D. O. M. A. Uicentini Ueneti Chymiatri celeberrimi Chrysologia, Seu Examen Auri Chymicum In quo demonstratur, auro nec inesse substantiam aliquam potabilem: nec illud arte spagyrica transmutari posse in substantiam aquosam, oleosam uel salinam; & quid proprie intelligatur per aurum potabile. Adiecti sunt in fine eiusdem Aphorismi Chymiatrici recogniti. Hamburgi, impensis Henr. Carstens, Anno M. Dc. Xxii. Sissimo Principi Ac Domino Dn. Ernesto Principi S. R. Imperii Comiti Holsatiae, Schauuenburgi & Sternebergae Domino in Gehmen. Principi ac Domino suo clementissimo, Litterarum ac litteratorum moecenati summo Chrysologiam hanc submisse dedicat. & offert. Angelus Sala ad Lectorem. Beniuole Lector: In meis nuper editis & nunc secundum emissis ac reuisis Aphorismis Chymiatricis dilucide exposui; quod nam unicum uerum illud artis Chymiatricae fundamentum sit, quisue operationum eius uerus scopus, & quo pacto, quibusue conditionibus Medicinae inseruiat; adeo quidem, ut quiuis Philochymiater, modo sana sit mente praeditus, non tantum, perfacile cognoscere possit, quousque facultas & uis huius artis se extendat, uerumque a falso dignoscere ac discernere: sed etiam praeterea haut paucos errores, & nihili opiniones, quas nonnulli Chymici circa substantialem separationem siue praeparationem Metallorum, Markasitarum, Gemmarum, aliorumque tam mineralium, quam lapideorum corporum in medium attulerunt, & etiamnum hodie plaerique moderni Chymici adferunt, nullo negocio retegere & refellere norit. Quo magis igitur horum fundamentorum meorum ueritas constabiliatur, maxime huic rei conueniens fore praesens Subiectum de Auro iudicaui, eoque hunc Tractatum conscribendum sumsi. Nec uero instituti mei aut Sententiae hoc loco est, de nobilitate & praestantia, tum pulchritudine Auri, quibus omnia alia corpora terrestria antecellit, uerbosius disserere, considerando, tam sacram Scripturam ipsam, quam sapientes Philosophos uniuersos hanc praerogatiuam Auro passim tribuere; Nec item mihi propositum est, proponere distinctos particulares processus, eorumque metacheiresin, quorum beneficio Aurum in liquorem dissoluitur, sublimatur, distillatur, alcoholisatur, reuerberatur, in flores, & aliusmodi permultas & distinctas formas redigitur, quo de genere magnus in Chymicorum libris est prouentus: Sed tota intentio mea huc redit; ut quiuis intelligens Medicus, quid Ars Chymica ex auro conficere queat, & per aurum potabile recte ueniat intellegendum, firmis & in natura solide fundatis argumentis, perspicuis exemplis, & obseruationibus Chymiatricis demonstrem, & ob oculos collocem. Inprimis uero illud spectaui, ut sicuti in reliquis meis libris, ita & hic studiosis Chymiatriae gratificarer & inseruirem, reapse ostendens, quam sim publici promouendi, & fructum meorum in Chymia exantlatorum laborum proximo communicandi cupidus. Rerum periti & intelligentiae sine dubio haec a me in optimam partem suscipient. Quod si qui ex aduerso, malitia & odio feruidi, tantoque audaciores, quanto rerum magis ignari, censoriam uirgulam in ea, quorum fundamenta non assequuntur, sibi sumpserint: nihil tamen quidquam me commouebunt, quandoquidem ueritati tamdem necesse est cedat mendacium & falsitas: iusta Dei Nemesi, tamdem talibus ad erubescentiam adigendis & confundendis. Uale: Dabantur Hamburgi, sub initio Noui Anni 1622. Clarissimum & Experientissimum Uirum Dn. Angelum Salam Uicentinum Uenetum, Chymiatrum celeberrimum, Chrysologiam suam edentem: Epistolae & Carmina Amicorum. 1. S. P. Clarissime ae Excellentissime Dn. Angele, amice toto corde mihi dilectissime: Redditae mihi sunt uestrae litterae desideratissimae: Hoc ingenue fateor, amorem A 5 morem in uestram Excellentiam meum talem & tamtum esse, ut ego eum nec uerbis satis exprimere, nec ullo facto metiri possim. Credo omnino & deuote credo, a Deo Domino nostro factum esse, ut ego U. Excell: uidere, & cum illa de rebus Chymicis Medicis conuersari potuerim. Hanc uero conuersationem nullae umquam litterae, nulla scripta potuissent complere uehementius, aut definire arctius. Ago itaque Deo opt: max: gratias pro hoc beneficio: nec erit ullum tempus, nullaque occasio, quae me abs te umquam diuulsum, aut aliter animatum habebit: Id quod, ceu coram pollicitus sum ferio, sic idem repeto pluribus, & quidem uerbis adamantinis, nullo unquam flexu separabilibus * * * * * descriptionem ueneror ualde, & pro eo ago ingentes gratias. Utinam in mea potestate uicissim esset, quo tibi gratificari possem. Ego certe nihil desiderari paterer: Sed quia natura tua tam proba & recta est, quae protinus ex aequo omnibus prodesse cupit, ego certe gaudeo, hanc ipsam naturam tuam mihi similiter innotuisse, quam sartam & incolumem ego mihi ad multos & perpetuos annos opto, & optando ingemino. Caeterum cur Chrysologia tua hic Marpurgi non impressa sit, unice moror. Subodorari autem caussam cogor, ex eo, quid illi quibus commissum hoc negocium erat, nihil minus quam Chrysologi erant. Ego uero per Deum hortor te, imo fideliter hortor, ut alicubi edendam cures: Non despero etiam exinde multos Lapidis sui offensionem perspecturos & cognituros, quibus hactenus uolupe fuit, tam misere sumptuum iacturam facere in re nihili. Abrumpo iam calamum & diuinae protectioni T. E. deuote conmendo: Cui quoque amicitiam nostram spero optoque per omnia salutarem gratamque futuram: Ego certe eamdem exosculor & ex corde ueneror. T. E. uiuat & ualeat Pancratice in Domino, Dabantur festinanti calamo, ut uides, Marpurgi, Anno 1620. T. Excell: Antiqua fide & operam fidelis Clarissimo & experientissimo Chymiatro Dn. Angelo Salae Paulus Croquerus M. D. S. Obscurae & solertissimorum ingeniorum irritis conatibus, attritis fortunis frustra tentatae rei quod fidem derogas, idque quod a multis retro seculis, in tanta satagentium turba, uni aut alteri obtigisse infida saepe posteritati fama prodidit, uanum ac commentitium esse contendis: apud omnes puto aequiores arbitros, prompta tibi & facilis est uenia: praesertim apud eos, qui ingenium iudiciumque tuum in his talibus non ignorant, cuius ope omnia quaecunque Uulcanus publicis usibus debet, facili negotio ab eo uel impetras uel extorques: & animi tui nobilitatem notam habent, qua proprias etiam opiniones damnare, certis & euidentibus rerum testimoniis conuictus non erubescis. Quorsum enim tam operose ueternosissimi artificii acumine certetur, de rebus, quarum ueritas sola sensuum fide sancitur. Cur diu altercando me & te fatigas, si sensibus haud fallacibus talium arbitris momento fidem inungere potes. Fac uideam, quae nisi uideantur, palpentur, temere creduntur. At metuunt ne aspectum simul uulgetur mysterium: Itane his artificibus naturae leguntur uestigia quam nisi Ars pro duce habeat errat per auia? Quid? Non eius obuia & aspectabilia sunt opera, non caeca & fallentia molimina? Quid est quod magis eorum exercet industriam, quam ut innotescat ille tritus naturae & retrusissimus tramos quo illa graditur ad rerum miracula? Quare si ratiocinando arguti experiundo uani deprehendantur hi naturae mystae, contenti sint acuminis laude, quam illis ultro concedis, modo te non illi plus quam experientiae credere uelint. Tu uero Clarissime Sala magna laude dignus qui tot annorum pyrotechnia toti prope Europae notus lectissimis ingenii tui foetibus celebris, cum [ si quispiam alius ] credulitati mortalium illudere, blanda spe hiantes ducere, ac inde unctius caput referre posses: candorem tuum publicis emolumentis impendis, irritisque laboribus tuis, aliorum studia ab amabili hac insania detorques, impostorum fucos & speciose consarcinatos dolos commonstras: ad quorum temeritatem confutandam, uel unicum id suffecerit quod plerumque hominum mendicabula, ipsi egentissimi, decoctores, patrimoniis naufragi, nescio quae opum portenta aliis promittant. Frequens hoc seculo scelus, quod non impunitate solum, sed fauore & patricinio credulorum in dies gliscit: & quamuis non sit tam, iucundum uindicari, quam miserum decipi, quot tamen ex istis sunt qui suo exitio fauent, ueteratorum artes, quibus pessum eunt, exosculantur & suspiciunt. Sic periisse iuuat. Quanto praestaret hos sumptus, labores, aerumnas, in scrutandis quas natura in mineralibus, metallis, lapidibus, & caeteris abdidit, ac in publica commoda eruendis uiribus, consumi: in quo quidem glorioso & utili instituto, nunquam cessare industriam tuam, ego testari possum, qui insigni tuo fauore in intima artis tuae adyta admissus, eum fructum cepi, quem tot annorum peregrinatione, magnis sumptibus, apud alios frustra quaesiui: Quo nomine quantum Illustrissimo ac Celsissimo Domino, Dn. Christophoro Duci in Zbaras etc. Hero meo clementissimo debeam malo id perpetuis subiectissimi, animi officiis imposterum testari, quam iam pluribus uerbis profiteri: cuius tu altum & sublimem animum admiratus, stupendis in tanta fortuna naturae & industriae dotibus captus, mihi qui ipsius procurandae ualetudini admotus sum, omnia quaecunque tibi diuturnus rerum usus patefecit, communicaturum te bona fide recepisti. Quod plenissime praestitisse te hoc meo Chyrographo consigno. Pro quo ingenti beneficio uiuam & moriar tibi obnoxius & uectigalis, & si qua dabitur testari tibi grati animi affectum agnosces hominem probum & officiis inuictum, Deus probos tuos & liberales conatus, coelesti sua ope subleuet, tibique uitam longam omnibus arumnis exemptam impertiat, denique uota tua clementer sanciat. Uale amicissime Sala & amore mecum certa. Angele, scrutator Naturae, Sala, profunde, Quo circumfusis ciue triumphat aquis. Urbs Regina maris: Genetrix Uicentia gaudet: O mihi cum magnis suspiciende uiris! Quicquid communem contra, & sententiam auitam, Posse negas fieri, quae uoluere Sophi, ( Quanquam opus & labor est res antiquare priorum, Inuentisque recens conciliare fidem! ) Quicquid id est, quodcunque negas, age detege mundo; Pro Coruo fiet grata columba redux, Tempora decerpta tibi quae praecinget oliua, Ut Medica princeps sis, & in arte sacra. Raphael Iconius, cognomento Eglinus, Heluetotigurinus S. Theologiae D. & Professor in alma Uniuersitate Mauritiana Marpurgi ordin. Ιὐφημίας ἕνεκα προσεφόνει Spagyricos late flores, & serta legentem Alchimia aetheream uiderat arce Salam, Hactenus alta meus donat mihi munera Phoenix, Quae sapiant famam posteritatis ait: Thebani quondam uidi mysteria Succi Et Uomitus grata mente Triumphus erat: Et Triplex nuper compleuit Bezoar, & quod Occiduus, & quod orbis Eous habet: Coetera quid memorem, aeternae quae tradita luci Cuncta mei Mystae Bibliotheca capit. Ecce B 3 Ecce nouas Auri Exuuias; quo lumine terras Nunc Sol Sala meus irradiare parat: Efficiam certe, hoc etiam promisit Apollo, Et Musae uotis accinuere meis: Quantum omnis mea materies superatur ab Auro, Tantum hic exsuperet coetera scripta liber. Ponebat, in amiciae tesseram Euualdus Screeuelius, ordinarius Reipublicae Haghensis Doctor Medlicus. Abdita naturae largae molimina matris Hactenus ingenii uis operosa tui Scrutata, & uarias uires patefecit, & hausit Omnia quae ueterum scripta dedere Sophum. Non tamen obscuro thesaurum condis in antro Sed promis genii docta reperta tui. Ignis amat lucem ( quis enim caela uerit ignem? ) Cuius tu uetita callidus ire uia Occultas uires in aperiam emittere lucem Gaudes, huc mentis te igneus ardor agit; Quamque suo moli frondem optauere capillo, Aptatur capiti pulchra corona tuo. Scilicet B4 Scilicet ut tenebras facile ignis dissipat Nominis elucet fama decusque tui. Artis opus magnae magnos tibi fecit amicos, Heroumque tibi conciliatur amor: Quid mirum? Princeps qui principe floret in arte Principibus si sit charus ab arte uiris. Forsitan Inuidiae stimulis pulsabere, Scripta Magnorum caecus carpere liuor amat: Non tamen bis tu plus praeclare moueberis Heros, Quam tumido rupes saxea pulsa mari: Illa sibi constat, fluctus franguntur, ita alto Murmura tu uulgi despicias animo. Iohannes Westhoff D. Medicus Hamburgensis. Angelicos necdum cessas, sine fine, uolatus Exercere tuis, Angele docte, libris Num quae pandis Laudana, quae Bezardica, & ultra Ingenii atque animi sat documenta tui? Quae de Uitriolo, Stibio quaeque [ eloquar? ] adfers: Numquam ante his oculis talia uisa meis. Et uanos Momi risus nihilominus audis: Sala foris multum, nil Salis intus habet. Sic ego; sic Auctor: Si Ioua charismata donat, Quid uetat his socios uelle iuuare bonos. B 5 Num Num melius pascunt sueto data pabula septo, Quam super occlusas accumulata trabes? Horrea plena manu sine distribuente, gementem An sinerent macra morte perire gregem? Sic studio suppressa se habet Medicina Magistri, Usibus haut animo, quod ualet, illa ualet. Prodeat assuescit, quod & est, atque expedit ad quid, Ars raro praestat quid tumulata boni. Et spes occulta nulla est, mihi crede, medela Spernere Lethaeas posse Charontis aquas. Nempe hac Iynge trahor, quod & Aurum profero in auram, Candidiore manu, candidiore fide, Auri etenim haec uis est rite medicata, quod atras Ad tempus flectat, spe redeunte, Deas. Si quid Momus habet, quod carpat, nil moror atqui Fas est allatis ut meliora ferat. Est ita, ita o citius pergas, ita Sala salire Angelus ad superos & potes ire choros. D. Andreas Tentzelius Greuss: Medicus Schuuartzburgicus aulicus. Senari. Quaecunque Princeps Cous arte Paeonis Olim sacratis edidit Mysteriis; Quaecunque alumnus Pergami uolumine Enucleauit fusiore postmodum; Quaecunque Chymica repperit Arabum Manus, Et qui caminis assidens, candentium Tollit, reponit usque carbonum strues. Industrii omnes insita auri commoda, Uires, medelas, apparatum promere, En hac libelli paucula uere aurei Chari a explicauit, addiditque, quae hactenus Ignota cunctis, auspicati nominis Cognominisque, magnus Angelus Sala, Saeclo huic renatum germen Aesculapii. Abesto Liuor, quaeque mentem obnubilat. Praeiudicata tollitor sententia; Iures licebit, coeteris quamtum anteit Aurum Metallis, tamtum & usu & ingeni Nouis repertis praeminere haec omnibus. Scribebat. Clemens Ouerschye Doctor Medicus Haghaecomitis, suoque Salae, in ueteris amicitiae τεκμήριον hec transmittebat. Iix. Eccum quem relegas benigne Lector, Habes Chrysologon nouum libellum; Qui nunc post nitidos suos sodales In lucem egreditur fauore Sahic quodcunque cohors uetustiorum Auri de medico notauit usu, Qualecunque etiam recentiores Conscripsere boni atque succulenti, Totum quicquid id est & tiniuersum Pagellis fere continet duabus. Quare qui modico cupis labore Doctrinam tibi comparare firmam Aut cui forte nimis uidetur ingens. Pandorae liber & tenebicosus, Hunc tantum tibi compara libellum, Impendes preci minus simulque Quas uertas alio frequentiores Aut plane uacuas habebis horas. In obseruantiae & s amicitiae signum scripsit Ludouicus Combach M. D. & in aula Cassellana Medicus. Ix. Sollicite extrundunt sua Rhapsodemata passim, Scribendi uanum quos Cacoethes habet: Furtiuis miseras chartas centonibus implent, Nominis ac famae prodiga turba, suae: Quae nunquam didicere docent; incerridiculam pol dant, ut coeant, operam. Tantus amor lucri, & laudum uesanae cupido; Tam candoris egent, tamque pudore uacant. Odisti hos merito fucos, uulgique profani, Sit protrita licet, non placet ire uia, Sala Machaoniae decus immortale cateruae, Sala idem Chymici gloria rara chori: Emendicatis nec eget tua scriptio plumis, Ornata ut prostet, sufficis ipse tibi. Quinto iam lustro artifices struis impiger ignes, Naturae coecos excutis atque sinus: Intima perscrutans rerum penetralia, dotes Cymmeriis medicas protrahis e latebris. Caussas morborum, & discrimina mente Eruis, atque acri iudicio trutinas: Insuper exhilaras miro medicamina cultu, Uix quod morosus nauseet aeger habet: Securas celeri ut decorans dulcedine curas, Punctum in Apollineis omne feras studiis: Hinc licuit uitae tibi saepe extendere stamen, Et uacuo iussus lintre redire Charon. Hac locuples ratione tibi experientia, parta, Arcana mentem cognitione beat. Has animi dotes Rhodanus miratur & Ister: Saepius & Rhenus sensit, & obstupuit. Quaque tener resonas propero terit impete rupes, Quaque sacrum Bachi germen adultus alit, Quaque C Quas salum trifido senior iam murmuuires auriferi ridet opesque Tagi: Fuldaque collaudat placidus; celebratque Uisurgis; Atque iterum laetis cornibus Albis ouat: Quin & Sarmaticis rescissus Uistula campis, Attonitus rapidas lentius ursit aquas. Miror & ipse tuae rara haec molimina dextrae, Ingenii arcanas praedico diuitias; Ast magis ingenuam in te exosculor, Angele, mentem. Pectoraque albina candidiora niue: Non arcana premis, claustroue recondis aheno, Nec uerbis uelas in uidus ambiguis; Id tua scripta docent, claras in luminis oras Didita tam faustis hactenus auspiciis. Iam uero aurificum damnosa aenigmata soluis, Et solita retegis dexteritate dolos; Extricans duplici Labyrinthi taedia Chymicus experiens, & ratione ualens. Perge Machaonias ornare fideliter artes, Sollerter chymicos perge polire focos Sic porro Heroum paries tibi, Sala, fauores: Atque a Principibus munera larga uiris. Sic tibi crescet honos uiuo, sic fulgida coeli Nomen ad astra tuum postera secla uehent. Hermannus Westhoff / Lubec. Phil. & Med D. X. Ingenii geniique bonis cultissime Sala: Quae uires Auro: quaue has ratione modoque Eruat Ars Chemica, atque humanis usibus aptet: Edocet, C 2 Edocet, & fraudes hominum, qui erroriex Auro tentant frustra emulgere liquorem, Detegit iste liber quem nunc felicibus astris, Inque tuas laudes, bonaque in communia profers. Ne metue Inuidiam: quod in hoc reprehendere possit, Non habet Inuidia: Aut, si fors tamen ausit aduncos Exserere heic ungues, fultus Ratione magistra, Cui se non fallax sociam Experientia iunget, Disiicies uanos facto uelut impete, bombos Adsertor Ueri. Tuaque haec dignissima cedro Scripta, suum genium capient, ceu nomen, ab Auro, Atque in te uiuent, ueluti tu uiuis in illis. L. M. Q. F. Antonius Gunther Billich Utr: Med: Licent: & Medicus Oldenburgic: ordin: qui hanc Chrysologiam ex Italica lingua in latin. traduxit S. Mirum tibi fortasse uidebitur, Amice Lector, numerorum singularum paginatum rationem in Indice habitam, neglectam in ipso libello, idque propter nimiam Typographi festinationem. Cui difficultati ut obuiam eatur utrum tibi ex duobus hisce placeat, ipse despicies: aut enim tam pagellam quam Index designat, a prima incipiendo & ordine numerando quaesitam inuenies aut quod etiam in posterum prosit, tantum laboris sumes, & suum cuique columnae numerum haud grauatim inscribes, quod in opusculo non maximo, ut uides, neque ualde difficile, & haud parum conducibile tibi erit. Uale. Index In Chrysologiam. A. Auri ens primum. 17 Auri perfectio a quibus causis 27 aur. in principia sua arte separari nequit 30. 100. aurum siue igne siue corrofiuis quomodocunque immutatum semper reductile est. 56 aur. magnetice actuatur a calore nostro 81. 85 auri calx reductilis 45. 47. 49. fusilis. 49 aurum calcinatum non est sincerum aur. 49 auri calcinati color, leuitas sapor. 48 aurum nihil in se habet per se potabile 31 aurum potabile ueterum quid sit 88 Irreductile est respectu caloris nostri. 90 non est uniuersalis medicina 98 aurum in melleam consistentiam redactum nihil aliud est quam auri magisterium. 65 auri essentia sec. Fr. Ant. non est coloris aur. 61 aurum tinctura caret quae arte educi possit. 68 auri eleuatio per alembicum non adeo difficilis chymico experto. 68 auri magisterium quodcunque interdum nocere potest. 102 Attenuatio siue subtiliatio secundus chymiatriae scopus. 3. 5. Attenuatio pro pulueratione sumitur 50 C. Calcinatio proprie dicta. 37 improprie dicta. 38 calcinatio auri impropria est. 40 quomodo fiat. 43 Chalybs a calore nostro magnetice actuari potest. 79 Colores uarii oriuntur ex unione uolatilium fixorum. 70. 71 Colores omnes in hydrargyro conspiciuntur. 19 Corrosiua alia noxia, alia innoxia. 41. 93 Crystallo a calore nostro magnetice actuatur. 79 D. Destructio imperfectorum metallorum non nisi per ignem fieri potest. E. 46 E Exaltatio seu sublimatio tertius Chymiatriae scopus. 3. 6. Forma metallica. 87 F Franc. Antonius opinatur se posse aurum uere destruere. 54 Sibi contradicit 57 uidetur esse homo callidus. 76 Hermetici 4 celeberrimi. 97 Hydrargyrus omnes in se colores continet. 19 omnium metallorum principium est. 19. 21. in auro praedominatur. 21. 25 4 qualitates primas prae reliquis corporibus manifeste exhibet. 26 interius uehementer calidus est. 23 I. Ignis quiuis corrosiuo potentior est. 46 L. Lapis Lazuli a calore nostro magnetice actuatur. 79 Luna frigoris & humiditatis causa est. 84 M. Magisterium auri 65 Plumbi. 96. Magnes a calore nostro magnetice actuatur. 79 Medicamenta quaedam a calore nostro magnetice actuantur, ipsa non transmutata uel dige¬ sta. 79 Metalla non per corrosiua sed per ignem destrui possunt. 46 P. Paracelsus Chymiatrorum princeps. 2 metallorum naturae peritissimus. 18 Peripateticorum auctoritas adducitur. 26 Potabiles substantiae aut per se tales, aut additamenti merito. 29 Potabile in auro nihil. 31 Principia tria uegetabilium & animalium, prorsus principiis mineralium, & haec in illa nullo modo transmutabilia. 7. 10. Reductilitas & irreductilitas uel simpliciter, uel respectu caloris uentriculi nostri dicuntur. 90 Reductio magisterii plumbi 72 Sal uerus & corpus sub salina forma latens differunt. 15 Salis proprium uitrificabilitas. 14 Sales mineralium aqua insolubiles. 14 Separatio primus Chymiatriae scopus. 3. 4. Separationis exempla. 3.4. Sol caloris & siccitatis causa. 84 Solutio, uel est integri solutio, uel contentae in integro substantiae extractio. 53 Spagyrica ars quid sit proprie. 3. eius tres scopi. 3. 4. Subtiliatio fiue attenuatio scopus chymiatriae secundus. 6 Sublimatio quid. 6 tertius chymiatriae scopus. 3 Symbolismus Auri cum sole. 82. 83 Terra mineralis uitrioli & aluminis. 4 Tincturae proprie dictae criterion. 75 Tinctura interdum apparens, non uera est, cum menstruum colore soluti tingitur. 70 Tinctura apparens auri. 68. Plumbi. 71 Transsubstantiatio arti Chymicae impossibilis. 7. Uini spiritus spirituum acrium odores emendat. Corrigenda. 61 Pag 8. lin. 3. lege absurditate, p. 33. l. 12. lege tincturam. p. 41. l. 10. lege fortium, p. 51. l. ult. legeulterius p. 118. l. 17. lege auri. Reliqua cum magni momenti non sint, aequus Lector facile otini Ueneti Chymiatri, Chrysologiae Sectio prima, Caput I. De natura Artis Spagyricae, deque eius Potentia & Terminis, quibus omnes in uniuersum eiusdem operationes circumscribuntur. Quum propositum nobis sit hoc libro agere de materia quae ab euidenti examine & demonstratione Artis spagyricae tota propemodum pendet: non equidem nullum, operae precium sumus facturi, si huius ipsius naturam initio paullo altius a sua origine arcessamus. Est enim hoc totius operis quoddam quasi fundamentum futurum, quo primum iacto in progressu deinceps de quaestionibus controuersis iudicium facilius fieri potest; prorsus ut in aliis Disciplinis omnibus usu uenire uidemus: in quibus, si quae nascitur controuersia, eam ex cuiusque disciplinae principiis decidi oportere, in confesso est apud omnes. Constat autem ex Paracelso Chymiatrorum facile principe, quod Ars Spagyrica sit illa Chymiae pars, quae pro subiecto habet corpora naturalia Uegetabilium uidelicet, Animalium, ac Mineralium: in quibus quicquid operatur, id ad utilem in Medicina finem tendit: quo sensu quibusdam etiam Chymiatria siue Chymia Medicinalis dicitur. Multiplices illa habet operandi modos, uariasque encheireses exercet, quae tamen in uniuersum omnes ad tres praecipue scopos collineant: nimirum I. ad Separationem. Ii. Subtiliationem, ac Iii. Sublimationem siue Exaltationem. Ac primo quidem Separare, est diuidere, dispartiri & resoluere corpora in diuersas substantias ex quibus naturaliter sunt composita. E. G. ex omnibus Uegetabilibus & Animalibus, Bitumine item, Asphalto, Succino, Gummatis, Resinis, etc. separat artifex spagyrus, Aquam, Oleum, Tincturas, Extracta, sales cum uolatiles, tum fixos: Ex Coralliis, Perlis, Matreperlarum, & aliis consimilibus separat similiter partem quandam aquosam, simul & oleosam relicta calce alba & leui: Ex salibus reparat, Spiritus Acidos & Soluentes, relicta parte aliqua illorum terrestri: Ex Alumine ac Uitriolo similiter spiritus acidos protrahit, relicta terra utriusque minerali: Ita quoque ex Sulphure spiritum fuliginosum salinum separat, qui per haustam a circumfuso aere humiditatem abit in liquorem acidum, ardere nescium, minus proprie Oleum sulphuris uocatum: Ex Auripigmento, Antimonio, Markasitis, Plumbo Stanno, Cupro, Ferro, aliisque praeterea corporibus Metallicis, quae quidem in igne consumi possunt, separat substantias Mercuriales & Sulphureas in forma fuliginis siue pulueris subtilissimi, aridi, & sicci, relictis illorum cineribus & salibus fixis, qui neque sapore praediti sunt, neque in aqua solubiles. Ii. Subtiliare siue adtenuare dicitur ars spagyrica, quando dissoluit, dilatat, & discontinuat soliditatem, compactionem, & fixitatem corporum Metallicorum & Lapideorum, interuentu humoris cuiusdam acidi & soluentis, atque ita illa redigit in formam magis subtilem & penetrabilem, pristinaeque multum dissimilem: eamque uel liquidam, uel salinam, quae facilime dissoluatur ac diffluat in quocunque liquore aquoso, non minus quam uel Saccharum, uel Sal: uel pulueream etiam. Posset quidem haec eadem operatio etiam Coniunctio dici, siquidem per eam uolatile cum fixo, liquidum cum solido, & corporale cum spirituali coniungitur: Uerum propriissime non nisi Subtiliatio uocanda est. Iii. Denique Sublimare artem dicimus, quando uel separatas dictorum corporum, Substantias, uel corpora solida adtenuata rectificat, & ad nobiliorem puritatis, subtilitatis, & perfectionis gradum eleuat. Ex quibus satis, opinor, adparet, quod omnia Medicamenta Chymica sint, aut Substantiae separatae seu extractae ex supradictis corporibus: aut Magisteria, id est corpora solida per forinsecus accedens additamentum adtenuata Addimus & hoc, Artis ui effici non posse, ut una substantia transmutetur in aliam, id est, ut substantiae Mercuriales aquosae, Sulphureae oleosae, & Salinae reuera salsae & solubiles Uegetabilium & Animalium similes fiant Substantiis Mercurialibus & Sulphureis fuliginosis & terrestribus, salibusque insipidis & insolubilibus Corporum Metallicorum: ac econuerso horum substantiae similes Uegetabilibus & Animalibus, utque in unum omnia conferam, non potest ars reapse transsubstantiare lapidem in aquam: Ista enim metamorphosis miraculi loco sit futura, nons ab artis potestate, profecta putanda. Et, si quis aliter affirmet, nisi ab ignorantia sua patrocinium petat, nihil profecto eum ab extrema surditate defendere queat. Atque sic quidem quae nam Artis spagyricae fundamenta sint, quae bases, termini, pomaeria, breuiter declarauimus: ex quibus de quaestionibus in chymia controuersis iudicari debet, siue eae anatomiam alicuius corporis, siue eiusdem subtiliationem concernant. Caput Ii. De essentia consislentia, & forma substantiarum Metallicarum. Quamquam supra obiter de foma & consistentia substantiarum Metallicarum eiuscemodi mentionem iniecimus, ut iis, qui artis & naturae metallorum non penitus sint ignari, potuerimus satisfecisse, neque opus proin uideatur, plura in hanc rem uerba facere: Nihilo tamen minus, quum res sit maximi in Chymia momenti, cuius exactissimam rationem habere oporteat Chymiatrum, qui cum ratione in artis operibus uersari uelit; non possumus non prolixiorem de ea tractationem instituere. Quod si ergo penitius inconsistentiam ac formam substantiarum Metallicarum intueamur, deprehendemus profecto, non minus has a substantiis uegetabilium ac Animalium differre, quam terram ab aqua. Huius pronunciati ueritas patebit, si eas inter se contulerimus: facto abs Mercurio siue parte rerum aquosa initio. Sumat quis e g. Argentum uiuum, quod ex sententia Hermeticorum est Aqua Metallica, & ipsius essentiam, formam, & consistentiam cum Aqua cuiusuis Uegetabilis aut Animalis comparet; Deum immortalem quanta, dissimilitudo, quanta inaequalitas ac disparitas primo statim intuitu utrinque sese obferet! Aqua enim Uegetabilium ac Animalium deprehendetur leuis, rara & transparens: Argentum uiuum, e contrario solidissimum, densissimum grauissimum, & inita mensurae ratione, decuplo fere aliis aquis ponderosius. Quod qualitates porro alias adtinet, argentum uiuum non madefacit digitos, nullam frigoris uim aut conglaciationem experitur, neque temporis iniuria & longitudine corrumpitur aut mucescit, quae aliis aquis obtingunt omnia. Sic Sulphur Minerale Resina illa siue Axungia terrestris, cum Sulphuribus Uegetabilium ac Animalium hoc fere solum commune habet, quod instar rei oleosae & pinguis, in igne reapse comburatur: Caetera, immane quantum differat a Resinis, Axungiis, Oleis aut Substantiis Sulphureis Uegetabilium ac Animalium! Has enim, quis non uidet esse leues, aque innatantes, unctuosas, si tangantur, corruptioni denique & situi obnoxias, quum Sulphur Minerale contrario sese modo habeat? Lapidis enim instar ponderosum est, & in aquam proiectum derepente fundum petit, aridum & siccum, nec digitos imbuit, cantumque abest, ut corruptioni subiaceat, ut non sese solummodo ipsum semper, sed & alias res, ut ligna, quam diutissima a corruptione sartas tectas conseruet. Differentia quin etiam horum ex eo efflorescit, quod ex sulphure minerali nequeat Oleum siue liquor uere oleosus & pinguedinosus prolectari, contra quam fit ex aliis rebus Sulphureis. Hae ipsae etiam, si comburantur, fuliginem quamdam nigram in altum emittunt, quae recollecta instar subtilissimi pulueris de carbonibus, denuo conflagrare apta nata est: Sulphur uero minerale exustum fuliginem quamdam candidam, eamque acerrimam, & nares impense uellicantem ex sese effundit; quae ipsa modo supra explicato in liquorem fathiscit, igni extreme contrarium. Denique inter cineres corporum Metallicorum & Aliorum, non minor diuersitas occurrit, eos inter se accuratius conferenti. Si quis pro Exemplo accipiat Cineres Antimonii, Markasitarum Stanni, etc. qui post cuiusque horam in igne uehementissimo anatomiam, & ablationem partium Mercurialium & Sulphurearum residui facti sunt: uidebit liquidissimo, in quo hisce conueniat, cum Cineribus Uegetabilium & Animalium, uel nihil esse, uel nimis quam parum. Etenim Uegetabilium animaliumque cineres sunt leues, & ex illis lixiuium confit, per quod Substantia salsa & in aqua solubilis extrahitur. Cineres uero metallici multo uisuntur ponderosiores; Ac Sales quidem hi suorum corporum sunt, non tantum per definitionem Salis Paracelsicam, quae illis ad ussim competit; sed &., quod facili negocio fu in uitrum, experientia to luci queant, quod ipsum Salis proprium esse in quarto, uti loquuntur, modo, quiuis per se facile intelligit: Interim tamen etiamsi illi ipsi cineres Metallici uel per integrum annum in aqua macerarentur, ne atomus quidem Salis uere salsi inde extraheretur. Non sum nescius, reperiri, qui beneficio aceti destillati aut alius alterius liquoris, acidi istiusmodi salem elicere glorientur: Sed & hoc scio, oppido tum falli ipsos, tum alios aeque fallere. Nec enim quod ipsi pro Sales obtrudunt, id reuera horum corporum sal est; Sed Spiritus Soluentium, qui cum parte cinerum Metallicorum coaluerunt in istiusmodi massam salinam; Uulcano teste, qui Spiritus coagulatos segregare rursus potest a cineribus Metallicis, sic ut hi ad solidam suam & in aqua, indissolubilem formam & consistentiam, spiritibus destituti, redeant. Unde breuiter colligere est, ut Metalla in prima sua origine dubio procul ex Substantiis elementaribus spirituosis, & mollibus, dicantur procreata: minime tamen propterea statuendum esse, istas substantias tales, quales initio fuerint, deinceps perstitisse, sed accedenti longa diutinaque digestione, mixtione, & coctione a calore naturali subterraneo celebrata, aliam & priori longe dissimilem, consistentiam, dispositionem, & qualitatem, uti hactenus demonstrauimus adquisiisse. Caput Iii. De substantiali compositione Auri, deque causa compactionis eiusdem, ponderositatis, ac durabilitatis in igne. Demonstraturi, quo usque ad Aurum medico usui accommodandum Artis Spagyricae potentia sese extendat, nolumus curiose inquirere, qualis nam res Aurum in primo suo ente extiterit, & num materia mollis & spirituosa ante fuerit, quam ad ueram consistentiam metallicam deuenerit. Istiusmodi enim profundam, obscuram ac intricatam quaestionem, iis qui ob lapidem Philosophorum folles noctes diesque motant, & metallorum transmutationi inhiant, relinquentes, id solum excutiemus, in quonam tum compositio, tum excellentia auri consistat, posteaquam iam a natura coctum sit & elaboratum, inque uerum uisibile & tangibile metallum, formatum. Statuendum ergo est, id quod nemo etiam negare uel debet uel potest, Aurum, quia metallum sit, necessario etiam tribus istis substantiis metallicis communibus ad caeterorum metallorum compositionem concurrentibus, constare. Substantias uero istas, eo se modo habere, quem capite precedenti explicuimus Nunc ut res clarior & euidentior euadat, uisum fuit, adducere aliquot sententias Paracelsi, qui ueluti metallorum naturam, si quisquam alius, fuit doctissimus, ita totum hoc, quod de compositione metallorum scitu necessarium est, in suis scriptis plene planeque est persequutus. Primo, quantum mercurii siue argenti uiui in metallorum omnium compositione concursum attinet, de eo scribemus uerba eius clarissima ex lib. 2. de generatione rerum: " Nec minus uerum est ( inquit ) quod mercurius uiuus mater est omnium septem metallorum, & recte mater metallorum uocari debet. Nam ueluti is in se habet omnes colores, quos in igne de se uidendos praebet: Ita etiam abscondita in se habet omnia metalla, quae & ipsa extra ignem de se non praebet. " In coelo suo Philosophorum Regula prima de mercurii natura & proprietate: " Omnia sunt in omnibus abscondita: Unus ex illis omnibus est eorum absconditor & corporale uas externum uisibile & mobile. Fluxus omnes manifesti sunt in uase hoc. Nam uas hoc corporeus est spiritus. Quare omnes coagulationes & fixiones in ipso captiuae sunt & conclusae, cum fluxu adeptae, circumdatae & conprehensae, etc. " In Thessalo 2. hoc est de gradibus & compositionibus capite 10. " Mercurius inter metalla supremus est, & corpus quoddam rerum substantialium in quatuor istis elementis. Ille ipse etiam singularem sibique propriam in se naturam habet, frigidam & calidam, & illa adimi ipsi nequit. " Et paullo post: " Si iam ex illo generatur metallum; uidelicet ex mercurio corporali, per transmutationem Archaei in ferrum siue plumbum, aurum, aut argentum, tum simul cum hisce naturis, adsumit aliam nouamque complexionem sine perditione aut destructione complexionis prioris: Et ita duae naturae erunt in una substantia, ex solis uiribus mercurii cum unione sulphuris & salis: Quare ulterius plumbum loco mercurii esse potest aut argentum aut aurum, etc. " In Scholis in liber de gradibus & Composit: Medicam: " Unumquodque Metallum est Mercurius coagulatus. " Lib 3. de Morbis Mineralibus cap. 2 " Unumquodque coagulatum Metallum in se habet naturam Mercurii: Sed quia coagulatum est, ideo ista uis numquam iot est. Nam in media generatione, & usque ad mediam generationem omnia metalla sunt Mercurius. " Et paullo inferius: " Ideo notanda hic est differentia, si de Mercurio dici debet, natura haec, quod non perfecte generetur: Sed seruat in se naturam & proprietatem uiuam & essentialem quam reliqua metalla mortuam inse habent. " Tractatu primo de mineralibus " Ita etiam est metallica natura, quae neque malleo tractari potest, neque fundi, & est mineralis aqua metallorum: Ueluti alias aqua subest rebus aliis, ita haec metallis. " Et in eodem capite: " Nam mirabilis eius natura multiplex est, nec paruo labore inuestigabilis. " Haec hactenus de generali concursu argenti uiui ad productionem metallorum Paracelsus: De eiusdem porro speciali in Auri compositionem ingressu, notari possunt, quae sequuntur. De coelo Philosophorum c. 3. " Septimum Metallum ex sex istis fluxum, corporaliter est Aurum, & in se ipso nihil aliud est, quam purus ignis. Quod uero ab extra pulcrum, flauum, uisibile, tangibile, ponderosum frigidum, & solidum corpus uisitur & sentitur, causa est, quod coagulationem reliquorum sex metallorum in se habeat, qua cum compactum & comprehensum est in corpus externum. Quod uero ab elementari igne funditur, ratio haec est, quia fluxum habet a mercurio, a pisce, & aquario spiritualiter in ipso absconditis. Quod etiam externe hic deprehenditur, quia mercurius promptissime auro adhaeret, ipsique permiscetur corporaliter. " Lib. 3. de Morbis Mineralibus cap. 2 " Aurum tantum est mercurius. " Quia uero, quando in textu praeallegato aurum ini seipso dicitur nihil esse aliud, quam merus ignis, dubium suboriri cuipiam possit, ad qualitatem mercurii respicienti, qui frigidus uulgo iudicatur: Ideo non abs re fuerit uidere, quomodo ipse auctor hic sese explicet, libro de coelo Philosophorum: Ubi de qualitatibus mercurii agens. " Uicti sunt, " inquit, " qui de mercurio statuunt, quod humidae aut frigidae naturae sit, aut esse debeat; quod non est. Uerum immensi caloris & humiditatis plenus est, qui calor & humiditas natura ipsi inest, causa perpetui fluxus, in quo est: Nam si frigidae & humidae naturae esset, aquae congelatae similis esset, oportet, & semper fixus & durus maneret, & primo per calorem ignis, ut alia metalla, in fluxum, adduceretur. Hoc autem non opus habet, quia fluxum suum iam ante a calore habet, qui eum in fluxu detinet, a quo semper debet uiuere, & non mori, neque immobilis fieri, neque congelari etc. " Quod uero argentum uiuum uehementi calore interno polleat, non uno argumento colligitur. Primo enim si ad debitum tempus in peculiari uitro, satisque intenso arenae calore detineatur, liquido constiterit, hanc suam formam nobilem & liquidam mutari in puluerem coloris sanguinei, physicum complexionis igneae indicium. Deinde iste puluis interne datus, aut externe in usu Cheirurgico adhibitus, effectus rei, non frigidae, sed calidae habet. Neque tamen propterea negat Paracelsus: quin frigidae etiam naturae sit Mercurius, habito nimirum respectu ad qualitatem eius externam; quin potius hoc ipsum elegantissime confirmat Tractat. 2. de Morbis Mineralibus C. 2. " Ita etiam hoc est in hyeme terrae, quae sola est Mercurius uiuus, hoc est, Argentum uiuum: ille, qua omnes proprietates Luna est & qua omnem naturam hyems. In ipso iacent omnes stellae hybernae, naturae hyemalis, & quod ad hanc rem facit. " Et paullo ulterius: " Nam Mercurius secundum suam naturam rectius uocaretur Luna, recte hyems, recte nox, frigus, glacies: Uerumtamen quia non est compactus, sed metallum apertum nomen eius manet. " Hasce sententias hoc in negocio adscribere libuit: ex quibus omnibus satis superque uidere est, Paracels: uelle, Aurum ex metallicis substantiis, ipsi cum reliquis metallis communibus, compositum esse. Quarum licet princeps sit & praecipua mercurius, per hoc tamen non stat, quin reliquae etiam duae, sulphur nempe, & sal, mineralia, admitti una debeant, quum is sine horum interuentu soliditatis & compactionis metallicae nequeat fieri particeps, id quod non uno in loco Paracels: in suis scriptis declarat. Quod porro in auro mercurium praedominari dicimus, nemini mirum uideri debet, sententiam saltim consideranti Philosophorum Peripatheticorum, qui perfectionem auri esse statuunt a coniunctione quatuor elementarium qualitatum, perfectissime inuicem combinatarum. Materiem quidem ipsam in specie non exprimunt: Sed nos nullam mercurio in uniuersa rerum natura aptiorem melioremque dari credimus, quippe in quo, ut ostensum hactenus, quatuor istae qualitates, aquae scilicet & aeris quoad extra, interne uero terrae & ignis, omnium quasi oculis clarissime subiiciantur, quae ipsae amplius ita unitae, ita inuicem concathenatae sunt, ut, licet mercurius corpus mobile, metallumque inchoatum & immaturum sit, nequaquam tamen propterea ignis ui diuidi & dissolui queat, quin semper artifex eum, in naturalem suam consistentiam retrahat. Caeterum, quod aurum sit tam compactum metallum, magis quam alia omnia, quod instar solis splendeat; spurcitiei odorisque omnis expers & ab omni parte temperatum; quod item quemcunque ignem triumphet, ac rubiginem nesciat: id duabus potissimum caussis acceptum est referendum. Prima auctore Paracelso ( Tractat. I de Mineralibus cap. 2 de Procreat: Metallor ) est, quod substantiae auri, mercurius scilicet, sulphur & sal, sunt a natura exquisitissime defoecatae, depuratae, & ab omni materia corruptionis capace sequestratae. Altera causa est, earumdem substantiarum coniunctio, unio, & combinatio arctissima, perlongam ac diutinam eamque accurratissimam concoctionem facta, sine interuentum alicuius rei, quae qualitatibus ipsarum aduersetur: Unde nulla inter eas diuersitas animaduertitur, sed una substantia, non tres esse uidentur. Et hae sunt caussae qualitatis, temperamenti, & excellentiae ipsius Auri. In quo disquiritur, an ex Auro possit elici substantia bibi apta. Initio praemittimus, quod omnes in rerum natura substantiae potabiles, in duplici differentia constituantur: Aut enim sunt actu, inque se ipsis liquidae: Ut liquores tam oleosi, quam aquosi: aut sunt potentia liquidae, siue ex accidenti, uidelicet per additamentum; ut est substantia rerum salina, quae etsi non sit actu liquida, neque proin per se bibi possit; quia tamen in liquoribus aquosis liquatur, penitusque diffluit, ut tum non aliam quam liquoris formam prae se ferat, non refragantur Chymiatri, quin suo quoque modo potabilis haec adpelletur. Iam si quis scire uelit, num ex auro huiuscemodi substantiarum aliqua educi queat, is duo consideret: Ipsam uidelicet naturam auri, & deinde artis spagyricae potentiam. Quoad primum, si quae de substantiarum metallicarum forma & consistentia hactenus exposuimus, repetantur, simulque ad perfectam maturationem & compactionem, quam eaedem substantiae in compositione auri nactae sunt, respiciatur; nullo profecto negocio colligi potest, eius quidem substantiae, quae secundum dictorum modorum alterutrum potabilis nuncupari debeat, nihil in auro reperiri. Ars uero ipsa substantias corporum diuisibilium separare quidem potest, easque in actum, idque in tali consistentia, qualem natura sua obtinet, educere: Uerum, ut supra quoque diximus, haut quaquam ualet transmutare substantias fuliginosas, aridas, & siccas in substantias liquidas, aquosas, & oleosas; nec uice uersa has in illas; Unde facile intellectu est, etiamsi maxime chymia posset corpus auri diuidere, & ex eo substantias, quibus constat, separare, ueluti facit in Plumbo, Cupro, Stanno, Ferro, Antimonio, Markasitis, etc. Quod tamen propterea illae ipsae substantiae a sua naturali arida & siccam consistentia, in aliam humidam & potabilem minime gentium essent abiturae; non certe magis, quam aliorum corporum mineralium supra nominatorum substantiae, quae, experientia teste, aridae semper sunt & siccae, neque in aqua simplice ullo modo liquefiunt. Quin potius uerisimile est, substantias auri separatas, tanto solidiores & fixiores. futuras, quanto id prae reliquis hisce corporibus solidius, compactius, fixius, ac ponderosius corpus nactum est. Tantum etiam abest, ut ars ex auro substantiam quamdam liquidam & potabilem, tam longe a natura auri dissitam, eliquare ualeat, ut ne quidem in istas, quibus natura conflatum est, substantias illud ipsum rescindere potis sit. Uanissima ergo est haec de substantia potabili ex auro secernenda persuasio, quae multorum quidem animos occupauit, sed a ueritate est alienissima; id quod in genere hactenus demonstratum, sectione sequenti specialius, producto in medium exemplo, sumus confirmaturi. Chrysologiae Sectio Secunda, Qua indestincte & accurate examinatur processus Chymicus Francisci Antonii Londinensis Doctorus Medici quo Essentiam & Realem tincturam ex auro se extrahere gloriatur, uendens indies & dispensans sub isto nomine duo medicamenta. Satis hodie duobus medicamentis, quae pro ueris ex auro substantiis uendit ac dispensat, per uniuersam ferme Europam innotuit Franciscus Antonius Londinensis Doctor Medicus, Cuius famae & existimationi neque nos inuidemus, utpote quibus cum persona ipsa nequaquam litem esse sancte protestemur. Rem ipsam spectamus: in qua ut cum eo sentiamus, non possumus, ueritatis ui adacti, a nobis impetrare. Quin potius, ut eorum, quae praecedenti sectione adtulimus, magis magisque inclarescat ueritas, & dubitandi omnis occasio praecidatur, nihil uel praeter rem uel inique fecerimus, si errorem eius, quem publice non disseminare tamtum, sed & edita Apologia strenue defendere conatus est publice quoque detegamus & detrahamus ipsi laruam hanc, qua speciose tectus, toti imponit mundo. Sequemur autem presso pede eundem ordinem, quo libri sui " Medicinae Chymicae, & ueri potabilis auri ad fertio, " dicti, " capite quarto, " processum suum ipse auctor describit; Quumque is tribus distinctis operationibus I. uidelicet " Auri calcinatione, 2. eiusdem calcinati solutione, 3. denique tincturae ex eodem dissoluto extractione " contineatur; Nos quoque tribus hisce partibus secundam hanc sectionem absoluemus. De Calcinatione Auri. Eam quidem hunc in modum describit noster: " Corpus auri solidum indiget praeparatione longa atque operatione continua: ut primo calcinetur postea soluatur. Calcinatum enim corpus quod solidum prius erat, iam discontinuatum euadit & ueluti impalpabile quoad tactum, magis quam prius solutionis susceptiuum. Non calcinatum solutioni nimis erit contamax. Neque tamen cum rebus corrodentibus, aut humanae naturae infestum calcinationem moliri debemus: Ut uulgo fieri solet per aquas ( nimirum ) fortes ex Uitriolo, Alumine, Nitro, & similibus. Ablutiones enim licet uigesies repetantur, uenenatas impressiones aquarum fortium aufferre nequeunt. In uera ac philosophici calcinatione nullae recidiuae fiunt cruditates, aut uenenatae impuritates, uomitionum, resolutionum, palpitationum cordis procreatrices Cauendum semper ne ex huiusmodi malitia aliquid in medicando damni patiahaec hactenus de calcinatione Antonius noster: Circa quam tria mouemus I. quid per calcinationem philosophicam intelliat: 2. An in ista calcinatione Auri forma penitus destruatur? 3. Denique annon in eadem calcinatione accedat ad aurum res quaedam peregrina, per quam simplices istius qualitates alterentur? Quod primo calcinationem ipsam adtinet, eius duplex est apud chymicos significatio: Propria uidelicet, & impropria. Proprie calcinatur corpus minerale, quando mediante igne solo, humidis suis & glutinosis substantiis priuatur, inque cinerem seu calcem leuem & aridam redigitur, ita, ut redintegrari; ac in primam suam formam reduci nequeat Exemplum uulgo obuium est in calce lapidum, qua utuntur caementarii: quae istis suis substantiis ignis ui destituta, in formam lapidis pristinam omnino est irreuocabilis. Improprie uero calcinari dicuntur eadem corpora mineralia, quando interueniente aliqua materia acri & salsa, per uiam uel solutionis, uel reuerberationis, discontinuantur, & in subtilissimum, tenuissimum & impalpabilem puluerem adtenuata, uerae calcis formam mentiuntur, licet uere ac realiter calcinata minime sint, sed formae suae pristinae adhuc capacia: Iam quum praeter hosce duos calcinationis modos nullum alium dare uel comminisci queat noster, quaero, utrum is per calcinationem suam Philosophicam uelit intellectum? Certe non nisi secundum, puto: id quod dua euidentissime rationes euincunt: 1. est, quod unanimi omnium consensu aurum nulla ignis ui deuastari possit: 2. quod si uel uere calcinari statueretur, consequens necessario esset, quoniam in illa calcinatione, substantiae humidae & glutinosae, siue mercuriales & sulphureae auri deperderentur, substantiaque tamtum salina cum terra aridissima, & siccissima, ac qualitatibus ignis abunde imbuta, reliqua fieret: quod aurum ita mercurio suo & sulphure spoliatum, etiam uirtutum, quae ab optima compositione & temperamento substantiarum inuicem, coniunctarum, pendent, una fieret uacuum: id quod intentioni auctoris nostri cumprimis aduersaretur, utpote qui in suo auro potabili, ueras auri qualitates, easque integras, sine ulla earum uel imminutione uel iactura, conseruare fatetur. Calcinatio ergo illa Philosophica nulla alia est, quam secundi, ut diximus, modi. Neque obstat, quod quis posset obiicere eam ipsam per res salsas & acres institui, quam ob id non uideatur intendere noster, quippe qui aquas fortes ex uitriolo, alumine, nitro & similibus praeparatas, tamquam res corrodentes; humanaeque naturae infestas reiiciat. Facilis enim est responsio, quod, quam tum uis has propter igneam penitrantiam a compositione & destillatione ortam, proscribat: non possit tamen ea propter uel res, ex quibus istae aquae factae sunt, proscribere, quum quam egregia inde medicamenta praeparentur, elegantiorum quidem medicorum nemo hodie ignoret: uel etiam omnes materias salsas & acres gradibus & qualitatibus aquarum fortium commensurare. Per enim magna utique est corrosiuorum diuersitas & latitudo, neque de omnibus, quod humanae naturae infensa sint, promiscue dici debet. Nam quis uel e media plebe, salem, quo quotidie cibos condimus, acetum, aliasque res acidas, quibus non minus utimur, uenenatas aut corporibus nostris inimicas, ac non potius salutares, imo ad sustentandam sanitatem necessarias, fateatur? Quid dicemus de salibus spagyricis cum Animalium tum Uegetabilium? ii, tamtum abest, ut humanae naturae uenenata quadam qualitate insidientur, ut opposito uim alexiteriam possideant, humorumque internorum corruptioni, bonis saepe aegrorum rebus, resistant. Et tamen si qualitates soluentes, incisorias, detersorias, acrimoniamque tam horum salium, quam salis ipsius uulgaris, aceti item, succi de citro aliorumque consimilium consideremus, ratio nulla erit, quare ex numero corrosiuorum haec debeant excludi, praesertim quum multa corpora mineralia, illorum uicorrodi & dissolui, ipsa nos edoceat experientia. Ut ergo, quod res est edisseramus, calcinationem suam hoc modo noster instituat, oportet: Accipit, quam tum placet auri, cui addit salem quemdam usualem ( qui corrosiuus quidem est, sed non tale corrodens, quale ab opere suo excludit, id est, humanae naturae noxium ) duo haec in re uerberium collocat, adhibito tali ignis gradu, ne aurum fundatur, sed ut spiritus salis istius acres & solutiui duntaxat excitentur, qui ita sensim circa metalli corpus tam intra quam extra coeunt & concentrantur, eiusque fixitatem metallicam, ui acrimoniae suae disrumpunt, & per minima dirimunt, neque non instar spongiae rarefaciunt & emolliunt, ut euadat puluis subtilissimus, leuissimus, & tamtum non inpalpabilis, terrae sigillatae colore, uel, ( pro natura scilicet salis, & modo reuerberationis ) etiam alio aliquo conspicuus. Calcem hanc, quam uocant, a reliquiis salis, si quae adhaeserunt, ablutam exsiccat, inque suos usus reponit. Et hoc est aurum ipsius philosophice calcinatum: per salem nempe quemdam, qui, communi omnium philosophorum sententia, uerum elixir, & balsamus est naturae uniuersalis, ueraque materia, per quam ad usum medicum corpora omnia metallica dissolui debent & adtenuari. Aurum inprimis, cum quo intimior ipsi cognatio, quam cum aliis metallis intercedit. Possemus de hoc ipso uel sexcenta auctorum testimonia adducere, nisi magis adtenderemus ad id quod agant isti artifices, quam quid loquantur. Secundum quod circa calcinationem artificis nostri discutiendum, est, an aurum calcinatum ( intellige per salem, aut aliud additamentum ) ita possit destrui, ut euadat irredisiuum? Cuius quidem quaestionis facilis est decisio, ab experientia & proba artis. Certo enim certius est, quod aurum quidem, per reuerberationem cum materiis salinis aut sulphure factam, quoad externam figuram ita immutari queat, ut aurum non amplius appareat, immo in uehementissimo quoque igne fusionem respuat: At hoc minime inpedit, quin si in manus experti artificis incidat, per additamentum conueniens, a spiritibus salium & sulphuris adpactis, liberari possit, & deinde pristinae suae formae, sine ulla qualitatum suarum laesione, restitui. Quin omnino tam dictu quam creditu foret absurdissimum, spiritus cuiuscunque etiam uel salis uel materiae acris hoc in negocio ipsi praepollere igni: Quem uidemus Cuprum, Ferrum, Stannum, Plumbum aliaque multa mineralia re uera incinerare, calcinare, & uitrificare; sic ut prorsus ad pristinam essentiam reduci nequeant: Id quod neque sal ullum, neque aqua ulla fortis aut regalis, aut quicunque alius spiritus, etiam uehementissime corrosiuus, praestare ualeat. Etiam si enim corpora metallica per haec corrosiua dissoluantur, & quam subtilissime puluerentur, facile nihilominus reductu esse & permanere, unicuique experto spagyrico est perspectissimum. Ex hoc fundamento inferimus ulterius. Si corrosiua uehementissima nequeunt reapse destruere corpora metallorum imperfectorum, multo minus corrosiuum mediocre, sal uidelicet aliquod usuale, poterit destruere corpus auri, metalli, usque adeo fixi & perfecti; Unde consequens fuerit aurum calcinatum nostri Philosophi reductile esse, id quod credo, neque ipse diffiteatur, quippe qui nihil aliud se hac calcinatione agere perhibeat, quam ut aurum magis solutionis susceptiuum reddat. Ultima quaestio est de eo; an uidelicet aurum ita calcinatum, simplex sit, subsistens in seipso solo, sine additione? Ad quam uti negatiue respondeamus, tribu indiciis apodicticis adigimur: quorum primum est ipse Color: Quia enim splendoris sui usque adeo factum orbum est, ut terram quamdam potius, quam se ipsum referat, id profecto uel ab igne fit; uel ab additamento. Non ab illo: in quo, ut saepius dictum est, inuictus iste terrestris sol splendore etiam luculentiore, iubilat; Ergo ab hoc, quod erat demonstrandum. 2 Leuitas qua non aliunde procedit, quam ab additis spiritibus peregrinis, qui corpus auri perminima diuellentes, ipsi sese una affricant, atque ita efficiunt, uti pondus eius multo leuius adpareat, quantitatis nimirum respectu: quae ipsa auctior tum multo conspicitur. 3. Sapor: Gustatum quippe sapore quodam adstringente, cum acrimonia quadam coniuncto, linguam adficiet: qui quidem sapor neque est auri proprius, neque ab ipso simpliciter proficiscitur. Accedit hisce omnibus ocularis euidentia, ab ipso Uulcano petita: Sume enim Calcem, istam, inque crucibulo positam committe Igni Fusionis; fundet se instar salis, & fumos spiritusque ex Calce manifeste effumantes, tum naribus hauries, tum oculis usurpabis; usque quo istis consumptis Aurum ad sese redeat. Hisce itaque argumentis irrefragabiliter demonstratur, Aurum Calcinatum non esse simplex, sincerum, & impermixtum Aurum, sed particulam quampiam additamenti istius, quo cum calcinatum est, penitissime in sese cohibere. Quod ipsum postea caussa est, ut ista calx, in liquore quopiam acidulo medicinali, neque multum Corrosiuo, facillime dissoluatur, quod caeteroqui factu esset impossibile. Neque etiam alia est auctoris nostri intentio, utcunque eam in ipso textu uel dissimulet, uel subticeat: Qui si simplicem tamtum Auri adtenuationem spectaret, nullamque additionis, quam in, Reuerberatione id adquirit, haberet rationem, utique subtilissimis istis Auri atomis, quibus utuntur Pictores, & in quos aurum minimo tempore, sine ullo igne redigitur, abunde sibi satisfacere posset, atque adeo labore Reuerberationis omnino supersedere. Sectionis secundae De Auri Calcinati solutione. Habita Calcinatione Auri, progreditur porro noster ad eiusdem solutionem hoc modo: " Calcinatum, " inquit, " hoc corpus Spagyrico ritu in uase uitreo collocamus. Cui affundimus Aquam coelicam Raymundinam dictam: quam protinus ebullire conspicies, & in altum ascendere, absque alio calore. Cessante ebullitione & iuncturis peroptime clausis, ne quid respiret, in temperato calore per aliquot dies statuimus. Ita sensim aqua haec nostra flauo colore tingitur, ac si croco perfunderetur. Quod clarum est euacuamus in aliam ampullum per inclinationem caute ne turbentur faeces. Aliam affundimus aquam priori similem iteratis semper uicibus, usque dum alterius non coloretur aqua. Omnes coloratas has aquas simul collectas, per lentissimum Balnei calorem e distillamus. Exit aqua clara ( ut prius ) Materia Auri soluta subsidet in uitri fundo Mellis instar, solubilis in quocunque liquore ". Subnectit postea, quibus rem plausibilius exaggeret: " Dura illa compages iam soluta est, & Metallica Auri forma omnino destructa: adeo ut in nullum ulterius Metallum reduci possit. Interim tamen nulla ignis uiolentia deuastari potest haec substantia, aut in fauillam aduri, quod perfectionis Auri certissimum est signum. Ista enim solutio est sub conseruatione suae speciei, & est solennis ac uere philosophica, non corrosio illa Sophistica etc. " Plura qui uelit, adeat auctorem ipsum. Nos omissis uariis curiosis inutilibusque altercationibus, quibus, quae iam allegauimus, exagitari possent; id tamtum, in quo rei cardo uertitur, arripimus, ipsam uidelicet Auream materiam, melleae consistentiae, in corpus metallicum irreductilem: de qua, num ita sese, ut auctor tradit, habeat, inpraesentiarum cognoscemus. Ac de nomine quidem initio: quum materia isthaec Auri soluta duplicem sensum gignat in mente concipientis. Per eam enim intelligere potest auctornoster, uel absolutam, realem, & perfectam solutionem integri corporis aurei: Uel subtilem, quamdam substantiam ex Auro separatam, tractam in menstruum illud siue Aquam Raymundinam in forma extracti, qualis ex corporibus Uegetabilium beneficio tum Aquae uitae, tum aliorum soluentium appropriatorum elici consueuit. Aut fallor ego, aut materia isthaec primo sensu uenit acceptanda, id quod tum titulus ipse allegato textui praepositus innuit: " Mysterium Auri soluendi, & per alembicum eleandi ": tum praeterea sententiae istae significant: " Ista enim solutio est sub conseruatione suae speciei etc. & Praeterea suum humidum primigenium conseruatur integrum etc. " Ex quibus coniectura iniri potest, quod secundum ipsum isthaec materia nihil sit aliud, quam Aurum destructum, & realiter forma sua metallica, sine substantiarum suarum diuisione, priuatum, perfecte apertum & praeparatum, ut ex illo Tincturam aut Essentiam extrahere, ut libeat, liceat, de quo postea. Idem etiam haec sententia confirmat, quando dicit. " Dura illa compages iam soluta est etc. " Immo uero omnino haec est eius opinio, quandoquidem tam bene, ac ungues suos nouit, illud calcinati Auri, peracta solutione, residuum, in optimum, quale antea erat, aurum reduci posse: proinde nimis temerarium foret, asseuerare, istam materiam melleam quamdam essentiam, aut substantiam ex auro separatam esse. Id enim in omni omnino solutione obtingit, ut corpus, ex quo fit alicuius substantiae extractio, substantialiter omni ex parte alteretur, id quod hic non euenit, quia, ut diximus, quaedam Auri pars in forma adhuc metallica seexhibeat uidendam. Quare ulterius in quaestionem uenit, andicta isthaec materia solubilis, sit simplex aurum realiter solutum, & in formam irreductilem traductum, subsistens ita simpliciter, citra ullum aliud additamentum? Solutio huius peti potest, uel ex iam dictis. Quia enim liquidissimo demonstrauimus, neque actualem ignem, neque potentialem, id est, uehementissima corrosiua, ita posse destruere Aurum, quin in suam formam metallicam sit denuo reuocabile: facile fuerit coniicere, quod id ipsum multo minus efficere ualeat liquor insipidus, non corrodens, sed undiquaque temperatus, qualem bonus ille uir uult esse Aquam suam Raymundinam. Neque enim in Physicis tamtum principiis fundatum est, sed & in ipsa arte usu longo obseruatum, quod solutio, aut realis destructio cuiuscunque corporis nequeat fieri, nisi per uim & uehementiam qualitatum contrariarum: quum qualitates contemperatae & proportionatae corpora conseruent, potius quam destruant: Ipseque adeo Spagyrus noster, Menstruum suum, propterea, quod eo aurum conseruetur, tant opere commendet, proscriptis & in exilium actis, aquis fortibus omnibus, aliisque similibus corrosiuis, quae, contra omnem tum rationem tum experentiam, aurum realiter corrumpere opinatur. Non dicemus de eo, quam sibi constet Auctor dicens, Aquam suam Raymundinam, tum destruere Aurum ut metallum esse desinant; tum etiam simul eiusdem temperamentum perfecte incorruptum conseruare: Id huius loci proprium est, demonstrare, quod materia isthaec non sit reuera simplex Aurum destructum & dissolutum, sinc additione subsistens; quod sequentibus demonstrationibus spalam faciemus. I. a Consistentia: Quia enim liquida est & mellis instar humida, non potest esse uerum Aurum, quod ostendimus minime gentium actualem quamdam humiditatem in se complecti, & ut maxime dissecaretur, non tamen nisi in consistentia, arida, fixa, & sicca, eius substantias adparituras. 2. a Pondere: Ponamus namque casum, quod ea aurum, sit realiter dissolutum, eumque ad modum, quo auctor tradit, immutatum: Consequens tum fuerit, ut certum pondus, quod certo modo priori ponderi proportionatum sit, retineat. Ita E. g. uidere est in Auro subtiliter laeuigato, quod licet quoad adparentiam seipso non laeuigato leuius uideatur, nihilominus metallis omnibus similiter laeuigatis praeponderat. Isthaec autem materia aurea ponperi Auri, secundum proportionem, nullo pacto respondere potest, eam quidem ob caussam, quod humiditate aliena & peregrina abundat, non diffitente auctore ipso. " Parte tertia Apologiae contra Guuinium: " quando inquit: " Primo quando solutio Auri est facta suo proprio menstruo tum, menstruo detracto usque ad consistentiam gummi liquidi, coloratissimi etc. " 3. a Dispositione Solubili: Dissoluitur isthaec materia promptissime in aqua, ut mel: quod non tamtum non cadit in aurum, sed ne quidem in multo molliores & uolatiliores Corporum Metallicorum substantias: quas etsi uel integro anno in aqua digereres, nihil tamen earum, nisi accedente fortean re aliqua salsa & acida, dissolueretur. 4. a Colore: Etsi enim dicta materia est coloratissima, ueluti Author loco supra citato asserit, nequaquam propterea iste color simpliciter est ab auro: Sed a mixtura rerum adiunctarum: per hoc quidem argumentum, quod igne uehementissimo exsiccata illa coloris istius iacturam faciat: quemadmodum illud quoque medicamentum, quod pro Essentia Auri uendit alibi Auctor, longe alius, uide Apologiae partem 3. pagina 187. quam aurei coloris esse, uel sexcenti homines, qui id uiderunt, mecum testari poterunt: prorsus contra naturam auri, quod in nullo ignis examine colorem suum mutat. 5. ab Odore: Aurum quidem prorsus inodorum est: at Materia isthaec rei alicuius acris & acutae odorem prae se fert: quae, credo, caussa potissimum fuit, quod eam cum Spiritu Uini rectificandam censuerit, utpote qui proprietatem habet, Apolog. pag. i 86. " odores istos spirituum acrium contemperandi & emendandi, odoremque conciliandi gratiorem. 6. a Sapore: qui in Auro nullus, in Materia isthac non minus acris, quam in Magisteriis, cum Aceto distillato praeparatis persentiscitur: quod ne author quidem ipse ibit inficias. 7. ab aliis Qualitatibus: Materia isthaec habet qualitatem manifestam, calefaciendi, exsiccandi, detergendi, incidendi, aperiendi; per sudores, Urinam, aliasque interdum uias euacuandi, uti ipse ex uariis curationibus annotauit: quae qualitates tam procul sunt a natura Au¬ ri. "... quam distant candida nigris. " Id enim Metalli omnibus suis partibus temperatissimum est, in quo manifestarum qualitatum, nulla praedominari animaduertatur, &, quod cor confortet, id non ab aliqua euidente qualitate prouenit, sed, omnium Hermeticorum consensu, est haec eius proprietas αὐτοφυὴς specifica, magnetica, occulta, a forma, uel tota potius substantia originem referens. Haec indicia suffecerint, opinor, ad probandum, quod toties nominata materia hautquaquam sit aurum purum, realiter dissolutum, ut author persuadere conatur: simul etiam ex iis colligitur, quod soluens illud siue Aqua Raymundina neque absolutam habeat potestatem soluendi Auri: ( Nam quorsum alias adtineret, calcinare hoc primum per istam, quam diximus additionem? ) neque amplius, aequale & simile Auro temperamentum, ueluti idem ad rauim usque uociferatur. Etenim si hoc esset, certe aurum non ita alteraret eadem, sed potius Medicamentum benignissimum & temperatissimum, temperamento Aurum omnibus modis respondens produceret: Neque etiam opus tum foret, ut uel dicta materia per Spiritum Uini rectificaretur, uel, ut hic pro uehiculo ipsi adiungeretur, quod facere Auctorem uidemus in sua pologia. Quod si enim Aqua Raymundina tam est temperata, quare non ipsa uehiculi loco est, potius quam Spiritus Uini, qui propter uiolentam caliditatem & penitrabilitatem, tam longe a temperie Auri dissidet, multisque modis corpori nocere saepe potest? Quamobrem, ut quid de solutionis huiuscemodi Apotelesmate, statui tamdem debeat, in unum conferamus, omnino tenendum est, Materiam istam, cuius uel centies iam meminimus, nequaquam esse rem simplicem, sed compositam ex Sale, cuius tinctura partim a calcinatione prima adhaesit, partim a Spiritibus soluentis est, qui sese coagularunt cum particula aliquota Auri, quod propterea ita adtenuatum est & dispersum, ut amplius Aurum non adpareat, licet manu dextri artificis possit resuscitari, & formae suae Metallicae reddi. Neque uero aliud nomen isthaec materia meretur, quam Magisterii, quale ipsi quoque defert Auctor Assertionis suae cap: 7 " Nostrum, " aiens, " Magisterium ex auro, de quo iam habetur, quaestio etc. " Qui quotiens eamdem, Essentiam Auri uocat, totiens uel in uocabulo ludit, uel uim facit ueritati. Sectionis secundae De Eleuatione Auri per Alembicum. Superest ultima & suprema tum Processus Antoniani, tum sectionis huius pars de Eleuatione Auri per Alembicum: De qua splendide Auctor declamat. Uerba eius sunt: " Coloratas illas superius aquas, non in Balneo destillamus ( ut supra ) usque dum deueniat Aurum in formam mellis, sed per cineres eleuamus, quae fortiorem sustinent ignitionem. Ita anima Auri, quae in spiritu dicti menstrui hospitatur ( uehiculo inquam suo proprio ) ueluti in uentre uenti portatur. Ascendit in caput Alembici, & guttatim decidit in Recipiens uas sub colore rubicundissimo. Terram autem Auri in uitri fundo conspicies nigram & siccam, ueluti rem mortuam spongiosam item & leuem. Non tamen proiicias has terras, quae sunti nigrae & siccae, ut suadet Philosophus. Destillatum hoc Menstruum, & una cum Essentia Auri mixtum, in cucurbita uitrea munda, cum suo Alembico ac Recipiente, iuncturis optime sigillatis collocamus in Balneo tepido: Blando hoc calore distillabitur tibi aqua clarissima. In uitri fundo remanebit Tinctura, quam optas. Tincturam hanc per spiritum Uini soluimus: spiritum separamus alternis uicibus: & in hunc modum colorem, illius clarificamus ( ut Philosophi uerbis utar ) hoc est ad gradum puritatis summae exaltamus ect. " ( Nimirum neruus totius sententiae is est, quod Auctor ueram ac realem ex Auro Tincturam, quam Animam auri nuncupat, se segregare prolixe profiteatur: de qua, uidebimus utique, " Quid tanto dignum ferat hic promissor hiatu? " Equidem initio uidetur nobis pro uno eodemque habere, Eleuationem. Auri per Alembicum, quam in Titulo capitis promittit, cum Tincturae eiusdem Extractione. Quasi uero difficile sit expertis Chymiatris, mediante additione conuenienti Aurum subtiliare, dissoluere, & per Alembicum euehere; Quae tamen operatio non statim Tincturae extractio est, etiamsi id, quod eleuetur, colore aureo altissime tinctum uisatur: Color enim iste tum est a corpore integro aureo per alembicum adscendente, non a Tinctura quadam segregata: idque manifesto demonstrabit Reductio: & nos supra abunde euicimus, neque per Ignem neque per Additionem formam Auri posse realiter destrui. Noster tamen, quo plus libi hac in parte scientiae, quam aliis Chymicis relictum testetur, contrariam tenet opinionem, Liquorem scilicet suum dictum, non esse nisi uera Tinctura animaque Auri coloratum: quia 1. Liquor ipse ruber sit. & 2. quia residuum destillationis materia sit spongiosa, leuis & nigra, instarque terrae aut capitis mortui. Sed toto coelo errat. Quia enim, quod Materia ipsius toties nominata non sit simpliciter Aurum, sed mixtura quaedam; quodque pauculum illud Auri, ex quo constat, facile in Aurum reduci possit, exabundanti supra demonstra uerimus: nulla non dicam ratio, sed ne uerisimilitudo quidem est, qua persuadeamur, quod mutato duntaxat, a Balneo ad cineres, ignis graduparticula illa Auri moriatur, & Tincturam suam animamque deponat, quae deinceps per Alembicum subuolet, ut Chrysotomus noster adserit. Est ergo ut diximus, non a uera Tinctura Auri hic color cum menstruo elatus, sed a sola permixtione: quae quomodo sese habeat, quomodo item ex accidenti uariorum colorum procreatrix exsistat, maioris euidentiae ergo, aliquot conuenientibus exemplis declarabimus. Accipe Cerusam, cui super funde Acetum destillatum, pone ad digerendum in Balneo per aliquot dies: Uidebis Acetum flauescere, instar Auri. Liquorem per inclinationem separa, destilla per Balneum, ad partem quartam praeter propter, restabit in fundo materia coloratissima, mellis adinstar, & dulcissima. Materiam istam destilla per cineres, in fine destillationis exibit Liquor sanguinis in morem ruber, residua materia nigra, spongiosa, leui, ad modum Capitis Mortui: Quum tamen interim, quin Cerusa lactis instar candescat, Acetumque Destillatum instar aquae clarum sit, nemo ignoret. Quod si iam quis affirmare uellet, Liquorem istum rubrum esse Tincturam siue animam ipsius Plumbi, ex quo Cerusa facta est: nae is in faedissimum errorem praeceps rueret. Quoniam primo plumbum non habet in se talem Tincturam, neque aliam aliquam substantiam aquosam: Deinde, quia cerusa, quae post solutionem reliqua fit, cum pauculo Saponis & pinguedinis ouinae mixta, inque ignem fusionis posita, funditur rursus in Plumbum. Funditur eodem etiam modo materia illa cineritia, post destillationem residua, contra quam fieri oporteret, siquidem Tinctura ex Plumbo esset educta. Nec enim fieri posset, quin tum substantialiter Corpus Plumbi immutaretur. Quoniam, ut multoties iam dictum est, nulla potest fieri cuiusdam substantiae e corpore separatio, sine corporis eiusdem euidenti ac substantiali immutatione. Iidem effectus, non in Cerusa tamtum, sed & Ferro, Stanno, Antimonio calcinato, Markasitis calcinatis, Chrystallo & Lapidibus preciosis calcinatis, Coralliis, Perlis, Oculis Cancri aliisque similibus corporibus adparent, quae si eodem, quo Cerusa iam, modo tractentur, exibit semper in abstractione Aceti destillati Liquor non minus rubeus, quam qui ex solutione Aurea nostri Spagyri prodit. Eadem colorum ex permixtione uarietas & multiplicitas per quam multis aliis exemplis esset demonstrabilis: Ut, quod Aurum in Aqua regia solutum rubro colore tingatur; Argentum, in aqua forti, nigro; Cuprum in liquoribus acidis, uiridi; Et nihilominus unumquodque horum a Soluentibus suis separatum ad pristinum colorem redeat: Sed haec satis fuerint, ad declarandum, quomodo author alucinetur Liquorem suum rubrum ueram ac essentialem Auri Tincturam esse opinatus. Quem eumdem errorem alio quoque in loco misere errat Apologiae uid parte 3. pag 186. & 187. Ubi alterius Tincturae auri medicinalis mentionem facit, hisce uerbis: " Primo quando solutio Auri est factae suo proprio menstruo, tum, menstruo detracto usque ad consistentiam Gummi liquidi coloratissimi ( ut Lullii uerbis utar ) & unctuosissimi, affunditur spiritus Uini, qui hinc tingitur colore ruberrimo, & separatis faecibus albis manentibus in fundo conseruatur per se in uitro, uocaturque Tinctura Auri Medicinalis. " Hactenus ille. Ex quibus colligi potest, uelle illum, quod in ista operatione spiritus Uini ueram ex Auro Tincturam eliciat, relictis aliis huius eiusdem substantiis in fundo, quod significantissime insinuat per id, quod dicit: " & separatis faecibus albis manentibus in fundo ". Sed non minus, quam antea, opinionis suae fallitur. Etenim si spiritus ille Uini reapse esset reali, & per se subsistente, ac naturali Auri Tinctura inpraegnatus, tum eo per Balneum abstracto, necessario relinqueretur in fundo substantia rubra, obscura, altiorisque tincturae, quam quum erat adhuc in Liquore dispersa. Quemadmodum usu uenire uidemus in Tincturis Uegetabilibus: Alkermes, e. g. ligni Brasiliensis, Coccognidiorum, Lacrimae Draconis, Rosarum rubrarum etc. Inprimis Croci, cuius Tincturas, dum in suo Soluente diffusa est, fla uescit inque consistentiam spissam coarctata, obscurissime rubra adparet. Nostra uero haec Tinctura longe aliter sese habet. Nam, quod ipse etiam Antonius intus & in cute nouit, si spiritum istum Uini ruberrime tinctum, & Residuum soluentis, per destillationem, modo, quem ipse, praescribit, abstraxeris, non relinquetur Tinctura, sed Substantia quaedam formam salinam obtinens, in aqua solubilis, colore ex pallido flauescente, ad modum Magisterii ex Antimonio per Acetum destillatum praeparati: Qui quidem color Tincturae Auri rubrae, si quae talis esset, ad consistentiam solidam redactae tam belle conuenit, quam Candida cum nigris & cum candentibus atra. Et haec fortassean caussa est, quod tum Aureae essentiae nomine uti homo callidus malit, quam Tincturae: Dignum medius fidius patella operculum acaptans. Constat ergo hactenus, tum quod color iste ruber, quo spiritum uini infici dicit autor, non sit uera Tinctura Auri: tum quod in genere omnia Medicamenta aurea Antoniana non sint uerae & sincerae substantiae ex auro extractae, sed res compositae; Quorum Consistentia, Color & Qualitates ex permixtione rerum extranearum cum Auro, nequaquam ab hoc simpliciter, proficiscantur. Giae Sectio Tertia, Continens quaestionum aliquot & dubiorum, quae ex dictis oriri possent, resolutionem. Caput I. Utrum aurum in Medicina utile esse queat, an secus? Qui Aurum ab usu medico proscribunt, nihil fere aliud habent, quo se tueantur, quam ipsius fixitatem, ac substantiarum eiusdem perfectam conbinationem, quae caussa sit, ut nullo pacto Stomachus noster id ipsum concoquere, immutare, aut tantillum succi inde eliquare queat. Sed nimis ruinoso tibicine uidentur hi opinionem suam statuminare. Nam eodem nos medio idem de multis aliis corporibus penitus indigestibilibus concluserimus, quae tamen experientia ipsa humano corpori per quam salutaria & cumprimis efficacia esse testatur. Chalybs durissimum illud, aridumque & siccum Metallum in obstructionibus uiscerum, Cachexia, Icteritia, aliisque quamplurimis affectibus prorsus Θεῶν χεὶρ esse uidetur. Lapis Lazuli in Melancholia, Mania & Epilepsia Cathareticum est omnibus aliis praeualens. Uitrum Antimonium ἄνω καὶ κάτω omnis generis colluuiem ex corpore propellit. In Chrystallo Nephriticis; In Magnete Hystericis, posita sunt praesidia praesentissima: Suntque alia praeterea corpora, Mineralia quamplurima penitus indigestibilia, quae euidentissimos in nobis effectus medicinales praestent. Quamobrem non dubitamus, quin Aurum suis quoque uirtutibus medicinalibus dotatum sit, & quin Archaeus Naturae noster per certam potentiam occultam eas in actum magnetice deducere, & beneficio corporis nostri adplicare ualeat, etiamsi illud Metallum per calorem nostrum neque digestibile sit, neque mutabile. Quod porro in Auro non tam euidentis, quam in multis alis similis naturae corporibus Metallicis, operationes conspiciantur, id perfectissimo illius temperamento tribuendum est. Per quod Aurum cor solummodo confortat, non per euidentem quamdam & praedominantem, uel frigidam, uel calidam, uel quamcunque aliam qualitatem: Quum e contrario aliorum corporum intemperatorum, in euacuando, expellendo, aut aliter corpus alterando, manifesta deprehendatur energia. Neque uero uel temere uel casu factum putemus, quod Medici dogmatici tam uetusti, quam recentiores, Aurum inter res cordiales retulerint, neque nullo non in precio habuerint, & adhuc habeant: idque non scriptis tamtum suis testentur, sed quotidiana insuper medicamentorum Cordalium, quae Aurum semper ingreditur, dispensatione comprobent. Tacemus, quamtum simplex eius usus commodi habeat, quam periculosissimis affectibus, per solam uiam extinctionis in Uino & Aquis destillatis factam, illud medeatur: ut ratio nulla sit, quare non suus ipsi in Medicina locus sit relinquendus. Caput Ii. An Aurum, propter Symbolismum uel Analogiam, quam cum Sole habet: sit subiectum uel Materia Medicinae Uniuersalis ad uersus omnes humani corporis morbos? Quisquis ex Symbolismo Auri cum Sole argumentum ducere uelit, ad demonstrandum, quod Aurum sit Medicinae Uniuersalis subiectum: is ita argutetur, oportet: Quod uidelicet ueluti Sol sit fons omnium Elementorum a cuius regimine & influentia totius Uniuersi conseruatio tota pendeat: Eodem modo Aurum cum ipso symbolizans esse conseruando Microcosmo, omni intemperiei eiusdem elementari corrigundae, omnique infirmitatis materiae tollundae. In qua quidem ratiocinatione, quod pro Hypothesi de Sole pronunciatur falsum est. Is enim, quamtumuis sit nobilissima in firmamento Creatura, ut eam ob caussam Anima maioris mundi Philosophis uocetur, non tamen propterea non est ea nobilitas certis limitibus & terminis constricta: neque latius se extendit, quam ut calorem & siccitatem in globum hunc inferiorem infundat, atque ita generationem & conseruationem rerum promoueat. Harum autem omnium essentia & uita non pendent solum a calore & siccitate; sed etiam a frigore & humiditate; neque alio fine omnipotens conditor Lunam in firmamento collocauit, quam ut ueluti Sol caloris & siccitatis auctor est, ita haec frigoris & humiditatis caussa exsisteret. Quia ergo Sol per istas quatuor qualitates pariter in res influere nequit, non poterit etiam omni intemperiei & dissolutioni, quae ex earum dissidio prouenit, occurrere. Frustra enim quis a Sole per se beneficium uel pluuiae uel roris nocturni, si alterutrum defiat, exspectet, qui potius per calorem suum magis magisque exsiccaret, & quasi consumeret omnes fructus terrae. Unde amplius ratiocinamur: Si Sol res tam spirituosa & actuosa, quae 24. horis circuitum mundi absoluit, non potest omnes defectus & intemperantias maioris mundi emendare: multo minus futurum est, ut Aurum omnes intemperantias Elementares minoris mundi, illas omnium infirmitatum procreatrices, corrigat; Ipsumque illud, licet splendore quidem solari effulgeat, interim, tamen corpus solidum est, ponderosum, mortuum, nullius per se efficaciae, nisi, ut dictum est, ab Archaeo Microcosmico magnetice excitetur. Ipsae deinde infirmitates, quia a diuersissimis caussis oriuntur, diuersissima, quoque remedia, experientia teste, efflagitant. Neque ualet, quod quis obiiciat, per id, quod Aurum fontem caloris natiui roboret, naturam excitari, ut caussis morbificis fortiter tum obsistere, tum easdem excutere ualeat. Etenim, ut non negemus, naturae robur uel primum esse, ad quod in curatione Medico respiciendum sit: hinc tamen nequaquam adstruendum, quod ipsa duntaxat confortata morbos debellet: Quin potius in plerisque morbis cogimur eam Diaeta, Purgationibus, Phlebotomia, alisque sanitatis recuperandae auxiliis non leuiter saepe debilitare, priusquam aeger salutis suae, nos finis nostri compotes reddamur. Quod, quum omnibus omnino dogmaticis medicis perspectissimum sit, nolumus hic loci prolixius exaggerare. Caput Iii. De Auro Potabili Hermeticorum antiquorum, qualenam illi habuerint? Philosophi Hermetici antiquiores, quin Aurum potabile habuerint, legenti illorum scripta dubium esse nequit. Id tamtummodo in quaestionem uenit, qualenam illud Aurum fuerit, uel, quid per illud intellexerint: Utrum, quod a sua forma metallica in aliam liquidam, terrestris & metallicae corporalitatis penitus expertem realiter transierit? Uel, quod sit substantia quaepiam ab Auro separata, simpliciter per se sine additione subsistens, ueluti Aqua quaedam, aut Oleum aut Sal ex uegetabilibus elicitum? Certe neutrum intellexisse existimandi sunt; quum uerisimile minime sit, qui Artem ipsam nobis tradiderunt, eo esse absurditatis prolapsos, ut, quod impossibile esse Ars demonstrat, id ipsi praestare se profiterentur. Itaque aliter longe, quam imperiti Spagyrici factitant, quae de Auro potabili isti prodidere, sunt interpretanda: nimirum uel de nobilissima quapiam materia medicinali, naturae spirituosae, & conditionis potabilis, cui ob praerogatiuam, qua prae omnibus aliis medicamentis, ueluti inter metalla Aurum, elucet, id nominis imponere uoluerint: Aut, si Aurum Potatile metallicum intellexerint, id non aliud esse censuerint, quam quoad consistentiam suam metallicam subtilissime discontinuatum, & citra huius ipsius substantialem destructionem, resolutum: merito soluentis adpropriati in formam potabilem redactum: In qua cum consistit, quid uetet, quo minus potabile adpellandum ueniat? Facit huc ipsa auctoritas Philosophi, quem allegat auctor noster aiens: " Apologia pag. 96. Nullum est dubium, quin illa Medicina, quae fit ex Auro naturae ( ut Arnoldus de Uilla noua extollit ) soluto absque ullis corrosiuis in substantiam melleam & medicinalem, potabilem & solubilem in omni liquore sit praestantissima, Aurumque potabile uerum & genuinum dicendum & habendum ": Per hoc, inquam, sententia nostra admodum confirmatur: Aurum enim nunquam potest eo adduci, ut in forma mellea, per se sine additione subsistat; Per quam quidem etsi apprime adtenuetur, & occultetur ipsa forma metallica, ut instar Tartari in transparente uini hospitantis sese habeat: non tamen ob id plane tollitur, Aurumque subinde semper est, manetque Aurum Caeterum quando iidem Philosophi dicunt, Aurum ita debere resolui, ut irrediuiuum fiat, ea irreductilitas non est, artis respectu accipienda, sed respectu caloris Stomachi nostri, quod uidelicet ita Aurum cum debito sibi menstruo coniungi debeat, ut ne calor internus possit ea rursus segregare: Neque aliter ea de re iudicare poterit, quisquis tum scripta eorum legerit, tum simul potentiam Artis considera uerit. Num Philosophi potuerint Aurum Potabile conficere sine Corrosiuo? Quandoquidem est certissima & irrefragabilis, inque arte perpetuo obseruata maxima, quod penitus impossibile sit, Corpora Metallica & lapidea in formam liquidam resoluere, absque menstruo manifestoacri & corrodente: Certum est, neque Philosophos sine hoc soluere aurum potuisse: id quod ne ipsi quidem inficias ibunt. Unus Paracelsus sit instar omnium, qui id aperte testatur, in sequentibus. In lib: de Uita longa, ubi de praeparatione Elixiris Auri siue Auro Potabili, haec de solutione habet: " Resolue Aurum una cum omni substantia Auri, Corrosiuo, & idipsum tantisper, dum fiat idem cum Corrosiuo. Neque interim abhorreat animus ab ista tractandi ratione: Aurum, enim quatenus Aurum est, Corrosiuum praestat, & citra corrosiuum mortuum est. Quare quintam Essentiam Auri citra Corrosiuum inutilem esse adserimus etc. In Fragm: ad lib. de Grad: & Composition: Fragm: 2. de praeparatione & administratione remediorum: " Quod autem ex Metallis est, id hac uia tractari debet, ut Metalla resoluantur in liquorem per Salina " ( puta spiritus Salinos, qui certe in rebus Corrodentibus numerantur ) & " ut in corporibus suis maneant quia Corpus illorum Mercurius est, & est eorum uis. Quare non debet quaeri modus quintae Essentiae extra corpus, sed corpus est idipsum. " Ex quibus textibus liquet, Paracelsum non tamtum in solutione Metallorum menstruum Corrosiuum requirere, sed docere insuper, ut integra eorum corpora dissoluantur, neque separationi cuiusquam ex iis essentiae incumbatur: Ut dubium proin nullum sit, quin Philosophi in solutione quoque Auri menstruum tale putarint usurpandum. Qui sicubi fortean uideantur a suis praeparationibus Corrosiua amandare, tum secundum differentiam graduum Corrosiuorum sunt intelligendi, & de Corrosiuis noxiis & uehementissimis: Non de Corrosiuis medicinalibus & innoxiis. Ut e. g. non de Sale, quem edimus cottidie, sed de Sale Cauteriali; non de spiritu Uitrioli simplice, sed de Aqua forti; non de Aceto destillato, sed de Spiritu Nitri acutissimo: Quae distinctio in hoc negocio ut omnino necessaria est: ita diligenter animaduertenda. Caput U. Num quam utilitatem in praeparatione Auri Chymia praestet? Posteaquam ostensum hactenus est, Aurum in formam potabilem sine additione redigi non posse, quippe quod quoad substantiam suam immutabile sit, & in quouis examine Aurum maneat: si iam proporro quaeras, num nihilominus Ars Spagyrica id possit praeparare, Medicinae bono? Parata statim est responsio: uidelicet, quando per Menstruum adpropriatum soluitur, & in formam potabilem concinnatur Aurum, quod tum corpus aureum aperiatur, atque adeo de potentia in actum tractae eius uirtutes manifestentur multo hercle efficacius & potentius, quam quum insimplice sua forma consistebat, ipsa id experientia manifestissimo comprobante. Neque est, quod quis istos effectus ad solum soluens referat: quum nullum soluens in dissolutione Auri adhibitum, istos effectus seorsim & praecise producere queat: quin potius statuendum est, ex unione & permixtione Auri cum Spiritibus Soluentis id medicamenti oriri, quod neque ut simplex Aurum, neque ut Soluens per se: sed ueluti tertium quid, ex utrisque inter se, artificio mixtis, operetur. Declarabimus hoc exemplo Plumbi: quod ipsum in formam Magisterii beneficio Aceti destillati reductum, non agit ut Plumbum solum, uel ut Acetum destillatum simplex: Sed ut res quaedam ex duobus hisce commixta & combinata: in qua qualitates Plumbi minime obliteratae & quasi consopitae delitescant, sed manifestatae & exaltatae magis magisque uigeant. Plura quidem exempla non aggerimus, quum eam rem in Liber suo de Magisteriis, qui sextus est Archidoxorum satis superque explicatam dederit Paracelsus: quo etiam Lectorem remittimus, Satis ex hisce, quae adtulimus, constare rati, quod ars etiamsi aurum dispartiri nequeat, frustra tamen nequaquam sit in eius praeparatione. Caput Ui. An Philosophi Hermetici, omnibus morbis solo Auro Potabili, exclusis aliis medicamentis, potuerint mederi? Sunt hac tempestate Spagyrici bene multi, qui affirmare non uereantur, Philosophos Hermeticos, solo Auro potabili omnes omnino morbos curare potuisse: Quibus tamen insignem illi iniuriam faciunt. Legantur saltem scripta quatuor illorum per Europam celeberrimorum Philosophorum Hermeticorum, Arnoldi de Uilla noua, Raymundi Lullii, Isaaci Hollandi & Theophrasti Paracelsi: patebit, quod Uomitoriis, Catharcticis, Diaphoreticis, Diureticis, Anodynis, Somniferis, Stipticis, Alexiteriis, aliisque quamplurimis Medicamentis, sed artificiose praeparatis, non minus tribuerint, quam ipsi Auro potabili. Quod ipsum, aduersus eos, qui Aurum potabile pro uniuersali Medicina abs antiquis habitum putant, Achillei instar sit argumenti. Quod si namque id omnibus Indicationibus curatiuis satisfacere sciuissent, crudeles hercle fuissent tam in posteros, quibus legitimamliquissent: quam in discipulos suos iniqui, quos per tam facilem, securam, certam, & compendiosam curandi uiam noluissent longae illius difficilis, intricatae & periculosae Methodi uulgaris onere subleuare. Ueluti autem utrumque de iis asserere in humanum sit, ita indubitato uerum, illos neque per Aurum potabile omnium medicamentorum uices potuisse supplere, neque proin eodem pro Panacaea fuisse usos. Porismata. Quibus, quae integro libro prolixe hactenus per tractauimus, summatim recolliguntur. I. In Anatomia Corporum, siue, quanam forma eorum substantiae consistant; siue, an ea ipsa Analysin sustineant; quaestio incidat: ad ipsam artem recurrendum est protinus, non uanis alicuius imaginationibus, nugis & phantasmatis superstitiose inhaerendum. Ii. Quoniam Aurum ex substantiis, solidis, aridis, siccis, & compactis est compositum, frustra quis fuerit in eruenda ex eo substantia potabili. Iii. Quia substantiae Auri a natura tam perfecte unitae sunt, & combinatae inuicem, ut nulla potentissimorum Corrosiuorum uiolentia dirimi ab inuicem possint: Admodum ridiculum sit, & uesaniae proximum, uelle, cum menstruo insipido, non corrosiuo, sed qualitatibus Auri proportionato, uel Essentiam, uel Tincturam ex Auro extrahere. Iu. Quicunque uult in formam potabilem Aurum redigere; is per menstruum acre, Corrodens, id dissoluat, oportet; absque quo sit, Aethiopem dealbauerit. U. Auu. Aurum in formam potabilem per menstruum conueniens reductum, non abiit realiter a sua consistentia Metallica, sed hanc solummodo abscondidit, diffusum quippe ac per minima in subtilissimos atomos dispersum: qui tamen ipsi coniungi & uniri utique possunt, Auro ad suam consistentiam metallicam reuertente. Ac siquidem in tali forma consistit aurum, rectius, Magisterium Aureum, quam uel Aurum Potabile, uel Essentia, uel Tinctura Auri, nuncupetur. Ui. Magisterium Auri ita accurate praeparatum, poterit esse loco egregii Bezoartici, respectu Auri: tum primae notae Diaphoreticum, respectu spirituum soluentis adsociatorum: At propterea pro Medicina Uniuersali haberi minime debet, quum in morborum curatione aliis praeterea quamplurimis Medicamentis peropus sit, nimirum pro caussarum morbificarum uarietate & exigentia, & Methodi Hippocraticae Indicationibus curatiuis multiplicibus. Uii. Non est Auri Magisterium, quod non interdum tam nocere, quam iuuare possit, si eius manifestae qualitates, dosis, rectusque usus negligantur. Xiix. Quisquis Medicamentum in forma potabili aut salina praeparatum, pro uera, reali & simplice uri substantia uendit ac dispensat: is & proximum fallit, & in artem spagyricam, uel per ignorantiam, uel per malitiam, insigniter est iniurius, lucellique, quam propriae conscienatque haec sunt, Beniuole Lector, quae de Auro hoc libro scribere placuit, non sine aliqua, credo utilitate tua. Quia enim, quid de Auro potabili statuendum sit, liquido demonstra uerimus: poterunt iam Artis studiosi & cauere sibi ab imposturis aliorum, & tam sumptibus quam tempori deinceps, in re nihili, parcere. Quod si quis sit, qui materiam hanc melius, quam nos intelligere, & contrarium hisce, quae adtulimus, ostendere praesumat: edat, quaesumus, suae transmarinae sapientiae specimen, ac non streperarum nugarum, non futilium phantasmatum larua perfonatus, sed euidentibus Artis exemplis & probis munitus in scenam prodeat contra nos; paratissimos παλινοδεῖν siquidem erroris fuerimus conuicti. Tu uero. Beniuole Lector, in bona nostra uoluntate acquiescas, rogamus: qui si in praesentiarum uarias Auri praeparationes non describamus: quippe quarum alii libri sint plenissimi: non omittemus tamen, prima quaque occasione data, alia maioris momenti Secreta nostra in lucem emittere: publico, uti speramus, bono, cui nos nostraque omnia & addiximus hactenus, & deinceps semper sumus, cum Deo, addicturi. Finis. Aphorismorum Chymiatricorum synopseos Sectio Prima. Aphorismus I. Bona omnia sui auctorem conseruatoremque habent Deum; quippe qui ens est entium fons solus & unicus omnis boni, cui proin soli gloria gratesque aeternae debentur. Aphorismus. Ii. Quicunque in intima naturae secreta siue arcana penitrare animatus est, eum oportet prae omnibus mentem recta ad Deum conuertere, & ab eo sapientiam suppliciter petere. Is namque & creauit naturam, & creatam confilio regit immutabili: unde liberrimam potestatem habet reuelandi effectus operum suorum, cuicunque uelit. Id quod ex admiranda eius prouidentia cottidie licet animaduertere. Aphorismus. Iii. Quemadmodum luci aduersantur tenebrae, ita & ueritati bellum indixit error. At uero ut tenebris opposita lux clarius emicat: ita errorum obtentu ueritas illustrior fit, atque conspectior. Aphorismus. Iu. Sicuti inter fruges bonas plantasque utiles, uberrimus saepe est 3 Aphor. Chymiatr. zizaniorum, urticarum ac spinarum prouentus: ita & artes erroribus, imposturis, praepostero denique hominum usui sunt expositae. Uerumtamen quemadmodum propter zizania a laboribus suis non deterretur agricola: ita neque uir sapiens ab erroribus, fraudibus, & abusu male feriatorum transuersum se paritur rapi, ut illorum causa artes bonas uel neglectui habeat, uel contemtui. Aphorismus. U. Quicunque medici uere rarationalis nomen mereri discupit, sepositis omnibus affectibus, artis Chemicae cognitionem sibi acquirat, tribus hisce rationibus potissimum intentus. quarum prima est, ut in rebus, quas cognoscit, bonum discernere sciat a malo. Altera, ut in occultas illas inquirat, modo terminisque, quos Deus ipse praefiniuit. Tertia, ut, malis reiectis, res bonas susspiciat, & quo quamque loco habere debeat, discat, neque pluris eas minorisue aestimet, quam mereantur ipsae. Aphorismus. Ui. Chemia, non tantum ars est ποιητικὴ siue effectrix, sed & insuper theorica. Etenim & modum tradit resoluendi in sua principia unumquodque mixtum & occultas naturae uires detegit, humanumque intellectum iucundissima mysteriorum naturalium cognitione explet. Unde fit, ut & acutius uideat physicus & ratio5 Aphor. Chymiatr. nes suas firmare melius & munire sciat. Aphorismus. Uii. Chemia, impura medicamenta defaecando, iisque imbecillioribus uires acuendo, sapore atque asspectu inamabili praeditis gratiam conciliando, non tantum decus atque utilitatem magnam parti medicinae pharmaceuticae confert; uerum etiam multis utilissimis arcanis, quaeque ueteres dogmatici penitus ignorauerunt, medicinam locupletat. Aphorismus Uiii. Chemia suas operationes omnes duobus instrumentis aggreditur & perficit: quorum alterum ignis est, alterum soluens, quod menstruum Chemici nominitant. Horum beneficio illa uerum a falso ac possibile discernit ab impossibili. Aphorismus Ix. Uniuersus Chemiae ambitus tribus principibus terminis, ad quos omnes eius actiones unice collineant, circumscribitur. quorum primus est, in suas partes essentiales unumquodque corpus, quod diuidi hoc modo aptum natum est, distribuere, illas a se inuicem separare, & ab omni superfluitate uendicare. Secundus, easdem has substantias puriores, subtiliores ac efficaciores reddere. Tertius denique, corpora fixa, & ad dissecandum inidonea, ope conuenientium menstruorum in formam magisterii uertere. Aphorismus. X. 7 Aphor. Chymiatr. Corpora omnia, in quae suas operationes exercet Chemia, in tres quasi classes commode dispescuntur, suntque aut uegetabilia, aut animalia, aut mineralia. Aphorismus Xi. Eadem haec corpora naturaliter sunt composita ex tribus substantiis elementaribus, sulphure uidelicet, mercurio, & sale. Aphorismus Xii. Dictae substantiae, forma, pondere, consistentia, proprietate, actione & uirtute sunt inter se dispares, idque pro differentia corporum: quanquam haec omnia in potentia nihil sunt aliud, quam sulphura, mercurii & salia. Aphorismus Xiii. Calor omnis, quo quod calefieri, digeri, aut coqui potest, communi ignis nomine continetur, cui soli hos effectus praestare competit, idque uel modo uiaque naturali, uel interuentu alicuius materiei, ut lignorum, olei, & quae sunt eius generis. Aphorismus Xiu. Etsi autem ignis, ratione diuersorum graduum, effectuum etiam diuersorum auctor exsistit: nihilo tamen minus eius qualitares istis sunt limitibus coercitae, ut frigidum quid aut humidum producere nequeat. Imo nec compositum quoddam, quin semper maneat calidus & siccus: quae perpetua eius natura est, omnis mutationis expers. Eapropter neque suppeditare alicui corpori humorem potest, quem nullum habet, neque rei sua na9 Aphor. Chymiatr. tura siccae & aridae formam dare liquidam & aquosam, quantumuis multi ita falso sint persuasi. Aphorismus Xu. Res, quae in igne tractantur, omnes alterationem subeant, & de naturalis sui temperamenti statu quodammodo deiiciantur, necesse est. Ac magis quidem, si uel uehementissimum eum uel diutius sustinere cogantur: minus, si remissior fuerit, moraque in eo breuior. Aphorismus Xui. Quicunque liquores uim habent corpora fixa & densa attenuandi & dissoluendi, eos non iniuria soluentia quis uocauerit. Aphorismus. Xuii. Hos in tria genera recte dispartimur, ut quidam eorum sint aquosi & insipidi: alii acuti & cor10 Synopsis rosiui: reliqui oleosi & sulphurei. Aphorismus: Xiix. Qui primo genere comprehenduntur, & reuera sunt insipidi, illi uegetabilia, substantiasque animalium, uel per decoctionem, uel infusionem, saccharum item & salia, quae ipso actu sint salia, dissoluendi facultatem obtinent, ultra quos fines uires suas non exporrigunt. Nolim tamen hoc ita accipi, quasi omnia haec soluentia substantias sulphureas rerum, in quibus sulphur praeualet, elicere possint. Aquae enim cum oleo, quod ipsum igneae naturae est, sympathia nulla uel affinitas intercedit. Aphorismus Xix. Soluentia acuta recludunt & dissoluunt corpora metallica & 11 Aphor. Chymiatr. lapidea ui corrosiua spirituum acrium, qui propter similem quandam ac homogeneam naturam, sal potentiale, quod in se reliquae metallorum, lapidumque substantiae unitae continent dissoluunt. Ac huic dissoluto cum corpore suo aquoso, non secus atque oleum cerae, adhaerescentes, transformant ea accidentaliter, uel in liquores, uel pulueres subtilissimos, uel sali similes substantias, plane ad arbitrium Chemici. Nec uero sine corrosiuo dissolui metalla lapides ue ullo pacto possunt. Aphorismus Xx. Omnia metalla, markasitae lapides, conchylia, simul ac uel liquidam uel salinam formam sunt adepta, simplicia esse desinunt, uereque, dici res compositae merentur, 12 Synopsis quandoquidem absque adiectione soluentium in his formis neque consistere, neque persistere diu possunt, usque adeo, ut, si illis priuentur, has quoque pari ratione deponant, & tanquam postliminio redeant ad consistentiam solidam priorem. Aphorismus Xxi. Soluentium alia in formam liquidam resoluunt mineralia: alia in puluerem subtilissimum ea praecipitant. Et, quae soluunt unum corpus, intactum saepe relinquunt alterum. Quae se sali associant, ab iis bona pax est Mercurio. Neque, quod huic amicum est, cum sulphure quoque conspirat. Qua de causa arbitramur, non dari in rebus naturalibus siue menstruum siue soluens, quod naturaliter & Aphor. Chymiatr. conuenienter omnia corpora dissoluere, multo minus proprietates eorum naturales & facultates integras, in una essentia coniunctas, extrahere queat. Aphorismus Xxii. Quicunque fusus supra corpus minerale fixum uel lapideum liquor, id in formam liquidam soluendo, aut in puluerem subtilissimum praecipitando agitatur atque efferuescit: is corrosiuis, quae uere ac realiter talia sint, merito accensetur. Atque haec quidem non sunt eadem atque uniusmodi, sed tam sol uendi potentia, quam qualitatibus specificis mirum in modum inter se dissident. Alia enim corrosiua sunt de genere uegetabilium, alia ex substantiis animalium, alia ex mineralibus. Synopsis Quaedam na14 turalia, quaedam naturalia atque artificialia simul: simplicia item & composita: horum est usus intra corpus humanum, illorum secus. Neque desunt, quae, instar ignis, usui sint, & quae damno, habita nimirum ratione doseos & modi utendi. Reperiuntur denique, quae specifice sint uenenosa. Aphorismus Xxiii. Quicunque in liquore realiter insipido, nulliusque omnino acredinis participe, metallicum uel lapideum corpus soluere se posse iactitat, omniaque per aeque corrosiua, posthabita distinctione & respectu eorum, quae supra diximus, damnat; is aut crassam suam in arte ignorantiam, aut studium arcana occultandi, aut denique strenuum se impostorem eo ipso 15 Aphor. Chymiatr. euidenter prodit, qui in gratiam eorum, qui corrosiua sine ratione detestantur ac extreme exsecrantur, tale quid comminiscatur. Aphorismus Xxiu. Omnes spiritus acidi possunt in formam scissilem condensari, coagulari ac in puluerem uerti eorum quinetiam quidam ita fixari, ut examen uehementissimi etiam ignis sustinere ualeant, ut uel hinc, cuius illi sint naturae, & ex quanam substantia compositi, fatis superque colligere liceat sapientibus Aphorismus Xxu. Soluentibus sulphureis siue oleosis & combustilibus nulla est cum metallis & lapidibus conuenientia; Synopsis etiamsi quidam chemicorum in spiritu terebinthinae, aut aliis oleis stillatitiis, modo non mi16 nus ridiculo, quam a principiis uerae artis alieno, haec & soluere, & tincturis suis exsuere posse splendide glorientur. Aphorismus Xxui. Aqua uitae rectificata, & ab omni aquositate liberata, quam spiritum uini uulgo uocant, est liquor sulphures, multum subtilis, diaphanus, naturaeque coelestis inter omnia alia sulphura. Is utut possit substantias lignosas atque resinosas dissoluere: sal tamen & saccharum sunt eius potestati exemta: atque idcirco multo etiam magis metalla, nisi imbuta prius atque impraegnata sint humore quopiam corrosiuo. Experiatur quiuis, quos uelit, modos, siue ii in oculos incurrant, siue minus, & uera haec esse cognoscet. 17 Aphor. Chymiatr. Aphorismus. Xxuii. Acetum destillatum, quando supra corpus quoddam lapideum non fixum, coralla, perlas, oculos cancri, ferrum item, stannum & plumbum fusum est, spiritus eius acidus separatur, atque se his corporibus affricat, &, si iterum ab iis abstrahitur, mutatur pars eius in spiritum, instar spiritus uini, ardentem, quem spiritum stanni, plumbi etc. Ardentem appellare Chemicis solenne est, quum tamen ipsissimus sit spiritus aceti, hunc in modum alteratus. Aphorismus Xxuiii. Sunt liquorum, quidam, qui infusi supra corpora quaedam mineralia rubri euadent, aut aliter colorentur, id quod accidentaliter iis obtingit, non quod tinctu18 Synopsis ram quandam ex corporibus his adtrahant. Aphorismus Xxix. Aquas tam uegetabilium, quam animalium, si recte se habere debent, necesse est praeuia conueniente digestione, & sine aquae additione destillari, adque tempus circulari. Alioquin minoris erunt efficaciae, temporisque iniuriis magis obnoxiae. Ac notatu dignum est, partem earum, quae primum prodit, bonitate reliquis praecellere. Aphorismus Xxx. Quaedam sulphura sunt adeo subtilia & uolatilia, ut, addita aqua saluo natiuo odore & sapore a corporibus suis separari possint: e contrario quaedam ita crassa; terrestria, & ponderosa, ut sine empyreumatis nota non destil19 Aphor. Chymiatr. lentur: unde pessimum sepe retinent odorem, qui nequaquam est perfecte emendabilis. Aphorismus Xxxi. Substantiae sulphureae, resinosae, atque oleosae, siue uegetabiles, siue animales in tria diuersa olea per destillationem diuiduntur: quorum primum leue, & subtilissimum quam proxime a natura aeris abest: alterum crassius est & tinctum: ultimum uisconsum, rubrum, ponderosum, uim exsicc andi habens, quam caetera, maiorem. Aphorismus Xxxii. Benzoinum gummi est odoratum, & sulphureum in modum, resinae combustile; ex eo flores aridi, iterumque instar resinae fusiles per sublimationem conficiuntur. Synopsis Magna est nullibi non charta20 rum Chemicarum copia, quae modos illud destillandi, toto, ut dicitur, horreo nobis admetiantur. Quorum tamen omnium ui compulsum discerptumque Benzoinum, ne guttulam quidem ueri gratique adoris olei per se reddet, &, quicquid hoc nomine uenditatum hactenus est, tametsi odorem Benzoini mentitur, nihil tamen aliud, quam latibulum quoddam est, sub quo Benzoinum alienis liquoribus adulterarum occulitur. Aphorismus Xxxiii. Salia uegetabilium possunt a propriis suis succis sine calcinatione separari. Interim tamen, quae ex cineribus in propria sua aqua instar granulorum coagulatis, & a residentia siue parte caustica, quam combustioni uel calcinatiaphor. Chymiatr. 21 oni debent, separatis, extrahuntur: Illa Salibus succorum, splendore, siccitate, saporis bonitate & uirtutibus ne latum quidem, ut aiunt, unguem cedunt. At, que obscura sunt, urinam odore, sapore calcem referunt, linguam corrodunt, instarque tartari calcinati in aere colliquantur; ea & minus ualent, & plus nocent reliquis. Aphorismus. Xxxiu. Sanguis, caro atque ossa animalium, praeter sal fixum, quod sali uegetabilium simile est, insuper & uolatile quidpiam, quemadmodum & succinum, possident. Aphorismus Xxxu. Calidi & humidi, debitaeque digestionis beneficio salia quaedam fixa, uolatilia reddi possunt ac apta, ut sublimentur. Synopsis Apho22 Aphorismus. Xxxui. Tartarum hypostasis, siue sedimentum uini est, & si ratio habeatur eius, quod in ipso praedominatur, sal quoddam uegetabile, mixtum terrae cuidam subtilissimae, seu parti lutosae, quam fructicafitionis tempore uitis ad se aliicuit, largius nimirum uel parcius, pro diuersitate soli, in quo eadem educatur. Manifesto namque usuuenit, quod sint uina, quae plus minusue Tartari, quam alia, contineant, & consimiliter unum Tartarum magis lucidum, granulosum, salinumque sit altero. Ipsum hoc, quem tradimus, modo compositum esse, reapse deprehendet, quisquis ad depurationem eius oculos conuertit. Nam per hanc secreta illa parte faeculenta, lucidum 23 Aphor. Chymiatr. euadit tartarum, instarque salis, crystallinum. Neque tamen ideo purum est merumque sal, quemadmodum sunt salia per medium calcinationis a uegetabilibus separata, sed alias adhuc in se substantias complectitur, quod duabus potissimum rationibus palam fit. Nam neque in aqua frigida, ut alia salia, liquatur uel dissoluitur: &, si igni submittatur, aqua una cum oleo exibit, ac ex calce in fundo residua sal parabis, album, & facultatis admodum corrodentis. Hoc humiditatem aeris in loco humido ad se pertrahendo, in liquorem detergentem unctuosumque resoluitur, quae eius natura quibusdam imposuit, ut oleum id tartari appellarent, 24 Synopsis quum tamen nihil aliud sit, quam sal tartari resolutum. Dixi supra, pro diuersitate terrae, diuersis quoque in tartaro crudo qualitates reperiri: addo, non raro etiam peruersas. Quapropter censendum est non propter abundantiam tantum tartari, sed & alias huius pernitiosas qualitates, uini usum corporibus saepe damnosum esse: ex quo uarios morbos, uariis in locis, in homines inuadere, etiam experientia perhibet. Tartarum est quoddam quasi uini fermentum Sal ipsius praedictum qualitate terrestri & spongiosa, cuius beneficio spiritus acres ab omnibus omnino liquoribus auocat ac imbibit, cumque iis penitissime se unit. Atque hac de causa appropriatum est instrumentum, 25. Aphor. Chymiatr. metalla aliaque corpora fixa, a liquore, in quo soluta sunt, modo iam commemorato, liberandi, ut in forma pulueris subtilissimi in fundo subsidant. Mercurio hostiliter est inimicum: qui chemice fixatus, inque formam pulueris aut aliam quampiam redactus, ut ut fortissimum etiam ignem ferat, si tamen cum sale hoc misceatur, Uulcanoque denuo subiiciatur, in formam derepente pristinam rediuiuus prosiliet. Aphorismus Xxxuii. Quemadmodum sal princeps corporum basis est & balsamus: ita & Chemiae in nobilissimorum & preciosorum medicamentorum praeparatione, si quid aliud, utilissime inseruit. Ad uertendum est; Synopsis suam cuique sali esse proprieta26 tem, quae ad illius differentiam quoque euariet. Sali, non ignis uehementia, non multae magnaeque sufflationes, neque etiam instrumentorum uarietates suum balsamum extorquent: sed artificis dexteritas temporisque non interrupta continuatio coelestem illum spiritum de potentia in actum deducunt, ut, per inuisibilem transitum, in gremium adamatae sibi nymphae se insinuet. Aphorismus Xxxuiii. Sal Armoniacum, quo uti Chemia consueuit, duabus partibus est compactum, sale uidelicest uolatili, quod in fuligine lignorum, sanguine item, atque urinis animalium reperitur; & sale communi. Id quod euidenter apparebit, si partem salis uolatilis cum 27 Aphor. Chymiatr. debita spiritus salis communis quantitate ad artis praescriptum misceas: sal inde Armoniacum, eiusdem cum sale Armoniaco uulgari qualitatis conficies. Quoniam ergo sal Armoniacum ex duabus tam acutis, subtilibus & penitrabilibus substantiis conflatur, mirum non est, spiritum nitri, aliasque aquas fortes ita ab eo exacui, ut aurum in liquorem transparentem, ueluti experientia constat, resoluant. Idem sal cum metallis ac markasitis commixtum partem eorum in forma subtilissimae fuliginis secum in alembicum euehit. Liquor ex illo destillari nullus potest, sed semper in sua consistentia sicca in altum exsilit, nisi forteam extraneus quidam liquor ipsi accedat. 28 Synopsis Aphorismus Xxxix. Non est sal, in quo plus mysteriorum, quam in nitro natura recondiderit. Ipso orto est mirabile. Nam, praeterquam quod ex proprio suo ente, ut alia salia, crescat, insuper etiam ex urina animalium, quae in bonam quandam atque umbrosam terram continuo cadit, procreatur: atque hoc bonitate & uiribus differt, ut ipsa animalia. Euulso semel ex terra nitro, restibile manet femen, siue materia quaedam generans, ex qua communibus elementis innutrita, id renascitur atque augescit, ut ad tempus debitum uicissim possit inde erui. Ab externis recrementis & sordibus depuratum, Alabastri instar splendescit. In omnis generis figuras transformatur, 29 Aphor. Chymiatr. easque non minus nitidas & puras, quam si ex albissima cera forent. In laminas ductum tenuissimas, ut metallum, tinnit: dissolutumque postea in conueniente aquae quantitate redit in lapillos. Foris signaturam aquae, & qualitatem quandam glaciei instar frigidam prae se fert, quantumuis linguam acriter feriat & mordicet: intus uero ad igneam naturam penitus concedit, atque idcirco, quando destillatur, spiritus eius exaestuat, atque in modum flammae penitrat in subiectum uas, facitque inibi reflexionem, qualem Sol, quando uesperi ad occasum properans rubicundissimo colore coelum inficit. Ardet hic in potentia, ut ignis, dissoluitque metalla, uel in pulueres sub30 Synopsis tilissimos, uel liquores transparentes, id quod ipsi etiam igni negatum est, ac, quod magis, uim nullam formae illorum essentiasi infert. Mercurii fluxilitatem ad certum usque gradum cohibet, atque ut huius consortio nobile quoddam efficax, ac tutissimum diaphoreticum producit, ita aliis corporibus iuncto illi, alii sunt effectus accepti referendi. Idem ille spiritus addito metallo fixo, formam Nitri uicissim induit, atque in igne reuera ardet, & uiceuersa ita fixatur, ut ad uehementissimi etiam ignis insultus integer obduret. Tam multis, tamque praeclaris, iisque beneficio Chemiae manifestatis arcanis dotatum est nitrum, ut unicuique in rerum natura, Sali, Mercurio, sul31 Aphor. Chymiatr. phuri, hoc nomine palmam, si non praeripiat, ambiguam profecto faciat. Aphorismus Xl. Corallia, Perlae, oculi cancri, mater Perlarum, omniaque conchylia, & alia similia corpora, quae mediae sunt inter ossa & lapides naturae, marina, aut in aliis aquis nascentia, aquam in se, oleumque combustile, licet non tam copiosum, quam ligna, continent. Horum cinis conformis est calci lapidum, ex quo, quod uegetabilium salibus simile sit, sal extrahi nullum potest. Tantum substantia est terrestrior, gustui, ut calx, apparens: non facile soluitur: neque, ut alia salia solent, in granula compingitur. Corallos hos perlasque cum spiritu aceti in 32 Synopsis forma salina praeparatas chemicorum bona pars, sal corallorum perlarum ue uocat, quum tamen realiter non sint sal, sed corpora integra soluta, beneficio spiritus aceti adhaerescentis in tali forma subsistentia. Et, quum dicunt per multas cum aqua destillata euaporationes dictos spiritus exhalare, sic ut a corporibus his acrimonia omnis exsulet, crassissimum errorem committunt, quem, si gustum tantummodo suum, libram, ignem ue consulant, facili negotio ipsimet sint agnituri. Aphorismus Xli. De corallis & perlis nullam substantiam separat aut educit uel spiritus aceti, uel alia soluentia: sed corpora eorum interius permeando dissoluunt. Aliud au33 Aphor. Chymiatr. tem est dissoluere, aliud separare. Aphorismus Xlii. De corallis non potest extrahi tinctura, quae realis ac sincera sit, subsistens in seipsa, quemadmodum uerbi gratia sunt tinctura rosarum, croci, etc. quae reuera a corporibus suis separantur, ut neque tincturae, neque qualitatum principum, quas possidebant, in his quicquam remaneat. Occlamitet huic aphorismo, quicunque uoluerit: integra semper illi sua constabit ueritas, neque ullo contrario exemplo poterit conuelli. Aphorismus. Xliii. De lapidibus preciosis non potest separari tinctura, liquor, aut sal. Qui eos in uehementissimo igne cum sulphure, nitro, aut allis salibus stratificatos calcinant, & 34 Synopsis postmodum eorum substantias separare, uel in liquorem reducere satagunt, duobus modis turpiter alucinantur. Primo enim calcinatione hac omnem iis tincturam adimunt, & temperamentum naturale alterando proprietates illorum specificas depraedantur. Id quod in magnete uidere est, qui calcinatus uirtutem adtractiuam omnino deperdit. Secundo ex illis hoc modo calcinatis extrahunt aut dissoluunt partem salis extranei, quod corpora, cum quibus calcinati sunt, illis appegerunt, quodque tam acutum est, tamque corrodens, ac calcinatum Tartarum Atque illud demum est, quod olei, salis, essentiae lapidum preciosorum nomine magnifice insigniunt. Quod tamen non 35 Aphor. Chymiatr. magis ipsi competit, quam uerisimile est, rem sua natura atque intrinsecus insipidam sal habere corrosiuum. Par eorum error est, qui ex crystallis oleum extrahere annituntur. Aphorismus Xliu. Talcum album est minerale, formam habens lapidis, squamosum, lucidum, resplendens, ut perlae: gustui insipidum occurrit, tactui molle atque unctuosum, odoris expers est, ponderosum: in igne permanet incombustile, destillatum, non plus liquoris, quam aurum emittit;, non dissoluitur in spiritu aceti, succo citri, spiritu uitrioli, sulphuris nitri, aqua forti, regia, multo etiam minus in insipida. Non desunt tamen, qui se ex illo liquorem 36 Synopsis temperatissimum extrahere posse arroganter perhibeant, qui cum bellam foeminarum faciem illibatam conseruet, tum etiam rugis obsitam, aliisque uitiis dedecoratam emendet. Uerum infelicem eorum errorem successus optati frustratio satis coarguit. Ridiculum certe est, talcum eos in fornace uitrificatoria, aliisque uehementiffimis ignibus, quam maxime possunt, calcinare, & nihilominus ab eo liquorem sollicitare, quem, etiam cum crudum erat, negabat. Nonne rationi est consentaneum, quem ante calcinationem obtinere ab eo non possunt liquorem, eundem, illaperacta nunquam datum iri? 37 Aphor. Chymiatr. Aphorismus Xlu. Uitriolum compositum quiddam est, quod in imis terrae uisceribus accidentaliter ex fortuito cohaesu trium substantiarum, spiritus nimirum sulphuris mineralis, aquae communis, & ferri siue cupri, cum superfluitate ex illorum minera, generatur, quod ad oculum eius monstrabit dissectio, quam nos peculiari tractatu, anotomia uitrioli dicto, perspicue tradidimus. In illo non est uel sulphur, uel alumen actuale, quod oculariter demonstrari possit; ipsum etiam alumen ex concursu aquae, spiritus sulphuris, corporisque lapidei coaluit, quorum hoc efficit, ut forma, colore, & gustu a uitriolo differat. Sed neque sal est, neque recte in 38 Synopsis salibus numeratur uitriolum. Substantia, quae ex eo ad colorem purpureum reuerberato extrahitur, non est proprie sal, sed spiritus sulphuris coagulatus, qui beneficio Uulcani, a residentia minerae uitrioli maximam partem secretus, in forma salis cum aqua separatur, eaque, si destilletur, praeter pauculum tantum residentiae mineralis, tota abit in spiritus. A uitriolo nequit separari substantia, quae de natura sua sine additione aut artificio extrinsecus accedente somnum prouocare, sopire dolores, omnesque ardores internos extinguere, uel aliorum nobilium anodynorum uegetabilium loco esse possit. Puluis iste subuiridis uel flauus, quem chemici quidam, median39 Aphor. Chymiatr. te praecipitatione, uel attractione per laminas ferri facta, separant, non est sulphur, sed pars mineralis & fixa uitrioli, cui nomen sulphuris uitrioli anodyni nequaquam debetur. Spiritus uitrioli acidus, siue primus ille subtilis, siue ultimus, oleum uitriosi dictus, sine additione non potest eo adigi, ut acrimoniam suam & facultatem corrodententem, soluentemque cum dusci & saccharino sapore commutet, &, si id fieri posset, proprietates tamen alias una accerseret. Quum dubio procul res dulcis per proprietatem acidam, & uice uersa operari nequeat. Qui in hoc laborant, ii animo suo uanis speculationibus dedito, magis uelificantur, quam ut arcanorum uirtutes, certis suis fini40 Synopsis bus a Deo destinatas, in gradum suae perfectionis eminentiorem euehere contendant. A uitriolo uiridis quidam liquor abstrahitur, quae tamen uiriditas non est ipsi spiritualiter atque indiuisum, ut aqua alteri aquae, permixta: potius accidentalis quaedam res & subtilissima fuligo cuprea, ab eo uicissim separabilis, sic ut liquor is clarus limpidus ue euadere possit. Idque per hanc irrefragabilem maximam, quod nihil sit in uitriolo, aquam ipsius aut liquorem tingens, quam cuprum. Aphorismus Xlui. Quanquam sulphur minerale ad ignem quemadmodum resina dissoluitur, & ob suam unctuositatem etiam comburitur: interim tamen non est artifex, qui ex Aphor. Chymiatr. illo per destillationem oleum separare possit, aut, si id tentet, nihil aliud in alembico suo uel recipiente inueniet, quam purum putumque sulphur. Nec uero etiam acida illa substantia, quae per combustionem ab eo separatur, oleum est, sed sal eius fuliginosus, qui fumi ad instar in aerem asscendit, meritoque attractae ab illo humiditatis dissoluitur in liquorem, Cui, cum neque combustilis sit, neque igni materiali minus, quam aqua contrarius, non recte olei nomen uulgus imposuit. Aphorismus. Xluii. Antimonium, minerale est, compositum in natura ex sulphure combustili, Mercurio metallico fusili & fuliginoso, & sale 42 Synopsis quodam uitrificante: non est in eo tinctura substantialis, ab his substantiis distincta; sed uarios, quos induere potest, colores igni potissimum debet: non aliter, quam quum ex Mercurio, sale & sulphure minerali inuicem mixtis, ac concorporatis, puluerem rubicundissimum, cinnabrium dictum, conficimus. Quod ipsum tamen non obstat, quin iterum seiungi possunt, ac Mercurius in pristinam suam formam prorumpere. Non itaque separari a corpore potest, quod in eo nullum est, neque eadem sunt, separare colorem, & artificialiter colorare. Caetera neque liquorem in se habet antimonium, nisi accidentaliter, comburendo nimirum sulphur illud, com43 Aphor. Chymiatr. bustile, in certis instrumentis destillatoriis aerem attrahere aptis. Tum namque salsa illa fuligo in liquorem dissoluitur, non alio modo, quam de sulpure simplici supra dictum est. Sunt hodieque subtilia quaedam ingenia, quae deiectorium illud reddere conantur, ita, ut more quorundam benignorum catarcticorum uegetabilium hunc in finem a Deo, precipue productorum, benigne secure, & sine omni malae alterationis periculo, semper atque in omnibus corporibus, humores purgandos per inferiora tantum deducat. Uerum omnes isti processus, quos hanc in rem prietatibus simplicissimorum etiam purgantium rosae ac senae com44 Synopsis parentur, in nullo uel loco uel precio poterunt consistere. Aphorismus Xlix. Mercurius mineralis siue argentum uiuum, substantiae est inter res naturales maxime admirabilis. Extraa, eri atque aquae assimilatur, intra, ignem terramque refert. Equidem compositum quiddam est, nihilominus tamen in destillatione tam se heterogeneum, quam aqua, exhibet, neque ars eum uel dissecare, uel diuersas ab eo substantias separare ualet. Potest quidem sub uariis formis delitescere, & diuersarum facultatum medicamenta ex illo confieri: at hoc non impedit, quin primam suam formam repetere semper possit. Chemici certe, qui eum fixum reddere adlabora45 Aphor. Chymiatr. runt, quum se in hoc frustra esse animaduerterent, nomen serui fugitiui apposite ipsi indidere. Aphorismus Xlix. Plumbum non habet in se sal, quod actualiter, quoad colorem, gustum & qualitatem sal sit, sed sal quoddam uitrificans, multo uero minus saccharum in eo reperire est. Unde forma hec plumbi praeparati, quam sal aut saccharum Saturni uocant, nihil aliud est, quam plumbum mediante aceto destillato dissolutum, ac in talem formam adductum, ex qua mixtione sapor hic nascitur, saluo interim plumbo, quod intra spacium quadrantis horae reduci integrum potest. Par est de similibus, stanni, ferri, chalybis & cupri praeparationibus iudicium. 46 Synopsis Aphorismus L. Ex argento non potest extrahi tinctura caerulea, sed alicuius additionis interuentu in puluerem caeruleum uertitur, a quo argentum semper repeti potest. Omne etiam uitriolum, sal, aut crystalli argenti, res sunt compositae, quae ab hoc simpliciter non procedunt. Aphorismus Li. Ab auro non potest segregari substantia quaedam portabilis, sed quomodocunque praeparetur, redire denuo in aurum. Huius assertionis inconcussam ueritatem, uti & auri utilitates, modumque, quo chemice id preparatur, plene planeque demonstrabit tractatus noster, qui sub chrysologiae nomine lucem propediem uidebit. Sectionis primae aphorismorum chymiatricorum Finis. Aphorismorum Chymiatricorum synopseos Sectio Secunda. Uniuersum genus humanum, propter transgressionem primi nostri parentis Adami, uariis atque innumeris miseriis ac afflictionibus, morti denique ipsi est expositum. Miseriarum principes sunt, nuditas, fames, sitis, frigus, calor, morbi etc. Quorum his potissimum prae aliis Deus opt. max. tanquam uirgis utitur, quibus in homines tam uniuersim quam particulatim seuere animaduertit 48 Synopsis quibusque maximam eorum partem enecat & perimit. Atque id quidem non sacra tantum scriptura testatur, sed & longa temporum obseruatione ita comprobatum est, ut, qui id infitias ire ausit, eorum, qui Christiani sint, & sapiant, futurum putem neminem. Aphorismus. Ii. Quandoquidem ergo morborum omnium, mortisque ipsius origo prima a peccato est, constitutumque per immutabile & ineluctabile Dei decretum ( praeter cuius uoluntatem ne folium quidem ex arbore decidit ) ut haec in homines grassentur, eosque non merito folum primigeniae & natiuae corruptelae, sed & quotidianorum peccatorum cauaphor. Chymiatr. sa, ad finem usque mundi, uariis modis adficiant: necessum est, uanae suae atque stultae opinionis oppido fallantur, quicumque ordinem hunc Dei per rem quandam naturalem interpellari, ac citra illius uoluntatem sanitatem humanam sartam tectam conseruari, protrahi denique uitam ipsam posse, existimant. Aphorismus Iii. Pendent itaque, tam sanitas & uita, quam mors morbique non a natura sed a sola atque unica uoluntate & arbitrio Dei: Iobo etiam teste, quando inquit: " Ipse Deus uulnerat & medetur, percutit & manus eius sanabunt. " Et Amos dicit: " Non est malum in ciuitate, quod Dominus non fecarit. " Atque hac ineuitabili necessitate comparatum est, ut & patia50 Synopsis tur homo, & moriatur postmodum. Unde consequens est, quod medicamenta, quae nihil aliud sunt, quam media naturalia, morbis, non secus ac fami cibus, potusque siti opposita, non possint magis uel sanitatem conseruare, uel sanare aegritudines, quam bene placitum benedictioque diuina illis permittunt. Non alia profecto ratione, quam de cibo dicit scriptura: quod homo non uiuat de pane solo, sed de uerbo, quod exit ex ore Dei. Aphorismus Iu. Hac de causa morborum alii sunt curabiles & breues, alii curabiles & longi. eorum, qui curationem respuunt, quidam diuturni, qui non nisi cum uita ipsa ab homine recedunt: quidam acuti, 51 Aphor. Chymiatr. qui non ita multis diebus, maximam partem eorum, quos adorti fuerint, conficiunt: quidam acutissimi, qui homines uel de subito, uel paucis horis, longoque ante tempore, quam iis possit medicamentis succurri, e medio tollunt. Aphorismus U. Ex quo illud conficitur officium medici his quasi finibus terminari, ut uidelicet aut morbos, qui curationem admittunt, quam potest, cito, tum & iucunde, ad praescriptum regularum canonumque medicinalium curet: aut incurabiles diuturnosque palliet, ac ex parte leuet: semper denique pio suo & bono consilio praesto sit, ad supremam benedictionem, quicquid agit, referendo. 52 Synopsis Aphorismus Ui. Atque haec licet ita sese habeant, nihil tamen obstat, quin res naturales certis sint ordinibus gradibusque distinctae, ac medicamenta bonitate & praestantia, tam ab insita uirtute, quam modo praeparandi profecta inuicem se excedant. Certum namque est, quemadmodum mustum turbidum impurumque longe est infra uinum: ac, ut panis ex puta farina confectus beneque coctus granum crudum exsuperat: ita consimiliter medicamentum subtile, purum, beneque praeparatum, ei, quod minus tale est, merito uenire anteponendum. Etenim in pura & spirituali rerum substantia, propriisque earundem elementis, non in terrestri illo cor35 Aphor. Chymiatr. poris crassamento, impuritatibus multis & superfluitatibus referto, uis medicatrix residet. Per quam rationem colligitur, medicamenta chymica in uniuersum omnia, puritate, subtilitate, penitrantia, ac proin quoque efficacia, longe esse supra uulgarium, quae crasse praeparantur conditionem. In his enim purum cum impuro permiscetur, ac per longam decoctionem pars subtilis in auras subuolat, denique, quod reliquum est, prauam quandam, a uasis cupreis, in quibus coquitur, qualitatem sortitur. Aphorismus Uii. Synopsis. Medicamenta illa generalia, siue quomodocunque ea quis appellare uelit, quibus tanquam basibus, pars medicinae pharmaceu54 tica uniuersa innititur, qualia sunt. Uomitoria, Catarctica, Sudorifera, Diuretica, Cordialia, Alexiteria & Anodyna, si diligentissime secundum ordinem artis chemicae praeparentur, tam in curandis morbis sanabilibus, quam insanabilibus palliandis, operationes, suas multo promptius feliciusue, quam medicamenta ordinaria, perficiunt. Quin etiam in morbis desperatis, atque ubi de aegri salute fere conclamatum est, praecipue uero in acutis, malignam horum, subtilissimamque materiam peccantem edomando, naturaeque ad hos expellendum suppetias ferendo, praesentiori sunt, quam haec, auxilio. Eodem sane modo, quo, de scripturae etiam testimonio, uinum sub55 Aphor. Chymiatr. tile & fragrans calorem natiuum conseruat & cor reficit, multo, quam aqua communis, efficacius. Nolo hic quicquam derogare medicis illis, qui chemiae cognitione destituti, aliis medicamentis uti coguntur: potius eos, ut chemiae operam dent, serio uelim commonitos. Sed neque animus est ab usu medico excludere particularia medicamenta, in quacunque forma exsistant, quam uel necessitas, uel longo usu experientia commonstrata eorum uirtus requisiuerit. Aphorismus Uiii. Sicut morbi a uariis diuersisque causis oriuntur: ita in eorundem curatione, quemadmodum supra quoque dictum est, diuersa adhibeantur medicamenta, opor56 Synopsis tet. Naturam quippe ipsam uidemus, non per unum emunctorium, degenerem in corpore humano materiam, corruptosque humores exturbare. Qui se medicinam uniuersalem, omnium omnino morborum, tam curabilium, quam incurabilium domitricem possidere profitentur, neque reipsa & effectis hanc comprobant, ii & ingrati sunt in Deum, & in proximum insigniter crudeles. Hoc agere debebant isti nugiuenduli, si tam diuinum ipsis donum esset concessum, ut clarissima eorum in aegros exstarent merita, nomenque operum & curationum magnitudine inclaresceret, quod editis, de re, quam nullam habent, libris conspicuum reddere fru57 Aphor. Chymiatr. stra affectat. Nam quemadmodum militem bonum iudicamus, qui arma bene tractare nouerit: ita & medici praestantia, omnis ex curationibus elucet. Aphorismus Ix. Omnia medicamenta, siue simplicia, siue composita, generalia uel particularia, quomodocunque praeparata, cum ratione, modoque principiis Hippocraticis consentaneo, usurpanda sunt. Neque enim in quatuoristis matricibus siue elementis reperitur, neque artis beneficio fieri potest substantia tam temperata, quae non offendere naturam possit, si temere & sine accurato iudicio ea quis utatur. Aphorismus X. Quandocunque Chymicus corsynopsis. pus diuidit, atque ex eo substantias separat, una etiam proprietates a naturali compositione proficentes diuidit & separat. Unde, quisquis has integras seruare uelit, illas etiam ab se in uicem non diuellat necesse est. Aphorismus Xi. Aquae simplibes uegetabilium destillatae, non habent in se qualitatem praedominantem uirtutesque; corporum, a quibus eliciuntur. Albae enim quum exsistant & insipidae, facile dispicitur, quod sulphure sint & sale destitutae, quae tum proprium sunt uirtutum principum domicilium, tum colorem mixtis, saporemque contriebunt. Tametsi autem sint aquae, quae odorem corporum suorum referant, ut sunt 59 Aphor. Chymiatr. aquae rosarum, maioranae, rorismarini, lauendulae, organi & aliae: multum tamen illis deest eorum, quibus integra perfectaque corporum essentia completur. Tantum sulphur subtilissimum, oleum ue uolatile, quo uegetabilia haec praedita sunt, secum auehunt, tinctura aliisque substantiis post se relictis. Atque idcirco non quasi integrorum, a quibus eductae sunt, corporum uirtutes exaequent, sed effectuum, qui per certam experientiam innotuerunt, habita ratione, usurpari debent. Inseruiunt medicinae potissimum pro uehiculis, ut, ad praeparandum alia medicamenta, ut decocta, infusiones, extracta. 60 Synopsis Olea omnium uegetabilium siue herbarum sint, siue seminum, radicum, aut aromatum etc. per uesicam aut alio modo destillata, quae proprium suorum corporum odorem saporem ue habent, sunt multo, quam olea per expressionem aut infusionem, calidiora, subtiliora & penitrantiora. Administraturus ea interne omnium primo & maxime de dosi solicitus esse debet, quum ab una gutta olei cinnamomi, perperam sumta, uehementius, quam a drachma integra pulueris eiusdem, inflammetur corpus & incalescat. Deinde de uehiculo conueniente sibi prospiciat, non solum, ut calorem eorum immodicum attemperet, sed & uim penetrandi nimiam 61 Aphor. Chymiatr. infringat omniaque ad differentiam oleorum ipsorum moderetur, quorum non una omnium est penetrantia, calor, aspredo, & subtilitas, que singula odoratu & gustu facile est dignoscere. Eandem etiam cautelam animaduertendum est in usu externo, ut scilicet appropriato uehiculo unguentoso permisceantur, ne nimiopere uel excalfaciant, uel incidant, uel inflamment, uel cutem etiam excorient: id quod quibusdam usuuenit. Aphorismus Xiii. Olea omnia uegetabilium terrestria, ponderosa, tenacia & resinosa, quae per ebullitionem a corporibus suis non separantur, neque instar oleorum supra commemoratorum in altum eleuan62 Synopsis tur, quum sine corporum suorum combustione destillari nequeunt, empyreuma semper redolent, quocunque etiam modo rectificentur: id quod manifestum est, in ligno iuniperino, buxo, guaiaco, ebeno & aliis. Usus horum oleorum tantummodo externus sit, quum interne sumta stomachum offendant, aggrauentque cerebrum. Quod si quis internum quoque harum resinarum usum affectet, is per spirit uini in formam extracti eas redigant. Retinebunt hoc modo odorem saporem ue, ac in forma pilularum uel simplicium, uel aliorum medicamentorum, admixtu compositorum tutissimo poterunt interne adhiberi. Aphorismus Xiu. Oleum succini, quod per re63 Aphor. Chymiatr. tortam lento igne in arena summa cum accuratione destillatur, usurpari intus potest. Qui destillationem eius reiterant, ut id clarificent, quum hoc modo calidius plus iusto & acutius fiat, neque usui interno conueniat, in re inutili & superuacanea, nimis uidentur curiosi. Quod maiore ignis uehementia propellitur oleum, eius est in accidentibus externis usus, idem de aliis etiam affinium corporum omniumque adeo gummarum ac resinarum oleis intelligendum est. Aphorismus Xu. Tria sunt praecipue olea, multum calefacientia, penetrantia, ac detergentia, quae per artem Chymicam bono chirurgico confiunt: Synopsis oleum de lateribus philosophorum dictum, petroleum rectifica64 tum, oleum Saponis Ueneti uel Hispanici. Sunt haec ad resoluendum & tollendum contusiones corporis, partesque laborantes a corruptela defendendum insignis efficaciae, &, si dextre usurpentur, effectuum praestantia, omnibus tantum non oleis antestant quam longissime. Aphorismus. Xui. Olea ex axungiis & pinguedinibus animalium, ipsis axungiis sunt calidiora & penitrabiliora, aliisque insuper, quam hae, qualitatibus pollent. Ideo ipsarum potius substantiarum, quam oleorum usus sit, omnique cura prouideatur, ut sine adustione hae habeantur, beneque colatae & depuratae, in uasis plumbeis, ne rancescant, adseruentur. 65 Aphor. Chymiatr. Aphorismus Xuii. Oleum cranii humani est multum calidum, facultatis detergentis, empyreuma grauiter redolens. Qui id in epilepsia exhibent, uana potius opinione, quam certa immotaque ratione impelluntur. Cranium quidem ipsum qualitatis est siccae ac frigidae, habetque in se uim conglutinandi ac repercutiendi, ratione cuius subtiles istos ac acres spiritus, qui sua mordacite cerebrum uellicando & compungendo paroxysmos epilepticos caussantur, condensat ac repellit: id uero de oleo nequaquam affirmari potest. Unde rectius sibi consulerent, ut pro quo in forma pulueris subtilissimi, non tamen calcinati, cranio uterentur, aut id cum 66 Synopsis tus uitrioli modica quantitate, sic, ut acrimoniam nullam nancisceretur, attenuarent. Par est de aliis quoque ossibus iudicium. Aphorismus Xuiii. Impossibile est olea a sanguine & carnibus quorumcunque etiam animalium sine adustione destillare. Neque uirtutibus corporum suorum olea haec respondent. Propter deterrimum putidissimumque odorem usus eorundem internus sit interdictus. Externe quidem, propter facultatem, quam habent, salinam detersiuam ac penetrantem usurpari poterunt: at uero, quoniam natura abunde remediorum, que iisdem, quib olea haec uiribus instructa sint, produxerit, iis uti consultius erit, foetentibus istis oleis, qui spiritus grauissime perturbant, ae67 Aphor. Chymiatr. grosque saepe non parum laedunt, penitus atque penitus exsulare iussis. Possunt nihilominus sanguis caroque, uel per extractionem, uel per reductionem in mumiam atque inde in puluerem, nostris usibus commode adaptari. Aphorismus Xix. Spiritus aquosus & salinus, qui per destillationem ex sanguine prodit, substantiarum omnium, quae per artem chemicam ex partibus animalium separantur, est utilissimus quum sal in se contineat uolatile, multo, quam reliqua salia omnia, subtilius ac spiritualius, instarque spiritus uini in balneo Mariae eleuetur, facile a calore nostro concitari poterit, ut uenas ac arterias omnes, aliosque corporis meatus, qui 68 Synopsis aliis medicamentis non ita peruii sunt, facultate sua detergente & aperiente, uelocissimo quasi impetu, peruadat. Unde multorum acutorum & periculosissimorum affectuum, uel solitario, uel aliorum medicamentorum consortio, praesentaneum est remedium, ultra quam credant ii, qui nullam inde experientiam sunt consecuti. Quanquam autem destillari nequit, quin empyreuma quidpiam sapiat: interim tamen ita potest rectificari, ut uel nihil uel minimum odor iste offendat, &, si quam forte offensiunculam delicatioribus adferat, ea tamen cum utilitatibus, quae ab eo redundant plurimae maximaeque, nequaquam ueniat comparanda. Hoc modo ut prepare69 Aphor. Chymiatr. tur spiritus iste, cum singulari quadam in chymicis experientia, requiritur etiam ut quis naturas rerum diuersas non uulgariter, sed exactissime cognoscat. Aphorismus Xx. Omnia salia uolatilia aut fixa uegetabilium aut animalium instructa sunt qualitate non minus calida & sicca, quam detergente & aperiente, unde in expulsione humorum superfluorum naturae non parum auxilii conferunt. Quanquam autem negari nequit, reseruari in sale aliquid proprietatum eius rei, a qua separatum est, integras tamen illas, quemadmodum de aqua oleisque supra etiam diximus, nequaquam obtinent. Salia instar granulorum conformata, gustuique 70 Synopsis. non inconuenientia recte intra corpus sumuntur. Uerum, quae calci sunt similia, atque in aere dissoluuntur, caustica, ac magnopere corrodentia, ea usui tantummodo chirurgico destinantur. Aphorismis. Xxi. Aquae uitae nomen a triplici potissimum, ratione deducitur: Quarum prima est, quod in eam corruptio nihil iuris habeat, quae tamen alias aquas liquoresque depopulatur. Etiamsi autem in auras exhalet, ac euanescat, non tamen corrumpitur. Secundo omnium omnino uegetabilium quoddam est quasi balsamum, tertio denique uitam ipsam conferuat ac tuetur, non tantum quod cor exhilarare, caloremque 71 Aphor. Chymiatr. natiuum roborare ualet, sed quod & cuiuslibet grani, ex quo ad uitae sustentationem panis conficitur, princeps est & primaria substantia. Facile comburitur, igneaeque est naturae, cuius si magnam etiam quantitatem sub campana incendas, nulla tamen ex ea prodibit fuligo: unde & subtilitas eius puritasque conspicitur, neque iniuria sulphuris coelestis nomen ipsi a chymicis fuisse inditum. Qualitas eius immutabilis est. Nam, quanquam uinum merito contrariarum substantiarum. ex quibus ( quemadmodum in anatomia mea antimonii ostendi ) compositum est, calefacit & refrigerat, idem tamen aquae uitae attribui nequit: cuius, si pura sit ac a phlegmate omnino secreta, 72 Synopsis calida perpetuo & penitrans facultas deprehenditur. Quicunque aqua uitae pro uehiculo omnium omnino medicamentorum abutuntur, eamque in omnibus morbis, sine causarum eorundem distinctione, in omni corpore tempore & loco propinant, sibique stulte imaginantur, quod qualitatem calidam occultet, cumque rebus, quibus iungitur, in diuersas causas morbificas, tam calidas siccas, quam frigidas & humidas conspiret: illi uehementissime errant, suaque culpa saepicule committunt, ut aqua potius mortis, quam uitae dici mereatur. Ex illa uariis herbis aromatisque associata uariarum etiam uirturum usuumque aquae compositae emergunt. Quarum ta73 Aphor. Chymiatr. men nimius abusus fraudi saepe est uitae multorum, praesertim eorum, qui debilissimae sunt constitutionis, calidi siccique temperamenti, cerebri infirmi, qui extenuati, febribus, internis diuturnisque obstructionibus, corruptioni & inflamationi partium nobilium obnoxii, epileptici item, & tremulenti, & qui cordis palpitatione infestantur, etc. Ancillatur chemiae in extractione substantiarum uegetabilium, inque uariorum medicamentorum praeparatione. Res quasdam meliores reddit, corrigitque, ut: Extracta scammonii, colocynthidis, aliorumque purgantium acrium. Nam quando euaporat, aufert secum una substantias uolatiles malignas, acutaque eorum 74 Synopsis & corrosiua salia post se relinquit: e contrario autem aliorum, ut Senae, Aloes, Rosarum, Rhabarbari & similium purgantium benignorum facultatem deterit, eam quidem ob causam, quod sulphur eorundem uolatile perdat, & bonum tantum sal reliquum faciat, in quibus iunctis uis purgatrix benigna sita erat. Quamobrem cautum esse rationeque duci oportet, eum, qui aqua uitae uti uelit: cultelli acuti exemplo munitus, qui per abusum plus officit, quam proficit, si dextre usurpetur. Aphorismus Xxii. Acetum destillatum, utut qualitatis sit frigidae & siccae, primaque sponte adstringat & repellat, quemadmodum de eo aliisque li75 Aphor. Chymiatr. quoribus acidis communis fert medicorum opinio: nihilominus tamen pro certo habent experti chymiatri, quod a parte aquosiore separati illius spiritus, inque consistentiam salinam cum corpore quopiam lapideo aut minerali, nihil minus frigido & sicco, coagulati, aperire possint, sudoresque concitare fortius, quam res aliqua amara, atque euidenter calidae qualitalis. Notandum, quod ab aceti destillati simplicis solitariiue usu interno penitus sit abstinendum. Aphorismus Xxiii. Tartatum crudum per uiam ebullitionis aut infusionis depuratum, reductumque in cremorem, crystallos, aut subtilissimum, albissimumque puluerem, aci76 Synopsis. dum tartari nobis uocatum, acrimoniam habet gustui non inamabilem. Detersiuum est, aperitiuum, facultatisque laxantis. Feliciter usurpatur uel solitarie uel in linctibus, confectionibus & apozematis ad aperiendum, detergendum, atque ex parte confortandum. Quin etiam medicamenta purgantia leuiora, ut rhabarbarum, acuit, corrigit, saporemque iis conciliat gratiorem, quumque incidat, non communiter tantum, ut res acidae, sed & insuper ut salinae assolent: in quibus illud morbis, quibusque corporum constitutionibus, conueniat, nec ne, accurate uidendum est. Eius calcinati usus intra corpus per se nullus, sed mixti cum spiritu uitrioli. Tum enim duo 77 Aphor. Chymiatr. haec corrosiua se inuicem mitigant, & quasi exarmant, compositumquem inde nascitur, quod salis tartari uitriolati nomine uenit, inseruitque medicinae pro sudorifero & diuretico, quemadmodum ab aliis quoque chymicis scriptum est. Spiritus, qui ex tartaro abit aquosus, licet empyreummatis nota ipsi inusta sit, nequaquam tamen hac de causa usus eius internus susspectus esse debet: securissimum quippe est, & efficacissimum medicamentum diaphoreticum, subtile & penetrabile, multis morbis accommodatum, modo, quem nullibi non inculcant chymici. Aphorismus Xiu. Spiritus salis communis acidus, purus, atque apprime rectifi78 Synopsis. catus exquisitissimum est diureticum, ac praeterea aperitiuum, detersiuumque uniuersale, ut non uiscerum tantum regionem obstructam aperire possit & detergere, sed & sanguinem grumosum uenis, locisque a centro etiam remotissimis infarctum attenuare & dissoluere. Putredini mirabiliter resistit, naturamque collabascentem in diuersissimis morbis recreat ac erigit. Neque tamen interea non requirit medicum prudentem & circumspectum, qui eum caute & conuenienter administrare nouerit. Aphorismus Xxu. Sal armoniacum salium omnium subtilissimum est, quodque magis, quam ullum aliud penitret ac corrodat, ut aque forti ad79 Aphor. Chymiatr. mixtum aurum etiam, ut priore sectione dictum est, dissoluat. Quidam id dant intra corpus: neque ego reluctor, quin, si aliquoties cum sale communi sublimatum sit, in certis casibus intro possit sumi: nihilominus tamen, tam aliis de causis, quam quod spiritibus admodum corrosiuis; atque odore & qualitate spiritibus uitalibus inimica praeditum est, usum eius internum reprobo, aliis medicamentis, naturae humanae familiarioribus, eius in locum surrogatis. Aphorismus Xxui. Synopsis Nitrum commune depuratum, chymiceque praeparatum, ac in formam, quam sal prunellae uocant, adductum, etsi qualitatis est, ut reliqua salia, detergen80 tis atque exsiccantis, nihil tamen hoc impedit, quin euidentissimum sit refrigerium ac sitis leuamentum, neque non ardores immensos in febribus ardentibus, Ungaricis & malignis extinguat, consopiatque dolores a magna inflammatione caloreque interno ortos, plus quam aliud aliquod medicamentum. Mirum est, quid medicis quibusdam scrupulosioribus in mentem uenerit, ut, impulsu leuium quarundam rationum, quas ex qualitate nitri siccante & detergente exsculpsere, usum salis prunellae in dictis morbis formidarent, aliisque superciliose interdicerent, iacturam suae auctoritatis potiorem aestimantes aegrorum salute. 81 Aphor. Chymiatr. Aphorismus Xxuii. Magisterium perlarum crudarum, cum spiritu aceti in talem formam reductum, ut in aqua dissoluatur, melius est iis, que uel cum soluentibus mineralibus, uel ex persis calcinatis, quarum per cascinationem uirtus excessentior omnis intercidit, elaborata sunt. Merito quidem id reponendum est in censum preciosorum bezoarticorum cordialium, quod non folum sit cordi confortando, uerum etiam in conueniente dosi datum putrefactioni a uenenis calidis resistat, & quod errabundos in corpore malignos uapores, qui in febribus putridis continuis, malignis & pestilentialibus spiritus uitales inficere ac labefactare minantur, coerceat, Sinopsis 82 eosque per sudores ac insensibilem transspirationem manifestoconsumat; At quod Phthisicis & Hecticis, respectu febris & ariditatis, auxilii quicquam conferat, irrorando scilicet cerebrum, humidum radicase restaurando, calorem praeternaturalem extinguendo, idque instar rerum frigidarum, quales & perlas esse uane quidam sibi imaginantur, quum tamen medicorum uno omnium ore frigidae & siccae pronuncientur: id uero nullum est. Quin potius aegris his damno sunt, non ratione perlarum, quarum est qualitas temperata, sed ex accidente ratione nimirum spirituum acrium ipsius aceti, qui perlis adhaeserunt, tantumque abest, ut humectent, aut restaurent, ut contra83 Aphor. Chymiatr rios effectus praestent, incidant, sudoresque causentur: per quos consumtus humor alimentarius deperit, quem sartum potius tectumque seruare oportebat: Et si maxime uis quaedam humectans in per is deprehenderetur, quisquis tamen eas in magisterium liquoremque penitus insipidum, omnisque alienae acrimoniae expertem reducere nesciret: Synopsis is quantum dictos quidem morbos attinet, perlis super porphyrium, modo uulgari subtilissime tritis, cumque aqua rosarum combibitis, multo uteretur laudabilius, quam uel magisterio cum spiritibus acribus praeparato, uel puluere earundem, cum sale tartari, posteaquam in spiritu aceti solutae prius fuerant, praecipi84 tatarum. Qui quidem puluis etsi gustui euidenter acrem se non exhibeat, summaque cum industria lauetur, semper tamen partem quampiam spirituum aceti salisque tartari furtim occultat, sibique reseruat. Quicunque negant, puluetem perlarum modo communi praeparatum, esse cuiusdam efficaciae, in graui haerent errore, cuius eos non experientia tantum ipsa, sed & ratio euidentissima conuicerit. Nam ex eo, quod perlae, si super paruum ignem in copia comburantur, alterantur fumumque reddunt ac aquam, euidens fit, esse in iis partem, quam calor fermentatiuus stomachi, qui cum salsedine quapiam & acrimonia coniunctus semper est, digerere possit. Commentum ita85 Aphor. Chymiatr. que alchymisticum hoc est, opinioque erronea, cuius me quoque asseclam olim professus sum. Nunc uero rationes has experientia consequutus: alius sum mentis, agnitaeque ueritati, cui sancte nemo non medicorum obstrictus esse debet, manus dudum dedi. Aphorismus Xxuiii. Uarias corallorum praeparandorum rationes passim tradunt chymici, quarum omnium optima est, quae corallos crudos, per acetum destillatum in magisterium reducit. Hoc namque modo longe efficacius & manifestius principales suas facultates, quae ipsis tribuuntur, exserunt coralli: qui cum calcinantur, inque liquoribus mineralibus corrosiuis cum spiritu uini mixtis 86 Synopsis dissoluuntur, uires alias a natura sua longissime dissitas nanciscuntur. Aphorismus Xxix. Etsi oleum, uel aqua, uel sal, uel tinctura de lapidibus preciosis extrahi nequit: nihil tamen obstat, quin ope quorundam soluentium congenerum, possint inde nobilissima magisteria cordialia confici: quorum granum unum potioris est in multis morbis efficaciae, quam grana triginta & ultra, eorundem uulgariter praeparatorum. Uerum res haec uti ab usu communi est remota, ita neque cuiuis chymico obuia. Aphorismus Xxx. Talcum, quomodolibet etiam praeparatum, effectus istos, 87 Aphor. Chymiatr. quos in facie perpolienda, de ipso quidam perhibent, nequaquam praestat: multo uero minus ad maculas omnes tollendum, emendandumque faciem generale est praesidium. Nam quum diuersis de causis tam generalibus quam particularibus, neque temperamentis, neque aetatibus, neque circumstantiis iisdem facies uitietur, remedia quoque non eadem atque uniusmodi perpetuo requirit. Aphorismus Xxxi. Uitriolo duo principalia remedia accepta ferimus, quorum primum, quod ex eo de sua terra minerali defoecato, & in formam salis granulati candidi siue incarnati reducto conficitur, praestantissimum est & securissimum expectorans, & uomitorium de88 Synopsis. tersiuum, multis morbis accommodatum, quemadmodum fusius in Emetologia mea explicui. Secundum spiritus eius est, per destillationem ex eo elicitus, qui stomachum ac epar praecipue corroborat, putredini uenenisque resistit, extinguit sitim febrilem, febriumque ipsarum materiam potiorem absumit, multis denique aliis utilitatibus abundat, ueluti id & apud omnes chymicos in confesso est, & ego in anatomia mea uitrioli plenius ostendi. Usurpari debent duo haec cum iudicio non parum accurato, ac ad regulas medicinales composito. Non sunt namque panaceae, uti quidem sibi persuasere, quin propter qualitates acres & incisorias non possunt 89 Aphor. Chymiatr. non grauiter offendere, si dentur in corporibus, morbisque quibus non competunt. Aphorismus Xxxii. Sulphur depuratum per sublimationem, ac attenuatum, balsami ad instar corruptioni resistit, omnibusque infirmitatibus a causa frigida & humida profectis accommodatum est: uenenis aduersatur, & magis quam alia aliqua res aerem infectum purgat. Balsamum ex floribus ipsis cum spiritu terebinthinae praeparatum non tantum affectibus supra dictis, sed & ulceribus, putridis, aquosis & antiquis, rupturis intestinalibus, fracturis ossium, ani exitui, uteri procidentiae, atque aliis denique casibus multis adpropriatum est remedium. Synopsis Spiritum aci90 dum per campanam uitream destillatum non puto qualitatibus manifestis a spiritu uitrioli differre, nisi quod simpliciore gratioreque, quam hic, qualitate praeditus uideatur. In hoc enim si non accurate rectificatus sit, acrimonia instar rei metallicae insuauis se offert, profecta, ut arbitror, a fuligine quadam metallica, quae in fine a uehementissimo igne compulsa, cum spiritibus prosilit in recipiens. Cui tamen malo diligenti rectificatione facile occurri poterit. Aphorismus Xxxiii. Antimonium, tametsi id multi medici, qui proprietates eius iuxta cum ignarissimis sciunt, maledico ore cauillentur, dat nobis uomitorium, omnium, quae a pri91 Aphor. Chymiatr. mis usque temporibus ad hanc nostram aetatem in usu fuerunt, efficacissimum & tutissimum, quod nulla symptomata uenenosa producit, neque ullo modo corpus laedit, nisi fortean praeparatum sit cum rebus, quae nocere possunt, aut administratum ab eo, qui medicinae ignarus. Beneficio aceti optimum nobis sudoriferum depromit, quod 4. uel 5. granorum pondere sudores fortiter prolicit, & in multis morbis multum conducit usus praeterea antimonii est in chirurgia. Quoniam autem, hac de re fuse disserui in Anatomia mea antimonii, ne actum hic agere uidear; hoc in loco operosius haec repetere supersedebo. Aphorismus Xxxiu. 92 Synopsis Argentum uiuum, etiamsi eius usu interno medici antiqui abstinuerint, qua de causa hodieque a multis, tamquam uenenum proscribitur, ac chymia id ita mortificare nesciat, quin semper pristinae suae formae possit restitui: mater tamen illa artium experientia nos edocuit, quod uerum sit luis uenereae antidoton, potentissimum in cheirurgia medicamentum, quodque chymia id usui nostro egregie norit accommodare. Ut uomitiuum fiat, modus optimus praeparandi est, cum antimonio id destillare, inque puluerem album & insipidum, quem Mercurium uitae uulgo uocant, redigere. Quod attinet praecipitata Mercurii, eaque siue rubra, siue flaua, turpetha mineralia appel93 Aphor. Chymiatr lata, quum per aquas fortes, spiritus sulphuris & uitrioli, qui acrimoniam suam ipsis communicant, praeparatio eorundem instituatur; ideo multo uehementius, quam Mercurius uitae corpus commouent, saliuationemque insuper causantur. Usurus Mercurio praecipitato intra corpus, praefero illum, qui sine additione, solo ignis interuentum, conficitur: Proximum illi locum tribuo, quem cum ferro & chalybe corrigit, & lapidis philosophici nomine insignit Leonhardus Fiorauanti, saltem bene praeparetur, atque a spiritibus aquae fortis corrosiuis diligenter sequestretur. Mercurius sublimatus dulcis, tutissimum est medicamentum, & specificum purgans, pueris unice de 94 Synopsis stinatum. Nam in adultioribus parum operatur, nisi in magna dosi exhibitum, ac tum saliuationem facile concitat. Praecipitatum album, quod catharcticum mercuriale uocant, in lue Uenerea, aliisque morbis, quorum a tartaro aliisque faecibus in regione uiscerum corruptis origo est, tutissimo exhibetur. Uomere tamen non rarenter cogit, materiamque commouendo, corpus perturbat, unde cum iudicio administrandum est. Mercurius diaphoreticus, tutissimum quidem est medicamentum; at pro Panacaea perperam uenditatur. Aphorismus Xxxu. Magisterium plumbi, quod sacchari Saturni nomen improprie sustinet, medicamentum est insignium in refrigerando, repellen95 Aphor. Chymiatr. do, desiccandi, uirium. Usus eius felicissimus in multis affectibus externis, qui qualitates istas desiderant. Non tamen idcirco cancrum, polypum, fistulam, lupumque curat, uti uero quidam falso putant. Acrimonia certe, quae ipsi a spiritibus aceti adfixa est, efficit, ut in magnis ardoribus excoriati, & ab humore uirusento, afflicti membri, non sine causa suspectum sit. Aquae, acetum ue per campanam plumbeam destillata, quae aquam Aesculapii Zapata appellitat, magno cum successu contra epilepsiam datur pituitosae constitutionis corporibus, quippe quod facile & sine inflammatione interna, secus, quam uel euphorbium uel aliud calidum medicamentum, 96 Synopsis. humores cerebri & stomachi phlegmaticos per exspuitionem eliminet. Caute tamen hic se gerere oportet unum quemque, non minus quam in reliquis medicamentis uacuantibus omnibus. Aphorismus Xxxui. Magisterium stanni non desunt, qui interne sumtum suffocationi matricis mederi asserant. Mihi quidem experientia certi de eo nihil constat. Hoc affirmare possum, quod bonum ophthalmicum, tollendis oculi suffusionibus externis idoneum, de se praebeat, praeditum iisdem propemodum cum plumbo uiribus. Aphorismus Xxxuii. Cuprum, quocunque etiam modo praeparatum, intro sumere sit religio. Et tametsi sint empi97 Aphor. Chymiatr. rici quidam chymici, qui id hoc modo usurpent, curationesque recenseant, quas huius ope perfecerint; malorum tamen uel meminisse, uel ea non ignorare debebant, quae aegris attulerunt plurima. Magisterium cupri cum aceto destillato confectum inter medicamenta chirurgica locum non ultimum obtinet: ulcera putrida absterget & mundificat: saniem ex profundo fistularum attrahit, excrescentias aut carnositates consumit, corrupte am prohibet, desiccat, bonamque carnem producit. Uerum tamen quoniam operationes has suas cum acrimonia quadam calida & mordace exserit; iudicium requiritur, ut cui casui, quibus adfectibus conueniens sit, disspiciatur. Alioquin 98 Synopsis partibus, quibus sine ratione applicatur, inflammationem ac dolorem posset accersere. Aphorismus Xxxiix. Chalybs metallum est, ab omni qualitate maligna alienum, multis proprietatibus atque utilitatibus refertum, cuius rei medici hac tempestate omnes testimonium ferre possunt. Chalybe abstrictorio usuro, crocus eius per reuerberationem confectus, prae aliis praeparandi modis omnibus, sit commendatus. At contra obstructionem crudus praeparetur, subtilieturque tantummodo, aut cum uino, aceto, succis herbarum, aut falibus appropriatis, prout cui uis medico uisum fuerit, in formam magisterii adducatur. Oportet tamen, methodi, qualitatumque manife99 Aphor. Chymiatr. starum in eius administratione ratio habeatur, utque detur in morbis & corporibus non disconuenientibus. Aphorismus Xxxix. Ex argento praeparatur magisterium hydragogum, quemadmodum in libello meo, Septem planetarum terrestrium spagyrica recensio, dicto, commemoraui, & in Ternario Bezoarticorum repetii. Eius ope quanquam multas curationes, cuius rei mihi testis Deus est, felicissime perfeci: quia tamen & tempus longum requiritur, ut corrosiui specifici spiritus bene illi uniantur, idque usui interno reddatur idoneum; & non semper aeque foeliciter hoc obtingat, quin acrimoniam inamabilem saepe retineat; & 100 Synopsis si non bene praeparatio cesserit, nocendi sit, quam iuuandi potestate instructius; usum eius internum omisi, aliisque nunc hydragogis, gustui gratioribus, tutioribus, nostraeque naturae familioribus utor; quod ut alii quoque faciant, candide moneo. Quidam ex argento profitentur se educere posse somniferum & anodynum: plane contra rationem. Nam neque substantia ab eo separari ulla potest, ut priore sectione diximus; neque in mineralibus reperitur, quod facultate somnifera atque anodyna specifica praeditum sit, ut in opiologia mea ostendi. Alii magisterium siue uitriolum lunae ostentant, quod omnibus epilepsiae speciebus medeatur: quorum tamen uerbis magnificis ef101 Aphor. Chymiatr. fectum fuisse minorem semper deprehendi. Interim non eo infitias, esse in eo proprietatem quandam cephalicam specificam; at uero ea, ut aliae facultates medicamentorum; suis est terminis comprehensa. Aphorismus Xl. Auri magisterium cum suo proprio soluente praeparatum, recte dicitur Aurum potabile. Et, quanquam aurum in eo semper aurum manet nihilominus quando hoc modo subtiliatur, & quasi recluditur, uires eius de potentia in actum prorumpunt, ignis ad instar, qui e lapide elicitus, & de potentia in actum deductus, interuentu cuiusdam olei uel sulphuris, similis sibi naturae, quamdiu cum his unitus subsistit, ardet. Atque 102 Synopsis uti consumto isto subiecto, ille quoque una consumitur, ita separatum a suo magisterio aurum, atque a spiritibus soluentis seiunctum, est quasi mortuum. Ipsum quidem magisterium est praestantissimum cordiale Bezoarticum, & quemadmodum in Chrysologia mea fusissime ostendo, inter omnia, quae hoc nomine commendantur, Bezoartica, facile obtinet principatum. Aphorismus Xli. Auctarii uel superpondii loco addo, studiosum medicinae boni iudicii, atque impigrum, intra menses sex praeterpropter, tantum in chymia posse addiscere, quantum ad usum medicum satis sit: saltem ueris artis, que his aphorismis comprehenduntur, funda103 Aphor. Chymiatr. mentis innixus, rectam uiam ineat, caueatque sibi ab his, qui, proprii lucelli amore, artem faciunt longam, inutilibusque speculationibus ac spinosis disputationibus miserrime intricant rem, quae manualis tota est, ac in euidentibus artis exemplis consistit. Habes hic, candide lector, fundamenta Chymiatriae, quibus eius in medicina usus utilitasque ostenditur: & ad quae, quia generalia sunt, omnes operationes Spagyricae particulariores exigi possunt. Ego hic finio, Deumque ueneror, ut laboribus meis benedicere, eosque in sui honorem, proximi, meumque ipsius emolumentum cedere omnes uelit. Sectionis Ii. aphorism. chymiatr. Finis.