Omnes Sopho - Spagyricae Artis Discipulos Fidelissime Erudiens, Quo Pacto summa illa ueraque Medicina, qua res omnes, qualemcumque defectum patientes, instaurari possunt ( quae alias Benedictus Lapis Sapientum appellatur ) inueniri achaberi queat. Continens Tractatus Chymicos nouem praestantissimos, quorum nomina & seriem uersa pagella indicabit. In Gratiam Filiorum Doctrinae, quibus Germanicum Idioma ignotum, in Latinum conuersum ac iuris publici factum. Francofurti, Sumptibus Lucae Iennisii. Libro I. Tractatus aureus de Lapide Philosophico ab adhuc uiuente, minus tamen nominato Philosopho conscriptus. Ii. Aureum Seculum rediuiuum Henrici Madathani, qui & ipse adhuc uitali fruitur aura. Iii. Hydrolithus Sophicus, seu Aquarium Sapientum. Iu. Demonstratio Naturae, Ioannis de Mehung. U. Uia Ueritatis. Ui. Gloria Mundi, siue Tabula Paradysi. Uii. Tractatus de Generatione Metallorum. Uiii. Auctor Libri, cuius nomen Alze. Ix. Lambspringii nobilis Germani de Lapide Philosophorum Figurae & Emblemata. Illustrissimo & Generosissimo Domino, Theodorico, Comiti in Lowenstein, Wertheim, Rupeforti, & Montacuto, Dynastae ac Baroni in Scharffeneck, Breuberg & Herbimonte, Toparchae Chaspierae, Neopurgi & Conigii Heroi fortissimo, Duci Legionis & Equiti aurato: Domino meo Multum - Gratioso. Uerae Medicinae Spagyricae, ipsiusque adeo artis Chymicae dignitatem ac praestantiam, qui apud Te depraedicet, etsi scio Te non expectare, )? ( 2 Illudomine Gratiose, non potui tamen mihi temperare, cum aureolum hunc libellum in lucem editurus, Tuoque excelso Nomini inscripturus essem, quin paululum in Artis tam praeclarae & diuinae plane Scientiae meritissimas laudes digressus, ipsius uelut delibarem preconiorum summas; sed breuiter, nec pro tanti obiecti praestantia, &, ut Pindarus ait: Δρέπων τὰς καρυφὰς τῶν ἀρετῶν αυτῆς Qui autem artis aut scientiae alicuius auspicantur commendationem, id tribus praecipue faciunt argumentis, encomio primum ab Antiquitate temporis, post ab Authoris praestantia, demum ab utilitate multiplici deducto. Nihil horum disciplinas Chymicas destituit, ut patebit. Antiquitas huius Artis eadem cum Totius uniuersi cunabulis. In ipso enim rerum omnium primordio, ubi " Unus erat toto, Naturae uultus in orbe Quem dixere Chaos, rudis indigestaque moles, " Tunc inquam, cum adhuc " Frigida pugnabant calidis, humentia siccis, Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus: Hanc Deus & melior litem Natura Diremit. " Eandem rem pari cum Nasone suo prope extulit Poetarum Latinorum princeps uocabulo, cum dixit: " Tum durare solum, & s Discludere Nerea ponto Caepit, ut & rerum paulatim sumere formas. " Secutus uterque, nisi fallor, Diuinum Scriptorem, ( quanquam nescio quo duce ) Geneseos libro ita prophetantem. " Terra erat informis & inanis, tenebraeque erant in superficie abyssi: Fecitque Deus distinctionem inter lucem & tenebras, dixitque, confluant aquae in locum unum ut conspicua sit arida. " Notum est, Illustrissime Domine, quae sit praecipua ac pene unica Artis chymicae functio: nempe " Separatio Puri ab Impuro ", uel, ut Coryphaeus Prophetarum loquitur, " Distinctio inter Lucem es Tenebras ": ut Ouidius Diremptio Litis: ut Maro, Disclusio rerum. Haec est ipsius Naturae, quae Mater Uniuersi, operatio omnium prima; cum insita quadam Diuinitus ui tenebrosum illud Chaos, separatione unius ab altero in pulcherrimum istum ordinem reductum, Mundum ita Chymice effigiauit: ut sublata per distinctionem purissima Lux ab impuris Tenebris, inque summas Mundi partes collocata, pellucidos caelestium orbium circulos, praesertim autem Medii, id est Solaris, sedem inuenerit: Tenebris contra ad imas Macrocosmi partes, obque id crassas ac densiores, uelut ad conueniens caligini receptaculum, praecipitatis atque constipatis. Eadem Natura Parens hanc artem graphice commonstrauit in dispositione & collocatione quinque illorum corporum, e quibus caeterae res omnes constant, quae Uirgilius φιλοσοφοποιητὴς eleganter appellat " Semina terrarumque, animaeque, marisque Et liquidi simul ignis: ut hinc exordia primis Omnia, & ipse tener mundi concreuerit orbis. " Cum enim Coelum omnium corporum simplicium sit purissimum, minimeque corruptioni obnoxium, ideoque praestet omnibus, supremum locum merito sibi uendicat. Hoc sequuntur ordinem quatuor illa Elementa dicta singula pro ratione puritatis suae ab alteris Separata. Nam cum Elementum, Ignis luci coelesti familiarissimum existat, tanquam fratri suo contiguitate quadam alligatur, proximamque ab Lunae Sphaera sedem sibi asserit. Succedit Aer immediate subtilior, infra tamen ignis puritatem & nitorem positus: quem ideo tertio loco contentum esse fas fuit. Aqua, cum aeri sit contigua, quarto loco a terra eleuatur. Terrae autem Elementum, cum sit spissum, tenebricosum ac densum, & impuritate sua uelut faex atque sentina caeterorum, subsidere, ac imum obtinere locum iussum est. Adstruit hoc elegans Hippocratis sententia in libro de Principiis ita loquentis: " Plurima illius immortalis pars ( quod calidum uocamus ) cum omnia essent conturbata, ad supremam illam regionem recessit, quam ueteres Aethera uidentur nominare. " Et Trismegistus in Sermone Sacro: " Cum omnia essent indigesta, res omnes distingui & librari coeperunt, leuiaque Igneo Spiritu uehebantur, & in excelsam regionem prouolabant, & immediate emicuit coelum septem Circulis. " Quo pacto, & quam accurate uerus Chymicus hanc Magnae Matris, Naturae inquam, uetustissimam atque primam dispositionem aemuletur, notius est, quam ut a nobis doceri debeat prolixius. Et haec quidem in Macrocosmo ipsa rerum primordia nobis commonstrauere. Sed quid in Microcosmo? Zoroastrum, Philosophorum antiquissimum, cuius tempora ad Nini usque aetatem referunt Chronicarum rerum periti, contemplatum admirandam hominis fabricam, lymphatico similem prae admiratione exclamasse perhibent: Ω τολημηροτάτης φύσεως ἄνθρωπε τέχνασμα! Non iniuria Naturae audaciam stupuit uir profunda sapientia imbutus. Ut enim caetera iam omit tamus; cum " in publica commoda peccem Si longo sermone morer Tua temporauide tantum Generosissime Comes, Heros fortissime, " totius uniuersi imaginem, Separatione hac Chymica elaboratam, in quinque sensuum nostratium collocatione. Tactus enim qui inter sentiendi facultates crassior est, & ( sine ita dicam ) corpulentior densiorque, terrae impuritati respondet. Gustus purior aliquanto, qui sapores obiectorum conuenientium, humoris interuentum percipit ac diiudicat, ad Elementum Aquae non inepte refertur. Auditus, non est dubium, quodnam ex istis corporibus simplicibus sibi uendicet, cum Aer percussus, uel uoce uel aliquo alio instrumento, sonum edat, qui in aures nostras incurrit. Odoratus cum Sphaera ignea consentire uidetur, cum & ignem eiusque effecta, etiam procui ab oculis nostris remota, odore percipiamus, & suffitus ac odoramenta, caeteraeque qualitates aromaticae, ignis beneficio tam gratum spirent, nostrisque influant naribus. Uisus denique ad Aethera propius accedit, qui & coelum inferius atque adspectabile dicitur, unde lucis participes fimus, quotquot in hac lacrymarum ualle mortales oberramus. Iam porro " Rationem, Phantasiam, Memoriam, Intellectum " hominis, cuius in capite summo sedes, cum summo Coelo conferre, etsi a Chymicae scientiae officio minime abhorret, nostri tamen in praesens non est instituti. Quae de Magno illo paruoque Mundo dicta sunt, quam apposite etiam de uegetabilibus ac Mineralibus dici queant, nouerunt omnes artis filii. Qui Filii Artis, quid faciunt aliud, quam quod Naturam, optimam Ducem, ut Cicero ait, bona fide sequantur, cum, ut uulgo nouimus omnes, Ars fideliter dirigat, adiuuet, suppleat, perficiat Naturam? " Iuppiter in paruo cum cerneret aethera uitro, Risit, & ad superos talia dicta dedit: Huccine mortalis progressa potentia curae est? Iam meus in fragili luditur orbe labor, " Inquit non ignobilis Poeta de Sphaera armillari Archimedis. Quid nos, queis pectora de meliore luto facta, dicemus, cum spectabimus, Alcumistam, ex eodem subiecto, Artis suae commonstratione, ac Naturae beneficio, quinque illa principia, in paruo uitro, fragilique orbe, ( ut uersus habent ) ita fabre & ad sensum, nota Separatione extrahere, ut coelum Aethereum, ignisque Sphaeram, Aerem ipsissimum, humidumque Aquae liquorem, terram denique pigram, tenebricosam, spissam in fundo subsidentem, uel ignarissimo horum mysteriorum in manus tradere ac oculis subiicere possit? Nunquid hic est Magnus Magnae illius Naturae labor, in exiguo uitro, ( ut iam de aliis magis mirandis operationibus mussemus, penitusque taceamus ) repraesentatus? Cuius tantae tamque praestantis artis Auctor, ut gradum protollamus, non alius quam Is, Qui Est, qui erit, qui futurus est, cui & Natura, & Ars, & Artifex suam debet originem, Purissimus ille Pater luminum, uera lux, & tenebrae non sunt in eo. Cum enim ipse prius admirabili sua sapientia in Creationis opere omnia digessisset, uti superius a nobis commemoratum est, quid aliud fecit, quam quod homini uiam praeiuit, ac uelut facem praetulit, ostenditque, illum in qualibet tam ingentis & elegantis fabricae. particula, bono hominis creata, idem quaerere debere, quod in magno illo uastoque Mundi corpore uideret? Nec enim placuit summo illi optimoque Architecto, Creaturas suas ab omni impuritate ac superfluentia defaecatas ocioso homini obiicere, sed aliquid ingenio eius ac industriae relinquere uoluit, in quo, ut & aliis rebus compluribus Creatorem suum & agnosceret & imitaretur, utique post calamitosam protoplastarum ruinam, ubi " Nucleum esse qui uult, nucem frangat oportet. " ipsaque putamina, membranas, inuolucra excrementaque abiiciat. Intellexerunt hoc mature, primisque adeo seculis, uiri praestantissimi, quos singularis diuinae gratiae aura afflauit, quorum exempla ab ultima usque Antiquitate ad nostra tempora repetita apud sinceriores operum Dei indagatores in memoria sunt, immo in Ueneratione. Nec omnes e uulgo, ( ut Coqui & Seplasiarii fabulantur ) cum & Reges ac uiri Principes & Philosophi ac sapientes omni exceptione maiores, inter eos, in quibus admirandam sapientia cum opibus ac potentia fecit mixturam, & quorum nomina adeo clara, lucubrationes autem tam solidae, ut nec aetatis cariem situmque, nec scombros aut blattas metuere habeant. Hos auctores ( qui autem sint nouerunt Initiati ) cum nostrorum temporum Chymicae disciplinae studiosi sequi malunt, quam superficiarios istos, qui manum admouere operi, & naturae latentioris penetralia rimari laboriosius, piaculum existimant, sapere profecto multis uidentur. Pergant illi bonis auibus, habent Philosophos praestantissimos, uiros doctissimos, plenos fide ac integritate duces, non tantum inter eos quorum apud nos sancte conseruatur memoria, sed & qui adhuc cum laude & authoritate uiuunt ualentque. Utilitas denique tanta est diuinae huius scientiae, ut considerantem maledicentiam aduersariorum mirari ac quaerere subeat, aliquidne cordis ac frontis habeant? Cordis: quod in tanta luce cum " Medea uideant meliora probentque, Deteriora sequantur. " Frontis; quod non uereantur sugillare Chymicos, quorum tamen medicamentis clanculum, & magno quidem cum emolumento, in compositionibus suis utuntur. Hinc uideas nonnullos flores Antimonii ac Sulphuris, alios spiritum ac oleum uitrioli, & sexcenta talia ollis suis miscere, dissimulanter tamen, scilicet ne haeieseos in Therapeia arguantur. Similes sane seruulis quibusdam nequam, qui se abstemios publice iactant, clanculum autem, si quid uini suffurari queant, id auide hauriunt. Coeterum cum ualidissimum sit testimonii genus quod ab aduersariis petitur, patet ingens huius Artis utilitas satis superque, a qua uel in desperatissimis corporis morbis, uelut a lippo oculo, manum abstinere tamen nequeunt, qui plenis uituperiis in ipsam inuehuntur. Non autem hic mihi sermo de Pseudalcumistis illis, circumcellionibus, & duplici nomine decoctoribus, quibus scientia in ore, non pectore, qui malis lacernis, ut Martialis ait, oberrantes, pannosique Philosophos habitus uilitate mentiuntur. " Et quaerunt tacite quem possint rodere panem; Queis uentris pro uentre locus, pendere putares Llia, & a spinae tantummodo crate teneri: " facessant inquam stelliones isti, quos sane & rideo & miseror quoties conspicor, aurum crepantes & Chrysopoeiam cum ipsi sint Iro fere pauperiores, quibus optime conuenit appositum illud Graecorum diuerbium, Μισῶ Σοφιστὴν ὃς οὐχ αὑτῷ σοφός de quibus id pronuncio non magis eos sapere posse; " quam bene olere qui in culina habitant. " Ad Te me potius conuerto Tuamque supplex compello Generositatem, Illustrissime Comes, Heros Fortissime, atque obsecro, uti inter uictrices laurus hanc tibi sinas circum tempora serpere hederam. Ostendisti nuper admodum quam non esses alieno ab opusculis meis Chymicis animo, quae iam ab aliquot annis non exiguis meis sumptibus in lucem dedi: Ostendisti insuper uariis documentis, non uulgarem Te huius artis habere notitiam, quam tantisper amas ac amplecteris, donec a peritis, probis, exercitatis, sanis minimeque cacochymia laborantibus tractatur. Amplectere igitur Domine Gratiose & hunc libellum meum, quem deuoto pectore ac manu supplici, Tibi, Tanto Heroi, summa cum animi submissione offero, dono, dedico, meque una cum illo, quem in numerum seruorum tuorum si adscripseris deuinctum obligatumque in omne aeuum Generosissime Comes. Domine Clementissime. Francofurti Kalendis Martiis Anni M. Dc. Xxu. Illustriss. Generositatis Tuaeaddictissimus cliens Lucas Iennisius Ciuis & Bibliopola Francofurtensis. Tractaquae sunt in superis, haec inferioribus insunt: Quod monstrat coelum, id terra frequenter habet. Iquis, Aqua et fluitans duo sunt contraria: felix, Talia si iungis: siut tibi scire satis! De Lapide Philosophico: Ab Adhuc Uiuende Minus Tamen Nominato Philosopho, In Gratiam, Emolumentum atque informationem filiorum doctrinae conscriptus. image 2 Habet In Se Omnia Lapis Benedici Omne Decus Nisus In Arena Lectorem Prooemium. Ne mireris, Lector Peramice, & uere naturalium mysteriorum Indagator, cur uidelicet extremo hocce mundi seculo, quod, uti dictitant, uno pede iam iam sepulchrum premit, perbreuem huncce Tractatum, conscribere conatus siem, praesertim cum omneis ferme Bibliothecae iis libris refertae reperiantur, qui hac eadem de materia tractant, quorum tamen ut plurimi folsam fictamque Philosophiam, & remedia falso fictitia in se complectantur. Tui, non mei, gratia Tractatum istum conscripsi, ut ita ueritatis fundamentum commonstrarem, & de uiis erroneis te abducerem, quum tua id maxumopere intersit. Ad me quod attinet, non equidem ignoro, quid ad illud mihi necessum siet: nullis rebus indigeo, intra Xxii. annorum siquidem spacium tantum legi, quos umquam nactus sum, quorum etiam non pauci tam Manuscripti, quam etiam alias impressi fuere. Hoc, praeterea, in Tractatu Materiam & solutionem, theorice descriptam, quemadmodum etiam ipsam praxin, in allegoria quadam comprehensam, plenarie inuenies, idque adeo expresse & dilucide, ut tali modo uix apud ullum Philosophum reperire tibi liceat. Similiter & cum Philosophis loqui conatus sum, atque, ea ipsa de caussa, omneis locos, in quibus hanc, uel alteram, sententiam allegant, proprie indicaui, ut illam ipsam sententiam etiam ipse inquirere, atque mea allegata cum ipso contextuconferre, ingeniumque tuum acuere possis. Equidem minori cum molestia Tractatum istum, absque istius modi allegatis, conscripsissem, & aureae crucis fratribus mei notitiam communicare potuissem: ast, uti dictum, in tui emolumentum id factum est, quo ex eodem maiorem intelligentiam possis consequi. Ne itidem tibi mirum moueat, quod nomen meum minime reuelauerim, sed studio occultauerim. Non ego honoris mei uanitatem quaerito, & ut coram mundo magnam famae meae gloriam mihi comparem, sed quicquid fit, id emolumenti tui caussa fit. Insuper praeceptores meos, ueros intelligo philosophos, non docui, cut, ob insignem auctoritatem, uitae meae iacturam faciam, & auaris praedonibus praedae siem, atque, prostitutione magnihuius mysterii, ingentibus peccatis me onerem. Apud Sendiuogium Lector facile cognoscet, quod uidelicet, quotiescunque sese Magnatibus manifestasset, toties etiam omni tempore discrimen subierit. Experientia testis est, diuersos philosophos, sui rationem curamque minus prouide habentes, ab auaris superbisque hominibus, animarum suarum iacturam nauciaestumantibus, trucidatos, & Tinctura spoliatos fuisse. Ratio confirmat, quemlibet, ingentem thesaurum publice portantem, illius iacturam aegre ferre. Seugiuogius, in Anagrammatismis suis, nomen suum occultauit. Non ita pridem nouus aureae Crucis frater, per anagramma & aenigma innotuit, cuius etiam nomen mihi minime ignotum est: quur igitur & ego toti terrarum orbi innotescerem? Esto contentus, amice mi, quod sapientibus me prodam, & simul tibi nomen meum notum faciam, quod sane absque errore factitaui, caetera Deo commendans, qui tibi mei notitiam reuelabit, si id cum tuo, meoque, emolumento fieri poterit. Ne tantopere nomen meum non nescire aueas, quod, uel me, si pnius nosses, nihilominus tamen hocce cum Tractatu animum tuum explere necessum haberes: sum Bernardo a Tresue, & inclinantibus Philosophis, siquidem nemini, aequitatem iuxta, aliquid reuelare obligatum me esse sentio: nec ideo sies sollicitus, quod thesaurum istum meis habeam in manibus, sed multo potius hoc te angat, quod uiderim, quomodo mundus creatus fuerit? quomodo tenebrae in Aegypto exstiterint? quae caussa siet Iridis? quomodo clarificata corpora, ab uniuersali mortalium resurrectione, adparitura sient? qui color siet constantissimus? Uerum uos ego interrogo, an uideritis uniuersale, ingens, salsumque mare, absque ullque corrosiua, quod omnium rerum Tincturas in altissimos montes euehendi, omnino est sufficiens? Dicite, cunde fiat ex sulphure sulphur, & ex Mercurio Mercurius? Item, ubi fit ex Mercurio sulphur, & ex sulphure Mercurius? Si oculi uestri ideam ardentissimi amoris, quo uir, & uxor, interse inuicem complectuntur, adeo ut etiam in aeternum separari nequeant, sed praenimio interno amore, unum fiant, conspexeritis? Intelligitis nunc quae iam loquar, & si id manibus uestris elaboraueritis, & oculis uestris uideritis, tunc uester sum socius, & notum uobis facio, quod & ego idem sciam, nec quicquam mihi siet gratius, quam ut arcanam uobiscum contraham amicitiam: cuius gratia etiam libellum hunc conscribere perplacuit. Si quis de difficultate huius artis forsitan conqueratur, is sciat, illam, in se ipsa, nequaquam esse difficilem, quodque illi, Deum qui diligunt, ad eamdemue ab illo dignantur, illam facilime consequantur. Sin uero mihi aliquis exprobrare conetur, quod nimirum artem illam nimis clare, & expresse, tradiderim, adeo ut quilibet illam queat intelligere: Illi respondeo, quod quidem satis expresse dignis eamdem conscripserim, & quibus Deus illam non inuidet, indigni uero illam minime molestabunt. Equidem artem integram praeposterae sapientiae nasutulis, de uerbo, ad uerbum, explicaui: uerum illi eamdem in cordibus suis irriserunt, minime credentes, quod duplex, in opere nostro, siet resurrectio. Ars itaque nostra, tam in Theoria, quam praxi, merum donum Dei est, quam, cui uult, tradit, nec cuiusquam uelle, aut currere, interest. Illam, cum omnibus suis substantiis, & requisitis, nunc ante annons Iiixx, uel Iixx, probe noui, & nihilominus tamen Dei, exipsius nutu, gratiam exspectare necessum habui. Nemo quoque mortalium de artis huius certitudine, & ueritate dubitet: illa siquidem in natura tam uerax, certa, & indubia a Deo ordinata est, non secus ac sol de die, luna uero noctu splendorem suum mortalibus largitur. Hisceexiguam sane istam meam praefationem concludam, & Tractatum ipsum incipiam. Uos perdilecti crucis aureae image 3 Mirabilitas Naturae Terra Fratres uero, qui hinc inde latitatis, & summis Dei donis in timore eius fruimini, ne uosmet mihi abscondatis, es, si mei notitiam minus habeatis, sciatis, quod crux credentes probet, ipsorumque fidem in lucem proferat: Securitas & uoluptas autem eamdem suffecent. Deus nobiscum siet omnibus. perdilecte Lector, & uerae Sapientiae imitator, postquam, diuina fauente clementia, desiderii sui scopum consequuti sunt, aliis suis Consortibus, hinc inde in mundo latitantibus, Scriptis suis sese notiores reddere sunt soliti; quo ipsis innuerent, quod Deus Ter. Opt. Maximus intellectum ipsorum illuminasset, manuum suarum laboribus benedixisset, ipsisque magnum terrenae huius sapientiae mysterium reuelasset: pro quo sane omneis, & singuli, laudem, gloriam, & honorem ipsi persoluere teneantur: tum etiam ut Christianis artemque indagantibus suis discipulis simul certam informationem normamque post sese rellinquerent, quo tamdem & illi, Deo si uisum fuerit, ad istiusmodi Secretorum cognitionem atque scientiam peruenire possent. Fuere autem istiusmodi homines inter uarios populos, utpote Aegyptios, inter quos Hermes Trismegistus praecipuum locum obtinuit, Chaldaeos, Graecos, Arabes, Italos, Gallos, Anglos, Belgas, Hispanos, Germanos, Polonos, Hungaros, Iudaeos, & alios. Non minime autem mirandum est, quod, licet illi Sapientes diuersis temporibus scripserint, unanimis tamen omnium consensus in ipsorum Scriptis reperiatur, ut eorumdem intentionem quilibet uerus Philosophus facile queat adsequi, quodque Deus ipsos tam insigni benedictione beauerit, opusque tamdem ipsum suis in manibus habeant: cumque ueritatis Harmonia sese tam potenter exerat: iccirco, uice uersa, unius cuiusque Sophistae, & Pseudophilosophi Dissonantia manifesto deprehenditur. Cum enim Sapientum mysterium numquam recte intellexerit, propriumque suum Cerebrum & uiam sequatur: eapropter ipsius errorem quiuis artifex facile dignoscit. Harmonia ista uero praecipue in hisce punctis, utpote in cognitione materiae, illius solutionis, ponderis, ignis, & augmentationis consistit. Ad materiam quod attinet est illa quaedam unica, quae omnia necessaria in se complectitur, qua ex omne fit, quod modo artis amans desiderat, nisus in arena uidelicet, quemadmodum Philosophus Anastratus in Turba ait. Nihil preciosius quam maris rubra arena, & Lunae sputum, qui splendori Solis additur, & coagulatur. Quod autem unica ista materia requiratur, Agadmon eius rei testis est, dum inibi ait: Scitote, nisi corpus hocce meum sumatis, quod nullum habet spiritum, tunc id, quod quaeritis, consequi non poteritis: idque ideo, quum in opere nihil peregrini inueniatur, nihilque, nisi quod purum est, ad illud requiratur. Omnem itaque multitudinem dimittito: Natura siquidem unica dumtaxat re contenta est, & perit, qui illam non cognoscit. Eodem pene dicto utitur quoque Arnoldus de Uilla noua, in libello suo, qui Flos florum inscribitur. Lapis noster fit ex una re, & cum una re conficitur. Eodem modo inquit ad Regem Neapolitanum: Omne, ait, quod est in nostro Lapide, illo ipso opus habet, nulloque alio indiget: Lapis namque unius naturae & rei est. Et Rosinus: Certior sies, inquit, quod unica saltim ressict, qua ex omne, quod De Lapide Philosophico. concupiscis, conficitur. Similiter & Lilius: Nulla re alia, nisi una, indiges, quae, in quolibet operis nostri gradu, aliam in naturam commutatur. Ita quoque Geber, in Summa sua ait: Unus Lapis est, una medicina, cui nihil addimus, neque etiam detrahimus, sed solummodo superfluum ab illa separamus. Et Scites, in Turba: Fundamentum, inquit, artis huius quiddam est unicum, quod fortius & sublimius est, quam res omneis caeterae, atque acre acetum appellatur, quod effecit, quod aurum purus spiritus factum siet quo sine neque albedo, aut nigredo, uel rubedo consistere poterunt; & si cum corpore misceatur, tum una cum illo conseruatur, unum quoque cum illo fit, illud in spiritum conuertit, atque spirituali immutabilique colore tingit, a quo colorem suum naturalem iterum consequitur, qui extingui nequit: Sin uero corpus sine aceto igni admoueris, tunc comburetur. Uerum enim uero ex isto Scitis sermone concludere quis posset, quod nimirum non saltim una, sed duae res, corpus uidelicet, & acetum, uti uocat, requirantur: quodque necessario humidum & siccum coniungi necessum habeant, ut hac ratione siccum per ignem non comburatur, sed ab humido contra istiusmodi combustionem tutum praestetur. Argumento isti non immerito & ego, modo haud sinistre intelligatur, adstipulari cogor, & nihilominus supra posita dicta Philosophica in dignitate & ueritate sua, conseruanda sunt. Semel enim certo certius, quod dumtaxat unica aliqua siet materia benedicti nostri Lapidis, qui multis a sapientibus appellatur nominibus, quae natura artifici praeparat, & dumtaxat ad magni Lapidis materiam, nec ullam aliam in toto terrarum orbe rem, constituit. Illa B 2 Illa omnium oculis est obuia, quam uniuersus mundus intuetur, amat, & tamen non cognoscit. Nobilis est & tenuis, caraspilisque, pretiosa, & exigua, omnibusque in locis reperitur. Theophrastus Paracelsus, in libro suo, Tincturam Philosophorum illam nuncupat, qui a multis ruber Leo appellatur, & tamen a paucis cognoscitur. Hermes eamdem, libri sui cap. 3. argentum uiuum uocat, quod in conclauibus inferioribus induratum est. In Turba undique Aes: in Rosario Philosophorum, Sal nominatur. In Summa, Materia ista tot nominibus abundat, quot res in mundo sunt: Unde etiam ab ignaris tam raro cognoscitur. Ignaros ideo illos uoco, quod, absque praeuia cognitione naturae & proprietatis, ad artem accedant, ueluti ad praesepe asinus, qui ( ueluti Arnoldus ait ) quorsum os extendere debeat, ipsus ignorat. Ea propter Geber, in Summa perfectionis bene recteque loquitur: Qui apud seipsum naturae Principia ignorat, is adhuc multum ab arte separatus est. Et Rosarius: Consulo, inquit, ut nemo artem hanc inuenire conetur, nisi uerae naturae eiusdemue ordinis principium cognoscat: Quo cognito, unica tum dumtaxat; re indiget, nec ad eamdem magni sumptus requiruntur: Nullus siquidem amplius, quam unus, Lapis est, una Medicina, unum uas, unus ordo & institutio: nihilominus tamen Materia, naturae auxilium, & artificis astutas manuum apprehensiones, quemadmodum Theophrastus ait, ita separatur, ut in albam aquilam transmutetur, nec Solis splendor spagyrum sequatur, aut, ( ueluti Basilius Ualentinus nominat ) exinde fiat spiritus, niuis instar candidus, & adhuc unus spiritus, rubeus ut sanguis, qui duo spiritus tertium in se occultatum complectuntur. Hinc Rex Aros haud male loquitur, dum ita ait: Medicina nostra ex duobus unius essentiae conficitur, utpote ex coniunctione constantis, spiritualis & corporalis, frigidae & humidae, calidae & siccae naturae, sed ex nulla re amplius. Sic Richardus Anglicus ait: Unus Lapis est, una itidem Medicina est, quae a Philosophis Rebis dicitur, & ex duabus rebus, Corpore scilicet, & spiritu, alba, uel rubra, conficitur: in quo sane stultorum non pauci errarunt, iuxta uarie intellectum intelligendumque uersiculum: " Est Rebis in dictis rectissima norma figuris ". Haec est Res duae: & hae res unum sunt, nimirum aqua, quae corpori coniungitur, & illud ita in spiritum resoluit, haec est in mineralem aliquam aquam, ex qua primum desumptum erat: & hac ratione ex corpore & spiritu mineralis aqua talis fit, quae Elixir, hoc est, Fermentum nominatur. Tum enim aqua & spiritus res una est, ex qua Tinctura & Medicina praeparantur, quae omnia corpora purificant, & in ista puritate sua conseruant. Quocirca nostra Medicina ex re una, quae est aqua & spiritus corporis, perficitur. Et ita nos iuxta Philosophos, naturam sulphuris, & argenti uiui, supra terram habemus, ex quibus aurum & argentum sub terra factum est. Bernardus Comes Tregnius, & Marcanus ait: opus nostrum fit ex una radice, & duabus Mercurialibus substantiis, si crude eximatur, e Minera extrahatur, mundetur, & purificetur etc. Basilius Ualentinus uero, in libro de rebus naturalibus, & praeternaturalibus, cap. 4. ait: In ueritate, & per Dei amorem adhuc hoc tibi manifestabo, quod radix Philosophi sulphuris, quod coelestis est spiritus, cum radice, praeter naturalis spiritualisque Mercurii, tam initium spiritualis salis, in uno siet, & in una materia reperiatur, ex quibus Lapis, qui ante me fuit, conficitur, non tamen rebus in omnibus. Licet enim Mercurius per se ab omnibus philosophis, & ipsum sulphur per se, iuxta sal, in specie adtrahatur, & sulphur in uno, & sal in alio reperiatur: nihilominus tibi aio, quod illud non ex superfluitate intelligendum, quod in quolibet plurima ex parte reperitur, & particulariter multis modis ad medicinam, & metallorum praeparationem usurpari atque praeparari poterit. Uniuersalis tamen terrenae sapientiae thesaurus, & omnium trium rerum incipientium, res est unica, & in una unica re simul reperitur atque extrahitur, quae omnia metalla ad rem unicam redigere potest, & uerus est spiritus Mercurii, & anima sulphuris, una cum spirituali sale, simul coniungitur coniuncta sub uno coelo, habitans uno in corpore, atque Draco & aquila est. Est insuper & Rex, & Leo: Spiritus & cadauer, qui auri cadauer ad unam medicinam tingere necessum habet & c. Atque hac ratione praeparata nostra Medicina uir & uxor, appellatur. Operans item & patiens, quemadmodum Zimon in Turba ait: Scitote, quod mysterium huius operis ex uiro & uxore consistat, hoc est, ex operante & patiente. In plumbo uir, in auripigmento uxor est. Uir, ob susceptam suam foeminam, sese exhilarat, & uxor a uiro coloratum aliquod semen concipit, & ab illo tingitur. Et Diamedes ait: Coniungite uirilem filium rubri serui beneolenti suae coniugi, atque ita tum coniunguntur ad artem pariendam, ad quam nullum aliquod peregrinum, neque puluerem, neque ullum aliquod aliud, uel res alias, introducere debetis, sed conceptione contenti sitis, tunc uobis uerus filius nascetur. O quam supra pretiosa est materia rubri huius serui, sine quo nullus ordo consistere poterit: Alii argentum uiuum, uel Mercurium, & sulphur, aut ignem appellitant: utpote Rogerius Baco, in speculo, cap. 3. ait: Ex sulphure & Mercurio omnia metalla nascuntur, nihil ipsis adhaeret, nihil etiam ipsis adiungitur, non ab re aliqua immutantur, nisi quae ab illis proficiscitur. Quocirca non immerito etiam Mercurium, & sulphur pro lapidis materia sumere nos oportet. Et Menabadus: Qui argentum uiuum, inquit, corpori Magnesiae, & uxorem marito suo compulat, is occultam naturam extrahit, qua cum corpora tinguntur. Lullius uero, in Codicillo suo, ita ait: Mercurii nostri proprietas haec est, quod uidelicet a suo sulphure coagulari sese patiatur. Et, in practica Testamenti sui, idem ille: Argentum uiuum, ait, est supernatans, & fluens humiditas, quae combustionem prohibet. Alii, corpus, spiritum, & animam uocant. Ita quoque Arnoldus in flore florum, inquit: Philosophi dixerunt, lapidem nostrum ex corpore, anima, & Spiritu coniungi, & ueritatem sane loquuti sunt: Imperfectum enim corpus cum corpore compararunt, eo quod siet debile: Aquam spiritum nuncuparunt, idque uere quidem, quum siet spiritus: Fermentum uero animam ideo nominarunt, quod imperfecto corpori uitam ad tribuat, quod tamen antea non habebat, melioremque formam proferat. Et paulo ante idem ille: Spiritus, inquit, corpori suo non coniungitur, nisi mediante anima: Anima siquidem inter corpus & animam medium est, quod bina ista coniungit. Morienus: Anima, ait, cito corpus suum ingreditur: Sin uero illam alii corpori coniungere uelis, frustra equidem laborabis. Et Lilium: Anima, corpus, & spiritus simul, & una res sunt, quae omnia in se complectitur, & cui nihil peregrini coniungitur. Quid necessum tamen, ut heic omnia nomina, quibus Materia nostra insignitur, ordine recenseantur & explicentur? Nos hisce, tamquam usitatissimis, atque proposito nostro proximioribus, contenti erimus. Cumque proprie explorauerimus, unde ista nostra Materia prouenire, & consequi oporteat: iccirco solutionem, tamquam Principale totius artis membrum paucis considerabimus, & illa ipsa consideratione intellectum nostrum acuemus. Ad considerationem igitur illam, quid uidelicet Materia nostra siet, & ubi eamdem reperire necessum habeamus, quod attinet, sciendum est, quod Creator omnipotens, cuius sapientia tam magna, quam ipse, infinita uidelicet, est, ab initio, dum nihil, nisi ille ipse esset, res duplices creauerit, coelestes uidelicet, & quae sub coelo degunt. Coelestes sunt ipsi Coeli, & coelestes incolae, de quibus tamen nunc non copiose philosophaturi sumus. Sub coelo creata opera ex quatuor elementis creata sunt, in quorum numero tamen dumtaxat tria genera reperiuntur: utpote, primo, omne illud, quod uitam & tactum habet, atque animalia nominantur: Dein omnia illa, quae ex terra crescunt, tactum nullum sentiunt, & uegetabilia nuncupantur. Et, denique, omnia quae sub terra crescunt, & Mineralia uocantur. Haec itaque tria creaturarum genera omnia sub sese complectuntur, quae sub Luna ex quatuor elementis creata fuerunt, quorumque neque plura, neque pauciora inueniuntur, quaeque ab altissimo Deo, quodlibet in suo genere, ita confirmata sunt, ut nullum ex sua specie & genere in aliud transmutari possit: utpote si quis ex lapide hominem, uel arborem: aut ex herba simiam, uel plumbum: aut ex plumbo aliud quoddam animal, uel herbam facere conaretur. Illud, inquam, ex constitutione magni Regis, est impossibile. Si enim illud in natura concederetur, tunc pauciora illorum genera, immo omnia bene in unum commutari possent. Quum uero hac ratione omnia corruere necessum haberent: iccirco Dominorum Dominus istiusmodi generum immutationem fieri noluit: Et, quod magis est, non solummodo tria ista genera, quodlibet in sua specie, conseruauit, uerum etiam in creatura qualibet peculiare suum semen inserere uoluit, quo quodlibet auctum in specie sua permanere, & non huius species in alterius cuiusdam speciem transmutari queat: utpote hominis, in equum: uel pomi, in lactucam: aut adamantis, uel alterius alicuius pretiosi lapidis, in aurum. Illud, inquam, in rerum inferiorum natura, minime concessum est. Et quemadmodum hactenus ab initio fuit, ita quoque permanebit, usque ad illum diem, in quo omnipotens ( qui in principio dicebat Fiat ) dicturus est: Intereat. Uerum hoc bene concessum, quod inter res illas, quae communem elementorum Materiam, semen, & compositionem habent, nobilior Status sui correctio, quatenus earumdem Materia pura & perfecta est, effici & perfici possit: quemadmodum uidere est, quod altioris prudentiorisque animi homo, ad multo altiora euehatur, quam alii, qui tam acri & subtili intellectu destituti sunt: id quod autem a puris subtilibusque spiritibus, & iustificata, beneque temperata corporis constitutione suam sortitur originem. Simili quoque modo uidere est, quomodo nimirum equus aliquis altero aliquo multo siet praestantior, & hac ratione pene in omnibus speciebus animalium. Quemadmodum igitur illud cum animalibus speciebus comparatum est, ita quoque in herbis & arboribus superflue reperitur. In arboribus per implantationem, insitionem, aliaque, diligentibus Hortulanis bene nota, media. In herbis cottidie conspicitur, quomodo uidelicet herbae & flores unius generis singuli quidem nobiliores, elegantiores, meliores, olentioresque sient caeteris. Intueatur saltim aliquis Garophyllos & Tulipanos: de caeteris iam nunc nihil dicam, quot genera ipsorum sient, adeo ut uix singula enumerari queant, quae, assidua cura & diligentia, indies, & eo magis magisque nobiliora fiunt, adeo ut etiam tam bene olentes, elegantesque flores proueniant, quorum similes numquam antea conspecti sunt. Quid autem nunc heic de metallis dicam, quorum uniuersalis communisque Materia argentum uiuum est, quod a sulphure coquitur & coagulatur? Quemadmodum Richardus Anglicus cap. 6. ait: Omnium liquidarum fluentiumque rerum species Natura Argenti uiui, eiusdemque sulphuris, operata est: Proprietas enim argenti uiui haec est, ut a uapore, tamquam calore sulphuris, quod rubrum uel album est, nec amburit, sese coagulari patiatur. Et Arnoldus, in 2. primae suae partis capite, de perfectione Magisterii, ait: Argentum uiuum omnium rerum quae liquefieri sese patiuntur, est principium, quum omneis res iam liquefactae in illud transmutentur, quodque cum istis commiscetur, quoniam de illarum est essentia, quamuis illa corpora in sua Compositione ab argento uiuo separata sient, idque tali modo, quatenus illud uel purum, aut impurum fuerit, ab impuro sulphure, quod illi peregrinum & aduersum est. Similiter & Rosinus Saratantae ait: Omnium metallorum Materia coctum imperfectumque est argentum uiuum, quod sulphur in terrae uentriculo coquit. Et quatenus sulphur separatum est, ita etiam in terra diuersa metalla nascuntur, quum omnia & singula unicam & uniuersalem incipientemque Materiam habeant, saltim quod aut maior, uel minor operatio non accedat, cum moderatione. Idcirco cottidie oculis nostris obuersatur, quomodo nimirum natura ipsa assiduo labore illa purificare, & ad maiorem perfectionem reducere, atque in aurum, quod Naturae finalis est intentio, redigere conetur: quemadmodum etiam omnibus in metallis cernimus, quod natura in illis operari caeperit: Nullum siquidem tam egenum reperitur, quod non granum auri, uel argenti secum ferat. Et sane cum metallis ita comparatum est, quod natura ex argento uiuo, quod proprium suum sulphur in sese continet, quam primum aurum facere & uelit, & possit: modo ne peregrini aliquid interueniat, atque impurum, foetidum, & comburens sulphur illud non impediant: ueluti uidemus, quod, quibusdam multis in locis, purum aurum, absque aliorum metallorum permixtione, reperiatur. Quum uero interrae meatibus ad argentum uiuum plerumque peregrinum sulphur accedat, illudque contaminet, & in perfectione sua impediat: iccirco etiam, iuxta peregrini illius sulphuris speciem, diuersa metalla generantur: quemadmodum enim Aristoteles 4. Meteor. ait: Si argenti uiui natura essentia bona, & comburens sulphur impurum est, tunc in cuprum illud commutat: Sinuero argentum uiuum lapidosum, impurum, & terrenum erit, & sulphur itidem impurum siet, tunc ferrum fit exinde. Apparet tamen, quasi stannum bonum purumque argentum uiuum, ast malum, maleque mixtum sulphur habeat. Plumbum autem crassum, malum, ponderosum, glutinosumque argentum uiuum, malumque, insipidum, foetidumque sulphur habet, iccirco etiam minus libenter sese coagulari patitur. Impedimentosum, comburens, & foetidum sulphur uero non uerus est ignis, qui metalla plane coquit, sed argentum uiuum proprium suum sulphur habet, quod illud perficit, ueluti Bernardus, Comes a Trygene ait: Multi existimant, quod in generatione metallorum sulphurea quaedam materia accedat: uerum, uice uersa, notorium est, quod in argento uiuo, dum Natura operatur, peculiare suum sulphur inclusum sit: quod tamen in eo non dominatur, nisi per calidum motum, per quem dictum istud sulphur, & simul alterae duae Mercurii Proprietates transmutantur, atque hac ratione in aliis terrae distinctis metallis generantur. In metallis siquidem, quemadmodum Arnoldus, in suo Rosario cap. I. affirmat, duplex est superfluitas: Una quidem in argenti uiui interiori essentia ipsa conclusa est, quae in illius essentiae principio sese cum illa miscuit: Altera autem, quae extra naturam suam accedit illudque corrumpit. Et haec quidem uix magno labore ab altera separatur: Illa uero nullius artificis acerrimo ingenio tollitur. Ea propter magnus ignis calor comburibiles humiditates a metallis separat, quum argentum uiuum illud conseruet, & a combustione defendat, quod naturae suae est, peregrinum uero extrudat, & comburi sinat. Internum autem sulphur, quod argentum uiuum coquit, & ad perfectionem maturat, simul purum & impurum, combustibile, & incombustibile est. Combustibile, argentum uiuum in perfectione sua impedit, ne in aurum commutari possit, donec illud omnino ab eo separatum siet, & purum, constans, in combustibileque sulphur solum illic remaneat, & tunc aurum, uel argentum ex eo fit, quatenus sulphur illud album, aut rubrum est. Est autem internum illud sulphur aliud nihil, quam maturus Mercurius, uel maturissima argenti uiui pars: quocirca etiam illud argentum uiuum tam libenter recipit, alienum peregrinumque sulphur autem relinquit: quem in finem Richardus cap. 9. ait: Quo uilius & purius sulphur est, eo maiorem, ob uilius puriusque argentum uiuum, percipit laetitiam, ipsique adeo adhaeret, ut unum cum altero eo firmius copuletur, & ita perfectiora metalla exinde generentur. Illud tamen sulphur supra terram minime reperitur, ueluti Auicenna testatur, quam quod dumtaxat duobus in corporibus, auro, & argento nimirum, inuenitur, & quidem in auro multo maturius. Nam, Richardo cap. 12. teste, rubrum in auro sulphur, per maiorem maturationem, album autem in argento, per minorem maturationem, est. Haec omnia cum ita sese habeant, quod uidelicet una unica Materia metallorum siet, quae, uirtute innati sui sulphuris, aut quamprimum, uel, respectu peregrini, minusque idonei sulphuris aliorum metallorum, longitudine temporis, assidua coctione a se separata, in aurum commutetur, quod nam metallorum finis, & perfecta naturae est intentio: eapropter fateri & dicere quoque nos necessum habemus, quod natura etiam hoc in genere, iuxta subiecti puritatem & subtilitatem, non secus, ac in Uegetabilibus, & animalibus Regnis, emendationem & perfectionem in propria sua natura ipsa, quaerere & habere adtentet. Et hoc sane, perdilecte rerum naturalium indagator, aliquanto neruosius innuere uolui, ut eo certius intelligere queas, unde nimirum magni nostri lapidis Materiam sumere tibi liceat. Si enim istum nostrum lapidem ex Animali Materia conficere conareris: tunc obstat tibi, quod duo ista in diuersa duo genera pertineant: Lapis namque mineralis, materia uero animalis est. Ex nulla realia insuper, ueluti Richardus cap. I. ait, aliquid extrahi potest, in qua tamen nihil est. Cum itaque quaelibet species in sua specie, & genus quodlibet in suo genere, quaelibet etiam natura sua in natura, naturalem uirtutis suae operationem quaerat, &, iuxta naturae suae proprietatem, fructum proferat, & in nulla alia, sibi aduersante, natura, quatenus quodlibet, suo cum semine conuenit. Et Basilius Ualentinus: Collige, inquit, & intellige, amice mi, quod ad haec tibi nullam animam animalem quaerere & eligere debeas. Caro, & sanguis tuus, quemadmodum illa a Creatore animalibus concessa, & tradita sunt, ita etiam ad animalia pertineunt, a quibus Deus illa coniunctim aedificauit, ita ut animal exinde factum fuerit. De iis igitur merito mirandum, qui magnos sese iactant artifices, atque in Menstruis muliebribus, in spermate, ouis, crinibus, lotio, aliisque in rebus Materiam suam Lapidis quaerunt, & tot libros istiusmodi cum remediis onerant, incautiores quoque alios nauci rebus istis occupant, fallunt, & seducunt. Similiter & Rogerius Baccho, in Speculi cap. 3. stoliditatem istorum hominum miratur, dum sic inquit: Mirandum est igitur, quod uir prouidus intentionem fiduciamque suam in rebus animalibus, & uegetabilibus collocet, quae tamen longe separatae sunt, cum tamen longe proximiora Mineralia reperiantur. Nullo quoque modo credendum est, quod ullus Philosophus artem in tam longe separatas res posuerit, nisi id factum fuerit more parabolico. Ita etiam Lapis noster, Basilio Ualentino teste, non crescit ex rebus comburibilibus: Ille namque, ipsiusque Materia, ab omni ignis periculo turi & immunes sunt. Quocirca eumdem in rebus animalibus quaerere desistito, quum naturae, illum in rebus istiusmodi reperiendi, minime concessum sict. Si quis uero in rebus Uegetabilibus, utpote arboribus, herbis, uel floribus, lapidem nostrum quaerere uoluerit, ille, ex supra positis caussis, non minus errabit, quam ille, qui ex animali quodam ingentem aliquam rupem conficere conetur. Omneis siquidem herbae, & arbores, omniaque, ab ipsis prouenientia, ignis combustioni sunt obnoxia, nec quicquam aliud remanet, quam nudum aliquod Sol cum sua terra, quod in compositione a natura accepit. Neque quis seduci sese patiatur, quod quidam, sese ex tritico lapidem Philosophicum conficere posse, praetendant: multo minus illos audias, qui ex uino, eiusue partibus, lapidem hunc facere conantur. Cum enim Raimundi Lullii Scripta non recte intelligant, iccirco magna sua intelligentia demonstrant, quod nihil omnino intelligant, & tam alios, quam seipsos turpiter decipiant. Equidem negari non potest, quod exinde praestantissima menstrua, quibus sine neque in Medicina, neque in Alchimia, fructuosi quiddam praeparari nequit, praeparentur. Quod autem Lapis Sapientum ex eo confici, uel eiusdem semen exinde extrahi possit, illud naturae a creatore rerum omnium neutiquam permissum est, sed, uti supra dictum, multo potius ipsi iniunctum, ut sua in specie permaneat. Quocirca quilibet sanae mentis facile colligere, & concludere, necessum habet, quod, cum lapis noster, ueluti dictum, incombustibilis: animales, & uegetabiles res omneis uero combustibiles sient, ex incombustibili aliqua Materia, quae non aliter, quam in Minerali Regno reperitur, ille quaerendus & conficiendus siet. Quum itaque dictus ille noster Lapis Philosophicus minerale quoddam opus siet: iccirco haud immerito quaeritur, quoniam illorum quadruplicia sunt genera, utpote lapides, ( inter quos etiam omnis generis Materies, & terrae subintelliguntur ) Sal, media, Mineralia & Metalla, ex quibus tamdem ille confici debeat? Ad quaesitum respondeo, quod ille ex lapidibus confici nequeat: In caussa est, quod in iisdem nullus fluens, & liquefiens reperiatur Mercurius: uel quod illi non liquefieri, exsolui, & in primam suam Materiam ( obnimis illorum crassum sulphur, & terrenae superfluitatis proprietatem ) reduci possint. Similiter & nullus naturalium mysteriorum Scrutator istam Lapidis Philosophici Materiam in Sale, alumine, & id genus rebus aliis quaerere conabitur: In illis siquidem nihil aliud, quam acrem, corrosiuum, destruentemque spiritum, nullum uero Mercurium & Sulphur reperiet, prout a Philosophis requiruntur. Ex istius modi, praeterea, rebus nullum medium Minerale, utpote Magnesia, Marcasita, Antimonium, etc. multo minus Metallum fieri potest: quomodo igitur aliquis Philosophici Lapidis Materiam exinde desumeret, quae tamen finis, & perfectio omnium metallorum, mineraliumque rerum est? Ad haec illi cum metallis nullam omnino communionem, uel amicitiam colunt, sed illa comburunt, confringunt, & corrumpunt illa, quo pacto igitur illa ad illorum correctionem inseruirent? Audi saltim, quid nimirum Richardus Anglicus cap. 10. hac de redicat: Tenuia, inquit, Mineralia nulla fieri possunt metalla. Primo quod a prima Metallorum Materia, quae est Mercurius, minime generentur. Quum uero illorum generatio, cum generatione Mercurii primum distincta est, idque in forma, materia, & coniunctione, itaque etiam nulla metalla ex illis fieri possunt: Siquidem unicae alicuius rei prima Materia & semen est, ex qua illud nascitur. Quod autem dictum, id clare ex eo liquet, quoniam tenuiora Mineralia non ex Mercurio nata sunt, quemadmodum ex Aristotele & Auicenna liquet. Cum itaque ex illis metalla fieri debeant, tunc primum ad primam Materiam reducendi forent. Cum uero illud nulla, qualicunque etiam, arte fieri possit: eapropter etiam nulla metalla, &, consequenter, quoque nulla lapidis Materia esse poterunt. Dein quum mineralia artis initium, per artem, esse nequeant, quod est Mercurius, itaque etiam ad medium & finem, quae Metalla & Tinctura sunt, peruenire nequeunt: sed cum minora Mineralia Metallis in natura peregrina sient, licet Mineralis alicuius uirtutis fiant capacia, nihilominus tamen debilioris & comburibilis, sunt naturae. Quapropter etiam natura Metallica nullam ex illis percipit laetitiam, sed extrudit illa, & dumtaxat illa, quae suae sunt naturae, secum retinet. Stulti igitur illi sunt, quitam diuersas totque imposturas laboresque in lucem, ad decipiendos homines, proferunt, res nimirum inconcinnas, quas uel Naturae non penes sese habent, neque etiam aliis largiri possunt. Neque etiam quisquam Philosophorum Scripta sese seduci patlatur, si quandoque illi de salibus loquantur, utpote dum in Sapientum Allegoriis dicitur: Si quis absque sale laborat, is mortua cadauera non resuscitabit. Et in libro Soliloquii scriptum inuenitur: Qui sine sale laborat, ille arcu sine neruo utitur. Longe enim aliter illi de Mineralibus salibus sentiunt: quemadmodum expresse in Philosophorum Rosario uidere est, dum inquit: Metallorum Sal Philosophicus lapis est. Noster enim lapis, coagulata aqua est, eaque in auro uel argento, igni resistit, & in aqua sua resoluitur, qua de suo in genere factus est. Quod autem Philosophorum coagulata aqua, non Mineralis aqua, sed ipsorum siet Mercurius, id docet Geber de alembico cap. 19. dum inquit: Dato operam ut Solis, & Lunae siccam aquam resoluas, quam uulgus Mercurium nuncupat. Sic Philosophi suos quandoque sermones sal nominant, quemadmodum in clangore Buccinae uidere est, ubi dicitur: Obseruato, quod corpora alumen & Sal sient, quae ex corporibus nostris promanant. Saepenumero etiam ipsam Medicinam Sal appellant, ueluti in Scala legitur: Opus alterius aquae est, ut terram eleuet in mirabile illius sal, idquo solummodo per uirtutem suam adtractiuam. Et Arnoldus, in suo, de conseruanda iuuentute, libro, ait: Sed illud, quod sui simile non habet, in conseruanda iuuentute, est Sal ex Minera. Ueteres Sapientes illud, dum praeparatum fuit, naturali calori sani cuiusdam adolescentis compararunt, & quoque, ob istam parabolam, lapidem cum animalis alicuius nomine appellarunt: alii Mineralem Chifit, quidam uero semper durantem Medicinam, alii Aquam uitae nuncuparunt. Tota autem suae praeparationis scientia est, ut uidelicet in puram potabilemque aquam reducatur, idque cum illis rebus, quae cum illa unam eamdemue proprietatem communem habent. Ex quibus manifesto adparet, quod neque iuxta doctrinam Philosophorum, neque ipsius naturae proprietatem, Lapidis Materia ex minoribus Mineralibus sumi possit. Nunc paulisper circumspiciemus, an magni nostri Lapidis Materia ex mediis Mineralibus, utpote Marcasitis, Antimonio, Magnesia, & id genus rebus aliis confici possit, praesertim cum eorumdem Philosophi, pluribus in locis, mentionem faciant: utpote dum Senior ait: Si in Auripigmento non uirtus, ad coagulandum Mercurium, esset, tunc Magisterium nostrum numquam ad finem suum perueniret. Et Thomas de Aquino: Recipe, inquit, Antimonium, uel terram nigram etc. Sic & Parmenides, in Turba: Sumite argentum uiuum, & coagulate illud in corpore Magnesiae, uel in Sulphure, quod non comburitur. Sciendum tamen est, quod Philosophi istiusmodi loquutiones non eum in finem usurpent, quasi iisdem innuere uelint, quod ex istiusmodi rebus magnus noster Lapis confici possit, sed hac in re parabolice loquuntur: Philosophorum siquidem Auripigmentum, & Magnesia multo alia est res, quam uulgares, utpote materia ipsa, quam alias Agens, Leonem, Regem, Sulphur, multisque aliis nominibus insigniunt: Auripigmentum autem illa ideo uocatur, quoniam uirtutem habet aurum diuerso colore tingendi, & Magnesia, ob ingentem illius uirtutem & praestantiam, quae ex illa suam sortitur originem. Quod uero Thomas de Aquino illam Antimonium nominet, id ob nigrum nitescentem colorem illum facit, in quem post resolutionem incidit. Si enim lapis noster factus est, tunc a Philosophis omnibus rebus nigris comparatur. Obiicere uero heic aliquis posset, quod istorum mediorum Mineralium quaedam non solummodo a Mercurio & Sulphure nascantur, uerum etiam in metalla conuertantur: quemadmodum uidere est, quod Magnesia cum plumbo & stanno in flamina sese commisceat. Item, Antimonium sese non dumtaxat cum metallis commiscet, sed etiam naturale plumbum ex eo fit: Similiter & tam supe: quam inferioris etiam sortis homines non una dumtaxat uice uiderunt, quod aurum ex illo factum siet. Cum autem illa a Sulphure, & Mercurio, in quae etiam artis beneficio iterum reduci poterunt, nascantur, & cum metallis unam eamdemque originem sortiantur, iccirco etiam exinde Materiam Lapidis sumi debere? Illi respondeo, primum, quod merito inter media ista Mineralia discrimen faciundum siet: cumprimis uero inter illa quae Mercurium penes sese habent, & tum inter illa, quae eodem carere necessum habent. Prima, Mercurium habentia, merito obseruanda sunt quum, & eorumdem Mercurius per Medicinam nostram in aurum argentumque transmutari possit, & iccirco, ueluti ego quidem existimo, haud immerito semimetalla, dispositionem, ut metalla fiant, habentia, censenda: reliqua uero, nullum Mercurium habentia, nauci aestumanda sunt. Quum autem, ob malum combustibilemque sulphuris foetorem, quod apud illa reperitur, & caussa est, quod Antimonium omnibus metallis aduersetur, illaque comburat, ( excepto auro, quod, ob constantiam suam, iutactum relinquere cogitur ) illa tam latos progressus facere haud possint, iccirco etiam eadem pro nostri Lapidis Materia eligere haud possumus, quae purus perfectusque Mercurius, & purum, tenerum, minusque combustibile sulphur esse oportet. Quod autem illa omnino impura & a suo sulphure prorsus infecta sient, facile tum illud animaduertitur, si ad Scholam ducta, examinentur, quid uidelicet didicerint. Ex ramusculis enim deprehenditur, quod ( quo pro mero Mercurio, respectu splendoris & ponderis sui, ad externum adspectum quidem quod attinet, comprehendi & haberi debebatur quam primum in ignem mittatur, illico per fumum subflaui instar sulphuris, subito iterum euanescat. Marcasitae, ob magnam suam terrenam impuritatem, nulla omnino liquefactione cogi possunt: Antimonium uero, quod per astutas manuum prensiones a superflua nimiaque sua nigredine purificare, atque in admodum candidum elegantemque Regulum sese redigi patitur, prae omnibus quidem auctoritatem obtinet, quasi ex illo singulare quiddam fieri possit, quemadmodum etiam multi, qui, prae caeteris, cumprimis sapere sibi uidentur, in ea haerent opinione, quod lapis Philosophicus exinde confici oporteat. Utut siet, purificetur Antimonium, quantum equidem fieri possit, nihilominus tamen sterilis & sulphurea ipsius natura remanet: Idque ex eo adparet, quod uidelicet sub malleo sese extendi minime patiatur, neque tenerum redditur: quod sane cuiusuis metalli est proprietas, qua, iuxta alias suas proprietates, pro metallo cognoscendum est. Iuxta illud crassum impurumque in se habet Mercurium, ut heic taceam, quod omni tempore fugax sulphur penes se retineat. Illi itaque, qui pro magnis sese uenditant Philosophis, ac non tantum sibiipsis, uerum etiam aliis, multos per libros, & copiosa Scripta persuadere conantur, quod idem illud sui uniuersalis siet scrupulus, mihi in malam partem minime interpretentur, quod ipsorum opinionem adprobare nequeam: Stulte siquidem aliqua in requaeritur id, quod non in illa est, quemadmodum Arnoldus ait: cumque in exercitio Turbae legatur: Lapis Philosophicus pura est materia: iccirco etiam Lullius, in ultimo suo Testamento, ait: Tinctura nostra saltim purus. ignis est. Et in Uade Mecum, inquit: Dumtaxat est subtilis Spiritus, qui tingit, & corpora a Lepra sua liberat, atque purificat: Mineralia uero, quemadmodum etiam & alia, crassa, & impura sunt, adeo ut nullo modo ( nisi id fiat mediante nostra tinctura ) ab illis diuelli, uel etiam interne purificari possint: Itaque etiam nostri Lapidis materia exinde consequi non potest: Ex nulla enim re, Richardo cap. I. teste, aliquid desumi potest, quod non sub illa latitet. Quid autem nunc de atramento sutorio in medium proferamus, quod sana per mirabiles suas proprietates multos in errorem praecipitat, cumprimis, quod eius haud pars minima in Cuprum redigatur, illud quoque ferrum in Cuprum transmutare possit? Hac de re breuiter sciendum est, quod atramentum illud Sutorium nihil quidem siet aliud quam Cupri principium, & Materia, ubi in uenae terris uaporosus iste Mercurius ad locum aliquem appulit, in quo tam acerbum adtrahens, & Uenereum Sulphur magna copia inuentum fuit, quod etiam quamprimum sane adsumpsit, in illo se coagulauit, & metallum aliquod fieri constituit: Quum uero natura purum ab impuro, combustibile ab incombustibili separare uoluerit, copia & magnitudo autem dicti istius sulphuris quantitatem nimium superarit: iccirco etiam in separatione ista Mercurius sese una separari, & in atramenti Sutorii uiredinem sese obtegi necessum habuit. Illud autem clare & dilucide in eo perspicitur, quod dum uulgare sulphur, tamquam corruptionis huius caussa, cupro additur, & calcinatur: Ars siquidem breui temporis spacio forti aliquo igni tantum efficit, quantum equidem natura tardo igni perficere necessum habet. Sin igitur ille cuprum omnino comburat, illudque in atramenti Sutorii speciem, per uulgares manuum prensiones, commutet: postquam etiam sulphur aut copiam, aut inopiam excedat, tum atramentum Sutorium aut coloribus abundat, uel iisdem destitutum est. Unde etiam unum atramentum Sutorium plus cupreae posteritatis in se habet, quam alterum: utpote in Aegyptiaco multum cupri reperitur, in aliis minus. Probe insuper notandum est, quod acerbus austerusque iste Spiritus, qui in atramento Sutorio latitat, a Sulphure dimanet: In uulgari siquidem sulphure pari modo reperitur, & extrahitur. Similiter & in atramenti Sutorii Spiritu etiam sulphureus foetor deprehenditur, & Spiritus sulphuris sulphur Martis etiam in atramentum Sutorium commutat, non secus ac eiusdem atramenti Sutorii Spiritus. Quum uero in ferro etiam crassum quoddam sulphur siet, eapropter atramenti Sutorii acrimonia illud consumit, eiusdem quaerit Mercurium, qui sui non multum est dissimilis, & cum illo, per sui sulphuris coniunctionem, quod Mercurium uincit, in bonum tenerumque cuprum redigitur. Quum igitur in atramento Sutorio tam superfluum & raucum sulphur latitet, & Mercurii admodum exigua siet paucitas, qui tamen ad purificationem suam nondum, peruenit: iccirco ex eo amplius nihil, quam ex altero consequi poterimus, & Alphidii doctrinam in omnibus hisce sequi necessum habemus, dum inquit: Mi fili caueto, & separato te a mortuis cadaueribus & lapidibus, cum in iisdem nulla ambulandi uia siet, ipsorum namque uita non augetur, sed consumitur, utpote sunt sales, Auripigmenta, Arsenica, Marcasitae, & id genus alia. In In flore florum uero Arnoldus ita ait: Caussa istorum errorum est, quum quatuor Spiritus, Auripigmentum uidelicet, Salmiacum, Mercurius, & Sulphur, non semen, neque perfectorum, neque imperfectorum metallorum sunt, exceptis Mercurio & Sulphure, quod Mercurium coagulat. Uerum ex postremis hisce Arnoldi uerbis aliquis fortassis posset concludere, quod uulgare sulphur, & Mercurius Materia nostri Lapidis, siet, quum inter quatuor Spiritus numerentur, & Mercurium Sulphur coagulet Adhaec cum Richardo cap. 11. quaerere necessum habeo, an nimirum quodlibet Sulphur Mercurium coagulet? Respondeo, quod non. Quodlibet enim uulgare Sulphur, teste Philosopho, metallis aduersatur. Sciendum siquidem est, quod Sulphur ex terrae pinguedine in terrae hiatibus nascatur, & per mediocrem conctionem, indurescat, atque tum Sulphur appellatur. Est autem Sulphur duplex, uiuum, & combustibile nimirum. Uiuum, operans pars in metallis est, &, quando per naturam ab omni immunditie purificatum, nostri Lapidis materia, quo de postea plura dicturi sumus. Combustibile & uulgare autem, non metallorum uel lapidis Materia, sed illorum hostis est. Uulgare & combustibile sulphur enim in Magisterium nostrum non admittitur, Auicenna, & Richardus Anglicus inquiunt, quod non exinde suam trahat originem, omni namque tempore inficit, nigrofacit, & corrumpit, qualicunque etiam modo per artem praeparetur: Est enim ignis corruptibilis Quocirca humiditates impedit, si fixum factum fuerit. Cuius rei exemplum uidemus in ferro, quod constans, crassum & impurum sulphur in se continet. Si autem illud comburatur, tunc terrena ex eo fit essentia, instar mortui alicuius pulueris: Quo pacto igitur illud aliis uitam posset tradere? Duplicem enim superfluitatem habet, incensibilem nempe & terrenam. Ex hisce nunc commune sulphur considerato, non autem Philosophorum, quod simplex uiuusque ignis est, qui alia mortua corpora uiuificat, & maturat etc. Eapropter etiam uulgare illud sulphur nostri lapidis Materia esse non poterit. Quid autem de communi argento uiuo dicemus? Cum omneis Philosophi dicant, quod nostri lapidis Materia Mercurialis aliqua siet substantia, & multas in se proprietates contineat, quae nostro argento uiuo adscribuntur: Est enim initium rerum omnium, quae sese liquefacere patiuntur, ueluti Arnoldus Ros. lib. I. cap. 2. asseuerat. Omneis enim res liquidae, dum liquefiunt, in illud conuertuntur, quod cum illis seseadeo coniungit, quod unam cum illis substantiam communem habeat, etiamsi corpora in coniunctione sua ab argento uiuo separata sient, postquam illud purum uel impurum ab impuro & peregrino suo sulphure dimissum fuit. Et cap. 4. ait: Mercurius uiuus in omnibus suis operationibus: expressus, & res perfectissima atque constantissima: Arcet enim a combustione, & catarrhum promouet, si fixum fiat, & est Tinctura ad rubedinem, superfluae perfectionis, micantis splendoris, nec, quam diu durat, a mixto suo haud recedit: Est insuper humanum sociumque & medium coniungendarum Tincturarum, quum cum istis omnino, & per omnia, sese misceri patiatur, ipsisque interne adhaereat, & eiusdem siet naturae. Solum illud est, quod ignem uincit, nec tamen ab igne uincitur, sed delectatur isto, in eodemque adquiescit. Et Bernardus ait: Naturam tenacissime sequimur, quae in uenis suis metallicis nullam aliam habet materiam, in qua operetur, nisi puram Mercurialemque speciem. Hoc in Mercurio constans & incombustile sulphur nunc haeret, quod opus nostrum perficit, absque ulla alia substantia, quam pura Mercuriali substantia. Quum itaque in Mercurio tam excellentes uirtutes reperiantur, necessario sequitur, quod illum Lapidis nostri Materiam esse oporteat? Ad illud respondemus, quod, quemadmodum duplex sulphur est, ita etiam duplex est Mercurius: Uulgaris uidelicet, & Philosophorum Uulgaris Mercurius adhuc crudum, immaturum & apertum corpus est, quod in igne non remanet, quemadmodum Philosophicum, sed a leni aliquo calore in fumum mutatur, & depellitur: Quocirca etiam Philosophi in genere dicunt: Nostrum argentum uiuum non est uulgare argentum uiuum. Et Lullius, in Clauicula sua cap. 1. inquit: Dicimus, quod uulgare argentum uiuum Philosophorum argentum uiuum esse non possit, qualicunque etiam arte praeparetur: Uulgare siquidem in igne conseruari haud potesti, nisi id per aliud aliquod argentum uiuum fiat, quod calidum, siccum, & maturius est. Uerum plures Philosophi de sublimatione, aliisque praeparationibus uulgaris argenti uiui superflue scriptitarunt: unde etiam tot mirabiles labores exstiterunt, & natura atque proprietas huius subiecti eo citius discendo consequuta est: Scopum uero, ad quem uidelicet illi collimarunt, magnum terrenae sapientiae thesaurum uidelicet, numquam adhuc inuenire potuerunt, cum natura illum ipsis minime imposuerit. In ipsa tamen rei ueritate in labore suo tale mirum deprehenditur, quod nasutulum aliquem seducere posset. Exempli gratia: Noui hominem aliquem qui illum auro amalgamauit, eumdemque tanta subtilitate tractauit, ut etiam illum omneis per colores, ad Citrinitatem usque, perduxerit. Cum autem colorem istum relinquere noluisset, ipsique maior ignis additus fuisset, fixumque illum nunc esse sibi persuasisset, quodque, iuxta Philosophos, secundum ignis rationem, errari haud posset, uitrum illico confractum est, Mercurius uero, per Caminum euolans, cumdem deauranit: Ex quo tamen postea multum auri abrasum, & denuo reductum est. Deprehensum itaque est, quod uulgaris iste Mercurius, tamquam corpus ipsum, aliud corpus, aurum nempe, neque reserate, neque in illo operari queat, quamuis multi colores, quum calor in humiditatem operetur, in eo deprehendantur. Sin uero bonus ille uir, quemadmodum etiam & multi alii, intellexissent, quid nimirum Arnoldus, in Flore florum, dicat, tunc talem in modum minime processisset. Ita enim Arnoldus ille ait, ubi de Laboratoribus illis loquitur: Cum illud aliquanto subtilius inspexissent, tum considerarunt, quod argentum uiuum metallorum siet initium & scaturigo: cum sulphureo & coquente calore Mercurium pro se ipsis sublimarunt: Dein illum fixerunt, excluserunt & coagularunt: Cum autem ad proiectionem peruenissent, nihil omnino inuenerunt etc. Quocirca etiam uulgare argentum uiuum pro lapidis nostri materia agnoscere haud possumus. Hactenus lapidis nostri materiam in Animalibus, Uegetabilibus, Lapidibus, in tenuioribus, mediis, & maioribus Mineralibus quidem quaesiuimus, illam tamen nondum inuenimus: Porro itaque nobis circumspiciendum est, an illam in metallis inuenire possimus: Sin quoque in iisdem siet, an tunc in omnibus simul, uel saltim in aliquibus, & denique in quibus illa deprehendi queat. Notorium siquidem est, testaturque etiam illud Rogerius Baco, in Speculi sui c. 3. quod omnia metalla ex sulphure, & argento uiuo, nascantur, quodque ipsis nihil adhaerere, aut addi possit, illa etiam nihil transmutet, quam illud, quod ab illis proficiscitur: Quaelibet namque correctio illius rei naturam auget, qua de suam sumit originem, ueluti Richardus c. I. ait, etiam alias in uniuersa natura a summo Creatore ordinatum siet, ut res quelibet sui simile producat, & generet, nec ab homine equus aliquis nascatur. Et quemadmodum bruta animalia sui similia ad nullam augmentationem producere possunt, nisi id fiat per sui similem naturam: ita etiam, Basilio Ualentino teste, uerum lapidem quaerere, uel praeparare, non audes, nisi ex proprio suo semine, quo ex lapis noster ipse ab initio factus est. Ad inueniendum uero semen illud, apud te ipsum perpendere necessum habes, quem in finem uidel. istum nostrum lapidem quaerere coneris: tunc enim tibi ipsi innotescet quod non aliunde, nisi ex metallica aliqua radice, qua ex etiam ipsa metalla per creatorem ad generationem constituta sunt, promanare oporteat. Magna insuper in metallis eorundemque generatione, & magni lapidis, est similitudo: In uno, uel altero, namque sulphur, & argentum uiuum, quae sal, tamquam nobilem animam, in se occultatum habent, necessario requirutur: nec fieri potest, ut utilitatis salus in formametallica consequatur, donec illa, ex Metallica essentia desumpta, tria in unum redacta fuerint: Idcirco metallis nihil addendum, quod ab istis suam non sortiatur originem. Notorium praeterea est, ueluti Baccho ait, quod nulla res alia, quae non ex Mercurio & Sulphure exoritur, sufficiens siet, ut illa perfecta efficiat, & in transmutationem redigat: necessario igitur ad magni lapidis generationem materiam aliquam metallicam sumendam esse. An uero illa in imperfectis metallis inuenienda siet, id paucis nunc uidebimus. Multi illorum reperiuntur, qui ex stanno, uel plumbo, ad albedinem, ad rubedinem uero ex cupro, aut ferro, uel ex binis istis, Materiam lapidis habere desiderant, qui tamen, omni procul dubio, a Philosophis ipsis decepti sunt. Ita enim ait Geber liber Fornacum cap. 9. Massa, quae fermentanda est, pro more ex imperfectis corporibus extrahimus. Et exinde tibi uulgarem proponimus regulam, quod alba massa a loue & Saturno, rubra uero ex Uenere, Saturno, & Marte extrahatur. Simili itidem modo Basilius Ualentinus, in suo, de rebus naturalibus & praeternaturalibus, libro, ex coniunctione Martis & Ueneris Tincturam conficere docet. Similiter in currum Triumphali ait: Illud Tinctura Solis & Lunae sequitur & c. ad album porro Tinctura Uictrioli uel Ueneris. Similiter & Tinctura Martis, quae duo etiam Tincturam Solis in se complectuntur, si prius ad fixationem constans perducta fuerit. Illa tum sequuntur Tinctura Iouis & Saturni ad coagulationem Mercurii, ac denique ipsa Tinctura Mercurii. Uerum naturalium mysteriorum Indagator sciat, quod illud non Gebri, & Basilii Ualentini, aut aliorum etiam Philosophorum, opinio fuerit, alias sibiipsis contradicerent, quod tamen fieri nequit: Sapientes siquidem in Scriptis suis numquam mentiri necessum habent, etiamsi in occultis suis sermonibus ueritatem occultent. Semel namque in metallis imperfectis solis, neque commixtis, unica perfectio promanare potest, ut saltim ad minimum etiam corrigi possint. Ex istis solis illud fieri nequit, quum ad lapidis nostri Materiam etiam purissima Mercurii essentia requiratur, ueluti Clangor Buccinae, Auicenna, Lullius, &, in genere, omneis Philosophi testantur. Ad opus nostrum purissimam Mercurialem substantiam eligere necessum habemus: Haec purissima Mercurii substantia uero in metallis naturae imperfectis minime reperitur, cum illa a peregrino & impuro suo sulphure adeo corrupta & occupata fuerint, ut exinde, tamquam leprosa corpora, ad internam perfectamque purificationem, etiam nulla arte, reduci possint, nec illa ipsa in igne consistunt, id quod etiam necessaria nostrae materiae est proprietas, quod uidelicet in igne constans permaneat, id quod tamen heic fieri nequit. Audiamus, praeterea, quid Geber, in sua summa cap. 63. de ista imperfectorum metallorum impuritate, & perfecti Mercurii proprietate, dicat: atque hac ratione mirabilem duorum mysteriorum speciem inuenimus: Unam nempe, quod triplices caussae corruptionis unius cumiusque ( imperfecti ) metalli per ignem sient. Quarum prima est, quod combustibile sulphur in essentia sua interiore conclusum, fortem per ignem incensum, totam corporum essentiam extenuet, in fumum propellat, eamdemque tamdem consumat, quam bonum etiam eiusdem argentum uiuum siet. Altera Altera est, quod externa flamma per illam augeatur, illam transeat, & in fumo resoluat, quam fixata etiam illa esse possint. Tertia caussa est, quod corpora sua per calcinationem aperiri possint: Tum enim flamma ignis illa transire, & in fumum propellere potest, quam perfecta etiam illa sient: Sin itaque nunc omneis corruptionis caussae conueniant, tunc corpora necessario perire coguntur. Sin autem non conuenerint, tunc celeritas corruptionis corporum aliquantulum remittit. Altera huius mysterii species est bonitas, quae, argenti uiui gratia, in corporibus consideratur. Argentum uiuum enim, quod nullae corruptionis expulsionisque caussae in eo reperiantur, diuidi sese nequaquam patitur in partes coniunctionis, uel copulationis, sed cum omni sua essentia in igne consistit: & exinde perfectionis suae caussa necessario cognoscitur. Summum itaque laudatissimumque Deum celebremus quod illud creauerit, eidemque essentiam, essentiae uero proprietatem indiderit, quae tamen alias nullis ex rebus aliis in natura inueniri potest, quod in ea haecce perfectio, per ullam aliam aliquam artem inferri possit, quomodo in proxima uirtute, siue potentia propinqua, illam reperimus. Illud namque est, quod ignem uincit, & tamen ab igne non uincitur, sed amice in illo adquiescit, eodemue delectatur. Ad commemorata ista uerba Geber adhuc ulterius absque errore demonstrat, quod in metallis imperfectis nostri Lapidis Materia esse non possit, quum per se ipsa impura sient, & in igne, si purificanda essent, omnino auolent: noster uero Mercurius, ob puritatem suam, in igne constans siet, eidemque nihil nocere possit. Quemadmodum igitur imperfecta metalla Sola Materia lapidis non sunt, ita etiam misceri, multo minus illa promere possunt, eo, quod per illorum mixtionem non puriora fiant, quam dum antea sola fuissent. Ad haec noua aliqua confusio exinde fit, quae intentioni nostrae aduersatur, & saltim, uti supra diximus, una unica aliqua materia requiritur. Idipsum Haly expresse testatur, dum lib. Secret. cap. 9. ait. Lapis est, cui nullam aliam rem immiscere debes: Cum illo operantur Sapientes, & exinde fluit, quod sanum redditur. Nihil aliud cum illo fit, etiamsi uel in toto, aut partibus suis permisceatur. Et Morienus inquit: Magisterium primo ex radice aliqua proficiscitur, quae postmodum in plures partes sese extendit, & iterum in rem suam transmutatur. Quum itaque imperfecta metalla Materia Lapidis esse nequeant, quur igitur Philosophi, in ea laborandum esse, aliis praeceperunt? Responsio. Si Philosophi, ad sumenda impura corpora, aliis mandarunt, tunc eo ipso non cuprum, ferrum, plumbum, stannum etc. Sed corpus, & terram ipsorum subintellexerunt, ueluti Arnoldus, in Flore florum, ait: Mercurius cum terra coniungitur, hoc est, cum imperfecto corpore. Etiamsi enim ipsorum terra in: & pro se ipsa tam perfecta, & pura siet, quam natura umquam aliquid efficere potuisset, nihilominus tamen, respectu lapidis Physici, illa adhuc impura atque imperfecta est. Et hac quidem in re ars naturam superat, quum illud ipsum perficiat, quod natura absoluere non potuit. Quod autem ista terra, uti dictum, imperfecta siet praeperfecta purificatione, & regeneratione, illud exinde liquet, quod nondum tingere, & perfectum facere possit, & nihil quidem amplius habet, quam quod ipsi a natura concessum est: Regenerata autem, tum multam praestare potest. Impuritas, uero ista in opere nostro manifesto deprehenditur, dum omnino nigra, & tum cum plumbo, uel Antimonio comparatur. Dein cinerea fit, & Iupiter aut plumbum appellatur, idque ante albedinem: Post illam Mars & Uenus nuncupatur, antequam ad plenariam rubedinem perueniat. Quod autem Basilius Ualentinus eiusdem opinionis siet, & multo aliud quaerat, quam quod in supra commemorato libro describit, illud ipse testatur in suo, de magno Lapide Tractatu, in quo Materiam Lapidis inuestigauit, & dixit, quomodo in Sole donum omnium trium fixitatum simul coniunctum siet, & iccirco omnis ignis potentia consistat: quodque Luna, ob fixatum suum Mercurium, non adeo celeriter in igne auolet, & eius examen consistat, tamdem inquit: Archiamatrix Uenus superfluo colore uestita & occupata est ipsius Magister, corpus, mera est Tinctura, & istiusmodi ferme color, qualis etiam in optimo metallo habitat, atque; ratione superfluitatis, rubedinem designat. Quum uero illius corpus leprosum siet, eapropter constans Tinctura nullam manentem habitationem in illa habere potest, sed, una cum illius corpore, euanescere necessum habet. Ubi enim corpus per mortificationem consumitur, illic nec anima remanere potest, sed excedere & fugere cogitur. Habitatio namque destructa, atque igne combusta est, adeo ut ipsius locus non amplius, dignoscatur, nec ullus illic habitare possit. In fixato autem corpore sapienter habitat. Constans Sal bellicoso Marti durum, strenuum, robustumque corpus adtribuit, & reliquit, quo ex animi illius fortitudo demonstratur, & huic bellicoso Principi non facile adimi poterit: Corpus ipsius namque durum, adeo ut non facile uulnerari queat. Si quis autem affirmare conetur, quod, cum Uenus constans sulphur habeat, ipsum, iuxta Basilii doctrinam, cum spiritu Mercurii perfecti uniri, & Tinctura exinde fieri oporteat: is cogitet quid nunc saepius dictum, & ex ipso Basilio allegatum fuerit: quod nimirum Materia nostra non ex multis rebus sumenda siet, quum uniuersale res unica, & in una unicare simul reperiatur, & extrahatur, esseque spiritum Mercurii, & animam sulphuris, una cum spirituali sale, simul coniunctum, sub uno coelo conclusum & habitabilem in uno corpore, tunc ex errore isto sese extricabit, & ad perfecta metalla cogitationes suas, absque ulla alia consideratione, conuertet: considerando dictum Platonis quart. 2. Cur calcinatis & soluitis reliqua corpora magna cum molestia: in hisce ( perfectis ) siquidem inuenire poteritis, quid quaeritis: Sin uere iisdem uti necessum habeatis, tunc opus est, ut illa prius in perfectorum corporum naturam conuertatis. Quamobrem, dilecte naturalium mysteriorum scrutator, relinquas omneis animales & uegetabiles res, omneis sales, alumina, atramenta Sutoria, Marcasitas, Magnesias, Antimonium, omnia imperfecta impuraque metalla, & quaeras lapidem tuum, cum Arnoldo de Uillanoua, Rosar. part. I. cap. 7. in Mercurio & Sole ad aurum, & in Mercurio, atque Luna, ad argentum: totaque siquidem ars hac in re consistit. Quemadmodum enim ignis initium est faciundi ignis, inquit Riplaeus porta 1. ita etiam aurum conficiundi auri est principium. Si itaque, per Philosophicam artem, aurum argentumque conficere uolueris, tunc ad id non sumas oua, uel sanguinem, sed aurum & argentum, quae naturalia & candida, sed non cum manu calcinata, nouum partum proferunt, qui familiam suam, quemadmodum & res omneis aliae, auget. Quocirca etiam Richardus cap. 10. adhortatur, quod quis aurum, & argentum serere debeat, ut una cum labore nostro, & mediante natura, fructus proferre possint: In ipsis siquidem habent, & illud sunt, quod quaeritur, & nulla res alia in mundo. Et cur quis ista duo non eligeret, cum tamen purum perfectumque Mercurium, rubrumque & album sulphur in se contineant, ueluti Richardus lib. 12. testatur? Auicenna enim ait, quod in quolibet auro rubrum sulphur siet. Illud autem sulphur non supra terram reperitur, quam saltim in duobus corporibus. Iccirco praeparamus ista duo corpora admodum subtiliter, ut sulphur & Mercurium de ista materia habere possimus, qua de aurum & argentum sub terra factum fuit. Illa enim sunt lucentia corpora, in quibus colorantes radii fixi sunt, quos alia corpora in ueram rubedinem & albedinem tingunt, postquam praeparati fuerunt. Nostrum namque Magisterium, quemadmodum Arnoldus, Rosarium lib. I. cap. 5. ait, perfectis corporibus auxilio uenit, & imperfecta perfecta reddit, absque mixtione alterius alicuius rei. Quum igitur aurum nobilissimum metallum siet, tunc Tinctura est rubedinis, tingens & commutans corpus quodlibet. Argentum uero est Tinctura albedinis, omnia corpora in ueram albedinem tingens. Uerum beniuolus Lector informatus siet, quod metalla, utpote aurum & argentum, in forma sua metallica materia nostri lapidis non sient: Medium autem sunt inter nostram materiam, & perfecta metalla, quemadmodum nostra materia medium est inter illa, & magnum nostrum lapidem. Audi, quaeso, quid hac de re Bernhardus, comes a Tressne & Naygen, parte 2. Opusculi sui ait: Taceant illi, qui non nostram Tincturam, sed aliam, minus ueracem, neque speciosam, neque ad rem aliam utilem, in medium adferunt: Taceant quoque & illi, qui dicunt, quod aliud sulphur quam nostrum esse debet, quod in uentre Magnesiae occultatum est. Taceant itidem & illi, qui aliud argentum uiuum extrahere conantur, quam solummodo ex fermento uel rubro seruo, & aliam aquam extrahere satagunt, quam dumtaxat nostram semper durantem, quae nulli alii miscetur, quam saltim illi, quae propriae suae naturae est, nullamque aliam rem emollit siueresoluit, quam duntaxat illam, quae de sua propria metallica natura est. Nullum siquidem aliud est acetum, quam nostrum: nullum aliud regimen, quam nostrum: nulli alii colores, quam nostri: nulli alia sublimatio, quam nostra: nulla alia resolutio, quam nostra, nulla alia putrefactio, quam nostra: nulla alia materia, quam nostra. Relinquite ergo alumen, sal, atramentum Sutorium, & omnia alia atramenta Boracem, fortes aquas, omneis que Herbas, animalia, bestias, & de iisdem prouenientia, utpote crines, sanguinem, urinam, humana semina, carnes, oua, & Minerales lapides, & quodlibet metallum solum pro se. Etiamsi enim introitus, & materia nostra ex illis siet, & iuxta omnium Philosophorum placita, ex argento uiuo coniungi debeat, idque in re nulla alia, quam in metallis reperiatur, ueluti ex Gebro adparet: nihilominus, quam diu in metallica sua specie sunt, lapis noster non sunt. Impossibile enim est, quod ulla unica, immo illa materia, duas species simul habere possit: qua ratione igitur lapis esse possunt, qui dignam mediamque formam habet inter metallum, & Mercurium, nisi illa prius destructa, & species metallica ab illis desumpta fuerit? Quocirca etiam Raymundus Lullius, cap. sui Testamenti 56. inquit: Itaque bonus artifex metalla pro medis in opere Magisterii sumit, cumprimis autem Solem & Lunam, idque ideo, quod duo ista ad mediocrem similitudinem, magnamque puritatem sulphureae & Mercurialis essentiae peruenerint, & cocta sient pura & bene maturaper naturae operationem, ad quam proportionem artifex peruenire frustra laborabit, si a naturalibus principiis, absque ipsius facti mediis, desiderium suum explere conaretur. Et porro idem ille, in Codicillo suo: Sine illis duobus, inquit, auro & argento uidelicet, ars ista perfecta fieri nequit, quum hac in re purissima sulphuris substantia siet, quam natura plenarie purificauit: ad quam purificationem perueniendi ars multo est debilior, quam natura, ad quam tamen peruenire nequit, etiamsi in eo maxum opere desudet. Ex duobus istis corporibus, dum suo cum sulphure, uel Arsenico, praeparantur, Medicina nostra confici potest, nullo modo autem sine illis. Et, in prooemio clauis suae: Consulo, inquit, uobis, o amici mei, ut in nullo alio, quam in Sole & Luna laboretis, atque in primam suam materiam, in Sulphur & Mercurium nostrum nempe, iterum retroferre conemini. Nam ex corporibus, ait Arnoldus lib. I. Rosarium cap. 7. admodum album rubrumque sulphur extrahitur, cum in eo purissima sulphurea substantia a natura ut plurimum, & summo studio, purificetur. Similiter & Nicarus in Turba ait: Iubeo posteros ut aurum, quod augere uel renouare uolunt, sumant, dein aquam duas in partes diuidant: unam quidem partem, utpote aurum ipsum coniungant: Aes enim, si in aquam cadit, auri fermentum appellari debet. Quomodo autem Philosophus heic aquam aurum suum nominat, dum ait: Si aes in hanc aquam incidit, tunc auri fermentum esse debet? Mi artis indagator scias, quod Philosophorum aurum non uulgare aurum, ueluti Senior ait, & in prima exercitatione in Turbam dicitur: Quomodo Mercurius. est in principio omnium metallorum, ita quoque sol finis, & ultimum metallorum est: & omnia metalla, siue illapura, aut impura sient, in interno suo Sol, Luna, & Mercurius sunt: Sed unus rectus Sol est, qui exinde extrahi¬ tur. Ita, opinor, intelligis nunc, quod multo alius Sol, uel aliud aurum siet, quam uulgare aurum Philosophorum est, etiamsi illud ex eo desumptum fuerit. Sic quoque Aurora consurgens cap. 16. ait: Exinde manifestum est, quod aurum philosophicum non uulgare siet aurum, neque in colore, neque in substantia. Itaque dicitur, quod uiuelicet cor hominis exhilaret, & argentum similiter. Quod autem ex iisdem extrahitur, alba, & rubra, uera, fixa, & uiua est Tinctura. Est autem aurum Philosophicum, quod non caro pretio emitur, ueluti Alphidius ait: Et Morienes: Quaelibet res, inquit, quae care emitur, mendax est: Cum pauco enim huius rei, & modico auro permultum sane emimus. Aurum, praeterea, nostrum uiuum aurum, & argentum nostrum uiuum argentum est, quae nihil aliud, quam uitam, & augmentationem proferre possunt. Uulgare aurum & argentum sunt mortua, quae amplius nihil efficere possunt, quam quod ipsis a natura concessum est, donec per prudentem artificem iterum a mortuis resuscitata, & uitam suam rursus consequuta fuerint: atque tunc illa etiam uiuunt, &, ad generis sui augmentationem propagationemque, multas uirtutes exhibere poterunt. De morte uulgarium, & uita nostrorum metallorum praestantissimus, etiamnum uiuens, Philosophus Michael Sendiuogius, in 2. sui libelli, Tractatu de lapide Philosophico ita loquitur: Iterum sies admonitus, ne uulgare aurum & argentum sumas, mortua enim sunt: accipe nostra, quae uiuunt. Dein in ignem nostrum collocato, tunc sicca humiditas inde existit. Primum dissolue terram in aqua, quae Philosophorum Mercurius appellatur, & aqua ista corpora Solis & Lunae dissoluit, illaque ita consumit, quod nihil amplius, quam pars decima una cum parte remaneat, & hoc est inradica ta metallorum humiditas. Ut autem nunc ulterius de auro Philosophico loquamur, sciendum est, quod Philosophi quandoque aquam quam aurum, interdum etiam terram suam nominent. De primo modo Philosophus Nicarus supra loquutus est, De Lapide Philosophico. & Rosarius Philosophorum illud ipsum sequentibus uerbis confirmat: Quid autem uos ad ista dicitis, dum Philosophi asseuerant: Nostrum aurum nullum uulgare aurum est: & argentum nostrum nullum uulgare argentum est? Ad haec respondeo: quod aquam aurum suum nuncupent, quod uirtute ignis in altum sese eleuat: & hoc sanc aurum nullum uulgare aurum est Uulgus enim credere haud posset, quod, ob constantiam suam, in altum ascendere ualeat. Quod uero Philosophi terram suam etiam aurum suum nuncuparint, idem ille Rosarius testatur, dum inquit: Scito, quod aes Philosophorum aurum siet. Illa terra aes, fermentum, & Tinctura, uel anima appellatur, quemadmodum etiam illius aqua alba & foliata terranuncupatur. Unde Auctor, qui Clangorem Buccinae conscripsit, in capite de Solutione ( quemadmodum & Hermes ) inquit: Seminate aurum uestrum in albam foliatamque terram, quae per calcinationem ignea facta est, subtiliter, & aere a: nempe tantum auri serite, hoc est, animam, & tingentem uirtutem, in terram albam, quae decento cum praeparatione alba & pura facta, & in qua nullae sordes sunt. Ex quibus liquet, quod aurum naturae non siet materia fermenti, sed Philosophorum aurum tingens est fermentum. Et in Scala Philosophorum, gradu 7. ita legitur: ipsorum terra, in quam aurum ipsorum seminatur, est alba, & anima aurum est: Illudque corpus est locus sapientiae, qui illam congregat, & Tincturae habitaculum. Et, paullo post, idem ille Auctor ait: Quocirca, inquit Hercules: Refundite iterum: hoc est, soluite corpus Magnesiae, quod album factum est, instar mori rubi Idaei Idaei foliorum. Illud namque est, quod in optumum euolat, & illud aurum, quod de eo extrahitur, aurum Philosophorum nuncupatur, estque Tinctura, quae est anima. Cum aqua enim spiritus in altiorem aerem ascendit, illudque album corpus, si aurum album factum fuerit, secundum nigredinem nostram, aurum nostrum nominarunt. Unde ait Senior: Misce aurum cum auro, hoc est, aquam cum cinere. Et Hermes: Seminate aurum in foliatam terram. Iccirco Philosophi, aurum nostrum non uulgare esse aurum, scriptitant. Ad dictam uero istam opinionem aliquis inferre & quaerere posset: Cur Philosophi igitur per aurum suum nunc aquam, mox autem aegram intelligant: idque uideri, quod sibiipsis aut contradicant, & in re sua non conueniant, uel quod illam confundere, & ita imitatores suos seducere conentur? Ad illa respondetur, quod omneis & singuli Philosophi, dum ueritatem manifestissime indicarunt, illam tamen occultis sermonibus iterum implicauerint, & in eo sibi minime aduersantur, sed mirabili modo inter se inuicem consentiunt, quasi omneis uno ore loquuti fuissent. Similiter & nullam confusionem faciunt, & dignum indagatorem seducere non conantur, sed ipsi clare, & dilucide, attamen in loquutionibus figuralibus, omnia ipsorum mysteria ob oculos ponunt, quae tamen, prae indignis & impiis, ( quantum quidem gratiae altissimus Deus ipsis concessit ) ob scurant, & occultant, ne nobilissimae istae margaritae porcis, qui nihil aliud, quam desideria sua explere satagunt, obiiciantur, & sanctuarium pedibus conculcetur: quemadmodum in dicta ista interrogatione ipsum opus demonstrat. Beniuolus enim artis nostrae imitator sufficienter instructus, & non una dumtaxat uice repetitum est, non solummodo unde Materia nostra consequi debeat, sed etiam quod unica siet Materia quae per artificis astutiam in duas partes, utpote in aquam & terram, uel Mercurium & Sulphur soluitur. Sin igitur nunc Philosophi aquam aurum, uel terram aurum nominent, non male quidem agunt, ipsorumque arbitrio, uti nominare illud possent, relictum est: Siquidem & suum Lapidem aurum, plus quam perfectum aurum, regeneratum aurum, & id genus aliis nominibus insignire solent. Quod autem quilibet ipsorum mentem non tam cito adsequantur, id multo potius eiusdem ignorantiae, quam Philosophorum inuidiae, adscribendum est. Et ita artis, pretiosissimorumque mysteriorum, sedulus indagator satis superque de magni nostri Lapidis Materia informatus est quod nimirum ex nullis uegetabilibus germinibus, nullis ex animalibus, uel ex iisdem desumptis, nullis ex Mineralibus, nullo ex imperfecto metallo, sed ex auro & argento extrahi oporteat: quodque nostrum aurum, & argentum nostrum, non uulgare mortuumque aurum & argentum, sed sapientum, quod uiuum aurum, & uiuum argentum est, siet. Restat nunc, ut etiam de Solutione nostra, tamquam totius operis summo mysterio, informetur. De solutione igitur nunc ut loquamur, fit tum illa, si res sicca humida, dura mollis, & occulta manifesta fit, hoc est, si res dura in aquam transmutetur, non quidem in uulgarem aquam, ueluti Parmenides, & Agadmoe Philosophi in Turba docent, dum inquiunt: Sunt nonnulli, qui, dum de Solutione corporum audiunt, autument, esse illam nubium aquam. Sin autem libros nostros legissent, & intellexissent, tunc scirent, quod aqua nostra constans esset, & in Philosophorum aquam, h. c. in primam Materiam, ueluti Arnoldus in Rosario I. C. 9. ait. Opus Philosophorum est, ut lapidem suum in Mercurium suum soluant, hoc est, in primam suam Materiam reducant. Et Auicenna: Si, inquit, laborare uolueris, necessum ntibi est, ut, in solutione uel sublimatione duorum luminum, laboris tui facias initium: Primus siquidem operis gradus est, ut argentum uiuum ex eo fiat. Iccirco etiam Arnoldus lib. 2. cap. I. & 2. Solutionem, quod uidelicet corporum separatio, & primae Materiae, uel naturae, siet praeparatio, describit. Sic Richardus Anglicus: Initium nostri operis, ait, est lapidem in primam suam Materiam soluere, estque corporis & spiritus coniunctio, ut exinde Mercurialis aqua siat. Quemadmodum autem solutio prima & necessaria pars est nostri operis: ita etiam difficilima illius pars est, ueluti ea de re non male testatur Eubaldus Uogelius, dum ita ait: Quam difficile opus circa solutionem siet, ildi testari poterunt, qui circa eam dem occupati fuerunt. Bernardus Comes a Tresne autem, in sua, ad Thomam a Bononia, epistola ita scribit: Qui artem & scientiam solutionis nouit, hoc est, artem mysterii consequitur, quod est species miscere, & ex nominibus nomina extrahere, quae efficaciter in illis latitant. Istam enim solutionem acri aqua fieri non oportet: Omneis siquidem istiusmodi aquae destruunt corrumpuntque corpus, quod soluere & corrigere debebant. Adhaec, uti dictum, nulla solutio in aqua, quae manus humectat, requiritur, sed multo potius sicca aqua, hoc est, prima Materia, quae non dum taxat Mercurius, sed etiam sulphur appellatur. Ea de re Zeumon in Turba ita ait: Nisi corpora teratis, confringatis, fugacia reddatis, & diligenter regatis, donec eorumdem pinguedinem extrahatis, & incomprehensibilem spiritum efficiatis, tunc frustra laboratis. Richardus Anglicus uero, ex instructione Auicennae: Philosophi, inquit, diligenter inquisiuerunt, qua nimirum ratione ex perfectis corporibus sulphura elicere, & proprietates eorumdem artis beneficio purificare possint, ut illud, ope naturae, exinde fiat, quod antea in ipsis minime conspectum fuit, etiamsi illud perfecte occultatum in sese habuerint: & inquiunt, quod illud, absque solutione corporis, eiusdemue reportatione in primam Materiam, numquam fieri possit: quod sane aliud nihil est, quam argentum uiuum, ex quo primum facta sunt, idque absque ulla mixtione & additamento rei alicuius peregrinae. Nostra enim corpora nullam aquam sol uunt, quam quae ipsorum generis est, & quae a corporibus crassa fieri potest, ait Bernhardus in litteris suis ad Thomam a Bononia; Et paulo post in iisdem litteris: Solutio, ait, coniunctionem requirit, nempe soluentis, & soluti, ut ita ex duobus, uirili & foeminino semine uidelicet, noua species exoriatur. Aio tibi in omni ueritate, quod nulla aqua per naturalem reductionem speciem metallicam soluat, quam illa, quae in ipsis, tam in Materia, quam forma remanet, & quam soluta nunc inctalla ipsa iterum coagulare possunt. Et Morfolcus, in Turba, ita scribit. Quodlibet corpus illo illo cum spiritu soluitur, quo cum ille miscetur, atque, sine omni dubio, spiritualis eum ipso fit: Quilibet etiam spiritus a corporibus separatur & tingitur, quo cum spiritu tingens, & contra ignem constans, color miscetur. Rebus ita constitutis, artem quaerens discipulus summo studio considerare necessum habet, qualis namque ista aqua siet: Cognitio siquidem menstrui, uti Raymundus, in Compendio animae, ait, illarum rerum una est, sine qua artis huius Magisterium nihil perfici potest. Nulla enim res in mundo est, quae metallorum solutionem coniungat, ait in suo Codicillo, nisi nostrum menstruum: Illud namque illa aqua est, qua cum metalla, cum conseruatione suarum specierum, soluuntur. Quum uero illud magnum siet mysterium, quod Philosophi non solummodo in omnibus suis Scriptis summe occultarunt, sed etiam illud reuelare, prohibuerunt: nihilominus tamen te, quantum equidem mihi permissum est, in ueram uiam duobus dictis Philosophicis reducam, quorum primum in Rosarii abbreuiati libello inuenitur: Prima praeparatio, & artis huius fundamentum est solutio, hoc est, reductio corporis in aquam, hoc est, argentum uiuum: Et hoc solutionem appellarunt, dum dixerunt: Aurum, quod in Magnesiae corpore latitat, solui ut in primam suam Materiam reducatur, & exinde sulphur, & argentum uiuum, non ut iterum in aquam conuertatur: Nostra enim solutio nihil est aliud, quam ut corpus iterum humidum fiat, in naturam argenti uiui soluatur, & Salsitas illius sulphuris extenuetur, quod sanctum sulphur, a duobus sulphuribus abstractum, tum conficitur, quando spiritus corpori fit obuius. Alterum dictum Riplaeus, in praefatione Xii. suarum ianuarum, recitat: Docebo, inquit, te in ueritate, ut intelligas tres nimirum esse Mercurios, qui claues scientia sunt, & Raymundus menstrua sua nuncupauit, sine quibus nihil recte conficitur. Illorum autem duo sunt ite rum recedentia, quae non corporis propriae sunt naturae. Tertium uero essentialis est Mercurius Solis & Lunae, quorum proprietatem tibi nunc explicabo. Reliquorum metallorum essentialis Mercurius nostri Lapidis praecipuum Materiale est: In Sole & Luna menstrua nostra oculis haud conspiciuntur, sed solummodo eorumdem operatio. Hic noster Lapis est, si quis scripta nostra bene intelligat. Est anima, & splendens essentia Solis & Lunae, atque adeo omnino subtilis influentia, per quam terra splendorem suum accepit. Quid enim aurum & argentum est aliud, inquit Auicenna, quam pura, alba, & rubra terra? Detrahe nunc ipsis dictum splendorem, & tunc terra admodum exilis amplius erit. Si omne coniunctum siet, tunc illud plumbu nominamus. Splendoris proprietas a Sole & Luna promanat: Illudque in summa nostra sunt menstrua. Perfecta corpora calcinamus nos cum primo naturaliter: nullum tamen impurum corpus accedit, quam unum, quod plerunque a Philosophis uiridis Leo appellatur, qui medium est, ut Tincturae inter Solem & Lunam perfecte coniungantur. Cum altero, quod est uegetabilis humiditas, quae uiuificat id, quod tamen antea erat mortuum, ambo Materialia initia, quemadmodum etiam formalia soluenda sunt, alias nullius ferme sunt pretii. Cum Cum tertio, quod omnino permanens est humiditas, incombustibilis itidem & pinguis in natura sua, arbor Hermetis in cineres comburitur. Hic certissimus naturalisque noster ignis est, Mercurius noster, sulphur, pura Tinctura, & anima nostra, lapis noster, qui a uento sublatus, in terram natus fuit. Hoc in corde tuo probe custodito. Dicere tibi non prohibeor, quod uidelicet hic lapis potentialis uapor sulphuris siet, quomodo autem illum adsequaris, prudentia tibi opus erit. Hoc enim menstruum in ueritate inuisibile est, licet per alteram aquam Philosophicam, elementis separatis, uisui, in forma limpidae alicuius aquae, fiat obuium. Ex, & cum isto menstruo per superfluum laborem, sulphur naturae confici potest, si naturaliter acutum factum, & in purum aliquem spiritum calcinatum siet: quo facto Basin & Massam tuam soluere poteris. Haec uerba istorum sunt Philosophorum in quibus totum solutionis mysterium detectum est. Sin igitur nunc cum possibilitate Naturae nunc te coniungere & cogitare uolueris, quod omnia opera, quae Natura perficit, in effectum deducere, hoc est, iterum retro ferre, &, instar filorum globi, rursus dissoluere necessum habeas, tunc in eo omnem ueritatem proprie & fundamentaliter reperies. Sin uero exinde nondum animaduertere possis, ubi portis obices obiecti sient, tunc etiam Materiam, & Naturae potentiam minime cognoscis, ad quod sane nulla specilla, uel putatium putabam, sed ardentissimae preces, atque diligens studium, iuxta considerationem Naturae possibilitatis, te promouebunt. Nam secundum manifestationem summi & magni Dei, illud unice & solummodo exdiligentissimo Studio, & iterata lectione bonorum Auctorum: non equidem ut exinde Materiam didicerim, quam semper & solummodo ex diuina reuelatione discere potui, sed quicquid etiam didici, ex illis confirmaui & conformaui, quemadmodum etiam solutionem ipsam, quae apud omneis Philosophos saltim est unica, sine qua neque ueteres, neque Neoterici Philosophi aliquid perficere potue runt: Unde etiam Secretum artis, & Arcanum Philosophorum, quod nemo, nisi solus Deus, reuelare debet, appellatur, ac simul omnem laborem complexus sum, pro quo omnium rerum Creatori ore cordeque, laudem, gloriam, & honorem dico, nunc & in sempiterna secula, Amen. Ne autem, amice Lector, nullam omnino, de me conquerendi, caussam habeas: Iccirco, per amorem Dei, adhuc unum mysterium reuelabo. Scito itaque, licet una unica Solutio siet, quod tamen illa secundum prius & posterius, uti in Scholis loquuntur, diuidatur. Prima, illa est diuisio, qua de Arnoldus loquitur, uel dissectio in primam suam Materiam: Altera, perfecta est Solutio corporis & spiritus simul, ubi soluens, & solutum semper cohaerent, atque fit, hacce solutione corporis, ipsa spiritus coagulatio. Heic itaque clare & dilucide prae oculis tuis uidere potes, quae modo scire & uidere desideras: & est tamen saltim opus muliebre, lususque puetilis, ob exiguam molestiam, quae illic adplicatur, qua de re plura loqui minime necessum est. Qui enim initium probe nouit, etiam sinem, per diuinam benedictionem, bene consequi, & omnem hancce gloriam, quam nobis aeterna gloria, quando in glorificatis nostris corporibus Deum intuebimur, quasi praefigurat, ut etiam omneis terrenas uoluptates contemnamus, & hanc aeternam, infinitam, ineffabilemque uoluptatem unice sectemur, etiam corporalibus suis oculis pulcherrime uidere poterit. Hisce itaque breuem huncce Tractatum tamdem concludam, &, quod amplius tibi scitu necessarium, in sequente parabola absque ullo defectu, uel errore, ob oculos ponam, in qua simul omnem Praxin inuenire, &, si illam diligenter sequutus fueris, ad plenarium finem ueramque sapientiam peruenire poteris. Ad quam tibi, nobisque omnibus, suam gratiam largiri, & in eadem nos conseruare uelit Deus pater, Deus filius, & Deus spiritus sanctus, summe laudatus in sempiterna secula, Amen. Parabola, In Qua Tota Ars Comprehensa Est. Es una est, uno numeroque essentia in una, Natura inuertit quam arte iuuante bona, Inque duas, in tres, in quinque ut scripta recensent, Hanc Sulphur nutrit, Mercuriusque fouet. Spiritus atque Anima & Corpusque Elementa quaterna Quintum est, quod mittunt, en lapis ille Sophum. Materiemque tuam numeres sine fraude dolosa, Et Substantia sit Mercuriique duplo. Eligito absque ullo peregrino Sulphure purum, In fundo totum soluito rectus opus. Pondere per iusto rursum componere debes, Te uere ducent faustiter adque uiam. Sique soluta cluent, mox sublimare potescis, Calcio post adsit, sedulitate graui Distillare potes, fac resque coagula fiat, In uase & figas, tingere & incipias. Tunc Medicina tibi est hominum quoque summa metallis, Sanare ad placitum, quos modocunque uoles. Cum aliquando in elegantissima uiridique syluula exspaciando animum oblectassem, atque uite huius miseriam perpendissem, ac simul, quomodo uidelicet, per deplorandum primorum nostrorum parentum lapsum, nos in tantam miseriam atque calamitatem incidissemus, deplorassem, in illis cogitationibus sensim progrediendo a communi uia aberrabam, &, nescio quomodo, in angustam semitam incidebam, quae adeo aspera, inuia, ac arbustis uirgultisque obsita erat, ut facilime colligeretur, quam minus usitata illa esset. Consternatus itaque lubens me retro recepissem: id tamen mea non erat amplius in potestate: tam uehemens enim uentus me a tergo ita propellebat, ut citius decem passibus progredi, quam uno retrocedere potuerim. Quocirca etiamiter meum persequi, & asperos passus uilipendere necessum habui. Tamdem progressu temporis ad gratissimum, pratum peruenio, quod, instar rotundi alicuius Circuli, elegantissimis frugiferisque arboribus undique circumseptum, & ab incolis Pratum Felicitatis dicitur, inter gregem decrepitorum uirorum, uenerandis canis barbis praeditorum, excepto uno florentis aetatis uiro nigram barbam habente. Inter illos quoque unus erat, cuius nomen sane mihi innotuit, uultum ipsius tamen pro tempore intueri non poteram, qui adhuc multo iuniorem aetatem prae se ferebat: Illi de uariis diuersisque rebus disputabant, cumprimis de summo aliquo mysterio, quod naturae inhaerebat, quod Deus magno mundo abscondebat, & solummodo paucis, se diligentibus, reuelabat. Quibus longo tempore auditis, ipsorum Discursus mihi summopere placebat, exceptis quibusdam a uero tramite deflectere conantibus, non quidem quod Materiam uel laborem concerneret, sed quod ad parabolas, similitudines, aliaque Parerga attinebat. In illis Aristotelis, Plinii, aliorumque figmenta imitabantur, quae semper unus ab altero mutuatus fuerat. Continere itaque amplius me non potui, sed sinapi meum simul immiscebam: refutabam res istas futiles ex experientia, mihique potiores adstipulabantur, examinabant me in ipsorum facultate, & sane satis in capillos meos inuolabant. Bono tamen fundamento ego nixus, nullus honorem mihi praeripiebat, adeo ut omneis in admirationem raperentur, unanimiterque, me in ipsorum collegium recipiendum esse, concluderent, quam ob rem ingenti laetitia perfundebar. Uerum annuebant, me nullum adhuc rectum collegam esse posse, priusquam ipsorum leonem exacte cognoscerem, &, quid tam interne, quam externe posset, plenarie scirem. Darem itaque sedulam operam, ut illum mihi supplicem redderem. Et sane mihi ipsi summopere confidebam, meamque operam ipsis pollicebar: ipsorum siquidem societas mihi uehementer placebat, adeo ut nullo pretio me ab ipsis diuelli passus fuissem. Ducebant igitur me ad Leonem, illumque mihi diligentissime describebant. Quomodo autem eumdem ab initio tractare debuissem, nemo illorum mihi significare cupiebat: Quidam sane de eo aliquid innuebant, ast ita confuse, ut ne millesimus quidem ipsum intelligere potuerit. Uerum cum aduersus illum me fortiter praemuniissem, & mucrosas ipsius ungulas extimescere non necessum habuissem, me illi nihil amplius celabant. Erat autem Leo aetate grauis, ferox, crudelis, ingens, iubatus subcollo, adeo ut omnino inuincibilis uideretur, &, ob temeritatem meam, ferme obstupescerem, lubensque iterum recessissem, nisi mea promissa, & circumstantes Senes, conatus meos obseruantes, me non detinuissent. Accedebam leonem bona fiducia in foueam suam, blandiriipsi incipiebam, uerum coruscantibus suis oculis me ita torue intuebatur, ut, nimia prae formidine, de salute mea ferme desperassem. Nihilominus mihi reuocabam in memoriam, quod a Senum uno, dum ad leonum foueam contenderemus, percepissem, quod multi homines leonem eogere conati fuerint, pauci illorum tamen illud ad finem perducere potuerint. Itaque, ne ludibrio meipsum exponerem, uarias artes in memoriam mihi reuocabam, quas magna diligentia in hac Athletica didiceram: insuper in naturali Magia bene exercitatus eram, &, blanditionis immemor, leonem tam celeriter, artificiose, & subtiliter apprehendebam, ut etiam, antequam ille animaduerteret, sanguinem ex illius corpore, immo corde suo, excerperem: qui eximiae erat rubedinis, ast nimium cholericus. In anatomia ergo pergens, reperiebam in illo talia, quae in admirationem me rapiebant: cumprimis ossa illius niuis instar erant candida, illaque sanguinem eius superabant. Postquam igitur, dilecti mei Senes, qui e sublimiori loco foueam circumstabant, meosque conatus obseruabant, rei illius certiores redditi fuissent, acriter interse inuicem disceptabant, quantum quidem ex eorumdem commotione colligere poteram: Quid autem dicerent, ego, in profunda fouea adhuc constitutus, percipere non potui. Concertatione ipsorum uero subinde maiores uires adquirente, audiebam, quod unus ex illis diceret uiuificare etiam ipsum illum oportet, alias Collega noster esse non poterit. Ad uitandas igitur ulteriores ambages, ex fouea latum quemdam locum transcendebam, &, nescio quomodo, ad altum aliquem murum perueniebam, cuius altitudo ultra centum ulnas, nubes uersus, ascendebat, in sublimi uero ne pedem quidem latus erat, & a principio, ubi ascenderam, ad sinem usque ferrea ansa sese extendebat, quae medio in muro multis infusis fulcris probe munita erat. Illum in murum, inquam, perueniebam, mihique uidebatur, quasi aliquis aliquot passibus me antecederet, idque in dextro ansae illius latere. Cum uero illum aliquandiu sequutus fuissem, a tergo alterius lateris etiam alium me sequi cernebam: adhuc tamen dubito num uir, aut foemina fuerit, clamans dicensque suo in latere melius ambulandum esse, quam illa, qua ego incederem, uia, quod facile quidem credebam: Ob ansam siquidem istam, quae in medio consistebat, & gressus nimis angustos reddebat, in tanta altitudine male admodum incedebatur, cum aliquos, ista uia incedere uolentes, a tergo decidentes uiderim. Quocirca sub ansa, fortiter penetrando, manibus firmissime me tenens, altero in latere progrediebar, donec ad locum aliquem istius muri peruenirem, qui descensu praeceps, & periculosus admodum erat. Et tum demum me poenitebat, quod in altero latere non mansissem, quod etiam ab interiori loco non amplius attingere poteram: Fieri etiam non erat possibile, ut iterum retrocedere, & altera uia incedere, potuissem. Faciens igitur periculum, &, pedibus meis bonis confidens, absque damno descendebam: cumque paulo ulterius ambulassem, de nullo amplius periculo mihi constabat, nec sciebam, quo uel murus, aut ansa recessissent. Facta igitur nunc descensione, elegantem inibi rosarum fruticem deprehendebam, in quo fragrantissimae rubrae albaeque rosae creuerant, quarum tamen rubrae albas multitudine superabant. Illarum quasdam decerpebam, illasque pileo meo imponebam. Apparebat autem mihi inibi murus aliquis, qui magnum hortum circundabat. In horto isto erant iuuenes, quos uirgines libenter accessissent: non tamen multum circumire, uel magnam molestiam impendere uolebant, ut ad horti foreis peruenissent. Quocirca illarum me miserebat, uiam, qua ueneram, repetebam, plana tamen uia, & tam cito progrediebar, ut illico quasdam domos reperirem, ubi Hortulani aedeis reperire mihi persuadebam. Reperiebam autem ibi multos homines, quorum singuli peculiares suas cellas habebant, raro duae coniunctae erat, qui summo studio laborabant: quilibet tamen peculiarem suum laborem habebat. Quicquid autem agebant, idem & me antea fecisse & laborasse mihi uidebatur, atque nunc omnis ipsorum labor esset notorius: praecipue autem cogitabam: Ecce, si & quam plureis alii homines tam rancidum obscoenumque laborem perficiunt, qui saltim speciem aliquam, iuxta cuiusuis typum, non autem fundamentum in natura habet, iccirco & mihi ignoscendum erit. Quocirca, quum artem illam cum fumo euanescere, perspectum haberem, non diutius heic immorari uolebam, & susceptum iter persequebar. Cumque iam ad horti ianuam contenderem, quidam me una ex parte torue inspiciebant, adeo ut uererer, ipsos meum propositum impedituros esse. Alii uero dicebant: En, hic ad hortum anhelat, & nos tam diuturno tempore hortulana officia heic praestitimus, & tamen numquam hortum ingressi sumus: quam belle ipsum ludibrio habebimus, si in cassum laborauerit. Uerum ista omnia nauci ego aestumabam, quum horti illius meliorem, quam illi, haberem notitiam, licet numquam in illo fuerim, sed ad medium anuae me recipiebam, quae firmiter occlusa erat, adeo ut etiam extrinsecus clauis foramen nullum conspici neque reperiri potuerit. Animaduertebam tamen, quod exiguum rotundumque foramen, quod tamen uulgaribus oculis conspici non poterat, in ista ianua esset: quocirca, isto in loco ianuam reserandam, cogitabam, & mea cum claue adulterina aperiebam, hortumque ingrediebar. Ingressus nunc ianuam, adhuc alias obseratas portas reperiebam, quas tamen exigua molestia, uel labore, reserabam. Erat autem illud subdiale, quasi in bene extructo esset domicilio, circiter sex pedes latum, & uiginti pedes longum, superius cum pauimento aliquo. Licet etiam & reliquae foreis adhuc obseratae essent, nihilominus per easdem, ianua prima reserata, satis superque hortum introspicere potui. In nomine Dei igitur in hortum me recipiebam, in cuius medio exiguum aliquem hortulum reperiebam, qui quadrangularis erat, & ex quolibet latere sex decempedarum longitudinem in se complectebatur, qui spinis rosaceis circumseptus fragrantissimas rosas proferebat. Cum uero parumper plueret, intersplendente sole, gratissimum Iridem caussabat. Dum autem a hortulo isto secessissem, & ad eum locum, ubi uirgines istae adiuuandae erant, me contulissem, ecce, loco istius muri, humile sepimentum deprehendo, & pulcherrima uirgo uesteo Attalica decorata incedebat cum praestantissimo omnium iuuene ueste coccina amictus, ambo in brachiis sese ducentes, multasque bene olentes rosas in manibus suis tenentes. Ex illis compellando quaerebam, quomodo sepimentum transcendere potuissent? Hic sponsus meus dilectissimus, respondebat illa, me adiuuit, & ex amoenissimo isto horto nunc in conclaue nostrum nos recipimus, ut alter alteri praestet suam amicitiam. Gratulor mihi, inferebam ego, quod, absque ulteriore meo labore, desiderio uestro satisfiat. Nihilominus tamen uidetis, quantum scilicet festinauerim, atque, uobis inseruiendi, tam longinquum iter breui temporis spacio circumcursitauerim. Posthaec in magnam aliquam molam ueniebam, intrinsecus lapidibus exstructam, in qua tamen nulla arca, uel alia, ad moletrinam spectantia, reperiebantur, sed per murum quaedam tympana in aquis natantia conspiciebantur. Cumque eius rei statum explorare conarer, respondebat mihi senex aliquis molitor: Opus moletrinum altera ex parte occlusum est, quomadmodum etiam per Scalam tutatoriam molitoris famulum ingredi uidebam, quem etiam illico sequebar. Postquam igitur Scalam, quae ad laeuam tympana complectebatur, transcendissem, stando res uisas admirabar. Tympana namque iam erant supra Scalam, aqua nigerrima, cuius guttae tamen albae erant, & scalatutatoria non ultra tres digitos lata erat, nihilominus iterum retrocedebam, ligna dictae istius Scalae manibus prensabam, atque hac ratione illotus aquam transcendebam. Quo facto molitorem istum seniorem interrogabam, quot haberet tympana? Decem respondebat ille. Metamorphosis ista meangebat, & libenter sciuissem, quae eiusdem esset significatio. Uerum cum animaduerterem, quod molitor nil celare uellet, abiebam, & ante molam strata eleuataque quaedam rupecula, erat, in qua aliquot ex prioribus Senibus ad solem obambulabant, qui tum temporis calide admodum splendebat, & litteras, a tota Facultate ad ipsos scriptas, habebant, de quibus inter se inuicem consultabant. Iccirco tum animaduertebam, quae litterarum istarum summa esset, quodque istae me concernerent. Illos igitur accedebam, & ita compellabam: Domini mei, an de meo forsitan luditur corio? Imo, respondebant illi, uxorem nuper ductam retinere debes, alias rem principi nostro indicabimus. Nulla, inquiebam, res ista indiget molestia, cum illa siquidem ego quasi natus, & a teneris unguiculis educatus sum: Cumque illam semel duxerim, iccirco etiam illam numquam deseram, adeo ut etiam mors ipsa nos separare minime debeat: Ex corde siquidem illam ardentissimo amore prosequor: quid igitur nunc querelis opus est? Ad illa respondent: sponsa etiam contenta est, nosque eius habemus uoluntatem: copulari uos necessitas postulat. Bene, respondebam, contentus sum. Eia age, inquit alter, tunc Leo uitam suam recuperabit, & multo, quam antea, fiet potentior, & efficacior. Tunc pristina mea molestia & labor mihi incidebant, atque, singularibus ex caussis, mecum ipse perpendebam, quod res ista non me, sed alium, mihi bene notum, concerneret. Interea sponsum nostrum cum sponsa sua, pristino in habitu incedere uideo, praeparati ambo ad copulationem, cuius rei gratia summopere exultabam: uerebar enim trepidus, quod res istae meipsum concernerent. Cum igitur, uti dictum, sponsus noster, coccineis uestibus splendentibus exornatus, cum sponsa sua dilectissima, cuius candida Attalica uestis splendentes admodum radios de se spargebat, ad dictos Senes accederent, tunc illico ab illis copulabantur, nec minimum mihi mouebat mirum, qu od uirgo ista, quae tamen sponsi sui mater esse debebat, tam esset iuuencula, ut iam primum nata uideretur. Minime autem compertum habeo, qua nimirum in reduo isti peccauerint, quod, cum frater atque soror essent, tam arctissimo amoris uinculo sese copulauerint, adeo ut numquam iterum a se inuicem diuelli potuerint, atque ita incestus quasi insimulati fuerint. Ambo illi, loco thalami, & solemnium nuptiarum, in aeternum carcerem ( qui tamen, ob generis sui splendorem, insignemque familiam, ut etiam imposterum mali nihil perpetrent, sed omneis suas actiones, constitutae ipsis custodiae, notae & oculis obuersari debeant, omnino pellucidi, clari, & dilucidi, Chrystalli alicuius, & rotundi, sphaerae coelestis instar, formati erant ) condemnabantur & includebantur, in quo perpetuis lacrumis, & uera poenitentia, pro admissis suis peccatis, luerent, & satisfacerent. Ante condemnationem uero ipsis omneis pere grinae uestes, & ornatus, adimebantur, adeo ut in conclaui isto omnino nudi cohabitare cogerentur. Nemo etiam, ad praestanda ipsis seruitia, in conclaue illud admittebatur, sed postquam ipsis de necessario uictu & potu, a priore aqua haustis, prospectum fuisset, conclauis ianua firmo obice custodiebatur, Facultatis sigillo custodiebatur; mihique iniungebatur, ut illic eorumdem curam custodiamque agere, &, ingruente nunc hyeme, conclaue decenter calefacere deberem, ne aut frigore, uel calore nimio perire, neque etiam ullo modo aufugere possint: Sin uero, praeter spem omnemque expectationem, ullum, supra mandatum illud, damnum occurrere debeat, tunc haud immerito magnae difficilique poenae forem obnoxius. Angustabar igitur undique, formidoque & curiositas mea me pusillanimum reddebant. Perpendebam enim mecum ipse, non minimum quiddam esse, quod mihi iniunctum erat; nec ignorabam insuper, quod Collegium sapientiae non montiretur, sed promissis suis per omnia satisfaceret. Cum tamen illud immutare haud possem: Occlusum conclaue etiam in medio firmissimae alicuius turris consisteret, quod insuper firmissimis itidem propugnaculis, murisque altissimis erat circundatum, ut hac ratione mediocri, assiduo tamen, igne totum conclauecalefieri posset, munus illud in humeros meos suscipiebam, &, in nomine diuino, conclaue calefacere incipiebam, captosque maritos hoc modo a frigoris iniuria defendebam. Ast quid fit? Quamprimum minimum etiam calorem percipiunt, tam arcte sese amplectuntur, ut id genus non cito possit conspici, etiam in tam arctissimo amore perseuerant, ut iuniori sponso cor in corpore, nimio prae amore ardentissimo, contabescat, eiusque totum corpus in dilectissimae suae brachiis quasi liquefiat, & a se inuicem diuellatur. Cumque illa, utpote quae illum, non minus ac ille ipsam, adamasset, illud conspexisset, lacrumis suis illum animitus deplorauit, ac quasi sepulturae mandauit, ut, prae nimiis profusis, omnia inundantibus, lacrumis, quo peruenisset, conspici non potuerit. Illius itaque lacrumosa deploratio aliquandiu durauit, &, prae nimio cordolio, ipsa non amplius uiuere uoluit, sed sua sponte morti se obiecit. Proh dolor in quibus angustiis tum haerebam, dum ambos istos, fidei meae concreditos, quasim aqua omnino dissolutos, & mortuos ante me iacere cernere deberem. Certus mihi ante oculos obuensabatur interitus, &, quod erat difficilimum, plus uere bar ante oculos uersantem ignominiam, cui forem obnoxius, quam ipsum damnum, quod metuendum mihi erat. Postquam autem curiosis istiusmodi cogitationibus aliquot dies transegissem, & quomodo rebus meis consulendum esset, indies hinc inde perpenderem, in memoriam mihi tamdem incidebat, quomodo uidelicet Medea Aesonis cadauer iterum uiuificasset: & cogitabam: Si Medea idem praestare potuit, cur igitur & illud prospere mihi non succederet: nullam tamen meliorem uiam reperiebam, quam ut assiduo calore tam diu laborem istum continuarem, donec aqua praeteriisset, & ego amatorum nostrorum cadauera iterum uidere possem: atque tum sperarem, ut omni ex periculo, magno meo emolumento & laude, euaderem. Inchoato igitur meo cum labore pergebam, eumdemque per quadraginta dies integros continuabam, & tum deprehendebam, quod aqua eo magis magisque decresceret, & cadauera, quae tamen, carbonum instar, erant nigerrima, iterum sese conspicua facerent. Et sane illud factum fuisset citius, niconclaue tam arctissime obseratum obsignatumque fuisset: quod tamen reserare minime audebam: Certo enim deprehendebam, quod aqua ascendens, & ad nubes properans, sese in superiori conclauis loco, iterum coniungeret, &, pluuiae instar, rursus decideret, adeo ut nihil omnino decedere posset, donec sponsus noster cum dilectissima sua sponsa mortuus, putrefactus, &, prae nimia putredine, supra omnem modum foetidus meos ante oculos situs esset. Interea in conclaui a splendore solis, in tempestate humida, elegantissimus Iris conspiciebatur, cum superfluis eximiis coloribus, qui sane me, ob exant latam ante summam maestitiam, non mediocriter exhilarabat: multo magis autem laetabar, quod ambos meos amatores prae me rursus iacere cernerem. Cum uero nulla tam magna siet laetitia, quae non multiplici tristitia permixta siet: ita quoque & ego in mea laetitia iterum contristabar, quum meae fidei concrediti adhuc mortui ante me iacerent, & nulla apud ipsos uita animaduerteretur. Quum autem non essem nescius, quod ipsorum conclaue a tam pura crassaque materia constructum; & tam arctissime obseratum esset, ut ipsorum anima & spiritus neutiquam egredi potuissent, sed diligenter custoditi adhuc intus essent, assiduum meum laborem continuabam, & noctu interdiuque mandato meo munere fungebar, omnino mihi persuadens, quod duo isti ad corpora numquam reuersuri essent, quamdiu humiditas duraret, cum humida natura illi libenter delectentur: quemadmodum etiam in ipsa rei ueritate factoque deprehendebam. Diligentissima enim inspectione eram certior, quod a terra occidentem uersus, uirtute solis multi uapores in altum ascenderent, non secus ac Sol aquam adtrahere solet: Illi coagulabant sese noctu supra gratissimum foecundissimumque aliquem rorem, qui summo mane decidebat, terram humectabat, & cadauera nostra abluebat, ut de die in diem, quo magis ista lotiointercideret, eo magis magisque elegantiora candidioraque redderentur. Quo candidiora elegantioraque autem illa fiebant; tanto magis humiditates euanescebant, donec tamdem, aere sereno, & postquam omnis nubilosa & humida tempestas transiisset, spiritus & anima sponsae in claro aethere sese amplius continere non possent, sed rursus glorificatum Reginae corpus ingrediebantur, quod, quamprimum illas concepisset, in momento quasi easdem uiuificabat: quod sane, uti facilime colligere potestis, me non mediocriter exhilarabat, praesertim quod splendidissimo amictu, qui apud paucissimos in mundo conspectus esset, & pretiossissima, meris adamantibus exornata, corona tam splendide resurgerent, atque ita loquerentur: Audite, o filii hominum, & percipite, qui a foeminis nati estis, quod omnipotens potestatem habeat Reges in thronum collocandi, & eosdem de illo iterum deturbandi: Diuites & pauperes facit pro lubitu suo: mortificat, & iterum uiuificat. Ea omnia in me conspicite, tamquam uerum uiuumque exemplum: Magna eram, & fiebam tenuis: nunc uero humiliatus fio unica Regina, supra multa regna exastata: Mortificata, & iterum uiuificata sum: mihi egenae ingentes sapientiae thesauri sunt concrediti. Quocirca mihi etiam omnis potestas data pauperem diuitem faciundi, humilibus gratiam largiendi, & aegris sanitatem consequendi. Sed dilectissimo meo fratri nondum sum similis, potentissimo uidelicet Regi, qui adhuc e mortuis resuscitandus est: Qui, si uenerit, ipso facto, sermonem meum uerum fuisse, demonstrabit. Hisce sic dictis, sol admodum clare splendebat, & dies erat calidior, quam antea, diesque Caniculares iam foreis pulsabant. Cum uero longo tempore antea ad magnas nouae nostrae Reginae nuptias multiplices omnis generis holosericae cinericiae Damascenae, & id genus quam plureis sericae candidissimaeque Attalicae & argenteae, gemmis & splendidissimis adamantibus intertextae uestes, praeparatae erant: ita quoque pari modo pro iuniore Rege diuersae uestes incarnato fuluo Uranio colore, & tamdem pretiosissimum rubrum uestimentum holosericum pretiosissimis Iaspidibus Boreis, & carbunculis intertextum, conficiebantur atque praeparabantur. Sarctores, istarumque uestium confectores uero, erant omnino inuisibiles, cuius rei ualde admirabar, dum unum, post alterum, uestimentum absolutum nunc esse cernerem, quomodo uidelicet id contigisset: probe enim & cognitum & perspectum habebam, quod nemo, praeter Regem, & sponsam, cubiculum ingressus fuisset. Illud autem me in summam admirationem rapiebat, quod una, uel altera uestis tam cito absoluta fuerit, cum tamen priores ante meos oculos illico euanuerint, adeo ut, quo nimirum peruenissent, omnino essem nescius, uel pro illis occlusisset. Absoluta tamdem pretiosissima ista ueste, apparebat quoque magnus potensque Rex magna in gloria & splendorem, cui nihil omnino aequabat. Cum uero se obseratum animaduerteret, me peramicis blandisque uerbis rogauit, ut nimirum ipsi foreis reserarem, ut hoc modo egredi posset, idque non absque singulari meo emolumento futurum esse. Etiamsi uero mihi grauiter interdictum fuisset, ne conclaue reserarem, nihilominus tamen mesumma auctoritas, & suauiloquentia Regis me terrebant, ut ipsi hilari promptoque animo foreis reserarem: cuumque egrederetur, tam erat humanus, mansuetus, immo adeo humilis, ut etiam ipso facto comprobaret: Magnates proceresque nihil magis exornare quam praedictae istae aliaeque uirtutes. Cum uero dies Caniculares magno in aestu transegisset, intolerabili ferme siti premebatur lassusque defessusque nunc erat, mihique dedit in mandatis, ut a currente uolocissimaque aqua sub molarum tympanis haurire ipsique adferre deberem, quod cum perfecissem, ille magno desiderio sitim suam leuabat, in cubiculum suum rursus ingrediebatur, mihique imperabat, ut foreis a tergo illius atctissime recluderem, nequis ipsum inquictare, aut e somno illum excitare posset. In eo paucis diebus requiescebat, &, ut sibi foreis iterum reserarem, mihi adclamabat. Quo facto, multo, quam antea, elegantior, sanguine ditior, & praestantior mihi uidebatur: Id quod & tamdem ipse animaduertebat, illamque aquam praestantissimam saluberrimamque aquam esse iudicabat: postulabat igitur plus illius aquae, & plus etiam, quam antea, de illa bibebat, adeo ut etiam cubiculum multo amplius extruere, tamdem apud me decernerem. Postquam igitur Rex iste de praestantissimo isto potu, quem tamen rerum imperiti pronihilo aestumant, sitim suam, pro suo lubitu, satis sufficienterque sedasset, tam apparebat elegans praestansque, ut, etiam toto uitae meae tempore, neque praestantiorem aliquam personam, neque pulchriorem essentiam actionemque uiderim. Deducebat enim me in regnum suum, monstrabatque mihi omneis mundi diuitias, & thesauros, adeo ut fateri necessum habeam, quod non solummodo Regina ueritatem annunciauerit, sed etiam potiorem partem illis, qui ipsum norunt, describendi post se reliquerit: Auri namque & Carbunculorum nullus inibi finis, sed renouatio & restitutio uirium naturalium, amissae sanitatis recuperatio, omniumque morborum sublatiores uulgaris erat. Omnium uero praestantissimum erat, quod terrae illius Incolae creatorem suum agnoscant, timeant, & reuereantur: ab eodem sapientiam, intelligentiam, atque tamdem, post temporalem hancce gloriam, aeternam beatitudinem consequantur. Adquam nos iuuet Deus Pater, Filius, Et Spiritus Sanctus. Amen. Rediuiuum, Quod Nunc Iterum Apparuit, suauiter floruit, & odoriferum aureumque semen peperit. Carum pretiosumque illud semen omnibus uerae Sapientiae & Doctrinae Filis monstrat & reuelat Hinricus Madathanus. image 4 Tria Sunt Mirabilia Deus Et Homo: Mater Et Uirgo: Anno M. Dc. Xxu. Trinus Et Unus ◉ Centrum In Trigono Centri ◉ Iacob in Epist. u. 5. " Si quis inter uos sapientiam desiderat, petat illa a Deo, qui dat simpliciter, & nemini exprobrat; & tunc ipsi dabitur. " Symbolum Authoris Centrum mundi, granum fondi. Praefatio Ad Christianum dignumque Lectorem. Peramice, pieque Lector, praesertim uos sapientiae, & Doctrinae filiis postquam aliquot ante annos, Deus omnipotens, ad cottidianas ardentissimasque meas preces, oculos meos, per illuminationem spiritus sui Sancti ( quo ex omnem sapientiam accipimus, nobisque per Christum a patre missus est ) tam late aperuit, ut uerum Centrum in Trigono centri, unicam ueramque materiam nobilis Philosophici lapidis agnoscerem, atque essentialiter in manibus haberem, nihilominus tamen ferme per quinquennium ignorabam, quomodo uidelicet cum illo conducibiliter, recte & decenter rubri leonis sanguinem, & albae aquilae gluten ex illo separandi, multo minus illa, iuxta proportionatum pondus naturae, admodum arcte & optume miscendi, includendi, obsignandi, arcanoque igni committendi, mihi procedendum esset, id quod non absque singulari ratione exercitataque prudentia fieri oportet. Et licet in scriptis, parabolis, & uariis Philosophorum figuris, singulari cum industria indagauerim, atque, ad multifaria, mirabilia, & partim ex proprio ipsorum cerebello nata aenigmata soluenda, utplurimum desudauerim: nihilominus tamen reipsa deprehendi, quod omnia ista merae essent ineptiae, & uanissima phantasmata, quemadmodum illudipsum Philosophorum Auctores similiter testantur: nempequod omneis praeparationes, quibus de Geber, Albertus Magnus, & id genus alii etc. eorumdemue purgationes, sublimationes, ( ementationes, distillationes, rectificationes, circulationes, putrefactiones, Coniunctiones, solutiones, assensiones, coagulationes, calcinationes, incinerationes, mortificationes, reuificationes etc. Similiter & ipsorum tripodes, Athamor, alembicos reuerberatorios, liquefactorios, fimum equarium, cinerem, arenam, cucurbitam, Pellican uiolam, retort, fixatorium esc. meras sophisticas, seductorias, inutilesque res esse, quemadmodum & ego ipse illud in ipsa rei ueritate fateri necessum habeo. Nobilis siquidem Natura, quae propria sua substantia libenter delectatur, de futilitate ista nihil nouit. Unde Theophrastus, in Secreto Magico de Lap. Philosophico, de illis, qui materiam lapidis in uino, imperfectis corporibus, sanguine, Marcasitis, Mercurio, sulphure, urina, stercore, auripigmento, & in herbis, utpote: Chelidonia, Hyssopo, Hedera etc. quaerunt, recte ait: Omnia mendaciis & furtis referta esse, quibus homines seducant, crumenas ipsorum emulgeant, tempus temere inutiliterque consumunt, & dumtaxat stulta ipsorum capita sequuntur, quod antea nibil potest efficere quod a Natura requiritur. Eia, quaeso, dicas nunc mihi quis me in terrae Mineralibus, aquarum distillationibus etc. iuuet? an in iisdem forsitan etiam homines reperiuntur, qui uinum renouant, uel urinam infantilem mingunt, ex quibus metalla conficiuntur: aut pharmacopolas intus esse autumas, qui sic omnia uendant, quibus metalla conficere possis: Stulte, an non intelligis, quod erres, quodque nihil illarum rerum ad naturam pertineat? An Deum superare conaris, quod ex sanguine metalla facere adtentas? Fac igitur ex equo hominem, uel ex mure uaccam, quae tum tibi bonum lac largitur: hoc item est multiplicatio. Fit autem minime, & quam minus illud fieri potest, tam minus etiam ex antedictis remediis metalla facere poteris. Ars enim non ex natura est, & quod illa creauit, ibi ars nullam operationem habere potest. Si foemina infantem masculum peperit, ex eo tum natura puellulam aliquam formare non potis est: quae res etiam ad Aureum Seculum iulam applicentur. Ex quibus quiuis sanae mentis facile colligere potest, quomodo, & qua ratione uidelicet, & quibus etiam in rebus, benedicta materia quaerenda, & reperienda siet. Nemo autem sibi fursit an imaginetur, quulto minut a quoquam artifice sibi persuadeti patiatur, quod, licet etiam uere ueram materiam, aut per arcanam Dei reuelationem, uel illorum, qui illam cognoscunt, etiam sciat, norit, & in manibus habeat, tum pari modo illam reserandi, purum ab impuro ad sumnum separandi, & purificandi, omnino intelligat. Ah, mi laborator nimis multum erras. Canis nunc primum in mosco sepultus latitat, & tam ars, quam eruditus animus ad rem requiritur. Uide, exempli gratia, quid ab initio a me audiueris, quod nimirum es ipse per integrum quinquennium ueram lapidis materiam nouerim, & tamen, toto isto tempore, modum cum illa procedendi ignor auerim, donec tamdem, post annum sextum, potentiae clauis, per arcanam reuelationem, ab omnipotente Deo fuit concredita. Eamdem istam clauem uero ueteres Patriarchae, Prophetae, & Philosophi semper, omnibusque temporibus ui arcanam & occultatam custodiuerunt: Si enim, ait Monarcha loco dicto, illud manifesto scriptitassent, cut quilibet cerdo, uel circumforaneus id intelligere potuisset, id magnum esset furtum, nullum uero mysterium, magnaque mala exinde oriri possent, quod sane contra manifestam Dei uoluntatem fieret etc. Hisce excaussis, alisque, quas partim in Epilogo allegaui, & ne commissum mihi a Deo talentum sepelire uidear: iccirco in meo hocce Aureo seculo Rediuiuo, quantum equidem a Natura & Deo mihi concessum est, magnum sapientum mysterium, quale a propris meis oculis conspectum est, manus meas operi admouere, &, per diuinam gratiam, iusto tempore magna uirtute & gloria iterum susceptum fuit, manifestare uoluit. Pietatis probitatisque amans Lector illud meum propositum non in malam, sed bonam partem interpretabitur, nec in errorem sese praecipitari patietur, quod interdum contraria simul intercurrant: per Theoriam ad Praxin siquidem aliter procedi non potuit, nec etiam decuit: quum manifestius clariusque hac de professione scribere in Republi achymica serio interdictum siet: firma spe fretus, omneis illos, Opusculum hocce uera in fiducia, internis animi oculis, quibus nihil omnino negatum est, inspicientes, manu diurna nocturnaque uersuros, & simul. Deum ex intimis cordis uisceribus imploraturos, atque ita, una mecum, occultos mirabilesque fructus Philosophicos, iuxta diuinam uoluntatem percepturos esse. Atque hac ratione lunt & permanent uerae aureae crucis fratres, & electa membra communionis Philosophicae in confoederatione perpetua. Epilogi loco, ut etiam Christianus, rerum peritus dignusque Lector, tam proprium, quam etiam cognomen sciat: Iccirco tam ero candidus, illudque ( nequis merito in me aliquid culpare possit ) sequentem in modum reuelatum uolo. Sciant itaque omneis & singuli, quod nominis mei numerus siet Mdc. Xiii. quo in numero totum meum nomen, per Ii. mortuas, & 7. uiuas perfecte libro aturae inscriptum est. fuxta illud litera 5. quinta pars B, & 15. iterum 5. pars 12. est. Hisce contentus esto. Datum in monte Abiegno, die 23. Martii, Anno 1622. Επιγραμμα Ad sapientiae & doctrinae filios. Quaesiui: inueni: purgaui saepius: atque Coniunxi: maturaui: Tinctura secuta est Aurea, Naturae centrum quae dicitur: inde Tot sensus, iot sccipta uirum, uariaeque figurae. Omnibus, ingenue fateor, Medicina metallis; Infirmisque simul: punctum diuinitus ortum. Harmanus Datichius, Auth. famulus. Postquam miracula altissimi, mysteria occlusae Naturae; & ignitum ardentemque proximi amorem mihi reuocassem in memoriam: tunc messis triticeae recordabar, qua in Ruben, Leae filius Dudaim, quod a Lea Rachel, contra concubitum apud Patriarcham Iacobum, datum, & in campo repertum fuerat. Cogitationes meae uero admodum profundae erant, meque porro ad Moysen deducebant, quomodo uidelicet ille ab Aarone fusum solarem uitulum potabilem reddiderit, dum igne illum in puluerem redegit, aquae inspersit, & fillis Israel ad potandum porrexit: adeo ut commodam artificiosamque uiri illius Dei destructionem summopere admiratus fuerim. Uerum cum cogitationes meas recte comprehenderem, ueritatem denique agnoscebam, oculique mei non aliter aperti erant, quam apud discipulos Emausii, qui dominum suum in fractione panis agnoscebant: Et cor in me ardebat, sed ad speculationem ulteriorem me quieti dabam, & somno corripiebar: Et, ecce, Rex Salomon in somnio mihi adparebat cum omni sua potentia, diuitiis, & gloria, atque secum uniuersum suum Gynecaeum adducebat: Sexaginta erant Reginae, & octuaginta concubinae, uirginum uero nullus omnino erat numerus: Una tamen ipsius erat columba, pulcherrima, & charissima in corde ipsius. luxta Catholicum ritum istae splendidam solemnemque processionem instituebant, qua in Centrum summopere commendabatur amabaturque, cuius nomen erat ueluti effusum unguentum, cuius odor omnia aromata superabat, & c. & igneus illius spiritus clauis ad aperiendum templum, & ingrediendum Sanctum Sanctorum, & ad apprehendenda cornua altaris. Peracta modo dicta ista Processione, monstrabat mihi Salomon unicum centrum in Trigono Centri, intelligentiamque meam reserabat: animaduertebam dein, quod nuda foemina a tergo meo staret, quae sanguine commaculato uulnere pectus suum renudabat, quo ex sanguis & aqua simul effluebant. Lumbi illius, instar duarum lunularum, a Magistro factarum, coniuncti erant: Umbilicus eius erat rotundo alicui scypho similis: uenter, ueluti aceruus triticeus, undique rosis circumseptus: Ubera, quemadmodum duo hinnulorum gemini: collum, ueluti eburina turris: oculi, ut uiuaria in Hesbona ad portam Bathrabbim: nasus, quemadmodum turris in Libanon, quae Damascum uersus spectat: Caput in illa conspiciebatur, Carmeli instar, & crines in capite suo, quemadmodum Regis rugis implicata purpura: Uestes abiectae illius ad pedes illius iacebant, erantque nimis rancidae, foetidae, uenenosae & c. atque tamdem hunc in modum loqui incipiebat: " Stolam meam exui, quomodo eamdem iterum induam? Pedes meos laui, quomodo eosdem iterum commaculabo? Uigiles, in urbe hinc inde obambulantes, me inuenerunt, uulnerarunt, & peplum meum mihi abripuerum ". Quo facto, nimia praeformidine, nec cognitione, in humum decidebam. Salomon uero me rursum resurgere iubebat, & dicebat: Ne extimescas: Renudatam siquidem naturam cernis, & arcanorum arcanissimum, quod sub coelo terraque reperitur: Elegans est, ueluti Thirtza, suauis, quemadmodum Hierusalem: terribilis, instar mucronum Castrensium: & nihilominus est pura castaque uirgo, qua de Adamus formatus & creatus fuit. Obsignatus quidem illius tabernaculi ingressus est: In hortis siquidem habitat, & in duplici specu Abrahami in agro Hebron dormit, & palatium illius in profunditate maris rubri est, atque in perspectibilib. specubus: aer illam peperit, & ignis eamdem educauit: Iccirco terrae regina est, lac, & mel in uberibus suis habet: immo labia illius sunt instar destillantis faui: mel, & lac sunt sub illius lingua, & uestium eius odor sapientibus est instar odoris a Libanon: ignaris uero abominatio. Et porro aiebat Salomon: Expergiscito, & spectato integrum meum Gynecaeum atque eiusdem quaento similem: & quamprimum uniuersum Gynecaeum ciuiliter sese denudabat. Cogitationibus autem meis intentus, nihil reperire uel indicare poteram; & oculi mei, ne illud agnoscerem, occlusi erant. Dum autem Salomon infirmitatem meam deprehenderet, Gynecaeum a nuda ista foemina separabat; & aiebat: Cogitationes tuae sunt uinae, & intellectus tuus a Sole combustus est: memoria tua nebuloso atra est, adeo ut nihil recti iudicare possis. Sed si rebus tuis probe inuigiles, & praesentem occasionem non negligas, huius nudae uirginis sudor sanguinolentus sudor, & niueae lacrumae te iterum recreare, atque intellectum & memoriam tuam clarificare & restituere poterunt, adeo ut oculi tui mysteria altissimi agnoscant, quemadmodum & altitudinem superiorum, profunditatem inferiorum. Totius naturae, elementorumque uires & operationem quoque proprie explorabis: Intellectus tuus argenteus, & memoria tua aurea erunt: Omnium pretiosorum lapillorum colores prae oculis tuis apparebunt, eorumdemue partus scies, separabisque bonum a malo, & hircos ab ouibus. Uiuens tuum quies erit, sed Aronis tintinabula te a somno excitabunt, & cythara Dauidica, parentis mei, a somnolentia. Ob hunc Salomonis sermonem adhuc uehementius ego terrebar, & supra modum exhorrescebam, partim ob uerba ista emphatica, partim ob praesentis Gynecaei Regii gloriam & superbiam. Rex Salomo autem, adprehensa mea dextera, per cellam aliquam uinariam, in arcanum elegantissimumque aliquod Palatium deducebat, in quo me recreabat floribus, & pomis, cuius fenestrae a perspectibilibus: Chrystallis confectae erant, easdemque perspiciebam. Aiebat autem ille: Quid uides? Uideo, respondebam, in conclaue primum, quo ex egressus sum, & Regium tuum Gynecaeum stat a sinistro, ac nudae uirgines a dextero latere: rubriores earumdem oculi uino, & dentes illarum lacte candidiores sunt: uestes ipsarum uero ante pedes deformiores; nigriores, & obscoeniores quam riuus Kidron. Elige, inquit Salomon, ex omnibus unam in tui amantissimam: Eamdem similem aestumo & Gynecaeum meum; & quantum equidem meae amasiae mansuetudo delectat, tanto minus eiusdem obscoenae uestes deterrent: & quamprimum Rex sese uertebat, humanissimeque unam Reginarum suarum alloquebatur. Erat inibi centum annorum aulae Magistra quaedam, cinerea stola amicta, nigramque uittam incapite gestitans, candidissimarum gemmarum numero pictam, atque intrinsecus rubro serico subductam, & fuluo ferico artificiose intertextam: pallium omnis generis Turcicis Indianisque coloribus eleuatum erat. Cana ista mulier clanculo aliquo nutu mihi dabat indicium, & sancto sacramento sese obligabat, sese uidelicet esse matrem nudae istius uirginis, illamque ex corpore suo esse natam, quae hactenus nullius uiri conspectum, uel intuitum, pati uoluerit: & quamuis undique inter populos in plateis rem cum uiris habuerit, nihilominus tamen antehac nullum uirum nudum conspexisse, nec quemquam illam attigisse: esse enim se uirginem, qua de Propheta ait: Ecce, clandestinum natum habemus filium, qui, iuxta alios, commutatus est: Ecce, uirgopeperit talem uirginem, quae appellatur Apdorossa hoc est, arcana, quae alios non patitur. Quum uero ista illius filia nondum nupsisset: donationem propter nuptias adhuc sub ipsius pedibus, ob hodierni belli periculum; reconditam haberet, ne forsitan a hinc inde grassante cohorte spoliari, & locupletissimis suis diuitiis priuari possit: ego uero, ob obscoenarum obsoletarumque uestium abominationem, me non terreri paterer, sed illius filiam prae omnibus aliis, in mei amasiam dilectissimam, uitaeque meae uoluptatem, eligerem: Quo facto mihi lixiuium illa dare & manifestare promittebat, quo illius uestes mundarem: & tunc consequerer sal fluens, &, ad Oeconomiam meam, thesaurum inaestumabilem: dextera illius, praeterea, mecottidie delectatura, & laeua assidue sub capite meo quietura esset. Postquam uero cathegorice me explicare conarer, Salomon sese iterum conuertebat, torueque me inspiciens ita aiebat: Omnium sapientissimus interra sum, & recreat meum Gynecaeum, Reginarumque mearum praestantia & gloria aurum ex Ophir superat: Concubinarum mearum ornatus solis radios obumbrat, mearumque uirginum decus splendorem lunae: adeo coelestes sunt meae uirgines, inexplorabilis mea sapientia, & imperscrutabilis mea intelligentia. Ad haec respondebam, semique terrefactus me flectebam: Ecce, si gratiam, coram te, inueni, quum egenus sien, dato mihi istam nudam uirginem, quam ex omnibus, ad uitae meae conseruationem, elegi. Obscoenae, inquinatae, obsoletaeque quidem illius uestes sunt: purgabo tamen illam, & ex corde illam amabo: Sitque mea soror, sponsa mea, quum uno oculorum suorum; & torque mihi cor meum abstulit, ardere me fecit, ut, prae amore nimio, aeger decumbere necessum habeam. Quibus sic dictis illam quamprimum mihi tradebat Salomon. Oriebatur autem in Gynecaeo tumultus, adeo ut exinde expergiscerer, nec, quid mihi factum esset, sciebam: nihilominus tamen illud pro somnio aliquo habebam, & hac de re usque ad sequentem lucem subtiles cogitationes concipiebam. Cum uero surgerem, fusis precibus: Ecce nudae uirginis uestes ante lectum meum iacentes conspiciebam, illam uero non uidebam: quocirca in tremorem incidebam, arrectaeque horrore comae etc. adeo ut frigido sudore totum corpus perfunderetur: attamen, resumpto animo, somnium meum repetebam, &, in timore Domini, illud probe perpendebam: cogitationes tamen meae illud minime adsequebantur. Et modo dictis caussis uestes intueri mihi neutiquam licebat, multo minus in illis aliquid recognoscere audebam: Sed cubiculum meum mutabam, & sat longo tempore, mera tamen ex ignorantia, uestes illinc iacentes relinquebam, existimans si forsitan illas adtingerem, aut uerterem, quod tum momorabile quiddam mihi posset, contingere. Uerum in somno a nimio uestium foetore uenenoso, uehementer infectus & inflammatus oram, adeo ut oculimei tempus gratiae intueri haud poterant, neque cor meum ingentem Salomonis sapientiam cognoscebat. Postquam uero saepius nunc dictae uestes per 5. annos in cubiculo meae iacuissent, nec, ad quid prodessent illa, noscerem, tamdem illas Uulcano consecrare domiciliumque permutare cogitabam. Illis igitur cogitationibus intentus: insequente nocte centum annorum uetulamihi in somnio adparebat, &, sequentem in modum; asperis uerbis me increpabat: Ingratissime mortalium, nunc per integrum quinquennium filiae meae uostes; sub quibus praecipua illius Clinodia latitarunt, tibi concredidi: nec tamen toto isto tempore illas purgasti, nec uermiculos ex iisdem sustulisti, & tamen super haec omnia easdem nunc comburere meditaris: nec tibi sufficit, quod caussa mortis & interitus sies meae filiae? Tunc, & ego ira inflammabar, eidemque respondebam: Quomodo uerba ista tua interpretabor? an nunc latronem mefacere conaris, quum tamen quinque annorum curriculo filiam tuam minime conspexerim, nec gry quidem de illa inaudierim? qua ratione igitur illius mortis caussaesse potero? Sermonem meum uero illa interrumpens, pergebat illa: Omnia uera sunt: In Deum tamen grauiterpeccasti: quocirca, etiam filia mea potiri, nec a mepromissum lixiuium Philosophicum ad abluendas illiuis uestes, impetrare potuisti. Quum enim ab initio, quo Salomon tibi filiam meam beniuole tradebat, istius uestes exhorresceres, Saturnus planeta, auus illius, ira accensus, eamdem, mera ex ira, in id, quod ante partum suum fuerat, iterum commutabat: atque hac ratione Saturnum ex contemptu offendisti, atque ad illius mortem, corruptionem, & finalem denique interitum, ansam dedisti. Illa ipsa siquidem est, qua de Senior ita ait: " Uae, uae mihi: adferto mihi nudam foeminam, dum corpus meum in uisibile, & nondum ego mater facta essem, doneo secunda uice nascerer, tunc omnium herbacearum radicum uires pariebam, in essentia mea uictoria reportabam, etc. " Ista emphatica corque penetrantia uerba admodum peregrina mihi uidebantur, attamen Zelum pro uirili reprimebam, & contra illa solemniter protestabar, quod de illius filia mihi nihil omnino constaret, multo minus ad eiusdem mortem, corruptionem & interitum ansam praebuissem: illius uestes quidem integrum per quinquennium in cubiculo meo adseruassem, praenimia coecitate tamen illas nondum cognouissem, nec illarum utilitatem excogitare potuissem: atque, ea de caussa, tam coram ipso Deo, quam hominibus essem innocens. Legitima benefundata ista mea excusatio uetulae materculae summopere arridebat, meque intuens dicebat: Animaduerto & colligo ex syncera tua conscientia, quod sies innocens, atque, ob istam tuam innocentiam, loco mercedis, grande praemium reportabis. Quo circa fideli ex corde, in arcano tamen, tibi reuelabo: quod nimirum filia mea singulari examore, &, erga te, adfectione, sub remansis illius uestibus canam mormaliatam cistulam post se in haereditatem tibi reliquerit, quae crasso, nigro, & rancido panno obducta est, ( interea mihi uitrum, lixiuio plenum, mihi porrigebat, & ulterius loqui pergebat ) istam cistulam a foetore & sordibus, quas a uestibus nacta est, bene purgabis, & tunc nulla claue indigebis, sed seipsam illa reserabit, in qua duplicia inuenies: albam; uidelicet; argenteam pyxidem plenam in plumbo politorum celerium ad amantum: dein uestem Attalicam pretiosissimis iaspidibus solaribus intertextam. Et hic thesaurus, & tota relictarum diuitiarum substantia beatae meae filiae est, quas omneis, ante transmutationem discessumque suum, tibi haereditario post se reliquit. Sin itaque nunc thesaurum istum artificiose transponere, summo studio purificare, & tacite, magna tamen cum parientia, in calidam; occultam, uaporosam, perspectiuam, humidamque aliquam cellam seposueris, & praefrigoris iniuria, uento, grandine, pernici fulgure, eiusdemque calidis radiis, omnique adeo externa destructione, ad messem triticeam usque, probe custodiueris: tunc demum ingentem haereditatis tuae gloriam ac praestantiam reperies, & percipies. Quibus sic dictis, denuo euigilabam, Deumque anxius inuocabam, ut nimirum intellectum meum reuelare dignaretur, ut in somnio mihi promissam cistulam quaererem, & inuenirem. Peractis precibus, summo studio ac desiderio in uestibus quaerebam, illamque reperiebam. Pannus subductitius autem tam erat durus, undique circumclusus, & a natura concretus, ut illum ab illa separare haud possem: Ille enim neque lixiuio sese purgari, aut ferro, chalybe, uel aliis metallis sese findi patiebatur. Quocirca, iterum illo relicto, intra coelum terramque, quid mihi faciundum foret, dubius haerebam: Ueneficium illud esse credebam, & dicti Prophetici recordabaret licet telauares lixiuio, & multum smigmatis adplicares, tamen uitia tuamagis coram meccoruscant, ait Dominus, Dominus. Et annus iterum transicbat, in quot tamen speculando, diligentissimaque inquisitione pannum subductitium istum remouere haud poteram, donec tamdem, ad abigendas cogitationes Melancholicas, in hortum aliquem exspaciarem: post longam denique deambulationem, super lapidem siliceum considebam, quo in profundo somno corripiebar. Dormiebam equidemoculis, cor tamen meum uigilabat: Tunc rursum contum annonum Magistra illa aulica mihi adparebat; & aiebat: An filiae meae haereditatem relictam adeptus es? Tristi uoce tum ego negando respondebam: Cistulam equidem inueni, uerum pannum subductitium remouore omnino nequeo, lixiuium, a me tibi traditum, subdunctitium istum pannum tangere nequit. Ad istum simplicem meum sermonem ridere incipiebat uetulaista, & aiebati: Antum nunc cochleas, uel cancros cum testis deuorare niteris, An non prius a uetustissimo planetarum coquo maturari, & praeparari illos oportet? Dixi tibi, quod canam istam cistulam, cum donodato lixiuio, ex illa orto, summo studio, non autem externum crudumque istum pannum subductitium purificare, sed illum prius cum sapientum igne comburere necessum habeas, & tunc res prospere succedet: & ad haec quasdam prunas mihi tradebat, candido semiserico obuolutas, ulteriore cum informatione, ut ex iisdem Philosophicum, & omnino artificiosum, ignem excitare, & pannum subductitium comburere debeam, atque tunc illico cana cistula mihi reperienda foret. Hisce sic dictis, ocyus, horisque singulis, Aquilo, & Eurus adparebant, qui simul hortum istum perflabant. Exinde iterum euigilabam, oculos meos a somno purgabam, & animaduertebam, quod prunae istae inuolutae ante pedes meos sitae essent. Illas itaque quamprimum arripiebam, loetusque Deum inuocabam, studiis, nocturno diurnoque tempore, incumbebam, & praestantissimi dicti Philosophici tamdem recordabar, dum ita inquiunt: Ignis, Et Azoth, Tibi Sufficiunt. Qua de re etiam Esdra lib: 4: ait: " Et porrigebat mihi igne refertum scyphum, quem ebibebam, atque tunc in me crescebat sapientia. Et Deus largitus est quintum intellectum, & spiritus meus in memoria conseruabatur, osque meum apertum, nec aliud quiddam additum est. " Elapsis autem quadraginta noctibus, tunc absoluti sunt ducenti, quatuor libri: Septuaginta quidem pro solis sapientissimis, lectu dignissimi, buxoque inscripti. Procedebam hoc modo in silentio & spe, ueluti uetula ista matercula mihi reuelauerat, donec tamdem meus intellectus, iuxtapromissionem Salomonis, argenteus, & memoria mea aurea fieret. Postquam uero, iuxta informationem & doctrinam uetulae illius Magistrae aulicae, decenter; & artificiose admodum, thesaurum illum filiae illius imposuissem, & occlusissem, utpote splendentes istos Lunares adamantes, & solares iaspides, ex una cistula, & una ex prouincia exortas, percipiebam uocem Salomonis, ita loquentis: " Amicus meus candidus, & ruber est, electus inter tot millia: Antiae illius crispi, atri; corui instar: oculi, quemadmodum columbarum oculi ad riuulos, lacte loti; stantes in plenitudine: Buccae, ueluti Aromatarii hortuli Pharmacopolarum: Labia, rosarum instar, fluentibus " myrrhis destillantium: Manus, quemadmodum aurei annuli, Iaspidibus Boreis exornati: Corpus, ueluti ebur Sapphiris decoratum: Pe des, quemadmodum columnae marmoreae, aureis pedibus fulti: Species, quemadmodum Libanon, electa, cedrorum instar: Guttur eius suaue, & dulce: talis amicus meus est, amicus meus talis est, o filiae Hierusalem. Conseruabis itaque ipsum nec citius dimiutes illum, donec ipsum in matris illius aedeis adferas, inque matris suae cubiculum. " Hisce sic a Salomone dictis, responsum nullum ad ista dare poteram, sed obmutescebam, & tamen inclusum istum thesaurum reserare statueram, ut in pace nil amplius mihi molestum esset: tunc alio e loco talem uocem audiebam: " Adiuro uos filias Ierusalem apud capreas ceruasque in campo, ne uidelicet amicas meas exsuscitetis, neque moueatis, donec illud ipsi sibi placeat: Conclusus enim hortus est: conclusa scaturigo: fons obsignatus: Uinea est ad Baalhamon: Uinea Engeddi: Nucis: aromatumque hortulus: Mons myrrhinus: Thuris collis: Lectus: Lectica: Corona: Palmarum pomus: Flos in Saron: Sapphirus: Iaspis Borea: Murus: Turris, & Lorica: Uiridarium: Horti fons: Fons aquarum uiuentium: Principum filiae, & amor Salomonis in uoluptatibus: Matris est amantissima, & electa matris suae caput illius uero plenum roris, & antiae guttis nocturnis refertae sunt. Istum per sermonem reuelationemque tam late informatus eram, ut etiam sapientum scopum cognoscerem. Quocirca occlusum thesaurum intactum relinquebam, donec per Dei misericordiam, Nobilissimae Naturae operationem, laboremque mearum manuum omnia feliciter absoluta essent. Breui tempore post, in dic Nouilunii, Ecclipsis in Sole conspiciebatur, horrenda aspectu: ab initio caliginosis uiridibus, mixtisque aliquantulum, coloribus, donec tamdem omnino atra fieret, coelumque terramque obscurabat: Homines erant anxii, ego autem loetabar, ingentemque Dei misericordiam mihi in memoriam reuocabam, quemadmodum & nouum partum, quemadmodum etiam granum tritici nobis ab ipso Christo innuit, quod, nisi terrae iniectum, & putrescat, nullos profert fructus. Et accidit ut Ecclipsis ista nubibus obtegeretur, & solmicare inciperet: nihilominus tamen tres partes adhuc ualde caliginosae erant. Et ecce: " Brachium nubes penetrabat, & corpus meum, obspectaculum istud, tremebat, litteras quatuor dependentibus sigillis in manu habebat, quibus inscriptum erat: Ater, ast suauis admodum sum, o filiae Hierusalem, ueluti tabernaculum Kedar, & tapetes Salomonis: Non me intuemini, quod ita niger siem, ita enim a Sole ambustus sum. " Quamprimum uero fixum in humidum ageret, iris sese extendebat, eramque memor foederis Altissimi, fidelitatisque mei Doctoris atque informatoris, & Ecce: Ope Planetarum, fixarumque stellarum, Sol tamdem Ecclipsin superabat, omnibusque montibus & uallibus dies admodum serenus illucescebat: tunc omnis formido terrorque cessabant: omneisque, qui diem istum uiderant, in Domino exultabant, & dicebant: " Hyems transit, Pluuia cessauit: fiores in terra prouenerunt: Uer accessit, & turtur in terris exauditur. Ficus, uitesque palmites recuperarunt, & gratum de se odorem spargunt. Cito igitur uulpes capiamus, uulpeculas, inquam, uineam corrumpentes, ut maturas uuas colligamus, facto uino potemur, & iusto tempore lacte, mellisque fauo cibemur, saturique atque ebrii fiamus. " Postquam uero dies inclinasset, & aduesperasset, totum coelum colorem suum immutabat, & septem fidiona fuluis radiis exoriebantur, noxque naturalem suum cursum transcondebat, donec mane, per rubedinem Solis, inumbraretur. Et occe sapientes, in terra habitantes, a somno expergiscebantur, coelum intuebantur, & dicebant: " Quis est, quae, instar aurorae, prorumpit; elegans ut luna, electa, ueluti Sol, & nulla illic reperitur macula: ignitus est illius feruor, & flamma Domini, adeo ut etiam multae aquae amorem ext inquere, neque fluuii illam suffocare possint. Quocirca illam minime deseremus, nostra soror illa est, etiamsi parua facta fuerit: nulla habet ubera: & tunc illam in matris suae aedeis itcrum reducemus: in palatium perspectiuum, ubi fuit antea, ad sugenda matris suae ubera: atque tunc procedet ueluti turris Dauidis, Lorica exstructae, in qua mille pendent clypei, omni aque arma fortium. Egredientem illam filiae illam felicem praedicabant, Reginae & concubinae laudabant illam. " Ego uero prostratus humi in genua Deo grates debitas persoluebam, sanctissimumque illius nomen colebrabam. Epilogus. Et nunc, dilecti uerique sapientiae & doctrinae filii mei, omni in potentia & gloria, ingens mysterium sapientum, & spiritus reuelatio absoluta est, quibus de Princeps & Monarcha Theophrastus, in Apocalypsi Hermetis, inquit: quod siet numen unicum, diuinum, mirabile, & sanctum officium, quum totum mundum concludat, in ipso esse, simul uerum fieri, & uere superare elementa; quintamque essentiam. Nullum insuper oculum conspexisse, aurem nullam audiuisse, nec ad nullius hominis cor descendisse id, quod coelum huic spiritui ueritatis naturaliter insinuauerit: in eo solo ueritatem consistore, unde etiam uocem ueritatis nuncupari, cuius ex uiribus Adamum, caeterosque, Patriarchas, Abraamum, Isaacum, & lacobum, corporum suorum sanitatem longaeuamque uitam adeptos esse, & tamdem sub eo magnis in diuitiis floruisse. Hunc per spiritum Philosophi Uii. artes inuenerunt, & diuitias suas consequuti sunt. Noahum arcam; Salomonem templum, Moysem tabernaculum cum eo exstruxisse, &, per hunc, aurea uasa a puro auro templo intulisse: atque ipsum etiam Salomonem eiusdem beneficio multa egregia opera, in honorem Dei perfecisse, multaque ingentiaque facta per eumdem effecisse. Esdram Leges cum eo iterum instituisse: Mariam, Moysis sororem liberalitatem ex eo exercuisse: atque illum ipsum spiritum apud Ueteris Testamenti prophetas frequenter in usu fuisse. Item, esse illum ipsum omnium rerum Sanctificationem & Medicinam, ultimam explorationem, ultimum summumque Naturae mysterium, hoc est, spiritum Domini, qui orbem terrarum repleuerit, aquis, ab initio, supernatarit, quem mundus, absque clemente arcana spiritus S. inspiratione, aut sine arcana informatione eorum, qui ipsum norunt, comprehendere non potuerit, & a mundo aestumari satis nequeat, quemque uniuersus mundus, ob uires suas desideret, quemque Sancti ab initio mundi conditi quaesier int, & uidere ardenter gestierint. Intrare namque illum in Uii. Planetas, eleuare nubes, depellere nebulas, rebus omnibus lucem praebere, omnia in aurum argentumque conuertere, omnem largiri sanitatem & abundantiam, thesauros purificare, lepram sanare, Hytropisin curare & ipsam Podagram, faciem clarificare, uitam prolongare, confortare tristes, aegros sanos reddere, omneisque defectus tollere: immo esse omnium mysteriorum mysterium, ex arcanis rebus omnibus arcanum quiddam, omniumque rerum sanationem atque Medicinam. Item esse illum desideratam scientiam, remque gratissimam rerum omnium, quae sub Lunae Circulo sunt, qua cum Natura confortetur, & cor, una cum membris suis, renouetur, florida aetas conseruetur, senectus propellatur, morbi destruantur, & totus terrarum Orbis renouetur: esse, & manere, illum imperuestigabilis alicuius Naturae, infinitae potentiae, & insuperabilis praestantiae & gloriae. Item esse spiritum istum supra omneis res coelestes, uel Spirituum, electum spiritum, qui largiatur sanitatem, fortunam, laetitiam, pacem, amorem, in genere omne malum depellere, destruere egestatem & miseriam, efficere quod aliquis malum neque loqui, neque cogitare possit, explere omnium humanorum cordium desideria, & piis tribuere honorem temporalem, malis uero, illo abutentibus, poenam aeternam. Atque sic, in nomine Ss. Trinitatis, paucis istis uerbis magnum Nobilissimi Lapidis Philosophici mysterium, & summum sapientum magna solemnitate tamdem conclusum uolumus. Altissimo, omnipotentissimoque Deo, artis huius Creatori, & cui placuit, ut miserrimo mihi homini peccatori; per promissum carum, pretiosumque aliquod uotum, ista cognitio reuelareur, aeterna siet laus, gloria, honor, & gratiarum actio, cum adnexa humillima, ardentissimaque oratione, ut cor, sensum, animumque meum, per spiritum suum ita dirigere dignetur, ut hoc de mysterio coram nemine loquar, multo minus impiis communicem, neque ulli alicui Creaturae reuelem, ne in conscientia mea fidifragus, Corruptor coelestis sigilli, & periurus Aureae Crucis Frater existam, diuinam Maiestatem summe uiolem, atque eo ipso certissimum, in spiritum S. peccatum non inscius committam. Id quod Deus pater, Filius, & Spiritus S. laudatissima indiuiduaque Trinitas clementissime praecaueat, constantissimeque me custodiat. Amen Amen, Amen. Finis. Hydrolithus Sophicus Seu Hermes. R. Lullius. Aquarium Sapientum, Hoc est: Opusculum Chymicum, In Quo Uia Monstratur, Materia nominatur, & Processus describitur, quomodo uidelicet ad uniuersalem Tincturam perueniendum, hactenus nondum uisum. Geber. Roc: Bach. Publici emolumenti & utilitatis uniuersalis caussa typis publicis subiectum. Anno Mdc. Xxu. Morienus. Aquarium Sapientum. Hoc est, Breuis Explicatio Admirandi prestantissimique Aquarii Sapientum, quod alias Lapis Philosophorum appellatur. Iam ab initio mundi omnibus temporibus multi & singulares a Deo summe illuminati, & experientissimi Philosophi, &, inmundana sapientia, doctissimi Gentiles extiterunt & reperti sunt, qui naturam & uires interiorum creaturarum diligentissime considerarunt, & dein exacte discere conati sunt. Ex quibus omnibus magno desiderio & labore omnem suam operam & studium indagando contulerunt, num uidelicet aliquid in rerum natura inueniendum esset, quod terrenum hominis corpus, ante destructionem & mortalitatem, in perpetuaque uita & statu integro atque prospero conseruare posset. Ex singulari enim, diuina influentia, & naturae lumine, uiderunt atque cognouerunt, quod singulare; arcanum, & mirandum quiddam hocce in mundo esse oporteat, quod Deus omnipotens in humani generis emolumentum constituisset, nimirum ut omne illud, quod in uniuerso terrarum orbe imperfectum, mancum, corruptumque esset, iterum per singularem arcanamque istam rem renouaretur, & perfectae suae plenitudini denuo restitueretur. Diligentissima autem exactissimaque ista sua indagatione tamdem hoc explorarunt atque didicerunt, quomodo uidelicet nihil omnino in hoc mundo reperiendum esset, quod terrenum corruptibileque corpus a morte liberare posset ( utpote quae Protoplastis, Adamo & Euae, in poenam constituta impositaque esset, atque ab ipsorum posteris numquam sese separari pateretur ) nisi rem hanc unicam, quae in se ipsa a natura corrumpens, & a Deo, hominis in emolumentum, ordinata est, ut corruptionem auferret, omnia imperfecta corpora iterum sanare posset, uetus purificaret, & uitam breuem, quemadmodum in Patriarchis ueteribus, prolongaret. Admirandas arcanasque istiusmodi res probi peritique Philosophi summa diligentia & studio tam diu inuestigarunt, donec illas, illarumque utilem usum, inuenerunt, quo per omne uitae suae tempus sese recrearunt, conseruarunt, didicerunt, atque consequuti sunt. Quod tamen summum mirandumque mysterium ante ipsos omnes quoque S. Patriarchae uere sciuerunt & habuerunt, atque, absque omni dubio, Adamo, summo patrum patri, a Deo ipso ab initio reuelatum monstratumque fuit, idque postmodum omnes Patriarchae ab ipso ( Adamo ) haereditario iure acceperunt, & ex illius uiribus corporis sui ualetudinem, longaeuamque uitam, ac simul ingentes diuitias eo ipso impetrarunt atque consequuti sunt. Diuinam, imo admirandam istam rem ante dicti Gentiles, postam illam adepti fuissent, pro lingulari Dei dono, summaque arcanissimaque arte habuerunt, atque nihilominus simul iuxta uiderunt, quod illa, per diuinam prouidentiam, pauciori hominum parti reuelata, & maiori huius mundi parti occultata siet & mancat: ea propter etiam eamdem omni tempore pro uirili summo studio occultatam conseruarunt. Ne tamen illa ab interitu suo omnino iterum euanesceret, & obliuioni traderetur, sed & ad posteros quoque imposterum porro propagaretur atque conseruaretur: iccirco illam libris suis inseruerunt, atque hac ratione fidelissimis suis discipulis multas praeclarissimas instructio, nes & doctrinas de istiusmodi scriptis communicarunt, atque post se reliquerunt: id omne tamen uerbis allegoricis ita occultarunt atque implicarunt, ut etiamnum hodic pauci eorum reperiantur, qui sufficiens certumque fundamentum ex eo haurire, possint. Illud autem cortis de caussis, nec remere ab ipsis factum est, ut ii, qui sapientiam hanc quaerunt, Deum ( in cuius manu omnia sita sunt, ) eo citius ardentiusque, ad impetrandam illam, inuocent, &, postquam ea ipsis reuelata fuerit, ipsi soli gloriam honoremque adtribuant, gratesque debitas persoluant: ne praeterea quoque margaritae nobilissimae porcis proiiciantur. Si enim illud impio mundo manifestaretur, tunc, ob nimiam suam auaritiam, nihil aliud, nisi hoc unicum, desideraret, & tamdem, neglecto omni labore atque diligentia, dissoluta ferinaque uita subsequeretur. Etiamsi uero toties dicti Philosophi de praestantissima ista arte diuersimode multumque disputarint, illamque etiam, modo dictam istam ob causam, multis peculiaribus singularibusque nominibus, parabolis, mirabilibus, peregrinis sophisticisque uerbis indigitauerint: nihilominus tamen commutatitiis istis loquutionibus, unanimi omnium consensu, ad unicum scopum unicamque materiam, quae ad artem istam pertinent, ducere & monstrare uoluerunt. Cuius arcanae materiae indagatores tamen saepissime ab arte ista aberrarunt, & limites eo ipso transgressi sunt. Omnibus enim temporibus, etiam in hodiernum usque diem, non dumtaxat uulgares, uerum etiam alii multi praestantes, mundanaeque sapientiae peritissimi Uiri reperti sunt, qui ad sapientiam illam anhelarunt: quique non solummodo summo studio & diligentia, sed etiam magno labore & sumptu illam quaesiuerunt, & impetrare desiderarunt: numquam tamen ad illam peruenire, multo minus illius participes fieri potuerunt. Immo ut plurimi, aureo hamo piscaturi, saepenumero in irreparabilia damna seipsos praecipitarunt, & tamdem summo cum ludibrio ab illius, sapientiae indagatione abstinere omnino necessum habuerunt. Ne tamen de arcanae huius artis fundamentali certitudine aliquis dubitare queat, illamque, pro impii huius mundi more atque consuetudine, pro mero figmento forsitan habeat: eapropter, exceptis nunc iis, quorum in ipsa Ss. scriptura fit mentio, saltim authenticos Philosophos, una cum aliis ipsorum Successoribus, qui artem istam uere norunt, habuerunt, illiusque participes facti sunt, heic ordine & nominetenus in medium adferam, quales sunt: Hermes Trismegistus, Pythagoras, Benedictus Iesu, Alexander Magnus, Plato, Theophrastus, Auicenna, Galenus, Hippocrates, Lucianus, Longanus, Rasis, Archelaus, Rupescissa, Auctor Rosarii maioris, Maria Prophetissa, Dionysius [ sic\ Zachar, Haly, Morienes, Calid, Constantius, Serapion, Albertus Magnus, Estrod, Arnoldus de Uilla noua, Geber, Reinmundus Lullius, Rogerius Baco, Alanus, Thomas Aquinas, Marcellus Palingenius: Et illi qui neoterici, & hodiernis nostris temporibus uixerunt, utpote: Bernardus, Treuisanus Comes, Fr. Basilius Ualentinus, Philippus Theophrastus, & plureis adhuc alii. Quemadmodum nullum omnino est dubium, quod adhuc hodierna luce eorum aliqui, qui, per Dei gratiam, illius sunt participes, illaque, attamen arcano sub silentio, etiam cottidie fruuntur, inueniri possent. Cum itaque ordine nunc commemorati Philosophi de summo isto Magisterio uere, & absque omni fuco, scripserint, atque insuper demonstrationem suam ex uero fundamento, & recta scaturigine Naturae, didicerint: reperiuntur tamen, uice uersa, multi pseudophilosophi & impostores, qui de artis illius scientia falso gloriantur, & simili modo de eadem docere conantur, supra dictorum Philosophorum scriptis, pro doli sui operculo, turpiter nefarieque abutuntur, hominum oculis glaucoma obiiciunt, iisdemque, pro lubitu suo imponunt. Quocirca non tam ipsi impostores: quam falso decepti sequentem admonitionem probe perpendere necessum habent. Alpha: Chymista nota; Graecorum quod tibi beta Literulam, enim monstrat, fertur & haec alibi. Hanc memora, recti praetextu fallito nullum, Et fac, ne claudas uocegemente diem. Item. Non fidas Chymico qui distillauerit aera Ex cista, si tu cautus es, ergo caue. Si non uis damnum sanna sentire nefandum, Aufuge tunc tantos improbitate uiros. Simplicis ingenii sequere & pietate modestos, Non tumidos: laus est posse, bonoque frui. Tales dic modo ubi inuenies? Quere tamen caros, belli haud cecidere per annum hunc, Praecellunt reliquis pondere, reque opere. Cum itaque adhuc fideles diligentesque laboratores & discipuli arcanae huius artis philosophicae, qui libenter recta certaque uia, absque multis aliis ambagibus, ad illam proficisci conarentur, multis in locis reperiantur, qui tamen, per dictos ante homines improbos, sophisticosque impostores, eorumdemque nullius pretii latratus atque praetensiones partim ita perturbantur, errorique implicantur, ut multi pene nesciant, an in eadem ( arte ) aut ulterius progredi, uel iterum retrocedere debeant. Iccirco de arte ista pauca equidem, uera tamen, & fundamento, suo fulta, in lucem proferre atque explicare constitui. Et iamsi uero me haud immerito indignum, atque satis equidem rudem iudicem, ut de tanto mysterio tractare, uel scribere debeam: nihilominus tamen cum per Dei Ter Opt. Max. gratiam, ( ut sine gloriae cupiditate heic loquar ) eo usque progressus sim, quo pauci, immomulta millium innumerabilia, minime peruenerunt, & ne etiam praeterea talentum, quod mihi, tamquam indigno, ab omnipotente Domino feudatario clementissime concessum est, omnino apud me sepultum latitet: eapropter omnibus artis illius amatoribus ex fideli corde ( quantum tamen me decebit ) Compendiolum, & Declarationem totius istius artis, ac simul etiam, qua ratione uidelicet ad artem istam perueniendum siet, certam, minime que fallibilem, immo certissimam rectissimamque uiam praemonstrabo, an uidelicet fortassis, per diuinam gratiam quorumdam oculi aperiri, a praeconcepta sua falsa opinione abduci, & ad rectam semitam deduci possint, atque adeo etiam porro diuinum miraculum eo ipso tanto melius reuelari queat. Quo melius faciliusque autem illud intelligatur memoriaeque mandetur, iccirco Tractatum istum in quatuor, partes distribuam. In Primo, indicabo initium & uiam introitus artis illius, & quomodo quis ad istam sese praeparare debeat, In Secundo, iuxta Philosophicam descriptionem & instructionem indicabitur, quomodo artis huius materia comparata, & cognita, & porro totius praeparationis modus & regimen instituendum siet, monstrabitur. In Tertio, de locupletissima artis illius utilitate, alta imeffabilique efficacia & uirtute, isti data atque adtributu, dicetur. In Quarto, spiritualis Allegoria sequetur, quae cum toto hoc ce Magisterio, quod uera picta idea ueri, celestis, sempiterni benedictique lapidis angularis altissimi est, per omnia conformetur: in quosimul rectae, ad illam pertinentes, aureae manuum prensiones breuiter ac simpliciter, multas decoras circumstantias siquidem haud curo ) describentur. Pri¬ O 3 Prima Pars. Psal. Xxu. " Quis est qui Dominum timet? In uia optima ipsum informabit ". Primo, omnis pius Deumque timens Chymicus, artisque istius Philosophus ante omnia hoc consideret, quod nimirum istiusmodi arcanum, non dumtaxat pro summa atque maxima, uerum etiam pro sancta arte ( quum summum coelesteque bonum, & Sanctissimum omnipotentis in ea imprimatur atque depingatur ) & habenda, & censenda siet. Iccirco si quis ad summum & ineffabile illud mysterium peruenire cogitat, is sciat, quod talis ars non in hominis potestate, sed in clementissima Dei uoluntate consistat, quodque non Uelle, uel desiderium, sed Miserere omnipotentis ad illam promoueat. Quapropter ante omnia te pium esse, cortuum ad eum solum eleuare, uera, ardentissima; minus dubia precatione, ab eo solo donum illud rogare oportet. Ab eo solo siquidem datur atque impetratur. Si itaque Deus omnipotens ( qui omnium cordium Scrutator est certissimus ) in te rectum, fidelem, minusque dolosum animum cernit atque deprehendit, quod nimirum illud ad nullum finem alium, quam ad solam ipsius laudem atque gloriam, rimari & discere coneris, tunc, procul omni dubio, iuxta illius promissionem, te quoque exaudiet, teque, per spiritum suum Sanctum, ita ducet, ut per media ad aliquod initium commode peruenire possis, de quo sane ne umquam tibi cogitandum fuisset, adeo in corde tuo ipse senties, quomodo nimirum Deus clementissimus orationem tuam clementissime etiam exaudiuerit, &, ad felicem ingressum, tibi quasi iam iam reuelationem exhibuerit & monstrauerit. Posthaec, prostratus in genua tua, humili contritoque corde ipsi, pro precum tuarum exauditione, grates debitas, laudem, gloriam, honoremque persoluas, simulque iterum etiam atque etiam roges, ut inchoatam istam gratiam, quam iam modo in corde tuo percepisti, etiam & porro per spiritum suum sanctum propagare, teque ita regere dignetur, ut tam alto mysterio, si tibi nunc omni no reuelatum sict, recte uti, illudque ita tractare queas, ut id ad solam sanctissimi ipsius nominis gloriam & honorem, indigentisque proximi utilitatem correctionemque, dirigatur. Cogitabis praeterea, & tum cogitationes istas probe apud te perpendes, ne, & quidem sub iactura aeternae tuae salutis atque beatitudinis, forsitan mysterium illud indigno uel impio alicui reueles, multo minus communices, aut, illius participem ipsum facias. In summa neutiquam isto abuteris, sed, uti modo diximus, ad solam Dei gloriam, non uero adpropriam tuam laudem, conuertes. Iuxta illud, iterum tibi cogitandum est, quod, nisi id faceres, sed cum periculo metam forsitan transilires, Deus te impunitum haud relicturus esset, & tum millies multo melius fuisset, ut numquam de eo aliquid sciuisses, aut cognouisses. Hisce bene perpensis, & tum te Deo ( qui rideri sese non patitur ) in eo quasi deuouisti, & tibi ipsi, hac ratione, metam scopumque praefixisti: tunc tamdem primumque discere incipe, quomodo Deus, Triunus, ab initio uniuersalem naturam ordinauerit, quid illa siet, quid possit, & quomodo illa, rebus in omnibus, adhuc hodie, inuisibili quodam modo operetur, & sola in Dei uoluntate consistat, habitationemque suam inibi habeat. Sine namque naturae uera agnitione opus illud, absque remerstate & periculo, aegre inchoare poteris. Naturae qualitas & proprietas autem est, ut uidelicet unica, uera, simplex, in essentia sua perfecta, & occultus insuper aliquis spiritus in ea occultatus & conclusus siet. Si itaque nunc illam uelis cognoscere, tunc, aeque ac natura ipsa est, uerum, simplicem, patientem, constantem, immo pium, & proximo innoxium, &, in summa, regeneratum nouumque hominem illum esse oportet. Si itaque nunc te ita constitutum esse agnoueris, tunc natura ad naturam sese mox adaptabit, atque conformabit, & iuxta simul ineffabilis tam corporis, quam animae, utilitas apud te fiet conspicua. Indagatio & speculatio enim istius artis tam summe utilis conducibilisque tibi erit, ut, si principia in ea recte cognoueris, te quasi uiolenter ad miraculorum diuinorum cognitionem ductura sient, adeo ut eo ipso omne illud, quod temporale, & coram mundo in summo habetur pretio nullius pretii aestumaueris. Uice uersa uero qui per diuitias ad artem istam anhelare nititur, illamque ad mundi huius superbiam uanitatemque conuertere conatur, is, ut ad exoptatum finem peruenturus siet, numquam sibi persuadeat. Quocirca animus, atque, adeo omneis tuae cogitationes ab omnibus rebus terrenis alienae, denuo quasi creatae, & Soli Deo deditae sunto. Probe enim illud notandum est, quod haec tria: corpus nimirum, anima, & spiritus, conformia esse, atque una simul operari necessum habeant. Nisi enim hominis cor & animus non simili modo, quemadmodum totum opus elaboratum est, regatur, tu itidem omnino ab arte aberrares. Itaque iuxta illud in omnibus actiones tuas omneis conformare poteris. Artifex enim heic nihil agit amplius, nisi quod serat, plantet, & irriget, Deus autem solus incrementum dat. Quocirca cui Deus aduersatur, illi quoque & uniuersa natura inimica est: Qui uero, uersa uice, Del amicus, tum illi quoque coelum & terra, atque adeo omnia elementa auxilio subuenire coguntur. Si igitur illud exacte consideraueris, & uerae primae: materiae cognitionem prae manibus habueris ( qua de postmodum dicturi sumus ) tunc manuum operationem commode aggredi, & laboris initium facere poteris. Ubi te iterum omnipotentis gratiam & regimen, in omni tuo proposito & actionibus, implorare, oportet. Et tum non dumtaxat res tibi prospere succedent, uerum etiam felicem, fortunatum, exoptatumque exitum sortientur. Ecclesiast. Xi. " Quiquid timore Dei manei & uerbo suo adhaeret, Officium expectans, nigra nec alba mouet. Argentum ex cipro hic & stanno condet & aurum, Atque iuuante Deo plura parabit ope. Praesertim cum Ioua fauet sibi, faustiter aurum Ex coenoque luto tunc bene conficteti. Secunda Pars. Esai. cap. Xxuiii. " Ideo ait Dominus: Ecce pono in Sion fundamentalem lapidem, probatum lapidem, pretiosum lapidem angularem, qui bene fundatus est. Qui illum habet, non confundetur. " Toties nunc dictam summam Nobilissimamque artem Philosophi in scriptis suis, ante, & post perfectionem, non satis laudare, eamdemque summis praestantissimisque titulis non condigne satis extollere potuerunt. Iccirco illam ita indigitarunt, atque in genere Lapidem Philosophorum, uel uetustissimum, occultum, ignotum, naturalem, & incomprehensibilem, immo coelestem, benedictum, beatificatum, & triunum uniuersalem lapidem Sapientum appellarunt. Caussa ueto, quur uidelicet illum lapidem nominarint, uel lapidi aequiparauerint, ex aliis praecipue haec est, quum illius materia ab initio, tamquam minera, ex terra uere lapis sit, & deinde, quoniam dura atque sicca est, quod, cum tamquam lapis contusa & attrita, praeserrim uero, si in hoc tres partes ( quas natura ipsa coniunxit ) diuisa est, ille tum ipse in easdem omneis iterum, & ad in igne constantis caerifluentis lapidis naturae conformis artificiosedigeri necessum habet. Quam multum, & necessario autem in cognitione primae, alias materiae secundae, huius arcani Philosophici lapidis, iis, qui illum consequi conantur, intersit: illud commemorati isti Philosophi ipsis non satis inculcare, atque, ut nimirum eius rei rationem haberent, eosdem non sufficienter adhonari potuerunt, quae materia tamen saltim unica res est, ex qua hic lapis unice & solus, absque ullo peregrino additamento, etiamsi illa mille nominibus nuncupetur, praeparari necessum habet: cuius qualitatem, speciem, atque proprietatem etiam mirabiliter illi descripserunt, & forte fortuna, more modoque compendioso, sequentem in modum indigitarunt. Quod uidecet illa ab initio a tribus coniuncta, & tamen dumtaxat unum siet. Item, ex uno, duobus, tribus, quatuor, & quinque procreata & facta, etiam in uno, & duobus, quod ubique est, reperiantur. Illud quoque Magnesiam Catholicam, uel sperma mundi nominant, ex quo omneis res naturales originem suam sortiuntur. Item, quod sit mirabilis & singularis, partus & speciei, & habere ignotam minusque explorandam imperuestigabilemque naturam, esse itaque neque calidum neque siccum, instarterrae, sed omnium elementorum perfecta aliqua comparatio, esse quoque incorruptibilis alicuius corporis, quod a nullo elemento tangi potest, quod cum omnibus suis proprietatibus, ueluti coelum super quatuor elementa & quatuor qualitates, tamquam quod destrui nequeat, & quinta essentia, in omnibus comparetur. Item, esse quidem, iuxta externum corporalem respectum, figuram, formam, atque speciem, lapidem, & nullum tamen lapidem, quod cum albo gummi comparetur, nominant quoque illud aquam Oceani, aquam uitae, immo purissimam benedictissimamque aquam, nec tamen esse aquam nubium, uel uulgaris alicuius scaturiginis, sed crassam, manentem, & salinosam, atque, iuxta diuersas quorundam considerationes, siccam, quae manus non humectet, aut pituitosam aliquam aquam, quae e salinosa terrae pinguedine exoriatur. Item, duplicem Mercurium & Azoth, qui a supremo & infimo coelestis terrenique Globi uastore sustentatur, qui etiam nullo in igne consumitur: ipse enim uniuersalem scintillosumque ignem luminis naturae, & praeterea coelestem aliquem spiritum in se habet, qui omnia penetrat, quibus a Deo ab initio animatus, &, uti prisci Philosophi loquuntur, beatificatus fuit, quemque Auicenna animam mundi appellauit, & dixit: Quemadmodum anima in omnibus humani corporis membris inuenienda est, & illic sese mouet: ita inuenitur & mouet sese etiam spiritus iste in omnibus Elementaribus creaturis, qui praeterea indissolubilis coniunctio corporis & animae, atque adeo purissima & Nobilissima essentia, in qua etiam omnia mysteria latitant & occultata sunt, mirabilis efficaciae & uirtutis plenus atque refertus est. Illi porro infinitam potentiam diuinamque efficaciam atque uirtutem adtribuunt, dum inquiunt: Esse illum spiritum Domini, qui terrarum Orbem impleat, & ab initio aquis supernatarit. Spiritum Ueritatis quoque illum appellant, qui mundo absconditus, absque inspiratione spiritus sancti, uel informatione eorum, qui illum norunt, non comprehendi uel consequi possit: qui tamen in re qualibet, & loco quolibet, iuxta suam potentiam, in hoc unico solus, & omnino perfectus reperiatur. In summa talem illum esse spiritualem substantiam, quae neque coelestis, neque infernalis, sed aereum, purum, praestansque corpus, quod positum medium inter summum & infimum, etiam electissimum & pretiosissimum sub toto coelo sict. Uice uersa quoque ab iis, qui rem non intelligant, uel primum discere incipiant, prore uilissima, & quasi abiectissima, aestumari: quum tamen a multis prudentibus quaeratur quidem, a paucis tamen inueniatur, e longinquo consideretur, in propinquo accipiantur, & adhaec ab omnibus uideatur, a paucioribus tamen cognoscatur, quemadmodum illud ex subsequente adnexo carmine uidere est. " In tria grande bonum diuisum, est attamen unum, Quod curat mundus nilque parumque refert. Fert praeoculis, manibus gerit, ast ignorat id Orbis, Transcurrit subito nescius arte pede. Haec sunt diuitiae summae: qui nouerit artem Uerbum & habens medium, haud ditior ullus erit. " Aenigma Philosophicum. In quo primateriale subiectum artis sapientum, Phoenix Philosophorum alias, omnino diuisum, tripliciter inueniendum siet. Aenigma Philosophicum. " Si cuiusque rei tres particulas tibi dico, Non est, quod quereris: nam tibi uera fero. Gramine eges, precibus, trifolino, inuise Iehouam, Quaere unum in tribus & de tribus unum aderit. " " Mille forent: Anima & corpus quoque Spiritus extant. Splendent Sat, Sulphur, Mercuriusque grauis. Tu confide mihi, trifolinum intellige gramen, Scis uocem & cantum, tunc Sophus arte clues. " Aliud Multo Explicatius. " Res una hoc mundo est, passim reperitur: & hoc fit Casit fortuito, sedulitate carens. Caesius & uiridis; dictu mirabile numen Huicce rei rubidus par color albus inest. Sicut aqua huc subito fluit & ceu flumina uadit, Non madidat, magno pondere fitque leui. Nomina mille darem, ast haec ignorant quoque mille, Uulgare est uisi, cum tamen arte graue. Qui medio soluet, sapiens qui tertio & inde Claudet, Subiectum hic nobile rectus habet. " Aenigma aliud. Lapidis huius genus undique est: conceptio eius fit in inferno, partus in terra, uitam inuenit in coelo, moritur in tempore, & demum beatitudinem aeternam impetrat. Si quis igitur indigitantam istam uirtute praeditam materiam ( quae partim coelestis, partim terrena, & ab initio recta confusio uel mixta aliqua essentia, etiam cum omnino nullo nominando colore, commemoranda est ) ad manus habeat, eamdemque rite beneque cognoscat, ( quam cognitionem etiam Philosophi, omnibus temporibus, pro principali operis huius membro habuerunt ) tunc illi omnia requisita, & quae porro illius praeparatio postulare uidetur, summo studio praestanda sunt. Priusquam tamen unicus manuum labor cum illa suscipiatur, necessario quilibet pius artifex ante datam doctrinam sibi sedulo in memoriam denuo reuocet; atque simul fideliter siet admonitus, ne prius cum arcano isto opere, & imperscrutabili, qui sub isto occultatus latitat, spiritu, sese fortassis implicet, nisi illum in profundis suis qualitatibus atque proprietatibus, atque pro exigente naturae conformitate, prius explorauerit. Quemadmodum Philosophorum aliquis ea de re monet, & inquit: Cum hoc spiritu nihil tibi intercedat commercii, nisi prius cognitionem & scientiam illius exacte noueris. Mirabilis enim Deus est in operibus suis, & sapientia illius caret numero, quique, uti supra dictum, sese rideri non patitur. Cuius rei sane aliquot exempla heic in medium proferri possent, quomodo uidelicet multi satis quidem leuiter operiisti sese implicauerint, iacta autem alea res ipsis adeo male cesserit, ut quidam partim in ipso opere mortui reperti, uel alias, per alium aliquem infortunatum casum, grauiter uulnerati fuerint. Non enim leuis momenti res est, quemadmodum nonnulli sibi somniari patiuntur, putantes, quum Philosophi illud lusui puerili, & labori foemineo comparent, & sese illud idem facturos esse. Alia philosophorum fuit opinio, qui operis huius laborem posthumum, per se sat facilem, & nullius omnino momenti, intellexerunt, illudque dumtaxat iis, qui a Deo ad id dignati fuerant, illiusque cognitione dotatique erant, adeo simpliciter leuiterque indigitarunt. Caue igitur, caue, inquam, & prospice tibi ne heic nimis tempestiue teipsum periculo inuoluas, sed multo potius omne tuum propositum cum fusis ad Deum precibus, diuinoque auxilio, quemadmodum ab initio fideliter monuimus, inchoes, & tum nihil omnino timebis, nec ulli forsitan periculo subiacebis. Si itaque nunc te in Oratorio tuo summo cum studio exercuisti, & cognitam materiam ad manus habes; tunc in Laboratorio diligentiam studiumque tuum commode applicare, illi conuenientem laborem admanus sumere, & ita initium facere poteris. Primo autem saepius nunc dictam primam materiam, uel primum Ens, quod Philosophi etiam summum Naturae bonum appellarunt, ante omnia dissoluere necessum habes: Dein ab aquositate & terrestritate ( primo enim terrestre graue, crassum, pituitosum, ac, instar alicuius nebulae, aquosum corpus intuentibus adparet ) purificanda, illiusque caliginosa, crasse nebulosa umbra, quaobumbrata, tibi adimonda est, ut hac ratione, iuxta illud, per ampliorem sublimationem, ipsi cor & interior anima, quae in ea occultata latitat, ex eodem diuidatur, & in suauem iocundamque essentiam reducatur. Omne autem illud per ingentem aquam Catholicam, quae, per pernicissimum ac uolantem quasi, decursum & recursum suum uniuersum terrarum ambitum irrigando, foecundat, & quidem tam dulce, pulchre, clare, lucide, & splendide, ut multo pulchrius, quam aurum & argentum, uel Carbunculi aut adamantis alicuius splendor, & cum admiratione quidem spectetur, fieri potest: quae benedicta aqua dictam istam materiam, in illa etiam conclusam, coniunctam tenet. Illa cor, animam, & spiritum extrahit: tunc porro proprio suo salem ( quod, ande dicto modo, etiam peculiari ratione insertum; & in colore suo, in suo interiori, rubeum uel sanguineum, a praeparatione sua uero, album, clarum, lucidum & persplendens est, atque ideo a Philosophis Sal sapientiae nominatur ) distilletur, atque congeletur, ut rursus in rem unicam redigatur. Atque adeo, per tuum hactenus usurpatum processum, ( qui labor anterior nuncupatur ) primo saltim purum ab impuro, siue crasso & hirsuto separasti, & uisibile inuisibile, & dein inuisibile iterum uisibile, siue comprehensibile fecisti: id quod tum amplius ita graue, hirsutum, atque inhumanum est, quemadmodum ab initio, sed lucidissimum, & sapidissimi odoris, linguam praegustatum mordens, & subtilis, penetrabilis, aereique generis, adeo ut, si ab aere liberum esset, a se ipso ( cum tamen inleo ipso iustum perfectumque siet ) alio sese recipere & euanescere posset, & uisitur & deprehenditur: qua de caussa etiam illud Sapientes Aquam Mercurialem, uel Mercurium Solis, & suum quoque Mercurium nominarunt. Qua in commemorata specie subiectum illud, absque ulteriore praeparatione tibi, si eo ad medicinam uti uelis, adhuc parum auxilii praestaret, sed multo potius, & uice uersa tibi uenenum futurum esset. Quocirca si locupletissimo illius dono, & beata utilitate uti frui uelis, tunc ulterius procedere, & per alia singularia media aliud aliquid tentare te oportet. Interea tamen necessario & diligenter sies praemonitus, ut opera summostudio & diligentia obserues, quomodo uidelicet Natura, successu temporis, in operatione sese sese exhibeat, ut hac ratione iuxta illam omnem hunc ce tuum laborem dirigas. Illud siquidem si nosti, tunc supradictae praeparatae aquosae materiei duas partes sumito, & ex iisdem iterum postea tres diuersas partes, quarum priores duae partes tibi summo studio custodiendae sunt. Ad priorem tertiam partem iterum primo aliam aliquam materialem materiam, id quod elegantissimum a Deo creatum summe dotatum auri corpus, ( quod primae materiae proxime adfine, & eidem quoque gratissimum acceptissimumque est ) unam partem ad duodecimam computando, ad primam fermentationem locabis, & cum illa coniunges: ambae enim, tamquam priores quasi, spirituales praeparatae aquosae materiae, & hoc terrenum corpus Solis coniungi, & unum in corpus redigi oportet. Notandum tamen heic est, quod uulgare aurum rei huic non inseruiat, sed pro minus idoneo & mortuo quasi habendum siet. Licet enim illud ab Omnipotente Deo, prae caeteris metallis omnibus, pro elegantissimo & pretiosissimo dignatum fuerit, nihilominus tamen, dum adhuc in aerifodinis latitauit, in perfectione sua crescendo impeditum fuit. Per diuturnum praeterea usum in uiribus suis interioribus, hoc est, habente suo sulphure, anima illius, nimium debilitatur, & semper adhuc indies rebus aliis illicitis, quae ipsi minime conueniunt, miscetur, unitur, atque inquinatur, atque eo ipso indies eo magis magisque ad rem hanc minus heic idoneum redditur. Summo igitur studio tibi de puro, uiuum spiritum habente auro prospicito, quod in sulphure suo, ueluti ante diximus, nondum debilitatum, nec dolo aliquo falsatum, sed omnino ( si per Antimonium uel per coelum & Sphaeram Saturni transuit, & inibi sese a suis sordib. purificauit ) purum deprehendatur, alias materia altera cum spiritu, uirtute, & efficacia sua in hoc ingredi non potest. Hoc enim opus per omnia purum corpus requirit, nec penes, apud, & circum se impuri quiddam umquam tolerare potest. Si igitur nunc tam aquae, quam auri, partes dissimiles ( quae duo non dumtaxat iuxta Qualitatem, sed etiam secundum Quantitatem suam magnae sunt dissimilitudinis: primum siquidem, quando praeparatum, facile, tenue, subtile, atque molle, alterum autem graue admodum, firmum, atque durum est ) in patera solutoria coniunctae, & in siccum quasi liquorem, uel amalguma redactae sunt, tunc illas primum sex, uel septem diebus in tepido calore relinquas, ut saltim tepidum quiddam deprehendatur: tunc iterum de prioribus tribus aquae partibus unam partem detrahe, illamque rotundo inusitato uitreo uasculo, phiolae uel ouo simili, infunde, temperatum liquorem in medium illius pone, & tunc iterum sex, uel septem diebus ita relinquito, & tunc Corpus Solis per aquam sensim dissoluitur: Quo facto amborum horum coniunctio suum sumit initium, & inibi unum in altero tam suauiter & eleganter, ueluti glacies in aqua calida, miscetur. Idque Philosophi diuersimode indigitarunt, atque Sponso, & Sponsae alicui ( quemadmodum etiam Salomon in Cantico Canticorum suo ait ) compararunt. Hoc si factum, tunc primam asseruatam tertiam partem quoque aliis superaddito, attamen non in uno, uel ad unum diem, sed diuersis septem uicibus, intropositum enim corpus alias nimis humidum fieret, & tandem immersum omnino, corrumperetur perdereturuc. Quemadmodum enim nullum semen, dum terrae iniectum ab initio nimiam aquam, pluuiam, uel humiditatem habet, nullos fructus profert, sed, ueluti agricolae seges, immergitur atque suffocatur, ita quoque hac cum resimili modo comparatum est. Hoc itidem peracto, tunc uitrum, uel uasculum uitreum, diligentissime obsignato, uel conglutinato, ne forsitan impositum Compositum odore; suo destituantur, uel auolet: alembico tuo dein imponito, & gradu uno altum, lenem, continuum, aereum uaporosumque ignem substernito, cuius calor, gallinae, ouis suis incubantis, calori comparandus est. Nota. Philosophi de uaporoso igne uaria Scripta ediderunt, quem ignem Sapientiae appellarunt, & simul, inter alia, affirmarunt, illum non elementarem & materialem, sed essentialem, uel praeternaturalem, ignem esse, qui etiam bene diuinus ignis, nominatur, hoc est, aqua Mercurii, quae uulgari cum igne, auxilio & arte, incitatur, ab initio leniter coniunctim digerire & coquire, summa tamen data cura atque opera, ne de eo aliquid sublimet, uel, ueluti Philosophi parabolice loquuntur, uxor uiro imperet, aut maritus imperio suo, erga costam suam abutatur etc idque tum processum suum ordine continuo, absque ullo alio ad id pertinente labore solius ignis cura & administratione exceptis ) a seipso perficit: utpote primo terrenum adductum Corpus Solis per omnia soluitur, conteritur, destruitur, & putrescit, atque adeo omnibus suis habentibus uiribus spoliatur ( ubi sane ab initio caliginosum, postmodum uero omnino atrum nigrumque colorem parit; idque Philosophi caput corui nuncuparunt, & plerunque quadraginta dierum spacio fieri solet ) & ita denique in istis anima ipsius eidem quoque exuitur, in altum ducitur, & prorsus omnino separatur, quo de aliquandiu, absque ullis uiribus, mortui alicuius instar, in fundo uitri, ueluti cinis, haeret. Elapso tempore uero, si cum igne gradu uno ulterius adtollitur, &, sine taedio, digeritur, tunc sensim guttatimque iterum sese demittit, imbibit, humectat, potat, atque conseruatita corpus; ne omnino contabescat & comburatur. Dein iterum sursum sese eleuat; mox deorsum rursus sese demittit, idque forte fortuna etiam fit uice septima, & tum iterum ignis gradu uno fortior dirigendus est, non tamen eum in finem, quasi tibi cum eo properandum siet: Modium & regimen ignis siquidem, in quo ut plurimum situm est, summa cura & diligentia administrandum est. Interim uero in uitro, uel uasculo, uaria signa & colores, ( qui cumprimis obseruandi, & bene notandi sunt, iuxta illos siquidem directorium formandum est ) apparebunt. Hisce igitur ordine conspectis, tunc bonum est indicium, quod uidelicet felicissimus euentus subsequuturus sict. Primum sese ostentant grana instar piscium oculorum, dein circulus circa illam materiam, qua quasi rubea, tunc semel albescens, porro fit uiridis & flaua, quemadmodum pauonis alicuius cauda, postea candidissima, & denique rubea, & rutila, post elapsum tempus usque, quando operi maior ignis, & extremus calor datus, anima & spiritus, cum suo in fundo iacente corpore, iterum perfecte in dissolubilem & indissolubilem aliquam essentiam unitus est: quae unio & coniunctio tum, propter ineffabilem admirationem, non sine horrore atque formidine, uideri atque considerari potest: & tum nouiter suscitatum, uiuum, perfectum, atque glorificatum corpus uidetur & inuenitur, quod elegantissimam purpurei coloris rubedinem, instar alicuius Coccini, in se habet, cuius tinctura dein omnia imperfecta corpora immutat, tingit, sanatque, quo de postmodum plura dicturi sumus. Opere itaque, Dei Ter Opt. Max. ope & auxilio, feliciter nunc ad finem perducto, & Sapientum Phoenix conspectus est, tunc iterum flexis genibus & corde deuoto, Omnipotenti Deo, qui praecipuus totius huius operis Rector fuit, pro eximiis suis exhibitis beneficiis & gratia, gratias ages, & tamdem illud, ad illius laudem atque gloriam, in emolumentum membrorum indigentium, & bene collocabis, nec male usurpabis. Habes itaque hisce ueram totius Processus informationem, quo cum Nobilis haec ars, & summum opus, tamquam ouum Philosophicum, & Philosophorum Lapis, reserari, praeparari, & absolui poterit. Epilogi loco, & hoc quoque sicco pede minime praetereundum est, quod, si forsitan heic fortuitus aliquis error, uel minus conueniens apprehensio ( quod facile fieri potest, & tamen perfectionem uehementur impedit committatur, & intercurrat, tum tempestiue remedium quaerendum, & malo medendum siet. Si itaque primum uideris, quod ante dissolutionem, & liquefactionem aliquid sese sublimet, & ascendat, uel quasi rubrum oleum ( quod tamen admodum malum est indicium ) materiam supernatet. Ii. Sin simul aut ante, uel post albedinem ante tempus rubescere incipiat. Iii. Sin in fine sese non prodere uelit, uel sese recte coagulari non patiatur. Iu. Si materia per aestum ita mutata & inuerfa siet, ut etiam, dum eximitur, in candente ferro non illico, instar cerae, liquescat ferrumque tingat pingatque, & postmodum etiam in igne non probata inueniatur. Illa omnia, inquam, memorabilia sunt signa, ex quibus colligendum, quod hoc opus non recte ordinatum, institutum, uel alias negligenter & incuriose neglectum fuerit. Quibus defectibus, uiisque erroneis omnibus tamen, nisi inualuerint, & mature iisdem prospectum siet, facile obuiari, illaeque adhuc bene corrigi atque restitui poterunt. Summa autem diligentia, cum illis heic tractandi, requiritur, eoque artificiosae manuum apprehensiones atque ordinaria media, quae perito exercitatoque alicuiartifici necessario nota sunto. Uerum enimuero, in Tyronum, artis huius amatorum, discipulorumque gratiam media ista quam breuissime heic ordine recensebo: utpote, si forsitan contingat, ut dictorum errorum unus, uel etiam plureis deprehenderentur: tunc totum impositum compositum ex uitro iterum sumere, illud denuo soluere, & cum ante dicta aqua Mercurii ( quam Philosophi etiam lac uirginis, uel primae materiae, eiusdem lac, sanguinem, & sudorem: Item, indestructibilem fontem, uel aquam uitae, quae tamen etiam maximum uenenum in se continet, nominarunt ) imbibere, humectare & efficacem reddere, & tum iterum tam diu coquere poteris, donec nihil amplius, sublimet, uel sursum ascendat, aut congelatio & fixatio in ipso opere perfecte, quemadmodum antea indigitatum est, & recte sese repraesentet: De subsequente sua fermentatione atque multiplicatione in tertia parte, de illius utilitate, plura dicentur. De tempore praeterea, quod ad id requiritur, quando, & quamdiu uidelicet ad quemlibet Actum ista expeditio fiat, heic aliquanto fusius aliquid dicendum esset, id quod tamen hoc in loco nullo certo termino describi poterit. Dicti enim isti Philosophi diuersae sunt opinionis, cum quemadmodum ex ipsorum Scriptis uidere est, semper unus prae altero, effectum tardius consequitur. Uerum antehac admonuimus, & diximus, quod in iis omnibus natura ( quemadmodum illa rebus in omnibus sese repraesentat ) bene obseruanda siet. Quod si quis facit, illud sedulo obseruat, & in omni re simul rectum medium tenet, tunc citius tali cum opere ad perfectionem peruenire poterit. Sed adhortor simul & informo te hac in re, quod nimirum sub ingressu anterioris, uel posterioris laboris cum calculo tuo, non hunc Characterem X. medium, uel punctum transcendere, sed iuste diuidere & tum porro cum dimidia huiue Xaracteris parte ( hoc est, U. ). in operis huius compositione retrocedere debeas. Quofacto, tum postea, si illud iterum coniunctim recolligas, & Xx. ipsius partem recte numeres; in isto numero ( nisi aliud intercidat obstaculum ) uel tempore, cum opere tuo etiam ad finem peruenire poteris. Tali tempore contentus esto. Si enim terminum aliquanto propius quaerere uelis, illud temerarium est, & mox heic erratur. Unica siquidem etiam hora te totum mensem retropellit, aut, si scopum adtingas, circa tale tempus te promouet. Probe tamen notandum tibi est, ne calculum nimis tenaciter contrahas, uel, uti dictum, illum omnino transcendas. Illud siquidem si fieret, abortum tolleres. Multi siquidem, per putatitiam suam festinationem, uel imperitiam, ex sperato suo Elixir Nixir quoddam adeptus, atque consequutus est. Et hoc ( cum ne minimum quidem in hac Magica scientia situm siet ) filiis sapientiae, ut de eo altius cogitent atque iudicent, paucis hisce dumtaxat significare uolui. Aenigma. " Septem sunt Urbes, septem pro more metalla, Suntque dies septem, septimus est numerus: Septem literulae, septem sunt ordine uerba, Tempora sunt septem, sunt totidemque loca: Herbae septem, artes septem, septemque lapilli, Septem cumque tribus diuide, cautus eris. Dimidium nemo tunc praecipitare petescet: Summa: hoc in numero cuncta quiete ualent ". Processus totius operis breuiter hic indicatur. Primus Siue Labor. prior. Materiem diffolue tuam, putrefucque perinde, Post distilletur, res facque conguli fiat. Labor Secundus uel posterior. Res coniunge duas, putrefac, nigrato subinde, Digere, dealbescat donec ab arte tua. Tandem ad supremum rubifacque coagula prosit Res arti, hoc facto, fige, uir amplus eris. Et si tu posthac hoc fermentaueris, orbitotum absoluisti faustiter artis opus. Tunc tantam partem tangas solenniter, & quae Millotibi subito multiplicabit opes. Uel Sic. quod breuius. Quaere tria inque uno, rursum quaere in tribus unum, Solue & conclude & certior artis eris. Aenigma, inquo etiam Processus indicatur. Spiritus ipse datur pro tempore Corpori, at ille Exhilarans Animans Spiritus arte cluet. Spiritus ille Animam subito si contrahit ad se, Nullum se abiungit segregat aque suo. Tunc tria consistunt & in una sede morantur, Donec soluatur, nobile, corpus, opus, Putrescat nec non moriatur, separet istis: Tempore at elapso Spiritus atque Anima Aestuconueniunt extremo siue calore, Quisque suam sedem cum granitate tenet. Integritas praesto est, nulla & Perfectio defit, Amplis laetitis glorificatur opus. " Prouerb. Xxiii. Cap. " Da mihi, mi fili, cor tuum, & placeant oculis tuis uie meae. " Tertia Pars. Syrach. Xliii. " Quis ilum tam alte praedicare potest, quam altus illeest. Operum suorum minimum uidemus. Multo maiora namque nobis sunt abscondita. Omne enim quod est, id fecit dominus, & scitum dat Deum timentibus. " De summa hacce, toties nunc dicta arte, uel profunde comprehensibili Philosophorum lapide, si uidelicet is ad optatum finem perductus siet, Philosophi de illius laude, uirtute & efficacia, ineffabili etiam utilitate non sufficienter scribere, uel condigne satis praedicare atque celebrare potuerunt. Primo enim illud pro summa & maxuma felicitate in hac terra aestumarunt atque celebrarunt, sine quo nemo hoc in mundo ad perfectionem peruenire potest. Morienes enim ait: Qui hunc habet lapidem, is habet omne, & nullo alieno auxilio indiget. In eo enim est omnis temporalis felicitas, corporalis ualetudo, & omnis fortuna. Eumdem illum lapidem & porro ita commendarunt, quod spiritus & efficacia eius, quae in illo latet, siet spiritus quintae Essentiae, qui sub circulo splendoris Lunaris est, immo esse illum coeli fultorem, marisque motorem. Esse, praeterea, illum, prae caeteris coelestibus spiritibus omnibus, electum spiritum, subtilissimum, Nobilissimum, purissimum spiritum, cui caeteri omneis, tamquam ipsorum Regi obediant, qui etiam hominibus omnem salutem prosperitatemque conferat, omneis morbos sanet, piis temporalem honorem longaeuamque uitam largiatur, malis uero, qui ipso abutuntur, aeternae poenae subiiciat: Et in iis omnibus probatum, perfectum, infallibilemque illum inuentum esse. Quocirca illum Hermes & Aristoteles uerum, sine mendaciis, certum, omnis certissimi, arcanum, arcanorum omnium, diuinam, stultis occultatam, efficaciam, nominant. In Summa, ultimum & summum, quod sub coelo uideri possit, & mirabilem conclusionem siue epilogum omnium philosophicorum operum eumdem nuncuparunt. Quocirca etiam aliquot pii Philosophi omnino statuerunt, quod uidelicet Adamo primo homini, & nostro parenti, e supernis illud reuelatum, & dein ab omnibus S. S. Patriarchis singulari desiderio expetitum fuerit. Noahus enim, arcae exstructor, & Moyses, qui tabernaculum, & aurea in eo uasa, quemadmodum etiam Salomon in honorem Dei templum, & multa alia praeclara opera, & omnis generis ornamenta, & ingentia alia facta perfecit, longam suam uitam ingentesque diuitias, eo ipso impetrasse dicitur. Quemadmodum etiam Philosophi illud ipsum facentur, quod per illud septem artes liberales inuenerint, & sustentationem suam exinde & quaesierint, & consequuti etiam fuerint. Et hoc Deus in ipsorum emolumentum illis largitus est, ut in suis studiis, & indagatione sapientiae, paupertatis caussa, forsitan impedirentur, ac iuxta illud, ne a diuitibus & impiis huius mundi, ad adulandum, uel, pecuniae gratia, artem & arcana ista ipsis reuelandum, ipsi, una cum sua sapientia, ob mendicitatem suam, contemnerentur & ludibrio haberentur. Supra illud & adhuc alia magna & occulta miraculorum diuinorum mysteria habent, atque exinde etiam ingentes diuitias illius gloriae cognouerunt & didicerunt. Et eo ipso quaedam corda a Deo excitata ac inflammata sunt, ut ulterius ad ipsius cognitionem deducti fuerint. Per illum namque thesaurum non magnas diuitias, mundanam, uel temporalem uoluptatem & superbiam quaesierunt, uel illo ipso consequi concupiuerunt, sed multo potius omnem suam uoluptatem atque laetitiam ex miraculo in Creaturis, uisendis & cognoscendis conceperunt; quae praeclara opera & creaturas omnipotentis sane illi longe aliter considerarunt, atque inspexerunt, quam, proh dolor, ab hodierno nostro mundo fieri solet, qui easdem haud multo aliter, quam uaccae & uituli, intueri solet, & simul Nobilissimam hancce artem, propter auaritiam, luxuriam, superbiam, honorem temporalem, & uoluptatem quaerit, & discere expetit, cogitationibus attamen suis a scopo longe aberrauit. Deus enim istiusmodi dona non impiis, & uerbi sui contemptoribus, sed duntaxat piis, qui, in malo & immundo hocce mundo honestam quietamque uitam transigunt, honeste sese sustentant, indigenti proximo manus auxiliatrices porrigunt, communicat iuxta Poetae uersiculos: " Ingenuisque probis hanc saltem dat Deus artem, Auro quaem mundus soluere forte nequit. De qua, non opus est, aliquid sciat ordine uulgus. Impius est, frustra hinc quaeritat hic lapidem. Qui tenet hunc tacite, residet quocunque loco optat, Non casum aut furem, nec timet ille malum. Hac uice sunt pauci, quibus haec sacra munera dentur, Fert Deus in manibus, qui placet, huicce dabit. " Etiamsi uero de artis huius operatione, uirtute, & utilitate uaria scripta, & per alios luce publica donata fuerint: quomodo uidelicet hic lapis, praeparatus tamen & plus quam perfectus tamen factus, summa medicina inter omneis medicinas siet, quo non solummodo omneis morbi, utpote Podagra, & lepra, curentur, sed etiam, a decrepitis usurpatus, eosdem iuuenescere iterum faciat, iisdemque amissas suas uires, pristinumque robur restituat, & semimortuos rursus recreet ac uiuificet: nihilominus tamen illud hoc in loco & meo in Tractatum, quum nullus siem Medicus, sicco pode transibo ne ipsis tam summo elogio, ipsorumque facultati aliquid heic praescribere uidear: Sed qui illum per Dei gratiam, habet, illumque commode usurpare nouit, eoque fruitur, illi, inquam, iudicium & gloriam suam domum remittam. De aliis tamen illius qualitatibus & utili usu, ex cottidiana oculis subiecta experientia ( cuius ipse, diuina fauente elementia, partim particeps factus sum ) pauca heic subiiciam. Primo, ad agnitionem Dei, quemadmodum etiam ipsa naturae miracula, quae artis istius beneficio manifestata fuerunt, quod attinet, illud, pro summa sua dignitate, non sufficienter describere, uel eloqui possum: In hoc enim homo imaginem Ss. Triunitatis, in una diuina indissolubili essentia, & quomodo illa differat, & tamen unicus saltim Deus siet, ac simul in secunda persona diuinitatis, utpote de sua humanae carnis assumptione, natiuitate, passione, morte, & resurrectione: exaltatione sua itidem, & nobis hominibus, creaturis suis, morte sua merita aeterna beatitudine: Porro etiam de purificatione, peccati originalis, mediis impetrandis, sine quibus omnium hominum consilia & actiones, omniaque eiusdem opera frustra & nihil sunt: In summa omneis Christianae fidei articulos, totumque processum, quem homo, per uarias tribulationes & angustias, perficere necessum habet, donec tamdem iterum ad nouam uitam resurgat, elegantissime, tamquam in speculo depictum, uidere poterit, quo de postea in Quarta parte plura dicturi sumus. Secundo, Corporalem naturalemque utilitatem concernens, quae a habendo isto exoritur, quomodo nimirum, per Tincturam suam, omnia imperfecta metalla, perfecta, & in clarum purumque aurum immutentur, illud, promissis meis fidem ut faciam, etiam heic breuiter indicaturus sum. Toties itaque nunc dictus lapis uel Elixir, si ad effectum eo usque perductus siet, & porro modo dicto usui inseruire & tingere debet: tunc ulterius ut fermentetur augmenteturque, necessum est: alias enim cum Tinctura sua, ob subtilitatem suam, nullam commodam proiectionem in aliis imperfectis metallis & corporibus aegrehabere poterit. Quocirca primum una pars toties dictae medicinae sumatur, & ad illam partem, tres aliae partes pondere optumi & praecipui auri, quod per Antimonium bene actum & purificatum fuit, & postmodum, quantum equidem fieri potuit, in tenuissimas laminas redactum est, sumatur, & coniunctim lebeti liquefactorio iniectum in ignem collocetur, ut hac ratione materia bene liquefiat fluatque, quemadmodum illius praeparatio rnicuique artificiiam ante nota erit. Quo facto impositum tum compositum etiam in puram efficacemque Tincturam transmutabitur, adeo ut cum unica Tincturae illius parte, dein etiam mille simplicium metallorum partes tingere, & ad purum aurum redigere tunc potis sis. Notandum tamen heic est, quod, quo propius metallamateriae propinqua, & quo puriora sunt, tanto facilius etiam eadem admittat, recipiat, & Multiplicatio quoque eo altior & commodior sese repraesentet. Omne enim impurum minusque idoneum, quicquid de iisdem heic reperitur, separatur, &, tamquam recrementa, uel metalli feces, omnino abiicitur. Simili quoque modo & cum imperfectis metallis & uitiosis lapillis pretiosis transmutatio fieri, & Chrystallum ita tingi potest, ut etiam cum Nobilissimis pretiosissimisque lapillis aequiparetur, & multae insuper res adhuc aliae, quae impio mundo neutiquam reuelandae, eo ipso perfici poterunt. Tales, & id genus alias res praestantissimas saepius a nobis commemorati Philosophi, quemadmodum etiam adhuc hodie omneis ueri Christiani, qui arte & clinodio isto a Deo Ter Optumo Maxumo donati dotatique sunt, pro uilissimo & minimo in hocce Magisterio habuerunt: illae siquidem respectu prioris praecharissimae rerum coelestium cognitionis, & ad illam collatae, omnino pro nihilo habendae naucique aestumandae sunt. Equidem in ipsa rei ueritate scias, quod ille, cui Altissimus donum illud clementissime concessit, omnem pecuniam atque diuitias hac in terra, coelestium bonorum respectu, non secus ac caenum in plateis aestumet. Cor, omneque illius desiderium enim eo saltim tendit, ut in aeterna uita illud, quod heic terreno figuratoque dumtaxat modo conspexit, etiam coelesti modo & ipsa in rei ueritate factoque intueri, eoque frui queat: quemadmodum etiam illud Sapientissimorum Regum Sapientissimus Rex Salomon, lib. Sap. c. 7. testatur, dum inquit: Maiori pretio & carius habebam Sapientiam, quam regna & principatus, charior mihi erat quam diuitiae, quam uilior arena argento, ita coenum, respectu illius, est. Illi itaque, qui artem istam alio modo, quam ad honorem temporalem, uoluptatem, diuitias consequentas, expetunt, pro stulto stultioribus censendi, atque aestumandi sunt, utpote quibus numquam tamen illud, quod magno sumptu, labore & molestia tam diu quae runt, & corda, animum, omneisque cogitationes suas tam miserum in modum ita excruciant, obuenire potest. Quade caussa Philosophi temporales diuitias, ( non quod per se malae sient, in Gen. cap. 2. enim a Moyse, aliisque locis Ss. Scripturae pluribus, tamquam res pretiosa, & praeclarum Dei donum, summopere commendantur ) turpissimi abusus, caussa, ita contemptim, & pro perditis, habuerunt, utpote quae non bonum ad Deum, sed talis res, quae, ad rectum uerumque bonum perueniendi, hominibus magnam remoram iniiciat, atque omne reliquum, quod alias in hoc mundo rectum, in peruersam confusionem conuertat: quemadmodum etiam celeberrimus ille Marcellus Palingenius Stellatus in suo Poemate, ( quod Zodiacum uitae appellauit ) sub signo Sagittarii, illud eleganter descripsit, & detestandam auaritiam graphice depinxit, ad quem etiam Lectorem beniuolum nunc ablegatum uolumus. Ex quibus uidere & colligere est quomodo nimirum uir ille Clarissimus, qui uere hancce artem, ueluti ex Naturae Zodiaco suo deprehenditur, habuit, aurum & argentum, tamquam bona temporalia, uirtutis respectu, tam nauci aestumauerit atque contempserit. Quocirca etiam omneis, ueluti antea monuimus, Sapientiam, rerumque coelestium cognitionem, terrenis caducisque rebus longe praetulerunt, & in tota sua uita, omnibusque adeo, suis actionibus solum euentum finemque respexerunt, ut hac ratione immorale nomen, laudemque perpetuam exinde reportare possent: id quod Sapienrissimus ille Salomo, in Prouerbiis suis cap. Xui. etiam docet, inquiens: Accepta sapientiam, melior enim est illa quam aurum, & intellectus pretiosior argento. Et porro cap. 22. idem ille: Bona fama nomenque, ait, pretiosior est ingentibus diuitiis, & ars auro argentoque melior. Syracides, uir illc sapiens, itidem cap. Xxiu. ita homines exhortatur, inquiens: Uide ut bonum nomen retineas, certior enim ille manet, quam mille auri thesauri. Huius, & id genus aliarum uirtutum gratia, quae ex ista Lapidis Philosophia promanant, eundem istum Lapidem, uti nunc dictum saepius, Philosophi non sufficienter laudare atque celebrare potuerunt: quocirca etiam in Scriptis suis omne suum studium operamque eo contulerunt, ut ars ista ulterius propagari, sapientia acceptari, & uita denique iuxta illam conformari instituique queat. Insipientibus tamen omne obscurum, caliginosum, & intellectu difficile est, ueluti Salomon, in Prouerbiis suis, ab initio usque ad cap. Ui. summopere id conqueritur, summoque studio, ad illam ( sapientiam ) sectandam, homines adhortatur, & Ecclesiast. c. Iii. ita inquit: Mi fili, humili statu contentus esto, melius id siquidem, quam omne, quod mundus concupiscit. Quo maior es, eo magis te humilies, & Dominus tibi tum fauebit: Dominus namque altissimus, & magna facit per humiles. Quarta Pars. Psal. Lxiuiii. & Matth. Xiii. " Aperiam os meum in parabolis, & eloquar arcana a mundi initio ". Quando Deus omnipotens per diuinam suam uocem humano generi arduum & singulare quiddam, de admirandis, altis, coelestibusque suis mysteriis, reuelare uoluit, tunc plerumque id fecit parabolice, quae parabolae nobis in terrena hacce uita notae, cottidie oculis nostris obuersantur, nobisque propositae atque depictae sunt. Exempli gratia, cum Deus in Genesi cap. Iii. Adamo in Paradyso, post illius lapsum, poenam suam mortalitatem corporalemque mortem uidelicet, indicare uerset, illud sequentem in modum ipsi imnnuere & signisire uoluit, quod, cum terra per se ipsam nullam omnino uitam habeat, ille uero de terra sumptus formatusque siet, eapropter etiam terrae rursus similis fieri deberet. Item Gen. Xu. & Xxiii. cap. Dum Deus Abrahamo seminis familiaeque sui augmentationem indigitare uoluit, illum stellas in coelo, arenam in mari, & puluerem terrae ad typum intueri iussit. Istiusmodi diuersas, peramoenas, suauesque Praefigurationes typicas etiam Deus in Prophetis populo suo Israelitico, si singulare quiddam ipsi denunciare uoluit, proponi & monstrari iussit. Idque postmodum Christus ipse, os & fundamentum ueritatis, in suotestamento fecit, atque adeo res omneis per parabolas, quo melius eius doctrina intelligeretur, proposuit: utpote dum nobis summam beatitudinem, uerbum suum diuinum & Euangelium innuit, tum protypo utitur bonomaloque semine, siue Zizania, quam hostis in agrum sererat: Item occultato thesauro & margarita, granulo triticeo, grano sinapis, fermento etc. ( Uide de hisce Luc. 8. Matt. 13. & 23. Luc 19. & Matt. 20. cc. ) Dum praeterea, etiam Regnum coelorum praefigurat, nobis parabolam, de magna Coena & nuptiis Regis, proponit quemadmodum etiam uniuersam Ecclesiam Christianam, eiusdemque statum, cum uinea, & Rege a ministro rationem exigente, comparat. Item ea quoque similitudine utitur de Nobili Domino, qui famulis suis bona sua concedit, de perdita oue & houe, filio perdito, & id genus parabolis aliis. ( Uid. Matth 18. Luc. 16. Matth. 25. Iuc. 18. Marc. 12. Luc. 18. Luc. 10. ) Quum itaque nobis istiusmodi exempla & similitudines unice & solummodo ideo datae fuerint, ut illud, quod coeleste, & humanae imbecillitatis ergo, difficile comprehenditur; eo facilius intelligere, nobisque imaginaripossimus: quanto potius citiusque igitur aeternus Deus summum bonum, filium suum, Dominum & Seruatorem nostrum Iesum Christum uidelicet, qui totum humanum genus, obedientia & merito suo, de morte aeterna liberauit, regnumque coelorum reparauit, nobis in corporali aliqua figura proponere debuisset? Illud siquidem summum mysterium Dei omnipotentis difficillime ab hominibus comprehenditur. ( Ephes. Col. 1. Esa. 45. Caeli rorem demittant, & nubes pluant iustis: Terra sese aperiat, uirescat, & proferat Saluatorem ) Et licet illud nobis in Ueteri Testamento, & alias etiam in aliis typis significatum fuerit, in Isaaci Sacrificio uidelicet, lacobi Scala, Iosephi uenditione mirabilique Statu, serpente aeneo, Samsone, Dauide & lona: nihilominus tamen Deus omnipotens tam altum & coelestebonum, ex abundantia, alia quadam, mirabili & arcana re tamen, nobis hominibus ad magnum Naturae librum praemonstrauit & in lucem protulit, ut hac ratione, iuxta alia, etiam corporalem aliquam, uisibilem, apprehensibilemque ideam coelestium istorum bonorum & donorum habere possimus. Quam terrenam corporalemque rem ille ipse in uerbo suo nobis ita proposuit, dum apud Prophetam Iesaiam cap. Xxuiii. sic ait: Ecce pono in Sion angularem lapidem, probatum beneque fundatum lapidem: Qui credit, non fugit. Similiter & Regius Propheta Dauid per Dei Spiritum, in Cxuiii. Psal. ita inquit: Lapis, quem architecti reiecerunt, angularis lapis factus. Id a Domino factum & mirabile est oculis nostris. Quemadmodum etiam istam praefigurationem modo dictus angularis Lapis Christus ipse Matth. 21. ad se deriuat, inquiens: An numquam in Scriptura legistis? Lapis, quem reiecerunt architecti, lapis angularis factus, a Domino id factum & mirabile est oculis nostris: qui in illum inciderit conquassabitur, in quem autem ille ceciderit, is conteretur. Id quod S. Petrus Act. c. Iu. & in sua epist. quemadmodum etiam Paulus ad Rom. Ix. cap. uerbis ferme iisdem repetunt atque describunt. Illum probatum, benedictum, & coelestem lapidem Iesum Christum ( Luc. 10. u. 23. 24. ) iam ab initio mundi omneis Archipatres, & Ss. Patriarchae, quemadmodum etiam, post illos, omneis a Deo illuminati homines, magno desiderio expectarunt, & a summis precibus contenderunt, ut ipsis, iuxta promissiones suas, Christum etiam in corporali uisibilique specie ad spectandum communicare ne dedignaretur. ( Rom. 10. u. 12. 13. ) Quocirca si illum in Spiritu recte agnouerunt, & consequuti sunt, tunc illo ipso in tota ipsorum uita delectati sunt, atque adeo in omni periculo, usque ad finem uitae suae, inuisibili isto, fulcro nixi sunt. Quamuis uero coelestis & benedictus iste Lapis a Deo, toti humano generi, tam diuitibus quam pauperibus, absque omni merito & gratis omnino in genere datus fuerit: ( Matth. Ii. u. 6. ) nihilominus tamen ab initio in hodiernum usque diem pauci homines hoc in mundo reperire, ap. & comprehendere potuerunt: immo maiori hominum parti omnibus temporibus occultatus, & graue offendiculum scandalumque semper extitit, quemadmodum Esa. 8. cap. de eo etiam ante uaticinatus est, dum inquit: Erit lapis offensionis, & rupes scandali. Item lapsus & laqueus, ubi multi impingent, cadent, confringantur, illa queentur, atque capientur. Quem Senex ille Pater Simeon Luc. 2. cap. etiam in spiritu uidit, dum ad Mariam, coelestis angularis lapidis matrem, ita dicit: Ecce, Ecce hic locabitur in lapsum & resurrectionem multorum in Israel, & in signum, cui contradicitur. Similiquoque modo & S. Paulus ad Rom. 9. idem testatur, inquiens: Impegerunt ad lapidem incursionis, & rupem scandali: Qui enim in illum credit, non confundetur. Item S. Paulus in I. sua epist. 2. Hic Lapis credentibus pretiosus, incredulis uero lapis offensionis & incursionis, & rupes scandali, qui in uerbo impingunt, & inieum non credunt, in quo locari sunt. ( Eccles. 43. ) Quomodo igitur modo commemoratus ille pretiosus, benedictus; & coelestis lapis, cum toties ante dicto terreno, corporali Philosophicoque lapide tam artificiose conueniat, id heic ex ipso fundamento, & iuxta amborum descriptionem, demonstrabitur, & alter cum altero comparabitur. Ex quo inconuincibiliter cognoscetur & uidebitur, quomodo uidelicet terrenus philosophicus lapis uera quaedam harmonia & typus siet ueri, spiritualis, & coelestis lapidis Iesu Christi, in quo nobis a Deo etiam corporali modo proponitur, & specie uiuisibili praemonstratur. Primum igitur, quemadmodum in uera agnitione primae matoriae ( 1. Cor. 2. Loquimur de arcana etc. ) ante dicti terreni Philosophici lapidis ( id quod pro principali membro, & summa occultatione habendum ) illis, qui illum Aquarium praeparant ( Rom. Ii. O quam profunda etc. ) & eo ipso, in hac temporali uita, omnem felicitatem ( quae a Deo nobis in aeuiternitatem parata est ) consequi conantur, & simul in agnitione coelestis aeterni lapidis ( hoc est recti, ueri, & uiui Dei, creatoris coeli ac terrae, indissolubilis triunicae essentiae ) occupati sunt, adhuc multo magis interest, & plura insuper scire necessum habent: iccirco etiam supra, in prima parte, ingressus uia, uniuersalis Natura, una cum proprietatibus suis, sine qua opus illud alias temere & frustra instituitur, ante omnia bene discenda atque cognoscenda est. Si enim homo ad summum bonum peruenire cupit, tunc, prae caeteris, rebus omnibus, primo Deum, dein seipsum recte agnoscere illum oportet ( Act. 17. Nam in ipso uiuimus etc. ) Deum siquidem, & seipsum agnoscere si quis discit ( hoc est, scire qui nos homines simus, unde sortiamur originem, ad quid creati, & quam proxime Deo adfines simus ) pro summa sapientia, sine qua difficilime ( impossibile enim illud est ) ad supra dictam felicitatem peruenitur, haud immerito & haberi & celebrari debet. Quomodo & ubi uero talis agnitio summi & coelestis illius boni reperienda, agnoscenda, aut discenda siet: ( Eccles. 24. Ego sum ubique etc. ) sciendum est, quod illa, quemadmodum & terrenus lapis Philosophicus, qui iuxta descriptionem suam in uno & duobus, quae ubique reperta sunt, saltim in uno, & tamen duobus, est, quaeri comparariue debeat & oporteat: id quod nihil aliud, quam aeternum Dei uerbum, & Ss. diuina Scriptura, Uetus Nouumque Testamentum ( Esa. S Immo iuxta Legem ) est, in quibus rectus, coelestis, fundamentalis angularisque lapis unice & solummodo quaerendus atque inquirendus est: quemadmodum etiam Deus Pater sub ipsa, in monte Taborensi facta, glorificatione, ad hoc suum uerbum digito quasi monstrat, dum Marci 9. Luc. 9. ita ait: Hic est filius meus, dilectus; hunc audiatis etc. Similiter & Christus, essentiale & aeternum Dei uerbum ipsum, illud ad se deriuat, ( Psal. 119. ) Ioan. 14. sic inquiens: Ego sum uia, ueritas, & uita: Nemo uenit ad patrem, nisi per me, ad Ss. diuinam scripturam, uel infallibile diuini uerbi testimonium ( Esa. 34. ) Esa. 8. ait: Ad Legem, atque testimonium. Et Christus, dictus ille angularis ipse Ioh. 5. illud etiam partim requirit, & postulat, dum inquit: Scrutamini scripturas, putatis namque uos habere uitam in ea, & illa est, quae de me testatur. Unde Dauid quoque in Psal. 119. illud ipsum longe ante confessus est, inquiens: Delector, Domine, in testimoniis tuis, mei enim sunt consiliarii; Lucerna pedibus meis, Domine, uerbum tuum: magis gaudeo de uia testimoniorum tuorum, quam de omnibus diuitiis. Item, considero uias tuas, & ambulo in tuis testimoniis. ( Uide Gen. 13. Psal. 45. Esa. 9. 49. Ier. 32. Ioh. 10. 14. Rom. 9. 1. Cor. 5. ) Porro, ubi, & quo in loco Ss. scripturae ( Eccles. 24. a mundi initio ) coelestis huius lapidis prima materia, uel essentia, fundata siet, atque reparetur, illud multis in locis, hinc inde ex ipso fundamento & expresse demonstratum, & ob oculos positum est, praesertim uero Mich. cap. 5. legitur: Cuius egressus ab initio & aeternitate fuit. Ipse lapis angularis quoque illud ipsum testatur Ioh. 8. cum ludaei illum, quis esset, interrogarent, respondit? Primum ille, qui uobiscum loquitur. Et porro ita Iudaeos compellat: Amen, Amen dico uobis, antequam Abraham esset, ego eram. Ex quibus testimoniis inconuincibiliter sequitur, quod nullum initium, sed ab omni aeternitate primum suum Ens habuerit, & absque omni fine in omnem aeternitatem etiam mansurus est. Et quamuis illa agnitio nullibi, nisi in Dei uerbo, ueteri, atque Nouo Tostamento, consistit, & ex illa ipsa consequi atque impetrari potest: nihilominus tamen illi, qui eam inquirit, ( 2. Tim. 3. Et cum tu a pueritia ) indicabo quod summa heic diligentia impendenda siet. Si enim aliquis ab initio ista in agnitione erraret, uel sinistre rem tangeret, is tum omnem suum subsequentem laborem frustra impensurus esset. Omneis iccirco sese recte probare, rectamque auream apprehensionem, in uerbi separatione heic recte addiscere, oculos ( intellige animi & animae ) bene ac recte aperire, idque interno lumine, 1. Iohan. 5. ( quod Deus ab initio in natura & corde nostro accendit ) acute intueri & agnoscere debent; Qui enim externis corporalibusque dumtaxat. ( literali modo ) absque interno oculo & diuino lumine illam impetrare nititur, is equidem tam cito Saulum pro Paulo intueri, &, loco recti, sibi uiam erroneam, aut sinistrum intellectum exinde eligere, & haurire poterit: quemadmodum enim hoc in terreno lapide ipsius descriptionem iuxta, multis hominum millibus obtigit: ita etiam in huius coelestis notitia cottidie, proh dolor, in maiore potioreque parte sese repraesentat: id quod tamen non uerbo, aut literae, ( illud enim utrimque bene fundatum ) sed multo potius oculo, qui in homine falsus est, unice & solummodo imputandum: quemadmodum etiam Christus ipse, Luc. Ii. & I. Cor. 3. ait: Oculus lumen corporis, si autem oculus tuus nequam est, uel erit, tunc & corpus tuum obscurum caliginosumque est, uel lumen in te tenebras efficit. Item cap. 17. Ecce Regnum Dei, ait; intrinsecus est in uobis: Ex quo clarissime apparet, quod luminis in homine agnitio, primum ex intrinseco, & non ab extrinseco introferri oporteat, quemadmodum id Ss. Scriptura multis in locis hinc inde testatur. Quod externum obiectum, uti loqui solent, uel litera imbecillitatis nostrae caussa scripta, interno a Deo implantato & concesso gratiae Lumini, saltim pro testimonio Marth. 24. quemadmodum etiam orale perceptum uerbum, pro incitatione, & auxilio mediato, uel promotione ad illud & habendum & aestumandum est. Exempli gratia: Si tibi alba & nigra tabula proponeretur, & interrogareris, utra illarum pronigra, aut alba, habenda esset. Sin uero agnitio duorum istorum diuersorum colorum non antea in te esset, tunc propositam tibi quaestionem, ex nudis mutisque tabularum obiectis tarde mihi dissoluere posses: ( Iob. 2. " Illud autem uobis scripsi de iis, qui uos seducunt ". ) Agnitio siquidem non existis tabulis, quae mutae sunt & mortuae, & ipsae non agnoscere possunt, sed ex tuis tibi innatis, & cottidie exercitatis scientiis, suam trahit originem, Obiecta quidem, ueluti etiam antea dictum, mouent sensus, & ad agnitionem ansam praebent, ipsam ero agnitionem neutiquam illa largiuntur, sed ab extrinseco, ex agnoscente, & istiusmodi colorum scientiarum iudicante proferri oportet. Simili quoque modo si quis a te materialem externumque ignem, uel lumen ex ad illud pertinente pyrite, in quo ignis, uel lumen, occultatum est, a te expeteret, tunc occultatum & arcanum illud lumen non in lapidem introferre; sed multo potius, per ad illum pertinentem Chalybem, qui necessario adesse, & occultatum ignem in lapide mouere & excitare oportet, ex lapide elicere & manifestare necessum habes: qui tamen ignis etiam ante omnia, in bono eam ad rem bene praeparato fomite, nisi ignis iste cito iterum extingui & euanescere debeat, excipiendus & adflandus est. Quo facto recte splendentem ignem habere, &, quam diu eumdem foueris atque conseruaueris, prolubitutuo, quicquid uolueris, cum eo efficere poteris. Quemadmodum etiam simili modo in homine coeleste & diuinum illudlumen occultatum, &, ueluti antea dictum, non ab extrinseco in hominem intro, sed ab uno extrinsecus prouenire necessum habet. Quod si ab initio a Deo per ueram fidem, & tum porro per media, auxilia; lectum, auditum, concionatum, & postmodum quoque per spiritum S. quem nobis: Christus reparauit, & dare promisit, ( Ioh. 14. " Nemo uenit ad Patrem, nisi per me " ) in obscuro, caliginosoque, attamen candente corde, tam quam in aliquo fomite, iterum recte inspirari, accendi & splendens fieri potest, in quo nostro corde tum Deus postmodum & laborare & operari habet: In credentium siquidem cordibus, & uno in lumine, quo peruenire nemo potest, habitationem suam habere expetit. Etiamsi enim nullus homo corporalibus externisque suis oculis Deum umquam uidit, neque etiam uidere potest, nihilominus tamen cordis oculis internis uideri, iudicari, & agnosci potest. Licet quoque & dictum illud clarum lumen in totum mundum splendorem suum immiserit, omneisque homines, absque ulla aliqua differentia adhuc cottidie illuminet: nihilominus tamen mundus, iuxta corruptam deprauatamque naturam suam illud neque recte uidere, multo minus uult agnoscere: quocirca etiam tot tantaeque uiae erroneae, & perniciosae opiniones de eo audiuntur. Id quod hac in re bene considerandum, notandum, atque obseruandum est: quod uidelicet Deus homini in summa corporis sui parte non frustra & fortuito duos oculos, auresque totidem communicauerit: Eo ipso enim innuere uoluit, quod uidelicet homo duplicem uisum & auditum, internum atque externum nempe, discere atque obseruare necessum habeat: adeo ut interno res spirituales iudicare, externum uero & suae quoque parti 1. Cor. 2. dare atque adtribuere debeat: Quae distinctio etiam in uerbo Spiritus, & porro quoque literae summa diligentia obseruanda est: cuius gratia & ego quoque simplicioribus, quo melius ad meliorem commodioremque triuni lapidis, in quo summa rei sita est, agnitionem informentur atque perueniant, illud paucis saltim innuere & quasi admonitionis loco heic obiter indicare uolui. Quemadmodum autem materia terreni Philosophicique lapidis coram mundo nauci, nulliusque pretii aestumatur, immo quasi omnino reiicitur: ita, & simili quoque modo Christus, aeternum Patris uerbum, clenodium Nobilissimum, & coelestis probatusque triunus lapis a potiore hominum parte in hoc mundo uilipenditur, ex oculis nostris dimittitur, & ita iam, ut in ipsa rei ueritate ita loquamur, fere nihil indignius, uilius, atque abiectius, quam ipsum Dei uerbum saluificum. Unde etiam 1. Cor. 2. praesertim a mundi huius sapientibus Stultitia appellatur: immo non dumtaxat nauci aestumatur, atque floccipenditur, uerum etiam adhuc, tamquam aliqua haeresis damnatur, bannoque proscribitur: id quod alicui Dei cordi, ad tantam blasphemiam audiendam, summum est cordolium. Uerum enim uero ut ut sit recte credentes eo probari, & ante allegata testimonia subsequenter adhuc recte impleri oportet: Id quod etiam loannes cap. 1. testatur dum inquit: Erat ( intellige uerbum ) in mundo, & mundus illud non agnoscebat. Item: Ueniebat in proprietatem suam, & tamen a suis non recipiebatur. Quemadmodum etiam corporale terrenumque sapientum Aquarium, cuius uirtus atque efficacia imperscrutabilis, iuxta materiam suam, multifaria nomina a Philosophis sortitus est, ita etiam Numen & Lumen illud unicum, cuius uirtus atque omnipotentia simili modo indagari nequit, in Ss. Scriptura multos uariosque titulos atque nomina habet, quorum praecipua utrimque heic nos ordine recensebimus. Appellatur Lapis Philosophorum uetustissimus, occultus uel ignotus, naturalis; in comprehensibilis, coelestis, benedictus, conseoratusque Lapis Sapientum: nominatur uerus sine mendaciis, certus certissimorum, arcanus omnium arcanorum, diuina, stultis occultata, uirtus atque efficacia, summum & ultimum, quod sub coelo uidendum, mirabilis epilogus, uel conclusio omnium Philosophicorum operum: Nuncupatur itidem idonea & perfecta omnium olementorum comparatio, corpus incorruptibile quod a nullo elemento tangi queat: Uocatur, praeterea, quinta essentia, duplex & uiuificans Mercurius, qui coelestem spiritum in se habet, omnium aegrorum imperfectorumque metallorum sanatio, aeternum lumen, omnium morborum summa Medicina, Phoenix nobilis, summus Nobilissimusque thesaurus, uel summum Naturae bonum, uniuersalis triunus lapis, qui a natura ex tribus coniunctus, & nihilominus tamen unicus est, immo ex uno, duobus, tribus, quatuor, & quinque generatur & efficitur. Item, Magnesia Catholica, uel sperma mundi, & quae id genus alia nomina & tituli apud Philosophos reperire licet, qui uniuersim omneis haud incommode in summo perfectissimoque numero ( mille nominato ) numerari atque comprehendi poterunt. Quemadmodum nunc igitur, inquam, terrenus Philosophicusque hicce lapis, iuxta materiam suam, multa diuersimodaque, immo mille pene, uti dictum est, nomina habet, hinc inde quoque mirabilis appellatur: ita etiam hi, & id genus alii supra commemorati tituli atque nomina multo potius, immo in summo gradu a Deo omnipotente bono praedicari poterunt. Deus siquidem, immo Dei uerbum, aeternus illius filius, rectus, aeternus, pretiosus, & probatus angularis fundamentalis, que lapis est, quem architecti reiecerunt, atque proscripserunt. ( Esa. 28. Psal. 118. Matth. 21. Act. 4. Rom. 9. I. Pet. 2. 7. Uerus, uetus, imo uetustissimus est, qui ante posita mundi fundamenta, & ab aeterno, fuit. Esa. 45. Dan. 7. Esa. 43. Psal. 90. Rectus, occultus, ignotusque Deus est, supernaturalis, in comprehensibilis, coelestis, benedictus, & summe laudatus Marc. 16. Solus saluificus, atque adeo omnium Deorum Deus Deut. 10. Gertus, & uerax est, qui mentiri nequit, Num. 23. Rom. 3. Omnium certissimus, qui, pro lubitu suo, facit quod uult, uel solus potens, Gen. 17. Ephes. 3. Arcanissimus & aeternus, in quo omnia mysteria & thesauri sapientiae occultati latitant, Rom. 16. Colos. 2. Sola diuina uirtus & omnipotentia, quae stultis, uel sapientibus huius mundi occultata & ignota sunt. Recta, unica, & perfecta omnium elementorum est comparatio, a quo, per quem, & in quo omnia sunt & proueniunt, Rom. 11. & Iacob. I. incorruptibilis essentiae quae a nullo elemento dissolui uel separari potuit Psal. 16. Act. 2. 13. Quinta itidem est essentia, immo omnium essentiarum essentia, & proprie tamen nulla essentia. Uerus rectusque duplex Mercurius, uel Gigas geminae substantiae Matth. 26. quemadmodum Hymnus de eo canit, Deus a natura, homo, heros ec. qui coelestem spiritum in se habet, qui omnia uiuificat; immo uita ipsa Sap. 7. Esa. 42. Ioh. 14. Unicus perfectusque Saluator omnium imperfectorum corporum & hominum est, uerus coelestisque animae medicus, aeternum lumen quod omneis homines illuminat Esa. 60. Ioh. I. omnium morborum summa Medicina, recta spiritualis Panacaea Sap. 16. Nobilis Phoenix qui suos, per ueterem serpentem, Diabolum, uulneratos necatosque pullos, sanguine suo iterum recreat & uiuificat, immo summus thesaurus, uel summum bonum in coelo & in terra Psal. 83. Sap. 7. Triuna uniuersalis essentia, quae Iehoua appellatur Deut. 6. & ex uno, diuina essentia, dein ex duobus, Deo & homine, ex tribus, personis uidelicet, ex quatuor, utpote tribus personis, & una diuina essentia, quemadmodum etiam ex quinque tribus personis, & duabus essentiis nimirum, diuinus & simul humanus est. Est, praeterea Deus recta Magnesia Catholica, uel sperma mundi Catholicum Ioh. I. a quo, per quem, & in quo omnes coelestes atque terrenae creaturae essentiam, motum, & originem suam sortiuntur Gen. 1. Ioh. 1. Act. 17. Rom. 11. Heb. 1. & in summa α & ω, initium & finis, inquit Dominus, qui est, qui erat; & qui uenit, omnipotens Apoc. I. Uerum enimuero quemadmodum in supra commemorato opere Philosophico non sufficiens est, ut quis solam materiae cognitionem habeat eamdemque pro triuna essentia agnoscat, atque qualitatem proprietatemque illius didicerit; Sed insuper scitu necessarium est, quomodo uidelicet illa adquiri, illiusque utilitatis particeps ille fieri queat: id quod nullo alio modo fieri potest, quam ut, ueluti supra diximus, tres istae res prius soluantur, atque putrefiant; quo ipsi caliginosa sua umbra, & hirsuta essentia, qua primum obumbrata, & exinde in deformi inhumanaque specie spectata fuit, iterum detrahitur: dein, quemadmodum per ulteriorem sublimationem, cor & anima illius interior, quae in ea occultata, per catholicam, iocundam, & igni lucentem aquam marinam ex illa deducta, & in corporalem aliquam essentiam redacta fuit: ita & multo minus nos triunam illam diuinam essentiam, quae Iehoua dicitur, agnoscere possumus, nisi prius illa ( respectu nostri ) etiam quasi dissoluta, putrefacta; uelamentumque Moysis atque iracunda species, quae nobis omnibus a natura impedimento terriculamentoque est, ipsi abstrahatur, & per ulteriorem diuinam illuminationem cor & interna anima, quae in illa latet, hoc est, filius eius, qui est Christus, ope & auxilio Spiritus Sancti, qui similiter, instar alicuius purae aquae corda nostra purificat Esek. 36. Esa. 44. immo tamquam diuinus ignis illuminat Ierem. 23. Matth. 3. & suaui iocundoque solatio implet atque recreat Ioh. 16. Ephes. 4. ex ea producatur, discatur, atque adeo in humanum Deum conuersa fuerit. Quemadmodum autem in opere Philosophico materia, in tres suas partes uel principia dissolutaque, & proprio suo sale porro congelari, in unicam aliquam essentiam reduci oportet, id quod postmodum Sal sapientiae appellatur: ita quoque Deus, & cor eius, hoc est, filius parenti, per sal ipsorum proprium, quod Deo itidem essentialiter implantatum, uniri, pro uno Deo agnosci, & non pro duobus aut tribus Diis & essentiis & haberi & credi necessum habet. Si itaque hac ratione Deum per eius filium agnouisti, & quasi separasti, & tamen diuinae sapientiae spiritu, & charitatis uinculo iterum copulastiatque coniunxisti: Ecce tunc tibi inuisibilis ignotusque Deus Esa. 45. iam uisibilis, agnoscibilis, & intelligibilis, factus est, qui tibi etiam tunc non amplius, quemadmodum antea, ita iracundus & inhumanus, sed more modoque humanissimo & blandissimo adparet, seque a re palpari, intueri, & uideri patitur, cum tamen antea Deus, antequam Christus, filius eius, in nobis formatus imaginatusque fuit, Galat. 4. nobis multo potius terribilis Deus, Deut. 7. 18. imo ignis consumens est & appellatur. Ista attamen triunae diuinae essentiae agnitio tibi nondum sufficienter & beate usurpanda est, nisi in ulteriore illius agnitione ( praesertim cordis illius ) progrediaris, & adcrescas. Quemadmodum enim supra dictum & hactesius praeparatum subiectum in opere Philosophico, absque ulteriore praeparatione, ad medicinam corporalem tibi plus obest, quam prodest: ita etiam Christus, 1. Ioh. 4. nisi illum melius perfectiusque agnoscas, ad spiritualem animae tuae medicinam, tibi adhuc parum conducibilis, sed multo potius ad damnationem tibi uergeret. Quocirca etiam tu, si ipsius, coelestiumque illius donorum thesaurorumque particeps fieri, iisdemque beate uti fruiuelis, in personali illius agnitione & porro progredi, illumque non, tamquam purum merumque Deum, tibi proponere & imaginari, sed impletionem temporis, a Deo ad id destinatum, Galat. 4. in quo additamentum suum accepit, hoc est, simul Deus & homo, immo hominis filius factus est, probe obseruare necessum habebis. Nam, quemadmodum in opere Philosophico iterum dictum est, quod primae materiae, si alias ad effectum suumdeducta siet, & tinctura, ad coetera simplicia metalla perficienda, fieri debeat, aliud quoddam corpus metallicum summopere dignatum, & primae commemoratae materiae eo propius adfine, gratissimum acceptissimumque est, porro adponi, cum illa uniri, & in unum corpus redigi oportet. Ita quoque & heic, in opere Theologico, diuinae naturae filii Dei ( si alias illa uti frui, illiusque participes fieri uoluimus ) aliud quasi metallicum corpus, h. e. caro & sanguis, humanitas, uel humana natura, quae etiam summe dignatarum creaturarum inter omneis creaturas Dei interra una, diuinae proxime adfinis gratissima, acceptissima, & praeterea ad illius naturam creata est, sese adiunxit, cum ea se uniuit, atque adeo ambo in indissolubile quoddam corpus redigi unirique oportuit. Quemadmodum autem in praefigurato opere Philosophico cumprimis; uti tum diximus; notandum obseruandumque fuit, quuod, quemadmodum hoc uulgare auri corpus ad opus illud minime est conueniens, sed propter imperfectionem suam, aliosque multifarios defectus, ( quibus est obnoxium ) inutile, & quasi mortuum censendum aestumandumque est, atque, ea ipsa de causa, merum purum clarumque ( quod absque omni impuritate ac defectu, & unico dolo numquam falsatum, sed interno suo sulphure nondum debilitatum siet ) proferri oportet: ita etiam multo minus heic diuinae filii Dei essentiae nulla uniuersalis humana natura, utpote quae in peccatis concepta, peccato originali inquinata, & adhuc cottidie peccatis realibus, & praeternaturalibus infirmitatibus ( quibus omneis in genere homines subiacent, falsata & contaminata fuisset, imputari atque incorporari oportuit, uel acceptare debuit, sed mera pura, peccati expers, & perfecta humanitas. ( " Si enim terrenus Adam, ante lapsum, qui tamen saltim creatura, absque omni peccato, immo sanctus & perfectus homo: quanto magis coelestis ille. Adam, quem unigenitus Dei filius in se habet, habere oportuit. " ) Quocirca coelestis aeternus fundamentalis, angularisque lapis Iesus Christus, ueluti Philosophicus eodem modo descriptus est, iuxta ambas suas naturas summe admirandi, partus ortusque, atque adeo imperscrutabilis naturae & proprietatis est ac manet. Iuxta siquidem diuinitatem suam ab aeterno, ex sola diuina essentia coelestis aeternique sui Patris, uerus Deus, immo Dei filius, cuius egressus ( ueluti Scriptura ea de reloquitur ) ab initio & aeterno fuit: ( Mich. 5. Psal. 2. Maith. 16. Colos. 1. ) Secundum humanitatem suam uero in temporis impletione absque peccato & defectu. Esa. 53. Ioh. 8. Scriptura teste, uerus perfectusque homo cum corpore simul & anima, Matth. 26. natus fuit, adeo ut nunc indissolubilis, personalis, & Deo humanae essentiae, hoc est, uerus Deus, uerusque homo, in una unica, atque in omnem aeternitatem indissolubili, porsona siet, atque, tamquam Deus omnipotens, protali agnosci, atque coli & debeat atque oporteat. Exoptandum attamen heic esset, ut nimirum maiori putaticiorum doctorum uirorum oculi melius aperirentur, & caliginosa ipsorum specilla, uel ipsis propendentes laruae sophisticae detraherentur, atque tandem uisum, respectiue, amissum, semel reciperent Luc. 10. Cumprimis uero omneis Aristotelici, & in diuinis operibus caecutientes sophistae, apud quos tot diuersimodae disputationes, hodierno adhuc dic, in rebus diuinis, more minus Christiano, agitantur, & multifariarum distinctionum, diuisionum, & permixtionum nullus omnino finis est dein Ss. Scriptura, 2. Tim. 3. bene fundato summe uenerabili articulo de unione Naturarum, & communicatio ne Idiomatum in Christo. Sin autem nunc Deo, eiusdemue diuino uerbo, credere nollent: tunc attamen ex saepius nunc dicti Chymici operis ( ueluti supra commemorauimus ) facta conunctione, & unitione duarum aquarum, Mercurii & Solis uidelicet, essentiam agnoscere, ipsumque digitis quasi palpare possent: Sed ipsorum summa ars Scholastica Philosophiae Ethnicae, & in Ss. Scriptura, uel Christiana Theologia minus fundata nulliusque ualoris & pretii fundamenta & praecepta Aristotelica, de substantia & accidentibus, aliaque plura, ad illius consequutionem minime permittunt, multo minus considerantes, quod Tertullianus ille Senex non frustra scripserit: Philosophos Patriarchas esse haereticorum. Uerum ut ea de re copiosius heic disseramus, operae prerium minime censemus. Et quemadmodum, praeterea, in opere Philosophico, dictum illud Compositum, coniunctis nunc duabus essentiis, porro in ignem collocatur, putrescere, conteri, beneque coqui oportet, qua in putrefactione & coctione interim ( donec plusquam perfectum fiat ) multifarii actus cum eo intercidunt, &, ueluti in descriptione terreni operis plura reperire licet, diuersimodi colores sese repraesentant: ita haec Deo humana, & humano diuina persona Christus Iesus, hoc in mundo, a Deo caelesti suo patre, ita ordinatus, in igneam tribulationis fornacem coniectus, in ea bene coctus, hoc est, in uaria molestia, ignominia, cruce, atque tribulatione circumactus, & in diuersimodam speciem mutatus est, utpote: inediam passus est, Matth. 4. dum, mox ab accepto baptismo, & postquam S. praedicandi uerbi diuini ministerio sese deuouisset, impulsum spiritus S. in deserto a Sathana tentatus fuit, atque inibi cum eo triplex equestre certamen subire necessum habuit, in testimonium omnium emptorum Christianorum, qui, Christianismum nunc ingressi, & confessionem de Christo iam agentes, etiam a Diabolo tentari coguntur, &, per uarias tentationes, iterum ad defectionem a Christo sollicitantur. Item, dum lassus factus Ioh. 4. dum lamentabiliter lachrymatus est Luc. 19. contremuit Luc. 14. cum morte conflixit, sanguineum sudorem sudauit, captus etiam atque uinctus est Marth. 26. a Summi Sacerdotis famulo in faciem percussus, ludibrio habitus, irrisus, conspurcatus, flagellatus, coronatus, ad mortem condemnatus, & tamdem cruci, quam ipse gestauit, Ioh. 19. inter duos latrones adfixus, felle & aceto potatus, Psal. 69. clara uoce exclamauit, spiritum suum in Dei patris sui manus commendauit, exspirauit, atque in cruce tamdem mortuus est: & quas id genus alias angustias tribulationesque, ille, in uita ac morte sua, quibus deulterius Ss. Euangelistae legendi sunt, sustinere necessum habuit. Et quemadmodum Philosophi scribunt, quod uidelicet ista coctio & putrefactio, in supra commemorato terreno opere, plerumque intra quadraginta dies fiat atque perficiatur: ita, ac simili modo per eumdem istum numerum in Ss. Scriptura multa, diuersimodaque miracula & facta nobis a Deo descripta & consignata sunt, utpote dum populus Israeliticus, Psal. 59. per quadraginta annos integros in deserto permansit, atque durum exilium experiri necessum habuit Deut. 8. Item dum Moyses in monte Sinai, Exodi 34. Elias in fuga prae Achabo 1. Reg. 19. Christus in deserto quadraginta diebus totidemque noctibus ieiunauit, quemadmodum etiam per quadraginta menses in terra concionatus est, & miracula edidit: quadraginta diebus in sepulchro latitauit: quadraginta diebus, inter resurrectionem a mortuis, & adscensionem suam ad coelos, apud discipulos suos circumambulauit, & uiuum sese ipsis repraesentauit Act. I. Item dum urbs Hierosolymitana quadragesimo ab ascensione Domini, anno, a Romanis destructa soloque aequata fuit. Cumcumprimis uero heic quoque notandum est quod Philosophi putrefactionem istam, ob nigrum ( cant. I. Niger ego sum ) suum colorem, corui caput adpellauerint. Ita siquidem Christus ipse ( Esa. 53. " Nullam omnino habebat speciem, neque etc. " ) deformis omnino speciei, omnium uilissimus, plenus dolorum aegritudinumque, atque adeo spretus fuit, ut eri am uultus prae ipso absconderetur, & nauci omnino aestumaretur. Immo, quemadmodum ipse Psal. 22. ea de re conqueritur, uermis, & nullus homo, ludibrium hominum; & contemptus populi fuit: Quemadmodum etiam illud haud inconcinne cum Christo comparatur, quod putrefactum illud Solis corpus aliquandiu, cineris alicuius instar, in uitri fundo, absque ulla efficacia mortuum, donec, ab igne fortiori, ipsius anima guttatim sensimque sese iterum demittat, & rabidum mortuumque quasi corpus rursus imbibat, humectet, potet, & a totali destructione conseruet, iaceat: idem siquidem & ipsi Christo accidit, dum in monte oliuarum, & cruce, per diuinae irae ignem assatus, Matth. 26. 27. se a Patre suo coelesti omnino desertum conquestus est, & nihilominus tamen semper ( ueluti terreno corpori assidua cura atque recreatione etiam fieri solet ) refectus corroboratusque Matth 4. Luc. 22. atque diuino Nectare quasi imbutus, humectatus, atque potatus fuit: immo dum ipsi denique in sanctissima suapassione, & morte media, uires, una cum ipso spiritu, omnino subtractae sunt, & planead inferiora profundissimaque terrae loca peruenit Act. 1. Eph. 1. 1. Pet. 3. & tamen adhuc conseruatus, recreatus, &, uirtute & potentia aeternae Deitatis, rursum erectus, uiuificatus, & glorificatus est Rom. 14. ubi tum & anima & spiritus, cum suo, in sepulchro demortuo, corpore, primum rectam, perfectam, indissolubilemque unionem adtulit, atque per loetissimam resurrectionem, & uictoriosam ad coelos adscensionem in Dominum & Christum Matth. 28. & ad dexteram Patris sui Marc. 16. exaltatus fuit: quo cum nunc, per efficaciam uirtutemque spiritus S. tamquam uerus Deus & homo pari potentia & gloria, super omnia regnat atque dominatur Psal. 8. efficassimo suo uerbo omnia conseruat gestatque Heb. 1. immo res omneis uiuificat Act. 17. Quae mirabilis Unio, quemadmodum etiam diuina illa exaltatio, ab angelis & hominibus, in coelo & in terra; immo sub terra Philip. 2. 1. Pet. I. absque horrore & tremore haud bene uideri, multo minus considerari, & cuius efficacia, potentia, & rosei coloris Tinctura imperfectos nos homines atque peccatores nunc retiam in corpore & anima immutare, tingere, & plusquam perfecte curare atque sanare potest, quemadmodum paulo post ea de re, plura dicturi sumus. Cum igitur unicum, coelestem fundamentalem angularemque lapidem Iesum Christum nunc breuiter & simpliciter considerauerimus, quomodo uidelicet ille cum terreno Philosophico Sapientum Lapide comparetur atque uniatur: cuius materia & praeparatio, ueluti audiuimus, eximius typus & uiua contrafactura diuinae humanae carnis assumptionis in Christo est. Itaque & porro necessarium fore aestumamus, ut & illius efficaciam, uirtutem, & Tincturam, quemadmodum etiam eiusdem fermentationem & multiplicationem in nobis efficacia & uirture destitutis, hominibus, tamquam metallis imperfectis, intueamur atque addiscamus. Etiamsi enim Deus hominem ab initio, ante omneis suas Creaturas, ad Nobilissimam perfectissimamque creaturam, immo ad suam ipsius imaginem creauerit, ipsique uiuum spiritum, immortalemque animam, inspirauerit: nihilominus tamen, post lapsum, in deformem, contrariam, perniciosamque effigiem transmutatus fuit. Ut autem tam Nobilissima creatura iterum pristino suo nitori & perfectioni restitueretur, Deus omnipotens ex mera misericordia tale medium constituit, per quod illud sequentem in modum, ita fieri oportet: Nimirum ut, ueluti antea diximus, plusquam perfecte factus lapis, uel Tinctura, post istam suam perfectionem, primum adhuc, ulterius fermentari, augmentari, uel multiplicari oporteat, sin alias multiplicem utilitatem sortiri uelit ipsiusque efficacia & operatio conducibilis esse debeat: ita quoque Christus, coelestis benedictusque ille lapis, iuxta Deo humanam suam perfectionem, nobiscum, tamquam membris suis, etiam adhuc ulterius fermentari atque multiplicari, hoc est, nos, cum ipso, per rosei coloris saluificumque suam Tincturam, purificari, uniri, & ad purum infermentatum coelesteque corpus conformari praepararique oportet: Ille siquidem, Paulo ad Rom. 8. teste, primogenitus est inter multos fratres, immo primogenitus prae caeteris creaturis omnibus Colos. 1. per quem omnia in coelo & in terra creata, & cum Deo reconciliata sunt. Si enim nos, utpote qui a natura impuri, mortales, & imperfectisumus, iterum puri, denuo renati, immortales, & perfecti fieri uolumus: tunc equidem illud per nullum aliud medium, ( Heb. 13. ) quam per unicum illum coelestem, fundamentalem, angularemque lapidem Iesum Christum, tamquam solum sanctum, immo sanctissimum Dan. 9. recens natum, resurrectum, glorificatumque coelestem Regem, qui Deus & homo una in persona est, & in aeternum manet. Quemadmodum enim Philosophorum lapis, & Chimicus Rex, tinctura sua hanc utilitatem confert, etiam hanc efficaciam, & uirtutem, per perfectum suum processum, in se complectitur, ut alia imperfecta, simplicia, minusque aestumata metalla, tingere & in purum aurum transmutare potest: Ita quoque, & adhuc multo potius Coelestis ille Rex, fundamentalis, angularisque lapis lesus Christus benedicta sua tinctura, hoc est, rosei coloris suo sanguine nos peccatores imperfectosque homines ab innatis nostris Adamicis sordibus & faecibus solus & unus purificat, immo plusquam perfecte curat sanatque 1. Ioh. 1. alias siquidem, ueluti Scriptura ea de re loquitur, nulla alia salus, neque medium & in coelo, & in terra est, quo aeternam beatitudinem perfectionemque consequi possimus, nisi in solo nomine Iesu Act. 4. Licet enim coecus insanusque mundus, per imposturam & illusionem Sathanae, multifaria diuersaque media, uias, modosque aeternam beatitudinem perfectionemque consequendi, quaesiuit, & uehementer in eo laborauit: nihilominus tamen saltim unicus Saluator & Mediator, Iesus Christus, est & manet, in quo, & per quem, coram Deo iusti & beati sumus, atque a spiritualipeccatilepra iterum purificamur: quemadmodum etiam unicus dumtaxat terrenus Saluator & Chymicus Rex, per quem omnia imperfecta metalla perfectionem suam impetrant atque consequuntur, & insuper omneis morbi, cumprimis uero incurabilis corporalisque lepra sanantur, reperitur. Sunt igitur omnia reliqua media, & ab ipsis hominibus excogitatae artes, quae a Iudaeis, Turcis, Ethnicis, aliisque haereticis, in medium adlatae, & adhuc tamquam necessaria media, defenduntur, multo potius ( proprie ut de re loquamur ) Spiritu uacua, falsa, & Sophistica Alchymia, ( Col. 2. " Uidete ne quis uos etc. " ) per quam nos homines non purificamur, sed impedimur: non uiuificamur, sed debilitamur: immo tandem omnino mortificamur: que madmodum etiam falso dicta Alchymia multas diuersimodasque tincturas & colores inuenit, quibus homines non dumtaxat decepti, uerum etiam, quemadmodum illud cortidiana experientia, proh dolor, satis superque testatur, in bonorum, immouitae corporis discrimen saepissime coniecti sunt. Sin uero nos homines ab impuris nostris sordibus, & foecibus; tamquam Adamico peccato originali, per quod ab initio uniuersa natura humana, perniciosi ueneni instar, Protoplastis nostris a Cacodaemone inspirati, corrupta, nosque omneis in eo concepti atque nati sumus, Psa. 51. Iob. 15. iterum purificari, ( Ioh. 3. ) rursusque perfecti, & beati fieri uelimus: tunc illud per nouam regenerationem Spiritus S. imnio aquam & Spiritum ( ueluti Rex Chymicus etiam per aquam & Spiritum regeneratur, perfectionemque suam consequitur ) fieri oportet: in qua noua, & spirituali regengratione ( Per 3. ) quae e supernis in S. baptismo per aquam & spiritum peragi, Christi cum sanguine ablui & purificari, atque adeo unum, cum illo, corpus fieri, illumque, uestis instar, ueluti Paulus ad Colos. 3. & Ephes. 5. ait, induere oportet. Nam quemadmodum lapis Philosophicus per nullam tincturam postea caeteris cum metallis sese unire solet, &, una cum ipsis, in perfectum indissolubileque corpus redigitur: ita quoque Christus, tamquam nostrorum omnium caput, 1. Cor. 4 nobiscum; membris suis, per roseicoloris tincturam suam, sese: etiam unit, & in perfectum corpus aedificiumque Rom. 12. 1. Cor. 12. Ephes. 5. quod secundum Deum creatum ( Ioh. 3. ) in recta ueraque Iustitia & Sanctitate Ephes. 4. redigit atque perficit. Ista siquidem hominis regeneratio, quae in S. baptismo per spiritum S. peragitur, proprie nihil est aliud, quam interna spiritualis aliqua renouatio lapsi hominis ( 1. Cor. 12. ) cum Deo & Christo, ita quidem, ut nos, dum antea, carnalis, a patre & matre facti, partus respectu, inimici Dei, & irae filii a natura ( Rom. 2. ) Ephes. 2. essemus: nunc secundi; & spiritualis Partus caussa, in S. baptismo amici, & filii, ( Heb. 3. ) immo haeredes Dei, & cohaeredes Christisimus. Illius gratia enim Christus mortuus est, resurrexit, & reuixit Rom. 14. ut per huncce suum processum, hoc est, per passionem, mortem, resuriectionem, & adscensionem, in Sanctum, quod manibus non factum, ingrederetur, nobisque uiam ad aeternam Patriam praepararet. Quocirca etiam & nos, tamquam illius fratres & sorores Matth. 12. Ephes. 5. & Psal. 22. ipsum in passione sequi, Matth. 8. in chara humilitate Luc. 12. aliisque uirtutibus crescere & adcrescere, immo ipsius corpori omnino conformes nos fieri oportet, ut tamdem etiam & nos, qui heic ipsum in regeneratione sequuti & in eo mortui sumus, cum ipso uiuere, eiusque gloriam ingredi queamus. Quae tamen spiritualis exhortatio, & Christiana imitatio in uita & actione coelestis nostri Regis, non ex nostra dignitate, merito, uel propria uoluntate ( naturalis siquidem homo, omnibus suis cum uiribus, in rebus spiritualibus, coecus, surdus, atque mortuus est ) sed unice, & solummodo ( I. Ioh. 5. ) ex efficacia & operatione spiritus S. qui in nobis, per beatum regenerationis & baptismi lauacrum, efficax atque potens est: quemadmodum etiam minerae & metalla, quae in seipsis quasi mortua ( Heb. 10. ) rubiginosa, seipsa neutiquam purificare neque corrigere possunt, efficacia & auxilio spagirici spiritus quoque purificantur, renouantur, soluuntur, atque perficiuntur. Si itaque nunc, ueluti audiuimus, per aquam & spiritum ( 2. Cor. 5. ) iterum regenerati, hoc est, per beatum baptismum, & rubrum, a Christo tinctum, fluentum, Christo Domino, ( 1. Cor. 3. ) coelesti nostro Regi incorporati, cum sanguine suo a peccatis nostris haereditariis abluti, purificati, & primitiorum S. spiritus ita capaces participesque facti fuerimus: tunc nos ab initio sensim, iuxta D. Petri dictum, puro salutarique lacte, tamquam recens nati, immo tamquam infantes in Christo, cibari potarique oportet, donec tamdem, tamquam uiui ( Apoc. I. ) adultique lapides, ad spiritualem domum, summumque Sacerdotium, aedificati & idonei fiamus ad sacrificanda spiritualia sacrificia, quae Deo grata acceptaque sunt per Iesum Christum: Christianus siquidem, per aquam & spiritum regeneratus homo, non omnia simul comprehendit, uel apprehendere etiam potest, sed sensim, de die in diem in agnitione Dei & Christi, crescere & adcrescere necessum habet. Nam, quemadmodum iterum in opere Philosophico uidere est, quamprimum coniunctio duorum sapientum, ( Cant. 3. Cum paullo ipsos essem antegressus etc. ) terreni auri uidelicet, & quasi coelesti modo praeparatae aquo sae materiae, postquam abinitio in patera aliqua solutoria, in siccum quasi liquorem & amalgama redactae fuerint, facta, composito non omne, & una uice simul, sed una pars post alteram, & pedetentim quidem, ac certis diuersisque temporibus, additur & adponitur: ita, & adhuo multo magis, illud in opere Theologico fieri oportet. Quamprimum namque coniunctio, & spiritualis Unio hominis. cum Christo in S. baptismo facta, nosque ita cum ipso, quemadmodum antea quoque diximus, unum in corpus redacti sumus: tam cito etiam homo talis sensim fidem Christianam addiscere, & unum, post alterum, articulum comprehendere necessum habet, donec tamdem omnino in iisdem confirmetur, atque ad perfectam agnitionem perueniat. Cum igitur & Christiana quoque fides, ( Phil. 3. ) instar praeparatae terrenae aquosae materiae, ( ueluti suo loco ordine recensuimus ) in duodecim particulas, uel paruos articulos, iiuxta duodecim Apostolorum numerum, dein autem rursus in tres articulos principales, utpote I. de nostra creatione, Ii. redemptione, Iii. sanctificatione distincta & distributa siet: ex quibus, uti diximus, homo unum, post alterum, ad discendum sibi proponere & adponere quasi oportet: Sensim tamen & diuersis id fiat temporibus, ne nimium, & plus iusto, oneretur, atque discendo omnino quasi obruatur, ex quo ipsi facilime taedium & nausea moueri, atque a fide plane abalienari posset. Cuius rei gratia etiam & tertius, de Sanctificatione, articulus in septem diuersa membra, uel particulas ( in communicatione infallibilis epilogi Amen ) distribui, & hominibus diuersis septem uicibus ( a facta informa: tione in terreno opere ) inculcari poterit. Quo facto, & side ab homine, a parte ad partem plenarie comprehensa, tunc summe eidem necessarium, ut semel, per diuinam gratiam, comprehensam illam fidei agnitionem secum diligentissime custodiat, & ab illius falsatione, uel amissione, sibi sedulo praecaueat. Et quemadmodum in saepius nunc dicto opere Philosophico iam ante indicauimus, quod nimirum, ad istam fermentationem & multiplicationem unici terreni Regis, uel merae puraeque Tincturae, tres singulares partes, uel particulae, optumi, puri, per purificatissimique auri, per Antimonium agitati, non equidem ex unico lapidis defectu, uel imperfectione tincturae suae, sed ex impotentia & imbecillitate ipsorum metallorum, acceptari proiicique oporteat. Et ut sententiam meam melius & expressius significem; licet Tinctura aut lapis in seipso perfecte praeparatus fuerit: nihilominus tamen crassa imperfectaque metalla, ob naturalem suam infirmitatem atque imbecillitatem, istam lapidis, uel Tincturae ( ut ita loquar ) angelicam perfectionem & subtilitatem ad se pertrahere atque apprehendere nequeunt, nisi commoda requisitio etiam ad manus sumatur, & illa eo facilius transmutentur. Quemadmodum igitur illud nunc in opere Chimico, inquam fit, & fieri oportet: ita uicissim & heic in Theologico nostro opere ( Phil. 2. ) spiritualis renouationis, & coelestis regenerationis hominis sedulam curam habere quis oportet. Etiamsi enim & noster quoque Rex coelestis Iesus Christus nos, per plenariam suam obedientiam, quam coelesti suo patri, nostri loco, praestitit, ab omni impuritate perfecte liberauerit, & filios haeredesque Dei fecerit: nihilominus tamen istam ipsius saluificam, & diuinam plane Tincturam ( quemadmodum & reliquos suos chesauros, atque bona, ( 2. Cor. 4. ) ob innatam nobis infirmitatem imbecillitatemque, non per omnia comprehendere & acceptare, aut eamdem nobis firmiter applicare possumus, sed simili quoque modo ( si illius recte participes fieri uelimus ) persequentes, commemoratas, a Deo ipso ad illud requisitas, salutares tres singulares partes illas adhuc accedere oportet, quales sunt & praecipuenominantur ( Ephes. 2. ) S. ipsius uerbum, quod purum puriusque, quam aurum argentumque in terreno aliquo lebete septies probatum Psal. 12. 18. immo supra aliquot massarum aurearum millia illud diligendum est Psal. 119. Ii. Saluifica fides, quae singulare Dei donum est Ioh. 6. 2. Thess. 3. & per uerbum Dei oritur Rom. 10. corda hominum etiam unit Act. 5. & in igne tribulationis ( Gal. 3. ) probatur. Et Iii. minime fucata dilectio erga Deum atque proximum, quae itidem Dei donum, & Legis impletio Rom. 13. immo Deus ipse est, & appellatur 1. Ioh. 4. per quas singulares partes, uerbum, fidem, & charitatem uidelicet ( Ephes. 5. ) si ordinario more modoque exerceantur atque usurpentur, Christus Dominus tum diuina sua cum tinctura, coelestique unctione, primum recte operari, suam in nobis, simplicibus & imperfectis metallis, uel hominibus, proiectionem, & saluificum ingressum exercere & perficere potest, quo sine alias illum difficilime apprehendere, uel ipsius tincturae recte participes fieri possumus. Illic enim illico sese terribilis Sathan & mendax Chimicus sese repraesentat, qui nouis regeneratisque hominibus, filiisque Dei, praesertim si pacto cum Christo in baptismo foederi satisfaciant, &, quemadmodum S. Paulus ipsis imperat, bonum certamen equestre exerceant, fidem bonamque conscientiam retineant, cottidie & clanculum insidiatur, &, per fideles suos Coadiutores, Gi. Pet. 5. ) quales sunt, peccatis obnoxia caro nostra ( lacob. 3. ) & impius seductor mundus, in perniciosam suam nassam pertrahere, & praecipitio dare conatur: atque etiam, proh dolor, saepissime, Deo permittente, ( quemadmodum etiam bene septies iustus cadit Prou. 24. ) multos in lapsum praecipitat. Quemadmodum enim Christo. Domino, capiti & Duci nostro, insidias struere, ipsumque, mox a suo baptismo, sub ingressu S. ipsius ministerii, uel hementer tentare molitus est: ita, & simili quoque modo, clandestinas suas technas, uersutias, & fallacias et iamnum hodie, omnibusque adeo temporibus, in Christiana Ecclesia testatam comprobatamque facit: quem etiam primo per penuriam, tribulationes, uariasque angustias eo commouere & impellere satagebat, quod uidelicet de uerbo Dei, & clementissima eiusdem promissione, dubitare deberet, dum praetendit, Deum ipsius amicum haud esse, quod illum tam diu in deserto famem pati pateretur. Sin autem ista tentatio apud Christianos nihil operatur: tunc ex altero latere hostis homines alia tentatione adoritur, malletque ut illi Deo magis ( Deut. 10. ) quam ipsis in uerbo suo est pollicitus, confiderent: quemadmodum etiam ipsi Christo persuadere conabatur, ut nimirum sese de summo templi fastigio ( Matth. 4. ) praecipitem daret, Deum siquidem illum bene protecturum esse. Sin & hoc ipsi non procedit, & tertia itidem uice aliquid tentare minime erubescit: idque diuitiarum promissione, quod uidelicet, pecuniae, temporaliumque bonorum gratia, a Deo, diuinoque ipsius uerbo recedere, idololatra fieri, ipsumque ( Sathanam ) inuocare, &, tamquam Deum, colere debeat: ueluti idem ab ipso Christo libere extorquere, eumdemque ad lapsum impellere minime est ueritus. Id quod equidem fidelis Deus & Pater in Coelo ( lob. 2. ) ex singulariconsilio, certasque ob caussas, quandoque in suos tale quid fieri permittit, ut hac ratione in fide, spe, patientia, recta ueraque Dei inuocatione crescant, adcrescant, & per istiusmodi Tyrocinia, siue crucis exercitia, ad ultimum mortis certamen, quod uetus homo subire necessum habet, sibi uiam bene praeparare, atque hoc modo aeternam, contra hostem illum, uictoriam obtinere possint: id quod fiet, si omneis ipsius technas, uersutissimasque insidias prius bene norint, illudque tum: quomodo uidelicet ipsi, per diuinam gratiam obuiandum siet, bene fortiterque perfecerint. Cum enim non cum carne & sanguine, sed, ueluti S. Paulus inquit, cum Principibus & potentibus, cum huius mundi primoribus uidelicet, qui in mundi huius tenebris dominantur, malisque sub coelo spiritibus, pugnare atque certare necessum habeamus: eapropter ipsis, eorumdemue spiritualibus tentationibus, propriis ex uiribus minime resistere possumus, sed heic, iuxta Antesignani nostri Iesu Christi exemplum, spiritualia arma apprehendenda, & cum iisdem, & uerbo Dei, tamquam spiritus gladio Ephes. 6. in fide spirituales isti nostri hostes percutiendi & uincendi sunt. Ubi nobis necessarium esse uidebitur, ut nimirum ( ueluti Christianus ille equestris uir S. Apostolus Paulus ad Ephes. 6. fieri mandat ) nos in spiritus S. armamentarium recipiamus, ibidemque ( 1. Tim. 6. ) thoracem Dei ferreum arripiamus atque induamus: adeo ut lumbi nostri adcincti sient ueritate, & induti simus pectorali iustitiae, in pedibus ocreati, tamquam in procinctu agitemus pacis Euangelium, spiritusque gladium, qui est, uti antea dictum, uerbum Dei: ante omnia uero fidei scutum apprehendamus, quo omnia ignita Diaboli tela delere & exstinguere poterimus: Fides siquidem in Iesum Christum clypeus est firmissimus, quem idem ille Cacodaemon neutiquam perforare, neque cor uulnerare potis est. Cum igitur & ignis regimen quoque in opere Philosophico summa diligentia obseruari, illudque ( in materiae coctione ) absque ullo taedio administrari & debeat, & oporteat, quemadmodum etiam de Philosophico igne, ( quo praecipue totum negotium perficiendum est, ) quid proprie siet & appelletur, essentialis uidelicet, praeternaturalis & diuinus ignis, qui in composito latitet, cui cum terreno igne materiali ( 1. Tim. 1. ) auxilium & incitatiopraestari oporteat, iam ante breuis facta mentio: ita quoque & cumprimis purum Dei uerbum, uel, quod idem est, Dei Spiritus, qui etiam cum aliquo igne Ierem. 23. comparatur, atque ita appellatur, in nobis hominibus occultatum est, utpote quod quidem nobis a natura implantatum, per eiusdem corruptionem uero iterum deletum & caliginosum factum est ( Phil. 3. ). Inibi siquidem & pari modo per alium quemdam externum ignem, hoc est, per cottidianam assiduamque pietatis, Christianarum uirtutum exercitationem, laetitiae tristitiaeque tempore, quemadmodum etiam per sedulam considerationem puri diuini uerbi, si alias internum nobis concessum lumen gratiae, Deique spiritus, in nobis operari & non plane extingui debeat, ( Eccles. 10. ) auxilium subsidiumque praestandum est, eoque ipso, sine ullo taedio, atque indesinenter excitari atque inflari oportet. Quemadmodum enim & in terrenis etiam rebus fieri solet, ut, si opifex ferrum, quod in se ipso frigidum est, saepius lima expoliat, illud per durantem istum motum calefiat, lumen & lampas itidem; ( Coloss. 3. ) nisi continuo oleo foueatur, tamdem deficit & omnino extinguitur: itam etiam & homo in suo interno igne, nisi, uti dictum, non assidue, absque taedio & molestia; exerceat, sensim decrescit, donectam dem eo plane priuetur. Quocirca ( quemadmodum nunc saepissime monuimus, idemque etiam summa efflagitare necessitas uidetur ) uerbum Dei diligenter audiendum, bene considerandum, indesinenterque exercendum est. Quod autem licic de illius auditu, qui non tantum externis beluinisque, sed internis animi oculis ( 1. Tim. 1. ). fieri debet, dicitur, illud quoque pari modo & de uisu, intelligendum est. Loquor uero ( quo melius mea intelligatur sententia ) de recto puroque Dei uerbo, non autem glossis humanis, uel ueterum, aut Neotericorum, Scribarum fermento ( Rom. 16. ) Pharisaico, quod hodierno, proh dolor, tempore, uerbo diuino praefertur, uel ad minimum, instar murini excrementi, quod piperi immiscetur, pro diuini uerbi concione audiri & haberi satagit. Minime gentium: Istiusmodi nugas, & saltim aures implentes hominis sermones nauci aestumo, nec de iisdem heic uerba facio: sed, ueluti & suo loco diximus, de uero clarificatoque Dei uerbo loquor Psal. 19. 119. quodi per os Dei transit Deut. 8. Matth. 4. & adhuc per spiritum S. ( 1. Cor. 1. ) concionatur siue praedicatur: quod non dum taxat inanis uacuusque sonus, quemadmodum ignominiose & scabiose quidam de eo loquuntur, sed spiritus & uita, & saluifica Dei est potentia, Ioh. 6. omnibus uidelicetiis, qui in illud credunt. Quo de auditu etiam Regius propheta Dauid ( Psal. 64. ) ita loquitur: Audiam quid Dominus in me loquuturus siet. Ex quo interno & diuino Dei uerbi auditu, tamquam ex aliqua scaturigine, rescta uiuifica fides, quae per charitatem efficax Galat. 5. suam sumit originem. Nam, ueluti Paulus Rom. 10. ait: " Fides ex auditu est, auditus uero per uerbum Dei " ( 2. Pet. 2. ) Sin itaque nunc uerbum Dei purum clarumque, tunc quoque & auditus ( Luc. 21. ) purus clarusque esse potest ita etiam & ipsa fides, quae ex isto auditu quasi promanat, pura & incorrupta, & per charitatem efficax est, erga Deum quidem in humili obsequio sancti illius praecepti atque uoluntatis. Item in orando, laudando, & gratias agendo. Erga proximum uero in benesica exhibitione diuersimodorum bonorum operum: adeo ne charitas minima, sed, ueluti Paulus ait, summa omnium reliquarum uirtus siet. Quemadmodum etiam ad illam charitatis exercitationem nos Christus, in longa sua concione ualedictoria discessus sui Ioh. 13. ipse summo studio exhortatur, & tum temporis ualedictionis quasi loco post se reliquit, inquiens: " Hoc est praeceptum meum, ut uos inuicem diligatis, quemadmodum & ego dilexi uos, ita enim, uos meos esse discipulos, singuli cognoscent. " Item 1. Ioh. 2. " Qui dicit, se nosse Deum, & tamen praecepta eius non seruat, is mendax est, & nulla in eo ueritas: Qui autem uerbum illius seruat, in eo certo charitas Dei perfecta est. " Et porro 1. Ioh. 4. " Deus est charitas, & qui in illa manet, ille in Deo, & Deus in illo manet " ( Coloss. 1. ) Ex quibus omnibus uidere est, quomodo uidelicet charitas perfectionis uerum siet uinculum, quo ipsi Christo incorporamur: adeo ut ille in nobis, nos in illo simus ( 2. Ioh. 3. ) ille in patre suo, & pater in illo, atque sua uoluntas est: id quod Christus commemorato isto in loco & porro testatur, dum inquit: " Si quis sermonem meum seruabit, is est, qui me diligit, & ego illum diligam, atque ad eum ueniemus, & habitationem apud eum faciemus. " Ioh. 5. ait: " Si praecepta mea seruaueritis, in charitate mea manetis. " Qua de charitate, quae porro & ipsum nostrum proximum concernit, 1. Ioh. 4. etiam eleganter scribitur: " Si quis ", inquit Christus, " dicit, se amare Deum: & tamen fratrem suum odio habet, mendax est. Quienim fratrem suum, quem coram uidet, non diligit, quomodo Deum, quem non uidet is diliget? " Et hoc praeceptum ab eo habemus ut, qui Deum diligit, etiam fratrem suum diligat. Quae autem dilectionis illius siet proprietas, id S. Paulus 1. Cor. 13. sequentibus uerbis exprimit: " Dilectio ", inquit, " longanima & humana, non Zelo agitatur, nullam petulantium exercet, non inflatur, nec, in operando, erga proximum, bono, lassatur. " Facilime igitur exinde uidere atque colligere est, quod uidelicet nulla uera rectaque dilectio esse possit, quae per dilectionem bonis cum operibus proximo non inseruiat: ( Coloss. 3. ) qua de tamen multi ex Christianis temere gloriantur. Ex eodem uerum quoque esse adparet, quod bona opera, quae Deo placent, non fidem antecedant, sed, tamquam fructus, stirpem & arborem sequantur, quae, si bona siet, etiam bonos fructus profert: atque hac de caussa non opera fidem, ( Ierem. 5. ) sed fides opera bona, grata, & accepta facit: adeo ut hac ratione, quod hoic est praecipuum, per solam fidem iustificemur, aeternamque uitam consequamur. Si itaque nunc homo regeneratus, supra commemorato modo, sese in uita, omnibusque adeo actionibus suis, tam Christiane & pie sese exhibeat, tunc & suo fructu minime carebit. Istiusmodi siquidem homo in terreno opere similis fit composito, a Deo in fornacem tribulationis collocatur, & tam diu omnis generis angustiis, diuersimodisque calamitatibus & anxietatibus premitur, donec ueteri Adamo & carni ( Ephes. 4. ) siet mortuus, & tamquam uere nouus homo, qui iuxta Deum creatus est, in recta ueraque iustitia atque Sanctitate iterum resurgat, quemadmodum S. Paulus ad Rom. 6. testatur, dum inquit: " Nos, una cum Christo, per baptismum in morte sepulti sumus. Quemadmodum enim Christus a mortuis resuscitatus est, ita & nos in nouitate uitae ambulemus. " Id si factum, & homo cottidie peccare desinat, ut hac ratione peccatum ei amplius non imperet, tunc apud eum interreno opere adiuncti auri corporis solutio suam sumit originem, &, ueluti supra dictum, putrefactio, ut spirituali more omnino soluatur, conteratur, destruatur, & putrescat: quae tamen solutio, & putrefactio apud unum citius, quam apud alterum, fieri solet, attamen in temporali hacce uitaadhuc fieri oportet: Hoc est: Talis homo igne tribulationis ( 1. Pet. 4. ) tam bene digeritur, coquitur, atque mollificatur, ut etiam de omnibus suis uiribus desperet, atque in gratia & misericordia Dei ( 2. Cor. 4. ) unicum suum quaerit solatium: qua in crucis fornace, & durante igne, homo, instar terreni auri corporis, rectum nigrum corui caput sortitur, hoc est, omnino deformis fit, atque coram mundo, Sap. 5. ( Iob. 30. ) solummodo irridetur: idque non dumtaxat per quadraginta dies ac noctes, uel annos, sed saepenumero etiam per omne uitae suae tempus, adeo ut plus cordolii, quam solatii & laetitiae, plus maeroris, quam gaudii in uita sua experiri necessum habeat: ubi denique ipsi, per spiritualem istam suam mortem, anima sua omnino eximitur, & in altum quasi deducitur, hoc est, corpore suo quidem adhuc interra est, cum spiritu & corde suo tamen ( qui nunc non amplius mundo, sed Deo uiuit, nec in terrenis, ( 2. Cor. 4. ) sed spiritualibus summum capit solatium ) sursum ad aeternam uitam & Patriam uergit, atque omneis suas actiones ita instituit, ut illae non terrenae, sed, quantum quidem hocce tempore fieri potest, coelestes sient: quodque iam non amplius secundum carnem, sed iuxta spiritum, non in operibus infrugiferis tenebrarum, sed, tamquam in die lucis, in operibus, quae probationem ( omne in Deo factum ) patiuntur, uiuat. Quae corporis animaeque separatio hominis, spiritualiter moriendo, ueluti dictum, peccato fit, & non in corporaliter moriendo peccatricis carnis. Quemadmodum enim solutio corporis & animae in regenerato homine sesegerit, ubi corpus & anima quidem a se inuicem quasi separantur, nihilominus tamen in uitro arctissime cohaerent, & coniunctim manent, anima insuper corpus cortidic recreat, & a finali destructione conseruat, usque ad a Deo determinatum ( 2. Cor. 5. ) tempus adhuc inseparatae manent: ita quoque tabe confectum, & quasi mortuum corpus ( I. Pet. 3. ) in homine, atque ista sua crucis Schola, ab anima etiam non omnino deseritur, sed assidue, si tribulationis aestus modum excedat, per spiritum e supernis coelesti rore, & diuino Nectare, irrigatur, potatur, consolatur, atque conseruatur: quod coeleste refrigerium & recreatio demortui terreni corporis in hominibus. Temporalis enim nostra mors, quae peccati stipendium, Rom. 6. non recta mors, sed naturalis solutio corporis & animae & multo potius lenis quidam somnus, immo nunc indissolubilis coniunctio ( in piis intellige ) Spiritus Dei, & animae, uere est & manet: illam, praeterea, cum mirabili as: & descensione in terreno opere ( quae forte fortuna septies fieri solet ) cum numero commode comparatur. Illic namque etiam sex annorum millia tribulationum, & molestiarum temporalium ( quam diu uidelicet mundus duraturus est ) reperiuntur. In quo, per Dei spiritum, solatii expertes homines omnibus temporibus in cruce, calamitatibus & anxietatibus diuersimodis, ubertim iterum erecti, consolati, atque confirmati fuerunt: Idque, Deo laus & gloria, fit adhuc cottidie, atque etiam tam diu fiet, donec magnum uniuersale Sabbatum, & dies quietis anni millesimi septimi suum sumpturus est initium: ubi tum spiritualis ista recreatio, siue refrigerium, unica etiam uice cessabit, diu exoptatum finem suum consequetur, &, illius loco ( cum Deus, ( 2. Tim. 4. ) omne erit in omnibus ) aeternum durans laetitia inchoabitur. Durante uero etiamnum digestione & coctione spiritualis mortui corporis in homine sese etiam pari modo ueluti interreno opere uidere est ) multi diuersimodique colores & signa, hoc est, omnis generis miseriae, anxietates, atque tribulationes ( quarum praecipua est ante commemorata ista tentatio, quae a Diabolo, mundo, & carne nostra fit, atque caussatur ) repraesentabunt: quae tamen omnia bonum praenunciant indicium: quod uidelicet tam bene uexatus homo tandem aliquando beatum exoptatumque iam diu exitum consequuturus siet: quemadmodum etiam & ipsa Ss. scriptura eius rei testis est, in qua ( 2. Tim. 3. ) ( Act. 4. ) legitur, quod uidelicet omneis, qui beate in Christo Iesu uiuere uelint, persequutionem pati cogantur, quodque nos, per multas tribulationes & angustias, regnum coelorum ingredi necessum habeamus. Quem in finem etiam D. Augustinus ita inquit: " Ne mireris, frater, si te ( cum Christianus factus fueris ) undique mille etiam tribulationes uexent. Nostrae siquidem fidei caput Christus est, nos ipsius membra sumus: Quocirca non solummodo illum, sed & uitam illius sequi & imitari debemus. Uita Christi autem omnis generis tribulatione, extrema egestate circumdata, a Scribis & Phariseis irrisa, & denique pro miseris nobis peccatoribus contumeliosissimae morti tradita est: Unde facilli me colligendum, quod, si te Deus tali uita dignatur, & pari te persequutione castigat, in Electorum suorum numerum te referre cogitet. Sine istius modi persequutionibus & tribulationibus namque ad Deum peruenire minime possumus. Nam qui Paradysum ingredi conantur, per ignem & aquam illi ambulare necessium habent, sue ile siet Petrus, cui traditae sunt claues coelorum: uel Paulus, electum uas & armatura Dei: aut Ioannes, cui omnia arcana Dei reuelata sunt: Omneis namque fateri necessum habent: Per uarias tribulationes regnum coelorum nos ingredi oportet. " Hucusque D. Augustinus. Praeterea & illud quoque probe notandum est, quod nimirum Philosophi Chimici Antimonium per quod ( ueluti antea in praeparatione Chimica dictum est ) sequens fermentatio fieri oporteat, idque antequam consequuto Elixir, aut Chimico Regi adponatur, uel cum uetere cano Saturno balneum Sudatorium subire uelit. eodem hocce charactere signauerint & innuerint. Id quod sane haud immerito pro miraculo, & mysterio quasi, habendum, atque intuendum est: quemadmodum etiam forma siue species ista apud nos Christianos quoque reperienda, & ferme in pari occultatione usurpatur atque proponitur, dum summo capiti & Imperatori totius Christianitatis Imperii malum, cum supereminente crucicula, in manus traditur, eoque innuitur, quod ille, antequam. ad pacificam quietamque possessionem perueniat, puius huius mundi crucem, aerumnas, aliasque calamitates probe experiri, iisdem agitari, & per easdem probari adprobarique necessum habeat: cuius praefigurationem significationemque typicam dicti isti Philosophi, qui priscis istis temporibus uictitarunt, fortassis istiusmodi signo non temere & fortuito, & quidem in ipso labore chimico ( qui talem processum etiam requirit ) significare uoluerunt. Quae omnia haud inconcinne ad ante commemoratam Scholam crucis, Christianorumque tribulationes atque persequutiones ( quod uidelicet etiam prius, antequam sempiternam laetitiam & quietem ingrediantur, per onerosum difficilemque mundi cursum ambulare, uel cum hostili cano Saturno, hoc est, uetere Adamo, & Sathana, Scholam certaminis balneumque sudatorium subire cogantur ( Ioh. 26. ) referri poterunt. Iuxta commemoratas istas tribulationes & calamitates etiam multa diuersimodaque signa atque miracula, ingentes quoque mutationes hinc inde in mundo probeobseruandae, diligenterque considerandae atque perpendendae sunt. Memorabuntur siquidem bella, rumores bellici, uariae sectae, pestis, & annonae charitas, quae omnia proxime instantis nostrae redemptionis ueri praecursores sunt & nuncii. In summa quando uniuersalis mortuorum resurrectio fieri debet, tunc primum homines per agni sanguinem uicturi ( prior enim noua, in S. baptismo facta, regeneratio, huius secundae, rectae, & nunc primum omnino perfectae nouae regenerationis in aeterna uita saltim est initium ) ad nouam, numquam transituram, uitam, anima & spiritu cum corpore iterum sic unitis; & in indissolubilem aeternum durantem copulationem rursum redactis, resuscitaturi atque resurrecturi sunt: ita quidem, ut, uirtute, atque efficacia omnipotentis celestis Regis Christi ( quo eum per fidem realiter, uere, & efficaciter, contra omnium hominum rationem copulabimur ) pura, spirituali, mirabilique uirtute, robore, & agilitate, gloria & praestantia glorificati, imo pellucidi, praestantes, & plusquam perfecte beati ( Es. 26. ) fieri debeamus. Quae admiranda, corporis, animae, & spiritus copulatio, siue unio, diuina itidem glorificatio, & exaltatio electorum, ueluti in terreno opere, absque stupore, atque trepidatione in hac uita a nobis non considerari, multo minus uideri potest: quemadmodum etiam, eius rei caussa, & ipsi angeli in admirationem rapiuntur, illaque omnia uidere gestiunt: Et Z 3 Ubi tum cum Christo, aeterno nostro coeli principe, una cum omnibus angelis, & spiritibus ministrantibus, in aeterna laetitia, atque gloria Maiestatica super omnia dominaturi, & regnaturi sumus in sempiterna secula ( Gal. 6. ). Et quemadmodum, ut tandem concludamus, in Chimico Philosophico opere, breuis, necessaria attamen, correctio neglecti corruptique compositi ( quomodo uidelicet eidem in tempore commode subueniri possit, ubi etiam totus processus, una cum ordinariis, ad illum pertinentibus, mediis ordine inueniendus est ) mox ab initio fuit addita. ita quoque & heic in opere Theologico miseri alicuius peccatoris spiritualis correctio & restitutio bene diligenterque consideranda est, ubi fortassis unus, uel alter, defectus in aliquo homine sese repraesentare, &, Deo permittente, horribilis Sathanae, impii mundi, & carnis suae impulsu, in peccata incideret, atque aut per superbiam & arrogantiam, quae nobis omnibus innata sunt, ( atque cum perniciosa sublimatione, uel rubedine, tamquam primo & secundo defectu, in terreno regno comparantur ) laberetur, uel, ob perpetrata enormia, grandia, & corporalia peccata, tamdem in Dei misericordia desperaret, aut, ob nimium tribulationum aestum, contra Deum creatorem suum, insurgeret, crucemque impatienter ferret: ( qui duo defectus cum tertio & quarto erroribus conueniunt ) tunc miser contagiosusque istiusmodi homo, quemadmodum impositum, terrenum, labefactatumque compositum, primum denuo solui, hoc est, post agnitionem excessus sui, per clauem solutoriam sanctae solutionis, quoties illa indigebit, a peccatis, & cottidianis suis delictis tamdem iterum absoluitur & purificatur: dein in Ss. Coena Dominica puro coelesti lacte 1. Cor. 3. ueroque coelestis agnisudore ( 1. Ioh. 5. ) tamquam sanguine & aqua, immo aqua & fonte uitae: quemadmodum etiam cum pingui conuiuio a puro uino & medulla Esa. 25. ( Apoc. 19. ) & publico fontis gratiae, Zach. 13. qui, instar Mercurialis aquae in opere Chimico, indignis & impiis summum uenenum est, cibari, potari, recreari, & confortari necessum habet, donec etiam, ueluti terrenum corpus, ad finalem congelationem, plenariamque fixationem, h.c. ad perfectam constantemque aeternae beatitudinis perfectione perueniat. Quae duo saluberrima media curationis & sanationis miseri alicuius peccatoris ( Ss. absolutionem & coenam uidelicet ) fidelis omnipotensque Deus hominis in emolumentum instituit, illaque dilectissimae suae Ecelesiae, tempore necessitatis ad ministranda communicandaque, tradidit, & concredidit. Illic siquidem, per dictam iam modo absolutionem, uel, ueluti appellatur, clauium officium, praeuia uera poenitentia, liberi & immunes pronunciamur, uel, si impoenitentes permanemus, & in peccatis petulanter perseueramus, per Christianam banni & excommunicationis clauem, quae etiam ad officium illud pertinet, in peccatis nostris ligamur, & Sathanae, ad carnis interitum, I. Cor. 5. traditur, ut Spiritus in die Domini saluificetur. Epilogus. Habes itaque nunc, amice & beniuole Lector, breuem simplicemque demonstrationem atque declarationem, infallibilem quoque contrafacturam, comparationemque allegoricam terrenochimici, & ueri coelestis lapidis Iesu Christi, per quem ad certam beatitudinem & perfectionem, non dumtaxat heic, in hac terrena, sed & in aeterna etiam uia, peruenire poteris. Licet autem illud utrimque, in praemisso opere Theologico, aliquanto rectius & copiosius tractari potuisset, sciendum tamen tibi est, me non esse Scripturae Professorem, uel, hodierni mundi more, Aristotelico Theologum, sed ciuem & personam priuatam esse. Illam namque a Deo mihi concessam scientiam nulla in celebri Academia studiis adsequutus sum, sed in uniuersali Schola naturae, ( Iob. 12. ) & ex magno miraculorum libro ( in quo omneis Dei docti multa ante secula sese exercuerunt ) didici. Quocirca etiam istam meam descriptionem non ad decoram sesquipedalemque literam, sed, uti dictum, ad simplicitatem direxi: quemadmodum etiam haud est mei muneris, ut uidelicet de rebus Theologicis uberiorem copiosioremque tractationem heic instituam: sed quicquid feci, illud, mea quidem ex parte, illis, qui fortassis tantos nondum fecere progressus, breuem aliquam delineationem praescribere uolui, quomodo uidelicet res altius indagari ualeant: Unicuique siquidem amantiueritatis conuenire uidetur, ut miracula Dei sicco pedeneutiquam praetereat, nec perpetuo in uoluat silentio, sed ut illa celebret, amplificet, atque glorificet. Iuxta illud etiam simul confessionem meam, & quid de Christianae religionis articulis sentiam credamque, publice testatam facere uolui: Cum proh dolor, ita nunc comparatum siet, ut multi pii Christiani ( Psal. 116. ) per mendacissimorum calumniatorum intempestiua iudicia ( ni cantilenam ipsorum quis cantare uelit ) retrorsum pro haereticis proclamentur, Uatiniano odio prosequantur, & suspecti habeantur. Quae sane impiae mundi blasphemiae temerariaque iudicia uerum aliquem Christianum, qui istiusmodi calumniis proscinditur, minime offendant: Diabolus siquidem, eiusdemque squamosi filii, illud in more semper habuerunt, & idem Christo, omnibusque suis imitatoribus, exhibuerunt, ( Psal. 94. Ier. 11. ) atque etiamnum faciunt. Quo de tamen nunc nulla amplius uerba facio, sed illud supremo omnium iudicum iudici, qui uerus perscrutabilis omnium cordium lapis est, commendatum uolo. ( 1. Chron. 19. Deus omnia corda perscrutatur. ) Ad praecedentem, praeterea, toties nunc a nobis commemorati terreni lapidis quod attinet, heic, hocce in Epilogo, artis Chimicae amatorem, pro superfluo, ad prioris relationis ame factam informationem ablegatum, eamdemque illi fideliter denuo inculcatum uolumus. Quemadmodum enim in eximia cantione bona aliqua crausula magis, quam una dumtaxat uice, repetitur: ita quoque in hocce puncto idem a nobis fieri solet: quod nimirum ille propositum & cogitationes suas ad terrenum lapidem Philosophicum non potius dirigere, uel istiusmodi laboris initium facere debeat, nisi prius coelestem ( cuius gratia terrenus a Deo datus est ) recte cognouerit, praeparauerit, uel, ad minimum, ambos, spiritualem corporalemque uidelicet ( Eccles. 1. ) summo studio simul coniunctim ipso facto praeparare inceperit. Ego enim, cumprimis hac in parte, quomodo nimirum, absque naturae agnitione, tam altum opus temere inchoetur & laboretur, cum omnibus ueris Philosophis consentio, immo etiam, quomodo uidelicet absque uera agnitione coelestis lapidis angularis Christi, utpote in quo tota natura perfecte consistit, terrenus lapis impetrandus, non dumtaxat difficile, uerum etiam, meo quidem pro iudicio, ferme siet impossibile, mea pro persona diligenter heic adnoto & fateor: Quocirca etiam hoc punctum probe considerandum, nec, quemadmodum a multis fieri solet, tam auide, & inconsiderate ad summam istam artem ( cum tamen saepenumero aliquis ad illam artem ne in minimo quidem aptus & idoneus, nec in saepius dicta agnitione aliquantulum recte exercitatus siet ) anhelandum, nisi ignominiosum illius rei exitum quis experiri desideret: Quale siquidem initium, talem etiam plerumque finem sortitur, ueluti, proh dolor, apud multos res ipsa loquitur. Id quod tamen unice immaturae intentioni & ignorantiae imputandum est. Uerum enimuero adhuc magis mirandum est, quod aliqui homines reperiantur, qui summam istam artem ( Eccles. 7. ) non dumtaxat non inquirunt, sed etiam illam tractare & exercere conantur, & nihilominus tamen ( annaturalis, uel recte magica, an uero praeternaturalis & nigromantica ars siet, quae saltim per spiritus illegitimaque prohibitaque media adquiratur ) simul de ea dubitant. Neutiquam, mi bone uir, Diabolus omneisque adeo impii, absque diuina permissione, potestatem illam non habent, ut & minimum quidem hac in arte contrectent, multo minus sui iuris faciant, illamque pro lubitu suo exerceant. Minime gentium, inquam, sola illa in Dei manu & potestate consistit, qui illam, cui uult, & impertit, & simul iterum adimit. Ad istam namque artem, quae a, & ex, Deo suam sumit originem, nulli omnino uoluptuarii, multo minus diri infernalesque Spiritus, sed talis, uersa uice, spiritus, qui simplex, rectus, uerus, constans, & purae piaeque essentiae siet, admittuntur. Quem tamen spiritum hodiernus mundus securus atque impius non agnoscit, ideoque etiam eiusdem essentiam, summumque mysterium in multis ignorat. Quamprimum enim aliquid de illo auribus percipit, nec cito tamen illud comprehendere potis est, tunc mundani isti socii ( Sapien. 1. ) stultitiam illud appellant: ideoque etiam, ob coecitatem suam, spiritus ille ipsis perpetuo occultabitur, & tamdem omnino ab iisdem adimetur. Ne autem commemoratione ista a meo proposito forsitan plus iusto longius progrediar, sed illud iterum adtingam, & denique ad finem perducam: eapropter pis artificibus & hoc, amicae exhortationis loco, probe inculcatum uolo: Quod uidelicet, quomodo erga Deum ( Eccles. 18. & 29. ) cor, animumque, immo uitam, actiones suas instituat: eatenus in lapidis, & sub manibus habentis operis progressu cottidie omnibusque etiam horis insignem utilitatem percepturus siet: id quod & ipse omnibus diebus summa diligentia, & magna deuotione obseruaui, & ita ipso facto expertus sum. Quamobrem omneis mox ab initio actiones suas eo dirigere, seque ita praeparare debet, ut postmodum in duobus eo feliciorem finem consequi ualeat. Heic autem mihi quis forsitan posset obiicere, quod nimirum aliqui reperiantur, qui lapidem istum Philosophicum, uel Tincturam, qua sane simplicia metalla in aurum argentumque immutauerint, eumdem ( lapidem ) uere habuerint, & nihilominus tamen, quemadmodum indicaui, minus ad rem idonei fuerint, nec coelestem simul tam bene agnouerint: ( Eccles. 19. ) immo adhuc in uitae uanitate atque leuitate ambulauerint. ( Sap. I. 7 ) Quibus tamen uicissim respondeo, quod eosdem quidem suo in statu relinquam, &, ubi, & quomodo, istam suam Tincturam nacti fuerint, nullam heic disputationem instituam. An uero ueram rectamque Tincturam, qua de in toto hocce meo Tractatu egi, ipsi confecerint atque praeparauerint, id uere nemo mihi persuadebit, multo minus, ut credam, in duci potero: quemadmodum etiam leuissimorum istiusmodi hominum tragicus exitus, in quem, habente sua cum Tinctura, se ipsos praecipitarunt, illud saepenumero testatur atque etiamnum hodie, proh dolor, eius rei exempla minime desunt: Ut nunc taceam, quod ars Chimica, una cum requisitis suis, non unica, sed diuersa siet. Quemadmodum enim aliis in facultatibus diuersi mutabilesque Sectari, inueniuntur: ( Exod. 30. " Iacob autem sumebat bacillos, siue scipiones etc. " ) ita quoque & hac in arte idem fit: Illi siquidem omneis in genere Chimici appellantur, non tamen ad unicam intentionem informati atque directi sunt. Uerum enim uero heic saltim de uera, naturae conueniente, & artificiosa Alchimia loquor, quae cumprimis inter alia, quomodo nimirum malum & impurum a bono & malo discernendum cognoscendumque siet, docet, per quam ( Prouerb. 2. ) postmodum naturae imbecillitati atque corruptioni subueniri, & recta promotio exhiberi potest: quae tum in augmentatione metallorum simili modo, quam si fortassis alicui fructui ad maturitatem, qui, accidentali quodam casu impeditus ad maturitatem iustam peruenire haud potuerit, uxilium praestare, uel ex uno granulo, uel semine, multifariam augmentationem consequi coneris, comparanda est, atque uili sumptu laborari atque perfici potest. Alteram Sophisticam pseudo chimicam artem minime intelligo, nec et iam illam discere cupio: ( Eccles. 3. " Qui ad periculum etc. " ) Nam quemadmodum illius magistelli nimis multas incuruatas uias in illa praemonstrant, & meros aureos montes, qui fortassis nimis procul dissiti sunt, frustra pollicentur: adhaec falsa ista ars chimica nihil omnino constans largitur, & dumtaxat ingentes sumptus, temerarios labores, & denique etiam saepenumero ipsum corpus uitamque insumere solet. Quocirca si tibi istiusmodi Chimicorum aut unus, uel alter, ( qui de uera, naturae conueniente arte Chimica gloriarentur, illamque, pecuniae caussa, te, uel etiam alterum aliquem, docere conarentur: uel, quomodo sumptus, & ad illam pertinentes, impensas, erogare haud possent, praetenderent ) obueniant: tunc fideliter esto admonitus, ne nimium ipsis fidas. Anguis enim apud ipsos plerumque in herba latitat. ( Mich. 2 " si spiritus erroneus essem etc. " ) Praeterea uere etiam affirmare possum, quod uidelicent sumptus, qui forte per omnia toti uniuersalique operi impendendus est, ( cottidiano uictu, & sustentatione ignis exceptis ) trium florenorum pretium non excedat. Materia namque, ueluti etiam supra audiuimus, partim uilis, partim, ob eamdem istam suam uilitatem, contemptibilis quasi & undique, pro exigente necessitate, satis superque, & absque magna molestia, inuenitur: quemadmodum etiam labor facile, & minus operose, peragitur. In summa, tota ista ars a piis, & a Deo ad id electis ( Psal. 112 ) simplicissime & facilime: ab impiis & malis uero difficilime & impossibile quasi comprehenditur. ( Prou. 3. ) Ut autem tamdem epilogum meum absoluam, iccirco, ualedictionis loco, pro additamento & hoc tibi communicare uolui: quod nimirum, si Deus omnipotens tibi gratiam suam ( in piae & sanctae illius artis reuelatione ) largitus fuerit, illa tum recte uti, silentium tibi commendatum habere, &, eius rei gratia, firmam seram ori admouere, ( Eccles. 23. " O utinam possem seram etc. " ) illudque obserare debeas, ne forsitan arrogantia & superbia, tam apud Deum, quam homines in periculum & damnun, temporalemque aeternamque perniciem praecipitare possit: Quocirca etiam caute tibi prospiciendum est. " Diuitias quaerit sacram hanc quicunque per artem, Sit pius & simplex, sit tacitusque probus. Hoc qui non agitat, potius contraria flectit, Pauper, inops, nudus, cogitur esse miser. " Haec omnia, amice Lector, tam admonitionis, quam ualedictionis loco, te latere nolui, indubia spe fretus, te in omnibus ( nisi Deus tibi oculos auresque occluserit ) mesufficienter intellexisse: Illud siquidem fidelius & expressius ( quantum quidem bona conscientia fieri potuit ) non praemonstrare, neque etiam manifestius describere potuissem. Sin itaque ex eo non intelligere uel discere potueris, tunc equidem metuo te, aliam per institutionem, difficilime rem comprehensurum esse. Appendix. Sin quoque, ob illud a Deo tibi concessum donum, fortassis superbire, uel auaritiam, sub praetextu Oeconomicae alicuius prudentiae & parsimoniae, hospitio, tuo excipere, &, eo ipso, te sensim a Deo auertere coneris: tunc, uere loquor, ars ista sub manibus euanescet; adeo ut ipse, quomodo tibi factum fuerit, scire haud possis. Id quod sane pluribus, quam uni, praeter omnem ipsorum spem & expectationem, contigit. In Summa Summarum. " Sique meam hanc sequeris doctrinam & si pius extas, Materiem sumens, quam retuli ante tibi: Si pariter talem solito pro more parabis, Omnes diuitias totius orbis habes. " Ad quam illam tuam intentionem ( si alias res tibi curae siet ) Deus omnipotens tibi suam gratiam & diuinam benedictionem clementissime largiatur. Id quod ex intimis cordis mei penetralibus tibi apprecatum uolo. Oratio. Omnipotens, aeterne Deus, pater coelestis luminis, aquo etiam omnia bona & perfecta bona proueniunt: rogamus infinitam ruam misericordiam, ut nos aeter nam tuam sapientiam, quae continuo circa tuum thronum est, & per quam omnia creata factaque sunt, atque etiamnum reguntur, & conseruantur, recte agnoscere patiaris, mitte illam nobis de sancto tuo coelo, & ex throno tuae gloriae, ut una nobiscum sit, & simul laboret, quoniam magistra est omnium coelestium occultarumque artium, etiam omnia scit & intelligit. Fac moderate nos comitetur in omnibus nostris operibus, ut per illius spiritum, uerum intellectum, infallibilemque processum Nobilissimae huius artis, hoc est, sapientum miraculosum lapidem, quem mundo occultasti, & saltim electis tuis reuelare soles, certo, & sine ullo errore, discamus, & ita summum opus, quod heic nobis peragendum est, primum recte, & bene inchoemus, in eo, eiusdemque labore constanter progrediamur, & tamdem etiam beate absoluamus, illoque aeternum cum gaudio fruamur, per coelestem illum & ab aeterno fundatum angularem miraculosumque lapidem Iesum Christum, qui recum, o Deus pater, una cum spiritu sancto, uerus Deus, in una indissolubili diuina essentia, imperat & regnat, triunicus Deus, summe laudatus in sempiterna secula Amen. Iosuae 21. U. 44. 45. " Et ita dabat Dominus Israel omnem terram, quam ipsorum patribus dari promiserat, nec in omni bono aliquid deerat, quod ad domum Israel Dominus loquutus erat, omnia in promptu erant. " Deut. 32. U. 3. Date Nostro Deo Soli Gloriam. Amen. Epigramma. " Aurum; res uilis, fornace parare metallis, Interdum est aliquis pollet & arte creat. Quare hic non diues e causa est, res deficit una, Quae arte latet, multos anxia cura premit. Scilicet hoc aurum quod non fix, quando probatur, Sed subito celerans aufugit atque perit. " " Qui uero hoc nouit, fixque omni tempore constans Quo maneat, toto dispereatque nihil: Artis hic est uerae Possessor, dicitur ille Philosophus, Chymicus, Practicus atque bonus. " Aliud " Theiosophia uiret sic conueniente Chymia, Non secus ut corpus nobile dextera eget. Id graphice praesens docet & demonstrat imago, Nempe quid ostendat, significando notet. In primis galeam, gallumque duabus & alis Inspicias, per quas poscitur artis amor. Ad Sophiamque notant, gressu properante, fauorem, Quae fulget, sicut Phoebus in arce poli. Corpore quod nuda est, signat, quia sedulo amatur, Causa animi, ante omnes totius orbis opes. Qui semel hanc cernit praesertim corpore nudo, Difficile est, ui se quisque Dea abstineat. Ei si talis amor quasi partim absconditur, iste Attamen est constans, id quoque larua docet. Pectoris omnino sinceri est, uerba modesta & Recta gradum sistunt, fraude doloque carent. In dicat ille status ualidus, quod mentis apertae Sit, licet adspicitur, iam quasi tota cadat. Id signat, mundus quodque hanc ignobilis odit, Deiicere in terram mens truculenta petit. Attamen assidue & subito bene surgit in altum, Est constans, nullo cedit honore gradu. Grata Deo atque homini est: illusio penditur illi, In ueste ut signant cymbala cum crotalis: " " Nil tamen id curat, magis haec sapientia adhaeret, Ad quam fert oculos, dirigitatque gradum. Prae cunctis opibus scit ueram hanc esse salutem, Hic cum qua uitae transigit acta suae. Non cupida est laudis mundanae, haud curat iniquum Aut animum auersum fertque parumque nihil. Crux, uaria anxietas sceleroso huic Orbe paratur, Pectore fert forti, iudicat omne leue. Hoc facit, illa tenet thesaurum, porrigit omne Quod petit, admittit non locum auaritia. Qua gandet mundus, calcat: fortuna rotunda Cumque sit & subito conficiatque dolum. Propterea intendis corpus sapeim mergere spinis, Donec discedens orbe quiescat humo. Tunc animus recta sustollet ad aethera uultus, Pro dote & dabitur iusta corona poli: Post obitum in mundo sucra laus & fama uitescet Eius, ceu Solis lumina clara nicent. Non euanescet, niagis & magis crescet ad annos Innumeros, perstans non titubante pede. Nostro Deo Soli Gloria. Demonstratio Naturae: Quam Errantibus Chymicis facit, dum de Sophista & stolido Spiratore carbonario conqueritur. Descripta per Ioannem A Mehung. Anno M. Dc. Xxu. Natura. Proh Deum immortalem, quam contristatus sum si humanum genus considero, quod Deus iuxta imaginem suam, & ad perfectum opus, creauit, quod supra omneis caeteras creaturas, absque recto usu temporis, & ratione, tam procul a me ( Natura ) recedit. Loquor heic tecum, tamquam stolido Philosophastro, dum te Chimicum Practicum, bonumque Philosophum nominas, & tamen arte, recta materia, Theoria, scientia, meique agnitione omnino destitutus es. Stupide asine frangis uitra, & comburis carbones, ut ex uaporibus caput tuum insaniat: coquis alumen, Sal, auripigmentum, nigredinem, & metalla fundis, paruas, magnasque fornaces facis, multifariaque uasa usurpas: nihilominus tamen me tuae pudet stultitiae, &, quod magis est, cum foetido tuo fumo sulphureo me angis. Per fortiter ardentem tuum ignem argentum uiuum figere conaris: cum tamen saltim uulgare uolatile, & non illud siet, quo ex ego metalla facio, & ita hac uia, ni per aliam incedas, nihil omnino efficis: meis namque uiis non recte uteris, nec artificium meum intelligis. Melius tibi esset, ut nactam Spartam adornares, quam tot friuola dissolueres, distillares, dein per alembicos, cucurbitas, distillatoria, & pelecanos congelares. Numquam hac ratione argentum uiuum congelatum facies. Ad uiuationem tuam igne reuerberatorio uteris, idque tam calide, donec omne fluat: & tali modo opus tuum perficis: in fine tamen & teipsum, atque alios cum te ipso perdis. Numquam etiam hoc modo aliquid inuenies, nisi meam officinam ferrariam ingrediaris, in qua ego in terrae interioribus uisceribus indesinenter metalla cudo: in illa siquidem materiam, qua cum laboro, laborisque mei specimen inuenies. Ne cogites, quod meum tibi reuelem mysterium, nisi crescens quaeras metallorum granulum animalium & uegetabilium: quae omnia mea in potestate, & in terra adseruata sunt: Unum, quantum ad generationem, alterum, quantum ad nutritionem attinet. Metalla saltim Esse, uegetabilia Uiuere, & Crescere, animalia uero Sensibilitatem, quae plus est quam crescere, habent: Metalla, lapides, & atramenta ex elementis facio, quae in mixtionem & compositionem aliquam redigo: idque in uentre terrae, nec aliis in locis illa quaerere necessum habes: uegetabilia semen speciemque suam in illo adferuant. Simili quoque modo & animalia semen suum largiuntur, ex quo ipsis simile generetur. Et; breuiter; quodlibet muneri suo, absque fuco, satisfacit: Et tu, sceleste homo, qui meo officio fungi conaris, plus quam omneis creaturae ceterae, a me, Natura, recedis. Metalla nullam uitam, uel unicum crescendi, uirescendi, augmentandique alimentum habent, cum parturiente semine destituta fient, quocirca etiam ipsis simile minime generanti Primum ex substantia quatuor elementorum creata, & ab hisce illa fieri permitto. Illa & lapides nihil amplius, nisi Esse, uel unicam essentiam habent. Omneis lapides sunt fragiles, & omnia metallam fusibilia: iuxta fusionem suam uero fixa, & ad mallei diuerberationem idonea illa esse oportet. Ex una parte, utpote aurum & argentum, per artificiosam purificationem magnam perfectionem adtrahunt, altera tanto impuriora sunt. Ipsorum namque argentum uiuum nimis crudum, & terrenum eorumdem sulphur nimis est comburibilis: Quocirca istiusmodi metalla purificari nequeunt, quod materia nullam bonam formam conceperit. Omnia enim mea opera tam bene ordino & dispono, ut quodlibet, pro puritate materiae, speciem suam proferat. Si igitur nunc scire desideres, ubi adhaec materiam sumam? Respondeo, quod primum cameram altissimorum subtilissimorumque meorum mysteriorum aperiam, quaerendo ut recte proximam materiam mineram faciam. Illam ex pixidibus quatuor meorum elementorum desumo, & primum illa inchoans semen est, quod essentialem formam in se habet, compositum in simplicitate, praeparatum, beneque ordinatum, ad quatuor in unum transmutanda, quod Genus generalissimum, uel uniuersalis res siet catholica. Dein per bonitatem artemque meam illi metallicam uirtutem efficaciamque impertio: qua de postmodum pura, & impura, dura, molliaque metallafiunt. Illam materiam ex elementis sumo, meisque cum coelis traho, &, per temporis longinquitatem a prima materia, in proximam propriamque materiam, iqua de mineram meam facio, duco: dein sulphur, & argentum uiuum, egrediuntur, quae tum sese in metalla transmutant: non uero tale argentum uiuum, & sulphur, qualia cernis, quae heic nullius sunt pretii, per contrarias enim qualitates suas a propria sua natura transmutata & agitata sunt. Ita una materia, per putrefactionem idoneamque corruptionem, mediante priuatione, a prima sua forma exit, & nouam speciem induit: &, per naturalem calorem, quem materia in se habet, & a coelo excitatur, leni quodam igne, quem facere noui, tamdem talem formam promo, quam materia lubenter acceptat, illamque adtrahit. Talem in modum priuatio, forma, & materia ordinata mea, & e supernis accepta sunt principia, & Dominus meus creator mihi mandauit, ut ego, tamquam eius ancilla, ab uniuersali materia quatuor elementa, per operationem & regimen meum, transmutem, & sub uniuersalem formam omnium mineralium specierum referam. Similiter, per naturalem meam artem, solem uiginti quatuor horarum spacio, circa uniuersum terrarum orbem impello, qui numquam intermittit, quin, per motum suum, in quolibet elemento, calorem aliquem excitet. Pari quoque modo & idem octaua Sphaera facit, quemadmodum & septem planetae, ipsorum Pater, primumque mobile, quod omneis caeteras sphaeras secum circumagitat. Cursum suum uersus Occidentem sumit: reliquae omneis uero contrarium faciunt, partim longo, partim breui in tempore. Exempli gratia: Saturnus sphaeram suam triginta annis percurrit: Mars duobus: Sol signa sua uno in anno & sex horis: Uenus trecentis, quadraginta nouem diebus: Mercurius trecentis triginta nouem diebus: Luna duodecim signa coelestia uiginti nouem, & dimidio diebus perambulat. Per iam modo dictum diuersumque cursum aestas & hyems exoriuntur, mutationes itidem elementorum, & in terris rerum generationes: atque nihil, siue perceptibile, uisibile, aut inuisibile illud siet, sine me, quae coelum & Deus, esse, uel locum habere potest. Ita coeli omneis res operantur, quae sub Luna complectuntur, influentiamque suam uirtuti & materici tribuunt: quae, non secus, ac foemina ergam uirum, formam concipere defiderat. Omnibus stellis, quae innumerabiles, materiae, diuerso in numero, subiectae, Illarumque quaedam elarae, nonnullae caliginosae sunt. Id quod res miraculosa est. Operantur ita res diuersas, quatenus peculiarem cursum habent. Primo supra in coelo, postea infra, iuxta uirtutem suam, in elementis, & exinde species & indiuidua fiunt. Scito itaque, quod tam multifariae influentiae non frustra deorsum in terrae elementum fluant, quamuis inuisibili modo id fiat, &, antequam in terram sese demittant. tam arcte in seipsis conclusae sunt, ut etiam alternatim uiolenter ingrediantur, atque eodem modo centrum irrumpant, in tam diuerso modo, ut etiam in minerae diuersas generationes, per peculiares impressiones faciant, & inferiores superiores, absque errore uiaque deuia, sequantur. Et ita terra coelis circumdata ornataque est, & ab iisdem influentiam, optumamque suam substantiam sortitur. Quocirca etiam quaelibet Sphaera, ad communicandam suam uirtutem, & centrum suum ut permeet, parata est. Per istiusmodi motum & aestum in terra adsurgentes uapores, qui primae sunt substantiae; generantur. Uapor frigidus est & humidus, ut hac ratione rursus deorsum sese demittat, atque in terra adseruatur: Sin uero in nubilosa aliqua nube uersetur, tunc & bene humidus, & simul calidus esse poterit. Illud, quod de eo terrenum, & in terra occlusum manet, longitudine temporis, in sulphuream materiam, quae agens, & in argentum uiuum, quod patiens est, redigo. Et tum illud altera, de prima compositione, est mixtio. Totum uero ex quatuor elementis, quae in unam massam, ueluti antea diximus, a me redacta, desumptum est. Illud uero, tui in gratiam, toties repeto, ne forsitan erres, neque nimis tempestiue praxin ipsam praepostero prorsus modo, incipias. Post putrefactionem fit ipsa generatio, idque per internum incomburibilem calorem ad argenti uiui frigiditatem calefaciendam, quod tantum equidem patitur, ut tamdem cum sulphure suo uniatur. Omne illud uno in uase complexum est, ignis, aer, & aqua uidelicet, quae in terreno suo uase accipio, eademque uno in alembico relinquo: & tum coquo, dissoluo, & sublimo, absque malleo, forpice, uel lima, sine carbonibus, uapore, igne, aut Mariae balneo, & Sophistarum alembicis: Coelestem namque meum ignem habeo, qui elementalem, proyt materia idoneam decentemque formam habere desiderat, excitat. Et hoc modo argentum meum uiuum quatuor ex elementis, eorumdemue materia, extraho. Illud simul, quasi unum idemque esset sulphur suum sequitur, quod sensim, leniter, & pro appetitu suo illud calefacit. Et tunc frigidum calidum, & siccum humidum unctuosumque fit. Notandum tamen tibi est, quod humidum non absque suo sicco, neque siccum sine suo humido siet: Unum namque ab altero in prima sua essentia conseruatur, quae in essentia elementatiua est spiritus, & quinta essentia, a qua infans noster partum suum adipiscitur. Ignis parit & nutrit illum in aere, antea tamen in terra uirginali putrescit: dein aqua promanat, quam quaerere necessum habemus, quae prima est materia, qua de mineram meam incipio. Contrarium enim contrario uiolenter resistit, & in tali specie sese fortificat, ne ab operante forsitan auferatur: & tunc patiens transmutatum, & forma sua denudatum est per materiae concupiscentiam, quae indesinenter nouam formam adtrahit. Per Sapientiam meam primum mobile rego: manus meae sunt octaua Sphaera, ueluti pater meus constituit: mallei mei septem planetae, quibus cum tam elegantes res cudo. Materiam, qua de mea opera, utpote lapides, metalla, arbores, herbas, rationalia, & irrationalia animalia, atque adeo in genere res omneis, quae sub coelo sunt, facio, ex solis quatuor elementis desumo. Chaos, uel Hyle, prima est materia. Illa dominatrix quae Regem, Reginam, & omnem familiam aulicam sustentat. Eques omni tempore, ad praestanda illi officia, in procinctustat, & uirgo a cubiculis mandato suo munere fungitur. Quo praestantior forma est, tanto praestantiorem ego me in illa repraesento. Scias praeterea quod potestatem habeam omnibus essentiis essentiam suam tribuendi, illas constantes conseruandi, & in materiis formam excitandi. Praeterea & tres partes probe obseruato, in quas Deus ab initio primam materiam distribuit. De prima & purissima parte creauit Cherubin, Seraphin, Archangelos, & omneis caeteros angelos. Ex altera, non ita pura, parte coelos, eorumdemue conclusionem creauit: de tertia & impura parte uero elementa, cum proprietatibus suis creauit. Et primo quidem ignem, qui uirtute reliqua antecellit, quem in altum, & sub luna collocauit. Nullam ( ignis ) corruptionem, sed puriorem partem de quinta essentia in se habet. Dein, ab illo, subtilem aerem fecit, & de quinta essentia eriam partem, non tantum tamen, quantum in ignem, eidem adtribuit: post illam namque uisibile aquae elementum subsequutum est, quae tantum habet a quinta essentia, quantum illa opus habet: &, post illam, denique terram. Omnia ista uero, atque adeo uniuersam naturam, unico in momento creauit. Terram crassam & caliginosam, foecundam attamen, fecit, quae minimam de quinta essentia partem in secomplectitur. Et primo quidem ipsa elementa saltim simplicia in sphaeris suis constiterunt. Ita aer proprie solummodo humidus est, appropriate uero illum ignis adiuuat. Aqua proprio calida, appropriate uero humida est, quam humiditatem ab aere mutuatur. Terra proprie sicca, appropriate uero frigida est, ob ingentem quoque siccitatem suam igni uicina est. Ignis uero praecipuum elementum est, uiuificat, & calore suo crescere caussatur. Nunc porro etiam te informandum operae pretium iudico, nullum uidelicet elementum esse, quod non in aliud operetur, adeo ut unum operans alterum patiens siet. Exempli gratia: Ignis operatur in aerem, & terram, si ignis operationem excitat. Terra mater & sustentatrix rerum omnium: omnia siquidem, quae sub coelo, & putrefactioni sunt obnoxia, eidemque calorem in uentrem immitrunt, ea, inquam, omni a partu sustentat. Tantum potestatis Deus mihi concessit, ut nimirum quatuor elementa iterum in quintam essentiam retroducam: Idque tum prima materia appellatur, quae in uno quolibet elemento generice mixta est. Artis meae beneficio reduco, unde generationes existunt, & reductae istae species in reducta massa comprehensae sunt. Quocirca ille, qui durissimo labore atque cruciatu elementa ita reducere conetur, sine me in primam materiam referre minime poterit: Sola siquidem ego elementa eorumdemue species transmutare possum, aliter qui iudicat, is seipsum decipit. Numquam enim alicui substantiae propriam suam influentiam adtribues, neque elementa proportionare uel in formam aliquam, prout materia illud requirit, redigere poteris. Sola, inquam, ego sum, quae creaturas format, ipsisque naturam, proprietatem, & materiam adtribuit. Per coelestia mea mysteria perfecta opera facio, quae haud immerito pro miraculis habentur, ueluti in Elixire. a quo tam infinita bona promanant, uidere est, cuius uirtutes & qualitates ego conclusi. Nulla insuper ars in terra est, quae aliquid augmentare, & tam praestantia opera perficere possit; quam ego. Quilibet sanae mentis igitur certo statuat, quod uidelicet istiusmodi opera & scientiae, sine coelestium corporum intelligentia, ad finem perducantur, uel, absque illorum efficacia, perficiantur, reliqua omnia abusus & errores sunt. Sin uero quis heic aliquid aggredi & tentare conetur, ubi, obsecro, is influentiam suam desumeret, & substantiae illam tribueret? Quomodo, quaeso, elementa recte miscere, & proportionnare posset? Impossibile id est omnibus, quemadmodum Auicenna, in suo, de uiribus cordis, libro cap. 2. testatur, etiamsi ille, ad illud consequendum impetrandumue, longaeua nimis uita frueretur. Illud secretum siquidem dumtaxat mihi, & nulli alias homini datum est. Uirtute & efficacia mea imperfectum per fectum reddo, siue metallum siue humanum siet corpus, illud, inquam, ego sano & perficio: Temperamentum largior, atque quatuor elementa comparo: contraria concilio, ne amplius fiant discordia. Haec aurea catena est, quam circumquaque coelestibus meis uirtutibus, & formis substantialibus exornaui. Opera mea tanto studio perficio, ut in iisdem omneis meae uires in lucem proferantur: idque tam eleganter, quam alias nulli homini, quam prudens rerumque peritus etiam ille siet, nullique etiam arti est possibile. Exito itaque, teque, inquam, sistito, qui te tam artificiosum gloriaris, &, iuxta meam scientiam, per ignem carbonarium, & Mariae balneum, meis in alembicis aurum potabile facere conaris, & scito me, ob errorem tuum, exhorrescere. An non te pudet, si opera mea consideras, & simul rancidam tuam coctionem in tinctis pictisque tuis. phiolis ex aduerso ponis, ubi simul & tempus & sumptus perdis? Nescio, inquam, quid cogites? Miserere tui ipsius, & rogo ut me consideres. Recte igitur nunc intelligas, quae dico tibi, non tibi mentiar. Considera quomodo praestantissimum aurum eximiam suam speciem de coelo, & bonam suam materiam de terra acceperit. Idem facit etiam lapillus aliquis pretiosus, utpote Carbunculus amethystizon, adamas ec. Ad ipsam materiam quantum attinet, illa ex quatuor elementis progreditur. Ad formam quod attinet, coelum qualitatem informat, quae iam iam in elemento comprehensa est, per quod forma longo in tempore, & per depurationem fit nobilis. Illud autem per me solam perficitur. Ego Architecta sum, & nullus alius homo uitam nouit. Nisi enim nasutulus sciuerit quid agere, quomodo elementis proportionem tribuere, quantum ab igne, aere, aqua, & terra, & ubi, illa sumere, ac qua ratione res contrarias, ut nihil amplius, quam substantias, adtrahant, recte miscere, & quomodo essentiis istis influentiam dare debeat: tunc equidem non dumtaxat nullum ferrum, uel plumbum, sed etiam uilius aliquid, non facere poterit: quomodo igitur aurum ille facturus est, nisi thesaurum meum mihi furetur? Non in manuum suarum apprehensione, uel arte situm est, sed meam artem nosse illum oportet, quae naturalis est, & a manibus hominum peragi nequit. Uerum enim uero etiamsi aurum ab omni mundo pro praestantissimo metallo ( quale equidem est ) habeatur: nihilominus tamen neque morbos, neque metallorum impuritatem curat, uel sanat: neutrum siquidem in purum transmutat aurum. Simili quoque modo & ne uitrum quidem adeo mollificare potest, ut cudi sese patiatur, quod alias Philosophorum lapis facere queat. Solum ( aurum ) omnibus ex metallis optumum & perfectissimum est. Sin igitur, meo exemplo, non parum plumbi facere potes, aut minuta granula, uel ex aliqua herba fructum quemdam, aut multo minus ferrum: quomodo, obsecro, illud, quod multo est praestantius, ex quo & Ducati, aliaeque monetarum sortes, conficiuntur, facere conaberis? Sin inquias quod saltim Chimici aliquid, non uero aurum, facere uelis: tunc, te multo, quam antea stultiorem esse, respondeo. An non enim intellexti, quod dixerim, mea mysteria tibi denegata esse. Quod siquidem natura operari debet, illud per creaturas haud perficitur: Et, quod magis est, si aurum ex septem metallis in perfectissimum redegi, & tu opera mea non intelligas: quo pacto illud facere conaris, quod imperfectum perficit, & in quod uirtutem collocaui, ut nimirum uniuersam metallorum essentiam in purum aurum transmutet, quod pro charissimo meo thesauro habeo, quem Deus mihi largitus est? Rudis, inquam, rerumque imperitus es, si non agnoscis, quod summum hocce bonum, quod quaeris, ad creaturam quantum attinet, summum naturae mysterium siet, siue id in metallis, lapidibus, herbis, aut animalibus fiat, quod a coelesti uirtute suam sortitur originem: Liberat, sanatque namque hominem, ab omnibus morbis, & nutrit illum: imperfecta metalla perfecta facit, idque per ingentem suam uirtutem efficaciamque, quam eidem meo ex thesauro iuxta sapientiam meam, tradidi. Si itaque in seipso adeo perfectum est, ut eius simile non reperiatur: dicas igitur mihi nunc, an non necessario talis scientia a summa intelligentia promanet, cum nemo alias aurum queat facere, & hoc thesaurus omnium thesaumrorum si et? Irreparabilis error est. Nisi enim decem libras ferre potis es, & centum tamen portare satagis, tunc uitae, acturam facere te oportet. Scias igitur nunc intentionem tuam. Omnem, fili mi, meam scientiam, uirtutem atque efficaciam simpliciter de coelo accipio, & simplicissimum quidem a quatuor elementis. Illud incipiens est, & quinta in elementis essentia, quam efficio per reductiones, tempus, & circulationes, dum inferius in superius transmuto, frigidum & siccum in humidum & calidum, atque adeo & lapides, & metalla, in naturali sua humiditate conseruo. Id per coelorum motum fit. Elementa siquidem exinde reguntur, atque, per accessionem & conuentum aliquem, huic influentiae obtemperant. Quo purior etiam mea est materia, tanto praestantiora quoque opera per coelos duco. An igitur nunc existimas, quod tuo in alembico, in quo terram & aquam tuam habes, per ignem & calorem tuum, atque per album rubrumque colorem tuum, ego, tuo pro beneplacito & lubitu, te mecum colludere patiar, tuum ad desiderium ut perueniam? An coelos te mouere, eorumdemue influentiam nauci tuo operi infundere posse autumas? An illud instrumentum organicum esse putas, quod solo digitorum tactu saltim suauissimae melodiae sonitum excitat? Nimium tibi asino somniari pateris. An ignoras, quod in coelorum motu magnus siet intellectus, qui deorsum intelligentiam suam impertit, &, per influentiam suam, rebus omnib. essentiam sumministrat? Obsecrote ut agnoscas, quod res altae etiam ab alto proueniant, a me, & Deo uidelicet: neque existimes, quod artificiosus manuum labor tam perfectus siet, quam naturalis: nimis siquidem nudus est, &, Simiae instar, in omnibus imitari conatur. An etiam putas quod tuum destillare, dissoluere, & congelare materiae tuae in uase tuo, aut aquam ex oleo elicere, recta, me sequendi, uia siet. Minime gentium, mi fili, nimium heic erras. Si enim tempus uariis cum mixtionibus & dissolutionibus elementorum, olei tui, aquae, & terrae transegeris, nihilominus tamen nondum aliquid perfecisti, nisi quod erres. An caussam scire desideras? Materia tua non semihoram ignis aestum tolerare poterit, sed omne cum fumo euanescet, uel in igne consumetur. Illa uero materia, qua in ego laboro, in omni probatione, quantus quantus etiam ignis siet, idonea & iusta inuenietur. Immo in igne adhuc fit melior. Aqua a sicca quadam stirpe uenit, quicquid tangit non humectat: non euanescit quoque, neque retrorsum cadit, & oleum eius non comburitur: ita perfecta mea elementa sunt: cum tuis uero multo aliter comparatum est: quemadmodum etiam, ut nimirum meo fungaris artificio, & munere, non tui est officii. Epilogi loco tibi dico, quod, per artificiosum tuum ignem, coelestem aestum non possis infundere: iccirco etiam de tua aqua, oleo, & terra nullam materiam adquirere poteris, quae influentiam concipere ualeat, quae illi rectam substantiam tribuat. Donum Dei est dare ex coelis elementis, & quidem uni magis, quam alteri, conseruaturque simplici in essentia, cuius nemo, nisi ego, agnitionem habet, quam solus ille, qui mihi concreditus, & uerus est Philosophus. Mi fili adhuc unum tibi commemorabo ueri uerbium, nimirum quod totum opus de una unica aliqua, simplici, cum seipsa coniuncta materia, in unico bene obserato uase, & unico alembico conficiatur. Omnia in se complectitur, quibus ad perfectionem suam indiget, atque per unicum ignis regimen elaboratur. Considera igitur nunc partum perfectionemque hominis, in quem omnem meam a Deo acceptam sapientiam conuerto: Humanam siquidem speciem ex nulla materia facere poteris. Sola ego corpus tum subtile formo, adeo ut neque Plato, neque etiam ipse Aristoteles minimi quiddam ea de re sciuerint. Ossa dura facio & dentes ad mandendum, iecur, & carnem mollem, neruos frigidos, cerebrum humidum, cor, cui Deus uitam infundit, calidum, omneis uenas rubro sanguine impleo. Et, ut breuibus meam absoluam sententiam, de uno unico argento uiuo, & operante uirili sulphure, unum uni cum maternum uas efficio, cuius uenter est alembicus Uerum equidem est, quod uidelicet homo arte sua meplurimum iuuet, dum, per externum aestum, matrici materiam infundit, magis autem heic praestare nequit: Ita igitur nunc cum opere tuo comparatum est. Qui enim rectam materiam eligere nouit, eamdemque in bene occluso aliquo uase etiam bene praeparat, & omnia in alembico bene instituit, is opus amplius differre minime necessum habet: Tu & ego siquidem illud perficimus, dum tu ignem confers, quemadmodum a Philosophia requiritur. Certo enim scias, quod omnia in eo sita sient. Probe itaque te heic uidere oportet. Cogita in ignem, quem " epsesin, pepsin, pepansin, & aptesin " appellant, naturalem etiam praeternaturalem, & minus naturalem ignem, qui non urit. Item in calidum & siccum, humidum frigidumque ignem, quem recte conficias. Absque recta materia, & igne proprio numquam ad propositum scopum peruenies. Materiam tibi trado: formam ordine collocare necessum habes. Heic autem non de substantiali uel accidentali forma tecum loquor, sed de recta specie, aut magnitudine uasis tui, & ut alembicum tuum recte praepares. Prudenter agas, & opus, ueluti naturae conuenit, artificiose administra: me iuuato, & ego te iuuabo: quicquid mihi feceris, idem & ego tibi facturus sum, non secus, ac caeteris meis filiis feci, quibus sufficientem mercedem tradidi, iis cumprimis de caussis, quod inculpabiles patri & matri obtemperauerint, meisque praeceptis morem gesserint: quemadmodum uidere poteris in Romante loannis de Mesung, qui me adprobat, &, uice uersa, Sophistas reprobat. Idem quoque faciunt Uillanouanus, Reymundus, Morienus Romanus, & Hermes, quem Patrem nominant, & cui nemo alius est similis. Item Geber, & alii, qui hac de scientia scriptitarunt, atque, artem ueram esse, ipso facto experti sunt. Sin itaque nunc, mi fili, opus aggredi conaris, tunc ad illud non adeo ingentes sumptus requiruntur: Sufficit enim tibi, ut liberi uacuique animi, & in securo aliquo loco sies, ubi nemo delabore tuo aliquid resciscat. Unicam tuam materiam in puluerem redige in bene occluso uase unico, una cum illius aqua, eamdemque leni aliquo calore rege, quae tum operabitur: frigus uero putrefactionem confert. Propter nimiam frigiditarem siquidem siccitas operanti non ita resistere potis est, ut argentum uiuum per ordinaria commixtionem, & connexione, conforme homogeneum subiectum fiat, quod primam materiam reductam ingrediatur: Sin proprie matre tuam, Naturam, sequi uelis, in qua te ratio conseruare, & Philosophia Ductrix tua esse poterit. Id si feceris, tunc certo certius tibi pollicebor, quod materia potiri, & ad exoptatum finem peruenire possis. Ingentes, uti diximus, sumptus non requirit, modo des operam, ut mea recte comprehendas principia. Meum laborem probe obserua: & animaduerte quid Aristoteles, in 3. & 4. Meteororum, dicat: disce Physicam, & librum de Generatione & corruptione diligenter lege. Item, librum de coelo, & mundo, quo in materiam elegantem puramque inuenies: Nisi enim illam agnoueris, tunc semper iacturam facies. Qua de re uide Albertum Magnum de Mineralibus. Sin igitur nunc tibi oculi tui aperti sient, tunc in mineris mysteria mea deprehendes & uidebis, quod nimirum omneis lapides ex elementis crescant. Me primum agnoscere discas, antequam te Magistrum nomines. Me sequere, quae omnium creaturarum existentium, unamque essentiam habentium, mater sum, quaeque absque coelo, & Elementatiua non crescere, neque sensibilem animam consequi possunt. Si itaque sedula exercitatione tantum discis, ut coelorum uirtutes, ingentesque operationes agnoscas, elementorum quoque passiones scias, & cur nimirum tantas operationes concipiant: quae media transmutationum sient: quae putrefactionis, generationis, alimentationisque caussa, & denique quid elementorum essentia & substantia siet, tunc iam artis agnitionem adeptus es: quamuis alias ingeniosissimus intellectus ad meorum operum considerationes requiratur. Illud Dei donum uero non omneis sapientes a sua scientia & propria ratione sortiti sunt, sed beniuoli, qui cum ratione me sequuti sunt longo a tempore, quod ego constituo, & post longam latam patientiam, illud impetrarunt. Quocirca fac quod dico tibi: Si hoc thesauro potiri uelis, quem etiam ueri physici ueteresque Philosophi habuerunt. Talis namque thesaurus tantae uirtutis altitudinisque est, cuius similem nullus homo inter coelum terramque arte consequi potis est. Media res est inter Mercurium & Metallum, quod sumo, quo ex ars tua meaque scientia, tam praestantissima essentia perficitur: Purum potabileque aurum est, & radices agens humiditas: Summa Medicina est, quemadmodum a Salomone, Ecclesiast. c. 38. describitur: a terra desumitur, & uir sapiens non contemnit eam. Deus illam inter mea mysteria locauit, & sapientibus eamdem impertit, quamuis illam multi Oratotores, & qui Theologiae & Philosophiae eximios Doctores sese esse autumant, omnino irrideant: quemadmodum etiam Alchimia a Medicis ludibrio habetur: Uerum me non agnoscunt, artisque penitus imperiti sunt, ueluti Auicenna, Uillanouanus, multique adhuc alii praestantissimi Physici, probatissimique uereres Medici. Insipientes tamen dumtaxat illam despiciunt, qui rectam Medicorum uiam numquam ingressi sunt. Irrisores istiusmodi siquidem sufficiente cerebello destituti sunt, ut uidelicet talem radicem, & Medicinam Nobilissimam, omneis in genere morbos sanantem, agnoscant. Fortunatus ille homo est, cui a Deo tempus & uita tribuitur, ut ad tam summam essentiam perueniat, licet nunc senectute grauetur. Geber enim ait, quamuis Philosophi, dono isto donati dotatique, senes fuerint, nihilominus tamen in summa senectute eodem sese oblectarunt. Illud igitur qui nunc habet, is omnia bona ingentesque diuitias possidet: Una siquidem de uncia assidue diues & sanus esse poterit. Creaturam attamen tamdem mori, seque in Deo & natura exsatiare oportet. Unum cordis robur refrigeriumque, & plus quam aurea Tinctura est. Elixir, & aqua uitae est, sub quibus omnia opera resque complexae sunt. Argentum uiuum, sulphur, & in thesauro meo occultatum aurum est, oleum incomburibile, album, constans, fusibileque Sal, Lapis Philosophorum, qui nullo modo, nisi per naturalem artem, humanamque scientiam, quae heic auxilium praestat, inueniri poterit. Libere nunc tibi edico, quod, tu Laborator, sine me opus haud possis perficere, quodque absque te, tamquam ministro meo, in eo nihil & ego quoque queam efficere: Per me, & te uero, opus breui tempore lucraberis. Missos fac Sophistas, eorumdemque fallacia opera: missos fac diuersos ipsorum alembicos, & uasa: missum quoque fac fimum equarium, totque ignes carbonarios, quae omnia nihil omnino prosunt. Relinque metalla aliaque: transmuta multo potius elementa in speciem mutabilem, quae Philosophorum praestantissima est materia, quam tamen rerum imperiti reiiciunt. Iuxta sub stantiam suam auro est similis, secundum essentiam uero, dissimilis. Transmuta elementa, & quod quaeris, inuenies. Mea autem est sententia ut infimum sublimes, & superius inferius facias. Recipe igitur argentum uiuum, quod operante cum suo sulphure mixtum est: illud in bene obserato uase, unicoque alembico, ad partem tertiam inhumato, igni Philosophorum adponito, &, ne fumosum fiat, bene custodito. Hoc fac, mihique confide. Relinquas etiam, mi fili obsecro, omneis reliquas species, non uero materiam sume, a qua minerae suum sumunt initium. Plura tibi nunc non impero, sed adiuro te, quod me, Naturam sequi necessum habeas. Contraria Chimici Responsio Inqua errores suos fatetur, & eorumdem deprecatione Naturae agit gratias. Chacharissima mater Natura, &, post angelos, a Deo perfectissima creata Creatura, tibi nunc honorem gloriam que exhibeo: agnosco siquidem & fateor, te matrem & imperatricem esse magni mundi, qui pro homine, tamquam paruo mundo conditus. Alte in primum mobile collocata es, ut manibus tuis circumuolutes, & pedibus inferius transmutes, idque, siue illud ex amore, uel econtra, fiat, usque ad terrae loca infima: quae omnia ex mandato Domini tui facis, quae indesinenter generando tam summas operationes perficis per altas tuas intelligentias, & indestructibiles substantias coelorum, stellarum, atque planetarum: Unde tam purae res formantur, quod haud immerito omni tempore, matris & magistrae alicuius instar, inuocanda & amanda sies. Equidem fateor. quod nihil, sine anima, uiuat, & quod illud, quod existit, & essentiam habet, a te, & uirtute tua, respectu a Deo acceptae potestatis ordinationisque, proueniat. Non eo inficias, quod totam massam regas, & elementorum materia tuo sub imperio ducatur. De illis namque primam sumis materiam, & ex coelis formam: quamuis illa materia ab initio dissimili prorsus modo commixta est, donec a te qualificetur & specificetur. Et tunc substantialem, quemadmodum etiam postea accidentalem formam induis. Tam es sapiens, ut etiam omnia tua opera per uirtutem coelestem, summeque operabiles formas, tam perfecto iustoque ordine perficias, ut etiam a nemine mortalium mortificentur. Uideo te a Deo ita dotatam esse, ut etiam omnia, quibus homines indigent, manibus tuis subiecerit. Quatuor per te gradus fieri permisit, ex quibus primus saltim Esse, & Essentiam habet, quales sunt lapides & metalla: alter uegetabilia complectitur, quae essentiam & accretionem habent: Tertius perceptibilitatem sensibilitatemque habet, utpote feras, uolucres, & pisces, quae omnia triplicis sunt generis: Quartus omnium Nobilissimus & perfectissimus est, quemadmodum id ita Deo uisum fuit & placuit, in quo homo consistit, dum alii tres gradus perficiuntur. Plus autem Deus, quam tu, tum temporis operatus est, dum homini immortalem, ratione praeditam, animam indidit, quae non passionibus nostri in certos modos collocati corporis subiecta est: Sed perceptibilitatem Sensualitatemque ad malum & peccatum accessionem facere permisit, idque per corpus, quod immoderata uoluptate contaminatum est: unde condemnatio subsequuta, nisi gratia, quae a Deo uenit, & cumprimis, ob aeternam hancce animam, non uero corporis gratia, data est, impetretur. Quocirca magna hominis perfectio non a te suam sumit originem, sed, quemadmodum dixti, licet humanitatem minime conferas, tamen humano uasi neminem manus admouere, praeter te, quod perfectissima essentia tui operis, & magnae efficaciae, efficit. Equidem summopere mirandum est, si quis recte consideret, quomodo uidelicet corpus nostrum diuisum, & membris undique exornatum siet, adeo ut per obiectum uoluntas ita praeparetur, ut, quando modo uelit, quodlibet membrum mouere possit: Et quamuis uoluntas a te minime proficiscatur, magnum tamen est miraculum, quod corpus, tamquam subiectum, animae gratia, ita desudet. Et ita fieri necessum est, saepius tamen heic magister fit, non ob dignitatem suam, sed peccati caussa, quo anima laeditur. Ne itaque tantopere exultes de perfectione, & egregio hominis ornamento, qui, tam nobilis quam anima, formae, resistit, & contra rationem tam diuersimode mutat. De tuis operibus dumtaxat sies sollicita, non autem de nostris defectibus & flagitiis. Licet namque, te opera tua bene inchoasse, existumes, nihilominus tamen in fine aliud nihil, quam, abortus, reperiri licuit. Est ne illud tui intellectus, uel sapientiae, defectus, aut non aliter fortassis potuisti? Ignosce mihi, quaeso, fide tua scientia aliquanto duriora uerba proferam: non enim te occidere in animum induxi meum, sed solummodo rigidiorem exhortationem, mihi, ob ignorantiam meam, a te illatam nunc percipio. Nulla siquidem hora praeterit, in qua non tam altas res, quarum me certiorem reddidisti, considerem: idque cottidie eo magis magisque, dum simul perpendo, quanta mihi exposueris mysteria, & simul errores meos demonstraueris. Siue iaceam, ambulem, uel stem, tunc illud oculis meis obuersatur. In summa, non omnia cogitare potis sum, qualem uidelicet materiam & formam ab initio sumere necessum habeam. Grauiter me obiurgasti, quod non tuam uiam sequar, cum tamen minime ignores, quod ad id intellectus meus neutiquam sufficiat: hac siquidem in arte nihil aliud, quam contrarium, efficere potero, nisi, respectu tuae scientiae, auxilio mihi subuenias. Recte quidem ais, quod mysteria, & alta opera tua ad hominis scitum non data fient: quos igitur in tanto onere progressus face re meque ipsum ducere potero, nisi me auxilio tuo subleuaueris? Te, ais, sequi debeo, & id quidem facere cupio: ast quibus mediis, & libris, id efficere possim, mihi dicito? Hic, accipe hoc, & illud, inquit, alter contrarium, & ut cessem, ait: uerba ipsorum diuersimode inuersa, & in parabolicas sententias sunt disposita. Tamdem uideo, quod ex iisdem nihil omnino discere possim. Quocirca ad te meum resumo, refugium, &, ut mihi consulas, opemque feras, quid nimirum in tam arduo negotio mihi faciundum siet, obnixe te rogatum uolo. Exintimis igitur cordis mei penetralibus te obtestor, ut, conscientia tua teste, mihi commemores, quomodo fieri possit in profunditatem terrae perueniendi, &, subtili studio, perfectum metallorum Mercurium quaerendi. Si quis igitur aut hunc, uel ad minimum auri Mercurium inuenisset, is eumdem, thesauri alicuius instar, bene conseruare posset. Dubito tamen, etiamsi aliquis illum haberet, an ex illo metallum facere potis esset: uix enim credo, quod homo aliquis tam artificiosus astutusque siet, ut aurum conficere ualeat. Tuum, inquam, opus est, quemadmodum experientia testatur, & tu etiam, dum de hominis partu uerba fecisti, satis superque illud demonstrasti. Uidemus equidem quod frigidus humidusque Mercurius sulphur suum in auxilium desideret, quod est conforme semen, uel sperma homogeneum, a quo creatura, labore peracto, existit. Sin omnia perpendam, tunc tantum deprehendo, quod propriam sumas materiam, proprium uas, propriam mineram, proprium locum, & proprium ignem, ad dandam formam speciem, & colorem, uitam itidem & crescere, cuius quaelibet res impleta est. Nosti, tamquam Architecta, dignitatem materiae: Operans siquidem nullam operationem in se recipit, quam dumtaxat in disposito patiente. Nosti subtiliter miscere calidum & frigidum: siccum & humidum: & contrarii qualitatem induere, quae tu primam formam transmutas, ut materia tum nouam formam recipiat: Obiectum enim, iuxta uirtutem & potentiam, subiectum est, quod substantiam continuo in actu & coperatione conseruat, quae antea saltim in potentia fuit. De re bene disserentem te quidem audiui, si modo & sententiam opinionemque tuam ordine commemorare, &, iuxta uirtutem efficaciamque tuam, proprie de iisdem loqui possem. Intellexi siquidem, quod Elixir, uti dixti, a quatuor elementis suum sortiatur initium, res contrariae sese iterum uniant, quodque elementa transmutari oporteat. Id quod sane nullius hominis labor manuum est. Quis enim sciat, quomodo terrena qualitas essentiam suam cum aere communem habeat, cum frigore correspondeat, & in humiditatem, hoc est, contrarium suum, transmutetur? Nam humiditas a frigido humidoque elemento non uult recedere, quamuis ab igne, quae omnia composita corrigendo meliora facit, magis auxilii accipiat. Est & hoc quoque naturale opus, quod nigram, albam, & rubram sese faciat: qui tres uisibiles colores tribus cum elementis, igne, aqua, & terra consentiunt, & ab aere penetrantur. Dein etiam affirmas, quod res ista, de una unica aliqua re conficiatur, in uno unico uase, de una aliqua substantia: Quatuor enim unicam dumtaxat constituunt essentiam, in qua unum est, quod ipso in effectu opus & inchoat & perficit: nihil ipsi, praeter exiguum aliquem calorem, ipsi de est, quem homo administrat, & exinde, mediante tua sapientia & arte, omnia necessaria elicit. Omne illud, praeterea, quo quis indiget, hacce in materia sufficiente in perfectione, ad principium, medium, & finem, reperitur: eoque ferme comparatum est, ac cum homine, equo, frumento, atque bellariis. In humano enim semine etiam humana species comprehensa est, utpote os caro, sanguis, crinis etc. ita quoque quolibet etiam in semine eiusdem simile, & species. De homine homo uenit, fructus a fructu, animal ab animali: qui ordo in uniuerso rotundo terrarum orbe obseruatur, & a Dei sapientia, qui ordinem istum ita obseruari uult, eiusque rei etiam tibi potestatem fecit, proficiscitur. Nunc autem scio, quod, si semen in muliebri uase occlusum siet, illudque non amplius aperiatur, nulla tunc humana molestia, uel labor amplius requirantur, neque minimo, aut magno additamento, uel ablatione opus siet, quemadmodum etiam nulla reseratione, occlusione, uel tactu: omne siquidem, ad perfectionem necessarium, intus est. Pari, quoque modo ais, cum lapide Philosophorum comparatum esse, deo ut quis nihil amplius, quam una unica, in puluerem redacta, materia indigeat, quae aerem, aquam, & aestum in se habeat, immo omne illud quod ad operis huius perfectionem requiritur: minime etiam necessum esse, ut tangatur, quodque exiguus ignis sufficiat, qui internum calorem excitet, non secus ac infans utero in materno calore naturali fouetur. Praeterea quoque significas, quod haec materia suam perfectionem in se habeat, unico saltim hoc excepto, quod nimirum operationem suam sine humana arte & adminiculo non depromat, cuius artis auxilium de Philosophica scientia & prudentia intelligo, ueluti per manuum apprehensiones materiam praeparandi, superfluum de illa separandi, hanc tunc compositam terram simplicem, quae cum aqua sua nunc unita est, occludendi, & in alembico idoneo leni alicui calori adponendi. Et illud totum artificium esse censeo, nec aliud quiddam homo, quicquid etiam ille contradicat, heic addere poterit. Si operationis tuae facis initium, & quando in puluerinam essentiam ingressa es, tunc, a peracta praepatatione, dissoluis, & siccum aquosum reddis: illud per sublimationem dein, magna intelligentia, in aerem usque sursum ducis, & denique sola illud unum facis, quod res alias imperfectas perficit. Quocirca, tu Natura, prima genitrix es, dum quatuor elementa coniunctim unam aliquam in essentiam misces, cuius nemomortalium, nisi tu sola, agnitionem, habere poterit. Et hunc in modum illud intellexi, atque etiam, si Deo tibique placuerit, idem oculis meis suo tempore me uisurum nullus omnino despero. Nunc uero temporis terminos suo loco relictos, uolo, & nosse sufficit, quomodo uidelicet materia haberi possit, quam praestans & bona illa siet, & quantam, in perficiendis rebus imperfectis, uirtutem illa conferat. Aurum itaque ex mineralibus optumum esse, mihi haud ignotum est: nihilominus tamen neque in forma, neque materia, ad perfectionem suam transgrediendam, ullam aliquam habet efficaciam. Nullam siquidem maiorem operationem habet, ut amplius aliquid, quam se ipsum, perficiat, qualem qualem etiam artem homo heic adhibeat. Si quis enim affitmare conaretur, quod reserandum, & in argentum uiuum redigendum illud esset, is hac in re plus, iusto stultesceret, cum ex auro nihil amplius, quam quod in eo est, elicere possit. Quid igitur in codem homo quaerere satagit, quam ad minimum illud, quod intus est, & nihil magis in eo reperiendum siet? Praepostera est temeritas. Nihilominus tamen ut Philosophastri illi stultitiam suam prodant, inquiunt, quod, artis suae beneficio, corpus retrorsum primamque in materiam, referri oporteat, uerum ex institutione tua me non latet, quod uidelicet reductio non fiat per res, quae ad certam aliquam speciem uel indiuiduum, factae sunt, nisi istiusmodi species antea corrumpatur. Nihilominus tamen post corruptionem istam nulla similis alicuius speciei fit generatio, nisi species prius in genus suum retrogrediatur. Immo adhuc amplius affirmo, quod destrue re, conficiendi auri, minime uia siet: Sin enim semel speciem suam amittat, tunc homo illam eidem neutiquam restituere potis est: & subtilis, praeterea, adhuc ars requireretur, si quis illud in rectum puluerem redigere conaretur. Si quis autem illud ita resoluere, sibi forsitan proponat, ut illius compositum, uel corpus, in primam mixtionem, quae illi ab elementis facta est, separare uelit, is numquam, quicquid etiam dicat, illud ad finem perducere poterit: aestum, frigusque enim patitur, & in igne magis magis que purius redditur, adeo in natura sua perfectum est. Adpropinquans elementorum creatura est, quae semine & grano destituta est, quo reductio a putrefactione fieret, & in pristinam suam speciem iterum redigeretur: materia eius enim nimis crassa, mortua, & mors ipsa illius est essentia: quocirca etiam ex eodem nullum aliud metallum, uel argentum uiuum crescere poterit. In genere itaque nemo affirmare potest, quod simile quodlibet simile sibi generet: Illud namque, extra uegetabilia, & perceptibilia, sensibiliaque, ad ipsa mineralia quantum attinet, male loquutum est: Illa enim alimentationem uitamque accipiunt, & seipsa seminant atque plantant: haec uero nihil percipiunt, & in primo, aeque ac in ultimo, anno, eiusdem sunt magnitudinis. Ex, & de, elementis per te essentiam suam in terra sortiuntur, id quod sine satione, plantatione, alioque cultu peragitur. Ex doctrina tua porro cognitum compertumque habeo, quod ueterum Philosophorum dictis, per fallacem praxin, minime obtemperandum, sed dumtaxat uera & essentialis Theorica, in qua essentialis est natura, obseruanda siet: In illa siquidem omnis essentia, materia, & substantia consistunt. Nunc autem in memoriam mihi reuoco, quod aliquando deceptor seductorque sophisticus, qui tamen pro magno Philosopho habebatur, mihi persuadere conabatur, inquiens: pro recta materia aliud nihil sumendum esse, quam purum crudumque argentum uiuum, attamen ut auro bene antea mixtum siet: ex duobus enim bene coniunctis fieri aliquod eximium, atque in illa coniunctione unum alterum perfectum reddere: Sin, pergebat impostor ille, hoc facerem, tunc me Elixir consequuturum esse: cumprimis uero quatuor mixta elementa a se inuicem separanda, quodlibet purificandum, dein iterum coniungenda, magnum cum paruo uniendum, subtile in crassum inferendum esse: & hoc modo fieri lapidem Philosophicum. Uerum non sum nescius deliramenta istiusmodi meras esse imposturas, & quod tales homines intellectu destituti sient, atque adeo non dumtaxat alios homines, uerum etiam seipsos decipiant, siue enim Philosophi, siue Medici illi sient, nihil tamen hac in re intelligunt. Simili quoque modo & me minime latet, quod dixeris, quod solus Deus altissimus ex elementis aliquid creare possit, cum naturam ille produxerit. Ille iuxta quantitatem elementa miscere, qualitates recte proportionare, elementa rite coniungere, atque miscere nouit, quemadmodum illi modo uisum est. Illic nemo homo reperitur, qui aut idem facere, uel illud negare audeat. Solus namque ille creator, bonorumque omnium productor est, nec in mundo quicquam est, quod absque illo factum siet. Omneis iccirco iactabundi Chimici Sophistae nunc taceant, neque colligere sperent, ubi non serunt: qui per falsas suas calcinationes, sublimationes, distillationes spiritus per fumum abigunt, &, per sophisticas suas coagulationes atque congelationes rerum imperitis persuadere conantur, immo etiam apud illos, qui opus perfecerunt, praetendunt, quod argenti uiui aurique elementum recte separatum sier, id quod tamen in euentum fineque nihil est. Uerum enim est, res omneis, quae sub coelo sunt, a quatuor elementis factas esse, rectam quantitatem habere, atque adeo, suam iuxta speciem, per naturam, in recta proportione mixtas esse: non tamen ita, ut omneis proprie unitae, sed in uirtute distinctae, cumprimis uero Philosophici lapidis materia, sient. Hisce simul intelligo, quod in rubro argento uiuo, & perfecto corpore, quod Sol appellatur, quatuor elementa, singula inter se inuicem peculiari modo unita, & per singularia media mixta sient, adeo ut, humanae artis beneficio, non separari possint: Omneis namque ueteres & ueri Philosophi scribunt, ignem & aerem aquae terraeque inclusos esse, in quibus uirtutem suam exerceant, & indissolubili prorsus modo inter se inuicem uehementer dimicent, adeo ut nemo, nisi Deus & Natura, uinculum istud soluere queat. Uere id affirmare, & philosophice etiam demonstrare possum: Ignis enim nobis est inuisibilis, & aer incomprehensibilis: Si quis uero dicat, quod singula uideri possint, is impostor est: ex irrefutabilibus fundamentis siquidem elementa sunt inseparabilia. Quamuis etiam Sophistae praetendant, & pro certo affirmare uelint, quod aurum, argentumque uiuum in quatuor elementa separent, nihilominus tamen mendaces sunt. Sin enim duo elementa, ignis & aer, ita separata essent, tunc quodlibet euanescere necessum haberet. Licet etiam affirment, quod illa retineant: nihilominus tamen, quo perueniant, penitus ignorant: neque aer neque ignis siquidem uideri atque percipi poterunt. Si quoque, iuxta ipsorum praetensionem, illa extraxerint, tamen illud, quod attingunt, saltim humidum faciunt, id quod neque aeris, neque ignis, est proprietas. Praeterea, quemadmodum tu Natura itidem dixti, idem quod & in libris deprehendi, nemo est, quantus quantus Doctor etiam ille esse uelit, qui scire possit, quantum uidelicet in re qualibet naturali a singulo elemento esse possit. Deus namque illud tibi soli tradidit. Nec uilus philosophus tam est sapiens, qui elementa componere, & miscere, uel quantum ad rem aliquam naturalem, siue illa spiritualis, siue corporalis siet, a quolibet elemento, necessario ordinandum applicandumque esset, compertum habeat. Sin igitur nunc illa separare conetur, quomodo, obsecro, illa iterum coniunget, ut unitum compositum uerumque subiectum, iterum efficiat, si elementorum quantitatem & qualitatem, rectaeque unitionis modum, penitus ignoret? Separari itaque illa minime oportet, nisi rite iterum coniungantur: Tibi, Naturae, illud committendum est, quae artem bene disponendi, Philosophici lapidis componendi, & rectae elementorum, absque separatione, mixtionis faciundae, probe nosti. Satis superque mihi dixti, quod elementorum separatio, corumdemque iterata coniunctio minus siet necessaria: nulla siquidem istiusmodi ars impetranda, & dumtaxat tibi a Deo concreditum constitutumque est mysterium. Absque omni dubio tamen lapis, uel Elixir, a te proficiscitur, absque tamen elementorum separatione, nec sine tuis instrumentis, uel auxilio sapientis reique istius periti alicuius hominis. Aristoteles ait: Ubi desinit physicus, ibi incipit Medicus. Quocirca etiam Alchimia tum incipit, quando naturam & scientiam suam sequitur: id quod cuilibet Philosopho ac Medico probe obseruandum est. Si enim Alchimia recte ducatur, tunc natura illam proferet. Ne quis autem heic erret, iccirco omne illud, quod natura parit & profert, quaedam, ad Alchimiam pertinens, est materia, quemadmodum tu, Natura, qui tibi & corpore, & ipsa quoque uita mea inseruire paratus sum, multo, quam ego, nosti melius. Sciendum quoque est praeterea, quod uidelicet Alchimia tres res perficiat: Primo dum metallum aliquod perfectum uiuumque facit, eiusdemque spiritum digerit, ut nihil in eo amittatur, quemadmodum eius rei ipsa experientia testis est. Secundo, materiam in uasculo aliquo ita coquit atque digerit, ut, absque unicae alterius rei additamento, corpus & spiritum in unum transmutet: eapropter de nouo etiam ei nihil addendum est: nec ulla quoque fit mixtio, nisi Naturae Principia illam administrent atque largiantur: quicquid enim ad hoc parit, nobisque relinquit, id ab arte ad opus sumitur. Tertio probat, quod nimirum realiter ipsoque facto, nulla quatuor elementorum fiat separatio faciundi lapidis, in argento uiuo & Sole, qui altum rubrumque aurum appellatur. Illud enim cogitare ingens error, & nobili Alchimiae, fundamentalique Philosophiae omnino est contrarium. Equidem uerum, certoque certius est quod quaelibet res elementaris etiam ex ipsis elementis alimentetur siue nutriatur. Sin itaque nunc bene disposita, & in unum subiectum, quemadmodum Natura illud ita protulit, composita, atque iam separata sient, tunc subiectum illud corruptum deprauatum, eiusdemue praestans uinculum, quod elementa coniunctim ad seruauit, ruptum, & nulla amplius est permixtio, sed a quatuor elementis ad aliquid facta res per separationem in nihilum iterum redigitur. Nam si pater filium gignere debet, tunc prius ille minime destruendus est, sed sufficit ut cum ipso semine spiritus generans exeat, quem muliebre semen concipit, & in calore ita conseruat. Istiusmodi spiritus infantem, eiusdemue membrorum speciem gignit, quemadmodum Auicenna suo loco id testatur. similiquoque modo cum puro auro comparatum quod lapidis Philosophici uera est materia: Nam pater est, qui omnia instruit & instituit: quocirca etiam ille minime destruendus, aut corrumpendus; neque ab elementis suis separandus est; sed sufficit, ut Sol pater, qui spiritum suum inflat, uirtutem, atque efficaciam, per illum, in uirtute & efficaciaadfluentem, spiritum ( qui uerus Philosophorum lapis est, qui ex terra desumitur ) filio infundat; & per parturientem istiusmodi spiritum filius fit substantialis. Ate, natura, igitur nunc tantum didici, quod Alchimiae ars uera siet scientia, & ideo etiam affirmo altumrubrum aurum Sol quod appellatur, lapidis uel Elixiris uerum parentem esse, quo ex tam ingens, magnique pretii, thesaurus egreditur: qui calefacit, inserit, figit, digerit, atque tingit per artem, sine diminutione, & ulla unica corruptione, aurum illud, quod pater est, a quo filius tam praeclaros progressus facit. Impossibile itaque nobis, nec necessarium, neque etiam concessum, ut mixtionem adteramus, uel elementa separemus, quae natura, in argento uiuo, tam ex: quam interne, & pari quidem modo in perfecto Solis corpore, in tam decente quantitate, complexione, & qualitate bene proportionata, coniunxit atque constituit. Sin igitur nunc naturae scientiam ignoremus, nullamque quatuor elementorum promixtionum cognitionem habeamus, quid de eorumdem separatione sciemus? Summe itaque necessarium est, ut naturam imitemur, eiusdemue instrumenta, quomodo elementa facit, usurpemus: sine qua administratione nos alias in eductione lapidis huius formae, & inquisitione huc spectantium mediorum, non recti imitatores erimus: per quae media ad instrumenta peruenitur, quibus natura in mineralibus, dum argento uiuo formam suam tribuit, utitur. Sin autem secus faciamus, tunc illius destructores sumus, quod natura ad malum composuit & disposuit, dum mixtionem, contra tua, Natura, mandata, adeo turpiter separamus. Nihilominus tamen, quemadmodum Aristoteles ait, elementa transmutare debemus, ut inueniamus quod quaerimus. Et hac ratione, o Natura, me ad uiam tuam sapienter duxti, pro quo beneficio ingentes & ago, & habeo, gratias: a te enim tantum equidem didici, ut omnia mea opera nullius sient pretii. Magnam stultitiam esse fateor, quodque in fine summa, cum planctu & tristitia coniuncta, pernicies plerumque sequatur, si quis circa multifarios alembicos, argentum uiuum, aquas fortes, uulgares dissolutiones, omneis res minerales, fimum equarium, ignesque carbonarios, plus iusto occupatus siet: omnia siquidem ista nihil omnino prosunt. Concludo igitur me imposterum diligentius libros uestros inspecturum, & tibi, pro uirili, obtemperaturum esse. Haec enim uia, quam homo perambulare poterit, tutissima securissima, & certum est, quod ars illa suum a te sortiatur initium, quamuis res, ob thesauri huius dignitatem, & miraculum, satis tarde procedat. Ne autem tempus temere teram, uel amittam prorsus: eapropter, tuo iussu, operi tempestiue satis, & aeque luce hodierna, quam crastina, me adcingam: primumque de materia cogitabo, quae mihi, mediante operante sua parte, eximium argentum uiuum datura est. Illud tunc in bene obseratum mundumque quoddam uas recondam, & muro circundato alembico dein subponam: & tunc, natura, tuum decente more modoque facies officium. Ex omnibus meis uiribus itaque nunc tibi denuo gratias ago maxumas, quod, me uisitare, haud dedignata fueris, atque tam summi boni haeredem institueris: pro quo summo mihi praestito beneficio tibi ad uitae meae dies obstrictus obligatusque maneo. Doctrinae igitur tuae nunc morem geram, summamque dabo operam, ut Nobilissimam hancce, de Elementis, Tincturam, uolente & auxiliante Deo Ter Optumo Maxumo, tamdem adipiscar. Tractatus Breuior. Siue: Summarium Philosophicum Nicolai Flamelli. Qui Metallorum cognitionem, certamque scientiam, quomodo uidelicet inter se inuicem transmutentur, impetrare satagit: is ante omnia scire necessum habet, qua ex materia proueniant, & quomodo simul etiam in mineralibus suis formentur. Ne itaque heic forsitanerretur, transmutationes ueluti in terrae uenis undiquo fiunt, spectandae atque obseruandae sunt. Quocirca extra mineralia etiam transmutari possunt, si ante spirituales efficiantur, ut uidelicet in sulphur & argentum uiuum suum, quae natura facit, perueniant. Omnia siquidem metalla ex sulphure & argento uiuo, omnium metallorum duobus istis spermatibus, formata sunt: quorum unum uirilis, alterum foeminini sexus & complexionis est. Illa autem duo spermata ex elementis sunt composita. Et primum quidem, uirile scilicet, quod sulphur dicitur, nihil est aliud, quam ignis & aer: iustumque sulphur est, ignis instar, absque mutabili & metallica natura, non autem uulgare illud, quod nullius est metallicae substantiae. Alterum foemininum sperma, quod argentum uiuum nuncupatur, nihil est aliud, quam terra & aqua. Dicta ista duo spermata ueteres sapientes duos per Dracones uel serpentes praefigurarunt, quorum unus alas, alter autem nullas habuit. Draco sine alis sulphur est, numquam ab igno auolans. Alatus serpens argentum uiuum est, quod a uento transportatur, muliebre semen, ab aqua & terra factum: quocirca etiam certa sua hora ab igne auolat, & in eo inconstans est. Sin uero ista duo, a se inuicem separata, spermata iterum in unum redacta, & per triumphantem naturam, in Mercurii libro qui primum metallum, metallorumque mater est, unita sient, tunc illud Philosophi uolantem Draconem appelant, eo quod Draco, ab igne suo accensus, sub uolatur sensim ignem uenenosumque uaporem in aerem spargat: idem quoque facit & Mercurius, qui, supra exteriorem ignem suo loco in uase consistens, igne recte instituto, internum naturale, quod in profundo occultatum est, accendit: & tunc aliquis uiderem poterit, quomodo uidelicet externus ille ignis qui uegetabilis nominatur, Mercurii naturale inflammet: Paulo uigilantior autem is in aere uenenosum aliquem fumum, uel uaporem, exhalare uidebit, qui talis erit foetoris, atque uenenum perniciosissimum, quod aliud nihil est, quam Draconis caputi quod celerrime e Babylone, quae duobus, uel tribus, miliaribus circundata, egreditur. Ali uero Philosophi Mercurium huncce uolante cum leone compararunt eum demue ideo ita nuncuparunt, quod leo multifaria uoret animalia, seque ista sua uoracitate, pro lubitu suo, recreet atque exhilaret, exceptis iis, quae illius furori uiolenter possunt resistere. Ita quoque facit & Mercurius, qui talem in se operationem habet, ut etiam quodlibet metallum illico specie sua spoliet, absumat, atque deuoret. Duo tamen metalla esse uobis significo, aurum, & argentum uidelicet, quae ipsi obuiare possunt: quamuis notum siet, quod Mercurius, nimium inflammatus, etiam duo ista metalla deuoret, atque in uentre suo abscondat: Utrum horum tamen illud siet, certum est illud in Mercurii uentre non consumi: In sua namque natura perfecta, & magis, quam ille, indurata sunt, utpote qui imperfectum metallum, & nihilominus tamen in eo substantia perfectionis est. Uulgare aurum, quod perfectum est metallum, argentum quoque, & omnia imperfecta metalla, ex Mercurio proueniunt: Itaque ueteres Philosophi illum matrem metallorum nominant: & exinde sequitur, quod, cum & ipse ad aliquid formatus siet, duplicem substantiam metallicam in se contineat. Et primo quidem substantiam interioris lunae, dein etiam solis, quod metallum alteri est dissimile. De duabus istis substantiis Mercurius formatus est, quae spirituali modo in illius corpore fouentur. Quamprimum igitur Natura Mercurium illum de commemoratis istis duobus spiritibus formauerit, tunc eosdem perfectos corporalesque reddere adlaborat. Cum uero duo isti spiritus adoleuerint, & duo spermata euigilauerint, tunc propria sua corpora assumere desiderant, quo facto ipsu mater, Mercurius, mori necessum habet: Qui, naturaliter ita mortificatus, tunc sese non amplius, ueluti antea fuit, uiuificum facere potis est. lactabundi arrogantesque quidem quidam Chimici obscuris uerbis affirmare conantur, quod quis perfecta & imperfecta corpora in currentem Mercurium transmutare debeat: uerum dolus anguisque in herba latet. Uerum equidem est, quod Mercurius imperfectum ali, quod metallum, utpote plumbum, uel stannum, consumat, &, absque labore, in quantitate multiplicet: ast eo ipso perfectionem suam amittit, ut non amplius hac ratione siet Mercurius: Sin uero per artem mortificaretur, ut non magis sese uiuificum facere posset, tunc in rem aliam transmutaretur, quemadmodum in Cinnabari, uel sublimato fieri solet. Quando enim arte coagulatur, siue nunc illud tardius, uel citius fiat, tunc duo ipsius corpora fixatum corpus non adsumunt, neque etiam illud conseruatura essent, quemadmodum in terrae meatibus uidere est. Ne quis tamen heic erret, tunc aeque tam parum a natura sub terra coagulari potest, ne fixatum granum proueniat, & a duobus spermatibus, non uerum aliquod germen proferat, quemadmodum in plumbi uenis conspicitur: Nulla siquidem istiusmodi uena est, ubi non fixatum aliquod granum adpareat, auri & argenti, uidelicet, idque in substantia & alimentatione. Prima Mercurii coagulatio minera plumbi, & quidem summe idonea commodissimaque est, illum ad perfectionem fixationemque perducendi. Quemadmodum enim antea dictum, minera plumbi non absque fixato grano auri & argenti est, quae grana natura illuc sumministrat: ita sese multiplicari potest, quo melius ad perfectionem plenariamque uirtutem perueniat, ueluti ipse expertus sum, atque pro certo illud & affirmare, & confirmare potero. Quam diu etiam suo in Mercurio, hoc est, a sua minera non separatus, sed bene custoditus est, ( omne siquidem metallum, quod adhuc in sua minera, illud est Mercurius ) tunc sese multiplicare potest, modo si a Mercurio suo substantiam habere queat. Sin uero fixatum granum ablatum, & a suo Mercurio, qui ipsius est minera, separatum fuerit, tunc similis erit uirescenti immaturo alicui fructui in arbore, qui, flore sublato, fructus formatur, & ex eo pomum fit. Sin autem immaturum illum fructum aliquis decerperet, tunc prima illius formatio corrumperetur: Homo siquidem nullam habet scientiam, ut uidelicet substantiam, uel maturitatem largiatur, quemadmodum natura interior, dum fructus adhuc pendet de arbore, & substantiam alimentationemque suam a natura habere potest. Quamdiu igitur nunc maturitas expectatur, tam diu etiam fructus saporem liquoremque adtrahit, idque tam augmentando, quam alimentando, donec ad perfectam maturitatem perueniat. Simili etiam modo cum auro comparatum est. Si enim a natura granum factum, & ad Mercurium suum redactum fuerit, tunc etiam ab eadem illa cottidie incessabilique modo; sustentatur, in perfectum suum Mercurium, quomodo in se ipso est, redigitur: expectandum dein est, donec a Mercurio suo substantiam aliquam sortiatur, non secus ac ab arborum fructibus fieri solet. Quemadmodum enim Mercurius tam perfectorum, quam etiam imperfectorum, metallorum arbor est: ita quoque etiam illa nullam aliunde alimentationem habere possunt, quam a solo suo Mercurio. Si itaque fortassis a Mercurio fructus colligere uolueris, qui splendens lucensque Sol, & Luna est, si fiat, ut forsitan non procul a se inuicem seiunctae sient, ita tamen ut id absque longiore mora fiat: tunc ne cogites, ut, ueluti Natura ab initio fecit, illa iterum coniungere, multiplicare, atque, sine immutatione, augmentare possis. Si enim metalla a minera sua separata sunt, tunc illa, non secus ac minores nimis mature decerpti atborum fructus, qui numquam ad iustam suam magnitudinem perfectionemque perueniunt, deprehenduntur. Similiter, & per naturam, ipsamque experientiam, de arborum fructibus notum est, quod si malum, uel pirum, semel ab arbore decerpatur, magna tum siet stultitia, si quis illud denuo ad arborem figere, & hoc modo fructus illius maturitatem expectare conetur. Quo magis enim, uti similiter experientia testatur, manibus circumuoluatur, tanto magis citiusque marcessit. Et eodem modo etiam res cum metallis sese habet. Nam si quis uulgare aurum metallicum & argentum sumere, atque ambo ista metalla in Mercurium redigere conaretur, is omnino stultesceret. Heic enim nulla ars subtilis reperienda esset, qua quis seipsum non deciperet, licet etiam multifariis aquis, caementis, aut id genus infinitis rebus aliis, quae singulae commemorari nequeunt, uteretur: assidue a scopo aberraret, ipsique idem contingeret, quod illis, qui immaturos fructus decerpere, eos demque deiniterum ad stirpem alligare uelint. Quamuis ueri aliquot Philosophi recte beneque dixerint, si Sol, atque Luna, per rectum Mercurium rite coniungantur, quod tum omnia alia imperfecta metalla perfecta reddant: quatamen in re ut plurimi homines a scopo aberrant, qui nihil aliud in terra habent, quam tria ista, uegetabilia, animalia, uel mineralia, quae una in re coniuncta sunt: Non enim curae sibi esse pariuntur, quod Philosophi non de uulgari auro, argento, & Mercurio loquantur, quae omnia mortua sunt, & nullam amplius substantiam recipiunt, sed in suo Esse permanent, nullumque alterum ad perfectionem iuuare potis est. Equidem reuera fructus sunt, qui ante tempus ab arboribus decerpuntur, & iccirco nauci etiam aestumantur: In illis siquidem, quod quaeritur, minime inuenitur: non amplius habent, nisi quibus indigent. Quocirca fructus in arbore quaerendi, quae ad ipsos recta ducit; & cuius fructus cottidie eo magis magisque maior fit & augmentatur, quam diu arbor porrigit. Et hoc quidem opus uisum summa est laetitia. Per hoc medium quis arborem istam; absque collectiono fructuum, plantare, & in alia humidiora, fructuosiora, & meliora loca transportare poterit: quae sane fortassis uno in die fructui plus alimentationis conferre potest, quam alias etiam centum annorum spacio ab alia terra minus accepisset. Ed ipso igitur intelligendum est, quod quis Mercurium, qui summe laudata arbor est, sumere debeat, qui simul penes se & indissolubiliter quidem, Solem & Lunam habet: atque dein in aliam, Soli aliquanto uicinio rem terram transferatur; ut hac ratione mirabilem utilitatem consequatur, qua in re ros abunde sufficit. Ubi enim antea plantatus fuit, illic a uento & frigore, ita agitatus debilitatusque fuit, ut exiguus sane fructus de eo expectaretur: quo in loco etiam diu permansit, & nullos omnino fructus protulit. Uerum enim uero Philosophis hortus aliquis est, in quo Sol tam matutinis, quam uespertinis horis, de die atque nocte, indesinenter commoratur, idque cum dulcissimo rore, a quo bene in spergitur atque humectatur, cuius terra arbores fructusque producit, qui illinc plantati sunt, qui etiam decentem alimentationem a gratissimo pascuo percipunt. Id autem fit indies, illicque & corroborantur, uiuificantur, & minime marcescunt, ad minimum ferme uno in anno magis, quam antea etiam milleannis, ita ut loquamur, alio in loco, ubi a frigore infestabantur, haud fecissent. Sumantur itaque, & noctu, interdiuque, assidue supra ignum in alembico foueantur. Non autem ignis carbonarius; uel e ligno confectus, sed clarus pellucidusque ignis siet non secus ac Sol ipse, qui numquam plus iusto calidus ardensque, sed omni tempore eiusdem caloris esse debet: uapor namque ros & semen omnium metallorum est, quem non alterari oportet. In crescentibus fructibus uidere est; si nimio calore abundent, sinc rore modico, ut sicci maneant, & in ramusculis suis immoriantur, atque ad nullam denique perfectionem perueniant: Sin uero per calorem, uel mediocrem humiditatem in arbore sustententur, tunc elegantes & foecundi fiunt. Calor namque & humiditas omnium terrenarum rerum alimentum est, utpote animalium, uegetabilium, & mineralium. Quocirca carbonarii, eque lignis excitati ignes ipsis minime conducunt: uiolenti ignes illi sunt, qui non alimentant, quemadmodum solis calor facere solet, qui etiam omneis res corporales conseruat, eo, quod naturalis ille siet. Quem in finem etiam ueri Philosophi nullum ipsis alium ignem elegerunt, quam naturalem, quem sequuntur, non tamen quod ideo Philosophus faciat, quod natura facit: Natura siquidem res omneis, utpote uegetabilia, mineralia, & animalia, quodlibet in suo, quo imperat, gradu creauit. Simili quoque modo nunc non dicam, quod uidelicet homines arte sua res naturales faciant: Sin uero natura res istius modi perficiat opereturuer; tunc humana arte illae perfectiores, quam a natura factum, efficiuntur. Et hoc modo Philosophi ueteres, ad nos omneis informandos, aliud nihil laborarunt, quam naturaliter cum Luna, & uera matre Mercurio, quibus de Mercurium Philosophrum fecerunt, qui, in operatione sua, multo est fortior, quam Mercurius naturalis. Hic enim saltim ad simplicia, perfecta, & imperfecta, frigida uel calida metalla operam suam praestat. Philosophicus uero Lapis etiam plus quam perfectis, & imperfectis, metallis inseruit, ut illa cito perficiat & reficiat, idque absque ulla diminutione, addita mento, aut immutatione. Quomodo a natura creata sunt, in eodem etiam isto statu illa relinquit, nec tamen aliquid negligit. Nom itidem heic nunc dicam, quod Philosophi omnia illa tria coniungant, quo melius Mercurium suum perficiant, ueluti quidam rerum imperiti homines, indoctique Chimici faciunt, qui uulgare aurum, argentum, & Mercurium, sumunt, illaque tam male tranctant, donec per fumum euanescant, atque eo modo Mercurium Philosophorum perficere conantur: ad illum tamen minime perueniunt, qui prima lapidis est materia, & uera minera. Sin autem ad illum peruenire, & boni aliquid reperire uelint, tunc ad montem septimorum, ubi nulla est planicies, sese conferre, & ex alto deorsum sextam intueri necessum habent, quam e longinquo conspicient. In montis istius altitudine triumphantem Regalem herbam, quam quidam Philosophi mineralem, nonnulli uegetabilem appellarunt, & Saturnialis nominatur, cognoscent: Ossa tamen relinquantur, & iusculum purum mundumque exinde sumatur, atque hoc modo potior operis pars fieri poterit. Et hic rectus subtilisque Mercurius Philosophorum, tibique sumendus est. Et primo quidem opus album, dein etiam rubrum faciet, si sermonem meum bene intellexeris: Utrumque enim nihil est aliud, quam uti uocant, practica: Sol & Luna uno eodemque modo praeparantur, unde album rubrumque in practica prouenit, quae adeo simplex & leuis est, ut etiam foemina iuxta colum impedite perficere possit: uel si gallinae hyemali tempore oua, ad incubandum, subponat, & illa tamen non lauet. Qua enim, ad incubandum subposita, non lota, sed prout sunt, gallinae subponuntur: nullusque in eo amplius labor requiritur, quam ut cottidie oua ista inuertantur, quo melius citiusque pulli egrediantur. Id quod nunc satis superque declaratum est. Exemplum uero ut deducatur, primo Mercurium tuum non lauere, sed illum sumere, & suo cum simili, quod ignis est, in cinerem, qui stramon est, uitrumque unicum quod nidus est, collocabis, absque re alia, inidoneo aliquo alembico, qui domus est: & tunc exinde egredietur pullus aliquis, qui sanguine suo te ab omnibus morbis liberabit, & de carne sua te cibabit, atque de plumis suis te uestiet, atque a frigore custodiet. Quom in finem summum rerum omnium creatorem oro & obtestor, ut nimirum omnibus fidelibus Chimicis, ad inueniendum istiusmodi pullum, quo de sese sustentent, gratiam suam clementissime largiri ne dedignetur: quemadmodum & ego modicum illud, quod heic declaraui, e supernis a Deo Patre accepi, qui etiam illud ex amore, & iuxta bonitatem suam, mihi largitus est. Uobis itaque praesens conscripsi opusculum, ut uidelicet maiori cum desiderio inquiratis, & rectam uiam ingrediamini: Opusculum illud uero in Summario complexus ideo sum, quo melius, iuxta Philosophorum dicta, quae imposterum rectius intellecturos uos esse mihi persuadeo, opus comprehendere ualeatis. Ueritatis Unicae. Hoc est, Elegans, Perutile & praestans Opusculum, Uiam Ueritatis aperiens. Anno Mdc. Xxu. image 7 Postquam hactenus, perdilecte amice & frater, multae seductiones simplicioribus, in celebri arte Chimica, per pseudo - chymicos quosdam propositae fuerint, quorum scripta tamen aliud nihil sunt, quam merae imposturae & mendacia, quamuis dicti modo simplicii, qui magnum id esse aestumant, mendacis istis plus iusto credant, in labore ulterius progrediantur, eo ipso tamen in difficiles labores, ingentesque molestias seipsos coniiciant: Ex sinistro maloque intellectu siquidem quod inceptum est, id numquam ad laudabilem aliquem finem perduci poterit. Quocirca maiorem sane hominum partem, qui hodierno nostro tempore ad eximiam istam artem Chimicam sese conferunt, falsos processus Chimicos uenari spectas, certo sibi persuadentes, sese illic ueram rectamque artem inuenisse, quae tamen absque parabolis nullis in libris describitur: sed, uice uersa, multae falsae R. satis superque inueniuntur, quas etiam falsi homines nequam excogitarunt, qui ipsi de ueritate nihil praesciuerunt: ideoque etiam de ea ueri nihil scribere potuerunt, & tam Lector, quam Scriptor, aeque tam multum simul intellexerunt, quid uidelicet ad naturam pertineret. Si enim Scriptores naturae requisita resciuissent, numquam tam inconformes confusiones atque R. scribere, uel easdem falsa sua sublimatione, calcinatione, distillatione, solutione, coagulatione, fictaque putrefactione atque Corruptione tueri conati fuissent: quemadmodum illud apud rerum imperitos cottidie uidere est, qui falsa sua inquinatione omnia sua bona dilapidant: id quod omne per pseudo libros chimicos fit, qui de falsis regiminibus, naturae minime conformibus, falso docere solent. Istiusmodi inutilibus, minusque necessariis cum Processibus ueris Chimicis nihil omnino quicquam intercedit commercii, sed reuerendam illi Naturam sequuntur, quemadmodum ea illud in terrae uenis comparat, idque absque solutione, coagulatione, putrefactione, quod tamen in seipso admodum simplex est. Considera enim & perpende tecum, obsecro, mi amice, tot instrumenta, alembicos, Retorturas, uitra circularia & sublimatoria, diuersimodos ignes, uariasque materias, num uidelicet in terrae uenis reperiantur, in qua metalla uirent atque crescunt, & an natura in ipsis, iam modo dictis, terrae uenis tot diuersosque alembicos, uel uitra, totque materias, utpote atramentum sutorium, sal, arsenicum, Mercurium, sulphur, aliasque ridiculas ineptias, quae heic studio sicco pede praetereuntur, usurpet, quemadmodum Chimici iisdem utuntur, quibus & tempus, & fortunas suas praepostero prorsus modo turpiter amittunt: eapropter etiam haud immerito rerum imperiti illi appellandisunt, cum cottidie in Chimia sesc exerceant, & nihilominus tamen turpibus suis solutionibus, coagulationibus, distillationibus, putrefactionibus, & id genus aliis nullius pretii friuolisque rebus perseuerent, atque ita tempus fortunasque suas, uti diximus, temere insumant, cum natura tam simplex siet, laboremque suum itidem simpliciter absoluat. Quid prodest igitur nobis tanta pseudochimicorum foeda defraudatio, & labor laboriosissimus, quae tamen omnia a ueris artificibus promera stultitia aestumantur: immo cottidie ab iisdem ludibrio habentur, quod oculos suos melius non aperiant, sed in Sophismatibus istis pertinaciter perseuerent, in quibus & immorari & denique etiam omnino mori ipsos oportet, cum nihil amplius, quam sophisticos istiusmodi libros, inquirere & legere satagunt. Omneis igitur ipsorum actiones sophisticae, non Philosophicae sunt, eapropter etiam ad nullam artem uel ueritatem peruenire possunt. Hoc autem nunc uere tibi affirmatum uolo, quam diumendacia, non autem artem philosophicam amaueris, tam diu etiam tibi ueritas non reuelabitur: quamuis etiam & ipse in Sophisticis istiusmodi regiminibus perseuerauerim, & in sublimando, distillando, calcinando, circulando laborauerim, nec quibusdam etiam substantis, utpote urinae, sali, atramento sutorio, alumini etc. pepercerim. In crine, uino, ouis, ossibus, & omnis generis herbis quoque uario labore me excruciaui, & Arsenicum, & Mercurium cum sulphure tentaui, omnia mineralia & metalla probaui, per fortes aquas, & lixiuia, illa attigi, idque soluendo atque coagulando: in amalgamando & praecipitando me exercui, & nihilominus tamen nullam exinde uoluptatem & laetitiam caepi: Quintae essentiae multum fideram, uerum & heic quoque me deceptum deprehendi. Quamobrem, dilecte frater, te diligentissime moneo, ut, si in tam eximiam artem, aliquid inquirendi, te recipere uelis, in sophisticum in ordinarium regimen sublimationis Sulphuris & Mercurii, uel solutionem corporum, aut coagulationem spirituum te minime intrudas, nec pretiosos ipsorum cures alembicos, cum ad rectam artem minus sient idonei. Quam diu etiam non ueracem naturae essentiam indagaueris, tam diu quoque, crede mihi, absque solatio manebis, & tamdem, artem istam nullam, fictam, atque mendacem esse deprehendes. Si itaque emolumentum quaerere desideres, ea propter sublimationi, calcinationi, solutioni, & coagulationi, una cum ipsa putrefactione, renunciare te oportet, & econtra discipulus sies, ad uerum Philosophiae fundamentum inquirendum: qui tibi, per uerum intellectum, aliam solutionem & coagulationem, aliud itidem regimen, quod naturale est, & cum ipsa etiam natura conueniunt tibi monstrare poterit. Quemadmodum enim illud a natura in terrae uenis, ubi metalla crescunt, elaborat, ita quoque & heic naturam sequi necessum habes. Cernis enim, quod natura non magis, quam unam unicam substantiam in essentia sua usurpet, & in dicta modo substantia omneis res occultatas uides. Haec autem substantia nullo alio labore indiget, quam coctione, per quam eo magis magisque, usque ad summum illius gradum, sursum eleuatur. Ex simplici ista coctione & gradatione uersuti sophistae solutionis, Coagulationis, Calcinationis, putrefactionis, sublimationis, aliaque phantasmatum nomina excogitarunt, ex uera simplici essentia, uel coctione totam aliam essentiam effinxerunt, & hoc modo simplicem ueramque artem in summam difficultatem praecipitarunt, non secus, ac si tot molestiae, tantique labores, & sumptus, ad illam requirerentur: id quod tamen falso, ex mero odio & inuidia, ab ipsis excogitatum est, ut hac ratione imitatores a uera arte deducerent, & extremae inopiae in uoluerent. Id quod coram Deo difficilime excusabunt, dum parum considerarunt, quid Christus dicat: Diligas Proximum Tuum, Ac Teipsum. Ueritatem pedibus suis conculcarunt, eidemque mendacia supposuerunt, quae mirum in modum exornarunt, ingentesque de illa libros conscripserunt, quasi res esset seria, ut metalla corrigantur. cum tamen dumtaxat simplex aliqua siet coctio. Quam diu namque coquis, tam diu etiam putrificas, & substantia putrefactioni fit obnoxia, instar frumenti, quod terrae iniectum, per calorem Solis in ipsa terra conseruatur, perque naturalem pluuiam primum putrescere necessum habet, antequam de eo noui aliquid crescat: Illud putrefactionem & solutionem appellarunt. Ita & tu quoque in coctione sublimas: Correctionem siquidem substantiae sublimationem & multiplicationem, quo simpliciores melius fallerent, nominarunt. Pari quoque modo etiam coagulas: Namdum humiditas in naturam ignis commutatur, adeo ut igni queat resistere, neque aut consumitur, uel per fumum euanescit, id tunc coagulationem nominant. In coctione circulantur Philosophi, in ea enim ignis cum aqua unitur, ne ignis omnino comburatur, ueluti cottidie uidemus, quod uidelicet aqua res omneis, quam diu aqua in promptu est, ab incendio tueatur. Similiter & aqua in coctione ignis curam habet seque cum igne unit, ut omnino purus ignis fiat, & ita a ueteribus circulatio uel coniunctio dicta fuit. Et hac ratione uides, quomodo de simplici ista coctione tot nomina excogitauerint, & tot falsa regimina, ad seducendos homines, instituerint. Illa diuersimoda nomina uero unicae huic substantiae ideo imposuerunt; ne quisquam animaduerteret, quid tamen esset, quo ex ( per diuinam gratiam ) tot eximiae praestantesque res compararentur. Primo illud Mercurium nostrum nuncupant, per quem nihil aliud intellexerunt, quam humiditatem, quae paululum sese cum igne unire coepit, & ita cum Mercurius comparata fuit. Et sulphur nostrum quoque appellarunt, quod tamen aliud nihil est, quam ipse ignis, qui sub aqua, uel humiditate, occultus latitat, & ab aqua, ad summum eius gradum quoque, coquitur. Praeterea etiam illud Hyle, hoc est, rerum omnium principium, dictum ideo fuit, quod res omneis primum ex aqua & igne generentur. Ad alia nomina, Auripigmentum, Arsenicum, Marcasita etc. quod attinet, illa non a Philosophis sed ab imperitis uerberonibus & sophistis, qui ipsam ueritatem ignorarunt, excogitata sunt. Missos itaque istiusmodi impostores imposterum facito, & saltim naturam imiteris, quae simplicem dumtaxat coctionem requirit: & hoc modo nullus te decipiet. Sin itaque nunc non adeo deceptus, & naturam paulo altius perpendere uelis, absque omni dubio tum tibi facile reuocabis in memoriam, quid tamen illa materia siet, qua ex creaturae metallicae progenerentur. Ante omnia tamen naturam metallicam, cur Sol, Luna, Uenus, Mars, Iupiter, & Saturnus, omnia metalla, & qualis eorumdem origo siet, recte cognoscere te oporret. Indubitato quoque nosse necessum habes, quod omneis res creatae tria in nomina distributa sient, utpote uegetabilia, animalia, & mineralia, & quod in tribus istis res omneis comprehensae sient: Omneis namque herbae, omnia ligna, & arbores uegetabiles nuncupantur: dein omnia uiua animalia, aut quicquid sub carne & sanguine comprehensum est, animale: tamdem etiam omnia metalla, & lapides, aliaeque res, quae nullam de se flammam edunt, minerales sunt, atque sub natura minerali comprehenduntur. Uides itaque, frater mi, quod res omneis in diuersa tria nomina diuisa, sub iisdemque complexa sient. Etiamsi uero in tria peculiaria nomina distributa sunt, nihilominus tamen omnia unum dumtaxat habent principium, a quo animantur, uel nascuntur: Per diuersam siquidem coctionem prima ista materia tres in uias transmutatur, &, iuxta coctionis qualitatem, unica ista atque uulgaris substantia diuersas naturas largitur. Quocirca iterum, quemadmodum & antea, tibi fideliter consulo, ut nimirum omneis sophisticas Chimicorum sublimationes, solutiones, coagulationes, & putrefactiones, una ridiculis fabulis anilibus, quibus etiamnum hodie operam dant, deseras, & solummodo simplici naturalique coctioni rectarum uerarumque substantiarum adhaereas, id quod, certo hoc tibi affirmo, ad ueram naturarum substantiam ducet, atque comitabitur. Natura enim per nullam rem uiamque aliam aut exaltatur uel corrigitur, nisi solummodo per naturalem essentiarum coctionem. Est namque, frater mi, essentia res praecipua, cuius gratia sponsa choreas ducit. Nihilominus tamen sophistici Chimici tam tam rudes, rerumque imperiti sunt, ut illud stolido suo sensu comprehendere nequeant, sed de die in diem tot diuersis, Naturae contrariis, substantiis sese excruciant, quae tamen ad artem minus sunt idoneae, non secus ac si cornu, lignum, uel lapidem serere conarer, & ex messe naturale frumentum sperarem: cum tamen fieri omnino nequeat ut ex omnis generis substantiis, quotquot etiam excogitari possint, solem & Lunam facere queat, sed ex sola naturarum essentia, a qua res omneis originem suam sortiuntur, & postmodum per diuersas coctiones in diuersas substantias sese distribuunt. Et hoc modo res quaelibet etiam peculiarem suam in Naturis coctionem habet. Quocirca, si ad ueram Chimiae artem peruenire uelimus, laborandum nobis est, non secus ac Naturaipsa in terrae uenis laborem suum perficit. Ueteres, praeterea, multorum colorum mentionem fecerunt, utpote nigri, albi, citrini, denique rubri, uiridis aliorumque colorum, quod tamen aliud nihil, quam mera impostura est, qua te seducunt, ut ad alias uias naturales te conferre, atque ita in ignorantia haerere necessum habeas. Ueterum enim quidam subtiles admodum fucrunt, & unice in eo adlaborarunt, ut sermones sententiasque suas tot uerbis allegoricis exornare possent, quo plebei ipsorum intentiones non tam facile possent comprehendere. Quamobrem te iterum atque iterum, tamquam fidelis amicus, exhortor, nete seduci patiaris, cum de nigro colore dicant, tu itidem nigram substantiam habere uel sumere necessum habeas, uel ut materia ipso in labore nigra, alba, & rubra fiat. Sed ideo nigri mentionem fecerunt, quod essentia, primo sub initio, candente corporali aliquo cum igne sese misceat, quo facto liquor ab essentia, nigri alicuius fumi instar, separatur. Et illum nigrum fumum Ueteres nigrum coruum, essentiam uero coruinum caput appellarunt. Dictam itaque istam separationem probe te obseruare oportet: ex illa siquidem Ueteres sapientes ansam occasionemque sumserunt, ut tres naturas, utpote uegetabiles, animales, & minerales inquisierint, & tantum ex ea didicerint, quod naturarum separatio nihil aliud, quam coctionis in natura defectus, exstiterit. Illas dein aliquanto altius perpenderunt, quomodo uidelicet istis essentiis, quae per naturam infirmissime coctae, per uulgarem ignem modo naturali subueniri possit, ut essentiae, quae iam sunt comburibiles, & liquores suos ( quos Ueteres ex inuidia, Mercurium nominarunt ) qui nigri ab essentia separantur, arte perfectae reddipossint, adeo ut essentiae per liquorem a combustione tuta custoditaque maneant, & liquor sese ab essentia non separari queat. Illud Ueteres sulphur nostrum appellarunt, iuxta hancce namque praeparationem essentia non amplius uegetabilis neque animalis, sed nunc coctio mineralis aliqua essentia facta est, & ideo sulphur dicitur: Essentia enim nihil est aliud, quam ignis aliquis elementaris, & liquor eius, qui a combustione custoditur, uerus elementaris aer est, adeo ut, cum aer a natura calidus & humidus, ab inuidis Mercurius appelletur. Aer siquidem naturam ignis in se complectitur, & iterum elementaris ignis naturam aeris in se habet, adeo ut, additione suorum similium, uera coniunctio a duobus istis fieri oporteat. Illud corporales materiae sunt, utpote ignis, & aqua, quae nobis sunt uisibiles. Sunt autem corporalia ista elementa nihil aliud, quam essentiis elementorum coadiutorium, quibus naturaliter ad summum eorumdem gradum reduci poterunt. Et haec gradatio recta ueraque Alchimia, & praeter illam nulla est alia. Hodiernorum sophistarum ars pseudo chimica in mera pecuniae & temporis iactura consistit. Neque, praeterea cogites, ut fundamentalem aliquem intellectum ex Philosophorum sententiis comprehendere queas. Tales enim isti fuerunt, qui tibi externum saltim monstrant, & ueram internamque essentiam occultant. Immo tibi furfur porrigunt, & de pura farina panes sibi pinsunt, quid nunc crasso de furfure facere possis, tuum est uidere. Idem cum ipsorum sententis comparatum est, & tibi uias praemonstrant, quas tamen ipsimet fugiunt. Quapropter iterum tibi consulo, ut a perniciosissimo isto fundamento tempestiue satis abstineas, alias pharmacopolas locupletabis, teque tuosque in extremam praecipitabis inopiam: immo per uenenosos tuos nigros uapores sulphuris argentique uiui, & foetorem Marcasit arum, Saliorumque, circa quae occupatus es, periculosos morbos tibi ipsi procurabis: omneis, namque istiusmodi res uerae arti e diametro aduersantur. Summe, porro, mirandum est, quod omneis tam alti diuini doni indagatores illi ingentes eius rei caussa labores subeant, & nihilominus tamen adeo indurati permaneant, atque in furiosa ista stultitia, cum tamen ipso facto uideant quod eo nihil possint efficere, tam pertinaciter perseuerent. Quid enim, obsecro, tot hominum millia, qui sese sublim. Solu. Coagul. Putrefact. Amalg. Circul. tantopere excruciarunt, effecerunt? Quid, quaeso, cum aquis suis, metallorum solutione, sanguine, crine, ouis, lacte, melle, saccharo, uariis herbis, in metallorum transmutatione, obtinuerunt? Res nullius pretii, ac nullas pene. Quocirca a prioribus istis tibi exemplum sumito, cum ipso facto deprehendas, quod illi, multis nunc ab annis; friuolis suis Sophismatibus, ad ueram rectamque Alchimiam, quantum ad correctionem, uel elementaris ignis exaltationem attinet, non peruenire potuerint, sine quo, proprio suo lumine & liquore, a primo ad ultimum suum gradum, exaltatur atque corrigitur, quo etiam imperfecta metalla exaltantur, adeo ut eorumdem ignis elementaris non perfecte per liquorem suum coquatur, neque coniungatur. Et ea ipsa de caussa ignis elementaris consistere nequit: Liquor enim illius ab elementari isto igne, per uulgaris ignis calorem, separatur, & in albo quodam fumo euanescit. Uice uersa ignis elementaris non euolar, sed penes terram remanet, & cum illa comburi necessum habet eo, quod ipsius protector in albo fumo euanuerit. Et fumus ille albedo ista est, qua de Ueteres scripserunt, quod post nigredinem illa ueniat. Unde etiam dicere sunt soliti: Nigrescere te primum oportet, antequam uelis albescere. A nigredine siquidem nostrum capimus initium, & nigrum fumum transmutamus, non autem, ut nigrum istum fumum tua sumas pro materia, illumque album facere debeas, & illud siquidem impostura esset. Quamobrem uere tibi affirmo quod philosophorum dicta aegre ab illis intelligantur, qui in naturae operatione non ex fundamento bene informati sunt: quam diu etiam tu ipse naturae ignarus es, &, quae metallorum siet metallitas, non recte compertum habeas, tamdiu etiam ad ueram Alchimiam peruenire minime poteris. Non praeterea, frater mi, ignoro, me scripto meo te neutiquam exhilaraturum, sed multo potius cor tuum contristaturum esse, eo quod falsum sophisticum regimen tantopere pedibus conculcem, quo in tam altas radices egisti, ut te magnum ingensque negotium, scire autumes, cum tamen nihil scias: magna siquidem est stultitia, quae non ad metallicarum naturarum correctionem, sed dumtaxat tonsoribus, balneatoribus, & ipsis quoque Medicis inseruit. Ipsis itaque istiusmodi lusum relinquas, qui quandoque aliquam ex eo utilitatem percipiunt: quemadmodum etiam Adamus a Bodenstein insignis istorum sophismatum magister fuit, qui, sub praetextu Theosophiae, omnis generis raros libros conscripsit, & de Alchimia summopere gloriatus est, quasi rem exacte nouisset, cum tamen a scopo longe aberrauerit. Insignem illum sophistam fuisse fateor: in omnibus siquidem suis actionibus de meris sophisticis regiminibus agit, quorum beneficio, & uulgaris ignis efficacia, praeparationes quasdam adinuenit, quae ad rem suam, Medicinam puta, ipsi inseruierunt. Id quod tamen ad Alchimiam minime pertinet; sed illi omnino aduersatur: hodierno namque adhuc die multi homines Bodensteinio uerae Alchimie cognitionem adtribuunt, &, ipsum multa arcana sciuisse, credunt: Sed, uti diximus, a scopo multum aberrauit, rerum imperitis & indoctis glaucoma obiecit, quasi magna sub re ista latitarint, quae tamen res apud rerum peritos certo fundamento caret: Sed, ueluti uulgare sonat prouerbium, coram coecis bene gladiandum est. Itaque etiam suo loco id relinquo, cum Bodensteinius ille non amplius in uiuis siet, nec etiam calumniabor illum multum: De mortuis & absentibus enim nil, nisi bonum. Sed hoc de illo affirmatum uolo, ipsum medicum, bonumque Sophistam fuisse, uerum naturalem Alchimiae artum; & Naturarum Secreta non rite intellexit; quemadmodum ipsius Scripta testantur: quamuis res me non adeo multum tangat, ut aliquem nimium extollam. Nullum illi mihi damnum detrimentumque inferent: Sed in simpliciorum hominum gratiam; qui ipsis confidunt, & nihilominus tamen ab iisdem in praecipitium adducuntur, illa scribo, ut, a quibus sibi cauere debeant, norint; seductio enim ingens, ast ueritas simplex est. Sin itaque ueritas tibi arrideat, tunc sophismata, una cum omni illorum labore, quo hactenus te fatigasti, postponere, & illum saltim perpenderete oportet, quo Natura fungitur, & quomodo ad essentiam laboret. Id si feceris, minime tunc errabis, sed, quicquid modo desideraueris, absque omni molestia spectabis, nec etiam multo labore & sumptibus indigebis. Simplici namque aliqua coctione tota res peragitur, adeo ut per coctionem istam fiat solutio & coagulatio corporum, atque adeo ipsa sublimatio & putrefactio co ipso finiatur, ueluti in sapientum scriptis uidere est. Nonnulli tamen, loco simplicis ueraequae essentiae, aliam aliquam essentiam instituerunt, qua uniuersum mundum de ceperunt, multosque homines summo detrimento affecerunt. An autem recte beneque illi fec erint, id Deo, iusto omnium iudici, relinquo. Multo siquidem esset melius, ne tot scripta ederentur, quibus, tot homines in moerorem coniiciuntur; qui solis sophisticis istiusmodi processibus innituntur, quos in mendacibus istiusmodi Scriptis didicerunt, & ita turpiter decipiuntur. Nisi enim de Alchimia tot Scripta fuissent edita, neque etiamnum hodie a Naturae imperitis tantum scriberetur, tunc equidem tot hominum millia hodierno nostro tempore; qui, uerae artis periti istam suapte comprehendere potuissent: cum tamen, multis nunc ab annis, uix unus ad ueritatem peruenire possit, eo, quod omneis ferme Philosophiae amatores solummodo libris, & labore sophistico innitantur, putentque quod etiam Ueteres tanto labore artem consequuti fuerint. Id quod tamen publice reprehendo, & rem sese ita habere, nego, cum ars uera istiusmodi titiuillitio minime indigeat, quo hodierni laborantes utuntur: Ueteres sapientes ipsi illam non ita administrarunt, licet aliquanto neruosius in libris suis, quo melius rerum imperitos fallerent, de illa scripserint. Quo aeque non tam prudenter fecerunt, quam ii, quam illi, uiam fortassis rectam ingressi, in errorem coniici possent; nisi aliter per uiuos Praeceptores docerentur. Uerum enimuero cum & ipsis uiuis Magistris certi sui limites praescripti sient, quam late, & cui uidelicet arcanam istam artem reuelare debeant, uel etiam possint, ne sigilli mysteriorum diuinorum Corruptores, & Philosophorum omnium maledictioni subiacere uelint: iccirco melius ut, postpositis nunc libris omnibus, humanisque didascalis, sola Natura intueretur, eiusdemue mirabilis operatio, non solummodo in metallorum productione, sed etiam omnium terrae frugum progerminatione, consideraretur, atque circulatio sua tam aestiuo, quam etiam hyemali tempore, uere, & autumno, de die, & nocte, aestu, & calore assiduo ob oculos poneretur, & perpenderetur. Si namque tibi ex ipso fundamento notum esset, quo ex, & quomodo nimirum, Natura singula in adcretionem, florem, fructum, perfectionemque suam referret: tunc quoque haud aegre manus terrae germinibus adiiceres, & ex materia, qua Natura in terrae cauernis ad diuersa germina utitur; etiam & tuam intentionem in effectum, pro tuo lubitu, deduceres. Quamobrem, mi frater, iterum atque iterum te nunc rogatum uolo, ne in malam, sed bonam, partem mihi interpreteris, quod pristinum, a te peractum, laborem, & cottidie adhuc in Alchimia suscipere soles, omnino contemnam & reiiciam: In tui gratiam emolumentumque illud facio, cum me non lateat, quod nullus, in uniuerso terrarum orbe, homo isto cum labore, circa quem tu occupatus es, aut aliquid efficere, uel ad ueram metallorum transmutationem, quam affectas, peruenire queat. Abstineas itaque, inquam tibi pro superfluo, a labore isto, & mihi obtemperes, qui tibi ueritatem praescribo, quam etiam coram Deo Ter Optumo Maxumo tuebor, neque mihi necessum est, ut mundum nouis mendaciis repleam, qui antea iisdem plus iusto refertus est, idque a rerum imperitis, & in naturalibus Naturae coecis hominibus, qui per falsos libros sese ita seduci passi sunt, & ad sophisticos labores sese contulerunt, eoque ipso omnia sua bona fortunasque dilapidarunt, nec tamen ad ueram artem conducibile quiddam perficere potuerunt, sed multo potius in labyrintho quasi implicati remanserunt, & in artis ueritate omnino desperarunt. Illi, praeterea, homines ulterius progressi libros scribere inceperunt, non secus ac si rem perbelle intelligerent, uel forsitanimagnum exinde emolumentum cepissent, unde etiam tamdem in misellos decoctores redacti sunt. Tam diu enim soluerunt, donec omneis ipsorum fortunae atque bona liquefacta, & in fauillas redacta fuerint: & tam diu quoque sublimarunt, donec ollae & abena perfumarium euolarint, atque tam diu putrifecerunt, donec ipsorum uestimenta, ipsis etiam in corporibus, putrifacta fuerint; & itam diu denique calcinarunt, donec omnia eorum ligna & carbones in cineres commutati fuerint. Et haec, frater mi, ipsorum est utilitas & lucrum, quod magno labore & molestia consecuti sunt: Quapropter adhuc semel tibi exemplo sient, & abstineas, quaeso, a labore isto sophistico: non enim recta uia ad ueram Alchimiae artem, aut ad ueram metallorum transmutationem, est; sed solummodo, ueluti & antea diximus, uia ad sophismata est, quibus tonsores balneatoresque medicamenta sua praeparare, & lucellum exinde aliquod captare possunt. Deprehendis insuper quot rerum imperiti homines ad Alchimiam sese conferant, utpote Sutores, Pelliones, Sarctores, aliique, fidem qui fefellerunt; mercatores & cereuisiarii, qui, magna imperitia, aliquot annis in carbonaria sese excruciant, & ad metallorum transmutationem nihil conducibile reperiunt: ideoque magnos sese medicos temere profitentur, atque uerbis sesquipedalibus gloriosisque uerbis aureos montes, multorumque morborum curationes pollicentur, quos tamen ipsi minime intelligunt: imprudenter Quid pro Quo, Uenena pro Medicamentis porrigunt, quibus multos homines ad orcum mittunt, & coram Deo illud excusare neutiquam poterunt, qui ipsos etiam, nisi in tempore abstinuerint, illos grauiter uisitaturus & puniturus est. Sed de hisce nunc satis, quum res ad me non multum spectet, sed a mundano Magistratu arrogantes gloriosique socii suo temporebene coercebuntur. In tui admonitionem siquidem ista saltim scribo, ut uideas, quam imperite atque imprudenter Medicinam illi tractent, quam non intelligunt. Idem quoque cum celebri arte Alchimia faciunt, quam inquirere quidem conantur, & tamen ne punctulum uel guttulam, quid metalla sient, & unde proueniant, intelligunt: quomodo igitur, quaeso, miselli, & rerum imperiti, homines isti boni aliquid efficient, id quod tamen est impossibile? Quocirca tibi uero affirmo, quam diu non Naturam metallicam ex ipso fundamento intellexeris, tam diu etiam fieri nequit, ut ueram Alchimiae artem intelligas, uel ad rectam; ueram, naturalemque transmutationem peruenias: Intellectus siquidem omnium primo adsit, antequam res recte experiri uelis: Omne enim, quod, sine intellectu, in uia ad ueram artem arripis, dolus & sophismata sunt, a quibus te fidelissime dehortatus sum, &, inter alia affirmaui, quod uiae ad seductionem multae uariaeque, ad ueram rectamque artem uero unica & solitaria siet, ubi non multarum manuum labores & molestiae requiruntur. Quamobrem, perdilecte amice & frater, summam, noctu interdiuque, dabis operam, ut Naturam metallicam recte discas cognoscere, & in ea tempus utiliter colloca, tunc ad ueram artem iam aptus es, & a te ipso discis, quid uidelicet materia uerusque labor sient, in quibus tuto confidere poteris, & simul uidebis, quam multos inutiles labores sustinueris, ubi magna coecitas, cui teipsum implicasti, te in admirationem rapiet. Consideratato itaque, & quidem summa diligentia, quid Natura siet metallica, & quibus de caussis metalla facta fuerint, aeque enim illa, rerum creatarum aliarum instar, originem suam sortiuntur. Parem quoque in modum quemadmodum ex uirili spermate in utero materno, coctionis beneficio, infans generatur, & ex ouo, per naturalem gallinarum incubationem pullus gallinaceus praeparatur: ita quoque & metalla securam aliquam habent, ex qua nata sunt, substantiam. Non tamen ita, frater mi, ut intelligere, uel in suspicione haerere, debeas, ueluti falsi nebulones te docuerunt, quod Mercurius & Sulphur prima metallorum materia siet: in terrae uenis siquidem, ubi metalla crescunt, neque Mercurius neque sulphur inueniuntur, quod simpliciter ad seductionem aliquam effinxerunt, quemadmodum etiam ignem elementarem, sulphur dictum; & liquorem Mercurium. Simili itidem modo elementarem ignem Solem nostrum appellarunt, & liquorem nostram Lunam, atque eo ipso homines seduxerunt. Et spiritum, & animam quoque illum nominarunt. Ignem elementarem uero animam, & liquorem elementarem ideo spiritum uocarunt, quod res elementares sient inuisibiles. Sic etiam anima & spiritus non aliter sese habent. Nam anima inuisibilis ignis, & spiritus inuisibilis humiditas est: Externum essentialem ignem & aquam ideo corpora appellarunt, quod uisibiles & palpabiles istae sient, ex quibus Laboratores metallica corpora subintelligunt, & alicui soluenda proponunt, id quod tamen falsum est. Ideo siquidem corpora dixerunt, quod uisibilis hic ignis & aqua palpabiles sient, elementaris autem ignis spiritualis & inuisibilis. Ne igitur a nasutulis istis Ueteribus te seduci patiaris, subtiles namque sunt, & nisi tibi ab ipsis caueas, in laqueos tunc te coniiciunt, ad metallica corpora te remittunt, & tamen solummodo metallicam essentiam intelligunt. Ad multifarias diuersimodasque materias & substantias uiam praemonstrant, cum tamen unica aliqua & uera uia ueritati sufficiat. Multas diuersasque solutiones, coagulationes, sublimationes, calcinationes, & putrefactiones, quae tamen omneis nullius sunt momenti, & quibus Natura in terrae uenis, in quibus metalla crescunt, non utitur. Reuerenda namque Natura nihil agit amplius, quam ut elementarem ignem coquat, qui exaltatur & confirmatur per liquorem suum, quem iam de una in alteram Naturam commutat, per constantem aliquam coctionem, adeo ut, ueluti antea dictum est, omneis res in tres naturas distributae fuerint: & quamuis tres istae naturae corporaliter distinctae sient, in uegetabilem uidelicet, animalem, & mineralem, nihilominus tamen elementares, uel, in occulto, una aliqua ex substantia exortae sunt: Omneis unicam unam radicem habent, ex qua uirescunt & crescunt, quam Ueteres, seductionis ergo, primariarum, uel Hyle, appellata fuit. Nihil autem est aliud, quam occultus ignis elementaris, cum liquore suo, quem etiam Ueteres radicalem humorem nuncuparunt, insane non imperite loquuti sunt: Liquor enim omnium rerum creatarum radix est. Quod autem ista humiditas, una cum igne suo, in diuersas Naturas diuidatur, id nullam aliam per uiam fit, quam dumtaxat, ueluti dictum est, per uarias coctiones, quae in natura flunt: Una siquidem Natura magis cum elementari suo igne, per humiditatem suam, cocta est, quam altera, ex quibus Natura uegetabilis in coctione est minima, eo, quod illius essentia facile comburatur, & liquor etiam facilime, uulgaris ignis beneficio, abt elementari igne separetur. Natura animalis in coctione priori non longe est dissimilis, cum eiusdem essentia itidem facile comburatur: ideoque natura mineralis in coctione suprema est, quod liquor metallicus magis meliusque per coctionem cum elementari unitus siet, quam duae caetera istae, antea dictae, naturae: Quamobrem etiam metalla uulgari ignimelius resistunt, quam res caeterae, quae sub uegetabili & animali natura comprehensae sunt: quemadmodum uidere est, quod in ignem posita metalla, non istiusmodi flammam quam ligna, edant, eius enim essentia non ita cum liquore, quemadimodum metallica humiditas cum sua essentia, cocta est, & coniunctio liquoris cum essentia non metallica, sed simpliciter uegetabilis, quae in fumo nigro consumitur, exstitit. Postquam uero essentia per naturam in coctionem peruenerit, tunc non uegetabilis permansit, sed nunc metallica facta est, & nunc a uulgari igne in albo fumo consumitur, non secus ac, uti uides, imperfecta metalla, quando in igne liquefaciuntur, fumum de se album spargunt. Quemadmodum igitur uegetabilis essentia per naturalem coctionem purificatur, & ex nigro in album aliquem fumum commutatur: Pari etiam modo, & eadem sane de caussa, Ueteres Sapientes dixerunt: Nigrescere primum te oportet, antequam albescas: dein prius albescas, priusquam rubrefacias. Rubrefactio autem intelligenda est, plenarie & perfecte facere, quemadmodum Sol & Luna, ambo ista praestantia metalla, per coctionem, perfecta reddita, illorum essentia cum liquore omnino unita, & simul omnia meri ignes reddita, atque a Ueteribus rubrefactiones appellatae fuerunt. Et ea ipsa de caussa, dilecte amice, atque frater, ne Ueterum sat corrupte scripti libri te in errorem coniiciant, sed simpliciter metallicam naturam fundamentaliter cognoscere discito, & tunc Ueterum colloquia facilime intelliges, nec, cum caeteris Chimicis, hinc inde circumspicies, qui ex Ueterum sententiis intelligunt, uel sibi saltim persuadent, quod substantia sumenda, quae tam diu putrefacienda atque dissoluenda siet, donec materia nigrescat: Quo facto eandem denuo abluendam, calcinandam, & elaborandam esse, donec nigredo euanescat, & albescere incipiat, ignisque tam longo itidem tempore augendus, ac tamdiu calcinandum, laborandumue donec materia rubrescat, qui tamen omnino falsus, non Philosophicus, sed mere sophisticus labor est. Ita nunc omneis Ueterum Philosophorum sententiae pro ordine sophistico a rerum imperitis habentur: id quod sane Ueteres haud illibenter intellexerunt, & ea ipsa de caussa adeo occulte scripserunt & loquuti sunt, ut quisquam ipsorum ueram mentem uix assequi potuerit. Omneis equidem ad metalla monstrant & Mercurii atque Sulphuris crebram mentionem faciunt, sed illa omnia saltim seductionis gratia. Et quamuis etiam metallica essentia uera siet materia, quam, per naturalem aliquam coctionem, ab infimo, ad summum usque gradum, exaltari oportet, & pro uiris peritis, remque melius intelligentibus, haud sinistre dixerint: nihilominus tamen rerum ignaris illud est seductio, cum ex Ueterum libris coniectando tantum assequuti fuerint, quod ex metallis sumi oporteat: dein uero tamdiu quis sese excruciare & laborare necessum habeat, donec ad perfectionem suam perueniat. Illud uero aeque sophisticum, & in uiis erroneis ambulare est. Metallica siquidem essentia a perfectis metallis absque damno minime separari potest, utpote, siper ignem separanda esset, tunc liquor euocaret, & essentia, cum ipsa terra, combureretur. Sin etiam imperfectorum metallorum essentiam per aquas fortes, arsenicam, aquam uitae, uel lixiuium, separare conaretur, tunc essentia cum liquore suo, per peregrinam humiditatem, illud minime toleratura esset, sed corrumperetur: metallica enim natura peregrini nihil affectat, neque etiam illud sustinere potest, sed si forsitan aliquid peregrini cum metallico liquore sese coniungat, tunc iam iam ex gradu suo recessit, ex metallica essentia euanuit, & in Sophisticum Ordinem collocata est: Id quod tibi, summopere praecauendum erit. Si praeterea, metallicam quoque essentiam per ullam unicam uiam a perfectis metallis separare uolueris, id aeque tibi foret impossibile: cum liquor cum elementari suo igne perfecte coctus, & per coctionem cum terra ita unitus siet, ut neque ab igne, uel aqua, separari queat. Et licet quoque eamdem essentiam per aquam seiungere conateris, nihilominus tamen essentia cum terra solueretur, & dein eadem in specie iterum coagularetur, in qua antea exstitit, nec ulla itidem humiditas cum perfectorum metallorum humiditate, uel liquore, coniungi epotest, ut illis nocere, uel illa corrumpere posset, quemadmodum in perfectorum metallorum liquore fieri solet. Minime igitur est necessarium, ut tantum desudes, teque tantopere excrucies, etiamsi essentia cum suo liquore nulla in re coctioni uicinior, quam aeque in metallis. Unde etiam Ueteres dixere, quod in nulla re sulphur esset, quam in metallis & iccirco liquorem metallicum argentum uiuum nuncuparunt: Id quod sane parum inter est, qualiacumque etiam illi nomina impertiant: nihil siquidem est aliud, quam extensa aquila, uel elementaris ignis cum elementari suo liquore, qui, uti dictum, cum suo igne per naturalem coctionem necessario coniungendus est, donec ambo indiuisibiles sient. Liquor enim ignem a combustione tutatur, ut ambo constantes maneant, & in uulgari igne perseuerent. Et illud Ueteres Elixir nominarunt, id quod tantum est, quantum coctus aliquis ignis, in quo itidem bene loquuti sunt, eidemque rectum nomen indiderunt: per coctionem siquidem perficitur, & plane coquitur, quod antea adhuc crudum atque incoctum erat. Hoc omnino coctum illud est, quod imperfecta metalla frangit, & ideo denudat, quod coram igne consistere nequeant. In coctione igitur operam adhibere te neutiquam poeniteat, cum omneis isti labores, circa quos Chimici occupati sunt, per solam simplicemque istam coctionem perficiantur: per coctionem purificatur, sublimatur, & soluitur, atque adeo res omneis per solam coctionem fiunt. Suadendum si tibi itaque, tunc etiam iuuandus es, & omneis alias putrefactiones, solutiones, coagulationes, & calcinationes, uel sublimationes missas facito, nullum enim emolumentum, sed damnum pariunt, multosque in perniciem praecipitant: a qua tibi imposterum bene prospicere & cauere poteris, quum simplicem, ex fideli tamen corde profectam, meam informationem inscripserim, indubia spe fretus, te istam meam fidelem admonitionem, & quid porro etiam sumere debeas, quo opus perficere, & naturam in coctione commode sequi possis, bene intellecturum. Tibi namque clariorem manifestioremque, rectam quoque, simplicem, ueracemque ueritatem, absque ullis fabulis & parabolis, fideliter exposui, atque, ita medeus bene iuuet, bene fideliterque tecum sentio. Nihilominus tamen legendo diligenter te inquirere, atque perpendere oportet, quid uidelicet heic tibi praescripserim. Neque tibi mirum moueat, quod te a communierroneaque uia omnino a uocem: alia enim uia incedere necessum habes, si ad naturalem ueritatem peruenire uolueris. Quapropter Deum Ter Optumum Maxumum suppliciter fideliterque orare & obtestari te oportet, ut tibi uerum Philosophicum spiritum largiri clementissime ne dedignetur, qui te lumen Naturae recte cognoscere doceat, quo tamdem ad desideratum exoptatumque finem peruenire queas. Finis. Alias, Paradysi Tabula. Hoc Est. Uera Priscae Scientiae Descriptio, quam Adam ab ipso Deo didicit: Noe, Abraham & Salomo, tamquam summorum diuinorum donorum unum, usurparunt, omneis sapientes, omnibus temporibus, pro totius Mundi Thesauro habuerunt, & solis piis post sese reliquerunt. Nimirum De Lapide Philosophico. 2. Pet. 3. u. 5. " Uerum nequitiae ergo ignorare uolunt, quod coelum olim etiam fuerit, quodque terra ex: & in aqua, per Dei uerbum constiterit. " Anno M. Dc. Xxu. image 9 Gloria Mundi. Alias: Paradysi Tabula Hoc est, Electus Liber Artificiosus, Cuius similis in terra nequem experiri, uel inueniri nequit: qui ueras uera Philosophie, ac simul Nobilissimae Medicinae & Summae Tincturae, sententias, cum diuersis alis. probatis artibus, earumdemue necessariis instprumentis, fideliter indicat. Nunc, in nomine Dei, Omnipotentis Creatoris, & Seruatoris, occulta Naturae mysteria perficere aggredior, quae Naturae a Deo implantata, & humano generi in agnitionem data sunt; ut hac ratione homines agnoscant, quam mirabili modo res creentur, & omnia terrenarum rerum genera nascantur: idque in testimonium omnium Christianorum credentium hominum, & solatium omnium adflictorum perturbatorumque cordium: Omnia siquidem creata intereunt, & putrescunt; ut ( quod futurum est ) denuo renouentur, multiplicentur, exhilarentur, & de suo semine genus & speciem suam perficiant. Nam omne natum, siue creatum, quiete caret, sed Natura cottidie operatur ad augendum multiplicandumue id, ad quod in totius humani generis emolumentum creatum ordinatumque est. Quocirca heic discito, & Deum, ad consequendam sapientiam, intelligentiam, rogato, ut tibi, ad artis huius initium, auxilium suum diuinum largiatur, quo illud in ipsius laudem, correctionemque proximi tui, feliciter, cum diuina sua benedictione, promouere, & perficere dignetur. Sin igitur nunc sapientiam consequi, & a Deo impetrare uolueris, tunc, instar miseri alicuius peccatoris, diuinam illius benedictionem implora, ut diuina ista donatanto dignius accipere queas, non tamen ad superbiam, ne acceptam gratiam atque beneficium, quod tibi Deus non ex tuo merito, sed mera ex gratia largitus est, amittas, & grauissimam ipsius indignationem aeternamque condemnationem incidas: Sed diuinum benedictumque illud opus in Dei Omnipotentis nomine, ad commodum & seruitium omnium piorum Christianorum, conseruationem aedificationemque Christiauae Religionis, inchoato: esto eques, & pugil, siue fortis athleta contra infideles, neque in Dominio, & Communione impiorum hominum delectator, neque iusto & indigenti contradicito: Sed extendito manum tuam, ad porrigendum panem tuum, cum bonitate, adeo ut post hanc uitam coronam aeternae laetitiae & beatitudinis impetrare ualeas. Hic enim a Deo datus & benedictus thesaurus, donum, & gaza est supra omneis terrenos thesauros, quos nemo a Deo consequitur, nisi qui rebus in omnibus, humilem, probum, mansuetum, fidelemque sese exhibet, & diuina praecepta, quantum equidem ex humanae naturae imbecillitate fieri potest, per Dei largitionem benedictionemque, seruet: Deus namque, per spiritum suum, summum istum thesaurum nulli mortalium largitur, nisi simplicibus, beniuolis, probisque hominibus, qui tam summa pretiosaque dona diuina uere agnoscunt, & iisdem, contra ipsorum animarum salutem, atque beatitudinem minime abutuntur: Illud enim donum, uti dictum, omneis terrenos thesauros superat, S. Spiritus donum, & perfectum Dei beneficium est, quod a patre luminis promanat: Et qui artem istam consequutus est, is sapienti am a Deo impetrauit, & rogauit, quod non dumtaxat aurum, argentum, & mundi huius gazas impetrauerit, sed etiam plenariam ualetudinem, uitam longaeuam, &, quod multo magis est, ut ipsa ueritate sese soletur, animam suam consoletur, uere eo ipso depingat, & praefiguret, saluificam acerbam passionem & mortem Domini atque seruatoris nostri Iesu Christi, eiusdem descensum ad inferos, tertii diei clarificationem sanctissimae resurrectionis, uictoriae & triumphi sui contra omnia peccata, mortem, Diabolum, & infernum, cuius uictoriae ergo etiam omne, quod spiritum habet, exultare, & exinde solatium capere debet. Uerum enimuero nunc tibi Iesu Christi exemplum praefigurabo, quomodo uidelicet humanitas, & diuinitas, tam mirabiliter inter se inuicem incorporatae conclusaeque fuerint. Anima & corpus Christi, ac diuinitas tam mirabili modo unitae, & coniunctae erant, ut etiam in aeternum, nunc & semper, separari nequeant, nihilominus tamen Christum mori, & animam a corpore solutam esse, &, die tertio, animam iterum cum corpore coniungi oportebat, ita ut corpus antea glorificaretur, & tam subtile redderetur, quantum anima ac spiritus, dum Christi corpus postulatum conceptumque esset, atque istam suam postulationem & nutrimentum ex nobilissimo D. Mariae sanguine accepisset: & ideo Christus ab anima & spiritus a corpore cedere necessum habebant, ut ita corpus ad perfectionem suam perueniret: nihilominus tamen diuinitas a corpore minime separata, sed cum corpore & anima Christi, una in essentia, ita unita erat, ut numquam a se inuicem separari potuerit. Iccirco diui, nitas cum corpore Christi in sepulchro, & diuinitas cum Christi anima in limbo Patrum fuit. Et porro quoque obseruatio, quod corpus & animam Christi separari oportuit, si alias corpus ad summam suam uirtutem subtilitatemque peruenire uoluerit: mortuo autem nunc Christo, & anima corpori illius iterum incorporata, tunc diuina in una ita copulata fuit, ut in aeternum, nunc & semper nunquam separetur, & Christi anima corpusque una subtilitas facta est, per quam concepta sunt, utpote: Omnipotentia a Deo, coelesti suo Patre, una cum Spiritu S. imperat super omnia, quae in coelo atque terra sunt, ab aeterno in aeternum perfecta est, cuius perfectionis caussa, quam Christus Iesus, per passionem, mortem, resurrectionem, & ascensionem suam, a coelesti suo Patrerecuperauit, tanta perfectio, & dominans gloria exorta, quae numquam, nunc & semper, cessatura est. Quamobrem, o peccator nomo, Deo Omnipotenti, pro ipsius gratia, & paterno, tibi exhibito, beneficio, grates agito: ficic enim de tantam glorificatione, quam Christus consequutus est, neutiquam dubites, multo minus desperes, eodem namque modo clarificaberis: iccirco etiam Christus Iesus primus exstitit, & tibi, ad coelestem suum Patrem, uiam aperuit. Similiter autem & tu quoque, per multas angustias, tribulationes, atque anxietates hoc in mundo te crucifigi oportet. Ut autem scias, quid, ad clarificationem noui purique alicuius corporis, aeternaeque gloriae, pertineat: eapropter bene considerare discito, quanta beniuolentia & misericordia Deus miserum hominem tam paterne prosequatur: Corto namque scias, quod omnia, ab ea prouenientia, dona bona perfectaque sient. Caue itaque, ne tam summis donis, quae sine iactura, ex mera gratia & misericordia, a Deo, accipis, ad animae tuae perniciem, turpiter abutaris: sed, in omnibus tuis actionibus, ama timeque Deum, creatorem, atque Seruatorem tuum, absque intermissione, & tunc tibi ubique prospere succedent omn ia, atque tamdem operis tui initium, medium, & finem, feliciter & cum gaudio, adsequeris. Curam itaque tuam tunc Deo committito, uerbo illius fidito, & sancta praecepta eius seruato, tunc Deus tibi in omnibus aderit, operi tuo benedicet, & omnia tua damna atque incommoda paterne praecauebit: Ex diuina enim illa arte te uere consolari, omnem egestatem anteuertere, in omnibus tuis angustiis recreare, omnibus egentibus succurrere, atque adeo tam tui ipsius, quam omnium etiam tuorum Christianorum credentium, gloriosae resurrectionis solari poteris, adco quod, ex hac terrena mortalique uita, in aeter num gaudium, gloriamque sempiternae uitae, ubi nulla erit corruptio, ingredi nos oporteat. Quamobrem, si uerus artis huius amator, & diligens imitator esse uolueris, iccirco scias quod illa primo nostro Parenti Adamo, in paradyso, post creationem illius, a Deo tradita fuerit: ueridica namque est multarum rerum arcanarum, & mysteriorum, quae tibi corporis uitaeque tuae uanitatem indicauit, idque iterum in aeternae tuae salutis solatium: Deus siquidem Omnipotens tam mirabilia dona Naturae indidit, ut homo uix credere illud ualeat: Nam beneplacitum habet in creaturis irrationabilibus, & quamlibet, iuxta speciem suam, immarcessibilibus uirtutibus uiribusque exornauit, quanto magis autem nobis, uisu, auditu, ratione, & cogitationibus, miracula & mysteria diuina cognoscenda dedit? Rogo igitur te in omnibus tuis actionibus prudenter agas, non properes, nec ulli mortalium arcana tua reueles, nisi ille fidelis amator, pius, syncerus, & misericors siet, quemadmodum a Ueteribus Philosophis idem factum est, qui artem & sapientiam hancce, inspiratione spiritus S. agnouerunt, & possibilem illam esse credas, eorum gratia, qui credere nolunt, quod Iesus Christus redemptor noster, ab Omnipotente Patre suo coelesti exierit, & a pura Maria uirgine natus fuerit. Iuxta illud Deum, ob spiritus sui S. largitionem, rogato, ut te illuminet, intellectum tuum acuat, oculos tuos aperiat, ut interno corde agnoscere atque intelligere queas ingentem istam sapientiam, quae in idonea ista arte latitat, & in aeternum a nullo artifice in Scriptis suis exprimi potuit. Multa namque in Natura occultata sunt, quae non omnia humano intellectu comprehensa, uel intellecta sunt. Esto itaque doctrinae meae morigerus & diuinam gratiam clementiamque implorato, tunc in Dei laudem, tui, proximique tui correctionem, loetum principium, felicemque exoptatumque finem, heic, & aeternum consequeris. In super: Cibato famelicos: potato sitibundos: uestito nudos: consolato perturbatos: uisitato aegrotos: & captiuos: & habebis, quod desideraueris. Robertus Uallensis Rugl. " Spiritus est intus, subito talem accipe, namque Non properans, corpus diuidere arte potes. Simpliciter feces terrae disiunge uapore Hoc facto, addatur frigida fontis aqua. Tali conspergas has sedulitate frequenti, Tunc uerum Elixir totius artis habes. " Exhortatio Et Informatio Adomneis Artis Huius Amatores, qua in sese, tamquam in speculo, intueri poterunt, quid in fundamento artis usurpatum, & essentiale, an quoque possibile, nec ne, siet, ut ad ueram artem perueniatur, & quomodo cum ea res sese habeant. Omneis & singulos, praesertim uero perdilectos meos liberos, nunc heic, absque omni fuco, fideliter uolo admonitos, ut uidelicet ab omnibus phantasmatibus abstineant, & eosdem, illarum rerum gratia, auxiliante diuina gratia, diligenter informabo. Primo, uos rogatos; & fideliter admonitos uolo, ut cumprimis uobis a uulgari plebeiorum Alchimia caueatis. Tantum siquidem expertus sum, ut nemini uelim consulere; ut operi isti manum admoueat, eo quod haec ars adeo occultata siet, ut nemo mortalium in terris illam reperire queat, nisi Sol & Luna congrediantur. Mei filii intelligitis ne ista, tunc ad ueram artem peruenire poteritis, sin minus, numquam uobis ad illam dabitur accessio. Adhaec sciatis, quod non magis quam una res in toto mundo siet, qua ex ars nostra conficitur: eapropter omnia particularia, pars cum parte coagulationes, augmentationes, & id genus alia, omnino falsae, mentitae, & perditae res sunt: & si in arte laborare, soluere, coagulare, putrefacere, destillare, augmentare, albificare, corrumpere etc. omneisque species praeparare nosses, & tamen artem laboris, rectamque rem ignorares, tunc num quam ad artem istam peruenires: ars enim ista tam est bona atque nobilis, ut nemo illius fiat particeps, nisi a Deo detur, uel a perito magistro monstretur atque doceatur, & tantus thesaurus est, quem totus mundus persoluere nequit: Quamobrem, mei filii, ne uos seduci, aut decipi patiamini ut artem laboretis, priusquam sciatis, quid illud siet, in quo laborare uelitis. Etiamsi quoque rem rectam cognosceretis, & tamen praeparationem illius ignoraretis, nihilominus tamen illius cognitio uobis est inutilis: res ista, praeterea, in uniuerso terrarum orbe, in uel super terram, reperiri nequit, quamuis tamen inueniri queat, nec in ullo aliquo metallo, terrenis, uel crescibilibus rebus, ita perceptibilis est: in nullo quoque argento uel auro est, sed est praeparata, quam bene fieri, nec tamen melior sieri potest, quam quomodo a Deo per naturam creata est. Ad tincturam quoque praeparari nequit; sed tincturam istam illi dari oportet, ideo ars nostra non de illa est, nec de ea egreditur, nam res est alia. In nullo, uti antea diximus, metallo est: Si enim in metallo aliquo esset, tunc haud immerito aut in Sole, uel Luna esset: cum autem Luna non bona siet, quomodo igitur, obsecro, aliquid de se boni parere poterit? Noc in Mercurio, aut sulphure aliquo, uel Sale, nullis in herbis, uel id genus aliis rebus est, quemadmodum illius rei postmodum certiores fietis. Hiscc exhortationem nostram conclusam uolumus, & nunc res ipsas enumerabimus. Sequuntur Nunc Aliquot lapidis nostri cognitiones. Prima. Scias, mi fili, quod lapis noster lapis unus siet, & haud immerito lapis appellari poterit: Lapis enim est, qui a Natura aliter nominari non potest, quam Lapis Philosophorum: nec aliud ei nomen competit, nomen illud siquidem cum natura conuenit. Loquor ista, reuera namque lapis est, nec unus quidem lapis est, sed, ob similitudinem, lapidem appellamus. Lapis enim ita comparatus est, ut quatuor in eo elementa lateant: quocirca etiam diuersimoda nomina illi sunt indita, & uarias simul species habet, & tamen saltim una res est, nec illi similis in terra reperitur. Unus lapis, & nullus lapis est, nec ullius lapidis speciem atque naturam habet, & tamen lapis est: Ignis est, & nullam ignis speciem & naturam habet, & tamen ignis est: Aer etiam est, nec ullius aeris formam naturamque habet, & tamen aer est. Aqua, nec aqua est, neque etiam aquae speciem uel naturam habet, & tamen aqua est. Terra est, nullamque terrae speciem uel naturam habet, nec tamen terra, sed res separata est. Alia Reuerendi Nostri lapidis cognitio. Philosophus senior inquit: Lapis noster sacra rupes nominatur, & quadrifariam digesta, uel significata est. Primo in terram: Secundo, in accretionem suam: Tertio, per ignem: Quarto per ignis flammam separata est. Si quis igitur solutionem, & salem, illius extrahere, & perfectam illius coagulationem norit, is Philosophorum arcana nouit. Quocirca si sal albescat, & pingue appareat, tunc tingit. Tres sunt res in arcano Philosophorum, uel in arte nostra. Primo, transmutatio totius rei in sal unum est. Secundo, illud est, quod tria corpora subtilia incomprehensibilia reddantur: Tertio, totius solutionis repetitio totius rei. Mi fili si res istas nosti, tunc diligenter laborato: Si autem non intelligis, tunc manum de trahe: non est enim magis, quam res una, etiamsi centum librorum millia ea de re scripta fuerint, ideo quod ars ista istiusmodi thesaurus siet, quem ipsi uniuersus mundus compensare nequit, & tamen saltim res una est, qua ex ars laboratur. Ideo occulte scripta est, quamuis publice nominetur, & omnibus hominibus nota est. Si autem in mundo ad omnium manus perueniret, tunc nemo laboraturus, nec tanti etiam aestumaturus esset: Nec praeterea, ipse Deus concedit, ut tantum bonum singuli habeant: quocirca etiam minime conuenit, ut, absque occultando, nominetur, uel scribatur. Si igitur Deus alicui gratiam illam dederit, is eam etiam intelligat: & reuera illud mundo uidetur impossibile, qui uero illud amant, illi pro hominibus nequam, & uerberonibus plerumque aestumantur: quodque idem uiri Doctissimi, utpote Doctores, & alii, reperire nequeant, in caussa est, quod numquam ad rem istam intenti sient, quamuis eamdem cortidie prae oculis suis habeant, nihilominus tamen illi fidem nullam tribuunt, quod uidelicet tantam in se uirtutem habeat: Ipsis quoque nemo illud persuadere potest, dum naturam, intellectumque suum sequuntur: iccirco etiam illud, nimia prae sapientia, reperire possunt, quum captum ipsorum transcendat, Dei opus siet, & natura siet, & per naturam operetur. Quocirca rerum imperiti permanent. Alia Benedicti Nostri lapidis cognitio. Philosophus Morienus ait, & lapidem nostrum aquam nuncupat, in quo sane nullum scripsit mendacium: o aquam in acerba specie, quae tu elementa conseruas! o naturam uicinitatis, quae tu naturam soluisl o naturam optumam, quae tu naturam ipsum superasl o naturam maxumam, quae tu purificationem coniungisl o flexibilem curuamque naturam, quae tu naturam exaltas cum lumine coronata & nata es, & quae tu quatuor elementa in te ipsa conseruas, & quinta essentia ex te orta est: illius simplices simplicatis gaudent, quod natura concepta, accumulatio ante accumulationem, ignota hominum proposito, quamuis ipsa tamen nebulam parias, & bona mater sies: nulla tu aliena ope indiges; iccirco natura naturam conseruat, adeo ut natura ab opere naturae non separetur: Facilis est res, facilis cognitio, & omnino uilis, multis tamen est miraculo: tua quoque solutio magna est exornatio, omnesque tui amatores supra nominantur. Et hoc ualde arcanum, obscurumque est, atque unicuique uidetur impossibile. Explicatio. Mi fili scito, quod lapis noster talis res siet, ut non tantum de eo scribere quis possit, quantum in se habeat. Lapis enim est, & aqua per uaporem fit, & tamen nulsus lapis est, & si in aquosam speciem a labore uenerit, quando illum primo accipimus, uel adferimus, tunc aqua est instar aliarum fluuiarum aquarum, a specie fluens & tenuis, a natura tamen nulla illi aqua in toto mundo similis: Unus siquidem dumtaxat fons in terra est, quo ex aqua ista adfertur: fons ille in Iudaea estl fons saluatoris, uel beatitudinis appellatur, & Philosophi magno labore, per singularem Dei gratiam, nobilem illum fontem inuenerunt, qui admodum in arcano loco situs est, magnumque effluxum habet, adeo ut illius aqua super totum mundum fluat, omnibus ille notus est, nemo tamen uerum fundamentum nouit, quomodo, & uia, quis ad fontem illum peruenire queat, pauci etiam aquae illius scaturiginem norunt, uiam in Iudaeam, ad reperiendum nobilem istum fontem, ignorant: & qui rectum fontem non nouit, is numquam ad ueram artem peruenit. Eapropter Philosophus ille bene exclamare potuit: o aquam in amara acerbaque specie! Durum enim difficileque cuiuis fit, ut fontem illum inueniat: Qui autem illum nouit, is facile, absque omni sumptu, labore, & molestia illum reperire poterit. Aqua illa a natura sua amara atque acerba est, adeo ut eadem illa nemo frui queat: iccirco etiam paruus illius usus est: itaque Philosophus benedicere potuit: o uilem ab omnibus aestumatam aquam, ob cuius uilitatem curuitatemque, a qua detinetur, nemo ad artem peruenire, uel ingentem eiusdem uirtutem animaduertere potis est: omnia siquidem quatuor elementa in illa quasi occultata sunt: Iccirco naturam illa soluit, & conseruat coniungitque ipsam, adeo ut nulla res in terra illud facere possit, quam quae a Deo creata est: utque lapidis illius naturam speciemque, & quid ille siet, cognoscere possis, eapropter obseruato, quod ille aquosa siet species, & ex aqua lapis, ex lapide iterum aqua, atque tamdem medicina exinde fiat: licet etiam lapidem, non uero illius praeparationem noueris, tunc illius cognitio tibi nihil proderit, non secus ac si rectum laborem, nec tamen uerum lapidem nosses, tunc sapientia tua nulla & amissa esset: iccirco Deum, pro ista experientia, & laudabimus, eidemque grates debitas persoluemus. De Thesauro Et Tinctura. Si itaque tantos in labore tuo progressus feceris, & rubrum consequutus fueris, sciendum tibi porro est, quod thesaurum habeas quem totus mundus persoluere non poterit. Illud namque omnia metalla in uerum aurum transmutat, quod multo est melius quam illud, quod per praeparationem Solis factum est: iccirco etiam in medicina omne reliquum aurum antecellit: omnia enim carnalia corpora sanat, si de illa tinctura papaueris grani magnitudo in uino imbibatur, & reliquae ipsius uirtutes non omneis commemorari poterunt. Sin itaque tincturam ad Lunam habere uelis, tunc rubri quinque semuncias sumito, & quingentis semunciis Lunae bene ustulatae iniicito: Quae tamdem liquefacta, omnia tum in tincturam & medicinam conuertuntur. Illius tunc semunciam recipe, & quingentis semunciis Ueneris, uel aliorum metallorum iniice, id tum in ueram Lunam commutatur: rubri uero quod nimium laborasti, unam partem ad mille partes Solis sumito, tunc id in tincturam atque medicinam conuertitur: De illa iterum unam partem ad mille partes Ueneris uel aliorum metallorum, addito, & tunc in uerum Solem conuertitur. Ad haec autem nullum Solem, uel Lunam, emere necessum habes: Primam siquidem adpositionem cum Drachma perficis, & eo magis magisque semper tingis. Nosse quoque te oportet, quod ad artem istam duae dumtaxat res pertineant, unum quidem corpus, alterum uero spiritus, ex quibus unum constans, alterum fugax, siue inconstans est, quae duo interse inuicem uiceuersa commutari, hoc est, corpus aqua, & aqua corpus fieri necessum habet: corpus dein iterum aqua in se ipso fit, & duo illa interse inuicem uniri oportet, siccum uidelicet cum humido, adeo ut separari nequeant: Sin uero coniungenda sunt, tunc de re una illud fieri oportet: quaelibet enim res nihil, quam propriam suam naturam, assumit. Ita quoque cum arte nostra comparatum est, ubi materia per naturam coniuncta, non de hominum manibus facta est. Illa in duas partes, quemadmodum infra facta mentio, diuiditur: Exempli gratia: Aquila est aqua, quae detracta aqua est, & tunc corpus mortuum destructumque manet: Sin uiuere nunc debeat, tunc illius spiritus ei iterum addendus est, idque modo unico, quemadmodum uides quod aquilarum unam post alteram sensim iterum deuoret: Sin reuiuiscat, tunc omnem suam impuritatem amittit, & purum nouumque corpus reassumit, corpusque spiritusque numquam moriuntur, sed, semper constanterque permanent, ueluti corpus & anima in die nouissimo etiam facere debent. Alia Lapidis Nostri cognitio. Smigma sapientum, ( Lapis ) Sal & radix totius artis, & ad illam clauis est, quae tam reserat, quam etiam iterum claudit, id quod nemo neque aperire, uel claudere, potis est, nisi dicta ista clauis in promptu siet: nemoque in mundo est, qui ad perfectum intellectum peruenire possit, nisi qui Sal agnoscit, & illius praeparationem norit, quae in commodo loco fit, qui humidus & calidus est, atquo ubi illius humiditas resolui possit, tunc eiusdem substantia perfecta manet. Hucusque dictum Gebri. Explicatio. Scias quod illud Sal siet, ueluti Philosophus ille Geber loquitur, quamuis ab initio nullam Salis speciem habeat, nihilominus tamen Sal appellatur, & etiam Sal est, nigrum ferme ac foetidum, ( in labore enim instar cruoris fit ) & per diuturnitatem album, purum, clarumque redditur: & hoc est bonum nobileque Sal, per se ipsum uero impurum, & purum sit: Soluit, coagulatque se, hoc est, ueluti Philosophus ait, seipsum reserat clauditque: dum se coagulat, artem claudit: dum se soluit, artem reserat, nullum enim Sal aliud illud facere potest, quam solum hocce Philosophorum Sal: & aebor fieri potest in humido commodoque aliquo loco, ubi, ueluti opinatur Philosophus in M. B. ipsius humiditas sese resoluere possit. Quo innuit, quod calidum esse debeat, ut aqua sua exinde destillari possit, nec tamen calidius, quam uetus equi fimus esse possit. Lapidis Nostri Alia cognitio. Alexander Magnus, Macedoniae Rex, ad nos, in Philosophia sua, ita ait: Sciatis ita, quod Sal siet ignis, atque siccitas: Ignis coagulat, eiusque natura, calida, sicca, ad fundum usque transibilis, & proprietas eiusdem est, ut albescat quod Sol, & Luna cum ignis uehementia, & illius temperantia, naturalis illius ignis, dum Sol rubedinem, & Luna albedinem corpora ad spiritualem naturam adigit, corporibusque omnem nigredinem & malasulphura adimit. Illa cum re corpora calcionantur, & haud aliter, uel cum rebus aliis, iustumque est Elixir ad album & rubrum, ipsumque fundamentum & radix rebus in omnibus, summum itidem bonum, quod Deus altissimus creauit, sola anima rationali excepta. Nullus enim, in toto terrarum Orbe, Lapis inuenitur, qui maiorem habeat efficaciam, quam aeque hicce noster Lapis, & nullus terrae filius ueram artem reperire potest, absque isto lapide. Benedictus Deus in coelo siet, qui artem hanc in Sale creauit, omnesque res fluxibiles libenter transeunt: Quinta est essentia supra res omneis, & in creaturis omnibus. Summus Deus a coelo non dumtaxat bene dixit creaturis hac ratione, sed laus, praestantia, potentia, atque sapientia in Sale etiam cognoscendae sunt: Qui soluere & coagulare potest, is arcana artis huius bene nouit. Sal autem reperitur in nobili quodam Sale, & in rebus omnibus: Quocirca ueteres Philosophi illud uulgarem Lunam appellarunt: Omnes namque homines illius indigentes sunt: & si ditescere uolueris, tuc praeparato Sal ut dulce fiat. Si spiritus in illo coquantur, tunc exinde iustificantur, & nullum aliud sal tam constans est, quod animam magis figat, & non in igne fugax siet: Sal terrae est anima, omneis res siquidem coagulat, de media terra est, destructa terra, & nulla res in terra est tincturae similis. Sal enim fluxibile, sese, pro cuiusuis lubitu, tractari patitur, Rebis appellatur, lapis, Sal, unum corpus, & res uilis proiectaque est, & tamen purificat corpora, eadem restituit, clauis ad uniuersam artem, atque res omneis, quae de terrae rebus singulis expetis, in illo inueniuntur, modo quod illius ingressum ignoretis, quitam altus magnusque, & prae omnibus prudentibus sapientibusque occultatus est: Si corpora ingrediatur, tunc illa perfecte tingit. Quid igitur a Deo desideres, quam sal hoc cum ingressu suo. Equidem adhuc maius in Sale isto miraculum animaduertitur: Licet enim homo 1000000. annos uiueret, nihilominus tamen satis mirari & initium, quomodo id accidat, satis perpendere non posset, qua ratione uidelicet tam nobilissimus thesaurus ex cinere utatur, & rursus in cinerem redigatur: In isto cinere est Sal, & quanto magis cinis uratur, tanto magis cineris praebet: Hoc obseruato, quod illud ex igne proueniat, & in ignem redeat, quod ex terra prouenit. Et fateri omneis necessum habent, quod in Sale duo Sales sient, qui Mercurium occidunt: hic sermo subtilissimus, hoc est Sulphur, & radicosa humiditas, nascitur in terra subtilissima, & exinde fit Philosophorum lapis, qui res omnes facit, dum Philosophi scribunt, & inquiunt, fieri ex una quadam re, una ex natura, & nullam rem peregrinam ad illam accedere. Illa nunc res omni tempore reperitur rebus in omnibus, apud omneis homines in uniuerso mundo, & in se quatuor elementa complectitur. O rem hac in arte facilimam, quod adeo stupidam & abiectam rem tot quaerant homines, nec illam tamen pauci reperiant. Publice in libris inuenitur, quod ars iusta, & uerax siet in re, & sal, suumque ingressum praebeat. Pro quo beneficio & creatione Deo laus & gloria, in sempiterna secula. Multa insuper hac de re, iuxta sapientum dicta, qui multa de sale indigitant, seribenda essent: Sed heic unicuique, quicquid legerit, suum relinquam iudicium, sed solummodo scribam de illius ingressu, fructu, uita, quomodo hortus aperiendus, & rosae nobiles in agro suo conspiciendae sient, qua ratione uidelicet sese augeant, & milleplum fructum ferant, & cadauer iterum manifestum reddatur, adque immortalem uitam resuscitetur, ut imperfecta corpora ingredi, illa purificare, & ad plenariam perfectionem reducere atque tingere queat, quo tamdem simul constantia permaneant. Nunc de illius ingressu scribam, quatuor res relinquam, illumque ( Lapidem ) a tribus dumtaxat rebus nominabo: Lapidem uegetabilem, Animalem, Mineralem, & quemlibet in specie, eorumdem operationem quoque, cum multis rebus aliis: tres etiam res nunc relinquam, & de una saltim retractabo, cui quatuor elementainsunt, quibus de uiuimus, & exorti sumus. Illam remunicam bene undique ferruminato obseratoque alembico imposito, &, quemadmodum moris est, ita & tu quoque heic facito rebus in omnibus, quas sumere conaris ad amabilem istam artem, in qua reperitur, ac quomodo in Aquafort. inuenitur, quae itidem est terra remanens. Et tum satio in agro fieri potest, & ille Lapis Mineralis & Leo uiridis appellatus est, qui suiipsius spiritus tam multum deuorat: & tum ipsius spiritui per alembicum uita redit, & cadauer in uitri fundo haeret, in quo duo adhuc elementa sunt, quae ignis separare nequit, citius enim cinis combureretur in ipso igne, & eo ipso Sal fortius fit: terra tam diu calcinanda est, donec albescat, tunc terra libenter sese segregat & cum terra sua unit: Quodlibet enim sibi simile premit, quorum terra tam auide sitit ad id, quod uidisti, & scias quod uiuificetur: frigidohumidum elementum illi potandum porrige, ut culmi latitudine terram tegat, & per octiduum ita stare relinquito, ut bene interse inuicem uniantur. Tum eo te intentum esse oportet, quid nimirum ulterius tibi agendum siet: plura siquidem hucusque tibi minime sum pollicitus. Sol & Luna, instar uiri, & foeminae, conuenire necessum habent, alias ars perfecta fieri nequit. Omneis iccirco aliae peregrinae opiniones falsae sunt & erroneae: cogitate de uero hocce fundamento, Sal enim tale est, cuius pretium uniuersus mundus persoluere non potest: nec ad tincturam praeparatur, sed tinctura illi danda, nec in ullis metallis ars ista inuenienda est. Ex Seniore, De Materia, Et forma, alia cognitio. Iuxta Philosophum res naturales istae sunt, quae ex naturali origine, Materia, & forma uidelicet, per naturam innatae & operatae sunt, quemadmodum lapis est de arbore, Materia & Forma, per naturam, aliter sunt, quam proprie natura: & quid de hisce duobus coniungitur, id naturaliter natura lapidis nostri appellatur. In prima sua parte Lunaria potenter prouenit ex alba quadam coagulata terra, uoluti Philosophus loquitur uidere nostrum Solem in alba nostra terra, instrumentum uero, quo ars nostra coniuncta, fit aqua bis, aut ter per B. M. rectificata, cuius uapor a pingui natura, & proximum nostri lapidis in hac pinguedine, est occultata substantia, & permeans pinguedo, ultimaque humani corporis consolatio: & hac cum aqua metallorum internus Mercurius exuendus est. Concluditur ergo, quod lapis noster ex elementis duorum luminum fiat, appellaturque argentum nostrum uiuum, & oleum incombustibile, anima & lumen corporum: mortuis & imperfectis corporibus siquidem unicum, aeternum lumen & uitam largitur. Quocirca, mi fili, te diligenter oro, & obtestor, ut nostrum argentum uiuum ex lapido nostro exprimas, idque magna cum intelligentia, & agilitate. Purificatio Terrae A Superflua sua Terra. Ante dictam istam terram, uel materiam, imminuas, teras, uel calcines, ut eius aquam & spiritum excipias. Illum tunc uitro includas, & uulgarem aquam uitae superinfundas; ut trium, uel quatuor digitorum latitudine materiam supernatet: per horam dein calori admoueas philteres, & per balneum destilles: feces postea iterum calcines, & cum aqua sua extrahas ueluti antea fecisti, donec nihil amplius in terra reperias: Illam ad alte rum laborem custodias: omneis quoque extractas istas aquas custodias, & per M. B. leni aliquo igne destilles, atque in fundo cucurbitae elegantem aliquam materiam reperies, lapidis Christallini instar, & ab omni terrenitate purificatam, quam terram nostram nuncupamus: terram istam uitreae cucurbitae immittas & in M. B. tam diu calcines, donec sicca, albaque fiat, & fluat. Et hac ratione huius mundi thesaurum consequutus es. Hac in opinione omneis res terrae calcinantur, & purificantur: quilibet lapis, animalis, mineralis, & uegetabilis ante dictam istam terram tam facile ingreditur, proprio suo lacte & sudore cibat: & quod quaeris inuenies, quando sal fixatum, uel constans, a Mercurio aut corpore nutritur: & tinctura est imperfectorum metallorum, materiam eius siquidem exsiccat, & aliam assumit. Alia Lapidis Nostri cognitio. Mei filii, scitote, quod lapis, quo ex ars nostra elaboratur, non terram terrae, sed antequam nascitur, tetigerit: Si enim terram terigit, tunc ad artem nostram amplius nihil prodest, quamuis in primo suo partu per Solem & Lunam generatus, & de terra in accretione sua postulatus siet: Primum namque suum partum in terra accepit, & tamen frangitur, destruitur, & mortificatur, sol uero filius temperatoaliquo calore, per uaporem generatur, & denuo nascitur, cum uento in mare uenit; illic iacens atque cum uento ex mari in terram uenit, & cito, iterum euanescit. Sin uero illum elaborare uolueris, tunc cum illo ambulare, illumque in aere capere te oportet, antequam ad terram perueniat, alias euaporat: quam primum uero ex mari in terram sese confert, tunc mox adesto, illumque uitro tuo includito, & cum illo labora, quemadmodum nosti, ut et umdem recte agnoscas, cum uento, pluuia, & tonitrum uenit, tunc illum probe obserua, elabi enim tibi nequit. Et quamuis cottidie denuo nascatur, nihilominus tamen abinitio mundi ille fuit, quamprimum autem in terram candit, tunc arti nostrae nihil amplius inseruit. " Nascitur ex nostra terra foecunda scatebra, Unde fluunt lapides eximitate duo. Primus eo uadens Solis transcurrit ad ortum, Alter ad Occasum deproperanter abit. Ex istis uolitant Aquilae duo, tradere flammis. Pergunt, in terram sic uerando cadunt. Ambo pennatae fiunt, submergitur istis Et Sol cum Luna subditus amplus auet. " Scias praeterea, quod duae aquae ex fonte promanent. Prima fluit uersus Solis Orientem, & est spiritus: Secunda, uersus Solis occasum, & est corpus: & quamuis istae pro duabus aquis habeantur, nihilominus tamen non magis, quam una clara, & admodum amara aqua est, adeo ut illa nemo frui queat: & pro tempore, aliarum aquarum instar, clara & tam magna est, ut totum super mundum quandoque fluat, ad nihil attamen conducit, quam ad hanc artem: Saepius tamen usurpatur ab illis, qui eadem indigent. Illum ignem sumito, & in illo lapidem nostrum inuenies, & nullibi alias in uniuerso terrarum orbe: Noris quoque quod ille omnibus hominibus, tam iunioribus, quam adultis, siue Senioribus notus fiet in campis, pagis, urbibus, omnibus in montibus & rebus, quas Deus creauit, & nemo tamen illius curam habet: Diuites, aeque ac pauperes, illum habent, & saepissime, & a foeminis, & ancillis in uiam proiicitur, ut plurimum etiam circa illum occupatae sunt: Similiter & liberi in plateis cum illo ludunt. Scitote etiam quod haec res, post hominis animam, omnium siet pretiosissima & Nobilissima: elegantissima res in terris est: Reges & Principes depellere potest: omnium uilissima & abiectissima res in mundo est: ab omnibus excluditur, & reiicitur, lapis est, quem Salomonis architecti reiecerunt. Et quam abiecte spretus, naucique aestumatus, & a populo Israelitico reiectus fuit, nihilominus tamen, si elaboretur, bonus est, adeo ut totius mundi pretium superet: Uero namque lapidi angulari Christo, in natura & specie, ( nobilissima diuinitate, cui nulla res aequalis est, excepta ) similis est; iuxta humanitatem & naturam: Et quemadmodum Christus pro uilissimo abiectissimoque, hocce in mundo, a populo Istaelitico fuit habitus reiectusue, nihilominus tamen tam erat bonus, quod illius pretium coelum & terra persoluere non posset. Simili modo cum lapide nostro, & cum rebus, hoc in modo, naturalibus, comparatum est: Fons enim quo in lapis noster reperitur, fons naturae appellatur: Quemadmodum enim per Naturam omneis res crescentes, per Solis calorem generantur: ita quoque Lapis noster per naturam nascitur, postquam generatus esset. Accipe igitur hanc aquam in qua lapis noster est, qualicunque modo illam reperias, & haud aliter est: nihil illi detrahas, nec quiddam illi addas, cum propria enim sua natura praeparare illam te oportet: dein aquam in alembico separa, humidumque a sicco detrahe, tunc corpus solum in uitro remanet, & aqua in prosternium sese demittit: illam iterum coniungas quemadmodum nosti, & tunc laborem tuum perfecisti. Scias etiam quod aqua, in qua lapis noster est, concorditer quatuor elementis simili modo temperatus siet: terram siquidem, oleum, & aquam in labore inuenies, hoc est, corpus, spiritum, & animam utpote terra in fundo est corpus: oleum apud terram est anima, & aqua, de illo destillata, spiritus est. Illic duos colores principales reperis, album unum, rubrum alterum, hoc est, Solem, & Lunam, quemadmodum oleum ab initio laboris pro igne, tamquam pro Sole, & ueluti aqua pro aere & Luna, aurum & argentum, etiam pro Sole & Luna, fuerunt habita: iccirco Sol & Luna coniunguntur. Sed de hisce satis. Lapidem igitur bene nosse discito, & si illum hac ex epistola nosse non poteris, tunc numquam illum cognosces. Hisce esto artis amator, & Deo omnipotenti in aeternum commendatus. Datum, Actumque, a partu Uirgineo, M. D. Xxui. Ita scribunt Philosophi de duabus aquis, quae tamen unica dumtaxat aqua sunt, in qua lapidem inuenis, & alias nullibi. Notabis etiam, quod terrae deest, id coelum abunde largiri potest. neque hoc a natura est, quod nobis heic impertit: ita etiam hocco nostro cum lapide comparatum, omnia tarda corpora humida, omnia frigida corpora calida, & omnia impura corpora munda atque pura efficit, adeoque plusquam scribere potero: nihilominus tamen lapis noster non de omnibus hisce naturis est, quemadmodum perpetuo duraturum coelum idem facit: omnis siquidem potentia illi impressa est, idque per Magistrum diuina aliqua arte, ignisque beneficio & auxilio, quo potentia ista illi imprimitur, illumque complexa est. Esto erga Deum gratus omni tempore. Sol Illius Pater, Luna uero mater est, Si duo isti spiritus sunt, tuno lapidem pariunt: Sol est sulphur, & Luna Mercurius, & exinde lapis sapientum conficitur, fac ab una parte sulphuris, & quatuor partibus Mercurii: Illud sulphur animam ei exprimit, ita detineto alterum calidum, siccumque sulphur, frigidum humidumque Mercurium: recte me intelligas & obserues, ueluti ut iterum in aquam soluitur, quod aqua antea exstitit, ita etiam corpus soluitur in Mercurium, qui antea fuit Mercurius. De Prima Materia, Uel Semine metallorum, quae cuilibet semini inclusa est, duo sunt: Uir & Uxor uidelicet. Metalla res creatae, & itidem terrae semina sunt, aeque ac caetera herbarum semina: iccirco etiam in terra sua moueri illa oportet, in qua generant, fructusque ferunt, ueluti etiam res cretae aliae: Nisi enim illud fieri debeat, tunc nullum metallum creuisset, & semen est metallum, quod ex terra liquefactum est: & si semen in terram iactum siet, tunc aeque accretionem suam habet, quam res crescentes aliae: Quocirca nobis terra praeparanda, prima scilicet materia, & semen nostrum in illam proiiciendum est; & tunc fructus suos proferet, iuxta speciem suam. Itaque ad generationem ex una unica re motus heic requiritur, hoc est, ex prima materia, quod terra creauit, & non homo, id siet lapis, & fixatum, siue constans, fiat fugax, atque, uersa uice, fiat fixatum, hoc est, corpus fit spiritus, & spiritus corpus: & tum exinde medicina fit, quae se ex uno colore in alium transmutat: & quod in albo colore quaeritur, illud fit album, & quod in rubro, rubrum. Prima materia una fit res, quae a rebus multis in primam suam materiam redacta est, per creationem Dei, & non ab hominum manibus facta: per solam siquidem naturam coniuncta, & in essentiam suam transmutata est. Illud tum sumimus, separamus, & iterum dein coniungimus, propria sua aqua lauimus, ut albescat, & postmodum ut rubrum fiat: Et hoc tamdem nostra terra est, qua in Solem, & Lunam nostram commode intuemur, quod purissimum factum est: Sol enim omnium metallorum pater, Luna uero mater est: ideo coniuncta ambo ista esse oportet, tamquam maritus, eiusque uxor, Sol, & Luna, alias partus nullus aderit: Unum solum siquidem generare, neque fructus proferre nequit, coniuncta, uti dictum, illa esse oportet, tam in rubro, quam in albo. Sol, ueluti itidem dictum, pater; & Luna metallorum mater est. Et licet etiam mille libri ea de re scripti fuerint, nihilominus tamen saltim res una est, utpote prima materia, qua ex ars praeparatur, in quam frumentum nostrum, Solem & Lunam uidelicet, coniicimus, quae iuxta speciem suam fructus proferunt: Si metallis iniiciatur, tunc in optumum transmutatur, Solem & Lunam nimirum. Id quod est uerissimum. Deo gratias. Elegans Uerae Artis informatio. Iuxta Philosophorum sententiam nulla fit corporis solutio, absque coagulatione spiritus: Quamprimum enim spiritus in corpus transmutatur, tunc potentiam suam habet. Scias tamen quoniam spiritus adhuc fugax, & nondum fixatus siue constans est, ideo etiam operari nondum nequit: Si tamen fixatus siet, tam cito etiam operatur. Cum illo itaque agendum est, tamquam Pistor cum pane agit: tunc a spiritu paululum sumito, illudque corpori tribuito, ueluti pistor fermentum ad farinam confert, & tunc fermentum totam substantiam in fermentum conuertit. Idem quoque facit noster spiritus, hoc est, fermentum nostrum. Et ita continuo fermentandum est, donec uniuersa substantia fermentetur: Ita spiritus corpus purificat; ut fiat spiritus, & ita illa duo in unum transmutentur: atque hac ratione omneis res quibus iniiciuntur, suam in naturam transmutant: Id uerum est. Et duo ista leni quodam igne uniri oportet, idque assidue leni aestu, non calidius, ac gallina ouis incubat. Illud tum in M. B. ponito, quod non nimis calidum, neque nimis frigidum est: Siccum & humidum uero a se inuicem separari, rursumque coniungi, atque uniri necessum habent, quae tum nobis Mercurium in purum aurum argentumque commutant. Nullam igitur amplius egestatem pati uos oportet; sed Deo pro donis suis gratias laudesque dicere debetis, quae sane multis occultata sunt. Deus namque prudentibus artem hanc ideo reuelauit, ut altissimum eius nomen & gloria agnoscantur, & proximus in angustiis suis eo ipso subleuetur: Duabus namque de caussis Principalibus Deus hominem creauit ut nimirum per istam suam creaturam coleretur, celebraretur, & illa proximo, tempore necessitatis, subueniret. Quocirca bene tibi prospicito, ne commissum tibi talentum suffossum maneat, sed foenerare cum eo in honorem Dei, & emolumentum proximi: Omnis enim homo alii pro medio creatus est, ut ille hac ratione subleuetur, & plerumque Deus hominem, per alios homines consolatur: Exempla eius rei, in ipsa Ss. Scriptura, habemus in Iosepho, Abacuco, Susanna, & aliis hominibus. Sequitur Nunc Testamentum meum, quod uobis, perdilectis meis filiis, ex intimis cordis mei penetralibus, descripsi. Mei artis huius amatores, perdilecti mei filii, & Liberi meae familiae, uobis, inquam, doctrinae, admonitionis, experientiae, & informationis gratia, hocce meum Testamentum, ex charitate, conscriptum uolo, ut quilibet sciat testimonia artis huius ueritatis, & a quibus uobis cauere, quid sumere, & quomodo laborare debeatis, atque quo pacto omneis Philosophorum sententias intelligere queatis. Quemadmodum enim Deus omnipotens res omneis ex siccitate, & humiditate creauit: ita quoque haecce nostra ars per diuinam illius gratiam, nascetur. Si quis igitur nunc primordium & cursum naturae nouit, is intellectum artis nostrae iam habet. Qui uero illud ignorat, illi ars ista uidetur impossibilis, quamuis tam siet facilis ueluti pinsere & cereuisiam coquere. Ita, iuxta Ss. Scripturae testimonium, fuit ab initio, ubi Deus per diuinam suam prouidentiam, coelum & terram, secundum sapientiam, fieri uoluit: nihil autem in promptu erat, quod singulare aliquod nomen haberet, quam unica dumtaxat materia: illa non erat sicca, neque humida: non erat terra, non aer, non ignis, non lux, neque etiam tenebrae, sed una materia, uapori uel nebulae similis, ut neque uideri, aut tangi potuerit: illa uocabatur Hyle, sine prima materia: Ubi enim res denuo ex nihilo fieri debet, tunc illud nihilum uniri, & rem unam fieri oportet, ex re unica comprehensibilis materia, & ex comprehensibili materia unum corpus, cui, uiua anima datur, aqua, per Dei gratiam, speciem sibi similem suam sortitur. Ita etiam notandum est, dum Deus materiam fieri curauit, tunc illa erat sicca, & humide coarctata. Sin igitur ex ea humidi aliquid crescere debuisset, tunc a sicco illud separari oportuit, utpote ignis pro se, & terra etiam pro se: terra quoque aqua conspergi necessum habuit, si aliquid humidi ex ea crescere debuit: absque humiditate enim crescere nihil potest. Simili quoque modo in aqua nihil crescit, nisi terra adsit, in qua consistat. Si itaque aqua terram irrorare debet, tunc materiam illic adesse oportet, quae aquam supernatet. Exempli gratia, uentus creaturis aquam largitur: nisi enim ille spiraret, uel esset, tunc aqua ipsi subuenire nequiret, aqua etiam una uice terram inundando in mare recurreret, ubi omneis aquae recursum influxumque suum habent, & inde numquam reuertuntur. Omneis, terram inhabitantes, quoque, prae siccitate, & ariditate, perire atque contabescere cogerentur. Quapropter unum elementum, absque alterius adminiculo, fructus nullos proferre potis est, nulla etiam res adesset, quae uentum cogeret, atque ad laborandum impelleret, alias enim semper quiesceret: Itaque ignis in promptu est, qui illum ad laborem motumque cogit & impellit, quemadmodum uides, si aquam ad ignem coquis, tunc fumus illic egreditur, qui aer est, cum aqua coagulatus aer siet, & aer ab aqua, per calorem Solis, suam sumat originem: Sol enim splendorem suum per aquam largitur, aquamque calefacit, adeo ut uapor illic sese conspicuum faciat. Ille tum uentus fit, &, propter aeris copiam, humiditas, & pluuia existunt, adeo ut ars & aer iterum in aquam, uel pluuiam, conuertantur aut coagulentur, atque per pluuiam in terram incidunt, quo de omneis fructus suum crescere, Euripi, omneisque adeo aquae aliae fluenta sua accipiunt, & mare ingrediuntur, non secus ac homo, qui etiam pro paruo mundo habetur, utpote dum omneis uenae ex aliquo uapore, mediante calore, ducuntur, implentur, atque in uesicam sese immittunt, & unum alterum persequitur. Pari quoque modo cum lapide nostro comparatum est, qui cottidie ab aere per uaporem aliquem a Sole & Luna generatur, & per fluenta mareque Erythraeum, in Euripos naturae in Iudaea illabitur, ubi illum adferre nos oportet: quem si caepimus, tunc illum manibus pedibus. que truncamus, & tamdem etiam caput ipsi auellimus: Quo facto, illum ad rubrum ducimus, & si quid nigredinis in illo reperimus, illud una cum intestinis & foetore abiicimus: Si purificatus est, tunc illius partes sumimus, easdem iterum coniungimus, & tunc Rex noster rursus reuiuiscit, numquam moritur, & adeo clarificatus & subtilis factus est, ut omnia dura corpora pertranseat & seipso illa subtiliorareddit. Porro scias, dum Deus omnipotens Adamum formauit, & in Paradysum locauit, tunc duo ipsi praemonstrauit, idque uerbis sequentibus: Ecce Adam heic duo sunt, fixatum, siue constans unum, fugax alterum: eorumdem occultam uirtutem omnibus tuis filiis non reueles. Mi frater terra fixata, aqua fugax est, quemadmodum uides, si res aliqua comburatur, tunc inconstans auolat, & constans iacere manet, ut cineres: Si aquam adfundas, tunc exinde sit lixiuium, nam cinerum efficacia in aquam transit: Si nunc lixiuium clarifices, in abenum mittas, & ad ignem defumare sinis, tunc materiam in fundo reperis, quae ante fuit in lixiuio, hoc est, Sal materiae, qua de cinis ustus est & Sal haud immerito lapis Philosophorum appellari posset, postquam ille nostro lapidi similis uidetur, sed illud ad artem nostram nihil facit: Haec enim ideo a me scripta sunt, quo melius lapidem nostrum cognoscere disceres. Materia enim, qua in lapis noster, lixiuium est, non tamen hominum manibus, ex cinere, & aqua, sed, per Dei ordinationem & creationem, per naturam coniunctus, atque quatuor elementis similis temperatus est, omnia, quae habere debet, habet, nulla re indiget, nec quicquam ei detrahitur, sed nos illum sumimus, & laboramus, quomodo est, & requiritur, ideo quod lixiuio siet similis. Lixiuium igitur ideo posui, ut ad uerum intellectum peruenire posses: & quando materiam, quo in lapis noster est, sumis & in alembico in Mariae balneum immittis, atque destillas, tunc aqua sursum in antisternium fese demittit, & Sal, quod pro terra habetur, in fundo haeret, atque ita siccatur, tuncque humidum a sicco separasti, & corpus tum tenuiter terito, illud B. M. imponito, & tam diu in calore relinquito, donec soluatur: Quo facto aquam suam ipsi iterum potandam praebeto, omnia lente, & successiuo tempore, donec clarescat. Seipsum siquidem coagulat, soluit, & purificat: destillata aqua enim est spiritus; qui corpori uitam suam confert, quae unica illius anima est, quae illi restituitur, &, quod uerum est, animaduertito: Aqua uetus, & uentus uita est, tuque uides quod uentus uiuat, & uita est anima: Iccirco in isto labore aquam & oleum inuenis, oleum tamen semper penes corpus remanet, & quasi combustus sanguis est: dein, cum corpore in calore, iuxta temporis longitudinem, purificatur, quemadmodum hac in re semper edoctus fuisti: Iccirco integram, tibi praescriptam summam, ad finem huius Tractatus usque, pro Testamento datum, teque, atque adeo uos singulos, fideliter admonitos uolo, ut cumprimis caueatis, ne hac in arte quicquam attentetis, nisi prius res bene intelligatis, quas uobis praescripsi. Nulla enim res in toto terrarum orbe est, qua ex ars elaboratur, nisi res haec unica: Illam qui ignorat, numquam ad artem peruenit: Unica siquidem res est quae non ex montibus, uel terrae cauernis eruitur utpote Sol, Luna, Sulphur, Sal etc. Sed quomodo illam Deus creauit. Illud omne nihil est, sed hoc res est, quod ex nimium caliginoso aere publice ad lucem uenit, & quamprimum de terra sua decidit, tumultuatur, & sese manifestofacit conspicuum, quam cito etiam terram tetigerit, tam cito quoque iterum euanescit, nec umquam rursus uidetur, uel inuenitur, sed in aere, antequam lapsu suo terram tangat, capitur, & elaboratur, ueluti antea undique ferme scripsi. Et quamuis ab initio diuersa nomina illi tribuerim, nihilominus tamen ita appellatur: utque ad uerum fundamentum peruenias, tunc nomen illius tibi denuo inculcabo, illumque primo Hyle, hoc est, rerum omnium principium, appellabo, nominatur quoque Sanctus unicus, intellige ex repugnantibus elementis, quae in illo sunt, lapis Philosophorum, Solis, metallorum, seruus fugitiuus, aereus lapis, Thirnius lapis, Magnesia, siue corporalis lapis, Marccasites, Lapis gemmae, Lapis liberorum, aureus lapis, origo rerum mundanarum, Xelis quoque, per inuersionem Silex, Xidar, eadem inuersione, radix, uetra, Atrop, per inuersionem porta, & quotquot etiam alia nomina habet, tamen unica saltim res est: Cumque res uulgaris siet, eapropter uos omneis fideliter admonitos uolo, ut a caeteris Sophisticis technis omnibus uobis sedulo caueatis, uere enim Alchimistae illi nominari poterunt, cum omneis errarint, & ad Scopum minime collimauerint. In caussa fuit quod lapidem nostrum, neque uirtutem, neque praeparationem illius recte cognouerint. O fili mi, memento huius mei Testamenti, quod ex fideli corde, & condolentia, errantium laboratorum gratia, & charitatis ergo scripsi & largitus sum, quamuis iure illud occultandum esset: Eximia tamen condolentia, quam erga artis illius discipulos gero, cogit me quasi ut illud amplius occultare nequeam. Rogo igitur, per passionem Domini & Seruatoris nostri Iesu Christi, ut dictum istud meum Testamentum imperitis, indignis, impiisque hominibus neutiquam communicetur, ne iustum Dei iudicium nos forsitan cum furore obruat & corripiat, atque tamdem in aeternum aeternae condemnationis barathrum coniiciat, id quod tamen idem Deus noster clementissimus clementissime praecauere ne dedignetur. Nec equidem res leuis momenti est, si quis, quid Hylesiet, affirmare uelit. Est igitur ( Hyle ) prima materia, sal Philosophorum, Azoth, & semen omnium metallorum, quod e corpore Magnesiae & Lunariae extrahitur. Hyle est rerum omnium principium, & ab initio fuit materia: illa non erat humida, nec sicca, non terra, non aqua, non erat lucida, neque etiam tenebrosa, sed confusa erat commixtio, quae est Hyle. Sequitur Nunc Altera, huius libri, pars. Primo sciendum est, postquam Deus omnipotens ab initio, primum nostrum genitorem Adamum, una cum omnibus coelenstibus terrenisque corporibus, in Paradysum collocasset, & de fructu arboris, siue mali, sub aeternae mortis poena, uesci prohibuisset, quod illo tempore, antequam Adam diuinum praeceptum transgressus esset, homo nulla prorsus re adhuc indiguerit, eo quod immortalis adhuc esset: Quamprimum uero a prohibito fructu, boni malique agnitionis nimirum, participasset, illico tunc etiam omnium mundi rerum indigens factus est, dum iussu diuino, per Angelum ex Paradyso in exilium, immundum huncce mundum, fugatus, & nihil amplius, quam egestatem, calamitatem, morbum, tribulationem anxietatemque, & tamdem etiam amaram acerbamque mortem deportauit. Sin autem diuino praecepto morigerus fuisset, tunc tempus suum, unum uidelicet annorum mille, in Paradyso uixisset, atque tum exinde in coelum sublatus fuisset, quemadmodum etiam omneis sui generis homines. Uerum ob inobedientiam suam, Dei inclementiam erga se, posterosque suos, atque adeo omneis totius terrarum orbis creaturas, concitauit, qui omnis generis morbis ipsum, contra ipsius defectus subinde uisitauit: attamen, tamquam clemens & misericors Deus, iterum medicinam, & id genus alias res nobilissimas, pro miserorum hominum diuersi modis defectibus, ex mera gratia & clementia creauit, quibus sese miseri isti mortales quandoque a morbis subleuare & famem corporisque necessitatem, aliasque calamitates & angustias propellere possent, quemadmodum etiam manifesta luce clarius, quod corporali cibo potuquehomo conseruetur. Cum igitur nunc homo omnis generis oneribus, miseriis, & angustiis, ob innatum Adamo & Euae peccatum originale, onustus siet, iccirco etiam pater noster Adamus unum annorum mille uiuendo adsequi non potuit, licet mille artes, quibus tum a Deo dotatus erat, pro sapientia sua nouisset. Si uero rerum uirtutes, herbas, & medicinam ignorasset, sed cognouisset ( ueluti per Dei gratiam cognouit ) tunc amplius quadringentis, multo minus nongentis annis, & ultra, uictitasset. Cum autem postremo per suam medicinam in arte sese diutius sustinere non potuisset: eapropter filium suum Seth ante Paradysum, ad uitae lignum adferendum, misit, quod illic etiam non corporali, sed spirituali modo nactus est. Ultimo oleum misericordiae petiit, quo facto, ipsi per Angelum iussu diuino impetrandi illius olei promissio facta & mox Oliuarum nuclei missi fuerunt, quos dein Seth, a patris sui morte, post in Patriam reditum, ad parentis sui tumulum plantauit, ex quibus postmodum benedictum S. Crucis lignum creuit, in quo Dominus & seruator noster Iesus Christus miseros nos homines, per mortem atque passionem suam ab aeterna morte omnibusque peccatis liberauit, qui Christus, in S. sua humanitate ipse arbor & lignum uitae fuit, nobisque nobilissimum fructum olei misericordiae, tamquam clemens, bonus, & misericors Deus adquisiuit, quo Pater noster Adam, atque adeo uniuersum genus humanum ( qui modo fidem & confidentiam suam in Christi digitos collocat, Deoque pro acceptis beneficiis gratus est ) ad uitam aeternam peruenire poterit. Cum itaque per Adae lapsum tantae miseriae, ineffabiles morbi, tam ipsis in hominibus, quam etiam pecoribus, circa omneis terrae fructus exstiterint: eapropter iterum per bona dona, & diuinam per missionem Dei omnipotentis, medicinae, remedia, Elixir, & Tincturae repertae, & excogitatae sunt, non dumtaxat ad humana, sed etiam impura terrena metallica corpora purificanda, ex quibus omnibus medicinis una alteram semper antecellit, quemadmodum Sol splendore suo omneis caeteras stellas longe superat: Quapropter multi homines, ab Adami tempore, ad quartam Monarchiam usque, longo tempore, unica ista Nobilissima Medicina, lapideque benedicto, uitam suam bona salubrique in ualetudine sartam tectamque conseruarunt, & a morte praeseruarunt. Illi autem qui tanta diuina dona, prae caeteris, aliquanto melius cognouerunt, illorum, inqua, quidam trecentos annos uixerunt, nonnulli quadringentos, aliqui quingentos, utpote Adam, & quidam ex illius filiis, nongentos ueluti Mathusalem, Noa, & ultra aliquid eiusdem liberi, utpote Bacham, Ilrehur, Kalix, Hermes, Geber, Albanus, Ortulanus, Morienus, Alexander in Macedonia, Anaxagoras, Pythagoras, & plures adhuc alii, qui nobilem istam benedicti lapidis medicinam habuerunt, usurparunt, & summo subsilentio adseruarunt, nec indignis reuelarunt; qui ad malitiam suam illa abuterentur, quemadmodum Deus omnibus temporibus, petulantibus, audacibus, malis, improbisque hominibus semper uiam praecludere nouit. Ne iccirco mireris, quod Deus omnipotens tam nobilem artem mundo largitus siet, qua non dumtaxat carnalia, sed & metallorum corpora sana, pura, figere, & in nobilissimum Solem & Lunam transmutare potest, idque adhuc magis, & facilius fieri poterit, quam animalia carnalium corporum: & tum manifesto uerum est, quemadmodum ex tribus hisce partibus mei libelli, quem Gloria Mundi inscripsi, satis superque intelligere & discere poteris, quemadmodum etiam, iuxta huius meae doctrinae informationem, quam in dictis istis meis opusculis descripsi, ipso facto perficere, & comprobare poteris, sin alias doctrinam meam sequi uelis, quam tibi, absque ullo dolo, ex Christiana charitate, & condolentia, praescripsi & tradidi. Caue autem ne talentum tuum absconditum maneat, sed, ad miserorum indigentium solatium, aedificationem Christianarum Scholarum & Ecclesiarum, atque ad Dei laudem gloriamque, usurpari queat, ne diuina aeternae condemnationis ira animam tuam obruat: id quod tamen Deus clementissime auertere, nosque in uerbo suo conseruare dignetur. Ad Lectorem. Ne, peramice Lector, diu detinearis, sed opinionem fundamentumque meum quam commodissime & citissime intelligere possis, nec lectio forsitan tibi molesta atque tediosa siet: iccirco summa diligentia obserues, quae ab initio, medio, & fine huius mei opusculi, tibi reuelaui, & nominaui, lectio siquidem ista tibi nullum taedium, sed gaudium excitabit. Cum itaque mihi Deus omnipotens, cuius sanctissimum nomen omnibus temporibus celebrare, eidemque grates debitas persoluere obligatus sum, per diuinam suam gratiam, res istas, nobilis ueraeque istius artis magisterium, intelligentiam, atque experientiam concesserit, nihilominus tamen fraterna ex charitate ueraque fidelitate moueor, ut nobilissimum istum thesaurum, quem per Dei gratiam, multifariis sumptibus, & molestiis, consequutus sum, in lucem proferam, ut hac ratione calumniatorum sensus corrigantur, tu ab aliis, minus necessariis, sumptibus pecuniaris tibi cauere, & ne ego quoque, tamquam falsus, inuidiosus, maliuolus, & auarus homo deprehendar. Itaque nobilem huncce thesaurum, & locupletissimum Dei donum apud me mori, nec rubigine obduci, & putrescere nolo, praesertim tam ineffabile consolatoriumque arcanum, quod Deus ipse coluit, roseo sanguine suo profudit, in materiali suo tempore conspersit, &, ne rerum imperitis insipientibusque reueletur, mandauit: quocirca etiam nobilis haec medicina haud immerito oleum misericordiae appellari poterit, idque multis sane de caussis, quas intellectus tuus tibi ipsi sumministrabit. Minime igitur necessum, ut plura ea de re nunc loquar, aut scribam, iuxta decentem modum, prout requiritur, explicabo, docebo, & reuelabo, ut nemo, qui imposterum laboraturus est, in Philosophia amplius errare uel seduci queat, sed multo potius certum, uerum, & hilarem accessum ad artis huius operationem habere possit. Itaque possessor & Communicator ego huius libri, per Christianam charitatem, nos fideliter admonitos & rogatos uolo, ut hancce meam Tabulam Paradysiacam, Gloria Mundi inscriptam, contra omneis fastuosos, iniustos miserorum hominum oppressores, elatos, nasutos, irrisores, contemptores, calumniatores, & id genus alios impios homines defendere, coram illis occultare, & ad ipsorum manus peruenire nepatiamini, idque sub poena aeterni cruciatus, & animarum uestrarum condemnationis, quod iudicium Deus contra transgressores istos iam ante tulit. Id uobis summopere curae cordique siet: praesertim autem tabulam istam meam ueris amatoribus, indigentibus, piis, probis, beneficisque hominibus, qui istiusmodi Dei dona pro merito, uenerantur reueletis & communicetis, atque qui ista dona Dei & recte usurpare, & recte occultare possunt. Sin uero hic meus liber ad impiorum manus perueniret, nihilominus tamen illos Deus caecitate & stultitia percussurus esset, ne illam intelligere, uel comprehendere, multo minus laborare, & ad utilitatem referre possent: ita Deus impios praecipitare, eorumdemue nequitiam cohibere nouit, quemadmodum etiam Rex Dauid in Psalmo suo ait: " Hostes tua manu tenes, Horumque cogitatus etc. " Ita, mei filii, meam doctrinam obseruetis, & tunc heic temporaliter in ualetudine & laetitia uitam transigetis, & dein uobis Dominus sempiternum gaudium largietur. Id quod faxit Ss. Trinitas, Deus pater, filius, & spiritus sanctus. Uerae Artis Informatio. Omnibus artis huius amatoribus notum facio, quod Philosophi ueritatem, & mendacium, uno sub dicto complectantur: ueritatem uidelicet ipsorum liberis, & discipulis: mendacium uero stupidis, rerum imperitis, & insipientibus, qui mendacium ad ueritatem referunt, & econtra: Philosophi enim numquam in mendacio de prehensi sunt. Et qua de caussa? Res artis nostrae recte appellarunt, & laborem uere indicarunt, insipientes autem scripturam non intellexerunt, & res incertas acceperunt, utpote dum operantes aquas sumere debebant, ibi pyritem, sulphur, sal, metallum, diuersasque alias materias sumpserunt, in quibus nullam est operatio, & ex officinis tamen res carae, sed in labore nullius omnino sunt pretii. Nostra uero materia ex nulla officina emitur, in illa tamen cortidie inuenitur, & institores in plateas proiiciunt. Sufficit itaque ut gratis reperiatur: Sed materia nostri lapidis omnibus iis rebus, quibus in artifices laborant, comparatur: Noster siquidem lapis est, sal nostrum, Mercurius noster, aerugo, halonitrum, salmiacum, Mars, sulphur, & infinita id genus alia, non tamen ex syluestribus campestribusque montibus malleis, alisque instrumentis, effossa: Sed solummodo nostris ex montibus, & fontibus, lapis noster eruitur: in Salis fonte nostro Salnostrum reperitur: ex nostra terra nostrum metallum, Mercurius, & sulphur liquefacitur, & non ex syluestribus, peregrinis, campestribusque montib. quae omnia artifices non intelligunt, nec credere, nec comprehendere possunt; Dominus enim ipsis sensus obscurauit, & obturauit, qua de re res istas aliter; quam fieri oportebat, usurparunt, & ad scopum minime collimarunt, nihilominus tamen in contrario isto sensu perrexerunt, pertinacibus. que suis capitibus obsecundarunt: utpote dum leniter destillare debebant, ibi forti igne sublimarunt, aquas fortes ustularunt, & operationem naturae, eiusdemque res illico combusserunt, & in nihilum redegerunt. Dum etiam soluere debuerunt, illic coagularunt, & iterum, tamquam rerum imperiti, rem etiam imperite tractarunt, inque dubium inciderunt, mendacibusque uerbis, artem non ueram, sed falsam esse, dictitarunt, in quo tamen ipsi merito mentiuntur: propria namque ipsorum ignorantia turpiter ipsos decepit, id quod propriae ipsorum obscurae caliginosae astutiae imputandum est, dum, iuxta obscurum ipsorum intellectum, uerba aliter, quam sonabant, interpretati sunt. Exempli gratia dum Philosophi de calcionando ( quod illi terere appellant ) uerba fecerunt, tunc imperiti Philosophastri illi comburere intellexerunt, & res omnino in cineres redegerunt, adeo ut nihil ex iisdem confici potuerit. Quanto etiam Philosophi soluunt, uel in aquam transmutant, tunc obscure astuti isti forti aqua naturam combusserunt, & eadem aqua, quae nullam in se operationem habet, combusta corpora soluerunt: id quod tamen in seipso, & in natura sua propria, & non per peregrinam aliquam additionem fierioportet, atque id genus ridiculosas ineptias multas Sapientum illi octaui ediderunt. Quae ad artem nostram collatae sunt instar caliginosi foraminis, respectu alicuius crystalli. Itaque etiam omneis insipientes manere necessum habent; & ad artem istam numquam perueniunt. Postquam igitur tam imprudenter, minusque Philosophice multu philosophati fuerint, & tamen nihil inuenerint, tunc ipsis ars non uera & impossibilis uidetur: tunc calumniari atque conuitiari incipiunt. Ad haec si quis contrarium, artemque ueram esse, dicat, tunc illum mendacii arguunt, dicentes: Si ars ista in terris esset, tunc diu illam inuenissemus prae caeteris omnibus, tantum sapientiae & intellectus enim habemus, tantos in studiis progressus fecimus, multa legimus, & laborauimus, & tamen nihil umquam inuenimus aut deprehendimus: Hinc de sua stultitia, & magna sapientia nimium gloriantur, & tamen ingentes suas aures asininas non tangunt, nec omneis uitae suae dies artis nostrae materiam cognouerunt: nihilominus tamen cottidie circa illam sedulo occupati sunt, habent illam prae oculis suis, & licet omneis mundi diuitias impenderent, nihilominus tamen, iuxta caliginosum nasutulum ipsorum sensum, illam non inueniunt & ita diuinorum donorum calumniatores, & conuitiatores manere coguntur. Omneis iccirco, & unumquemque etiam in specie, fideliter uolo admonitos, si rerum operationem non intelligant, nostrae naturae materiam ex fundamento non cognoscant, ipsiusque praeparationem, ab initio, usque ad finem non noscant, ut tum manum ab opere amouere debeant, ni, uti caeteris factum stulti & calumniatores fieri malint. Quilibet itaque huius libri possessor bene in animum sibi inducat, & intelligat, quid ab initio, medio & fine huius Tractatus scripserim: & tum, Lector, sies certior, num ars uera, uel falsa siet, quidue sumere, praeparare, usurpare, & imponere debeas, ut absque omni periculo, ad ueram artem peruenires, hcic intelliges: quibus taceto, animum tuum placato, & nemo aliquid de tua intentione experietur: time denique Dominum, qui omnium tuorum uotorum te compotem redditurus est. Sequitur. Nunc Propria mea sententia, & dictum Philosophicum. Fundamentalis Epilogi loco huius praefationis, & libri, atque hactenus a me significatae informationis, & antequam ad hoc Philosophiae initium transcendam, primo bene fundatam meam sententiam, ut quilibet libri huius possessor eo citius ad turbam infra scriptorum Philosophorum peruenire queat, declarabo. Si uero istam meam sententiam non sufficienter percipere & intelligere poterit, tunc subsequentes Philosophos consulat, ubi illa mea sententia, cum rebus ante commemoratis singulis, sufficienter explicatur. Cum itaque benedictam ueramque artem norim, & materiam naturamque, quantum sane Dominus concessit, agnouerim: iccirco eamdem tibi ex condolentia hocce cum libro satis dilucide communicaui, atque non Stylo Cancellistico, & uersis sesquipedalibus, sed recte & simpliciter, modo & specie simplici in lucem protuli. Quocirca quilibet admodum praemeditate eo citius animaduertat, & legat, ac tum bene sententiam meam intelliget. Uerum certus sum, multos conuitiis & calumniis me necaturos esse, cum ars nondum, a condito mundo, ita plane manifestata siet, quam ego illam nunc publici iuris feci, quae omnibus mundi huius sapientibus, omnibusque eiusdem nasutulis & sapientum octauis occultata est: & qui librum huncce meum legerint, illis inquam admodum raro in ipsorum auribus tinniet. Sed tantum de sermone meo: nunc ad ipsum sententiae meae initium accedo. Filii & discipuli huius artis, ex Christiana charitate & fidelitate uobis notum facio, quam uere nunc arma & operationes lapidis nostri reperire intelligereque scirc potestis & debetis: Sciatis igitur, quod lapis Philosophorum, nostris in arboribus, etiam in arboribus pomariis in aere, omnibus in creaturis, animalibus, omnibus rebus crescentibus, quae uegetabilitatem habent, crescens, & non crescens, in operatione sua reperiatur. Per ascensionem enim suam, si a Sole & Luna in destillatione sua commoueatur, omnibus crescentibus animatisque rebus unicuique peculiarem speciem, naturam, &, per diuinam gratiam, efficaciam & uirtutem suam largitur, quemadmodum etiam floribus omnem formam, siue ille niger, rubeus, fuscus, caesius, uiridis, fuluus, albus, & cuiuscunque etiam coloris siet, confert, omnibus itidem metallis & mineraliis: omnia illa, inquam, elegantiam formamque suam a uirtute lapidis nostri sortiuntur, cum coniunctione Solis & Lunae: Sol siquidem pater, & Luna lapidis huius mater est: ideo nostri liberi Sol & Luna, & operationem etiam Solis & Lunae habent. Et haec tota lapidis nostri est proprietas, iuxta quam illum cognoscere poteritis. Sin igitur nunc hanc operationem, formam, & essentiam illius lapidis scitis, tunc bene beati, & ueri artifices estis: Sin autem illud non intelligitis, & operationem, naturam, ac praeparationem eiusdem ignoratis, tunc uobis nihil dixi, sed a labore rerum istarum cauetote, id fidele meum consilium, si initium, medium, & finem ignoretis. Sciaris, & animaduertatis etiam praeterea, quamprimum semen rerum crescentium, utpote tritici, frumenti, hordei, & id genus aliorum fructuum, in accretione sua, operatione nostri lapidis, per maturitatem Solis & Lunae, ex terra in altum, tamquam in aerem, ascenderit, & maturum factum fuerit, & eo ipso iterum fructus proferre debeat, quod tunc, inquam, in naturale suum praeparatum solum seminari oporteat: antea tamen ager bene aratus, & stercoratus siet, in quo fimus putrescere necessum habet: Terra namque fimum consumit, non secus ac homines cibos, subtile a crasso separat, animam rei crescentis adtrahit, ueluti terra nutrimentum suum accipit, & semini restituit, quod iam in terram rursus seminatum est, quemadmodum nutrix infantes cum uberibus suis lactat, per efficaciam accepti cibi sui: Et hoc modo terra bonum a malo segregat, & alias res crescentes cibat ( Unius Enim Destructio, Alterius Est Generatio ) aeque in hac arte, quam in natura, atque hoc modo humiditas alimenta sua ex terra capit, ueluti infans lac a matre, uel nutrice sua. Quapropter terra sustentatrix uel nutrix omnium rerum crescentium, si Sol & Luna, tamquam pater & mater, sient humidi: quocirca illam stercorari, arari, occari, inuerti, & subtilem idoneamque reddi oportet, ut iniectum frumentum praelolio crescere, nec ab eodem supprimi uel impediri possit: Frumentum uel semen siquidem per destillationem Solis & Lunae humiditatis, e terra exortum est, eapropter etiam in terram suam idoneam seminari, &, per Solem & Lunam ad fructum moueri necessum habet; si alias generare & fructum proferre debeat: Sol enim Pater, & Luna mater est rerum omnium crescentium. Ita & simili quoque modo nostro ex frumento, atque nostro in solo Lapis noster crescit per destillationem Solis, & Lunae: tunc ex terra in accretione sua in altum sese adtollit, ueluti in aerem, & radicem suam in terra conseruat. Uerum etiam aliter de eo quis loqui posset, quasi radicem suam in aere habeat, & caput in terra: Idem tamen & unum id est, nullum errorem parit: Nam quod sursum, idem quod deorsum est. Nihilominus tamen quemadmodum nobilissimi flores, rosae, arborum, horbarumque flores, quae ex terra crescunt, in altum sese eleuarunt, & fructum protulerunt: simili quoque modo nostrum frumentum sursum eleuatur, & florescit, maturos suos fructus profert, trituratur, e paleis purgatur, & iterum in idoneam suam terram mittitur, quae tamen antea bene stercorata, occata, & praeparata est. Quamprimum autem in naturale, ac idoneum suum solum peruenerit, atque rore, aut pluuia, coeli humiditate irroratur, atque conspergitur, ac simul per calorem Solis & Lunae mouetur, tunc generat, & fructus, quemlibet iuxta singularem suam speciem, similem illi, quo terra nostra seminata est, profert. Et haec negotiatio, uel Satio, in utrisque nostrae artis est indicium, utpote de prima Satione usque ad alteram. Sol & Luna namque nostrum est frumentum, quod solo nostro immittimus, uerum in principio, ut spiritus & anima: atque tum quales pater & mater fuerint, & tales quoque liberi futuri sunt. Quamobrem, mei filii, amatores, imitatoresque huius artis, scitis nunc quid noster lapis, nostra terra, nostrum frumentum, nostra farina, nostrum fermentum, noster fimus, nostra aerugo, Sol, & Luna sient, tunc uniuersum intelligitis magisterium, & merito, prae caeteris coecis dolosisque Alchimistis omnibus, exultare atque gloriari poteritis: pro quo igitur laudamus & gratias debitas persoluimus Creatori creaturarum omnium, per Christum Dominum nostrum. Amen. Sequitur Nunc De Origine metallorum. Fili mi hisce tibi significabo & monstrabo metallorum originem, unde uidelicet primordium & speciem suam sortita fuerint. Dein ex ipso fundamento percipies, quemadmodum nimirum metalla, ita in omni forma & specie etiam ars nostra sese ordinat: quomodo autem illud formam atque essentiam habeat, id, pro tenui ingenisintellectusque mei modulo, quantumque gratiae Deus mihi clementissime largitus est, exponam & docebo. Quomelius citiusque uero, Lector, ad ipsum uerae artis fundametum peruenire possis, iccirco uisibile, mutabile, uel immutabile habes, utpote: animalia, arbores, herbas, lapides, metalla, & mineralia, quae ad nullam rem manualem, operationisque perfectionem peruenire poterunt, nisi per sola elementa ignis, ope naturae, ueluti publice uides, si Sol ad semen inolinet, tunc omneis fructus erumpunt. Crescunt tum flores & herbae; singulae iuxta suam speciem genusque: & quanto magis res crescentes de die in diem in adoratione sua augmentantur: pari modo & cum ipsis metallis comparatum est, quoniam in naturalibus suis lapidibus in montium terra quam diu consistunt, tam diu etiam perfectam suam adcretionem habent a quatuor elementis ignis, a Solis Lunaeque splendore: Terra siquidem splendorem Solis in se concipit, & ab eo aeque tam bene, quam uulgaribus in campis, calefaciuntur: dein de calore isto uapor uel spiritus in terra exoritur, qui sursum sese eleuat in altum, & secum etiam celerrima elementa sumit, id quod haud immerito quintum elementum nominari posset: Est namque Quinta essentia, tamquam subtilissima a quatuor elementis separata: & ex uapore humiditas existit, & e superiori montium partibus auolare nititur, sed montium fastigia lapidibus praemunita sunt, ne uapor ille exinde queat egredi, si namque ad superiores lapides pertingit, tunc deorsum rursus descendere necessum habet, impulsus namque temperatusque Solis aestus, a quo uapor ille exortus est, eo uaporem iterum adigit ut aut descendat, uel decidat: in descendendo autem uapor in humiditatem aliquam transmutatur, fit sulphur & Mercurius, cuius utriusque pars aliqua retro manet, & quod fugax est, sursum deorsumque descendit, & per multiplicem istam ascensionem & descensionem illae, tamdem successu temporis figuntur, atque in metalla transmutantur, quae dein tam arcteterrae & lapidibus adhaerent, ut exinde excoqui necessum habeant, & quanto magis montes crassiores lapides, aut terras habent, ita quoque metalla comparata sunt: Si enim solum subtile, & lapides eiusdem generis sient, tunc etiam subtilis uapor exinde egreditur, & subtile fit sulphur & Mercurius: quae duo si pura mundaque, per temperatum calorem sursum deorsumque agitata, & fixa sient, tunc metalla itidem munda puraque, & constantia fiunt. Sin uero montes grossis lapidibus, & pari terra, mixti sient, tunc etiam Sulphur & Mercurius per grossitatem istam impediuntur adeo ut ad perfectam operationem peruenire nequeat: Iccirco etiam metalla diuerso more modoque transmutantur, & quodlibet quidem iuxta suam speciem: utpote ueluti campi arbor quaelibet proprium suum odorem, saporem, & speciem habet: ita etiam mons quilibet peculiare suum aes in se crescens habet, ex naturalium illorum lapidibus, non secus ac frondes arborum, omnium rerum adcretio fieri solent: idque iuxta operationem Planetarum coeli: quo uiciniores namque montes Planetis adiacent, tanto magis in iisdem metalla crescunt, & fumum saporemque suum exinde sortiuntur: Sin uero montes Solem uersus siti sient, & tam eorumdem lapides, quam terrae subtiles sient, tunc metalla omnia in aurum transmutantur: Sin etiam Lunae, tamquam Lunae, ad operationem suam uiciniores adiaceant, tunc metalla in argentum conuertuntur. Omnia namque metalla istam in se proprietatem habent, ut tamdem in Solem & Lunam transmutentur, per longam Solis & Lunae operationem: Sol enim pater, & Luna mater metallorum omniumque rerum crescentium est. Uides enim quod aurum, Solis instar, splendeat, & argentum, ueluti Luna. Quamobrem liberi parentibus existunt similes: & ideo omneis res metallicae, in crescendo, iuxta suam speciem transmutantur, & nihilominus tamen Solis & Lunae proprietatem in se complectuntur: nihil enim amplius deest, quam ignis, cuius paucitate laborant, quemadmodum uides, dum Sol, aduentante hyeme, retrogreditur, tunc campi flores moriuntur, porrum decidit de arboribus, omneis herbae marcescunt, elementum namque ab iisdem recedit propter frigiditatem, prae qua nihil potest crescere, & prae nimio calore res & naturae fructus marcescunt: Duo itaque ista, utpote Sol & Luna, simul coniunctimque operari necessum habent, adeo quod Sol calefacit, illud Luna frigefacit: & quod Luna plus iusto frigefacit, illud Sol recolefacit: Quocirca diuersimodas res crescentes ignis, hoc est, Solis splendoris, sustentant, & eo ipso perfectae fiunt, quaelibet, iuxta suam speciem. Imperfecta uero metalla nondum matura facta sunt, ideo quod per adcretionem suam imperfecta sient. Quamobrem, per singularem Dei creatoris gratiam, summa nobilisque ista ars inuenta est, cuius beneficio ignis naturalis tam in arte, quam in natura praeparari potest, qui in momento aliquo omnia imperfecta corpora & metalla figere potis est, quod Sol etiam mille annis perficere nequit. Ita quoque eadem illa materia omneis res crescentes, quamlibet secundum suam speciem, curare uel sanare potest, si ipsis adiungatur: Materia nostri operis, siquidem, tamquam ars nostra, a quatuor elementis coniungitur, unanimiterque unitur, atque copulatur, adeo ut numquam separari queant: Quocirca res unitae omnia contemptibilia elementa placant in omnis generis metallis, rebusque crescentibus, easdemque reddit unanimes: adeo ut omnis illarum fragilitas ab illis auoset, quemadmodum etiam omneis res, in essentia sua, aegrotae & inconstantes. Illud non aliunde uenit, quam quod elementum unum alteri imperet, unumque alterum obprimat, unde homines tum aegrotant, & metalla sunt impura atque inconstantia, eaque de caussa, rubigine obducta, facilime, in igne, aere, & terra pereunt. Quamprimum uero benedicta nostra Medicina accesserit, illico tunc elementa purificantur, & amice iterum coniunguntur: Ita namque corpora metallica durantur, carnalia quoque, & crescentia corpora sana fiunt, & ab omnibus suis morbis curantur, exceptis gemmis, lapillisque pretiosis, qui singuli ab ipsorum inconstantia originem suam sortiuntur, & ad perfectionem suam reuertuntur. Scias praeterea quod etiam omnis generis lapides e sulphure existant, & a fugace Mercurio, Sole & Luna itidem, generentur: Quod uero in metalla redigi nequeant, id grossitiei eorumdem imputandum est. Sciatis quoque, quod crescentes, siue uegetabiles, res omneis, utpote gramina & frondes a sulphure & Mercurio generentur, idque per calorem Solis & Lunae: Sol & Luna enim est, Mercurius in materia, utpote: Sol calidus, & siccus, Luna uero calida & humida est: Nam in terra ignis occultatus, calidus, & siccus est, atque in illo igne aer habitat, qui est, calidus & humidus. Quapropter duae partes principales, cernuntur, utpote humidum, & siccum, hoc est, Terra, Uentus, & Aqua, inquibus Mercurius coniungitur, qui calidus & humidus est. Mercurius, sulphur, in materia, & res omneis adcretionem suam habent ab humido & sicco, atque siccum humidumque a calore solis mouetur, adeo ut destilletur & sublimetur, atque res omneis fieri oporte at, quaelibet iuxta suam speciem. Et hac ratione Mercurius noster lapis est, qui a sicco & humido temperatur: Sed Mercurius in neutro est: ad laborem huncce siquidem non est conducibilis: Noster namque Mercurius fixatus, atque constans, sed syluestris in tabernis fugax est: Eapropter hunc negligito, & proprium nostrum Mercurium sumito, quo de omnia humana & subtilia originem adcretionemque suam omneisque flores odorem coloremque suum sortiuntur, hoc est, calidum & siccum, cum Sole & Luna mixtum, & ex quatuor elementis simul temperatum, quibus res omneis uegetabiles nutriuntur. Res autem ista per uaporem aliquem tam syluestribus, quam campestribus, in montibus existit, per calorem solis: ex uapore isto fit humiditas, ex humiditate sulphur, & Mercurius, & ex duobus istis fit metallum. Iuxta puritatem suam, & promotionem metallorum Sol & Luna splendor est, quem spiritus adtrahit & concoquit, non secus ac homo cibum, atque subtile duorum istorum splendorem terram iis rebus manducandam praebet, quemadmodum nutrix lac infantibus. Et hoc modo metalla in terra, a temporibus, ad tempora, nutriuntur, donec perfectam suam aetatem adsequantur. Idem quoque fit in nostra arte, quae a calido & humido coniungitur, & calore copulatur: quae materia uapore per calorem & humiditatem generata, hoc est, in sulphur commutataest, quo in igne & aqua lapis noster inuenitur, & alias nullibi: Uapores enim secum sursum sumunt etiam subtilissimam terram, subtilissimum ignem, subtilissimam aquam, & subtilissimum aerem, & ita subtilissimis elementis similes temperati sunt. Hoc n. prima materia appellatur, tamquam cuiuslibet rei principium, & materia separatur tamquam terra & aqua, quae duo per temperatum calorem iterum coniunguntur, non secus ac syluestris Mercurius in montibus a celeri terra, & subtili aqua per temperatum calorem coniungitur, in Mercurium transmutatur, & successu longi temporis in metallum conuertitur. Simili quoque modo ars nostra ordinatur, & haud secus: Cum autem uideas, quod materia, a uapore generata, in duas partes, in terram, & aquam uidelicet, sese segregari patiatur, & terra inibi oculo tenus reperiatur, facile iccirco intelligis, quod ars quatuor elementis similiter temperata siet. Subtilis humidaque terra siquidem nondum sese sursum eleuauit, & nihilominus tamen in segregatione fixata, siue constans, inuenitur, atque in coniunctione iterata fixatus exinde fit Mercurius: Syluestris uero Mercurius fugax est, terra namque, una cum aqua, ab igne auolat: ideo arti nostrae non inseruit. Scias praeterea, quod uapor in montibus uerus siet Mercurius: Ubi siquidem fumum habet in montibus, ibi etiam congregatur; & si calore destituatur, ita ut sursum deorsumque descendere, nec hoc modo operari non ualeat, tunc in terra remanet, & talis est Mercurius, quem nemo separare potest: Unum namque ubi manet, ibi remanet etiam & alterum, ueluti uolans Mercurius idem facit, ubi unum manet, ubi quoque & alterum manet. Et commemorato hocce modo satis nunc superque instructus es, unde nimirum metalla or iginem suam sortiuntur, quid Mercurius siet, & quomodo in metallum transmutetur. Et hoc modo sermonem meum nunc concludam, &, in altero huius libri Tractatu, plura explicabo, ut sufficienter ad ipsum fundamentum peruenire possis. Ne itaque mireris, quod omnia metalla in Solem & Lunam transmutari, atque omnia carnalia corpora ab omni morbo liberari atque curari possint: in ipsa siquidem rei experientia, Deum, per eiusdem gratiam, summopere laudare & celebrare uolumus. Nunc Te Docebo, Quomodo Uidelicet ignem & aquam facere debeas, qua in Mercurius praeparatur ad ueram Tincturam, albam, aut rubram. Recipito ignem, uel calcem uiuam, qua de Philosophi loquuntur, quod in arboribus crescat, in quo ( igne ) Deus ipse ardet amore diuino: In eo Mercurium purifices & occides ad artem istam, intellige uulgari cum Mercurio, quem in aquam, uel ignem fixare uelis: sed ille Mercurius, qui in ista aqua, uel igne, occultatus latitat, inibi a seipso fixatur. Item, Naturalis Magister ait ad artem hanc de igne, Mercurium putrefaciendum, clarificandum, coagulandum, & fixandum in igne indelebili, uel uiuo, quo in Deus ipse ardeat, sed cum sole in amore diuino, ad solatium omnium hominum: & absque isto igne ars numquam perfici poterit. Item, ignis Philosophorum quem occultatum occlusumque illi habent, dum scribunt, quod nemo ipsorum uerba intelligat: itaque in errorem incidunt, multique saepenumero in paupertate moriuntur, eo quod Philosophorum istum ignem non agnoscant. Item, ignis nobilissimus ignis est, quem Deus in terra creauit, millenas enim uirtutes habet: Ad haec respondet didascalus quod Deus tantam uirtutem efficaciamque tribuerit, & tam dignus, ut diuinitas ipsa cum hoc igne commixta siet: Et iste ignis purificat, tamquam purgatorium in inferno, omneisque homines ab eodem confortantur. Ne uobis itaque mirum moueat, quod ignis ille fixet clarificetque Mercurium, & in eo omneis foeditates sordesque commutet. Item, Philosophi hunc ignem primo uiuum appellant, in laudem gloriamque Dei omnipotentis, qui seipsum sese in uiuam aquam miscet, neque in diuino igne unitur. Item, ignis uaria habet nomina: Magnates enim dicunt esse uinum igne eliquatum: Philosophi autem triplicia illi nomina conferunt, quemadmodum tribus personis Triunitatis, Deus Pater, Deus Filius, Et Deus Spiritus Sanctus, Corpus, Anima, Ignis, spiritus sanctus. Item, Philosophi inquiunt: Ignis est ignis, & simul aqua, unius caloris & frigoris, humiditatis & siccitatis, & nemo ignem potest extinguere, neque in gratia imminuere, quam ipse. Porro didascalus aliquis ait: Ignis est inextinguibilis, quo de omneis Philosophi loquuntur, quod continuo ardeat, & in omnibus metallorum animabus purificet, tingat, in iisdem omneis impuritates comburat, & Mercurium cum Sole tam celerem faciat, inter Solem & Mercurium, ut tum Mercurium cum Sole coniungat, adeo ut omneis tres, una res fiant, quas nemoseparaturus siet. Item Ss. Doctores inquiunt: Pari modo, quo in hisce tribus sese uniunt, Deus pater, Deus filius, & Deus spiritus sanctus, Ss. Trinitas in tres personas, & tamen unicus uerus Deus remanet: ita quoque ignis unit hasce tres res: utpote corpus, spiritum, & animam, hoc est, Solem, Mercurium, & Animam. Item, ignis alit diuiditque animam; hoc est, metallum, quod duo ista coniungit, ut omnia tria unum fiant, & aeternum coniunctim maneant, quemadmodum Ignis Deum, homines, & sanguinem coniungit: & ueluti ignis augetur, & supra omneis mundos ardet: ita uere haec Tinctura augetur, & hic ignis omnia metalla ingredietur, adeo quod una pars ducentas partes, in tertia trecentas, in quarta quadringentas partes in nobilissima metalla ingrediantur. Item, Philosophi hunc ignem spiritus S. ignem appellant, tanta equidem dignitate, ut quemadmodum ignis in Deo in ueram carnem sanguinemque transmutata erat, & nihilominus indissolubilis aeternum manet: ita uere in hoc igne Sol, Luna, Mercurius in ueram Tincturam transmutatur, quae constans manet omnibus in probationibus, qui perpetuo durat, & in aeternum duraturus, atque tincturus est, sed & in Mercurio. Simili modo, quemadmodum Deus sancta sua carne multos enormes peccatores cibat: ita quoque Tinctura omnia grossa crassaque metalla tingit in Mercurio, quamuis, uelutipeccator, impura sient: id autem tincturae nihil nocet, bonum, aeque quam malum, tingit, & cum Ss. Sacramento comparatur, quod nullum peccatorem excludit, quam impurus etiam ille siet. Et hoc modo satis dilucide te docui, cum differentia attamen, quam ingentem, sanctamque uirtutem uidelicet ignis iste in se complectatur, ex quo tibi artes praeparare poteris: absque hoc enim igne nemo ad artem hancce peruenit. Item, Philosophus ait: In igni hoc inuisibili artis mysterium inclusum est, quemadmodum tribus in personis Deus Pater, Filius, & Spiritus S. in una essentia uere conclusus est. Hoc in igne recta ueraque ars tribus in rebus manuariis consistit, & tamen omneis tres sunt inuisibiles, & incomprehensibiles, instar Spiritus S. Qua de caussa Philosophi ignem istum excitarunt, ignemque Spiritus S. appellarunt: Sine tribus istis rebus manuariis ars numquam perfici poterit. Prima, de tribus istis rebus, ignis est: altera, aqua: Tertia, terra: quae omneis una in essentia sunt inuisibiles instar Ss. Triunitatis, & per omneis res perfectas operatur in hac arte, ueluti Spiritus S. qui est inuisibilis, & incomprehensibilis nihilominus tamen omneis res uirtuosas omnibus in operibus operatur. Nunc Quoque Docebo, Quomodo tres istae res in arte operentur, & cum omnibus tribus simul incipiam. Capiens ille Magister Plato inquit: Quilibet arator, qui bonum seminare uult frumentum, is habere primo necessum habet bonum agrum, bene aratum, beneque stercoratum, qui ager ualde bonus, &, antequam frumentum eidem iniiciatur, ab omni zizania bene purificatus siet: dein, ante segetem, frumentum quoque purum esse oportet: Hanc ad rem arator quoque humiditate indiget, per pluuiam, qua de frumentum putrescat, & iterum reuiuiscat: postea igne frumentum opus habet, hoc est, Solis calore, ut ad maturitatem suam perueniat. Idem etiam in nostra arte requiritur: Primum res tuas, uel semen, praepara, quod serere uolueris, hoc est, tuam materiam puram facias, quemadmodum te docui, & subsequens Turba etiam docet. Dein bona terra opus habes, cui Mercurius & Sol tuus inserendi sunt, quae ab omni impuritate bene purificata siet, absque purificata namque tua terra, nulla seges fructum proferre potis est: Quocirca ait Philosophus: Seminate segetem in foecundum agrum, qui per ignem uiuum praeparatus est, tunc fructus fert multiplices. Item, hoc in igni res omneis conclusae sunt, non secus ac ardens Spiritus S. ignis a coelo descendebat, & pertransiit coelum & terram, humectauitque purificauitque omneis creaturas foecundi tate, quamlibet, iuxta suam speciem, & Naturam. Urina Puerorum Quid Sit? Heic uobis ueram communicabo informationem, de Urina puerorum, & Philosophorum. Scias, quod spiritus e metallis extrahatur, hoc est, Urina puerorum: Sperma namque metallorum est, & origo metallorum: Certo scitote, quod absque spermate ars in aeternum non reperiatur, absque illo enim nulla fit Tinctura, neque alba, neque rubra, & uere ex Sole & Luna extracta: Nam sulphur & Mercurius ex auro rubra, ex argento alba: Et hic est Mercurius ex Sole & Luna, qui omnem Mercurium in imperfectis metallis fixat, & uulgarem quoque Mercurium constantem reddit: Mercurius enim est Sol, & Luna semen metallorum, atque Mercurius imperfectorum corporum, cum Mercurio aurum & argentum coniungitur atque copulatur unam in fixationem, & tum altam tincturam habes, quam pro arcano thesauro conseruabis. Dioscorides, de hac Urina puerorum uel Philosophorum elegantem scripsit sermonem, quem primam materiam metallorum appellat. Mercurius Philosophorum Quid? Mercurius aliud nihil est, quam aqua & Sal: Quae duo elementa tam longo tempore simul in naturali calore concocta sunt, & duo ista coniungit atque coagulat: Quo facto, id tum sicca aqua appellatur, quae non est humida, neque humectat, & Mercurius nuncupatur, loquor autem heic non de Mercurio crudo, sed de Mercurio, quo stellae de firmamento in terram operantur unum corpus, quod uix est comprehensibile: Philosophi enim dicunt de quinto elemento: Haec est uirtus rerum uegetabilium omnium, & suprema efficacia maturitatem perfectionemque efficit: altera & infima Quinta Essentia quae in terra est, & partim corporalis facta est in ipsa, semen auget & multiplicat, quod iuxta suam speciem, comprehendit, & ex terra ita crescit: Et tum suprema Quinta Essentia infimae uenit auxilio, quae terrae grossitiem amouet, dictumque istud semen maturum reddit: Nam malas humiditates ex Quinta Essentia terrae exsiccat, hoc est, Mercurius & Quinta Essentia Coeli, hoc est, Sulphur Aeris: Ideo dicunt Philosophi: Sulphur est induratio Mercurii, & hoc quidem uere ita sese habet: Illa, praeterea, uxor & maritus est, & heic in terra multos liberos generant. Qui homo illud non intuetur? Sin enim forsitan existumas, quod ueritatem tibi reticere uelim, absit, inquam; illud, cuius rei tibi nunc exemplum propono: Uulgare habes sulphur, quod uulgarem coagulat Mercurium, quemadmodum illud heic, & aliis in rebus uides: Sulphur enim uenenosum, & Mercurius lethalis est. Quomodo igitur boni aliquid extraheres, quod alteri subuenire deberet, quod non bene possibile: ambo siquidem ad perfectionem auxilio indigent. Uere autem tibi dico: Si fixatum nostrum sulphur coniunxisti cum sublimato nostro Mercurio, & ambo in ignem collocata sunt, tunc illius Mercurii particula Mercurium Crudum conspergito; tunc transmutatur, fit, & manet perfectus. Nunc ad priora uerba te conuertas, nunc de Quinta Essentia terrae, & Quinta Essentia stellarum: manifesto uides, quod Quinta Essentia operationem suam in hyeme, dum terra conclusa est cum frigore, habeat: & Quinta Essentia stellarum in terra tempore aestiuo: tunc suprema Quinta Essentia extrahit infimam, & hoc modo generationem multiplicationemque unius cuiusque, iuxta speciem suam, perficiunt: Ita quoque ambas Quinta Essentia Coeli, atque terrae in aquam propellere, & in illa conseruare poteris: dum autem Quinta Essentia in terra est, id in multiplicibus coloribus contrarii splendoris Solis cognoscis, quemadmodum cernis in Iride, dum Sol per pluuiam splendet: una namque ex parte uides colores, ex altera circulos: atque istius celeritatis experiundae efficacia in arte destillationis consistit, suoque loco in hoc libro satis superque explicatur, & describitur. Nullus enim lapis, nullum animal, neque herba est, quae non duas Quinta Essentia supremae infimaeque efficaciae habeant: In istis Gloria enim totum Magisterium consistit, ex quibus Lapis sapientum conficitur. Hermes, in Smaragdina sua tabula, ita inquit: Benedictus noster lapis, qui de bono est, animamque habet, de terra sursum in coelum ascendit, & a coelo in terram usque se demisit, & in suprema, infimaque potestatem suam exerit: Uirtus illius in aere est, coniungitur Mercurio, itaque eius Pater Sol, mater uero Luna est: uentus in utero suo illum gestauit, ipsiusque sustentatrix terra est, hoc uerum, sed mendacium, securum, & omnium securissimum, quod inferius est, id est, quod superius est: Illudque naturalis est permixtio, hoc est, Lapis, & non Lapis, constans, & fugax est, hoc est, corpus & spiritus, qui est calx & anima, estque maritus, & marita, Rex, & Regina. Et haec de multis aliis uerbis & parabolis dicta sunto. Compositio. Albertus de coniunctione Lapidis ita ait: Tam uelox uel uulgaris coniunctio fieri nequit, nullam per uiam grossarum rerum, solummodo prius soluuntur in aquam, deinsimul miscentur, & ad locum calidum collocantur, ubi per naturalem calorem idoneo in tempore uniuntur: Elixir enim & duae solutiones coniungendae sunt, utpote de Elixir tres partes, & a confracto corpore unam partem: Id coagulat & soluit iterum: Idque tam crebro repetas, donec res una facta siet, absque ulla transmutatione. Illud omne bonitate Mercurialis nostrae aquae perficitur: cum illa siquidem corpus soluitur. Aqua est purificans, coniungens, soluens, album, rubrumque faciens. Aristoteles de illa sic inquit: Quod haec aqua siet Mercurius & contracta terra, in quam Hermes semen suum iniicere iubet, Solem uel Lunam, ut Senior loquitur, uolunt extrahere diuinam aquam sulphuris & Mercurii, a Sole & Luna, quae est ignis, calefaciens, & serens cum suo igni, hoc est Mercurius, & illic est aqua, quae non humectat: quem Mercurium illi coluerunt, amarunt, & usurparunt, idque ad finem uitae suae, uirtutem enim ipsius agnouerunt. Tractatus Tertius De turba Philosophorum. 1. Illos omneis, de uerbo, ad uerbum, cum omnibus punctis & articulis in specie explicabo, ut Lectores singuli omne illud, quod Philosophi scriptitant, persentiscant, & eo citius securiusque ad laborem accessionem facere possint. Hisce laudate Dominum, illiusque diuinam gratiam mihi exoptate, quo melius inchoatum meum propositum absoluam. Ne igitur, mi Lector, diutius detinearis, sed ad uerum intellectum huius nostrae artis peruenire possis, tam bene quam parati isti Philosophi: iccirco scias nunc, quod Deus omnipotens ipse hanc artem primo nostro patri Adamo in Paradyso primum tradiderit. Quamprimum enim illum creasset, & in Paradysum collocasset, tunc eidem hancce artem dedit, ita inquiens: Adam, ecce heic duae sunt res, quae sursum, fugax, & quae deorsum, fixatum est: & in hisce duobus omne mysterium occultatum latitat: Illud probe obseruato, & hanc in eo latentem uirtutem atque efficaciam ne filiis, nec posteris tuis quidem communicato: Illa duo, praeterea, una cum omnibus sub coelo creaturis tibi inseruient, & obedient, omnemque uirtutem & praestantiam totius mundi tibi subiiciam: Iccirco cum mundo comparatus, & minor Mundus appellatus es. Dictum Abelis. Ii. Abel. Adami filius, in principio suo ita scripsit. Postquam Deus patrem nostrum Adamum creasset, & in Paradysum collocasset, tunc omneis res, herbas, montes, lapides, animalia, quae non nominata, patri nostro Adamo subiecit, ut omnium rerum esset Dominus: Unde natura ansam arripuit quod homo mons omnium montium, lapis omnium lapidum, arbor omnium arborum, radix omnium radicum, & terra omnium terrarum esse debeat, atque etiam ita nominari, & pro iisdem haberi poterit: quod enim omneis res in homine conseruentur, id ei Deus largitus est, Iii. Seth, Adami filius, nos ita describit: Scitote, liberi, quoties, & quantum aceti in arte coquitur, & in cineres redigitur, tantum totiesque etiam extrahit, & corpus album facit: Id si bene coquatis, & nigredine sua illud priuetis, tunc illud in lapidem transmutatur, qui tam diu lapis albus appellatur, donec confringitur: tunc soluite illum in aqua oris bene temperata, & sciatis, quod res tota albedo siet, quam rubedo sequitur, artemque totam solummodo fieri per acetum acerrimum, Dei potentiam, atque perfectionem operis. Iu. Isindrus, suo in principio, nos ita depingit. Ingens admodum aer est, ideo quod aer rem corrigat, si crassus, uel tenuis, calidus aut humidus siet. Aeris namque crassities inde existit, quando Sol occidat, uel conuertatur, aut eleuetur, hoc est, calidum & frigidum, & est siccitas, & tenuitas, hyememque aestatemque denotatur. U. Anaxagoras, ita scribit: Aio quod rerum omnium Principium Deus siet, & ipsius bonitas: Quocirca Dei lenitas etiam sub terra regnat, crassities rerum omnium, & sub terra crassities: a creatione sese repraesentat lenitas, & synceritas, sub terra crassities: lenitas autem non cernitur nisi in ipso corpore. Ui. Senior, Alias Pandolphus, ait: Notum facio posteris, quod aeris tenuitas, siue mollities siet in aqua, & ab aliis non separatur: atque ni solum siccum esset, in terra, tunc nulla illic remaneret humiditas. Uii. Aristeus breuiter ita inquit: Terram rotundam, nec simpliciter rectam esse scito. Si enim terra ubique recta planaque esset, tunc sol ubique, & undique in momento splenderet. Uiii. Pythagoras nobis ita scribit: Notato quid siet, quod tangitur, & non cernitur, & non cognoscit, quod cognoscitur, & tam en non uidetur, solum coelum & terra est: quod non cognoscitur, illud est in mundo, & integritas in sensibus, utpote in uisu, auditu, olfactu, gustu, & tactu. In uisu cognoscitur differentia albi & nigri: in auditu cognoscitur integritas boni & mali: Similiter & in olfactu bonus odor: in gustu amarum & dulce: in tactu grossities & subtilitas cognoscuntur. Ix. Aristeus, in tabula secunda, indicat corpus, quod uobis monstraui, illud in tenuia, siue mollia folia redigit, illique aquam nostram marinam superinfundit, hoc est, aquam uitae, & in seni igni illud tam diu coquit, donec illius nigredo euanescat, atque coquendo, potando, terendo, purificando illud tam diu fatigat donec albescat, & rubescat. X. Parmenides: Scitote quod Philosophi de multis aquis scripserint, multis itidem de lapillis, & metallis, uosque decipere uoluerint, dum artem quaeritis: itaque edico uobis omnibus: Qui uos artem quaeritis relinquite Solem, Lunam, Saturnum Uenerem, prae nostro aere, uel nostra terra. Eccur ita? Omne nullius est naturae. Xi. Sumite uiuam aquam a Luna, illamque nostrum iuxta morem consuetudinemque coagulate. An non me animaduertitis, quod dicam, iuxta nostram consuetudinem? iam ante coagulata est. Hoc uobis praecipio ut uiuam aquam a Luna sumatis, & ad terram nostram trahatis, tam diu donec albescat, & nostra siet Magnesia, & tunc laetantur naturae naturarum. Xii. Ethel, coquite nostrum lapidem tam diu donec splendeat ueluti fulgurans marmor: tunc magnus & arcanus lapis fit: Sulphur siquidem sulphuri est additum, proprietatisque suae conseruans. Xiii. Pythagoras: Damus uobis regimen de rebus illis, ut aquam suam bibat, tamquam ignis Lunae, quem praeparasti. Illius calcis aqua nostra, quae coquit, ac potat, quam diu propriam suam aquam & humiditatem bibit, donec albescat. Xiu. Philetus: Mei Philosophiae filii sciatis: Fundamentum, cuius caussa multi ad inopiam rediguntur, non magis quam una res est fortis naturae apud Philosophos: Et illares, quae apud omneis insipientes abiectissima est, a nobis Philosophis, in magno pretio habetur. Ah uos dementes, rerumque imperitos stultos! Quam ignari tamen huius artis estis, ut etiam prae stultiria moriamini. Rem illam si scitis, iuro tum uobis in ipsa rei ueritate, si Reges, Principes, & proceres illam scirent, numquam illa ad uos pertingeret. Res illa apud nos Philosophos uocatur acetum acerrimum, & absque illo aceto fieri nihil potest, neque nigredo, albedo, neque tinctura, id probe uobis notandum obseruandumque est. Xu. Mathusalem: Cum aere, uapore, & spiritu uulgarem haberemus Mercurium in tam bonam gratamque Lunam, quemadmodum a natura mineralium, absque calore esse poterit. Xui. Sixion: Uos Philosophiae filii: ad laborem illum album rubrumque faciundum, sciatis, quod res nulla rubra fieri queat, nisi ante alba facta fuerit: quocirca tres istae naturae, non amplius est quam album & ruprum, sumatis igitur nostrum Saturnum, & coquite illum in aqua uiua tam diu, donec albescat, crassus fiat, & sese coagulet, tam diu donec rubescat, tunc habetis rubrum plumbum quo de Philosophi scriptitarunt, & absque hoc plumbo in lambore nostro nihil fieri potest. Xuii. Mundinus, Scitote artis huius imitatores, quod Philosophi uaria de Gummi suis in libris scripserint, nihil tamen illud est aliud, quam uiua & constans aqua, qua ex nobilis ille lapis conficitur. An quam multi Gummi illud quaerunt, & nusquam tamen inueniunt uel cognoscunt. Do uobis cognitionem illius gummi, & illius, quod in illo latet, mysterium. Scitote igitur quod gummi melius si et, quam Sol & Luna: Quocirca a Philosophis in magno honore atque pretio habetur, quamuis tamen uili pretio ematur, & inquiunt: Cauete ne gummi nostrum pereat: sed in libris suis illud nomine suo non exprimunt, ut gummi nostrum insipientibus occultum maneat: contra illud enim est uoluntas Domini, iuxta mandatum diuinum Adamo factum. Xuiii. Dardanius, Scitote, mei filii, quod Philosophi uiuam manentemque aquam saepius sumant Adhortor autem uos, ne prius artem hancce inchoetis, donec potentiam & efficaciam in uiua ista aqua cognoscitis: Qui enim illam non nouit, nec praeparationem, aut regimen illius scit, is manum ab opere detrahat. Nam absque manente aqua in hac arte nihil perficitur: Illius enim potentia & efficacia spiritualis sanguis est, quem Philosophi uiuam aquam appellarunt. Transmutate nunc illam in corpus & spiritum, atque tunc, per Dei gratiam, conuersum spiritum in sanguine, hoc est, spiritum in corpore. Xix. Pythagoras, in libro suo secundo, ita ait: Philosophi aliquoties nominarunt, &, manentem aquam albam & rubram faciundam, scripserunt, uariosque modos indicarunt, & nihilominus tamen in ueritate clanculum inter se conuenerunt, in accumulatione, ponderibus, mensuris, & etiam in suo regimine, & clanculum ita loquuntur: uulgare equidem dictum est: Lapis, & non lapis est, nec lapidis speciem uel naturam habet, & tamen lapis est. Nonnulli ipsi nomen indiderunt de urbe, in qua reperitur: alii uero de colore illi nomen tribuunt. Xx. Neophides, Praecipio uobis, ut sumatis quod honestum, & arcanum hoc est, Magnesiam Albam. Et cauete, quod illum non sumatis, sed solummodo purum & clarum: tunc in aquosum suum uas illum ( lapidem ) collocate, & tam diu leniter coquite, donec nigrescat, & ulterius illum coquite, donec iterum albescat, & porro, donec rubescat, quemlibetque laborem quadraginta diebus perficite, unumque post alterum. Quo peracto, tunc Deus uobis lapidis monstrat principium, qui Aetites, omnibusque hominibus notus est. Xxi. Theophilus, Sumite albam Magnesiam, hoc est, argentum uiuum, cum Luna mixtum: illud tamdiu terito, donec tenuis aqua fiat; coquito dein illam donec quadraginta dies transeant, tunc fiet flos Solis in splendore suo. Os uitri uero bene obserabitis, & quadraginta diebus coquetis, tunc elegantem aquam inuenitis, quam itidem tam diu coquite, donec nigredo illius transeat, & assidue coquite donec naturam suam protuleritis, & nulla amplius contaminatio manifesta, sed pura siet, tunc odorifera erit, coque illam proprio suo regimine Xxii. Baelus, Praecipio uobis ut sumatis Mercurium, qui est Magnes alicuius Lunae, illumque cum corpore suo tam diu coquite donec mollis, tenuis, & aquae fluuiatili similis fiat: tunc illum, ueluti ante dictum, tam diu coquas, donec omnis humiditas coagulata siet, & tum lapis fiat. Xxiii. Basan, Ducite fuluum ad Balneum, cum uxore sua, post matrimonium, & balneum nimis calidum nefaciatis, ne ambo sensibus suis priuentur: balneum itaque lene efficite, idque tam diu, donec corpus uiri & uxoris una res fiat: tunc illi sudorem suum conferte, conspergite illum iterum, & in quietem suam iterum collocate: cauete uero ne nimio aestu illum abigatis. Honorate nunc Regem, illiusque coniugem, illosque non comburite. Eccur illud? Nescitis, quando illis indigeatis, qui Regem, illiusque coniugem meliores reddant: Coquite illos tam diu, donec nigrescant, dein albescant, & rubescant. Si illud intelligitis, o felices tum uos artifices ) Sin minus, illud tum ignorantiae uestrae imputandum est: quocirca non Philosophiam, sed crassam uestram imperitiam redarguite. Xxiu. Aristoteles. Scitote uos discipuli: Philosophi lapidem nostrum quandoque terram aliquando aquam appellant. Omneis res terrenae in regimine, & labore, peraguntur, obserua naturam in labore, in humiditate est aqua, dein lapis, dein terra Philosophiae, quam in frumentum suum seminant, id crescens in altum facit, quodlibet iuxta suam speciem. Xxu. Agodias, Coquite nostram terram, ut caput fiat: conterite illud ut puluis fiat incomprehensibi liter, & iterum in uas suum collocato: Dein humecta illud in se ipso, tam diu donec coniunctim maneat, intuere illud bene: Si aqua in ) ( redigatur, tunc tere diligenter, & coquas, nisi illud in aquam redigere possitis, tunc aquam inuenire non potestis. Requiritur ita ut corpus ignimoueatur, & in aquam redigatur. Non itaque est, quemadmodum nonnulli autumant, qui hoc audiunt, pluuiam esse aquam, uel aliam aquam: Sin uero libri nostri legendo reuideantur, tunc manens aqua est, quae sine suo corpore esse nequit, qua solutum fuit, quod sine manente aqua omnino non esse, neque operari poterit. Xxui. Siretus: In nostra arte multa requiruntur, illud solum nostra terra est, nostra aqua, nostra terra nigra, alba, & rubra ut fiat, idque multis coloribus, qui in illa sese manifestant: Omneis res fiunt per manentem uiuamque nostram aquam. Cur ita? Philosophi ueri nullam rem aliam usurparunt, quam aquam uitae, in qua totum arcanum opus haeret, in propria natura, per multa opera, utpote coquere, calefacere, destillare, assare, sublimare, siccare, humectare, album & rubrum facere. Haec, & alia adhuc plura alia, nihil est amplius, quam unum opus & regimen. Xxuii. Mosinus, Philosophi multis uerbis, uiisque artem loquuti sunt & nominarunt: aliquando duobus, quantoque tribus, quatuor, uel quinque uerbis: in quib. multi errant, qui non intelligunt nostram Scripturam. Quare? Compositio nostra est in tribus, utpote in duplici, albo & rubro, sulphure, in constante aqua, quae appellatur aqua permanens. Xxuiii. Plato, Competit uobis, ut hac cum aqua corpora soluatis, ne comburantur: lauetur cum aqua uiri tam diu, donec omnis eius nigredo euanescat, & alba tinctura fiat. Xxix. Orfulus, Primo materiam coquas lenicoctione, ne plus incalescat, quam oua sub incubantibus gallinis, ne ipsius humiditas comburatur, & spiritus terrae nostrae destruatur: adhaec ut uas tenaciter adoccludatur adeo ut terra corpus nostrum confringat, & spiritus eius exinde extrahatur, qua de re multi loquuti sunt: ita argentum uiuum ex flore nostrae terrae tractum, ut putarint, aquam nostri ignis, & igniter uenenosam, a robus duabus extractam, & in acetum nostrum redactam: attamen loquantur de rebus omnibus, aut de multis rebus, nihilominus tamen non magis, quam res una est, quam aqua permanens, quae nostrum est acetum. Xxx. Bathon, Si materia lapidis nostri cognoscitur, & coctionis regimen, atque in coloribus suis, qui sese manifestant, quasi dicat, quod tam multa nomina, quot colores, habet, & in prima coctione putrefactio appellatur, illic noster lapis nascitur plane niger: & si illum ita nigrum inuenias, tunc scias, clauem ad artem in promtu esse, in qua album & rubrum omnino occultum consistit: tunc inquiunt Philosophi quod inseipsum sese dissoluat, in seipsum coagulet, occidit, & fit uiuum in seipso, seipsum nigrum facit, album, & rubrum in Christiana charitate, & fundamentali ueritate. Xxx. Blodius, Accipe lapidem, qui locis reperitur in omnibus, & appellatur Rebis, atque in duobus crescit montibus, & saltim illum recentem, sumite cum proprio suo sanguine, & illius augmentatio est in cute, etiam in carne, cibusque illius est in sanguine, atque in aere habitat, sumas igitur de eo quantum uolueris, & adducito illum ad Balneum. Xxxii. Lea, Uaticinatrix, breuibus uerbis nobis ita scribit: Tu Nathan scias, quod flos auri sit lapis: Quocirca illum aliquot diebus assato, donec fiat instar fulgurantis marmoris. Xxxiii. Alkius, Omnibus diebus montes prae uobis intuemini, hoc est, uirum & uxorem, ite ergo ad ipsorum foueas, & excauate ipsorum terram, antequam transeat. Xxxiu. Bonellus, Omneis artis huius Imitatores, ex charitate & fidelitate uobis dico: Relinquite multorum operum labores, nostra namque res unica res est, atque uiua permanensque aqua appellatur. Cur illud? Qui ex multis uerbis errat, is experietur, a quibus sibi cauere debeat. Xxxu. Hieronymus, Osores artem nostram destruxerunt, & multis cum uerbis deprauarunt, totumque adeo opus ueneno infecerunt, & dicunt de nummis nostrae terrae, & Solem uel aurum de nummis nostris faciundi, quod multis uerbis nominarunt. Sumo igitur res istas, ad saliendum, soluendum, sublimandum, crescendum, terendum, in acetum, & album sulphur redigendum, igneum uaporem secure sufficienterque coquendum, coagulandum, in rubrum sulphur transmutandum, quae omnia ipso aspectu non magis quam una res est, utpote primum in albo sulphure in comburibiliter, & indestructibiliter. Xxxui. Hermes: Ni terram nostrae rei in igni non bene conuerteritis, tunc acetum nostrum non ascendit. Xxxuii. Pythahoras, in quarta sua tabula, Quam mirabiliter sapiens est communio Philosophorum in differentia, dum loquuti sunt, dum dicunt quod ex uilissimo abiectissimoque ad lapillum pretiosum purificauerint: Et si priuati rem istam uilissimam, tam paruam naucique aestumatam cognoscerent & scirent, tunc pro magnis haberent mendacis: Sin uero rei uilissimae uirtutem efficaciamque nossent, tunc nobilissimam rem minime contemnerent. Quamobrem Deus illam praeistis subpressit, ut osores, uel indigni, impiique homines nequam, ad confirmandam suam malitiam, illud non cognoscerent. Xxxuiii. Hagienus, Lapis noster omnibus montibus comparatur, omnibus arboribus, omnibus herbis & animalibus, reperitur apud omneis homines, multiplicis est coloris, quatuor elementa in se complectitur, & minor mundus appellatus est. Gaudete igitur uos imperiti, qui uno cum lapide, una cum terra, & sulphure debetis, cum alumine, calce, halo nitro, & c. cum ueritate uestra, & uiae quaesitione, omnibus diebus quaerere & nihil inuenire: an non enim cottidie montes prae oculis uestris cernitis, ubi lapides habere uel consequi poteritis, Gaudete igitur, inquam, monstrabo uobis locum in quo inuenietis. Primus ( locus ) reperitur in summitate duorum montium: alter, in quodam monte: tertius, ad uiam in stercore: quartus, in arboribus, & aere, cuius liquor est Sol & Luna, Mercurius, Saturnus, & Iupiter, atque dumtaxat uas unum est, unus labor, unus finis, & unum intermedium. Xxxix. Morienes: Scitote quod res nostra non amplius conueniat cum humana natura, quam ulla res in creatione, ideo quod natum post putrefactionem, & transmutationem, accreuerit: Et si tibi non putresceret, tunc nihil exinde fieri posset: omnisque laboris magisterium, dum primo consuetudo sese in eo non repraesentat, frustra est & nullius pretii. Scias itaque, postquam res omneis uideris, & publice cognoueris; tunc tibi adhuc impossibile ut ad artem hanc peruenias, donec Sol & Luna conueniant, & res una fiant tamquam corpus, quod soli Deo notum est. Xl. Tabula Smaragdina, Uerum est absque omni mendacio, & omnium uerissimum est illud, quod sursum est, est quoque quod deorsum est, ad perficienda miracula alicuius rei: & ueluti res omneis ab uno lapide, ita etiam res omneis natae sunt ex communi aliqua massa, quae in se omnia quatuor elementa complectitur, quae a Deo creata sunt: & inter illa miracula lapis iste natus est de massa, Pater eius Sol, & mater, Luna est, uentus gerit illum in utero suo, nutrix illius est terra. Heic est Pater totius mundi, potentia ipsius integra: Si in terram transmutatur, tunc terra ab igni separat subtilissimum a duro, idque leniter, & magno artificio: & tunc de terra lapis in coelum ascendit, & a coelo iterum in terram descendit, superioremque inferioremque potentiam uirtutemque assumit. Quo facto gloriam claritatemque totius mundi habes: quocirca a te aufugiet omnis egestas, & tenebrae, superat enim Mercurium, qui est subtilis, & omnia firma duraque corpora penetrat: ita cum mundo comparatum est, ita Hermes ego appellatus sum, habens tertiam partem Philosophorum totius mundi. Xli. Leprinus ait: Extrahi lapidem oportet a duplici natura, antequam Elixir ex eo conficiatur, hoc est fixatum in una essentia, & ex una itidem materia, quam Deus ad id creauit, & absque illa materia nemo ad artem peruenire potest: ambae istae partes purificari necessum habent, antequam iterum coniungantur: & si uulgare corpus in alterum transmutetur, utpote fixatum in fugax, ex quo medicina fit, & omnia imperfecta corpora hoc condimentum, potio, uel sal sana & perfecta reddit, siue id sale fiat in materia, tamquam infimum, quod fixatum, & supremum, quod constans est, & ab igni recedit. Duo ista ita arcte coniungenda sunt, ut illa dein nemo separare queat, nec ab igni consumi possint: adeo ut sal potentiam rebus habeat in omnibus, quicquid etiam illud in uniuerso mundo siet. Xlii. Lamech, Lapis Philosophorum, in illo sunt prima elementa, & ultimi colores rerum mineralium, calx, anima, spiritus, corpus, & simul etiam fixatum, Lapis iste, quo insunt omnia Zibeth dicitur, & naturalis operatio imperfectum illum reliquit. Xliii. Socrates, Mysterium rei cuiuslibet est uita, hoc est, aqua, aqua enim soluit corpus in spiritum, & a mortuis excitat uiuum aliquem spiritum. Mi fili Practicam meam ne contempseris: breuiter namque tibi omne reuelaui, quod tibi necessum est, nec ulla re alia indiges. Xliu. Alexander, Minime necessum est, ut bonum, malorum caussa, occultatum manere debeat. Deus enim super omnia regnat, iuxta diuinam suam uoluntatem. Notato igitur, quod Sal, ex lapide, suam sumat originem ex Mercurio, & omnibus caeteris est praestantius: & hoc illud est, quod quaerimus: omnia siquidem arcana nostra in se complectitur. Sed de hisce satis. Rerum peritis in scripto nostro satis reuelauimus, & imperitis omnino nihil: Mercurius enim lapis noster est, qui a sicco & humido coniunctim temperatur, atque per temperatum calorem ita copulatur, adeo ut numquam a se inuicem diuelli queant. Haec sufficiant, nam & parua etiam sapientia sufficit. Xlu. Senior praecipit, quod ex cinere Sal faciundum siet, & per diuersos labores, & tunc conuerti in Mercurium Philosophorum: Nostrum namque magisterium ex aqua nostra fit, nec ulla re alia indiget. Xlui. Rosarius Lapis, & non lapis est, est Lapis aquilae, quo ex quis loquitur, quo de Arrius uerba facit, notusque lapis, cuius in uentre lapis est, & si mouetur, uel dissoluitur, tunc ipsius aqua erumpit, quae in illo coagulata erat: ita lapis extractus spiritus est de indestructibili nostro corpore, tenens Mercurium, hoc est, aquam fluxibilem in corpore, hoc est, terra firma, cum retentione naturae. Idque germanice satis dictum est. Xluii. Aures Pamphilus, Notato, nam Lapis est sal, quod in ipsius uentre est, & una cum aqua supra comum scandit, & a se inuicem separatur, atque per naturalem calorem iterum coniungitur, & in unum redigitur, fitque uere spiritus, & corpus, quemadmodum Rex Alex testatur. Xluiii. Democrites, Ars nostra a sicca humidaque re coniuncta, & per calorem iterum copulata est, qui per uaporem, uel calorem, diuisus, & in humiditatem, tamquam in aquam, commutatus est, qua in aqua lapis noster inuenitur: Uapor enim in subtilissimam terram et, iam subtilissimum aerem secum rapit, & hac ratione et iam subtilissimis elementis similis temperatus est, atque prima materia appellatur, & materia separatur, utpote in terram, & aquam, atque terra oculo tenus illic reperitur: Intelligis igitur, quod uapor quatuor elementis similis temperatus siet, subtilisque & fugax terra simul ascendit, & in separatione fixata inuenitur, in copulatione uero fixatus exinde fit Mercurius. Nos Philosophi siquidem Gloria summe celebramus omnipotentem creatorem, quod illum eiusdemque miracula agnouerimus, ipsiusque fructum ad uitae nostrae finem usque perceperimus. Xlix. Siros: Corpus Philosophorum calcinatum appellatur aeterna aqua, quae coagulat nostrum Mercurium perpetua cum coagulatione: & si corpus purificatum & solutum est, tunc tanta existit commixtio, uel coniunctio, quam nullus umquam ignis separare poterit. L. Noha uir ille Dei in sua tabula nos ita describit: Mei liberi & fratres scitote, quod nullus amplius lapis in mundo reperiatur, qui magis in se uirtutis habeat, quam hic lapis: nemo mortalium in mundo ueram artem inuenire potest, sine hoc lapide. Benedictus sit Deus de coelo, qui naturam creauit in Sale, immo in Sale Saxatili. Li. Menaldes: Erebus naturalibus omnibus ignis Philosophiae extrahi potest, qui quinta pars essentiae nominatur: & illa natura & species est, ut in terra siet; & in aqua, & in aere; & in igni: nullam praeterea caussam corruptionis uel contrariam aliquam qualitatem habet. Lii. Hermes, in secunda sua tabula, ita scribit: Cinerem in secundo elemento dissoluite & coagulate in lapidem, & hoc septies fiet: Quemadmodum enim Naeman ex Syria sese septies in lordane lauabat, & exinde tam bene purgabatur a lepra sua, tamquam alius homo purus, ita quoque in hacce arte nostra idem faciundum est, utpote: calcionando, & soluendo, & tunc materies colores suos adsequuntur, eo altius, & altius. Item aquae simul omnia quatuor elementa occultata sunt, & hoc est Draco, qui ciconias suas deuorat, terra deuorat aquam suam. Liii. Nundinus, expresse ita scribit: triplicem esse ignem, in quo opus Philosophiae comprehensum siet, nempe: ignitum elementum aquae: ignitum elementum aeris: & ignitum elementum terrae, & ars haec forte fortuna est. Liu. Ananias, Scitote uos Naturae indagato, res, quod ignis anima cuiuslibet rei siet, & Deus ipse ignis est & anima. Si igitur nunc anima in corpore unita est, uel unietur, tunc corpus absque igni moritur: Caetera namque elementa nullam omnino operationem habent, excepto igni: Itaque ignis tam sanctus uenerabilisque est, quod Dei aeterna sapientia seipsam cum illo in Ss. Trinitatem sempiternae gloriae uniuerit, pro quo Deo aeternas grates persoluimus. Lu. Bonidus, In fonte naturae ars nostra inuenitur, & nullibi alias in terra, & lapis noster, quem cognoscimus, est ignis, & creuit in igni, nec tamen combustum est in igni. Lui. Rosinus, Duo in duobus occultata sunt, & solummodo lapidem nostrum denotant: in terra ignis, & in aqua aer est, atque non sunt nisi duo extrema, scilicet extremum terrae, & extremum aquae: Nam Mercurius noster lapis est, qui a sicco simul & humido simul temperatur: aridus & humidus uero est Mercurius sua in natura, omneisque res adcretionem suam habent a sicco & humido. Com. Bernhardus. Luii. Geber, Inuenire non potuimus permanentem, & seruantem, uel constantem rem in igni, quam solam uiscosam humiditatem naturalem, quae est radix omnium metallorum. Ad uenerabilem lapidem nihil amplius requiritur quam Mercuriales substantiae, per artem bene purificatae, penetrantes, tingentes, in igni perseuerantes, consistentes in acie ignis, seipsas non derelinquentes in Monarchiis, sed seipsas in Mercuriali sua essentia conseruantes. Hoc res est, quae sese in fundamento radicis cum metallis unit, illorum imperfectam formam confringit, illaque aliam in form. m reducit, iuxta uirtutem Elixir, uel Medicinae. Luiii. Aros, Nostra Medicina a duabus rebus, & una essentia, facta est. De unitate Mercurialis, fixata, & non fixata, spiritualis, corporalis, frigida, humida, calida, sicca, & ab aliis rebus sese conficere non potis est. Lix. Arnoldus, Omnis tua intentio siet ad coquendam digerendamque Mercurialem substantiam, iuxta dignitatem dignabitur corpora etc. Lx. Alphidius, Transmutato naturam, & inuenies, quod quaeris, hoc uerum est: Nam in nostro Magisterio primum de grosso tenerum, hoc est, de corpore spiritum: dein a humido siccum, hoc est, ab aqua terram: & ita transmutamus & perficimus ueram naturam, a corporali spiritualem, & a spirituali corporalem, ueluti dictum, ut infimum in summum, & summum in infimum conuertatur, hoc est, spiritus fit corpus, & corpus fit spiritus. Lxi. Bernhardus, Media nihil sunt aliud quam coagulatus Mercurius: & prima materia nihil est aliud, quam duplicatus Mercurius. Nostra enim Medicina de duabus rebus facta est, fixata, & minus fixata, spiritualis, & corporalis, frigida & humida, calida & sicca. Item, Mercurius in triplici aliquo uase coqui debet, ut siccitas ignis agentis conuertat in uaporosam humiditatem, olei circumdantis materiam, & ignis non digerit materiam nostram, sed calor eius alteratus in siccitatem, idque uerus ignis est. Lxii. Stephanus, De metallis: Metalla sunt terrena corpora, & in aqua generantur: aqua ex lapide uaporem extrahit, & ex humiditate terrae, per Solis operationem, Deus aurum crescere & congregari permittit: ita terra & aqua ad metallicum corpus uniuntur etc. Lxiii. Guido Bonatus de Quinta Essentia breuiter ita scribit, ut mundissimum de quatuor elementis, hoc est, Quinta Essentia quae in se continet omnia quatuor elementa, hoc est prima Materia, ubi Deus omneis res creauit, & adhuc creat, & haec Massa, fol. 37. confusa est natura unius cuiusque rei, quicquid etiam illa siet, nihilominus tamen natura fit in reb. omnibus, & appellatur Hyle, cuius supra facta mentio. Lxiu. Alridos, Uniuscuiusque rei, quicquid etiam in terra siet, uirtus, efficacia, & praestans operatio occultata iacet in sua Quinta Essentia siue illa siet calidae, frigidae, humidae, uel siccae Naturae & Complexionis: & in Quinta Essentia uniuscuiusque rei postulat iterum praestantissimus, & omnium nobilissimus olfactus, qui est, aut umquam excogitari poterit: Ideo enim summa perfectio necessaria est. Lxu. Longinus laborem nobis describit ita: Da operam ut uas tuum assidue conclusum siet, & parem calorem habeat. Et porro, Haec aqua conficitur in sicco cinere, occluso uase, & tam diu coquitur, donec duo unum fiant: Et si in horum uno mixta sient, tunc corpus in spiritum redactum est: Dein hic ignis fortificandus est, donec fixatum in fixatum corpus in suo calore & natura retineat, & scias quod postea millies millies tingat. Lxui. Hermes, in Secretis suis, ait: Scitote quod lapis noster apud ignobile uulgus ingratus siet, quem tamen nos Philosophi diligimus: Et si proceres scirent, quantum uidelicet auri confici possit cum particula Solis, & nostri lapidis, tunc lapidem ex territoriis suis numquam auchi paterentur. " Philosophi gaudent, sunt corpora quando soluta, Nam emplastrum hoc binas conficitur per aquas: Omnes ex laeso depellit corpore morbos, Siue sit humanum, siue metalliferum. " Et per nostram artem uno in mense absoluimus, quod natura etiam mille annorum spacio perficere nequit: a purificatione enim partes coniungimus, tunc perpetuo coniunctae manent, & nunquam separari possunt. Lxuii. Nero, Scitote Mercurium nostrum esse siccum & humidum, & cum Sole ac Luna coniunctum: Et hoc est, Sol, & Luna, in natura est Mercurius frigidus & humidus, sulphur calidum & siccum, atque ambo, una in re, in natura propagatae sunt. Sequitur Nunc Uera Explicatio quorumdam, supra commemoratorum, dictorum Philosophicorum, de uerbis, ad uerba, ad omnia puncta & articulos istarum. opinionum. Quo melius, beneuole Lector, intelligere possis, quid, & quo Philosophi, obscuris, & allegoricis suis sententiis, respexerint, qui omneis supra dicti Philosophi ueri Philosophi fuerunt, & hanc artem & potuerunt, & usurparunt: quorum licet multo plureis, ab Adami temporibus, fuerint, nihilominus tamen non omneis ad manus meas peruenerunt: Fieri insuper nequit, ut heic singulos perstringam, & sufficit, quod artis ueritas & fundamentum in dictis istis doceatur atque explicetur, quorum minimus etiam esset sufficiens. Quod autem tam multos ordine produxerim, id, tui emolumenti caussa factum est, ut eo doctius informareris, eo securius laborares, & ut tibi, a iactura aliorum pecuniae, inutilibusque sumptibus, tibi sedulo caueres. Quocirca, ex Christiana charitate, ueram hanc Philosophiam, meo pro intellectu, & quantum eius Deus mihi concessit, declaraui & explicui, & rogo quemlibet artis peritum, qui illam, ueluti ego, laborauit, ut me, sicubi forsitan scribendo uerbis errauerim, non contemnere, sed errata corrigere uelit, idque ex fideli corde, quemadmodum & a me factum, & neminem temere seducat, fallatque, ut Dei nomen glorificetur, & proximi utilitas promoueatur: Sensum, & opinionem meam uero mihi non immutabis, scio enim quid scripserim, & quod diuina fuerit ueritas. Explicatio Dicti Adami. Postquam Deus omnipotens primum nostrum parentem Adamum creasset, & in Paradysum collocasset, tunc inibi ipsi duas res praemonstrauit, utpote terram, & aquam. Terra fixata, & constans, aqua fugax & inconstans est. In duobus istis omnis generis res, quas Deus creauit, occultatae sunt, utpote: in aqua habitat aer, & in terra, per creationem & ordinationem Dei, ut in terra habitantes lapides, ignis: & ex quatuor istis elementis omneis res exoriuntur in coelo, atque terra, per creationem, & ordinationem Dei, utpote: in terra habitant ignis, lapides, aera, Sal, Mercurius, & omnis generis metalla: In aqua, & in aere omnis generis uiua, uisibilia, & res essentiales, uidelicet: animalia, aues, pisces, caro, sanguis, ossa, ligna, arbores, flores, folia, & id genus alia: atque singulis istis rebus Deus unicuique, uirtutem, efficaciam, operationemque suam adtribuit, quodque omneis Adamo subiectae essent, ipsum iisdem Dominum praeposuit, ut rebus illis omnibus, ad corporis sui sustentationem atque sanitatem, uteretur. Rebus in istis expresse uidere est, quomodo nimirum singulae cum humana natura conueniant, dum homo rerum potentiam, per coactionem cibi, in se sumit, quae cum hominis natura uniuntur, & conuenire quasi necessum habent: ex quibus bene intelligis quod rerum omnium agnitio in hominibus occultata siet, iuxta sapientiam, intellectum, & rationem. Ut hoc ita siet, tunc obserua quomodo scriptum fit in Genesi cap. I. In primo mundi anno, die sexto, qui erat Xu. dies Martii, Deus creauit primum hominem Adamum, de genere rubrae terrae, in agro prope Damascum, uirum statura eleganti, iuxta Dei imaginem: & cum creatus esset, tunc nudus stabat coram Domino, eleuatisque manibus ei gratias agebat, inquiens: o Domine manus tuae me effinxerunt: itaque esto mei memor imposterum, quod me forma ueris, & me uestieris cum carne, & cum ossibus corroboraris: Concede mihi uitam & misericordiam. Hisce Hisce sic dictis Deus Adamum magna dotauit sapientia, ut, sine omnibus magistris, ex sola efficacia originalis iustitiae, perfecte norit, atque sciuerit septem artes liberales, cognitionem omnium animalium, herbarum, lapidum, metallorum, mineraliumque. Et, quod adhuc magis est, clarum intellectum habuit de Ss. Trinitate, & Christi aduentu in carne. Et Adamus erat Dominus, Rex, & Imperator omnium aliarum creaturarum, quae, per Angelum, iussu diuino, ad eum adducebantur, ut cuilibet nomen suum imponeret, iuxta uoluntatem sui creatoris. Ita omneis creaturae Adamum Dominum suum agnoscebant, ut homini proprietas & uirtus rerum omnium reuelaretur. Cum igitur primus noster pater Adam sapientiam, una cum rerum omnium cognitione acceperit, iccirco exacte naturam, illius originem, finemque obseruauit, cumprimis uero Dei uerbum ( dum Dominus ad illum diceret: quo de sumptus es, in illud reuerter is ) sedulo perpendit: inspexit insuper diuisionem, & destructionem, Generationem & Corruptionem omnium rerum, quo ex uidelicet illae originem finemque suum sortiantur: utpote ex sicco & humido ortum suum habent, & in siccum humidumque illas iterum transmutari oportet: atque res istas ille ( Adamus ) penes sese omneis probe cognouit, praesertim materiam, quae prima dicitur. Quin. nouit quomodo res omneis iterum in primam suam materiam transmutentur, is interrogatione amplius non indiget: nam mox ab initio talis rerum omnium materia ab initio fuit, dum Deus coelum & terram crearet, tamquam ex sicco & humido. Et ex istiusmodi materiebus fit res una, quae antea non exstitit, nimirum noua terra, ignis, aqua, aer, Sol, Luna, Stellae, omneis simul nouae. Et Yy 3 Et quemadmodum ab initio res omneis nouae creatae sunt: ita quoque cum arte nostra comparatum est, quae sese ita omni in forma, modo, & specie, ordinat; & haud secus, Nullum igitur omnino mirum est, quod Deus omnipotens Adamo interdixerit, ne uidelicet res prohibitas, quae in duobus, sicco, & humido, adseruabantur, prae omnib. suis filiis occultaret: nihilominus tamen illud Adamus filio suo Seth, permissu tamen diuino, reuelauit. Abel uero artem ex profunda, quam Deus ipsi concesserat, sapientia & intellectu didicit, per naturae experientiam, cognouit, eamdemque faginae tabulae inscripsit: Similiter & idem ille Abel Scripturam omnium primus inuenit, & excogitauit: nouit quoque futuris in temporibus mundi, per diluuium, interitum, quae omnia ligneis tabulis inscripsit, & lapideae columnae inclusit, quae longo post tempore a populi Israelitici liberis, a diluuio, inuenta fuit. Itaque ars illa ab initio mundi, ad hodiernum usque diem, occultata fuit, atque etiam, ad mundi finem usque, occultata manebit, nec ita communis fiet. Quocirca singuli, hoc dictum, eiusdemque explicationem probe obseruent, cumprimis uero diuinum uerbum, quod Deus cum Adamo loquutus est, sedulo perpendant, & tunc totum nobilis artis istius mysterium iisdem reuelabitur. Omnis enim artis nostrae occultatio in hisce manifestatur. Explicatio Dicti Abelis. Dictum hocce ferme seipsum explicat, quodque etiam sufficienter in Del uerbis, & Adami sententia, declaratum est. Pro meo tamen iudicio & scientia ad illud ita respondeo, quod homo in se omneis uires habeat illarum rerum, quemadmodum eius rei sententia illa testis est, dum homo pro paruo mundo aestumatur, atque etiam omnino cum mundo comparatur, ossa enim illius sub cute latentia saxosis cum montibus comparantur: cum illis namque corpus corroboratum est, non secus ac terra lapidibus, & caro pro terra aestumatur, atque uenae magnae pro magnis fluentis, paruae uero pro exiguis fluuiis, qui in magnos sese exonerant. Uesica mare est, in qua tam magni, quam exigui etiam fluuii, pariter congregantur: Crinis, herbis crescentibus: Ungues in manibus & pedibus, & quod tam in: quam extrinsecus in homine deprehenditur, omnia iuxta suam speciem, cum mundo comparantur. Intrinsecum hominis quoque, utpote: Cor, pulmo, iecur, & id genus alia montium metallis sunt similia: Hi uero crines radices sunt, quae suas radices in aere, & caput in terra, tamquam in carne, habent, in qua suas uires & adcretionem sortiuntur: quemadmodum etiam Philosophi inquiunt, quod radix suorum mineralium in aere, & eorumdem caput in terra siet. Illud siquidem, quod per destillationem ascendit, fugax est: in eo pedes suos habet in aere, quodque subtus in fundo haeret fixatum, & caput illius in terra est: Pedes enim caput gestant, & caput pedes regit. Quocirca unum absque altero esse nequit, si alias operationem suam habere debeat. Itaque homo inuersa aliqua cum arbore comparatur: radices suas enim, crines uidelicet, in aere habet, reliquae uero arbores crines, hoc est, radices suas in terra habent. Simili quoque modo cum lapide nostro comparatum est: eapropter etiam Philosophi bene affirmare possunt, quod caput suum in terra, & radicem in aere habeant. Simile itidem ab Euripis petere poteris: aqua siquidem, quae stridens fluit radix suorum mineralium, & aquae liquor caput, atque in terra est. Quae similitudo duplicem intellectum habet: primo, ubi materia, lapidis nostri inuenitur: Secundo, separationem & iteratam coniunctionem lapidis subintelligendam porrigit. Si enim lapis noster in alembico sursum sese eleuauerit, tunc radicem suam in aere habet, qui, si ad uirtutem radicemque suam redire uoluerit, iterum in terram suam reduci necessum, & tunc caput suum in terra, perfectamque potentiam habet. Et hoc modo, respectu dictorum istorum, pro paruo mundo aestumari, & merito pro eodem haberi poterit: Quod enim ille mons montium, quo ex aes nostrum desumimus, appelletur, illud ita intelligendum est, postquam labor noster pro paruo mundo censeatur, dummodo non degeneret, & ueluti mundus creatus est. Illud namque prima est materia, siue rerum omnium origo, qua de res nouae singulae praeparantur. Scito enim quod prima siet materia, dum aliquid ubique in terram defossum siet, id putrescit, quemadmodum cibus in homine coquitur, & in putrido grossum a subtili sese separat, tamquam foetor a puro, & purum prima est materia, quod per putredinem separatum est. Si haec intelligis, tunc ueram artem habes. Illas tamen res assiduo te penes custodito, nec margaritam porcis proiicito: ars enim illa a rerum imperitis habetur pro ludibrio: illius periti uero illam non immerito magnifaciunt atque uenerantur. Dicti Dicti Seth, Adami Filii Explicatio. Philosophus Seth inquit: Quantum multum aceti coquitur, & in cineres immutatur: Quo tantum destillatae aquae subintelligit, quam nos sperma appellamus, siilla, per diuturnam coctionem, in corpus conuertatur, quod ille cineres uocat, tantum nigredinis e corpore extrahit, quod tam diu laues, donec albescat: abstracta siquidem aqua, mediante diuturna coctione, in corpus sese transmutat, & omnis generis in labore eleuantur, quae foetorem nigredinemque a terra propellunt. Scias autem terra nisi esset, tunc spiritus coagulari neutiquam posset, nullum enim aliud habet receptaculum, in quo sese continere posset, quemadmodum etiam in re nulla alia coagulari, quam in proprio suo spiritu coagulari & obligari potest. Quocirca spiritus proprium suum corpus purificat, quemadmodum Seth Philosophus ait, & corpus facit candidum. Porro uere ait idem ille Philosophus: Si illud bene coquatis, & nigredine sua priuetis, tunc in lapidemconuertitur, qui albus lapidis nummus appellatur. Quo innuere uult Philosophus, quod illud bene, decore, tarde, neque nimium calide coquendum siet, & tunc, successu temporis, commutatur in corpus, quod in igni constans permanet, & lapis nuncupatur: Constans enim, uti dictum est, albumque colorem, & candidissimum quidem, sortitur, nummusque appellatur: Cuius caussa haec est: Qui nummum habet, pro quo quis cereuisiam panemque sibi comparare potest, is, quicquid desiderat, pro isto pretio consequitur, utpote sanitatem, sapientiam, longaeuam uitam, Solem, Lunam, gemmas, Uniones etc. Itaque haud immerito nummus nominatur, & omnia, quae pro aliis nummis, adeoque totius mundi diuitiis, comparari nequeunt, ea, inquam, omnia, hocce pro nummo adquiruntur. Nuncupatur quoque nummus ideo, quod ab ipsis Philosophis cudatur: sua enim signa, uel imagines, eidem ipsi impresserunt, non secus ac Reges & Principes monetas suas signari curant. Iccirco etiam Nummus Philosophorum uocatur, propria enim ipsorum est pecunia, & propria, ab ipsis cusa, moneta. Praeterea dum Philosophus ait: Coquite tam diu lapidem donec confringat, & soluite illum in aqua Lunae bene temperata. Illo innuit: Lapidem in se ipso tam diu coquendum esse, donec in aquam conuertatur, hoc est, soluatur. Id quod per seipsum fit: Corpus namque uocatur Luna, quamprimum in aquam commutatum siet, & abstractus spiritus, tamquam destillata aqua, Sol appellatur: Elementum aeris siquidem illic occultatum est, sed corpus in propria sua aqua confringi oportet, utpote in seipso dissolui. Et hoc est in aqua Lunae etc. quae bene temperata siet, hoc est, naturalis aliquis calor in se ipso laborat, & in aquam transmutatur: & tunc corpus soluisti, duasque aquas habes, destillatum uidelicet spiritum, & solutum corpus. Duae istae aquae leni lentaque coctione coniunguntur atque uniuntur: utpote destillatus spiritus in coagulatione fit corpus, & corpus in solutione fit spiritus, fixatum fit fugax, & fugax fit fixatum, in solutione & coagulatione, atque in candidissimum colorem conuertitur, quem rubrum sequitur. Quo significare uult Philosophus: Album & rubrum una in aqua elaboratur: & si album praeparatum est, tunc in rubrum commutatur: rubrum namque sub albo occultatum est, rubrumque album sequitur, non secus ac album nigrum sequitur, in quo tota ars consistit. Hisce tamdem concludit Philosophus, & ait: Haec ars solummodo fit cum summo aceto, a potestate diuina, & operis perfectione: Innuens artem dumtaxat una ex re elaborari, quae cum acerrimo aceto comparatur, per rorem Philosophiae colligitur, & praeparatur, quod ac etum, per diuinam gratiam, operisque perfectionem, institutum est, utpote per praeparationem ex aceto commutatur in summum bonum, coeli, atque terrae, quod bonum etiam ab uniuerso terrarum orbe, eiusdemque omnibus Regibus & Principibus numquam persolui poterit. Explicatio Dicti Isindri. Proh Deum immortalem, quam mirabili modo Philosophi hanc rem occultarunt: adeo ut multo esset melius, quod a scribendo omnino cessauissent. Multos enim id ad extremam inopiam redegit, nec paucos etiam adhuc cottidie in summam paupertatem praecipitat, praesertim omneis eos, qui imprudenter, & sine ullo intellectu, laborant, nec uel initium, medium, neque finem, immo nequidem posteriorem, uel anteriorem partem rerum istarum norunt. Uerum Philosophi uere recteque scribunt. Quis illud autem intelligat siue comprehendat, qui rerum istarum fundamentum ignorat: nemo mortalium equidem, etiamsi esses Doctor Doctorum, & Lux Mundi, nihilominus tamen heic omnino coecus esset set. Iccirco scripserunt, id quod tantum est, ac si non scripsissent. Posteris enim suis tantum bonum uouerunt, ac simul etiam inuiderunt: quemadmodum uidere poteris in arcanis istis ipsorum sententiis, cumprimis uero Isindri, dum inquit: Plane magnus est aer, eo quod aer rem corrigat, si tenuis, uel crassus, calidus; aut frigidus fiat. Quo innuit Philosophus: Dum id cum aqua ascendit, tunc aercalidus est, nam ignis aer gestant nostrum lapidem uelutioccultus ignis in eo occultatus, & aqua, quae de terra ascendit, illa in ascensione sua aer, & tenuis facta est, &, in descensione sua, in aquam sese demittit, & ignis illic habitat, atque si in uitrum detur, tunc terra corrigitur, ignem enim secum in terram abducit: ignis siquidem anima, & Luna spiritus est. Itaque aer ingens est, aquam enim & ignem secum transportat, omnibusque rebus confert, & tum in se ipso frigescit: Res enim aquam ab aere desumpserunt. Aer ille tunc crassus fit, quando cum igni ad corpus transmutatur, & ita aer rem in sua crassitiecorrigit: Lapidem enim nostrum tam egerit, quam ingerit, & tam in ascensione, quam descensione sua illum corrigit. Pari itidem modo aer omneis huius mundi res crescentes, siue uegetabiles corrigit, exinde cibum suum porrigit, aquam, & ignem siquidem ipsis confert, a quibus sustentantur, quemadmodum oculatus testis ipse es, quod nubes portet, & in rorem pluuiamque reducat, quoin rore, uel pluuia ignis occultatus est, quem e terra, & splendore Solis, in ascensione sua, concepit, omnibus rebus cibi loco confert. Et quamuis Solis & Lunae splendores praeter modum subtiles, agiles, & incomprehensibiles sient: nihilominus tamen nostri Solis & Lunae splendores multo celeriores subtilioresque sunt, quam res uegetabiles in adcretione sua in se sumpserunt: Terra enim Solis & Lunae splendores concoquit, resque uegetabiles subtilissimo sustentant: & Solis & Lunae splendores omneis, quae etiamnum uiuunt, creaturas alimentat: per concoctionem splendorem suum cocipiunt, a quo uitam suam consequuntur. Quamobrem aer admodum magnus est, magna enim, per omnipotentis Dei gratiam, opera operatur. Dum, porro, Philosophus ait: Si aer crassus fit, utpote si Sol aberret, uel immutetur, & crassities fit, dum sese extollit: Eo significat: Si destillata aqua, quae pro Sole, uel pro igni, sumitur, ad corpus in uitrum datum siet, atque unum in corpus transmutetur: tunc Sol labitur, & in terram sese demittit: Quo facto aer crassus fit, nam cum terra coniunctus est: & si Sol iterum exaltetur, tunc aer fit tenuis, hoc est, dum aqua per alembicum e terra extrahitur, tunc simul ignis sursum tendit, hoc est, Sol exaltatur, & tunc aer est tenuis. Cumque, porro, ait: Illud quoque calidum & frigidum, & crassities, & tenuitas, siue mollities est, eo ipso innuit Philosophus: Sol calidus, Luna frigida est: Terra namque pro Luna aestumatur, si soluta siet, & aqua, in qua ignis, pro Sole est: atque duo ista uniri, & coniungi oportet, adeo ut amplius separari nequeant. Et si hoc modo unitae sunt, illico tum etiam elementa omnibus in metallis uniuntur, quibus iniiciuntur, in perfectam puritatem, & sanitatem, tam metallica, quam carnalia quoque corpora. Dum tamdem Philosophus concludit, & ait, quod crassities, & tenuitas, aestatem hyememque denotent, eo significat Philosophus, quod ars nostra in crassitie, & tenuitate consistat. Duo ista temperato aliquo calore coniungi oportet, non tamen nimis calide, neque etiam nimis frigide, ne natura comburatur, hoc est, hyems, & aestas: & quando ista duo conueniunt, tunc temperatus calor exinde existit, tamquam in naturali aliquo balneo: & temperati istiusmodi calores Solem & Lunam conferunt: Quocirca Isindrus noster hanc proposuit parabolam, quae, per diuinam gratiam, recte a me explicata est, sin modo mentem meam prudenter obseruaueris. Explicatio Dicti Anaxagorae. Deus ab initio rerum omnium est. Id uerum, Deus namque lumen est, tamquam ignis: Iccirco Deus in essentia sua cum igni comparatur: Ignis enim principium est omnium uegetabilium uisibiliumque rerum. Idem sese res cum nostra arte habent: Principium enim ignis est: calor impellit naturam ut operari incipiat, & in operatione ista manifestant sese Corpus, Spiritus, & Anima, hoc est, tamquam terra & aqua: utpote terra est corpus, oleum est anima, aqua est spiritus, idque fit per lenitatem, & bonitatem diuinam, absque illa si quidem Natura omnino nihil perficere nequit, quemadmodum Philosophus ipseait: Dei lenitas regit res omneis: & sub terrae crassitie, post creationem, reuelant sese lenitas & integritas, subterrae crassitie: Ubi innuit Philosophus: Si terra ab aqua ( sub inchoatione, quae pro creatione appellatur ) separata, atque in oleum & aquam in seipsa soluta est, tunc oleum est integritas, & aqua lenitas: aqua enim oleo, & corpori animam largitur, & nihil amplius assumit, quam ei a coelo, hoc est, ab aqua impertitur, & aqua suboleo, oleumque sub terra manifestata sunt. Ignis enim subtilis, subtilibus cum aquis, de terra sursum ascendit, & in terra occultatus est, oleum uero a terra sub labore non eleuatur, sed solummodo ignis, aqua & aer, una cum oleo, & terra, per proprium suum spiritum purificantur: Quocirca oleum in corpore est integritas, & Spiritus lenitas, corpusque coangustatur. Et quamuis spiritus prima in operatione a corpore descendat, ( corpori namque uitam restituit, quamuis oleum syncerum siet, & semper penes corpus remaneat ) nihilominus tamen ipsi auxilioesse non potest sine spiritu, sed corpus, uti dictum, patitur uim, & angustias; uinamque soluitur & purificatur. Et dum Philosophius ait, sub terrae crassitie, quamuis lenitas non cernatur, nisi in corpore, innuit: Terrae crassities in tenuem materiam, utpote in aquam, & oleum, transmutatur: & tunc lenitas in corpore cernitur. Corpus enim tam est lene siue molle, ut etiam in aquam, aut oleum conuertatur, quamuis antea omnino siccum erat. Iccirco in terra oleum conspicitur, quod est pinguedo, uiuum, uita uero aquae est, hoc est, ignis, aer, & aqua, utpote tria elementa coniunctim. Separato igitur nunc non amplius, quam solam aquam, quae corpori potanda porrigitur, tunc in uitam suam restituitur. Et quamuis tria ista elementa e terra ascenderint, nihilominus tamen uirtus penes corpus remanet, ueluti uides, dum, per solutionem, in oleum & aquam transmutatum est: Sed oleum absque spiritu operari nequit, nec quidem spiritus ipse, sine oleo, & corpore, fructus proferre potis est: itaque coniungi illa oportet, & tunc omnis lenitas & integritas in corpore cernitur, quando in album, & rubrum, transmutatur. Declaratio Sententiae Pythagorae. Philosophus interrogat, quid siet id, quod tangatur, & tamen non uideatur. Eo significare uult Philosophus: Una res est artis nostrae, quae ex arte nostra praeparatur: & res una est, quae tangitur, & non cernitur. Id ita intelligendum est, palpatur, sed non conspicitur, nec operatio, eius nota est: Qui autem illud nouit, & tamen operationem eius ignorat, is numquam ad artem peruenit. Non enim in uniuerso mundo res amplius est, quam una, qua ex ars conficitur, & elaboratur. Et res ista ex caliginoso quodam loco proficiscitur, ubi numquam cernitur, nec operationes, & uirtutes eius a nemine agnoscuntur, quam a solis artis huius sapientibus. Similiter, & in ipsa materia magnum mysterium occultatum est, utpote aer, & ignis, hoc est, Sol, Luna, & Stellae: id in ea occultatum est, & tamen est inuisibile, ueluti Philosophus inquit: Quod non cernitur, nec cognoscitur, solum coelum est. Quod autem tangitur, & non conspicitur, terra est. Quo innuit Philosophus: Terra est crassities, uel corpus, quae in materiae fundo reperitur, quodque in materia sese accumulauit, id palpari, & cognosci potest. Et dum Philosophus porro ait: Quod inter coelum terramque siet, quod non cognoscatur, hoc est, in mundo. Eo significat Philosophus: Materia nostri lapidis in mundo reperitur, ut pote in paruo mundo, & non in Syluestribus Saxosis montibus, uel in terra, sed inter coelum terramque, in aere, tamquam in minori mundo. Dumque ulterius ait: In eo insunt sensus, & integritas, utpote: Olfactus, Gustus, Auditus, Tactus. Eo innuere uult Philosophus: In hominibus est integritas, utpote integra anima, & sensus: Homo enim tria ista cognoscere, tangere, sentire, & intelligere potest. Eo ipso quoque nobis dat indicium, ubi uidelicet lapis noster reperiatur, utpote: per uisum, auditum, olfactum, gustum, & tactum. Per uisum, dum materia nostri lapidis crassa, tenuis, & clara est, atque ordinario modo agere potest, utque sciatis, quando niger, albus, & ruber siet, uel erit, etc. Per olfactum malus odor cognoscitur prae bono, utpote quando a foetore suo separatum, & in clarissimam purissimamque speciem transmutata est. Per gustum, quando ab acerbitate & amaritudine sua ad nobilem suauemque gustum peruenit. Per tactum, an Lapis durus, mollis, maturus, aut crossus, uel subtilis siet: id quod in hac arte fieri, & sensus, atque intellectus adhiberi oportet, ut unum, prae altero, cognoscatur, uidelicet terra, & aqua, nigrum, album; & rubrum, utpote destillando, putrefaciendo, soluendo, coagulando, imbibendo, fermentando, & tingendo. Et hac ratione per sensus semper unum prae altero cognoscitur. Noster enim sensus, a sensibus suam habet originem, & quilibet labor intra dies quadraginta sex perficitur, Enodatio Dicti Aristei. Sumite corpus, quod monstraui uobis, illudque in tenuia folia redigite: Innuens, sumas terram, quae materiei nostrae fundo adhaesit, & sicca facta est, quae nunc sese repraesentat, & tamen antea nondum conspecta, neque cognita fuit: Sed nunc est aqua & terra. Id monstrare est. Terra namque manifestata, atque duas in partes, terram & aquam uidelicet, diuisa es. Terra ista sumatur, uitro includatur, & balneo calido imponatur, ut in calore isto, uel coctione, seipsam soluat, in seipsa, in aquam: Id a Philosopho, intenuia folia redigere, appellatur. Corpus enim, quod ita factum est, Philosophi Lapidem Philosophorum appellant, utpote Lapis foliorum, quo de Philosophus loquutus est. Adde de aqua nostra marina, & dein, Haec est aqua uitae. Eo significat Philosophus: Si terra in aquam soluta est, tunc ei aqua nostra marina potanda porrigenda est, ut cum illa sese misceat, aqua enim antea de illa destillata est: haec aqua uitae est, nam anima & spiritus corporis, in illa occultata sunt, aqua nostri maris nuncupatur, & nomen suum a natura sortita est, nam ex inuisibili occulto mari Philosophorum, tamquam ex mari parui mundi, desumptum est: Labor namque noster heic paruus mundus nominatur, itaque nostri maris aqua est: Et si haec aqua corpori addatur, & cum illa coquatur, purificetur, teratur, imbibatur & c. tunc corpus per diuturnam coctionem purificatur, atque ex nigerrimo foetidissimo colore, in candidissimum beneuolentissimumque colorem transmutatur, aqua uero corpori isti addita, omnis ista in fermentum coagulatur, cum corpore coniungitur, & in constantem Lapidem Philosophorum refertur: illo nunc utere ad honorem Dei, utilitatemque proximi. Expositio Dicti Parmenidis. Scitote, odiosi maliuolique Philosophi de multis aquis Ploquuti sunt, de multis itidem metallis, lapidib. etc. Idque ideo, quod uos decipere conarentur. Illo uult Philosophus, Quod nobis illa ideo occultauerint, ne illa omnia omnibus manifestarentur hominibus. Nam qui ita, & secundum litteram istam, laborare uoluerint, ( quamuis Philosophi recte uereque scripserint ) seipsos illi decipient, eo, quod laborare uolunt, & tamen fundamento uel scientia artis destituti sunt: & culpa Philosophorum non est, sed propria laborantium ignorantia. Philosophi enim scripserunt de lapidibus, & sunt Lapides, & quidem ex montibus nostris effossi. Scribunt illi de metallis, tunc metalla sunt, sed ex nostro aere liquefacta. Scribunt de aquis, tunc sunt aquae, sed ex nostro fonte & mari haustae. Scribunt de sulphure, tunc sulphur album, uel rubrum est, sed ex nostro aere separatum. Scribunt de Sale, tunc etiam est Sal, sed ex nostris Salinis ablatum. Illud namque noster Sol est, nostra aerugo, halonitrum, Alkali nostrum, Auripigmentum, Arsenicum, uenenum nostrum, medicina nostra, & id genus similia. Licet etiam omneis totius terrarum orbis res nominarent, nihilominus tamen est nostra res, & quotquot etiam illi nomina impertiant, tamen saltim res unica est. Quocirca Philosophi recte scribunt, sed ii, qui quaerunt, & tamen non inueniunt, intelligere id nequeunt: operationem quoque illius rei ignorant: eapropter dicunt Philosophi Relinquite Solem, Lunam, Uenerem, pro nostro aere. Eo indicat Philosophus: In omnibus metallis, & terrenis rebus non dumtaxat nostro est in aere: & dum Philosophus concludit, & inquit: Omnis labor est naturae, & tamen fit natura. Hoc qui bene intelligit, is beatus est artifex, & Deo grates debitas persoluat. Explicatio Dicti Lucae. Accipe aquam uiuam de Luna: quo significat Philosophus aquam uiuam. Illa in duas partes distribuitur. Primum namque aqua destillata pro Luna aestumatur: Sol enim, tamquam ignis, in ea occultatus est, & est pater rerum omnium: Iccirco cum uiro comparatur, idque ideo, quod Sol in aqua est: Itaque aqua uiua appellatur: Uita namque mortui corporis in aqua occultatum est. Secundo illam Philosophus aquam de Luna nominat. Obserua igitur uocabulum Lunae, Sol enim pater, & Luna mater est. Utrimque igitur exinde intelligere poteris tamquam uirum & foeminam: Corpus namque sumitur pro Luna, & illa mater hac in arte est, ac destillata aqua, quam pro uiro censemus, a terra sursum ascendit, ideo etiam pro Luna nominatur, lunae enim aqua est, tamquam aqua corporis, quae pro Luna habetur: E corpore siquidem egressa est, itaque etiam illam iterum ingredi oportet, si alias ars perficienda siet. Quapropter illud bene deuiro, uel de Luna significare necessum habes: Sol enim uir, & Luna uxor est: Terra Luna, & aqua Sol est, quemadmodum satis ex hoc libro informatus es; Ubique enim bene dictum est. Dumque, praeterea, Philosophus inquit: Coagulate illud, pro more nostro, uel consuetudine, quasi non animaduert tis, quod dicam pro nostra consuetudine Innuens, corpori spiritum suum ad potandum praebeamus, idque unice uel sensim, ut uidelicet tam diu bibat despiritu, ueluti de aqua, donec uitam suam recuperet, sanitatemque & robur adquirat, idque per calorem temperatum, quemadmodum cibus in stomacho concoquitur, & tamquam fructus adcrescendo in naturali sua statione. Nostra enim consuetudo, quod edamus, bibamus, & in temperato calore uiuamus: & eo ipso corpus nostrum conseruatur, & foetor atque excrementa successu temporis hominem deserunt. Iuxta eamdem illam consuetudinem concoctionemque etiam nigredo & foetor in labore a corpore secedit. Innuit quoque ulterius Philosophus, dum inquit: An non animaduertitis dum inquam, pro consuetudine nostra: quasi dicat: Homo loquitur, ut homo: itaque hominem parabolice introducit, quod nostra opera cum humana natura conueniant, &, iuxta hominum consuetudinem elaboratur. Non secus enim comparatur, ueluti Philosophus ipse ait; Omne iam ante coagulatum est: quo innuit, quod lapidis nostri materia, uel ex qua ars nostra conficitur, iam ante coagulata, per operationem naturae, & a quatuor elementis coniuncta siet, per creationem & ordinationem Dei. Iam ante enim habet, quod habere debeat, nihil dandum, neque aliquid ei adimendum est: Sed in propria sua natura separatur, & iterum coniungitur, quemadmodum in praeparatione ista doceris. Et cum Philosophus porro ait: Praecipio uobis, ut sumatis aquam uitae, quae a Luna descendit, & illam terrae nostrae conferte, tam diu donec albescat. Eo ipso intelligit Philosophus: Si aqua & terra a seinuicem separatae sunt, tunc siccum corpus nostra terra est, & abstracta aqua, est aqua Lunae, & appellatur aqua uitae, ueluti antea dictum est. Id tam saepe crebroque fieri debet adfundendo, siccando, terendo, coagulando etc. donec corpus in coctione albescat, tunc nostra est conglutinatio, quae constans est ueluti Philosophus ait, & tunc est nostra Magnesia, atque laetatur natura naturarum. Ita ab illius spiritu, & corpore, res una facta, sunt enim unum, & ab una re separata, & iterum in rem unam reducta, iccirco una natura, ob alteram, laetatur. Expositio Dicti Ethelii. Inquit ille: Coquite tam diu nostrum lapidem, donec splendeat instar fulgurantis alicuius marmoris, tunc fit magnus, & lapis arcanus: Sulphur enim sulphuri additum, ob proprietatem suam in se conseruans, ubi subintelligit: Si lapis noster nunc separatus siet, tamquam humidum a sicco, tunc siccum in fundamento pro nostro lapide sumitur, & niger, instar corui, est: Ille coquendus cum sua aqua, quae ab eo separata est, tam diu donec nigredo eius transeat, & albescat, instar candidi splendentis alicuius marmoris: Atque tunc est arcanus lapis, qui, per Dei gratiam, in coctione, in Mercurium fixatum transmutatus est. Porro arcanus ille lapis, ob sequentes duas caussas. Una est, quod in arcano quodam loco reperiatur, de quo nemo sibi cauet, ut in tam re uili adeo magna uirtus, mysterium, & summus thesaurus occultatus siet, ut nemo id per rationem suam, absque aliquo praeceptore, & magistri alicuius institutione, uel singulari Dei dono inuenire queat Quocirca iure Philosophus affirmare potest: Areanus Lapis Est. Dumque ulterius ait: Sulphur sulphuri coniunctum est, ob proprietatem suam in se conseruans, illic intelligit Philosophus: Quando materia separata est, utpote spiritus seorsim, & corpus etiam seorsim, tunc tamen separata est: Et quamuis ibi duae adsint materiae, nihilominus tamen saltim una est materia, & iterum unum in corpus transmutatur: Infimum siquidem, tamquam corpus, est sulphur, & supremum, spiritus, etiam est sulphur: Atque dum spiritus ad corpus accedit, tunc unum sulphur uenit ad alterum, hoc est, sulphur sulphuri coniunctum, & illius est proprietas: Utpote, spiritus pertinet ad corpus, & corpus pertinet ad spiritum: Alterum namque altero carere nequit. Iccirco duo ista sulphura in natura occultata sunt, tam album, quam rubrum, & album sulphur in corpore nigro, rubrum uero sub albo occultatum est: Sique spiritus corpori addatur ordine, de temporibus ad tempora, dum omnino sese in corpus coagulauit, & tunc sulphur sulphuri additum, & omnino perfectum est. Nulla res peregrina illic interuenit, & haec est illius proprietas. Quocirca nihil assumit, quam proprium suum spiritum, Corpus enim animam corporis in se conseruauit, & quod e corpore extractum est, id semper unice eidem restitui oportet. Itaque nulla res magis illi tam grata, & accepta est, quam anima sua propria, proprium suum corpus, hoc est, propria sua natura, quem in finem Philosophus ait: Si id ita accumulatum est: Spiritus uidelicet corpori, sulphur sulphuri, terra aquae, & omnino album factum siet, tunc corpus spiritum in se detinebit, nec auolabit, ut iterum a seinuicem separari possint. Et hoc modo terram Philosophorum, candidissime purificatam, habes, in quam frumentum nostrum seminamus, ut infinitum fructum proferat. Explicatio Dicti Pythagorae. Haud immerito mireris, ob rara mirabiliaque Philosophorum dicta: quam multipliciter enim uidelicet rem istam descripserunt, tamen in re ista unica omnino conueniunt, omnia siquidem illorum dicta unam ad rem respiciunt: Si modo recte obseruaueris, & certo ueritatem deprehendes. Nam ubi dicit Philosophus: Damus uobis regimen de rebus istis, quod aqua siet, sicca, tamquam aqua Lunae, quam praeparasti, illic autumat Philosophus; Quando artem istam elaborare uelimus, tunc proprie, iuxta intellectum nostrum, nos conformare debeamus: in quo si erremus, & ad scopum minime collimemus, tunc illos merito, tamquam impostores, culpare poterimus: regimen enim publice tradunt: Sin uero non collimetis, tunc saltim propriae astutiae, uel stultitiae uestrae id adscribendum est, dum scripturam, iuxta insana irrequietaque uestra capita, aliter interpretemini, quamilla sonat. Porro dum Philosophus ait, quod propriam suam aquam bibat: eo innuit, quando siccum a humido separatum est, tunc abstracta aqua corporis recta aqua, & aqua Lunae est, quam tu praeparasti per putrefactionem, & destillationem. Abstracta siquidem illa aqua pro uiro sumitur, & terra, tamquam corpus, pro uxore. Si igitur nunc inseipsum aqua facta fuerit, tunc aquam a uiro, ad aquam uxoris unice transportabis, ut in matrimonio tum sese coniungant. Quo facto corpus propriam praeparatamque suam aquam bibit, a temporibus, ad tempora, & semper fit purius; numquam tamen bibit amplius, donec supra omnem modum fiat candidum: Et illud tum nostra calx appellatur; & aquam nostrae calcis corpori adfunde, atque in naturali calore illud siccari cura: id quod tam crebro fiat, donec sese coloret, & reddatur candidissimum, & tunc ad album praeparatum est propriamque suam humiditatem imbibit. Sin uero illud ad rubrum referre coneris; tunc illud iterum soluas, & coagules, non secus; ac cum albo etiam a te factum fuit, omni in forma, nec aliter. Et hoc, amen, amen, uere uerum, simplex, ac rectum est, iuxta rectum laborem Philosophicum. Smaragdinae Hermetis. tabulae declaratio. Dum igitur Hermes ait: Ars uera est & uerissima, eo significat: Ars recte a Philosophis tradita, sed insipientes scripturam aliter interpretantur, quam sonat, & aliud sumunt, quam sumere debebant. Cum igitur errent, tunc, artem, non ueram esse, & sese a Philosophis, qui mendacia scripserint, deceptos esse, inquiunt, artemque ipsam non ueram, sed falsam, esse dicunt: laborantes itaque etiam cum ipsa arte nauci aestumantur atque contemnuntur. Sed nemini tamen culpa imputanda est, quam insipientibus stultis, qui Scripturam non intelligunt. Si enim artem uere inspexissent, cum intellectu legissent, seque iuxta illam conformassent, & non stupida ipsorum capita, propriumque intellectum suum, sequuti fuissent, tunc a Scopo neutiquam aberrassent: Dum uero errant, id ipsorum culpa fit, non Philosophorum, qui ueram ueritatem scriptitarunt, & ars ipsa uera, nec falsa est. Et dum praeterea ait: Quod sursum est, id quoque est, quod deorsum est: Eo materiam lapidis noistri significat, quae res est ab initio nostri operis, & quod res una diuidatur duas in partes, utpote in terram, & aquam: tunc insurgens illa aqua fugax, & terra, quae in fundo haeret, fixata est. Sin uero iterum coniuncta fuerit, tunc corpus fit spiritus, & spiritus fit corpus, utpote terra fit fugax, commutatur enim in aquam, & aqua transmutatur in corpus, fit fixata. Nam, iquemadmodum Philosophi loquuntur, quando corpora spiritus, & spiritus corpora fiunt, tunc in arte adstuc nihil habetis, idque ideo, quod duo ista, utpote quod sursum ascendit, cum eo, quod deorsum descedit, coniungantur, uniantur, atque unum corpus fiant. Iccirco Philosophus ait, quod sursum est, id quoque est quod deorsum est: quo rem unam unamque essentiam significat, quae miraculorum unius rei est perfectio, hoc est, Materia non est amplius, quam res unica, separata, atque adeo arcte iterum coniuncta ut numquam separetur, sed tantam uirtutem operationemque pariat, ut in unico etiam momento praestet, quod sol mille quoque annis praestare nequeat. o rem miraculosam, uilem tamen, & ab omnibus reiectam? Et cum porro ait: ( Cum res omneis ab uno sient, iccirco res omneis etiam ab uno nate sunt, iuxta ordinationem suam, h, e. per creationem omnipotentis considerantis Dei, exiitque a communi aliqua massa, quae in sese omnia quatuor elementa complectitur, quae a Deo creata sunt, & inter miracula lapis e massa natus est ) eo uult Hermes Philosophus, omneis res ab una re, utpote prima essentia, natas esse, atque etiamnum hodie prima de materia nascuntur, h. e. unica massa, uniuscuiusque rei enim natura est, unique tam bene, quam alteri est addita, & dum dies singuli in primam suam materiam transmutantur, tunc illico communis massa, prima uidol. materia, in promptu est, qua in omnia quatuor elementa a Deo ordine per diuinam illius considerationem ita creata sunt. Quod autem adcretionem suam habere debet, id per destillationem Solis & Lunae fieri oportet: Sol & Lunani. naturalis temperatusque calor est, quae adeo massam agitat & impellit ut operari, & quodlibet, iuxta suam speciem, augmentare oporteat. Anima, uel sustentatrix uero terra est, h. e. terra assumit splendorem Solis & Lunae, tanquam temperatum calorem, eundemque liberis porrigit, ipsosque sustentat ueluti nutrix infantes lactat. Et ita Sol pater, Luna uero mater est, terra sustentatrix, & massa otiam a Deo per singularem praemeditationem creata, in qua materia est: Quique illam sumere & praeparare debet, is merito sibi gratuletur & gaudeat, a Sole & Luna siquidem per uaporem aliquem separatur, & illo in loco congregatur, ubi reperitur. Dumque praeterea Hermes Philosophus ait: Uentus illum in utero gerit: Sustentatrix illius terra, ille uero totius terrarum orbis pater est. Si in terram transmutatur, tunc potentia illius est integra: quo innuere uult Philosophus: Quando materia nostri lapidis separatur, tunc uentus illum gerit in utero suo, ueluti aer materiam transportat tanquam aqua, in qua ignis, tanquam lapidis anima, occultatus latitat, & ignis totius mundi pater est. Innuit ibi Hermes materiam, quae ascendit, quae in fundo reamnet, totus, mundus est, quemadmodum etiam Philosophi loquuntur: Labor noster paruus mundus est. Iccirco Hermes ignem totius mundi patrem esse putat: Ignis namque Sol nostrae artis est, & aer, Luna, & duo ista, una cum aqua, de toto mundo, utpote de tota substantia, ascenderunt, & terra sustentatrix lapidis est, hoc est quando terra splendorem Solis & Lunae assumit, tunc nouum aliquod corpus nascitur, quemadmodum nouus foetus in utero materno: & terra Solem & Lunam in se recipit & concoquit, foetidique suo cibum porrigit de die, in diem, eo magis magisque, idque tam diu, donec fortis potensque fiat, & tunc foetorem nigredinemque abiiciunt, & de colore uno in alterum conuertuntur: ac Sol & Luna, tamquam ignis & aer in aqua, fructum terramque promoueant, hoc est, cibate illos tam diu, donec ad maturitatem aetatemque suam perueniant, & filia nostra appellata est, atque fructus noster lapis est, qui de Sole & Luna denuonascitur, ueluti bene percipere poteris, quod spiritus, tamquam ascendens aqua indies in corpus transmutetur, & corpus denuo nascitur, atque crescit, & augetur ueluti foetus in utero materno. Atque hac ratione lapis de Massa nascitur, & qui omnia quatuor elementa in se complectitur, utpote de duabus partibus, corpore & spiritu uidelicet, naturaliter nascitur: quocirca uentus illum in uentre suo portat, lapidem namquesde terra sursum in coelum gestauit, eumdemque iterum de coelo in terram portat, & hoc modo lapis e supernis, atque ex coelo, & inferius de terra sumit spiritum atque regeneratus fructus fit, non secus ac omneis caeteri foetus in utero materno generant, & omneis creaturae fructus pariunt, ita etiam aer, uel uentus, lapidem nostrum parit, non uero secus. Cumque porro Hermes aiat: Uis, siue potentia illius integra, si in terram transmutetur, eo ipso putat, quamprimum spiritus in corpus transmutetur, quod tum uim potentiamque suam habeat: animaduertes enim cum spiritus adhuc fugax, & non fixatus, siue constans factus siet, tunc in momento omne, quod operari debet, operatur, & si eo peruenire debeat, tunc cum illo agendum est, ueluti pistor cum pane agit: Paululum namque de spiritu sumitur, & corpori, tamquam pistor fermentum farinae tribuit, traditur, & tunc fermentum illud totam substantiam in fermentum transmutat, idem quoque & noster spiritus, hoc est, fermentum nostrum, agit, atque totam substantiam, hoc est, corpus, suam in substantiam transmutat, & ita indefinenter fermentandus est, donec tota massa in unum fermentum redeat. Hoc siquidem modo corpus spiritum fermentat, ut etiam unum corpus fiat, & spiritus fermentat corpus, ut quoque unus reddatur spiritus: dumque ista duo inter se inuicem transmutantur, eodem etiam modo res omneis transmutantur quo modo iniiciantur. Dumque idem ille Philosophus porro dicit: separa terram ab aqua, subtile a duro, idque leniter, & magna cum arte, & tunc lapis a terra in coelum ascendit, ac iterum decoelo in terram descendit, & potentiam suam e supernis, & ab inferiori loco, accipit: quo facto gloriam, & claritatem totius mundi habes. Quocirca a te omnis egestas, morbi, & languores recedent, subtilem namque uincit Mercurium, & omnia dura firmaque corpora a condito mundo penetrat. Eo ipso autem idem ille Hermes innuit: Si uidelicet quis laborem inchoare uelit, tunc humidum a sicco separandum esse, ueluti aquam a terra; ignis enim de aqua ascendit sursum, & corpus replet, si illi conferatur. Et hoc ignem a terra separare est, tamquam subtile a duro, aqua subtile, & terra, ueluti corpus, durum robustumque est: Id uero magna arte leniterque faciundum, h. e. in Philosophorum fimo, uel Balneo, i. e. tarde, inque temperato aliquo calore, neque celeriter, non nimis calide, neque etiam nimium frigide, & tunc lapis sursum in coelum ascendit, uidelicet in Alembicum, & ex eo iterum de coelo in terram: h. e. corpus a se inuicem separatur, & rursus coniungitur, quemadmodum antea a me dictum est, quod spiritus & corpus una res fieri oporteat, id quod fit in leni aliqua coctione, assiduo tamen in calore, non calidius quam gallina ouis suis incubat, & pullos suos excludit: quo facto tum gloriam claritatemque totius mundi habes. Et haec est huius materiae praeparatio in uase, quod pro toto mundo aestumatur, ueluti hic noster Philosophus inquit, quod nimirum hic labor minor Mundus appelletur. Idque si hoc modo praeparatum siet, tunc gloriam laetitiamque huius habes mysterii, quam nullus homo in terra habet, neque etiam habere potest. Intelliges quoque quomodo mundus ab initio creatus siet, id in hocce labore intelligere & discere poteris: adhaec omneis morbos, & metalla, humanumque corpus propellere potis es, nec ampliorem egestatem pati audebis, omneisque bonas complexiones, huius artis beneficio, per diuinam gratiam, omni in intelligentia, & sapientia, habebis & agnosces. Materia namque Mercurium in purum aurum argentumque commutat, omniaque dura firmaque corpora penetrat, qualia sunt lapilli pretiosi, & metalla. Et quid, obsecro, nobilius, a Deo, tibi exoptares, quam hoc donum, pro quo etiam totius mundi opes non rogare, deberes. Quocirca Hermes bene de se affirmare, & gloriari potest: " Uocatus sum Hermes Trismegistus, habens tres partes totius mundi sapientiae. " Aliud Opusculum Cum Priori correspondens, lectuque perutile. Praefatio. Haud immerito omneis mirari possent, quod Philosophi, in honorem pretiosissimae & diuinae huius artis, quae Secretum Philosophorum dicitur, tot occulta allegoricaque dicta inuenerint, ut hoc modo illa indignis minime reuelaretur, id quod tamen nihil fructuosi apud arcanorum istorum discipulos operatur, cum eo ipso ad occultandam ueritatem intenti fuerint. Et dum insipientes ipsorum Scripta legunt, atque audiunt, quantae uidelicet diuitiae, uirtutes, & efficacias ars nostra parere possit, tunc iocundum suauissimumque sonitum auribus suis percipiunt, adeo ut existument sese soliis aureis insidere, coeloque meras chordas adfixas esse, unde etiam magna ars & desiderium exoritur, ut, mox ipsos Doctores futuros, sibi persuadeant, & magna miracula edere conantur, nec tamen se errare sentiunt, uel quod Philosophi ipsos decipiant, multo minus sciunt sapientes mox ab initio artis huius fundamenta occultasse, & ueritatem saltim ipsorum liberis per parabolas, & similitudines explicasse: fieri quoque haud potest, ut homo, quam diu etiam in perturbato hocce immundo mundo uiuat, sensum opinionemque omnium Philosophorum explorare, multo minus ipsorum libros, scriptaque cum iudicio pellegere possit: multo magis uero impossibile est, ut quis ex sibris & scriptis istis sufficiens fundamentum atque desiderium plenarium haurire queat, nisi Deus omnipotens ex singulari gratia, & commiseratione intellectum suum aperiat, ut uidelicet naturae proprietatem agnoscat, qua ex de Philosophorum scriptis & dictis iudicare ualeat: Sola siquidem natura est, quae omnia operatur per artem in nostro Magisterio, & sola, inquam, illa rectam rei cognitionem confert, qua ex nostram artem praeparamus. Sic namque Bason ait: Caueto ne peregrini aliquid admisceas, talis siquidem natura est, quae res omneis superat. Et Bond. rem istam ita explicat, atque aquam illam nuncupat, inquiens, quod integrum negotium, eiusdemue totum regimen unice per aquam fiat, quae a lapide proueniat. Et Alphidius lapidem sapientum in se quatuor naturas habere asseuerat, quamlibet in propria sua essentia, & specie, diuersimodo uisibilique modo atque illa uirtus & efficacia in nullo alio terrae est lapide. Iccirco Regius Philosophus Haly ait: An nullum alium agnoscis, qui cum lapide comparari possit, qui potentiam ista perficiendi habeat? Ad quae Morienes ita respondet: Nullum, ait, alium agnoui lapidem, qui cum lapide comparari queat, neque tantam potentiam operationemque habeat, in se enim quatuor elementa uisi biliter complectitur, iccirco etiam mundo, eiusdemque creaturis additur, nec ullus insuper Lapis in uniuerso mundo reperiri poterit, qui cum illo operatione & natura, comparari possit. Quamobrem si quis rem aliam, uel alium etiam lapidem, quam huncce Magisterii supradictum lapidem sumpserit, illius opus periit, quemadmo dum etiam uetus ille Philosophus Arros loquitur: Lapis, inquit, ad laborem nostrum minime aptus, & idoneus est, donec ab eo crassa terra separetur. Similiter & Morienes ait: Nisi corpus a sua crassitie bene purgaueris, tunc spiritus cum eo coniungi unirique nequit: quamprimum uero a crassa sua natura purificatum est, tunc spiritus sesceidem adsociat, & cum eodem sese exhilarat, ambo nam que subtiles & puri a crassa sua natura facti sunt. Et Ascanius in Turba: Spiritus cum impuris corporibus minime uniuntur: Sin uero corpora bene concocta & purificata fuerint, & spiritus illis sese adiunxerit, tum in momento magna miracula sese repraesentant: illic namque omneis, qui in mundo sunt, colores apparent, & corpus imperfectum constante fermenti colore tingitur, fermentum siquidem illius est anima, & spiritus simul cum anima coniunguntur & copulantur cum ipso corpore, ac etiam illico cum corpore in fermenti colorem transmutantur atque ex iisdem fit res una. Quem in finem uere dicunt Philosophi, cum obscuris tamen uerbis, quod mariti uxorisque siet coniunctio, hoc est, corporis, & spiritus, ut hac ratione ab illis ambobus foetus nascatur, quales enim parentes, tales plerumque etiam illorum sunt liberi: Nam homo generat hominem, & ex metallis generantur metalla, & quodlibet simile quaerit etiam sui simile. Itaque quilibet rerum Nobilissimaeque huius artis imperitus naturam imitari debet: quemadmodum etiam aeque necessarium est, ut naturam rei cognoscat, ars onim naturam sequi debet. Multi tamen reperiuntur artifices, qui neque intelligere, neque etiam animaduertere uolunt, sine ratione laborantes, & in cogitationibus suis confusi sunt, ignorantes an ipsorum ars naturae imitatrix siet, nec ne, quam tamen corrigere & augere conantur: Quibus de celeberrimus ille Philosophus Arnoldus ait, quod uidelicet ad artem accedant, ueluti asinus ad praesepe, qui nescit quo rostrum suum extendat: ita similiter & illi ignorant, circa quae occupati sient, multo minus naturae principium, nec quomodo illam, cum arte sua, imitari debeant, sciunt. Conantur equidem naturae opera perficere, sed, absoluto nunc opere, bene uident quid nimirum inueniant. Uerum itaque est Prouerbium: Qui segnis est ad euoluendos libros, is etiam dignus esse nequit ut res artis praeparet, cum nullum siet dubium, diuinam illam artem uerum habere naturarum principium: Aeris siquidem natura uera corpora in terra efficit, quaedam perfecta, utpote aurum, & argentum, quaedam imperfecta, Uenerem uidelicet, Martem, Saturnum, & louem, prout Planetarum cursus laborat & influit. Qui igitur magisterium nostrum perficere uoluerit, uel nobilissimae illius artis particeps fieri desiderat, is nosse necessum habet, quo ex semine ista metallorum corpora per naturam in terra generentur, quod semen ex natura de sumimus, illudque per artem purificamus atque praeparamus, ut exinde multo nobilius & praestantius accipiamus, ut breui tempore impura imperfectaque hominum metallorumque corpora pura & perfecta reddere ualeamus. Illud uero semen e perfectis, puris, maturisque corporibus extrahere nos oportet, si ad exoptatum finem peruenire uelimus atque debeamus. Quo melius & citius igitur omnis nobilis huius artis indagator ad naturae cognitionem peruenire possit: Iccirco sequentem Tractatum, de principio naturae, creatione & generatione hominum adposui, quem discipulus, & imitator nostri magisterii bene pellegere, considerare, animoque diligenter euoluere & reuoluere debet, quo facto a recta uia minime tunc aberrabit. Timor Domini Initium Sapientiae. Omneis equidem sapientes, & delecti praestantesque Philosophi nullum non mouerunt lapidem, quin Deum omnipotentem omnium primo ex mirabilibus suis Creaturis cognoscerent, quantum quidem ex humana ratione fieri potuit: Id quod tamen nullo alio medio ac uia efficere, uel explorare potuerunt, quam quod omnium rerum naturalium initium summo studio considerauerint, ex quo etiam Deum diligentissime agnouerunt. In rebus namque istis naturalibus omnipotentiam creatoris, & quam magnam uirtutem operationemque, potentiam & Secreta naturae indidisset, uere perceperunt. Qua de caussa etiam sedulo eo adlaborarunt, quomodo nimirum illa mysteria magna prudentia, in humani generis emolumentum, luce publica donare possent. Itaque etiam omnium primo rerum naturalium principium, cumprimis uero primi hominis ortum, eiusdemque mortem & interitum manifestarunt, hunc in modum dicentes: Postquam Deus omnipotens mox ab initio ex subtili liquore: uel insensibili nebula, cuius species non humida, nec sicca, non frigida, neque calida, sed subtilis quidam uapor, qui etiam non lucidus, neque caliginosus, sed confusum chaos fuit, quemadmodum Philosophi uolunt, quod Deus in primam materiam, h. e. in aquam commutauerit, dein a se inuicem separauerit, & partem unam duram fieri iusserit, h. e. terram, & hoc est elementum terrae & aquae. Postea Deus elementum aquae diuisit, aerem illic creauit, & ex elemento terrae ignem fieri curauit, hoc est, elementum ignis. Et ideo etiamnum hodie uidere est, quod uidelicet in primis istis duobus elementis, terra & aqua scilicet duo ultima elementa occultata sient, quae sunt ignis & aer: in terra siquidem ignis est, & in aqua aer conseruatur, quemadmodum cottidiana experientia illud satis superque testatur. Et hoc modo Deus Pater etiam firmamentum, Solem, Lunam, & Stellas creauit, & quaelibet suum in ordinem quamprimum collocauit. Dein aeternus Creator animal ad propriam suam imaginem creauit, illudque ex humida aliqua terra formauit: quo innuitur, quod maiorem partem de terra, ( in qua ignis conseruatus erat ) sumpserit, illamque aqua ( in qua aer conclusus detinebatur ) humectarit, & hominem ex illa formauerit. Idco dicitur quod homo quatuor ex elementis creatus, & paruus mundus appellatus fiet. Postquam autem Deus commemorato modo hominem satis perfectum, & secundum ipsius imaginem conformasset, instar cadaueris tunc ibi iacuit, & scriptum exstat, quod illum Deus erexerit uiuumque spiritum eiusdem naribus inspirauerit, unde etiam aeternus Deus hominem, procul omni dubio Adam nominauit. Pari quoque modo Deus omnipotens quatuor ex elementis omnia elementa, inter coelum terramque degentia, quemadmodum etiam & omnia uegetabilia, atque mineralia creauit, & crescere iussit. Et tantum de prima creatione, qua peracta Deus omnipotens hominem Adamum in Paradysum, quem propriis manibus plantauerat, transtulit, qui tot multis elegantissimis, mirabilibus, gratissimisque floribus, fructibus, radicibus, herbis, frondibus & gramine exornatus erat, in quo homo Adam omne cordis sui desiderium laetitiamque expleuit, Deique creatoris sui omnipotentiam exinde satis superque intellexit, nomen illius laudibus extulit, celebrauit, honorauit, & oculis suis illic uere conspexit, quid cor eius desideraret: nulla siquidem re tum indiguit, & tam omnium animalium, quam reliquarum etiam Dei creaturarum factus est Dominus. Quocirca aeternus creator sanctis suis angelis mandauit, ut omnia animalia ad Adamam ducerent, ut ipsum pro Domino suo agnoscerent, & uicissim Adamus singulis peculiaria sua nominatribueret, ut hac ratione quodlibet ab altero rite separaret. Cum igitur Deus omnipotens paradysum suum tam elegantissime, uti diximus, exornasset, atque in illo omnia animalia, una cum ipsorum Domino, Adamo, sese pascere, alere, par pari simul ambulare ( excepto Adamo, qui solus incessit, ) conspexisset, & procul omni dubio singula animalia Adamus accessisset, ( quae tamen ad illius conspectum, prae nimia formidine, aufugerunt, neque ullam illius societatem expetiuit ) iccirco Deus aeternus Pater Gen. 1. dixit: Non est bonum hominem esse solum etc. & profundo somno hominem Adamum corripuit, costamque ex illius corpore, non procul a corde, desumsit, & proceram, elegantemque ex illa costa uxorem condidit, quam ipsi proposuit, & dein Adamum euigilari curauit, quaconspecta protinus, per diuinam gratiam, illam cognouit, & dixit, ut scimus, etc. Deus uere foeminam istam Euam appellauit, illamque Adamo in matrimonium tradidit, ut eam protegeret, illaque uicissim Adamo obedientiam praestaret, dein corporis fructibus illos dotauit, idque sequentibus uerbis: Crescite, Et Multiplicamini, etc. De Adami Gloria Et praestantia. Et Deus omnipotens ipsis paradysum suum mille annis inhabitandum concessit, quorum posteri omneis otiam mille annos, cum omni praestantia & gloria, in eodem isto Paradyso traducerent, & dein cum corpore & anima in coelum, aeternamque uitam, reciperentur, idque eo, quod homo tum temporis omnino purus castusque ab omnipotente Creatore formatus, & nulla in ipso fragilitas conspecta, nullisque febribus & morbis subiectus fuerit, &, in summa, nullos omnino naeuos in se habuerit, sed totus perfectus Deo creatori suo gratus acceptusque exstiterit, qui illum secundum imaginem suam creauit, omneisque fructus Paradysi, ut de iis, una cum omnibus suis posteris, uesceretur, solam cognitionis arborem perpetuam ipsi interdixit, ne fructus illius comederet, idque sub aeternae mortis poena, & tam corporis, quam animae condemnatione: qui tamen, a diabolo seductus, postquam de fructu prohibito comedisset, in momento omnium rerum indigens factus est, miserum, nudumque suum corpus cognouit, & post arbores, Scriptura teste, sese abscondidit, quoniam aeterni Dei poenam iam erat promeritus, nunc quoque, ex diuina comminatione, mors aeterna, hominisque corporis & animae pernicies subsequuta fuisset, nisi aeterni Dei filius, Dominus & Seruator noster Iesus Christus Satisfactionem promisisset, in eamdemue consensisset. Itaque Deus omnipotens hominem graui iugo castigauit, quod factum erat de miseria, calamitate, tribulatione, egestate, & morbo, sub quo acerba mors dependet: illud Deus omnipotens Adami collo iniecit, &, simul cum illo, eumdem ex paradyso eiecit, agroque maledixit, ne imposterum suapte fructus suos proferret, sed meram dumtaxat zizaniam. Cumque Adamus, iussu diuino, per Angelum nunc ex Paradyso in horridum incultumque mundum propulsus, fodiendo, agrumque colendo, sese sustentare, atque in sudore uultus panem suum manducare necessum habuisset, atque, praeterea, multas calamitates, cum cura & anxietate sustinuisset, id impatienter ferens Adamus iram Dei serio perpendit, atque transgressiones suas multis cum lacrumis deplorauit, Deoque supplex factus illius gratiam & clementiam implorauit, summoque studio, & absque ulla intermissione illius opem inuocauit. Quo facto Deus paternum suum cor mitigauit, iramque remittendo misericordiae suae ita memor factus est, ut hominem ab iniecto antea iugo iterum liberauerit: Centrum, iugo isti adpensum, uero, mors nimirum temporalis, ipsum semper subsequutum, & tamdem eumdem uicit atque interemit. Uerum enimuero Deus non dumtaxat. Adamo poenam mitigauit, & tribulationis iugum ipsi deposuit, uerum etiam media sumministrauit, quibus imposterum sese contra imminentes calamitates tribulationesque tueri posset. Quocirca eidem illi Adamo, instinctu spiritus sancti naturarum proprietates reuelate fuerunt, ut plenariam earundem cognitionem habuerit, & remedia, medicinas, curationesque ex herbis, lapidibus, & metallis praeparare nouerit, quibus taedium suum subleuaret, morbos a se propelleret, & denique indigens suum corpus in mediocri ualetudine integrum ad uitae suae ultimum finem usque conseruaret, qui tamen nemini, nisi soli Deo, notus est. Quamuis uero primus noster pater Adamus perfectam sapientiam intelligentiamque habuerit, & naturarum proprietates, ueluti antea diximus, intellexerit, nihilominus tamen summum naturarum mysterium ipsum latuit. Quocirca Deus aliquando in Paradysum illum ad se accersiuit, ipsique modo dictum illud mysterium ( quod nunc Secretum Philosophorum appellatur, & solis Sapientum filiis notum est ) diuino suo ore ipse reuelauit, idque uerbis subsequentibus: " Euge, Adam, duae heic sunt res, una fixata, siue constans, altera infixata, siue inconstans & fugax est. Quam magna uero uirtus, & uires in iisdem lateant, id omnibus tuis filiis minime reuelabis, nihil siquidem, absque singulari caussa, a me creatum est. Idque, pro informatione tua, te latere nolui. Postquam igitur Adamus ab ipso Deo illud intellexisset, eapropter, prae filiis suis, in occulto semper habuit, tamdem tamen a Deo impetrauit, ut illud, ante uitae suae finem, filio suo Seth manifestarit, & praeparationem lapidis ipsi praemonstrauerit. Et nisi miser iste homo Adamus, summum illud mysterium naturae nouisset, nec lapidem Philosophorum habuisset, non certe trecentos, multo minus nongentos, plus ultra, annos uixisset: Semper enim anxius, & a commissis suis peccatis iraque diuina in conscientia sua agitatus fuit, ut nocturnis diurnisque temporibus maledictionem Dei perpenderit, idque non saltim sui, sed omnium suorum posterorum, atque adeo totius mundi caussa, qui omneis per ipsum condemnati, & aeternae morti obnoxii fuissent. Quamobrem non immerito quis miretur, quod Adamus, post lapsum, etiam unico dumtaxat anno superstes esse potuerit, adeo ut exinde admiranda Dei, coelestis nostri Patris, bonitas, & clementia, haud immerito colligatur. Nisi etiam Adamus, uti dictum, Medicinam, uel Tincturam lapidis, habuisset, fieri tunc non potuisset, ut, ( humano more loquimur ) tantas anxietates, miserias, tribulationes, cordolia, infortunia, morbos, atque calamitates alias sustinuisset. Contra omneis tamen istius modi casus Medicinam istam usurpauit, eadem formam suam membraque integris uiribus conseruauit, naturam suam exhilarauit, cor corroborauit, tristem animum recreauit, miseriam, tribulationem, anxietatemque quodammodo iterum mitigauit, mortale nunc suum corpus contra omneis morbos tutatus est, & in summa, ex omnibus suis miseris & angustis, illius beneficio, sese, ad extremam uitae suae horam usque, eripuit. Et denique cum Adam, medicinam ipsum non amplius exhilarare, cognouisset, &, in aegritudine sua, nullam operationem, uel uitae suae ulteriorem recreationem, percepisset: eapropter uitae suae finem mortemque sedulo perpendit, &, finito nunc temporis sui curriculo, a curatione abstinuit, & Dei gratiam implorauit, missioque filio suo Seth ( cui omnia arcana concrediderat ) ante Paradysum lignum uitae sibi dari petiit, id quod tamen ipsi tum denegatum fuit. Reuersus igitur Seth ad patrem denegationem istam Angeli ipsi indicauit. Moestus igitur Adamus, morbumque suum remittere nolle animaduertens, nunc morti uicinus, filium suum Seth denuo ad Paradysum ablegauit, ut exinde oleum misericordiae rogaret, illudque ad se deferret, sed interim pie Adamus exspirauit. Ueniens autem Seth ad Paradysum de misericordiae oleo sollicitauit, sed iussu diuino, oleae granula ab Angelo reportauit, quae, domum reuersus, parentis sui sepulchro implantauit, & tamdem ex modo dictis istis granulis lignum creuit, in quo Dominus noster Iesus Christus, pro miseris nobis hominibus peccatoribus, acerbam mortem passus est. Licet etiam Adamo oleum illud, corporali modo datum non fuerit, lignoque uitae in temporali hacce uita frui non potuerit: nihilominus tamen Deus omnipotens ipsum, a morte sua, beauit, atque oleo misericordiae irrigauit, id quod tantum est, Deum aeternum ipsi nunc omnia sua peccata, ex mera gratia & misericordia, condonasse, nec etiam in aeternum amplius illorum recordaturum esse. Secundo Deus omnipotens etiam spirituali modo Adamo lignum, uel panem, uitae manducandum porrexit, illumque aqua uitae potauit, ut in aeternum nunc ipsum nulla amplius fames sitisque premi debeat: nunc primum siquidem ad summam gloriam & praestantiam peruenit, nec in aeternum itidem nulla calamitas, utpote fames, sitis, aestus, frigus, & id genus alia aduersa accidentia ipsi amplius metuenda sunt, quibus tamen nos miseri homines in temporali ac mortali hacce uita sumus obnoxii: In summa in omnem aeternitatem ipsi nulla mors timenda, sed nunc coram Deo recte clarificatus, perfectus, sanctus & iustus est. Cogitemus, & recte perpendamus igitur, quod nullum praestantius, occultius, & sanctius Secretum humano generi a Deo umquam datum fuerit, quod humana ratione comprehendi queat, quam aeque commemoratum illud misericordiae oleum, & lignum uitae, quod nobis ad animae nostrae salutem aeternamque beatitudinem inseruit, id quod etiam, prae caeteris Secretis omnibus, celebrandum laudandumque est. Simili quoque modo nullum praestantius, occultius, & sanctius arcanum hominibus a Deo umquam datum, quo homo in perturbato hocce mundo indigens suum corpus ab omnibus morbis & infirmitatibus tutum praestare, atque in omni miseria & anxietate sese erigere & recreare ualeat, quam, post Deum, unico isto medio, quod est Secretum Philosophorum, uel Medicina Sapientum. Quocirca etiam quiuis prudens atque sapiens homo nihil aliud desiderare, uel conscientiam suam amplius onerare debet, quam ut duobus istis commemoratis punctis pro uirili potiatur: omnium primo autem ad Deum, ipsiusque gratiam sese conuertat, in quo summum praecipuumque Secretum situm est: eo ipso enim internus homo, anima uidelicet, in perpetua gloria conseruatur, qua de nunc, pro tenuitate atque simplicitate mea, pauca attigi. Et hic rectus sapientum fons, & nullares amplius in terris est, quae cum illo comparari possit, quam unica quaedam aeterna res, quo quis mortale corpus, in misera hacce miseriarum ualle, ab accidentali morbo tutum praestare, ab omni egestate liberare, clarum, purum, perfectumque, ad finem usque, conseruare, prae omnibus malis accidentalibus casibus custodire, adhaec imperfecta metallica corpora, perfecte atque in aurum melius commutare, quam natura in terra coquere potest. Cum itaque illud summum in mundo secretum siet, quod haud inconcinne cum creatione comparatur: iccirco hancce, de creatione, informationem sicco heic pede praeterire nolui. Nunc uero ex Philosophiae fundamento meum consensum, pro Philosophorum more, breuiter indicabo, quod aeque cum creatione & generatione hominum conuenit, cuius rei omneis Philosophi testimonium perhibere necessum habent. Quocirca, in nomine Ss. indiuiduae Triados, & in emolumentum omnium credentium Christianorum, mysteria Philosophorum hinc inde dispersos sermones explicabo. Et primum quidem ita: Postquam in creationis regimine perceperitis Deum ( exornato nunc omnis generis germinibus, herbis, radicibus, floribus, frondibus, gramine, tamquam uegetabilibus, animalibus; & mineralibus itidem, Paradyso suo ) aeternum creatorem beneplacitum in eo habuisse, iisdemque omnibus ita benedixisse, ut singula, quodlibet quidem iuxta speciem suam, semen fructumque suum proferre necessum habuerint, solo homine Adamo excepto, qui ( id nostra est materia ) de se solo nullum omnino fructum generare poterat, & si natura cursum suum etiam in illo absoluere debuisset, ut & ipse quoque familiam suam propagare potuisset, tunc internum ab illo separari, eidemque iterum addi oportuit, uidelicet Eua illius, ueluti antea indicatum fuit, quodque nihil aliud denotat, quam si Materia nostra adhuc crassa est & integra, tunc tam diu nullum proferre fructum potest, donec illa diuidatur, & crassum a subtili, uel aqua a terra separetur: aqua uero pro Eua, uel spiritu, & terra pro Adamo, aut corpore aestumatur. Et quemadmodum mas in partu tam diu est mortuus, donec cum foemina concumbat: tam diu quoque terra est mortua, donec, si uitam consequi uelit, aqua illi addatur, qua de terra, uel corpus, uitam suam iterum adipiscitur. Idque idem est, de quo Hermes antiquissimus ille Philosophus loquitur, mortuum scilicet iterum uiuificari, & infirmum sanum fieri oportet. Necessum igitur est, ut corpus & animam coniungas, & ita inferius sursum conuertitur, hoc est, Corpus sit spiritus, & spiritus fit corpus. Id tamen non ita intelligendum, quod spiritus suapte in corpus, & corpus sua sponte in spiritum conuertantur, sed coniungi ambo necessum habent, ut spiritus, tamquam aqua, corpus, ueluti terram, soluat, hoc est, resuscitet, & uicissim corpus spiritum, tamquam aquam, adtrahat, seseque tam diu uniant, donec una Massa fiat: hoc est, terra ab aqua emollitur, & aqua a terrae siccitate induratur, ueluti pueruli, in plateis ludentes, testantur, qui, sumpto sicco puluere, illum cum aqua conspergunt, pultemque, uel amalga, ex illo conficiunt: unde etiam Philosophi inquiunt, laborem nostrum puerulorum lusum esse, quo in mors unius est uita alterius: uel induratio unius emollit alterum, nihilque est aliud, quam corpus & spiritus, quae duo unius eiusdemque naturae, & una de matresunt. Quem in finem Philosophus Hermes ita loquitur, uel exclamat potius: o naturam fortem, uincentem, trascendentem, & consessam naturam exhilarantem: aqua namque fortissima est Natura, quae transcendit, & consessam in corpore naturam excitat, hoc est, laetificat, qua de re dein plura audietis ( moram non aegre feratis ) Quemadmodum igitur dictum quod Adam, hoc est, corpus absque Eua in partu siet mortuus, hoc est, absque spiritu: Quocirca exinde notandum est, quando aqua de materia nostra destillata siet, quod tunc corpus in fundo alembici mortuum & aegrum in partu suo siet, ideo quod illi spiritus, uel anima subtracta, & de eo egressa est, corpus quoque omnino nigrum, uenenosum, & lethale est, quemadmodum a Philosophis describitur. Sin quis igitur corpus iterum resuscitare, & a nigredine & foetore suo purificare uelit, ut ad generationem aptum idoneumque fiat, tunc extractus sudor ( anima ) ipsi restituendus est, hoc est, spiritus Eua sua, ut corpus animam complectatur, & in illa, ut concipiat, operetur. Senior ait, quod supremus fumus ad infimum fumum reduci debeat, & diuina aqua est rex de coelo descendens, reductor animae ad corpus suum est, quod demum a morte sua uiuificat. Bene uero notetis quod in corpore sal fixum, siue constans, occultatum siet, illud in eo conclusum est, non secus ac sperma masculinum in Adamo occultatum erat, quod spiritus; tanquam Eua, attrahit, & praegnans fit: quod tantum dictum est, sperma corporis, quod sal fixum dictum est, per propriam suam aquam, quae de illo separata fuit, e corpore extrahitur, ut etiam subtile & fugax fiat, & cum spirituin coelum ascendat, atque tunc fixatum fugax factum, uel mortuum resuscitatum; &, ueluti dictum, consessa natura exhilarata est, atque a spiritu suo uitam recepit: Iccirco etiam a Philosophis uiua aqua a uiro nuncupatur, nam a corpore, tamquam uiro extrahitur: Eo fine Lucas Philosophus praecipit, ut uidelicet sumatur, &, iuxta naturae consuetudinem coquatur. Alii Philosophi corpus nigrum solum appellant, idque sequentibus de caussis, quod sal fixum, ueluti fructus, in corpore inuisibiliter occultatum est: Alii nigrum coruum nuncupant, in quo alba columba occultata latitet, & aquam, e corpore destillatam, uocant lac uirginis, quo alba ista columba ex nigro coruo elicienda siet: aliisque multis nominibus a Philosophis res ista appellatur, quemadmodum ipsorum scripta illud satis superque testantur, plura iccirco, ea de re, ut dicantur minime necessum est. Et commemoratum in modum aqua a corpore amplectitur, & sperma corporis, hoc est, Sal fixum, operatur in aquam ut exinde concipiat & praegnans fiat, aqua enim soluit corpus, & in destillando particulam de sale fixo secum supra conum sumit, atque, per destillationis repetitionem, aqua iterum atque iterum crassior fieri incipit. Quocirca in repetitione siue reiteratione multum certe situm est, a Philosophis quoque laudatur, qui dicunt, ne labor iste alicui crearet molestiam. Hermes, ea de re, sic loquitur: Dum uiderem quod aqua sensim crassior, & durior fieri inciperet, gaudebam, certo enim sciebam, ut inuenirem, quod quaerebam, & consequerer, quod desiderabam. Aqua igitur ad corpus effundenda, digerenda, ut corpus de ea soluatur, & iterum detrahenda, ut corpus coaguletur: atque hoc modo corpus bene teritur, & per lotionem purificatur: id quod saepius fieri oportet, atque quidem tam diu affundendo, & detrahendo, donec omne suum sal, uel potentia, atque efficacia e corpore extracta siet: idque ex eo cognoscitur, si aqua alba & crassa, atque in frigiditate coagulata, instar glaciei, dura fiat, in caliditate uero, ueluti butyrum, liquescat, & nihil amplius a corpore soluat, tum remanens corpus remouendum, superflua enim pars materiei est: Unde etiam Philosophi dicunt: In praeparatione remouemus, quod superfluum in eo reperitur, & de re unica nostrum efficimus magisterium, ubi alias nihil aut addimus, uel etiam detrahimus, nisi, uti dictum est, superfluum: abundanter namque habet, quid habere debet, & aqua, quae alba foliataque terra a Philosophis appellatur, sumi & Mercurio uiuo iniici possit, & tunc in bonum constansque argentum transmutatur. Sed multo altius nobiliusque quiddam hac in aqua occultatum est, quod, absque omni cura & molestia, extrahi poterit: Si enim eo res redeat, tunc nemo amplius dubitet, quod desiderium suum non consequatur: aqua enim crescit, & adcrescit, tamquam infans in utero materno. Quemadmodum enim infans primo in uase matricis crescit, in forma ueluti sperma aliquandiu crescit, & deinde in carnem & sanguinem transmutatur, hoc est, in crassiorem materiam, postea siquidem membra primum formantur: ita etiam & haec aqua crescit: primum, in albo suo colore, dein a naturali calore mouetur, ut indies crescat ulterius, & se & uno calore in alterum commutet, non secus ac infans, a naturali calore matris suae, in carnem & sanguinem transmutatur. Dein si materia rubescere incipiat, tunc magnum conspicitur gaudium, intellige quando infans membra uitamque sortitur, tunc uidendum quid fieri debeat. Itaque hoc mysterium in natura occultatum est, & per naturam progressum suum habet. Atque commemorato modo, de coniunctione uiri & foeminae, nunc docui, hoc est, corporis & spiritus, de impraegnatione aquae, & finis est primae combinationis, & albedo materiae ex nigredine, hoc est, ex corpore, extracta: nec amplius heic requiritur, nisi mora, & patientia, quemadmodum Morienus ea de re loquitur. Haec coagulata aqua recta alba foliataque terra est, in quam nos Philosophus aurum argentumque nostrum seminare iubet, ut centum fructuum millia ferant, & clara Fontina, cuius Comes Treuisanus mentionem facit, in quam Rex ad lauandum ingreditur, qui si in balneo sedeat, tunc nullus minister ad illum ingrediatur, sed Regis uestimenta interim custodiat, donec Rex totam Fontinam exsiccauit, & tunc rex omneis suos ministros Dominos faciet, ut potentia, potestate, & Dominio, robore & uirtute itidem ipsi Regi similes futuri sient, dum prima uice Fontinam ingressus est. Uerum enimuero Rex nunc triplici dignitate magis, quam antea, exornatus est: triplex enim diadema gerit in capite, &, carbunculi amethystizontis colorem aequantia, uestimenta gestat, sub quibus indusium puritatis, & uinculo iustitiae est circundatus, atque tam honorificentissimus Rex uitae est, cuius dominium nemo mortalium in terris ex cogitare potis est. Quocirca ad latus illi locanda est pura castaque sponsa, quae ex ipsius procreata siet, ut illam agnoscat, & in illam operetur, ut a duobus illis multi liberi nobiles gignantur. Rubedo in albedine occultata & conseruata est, quae non extrahenda, sed leniter coquenda est, donec perfectam rubedinem consequitur. De ista albedine Turba ita loquitur: Si uos scrutatores post nigredinem inueniatis albedinem, tunc certi estote, quod post albedinem rubedo sequatur: rubedo enim in albedine occultata est, quae non extrahenda, sed, donec rubescat, leniter coquenda est. Quae nunc dicta sufficiant. 403 Mundi. Scitus Necessaria Est Cognitio Principii, tam naturalium, quam artificiosarum, rerum. Qui enim uerum ignorat Principium, is quoque & finem minime adsequitur. Dilectio Dei, Et Proximi Sui omnis sapientiae est perfectio. Diligere Deum Sapientia summa, & tempus possessio nostra. Cvi Nunc Summa Gloria etc. Finis. De Eee 2 Sophico Tractatus Eximius, A Germanico Quodam Philosopho, A. C. M. Cccc Xxiii. sub sequente Titulo factus & conscriptus: Uera Philosophiae Doctrina de generatione Metallorum, ueraque illorum origine, luce publica donata. Anno M. De. Xxu. image 10 Caput Primum. Quum omneis res corporales originem, statum, essentiamque suam ex terra sortiantur iuxta ordinem temporis, quas coelorum influentiae, astrorum, Planetarumque, quales sunt Sol, Luna, & caeteri, ac quatuor qualitates elementorum tam in: quam etiam externe absque ulla intermissione commouent, eo ipso producuntur omnium crescentium, durantium, generantiumque rerum singulae peculiaresque species in propria sua substantia, quemadmodum illud ab initio creationis ab Altissimo, hoc est, a Deo creatum constitutumque est. Iccirco nemo contradicere poterit, quod uidelicet metalla suam originem ex terra sortiantur, in una singulari & propria materia collecta confluxerint ex quatuor qualitatibus, uel proprietatibus quatuor elementorum, cum impressione metallicarum uirium, uel spirituum, & in sua Uniuersalitate, ab influentiis astrorum & planetarum, ad id inseruientia: quemadmodum illud egregie describunt naturales Doctores, praesertim uero Aristoteles lib. 1. Meteoror. dum ait: quod argentum uiuum communis omnium metallorum siet materia. Uerum, profecto sciendum est: In Natura primum est Materia, qua de iam dictum est, in unum accumulata quatuor ex elementis, idque folummodo iuxta cognitionem & proprietates naturae, quae materia a Philosophis appellatur Mercurius, uel argentum uiuum: imperfectum tamen adhuc est, ob sulphuream superfluamque terrestritatem, quae nimium faeculenta, limosa, & comburibilis est: & ob superfluam itidem aquositatem, quo omnia in unum collecta sunt ex quatuor elementis, per operationem supremorum planetarum. Et istiusmodi Materia a sulphurea calidissima terra, & aquosa substantia mixta est, ut etiam, dicta ista ex caussa, non inconcinne a Philosophis imperfectum sulphur appellari posset. Quum uero Natura omni tempore ad summum peruenire adlaboret, & ad illum finem, ad quem a rerumomnium creatore ordinata est: iccirco etiam minime cessat, ut uidelicet in imperfectam materiam reducendi occultum, cum hinc inde uolutatione quaruor qualitatum omnium quatuor elementorum donec operationes suas perficiat: & accidentali aestu Solis, naturalique calore ante dicta ista materia mouetur, una cum sulphureitate, adeo ut exsurgat in meatibus, & terrae uenis in uapore & fumo. Sin igitur nunc istiusmodi uapor, uel fumus non erumpere possit, sed conclusus siet: nihilominus tamen saepius penetrare necessum habet limosas terrenasque aliquas pinguedines, & impuras sulphureitates, quae sunt in archiuenis terrae: & quanto magis autem ista Materia superfluitatum, peregrinarumque impuritatum, adtrahit, tanto magis etiam impura fit. Et hoc etiam in caussa est, quod tam diuersos colores lucretur, qui saltim excogitari possunt, antequam ad puritatem propriumque suum colorem perueniat. Natura siquidem iis in finibus optumam operationem habet metalla & era sua perficiendi, ubi efficaces, sulphurei, & Mercuriales spiritus & uapores, uel fumi in unum conclusi sunt: & quaelibet qualitas quatuor elementorum peculiarem suam habet operationem & immutationem in congregatione terrae aut materiae ex illis, ob externum aestum Solis, terraeque sulphureae, quae in illis operantur. Quocirca Materia ista saepissime resoluitur, & coagulatur, quatenus aut magis pura, uel impura ascendit, ad quod sane multum temporis, nec pauci anni requiruntur. Nec naturae est impossibile, quod omnia etiam metalla aufugiant, antequam ista Materia ad summum, hoc est, aurum, perueniat: Idque ex eo bene liquet, quod plura aera, uel metalla, in una minera, uel terrae uena, reperiantur: quod sane ita uelim intelligas: In ascensione sulphureorum Mercurialiumque istorum uaporum a praecedente Materia commiscentur, & per coctionem uniuntur: & sin sulphurei isti spiritus terreni, crassi, & impuri, aestus Solis uel minerae, uero nimis siet efficax, materia, antequam a crassitie sua purificetur, atque separetur, tunc cum crassa ista sulphureitate indurescit, & in sulphur naturae redigitur, quod ad metalla pertinet: & si tamdem argentum uiuum induratum siet, tunc informatur cum forma unius ex metallis, si ista accumulatio & congelatio inferuiat per influentiam alicuius Planetae, qui in congelatione ista prae caeteris penetrat cum pro prietate sua in mixtis qualitatibus: Natura siquidem primo operationem suam perficit in coniunctione, uel unitione quatuor elementorum, qua ex Materia, uel corpus exoritur, quod tum absque omni medio, cum forma informatur, quae ad mixtionem istam pertinet, iuxta influentiam unius ex Planetis. Quaelibet namque influentia peculiarem suam habet operationem in qualitatibus elementorum; ex quibus dein etiam propria forma sequitur. Ita fiunt cuprum, stannum, plumbum, ferrum, & argentum uiuum: quamuis multa descripta reperiantur, quomodo eorumdem mixtio esse debeat, nunc ab impuro sulphure, nunc ab impuro infirmoque argento uiuo, ad quodlibet metallum singularis sua forma, & genus: nihilominus tamen mixtio ista Naturae non est incognita: quocirca unius cuiusque metalli generationem, cumprimis imperfectorum in specie non descripturus sum. Uerum, ut ut siet, natura nihilominus non desistit in imperfecta ista metalla operandi, dum adhuc in terra conclusa sunt, donec summum optumumque finem adprehendat, qui ipsi a Deo deputatus est, in metallis istis separandi impurum a bono argento uiuo, atque a puro suo sulphure, donec ad aurum penetret. Sin autem istiusmodi uapores pure, & clare, cum interna, subtili, pura, candidaque terra eleuetur, absque mixtione crassarum, terrenarum, sulphurearumque limositatum, atque uapores isti ui erumpant, nec bene conclusi sient, antequam in naturae sulphur indurati fuerint, & aut nimium aestus, uel paucioris habuerint, tunc argentum uiuum remanent, nec ullum ex illis fit metallum. Sin uero purum istiusmodi argentum uiuum eleuetur sine crassa aliqua commixtione in pura aliqua minera, tunc in purum, albumque Naturae sulphur induratur, post paucum aestum, quod ad argentum pertinet, dummodo etiam cum forma argenti informetur; quo ex itidem aurum fieri potest, quam ex aliis metallis, nisi aestusuo destituatur, uel naturalis operatio illi non adimatur. Sin autem uirtus maioris naturalis caloris ad argentum istud uiuum accedat, antequam ad finem suum formatum siet, in formam argenti scilicet, adeo ut in purum rubrumque Naturae sulphur redigatur, tunc citius ex eo aurum, quam argentum fit, & in eo manet perpetuo, quam finis siet, ad quem natura laborando tendit. Argentum uiuum, cuius modo mentionem fecimus, omnium metallorum mater est, ob frigiditatem humiditatemque suam: & si purum, atque ab omni superfluitate separatum siet, tunc nulla amplius crassities eidem commisceri potest, adeo ut iterum in imperfectum aliquod metallum retro redigatur. Natura namque non retro laborat, nec etiam est materia, quae ad impuram aliquam formam spectat, qualia imperfecta metalla sunt. Sed sulphur omnium metallorum pater est, ob aestum siccitatemque suam: Iuxta istam differentiam obseruetur, quod argentum uiuum in subsequente capite describatur. Caput Secundum. Est itaque omnibus in metallis uerus Mercurius, rectumque sulphur, aeque tam in imperfectis, quam perfectis metallis: Saltim contaminatus & impurus factus est in imperfectis metallis, & quae sola perfecta maturatione destituuntur. Et ex iisdem caussis ad aurum argentumque redigi possunt, h.e. ut ab aurea, uel argentea natura, quae in illis est, separetur impuritas, qua cum inquinata fuerant, & forma auri, uel argenti isdem ingeratur. Ideo n. a natura auulsa sunt, quod sublata effossa sient ex naturalibus meatibus, aeribus, & terrae uenis: iccirco etiam nullam amplius operationem in se habere possunt, quasi adhuc sub terra latitarent: nihilominus tamen, quantum quidem in ipsis est, perfici cupiunt. Ad naturalem istam proprietatem etiam Ueritatis spiritus, qui omnem ueritatem artemque Philosophos docuit, istis imperfectis metallis formam uel medicinam faciundi monstrauit, qua omnis eorumdem impuritas remoueri possit, & perfecta natura, uel Mercurius in ipsis occultus in aurum, uel argentum, perpetuus & constans formatus, quam in aeris terra factus fuerit. Caput Tertium. In praescripto isto capite formae, uel Medicinae alicuius facta mentio, qua imperfecta metalla impuritatem a perfecto Mercurio separare, & cum ista forma auri, uel argenti, in perfecta metalla redigi possint: nunc tempus monet ut etiam de forma & Medicina arte faciunda aliquid in medium proferamus. Omneis Philosophorum libros eo refertos deprehendo, dum dicunt, artem Alchimisticam, uel suam artem, solam esse in auro, argento, & argento uiuo, si illa ad originem suam reducta fuerint, quam fortassis ante aliquot annorum millia, & antequam metalla facta sient. Naturalis siquidem labor semper procedit, non autem retrocedit. Quocirca etiam uarii modi tentantur, utpote: dissolutione in aquis fortibus, & amalgatione auri uel argenti uiui, aut argenti, & argenti uiui, illaque ad principium suum reducta esse autumant. Uerum in ipsa rei ueritate longe a Scopo aberratum est. Si enim aquae immergatur, uel quis aquam ex illis distillat, aut si argentum uiuum ex illis sublimatur, uel eidem fumum permittit tunc metallum totum iterum reperitur, quomodo illud fuit impositum. Nihil itaque est, quod singularis ista forma eidem inferatur, quum non prima forma naturam & speciem in metallo destruat in proprietate sua, quomodo bene demonstrat Aristoteles, inquiens: quod metalla non immutentur, nisi in priorem suam materiam reducta fuerint. Caput Quartum. Ex dicta ista praecedentis capitis caussa inuenire licet, quod ars Alchimistica non siet in auro, argento, uel argento uiuo. Quod uero libri & loquutiones Philosophorum non, prae mendaciis, curentur: iccirco in sequentem Scripto uidere est, quomodo uidelicet intelligendum siet: Ars nostra in auro, argento, & argento uiuo est: Ut autem heic praeteream, atque in primo ulterius loquar, & demonstrem, quod ars non siet in argento uiuo, alisque imperfectis metallis ex ipsis producendi primum Philosophorum initium uel rectum perfectumque Mercurium, qui in istis impuro sulphure occultatus & coagulatus est, tali uidelicet modo, quomodo paullo ante diximus, per fortes aquas, & amalgationes, uel alio in modo, quo una ex parte purificari, & alium in splendorem redigi possint. Neutiquam uero recta est substantia primae originis, aut Mercurii, iccirco frustra ars in metallis quaeritur: Ubi simul obserues, an commisceantur metallorum duo, tria, uel quatuor, & simul fluere permittantur: nihilominus tamen alterum alteri opem ferre nequit, quae illi origini, eiusdemque perfectioni inseruiret, quatenus quodlibet alterius auxilio indiget. Et licet etiam auro imperfectum aliquod metallum addatur, nihilominus tamen aurum constantem suam perfectionem minime deserit: Ipsi enim nihil deest, nec superflui quiddam penes se habet, ut imperfecto metallo aliquid communicare posset: Et licet id etiam esset, ut imperfecta metalla uirtutem illius assumerent, nihilominus tamen inconstans atque culpabile fieret. Frustra igitur ista forma & Medicina in metallis quaeritur, quae perfecto, in metallis concluso, Mercurio operam suam commodaret. Caput Quintum. Porro etiam in Philosophorum libris scriptum legitur, argentum uiuum & sulphur esse omnium metallorum originem: Quocirca multi, & omneis ferme Chymici, dum manifesto nomen argenti uiui reperiunt, illud uulgare argentum uiuum esse autumant, quod tamen nullo modo esse potest: Imperfectum enim metallum, & quasi a principio exortum est, quo de alia metalla facta sunt: quamuis pauca de illius generatione scripta sient, idque ideo, quod nomen sulphuris, uel Mercurii, usurpetur a Philosophis, supra ipsorum rectum perfectorum metallorum initium. Et nisi ille nullum metallum esset, tunc etiam inter metalla nihil reperiretur, quod responderet influentiae Planetae Mercurii, utpote aurum Soli, argentum Lunae, & ita quodlibet, iuxta proprietatem suam, planetae suo, a quo proprietatem suam accepit. Quum enim unum metallum siet, eapropter etiam & caetera metalla originem suam de eo minime consequi posset, multo minus eorumdem perfectio per eumdem, uel ab illo sortiri potuisset, cum tamen perfectus illius Mercurius abundantia in eo scateat, tam bene, quam etiam in caeteris. Multo adhuc minus illud fieri poterit cum commixtione sulphuris, quod tamen contra impuritatem, & imperfectionem metallorum est de superflua sulphureitate: id facile aliquis tueri potest: Nam cui metallo sulphur admiscetur, illud multo. quam erat antea, fit impurius, & fortassis una in parte, uel etiam omnino destruitur. Caput Sextum. In Scriptis suis Philosophi adhuc ulterius asseuerant, argentum uiuum, uel Mercurium esse spiritum metallicae naturae & proprietatis adcumulatum ex quatuor elementis per Planetarum influentiam, operationemque Naturae in terra: & ex eo fieri potest aurum, argentum, uel aliud septem metallorum, quatenus ipsi in coctione sua aut puri, uel impuri admiscetur, iuxta alicuius Planetae proprietatem, quit um in naturali ista coctione per influentiam suam caeteros perrumpit, quo de supra facta mentio. Quocirca insipientes Chymici dicunt: Spiritum istum esse argentum uiuum, quod plerumque omneis norint homines ex rebus illis, quod sese cum omnibus metallis commisceat, quodque molle, & fugax siet. Sed & heic a uero nimis aberrant. Nam cur ideo nullum metallum esset, quum fugax siet? Simili quoque modo, eadem de caussa, stannum, plumbum, & caetera, nulla metalla essent, quum etiam forti in tentatione ignis non permaneant, quamuis unum altero siet constantius. An etiam, eamdem ob caussam metallorum origo esset, quod facile cum caeteris commisceatur: tunc quoque & cuprum essetae quius illorum initium, quum tamen cum argento, uel auro mixtum constantius apud illos permaneat, quam argentum uiuum, eo, quod liquefactionem & malleum admittat. Sed & ideo nulla finalis compositio facta est. quum a se inuicem iterum separari possint: multo minus per commixtionem argenti uiui, quum multo facilius a metallis sese seiungi patiatur, quam nullum reliquorum omnium. Solummodo autem fit ista Unitio, uel mixtio metallorum, ex sua origine, in qua conueniunt. Nunc uero manifestum est, quod saepius triplicia, uel plura etiam, metalla commixta reperiantur, in uerum indicium, quod in principio suo res una sient, & saltim ad summum, hoc est, aurum per naturam in peculiari sua Minera reducta fuerint, nisi natura fuisset detenta a crassa, sulphurea, arsenicali, & terrena impuritate, quae apud metalla reperitur, si metalla exinde purificentur, liquefaciantur, multique foetores, sordes, recrementa ab iisdem defaecentur, idque ab uno magis, quam ab altero. Et si Natura in operatione sua non abbreuiata fuisset, per effossionem perfectae maturitatis, aut si operans aestus, metallicae uires & uapores supra dictae materiae, nimis tempestiue ebullierunt per terrae uenas: quocirca etiam ista in forma permanere coguntur, quam arripuerunt, & nunc non amplius, per Naturae operationem ad summum, hoc est, aurum, penetrarunt, quum ab ista operatione nunc auulsa sient. Iccirco ibi incipiamus ubi natura cessare necessum habuit, impurum abstergamus, id quod etiam ipsa Natura fecisset, si conclusio montium, uel metallorum, & uenae terrae similiter arcte conclusae fuissent, nec perrumpere potuissent, impuram sulphureitatem abstersissent, Materiam, uel originem maturassent, & coxissent iuxta rectam diuisionem, & mensuram iuxta longitudinem idonei temporis, quae ad operationem suam pertinere uidebantur: & tunc ex illis nullum aliud metallum, nisi aurum factum fuisset: Natura siquidem in illa operari non desistit, dum adhuc sub terra latitant: nihil insuper ipsis quoque decedit, quam aqua, quae apud illa superflua reperitur, & impuritas, cuius gratia auri formam non queunt per naturam adprehendere, nisi ista impuritas probe separata fuerit: qua de tamen in capite secundo non pauca adrigimus. Caput Septimuo. Quum itaque finalis ista unitio metallorum, uel eorumdem perfecto in ista commixtione non quaerenda, dum undique ipsorum origo, primaque Materia, per naturalem congelationem, propriamque formam, conclusa est, unumque alterum soluere non possit, quam quantum res quaelibet admittit, siue pura, siue impura siet, tunc in specie sua permanere discupit, quatenus ilsam natura complexa est, nisi a contrario supereminentiore destruatur, quum metalla omnia unius communisque sient originis, tamquam ab uno patre, & matre nata, atque solummodo per accidens alterius cuiusdam formae, uel speciei, separata, non autem in prima materia. Et, ea ipsa de caussa, omnium ipsorum prima Materia uel Origo, una res est, quae, per naturae operationem, per fluxum coaluit, quae semper purissimam formam desiderat, quam ex propria sua, naturalique pro conditione, habere debebat. Et haec est auri forma, summum & optumum, quod ad Metallicam naturam spectat. Si itaque pura istiusmodi forma, quae per artem, mediante natura, praeparari potest, imperfectis metallis addatur, tunc impurum imperfectorum metallorum superatur. Non enim impurum, sed pura materia illi est similis: Prima siquidem est forma ad quam Materia ista facta fuit: iccirco parcum pari, tempore incomprehensibili, coniungitur, impurum separant, quasi dicant: An tu uenisti, quod meum est, & quod ad me spectat? Si quis autem exinde arguere conetur, quod forma ista aurum esse debeat, quod uulgo notum est: id nihil est: licet proprium corpus siet metallorum, ex uulgarium materialium metallis, & forma auri, per naturam unita, & formam illius extendere nequit, ad informanda aliarum materiarum metalla. Illorum enim non plura suntur, quam saltim eorundem propria materia, quam illa arripuit, qua de informatur, ad quam extensa est, & non ulterius ad totam communem omnium metallorum materiam. Et hac ipsa de caussa forma ista per artem praeparata multo melior digniorque habenda est quam aurum, quanto praestantior est, & uulgarem istam omnium metallorum materiam ad aurum informare poterit. Caput Octauum. Ex ordine nunc commemoratis rebus naturalibus quilibet, rectae ueritatis Alchymistae ignarus, sententias & loquutiones Philosophorum pro fabulis, & mendaciis, immo pro impossibilitate quadam habere posset. Eapropter, ueluti supra tibi promisi, explicabo tibi, quomodo uidelicet ars siet in argento uiuo, auro, & argento. Item, in argento uiuo & sulphure, atque qua ratione eorumdem Mercurius siet spiritus. Exordior itaque ab argento uiuo, uereque tibi affirmo, quod omnia, quae de argento uiuo scripta reperis, non de communi argento uiuo intelligere debeas, quod metallorum unum est, sed ad illud, quod omnium metallorum origo, & sua in Natura, nullum omnino metallum est. Metallicae quidem naturae & proprietatis est, per influentiam Planetarum ex quatuor elementis in unum redactorum. Si enim metallum esset, tunc forsitan non esse posset origo metallorum. Res ita, argentum uiuum commune, longe est alia. Neque nimis calidum, neque nimis frigidum, neque nimis humidum, neque nimis siccum, sed pari ratione simul temperatum est. Et quando argentum uiuum perfecte maturum est, & calor externus accedit, qui in illo operatur, tunc incomburibiliter inuisibiliterque auolat, iccirco etiam in ipsa rei ueritate a Philosophis spiritus appellatur. Nominari quoque posset anima, quum pernix, uel agile, attamen essentiale siet. Uocatur, praeterea, etiam corpus, dum comprehensibile, & uisibile, est: Si enim externum frigus ei accedit, tunc, prae frigore isto, in manens corpus congelatur, & tria illa. Spiritus, Anima, & Corpus in eo sunt unice, res unica, & omnium quatuor elementorum proprietates in se continent. Si enim extrinsecus humidum siet & frigidum, tunc appellatur aqua, uel argentum uiuum: ob internum suum calorem uero aer nuncupatur: Sin extrinsecus calidum siccumque adpareat, tunc ignis uel sulphur: ob internum frigus autem, terra nominantur. Et hac ratione argentum uiuum, & sulphur omnium metallorum una sunt origo: non tamen ita intelligatur, quod sulphur singillatim, uel eodem modo argentum uiuum sumendum siet, quae sunt uulgaria, & in unum commisceantur. Nihil illud est. Argentum uiuum & sulphur, quo de Philosophi loquuntur, per naturam miscendo accumulatum est, & expressum, primo in speciem formamque argenti uiui, quae humida & aquosa est: Secundo, per assiduam coctionem in speciem & formam sulphuris redigitur, quae sicca est & ignea. Caput Nonum. Sin autem heic solummodo de Philosophorum argento uiuo & sulphure loqui uelim, quae potentiam formamque omnibus metallis tribuunt, tunc sane omneis apud omneis Scriptores aliud scriptum nihil deprehendo, quam argentum uiuum, grauem limosamque esse aquam, cum subtili admodum alba terra mixtam, fortissimaque commixtione tam diu coctam, donec humiditas cum siccitate, parem naturalem in Unitionem, sese commutauerit, unum in corpus simul confluxerit, &, ope accidentalis frigoris, quatuor Elementares proprietates similiter temperatae, unam in substantiam formatae coagulataeque fuerint. Et haec est omnium perfectorum Chymicorum materia, si per coctionem idonei caloris perfecta fiat, & purificetur, superflua uiscosa terrena sulphureitas separetur, una cum superuacanea comburibili argenti uiui aquositate, adeo ut una sola, clara, pura, aeternaquem substantia ex duplici ista substantia, proprietate sulphuris, & argenti uiui fiat, in se habens omnium purissimum argentum uiuum, & sulphur. In arte, operatio Naturae est persimilis, quamobrem recte uereque Philosophi loquuti sunt: Ars nostra inquiunt, est in argento uiuo, auro, & argento: Eorumdem siquidem initium simile est argento uiuo: intellige in specie, dum natura in eo laborare incipit, & commutat in metallum, quod in naturali lenique suo calore sublimauit & purificauit in uenis rupium uel metallorum per purum aliquem uaporem, quemadmodum supra dictum est. Illi nunc ad ponimus aurum & argentum, illudque ideo; quod nusquam inueniamus, neque aliter habere possimus in unica aliqua re in terra uires metallicas, quae potentiam habent ad unicum argenti uiui sulphur excitandum, per quam coagulatur, quam saltim in auro & argento. Si enim extra terram siet, tunc etiam influentiam uiresque auri & argenti habere nequit, neque etiam easdem lucrari potest absque auro & argento: per naturalem aliquam artem etiam fieri nequit, ut Philosophorum argentum uiuum praeparetur, & ad finem suum deducatur, ut constans fiat, sine auro & argento: Arti namque est impossibile, ut, per coctionem, absque auro & argento, finem terminumque consequatur, qui ab auro & argento illi destinatus est. Arti enim deest naturalis Minera, in quam sese naturales Influentiae, ad aurum argentumque, in terra occultarunt. Itaque, necessitate coacti, aurum argentumque sumere necessum habemus. In illis siquidem rectas influentiarum, ad id inseruientium, uires inuenimus. Sciendum tamen est, quod argento isti uiuo primum adponere cogamur argentum, quod fugax siet, nec magnum aestum tolerare queat. Argentum itidem habet potentiam, ut innatum sulphur dicti istius argenti uiui excitet, per quod coagulatur informam & Medicinam argenti faciundi: idque fit leni admodum calore, dum ipsi primo aurum additur. Aurum siquidem multo maiorem aestum desiderat: ac si ei aurum, ante argentum, adponatur, tunc etiam, iuxta proprietatem suam, aestum requireret, & argentum uiuum in rubrum aliquod sulphur commutaretur, quod non fluxum, utileque esset arri, uel Medicinae auri faciundi: adimeretur namque illi radicalis sua humiditas: esset quoque contra artis proprietatem, si quis prius finem, hoc est, sulphur rubrum ru Philosophorum auro figere conaretur, quam album cum argento, quod absque omni medio ex argento uiuo fieri debeat, quodque albedo rubedinem necessario antecedere necessum habeat, quum rubedo, ante albedinem, totius operis siet destructio. Caput Decimum. Ante praescriptum Philosophorum argentum uiuum non ideo est illa forma ( qua de dictum est ) imperfectorum metallorum. Nisi enim ei addantur aurum & argentum, tunc primo est solummodo in sua essentia, & prima origine, neque habet uires Metallicas, spiritus, colorem, & indurationem auri atque argenti metallis tribuendi, quamuis illius naturalis proprietatis siet: Eamdem tamen nondum operatiue habet, nisi corroboretur matureturque in ipsa coctione additamento auri, & argenti. Exempli gratia: Prima metallorum origo, tam in Natura, quam etiam in arte, similis est aquae: & si crocum cum aqua commisceas, tunc unum cum altero commiscetur, & aqua croci colorem sortitur atque si modo dicta ista colorata aqua alteri alicui aquae commisceatur, tunc & illi cumdem colorem adtribuit, quem a croco antea acceperat. Sin itaque prima origo, uel argentum uiuum non tingatur auro & argento, fixumque reddatur cum constante eorumdem efficacia, tunc etiam nullum colorem communicare, neque sese cum aqua, uel origine, imperfectorum metallorum commiscere poterit. luxta proprietatem enim suam est spiritus & fugax, & si imperfectis metallis adponantur, tunc originem uel aquam eorumdem assumere nequit, quae una ex parte permanens & constans est, ob suum sulphur, quod illam coagulauit. Sin uero origo fixa facta fuerit cum additamento auri & argenti, tunc permanens aeternaque aqua est: quae si cum imperfectis metallis commisceatur, tunc eorumdem originem & aquam assumit, atque sic inter se inuicem commiscentur: tunc necessario comburibile & impurum, ignis beneficio ab illis recedere cogitur. Et quanto minus origo, uel aqua ista, aut Philosophorum argentum uiuum, constantem, permanentemque potentiam, sine additamento auri & argenti lucratur: tanto minus etiam aurum & argentum soluitur, & ad primam originem perducitur, quo de supra cap. 4. dictum, absque commixtione argenti uiui, uel Mercurialis aquae, qua de etiam supra facta mentio. Et in eo uerum est dilctum, quod Haly Philosophus loquitur: Spiritus, inquit, non coagulatur, intellige argentum uiuum, nisi corpus prius dissoluatur, puta aurum & argentum: atque in eo tempus non est indifferens. Tum enim aurum & argentum spirituale fluxumque factum est, & extendi potest ad communem omnium metallorum materiam, quatenus Metallicae uires & spiritus argenti uiui eo altius, magis magisque cum eo coagulati & uniti sunt: idque unum, absque altero, perficere nequit, ueluti etiam supra, cap. 5. innuimus. Et quamuis forti in igne fluat, nihilominus tamen primum corpus, ( Nota ) si iterum refrigescat neque commutatum est in consistentem spiritualemque essentiam: neque itidem unitum est illo cum medio, quam crocus cum aqua, si aliam aquam largiri debet. Itaque nulla uera ars in Alchymia est, quam solummodo in argento uiuo: & profecto in argento uiuo omnis supra dictae formae potentia consistit: Quo siquis careat, ille quoque seminea uirtute auri & argenti carere necessum habet, qua de in terra crescunt. Epilogus. Satis superque dictum est, quid uidelicet argentum uiuum, uel omnium metallorum origo siet, quo sine nullum metallum, tam in natura, quam arte, perfectum fieri potest. Uerum nondum tamen notum est, ubi quaerendum, & inueniendum illud siet. Illud autem Philosophi summo studio celant, & occultant, adeo ut multis ex millibus ne unus quidem a Deo eligatur; ut cognoscat quaerendi illius argenti uiui Philosophici. Et quamuis multi multa de illo scriptitent: nihilominus tamen singularem aliquem reperio Philosophum, qui de eo sic inquit: Deum ab initio creasse terram planam, simplicem, pinguem, atque admodum frugiferam, absque silice, arena, lapidibus, uallibus & montibus: sed, per Planetarum influentiam, & Naturae operationem, terram nunc commutatam esse in uarias formas, extrinsecus quidem duris a lapidibus, altis montibus, & profundis uallibus: Intrinsecus uero rebus raris, & coloribus, quales sunt aera septem metallorum eorumdemue originum: & iisdem cum rebus terram omnino ex prima sua forma emigrasse, idque factum esse subsequentes ob caussas: Primo, quod terra crassa, magna, profunda, lata, & ampla creata fuerit: iccirco etiam per cottidianam aestus Solis operationem in ea factum esse ebullientem, feruentem, uaporosumque calorem, qui uniuersam terram, ad abyssum usque, penetrauerit. Terra siquidem in seipsa frigida, & non absque interna humiditate aquae est, & exinde penetrantem Solis aestum excitasse fortem fumum, uel uaporem nubilosum, & aereum, qui omneis terrae inclusi fuerint: successu temporis illorum multos factos esse, & denique adeo fortes, quod illos terra diutius in se continere non potuerit postquam naturaliter sursum penetrare uoluerint, & denique in illis terrae locis, ubi eorum multi congregati fuerint, partem telluris accumularunt, unam quidem partem huc, alteram alium in locum, atque hac ratione multos monticulos, colles, profundasque ualles excitarunt, illis potissimum in finibus, ubi tales montes collesque facti sunt, ibi quoque & terram aestu, frigore, & humiditate coctam, elixam, mixtam, temperatamque fuisse, ubi simul optumum aes, uel metallum inueniri. Ubi uero terra plana siet, ibi istiusmodi fumi, & uapores minime tales tumulos excitarunt, praesertim locis lutosis, pinguibus, & uiscosis: iccirco humiditatem e supernis terram penetrasse, qua de iterum mollem factam, &, massarum instar, firmiter simul cohaesisse, quae tamdem, per Solis aestus expressionem, longo tempore post, eo magis magisque firmata, indurata, cocta, & tamdem in durissimas lapideas rupes commutata fuerit. Quae autem terra adhuc fragilis, mollis, tenuisque fuerit, uel ubi arena parua, uel glarea, aut lapilli, instar uu arum cohaerentium, remanserint: illam terram, nimia prae pinguedine, nimis macilentam fuisse, & paucam humiditatem habuisse: quocirca etiam non sufficienter simul coqui potuisse, atque hac ratione, minus adtritum legumen, aut farinaceam, non sufficienter humectatam massam permansisse. Nulla enim terra in lapides conuertitur, nisi ex pingui uiscosaque aliqua terra, & humiditate bene commixta siet. Post aquae expressionem enim, aestusque solaris, pinguedo terram continere necessum habet, alias mollis fragilisque permanet, & a seinuicem iterum auelleretur: Quodque non perfecte durum factum fuerit, id adhuc hodierno nostro tempore, per assiduam naturae operationem, solisque aestum in duros firmosque lapides conuerti posse. In terra insuper supra dicti fumi & uapores, qui prima uice sese dediderunt, ex quatuor elementorum qualitatibus, tenaciter includuntur, atque per naturam influentiasque Solis, aliorumque Planetarum, eorumdemue operationes coquuntur. Si, porro, aquosos illa humores apprehendit cum pura, subtili, terrenaque aliqua substantia, tunc Philosophorum argentum uiuum operatur: Sin uero ad igneam terrenamque duritiem redigatur, tunc Philosophorum sulphur operatur. Et, profecto, praemissus modo sermo iste nobis, quaerendi inueniendique argenti uiui, uel artis nostrae originis, uiam promonstrat: & quamuis argentum illud uiuum in aeris fodinis, copiose reperiatur, nihilominus tamen a perpaucis hominibus cognoscitur. Non est argentum, uel aurum, aut uulgare argentum uiuum, nec nullum metallorum reliquorum uel sulphuris, aut atramentum sutorium etc. Sed Philosophus ait: Uaporosa est substantia ex quatuor elementis, aquosa, atque pura: Et licet apud omnia metalla reperiatur, nihilominus tamen apud imperfecta immaturum est. Iccirco certissime in illo aere, ubi aurum & argentum inuenire licet, quaerendum est. Cumque porro dicat: Si hoc argentum uiuum ad duritiem suam redigatur, tunc esse illud Philosophorum sulphur, idque haud aliter, quam per aurum & argentum, fieri potest, quae apprehendit, &, simul sublimatur, atque coagulatur, idque per naturalem suam coctionem assiduam, a Solis aestu, & in propria sua Minera. O Pater Coelestis, monstra hoc argentum uiuum omnibus iis dumtaxat, quos iubes uiam tuam ingredi. Finis. Lapide Philosophico Per Breue Opusculum, Quod Ab Ignoto Aliquo Germanico Philosopho, pene ante ducentos annos, conscriptum & Liber Alze nuncupatum fuit, nunc uero in lucem editum. Anno M. Dc. Xxu. image 11 Liber Alze, Quod Huius Opusculi Nomen Est, Initium. Si quis interrogare uolet de ordine, heic qui tangitur, quur uidelicet Reuerendissima Alze Medicinae non anteponi debeat, sed primo Luna, dein Sol, & alii Planetae, cum quibusdam aliis, ueluti sequitur, & uice tertia Medicinae Lex, ut hoc modo dubio satisfiat, in tali modo, quum finis uerus dignior siet, quam principium: atque quoniam res istae album, rubrumque faciant, nec rubrum fieri potest, nisi album praecedat: & tunc ita ait Simon Philosophus: Scitote, nisi lapidem album facere uelitis, quod rubrum facere non possitis: Et per rubrum caeteri Planetae uniuntur, & Medicina incustodita incedit, nisi Ordo iste cum albo & rubro obseruetur: adeo ut primo ponatur Luna, & fiat, cum albo, Elixir, quod est album Lunae ad album Mercurii ex corporibus uenit ad rubrum: Quo de artis huius Philosophi loquuntur, quod rubrum in albo occultatum iaceat, illudque tam diu extrahere non audent, donec omnino rubrum fiat. Ita, uice secunda, agipoterit cum Sole, & a Sole Medicina perficitur, absque aliorum Planetarum adminiculo. Ex quo colligere potes, quur uidelicet Medicina ultimo loco ponatur, adeo ut a Patre procedat filius, & ab illis duobus Spiritus S. Qui igitur nunc aures ad audiendum habet, is audiat, & spectabilem percipiat Philosophiam in libro, Turba Philosophorum dicto, ubi legitur: Scitote, quod nulla uera Tinctura fiat, nisi ex aere nostro. Quo de nos, cum explicatione aliorum Philosophorum, sensus nostros ad aes nostrum collocare cogitamus, nostramque coniunctionem, quae aqua & Mercurius appellatur: quo de ait Eximenus: quod ex elementis nihil fructuosi fiat, absque coniunctione & regimine. Aes Lucas album aes nominat, uariisque n ominibus ab aliis Philosophis insignitur, idque uariorum colorum ergo, quos sub ipso labore sortitur: atque etiam ideo, quod inuidi impiique aes coram hominibus occultant, eoque homines decipere possint, quemadmodum Hermogenes ait: Et Pythagoras inquit: Licet illi multa nomina tribuantur, tamen aliud nihil est, quam uera res & unica idque per naturae suae transgressionem. Inuidi insuper, illud nomine omnium corporum indigetant, utpote nummum, plumbum, cuprum etc. quoniam colores habet, & Elixir fit. Similiter & Lucas ait: Multis rebus non opus habetis, sed solummodo re unica. Diamedes, & Basan inquiunt: Cauete, ne ad rem unicam peregrinum quiddam adducatis: Metallorum namque natura est res unica, quae res omneis alias antecellit, & superat. Ita totum opus, & eiusdem regimen nihil aliud fit, quam aqua, hoc est, unum cum hac re, quod aquam corrigit: alias nihil fit, quod quaeritis: Synon ait: Percipite, posteri, quod sulphur, & aes ex una re siet, & in quatuor mutatur. Lucas ait: Aes album tam diu coquit, donec seipsum generet. Ita coniunctum perfectum fit in omnibus quatuor elementis: Item, quod illud monstret, cum generatione, uitam & animam. Ita omni tempore res una & sola est, & non multae, aut plureis: atque res fit ex tribus utpote: de anima, corpore, & spiritu, infusionem uero Uegetabilitatem nomino: Homo ex eo est, & hoc est uita illius post Deum. Ita aes ab humiditate spiritum accipit, a quo uires suas recipit, &, instar aliarum rerum, augetur. Ad haec loquuntur Philosophi: Si aes saepius occaecatur incoctione sua, tunc melius fit quam antea: & si aes corpus habet & animam, hominis instar. Itaque corpus unum alterum non penetrat, sed natura animae, quae agilis est, corpus penetrat & tingit. Anima, in eo occultata, appellatur sulphur, & in quatuor corporibus occultata est. Quatuor corpora mas & masculus nominantur, & liquefactionem absque aqua denotant, & aqua fit ex nostro aere. Arisleus inquit: Obseruate aquam quae ex eo exiit, hoc est, aqua permanens: Recipe humiditatem, quam a se reiicit: Ita dicunt alii Philosophi: Sume aquam cum eius sociis, & exsiccetur cum illo uapore, qui illi similis & in sua aqua coaguletur. Aqua ista etiam uenenum nuncupatur, & similis est alicui partui & uitae, ideo quod siet anima, & a multis rebus extracta. Illius siquidem Tinctura illarum rerum uita est, ad quas ingreditur, corporibusque damnum, a quibus trahitur: Illius potentia spiritualis sanguis est, qui si cum corporibus teratur, tunc illa transmutat in spiritum, atque in unum transmutantur atque commiscentur. Corpus illud spiritum ad se trahit, & uicissim spiritus Corpus in tingente aliquo spiritu, quemadmodum sanguis. Omne siquidem quod habet spiritum, illud habet quoque & sanguinem, ueluti Philosophi loquuntur. Si itaque uenenum corpus penetret, tunc ipsi immutabilem colorem praebet, & tunc corpus animam numquam a se diuelli patitur. Si enim fugiens tergum obuertit, & fuganti illum fit obuius, tunc fuga ipsius euanuit. Et exinde sequitur ueritas, quod natura sui simile apprehenderit, tamquam amicum, & inter seinuicem coalescunt: & ex mixto Saturno nobilissimus color existit, qui non commutatur, nec ignem fugit, non secus ac anima in corporis interiores partes transit, corpusque retinet, & tingit. Quum etiam illa ipsa aqua frigidae naturae siet, a superfluo igne tum cauendum erit: ille hostis est frigoris, si prima ipsius humiditas facta fuerit, quemadmodum ait Fictus Philosophus. Et mas uocatur spiritus, & Agens, quod haberi nequit, nisi ex fluente corpore. Idque ita intelligatur de humiditate, quomodo sequitur: nimirum quae fit, quam diu duo coniugati legitimo modo copulantur, usque ad album. Scire cupis ultra quando corpus fluat in ipsa coctione? Audite, quid Bonellus dicat: Si uidetis nigredinem in aqua natantem, tunc corpus admodum fluxibile factum est. Ante dicta ista duo, corpus, nimirum, & spiritus, habent etiam tertium, haec ipsorum res est, & corpus nominatur: Uocatur quoque rotunda aliqua nubes, mors itidem, nigredo, utpote tenebrae & umbra, plumbum cinereum, uel aes, aereum & subtile, ab eo quod ab illo nascitur, & perficitur, & nuncupatur aurum, quod in corpore Magnesiae occultatum fuerat. De eo dicitur: Extrahito de splendore umbram illius. Et idem illud est, quo de multi loquuti sunt: Tria sunt quae uerum aes coniungunt, utpote: Corpus, Anima, & spiritus. Iccirco haud immerito cum ouo aliquo comparatur, ac etiam ita nuncupatur: Quemadmodum enim ex tribus, ex quibus ouum coniunctum est, pullus nascitur: ita quoque Alchymia nascitur ex supra dictis istis tribus, id quod in Turba multi Philosophi testantur. Mas, uel aqua, etiam appellatur natura: Aqua enim est natura, quae elementa in corporibus, cum ipsorum regimine superant, & tamen iterum copulat, atque in unum reducit. De aqua ait Fictes: o naturam huius rei, quomodo illa transmutat corpus in aliquem spirituml o mirabilem admodum naturam? Quomodo uenit, & adparebit sola, res omneis uincit, & est praestans, amarum, acerbumque acetum, quod aurum ad spiritum merum redigit. Absque isto aceto nihil fieri potest, neque rubrum, nigrum, uel album. Et scitote, quando cum corporibus commiscetur, tunc corpus commutat in aliquem spiritum, idque igne quodam coelesti, & Tinctura immutabili, quae nequit destruietc. Scitote quod, ad originem commixtionis, pura iustificataque elementa in leui quodam igne colligantur, fortis tamen ignis tam diu praecaueatur, donec elementa in unum reducantur, seque interea in leni quodam igne sequantur & complectantur. Scitote etiam quod unum alterum comburat atque consumat, & unum, uice uersa, alterum confortet, atque, apud ignem perseuerare doceat. Elementa quoque, diligenter cocta, laetantur, & in peregrinam aliquam naturam transmutantur, ideo quod adfluxum, tamquam caput, & influxibile est humiditas, crassum siccumque corpus est spiritus: tingens uero spiritus fortis apud ignem athleta est. Iccirco dicunt Philosophi: Inuerte elementa, tunc, quod quaeris, illucuis. Elementorum inuersio autem est humidum siccum facere, fugax fixum: & uir cogit coniunctum, ut se ipsum pariat. Multi dissectiones istas inquirunt, & nonnulli reperiunt quidem dissectiones, quae tamen ignis necessitatem tolerare nequeunt. In illo siquidem pauciores fiunt. Nostrae autem dissectiones, quae ex uenerabili lapide conficiuntur, maius ignis onus tolerant, & numquam ab illo ad paucitatem rediguntur: Cum igne siquidem sustentantur, quum nulla mater infantem suum occidat, quem tamen alimentauit. Unicae itidem res sunt, quae, tam in: quam etiam extrinsecus, rubrum albumque faciunt. Primum, tardo lentoque aliquo igne, idque bonitatis suae fit initium, ueluti Philosophi loquuntur. Si illum nunc natum uideas, tunc obserues quod albedo in corpore nigredinis occultata conseruetur: atque tum albedinem a nigredine abstrahere necessum habes. Sin itaque album adpareat, memento tunc, quod rubrum in albo occultatum latiter. Quo animaduerso extractionem illius intermittas, & coctionem inchoes, donec omnino rubrum fiat. Nec mireris, quod aes nostrum a Philosophis uariis nominum generibus insigniatur, utpote Anima, spiritus, & Corpus. Appellantur namque saepenumero fratres, &, quum matrimonio coniunctis aequiparentur, coniugales Socii, inquit Geber: Aliquando solummodo appellatur spiritus, uel dumtaxat corpus. Obseruandum igitur, nisi illorum quodlibet in aquam commutetur, tunc opus minime perficitur. Quocirca ignis flamma corpus penes se tolerare, & debilitare necessum habet, donec omne in aquam conuertatur. Illa uero non nubium aqua, ueluti insipientes loquuntur, sed, iuxta Philosophos ( quos legisse debebant ) permanens aqua esse debet, quae tamen absque suo corpore permanens esse nequit. Ita ait Hermogenes: Sumite occultum spiritum, neque illum ideo uilipendite, quod cum fratre suo magnam exerceat potentiam. Idque rectam Tincturam adfert, si cum socio per omnia unitus siet. Nominatur quoque acerbissimum acetum, quo elui debet, donec crassum fiat: Idque nihil est aliud, quam labor muliebris, & Lusus puerilis, ueluti Socrates ait. Arcanum siquidem istius operis a uiro & foemina proficiscitur, & maritus ab uxore tingibilem suum sortitur spiritum. Sin itaque uir & uxor nunc conueniant, tunc foemina non fit fugax: Et si coniunctio transmutetur in rubrum, tunc de eo fit thesaurus mundi, ueluti Sinon ait; Si aqua transit in corpus, tunc illud primo in terram, dein uero in puluerem & cinerem commutat. Tunc labor euanuit, & lapis a natura sua in se Tincturam habet in corpore Magnesiae. Quem in finem Philosophi dicunt: Fili, extrahe e splendore umbram suam. Itaque labore indigemus, & exercitatio nobis est utilis, ueluti uidemus, quod infantes primum modico lacte, adultiores uero facti maiore cibo nutriantur: Ita etiam cum huius lapidis labore comparatum est. Nam Geber inquit: Adde ad id laborem, ut Tinctura fiat melior, magis quidem, quam illi natura tradidit, ut deinde fieri queat Elixir. Et hoc modo circa Medicinam est: alias Alchimia nihil est aliud, quam ars, quae illi inseruit, ut nimirum essentiae 7. Planetarum, uel metallorum, corrigantur, quae praeseruat cuiuslibet forma post naturalem peractionem. Est insuper Alchimia occultum aliquod regimen, quod ex Philosophorum manibus accipimus, quasi ad id prompti natique liberi. Dein & aliae Alchimiae explicationes sunt, antequam ad laborem lapidis nostri perueniamus. Obserua: Qui artem istam quaerit, is caueat, ne in magnos errores incidat, eo, quod Philosophi lapidi nostro multa nomina indiderint, idque ideo, quod uarios colores repraesentet, quotquot etiam quis excogitare posset, quemadmodum antea scriptum est: & ea quoque de caussa, quoniam de quatuor elementis praeparatur. Lapis sua aqua teratur, ut totam humiditatem imbibat, & potentiam suam sumat apud certamen ignis, in eoque tam bene, donec puluis fiat, instarcombusti sanguinis, & naturam ignis superat. Lapidem istum quaerunt Reges, nec tamen illum inueniunt, sed saltim illi, quibus a Deo datur, & publice pro pecunia uenditur, id si hominibus innotesceret, illud mendacium esse dicerent: Et si potentiam suam scirent, tunc illum non contemnerent: Iccirco Deus coram mundo occultauit: & qui in eo laborare nititur, is prius cogitet, quo fundamento niti uelit, ne in cassum laboret, & tempus sumptusque perdat. Nos saltim nostro de lapide loquamur, qui lenem ignem desiderat: & si aliquot dierum interuallo moriatur, quemadmodum homo in sepulchro suo, tunc illi a Deo spiritus ipsius restituitur, morbum eius tollit, illumque purificat. Dein in puluerem comburitur, qui bene miscendus, & humiditate potandus est, adeo ut fiat instar combusti sanguinis. Hermes ait: o qualem naturam coelestis ueritatis! o quam fortem naturam, quae aliam naturam uincit, seque cum illa exhilarat. Et illud spirituale est cui a Deo traditur, quod natura ipsi tribuere nequit: Quocirca illam honoremus: nihil siquidem in natura tam est nobile, quam uera Tinctura, cui nihil est simile: & si cum corporibus suis fluida fiat, tunc summum opus profert. Tinctura enim illa superat, quae illi commiscentur, & tingit illa suo cum labore: Et quae extrinsecus alba facit, illa & intrinsecus quoque omnino alba sunt, primo leni quodam igne, si cum nostro lapide laborare uelit. Uno namque opere, & uia, una cum re, unaque missione totum opus peragitur, omnisque puritas est uniea. Illud percipe iuxta sententias Philosophorum, quomodo uidelicet opus diuidatur, utpote terere, coquere, & iterum ita: nec tibi id molestiam taediumque a liquod adferat. Dein, diuiso ita opere, tunc misceto, coquito, assato, calefacito, albificato illud: Et illorum nomina permulta sunt, quae tamen uni subiacent regimini: Et si Philosophi scirent, quod una dumtaxat coctio sufficeret, tunc tot multifaria dicta non usurparent. Postea dumtaxat unus labor est, & nemo ad utilitatis fruitionem peruenire potest, nisi diligentissimo cum laboris regimine, nec absque diuina permissione comprehenditur. Ne iccirco laboris impatientes sitis, & regimen nunc secunda, nunc tertia uice, donec Rex coronetur, & tunc ingentem mercedem reportabitis. Interrogate dein, quam carus noster siet lapis, si illum pauper, aequequam diues, habeat. Quocirca multi in egestatem redacti sunt, quum, quod Philosophi honorant, illud insipientes contemnant: Et adiuro uos: Si illum Reges & Principes noscerent, nemo nostrum illum umquam consequeretur. Unum saltim uas ad totum opus laboremque requiritur, quod lapideum siet, nec ignem exhorrescat. Ita aeris nostri pondus a corpore comprehendendum est, quod dumtaxat purum, crudum, hilare, & rectum siet, instar uiri coeli, quemadmodum Philosophi loquuntur. Uas alembico imponendum, ubi flammae aliud ad uas reuerberant. Apud uas ignis adsit, & bene obseratur, ut hac ratione Socium suum penes se retinere possit, eumdemque albedinem suam accendere permittat, ueluti Lucas ait. Nostro enim uasi imposito, aeri ignis addatur, quum ex elementis, absque permixtione & regimine, nihil fiat, ideo quod nascatur ex sanguine. Sin itaque uir & foemina, intra quadraginta noctium spacium, conuenerint: tunc mittitur semen cum humiditate, & calore, ipsique Deus ad calefactionem multum sanguinis largitus est: quod semen si ad foetum nascatur, tunc primum pauco lacte, modicum apud ignem, sustentatur: & quanto adultius illud fit, tanto fortius etiam corroboratur. Ita opus sequendum est, & absque igne nihil fit: Prae nimio autem ignis feruore, tunc comburitur: Ignis igitur modicus siet, instar caloris solis. Idque fiat sub uacuo aliquo uase paucis cum prunis: dein eo magis magisque, donec alembicus bene exsiccetur, & aquositas in opere adpareat: aqua tamen Sola sufficit, quae res omneis coagulat, & figit, quemadmodum Democritus ait. Nominatur quoque spiritus a spiritu, sulphur a sulphure, Argentum uiuum ab argento uiuo. Appellatur etiam uapor, ille enim socium illius penes se retinet. Ita opus nostrum nihil est aliud: quam terra, & uapor: & si de duobus loquor, tunc congito de quatuor, quae omnia una re indigent, qua Natura, omnem naturam uincens, extrahitur. Natura namque, suam ob naturam, sese exhilarat, & Natura uincit naturam, & naturam in se retinet, & tamen una alteri non aduersatur, sed una alteram in se complectitur, qua alteram antecellit, & aquam Philosophi purificantem aquam nuncupant. Prima glaciei aquae pars uniuersale purificat a corruptione, & liquefactio in igne saepius renouari debet, dum prima nigredo fit. Dein altera nigredo superuenit, & tunc cogita quod rubedo, post albedinem ex nigredine extrahatur. Nigredo enim medium est inter fugax, & non fugax, & paci bina istam restituit. Iccirco operis clauis absque nigredine reuelari nequit: Et quam diu nigredo durat, foemina imperat, donec albedo accedat: & id prima lapidis nostri potentia appellatur, optumumque acetum dicitur, quo de loquuntur: Acetum est aqua, quae introducit colores in quodlibet metallum, & in lapides influxibiles. Caueto autem ne acetum in fimum commutes, quode Auicenna ait: Naturalis aestus, in humida corpora operans, primo adfert nigredinem: dein nigredinem detrahit: tertio albificat, quemadmodum in calce uidere est. Et ita res omneis in opere nostro prima uice nigrae, dein albae, fieri, & denique in puluerem redigi nenessum habent. Postremo pulueri anima restituenda est, idque forti igne: atque tum ignis nascetur, quem sua coniuge dignabimini, ne tamen comburetis illum: Sed ambos tam diu coquite, donec nigrescant, dein albae, teretio rubrae, & denique bonum uenenum fiant, idque omne fit diuisione aquarum. Diuisis itaque nunc aquis, tunc materiam & uaporem coquito, ut coaguletur, & albus lapis fiat, & tunc aquae diuisae sunt. Dein sequitur, aliqua mortificatio, hoc est, exsiccatio, & etiam nubes; uel fumus appellatur. Fumus suis cum fecibus melius coagulatus, uiuus fit albus, & album aes assato, ut seipsum pariat. Sin itaque nigredo euanescat, tunc spiritus restituitur, spiritus uero non moritur ( neutrum enim corrumpitur ) sed corpus & animam uiuificat. Et quo melius aes nostrum purificatur, & coquitur, eo crassius fit, & in lapidem redigitur, dein confringitur, & forti in igne assandum est, ut fiat instar combusti sanguinis: Si tum corporibus adponatur, illa in aurum tinguntur, & tunc Philosophi de eo, tamquam aliqua radice loquuntur: Sumite omni Tincturae suam potentiam, & ad radicem res omneis stabiliuntur: Iccirco loquuntur Philosophi: Qui hac in arte naturam cognoscit, is laborem tam diu toleret, donec Deus ipsius desiderio satisfaciat. Notandum porro est: Quod corpus sine terra degit, & Tincturam sumit, illud, fratre suo, maiores uires habet. Omne siquidem, quod cum illo miscetur, illud superat, & ad colorem suum reducit, ueluti Sapientes dictitant. Siccus ignis tingit, aer confirmat, aqua alba nigredinem abluit a corporibus, terra consistit, & Tincturam recipit. Coctionem uero Philosophi diuersimoda sub specie complexi sunt. Obseruabis tamen Hermetem, dum inquit: Quod toties renouandum siet, donec in conspectu adpareat. Obuerte quod iste modus totius operis siet stabilitio: dein in diuersimodos colores transmutatur, absque tamen rubedine, quae postremus finis est. Nec errabis etiam, postquam album factum fuerit: Aucto enim regimine & puluerisato, tunc iam est apud rubedinem Ante dicta aqua omnia transmutat corpora in spiritum, etiam crassa corpora, quae non istiusmodi naturam habent, illaque tam diu mordet, donec a natura comprehendantur. Scitote, nisi corpora tam diu imposueritis, donec moriantur, & ipsorum anima extrahatur, tunc iisdem nullum omnino corpus tingere poteritis: nihil enim tingit, nisi & antea tinctum fuerit. Si corpus fluxum fiat, & comburatur, tunc ad generatorem suum sese flectit, & subtilis Magnesia fit aerea, & ad terram uertitur, quae illam spiritualem facit & uiuificat. Ante omnia uero scias, quod laboris species primum nigra fiat, dein coloris citrei, tertio rubra, sed non rectae rubedinis, sed saepius fit coloris Citrei, & dein iterum rubescit: Idque omne fit antequam recta albedo accedat, colores uero, ante albedinem, ne multum cures, minime enim constantes sunt. Ex hisce colligere nunc potes, quod opus nostrum ab auro proueniat, quod in Magnesia occultatum, & ex uno sulphure a sulphure, & a Mercurio ex Mercurio factum est, fitque res una. Hoc noster lapis est, atque una in uia, unoque in labore fit. Omneis itaque falsi Chymici insipientes decipere intermittant, praesertim cum multiplici sublimatione & distillatione, & dicunt quod falsum est. Taceant & illi, dicentes quod opus nostrum a Basilisci puluere proueniat. Scias tempus laboris, &, quum annus quatuor partes diuisus siet, opus hoc in hyeme inchoandum est, quae humida est: & tum humiditatem extrahamus usque ad Uer, quod uirescit, ut tunc nobis etiam colores leni quodam in igne sub labore adpareant. Dein ad aestatem progredimur, & tunc opus forti igne puluerisandum est: Ultimo ad Autumnum accedimus, & tunc, fructibus maturescentibus, ad nobilem operis rubedinem peruenimus. Nec motus stellarum, Planetarumque curandi sunt, quemadmodum in quibusdam libris lectitaui. Nostra siquidem ueritas corporalis quaedam res est, in qua, quem quaerimus, spiritus latitat, cum quo tingimus, & uitrum facimus ut malleum patiatur, & a Chrystallis carbunculos. Haec Elixir nostri particula, instar guttae pluuiatilis, mille tingit partes, adeo ut omnia prospere succedant. Et denique de summa Medicina aliquid etiam dicemus: Cumque homo Nobilissima Creatura siet, in cuius gratiam commodumque omneis res caeterae a Deocreatae fuerint, adeo ut nulla res terrenacum illa comparari possit: Iccirco, ut florentem aetatem suam conseruare, omneis morbos a se depellere, futurosque praecauere queat, summo studio prospiciendum supra omneis mundi diuitias. Nostrum enim Elixir omneis Medicinarum praeparationes Hippocratis, Auicennae, etc. antecellit, & publice lepram curat: Conficiendum enim est a nostro spiritu potabile Antidotum. Et quemadmodum corpora metallorum apud ignem in ordinem rediguntur, purificantur, & sanantur: ita quoque multo magis homini naturalis illius calor restituitur, renouatur, omneisque morbi ab eodem repelluntur, futurique praecauentur. Nec quidam homines nesciunt, quod Gentiles aurum limari, adamantibusque conficere curent, ut sanitatem suam conseruent, nec florentem formam amittant. O quam potentissime autem hocce aurum quod in Magnesia latitat, & bene purificatum, spiritualeque factum est, maiores uires habere poterit! Quo subtilior enim Medicina est, tanto maiorem operationem uiresque habet, quemadmodum omneis Medici illud minime ignoranta. Quid igitur nunc dicam amplius? Omneis enim istae res, quas fideliter heic commemoraui, ipsus uidi, audiui, didici, & tamdem laborando perfeci. Cumque ipse ita agerem, istamque ueritatem agnoscerem & deprehenderem, tunc horrenda mihi accidebant a cohabitoribus meis, in quorum medio consistebam, & ferme de opere desperassem, ob remoram iniicientes cogitationes quasdam. Itaque alteri operis istius absoluendi curam demandabam, qui mihi amicus erat, illumque fideliter instituebam, ut opus tamdem ad fructuosum finem perduceretur. Pro quo Deus benedictus in sempiterna secula. Amen. Finis. image 14 Nobilis Germani Philosophi Antiqui Libellus De Lapide Philosophico E Germanico uersu Latine redditus, per Nicolaum Barnaudum Delphinatene Medicum, huius scientiae studiosissimum. Francofurti, Sumptibus Lucae Iennis I. image 15 Praefatio. Lamsprinck uocor, natus ex nobili familia, Et hoc stemma gero cum laude & iure. Philosophiam legi, & bene intellexi. Eruditione Praeceptorum fundamentum attigi. Quod A 2 Quod mihi Deus ex gratia sua largitus est Dans mihi Spiritum cum intellectu. Ideo sum factus auctor huius libri Et deduxi in hunc obseruabilem ordinem Ut intelligant pauperes & diuites Certe in terris non reperitur ipsi similis, In quo mei ( Deo sit laus ) non sum oblitus. Assequutus enim sum uerum fundamentum & ueritatem. Igitur hunc librum in silentio seruate, Et non poeniteat hunc saepius legere. Sic ueritatem discetis, & accipietis, Et hoc donum Dei magnum in bonum uertetis. O Deus pater, qui es in omnibus initium & finis, Rogamus te propter Dominem nostrum Christum Iesum, Ut illumines sensus rationis & cogitationes nostras, Ut te laudemus, celebremus sine intermissione, Et hunc librum secundum uoluntatem tuam absoluamus: Simulque omnia in bonum uelis dirigere, Nosque conseruare in tua immensa misericordia. Hoc faxit sancta tua maiestas pro sua immensa clementia. Auxilio diuino enumerabo uobis hanc artem, Nihilque in ueritate tecta uos celabo. Postquam me recte & bene intellexeritis Tandem erroris uestri liberi eritis. Nam nihil plus est, quam unum In quo omnia latent. Ideo animum ne deiicite. Coquere enim, tempus & patientia robis sunt necessaria, Si uultis nobilissimis fructibus uti, Non poeniteat uos temporis & laboris, Nam semina & metalla uobis semper modice coquenda sunt. De die in diem & aliquot septimanas. Tunc in hac unica uili re. Totum opus Philosophiae inuenietis & perficietis. Quod quidem omnibus hominibus adeo impossibile uidetur, Cum sit adeo facilis & uilis labor. Quod si aliis monstraremus, & in lucem proferremus, Irrideremur a uiris, faeminis & pueris. Ideo estote modesti & secreti, Tunc eritis in pace & sine cura, Nempe erga Deum & proximum, Qui dat artem, & uult eam celari. Nunc Praefationem omittemus, Et ueram artem describere incipiemus, Et rhythmis, figuris, uere & plane, Sine nugis, sine mendaciis in lucem dabimus. Gratias agendo Creatori omnis creaturae. Et iam sequitur prima figura. Philo¬ A 3 Philosophi in genere dicunt, Duos pisces in nostro mari esse, Sine omni carne & ossibus. Hi in propria aqua coquantur: Tunc immensum ex his mare fiet, Quod nullus homo eloqui poterit, Hoc est Philosophorum decretum: Duo pisces sunt tantum unum, hoc uerum, Tamen sunt duo & nihilominus unum Corpus, Spiritus & Anima. Nunc certe uobis sic dico, Coquite simul haec tria, Ut sit maximum mare. Postea uobis significabitur Quando magnum incrementum habueritis. Ideo coquite sulphur cum sulphure bene, Nec multa uerba ea de re facite. Tace & reconde haec tuo magno commodo, Ita eris liber ab omni pauperie. Os tuum adeo compesce. Sic tuus labor nulli innotescet. image 16 Animaduertite & recte intelligite Pisces duos in nostro mari natare. Prima Figura Mare est Corpus, duo Pisces sunt Spiritus & Anima. Philosophus in praesenti ait Feram esse in Sylua, Nigredine prorsus obductam, Cui si quis caput amputabit, Tunc penitus nigredinem amittet, Et candidissimum colorem eliges. Cupitis huius uerum intellectum, Nigredo nominatur caput corui. Quam primum haec euanuerit, Mox apparet albus color. Hoc tum demum uocatur, capite spoliatum Cum nigra nebula perierit, credite mihi. Hoc igitur dono Philosophi Ex animo gaudent, Celant summa cum diligentia, Ut nullus stultus haec sciat. Tamen Filiis suis bono animo Nonnihil scribendo retegunt, Nempe quibus a Deo datum. Hi, hac ratione hoc potiuntur dono. Ideo nulli hac de re dicendum, Siquidem Deus haec celari uult. image 17 Hic celeriter animaduertite Nigram feram in sylua. Secunda Figura Putrefactio. Philophilosophi dicunt strenue, Duo animalia esse in hac sylua; Unum laudabile, formosum & alacre: Magnus & robustus ceruus. Aliud unicornu, monstrat Philosophus, Haec duo in sylua latent omnino, Sed beatus uir dicetur; Qui haec irretiet & capiet, Magistri nobis claris uerbis Significant hic, & in omnibus locis Haec duo animalia in syluis uagari. ( Tamen syluam rem unam intellige ) Quod si ad fundamentum respiciamus, Tunc sylua corporis nomen accipiet. Tum etiam certe & recte in uenietur; Un cornu esse Spiritum omni hora; Ceruus uero nullum aliud nomen cupit Quam Anima: quod nomen ipsi nemo subripiet. Nunc etiam iustum est, ut magister uocetur, Qui ea arte ducet & freuet In syluam ducere & deducere Ut simul coacta maneant. Huic recte a nobis adiudicabitur. Illum assecutum esse auream carnem Et ut triumphet ubique. Imo ipsi magno Augusto imperitet. Deinceps sine cura scitote In sylua ceruum & unicornum latere. Tertia Figura In Corpore est Anima & Spiritus. B 2 image 18 Fideliter nos Philosophi docent Duos leones ambulare robustos Nempe masculum, & foeminam, in ualle tenebrosa & horrida Latereque & artis esse, ut capi possint Horrida, crudeli facie & imagine Celeres, effrenes & prorsus feroces. Quos, qui sapientia & astutia. Irretire, frenare & asseruare nouerit, In eandemque syluam cogere poterit, Huic merito & iure asscribetur Eum adeptum esse coronam & gloriam longe prae aliis. Imo & laudem praeripuisse sapientibus huius temporis. Est summum portentum Ex duobus leonibus unum fieri. Quarta Figura Spiritus & Anima sunt coniungendi & redigendi ad corpus suum. B 3 Alexanimage 19 Alexander ex Persia scribit Lupum & canem in hac argilla esse Educatos, tamen a Philosopho nobis indicatur, Utrumque unam habere originem, Lupum scilicet ab Oriente pro uenire, Canem uero ab Occidente ortum suum trahere. Hi sunt in uidia pleni, Rabiosi, furibundi & prorsus amentes, Unus alterum uita priuat, Et ex his maximum uenenum oritur. Sed cum denuo uita potiuntur, Tunc re uera de se praebent Summam medicinam, & nobilissimam Theriacam Qualis unquam in terra haberi potest, Quae recreauit sapientes cuius uis temporis, Qui Deo gratias agunt eumque laudant. Lupus & Canis sunt in una domo Postremo tamen ex his unum fit. Quinta Figura Mortificatio, & albificatio, corporis coniunctique cum Anima & Spiritu imbitio. image 20 Horrendus Draco syluam incolit. Summe uenenosus, huic nihil deest: Cum uidet radios Solis, & lucidum ignem Tunc diffundit suum uenenum & uolat tam monstrose Ui nullum uiuens animal ante illud subsistat, Ut neque Basiliscus ipse ei par sit Qui illum sapienter occidere norit, Hic euadet ex omnibus periculis. Omnes uenae & colores in eius morte augentur. Et fit ex suo ueneno summa medicina. Suum uenenum subito consumit, Deuorat enim propriam uenenatam caudam, Haec omnia in se ipso perficere cogitur. Et laudabile balsamum inde ex illo fluit, Hos uires tandem conspicient, Et mire omnes sapientes super his gaudebunt. Hoc uere est magnum miraculum & cita fraus, In uenenoso Dracone summam medicinam inesse. Sexta Figura. Mercurius recte & chymice praecipitatus uel sublimatus, in sua propria Aqua resolutus & rursum coagulatus. Nidus C image 21 Nidus in sylua reperitur In quo Hermes suos pullos habet, Unus semper conatur uolatum, Alter in nido manere gaudet, Et alter alterum non dimittit. Infimus, supremum sic tenet Ut simul in nido manere cogantur: Tanquam uir in domo cum sua Coniuge, Coniugio arctissime copulati. Hinc gaudemus omni hora Quod aquilam foeminam hac uia tenuerimus. Propterea Deum Patrem ut feliciter hoc oremus. image 22 Duae aues in sylua nominantur, Cum tamen saltem una intelligatur. Septima Figura. Mercurius saepius sublimatus, tandem figitur, ut non amplius aufugere & auolare per uim ignis possit: Toties enim sublimatio reiteranda, quousque fixus fiat. Repe¬ C 2 Reperitur in India amoenissima sylua, In qua duae aues sunt colligatae: Una est colore albissimo, altera rubro, Hae se in uicem mordendo interimunt, Una alteram deuorat, & consumit; Utraeque tamen in albas columbas transmutantur. Ex columba noua nascitur Phoenix, Quae nigredinem, foetorem & mortem dimisit, Et sic nouam uitam resumpsit. Haec uis ipsi a Deo data, Ut in posterum aeternum uiuat, & nunquam moriatur, Acquisi uit nobis diuitias, & uitam incolumes; Ut hoc magna miracula edamus Ut nobis ueri Philosophi manifeste describunt. Duae aues sunt nobiles & magni pretii, Corpus & Spiritus, alter alterum consumit. Octaua Figura Corpus iterum ponatur pro digestione in fimum equinum uel balneum, superfuso suo aere uel Spiritua Corpore olim subtracto. Corpus factum est per operationem album, Spiritus uero rubeus arte. Entium opus tendit ad perfectionem, praeparaturque sic Lapis Philosophorum. Nunc C 3 image 23 Nunc audite mirabile factum, Magna enim uos docebo, Qualiter Rex se super omne genus efferat, Et audite quid nobilis syluarum dominus dicat, Hostes meos omnes superaui & uici, Uenenosumque draconem pedibus meis subegi, Sum Rex eximius & diues in terris, Menemo superior natus Nec artibus, nec natura. Ab omni uiuente creatura: Omnia enim facio quae homo cupit, Do potestatem, salutem durabilem, Insuper & aurum, argentum, gemmas, pretiososque lapillos, Omnemque medicinam maximam & minimam. In primis enim eram genere ignobili, Antequam tam sublimi loco natus & constitutus essem. Et quod ad tantum fastigium de uenerim, Hoc mihi Dei, & naturae beneficio datum est. Quodque ex pessimo sit factum optimum, Et ad tantum gradum euectum sit Nempe ad statum regium, Hinc mihi Hermes nomen syluarum domini tribuit. Dominus syluarum potitus est suo regno, Et ab infimo ad supremum gradum conscendit. Nona Figura. Si fortuna uolet, fies ex Rhetore Consul, Si uolet haec eadem, fies ex Consule Rhetor. Intellige primum Gradum Tincturae uere apparuisse. image 24 Omnes fabulae haec nobis narrant, Ut Salamandra oriatur ex igne, In quo suum habeat cibum & uitam, Quae ipsi natura dedit: Habitat autem in monte profundo, Ante quem multi ignes incenduntur. Unus, altero minor, In quo se Salamandra lauat; Tertius maior, quarius clarissimus omnium: His omnes Salamandra lustrat & in ipsis mundatur: Hinc ad suam properat foueam Et in ipso itinere capitur & confoditur, Ita ut moriatur & uitam cum sanguine emittat, Hoc quidem ipsi undiquaque in bonum cedit, Uitam perennem suo sanguine lucratur, Nec ulla morte post hac perire potest. Sic sanguis ipsius pretiosissima est medicina in terris, Et ipsi par non reperitur: Omnem enim morbum sanguis eius propellit In omnibus metallis corporibusque animalium & hominum. Hinc Sapientes suam hauserunt Scientiam. Et per hoc ad coeleste donum peruenerunt, Quod Lapis Philosophorum dicitur, Cui totius Orbis uires sunt inditae. Hec nobis Philosophi mera ex beneuolentia donant Ut eorum perpetuo reminiscamur. image 25 25 Ignisque hanc mutauit in optimum colorem. Decima Figura Reiteratio, gradatio & melioratio Tincturae, uel Lapidis Philosophorum: Augmentatio potius intelligatur. Senex Pater ex Israel uenit, Qui habet unicum tantum filium. Quem diligit ex toto corde: Huic praescribit dolorem cum dolore Ac si ductor filium unicum ducere Quocumque locorum cuperet aut uellet; Ductor dixit filio his uerbis, Ueni huc, ducam te ad omnia loca, In summum altissimi montis cacumen, Ut discas omnes mundi scientias; Ut magnitudinem mundi & maris perspicias, Et inde magnam uoluptatem capias, Ad summum enim te prouebam, Et usque ad altissimas coeli fores. Filius uerbis ductoris paruit, Cum illeque simul ascendit, Thronum coelestem inspexit, Qui erat supra modum splendidus. His igitur omnibus uisis, Cum gemitibus patris sui memor, Misertus est magnae miseriae Patris, Ideo ad sinum eius reuerti constituit. image 26 Pater, Filius, cum ductore sibi sunt iuncti manibus, Corpus, Spiritus & Anima, hic subintelligitur. Undecima Figura Hic D 2 Hic Filius ductori dicit, Ad Patrem meum descendam; Sine me enim nec esse, nec ui uere potest: Me ingeminat crebroque uocat. Ductor ad Filium dixit, Non te solum dimittam. Duxi te e sinu Patris; Igitur te reducam. Ut es rursum gaudeat, & uiuat; Ipsique dabimus hanc uim. Surrexerunt igitur sine morae ambo, Aedesque Patris repetierunt. Pater uenientem Filium cum uidisset, Intenta uoce clamauit, dicens. image 27 Alius mons Indiae in uase iacet, Quem Spiritus & Anima, utpote filius & dux, conscenderunt. Duodecima Figura O Fili D 3 O Fili te absente mortuus eram, Simulque in magnum discrimen uitae ueneram. Te praesente reuiuisco; Tuus enim reditus hoc mihi confert gaudium. Cum uero domum patris ingrederetur filius, Hunc Pater manibus amplexatur, Prae nimioque gaudio hunc deglutiuit, Idque proprio sui ipsius ore. Pater hic praenimia ui sudat. image 28 Hic Pater deuorat Filium. Anima & Spiritus e corpore promanant. Decimatertia Figura Hic sudat Pater propter Filium. Simulque Deum intimo corde precatur, In cuius manu erant omnia, Qui creat & creauit cuncta, Ut filium suum ex corpore denuo educat, Eumque pristina sua uita donet. Deus precibus annuit, Patremque decumbere & dormire iubet. Qui cum dormiret, Dimittit Deus coelitus pluuiam In terras per sydera lucida. Haec pluuia frugifera & argentea erat, Corpus Patris rigauit & emolliuit. Iuua nos Deus tandem Ut gratiam tuam assequamur. 33 Hic uehementer sudat Pater, Oleum & recta Tinctura Philosophorum ex eo promanat. Decimaquarta Figura Hic dormiens Pater Totus in limpidam mutatur aquam, Et huius aquae uirtute Bonum conficitur solum, Simulque nouus Pater fortis & pulcher, Quique facit nouum Filium, Hic in Patre semper manet, Et Pater in Filio: Sic in rebus diuersis Innumerabiles proferunt fructus, Qui nullo tempore pereunt, Nec ulla morte intereunt, Sed gratia Dei semper manent Simulque in magnifico regno triumphant. Pater, cum Filio una in sede resident, Senisque magistri facies. In medio apparet. Pallio sanguineo uestitus. Regi Seculorum Inuisibili, Immortali soli Deo sit laus & gloria in secula, Amen. Hic Pater & Filius in unum sunt copulati, Ut simul in aeternum maneant. Decimaquinta Ficura