudine, & agonia eiusmodi. Eo quod uenenum Pestis, sit inuisibile, non autem rabidi morsus. Quae particula fidei, cum perturbatione terroris, perficit actualem imaginem in Archeo, generande Pestis semen. Eo quod imaginatum, apprehensum cum perturbatione, & creditum, stent actualiter in eodem puncto phantasiae, proferentis imaginem, in Archeum, tanquam ens seminale. Alioqui etiam, nec quaeuis fides, ad hoc est sufficiens. Quippe nemo est, qui non credat firmiter, quod Pestis possit occidere, contaminare, aduenire, etc. Sed talis ista fides, est languida, & uelut mortua, nec proinde operatiua. id est. non nocua. Nisi essentialiter in eodem identitatis puncto, sit connexa terrori, apprehenso cum perturbatione, ex haustu actualis ueneni. Castra enim & arces, persaepe payorem panicum, ac lethalem terrorem arripiunt, simulatque cum timore perturbationum credunt, hostem proditorie, aut clanculum irrepsisse, aut insperatam opem nactum, & tc. Quae cuncta sub nocte opaca, magis inualescunt, qua fiunt in uisibilia, magisque horrenda, ac timenda uniuersa. Somniales pollutiones, quanquam fortem habeant imaginationem, absque motu aut fornicationis illecebris, sufficientem expulsioni, fidei tamen illius defectu, semen tantum sterile eiiciunt. Etenim etsi imaginatio operetur dormiendo: non tamen fides operatur somniando. Quippe quae non imaginationis, at solius est filia uoluntatis. Somnus nimirum, ad hoc conducit peculiariter, ut transmutatus liquor alimentarius, per appositionem, mentisque informationem, omnino assimiletur. Quapropter adolescentibus annis, plus, atque praefundius dormitur, quam subsequentibus. Cumque materiae uitales, suas habeant imaginationes naturales, etiam quae non sunt imaginationes intellectuales: certe, ipsa sanguinis imaginatio, subter somnum, potentissime operabitur. Sed fides, cum sit uis separata, animae, ac uoluntati alligata, necessario quoque sub somno sopitur. Est itaque imaginationis Spleneticae actus, propemodum inconcussus, ac indesinens. Sed anima, semel credens unum aliquid, cessat dein, quiescitque a credendi, aut confidendi consideratione, donec de nouo, obiectum illi refricetur. Nec hoc loco, loquor de fide Christiana, ac dono Dei supernaturali: sed intueor confidentiam: tam scilicet delusionem credendo, quam rei uerae putationem. Catula enim quaedam iuuenis, & nondum lasciua, catellum quindecim dierum nacta, lambit, amat, & mammis apponit: dein infatuata, credidit suum esse foetum, quae adhuc erat incorrupta, mox illi mammae tuberant, & uidi copiosum lac profudisse. Item media Hyeme si optes pullos, tepefac oua linteo calente, atque interim depluma pectus caponis, pone super oua, ut foueat, cumque ibidem conclude. Qui, teporem ouorum, ac frigus pectoris insuetum, surgendo sentiens, incipit oua fouere. Incubando autem concipit falsam fidem, creditque se ouorum matrem, pullos omnes, ad extremum usque educit, & crocitatu fouentis gallinae simili, conuocat, pugnaxque pro pullis, gallum fugat: atque tandem ingens tristatur, a pullis derelictus. Si itaque falsa fides, operetur tanta, quid non fundatior quaelibet, terrori Pestis coniuncta? Inest ergo imaginatio quaedam, sanguini natiua, partibus animalis, imo & morbosis excrementis: adeo ut cruori extrauenato, iam remedia magnetica, applicari cum fructu incaeperint. Consideremus etiam, sextae digestionis mucilaginem excrementitiam, adherere intra harundines ( unico sic etymo, uoco uenas, arterias, intestina, & canales quoslibet ) sua primum qualitate insontem: sed hospitii ius, quatenus indirecte aduena est, uiolantem. Ideoque per se, parti insidiantem. Mox dein, ab Archeo, parti insito, concipitur desiderium expellendi illam: cuius conceptus Idea, in exosam mucilaginem imprimitur. Quae cum sit seminalis, formam, aliqualem uitam, itemque & hinc potestatem agendi, nanciscitur: ac suam deinceps materiam moderatur, ad propositos sibi, nactosque fines. Membrum autem, non ualens subigere hospitem, sibi inuito connexum, maiori flagrat nisu, appetituque expellendi. Nec enim appetitus iste, est amplius ens rationis, si ue imaginatum: sed surrexit in ens quoddam seminale, propter conceptam ab Archeo Ideam, sibi impressam, induitque materiam exoticam, in omnem morbosi seminis perfectionem. Non secus atque in saliua rabientis, ipsamet rabies seminalis, & in picto foetus ceraso, conceptus grauidae. Sic namque potestate agendi, ditata materies, iuxta imaginem indutae passionis, incipit agere in membrumhospitale. Inest nimirum illi, iam ipse morbus, semine efficiente potitus. Qui tandem pertinacius connexus, saepe uictor, uitalem facultatem illius membri, in sui clientelam subigit. Mortificat nimirum, suoque contagio conformem partem, cui insidet, reddit. Pars autem, cum sit lassationi, huiusque termino, obnoxia, e contra uero character, si ue idea seminalis iam concepta, sit indefessa: necesse est, uelut conuocatis uiribus Archei, morbus ille proscribatur per crisim, uel robore morbi sponte exantlato, orbetur uiagendi, fiantque oppilationes, ac Scirrhi: uel loco, uicta pellatur, fiatque abscessus: uel medicaminis praepollenti ui, pellatur. Alias namque, natura habenas deserens, manus uinctas, morbo tradit. Quatenus scilicet pars continens, a contento hosteuicta, reliquum totum, sibi simile reddit, non saecus atque Gangrena minutula, totum mox mortificat: ita & materia morbosa adhaerens, partem cui adhaeret infectans, totum integrale, mox inficit. Neque enim semper sunt ab initio, innata semina morbosae materiae: quae ideo tantisper tantum est materia occasionalis. Quinimo ut plurimum fatua, atque innoxia qualitatum prosapia, innocentiam simulant spinae morbosae. Noxia nunquam alioqui, non intro admitterentur, quia intime ante admissionem, atque sagaciter, ab Archeo examinari solent. Sternuntur enim in limine mox, quaecumque incapaces sunt necessitudinis uitae. Si ergo sordes, proditorio errore intro admissae, aut per degenerationem subortae, intus hostilitates recipiant, easque in nos exerceant, dum agendi robore, fucrint qualificatae ab Idea recepta: nec mirum etiam, si fermentum ueneni, subinde acquirant, coque nacto, paratas in nos manus iniiciant. Haec est succincta tartari cruoris, imaginumque morbosarum origo, progressus, atque historia. Porro imagines uenenorum, sic se habent: In bestiis enim uenenosis, uenenum fieri ex imagine irae, prouerbio docemur. Morta la bestia, morto il ueleno. Quod locum duntaxat habet, in uenenis propriis speciei. Non autem in cadaueribus, Peste extinctorum, quod tam in hominibus, quam falcone, quotidie experimur. Eo quod Pestis, non ex ira, pro more serpentum uenenosorum, nascatur. Canis namque, ludens, si dente icerit, uulnus cito medicabile infligit: sin autem irato dente, non tamen quam praecedens, profundius momorderit, iam uulnus fecit, ueneni irae particeps. Sin autem rabidus fuerit, iam non transiens uenenum irae: sed rabiei suae mortiferae, atque amentis compar, communicat. Accensa nimirum uoluntate nocendi, per iram, imaginem, bellua, alias insons, parit uenenosam, ac per dentem, eandem transmittit. Multo id luculentius in feris sontibus. Sunt ideo uenefici, curiosi, ut prius iratis, atque irritatis serpentibus, laethale uirus mutuent. Catula luxurians, si manum pueri lambat, eandem uesicat. Equa uero luxurians, sua pedum cornua, siue ungulas, ueneno imbuit: sic nimirum, ut dysentricis sint praesenti toxico: quae alias, a non luxuriante, si butyro frixentur pulueratae, confestim dysenteriam sanant. Plantarum autem uenena propria, non ab ira, aut payore sunt: sed fermentum corruptiuum seminali imaginationi natiuae, illarum continuandis seminibus a mundi creatore, est inditum. Nec est enim plantis hostilitas, aut uoluntas nocendi nobis. Adeoque nec uenenum, ex siccatis plantis commoritur. Est namque fermentum uenenatum, plantis ab exordio mundi confermentatum, ac seminaliter propagandum, ob fines Creatori Terglorioso soli, cognitos. Rabidus autem, uenenum per saliuam, adeoque per dentem communicat. Dens namque, rabido inseruit, quantum manus, praegnanti. Denique Imaginatio plantarum, quanquam seminum suorum sit formatrix: ipsa tamen non libera, aut arbitraria: sed potius dos seminalis, propagatiua sui similis, idque cum totali sui proprietate. In quo quiescit, non alienis perturbationibus, aut illaecebris, alterabilis. Quapropter in se, monstrum non concipit, nec facit unquam sponte, nisi ab externo lacessita. est itaque uenenorum, ista differentia, origo, progressus, productum, & nocendi modus: Haecque eo deduxi, ut intelligatur scilicet, si ex ira uirulentarum ferarum, fiat extemplo laethale uenenum, posse etiam per terrorem, in hominis Archeo, fieri terrificum Pestis uenenum. Si namque tristitia, amentiam, hydropem, aut caducum: Ira uero colicam, Apoplexiam, spasmum; densaque anxietas, uel intensa minus cogitatio, furiosum uel Lunaticum gignant: nec a ratione deuium est, Imaginem Pestis, intus fabricari, ex perturbatione illius Uulcani, in quo fabricantur primi impetus. Cuius paroxysmi, saepe ut amentium tolluntur per Splenetica auxilia. Animal exiguum, araneae simile, Solifuga Solino dicitur, quod diem fugiat, Sardineae fodinis argentariis frequens, reptatque occultim, & per imprudentiam supersedentibus, Pestem facit. Quod uenenum quidem, non est uera Pestis: sed pustula uenenosa. Nam subiungit. Calidos fontes uicinos esse, qui abolent statim, insertum a Solifuga uenenum. Sic nimirum laethales fodinarum halitus, non raro pestilentes uocantur, quia fossores, diutius morantes, enecant. Experimentum autem huius periculi facere solent: si dimissa ardens lucerna in cuniculos, confestim extinguatur. Nec mirum, si praeter uirus, etiam praefocent lumen uitale, si lumen igneum candelae extinguant. Fermentum Pestilens. Considera qualiter canis, moestus ambuat, cibum recusat, potumque horret, quantos odii stimulos, ac inuidiae conceptus alat, ante rabiem. Denique, ut conceptus sui, uis plenaria, non in saliuam tantum: sed in dentem ( qui trans uestes, nitide abstergitur ) translata, solo uelut odore, simplicique unius odoratus suffitu, sufficit, ad excitandam seram, seriamque rabiem, in demorso. Minimus nempe tactus dentis, qua parte cutis patet, solaque epidermide hiat, utut saliente foras cruore, abluatur: nihilominus imaginem suae rabiei sic traducit, ut sicut manus praegnantis, membrum foetus depingit: ita canis, per dentis sui attactum, infra quadragesimum diem, rabiem adferet. Neque enim duntaxat ad mortem, utut uulnus in sola sit epidermide, pergit; sed pereunt ante mortem, principes mentis facultates, sequunturque ut pedissequae mox, quo, per uenenum phantasticum, abducuntur. Etenim is dentis odor, quasi merum nihil est, ens incorporeum, non secus atque fracidi dolii odor, uel odor pedis, nouo calceo induti, facientis uestigium. Canis etenim, dudum ab impresso uestigio, herum nouit, distinguitque isthac transiisse. Sic odor uestis, aut chartae, pestilenti tabe infamis, subtilissimo, inperceptibili, ac tenuissimo ueneno, nos contaminat. Ac nedum laethali nos ueneno imbuit, necatque: sed & mentem loco deiicit, non secus atque rabidi dentis attactus subter pellem, rationem a sua maiestate deturbat, cogitque sequi ad determinatam suae rabiei normam. Pauet namque demorsus, stata periodo, ad liquidorum cunctorum conspectum, concipit caninam inuidiam, optatque uiuentes omnes, posse perdere, suamque multiplicare rabiem. Narrant Scriptores, in uulnere succrescere uermes capite canino. Saltem non diffiteor suspicandum, huic ueneno inesse fermentum, spiritus imaginationum respiciens, & affectans: In quos, minima odoris conparticipatio, suae imaginis introducit Ideam: cui phantasia nostra cedere cogatur, imo potius, plene transmutetur in horridum istud phantasma. Mirum nempe, quod canis uenaticus, omnium suae matris primogenitus, solus canem rabidum adoritur, & superat. Dos ipsi est inuictae imaginationis, etiam, ut si a rabido demorsus, minime tamen rabiosus fiat. ubi interim reliqui omnes, per morsum, rabiem contrahunt, a rabido fugiunt, nec se contra hunc, defendere audent. Est ergo istud uenenum, rabiei diuersorium, imaginationis etiam peregrinus hospes, qui ab imaginatione pugnantis animae, superatur. Ergo hinc nouimus, omnia uenena, in se esse fermentalia. Quaedam namque solam destruunt materiam, & spiritum simul imaginatiuum, unde morbi, amentiam connexam habentes. Alia uero duntaxat spiritum affectant. Qualia sunt quae rabiem, quaeque amentias & catalepses adferunt. Quae uidelicet corpus non liquefaciunt, aut notabiliter alterant: solum autem spiritum sensitiuum, trahunt in pernitiem. Tarantula nimirum, uix unquam quiescit, ideoque & hominem, quem pupugit, irrequieta turbat molestia. Aspice enim quam horrida effigie, suas, in hominem, cuius pellem, uel tenui punctura pertuderit, imaginationes traducat. Uile enim, paruum, atque inbelle reptile, inperceptibili quantitate sui ueneni, totum inficit, eiusque mentales potestates, subter sui clientelam, statim rapit. Belle sane etiam quadrat odor uestigii, similatus Pesti. Nam licet edito, uentisque perflato loco, aedes aperiantur, & uentis cedat infecta domus aura: non tamen proinde cessat perendie Pestis, quin sufficiat tollendo totam plebem. Nec enim cessat odor uestigii ( quantitatis nihili ) in uia, uentis expositi, nisi pluuia lauetur, aut terra tegatur: suum semper cani refert herum. Memini etiam quod in Peste Ostendana, ipsamet fracedo pestilens, solet crematas soleas parum olere, solebamque Peste infectum, odore illo prodere. Porro ante praeuaricationem, omne animans subiectum erat homini, tanquam hero: suaque uita media liquescebat, & peribat edendo, ante conspectum nostri Archei. Ast iam, uel catulus, praedominatur uitae nostrae, & liberas animae mortalium potestates, subter suas infirmitates rabiei, cogit. Calamitosum nempe est, imaginem Dei, deinceps subiacere morsui insectarum, uariasque sectari debuisse imagines fermenti ueneni cuiuslibet. Deuiumque est, seruilia bruta, morsum suum, imagine irae, ueneno amenti, atque mortifero imbuere. Ah quam penitissime, atque fortiter ire imago sigillatur? Quamque rapida celeritate, ad faliuam transmigrat? quantis infirmitatibus oportuna est mulier, exocculto odore uteri? quam infandis enim intellectus exorbitationibus uexatur? Siquidem non raro fracidus odor, communicatus e plantis pedum, superbam nostri staturam deiicit, priuatque sensu, memoria & intellectu epilepticos? Quamprompte enim contagium excrementi hypochondriaci, subter septum, mentem alienat, seducitque moestitia, horrore, furore, amentia, febrilibus deliriis, & lethargi differentiis, dum iuxta imaginem, fermento suo innatam, nos alienant? Quam enim terribile terroris uenenum momento unico, fulminis ictu imprimitur? in belluam quam icerit, adeo ut eius carnium esu, Pestis deglutiatur? quod saltem in signum est, fulmen a portentoso initio, terroris pleno sagittari, unde nimirum Archeus, in momento extinctus, sui terroris imaginem detegendo, perit fere in momento. Saepe namque somnus, imo sopor, est in homine: ubi in Archeo est ingens Pestis perturbatio. Saepe e conuerso, Archeus perturbationibus expeditus, atque Tumulus Pestis. securus uiuit: ubi homo misere suis conflictatur perturbationibus. In bellis & e bellis, nunc atrociores Pestes, quam praeteritis seculis: quia bella pauore seniora, plusque pauoris, & irarum minus habent, cum homo, in hominem impetu irae motus, uindictae studeret. Nec mirum idcirco, quod propria urinae potatio, Pestem cohiberet ante accessum: non quatenus alexiterium: sed quia persuasionem ac spem continebat, antequam sumeretur. Memini namque quod anno 1635, dum Gallus Louanium uicinum obsedisset, plurima inde Pestis, Bruxellenses pauidos, terrefactasque timore mulierculas, mox dein inuaderet, quaeque in pagos omnes dispersa, magnam ubique stragem attulerit. Etenim & conparticipatio uitae in eduliis facit, ut cito uitalia fiant, arripiantque mox Archeum nostrum, Indignatione, furore, & multiplici alioqui synptomatum clade subnoxium: Ita in Magno Oportet, clauditur nobis multae luis necessitas, ac transplantatio. Atqui, si esculentorum proprietates uitae mediae, aliquatenus in sanguine remanere debeant, eatenus & carnes comedentium, uarient saporem, pro ciborum diuersitate: necesse est, nos affici ab iis, quae in nobis, suum relinquunt synbolum. Equidem sapores, proprietatum testes, tam cum externis, quam internis putrilaginum consortiis, foedus pepigere, quae ideo in nobis facile fiunt participes iniuriarum. Uita nempe media ciborum, nostris remanet in carnibus: pisciuorae hinc nationes, ac Carthusiani, cimicibus non infestantur. Carnes enim minus bene seruatae, ex synbolo uitae mediae nobis residuo, quamlibet facile putredinem nobis inurunt. Inde etiam formales corruptelae in nobis inauspicato surgunt initio. Dein carnes & pisces, etsi mactentur tempestiue, saepe tamen in se, morborum tabes continebant, quibus ubi uescimur ( praesertim si nidorem antea contraxerint ) in sui synboli consortia, facile concedimus, nobisque statim nidores, ac fracedines mumiales suscitant. Neque enim boues aut oues, uescuntur hominibus, nec nostram in se contrahunt Pestem: sed nos bobus uescimur, brutalemque haurimus Pestem, iuxta & nostram. In solo quia homine, multorum brutorum Pestes, suam ludunt scenam. Quare, nec insontes sunt cibi, non rite confecti, dum fermentum stomachi illudunt: quia in alienas suae luis colonias, & putredines uarias, facile transeunt. Haec equidem nouarum calamitatum alteritati in Peste, quandoque futura causa erit nouissimorum temporum indicatrix. Saltem nunquam in Scholis perpensa sunt, uenenorum; ac toxicorum fermenta. Sed horum actio, aequi uoca ideo rata fuit, coelestique impressioni comparata. Semper enim, ubi in inscitiam labuntur, surdorum coelorum opem, procul nimis dissitam, implorant, ac Saturnum insontem culpant. Uocant enim actionem aequiuocam, duum agens non generat sibi simile. It in coelestibus, ac moeteoris occurrit. At quam improprie ad coelos, & actiones illorum aequiuocas, sit recursum, propter uenena, facile quisque nouerit, qui uenena, ut agentia mere naturalia, atque domestica, nedum alteratiua per modum maeteororum: sed transmutantia, & spermatica, aspexerit. Quid namque seminali generationi similius esse potest, quam si exile scorpionis uirus, totum hominem interficiat, suique seminis proprietatem, in totum propaget? Nec enim fermenta uspiam aequi uoce: sed plane uniuoce operantur. Quoniam si Pestis aequiuoca actione pullularet, non esset utique contagiosa, cum sibi simile non produceret. Patet itaque neglecta fermentorum indagatione ( quorum tamen commercio, omnis rerum generandarum transmutatio conscribitur ) uenena hactenus, tam in fieri, quam in esse, ac operari, sint ignota. Maxime, quod proprietas ueneni, sit, per destructionem Archei humani, suam imprimere imaginem seminalem, in uicem alterius. Quapropter etiam huius ueneni organum, est ipsum fermentum. Hoc autem, de uenenis intellige, quae imagine seminali tenus, transmutationem moliuntur: non autem demeris corrosiuis: utpote quae non fermentaliter Archeum, eiusue imaginem corrumpunt: sed eundem in furorem concitant, qui propriam dein materiam, siue hospitium, deuastat: sub cuius alterationem, aut interitum, ipse Archeus quoque loco cedit, cum integritate, atque retentione suae imaginis. Magnitudo enim, uehementia, robur, & celeritas uenenorum, deceperunt Scholas, quae neglecta fermentorum consideratione, praeterierunt unicum generationum organum dispositiuum praecedens introductionem imaginis seminalis. Sunt namque Scholae solitae opera naturae metiri ad pedem artificialium: & sicubi quid esset, quod minus huic pediquadrare, sibi uideretur, uerbosam excusatione, ad coelos, & occultas causas recursum est, ut ignauiam, atque inscitias, indagandi impossibilitate uelent. Forma atque materia Pestis. Cum morbus in nobis proprium perficere nomen & omen debeat, tanquam in suo domicilio, suique propriae essentiales causae maneant in producto, necesse est, quamdiu aliquid in aere, aqua aut terra uagatur: id neque morbus in se esse possit, neque eius causa continens. Imo quicquid antecedentium causarum nomine est insiguitum, non sit nisi occasionalis, nil per se: sed per accidens, causans, nil citra appropriationem in nobis acceptam. 102 Ioan. Bapt. Uan Helmont Quapropter nec indicant, nec optant, nec praescribunt curationem, multoque minus morborum sanationem: sed duntaxat cautionem siue fugam. Occasiones ergo Pestis, considerandae sunt, quatenus quandoque hospitatae morborum occasiones, in causarum seriem migrant. Iam itaque satis imprimis docui, Pestem non dimitti coelitus. Cumque omnis effectus, sit fructus, siue productum, suae, & non alienae arboris. Idcirco quaeuis causa, suum, & non alienum producit effectum. Pestis igitur, specificam, propriam, & non alienam causam habet. Nec enim Pestes distinguere per accidentia sua, comitantia uel signata licet: quippe quae fluunt immediate a diuersitate subiectorum: eo quod per modum, ac naturam recipientis, diuersimode uarient iuxta consuetum entium naturae. Quapropter etiam Pestis, constans materia, forma, essentia, semine & proprietatibus: suam quoque postulat habere, unicamque speciem, cum ipsamet rerum, aut defectuum essentia, sit indiuiduis proxima. Sin autem uel externe adueniat, uel intus generetur, perinde id est, cum inde Pestis iam constituta. Denique si citius tardiusue contaminet, uiolentior sit, celeriorque eius exitus, uarias partes inuadat, aut diuersimode corpus exagitet: id tamen proinde non mutat ueneni speciem. Sunt namque duntaxat signa quantitatis, commistionis fermenti, appropriationis, & incidentiae, in partes recipientes. Alioqui uenenum Pestis, internum atque formale, quodque eius quidditatem continet, est singulare semper, in omni indi uiduo. Quoniam esse rerum, consistit in simplicitate suae speciei. Sicut utrobique eadem est ignis essentia, siue magnus, siue paruus, siue quietus, siue follibus agitatus, siue denique flamma, rubra, flaua, uiridis, uel caerulea fuerit. Pestilens itaque remota, cruda, ac prima materia occasionalis, est aer fracidus, uel potius fracidum Gas, Quae aeris fracedo, iuxta ignis experientiam, quam Adepti promittunt, nondum habet 8200. partem corporis sui seminalis. Quod facilius compraehendes, si consideres, uas uini fracidum, doliumque iam exhaustum, absque ullo sui pondere, corrumpere noua, & uetera uina, cado infusa. Tractaui nempe in meis physicis, de fermenti fracidi natura, & quo pacto ex incorporeo, fracidoque semine, oriantur uegetabilia, ut hinc Pestis prosapia distinctius elucescat. Terram insuper, ostendi fracedinis matrem: ut sciamus Pestes populares, a terrae motu castrorum, obsidionumque sequaelis, primam sui occasionalem haurire materiam. Ideo enim quantum terra distat a coelo, tantundem quoque materia occasionalis Pestis, a coelo est remota. Uoco autem materiam hanc primam, incorporale illud uenenum fracidum, existens in Gas terrae. Adeoque hoc uenenum, tanquam materiam remotam substerno, sub alio uiciniore ueneno, disponente materiam Archei, quo facilius assentiatur, tetroremque pestilentem in se concipiat: It tandem ad horum dispositiones praeuias, super ueniat, quidditas pestilens formalis. Caeterum, si de aeris infectionibus debite philosophandum, necesse esset, ipsius anatomiam repetere, ex praelibata, in physicis meis, elementorum doctrina. Aer itaque in se, est alterum ex elementis primigeniis, transparens, tamque leuitatis, quam ponderis expers, inpermutabile, ac perpetuum, frigore praeditum naturali, nisi situum & commistorum robore impediatur: Poris autem ubiuis refertum, & hactenus, extensionem, aut compressionem sui tolerans. Cuius porositates, uel replentur uaporibus, alienisque exhalatibus, uel plane hiant, expertes corporis, in sui integritate manentes ( quod alibi tractatum de uacuo necessario, demonstraui ) enim uero namque si aer esset absque poris, omni corpore uacuis, non possent halitus eleuari, absque corporum penetratione. Cum autem detur aeris dilatatio, & compressio manifestissima ( ut alias plene demonstraui ) necessario datur & uacuitas, Sunt namque eiusmodi porositates in aere, uelut uteri, quibus apporrheae fructuum aquae, resoluuntur denuo in ultimam aquae simplicitatem, unde prouenerunt, spolianturque quibuscunque priorum seminum signaturis. Sunt autem eiusmodi effluuia in aere, peregrina, per accidens & uaria, iuxta indolem concreti, unde exhalarunt. Imprimis sunt uapores aquae purae atque simplicis: dein aquae maris salsae, qui pluuiam condiunt uaporosa sui myria, & eatenus a corruptione praeseruant. Secus namque, ob admistas uariorum exhalatuum societates, de necessitate, putrerent, ac foeterent aquae pluuiae, non minus quam nubes in montibus, & nebulae pleraeque. Partim ergo aeris hausta uenena, uapore tenus hospitantur in porositatibus suis: partimque ipsum aeris corpus conspurcant, sine corporea commistione, prout uitrum, odores concipit. Quae contaminatio, iure, impressionis nomen habuit. Est mihi domus campestris, a meridie silua querna diues: ab aquilone uero amoena respicit prata: ad utramque porro Solis domum, colles Cerere foecundos habet. Lintea autem ibidem lota, & fonte diluta, tabulato suspensa, nitidissime albicant flante Borea, & hinc inde etiam, ab ortu in occasum, uel uicissim, ab occasu in ortum. Solo autem spirante Austro, fenestrisque australibus apertis, insigniter flauent luteo colore. e numerosa nimirum quercu, eructatur halitus tingens in aerem, huncque a nobis inspirari, ut & a linteis combibi, didici. Itemque sic a quercetis, post solstitium aestiuum, exhalat occulta aporrhea, quae insuetum uultum, atque collum, pruriginosa pustula frequenti inficit, ac dein in cruribus. & alibi euadunt conspicua. Sunt namque in aere quaedam quae odore narium percipiuntur: alia denique quae per canes solos distinguuntur. Suntque & alia demum, omnis odoris expertia, licet non contagii. Siquidem ueneni, ut talis, fermentum, ab odore liberum esse potest. Proinde quaeuis patria, suos parit patiturque languores. Solo quippe natura sub est, nec omnis fert omnia tellus. Quia uarii expatiuntur in aere uapores, pro soli uarietate. Quae poenitius mecum trutinans, saepe sum miratus, uitam nostram, ad tot extendi annos: cum tam multiplici stipemur undequaque hostium potentissimorum satellite, tam profunde eundem admittamus, imo & inuiti attrahere cogamur. Nec solo id anhelitu; sed etiam per magnetem, qui per habitum carnis, suo more ludit. Etenim qui carbonum fumis, aliarumque rerum odoribus, saepe, dudumque impayidus interfui, realiter sensi odores istos, atque fumos, nedum in thoracem: sed & inde ad stomachum recta deferri, ructusque nostros ideo exprimere conceptas fuligines. Sic namque anhelitus, e pulmone efflatus, refert odores allii, & ceparum commestarum; etiam per nares collectus. Pestis autem utrinque hauritur. Quae autem non de foris: sed intus spontanea Pestis gignitur, in axillis, & inguine, rara autem pone aures se prodit. Nam haec plerumque ab haustis odoribus Pestis prosilit. Quae uero maculis est infamis: ex interno ueneno, intus prius suffocato, atque ideo pessimo, prouenit. Quat enus fracedine suffocationis plerumque intenditur. Quae uero Anthraces exhibet, uel est fortis expulsio, quae longius, quam in proximum emunctorium iacit, uel ab attactu rei contagiosae, uel inspirato Pestis ueneno, oritur. Etenim quae ex 106 Ioan. Bapt. Uan Helmont contactu inuasit, etsi lentior sit, quam quae alias uniuersali de causa insultat: plerumque tamen est lethalior. Quia insitus membro Archeus, hac Peste interimitur. Et inde pars, gangraenam pestilentem trahit. Cui subueniendae totalis Archeus est negligentior, de tutandis uisceribus cogitans, se intro fugiens, recipit, pergitque serpere mortalis ista gangraena. Remedia quoque plerumque sunt ignauia, eorumque intentio, ut exteriora escharentur, & postmodum eschara cito excidat. Huc nempe cuncta emplastra, & attrahentia adhibentur: rara autem sunt adhibita, ut uirus ipsum superent. Pestis autem ab extra, ut potissimum in artubus est formidanda: ita uice uersa, quae ab intro foras, sagittatur, minus inuoluit discriminis. Enimuero intus nata, primario Archeum terret, ideoque subitanea ac praepotens. Uenenum autem Pestis, tanctu arreptum, postquam Archeo se insinuauit, ( Quippe qui primum uiuens, ultimum moriens, rerumque intus agendarum solus rector est ) rato demum uenenorum more reliquum facile inficit. Siquidem ipse Archeus semel infectus, statim terroris pestiferam imaginem concipit, eamque desertis habenis regendi corporis, communicat consociis. Denique etsi sudor in omni Peste conducat: minus tamen in illa, quae externo contactu subintra uit, nullatenus saltem propterea negligendus. Porro in Peste, singularis indiuidui ( a quo subinde, tota communitas affligitur ) illic fracedo plerumque intus incipit, qua semel arrepta, facilius inde terroris Archealis uirulenta imago creditur. Celerior est Pestis quae ab externa odoris fracedine intro trahitur, quia duos gradus ( fracedinem nempe atque mumiale syngamicumque fermentum ) statim associat: non est autem necessum, ut fracedo, sit naribus sensibilis cum auersione. Nam si canes, qui olfactu nos excellunt, fracedinem, aut uestigium heri, in uia sentiant: ipse Archeus noster, longe facilius adhuc, quae intus sunt, olefacit, nequitque ideo fracidus odor nocere, nisi fermentum mumiale intus inuenerit, cui se copulet. Iam tunc quidem est praesto, exotica materia, nihilominus adhuc contagii indiga. Idcirco oportet, ut materia sit plenis numeris instructa, ac formalitate agendi. Nam sunt haec duo adhuc tanquam causae occasionales atque irritatiuae. Denique de Tartaro cruoris sat dictum est, quod sit productum Pestis, quodque hanc praestolatur, uel fit extemplo, aduentu Pestis. Terminus itaque fiendae Pestis primus, est Gas fracidum, quod cum nequeat inficere, sine appropriationis synbolo, requirit alium terminum correlatiuum, qui est fermentum mumiale ( sine quo, non est appropriatio nimirum Archeus, Pestis susceptor. Siquidem uirulenta Pestis materia, per contagium in nos traducta, non contaminat quenquam, nisi Archeus illam apprehenderit, & appropriauerit. In quo sane Archeus laborat improuide. Nam exin Pestis terrorem concipit propria phantasia, non autem ex pauore humano. In qua nimirum terroris Archealis phantasia, Archeus, uenenum pestilens parit. Quod est ipsa terroris concepti Idea, uestita propria Archei Chlamide. Eheu tunc Pestis intus adest, totumque facile mox conturbat hominem. Imago ergo Pestilens, constat aura Archeali, ut materia continente, cui impressum est uenenum terroris Archei, tanquam efficiens immediatum. Neque enim ideo uirus Pestis, quemcumque semper inquinat, etsi odorem sibi conformem, mox in nobis inuenerit: eo quod fermentum mumiale, quanquam internum: at nihilominus est tantum me dium occasionale, respectu contagiosae applicationis siue infectionis applicatae. Quae appropriatio, proxime consistit, in reali, & actuali congressu imaginis, per terrorem genitae, quam Archeus concipit, ex praefata applicatione; existimans huius respectu, iam domi suae esse potentem hostem, intra lares hospitatum. Qui panicus Archei terror, est causa immediata, imaginatione genitae imaginis: ( imaginationem proinde probaui, esse in Archeo, praeter illam, quae mentis conceptibus, tam in praecordiis, quam in corde ac cerebro pingitur ) Quae imago est causa adaequata Pestis. Ipsissima inquam Pestis, non secus atque pullus, nihil est, praeter ipsum ouum, foetu maturatum. Purpureae febres enim, uenenum quidem, atque contagium idcirco habent, praeter putredinem, & fermentum appropriationis ( unde nimirum solos homines, non item belluas inquinant ) carent tamen Idea terroris, quo Archeus, confusione ac desperatione plenus, regimen negligit, funestamque ac seminalem iconem pestilentis ueneni, fabricat. Hanc denique sui confusionem, facile suis transmutatis liquoribus alimentariis insinuat, quibus ante inuigilabat, iam in hostilem tartarum cruoris, degenerat. Archeus enim, gubernaculum deserens, instar hominis pauidi, praepostere sursum atque deorsum in uertit omnia, & ipsemet profugus, hostem intus receptum conclamat. Fiunt tenebrae, appetitus sternitur, incepta cessat omnis officinarum digestio. Quodque poene uel semi digestum erat, corrumpitur, quia tristem mortalis ueneni imaginem horret. Seditio itaque, murmurque est intus per membra, quia horum spiritus insiti, confusionem influi Archei, persentiunt: sed compescere nequeunt. Etenim si nutrimentum semi digestum, in stomacho recens ac mite erat, sopor oritur, itemque uomitus ac nausea: sin autem iam digerendo aridum, cephalalgia occupat hominem. Sin autem propemodum digestum, cum nidore putrescit. Inde uomitus continui. Aberrant enim cuncta, putrentque sub imagine ueneni, & in tetram mucaginem degenerat alimentum ipsius stomachi, quod & causticam acredinem non raro induit. Estque circa stomachum, potissimum murmur. Iitpote ubi primi & inordinati sunt hominum conceptus, atque impetus: ibidem quoque de necessitate, prima Archei confusio terroris, suboritur, fitque imago teterrima Pestis. Etenim plerumque notaui Pestem circa stomachum prima sedilia locasse. Quidam enim continuo uomitu deiectus, dolorem capitis ingentem sensit, ac mox delirium, deinde & soporem per interualla passus, sedecim horarum spatio obiit, multis deliquiis praeuiis. Optabam autem scire unde tam celeriter, tantoque synptomatum furore oppetiuisset, nec Chyrurgus adesse cuperet, tandem cultro dissectionem institui, ac inueni stomachum illius triplici eschara iam perfecta pertusum. Qualiter olim uideram stomachum ancillae perforatum, quae arsenicum, uolens biberat. Interim in quauis Peste, surgit febris ab exordio: quia & minitata corruptio, in Archeo incepit. Uitalia sane cuncta terrentur, in naturalibus imaginum directionibus, payida discordia, confusione & desperatione disgregatis. Tartarus cruoris quoque, iam legibus solutus, in tanta totius confusione, furorem arripit, conceptis finibus suae partis, cui adhaerebat, reluctatur, & terroris confusione, omnem adauget tumultum. Haec est scena Pestis, quam aliquando, per diuinam clementiam uidi somnio intellectuali. Non est autem Archei payor, fuga, desperatio & c. ipsum uenenum: prout neque ira animantis, eius est uenenum. Sed uenenum Pestilens, est ens productum ex imagine payoris, & uestitum substantia Archei. sicut ira serpentis, irae imaginem 110ioan. Bapt. Uan Helmont in parte Archei deponit, illamque ad organa executiua irae, deponit in saliua & c. est autem uirus pestilens, in se horridum, ac mortali contagio serpentum longe crudelius, quod scilicet per uitalem perturbationem ( qualis est ira serpentis ) in bestiis producitur. Contagio enim Pestis, serpit in astantes, nec cum uita animalis perit. ut solent alias bestiarum uenena. Eo, quod uenenum Pestis, non inhaereat uitae: sed effumanti inde aurae, insit imago, & quidem Archeo infecto uestita. It sanies, cruor, & pus, asperso uitriolo, adhuc uitam uitalesque actiones, in totum unde fluxerunt, retinuisse, hodierna docuit magnetica curatio uulnerum, ulcerum, & ossifragii. Quinimo Pestis propulsat potius, a se frigitiuam uitam, pauidum fugacemque Archeum. Et sicut Rabies canis, productum assumit suum, in saliua: sic uenenum terroris, in tartaro cruoris sigillatur, prout etiam in auram, atque odorem dispergitur, peregre abeuntem. Idcirco enim belluae sunt immunes spectatrices nostrae calamitatis, quia uniuoci Archei defectu, ideoque & appropriatione carent. Quodcunque tamen subiectum, siue aura fuerit, uestis, uel aliud solidius, etiam payoris nesciens, quod odore imbui potest, potest itidem esse subiectum, in quod productum pauidae imaginis possit imprimi, non aliter quam terra, odorem celeris uestigii refert. Porro tametsi Pestis sit unica specie: diuersimode tamen inuadit; Semel namque adoritur popularis, quae uulgata fracedine exsurgit, post terrae motum, ex antris, rimis, stagnis, fodinis, & cada ueribus tam belluinis, quam humanis, uirus fracidum eructantibus. Quod tamen nondum pestilens est, donec intro receptum, tum demum fermento appropriatum fuerit. Unde nimirum terrefactus Archeus, atrocem illam imaginem creat suae confusionis, atque terroris. In uadit quoque solo odore pestilenti, ex infirmo, uel cadauere, uel loco, aut re inquinata hausto. Qui quo subtilius subiectum inhaesionis suae habuerit, eo quoque uelocius contaminat, celeriusque Archeo approximat, ob synbolum. Neque enim ideo sudoris halitus, tam praesto inquinat, atque Gas pestilens, odore non perceptibile. Perinde enim atque carbonum Gas, stomachum commouet, uomitum cit, dolores capitis, imo etiam syncopen: sic Pestes notaui, quae subtili halitu, alimentum stomachi proximum, infectant, uomitus continuos, singultus, syncopes frequentes, atque deliria, & mortem citissimam adferrent. Uomitusque illi, remedia deglutienda recusat: syncopae uires deiicit, ut delirium, cibos atque remedia aspernatur. Materia autem infecta iam, si per sudorem auferenda, totam domum, a stomacho ad pellem usque, transeundo contaminat, nisi per remedia cohibeatur malignitas eius. Nam etsi remedium, illam materiam infectam, prompte attingat, non tamen facile educit, non libenter sequacem. Siquidem nunquam antitodus aliqua, semel infectum, in pristinum restaurat. Estque ideo omnis antitodi cura, duntaxat cirea praeseruationem nondum infectorum, horumque mitigationem atque celerem expulsionem. Est & ardua popularis Pestis occasio, quod non uitentur loca, & corpora infecta. Quod in Castris, & obsessis ciuitatibus, luculenter apparet. Legimus namque in Oriente, Pestem a tribus militibus, sepulchrum uiolantibus, incepisse, castra Romana contaminasse, & tertiam mortalium partem, per cognitas mundi oras, interemisse. Est namque eiusmodi Pestis, celerrima, ac ferocissima: quae nimirum cuncta fere sibi necessaria, secum intro adducit. Etenim cum uenenosa materia, iam nacta sit fermentum, non debet pacisci cum Archeo, de suireceptione, quam facile a turbato hospite impetrat: siquidem iam in se, Ideam a priore, secum adducit, nouamque intus consimilem, in sociam, ab Archeo acquirit. Pestis uero, quae citra externam opem. in nobis, totam sui generationem orditur, ac perficit, fit ex praeexistente tartaro cruoris fracido, qui mox sponte, cadaueris odorem induit facillime. Unde perterritus Archeus, Ideam concepti terroris suscitat: sicque uenenum Pestilens suscitatur: huiusque seminalis, atque infesta imago illi exc remento incorporatur: quod igitur saeuiendo, pergitque contaminando. Insensili enim aura nobis communicatur Pestis, quam muscae, picae, corui, cornices, aquilae, canes, lupi, etc. plerumque distinguunt. Notissimum nempe est, domesticum animal canem, unumquemque odore dignoscere, cuiusque uestigia, utcunque leuiter impressa, dudum etiam postea distinguere. Estque Gas pestilens, aeque subtile, ac odorabile. Acquirendae ergo Pestis, differentes sunt modi. Quorsum repetere oportet, Pestilens uenenum, duntaxat unius speciei esse, nec eiusdem rei, plures posse esse parentes, specie, atque semine distinctos. Id est semina, non posse esse diuersa. Adeo ut scorpio, ab cymo, & a parente genitus, non differat specie: ut neque pediculus a lendibus proueniens, & ab homine prognatus immediate, identitatem specificam proiicit. Lendes enim, siue pediculorum oua, sunt in identitate Archei, cum materia, unde homo pediculos immediate generat. Quoniam si duo semina, specie diuisa, unicum idem in specie constituerent, frustra ad rerum generationem, dispositiones specificae in materia: sed promiscue omnia ex omnibus, atque singula ex singulis, prodirent. Agentia igitur specie diuersa, etsi aliquid sub identitate specifica constituant: Intelligendum tamen idem, ac eiusdem Archei semen, ab utroque formari. Sic homo facit excrementum uitale unde lumbricus, pediculus etc. fotuque suo, illam sic disponit, ut Archeum acquirat consimilem, quem pediculus generans, suis ouis originaliter inplantauit. Adeoque pediculus generans, est agens uniuocum, quod de se, porrigit sufficientem materiam generationi. Homo autem, est agens aequiuocum, quod materiam excrementitiam de se dedit, quae labens, tandem in fotu, Archeum acquirit consimilem. Sic cadauer in uermes, & hi sexualiter iterum generant, Sicque mures e sordibus, iterumque e parentibus. Idque totum in insectis, quorum semina, uelut sponte putrescentibus corporibus, eruuntur. Proxima saltem horum materia, & agens harum generationum, utrobique est simplex, uniformis, ac specificae identitatis. Ideo & ambo constituta, sunt eiusdem speciei, generantia postmodum sibi simile, absque delectu: adeo ut pediculi, nostris ex halatibus procedentes, congressus admittant cum iis, qui e lendibus per fotum egressi sunt. Proxima ergo materia, proximumque agens, in Peste, sunt utrobique eiusdem Archei seminalis, atque identitatis specificae. Nam siue materia intus gradatim fiat, uel repente; si ue externe hausta, actuetur in nobis: saltem nunquam uenenum Pestis fit, quin Archei terror, imaginem istam uirulentam pepererit. Terrorem autem uoco, tam hominis primo impetu perculsi: quam ipsius Archei humani, sanguinisque, ex antipathia suscepti. Hoc pacto, uiraudax ac strenuus, saepe coram Peste est pauidus: Imo qui Pestem uix timet, Archeum intus habet, terriculamentis obnoxium. Sic namque infans timoris incapax, apprehensionis nescius, non tardius Peste corripitur, quam timida muliercula. Nam etsi animositas, ualeat ad praecautionem: non tamen interimit uenenum iam conceptum. Suntque diuersae magnanimitatis audaciae. Quidam enim intrepidus in monomachia, qui in conflictibus belli, timidus. Alius imperterritus pugnando, qui lemures insigniter metuit: Tertius denique non timet hostes, armatos autem rusticos formidat etc. Galenus putat bonam complexionem, ad pondus, siue aequilibrium elementorum, dare robur ad resistendum Pesti. Is inquam, qui singulas partes atque uiscera in homine, differre sola inaequalitate temperamenti elementorum, iam aequalitatem confluentium elementorum, ad pondus, concedit in una specie humana. Cum alioqui si cor esset pars temperatissima, iam totus homo iuxta quasuis sui partes deberet necessario habere consistentiam atque duritiem cordis. Sed elementorum, commistionum, ac temperamentorum opinionem ut stultam ac totaliter falsam, firmis demonstrationibus, primus reieci, in uolumine, de origine Medicinae edito. Hanc igitur elementorum commistionem lubenter Galenicis cedo, lubenterque ignoro, quomodo ponderari queat aer, aut ignis, ut ad pondus aquae ac terrae, collibrata simul, carnem, ner uos, ossa, cerebrum, cor, medullas etc. de se conficiant. Ah inane commentum, crudele facinus, in proximos explodens: Animositas porro, quam laudo, non terretur morte aut Peste, Archeum adornat, ut ueneno resistat, receptumque per accidens, expellat ( uincere autem aut interimere alioqui non potest ) non secus ac terror, poros claudit, naturae motu sibi obedientis. Quare, qui a Peste surrexerunt, eodem anno, uix aeque facile a Peste inquinantur. Contrarium in aliis morbis, atque uenenis, Siquidem haec, nedum post se relinquunt debilitates, unde facilior est recidiya: uerum etiam alia uenena operantur, commutando partes, quibus hospitantur, Pestilens autem uenenum terrificum, solum primario inuadit Archeum, eumque perterret. Qui, dum semel hostem cognouerit, ac superauerit, praesumit deinceps, audacior factus, non tam facile se succubiturum, nec occasione allati ueneni, tam facile deinde terretur. Nec obest debilitas, quam Pestis illi reliquit: quia sufficit, quod non aeque facile terreatur, imaginemque terroris pestilentem, in propria sui substantia depingat. Suntque ideo reliqua uenena morborum, longe crassiora, quam imago hausti terroris. Quaedam namque non nocent, nisi sub cute aperta: alia uero, edi, aut bibi postulant. Basilisci autem, aut catoblepae rarissimum uirus, per imaginationem, uisum dirigentem emittitur. Sed Pestilens toxicum, proprio Archei conceptu, intus fabricatur. Uenena caetera, sensibili aliquo signo produntur. Sola uero Pestis, insensili contagio communicatur, perinde atque humani pedis uestigium, sui odorem seruat. Ecce ut Imago tristitiae repentinae, appetitum sternat: rei nauseosae imago creat uomitum; Imago condolentiae, pariat lacrymas: Imago lentae tristitiae suspiria suscitet: Imago pauoris, generet epilepsiam, atque subinde Paraclysim: Itaque non frustra alibi de morbis scribens, demonstraui, laetitiam, metum, iram, odium, caeterasque passiones, atque perturbationes, non secus atque terror Pestem, actualem sui imaginem propriam, atque singularem in nobis generare. Sed harum generationes sunt nobis domesticae, magisque ordinariae proles: Ast terroris pestilentis imago, uenenum parit immediate Archeo inexistens, atque ab eodem desumit sui materiam. Ideoque sensus, illam nequeunt concipere. Archeus igitur conspecto cominus hoste lethali, intus genito, uel peregre allato, suo hunc terrore, pictaque de nouo imagine, admittit, suique charactere, atque substantia confirmat. Manus enim nostra, cadaueri, sponte extincto, admota, mox ita propter fugam Archei, friget, ut longo demum igni, uix recalescat. Attamen canes non sentiunt istud frigus, dum cadauer uorant, prout non multum friget nobis, cadauer pecuinum. Fraudulentum itaque, & accidentale cadaueris humani frigus est, plusque frigefacit, quam frigoris habeat. Plusque cadauer sensim extinctum friget nobis, quam cadauer podagrici, aut acuta febre mortui. Cum tamen per machinam, qua metimur ambientis aurae gradus, utrumque horum cadauerum par frigus sit. Scilicet Archeus extimescens mortem, quam apposita manus, cadaueri, diutina infirmitate extincto, percipit, fugit, manum deserit, nec facile ( quia memor ) redit. Patet ergo, Archeum mortem sentire, fugere, etiam illam, quae ante, & extra se est. Magis adhuc fermenta putrilaginis ( ut in rigore febrili ) intus concepta genitaue. Et quam maxime illa, quae imagine tenus, intra sui oeconomiam recepta, tendunt in transmutationem formalem sui esse. Quippe uirus, per Ideam terroris, summae est potestatis actualis. Differtque imago timoris, etiam pauoris, ab imagine terroris: propter formalem actiuitatem concurrentis fidei, prout antea notaui. Quinimo, etsi Archeus mortem, atque uenena persentiat: terroris tamen uirus, non persentit, quia putat suum esse terrorem, atque inanem passionem, donec praegresso fermento appropriationis, cognouerit, uirus istud, sibi esse peregrinum, quod in parte sui reconderat, dum exoticam istam formaret ideam, adeoque cum sui aliquali perditione uirus statim a se explodit. Atque utinam iam uis sibi innata, non communicaretur per totum, qua uia pergitsic namque uenenum rabidi, nullatenus persentitur tur ab homine, ut neque a suo Archeo, nisi postquam fermentum, in Archeo sibi stabulauerit. In qua tum rabiei imagine, cum sit statim mentis alienatio connexa. Hinc Archeus nullum sibi concipit terrorem in furore. Cespitans enim in imaginatione, terrorem potius excutit, temerarius insanit, & a rabido ueneno dirigitur, ad Hydrophoibiam. Finaliter itaque unicum Pestilens uirus, unicum quoque habet terroris intuitum, unamque uiam ad tumulum, uel ad conualescentiam, per bona, uel inepta remedia. Quaecumque autem hactenus de terroris pestilenti Idea dixi, nolo interpretata licenter. Nam timor ab hostibus, a fure, a morbo, ab animali nocuo, a gladio, generant quidem pauoris imaginem, at non Pestilentem. Quam ideo terroris nomine designaui distinctam, a qualibet imagine formidinis conceptae, qua pauet animans. Terror itaque pestilens, non quemlibet, aut cuiusuis calamitatis pauorem, hic designat: sed solum uirus pestilens horridum, in terrore conceptum tam ab homine, quam eiusdem Archeo. In hac ergo Idea, sita est Pestis essentia, omnisque huius libri quidditas. Fateor quidem, quod imagines cuiusuis metus, facile permutentur in Ideam terroris pestilentis. Perinde ut grauida, in carnem illibatam, sui foetus, traducit imaginem muris, imo totum embryonem in horridum quandoque animal uel monstrum transplantauit. Quia ut alibi de formis docui: imagines formales sese mutuo penetrant, posteriorque, priorem, facile in sui obsequium trahit, quod Hippocrates uocat, semina duci, quo uolunt. Equidem elementorum diuersitatem, & congressum pro mixto, itemque complexionum, humorum, indeque natarum conditionum, inclinationum, ac studiorum, climatum denique, angulorum, aetatum, proportionum, fortitudinum, magnitudinis, & alteritatum diuisiones, in subsidium ignorantiae conuocare, ut per hoc, calamitates plures, maiores, difficilioresque efficiamus, incertitudines augeamus, inscitias tegamus, dubia patremus, imposturas patrocinemur, & uitae desperationes promoueamus, non nisi est in uanum laborasse. Est namque lux perfecta scientiarum, Ignis instar, qui sine delectu cremat omne combustibile. Talem olim Hippocrates nactus erat scientiam. Proprietas Pestis. Demonstraui pathemata animi, appetitum demoliri, ut & digestionem sternere. Primos denique cogitationum motus, in praecordiis sua sortiri conciliabula. Idcirco & os stomachi Mercurio dicaui, cui Ethnici tribuerunt ingenii acumen, ut & somniferum caduceum. Dixi quoque Pestem, originaliter ab hominis terrore concipi, & quae adducta e corpore pestifero, in nos uehitur aura, primo sui impetu, in Lienem ruere, qui eandem mox excutit, ac ueluti per manum, orificio stomachi tradit. Hinc appetitus deiectio, uomitus, dolor capitis, deliria, deliquia, sitis, sopor, etc. Pestis autem que in nobis fit, prout & que extrinsecus hauritur: sua habent diuersoria, quibus singuli furere incipiunt. Quandiu autem Idea tristitiae ac metus obsident tartarum cruoris, in stomacho, ac quantisper abest imago terroris Archei, nondum Pestis adest. Fit quidem interim, si minus accurate se custodiuerint, quod tartarus cruoris, magis magisque infestus, Archeum tandem terreat: sibique cudat pestilens uirus. Sunt etenim Pestes, solo terrore natae, uelociores, ac terribiliores multo, quam quae ex contaminata proueniunt aura. Multos etenim hic fortassis percellit; Quod stomachus, cum saltem membrana sit: perturbationes tamen, primosque impetus, uel in eius orificio collocauerim, uel in Splene, illa saltem parte extrema sui, quae orificio stomachi incubat, hincque fermentum impertitur, ad digestionis necessitates requisitum. Sed Scholae ipsae, os stomachi, cordis etymo appellant. Etenim uulnus illius loci, ac uulnus cordis, iisdem synptomatibus, ac aeque celeriter interficiunt. Nam uidi plures, quibus apoplexia fortis, caput plane insensile, ac mortuum fecerat: multas tamen horas post, calerent in praecordiis. Sponsa enim in rheda prope Scaldim, a ruranis mosquetariis salutatur, eiusque tempora, glans mosquetti traiicit, cerebri non parum effunditur, & caput illico moritur. Uiluordiam autem, quatuor inde leucis distantem, allatae, pulsus, adhuc uitae testimonia dabat. Nonne & uitalis, totius quidam rector spiritus, in utero est? quique duntaxat membrana est, per modum stomachi? & longe maiorum perturbationum sedes, quam sint iecur, pulmo & renes? Profecto membra in se, non nisi cadauera sunt: spiritus autem est rector, qui uiuificat illa, quem & qualem Deus plantauit, ubi uoluit. Memini equidem saepius me uidisse, qui tartarum cruoris aliquali timore Pestis: sed sine fide, aut praesumptione contractae infectionis, corruptum haberent, indesinentem anxietatem, atque pugnam, diu noctuque sustinerent, imo quamuis saperent, suasque riderent anxietates, non poterant non tamen, quinconceptam timoris imaginem, diu noctuque, insomnes ob oculos uersarent. Erant namque similes demorsis a rabido, qui uel int nolint, sequacem probent imaginationem suam, ad ueneni lubitum. Demum in ipso cruoris tartaro, circa precordia haerente, inueni propriam phantasiam naturalem, quam imago concepti, in Splene timoris, sibi finxerat. Sic non semper lasciua somnia, ex praegressae diei imaginatione, sequuntur: sed plerumque etiam ab ipsa praedominante parastatis materia: non secus etiam atque micturiens, se continuo meiere somniat. Terror ergo hominis, est occasio Pestis: terrorque Archei, efficiens est imaginis, & ueneni pestiferi. Est enim uelut pater Pestis, qui patrata uirulenta imagine, licet cesset, saltem Pestis concepta est in sui imagine. Nam si terror hominis, esset sufficiens causa Pestis: necessario quoque semper, terrorem pestilentem, Pestis sequeretur. Quod falsum. Prout etiam, in infante, omnis terroris experte, Pestis pro lubitu recipitur. Unde sat constat, Ipsum Archeum conterritum, esse primitiuam causam efficientem imaginis pestilentis. Pestis itaque constat inquinatione, contagio scilicet, celeritate cursus, singularitate ueneni, concomitantium terribilitate, praeseruationis demum, ac curationis difficultate. Enim uero pone relinquo Pestis inquisitionem, quae in supplicium propter occulta Dei iudicia mittitur. Quae licet plane sit supra naturam: interim tamen eius materia, non est creatura nuper e nihilo facta: quia quodammodo fines naturae ingreditur. Non enim Angelus percutiens, stabat in monte, quem aeris praeterfluens unda continua, lamibendo abluit. Neque stabat etiam in excelsa turri: quaque tamen peccatum Dauidis, concupiscendo, ortum susceperat: sed stabat in fracido atrio, Areanae. Sic Angeli in Apocalypsi, suas effundunt lagenas, unde tertia mortalium pars, quandoque peribit. Uerbum, imo nutus Domini, cuncta facere potest, absque atrio, uagina, gladio, lagenis, effusione ueneni, etc. Sed pietatis eius tanta est ubertas, ut eiusmodi supplicia, non det nuda per Uerbum: forte propter perpetuam Uerbi sui constantiam, & irreuocabilem firmitudinem. Nec etiam per cacodaemones, Pestem supernaturalem mittit, ne uiuos tradat in manus hostium. Pestis demum, si qua per incantationes parta sit, sequitur naturam. Siquidem non ualet diabolus ex se, uel unum culicem facere, nisi eius assumat initia seminalia. Prout magi sui, non potuerunt, ex puluere, facere Eyniphes, proles aquarum: quapropter & diaboli inpotentiam confitentes, tum exclamarunt. Uere Dei digitus hic est. Si ergo diabolo quandoque permissum fuerit, formare Pestem. Id sane ex naturae principiis desumsit. Differretque Pestis diabolica a naturali ordinaria, applicatione, & appropriatione. Applicaret nempe tenacius, actuationem, & impressionem ueneni, non secus, atque follis, ignem quem non fecit, saltem promouet atque intendit: Appropriaret uero cum praeparatione praeuia per imaginem terroris, a suis mancipiis haustam, ac mutuatam. Et licet eiusmodi Pestes, essent ferociores: iisdem tamen cederent remediis naturalibus. Atrociores autem uoco, ob celeritatem, superaddita scilicet inuidiae truculentae imagine, a Sagis habita. Attamen eiusmodi permissiones, adhuc essent determinatae ad personas, ac numerum: imo facilius expiarentur per orationem & eleemosynam, quam Pestes ordinariae. Quo scilicet Deus, humani generis misertus, magis oderit diabolicas artes, diabolumque taedere faciat diuinae mox misericordiae. Ast eudoemones, Pestis structores, magna certe id compassione, ut non nisi sub mandato obedientiae, uirga Domini, & non Angelorum, uapulemus. Decorum nempe seruat ubique Deus. Praetores, ac satellites sumit, qui natiuam bonitatem habent, amicitiam seruant, nec indolem diabolicam assumere possunt, cui sciunt nullum in coelis locum esse. Zodomam autem, antequam Diabolo traderet, priuauit prius paucis insontibus. Est autem Pestis, quae execratione oritur, propter extremam paupertatis amentis anxietatem, derelictam execrantem parturientem, uulneratum etc. Pestis punitionis diuinae, quae sane uix initiis naturae innititur, facileque dignoscitur: quia sola loca execrata, ac personas tales inuadit: Itemque diuites, qui sedent in cubilibus eburneis, bibunt ex uasis deauratis, edunt uitulum de armento, & pinguem ouem de grege, nec fratris losephi incarcerati recordantur. Quoniam horum exterminationem adiurat Dominus, ut reliqui, uelut ex speculo intueantur, quid sit Deo placuisse, & displicuisse. Pestes autem, quae castra sequuntur, ac plerumque aliquot ab obsidione menses saeuiunt, non sunt militum immundiciis ascribendae: potissimum si dudum post captam ciuitatem ( ut plerumque fit ) inceperint. Nam & castra, olim suas, & easdem militum impuritates habebant: sed occasio fracidi odoris cadauerum, mumiali fermento inacti: quippe quod hodie, non ut olim, nec sat profunde sepeliantur occisi. Denique potissimum, quod laedantur ab inuisibili glande eminus, terrorem Archeo quae maiorem mouet, quam dum hasta hastae, & gladius gladio animose opponerentur. Neque enim frustra, in lege erat praeceptum. Quod quicumque tangeret cadauer, impurus esset, & abluendus, simul cum sua ueste. Quodque Sol, super corpora suspensorum non occideret. Quae sane litterali sensu, pro reipub. bono, sic sunt a Deo praescripta, ne fermentum mumiale fracescat. Deplorandae itaque est caecitatis, & temeritatis, corpora suspensorum ostentari ad spectaculum, donec sponte decidant ( paruum nempe inde commodum, pro tantis malis ) & perinde est ac si dixerit Iudex. Deus quidem sic instituit: sed magistratus correxit propter melius. Quasi Deo ignotum fuisset, quod spectaculum suspensi, malis foret horridum. Ergo si hoc sciuit Deus, & nihilominus expressum mandatum sepeliendi dedit: non est mirum, quod transgressionem comes sequatur punitio. Ac sequitur sontes, ultor a tergo Deus. Atque utinam solos in transgressores, conuersum supplicium: Etenim sepelire, opus est misericordiae. Ostentare autem sontes suspensos, non est opus, ad quod aeternum ite, aut uenite quandoque pronuntiabitur. Siquidem non minoris est misericordiae, condemnati cadauer sepeliisse, quam principis. Haecque misericordia, non tam exercetur in mortuum: quam in proximos, ne foetor insequens, eos inficiat. Nec enim sepulto prodest sepeliri: sed uiuis. Scopus itaque diuinae bonitatis, non solum in sepeliendo at in sat profunde inhumando, consistit. Quae clariora, per exemplum fient. Etenim falco mortuus, pone sentes abiectus, ac semiputridus, a uiuo deuoratur: at mox Peste contagiosissima suae speciei, corripitur. Quia uirus terroris intro assumtum Archeo suo incutit, propter synbolum mumiale, putrida fracedine infectum. Estque tanta falconis Pestis: quod pestilens falco, per plateam delatus, inficiat alios omnes, qui triduo abinde, isthac deferuntur. Unde coniicies, quid humana cadauera, tam suspensorum, quam incurie sepultorum, sui odore faciant. Canis enim canem non edit, nisi infumatum, dum uidelicet mortis mumia, horrorem, gustus alienatione, praeseruando a putredine, amisit. Lupus autem, lupum nouiter mactatum, non autem putridum, edit. Inde suspicio est, in lupo aliquid esse, appropriatione mumiali superius. Putauit forte Paracelsus, id esse, in quo sedet prima obiecti applicati sensatio. Forte & ob id linguam Lupi suspensam, Pesti aduersam putarunt. Quinimo militum cadauera, profundius hodie, quam olim sepelienda sunt. Quia glans bombardae, siue musquetti, facit contusionem, dein secum partem aufert, quare foramen parit patulum, ac tandem simul uenenosam fuliginis impressionem patrat, unde mox, caro circumcirca, gangraena quadam nigricat. Facileque uenenum in se assumit: si non in uita, saltem mox a morte; dum nempe carnis festina putrilagine, in terram combibita, fracedo cadauerosa oboritur. Quibus omnibus iuncta est in morientis Archeo, Idea ultionis, ad putrefactionem prona. Inde in aerem, Gas monstrosum, effunditur in aera, quod Archeos uiuentium, terrore percutit. Est enim cum cadauere, perinde atque cum fimo equino. Qui non fracescit quandiu calet: Sed dum arescit, & salpetrae inde migrauit, tenditque fimus ad transmutatum iri, in liquorem terrae. Alioqui namque si fimus, urinae equi aspersione atque agitatione frequenti, a fracedine cohibeatur: multum salis petrae profert. Etenim aspice quam potens nutrimentum, & fungus unius noctis ( est fungus nimirum, fructus e succo Leffas, coagulatus, primo enti uicinus, quod alibi ostendi ) sed postquam fracedinem terrae assumsit, quam dirum suffocationi uenenum proferat. Ad uigilandum itaque, ne fracedo surgat, in ultimae digestionis reliquiis. Enimuero Pestis, per pedissequam, domum meam subintrauit. Illa statim conualuit. Iterque filius meus, maior natu, animo consternatus, inconcussum ostentat animum, tacuitque, se continuo suspirii bello, ad os stomachi, angi: cumque praepotentum hostium meorum technis, structisque dolis, domi meae, sub cautione fideiussoria detinerer, noluitque uterque, me deserendo, rus adire. Cumque alias obseruassent, natando se recreari, aestate media, me inscio ter natarunt, unde obserata transpiratione, ilico in febrim deuolutus uterque, cum deiecta appetentia, dolore capitis, & catocho, obiit apud moniales, iurantes, se mea remedia admissuras: sed postquam filios meos recepissent, recusarunt remedia aliena. Maximus quidem, absque stigmate, aut signo, etiam post mortem, periit. Itpote refrigerata pelle natando, nil extrorsum apparuit. Alter uero, paruam duntaxat liuidam pustulam in lumbis ostendit. Horumque iacturam, uelut praesentem, frequenter intueor, huiusque tractatus initium dedisse putaueris. Relinquo Domino meo uindictam, quem supplex obtestor, hostibus meis parcat, & lumen poenitentiae largiatur. Signa. Scripsi hactenus paradoxa insueta. Intellectus meus absque Luna, erat tribulationibus immersus, materia aderat terroris, horroris, atque difficultatum plenissima. Lector multus, optimorum incapax, breuitas initii tenebrosa, nouitasque odiosa, licet pernecessaria. Quod autem potissimum, nos in Peste occaecat, est defectus signi exquisiti, & inseparabilis, cuius monitu nimirum, sat tempestiue queamus per remedia occurrere. Nihilominus quicquid creati ubiuis est, sua habet diagnostica signa, per quae, a reliquis commode distinguatur: quaeque Pestem praecedunt, comitantur, uel mox subsequuntur. Quae enim praecedunt, in praecautionem faciunt: at quaecunque dein sequuntur, aliis plus inseruiunt, quam misero aegroto. Sola autem signa comitantia, sanationem decernunt. Enimuero signa uenturae Pestis, in coelis depicta sunt, si firmamentum annuntiat opera manuum Domini, in terra. Signa eiusmodi male ab Astrologis, in dodecatemorion causarum, relata esse, iam ante sat manifestaui. Gafarel autem nuper Alphabetum Haebraicum, ex stellarum situ, & Rabbinorum authoritate, descripsit, satis riduculo argumento, quo Hebraei, eiusmodi lurida comminiscuntur. Quasi Deus, modo solos haberet seruos suos Rabbinos, quibus secreta consilia communicet. Non etenim considerant positionum istarum turpitudinem Christiani, qui huiusmodi libros imprimi permittunt. Neque enim stellae fixae, loca sua mutant, ut nunc haec, nunc alia uentura, describant. Quod imprimis aduersatur toti Astrologiae. Cometae quoque, trabes, dracones, sagittae, caeteraque id genus portenta, non raro populares praenuntiarunt Pestes populares: sed non per logisticem, aut theoricas planetarum, multoque minus per Alphabetum Hebraeorum. Ex leges namque luces, regulis statis haud obediunt. Etenim Astrologi Hierosolymitani, artis suae licet gnarissimi; attamen significationem, ut & apparitionem, Astri Bethlemici, penitus ignorarunt. " Non enim faciet Dominus uerbum, quod non reuelarit seruis, & Prophetis suis. " Amos 3. Sed horum, nulla est artificum scientia. Noua quippe lumina, saepe fuere funesta, saepe e directo, fausta significarunt. Portenta quippe, in manu Domini, secreta eius iudicia propalant, nec illa, nisi quibus uult, manifestat. Siquidem coniunctiones, oppositiones, quadrataque stellarum: Item eclypses, retrogradationes, exilia, combustiones, receptiones aliaque impedimenta: supposita sunt ita regularia, quod ephemerides quandoque pro seculo sint descriptae. Pestis uero, est de crescentibus extraordinariis, & non necessariis. Non est autem regulare medium, ex condigno adaequatum signum, pro effectu ab contingenti fortuito. Neque ideo ephemerides Brahae, praedicere potuere Pestem Longobarditam anni 1632. ex iniquo bello, metuque horroris conceptam. Quocirca contingentia extraordinaria, causis contingentibus extraordinariis tribuo. Credo equidem praenuntia eorundem signa, in firmamento esse depicta: at non in directionibus cursuum planetarium. Quare autumo signa, esse irregularia, nec Astrologiae subiecta: quippe illorum significationes, dantur priuilegio extraordinario. Idcirco signa eiusmodi, Pestis, plerumque solis declarantur seruis Dei. It legitur de lona. Sed signa, praecedentia excidium Hierusalem, erant nuntia uerbi dudum antea prophetati, adeoque nec praenuntiatum excidium, impediri poterat, tantumque ad meram gloriam Dei, monitionem piorum, horumque fugam dirigebantur. Enimuero Israel mori, atque renouari per generationem in deserto debebat, exceptis losuae, & Caleb. Nec ullatenus id praepediri poterat. Stat enim Uerbum Domini immutabile, apud quem nulla est uicissitudo, quia non est homini in hoc similis. Portenta igitur, si conditionem, in declarando, non praescribant ( nisi Niniue conuertatur ) ineuitabilem effectum, a natura, spondent. Aliis quoque placuit, monstrorum natiuitates trahere in praenuntia signa Pestis. Prout Cor: Gemma de Cosmocriticis, seu diuinis characterismis, nugando rapsodiat sine basi. Sed quis ille, qui monstrorum praenuntia designata sciet, uel interpretabitur? Peste enim praesente, tunc nimirum, atque sero, quisque significata, ad lubitum trahit suum. Sunt &, qui ideo insolitarum auium aduentum horreant. Sed istud signum, uel desinit esse naturale, uel coturnicum, Pestem Israeliticam in deserto praecedens, desinet esse miraculum. Hoc que impium & blasphemum esto: illud uero, impertinens scopo meo. Alii hoc signum interpretantur pro carniuoris auibus, in Pestem futuram: quasi missae essent ad deuoranda cadauera, futura inhumanda: Iuxta illud. ubi cadauera, eo congregantur aquilae. At non legitur textus pro cadaueribus futuris: nec aquilae leguntur ad cadauera pestifera uolasse, eaque degustasse: cum prae caeteris, curiosissime solita sint sepeliri. Rhodanus enim quandoque Lugdunensis Pestis abstulit cadauera: sed ciuitates inferiores contaminauit. Saltem Clerus Lugdunensis per hoc declarauit, sepulturam mortuorum, non tam ad animae salutem, quam ad crumenam custodiri. Aduentus itaque auium, praeda uiuentium, potius futurum defectum predae suae, in natalibus prouinciis designat, potiusque belli stragem portento denuntiarent, quam Pestem imminentem. Alii autem, Pestem occursu insolitorum piscium ariolantur. Aquas tabo scilicet infectas, autumant, & hactenus monstra marina, in fluctus ascendere. Ridiculum sane. Nam si mare, in sua salsedine fracescat, quaenam tandem aqua, maris labem eluet? Curue unica balena extra orbitam errans, infestum uirus maris senserit? nec gregatim omnes aut plures simul? Equidem scio, mare non subesse contagio naturali Pestis; quodque portenta coeli, atque maris, eodem digito dirigantur, cuius iudicii imperscrutabilis sint precones, suis tantum seruis explicata. Nam idem Dominus tam in centro terrae, fundo maris, quam in coelorum apice, est praesens. Equidem illi aequaliter auscultant omnia, excepto ingratissimo peccatore. At certe magis uereor, insolitas pluuias cruoris, macularum, aut scintillarum: Itemque funera per nubes delata, tonos lugubres in aere auditos; ut & sonitus in caemiteriis & c. Quae cum sint diuinae bonitatis admonita, ideo extra naturam referenda sunt, ut tempestiue, quisque suis lampadibus oleum prospiciat. Neque idcirco enim illa portenta, cacodaemonis ( nisi inuiti ) opera autumo. Equidem gratuita sunt, & supra naturam: neque ideo mei sunt scopi. Paracelsus enim, ut in bufone, atque ranis, singulare Pestis remedium nouerat: ita & hanc praesagiri scribit, quoties magnus ranarum aceruus, in cumulum assurgit, infimum aliquem suffocaturus. Quo enecto, dein alium adoritur, donec sensim sic diminuto numero, quaeque ranarum tandem singulariter effugiat. Quae si sic naturaliter accidant: ut remedium, pro futura Peste praeparant: ita & designant. Etenim ex Galla, prout & pomo, quernis frondibus educto, scribunt tria plerumque erui animalcula. Nimirum si araneam contineat, uolunt portendere Pestem: si muscam, bellum: sin uero reptile, famem praenuntiare. Sed cum quotannis unum saltem e tribus inclusum reperiatur, si non bina, uel omnia: non sequatur tamen continuo unum ex illis suppliciis. Quapropter eiusmodi praedictiones, inter aniles refero. Censeo itaque huiusmodi insectas denuntiare differentiam Leffas in quercu ( Leffas est succus alimentarius plantarum ) sic ut uermis, denotet praefatum alimentum fracidum: aranea autem, insuper adiunctum uenenum fracedini. Ideoque toto fere terrae globo, connexa quasi, ac contigua est ubiuis aranea: quae in quercum, non extra arborem aliquid portendit: maxime quod in uicinis, consitisque arboribus nec etiam raro in eiusdem quercus fructibus, diuersae illae simul insectae, eadem aestate conspiciuntur. Non tamen memini in eadem quercu inuenisse araneam simul & muscam. Quanquam muscam quidem & uermem, uermem quoque & araneam. At absit a Christiano prophetare, ex quercu & therebintho. diris nanique id minis, a Domino prohibitum legitur. At quoties terrae motum, nouus antrorum, rarusque comitatur, insuetusue foetor stagnis aduenit: tunc signa endemica, uires habent occasionales. Haec de futura Peste. Quod autem praesentem attinet, attinet, nunquam enim potui ex pulsu, uel urina, quantumuis etiam distillata, Pestem nouisse praesentem. Paracelsus equidem, eam inter morbos hepatis, ac tartareos, satque ridicule numerat, prout alibi tractatu; & figmento de tartaris expugnando, ex professo prosecutus sum. Hic uir, Pesti anonymum pulsum tribuit, quem quartum uocat. Ego autem quanuis serio, sepiusque attenderim: meam tamen ineptitudinem agnosco, quod eiusmodi pulsum offenderim nunquam. At bene circa uitae finem inaequaliter inordinatum, formicantem, ac tandem intermittentem notaui. Quartum autem, sextumue, a reliquis diuersum, ex peculiari Pestis proditione, nunquam inueni: Sed pulsus pestilens, nequaquam mihi diuersus occurrit a febribus continuis malignis. Irina ergo, & pulsus, nunquam apud meam ruditatem, detexerunt Pestem. Imo dum penitius Paracelsi scripta euoluerem, cognoui illum, nunquam Peste infecto, aut moribundo astitisse. Interim Pestis iudicium, grauat conscientiam, tam respectu afflicti, quam familiae eiusdem: eo quod Pestis, Praetorem in crimine, quadam similitudine referat, petentem uitae, atque bonorum iacturam. Adeoque temerarium de Peste iudicium crimen continet. Etenim cognouisse Pestem, ex specie insolitae febris, alteri sit facile: mihi sane perquam difficile fuit. Pestis ( dices ) est cum febri, & dolore capitis: atqui istud familiare aliis febribus. Pestem saepe comitatur uomitus, & sopor. At alibi id non prorsus insolens est. Sunt in Peste, bubones, parotides, uel uesiculae: ea non in frequenter innoxiis a Peste febribus, sunt uernacula. Sunt & Pesti maculae nigrae, quas in mulieribus ex utero suffocatis uidi. Estque febris purpurea, itemque ectymata plumbea, citra Pestem. Et & Anthrax, saepe extra Pestem obuenit. At quoties plura eiusmodi signa concurrunt, non est difficile de Peste iudicium. Bubo namque, uesiculae, aut maculae, ab initio ante multam Pestis truculentiam, Pestem denuntiant. Sic & anthrax, aut bubo, tumorque tantillus, in Peste est longe dolentior, quam alibi uspiam, ac fere ante augmentum febris adsunt, anticipantque suspicionem, se ex febri manasse. Adeo quod eiusmodi pellis miseriae, in Peste praecedant, quae aliis febribus serius, tanquam producta adueniunt. Bubo pestilens, adhuc minutulus, statim, & ex tempore, absque membri dolore, febrisque comminutione atrox existit, doletque immensum. At si bubo, post praeuium membri dolorem emergat, inepti remedii uehit iudicium. Ordinaria igitur iam hospitatae Pestis signa sunt: si ante, uel mox ab initio febris, glandula, parotis, anthrax, uesica, pustula, aut macula repente, summoque dolore inuaserint. In aliis namque febribus, non tam insigniter dolent: rubet quidem locus, tumetque ante natum malum. Quod non sic se habet in Peste. Confirmaturque Pestis, uomitu, dolore capitis excellenti, sopore, delirio, deiecta appetentia, si repente inuaserint. Pestis enim peregre aduentans a contactu ueneni hausta, tanquam dolor pungentis stili intrat, partemque quam ferit, statim tumore, pustula, uesicula, aut macula, summo dolore, signat. Prout & quae per odorem intrat, stomachum, atque caput uibrat, dolore repentino, uel anxietate soporifera: uel ipsum stomachum tanquam calcar ad uomitum incitat. Sin autem ab interno scaturiat, ea praeuiam habet febrim, ad quam confestim praefatorum signorum aliquod subsequitur. Quae autem correpto terrore irruit, festina est, aegrique testimonio dignoscitur. Quae uero aliquali Archei ( non autem hominis ) terrore, orta est, inque cruoris tartaro latet, in gradu quidem ad Pestem est, tardiorque solito erumpit, facileque superatur, nisi aegri obstiterit negligentia: attamen longior in itinere ipsi mora est. Etenim plerumque sat tempestiue, signa Pestem comitantia, cognoscuntur, ut remedium quod promptum, quodque peremptorium fuerit, rite suo fungatur munere. Optatus attamen meus esset, Pestem in fieri esse, agnoscere. Nam quae duntaxat a morte, sua profert signata, magnum de medio tollit exercitum, multasque depopulatur familias. Quippe lethalis iam euasit, priusquam se patefaciat, aut cognoscatur. Eo quod pensum prius absoluerit cum singultu, deliquio, escharaque in loco nobili. Hanc nempe unius diei uocant tragoediam; diariam ideo, siue ephimeram. Non quod Pestis, propriam sedem habeat, uitae spiritum, quanquam nulla unquam Pestis fuerit, quae Archeum etiam non infectauerit: adeoque & illo titulo, quaelibet Pestis, continuo diaria esse deberet. Sed quicquid de Archeo uictum est a Peste, id consequenter ilico a uitali illo Archeo separatur. Tandem, & citissimam mortem adfert, quae Archeum alicuius uisceris obsedit: quia continuo inde uolucres mortis euolant, quae reliquum pessumdant Archeum. Itinam enim atque utinam, non sero, neque ex euentu, Pestem agnoscamus, nam uelox interitus, etsi signa proferat sua: prod est tamen magis in futurum, nil autem praeteritis. Aliqui enim adhoc, plantas pedum lardo insulso inungunt, apponunt catulum, qui si lambat, per suadent sibi, casum a Peste immunem. Alii uero frustum lardi calefaciunt, ad pedes infirmi, subterue axillas aliquandiu fouent, uel in inguine. Hocque aiunt a cane non uorari, si Pestis adsit. Quod nullam meretur fidem. Nam humana Pestis, non quatit canes, nec nauseosos facit. Siquidem tam canes, quam lupi, non sat bene sepulta cadauera impune deuorant, ut & picae, atque corui similiter. Forte quidem esuriens canis, non edet istud lardum, ad heri sui pedes affrictum: quia herum olet, quem mordere non audet. Germani enim Petasiten, siue maiorem tussilaginem, radicem Pestilentiae, uocant: eo quod sicut Pestis sese pandit ante prenuntium signum: sic petasitis, suos edat flores, ante folia. Pestis quoque, non tam semine, quam radice Archeali, se propagat. Referunt etiam, Sapphyrum saturate lazureum, uel Hyacinthum citrinum, si per horae quadrantem, super membro, dolente moretur, sic ut lumen, ex opposito gemmae, locum infectum feriat, ibidemque radios colligat, locum attactum, infra horam liuescere, esseque in fallibile Pestis signaculum. Sin uero locus, nequaquam colorem liuidiorem assumserit, infirmum a Peste absolui. Ego autem, semper in dubiis, bufone puluerato sum usus, pultisque forma, in aquae simplicis tantillo, decocto. Quo si mox abinde dolor in eschara anthrace, uel bubone, mitesceret, secure Pestem adesse conieci. Aliquando enim aspiciens missam antistitum, & abbatum, illorumque digitos gemmis ornatos, conieci illos olim obligatos, ad uisitandum infectos Peste: nunc uero adhuc gemmas gestari gemmarum neglecto, atque nescito usu quem ego coniicio. Praeseruatio. Praeseruatiua apud Ueteres, duplicia. Nam quaedam, debent impedire futuram Pestem: alia quoque praesentem, ne progrediatur, succidere. Pro priore enim, tam foris, amuleta, quam intus, alexiteria excogitarunt. Sed cum Scholae ignorauerint ipsam ueneni quidditatem: quodque scilicet omnis Pestis, siue de foris allata, siue demum intus genita fuerit, praesupponat imaginem terroris uenefici: Idcirco nunquam propria praeseruatiua, ex fundamento cognita fuere. Itaque inter praeseruatiua. I. considero, ne spiritus Archei, in nobis terrorem concipiat, neue ex terrore, sibi pariat, uel aliunde intro allatum, uirus terrificum. 2. Ne fermentalis, synbolizansque mumia, forinsecus allata, nostrae mumiae internum rectorem Archeum infectet. 3. Ut interimatur, & abscedat, quicquid iam in contagio, mumiae particeps euaserit. Minus proinde synbolum, quod nobiscum commune habet, est tollendum. Quapropter cuilibet antitodo, semper leue aliquod uenenum, solet admisceri: ut scilicet hactenus applicatio, siueapproximatio tollatur: Archeus, a contagio seruetur immunis, neue in alimentum mumiale, decidat, sibique inde tartarum cruoris fabricet. In hoc postremo tutelae patrocinio, tota antiquitas uigilauit, aliis uero non incubuit, quia ignotis. Licet haec ultima praeseruatio, idcirco cesserit incerta, & absque fruge: quia potius productum, posterius, siue sedem spectauerit, quam radicem, siue causam praecipuam. Cum interim praeseruatio a posteriori: positis antecedentibus, praeuertatur tanquam frustranea. Itaque si de praeseruantibus, atque alexiteriis ex condigno sit tractandum, In animo firmiter haerere debent, quae iam de causis, processu, ac modo fiendae Pestis exposui. Itaque Pestis, uel de foris intrat, locumque sui introitus, de foris, signat: quia afficit primario: uel cum anhelitu attrahitur, ibique per diaphragma, siue septum transuersum, transit, pressuramque facit & anxietates super ipsum stomachi conuexum: ibidem uestit materiam. Quae inde mox exhalat, & contagio fit infamis. Cumque in natura, omne agens, initium habeat, augmentum, statum, declinationem, ac tandem interitum: Necesse est pariter, quod quo corruptio diuturnior, potiorque fuerit, eo quoque perniciosior efficiatur. Nam Pestis incipiens, augetur, cum diminutione, atque hominis interitu. Etenim dudum credidi, quod omne Pestis remedium sanatiuum, eiusdem quoque esset necessario praeseruatiuum. Eo quod praeseruari, facilius censeatur, quam sanari. Quicquidue in eodem genere praestat, quod est difficilius, faceret libenter, & id quod est facilius. Quapropter olim distentus fui, cura alexipharmacis indagandis, quibus uidelicet tum tota mei pendetet uoti satisfactio. At postmodum, alio diuerti, & cogitaui, remedia sanatiua, potius extractionem, siue expulsionem mali spectare. Quodque eiusmodi, non haberent locum, in praeseruatiuis de futuro. Quod nimirum cum nondum sit, etiam nondum expelli, aut extrahi queat; imo nequidem ex tingui. Siquidem imprimis, remedium contra terrorem imaginantis hominis, uel Archei: non tam in se est positiuum, quam negatiuum. Adeoque potus meracus ad hilaritatem usque, praeseruat de futuro. Quia nedum hominis: sed & Archeiimaginationem sic regit, quod pereat uis formandi imagines. Sic enim nemo pauper est, aut defectuosus, quandiu ex potu hilaris est. Ideoque Sacra, dictant uinum ad hilaritatem, non autem ad ebrietatem conditum esse. Quia potens est praesidium praeseruatiuum. Adeo quamuis animositas uiri, exeludat terrores ex imaginatione hominis: nequit tamen uirilis animositas, tollere terrorem Archei imaginantis. Nam praefata animositas, admittit pugnam ex opinione contraria Archei: Hilaritas uero, per potum introducta, nec hostem admittit, nec agnoscit, ut nec luctam suscipit: sed excludit. Est autem potus exhilarans, magis Pesti futurae, quam praesenti aptus. Admitto idcirco etiam praeseruatiua Pestis, de praesenti, & sanatiua, esse eiusdem cohortis, ac intentionis: Non autem de futuro. Ita tamen ut praeseruatiua Pestis de praesenti, non seruiant nisi in fieri esse augmenti: non autem in facto esse producti. Eo quod corrupti, non sint amplius praeseruatiua; sed duntaxat sanatiua per extirpationem. Non credendum itaque, cacoalexit eria, etsi uenena essent potentissima: posse arcere terrorem, ut neque terroris effectum pestilentem. Siquidem uirus pestilens, est heteroclitum, secretumque ab reliquis uenenis, in hoc, quod ex terrore Archei, uelut ignis e silice, prosiliat. Nam si Archeus terrefactus, campo cedat, utique non potest corpus ( quod in se considerando, merum est cadauer ) confortationem suscipere. Porro, si ita Archeus recedere consideretur, ut eius loco, uirus intret, ipsumque Archeum hactenus subplantauerit: quomodo odoramenta, ac thymiamata uirus praepedient: praesertim si ipsa aromatum praestantissima, sint pestilentis contagii adhuc susceptiua? Christianae ergo pietatis atque compassionis esto, studiose contemplari mecum, quam stolide, atque inaccurate, tot simplicia in aceruum, praeseruando, & curando sint congesta: quantumque illorum infida auxilia, deluserint hominum myriades, & expectationes. Quippe in uero remedio, ubique generi humano est ludificatum, ob densam causarum inscitiam. Enimuero curatiuum praesentis ueneni, praesupponit id, quod praeseruatiuum de futuro, anticipat. Curatiuum itaque proprium, conuenit duntaxat, quatenus productum ( quod est ipsum uirus Pestilens ) in ipsa materia, cui insidet, trucidando annihilat. Denique & aliud curatiuum, sibi coniunctum, incumbit expellendo subiecto ipsius ueneni. Quod per sudorem est intentandum. Tertium porro, quod coadaptationem causarum ad producta, tollit, minuitque: quod etiam in se naturam praeseruatiui habet. Pestis itaque, quae extrinsecus ab infecto corpore, ueste, aut loco, hauritur: habet quidem in se, absolutum, & formale pestilens uenenum, quod nec praesupponit fracedinem praeexistentem, atque ideo nullis praecedentibus querelis repente inuadit, & signa edit postera: sed tantum appropriatione opus habet. Quale praeseruatiuum in fieri, continet aeris rectificatio Hippocrati familiaris ( de qua suo loco ) non secus quam in Peste populari. ut scilicet enecetur ipsum uirus in aere, aerque simul originaliter sic disponatur, ut humorem alimentarium non sinat mumialiter corrumpi, aut fracedinem arripere. Haec de futuro. Alioqui ubi iam pestilens uirus, intro receptum est, latitat, nesciturque, quin simul sit aptatum & sigillatum in Archeo: Idque propter singularem celeritatem sui ueneni. Atqui tum defensiua solitaria, tarde ueniunt, nisi simul sanatiua sint. Primo itaque cura omnis uersetur praeseruandi, ut corpus caleat actu semper, serueturque in diaphoresi: utque animus ad hilaritatem terrori oppositam, sit dispositus. Prout de uino e Sacris, iam aute citaui. Quod autem de aeris infecti rectificatione legis, non tam aerem, quam poros eius spectat, in quorum uacuitatibus nempe, sed & fluctuatiue aporrhea contagii. Porro quae ex aere fracedinem, uirusque e mente uero, terrorem, & demum e corpore mumiales coadaptationes tollunt, sunt haec praeseruatiua. Suffitus namque Hippocratis nedum ambientem: sed & intro attractum, imo & coagulatum halitum, a ueneno, simulque & a fracedine liberat, non minus, quam quod mumiale fermentum applicari praepediat. Quorsum quoque faciunt, alexiteria, zenexton, siue amuleta externa, quae possunt terroris imaginem, ac pestilens uirus, in proprio halicus, aut tartari cruoris subiecto, interimere. Atque hactenus quoque Archei terrorem auertere, atque praepedire. Sin uero Pestis, proprio intus errore concipitur, alia praeseruatiua requiruntur, quam ubi circa loca, aut personas infectas, est degendum. Pestis autem formata, retrogrado ordine, a ueneno formato, ad corruptiuam aporrheam, festinanti cursu eundum, suadet. Proinde quoque nec amuleta, circa inferiorem, ac remotam materiae pestilentis praeparationem auertendam, occupantur: sed ad superandum formale ac ultimatum uenenum, & adaptationem Archei, cum tartaro cruoris, in uno extremo, & in altero, cum ueneno hausto. Adeoque zenexton, indicationem curatiuam, in praeseruando custodit: attamen a sanatiuo, superatur in hoc. Quod sanatiua, non solum debeant interimere uenenum: sed etiam per sudorem protrudere, Itramque nimirum indicationum, oportet concurrere in curatiuis. Frustra namque alias multo sudoris madore corpus diffluit, si tartarus cruoris, non resoluitur: sed potius continuato Archei terrore, continuetur. Cognitis nimirum causis, tam constitutiua, quam occasionali: solo dein rationis ductu, indicatio rerum agendarum consurgit. Si namque fracedo, initium dederit, primamque materiae dispositionem fecerit, fracida loca, ut & alimenta, facile putrescentia uitanda. Aer apertus, sanis sanus, eo quod habeat consumptionis elementalis potestatem: sed aer quatenus talis, non minus contagio obedit, quam caetera corpora, suceptumque contagium in suo aeris Magnali, quatenus cauitates habet, continet integrum. Quod tandem, non nisi sponte plerumque, spatio 40. dierum ibidem tabescendo, emoritur, ac ui elementali, uenenato fermenti semine, spoliatur. Nam semina rerum conceptarum, in aere, paulatim deficiunt, quatenus conclusam aeris cauitatibus, tanquam uteris, ad ultimam corruptionis dispositionem, primamque materiae aqueae generationem, retrocedunt. Tristia quoque uniuersa, sunt amolienda: nedum quia timori atque terrori uicina: sed potissimum, quia circa os stomachi, extemplo, sensibilem pariunt fracedinem, suspiriorum matrem. Loca ergo & obiecta tristis recordationis, ut etiam eiusmodi sodalitia, uitanda non minus, quam nuntia, atque historiae confabulamenta dolorifica. Bibenda sunt uina exhilarantia, & cereuisiae fortiores: quia incurias, ac animositates causando, moestitiam & terrores excutiunt. Contaminatis autem, quoquo modo, imo meticulosis, ac moestis, aer, ac uenti frigidi nocent, quicquidque exhalationi, atque sudori opponitur. Domus elota subinde fracedinem quidem atque contagium tollit: & nocet infectis, halitus aqueus. Ergo prius exsiccanda esset. Dies 40. clausurae, licet fracedinem augeant: tamen uirus pestilens tollunt, quatenus sponte, illo interuallo perit. Quarentenas, si ue quadragenarias, ad quancunque renouationem consuetudo, forte ideo traduxit. Etenim licet natatio, aut uenaesectio, fracedinem minuere uideantur: attamen cum sanguinem, natura in thesaurum reposuerit, sequitur, ut quoties sibi cruorem demi senserit: Archeus ad terrorem, tanquam proditionem timens, disponatur, trahatque residuum sanguinem intro ad se: ac per consequens, etiam uenenum pestilens, una in penetrale uocat. Qui motus, cum sudore, est diametralis. Ideoque tam uenaesectio, quam natatio, funesta sunto. Omnis quoque solutio alui laxa, uitanda: eo quod sic, crudior e mezaraicis cruor, putrefit, per fermentum pharmaci solutiui ( prout alibi libro de febribus ) ad cuius nempe euacuationem, mezaraicae, a uena caua, & haec, a minoribus ramulis, cruorem repetunt. Qui motus sanandae Pesti est diametraliter oppositus. Quae hactenus dixi, de numero sunt praeseruationum negatiuarum: siue admonitoriae regulae uitandorum: nondum continentes sanationem. Inter praeseruatiua autem positiua, primum locum uendicant sibi amuleta, quod uim propriam sortiantur, siue ad enecandum uirus, siue etiam ad appropriationem mumialem Archei praepediendam. utrumque scilicet est curatiuum in fieri. Denique sequitur sudoriferum. Quod est extirpatiuum Pestis, & sedis suae per ablutionem. Denique, Archeus moestus, atque terrefactus, confestim se intro recipit, uelut ad arcem fugit, gignit tristitiam, suspiriaque, & anxietates uenenosas, hoste intus recepto, adauget. Foras ergo ad oblectamenta, ac per sudorifera, euocandus. Sunt namque sudorifera cuncta eiusdem intentionis, ac pene ponderis: at saltem in gradu bonitatis discrepant. Denique in adiuncto alexiterio, laudo potionem Hippocratis, cui addo gingiber, & baccas nigras hederae, quia diaphoretica, stomacho grata. Sunt etiam Alexiteria, uino generoso, & mox a pastudanda, non quidem ut sudet aeger, quantum ut corpus seruetur in diaphoresi. Pastus autem leris, ad paucus sit. Nam in omni febre, magisque in Peste, digestio deficit; proinde cibi largioris uices, potus meracior subeat. Nam metum, curas, tristitiam, atque terrores excludit. Ideoque & summum praeseruatiuum, in confidentia stabilitur. Non equidem de fide Christiana hic loquor ( quanquam magni ubiuis in spiritualibus sit momenti ) nam & qui animam pro ouibus ponunt, subinde Peste oppetunt, aliis incuriis, saluis permanentibus. Nam illorum confidentia, uel cariem intus habet, uel aliud obstaculum. Non operante Domino miracula, nisi pro occultis iudiciis suis. Fides siue confidentia ergo, de qua hoc loco, est medium animositatis naturale, pugnax, ac ualide resistens terrori. Nec est ista fides positiua. Credo: sed prorsus negatiua, non horrens, non timens, imo nec ideo credens se infectum iri. Etenim ut terror pestiferus, adnexam fidem putatiuam, ac timidam habet, se aliquid contagionis iamdum concepisse, aut fremitum sentire: sic eius praeseruatio est fides, se nil concepturos. Neque ideo sufficit, quod confidentia sit non terrifica ( quod est medium inter terrorem, & animositatem ) sed requiritur ut sit operatiua, per non credere se infectum iri. Idque non rationis inductione: at prorsus per animositatis potestatem liberam, ac meram confidentiae matrem. Pueri alioqui, & amentes, quanquam nullum conceperunt terrorem: frequentius tamen, Peste pereunt, defectu operantis confidentiae, quae praeseruatiuum sibi fabricat. Non credere enim, se infectum iri, longe fortius operatur, praesumtione timoris. Non solum quia negatiuum fortius destruit, quam affirmatiuum astruat: sed quia priuationem una complectitur, omni positiyo fortiorem. Etenim qui procedimus ex infinito nihilo, idcirco natura nostra fortius apprehendit nihil, quam ipsum aliquid, unde & quietem sibi adipiscitur. Prout uidere est in syllogismis negatiuis, in quibus conclusio, negatiuum sequitur, deseritque etiam particulare affirmatiuum sibi connexum, ut se, per negationem, in quietem dedat. Intellectus siquidem iam degener, naturaliter sibi diffidens, intelligendo hoc aliquid rerum, semper mauult recubare in non scire, aut non posse. Istaque est ignauiae causa in scientiis. Fides ergo requisita, in terrore, positiua, pro praeseruando, debet ideo effectiue, actualiter, & efficienter stare: etsi cum spe, negatiue concludat a debiliori parte. Uir bonus, inseruiendo affectis contagio, si propter pietatem operis speret, fidatque plus in bonitate operis, aut meriti: quam libera animositate in Deum, fidem habet coniunctam spei, includitque agoniam timoris, atque terroris. Itaque naturaliter infectionem subit, nisi praeseruetur aliunde. Confidentia autem huius loci, non tam croco, aut stentorum exhilarantibus: quam uini meracioris potu hilari, depromitur. Pregnantes etiam, puerperae aut menstruosae, quia tum plus coercentur sub uteri imperio, quam ductu Archei uni uersalis, ideo periculosius Peste opprimuntur. Siquidem Archeus uteri, nequaquam rationi, aut confidentiae paret, qui totus confusione, ac moesta perturbationum turba, anxiatur. Consolandus est itaque uterus oleo succini, succinoque in optimo uini spiritu, soluto, ac suffitu ex uerrucis crurium caballi, per tritorium adacto. Zenexton. Quam confidentiam, uelut principale animositatis pignus, atque praeseruationis Medium, ut excitarent Scholae, excogitata fuere antiquitus Idolorum auxilia, expiationes, & Idolomaniae immanes. Appensa quoque, gestataque fuere extrinsecus, quae dein in omni religione, pro sacris reputabantur, quaeque uel falso credebantur abstrusa ( quia incognita ) bonitate, terrorem atque moestitiam repellere. Zenexton igitur, cum plerumque in Pestis praecautionem excogitatum sit, partemque curationis, etiam compleat: Idcirco singularem considerationem meretur. Etenim Medici, pro cuiusque uoto, descripserunt uaria, ut inseruirent consolationi aegrotis, dum auxiliatores fugitiui essent. Amuleta quoque suspendenda decernunt: quae etsi plerumque nil uirium haberent: saltem aliis, ruinoso fundamento, animositatem persuadeant: fidem nempe, spem, aut aliqualem confidentiam. Pagani enim primum, imagines, ac statuas deastrorum, portari circa aegros iusserunt: deinitum est ad characteres, uerba, sigilla, & Talismanica Gamaheu. Christianorum dein primi monachi, contra Pestem, appendicula, colloque periapta dedere: illoque fundamento, persuasum est uulgo, ut Pestem, plagam a Deo immediate missam, credat. Meditor ego omne opus naturale, in natura debere sequi sua media, quoties adsunt cuncta ad operandum requisita. Inquiro itaque hoc loco, fixas, firmas radices, necessarias atque ordinarias causas, ad consequendum eiusmodi causis correlatiuos effectus. Alii proinde Pestem, interpretantes supplicium, gestando nomina Ineffabilia, scripta, signata, meris stipata uanitatibus, uerbis quoque non significati uis polluta, proposuerunt. Quibus forsitan uersiculum Dauidis, Salomonis, uel alicuius Prophetae nexuerunt. At Paracelsus has ridens uanitates, alias maiores commentus, duobus praecipue characterismis, imo & mendacibus sigillis ornatas; consentitque rursus iis, quos alibi irrisit multo sarcasmo. Ego enim ex huiusmodi superstitionibus, nonnunquam, facilem lapsum in hypochondriacam insaniam, frequenter notaui. Praeter hos, sunt qui nomina diuina deferentes, figuras, lineas, characteres, uerba, numerorum typos, & ad lubitum Astronomorum, ficta sigilla planetarum ( crronum nimirum errores ) sub Pythagorae, Salomonis Iudaei, alteriusue nomine commendant, plus gentilium deliramentis adhuc, quam sacris quibusuis imprecationibus, tribuentes. Etenim si forte aliquis, qui pestilentem eminus salutasset, liberque a contagio mansisset, iam nugarum author, ius sibi fecerat, bis mille deinceps, suis naeniis imponendi. Docui siquidem nil astrale in Peste, tam in modo fiendi, quam sanandi. Reiicio namque semper media infida, nugacia, ac potissimum quae sunt illicita. Nemo siquidem semifracto innitens baculo, a casu, nisi casualiter, seruatur. Nam etsi uanis remediis, terror humanus exuatur ( quo infantes alioqui carent ) non tamen ob id, terrore Archei priuantur. Excludunt nimirum solum effectum priuatiue fidei quando plurimum: idque duntaxat pro paruo spatio, saepeque suos fidentes deserunt, utpote, cum nullius potestatis esse sciuntur. Paracelsus etenim, magni semper fecit accensam imaginationem, atque fortem confidentiam. Quae ubi super sabulum fluctuans, laxum, & fatuum, fundata reperi, nequiui approbare, quodque fatuitates opem praeseruandi a Peste contineant. Tandem Paracelsus uix fidens mentalibus nugis, se ad zenexton conuertit, quod gestantem, indubie a Peste praeseruaret. Ast cum ad Stertzingum ciuitatem sibi beneficam, illud non descripserit, nobis fas uoluit coniicere, an ingratus, imposuerit isti ciuitati: an uero zenexton istud ignorauerit. Mortalibus sane, neutiquam est remedium occultandum in tanta clade: praesertim unde sibi apud praesentes, atque posteros omnes, honorem mereri speraret. Insanitum est uarie super hac re. Quisque enim sibi persuasit sentatum Paracelsi zenexton, auribus arripuisse. Idque tantopere placuit mort alibus, quod abinde Graecorum Amuleta, cum Barbaro zenexton nomine, nomina commutarint. Permultis enim arsenicum, Auripigmentum, argentum currens, imo & sublimatum, atque eiusmodi uenarum uenena, ad collum, uenarumue pulsus portarunt: non secus ac si Pestis, & pediculi, uno fugarentur remedio. Huiusmodi autem in uenta, ex Italia, praesumptione, imposturis, & calliditatibus fertili, ad nos delata, adoramus, sequimurque exteri. Etenim ut lubens posteritas, a Graecis, prima scientiarum sermocinalium rudimenta, hausisse gloriatur: Ita quoque a nemine sperauit discere promptius, uenenorum proprietates, ad necis uarietates, dilationes, & laruationes, quam a natione, uenenorum implorante frequenter opem. Credidit nempe, falsoque sibi persuasit: quod porrigere uenena, & sanare Pestem, cognationem haberent. Ergo Medentes nostri, a Patauinis redeuntes, cumque cultu, ac reuerentia in suos ibidem professores, sentientes de ingenti horum doctrina, quidam argentum uiuum, testae auellaneae inclusum, collo suspenderunt, seque saluos rati sunt. Quos cum alii oppetere cernerent, hydrargyrum priorem, Arsenico nupserunt, addita aranea, uel scorpione, quorum nonnulli, uerba sacra, trochiscis inde paratis, inscripsere. It si unum; minus feliciter prosit, alterum saltem iuuet. Uidi autem in Castris Ostendanis, ad littus, multa uirorum millia, cum eiusmodi zenexton, Peste, sublata. Imo & qui per quindenas singulas, sibi costas uesicarent, per arsenici trochiscos, byssinis peris inclusos. Atque illae sunt tragediae Medicae, Italicae imposturae, finales periodi. Iudaei porro, atque Ethnici: hi nimirum ex inscitia, illi uero, ex iurata in nos hostilitate, radices, nobis credulis gestandas, spe delusis, care uendunt: mentiunturque Mosen primo, ac dein Salomonem, eiusmodi arcana, per traditam Cabalam, patribus Rabbinis, successiue tradidisse. It ipse nequam Iosephus, de incantamentorum tot millibus libris, ( Lib. 8. antique Iud. c. 2. ) a Salomone descriptis, insigniter mentitur, non secus atque maligne subticet necem paruulorum innocentium sub Herode. Denique nostri postmodum, euentuum, atque promissionum disproportionem intuentes, suffitus suaues, ac odores gratos descripsere, in pomis, pulueribus, puluinariisque, & spongiis, continuo ante nares olfactis, sperarunt, se, uelut per cribum colaturos, Pestis auram, ab aromatum exhalatione, sicque uenenum interempturos, correcturosue plausibili sibi odore. Quasi uenenum, desineret esse, aromate saturatum? & non intraret penitius, comite grati odoris! ac quasi ipsa aromata, non contagio essent subnoxia! Quasi arsenicum, napellusue, ambari griseo, maritata, cessarent nocere! quasi odoratissimum uinum, non statim contaminaretur fracido cado? Meae saltem animae gratulor, quod eiusmodi puerilibus delusionibus nunquam inuiscata fuerit. Quamobrem zenexton fundatur, non quidem in excitata imaginatione, aut fide; quippe quae alterius sunt Monarchiae uelites: sed omnino in actuali dote, per conditorem, rebus collata. Imprimis itaque, ex praemissis patet, aromata, aurum, gemmas, crystallum, & quaecunque odorem haurire queunt: posse eadem quoque lege Peste contaminari. Non quidem, quod eorumdem nondum infectorum, pharmaca prorsus spernam. Absit. Aliud namque est disceptare, an aliquid susceptibile sit contagii: & aliud longe, an aliquid contaminatos iuuet. Docui enim uinum a contagio futuro praeseruare: quod alias ita in se est contaminabile, ut & Pestem, solo sui attactu, potuque adferat. Sed in zenexto, alia prorsus methodus est, requisita conditio, ac proprietas. Requirit namque zenexton, ut sit in se prorsus incontaminabile, si praeseruare de futuro debeat. Eaque conditione, a reliquis praeseruatiuis distinguitur unde nimirum cognoscitur, quale zenexton sit eligendum, & quale sit infidum. Quae sic intelligas opto. Pestis boum, non est canum, aut falconum: & nulla harum, est hominum. Possunt tamen pelles uel carnes brutorum, nostra Peste contaminari, ut nobis sint pestifera contagia, quanquam non illis. Quia Pestis contaminat in appropriatione, siue synbolo mumiali. Quanquam Pestes ultimorum temporum nedum homines, quadrupedes, aues atque pisces: sed & arbores de medio tollent, eruntque ideo alterius & atrocioris indolis, quam Pestes modernae, naturae e gremio defluentes. Itemque per praefata instruimur: quod Archeus humanus & brutorum singulorum, pares habeant subinde pauores, quodque horum characteres, in pestilens uenenum, siue Ideam uirulentam formentur. Inde sat manifeste apparet, Pestem, non esse uenenum, caeteris par. Siquidem Napellus, uipera etc. tam boues quam homines enecant. A lapidibus itaque incipiendo zenexton: Sapphyrus saturato colore caeruleus, & Hyacinthus fuluo colore praegnans, si circum bubonem, pestilentemque escharam, in gyrum uoluatur per moram, e regione Solis, uel luminis, tractim circumducendo; facit, ut idem circulus, deinater fiat, & isthac reliquum uirus, tanquam per caminum, foras exhalet. Etiam plures alibi si sint glandulae, hae tamen simul sidant, pereant, sequanturque ad exitum tracti ueneni. Ego autem Sapphyrum praefero Hyacintho. Nec enim in sacerdotis pectorali Sapphyrus legitur frustra, exclususque Hyacinthus. Antiquitus enim semper zenexton, gemmis fuit tributus, iisque mox gentilitas, figuras; numeros ac characteres insculpsit. Sed cum gemmae, non essent pro pauperibus, quibus immensa Bonitas, prae diuitibus, largo imbre tamen praeuidit, seque patrem pauperum gratis obtulit, non facile inducor, has gemmas, uerum Pestis zenexton credere. Chyrurgus Hispanus, cognomento Guardiola, xenodochii infectorum in obsidione Ostendana praefectus, ostendit mihi frustum succini rubentis, quod sibi toto triennio dixit unicum fuisse zenexton. Cuius arcanum erat. Quod scilicet ad septem pulsus principales fuisset confrictum, usque ad calorem. Nimirum utrimque ad tempora, ad carpos, malleolos, & ad sinistram mammam. Ego saltem uidi, illum semper praeseruatum, caeteris coadiutoribus e medio sublatis. Erat autem Pestis arenoso littore, uentosoque plerumque coelo, ac frigoribus infesto, trux & atrox ualde. Quod autem in succino, reperio, non prorsus spernendum, est imprimis uis tractoria, affrictu manifesta, & excitata. Dein, est succinum, licet in se transparens atque gemmorum, minus arcte tamen clausum, faciliusque ideo nostro calore mouetur, & alteratur. Denique nec habet succinum uim trahendi limitatam, qualem Magnes, ferrum, & non cuprum, alliciens: sed generalem, & absque electione, modo leue id fuerit: Scilicet, ut pestilentem auram, atque uirus trahat, sufficit, si leuia quaecumque ad se traxerit. Signatum ergo huiusmodi tractionis, denotat zenexton in natura fundatum: eoque fortius, si mumiali fermento appropriationem sit adeptum. Uidi sic namque frequenter uenenatorum uulnerum, dissoluto in spiritu uini succino, factas sanationes, alioqui penitus desperatas. Imo prout succinum non liquescit, aliis resinis, pinguedineue colliquatum ( quod singulare aliquid sibi domesticum denotat ) certe, peregrinam Phaetontis fabulam, & tumulum, nomenque electri, non frustra coincidisse demonstrat. Rideat qui uolet frictiones succini, ad pulsus nostros; recurrat ad Magnum oportet: & pomorum frictiones, ad uerrucarum abolitiones, non sine fructu saltem admirabitur. Siquidem si linteum, pestilenti buboni affrictum, contagium arripit atque propagat: quid ni, & in bonum finem, frictiones mumialem adferant dispositionis coadaptationem: Quis quaeso succinum Pestilenti emunctorio affrictum, non suspicetur: sique uenenum, cur pari etiam gressu, etiam mumiale synbolum contraxisse, saltem non addubitet? Memini namque caseo sub axilla gestato, & per canem degustato, in decipulam seruiisse, herumque suum ita deseruisse, ut se crediderit, extero, per classem abuehi. Equidem si bruta, hanc mumiae determinationem, uelint nolint sentiant, eique pareant, multoque tamen liberiore electione fruuntur, quam quae Archeali conceptu, in zenexton cadunt; non uideo, cur eandem determinationem succino tribuisse, nefas fuerit. Est etenim admirandum crescens, olim in resinam arboream delatum: aliis demum, minerale creditum: Dantisco tamen mari sudatum. Nil saltem stomacho, intestinis, neruis, imo & cerebro est gratius, succino in uini spiritu resoluto. Mirari ergo cessa, tam singulare crescens, tam singulari quoque ui confortatiua ac praeseruatiua dotatum, tamque singulari tractrice signatum; Pestem queat extirpare e locis membrisque nostris, quibus consolandis, singulari, diuinae prouidentiae, Bonitate, nascitur. Nec enim hyperbolensapit, quod frictione, succinum trahat odorem: cuius ergo, magis illi appropriatur indiuiduo, quam alteri. Est namque gummi porosum, ac plane uolatile: Ideoque susceptiuum odoris mumialis, quem frictione suscepit. Noui namque methodum, qua gemmis, uis herbae, animalisque, characterizatur: Ita, utcunque postmodum exacte abluantur: residua tamen atque sospes, uis impressa perstet. Etenim Topazius, flauus, modesto calore cinerum, ut flauedinem amittit: ita Solis ardore, flauedinem recuperat, quam in cinere, eiusdem caloris gradu, perdiderat. Corallum rubeum, frictione ad mulierem, ex utero aegrotantem, pallorem contrahit permanentem: uerum ad carnes sanae mulieris affricetur, pristinum recuperat fulgoris ruborem. Denique uitra solidorum corporum maxime clausa ) quibus essentiae, uel magisteria zibettae etc. inerant, uidi repetitis taediosisque ablutionibus, odores illos peregrinos seruasse: Imo & uitrum, magnetis uim tractoriam sic seruasse, eo quod magisterium Magnetis, in illo fabricatum fuerat. Si igitur huiusmodi fiant in uitro, quidni etiam in succino? Quod se habet, ob porosam & uolatilem materiam instar testae, quae recens semel imbutum, reseruat odorem. Non igitur mirum, si carabe imbutos odores retineat, praesertim si gestetur ab eodem, cuius mumiales exhalationes, per fiictionem suscepit. Nec etiam multum refert, si narium testimonia repudiet. Nam & per uestigium, non dignoscimus cuius sit. Etenim si Sacra, in lapidibus, magnam uirtutem commendent. Id non intelligunt de lapidibus resolutis ( nam tunc nondum ars resoluendi uulgo enotuerat ) neque de pulueribus lapidum bibitis. Quorum uirtus, non nisi parua mora, stercoribus commista, transeundo labitur. Ergo de lapidibus integris sermo est. Quae tam attractiua, quam expulsiua mali esse debet: ideoque ad zenexton commendabilis illorum uis. Si igitur lapis, magnam habeat uirtutem in usum humanum, ipse que durissimae gemmae, Sapientis testimonio, uirtute sint fertiles: necesse id est contingere, irradiando in corpus quod attingunt, propemodum instar astrorum. Ideoque & succinum, per irradiantem sui transparentiam, effluendique proniorem obedientiam, nullatenus erit gemmis segnius: eiusque uis quae alias uelut sopita dormit, non mirum si frictionibus, & caloribus excitetur: praesertim quod adamas, etsi de se nil amittat, attamen fricando etiam paleas alliciat. Neque enim succinum paleas aut festucas trahit, nisi prius fricetur. Est nempe signatum, docens, frictiones praecedere debere, si sopita uis eius, excusso somno excitari debeat, destinatumque auxilii munus, in nos influere. Testor saltem frustum succini, ut gemmam refert, multo tamen facilius a paupere acquiri posse, pretiosis lapidibus. Enimuero Paracelsus excelsum gloriatur, inuento magnetis humani, quo incessanter, putat auram pestiferam intro duci. Adeoque potiores uires pollicetur, in suo zenexto trahendi foras, quam sint ficti magnetis nostri, trahendi intro. At sane uir ille uisus mihi, suae doctrinae de Peste, tot libris euulgatae, parum constans, parumque expertus. Dum scilicet coelum, sagittarium Pestis, hancque, non nisi uulnus coeli, irati parentis fabricat. Quae si uera autumat: saltem uirus istud non a magnete trahitur, quod a tot millenis milliaribus in nos sagittatur. Magnesque uel immerito accusatur, dum culpa caret, ac zenexton, frustra contra magnetis ficti tractum, dirigitur & appenditur foris: aut causas appropriationis zenexton, minime intellexit, aut saltem surdas Pestis causas, se dictasse existimet. Quorsum ergo hoc loco conducit illius magnetis recordatio? laus inuenti istius? Siquidem zenexton, nil habet commune cum illo magnete, neque ad uersus eundem? esto, sit enim Magnes ( donemus supponendo falsum ) in corde; & arteriis, qui citra discretionem, commistum aeri pestiferum simul uirus, intra combibat. At hunc, si zenexton tollat, uel impediat, iam homo necessario suffocatur, assueta expiratione priuus, ad cuius necessitates cor & arterias, uolunt indesinenter fatigari. Quod si uero malimus, zenexton, separatorem aurae Pestilentis, a pura: aliquid fabula dignum, uox ista continet. Quia zenexton, saltem cribri, ac separatoris, uicesque Archei subiret. Sin autem zenexton efficiat, ut Magnes noster, non nisi licita trahat: esset tum zenexton Archei paedagogus, atque ludi magister, ut scilicet suo rite fungatur munere, nisi forte mauis, zenexton ab Archeo, nisi solius officii nomine, distinctum. adeoque aequaliter cum Archeo inficeretur, Pestisque contagium sentiret. imo res externa, peregrina uitae, uirusque fortassis continens, iam Archei uitalis etymo assumitur. Eheu Paracelse, longe aliter se res habet. Taedet namque Archeum suae gubernationis, nec enim est pugnae intentus, aut separationi in Peste. Qui ipsusmet est unicum ueneni obiectum unicusque faber. Sed accingit se fugae habenas disiicit, panico terrore plenus, memorque suae imbecillitatis, quod a uenenis, uel minima odoris infectione, totus subigatur, morsu uiperae, aut ictu scorpionis in digiti extremo. Delectum ideo recusat, conspectuque hostis, territus, fores aperit, claues post se abiicit, ac quemlibet mox gubernare admittit. Adeoque, quaecunque post mortem in cadauere obueniunt, in Pestis accessu, sunt in fieri esse. Zenexton igitur inseruit duntaxat, non quidem ut Archeum admoneat sui officii, atque destinationis, neque ut uirus, ab innocuo, in obiectis diuidat: multo minus ut naturalem refocillationis attractum inhibeat: Sed ut necet, & annihilet specificum uirus, quod tam in aere externo, quam intus in Archeo, est conceptum. At sane nil horum magnete opus habet, nec magnetem ullatenus respicit. Ignotum est magnetis inuentum, finisque, in zenexto, apud Paracelsum. Nam zenexton, in omnem euentum si magnetem respiceret, non ualeret, nisi casu quo, aura pestilens, intro per arterias trahitur, ( quod alibi sat demonstraui friuolum tractatu de Blas humano ), non autem sicubi per anhelitum adducitur, ut neque ubi intus uenenum oritur pestilens. Igitur ignotum Paracelsi zenexton nequaquam necessitatibus naturae, aut medendi finibus satisfacit. Hippocrates autem, propinquius uisus est causas necessitatis ad zenexton, aspexisse. Uolens, coelum in nobis tres motus locales facere, intro scilicet, extra, & in orbem, coelum, indistincto tum adhuc hellenismo: pro ui uitali, nominans. Unde posteri cogitarunt, coelum in nobis continendum in motu extrorsum, per diaphoresim, ut impediatur Pestis peregrina per inspiratum. Etenim aliquid dicunt, & ab immemoriali, seruantur infectorum corpora, in diaphoresi. Ast manet idem dubium, & anxietas uetusta, circa anhelitum, Pestisque internae, fabricam. Meoque iudicio, zenexton nec debet serare poros, nec claudere fores anhelitus, ne hostis intret, nec luctari cum Archeo. Sunt namque luctae, dissidia, atque rixae, si unquam antea, saltem Peste flagrante, importuna. Dum praecipue Archeus, sua, despondens, abiicit arma. Denique neque zenexton, separando, coquendo, aut praeparando exterius puro ab inpuro, intentum sit oportet. Sed prorsus per modum antidoti, sit contra uenenum iam receptum. Non quidem proprie contra uenenum ipsum. Sed quandoquidem usus eius praecipuus, sit in praeseruando magis, quam in sanando: Idcirco uis requisita in zenexto propriissime consistit, quod tollat appropriationem adaptationemque mumialem: extra quam, nullum fit contagium. Nec tamen alienum esset, si insuper alexiterii potestates sit nactum. Enimuero Para, celsus multa de ranis & bufonibus pro Peste refert, confusa tamen quaelibet. Multorum interim auiditates, atque oculos aperuit. Etenim bufones mulieribus, prout & ranas, uiris conuenire asserit, & quidem baculo per caput transfosso, suspendi, atque siccari uoluit. Mensem ad hoc nullum elegit. Promittit tandem bufonem sic siccatum ( de ranis autem, nil prosecutus ) buboni appositum, ita in se, totum uirus Pestis tracturum, ut successiue in quartum quintumue bufonem usque, omnes mirabiliter intumescant. Adeoque ueneni quantitatem, per bufonum numerum coniicit. Uult & siccatum bufonem, prius macerari atque emolliri in aqua rosacea. Attamen uel est sibi Paracelsus inconstans, uel aliud sibi, praeter bufonem, zenexton delegit. Siquidem scribit bufonem ualere solum in Peste inguinum & mulierum. Ad alias autem Pestes, aliss utitur attrahentibus: summumque incarnatiuum uulneris coelestis ( sic nempe Pestem uocat ) ait aurum & gemmas. Imprimis fateor, me bufones applicuisse bubonibus, & escharis, tam in pectore, capite, mammillis, quam alibi tam in uiris, quam mulieribus: ac ubique, non sine promto iuuamine, & doloris mitigatione. At imprimis nunquam uidi, applicatum bufonem intumuisse tantillum. Quod & idcirco, ridiculum deinceps duxi. Dein, aeque friuolum est illud Paracelsi. Quod scilicet Pestis nusquam alibi occurrat quam pone aures, sub axillis, & in inguine: eo quod sagittarius coelestis non feriat alias. Siquidem uidi ueram ac lethalem Pestem, ubiuis, toto corpore se ostendisse, nedum escharis, uesiculis, pustulis, & tumoribus: sed etiam uibicibus, atque stigmatibus. Itaque putauit Paracelsus idem accidere bufoni exsiccato, quod uiuo animali uenenis assumtis, punctoque a serpentibus contingit, uel per uenena plantarum, & animalium interemto. Quasi Pestis humana, uenenum bufoni foret; hocque si contingeret, non bufo Pesti: sed Pestis bufoni imperaret. Nec etiam cadauer siccatum sentit, quae sibi uiuenti erant uenena. Nec tumet cadauer, ictum a serpente. Cadauer namque, si non senserit, nec tumefaciendi energiam retinuit. Ignorauit itaque Paracelsus, quod intumescere, sit proprietas Archei uitalis, quodque non nisi occasionaliter tumor a uenenis procedat. Mirabar insolentem, Paracelsi hoc scribentis, audaciam. Nam bufo exsiccatus utut sex horis maceretur, semper tamen tumefactionis incapax. Mora enim macerationis, in celeri morbo, periculi, atque iacturae plenum est. Ego itaque maceraui, tepida aqua paucula: qui loco dolenti appositus, mox dolorem leniuit. Equidem si quicquam e nobis, in cadauer bufonis expiraret, quod ibidem detineretur materialiter, eadem uia qua intrasset in bufonem, expirasset. Ergo tumescentia est actio uitalis Archei, efficienter & effectiue: ueneni autem est actio occasionalis, quaeque ideo in Archeum mortui siccatique bufonis nulla esse potest. Archeus itaque, cum desit exsiccato bufoni: non potest esse causa tumescentiae in bufone. Nam uenenum cessat esse uenenum, in respectu rei mortuae. Cum uenenum, dicat relationem ad aliquid uitale. Cognosco Paracelsum nullam habuisse actualem praxim Pestis; multa quidem parumque conformia scripsisse, pollicitus plurima, ex relatu aliorum hausta, credulitate. Hybernus Butlerus, me conscio, Londini aliquot millia, Peste curauerat, hostium accusationibus postmodum, in arce Uiluordiae detentus, me adiutore libertatem nactus est. Iusserat enim bufonem magnum, mense Iunio post meridiem captum, tibiis suspenderem prope focum, illique subtenderem patinam e cera flaua. Tandem a triduo suspensionis, bufo euomuit terram, & aliquot insectas, ambulantes nimirum muscas, nitentibus alis subuiridi colore quasi deauratis. Mox autem a uomitu, bufo obiit: nec ante triduum euomuit, licet pronus penderet. Dixit autem mihi, quod sat remedii haberem curandis 40. millibus Peste correptorum, promisitque se mihi ostensurum rei cardinem. Sed repente in exilium proscriptus abiit. Saltem ego has sordes uomitu reiectas, itemque exsiccatum bufonis cadauer, separatim in puluerem tundi iussi, & cum tragacantho trochiscos formaui, quibus feliciter sum usus tam ad praecautionem Pestis, quam eiusdem sanationem. Dein Tulio mense, decrescente Luna, ueteres Bufones coepi, quorum oculi scatebant albis uermibus: nigrisque capitibus prominentes, adeo ut uterque oculus, totus in uermes transformatus esset, fortassis 50. numero, in singulo oculorum foramine uermes erant dense compacti, quorum capita foris eminebant, & quoties aliquis egredi uel prominere conaretur, statim bufo, apposita manu, egressum uetabat. Hos autem bufones ad uomendum coactos ( ut dixi ) per suspensionem, reperi dare excellentissimum zenexton. Uermes autem in patinam ceream deciduos, simulque cum eo quod per uomitum reiecit, in trochiscos paruulos redegi addito cadauere bufonis, & cerea patina. Gestati autem trochisci ad mammam sinistram, arcebant contagium, & loco infecto alligati, statim uirus extrahebant. Erantque trochisci promptiores, ac ualidiores, si in usum aliquoties recidissent, quam recentiores. Reperi autem amuletum pro Peste, longe ualidissimum. Nam si serpens comedat terram, omnibus diebus uitae suae, quia fuerat peccandi organum. Bufo comedit terram, quam euomit, omnibus diebus uitae suae. Testimonio autem Adeptae Philosophiae, gerit Bufo odium in hominem, adeo ut aliquot herbas, suo tabo inficiat, homini usuales: idque in spem necis. In eo autem differt a serpente, quod uiso homine, terrorem immensum concipiat naturali dono. Qui terror ab homine, naturalem energiam sibi acquirit & imprimit, contra imagines territi Archei in homine. Siquidem terror bufonis, interimit, & annihilat ideas territi Archei humani. eo quod terror in bufone, est naturalis, & ideo radicaliter ac per totum illi; etiam mortuo incorporatus: Idea autem terroris in Peste: est tantum accidentalis, & fluxa. Ergo bufo natura sua timidus ab homine, odii sui imagines auget, uiresque intendit, ut saltem clanculum, ac Pestis instar noceat. Hanc autem proprietatem sigillarem odii simul & terroris, gestat in capite, oculis, & loco concupiscibilis potestatis. Caput itaque & oculi, adhuc uiuo animali, in uiuos ac ueros uermes ( quales caseo innascuntur nisi, quod extremum capitis nigricet nonnihil ) transmutantur. Tandem namque cum uita, uermium tanta multitudo excidit, quod uiuo adhuc animali tota cerebri theca, uerminosa fuisse uideatur. Terribile sane, atque singulare signatum, terribilissimo morborum dicatum. " Salutem ex inimicis nostris, & de manu eorum, qui oderunt nos " ( remedium nempe ) Siquidem odium in nos, terrorque bufonis, praeparant nobis sanitatis medelam. Est namque nostri odium, bufoni ideo uernaculum, ac naturaliter incorporatum: quod totus per totum, odii Ideam gerat: perinde ut saliua rabidi, per accidens Hydrophoibiae metum. Caeterum quo terror nostri, odiumque innatum in bufone, ascendant altius, fortiusque sui imagines imprimant, suspenditur bufo eminus prope focum, in aspectu nostri. Crescitque odium & terror ideo, in mortem usque. Quod autem bufo per conceptus suos, Ideas generet, mox ostendam, per ipsius mortem repentinam. Nunc saltem dico, quod proiecerim bufonem in lacunam, muro cinctam, qui sequenti mane perierat aquae innatans turgidus. Habebat autem dorsum, frequenti nigro stigmate, conspersum. Quibus signaculis conieci, quod remedium gerat ad uersus Pestem etiam ferocissimam, quae nempe post celerem mortem, sua edit signa. Spemque addit, si pro ferocissima, morteque uelocissima, remedium promittat, multo praestantius pro quauis ignauiore dederit. It autem mecum tyrones agnoscant, quantum imago odii, in hoc arcano operetur. Notandum ante omnia quod Pestis humana, non attingat bruta, ut neque uice uersa. Eo quod uirus nullum, operetur citra fermentum humanae mumiae, siue synboli consonantiam. Etenim siue fermentum istud fluxerit, ex corpore infecto, ueste, charta, auraque pestilenti: siue demum e nobis oriatur, claudaturque sub tartaro cruoris, Saltem utut sumatur, Pestis, nequit inficere quemquam, absque communione fermenti. Haec igitur Icon uirulenta odii, & operans imago, hoc denique terroris seminale simulacrum in bufone, enecat fermentum mumiale, sine quo scilicet, uenenum Pestilens consistere, ingredi, ut nec appropriari, nobis potest. Hic inquam modus est operandi in zenexton, quo scilicet impeditur pestilentis aurae communio. Quatenus tartarum cruoris excrementosum, ac euaporantem, priuat fermento mumiali. Atque in uicem eius, adfert fermentum ablatiuum ueneni Pestilentis, siue Iconem necantem fermentum Pestilens. Eo quod quasi in momento interimat fermentum mumiale, contagii fontem, uel saltem fomitem, nimirum si iam sit praesens: impeditque futurum, quo minus inualescat. sicque interimit immediatum inhaesionis subiectum, ne coaptetur. Fermentum itaque facile intercidit, si inhabilitetur, ne succrescat sedes Pestis. Cum alioqui omne fermentum, sit mera cuiusdam odoris tinctura. Neque enim Pestilens uirus atteritur a ueneno bufonis, actione primaria destructiua aut de bellatiua: sed actione secundaria, quatenus Idea odii aut terroris Pestilens, extinguit fermentum, quo mediante, uenenum Pestis subsistit, atque pergit inficere. Etenim cum uenenum Pestis, sit productum imaginis, terroris Archei, in odore fracido auraque mumiali stabulatum: tollitur etiam hoc fermentum copulans, medium appropriatiuum, & immediatum subiectum ueneni, manetque de inceps duntaxat subiectum fracidum, ut ante, sudore tenus profligabile. Ende constat, quod zenexton, saltem praecaueat appropriationem primario, simulque tollat sigillum, si ue quidditatem essentialem Ideae uirulentae terroris. Enimuero Domina de Rommerswale, Toparcha in Wechouem, nobilis, affinis, & proba matrona, mihi in candore retulit, se quondam toto pomeridie spectasse duellum, araneae, & bufonis. Hic enim, dum se superne ab aranea descendente, ictum sentiret, & capite, confestim se intumescere, confugit ad herbam; quam lambebat: ac celerrime curatus, detumuit; unde iteratam pugnam aggressus, iterato quoque ictus fuit in capite, & ad eandem herbam properauit. Idque dum iam tertio accidisset, Spectatrix, taedio affecta, plantam cultro excidit ( erat autem plantago angustifolia ) dumque eo quarta uice bufo rediret, nec istam horbam reperiret, celerrime totus intumuit, & terrore percussus, mox obiit. Non autem se contulit, ad plantaginis eiusdem plantas uicinas, ac frequentes ( et enim imago conceptus, metus atque tristitiae, mortem acceleratam parit, spes perit remedii celerrimi, in morbo furiosissimo ) dum namque suam non reperit plantaginem, qui antea spe statim conualescendi dimicabat: statim metu, atque terroris Idea, desperans, obiit. Patet enim hinc, huius bestiolae pauor immensus, magnitudo & uiolentia Ideae pauoris, ex celeritate mortis coniicitur. Et enim confestim sanari, intumescere, ac statim perire, aperiunt, in hac insecta fore momentaneum, ac praesentaneum in Peste remedium, ut & toxico, fore suum cuique terroris conceptum, in Ideam formatum. Quippe Idea eiusmodi, dualitatem cum uita seruat, ideoque etiam illa, hanc subplantat. Neque etiam bufo uiuens, magni momenti zenexton, experienti mihi praebuit. Oportet namque granum emori, si eius fructum expectemus: terroremque in bufone augeri conuenit nostri, nam ut nostra Pestis, non est bufoni lethalis, aut contagiosa: ita terror bufonis, terrorem Pestis Archei nostri, nequicquam auget. Ac nisi terror, desinat esse conceptus aliquis, sitque redactus in Ideam actiuam, ut in Archeo non parit toxicum Pestis: ita neque in bufone, efficit remedium. Ad hoc namque requiritur, nedum ut bufo prae timore toxici, aut deficientis plantaginis, moriatur, occidaturque a proprii conceptus terrifica Idea: uerum necesse est, ut bufo prae nostri terrore, languendo pereat suspensus prope focum etc. Nam tunc terror ille lethalis, nostro Archeo inferior, & confermentabilis, parit Ideam lethalem bufoni: nobis autem proficuam. Synbolizat nempe cum terrore nostri Archei, inquantum participant terrores, in imagine terrifica. Sed quia terror bufonis, non est nostras; Ideo toxicum fabricat, contra toxicum pestilentis terroris, ab Archeo formati, in Ideam uirulentam Pestis. Est nempe zenexton in bufone optimum, a Patre pauperum homini ordinatum. Considera quaeso bufonem mecum, qualiter e fracido mucco oriatur, inter rimas lapidum, ibidemque citra cibum uiuat, adolescatque per annos plurimos: e saxis nempe confractis, non rarus bufo Parisiis eruitur, qui forte per soeculum ibidem detentus fuit. Nec enim edit, antequam respiret. Bibitaque semel aura, mortis demum, ac diminutionis leges subit. Uixit etiam solo, suoque Archeo antequam respiraret. Caetera creata fere omnia, in petra, putrescunt. Bufo uero, in liquore fracido, nutritur, ac adolescit intra petram. Hinc coniicitur etiam, quod sit animans destinatum diuinitus, ut Idea sui terroris, uirulenta quidem sibi, nobis, nostraeque Pesti, sit toxicum in terrore. Nam ut ex praefatis sat patet, quod bufo, nostrae contemperationi, & adaptationi, sit maxime incongruus: ita terroris Idea in bufone, est ipsi terrori pestifero in nobis, ualde pestilens. Cum igitur bufo, sit insecta, hominis aspectu pauidissima, quae in se tamen, terrorem ab homine, simulque odium in hominem, format in Imaginem, siue ens actiuum reale, & non sola confusaque apprehensione subsistens ( prout iam ante de Ideis praegnantis, itemque canis rabidi etc. nude est demonstratum. ) Hinc contingit oriri uenenum ex bufone, interimens uirus terroris pestilens in homine, unde nimirum Archeus inualescit, nedum sentiens, extinctam in se Ideam pestilentem: sed insuper quia agnoscit aliquid terrefieri, pauescere, atque fugere, se longe inferius. Sic namque in omni bello, atque duello, e pauore hostis conspicuo, animus hostilis roboratur. Est autem bufo tantae formidinis, ut si positus directo aspectu, ante te, ipsum aliquandiu intuearis intentis oculis, per horae quadrantem, nec aufugere queat; moriatur prae terrore. Bufo itaque occisus, modo Paracelsico, absque terrore mortuus, est zenexto indignus. Resumto ergo animo, Archeus pauorem abiicit, maximopere ubi natum sui terroris uirus, interimi persentit. Etenim non agit zenexton, per modum aliorum agentium. Non secus atque uirus Pestis, est prorsus insolens. Nec agit zenexton materialiter: sed actio eiusdem, est spiritualis, ac prorsus synpathetica. Siquidem synbolum actiuitatis, in quo consistit ratio fundandae synpathiae, est in concepto ueneno terroris, tam in Peste, quam bufone. Ac prout uirus Pestis, anomalum est, cum aliis nil habens commune: ita quoque zenexton, actiuitate terroris alieni, atque peregrini exorbitans; nostri terroris imagini pestilenti, fit manifestum toxicum, cum refocillatione, confirmatione, robore, ac resurrectione Archei. Quam sane zenexton actiuitatem, Scholae contemplari non potuere, eo quod contemplari nequierint istud Aristotelicum, nedum in Peste: sed & in uenenis caeteris, esse mendosum. Est nimirum actiozenextonis, a uictoria patientis super agens. Memineris namque quod terror atque odium in bufone, ab agente homine; superante quidem, at nullater nus operante, impressa, actuata proprio bufonis conceptu, & in gradum deducta, fiant agentia: quae in praefata Idea, sunt tanquam fugitiua animantia, ideoque terrefactum hominis Archeum restaurant, ac terroris uirulenti imaginem enecant. Equidem in monomachiis spiritualibus, prorsus, atque longe secus certatur, quam per appropriata agentia corporalia, est solitum. Quod alibi demonstraui, remouendo actiuitates contrarietatum, a proprietatibus naturae. Zenexton ideo, est de natura magnetica, agens scilicet duntaxat, in obiectum proprium, dum intra limites sphaerae, suae actiuitatis, occurrit. Dubium uideri posset aliquibus, cur Imago odii, in bufone, sit remedium: imago autem odii in rabido sit toxicum. Ratio est in adiuncta terroris Idea, in bufone. Quae inferioritatem ueneni parit. Nam unum superat aliud, in animositate conceptuum. Ideoque & imaginum. Rabidus enim canis, audax, temerarius, eiusque sigillata imago, obedientiam sui iniicit. Nec enim rabidus, in quantum timet: sed timet aquas, quia rabidus. Prout nec timet aquas, quatenus odit animalia. Bufo autem est animans nostri timidissimum, utque ex odio sibi innato in nos, est sibi male conscius ( sic disponente diuina clementia ) Ita imagines illorum conceptuum penetrantes se mutuo, & comite, conferunt notam maximae pusillanimitatis, intinctae ueneno odii. Hinc nempe necatur imago terroris pestilentis, ab imangine lethalis odii, & Archeus noster ab Imagine pusillanimis terroris, tanquam in speculo, per applicationem zenexton intuetur; ac superioritatem, quam ante amiserat, propemodum, reassumit. Ideoque Idea terroris, in bufone, odit, simulque imago odii, terret bufonem unde uenenum, nostro terrori superinducit. Utroque scilicet medio, imaginem terroris pestilentis, in Archeo perimit. Est nimirum in spiritualibus primitiua autophilautia. Cum originalis omnis monomachia sensitiuorum, non nisi ex praemeditatis conceptibus profluat: Uniuscuiusque autem conceptus Idea, formetur in phantasia, ac entitatem induat ad aliquid deinceps agendum. Etenim ut imagines motuum faciendorum, desinunt in motus: sic & sensuum imagines, deferuntur primum intro, ad ulteriores consiliorum deliberationes: moxque ibidem degenerant, in imagines apprehensionum, passionum, uel perturbationum: atque inde feruntur ad aliquid agendum in corpore, uel extra se, labunturque ac gliscunt iuxta directiones, atque inclinationes passionum. Hactenus nimirum, eiusmodi imagines determinant, spiritus uitales, uel ipsas partes operatiuas uiscerum, iuxta impressionem sibi propriam. Quod clarissime enotescit in ueneno rabidi. Qui, si nos formidaret, ut timet aquas, nos non impeteret, nec eius morsus, nobis uenenosus esset. Aranea namque, scorpio & sunt animalcula iracunda, quaeque si nos feriant, sui ueneni iram, in nos deponunt: uel potius, irae uenenum. Ancilla quaedam, subinde uescebatur araneis, nedum uersicoloribus uineae: sed & nigris illis, e specubus, & locis uliginosis, & inde uiuebat sospes. Quapropter consideraui, araneam animal timidum dum manu apprehenditur, nec ideo uenenum parere, prout alias, dum iratum nos pungit. Hinc nimirum apprehensus timidusque scorpio, medetur inflicto a se uulneri. Duo igitur in bufone occurrunt in summo gradu. Odii nimirum imago, uirulenta sui qualitate, extinguit, retunditque fermentum appropriatiuum, ne Archeus induat, combibatque partam terroris Ideam: Terroris autem imago in bufone, perterritum Archeum nostrum reuocat, additque animositatem, ut a fugiente, fugans reddatur. Sunt, praeter zenexton, quaedam attractiua. Quale est nasturtium aquaticum, cum succo foliorum raphani maioris. Itemque cerasorum halicacabi, & ficuum ana. Quae contusa apponuntur, & aperitur cutis circulariter. Item Napellus, uua inuersa, Aconitum, prius aceto cocta, tum cum ficu contusa, loco apposita, attrahunt potenter, & cutim aperiunt. Cuiusmodi plures classes sunt. Hippocrates rediuiuus. Homo quidam, custodi angelo eudaemoni familiaris, orauit, ut a Deo impetraret remedium per quod Hippocrates, Graecorum Pestem popularem curauit. Sperans miseris Christianis non denegatum iri, quod Gentilibus olim concessit omnipotens. Dixit eudaemon, Hippocrates usus est sulfure, sale & pice. Quod responsum, post se relinquit obscuritates priores. Hinc factum, quod homo ille, postmodum dixerit, his temporibus, sat dictum esse. Quare post anxiam indagationem: tandem mecum resolui. Quod sulfur Hippocratis aetate, phlogiston uocatum. Quo etymo, mox deinde Dioscorides, optimum designari dixit, a sua proprietate, quod scilicet, integrum igni absumeretur. Sed quia Hippocrates, quorumcunque morborum occultum uirus, nuncupabat diuinum in morbis, quodque per sulfur, uirus Pestilens ( quod est uenenorum, morborumque contagiosorum, summum, atque antesignanum ) sanaret, coepit ideo uocare sulfur το θειον. Adeo ut hinc, in hodiernum usque diem, sulfur nondum aliter scribatur, aut nominetur, quam nomine Diuini. Eo quod medeatur Pesti, quae uti a Diis tantum immitti credita sit, sic & diuinum auxilium in se continere putetur antiquitus. Etenim cuncta uni uersim corpora, etiam alexiteriorum, aerque ipsus, subiacent fracedini, & ueneno Pestis: suntque idcirco materia idonea occasionalis ad Pestem. Equidem Authores taediosa disputatione sese uerberant, an salsit capax ueneni pestilentis? An epistola filo lineo clausa, sit contagionis particeps, non autem quae stringitur filo metallico? Indolui ridiculum Italorum apologum, & rixandi studium. Siquidem charta, non est minus capax contagii, quam linum, unde fit. Argentum quoque aurum, tersissimumque uitrum, atque ipsa antitodus, alienum uirus Pestilens, combibere possunt. Solum autem sulfur, inter creata corpora resistit fracedini, & Pestis contagio. Quia solum sulfur, instar ignis, omnem fracedinem, tam in doliis, quam locis ipsis arcet, deletque cuiusuis attactus, & odoris uestigia. Sulfurenim sic quoque tollit omnem propemodum pellis scabiem, quia contagii inimicum. Quocirca neque mirum, si Pestis, in pellem deriuata ab interno initio, per sulfur quoque extrahatur. Etenim cum in Uniuerso, nil promptius ignem concipiat sulfure? quia merus uelut ignis est, non mirum, quod fulfur demonstret proprietates ignis, quae sunt omnia comburere, nec contagio infici. Equidem uidi in cataracta Gandauensi, integram legionem Neapolitanam, Peste periisse: erat autem ibidem cohorgermanorum, quae puluere pyrio, sua tinxerat indusia, ut lotrices, simulque pediculos excusarent. Horum si qui perirent, id prae dysenteria, non autem Peste. Itaque Hippocrates το θείον απυρον ( ldsonat sulfur siue diuinum ignem non expertum ) quod uiuum nuncupatur in officinis, sola fusione, a superflua terra sequestrabat. Est autem flauum, quod semel accensum, ardet porro in finem usque, nec pellem in superficie contrahit, ut neque fecem notatu dignam, post se relinquit: sed totum auolat, semel accensum, idcirco φλογιστον nominatum. Nondum enim aetate Hippocratis, modus enotuerat, ex pyrite, & marcasitis, extrahendi sulfuris. Quapropter sulfur Italicum praestat nostrate, Leodii nato. Nam pyrites, arsenicale aliquid expirat coquendo, quippe arsenicum ideo uulgo, fumus metallorum dicitur. ] ussit itaque Hippocrates primum, domos Peste infectas, sulfure suffiri. Enimuero sulfur dum uritur, separanturque eius heterogenea, dat nigram fuliginem, eructatque aquosum, & acidum salem: qui in liquorem cogitur, diciturque stagma, si ue oleum sulfuris. Denique ex accenso sulfure, exhalat pars sulfuris homogenea, assurgens quidem propter calorem: sed non dum accensa, ideoque cum fumo euolat, priusquam flamma corripiatur. Sic nempe e lignis, olea nondum accensa ascendunt cum fuligine, & parietibus camini, fuliginem adhuc combustibilem affigunt. Sulfur autem sic, cum fumo una euolans, ut est in indole sui pristina: Ita nec hoc loco alicuius ualoris. At sulfuris combusti, cum omne semen, per flammam destruatur; eo ipso, in Gas, siue spiritum siluestrem transmutatur. Quod ob proprietates sui concreti, est Pesti antidotus. Nam cum pharmacum debeat morbo adaequate respondere, nequeunt aqua, sal, fuligo, aut euolans flos sulfuris, uerum Pestis esse remedium: sed duntaxat Gas istud subtile, ac pene incorporeum, nostro Archeo proin de confestim commiscibile. Proinde Gas istud hystericas olfactu recreat; non autem oleum, non tinctura, lac, aut flores sulfuris. Quo pacto autem Gas istud sulfuris, ab eius aporrhea distinctum, agnoscas, lychneum sulfuratum accende in lagena uitrea: uidebis confestim, totam albo impleri fumo, ac tandem flammam, a fumo suffocari. De in serua lagenam subere optime obturatam, & uidebis ad uasis parietes, affixum sulfur, & in superficie aquae si qua in fundo sit. Quod si uero post aliquot dies, lychneum idem accensum collo lagenae imposueris, e uestigio flamma extinguitur, propter Gas sulfuris non condensabile. Non secus atque odor fracidus dolii, suffocat flammam lychnii sulfurati. Hippocrates autem, omne uinum, quod in Peste dabat, suffiebat hoc modo. Poculum stricti colli lychnio ardentis sulfuris suffiebat, uinum ad tertiam partem affundebat, ac poculum arcte conclusum agitabat, dudum conquassando, sursum atque deorsum. Donec uinum, omne Gas sulfuris in se combibisset. Nondum enim Periapta, Amuletaque enotuerant. Myracopa autem supplebat, ungendo corpus uino graeco, cui tenuissimum pollinem sulfuris incoxerat. Sudantibus uero, eundem pollinem exsiccatum Sole, aspergebat, & frictionibus iussit applicari. Pestis autem, cum nunquam careat febri, cernerentque Graeci remedia Hippocratis, coeperunt primo Pestem, dein omnem febrim, Pyr, siue Ignem uocare. Non quidem ob febrium insignem, atque necessarium calorem causticum: ( licet sic placuerit Galeno ) Siquidem initium, frigus, rigores horroresque, tam Pyr uocarunt, quam ardentem causum. Hippocrates enim sulfur in cote laeuigabat cum aqua, & rursus exsiccatum, seruabat ad usus. Dabat autem cum uino salito, & calente, grana sulfuris 24. ut sudores proliceret. Salem autem olla uitriata primum decrepitabat, mox deinaucto igne liquabat. Nam alias sal, sordes in se continet, quae primo crepitu euolant, dehiscente, ac subsiliente sale. Hi spiritus fracescunt facile, ac salem, contagionis metui substernunt. Sunt namque sali admodum peregrini. Qui licet dudum ante salis fusionem fugerint, instituit tamen salis liquationem, ut per ignem absumatur, quicquid exoticiin sale contineretur. Enimuero cernebat mox a Pestis inuasione, consternatum appetitum, dein & impuritates in stomacho succrescere fracidas, ac nidorosas: unde cephalalgia, uomitus, nausca, delirium, sopor etc. orirentur quae sanationem Pestis impedirent. Sumsit itaque carnium communem balsamum salis: qui fracidum uirus, atque putredines euerteret abstergendo, cum uirium conseruatione: dabatque uinum salsum feruidum, non autem tepidum, ut nauseas compesceret, & sudores potenter cieret: addebatque sulfur, ut suo uelut odore, Pestem interimeret. Quia sal abstergit, a putredine conseruat, & sulfur, uenenum cohibet. Hunc autem sudorem, praescribebat triduo ad minimum, saepe tamen in hebdomadam dilatabat. Quotidie autem sudabant bis, & uice singula, per diei sextantem si poterant. Primis diebus plus, ac deinceps consequenter minus. Inter sudandum enim, tollebat omnem potum: peracto autem sudoris termino, hordei cremore cibabat, & pro potu, uinum graecum picatum, cui inerant pauca grana salis praefati, & sulfuris. Folia autem Asari, aceto macerata, calida superponebat buboni, plantis pedum, atque manuum, quae post horas 12. singulas, sepeliri iussit. Quoniam immensum foetent. Factum est deinceps, quod Graecia uuas, consperserit muria maris aliquoties, priusquam ad torcular deferrentur. Suasit nempe id Hippocrates, ut una sic insectae ab uuis pellerentur. Hinc uina graeca, etiamnum salsa hodie, nescita usus huiusmodi ratione. Ad grandes bubones, & stigmata, applicabat lintea calida, generoso uino intincta, cui sulfur, ut dixi, incoxerat. Praeterea sibi reseruabat arcanum, cuius obtuitu, sibi diuinos honores acquisiuit. Erat autem caro uiperina, uel colubrina, quas mundabat. Abscissis nempe caude extremo, & capite, pellem excoriabat, Intestina cum felle abiiciens: solum Cor & Iecur reseruabat: omnem uero cruorem, cum uena per spinam decurrente, extraxit. Carnem uero, non bulliuit more quo Theriacae inditur, sed eandem, cum ossibus, & praefatis uisceribus exacte contusit, & tepido furno exsiccauit, donec puluerari possent: quem puluerem despumato, coctoque satis melli, inspergebat, dum sciret carnes, coquendo, uirtutem, tam in lure, quam uaporibus, deponere. Huic autem electuario, aroma patrium addebat, ad palliandum secretum: ideoque nec ab Angelo patefactum. Mysterium autem, sanatio continet. Quod sicut mors per serpentem irrepsit: ipsa quoque per serpentis mortem, uindicari debuerit. Adam enim gnarus proprietatum omnium bestiarum, non ignorauit quoque, quod serpens, callidior esset caeteris animantibus, quodque in serpente, balsamus praefatus lateret, remedium mortis. Quare Spiritus tenebrarum, protoplastis, imponere non potuit tutius, quam sub pelle serpentis. Forte namque sperarunt mortem a Deo minitatam, auxilio serpentis se euasuros. Isus quoque est Hippocrates uino picato. Quocirca consideratione dignum, quod Hispania, raro Peste affliga tur. Non quod desint peccata, aut sordes, ubi nullae propemodum latrinae sunt. Regio inquam caloribus aestuans, Africae aemula, atque contermina est. Nec etiam quia magnates, potum niue refrigerant. Quia saltem rurales, atque ciues, Peste sua peccata piarent. Sed Egyptus, utitur aquis, & fructibus, unde in carne fracedo. Hispania uero utitur uino, & quidem picato: quia cum plerumque doliis careant, uina coriis picatis conseruant. Italia, uasa lignea habet, ideo nec pice utitur, coacta, frequentiusque Peste corripitur. Pix enim, anthracibus apposita, solamini est, citoque aperiuntur. Pix namque, escharae nigredinem aemulatur. Inter arbores notas, sola Picea, Teda fit, & prae pinguedine, statim moritur, si trunco parum terrae adiicitur. Deus namque, liberalis est suis remediis: idque suae Bonitati est uernaculum. Mors enim, arbori superueniens, mortem homini, facto, per arborem mortali, remedio destinari uisa est. Odor picis, suffumigio plurimis prouinciis Peste contaminatis, familiaris. Sic namque non unicum Hippocrati remedium, contra Pestem, Petus asserit: & ab Atheniensibus uelut deastro tutelari, litatum. Cum ergo Graeci, cernerent Hippocratem uti remedio, sibi duntaxat cognito, cui ideo uitam, sanationem, & totam tribuebant praeseruationem: sensim desperantes, magis magisque usus salis atque sulfuris, in obliuionem abiit, praesertim si aliquot anni, a Peste liberi, intercurrerent. Ac deinde quisque medentum, coepit uaria seligere, sperans suum, Hippocratis esse antidotum. Unde postmodum seges remediorum, absque numero collecta est, uacuis plerumque aristis. Tandem ex tenui olfactu uiperinae laudis, surrexit Theriaces compositio, partim confusione simplicium grauata, partimque inter praeparandum dissipatis odoribus, & in Iusculis, abiecere meliores proprietates uiperae. Hodie magni fit antidotus Oruietani pro Peste: quia is primus, ausus fuit publico foro, deglutire ignotum sibi quodlibet toxicum. Quod hodie Germani praestant solo usu colubri. Parum enim distinguunt Pestem; a toxicis caeteris, parumque adnotarunt, inuito Oruietani electuario, Pestem nihilominus seuiisse nuper per totam Longobardiam. Omitto namque, quod radicitus, Pestis a caeteris uenenis differat. Quercetanus, huiusque farinae scriptores, in caco alexiteriis, ac tyrociniis, plurima ( audacter, an temulenter, iudicent alii ex suppositis Pestis radicibus ) dictant remedia: quorum unum quodque, non quidem ex scientia: sed ex sola putatione, concinnatum est, eorumque author, commiseratione, si non supplicio, dignus est. Ranzouius namque, de sanitate tuenda, ad filium, Saxonicam antidotum describit, per me tentatam, aliquoties: at frustra semper. Quia uirus, spirituali terroris imagine, consistens, nil habet in praefata antidoto, quod radicitus eandem superet imaginem. Ideoque prae inscitia causarum Pestis, excogitauit quilibet multa, pluraque adhuc inconcinne connexuit, contra uirus peregrine intrans. Uniuersa nimirum confusa, citra methodum, experientiam, rationem, & causarum notitiam. Nilque omnino contra Pestem, stulta terroris imagine, atque persuasione timiditatis, ortam, excogitatum, deinceps ab aeuo Hippocratis, quisque Medentum coepit pro lubitu uaria seligere, & connectere multa, ac multo plura, sperans suum, esse Hippocratis inuentum. Interim numerus compositionum excreuit, sensimque incertitudo, ueritatem pristinam subplantauit. Et quanquam antidotus, operans circa effectus producti ueneni in corpore, magni pendenda sit; dum tamen non operetur in Archei terrores, imaginemque inde productam: profecto, nec opem Pestilenti contagio, adferre potest. Uel si cum iis quis resurgat a Peste, id non nisi infido fit auxilio. Nam in Peste, ipse Archeus, terrore atque moerore propemiodum fascinatus est, ac pernitiosam imaginem in se cudit, que uera est Pestis: a qua, nec sponte resurgit, nisi ui naturae singulari, ac gratia diuina. Porro, ut tractatu singulari, demonstraui alibi, primos conceptuum impetus, non stare in libera uoluntatis dispositione: sed fabricari in Hypochondriis: ita exin deductis argumentis, apprime spectaui, terroris imaginem, Pestemque uidelicet ipsam, formari circa stomachi ac Splenis ditionem. Id enim serio, longoque otio deprehendi, ac plurimis historiis obseruatione accurata confirmaui, quarum unam aut alteram retulisse, non erit extra scopum. Adolescens quidam; cernens sororculam stigmate nigro aspersam, & extinctam, terrore per culsus, statim sarcinam circa os stomachi sensit, continuae suspirationis monitricem. Utebatur quotidie Theriaca, adiuncta Myrrha, & petasitidis radice, edebat ac bibebat usque in hilaritatem. Tandem 12. die ab obitu sororis, febris, ac sopor, ipsum apprehendit, & triduo inde, obiit. Nobilis uirgo, consimilem sarcinam, atque terroris anxietatem passa, tandem deiecta appetentia, suspiriis, compressionibusque stomachi, insomnes noctes, ac palpitante corde transegit, febris illam lenta atque continua apprehendit, cum lucta timoris & spei indesinente. Frustraneae erant enim quotquot secum deliberationes animositatis, ac resignationis liberae, faceret. Spretis etiam cibis, uino tandem forti, locus superfuit. Idque etiam mox fastidiuit. Nec etiam tantopere mortem expauit, quantum futura deliria. Ridebat interim stultas anxietates, siue luctae uanitates, suaeque stultitiae piguit ipsam. Medentes autem, miserant sua ad illam Alexiteria. Sub quibus creuit animi duellum, non secus ac demorsis a rabido sua Hydrophoibia. Ac tandem lethali moestitia terroris pestiferi, iam plane despondebat animo. Quippe quae a tribus hebdomadibus, somnum nullum admiserat, sub agonia perpetua, uitae desperatione, & plena tamen luctae suae stultae recognitione secum anxiebatur: Adhibitisque opiatis, peius se habuit. Tandem inter metum, ac optatum mortis, remedio Hippocratis, 6. horarum spatio plane conualuit. Interim fateor atque moneo protestando, quod condum Hippocratici remedii manifestaue rim satis aperte, ut solis artis filiis, uerisque Medicis sit sat patulum: solisque pigris Medentibus lucro emancipatis, & inuidis ueritatis osoribus, tectum futurum. Narraui autem. 1. Historias praefatas, ut elucescant incipientes Pestes, nondum ueneno pestilenti imbutas, nondumque sufficienti imagine terroris, comitatas. 2. Utque exin constet uirtus remedii Hippocratici. 3. Quod impetus primi, confusionis, terroris, atque imaginationis circa os stomachi, in Hypochondrio contingant. In liene nimirum, cuius emunctorium, est prope os stomachi; adeoque scopus illius sagittarii. Nam in iuuene sano, quem Pestis septem horarum abripuerat, instituta anatomia, reperi escharam oblongam iam constitutam, ut prius uomitus motricem, ac dein syncopum continuarum authricem: ita & mortis repentinae occasionem dedisse, prout in aliis, 16. horarum spatio, triplicem in stomacho escharam notaui patratam. 4. Quod animalis uersutiae herus, cum caduceo somni, soporis, atque uigiliarum ibidem diuersorium elegerit. 5. Quodque omnis amentiae atque delirii sedes, sit ibidem, Idque longa demonstratione alibi fundaui ex professo. 6. Purgationes item, ut & myrrhatas antidotos pestilentiales, non sat tutas, aut confidentia dignas esse. 7. Quodque omnis ratio, deliberatio, animositas, resignatio, consolatio, argumentatio, omnisque uersutia humana, in contrarium, non nisi aethyopem lauent in Peste, prout & in Hydrophoibia. 8. Quod opera praeseruati uorum, sit ignaua, quoties, & quandiu perstat sigillum imaginis, a terrore fabricatae. 9. Quod eiusmodi imago, continuos de se luctus excitet, phantasiamque ipsam conculcet, nec minus ad se captiuam trahat, quam rabidi morsus, nolentem hydiophoibum parit, aut Tarantulae ictus, delirium tripudiatorium. 10. Quod laxa sit solius sudoris consolatio, in eiusmodi terroribus. Ii. Quod non deuicta timoris Idea in uiscere, nec exulata fece, cui ista imago insedit, irritum est, quicquid magistrales, aut officinarum compositiones, moliantur. Hydrophoibi namque, licet subinde per inter ualla discrete loquantur, praesentiant, praedicentque aduenam insaniam; non possunt tamen non adigi in insaniam suae imaginis. 12. Quod pernitiosa sit natatio, & quicquid sudorem cohibet. 13. Ptisanae, pultes, syropos, atque Iulapia, laxa ac friuola esse remedia, tanto malo. 14. A Peste notha, perueniri tandem ad legitimam saepius tamen aegros deficere sub incipiente, antequam sua edat signa. Quae tamen mox ab obitu, proditoria emergunt. 15. Quod odores grati, suffitus aromatum, plumarum, aut calceamentorum, nullam Pesti adferant praesidium, aut subsidium. Per exemplum enim. Si fracidum cadum uini, aromatum, uel quouis alio odore, praeterquam sulfuris, imbuas: manet fracidum, nouumque uinum, quod infuderis, mox contaminat, ut prius. Quare aromata, a semel terrefacto Archeo terrorem, terrorisque Ideam uirulentam, nequaquam auferunt. Quia materiam ueneni non tollunt, multo minus, illud enecant, uel terrorem ab Archeo amouent, ut nec sedem reficiunt, uel partem affectam solantur. Etenim Paracelsus, ad ciuitatem Stertzingam sibi beneficam, commendat prae ceteris quibusuis remediis, sub lingua sensim liquatam myrrham: ac iunioribus in praeseruationem, pro 24. horarum spatio promittit audacter. Quam attamen doctrinam, expertus sum, mendacem. Uidi namque adolescentes, myrrhae usu multo, Peste interfectos. Myrrha quidem, etsi cadauera, balsami loco praeseruet a putredine: procul tamen distat Pestis a putredine. Non secus ac candentis ferri eschara, a putrefacto cruore discrepat. Et licet iam demortuum, subsequatur putredo, terroris tamen uirulenta imago, proprie non putrefacit: sicut propriissime Archeum uitalem occidit, ac in uirus secum transmutat. Iubet enim myrrham ore detineri. Quasi Pestis nesciret intrare nisi oretenus. Longe ergo consultius, os clausisse silentio. Equidem Pestis horrebit myrrham, nec per nares intrare audebit, si myrrha ore detenta, liquescat. An odor forte myrrhae impediet quominus imago uenenosa, non sit uenenosa? sit nocua? An enim myrrha in ore, repellet Pestem ex Archeo? Eadem ratio aeque friuola ac insulsa est, pro Theriaca, aceto etc. odoratis. Tandem sciant mortales, in medendo, nil aeque damnosum, ac credulitas, data absque pignore, & ueritate. Profecto accusationes aegrorum, quandoque tonitruent contra negligentiam, falsitates, imposturas, temeritates, falsasque medentum merces, quibus uita spoliati fuere. Ego autem ex libris, Paracelsum uirum deprehendi, temerarium promittendo, inexpertum in Peste, Inconstantem in remediis, Ignarum in causis, ut & ingratum, erga beneficam Stertzingam. Parcant mihi eius cultores, quod in re tanti momenti, pro ueritate, candide loqui cogar, ne quis se suis fidat in Peste auxiliis. Imago terroris uentilata. Hactenus inauditum uirus Pestis produxi. Scilicet animam, eiusque uitalem Archeum, pollere imaginatione sibi uernacula. Imaginationis autem praefatae potestatem, esse, formare Ideas: non quidem quae amplius sint nudum ens rationis, siue non ens: sed ueram prorsus imaginis subsistentis entitatem actualiter habeant. Quae nimirum imaginatio, cum sit opus carnis, brutis etiam nobiscum commune; hinc nempe fabricatur in externo homine, a quo, nil nisi hoc aliquid, longe a spirituali conceptu diuersum, progreditur. Ad quam autem entitatem subsistentem, consequendum, ipse Archeus, uestit suum conceptum ( qui mera & abstracta adhuc est mentalis Idea ) sui inuolucro, si ue particula aurae suae adeo, ut quod in se concepit abstracto imaginationis conceptu, idipsum Archeus mox uestiat, induatque uitali aura. Sic ut deinceps sit subsistens ens, imago scilicet ab imaginatione fabricata, Porro ut conceptuum, ac passionum uariae sunt difformitates, iuxta Prothei illius libertatem: ita haud dubie, sunt & istiusmodi imaginum multiplices uarietates, procul ab inuicem segregatae. Etenim sic laetitia, atque tristitia, e diametro ab inuicem recedunt, harumque Ideae, spiritibus uitalibus indutae, sculptae, ac usae, diametraliter in nobis dissimiles operationes edunt. Suntque ideo Imagines terroris, plurimum uirulentae, atque potentes, ad contaminandum, synbolizantem secum spiritum uitalem, tam in corde, ac arteriis, quam in ipsamet solidorum oeconomia habitantem. Quam scilicet imaginem, eiusque efficaciam potentissimam, iam ante, ac pluries alibi, manifestaui, quantum potui. Dixi etiam, ac demonstraui, eandem imaginem, esse Pestis essentialem, formalem, atque immediatam quidditatem. Quippe quod non infrequenter ex solo terrore a Peste, Pestis sit fabricata, licet non praeexisteret causa materialis, unde hauriri posset. Tracta ui deinceps obiter de praeseruatione ac sanatione Pestis per zenexton, & remedia olim temporibus Hippocratis usitata. Attamen nondum pro praesenti seculo sat dictum in ordine ad sanandum. Siquidem plurimae occurrunt difficultates, nondum sat elucidatae. In primis imago terroris unica est, quidem sua in specie, ac proinde difficulter potest intelligi, quod Pestis ex unica, uniformique Idea terriculamenti, quiret tam diuersa, tam distinctis nedum emunctoriis: sed per totum corpus tam distinctas partes, aequaliter, pro suo lubitu affligere. 2. Deinde, quod eadem terroris imago, quiret solo nutu suo tam diuersa a se inuicem producta, cudere. Qualia sunt Anthraces, Bubones, escharae, uesiculae, pustulae, tumores, uibices etc. 3. Quod unica terroris Idea, nedum partes externas, sed & stomachum inuaderet, & obsideret, itemque caput etc. 4. Quod unitas illius Ideae, nunc acutissimum morbum, alias lentum, sensimque nicantem, alibi sensim sponte fatiscentem produceret: cum eiusmodi effectus, potius ueneni diuersitatem, quam identitatem accusare uideantur. 5. Quod Archeus humanus, terroris uenenosa Idea pauidus, ac uelut profugus, uires, atque animum haberet, escharam in pelle producendi instar ferri candentis. Imo & stomachum, siue uiscus principale, eschara perforet. 6. Quod inquam delirium, siue uigilia, non ex eodem cum sopore initio pullulare uideantur. At omnem huiusmodi anxietatem unica facile responsio delet. Nimirum omnis primus conceptus, primique conceptuum impetus, contingunt infra septum transyersum, qui ideo negantur subesse rationi, aut esse in nostra potestate. Quapropter Hypochondriacas passiones ibidem uigere, omnis iam aetas concessit. Deinde Pestem, immediate a pestilenti terrore frequenter introductam, nemo ambigit. Qui terror imaginatione illius loci ut fabricatur: ita & cuditur terroris imago, unde sibi Imaginatio, etymon desumsit. Non est autem eiusmodi imago deses, aut citra operandi facultatem: cum plurimi morbi a perturbationibus nudis, incepisse nemo nesciat. Denique terror, nedum est animae humanae; ac solius rationis pauor: sed & Archeus ipse, terretur, irasciturque naturali quodam feruore, ac passionum illecebris. Porro terror cudit quidem imaginem Pestis effectricem, confusionis atque horroris genitricem: sed uenenum, imago ista non assumit, ab indistincta confusione terroris, terrore confuso, metuque aut fuga desertoris Archei: sed sicut omnis serpens, canisque rabidus, uenenum parit per conceptum irae furibundae: ita quoque Archei terror non sufficit, ad productionem pestilentis imaginis: nisi furor Archei, imaginem uirulentam pepererit, quae simul penetret, & nubatur imagini terroris. Hinc nempe fit, quod Pestis plerumque circa stomachum nascatur, seseque manifestet per nauseas, uomitum, inappetentiam, dolorem capitis, febrim, sopores, ac tandem deliria. Siquidem hanc suppellectilem uersari circa stomachum, alibi de febribus, ac tractatu Duumuiratus, satis ample demonstraui. Eschara enim, non fit in mortuo: sed tantum in uiuis, adeoque a uita, & Archeo ipso ( prout de sensationibus alibi ) qui excandescens, parit furoris imaginem, quae nata est se ipsam, totumque spiritum Archei, ipsumque influum spiritum sanguinis arterialis, commutare in corrodens alcali. Uitalis enim spiritus, qui primo ortu materialiter in digestione stomachi acidus fuit, ac digestionibus subsequentibus salsus fit, atque uolatilis; formaliter degenerat, fitque sal corrosiuum, atque alcali uolatile, efficiens causa corrosionis, & escharae. Nam ad transmutationis tam per egrinae, & exoticae ( a peregrina scilicet & exotica imagine productae ) rabiem, quicqu id est uitale, in ipsamet solida partium substantia, id totum excandescente principio uitali irato, ac succenso, accenditur, uariosque morbos ( qui in pruno, igne Persico, gangraena, erysipelate ec. obuii ueniunt ) parit. Patet ergo, ab eodem terrefacti, & in rabiem succensi Archei, initio, contingere nunc in stomacho, nunc in pelle, glandulis, emunctoriis, tum etiam subinde in ipsamet solida similarium, aut uiscerum oeconomia suscitari Pestem diuersimode, unde lethales sphaceli, eschare, atque combustiones, contingunt, pro diuersitate partium, ad quas Archeus furibundus, ac terrore plenus, diuerterit. Quod autem terrefactus, profugus Archeus, rediensque ac semifurens tam hostilis fiat partibus clientibus, quibus solus praesidet, non aliunde petenda est confirmatio; quam quod spina infixa, quae axungia leporina, tuto absque incommoditatibus expellitur, quatenus furorem Archei lenit istud remedium: quae spina alioqui ingentem furoris tragoediam suscitat. Parit nempe Archeus, suis clientibus uenenum, suo furore, quod alioqui simplex uulnusculum, lubens ignoraret. Puta, quam dissimile est uulnus phlebotomi, & ictus apis. Itemque ictus phlebotomi mundi, quantum distat a punctura immundi phlebotomi. Non mirum ergo, quod sedes, qua primum imago concepti terroris, & combinatae imaginis furoris penetratio, contigerint, hostiliter agitetur, furibunde exuratur: saepe tamen ab insito uitae spiritu, transmittuntur atque fugantur, uenenati turbines, ad habitum exteriorem, ad loca inquam, quorsum latex, propria sponte subter ualetudinem gliscit, siue ad habitum externum corporis, dimittantur. Ideoque quicquid in Peste agendum est, id festinanter curandum est. Etenim quandoque imago Pestis tantum uestitur spiritu influo: tum facile sudorifera subueniunt. Sed ubi solidis inhaerens, innatusque Archeus Imaginem sui terroris & furoris concipit, nisi statim alimento suo spermatico resignet, ac deponat conceptam imaginem ( tartarum cruoris istud corruptum alimentum uocaui ) tumoremque prodat, periculum est, ne in ipsam solidorum mox substantiam transmigret. quod inexcubale mortis detrimentum continet. Ideoque ne tenax intus, hospitium, Pestis sibi sumat, procurandum, ut imago non dudum intus fluctuet pestilens: sed tota suppellex, foras per sudorem proliciatur, & excidat. Carlina enim Imperatori olim ab Angelo ostensa dicitur, pro Peste exercitus ( forte ideo carduus dicitur angelicus ) quod primus ortus imaginis pestilentis, circa stomachum sopores, nauseas, febrim, uomitum, & cephalalgias suscitet; Ixia uero somnum arceat, multoque magis sopores contra naturam. Ideoque extractum Carinae recentis, non fore infoecundum recenti Pesti sperant. Pestis a Clariss. & Expertiss. Domino Ioanne Baptista Uan Helmont descripta & exacte discussa, productis plurimis arcanis naturae, digna est quae typis euulgetur. Ita Censeo. P. Coens S. T. L. Canonicus & Lib. In Tumulo Pestis. Pagina 6. lin. 15. pro nox lege uox p. 9. I. 15. pro sursus lege sursum. p. I2. I. 25. pro preparabat lege praeparabit p. 29. l. 24. pro fere lege fore. p. 3i. I. 33. pro quoque lege quique p. 37. I. 20. pro muneris lege muneri. p. 46. I. Ii. pro abortaque lege obortaque p. 69. I. 27. pro sit lege sic p. 73. I. 27. pro cruore lege membro. p. 75. I. 9. pro diaphoresis lege diaphaeresis. p. 77. I. 7. pro 300. phyto lege zoophyta. p. 80. I. 13. pro iuenca lege iuuenca p. 86. I. 22. pro animalum lege animalium. p. 88. I. 25. pro manuum lege manum. 84. I. 24. pro ac seminaliter lege ad seminaliter. pr. 108. I. 12 pro foetu lege fotu. p. 111. I. 13. pro illi lege ille p. 112. I. 13. pro cymo lege ocymo. p. 117. l. 30. pro uolunt lege nolunt. p. Mg. I. 15. pro allatae lege allata. l. 30. pro probent. lege praebent p. 120. I. 27. pro priane lege Araune. p. 121 l. 6 pro eniphes lege cyniphes. p. 122. l. 16. pro inacti lege innati p. 126. l. 12. pro pepulares lege populares p. 137. l. 19. plo diaphoresi lege diaphaeresi. l. 25. Pro sed &. lege sedet. p. 14N. 24. pro sentatum lege stentatum. p. 145. I. Ii. pro auellane dege a uellanae p. 148. I. Ii. pro gommosum lege gummosum. D. 159. A. 15. pro mechonen legeeechouen. p. 167. I. 10. pro hydrophoibia lege hydrophorbia l. 23. pro nullam lege nullum. p. l. 17. pro contiminat lege contaminat.