Siue Reuelator Secretorum. De Lapide Philosophorum. De Arabico Elyzir. Ii. De Auro potabili, & Pomis Paradisi. Authore Agricola Philopistio Germano. Coloniae. Apud Petrum Metternich, prope Augustinianos Lectori. Non potui intermittere, Beneuolle Lector, quin rationes tibi ex¬ ponam, quibus permotus hunc typis meis excudendum suscepi libellum: tum ut pro me satisfaciam, tum ut aliis commendem tantum thesaurum, iis praesertim qui ob inopiam doctrinae & iudicii aliquando impingunt in aestimandis libris; ego autem, qui operam libris imprimendis nauo, eos seligere statui, ex quibus mihi commodum & honor, aliis uero animarum profectus & falus oriatur. Dicam igitur paucis. 1. Placuit & placet Titulus libri ingeniosus. quod enim est esca in hamo, quo pisces capiuntur: hoc est titulus in libro, quo Lectores alliciun¬ tur. Et multi quidem aurum se in¬ uenturos sibi imaginabuntur, repe¬ rient autem margaritam preciosis¬ simam, quae nullo auro aestimari queat. Ii. Exiguus est liber & compendiosus, ita ut paruo precio emi pos¬ sit, paucis horis perlegi, facili negotio memoriae commendari, absque molestia circumferri in sinu aut sacco, quinetiam donari amicis non si¬ ne fructu, qui inde hauriant uel Fidei ac ueritatis lumen, uel illius maius incrementum. Iii. Unicum pertractat uerae Religionis fundamentum, quod ubi cognoueris, ab omnibus dubiis eris liberatus. Si enim sciueris, ubinam sit uerae Ecclesia Christi, habebis scho¬ lam ueritatis, in qua nulla falsitas doceatur. Ideoque de Purgatorio de Inuocatione Sanctorum, de Communione sub una specie, deque aliis erit tibi satisfactum. Iu. Inter caeteras Ecclesiae notas unicam de enuersione Gentium ita¬ discutit ac illustrat, ut ego neminem. adhuc legerim, qui id fecerit ex professo, imo quidam Scriptores con¬ trouersiarum ne attingunt quidem unico uerbo hanc notam, cum ta5 men sit admodum insignis ac singu¬ laris, atque in promissis Diuinis fundata. U. Excellentiam Ecclesiae Roma¬ nae ostendit ad oculum, tam ex lu¬ daeorum excidio, quam ex uaticinio Ezechielis: praeterea ex Fidei propagatione. Quae si quis errans bene attendat trutinetque, mox Apostolicae Sedi submittet caput, agnoscetque in Pontifice Romano Uicarium Christi, ac desinet a calumniis ca¬ lumniatorum. Ui. Nobilissimum medium suggerit ad Fidei lumen consequendum, nempe orationem: & quidem practice, ut ipsas preces ad manum habeas, & omni die aut hora frequentare possis Multi quidem multa scribunt de orationis necessitate, sed dum ipsas formulas orandi non suppeditant, cassum subeunt laborem. Uii. Auctor huius libelli ( qui¬ cumque tandem ille fuerit ) non tantum erudit intellectum, sed etiam excitat & inflammat affectum, maxime in soliloquiis suis. Quae duo celeberrimus doctissimusque Cancellarius Parisiensis Ioannes Gerson in bo¬ no scriptore postulabat, ut nempe esset lucerna ardens & lucens. Uiii. Est insuper uarius in tanta breuitate, & in tam exiguo libello tam diuersa introducit: nunc para¬ bolas & exempla, nunc figuras & prophetias. Haec autem omnia mire oblectant recreantque Lectorem, ita ut absque ullo taedio iterum iterumque, legere ac relegere totum libel¬ lum non abhorreat aut reformidet. Ix. Habet denique modum tra¬ ctandi singularem, ex quo fit ut dulciter influat, mentem tangat, gaudio perfundat, tenebras discutiat, anxieratem pellat, aliosque effectus producat: quos licet Diuinae Gratiae asscribere debeamus, utitur tamen illa plerumque instrumentis suis, ceu canalibus per quos fluat. Habes, optime Lector, iudicium meum de hoc libello, tu si Catholicus es, utere illo ad haereticos conuertendos, & sit tibi tanquam regu¬ la aurea ad illos informandos; sin autem adhuc uersaris inter oues errantes ouis errabunda, expende ni¬ hilominus momenta rationum & uim argumentorum, considera notas Ecclesiae uerae, & habeas curam salutis tuae. Ueniet tempus, quando ex hac uita emigrabis, reddesque sum¬ mo Iudici rationem non tantum de uita & moribus, sed etiam de Fide ac Religione. Cum igitur nullus saluari possit absque uera Fide, non erit tibi in hoc negotio somnolenter agendum. Hodie uiuis, cras forsan morieris: & ibis in domum aeternitatis tuae, ut Sapiens monet Eccl. 12. u. 5. qui tandem ita concludit: " Et cuncta quae fiunt, adducet Deus in Iudicium pro omni errato, siue bonum, siue malum sit. " O domus aeternitatis in caelo felicissima! ad te suspiramus. heu domus aeternitatis in infer¬ no miserrima! te abhorremus. O stultissimos homines, qui propter suos errores malunt in aeternum puniri, quam uitam Angelicam agere in caelo! Tu autem, optime Lector, quem alloquebar, in tempore acceptabili discute & abiice tuos errores, ut cum Sanctis uiuas uitam beatam in aeternum: quod tibi concedat Iesus Christus D. N. Amen. Origo Et Octis Libelli Conscripti ac impressi"ante annos quinquaginta plusminus fuit in Germania uir quidam omni genere doctrinae instructissimus & omnium uirtutum deeore ornatissimus: qui passim Agricola uocabatur, cum tamen duplex nomen in sacro Baptismate accepisset, dictus Daniel Agricola: sed prius nomen ipse per modestiam subticuit, gaudium habens in secundo ob memoriam Ss. quorundam Patriarcharum, qui agricultura operam dederunt. Quod illi co"gnomen ex familia fuerit, id nemo potuit ex illo expiscari. Uidetur tamen ex stirpe nobili ortus. fuisse, quod staturae elegantia, formae dignitas, morumque grauitas satis indicabant; Philopistium tamen se in literis cognominare solebat, ob amorem auitae Fidei singularem. Uir iste cum Philosophiae ac Theologiae cursum felici successu & multorum admiratione absoluisset, applicuit ingenium acutissimum memoriamque tenacissimam ad uarias & peregrinas linguas perdiscendas. Cum igitur annorum 30. esset, coepit per totum fere mundum peregrinari more antiquorum Philosophorum: cumque in Arabia, Aegypto & India orientali diutius substitisset, na"turalium rerum scientiam plenissime acquisiuit, & occultioris Philosophiae secreta ita indagauit, ut similem Europa non haberet. Tandem post annos 60. peregrinationis suae in Germaniam rediit, cum esset 90. annorum, sanus, iucundus, Deo & hominibus gratus, ut uideretur esse quasi unus ex antiquis Patriarchis. Contigit uero tunc temporis ut quidam adolescens, honestissimis ditissimisque parentibus natus, post absolutum Philosophiae cursum sese conferret ad Chymicam artem exercendam. Audierat enim a Professoribus suis multa mira de Lapide Philosophorum, quem omnibus modis multisque sumptibus adipisci cupiebat. Caeterum cum decennii " spacio aliquot millia dalerorum absque ullo fructu expendisset, totumque patrimonium suum decoxisset, incidit in Parentum indignationem, & in contemptum omnium Cognatorum. Hoc illum ita contristauit, ut clanculum aufugere cogitaret, eligens pauperem uitam ducere, quam inter suos pro ludibrio haberi. Sed nutu Diuino accidit, ut ad quandam peruenerit Urbem, in qua reperit praedictum Danielem, cui cum uitae statum infelicem exposuisset, ille consolatus est desolatum, & in suam domum curamque suscepit, & annis 20. filii instar humanissime suauissimeque tractauit, instituit, & ad maximam felicitatem perduxit. Hoc temporis interuallo Io"aechimus ( sic enim uocabatur, a Daniele praestantissimarum rerum scientiam est consecutus, & in uirum celebrem euasit. Daniel autem cum 110. annorum esset, placide in Domino obdormiuit, & a discipulo ( seu potius filio adoptiuo ) honorificentissime sepultus est. Ioachimus igitur memor tantorum beneficiorum quae a Deo per Danielem acceperat, noluit ea silentio inuoluere, sed calamo breuiter compraehensus est: tum ne Deo ingratus inueniretur, tum ut inde utilitas ad posteros transiret, tum denique ut Danilis memoria celebris in posteritate permaneret. Haec cum per bonos amicos peruenissent ad manus meas. " Typographicas officinas transmitti: ad communem proximorum profectum, ex Christiani charitate, quae se pro sua natura in alios diffundit. Ut autem omnia legitime fierent per idoneum uirum petii censuram Theologorum, praesertim ordinari Censoris, cuius est libros approbare: ut hoc pacto seruaretur decretum S. Concilii Tridentini. Ideoque Lector Catholicus hac in parte securus erit. Quod ad me attinet, quis sim & ubi habitem, non est necesse indicare; id tantummodo precor & opto, ut quisquis aliquem fructum hinc perceperit, mei memor sit in orationibus suis. Ut pariter saluemur. Tractatus triplex erat, & titulum generalem hunc habebat; Gale¬ " Siue Reuelator Secretorum. 1. De Lapide Philosophorum. 2. De Arabico Elyzir. 3. De Auro potabili & de pomis Paradisi. Authore, Agricola Philopistio Germanopartium singlarum medulla talis est. " In 1. parte Author. tractat de mystico Lapide Philosophorum, sine quo Alchymisticus non poterit unquam obtineri, ut tem cognitio ueritatis, seu Fides uera & orthodoxa. In 2. parte exponit Arabicum Elyzir, seu Alchymisticum " & occultum dogma pro ipsissimo lapide inueniendo; & haec parindigitatur χρυσολιθος τῶν σφόν. id est, Lapis aureus sapientum, In 3. Parte sublimius uolat supra communem captum, inuestigans durea poma Paradisi, in quibus tandem syncerus Philosophus inuenit inaestimabiles diuitias & incomparabilem thesaurum: qui est fructus optatissimus occultioris Philosophiae, & omnium sumptuum atque laborum felicissima merces. Ante singulas partes praecedit unum Colloquium inter Danielem & Ioachimum. Sunt igitur tria Colloquia, quorum primum nescio quo casu omissum est in prima editione prima partis, quod nunc in secunda " editione ponitur loco & ordine suo Simititer accessit Problematitus Index primae partis, ad ingeniosum Lectorem tum informandum tum excitandum, quae tenus sese alacriter accingat ad iter pro Lapide Philosophico inquirendo, inueniendo, comparando, sagaciter, felititer, liberaliter, donec perueniat ad gustum pomorum aureorum, & ad ipsas delicias Paradisi. Amen, id est, fiat. me; ueniens peregrinus ad hanc urbem, & audiens multa de tua Humanitate, audaciam sumpsi te adeundi, ac tecum nonnulla conferendi. Daniel. Audacia tua, tibi cedat ad aeternani salutem. Quicquid enim a me petieris, obtinebis: si modo fuerit in mea potestate. quapropter gaudium sit tibi semper. Ioachim. Quodnam mihi gaudium esse poterit, o Uir humanissime, in tantis calamitatibus meis? & ad has quidem culpa mea deuolutus sum, sed mea industria inde me non possum extricare. Dan. Expone mihi confidenter, quicquid te premit: & ego tibi solatium, consilium & auxilium opportunum dabo, ex gratia illius qui & me & te redemit preciosissimo sanguine suo. Ioachimus. Ego, Uir optime, ex honestissima parentela familiaque oriundus, contra omnium cognatorum uoluntatem applicui me ad distillatoriam artem, cupiens ac sperans inuenire Lapidem Philosophorum, ( de quo ad¬ miranda legeram audieramque atque ex illo reperto expensas omnes decies imo centies recuperare; sed longe aliter cecidit sors. Ego enim post opulentissimam haereditatis meae partem inutiliter consumptam incidi in miserias uerissime deplorandas. Nam Cogna¬ ti quidem me arguere caeperunt ac detestari, quod toti familiae opprobrio essem: ego autem confusionem meam non potens sustinere aufugi, & hanc in urbem deueni ab omnibus subsidiis destitutus. & quid tandem restat, nisi praecipitium desperationis? Cum porro multa mini narrarentur de tua benignitate, non erubui te adire, partim necessitate. partim quodam interiori instinctu impulsus. Rogo igitur te, ut non sinas me barathro desperationis absorberi, sed manum porrige in hoc naufragio miseriarum periclitanti. Deus erit merces tua. Daniel. Non dubites, Charissime, quin sanctus Angelus ( a Deo tibi custos assignatus ) te duxerit ad hanc urbem, & consequenter ad me Ego equidem ex amore Christi Domini & Saluatoris nostri clementissimi te suscipiam in curam & protectionem meam, erisque mihi famulus domesticus: & si te fidelem probumque repetero, post aliquot annos declarabo te filium adoptiuum ac haeredem omnium bonorum, & tunc etiam Lapidem philosophicum tibi manifestabo. Ioac. I0ac. O quid audio! o quid uideo! o quid sentio! Tria enim mihi nunc contingunt, quae per omnem uitam meam nunquam fui expertus. Primo equidem uerba tua mirabiliter dulcescunt in spiritu meo; deinde autem uideo faciem tuam ueluti faciem Angeli, & sicuti stellam matutinam; tum denique cor meum ira in pectore dilatatur, ita subsilit & iocundatur: ut nesciam quid agam, & quo me uertam; & ecce lachrymae horum omnium testes ubertim profluunt ex oculis meis, ut eas nequeam impedire. O felix annus! o beata dies! o misericordia Dei ineffabilis o gratiae abundantia! o quid agam! Daniel. Uade, Charissime, ad cubiculum illud uicinum, & ibi lachrymis indulge usque ad sacietatem; hoc enim erit tibi utile & salutare, quemadmodum postea explicabo. Ego interim precibus uacabo, & pro te Deum Opt. Max. orabo ut omnia tua misericorditer disponat ad tuam salutem. Ioac. Reuertor ad te, Uir plurimum honorande, tu me suscipe, tu me instrue, tu mecum dispone secundum placitum tuum. Iam enim integra hora, ut arbitror, fletibus indulsi, ita ut exsiccatus uideatur fons lachrymarum Ego autem lubens agnosco, quod plus consolationis acceperim in domo tua tam breui spacio, quam unquam in omni uita mea: plus scientie & luminis hac unica hora influxit in animam meam, quam ego possim explicare. Sentiens igitur te uirum! Dei esse, obsecro te ut exponas seruo tuo, quid uelint sibi hec mirabilia. sunt enim omnino supra captum meum, & supra ingenii tenuitatem. Dan. Ueni charissime & accumbe, fumens cum gratiarum actione cibum, quem tibi curaui praeparari Indigens enim es huius nutrimenti propter lachrymas copiosius effusas: ut cerebrum denuo humectetur, foueatur, & confortetur. Interea dum tu cibo reficeris, ego tibi incognita explicabo. I. Quod uerba mea dulcedinem crearint in tuo spiritu, hoc Dei gratia effecit, ut nempe post longas tristitias reciperes optatam consolationem. Ii. Quod faciem meam uidisti resplendere instar stellae, in hoc Deus tibi significauit, quod ex me admirabilem sapientiae lucem sis accepturus. Iii. Quod cor in pectore saltitauit, hoc partim fit ex causa naturali partim ex spiritali. Quod autem natura in lachrymas se transfuderit, hoc tibi pro corpore & anima simul salutare fuit. Sic enim durissima glacies concepti meroris fuit resoluta; sic etiam anima tua mirum in modum fuit purgata. Ideoque & ego lubens acquieui, ut lachrymis per horam indulgeres. Caeterum omnia haec asscribes Diuinae gratiae, & mihi horum nihil. Ego equidem quid sum aut possum exm ipso. nisi Deus peri me tanquam instrumentum suum operetur? Tu interim & annum & diem hunc annotabis inter praecipua memorialia Diuinorum beneficiorum: quod utile tibi erit in exercitiis spiritualibus, quae suo tempore tibi traditurus sum. Interim expone mihi quem modum seruaueris in distillationibus tuis: ut cognoseam an bonum an malum tenueris processum. Ioach. Ego, colendissime Mecaenas, ante omnia coemi libros ac scriptotes, qui de Chymicis rebus, de Alchymia, de Lapide philosophico, deque auro potabili tractarunt; deinde illos peruolui diligenter; & contuli ad inuicem: & quorum methodus mihi magis arridebat, eos secutus fui; sed, ut anter conquestus sum, infelicem exitum sum sortitus. Dan. Tu fecisti cum illis scriptoribus, quemadmodum haeretici facere solent eum Bibliis sacratissimis ac ter honorandis. Nam & magister tibi defuit & intellectus. Nulla equidem ars discitur absque magistro, & quaelibet ars habet suos terminos, suam regulam, suas phrases. Et sicuti S. Scriptura aliud sonat in litera, aliud tegit in sensu: ita plerumque huius Hermeticae artis scriptores Hieroglyphico modo procedunt id est aenigmatice & obscure loquuntur propter indignos. Sed audiamus materiam ex qual conficere uoluisti Chrysoli¬ thum nostrum. Ioachimus. Primo accepi au¬ rum Hungaricum, deinde apposui argentum Hispanicum, postremo addidi Mercurium Alchymisticum. Cum haec non succederent, accepi oua, capillos & sanguinem: iuxta Auicennae doctrinam. Dan. Toto caelo aberrasti, quia uerborum significationem non intellexisti. Uerum haec alio tempore ex me cognosces. Nunc edicito mihi, quae fundamentaliter requirantur in hac arte tam rara & tam secreta? Io Ac. Quantum ego quidem didici. 1. Mortificatio. 2. Sublimatio. 3. Distillatio. 4. Solutio. Congelatio. 6. Fixio. 7. Calculatio. 8. Rubificatio. Ista octo uocantur claues aquibusdam. Dan. Ego de oue quaerebam, & tu de lupo respondisti Audi igitur ex me septem que requirantur. 1. Catholica & orthodoxa Fides. 2. Honesta uita & bona conscientia. 3. Cognitio regionis, in qua aurum optimum inuenitur. 4. Uia certa, quae illuc perducat, & comites si deles 5. Expertus Interpres, qui & regionem & uiam sciat. gentis quoque linguam & mores non ignoret. 6. Sumptus sufficientes tum ad iter conficiendum, tum ad aurum emendum. 7. Inuocatio Diuini fauoris, sine quo omnia inaniter tentantur. Quaero igitur ex a te, an huiuscemodi conditiones seu qualitates habueris, quando tam arduum negotium aggressus es: aut an aliquid horum tibi defuerit? responde ad singula articulatim. Ioach. 1. An fides mea sit Catholica, dubitare possum: quia ortus sum ac educatus inter Luthe¬ ranos, qui Catholicis contradicunt. 2. Operam literis dedi in tali Academia, ubi studiosi Bacchico more uiuunt, inter quos uirtutis & conscientiae parua cura habetur. 3. De regione aurifera non fui sollicitus, neque de illa quicquam legi: quia Hungaricum auium pro optimo reputaui. 4. Consequens est, ut de uia non interrogarim. 5. Neque de Interprete experto. 6. Sumptus in principio habuissem. qui nunc plane decocti sunt. 7. Preces, pro dolor, ad Deum in hoc negotio nullas effudi, sed contrarium feci: quando nunc mihi, nunc materiae, nunc instrumentis iratus, quotidianas criminationes & malas imprecationes usurpaui. Dan. Ex hisce cognosco, te fuisse in malo statu, & indignum tanto thesauro. Tu autem agnosce & lauda misericordiam Dei, qui te ex diuitiis ad paupertatem deuolui permisit atque ex paupertate perduxit ad bonum Magistrum, qui te dirigat ad feliciorem uiam & statum. Quid enim tibi profuisset aurum uel argentum, si ab aeterna beatitudine fuisses exclusus? Ueruntamen ut ordinem doctrinae obseruemus, scire te oportet, quod duplex sit Lapis philosophorum, 1. est mysticus, 2. est alchymisticus ut ex posteriori fructum capiamus, necesse est ut prior antecedat. De quibus antequam ulterius loquar, indica mi¬ hi patriam tuam certas ob causas. Ioachim. Ego Magdeburgi in Saxonia ex Patriciis ortus sum, ubi parentes omnesque cognati mei admodum conspicui ac celebres habentur; Cum essem 15. annorum missus sum Uuittenbergam, ubi annis quinque operam literis ( quin etiam poculis ) nauaui, & tandem Magister Ll. Aa. pronunciatus transii ex propria electione ad distillatoriam artem, in eadem perseuerans decennio: & iam 30. sum annorum, ad coniugium aptus, nisi haereditas consumpta esset. Ex hisce cognoscere poteris, non tantum patriam, sed etiam totam uicam meam: quam eo syncerius & confidentius uolui tibi exponere. quod tu hodie factus sis unicum refugium & solatium meum. Sed ecce iterum commouentur uiscera mea, & ubertim lachrymae emanant, quas non polsum continere, dum recordor Parentum meorum: qui absque dubio tristantur & plorant, quia clanculum ex pa¬ tria aufugi. Daniel. Surgamus, fili mi, & hortum amaenissimum perlustremus, quem floribus ac herbis, quin etiam arboribus raris exornari curaui. Sat enim uno die ploratum est. Ut autem inter nos de caetero dulcis amicitia coalescat, ego te uocabo filium, tu me patrem nominabis. Sunt enim haec nomina amoris & consolationis Et ecce ego hoc osculo & amplexu te iterum iterumque in filium charissimum accepto. Sis igitur bono animo, & noli amplius flere propter parentes tuos. Ut autem plus gaudii capias, ego breuiter tibi exponam quoque totius uitae meae cursum. In Germania ortus fui ex Catholicissimis ac zelosissimis parentibus, qui maximam mei curam semper habuerunt, ut in bonis literis, in laudabili uita, in orthodoxa Fide bonum caperem profectum: ideoque nec sumptibus pepercerunt, nec quicquam eorum neglexerunt quae ad bonam pertinent educationem, in paedagogis & Magistris honestissimis doctissimisque assignandis. Canonicatum insuper amplissimum a Principe nostro mihi obtinuerunt sperantes me aliquan¬ do in Episcopali dignitate uisuros, eo quod Philosophus & Theologus praestantissimus passim audirem, & uariarum linguarum cognitionem mihi comparassem. Cum igitur annorum 30. essem & mei iuris, caepi exteras regiones perlustrare; cumque in Hispanis nonnihil substitissem, incidi in Arabem quendam Christianum, uirum doctrina moribusque excellentem: a quo cum plurima audiuissem de regionibus Orientis, cum eodem in Africam nauigaui, & inde in Aegyptum, mox in Syriam, Arabiam, Persiam, usque ad Indos ultra Gangem. Ita uero me oblectarunt regiones istae, ut 60. annis manserim a patria & parentibus ommino peregrinus. Putasne igitur, fili mi, saepius mihi memoriam occurrisse optimorum parentum meorum? Sed ego me fortiter uici, & illos Deo commendaui. Reuersus autem in Germaniam omnibus incognitus sum, quo ad locum natalem; in quo ego laetor atque exulto. Thesauros tamen Indicos seu Orientales, quos mecum aduexi, lubens aliis communicabo. Ioach. Ista me plurimum consolantur, ter quaterque honorande Pater; Sic enim te ausus sum appellare ex tua iussione. Sed unum me ualde conturbat, quod ex dictis te aduerto ualde grandaeuum, utpote ad minus 90. annorum, non igitur diu poteris superuiuere, & ego post tuam mortem desolatus & pupillus relinquar. Dan. Non te hoc affligat, fili mi, Deus habet uitam mea in manibus suis. Ipse optimus ac clementissimus Dominus est omnium lorum, qui illi fideliter deseruiunt & adhaerent. O si scires, quantis consolationibus me repleat in hac aetate mea, forsan elinguis & stupidus haereres. Ipse mihi reuolauit residuum annorum meorum; Ipse quoque mihi ostendit cursum uitae tuae. Quapropter nihil timeas, quia ad minus uiginti annis tecum permanebo, & tunc in sene¬ ctute bona defungar; te interim faciam haeredem omnium scientiarum ac diuitiarum mearum, & insuper participem secretorum meorum. Ut autem scias, quem ordinem sim obseruaturus in te erudiendo, diligenter ausculta. Primo anno instituam te in Catholica Fide, ut repudiato Lutheranismo amplectaris ipsam ueritatem: secundo anno disces controuersias Fidei, ut aptus fias etiam ad alios conuertendos ab haeresi ad fidem: tertio anno accipies Ethica praecepta ad extirpandos habitus uitiosos, & plantandos uirtuosos: quarto an. audias Medicinam, ac medullam Physicae Philosophiae: ut queas fungi officio Medici excellentis: quinto anno hauries cognitionem linguae Graecae, tum ad scripta Medicorum melius intelligenda, tum ad schismaticos refutandos quorum magna copia est in Oriente: sexto anno accinges te ad Hebraicam inguam, ex qua profluit ingens 35 fructus ad intellectum S. Scripturae, praesertim ueteris Testamenti, tum ad Iudaeos tum ad haereticos erudiendos aut conuincendos: septimo anno docebo te Arabicam linguam, cuius cognitio proderit per omnes regiones orientales. Neque tamen opineris, quasi semper libris inhaesurus sis; nullo modo; sed pulcherrimam habebis toto die uariationem, iuxta praescriptum meum. 1. certum tempus erit orandi ac meditandi, quod ego determinabo, 2. fixum spacium legendi & scribendi, quod similiter designabo. 3. statae horae ad laborandum in distillatorio meo seu officina. 4. horae etiam deputatae pro honesta recreatione & inambulatione, praesertim in horto meo. Interdum ibis mecum ad sacra loca uisitanda, ad pauperes ac infirmos in Xenodochio consolandos, seu ad alia opera pietatis Christianae exercenda. Ut nihil dicam de corporis cura circa refectionem & somnum. Cum primam hebdomadam annorum ita absolueris, per integrum septennium lustrabis mecum Orientales regiones, in quibus multa mirabilia uidebis & addisces. Tunc tandem reuertemur ditiores in Germaniam, & in tertia hebdomade annorum reuelabo tibi secreta secretorum. Tunc euades ubique celebris & gloriosus, & post meam mortem peruenies ad honorabilem senectutem, in qua placidus obdormisces, transmigrabitque anima tua ad gaudia uitae aeternae. Ioac. O pater mi, pater mi, ecce ego uiribus destituor & cado; adiuua me, obsecro, ne moriar in hoc loco. Tanta enim compunctio exurgit in corde meo, tale lumen mihi affulget, ut ego non ualeam sustinere. 37 Dan. Da mihi manum fili, & ueni ad cubiculum meum, paululumque te colloca super lectulum meum, & suauiter obdormi, donec ultra expergiscaris. tunc reuertere ad me. Ioach. Ego dormiui & soporatus sum & exurrexi, quia Dominus suscepit me. Hucusque mortuum me arbitrabor, & reuixisse. Caeterum quid ego retribuam Domino Deo meo pro omnibus miserationibus illius? Da mihi obsecro, Pater admodum colende, librum precarium, ex quo recitem laudes Diuinae Bonitati: aut tu potius pro me indigno peccatore id muneris recipe in tuam personam; quia ego uilissimum canem me agnosco, cuius impura labia, non mere¬ antur nomen Dei pronunciare. Dan. Multum profecisti, fili mi, multum omnino ideoque uidetur spiritus tuus in somno il38 lustratus. Cognoscere enim suam uilitatem, & e contra Diuinam Maiestatem, id magnae sapientiae est. Sed ad nostrum Philosophicum Lapidem reuertamur, quem duplicem esse pronunciaui de priore nunc agamus, id est, de mystico, quem interpretor cognitionem ueritatis, seu Fidem Catholicam. Haec enim duo uocabula unum eundemque sensum habent. Ioac. Quid est Ueritas? Dan. Idem olim Pilatus quaesiuit a Christo, qui nullum illi responsum legitur dedisse. Poterat enim dicere, loannis 14. " Ego sum uia, ueritas & uita. " Si tamen Philosophicam definitionem postulas. dabo ex Aristotele libro 2. Metaphysic. " Ueritas est adaequatio ad intellectum, " uel ut alii describunt, " Ueritas est conformitas rei ad sua principia, " siue ut quidam elucidant, " Ueritas est conformitas rei intellectae cum obiecto. Cicero in lib. Rhetor. talem ponit definitione: " Ueritas est per quam immutata dicuntur ea quae sunt, quae fuerunt aut futurae sunt. " Sed Christianum Philosophum potius audiaamus; is est S. Gregorius Nyssenus. qui in uita Moysis ita scribit: " Ueritas est firma cognitio eius quod uere subsistit, falsitas est phantasti a apprahensio eius quod non subsistit. " Notandum uero est, quod ueritas diuersis modis dicatur; id est Ueritas Diuina, fons & origo regulaque omnis ueritatis. 2. est Ueritas reuelata in ueteri Testamento, sub uariis figuris contecta. 3. est Ueritas reuelata in nouo Testamento clarius & manifestius, absque huiuscemodi figuris. 4. est Ueritas animae rationali caelitus infusa ad res Diuinas cognoscendas 5. est Ueritas etiam uirtus moralis, de qua hoc loco nihil dicam. Sicuti igitur in ueritate Diuinam nulla potest esse falsitas, ita etiam in sacris Scripturis falsitas inesse non potest, cum ueluti radii quidam a prima & aeterna luce descendant: quamuis homines caeci & obtenebrati falsitatem aut contradictionem sibi imaginentur. Similiter in Ecclesia Catholica doceri non potest falsitas aliqua, duplicem ob causam: 1. quod sit Schola ueritatis, 2. quod habeat Magistrum ueritatis, id est, Spiritum sanctum a Christo promissum. Securi sunt igitur ab omni errore, qui Ecclesiae doctrinam sequuntur. Haec sit tibi basis totius fidei, in qua firmiter ac immobiliter consistas. Sed S. Scripturae authoritate haec confirmemus. 1. ex S. Paul. 1. Tim. 3. " Ut scias quomodo te oporteat in domo Dei conuersari, quae est Ecclesia Dei uiui, columna & firmamentum ueritatis. " 2. ex promissis D. N. Iesu Christi infallibilibus, Io. 14. " Ego rogabo Patrem, & alium Paracletum dabit uobis, ut maneat uo"biscum in aeternum, Spiritum ueritatis " & paulo post; " Ille uos docebit omnia, & suggeret uobis omnia, quaecumque dixero uobis. & cap. 15. cum autem uenerit ille Spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem. " Intellexisti haec Ioachime fili mi? Ioachimus. Intellexi pater; atque utinam ante annos quindecim haec audiuissem maturius Religionis causam considerassem. Ego hucusque persuasus fui, Catholicos non intelligere S. Scripturam nec allegare, sed falsis conceptibus inniti. Iam uero, ut uideo, longe aliter se res habet. Caeterum quia dixisti de Ueritate, dic mihi etiam aliquid de Lapide, sicuti promisisti. Dan. Adhuc in mystico lapide uersamur, de quo pauca dicam. In sacris Scripturis Lapis uarias habet significationes; & quia S. Scriptura est symbolica & aenigmatica, idcirco plerumque per similitudines procedit. I. Christus dicitur Lapis angularis, Lapis ffensionis, Lapis de monte abscissus. Ii. Apostoli duodecim lapides preciosi uocantur. & Ecclesiae fundamentum, quamnis Christus ipse principale fundamentum a S. Paulo uocetur. Iii.s. Petrus Princeps Apostolorum ab ipso Christo Domino nomen illud accepit, quod saxum significat seu Petram: prius enim " Simon " uocabatur, & postea " Petrus ", siue coniunctim " Simon Petrus ". De hac petra audi Christum ita ordinantem, ita promittentem: " Tu es Petrus, & super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam: & portae inferi non praeualebunt aduersus eam " Habent aurifabri lapidem, ad quem ueluti certissimam probam examinant aurum: is alio nomine uocatur " coticulae ", uel Index aut Heraclitus, aut Lydius, apud Graecos βάσα & appellatur, quasi Explorater; Ita Christiani habent Cathedram siue doctrinam S Petri, id est, quamcumque Fidei opinionem, quamcumque Religionis formam examinant ad Ecclesiae Romanae determinationem. Ita fecerunt Maiores nostri ad hunc usque diem, S. Irenaeus Episcopus & Martyr, S. Hieronymus Presbyter & Doctor. S. Augustinus Episcopus & Doctor, Optatus Episcop Mileuitanus & c. Ioach. Forsan ad hunc scopum retorqueri posset illud Zach. 3. " super lapidem unum septem oculi sunt. " Agit enim Propheta de Iesuah Pontifice Iudeorum, qui non tantum Saluatoris nostri gessit figuram, sed etiam Pontificis Romani. Dan. Recte mones nam ita hunc locum e ponit S. Petrus Daetiam si uelimus sagaciter indagare totius uaticinii filum, agit de duobus Principibus ludaice Reip. lesuah & Zorobabele, qui Templum Hierosolymitanum restaurarunt. Romanae autem Ecclesiae Fundatotes sunt Ss. Petrus & Paulus, de quibus in cantu publico canitur: " Hi sunt duae oliuae in conspectu Domini stantes. & c. " oculi autem 7explicari poterunt aut de Christo Domino, propter 7. sigilla, quae Agnus reserauit, Apocal. 8. aut de Ecclesia, propter 7. Ecclesias Cardinales, quae in 7. stellis sunt designatae, Apocal. I. Ioachimus. Semper anhelo ad ipsum lapidem alchymisticum, propter quem tot expensas feci: si quo modo illum discere possem & adipisci, ualde siquidem eius me torquet memoria ob latentem causam. Dan. Plenissimam illius a me ac¬ cipies cognitionem in tempore opportuno, nunc de mystico prius agendum est, sine quo quid alter prodesset ad salutem? Recordare quae prius dixi de 7. conditionibus requisitis in eo, qui cupit hunc lapidem sibi comparare: ubi mentio facta est bonae conscientiae, id est, internae puritatis, sub qua etiam comprehendo simplicem intentionem. Dic ergo, quid tam uehementer te urgeat ad Lapidis alchymistici cognitionem & adeptionem? an quod uelis teipsum auro uel argento onerare ac sepelire? an ut Principes mundi facias ditiores id est, ad tyrannidem potentiorens & ad iniqua noxiaque bella paratiores? Tali intentione ego nun¬ quam hunc Lapidem desideraui aut quaesiui, non ignorans aurum esse multis materiam multorum peccatorum, & occasionem aeternae damnationis. Fides autem Catholica, & honesta uita, sunt nobis necessaria ad salutem. Hinc ait Christus D. N. ueritas aeterna & incarnata: " Quaerite primum regnum Dei, & hac omnia adiicientur uobis: " nempe quae ad uitae temporalis sustentati [ sic ] omnem spectant. Insuper quaero, non horum aliquid tibi desit in domo mea sub patrocinio paterno? Ioach. Ignosce mihi, Pater colendissime, quod imprudenter locutus fuerim; & ora pro me, quia uir sanctus es. Perge porro me instituere in Catholica Fide, ut illam plenius cognoscam. Daniel. Si naturam & uim! argumentationis meae intellexisti, habes Fidei Catholicae fundametum. Tota enim quaestio uersatur inter nos de Christo & Ecclesia; & de Chcisto quidem consentis mecum, a quo dicimur Christiania de Ecclesia autem dubitas ur igitur a dubio omnil bereris, dixi Ecclesium ueram esse scholam Ueritatis, a Christo fundatam a Spiritu sancto edoctam. Sed ut Dia lecti ce inter nos agamus, talem formo syllogismum: Schola aliqua 47 in qua docetur semper & ubique infallibilis ueritas, non potest perrare circa doctrinam; sed talis schola est Ecclesia Catholica siue Romana; Ergo haec Ecclesia non potest errare circa doctrinam. Maior propositio patet ex lumine rationis naturalis. Minor confirmatur ex uerbis & promissis Christi, qui est ipsa Ueritas. Conclusio igitur non potest reiici quia syllogismus est in bona forma obserua interim, quod in Maiori propositione addidi particulam semper ne putes cum impiis, Ecclesiam aliquando errasse aut errare posse: id enim excludit promissio Christi, cum ait: " Spiritus uentatis manibis uobiscum in aternum addidi eriam ubique, " ut uox Catholica significantius includeretur. Catholicum enim est, quod est uniuersale, & ubique. addidi praeterea circa do¬ ctrinam, quia in uita & moribus 48 possent Doctores ac Episcopi esse repraehensibiles forsan, sed hoc ueritati & doctrinae non praeiudicabit. Ita praemonuit nos Ueritas ipsa: " super cathedram Moysis federunt Scriba & Pharisaei; omnia ergo quaecumque dixerint uobis, seruate & facite: secundum opera uero eorum nolite facere; dicunt enim & non faciunt. " Ioach. Optimum modum procedendi habes Pater, quia si semel credidero Ecclesiam Catholicam esse scholam ueritatis, omnia dubia euanescent; ubi enim omnia uera docentur, ibi nulla suspicio remanebit alicuius falsitatis. Dan. Recte affirmas fili. Nam si quis agricola arborem syluestro infructiferam ac sterilem amputare uellet: stulte omnino faceret, si ramos singulos amputarem, cum posset unico ictu circa radicem hoc praestare. Ita etiam quidam faciunt cum haereticis agendo & disputando circa dubia particularia, cum praestaret iisdem in unico quasi speculo radiantem totius ueritatis scholam exhibere, & hoc pacto praescindere cunctos errores. Ut autem ego assertionem meam magis confirmem, audiamus quid Deus pronunciet per Zachariam Prophetam cap. 8. u. 3. " uocabitur Ierusalem ciuitas Ueritatis. " Quae uerba non debent nec possunt intelligi de metropoli Indaeorum, quam Zorobabel ac Neemias restaurarunt. Nam in ea nati sunt Saducaei haeretici, qui pessimis erro¬ ribus fuerunt imbuti; eandem quoque Romani penitus destruxerunt, & nunc occupant illam impurissimi Turci. Alia igitur Ierusalem quaerenda erit mystica ac spiritualis, quae per ueterem Ierusalem fuit praefigurata. Haec est Ecclesia Catholica, quae in Ierusalem Iudaeorum coepit initium, & inde propagata est per uniuersum orbem terrarum. Haec suam metropolim posuit Romae in Italia, ubi S. Petrus cathedram suam collocauit, in qua successores illius in hodiernum diem sedent, ac Ecclesiam uniuersam in terra gubernant, tanquam legitimi Uicarii Saluatoris nostri Iesu Christi. Ioach. Quaero Pater, quid mihi cum meis dubiis sit agendum, an debeam ea penitus suffocare, an potius particulariter tibi proponere: ut pro tua sapientia dissoluas, mihique eorum ostendas falsitatem, & pro iis infundas lumen ueritatis. Daniel. Audisti fili, quod integrum annum tibi praescripserim pro Catechesi. Annus autem habet ultra 50. septimanas. Singulis igi¬ tur septimanis unicum dubium mihi propones, & ego sufficientem dabo tibi resolutionem. Neque arbitror te tot dubia circa Fidem habere. Non debes quicquam subticere, sed omnia candide & confidenter exponere, ne quid interius remaneat ueneni. Uolo enim te facere uirum solidum & ex omni parte perfectum in catholica Religione. Ab hac perfectione quidam impediuntur, 1. Quia tempus sufficiens iis non datur ad dubiorum propositionem ac resolutionem. 2. Quia modus debitus non obseruatur, quan¬ do unico die omnia effutiuntur sine ordine, sine decore: ex quo animus plus obtenebratur quam illustretur. Nos autem fili uitabimus hanc festinationem & agendi confusionem: & agemus inter nos placide, longanimiter, rationabiliter, syncere. Hac uice unicam tibi dabo sententiam, quam scribes in superliminari cubiculi tui. quod tibi assignabo. Est autem talis. 52 Credo Unam, Sanctam, Haec erit initium & basis cateche¬ ticae nostrae disputationis. Hanc nullus Lutheranorum ausus erit reiicere aut refutare: quia deprompta est ex symbolo Apostolico, & Concilio 1. Niceno. Utrumque au¬ tem Lutherani inter fundamenta dogmatum suorum reposuere. Nam symbolum Apostolorum habent in suo Catechismo, symbolum uero Nicenum singulis diebus Dominicis cantant in publico conuentu ac templo, iisdem uerbis Latinis, quibus Catholici cantare solent. Addo, quod in Confessione Augustana artic. 1. mox appellant. ad Concilium Nicenum, ueluti ad suae doctrinae fundamentum; & artic. 7. de Ecclesia multum honorifice loquuntur: 1. Quod sit una. 2. Quod sit sancta. 3. Quod sit perpetuo mansura. 4. Allegant illud S. Pauli, " Una Fides, Unum Baptisma, Unus Deus, & c. " quinetiam articulo 8. bene sentiunt nobiscum de Ecclesiae ministris: 1. Quod etiam a malis ministris liceat suscipere sacramenta. 2. Confirmant hoc ex doctrina. Christi, " Sedent scribae & Pharisaei in cathedra Moysis, & c. " 3. Damnant Donatistas & similes, qui contrarium docuerunt. Sed " Catholicam & Apostolicam Ecclesiam " non sunt ausi appellare; tanta maiestas in his uocibus delitescit, ut hunc radium & fulgorem oculi illorum non potuerint sustinere. Nos autem, Charissime fili, haec¬ nomina inter thesauros preciosisfimos reponemus. Ioach Quid est causae Pater, quod cum ab Apostolis in symbolo positum sit, licam: " Patres Concilii Niceni addiderint quaedam dicentes: " Credo unam Sanctam Catholicam & Apostolicam Ecclesiam. " Daniel. Si ipsos 318. Patres si¬ mul congregatos alloqui possemus, & ab illis quaerere huius rei causam: absque dubio responderent, " Sic uisum est Spiritui sancto & nobis. " Nam idem Spiritus qui adfuit Apostolis in Concilio Hierosolymitano, adfuit etiam Catholicis Episcopis in Concilio Niceno; & idem Spiritus, qui docuit Apostolos, dum symbolum Fidei fabricarent: docuit etiam Episcopos illorum successores in symbolo Niceno condendo. Audi adhuc; Idem Spiritus ueritatis illustrauit Ecclesiam in S. Concilio Tridentino. Ioach. Miror, quod Luthera¬ ni Catholicam uocem ita subter fugerint. Dan. quaedam occulta uis, ut aliae alias non patiantur: & uocatur antipathia; ita uidetur Deus omnium haereticorum certam notam nobis reliquisse, dum illi ab hoc nomine abhorrent, quod inter ueros & falsos Credentes distinguir. At origi¬ nem huius nominis indagemus. Primo Credentes sunt dicti Discipuli, Secundo, Christiani, Tertio Catholici, & tunc maxime cum Ariani ac haeretici inualuissent. Nam Catholici dicebantur ii qui Apostolicam doctrinam retinebant, & qui Romano Pontifici eiusque Ecclesiae adhaerebant. Id constat ex S. Irenaeo, S. Cypriano, S. Hieronymo & S. Augustino. Perinde igitur fuit Arianis, utrum Catholicos an Romanos appellarent reliquos uerae Fidei Christianos: ut Uictor Uticensis & Gregorius Turonensis testantur. Audiamus sanctum Ambrosium Episcopum Mediolanensem, & orthodoxae Ecclesie Doctorem, qui de Satyro fratre suo ita scribit: " Aduocauit ad se Episcopum ( nec ullam ueram putauit nisi uerae Fidei gratiam ) percunctatusque ex eo, utrum cum Episcopis Catholicis, hoc est, cum Romana Ecclesia conueniret. " Quapropter hoc tempore nos minime erubescimus, sed gloriamur, cum a Lutheranis uocamur " Pontificii " siue " Romanistae ". Id enim nostram designat uetustatem, originem, haereditatem: utpote qui filii simus antiquissimorum & sanctissimorum Parentum. Sunt tamen hoc tempore quidam subdoli ac impudentes Luthera¬ ni, qui se Catholicos appellare non erubescunt: Sed mox ut sacrum nomen pronunciarunt, aut labia torquent, aut oculos uertunt, aut risum emittunt, aut alia signa exhibent, ex quibus mentem illorum fraudulentam cognoscas. Sed 57 omnibus istis dissimulatis, s egequempiam illorum interrogauero, " Es tu Catholico - Romanus? " respondebit, " Non sum " In tanto honore est nomen Ecclesiae Romanae. Ioach. Lutherani, inter quos ego uixi, ita abhorrent ab Ecclesia Romana, ueluti a meretrice: & a Pontifice, tanquam ab Antichristo. Dan. Hoc ego non ignoro. Sed talem horrorem & auersionem diabolus misit in cor Lutheri; Lutherus autem conceptum uenenum enomuit in cathedris concionan¬ do, in libris scribendo, in conuitiendo. Inde alii ministri seu Predicautii didicerunt, qui simili modo rudem populum seducunt, & ab amore ac ueneratione Romanae Ecclesiae & Pontificis auertunt. Hinc est, quod Catholici tantum laborem sustineant in Lutheranis conuertendis: quia praeconceptum odium difficulter ex animis expellitur, & consequenter obstaculum. parit ad infundendam sanam doctrinam. Ioach. Odium illud & auersio crescit ex concionibus ministrorum, qui semper fere aliquid referunt uel de tyrannide Pontificis. Romani, de Cardinalium ac Episcoporum fastu & luxu, de Sacerdotum & Monachorum uitiis: & similibus rebus, ex quibus auditores uehementer inflammantur, & tanta replentur amaritudine, ut abhorreant uel agere uel loqui cum aliquo Catholicorum, imaginantes sibi illum quasi famulum Babylonicae meretricis & Antichristi. Dan. Haec unica est causa, quod ego ex instituto elegerim tractare de Ecclesiae Romanae dignitate, deque Pontificis origine & successione, incipiens a S. Petro, superquem Ecclesia fuit fundata. Nam contraria contrariorum sunt medicamenta, ut sapientes affirmant. Hinc spero eueniet, ut Lutheranorum animi a fuis suspiciosis conceptibus liberati ac expurgati oculos amabiles conuertant in Ecclesiae orthodoxae fulgorem & ornatum. Ioach. Quid autem ego illis respondebo, qui quosdam mihi in Ecclesia obiiciunt siue abusus siue defectus, ut illi uocant, siue malos moras uitamque illaudabilem quorundam qui Clerici appellantur? Dan. Uetus haec querela est omnium saeculorum, & manebit usque ad mundi finem. Quia quam diu mundus stabit socitas humana ex bonis & malis permixta erit, & zizania inter triticum crescent. Qui ex hisce scandalum uoluerit pati, nullibi securus & tranquillus erit, habebitque intra se ubique suas perturbationes, ex quibus agite¬ tur. Uir autem bonus & sapiens omnia ista dissimulat, Deoque committit: quamdiu sibi officium inspectionis ac emendationis non incumbit. Orat etiam pro omnibus, ut omnes salui fiant: cogitans homines esse homines, id est, imperfectos & ad malum pronos, ad bonum uero pigros, plumbeos ac torpentes. Nihilominus nullus hinc iustam arripere potest causam, ut Ecclesiam Christi contemnat aut derelinquat. Quod ut solidis rationibus confirmem, quaedam tibi consideranda proponam. r. Cogita, quod ante Christi, D. N. salutarem aduentum nulla fuerit uera Religio in mundo, praeterquam apud Hebraeos, praesertim a tempore S. Abrahami Pa¬ triarchae. 2. Quod caeteri populi ( si salutem adipisci uoluissent ) debuerint ad Hebraeorum ritus transire, & circumcisionem admittere pro re¬ medio originalis peccati. 3. Quod a tempore Moysis. etiam sacrificia & uariae purificationes fuerint necessariae pro peccatis actualibus emundandis, & alia legis precepta seruanda. 4. Quod nullus ex Iudaeis potuisset tuta conscientia transire ad alios ritus colendi Deum, ob Sacerdotum aut Leuitarum culpabilem. uitam. 5. Quod nullus ex Gentibus quoque fuisset excusatus, si ob uitia quorundam ludaeorum contemnere uoluisset Mosaycam legem aut circumcisionem: & idcircon sua falsa religione permanere. Nunc oculos uertamus ad Sacerdotes & Leuitas, breuiter recensendo non omnium sed aliquorum culpas. 1. Aaron primus Pontifex confecit uitulum aureum, & populo occasionem dedit idololatriae. Exod. 32. 2. Filii eius Nadab & Abiu obtulerunt ignem alienum, cum tamen contraria lex fuisset recenter promulgata Leuit. 9. 3. Aaron ipse ( quamuis pauloante consecratus ) murmurauit contra Moysen fratrem suum. Num. 12. 4. Core, Dathan & Abiron, orti ex stirpe Leuitica, murmurarunt contra Aaron cognatum suum, ideoque a terra absorpti. Num. 16. 5. Tempore Iudicum quam frigidi erant Leuitae? nam quispiam illorum idolo seruiebat. Iud. 18. 6. Alius concubinam habuit, quam libidinosis hominibus exposuit uexandam, donec moreretur. Iud. 19. 7. Heli Pontifex quam tepidus fuit? filii eius quam erant impii acimpudentes? nam ante ostium Tabernaculi cum mulieribus concubuerunt. 1. Reg. 2. 8. Sub Iosaphato Rege piissimo maxima fuit uecordia Sacerdotum ac Leuitarum. 2. Paral. 17. 9. Sub Ezechia Rege zelosis¬ simo neglexerunt festi Paschalis celebrationem. 2. Paral. 29. 10. Sub Iosia Rege iustissimotam rudes fuerunt, ut ab illo, id est, a saeculari Principe debuerint reformari. 2 Paral. 34. 11. Sub Achaz Rege impiissimo Urias Sacerdos posuit idola intemplo, & illud prophanauit. 4. Reg. 16. 12. Post reditum ex Babylone Esdras ac Neemias multum laboris habuerunt in Sacerdotibus ac Leuitis corrigendis. 13. Manasses ex Sacerdotibus oriundus schisma fecit, & schismaticum Templum in Samaria erexit. Ioseph. 14. Unus etiam Pontifex proprium fratrem in Templo trucidauit, indignantibus etiam Persis. Idem. 15. Sub Antiocho Epiphane Rege Syriae multas impietates conmiserunt pseudopontifices Iason, Menelaus, & Lysimachus. 2 Mach. 4 16. Eodem tempore quidam Sa¬ cerdotes ad Gentilium ritus tran¬ fierunt, patriam legem contemnendo. 17. Onias Pontificis filius in Aegyptum aufugit, Templum construxit, & nouum schisma fecit. Iosep. 18. Ex Machabaeis loannes Hyrcanus Princeps & summus Sacerdos Iudaeorum, factus est haereticus Saducaeus. 19. Aristobulus f. p. Saducaeus. erat & crudelissimus fratricida. 20. Alexander lamnaeus f. p. haereticus fuit ac saeuissimus tyran¬ nus. 21. Aristobulus f. p. fratri rebellauit ob ambitionem Pontificatus. 22. Antigonus ultimus Princeps ex Machabaeis patruum Hyrcanum auribus truncauit. De Regibus Iudaeorum. 1. De hisce compendium reliquit Ecclesiasticus cap. 49. dicens: " Praeter Dauid & Ezechiam, & Iosiam, omnes peccatum commiserunt; nam reliquerunt legem Altissimi Reges Iuda, & contempserunt timorem Dei. " 2. Reges decem Tribuum in Samaria Schismatici fuerunt, & uitulos aureos ac Baal coluerunt ac adorauerunt. De Plebe Iudaeorum. 1. Saepius murmurarunt sub Moyse in deserto. 2. Sub Iudicibus crebro in Idololatriam ceciderunt. 3. Sub Regibus non fuerunt meliores sacrificando in excelsis. 4. Post reditum ex Babylone statim illicita coniugia contraxerunt. 5. Sub Graecis & Romanis didicerunt Gentium sacrilegos ritus. Qui plura uoluerit, legat Prophetas in uitia illorum declamantes. Et tamen ut dixi, & iterum dico, non erat alia tunc Religio uera in orbe terrarum, nisi apud solos Iudaeos; Nam ut Psalmista canit: " Notus in Iudaea Deus, in Israel magnum Nomen eius. " Ioach. Admodum ista mihi placent, & gaudeo me audiuisse: nam omnia scandala ex animo¬ meo cuanuerunt. Utinam Concionatores Catholici saepius talia ex cathedris proferrent, ac prolixius enarrarent. Dan. Est apud Philosophos certa regula, quod non liceat argumentari ex abusu ad bonum usum. ut e. g. Multi ex uino se inebriant & multa mala incurrunt: ergo uinum non est bibendum. similiter ex pane & cibo multi se usque ad uomitum ingurgitant, & infirmitates contrahunt: ergo a cibis est abstinendum. Item multi ex pulchritudine faeminarum incidunt in concupiscentias malas, & grauiter delinquunt: ergo faeminae sunt occidendae. Quis ex lumine rationis naturalis non uidet, consequentias esse malas? Ita homo arheus & blasphemus argumentari posset contra Deum. Multi per speciem mulierum sunt decepti & uulnerati, imo in eternum damnati: ergo aut Deus non creauit mulieres, aut homini occasionem ruinae dedit. similiter multae Centes. adorarunt Solem, Lunam & stellas: ergo Deus astra non fecit, aut Gentibus ansam porrexit Idolola¬ triae: talibus argumentis imo insaniis utebantur olim " Gnostici & Mauchaei, " & ex illis postmodum renati Cathari & Albigenses. Ita homo impius posset procedere in infinitum quasi, & non tantum maledicere creaturas Dei, sed etiam contemnere omnem Fidem ac Religionem: Si ex abusu illi liceat argumentati. Ioach. Aduerto ualidas tuas rationes, easdemque in memoria reponam: ut iis contra haereticos utar, quibus nihil frequentius est, quam ut defectus Catholicorum referant, uirtutes autem & bona opera uel non uideant prae sua caecitate, uel prae inuidia & malitia uidere nolint. Dan. Magna differentia est inter apes & porcos; apis purissimum animal ex odoriferis floribus mella colligit: porcus sordidissima bestia ex faetidissimis excrementis quaerit suum nutrimentum. Ita boni uiti aliorum uirtutes obseruant & imitantur: mali autem proximorum defectus inquirunt & sugillant. Etsi autem detractio & diffamatio semper sit graue crimen, maius tamen est, dum quis diffamat eos, quorum authoritas requiritur in aliis gubernandis. Porro maximum crimen reor, dum quis detrahit summo Pontifici, qui est uicarius Christi, & supremum caput Ecclesiae militantis. Quapropter grauissimis legibus in Uet. Testamento Deus per Moysen ita sanciuit, Exod. 22. u. 28. " Diis non detrahes, & Principi populi tui non maledices ". Hanc praeceptionem non tantum Apostoli, sed Christus saluator etiam tenacissime obseruarunt. Cum enim S. Paulus Hierosolymis captus, & in Concilium ludaeorum ductus Act. 23. Iussu Ananiae crudelissimi Pontificis contra omnem aequitatem percuteretur: ille nesciens hunc Pontificem supremum esse, dixit: " Percutiet te Deus, paries dealbate. " At uero ut melius est informatus & admonitus, subiunxit: " Nesciebem; fratres quia Princeps est sacerdotum. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices. " Christus insuper D.n. etsi pro sua authoritate saepius repraehenderit. Scribas & Pharisaeos, propter hypocrisin insignem: Summu tamen Iudaeorum Pontificem nunquam legitur repraehendisse, siue absentem siue praesentem. Ioach. Nunquid Annam repraehendit? Ioan. 18. Dan. Non repraehendit proprie, sed interroganti respondit sapientissime conuenientissimeque. Cuius responsionis Diuinas habuit rationes, quas nos ignora¬ mus. Et proinde non est nobis semper imitandum, si quid Saluator noster dixit aut fecit extraor¬ dinarie. Ipse enim Deus est, cui perfectissima authoritas & ratio inerat: nos homines sumus uiles ac caeci, multisque perturbationibus ac erroribus subiecti. Ioach Etsi hoc uerissimum sit, in Christi uerbis dictisque fuisse aequissimas rationes: quid tamen uidetur tibi pro captu humani intellectus de Christi responsione. cum dixit: " Quid me interrogas? interroga eos qui audierunt, & c. " Dan. Si rerum circumstantias rite ponderemus, optimum responsum Annas accepit. 1. Non erat actu Pontifex illius anni, sed officium sibi temere arrogabat: ideoque a sapientissimo Magistro sapientissimum responsum accepit. 2. Erat haereticus Sadducaeus ut ex Iosepho possum probare: ideoque indignus erat discutere doctrinam Ueritatis. Longe uero aliter coram Caipha legitimo Pontifice Saluator sese habebat: cui quamuis adiuratus a furioso Iudice, tamen modestissimum responsum dedit. Ioacr. Placet mihi responsio tua, sed perge porro dicere de summi Pontificis maiestate. Dan. Faciam lubens, & incipiam ab illius splendidissimo ornatu. Uide obsecro, quanta dignitas erat Pontificis in ueteri Testamento, & quantus honor illi de ferebatur. Quis magis illum hoc norauit, quam Deus ipse? nam praeter consecrationem peculiare praescripsit illi ornatum uestium singularem, in quo ueluti Sol qui dam refulgeret. Exod. 28. 1. Praeter communia aliorum. Sacerdotum uestimenta induebat. tunicam hyacinthinam & talarem. 2. Superhumerale aureum & uarii coloris in quo emicabant duae gemmae. 3. In pectore gerebat Rationale cum duodecim gemmis, quasi oraculum quoddam Diuinum. 4. Supra Umbilicum praecingebat se zona seu baltheo quodam preciosissimo & uarii coloris. 5. Tiaram in capite portabat cum triplici corona, & aurea lamina in qua erat nomen Dei. In tali ornatu quondam laddus Pontifex occurrebat Alexandro Magno saeuienti & furenti, qui ad illius aspectum ita fuit alteratus, ut cadens in terram honorarit Pontificem ueluti quendam Deum. Simili modo cum S. Leo Pontifex Romanus circa ann. Christi 450. in suo decore gloriosus obuiasset Attalae Regis Hunnorum ( qui se flagellum Det iactitabat ) tyranno crudelissimo: ille ad huius aspectum agno mansuetior factus est, & Rome pepercit, cui alioquin cladem minabatur. Ioach. Si Iudaeorum Pontifex gerebat triplicem coronam ( quod etiam Iosephus affirmat ) quid mirum est si Pontifex Christianorum si¬ mili corona sit decoratus. Nam S. Petrus ( qui ex Iudaeis natus erat ) uidetur hunc ritum transtulisse ex Synagoga ad Ecclesiam, uti & alia quaedam. Sed cupio aliquid audire ulterius de Rationali, ac praesertim quid sit Urim & Thummim: de quo aliquando quippiam legi & audiui. Dan. Noster Interpres Latinus ita transtulit: " Pones autem in Rationali Iudicii Doctrinam & Ueritatem, quae erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino: & gestabit Iudicium filiorum Israel in pectore suo, in conspectu Domini semper. " Exo. 28. Quae ut melius intelligamus, scire oportet, quod Pontifex Iudaeorum non tantum fuerit supremus omnium Sacerdotum in sacrificando & docendo, sed etiam supremus Iudex aliorum Iudicum in dubiis rebus exponendis ac determinandis, Deut. 17. Ut igitur tam in docendo & iudicando ueritatem coleret, accepit hoc memoriale in duobus uocibus Urim & Thummim: quae significant Doctrinam & Ueritatem. Populus autem ut certus esset circa doctrinam & Iudicium Pontificis; quasi pro pignore a Deo accepit infallibiles promissiones in duobus uocibus Urim & Thummim. Haec erat figura futurorum, & Ecclesiam Christi respiciebat, in qua Pontifex est supremus Iudex omnium controuersiarum: utpote qui duos claues a Christo acceperit ad ligandum uel ad soluendum. Matt. 16. Una est clauis scientiae, altera potestatis: in utraque nihil aliud nisi Doctrina Ueritatis, uel si uerba uolumus permutare, Ueritas doctrinae, quod idem est. Ita olim apud Aegyptios Iudex simul & Sacerdos ex collo Sapphirum gerebat, in quo sculpta erat ἀλήθεια, id est, Ueritas; ut refert Aelianus lib. 14. & Pierius in Hieroglyphieis suis. Sicuti autem Deus Opt. Max. prospexit Iudaeis ne fallerentur: ita & Christianis sapientissime prouidit, ut haberent Iundieem & Doctorem ueritatis, essentque absque ullo timore aut periculo deceptionis. Ioach. Cognoscere aueo, quonam modo & ordine dispositum fuerit Rationale Iudicii cum gemmis suis, & ubinam inscripta fuerint uerba Urim & Thummim. Nam diuersorum diuersa sententia est. Dan. Depingam illud tibi ad mentem S. Epiphanii, S. Cyrilli Alexand. & S. Eucherii Episcopi Lugdun. quem Pierius allegat lib. 41. cap. 37. Image 1 Quadrangulum erat, & quatuor ordines gemmarum habebat; in medio Adamas rutilabat, & hinc inde duo Smaragdi, in quibus sculpta erant duodecim nomina Tribuum Israeliticarum. Ad latera cellulae quinque uacuae: in quibus scriptum seu acu pictum erat Hebraicis literis Urim Thummim. Pontifex ornatus Ephod & Rationali, cae78 terisque uestibus indutus, Diuina responsa in rebus dubiis petebat; tum Adamas aut nigrum, aut sanguineum aut candidum colorem exhibebat, in primo mortem, in secundo gladium; in tertio pacem designabat. Caeterum ille splendor desiit circa annum U. C. 648. quando loannes Hyrcanus Pontifex incidit in haeresim Saducaeorum, ut colligimus ex Iosepho historico Iudaeo. Gemmarum duodecim nomina sunt haec: 1. Sardius, 2. Topazius, 3. Smaragdus, 4. Carbunculus, 5. Sapphirus, 6. Iaspis, 7. Ligurius, 8. Achates, 9. Amethystus. 10. Chrysolithus, 11. Onychinus, 12. Beryllus. Ioach. Plurimum exhilaror ex hisce, & amore desiderioque gemmarum inflammor. Sex expone obsecro, quid duodecim lapides isti designent. Dan. Duplicem habent significationem, 1. Literalem, 2. Figuralem. Literalis significatio inseruiebat tum Israelitis, tum Pontifici: illis quidem ut memores essent, duodecim Patriarcharum, huic autem ut sciret se duodecim Tribuum onus portare, & omnium curam habere. Figuralis significatiorespiciebat ad Christum & Ecclesiam, quae a duodecim Apostolis fundata est, & in symbolo Fidei erudita. Ideoque Apocal. 21. cap. ipsi Apostoli duodecim gemmeis fundamentis comparantur. Ioach. Nunquam ita depictum uidi Rationale, ficut tu delineasti: ideoque precor ut exponas mihi re¬ rum omnium rationes, quas tibi adesse sufficientes non dubito, sed nisi occultatas in animo tuo produxeris extra per uotem, ego ne¬ scius permanebo. Dan. In Rationali pulcherrimo considerare debes materiam & formam Materia constabat quasi ex sex partibus, 1. ex Anro, 2. ex Gemmis, 3. ex Hyacintho, 4. ex Purpura, 5. ex Cocco bis tincto, 6. ex Bysso retorta. Et necesse fuit, ut illae partes manifestae apparerent. Cum igitur Gemmae essent auro inclusae, ubi obsecro ceterae quatuor partes uiderentur? Ideoque sericos pannos diuersi coloris inextremitatibus collocaui, superius Hyacinthum, & inferius Byssum retortam: deinde ad latera Purpuram & Coccum bis tinctam. Nomina asscripsi, ad Lectoris informationem, si forsan Rationale cuperet suis coloribus depingi: quod certe maximam generaret oblectationem, tam in Gemmis, quam in bysso. Ioach. Quid intelligis per Bys¬ sum? Dan. Sericos pannos quatuor coloribus distinctos. Nam Hyacinthus hoc loco nihil aliud signicoloris, id est, gelber Seiden ut Diel¬ tenbergius uertit Similiter Purpura dicitur pannus fericus purpurei coloris, id est, Scharlacken uel Car¬ mesin. Coccus bis tinctus uotari potest pannus sericus rosacei coloris, id est, Rosinrot. Byssus denique retorta albi coloris est, id est, ge¬ czuirnte weisse Seiden. Ioaoh. Quid in quatues angulis positum arbitraris? nam de aureis annulis nihil dubito, quandoquidem S. Scriptura illos satis clare expressit. Dan¬ D 5 Dan. In angulis quatuor opinor fuisse aurum, tam ut annuli commodius affigerentur, quam ut Rationale fortius muniretur iis in partibus, ubi maior firmitas requirebatur propter alligationem & constrictionem. Ioach. Formam etiam describe, ut simul illius habeam rationes, quas interrogantibus dare possim. Dan. Forma fuit quadrata, habens palmum maiorem in longitudine & latitudine: iuxta quod pectori Pontificis tegendo sufficiebat, ad quod minor palmus non conueniebat. Quapropter Lxx. Interpretes in Graeco textu Spithamam posuerunt, uti etiam Iosephus. Ordines quatuor erant pro gemmis. inserendis, & in quolibet ordine tres gemmae. In medio Adamas fuit cum duabus Smaragdis hinc & inde, ex sententia S. Eucherii Episcopi Lugd. In Uniuersum igitur sunt quinque ordines, ita ut quilibet habeattres laterculos. Ut igitur latitudo respondeat longitudini, posui ad latera singula Hebraicos characteres pro Urim & Thumim. Nam quodlibet uerbum habet quinque literas, nempe Urim 1. Aleph, 2. Uau, 3. Resch, 4. Iod, 5. Mem finale. Item Thumim, 1. Tau, 2. Uau, 3. Mem, 4. Iod, 5. Mem finale. Restant fimbriae in singulis lateribus pro serico seu bysso uarii coloris Ceterum an singula latera habuerint unicum colorem, an diuersos, non satis sum certus. Neque multum interest sci¬ re. De Adamante audi Pierium: Gestabat Pontifex ornamentum in quoddam ante pectus, – in cuius medio ( Adamas ) ueluti stella quaedam aurea elucescebat duo utrimque Smaragdi, & c. Audi etiam S. Cyrillum Episeopum Alexandrinum: In pectore summi Sacerdotis fuerunt lapides duodecim in quorum medio figuratum erat Manifestatio & Ueritas, duo alii lapides. Caeterum per hos duodecim lapides Apostolorum chorus aenigmatice praemonstrabatur, quasi in circulo Emanuelem ( qui est Manifestatio & Ueritas ) cingens. De nominibus Urim & Thumim sub dubio ita adiungit: Sicte lapides fuerint, siue tanquam in aurea tabella fuerint descripta ea nomina, non est nimis curiose inuestigandum. Ioach. De Adamante apud Phnium legi, quod antiquitus fuerit raro in usu, nisi apud Reges. Scio etiam hanc gemmam in summo precio haberi, ita ut pro 60. millibus aureorum ematur. Ueruntamen puto, quod in S. Scriptura non sumatur nisi in malam partem, nempe pro hominibus duris, impudentibus & obstinatis. Dandan. Contrarium probabo ex iis qui Hebraicae linguae notitiam habuere non uulgarem. Dicitur enim Scamir, cuius uocis mentio crebra est in ueteri Testamento. Sed ut alia testimonia praetermittam, unicus locus sufficiet ex cap. 7. Amos Prophetae: ubi Lxx. Interpretes tum Hebraicae ( utpote maternae ) tum Graecae linguae peritissimi, ita transtulerunt, ut legimus in exemplaribus Latinis: " Ecce Dominus stans super murum Adamantinum, & in manu eius Adamas. Et dixit Dominus adime: Quid tu uides amos? It dixi, Adamantem. Et dixit ad me: Ecce ego impono Adamantem in medio populi mei israeli, & c. " Etsi autem in Rationali Adamas optime praefiguret Christum, hoc tamen loco S. Petrum insinuare uidetur. Pro prima sententia S. Cyrillum addum, pro secunda assertione S. Hieronymum habeo mihi fauentem. Priusquam tamen illius uerba referam, non possum non admonere, quod tempore moderno Pontifex Romanus excollo gestet Adamantinam Crucem; quae non inepre collimat ad Aaronicum Adamantem. Ioach. Obsecro ut ex nouo etiam Testamento eruas nobis Adamantem; Hic equidem lapis laetitia me affecit singulari. Dan. Non delunt aliquot Eruditi Scriptores, qui Apecal. 2. ex calculo candido faciant nobis Ada¬ mantem & horum sententiae lubens subscribo iustas ob rationes; 1. Quod eo loco minime intelligi possit lapillus uulgaris; 2. Quod necesse sit, ut intelligamus lapidem aliquem preciosum. 3. Quod intelligi debeat preciosissima gemma, pro maiestatepromittentis. 4. Quod per candidam Gemmam non queat intelligi Crystallus. 5. Quod inter candidas Gemmas non sit aliqua magni momenti, nisi Adamas. 6. Quod Adamas inter candidas teneat principatum. 7. Quod nullus Rex militi suo post uictos hostes daret Crystallum. 8. Quod Crystallus uilissimi precii sit hodie, etiam apud uulgares. 9. Quod Adamas rectissime accommodetur uiro forti & constanti. Ioach. Postquam in Plinio legeram, quod Adamas ex auro na¬ sceretur & Indicus uergeret in aureum colorem: putaui semper quod ex distillatione mea proditurus esset Adamas imaginatus. Dan. Hucusque ex uno Lapide Philosophico digressi sumus ad plurimos lapides: & quando tandum erit finis? De S. Hieronymo quod promisi alio loco cum foenere dabo, nunc obsecro ut coronidem muruis colloquiis imponamus. Anhelo equidem ad internam recollectionem & introuersionem, in qua uniar eum aeterna Sapientia & Ueritate, quae suo lumine animam meam copiose irra¬ diabit. Ioach. Ignosce mihi Pater multiloquium meum. Uideor equidem mihi ex facie tua coniicere, quod ad alia sublimiora traharis. Gemmarum nomen ac recordatio absurpsit affectum meam. Omnino enim gemmeus dici possem, nisi quod moexor me opprimat ob perditos sumptus in quaerendo Lapide Philosophorum. Dan. Si sumptus tibi adessent, ac de nono exporimentum operis sumere cogitares, nunquid consilium prudentium uirorum acceptares? Ioach. Ioach. Lubentissime sane stul¬ tus equidem computabitur merito; qui in eundem lapidem offensionis bis impingit. Si quid igitur consilii habes, id suggerere non intermittas. Dan. Audi uocem patris loachime, si optas Lapidem Philosophorum, noli amplius perdere sumptus per temerarium laborem: sequere autem consilium meum, qui celebrem tibi ostensurus sum regionem, in qua emere possis lapidem pro exiguo precio, ac per illum comparare tibi opes immensas. Decem millia aureorum perdidisti, & totum patrimonium decoxisti: nunc centum daleri requiruntur, quos ego pro te lubens exponam: tantummodo sequere meum consilium, ut antea dixi. Ioach. Quidni sequar Pater? Dan. S. Moyses quodam loco scribit arcana uerba, quae si tu intelligeres, magno compendio inuenires Lapidem requisitum. Ioach. Quonam loco, & qui¬ bus uerbis? Id enim cognoscere admodum, ac uehementer concupisco. Nam & Adamum & Noemum, & lobum & Moysen, & Sa¬ lomonem ac Prophetas, & alios uiros sapientes huius lapidis scientiam habuisse, quidam affirmant. Dam. Moyles cap. 2. Geneseos, ubi de quatuor fluminibus Paradisi tractat, ita scribit: " Nomen uni Phison, ipse est qui circuit omnem terram Heuilath, ubi nascitur aurum ( & aurum terrae illius optimum est ) ibique inuenitur Bdellium, & Lapis Onychinus. " Si Hebraicam linguam scires, & in Cabalistica arte instructus esses: in uerbis istis haberes inaestimabilem thesaurum. Quaerere igitur te oportet: 1. Quis fluuius Phison, 2. Ubi Heuilath regio, 3. Quod aurum optimum, 4. Quid Bdellium, 5. Quis Onychinus Lapis. Iach. Frustra ego inquiram, potius a te cupio edoceri. Piscator ictus sapiet, ut ille ait. Dan. Hac uice dabo tibi legendum hunc libellum, qui a me indigitatur, Lapis Philosopho¬ Rum. Ut autem ipsum libellum peruoluas maiori auiditate, praemittitur Index problematicus, ut rerum ordinem scias & obserues. Eia igitur compone te ad legendum, ego interim pro te orabo, ut Diuina Sapientia mentem tuam illustrare dignetur. Ioach. Cognitio tua est supra captum meum, Pater. Uideris enim scire & inspicere omnia interiora cordis mei, quia plerumque mox ut desideria in animo meo expullulant, & aliquid interrogare cupio: tu praeoccupas uerba mea, & ad ipsas cogitationes respondes. Nam ecce statim ut te obnixe rogare uolebam, quatenus mei in o¬ rationibus tuis memoriam haberes, tu te ipsum offers pro tua singulari charitate. Fac igitur, quod mea necessitas postulat: & tua dilectio dictat. Christus Iesus Clementissimus Saluator misereatur mei per tuas preces, tibique refundat amplissimam mercedem pro tua in me pietate: qui cum Patre & Spiritu sancto uiuit & regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen, Amen. Primi Colloquii Finis. Index Problematicus Ad Aureum Phi¬ Losophorum Lapidem insinuandum, & ad libellum sequentem melius cognoscendum. Tractatus de Lapide Philosophico habet septem partes. Pars I. Est generalis introductio seu dispositio ad lapidem inue¬ niendum, & continet septem uias seu modos. pag. 2. Parte Ii. Agitur de regione & urbe quadam, in qua iste lapis certissime reperitur; eademque urbs depingitur septem notis. 13 Parte Iii. Narratio instituitur de quodam Principe laponiae, qui longo itinere multisque sumptibus ad hanc urbem peruenit. 32 Parte Iu. De urbe quadam ueteri tractatur, in qua olim Chryso¬ lithus reperiebatur; sed postmodum inde translatus est ad urbem nouam cum praecipuis ornamentis pag. 67 Parte U. Uaria recensentur de ciuibus huius nouae urbis, qui prae¬ claros fructus & admirabiles operationes per hunc lapidem fecerunt diuersis in locis. 76 Parte Ui. Quia Chrysolithus noster non tantum postulat industriam humanam, sed Diuinum quoque fauorem: idcirco certae orationes suppeditantur ad lapidem consequendam. 91 Parte Uii. Tandem Soliloquia instituuntur, quibus animus lan¬ guidus excitatur, ut alacriter pergat ad illam urbem pro lapide feliciter consequendo. 107 Distributio magis particularis. Pro Prima Parte. Generalis dispositio continet septem Uias. I. Quomodo res suas homo praeparet, & accurate disponat ad hoc iter. pag. 15 Ii. Agitur de quodam artificioso ac necessario perspicillo ad oculos fouendos. pag. 6 Iii. De quodam Rege, qui singularem claramque cognitionem posteris trudidit pro lapide inueniendo ac praeparando. 7 Iu. De quadam Regina, quam Rex ille sibi desponsauit, eidemque omnem ocquibus lapis descriptus est, quamuis cultiorem scientiam reliquit. 8 U. De libris quibusdam secretioribus, in obscure ac aenigmatice. 9 Ui. De Compendio breui, quod extractum est ex libris praedictis, ad rudiores informandos. 10 Uii. De quodam puluere uitando, qui felicem successum impedire solet, & dici potest Chrysolithi uenenum. 14 Pro Secunda Parte. Urbs, in qua lapis reperitur, describitur uariis modis. I. Quomodo urbs illa in secretioribus libris hieroglyphico more soleat depingi. pag. 15 I. Qualiter etiam in uaticiniis quibusdam illius mentio fiat. 16 Iii. Quos genora ciuium habea, & quibus nominib. distinguanur. pag. 9. Iu. Quibus & quam honorifi is titulis urbs soltat ornari epud antiquos 2 U. Quibus notie distinguatur a cateris urbibus, ne quicerret. 23 Ui. Quantas Insidias fuerit perpessa abhostibus suis, & tamem nunquem uicta. 21 Uii. Quantis priuilegii gindeont Ciues in hac urbs scripti. 26 Pro Tertia Parte. Narratio de Principe laponiae complectitur duas partes; In prima Parte totum iter illius describitur, & in quam admira¬ biles inciderit casus, & quo¬ modo inde fuerit liberatus. 38 In secunda parte latius exponitur, quid nos inde discamus. 57 I. Quod in eadem Urbe quoque cum illi Lapidem hunc tuto inquiramus. 60. Ii. Quod huius Urbis cinis hunc Lapidem 97 portarint peruarias Europae regiones. pag. 61. Iii. Quod etiam Indi Orientales huius Lapidis acceperint cognitionem & usum. 62 Iu. Quod quidam Hispanus ad Indos & lapones detulerit eius artem. 62 U. Quod huius rei mentio extet in libris secretioribus. 64 Ui. Quod etiam per Indiam occidentalem Lapis fuerit deportatus. 65 Uii. Quod Rex quidam non admittat ullum ad suam aulam, nisi fuerit hoc lapide donatus 66 Pro Quafta Parte. Tractatur de Urbe ueteri & noua, ne quis erret, & frustraneum suscipiat iter, alteram ab altera urbe non discernens. I. Qualiter, quando & quare Urbs uetus fuerit excisa & deuastata. pag. 69 Ii. Quomodo illius ornamonta fuerint translara ad urbem nouam. 79 Iii. Quomodo Urbe noua Ciuos suos emisorit cum hoc lapide usque in Chi¬ nam. 74 Pro Quinta Parte. Agitur de Urbe noua & Ciuibus illius, & quales produxerint effectus per Lapidem aureum uariis in locis. 1. De potentissimo Rege, qui huius Urbis regimen & curam habet. pag. 76. Ii. Ex quibus signis huius Regis praesentia & magnificentia intelligatur. 77 Iii. In quanto splendore uideant hanc Urbem, qui appropinquant illi, aut in illa degunt. 78 Iu. Quod soli Ciues huius Urbis habeant ius deferendi Chrysolithum in alias regiones. 79 U. Quod iidem Ciues admirabilem fructum faciant cum Chrysolitho illo. 80 Ui. Quod cacos illuminent, ac leprosos sanent, aliosque infirmos restituant sanitati. 81 Uii. Ex quibus signis cognoscantur illi Ciues, cum ueniunt in prouincias ex¬ ternas. 82 Uiii. Quod alieni qui iactitant se Chrysolithum habere, cum non sint huius Urbs Ciues. nullos praedictos effectus producore queant. 83 Ix. Unde contingat, quod aliqui hinc Uebem nesciant, eiusque situm non adaduertant. pag 85 X. Adducitur quadam sententia ex libris secretioribus, cademii exponitur de gleria huius Urbis. 86 Xi. Quod Urbs hac sustinuerit duas di¬ uersis temporibus Clades, quas illi hostes intulerunt 87 Xii. Quod ex cladibus praedictis magnum acceperit incrementum, eo quod fuorit magis amplificata. 89 Pro Sexta Parte. Traditur modus facilis ad obtinendum Lapidem Philosophicum per orationes humiles ac deuotas. I. Ponitur introductio & incitamentum ad orationes frequentandas. pag. 91 Ii. Subministrantur septem Orationes per hebdomadam, in quibus amplissi¬ ma merita D.n. Iesis Christi in¬ cluduntur, quibus efficacius nihil est. 95 Iii. Adiiciuntur duodecim Obseruationes ad orationem hanc cum fructu instituendam: si sint humiliter, as¬ tente, reuerenter, breuiter, & cum unione meritorum Christi pag. 99 Iu. Subiectitur exemplum de quodam Eremita. qui acutos sanos & corpus castum exigebat in eo, cui potestas fieret Lapidis aurei inspiciendi. 105 Pro Septima Parte. De Soliloquiis tractatur generaliter, & ostenditur qua industria hunc Lapidem inuenerint quidam Eruditi Uiri, magno desiderio fla¬ grantes. pag. 107 1. Quidam Rhetor in Africa. 108 2. Quidam Philosophus in Asia. ibid. 3 Quidam Germanus in Europa 109 Deinde decem Soliloquia institu¬ untur, quibus excitatur, confirmatur & instruitur, quisquis Chrysoli¬ thi est studiosus Amator. I. Excitatur animus, ut alacriter arripiar iter pro Lapide consequendo: & admonetur. ut caueat sibi ab iis qui falsum lapidem circumferre solent. pag. 110 Ii. Docetur, quanta sit excellentia Urbs ad quam eundum erit: qua Domus Sapientia & Paradisus uoluptatis recte meritoque uocari queat. pag. 117 Iii. Ostenditur, quod urbs illa excellat Arcam Noemi in adificiis artificiosis Tabernaculum foeleris in aureis ornamentis Templum Salemonis in admirabili fulgore 123 Iv Refertur, quanta sit antiquitas ueteris Urbis, ex qua fuit propagata Urbs noua: ad quam ius priuilegiumque antiqua Urbis est transla¬ tum. 126 U. Distinctio datur inter Ciues communes, ac Senatores huius Urbis: & simul narratur, quonam modo Tri¬ bunalia administrentur, litesque dirimantur. 130 Ui. Tractatur de supremo ac regio Parla¬ mento Urbis, a quo nullus possit appellere: & quanta prudentia ibidem causa uentilentur. 137 Uii. Disseritur de Palatio Regis excelso, de Aulicorum gloria ac splendore: & quod nullus ibi admittatur absque Lapide Philosophorum. 142 Uiii. Insinuatur. quam caute ambularedebeant, qui ad hoc Palatium contuendum proficiscuntur: ne a Uia recta per insidias abducantur 147 Ix. Recensetur, quanto amore flagrent, qui in Urbem pradictam Ciues sunt inscripti. 155 X. Adiungitur etiam narratio de gaudiis. suauissimis. quibus iidem Ciues usque ad stuporem perfruuntur. 62 Tandem in Coronide adferuntur quadam recentia exempla gaudii parite. & amoris. pag 166 Image 2 Prima Pars Galerazeiae Quae dicitur Lapis Philosophorum. Super lapidem unum septem oculi sunt. Zach. 3. u. 9. 2 Lapidis Philosoph. Chymici & Alchymistae ( ut uocantur ) magnificas concrepant laudes de Lapide Philosophorum: & hunc non exiguis sumptibus longoque temporis spacio indagant, & tandem casso labore aut nunquam inueniunt, aut admodum raro. Illi autem, qui se gloriantur reperisse, de illius effectu tria potissimum pronunciare solent: 1. Quod omnia metalla per illius tincturam uertantur in aurum. 2. Quod illius pulueres curent omnes infirmitates, alioquin incurabiles: ut podagram, calculumlepram, cancrum. 3. Quod huius beneficio & usu homo uiuat omnino sanus & longeuus. Et tamen ex Chymicis illis Magistris nec centesimus imo nec millesimus unquam uel uidit uel habuit lapidem istum: quinetiam paucissimi sciunt, quid sit aut unde conficiatur Lapis Philosophorum; alii post 20. annorum labores, continuasque indagationet, praepara¬ tiones, distillationes & probationes, sese oleum & operam perdidisse lamentantur, & crumenam euacuasse dolent. Ego autem demonstrabo alium Lapidem preciosissimum, quem paruo labore & breuissimo tempore inuenias, & tandem cum illo as sequana opes immensas, perpetuam sanitatem, & suauissimam uitam. Et ne diutius te suspensum detineam, lapis iste est Cognitio Ueritatis: quam inquirum multi, & tamen non inueniunt: quia non quaerunt loco debito uel modo. Multi quidem multa sciunt, illa uero quae potiora sunt ignorant, & clausis oculis praetergrediuntur. 4 Lapidis Philosoph. 1. Quid sit homo, & ad quem finem creatus. 2. Quid sit fides, & ubinam certissime inueniatur. 3. Quid sit Christus, & quare uenerit in hunc mundum. 4. Quid sit Ecclesia, & quibus notis distinguatur. 5. Quid si S. Scriptura, & in quem finem collimet. 6. Quid sit symbolum Aposto¬ lorum, & in quanto honore habendum. 7. Quid sit haeresis, & unde ori¬ atur & pallietur. Haec septem ubi cognoueris, habebis ipsum Lapidem Philosophorum. Pars Prima. Quae continet septem uias Cognitionis. Uia Prima, Cognitionis de Homine. 1. Considera te ratione praeditum, eaque a bestiis differre. Hac igitur utere, & inquire ortum finemque tuum. 2. Creatus es ex nihilo, quoad animam: & ex limo terrae, quoad corpus: Angelis paulo minor. 3. Conditus es ad cognoscen¬ dum, amandum & fruendum Creatorem tuum. 4. Cognitio, Dei principium est aliorum bonorum, sine quae nemo amat incognitum. 5. Ratione naturali Deum inuestigarunt Philosophi, sed ueri¬ cultores fide cognoscunt. 6. Cum mortuus fueris, examinaberis a Iudice num habeas Fidem. E 6 6 Lapidis Philosoph. dem; sine qua non poteris saluari. 7. Inuestiga igitur diligenter hanc fidem, eamque excole & exorna, ut suo tempore paratus inueniare. Uia Ii. Cognitionis de Fide. Considera, quod Fides sit donum Dei & lumen infusum. quo credis omnia quae Ecclesiadocet credenda. 2. Ad hoc lumen consequendum ratio naturalis se praepatat, sod gratia Dei illud largitur. 3. Hoc lumine praediti fuerum omnes, quicunque Deo unquam placueunt. 4. Per fidem Patres ueteris Testamenti crediderunt implenda. quae nos credimus impleta pra¬ maiori parte5. Est autem Fides duplex, alia sommata per charitatem, & alia in¬ formis absque charitate. 6. 6. Fides ( quae per dilectionem operatur, siue formata ) coniungit animam rationalem cum Deo. 7. In hac Fide Sancti ueteris Testamenti expectarunt Christum, qui legem Moysis abrogaret: atque Ecclesiam institueret, quae succederet Synagogae, hoc est, Sponsum & Sponsam, Regem ac Reginam, Messiam ac Imperium illius. Uia Iii. Cognitionis de Christo. 1. Considera, quod Christus sit ille Messias, qui promissus est Adamo Patriarchae in Paradiso. 2. Christus etiam promissus est. Abrahamo, Isaaco, Iacobo, Dauidi, ac reliquis Patriarchis. 3. Christus uariis typis fuit praefiguratus, & continuis Prophetatum oraculis praedictus. 4. Christus aliquot millibus 8 Lapidis Philosoph. annorum fuit auidissime a Iudaeis ac Gentibus expectatus. 5. Christus tandem ueniens a ludaeis fuit repudiatus, propter paupertatem & humilitatem. 6. Christus Patri suo genus humanum reconciliauit per mortem & sanguinem suum. 7. Christus Ecclesiam legemque nouam condidit, ueteremque per Apostolos abrogauit. Uia Iu. Cognitionis de Ecclesia. 1. Considera quod Ecclesia uariis notionibus rerum describi soleat & distingui. 2. Est enim Ecclesia, quatenus capit omnes Christi fideles totoorbe diffusos. 3. Est etiam Ecclesia quasi par¬ lamentum regium ad res dubias: explicandas ac decernendas. 4. Ecclesia igitur iudicialis consistit in summo Pontifice ac Episcopis seu pastoribus. 5. Haec Ecclesia ( quae in generalibus Consiliis praesentatur ) in rebus fidei errare non potest. 6. Haec Ecclesia damnauit omnes omnino haereses in Conciliis Oecumenicis diuersis. 7. Haec Ecclesia inter caetera dona accepit habetque ueram intelligentiam S. Scripturae: quam Apostoli a Christo acceperunt; & posteris suis tradiderunt, & hi aliis atque aliis per manus fideles. Uia.u. Cognitionis de Scriptura. 1. Considera, quod S. Scripturae sit Uerbum Dei, & liber Ueritatis, in quo nulla falsitas est. 2. Diuiditur in Uetus & Nouum Testamentum, continetque libros legales, historiales, sapientiales, & prophetales. Lapidis Philosoph. 10 3. Horum omnium scopus est ipsa simplicissima Ueritas, nullam admittens falsitatem. 4. Sicuti Deus est lux purissima splendidissimaque, ita ueritas ab ipso reuelata. 5. In S. Scriptura est litera occidens, & spiritus uiuificans. 6. Haeretici literam sequuntur, Catholici a spiritis uiuificantur in una Fide. 7. Hanc Fidem seu spiritalem medullam Sancti Apostoli quodam symbolo sunt complexi. Uia Ui. Cognitionis de Symbolo. Considerae, quod Ss. Apostoli pleni Spiricu sancto condiderint hoc Symbolum, antequam diuiderentur. 2. Quod Christiani primaeui fuerint usi hoc symbolo tanquam tessera militari. 3. Quod admirabili consilio Dei hoc symbolum complectatur Christianae doctrinae medullam. 4. Quod ueteres Episcopi & Pastores ante omnia tradiderint Catechumenis hoc Symbolum ediscendum. 5. Quod in eo contineantur praecipua Opera Ss. Trinitatis, nempe Creationis, Redemptionis & Sanctificationis. 6. Quod illud Symbolum hucusque fuerit semper apud omnes pios Christianos in summo honore ac respectu. 7. Quod ab ortu Ecclesiae Catholicae haeretici celebriores huius Symboli partes tanquam fortissima propugnacula impugnarint, sed frustra. Uia Uii. Cognitionis de Haeresi. 1. Considera, quod haeresis nilapidis Philosoph. 12 hil aliud sit quam priuata opinio contra sententiam communem. 2 Ita Philosophi Stoicos pro haereticis habuerunt, ut patet ex Cicerone. 3. Apud Christianos haeresis est error contra fidem Catholicam & orthodoxam. 4. Quia quaelibet uirtus contra¬ rium uitium habet, contra quod agat & pugnet. Ut humilitas contra superbiam, castitas contra lu¬ xuriam, abstinentia contra gulam, & c. 5. Ita fides contra haeresin cer¬ tat, ut in hoc certamine uincat & coronetur, uirtus enim circa ardua uersatur. 6. Ab origine Ecclesiae semper aliqui haeretici fuerunt, a quibus Electi exercerentur. 7. Hoc sciens mirari desine quod etiam nostro tempore haeretici pullularint, ad Catholicos pro¬ bandos. Nb. Nb. Ut quis proprie ac plene haereticus sit, duo requiruntur, er¬ ror & pertinacia. Quia fieri potest, ut aliquis errans pertinaciam detestetur, & se melius informari permittat; talis similis est oui errabundae extra ouile, quam Pastor requirit ac reducit. Pars Ii. In qua septem modis seu partibus uera Ecclesia demonstratur. Diximus hucusque de septem Uiis, quibus homo peruenire potest in cognitionem Ueritatis seu Catholice Religionis, & quandoquidem totius Sacrae Scripturae potior medulla uersatur aut circa Christum aut circa Ecclesiam, coarctabo sermonem. Tu autem, qui iam Christum credis, a quo diceris Christianus: & Ecclesiam nondum Lapidis Philosoph. 14 credis, quia extra illam uagaris: audi S. Augustinum in psalmum. 147. " Tam nullam haber dubitationem Ecclesia Christi & uxor Christi: quam nullam habet dubitationem corpus Christi, demonstratum oculis, contrectatum manibus discipulorum. Ecce, qui resurrexit a mortuis utrumque ostendit, ostendit caput, ostendit membra; ostendit sponsum, ostandit sponsam. Aut utrumquem mecum crede, aut illud in damnationem tuam credis. " Cum porro Ecclesiam cognoueris habebis scholam ueritatis, im qua nulla falsitas docetur. Hanc igitur tam clare tibi demonstrabo ut proconscientia tua tibi sufficere possit. Tu tantummodo fenestram conscientiae aperias, ut gratiae lux intrare queat. Sine hac enim luce in tenebris sedemus & ambulamus. Reducam uero omnia ad 7. partes. 1. Ad figuras Ecclesiae. 2. Ad Prophetias precedentes. 3. Ad ornamenta praecipua. 4. Ad nomina seu titulos. 5. Ad signa siue notas. 6. Ad persecutiones. 7. Ad Charismata. Pars I. De Figuris. 1. Considera, Ecclesiam esse praefiguratam in paradiso uoluptatis: ut docet S. Augustinus, & addit suas rationes. 2. In Arca Noemi; quia extra Ecclesiam non est salus; ut scribit S. Cyprianus Episcopus & Martyr. 3. In domo & familia Abrahami, ubi Ismael persequebatur Isaacum: uti nunc haeretici Catholicos infestant. 4 In tabernaculo faederis, in quo erat Propitiatorium, ex quo Deus dabat responsa in dubiis rebus. 5. In Lapidis Philosoph. 16 5. In ciuitate Ierusalem, extra quam non licebat comedere Agnum paschalem aut erigere Altare. 6. In templo Salomonis, extra quod si Iudaei sacrificassent, id Deo gratum non fuisset. 7. In eodem templo restaurato per Zorobabelem a quo se subtraxerunt qui in Samaria & Aegypto templa erexerunt: & idcirco a reliquis Iudaeis ut haeretici & schismatici fuerunt deuitati, quod successionem Pontificum non potuissent deducere ab ipso Aarone. Pars Ii. De Prophetiis. 1. Considera, quanto gaudio delibutus sit S. Dauid in Psal. 47. & aliis psalmis, quando Eccle¬ siam a longe salutauit cum ait: " Fundatur exultatione uniuersae terrae mons Sion. " 2. Idem cogita de Sancto Tobia seniore cap. 13. non enim respicit oculo Prophetico in Ierusalem metropolim Iudaeorum, sed in Ecclesiam Christi dum prae gaudio exclamat: " Portae Ierusalem ex sapphiro & Smaragdo adificabuntur, & ex lapide precioso omnis circuitus murorum eius, & cc. " 3. Similiter facit Isaias cap. 60. cum ita erumpit: " Surge illuminare Ierusalem: quia uenit lumen tuum, & gloria Domini super te orta est. " 4. De nouo faedere uaticinatus est Ieremias cap. 31. u. 31. quem locum Sanctus Paulus tractat ad Heb. 8. V 8. Ecce, dies uenient, dicit Dominus: & feriam domui Israel & domui Iuda faedus nouum. 5. Quid referam de Ezechiele. qui a cap. 40. usque ad finem libri Ecclesiam Prophetice depinxit? 6. Daniel cap. 7. Ecclesiam Christi uocat Regnum sempiternum & cap. 2. montem magnum. Lapidis Philosiph. 18 7 Similem in modum introduci possent. 12. Prophetae minores, sed sufficiat Michaeas cap. " 4 Et erit, in nouissimo dierum erit mons domus Domini praeparatus in uertice montium, & sublimis super colles: & flucet ad cum populi. " Instructio Generalis. Cogita, quam ingrati sint Christiani qui Ecclesiam ueram agnoscere nolunt, nec illi obedire: cuius gloriam admirati sunt Ss Patriarchae & Prophetae in figuris & uaticiniis obscurioribus adumbratam. Ecce nunc Ecclesia fundata resplendet in uninerso orbe terrarum, & haeretici eam uidere nolunt, quia oculos habent obcaecatos: cum tamen D. Augustinus scribat in psalmum 30. hisce notabilibus uerbis: " obscurius dixerunt Prophetae de Christo quam de Ecclesiae, puto propterea quia uidebant in spiritu, cantrae Ecclesiam homines facturos esse particulas, & de Christo non tantum litem habituros de Ecclesia magnas contentiones excitaturos. Idcirco illud unde maiores lites futurae erant planius praedictum & apertius prophetatum est. Ut ad iudicium illis ualeat, qui uiderunt & foras fugerunt. " Et probat hoc ipsum exemplo S. Abrahami Gen. 22. qui immolauit arietem sub typo Christi, sed promissiones accepit de Ecclesia euidentiores hisce uerbis: " Benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae: " in quibus uerbis Ecclesia aperte designatur. Pars Iii. De ornatu Ecclesiae. 1. Considera, quod Ecclesia instar domus regiae fuerit aedificata. cuius fundamenta Ss. Apostoli fuerunt. 2. Ss. Martyres sunt instar muri fortissimi & quadrangularis, qui 20 Lapidis Philosoph. impetum tyrannorum sustinuerunt. 3. Episcopi & Doctores sunt quasi fenestrae, per quas lux intrat in domum, tenebris expulsis. 4. Monachi ac Eremitae tectum repraesentant, tam ob eminentem contemplationem, quam ob uitae statum excellentem & sublimem. 5. In regio palatio sunt uaria of¬ ficia, sed ordinata: ita in Ecclesia uarii status sunt, hierarchico tamen modo, & iuxta ordinem decorum. 6. In domibus Principum sunt etiam uariae picturae ac emblema¬ ta: ita Ecclesia, internum habet ornatum in Confessoribus, Uirginibus, Uiduis & Continentibus. 7. Tandem Coniugati utrius¬ que sexus qui castum matrimonium colunt, & suam prolem honeste instituunt, ab ornatu Ecclesiae non excluduntur: sed sunt sicuti oliuae fructiferae quae in circuitu palatiorum plantari solent. Pars Iu. De Titulis Ecclesiae. 1. Considera, quod Ecclesia in Ss. literis habeat uaria nomina & titulos honoris; uocatur enim regnum caelorum Matt. 4. in quo Christus gerit personam Regis, & Ecclesia personam Reginae, Psalmo 74. 2. Uocatur Ciuitas Dei, de qua gloriosa dicta fuisse asserit Dauid Propheta Psalm. 86. 3. Dicitur etiam Mons Domini eleuatus & sublimis, ad quem confluant omnes gentes, Isaiae 2. 4. Appellatur uinea Christi, pro qua operarii conducuntur per totum diem, id est, omni tempore. Matth. 20. 5. D. Paulus uocat illam firmamentum & columnam ueritatis, 1. Timoth. 3. alludens forsan ad duas columnas templi ueteris, quae dicebantur Booz & Iachin. F 2 6. Uolapidis Philosoph. 22 6. Uocatur Sponsa Christi gloriosa, absque macula & ruga, sancta penitus & immaculata. Ephes. 5. 7. Dicitur denique mulier amicta sole; & duodecim stellis coronata, quae habeat lunam sub pedibus fuis. Apoc. 12. Instructio Generalis. Qua fronte, o homo, contem¬ nere ausus eris Ecclesiam, quam Christus D. N. tam sapienter construxit; quam decentissime ornauit, quam tot honorificis titulis insigniuit? uide ne tanquam iniuriosus & blasphemus ab illo iudiceris, qui sponsam illius non uis agnoscere & honorare. Quis zelotypus sponsus hoc unquam pateretur? quis Rex suam Reginam despicitoleraret? imo quis nobilis & ho¬ nestus maritus uxorem suam a uilissimis seruis male tractari aequis oculis intueretur? sed forsan certas quasdam notas requiris, ex quibus hanc Sponsam & Reginam agnoscas? dabimus tibi. Pars U. De signis Ecclesia. 1. Considera quod Ecclesia sit Una, sub uno uisibili capite, & in una fidei forma: quam notam illi dedit S. Concilium Nicenum, in Spiritu sancto congregatum. 2. Est Sancta, sicuti Ss. Apostoli in suo symbolo statuerunt, id est, in S. Baptismate expiata, & uirtutibus miraculisque exornata. 3. Est Catholica, ut iidem Apostoli affirmant, id est, uniuersalis ac per totum orbem diffusa: ut S. Augustinus uariis locis exponit. 4. Est Apostolica, ut loquitur S. Concil. Nicenum, id est, ab Apostolis ad nos usque perducta percontinuas successiones, ut explicat S. lrenaeus Episcopus & Martyr. Lapidis Philosoph. 24 5. Est " Inexpugnabilis ", ut Christus promisit Matt. 16. & bene monuit. Gamaliel Doct. honorabilis Act. 5. 6. Est " Infallibilis ", ut similiter Christus promisit Ioan. 16. & confirmat D. Paulus 1. Tim. 3. ubi Ecclesiam uocat columnam ueritatis & firmamentum. 7. Est " Iudex Controuersiarum ", cuius rei figuram Deus praemisit ac expressit Deuter. 17. Pars Ui. De Persecutionibus. Dixi inter Ecclesiae notas, quod sit inexpugnabilis. Id facile quisque cognoscet, si uoluerit hostes Ecclesie considerare qui illam grauissime impugnauerunt, sed nunquam expugnare potuerunt. Hos ego reducam ad 7. genera persecutorum: ad Iudaeos, Ethnicos tyrannos, Philosophos mundi, Magos seu Praestigiatores, Haereticos, Schismaticos, Machometanos. 1. Considera, quanto odio Iudaei exarserint in Christianos, ut S. Lucas in Actibus satis ostendit. 2. Imperatores Ethnici quam crudeliter saeuierint in Christi cultores, tot myriades Martyrum clamant, & Eusebius describit. 3. Nec Philosophi defuerunt, qui suis subtilibus scriptionibus Ecclesiam euertere conati sunt: ut Clesus, Porphyrius, Iulianus. 4. Cum diabolus cerneret Christianos miraculis clarescere, Magos & Incantatores suos excitauit, qui argutis praestigiis aliquid emulari uoluerunt: ut Simon, Elymas, Apollonius Tyanaeus. 5. Tandem haeretici eruperunt, qui quamuis omni saeculo fuerint, tamen post ann. Christi 300. magis inualuerunt: cum Ariani, Macedoniani, Nestoriani, Eutychiani, Pelagiani, Monothelitae, & leo26 Lapidis Philosoph. noclastae, ultra 500. annos Ecclesiam uariis modis impugnarent. 6. Schismata etiam diuersis temporibus Ecclesiam afflixerunt, sed omnium grauissimum schisma fuit. Graecorum, qui ab Ecclesia Latina sese abduxerunt, ideoque sub Turcica tyrannide grauissimam seruiunt seruitutem. 7. Quid referam de Saracenis & Turcis, qui capitali odio flagrant in Christianos, atque Ecclesiae Catholicae plurima damna intulerunt, praesertim post an. Chr. 1454 post inuasum & occupatum imperium Constantinopolitanum! Sed hunc fortissimum hostem Christus D. N suo tempore prosternet. Pars. Uii. De Gratiis & Charismatibus. Quemadmodum in aulis Principum sunt uaria cubicula in uarios usus distributa: ita etiam in Ecclesia Christi sunt uaria Charismata & dona non tantum ad salutem nostram necessaria, sed etiam ad uitae huius taedium alleuiandum sapientissime ordinata. Et in aulis quidem alius locus est pro uino potuque, alius pro cibis & aromatibus, alius pro uestibus & armis, alius pro aureis & argenteis uasis, alius denique pro lusibus ac recreatibnious honestis: in Ecclesia uero quotnam genera solatiorum sint, expendamus. 1. Considera, quaatum solatii adferat Catholico hommini Sacramentum poenitentie, in quo lapsus reconcilatur Deo, & absoluitur a peccatis & obstaculo salutis aeternae. Tale solatium haeretici non habent, qui carent Sacerdotibus legitimis, a quibus soluantur. 2. Magnas uires suppetit Sacrosancta Eucharistia deuote sumpta. Est equidem cibus animae deliciolapidis Philosoph. 28 sus pariter & confortans. Ceterum haeretici nihil horum percipiunt, ut Sacramentarii: quia non credunt; aut si credunt, propter inopiam Sacerdotum rite ordinatorum, qui non habent potestatem consecrandi, ut apud Lutheranos. 3. Sacrificium Missae quotidie offertur in Ecclesia pro uiuis ac defunctis. Inde igitur participant Catholici, si sese disponant per bonam conscientiam & sancta desideria. Haeretici autem hanc sacratissimam Liturgiam odio & maledictis persequuntur, quapropter suotempore luent poenas. 4. Conciones sacrae Catholico ritu peractae sunt animarum pabulum: quo saginantur qui deuote audiunt: aut qui etiam legunt libros spirituales Et licet haeretici habeant conciones & libros, quia tamen inest uenenum prauae opinionis, idcirco mortiferum cibum accipiunt, qui famelicum stomachum ex iis uolunt satiare. 5. Meditationibus & orationibus immorari, quantum dulcedinis habet? orant quidem haeretici sed non exaudiuntur. Quia Deus erroribus non fauet, sed est ueritatis amator; alioquin etiam in Synagogis suis murmurant ludaei, & & Saraceni in suis moschaeis altissime clamant. Deum inclamant, sed nunquam illi possunt uniri: quia lux cum tenebris nihil commercii habet. 6. Credimus in Eccesia esse communionem Sanctorum. magnae igitur consolationis est, conmunicare de bonis operibus aliorum qui in Ecclesia militanti uiuunt: aut de suffragiis ac meritis supernorum Ciuium, qui in Ecclesia triumphante regnant. Nihil horum haeretici habent quia illorum opera mortua sunt propter fidei 30 Lapidis Philosoph. defectum, & a Sanctis non iuuantur quos conuitiis inhonorant. 7. Cum aliquis Catholicorum. ad mortem tendit, prius confitetur, communicat, & Sacramento, Extremae unctionis munitur; cum mortuus fuerit, preces & sacrificia prozodem offeruntur. Hisce omnibus praesidiis haeratici carent: quia, ut dixi carent ueris Sacerdotibus, & consequenter legitima. administratione Sacramentorum: adde, quod extremam Unctionem. irrideant, & suffragia pro defunctis contemnant, habeatque inter errores. O igitur ter quaterque felices, qui in Ecclesia Catholica uinunt & moriuntur O etiam non penitus infortunatos, qui tandem. ad hanc Ecclesiam conuertuntur. Instructio Generalis. Auidiuisti de signis Ecclesiae, audiuisti de persecutoribusil31 pars Tertia. llus, audiuisti etiam de charismatibus illi donatis: audi nunc S. Aagustinum tom. 10. Serm. 1. de Uerbis Apostoli ubi postquam egisset contra haereticos Arianos, ita subiungit: " Iam fideles nostros populos de ipsa Fide Catholica confirmemus. Nullae quippe sunt maiores diuitiae, nulli thesauri nulli honores, nulla mundi huius maior substantia, quam est fides Catholicat quae peccatores homines saluut, Caecos illuminat, Infirmos curat, Catechumenos baptizat, Fideles iustificat, Paenitentes reparat, Iustos augmentat, Martyres coronat; Uirgines, Uiduas & Gengegales casto pudore conserunt, Clericos ordinat, Sacerdotes consecrat, Regnis tulistibus praeparat, In aeterna haereditate cum Angelis Sanctis communicat. " Hunc sequere Ducem & Doctorem, qui plurimis annishaereticos Manichaeos audiuit; & tandem sese contulit ad Catholicae Ecclesiae ouile, ab optimo Pastolapidis Philosoph. 32 re S. Ambrosio Episcopo Mediol. optime institutus. Pars Tertia, In qua " Proponitur parabolicum " Paradigma. Uit quidam Princeps laponiae, qui ab Europaeis Christianis Latinam didicit linguam, sicuti lapones ingenii ac memoriae sunt selicis, Est autem laponia Insula iuxta Chinam, habens Reges 66. quorum unus reliquis plerumque dominatur. Princeps ille cum annis aliquot cum Christianis familiarem amicitiam coluisset, statuit tandem patrios relinquere erro¬ res, ac sese totum Christianis legibus tradere imbuendum. Hanc curam in se suscepit quidam societatis Iesu sacerdos, qui illum inter Catechumenos asscripsit, eidemque rudimenta Fidei tradidit ediscenda: quemadmodum a tempore Apostolorum semper in usu fuit; ut uidere licet apud S. Cyrillum Hierosol. S. Chrysostomum, S. Augustinum aliosque ueteres Patres, qui baptizandis Catechesin tradiderunt, praecipue Symbolum Apostolorum cum 12 articulis, in quibus totius Fidei Christianae medulla continetur. Dum haec fie¬ rent, appulit in laponiam classis. quaedam Anglicana, cuius supremus Gubernator erat uir nobilis & opulentus, qui merces peregrinas in suam patriam reuebere cogitabat. Hic cum diuturniorem in Iaponia moram traheret, in predicti Principis familiaritatem se insinuauit: cumque aduerteret illum inclinari ad Christianam religionem, persuasit ut relicto praenominato Sacerdote secum in Angliam nauigaret, ubi rudimenta Fideilapidis Philosoph. 34 longe accepturus esset praestantiora, cum solidis fundamentis: nempe S. Scripturam ueteris ac noui Testamenti. Principi non displicuit conditio speciosa, qui mox ad iter sese disposuit cum uxore totaque familia, seruorumque copia numerosa. Proprium igitur nauigrum praeparari iussit, in quod preciosam supellectilem ex auro, argento & gemmis aliisque rebus constantem inferri demandauit. Cum igitur omnia parata essent, uentique & aura fauerent, cum Anglicana classe exporta Iaponiae nauigauit uersus Europam, habens apud se Nobilem praedictum: qui cum non uulgaris esset doctrinae, multa cum Principe inter nauigandum tractauit eidemque obtulit Ss. Biblia legenda, ne otiosus esset. Princeps per se fatis curiosus, curiose ac studiose rem egit, idque assecutus est ut libros legales ac historiales ueteris Testamenti omnes memorie mandaret, ac de iis cum Nobile Anglo multa saepius quaereret ac disputaret. Idem postea fecit in Testamento nouo, ita ut historiam S. Scripturae unisersam superficie tenus ex memoria recitaret, ac de sese magnam spem faceret S. Baptismatis suscipiendi. Interim prospera nauigatione ad Angliam peruenitur, ubi Principis uxor diem obiit ( siue exaeris mutatione, siue ex nauium agitatione ) & honorifice sepulta fuit. Post haec Nobilis Anglus Regi suo Principis externi statum propositumque insinuauit, & multis encomiis extulit: ita ut Rexmagno desiderio flagraret talem Principem uidendi. Cum igitur per Legatos illum ad se inuitasset, & post lautas epulas cum illo amice tractasset, laudauit illius propo¬ situm, & Ministris uerbi Princi36 Lapidis Philpsoph. pem commendauit, qui de proximo Baptismate ordinarent. Quibus Princeps exposuit duo sibi in uotis esse, Primo ut sacro Baptismate ablueretur quidem sed non ita festinato: secundo ut uxorem duceret ex Anglicae Nobilitate, quae suo connubio digna esset, ex Ducali stirpe: & hanc acciperet prima occasione, eo quod absque uxoris solatio esse non posset. Mox igitur Ministri seu Superintendentes cum Rege, Rex, cum Ducibus suis tractarunt: & quia periculum in mora erat, Ducis cuiusdam filiam Principi desponsa runt, cum qua ipse consuesceret, quousque Baptismum ultro postularet, ne cogi a quoquam uideretur. Et hoc matrimonium ratum Ministri declararunt. Uix mensem unum Princeps cum coniuge noua uixerat, cum illius sororem facie speciosam in suum cubiculum introduxit, eandemque bonis uerbis delinitam oppressit, & in alteram coniugem assumpsit, paulo post idem fecit cum duabus ancillis ex Anglicano genere ortis. Haec omnia cum primam uxorem non laterent, coram Principe quidem dissimulauit, occulte uero detulit ad patrem suum, & hic ad Regem, ac denique ad Ministros, Ministri a Rege ad Principem ablegati grauiter cum illo expostularunt. Ipse autem protulit Ss. Biblia ex scriniis suis, atque exemplum S. Iacobi Patriarchae in sui attulit iustificationem. Cumque opponerent Ministri, S. Scripturam non esse sic intelligendam: ille e contra quaesiuit, nonne mihi asseuerastis hunc librum esse normam, Fidei infallibilem? quod cum illi audissent, subticuerunt, nolentes illum contristare aut ul¬ terius molestare. Uidens porro Princeps paulatim se despici a Nolapidis Philosoph. 38 bilitate Anglicana, & a Rege negligi, atque a Socero amplius non inuitari, amice egit cum uxoribus, pacemque composuit inter utramque sororem, & insinuauit se paullo post uelle baptizari; caeterum quia cogitaret, grande conuiuium facere in die Baptismaris sui, rogauit ut a Parentibus, Cognatis ac uicinis acciperent accommodato aurea & argentea uasa, & alia quae ad tricliniorum ac mensarum totiusque arcis ornatum spectare possunt. Interea dum haec fiunt, Princeps agit cum quodam Hollando mercatore eidemque consilia, sua exponit, & tandem conuenit cum illo, ut occulte suscipiat & sollicite reponat in suo nauigio, quaecumque Princeps per suos famulos missurus sit: deinde prosperum uentum obseruet, nuncietque pa¬ rato in omnem horam. Erat Hollandus ille ex secta Libertinorum. & Polygamus Anabaptista: qui cum Principi indicasset tempus nauigandi, uenit ille cum uxoribus & famulis quasi animi causa in uicinam quandam insulam profecturus, donec omnia ad Baptismatis ritum disponantur. Cum uero nauem ingressi essent, Nauclerus uelis expansis uersus Hollandiam tetendit, ad quam breuissimo etiam spacio temporis deuenit. Ceterum Dux ille, qui laponi Principi filiam suam tradiderat, cum intelligeret generum abiuisse, fraudem suspicatus Regi intimauit. Rex ubi cognouisset Principem cum nauigio Hollandico aufugisse, exploratores ac legatos in Hollandiam destinauit, quatenus Hollandici status Principem cogerent ad restitutionem bonorum alienorum, aut non permitterent apud se ulterius demorari. Cum igitur & Hollandici Commissarii, & Anglici Legalapidis Philosoph. 40 ti Principem hac de re conuenissent, ille rectissime se fecisse gloriabatur, adducens pro exemplo Rachelem que Idola patris abstulerat. & Israelitas qui Aegyptum spolia¬ rant. Cumque e contra illi clamarent, haec exempla non esse omnibus imitanda, Princeps asseruit se ad literam intelligere ac imitari S. Scripturam, quae non permittat illum errare: quod etiam non semel audiuisset ex ore Anglicanorum Doctorum. Haec cum Statibus in Haga comitis nunciata fuissent ( subsistebat enim Princeps Amsterlodami ) putabant Principem non esse scandalo afficiendum propter autoritatem S. Scripturae, rogabant tamen ut pacis causa in aliam prouinciam migraret, ne forsan Angliae Rex contra Hollandos offendatur. Erat eo tempore Hel¬ uetius quidam Capitaneus, qui mille equitibus praeerat, & cum intellexisset quid circa Principem extraneum ageretur, audacter illum adiit, & consilium dedit quatenus, abeat ad Academiam Tigurinam: ibi doctrinam fidei recte uereque explicari, Hollandos & Anglos pro haereticis haberi: se quoque omnem operam daturum, quatenus Princeps saluus & incolumis cum omnibus rebus Tigurum usque perducatur. Placuit Principi conditio, & Capitaneo sese commisit. cum uero Tigurum uenisset, & a Capitaneo apud Senatum commendatus esset, honorificas aedes inhabitandas accepit, & a Professoribus Academicis saepiuscule uisitatus est, & nonnunquam inui¬ tatus ad publicas disputationes Factum est uero post aliquot septimanas, ut Princeps ex eminentiori cubiculo per fenestram prospisceret in uicinos hortos & plateas; cumque uidisset, duos studiosos in Lapidis Philosoph. 42 platea litigantes, quorum alter diues erat & Consulis filius, qui pauperem iniuriis afficiebat, & dure uerberabat; dolens igitur Princeps descendit, & filium Consulis gladio transfodit & occidit. Altero die uidit Nobilem studiosum, qui in horto quodam hospitis sui filiam repugnantem opprimebat: & hunc Princeps occidit, zelo bono accensus, ut arbitrabatur. Accusatus porro apud Magistratum & Magnificum Rectorem, protulit Ss. Biblia Tiguri impressa, & ab Anglis donata: ex quibus ad suam iustificationem allegauit, factum Moysis, Phinces & Matathiae Hoc illi audientes coacti sunt tacere, ne Principem a proposito Christianismi suscipiendi impedirent: rogarunt tamen ut in aliam Prouinciam se conferret, tum propter Consulem cuius filius trucidatus erat, tum propter alterius Nobilis occisi cognatos qui uindictam cogitabant. Forte fortuna aderat ibi Legatus Ducis Saxoniae, qui Principem allexit quatenus secum proficisceretur Wittenbergam, ubi Heluetii nullum ius haberent, & ille sub Electoris potentissimi tutela protegeretur. Cum Legatus cum Principe uenisset ad suum Electorem, narrauit ei omnia quae in itinere ex illius ore audierat, totius nempe uitae cursum, & quid in Anglia, quid in Hollandia, quid denique in Heluetia illi accidisset. Elector autem omnia contulit. cum suo Concionatore aulico, & cum aliquot diebus Principem honorifice & laute tractasset, V uittenbergam misit ad Theologicos Doctores, adiungens illi suum Concionatorem, qui statum Principis Doctoribus explicaret. Doctores cum audiissent, quid Principi acciderit ex lectione Ss. Biblapidis Philosoph. 44 liorum, putabant illa ex manibus eius esse eripienda; quod ut caute & cum bono praetextu facerent, duas ex Luthero rationes attulerunt, primo Tigurinam uersionem non esse suscipiendam, deinde Ss. Bibilia multorum annorum spacio terenda priusquam recte intellige¬ rentur, sic enim affirmabant Lutherum sensisse in extrema senectute ( cum plus sapientiae ac experientiae acquisierat ) & paucis ante obitum diebus propria manu scriptitasse. Mox unus ex praecipuis Professoribus holoserica toga & prolixa barba decorus ex quadam charta recitabat haec uerba Lutheri: " Uirgilium in Bucolicis nemo potest intelligere, nisi fuerit quinque annis Pastor. " Postea semel exscreabat cum magna grauitate, & seueriori uultu circumstantes aspiciebat: deinde lectionem prosequebatur. " Uirgilium in Georgicis nemo potest intelligere, nisi fuerit quinque annis agricola. " Hoc loco risus excitatus est, propter Islebiensem quendam cui Agricolae cognomen erat, qui ad hoc nomen auditum sibi barbam demulcebat, quasi sibi soli ista potestas conueniret. Lector autem rugata fronte ridentes compescuit, & postquam semel exscreasset perrexit? " Ciceronem in Epistolis ( sic praecipio ) nemo integre intelligit, nisi uiginti annis sit uersatus in Republica aliqua insigni. " Hoc audiens quidam iuuenis Professor, qui epistolas in scholis docebat, ualde erubuit: & alii ob illius ruborem inter se mussitabant. At Lector iterum iterumque exscreauitac perrexit. " Scripturas sanctas sciat se nemo degustasse satis, nisi centum annis cum Prophetis, ut Elia, Elisaeo, Ioanne Baptilapidis Philosoph. 46 " sta, Christo & Apostolis Ecclesias gubernarit. " Hic substitit paululum Lector, & cum bis terue eructando pectus purgasset, quaesiuit ex Principe num haec intelligeret: qui cum annuisset, ille coronidem adiunxit. Hanc tu ne Diuinam Aeneida tenta, sed uestigia pronus adora. Nas sumus omnes mendici. Hoc est Uerum. 16. Februarii, Anno 1546. Princeps haec audiens admiratus est, quod publici Professores & tam splendide uestiti Academici essent mendici. quaesiuit igitur, an alicuius rei indigerent, se ex suis thesauris Iaponicis aliquid daturum pro sustentatione honesta. Tunc omnes asserebant, sibi ab Illustrissimo Electore magnifice prouisum. Princeps tamen adhuc institit quaerens, quare igitur additum est, " Hoc est uerum "? ad quod praecipuus Doctor tale responsum dedit: Lutherus ex humilitate ita censuit, & scientiae mendicitatem intellexit. Sed Princeps iterum sic obiecit: Si uos in scientia estis Mendici, quas ego diuitias Christianae doctrinae a uobis expectabo? ad quod respondit idem, qui ante: Intentio scribentis magis attendi debet, quam sola uerba. Ut autem Illustrissimus Princeps intelligat, scriptori scientiam non defuisse, ecce librorum decem ampla uolumina, quae ipse pro Testamento posteris reliquit. Mox Princeps ita intulit dicens: Si itaque Tigurina Biblia a uobis reprobantur, si S. Scriptura requirit Propheticum & Apostolicum sensum, concedite mihi uestri Doctoris uolumina legenda: quia ego otiosus esse non possum, sed quaero temporis ac ingenii honestam occupationem; & si necesse fuerit, precium librorum persoluam in Iaponico auro, & Lapidis Philosoph. 48 munera superaddam. Tunc omnes pariter sibi Principique multum congratulati sunt & honoris causa totiusque Academiae nomine dicta uolumina Principi donauerunt, adhortantes ut sedulo peruolueret ea, in quibus doctrinae Christianae ueritas contineretur. Princeps post actas gratias deductus est ad uicinam arcem, quam illi Elector deputauerat inhabitandam, ubi grande conuiuium instructum erat, in quo Saxonicomore comedebant & bibebant usque ad mediam noctem. Etsi enim Princeps sobrietatem coleret, populari tamen consuetudini sese accommodabat, ita ut paulatim disceret egregie potitare, & magnae pocula exhaurire, & quod amplius est Catechisticum uitrum uno haustu euacuare. Interim euoluebat auide Lutheri uolumina, & cum aliquot septimanis legisset, scribendi modum stylumque diligenter obseruauit, maxime ex epistolis quibusdam, quas olim miserat ad Henricum regem Angliae, ad Georgium ducem Saxoniae, ad Albertum Moguntiae electorem, ad Henricum ducem Brunsuuicensem, ad Hollandicos Picardos & Anabaptistas, ad Heluetios sacramentarios & Tigurinos, posthaec Prin¬ cipem cupido inuasit uindicandi se de iis a quibus affectus iniuriis fuisset, scripsit igitur acerrimas li¬ teras & admodum mordaces in regem Angliae totamque illius nobilitatem, deinde ad Hollandicos status, postremo ad Senatores & Academicos Tigurinos. Quod cum factum esset, Tigurini Hollandis, & Hollandi Anglis conquerebantur, asserentes hanc petulantiam non esse tolerandam: donec tandem Rex ipse legatos suos mitteret ad Hollandos & Tigurinos inlapidis Philosoph. 50 formandos, deinde ad ducem Saxoniae admonendum, quatenus talem uirum ex sua ditione propel¬ leret, alioquin de sanguino lento bello timendum esse. Considerans autem Elector tres bellicosissimos populos conspirasse, ne forte cladem inueheret subditis suis, curauit haec Principi intimari, rogans. amice ut propter uitanda pericula ad Imperatorem se conferret; hunc unicum esse cuius potentiam reliqui populi formidarent, & sub cuius protectione tutus latitaret, ab omnibus insidiatoribus immunis. Acquieuit Princeps consilio, & Uiennam Austriae profectus est: ubi cum Imperatori totum iter & statum suum exposuisset commendatus est Rr. Pp. Societatis Iesu, qui illum melius informarent, & noua Fidei traderent fundamenta. Ex hisce cum intelligeret, quod Angli, Hollandi, Tigurini & Saxones haeretici essent, quod Lutherus fuisset homo turbulentissimus, utpote qui totam Germaniam perturbasset, iussus est illorum opinionibus ac instructionibus renunciare: quod ille statim credidit & fecit, experientia propria edoctus. Deinde informatus est de Ss. Bibliis, quomodo & a quibus sint legenda, & qualiter explicanda: nempe iuxta Ecclesiae mentem ac praescriptionem; postremo admonitus est, unicam ex quatuor retinere uxorem, ac caeteras a thoro suo separare, quae tamen honeste haberentur & pro statu suo elocarentur, nisi mallent continentem ducere uitam; & in hoc casu illarum sustentationi esse prospiciendum. Princeps cum has conditiones laeto animo suscepisset, iterum iussus est ediscere Christianae doctri¬ nae rudimenta, nempe Symbolum, Decalogum, & Dominicam 52 Lapidis Philosoph. orationen: in quibus Theologicae uirtutes, id est, Fides, Charitas & Spes explicantur: & cum satis instructus esset, iamque ad S. Baptisma paratus, cum decentissima ac regali Legatione missus est Roman. ab Imperatore ad Pontificem: ut ea in urbe baptizaretur, quae caput Ecclesiae est uniuersalis. Dici uix potest, cum quanto gaudio & honore Princeps Romam sit perductus, & quali beneuolentia a Christi D. N. Uicario fuerit susceptus, cum totius Cleri & populi Romani publica ac festiua congratulatione. Assignatum est illi palatium. insigne in quo degeret, ubi a purpuratis Patribus & aliis Praelatis quotidie fuit uisitatus, & pio colloquio recreatus; a Senatoribus. etiam & diuersorum Principum legatis plurimum honoratus, qui omni die munera ad illum transmittebant. Habuit quidem adhuc Princeps apud se suos Catechistas Uiennenses, sed hisce tamen Pontifex honoris causa addidit alios ex collegio Romano, qui magis exemplis uirtutum quam uerbis eum confirmarent, & cum illo simul tractarent de Iaponica legatione instituenda. Erat uero tempus Quadragesimale quando Romaeuaria exercitia poenitentie frequentantur, quae Principem summopere aedificabant & compungebant, ita ut integris tribus septimanis operam daret ieiuniis, eleemosynis, precibusque, deflens errorem suum, quod ab Anglo fuisset seductus; & gaudens de Diuina prouidentia, quod Romam uidere sibi obtigisset. Hoc loco ac tempore Princeps. sensit longe alium spiritum, quam prius Londini, Amsterdami, Tiguri aut Wittembergae habuisset, & intellexit maximam differentiam esse inter legere superficiem Lapidis Philosoph. 54 S. Scripturae, & inter exercere opera poenitentiae ad gratiam Dei suscipiendam. Cum tandem sacratissimum tempus Paschale appropinquasset, Sabbatho Princeps sacro Baptismate ablutus est, cum magna solennitate: & die sequenti accepit Ss. Eucharistiam in ipsofesto Dominicae Resurrectionis, candidas uero uestes portauit per octiduum. ueteris Ecclesiae more; atque in Dominica 1. post Pascha Sacramento Confirmationis munitus est. Patrinus fuit Caesareae Maiestatis Legatus, a quo Petri nomen accepit in honorem Principis Apostolorum; Baptista erat ipse uicarius Christi; cum Principe baptizati sunt omnes famuli & ancillae, qui ex Iaponia cum ipso uenerunt. Uxor legitima ad Catholicam fidem perducta est, & Pontificia benedictione illi nouiter copulata. Abdicatae etiam conuersaepars Tertia. 55 sunt cum omni familia, & singulis optime prouisum. Non fuit tale gaudium Romae a multis annis; nam omnes campanae Ecclesiarum pulsabantur, omnes Musici per choros distributi fuerunt, Ciues militares in armis, Clerus indecoro ornatu. Postquam Diuina officia absoluta fuerunt tam in festo Resurrectionis quam in Octauis, Princeps a Pontifice ad prandium inuitatus fuit, ubi Religiosi uiri aliquot simul interfuerunt, quorum modestiam & sobrietatem, aliasque uirtutes cum ante oculos haberet, tenerrime lachrymatus est, & in haec uerba prorupit: Oqualis spiritus & quanta gratia est in Ecclesia Christi! quamdiu apud Anglos & Hollandos, apud Tigurinos & Wittenbergenses mansi, nihil sapiebam nisi carnem & sanguinem, edere ac hibere, ac uoluptatibus indulgere: nunc uero olapidis Philosoph. 56 mnia ista mihi nauseam pariunt, & omnia uisibilia contemno, nihilque gratius esset quam inter Religiosos uiros Deo soli deseruire, si uxor consentiret; cui etsi relinquam ius coniugale, nihilominus laetus moriar, quod factus sim in Ecclesia Romana Christianus, & huic Ecclesiae cum omni familia incorporatus; letor precipue, quod charissima coniux transierit ad ue¬ ram Religionem, teneatque mecum eiusdem Fidei doctrinam. atque utinam liceat mihi aliquandopro nomine & honore D. N. Iesu Christi sanguinem profundere, & tyrannorum supplicia sustinere l. Haec dicens subticuit. Quid uero ulterius cum hoc Principe actum sit, non est huius loci narrare: illud subticere non possum, quod haeretici magno dolore fuerint affecti, postquam haec omnia per uniuersam Europam fuissent diuulgata: Pars Tertia 57 quod scilicet hunc Principem non potuerint perducere ad suam sectam. sed id nos neutiquam admiramur, qui scimus conuersionem Gentium soli orthodoxae Ecclesiae a Prophetis promissam, & a Deoconcessam fuisse. Est equidem una ex illustrioribus Ecclesiae notis & ornamentis, quae illi sponsus Christus donauit, qui cum Patre & Spiritu sancto sit benedictus Deus in saecula saeculorum Amen. Instructio. Ad rem aliquam bene intelligendam non parum ualet, si nominum seu uerborum significationes. rite cognoscamus, & si scriptor mentem suam scopumque insinuet. Lectori. Utrumque nunc faciendum erit, ne cuiquam cauillandi & calumniandi ansa detur. Titulus igitur narrationis huius hic est, Parabolicum Paradigma: & utrumque Lapidis Thilosoph. 58 nomen a Graecis mutuatum est; Parabola equidem idem est quod similitudo, & Paradigma idem quod exemplum: & dicere possemus, " exemplum similitudinis "; Hoc genere doctrinae usus est Christus in Euangelio, ut patet ex plurimis locis. de X Uirginibus, de seminantibus, de negotiantibus, de nuptiis, deque aliis rebus; imo de Lazaro & diuite, an historia sit, an parabola, inter scriptores disputatur. Parabola igitur non est proprie historica narratio, quae realiter facta sit: sed ingeniosa introductio alicuius rei, quae aliquando fieri posset aut potuisset: in qua tamen uel mysteria Fidei, uel morum documenta, autocculte insinuentur, aut palam exponantur. Sicuti etiam aliud est doctrinae genus, quod fabulas seu apologos appellamus, quo Aesopus fuit delectatus: in quo genere bruta animantia ( uel etiam insensibiles. ereaturae ) introducuntur, ad homi¬ nem rationalem moraliter erudiendum. Sed ad parabolas reuertamut, & praemissam narrationem explicemus. Totum quod hic refertur, nunquam contigit: quia nullius scriptoris autoritate fulcitur; fieri tamen potuisset, aut adhuc temporibus futuris accidere posset: quia nihil impossibile compraehendi. Scimus enim Iaponiam esse, & in eam Catholicos Sacerdotes penetrasse, & multos ex populis & Nobilibus conuertisse? scimus etiam quendam Iaponiae Principem suos Legatos Romam misisse sub Paulo V Pontifice, & ad S. Baptisma anhelasse; scimus praeterea ad eam Insulam & Anglos & Hollandos crebrius nauigare, quin etiam Catholicae Religionis successum aliquando impedire: ut constat ex literis Rr. Patrum Soc Ies. scimus. Lapidis Philosoph. 60 denique in quo statu Religionis nunc uersetur Anglia, Hollandia, Heluetia, Saxoniaque: ita ut nullus conqueri possit de iniuriis illatis in hac parabolica narratione. Scopus Parabolae est, ostendere diuersum effectum, quem aliquis Gentilis consequi posset ex lectione S. Scripturae, & quam sapienter Ecclesia Catholica Catechumenis tradat symbolum Apostolorum. Quia enim in praecedenti discursu egimus de hisce aliisque considerandis, uolui haec omnia per similitudinem aliquam illustrare ac declarare in qua etiam similitudine Lector ingeniosus multa posset obseruare, & ad suam trahere eruditionem, de quibus breuiter agemus. 1. Obserua quod sola Ecclesia Catholica Romana acceperit a Christo potestatem ad Gentes conuertendas. Sic enim a Prophetis praedictum est, & confirmatur ex historiae Ecclesiasticae amplissimo theatro. Qui hac de re cupit legere uberiora, uideat doctissimi uiri Themae Bozii eruditissimos tomos de signis Ecclesie, presertim lib. 3. 4. & 5. 2. Accipe tabulam Geographicam ante oculos tuos, & uide in illa totius mundi delineationem, id est, Asiam; Africam, & Europam, & considera singularum partium regiones; reuolue postmodum praeteritorum temporum Annales, & uidebis ea esse uerissima, quae dixi de Gentium conuersione. sed accedamus ad Europae Prouincias notiores; Quis Angliam conuertit? S. Gregorius Pp. id est, per discipulos suos. Quis Hassis & Thuringis praedicauit? S. Bonifacius Episcopus ordinatus Romae a Pontifice Gregorio Ii. & ab eo in hanc messem cum authoritate destinatus. Quis Hollan62 Lapidis Philosoph. dis euangelizauit? S. Willebrordus Episcopus Rome consecratus. Quis Saxoniae primos Episcopos dedit? D. Carolus Magnus primus Imperator ex Germanis, ex uoluntate Summi Pontificis & consensu. Quis Danos, Suecos & Noruuegios erudiuit in fide? S. Anscharius a Romano Pontifice ordinatus. Et simili modo asserere ac probare potero de prouinciis omnibus totius Europae. 3. In eadem tabula peculiariter intuere Iaponiam, insulam remotissimam: & considera admirabile consilium Dei, & latens mysterium in S. Scriptura. Eo quippe tempore, quo Europam nouae haereses obscurarunt: Deus Ecclesiae suae ministros misit ad illuminandum populum, qui in tenebris sedebat. Talibus ministris inclamat propheticus sermo hisce uerbis: " Ite Angeli ueloces ad gentem conuulsam & dilaceratam: ad populum terribilem post quem non est alius: ad gentem expectantem & conculcatam, cuius diripuerum flumina terram eius. " Isaiae cap. 18. 4. Considera, quod ex hisce Angelis fuerit Franciscus Xauerius Societ. Iesu Sacerdos, & unus ex primis decem Fundatoribus: qui uelocissimo cursu, id est, breuissimo spacio decem annorum Indiam & Iaponiam peruasit euangelizando, & multas alias regiones & insulas sua doctrina illustrauit, & aliquot millia gentium baptizando in Ecclesiae ouile adduxit. Et tu simul hoc loco expende apud animum tuum in secretis conscientiae tuae, an tutius uelis huic tam sancto uiro, uirturibus & miraculis clarissimo, in Fidei & salutis aeternae negotiis adhaerere: an porro auscultare iis, qui se ab Ecclesia segrega¬ runt, & consequenter in tenebris Lapidis Phuoioph. 64 ambulant, & qui hucusque nec unum quidem ex gentilibus conuertere potuerunt, nec unquam conuertent. Quam inexcusabilis eris, o homo si ad ea caecutias quae Deus tam manifestis & publicis indiciis ostendit, & quasi exporrecto digito demonstrat Ecclesiam suam, cui credere & obedire debeamus, & quam ille nunquam errare permittet. 5. Considera, quod in S. Scriptura Iapones non tantum generaliter insinuentur, sed etiam singulariter nomine suo exprimantur. Non enim tantummodo dicit Deus: in persona Prophetae sui, Me Insulae exspectabunt, & brachium meum sustinebunt. Isaiae cap. 5. u. 5. Sed etiam distinctius loquitur, cum ait: " Mittam ex eis qui saluati fuerint, ad gentes in mare in Africam & Lydiam tenentes sagittam: in Italiam & Graeciam & Insulas longe: ad eos qui non audierunt de me & non uiderunt gloriam meam: & annunciabunt gloriam meam gentibus. Quem locum ueteres 70. Interpretes sic transtulerunt; Emittam ex eis Saluatos in Gentes Tharsis & Lud & Phud, & Mosech & Tohel & in Graeciam, & in insulas longe. Xantes uero Pagninus ita uertit? Isaiae cap. ultimo seu 66 Mittam eis euasores ad Gentes Tarsis, Pul & Lud trahentes arcum, Tubal & Iauan, ad Insulas longin quas. Ecce audiuisti Iauan, & quomodo per hanc uocem Iaponia insula insinuetur, de qua hucusque loquor, ingeniosissime illustrat Bozius lib. 20. cap. 3. Non igitur inepte laponiae Principem ego in praecedenti parabola introduxi. 6. Considera in Geographica tabula etiam nouum orbem ( qui Carolinus uocatur ) & sua magnitudine certat cum Asia, Africa & Europa simul. Habet equidem Im66 Lapidis Philosoph. peria duo. Mexicanum & Peruanum, Reges plurimos, & populos innumerabiles. In hunc orbem Romanus Pontifex misit diuersos Religiosos, qui exiguo temporis, spacio aliquot centena hominum; millia baptizarunt. De hoc orbe tibi narrare possem multa mirabilia. quae non sunt huius loci; tu tantum id penitus tibi persuadeas, quod Gentium conuersio non sit nisi apud Ecclesiam Catholicam Romanam, in qua si consistis, gaude & gratias age Deo: si extra illam te inuenis, cito citius ad illam te recipias: quia extra hanc non est salus, neque Christus te agnoscet inter oues suas, si contempseris ouile illius. 7. Considera, quod Chtistus? Iudex in suo tribunali haedos damnabit, & oues saluabit Matth. 25. Labora igitur ut sis inter oues, & salutem consequaris: praestante eodem D. N. Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto sit benedictus in saecula saeculorum, Amen: qui omnes nos illuminare dignetur, & ad uitam aeternam perducere, per amplissima Merita uitae & Passionis suae. Amen Amen. Pars Iu. In qua disseritur De Ierusalem Ueteri Et Noua. Inter caeteras Ecclesiae figuras ad modum excellit Urbs Ierusalem, in cuius uoce ac typo ita ludunt & iubilant sacri Prophete, quasi in illius contemplatione satiari minime possint. Nam quoties obsecro eam appellat Psalmista? quantum in ea recreatur Isaias? de reliquis Prophetis quid dicam? unus Ezechiel a capite 40. usque ad finem libri, ita eam describit, ut applicalapidis Philosoph. 68 tio partium metropoli Iudaeorum nequeat conuenire, Quapropter S. Hieronymus huius descriptionis explicationem reformidabat, ueluti in extricabilem Labyrinthum. Idem sensit S. Gregorius Papa. Et ipsi Iudaeorum Rabbini hoc loco tanquam stupidi & attoniti consistunt. Sed ipse Ezechiel admirabili sententia & profundo mysterio totam uisionem suam ita concludit: Et nomen Ciuitatis ex illa die, Dominus ibidem. Hoc est quasi totius epistolae hieroglyphicae insigne sigillum & symbolum magni Regis, qui eam epistolam suo Prophetae tanquam scribae & amanuensi di¬ ctauit. Et sicuti Messias ab Isaia cap. 7. uocatur Emmanuel: id est nobiscum Deus ita Ecclesia illius nominatur Dominus ibidem. Imo quemadmodum Angelus Gabriel ex Diuina authoritate nomen illud proprie enunciauit, & hunc Isaiae locum clarissimis uerbis illustrauit, dicens ad B. U. Mariam: " & uocabis, nomen eius Iesum, " Luc. 1. quae ipsissima uerba repetiit loquens ad Iosephum titubantem Matt. 1. ita non deest insignis Scriptor qui hoc Ciuitatis descriptae propheticum nomen explicet de urbe Romana, quatenus est caput Ecclesiae uniuersalis. Et omnino necesse est, ut, nomen illud conueniat alicui urbi, celebri ac spectabili, quae reliquas antecellat in orbe Christiano: sed talis non est praeter Romam, ergo uidetur illi nomen hoc aprissime accommodari. Accedit, quod Diuina Prouidentia ( quae omnia sapientissime disponit ) factum sit, ut Hierosolymae urbis ac templi praecipua ornamenta Romam translata sint, & in publico triumpho solenniter circumportata. Nunquid enim facta quaedam habent uoces suas: praesertim quae Diuinitus orlapidis Philosoph. 70 dinantur? scimus uero hanc cladem Iudaeorum urbis ac templipraedictam a Prophetis, ac caelitus missam propter crudele facinus in Messiam commissum. Sicuti igitur casa aliquo serusalem non est ua¬ stata, ita etiam ornamenta Reip. Iudaicae non sunt fortuito translata Romam. In hac enim translatione tacitis uerbis loquitur Deus quasi diceret: " Haectenus ueteris Ecclesiae caput fuit Ierusalem, de caetero Ecelesiae nouae caput erit Romae. Quod ue orbis terrarum uniuersus sciat & agnoscat, ipsa potiora Iudaeorum inigniae uolui Romam transferri. " Hoc Dei admirabile consilium omnes merito considetare, & magnis laudibus prosequi debere mus. Sed ipsa ornamenta prius referamus ac intueamur. 1. Lex Moysis cum uelis purpureis posita in Capitolio Iouis. 2. Mensa aurea ponderis talenti 71 Pars Quarta. magni, quae stabat olim in Templo. 3. Candelabrum aureum similiter Templi pars decora: utraque posita in Templo pacis Romae teste Iosepho lib. 2. cap. 24. 4. Rex ultimus Agrippa Romam ultroneus migrauit, & ibidem obiit, ut reor. 5. Nec dubium, quin ex genere Aaronis plurimi in hoc triompho Romae fuerint occisi. 6. Arca foderis cum thesauro suo, id est, cum uirga Aaronis & tabulis Moysis, adhuc Romae seruantur in Ecclesia S. Ioannis de Laterano, ut Adrichom. affirmat. 6. Quatuor columnae, & panes propositionis, & alia uasa templi similiter Romae ostenduntur. Idem: Iste triumphus contigit an. Chr. 72. Kal. Iul. cum S. Petrus Princeps Apostolorum suam Cathedram Romae collocasset ante annos 28. Lapidis Philosoph. 72 & ante annos tres, cum Coapostolo suo S. Paulo eandem urbem sanguine suo purpuratam consecrasset, & mirifico splendore illustrasset. Ab eo tempore gloriosum fuit omnibus Christianis Regibus & Principibus Romam uidisse, & Sanctorum Apostolorum limina honorasse, ipsumque Christum Dominum nostrum in suo Uicario pedum osculo salutasse. Hoc prius preuiderat in spiritu Isaias cap. 60. dum ait: " Et uenient ad te curui filii eorum qui humiliauerunt te, & adorabunt uestigia pedum tuorum qui detrahebant tibi & uocabunt te Ciuitatem Domini, Sion Sancti Israel, & cap. 49. Et erum Reges nutritii tui, & Reginae nutrices tuae: uultu in terram dimisso adorabunt te, & puluerem pedum tuorum lingent. " De quibus omnibus pulcherrime philosophatur Thomas Bozius lib. 17. cap. 6. & lib. 20. cap. 4. & 5. de signis Ecclesiae Ut autem S. Ezechielis descriptio nem clarius intelligamus, recurrendum erit ad ea quae D. Ioannes refert in sua Apocalypsi cap. 21. ubi. ad Ezechielis uisionem collimat, ut Alcazar non frustra opinatur; quanuis distinctio quaedam sit adhi¬ benda. Est equidem Ecclesia militans & triumphans, & utraque sub uoce lerusalem continetur. Idcirco licet S. Ioannes de militanti Ierusalem agere uideatur, altius ta¬ men interdum uolat, & quaedam eructat quae de triumphanti tantum intelligi debent. Sed haec alterius loci erunt, nunc reuertor ad Ecclesiam militantem, ad Ierusalem Christianam, de qua Prophetae uaticinati sunt, quod esset dilatanda per 4. plagas mundi. Hinc Isaias ait cap. 54. " Dilata locum tentori tui, & pelles tabernaculorum tuorum extende ne parcas, longos fac funiculos tuos, & clauos tuos consolida; ad dexteram Lapidis Philosoph. 13 enim & ad leuam penetrabis, & semen suum gentes haereditabit. " Quod licet Apostolorum tempore impleri ceperit, nostro tamen quoque saeculo fieri uidemus. Nam ad dexteram quasi est India Orientalis cum regionibus & insulis adiunctis: ad laeuam uero mundus nouiter repertus siue India occidentalis; & nunc peruenerunt Euangelici Praedicatores usque ad Chinas de quibus Isaias praedixit cap. 39. " Ecce isti de longe uenient, & ecce illi ab aquilone & mari, & illide terra australi, siue; a ferra Sinarum, " ut Cornelius uertit, illustrat, & propugnat. Ad hosce extremos populos anhelabat S. Franciscus Xauerius. sed post ipsum alii penetrarunt, de quibus agit Nic. Trigautius in historia Sinensi. Quin etiam cum Ieremia Propheta cap. 10. gloriari posset Ecclesia, & dicere: " Argentum inuolutum de Tharsis affertur, & aurum de ophaz: opus artificis & manus ararii: hyacinthus & purpura indumentum eorum, opus artificum uniuersa haec. Quo loco per nomina Tharsis & Ophaz seu Ophir, utramque Indiam intelligi uolunt. Et licet Salomon Rex Iudaeorum olim miserit naues suas in hasce regiones, ut Serar. in 3. Reg. 10. exponit, & Pineda in praeuio Salomone latius prosequitur: ista tamen nauigatio postmodum intermissa est, quousque Hispani & Lusitani eam instaurarunt; & hac uia simul introducuntur Catholici Sacerdotes, qui lucem Euangelii populis annuncient. Et licet Hollan¬ di & Angli aurum & targentum quoque iis in locis quaerant neminem tamen conuertunt uel baptizant, quod certe profundiori indiget consideratione. Mundus enim non ex uoluntate hominum regitur, sed ex consilio Dei, qui Ecclesiam suam Propheticis & Aposto76 Lapidis Philosoph. licis notis exornat, & haereticos in terrena substantia corroganda occupatos relinquit. Quia enim que dam aliquando faciunt opera bona in eleemosynis erogandis, & circa iustitiam obseruandam, aut alia huius generis: mercedem accipiunt in rebus terrenis, caeterum spiritualia caelestiaque praemia Ecclesiae filiis reseruantur, ut non tantum seipsos saluos faciantur, sed alios etiam trahant secum, ueluti Piscatores in Sagena plurimos post se pisces trahunt, de quibus Piscatoribus prophetauit Ieremias cap. 16. U. 16. & Ezechiel cap. 47. u. 10. Pars U. In qua proponuntur. Duodecim Considerationes. 1. Expende diligenter uerba Isaiae cap. 40. ubi ait in persona Dei: " Leuate in excelsum oculos uestros, & uidete quis creauit haec. " ubi prouocantur Iudaei ad considerandum opus Creationis. Ego te allicio ad contemplanda opera Diuinae gubernationis, inter quae refertur mirabilis fundatio, propagatio, & dispositio Ecclesiae Christianae, cuius Deus singularem curam gerit tum propter suam bonitatem & promissionem, tum propter illos qui fese illius tutelae peculiariter commiserunt, ex Fidei infusae lumine, impulsu & calore: quos tanta Maiestas nunquam deseret, & quorum absque dubio maiorem rationem habebit quam uolucrum & liliorum: ad quae remittit nos Sapientia aeterna, cuius infallibili decreto statutum est, ut nec capillus de capite suorum Apostolorum perire posset absque uoluntate Diuina. 2. Si non sentis te satis excitari ex Diuina assertione, reflecte oculum mentis ad lumen naturae, & 78 Lapidis Philosoph. huius magistros ausculta, Aristotelem dico & Platonem, Senecam & Plutarchum, & alios Philosophicae professionis? Audi obsecro Ciceronem ita tibi loquentem: " Quis est, qui cum oculos in coelum sustulerit, Deum esse non sentiat? " Haec absque dubio ille protulst & intellexit de uisibilibus rebus, id est, de ornatu & moui caelorum, de claritate stellarum, de folis splendore & c. Similimodo audi uirum Catholicum tibi inclamantem: " Quis est, qui cum oculos in Ecclesiam sustuleris, Deum esse non sentiat? " ubi enim tot mirabilia fiunt, quae sola uirtute Diuina eficiuntur, ibi necesse est Deum non ta tummodo adesse, sed etiam peculiariter operari. 3. Ne longis ambagibus te circumducam, audi quae dico. Si solem tibi ostendo, nunquid eum a minoribus stellis discernes? si palatium splendidissimum demonstrauero, nunquid pluris aestimabis quam tuguria & casas rusticorum? quod si Romam uideris, nonne illam praeferes cunctis Italiae urbibus? Ita cogitabis de Ecclesia Christi, quam darissime & distinctissime tibi sacra eloquia ostendunt. Et omnino necesse est, ut Ciuitas sit aliqua manifesta: quemadmodum Ierusalem fuit post Salomonem & Zorobabelem; quia etenim Ecclesiae filii sunt uisibiles, sequitur ut habeant uisibilem Matrem, in cuius sinu & prouissone conquiescant. Qui Ecclesiam inuisibilem statuunt multis se illaqueant nodis; donec aperte uisibilem agnoscant. 4. Cum animo tuo persuasum fuerit, quod Ecclesia Christi uisibilis sit ( quemadmodum argumentis plurimis doceri & probari potest. tunc necesse est ut per differentes certasque notas hanc uifibilem Ecclesiam inquiras. Inter uarias nolapidis Philosoph. 80 tas haec unica est, quod uera Ecclelia potestatem habeat conuertendi Gentes, & quod reges Gentium conuersi huic Ecclesiae reuerentiam & obedientiam praestent, & quod legationibus muneribusque eandem colat ( sicuri paulo ante ex oraculis Propheticis audiisti ac degustasti ) atque ex hisce concludes hanc notam nulli Ecclesiae conuenire, nisi Romanae, 5. Considera, quod animae ra¬ tionalis conuerfio sit opus Dei peculiare & manifestum. Est autem duplex conuersio, una qua homo se conuertit ab erroribus ad ueritatem, altera qua se conuertit a peccatis ad statum gratiae & salutis. Et hanc conuersionem uocare licet non tantum opus Dei singulare, sed miraculum, id est, opus supra naturam, nemo enim illustrat, nemo iustificat mentem humanam, nisi solus Deus, ut causa principalis; quamuis ipse utatur Angelis seu hominibus tanquam instrumentis dispositiuis. 6. Considera, quod Gentes idololatrae indigeant utraque conuersione. Sedent enim in profundissimis tenebris, quia Deum uerum ignorant: haerent quoque in grauissimis peccatis, quia diabolo & idolis seruiunt, & affectibus illicitis indulgent. Haec ita se habere, nemo ignorat: qui Gentium ritus & historias legit. Quando igitur unicus Religiosus tam caecas, tam impias & barbaras gentes ( quales sunt in India occidentali, ubi humanis carnibus uescuntur & alia horrenda scelera committunt ) suis concionibus & adhortationibus tam copiose conuertit, ut decennii spacio ad Christi ouile perducat plusquam centena millia: hoc euidens signum est ibi Deum adesse & operari per suum instrumentum. Cum uero Deus falsis Doctoribus non praebeat testimonium aut adiutorium uel qualemcumque fauorem pro falsitate propaganda ( non est enim communio uel coniunctio lucis Diuinae cum tenebris humanis ) inde concludes rectissime tadem Religiosum esse instrumentum ueritatis & ipsius Dei, & Fidei uerae cultorem, & Ecclesiae orthodoxae membrum. Quocitca si illius Religiosi fidem amplexus fueris & imitatus non poteris a ueritatis & salutis scopo aberrare, sediam comsistis in ea uia, quae te ducat ad uitam aeternam. 7. Aecipe uitam S. Francisci Xauerii de Societ. Iesu, uel B. Ludouici Bertrandi Dominicani, uel P. Martini de Ualentia Franciscani & inter legendum obserua quam felici successu tot millia gentium conuerterint. Deinde inuestiga, cuinam Ecclesiae illi Doctores adhaeserint & ministrarint, & a quibus legitimis superioribus missi fuerint: & cum intellexeris hosce fuisse filios Ecclesie Romanae, & iussu uel consensu summi Pontificis a suis Praelatis esse missos ad praedicandum: concludes quod Romana Ecclesia sit uera Ecclesia Christi: Nisi enim talis esset, nunquam Diuina Sapientia hisce Legatis suam addidisset autoritatem, suamque ipsis gratiam contulisset in Gentium conuerssone. Quia ( ut semel pro semper dicam ) Deus non cooperatur malo, quia nihil magis suae Bonitati contrarium est: nec cooperatur fallo, quia nihil ita ueritati suae aduersatur. 8. Nolo te remittere ad ueteres historias legendas, considera tantum ea quae nouissimis hisce temporibus acta sunt & adhuc fiunt in Gentium conuersione. Non ignorabis, quod Uuittenbergae inceperit noua dogmata Lutherus, Lapidis Philosoph. 84 nus. Inquire igitur an post annum Christ. 1517. aliquis ex hisce locis profectus fuerit ad Idololatras gentes, easdemque Euangelica luce illustrarit. Inquire similiter, aneiuscemodi Gentes miserint unquam Legatos uel munera ad praedicta loca, in recognitionem Fidei acceptae, uel in signum Fidei suscipiendae. Cum uero inueneris talia nunquam contigisse, reputabis in illis Ciuitatibus Ecclesiae uerae caput seu praesidem non residere. Audi Christi uerba Luc. Ii. " Qui non est mecum, contra me est: & qui non colligit mecum, dispergit. " Ita haeretici non colligunt Gentes ad. Ecclesiam sed ques potius ex quili turbant ac dispergunt: id est, nullum Idololatram conuertunt, sed multos Christianos & Catholicos sedu¬ cunt. Unde Christus bono Pastori furem & latrone opponit, Ioan. 10. & subiungit: " Fur non uenit, nisi ut furetur, & mactet & perdat. " 9. Uide, quanta admiratione dignum sit, quod haeretici caecos habeant oculos ad Ecclesiae clarissimum splendorem perspiciendum. Ipsa nunc fulget in India, Iaponia & China: ipsa refulget apud Abyssinos in Aethiopia: ipsa resplendet per Brasiliam & nouum mundum: & ni radii solares ab Ecclesia & urbe Romana producuntur: & tamen haeretici nec ipsos radios uident, nec lumen solare intuentur, sed oculis clausis contra luminis fulgorem rebellant. Tu autem ad alios te compone mores, & operibus Diuinis da honorem, tuaeque prospice saluti. Aures igitur & oculos aperi, id est, audi Prophetas, & intuere Ecclesiam; huic Prophetae testimonium dederunt, priusquam fundata esset; & ubique iam illa resplendet, ut occultari non queat. 86 Lapidis Philosoph. Est enim Ciuitas supra montem posita, & D. Ioannes Apocal. 21. eleuatus est in montem altum, in quo uidit Ciuitatem sanctam Ierusalem habentem claritatem Dei. 10. Accipe Isaiam Prophetam, & considerate tractimque lege caput 60. & postea iterum reuocae ad mentem uerba illa u. 11. " Et aperientur portae tuae iugiter: die ac nocte non laudentur, ut afferatur ad te fortitudo omtium, & Reges earum addutantur: " ut autem ex hac lectione maiorem accipias fructum, quaedam pro fundamento annotabis. 1. quod Deus per Prophetam loquatur ad Ierusalem. 4. quod ista nequeant accommodari metropoli aut genti Iudaeorum. 3. quod necesse sit ut exponantur de Ecclesia Christiana. 4. quod peculiariter conueni¬ ant Ecclesiae Romanae, quae est Mater omnium Ecclesiarum. 5 quod omni tempore, id est, singulis saeculis Gentes quaedam ad Ecclesiam sint perducendae; hoc est enim, " aperientur portae tuae iugiter. 6. " Quod Conuersio Gentium non sit tantum instituenda in tempore prospero, sed etiam aduerso: & hoc est, " die ac nocte non claudentur ". Quod non Gentes solummodo, uerum etiam Reges earum sint ad Ecclesiam adducendi. Hoc igitur Isaiae caput non suffragatur Lutheranis aut Caluinistis, sed Catholico¬ Romanis. 11. Etsi Ecclesia haec Romana uarias habuerit clades & aduersitates: ego tamen duas praecipue considerandas ante oculos ponam, unam quam intulit Mahometes & alteram cuius auctor Lutherus; & forsan huc oculum Propheticum coniecit Psalmista dum ait: " Exterminauit eam aper de sylua & singularis ferus depastus est eam. " Psal. 79. loquitur de uinea Domini per quam Eclapidis Philosoph. 88 clesia designatur, Christo affirmante; forsan etiam huc collimat Apocalyptica Prophetia de bestiis duabus, quarum altera ascendit de mari, altera de terra cap. 13. Scimus enim quod Arabia iaceat inter mare rubrum, Sinum Persicum & Indicum: & quod Saxonia sita sig in terra continenti. Mahomet igitur Arabs Ecclesiam Orientalem exterminauit, & Lutherus Saxo Occidentalem depastus est in plaga septentrionali: sed mox magna consolatio adiungitur cap. 14. nam cum Agno sunt 144. millia, & Angelus quidam portat Euangelium aeternum pro praedicatione noua, tum denique cecidit Babylon illa magna. Ex quibus tria colligo ad meam instructionem. 1. quod aliquot millia hominum sint conuertenda ad Ecclesiam, que est Mons Sion; 2. quod hunc in finem Angeli, id est, Legati seu Apostolici uiri sint mittendi ex hoc monte; 3. quod postea Babylon sit destruenda, id est, Turcicum Imperium omnino extirpandum. 12. Post tantas clades consideratas & deploratas, audio in corde meo resonare Isaiam cap. 40. & inclamare: " Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus uester. Loquimini ad cor Ierusalem, & aduocate eam, quoniam completa est malitia eius, dimissa est iniquitas illius: suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. " Quia propter praecedentia peccata tam Orientales quam Septentrionales puniti fuerunt. Nunquam enim Deus haereses & clades ante praedictas permisisset, nisi culpa grauis hoc meruisset. & quidem nulla grauior est pena huius uitae, quam excaecatio mentis: per quam homo amittit lumen gratie, & permittitur in suis tenebris ambuiare. Fames, bellum, pestis: peccalapidis Philosoph. 90 torum poenae sunt, & propter peccata infliguntur: sed corpus tantum laedunt, & animam sanant. E contra haeresis animam uulnerat, dum corpori suas uoluptates indulget. Promittitur igitur Ecclesiae magna & singularis gratia, post duplicatas clades. Expendamus paululum hanc gratiam, & inuestigemus Diuinas consolationes. Qua in re possem esse copiosus ac effusus, sed paucissimis uerbis plurima compraehendam; ausculta igitur ac perpende, Dum Mahometes Orientem uastat, Deus septen¬ ttionem illustrat; quando Lutherus septentrioni nebulam immittit, Deus Ecclesiae suae aperit & do¬ nat nouum & amplissimum orbem, Erumpamus igitur in uocem laudis & gratiarum actionis, & cum Isaia dicamus cap. 49. " Laudate celi, & exulta terra, iubilate montes laudem: quia conselatus est Dominus populum suum & pauperum suorum miserebitur. — Pars. Ui. In qua sunt Septem Precationes. Hucusque bone Lector, introduxi te ad lapidem Philosophicum inuestigandum, & inuitaui te ad illum conspiciendum: nunc porro uias rectissimas ostendam, ut illum assequaris. Quid enim proderit Negotiatori, si gemmam preciosissimam inueniat inter arenas maris, aut pulueres terrae: eandemque a longe aspiciat resplendentem, & anhelo corde concupiscat: si tamen consequi nequeat, uel quia scopuli periculosi, uel quia impenetrabiles uiae sese interponunt: aut certe quia est fundi Dominus potens, sine cuius uoluntate I & fauo Lapidis Philosoph. 92 & fauore non liceat gemmam istam attrectare, multo minus auferre. Ita omnino agitur circa lapidem nostrum, cuius possessor est Rex potentissimus, a quo oporteat illum humili prece emendicare. Ad haec melius cognoscenda, scire oportet, quod triplex sit scala exercitationis spiritualis, seu contemplatiuae uitae: quae confistit in legendo, meditando & orando. Lectio enim recolligit & pascit mentem, meditatio illustrat & inflammat, oratio ineffabilibus epulis satiat, replet & contentat. postquam igitur de duabus primis partibus obiter egimus, restat ut ad tertiam transeamus. Hanc quia multi negligunt, nunquam perueniunt ad cognitionem ueritatis: quantumuis prolixa lectione ac inuestigatione seipsos crucient ac eneruent. Quia nobilissimum medium, & maxime necessarium, uel non uolunt uel non sciunt accommodare, nempe humilem orationem. Ad huius uirtutis exercitium multanos impellunt. 1. Quia pauperes sumus & miseri, imo uilissimi mendici. 2. Quia Deus est fons ueritatis & gratiae, & omnis boni. 3. Quia Deus sic ordinauit, ut per orationem illius bona consequamur. Dum igitur homo considerat & agnoscit suam inopiam, & e contra diuitias & liberalitatem Dei: dum etiam attendit sibi necessitatem orandi impositam: facit instar mendicorum, ne fame pereat & ob suam negligentiam fiat suiipsius homicida. Quapropter opus est, ut superbus homo se humiliet coram Deo. Haec humilitas plerumque haereticis deest, & idcirco in tenebris suis sua culpa perseuerant. Tu uero quisquis lapilapidis Philosoph. 94 dem secretissimum imo Sacratissimum consequi exoptas, humilia te profunde, & supplicabundus ad Christum Dominum nostrum accede. ut autem citius exaudiaris; ipsius amplissima merita per te interpone, & pro mysteriis Redemptionis nostrae illi gratias age: tum denique cum omni reuerentia confidenter postula, quod est tibi ad salutem necessarium: & ipse replebit in bonis desiderium tuum. Prius tamen peccata tua agnosce, de iis dole, & ueniam pete, dicens flexis genibus & uultu in terram demisto Psal. 50. " Miserere mei Deus. " Plerumque enim qui haeresi sunt inuoluti, sunt etiam aliis peccatis multis defaedati ) deinde subiunges. Psalmum 66. " Deus misereatur nostri: " tum denique unam ex hisce Orationibus, prout dies assignata occurret. 95 Oratio Prima Pro Feria secunda. Gratias ago tibi, O suauissime Domine Iesu Christe, pro amabilissima Infantia & Pueritia tua: per quam te humiliter rogo, ut me miserum peccatorem respicere, animam meam a uitiis ac tenebris liberare, eandemque tua gratia & tuo lumine perfundere digneris. O Emmanuel, Rex & Legifer noster, expectatio Gentium, & desideratus earum: ueni ad saluandum nos Domine Deus noster. Oratio Secunda pro Feria tertia. Gratias ago tibi, O Illustrissime Domine Iesu Christe pro caelesti praedicatione & doctrina tua. per quam te humiliter rogo, ut me Lapidis Philosoph. 96 ab errorum tenebris eripere, & ad ueritatis. cognitionem transferre digneris. O Sapientia, quae ex ore Altissimi prodiisti, attingens a fine usque ad finem fortiter suauiterque disponens omnia: ueni ad docendos nos uiam prudentiae. Oratio Tertia Pro Feria quartae. Gratias ago tibi, O clementissime Domine Iesu Christe, pro miraculis & miserationibus tuis, quibus tuam doctrinam corroborasti, & morbos uarios sanasti: rogans suppliciter, ut meas infirmitates curare, measque tenebras illustrare digneris. O Adonay, & Dux domus Israel, qui Moysi in igne flammae rubi apparuisti, & ei in Sina legem dedisti: ueni ad redimendos nos in brachio extento. Oratio Quarta, Pro Feria quinta. Gratias ago tibi, o sanctissime Domine Iesu Christe, pro gra¬ tiosissima uita & conuersatione tua, pro exemplis perfectissimarum uirtutum, & pro insidiis Iudaeorum toleratis. O utinam per tua merita uitiosos habitus de animo meo extirpare, & solidas uirtutes in eorum locum immittere digneris. O Radix Iesse, qui stas in signum populorum, super quem continebunt Reges os suum, quem Gentes deprecabuntur: ueni ad liberandos nos, iam noli tardare. Oratio Quinta, Pro Feria sexta. Gratias ago tibi, O Amantissime Domine Iesu Christe, pro 98 Lapidis Philosoph. dolorosissima Passione & morte tua, & pro Sacratissimis uulneribus tuis Atque utinam per amplissima tua merita mihi largiri digneris uitam internam, mortemque felicem. O Rex Gentium, & desideratus earum, lapisque angularis qui facis utraque unum: ueni, salua hominem, quem de limo formasti. Oratio Sexta, Pro die Sabbathi. Gratias ago tibi, O Desideratissime Domine Iesu Christe, qui Patres e lymbo eduxisti, & in loco delicioso collocasti: rogo te humiliter ut animam meam ex suis tenebris in admirabile lumen tuum transferre digneris. O Oriens, splendor lucis aeternae & Sol lustitiae: ueni & illumina sedentes in tenebris & umbra mortis. Oratio Septima, Pro die Dominico. Gratias ago tibi, O Gloriosissime Domine lesu Christe, pro uictoriosa Resurrectione, & triumphali Ascensione tua. O utinam per efficacissima merita tua animam meam resuscitare digneris ad uitam gratiae, & a terrenis ad caelestia eleuare. O Clauis Dauid, & Sceptrum domus Israel, qui aperis & nemo claudit, claudis & nemo aperit: ueni & educ uinctum de domo carceris, sedentem in tenebris & umbra mortis. Obseruationes. 1. Dum homo ad Deum accedit, & suam uult exponere necessitatem, gratiamque Diuinam 100 Lapidis Philosoph. implorare: si sentit conscientiam laesam ex alicuius peccati remorsu ac reatu, debet ante omnia dolere, & ueniam postulare, & aliquam poenitentiam subire siue per eleemosynas, siue per corporis castigationem. 2. Oratio ut Deo placeat, & nobis fiat salutaris, praeter conscientiae puritatem aut compunctionem, debet habere attentionem reuerentiamque. Attende igitur cui loquaris, quid petas & qua intentione. Absurdum enim esset, si cum Rege aut Principe huius mundi loquens, ista non obseruares. Reuerentiam exhibebis Saluatori tuo tam interioris quam exterioris hominis decenti compositione, & quia ab externo homine incipiendum est, ut ad internum perueniamus, nempe a uisibili ad inuisibilem, primo nudabis caput, deinde genua in terram flectes, postea manus complicabis, tum denique oculis demissis uultuque uerecundo, effundes orationem tuam. 4. Attende, quibus ceremoniis & ritibus terreni Reges honorentur. Si quis Bassa seu Princeps Turcarum Imperatori loquatur, stat capite depresso, neque ausus est oculos coniicere in uultum illius. Tu igitur multo magis coram Deo tuo habeas te reuerenter, & oculorum sensuumque euagationem deuita. 5. Multi celebres uiri ad summum sanctitatis culmen peruenere, quod preces suas cum omni reuerentia soliti fuerint Deo offerre, Exemplo sit S. Carolus Borromaeus S. R. E. Cardinalis, hunc imitare; & ut scias quomodo & in quibus, remitto te ad illius uitam legendam. 6. Quod spectat ad nostras O102 Lapidis Philosoph. rationes, quas praemisi, sunt illae breues, ne sua prolixitate grauent aut distrahant, sed potius contineant mentem recollectam in quadam unitate & simplicitate. 7. Si materiae dignitatem & ordinem perspectum haberes, posses admirari & gaudere, & magnos fructus tibi polliceri. Tota enim Oeconomia nostrae Redemptionis distinguitur in suas partes, & omnia Saluatoris nostri merita ( quibus nulla esse possunt efficaciora ) tuis necessitatibus applicantur. 8. Non est opus, ut anxius sis quibus uerbis utaris, sed quo affectu, quaue intentione tuas preces prosternas. Nouit enim tibi succurrere Christus iuxta qualitatem inopiae tuae, non attendens conceptus uerborum tuorum. 9. Singulis gratiarum actioni¬ bus singulae preces adiunguntur. Quibus subnectitur unum suspirium, ex iis quibus Ecclesia utitur ante Natalem Christi: quando introducit Ueteres Patres pro aduentu Messiae suspirantes. Et quoniam haec suspiria multum habent deuotionis, producent quoque absque dubio suum effectum non tantum in te sed in aliis quoque consolandis. Sunt enim generalia. Primo igitur supplicas pro te, postea pro omnibus suspiras. 10. Noli despicere paruulum exercitium, quia exigua esse non possunt, in quibus amplissima merita Christi compraehenduntur. In hisce equidem meritis latet omne bonum nostrum, tam gratiae internae, quam gloriae aeternae. Christus igitur D. N. per uitae & Passioonis suae merita nos purgare, illustrare, & conuertere dignetur, & tandem perducere ad portum felicitatis supernae. 11. Etsi Ss. Trinitas sit indiuisa. Lapidis Philosoph. 104 secundae tamen Personae, id est, Filio tutius intendimus: tum propter alia, tum uel maxime quod naturam nostram assumpsit. Cum igitur Deus fit inuisibilis, incircumscriptibilis: ratio nostta caligat circa tam sublimem substantiam, quam sub nullo obiecto sibi potest imaginari. At uero circa Redemptotem nostrum omnia facilia sunt, & ad nostram exilitatem commensurata: dum uitam & actiones illius ante oculos collocamus, & illa quasi coram intuemur. 12. Hinc aliquo modo affulget magnitudo Incarnationis Dominicae, quae non tantum peracta est, ut nos Deo reconciliemur, sed etiam ut intellectus noster in meditatione ac oratione stabiliatur, dum sese occupat circa Deum Incarnatum, qui sub uisibili forma sese hominibus exhibuit ac praesentauit. Paradigma. Barlaam Eremita quodam tempore accessit ad aulam Regis Indorum, asserens se lapidem preciossimum habere, qui omnes infirmitates curet, & optatam reddat sanitatem, aliasque contineat uirtutes insolitas sane & admirandas. Caeterum in eo qui contueri illum cupiat, postulabat oculos sanos & corpus castum. Hoc quidam audiens, & sibi male conscius. aspicere hunc lapidem nolebat, ne forsan occulorum acie prorsus destitueretur. " Ita Refert S. Ioannes Damascenus. " Quisquis Philosophici lapidis nostri amator factus es, ac eum uidere concupiscis: uide ut oculi tui sint sani. Duplices porro oculos homo habet externos ac internos. De externis agere, superfluum est. 106 Lapidis Philpsoph. Interni oculi mentis sunt, Intentio pura, & simplex Intellectus: ut nempe habeamus rectam in omnibus rebus intentionem: & ut captiuemus Intellectum nostrum in mysteriis fidei Christianae. Intentionis oculus caligat, quando per spiritualia exercitia quaerimus res terrenas, non simpliciter tales, sed curua intentione, ut nempe in illis finem operis ponamus. Intellectus similiter obtunditur, quando nimis curiose inuestigat res Diuinas, aut naturali ratione comprehendere nititur mysteria Fidei, quae sunt supra rationem. Oculos igitur sanos adferamus, & illuminabit nos Christus Iesus, qui cum Patre & Spiritu sancto sit benedictus in saecula saeculorum. Amen. Pars Uii. In qua sunt Decem Soliloquia. Homo uariis modis instituere potest sermonem; nam aliquando cum Deo loquitur, & hoc est orare: aliquando loquitur cum alio homine, & uocatur Colloquium; interdum loquitur cum seipso, & tunc Soliloquium proprie appellatur. In homine si quidem multa occurrunt consideranda, ita ut unus idemque homo inter se colloqui introducatur, & sustinere partes duas tam interrogantis quam respondentis. Ita quidam Scriptores colloquia referunt inter Animam & Corpus, uel inter rationem & sensualitatem. Nam homo ex uariis partibus compositus est; 108 Lapidis Philosoph. praecipuum tamen quod in homine consideratur, est Intellectus, qui se occupat circa indagationem & cognitionem ueritatis: nec unquam in rebus dubiis conquiescit, quousque tandem perueniat ad id quod inuestigat & concupiscit. Ita fatetur S. Augustinus sibi quondam accidisse, & ad hoc magis inflammatum fuisse ex libro quodam Ciceronis, quem ipse Hortensium uocat, qui periisse putatur, eo quod hoc tempore non reperiatur. Quaesiuit igitur ueritatem apud Philosophos, & non inuenit: quaesiuit apud Manichaeos annis 9. sed casso labore: quaesiuit apud Catholicos, & tandem Mediolani reperit, a S. Ambrosio Episcopo instructus. Similiter fecit S. Iustinus Phil. & Martyr, qui desiderio ueritatis accensus tractauit cum Philosophis Stoicis cum Peripateticis, cum Pythagoricis, cum Platonicis: sed cum nullibi animo suo satisfieri uideret, tandem a quodam Christiano hunc thesaurum accepit. Idem omnino accidit cuidam Lutherano Concionatoti, qui natione Misnensis erat, & opinione Adiaphorista, id est, Melancthonicus, cumque uarias regiones Germaniae perlustrasset, non inuenit requiem nisi apud Catholicos in Austria. Nam in Saxonia displicuere Illyricani, in Prussia Osiandrini, in Polonia Caluiniani & Picardi, in Silesia Suuenckfeldiani, in Morauia Anabaptistae: tandem Uiennae Catholicam fidem amplexus est. Ita refert Surius ex Friderico Staphylo, discipulo olim Lutheri. Cum igitur humanus intellectus istius naturae sit & qualitatis, ut absque cognitione ueritatis quiescere nequeat: Diuina Sapientia uarias uias nobis suppeditauit, & ad hunc finem ordinatas. Aliqui e110 Lapidis Philosoph. nim illuminantur legendo libros Catholicorum, alii audiendo con¬ ciones; sunt qui familiari colloquio instituuntur, sunt etiam qui publica disputatione superantur; sed pro modulo ingenii mei nullam reperio uiam planiorem, quam fit meditatio & oratio. Egimus hucusque de utraque, sed placet nunc prioris partis nomen uariare, & Soliloquium indigitare. In hisce Soliloquiis Intellectus instar uenatici canis Ecclesiam Christi per uestigia quaedam indagabit, donec ueniat ad illius cognitionem, atque ex cognitione ad amorem & amplexum. Sicuti autem in eodem homine est duplex anima, id est, rationalis & sensitiua, ita duplex considerari potest Intellectus, id est, practicus & speculatiuus: cogitabis igitur, quasi speculatiuus practicum alloquatur, aut e contra; uel Intel¬ lectus sermonem habeat cum reliquis animae potentiis, maxime cum affectu seu uoluntate. Praeeunte siquidem Intellectu sequitur Affectus, interdum lento interdum celeri gradu: & tandem aliquando praebet suum consensum, ut reperta ueritas non tantum cognoscatur, sed etiam suscipiatur cum gaudio, & magna diligentia conseruetur, ueluti preciosissimus lapis: ad cuius nomen ac effectum collima¬ mus. Primum Soliloquium. Quare Anima relictis haereticis sese ad Catholicam Eccclesiam debeat conferre. " Quare tristis es anima mea, & quare conturbas me? " Psal. 41. quamdiu perplexa & dubia permanebis? & quando tandem consenties mihi in amplexu ueritatis? Iam cogno112 Lapidis Philosoph. uisti, quod absque uera Fide nequeas obtinere aeternam salutem, intellexisti quoque non esse nisi unam ueram fidem, hanc apud Romano - Catholicos reperiri. quid est igitur causae, quod hanc nolis amplecti? quid te obsecro ab illius amore auellit? ostende mihi uincula tua, quibus implicaris: & ego dissoluam; aperi mihi uulnera tua, quae abscondis: & ego salutare pharmacum applicabo. Si tu dissimulaueris, ego intrabo domum tuam, & omnia interiora tua scrutabor. Iam enim ab incunabilis tecum uixi, conscius secretorum tuorum. Dic ergo mihi familiarissimo tuo, quid te auersam teneat a Romana Ecclesia sequenda. An forsan libertas carnis, quam illa Ecclesia restringit? an timor ieiuniorum, quae praescribit? an Confessio generalis, quae postulatur? an respectus Consanguineorum. quos offendes? an Parentum amor, quos uidereris damnare? an decus patriae, quam nolles haerescos titulo inhonorare? an Sacrae Scripturae authoritas quam crepant Lutheram: an Catholicorum quorundam mala uita, quam rodunt Caluiniani? an Ecclesiae inuisibilitas, quam fingunt Anabaptistae? sed puto te omnia ista dirupisse, ueluti telas Aranearum. Meminisse enim poteris temporis & loci, quo ista discussimus inter nos, & ego ad singula lita respondi, ut tibi fuerit satisfactum. Ostendi etiam tibi euidenter, quod non sit securum coram Deo adhaerere Lutheranis: tum propter alias multas rationes tum propter Auctorem huius sectae; cuius acta & scripta merito sunt reprehendenda, uti ex Cochlaeo & Ulenbergio, ex Conrado Andreae & Ioanne Pistorio satis cognouisti. Est enim incredibile, quod Diuina Maiestas 114 Lapidis Philosoph. & summa illa puritas elegerit hominem tam flagitiosum, pro uera & sacra Religione condenda. Cum igitur, o Anima mea, tunc tempo¬ ris concluseris, relinquere castra Lutheranorum, quare non transis ad Catholicae Ecclesiae ouile? quid est, quod remoretur? an forsan dubitas, num uelis migrare ad Caluinianos aut Anabaptistas, quod tibi uideatur apud illos posse Fides uera reperiri? Hoc enim audiuisti aliquando illos affirmantes & promittentes, & forsitan uerum esse suspicaris. Caeterum ab hoc dubio & ab hac suspicione te liberabo, paucis quidem uerbis, sed solidis ac ueris. Apud Caluinianos Fides uera esse non potest, tum quod nouelli sint: tum quod illorum Auctor malam duxerit uitam, tum quod scriptis suis in Deum fuerit blasphemus, dum eum statuit esse auctorem peccati: quae blasphemia tuae naturae magnum incurit horrorem, ut scio; diligis enim Deum, uti summum bonum: & pro illius zelaris honore, tanquam pro suprema Maiestate. Iam te a Caluinianis abstraxi, abstraham quoque ab Anabaptistis, tali argumento Apud illos uera Fides esse non potest, qui ducunt impurissi¬ mam uitam, & pessimos defendunt errorea, & Magistratibus a Deo ordinatis resistunt. Cum igitur naturale lumen tibi suggerat, in omni Repub. requiri ordinem rerum, personarum & officiorum: facile aduertis, apud illos homines Deum non esse, qui naturae ordinem inuertunt, quem Deus sapientissime statuit, & animis omnium Gentium impressit. Ubi autem Deus non est, ibi Lux fidei ac ueritatis non resplendet: sed ibi densissimis tenebris omnia sunt inuoluta. Iam tibi satisfactum reor, perlapidis Philosoph. 116 spectos enim habeo interiores affectus tuos: utpote cuisemper displicuerit: quicquid confusum est: & cui ualde arrideas omne quod pul¬ chro ordine dispositum est. Non ignoras quoque omnem ordinationem esse a Deo, & idcirco superioribus esse obediendum cum omni reuerentia & filiali timore. Nihil igitur restat, O amantissima foror mea, nisi ut mecum pleno consensu & singulari gaudio sequaris ad Catholice Ecclesie penetrale: ubi uidebimus multa mirabilia, quae nos summopere recreabunt. Est equidem domus sapientiae, est magistra fidei est schola ueritatis. Audi quid Salomon dicat sapientissimus, imo Spiritus sanctus per Salomonem, Prouer. 9. " Sapientia aedificauit sibi domum, excidit columnas septem. " Ecclesiam igitur inuestigabimus sub forma domus seu aedificii alicuius; tunc uidebis, quam illa sit pulchra & admiranda: ut te magis magisque excitem ad illius uenerationem & amorem. Secundum Soliloquium, De domo Sapientiae & Paradiso uoluptatis. Si quis sapiens Architectus promiserit alicui Principi, quod uelit illi construere singulare palatium quale toto terrarum orbe non reperiatur: moribus & usu ita receptum est, ut palatii erigendi Ideam delineet, & specimen quoddam exhibeat; tum ut omnes Artificis ingenium aduertant & admirentur, tum ut magno desiderio accendantur ad illud palatium aliquando uidendum. Idea enim ostendi solet uiris sapientibus, & in Architectura uersatis: ut suum ferant iudicium de iusta omnium Lapidis Philosoph. 118 partium proportione, seu symmetrica dispositione. Nunc intende mihi, O Anima mea, O soror charissima. Quis unquam sapientior Architectus, quam Sapientia aeterna? quid est Sapientia aeterna, nisi Filius Dei? quis est ille Filius Dei, nisi Iesus Christus propter nos Incarnatus? Ipse igitur priusquam indueret naturam humanam promisit quod uelit domum sibi aedificare cum 7. columnis. Quapropter inquirendum nobis est, quaenam sit illa domus, & an huius aedificandae domus Idea fuerit praemissa. Non ignoro uarias posse referri mansiones, in quibus habitauerit olim, uel adhuc habitet Christus: sed hoc loco non arbitror intelligi aliam, quam Ecclesiam illius. Sequitur enim. " Ineclauit uictimas suas, miscuit uinum. & proposuit mensam suam. Misit ancillas suas, ut uocarent ad arcem, & ad moenia ciuitatis. " Hoc ta mundem est, ac si diceret; Fecit grande conuiuium, & inuitauit multos; siue, Preparauit se ad nuptias celebrandas, de quibus nuptiis Christus sepe in Euangelio meminit, & S. Ioannes in sua Apocalypsi. In omnibus autem nuptiis sponsus est ac sponsa: ita hoc loco Christus & Ecclesia. Ecclesia igitur non tantum est sponsa, propter quam nuptiae celebrantur: sed etiam domus ipsa, in qua peragitur conuiuium nuptiale. sed de figura sponsae suo loco agemus nunc sub typo alicuius aedificii Ecclesiam in¬ dagamus. Quid autem tibi uidetur, O Anima mea, nunquid huius structurae Ideam poterimus inuenire? Ita opinor. nam primo loco mihii occurrit Paradisus uoluptatis, qui absque dubio exelluit omnes labyrinthos, & hortos pensiles & pomaria totius mundi: quia Deus ipse Paradisum plantauit, & qualapidis Philosoph. 120 si manibus suis distinxit ac delineauit. In hoc horto fuerunt arbores pulchrae & fructiferae, fluuius etiam diuisus in 4. partes in quibus Ecclesia manifeste insinuatur, ut probari potest ex Ezechiele & Apocalypsi: & ibi quidem cap. 47. hic autem cap. 22. Quid porro sunt arbores, nisi credentes & Iusti? quid uero est fluuius nisi Sacer Baptismus, cuius uirtus penetrauit 4. plagas mundi? Praeterea fuit in Paradiso lignum uitae, per quod Ss. Eucharistia recte intelligitur; fuit etiam lignum scientiae boni & mali, per quod Intelligentia Sacrae Scripturae pulchre designatur. Oblecta igitur te, O Anima mea, in horto deliciosissimo, & noli tam cito hinc emigrare. si comedere libet, habes arborum fructus dulcissimos, uis bibere? ecce fontem uitae, quem D. Ioannes uocat " fluuium aquae uitae. " Sed aliud admirabile aduerto, in delitiis Paradisi, uideo e¬ nim umbras hominum, & puto quod Adam & Eua circumeant spaciatum. Adam enim in hunc locum translatus est, & exipsius latere Eua formata; cuius rei mysterium si quaeram ex D. Baulo, dicet mihi ad Ephes. 5. uers. 31. " Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo & in Ecclessia. " Audis, Ecclesiam; cogita igitur illam praefigurati in Eua, sicu Christus in Adam prefiguratus est. Quomodo autem Ecclesia formata sit ex latere Christi, exponit D. Augustinus. Nam sicuti Adamus sopore oppressus est, atque ex illius costa figuratam legimus Euam: ita cum Christus obdormiisset in cruce, ex ipsius latere tranfixo effluxit sanguis & aqua, & hunc in modum Ecclesia formata est: Sed illud quoque uelim te attendere, O Anima mea, quod ex utraque parte fluuii stent arbores, Lapidis Philosoph. 122 quae singulis mensibus proferunt fructus, & quarum folia conducant ad Gentium sanitatem Apocal. 22. Magnos sane fructus protulerunt Ss. Martyres, & salubria folia reliquerunt Ecclesiae Episcopi & Doctores. Peruolue Martyrologium seu Menologium Ecclesiae orthodoxae, & inuenies singulis men¬ sibus occurrere arbores tam fructuosas. Legimus de B. Lydouina uirgine Hollandica, quod ab Angelo suo custode fuerit mandata in Paradisum, & inde contulerit se¬ cum odoriferum lignum. Uerum tamen ut huic soliloquio finem imponamus, ex consideratione Paradisi nihil clarius innotescit quam typus Ecclesiae, & Idea quaedam conspicua illius domus, quam sapientia aeterna constituit & promisit aedificare. Tertium Soliloquium De Arcae Noe & aliis figuris. Primus celeberrimus Architectus fuit Noe, qui Arcam fecit, in qua tempore diluuii saluatus est cum familia sua. Hic denuo figuram Ecclesiae habemus. Ita discurrere liceret per praestantiora aedificiae totius ueteris Testamenti Abraham, Isaac & lacob nullam singularem domum construxisse leguntur: sed sub tentoriis habitabant; nihilominus Altaria erexerunt pro sacrificiis offerendis. Altaria igitur haec typum Ecclesiae ge¬ rebant. Quapropter Iacob Patriarcha lapidem, quem in tirulum erexit, appellauit Domum Dei. Gen. 28. Post haec Moyses Tabernaculuum foederis construnt, Salomon Rex Templum aedificauit: quae utraque figuram Ecclesiae praesenta124 Lapidis Philosoph. restaurauit, & Iudas Machabaeus repurgauit, Herodes quoque Rex amplificauit; quae omnia in figura contigerunt. Ex hisce figuris argumentatur D. Paulus Apostolus in epistola ad Hebraeos, & contribules suos ad Ecclesiam Christianam inuitat. Uide nunc, O Anima mea, mirabile consilium Dei, qui maxima saepe mysteria sub Propheticis uerbis occultat. Aggaeus equidem Propheta cum uariis adhortationibus excitasset Iudaeos ad Templum Domini restaurandum, c. 2. adiecit: " Magna erit gloria domus istius. nouissimae Plusquam primae. " Quae uerba nonnulla ad literam intelligunt de Templo Zorobabelis: sed toto errant caelo, & successus temporis longe aliter declarat. Oculus enim Propheticus non respexit ad Templum Zorobabelis, sed ad Ecclesiam Christi: cuius dignitas & splendor excellit Iudaeorum Templum. Haec ita se habere, Deus ipse calculo suo approbauit. permisit enim hanc domum secundam uariis cladibus, ruinis & prophana ra¬ tionibus agitari, ut intelligeremus. promissa Diuina ei neutiquem conuenire. Caeterum ego te, O Anima mea nolo diutius detinere; id tantum inculcabo, ut in allatis figuris Ecclesiam agnoscas. Sicuti enim Rex quispiam sapientia singulati praeditus aulam suam diuersis emblematibus exornat: quae aliud exterius exhibent, aliud mystica interpretatione designant: qualia fuerunt Hieroglyphica Aegyptiorum: ita Christus Dominus noster in sacra Scriptura ueteris Testamenti curauit depingi aenigmata quaedam, sub quibus mysteria Fi¬ dei contegerentur. Lapidis Philosoph. 126 Loquium, Quid sit Ecclosia, & quid Synagoga. Accedemus nunc, O Anima mea, ad Ecclesiae quidditatem, penitius considerandam. Est equi¬ dem Ecclesia " peculiaris quidam coetus hominum, in una Fide & caeliu Diuino consentius, a Deo electus & approbatus. " Eiusmodi curtus uarias requirit. qualieares, primo ut sit uisibilis, secundo ut habeat uisibile caput, tertio ueceris logibus ac ceremoniis ab eliis cetibus distinguatur, quarto quod in definitione ponitur, ut sit in cultu Dei concordans, quinto ut sit a Deo electus & approbatus, quod etiam ponitur in definitione. Talis coetus semper fuit ab initio mundi: quia nunquata Deus fuit absque cultoribus suis. Sed ista diligentius inuestigemus, ut etiam plenius cognoscamus. 1. Ab Adamo usque ad Diluuium fuerunt filii Dei a filiis hominum separati, qui legem naturalem & traditiones paternas obseruabant, & subiecti erant uni ex Patriarchis iuxta legitimam successionem Primogenitorum. Filii Dei erant ex posteris Seth & Ecclesiam constituebant ac figurabant: filii hominum erant ex posteris Cain, qui iuxta suam uoluntatem uiuebant, & haereticos schismaticosque praesentebant. 2. A Diluuio usque ad Abrahamum licitum erat uesci animalibus, sed absque sanguine. cumque in Babylonica confusione nauones diuudetaneur, lingua & pietas amiqua mansit in domo Heber, a quo Hebraei uocantur. 3. Cum Idolonum cultus paulatim inualesceret, Abraham a Chaldais separatus est. ac per Circumcisionem a caeteris genribus distinctus. Sic Isaac. sic Iacob. sic Lapidis Philosoph. 128 posteri eorum usque ad exitum de Aegypto. 4. A tempore Moysis Iudaei acceperunt legem scriptam, quae illos a caeteris populis separabat, & sommo Pontifici subiiciebat, atque ad Tabernaculi cultum astringebat. 5. Tempore Regum pro Tabernaculo successit Templum Salomonis, extra quod sacrificare non licebat; accessit & t urbs Ierusalem, extra quam ludaei Agnum Paschalem comedere prohibebantur. 6. Post reditum ex Babylone, quicumque se a templo Zorobabelis seiungebant proschismaticis ac haereticis habebantur: ut Manasses Sacerdos, qui in Samaria Templum construxerat: & Onias qui in Aegypto. Ille fuit status populi Dei in ueteri Testamento, qui Christum uenturum expectabat. Ille coetus aliquando Ecclesia dicitur, Num. 20. 3. Reg. 8. 1. Mach. 5. distinctius tamen Synagoga uocatnr, ut a populo Christiano melius discerni queat; quamuis utrunque nomen eandem significationem admittere possit ex proprietate Graecorum uerborum. Nam Ἐκλησία significat coetum populi seu congregationem, quo uocabulo etiam Athenienses utebantur, ut ciuium conuentum designaret. σιναγωγὴ etiam dicitur congregatio uel adductio populi. Alii tamen ita distinguunt, ut Synagoga fit coactionis necessariae, & Ecclesia sit uox liberae congregationis. Quicquid horum sit, O Anima mea, tu ex hisce aduerte stultitiam illorum; qui Ecclesiam inuisibilem fingunt. Certe coetus populi est uisibilis, ut ab alio coetu discernatur. Si quis urgeat Fidem esse inuisibilem, respondeo: & Iudaeorum Respublica fidem habuit, & nihilominus Lapida Philosoph. 130 exterius uidebatur. Potest enim quis habere fidem in animo, & ta¬ men tenetur eandem publico ritu profiteri, ut per externos actus prodat, quod intus latet. Alioquin omnis uirtus est inuisibilis ( quia est animi habitus, qui non apparet ) actus tamen uirtutum plerumque sub oculorum conspectum cadunt. exempli graria, Misericordiae uirtus & habitus in animo sedem habet, sed dum actus elicitos exercet samelicos reficiendo, mortuos sepeliendo ab omnibus uidetur, qui coram adsunt, & oculos habent. Qui hoc negat, omnino stupidus est. Quintum Soliloquium, In quo Ecclesia comparatur cum Ciuitate. Audiuisti in praecedentibus, Oanima mea, Ecclesiam comparari cum aliqua Ciuitate. Porro una Ciuitas habere potest tres significationes, ut E. G. dum quis dicit: " Norimberga est fortis & munita. Norineberga est politica. Norimberga Casari scripsit. " In prima pronunciatione continens intelligitur, id est moenia istius urbis cum turribus ac aedificiis suis; sicuti etiam dicere solemus, " est pulchra & nitida Ciuitas. " In secunda elocutione Ciues ipsi designantur, ( contentum rei ) eo quod habeant politicos mores. In tertia phrasi Magistratus tantum denotatur, id est, Consules ac Senatores, qui nomine totius urbis & omnium Ciuium scribere solent ad Imperatorem. Simili modo distinguere debes Ecclesiae nomen, O Anima mea: nam ut conmuniter dici solet, " qui bene distinguit quem docet, imo bene discit. Dum Lapidis Philosoph. 132 igitur audis aliquem dicentem, " Ueni, ad Ecclesiam eamus pro Concione audienda: " intellige de materiali fabrica Templi; Dum uero quispiam dicit, " Ecclesia celebrat festum Ss. Petri & Pauli 29. Iunii: " hoc accipe de omnibus Catholicis toto orbe diffusis. Et quando forsan ab altero dicitur: " Ecclesia sic decreuit contra Iconoclastas: " mentis oculo necurre ad Ecclesiae Proceres, id est, ad Pontificem ac Episcopos, qui in Concilio generali Ecclesiam repraesentant. sicuti Magistratus Ciuilis repraesentat totum coetum Ciuium suorum. Nihilominus peculiare priuilegium habet Ecclesia Romana, quae singulari phrasi Sedes Apostolica uocatur. Hanc phrasin euidentius intelliges, si Iudaicae Reip. ritum uolueris considerare. Erant equidem in Iudaea plures urbes, qua¬ rum singulae suos Iudices habebant: a quibus appellare licebat ad Concilium siue Iudicium Hierosolymitanum & non ultra: Deuter. 17. Praeterea omnes Iudaei masculi ter in anno debebant ire in Ierusalem, & sua sacrificia ibidem in Templo offerre Exod. 23. Insuper qui in exilium translati erant, tanta ueneratione hanc urbem prosequebantur, ut orantes faciem suam uerterent uersus illam: ut apparet in S. Daniele cap. 6. Cum igitur omnia illis in figura contigerint, ut D. Paulus affirmat, necesse est in Christianismo dari unam Ciuitatem, in qua ueritas impleatur; sed excellen¬ tior dari non potest quam Roma: quae caput est totius Christianitatis; sicuti Ierusalem caput erat Palaestinae, Quod autem quispiam incaute huic urbi nomen Babylonis affingat, id mihi nunquam placebit. Nam Babylon, ex qua S. Petrus scribebat primam epistolam, est in Aegypto, quae alio nomine Cayeus 134 Lapidis Philosoph. ac Memphis uocatur: Quapropter cum dixisset, " Salutat uos Ecclesia quae est in Bahylone collecta: " mox addidit, " Et Marcus filius meus. " hunc enim totius Egypti primum Episcopum ordinarat. & Babylon cuius mentionem facit S. Ioannes cap. 17. & 18. in Apocalypsi, intelligi recte potest Constantinopolis seu Imperium Tuccorum. Proinde malim urbi Romanae applicare, quae augent illius dignitatem, non quaeminuunt honorem. Quod autem obiicitur, aliam esse Romam Eth¬ nicam, & aliam Christianam & hanc ob rem odiosa de Ethnica exponi? Id mihi non sufficit, utpote qui sciam quod Ierusalem quoque prius Ethnica fuerit sub Iebusaeis & nunc uastata ingemiscat sub Turcis: & nihilominus tam gloriosa de illa praedicantur sub typo urbis Romanae. quae igitur ad literam de metropoli Iudaeorum, deque illius splendore cantantur: ea nullis teneti, tegi debent ob ueterem urbis Idololatriam: quanto minus quae mystice de Romana Ecclesia explicantur, non debent inde obscurari, quod illa inseruierit olim idolis. Quapropter imitabor Bozium lib. 7. cap. 6. Ubi quaedam S. Scripturae loca illustrat, & accommodat ad Principatum Ecclesiae Romanae: quale est illud: " Uirgam uirtutis tuae emittet Dominus ex Sion, dominare in medio inimicorum tuorum. " Psal. 109. Similiter de lapide, qui praecisus est de monte absque manibus, & statuam confregit Daniclis 2. Ut totum e. 4. Micheae, de monte altissimo in nouissimis diebus, & illud Isaiae cap. 60. u. 14. " Uenient ad te curui filii eorum qui humiliauerunt te, & adorabunt uestigia pedum tuorum. " Cum igitur Romanam Ecclesiam singulari respectu honorauerimus, multa Ss. Pro136 Lapidis Philosoph. phetarum oracula plenius intelligemus: quae profecto ad Ecclesiam Catholicam toto orbe diffusam ita proprie accommodare non possemus. Romana etenim Ecclesia re¬ cte dicitur mittere Legatos suos ad Gentium conuersionem, & Praedicatores ad Insulas longinquas; similiter Reges populorum con¬ uersorum, sua munera Romam mittunt, ac semper mittere consueuerunt: nempe ad unam Ecclesiam supra alias positam, & distinctam peculiari praerogatiua: alioquin toto orbe terrarum uagari deberent, ac quaerere cuinam sua munera tradant: quod esset ualde absurdum. Tu itaque, O Anima mea, ex hisce consurge in amorem ac reuerentiam Ecclesie Romanae: & apud te fixum maneat, quod illa transierit in locum Hierosolymae repudiatae. Ad quod si aliud te non permoueret, moueat saltem praxis tot saeculorum, & usus uariorum populorum. Scis enim ex historiis antiquis, Apostolicos Praedicatores ex hac Ecclesia missos: scis etiam Reges gentium ad hanc Ecclesiam munera sua asportasse. Sextum Soliloquium, De Ecclesiae regimine & Parlamento. Considera mecum, O Anima mea, pulcherrimum ordinem gubernandi populos, quem obseruarunt & obseruant non tantum Christiani Reges, sed etiam Ethnici Dinastae. Extant Scriptores de Regno Francorum, Anglorum, Hispanorum: nec desunt qui scripserint de Republica Atheniensium & Romanorum, de Imperio Persarum, Turcorum, Tartarorum, Chinensium, Moscouitarum, & Abyssinorum. Sed hisce aliisque o138 Lapidis Philosoph. missis dicamus aliquid & conferamus inter nos de Imperio Roma¬ norum, quod Germanorum forsan proprie dici posset. Ego imprimis admiror tam insignem administrationem, quam non simpliciter lumini naturali ( quod Deus omnibus gentibus communicauit ) sed peculiariter Diuinae dispositioni ( quae gratiam suam in se credentibus largitur ) lubens asscribo, Totum igitur Imperii corpus diuiditur in tria membra, 1. in Electores septem 2. in Principes & Nobiles, 3. in liberas Ciuitates plus quam 84. Supra istud corpus dominatur po¬ tentissimum caput, nempe unicus Imperator. Neque tantum in singulis urbibus sunt tribunalia, sed una quoque Camera Imperialis ut omnibus ex aequo lustitia admi¬ nistretur. Haec non raro apud me ponderans, mentis oculum eleuo ad Supremum Moderatorem, qui omnia haec inferiora disponit, inspicit & gubernat, & suspirans dico: O sapientissime Domine, Deus & Salnator noster, si tam pulchre disposuisti Imperium Germaniae: quam sapienter ordinasti Ecclesiae & sponsae tuae Regnum in hoc sublunari mundo! non enim tibi maior cura esse potest de Imperio quam de Ecclesia Fidelium tuorum. Tu igitur, O benignissime Iesu, mentem meam illustra, ut delecter in operibus & dispositionibus tuis. Haec agens nonnunquam contemplor mirabilia, & inenarrabili gaudio perfundor. Huius poteo sobriae & sanctae delectationis cupio te participem facere, O Anima & soror mea: sed desunt mihi uerba, quibus sensum animi mei pro rei dignitate exponam. Si Germani tantum honoris tribuunt Camerae Imperiali, ut nonliceat inde ulterius appellare: 140 Lapidis Philosoph. quare non habeamus in summa ueneratione Concilium generale, ut illi penitus acquiescamus? Haec argumentatio mea est simplex ac recta, quae tamen posset uariis rationibus dilatari, elucidari ac defendi. Sicut enim in Camera Spirensi resident uiri doctrinae & authoritate ornatissimi, qui omnia diligenter discutiant, mature inter se conferant, & tandem lente pronuncient: ita multo magis contingit in Concilio generali. Ego peruolui tomos Conciliorum, & aduerti maximam adhiberi charitatem & longanimitatem priusquam aliquis ob haeresin condemnetur. In exemplum adduco nouissimum Sanct. Concilium Tridentinum, quod annis 18. durauit. Quibus & quot uiis cum Luthero actum sit, Ulenbergius fideliter narrat. Eia igitur excitare, O Anima mea, & contemplare Ecclesiam sub personamulieris istius, quam D. Ioannes uidit in Apocalypsi cap. 12. quae erat amicta sole, & luna sub pedibus eius, habens coronam in capite 12. stellarum. Licet etenim alii numerent 18. Concilia generalia, ego tamen ad 12. praecipua restringo, in quibus totidem haereses principales fuerunt condemnatae. 1. Ariani, in Concilio Niceno. 2. Macedoniani, in Concilio Constantinopolitano. 3. Nestoriani, in C. Ephesino. 4. Eutichiani in Chalcedonensi. 5. Origenistae, in Constant. Ii. 6. Monothelite, in Constant. Iii. 7. Iconoclastae, in Niceno Ii. 8. Photiani in Constantin. Iu. 9. Berengariani, in Lateranensi. anno. 1059. 10. Waldenses & Albigenses in Lat. anno. 1170. 11. Wiclefitae & Hussitae in Constantiensi. an. 1417. Lapidis Philosoph. 142 22. Lutherani & c. in Tridentino. Septimum Soliloquium, De Ecciesia triumphante. Eleuare tandem, O Anima mea, & assumptis pennis euola ad Ecclesiam triumphantem con¬ templandam. Ponderosa quidem es, sed tamen conare; uiam ignoras, sed D. Ioannes Euangelista ostendet. Considera hoc regale palatium quantae sit claritatis & pulchritudinis. Intuere Ciues purpura & corona decoratos. Cogita omnes hosce per unicam fidem huc intrasse. Si quaesieris a Ss. Apostolis regulam fidei, ad symbolum te remittent; si interrogaueris a Ss.. Martyribus an quilibet possit in sua religione seu potius opinione saluari: respondebunt, ergone stultos nos arbitraris, quorum magna pars non tantum ab Idololatris sed etiam ab haereticis trucidata fuit? Idem tibi dicent Ss. Confesfores, qui carceres & exilia ab haereticis sustinuerunt ob unam Catholicam fidem. Porro si uolueris sciscitari a Ss. Episcopis & Doctoribus, cuinam Ecclesiae fit adhaerendum, omnes tibi Romanam inclamabunt. Monachi ac Eremitae unam simplicem fidem, bonis operibus ornatam tibi commendabunt, Idem facient Uirgines & Uiduae, & omnes omnino Electi. Hoc in regno inuenies Progenitores tuos, qui ante 100. 209. 300. imo ante 800. annos in una Catholica & Romana Ecclesia obdormierunt. Horum igitur Societati si aliquando adiungi exoptas, necesse est ut in uera fide & bona uita illos imiteris, & patientiam habeas in aduersis. Nam qui uicerit possidebit hac: & uerissimum est quod canitur de hac Ciuitate superna: " Portae nitent margaritis. Adytis patentibus: Et uirtute meritorum Illuc introducitur Omnis qui ob Christi Nomen. Hic in mundo premitur. " Sed dicat nobis aliquid D. Ioannes qui quondam eam est contemplatus. Audiamus igiturex cap. 21. Apocalypseos. " Et Ciuitas non eget Sole neque Luna, ut luceat in ea: nam claritas Dei illuminabit eam, & lucerna eius est agnus. " Quamuis hoc loco mihi occurrat sapiens & argutum responsum B. Aegydii Franciscani, quod Surius refert 23. April. in tomis Sanctorum. Huic cum diceret quidam Doctor Dominicanus, S. Io¬ annem sublimiter de Diuinitate scripsisse: ipse respondit eum nihil tale fecisse, & confirmauit similitudine adiuncta, nam si ex altissimo monte exigua auis quotidie sumeret milii grana. post 100. an¬ nos deprehendetur quasi nihil sumpsisse. Ita se habet circa Diuinitatem, quae incomprehensibilis est. Idem omnino asserere licebit. de pulchritudine ac felicitate patriae caelestis, seu Ecclesiae triumphantis: de qua scribentem cum legero D. Ioannem, & postea intuitus fuero propriis oculis hanc claritatem, quam nunc habemus sub aspectu, arbitrari potero in Apocalypsi esse guttam aquae, & in hac contemplatione uastissimum mare sese offerre, quod ebibi nequeat ab ulla creatura. Sed quia hoc in loco permanere diu non permittemur, dabo tibi optimum consilium, O Anima mea, unde possis tuam deuotionem nutrire, & profectum promouere: nempe ut postquam hinc discesserimus, crebriori lectione uoluas eos Scriptores, qui de gaudiis aeternae beatitudilapidis Philosoph. 144 nis scripserunt, ut hoc modo mate¬ riam habeas, eam contemplandi; deinde diligenter legas uitas Sanctorum, quas Surius aut alii collegerunt, ut obserues uias rectas, per quas duxit Dominus Iustos ac Electos suos, ut & tu iisdem semitis in¬ haereas constanter. Sed quia hinc discedendum nobis esse animaduerto, faciamus quod fecit olim Sanctus Augustinus, in suis Meditati¬ onibus capite uigesimo: ubi orat, ut ipsa Caelestis Patriae felix societas pro ipso intercedat, eamque his uerbis compellat: " O Domus Dei luminosa & speciosa, dilexi decorem tuum, & locum habitationis gloriae Domini Dei mei, Possessaris & Fabricatoris tuirtibi suspiret peregrinatio mea nocte ac die, tibi inhiet cormeum, tibi intendat mens mea. Ad societatem beatitudinis tuae peruenire desiderat anima mea. Dico ei, qui fecit te, uti poßdeat me in te, quia ipse fecit me & telino tu dic, tu roga cum, ut dignum me faciat participatione gloriae tuae Sanctam enim societatem tuam, & mirabilem pulchritudinem tuam, non per meritum requiro: sed per sanguinem eius, quo redemptus sum, adipisci non despero; tantum adiuuent merita tua; subueniant prauitati meae, Sanctae & purissimae orationes tuae, quae inefficaces apud Deum nullatenus esse possunt. & c. O Hierusalem domus Dei aeterna, tu esto post Christi dilectionem laetitia & consolatio mea: dulcis memoria tui boati nominis sit releuatia moeroris toediorumque meorum. " Octauum Soliloquium, De officio intelligentiae & uoluntatis. Hucusque te circumduxi, O Anima mea, per uarias plateas, tam Ecclesiae militantis quam triumphantis: restat nunc ut finem nostris Soliloquiis imponamus, & Lapidis Philosoph. 148 stabilem conclusionem ex hisce omnibus tandem faciamus, nouoque foedere & mutuo consensu nostram amicitiam cofirmemus. Non enim ignorare debes, quod Deus Optimus Maximus ita nos inuicem coniunxerit, ut nunquam in aeternum possimus separari. Quocirca licet diuersas obeamus functiones, in una tamen domoeodemque cubiculo inseparabiliter habitamus. Meas partes tibi explicabo, & tunc etiam tua officia exponam. Meum igitur est munus, circa ueritatem inuestigandam & contemplandam occupari: tui officii erit uirtutes colere, bonis operibus uacare, summum bonum super omnia amare. Et ut paucis uerbis tibi exponam utriusque fi¬ nem, nostra felicitas in eo consistit, ut simplici intellectu & puro affectu adhaereamus Deo nostroiugiter, quantum possibile est inhac mortali uita. Ita in aureo suo opusculo sapienter definiuit Magnus. ille B. Pater Albertus Dominicanus. Caeterum & mihi & tibi quaedam uitanda erunt, ne aberremus ab illa regia uia, quae ad aeternam beatitudinem perducit. Mihi non tantum erit cauendum ab erroribus ac deceptionibus, a pertinacia & proprio indicio: sed etiam ab omni superbia & curiositate; si enim humilis fuero, facile fidem adhibebo Ecclesiae, sacris Conciliis, uetustis Patribus, & toti uenerandae Antiquitati: quatenus in una fidei regula concordant; si humilis fuero, S. Scripturam eo sensu intelligam & legam, quo sensu illam exponit Ecclesia mater nostra: atque ita nunquam a ueritate aberrabo. Si fuero simplex, non scrurabor curios e illa, quae superant meas uires, & quae a me Deus non requirit; si fuero simplex, non annitar per nalapidis Philosoph. 150 turalem rationem comprehendere mysteria Fidei, sed captiuabo intellectum meum in obsequium Christi. Hisce aliisque officiis mihi impositis ego per Dei gratiam perfungar diligenter Tu etiam inuigila, ut partibus tuis satisfacias, & aduerte paulisper a quibus tibi uel maxime sit cauendum. Tuae naturae proprium est amare, sed quia amoris uaria sunt obiecta, nisi agas circumspecte, poteris facile abduci a legitimo amore. quaptopter non amabis diuitias, honores, & uoluptates: ad quae amanda te mundus inuitat; neque amabis uitia, ad quae uel corrupta natura uel homines mali, uel tartareus inimicus te instigant; sed illa omnia contemnes, exercenate in amore Dei, & in sanctissima illius uoluntate porficienda. Purasne tamen omnia tibi a me esse insinuata Non putabis; sed adhuc latet anguis in herba. Uterque nos in corpore mortali, tanquam in domo uel potius in carcere conclusi sumus: & licet ego multa obstacula patiar ad ueritatis lucem clarius cognoscendam, propter ergastulum hoc tenebricosum: tu tamen maioribus periculis exposita es, O Anima & soror mea, quia carni & sanguini sensibus ac sensualitati magis es copulata. nisi igitur salutare odium indixeris corpori nostro, saepius ab illo decipieris, & maculas tibi acquires, & me maioribus tenebris inuolues. Circa corpus itaque regendum & custodiendum uigiles curas die nocteque adhibebis, in cibo potuque, in somno & quiete, in sensibus & membris omnibus, in iis praesertim in quibus maior residet uoluptas, quae utrique nostrum perniciem adferre queat. Sed quid est O Soror mea, quod ad uocem me152 Lapidis Philosoph. am expallescas, & paueas ad hoc certamen? Noli pusillanimis fieri, sed uiriliter age, & fortiter persiste. quia multa millia Sanctorum praecesserunt, qui tale praelium gesserunt, & post felicem uictoriam in caelo triumphant. Iterum dico, noli timere; quia cum ad Catholicam Ecclesiam pleno consensu ( quem nunc uideor obtinuisse ) mecum transieris, fortissimis armis indueris, & tunc primum senties quantas uires habeat Fides uera & uiua. Inter alia arma erunt duo efficacissima Sacramenta Paenitentiae & Ss. Eucharistiae. Primo itaque praeparabis te ad proximam Confessionem, in qua facienda ego tibi adiumento ero, & lucernam tenebo: deinde in aliquo celebri festo suscipies Catholico ritu uenerabile Sacramentum. Tunc reipsa experieris, quanta uis lateat in hoc sacratissimo Ecclesiae thesauro. Nam sicuti ad solis splendorem nix & glacies brumali tempore liquescunt, ita ad praesentiam sacratissimae Eucharistiae durissimum cor tuum emollietur; & uitiosae affectiones expellentur, & succrescet non tantum uiridis herba bonorum habituum siue uirtutum, sed etiam pullulabunt flores Sanctissimorum desideriorum. Ne autem uidear nudis uerbis tecum agere, probabo dicta mea uerissimis exemplis. Noui ego uirum, qui cum ex Lutherano Catholicus effectus esset, difficulter admodum adduci potuit ad faciendam confessionem Sacramentalem: quam cum tandem frequentasset, tam leuis ac laetus factus est, in animo, ut aestimaret se non amplius pedibus calcare terram, sed alis quibusdam per aerem uolare: nam reuera grauissimo se pondere exonerarat; quemadmodum habeo ex proprio ipsius ore. Nouilapidis Philosoph. 154 etiam adolescentem, qui cum a Lutheranis ad Catholicos transiisset, & post rite peractam Confessionem sacra Eucharistia se muniisset, tanto Fidei ardore inflammatus est, tantoque amore erga: Deum flagrabat, ut intimis desideriis optasset Martyrium subire. Haec non sentiuntur apud Lutheranos, quia omne quod hac in parte agere uidentur, simiarum ludus est. Gestiunt quidem, in aliquibus locis imitari Catholicos dum illorum Concionatores suscipiunt auricularem confessionem: sed neminem a peccatis absoluunt, quia Sacerdotes legitimi non sunt, nec potestatem absoluendi habent. Potrigunt etiam populo ( ut ipsi putant ) Sacramcommunionem: sed nihil praeter solum panem & uinum: quia, ut dixi, non sunt Sacerdotes legitime ordinati, neque potestatem habent consecrandi. Maximo igitur desiderio anheles, O Anima mea, ut primo quoque tempore talem fructum in Catholica Ecclesia¬ consequaris. Nonum Soliloquium. De effectu & proprietate Amoris. Quid rugas contrahis, O Ani¬ ma mea, & quorsum caperatam fronte tristique uultu me intueris? ego tuorum secretorum conscius uideo quid te angat. Sic enim apud te philosopharis; Si ad Catholicos me recepero, necesse est ut amoribus iucundissimis renunciem, & consequenter tristem ac melancholicam uitam uiuam; quod mihi maximas creabit difficultates, utpote quae sine amore & gaudio esse non queam. Ita quidem opinaris, o Anima mea, sed toto caelo aberras; Quapropter attende dililapidis Philosoph. 156 genter ad ea quae dicturus sum. A¬ mor est uita tua; gaudium est spiraculum tuum; id concedo. caeterum istis non priuaberis in Catholica Ecclesia, sed ita accumulaberis, ut aliquando ebria uidearis. Id quidem quod assero nondum capis, quia nunquam fuisti experta; ned ego solidissimis rationibus probabo & clarissime demonstrabo, & tunc ut spero in omnibus consenties, neque habebis ulterius quod te possit retardare: & sic simul laeti intrabimus Catholicae Ecclesiae ouile. Dicam prius in hoc Soliloquio de amore, & postmodum in sequenti de gaudio: & tunc sermoni finem impositurus sum. Eia igitur, O charissima soror, accommoda mihi beneuolas & attentas aures. Hucusque Amor tuus angustissimis terminis circumscriptus fuit, de caetero latissimum imperium obtinebis. Hucusque Amor tuus maximis perturbationibus te agitauit, de caetero suma tranquillitate perfrueris. Hucusque Amor tuus ineffabilem tibi attulit moerorem, de cetero exquisitissimis gaudiis te replebit. Hucusque Amor tuus nunquam te potuit satiare, de caetero tantis gratiis afflues, ut exclamare cogaris, " O Domine contine obsecro undas amoris tui, quia non possum amplius sustinere. " Hucusque amor tuus detinuit te in putridis creaturis, per quas trahebaris in baratrum inferni: de caetero iis diligendis occupaberis, per quae ad aeternam beatitudinem perducaris. Agamus primo de amplissimo amoris campo: nam ut breuiter dicam, diliges Deum, & omnia in ipso. Quid uero est Deus? bonum infinitum & incircumscriptum. Amor igitur tuus nullis terminis poterit coarctari. In Deo diliges cetera omnia. quaenam sunt illa? Humanitas Chrilapidis Philosoph. 158 sti in caelo resplendens, Deiparae Uirgo Maria caeli Regina, Angeli¬ ci spiritus innumerabiles, Beatarum animarum millies millena millia, & longe plura. Et ista quidemoccurrunt in Ecclesia triumphanti. Quae autem in militanti? Diliges iustos, ut Dei amicos; diliges ini¬ quos, & pro iis orabis ut conuertantur; diliges insuper Iudaeos, Turcas & Gentiles; diliges haereti¬ cos & schismaticos, & omnino diliges omnes homines, quatenus ad imaginem Dei sunt creati, & aeter¬ nae beatitudinis capaces, & pro omnibus preces effundes, ut a Deo¬ illuminentur & conuertantur. diliges praeterea omnes creaturas in Deo, & quicquid in caelo terraque consistit: Dic mihi nunc, O Anima mea, quid hucusque dilexisti? forte unum adolescentem aut uirum, cum quo solebas familiariter colloqui, risus & iocos exercere, bibere & comedere, ludere ac tempus fallere. forte unam puellam aut mulierem diligebas, cuius aspectu uel colloquio, cuius osculo uel amplexu delectabaris. Et in hisce amoribus quoties contra Dei uoluntatem egisti? quoties conscientiam tuam maculasti? quoties uarie affectiones tete turbarunt: quo ties internus remorsus te cruciauit? & quando etiam amorem illicitum expleuisti, nunquid ipse mox euanuit, teque inanem & tristem dereliquit? O miserrima & stultissima Anima mea, quid tu iactitas tuos amores? Contingit fere tibi, quod olim D. Augustino, qui cum inter Manichaeos haereticos uersaretur, carnalibus amoribus erat implicatus, a quibus auelli impossibile sibi uidebatur: sed cum ad Catholicos contulisset, & Sacramentis Ecclesiae munitus esset, longe aliter se affectum sentiebat. Hunc Lapidis Philosoph. 160 uirum tibi ante oculos pone, O Anima mea, eundemque pro exemplo imitando firmiter propone. Audi illum ex libro 8. Confessionum cap. 11. " Retinebant me nugae nugarum, & uanitates uanitatum, antiquae amicae meae; cum diceret mihi consuetudo uiolenta: Putasne sine istis poteris? " Postmodum oculos coniiciens in castissima Ecclesiae Catholicae castra, dicebat sibi ipsi: " Ibi tot pueri & puellae; ibi iuuentus multa & omnis aetas, & graues Uiduae & Uirgines anus, & in omnibus ipsa continentia, & c. Tu non poteris quod isti & istae? An uero isti & istae in semetipsis possunt, an non in Domino Deo suo? Dominus Deus eorum me dedit eis. Quid in te stas? Proiice te in eum, noli metuere, non subtrahet ut cadas. Proiice te securus, excipiet te & sanabit te. " Hic talis uir in suo amore captiuus, postquam Ecclesiae est incorporatus, quanto amore Dei ardebat? quot flammas suspiriorum die nocteque emittebat? lege non tantum libros Confessionum, sed etiam Soliloquiorum ac Meditationum: & admiraberis tantam alternationem. nam ultra 40. annos castissimo & prorsus Seraphico amore Deum dilexit, atque Ecclesiam doctrina & exemplo illustrauit. Praedictos libros tibi commendo legendos o Anima mea: & si consilium meum secuta fueris, discutientur paulatim uincula tua, & uiscosissimae affectiones tuae auferentur. Ne autem hac uice omnino ieiunam relinquam, audi hunc illuminatissimum Doctorem ex c. 19. Soliloq " Amo te Deus meus, semperque amare cupio: quia tu es reuera omni melle dulcior, omni lacte nutribilior, & omni luce clarior; Idcirco super omne aurum & argentum & lapidem preciosum es mihi charior. Displicebat enim mihi quicquid agebam in saeculo prae dulcedine tua, & decore domus tuae Lapidis Philosoph. 162 quam dilexi. O Ignis qui semper ardet, & nunquam extingueris! O Amor qui semper ferues, & nunquam tepescis! accende me accendar, inquam, totus a te: ut totus diligam te. Minus enim te amat, qui tecum aliquid amat, quod non propter te amat, & c. Decimum Soliloquium, De gaudiorum diuersitate. Tractauimus de amoribus tuis, O Anima mea: agendum quoque erit de gaudiis tuis. Ego si ex te quaesiero, ubi sunt gaudia tua? respondebis mihi utique ubi sunt amores mei. & hoc uerissimum est; si igitur tam uiles sunt amores tui, ut supra discussimus: quam inania erunt gaudia tua? sed uulnera ipsa denudemus. Delectaris, exempli gratia, in aliqua muliere, & si causam quaesiero: respondebis, quia pulchra est. Pulchritudo itaque est gaudium tuum. Sed quae pulchritudo? quae oculis obiicitur, id est, uisibilis caro. Uides manus nitidas, & in iis oblectaris, eas appraehendis & oscularis, easque aut pectori tuo aut collo applicas: & in hoc gaudium captas, gaudium exerces. Sed contingit nescio quam infelici casu, ut manus a brachio per ictum gladii hostilis abscindatur; tu manum accipe, id est, gaudium tuum tibi serua; cutem, quam diligebas, quam admirabaris, detrahe, & in preciosissimo scrinio tuo repone: manum quoque ipsam, id est, carnem & ossa ( quae sub ipsa cute delitescebant ) diligenter conserua in serica aut holoferica crumena. Post dies septem & manum & cutem inspice, & si placet osculare. Sed absque dubio faedissimus aspectus te auertet, intolerabilis foetor nauseam tibi pariet, & scalapidis Philosoph. 164 tentes uermes uomitum excitabunt. Uide igitur uilissimam materiam, in qua delectabaris. Secus est in iis qui gaudia sua quaerunt & inueniunt in Deo, in rebus Diuinis, in operibus bonis, & in omnibus rebus in quibus homo licite gaudere potest; hi tot habent gaudia, quot obiecta: imo in omnibus omnino actibus uirtuosis delectantur. Si orant, gaudent: si ieiunant, si eleemosynam erogant, si miseris opitulantur, si concionibus piis intersunt, si meditantur, si Missas audiunt, si zelum exercent, si iustitiam administrant, si reliqua bona opera frequentant, in omnibus istis summopere laetantur, & suauissimis gaudiis perfunduntur. Tu si omnia gaudia tua cum uno ex hisce comparasseris, uidebis te in uilissimo stercore delectari. Agnosce igitur, O anima mea, stultitiam tuam, quod iniuriam feceris Catholicis, quasi ipsi absque amore & gaudio uiuant. uidisti forsan Religiosos uiros uili tunica & nudis pedibus incedentes, & idcirco miseros iudicasti: sed internum feruorem & animae gaudia non potuisti penetrare. Respondeat tibi sanctus Ioannes Chrysostomus, Doctor Ecclesiae Orientalis eloquentissimus, in quadam homilia: " Si posses mentis corum atque animi ianuas reserare, & nudas cogitationes eorum & omnem interiorem ornatum conspicere: fulgore perculsus in terram concideres, nec illarum uestium splendorem, nec conscientiae lucem perferre posses, & c. " Tu soles magnam ponere delectationem in risibus & iocis, in esculentis & poculentis; sed quid ait D. Paulus Apostolus? " Non est Regnum Dei esca & potus, sed Iustitia & pax & gaudium in Spiritu sancto, " ad Rom. c. 14. Tantus fuit quorundam Catholicorum amor, tale gau166 Lapidis Philosoph. dium in Spiritu: ut eduliorum corporeorum aut nullam aut exiguam habuerint curam. B. Nicolaus Heluetius uixit annis fere 20. absque ullo putribili nutrimento. Si cupis ueras delicias inuestigare illorum, qui Diuino amore succensi fuerunt: lege deuotissimi uiri Ludouici Blosii libros 4. Psychagogiae, quos ille collegit ex duobus Ecclesiae Catholicae Doctoribus, S. Augustino, & S. Gregorio Magno. In eo loco, ubi natus est Lutherus, uixerunt quondam duae Uirgines ex illustri genere ortae, sed sanctitate uitae illustriores, B Gertrudis & B. Mathildis, quae postquam Christo sese desponsarunt in caenobio Islebiensi, tantis deliciis spiritualibus affluxerunt, ut caelestem uitam in terris gessisse uideantur. Id omnino testantur illarum libri, qui supersunt. Extat in hisce unum Exercitium Diuini Amoris, quod non putares ab homine compositum, sed ab Angelis caelestibus conscriptum, & a Spiritu sancto dictatum. Huic additur & aliud Exercitium laudis Diuinae, quod ego potius dixerim caelestium deliciarum. Sed uideo te, O Anima mea, huc anhelare, ut aliquem saltem inde capias gustum. Aperi igitur os tuorum desideriorum, & suscipe ambrosiam & nectar, ut illi quondam dicebant inter Gentiles, aestimantes hunc esse potum cibumque Deorum. Sed amor diuinus aliter pascit & inebriat ad se suspirantes. Audi, audi & admirare. " Tu es Domine mi spes mea, tu gloria, tu gaudium, tu beatitudo mea, tu es sitis spiritus mei, tu uita animae meae, tu iubilus cordis mei. O quando tribues mihi desiderium animae meae, in manifestatione gloriae tuae? O quando introibo in tuas potentias? O quando indues me pallio laudis pro spiritu moeroris? O quando habitabo 168 Lapidis Philosoph. in tabernaculo tuo in saecula? & c. " Sed hae micae sunt cadentes in terram, te porro ad mensam ferculis opiparis plenissimam remitto. Coronidem huius Sollloquii ex D. Bernardo apponam. " Amor Iesu dulcissime, Quando cor nostrum uisitas, Pellis mentis caliginem, Et nos reples dulcedine. Quam felix est quem satias, Consors paternae dexterae, Tu uerae lumen patriae, Quod omnem sensum superat. Splendor paternae gloriae, Incompraehensa Bonitas, Amoris tui copiam Da nobis per praesentiam. " Coronis. Quae hactenus tecum tractaui, O Anima mea, de amore & gaudio Catholicorum, ea perstrinxi rudi Minerua, ut aiunt, & crassiori modo, iuxta tuam imperfectionem; nondum enim capere potes subtiliora. alioquin si pro rei dignitate mihi loquendum esset, multa ex Rusbrochio, Taulero, Harphio, Susone, aliisque expertissimis scriptoribus in medium proferenda fuissent. Tu si mereare aliquando experiri, forsan mihi obiicies, me ne umbram quidem depinxisse ueri amoris: Ueruntamen id mihi ignoscas uelim, qui respicio conditionem tuam in qua nunc consistis, non eam ad quam forsan exaltanda eris. Exhortor te iterum ad Fidem Catholicam perfecte suscipiendam, sine qua nunquam peruenies ad amorem Dei, neque absque amore gustabis delicias Paradisi. Est enim Amor Diuinus qualitas animae rationalis caelitus infusa, & gratuito Dei fauore concessa, per quam qualitatem anima 170 Lapidis Philosoph. coniungitur cum Deo. In hac coniunctione anima complectitur Summum Bonum brachiis dulcissimi amoris, nihil igitur illi deesse poterit ad omnem felicitatem: quic¬ quid enim boni unquam optari potest, hoc iam habet in summo & fontano Bono. Quanta est illa Beatitudo, O anima mea, quam in statu mortalis uitae poteris obtinere? Caeterum cum in schola Diuini Amoris fueris suo tempore melius instituta, tunc cognosces ad hoc altissimum culmen perfectionis per gradus quosdam tibi ascendendum esse. Nam ficuti, qui liberales Artes discere concupiscunt, non statim admittuntur ad Metaphysicam audiendam, sed in gymnasiis inferioribus primo exercentur: ita etiam in uita spirituali non statim intrare permitteris Secretarium Diuini Amoris, sed aliis exercitiis rudioribus debebis prius ad eam dignitatem disponi ac exornari. Fides igitur uera & integra tibi necessaria est, sine qua nunquam cum Deo per Amorem coniungeris. O si scires, quid sit Deus! scires etiam multa requiri in anima rationali, priusquam cum illo coniungatur. Deus enim est purissimus Spiritus, cum quo creatus spiritus uniri nequit, nisi ad summam puritatem fuerit perductus. Proinde iuxta modum spiritualis uitae, prius oportet per paenitentiam expiare maculas peccatorum praeteritorum, ac eradicare malas propensiones quae ex peccatis contractae remanere solent: deinde uirtutibus bonisque operibus operam strenuam nauare, precibus quoque ac meditationibus sedulo uacare, ut boni habitus acquitantur, quae animam exornent: tunc tandem Diuina Bonitas pro suo placito ( quando qualiter & ubi uolulapidis Philosoph. 172 erit ) communicat hunc secretissimum ac preciosissimum thesaurum: qui nonnisi in Catholica Ecclesia reperitur. Possem id plurimis exemplis confirmare, sed iis tantum ero contentus, quae intra spacium 100. annorum fere contigeruntur, tu attende. 1. Eo tempore, quo Lutherus adhuc habitum Monasticum gerebat, id est, anno Christi 1510. obiit Genuae in Italia B. Catharina de Borne, nobilis uidua, sed nobilior sanctitate: cuius uitam ubi legeris, dices te inuenisse uiuum speculum Diuini amoris, cuius igne illa excocta fuit annis circiter 33. 2. Eo tempore, quo Lutherus haeresin suam euomuit, id est anno 1522. S. Ignatius Loiola ex milite saeculari factus est Christi seruus, in omni paupertate & humilitate: qui in exercitiis spiritualis uitae tantum perfecit, ut Magister factus fuerit Paterque sanctissimorum uirorum. Huius Magistri Discipulus fuit S. Franciscus Xauerius, qui Euangelium Indis & Iaponibus annunciauit: & inter Labores suos tanta interdum dulcedine Diuini Amoris fuit recreatus, ut exclamare coactus sit: " Cessa Domine, quia non possum ulterius sustinere. " 3. Eo tempore, quo Lutherus infelicem animam efflauit, id est, an. 1546. Rome florebat S. Philippas Nereus, qui tantum ignem Diuini amoris in suo corde expertus est. ut hyemali tempore totus uisus sit, ardere. Quid ego referam S. Carolum Boromeum Episcopum? quid sanctam Teresiam Uirginem? quid B. Thomam Nououillanum? quid B. Ludouicum Bertrandum? quid B. Magdalenam de Paz? horum uitas lege, & fidem illorum sequere: & a portu salutis aeternae non aberrabis. Index Didacticus Ad Lapidem Philo¬ Sophorum Mystice Explicatum Melius Intelligendum. Post Introductionem totus Tractatus diuiditur in septem Partes principales. Prima Pars continet septem uias Cognitionis Christianae. pag. 5 In secunda Parte Uera Ecclesia septem modis demonstratur. 13 In tertia Parte proponitur Parabolicum Paradigma. 32 In quarta parte disseritur de Ierusalem ueteri & noua. 67 In quinta Parte adducuntur duodecim Considerationes. 76 In sexta Parte sunt septem Precationes ordinatae. 91 In septima Parte continentur decem Soli loquia diuersa. 107 Sequitur Conclusio siue Coronis exemplaris. 168 Caeterum has septem Partes principales in fragmenta minutiora diuidamus. In prima Parte, Prima Uia cognitionis est de Homine, pag. 5 2. De Fide, 6 3. De Christo, 7 4. De Ecclesia, 8 5. De S. Scriptura, 9 6. De Symbolo Apostolico, 10 7. De Haeresi. 11 In secunda Parte, Uera Ecclesia demonstratur, 1. Ex Figuris, 2 Ex Prophetiis, 16 3. Ex Ornatu. 19 4. Ex Titulis, 21 5. Ex Signis, 23 6. Ex Persecutionibus, 24 7. Ex Charismatibus. 26 In tertia Parte introducitur Parabolum Paradigma de quodam Principe Iaponiae conuerso. 57 Sequitur explicatio & applicatio Paradigmatis eiusdem. Annectuntur Obser¬ uationes quadam, siue septem Considerationes. pag. 57 1. quod Ecclesia Catholicae donatum sit a Deo, conuertere Gentes ad Christianismum. 60 2. quinam conuerterint olim Europam 61 3. quando coeperit Iaponia conuerti. 62 4. quis Iaponibus annunciarit Euangelium Christi. 63 5. ubinam Iaponiae mentio fiat in sacra Scriptura. 64 6. quinam illustrarint Euangelica luce mundum nouum. 65 7. quod Christo Iudici reddenda sit ratio Fidei & Uitae. 66 In quarta Parte ostenditur Cuinam ciuitati conueniat ille titulus Ezechielis, Dominus ibidem. 68 Deinde narratur, quanam ornamenta Iudaorum translata sint Romam, ex uete¬ ri nempe Ierusalem ad nouam. Postmodum declaratur, ad quantam dignitatem euecta sit Ierusalem nuua, siue urbs Romana. 72 Qualiter insuper fuerit dilatata per Indiam utramque usque ad Chinas. 73 Quod haretici in istis partibus quaerant suas diuitias, non lucrum animarum. 75 In quinta Parte producuntur duodecim Considerationes diuersae ad Ecclesiam ueram magis cognoscendam. 1. ex uerbis Isaia Propheta. pag. 76. 2. ex dicto Ciceronis. 77 3. de Ecclesia uisibilitate. 78 4. de Gentium conuersione. 75 5. quod conuersio sit duplex. 80 6. quod gentes indigeant utraque conuer¬ sione. 81 7. quinam praterito saeculo Gentibus euangelizarint. 82 8. quod ab haereticis Gentes non conuer¬ tantur. 83 9. de admirabili Ecclesiae Catholica splen¬ dore. 85 10. exponitur locus quidam Isaia Prophe¬ ta. 86 11. de duabus Ecclesia cladibus illatis. 87 de consolatione Diuina tost clades im¬ missas. 89 In sexta Parte agitur De orandi necessitate & modo. 91 Deinde subiunguntur septem Precationes, per mysteria nostra Redemptionis ditata & illustrate. stri. pag. 95 2. de Pradicatione & Doctrina coelesti ib. 3. de miraculis & miserati ne erga infir¬ mos. 96 4. de Uita & Conuersatione perfectissi¬ ma. 97 5. de Passione & Morte. ibid. 6. de Descensu ad Lymbum. 98 7. de Resurrectione & Ascensione. 99 Subnectuntur postea duodecim Obseruationes, ad orationem recte instituendam. 1. est contritio de peccatis. 99 2. attentia mentis. 100 3. reuerentia orantis. ibid. 4. exemplum in Turcis. 101 5. & in S. Carolo Boromaeo. ibid. 6. breuitas orationum. ibid. 7. merita Christi. 102 8. intentio orantis. ibid. 9. forma suspiriorum. ibid. 10. Dignitas Uita & Dominicae Passio¬ nis. 103 11 obiectum orantis. Deus incarnatus. ib. 12. magnitudo Dominica Incarnationis. 104 Sub finem additur Paradigma de oculo mentis purgando. 105 In septima Parte collocantur decem Soliloquia, ad amorem Fidei Catholicae eliciendum. Ante omnia explicatur, quid sit proprie Soliloquium. & quanta sit curiositas hu¬ mani intellectus circa indagationem Ue¬ ritatis. pag. 107 Ponuntur deinceps Soliloquia per ordinem suum. 1. quare Anima relictis hareticis seso ad Catholicam Ecclesiam debeat conferre. 111 2. de domo Sapientia, & Paradiso uoluptatis. 117 3. de Arca Noemi, & aliis figuris Ueteris Testamenti. 123 4. quid Ecclesia sit, & quid Synagoga. 126 5. in quo Ecclesia comparatur cum Ciui¬ tate. 130 6. de Ecclesia regimine & Parlamento. 137 7. de Ecclesia triumphante, & illius feli¬ citate. 142 8. de officio Intelligentia & Uoluntatis. 147 9. de effactu & proprietate Amoris. 155 10. de Gaudiorum diuersitate, deque gaudio uero. 162 Coronis de Catholicorum quorundam gaudio & amore admirando. 161 Finis Errores praecipui. pa li. In Colloquio. 38 20 adaequatio rei ad intellectam. 39 12 1. seu primo, non id est. 42 4 fundamenta, non fundamentum. ibi. 22 βάσενω 59 14 mores, non moras. ibi. 19 societas. 73 9 Regi, non Regis. 75 3 quam iudicando, non &. ib. 7 duas claues, non duos. 84 14 siue, non sicce. In Lap. Philosoph. 59 11 compraehendit. 61 18 Pp. I. seu primus, non id est. 65 10 mittam ex eis. ibi. 22 qui, non &. 87 7 post claudentur, pone num. 7. 94 6 pro, non per. 124 18 nonnulli. 159 22 post Catholicos, adde se. Hos aliosque Errores Eruditus Lector Auctori non imputabit: sed oscitanti potius Correctori, cum aliquando bonus dormitet Homerus, ut quidam canit. Quod attinet ad commata & puncta, caeteraque Syntaxeos cola: saepiuscule aberratum est a primaeuo exemplari. Caterum quid faciemus? Facta equidem nequeunt fieri infecta. Corrigat igitur hac in parte studiosus Lector, quod uiderit ex ratione dictante corrigendum