Corneli Drebbeli, Chemici & Mechanici Summi Tractatis Duo: Prior De Natura Elementorum, Quomodo uenti, pluriae, fulgura, tonitrua, ex iis producantur, & quibus seruiant usibus. Posterior De Quinta Essentia, Eius uiribus, usu, & quomodo ea ex mineralibus, metallis, uegetabilibus & animalibus extrahenda. Editi cura Ioachimi Morsi. Accedit Eiusdem. Epistola ad sapientissimum Britanniae Monarcham lacobum, De Perpetui Mobilis inuentione. Hamburgi, impensis Henrici Carstens, M. Dc. Xxi. Uirtute, Doctrina & genere clarissimon uirum iuuenem, D. Ioachimum Morsium, Patricium Hamburgensem, Amicum suum suauissimum, Uariorum uirorum doctorum scripta promulgantem. Mi salue Morsi, uarias quem Musa per artes Duxit in arcanis ingeniosa uiis, Indolis instinctu coelos imitaris & auras, Ingeniique cluis nobilitate tui: Scilicet illustras summorum scripta uirorum, Iecisti famae semina magna tuae, Qui nunc sunt homines, & qui nascentur ab illis, Instituent dotes magnificare tuas. Christophorus Schwanmannus Ic. Syndicus Reip: Buxtemagnifico & Consultissimo D. Georgio Schumachero, Reip. Lunaeburgensis Senatori nobilissimo, Ioachimus Morsis Salutem & obseruantiam sempiternam. Gloriosissime uir, post discessum a patria tua urbe, cuius tu Pater immortali tuacum adorea perpetuo appellandus, Henrici Nolli nostri laudatissimi, quo duce primum in aedes amicitiamque tuam deueni, ea in me praesentem & absentem comitate usus, ut credam te unum hie elegisse, in quo humanitas tua uires suas experiatur & defatiger. Quid reponam uero eximio tuo affectui, mea sedulo cuncta recensens, non reperio. Tu ob diuinam tuam constantiam, non mea merita, propensissimo tuo in me animo petennitatem adde, & firmiter statue quod hic candidus cultor tui, pro te nihil _ _ _ _ _ pati, nullumque recusat Discrimen lentare sui: non dura uiarum, Non incerta maris. Lybiae squalentis arenas Audebit superare pedes, madidaque cadente Pleiade, & aetulas intrabit nauita syrtes. Exigu at religiosi pignoris loco, obligati tibi aeternum mei pectoris, Drebbelianos hosce libellos, quos hac forma coniungendos suaserunt amici, sereno a me uultu suscipe, quorum primus, a multis iam annis a praeclarissimo eius, interprete P. Laurembergio nostro, honori tuo destinatus fuit, meque porro inter Tuos, quos arctius amore prosequeris, aetatem numerare perge. Uale Prosperiter Ornamentum aeui nostri illustre, & exquisitae doctrinae uirum, I. Adolphum Tassium, pl. a me saluta Dab. festinanter, mense Maio. Hamburgi, Anno M. Dc. Xxi. Corneli Drebbeli, Chemici & Mechanici peritissimi, Tractatus Prior De Natura Elementorum. Quomodo Uenti, Pluuiae, Fulgura, Tonitrua ex iis producantur, & quibus seruiant usibus, Interprete D. Petro Laurembergio, Professore in Athenaeo Hamburgensi. Ad A 3 Uirum Excellentissimum & undequaque Doctissimum, D. Petrum Laurembergium, Anagramma Petrus Laurembergius Perme Laus Urbi Surget. Semper Lauru Turgebis. Quantum Chrysa suo laudatur Apolline: tanta Per Te Laus Urbi genitali Surget & orbi, Et uelut aeterno Laurus decorata uirore est; Sic Semper Laru, & famae Turgebis honore. Dn. Georgio Schumachero; S. P. D. Pet: Laurembergius. Quod cum nummis, Prudentissime Schumachere, quos sub peculiari emblemate percussos in uulgus ire curat princeps, idem assolet fieri cum libellis, quibus uiri eruditionis & famae alicuius promotum eunt emolumentum publicum rei litterariae. Utrosque curiose tractamus, inspicimus, uertimus, & si quid memorabile prae seferunt legimus; quisque etiam ad arbitrium genii sui interpretamur. Exemploesse potest ( ne petam longius ) opusculum hoc Cornelii Drebbelii de Elementis, quod sollicita & diligenti manu quotusquisque non tracta uit paucis retro annis? Hoc solum faciliori eius intellectioni obstare uidebatur, quod Belgice esset conscriptum, quam Dialectum non omnes aeque capiunt. Itaque inuentus est haut ita pridem qui eum libellum Germano habitis produxit in scenam; sed infoelici prorsus & ridiculo conatu. Nam neque sententiam auctoris assequutus est, ubi neruus & ipse succus ac spiritus argumenti delitescebat, neque omnia transtulit, neque satis dilucide aut Germanice. Quia tamen illius usus fructus, communiter esse credebatur in rem Philosophicae & Chemicae dignitatis, coepi ego, regatus ab amicis, Medicis huius ciuitatis excellenxibus, per unum aut alterum Dihorium Interpretationi illius incumbere. Quod dum facio, in ueni scriptum charactere quidem nouo, noueque auctore dispaluisse in uulgus, sed tamen sapere natiuam generositatem antiquioris Philosophiae: Chemicae quidem duo illius postrema capita, in quibus abstrusioris sapientiae fundamenta tam aperte deteguntur, ut & agnosci & uideri & palpari facile possint ab eo, cui non prorsus frigidus obsistit circum praecordia sanguis. Peripatelicae uero, quidquid reliquum est argumenti de Elementorum naturis, transmutationibus, pluuiis, tonitrubus, fulguribus, uentis. Ea enim omnia ex Aristotele huiusque Interpretibus Graecis, Latinis, Barbaris, uel uerbo tenus deducere, in procliui esse potest ei, qui istorum Hereum, scripta non nimis in uisa ignotaque habet. Ea tamen res non tam dedecori quam gloriae esse potest Drebbelio: non tantum quia cum prisca, solida & genuina Philosophia conspirant ea quae proponit; sed mulio magis, quia ipse ingenii sui excellentia meditando atque experiundo assequutus est id, quo multi multorum praeceptorum & librorum adminiculis usi, raro atque aegre perueniunt. Quicquid hic meum est, Praestanstissime Schumachere, illud merito atque officiose tibi cupio oblatum. Iam tum ab illo tempore, quo uterque publicam rem agentes solemni Academiae actui Rostochii interessemus, in animo meo aculeum defixit excellens illa pectoris tui generositas, reliquitque gratam memoriam amicitiae & existimationis; quam ego illaesam atque irruptam seruabo, quamdiu me rebus mortalium interesse patietur diuini numinis benignitas. Salue; & hunc hominem in numero esse amicorum tuorum porro patere. Dabam, properiter Hamburgi Xii. Kal. Maii. Ci ). I ). Cxxi. In Librum De Elementis, Praefatio. Cum discursus hic in manus tuas peruenerit, Amice lector, persuasum tibi habeto, eum non in mei, sed tui solius gratiam & honorem conscriptum esse. Non enim sum nescius, quam uana & inanis sit res, Gloria mortalium. Nonne omne, uni Deo creatori originem nostram debemus, humilem illam & sine omni fastu? Quam ( de humilitate loquor ) postquam propria incuria & nequitia perdidimus, nihil mirum si tu mihi, atque ego tibi, alii uideamur, quam reuera sumus? Itidem quod nec ego te, nec tu me penitissime noscas: Ceterum prauitate & desidia insuper odioque habitis, si rebus bonis & honestis exerceri ceperimus, an non etiam in simplicitate illa sapientes futuri sumus? in humilitate & submissione illa diuites? Et nunquid non tu mihi, ego uero tibi, instar fratrum sumus? Quid inuenis penes te, quod non gratis, & saltem commodato tibi sit indultum? aut quid esset in me, cur gloria memet ipsum dignarer e Uae nobis si pluris quam par est nos nostraque fecerimus, fratremque nostrum egere illis patiamur. Heic oculos in infinitam Dei bonitatem coniice, quam larga manu is nobis praebeat omnia, etiam amplius quam flagitare quis sciat. Scrutare animi tui diuitias. Regem te inuenies praestantissimi huius a Deo creati opificii. Et annon omnes orbis opes tibi ancillantur? Etiam cum olim has post te es relicturus, nonne protinus te beabit Deus dono longe praecellentiori, immarcessibili corona aeternae uitae? cur ergo non amas haec, quemadmodum a Deo tu ipse amaris? Rudem & ignarum medicis. Nonne tu longe rudior fuisti quondam? Ego egenus sum & inops rerum? Annon tu sine Deo tuo longe maiori inopia premeris? Cur igitur me nec erudis, nec iuuas, tu qui tot donis & beneficiis, a Deo affectus incedis? Odione ea gratia te prosequar? Absit id a me. Nam quando me intuerer, te inueni in me ipso. Mene ergo maiori quam te gloria censerem dignum? Nequaquam, frater, quia ego consimiliter me habeo uti tu. Cur igitur, me efferrem magnifice? Quin potius humilitati studens omnis gloriae uanitatem conabor contemnere. Estne quidqua quo gloriari uere possimus praeterqua Deo, qui tantopere nos diligit? Sine quo annon miserrimi essemus? Qui in hoc mundo gloriae inhiant aut honori, annon Deo illi excidunt, in quo solo omnis gloriae plenitudo? Econtra qui gaudent humilitate, nonne & honoris & diuitiarum participes euadunt Deo indulgente? Hoc ipsum expertus sum, tum cum humilem me gessi & demissum: Et in gloriam cedebat m. hi mea miseria: Miseria in mortis aculeum: Mors in uictoriam: Uictoria ioat immortalis mea anima: Anima, uerae diuitiae, Diuitiae Deus Opt. Max abs quo & per quem est, quicquid fuit, quicquid est: Et ad quem omnia ceu finem festinant. ] am ut gratos nos praestemus, quidnam factu opus erit? Myrrhamne aut thura incendemus? Circumcidemus praeputia? Capillos rademus? Suggestum nostrum adtollemus altius, & atris aut albis uestibus induti concionabimur? An illos, qui Dei cognitione destituuntur, ferro flammisque eradicabimus? an decantaturi Dei laudes? an denique magna scripturi librorum uolumina ut aeternam nobis paremus famam? Omnia frater, splendida uanitas. Quo quaeso Deum donabimus, cuius propria sunt omnia, qui omnium possessor, qui suam per omnia gloriam famamque sparsit, etiam amplius quam mens nostra capere queat? Quid ergo facturie Gratis certe nobis esse conuenit, & a filio Dei discere humilitatem, legisque illud compendium, Inprimis Deum dilige, & proximum sicut te ipsum. Haec doctrina est Apostolorum & Prophetarum: Imo Deus per naturam eadem nos docuit, ne secunda morte quis quam interiret. Porro cum animo mecum perpendi quam misere hominem ad pessima quaeque seducat desidia, uiamque illi intercludat quo minus intelligere ualeat Doctricem Naturam: cum itidem uiderem quam magnos saepe labores impenderent mortales rebus uel parui, uel nullius momenti; tum profecto magnifacere & amare cepi Doctricem naturam; Deumque perfecte agnoscere ex creaturis, quas non sine admiratione & stupore animi intuebar. Peruoluere uero cepi elementa, quae mihi quasi digito monstrabant Telluris naturam, cuius Spiritum chrystallinum in modum nebulae alicuius contemplabar, animam uero tinctam quasi sanguine, corpus denique eiusdem stabile atque indomitum instar chrystalli. Heic cernere erat spiritum militantem aduersus corpus, quod cum tandem superasset, ex ambobus factum fuit Unum. Corpus seruiebat animae, eratque illi pro stabili domicilio. Spiritus subleuabat corpus & animam non secus ac coelum Chrystallinum; Anima ornamentum addebat tum spiritui, tum corpori calore suo roseo, & feredicam coelesti. Hic interitum, resurrectionem, atque immortalitate oculis meis notabam: Unde non poteram non gratus esse erga creatorem meum, & magis magisque amare sapientissimam naturam, Mox etiam constitui in tui gratiam, Lector, omnia haec litteris consignare, si qua fors inde utilitas redundaret in tuum commodum, tuque ita ab inutilibus exercitiis substraherere. Spero non contemptum iri abs te hoc quicquid est, neque uitio mihi te uersurum, quod scriptionem hanc priscorum Philosophorum auctoritate non muniuerim. Nullum, ut uere dicam; nec legi, nec consului super hac re. Saltem ea tibi communico, quae ipse a natura hausi atque accepi. Tu certo crede, monstrari tibi atque obferri id a me, quod multos latuit hactenus: quod tamen ipsum, nisi meam probe mentem intellexeris, etiam ipse haut quaquam scies, quibus destinatum sit usibus. Propter imprudentem tuam petitionem silentio idipsum inuoluere cogor, ne ipsimet mihi creem periculum. Caeterum cum ex corporis mei ergastulo emigrauerit anima, tum in apricum plenamque lucem deducentur omnia. Nihil noui profiteor. Id de quo dissero ante plus quam decem secula iam extitit. Scribam igitur de elementis uolgaribus: Siquidem haec tibi optime nota sunt; ut ita ad penitiorem intellectum deuenias Relliquiarum, istud est, Elementi Telluris. Nec enim tellus tam simplici constat Natura, quam Ignis, Aer, aqua, sed impura est, quasi caeterorum excrementum, Repperimus, inquam, in Terra, Terraeque creaturis reliquis, plene ac perfecte quatuor Elementaria corpora, quorum ope, opus nostrum perficere cogimur. Ignis, Aer, Aqua, famuli sunt Terrae. Ignis in aerem agit; Hic in aquam; Haec in Terram. Omnes simul terram certis locis humectant, quemadmodum prolixius post demonstrabimus, exoriuri Deo bene fauente a primo opere creationis, quam commonstrabimus, quo ad oculis eam uidere, & mente capere licet. Omnium rerum origo ex Deo est: atque ad Deum rursus, ceu finem, tendunt omnia. Finis enim cuiusque idem est eiusdem principium uti testatur quotidiana experientia. Quod e terram pullulat, ad terram reuertitur, quod ex aqua ad aquam: Quicquid est, id initio perfectissimum fuit aput Deum, atque olim itidem ad eandem perfectionem reuertitur, tum cum Elementa colliquescent, & pristinum induent splendorem coram Deo. Nihil ibi perditum ibitur praeter iniustitiam. Deus enim exacta temporis plenitudine, quando illi complacuit, cunctarum rerum naturas uerbo produxit. Initio quidem, id quod erat subtilissimum, secreuit a caetera massa; factumque est ignis Elementum, occupans supremam Mundi sedem, repplens infinitum istud alioquin uacuum futurum spacium: circumdans Dei magnifica opera. Scilicet quicquid leuissimum est, id sursum adscendit. Iam Deus iterum ab ista massa separans id quod leuius, quodque subtilius, effecit Elementum aeris, cuius locus proxime sub leuissimo igni. Consimili ratione & a reliquiis seiunxit partem subtiliorem humidiorem. que, atque efformauit cum Tellure aquam. Aqua uero integram Terrae faciem obtegebat haut secus ac ignis aerem, aer aquam. Caeterum omnipotens Dei uirtus, terras aquis immersas extulit in altum, nosque in eadem collocauit, ut eo perfectius contemplaremur splendorem euiternae suae lucis, ac se amaremus, quippe qui perfectissimi eramus creati. Sic quadripartito diuisit Deus opera sua in Ignem, Aerem, Aquam; Terram. Inumquodque horum suis uirtutibus est insignitum, pro modulo & ratione propriae subtilitatis. Ignis telliqua antecellit, uim obtinens excellentiorem, qua caeteris splendorem impertiri potest suo splendori aemulum. Nihil est cui ille uitam non largiatur. Sine illo mortua sunt pleraque, ut quottidie, maxime tamen hyeme experimur: Intuere hoc Elementum, quam operose illustret aerem: huncque ad similemclaritatem perducat, omnes ex eo dispellens tenebras: Ita testatum facit quanta ante obscuritate oppressus fuerit aer. Insuper ab omni humore excrementitio fumisque terrenis eundem expurgat. Immunem quoque reddit a crassitie, facitque ut subtilitate solidissima quaeque possit penetrare. Ilt paucis dicam, similem sibi undiquaque reddit aerem Ignis, ut etiam uix ullum inter utraque discrimen deprehendas. Exemplo & argumento est ignis noster culinaris; qui ligno aut cespitibus siccis enutritur, magna ui colligit & quasi sugendo attrahit ad se aerem: eum nitidum, purum, lucentem reddit, sibique assimilat penitus: Quod ipsum tam auide tamque impense facit, ut si forte intercludatur, subtracto & intercepto aere ( id est quoties suffocari eum contingit ) mox intermoriatur ac tenues euanescat in auras, quod profecto notatu est dignissimum: Ostendit enim quam studiose Dei creaturae suas exsequantur functiones; quam sedulo operentur, quo ad quod agant, habent, quoque plus inuenerint, eo agant melius, si nihil illis fuerit impedimento: ut heic etiam nos probe nostro fungamur officio, Deumque creatorem ac Dei dona in nobis sine in uidia, sineque impedimento permittamus operari, ut ex una luce promoueamur in aliam, puriores, illustrioresque redditi diuinae lucis radiis. Caput Ii. Caeterum haut aliter atque in aerem agit Ignis, ita quoque in aquam & Terram, uti in cespitibus exsuccis ac lignis aridis cernimus; quae non minus quam aer illustrata & splendida euadunt: Nonne uides quam atri sint carbones extra ignem? quam clari sint quam lucentes in igne, non minus quam ignis ipse. Tantum illis splendorem ignis impertit, ut etiam in formam penitus diuersam transformentur: Tum reuertuntur ad pristinam suam naturam. Etiam cinis ipse non renuit tandem mutari in substantiam uitro non dissimilem, ac postremo inuisibilem. Fortassis dixeris fieri non posse ut aqua ex eadem materia oriunda sit, qua ignis: siquidem necessum, ut quae ita se habent, illa aliquam acceperint similitudinem cum re ex qua sunt genira, quod de igni nemo dixerit. Nullo enim pacto aqua pura & splendida reddi potest beneficio ignis. Respondeo: Duo contraria nunquam uniri aut conspirare posse sine interuentu mediialicuius. Enimuero postquam creator partem subtiliorem, splendidiorem, sicciorem, calidiorem secreuisset a prima creationis massa ( quam Chaos dicimus ) iam mox contrarium illius itidem emersit, scilicet Ens crassius, obscurius, humidius, frigidius, quod fuit aquae & terrae elementum. Aquae uero, ista humiditas temperatur aeris terraeque siccitate: Itidem crassitudo & siccitas terrae, subtilitate aeris, humiditate aquae. Hinc uides nihil posse uniri fine medii alicuius beneficio. Neque igitur aqua cum igne componi poterit, destituta aeris subtilitate, terraeque siccitate, quae quidem mixtio in aqua uitae aut oleo elucet, sicque igni copulatur. O profunda sapientia. quam abscondita sunt opera tua: quam excelletes tuae creaturae. Quis tibi non adtribueret debitam gloriam, cui saltem aliqua, scintillula elucescit τῆς γνώσεως τὴς φύ¬ σεως! Quis non admiretur creaturas, quas tam admirandas intuetur? Qui fieri potest, o homo, ut miracula Dei sine admiratione contemplere? Cur uidens occoecaris. Cur opera Dei non peruestigas, non laudas quoties uides primaeuam illam substantiam, primam Rerum omnium materiam, in quam ignis, Aer, Aqua, Terra resplendent consimiliperfectione, quam principio creata fuere aput Deum? Obserua amabo, secretionem quatuor Elementorum: Ignis spiritus sursum euolat, secum auferens aerem, aquam, terram, quae frigore aeris condensata sui similia petunt, ea, inquam, ex quibus fuerunt producta. Olei humor, quae aqua est, in nebulam transmutatur; rursus decidit guttatim. Terra instar fumi ascendit, deciditque nigricans. Aer a semetipso excipitur. Quis huius miraculi rationem edisserens laudum diuinarum poterit obliuisci? Sic constat, lector amice, unum ignem uitam esse omnium, omnia illustrare ac deducere ad eum splendorem, quem ab linitio illi concesserant Deus, seu aet sit, seu aqua, seu Terra, non tamen id absque medio. Aquae enim crassitiem aeris subtilitate adtemperari necessum est; eiusdemque humiditatem siccitate telluris: Tum denique paratam habebis materiam, quae lucida Uiuidaque reddi potest beneficio ignis. Sed plura de his dici possent, quae breuitatis studio pretermittenda, ut eo citius ad rempropositam deducamur. Caput Iii. Age ergo, lector, inuestigemus iam aeris uirtutes, suxtaque & caeterorum Elementorum. Ueluti tria Elementa sine igne mortua sunt, sic & iignis sine tribus caeteris. Hinc Dei sapientiam admirari disce, quae nihil frustraneum fecit. Namque ut ignis uita ipsa est: uiuit uero in aere, haut secus in igne uiuit aer, aqua in Tellure, tellus in aqua. Ignis aerem perpurgat, aer aquam, aqua terram, unumquodque sibi suoque splendore adsimilat alterum. Nonne uides aestiuo tempore ut aqua a Sole in aerem attrahatur, perque aerem clarior fiat & subtilior: ita ut inter aquam & aerem uel exiguum uel nullum sentiatur discrimen? Exemplo est aqua solis radis exposita, quae sensim euanescit attracta a Sole & subtilior reddita, modo frigus eandem non constipet. Calor enim ignis, quemadmodum omnia subtilia & pura reddit, ita ex aduerso frigus igni contrarium omnia condensat, constringit, aquamque quasi comprimit, resistens calori ignis, & aeris subtilitati. Hec caussa est, propter quam aqua rursus in guttas concreta decidit, quae guttae a tellure absorptae nutrimentum fiunt rerum ex Elementis ortarum; adeodi penetrant ad radicem usque seminis: Uerum uirtute & efficaciam solis denuo emergentes ad extremas plantarum particulas destituunt spiritus aut nutritionem telluris, quae eiusdem solis calore transmutari consueuit in substantiam cuiusque rei propriam: Hoc pacto aluntur augenturque continua aque attractione, quo ipso nobis aperto monstratur & ordo aptissimus & sapientia nostri creatoris. Quod si frigus fuerit uehementius, mox coagulatur aqua, atque terrae formam induit. ] am sicuti frigus, proprium terrae opus, aquam condensat, suam illi & crassitiem imptimens & duritiem: Consimiliter aer ignem condensat, si illius frigiditas huius calorem superarit. Ignis in aerem mutatur, aer in aquam, aqua in terram, ut ante fuit demonstratum. Res digna admiratione, quaeque firmissime demonstrat id, quod ante monui: mus de separatione primae materiae. Namque ut ex primitus creata, massa Deus secreuit Elementa: ita eadembeneficio nostri ignis ( qui tanquam unibra primi entis ) reducuntur ad pristinam suam essentiam, id quod lampas accensa, imo omne ustile corpus ad oculum demonstrat: Nam quamprimum accensum fuerit oleum, mox flammae uirtute id ita illustratur, ut inter oleum flammamque nulla maneat differentia. Quin oleum fit flamma, & flamma oleum: Oleumque flammam permeat; non tamen multo post a frigore ( ignis contrario ) in pristinam Elementi formam restituitur, ut non ita pridem dixi. Quapropter qui pensiculatius flammae naturam ruminabit, is non tantum animaduertet reductionem & restitutionem Elementorum in pristinam integritatem, uerum ettam secretionem eorundem ex materia prima: quod ipsum omnem superat admirationem, notatuque est dignissimum. Sed de his alias. Caput Iu. Si illa que superius narrauimus probe perpenderis, probeque intellexeris, fieri nequit, quin perfecte noris causam uentorum. Tonitruum, Fulgurum. Quoties radii solis sine obstaculis aerem, aquamque penetrant, atque excalfaciunt, aer in ignis naturam conuertitur, aqua in aerem, unde emergit perperua quaedam commotio, expandens sese undique, circundans uniuersam terrae faciem, atque humectans. Caeterum aqua hac ratione subtilis facta, cum aerem calidiusculum penetrans ad frigidiorem & crassiorem pertingit, iterum comprimitur, condensatur, imminuitur, reditque ad antiquum suum ingenium, id est, aquae naturam, deorsum guttatim ruens: quem lapsum necessario tranquillitas sequitur, sicuti pluuiarum tempore experimur: nisi forte uapor ac aquae continuus ille adscensus ulterius institerit maiori copia & impetu, quam aer frigidus potest condensare. It calor tum aerem, tum aquam, subtiliora, rariora, maiora reddit: Ita frigus caloris contrarium eadem cassiora, densiora, minora: hac lege attrahens rursus uentos, qui caloris uirtute euanuerant. Id oculis & manu palpabimus, si Cornutae uacuae ore frigidae aquae imposito, uentrem igni superposueris, actutum uidebis, ubi primulum calfactum fuerit uitri corpus, egressuros ore illius non sine strepitu, flatus qui in bullas concitabunt aquam, idque eo impensius, quo ae incaluerit magi. Remoto ab igni uitro, cum aer frigescet, mox in se coibit crassiorque fiet, & proinde minor, uitrumque aqua opplebitur illa sui parte, quam antea aer calfactus & expansus occupa uerat. Si sine rupturae periculo. uitrum summe calfacere posses, parum aberit, quin plenum futurum sit aqua dum refrigescit. Hanc calfactionem melius quide ferret Cornuta figlina, sed in uitrea, id quod dixi, perfectius uisu notari potest. Porro quanto aqua aere grauior; crassiorque est, tanto amplius caloris ui diffunditur, magisque grandescit, imo millecuplo amplius. Exemplum huius rei etiam pomum coctum suppeditat, ex quo flatus erumpentes audimus, nihil tamen ( si sensus consulas ) diminuto humore intus concluso. Itidem sphoera aenea intus caua, cuius aliquod latus foramen habeat. Si haec incalescat ualide, perque foramen aquae gutta instelletur, statim ea augebitur, & instar uenti efflabit ex sphoera. Caput U. Cum ingruente uespera aquae attractio, & ut sic dicam, dissolutioimminuitur rursus, sole nimirum paulatim occidente, ut plurimum placidum & sudum fit coelum; quanquam uix unquam haec cesset attractio, nisi forte aqua gelu constrictam: quemadmodum uidemus, cum uas aqua oppletum in coenaculo adseruatur. Post aliquot dies diminutam inueniemus aquae quantitatem, idque eo quod coenaculi aer non nihil calidior, quam aqua. Ast uero quod quandoque sub uesperam nulla a nobis deprehendatur aeris tranquillitas, caussa est, quia longius remoti sumus ab illis locis, in quibus aer atque aqua resoluuntur. Uentus enim seu aer agitatus heic insequitur continuo, cuius rei documentum capere licet ex sono in dissitis locis facto, quem longo post tempore solummodo percipimus, quam reuera factus fuit. Hac de caussa, quantumuis cesset ualida illa commotio a sole occaso, nos tamen hautquaquam id persentiscimus tam subito, ob insequentem continuo aers commotiohem, ideoque flante uno uento maiorem sentimus tranquillitatem, quam altero, pro locorum & regionum diuersitate. Quod si prope absimus a praedictis locis, non possumus non frui aere tranquillo & placido, ueluti iam est demonstratum. Euenit quandoque quod statis anni temporibus copiosae & frequentes decidant pluuiae; mensibus scilicet Martio, Aprili, Maio, Septembri, Octobri, Nouembri: Eius rei ratio ex antepoiitis fundamentis facile intelligitur: Tum, enim in medio uersamur caloris & frigoris. Neque possunt uagabundae nubes attenuari prae defectu caloris, Sed commodissime uertuntur in guttulas, moxque decidut. Atque hinc etiam illud est, quod frigidis hisce in oris, mediam intempestaque hyeme, pluuiarum crebris inundarionibus haut affligamur tantopere. Quippe sublatae nubes protenus circum uentae aere frigido, decidunt prius quamad mediam perueniant regionem aeris i: nisi forte tam copiosae, crebraeque fuerint exhalationes, ut multitudine, comtinuoque & incessante ascensu, accedente insuper austri flatu, infringant, uincantque demum infimi aeris frigus: Non raro quoque ualido uento feruntur alio, & cito uolatu loca haec praetereunt, tandemque ui frigoris concrescunt in niuenhaec fundamina ex ipsis naturae penetralibus perita, si probe rumines & consideres, lector quisquis es, non poteris non perfecte & exacte intelligere, quidquid tibi de uentorum natura cognoscendum obferetur; multo etiam melius, quam ego uerbis aut litteris queam explicare. Haec non alio fine prolixius a me sunt demonstrata, quam ut fundamenta propositae doctrinae intelligas, eaque quae uberioris cognitionis gratiam iam iam sum adiuncturus: Cahic iam quaeret aliquis, qui ergo fiat, quod aestiuo coelo saepiuscule uentum e nubibus prosilientem sentiamus, non item ex locis illis, in quibus facta fuit aquae resolutae attenuatio & attractio? Annon hoc ipsum pugnet cum iis quae paulo ante edocta? Tantum abest, ut ulla hic spectetur contrarietas, ut potius eo ipso ueritas traditae doctrinae impendio magis elucescat. Enimuero postquam sol attenuatam, & in uapores conuersam aquam sustulit in altum mediumque usque aerem, tum illi ipsi uapores nonnihil addesati frigore, deorsum ruunt, instar crassioris nebulae, donicum etiam contingant aerem infimum, calore perfusum undique; Is aer calidus iterum resoluit attenuatque uapores, a quibus ipse uicissim pressus, atque agitatus, uentorum caussam subministrat. Haut aliter egelidus crassusque aer superficiem terrae proxime circumstans ab irruentibus densis frigidisque nebulis & ipse crassescit; mox alio delatus, extenditur iterum, fitque subtilior, unde uentorum adaugetur materia, & quaquauorsum expanditur; saepe etiam nubes aduersis frontibus quasi concurrunt. Namque frigidus densusque aer sursum pellit calidiorem, usque ad loca mediae regionis frigidae; ubi is crassescens, a uicinarum nubium frigore, denuo petit loca infera, denuoque calore horum resoluitur, attenuatur, & a globi terrestris superficie auolat. Hac facie ueniunt abeuntque & uarie uagantur uenti, uentilantes tellurem; & frigefacientes inferiorem hanc mundi coloniam, ex sapientissimo & optimo Dei decreto. Uides quomodo sentiamus uentorum flatum ex illa prodire aeris parte, in qua uehuntur dense, obscuraeque nubes. Ita aestate media, sicubi surgentem obleruamus nebulam crassiusculam prope Noto lybicum, haut multo post flaturum sulpicamur & experimur Noto lybicum; mox Zephyrum aut Borrholybicum, atque ita pro nebularum ascendentium diuersa origine, & solo natali, diuersos exspectare habemus uentos. Uides praeterea etiam caussam quur non raro tam ueliementes spirent uenti? quur in Hollandia, uicinisque prouinciis subsolanus, aut Notoapeliotes tam pertinaces, diuturnasque pluuias secum ferant? quur Zephyrus aut Borrholybicus tam uarius sit & mutabilis? Interdum uehementissimo impetu: interdum leues effundens pluuias: mox tranquillus iterum; mox resumens pristinam uehementiam? Cur in Regionum soli propinquarum locis maritimis, antemeridiano diurnoque tempore uentus e mari spiret? Uespere noctuque e mediterraneis? Horum omnium effectuum causas e natura petitas exponere mihi in procliui esset, nisi scirem, eum, qui hactenus proposita, probe intelligit, sine omni molesti a suo Marte ad perfectam eorundem cognitionem peruenturum. Nunc porro a uentis imus ad tronitrua & fulgura. Quando tonitrua & fulgura ese ueniunt, aer longe est siccissimus, calidissimus: Aqua uero uirtute radiorum solarium rarefacta facessit in naturam aeris, & in sublime acta, procul a terre globo condensatur, concrescitque frigore, & in angustum coacta iterum assumit indolem pristinam: tum porro specie nebulae deorsum uorsum properans, cispellitur ab aere frigido uersus aerem calidum, siccum subtilemque, qui ocyus peruadens crassam illam nubem, rarefacit, atque ad summam perducit subtilitatem, reducitque ad naturam aeris. Itaque dum corpus illud momento extenditur, & uel sexcentuplo fit maius, postulatque locum ampliorem, necessario euenit horrenda quaedam agitatio, commotio, qua exhalatio accensa cum fragore & strepitu emergit, donec tandem adipiscatur spacium quantitati suae aequale, tum demum cessat omnis uiolentia. Exemplum habemus in nitro, quod Uolcani uiolentia disruptum, dissolutumque, induit naturam aeris. Idem experieris, si uel linteo bene madefacto, uel manu frigidam asperseris liquido plumbo, aut candenti ferro; ea aqua caloris uehementia attenuata, uersaque in aerem, sonum edit tonitribus haut dissimilem. Neque aliud est, quum crebro ictu ex silice & chabile elicimus ignem, disrupta dura silicis substantia, caussa scilicet scintillantis splendoris. Caeterum quando superstites nubes praeter uehuntur loca ea, quae a tonitru, aut nubibus resolutis, sunt frigefacta, iterumque attingunt aerem calidum, tum hic illas iterum permeat, & quaquauorsum peruadit, ( ascendere quippe semper nititur ueluti & ignis ) denique dissoluit, attenuat transmutatque in substantiam sibi similem, id est aerem, quemadmodum iam iam docuimus. Hinc tam diuersa audiuntur fulmina, per omnes eas aeris partes, quae olim a solis radiis insigniter calfactae, postmodum iterum refrixerunt. Ex his omnibus luce meridiana clarius cernimus, quam paterne Naturae auctor per naturam nos erudiat, incitetque agnitionem atque amorem sapientiae, bonitatis, atque omnipotentiae suae. Intuemini, sultis, optimum atque admirabilem ordinem, qui in omnibus rebus, si accurate dispiciamus, elucet. Cogitate quam mirifica ratione ( ueluti superius audiuistis ) crassum illud aquae corpus a sole inuisibiliter sublatum in altum, mutetur in late diffusum aerem, qua origine nascitur mobilium uentorum numerosa propago. Sic rarefacta eadem aqua huc illuc agitatur, eoque delata, quo ob maris, stagnorum & fluminum defectum nulli transmittuntur uapores, tum praeterea feruore solis sursum acta ad frigidam aeris prouinciam procul a terra & huius calore, quam mirifice iterum condensetur, cogaturque in nubem: ( quod etiam a nocturno fit frigore ) quo nomine ingruente nocte ut plurimum tranquillus redditur aer, nebulosus tamen & crassus: quae nebulae in guttulas concrescunt postmodum: Ita sitiens terra beneficio roris inebriatur; inque eo quasi putrescens liquescit, tum porro duo haec coniuncta totam plantae substantiam peruadunt; sed quia solis uirtute liquidus aquae humor ad extremitates usque plantarum attrahitur, isque sua natura subtilior & leuior quam terrestris portio nutritioni destinata, hinc fit quod liquor artenuatus facessit in aerem relicto plantis terreo nutrimento, quod eae ingenita sua potestate & uita conuertunt in substantiam, sibi similem, Atque haec est una alimonia omnium e terra nascentium, omniumque uiuentium corporum; Haec caussa quod omnia post putrefactionem ad terram reuertantur, experimento quidem indubio, sed quod uix millesimus quisque uel intelligit, uel recte perpedit. Si haec sua bona nossent Hermetici nostri, non poltam anxio conatu tantaque sollicitudine anquirerent primam sui operis materiam. Eae uero ipsae, quas dixi nebulae, si sursum latae inciderint in loca apprime calida, tum demum tonitrua & fulgura producunt celeri illa & quasi momentanea substantiae dilatione; saepe etiam uentos. Quod si mediocris solum fuerit aeris temperies, & paulo quam nebulae calidior, nihil, praeter modestas pluuias, uentosque gignitur, quemadmodum hactenus prolixe fuit explicatum. Caput Ix. Uideor huc usque satis & super inquisiuisse in genuinos usus & officia quatuor Elementorum Ignis, Aeris, Aquae & Terrae; non alio consilio quam ut quisque probe intelligat, quid sit unumquodque illorum, quanta & quam admirabilis sit Naturae efficacia. Nunc omnium facimus huiusmodi compendium. Ignis nihil est aliud, quamsubtilis aer: Aer est subtilis aqua: Aqua est subtilis terra: Terra crassus ignis, quemadmodum euidenter demonstrant superius adducta exempla. Enimuero terra, seu ui ignis, seu naturae ingenita efficacia, resoluta, transmutatur in aquam, fitque sal & quaedam terrae uirtus, cuius rei perfectum argumentum praebet calcinatio: Sal ipsum igni dissolutum mutatur in aquam, ueluti uidere est ex destillatione aquarum fortium: Aqua porro ui Ignis soluta fit aer, aer fit ignis, ut iam ante dictum. Hoc pacto crassa obscuraque terra conuertitur in subtilissimum, pellucidissimum, splendidissimum ignem, qui non solum penetrat, illustratque omnia, sed & facit, ut ipsa penetrandi, illustrandique potestatem nanciscantur. Caput X. Hinc illud deducimus, ad eundem modum, praeter Elementa, etiam omnia quae ex Elementis concreta sunt clarificari oportere, tam mineralia & animalia, quam uegetabilia, Si quod horum animus est ad claritatem & splendorem deducere, non licet id alia quam praemonstrata ratione expedire. Terrae corpus clarificandum est per ignem, reddendumque simile ipsi aquae, sicque fiet quasi sal, qui sal postmodum destillando potest clarificari, & in aquam conuerti, prorsus ad similitudinem aeris omni impuritate destitutam, pellucidam instar Chrystalli diaphanam instar aeris, splendentem instar ignis. Haec nobis sufficiant: neque quaeramus anxie nobiliorem aut exactiorem perfectionem; Quippe non licet nobis asseruare spiritus inuisibiles, nisi sub uisibili specie; quin protenus eos perdamus. Simul ac in clarissimam aquam facta est transmutatio, tum proxima est conuersio in aerem, accedente scilicet destillatione, & mox superueniente atque condensante frigore, iterum in aquam uel aspectu ipso corpoream. Uerum si idem ad igneam claritatem promouere studuerimus, non poterit frigore nisi in aerem condensari, quem quo pacto tractabis? quomodo eo uteris? utpote qui supremus est rerum omnium uisibilium, adque nostrum opus prorsus ineptus. Satis igitur nobis esto, si ad aerem usque pertingamus clarificando, qui frigore concrescens in aquam, non gestit perfici ulterius. Quicquid enim ad extremam educitur perfectionem, id nec generat, nec multiplicat. Caeterum postquam iam terram per destillationem permutauimus in limpidissimam, splendidissimam, clarissimam aquam, aut oleum, aut quomodocunque nominare uolueris, tum porro haec seminatur, spermate nostri corporis, quod inibi computrescit, tandemque acquirit, splendorem ac perfectionem similem. Sic itaque facimius ex aqua terram, uirtute Ignis, & progressi, sequutique ductum naturae, terram cineritiam dealbamus, nitidamque & lucidam reddimus quasi aerem: sed tamen specie aspectabili: Ulterius eandem ab aeris forma promouemus ad perfectionem Ignis, curamusque ut fiat predita splendore, nitore, puritate & rubedine, qualis Rubino inesse solet. Ita, superabit excelleti a & perfectione omnes res corporeas. At uero si purissimum hunc Ignem ad pleniorem perfectionis gradum deducere studueris, necessum erit, ut is reuertatur ad pristinam naturam beneficio aquae iam laudatae, quo fieri possit generatio; quam procurabis, ex spermate bene mundato, perfectissimo ( in calore scilicet & frigore, cuius uis ignea foris, humida intus ) in ipsa illa aqua, cuius humecta uis foris, sicca intus; opitulante natura, & seipsam magis magisque perficiente. Ea repetitione & labore saepius iterato, materia nostra tantam adipiscitur puritatem, tam penetrantem subtilitatem, ut nec dici nec cogitari possit; ut etiam quaeuis uasa trans uolet, nec ulla ratione seruari, ut non perdatur, possit. Caput Xi. Dubitabit hic & quaeret ex me non nemo, qui fieri possit, ut tam exquisita & suspicienda perfectione per artem donari queat ullum corpus? numnon unumquodque gignat sui simile? rarissime aliquanto nobilius, ut plurimum etiam deterius? ecquid ne in nostra potestate sit, beneficio Ignis plenius perficere corps, quam Deus ipse uelit, aut possit per clarissimum splendorem solis? Responsum lumus multo aliam esse rationem nostrae clarificationis. Nos enim capimus corpora, quae iam ante Deus & natura perfecerunt, eaque porro nostra aqua & igni clarificamus; reddimus Chrystallo aemula; liberamus a sordibus & inquinamentis, quae iis natura reliquerat; breuitet, reducimus in speciem aquae, in cuius intimis penetralibus delitescit potestas Terrae, in quam, ut dixi, indimus postmodum semen nostri corporis, idque per eam aquam mundamus, alterumque alteri quoad claritatem, simile efficimus, quod ipsum per naturam solam absque arte non euenit. Omnia uero, quam ab initio acceperant a Deo, speciem, eam sibi semper retinent. Et semen quum in aquam proiicitur, non accipit a terra suam claritatem, sed terra a semine clarificatur, coquiturque uitali uirtute, qua semen pollet. Terra enim semine multo impurior. Seminis essentialis perfectio eadem semper perseuerat, immundamque & crassam terram tingit, id est in suam indolem & naturam conuertit. Haec sunt, amice lector & frater, que de natura commentari & tecum communicare constitueram, quorum omnium meae ipsius manus periculum & experimenta fecerunt. Uolui uero Elementorum indolem & affectiones praecipue describere, quia nihili reperi, quod me apertiori & tutiori semita deduceret ad cognitionem Dei creatoris. Elementa sunt habitaculum uniuersae naturae, absque quibus naturam nemo cognoscet: In iis & ex iis nutrimur & sustentamur. Ea si ignorauerimus, ignorare nos oportet & nosmet ipsos, & totam naturam. Qui Elementa nouisse didicit, is Deum didicit, & se ipsum & naturam, absque qua nemo intelligit, nemo uere amat, Creatoris omnipotentiam, sapientiam, bonitatem. Nihil Deum esse tam euidenter testatur atque natura. Nos uero ad imaginem Dei conditi sumus, ut harum rerum ad miniculo agnosceremus diuinas dotes, quas nobis tam largiter & prolixe indulsit Creator: simulque adipisceremur ueram illarum. cognitionem, quantum nobis inter mortales degentibus ex usu est, partim Dei, partim nostrum ipsorum gratia; Breuiter, ut Doctricem naturam solida cognitione, sincero amore, prompto seruitio prosequeremur. Si tot tamque praeposteris disputationibus sepositis, quae quisquis non intelligit, ea nec laudaret, nec culparet, mehercles, longe maiori tranquillitate uiueretur hoc quodcunque est aeui, non sine diuinae sapientiae suauissimo gustu. Qui enim agnosceremus, quae nec oculis usurpamus, nec tactu aut gustu deprehendimus? Quiamaremus, quae incognita sunt penitus? Annon summae necessitatis uidetur, frater, Elementorum genium scrutari, ut naturam discamus, ut Deum diligamus, cui soli debetur honos & gloria in omnem aeternitatem. Haec igitur boni consule, & sedulo peruestiga fecreta Naturae. Ipsa testis erit, uera haec esse, quae scripsi: ipsa te docebit & erudiet de lis, quae sequutura sunt, maximis miraculis, ut liquido & quasi in speculo uideat Naturam in Elementis; eaque omnia in gloriam nostri sercornelii Drebbelii Chemici & Mechanici peritissimi, Tractatus Posterior, De Quinta Essentia, Editus cura Ioachimi Morsi. Accedit Eiusdem Epistola ad sapientissimum Britanniae Monarcham Iacobum, De Perpetui Mob¬. lis inuentione. D. Ioachimo Morsio. Si tibi, quod tanta, Morsi, uirtute mereris, Sponte sua pandat sacros natura recenssus: Ut te auti non dira fames, non ardor honorum, Nec te traxit inops animi in sua castra uoluptas, Qui sophiam a primis, sic quaerit sedulus annis, Aeternum manet inuita uel morte superstes. Amoris causa scrib. Petrus Finxius Phil & Med. Doctor. Professor in inclyta Ernestina Philosopho Ac Medico excellentissimo, Dn. Henrico Nollio, ilustris Gymnasi Steinfurtensis Doctori & Professori Ioachimus Morsius S. Cum iuris publici, Philologiae & historiarum sacrarum, profanarum, omnium gentium studio, Excellentissime Nolli, mire mihi placuit accuratam Naturae Medicinaeque Hermeticae cognitionem coniungere. Serius quidem quam parerat, serio tamen, & ut confido non sine meo ac publico emolumento. Multum certe debeo nupero Britannico meo itineri, nec me suasore ullus ad aureum uellus petendum, famosam Colchidis insulam accedet. Cape mei in his literis profectus specimen primum, Debbelianum hoc Eruditissimum Opusculum, mittentur ad te intra menses aliquot, munuscula eiusdem notae alia. Etenim Nulla meis sine te quaeretur gloria rebus, Seu pacem, seu bella geram, tibi maxima rerum, Uerborum de fide, & nescia fallere uita. re Uale animae dimidium meae, ac Me Totum Tuum esse existima, plurimumque a me saluere iube celeberrimos collegas tuos, Guianandum Rutgersium & Clementem Timplerum. Dab. celeriter Lugduni Batauor. An. Chimdc Xx. Mens. Mart. Chemici & Mechanici peritissimi, Breuis Tractatus. De Quinta Essentia. Quinta Essentia est res aeterna, immutabilis, incombustibibilis, ut coelum inuincibile, perfecta in omnibus Elementis: Exuberansque ( fere supra fidem ) calore, siccitate, frigore, humiditate. Quando enim calore, opus est, eum tribuit, nec ( quod maxime mirum ) frigiditatem ipsius animaduertimus; sicuti nec calorem, si refrigerium desiderantibus adhibeatur. Caeterum ubi humiditas deficit, eam ad satietatem largitur, siccitas tamen, eius nulla apparet. Atque ita porro se res habet in reliquis Elementorum qualitatibus. Propterea quoque quarum libet infirmitatum praesens remedium est. Omnes uero quintae essentis aequiualent, si bene praeparatae: nec refert ex qua materia. Forte iam dices, si in omnibus quintis essentiis isodynamia est, ad quid prisci eam, quae ex auro, caeteris praetulere? Respondeo, nihil quidem esse in terrarum orbem, in quo tam pura, quam in auro, sit quinta essentia. Aurum enim perfectum est, caret combustibilitate, & parum, aut nihil secum habet: quamobrem cum tantummodo eius Quinta Essentia a corpore sine permansione corrosiuorum separatur, spirituque uini rectificatur, absolutissima est, maximeque penet rabilis. Aliae autem Quintae Essentiae corporibus liberatae, adhuc multa combustibilitate & confartis obrutae sunt fecibus, internis, externi: quae non nisi summa difficultate diffluunt: quandoquidem, si ex imperfectis & combustibilibus perfectissimam Quintam Essentiam extrahere conamur, necesse est primum defecare & oleum combust bile submouere, quantum fieri potest; deinde figere; postea calcinatione & solutione omnem combustibilitatem tollere, & utrasque feces: quod multum temporis iuxta atque negotii efflagitat, ut notum iis, qui experti: Cumque iam sic mundauimus, fixauimus, & in colorem adduximus, Materia auro, eiusque Quintae Essentiae similis est. Caput Ii. Iam uero quaeras, qui possibile Quintam Essentiam hoc tali uigore praeditam qualem adscribi? Docebo: si eam immittas in spiritum uini, cui omne flegma ademtum, ita ut sal ( facile alioqui in humore solubile ) in eo non soluatur, statim mixturam faciet; idque ob exundantem in ipsam humoditatem. Licet autem aspectu sicca sit, imo sale magis, nulla tamen hic siccitas apparet. Quod mirum; eo magis quod etiam spiritum coagulat in crystallinum. lapidem, feruoremque ei adimit, licet is, nec frigore, nec alia quapiam re concrescat. Inde duo resultant aduersa, alterum est copiosus eius, cum soluitur, humor: alterum frigida, cum coagulatur, siccitas. Scatens uero calor illius elucescit, si in aqua communiusque ad satietatem soluatur: eo enim casu, cum uel maxime gelat; etiamsi frigidissimo loco exponatur, non obrigescet unda, quin neque corrumpetur, neque male olebit in perperuum. Ex quibus manifestissime quatuor Elementorum demonstratur perfectio. Neque solum hoc fit in uino & aqua, sed in omnibus imiperfectis, quibus hoc tribuit, quod desiderant. Nam si Quintae Essentiae quantum satis est in salsugine soluatur, recedet huius siccitas, ita ut absque periculo quilibet eam bibat. Atque adeo si ipsam cum uenenosissima aquam commisceas, momento eranescet uirus, in tantum, ut secure cuiquampropinetur. Quid si cum aqua forti? adhuc idem dicendum est. Sed tum defixanda est, ita ut cum ea distilletur: Nam alio qui aqua fortis calore stomachi praeuolaret in cerebrum, & antequam quinta essentia eo ductu naturae per ueniret, penetrando, corrodendoque hominem interficeret. Sed quando uolatilis est, una ascendit, defensdlens cerebrum, omnibusque aquis uenenosis id tribuens, quod appetunt: Uel quoque aqua fortis cum illa fixari potest; Atque hac demum proprietate acquisita perambulat totum corpus sine laesione, quippe perfecta in omnibus elementis, quorum defectus uenenositatis causa est. Aut enim ignis, aut aqua, aut frigus, aut siccitas deficit. Testantur id aquae fortes, quae mineralium humidi sunt spiritus, deficitque iis anima & corpus, quibus satiatae, uim corrosiuam amittunt: Spiritus aeri & aquae adsimilantur, tametsi sine igne non constant, neque enim aer est sine igne & aqua, ac ignis absque aere mortuus est. Qua de causa tria elementa existunt in aquis fortibus, at aer & aqua praedominantur. Probatur id ex sale: Ubicunque enim illud soluitur, etiam aqua principatum gerit: & inquibus aer, aut aer & aqua simul praesunt, in iis inuenitur acris penetransque sapor, ut in aceto. Sed si ignis & aer praeualeant, sapor emergit etiam acutior, ferrentior, penetrabilior. Quod ubi fit, nullus sali locus, sicut in spiritu uini probe rectificato: idque ob feruidam, quae in eo siccitatem. Itaque quicunque spiritus & molli & flaccido sapore sunt, & sal imbibunt, aquam dominam habent, Acres uero, & sal soluentes, aerem & aquam: feculenti autem & penetrabiles, nec sal admittentes, ignem & aerem. Ex his propriis natura & potestas spirituum, causaque imperfectionis eorum innotescit. Uerum cum Quinta Essentia omnibus Elementis ex aequo scateat, etiam spiritus & corpora suis numeris absoluit, quibuscunque tandem uitiis laborent, modo cum ipsis uniatur. Quod autem hac proprietate caret, procul a Quinta Essentia abest. Sed coadunitio horribile secretum est, eoque paucis cognitum: Donum Dei, itaque non decet me id clarius scribere, solummodo contentum illud exemplo Iesu Christi demonstrasse, qui inter Deum & nos Mediator, sua in hominem transformatione nos cum Deo uniuit in sempiternam & immortalem perfectionem, O absoluta sapientia: quam incomprehensibilia tua miracula, & consolationis plenae tuae figurae, quas in omnibus in testimonium uitae aeternae, uerbique tui uenerationem nobis, quasi digito ostendis. Caput Iii. Satis iam superque uirtutem & proprietatem Quintae Essentiae enarrauimus, simulque naturam ac defectum spirituum, etiam causam imperfectionis corporum; tum quomodo haec uniantur, & acquirant potestatam alia porro perficiendi. Mortuo enim & postea defecato corpore, rursusque unito cum spiritu & anima puris, spiritus utrumque sursum rapit, ita ut paulatim haec omnia aequip olleant: Anima & corpus naturam spiritus, ilse uicissim corporis & animae consequitur. Quo facto sic copulantur, ut nulla unquam uia separationem admittant. Spiritus facile figitur, id est, in naturam corporis abit: nam corporeum spiritualitatem induit, spirituale uero corporeitatem. Unde iure corpus glorificarum appellatur, quia quaelibet imperfecta corpora, in quae infunditur & penetrat, perficit. Etenim hoc unum est ex maximis arcanis quae misericors ille Deus nobis hic patefecit in salutis nostrae confirmationem, & gloriam absolutissimi amoris in nos per filium suum Iesum Christum collati. Quis non obstupescat, cum mortem & resurrectionem in omnibus deprehendat?. O infinita sapientia: quis te satis dignis laudibus euehat? Nunc ad praxin transimus, quamuis eam supra leui brachio perstrinximus. Philosophi non semper de eadem re loquuti fuerunt, quando quintae essentiae mentionem fecere: Non: Multi enim fugacem illum spiritum, qui in omnibus reperitur, hoc nomine appellarunt, simulac eum ex elementis separarant. Plerique etiam philosophice alienum indigetant: Quin nisi hic spiritus abigatur, nihil occidit aut inclementa reducitur; namque est, ut Philosophi adserunt, adstrigmentum eorum, & creatorum uita: At non talis quinta essentia, quae omnibus morbis medetur, fere similis est uirtute illis, ex quibus extractus, excepto, quod semper sic Mercurialis. Etenim Spiritus hic e stipticis sistit fluxum, ex papauere somnum prouocat: atque itade caeteris udicandum. Sed a nonnullis quinta essentia dicitur, & elementorum uita; Cum, quia cuncta, hoc spiritu ( qui quiddam est supra elementa ) priuata, mortua sunt: Tum etiam, quod quatuor elementa rediuiua & indiuidue in eo habitent: Sed subinde ignis, aer & aqua, subinde ignis & aer praeualent, atque terra in intimo sinu latet; quae si industria cuiusquam ad actum perueniat, deque humiditate aquae triumphet, sicut ignis & terra foras simul in conspectum prodeant, in ueram quintam essentiam transit; omnesque debilitates tollit. Initio enim aqua dominata est in exterioribus. Etsi autem aliqui spiritus sicci uideantur prima fronte, in principio tamen aqua fuerunt, Elementorumque motu mutati sunt. Caeterum arte etiam nobis induenda est aqua uirtute aeris, humorque transferendus in crystallum, siccum, uolatile, pellucidum. Deinceps aer melior reddendus efficacia terrae; hec uicissim absoluto calore & potestate ignis exornanda. Atque hoc modo materia omnibus Elementorum uiribus multiplicanda est, & supra ea esse deberi si morbos eorum fugatura sit. Caput Iu. Reuelabitur hic secretum a Philosophis, prae reliquis reconditum. Efficacia enim huius Spritus ( quod seiam ) ante hac a nemine tradita; & recte illum ignem uitamque rerum dixeris, aut Mercurium Philosophorum, sice humidum radicale, re ipsa ignis, hoc est, elementorum uitae domicilium. Quecunque perficere sustinemus, ad hanc formam reducenda. Nec obstat, quod hic spiritus in omnibus elementis, plus, minus habitet: nam elementa, a Deo semel coniuncta, ( testantibus id uno ore Philosophis ) intotum disparari nequeunt, semper aliquatenus permixta manent. Humidum autem hoc radicale, ita elementis adhaeret, atque adeo exsiccatum est, ut nihil sinceri absque additione humoris ex eo siat: Est enim illorum odor, sapor, color: Et quo magis excoquuntur, eo magis odorem; saporem & humiditatem amittunt. Hic uero spiritus, quo plus philosophice coquitur, hoc plus humiditatis, in eo superfluae, exarescit, & melior, meliorque euadit, quandoquidem perfectioni appropinquat: Ideoque apud Philosophos ante alia sicca Elementa tantis laudibus extollitur. Uerum si recte cum nominemus, nihil est, nisi aqua elementalis, ignem, aerem & terram occulte continens. Ignis in aere, aer & terra in aqua resident. Calor ignis terrae frigiditatem superat, humiditatemque uiuam & liquefactam conseruat, ita ut nullum frigus illam congelet: quod patet in spiritu uini. lam humor aquae impedit quo minus siccitate ignis & aeris inarescat: Et sic deinceps. Nam & omnia Elementa innaturam & formam huius Spiritus mutantur. Liquet ergo elementa illi perfecte inesse, sed in aquam cohabitant, quam philosophi, ut supra, deuincunt uita elementorum, hoc est, igne, atque ita igne philosophico adiuuant, ut reliqua omnia superet. Tunc autem est absolute, pura Quintam Essentia, rubra instar rubini; immutabilis atque in combustibilis. Itaque perscrutare naturam, docebit te nosse Deum, creatorem nostrum, bonitatemque eius & potentiam ostendet, magis quam quisquam in terta: Uinde Opt. Max. sit laus in secula seculorum, Amen. Caput U. Quinta Essentia ◉ Fiat aqua fortis ex uitriolo & salenitro, in eam immitte tantum salis comunis praeparati, quantum capit. Deinde auro foliato saturetur, donec tres quatuorue dies in tepore retenta, nihil amplius combibat, sed in fundo aliquid non solutum, aut in calces redactum, relinquat. Postea bene rectificatam uini Quintam Essentiam uulgarem affunde. Impone fornaci calenti, & auri Quinta Essentia siue tinctura, cum spiritu uini, flegmate liberato, supernatabit; rubra instar sanguinis. Iam defiltra; affusionem itera, dum rectificata aqua nullam amplius tincturam educat. Tum colorem sicca, & soluendo coagulandoque ablue aqua munda, donec aquae fortis acrimonia euanescat. De hinc iusta proportione hauriatur a spiritu, cui ne gutta quidem aqueae humiditatis: putrefiat Philosophice; ita ut ambo ascendant, atque habebis Quintam Essentiam auri, beneficio spiritus uini, ad miraculum usquem omnes morbos sanantem, praeditamque quibuscunque ante dictis proprietatibus: Tinctura enim animam, spiritus uini, corpus & spiritum repraesentat: nec ullis unquam mediis diuelli possunt. Ergo perfecta quinta essentia, atque sine spiritu non esset quinta essentia, & uel minima eius dosis hominem necaret: ut in praecedentibus dictum. Sed si sublimando tincturam auri, transitum illi ad corpus facias, deinrubifices, & in aqua communi soluas, inuenies ueram Quintam Essentiam absque additione. Aut etiam compendiosius fit, si nimirum corpori auri, euaporatione ab aqua forti liberato, sal abluas, mox reuerberes, sicut & spiritum, siue tincturam, donec in aqua communi soluantur, tumque simul figas: Atque haec est perfectissima & subtilissima uia. Caput Ui. De Quinta Essentia Metalli & Minerali. Solue metallum aut minerale tuum sine iactura aliquorum spirituum in aceto distillato: lente coaguletur in loco tepido, uel distilla, donec cuticulam superinduat, aut tanquam oleum incrassescat. Post deinde in subfrigida cella in crystallum redeat: euapora humiditatem, rursusque crystallum fiat, dum tandem omnis humor sit concretus. am exsicca lapillos in hypocausto, ac denuo solue & crystalliniza, ut mundiorem habeas naturam, quo peracto digeratur ad nigredinem. Cum spiritu rectificato tincturam educ, sciteque defeca; iterum digeratur, quousque simul ascendant: Et erit tibi Quinta Essentia metallorum & mineralium, ualens aduersus quodcunque uitium. Aut etiam corpus mundare licet, puroque spiritu figere, quemadmodum de auro dictum est. Caput Uii. De Quinta Essentia uegetabilium. Ex omnibus, grato odore praeditis herbis, spiritum distillabis, eumque aquositate exues. Subtiles autem spiritus praecedent, & sicuti uini spiritus, non guttatim, sed radiolis quampluribus in galeam decidunt: qui cum cessant, stillae quaedam, aut nubeculae aqueae sequuntur, aut nubeculae aqueae sequuntur, & indicio sunt spiritum transiisse. Itaque deme receptaculum, & e fecibus aut materia, in fundo cucurbitae residua, tincturam extrahe, & soluendo coagulandoque perpuram redde: dehinc spiritum ea in tantum reple, ut nihil amplius capiat ascendant, descendant, donec simul transuolent. Id ubi factum, habes perfectam Quintam Essentiam. Sed si inodoratae fuerint herbae, solues eas in aqua distillata, aut distillando siccas facies, suamque ipsarum aquam affundes, addendo tantum aquae communis distillatae, quantum satis uidebitur. Tum soluendo, coagulando, a fecibus liberabis; postea in rectificata tua aqua, iusta proportione solye, & ut coniunctim sursum tendendo in aquamrubeam, instar sanguinis, abeant, curabis. Et si forte plus soluere cupiant, saturabis tua tinctura, ut ante. Poteris etiam corpus figere. Caput Uiii. De Quinta Essentia animalium. Sine bulliat caro in cucurbitula, cuius orificio leuigata scandula quadret. Tres dies naturales subsidat, munda per filtrum, & in balneo coagula; hinc purifica claro oui albumine, & procede, ut in uegetabili. Habes iam, Amice Lector, uarios absolutae Medicinae, siue Quintae Essentiae efficiendae modos: Spero, plane & plene capies, si attente legas. Multa hic arcana leuiter tango, sed hoc tantum: ne mali & peruersi homines iis, in contemtum Dei, abutantur. Uale & Naturae motum inuestiga. Finis. E3 Pein Idea Medicinae Philosophicae cap. 35. pag 405. edit. meae Erfurt. Infoelices mortales sinutilibus quaestionibus & disputationibus uitam traducimus. Naturae praecipuos thesauros in quibus grauissimorum morborum medicinae, ab altissimo collocatae sunt, intactos relinquimus. Nec ipsi solum relinquimus, sed alios inquirere uolentes, prohibemus, impedimus, condemnamus & mille ludibriis afficimus, a uorumque fidelem ueritatem, & di uinam scientiam stulie irridemus. Cornelii Drebbelii Chemici & Mechanici peritissimi, Epistola Ad Sapientissimum Britannie Monarcham Iacobum, De Perpeti Mobilis inuentione. Editus cura Ioachimi Morsi. Omnia mori mordet, uis temperis omnie Doctrinae ast solidae stat, sine fine decus. Hinc si quis Musas paruo contentus amauit, Ille uel in uita morte superstes agite Hoc quia solerti perpendis pectore Morsi, Te uoueo nestra, & postuma secla legent. Scripsi L. M. Q. uiro doctrinae prisce et disciplinarum digniorum maxime studioso, Dn. Ioachimo Morsio Patricio Hamburgensi. Ambrosios De Brutnbelga. Uuestmonasterii lan. ult. eximio, Dn. Danieli A Ulierden. Ioachimus Mosius S. P. D. Saepissime in memoriam redeo congressus nostri suauissimi, in sacro tuo secessu eremitico, ante Britannicam meam profectionem de mysteriarcha omnium seculorum commendatione dignissimo, Cornelio Drebbelio. Eius Tractatum insignem, de quinta essentia, ab optimo & rarissimae eruditionis. C. Isebrando Rietuuyck Alcmaria ad me directum, his diebus in communem usum cultorum sincerioris chemiae produxi. Audaciae huius honestae, uel potius confidentiae amoris, autor praeclare. de me meritus, qui hactenus nihil mihi unquam denegauit, ueniam quoque haud difficulter concedet. Editioni autem huic cum adiungere constituerim eiusdem prefati nostri Drebeli praestantissimi, Epistolam ad sapientissimum Angliae, Scotiae, Hyberniae & Franciae Regem Iacobum, de perpetui mobilis inuentione scriptam, mihi a sagaci & industrio naturae indagatore, Ioanne Ongaro Hunniadino, familiari meo carissimo, Londini oblatam, tibi eam dicare mihi uisum. Nam: Heic ego centenas ausim deposcere uoces, Ut quantum mihi te sinuoso in pectore fixi, Uoce traham pura, totumque hoc uerba resignent, Quod latet arcana non enarrabile fibras. Non equidem hoc dubites, amborum foedere certo. Consentire dies, & ab uno sidere duci. Tecum etenim longos opto consumere soles, Et tecum primas epulis decerpere noctes, Unum opus & requiem pariter disponere eandem, Atqaue uerecunda dissoluere seria mensa! Uale Feliciter decus patriae tuae Dab. subito Lugd. Bat. A. C. M. Dc. Xx. Mens. Mart. ne naturae Elementorum uoluptas, Serenissime Rex, sola me impulit ut ad Malestatem tuam scriberem. Multa enim & amaena & incredibilia admiranda uidi, ad cognoscendum Deum ex operibus suis perquam utilia. An non haec omnia omnipotente & diuinam sapientia in gloriam suam, & usum nostrum condidit? Nam quid nos magis moueat ad creatorem nostrum cognoscendum, amandum, colendum, quam uera illa rerum scientia. in quibus quasi digito suam prudentiam, bonitatem & potentiam demonstrat? Gratiam debemus pro sacris literis quam maximam, eaeque summo in honore semper habendae. Sed uix minorem pro eo, quod diuina illa natura tanquam ipse Deus, sine fide ostendit. Discimus enim ex multiplici & diuersa rerum natura, simplicitatem Dei, eamque uariis modis laudare. Quare nisi intelligamus quod uidemus, audimus, sentimus, quomodo Deum cognoscemus, amabimus aut colemus, quem neque uidemus, neque audimus, nisi uera rerum cognitione. Unde concludimus Optimi Maximi uoluntatem esse, atque e re nostra, quid sit natura rerum percipere; ut tam Deum nostrum, quam nosmet ipsos discamus nosse. Quocirca; o Rex, cum ante aliquot annos proposuissem causas rerum diligenter perscrutari, ut dona in nos diuinitus collata recte cognosceremus, descendi in humanam naturam, ubi in me id ipsum inueni, quod olim in aliis uituperaueram aut probaueram. Inspectis autem & cognitis stulta & inexcercitata nostra uoluntate, coeco & spontaneo errore, laeta & moesta uita atque tristi morte, animaduerti dissidentis uoluntatis, iudicii, commercii hominum, causam esse solam animi ruditatem siue inscitiam: Sed perspiciens uirtutem diuinorum donorum, quae nobis creator noster largitus est; & qui Deus, ut pater naturae, in omnibus suis actis naturali sapientia utitur, ingenti gaudio mihi animus affectus est. Quapropter institui primi mobilis indagare naturam: illud esse existi mans principium operum Dei, eoque introitum ad ueram naturae cognitionem patere, At quamuis diu hic maxima diligentia usus sum, nihil tamen. omnino huic scientiae idoneum repperi. Itaque dulcem huius inuentionis spem amisi. Nempe omnium rerum natura impossibi lit atem propositi meiclamabat. Deinde uero considerans quomodo omnia ex elementis fiant, nutriantur & sustententur, quomodoque ex iis nobis ostendatur aeternitas & immortalitas Dei, infinita altitudo & profunditas, laeta lux & tristes tenebrae, caeteraque huius terrarum orbis miracula, operae pretium me facturum putaui, si eorum naturam inuestigarem, in quo negotio tempus haud inutiliter triui. Breui enim animaduerti hanc esse ianuam ad ueram rerum intelligentiam. Idcirco singulari diligentia aquam primo aggressus sum, eoanimo, ut per uaria uascula & fistulas; mmiris modis inflexas, illam docerem sua sponte sursum tendere. Sed frustra hic quoque fui. Nam ne unguem quidem latum ascendebat; uerum ut natura eius est; semper deorsum ferebatur. Nihilominus tamen diuerios & egregios fonticulos feci, qui aliis atque aliis modis, ratione descensus suae aque, quam continebant, radiolos aqueos ad tempus eiaculabantur in altitudinem uiginti, aut etiam plurium pedum. At hic motus subito, nisi rursus cadentibus undis uiuificaretur, euanescebat. Quamobrem mellea, quam conceperam, iterum me spes reliquit: coque inductus sum, ut plenissime crederem, causam primi mobilis homini omnino inperscrutabilem. Postea uero solerti indagine quaerens abditam illam causam, quae aquam semper deorsum urgeret, tandem eam deprehendi in obseruatione admirandae ignis naturae. Quare, serenissime Rex; non parum laetabar, quippe tum demum assequebar quid me eousque in errorem impulisset, quae causa esset primi mobilis, quomodo caelum, stellae, planetae, aqua, terra, mouerentur: & quam ratione terra in medio aeris portaretur, aqua instar circuli terram ambiret, atque omnia centrum peterent, excepto igne. Et contra quomodo sol, luna, cunctaque sydera in caelis penderent, sicut etiam originem pluuiarum, uentorum, tonitruum, fulminis, fluxus, refluxus, denique quo pacto singula alantur & alterentur: Nisi hec, O Rex, tam uiuis instrumentis, quam argumentis demonstrare possem, nunquam tantum de iis scripsissem. Neque enim ignoro omnibus ingeniis, etiam acutissimis; incredibile uideri haec mysteria industria nostra comprehendi posse. Ergo ut certum faciam me cognitam habere primi mobilis causam, possum construere globum perpetuo secundumcursum aetheris singulis uiginti quatuor horis semel circum rotatilem, aut toties amplius, quoties mihi uisum fuerit. Ita ut uel mille annis ne semel fallat, ostendentem nobis annos, menses, dies, horas, cursum solis, lunae, onium planetarum & stellarum, quarum motus hominibus notus: sicut etiam uarii generis instrumenta, quae certo tenpore, aut etiam continuum concentum harmonicum edant, in summa quicquid fieri potest pondere, circum uoluto chalibe, aqua fluente & igne, praestat haec cognitio in perpetuum, sed soli sumptus reddunt minus fructuosam, si magna uis requiratur. Caeterum ut magis confirmem me intelligere causam motus rerum sursum & deorsum, & quid terram & aquam in medio aeris portet, ita in uitro clauso terram in medio aquae, aquam in medio aeris, atque aerem in medio ignis suspendo, ut unum elementum aliud ambiar uelut circulus alius, alium: aut e diuerso statuo aerem in medio aquae instar globi, & aquam in medio terrae, ita inuicem se amplectentes, ut aer hunc terrarum orbem. Atque hoc modo altum humile, humile altum, leue grauegraue leue facio. Praeterea aquam stantem sursum impello in altitudinem decem, uiginti, aut plurium pedum. Et quoniam causam uenti compertam habeo, construo machinas uehementer flantes. Atque cognitione fluxus & refluxus efficio instrumentum semper fluens & refluens singulis 24. horisbis: ostendens menses eorumque dies, cursum lunae & horas, fluxus & refluxus in perpetuum. Quemadmodum Maiestas tua ex praesenti hoc instrumento uidere, & quando lubet ueritatem mei scripti examinare potest. Illud est propago uel surculus arboris perpetui mobilis, insitus uere cognitioni elementorum, scopus rerum indagatoribus seruiturus ad sempiternam memoriam, ut intelligant nature mirabilitatem, & quid eius dono possimus. Paratus sum etiam reliquas demonstrationes ostendere, sperans me eo facto gratam dulcedinem, qui ex abditis rerum causis percipitur, multis praebiturum Experientia enim me docet nullam uoluptatem uerae naturae cognitioni aequiparandam, quoniam monstrat nobis perfectam Dei bonitatem, sapientiam, potentiam. Multi ante me admiranda iactitarunt, probationem proponentes inauditis uocabulis, & absurdis processibus. Non inscii credo, si nuda ratione rem gererent, omnes notam habituros eorum dementiam, & sic amissum iri magni nominis famam. Quamobrem ego non modo rationibus & exemplis utar, uerum etiam exemipla ad ueritatem examinabo. Et primo narrabo causam ignis; deinde naturam eius & operationem: postea proprietatem caeterorum elementorum: & porro quid sit frigus, quae sit causa primi mobilis, quae sit causa solis, quomodo moueantur coelum, stellae, luna, mare & terra, denique quae sit causa fluxus & refluxus, tonitruum, fulguris, pluuiarum, uenti & quopacto cuncta crescant & multiplicentur, aliis hoc modo uiam commonstraturus, quam ego post diuersos errores inueni, ut paruo negotio mirabiliora in lucem proferant: Nam ( Deum testor ) neque ueterum scriptis, neque cuius quam auxilio hic usus sum, sed solummodo haec reperi assidua obseruatione & perscrutatione elementorum. Neque etiam testimonia habemus priscos homines hanc scientiam consequutos fuisse, licet multi eam quaesiuerint. Scribunt Archimedem globum construxisse, qui perpetuo secundum cursum aetheris se se moueret, sed eundem, una cum auctoctore, uno die detestabili bello absumptum; unde & ueritatis indicium perditum. Exitant nonnulli processus de perpetuo mobili, sed merae nugae, quae multos seducunt, nullos in optatum portum dirigunt. Si processus ueri essent, ueteres illud composuissent, & nobis memoriam eius quantulamcunque reliquissent. Quapropter omnes huius artis amatores admonebo, & meliorem uiam monstrabo: obsecrans Deum ut cunctos Reges, principes & Magistratus clementi sapientia illuminet, quo omnes homines, serenissime Rex, ut nos tui subditi, aurea diuine pacis dulcedine fruantur: cuius beneficium ( maximum a sapientissimo regeoptandum ) maiestate tua possidens, nescioquam gratitudinem rependam, presertim cum reputo plerosque reges ceca cupidine seduci, querentes sanguino lento Marte regni incrementa, neque cogitantes quam impossibile haec sit adipisci sine maiore detrimento, & destructione fidelium subiectorum, qui ob id de bonis, uitam, sanguine, periclitantur. Quis aliquo ingenio praeditus uitam suam perituribonis comparet? Unde satis intelligimus fructus abominandi belli, & sapientiam paci addictorum regum: qui bonis legibus maleficia auertere, malum iuste punire studerit, animo uoluentes iustitinon esse poenam crimine grauiorem in iungere, sed potius leni misericordia leuiorem reddere, ut omnes regentium pergratos fructus, degustent, & loco furiosi Mauortis se se recreent amoena artium uoluptate, in quem finem hunc meum laborem ad introductionem incepi. Sec quia neque Latine, neque Anglice mentem meam satis exprimere possum, haec Belgice, scripsi & in Romanam linguam uerbotenus transferri curaui, ut & integer sensus Maiestati tuae seruetur, & nature mirabilitas interdum delectet. Spero illam hanc meam affectionem clementissimo animo recepturam diuque incolumem & pacifice, sub protectione omnipotentis dexterae uicturam. Si conatus meos literarios, tuae in spem gratiae susceptos, fauore tuo non indignos iudicabis, promitto tibi propediemus in hac arte chemica, loannis Isaaci Hollandi, Basilii Ualentini, Rogerii Bacchonis, Guidonis Magni, & aliorum probatissimorum, hactenus ab in uidis suppressorum philosophorum inedita opera. Noli itaque innocentis famam maledictis lacerare, sed potius meo exemplo adhortatus nullis obesse, cunctis prodesse studens, desiste maligno liuore repertis incubare thesauris, at eos ad Dei omnipotentis gloriam & proximi utilitatem, quam liberalissime gratae posteritati distribue. Nil rerum natura parens bonum quod non simul quoque commune creauit. Sol oculus mundi omnibus radios suos indulget Luna innumerabilibus comitata sideribus de nocte fraterni dispendia luminis suo candore reparans, etiam feras ad pabula ducit. Quid aquis dici formosius potest, in publicum tamen manant? Solus ne ergo amor nostrae Diuae furtum potius, quam praemium erit. Uale quisquis es ex uoto, & Generosissimi Baronis Poloni, Martiani Gorascii Mihi gratia Dei Gloriosi, sola sufficit in aeternum. Unum omnia clamant. Deo omni faciente duce, Comite Natura, uia experientia, patet facilis aditus ad arcem ueritatis & mirabilitatis. Habita umbra solis, misce illam cum igne & aqua, tali adhibita proportione, ut actus ignis sentiatur & Aquae operatio uideatur, per quae umbra solis, claritatem Lunae nanciscetur & tandem successutemporis, ad Splendorem solis per uenies & haec est uera Ales Hermetis, carens plumis, & omnia tamen uelociter per uolans, de qua tot parabolae, tot figurae, tot libri. Reuchlinus de uerbo mirifico lib. 3. in fine. En habes; Tene, audistin? Tace, Tace, & c. Nihil sapientiae odiosius nimio Qui nouit generationes metallorum, nouit etiam eorum emendationes ac transmutationes. Morienes Romanus. Praeponit Dominus ex suis seruis, quos uult, & eligit, ut hanc scientiam diuinam, homini celatam quaerant, & quaesitam secum retineant. Hec enim scientia est, quae dominum suum abstrahit ab huius mundi miseria & ad scientiam bonorum futurorum reducit: In te signa mei, Morsi, dum poscis amoris. En tibi non auri gazas, at terna telinquo Inquirenda sophis paradoxa, mihi agnita uera, Ter sex annorum multis erroribus usu: Nil Fixum fieri poterit, natura nisi ipsa Fixarit: nec quid tingi, nisi tinxerit: Una Res Uno coquitur, geminis sed uasibus, Igne. Politissimo Genio, ingenio uirtute et doctrina clarissimo Dn. Ioachimo Morsio Hamburgo Saxoni, uerae sapientix indagatori strenuo, in sui memoriam, nec non mutuae amicitiae tesseram reliquit Michael Maierus Holsatus Comes Palat. Medic. Doctor, Rudolphi quondam Imperatoris & diuersorum Principum Archiater, etc. Ioachimis Moranagramma Abiect. h. tanquam non lit. Scio Moisis aurum. Cur adeo mire potuit dissoluere Meses Aurum, cur gelidis miscuit illud aquis? In promptu causa est: rerum discrimina sciuit: Menstruum & ex uno corpore dulce habuit, Respice mi Morsi, dicam: scio Moisis aurum Solueres sic dices tuque aliquando; scio. Hadrianus a Munsicht Philosoph. & Medic. Doctor, P. Lc. & illustrissimorum Brunsuuicensium ac Lunaeburgensium, & inferioris Saxonia ducum Consiliarius & Archiater. Idem ad eundem, De mysterio Lapidis Philosophici, Una est materies, res una, ac unica soluens Dicitur, ingenuum nobilitatis opus! Non duo, sed duo bis, faciunt pro tempore saxum: Quattuor in unum concelebrando sophum Rerum elementae scias: rerum discriminae noscas, Coniungaque simul quaque fuere duo. Ex illis unum. Uera est coniunctio: Sanguis Ut repetam Lacti iungitur. O nimium! Inde ecquid uideas? Coruum quid & inde Colores? Sed uarios, tandem rubificetur opus. Augmentare iuuat: factum per prima recurrat; Si fueris caecus, perpetuo Argus eris. Totum Opus Philosophicum. Mirum, dico tribus constat, quod bis elementis Noui hominis membrum; ex Petro unum, ex Mose secundum, Adde elementum; materia est benedicta sophorum. Papa saturninus. Rex summus, caesar in aula Mira mouet mundi, monstrum mirabile mundi, Ex hac subtili sphaera cum sanguine sume Nobile lac, simile est de monte micantibus agnis. Hec coniunge, caput si contemplarier optas Coruinum, & caudam pauonis more rotundam. Consule Uulcanum: Rex Regum nascitur inde Septem qui superat diuinitus arte planetas. Rex fermentandus, mox, mox, imitare, Ramundi Campanam, prima est, nosti formare secundam. Augmentare suo fas est thymiamete Regem. Lac Sanguis, Princeps, rursus iunguntur in aula, Infinita loquor, res infinita Deusque. Definire nefus, lapidem infinire potestas. I. G. I.u. D. & Reuerendissimi Archiepiscopi Coloniensis consiliari, de L. P. requisitis Auctor arca apertae arcani artificiosissimi, quae Francofurti prodiit. ad U. Cl. I.morsium Distichon. Punctum Fons, ignis, uitrum, dissolue sigillum, Pondus, Rex, iungas, multiplicare, color. Ad Eundem. In gremio latitant Naturae, Arcana sophorum, Optato fruitur, qui bene soluit eam. Accipe, quo genitum est, terrae penetralibus aurum, Chaos instar erunt, faemina uirque, tibi. Hos coniunge simul, nudatos ueste, nitentes: Inde resultabunt perpetu latices. Mens hominum uariis intenta est rebus. at una, Uno fonte ( Rebis ) res oriens satis est. Si liquor extractus fixo de corpore puris, Mercurium sorbens sulphur at astra mea. O mors cunctarum rerum, lux, uita, propago, A estituis uitam, quam prius abstuleras, Soluis quod fixum, purgas a phlegmate saeuum: Inte, ceu Phoenix, omne nouatur opus. Uiuedis, Morsi, moriens tibi; quaere metalla Soluere, tum uitae fons genuinus adest. amicitiae desideratissimae ergo deproperabat. Gerhardus Culmannus iunior, Ecclesiastes Rensburgensis. Eidem. Nihil rerum natura sibi dedit, omne creauit Commune, hoc Horus lunaque & unda probant. Qui lucem & noctem in naturae indagine ponis. An non tu Morsi, docte probabis idem? imo probas quia praeclaris sat inante libellis Monstrasti ingeni uimque, fidemque, tui. Quae tamen in pluteis uel adhuc tibi plurima seruas. Hec etiam publicis ede fiuenda typis. Ede, & Philosophici critica adde, policica faeris. Iuridica Historicis, Chemica Mechanicis. Ede, tui memorem se spondet uesper & ortus, Et quae non mundus, conferce ipse Deus. Nosse Deum, & naturam, & se, qui percupit ipsum, Quod queat in terris quaerere, diues habet. Hanc Trigam ratio discendam uera requirit, Hanc nobis almus praecipit ipse Deus. Hac te solertem, Morsi clarissime, quisquis Mordet, eum Ips mentis mordeat, usque rudis. Tu perge in lucem bona mittere scripta. Bonorum Te passim nostra & postera secla canent. Eidem. Doctrinae patris qui praefers lautia gazis, Quis non te, Morsi, si sapit intus, amet? Naturam rerum scrutari perge parentem. Perge dare & Charisin commoda & Aonisin. Hoc est nosse Deum, hoc Areten ornare per artem. Hos est patricium perpetuare decus. His tribus ante aliot, quia Te cupis esse politum, Ecquis erit, uerum qui neget esse uirum? Paulus Blocius Rector Scholae Lunaeburgensis. Scribs. 3. April. Anno Dominico: quae sursum, querere Disce. Georgii Henrici Berkenbuschii P.l.c. Ssll. Candidati. Haud opus ut questus sapientia uera profundat, Umbris se tegier, splendida quippe uiget. Hanc Regis Regum sed quum generare timorem Constet, in hac sedem Theosophia tenet Illiius certe, tu, uir clarissime, agalma, Philosophia in te, Theosophia uiget. Script: Hildesiae. Eadem Uia Ad Deum Redeundum, Qua Deus Ad Nos Uenit. Uita uentus, mors portus, patria coelum. Cum antiquis moribus, legibus, consuetudinibus, Ceremoniis, Antiqua nobis periit Felicitas. Qui nouit Unum, nouit Omnia: Qui discit Multa, discit Nihil. Cor sapientiae constantia.