Alchemiae, Siue Problemata Chymica, Nonaginta & una Quaestionibus dilucidata. Cum Lapidis Philosophici Uera Conficiendi Ratione. Auctore. Martino Rulando Phil. & Medic. D. Mdcuii. Francofurti, E Collegio Musarum Paltheniano. Illustri Et Magnifico Domino Dn. Andreae Hanneuuald Ab Eckersdorff, Iglingen, Superioris Tschirnizii & Dansdoffii etc. Caesareae Maiestatis a Consiliis intimis Imperialibus, Domino atque Patrono suo submisse & officiose honorando. S. D. Ambrosius Camald. ord. pro Dionysio Areop. pro Alchemia; condolendum est, inquit, plerisque miseris, qui propter suam ignorantiam, acerbos se aliorum iudices atque censores praebent, quique acuta ceterorum inuenta, prout ignorantia sua dictat acerbe carpentes, cum legunt, quae non intelligunt, scriptorem statim condemnant, neque eos pudet, quod nec redarguere, nec emendare possunt, quae putant male scripta. In seipsos igitur iram conuertant suam, sibique ipsis acerbi sint, qui per negligentiam altiora addi, scere nequiuerunt, quique a doctioribus petere dedignati in dubtis suis contabuerunt. Quo excellentionars, eo pauci ores habet cultores, plures contemtores. Utrunque ob sui altitudinem non cuiuis conscendendum. Plito nullam omnium artium Astrologia praeclariorem censuisse uidetur, cum datos hominibus oculos huius artis potissimum caussa dixerit: Idem uidelicet intelligens, quod D. Paulus scripsit, ad Dei cognitionem ex operis pulcerrimi contemplatione mentes hominum coelum intuentes, tanquam compendiaria quadam uia peruenire. At quis immensi inaccessique huius coeli, Astrologorum subiecti, naturam penetraliaque omnia intime perspectae habere sibi persuadere ausit? Ea quae terris serpunt, manibus tractantur, & pedibus calcantur, adeo nobis, quoad suam natur alem compositionem, atque essentiam explorata, fuere Philosophis sapientissimis, ut plurimum dubii, falsique reliquerint, etiam in iis, quae accessu cognituque faciliora erant; omnia pene naturalia, infima, sumi uaque imperscrubilia opinantes; & de quibus certi quappiam perscrutari uidebantur, tamen aposteris experientia atque obseruatione solertiori edoctis aliter, multum a ueritatis scopo & natura rerum aberrasse sunt habiti, per transennam res duniaxat aspicientes. Artem Deo omnis boni auctore elargiente clementer quae intima naturae densissimis uelaminibus inuoluta, ideoque plerisque Philosophantium minus acute uidentium abstrusa, in apertum proferret reclusa, conspicuaque: ea non solum reliquis artibus ob naturam rerum reconditam minime absolutis, ingens perfectionis accessio adiungeretur: sed & Dei cognitio, si ex naturalium contemplatione Paulo teste, Deus cognosci datur, exquisitior foret, & inde consequentia amor & pietas erga Deum ardentior feruentiorque in corde uiuentium suscitaretur. De pastu animi suauissimo ex arte hac oriundo, usibus atque commoditatibus in genus mortalium abundantissime effusis, dicam nihil, per se uoluptuose fructuosissimeque perceptibilibus. Sed Alchemia ars huiusmodi est, quae abstrusissimarum in natura rerum & essentias & uirtutes non modo scrutatur, aperit, & in lucem conspectumque hominum, sublatis alienitatibus, hactenus ignorantiam & stultit ammisochymicis parientibus, protrahit: sed & ignobilia nobilitat, summisque ad humanam salutem uiribus ex abscondito in apricum prolatis, denuo affabre exornat. Ars haec omnium eminentissima exsplendescit, nulli secunda: Quia nulli datum intima naturae & penitissime abdita eruere adeo concinne, & in usus humanos aliosque multifariam proferre solerterque. Si Paulo ratiocinari consentiente licebit, euidentior Dei notitia, ex huius artis Alchemiae praxi hauriri potest, ipsis sacrarum literarum monumentis. Si enim ex operis pulcerrimi contemplatione rudi, essentialibus abditis excellentius ad notitiam Dei promouentilus, ad cognotionem Dei peruenire possumus; sique inuisibilia Dei e creatione Mundi, per ea, quae facta sunt, intellecta conspituntur, sempiterna quoque eius potentia & duinitas: contemplatio autem illa mera sit κατοπτρικὴ & superficiaria, non nisi tale emergit de Deo eiusque essentialibus iudicium, atque notitia rudis & superficiaria. Prius tam uerum, quam S. S. literarum axiomata & ueritate uerior. Posterius ergo. Uerum si qua ars uelamenta ista pandit plaustraque rerum, in quae noster olim erat & etiamnum intuitus, ad cognoscendum Deum deducens, ut in reconditissimas rerum essentias & potentiam Dei & diuinitatem non κατοπτρικῶς, sed dilucidissime, apertissime μεγάλου φωτὸς μικρὰ τὰ ἀπαυγάσματα conspicere liceat, quid non perfectioris notitiae cognoscendi Dei, diuinorumque exspectari inde posse, demonstratur? Nam si ex uelaminum rebus naturalibus ad cognitionem Dei deducentibus ( ut concisius dicam apertiusque ) inductorum contemplatione, Paulo asseuerante, comparari potest ea, quae deducat ad intelligibilium Dei cognitionem, Deique, notio: Multo praestantior multoque nobilior capi poterit notitia, intime reconditaque naturae rerum essentialia pasis uelis aspiciendo. At prior astruitur a Paulo. Ergo & posterior affirmanda. Diuina itaque ars & prae ceteris omnibus eo maiori honore amoreque prosequenda, quo aliis longis parasangis anteit eminentior. Iure igitur optimo a sapientiorum familia accessita & exculta, & in amplexus & penetralia Magnatum adeo est constanter recepta, ut, quanque, sicut omnibus nobilioribus euenium scientiis, non defuerint impostores & falsarii, sceleribus suis fraudibusque eam contaminare studentes: tamen apud plerosque splendorem, amoremque sui & desiderium neutiquam perdiderit sed firmiter cum dignitate pristina, locoque obtinuerit. In Principum & Regum uetustissimorum Aegyptiorum, Chaldaeorum Babyloniorum ulnis ars ista & inuenta est & exculta propagataque admin stris Philosophis Hermete, Zoroaste & reliquis, unde adhuc inter artifi es durat aeris Babylonii & aliorum documentorum fama. Arabas nominem, Mauritanos; Hispanos, Abarinos & ceteros, qui Auicennae, Geberi, Bulcasis & aliorum Philopphorum ingeniis scientiam Chymicam ad culmen excellentiae perduxerunt. Nolo producere Indos, in quorum possessione ab antiqua memoria Chymica enchiremata fuisse, & adhuc esse Indicae Gaziae Historiae contestantur. Nec attinet superiorum annorum Imperatores, Principes, & totam Nobilium familiam citare; cum manifestissimum sit, multum studii, laboris, diligentiae atque sumtuum in nobilissimam hanc artem collocasse. Augustissimum nostrum Caesarem Rudolphum adducere licebit, quem publica fama passim constat, artem hanc Alchemiae impense amare & excolere, & sicuti insignis est artifex, artificiumque studiose de his exquerere, non raro opera ipsa Chymica aggredi, tractandaque non dedignari, Documento euidenti in atriis Magnatum Alchemiae adhuc loci tantum esse, artificibusque, quantum aliis, minus e scientiis suis sapientiaque animi pastus, ususque communis adferentibus haud concedi aequissimum est. Hi auctores cultoresque artis diuiniae Alchemiae. Paucos dices? Inquio, paucos capaces esse, ideoque paucos. At plures contemtores maximi, minimi, literati, illiterati. Hi & illi ridendi sunt, & Magistratus committendi inuicem. Si infimus & illiteratus diuinam artem odio acrius persequetur, tum eius artifices immerenter, supremi erit Magistratus & sapientioris, iure in illum imprudenter de arte ignorata utilissima Reipublicae censentem, animaduertere, illique iubere, suo ui satis facere officio, cui perfungendo diuinitus est praefectus, studeat, altioribus, quibus impar, ualedictis. Nisi tantum otii ei sit factum, tantumque eruditionis supersit & sapientiae, inani forsan persuasione ducto, aliena ut curet temere iudicetque de rebus non intellectis. Sed tum artifici artem suam propugnare iure omni incumbit, & Thamyris modo etusmodi sciolos excipere. In ullum magistratum omnibus respiciendum scribo nihil, neque dignus. Sciolos ex illo, noto, πολυπράγμονας potestatem in omnes facultates promiscue animaduertendi, de usque censendi πανε¬ πρήμονας scilicet temere sibi arrogantes. At uituperium contemtusque talium tolerabilior. Literatorum male feriatorum & conuicia in artem & maledicta neut quam ferenda, doctrinae Philosophiae coloribus fucatis pigmen, tata exspuentium. Sin arti nobilissimae & totum artificum, sapientumque uetustissimorum monumentis eruduissimis, auctoritate locupletissima confirmatae coniumeliosissime neque terque maledicere eis fas est, quis mihi uuio uertet bonus & aequus iudex, si conuitus lacessitae arti atrocissimis prose quidem nobilitate & ueritate exsplendestenti, cuius me studiosissimum profiteor, fuero κατὰ δύναμιν και κρισιν ἐμου patrocinatus, magis nugantium in fumos dissipatis, & ueritate propugnata, ad cuius oppugnationem in hac arte quiddem, uah pudor, calumniatores isti malitiosissimi, conuitiando, sophisticando, mentiendoque nihil reliqui fecisse sibi in propatulo. Quae tamen speciem uerisimilium artem Chymicam sapientulis & imperiis literatis inuisam reddere ualentium prae se ferebant, haec aggressus sum hoc opusculo diluere & subruere, arte Chymica pristino nitori & suo genuino restituta Conuitia & calumnias in artem tantam & artifices summos effutitas Deo, in quem utpote artis istius, ut omnis bomium auctorem, adeo ingrate iniurii sunt, & Magistratui, cuius omnino est artes Rebuspublicis proficuas & consequenter earum artifices industrios artem solerter exercentes, salutique prae calumniantibuistis medicastris studiosius consulentes amare, fouere, & aduersus eiusmodi insulsos conuitiatores propugnaculo esse, plecteda committo. Hoc uero quidquid est laboris I. U. E. inscribendum duxi, quod omnino in defensione artis diuinae aduersus tot gyganteos conuitiatores iusta, patrono iustitiae opus mihi fore uideretur non ubiuis adoptabili. Ars enim Alchemiae artificesque Chymici tum Chymiatria adeo infensis omnium oculis conspiciuntur, ut quo confugiendum sit, nuspiam appareat locus. At hoc non tam inscitiae, inuidentiaeque hominum, quam fraudibus & imposturis Paracelsistarum, Principes & bonos uiros mendacus circum scribentium acceptum ferendum. Uerae Alchemiae studiosus ego sum & assertor Chymiatriae strenuus, nullius imposturae patrocinans, nec fraudes aliorum docens promouensque. Nec Chymiatriam propugnando, & Galenica remedia acrioribus uerbis persequendo Galenicosque alius sectae quam dogmaticae Hippocraticaeque alumnus doctorque iuratus censeri uelim. Remedia ista quae dicuntur Galenica, & merito castiganda, Galeni fuere nunquam, sed a Galenicis efficta & conficta, & digna in quae arma acuantur. Galenicos confutando medicastros, nec Galenum nec Hippocratem, quos sancte ueneror, refutatum uolo, quia nec digni, nec Chymiatriae aduersantes. Chymiae hostes, qui se Galenicos profitentur, adorior, oppugno, expugnatos uolo, quia in me & alios artifices iniuriosi, Chymiatriam Uatiniano odio prosequentes, adeo ut nouitatis inductae in Rempublicam tum ueneficorum medica. mentorum me accusent quidem, sed quam uere, opusculum hoc docebit, tum euidentissimae curationes libro secundo Pragmaticarum exercitationum. Si ars Chymiae antiquissima est, & a multis seculis edocta excultaque, quomodo ego nouitatis, nouorumque remediorum inductorum reus? Esto tamen nouum, si Reipubl. communi undiquaque emolumento, usuique euidenti; quid merui noua in usum communem asciscendo, experiri ante multa secula probata? Natus sum Reipubl. ut prosim, quantum pro parte mea licet. Iubent leges ciuiles & diuinae, proximo ut commodem. Si noua sciolis maledicis istis medicastris talia sunt, quae salutis adferre possunt plus uulgaribus receptis medicaminibus, quid admisi miser, noua huiusmodi amplectendo, usurpandoque? Ueneficii reus sum? Uenenatorumque medicamentorum fabricator? Quis credit? Aiunt tamen intrepide misochymici medicastri; argumento quod igniculo Chymico medicamina mea sint fabrefacta. Oh argumentum ferulis expurgandum acutis. Ergo & Caesarea Maiestas tum alii Principes Serenissimi Italiae, Germania Galliae, uenefici & uenenorum fabricato. res? Omnes enim isti artifices Alchemia Chymicorumque remediorum elaboratores & usurpatores iudustrii. Ridendi essent eiusmodi calumniatores pessimi, illusione puerili; ni atrox conuitium constanter affirmaretur, propagareturque, niue metus forei, ne loci quid tandem sit habiturum apophtegma; calummiare audacter, semper aliquid haeret. Sed tamen bona tandem caussa triumphabit, conuitiis istis cum auctoribus in auras euanescentibus. Nobilis usus Chymica remedia esse, testimonio mihi esse potest cura Serenissimi Archiducis Matthiae, Domini mei clementissimi, ante triennium ineuntibus comitiis ex catarrho febrili epidemico grauiter decumbentis, & adeo grauiter, ut de salute eius iam fuisset desperatum, ni remediis Chymicis, sua Celsicudine Serenissima & uulgaria & Galenica remedia omni fastidio nauseante, abs me consulto fuisset occursum. Huius curae felicitate & remediorum Chymicorum prospero effectu incitatus excellenter doctus & peritus Sereniss. suae Celsitudinas Medicus D. D. Magnus, amicus meus ab eo tempore Chymiatriae studere coepis, eumque iam ad artis excellentiae fastigium peruenisse spero. Quid autem Soli lucidissimo lumen infero, ueritatemque per se satis illustrem illustriorem sat ago proferre. Artem Chymicam fors amabis, Illustris Hanne uualde omni bono & sapienti ut diuinam amandam. Amabis itaque eius & Artifices & propugnatores. Ama igitur & foue hocce propugnaculum Chymicum pro ueritate artis, huiusque auctoribus defendendis exstructum, meque tibi commendatissimum habe. Cursim Ratisbonae 10. Mai Anno 1606. E. T. N. Submisse & officiose colens. Progymnasmatum Alchemiae. Quaestio I. An Alchemia sit Philosophiae pars? Nullus Philosophorum physica philosophiae subiici negabit, idcircoque partem doctrinam eorum Philosophiae esse. Quandoquidem ergo & chymia subalternata sit physicae doctrinae circa idem subiectum occupata, iure pars Philosophiae aestimanda. Aristoteles in contextu 75. lib. 1. post scientiae subalternatae tribuit nomen subalternantis. Si itaque Physica pars Philosophiae; etiam alchemia erit. Si item Physica, pars Philosophiae exsistit, quod subiectum Philosophie tractet, subiectum idem & Alchemiae sit, forma seu modo tactandi duntaxat uatians, ea neutiquam proscribenda agro philosophico. Mineralia, metallica, uegetabilia subiecta sunt physices, a Philos. 4. meteor. & sparsim alibi pertractata, eadem & alchemiae modo tamen alio & diuerso a Physico tractanda. Ergo philosophiae pars alchemia. Quaecunque enim subiecto philosophiae occupatur ars determinato, ea erit ex pars philosophiae. Atqui Alchemia uersatu circa Physica Philosophiae subiecta, suo modo contemplanda & elaboranda. Ergo. Quaestio Ii. An Alchemia sit ars. Uatinianum odium extorsit negationem misochymicis, at uirgis digna artis ignorantia. Si uulcaniam ingressi ἐνχειρήματα cuncta uel aliqua obseruassent, liuore Uulcani circum uolitantibs fauillis fors exusto rectius sentirent. Euictum iam est, Philosophiae partem esse chemiam. Ergo, & scientia uel ars. ἡ τέχνη γαρ και ἐπιστήμη re & essentia non differunt, sed saltem λόγῳ. Ars enim uocatur eadem σύλληψις ἀξιομάτων cum accommodatur ad generationem, qua opus aliquod fieri debet. Scientia nominatur ratione principiorum operationis, que exstructa sunt ex caussis alii sque scientificis. Ars definitur Arist. habitus cum recta ratione effectiuus. Luciano definitore, ars est σύστημα τῶν ἐν καταλή¬ ψεων ἐγγεγυμνασμένων, πρός τι τὸ τέλος εὐχριστον τῶν ἐν βιῳ. Cui itaque conuenit definitio, eidem & definitum. Chemiae conuenit definitio artis. Ergo est ars. Constat n. preceptis homogeneis methodica forma ordineque dispositis. Officium eius est, succos ex rebus heterogeneis purissimos elicere, aut eos praestantiores reddere nobilitate & sinceritate substantiae, uiribus effectuque, quod exaltare, aut graduare, interdum & sublimare uocant, fitque tum secundum essentiam tum qualitates uiresque coniunctas, modo addendo aliquid modo subtrahendo, modo alterando, interdum transmutando & ex uno corrupto gignendo alterum: interdum iungendo & si quae sunt plura artificia. His autem occupari chemycum, ostendunt scripta artificum & operationes. Ut cum Hippoc. libr. de ueteri medicina artem medicam demonstraturo concludam, ὥπερ εἰ μὴ ἦν ἰητρικὴ ὅλως, μὴ δ ' ἐν αὐτῇ ἐόκεπτο, μὴ δ ' εὕροιτο, μηδὲν, οὐκ ἀν ἦν ἀλλὰ πάντες ἀν ὁμοίας αὔτῆς ἀπειροί τε καὶ ἀνεπιστήμονες ἦσαν, καὶ τύχῃ πάντα τὰ τῶν καμονόντων διωκεῖτο. Si non esset medicina ars proaui nostri in ea nihil obseruassent: sed aeque cuncti ignari essent, qui aliquid inuenissent, & illi qui nihil: sed casu cuncta in ea euenirent. Quaestio Iii. An Alchemia sit imaginationis figmentum. Assertio misochymicis probatur, quia nulla ars bonum a malo, id est, formam a materia possit separare: quod se facturum alchemia promittit. Hoccene est probare? ignorare scil. elenchum. An nullius artis bonum amalo segregare? Ars omnis in effectione consistit definitore Aristotel. cum recta ratione molienda. At recta ratio docet boni a malo segregationem, & quidem lege καθ ' αὐτὸ. Heterogeneum malum esse annuit ratio retio recta, homogeneum bonum: hoc iubet retineri, illud exsulare longe. Mechanicae artes omnes in id enituntur, quo finem suarum artium assectentur sedulo, sutoria calceum effingere nequit, non mali a boho segregatione. Malum eius heterogeneum est, & ad opus fabricandum inhabile, ideoque proiectitium. Ars chymica facit similiter. Ars ergo & non figmentum. Figmento enim nullae praeceptiones, nullum opus in natura exstans affabre factum, nullus per se usus. Omnia & plura maiora arti competentia adsunt arti chymicae. Ergo non nisi fictis & deliriis phantasia. Formam a materia separare perinde esse, ac si bonum a malo seiungeretur, delirium est, utrumque bonum est: quia τὸ εἰναι melius τῳ οὐκ εἰναι. Et omne ens boni finis gratia a natura & principio primo. Nec ullus ars unquam materiae ac formae rei naturalis seclusionem machinata est, nec possiprogymnasmatum, bile. Nihil enim transit in materiam informem nisi ἑπινοία. Quaestio Iiii. An Sal, Mercurius & Sulphur, perfecte mixtorum principia ουστάτικᾳ. Affirmantes factitia esse ista principia, aliamni formam a natiua ab igne, artificiali accepisse, non esse a natura insita, sed arte acquisita inferant. At hoc ignorat elenchum. Quanquam n. ignis artificalis opera prodeant in conspectum principia ista, inficias ibit nemo, artem hic nihil aliud moliri, quam τὸ διασπᾶν τὰ συγκείμενα, καὶ τὸ συντιθέμενα διαλύειν. Separatio nullas nouas creat formas resque, nec artis per se est ullius disposita & affecta, nisi subiiciatur materia arte percuranda. Ridiculum est propterea artificialia & factitia esse principia, quod igni artificiali instrumento usus artifex ea demum fabricarit. Cur non similiter naturalia principia, quia naturali organo soluta, quod est ignis. Ignis enim in manu artificis tam est naturalis quam artifialchemiae, Quaest. 4. cialis: quod insita ui agat forma naturali constitutus. Coquus ex aqua aerem ignis ui faciens, artificialem ne aerem producit aut naturalem? illud haud dixeris. Hoc ergo. Quod itaque arte fit in naturalibus dispositis, non ἁπλῶς artificiale habendum, nec totum etiam artificiale erit. quid? artificialia si forent & formae ab arte acquisitae artifici essent praeconceptae, at artificibus nihil principiorum chymicorum cogitantibus, nec eo laborantibus, nec formam ideae princip. mixtis insculpere cupientibus, sponte sua διαλύσει uisum adsunt. Ergo, & cet. Quod autem sponte sua exsistit, id non arte conferat quid ars, non ideo artificialia. Et forma haec principiorum interna est, artis externa duntaxat. Nec artis ullius est, per se formas solam producere. Sique est formarum genetrix ars, instrumentis generationem hanc idoneis exsequetur. Artifex namque sine organis conuenientibus iners. Chymico non est aliud habilius instrumentum igni. Huius non est formas fabricare, qua ignis nec eiusdem est ex diuersis materiebus eadem semper procreare. Atqui ex mixtis cunctis producit is salem, Mercurium & Sulphur. Non ergo igne illa exsistunt. Simplex insuper & uniusmodi est, artificetum separationem moliente, non ergo contrariorum una & eadam actione auctor esse potest. Et qui esset, artifice & igni artificis instrumento, omni potentia trium istorum principiorum omnino destitutis uacuisque? Arist. 2. Phys. lex. 2i. ὅσον δὲ ἐστιν ἀπὸ τέχνης οὐδεμἰαν ὁρμὴν ἔχει μεταβολῆς ἔμοφυτον. Ex natura itaque naturalia sunt principia, Sal, Sulphur & Mercurius argumento euidenti. Proprium effectum arguit propriam caussam. Separatio hic fit principiorum heterogeonorum. Arguet itaque suam caussam, quae est calor, cuius proprium est διακρίνειν τὸ δὲ ψυχρὸν συνιστάνε. θερμὸν ἐστιν inquit Aristot, ἐστιν τὸ συγκρῖνον τὰ ὁμογενῆ τὸ γὰρ διακρίνειν ὥπερ φάσι ποιεῖν τὸ πῦρ συγκρίνειν ἐστὶ, τὰ ὁμόφυλα. Συμφαίνει γὰρ ἐξαιρεῖν τὰ ἀλλότρια. Pergunt contradicentes. Id ex quo insito & manente res fit, illius materia est. Atqui coelestis calor ex quatuor Clemenmentis generat omnia. Ergo sunt proxima materia sublunarium, non Sulphur, Sal & Mercurius. Negatur consecutio. Concessa enim propositione, consequens non est, elementa proximam esse materiam sublunarium, sed ex antecedente hoc duntaxat consequens est, elementa materiam esse sublunarium. Repete tamen propositionem & subsume, ex tribus principiis Sale, Mercurio & Sulphure omnia conflata sunt. Ergo. Elementa proximam esse materiam sublunarium perabsurdum est, materia proxima, potentia proxima est instructa, ut caussis actu procurantibus praesentibus, nil obstante, necesse sit id esse, quod potentia erat in materia. Unde ergo tot heterogenea composita dissimilaria? in quem usum tot seminum genera? Si omnia sublunaria proxime constant ex elementis. An hominis ratio ex elementis proxime? Ad quid ergo semen? nec huius proxima materia elementa, sed sanguis quonutrimur quidem proxime, at si tibi sanguis ex quatuor constat elementis, chymicis uero tribus principiis, sale sulphure & Mercurio non uulgaribus, uerum analogis, δυνάμει etiam iisdem nuttiemur principiis. Arist. 2. de ortu. cap. 8. quando de ortu & interitu καθόλου disputat, duplici argumento, quod ἅπαντα τὰ μι¬ κτὰ σώματα ὅσα περὶ τὸν τοῦ μέσουτόπον ἐστιν, ἐξ ἁπάντων ούγκηται τῶν ἁπλῶν euincere anititur. manifesta sunt uerba Philos. γενέσεις εἴσι ἐκ τῶν ἐναντίων. Ἐὰν οὖν γῆ ὕδωρ καὶ ἐνυπάρχειν ἀνάγκη καὶ ἐναντία τοῦτων ἀέρα καὶ πὺρ ἐνυπάρχειν. γῆ μὲν γὰρ ἀέρει, ὕδωρ δὲ πυρὶ ἐναντίον. ὥστε οὔκ τετάρτων σύγκεται ἅπαντα τὰ μικτὰ. [ /g ] ex nutritione ita: ἅπαντα τρέφεται τοῖς αὐτοῖς ἔξ ὥσπερ ἐστὶν. ἅπαντα δὲ πλείουσι ( τέταρσι ) τρέφεται ἐκ πλειόνων οὐν ἅπαντα μικτὰ ἐστὶ. 3. de coelo per ἔκκρισιν comprobat idem. Segregantur ex mistis quatuor, inquit. Tot ergo insunt. Tria haec attingunt chymicorum de reductione examen. Sique Arist. firmiter ex quatuor elementis concreta esse corpora, istis coprobauit argumentis, chymici iisdem repetitis nixi firmius longedemonstrabunt, corpora ex tribu. principiis, Sale Sulphure & Mercurio constare. Non ita coeunt elementa, ut plane abolescant, sed tantm ita, ut non amplius sint actu id quod ante separatim fuerant, retineant tamen corporis inque collo potentiam. Chymicis praeter tria haec Arist. fundamenta succurrit & sensuum copia. In mineralis uel metalli resolutione naribus & ratione agnoueris uim Sulphuris. Oculis ex consectaria flama aestimes idem. In uegetabilib. animalib. si negaueris sensuum probationem euidentem δυναμιν, tamen principiorum Salis, Sulphuris, & Mercurii probes necesse est, concessis sic & non actu in mixtis elementis: ut si non ipsum sulphur in mixti solutione dicere possis, tamen sulphureum notare queas, ita & mercuriale salsuginosum. Quaestio U. An Sal, Sulphur, Mercurius principia Chymicorum sint factitia. Antichimici principia haec chymicorum formam hanc, cuius nomine ita indigetantur ob analogiam, cum uulgaribus Sale, Sulphure & Mercurio, & aliam a natiua ab igne accepisse, & artificialia aestimanda iudicant, siue talia ut indigetantur, in corporibus, tum uiuentium, tum inanimatorum reperiantur principia, siue analogica, arte ea fieri, asseuerare non ausim. In mineralibus & metallicis actu ipso inesse & modo simplicique separationis modo segregari in propatulo est, ipsaαὐτοψια euidentissimum. In uegetabilibus non tam conspicua sunt, uerius analogice in conspectum prodeunt. Neutiquam tamen arte facta. Ambo enim a natura, quia naturalium sunt οὐστατικοι, & si non sunt principia, tamen ex iis conflata. Non arte ergo, cuius non est, negata natura omni fabricare. Si itaque arte etiam principia ista emergere concederetur, actu non in exsistentibus illis, satis tamen foret δυ¬ ναμεις eorum inesse, id quod aduersariis largientibus necessum. Non enim ex quolibet quoduis fit, sed ex determinato ac determinatum. Naturales igitu, si insunt δυναμεις, si arte pro mouentur ad finem ultimum, non mera factitia principia erunt, nec propter ea neganda principia esse. Insunt & elementa mixtis non actu sed potentia, quae tamen nihilo secius dicuntur principia rerum naturalium. Separantur & natura & arte fatiscente corpore. Sed ut hic ita & illic non nisi analogice, exhalanse cadauere non aer est, non ignis, sed his analogum, quin & in cinerem redactum, terra non est, sed terenum quid, non sine δυναμεσιν totius inibi latitantitantibus, beneficio quarum, uoce sehouae resurrectura sunt corpora nostra, quae nobis uidebantur in nihilum abitura, I. Corinth. 15. σπειρεται ἐν φθορᾷ ἐγειρεται ἐν ἀφθαροια. Si itaque elementa principia habentur corpora mixtorum, etiam chymica erunt, qua enim ratione demonstrantur illa principia, eadem & euidentiquaestio Vi 14 An omnia facescant in tria chymicorum principia Mercurium Sulphur & Solem. Analogice si haec accipiantur chymicorum principia assentiri eis possumus, ita ut pro Mercurio aqua ponatur, Sulphure ignis & aer, sale terra. Analogia negata, negatur omnia eo abire. Ex aqua & terra fac limum uiscidum, & hunc cura conglutinari & concrescere in lapidem: quemadmodum natura id fieri obseruamus. Si hic resoluatur in ultima, non in Mercurium Sulphur & Salem, sed in uulgata & physica resoluetur principia. Quid de elementis ipsismet, an unquam in ista principia recidunt, ex quibs nunquam constituta sunt. Quid de mineralibus, quorum non omnia etia igni crebrius, fatigata ista tria respuunt principia, sed nunc hoc, nunc illud potissimum regerunt arti. Quaestio. Uii. An Medicus & Chymicus idem? Negatur. Subiecta utriusque occupantia utrumque uariant, ideo & chymicum & medicum distare a se inuicem oportet. Medicus is est, qui medicinam scit, & bene usurpat ad procurandam sanitatem. Seu qui εὖ θεραπέυει. Chymicus non sanitatem sibi subiectam habet, sed suo studio naturas rerum explorat, singulari resolutionum, separationum, exaltationum ue arte, & hinc praeclara medicamenta secundario exhibet medico, commodamque medicandi materiam suppeditat. Quaestio Uiii. An pharmacopoeiae praecipua duo officia, deligere & praeparare. Si officium Medici est praescribere medicamenta, & horum rationes omnes, pharmacopoei officium non erit praecipuum deligere, sed cum medico commune. Imo si medici est praescribere medicamenta & pharmacopaei parare eadem, dilectio medicaminum medici potius erit, quam pharmacopaei. Illius enim est secundum indicationes indicata persequi. Hoc peragitur legitima & selecta medicamentorum praescriptione. Ergo amplius. Cuius est morbis mederi, idque per medicamenta μεε αα administranda, illius erit delectum medicamentorum habere, qui nimirum in debita qualitate, quantitate, & aliis adiunctis consistit. illud est medici. Ergo & hoc. Quaestio Ix. An Chymici sine delectu remedia praeparent? Insanit, qui hoc asserere audet. Detur ergo ipsi Helleborismus & talis: qui secundum artis praecepta remedia conficit, is sine delectu neutiquam laborat. Chymicus arte parat remedia. Ergo. quod arte fit, cum delectu idem fieri necesse est, adeo ut perpetum artis adiunctum sit selecte agere, hocque negato, negetur ipsamet ars. Chymiam atem esse supra demonstratum est, ante perspicuum quidem. Artifex ergo chymicus talem artem edoctus. Non ergo nisi cum delectu agit, quidquid agit, ut sapias puerili medicabor tibi remedio, efficacioribus impar scilic. sichymicus sine delectu remedia parat, cur tincturam stibii ex uitricto, arsenico, Mercurio non elicit, pretiosam? cur ex quolibet non quodlibet fieri censet? Hoc promiscue agentis est contra artem. Illius non est, ex definita materia definitum elaborare studentis. Quaestio X. An Medici officium a Pharmacopoei debeat esse distinctum atque seiunctum. Negatur. Uulgo licet credatur aliud officium Medici, aliud Pharmacopoei, quod hic conficiat pharmaca, ille uero praescribat, unum tamen idemque eiusdem munus, circa unum & idem occcupati το φασμακο ποιειν, scilicet ut nominibus duntaxat, & honorum gradu alter ab altero distet, & scribens honoratior operante censeatur falso, scribente tamen operante scientiore quandoque, uel etiam contra. Equidem ad medicorum hodie labores subleuandos circa aegrotantes uisitandos & medicandos occupatissimorum, publica habentur pharmacopolia, quibus presint pharmacopoei, non tam factores pharmacorum, quam uenditores. Hoc infra dignitatem medici foret publice mercaturi, & Iudaeum perfidum acturi, at non illud. Nam non solum medici est medicinam praescribere, sed & elaborare eandem. Si medicinam facere ignoras, quomodo factam perscribes rite, miscendo, coquendo, distillando, extrahendo, etc. multum uirtutis nunc perdentem, nunc acquirentem? Quin imo si pharmacopoei officium aliud oportet esse, & aliud Medici, nec huius erit botanica scientia & metallorum reliquarumque rerum physicarum notitia tota ad pharmacopoeos deuoluenda. Hoc quam turpe medicis foret, Hippocratica & Galenica arte sese uenditantibus, conspicuum est uulgo, qui Medicos ob id doctiores Pharmacopoeis habet, quod illi his rerum physicarum scientia excellentiores uideantur. Si itaque unam eamque non uulgarem officii partem Pharmacopoeum attinentis, medicum subire decet, medicamenta uidere simplicia tractandi, quare compositis dicent uale elaborandis? An qui praescribit medicamenta aegris paranda Medicus, praescribendo ne componit utique. Siquidem pharmacopoeus non nisi ex praescripto agit, fideliter si agit, & hoc modo agendo ministri perfungitur duntaxat munere, ipsomet medico componente. A nonymorum quidam interesse Reipublicae inquit, medicum a pharmacopoeo ita distingui, ut unus pescribat, alter operet: quia nisi essent distincti artifices, posset uterque quando lubet, aegrum impune occidere, possent singuli fel pro melle, uenenum pro remedio propinare, & paulo post subiicit: Attamen operatio pharmacopoeis relinquenda erit, indigna Medici maiestate, cuius est praescribere non operari. Insolentis medici insolens & ineptum rece ptum, idque syllogisticum tale. Si medicorum & pharmacopoeorum officia non essent distincta, uterque aegrum impune interimeret. At sunt distincta. Ergo. Consequentia negatur. Uno enim affirmato non affirmatur protinus alterum, nec antecedente negato, negabitur statim consequens. Utrorumque officia hocce seculo distincta sunt, nihilominus ab utroque plures occidi aegrotantes contingit: plurimos etiam seruari officiis alterutrius, nunc coniunctis & iisdem, nunc etiam disiunctis. Et qui aegrotantium impunitus interitus, ab amborum non distinctis officiis? anquod Medici sit praescribere & pharmacopoei operari? Sed quid utrumque ad mortem patientium? aut alterutrum mortem machinabitur, medicus operando, & pharmacopoeus praescribendo, aut Medicus utroque, aut tu mendacii es damnandus. At illud falsissimum. Ergo hoc uerum. Qui enim utiliter & ex usu aegrotantium praescribere pharmaca nouit, is eodem fine operabitur. Omnis medici illud est, Ergo & hoc. Nescire hoc inquies medicum, ideoque salutariter facere pharmaca nequire. At inquio uicissim, cum medicamentorum praeparandorum ratio est perspecta, eidem erit eorundem operatio non incognita. At prius uerum. Ergo & posterius. Ratio consecutionis est a necessario connexu subiecti & adiuncti. Si enim medicorum subiectum est medicamentorum praescriptio, haec autem non nisi quotidiano usu & encheirisi prudenti addiscatur, medicamentorum operatio tamen erit subiectum medicorum proprium, quam eorundem praescriptio, quae negata omni operatione non nisi caeca stolida & periculi plena. Architecti est, non modo aedificandi rationem ministrantibus praescribere, sed & ipsam aedificationem suscipere atque συνεργειν, indignam operationem Medici maiestate esse, superborum duntaxat medicorum censuraest, nihil nisi auram uulgi ἁμαιζιαια τα ῥη¬ ματα iactando, holosericis uestibus incedendo, asinis insidendo, grauitatem maxima stultitia & gestibus & sermonibus emicante conditam referendo captantium. Cur pudeat medicos operari, quos non pudeat stercorare, lotia & merdas foeditissimas inspiciendo? utrum honestius est, dic aedepol, olere stercus & urinam, an pharmaca facere? Si illud; dignus ut nutriaris stercoribus putidissime & quotidie tibi moschus sit κοπειοδης. Quis Hippocrati nostro, quis Galeno, quis Auicennae & reliquis Graecis Medicis principibus fuit pharmacopoeus? Nonne hi omnes medicinarum praecellentium non solum prescriptores, sed & elaboratores strenui felicioresque nobis medendo, omnem operarum pharmaceuticarum curam in myropolas, medicamentarios nunc sciolos, nunc inertes, bonos iam, saepius, improbos & numis inhiantes sagacissimis medicis imponentes deuoluentibus. Principalis medici quidem functio est bene mederi, seu illa auxilia, quae ars praesentit, postquam cognouit satis & elegit, usurpare perite ad procurandam sanitatem. Nosse herbas non facit medicum nec pharmacopoeum: Sicut nec morbos scire, sed sanare perite. Illa duo facultati eius sunt, subordinata, quandoquidem absque notitia illa officio suo fungi nequit. Quaestio Xi. An medicamentum in tria chymicorum principia, Salem, Mercurium & Sulphur ἀνασοιχειωσει soluta retineat temperiem totius. Negantes temperamentum inferunt, pendere ex mixtionis modo, mistionem uero ex quatuor primarum qualitatum calidi, frigidi, humidi, & sicci unione; nullo itaque iure in tres substanias, Salem, Sulphur & Mercurium, mixta separari posse, nec in singulis totius temperamentum permanere, nec quae mixta constituebant certam temperiem, retinere eam separata. Respondetur Syllogistice. Quod ex unione quatuor primarum qualitatum est conflatum unione, illud non potest redigi in tria ista chymicorum principia, Sal, Sulphur & Mercurium. At omnia mixta. naturalia ex istorum coitu constant. Ergo. Quanquam enim pleraque naturalium, ex mixtione primarum qualitatum constant, consequens non protinus est, segregationem trium principiorum, Salis, Mercurii & Sulphuris exinde fieri non posse. Quin imo quia res naturales, minerales praesertim in tria ista principia ἀναστοιχειώσει spagyrica resoluuntur, omnino ea ipsa inesse oportuit. Quo enim argumenti momento corporum naturalium ex elementorum συγκρίσει constitutionem comprobare sibi persuadent, eodem & ex ipsa συγρείσεως διαλύσει spagyrica trium illorum principiorum chymicorum, ad naturalis corporis systema mistione coitum astruendum ostendemus hoc ratiocinio. In quae redit quodlibet solutum, ex iis constet necesse est? atqui mixta quaeuis soluta in Sal, Sulphur & Mercurium redeunt, & arte & natura. Ergo. Propositio axiomatica est nullius probationis indiga. Minor Spagyricis tam certa, quam ipsa αὐτοψια ananatomia euidentissime ostendenda. Spagyria quodlibet & animale, uegetabile & minerale in tria tibi redigit principia, Sal, Mercurium & Sulphur, ut obstinatior temere & ignoranter, iam ipsismet tuis oculis uisa certo astruere cogaris inuitus. Doceto similiter ἀναστοιχειώσει tua, regressum & egressum, elementorum res nuper naturales συγρείσει constituentium. Adiuncta ἀναστοιχειώσει cadaueris putrescentis Mercurius, Sulphur & Sal, ille uolatilitate sua & ἀοριστία oculos in sui testimonium uocabit, hoc mephitide nares feriet, Sal non tam Mercurio quam cineribus osseo cadaueri afflatis inhaerens patefit, illis ipsis principiis sibi inuicem permistis & altero alterius contagione contaminato. Quemadmodum igitur affirmatum mixtum naturale ex quatuor qualitatibus coadunatum, non negat tria principia priora illis, aut proxima Anatomicorum, sperma & sanguinem, quibus constamus, & hoc nutrimur: ita nec concessum prius redarguet tria chymicorum principia, Sal, Mercurium, & Sulphur, quae tam uirtutibus, quam corporibus ipsissimis ubique conspiciuntur. Non enim mixtum naturale ex solo elementorum concursu consistit solummodo, sed & seminaria propagatione, quae iam uegetabilis & animalis est, iam mineralis, imo utriusque si non trium omnium particeps esse habeatur. Si itaque mixtum uirtute Sulphuris, Salis & Mercurii, emicat, utique non inepte constare ex iisdem censebitur, & principia eius esse, id anatomia spagyrica cum rationibus aperte approbatibus. Non ex solo elementorum congressu mixtum esse conflatum, arguit euidentia heterogenorum, uires non elementis insitas, sed a λογῳ τῆς μιξεως obtinentium. Ex concursu elementorum fit lapis iners, mixtione simplici, non nisi elementarem uirtutem professus. Mixta qua mixta nobilius elementaribus arguunt συστατικὸν. Nobilitas τῶν συ¬ στατικῶν, inquies non in fictis & pictis istis principiorum chymicorum consistit, sed in forma misti. Inquio uicissim. Formam mixtorum uariare necesse esse, mixtis ipsis discrepantibus, alioque alii nobilitate mixtionis anteeunte iam, nunc ignobilitate cedente. Nec ficta esse illa principia chymicorum, quod αὐτοψία pateant, & naturali & artificiosa solutione repraesentata, non tamen idea uulgaris Mercurii, Salis & Sulphuris, sed uultu analogico uirtutibus, & potentiis quadantenus uulgaribus correspondentibus, ex calidi, humidi, frigidi sicci coitu mixtum constare asseris, quodlibet, diuersimode tamen commixtum, idque & ἀναστοι¬ χειωσειωσιος nutritionis & generationis argumento conaris euincere. Chymici iisdem utuntur argumentis, & nescio num minore uel maiori robore. ταις δυνάμεσιν omnia obiecta excusatis, elementa actu mixtis inhabitare negantes, & qualitates eorundem. Chymicos idem responsuros uobis obgannientibus ridetis. Atqui potentiis non contenti, actus ipsos in corporibus oboculos ponunt, unionis primarum qualitatum cuiuslibet misti demonstratione autoptica nobis denegata. ἀναστοι¬ χῶται mixtum, uel sponte sua uel arte quod ex primarum qualitatum mixtione constare ais, uel qualitates istas, uel subiecta harum mihi ostende, ut ostendit tibi Chymicus, & in tuam statim descendam sententiam, abnegatis Chymicorum principiis nugacibus habendis. Heterogenea in cuiuslibet διακρισει ibunt tibi inconspectum, oleosum, aqueum, & siccum quippiam, unum quodlibet erit adhuc mixtum & non simplex, quia mixtio non ex simplicibus meris erat, oleosum aerem ignemque peripatetici, Chymici sulphur indigetant, aqueo illi aquam, hi Mercurium, sicco illi terram, hi uero salem denotantes. Utris fides habenda? mixta ista esse principia adhuc nec pure elementaria, manifestum est. Num ipterea principii notatione indigna? At mixtis & compositis principiis constamus, si ista habentur principia, cur non resolutione apparentia principia definienda? Principium prius & posterius, primum medium & ultimum & suis modis descriptum 5. metaph. interlinendum. Quodlibet tamen principium mixti ulteriori διαλυσει uel natura, uel arte exaltetur, putasne abiturum eo simplicitatis, ut merum redeat elementum? si abit, recedit eo, unde uenit, & sic elementa erunt ultima, & Chymicorum media uel proxima principia, si prima, media & ultima principia conceduntur cum Aristot. & rerumeuidentia, de crassi totius separati spagyria iam disceptantes, puerilem in spagyr. ignorantiam suam produnt. Non enim separantur, ut perdant crasin totius. Finis artificis est imperfecta ad perfectionem arte perducere, abiectis abiiciendis. Quorum fit separatio, eorum etiam iterum fieri coniunctionem oportet, crasi totius nobiliori restituta priori, impuritatibus & obstaculis ita remotis. Temperamentum totius manere a separatione & hanc insequi coniunctione artificiosa effectus elaborati arguit depuratique. Si ad intentionem artificis separatio mixti instituitur, coniunctione missa temperamentum totius destruatur, quid noxae inde metuendum? & aliquando toti mixto, tribuitur, quod est unius partis proprium & principii Chymici separatione hic facta, tantum abest, uim specificam perire, ut ea potius intendatur & uegetetur decoctum uel aquam destillatam praescribens non mixtorum omnium totam crasin exhibitam uis, sed horum duntaxat uim quampiam crasi sua determinatam, nisi aquam destillatam totam mixtorum temperiem possidere tibi persuadeas. At totum mixtorum temperamentum illis non inesse, residuum perdocet, multum uirium adhuc exquisitiore digestione & distillatione concedendo. Rhenbarbari decoctum uirtutem obtinet, χολαγωγειν & bilem ducendi, astringente facultate temperiem totius attingente in residuo considente & parte terrestriore astrictionis subiecto congruo. Absit itaque a separato trium principiorum non iterato copulatorum crasis totius, sit tamen instructum crasi sua & determinata, hacque usui bono, num propterea quid absurdi in naturam uel artem commissum erit. Lacti heterogeneae partes sunt crasi totius unitae, ut id uniusmodi esse putetur, solue compagem mixtionis, uisui protinus obiicientur partes heterogeneae sua quaelibet ornata temperie peculiari, ante totius λὑσιν, sub totius latitante, nulla tanta, tamen utilitate, quam iam a διακρίσει praestant generi humano. Quaestio Xii. An Sal principium naturalium, cum arte factum artificiale habeatur? Quod naturalium principium est argutantur misochymici, id artificiale esse nequit. Sal chymicorum artificiale est. Ergo, naturalium principium esse nequit. Consecutio neganda & ad assumtum respondendum. Sal Chymicorum dici artificiale, arte naturam principii dumtaxat purificante & suae integritati restituente, interim id in se & per se principii u obtinet. Quaestio Xiii. An Salia caustica, ideoque ad adiumenta medica noxia? Caustica probantut esse argumento, quod in adustis omnibus maneat empyreuma. At hoc est petere principium. Quod empyreuma sapit, illud causticum non est, Salia empyreuma sapiunt, Ergo non sunt caustica. Propositionem coqui erroneam testabuntur negligentia sua saepius cibis empyreuma inferentes, minime tamen καυσώδες. Aquae hae distillatae quoties empyreuma redolent, sed quodnam eis καύσωμα? adsit tamen adustis & salibus expyreuma, hoc sublato καῦσις tolletur. At empyreuma eluibile est, leui arte, ergo & καυσώδες, rectificata itaque Salia re, του καυο ώ¬ ματως expertia in usu ueniat. Sed si caum stica salia usu abdicentur cotidiano cur sal edulis in usu est cotidiano, & dem omnibus promiscue? pergit, infulsus obloqui, generandis & conseruandis animalibus, sola dulcia conferunt salsa illis sunt insensissima. Iis enim animalid omnia ut uermes interficiuntur: eaque ut capitalem hostem respuunt. Insulsum admodum obloquium. Ubique petit principium, Dulcia sola generandis & conseruandis animalibus conferunt, quomodo? quid dulcedo ad generationem & conseruationem animalis? quod obtundit uenerem, id non potest conferre quidquam ad eam. Dulcia obtundunt uenerem. Ergo. Uin assumtum probari: Quo torpet sensus organum, illud iners ad Uenerem. Dulcibus torpent sensoria inprimis Ueneri dicata. Ergo, Et quanquam dulcia εὐξωμα habentur & ea propter multum sanguinis & ἑπομενως plus spermatis elargientia, per se absque stimulo salis tamen perpigra & mortua esse ἔυσαρκος dulcibus eriutriti ostendunt. Sint tamen dulcia emolumento alicui, sale non expuncto, & sic non solum dulcia conferent. Imo quod plus confert, id ali est anteponendum utilitatis praecellentia. Sal plus confert ad generationem & conseruationem animalium. Ergo. Minor probatur, sal enim esculenta queque sapida efficit, gustuique ac palato gratissima, cibique auiditatem incitat, tum omnia a putrilagine uindicat ac tuetur omnibus praesertim limosis sordibus excoctis atque ademtis. Illo condita quaeque in multam aestatem asseruari possunt; absorbuis enim consumtisque excrementitiis omnibus humoribus, cogit & densat carnes ac salsamenta, ne quid ex ambiente aere putredinis subire possit. Ad generationem animalium & conseruationem eorundem sal nihil conferre, a uero alienissimum, experientia constat. Obesae siquidem mulieres dulcibus delectatae & enutritae, quae magna ex parte effoetae sunt, moderato salis usu foecundae fiunt ac conceptui idonee: abstergendo enim omnem uliginem uuluamque plus satis udam madidamque exsiccando, efficit, ut genitale semen facilius utero minus lubrico adhaerescat. Uiris quoque lumbos incitare, mouereque tentiginem commonstrant salitis affatim usi sic frequens marinorum piscium elus, omniaque testacea, ostrea, gammari, locustae, cancri, cochleae conchaeque marinae, libidinem concitant, caliditatis mordacisque naturae rone, foecunditati insuper auxiliari, uel illud argumento est, quod immensa uis murium soricumque in marinis nauibus enasci soleat, & quod mulieres salinariae continenter pruriant, multarumque prolium sint feraces. Hac inducti ratione in non nullis regionibus coloni, iumentorum pabulo multum salis inspergunt, quo sint ad cibum auidiores, & ad subeundos labores, gignendumque magis alacres & erecti. Imo adeo afficiuntur salsis animalium pleraque, ut non exspectantia agricolarum salsationem, undiqua que salsa inuestigent, calces & salfuginosa a parietibus, ruderibus, e stercoribus, urinis ad quas omni conatu ultro feruntur praecipitia, ut nulla ui queant abigi. Columbarium adi si columbarius es, si frequens habere cupis, lotio id probe perminge, & sale consperge, habebis inde frequentissimum. Quod nam autem animalium salacius columbis stercus columbinum, ouillum, caprinum gustu, multum salis nitri inesse deprehendes anatomia, si non est infra dignitatem tuam, idque esse fertile arguit ex eo stercoratio foecundissima, agricolis omni studio expetita. Tantum conferunt salia ad generationem & conseruationem animalium, ut mirari subeat, aduersarium ausum fuisse obiicere intelligentioribus, insensissima salia esse animalibus. Si sunt insensissima cur tantopere eis expetita uermes eis necari ridiculum est, Cur necantur. An quia salia putrediniaduersantur, ex qua uermes nati scilicet: sed hoc est conferre multum ad conseruationem animalis. Prohibita enim putrilagine, prohibebitur generatio uermium internecioni hominum natorum, hisce prohibitis sal procurabit efficaciter conseruationem & generationem animalium, quorum abiectitia sunt uermes, quibus affirmatis, non affirmantur omnia animalia. Notandum & hoc dulcia sola conferre ad generationem & conseruationem animalium, si sola, quare condimenti loco medici suadent salis aspersionem. Dulcibus admistus sal, ex dulcibus facit non dulcia, insipida sapidiora & salsedinis non nihil sapientia. Aliquid ergo conferent salia & non sola dulcia, quod implicaret contradictionem. Quaestio Xiiii. An praeter condimentum, salia plus praebeant adiumenti in medicina usurpanda nec ne? Ad ratioes allatas surdescentibus ipsis pluris sit, quam tota ἀπό διειξις, principes medicorum salium gnari usurpatores, testes locupletes producam eo in primis nomine, ne nouatores & nouorum medicamentorum fabricatores consultoresque habeamur. Ac primum Aegineta hac de salis facultate refert lib. de re medica 7. cap. Sal omnis multum siccantem ac astringentem facultatem habet, unde quicquid humidi in corporibus est, id iotum depascitur. Quod uero reliquum est, id totum compingit. Oribasius Medicam. collect. lib. 15. Sales, inquit, siuefossiles sint, siue ex mari oriantur, similem facultatem obtinent: eaque ex duabus qualitatibus abstergente & astringente mista est. Differunt tamen, quod sales, qui ex terra fodiuntur, discussoriae sint essentiae, ex quo fit, ut crassiorum sint partium, magisque astringant. Sales uero isti magis digerunt, quam ignem non experti, quatenus eorum corpus tenuiorum partium est redditum. Idem Oribasius lib. 2. de uirtute simplicium medicament. ad Eutrapil. haec scribit: sales similem uim habent, fossiles & marini & ex duabus mixti sunt qualitatibus abstergente atque astringente, utrumque autem genus siccare planum est. Quamobrem omnem humorem in corpore depascitur & partes solidas astringendo densat: quod in caussa est, ut eas sale condiant, salque corpora a corruptela conseruet. Sal ustus maiorem detergendi uim habet: non aeque tamen contrahit & condensat. A etius paucis additis aut immutatis uerbis. Tetr. I. serm. 2. cap. 43. & cap. 46 idem scribit. medicamenta ex salibus constructa proferantur priscorum medicorum peritissimorum ad obtundendam calumniandi libidinem medicastrorum misochymicorum nil nisi sua sordida laudantium inefficacia nulla methodo παρα λόγον administrata. audiant Aetium tetr. 3. Serm. I. ca. 24. ubi de cruditate, & de iis, quae ad concoctionem iuuandam faciunt, ex Galeni aliorumque medicorum sententia, sales nobis proponit: in quorum descriptione libra una Salis Cappadocis ingreditur, quae omnium aliorum dosin piperatorum ac calidissiquantitate superat, puluere inde concinnato, ad semicochlearis quantitatem, ex ouo sorbili, aut ex ptisana ieiuno uentriculo matutinis sumendo. Huius medicamenti ( inquit ) auxiliares facultates nemo pro dignitate laudare potest. Quare ut breuiter dicam, ad frigidiores temperaturas, non reperias aliud Pharmacum, quod conuenientius crudos humores concoquat, unde & colicis prodest: uentrem citra molestiam mediocriter mouet. Describit porro sales Poletis aluum emollientes pituitam acapite dissoluentes & per palatum transmittentes. Eam ipsam compositionem ingrediuntur, sales torrefacti splendidissimis drachmis centum & quadraginta quatuor. addendo solummodo florum chamomill. conizaetemii, calamenti montani, radicis eryngii montani, origani, sylphii, piperis ana trientem. Prostat & alia salis compositio apud eundem praestantissimi medicamenti uices aduersus multos humani corporis affectus explens, his uerbis eam commendantem: Qui enim assidue ( inquit ) utitur, nullis morbis per omne tempus infestatur, praecipue tamen caput alleuat, uisum acuit, pituitamque in thorace congregari non sinit, concoctionem bonam operatur, & necessarias uenas maxime ab obturatione liberat, & renes repurgat. Hi sunt salium fructus caustici & empyreumate Sal, infesti noxiique, ut priscis & principibus medicorum nullum medicamentum fuerit exoptatius & salubrius compertum. Actuarius libr. Method. medend. cap. 9, describit quosdam sales purgatorios: Sal qui aluum subducit, uentri, intestinis inhaerentem pituitam, reliquosque humores euacuat, purgat quoque modice bilem: commodissimum est articularibus morbis stomachicis: & si quis ob stomachi uitium comitialis assidue concidit, eoque utitur: mihi, inquit, gratiam habebit. Qui eo familiariter utuntur, a morbis ipsis uindicat. Subducto uultu chymiae osores rancidi compositiones priscorum inspiciant: Sal armoniacus, praeter calefacientia impense, uiolenta calefactione, si non uenenata dotatus occurret. Plura ibi locorum uidere licebit. Nicolaus Myrepsus lib. 1. de antidotis, sectione prima, preter plurimas salium descriptiones unam describit Sanctorum Apostolorum auctoritate & usu insignitam huiusmodi uirtutum. ut uisum ad sehectam conseruet, tussim & anhelitus difficultatem prohibeat. Aliam Lucae Euangelistae & Apostolo tribuit, non minorum uirtutum, aliam item Gregorio Theologo & cet. Marcellus Empirirus duo salium purgantium genera describit in suo de Medicam. lib. ca. 30. Aegineta lib. de remed. 7. cap. 5. uinum purgatorium salem continens, describit porro solutiuum sal, terr. I. serm. 3. cap. 108. integrum hoc caput de salibus purgantibus instituit; quorum uarias explicat formas, admirandaque de eis praedicat, tum ad praecautionem a morbis, tum in grauissimorum etiam affectuum, nec non febrium quotidianarum, tertianarum ac quartanarum curationem. Oribasius εὐποριστοῶν lib. I. cap. 9. ubi de euacuationibus tractat, quae sanis conueniunt, haec scribit: iam uero us, quibus malitia humorum inest, & quibus propter superfluorum acrimoniam exanthemata in cute exoriuntur: quique morsum in lotio stercoreque sentiunt, confert lac melli mixtum bibere. Itemque serum lactis: sed primum potui dandum est sale iniecto: facit enim sal, ut serum partes corporis celerius permeet. Plinius secundus letaliter febricitantem & obstructa aluo diutissime oppressum, aliis medicis incassum laborantibus, sola aqua salsa simplici ad miraculum liberauit, non solum febre, sudore, fugata, sed & aluolaxata, calumniantibus licet tum medicis, aegrum illius potu enectum iri: Quid? ne Galenus a salis nitri usu abstinuit, quin eum etiam atque etiam commendat, libr. 4. de sanitat. tuend. cap. 5. Trallianus libr 8. cap. 13. Paulus de re medica, lib. 7. cap. 24. Actua. libr. Method. med. 5. & 6. Myrepsus de antidotis. Sect. I. cap. 185. describit antidotum, quam diaspolitirum uocant, cuius duas tradunt formulas, in quarum una plus nitri quam altera, inserunt. Quae copiosius nitrum continet, cum camino, pipere, ruta ac nitro ana partibus aequalibus concinnatur: quae hac ratione, ut scribit Aetius tetr. 3. serm. I. cap. 22. magis aluum subducit. Aliquando reliqua singula pari pondere miscentur, nitri uero dimidia aut quarta pars additur. Unde apparet ipsum Aetium, uim purgatricem sali nitri tribuisse. Quaestio Xu. An Salia antiquitati medicae uenerandae calcinatione comparata perspecta & usurpata sint. Equidem Aeginetam lib. de remedius 7. cap. Ii. ad salium theriacalium confectionem uiperas ( uirulentissima reptilia sale armoniaco, gentiana, aristolochia, centaurio, cardamomo, atque id genus aliis uariis simplicibus conditas, ac undiquaque circumuolutas delegisse legimus. Deinde omnibus melle Attico in pastam exceptis ac copulatis, in ollam terream luto fortissimo munitam, cum suo operculo, tamen foraminibus pertuso, ut quidquid uirulenti est, exhalet, iubet ad ignem reuerberii exponi, ut in calcem cineresque prorsus redigantur: ex quibus cum aliatum rerum additamentis ac mixtionibus sales theriacales fiunt ac concinnantur. Quae quidem operatio tota chymica, liquidoque arguit: Ueteres ad exquisitissima remedia, calcinationes remediorum, tanquam uirtutes rerum ingeminantes ac adaugentes usurpasse, citra tamen humidi primogenii deperditionem: similibus calcinationibus Oribasius usus est Med. Collect. lib. 13. de calcinatione tartari, faecumque aceti in olla argilla incrustata. Dicit enim rem calcinandam in olla luto munita esse collocandam, tam diuque ibi esse assandam, dum album colorem acquirat. Antiqui omnes de auicula troglodytes regulus quae dicitur, docentes eam in cineres redactam, singulare esse calculi remedium. Uitruitidem ac spongiam calcinatione & incineratione usui bono paranda iubent. Aetius tetr. I. Serm. 2. multa ac uaria proponit auxilia ab antiquis desumta; quibus illis calcinatis ac in cineres solutis, uti uulgo solebant. Atque eius sunt uerba, quae habentur cap. 156. eiusdem libri: aiunt, inquit, cornu cerui, si post usturam lauetur, dysenteriam ac sanguinis sputum & caeliacas affectiones sanare: ictericis quoque praebetur utiliter: datur omnibus duorum cochlearium mensura. Et cap. 157. Alii suum ungues urunt, & cinerem colicis in potu praebent. Alii asinorum ungulas ustas, comitialem morbum sanare aiunt, si assidue bibantur. Cap. etiam 161 ossa usta, inquit omnia discussoriam & siccatoriam uim habent: quidam tamen de hominum ossibus id maxime praedicant. Talum utique suillum ustum, deinde potum inflationes ac tormina sanare prodiderunt. Et noui sane ego quendam nostrorum hominum, qui ossa usta potanda dabat, ignorantibus potantibus, quid potarunt ne abominarentur. Atque sic in multis & morbum comitialem & articularem curabat. Et Cap. 163. mergi uentrem torrefactum sali modico admixtum, crudis bonam concoctionem facere credunt. nec non cap. 175. ceterum cinis cremati cantri similiter, ut alia usta siccat: uerum quadam totius substantiae proprietate ad rabiosi canis morsum efficax cit. Quin & formam calcinationis illarum quandam explicat, quam apraeceptore suo didicisse se scribit. Patinam, ait, habebat is ex aere rubro, in qua uiuos cancros urebat, lignis uitis maxime subiectis, donec ad cinerem, ut commode teri possent. Atque sic semper paratum habebat pharmacum. Ex eo uero quotidie a rabido cane demorsis dabat, usque ad quadragesimum diem cochlearium salis amplum in aquam inspergens. Si autem non in principio, sed post aliquot dies a morsu commorsi curam suscipiebat, bina cochlearia quotidie dabat, ut quadraginta dierum exhibitio expleretur. Cap. 176. locustae testam ustam ac tritam cum meraco bibendam dato & aluum inferum fluxum compescet: expurgat eadem & calculosos renes, multam arenosam urinam deducens. Quid? Galenum in calcinatione praesertim hac, quae fit per ignem summopere ipsum exercitatum fuisse, tum doctrina ueterum ab eodem repetita, explicataque arguit, tum experientia propria, qua, nouis praeceptionibus uetusta auxit, euincit, τέφραν, inquit, τὸ ὑπό¬ λειμμα τῶν κεκαυμένων σωμάτων ὀνομάζουσιν. οἱ ἕλληνες ἔαντε λιθώδη τῆν φύσιν ἕαντε τῶν ζώων ἦ δενδρῶν ἦ μόρια. disciplinae hoc chymicae est, calcem nominare, quod ipse τέφραν siue pprie dicta calx sit, siue cinis. cineribus seu calcibus utitur ad κονίας στάκτην seu lixiuia; utitur ad reprimendas uires quasdam, ad tollendum uenenum in uiperis & aliis. Utitur ad quasdam acuendas: nam ut ipse dicit, quorundam uirtutes igni augentur patescuntque, quorundam tolluntur. Aliquibus adhibet lotionem, aliquibus tritionem & omnino commodas ad medicandum reddere materias annititur. Ita purpurarum testas urit, λείοι ὥς χνοῶδες γινεσθαι κό¬ ψας δηλονότι, καὶ σίσας πρότερον. in Cancro, comburendo calcinandoque recitat Aeschrionis senis praeceptoris sui experientissimi σκευασίαν; quod scilicet cancros uiuos aeneae incluserit ollae, usseritque ἄχρου οὗ τέφρῳθῶσιν ὡς ἐυκόλως λειοῦθος. Ad Pisonem salem theriacalem confecit calcinatione. Sed cum frequentissimum fuerit, hoc apud Galen. artiprogymnasmatum ficium, plura allegare loca, superuacaneum reor. Cui placet, legat quae scripta exstant apud Galenum. de simpli. medicam facultat. ubi de materia metallica disputat: & quae apud Plinium lib. 34. cap. 10. & 13. cap. 18. eiusdem calcinationem plumbi ex Dioscoride repetit. Apud Dioscor. uritur seu calcinatur plumbum cum sulphure in olla. seu catino, subiecto igni agitando, donec, ut ipse loquitur, ἀποτεφρωδῆς quae res nihil aliud est chymicis, quam calcinatio. Quaestio Xui. An calcinatione humidum primogenium & crasis rei dispereat nec ne? Ut calcinationes negantur unius modi esse, ita quae inde prodeunt uariare & diuersimode affecta esse, fatendum est. Omnis calcinatio ex mixto corpore terreo est. Omnis fit uel humido absumto, siue in totum, siue quoad redigi in atoma & impalpabilia, ut loquuntur, possit: uel fatiscente compage solutaque continuitate, & uel substantialis nexus diuellitur, uel solida saltem partium minutarum ἀδιαιρέτων, ex quibus corpora conflauit Democritus, principio chymico confisus, cohaesio tollitur, & hinc est reuocabilis seu reductilis corpulentia, illinc non est. Ceterum calcinatio simpliciter uocata fit modo per aquas, modo per ignes. Per aquas fit corrodendo uel diluendo. Corrosio aquis utitur mineralibus, uegetabilibus mistis. Quae per ignem seu calorem siccum peragitur, aut comburendo perficitur, idque uel sublimando uel praecipitando, ut fiant, seu cineres uegetalium, seu calces mineralium: hocque seu statim, seu interuentu, postea aliorum, aeris, aquae, mallei, molae & c. Aut perficitur sine combustione per fusi dispersionem: aut induratione per uaporem uel admistione friabilis. Si aliquo horum modorum calcinandi, perditur, uel crasis uel humidum primogeneum, seruabitur integra & reducta reliquis artificii modis: Quin & artifex negabit ullo modo perire calcinationis rei calcinandae crasin, uel dissipari humidum primogenium. Si uno uel altero perditum ibit, accidente, & destructoris non artificis inscitia eueniet. Maxima difficultas est, praesertim calcinatione per ignem uiolentum temperiem rei seruare integram. Idque solius est artificis periti usu longo. In uegetabilibus factu perdifficile, in mineralibus & metallicis facilius. Si sal redolet uires rei proprias, crasin eius destructam, aut humidum primogenium desumtum dices? At omne sal ab artifice confectum quam proxime repraesentat naturam rei calcinatae, effectibus in medico usu affirmantibus. Retinebit ergo calcinatione humidum primogenium, tum crasin a calcinatione calcinatum, uel etiam hoc argumento, quod ex salibus multis oleosa substantia arte eliciatur natiua: oportuit itaque superstitem fuisse saluam. Et sal cancrorum calcinatione etiam uiolenta tam priscis quam recentioribus antidotum depraedicatur ad morsum rabidi canis, specifica uirtute tantum uirtutis possidens, ut uirus id rabidum expugnet. Si calcinatione destructa crasis eorum foret, a qua specifica ista uirtus, inefficax haberetur & proiectitium. Quid? ex cineribus cuiusque plantae, artificiossime elicitis, plantam rosae, rosam media hyeme uirescentem uegetantemque suis coloribus ornatam, tum reliquis, quae natiuae sunt, referre, in conspectum producere potest praestantior artifex. Id ne crasi destructa, aut humido primogenio disiecto opinaberis? Quaestio Xuii. An sal ex principus unum rerum naturalium. Contradicentes hoc utuntur argumento: sal non potest esse principium naturalium, quod plus damni salia inferant, quam utilitatis, idque auctoritate medicorum: qui salsa ubiuis aegrotantibus detrahunt, & dulcia tantum illis praescribunt. Resp. & hoc turpe esse petere principium. Sal plus utilita, tis praestare quam damni in propatulo est, ut superius demonstratum. Sit tamen damnificum, anne ideo non principium statuendum? expunge ergo στέρησιν seu priuationem numero principiorum naturalium, quae caussa est, corruptionis omnis, & tamen nobile physicorum principium. Falsum est dulcia aegrotantibus dumtaxat praescribi, & salsis interdici eisdem. Dulcibus ne putredinem fugabis? quibus adaugeri & calorem febrile in febri omni administratis excandescere rapido aestu probati fatentur omnes medici? si dulcibus curas omnes tuos patientes, quare acetosa & refrigerantia promis, peramaris admodum ingratis uexas aegros? Quaestio Xiix. An argentum uiuum principium metallorum? Inficiantes euincere uolunt hoc argumento, quod hydrargyrus, auctore Aristotele aereum potius quam aqueum non concrescat, quod ad metallorum generationem necesse est. Obstat ergo sola coagulatio, quo minus principium metallorum esse queat. Comprobato illo probabitur & hoc. Mirandulanus meminit cuiusdam, qui succo quodam plantali & ualido igne fixauit hydrargyrum. Albertus & Buccaferreus corylo fixari mercurium affirmant. Argentum uiuum cum arsenico & sulphure coeunt, ob symbolum & familiaritatem quam habent cum eo. Id monuit ex natura & arte Geber. Sulphur enim habet partes quasdam dispositas ad metallicam naturam, si ab eis separata fuerit corruptibilis & inflammabilis pinguedo, & hoc conducit ad tincturam rubedinis. In cinnabari, ere, plumbo, hydrargyrus natura concrescit, a quibus arte uolatilis separari iterum potest. Et quid aliud est plumbum, quam argentum uiuum primigradus fixionum, in metallico genere? Ideo & immiscetur eidem perquam facile. Uin plura arrenti uiui principii metallorum argumenta metalla in hydrargyrum soluuntur. Ergo eo constant. Plinius lapidem hyd argyri inueniri ait, in argentariis. Dioscorides colligi hydrargyrum recitat, in fornacibus excoquendi argenti, Langius in pergamenae uirgineae, in qua aurum fuit dilatatum effectu in uermibus occidendis, coniicit de hydrargyro, quem ipsum etiam experimur in pannis extorsorum poculorum per hydrargyrum inauratorum. Idem metallariis aquis inesse putat, ex pituitae circa fauces in usu earum collectione. Quae etiam metallici mala circa caput, fauces, pulmones, neruos, cerebrum nucham patiuntur, ea potissimum impuro mercurio debentur, ex cadinia argentifera teste Mathesio, saepe percussu expellitur. Bismuthum fugit in igni, eiusdem iudicio, propter copiam hydrargyri non fixi: quod ipsum et iam confluit in doliis, & argentum reddit. Kentmannus in ualle loachimica uenam hydrargyri inueniri tradit, similem argento rubro, rudi, & aliam fuluam, in qua pyrites aerosus aurei coloris positus. Idem in saxo candido dicit reperiri aurum argentosum, fuluum in Pannoniam, quod sit argento uiuo adhuc tinctum: quemadmodum apud artifices docimastas praeceptum est de auro ab hydrargyro, in quo inuenitur, separando. Sed frustra in auctoritatibus & historiis tempus consumitur, cum id adeo manifestum sit, ut negare dementiae sit proximum. Quaestio Xix. An chymica remedia tuta? Affirmatur. Herophilus morborum remedia, si ab indoctis medicis usurpentur, uenena, si uero a doctis & exercitatis, deorum auxiliares manus sapienter appellabat. Remedia chymice elaborata & κατα ἐνδειξιν administrata tam tuto exhibentur, quam cibus & potus quotidianus. Haec multum faecum & substantiarum heterogenearum in se habent, naturae partim noxiarum, partim elaboratu impossibilium, ut propterea etiam rite porrecta & debita tum qualitate tum quantitate nihilo secius naturae oneri sint, & morborum uariorum auctores. Pharmacis alchemia fabricatis nihil huiusmodi inest, alieno omni probe expeditis. At periculosissima ea esse, uariosque aegrotos prae nimia sua in agendo uiolentia abstulisse inquiunt osores chymiae ignari. Tantam quippe caloris insiti iacturam faciunt, quantam resarcite omnia restaurantia iuscula non possunt. Calumnia sunt. Quomodo enim heterogeneis liberata remedia calido natiuoofficere queunt? non quantitate? quae longe minor est receptis pharmacopoliorum remediis, non qualitate uel manifesta uel occulta? utraque enim uegetior in ruditer efformatis. Quomodo ergo nocentiora chymica? si talia, aut per se erunt talia, aut arte chymica. si illud, proscribantur ex omnibus pharmacopoeis pharmaca, aut minus tuta erunt hactenus ex culinis pharmacopoeorum in usum ducta. Si hoc & arte chymica noxiora fiunt, cur usus id non probat? cur grauissimi & desperati morbi iis profligantur? Illa remedia tutiora erunt aliis, quae citius & facilius fugant morbos. Talia sunt chymica. Ergo: Assumtum omnium chymica remedia rite adhibentium testimonio comprobari potest. Si quid minus feliciter cessit, eorundem administratio, non arti hacque factis adscribendum, sed naturae singularium minus perspectorum contumaciae morborum, tum utentium imperitiae. Του τεχνίτου σφάλματα οὐ δει νομί¬ ζεθος εἰναι τέχνης: sicque committere fallaciam caussaetum accidentis. Blandissima remedia & medicis tutissima nunquam fuere uenena? ruminare olim acta. Manna nunquam abortum molitus & foetum & matrem in mortem praecipitasti? nunquam syrupis benignioribus in hypercatarsin aegros abripuisti? an propterea uere benigna remedia non tuta erunt deinceps. Euentu noxium, per se huiusmodi neutiquam censendum. Calidiora clamitanti ideoque calido natiuo minus analoga responderi potest: plus quanti habere, plus qualis: rudia remedia chymicorum quantitate esse superiora. Ergo etiam qualitatibus & calore. De correctionibus nihil est, quod obgannias: nam & hae chymicis adsunt calor menstrui & spiritus tantum est, utactu inhaereat & chymicis remediis plus ardoris conciliet, ut is totus exhalet, adque eum totum proscribendum ablutiones per aquas conuenientes adhibeantur. Quibus uero spiritus uini sedem praebet perpetuam caloris quidem obtinent ea plus ceteris, sed contemperata & commixta, aliis aeque tuta & tutiora pharmacis, plaustrum aromatum calore ardentium pro sui correctione possidentibus. Quaestio Xx. An remedia ex mineralibus exstructae probanda & non potius pro uenenatis proclamanda? Negatur. Quidam ex uegetabilibus spagyricam medicinam probantes, ex mineris terrae eruta omnia pro uenenis habent, nec ulla arte eo fingi posse, ut tuto & citra noxam intra corpus assumi queant: assertores pro ueneficis proclamantes & omni Republica & ciuitate proscribendos. At horum uirgis digna ignorantia est, & ruditas tanta, in quam omnis merito animaduertat magistratus pius & suae Reipb. optime consulturus. Magnum quippe rudentium medicastrorum postulatum est, ex mineris terrae non nisi uenena peti. Item mineralia uenena nulla arte uenenositatem exsuere. Utroque petunt principium. Si mineralia uenenata sunt, cur non & uegetabilia, utpote quae ambo ex iisdem principiis procreata? cur mineralia uenenum proximis suis uegetabilibus non affricant patentissimis? Quid? praeceptoribus naturae rerum diligentioribus perscrutatoribus respondebunt, mineralia cruda, rudia uenenum in se adhuc habentia aegrotis exhibentibus? Hip. lib. de morb. mul. θεῶν ἀπυρον asthmaticis saepe praescribit: nec non aeruginem tritam cum melle & syrmaea potione admixtam. Galenus itidem Sulphur uiuum & melanthium ad dyspnoicos commendat, contra dysenteriam ne a calce uiua, squama aeris, auripigmento. quo de compos. med. 7. de Compos. Med. Simpl. & Sandaracha abstinens, lib. de Antid. & 3. de Simplici facult. ex celebratissima theriaca Andromachi inditam calcitidem haud expungit: florem aeris intus exhibitum optime purgare corpus audacter asserens. Quid referam Archigenem, Andromachum, Aetium, Trallianum, Dioscoridem aliosque infinitos Graecos & Arabes, qui noxia perinde atque innoxia mineralia intus feliciter & cum laude sua exhibuere. Audiant calumniatores, quid dicat Mesue. Ad superfluam humiditatem pulmonum & pectoris inquit, ( puto illum loqui de pulmonibus qui defatigati longo affluxu uiscidae materiae tandem putrilaginem fere contrahunt. ) acciptes arsenicum tritum ac remixtum cum uitellis ouorum, deinde accipe ferulam & incide eam per taleolas rotundas, easque illine eo medicamine, & siccentur: Sed prius illi ne tempore usus cum seuo renum caprarum uel boum, fiat suffitus ex iis, & recipiat fumum ex infundibulo. Hoc agat aliquot dies ter de die: id siccat ac sanat. Uerum si inde siccantur, nimium pulmones humescant, usu syrupi uiolati, & decocti ficuum: dein repete suffitum & non neglige eum, quia sanat, inquit, Mesue. Idem agit inquit Mesue sulphur citrinum si remisceatur cum aequali parte arsenice & seuocaprarum fiant trochisci, ex his fiat suffitus. Ueterum nonnulli etiam arsenico & plumbo non abstinebant? aurumque & argentum adeo uenenis exemtum est, ut etiam inter stomachica & cardiaca habeantur. De arsenico & similibus uide trochiscos Andromachi apud Auicennam. Item Myrepsum de pastillis Nicephori & aliis: Mesuen in medicamentario cap. de trochiscis, Trallianum lib. 3. ca. 21. de Pastillo Faustini, Aeginetam lib. 3. cap. 42. & lib. 7. cap. 12. Aetium lib. 9. cap. 49. & lib. 8. cap. 56. Galenus praebuit aeris squamam ad colicam. Trallianus ad hyposarcam. Magnete Dioscorides expurgabat crassos humores. Quam praeclare sentiat de lapide Armeno Trallianus lib. I. & 2. uidere licet. bitumen & nitrum Aetius clystere in uoluulo iniicere iubet. lib. 9. cap. 28. Trallianus e plumbo medicamentum immisit per os, id recensente Capiuaca. Haec sunt antistitum nostrorum uenenatorum medicamentorum laudatissimorum usurpatorum, quorum nos discipulos & sedulos aemulos profitemur, medicamenta. Quare si crudis eis mineralibus uenenatis uti licuit, nobis emendatis & ueneno omni exsutis uti licebit. At illis impune & utiliter licuit: Quidni ergo nobis: & qui uenena uel uenenata mineralia; si corpori humano prae reliquis remediis fructuosa? Quod corrumpit humanam natura eamque destruit, id uenenatum est uenenumque. At haec priscorum remedia naturam iuuere nociuis exclusis. Ergo etc. sunto tamen uenenata mineralla nondum tamen euictum est, chymica mineralia uenenata esse. Quaecunque remedia ueneno suo spagyria spoliantur, illa oportet esse salubria benignaque. Chymica remedia arte spagyrica omni suo uirus exsuuntur, adeo, ut etiam aliam induant naturam priore depuratiorem, & quod rude, mercurius uenenatus natura talis sit habitus, iam aliud quid deleteria qualitate commutata, utileque auxilium spagyria uentat. Cur itaque ueneni arguuntur calumniose? cur balneae minerales & metallicae uenenorum censu non eximuntur? Illud, ad quod omnibus medicinis incassum tentatis confugitur sacra anchora desiderabilius, tantum abest uenenatum dici deberi, ut potius pro adminiculo nobilissimo siehabendum. Eius modi sunt thermae omnes minerales metallicae, quarum legitimo usu, de quorum salute iam erat conclamatum, redintegrantur & reuiuiscunt plerique. Ergo. Quaestio Xxi. An chymica remedia propterea uenenatae quod minima dosi exhibentur? Negatur. Multorum hoc est effatum, minimam dosin καθ ' αὐτὸ uenenis & uenenatis haud quaquam conuenire perspicientium. Pretiosissima quaeque sic uenenata forent minima dosi administranda? Quam exigua dosis Bezoar & Bezoardicorum remediorum; haec uenenata ne tibi? quid ergo differentiae inter uenenatorum & horum domitorum alexipharmacorum? Imo chymica remedia minima dosi exhibita innoxia salubriaque sunt, teste omni experientia; maxima & indecenti nocentia. Nota ergo uera minima dosis salubrium medicinarum chymicarum. De non chymicis medicamentis quidnam censendum reris? Ad ueritatis trutinam pensitanda profer cuncta. Annon minima dosi exhibita ea cuncta innoxia? Atilla chymica remedia uenenata describebas? quid ergo de his fiet medicamentis. Porrige infantulo uncias duas mannae, euentus te uenenum porrexisse docebit, unciae semissis exhibitio legitima salutem. Nauiget igitur Anticyras tua minima dosis. Quaestio Xxii. An chymica remedia uenena & proscribenda; quod summae sint actiuitatis? Negatur. Allatrantibus adeo ignominiose alchymiam diuinam, incumbit adhuc probatio quaestionis. Nondum nm ostensum est, chymica actuosiora esse aliis. pharmacis. Etsi daretur non consequens, esset tamen, eiusmodi uenenata esse. Palam namque est, alimenta plurima summae esse actiuitatis, non uenena tamen nec uenenata, nisi caelum terrae miscere uelimus, omniaque confundere. Uinum tam est δραστικὸν, ut momento totum peruadat corpus, & longe citius ullo chymico pharmaco. An ratione ταχυπορίας uenenatum habendum? Quid de spiritu uini medicati & analeptici summa actiuitate praediti? hoc robur naturae adfert, illud medicinae opem fert, neutrum tamen uenenatum? Quid de aromatibus nobis quotidiano ciborum nostrorum condimento? Accedit si ea uenenata sunt, quorum actio est summa, uenenata non erunt, quorum lenta actio. Si actiuitas summa, proprium adiunctum est uenenatorum. At multorum uenenorum uenenatorumque actio lentissima, experientia locupletum uirorum confirmatur. Quomodo ergo non uenena aut uenenata? aut contrariorum contraria non est consequentia. Quaestio Xxiii. An chymica remedia ob negatam sibi cum corpore humano similitudinem repudianda aut ueneni alicuius arguenda? Neutiquam. Si hoc foret uerum, nec ulla remedia essent admittenda, quod nullis insituel substantiae uel qualitatum, quibus proprie competit, similitudo. Nec opus hic ulla similitudine uel uulgarium uel chymicorum remediorum. Quod enim corpus alterandi facultatem sortitur, id tantum abest oportere similitudinem ullam habere, ut hac affirmata medicamenti in corpus agendi uim sortiti definitione excidat. Id enim omne antipatheticum esse debet, ut antipathias nomine uitiosos ducat humores. Quodsi eam similitudinem affingere chymicis remediis uelint, quam uulgaribus affictam ex Galeni mente uolunt: illa tam similitudine etiam spagyria efficta agent, quam illaborata prius agebant. Extractum enim Rheubarbari, agarici, tam ducit bilem & pituitam quam rude Rheubarb. & agaricus duxisset. nihil de similitudine sua ingenita spagyria perdito. Quamquam nullam similitudinem inter pharmaca & humores purgandos agnoscere possumus, dissimilibus potius ad se inuicem & pharmaco & humore elicito exsistentibus, de quibus alibi. de mineralibus par iudicium. Haec enim suos quaeque educunt humores, aeque ac ipsa pharmaca uegetabilia. In reliquis τῇ αλλοιῶσει και τῇ ἀναλειψει consecratis neutiquam similitudo aduersariis petita desideratur. Nam longa experientia comprobatum est, aurum ad cordis, argentum ad cerebri, ferrum ad lienis, cuprum ad hepatis corroborationem plurimum facere. Negantes redargui quotidiana auri foliorum ad cordis tutelam & a foris & ab intus praescriptione epithematibus cordis, & intro sumendis cardiacis inserendorum, possunt suo metque gladio trucidari. Quid eis efficacius ad lienis & hepatis obstructiones reserandas, tum robur utrique conciliandum chalybis limatura. Saturnus uinificatus aluum tam molliter ciet, quam uix blandum eccoproticum ullum: Christallus tartari adeo renes egregie a serositatibus euacuat, ut nullum uegetabilium hidragogum felicius id praestare queat. Quaestio Xxiu. An Eecoprorita medicamenta & lenientia sola in usum ducenda & satis πρὸς του φαρ¬ μακέυτέας, finem consequendum: Negatur. Si sola lenientia forent satis ad purgandi finem semper assequendum, omnem morbi caussam in prima corporis regione stabulari oporteret. Nam illa dum taxat ad huius expurgationem dicata sunt, eamque dumtaxat lubricam & momentaneam. Colluuies aliqua saepe anfractuosis locis immersa iacet adeo fixe, ut ne mochlicis quidem medicamentis auerruncari etiam infinite & recte alterata, sed alterantium uim, in intimos labyrinthos abiecta, uix passa queat. Si δραστικὰ remedia frustrantur suo actu, quid de lenientibus & eccoproticis spei? Atqui non omnis materia purganda prima corporis regione concepta haeret, sed iam ad uenosum genus, iam ad habitum protrusa corporis, nunquam eccoproticis reuocanda eliciendaque, quod uirtus cathartica minor sit, quam ut eousque pertingere possit. Et sicousque pertingeret, iam non eccoproticum, sed ualidum haberetur medicamentum, gradibus & uiribus purgandi alterum ab altero dumtaxat distinctum. Et cur eccoprotica medicamenta & modeste uacuantia, ut rheubarb. agaricus, manna, folia senae in usum ueniant cotidianum, reliquis ualidioribus proscribendis? An quia tutiora ualidissimis? atqui manna foliis senae temere & inconsiderate administratis abortus, & mortem illatam nouimus. Heurnius Manna aluum in enorme profluuium concitatam in Comment. Aphor. narrat, & practicos, ex eadem idem saepius contingere abnuere pudebit. Quomodo ergo tuta praedicari possunt remedia, a quibus periculum potius exspectatur, quam salus exhiberi? ueniant & ueneant a me consule ista benigna in usum medicum cotidianum: si demonstratum prius fuerit, horum uirtutem eam esse quae etiam remotissimas partes a cacochymia liberare facile queat: & responsum, quamobrem omnia pene medicamenta cuiuslibet formae a priscis longa experientia comprobata & propterea antidotariis Caesarea & Regia auctoritate ab hinc millenis annis confirmatis, mandata ualidissimis medicamentis scammoneo colocynthide, elaterio euphorbio, turpetho & c. sint aggesta. Dices acuminis ergo ualidissima ista ingredi remedia. Quid acuminis inde iis, num ad alui subductionem? satis itaque non Progymnasmatum erunt eccoprotica ad purgandum. Si debiliora ad aluum ciendum, quid ad uenosi generis & habitus corporis catharsin? plurimorum basin constituunt ualidissima ista pharmaca, non acuminis ergo, minimam dosin eorum exigentis, sed ulterius quia progrediendum & efficacius perquirendum, quod nociuum latitat in remotioribus, benignorum uirtute cathartica ad proximae dumtaxat cienda natorum, neutiquam proliciendum. Quaestio Xxu. An Rheubarbarum, folia senae, manna, agaricus etc. benigna uocitata & habita medicamenta, ueneni expertia: ualidissimis, ut colocynthi, elaterio, helleboro diagrydio ueneno adiudicatis? Affirmantes magno conatu maximas nugas dicunt, debacchantes, more soleni: omnia sibi uenena, uenenorum scilicet domitoribus peritissimis non putata, sed scita quibus argumentis ro aulos eoa: praetoria potestate ornati iubetur credi enunciatis, ex tripode Delphico profectis uidelicet. Sed maneant asini apud Cumanos. lure autem quaeritur: qui fiat, quod ualida medicamenta deleteria aliis & uenenata, uenenata sint, & benigna uenenata qualitate carentia? si propter noxam, quam corpori inferunt humano, talia sunt censenda, quare benigna absoluuntur corpori aeque nocentia? κατα συμβεβηκὸς, hinc detrimentum contingere si dixeris, idem illinc usu uenire inferam uicissim. Per se omnia hactenus recepta pharmaca usui fuere corpori humano, educendo noxios ex eo succos καἰ τὸ φλέγμα φυγγάνειν καἰ τὸ χολαφυγγάνειν καἰ μελανφυγγάνειν, hoc solum discrimine, haec leuiori, illa ualidiori & uectoria quasi ui suas exsequantur actiones: ut τὸ καθάιρεθαι omnibus in se consideratis commune, nec quibusdam eorum, licet ad peculiares humores ciendos definita sint, toto genere euarians. Nam qua uirtute Rheubarbarum ciet humorem noxium, eadem & diahoc tamen uenenatum, illud benignum. Atqui cathartica facultas utriusque eadem, effectis id euidenter edocentibus iisdem, nisi quod illius facultas maior, huius minor; quod toto genere discrepantia non efficit, qualia forent, si alterum uenenatum, alterum non uenenatum haberetur. Quide quod corpori humano salutiferum est, id uenenatum esse nequit. Ualidiora medicamenta corpori humano in recessu maxime morbificas caussas fouenti sunt salutifera, illis innoxie eiectis. Ergo. Uenenatum, qua uenenatum nunquam saluti corpori humano esse potest: si potis est, exsuunt naturam ueneni. Hoc enim definitur & uenenatum omne, quod naturam destruit humanam, huicque deleterium est. Atqui medicamenta ualida deleteria non sunt humanae naturae, qui ergo uenenata? Correctiones ualidis istis medicamentis a ueteribus aggregatae tantum, non arguent uenenositatem illis inhaerentem, quam non euincant benignioribus adiectae eaedem. Alius gratia emendantur ambo, non ut exsuant uenenositatem, si qua eis foret ( & quomodo exsuerent integra in se permanentia & nullatenus retusa, nude compositis saltem castigatoribus ) sed ut partes, ad quas appellunt, aut inoffense permeent, aut languida uis purgans sollicitetur, aut effrenis refraenetur. Sed & posita uenenositate quadam illis pharmacis inhaerente, si eam artificiosa praeparatione apud medicos passim obuia deponunt, purgandi facultate sola, salua relicta nihil habent, quod uenenato suo ore exspuant in ualida ista medicamenta iam artificiose & salubriter confecta. Symplomata ex prauo eorum usu obtingentia administrantibus sinistre potius adscribenda quam drasticis illis medicamentis, quae ααα porrecta, tantum abest, ut pariant eiusmodi symptomata, ut ea feliciter auerruncatis eorum caussis, tollant, benignioribus non modo non cedentia, sed eorum infelicem operationem haud raro comitantia. Concessis quin etiam non modo inde procreatis lethalibus symptomatibus, sed & morte ipsa illata, nullum tamen consequens est, ea idcirco uenenata aestimare, nisi uinum & alia edulia pleraque nutritioni & saluti hominum nata uenenositatis damnare uelimus, quibus per se saluberrimis, sed perperam adhibitis atque assumtis, non solum grauissimos sobolescere morbos, sed & ipsam subsequi mortem contingit. Hippocratis medicorum antesi gnanum taceam, cui Hellebori, pepli, etc. uenenatorum istis medicamentorum usus fuit frequentissimus, nec noxius in regione feruente, & febribus ardentibus promiscue licet administratorum docentibus; id. lib. Epidem. Mesuen mittam Helleboro tam diuinas adscribentem uirtutes, ut panaceae loco iure haberi queat. Quaestio Xxui. An destillatione uis purgans pereat? Affirmantes recedere aiunt, distillando temperiem pharmaci purgantis, aqua substantiae sit similitudo efficiens caussa purgationis. Utrobique petunt principium. Falsum enim est distillando temperiem rei purgantis tolli, falsissimum similitudine substantiae uim catharticam perfici: prius nude assertum obiter negari posset. Ne autem quidquam uel affirmemus uel negemus, etiam aliis sine ratione ulla aientibus, temperiem rei purgantis tolli non posse negamus. Distillaturus catharticum artificiose aut id per alembicum pellere satagit, aut humi sidere. Neutro modo laboraturus crasin fugat. Haec enim accidentarium non nisi subiecto insidet suo, cathartica crasi instructo. ἀχωριστὸν ergo. Quocunque ergo agatur, sequetur suo comite subiecto proprio. si se surrigit uirtus cathartica, fieri ne id reris, crasi eius recedente? si hoc, negabis ne purgandi facultatem superstitem? documento sint tibi extracta pleraque quae digestione spagyrica, alio menstruo elicita aut perdunt crasin aut eandem tenent, si non integram, at quadantenus immutatam, salua tamen ui purgatrice. Si hoc extractionis modo purgatricem facultatem non exsuunt, intime operosius passa quomodo destillando ea spoliabitur? destillatione, nunquam id uirium habente, quo possit sola crasin, compage corporis soluta destruere. Uerum enimuero temperie purgantis recedente, & corpore agentis corrupto & peremto, manare qualitatem nihilominus in aliud corpus, ut tamen ista qualitas perduret & diffundat sese latissime, exemplo lactis caprae & aliorum uegetantium uim habentium purgatricem demonstrari potest. Quamquam & uulgaris purgant, Syruporum & decoctorum coctio ebullitioque abunde probet, uim purgantem istis culinariis decoctionibus neutiquam deperire, nec crasin etiam purgantium eisdem auferri, etsietiam ea ipsa coctura euanescat: falsum hinc nihilonimus constabit, distillatione temperiem abire, aut uerum illa dissipata, purgatricem uim integram persistere. Uerum argui hoc ratiocinio patebit. Si ualido & uiolento igni purgans coquendo, uim suam purgandi non perdit, minus eam amittet, leuissimo igne distillando purgans. Prius misochymici ipsimet asseuerant. Ergo. Posterius per quam absonum est, temperie, substantiae similitudine determinata fieri purgationem. Nam medicamentum purgans interdum substantia sua rarum, leue, spongiosum friabileque est, ut optimum in suo genere tale deligitur, ut agaricus. Atqui ab eo attrahitur & educitur humor grauis, uiscidus, lentus, compactus, minimeque friabilis est: nempe pituita, quae isthaec in se omnia complectitur, ut sensus demonstrat. Quae ergo similitudo substantiae agarici cum attracta ab eo pituita? quod si dicas temperamento & qualitatibus elementarib. pituitae agaricum similem esse, nihil profecto tale inuenies. Est namque agarius calidus & siccus, uel Dioscoridis, Galen & Mesue & omnium medicorum sententia, pituita quam attrahit, frigida & humida. Agaricus sapore amarus: pituita dulcis, acida, insipida, salsa, nec unquam ulla amara est: Agaricus in alimoniam uerti non potest. Pituita nullo negotio potest, ob id illi natura nullum receptaculum, quod ueluti ex dimidio coctum alimentum exsistens, non utique uacuari, sed alterari, ac confici in corpore manens desideret. Quae docta Galen. lib. 2. de Naturali facultate sent. est. In quo ergo agarico cum pituita conuenit. De purgantium reliquis speciebus par esto iudicium. Si similitudine substantiae purgabunt, similia erunt sibi inuicem. Nam similitudinis relatio inter ea est, quae sunt praedita specie eiusdem qualitatis. Ut aequalia, quae praedita sunt una specie quantitatis, & eadem sunt atque dicuntur, quae praedita sunt una eademque substantiae specie. Nihil uero est, quod similitudinis caussa habere aut trahi possit, id est agere & pati queat, propterea quod inter similia actio & passio nulla sit: quare nec simile purgare simile potest, cum purgare sit actio quaedam, purgari uero sit passio. Annon desinit actio & passio, quando patiens simile euaserit agenti? Quaestio Xxuii. An essentiae chymicorum elementaribus qualitatibus sint exsutae? Quod συστοιχειώσει conflatum est, arte nulla per ἀναστοιχείωσιν ad eam essentiam perduci potest, quae sit erpers omnis elementaris του πάθους, & non referat naturam principiorum se constituentium. Atqui essentia chymica ex elementatis elicitur, quidni ergo naturam eorum retineat non adeo crassam & sordibus multis onustam, at certe defaecatam & depurgatam. Spiritus uini non ignobilis chymicorum essentia, tantum abest, ut omnem abiecerit naturam elementarem, ut ardeat insigniter, & calorem obtineat flagrantem cum siccitate. Pleraque essentialium intenso hyemis frigore conglaciant, ut ideam essentiarum perdidisse uideantur redeuntium ad se, tamen caloris beneficio eiusmodi sunt, Balsamus, Saturninus, oleum Camphorae, essentia colocynthidos, quae aestiuo tempore ab aura frigidiore, suo congelationis modo concrescunt: & saturninum oleum saepe in solidam abit glaciem leui frigoris ui. Quandoquidem igitur ab elementis afficiuntur, necesse est his homoge nea esse & compati: quae enim generibus dissentiunt totis: non se afficiunt mutuo. At essentiae chymicorum uiribus & qualitatibus elementorum afficiuntur. Itaque ab ipsis elementis. Non ergo omnem deponunt essentiae chymicorum, elementarem naturam, sed participant ea, sed omnium nobilissima & specifica. Quaestio Xxiix. An chymica remedia extracta uocata ob caliditatem, quam acquirunt operatione chymica, in calidioribus morbis ut febribus, conueniant? Extracta ineptientibus quibusdam misochymicis, uere sunt calidiora, quam ut conueniant febrientibus. Non est tamen acutus morbus sine febre. Uere enim cathartica, eo quod sint calida, solent a nobis aliquo refrigerante temperari: Rheubarbarum exempli gratia, quia calidum & siccum, hepatis calidioris mors est, nisi refrigerantibus temperetur. Uos tamen paratis illius extractum cum aqua uitae. Ergo etc. Tantum chymiatriae aduersantium. Includantur syllogismo medicastrorum illorum ineptiae. Quod iusto est calidius pharmacum, id aestu flagrantibus non est porrigendum. Extracta chymicorum calidiora sunt quam fas sit. Ergo. Connexum negatur. Proposiprogymnasmatum tio namque si omnia calida negaret in morbis feruidis adhibenda, ne purgatio quidem ulla facienda, ut quae ex calidioribus purgantibus quam maximeconstare solet, nec syrupi alterantes, nec pulueres & alia calidis conflata administranda, caliditatis metu. Quare Hippocrates, Galenus, Graeci medici, peplo Helleboro, Hiera, pachii, diaphaenicone & de succo rosarum febribus ardentibus pleuritide grauissima correptis creberrime usi calidita tem ingentem eorum reueriti ad frigidiora non concessere, & nobis praeceptum proponentes, calidioribus ualedictis alsiosis utendi? Equidem si indicans cholagogum indicat aut phlegmagogum, utrumque autem ex calentibus prope constitutum sit, nonne ad exsecutionem indicantis caliditate purgantium minimum dissentiente, aut contra indicante peritus depromat indicatum, primo & per se? exsuperans pharmaci calorem tantum abest, adiicere aliquid feruoris ad aestum febrilem posse, ut potius sua caliditate medicinali eum expugnet obtundatque. Non enim simplex calor pharmacis inest, & febrilis, sed cum purgante uirtute sua ipsimet calori putri contrarius mixtus & medicinalis. Ut non tam caussis feruentium & putrium morborum morbificis deiiciendis sit efficax tale pharmacum, ideoque ex accidente frigidum potius aestimandum, quod calore suo tali, non putri, febrilem & putridam dyscrasiam exstinguat. Febrium curatio non tam in purgatione cacochymiae putris quam alteratione eiusdem & dyscrasiae febrilis consistit. Utrunque neutiquam frigidis perficitur solis: alioquin satis foret aqua quaeuis gelida: sed & calidis imo calidioribus tum simplicibus tum compositis, ueterum & recentiorum pragmaticis uoluminibus id contestantibus. Alterantium febrium catologo accensentur, centaurium card benedictus, gentiana, absynthium, omnia calida ad 2. 3. gradum, nihilo secius tamen alterandi ui eximia affecta, non quidem caliditate uel frigiditate sua, quae eis nulla est, sed peculiari uirtute ex mixti crasi in febrium internecionem tota conspirante, aestum febrilem restinguendi & putredinem coercendi. Assumtum imperitiam notat puerilem artis chymicae. Si enim Uulcanicam officinam eminus saltem conspexissent, non toties in petitionem principii turpiter impingerent. Extracta quibusdam eliciuntur menstruo spiritus uini, cuius tamen operatione peracta, ne minimum quidem remanet, quod non separatione fiat euanidum. Si quod etiam superstes foret empyreuma, id totum correctionibus per ablutiones artificiosas tollitur. Quin etiam restagnante portione spiritus uini, extractioni adhaerentis, nihil tamen feruoris aut incrementi caloris febrilis esset inde metuendum Quod spiritus uini non uulgari uirtute polleat putredinem cohibendi calidissimus licet: tum ille ipse leptome ria sua momento citius euanescat, quam ut fixo pede ullam noxam inflammandi inferat internis. Iam uero palam est, menstruum extrahendorum neutiquam uniusmodi esse, sed artificibus nunc spiritum uini, saepius aquam appropriatam extrahendis affinem iterato distillatam, quae non modo nullum calorem feruidum extractis afflant, sed, siquem possident, nociuum aut aliquid aliud alienum, quam longissime eliminent. Ut sic parata medicamenta chymica longe pluris aestimanda tutioraque habenda ipsis uulgaribus Syrupis, melle & saccharo, utroque ad putredinem & aestum febrilem permultum facientibus, inflammantibus, obstructionemque bile adaucta, ( mel enim & saccharum quam citissime in bilem picrocholis, praesertim quales sunt pene omnes febricitantes, facessit ) fixantibus. Uere cathartica calidiora frigidis temperari hactenus ignoraui, secus docente Mesue & ex priscis medicis peritissimis quibusuis. Rheubarbarum spica calidiore se corrigigitur: aloe, cinnamomo, caryophyllis, spica, nuce muscata; agaricus, turpethum, folia senae, zingibere; quae omnia & plura corrigendis istis pharmacis decreta antiquitus nihil quidquam frigiditatis tenent, nec temperationis in serapiis quicquam, melle & saccharo refragrantibus, aut refrigerii accipiunt. Hepati calido & sicco Rheubarbarum mortem esse non frigiditate afflatum haud dixerim. Medicorum cohorti toti hactenus habebatur anima hepatis, Rheubar. absolute consideratur, iam mors est. Quomodo? non caliditate & siccitate, his enim qualitatibus neutiquam hepaticum est Rheubarbarum, alioquin quoduis tale hepaticum foret: tota itaque substantia, ob quam appropriatum medicamentum hepati hactenus est habitum. Omni itaque hepati qualicunque dyscrasia affecto anima erit Rheubarbarum non mors: nisi neges, appropriatum medicamentum illud. Habetur & ob id hepaticum Rheubarb. quod proliciendae bili sit consecratum ab hepate calidiore & sicciore abundantius prognatae, quam in aliam & contrariam intemperiem abrepto. Illa colluuie cholerica exhausta Rheubarbari haustro hepardyscrasia calida & sicca sua, nonne quadantenus absoluetur, & suae integritati restituetur. Quare ergo mors Rheubarbarum talis hepatis? Quaestio Xxix. Alterantia ne medicorum primis qualitatibus definienda? Morbos frigidos calidis remediis oppugnandos asserentes, uolunt & calidos frigidis lege τῆς ὑπεναντιώσιος, simplices elementorum qualitates solunmodo intelligentes. At si morbus similaris simplici qualitate est retundendus, cur non reiectis simplicibus & compositis remediis alterandi facultate praeditis, ipsamet elementa in usum therapeuticum producimus, longe excellentiori alterandi uirtute pollentia, ipsis elementatis: febris calidus & siccus morbus est sed non simplici caliditate & siccitate elementari determinandus, quod affectus sit praeter naturam cordis extranaturae suae lineam abeuntis in calorem praeter naturam febrilem abrepti. Dyscrasia hec simplici calore elementari siccitate simplici socia non potest definiri, quod haec simplicibus competant elementis mixtione uacuis: corautem certa crasi tum forma substantiali essentiam cordis constituente dotatum est, & iam praeter naturam crasiuiolata in dyscrasiam febrilem nutante affectum: quae febrilis dyscrasia quia non simplex & elementaris caloris excessu describenda, sed talis & febrilis censenda, ideo etiam omni ἐνδείξει indicante, suum contrarium non simpliciter refrigerantia, sed talia refrigerantia, quae mixtorum sunt & acore uel qualitate mixta & febrifuga uirtute aduersantia iudicata decernuntur, ueluti acetosella, rosae, nymphea cichoreacea, cuncta, syrupus acetosus simplex, Oxysaccharum & c. tum alia quae specifica uirtute febrilem dyscrasiam expugnant non primis qualitatibus conformi, sed certo mixtionis modo prognata. Quomodo namque primis qualitatibus similis illorum qualitas uirtusque, effectu alio consequente & docente, aliam refrigerandi qualitatem, aliam humectandi, aliam siccandi elementatis inesse, quam simplieibus inesse elementis deprehenditur. His suae sunt qualitates, quas in mixto quolibet alterari necesse est, & ex alteratorum unione mixtum consistere. Si itaque mixtio τῶν μικτῶν ἀλλοιωθέντων est trocis, quomodo mixtum primis qualitatibus in mixto iam aliis ( quia ἀλλοίω¬ σιν passae ) determinandum? Hippocr. de Ueteri Medicina: " Si dixerit aliquis, ait, qui a caussa febricitat, uel qui peripneumoniis inuoluuntur, aut aliis ualidis morbis, non facile caloribus liberantur, nec hic frigidum aduersus calidum se erigit. " Atqui ego hoc signum Syllogisticum esse existimo quod non a solo calido absolute homines febricitent, neque hoc sit unica afflictionis caussa: uerum idem est una amarum & calidum, aut calidum & acidum, & salsum & calidum & alia innumera, eademque ratione frigidum cum alis facultatibus consociatum. Ut nemo nescire queat, mixtum qua mixtum nunquam posse simplicibus istis qualita tibus elementaribus esse affectum: quod alterationes passae multifariam in unam iam rei naturalis crasin conspiratione facta coeant, hac uel illa uirtute totius exsplendescente, quae nec huius sit qualitatis, nec illius exsuperantis etiam Nam & praedominans a mixtione qualitas mixti mera & uniusmodi esse nequit, sed ex alteratorum unione alia euasit mixtioni cognata: si mistio τῶν μικτῶν ἀλλοιωθέντων est ἑνωσις de ortu & interitu. quid alexicaca? quae uim alterandi malignitate edomita a primis qualitatibus minime obtinent, sed ex totius mixtione crasique resultantem. Ita & de tota alterantium bilis flauae, atrae, pituitae sanguinis extra naturae lineam abreptorum farragine omnium simplicium quidem, sed mixtione mixtas uirtutes, qualitatibus multum perpessis non affines exsurgentes, possidentium iure iudicandum. Questio Xxx. An pereunte forma substantiali crasis, facultatum medicarum caussa principalis salua maneat? Qui hoc asseuerare ausint, crasin rei naturalis forme substantialis mixtum constituentis uicem obtinere opinantur, ei omnes specificas ἰδιότητας adscribentes easque saluas permanere substantiali forma exsulante. Uerum n. uero cum omnis crasis qualitas sit aut ex qualitatibus quiddam compositum, id autem accidens; cuius nullius esse potest, constituere substantiam, mirum accidenti crasi principiorum naturam tam temere adscribi, cum principio per se ingenerabili asserto in Metaph. Aristot. Idem 6. Metaphys. demonstrat formam ipsam constituentem essentianrei, neque elementum esse, neque compositum quid clam ex elementis, sed esse principium quod respectu materiae μορφῆς habeat appellationem, sed respectu generationis habeas rationem finientis caussae. Quo euidens est crasin propriam non esse formam rei naturalis, nec posse esse sine forma, nec formam sine crasi, & ambo tamen haec toto genere discrepare. Crasis quidem forma mixti dici potest, sed non substantialis, quod illa exsultet ex qualitatibus, quibus alteratis fit crasis, non substantialis, qualitatum enim non est constituere τὸ δέ τι. Quin etiam hoc argumento liquet, crasin non esse ipsam formam, seu naturam rei, cum crasis dicatur secundum naturam inesse. At que secundum naturam insunt, non sunt ipsa natura: differunt enim secundum Aristotelem Natura, res naturalis, & quid secundum naturam inesse dicitur. Quare forma substantialis rerum naturalium animatarumque, licet pereat, proprietatibus & crasi incolumi superstite: Consequens tamen non est, res istas exanimatas sola constare crasi & accidente, cuius per se subsistere, & subiectum aliorum esse per quam absurdum, sed uegetatiua abolita, naturalis forma restare potest, mixti essentiam constituens. Aristot. Metaphys. lib. 8. distinguit materias & formas rerum naturalium. Quaedam enim est prima, in qua potentia est, ut possit omnibus subiici. Alia est ultima materia seu uernacula quam ἐσχάτην & οἰκείαν nominat ὑλειν. Ea non nisi uni formae substantiali subiicitur, & cum forma hac simul est & simul interit. Deinde alia materia est, quae praecedit generatione formam ultima, quae simul esse nequit cum ultima materia, sed materia ultima informata perimitur, priorque forma in materia aboletur & perit: ut si fiat sanguis, forma chyli desinit, & quando fit caro ex sanguine, sanguinis species definit esse in materia succedente carnis. Sunt autem quaedam formae γενεσει priores in corporibus animatis, quae posterioribus & perfectis formis, quae nimirum sunt species & naturae prouenientes & propagatae ab anima ipsa in similaribus partibus, quae non posterioribus formis abolentur & pereunt, neque formis corruptis, ipsa etiam intereunt, habent. que ratione quasi materie mediate respectu perfectarum formarum? Harum formarum species & essentiae non animatione, sed quadam quasi συμφύσει elementorum describitur, cuius formae interitum Aristotel. appellat putredinem. Talis forma est partium animalis similarium, ut forma inanimatae carnis, quae γενέσει ut praecedit animatam carnem, & animatione hac non perimitur, ita, nec quando amiserit naturam animalis carnis etiam non perimitur natura ipsius prior. Propterea aliae formae dicuntur posterius fieri & quasi successione quadam perfectionis, ut posterior non perimat priorem formam, sed eam perficiat: ut si forma carnis uiuae perficiat formam praecedentem carnis, quae συμφυσει elementorum definitur, & propter quam substantia carnis non morti sed putredini subiecta esse dicitur. Quamquam igitur uegetatrix anima perimatur rerum exanimatarum naturalium, nihilominus non amittit speciem illam substantiae, quam diximus caussam esse, συμφύσεος, ut stirps uel herbae expertes animae, quae prius animatae fuerunt, non amittentes tamen naturas suas, quibus utilitatem aliquam nobis exhibent ( quandoquidem Aristoteles inquit, hominis quodammodo sunt finis, gratia quorum inferiores res naturales sunt conditae ) uel respectu nutritionis, uel quoad medicamenti rationem habeant. Id uegetabilia uegetari desinentia, & uegetatrice orbata euidenter demonstrant. Sit documento ipsum Rheubar. quod uegetatiua anima priuatum, nihilominus facultatem medicam integram retinet, purgandi bilem, quam amitteret sane protinus, a uegetationis principio nata ea facultate. At quia superest, illa peremta alius principii & quidem naturalis facultas sit, necesse est, non crasi adscribenda primo, quae non nisi organice in quouis mixto se habet, ideoque principali caussa absoluenda & suo opposito permutabilis exsistit, quod accidens sit subiecti. Quasdam arbores frugiferas & alias infrugiferas esse constat, eiusdem speciei exsistentes. Herbas item nonnullas in quibusdam regionibus quosdam sapores & uires medicas habere quas tamen in aliis regionibus non habeant, propter differentiam terrarum & coeli ipsa crases rerum naturalium commutantium. In Gallia quoddam absynthium nasci dicitur, expers amaritudinis ex crasi manantis. In Cyrensi regione traditur nasci arum, quod instar rapi esui sit, cum tamen in aliis regionibus propter acrimoniam ne gustabile quidem existat, & in Persea, arbor Persea uenenatum fructum producit, quae si in alia regione proferret fructum, eum salutarem & innoxium esse manifestum est. Inde crasin rei naturalis commutari labefactarique posse, salua re naturali & forma non contra, nec potentias essentiales permutari posse incolumi substantia, liquido patet. Quod autem suscipit oppositum salua substantia, id forma substantialis eiusdem esse nequit. Crasis sustinet oppositum incolumi subiecto: nam non modo uenenatam naturam commutat, non uenenata foecundam sterili, sed & alias qualitates crasios permutat aliis. Ergo. Quaestio Xxxi. An alexipharmaca ad uenena sint reuocanda? Negatur. Si alexipharmaca sub uenenis continentur, alexiphar maca non erunt antidota uenenorum. At sunt antidota uenenorum. Nam ideo indigitantur alexipharmaca. Ergo. Ratio propositionis haec est: homogenea contineri homogeneis demonstrante logica. At quia alexipharmaca non sunt homogenea uenenis, neutiquam possunt subeis censeri. Aliis alexiteria secluduntur apharmacis adiumenti genere: Cum tamen in eodem genere ponenda uideantur, & uenena & alexipharmaca, quia contraria sunt homogenea ipsis contrariis sibi inuicem neutiquam succensendis. Cur ergo alexiteria ad uenena reuocanda? An quia uenena continent? Quomodo? pleraque sunt antidota, & quamquam insunt quaedam uenenatorum, tamen tantum abest, ut naturam suam retineant, ut potius artificiosa mixtione retusa tot antidotorum congerie exsuperante, omnem exsuant uenositatem. Quomodo ergo ueneni consortia? Quin negandum omnino, alexipharmaca admixta habere uenena sibi: Si carnem uiperinam, si opium admista theriacae mithridatio celebratissimis antidotis dixeris, eademque uenenata pronunciabis, toto erras caelo, quicunque es affirmans, nec unquam assertum probabis tuum. Nisi uenenum bonum & salutiferum, & hoc illud censueris stolide. Admista sint & plura uenenata errore auctorum & miscentium antidotorum seu alexipharmacorum. quia uero haec usu longo probata sunt, & praedicata talia uenenata oppugnamtia, ab effectu sane argui oportet, partes τὰς συστατικὰς, heterogeneae licet, tandem conspirasse in naturam totius homogeneam & alexipharmacam, more mistorum naturalium, quibus contraria componentia ante mistionem dissona, iam concordant unanimiter, unione mistilium peracta. Quare alexipharmacis uenenorum antidotis affirmatis, negari necesse est, has sub illis contineri: nisi falsum sub uero, aut hoc sub illo contineri ineptissime uelis, aut nigrum aut album, hoc ad illud reuocare. Quaestio Xxxii. An Rheubarbaro cum bile purganda tanta similitudo, ut si frustretur suo actu ut in substantiam humoris purgandi transmutetur? Haud nouum hoc misochymici effatum, sed ab antiquitatis coryphaeo exsuctum. Quam facile autem affirmatum est hactenus, tam facile negari potest. Quandoquidem autem me negationis simplicis pudet, ideo aduersario hocce diluendum propono. Si similitudo Rheubarbaro est cum bile, ea erit aut substantiae utriusque aut qualitatum, quibus simile proprius conuenit. Aristot. teste lib. 5. Metaph. cap. 15. ὁμοισι ἐστιν ὧν ποιότης μία, non substantiae: quia discrepant. Rheubarbarum uegetabile est materia, & formabilis non est, sed humoris seu succi nomine dumtaxat comprehenditur, uegetationis omnis expers. Non qualitatum; nam, licet Rheubarbarum calidum & siccum, & bilis similiter affecta habeatur: certum tamen est, aliam esse caliditatem Rheubarbari, aliam bilis. Neganti respondebit effectus utriusque dissimi lis. Unde acrimonia mordacitas, bilis, a Rheubarbaro exsulans. Si utriusque simile, quale: utrius qualis similis effectus. Sed hoc non. Ergo nec illud. Porro si adeo simile est Rheubarb. bili & haec illi, cur non tantum opis praestat bilis peccans sibi ipsi, quantum Rheubarbarum bili peccanti in ictero, hepatis obstructione & c. maxime cum quantitate dominatur? Cur indiga praesidiario simili, ipsamet sat firma & quanto & quali? frustrata suo actu in substantiam humoris purgandi, transmutari Rheubarbarum ais. Alchymistam misochymicis agit mira metamorphosi. Quis est iste actus Rheubarb. quo ducit bilem sibi similem? Actus totius erit; non ergo solarum qualitatum, quibus per se solis nulla competit actio naturaliter, quia accidentia. Nec posset actus iste Rheubarb. a bilis esse qualitatibus caliditate puta & siccitate. Sic enim omne binis istis qualitatibus dotatum bilem cieret, quod uanum. Actio ergo totius & propria. Si ergo sua propria actione priuatur, qua ad bilem affecta est similitudine, qui impedita actione hac in substantiam humoris ciendi commutabitur? An beneficio alius. num qualitatum? his nulla fit transmutatio, sed alteratio. Ergo substantiae? Nec huius? Nam actu proprio ducendi bilem impedito, etiam impedietur idem transmutandi se in simile, quod sit hic cum illo unus & idem. Et quae similis in simile transmutatio ante similia? cur Rheubarbarum in bilem mutatur, actione ciendi praepedita, & non uiceuersa? Quare bilis a Rheubarbaro in uentrem ducta non transmutatur uel hoc in illam? Ut concludam: si Rheubarbarum suo actu frustratum in humoris ducendi substantiam transmutatur, aut substantia sua, aut uirtute transmutabitur. At illa saepius non exhibetur, ideoque nec hac transmutabitur semper. Uirtute ergo? At haec spiritualis suo orbata subiecto, alieno insidens. Non ergo in corporale mutabitur. Nec uirtute potest, quod sit impedita, & quia frustra ta, ideo transmigrandum sibi in substantiam bilis. At non potest, quia uirtus uirtute caret, quoad actum. Substantiam exhibitam Rheubarb. & impeditam suo actu tamen transmutari oportere in substantiam bilis, fabulae similimum. Si enim cibus cholericus non sine antecedente alteratione nec totus in bilem abit, multo minus Rheubarbarum, quod nec cibus, nec unquam concoqui a natura potest, ut nutrimentum. Si potest, non medicamentum, sed uel nutrimentum uel medium. Expungatur ergo ex censu medicamentorum cholagogorum. Sed satis. Quaestio Xxxiii. An parua dosis medicamenti nota ueneni aut medicamenti uenenati. Si minima dosis Pharmaci argumentum uenenati remedii consentaneum & uerum, erit proprium eius adiunctum, ut hoc posito, & illud necesse sit poni. Atqui, quemadmodum nec dosi exili affirmata affirmatur uenenum uel uenenatum: ita nec negata hac negabitur illud. Pretiosissimorum τῶν ιἀμάτων aromatum cordialium Bezoardicorum dosis administranda est minima, non tamen uenenositatis propterea accusanda. Hydrargyrus, antimonium crudum larga saepius porriguntur, eximes ea uenenorum catalogo? Bezoardicus lapis ad grana sex, octo, decem exhibetur, quae dosis minima, num ideo alexiterium hoc eximium ob dosis exiguitatem uenenatum censebis? obratiocinor. Quidquid parua porrigitur dosi, illud est uenenatum: Aromata, Bezoardica, minima exhibentur dosi. Ergo sunt uenenata. Propositio est tua, si uera: consecutio erit itidem uera: sed quo assertore? Quaestio Xxxiu. An temperies rei naturalis distillatione destruatur aut minuatur? Chymicus non destructor rerum naturalium, sed earundem industrius elaborator sit, necesse est: secus non artifex nisi certi finis gratia mohatur destructionem rei, sed impostor aestimandus. Temperiem rei naturalis distillando minui aut destrui nullus peritorum affirmabit unquam, omni studio crasin & essentiam cuiuslibet distillandi saluam & integram per distillatorium exigere satagentium. Ut cominus congrediar gladio logico succinctus, sic te compello: Si distillatum iis uirtutibus eaque crasi & quidem depuratiori, quibus distillandum simplex dotatum fuit natura, pollet: distillatione tantum abest minui destruique simplicis aut distillandi temperiem, ut potius excellentior exaltataque omni impotentia ab impuritate ascititia expeditaque prodeat. Prius uerum, destillatum omne artificiosum liquidissimo comprobat. Ergo uerum posterius. Ut prius anicularum denicarum facto non improbando comprobem. ( artificum enim operationes fors nobiliores sunt, quam ut ad tuum captum quadrent ) Gusta aquam earum cinnamomi, crasinne cinnamomi perditam diminutam an sartam tectamque possidet? si sapis, sapere tibi crasin cinnamomi, & specificas uirtutes eius adeo fateberis, ut odoratu Sueuico abolito tibi acer sit restitutus gustatus Gallicus Si item distillatione destruitur aut minuitur crasis rei naturalis, cur restagnans materia in fundo alembici aut uasis ἐξίτηλον habetur & caput mortuum? Cuius usus & finis gratia distillata abhinc annis millenis a probatissimis medicis sunt usurpata, destillatione temperiem rei abolente? Quaestio Xxxu. An succus uel decoctum rei naturalis aut simplicis herbae temperiem integram conseruet. Stupendam imperitiam arguit assertum: Quis enim quolibet simplici non nisi alimentarium humorem exprimi uegetanti adhuc nescit? Hic quia ambigit nec transiit in alimoniam uegetandi, crasin totius habere nequit. Quomodo ergo temperiem integram conseruare poterit, cui nunquam se associauit. Si habet temperiem integram succus rei naturalis medicae expressus, omnis crasis haerebit in succulentis. Haec autem non sunt συστατικὰ rei naturalis, nec partes integrantes. Non ergo habebit succus expressus temperiem integram rei naturalis prae destillatis. Succo expresso uegetantis aut recentis simplicis, distillatorio id commissum adhuc specificum cum crasi naturali profert: quod argumento est euidenti, destillatione non perire crasin rei, sed eandem seruari, succo rudi, omni temperie uacuo. Negantes adhuc calidiores herbas origanum, absynthium, maioranum, salureiam & c. excisas sponte succo suo uel sole uel aere umbroso exsuctas examinent, uideantque utrum eae temperie sua naturali sint ornatae, succo illo extabescente, nec ne. Illud affirmare euidentia rei eos cogit, non enim nisi exsiccatis eis utimur omni succo spoliatis: qui ergo temperiem totius succus ille habebit integram? Quin etiam multa sunt usque adeo ex succa, ut ex pumice aquam citius & facilius prouocaueris, quam ex illis succum temperiem suam nihilominus seruantibus. Decocta temperiem decoquendi sartam tenere patientis palatum & coquentis nares testabuntur. Huius, cuiuslibet decoquendi temperies, uirtusque nares adeo ferit, ut fastidiosae euaporationis pertaesus, longius abire cogatur, quin & eadem domus decoquentis tota repleatur, uicinitate non intaminata. Ille frequentatione decocti nauseabunda morbum exasperatum potius, quam diminutum aut depulsum sentit, ui omni medica in auras decoctione uiolenta euanida. Quid? si decoctiones temperiem decoquendorum arctius tenent distillationibus, quare seminum. herbarum, radicum, lignorum, unum ingredientium medicamentum, ordinem studiose obseruari iubent, ita, ut haec prius, illa posterius decoquantur, haec uiolentius illa lentius? ne pereat uirtus & cum hac crasis rerum decoquendarum ais? Atqui cunctorum haec farrago destillatione integra sua crasi, eodem ignis gradu parantur proliciunturque artificiose. Idcirco destillatio tenacior erit temperieque rerum naturalium custos, decoctione culinaria rudi. Quaestio Xxxui. An succus sit plantae anima? Paraphrenitide tenetur, quicunque tam stolide iudicat. succus ille, qua succus in animis est omnis: quomodo ergo anima plantae? An uegetatiua anima succus plantae? An naturalis eiusdem forma? non illa, quia iam orbata excisa planta & uegetari desinit: haec igitur. At forma naturalis non solum totum informat, sed & finit idem. Succi per se non est neque informare neque animare omnis formae expertis, multo minus finire, alieno termino gaudentis & coercendi. res naturalisne τοδε τι quae anima sit priuata sua. Pleraeque plantarum exsuccae, succo anima earum euanescente, τὸ δέ τι tamen. Non itaque succus anima plantae. Sed contentum animam esse continentis: Nauiget anticyras. Quaestio Xxxuii. An per separationem boni a malo alchymistae segregationem intelligant formarum Peripath. a materia prima. Aduersantium haec sunt uerba: cum sola materia maneat euanescente forma, quis dubitet solam materiam principii nomen mereri. Aristot. respondet manere speciem, quaestio autem erat non de logica, sed de physica, reali & singulari rei cuiusque forma, quae si dispereat sola permanente materia, frustra illam quaeritis in materiae uisceribus. Respon. separare principia prima Physicos. Deinde geminas qualitates diuidere, τῷ ἐπινοειν assequi possumus τῷ πράττειν ἀιθητικῶς nunquam, nisi cum caelum erit terra. Separatio chymica, aut corporum est, aut uirtutum. De harum ἐργασίᾳ nihil praecipitur peculiariter. Cum enim corpora sua sequantur, segregatis illis, hae comites erunt nisi qua alteratio requiritur. Corporum διάκρισις uel fit in humore uel in sicco. In humore frequentissima est ablutio. Metallici usurpant μεταλλο¬ πλυσίας. Has sequuntur chymici, sed non in metallis tantum; uerum in quibuslibet terreis pulueratis: nonnunquam etiam in liquidis. Per corpora intellecta uolunt sua principia, Salem Sulphur & Mercurium, & horum maximopere moliuntur artificiosam separationem, quae & elementorum dici potest. Menstruo soluuntur compages: sed eo instigato & in actum uocato per calorem proportionatum triplex hic separatio fit. Prima est cum menstruum a faecibus seu corpore segregat essentiam. Id fit per putrefactionem aut corrosionem uiolentam. Secunda per distillationem in qua compendium operarum facimus. Tertia est phlegmatis seu menstrui abstractio, quae uariis modis perfici potest, prout ultima pars terrea est uel oleosa. Prima est faecum & essentiae, secunda partium essentiae: tertia uehiculi & essentiae. Est & quarta operatio in capite mortuo, in quo duae sunt segregationes. Primum enim a cineribus & capite mortuo semouentur sales interuentu colaturae: deinde a salibus aufertur aqua. Separationem igitur chymicorum heterogeneorum esse liquido constat. Quae igitur non sunt heterogenea; horum nullus artificum molietur διάκρισιν. Eiusmodi sunt forma & materia physicorum analogia και τῷ ἐπινοειν comprehensibilis & si ἀιθητικη & determinata, formata simul erit absque tamen heterogenea. uniusmodi τὸ δέ τι exsistens. Quid ergo separatione fatigandum expers ullius. συγκρισιος Quaestio Xxxiix. An ex mistis essentus spagyria elaboratis, mistionis concentus diruatur, & consequenter hoc sublato uires simul pereant? Simile supra fuit obiectum, & misto in sua principia, sal, mercurium & sulphur dissoluto, non tam uirtutes misti, quam crasin ipsam labefieri est opinatum. Sed responsum satis reor ibiloci. Dissoluto misto in sua principia chymicis talia, nulla reductione facta, crasin, uiresque specificas totius labefactari simul, negari non potest. At in essentiae opere soluta compages & nexus substantialis diremtus reducitur, & coadunatione artificiali totius fit, non tam crasios, quam uirtutum eius & specificarum proprietatum forma mixti consequentium coniunctio nobilior. Si qua mutatio est facta, artificis incuria tanta non est, quae destruxerit totum, temperamenti magna amplitudine late se extendente, quo etiam parumper immutato crasis mixti quadantenus salua, & eatenus integra censeri potest, quatenus specificae uires, ipsa substantia incorrupta, permanent. Rheubarbarum, agaricus, folia senae coquuntur uulgariter, infunduntur, extrahuntur chymice non sine aliqua temperamenti immutatione, manente tamen ea crasi, substantia eorum salua, qua specificae uirtutes suas? ἐνεργει¬ αι praestare queunt. Quaestio Xxxix. An inflammatis partibus internis citius & facilius succurritur decoctis refrigerantibus tum assumtis, tum admotis, quam quauis essentia uel oleo, inflammationem augente? Aiunt quidam sectione uenae, clysteribus refrigerantibus tam foris quam intus adhibitis, inflammationem cuiusuis uisceris felicius curari, ulla essentia chymica. Quod si chymicus medicus prioribus aeque absolutis rite, posterioribus decoctis nempe refrigerantibus missis, essentias chymicas praebeat inflammato, nonne citius, tutius & iucundius curabit illo? sed chymicae essentiae omnes inflamatoriae, ea propter addent potius morbo eiusque caussae, quam quidquam dement. Quo argumento? caluminoso. Oleum camphorae, essentialis aqua nitri, sal saturninum, oleum uitrioli acidum, oleum sulphuris acidum guttatim, partim scrupulotenusque, partim cum aquis appropriatis spagyrice distillatis exhibita semel atque iterum tantarum erit uirium, ut inde aestuantes inflammationes uno & altero die exstingui necesse sit, uix quatuordecim dierum spacio decoctis refrigerantibus exstinguibiles. Impendio enumerata refrigerare, adque aestus quoscumque obtundendos quasi nata esse, experientia locuples testis. De efficacitate indicati dumtaxat deblateratur & decoctum essentiis chymicis ad inflamationes restinguendum praestare effutitur temere. Quorum uis refrigerans & inflammationes uiscerum ( obratiocinor ) compescendi uirtus integrior penetrantiorque, ea debilioribus & inefficacioribus omni studio sunt praeponenda praeeligendaque. Atqui essentiae chymicorum uulgaribus decoctis refrigerantibus efficacitate longissime anteeunt. Ergo etc. Assumtum probatur. Chymicae essentiae quarumcunque uirtutum, si uerae essentiae, materia formaque mistis, & specificis proprietatibus armatis, secundum totam misti substantiam, nulla subtracta parte, erunt absolutae. Quamquam essentia etiam haec uocatur, quae ex resoluto integro post repurgatas partes iterumque coniunctas & unitas efficitur, licet non omnes obtineat uires specificas. Essentiam facturus, totum resoluendum erit, partes seorsim purgatae uires & qualitates suas ita debent retinere, ut post coniunctionem seu unionem ( nam soluta iterum sunt in unum coagmentanda ) emergat prior mistura secundum substantiam quidem eadem, at uiribus aucta & ad usum promtior reddita. Huiusmodi decoctum culinarium ne, quo susque deque congesta ruditer ebulliunt, nobiliore uirtute in auras euanida & impuritatibus ante mistionem coactis & coctura impactis potiores uires remorantibus & hebetantibus. Quaestio Xl. An Magisteria, tincturae, salia, olea sunt portiones materiae? Magisterium totius est essentia, sed depurati & nobilitati, operis chymicis: non igitur solius materiae portio. Quod totum possidet etiam partem habere integrantem necesse est. Non uero contra. Qui ergo portio materiae magisterium? sed neque tincturae, neque sales, neque olea, portiones materiae sunt. Participant enim non tam materia, quam forma, imo totius mixti forma, nisi homonymos talia dici uelis. Tinctura alia simplex alia composita, utraque particeps crasis reitingentis, altera magis tamen altera. Haec enim nihil aliud est, quam essentia mixti suo colore affecta tinctura Essentia non solius materiae, multo minus portiunculae eius, sed totius. De oleis eadem ratio, aut nihil aut parum de materia assecutis, formaliter magis quam materialiter affectis. Neque salia soliue materiae esse soboles queunt, ex capit licet mortuo susceptae: quo spiritibus sint praegnantia & fixis & uolatilibus, non materiae, sed totius & formae potissimum adiunctis propriis. ridiculum est, materiam malum haberi & spagyrica remedia ex materia & malo prognata eadem malitia teneri, nempe κακοῦ κώρακος κακὸν ὦον. Si materia prima malum est, per se, tale non est Philosopho, στερήσιος sibi adiunctae nomine: sique ob id, quod ipsa malum, inde exorta mala forent, quid nam quaeso, non malum foret, omnibus inde prodeuntibus, quibus se ut subiectum commune substratum uult? Quaestio Xli. An chymica remedia malam δίαθεσιν principalioribus partibus affricent? Mentiuntur asserentes. Si qua praua & aliena δίαθεσις nobilioribus partibus est illata, chymicorum remediorum, usu: aut sinistra eorum praeparatione, aut perperam adhibendo eueniat, necesse est. Ut quod ex accidente contigit, arti & arte elaboratis neutiquam sit adscribendum. Uulgarium medicamentorum nullam Spagyrin expertorum etiam usurpatione dextra quae importantur mala corpori humano? alterantium & digestiuorum frequentatione crudeli & paralogica quot in atoniam uentriculi, & cachexia hepatis, tum lienis sunt coniecti, inemendabilem? Chymici materias mutuantur ex penu rerum naturalium: quarum usus apud medicos omni tempore fuit exploratus: ut si quam ea noxam afflarent internis principibus corporis humani, spagyrice iam elaborata noxae id oporteret esse aut a medicinis ipsis naturalibus adhuc imparatis & rudibus, aut labore spagyrico. Non hoc: omni enim studio incumbunt in id artifices, ut aliena & nocitura ab iis tollant, sincerissima procudendo. In hunc finem tot sunt operum chymicorum excogitari modi, sublimandi, destillandi, digerendi, soluendi, coagulandi, fixandi, reducendi, rectificandi etc. Nequid uspiam deesset ad operis perfectionem. Illo ergo: nec aberratum multum. Quorsum enim cuilibet basi medicamenti tot aggesta corrigentia & uiscera principaliora defendentia ab medicaminis appulsu aut transitu. Hoc sane argumento & non uulgari, malitiam ruditati pharmacorum illorum inhaerere, quae utrum appositione corrigentium dictorum nuda accidatur, ut iure dubitandum: ( quis enim non dubitet: medicamentorum inuicem mistorum, & quorum basis incommodatura uidebatur, adiunctis corrigentibus detrimentum praepediri: illis cunctis in τῃ δυναμει constitutis, nec in actu prorepentibus, nisi a calore humano suscitatis: ubi istius actus expeditior, cuius quantitas uirtusque maior, nec temporis tantum restabit, appositis corrigentibus, basi ἐνεργειαν suam iam exercente, ut finem, cuius gratia adstant basi, compleant natura uarie etiam disturbata, dynamica alias euocante, ita ut chymica remedia, a quibus ista noxia qualitas digestione separatione & c. fuit segregata, tutiora & omnis prauae διαθέσιος partibus humanis afflandae expertia, iudicandum sit. Quaestio Xlii. An colocynthis scammonium, elaterium arte correcta naturae humanae similia? Negatur. Nullum medicamentum qua tale, naturae humanae simile esse potest, correctione uel addita uel omissa. Quae enim immutant corpus nostrum, ea nobis similia esse nequeunt. Medicamenta ualidiora praesertim eiusmodi sunt, ut etiam prauo usu interimant. Non ergo similia esse possunt. Hipp. lib. de locis in homine, medicamenta uult ea esse omnia, quae praesentem statum transmouent: omnia autem fortiora transmouent: quomodo ergo haec nostrae naturae similia? similia que seruare dicuntur naturam humanam, non labefactare: at ista medicamenta tantum abest ut sartam tectamque tueatur, ut eam non raro destruant. Corrigantur licet: non ea propter exsuent suam aduersitatem cum nostra natura, ut cognatam reportent, nisi catharticam uirtutem omnem deposuerint, quae tamen adiunctis corrigentibus nunquam continet, ut quibus crasis tota manet illibata. Quaestio Xliii. An uipera non correcta summum uenenum? Quare ergo uipera alexipharmacum tam eximium? An alexiteriam facultatem a corrigentibus demum acquisiuit? Cur ergo non corrigentia ipsamet, reiecta uipera, pro alexiterio uenditantur habenturque? cur leprosis non uenenam uiperam esitantibus? cur non correctae uoratur cor alexicacon, certissimum aduersus omnis generis uenena. Quaestio Xliu. An mineralia remedia aliaque chymico apparatu facta calidiora se ipsis sint & magis erodentia igni, nec ne? Misochymici non solum chymica remedia igni reddi deteriora, sed & deleteria calumniantur. Fiant calidiora, an & deleteria? Unde deleteriam contraherent uim, amabo? ignine? At hic non est deleterius, sed simplex. In se fors ante habebant deleterium? quo argumento? nullo. Habeant ueneni quid? an non igni id omne euanescere opinaris? Gallinarum calore insito & aliorum animalium uenenis uictitantium uenena edomantur, cur non idem igni δραστικῷ? angues cocti absque noxa comedi possunt, uenenum per halitum & ius coctionum deposito calidiora fieri igni & erodentia probare insuper nituntur ratione & auctoritate gemina, Aristotel. altera & Galeni altera. Ratio haec est, metallorum calor qui omnibus inest, externi caloris accessione intenditur. Ergo chymica remedia natura calida igni fiunt calidiora. Ignorat elenchum misochymicus. Sint calida metalla, accedat ignis uehementior: nonne dissipabitur ualidiori igni internus metallorum calor: quam intendatur potius? si exigit aliorum calorem internum, utique & metallorum semper sibi uniusmodi per se agens. At prius uero uerius. Ergo nec metallorum parcet calori. Auctoritates Galeni & Aristot. producuntur. hae Gal. lib. 2. κατὰ γένη ignis commerciomordacia redduntur metalla. Item adusta omnia se ipsis calidiora fieri docent Aristot. lib. 2. de partibus animal. cap. 2. & Galen. lib. 2. de facult. Natural. exemplo faecis ustae & non ustae. Respond. Gal. fidis oculis lectus ibi loci tantum abest, igni eiusmodi remedia acriora & erodentia fieri, ut quae sint acria, ab ustione reddi minus calida & minus mordacia, omnemque mordacitatem deponere, si lauentur in aqua, astruat. Hocque docet li. 9. de simpl. Med. facultate, & rursus libro 4. κατὰ γένη cap. 5. ubi ita scribit: Nulli dubium est, mitia pharmaca mihi dici, diphrigas, sarcocollam, chalcitidem ustam, item combustum aes, & aeruginem & calchanthum quae ignem non experta, acria omnino sunt combusta moderata, tota post combustionem leuia rosionisque expertia: Aristot. adusta fere omnia aliquid habere caliditatis citato loco uult, sed omnia negat habere, ut & fieri ignem passa seipsis calidiora. Exemplum faecis ustae nihil probat, quod nec medicamentum, nec artificialiter ustionem sustinuit: sique aliquid sit cremii, non tam ab igni habebit, quam a se ipsa. De ceteris idem iudicium ferendum. Ignes enim chymici innoxii sunt, nec ullam peregrinam rebus facultatem inferre possunt: quod simplices & ab artifice secundum pyronomiam directi ad cuiuslibet rei nobilitatem integram retinendam potius, quam immutandam. Si peregrinae facultates inde exsistunt, partibus diuersis in materia indiscretis primum adscribendum, quae ignis beneficio segregatae ante elementorum amictu occultatae, & ualidis naturae claustris impeditae, foras iam productae, uinculis liberatae, incipiunt proprios exercere actus, ac sensus mouere. Ut ita non sit introducta caliditas, si qua chymicis rebus insit, ui ignis, sed inerat ea per separationem essentialem segregata, ut quae nullis ablutionib. abstrahi queat, empyreusi facilime secedente, etiam unica ablutione per aquam, uel aliis rectificationis modis. Accedit, pleraque chymicorum, ignis eam non experiri uim, quae erosionem uel καυστικὸντι afflare eius queat medicamentis, sed calorem dumtaxat gradu ignis primo uel secundo suscitatum: quis non modo non urit quidquam, sed & si quid acre & igneum adsit, id omne blandimento eius demulceatur. Quodsi uero misochymici ignem adeo reformidant, ut non ad medicamentorum apparatum instruendum, nisi cum noxa & causomate superstite adhibeatur, cruda deuorent sua: quin & decocta, apozemata, destillata, oleaque eliminentur cuncta ignis uim passa. Quantis cruciatibus ignis, antimonii, sulphuris aliorumque additamentorum, aurum expurgatur, & tamen folia eius confortantibus immiscentur ad cordis tutelam. Quaestio Xlu. An chymica remedia, quia subtilia, subtilitate caloris excessu comparata, damnanda noxae adurentis erodentisque? Negatur. Quaedam spagyricorum remediorum exsaltantur circulatione pelicani, & horum subtilior natura ad caelestem naturam proxime accaedens, analogia ad crassa & faeculenta. Sed nocentiora, ob subtilitatem inde comparatam ea proclamare fatui & conuitiatoris est. Quon. subtilius est, eo & formalius: quodque eiusmodi pernicioris est actus, ideoque minimum caloris partibus afflans, documento spiritus uini accensi: cuius flamma & momento dissipabilis & manum ne minimum laedentis. Negatur & hoc, subtilia calidiora esse, quod caloris excessu ignei attenuentur, reddanturque talia. Nam multa sunt subtilia attenuataque nullo coniuncto calore. Quo subtilius quid est, eo minus calidum frigidumque deprehenditur, adeo, ut quod gradum summum acquisiuit, caelestibus euaserit familiare, quibus ne peripatus quidem calorem aut frigus adscribit. Hybernus aer lucidissimus interdum rarissimusque & frigidissimus, cum contra crassior sit calidior. Et uideas aestiuis horis in imo fumosum calescere, rarum in montium iugis frigere, nec tam stipilam calere inflammatam, quam ferrum. Unde non apud subtilitatem quaerendus calor uidetur, sed aut mera caelestis natura ex chymicorum sensu, aut frigus. Quaestio Xlui. An extracta caloris excedentis ideoque damnosi, tum ueneni nomine infamanda? A Deo procaces sunt quidam medicastrorum fuci ut intrepide pestifero rictu euomere talia ausint, satis esse opinantes, quicquid rudant garriantque, modo suum uirus in proximum omnibus benefacere studentem eructarint: probabile iam sit sputum proiectum uel improbabile. Nugantur quidem, ne calumniatores nequam uideantur, argumentis omnino uacui, extracta chymicorum medicamenti natiuum calorem perdere, formaeque proprietatem: immodico item calore non aliter naturam conturbare, quam febrilem calorem, uenenataque ( ut concludant audacter ) sua qualitate non aliter quam assumta uenena exagitare. Ohe bona uerba quaeso uenerandi senes capulares: deosculanda sputa uestra chymiastris scilicet, sed canibus & suibus proiiciantur. Ad nostrum palatum inconueniens edulium, insipidum uidelicet, rancidum, uirulentum. Sed Uulcano committantur. Quid prodibit artificiosi? Mephitides ex Trophonii antro specuque Plutonico lethaliter exspirantes. Calorem natiuum amittere chymicorum extracta, eumque igneo & arrodente commutare, formaeque proprietatem dissipari quis artificum credet? Petitur principium tibique iniuriosum. Quaecunque actus exercent agentis naturalis proprios, ea tantum abest perdidisse calorem natiuum, proprietatemque formae, ut utriusque ope, elementari integumento remorante & nobilioris essentiae uirtutem impediente, exonerata felicius & salubrius agant, quam ante ualidis naturae claustris deuincta. Extracta chymicorum haec praestant, apodictica experientia assertore. Ergo. negaturi pertinaciter, extractis affictorum uiolentorum effectuum sunto memores. Si enim extractis tanta inest purgandi uiolentia, erit eis ante ex se, aut aliunde & ab arte. Non hoc, ars enim per se nullam habet δύναμιν τοῦ καθαίρειν nisi ἐπινοητικὴν: illud ergo & iure illud: ideo namque catharticum definitur, quod talem proprietatem habeat in se non ab arte uel aliunde mutuandam. Obtinebit ergo suam proprietatem sartam tectamque, qua affirmata, calorem insitum astrui simul oportet, quia natura sunt simul. Pereat calor tamen insitus, quo exactore uel euocatore? Ignene? At hoc etiam in decoctis & distillatis disperibit, ignis flama paratis. Imo hic facilius citiusque quam ibi & in extractionis opera. Si n. secundus ignis tertiusque gradus uehementior est, rapaciorque primo, & illo decocta elixantur uiolenter, calor insitus rerum decoquendarum illi pedem haud sistet fixum, & huic cedet uacillantem. At analogo calore extracta cuncta spagyria proliciuntur, primo aequiparando ignis gradui, quomodo ergo calorem abiiciet suum, & ascititium erodentem referet absentem? insitus non nisi aduentitio & fortiori fugatur. In extrahendo artificiose pyronomia uix blandum & lepidum ignis calorem balneo Mariae proprium concedit, superimatum, ne ullo gradu excellentem. Ergo. Negato iam calore formae proprietatem & insitum calorem dissipante, uiolentus euentus turbae, febriles calores recte negabuntur, & ad cynosarges totum expectoratum putridum, uenenosum. Uenenatum nihil medicamentorum arte spagyrica fieri potest, artifice boni ideam ingenio uersante suo & commoditatis in genus humanum effundendae. In se ergo natura habebit, uirus. Hoc aut ars acuit, aut tollit, aut emendat. Non illud: praeceptis enim ueris aueruncandi ueneni probe instructa, ueneficio omni procul ab ea exsulante. Ergo hoc. Id quod uenenatum omne arti subiectum euidenter comprobat, illaboratum & uenenositate noxium arte salubre & usui commodum effictum. Ipsi uiderint qua arte uenenata sua pharmaca meliora tutioraque fabricent, rudia crudaque retinendo, & calidissimis aromatibus euphorbio ipsomet non abstinentes, passim emendando: omnibus & corrigendis & corrigentibus interim illibatis & immobilibus pharmaco integro assidentibus otiose. Quaestio Xluii. An famosum antimonium uenenatum, sique tale, num nihil nisi uenenatum spagyria inde elaborari queat? Sunt qui antimonium crudum sine damno deuorent & ea quantitate, qua exhibitum uehementius pharmacum misochymicis frequentatum necem protinus inferret. Hoc tamen illis nugigerulis pharmacum est, illud uenenum. Sit uenenum, quod & ego in censu uenenorum maxime habeo. Nihil autem in se possidet boni & salutaris? ἀναστοιχειώσει seu anatomia spagyrica in flores rubeos, albos, in uitri, in regulum, in sal, tincturamque abit, usitatas chymiatris medicinas. Dannabis ne ea ueneni? rogitas? sepulchreta inspice defunctorum uitro antimonii tum floribus ab agyrtis & impostoribus Paracelsicis porrectis: usu ergo praepostero, uenenum erit stibium καὶ κατὰ συμβεβηκὸς, ut alia medicamenta per se salubria. Herophilo ab indocto & temerario administrata gladii ferientis uenenique uim habentia. Per se itaque & natura sua negatur uenenum, quod rite fabricatum & dextre exhibitum καὶ κατὰ λόγον tam salubre medicamen experiuntur plerique celebrium practicantium, ac benignorum pharmacorum quoduis. Uitrum antimonii tum flores purgandi uim sortiuntur, tam aluum, quam uomitum cientes. Utraque furiose purgare non denuo praeparata uident, tum ob mercurialem arsenicalemque, uel etiam calcanthinam subtilitate, tum ob spiritus salis petrae aut Boracis admistos, quibus aeque cathartica uis, ac antimonio, cui istorum adhaesit fors uehementior, mutuas operas tradendo. Purgabunt ergo uenenata, qualitate, uiribus istis arsenici & mercurii affirmatis, & ita uenenatum erit? effectus sane id non arguit, quia purgatiuus est, non uenenatus & naturae infestus. At furiose purgant omnia corporis perturbantia, ut disturbata anima ex corpore turbulento eis haud raro excernatur. At id commune habet, cum aliis purgantibus tum uehementioribus, tum benignioribus. Quosdam usu mannae abortiisse constat, & tam faetum quam matrem ea purgatam animam excreuisse. Uenenata ergo & manna: sit tamen ob adhaerentes spiritus mercuriales & arsenicales, & uitrum & flores utrosque uenenata, ut aliquid donemus misochymicis. Fixentur spiritus illi & sale suo corrigantur, uenenositate abacta, ueneni nihilomin. damnanda? Quo argumento? An quia purgant, uomitum cient, sudores mouent, aluumque proritant, more aliorum purgantium salubrium? Effectus sane purgandi similis, arguit facultatem purgandi, parem. Uitro & floribus rite praeparatis & spagyria edomitis tam suauiter purgant, quanmanna uel syrupo laxatiuo quouis. Sitaque per se nihil noxae inferunt purgando nec naturae expurgandae ullo modo sunt infensa, quare uenenata proclamanda? ueneni non est purgare corpus humanum: & si ueneni non est, nec erit uenenati, nisi uelis indistincta pharmaca & uenena. At uariant & discriminantur definitione ambo, ergo & reipsa differunt: discrepabunt ergo & effectis: uenenum uenenatumque, naturam humanam destruendo, pharmacum purgando & κατὰ συμβεβηκὸς conseruando eandem. A quibus itaque abest nona ea, quae esse solet uenenorum uenenatorumque ea neutiquam sunt uenena aut uenenata. Atqui a uitro floribus stibii & c. praeparatis affabre, absunt noxae ueneni uenenatorumque. Ergo etc. Quidam antimonium propterea proscribendum censent: quod igni tractetur, eoque reddatur uiolentius. Sed igni nulla uiolentia adscribi per se potest nomico. Nam ultimo igni exagitatum uitrum longe redditur mitius, cum deberet euadere ferocius, si ignis caussa esset, dissipatis mercurialibus & arsenicalib. spiritibus. Quare antimonium, quia ea pollet facultate, ut partim expurget innoxie corbus humanum, partim idem tutetur per sulphur, quod ei inest solare, tincturam eximiam constituens, nec uenenum nec uenenatum καθ ' ἀυτὸ nec dici, nec haberi potest. Siquid ei inest maligni uenenatique aduentitium & peregrinum sit, necesse est, arte leui separabile, essentialibus puris & nobilibus superstitibus. Quibus si omnes medici iuxta ac medicastri rite usi fuissent, non ex sinistro usu imperitorum impostorumque uitri antimonii sua malignitate uenenata nondum artificio exsuti, temeraria exhibitione nobilissimum stimmi hoc, adeo infame reddissent, & omnibus adeo abominabile, ut diabolum facilius admittant, Progymnasmatum curaturum quam medicum industrium antimonii nobilissimam partem porrecturum: non considerantes pleraque medicamentorum, uomitum in primis. ciere natorum δυσφορίαν non leuem secum adferre, saepius idiosyncrasiis δευ¬ σεμέσιν καὶ τοις ἐξωθεν imputandam, quam medicamenta per se salubria incusanda. Quaestio Xliix. An Hydrargyrus seu argentum uiuum uenenum? Negatur. Mathiolus refert argentum uiuum parturientibus agre dari pondere scrupulari. Alii duo grana milii de ipso ad tineas alui propinant, idque tutissime fieri in iumentis & Fallopius scripsit, & ueterinarii sciunt. Alexander Massaria lib. 2. de peste pag. 54. negat hydrargyrum esse uenenum cum Fallopio, quia a pueris & uiris sumatur, magna copia citra noxam. Platerus a quodam potum retulit sine discrimine, pro aqua, & in Iliaca praesens esse tradunt remedium. Uide Aegin. lib. 7. de Hydrarg. Baccirum lib. 5. de thermis cap. Ii. Quantopere commendat Dioscorid. lib. 5. cap. 46. Plinius Mercurialis Erastus, uinum & aquam chalybeatam, electuarium, tum puluerem calybis plerique excellentium medicorum. At in calybe & ferro sulphurei & mercuriales sunt spiritus, qui habentur uenenati, & quorum beneficio obstructiones expediuntur contumacissimae. Huiusmodi est ferrum quod magnos curat lienes, ac omnem demolitur obstructionem, id uirtutis liquandi, fundendi, attenuandi, quod uiscidum & crassum est, a sulphure & mercurio possidens. At non solum innoxium est, sed & cum efficacia salutis ingenti, ut olim, ita nunc ab omnibus medicis peritioribus, administratum & tantopere depraedicatum. Cur ergo in ferro & chalybe uenenum mercurii non reformidant, neutiquam a uulgari mercurio dissidentis, nisi sordium quarundam adhaesu. Quippe mercurius praese & essentialiter admodum beneficus est, usu eius experientia euidenti id confirmante: si quid uenenati habet, id ratione προσκειμένων contingit, quae ad eius essentiam nequaquam pertinent, sed ut heterogenea & aliena sedulo separanda, superstite essentia homogenea per quam excellentis non modo ad medicinam, sed & ad χρυσο¬ ποιιαν efficacitatis. sublimatus non alia uenenatus est ratione, aut praecipitatum illud uulgi & barbarum tonsorum, quam quod alienitatibus & sordibus uirulentissimis non sit sequestratus, tum corrosiuis menstruis excarnificatus, ut plus hinc quam illinc uenenatae noxae contraxerit. Langius hydrargyri uestigia in auro deprehendit. Is est spirituosus & facile secedit ignitione. At quam studiose commendatur tum aurum ipsum, tum aqua aurata a uulgatis medicis doctisque. Damna, quae eius usum etiam dextrum sequuntur, hydrargyri per se non sunt. Alia enim est ratio solius & puri, alia impuri cum arsenicalibus halitibus coniuncti: Impurum & plumbatum innoxie dari praegnantibus, pueris uermiculosis, equis, Gallica lue infectis, quos etiam inungunt & fumigant ultra numerum. Si impurum non interficit, quid de puro statuendum? cerebrum & rucham spirituosa humiditate laedit non ueneno. Ex accidente fit syalismus, quia phlegmatici humores sunt frequentes circa cerebrum. Ita fiunt sputa non per se omnino, sed ex accidente humorum affluxu. Quaestio Xlix. An cingulum mercuriale κατὰ λόγον usurpari, citraque noxam ullam queat. Affirmatur. Cingulum mercuriale debite & factum & ad lubitum, tantum abest, ut Aphor. Hippoc. I.lib. quo natura uergit, eo ducere oporret & c. ex diametro repugnet, ut potius eius usus ueritatem mentis. Hippocr. quam maxime confirmet. Sit scabies quaeuis uel symptomatica, uel critica, uel medio modo affecta, nuspiam nocebit cingulum mercuriale. Si symptomatica incassum Aphor. Hippoc. citatur atque opponitur. Talis enim excretio non fit a natura recte & critice operante. Nec eius motus & crisis cinguli huius applicatione impeditur, sed potius arte iuuatur, caussam morbificam scabiei foras euocando dissipandoque. Si critica aut medio modo comparata, itidemque cingulum mercuriale neutiquam naturae motum interturbabit, utpote motui nature recte operantis nullatenus aduersum. Qui mercurium ἀποκρουστικὸν & repellentis naturae refrigerantisque censent esse, puerilem suam in mineralium disciplina produnt inscitiam. Si namque unumquodque tale iudicatur esse, quale effecta inde prodeuntia testantur: mercurio autem caliditatis omnia exedentis, dissipantis, consumentisque energeiam quam maximam inesse, ipsis furnariis & artificibus exploratum sit, quomodo repellendi aut refrigerandi ui mercurius per se pollebit? symptomata usurpatum hydrargyrum comitantia, tremor, paralysis & alii neruorum, propter naturam affectus, frigiditatis soboles esse assolent, effectaque: at quandoquidem horum hydrargyrus per se auctor non est, uerum colluuies uitiosorum humorum, hydrargyro concitatorum, quibus neruosum genus diuersimode fflictatum haec suffert infortunia: caussa per se probe discriminanda a caussa κατὰ συμβεβηκὸς. Calidissimum hydrargyrum aestimantes pernicissima eius mobilitate, perpetuoque motu uirtuteque impense dissoluente iure mouentur. Confirmant idem artifices infinitis effectibus. Quod hydrargyrus ceu spiritus quidam subtilis, aereus, & uaporosus, cuncta peruadit penetratque etiam corpora solidissima metallorum, ut auri argentique. Anatomia spagyrica interanea eius prouestigantes, subalbedine illa superficiaria insignem rubedinem deprehendunt, cum liquore dulci atque flagrante eius efficaciae, ut solidissima metallorum compagem momento recludere ualeat, cuius nec aqua stygia nec similia. Quod si illud tantopere improbandum, & uirulento sputo exstinguendum, quod mercurium probasi agnoscat, emedio prius illi non nisi sua stercora sapientes probantesque unguenta, emplastraque mercurialia passim in dispensatoriis obuia, tollant, expungantque, quam cingulum hoc mercuriale. Si cingulum, ut topicum rite administratum, ex diametro. Hippocrat. loco citato reclamat: cur non illorum sordida unguenta emplastraque mercurium profitentia obganniunt eidem? omni scabiei mederi non praemissis uniuersalibus, ut legitima purgatione & phlebotomia ( quamquam nec semper in scabie uniuersalia locum habere uidentur. Aphor. 15. lib. At uero, ubi fauces aegrotant, aut tubercula e corpore pullulant, excretiones considerare oportet. Nam si biliosae fuerint, interna uiscera una aegrotant: quod si sanorum excretionem prae se ferunt, corpus alere tutum est: ut quando contingit critice & a natura uictoria uitiosorum humorum potita, reliquias caussarum morbificarum ad cutem, tanquam locum conferentem & ignobilem protrudi, internis partibus omnibus saluis ) cingulum mercuriale affingitur huius dumtaxat auctoribus. Uerum enimuero etiam hac affictione affirmata, & concesso, cingulum tale omnem curare scabiem, quid amabo absurdi committitur? Si omnem scabiei caussam, quam tamen Galenus & plerique Medic. salsum, mordacem, putremque humorum seu potius tales ιαχώρας afferunt, discutiendi, extrahendi, intemperiem cutis emendandi facultates obtinet, experientia quotidiana contestante, quid praeter rationem committitur, absurdique dicitur? Quare cum ipse hydrargyrus innoxie hauriatur & utiliter exhibeatur, nulla deleteria qualitate contaminatus, nihil obstabit, quin non maiori fructu & incolumitate exterius topiceque in cotidianum usum ueniat. Quae in defensionem ueri & chymicae dispicienda duxi, & misochymicis respondendum, qui nihil, nisi quae ipsi fecerint consuluerintque rectum probandumque putant: cetera incognita pro uenenis & nocentissimis exspuunt, quo uirulente sputo & cingulum mercuriale mihi quidem nunquam usurpatum at felicitate usus perspectum contumeliose conspuunt, ignominiosoque titulo tum eius auctorem nequiter afficiunt. Quaestio L. An oleo uitrioli in febre maligna uti liceat? οἱ ἀποφατικοὶ λόγοι. Argumenta affirmatiua. I. Calcanthum seu uitriolum Dioscorid. lib. 5. de materia medica. cap. 74. & Galenus lib. 9. de Simpl. Facult. capit. proprio, erodentis ac septicae facultatis est particeps. Ergo in calidissimo & periculosissimo morbo, qualis est febris maligna, non exhibendum. Ii. Uehementissimo calcantho ἔφοδος naturae & morbi in acutis acriter congredientium disturbatur, crisisque impeditur sperata. Iii. Minima dosi turbas excitare in corpore ante a febris acumine turbulento. Iu. Caliditatem febrilem augere, teste Actuario libro 6. sui Method. cap. 5. ob acrimoniam non uulgarem, quam id habet. U. Damnandum quod nullius probatorum auctoritate freti, eo utamur. Ui. Galen. lib. 10. Method. cap. 2. & Ii. eiusdem operis cap. 9. calcanthinam aquam febribus putridis suspectam habuit, quoniam cuti admota astrictionem pororum cutis non modo facere nata sit, sed & nimiam corpori impertiat caliditatem. Uii. Tutiora haberi remedia putredini resistentia ipso calcantho. Iix. Oleum terrestribus partibus ablatis plus incendii acquirere distillatione ipso calcantho. Ix. Uenenum ut omnibus metallis, ita & calcantho inest in febribus malignis perniciosum. X. Uomitum, Dioscoride teste, ciere, ideoque in febribus uomitum moturum calamitosum fore. Xli. Oleum calcanthinum putredini resistir, ualide obstructiones expedit, sudores prolicit: at maxima cum uehementia & augmento caloris. Quare Gal doctore lib. Ii. Meth. medend. cap. 10. de obstruentium plurimis calidis exsistentibus dimissis ea in usum ueniant, quae moderate ista efficiunt, tutoque. Xii. Sudorem non esse proliciendum, non putredine sedata, obstructione reserata, & erassis dissectis detersisque: oleum calcanthinum ea eminenter & obstructione adhuc pertinaci haerente, praestat, quandoque crudorum plena sunt omnia. Ergo. Τὰ καταφαλικὰ cum λύσει τῶν απο¬ φατικῶν. I. Septicum esse nec Gal. nec Dioscorid. citatis locis uolunt: sed cum maxima astrictione caliditatem non uulgarem calcanthum habere utrumque contestari euidens textus ostendit: Esto tamen septicum uitriolum, quod non in usum uenit medicum, an oleum itidem septicum erit? calcanthum heterogeneas habere partes, tum multa alia sibi admista, anatomia solerti constat. Ut & hoc. Oleum uitrioli aliquid uirtutis alicuius heterogenei obtinere, sale colcothare, sulphure embryonato superstitibus. Quale ergo totum, tale non erit pars? Nec eadem ratio totius impuri, que esse debet partis depuratae. Ii. Principium petunt: Nondum enim demonstratum, crisin olei uitrioli exhibitione praepediri. Quod enim putredinem frangit, calorem febrilem compescit simul, utroque edomito, natura in triumphum ducitur. oleo uitrioli rite exhibito prius egregie etiam aduersariis annuentibus praestatur. Ergo: non itaque crasin impedit, id quod naturam aduersus morbum iuuat. Et qui disturbare naturam potest orgasmo oleo uitrioli sedato a Iii. Ignorat elenchum, petitque principium. Iu. Et hoc petitur principium. Quomodo namque caliditatem augere potest, putredine eius usu coercita? Quod putredinem euincit, id & calorem restinguit febrilem, putrilagine natum: oleum uitrioli putredine amolitur. Ergo. Actuarius de calcantho excessu caloris intellectum uult, non de oleo, quod priscis, ut & sibi fuit ignotum. U. Testimonia utiliter usurpati olei uitrioli exstant passim in practicantium libris, consiliis praesertim Cratonis, Montani, Rula. etc. Priscorum expetis. Nulla prostant. Sed si ob eorum assensus defectum experientiaeque uacuitatem, oleo uitrioli uti nefas est, etiam nuper nata peregrina saluberrime tamen in usum adhibita medicamenta exterminanda erunt. Ui. Aquam calcanthinam foris adhibitam in febribus a putredine ex constipatione cutis natis Gal. suspectam facilime concedimus: tum quod astrictione sua nimia uitriolo in exsistenti stipatam cutem stipatiorem fecisset, tum quod pertinacissima constrictione pororum cutis calorem ex accidente praeter naturam incendisset, malumque sic auxisset. Sed aliam esse rationem remedii foris applicati, aliam uero intro assumendi palam est, multumque distare uitriolum crudum, uel aquam uitriolatam ab oleo seu spiritu uitrioli, ut aque sit uirtus huius, non sit eadem illius necesse sit. Uii. tutiora remedia ipso oleo uitrioli haberi ad putredinem infringendum, nondum est ostensum. Tutum remedium id est, quod nihil noxae corpori infert, plus praebet auxilii: eiusmodi est oleum uitrioli seu spiritus. Ergo. Damnum intuleris uspiam: medicinae id adscribendum per se non est, sed imperito eius potius artifici, tum administratori temerario. Acetosa putredinem edomans tutissimum perse & charum medicis simplex, sed non iure & loco exhibitum, plus incommodare, quam iuuare potest. Iix. Oleum calcanthinum terrestribus partibus seiunctis inflammans aestuansque fieri: Ergo suspectae utilitatis in febre maligna. Insit plus flammae ardentis oleo, exhibeatur cum refrigerantibus guttarum dosi, uim putredinem compescendi inde adeptum, tutum & consultum erit remedium calorem olei uitrioli febrili cognatum opinaris? At hic ab illo oppugnatur. Nihil ergo metus a calore aestuante. Ego calorem simplicem & incendentem non dixerim. Qualitas mixti mixta est, non calore determinanda. Sed peracre oleum uitrioli non uenit in usum febrium curandarum, sed spiritus potius seu oleum uitrioli acidum, quod putredinem retundendi, & calorem febrilem exstinguendi, uim nullam obtinere negaueris, aut incendium inesse affirmaris: acetosis uegetabilibus cunctis idem demere, uel attribuere licebit, infebrium tamen curis frequentatissimis. Mirabilem autem uim spiritui uitrioli tum sulphris acido inesse febriles calores & incendia aestusque praeter naturales restinguendi hoc patet documento: quod, quamuis ex sulphure combustibili educatur, tantum abest, eum flammae concipiendae esse obnoxium, ut etiam quo minus incendatur pulus pyrius, capistro sit impedimentoque, si uel tantillum eius huicce fuerit inspersum. Ix. Hoc principium petitur. An uenenum quod summae sit aciditatis, acrimoniaeque, tum caliditatis? At tale acetum est in febribus ex optatissimum, tum succus limonum, berberum, ribium, granatorum uinum; quin etiam uenenum nullum usum corpori praestat per se, & si hoc a ueneno catalogo censuque uenenorum excidit iure. Oleum tum spiritus uitrioli commodant apprime corpori humano. X. Quod uomitum ciet, id in febre maligna calamitosum. Oleum uitrioli uomitum ciet. Ergo. Negatur connexum. Propositio & assumtum ignorat elenchum. An uomitus calamitosus in febre maligna? Dico testimonio? sit uentriculus onustus cruditate praua. Haec non indicat sui expulsionem pepasmi expers? Cur ergo indicante affirmata, non indicatum affirmetur? Hippo. lib. 2. Epid. Sect. 5. uomitum docet moliendum in epidemicis morbis. Assumtum negatur, tantum enim abest, ut uomitum spiritus uitrioli uel oleum uitrioli acidum cieat, ut eum etiam aliis incassum administratis, compescat effrenatum. Xi. Contradictorium est: Si n.oleum uitrioli putredinem aufert, obstructionemque reserat, utique & calorem febrilem exstinguet, tantum abest, ut eundem ingeminet. Febris enim effectus est putredinis & haec obstructionis. Caussis continentibus sublatis, quomodo effectus persistet, aut constans acuetur? Reliquorum uanitas patebit ex antecedentibus. negatur oleum uitrioli cum uehementia agere, calidissimum esse deobstruens etc. Xii. Affingunt id chymicis. Nunquam ab ullo exhibitum oleum uitrioli, ut sudorem moueat, sed potius ut ea amoliatur, quorum aueruncandorum gratia Galen. 8. Meth. Oxymel porrigendum iussit. Oxymel inquit, solum nec febres incendit & strenue detergit & aperit. Et lib. Ii. cunctis aetatibus utile asserit: Et ait, aceti accisione parari, ut nec tusses excitet, nec neruosa laedat, aut radat. In febribus praescribitur non refrigerandi gratia, sed ad tollendas obstructiones, detergenda glutinosa, crassa attenuanda & putredinem debellandam. Id uirium quare oleo uitrioli uel spiritui derogandum iisdem principiis nato? Acetum frigidum dices, & oleum uitrioli calidum feruidum. Petis utrobique principium. Quale unum est, tale & alterum. Uin probem. Effectis & palato doceberis tuo. Effectum, similitudo exstat eadem ubique: Palato idem sapor occurrit, etc. Quaestio Li. An lapis Philosophicus medicina catholica seu uniuersalis. Κατασκευαστικὰ Argumenta. Ui affirmatiuam tuentur, his uniuersalitatem medicinae argumentis potissimum propugnare satagunt. I. Morbus dumtaxat triplex est, ex caussa triplici. Ergo in curatione, una quaedam medicina generalis, ex tribus composita, exsistere potest. Ii. Duo sunt quae corpus nostrum fulciunt uitamque conseruant, calor natiuus & humor radicalis, substantia calidi innati: quae duo spiritu perfusa connexaque in omne corpus dimanant. His una potest medicina prospici. Iii. Morbus in homine nihil aliud est, quam affectio, qua impeditur functio spiritus uitae. Ergo medicina, quae spiritum subleuat, cunctis aliis uitam & animam suppeditabit. Iu. Medicina uniuersalis omnibus morbis praestare salutem potest, tum ratione similitudinis cum calore insito, tum quia est incorruptibilis & omnibus morbis contraria. U. Notum omnibus est, curationem nunquam fieri, nisi natura superante morbum. Seruandum itaque id, a quo agendi facultas procedit, & negligenda cetera: & per consequens nullum medicamenti genus exhiberi potest, ut prosit, nisi haec catholica, qua corroboratus calor aduersus rem noxiam insurgens eam uincat & expellat. Ui. Nisi uniuersalem illam certam & rebus consentientem artem animaduertissent uiri illi sapientissimi, nunquam theoremata uniuersalia reliquissent, & posteris tanquam uera magno consensu tradidissent. Neque enim sequitur artem esse falsam, etiam si pauci, aut fere nulli optatum consequantur finem. Nam effectus non est finis artis, qui arte uera exsistente errare potest. ἀνασκευαστικὰ I. Λύσις. Tria ponuntur morborum genera ex triplici caussa nata: inter se ergo dissentanea & tota natura distincta a se inuicem. Sed qualia tria? an chymice genera intellecta an Galenice. Ibi morbus alius erit sulphuris, alius mercurii, alius uero salis. Hic morbus alius erit partium similarium, alius organicorum, alius utriusque. Uerum ut nec hic, ita nec illic indicatur una medicina triplici uirtute dotata. Morbus unus unum indicat & indicat contrarium. Tria statuuntur genera morborum & chymice & Galenice: tria ergo indicabuntur remedia uniuersalia. Qui ergo unum? An satis esse putas, tergemina medicinam esse dotatam uirtute? Erit itaque sulphurea, mercurialis & salsa medicina numero una, tot facultatibus pollens. Si mercurius defecerit, sulphur abundauerit, quomodo utrique occurres unica medicina etiam tergemina uirtute nobilitata? resarciat defectum mercurii: auferat excedens sulphur. Gemina uirtute eaque contraria in unius medicinae subiecto subsistente pellit morbos dissentaneos. Sulphur deficiat excedente mercurio. An medicina catholica defectum mercurii ante restituendo, exsuperantia eiusdem iam demet: sed sic non triplici facultate, sextuplici erit lucupletatus miraculose, Medicinam defectum restaurantem & tollentem exsuperantiam unius eiusdem rei, quis Deorum nobis suppeditabit? eadem si generalis est, oportet aut dissentanee aut consentanee affectam, aut utroque modo esse. Uni itaque remedium familiare duobus repugnabit; generibus morborum tribus inter se pugnantibus, sicque ad unum reducenda genera tria morborum. Omnis curatio perficitur dieta pharmacacia & chirurgia: omnium uim quomodo habebit lapis Philosophorum? An & luxata reponere potest solus: Ergo iis inerit principiis chymicis, quibus lapis Philosophorum est conflatus, restituendi luxata. Procul ergo glossocomium Hippocrat. & tota carnificina chirurgorum. Gal. morbi sunt in intemperie, organis & unitate. Tribus his medebitur lapis Philosophorum per se? An quia triplici uirtute est dotatus? At intemperies est quadruplex, organorum uitia morbique multiplices. Si ergo lapis est catholica medicina, infinitis praeditus erit uirtutibus cadet ergo triplex uirtus & catholicum. Per se nunquam medicabitur, calida frigida, dyscrasiam omnem cum materia obliqua per se, qui corriget? deficientia resarciet? reduntantia tollet? angusta dilatabit? dilatata contrahet? diuisa uniet? unita diuidet? an triplici facultate haec cuncta exsequetur? tria genera occupent morborum corpus singulare: administretur medicina catholica ter gemina uirtute praedita, redundantia detrahendi, deficientia adiiciendi & c. operetur medicina simul in actu, a natura euocata, nonne facultates istae contrariae commutabuntur, facultas resarciendi cum facultate sustulendi? Hectico dato medicinam hanc, triplici uirtute eminentem, tantum aberit refocillatum inde iri hecticum, ut deterius potius sit habiturus ad marasmum breui redactus, nulla istarum uirtute ociante, naturaliter affectis ita, ut quantum facultas restaurandi proficiat, tantum demendi δύναμις destruet. Generalitas medicinae nullius esse usus demonstratur, & inde, quod generalis non sit, nisi generalis actio & indeterminata: at morborum genera licet ponantur in tria distincta, ea tamen qua generalia sunt, non curantur, sed speciales dumtaxat morbi singularium, quibus solis debetur sanatio. Oportebit itaque genericam facultatem restrictam esse, & aliquo additamento ad speciem singularem reuocatam. At sic tergeminum Geryonem deponet, & generalitatem multiiugi determinatione permuta bit, pro diuersitate partium non modo diuersimode constitutarum, ut uarios proferant morbos, eosque contrarios, sed & ita affectarum, ut unum eundemque morbum dissimilium indiuiduorum partes occupantem easdem, uariare contingat, ideoque & remedium alio atque alio modo affectum opponendum & ad ἰδιοσυγκρασίαν directum: modo laudabile quid efficere uelimus, ποικίλως construenda. Ii. Λύσις. Calido natiuo totum nostrum corpus fulcitur conseruaturque. Ergo unica medicina potest huic consuli. ἀποσδιό¬ κυσα: constet corpus nostrum calidi natiui uigore integrum. languefiat idem, medicinane uniuersali releuabitur? nutrimentum itaque erit. Nam calidum natiuum conseruari sinceri sanguinis nutrimento notum est. Nutrimentum esse nequit: quia alimoniae limites arte spagyriae transiliit, subtilius siquidem & spirituosius, quam ut in sanguinem abeat more omnis nutrimenti, & calidum natiuum conseruantis. Quod eiusmodi non est, fulcimentum & analepticum calidi natiui esse nequit. Quin & controuersum est, utrum essentificum aut essatum. qualis est lapis Philosophorum, ita comparatum sit, ut calidum natiuum labile refocillare queat. Si potis est, analogiam & affinitatem cum eo habeat necesse est: simile namque conseruatur simili: Quam ἔυκρατον autem sit calidum nostrum in natum pro diuerfitate subiectorum quamque uariegatum in propatulo est. Num lapis Philosophorum famosissimus pari resplendescat eucrasia, principia tum artificia uix perdocebunt. Donabimus uirtutis esse eximiae restaurandi & fulciendi ἔμφυτον τὸ θερμὸν. Actio eius in spirituosa consistit essentia. Nihil ergo firmi, nihilque solidi inde sperandum. Omnis enim essentia fugax, talisque actio & momentanea. Largiamur tamen hoc lapidi, conseruationem calidi natiui tribuentes. Consectariumne erit, unicamedicina eaque uniuersali eidem succurri posse? At nutrimentum etiam undiquaquam bonum, non semper iuuare potest calidum natiuum praeter naturam affectum: quomodo ergo lapis Philosophorum minus ei affinis: sit impurum, deficiat, abundet ex plethora, sit item uenenata qualitate ab aptitudine ad functiones uitales deiectum: sanabitne haec & infinita alia unica medicina? Plethoram tollet sine uenae sectione? Restauret tamen calidum exiguum: impurum emendet; torpidum frigidumque calefaciat, recreetque, catholici potestatem nondum tamen expleuit. Ut enim non omnis morbus ex calido natiuo dependet, male affecto καὶ παρὰ φύσιν ita nec medicina uniuersalis illa dici potest, quae soli illi opitulatur sanatque. Organica uitia morbique instrumentales tum communes, saluo maxima ex parte calido natiuo, oboriuntur, sique affectum est, id praeter naturam afficitur symptomatice, labesque eius morborum istorum genituram neutiquam attingit, adeo, ut ea abstersa organicum uel commune uitium morbusque propterea non sit sublatum. Ut ut hic calido natiuo opem tuleris strenuam, nihil proficies: nec eius robore giganteo sarcoma, uaricem, ancurisma aut enterocelen sanabis. Non dicam iam medicinam illam catholicam, non triplici oportere esse instructam facultate, sed cuiusque menbri peculiaris singulari uirtute imbutam: alioquin uix calidum natiuum iuuare potest. Hoc namque sanguinis ritu ad omnes corporis partes accommodatum est, & in iis peculiariter informatum, quo non facto, procurator singularum functionum nequiret esse. Lapidem Philosophorum tot singularibus pollere uiribus proprietatibusque, nemo sane mentis dixerit, nequit ergo esse restaurator alexicacosque uerus calidi natiui. Iii. Λύσις Si in solo spiritu uitae stabulantur morbi: quare mercurium, salem & sulphur tum tartarum producunt, & tartareos sulphureos mercurialesque comminiscuntur affectus. Falsa etiam definitio, qua morbus definitur affectio, qua impeditur functio spiritus uitae. Nulli ergo affectus laesarum actionum animalium naturaliumque. At sunt plurimae laesiones functionum animalium naturaliumque. Ergo non solius uitae spiritus. Quid? morbi obsident partes naturales, animales, uitali spiritu integro illaesoque persistente, non tamen profligantur contumaces. Obratiocinor igitur: si morbi uarii uariantes corporis partes incurrere possunt spiritu uitae uegeto, nec hoc ii dispelluntur unquam: non modo non omnis in spiritu uitae erit morbus, sed & quadruplo, medicina uniuersali restauratus non tamen amoliri aliarum corporis partium, animalium puta naturaliumque poterit morbos. Antecedens uerum: Ergo & consequens. Affectus uentriculi, mesenterii, hepatis, uesice, renum, plurimi in corpore gliscant contumacissimi: & tamen uegentat spiritus uitae: cur, si est integritate pollens, tum non ista auerruncant mala? si secundum naturam integre constitutus excutere morbos nequit, quomodo praeter naturam affectus & lapide Philosophico refocillatus id poterit? Morbum gallicum, podagram, elephantiasin, calculum uesicae, hydropem: quae omnia intaminato spiritu uitae partes alias corporis affligunt: sanet spiritus uitae tum integer ulteriusque redintegrandus lapide Philosophico? Equidem. si omnis morbus foret in spiritu uitae, chronicos morbos unquam esse posse tibi persuadebis? omnis foret foelicissima curatio momentaneaque At sunt pertinacissimi morbi tam alte radices agentes, ut mochlicis pharmacis non possint euelli. Subiectum ergo quorundam erit fixum stabile. Cuiusmodi non est spiritus uitae, qui instabilis singulis momentis fugax, dissipabilis, quo perpetuo euolante, cur non simul affectus ibidem inherens fit euanidus? non tam ridiculum quam absurdum, spiritum uitae medicina subleuatum uitam cunctis aliis animamque suppeditare. Medicina ergo lapidis Philosoph. animam dabit? cur ergo non exsuscitat mortuos? bella medicina imo diuina. Si animam sugerrere potest, etiam anus uetulasque renouabit interpolabitque. Si enim maius praestare poterit, praestabit & minus. O foelicem ergo medicum, cui tam diuina & omnipotens contigit medicina. Uerum spiritus uitae non dat uitam membris, sed eam saltem instrumentaliter administrat, ita ut singulis partibus nisi ipsaemet per se uiuant, uitam largiri non possit, sed saltem cum calore socio earum potentias in actum uocare, cum is omnino non actuat, mortem quasi inducit. Morbifer uero aut uitam singularum partium non recte gubernans, nec debite in actum uocans: quia sic praeter naturam est constitutus, afficit simul membra, atque ita fit morborum uel symptomatum uel passionum caussa, sed non omnium. Nec etiam dato: omnem morbum in spiritu residere uitae, omnis propterea lapide Philosophico sanabitur. Nam caussa mali sublata a spiritu uitae esse potest, at non necesse est effectum protinus ablatum. Ubi caussa continens in actu, & morbus in fieri adhuc est: ea sublata tollitur. Ubi uero uel non est, sed fuit, uel est quidem, ad affectus in habitum abiit, etiam pendet a caussa, eaque ultima, & tangente non potest. Consequens non est, spiritu uitae restituto ascitem aut febrem hecticam sanari: Haec enim iam non amplius ab illo patitur, sed suo malo ardet. Itaque quod generaliter ad spiritum uitae sanandum comparatum est, non statim etiam in specie singulorum membrorum affectus proprios sanat, sed id fiet tunc, cum nondum affectus impressus est, & is ab eo solo dependet. Iu. Λύσις Quarto argumento petunt principium turpi elencho inanique. Ut patefiat falsitas dilucidius dianoia syllogistice fiat. Quidquid calori insito est analogon, tum & incorruptibile & omnibus morbis contrarium, illud est catholica medicina. Lapis Philosophorum est calori natiuo similis, incorruptibilis, tum omnibus morbis contrarius. Ergo. Negatur connexum. Et qui calori natiuo simile id, quod incorruptibile est, esse potest? calor natiuus corruptibilis est, qui singulis momentis per ἀθεωρητον δια¬ πνοην exhalet in perenni generatione consistens: quae ergo similitudo inter corruptibile & incorruptile esse potest? sit analogus calori natiuo. nondum tamen fugabit omnes morbos. Et uinum analogon calori natiuo, tantum abest tamen, hoc tollere omnes morbos, ut plurimos ingeneret. Quid ergo analogia rei ad calorem natiuum? calor optime sehabens non omnes sanat morbos, imo paucos, nec generationem eorum prohibere potest. Nec sanabit idem totum morborum agmen furiale etiam atque etiam corroboratus analogo. Quid uirium is obtinet, in sanando morbo gallico, elephantiasi in ulceribus etc. Similitudine & analogiam eius cum calore natiuo, principia, ex quibus conflatus praedicatur, conuellere uidentur. Omnes enim chymici eum ex mercurio & metallis perfectioribus faciunt. At metallorum cuum calore insito nostro nulla est analogia: qued calor natiuus animalem rationem habeat, humane in nobis dispositus, nec similis esse potest, nisi informetur a potentia nostra naturali: At inuictus & incorruptilis dicitur. Praeterea omnibus morbis dicitur contrarius esse & potius longe calor natiuus noster: sed ut hoc falsum: ita & illud falsissimum. Olim oportuit medicinam morbo similem esse, iam Galeni mente contrariam. Esto contrarius. Ergo & morbis communibus, organicis. At hoc falso falsius. Ergo non cunctis erit contraria medicina, sunt morbi tartarei, sulphurei, mercuriales. Hisne tribus cunctis erit contraria medicina? At uum uni dumtaxat contrarium. Quin etiam constar lapis ex mercurio & sulphure, non fugitiuis illis uulgaribus, similis ergo radice & principiis essentialibus morbis sulphureis & mercurialibus. Abundantiae humorum aduersetur, & diaphoresi ignea subtilique dissipet humiditates, quomodo repugnabit siccitati hecticae? U. Λυσις Notum quidem est, raro curationem fieri, non superante morbum natura. At nunquam curationem fieri posse nisi superante natura morbum, nondum usque adeo innotuit. Hoc medicis exploratum est: multos morbos esse nature incurabiles. Hos medicatur medicus triumphata natura, luxata reponit, fracta coadunat, & plura exsequitur medicus, quorum curatio a natura superante procurari in aeternum non posset. Concedatur tamen, morbum sanare, esse naturam ad pristinam integritatem, a qua per morbum deiecta est, reuocare. Largiamuritem fieri id, maxime per naturam administrante medico ea, quibus excitetur opus roboreturque, & tollente aduersa molestaque. Seruanda non tamen erit sola natura, seu id quod agendi facultatem confert, quod calorem nominat. Is ergo solus curandus, fouendus ceteris abiectis? si solus curat non opus erit medico nec medicina. At solus sanare nequit. Optime n. constitutus, morbos tamen a se non abigit, sed medico relinquit depellendos. Sanet tamen solus lapide corroboratus si fors langueret. Consequens tamen non erit, omnia contemnenda, excepto lapide Philosophico: nec ullum medicamentum proficuum exhiberi posse. Si omnia abiicienda cur non & lapis Philosophicus abiiciedus? Si nullum medicametum proficuum exhiberi potest, nec lapis Philosophicus? At exhibendus. Quia eo corroboratus calor natiuus aduersus rem noxiam insurgens eam uincit atque expellit. Corroboratur idem cibis potuque iure & loco porrectis: corroboratur itidem medicamentis plerisque κατὰ λόγον administratis: tumque maxime quando oppressus est uel plethora, uel cacochymica plethora, uel cacochymia sin non per se, ut nutritiis rebus, attamen ex accidente, onere releuatus scilicet. Non ergo omne repudiandum medicamenti genus, ut prosit: Athleticum corporis habitum aegritudine detentii, curaturus, omne medicamenti genus spernes, solo lapide tuo contentus? Quid proficies plethora distentissimo corporis habitu? nonne plus profeceris τῷ τὴν εὐεξίην λύειν idque non lapide Philosophico sed chirurgia? Non ergo per lapidem recreato calore natiuo, omnis fugabitur hostis, nec uniuersalis medicina potest esse propterea. Illud ex antecedemtibus patebit satis. Hoc exinde. Si uniuersalis est medicina, non erit duntaxat uniuersaliter affecta, sed & ad singulares naturas sigillatim disposita, si proprie & per se iuuabit. Quod enim unius membri naturae congruit, id non admittit reliquorum nisi immutatum. At lapis Philosophicus generice affectus est, non sigillatim ad singulares naturas. Non igitur catholica medicina. Iuuet & uniuersalia, non pariter particularia. Haec enim aegre se habere possunt, illis satis commode pancraticeque ualentibus. Crurum uel brachii tabes particularis immedicabilis perstare potest, uniuersalibus, calore spirituque inculpatis. Porrige lapidem, quo corroboretur calor natiuus. An si ante est expers labis integerque non sustulit cachexiam partis, quomodo roboratus auferet nullius roboris indigus? imo quia tabem uel caussam tabis ex compressione uel obstructione uasorum ut plurimum, tum dyscrasia partis obortae, tollere non ualebat, calor integer natiuus, spiritusque aduolans, saepiusque deprauetur uterque contagione partis tabificae: consectarium est, catholicam medicinam non modo non esse talem, sed nec calorem natiuum ea recreatum omnibus mederi morbis. Quapropter si non uno modo, nec una natura, nec omnes afficiuntur, sed pene inumeris & inexplicabilibus interdum, uariaeque simul exsistunt & implicantur uariae affectiones, multo minus unum medicamentum naturale, cuius est per se eodem modo agere semper, proficiet φυσεις ιἠτροι των νουσων. Natura igitur iuuanda. Sed iuuatur non uno in omnibus modo. Saepe natura per se ualet, & duntaxat impeditur, siue quod instrumenta uniuersalia non sint praesto, ut cum obstructione praesente sanguis non potest peruenire ad membrum, aut excremeta recte secedere. Siue quod aliquid externae insint noxae, quam nequeat sola expellere, ut cum uermis natus inter caluariam lancinat depasciturque partes: siue quod non possit continere id quod aduenit, ut rupto magno uase, in uulnere, aut nimiis pororum laxitatibus. Tum certe frustra nos conuertimus ad solam naturam, eamque ualidam medicina calori familiari reddere annitimur: obstructio tollenda est: effugia adminiculorum obturanda: molestum quod est, auellendum: partes uinctae aut luxatae restituendae. Lapide Philosophico? obstructiones paruas expediet, ut paralysis humoribus tenuibus ab ignea medicina concoctu & dissipatu facilimis. Non perinde a calculo duro a caruncalis in urethra, a crasso phlegmate, grumo, pure natas obstructiones pertinaces diaphoreticus lapis tollet? Ruptam uenam exesam nunquam consolidabit, coadunabitque lapis Philosophorum, etiam inde calore natiuo corroborato impense. Ui. Λύσις Et sexto petitur principium, ut enim dubitatur merito, utrum ueteres sapientissimi theoremata uniuersalia, absoluta, perspicua immotaque nec demonstratione, nec experientia indigentia de medicina uniuersali tradiderint: ita & multo magis de ueritate & affirmatione lapidis Philosophici comparandi tantum litis, dubii & incertitudinis est, quantum pauciores habet item ueraces & locupletes possessores. Non si theorema uniuersale, ideo & medicina erit uniuersalis. Hoc negatum hactenus est, quid ni & illud negabitur: hoc enim ab illo natum. Et quomodo praecepta uniuersalia ea esse possunt, quae ad tot deuias particulares, uias deducunt laboraturum? Absoluta? Quod complemento habet opus illud non potest esse absolutum. Eiusmodi sunt theoremata de lapide Philosoph. Ergo, perspicua? Annon plurima mendacia, fabulas, aenigmata suis liberis ingesserunt? Haec perspicua ne? Hieroglyphica perspicua? parabolica item. At pleraque si non omnia lapidem Philosophicum attingentia parabolice sunt a priscis tradita. Non ergo omnia perspicua; imo pauca. Immota? cur ergo alter alteri contradixit? Unde tot ertata tot offendicula, nunc hoc, nunc illud ad materiam lapidis petentium? Demonstratione & experientia non esse destituta? Quis a Mundi origine lapide Philosophico omnes sanauit morbos? prodeat assertor. Testimonia promat, non omnium curatorum morborum, sed depulsorum dumtaxat plurium aut paucorum. Dementis est ad illos homines fidem sine experientia alligare, qui obscurissime de arte sunt locuti, nec inueniunt, qui id, quod uolunt aut assequatur, aut facto demonstret. Uerum est, non sequi, artem esse falsam etiamsi pauci optatum consequantur finem, somnium est & phantasma, nullum artis consequi finem, artem tamen esse. Medici ut & alii artifices non semper assequuntur finem artis: at ars tamen uera certaque: qui autem credam artem esse, cuius nulla exsistunt opera? si nullus artifex assequitur finem artis optatum, ars aut nulla est, aut temeraria. nulla est ideo. quia omnis exstruitur per experientiam certam, immotam & dum dicitur, simul confirmatur exemplis. Uera non esse putatur cuius in agendo nihil comperitur ueri. Temeraria iudicatur, si ab uno aut altero conscripta, ceteris non prodest. Friuolum est, effectum artis, non esse finem artis? quorsum tendunt artis praecepta, nisi ut aliquid fiat? ars est forma & idea artificis, quam sequitur. si secundum hanc operatur, reliquis astipulantibus, non debet aberrare, & si non potest propter externas circumstantias ad finem peruenire: tamen in partibus & ubiuis bene agere debet, alias artem uel non didicit, uel non exercuit: quae uero artis theoremata sunt, quorum documenta inter tot praeclara ingenia, quae ea ad praxin uocarunt, adhuc delitescunt? uniuersalis medicinae experimento ab omni mundi memoria adhuc desiderato. Quaestio Lii. An remedia similia uel contraria inuestiganda: seu an similibus similia: an uero contraria contrariis Chymicorum enunciatum atque praeceptum est, similia curari similibus: Galenicorum e diametro oppositum, contraria contrariis curari lege τὴς ὑπεναντίωσιος Hippocr. Quaeritur iure, num effata contradicant sibi. Equidem tam ardens fuit bellum inter chymicos & Galenicos, ut ob hoc solum controuersum, sibi inuicem neutiquam conuenire posse in aeternum, putatum sit hactenus. Sed respondetur nullam esse contradictionem, quod utraque enunciatio non πρὸς ταυτὸ disserat candide intellecta. Similia curari uolunt similibus chymici & curantur. Quo argumento? natura ea est quae morbo aduersetur, ipsum fugando. Hinc Hippoc. 6. Epid. comment. 5. φύσιες ἰἠτροὶ τῶν νό¬ σων. Unde Gal. 1. de ratio. uictus in morbs acutis. com. 45. praecipuum scopum illum esse affirmat, qui a uirtute sumitur. Si itaque natura est morborum curatrix, & natura conseruatur refocillaturque similibus, iudicio & auct. Gal. cur tantopere obstrepunt chymicis, hoc praecepto, nil nisi tutelam naturae, unice obseruandae, praecauendae & curandae docentibus, suis remediis essentiis naturam uacillantem subleuare pro uirili satagentibus. Idipsum & Hipp. Galenicis sic dictis & habendis, uix tamen textum minimum unquam Gal. perscrutatis, dilucide de ueteri medicina: quin etiam quae in fauces delabuntur ex quibus raucedines, anginae, erysipelata, peripneumoniae animaduertamus: cuncta haec ineunte fluxu salsa & humida acriaque affluunt, & in talibus incrementis morbi augescunt. Ubi uero crassa euaserint ac pepasmo mitigata fuerint, & ab omni acrimonia aliena euaserint, tum ilico tum febres soluuntur, tum cetera quae hominem affligebant, mitescunt. Praeterea cuncta alia mala quibus affligitur homo, ea omnia ex succorum potentiis pficiscuntur: uerbi caussa, si amaro quidam secernatur, quam bilem flauam appellamus, quales ilico iactationes & aestus incandescentia, & prosternatio uirium inuoluunt. Uerum liberari ab illa nonnunque, aut ultro aut pharmaco purgati modo loco & tempore quid horum factum fuerit, liquido & doloribus & ardoribus defunguntur. Quam diu autem eadem mole turgida & pepasmi expertia & immoderata fuerint, nulla arte nec dolores nec febres placari poterunt, etc. Neque horum finis, prius, iidem excludantur, & sedentur & aliis remisceantur. Concoqui autem & mutariattenuarique ac crassescere in aliam humorum ideam oportet ( quapropter & crises & numeri temporum in his talib. plurimum ualent ) uerum haec cuncta euenire calido aut frigido minime omnium consentaneum est: cum nec putrescere nec crassescere queant. Item in antecedentibus haec: cetera uero cuncta quae ex succorum acrimonia & intemperantia oriri assero, restituuntur ac redintegrantur, ubi temperata fuerint & concocta. Dolor praeterea, aestus, ac summus ardor, aliquandiu fatigat, donec scilicet rheumata coctione edomita fuerint, ac crassamentum nacta, ac lemae ab ipsis gignantur. Fit autem coctio ex mixtione & temperatura mutua, mutuaque uelut elixatione. Ex his & pluribus aliis locis manifestum fit, curationem plerorumque morborum naturae deberi, soli pepasmum & crisinprocuranti: ut autem impedita a morbo afflictaque suscitetur, expedienda ueniet corroborandaque, idque non per contraria, sed similia, siquidem his fit nature conseruatio redintegratioque, idem lib. I. Aph. pag. 16. Diaetae, inquit, humidae febricitantibus omnibus accommodatae sunt, maxime uero pueris atque aliis, qui sic diaetam instituerunt. Annon hoc Aphor. similia similibus curat Hippo. & contraria contrariis, magis tamen illud quam hoc? Humiditate namque praesertim in putridis febribus, per cibos ad putredinem natos, facile addit morbo potius, quam ut demat quicquam, & tamen naturae morbi ui oppressae studens unice offert uictum similem & pueris per se humiditate diffluentibus Plerique morborum uniuersalium praesertim, terminantur crisi, medicorum nullo dissentiente: & quia crisi, etiam, natura omnis crisis auctore. At titubat haec medico, ergo erigenda: quomodo? analepticis propriis uictuque congruo per similia, quibus quam maxime chymici inuigilant. Annuit his Gal. lib. 13. Method. Meden. praecipua inquit intentio medici esse debet, ad naturalem statum reducere laborantem, & quod ceteris neglectis, una adhibenda cura est, ut illud conseruemus a quo agendi facultas procedit. Haec autem consistit in calido innato, quod dum ualidum est, nec impeditum, corpus innoxium conseruat, ita, ut quidquam corpori accesserit praeter naturam, quod sit amouendum, semper calido naturali ualido egere, indubitatum axioma sit. Et quanuis in externis morbis & in quibusdam aliis, nihil conferre calor naturalis uideatur, ut in amolitione hypersarcosis in uulnere, uel distantium labiorum reunione, tamen coniunctio & carnis generatio & cicatricis inductio non fiunt, nisi ab ipsomet calido innato. Hoc autem labefactatum indicat sui restitutionem non sane per contraria, uerum per similia, si similia conseruantur similibus & contraria oppugnantur, contrariis. At, inquies, cacochymia pressum turgente, qui per similia etiam essentialia refocillari poterit, illa non subleuatum? Hippocr. cum ratione succum prauum subducendum docet. Nam Aphor. 2. lib. Par. 2. ἀπὸ πλησμονῆς ὁκὁσα ἀν νοσήματα. γένηται κένωσις ἰῆται, καὶ ὁκόσα ὑπὸκενώσιος πολησμονὴ. καὶ τῶν ἄλλων ἡ ὑπεναντίωσις, quibus remediis? similibus ne an contrariis? Chymicos & Galenicos hic dissentaneos esse nondum uidi, utrisque per similia quasi curantibus, Gal. I. lib. Naturaliam facult. ex Hipp. naturae potentiam enarrans, ait, in corporibus nostris unum conspiratum confluxumque esse: quod Hipp. in lib. de alimento, tum lib. 6. Epidemi. sect. 6. protulit, naturamque iustam & solam animalib. sufficere dixit: ipsamque per se sine doctore, quae opus sunt, agere, indeque facultates sibi inesse, alteram qua sibi conueniens attrahat, alteram qua alienum ase depellat: ut & illud ex communi medicorum consensu, ne dum Hippoc. alia medicamenta purgare flauam bilem, alia nigram, alia pituitam, alia aquosam & tenue excrementum asserit: quod & ipsum idem Hippo. lib. de Natura hominum conceptis uerbis affirmauit. Itaque Galen. medicamentis uim attractoriam quantam tribuit, qua familiares sibi humores trahant. Unde scammonium bilem, carthamus pituitam, epithymum atram bilem, brassica marina aquosos & serosos humores analogia quadam & familiaritate, similitudineque substantiae habere dicuntur. Quae mens Gal. fuit tum lib. I. de Naturali, & de const. artis Med. li. 3. de simp. facul. c. 24. Quam ille sententia a magistro, suo totius medicinae parente Hippoc. mutuasse est uisus, qui de ea re ex professo lib. de natura humana loquens sic ait. Etenim Pharmacum, inquit, ubi corpus intrauerit, primum quidem ducit id quod ex omnibus in corpore exsistentibus sibi maxime secundum naturam familiare fuerit, deinde uero etiam alia trahit ac purgat. Ex quo loco uidere est, soluentia medicamenta familiares sibi secundum naturam humores, nec habere solum, sed etiam ducere atque purgare, quod Galen. itidem sentit. lib. de Natural. facultatibus primo. Quod mox Hipp. supra citato loco similitudine quadam appositissima confirmat, inquiens; quemadmodum ex terra nascentia, & in ipsa plantata ac seminaeta, ubi in terram peruenerint, unumquodque trahit id, quod naturae familiare suae, in terra exsistit ( inest autem in terra & acidum, & amarum, & dulce, & salsum & omnigenum ) primum itaque plurimum trahit in seipsum quod sibi ipsi iuxta naturam maxime familiare fuerit, deinde trahit etiam reliqua. Huiusmodi sane quiddam etiam pharmaca in corpore faciunt, quae quoque plurimum humoris trahunt, qui illis familiaris fuerit: quem sane attractum substantiarum similitudine fieri uult Hippocrat. alioquin nunquam medicamenta familiarem sibi humorem habere, fuisset dicturus: ob id namque familiarem medicamenta humorem, quod humor quadantenus attrahenti medicamento similis sit atque familiaris. Similia remedia similitudine & familiaritate quadam agetia & noxios humores educentia Galeno & Hipp. talia ex enarratis apertum est, fuisse. Nonitaque chymicis similibus curatio affingenda solis, quorum methodus aeque in praeter naturalium humorum expurgatione consistit, quam priscis dogmaticis, sed per specifica & caussis quidem similia, morbis uero contraria. Calculum a tartaro seu sale coagulato factum curant, sale quidem, sed resoluente. Arthritidi a salibus tartareis acribus ac corrosiuis genitae medentur lenitiuis & consolidatiuis. Sic morbis sulphureis occurrunt remediis a sulphuribus petitis. Sed sulphuri inflammatorio febrem excitanti, opponitur sulphur acidum uitriolatum summe refrigerans, sulphureosque illorum commoto spiritus coagulans atque compescens. Tophi podagrici indicant sui attenuationem uel resolutionem, ut & alii humores coagulati calidis & siccantibus, id si tentaueris, tenuioribus succis dissipatis, restagnans indurescet solidius, sicque malum ingeminabis. Specificum indicatur dissoluens non in primis qualitatibus residens, sed familiaritate & similitudine soluendi δυναμιν adeptum singularem. Nam quaedam uim resoluendi tartarum huius, alia alterius generis & naturae, ut pro diuerso tartarorum & salium genere dissoluentium remediorum uarient genera. Gummi Arabicum tragacanthi, cerasorum prunorum aqua soluuntur, quod aquea participent natura. Nunquam mastyx, thus, lacca in aqua dissoluentur, sed quia sunt de natura sulphurea, ideo oleis facilius liquescunt. Ita gummi salis participia, ut amoniacum Sagapenum, galbanum, cum spiritibus salis, cum acetoso spiritu in ipso aceti uino contento dissoluuntur. Uerum enim uero quamquam similia & familiaria remedia, isthaec chymicorum, & propterea similia similibus curari praetendant, recepta dogmaticorum maxima iis neutiquam conuelli dixerim. Sunt Rheub. scammonium bili expurgandae & febri inde nata similia, & chymicorum remodia huiuscemodi, saluum nihilominus axioma medicorum praesistit? quod aliquando contrarium aliquid sit per sequandoque per accidens: ut scammoneam bilem educendo per accidens refrigerat: chymici tartareos morbos tartareis remediis curando similibus curasse quidem dicuntur: at nihilominus & per contraria medicati, quod obstructiones expediendo tollendoque sanitatem, caussis obstructionis eductis, restituissent. ut curatio per contraria fieri queat, non respiciendo morbum semper, sed & caussas. Ita calidis amouendo obstructiones febrim amouemus, semper, subiectis contrariis habentes sanitatem & morbum: morboque obstituri contrariis curando, atque etiam eiusdem contrario modo acceptis. Contraria enim multipliciter accipiuntur. Alia simpliciter dicuntur contraria ut calidum frigido: alia priuatiue ut plenum inane: continuum, solidum: integrum & corruptum: Alia etiam per se sunt morbo contraria, alia uero per accidens, per se morbo opponuntur, ut frigido calidum exagitationis sedans & repellens, exsuperantiae euacuans, tenuitati incrassans, duritiei emolliens, lentori detergens, acrimoniae illinens glutinosum: laxitati roborans, corruptioni alexiteria, putredini concoquens, suppurans & expurgans asperitati leuigans, angustiam dilatans, densitati rarifaciens, occlusioni aperiens, continuae solutioni agglutinans Sarcoticum epuloticum. Alia actu sunt contraria, alia potentia: aut potestate & actu. Paucis contrarietas explicatur, uidelicet eius quod exsuperat ablatione, & eius, quod deficiens est, adiectione: ut recte alibi ab Hipp. dictum sit, medicinam nihil aliud esse, quam abiecti onem, detractionem deficientium & redundantium: cum uero & redundant & deficiunt quaedam in quantitate, quaedam in qualitate, secundum utrumque priuatae curationes per contraria exsistunt. Toti contrarietati satis faciunt chymiatri, similibus licet curantes: quod specifica & similia remedia administrando, uel morbum uel caussam tollunt, sicque contrariis curasse habetur, necessum est. Quin imo chymici dum similia similibus curari aut similia potius quaerenda remedia asserunt, Galeni Methodum & Hippocr. τῆς ὑπεναντιώσιος confirmant potius, quam ut oppugnent. Si enim indicans & indicatum homogenea sunt: similia iure aucupamur remedia: quod uni contrario, unica sola sit contrarietas genere conueniens. Ideoque Gal. indicantium diuisionem fieri in eodem genere docet, nullo unquam transitu de morbis in caussis commisso: sed a generalissimis ad subalternas, & ab iis ad specificas perueniendo indicationes. Haec diuisionis indicantium conditio non uno loco a Galeno proposita multoties ab Aristot. confirmatur, 2. enim post. text. 19. docet, quidquid inueniri non posse, nisi facta diuisione in eodem genere Si igitur naturam, & quod quid est indicantis, pernoscere uoluerimus, opus erit eandem praeceptionem seruare. Nunquam enim remedium inuenire poterimus, nisi quod quid est indicantis praecognoscamus: in eodem genere indicans & indicatum, quod eius contrarium inuenitur, & merito indicantis percipitur indicatum. Quare si fiet transitus de genere in genus, neque indicans, neque indicatum inuenietur: illud qua tale non est nisi in uno genere: non indicatum: quia contrarium unius generis nunquam potest esse contrarium alterius. Quare chymicatros orgasmum fixando, redundantiam euacuando, dura emolliendo, acria obtundendo, lenta abstergendo, uiscida incidendo, etc. medicatus siue per similia corroborata natura ipsamet sanet, siue eius minister per genere conuenientia remedia, ideoque similia, siue contraria, lege τῆς ὑπεναντιώσιος suo defunctus officio censebitur, asale uolatili morbus natus curandus chymiatris sale fixo; sic & sulphurei & mercuriales tum tartarei morbi medicandi: sale medicinali sali morbifico quidem simili & genere consentienti, membro inprimis molestato: interim tamen specie dissentienti, hosti & inimico ea aduersitate affecto, ut hac effectum praeter naturam tollere possit. Quaestio Liii. An aurum potabile fieri queat, & num hoc usus alicuius ad uitae humanae conseruationem prorogationemque? Qui aurum negant potabile reddi, chymicorum quorundam nituntur testimonio refragante: tum praeparationis difficultate. Multas enim requirere coctiones, quibus humidum auri primogenium prorsus exsorbeatur, & corpus eius in atrophiam siccissimam calcemque aridissimam redigatur, quod auro foliato non contingat. Sed respondetur. Nullum chymicorum uere talium negari posse, potabile aurum, quod ipsimet modos per menstruam peculiare eliciendi essentiam auri, docuerint. Si nequit solui, quid attinet praeceptum soluendi auri statuisse, sique alia metalli soluuntur etiam aurum solutionierit propositum. At prius uero uerius. Ergo & posterius. Difficultas praeparationis seu solutionis affirmat potius quam negat potulentum aurum. Illa enim πάθος auri soluendi demonstratur, siue facultate siue difficultate illud prorumpat. Ratio difficultatis ex crasis perfectione & mixtionis firmitudine, tum artificis industria minus exquisita dependet. Exorberi autem omne humidum primigenium uirtuteque sic omni orbari aurum, imperitiam chymiae sapit. Calcem enim reductilem esse in suum humidum uitrarii, nedum artifices norunt, ad oculos demonstrantes calcis auri fluxibilitatem & potum essentialem. Usui esse conseruandae & protrahendae uitae, ipsimet misochymici attestantur, aegros analeptico refocillaturi bracteloatum aurum rude & concoctioni refractorium indentes. Si itaque crudum aurum & calori natiuo inuincibile analepticum est, multo magis potulentum aurum erit, sua compage exsutum & naturae humanae iam euincibile, adque ἐνέργειαν nectaris uiuifici corroborandi idoneum euocatum. Electuariis & confectionibus cordialibus deme aurum, tantopere priscis medicis expetitum, ut basin cardiacae confectionis ex eo constituerint, quamquam aurum ignis & uentriculi calore maneat illibatum: Aristot. 3. meteor. capit. ultimo, Plinius lib. 33. cap. 3. Nam id ex defaecatissimis sulphuris & hydrargyri partibus cum indissolubili mixturae & temperamenti nexu per calorem aethereum in terrae uisceribus sit concretum, ut nec aerugo uel ignis edax quippiam de eius substantia adimere possit, ut quo saepius arsit, tanto plus perfectionis illi accedit, & sic expurgatum aurum obrizum appellatur. Nec ab eo quidpiam difflatur, nec pondus di decrescit, nisi gallinacei ossa in id liquefactum coniecta secerint & partem absorpserint, Plinius lib. 29. cap. 4. At nihilominus frustula intra membranulas pergameni uirginei posita frequenti lati malle, oli, ictu in bracteas foliis tenuiores lentescentes & cusae exhibentur a medicis. Si sic usui cordi multo magis potulentum effectum aurum, obstaculis iis sublatis, quae seruata tamen auri integra natura ante calori nostra contumacia erant & impedimento, quo minus actuari a calore nostro potuerit & saluberrimum analepticum atque cordiale reddi. Andi, Marsitium Ficinum, aurum, dicit, omnes ante omnia probant, tanquam omnium rerum temperatissimum & a corruptione tutissimum, soli quidem propter splendorem, Ioui uero propter temperaturam consecratum, ideoque posse calorem naturalem cum humore mirifice temperare, humoresque a corruptione seruare, solarem & louialem spiritibus & membris inferre uirtutem. Et paulo post optimum fore putant, si absque aliena permixtione aurum potabile fiat: Sin minus possit, contusum & in folia redactum accipi uolunt. Ut autem uno ratiocinio nugas desiiciam tuas, aurum potabile auro foliato ibi usitato esse postponendum: " Id quod calori natiuo euincenti & in actum producenti est habile, commodius & praestantius remedium est, refractario & contumacissimo imo inuincibili. Aurum potabile eiusmodi est, & acalore natiuo in ἐνέργειαν nobilitatis suae salubris educendum uincendumque. " Ergo. Assumtum probatur, quia caussa resistentiae & incorruptibilitatis auro hactenus inexsistentis, firmitas compagis & cohaesionis artificio est sublata, factumque ex solido compacto, fluxile, tenue, spirituale, quod dicto citius corpus uniuersum permeare ualet bracteis aureis in hypogastrii imo stabulantibus & sine omni passione cum excrementis eiectis. Quaestio Liu. An metalla tota homogenea & constent partibus omnibus eiusdem nominis & rationis? Aduersarii annuunt: ideoque separationem mihil esse autumant, & destrui potius rem naturalem quam ea excoli. Uerum enimuero cum quaedam homogenea sint ad sensum, quaedam non & ratione dumtaxat, alia neutro modo: metalla ad sensum homogenea esse, largiri potest, ratione non item. Quamquam immineris terre etiam ad sensum heterogenea adeo sint, ut separatoria arte sit opus, qua aurum a metallis, & hec etiam a se mutuo discernuntur segreganturque: quam uulgus artificum, quos auri separatores dicimus, callet particula quaedam & rudimenta magnae spagyriae. Adium cta sunt etiam metallis reiectanea sensu homogenea, foris tamen adhaerentia, quae προσκείμενα uoces, non naturali mistione concreta, sed fortuito aut externam ob caussam uel obiter annata, seiungenda tamen conglutinataque diuellendaque artificio separationis facili. Aurum, reliquis impurioribus mistis, adeo homogoneum habetur, ut separationem exigat φδειρομένων τινῶν idque per cementum aut antimonium impuritatibus pertinacibus ab auro segregatis. Si auro ad sensum homogeneo heterogeneae partes ad sensum acriorem tales, quid de reliquis impurissimis iudicii? Omne mixtum & natura & arte in heterogenea abiit διαι¬ ρέσει ἢ ἐκκρίσει, siue iam elementa Physicorum, siue Chymicorum agnoscas, ex quibus mixta conflantur. Constat ergo & heterogeneis ad homogeneam quidem sensui mistibilium alteratorum unione adductis, unde concors discordia emergit & φιλέχθρα Artificiosa separatione omne metallum & minerale in distinctas heterogeneas partes sponte concedunt, mercuriales sulphureas & salsas, tum alias heterogeneas faeces. Quomodo ergo homogenea metalla? Quaestio Lu. An omnis ignis naturalis, nullus artificialis? Uulgaris & naturalis ignis per se nihil generat, cum sit feruoris excessus, neque etiam talis qualitas, sed quidam ignis insitus natura, quem ars ex suo subiecto in actum primum eduxit & gradu excellentissimo exaltauit, ut agendo in materiam dispositam, superet longe naturae uim, in mineris terrae, faciatque ex hydrargyro aurum uel argentum quod natura tota numquam posset. Ars hic naturam iuuat, & naturali utitur instrumento, opus ergo inde resultans utrique potest adscribi. Et ignis naturalis artificiosus dici, quia principium motus & gubernatio eius est ab arte, usque ad perfectionem, quae non fieret, si ars abscederet. Omne cuius principium motus & progressus ab arte pendet, artificiale definiri potest. Ignis naturalis instrumenti regimen est ab arte. Quidni ergo artificialis? Assumtum confirmatur pyronomia chymicorum. Ignis sponte omnia depascitur, nullius rei γεννητικὸν sed φθαρτι¬ κὸν potius artis praescripto gubernatus fit γεννητικὸν cohibita naturali sua uiolentia destruente: artificiale ergo. Nam quidquid artis praeceptionibus regitur uouiuor exsistens, illud artificiale sit necesse est. Ignis artis chymicae praeceptis est propositus & νομικὸς tenetur. Ergo. Si naturalis ignis, eo naturalis habetur, quod motus sui principium internum profiteatur: cur non contra artificiale id iudicetur, quod externum profitetur motus moderatorem industrium? nisi contrariorum contrariam neges definitionem esse. Ut itaque & naturalis & artificialis ignis esse possit, diuersimode affectus & propterea diuersimode considerandus. Quaestio Lui. An oleum uel spiritus uitrioli quia erodens ex agro Asclepiadeo exterminanda. Alchymiae elusores, hacque factorum affabre medicamentorum ludificatores nihil intemeratum atque arrosum in arte diuina sinunt. Oleum uitrioli rodant. quod ei odat uicissim & non se solum sed etiam muta durissima metallica aliis inuicta. Sed neganda par eius ubique actio. Exedat metalla & durissima emortua cuncta, non idem effectum in corpore humano ab eo consequetur. Rite enim factum uix uentriculum pertingit, ut non exspiret subtilissimum. Nec ad uentriculum delatum mortuum offendet, sed humiditatibus onustum, has exedet prius quam substantiam uiuentis attingat. Accedit, nunquam id purum & solum exhiberi, quod non cum conuenientibus sit admixtum. Unium sublimatum, acetum nobis cotidianum, mellis spiritus succus, citrii & limonum tam exedunt metallica, quam oleum uel spiritus uitrioli: an propterea exsulabunt, ob erodendi suam facultatem? Cur tibi acetum cotidianum, quod stannum momento citius arrodit? quod in stannum & externa demortua agit, idemne in corpore humano acturum putas? Ne reris: dudum enim uentriculus tuus erosus atque exesus foret. Quid de cantharidibus, erodendi ueneno omne uentriculum, omne sulphur, superantibus, ut a Gal. 3. de simpl. facul. inter deleteria censeantur: & tamen tum a ueteribus tum neotericis ad urinam ciendam, penis ἀτονιαν & ueneris languorem suscitandum large & multis innoxie propinantur? Sunt & acidulae de uitriolatis mineralibus ferreisque, & tamen ad earum usum confugitur, re omni desperata, idque cum salute bibentium. Quid de humoribus excrementitiis corporis humani, bile flaua, atra, pituita, acida ad tantam aciditatem acrimoniamque sponte sua perductis, ut in terram effusa, eam fermentent, in bullasque attollant, obuiaque quaeque erodant, corporis partibus talium nihil patientibus, nec praeter naturam inde affectis, diutissime licet saepe in corpore stabulentur. Quaestio Luii. An lapidis confectio sit penes naturam. Certo affirmari nequit, lapidem Philosoph. naturam non posse conficere. Nam penes naturam est potentia. Cur non adminiculis artis in actum ueniat? Cur non istud seminarium principium sub terra pullulet, atque etiam transmutationes aeris, hydrargyri peragat: Artifex enim non potest suae materiae dare dispositionem eam, qua perficiat transmutetque metalla: sed eius opus totum in coctione & digestione assidua uim a natura insitam promouere. Richardus inquit, natura metalla generat, non tincturas: quamuis occulto in se contineat plenam. Omnis species est in sua specie, genus in suo genere. Omnis natura in sua natura, naturaliter uirtutis affectat augmentum & fructum adfert iuxta naturam suam. Omne seminarium respondet suo semini. Simile generatur a simili. Ex his apparet, chymicum auri argentique quaerere procreationem subsidio artis. Id non potest praestare absque lapide. Unde nam iste? Aut ab arte is est, aut a natura. Natura negatur eum explicite dedisse sed implicite habere per artem Spagyricam explicandum. At cum natura eum implicite habet, necesse est, ut in aliquo naturali corpore comprehenderit. Id quod nam est? eadem natura & species, cuius est seminatum seu ex semine factum. Hoc certe non imperfectum uolunt esse, sed perfectissimum. Necesse itaque & semen esse perfectissimum, in absolutissimis metallis auro argento. que inueniendum: A natura itaque lapis Philosophicus. Quaestio Liix. An in imperfectis metallis uel in mineralibus quaerendus lapis Philosophicus? Impostorum est fumiuendulorum lapidem in imperfectis scrutari imperitissime. Si enim naturam lapidis Philosophici obtinerent interno suo principio, proueherentur tandem ad perfectionem ultimam, & imperfectionis notam exsuerent. At manent imperfecta ob naturae suae imbecillitatem uel etiam externas remoras, nec nisi arte, uel etiam natura tandem obstaculis remotis ad perfectionis ultimum perueniunt. Atqui artis per se neutiquam est imperfecto afflare perfectionem solius & potentiam ad finem ultimum impeditam, etiam sublatis obstaculis, per ducere. Ideo namque imperfecta habentur, quod caussas essentiales imperfectas obtineant. At lapis necesse est, ut sit absolutissimus: ut fiat talis, non nisi ex huiusmodi perfectissimis fabricari poterit. fieri enim nequit ut id, qui non habet, alteri praebeat: & licet natura temporis tractu imperfectorum quaedam perficiat: artificis tamen id non erit, utpote cui perficiendi materia Philosophica desit, beneficio cuius imperfectione abiecta ad perfectionem perducere queat: imperfectis inest quidem seminaria uirtus, sed adeo imperfecta ut potentiae eius in actum reductionis ab arte spes nulla habeatur. Quin & natura ex non ente ens facit, at neutiquam ars idipsum praestabit, negata natura. In imperfectis a non ente quidem istic fit ad ens, merum tamen imperfectum δυναμει remorante, quam arte nunquam actuabis, ut lapidem inde efformes. Haec enim dispositiones ignorat principiorum, nec naturas ingenerat. Unde Rogerius. Si eligeremus sulphur & argentum uiuum, sicut est quodlibet, oportet nos miscere secundum debitam proportionem, quam homo ignorat. Si itaque inueniamus corpora, in quibus haec dudum a natura secundum debitam analogiam & proportionem sunt mista, ideo melius ex his sumuntur. Ad huius enim confectionem semen prolificum requiritur, perficiendi potentia abundantissime instructum, & hoc nullibi nisi in fructu perfecto & tali indagandum. Quid enim a puero prolifici sperantis obuio proletario uiro. Sicut nec semen pomi ex uirgulto petitur, sed ex perfectae arboris fructu. Ut hic minimo labore seminarium confert foecundissimum, ita ab illo non nisi uitiosum uel nullum promanabit imperfectiore scilicet, quam ut petentia tractu temporis perficienda actuetur protinus. Ut uanum sit seminariam lapidis uirtutem inuestigari in imperfectis, perfectissimis obuiis perfectiss. uirtute dotatis, e quibus tam facile erit arte elicere materiam Philosophorum, quam difficile ex imperfectis eandem adhuc operose absoluendam eruere. Rogerius de perfectis scribit, aurum esse perfectum masculinum, argentum perfectum foemininum, nec posse elyxis, quia in se sunt tantum perfecta nec possunt alia perficere: sin autem per artem fiunt plus quam perfecta in duplo, quadruplo centuplo uel ultra, tunc posse perficere imperfecta. Ecce quantum adscribatur per fectis. Si perfecta aurum & argentum materiam lapidis Philosoph. subministrare nequeunt, nisi perfectiora euadant, quid de imperfectis hariolandum. Si item perfectis subest materia lapidis, cur in imperfectis maximo sumtu & summo labore in cassum tamen illa eadem inuestiganda. Quaestio Lix. An aurum argentumque sit aurum Philosophorum materiamque lapidi subministret? Quanquam artifices perfectissima recipienda negant ad lapidis confectionem: argumentis tamen constat firmissimis, nullibi, nisi in iis indagatio eius instituenda, ueritatem lapidis uerbis obscuris occultantibus. Aurum & argentum natiuum non quidem sunt aurum & argentum Philosophorum. Dum enim sunt in natura sua, nondum sunt artis; sed cum per artem reducta sunt ad materiam primam Philosoph. & forma natiua perdita, artis formam habent, iam sunt materia Philosophorum. Richardus iubet serere aurum & argentum, ut afferant fructum cum labore tuo & mediante natura, quia ipsam habet & est illud, quod quaeris: Item elicitur non sine solutione corporis, & reductione in materiam primam, quae est mercurius, ex quo facta sunt metalla ab initio, & medicina est simplicis & mineralis naturae producta ex aqua mercuriali, in qua aurum & argentum prius sunt soluta. Contradicentium quidam utuntur hoc ratiocinio: auru etiam aucto igni non potest destrui Materia chymicorum est destruenda corrumpendaque. Ergo non est aurum. Atqui propositio ineptitudinis est damnanda. Non enim igni elementari destruendum aurum est, sed uia Philosophica. Hinc Rosarius Minor " aqua nostra fortior est igne, quia facit de corpore auri merum spiritum, quod ignis facere non potest ". Aurum quidem antequam destruatur quodam modo chymico, non dicitur materia Philosophica neque solum. Sed cum iam in mercurium est redactum, additis etiam ceteris eiusdem radicis. Ut materia propria non destruatur nec corrumpatur, sed exaltetur digerendo. Pergunt. " Si esset aurum argentumque Philosophorum uel materia Philosophici lapidis, non uilis res ubiuis obuia diceretur. " Resp. uilis habetur comparatione cum immenso bono lapidis, tum Philosophorum aenigmatibus & tropis, cum appellatur elementorum uocabulis, item ouum, semen, urina, acetum, non ideo erit lotium. In Rosario Philosophorum uilis dicitur etiam ob clauem qua septem portae metallicae aperiuntur, item uilissimus est per putrefactionem. Quando fuit putrefactum, tunc dixerunt, lapis noster est uilis & in sterquilinio reperitur. Cum fuit in aquam conuersus, habent eum diuites & pauperes etc. instant; ex lapide in natura inuento, superfluum est remouendum. In auro puro nihil est superflui. Ergo aurum purum non est materia lapidis Sed respondetur, oculis mercatorum in auro nihil esse superflui & non in oculis artis chymicae. Hic enim multa sunt superflua, potissimum tamen dispositiones externae & uultus uulgatus qui est delendus. Adhaerent nonnunquam impuritates etiam stibio & sale tartari tollendae. In Rosararium " uas fixum uolatile: frange corpus: solue coagula etc. " lapis Philosoph. creatus inuenitur in natura, & per Deum altissimum nullo amplius indiget, quam ut remoueatur superfluum. Praeclare quidam: nisi aurum & argentum uiderem, profecto dicerem alchymiam non esse ueram artem. " Rumpe domum, frange parietem, extrahe succum inde purissimum ut edere possis etc. " Omnes Philosophi dicunt, metalla nihil aliud esse, quam mercurium gradatim decoctione diuturna per sulphur coagulatum. Metalla tamen nondum sunt noster lapis, quia manent in sua forma metallica. Rosar. maius, aurum est totum Mercurius: & Philosophi dixerunt, solem nihil aliud esse, quam maturum aurum argentum uiuum. Paracelsus etiam in 3. de morbo metall. tract. 2. cap. I. argentum uiuum est domus aperta: aurum, argentum, plumbum etc. est domus clausa. Quaestio Lx. An lapis Philosophorum ex elementis? Affirmatur. Si lapis Philosophorum ex elementatis, consectarium erit ex elementis constare eundem, infallibile. Quod enim est caussa caussae, est etiam caussa caussati. Nullus est, qui non ex mineris terrae materiam lapidis eruat solicite. Hae non nisi ex elementis conflata gremio complectuntur suo. Cur ergo materiam lapidis siue mineralem aliis, siue metallicam orbabis concretione elementari? accedit lapidis Philosophici esse, non modo imperfecta metalla perficere & transmutare in aurum, sed & omnibus mederi morbis. Haec autem elementis participant cuncta, quomodo ergo elementatorum medicina erit elementorum expers? Quomodo alchymistarum maxima stabit, similia similibus curari? Quomodo colorum omnium erit particeps? siquidem hi elementis conflatorum adiuncta sunt. In Rosario maior. Arnold. dixerunt aliqui, quod in opere, lapidis appareant omnes colores qui in toto mundo excogitari possunt, cum tamen non appareant, nisi quatuor principales. Et quia omnes alii trahunt originem, ideo dixerunt omnes colores. Et si tibi non apparent omnes colores, non cures dummodo possis elementa separare. Nam citrinitas choleram significat adustam, & ignem rubedo sanguinem & aerem, albedo phlegma & aquam, nigredo melancholiam & terram. Quaestio Lxi. An lapis Philosophorum ex metallis? Attestatur id Rosarius inquiens: lapis, quem Philosophi querunt, inquit, in quo sunt elementa prima mineralium, tinctura & calx anima & spiritus cum corpore, fixum & uolatile est mercurius, scilicet non quilibet, uerum ille, circa quem natura suas primas operationes determinauit ad naturam metallicam, & imperfectum reliquit. Mercurius noster non est natus, ui multi putant, sed de corpore extractus: lapis Philosophicus creatus inuenitur a natura, & per Deum altissimum nullo amplius indiget, nisi, ut remoueatur, quod est in eo superfluum. Ergo ipsa praeparetur materia, ut ex eo eliciatur quod est purum, terreum autem & foeculentum remoueatur. Attestantur testimonio Rosar. etiam haec argumenta. Si lapis Philosophicus metamorphoseos & ris upsors est auctor, ex simili constet necesse est simile producturus, si uerum axioma, simile procreare simile. At prius uerum. Ergo. Hinc Rosarium in tota praxi nihil alieni, quod non sit naturae eiusdem, est inferendum, & fermentum est eiusdem radicis, cuius est massa. Accedit, naturam esse imitandam artifici: natura autem tum uniuersalis in generatione similis ex simili, tum particularis in auri & argenti confectione per semen auri & argenti. Negant insuper omnes, ab artifice posse dari dispositionem ad auri semen, sed necessarium esse, ut id iam per naturam sit effectum, arte nihil conferente praeter concoctionem ad perfectionem debitam. Qui similitudinem materiae lapidis per omnia & in omnibus illi materiae qua natura utitur in cauernis terrae, urgent, negantes metalla in primam materiam reducenda, quod nam ex metallis non faciat metalla, proficiunt nihil. Quamquam enim ex metallis non faciat metalla ( quod tamen cupri in aurum, plumbi in argentum transmutatio naturalis crebra coarguit ) ex metallica tamen materiam facit, ut Chymicus. Arnoldus lib. I. cap. 5. praeparanda sunt duo, aurum & argentum subtiliter, ut sulphur & argentum uiuum, de illa materia habeamus super terram, de qua aurum & argentum fiebant sub terra. Natura in mineris terrae aurum & argentum factura indiget semine auri argentiue, non coagulato, sed solubili & coagulabili: tale & ars requirit naturae imitatrix, si materiam per omnia & in omnibus illi naturali seligere oportet. Ars autem aliunde id accipere nequit, quam ex corpore perfecto ad imperfectionem reducto. Respondet ergo natura arti ad plenum. Rosar. maior. mercurius Philosophorum est ille, quem natura paululum est operata, & in metallicam formam formauit, sed imperfectum reliquit: si metallicam, formam habet in natura & artifex hanc destruere debet, tanquam suo operi inutilem, quid aliud facere oportet eum, quam reducere in primam materiam. Qui auri destructionem ignorat, necessario ignorat eius constructionem? Aurum est totum mercurius, quod patet ex pondere & mercuria facili combinatione. Ergo in ipso est totalis & radicalis Philosophorum intentio & uoluntas. Quaestio Lxii. An ignis beneficio mercurius Philosophorum extrahatur. Negant Philosophi igni tactam esse materiam suam. At multi sunt ignes Philosophorum, & inter ceteros etiam aqua ipsorum ignis uocatur. Per hanc si extrahatur igni dicitur extractus, & tamen igni non uulgari sed Philoquaestio Lxiii. An lapis Philosophorum ex diuersis constet? Ante coniunctionem cernuntur tria, ut, aurum argentum, Mercurius. In coniunctione nihil est praeter unum: quia uniformis omnium natura est aquea seu mercurialis, & haec etiam est circulus: in coctione emergunt plura ratione distincta, & duae substantie separabiles. Calidum duo tantum agnoscit, in principio medio & fine; Paracelsus ait, ex tribus debere fieri & manere unum. Auctor manualis ponit rem naturalem, in qua unum, duo, tria mystice, tanquam in arca conclusa iacent: tinctura Physicorum ex unitate per dualitatem in trinitatem procedit. Ioh. de Londinos etiam celebrat quaternarium & ex circulo alii faciunt quadratum, hocque iterum ad circulum redigunt: interdum septenarius numerus lapidi adscribitur ob numerum metallorum, quae non actu insunt, sed in progressu operis per distinctiones quasdam designantur, tum coloribus, tum aliis. Insunt & infinita, iuxta tropos & aenigmata seu similitudines rerum & colores. Quaestio Lxiu. An in opere lapidis Philosophici omnes colores conspiciantur? Plerique omnes colores lapidis effectione, qui hodie in Mundo sunt ac excogitari possunt, apparere asserunt, sed id sophisticum esse & tropicum artifices norunt. Tres sunt colores, albus, niger & rubeus, cui interdum adiumgitur citrinus, sicut cinereus albo affinis, & plumbeus nigro suo apparet ordine. Nominatur & caeruleus seu caelestis in hydrargyri apparatu, & uiridis in leone uiridi: sed tropica locutio est utrobique. Ideo uero infiniti nominantur, inquit ille, quia ex istis principabilibus ceteri fiunt omnes & insunt potestate. Ita cum conspicitur cauda pauonis, in fermentatione scilicet; quanquam colores sunt finiti, tamen infiniti appellantur, quod numerari nequeant & subinde alter in alterum mutetur. Non autem sunt durabiles: tale quid uidemus etiam in sublimatione hydrargyri cum sulphure & sale, ut fiat cinabaris, item in auro uite & similibus. Finis. Elenchus Remediorum Spagyricorum, Hactenus In usum communem, inque salutem generis humani commode ductorum, a Martino Rulando, Med. & Philosoph. sed a Maleuolis Nugigerulis Ueneni accusatorum malitiose. I. Extractum hydragogum. ◉ Rad. cucumer. asini. cucumer. Ireos purpur. Herbar. absinthi Pontic. Soldanellae Alpu. Eupatori, ana ◉. 3. Digerantur, & eliciatur quodlibet suopeculiari menstruo lege spagyrica: Extractis debite Add. Extracti Rheubarb. mechoacae, ana ◉ 2. Essentiae Esulae. magisterii tartari, ana ◉ 1. Essentiae Specier. aromat. ros. diarrhodon, Abbatis diacurcuma, ana ◉. 6. Coqu sca. Spag. Extractum essentiale. Notae. Liuore suffusi male feriati hoc insimulant ueneni: Galenicae & Hippoc. medicinae addicti esse uolentes scilicet. Quo argumento? Hoc: quia ipsi dicunt, & istis conuitiatoribus, tanquam praetoria potestate edicentibus est habenda fides. Ehem: macti uiri sistite gressum. Ego nec potestatem uestram praetoriam qua nisi, bonis & bene de Repub. merituris conuitiari diadictice conamini, moror: nec inde effutita edicta, quae sputa duntaxat sunt uenenata populi pedibus conculcanda ouantis. Publice & in coetu literatorum totius mundi ius uestrum, si quod est, dicite. Uos prouoco, calumniatores inertes, stolidi, elumbes. Praestate uos uiros, si uiri, si docti haberi uultis, non Marte, nisi militares medicastri esse uelitis, sed arte, qua titulos uestros, quibus tantopere superbientes, alios aeque decoratos alto supercilio contemnitis, ostendite iure ea cum auctoribus esse proscribenda, quae omni exhibita rite proficua exstitere salutariter: uenena esse talia, quae, uobis inepte & stulte medicantibus fuere pluribus saluti. Ne autem stultis stulte respondeamus & cum dementatis & calumniantibus dementes gestatoresque uicissim habeamur, arte cum istis nugatoribus & pharisaeis agemus, hoc ratiocinio usi. Si hoc medicamentum uenenatum est, aut per se & ratione ingredientium erit, aut praeparationis seu laboris Spagyrici, aut uos mentimini. Non primum: omnia enim quae hydragogo nostro sunt inserta, dispensatoriis inserta atque praescripta mandantur & a uobis quotidie usurpantur. Ergo. Non alterum. Chymico enim nullum aliud instrumentum quam ignis, beneficio cuius suorum pleraque fabricatur. Ignem ueneni accusare stulti est. Omnia decocta uiignis fiunt & serapia & Aquae distillatae, non tamen uenenata uobis. Uobis tantam uim ignis non esse ad excoquenda serapia & decocta, obgannitis; aedepolnec uestram chymici ignis uim naturam destruentis iure petiuerint unquam. Omnis ignis calor artifici chymico esse debet rei elaborandae & ad perfectionem reducendae analogos, qui calorem B. M. raro excedit. Uester non est talis. Sed uobis non est curae, quo modo quodlibet paratur, modo scribatis Recipem & deuoranda patienti stercora & uenena praebeatis, magnatum interim estis medici scl. diabolo medicaturi stercoribus uestris. Ex labore ergo & principio externo nihil ueneni. Ignis enim uel calor eius nomicus expers omnis ueneni omnia inde excocta & cocta euidenter demonstrant, adeo ut ignem ueneni accusaturus, ueneno enecandus sit & rostro tradendus. Loquor a. de igne artificiali non inartificiali & insita uirtute sponteque agente, legibus nullis artificis refrenato. Exspatiemur in hortos calumniatorum nostrorum lustraturi non uetularum more, uenenatorum simplicium formas accidentales, qua uisa aeque quodlibet imperfectum manet & inutile, ( quamquam hoc potius hocce tempore habeatur; quam, si medicus non anile hoc solum, sed & intima & essentiales uires exploratas habuerit, & recte simul ) ac si Tiresias botanicorum examen subire uellet, & fors quoad intima exactius nostris calumniatoribus. Euictum iam est, spagyria nullum uenenum posse nostris afflari medicamentis, quod calore artificiali ignis usi, per se ignis gradus naturalibus arte adhibitus nihil habeat uirus: in medicamentis simplicibus itaque haerebit. Absinthium Ponticum, Soldanell. Eupator. Rheub. Methoaca, species aromat. ros. diarrhodon diacurcumae omnia, omnibus consentientibus saluberrima sunt & expertia omnis malignitatis. Haerebit itaque uenenum in cucumer. laureda, iride, esula, tartaro. At cuncta haec sunt medicinae nostrae in usu salubri. Quomodo ergo uenena aut uenenata? Quid quaeso uos uenenum? An catharticum? At hoc purgat corpus. Uenenum toto genere nostrae naturae est aduersum, hanc destruens. Catharticum eiusmodi non est. Ergo qua catharticum non uenenatum. Confunditis genera rerum. Aliud equidem est purgare corpus, aliud destruere naturam & eidem esse aduersum. Aliud βοηθημα, aliud φάρμακον φθαρτικὸν aut deleterium, ec. Cucumeris asinini Mesuae praeceptori & pharmacopoeo nostro, perfecti, ac praecipue ex eo succi laus est precipua, secunda radicis. Succus exeunte aestate excipitur, radix fine ueris colligitur. Eadem in medicamenta multum efficacia & celebria recipitur. Calidus & siccus ordine tertio substantia ignea & terrea usta constat. Ne ora uenarum aperiat & ulceret hic succus & cum torminibus & anxia molestia uacuet: datur cum bdellio uel tragacantho uel lacte dulci recenter mulso, aut mulsa uel sale: promtius autem purgat cum pauco sale gennae & aromatibus. Idem, naxam autem ab eo corpori impressam delent aqua hordii, mulsa uinum, oleum. Elaterius succus ex huius fructu quomodo trahatur, Dioscor. docet, amarus extreme Gal. Tempestiuus est hic fructus, quando tactu solo succum eiaculatur Dioscor. autumno, Plin. tempore quo folia decidant, Manardus ex Dioscor. Calidus secundo grad. Gal. Quibus iunctum elaterium nunc uomitum nunc deiectionem faciat docet Dioscor. Paulus dicit uacuare ut scammonium tribus obolis tritum cum lactis cotyla, bilem & pituitam trahit, & aegre spirantibus prodest. Dioscorid. Iam noxam quam infert cucumer agrestis, aut seruabit, aut deponet extractum nostrum hidragog. Additis corrigentibus cedit noxa omnis; quamquam ea ueneni instar furiat maiori dosi exhibita. At adiecta sunt corrigentia & non solum adiecta & apposita, sed & spagyrico labore repetito ita tractatum elaterium, ut omnem prorsus exsuerit uirus. Si uino, hydromeli aqua hordei eluitur noxa cucumeri asinino uulgariter tractato multo magis spagyrica digestione, ablutione, filtratione iteratis ea procul fugabitur. Sublata noxa & remanente cathartica uirtute, quid ueneni obiiciendum? Non omnis noxa uenenata cuiuslibet. Noxium est humano corpori aliquid aut per se aut per accidens. Hoc noxium esse dici nequit simpliciter, nec artis correctione indigum. Illud κατὰ τι tale esse potest, & huic noxium alteri salutare potest esse: quomodo ergo uenenum? Insuper noxa illa elaterio adiuncta aut essentialis est, aut accidentalis & aduentitia. Si essentialis & uenenata noxa, cur in usum medicis uenit & βοηθημα tantum habetur, nulla corectione emendabilis, nisi toto destructo. Destructo a. toto & ueneno essentiali sublato, uis etiam cathartica euanuit omnis. Si haesitat noxa in adiunctis, catharsin essentialibus possidentibus, leui arte tolli id poterit mali, salua substantia rei salutaris; sique segregatur spagyria, calumniatoribus, substantiae tamen integrae inhaerenti adhuc, corrigentibus saltem adpositis nondum agentibus adhuc, mendacissimorum erit eiusmodi medicamentum uenenatum proclamare. Iris Dioscorid. Gal. Mesuae in noxia habetur & nostris exhibetur eius succus hydropicis utiliter. Esula fors punget uirulentos calumniatores: at haec medicorum coryphaeis fuit in usu quotidiano. Malignam qualitatem & igneam, acremque aceto deponere asserunt, additis astringentibus, glutinantibus. Atqui, si uenenositas consistit in qualitate ignea, acri & erodenti, acetosis emendabili, salua nihilominus catharsi hydragoga: nonne satius erit, istam qualitatem digestione debita, filtratione & ablutione auferre. Apposita ista astringentia & glutinantia tum reliqua uobis uisa corrigentia tantum abest correctionis auxilium praebere, ut multis exhibita enormiter obice abiecto purget. Partibus autem, in quib. maligna illa qualitas stabulatur, ad purgationem Esulae proprium nihil faciens, digestione & filtratione per menstruum proprium segregatis, tutius longe & salubrius prodibit hidragogum, quam certe uestra ruditer efficta medicamenta a uenenositate nunquam absoluenda. Retinent enim noxae partes, quibus non simul accisis secretisque, ut quae ad essentiam rei neutiquam pertinent, non potest non noxa malefica una superstes esse, quantumcunque labores, corrigentibus eam abolere. Non aboleri docet ὑπερκαθαρσις & effrenata purgandi libido etiam iusta dosi exhibiti. Ii. Diacydonium catharticum. ◉ Extract. mechoacae, ◉ 2. diagrydii, ◉ 5. Ol. macis cinnamomi, anagr. 6. Succi rosar. Damascen. cithoniorum, ana ◉. 5. Sacchari fini, ◉. 5. Coq. s. a. in formam diacython pellucentis. Notae. Nihil hoc remedii habet uenenati, nisi diagrydium uobis sit tale. At uobis in usu cotidiano diagrydium, non est electuar. non pilulae, quae non diagrydium nunc basis, nunc stimuli loco habeant. Utcunque adhibeatur seu stimuli seu basis loco, uenenatum erit, si uenenatum. At correctum est, tragacanth. psyllii mucilaque succo & aqua rosar. mastreh. carne cydonior. myrobalanis etc. Quomodo ergo uenenum? Quid? Non modo uestra arte uulgari emendata est scammonia & ideo diagrydium practicis dictum, sed & insuper suo menstruo appropriato ita paratu, ut omnem noxam & uirulentiam plane deposuerit, tam clementer & tuto catharsin exercens suam, quam Mannae uel ex benignioribus quodlibet. Dubitatis? Periculum facite. Sed canos pudet doceri, calumniari decet, senio proh dolor non nisi liuorem procreante ex adynamia fors pullulantem. Infund. diagrydium in Aque rosar. uel cydoniorum digerend. dum colore menstruum purpurascente inficiat, repetatur usque dum id omni suo priuetur colore. Effectus administrati respondebit dictis. Iii. Extract. diacatholicon Rul. ◉ Agarici albiss. ◉. 3. rad. hellebori nigri correct. ◉ 4. Diagrydi recte praep. ◉ i ß trochiscor. alhandaal ◉ 1. Specier. diarrhod. Abbatis Rheubarb. elect. ana ◉. 2. Omnia debite infund. suo cuique affuso menstruo, digeranturque & extrahantur: Agarico, rad. hellebori nigri, Rheubarb. spiritus uini maluatici suffundatur colore specier. diarrhodon Abbatis perfusi: trochiscor. alhandaal uero hoc modo fiat ex tractio. ◉ Trochiscor. alhanda al. q. s. digerantur in Balneum Mariae in Aquis appropriatis, si spiritus uini tibi est suspectus, post aliquot dies filtrentur, repetatur digestio, & exacto digestionis tempore, filtratio: filtrata iungenda & in Balneo Mariae digerenda, dum appareat hypostasis in fundo uasis, aut faecum a liquore puriore separatio: liquor purus putus per inclinationem a faecibus separetur ac demum in Balneum Mariae tam diu digeratur, dum purissimus euadat rubini instar rubicundissimus & splendidissimus omnis nigrati amaroris & fastidiosae noxae expers. Notae. Radices hellebori nigri Hippocrati nostro frequetissimi usus fuisse, monumenta eiusdem docent, tum effecta noxam omnem abesse etiam nobis utentibus contestantur, etiam nullis corrigentibus additis. Nihil itaque uenenati in se habebit, auctoribus grauissimis, & effectis experientia demonstratiua exploratis, confirmantibus. Colocynthidi inerit. Quare non pilulis cochiar. electuar. & c. exigitur uenenata? Correctam ingredi dixeritis. Correctio nulla exquisitior, quam quae est in trochiscis alhandaal. Accedit altera correctio & spagyrica, qua digestione & filtratione id, quod nociuum, omne excutitur abiiciturque, ut pro amaritudine uitulenta referat saporem. subamarum, gratum tamen dulcedine quadam delibatum. Nullum itaque uenenum & hoc habet remedii. Cur ergo uenenatum calumniamini? Bonorum uirorum non est calumniari: sed errata, si qua sunt ostendere productis argumentis euidentibus, quibus pateat, ueritatem ipsis potius curae esse propugnandam, quam proximum immerentem tam temere & nequiter conuitiis & probris omnibus proscindere. Sitis ergo calumniatores, mendaces, dum probetis id esse, quod uenenato rictu passim temere euomitis. Telum unicum uibretis licet: Adsto pharetram expediturus meam telis nondum uacuam suis. Iu. Nepenthes Rul. ◉ Specier. diambrae fidel. dispens. ◉. 15. Extract. opu Thebaidei, ◉. 1. solutionis cornu ceruini, ◉ 10. Cum spiritu pomorum citri arte Spag. extrahantur; Add. Essentiae corallarum magisterii succini albi cranii humani margaritar. ana ◉. i. Essentiae croci, ◉ 1. Lapidis Bezoard. orient. ◉ 5. Spiritus ambrae grys. ◉ 1. moschi Ol. cinnam. caryophyllor. citr. ana ◉ 7. F. l. a. Extractum Essatum. Notae. Quid hoc spiret ueneni, sane uidere non possum. Opium si uenenatum est, probari uelim, non nude affirmari, Et si uenenatum eiusque uenenositas in theriaca, mithridatio, Philonio & reliquis opiatis infringi potest, ut innoxia & non uenenata haberi queant debeantque; felicius in hac compositione Nepentheos longe uenenum amoliri poterimus, non modo uenenosa qualitate contraria addita retusa, sed & omnino separata arte Spag. Quamquam opium Turcis edule est; & ad incitandas animos gratum & innoxium remedium. Si tamen suspectum esset & ex hactenus receptis opiatis exterminandum, commodissime sulphur uitrioli substituimus simplici paregorica eaque salubri τῃ ναρκωσει dotatum. Cuiusmodi medicinam propediem in usum producemus, ipso sulphure uitrioli aliquot experimentis certis tutissime opii uirtutem bonitate & excellentia paregotica superante satis perspecto. U. Tinctura Rheubarbari. ◉ Rheubarb. elect. rosar. pallidar. recent. spiritus uini maluatici, ana q. s. F. Spagyria Tinctura. Notae. Spicam desideratis, qua actio Rheub. lenta excitari putatur. Spiritus uini maluatici stimuli satis indit, Rheub. si quo calcari habebit opus. Menstruum improbatur. Im probentur uina medicata totum Rheub. semper bibentia. Si inconueniens spiritus uini maluatici liquor, subdatur alius. Mihi usu innoxius spiritus. Nec acrimonia eius pertimescenda, quae spiritui ex maluatico nulla: sique alquid adesset, tamen rosar. pallid. ecchylosi retunderetur, ut in suauem plane abeat saporem eumque pergratum. Ui. Extractio aloes specifica. ◉ Aloes succo citrinae opt. & a sordibus repurgatae ( sordium enim tantaadhaeret ei semper copia, ut libra una Aloes, uix uncias quatuor substantiae habeat integrae, residuo sordibus & alienitatibus quisquiliisque obsito & omnino reiiciendis ) q. s. A qua endiuiae rite distillat. eliciatur, dum tincturam rubini eximiam ebiberit totam, faecibus sidentib. fiat separatio: separatum B. M. committatur, menstruum destill. separetur, mellea humi diffluente substantia. Huius exaltatae ◉ ◉ 4. Add. Succi essentif. uiolar. per sicor. rosar. pallid. cichoreae buglossae borraginis calendulae. primulae ueris, ana ◉. 3. Omnia legitimo tempore collig. & digerantur, filtrentur; labor iteretur idem, aquea humiditate balnei roris uapore lentis. ignis gradu difflante, dum in serapii ideam facescant: addendo insuper. Extract. Rheubarb. folior. senae, ana ◉ ii. ß. Essentiae croci, ◉ 5. myrrhae, ◉ 1. Ol. caryophyll. cinnamomi, ana ◉. 5. magisterii tartari, ◉ i ß. F. massa. Notae. Calumnientur & hoc liuentes medicastri, nullo examine indigum. Omnia benigna, & benignorum optima habet; adeo ut excellentius maleuoli nec uiderint unquam nec in usum produxesint. Et tamen sputis suis putidis & uirulentis tam nobile remedium conspuere non erubescunt. Quid aloes rosatum extractum sibi quotidianum ad hoc nostrum aloes specificum? Uah, quot ἁμαξιαιᾳ τὰ ῥήματα quae phalerata uerba pyrgopolinarum istorum, minimum tibi horum remediorum usu conprobatum si esset. Stercoribus superbiunt suis adeo, ut haec nobilissima alto- spernant supercilio. Uenenata sunt; quia effectuum nobilitate salubritateque euidentissima stercora eorum conculcari experiuntur. Ad rem. Quod βοηθη¬ ματικὸν est, non potest esse φθαρτικὸν aut uenenatum. Ut hoc remedium spagyricum ita & c. cuncta βοηθηματικα sunt. Ergo, & c. Propositio axiomatis instarhabet & hac ratione demonstranda: Quod saluti est, contradicit ei, quod est ueneno. τὸ βοηθηματικὸν contrarium est τῷ φθαρτικῷ. Illo affirmato hoc negatur. φαρτικά γαρ τῶν ἀλλήλων ἐν αντία. Assumtum omnes meae curae abhinc multos annos concrediti ultro profitebuntur, & contestabuntur abunde exercitationes pragmaticae curationum singularium. Quando itaque maledicere cessabitis? Quousque abutemini patientia nostra? quem ad finem effrenata sese iactabit arrogantia uestra? nulsane pietas, nullus amor in proximum uos absterrebit a contumeliosis uocibus? Uii. Resina cathartica. ◉ Terebinthinae Cypriae Opoponacis bdelli mastich. thuris diagrydii, ana q. s. Digerantur, sublimentur, circulentur. Notae. Nec hoc immune a morsu erit dentium caninorum uestrorum? In stercora impingite uestra, si nolitis fractos Solidiora haec mea, quam ut uim persentiscere rabidi canis mordentem ualeant. Si retuleritis faetore obsitos, resinam adite meam ad sorditudinem istam abstergendam admodum efficacem. Iix. Spiritus catharticus Rul. ◉ Specier. diacart hami recent. dispensat. ◉. 3. Spiritus uini maluatici, q. s. F. l. ar. spag. spiritus catharticus. filtrationis & circulati. opera. Notae. Parenti fuit spiritus uitae aureus, sed ex trochiscis alhandaal essatus, magnarum uirtutum earumque tutarum. Non minorum uirium est & hic, isque securus usu, iam solus, iam commistus porrigendus. Species diacarthami in omnibus dispensatoriis sunt receptae approbataeque, si quid ueneni habent, id obtundens habebit simul. Nihil ergo uenenum aut uenenatum. Spiritus. ne uini maluatici? At is aquas uitae, aureas aquas profitetur. Si uenenatus, aquas mortis, non uitae praebebit. Nociuus esto; quod morbo non sit cuncto conueniens. Hoc modo quodlibet et iam optimum medicamentum. κατὰ τι ergo noxius. Noxium relate, non esse potest simpliciter tale, multo minus uenenatum. Quare ergo uenenatum hoc extractum? Ix. Rhodostagma solutiuum. ◉ Extract. diagrydii magisterii mastiches succi rosar. pallid. succi tragacanthae, ana q. s. Digerantur, filtrentur, circulentur coagulenturque Notae. Succo rosarum uel aqua destillata rosata aut simplici ad tantam benignitatem Diagrydium reduci potest, ut omni ferocia exsutum effreni, omni benigna medicina purget clementius. Sed segregatione, digestione, filtratione repetitis habebit opus. X. Aqua Antepileptica Rul. ◉ Hirundinum cum nidis suis lanuginosarum integr. q. s. coniiciantur in matrat. uel alemb. destill. & aq. inde effluentem relicto corpori super infund. circuletur & destilliatio reiteretur toties, quoties opus erit: relictae faeces spagyrice calcinentur, extrahatur sal spirituale cum supra scripto appropriato destillato: repetatur distillat. donec tota qualitas per alembicum specifica sit exacta: in destillat. infund. Essentiae cranii humani, ◉. 3. Extract. castorii, ◉. 5. Essent. uisci corylini rad. & flor. paeoniae certo tempore collector. ana ◉ 5. Aq. flor. hyssopi tiliae lilior. conuallium cum proprio sale spiritual. destillat. ana ◉ 1. Aceti squillitici distillati, ◉ 5. Digerantur omnia per bimestre circulentur & fiat l. art. Spagyr. Essentificum antepilepticum. Xi. Puluis antepilepticus Rul. ◉ Essentiae cranii humani, ◉ 2. corall. rub. margaritar. ana ◉ 1. magisterii succini ◉. 6. spiritus uitrioli dulcif. & in coagulum redacti, ◉. i. Lapidis Bezoardici oriental. ◉ 18. Ambrae gryseae, ◉ 2. Moschi ◉ 5. F. Alcohol. Xii. Puluis diatartari Rul. ◉ Crystalli tartari ◉ 1. fol, senae Alex. elect. ◉ 6. sem. anisi faeniculi, ana ◉ 1. sacchari ros. tabulati, ◉ 10. Misc. F. puluis subtilissi. Xiii. Crystallinum tartarum hoc efficitur modo suauiss. iuxta & utiliss. Tartarum eligatur opt. lauetur: soluatur, segregatione mediante: iterum coaguletur: repetatur toties, quoties crystalli ideam referat artifici. Appendix Aliorum medicamentorum cum plurimorum aegrotantium salute hactenus εὐλόγως usurpatorum; quorum Descriptiones In Libris artificum exstant Passim obuiis. Oleum cinnamomi, succini, sulphuris acidum. macis, mastiches, lilior. conuallium terebinthinae, myrrhae, lumbricorum terrestrium, nucis muscatae, tartari, Oleum camphorae, rutae, uitrioli dulce, anisiacidum. faeniculi stomachale, rorismarini, colocynthidos, pneumato picron dictum Balsamum sulphuris. de galbano. pneumonicum paregoricum saturninum Aqua bezoardica, ophthalmica rhizotica, melanophyga. cardiaca seu cardialis. uulneralis antidysenterica paregorica seu antipodagrica. magisterium succini cranii humani tartari corallorum margaritarum. Crocus Martis sulphur uitrioli paregoricum. Sal absinthii hellebori nigri iuniperini rad. ononidis cardui ibene dicti uitrioli stibii Meracrius Philosophicus, Sulphur solare. Extractum pilular. Ruffi, aperit. M. cum Rheub. calami aromatici angelicae hellebori nigri. asari Tinctura corallor. rub. haematit. tartari, etc. Finis. Appendix Quaestionum Chymicarum. Quaestio Lxu. An lapis Philosophorum ex Mercurio uulgari? Negant Philosophi Mercurium tum sulphur uulgare ad arcanum istud Philos. esse accipienda. Quis nim tam demens sit, ut stabile quiod & perfectum metallum ausit sperare ex Mercurio, principioque uolatili? Aurum argentumque reducendum est ad primam materiam, quae uocatur Sulphur & argentum uiuum, non quidem uulgare, sed artis, arte ex perfectioribus metallis eliciendum. Id quod & Auicenna in tractatu de mineralibus uere scripsit. Debet enim argentum uiuum nostrum seu Philosophorum habere naturam auri & argenti, Progymnasmatum hoc est fixum esse, & in igni permanere; caliditate quoque & siccitate sua argentum uiuum uulgare uincere, & eius humiditatem frigidam abolere. Nullum autem metallum adeo est fixum calidumque & siccum, ut aurum argentumque. Ex his ergo eliciendus Mercurius artis. Rosar. mai. suadet, neopereris nisi cum Mercurio & auro ad aurum, & cum Mercurio & Luna ad Lunam. Nam in his tantum consistit artis beneficium. Quiuis operari in solutione & sublimatione duorum luminarium primum labores, ut ex eis fiat Mercurius. Ros. Philos. Tres partes habet Philos. scilicet Mercurium, Solem & Lunam. Ex his coniunctis sciuit Pater Hermes conficere tincturam. Sed tamen hydrargyrus uulgaris, non omittendus omnino, generatione, ut & mixtione ex contrariis exsistente. sed terminandus, reducendusque per principium actiuum, calidum & siccum, hoc est sulphur & Mercurium Philos. Negantes Mercurium uulgarem de lapide Philos. esse oportere, etiam quouis modo praeparatum, utuntur argumento, quod ille nec proprietates nec effecta habeat Mercurii Philosophici. Est enim uolaticus, frigidus, humidus, indigestus, & nec se nec alia potest transformare, quin omni caret natura aurifica argentificaque. At Mercurius Philosoph. non tantum fixus esse debet, uerum etiam cum iunctus hydrargyro fuerit, id igni detinere: Debet etiam esse ex corpore perfecto extractus, calidus, siccus, digestus, habere conditionem hydrargyri uulgaris, quod attinet ad consistentiam & motum, ita ut tactu manus non inficiat, nec madore nec nigritie: iungitur uulgari inseparabiliter, ob naturae conuenientiam, quomodo uidemus aquam aquae confundi, penetrante totam tota & undiquaque ingrediente. Insuper in unione & amplexu uulgaris non est otiosus, sed eius humiditatem Phlegmaticam exsorbet siccatque, frigiditatem tollit, inductaque nigritie ex corpore postea in puluerem eum conuertit: quae omnia uulgaris praestare non potest, cum sit patiens subiectum, non agens. Itaque Mercurius Philosophicus artis adminiculo elaboratus uulgarem Mercurium in aurum & argentum transmutat: quin ex Mercurio crudo uulgari medicinam efficit, quae eodem modo transmutare imperfecta potest, nec id parua quantitate. Ut, licet Mercurius uulgaris effecta proprietatesque Philosophici lapidis non habeat, affinitatem tamen sortitur cum eo tantam, ut in eius naturam transire, mutarique ipse & una imperfecta mutare queat, medium coniunctionis & pars foeminei seminis, subiectumque transmutationis. Tria itaque sunt, quae constituunt artis materiam, aurum, argentum & Mercurius; seu Mercurius auri, Mercurius argenti & uulgaris. Haec reducuntur ad duo, nempe ad Sulphur & Mercurium; fixum & uolatile; & tandem in unam aquam eiusdem naturae propter naturam homogeneam. Ut sic in hac materia sint tria, quae etiam nominantur spiritus, anima, corpus: Mas, foemina, medium coniunctionis, seu semen & aqua: sint & duo: sit tandem unum. Quaestio Lxui. An lapis Philosophorum ueterum Philosophorum testimonio locupleti tantarum uirtutum? Si quid priscorum Philosophorum monumentis fidei est adhibendum: eqdem lapidem Philosophicum uirtutibus suis excellenter proficuis aliis rebus omnibus naturalib. artificialibusque praeeminere miraculose opinandum est, dolendumque intime, nulli felicissimi huius seculi & undiquaque sagacissimi, prius longis post se, solertia, perspicacitate rerumque naturalium eui dentia explorata exactius usuque absoluto relinquentis parasangis, filiorum, aut certe paucissimis tam celebratissimam medicinam, in usum generis humani deficientis, senescentis magis magisque emorientis, eoque huiuscemodi nobilitata medicina indigentis, non aeque esse exploratam. Morieni lapidis Philosoph. praeconia haec sunt: lapis noster inquit, est aqua extracta, & separata, a corpore nostro, quae dicitur prima materia. Et illud elixir est, quod medicina perfecta dicitur, quae habet uirtutem ante omnes medicinas & potiones sanandi infirmitates omnes hominum. Iam uero, quantae sit uirtutis, quantumque in metallorum tum uegetabilium, tum animalium, tum & hominum restitutionem & conseruationem, audiamus. Ob id enim ueteres eam uocarunt elixir, aurum potabile seu Philosophorum, aquam uitae, tincturam, lapidem pretiosum, medicinam, quae in tria rerum genera, animale, uegetabile & minerale, actiones mirandas producit, unde etiam nomen retinuetit lapidis animalis, uegetabilis & mineralis. Siquidem ea medicina corpus humanum aegrum sanitati restituitur, metalla imperfecta in aurum uel argentum transmutantur, lapides pretiosi imperfecti perficiuntur, & uegetabilia hoc imbuta liquore, etsi prope arida & exsucca reuiuiscunt, ac a tabe sua, quolibet etiam tempore, in uirorem prorumpunt. Est itaque Philosophorum aurum seu lapis quaedam medicina temperata, que tanquam forma, separata a suo corpore ad tantam subtilitatem redacta est, ut in quoduis sibi obiectum, instar formae coelestis in praeparatam a natura sibi materiam operetur. Unde constat quotiescunque Philosophi de hoc lapide Physico aut Metaphysico sunt locuti, metalla transmutante, hoc intellexisse de metallis corporis humani, hoc est morbis, que per metalla Metaphysica, hoc est, longi aeui, essentiam quintam permutari possunt. Est enim fere incorruptibilis ac immortalis temperata, per elementa ipsa parificata, & secreta a faecibus 4. elementorum, quae sunt corruptionis caussa potissima, ut uolunt Philosophi, quae ideo corpus sanum & temperatum efficit, ueluti spiritus uitae, cuius ui & ope omne indigestum natura aut digerit, aut expellit superuacaneos ac peccantes humores, eorum qualitates retundit, spiritum uiuificat, molle indurat, durum emollit, spissum rarefacit, rarum inspissat, macrum impinguat, pingue extenuat, calidum refrigerat, frigidum calefacit, siccum humectat, humidum exsiccat, denique calorem naturalem seu humidum substantificum corroborat ac confirmat. Estque ueluti ( ut scribunt propemodum omnes ) medicinale corpus uniuersale, ad quod omnes medicinarum particularitates reductae sunt ac infusae, propterea, quod illa est quinta ueluti natura quaedam a Philos. inducta, siue essentia, siue anima tenuissima, putrefactioni seu corruptioni diutissime plurimumque resistens, soluta omni concretione mortali, coelestis simplexque elementorum substanalchemiae, Quaest. 66. tia, sublimatione illa chymica ad hanc spiritualem naturam adducta, ut Platonici idaeas a materia seiunctas, substantiasque existimauerint. Quam tamen medicinam nolumus prorsus incorruptibilem affirmare, cum ex rebunaturalibus fiat & constet: Attamen ad eam subtilitatem & tenuitatem & simplicitatem spiritualem redacta est, ut heterogeneum nihil in se continere uideatur, a quo corrumpi possit: quo fit, ut aegrotis exhibita eos longo tempore in sanitate conseruet. Summus ille uir & Philosoph. Hermes trismegistus spag. exercitatissimus uerissimam ac certissimam artem spagyricam affirmat sic scribens in sua tabula Smaragdina: uerum sine mendacio certum uerissimum id, quod est superius, est sicut id, quod est inferius, & quod est inferius, est sicut id, quod est superius, ad perpetranda miracula rei unius. Pater eius Sol est, Mater eius Luna. Portauit illum uentus in uentre suo, nutrix eius est terra, & uis eius est integra, si uersa fuerit in terram. Sic habebis gloriam claritatis totius mundi. Ideo fugiet a te omnis obscuritas. Ex hoc fonte omnes alii Philosophi suas experientias hauserunt, non tantum in lapide Philosophico ad metalla transmutanda, sed etiam ad uniuersalem illam Medicinam seu quintam essentiam extrahendam, quae omnibus infirmitatibus mederetur, ad quam potissimum respexit Hermes. Ad eam spectarunt omnes omnium Poetarum Historiae, quae ideo dictae sunt Fabulae, quod fictis narrationibus & multis uerborum inuolucris ac sub fabulis rem tam nobilem ac pretiosam tegerent, ac uulgo occultarent. Qualis est peregrinatio Iasonis in Colchos ad uellus aureum reportandum. Qualis etiam Fabula de hortis Hesperidum, aurifero nemore pretiosis, ubi Draco peruigil custos atque obseruator, malis aureis conseruandis inuigilabat, quem Hercules dicitur interfecisse, & aurea poma ad Euristheum retulisse. Quae quidem figmenta Eustachyus & Suidas celeberrimi auctores Graeci de arte Chymica interpretati sunt, cuius quidem artis tam nobilis uirtutibus atque effectis multi leprosi, epileptici, hydropici, paralytici pristinae sanitati sunt restituti. Cuius rei fidem faciunt, Albertus Magnus, Thomas de Aquina. Arnoldus de Uillanoua insignis Medicus Neapolitanum quendam Regem leprosum, auro suo potabili restituit: de quo celeberrimus ille Iurisconsultus Ioannes Andreas scripsit in Com. in Speculatorem, titulo de falsis, se eum nempe Romae uidisse ante ducentos & aliquot annos aurum optimum & omni exanimis indicio probatissimum facientem. In Rosario, Philos. scriptum exstat: Hominem & quodlibet animal praeseruat in conseruatione sanitatis. Lamina uero crystallina, quae est elixir album, si detur in quantum granum sinapis febricitanti, curat ipsum. Etiam leprosus si per quatuor anni tempora de eadem lamina purgatus fuerit cum puluere rubeo, unde fit Sol, bis in anno, Martio & Septembri, curatur. Uterque puluis albus & rubeus sanat sciaticos in periculo mortis. Sanat etiam Paralysin. Item, si puluis teneatur ad nares in partu laborantium, liberantur. Hoc dicit Hermes. Geber quoque dicit, quod Elyxir rubeum omnes infirmitates chronicas, de quibus Medici desperarunt, curet: & facit hominem iuuenescere ut Aquila, & per quingentos annos uiuere & amplius, ut aliqui Philosophi fecerunt, qui usi fuere eo tribus uicibus in hebdomade, quantum granum sinapis. Est herba, quae uocatur, Saturnus de canalibus, de qua fit talis medicina. Quare nota, quod omnes infirmitates, quae a uertice capitis usque ad plantam pedis generantur, si fuerint unius mensis, in die: si unius anni in 12. diebus: si ex longo tempore, in mense curantur: quia sicut curat omnia Metalla infecta ab omni infirmitate, sic & humana corpora. Iterum Hermes Rex Graecorum & Pater Philosophorum ait: si de Elyxir nostro omni die usque ad septem dies sumseris pondus currobiarum, capilli tui cani de capite tuo cadent & renascentur nigri, & ita de sene fies iuuenis & fortis. Arnoldus ait: Hic lapis noster uirtutem habet efficacem omnem sanandi infirmitatem super omnes alias medicinas Medicorum. Nam animam laetificat: uirtutem augmentat, conseruat iuuentutem, & renouat inuentutem. Non nim permittit sanguinem putrefieri, nec Phlegma supra dominari, nec Choleram aduri, nec Melancholiam super exaltari. Imo sanguinem supra modum multiplicat & mundificat: contenta in spiritualibus purgat, & omnia corporea membra efficaciter restaurat & a laesione custodit: & generaliter, omnes tam calidas quam frigidas, tam siccas quam humidas infirmitates arctissime sanat peomnibus aliis medicinis: quoniam si aegritudo fuerit unius anni, sanat in 12. diebus: si uero antiqua fuerit, ex multo tempore, sanabit in uno mense: & breuiter omnes malos expellit humores, bonosque inducit. Quid de praeconiis medicine uniuersalis tot tantisque? Esto medicina, ut est, diuina; non tamen hyperbolicis encomiis uidetur dedecoranda. Suum cuique tribuendum: nobiliter agens nobilitandum praeclare; ignobiliter & tamen alicuius uirtutis, nec hoc defraudandum suo honore. Arte spagyrica Dei benignitate eo progredi artifici licet, ut ex per fectioribus metallis ad suam primam materiam reductis & astralibus factis praestantissimam medicinam fabricare affabre queat. Num autem tantarum uirtutum excellentia exsplendescat, experientia demonstratiua & exemplis ueris stabilita deficiente, fidei priscorum Philosophorum nil detrahendum putem; sed tamen ita habendum, eos amore sui & medicinae captos tantum adscripsisse medicinae illi, plurimis quidem eximie auxiliatae, uerum haud cunctis, quantum nostrates Medici & Graeci suis Polycrestis Hermetica tamen medicina longe inferioribus. Mercurium, perfectissima aurum argentumque magni esse usus eiusque efficacis quotidiana comprobatur experientia. Si cruda & indigesta multum humano generi ferunt auxilii, quid de essentiis eorum & ad coelestem subtilitatem reductis sperandum? Hydropem, podagram, epilepsiam, apoplexiam, lepram lapide hoc Philosophico fugatos experimentis patet luculentis grauium uirorum. Quare, si grauissimi morbi aliisque medicamentis refractarii elyxire Philos. depelluntur; etiam leuiores propulsabuntur affectus; ut medicina omnib. aliis iure merito sit pponenda & aestimanda maximi. Excellens analepticum est, quo natura labefactata & iam pene intermoritura oppido & momento citius refocillatur reuiuiscens, que nullis nec medicinis nec nutrimentis ante erigebatur. In paucis insuper affectib. locus nutritioni est, natura caussis morbificis occupata. Recreanda tamen, ut fortius aduersus hostem insistere queat. Cardiaca in promtu sunt, quorum quaedam crassarum partium naturae ingrata, segniter agendo nil praestant: quaedam expeditiora sunt, omnia ad lapidis Philosop. principia & fabricam accedentia longe tamen & natura & opera illo inferiora. Quid enim auro bracteato, margaritis, corallis uirium inerit cruditate, indigestione molestis naturae? si haec cruda cardiaca sunt & naturam refocillantia, quid de auro in primam materiam suam reducto & astrali facto exspectandum efficacitatis? caussas morbificas, cacochymiam, recte administrata haec medicina, corroborata natura rectius pharmacis catharticis educet. Nec deses erit in uulnerum, ulcerum curatione balsamo uitae, sanationis auctore, suffulto. To uniuersale non accipiendum, quasi omnibus medeatur affectibus. Si plurimos sustulerit, satis est. Non omnis morbus curabilis est. Si quis est incurabilis ita ut aliis remediis non cesserit, medicabilis medicinae huic esse potest, aegro & externis consentientibus. Quidam morbidiuinitus ad puniendum impios immittuntur, ut nullum remedium, refragrante Deo, saluti est possit. Sed satis. Certiora experientia usuque prudenti possessorum lapidis temporis tractu patebunt. Quaestio Lxuii. An aurum arte fieri queat, ex imperfectis metallis transmutatis? Acerrima est controuersia inter Chymicos & Philosophos Peripateticos: hos negantes constanter, aurum argentumque ex hydra gyro & imperfectis metallis, adiuuante arte posse per naturam produci ad imitationem operis subterranei: illos & αὐτοπψιᾳ & experimentis certis fide dignorum artificum tum rationibus firmis asserentes ut quaestionis ueritas elucescat, negantium argumenta obiter delibabimus, responsionibus concisis additis. I. Argumentum χρυσοποιίαν oppugnantium. Species in speciem non mutatur. Ergo metallorum metamorphosis omnino impossibilis & arti & naturae. Negatur connexum. Antecedens corruptione & generatione naturali cotidiana conuellitur. Quidquid enim fit, ex aliquo id fieri necesse est, aut ex nihilo simpliciter. Non hoc: ex nihilo enim nisi nihil fit: illud ergo. Illud si est aliquid, erit τὸ δέ τι. Hoc nonne species? Ex specie igitur intereunte fit alia species. In natura enim corruptibili interitum esse specierum indiuiduarum suo modo, negare nemo sanus potest: neque tamen ideo interit genus. At corrupta specie, generis ratio una interibit? Negato genere, negatur species, sed non contra. Equus quia non es; ideo nec animal eris? Uerum quidem est, omni specie totaliter sublata, genus tolli; quia quod commune est omnibus simul tollitur. Sed impossibile est hoc fleri in natura ordinaria. Semper enim manet genus & subiectum seu materia, quae formarum plurium est susceptiua. Speciem autem constituit coniuncta materiae forma sub suo genere, & potissimum nominatur illa ex forma quae cum perit singulariter, manet tamen materia, quamquam non sola. Immediate n. & continue forma formam sequitur, ita ut sola cogitari quidem possit, esse uero nequeat. Ii. Argumentum. A priuatione formae metalli, non potest regressus fieri in habitum. Ergo nec potest transmutari in alteram speciem & consequenter nulla metaschematismus inferiorum metallorum in aurum. Prius patet axiomate recepto; a priuatione ad habitum non datur regressus; Quod morte deletum est, non potest nec arte nec natura reduci in uitam. Resp. paralogismum esse, & rationem antecedentis imbecillam. Nihil enim prohibet, in aliquibus non dari regressum a priuatione ad habitum, ut a mortua bestia ad uiuam. Satis esse species alias bene posse inter se transmutari, ut ex aere ignem fieri uel aquam & ex hac aerem uel terram; ex stibio plumbum uel hydrargyrus, ex hydrargyro plumbum, ex plumbo hydrargyrus. Ut antecedentis probatio sit tantum particularis & lubrica. Non enim si in uiuentium genere non datur regressus, ( quamquam apes & uespae mortuae, oleo & aceto reuiuiscere dicuntur, & muscae aqua suffocatae cineribus restitui; pulices diuisi renasci: ) a priuatione ad habitum non datur in inanimatis regressus. Quid notius est in Physica, quam in generatione & corruptione fieri motum a priuatione ad habitum, & ab habitu ad priuationem? Quid ni possit, quod aqua fuit, in aerem abire, & hinc in aquam reuerti? Iii. Ariii. Argumentum. Non datur circularis generatio; daretur autem in natura, si ex metallo corrupto generaretur metallum. Nulla ergo est transmutatio. Negatur idem connexum. Dari circularem generationem demonstrat Aristotel. in Element. & quae elementorum habent Symbolum; ueluti halitibus & uaporibus qui ex aqua in aquam reuertutur reciproce. Ita I. Meteor. c. 9. Radii humorem terrae disgregatum in uaporem mutant, qui infrigidatus redit in aquam seu humorem, reciditque in terram, ubi denuo potest resolui & coire. Ita sunt circulares generationes lib. 3. de coelo, lib. 3. posterior. 2. de ortu cap. ultimo. Circularis est generatio in insectis nonnullis, ut genere bombycum, ubi ex uermiculato ouo fit eruca uiuens, ex hac Chrysalis, inde Nympha, hinc nicedalus, qui ouogenito rursus incoat generationem. Ex terra factus homo in terram redit. Si itaque ex animali corrupto fieri potest animal aliud; etiam ex metallo uno destructo metallum aliud hocque longe facilius quo maior est & uicinior consensus & dispositiones magis congruentes. Sed illud. Ergo hoc. Item: si circularis generatio est naturae maxime conueniens, non abhorret ea a metallis: sed est illa. Non itaque ab metallis abhorret. Uerum etiam circulari reuersione negata, quam Aristotel. per formarum specierumque mutationem fieri docuit 5. Histor. & lib. 3. de generat. animal. transmutatio metallorum in aurum locum haberet, ueraque foret μεταβολὴ, Chymicis non de circulo solicitis, sed de progressu duntaxat a forma imperfecti ad perfectioris, a non ente ad ens, a potentia ad actum. Iu. Argumentum. Metalla appetitu naturali feruntur ad optimum speciei suae, in eoque acquisite conquiescunt conseruarique gaudent. Ergo nulla esse potest transmutatio inferiorum metallorum in aurum. Nugationes sunt merae, & principii petitiones. Ferantur ad optimum. Hoc aurum esse, dudum est euictum. Ad aurum ergo concupiscunt contendere metalla imperfecta. Sed si de appetitu suo seu ὁρμῇ naturali frustrentur, praepeditus appetitus ille naturalis artene promouendus, impedimentis remotis? Hoc si licitum erit, etiam possibile. Hoc per naturam, ὁρμῇ duntaxat actione sua disturbata. Illud aduersarii uix dabunt. Dent necesse est, natura dante, conquiescere finem ultimum adeptum largior. At metalla inferiora non sunt finem sui perfectum consecuta. Non ergo quiescent dum perficiantur? Quid obstat perfectioni? Non natura. Hac enim apta sunt & nata ad ultimum finem. Aliud & alienum obstabit ergo. Hoc tollendum aut natura, aut arte. Non illa, quia illaqueata non est uirium expeditarum. Hac ergo. Hac remoram submouente & stimulante natura, quidni metalla naturae motu iam expedito ad optimum tendent? Quin & optimum assecuta non conquiescere queunt diuimateriae appetitus diuersi & priuationis ad uaria & contraria nutantis nomine. Hinc corruptibilia naturalia. Appetitu hoc aduersariorum asserto, aeternitatem naturalium simul asseuerari oportebit Arist. I. de anima 3. quidem εἰς, inquit ὁ κινεῖται φύσει, καὶ ἠρεμει ἐν τούτῳ φύσει ὁμοιως δε καὶ εἰς ὁ κινειται βιᾳ, καὶ ἠρεμει ἐν τούτῳ βιᾳ. Sed nullum inde consectarium exstrui potest omnia in fine suo quid escere, nec alio motus principio a priore motus fine repelli posse, in quo itidem quiescere liceat.? Quiescunt enim. & in eo fine & optimo, quod τῇ βιᾳ & per uim externam ipsis contigit ἠρεμεῖν. Sint ergo & metalla inferiora & imperfecta de naturali sua forma deiecta & in aliam mutata arte, procurante & intus agente natura: Quare non ibidem placide refrenata & contenta requiescent? U. Argumentum. Perfecto nihil potest addi. Inferiora metalla, plumbum, aes, ferrum, stannum sunt perfecta. Ergo eis nihil potest addi. Assumtum probatur. I.quia illa species sunt: quaelibet autem species, perfecta. Ii. optimus fecit optimum: non autem fecisset optimum, si imperfectum fecisset. Iii. Sique tenderet semper ulterius, esset tandem una species. Si species non esset perfecta, continue ea aspiraret ad speciem perfectiorem, nec quiesceret in uili. Propositionem probant. I. Quia si posset perfecto addi, non foret in summo suo essendi. Sed respondetur, connexum falsum esse, & asyllogistiam. Utraque pars antecedentis uacillat dubia. Perfecta enim σχέσιν habent quandam ad alia, ut perfecta in se esse queant, ad alia tamen respiciendo priuationis insitae ratione, imperfecta sunt. Ut ouum in se quidem perfectum est, & in suo forma quiescere potest; at quia priuatum est & aptitudinem habet in se ad animal, huius relationis ergo imperfectum est, & promotionem, aliunde accepto motu ad nobiliorem formam sui non substantiae addi amentum exigit. Species enim perfecta in se est, nec quidquam ei ad speciem, qua definitur, deficit, sed generis imperfectione describitur duntaxat. Ita inferiora metalla, stannum, plumbum in forma sua perfecta esse possunt, & in ea forma quiescere, nisi accepto ulte rioris motus principio patiantur ad aliud, passibilia uidelicet propter talem materiam, & ferantur ad nobiliorem, formam determinatam, siue natura id fiat, siue arte, uique; in genere autem metallico imperfecta omnino sunt, quiescentiaque in imperfectionis forma manent relate ad aurum, quod equidem perfectius & perfectissimum est. Argument. probat. I. Non arguit consequens, etiam dato hoc; speciem quamlibet esse perfectam. Quanquam non omnis perfecta esse dici potest, relate considerata ad aliud perfectius, ad quod moueri natum est natura. Ut ouum perfectum respectu tamen animalis ad quod moueri aptum est, accedente motus principio, imperfectum sit necesse est. Ii. Ignorat elenchum. Optimum quid esse potest in sua specie, & tamen imperfectum genere. Essentiarum enim analogia quaedam est, ut aliae sint nobiliores aliis. Ignis aere, aqua terra nobilior, quia formalior, haec uero materialior. Optimus optimum quidem facit: sed quare non & bonum, & melius faciet? Si hoc, ut hoc asinus docto imperfectior demonstrat, etiam imperfectum fabricabitur; optimum si tibi duntaxat perfectum a natura: Hyponemium ouum optimum sit, at melius potest fieri perficique ut uere optimum sit, dum transit in ouum uniuocum, seipso; Arist. 3. de generat. anim. cap. 4. 3. Ineptum est, turpeque petit principium. Species uariare, excellentiaque alias aliis praestare manifestum est, ut quae species perfecta, respectu alius perfectior esse fierique queat, nulla necessitate coacta tamen, ut ad perfectiorem tendat, in sua quiescere satagens. Sit exemplo ouum, quod respectu animalis imperfectum est, at perfici potest fierique animal, principio motus suscitato & adaptato; hoc negato quiescere potest in sua specie imperfecta. Sic triticum, nisi seratur, non tendit ad perfectiorem speciem, quiescens in sua uili. Falsum itaque, fore unam speciem tandem rerum, ad quam omnes aliae species aspirarent semper. Non enim est unitas motus, non ergo unitas speciei, motu interrupto, speciebs saepius in imperfectionis genericae formis quiescentibus. Ui. Argumentum. Naturam uel arte adiutam non posse facere permutationes in substantiis rerum, sed tantummodo in accidentibus quibusdam. Ergo nec metallorum μεταβολη arte astrui potest. Nulle ergo mutationes substantiarum; aut si quae sunt, alterationes erunt? Itaque una duntaxat substantia erit, in uniuersa elementari regione, in qua omnia generabuntur solummodo alterata. Sed quid Arist. I. de ortu text. 20. alterius generationem semper in substantiis esse alterius corruptionem asserenti? Uii. Argumentum. Species non miscentur. Ergo non potest ex inferiorib. metallis fieri aurum arte. Antecedens probatur, quia Arist. teste I. Metaphys. cap. ultimo species una ex multis speciebus fieri nequit; ἐκ πολλῶν ἀριθμῶν εἷς ἀριθμὸς γινε¬ ται ἐξ εἰδων δε ἑν εἶδος πῷς; sed neganda comsecutio. Quamquam enim datur, species non misceri, consequens non erit protinus, transmutationem propterea non dari; quod transmutatio sit absque mistione, ut si hoc transmutatur in hoc, ex aere aqua, manente subieprogymnasmatum cta, absque ulla mistione, textus citatus ἐρωτηματικὸς est, affirmans species sehabere ut numeros. At ex duobus & pluribus numeris fit unus. Ergo ex pluribus speciebus potest fieri una; ex elementis numero discretis inter se mistis corpus unum mistum. Neget tamen Arist. specierum mistionem inter se hoc loco. Quas species intelligit? Nonne Logicas? Utique. Ibi enim disserit de ideis Platonicis, quibs affirmatis, etiam specierum inter se coalitionem, complexionemque logicam affirmari necesse erit, eamque non nisi uniuersalem separatamque. Iix. Argumentum. Ex duobus entibus per se, non potest unum ens per se fieri. Transmutatione metallorum asserta, exque tinctura & plumbo auro facto, fieret compositio ex duobus entibus per se, etc. Respond. axioma dari posse, de manentibus actu intellectum. At in generatione pereunt formae praeexsistentes materia priuatae; in mistione manent potentia, in unum totius homogenei actum conspirando, qui iam est una forma unius misti. Ex plumbo auro facto, tincturae & plumbi formae non coalescunt in unum, nisi generationis modo, altera deperdita; & sic ex duobus entibus actu per se non factum est ens unum. Ix. Argumentum. Speciei in speciem aliam transmutationem confirmantibus Chymicis Erucae in bombycem; bombycis in papilionem permutatione, negant misochymici substantiae mutationem esse, sed duntaxat accidentium, exque eruca fieri papilionem non permutationem speciei in speciem, sed per perfectionem. Sed Respond. hanc ipsam progressionem ab imperfectione ad perfectionem arguere permutationem speciei in speciem. Eruca siquidem in perfectior censetur bombycis respectu, & forme ultimae, cui subordinata illa: utraque tamen perfectio quaedam formarum gradibus distincta. Species ergo, & speciei in speciem aliam transmutatio. Si accidentium duntaxat permutatio, idem maneret subiectum, tam bombyx esset ante bombycem & membra substantialia bombycis antequam ex potentia prodirent. X. Argumentum. Ex ouo per erucam, bombycemque tandem exstat papilio: quia in uiuis subordinatio quedam succedentium: at in metallis haec subordinatio inuicemque transmutatio neganda; quod metalla iam consistunt & ad finem, uenerunt propositum. Respondet argumentum posterioris falsum est. Par enim utrobique ratio est, & successio formarum subordinatarum ultimae tam in metallis est alterenda, quam in uiuentibus. Successionem hanc comprobat mineralis αὐτοπψία, & experientia artificum, tum demonstratum supra satis. Xi. Argumentum. Si metallorum forent metamorphoses, ordinaria essent naturae operatam extra quam intra uenas prognascentia ordinarie. At hoc falsum. Ergo & illud. Negatur antecedens. Quandoquidem artificibus exploratum est, ex ferro natura factum est aes in mineris terrae & extra, ex plumbo argentum etc. Ideo imitando naturam expeditius moliri id operis naturae attentant Chymici. Nec unquam metamorphosis ista fieret arte, si nulla naturarum in haec esset propensio. Ordinaria autem sunt ea, quae iuxta ordinem naturae ui caussae internae ex hoc fiunt hoc, & determinata ex determinatis. Xii. Argumentum. Cuius primi auctores fabulosi, id ipsum fabulosum. Chrysopoeiae primi auctores fabulosi sunt. Ergo & ipsa fabulosa. Minor probatur: quia si Hermes Moses fuit, & Hermeti Chrysopoeia adscribitur, non oportuit Mosem migrare in terram sanctam. Atqui in hanc migrauit. Ergo. Sed antecedens damnatur falsitatis. Ex nullo siquidem auctore historico liquide constat, Mosen Hermetem fuisse; nec sciri potest, Mosen artem Chymicam uel docuisse uel exercuisse. In actis 7. Moses eruditus omni sapientia Aegyptiorum perhibetur fuisse. Chrysopoeia tum ibi locorum uigebat. Nouerit fors eandem; non propterea ipsum manere in Aegypto oportuit, sed iussu diuino terram sanctam adire. Num autem primi auctores Chrysopoeiae fabulosi & uani fuerint, theatrum Chymicum uos docebit abunde ut & Hermetem tum Mosen discrepantes personas. Et si Moses Chrysopoeiam est edoctus, eamque exercuit ( edoctum fuisse ex actis demonstratum iam est; omnes enim artes Aegyptias calluit, inter quas Chrysopoeia non postrema floruit ) Moses non fabulosus erit auctor, doctorque. Xiii. Argumentum praestigiatorium. Chrysopoeiae experimenta fiunt per magiam praestigiatricem, fraudesque alias. Fallax igitur & praestigiatrix. Respon. Quod ab impostoribus & Pseudochrysopoeiis fit, per dolum fraudemque, id artificibus non est calumniose tribuendum. Si praestigiatrix ars esset, non comprehenderetur praeceptis istis, quae ex natura traduxerunt artifices, & operi suo accommodarunt: non astipularetur eis affinium transmutationum ueritas; non potentia naturae; non tot sincerissima facti auri exempla, historiaeque summorum uirorum fide certa indubitataque exstarent. Et factum aurum ab iis nullis praestigiis, nullis circumscriptionibs uel segregationibus, sed factum est artificiose ex hydrargyro, plumbo, etc. Per transmutationem ueram, qua Symbolica destructis formis prioribus, conuertuntur in determinatum nobilius, quod est generis eiusdem, operante artifice per instrumenta naturalia & accommodantur agentia definita & ad patiendum disposita. Xiu. Argumentum. Chrysopoeia non facit uerum & uniuocum aurum, sed aequi docum & sophisticum. Ergo cum suis artificibus ableganda extra fines Reipubl. Impostoribus recte & me consule exsilium & patibulum. At arti artificibusque fucos & imposturas istas adiudicare, conuitium est dignum cruce. Nam ars adhibitis naturalibus agentibus & patientibus procurat aurum, nihil per se conferens, nisi ministram operam, qua uerum aurum, naturalis auri proprietatibus uiribusque instructum, ideoque uniuocum, natura per se & principaliter agente, absoluenteque id, elaboratur. Xu. Argumentum. Si Chrysopoeia est uera, aurum esset ceterorum metallorum finis: & sic non essent tot fines, quot formae metallorum. Atqui aurum non est finis metallorum. Ergo. Resp. Elencho amphibologiae peccari, Tοῦ finis esse. Reliqua metalla & formam & finem suum habere possunt, negato ultimo fine, quid est potentia transmutationis ultimae in auro absolutae, in quod transire & illa nata sunt, principio intus exsuscitato, & indispositionibus minerarum, materiae & agentium sublatis. Interim aurum non ita est finis reliquorum metallorum, ut necessitate naturae per intermedias metallorum species progressus semper fieri in aurum oporteat: sed ex disposita materia, agente calore & natura sese promouente, statim primo fine aurum fieri potest. Xui. Argumentum. Si Chrysopoeia ex hydrargyro & imperfectis facere posset aurum, ea ad Progymnasmatum perfectius aspirarent. At non hoc. Ergo nec illud. Minor probatur, quia unumquodque, illarum est totum: ergo & perfectum & finitum. Si finitum non habet potentiam motus ad aliquid ulterius & perfectius, etc. Propositio est falsa & probatio de potentia materiae nouae formae subinde susceptiuae intelligenda. Imperfecta promouente principio destituta aspirare ad perfectius nequeunt, in ea forma, quo alieno principio contigit permanerecoacta. Eis tamen tantum potentia inest, qua, motu nouo instituto in melius perduci possunt: Lithargyros & molybdaena principio quodam corruptiuo huc perducta sunt, ut sint id, quod fiunt: & permanerent in ea forma nullo principio subsequente. At artificis opere reducuntur in plumbum. Hoc aurifico principio coloreque tactum & natura & arte fit aurum. Sic de ceteris. Ferrum aspirat ad perfectius natura ad cuprum scilicet testante id Saxonia. Xuii. Argumentum. Si una species metallorum in alteram mutaretur, mundus non esset perfectus. At est perfectus. Ergo. Minor probatur, quia cum tot sint species metallorum, quot metalla, definerent ceterae species, auri sola superstite. Resp. non totalem esse mutationem totorum, sed per partes & ex circulari mutatione reuocari. Labitur itaque per incipium prosyllogis. & neganda connexio. Xiix. Argumentum. Natura absoluto auro subsistit: & materiae plumbi tam bene est sub sua forma, quam auro sub sua: quia utraque habet materiam suo modo temperatam, & actionibus propriis obeundis conuenientem. Aurum ergo non est finis metallorum. ceterorum, & ex consequente, impossibilis est Chrysopoeia. Antecedens declaratur dissimilitudine chyli, quem dicit esse substantiam incompletam, quia finis eius erat sanguis, non ita est in plumbo, & cet. Respon. elenchum esse non sequentis. Subsistat plumbo genito natura; consequens tamen non est, potentiam transmutationis in eo propterea esse abolitam. Non esse abolitam, arguit natura impedimentis suis & defectibus expedita & restaurata, quae χρυσοποητικῃ τῃ δυνάμει instructa ex plumbo fabricatur aurum. Tam bene porro esse plumbo, quam auro sub forma sua utrique, duratio ostendit & longior breuiorue. Aurum corruptibile licet, incorruptibile tamen relate ad plumbum, quod nullo hoste abit sponte in cinerem, lapidem, cerussam, etc. Prosyllogismus nihil probat. Sit utrique sua crasis, non uniusmodi, alterius enim erit melior altera, & quod durabilius, huic melior crasis, eidemque melius erit sub sua forma alii minus durabiliori, quod est plumbum. Ad chylum quod attinet, is tam perfectus est sua forma, quam sanguis, nec semper destinatus per se & natura sua ad sanguinem, dispositus ad naturalia & praeter naturalia. Xix. Argumentum. Natura non potest ex plumbo aurum facere. Ergo nec ars. Resp. Negari connexum. Natura enim fecit quandoque per se ex plumbo aurum: si arte fit ex plumbo aurum, non fit id repugnante natura. Natura tamen non potis sit id fabricare, an arti idem erit impossibile. Neg. Natura non potest laxata reponere, ars potest. Ergo. Quaestio Lxiix. An essentiae Chymicae, quia calidio res, fugiendae. Sint calidiores, non propterea ex agro Asclepiadaeo fugandae. Sunt Pharmaceuticae calidissima & plantarum & mineralium, non tamen ob exsuperantem eorum caliditatem exsulant medicina? Medici est probi, non tam crasin uirtutemque medicamenti nouisse exacte, quam exploratum habere, ut κατὰ λόγον omnia administrare sciat. Si nocet calidorum administratione, non hec incusanda ueniunt, sed ineptus usurpator, qui calorem ita adhibendum sciat, ut effectu fuerit optimus. Omnes autem essentias calidiores esse, quam ut in usum uenire queant medicum, mendacium est. Multe sunt aquae destillatae essentiales, quae uix brodii calorem superant, nec earum empyreuma accusandum, cum per balneum uel roris uel uaporis destillentur, circulenturque. Quaestio Lxix. An Chymicus, quia mistorum destructor, puniendus exterminandusque. Conuitium est in Chymicos Alchemiamque artem nobiliss. mistorum destructores esse Chymicos naturalium, qui ob id claustra naturalium aperiunt, ut misturas interiores, & quae sunt in mysterio, abditissimisque corporum recessibus latitantes essentiae, rimarentur, generique humano ad fruendum producta sisterent. Sunto tamen naturalium destructores, quid ideo uituperii uel supplitii merentur? An non & Galenici naturalium destructores cadauera humana, bruta dissecando, alimenta sanis & aegris praeparando, Electuaria, Pilulas, Serapia, decocta fabricando, olea item, Ungenta; Emplastra: In compositione Theriacae, Mithridatii, & cet. Quot simplicia destruuntur, ad unius misti formam artificialis emergendam? Quot pereunt in aliis compositionibus Galenicis simplicia, ad nouam formam exsculpendam? Puniantur, si punibiles, Rustici mixturam lactis destruentes, butyrum, serum, caseum, & cet. facientes. Damnetur natura per anni uicissitudines plurima mixta destruens, hyemem praesertim aestate & uere in salutem hominum animaliumque nata. Quamquam per multa sunt, quae nisi destruantur corrumpanturque natura, usui esse nequeunt, corruptibilia propte ea & natura & Dei uoluntate atque sapientia; hoc naturae & Dei factum decretumque si imitetur Chymicus sequaturque extorrisne sit uobis misochymicis? Deus ergo prius & natura in usum hominum plurima naturalium destruentia culpanda castigandaque. Quaestio Lxx. An Chymica remedia uituperabilia, quod elementari crassitie exsuta? Delirant abnormiter asserentes. Quid enim elementaris crassities, nisi uelamentum uirtutis intimae, & remora actus secundi? Uituperiumne amoliri id quod obstat & efficacitatem retundit? Culinam adite coquos coquasque percunctamini uestras, utrum suauius consultiusque sit, defoecatis, puris, sordibus cunctis abstersis uictitare, rogantes. Fors Bauari estis, & Bauaricis cibis alendi; si similia conseruantur similibus. At Bauari nauseant suum alimoniam. Depuratione ergo & Chymia opus. Si elementaris crassitiei sublatio artificiosa adeo reprehensibilis, cur ex Pharmacopoeia non proscribitis infusa, iulapia, olea, serapia, & instrumenta ad depurationem hanc uestram culinariam, manicam Hip. colum & c. facientia? Haec opera sunt rudia uestra, Chymicorum elaboratiora, exquisitiora. Si illa probantur, & haec probentur necesse est; nisi rudi elaborato sit praeferendum. & sordidum defaecato, impurum puro. Et si hoc; digni qui stercoribus cotidie saginemini, si merdae sunt nutrititiae. Quaestio Lxxi. An Chymicorum remediorum usu plures pereant, Galenicorum? Atrox est haec in Alchymiam & huius professores calumnia, uirgis contundenda, si non gladio. Marte enim & arte Thrasones isti medicastri respondere cupiunt. Sed metus est, ne utrobique animus deficiat. Si Chymicorum remediorum usu plures pereunt, quam seruantur, aut in ipsa remedia culpa conferenda, aut in usum. Non illud siue enim optima sint, siue pessima, per se nociua esse nequeunt. Usus incusandus, qui si dexter est & medicus, etiam uenena utiliter adhiberi possunt. Si sinister & improbus, saluberrima fiunt nocentissima. Remedia extra culpam omnem. Gladius & ignis commodat & incommodat, prout tractatur uterque. Elencho κατὰ τὶ peccant & accidentis, qui Chymica prauo usu nocentia accusant & diris deuouent, ipsa per se nobilissima utilissimaque, modo administratorem sortiantur industrium atque peritum. Medici incusandi Chymicarum usurpatores minus sagaces atque periti, si quid praeter uirtutem medicamentorum Chymicorum in usu contigerit sinistri noxaeque. Idem de Galenicis & benignissimisque censendum pharmacis, quae prauo usu non raro mortem inferunt aegris. Num propterea Medicina & Galenus uester damnandus? Plures autem perire usu Chymicorum tum dextro, tum sinistro nondum constat. Hoc in propatulo est, plures a Galenicis medicis desertos & ad sceleton redactos usu digestiuorum imprudenti, & purgantium frequentia, agyrtarum & Paracelsicorum te nebrionum temeraria cura conualuisse quam periisse, qui in eiusmodi nebulorum manus non incidentes, haud dubie, uitam cum morte commutassent misere. Empiricorum horum curas ut neutiquam probo nulla ratione nec lege probabiles ita nec medicorum quorundum ineptissimas curationes per semestrem trimestrem digestionem, praeparationem, purgationem, ad aegri internecionem, uerius carnificinam laudare possum, satius ducentium esse si plaustris & haustris pharmacorum impleantur, distendanturque patientes, quam uno & altero Chymico remedio cito, tuto & iucunde restituantur. Calculum autem ponant nobiscum, nun plures perierint Chymiatria an Galeniatria. Meum pono. Si a Galeniatricis deserti, & morti prauo medicine usu apparati, a temerariis nugiuendulis. per fortuitum Chymicorum remediorum usum restituuntur; plures seruari necesse est spagyricis remediis etiam qualitercunque usurpatis, quam Galenicis. Prius uerum experientia contestatur, tum thermarum Chymicis remediis accensendarum, frequentationes ab aegrotis remediorum Galen. tum pertaesis, tum non curatis. Posterius Ergo. Quare tanta utilitate ex temerario eoque fortuito Chymicorum remediorum usu proueniente, quantum emolumenti ex dextra peritaque eorum administratione ad mortalium genus redundaturum putabis? Quaestio Lxxii. An Chrysopoeia sit pars Alchemiae. Negant misochymici & hoc nisi argumento. Si Chrysopoeia foret pars Alchemiae, eundem nec diuersum sortiretur finem. At Chrysopoeia fine discrepat Alchemiae fine. Ergo non pars Alchemiae. Finis Chrysopoeie est facere aurum ad ditescendum: Alchemie, inseruire commodis hominum uariis, sanitati quam maxime. Negatur connexum, & ratio negationis est haec. Sicut unius rei plures esse possunt fines, & tamen eadem non propterea diuersarum artium: ita discrepantes fines habentia, unius artis esse possunt generali fine consentientia. Si species opposite sub uno eodemque genere esse possunt, etiam diuersae artium partes. At illud ueru. Ergo & hoc. Generales artes complectuntur speciales artes finibus ualde a se inuicem differentes. Finis alius est therapeuticae alius chirurgiae, alius diaetetices, omnes artes speciales finibus discrepantes, medicinae tamen artis complexu generali coniunctae. Falso deinde Chrysopoeiae solus diuitiarum finis tribuitur. An auri finis duntaxat ditare? Quid non auro comparatur? Nonne auro & uita nostra conseruatur & producitur? Et qui sunt fines auri natiui, iidem erunt & auri arte facti. Aurum si fit potabile, idque bibitum rite fugat lepram, impetiginem, restaurat balsamum naturale, prolongat uitam, cauet morborum impetus, nonne consentaneum cum Alchemia finem conseatur? Si finis est consentaneus, non potest dissentaneus esse, quamquam etiam discrepante fine dato Chrysopoeiae, nihilo secius Alchemiae partem eam esse iam euictum est scilicet Quaestio Lxxiii. An detur quinta essentia Chymicorum. Negantes misochymici hisce utuntur argumentis syllogistice proponendis, & pro uirili confutandis. I. Si in mundo sublunari nulla est substantia ab elementaribus quatuor distincta, nulla est quinta essentia extrahenda. Prius uerum. Ergo & post. Ii. Si esset aliqua quinta essentia citra controuersiam materiae inseparabiliter cohereret. At Chymici uolunt eam separari. Non ergo est. Maior declaratur, quod omnes forme Physice a suo subiecto sint inseparabiles, 2. quod certamen sit, num cogitatione possint separari formae Physicae, nedum essentia quintaiii. Si omnia hic a coelo fiunt ex elementis quatuor, coelumque concurrit ad generationem mixtorum, ut efficiens, quae est caussa externa, non ut materia: quinta essentia in mixtis esse non potest. Sed illud est. Hoc ergo. Iu. ἀσύμβλητον elementis immisceri non potest, nec cum eis coire ad corpus misti: coelum est ἀσύμβλητον elementis, ergo coelum eis immisceri non potest, etc. Et per consequens quinta essentia non est in mistis, nec ex eis potest extrahi. U. Coelorum materia est loco mobilis, non mutabilis, habet potentiam non ad esse, sed ad ubi esse, nec principium maleficum, cuius caussa mutantur, quaecunque ex elementorum mixtione sunt orta. Ergo non concurrit ad mixtionem, ut immisceatur, sed ut generationes efficiat. Ui. Si in mixtis esset quinta essentia praeter quatuor elementa, in homine quoque essent. Atqui in homine non est. Neque ergo in mixtis. Probatur minor: si enim esset, aut insolidis partibus esset, aut humoribus aut spiritibus. Sed nullum horum. Non est ergo omnino. Uii. Quod elementare est, non est quinta essentia: extracta Chymicorum sunt elementaria. Extracta ergo eorum non sunt quinta essentia, & ex consequente nulla est quinta essentia Alchemiae. Iix. Si Sol naturaque non secernit meteora, nec potest quintas essentias extrahere, nec Chymici poterunt. Atque Sol naturaque id non potest. Ergo nec Chymici. Ix. Forma mixti est uel temperies, uel temperiem proxime sequens essentia: Atqui temperies dissoluitur secretione. Ergo forma Physica est inseparabilis a materia, ut desinant posthac spagyrici moliri secretionem quintae, id est, coelestis substantiae. Respons. ad I. Primo misochymici ignorant elenchum, nec probant ullam esse in sublunari mundo substantiam ab elementaribus differentem. Equidem Aristotel. inferiora a superioribus regi affirmabat; gubernatio ista non sine actione erit. Patientur igitur inferiora a superioribus, quibus subiecto conueniunt. Necessario itaque participabunt quidpiam praeter elementare: inprimis eandem materiam cum superioribus sortita. Coeleste huiusmodi spirant cotidie animantia, noctu gliscentia, & coeleste lumen ignemque nullo igneo effectu elementari insequente, eiaculantia. Talis igniculus & coeleste lumen oculis insitum esse uidetur, & spiritus animalis splendendo ab elementari natura planerecedere. Riolanus commentar. in Physiolog. Fernelii ipsemet de spiritu & calido innato duplicem in uiuentibus agnoscit calorem: unum agentem & formalem qui elementarem uarie permiscet: non tantum analogia propter diuinos effectus, sed origine & essentia coelestem, qui tamen in elementari mundo quodammodo fiat elementaris: ut enim astris elementa, ut calor Soli & Marti, frigus Saturno coelesti modo insunt; & in Deo omnia sunt eminenter, sic coelestia sunt in elementis modo elementari. Astipulatur Arist. 3. de gener. animal. cap. ult. γίνεται δ ' ἐν γῇ καὶ ὑγρῷ τὰ ζῶα καὶ τὰ φυτὰ, διὰ τὸ ἐν γῇ μὲν ὑπάρχωιν ὕγρὸν, ἐν δ ' ὕδατι πνεῦμα, ἐν δὲ τῷ παντὶ θερμότητα ψυχικὴν Et 2. de generat. animal. cap. 3. πάντων μὲν γὰρ ἐν τῷ σπέρματι ἐνυπάρχει, ὅπερ ποιεῖ γόνιμα εἶναι τὰ σπέρματα. τοῦτο δ ' οὐ πῦρ οὐδὲ ποιαὐτὴ δύναμεις ἐστι ἀλλα τὸ ἐμπεριλαμβανόμενον ἐν τῷ σπέρματι, καὶ ἐν τῷ ἀφρώδει πνεῦμα, καὶ ἡ ἐν τῷ πνεύματι φύσις, ανάλογος οὔσα τῷ τῶν ἄστρων στοιχήῳ. τὸ πνεῦμα elementare esse nequit, quia proprietatum elemen. expers, & opera eius diuiniora sunt, quam ut elementare quid arguant. Coeleste itaque & quintum a quatuor element. ab actione coelestium in misto & elementari passo relictum. Licet enim coelestia sui similem non gignant in inferioribus naturam, si tamen finis naturaliter agentis sit similitudo passi, eorumque actio frustranea non possit esse, cognatam producet in sublunaribus, quae caussae merito nobilioris quinta nuncupari potest. Haecque sententia Aristotel. 2. de generatione animal. Sed enim omnis animae siue uirtus siue potentia corpus aliud participare uidetur, idque magis diuinum, quam ea, quae elementa appellantur. Et mox: Quamobrem ignis nullum animal generat, neque constitui quidque densis uel humidis uel siccis uidetur. At uero solis calor & animalium principium habent uitale. Id confirmatur Chymicis extract. & resolutionibus. Si enim aliquid digestioni & putrefactioni committitur. separatis exhibet nobis quatuor substantias elementis analogas, & unam nobilissimam quintam, in nobiliori mixti parte subsistens. Respons. ad Ii. Secundo argum. produnt misochymici inscitiam suam circa res chymicas puerilem, non intelligentes, quidnam Chymicis sit quinta essentia, quid item hanc separare. Corpus est quinta essentia, sed formale & nobilius elementari, separabile tamen arte, misti tamen elementaris purissimae parti cohaerens. Respons. ad Iii. Negatur connexum. Agat coelum in haec inferiora, ut ex elementis quatuor procreet mistum. Sed quia agens, naturale agendo repatitur, non nuda qualitate erit in mistis, sed substantia aliqua siue corporali siue uirtuali, enitens naturaliter quo mixta generando suae naturae similem substantiam procreet simul, quae quinta essentia nuncupari potest. Interim nec omnia a coelo ex quatuor elementis facta sunt, nec coelum ad generationem mixtorum concurrere oportet: considerentur generationes animalium, plantarum etc. quae nec a coelo fiunt, nec ex elementis, sed quodlibet ex seminario suo principio. Ubi fuere caelestia, terra creata iam germinante, uirescenteque? Potente uerbo a Deo omnia procreata, & singulis terra nascentibus nondum perfecto coelo, insita quinta essentia & coelestis quaedam naturacoelestibus analoga, ex coeli materia tamen in principio desumta, uiribus & facultatibus longe excellentior, quam ut ex elementorum mistura huiusmodi natura exspectari possit, quod ipsi lapides ex modo concursu elementorum compacti aliaque ex rudiori elementorum coitu conflata contestantur. Respons. ad Iu. Coelum ἀσύμβλητον esse elementis negare non possumus, ideoque elementis nec commisceri; cum ea Aristol. teste 1. de ortu, misceantur inuicem, quae agant patianturque mutuo, uimque habent in materia eadem. At quae agunt, non uero patiuntur, ut coelestia eandem materiam cum element. non habentia negat misceri posse idem. Non misceantur coelestia cum elementis aut elementaribus, anconsequens protinus, ob negatam hanc mistionem, quintam essentiam rebus naturalibus non inesse? Neutiquam sequitur. Nam nec ignis mista ingreditur συστατικὸς, siquidem maxime est formae etiam Arist. teste 2. de ortu 3. de generat. animal. text. 50. 2. meteor. nec aer; potentias tamen suas in mixtis absconditas habent, non corpora ipsa. Ita coelum secundum substantiam non est concurrere ad elementarium generationem; uirtutem & potentiam suam satis est contribuisse & agentibus coelo & fole qualitatibusque actiuis effectum esse diuinius, quid in naturalibus quam sunt ipsa elementa materialia, extra quae & sine quibus tamen nec eam ipsam exsistere concedimus. Plantae huius & illius ratio non a nudis exstat uel efficitur elementis, quia potior & alia est, quam elementaris, nec calido, humido, frigido aut sicco definienda, sed amotu proficiscente ab eo, quod actu est id, quod potentia est id, ex quo gignitur, efficitur, recumbente in materia seminea, qua comprehenditur principium illud coeleste, quod calor & spiritus dicitur. Arist. 2. de generat. isque coelestis non ex elementorum confluxu natus. Quamquam ex sacra constat scriptura, Deum in mundi creatione, Spiritu aquis incubante Sancto, portionem coelestem mixtis inseuisse, siue creando, siue ex communi coeli materia accipiendo, siue ex elementis. Respons. ad U. Hoc priori est uanitate par; ideoque dato responso anticyras ablegandum. Sit coelorum materia loco duntaxat mobilis, non mutabilis etc. omnibus his datis, nondum tamen consequens est, quintam non esse praeter elementares, essentiam quampiam. Data non sunt concedenda. Coelorum materiam non esse mutabilem, sacra confutat scriptura, quae coelum inueterascere & interiturum tandem dicit. Et Astrologi quidam mutationes quasdam coelestium obseruantes; tum diluuium ruptis coeli claustris mutabilem materiam demonstrant. Et quis immensi inaccessique illius coeli materiam atque officinam penetraliaque omnia intime perspecta habet, ut omnem mutationem coelo abesse affirmare ausit? Potentiam non ad esse habere coelum insuper dicitur. At habet semper actum suum, perfectioneque sua fruitur actuque cum loco est suo. Si concurrit ad mixtiones rerum, non ut immisceatur, sed ut generationes efficiat, quae effectionis eius ratio? Aut tribuit aliquid generando, aut nihil. Si hoc, non est generationum efficiens. Si illud, erit aut corporale aut spirituale, utrunque coele, stibus affine & a confluxu elementorum disparatum, quid quintam essentiam uocare licebit. Omnino necesse est ita fieri, si agentium naturaliter finis est similitudo passi. Respons. ad Ui. Huius assumtum negatur, cum prosyllogismo principium petente. Non sit in spiritibus, non sit in humoribus; erit tamen in solidis aut aliqua solidarum partium, quae a Chymicis ad oculos demonstratur & naturali & artificiali resolutione, tum sapientum auctoritate locupleti. Quid? Si nihil rebus naturalibus, hominiue inesset, praeter quatuor dicta elementa & nihil quintum foret statuendum, quid nisi lapidum arenariorum & ceterorum ex puro puto elementorum confluxu compactorum uulgarem elementaremque naturam referrent cuncta. Nobilius quidpiam exsplendescit ex plerisque rerum naturalium, potiusque, non ex coitu elementorum prognatum, sed ex semineo principio calore spirituoso foecundo natum, ex concretione spirituali in coelesti corpore suo haerens. Repono igitur misochymicis hoc argumentum. Si nihil ad rerum naturalium generationem constitutionemque concurrit aliud & quintum, quam quatuor elementa: omnia nata procreataque uiribus elementis paribus nec potioribus erunt dotata. At pleraque naturalium eis uirtutibus exsplendescunt, quae naturam elementorum longe exsuperant. Quintum itaque dandum praeter quatuor elementa quod auctor nobilissimarum uirium in magnifico naturae theatro editarum exsistat, quodque non tam ui principiorum generationis, quam Chymicorum segregatione, elementis 4. suo quolibet subiecto seorsum subsistentibus nihilofecius, euidenter comprobatur. Respons. ad Uii. Quod elementare est, non est quinta essentia, homonymia laborat. Proprie & uniuoce coeleste non est elementare; at nihil obstat, quin analogum, coeleste haberi possit. Calidum natiuum τὸ πνεῦμα. 2. de generat. Arist. coeleste uocat, non tam propter analogiam, quandam, sed & ob essentiam talem. Quidni quinta essentia coelesti naturae analoga eiusmodi nomine indigitanda. Dicentes quintam essentiam non simplicissimam, illam coeli substantiam intellectam uolumus: sed misti nobilissimam partem coelestis naturae aemulam, siue operante coelo, elementis inter se commistis, siue insita natura agente cum calore & spiritu per semen cuiusque ex primae procreationis propagationisque uirtute enatam. Minor secundum quid uera est. Extractiones Chymicorum quae dam sunt elementares magis, quaedam minus, & ad coelestem naturam proxime accedentes. Probatio minoris imperitiam Alchemiae & modorum extrahendi puerilem arguit, & misochymici ad artifices ablegandi, quo erudiantur prius exactius in artificiorum Chymicorum modis enchirisibusque, quam adeo temere obganniant artificibus sapientissimis. Respons. ad Iix. Minoris probatio est haec: Quia Sol non secernit Cometas, sed si potentia inerant in misto: Secretio actu insistentia educit. Tota connexio neganda cum Prosyllogismo apeiriam miserabilem sapiente, Solem & naturam non secernere meteora, falsum est. Dum enim ἀτμις ad mediam aeris regionem euehitur operante sole, & καπνὸς seu exhalatio in supremam regionem euolat, nonne segregatio quodam tum a sole tum natura instituitur? Actu secernenda segregari oportere, non tam Chymici quam Aristoteles ex mistis elementa 3. de coelo & cet. Potentia non actu inhaerentia, secernens confutat. Falsum & hoc, si natura non potest quintam educere essentiam, nec Chymiam posse. Ars excellit in medicina tum Chymia naturae plerisque suae operationis modis. Solis tamen calore arte directo olea & aquas destillant artifices, nec unquam sine natura, naturalibusque instru mentis operantur. Respons. ad Ix. Ineptire uidentur misochymici hac asyllogistia. Forma mixti est uel temperies uel temperiem proxime sequens essentia. Si temperies forma mixti est, non essentia erit; opponuntur enim & hoc negato, affirmetur illud. Temperiem autem τὸ δέ τι constituere & formae fungi officio, uiderint affirmantes, ne ex accidentibus substantias, & ex his illa effingant. Formam Physicam inseparabilem esse a materia, falsum esse docet animae hominis, quae forma Physica est, e corpore secessio. Insuper & separabilis si mixti forma temperies est. Siquidem crasin crasi commutari aetates hominum sibi succedentes liquido contestantur, tum plantarum & aliarum rerum naturalium iam benigne iam maligne, nunc calide nunc frigide affectarum uicissitudines. Quod autem commutatur id separabile est. Crasis eiusmodi est. Ergo. Et si forma etiam haec separabilis erit. Separabilis quinetiam Chymico modo, dum elementari impuritate, liberata proprio & astrali suo subiecto intimoque insidens circumfertur. Quaestio Lxxiu. An Medicina possit carere Chymia Chymicisque remedius? Innouationis notam inurendam mihi censuerunt iam olim misochymici, Chymica temedia operose & rite in usum ducenti, & turbatae pacis Reipublicae stigma uulgata non semper pharmaca usurpanti apponendum. Artium nobilissimarum ignari, & contemtores male feriati stigmatici sunto, iniurias uero atrocissimas & arti & artificibus nequiter illatas Deo & magistratui uindicandas relinquentes, argumenta eorum quibus & Chymiam & Chymica alto supercilio praesuis culinariis remediis despiciunt, despectisque careri posse stolide & liuidissime asserere audent, pensiculabimus. Argument. primum. Medicina caruit olim tempore Hippocrat. & Galen. praeparatione Chymica medicamentorum, sine ulla iactura sanitatis. Ergo & hodie carere potest. Antecedens declaratur: nec minus bene, imo ausim dicere melius fiebat medicina. Item in specie dicitur de distillatione, & olim caruisse, & iam ea carere posse medicinam. Argumen. alterum. Medendi perfectio non consistit in uaria praeparatione remediorum, aut per destillat. praeparatis, sed in dignotione morbi, quod qui potest, bene mederi potest. Respond. negandam esse consequentiam. Non enim si olim caruit Alchemia, etiam nunc carerere ea potest. Similiter argumentari licebit. Hippocratis tempore tum Galeni iis omnibus medicamentis hactenus tum a Graecis tum Arabibus tum hos insequentibus medicis in usu receptis carere poterat Medicina. Ergo etiam nunc. Exigantur igitur benigniora presertim, Rheubarb. mechoacanna, manna, folia senae, & plaustrum simplicium, antiquo scculo nunquam cognitorum, nedum in usum ductorum medicamentor. a ciuitate Asclepiadea. Reuocentur in usum istis abolitis cunctis, peplium, helleborismus Hip. lathyris, etc. Damnetur medicina tota Hippocratica eodem fundamento. Nam ea carebat mundus aliquot centenis annis. Et tamen optime tum ualebant homines longaeui, & aegrotantes facilius, feliciusque restituebantur, quam nunc. Hippocrat. Medicina cum Hippocrate coepit, non absoluta. Nihil enim semel coepisse & absolutum esse potest. Et Galenus, negaret Hippocrat. medicinam absolutam. Carerene additione Galenica medicinae Hippocrat. ut olim, ita etiamnum hodie poterimus? Sanus si es, haut dixeris. Percurrite omnes Medicinae partes Hippocat. tempore enascentes, nulla occurret tum perfecte enata. Sique earum quaedam perfectionem sunt consecutae, tamen non omnes. Pharmaceutice quam manca, quam ieiuna, quam frigida. Perfectione itaque opus. Hinc tot Antidotaria a Graecis, ab Arabibus & nostro seculo. Exsulent uestra dispensatoria, quibus carere poterat olim mundus & aetas Hippocrat. & Galenica, & fruemini Helleboro Hippocrat. Misochymici? Conculcentur uestri horti tot peregrinis, Indicis, Hispanicis, Calocuticis simplicibus, quorum ne Diabolus ipse notitiam habet, ad superbiam duntaxat & uanam ostentationem excultis, quibus merito carere priscum seculum poterat, quia nullius usus incognita, nec ad perfectionem Botanices quidquam facientia, quia superflua. At Chymia pars est Pharmaceutices medicinae partis, Mesue teste. Non igitur perfecta esse potest medicina, sed manca, non addita parte integrante. Sed & haec mutila foret, non Chymia exornata. Quare Medicina, perfecta & absoluta si est definienda, omnibus suis partibus perfecta esse nequit Chymia deficiente, quam ad sui integrationem & complexum essentialem omnino complendum receptam cupit. Num autem Hip. tempore melius curati sint aegroti, quam nostris, patet monumentis Hippocrat. cunctis. Testimonium feliciores curae perhibent libri Epidemici. Quot potuissent seruari, pristinaeque sanitati restitui, Hippocrate nostris medicinis instructo? Parentem meum p. m. duo millia hominum lethaliter decumbentium restituisse centuriarum medicinalium millenarius geminus contestabitur. Tot ne curauit Hippocrates? Quot Galenus sanauit? Et si melius sunt curati aegrotantes Hip. tempore, quam nostro, accidentis uitio contingit. Ante Hippocratem melius curati sunt homines, nondum Hippocratica medicina exstante, quam post: & carere nihilominus poterimus medicina Hippoc. curentur Germani in Germania felicius meliusque quam in Italia. Meliorne propterea nostra medicina, aut carere medicina Italia potest sua? Uulnerum pleraque curatu Italiae sunt difficilima, Germaniae facilima. Carerene Chirurgia propterea Italia poterit. Regiones discrepant salubritate, insalubritate. differunt & aetates, mores. Alii aliis sunt imbecilliores, obedientioresque, multaque alia quae felicitatem curae uel promouent uel remorantur. Omnino falsum est, nos carere posse Chymia Chymicisque remediis, inprimis si respexerimus, ad facilius, tutius iucundiusque medicandum. In acutis morbis, quando festinatum indicatur praesidium, quid celerius exsequitur indicationem Chymicis remediis? Quid ferunt opis in synco aquae cordiales, essentia corallorum margaritarum, etc. Quid in Apoplexia, apoplecticae essentie, quid in Epilepsia antepilepticae? Morbi ii, qui antiquitati Hipp. & Galenicae uenerandae ἀνιατοι fuere, fugantur, restitutis aegris empeiria logica administratis Chymicis. Apoplexia, Epilepsia, elephantiasis, hydrops, podagra. ( Nodosam incurabilem esse improprie dicitur: cum tophis articulos occupantibus iam Podagra censeri nequeat, sed iam organicus habendus morbus, Podagra symptomate & pro articulorum dolore habendo ) quartana opprobria hactenus medicorum sunt iudicata & immedicabilia. At Chymicis remediis isti hostes omnes profligantur. Dubitantes centurias Rulandi, Quercetanum, Balthasarum Brunnerum, & alios nostrae aetatis Chymiatros excellentes excutiant, & faelicitatem cutationum eorum, in morbis desperatis cum stupore intelligent. Et carere potest adhuc medicina Chymia Chymicisque remediis? Patet inde nos longe, melius, tutiusque curare, Hippocrate & Galeno, feliciusque quod eos morbos, qui illis incurabiles fuere, prospere curemus & iis remediis, Chymia paratis, quorum olim fuere indigentes. Neutiquam itaque carere possumus Chymia, Chymicisque remediis. Ut futilitas tum impietas in Deum bonarum artium benignum largitorem Misochymicorum adeo ingrate Dei dona, quorum eminentiss. Chymia est, aestimantium, constituatur hic Syllogismus. Quidquid eiusmodi est, sine quo Medicus finem consequi suum nequit; eo tantum abest, carere posse, ut impietatis crimen admittat, imperfectionisque notam incurrat, qui omni studio illud non persequatur. Huiusmodi sunt Chymica remedia. Ergo contemtores bonorum Dei nasuti & perditi impietatis crimine nunquam se liberabunt, nec officio suo rite pieque perfunguntur, ista remedia, incurabiles morbos sibi depellentia, malitiose & perfide negligentes. Quis enim officio suo satisfecisse habebitur, qui medicorum non solum media tutius, facilius & iucundius curandi ducit despicatui, iisque carere posse medicum suo officio perfuncturum: sed & ἀνιατα τὰ νουσήματα, pharmaca Chymica praeceptis artis Medicae aeque ac uulgaria & Galenica dicta subiecta, ideoque aeque methodice adhibenda, persanantia uilipendere, proscribereque sibi praesumit arroganter, mauultque socordiae anilis, pertinacie Iudaicae, inscitiae puerilis stigmate notari & calumniandi libidine accusari, quam morbos per se curabiles, antique tati uero ob ignorantiam tum defectum remediorum efficacium apte elaborandorum, immedicabiles Chymiatria amplectenda ἰᾶθαι καλως καὶ εὐλόγως. Prosyllogismus alter, quo negat perfectionem medicinae consistere in praeparatione medicamentorum, sed agnitione morbi, falsissimus est, & elencho aequiuocationis, a dicto secundum quid & accidentis uitiosissimus. Hic singulares medicationes, quibus hydrophobia conflictatus in aquam praecipitatur, febricitantes καυσῶδες haustu frigidae persanantur, aliique τοις εὐ¬ πορίστοις, gangraenosum membrum ferro abscinditur, obtendendo, dari potest medicationem huiuscemodi non consistere in operosa remediorum praeparatione Chymicisque. At hisce nihil proficientibus in curis singularibus nonne artis praecepta therapeuticae pharmaceuticam adire iubent, & efficaciora depromere remedia? Obuiis Chymicis, quae usu iam felici explorata tenes, qua religione impeditus ea dubitabis in usum uocare? Abiectis his, tamen doceberis composita ex penu producere, non sine artis praeceptis facta. Luditur ergo tam amphibolia, quam fallacia κατὰ τὶ. Falsissimus, pharmaceuticen intelligendo, cuius pars Chymia eaque non postrema. Sine qua medicina tam imperfecta est, quam sine pathologia, in cuius notitia perfectionem Misochymici ponunt. Sis pathologiae gnarus, cognitos habeas omnes morbos, an propterea perfectus medicus? & perfectam medicinam te callere gloriaberis? Catholicum itaque hoc enunciatum; gnarus pathologiae, est totius medicinae gnarus. En lapsum Misochymici? Perfectio artis non consistit in una parte artis distributae sed eis perfectio exporrigit sese in omnes partes tam integrales quam partiales cum fine perfecto coniunctas, arguitque substantiam rei & artem reciproce. Ut, quam falsum est, perfectionem medendi consistere in cognitione morbi, tam erroneum eandem in praeparatione remediorum positam esse. Perfectio actus est totius, non partis. Ut etiamsi excellas in una parte medicinae, non tamen propterea excellens Dominus Doctor indigetandus. Copula omnes partes corporis mederi, easque perdisce, perscrutate, fors excellentia medicinae excoquetur decoranda. Summam laudem in notitia morborum & symptomatum consistere perabsurdum est. Sic enim summa medicinae laus in plebe indocta resideret, aegrotantibusque, qui morbos suos uobis expeditus norunt explicare, quam uestra speculatione uos eruere, omni studio licet contendentes, potestis. Concludatur itaque iterum contra misochymicos: Quo ignorato deficienteque: ignoratur deficitque medicine perfectio, id tantu abest negligi contemni debere, ut summo studio sit potius excolendum. At ignoratis deficientibusque Chymicis praeparationibus temediisque ignoratur deficitque medicine perfectio. Ergo. Assumtum satis est iam confirmatum, discussis nugis misochymicorum. Quaestio Lxxu. An antiqua remedia, quia explorati usus, sint praeferenda Chymicis nouis inexploratis? Misochymici Galenica antique, uulgatique & explorari usus esse opinantur, adeo, ut etiam aniculae medicinam facere possint tuto. Astipulatur his Damascenus, sint tibi pauca remedia, eaque longo usu probata, inquiens. Uana misochymicorum opinio est. Uanissimum Chymica remedia noua esse: Dudum est demonstratum, Chymica & ante Galenum & post Galenum floruisse; quomodo ergo de nouitate accusanda, aut ob nouitatem Galenicis postponenda. Sunto tamen noua, erunt talia compositione. At eodem argumento omnia Arabum medicamenta Galeno posteriora ideoque noua abiicienda, tum medicamenta Misochymicorum, quae cotidie praescriptione mutata fiunt noua, tum compositione, dum ignoratis cognita substituuntur, & ueterum ingredientibus basin compositi constituentibus τὰ ἀν¬ τιβαλλόμενα dubia. Nonne hoc est noua antiquis praeponere. Theriacam excutite antiquarii. Si uetus est, cur non ueteris encomia asportat, effectisque suis diuinis testatur, se non esse immutatam innouatamque. Mittite plantas uestras & reliqua simplicia noua ex India, Calabria magno sumtu allata & tuba inflata pro Catholicis remediis decantanda; stercora tamen. Quo praeconico Sassafras superioribus annis fuit celebratum. Pauci fuere medicorum, qui non pro panacaea id habuerint stolide. En uos nouationum studiosos? De uulgato & explorato usu medicinarum Chymicarum loquuntur libri Chymiatrorum, & artifices infiniti, tam literati quam illiterati, supremae & infimae sortis homines. Si medicamenta ueterum, Galenica uobis dicta, explorati usus sunt, etiam Chymica erunt. Nam haec simplicibus non uariant ab illis, nisi preparatione, quae usum neutiquam peruertit, nisi quodammodo. Si quae erunt ex metallis & mineralibus, usus patet luculenter eorum, monumentis antiquorum sapientum, isque tam certus est, quam illorum uobis usus libris ueterum commendatus. Et unde usus exploratus medicamentorum, nisi ratione & experientia acquisitus. Atqui & ratione & experientia certa munitissima est Chymiatria. Ergo Chymicorum remediorum tam perspectus usus, quam uulgarium medicaminum. Imperitis nullorum medicaminum usus exquisitus; ideo enim imperiti, illo licet in monumentis peritissimorum annotato. Omnium, per singularium obseruationem crebram & eandem, demum est comparandus medicinam inituro, nec ratio comparationis in Galenicis diuersa ab ea quae in Chymicis. Imo quia Chymica efficaciora & non tam tuto quam cito suas expediunt actiones, Galenicis admodum segniter agentibus: usus ibi consecutio breuiori obueniet tempore, quam hic. Rogandi tamen sunt misochymici, qui fiat, Hip. & Galenum in praeceptis Catholicis adeo obsequiose & merito sequentes, quod non & medicamenta eorum longo usu iam comprobata in usum reuocent medicum, sed ea potius aboleri & ad anticyras ire permittant, Helleborismum inprimis Hip. celebratissimum fastidiant: Si misochymicis antiquissimorum sapientum antiquissima & expertissima remedia abrogare fas est, nouis & incomptis subuectis, quis nobis uertet uitio, si antiqua priscorum sapientum Chymica, desidia & ignorantia posteritatis Asclepiadeae exsoleta in lucem iterum producere interpolata, non noua, studeamus? Quastio Lxxui. An Galenica anteferenda Chymicis, quod illa & primis & secundis & tertiis qualitatibus, purgando & alterando sint potiora? Primis actiuis & formalibus calida Chymicis fiunt opere Chymico calidiora, ut nullus in acutis eorum esse possit usus. Frigida efficiunt calida adducto igniculo. Materialia & passiua plane nullum inueniunt locum in Chymia, quia Chymicis sunt merae formales essentiae, ideoque nec secundae eis sunt qualitates, materiis abiectis. Nec Chymicis sunt tertiae, quia hae sunt a temperie. Hanc destruunt. Ergo. Respon. Nugas esse nugacissimas in artis Alchemiae ignominiam effutitas, ea propter ridendas. Calidiora plus iusto fieri calida destillationes refellunt acetosellae portulacae, endiuiae, & cet. Si horum nullus in acutis usus, cur in febribus ardentibus a Galenicis ea praescribuntur in refrigerium. Frigida si calida fiunt ob subiectum igniculum, qui calefiunt illa, nulla igniculo subdito, digestione & solutione tum filtratione elaborata? Si igniculus adductus frigida calida facit, Galenici suo semet iugulant gladio, dum decocta alterantia, brodia, ob crassitiem simplicium, ignis feruentissimi actione diuturna, impressionem ignis ualidiorem sustinentia, & hoc modo calidiora reddita, ante natura frigida, acute aegrotantibus porrigunt. Imperite & contumeliose garriunt, nec secundas qualitates, nec primas passiuas esse Chymicis, quod abiectis materieb. iis sint plane essentiae, formales qualit. Inconstantia misochymicorum apparet, supra negabant essentias Chymicorum, iam affirmant. Non abiiciunt omnem materiam, sed eius duntaxat faeculentum. Falsum, solas essentias & formalia Chymicis esse, nisi respectiue dicatur. Quae calidiora fiunt plus iusto, Chymiae, ea & fiunt sicciora. At prius uerum, assertoribus misochymicis. Ergo Chymicis etiam passiue qualitates. Secundas esse Chymicis qualitates, affirmabant extractiones astringentium, tormentillae, serpentariae, pyrorum Syluest. prunor. Syluest. & his affinium. Sale Saturnino, extracto chalybis, ol. uitrioli, croco Martis quid astringentius. At haec secundarum qualitatum & non nulla ex illis id astrictionis a forma totius obtinent. Formale & essentiale igitur ex qualitatibus secundis, si hae de crasi rei simplicis. At sunt de crasi rei Formale ergo. Formam enim misochymici temperiem rei supra definiuere. Haec de arte & artificibus. Peccant elencho accidentis & secundum quid, si male operantium imperiteque σφάλματα arti impingit. Operis errantibus in arte est crimen. Et pharmacopoei uulgares hallucinantur. cotidie turpiter, nequiter. Damnanda propterea ars pharmaceutica? Delirant tertiis & occultis qualitatibus Chymicos priuantes. Obtinuimus iam essentias esse Chymicis. Haec tertiis & occultis maxima ex parte constant, Ergo. Formalia, essentialia concesserunt misochymici, & haec crasis rerum, formaque ipsa mistorum. Quomodo ergo destruent crasin rerum? Helleborum misochymicis. Quaestio Lxxuii. An Galenica, quia salubriora, & naturae familiariora praeferenda Chymicis? Galenicorum remedia confutatione misochymicorum nugarum nolumus comtemta, multo minus artem Galenicam odio habendam censemus, ipsimet Galeni Hippocratisque Diuorum alumni iurati, sed ueritatis iuratissimi. Dicendum est quod res est. Misochymici Galenica defendentes, ueritatem oppugnant, neutiquam Galenici. Nam nec Hippoc. nec Galenus unquam adeo iniuriose contra artem Chymiae scripserunt, sed eam in essentialem complexum medicinae receperunt chymiae studiosissimi. Si itaque misochymicis quiduis blaterare licet, aduersus nobilem Chymiae artem; etiam nobis defendendae ueritatis ius non erit denegatum. Pergamus itaque. Decocta infusa, expressa, tabulae Galenicorum sunt familiariora naturae humanae. Ergo anteponenda antimonio & praecipitato Chymicorum. Negatur antecedens & accidentis & & κατὰ τὶ sophismate conspurcatum. Decoctum epithymi, infusum hierae Mesue, tabule elect. diaturbith cum Rheubs rusticis Bauaricis, familiariora forsam erunt delicatulis Bauaris, Principibus infantibus pueris, uirginibus nobilibus. Multi sunt principes, Barones, nobiles, quibus familiarius est antimonium, quam praedicta medicamina. Et cur uestra culinaria anteponenda antimonio & precipitato inuiso? An quia haec uenena & furiosae operationis? Mendacium est, talis operationis incusare haec. Et accidentis uitio contingit, operariorumque imperitia, tum administrantium inconsiderantia, furiosius ista si peragunt sua munia. Ab artificibus tractata antimonum tum praecipitatum tam benigna redduntur, quam Manna, tamarindi, cassia. Expertis & artificibus fides habenda. Calumniatoribus mentientibus os contundendum, & antimonio agyrtarum Paracelsistarum obturandum ne deinceps adeo temere & nequiter artifices peritos rodant. Si uero tabulae, infusa, pulueres, electuaria etc. diagrydiata sunt, colocynihide, turbith, hermodactylis, elaterio infarta, anteponendane antimonio praecipitatoque? Itane? Quo argumento? Quia benignius mitiusque operantur Chymicorum antimonio. Mendax est haec probatio. Testis est Rulardus pater, D. Mermannus, Mentzelius, Brunnerus & alii uiri ut doctissimi, ita experientia praeclariss. antimonio recte praeparato benigniorem esse energeiam, omnibus diagrudiatis, & colocynthidem, elaterium turbith, helleborum pro basi continentibus. Sed quot sunt in Dispensatoriis approbatis, electuariorum, pilularum, tabularum formule, quae, diagrydio, colocynth. de hermodactylis non sint exsaturatae? At sunt in usu ea creberrimo, ut uix centeni curentur, quibus non promisoue extractum sine quibus, extractum uel pilulae cochiar. exhibeantur. Et tamen familiariora naturae sunt, Chymicis remediis, & ita familiaria, ut, licet, uehementiori eorum operatione aegri in sanguineum praecipitentur fluxum & ὑπερκάθαρσιν, imo orco demittantur, tamen longe sunt naturae familiariora ipsis Chymicis remediis, antimonio praecipitato. Haec omni Republica sunt proscribenda illa recipienda. Macti ueritatis & salutis humani generis studio uiri. Quod naturam prosternit, naturaeque familiaria exturbat corpore, id neutiquam nature familiare esse potest. Electuaria, pilulae, pulueres Galenicorum, diagrydium, colocynthidem, hermodactylos, lapidem lazulum, helleborum possidentia non modo naturam grauiter prosternunt mochlica euacuatione, sed & sanguinem naturae thesaurum pretiosissimum exturbant. Ergo naturae familiariora esse non possunt, naturam minime affligentibus multo minus sanguinem ducentibus Nullus mortalium sanguinem unquam excreuit, animamque exhibitione dextra antimoni praecipitatique artificiose elaborati. At quot mortalium sanguinem cum anima excreuerunt diagrydiatis, pilulis de lapide lazuli, helleboro, de colocynthide, & usitatissimis cochiarum pilulis etiam secundum indicationes administratis? Desideratis testes effata mea comprobantes? Producam & definiam, si conscientia uestra adhuc sopita iacet, & conuitiari diuinae arti Chymicae perexeritis misochymici? Taceamus, contrariis curationem fieri oportere, axiomate peruulgato medicorum ita docente, non naturae familiaribus, quae similia habentur, qualia sunt alimenta, cibi & c. quibus, fatemur, satius esse indicationibus ita iubentibs curationem perfici, Hippocrates ita perdocente etiam accurate, quam ingratis & inimicis naturae pharmacis. At quia morborum multi adeo pertinaces sunt malignique, ut non folum omnem diaetam medicinalem, sed & blandiora remedia, respuant, iure ad mochlica & hostilia deueniendum. Quaestio Lxxiix. An Chymica remedia, quod uiriutem suam destillatione, extractione, perdant, postponenda Galenicis illam integram seruantibus? Chymica remedia uirtutem suam perdere labore Chymico, mendacium est, & superius euictum, etiamsi non maneant illa integra, quoad sensus, tamen uirtutem contineri integram, ἀναστοιχειωσει uero deintegrari, ut uis nocitura tollatur, redintegrarique uirtute unita & nil eius deperdito. Quid ergo admisere peccati Chymica, misochymici, ut sint postponenda uestris stercoribus. Deglutite hunc bolum Chymicum misochymici: Quorum medicamina manent integra, ea non solum ponenda Chymicis, sed & plane repudianda. Galenicorum sunt eiusmodi. Ergo. Assumtum probatur cum propositionis declaratione. Integra misochymicorum medicamenta sunt, ratione simplicium, nihil quidque neque boni neque mali amittentia. At Chymicorum medicamenta quoad uirtutem integra sunt manentque etiam ante & post laborem integra, sed si quid per dunt de simplicis integritate, id omne heterogeneum est, & accidendum tanquam alienum ad integritatem rei nihil quidquam faciens. Misochymicorum integra sunt quidem, id est, uenenum cum medicamine porrigunt, malum cum bono, commodum cum nocituro, ut apparet in Diagrydiatis & pilulis de euphorbio, de colocynthide, elaterio, de lapide lazuli, quae omnia integra deuorantur, & tamen sputa sunt pretiosa & sancte habenda. Heus sistite gressum: Quicunque integra medicamenta, id est, nociua cum proficuis porrigunt, ii uenefici sunt & uenenatorum medicaminum administratores. Misochymici noxia cum utilibus exhibent. Ergo uenenorum porrectores & fabri. Quid? Ne integram quidem uirtutem aduersariorum medicamenta decocta infusa, ec. retinent, id quod ad oculos demonstrari potest Chymicorum & uulgarium medicamentorum comparatione instituta. Uulgaria decocta uase quae fiunt aperto, tantum perdunt uirium, ut minimum in decoctis supersit. Exhalet namque quidquid inest subtile & essentiale, tam uehementi ignis gradu exactum. Fiant in diplomate, ne sic quidem sine uirium iactura decoctio peragitur. Expirat enim per hiantia optimum, ut si decoctio fiat in infima aedium contignatione, decoctorum uirtus in media uel suprema contignatione percipiatur euidenter. Effectus id comprobat euidenter uulgarium & Chymicorum remediorum, quorum hic maior, illic minor, saepeque nullus. Integerrima igitur Chymicorum remedia & propterea anteferenda uulgaribus genuinam uim suam nequaquam retinentib. Tacebimus composita tot simplicibus conflata, ut inter se mista, alterum alteri repugnare & sic perdere uires & crasin suam necessarium omnino sit. Quomodo ergo integra misochymicorum remedia. Quaestio Lxxix. An Chymica remedia, quia laboriosa & non nisi longo temepore parabilia, repudianda? Ridendi sunt nisochymici, adeo ineptientes aduersus Chymiam. Sunt operosa Chymica. Hoc argumentum nobilitatis & excellentiae medicaminum. Quod enim eiusmodi est, quod non nisi longo tempore laboriose fabricari potest, id curam, artificium operae arguit, & quod diligentia artificioque fit, id & artificiosum sit cesse est, si non simpliciter at respectu habito ad tumultuarias operas nulla diligentia effictas. Chymica remedia sunt eiusmodi. Ergo. Quamquam & Chymica remedia plutima extemporalia sint, & tam expedite efficienda, quam aduersariorum remedia. Nonne pari argumento expungere ex dispensatoriis receptis possem Electuaria pleraque & analeptica & purgantia. Haec quam operosa? Quibus sumtibus, quantoque labore Theriaca & Mithridatium conficitur? Quantum temporis exigit eorum tum dispensatio, tum compositionis finis? Quo anno sunt usui istae confectiones celebratissimae? Et tamen uera antidotus non est Antiquitatis par. Non dubitamus tamen operosissimas hasce confectiones in usum reuocare, perperam tamen paratas, & anteferendas minus operosis Chymicis pharmacis sciquaestio Lxxx. An Hippocratica & Galenica ordinaria & potiora remedia, secus Chymica? Aiunt misochymici, quo argumento? Mendaci. Si Hippocratica & Galenica sunt ordinaria, cur helleborismus Hippocr. est abolitus. Cur peplium, cur reliqua mochlica medicamenta Hippoc. usitatissima & ordinaria. Antidotaria Rerumpublicarum quot habent Hippocratica medicamenta? Nulla prorsus. Quomodo ergo ordinaria. Tota sunt plena Arabicorum & Graecorum, tum aliorum peritorum, medicamentorum. Galenica si quae insunt, mutila inesse, ἀντιβαλλόμενα demonstrant, & pauca sunt ea. Qui ergo antiquarum ordinaria remedia? Qui potiora? Qualia & que nam sunt illa Hippocratica. Quid silphium, quid peplum album, quid Bacharium? Quid est potio ex cnestro? Quid cneorum? Quid Hippophaes? Ubi nitrum Aegyptium rubrum? quid Neropum? Dubia pleraque & de quibus auctorum graues contentiones: Ordinaria ergo: Si haec, cur non referuntur in Antidotaria recepta ceteris & nouis deletis? Quae in apoplexia, epilepsia, syncope & acutiss. morbis uelox, iucundum & tutum praestant adiumentum conuenienter quaeque εὐπεπτα magis sunt ταχιπορα ], sine omni nausea capienda, potiora sunt habenda & praestabiliora secus habentibus. Chymica remedia sunt eiusmodi, analepticis essentiis, aquis cordia lib. tum intus tum foris. Ergo Chymica anteferenda misochymicorum remediis uulgaribus. Quaestio Lxxxi. An Chymica remedia praeceptis, artique medicina aduersa, ideoque proscribenda? Herculea uidentur misochymici claua prostrauisse Chymica, obsterpentes regulae medicae, contraria contrariorum remedia Galenica astipulari; Chymica uero, aduersari, quam dicuntur similia similibus curare. Supra euictum est, & Chymiatros contratia curare contratiis, curare & similibus similia, Galenicos imitando. Requrebant superius naturae familiariora remedia. At quod naturae familiare est, nonne & simile. Contrarium enim nunquam familiare esse naturae potest. Similia itaque & misochymici curant similibus. Si morbus est affectus praeter naturam actiones laedens, balsamo nostro utique erit contrarius. Chymiatti morbo contrarium opponentes remedium, naturae tamen familiare, nonne explent Galenicorum axioma. Natura operatur per se semper & uno remedio contrarium profligare, & simile roborare potest. Axiomata non sunt catholica similia conseruantur similibus, contraria curantur contrariis. Calor cordis inspiratione frigidi seruatur, calidioris iugularetur. Per nutritionem conseruatio non fit per similia, sed dissimilia prius, qui post euadunt similia. Perpendatur locus euidentiss. Hippocrat. lib. de locis in homine, misochymicis Galenicis, & desinant nobis conuitiari, nostrorum Chymicorum remediorum administratione nos euertere Galenicam & Hippocraticam artem, ex diametroque repugnare praeceptis utriusque, empiriae propterea erroneae nos accusandos. Uerba Hip. liquidiss. haec sunt: Cum enim cuiusque natura immutatur & corrumpitur, dolores fiunt, & sanantur contrariis, idque proprium est cuique morbo. Uelut in natura calidis, ob ipsam frigiditatem male habentibus calefiunt dolores & curantur, reliquaque eadem ratione se habent. Alio modo per similia morbus oritur, & per similia oblata ex morbis sanantur. Ueluti strangurium, cum non adest, idem facit, & si adsit, sedat. Tussisque eodem modo, ut urinae stillicidium, ab iisdem fit & sedatur. Alius hic modus est, febris ex tumefactione orta, interdum quidem ab iisdem fit & sedatur, interdum uero a contrariis. Etenim, si quis interdum calida lauet, & copiosum potum exhibeat, sanus euadit, & propter tumefactionem exorta febris, oblatis tumorem inducentibus sanescit. Ac si quis medicamentum aluum subducens aut uomitum mouens, propinare uelit, ad eundem modum ab iis, quae excitant, sedatur, & a sedantibus excitatur. Etenim si quis uomenti copiosam aquam potui exhibeat, una cum uomitu eluentur ea, quae uomitus caussa sunt. Huic quidem per uomitum uomitus sedatur, illi uero per ea, quae sedant, quoniam ipsi per inferiora demittunt, quod intus uomitum facit. Sicque utrisque contrariis modis homo conualescit. Ac siquidem in omnibus hoc modo se habeat, constitutuum sic fuerit, haec quidem contrariis curari, quaecunque sint, & quacunque de caussa fiant: illa uero similibus, quaecunque tandem sint, & a quacunque caussa fiant. En Hippocratem similibus & contratrariis medicantem. Aut igitur uos non Hippocraticos, non Galenicos esse oportebit, aut malitiosos & nefarios calumniatores, plagis digniores, quam ulteriori refutatione. Quaestio Lxxxii. An Chymica remedia, quia magno uenduntur pretio noxia Reipubl. ideoque exterminanda? Quid non fingunt misochymici in contumeliam nobiliss. artis Chymicae? Pretiosa sunt Chymica. Ergo noxia Reipublicae. Falsum est & ignominiosum connexum. Pretiosa sunt & cara Chymica κατὰ τὶ, non ἁπλῶς nociua Reip. uni & alteri noxium non potest toti Reipub. detrimentosum esse. Sunt preciosa, sed preciosior sanitas, quae pluris habenda, quam iactura pecuniae, medicina opitulans praesertim si fuerit plurium, si non omnium sanitati. Comparentur autem misochymicorum integra cum Chymicis. Moschus, Ambra, gemmae, lapis Bezoar etc. quam pretiosiora equidem sunt ullis Chymicis. Detur dosis extracti cuiuslibet, ad scrupulum unum & alterum, ad drachmam detur & dosis Syruporum Ferneliani, magistralis, utrius dosis carior, plurisque ueniet? Sed nihil ad Chymiae laudem uel uituperium, emtiones & uenditiones; ad Magistratus taxationum leges iure spectant, cuius est, si modo suo uelit satisfacere officio, omnem αταξιαν & Iudaismum amoliri. Quamquam mercatoribus, institoribusque impune licet aestimare sua diuendereque maximo quiduis, suo arbitratu, nec poenitet quemuis magnam uim auri in uestimenta pretiosa bombycina impendisse, sanitate omni cariora. Quidquid expenditur pro sanitatis restitutione, nimirum est ingratis. Deuotent ergo stercora, ac iis curentur. Quaestio Lxxxiii. An Chymica remedia periculosa uitamque demoliantur, ut antimonium praecipitatum. Respondimus superius abunde. Chymica remedia sua natura & per se tuta sunt innexiaque. Si periculo non uacant, ex accidentis elencho id contingit, & quod usu imperito imprudenterque administrentur. Cuiusmodi sunt omnes medicinae etiam Galenicae, cassia a denicis exhibita fit nocentissima, per se tamen salubris innoxiaque. Dereliquis benignioribus par iudicium. Si usus adest sapiens, absque omni detrimento omnis est medicina. Antimonium, praecipitatum uitam demoliuntur. Per sene? Mentimini assertores. Et Manna & Syrupi magistrales uitam auferunt, uinum, balnea, Uenus, & cet. Malo usu id euenit sinistroque. Periculosa omnia medicamina in manu stultorum & imperitorum. Et pleraque Chymicorum a Galeno, Arabibus Graecis sunt profecta, rudia olim iam elaboratiora. Si nunc periculosa, apud Galenicos periculosiora erunt, quod eadem materia utrobique, discrepans tamen praeparatione, bonitate, malignitateque. In omnibus Hipp. libris legimus. ueratrum, scammonium, granum gnidium, peplium, hipophanes & similia: apud Galenicos Electuaria, pilulas, pulueres diag. udio, colocynthide, lapide lizuli, ueratro, turpetho saturata. Si uenenata sunt & periculosa haec cuncta Chymicis, uenenosiora erunt misochymicis Galenicis. Hoc; quia integra porrigunt malignitate & uenenositate neutiquam sublata. Illud falsum, uenenositate omni & heterogenia per separatoriam, filtrationem ec. auerruncata, correctione Galenicorum misochym. ad anticyras ableganda, ut quae foris tantum adiicitur, nec appositione ulla ullius in se mutuo fit actio, passioque, ideoque nihil effecti sperandum. Uenenata ergo Galenicorum & periculosa remedia. Et tamen amica naturae ausint definire misochymici prae odio in Chymiam. Id ne naturae amicum, quod eam in statum abripit praeter naturalem. Omne tale inimicum naturae & aduersum. Atqui huiusmodi sunt Galenica remedia. Ergo minime omnium amica naturae. De parua dosi superius est disputatum & assertum paruitatem dosis neutiquam arguere malignitatem rei, aut periculum eiusdem. Elenchum accidentis committunt turpe, excedentes dosin creare periculum aegris. Culpa hoc fit praebentium medicamenta. Idem & misochymicis accidit nullam certam dosin medicamentorum obseruantibus, & definita adeo commodare aegrotantibus ait praescripta dosi exhibita medicina multos in ὑπερκάθαρσιν praecipitent. Quorum medicamentorum doses cautissime & religiosissime sunt usurpandae, ea periculosiora sint necesse est. Atqui misochymicorum Galen. medicamenta non nisi summa religione definiuntur. Ergo. Propositio patet euidenter ex opposito. Neglecta namque determinata dosi, susque deque habita medicamentorum Galenic. nihil certius nisi mortis periculum impendet, aut συν¬ δρομὴ lethalium symptomatum. Rursus: quorum medicamentorum effecta periculosa lethaliaque etiam arte administrata, ea necessario periculosa sint necesse est & maligna. Huiuscemodi sunt Galenica Hippocr. Ergo. Assumtum demonstratur non tam quotidiana practicantium & talibus pharmacis utentium etiam caute & circumspecte, experientia, quam aphorismis tot Hippocrat. lib. in primis 4. aphor. hellebori usum etiam dextrum, spasmos singultum ὑπερκάθαριος alia concomitantia symptomata inferre soliti edocentibus. Chymicane talia? Antimonium, praecipitatum solerter castigatum nunquam uisa sunt uel minimum horum symptomatum induxisse. Utra igitur utris praeferenda, utraue periculosiora? Quaestio. Lxxxiu. An antimonium promiscue omnes humores exturbet nec similitudine trahat, more aliorum purgantium? Superius explosa est similitudo purgantium omnino explodenda. Alia itaque ratione purgabunt pharmaca, similitudine negata. Si ea uirtute antimonium operatur, qua Galenica remedia purgantia, non promiscue omnes exturbabit humores. Hoc uerum. Ergo & illud. Malos bonosque indiscrete humores eiicere antimonium experientia redarguit falsitatis, mendaciique. Nec uiolentius exturbat aliis usitatis uomitariis, helleborismio, asarino puluere. Ausim asserere sancte exhibito puluere uel decocto rad. asari omnes, quibus exhibebatur uiolentius longe molestiusque uomuisse ullo antimonio qualitercunque parato. Exturbet malos humores. Num bonos? Quibus sanguinem exegit stibium uel antimonium? At Galenica non modo promiscue omnes eiiciunt humores, sed & bonos, & sanguinem. Antimonium igitur nobilius, nec pro miscuorum humorum exactione infamandum. Quamquam etiam promiscue omnes si eiiceret humores, tamen aliis Galenicis remediis foret par, ideoque nulla ratione proscribendum, sed & in Antidotaria reponendum, tutius medicamen colocynthide elaterio, lapide lazuli, helleboro, diagrydio, etc. Quaestio Lxxxu. An Chymicis nullae qualitates primae alterantes. Negant misochymici eo, quod temperamentum misti destruant Chymici meraque formalia & essentialia fabricent. Formalibus affirmatis a Chymicis effictis, temperamentum ipsum affirmari oportet. Hoc enim nihil aliud est quam forma mixti, qua mixtum. Mixtio enim est unio contemperatorum, quae crasis est & forma mixti, ab interiore licet dependeat forma. Concessis formalib. & essentiis, ipsas qualitates concendi oportet. Crasis enim est qualitatum elementarium harmonia. At formalia dantur apud Chymicos. Qualitates ergo necessario & uegetiores, utpote ab inquinamentis & carceribus corporum liberatae. Quid? Τὰ πάθη Chymicorum remediorum demonstrant mixtionem elementaribus conuenientem. Qualitates ergo Chymicis. Sapores, odores essentiarum & magisteriorum Chymicorum deprehendumtur sensib. liquido; at illa sunt mixtorum: mixta qualitatibus conflata: qualitates ergo Chymicis & primae & secundae & tertiae. Destruatur tamen temperamentum naturalium Chymia, id aut erit mixtum aut simplex. Si mixtum, conuincuntur falsitatis misochymici, non erit sine qualitatibus, quarum societate harmonica fit crasis. Si simplex, aut coeleste aut elementare. Illud misochymici superius negarunt. Hoc ergo. Si hoc, qualitatibus erit affectum, quarum merito dicitur elementare. Sunt igitur Chymici qualitates, quia crasis integra & nobilior integris Galenicis. Sunt & qualitates iisdem, frigiditas & humiditas, destructione temperiei asserta & data. Nam destructa crasi, res corrumpitur. Destructio Chymicis fit per digestionem & putredinem, quum natiuum calidum cum humore calor insitus educitur, dominante peregrina humiditate & frigiditate. Qualitates ergo Chymicis. Quaestio Lxxxui. An Sal Chymicorum principium, negetur principium esse, quod innati calidi temperamento non sit analogum? Sal quidem Chymicorum principium non respondet temperamento calidi natiui & humidi ante mistionem, at cum miscetur cum sociis suis ad unam temperiem redactus, mutuis actionibus & passionibus ex non analogo fit analog. Deinde principium se aliter habet in potentia, aliter in actu. Ibi analogum esse potest, hic no. Sal qui est in osse debet esse proportionatus ossi: at hoc nec erat ante nec post mistionem: & tamen non est consequens sal non esse principium ossis, carnis ec. Eodem argumento negare possumus neque elementa neque humores principia nostra esse, iisque nos constare. Omne enim eiusmodi ab initio, & in resolutione per mortem fuit dissimile & non analogum, sed aequiuocum. Sal siccissimum est principium adductionem retinens. Ergo non potest esse principium. Respond. Hoc modo etiam negare nos posse ignem & terram siccissima elementa principia nostra esse. Nec adustio obstat salis, ut quae ab arte aliter affectus post resolutionem, quam erat in mistione, nec negat substantiam principii, sed tantum qualitatem. Pergunt misochymici. Si sal esset principium Chymicorum, eo nutriremur; ( quia nutrimur his, ex quibus constamus 2. gener. anim. 4. 2. de ortu. Omnia nutriuntur ex iisdem ex quibus sunt. ) Sed non nutrimur. Ergo? Nutrimur sanguine. Sanguisne expers principii salis? Quod probandum misochymicis. Contra nos, iis non constamus, quibus non nutrimur. Non nutrimur igne, neque aqua, neque terra, neque aere; multo minus nutrimur materia prima, forma & priuatione quae sunt entia rationis, non sensus. Ergo ex iis non constamus nec nostra haberi possunt principia. Quaestio Lxxxui. An Alchemiae falsa principia? Aiunt misochymici. Et quia falsa, pulla doctrinam ueram ars ista habere potest. Ex falsis enim principiis non nisi conclusiones falsae. Resp. At Logica ui dispositionis syllogistice docet ex falsis colligere uera. At non sunt falsa principia, sed uera, utilia. Effectus uerus caussam falsam habere non potest καθ ' αὑτο. Alchemia habet opera uera & utilia. Cuius artis opera talia, impossibile est principia falsa esse: Opera Chymica uera esse misochymici coguntur fateri, aquas apoplecticas, epilepticas, analepticas, olea distillata, aquas distillatas, & cet. considerando. Sunto tamen principia uera, sed, inquiunt, artis sunt non naturae, principia compositionis, non generationis. Illius; quia Chymici ex tribus actu principiis constituunt omnia, quod est componere: huius; quia mutatione potetiae in actum per uarias alterationes facit, ut materia sit actu id, quod esse poterat, id quod est gignere. Resp. Principia compositionis secundum substantiam esse eadem, quae generationis; Arist. I. de ortu tex. 83. & 84. docet, generatio licet ratione a mistione differat, si mistio anteit generationem, & mixtio compositione fit ex iis, quae separata fuerunt, haecque elementa, eadem saneerunt principia utriusque simul. Omnia n. generantur ex elementis 2. de ortu tex. 46. elementa ex compositione materiae & qualitatum. Arist. 4. meteor. ἐπει δε περὶ τοῦτων διώρισται, καθ́ ' ἕκαστον λεγώμεν τὶ σὰρξ ἤ ὀστοῦν ἢ τῶν ἄλλων ὁμοιομερῶν. ἔχομεν γὰρ ἐξ ὧν ἡ τῶν ὁμοιομερῶν φύσις συνέστηκε τὰ γένη αὐτῶν, τίνος ἕκαστον γένους, διὰ τῆς γενέσως. ἐκ μὲν γὰρ στοιχείων τὰ ὁμοιομερῆ, ἐκ τοῦ τῶν καὶ ὡς ὕλης τὰ ὅλα ἔργα τῆς φύσεως Quid dilucidius a Philosopho dici potest, quam ex elementis constitui, componi similaria, ex his cetera naturae opera etc. Negantes componi similiaria, misceri reponant, quod tamen non nisi componi est, miscendo enim componit natura. Pergunt inferentes misochymici. Si principia Chymicorum separari possunt arte, mista non sunt mista proprie, sed cramata, confusa. Respon. mistum reuera & naturaliter mistum esse tale, & non crama, etiamsi principia arte separentur. Ars enim lac in butyrum, serum, & caseum secernit, ex principiis compositum. Separat & alia mista naturalia, adminiculis tamen naturae usa. Mistum a natura soluitur in principia, cur desinet mistum uerum esse ab arte seeretum, in principia: Ars quandoque sola per se agit, quandoque cum naturae societate. Sed & hoc concesso non tamen sunt principia uera Chymicorum, quod misceri nequeant, ob negatam actionem passionemque mutuam, quae contrariorum sunt. At principia contraria non sunt, quia substantiae. Ergo. At materia, forma, priuatio principia Aristotelica sunt & substantiae. Ergo nec haec principia esse possunt, quia misceri nequeunt, quia substantiae, cui non competit contrarietas. Uerum enimuero Chymicorum principia, sal, mercurius, sulphur, sunt contrariae substantiae, potestatibus scilicet seu qualitatibu. Mercurius frigidus & humidus est respondens elemento aquae: Sal calidus & siccus terrenus: Sulphur calidum & siccum igneum. Misceri itaque possunt mutuo agendo patiendoque, cum praesertim sulphuri ignis auctiuitas. Mercurio passibilitas aquae, & sali terminabilitas terrae insit atque facultas ὁριστικὴ. Quaestio Lxxxuii. An Chymica remedia intemperata alterius accessione demum temperanda, Galcnica uero temperata, ideoque illis anteponenda? Pungunt hic loci misochymici Chymiatros spiritu uitrioli. Quid de hoc sit iudicandum, quia abunde supra est disputatum, superuacaneum erit iam repetere. Spiritus uitrioli nunquam corrosiuus in corpus immittitur, nisi retusus. Nec acetum, nec succus limonum merus corporibus ingerendus semper. Si exhibendus merus succus & temperatus sat natura, acetum item temperatum nec temperatione opus, quare Serapii forma exhibetur utrunque? Temperata nec Chymica nec Galenica sunt remedia relata ad crasin corporis humani. Satis est, si temperentur ad usum. Si nefas est intemperata facere, & temperata intemperatis anteferenda, quare Theriacam, Mithridatum & theriacalia alia fabricamini? Temperata intemperatis praeferenda. Quae nam sunt uestra remedia temperata misochymici? Nulla sunt uestra temperata, ideoque nullis ea anteponenda. Euphorbium, opium, scammonium, elaterium & reliqua infinita medicamenta apud misochymicos in frequenti sunt usu, nulla tamen temperata. Ad Anticyras igitur milochymici? Quaestio Lxxxiix. An thermae & aquae minerales praestent artificiosis medicaminibus? Asserunt misochymici, quia natura praestat arti. Ergo & a natura orta praestabiliora artificialibus. Argumento sunto thermae, aquae minerales etc. Fallunt elencho κατα τι misochymici. Natura suo modo praestat arti, non autem in mistionib. istis imper fectis, non ad scopum artis; ubi ars ita antecellit naturae, ut longe effectus naturae superet, quia id praestat, quod natura ipsa nec poterat praestare, uel sola. Abiiciantur ergo & Antidotaria recepta passim, tum compositiones medicorum quotidie in pharmacopoliis nouiter nascentes ab arte artificibusque. Thermas miscet natura, miscet & acidulas aquas minerales, at inaequaliter & imperfecte. Praecipitentur in aquas Auernales & in antrum intrudantur Puteolanum, misochymici experturi praestantiam artis & naturae. Adeo praestat mixtura naturae artificialibus, ut artis correctione quam maxime indigeat, & hinc nata sint praecepta pharmaceutices artis. Multa etiam sunt aquae acidulae & minerales, quae omnino non sunt salutiferae & potabiles. Uana igitur obiecta. Quaestio Lxxxix. An Chymici destruant uitam uiuentium & mixta sua natura priuent? Anile obiectum misochymicorum, quod coque & lanii & cetera turba refutabit. Quis uiuas plantas uorabit? Si in pharmacopoeia componuntur, coquuntur, infunduntur, exprimuntur & reliqua uulgaria munia peraguntur a pharmacopoeis, relinquiturne uiuarum rerum forma? Mixta sua natura priuare Chymicos mendacium est. Integra destruimus, capsulis confractis & nihil ad rei naturam per se facientibus ut promamus essentias rerum seruandae naturae humanae idoneum efficaxque. Si naturae mixta destruere nefarium est, tota pharmaceutica, chyrurgica, diaetetica medicina exsulet. Non est itaque probrum, si aliquid bonifacimus, mixta destruendo, ut seruetur humana. In usum generis humani cuncta procreata a Deo. In usu autem uenire nequeunt ea, nisi destruantur, uitaque priuentur. Sed dici nihil potest uesanius. Multa temere corrumpuntur putredi ne discessu solis, frigore & aliis de causis, num propterea uel Deus uel natura uituperanda? Quaestio Xc. An fixa Galenica purgant, & spiritus Chymici purganies ob subtilitatem mobilitatemque suam reprehendendi? Inscitiam suam produnt puerilem, de fixis Galenicis & spiritibus catharticis Chymicorum blaterantes adeo imperite. Confunduntur extractis Chymiatrorum Rheub. cochiar. mechoacannae. Illis sane non meri insunt spiritus, sed subiecto suo natiuo suffulti, non tamen fixi. Tales n. non purgarent, docente imperitia Chymicorum, qui si uehementiorem ignem adhibuerint in extractionum laboribus spiritus catharticos dissipantem, extracta effoeta & sterilia prodeunt. Quod etiam Galenicorum decoctionibus comprobari poterit. Quo enim ualidiori subdito igni longius cathartica decoxerint, eo reddentur inefficaciora. Ut spiritus neutiquam oporteat fixos esse, sed plane uolatiles, mox suas uires expedientes. Multis pilulae deuoratae post purgationem uehementem excernuntur; quid nam tum purgationem produxit. Equidem fixitas medicamenti id praestare non poterat. Nec fixum totum perreptare corpus potest, & secum aduehere ad locum excretionis succos excrementitios. Spiritibus id furt praestitum ultro citroque uolitantibus, aut succorum contagione cathartici affectorum distributione. Fixa Chymicorum uere talia tam non purgant, ut omnem catharsin deposuerint, docentibus essentia antimonii fixa, floribus antimonii fixis, & reliquis, etc. Quaestio Xci. An empiriae alogae indicium & amethodicae curae, pharmaco purganti non praemittere digestiuum. Amethodice uidentur Chymiatri purgare corpora purgationis indigentia, non administrantes primo digestiuum. Misochymicis medicastris calumniatoribus uidetur quidem cura eiusmodi amethodica, uidetur & empirica aloga cura. At, magni medicastri, contradictorie nugamini, empiricam curam & amethodicam curam deblaterantes? Empiricis tam methodus est, quam methodicis & dogmaticis. Nec iam de bonitate methodi lis. Methodica ergo cura. Non ergo amethodica. Cur ergo nugamini misochymici? An amethodica cura non uera administratur cura? Methodus est methodus, siue bona, siue improba. Nec uestrae methodi bonitas est a uobis demonstrata. Sit tamen uituperium & contumeliosum, non praemisso digestiuo purgare corpus. Quo percepto iussi Chymiatri digestiuo excarnificare purgantem? Si methodicum est digerere primo & post purgare, praeceptum erit praesto & catholicum, alias negatur methodus uera & laudabilis. Ubi nam istud praeceptum. Producite ex Galeno? Ex Hippocrate? Si praesto est praeceptum, catholicum esse nequit, ergo nec praeceptum methodi. Hippocrat. 2. & 3. aphoris. ineuntibus morbis purgandum corpus. docet. Et purgauit ipsemet cum Galeno, ut infra patebit. Praeceptum hoc sectantes & legislatores hos imitantes amethodice faciunt? At praeceptum hoc artis est methodicae. Non ergo amethodice medicina peragitur misochymici. At hi sunt Galenici sunt Hippoc. Hipp. 2. de fracturis: melius, inquit, autem est, ut ueratri potionem aut eodem autem postero die exhibeamus, ac tertio die post soluamus & rursus deligemus. Amethodicusne Hipp. ueratrum uehementissimum pharmacum, etiam in inflammatione febre acuta socia, exhibens? At uosmet iactatis Hippocraticos putidi & stolidi medicastri? Non esse uos Hippocraticos ideoque amethodicae curae & empiriae falsae aiguendos palam est. Prius, quam descendam ad alia testimonia Hip. & Gal. argumentari licet hoc pacto. Si Hipp. artis nostrae antistiti methodicum & rationale fuit, ueratro in febre acuta, inflamatione purgare ( medicamento uehementissimo & uenenoso Galenicis scilicet, & testibus aphorismis lib. Aphor. tum Coacer. tum symptomatibus superuenientibs eius purgationi ) utique & Chymiatro fas erit clementiori lenienti fluidum facere corpus & purgare aluinam faeditatem. Prius iam est assertum. Ergo & posterius. Hic rhodus, hic saltate misochymici & exsultim saltate in sequentibus auditis testimoniis, quibus ego tamen parum doloci, ut homo in nullius magistri uerba iurare addictus. At uos munire auctoritatibus Gal. potestis egregie, & titulo tenus uos Galenicos uenditare, asini licet sordidissimi & infames habendi. In libro de ulceribus idem Hipp. In omni ulcere, cui erysipelas superuenit, purgari corpu oportet, qua parte maxime ulceri conducit, siue id per superna, siue per inferna. Quid manifestius quam in principio mali corpus esse expurgandum & quidem electiue. Si enim ulceri parti inflicto conueniens remedium primo est destinandum, utique electiuum debet, uolente sic Hipp. Quid Galenus Galenici quem degustastis nunquam, & tamen Galenici? Scilicet meretrices bonarum matronarum titulo & specie sese uenditare cupiunt, dolo malo superbientes. Corpus autem in Angina euacuare oportet excrementis, etc. Corpus igitur secta uena euacuare oportet secta uena & purgatione & clysteribus. 6. de medic. compositione, his uerbis repetit. Etenim uenae sectione utimur & purgatione & clysteribus & inedia, ubi totum corpus apparuerit aut multitudine humorum refertum, aut eorundem malitia uitiatum. Si uero neutrum eo, rum adsit, statim ad curationem peremedia localia perueniemus. Ubi hoc loco digestiua ante purgationem misochymici? medicastri? calumniatores? methodici asini? 2. eiusdem libri Hemicraniae curationem ante localium administrationem aut purgationem, aut sanguinis missionem tentare uidetur euidenter: quapropter, inquit, ubi quis hemicraniam curare aggreditur, prius quali purgatione, aut sanguinis missione aeger opus habeat, considerer, priusquam scilicet localia remedia capiti applicet. Idem uoluisse 4. eiusdem libri in curandis fluxionibus, quae oculos infestant, Galenum, & 6. Archigenis remedia ad inflammatos gurguliones referens ait: eis uero, qui suffocantur, picem & nitrum cum aqua & potu praebe: non possum mihi persuadere, qua ratione sit dictum. At uero uenam secare his, qui suffocantur, & eluere forti clystere & purgatoria exhibere, gratia euacuandi uniuersum corpus & transferendi infra humorum momentum, qui ad affectas partes feruntur, rationabile est; & multa experientia iudicatum & cognitum. Iam sic obratiocinor misochymicis. Si Galeno & ratione & experientia constitit, suffocatos primo purgare, aut clystere aeri sollicitare ( utrunque enim probat, prout reuulsionis momentum maius ab alterutro exspectandum. At reuulsoria uis in pharmaco est penetrantior & actiuior. Ergo ) consultum esse & methodicum; utique & nobis alunnis. Prius uerum. Ergo & posterius. Ne autem ὀργασμὸν nobis obganniant miserimisochymici, ad auertendum effugium adduco locum ex abundanti lib. de atra bile: ceterum, ait, de atra bile, quae longa experientia mihi certe cognita copertaque sunt, nunc addam: sane profutura iis, qui medicae arti non Sophisticis sermonibus sed operibus student. Omnes n. quotquot ex melancholico humore fiunt affectus, statim inter initia strenue purgante crescere phibebis, uel usque ad cancrum. Obratiocinor misochymicis & sciolis audaculis. Si Gal. in affectib. melancholicis statim ineuntibus morbis mochlico & uectorio medicamento cum Hip. 4. aphor. secundum methodum nobis praescriptam & ad imitationem datam est usus, & secus facientem Sophisticationum damnat; huiusmodi praeceptore consectati & misso digestiuo in humore contumaci & pepasmi experti abundante, purgans melanogogum non mochlicum exhibendo, non modo Sophisticationum crimen euitat, sed & plus quam Galenice & methodice curat. Prius tam uerum, quam uera auctoritas Gal. Ergo & posterius. Quare ergo incusandi Chymiatri, primam corporis regionem duntaxat euacuaturi, purgans euoprolicum exhibentes? Amplius. Si in contumacissimo morbo ineunte, mochlico remedio suadente Galeno, ratione & experientia ueris confirmato, nullo digestiuo praemisso uti fas est; in facilioribus morbis, humoribus minus refractariis enatis, leuiorib. & benignis uti licebit Chymiatris. Prius uerum. Ergo & posterius. Quid? Gal. 13. method. medendi, in inflammationibus quae adhuc fiunt aperte purgationem mandat. Siquidem, ait, iam febricitet aeger, nec exercitatione, euacuatione euacuare exsuperantiam licet, nec unctione, quae excalefaciat, sed nec multa frictione, nec balneo: sed sanguinis missione una cum inedia, uel purgatione aliqua. Idem in oculorum inflamationibus paulo inferius se obseruasse itidem scribit. Siquidem ex his, quibus oculi tentari inflammatione coeperant: nonnullos sola purgatione per aluum una diesanatos fuisse. 14. eiusdem in Erysipelatis curatione purgationem primo est molitus his uerbis. Tanquam igitur in illa post totius corporis euacuationem repellentibus auxiliis usi sumus, ita nunc quoque faciemus. Sed pro sanguinis misfione medicamento, quod bilem trahat purgantes. Quid multis Gal. Hip. Auicennae & reliquorum & Latinorum & Graecorum medicorum principum testimoniorum allegationibus opus? Omnes ab initio corpus purgandum iudicarunt, non digerendum. At πέπονα φαρμακέυειν και κινέειν, μη ὠμά. Medicastrorum rugitus est hic quotidianus, non intelligentium mentem Hip. & aphorismi uini. Probant omnes Chymiatri etiam hunc aphoris. eumque exacte sequuntur. Sit aluina regio cacochymia obsessa. Haec erit aut cocta, aut cruda. Si cruda, pepasmo emendanda. Emendabitur aut tota, aut pars eius. Si tota abibit in massam sanguineam. Hic nim pepasmi finis. Non ergo digestiuo nec purgatione opus. De parte eius cocta idem sentiendum. Sequestrata altera itaque erit ad locum excretioni destinatum. Is non est uniusmodi. Aluina receptaculum commune. Esto eo depositum sequestratione naturali. Expurgandumne? Quidni? Digestiuo uexandumne nouo? Quid opus? Iamn. & pepasmum & segregationem est passum nature. Expurgandum igitur. Esto tamen digerendum. Digestiuone? At omnis pepasmus fit natura eum procurante licet arte adiuta. Digestiuo tali non adiuuatur. Synatrismo enim primitus est impedita & obruta, ut potis non sit quidquam moliri. Ideo Hip. ineuntib. morbis 3. aphor. medicandum iubet, uigentib. quiescendum; natura enim tum pepasmum adit. Praeeat tamen digestiuum purgationi. Quid digerendum? Aut stercora, aut humores in prima corporis regione stabulantes. Tertium non datur. Stercora digestionem sui neutiquam indicant, sed duntaxat sui eductionem, aut si scybala fuerint, emollitionem. Haec negant igitur digestiuum. Humores in uentriculo & partibus uicinis constituti, aut digerendi sunt, aut non. Digerendi, aut crassi erunt, aut tenues, uiscidi uellenti. Tenues incrassationem ad sui eductionem contemmunt, aptiores tenuitate & fluxibilitate sua, quam remorante crassitie affecti. Crassi itaque lenti, uiscidi, incidendi, attenuandi, abstergendi. At non in omnium aluo eiusmodi humores stabulantur, Non ergo omnes digestiui indigenaes. Sunto tamen uiscidi, crassi. Attenuentur, abstergantur. Utrunque fit, ut facilius educantur. Hic enim finis istorum humorum digestionis. Quis credit una digestiua exhibito digestionem effectam? Esto tamen facta digestio. Attenuatione humorum absoluta, amplior eorundem contingit effusio, dilatatio, & ad proxima loca distributio. Hinc dolores uentriculi, intestinorum, & distentio inflatioque hypochondriorum, eaque mala, quorum Rondeletius in praxi sua ex intempestiuo & inconsulto digestiuorum usu euenientium facit mentionem. Mirum tamen humores istos crudos ad excretionem ineptos digestione indigos esse, sunt in prima corporis regione locati, in loco excretioni destinato stabulantes amplo, & inepti ad expurgationem. Humores si sunt, proprium humorum habebunt, alioquin excident definitione & natura humoris. Omnis humoris est αὀριστικον esse. Si huiusmodi non est, humor non est habendus. Quod fluxile est, id omne ad expurgandum habile. Humores isti in prima. corporis regione stabulantes sunt sua natura per se fluxiles. Ergo. Nullo itaque digestiuo opus. Obganniunt. Fluida tamen reddenda sunt corpora Hippocr. At prima corporis regione adeo tenaciter occupata stercoribus & colluuie uaria infarta purgatione meabilis aluus reddi sine turbis nequit, at digestiuo. Alterutro adhibito turbas & camerinam ciebis. Et eiusmodi aluinae regionis status minime indicat digestiuum, sed, quod Chymiatri in crebro habent usu, aut clysteres emollientes, aut digestiuum uel lenitiuum eccoprotico iunctum. Hipprocrates uictus ratione & balneis fluidum reddidit corpus, cur misochymici eum non consectamini. Digestiuis uestris nunquam nec Gal. nec Hippo. usus. Nos diorta. Idem molientes instituto Hipp. edocti, quid criminis admisimus. Uerum misochymicis cornicum oculos configere cupientibus, examinemus methodicam scilicet eorum curam cotidianam. Nobili melancholico decretum fuit omnium primo Syrupus de pomis digestiui loco, insecutus Syrupus magist. ros. solut. etc. Sit digerendus humor melancholicus, Syrupo de pomis. Ubi stabulatur is? In uentriculo? Nonne in mesaraeo? Utique? At obstructione id laborat, qui ergo Syrupus de pomis ad succum melancholicum alterandum pertinget, obstructione aluina presente. Obstructio indicat sui expeditionem & de obstruentia. Eiusmodi non est Syrupus de pomis. At hoc est methodice curare scilicet Galenice, Hippocratice. Quid pectoris affectibus uexati potare primitus coguntur decocta pectoralia, Syrupi pectorales, post demum purgandi. Attendite misochymici methodicam uestram curam. Pectorale medicamentum pectus respicit, ideoque pectorale dicitur. Digerendus humor ante expurgationem. Ubi restagnat? In pectore ais. At quod in pectore haeret uitiosi purgatione tolli nequit, negatis uiis. Digeris ergo humorem in aluina regione restagnantem & pectoralibus, humore tamen digestionis indigo in pectore haerente. Decocta aperitiua lenitiua pari stultitia eccoprotico & pharmaco purganti praemittitur. Quid enim digerent ea, aperientque aluo stercoribus obsessa & cacochymia obstructionis auctore non diminuta pharmaco. Si tamen digestiuum anteire debet purgationi omni, amethodiceque curant secus facientes, desinant calumniatores isti aloes pilular. syrupos catharticos, extract. cochliarum primo aegris offerre. Quod ut neutiquam improbo, quia & Galen. noster creberrime, primo hiera picra sua est usus, non tam ad eductionem aluinae faeditatis, quam attenuationem abstersionem uiscidorum crassorumque humorum; ita nec medicastrorum iuggillandi facilitatem & recte facta improbandi procliuitatem superbam laudare possum, & καταλογον omnino curatum, scientium, etiam affirmata cruditate aluina digerenda praeparandaque, digestiuum purgante si Chymiatri copulauerint, aut illo misso eiusmodi catharticum exhibuerint, quod non tam educendi, quam praeparandi uirtute polleat; quemad. Galeni Hiera picra celebratur fuisse. Soli Deo Honos. Losophici Uera Conficiendi Ratio, Gemino Eruta Tractatu. Opera Martini Rulandi Philosoph. & Med. D. E Collegio Musarum Paltheniano. Anno Mdcui. Que Illustri Domino, Dn. Ferdinando Kuen, a Gelasy, in Liechtenberg & Hartenaue, Baroni in Neolengenbach: Camerario Hereditario Archiepiscopatus Salisburgensis: tum Serenissimorum Potentissimorumque, Et Archiducum Austriae, & Ducum Bauariae, Augustis. Consiliario: tum Illustris Regiminis Straubingani Praesidi Magnifico: Domino Suo Obser. uando submisse. S. Του χρυσοδουντος, rogas, Perillustris Domine Baro, Domine humiliter colende, τὸ τὶ ἠν εἰναι. Hoc, si in rerum natura, ubi propugnaculum meum? Inquio. In auras ille euanidus dicitur diffugisse. Epistola Quorsum igitur eius tutamentum in nihilum redacti? At, inquies rursum, acerrime eum propugnauit Ingolstetterus. Aio, non tam ille acriter hunc pro uirili, quam me problematice duntaxat, libereque disceptatem, plusquam hostiliter nullo meo merito, oppugnare furibundus annisus est Argumentum uictoriae, dicis recte, perditae. Oportet enim τους φιλονεικους prius, quam herbam porrigant, ambubaiarum ritu, omne uirus exspuere, & tandem, nullibi haerentibus sputis, euomere, quod diu pepasmi expers occlusum continebatur intus. At ἡδιαν οὐδὲν, οὐδὲ μουςι¬ κώτερον ἐστι, ὴ δύναθαι λοιδορουμενον φέρειν. Feram ergo & ego conuitiatorem. Sed ne sibi adeo sapere uideatur aduersarius, ueritasque sophisticationibus suis oppressa iaceat: ad examen lapidis Lydii reuocare dentem, euulsum licet radicitus, & in barathrum abiectum, iterato superioribus annis operae duxi pretium. Dedicabam & id supplementi G. U. tractandae illius materiae olim cum aliis auctori. At res Typographis auaris erat inuendita; Hedera itaque pingui opus non uendibili. Conieci itaque eam in librum primum theoreticarum Exercitationum mearum, propediem in lucem uenturum. Interea lapide Philosophico tantopere uobis desiderato, adhuc tamen in antro Trophonii latitante: Diascepsin hanc duplicatam, alteram ex patria hibliotheca depromtam, alteram uero a possessore lapidis sagaci accommodatam, in publicum produxi: G. U. quo studio suo, quo olim ferebatur tota in Alchemiam diuinam, remitteret nihil etiamnum: quin imo, principiis iam erutis argumentis, tum experientia solide confirmatis, alacrior opus aggrederetur: firma spe freta, se tandem obtenturam, ad quod tanto sudore, tantisque sumtibus hiabat, dedicaturus animo subiecte officioso. Multa quidem de lapide Philosophico leguntur. sed abstrusa atque perplexa. Apertiora haec, nec nebulis aenigmatum Oedipi dignis obuoluta, qualia a Paracelsicis proferuntur. Quamquam ars obscuritatis haut uidetur incusanda, manifestissimis uocibus phrasibusque notissimis licet explicata: ex uoto quando non protinus succedit opus inceptum. Si ulla ars, Alchemia sane, accuratum ingenium, industrium & circumspectum poscit. Filios doctrinae requirit, qui uocatione, benedictioneque diuina & solerti natura praemuniti, sacris chymicis legitime initiantur. disciplinaeque se tradunt, & in ea ita uersantur, ut & notitiam, & usum praeceptorum simul acquirant. Unde non miru, tantae potentiae, auctoritatisque Magnates arti huic diuinae insudantes, oleum & operam perdidisse hactenus omnem. Hoc enim quidquid est laboris, qui tamen labor artificis est admodum industrii, iis credunt, qui nullis catholicis praeceptis artis informati, nullaque disciplina, sine omni deliberatione exquisita, illotis, ut aiunt, manibus in obuium quoduis irruunt, nulla uirtute aurifica dotatum, e quauis quoduis generare arte temere attentantes, perque modos operarum uagantes imperite, stolideque sublimandum calcinare saepius inuadant, calcinandumque uero subliment, accommodationemque τῶν μηχανμά¬ των chymicorum generalium ad specialia nihil uariatura opinantes, susque deque habent. Ideo ars etiam male audit, administrantibus eam imperitis impostoribus. Quo quaelibet ars excellentior, eo sagaciores requirit cultores. Ciniflones tamen, fumiuendulique in hanc irrepere tam praeclaram artem ausint? G.u. ab eiusmodi male feriatis sibi cauere probe nouit, in suam Uulcaniam officinam affabre instructam, testimonium artifici perito praebentem suo, eruditionis praeclarae, artificii Alchemiae eximii, usu sumtuoso cum utilitate tamen coniuncto acquisiti, industriaeque excellentis, non nisi artifices, auctorum ministros non uugalres, sed arte iam initiatos, praesidente tamen G. U. admittens. Ego artifex quidem non sum, esse tamen non postremus studeo, Diuina adiuuante Gratia. Ut studium hocce meum probem, mysterium, summum Alchemiae artificium lapidis Philosophici protuli elaborandum. Summus artifex, cuius artificiosa manu uolitatus lapis ille. Opus enim summum. Ex opere autem commendatur artifex. At & artifex ex inferioribus operibus censendus. Summus esse potest, qui ex summis metallis lapidem euocat prfectissimisque, digerendo, soluendo, soluente claue Mercuriali, igne Philosophico, non aqua stygia, nec aliis aduentitius, cognationis nihil ad perfectiora metalla habentibus. Duid autem magis affine auro argentoque Mercurio? Sed manum de tabula. Uale Perillustris Domine Baro, & me gratia prosequere, artemque chymicam fac semper feruere, impostoribus ad Garamantas missis. Ex musaeo Ratisponae 16. Ianuarii, Anno 1606. G. U. Subiecta mente colens: Martinus Ruland D. Διασκεψις Lapidis Philosophici Noua Cap. I. De generatione metallorum in uentre terrae. Omnium recte Philosophantium eadem est opinio atque sententia, cuncta Metalla, uapore sulphuris & argeto uiuo generari, quem cum pinguedo terre calefacta, aquae substantiam adinuenerit aliquantulum conglobatam, tandem tum uirtute naturali, tum corporum caelestium radiis atque conatu caeli secundum puritatem aut impuritatem utriusque, aurum, argentum, cuprum, stannum, ferrum & plumbum, corpora illa speciosissima in uenis terrae consolidauit, Cap. Ii. De natura & arte. Sunt autem duae in hac mundi testudine caussae effectrices, natura uidelicet & ars, natura quotidie nouas producit res atque generat. Ars uero illarum rerum similitudines per conceptum in se imprimens, naturae uestigia lineationesque miro modo prosequitur, ita ut si genium hominis in quibusdam aliquando non opituletur, ipsam naturam ab operatione sua palam est defecisse. Ars etenim naturam adiumento naturae nonnunquam corrigit, supplet, & quodammodo ( presertim in hac mineralium diatriba ) superare uidetur. Duo sunt Philosophorum genera. Quidam naturam duntaxat per se inuestigantes, uirtutem ac potentiam, quam habent res sublunares, tum ab elementariis qualitatibus, tum a caelo & stellis, literarum monumentis tradidere, ut sunt Medici, & quidam alii, qui animantium naturas, arborum, herbarum, Metallorum, & lapidum preciosorum; descripserunt. Alteri quidam longe splendidiores, non solum naturam, sed ipsum denique naturae arcanum eiusque penitiora adyta sagacissime ac argutissime perscrutati, ueriori uocabulo Philosophi nomen sibi usurparunt. Et quia natura ex duobus sulphure & Mercurio, cuncta Metalla producit, nobisque superiora corpora ex eisdem generata cum inferioribus reliquerit, certum est diligentes Physicos eadem ex tribus operationibus suis conficere, atque inferiora ad sublimitatem corporum superiorum deducere posse. Cap. Iii. Refellit opinionem quorundam in hac arte, & ponitur ars Philosophia uis paucissimis. Et quoniam apud plerosque Philosophiae Studiosos concessum est, ipsa metalla sulphure & argento uiuo generari: Arbitrati sunt nonnulli sulphur & Mercurium ( cum sint radix & materia ) accipi deberi, & tantisper decoqui, donec in corpus Metallicum essent conglutinati. Isti quidem, si profundius in naturae sectuarium descendissent, ad huiusmodi stolidas opiniones neutiquam deuenissent. Quamuis etenim sulphur & Mercurius quodammodo metallorum materia ante primam coagulationem fuerint, modo tamen non sunt, cum ad aliam naturam sunt deducta: unde relinquitur ex ipsis non posse fieri corpus metallicum: cum praesertim ignoretur uinculum, quo sulphur & Mercurius in debita proportione conueniunt. Quare non sunt accipienda ea, sed potius id, quod ex ipsis est, ueluti surculum & semen, quae terrae omnium parentis gremio & aluo commissa, & suae naturae alimento enutrita, luminisque solaris uibratione euocata, in speciem arboris & herbae ad superficiem terrae debito tempore emergunt. Sic pari modo ars ea diuinasemen e corpore perfectiori docet eximere, quod terrae nostrae per artem praeparatae immissum, & calore temperato in puluerem album aut rubeum Caput 4. iugiter decoctum, inferiora corpora ad naturam superiorum traditur conuertisse. Cap. Iu. Quare Philosophi hanc artem quaesierint. & quid eos ad hoc mouerit? soluitur. Caussa autem potissima quare prisci illi Philosophi hanc scientiam indagarent, in spirationem Dei alacriter asserimus. Uidentes etenim Philosophi cunctas res uegetabiles animalesque, tum ceteras res suo quodam spiritu se multiplicare, & sibi simile producere, transmutationemque fieri in hoc mundo inferiori per aerem, qui longo tempore singulas res corrumpere uideretur, easque alternis se motibus alterare; suborta est inter eos hec quaestio: Quare uidilicet spiritus in metallis & lapillis pretiosis, non possit sibi simile propagare, cum ex uno surculo multi coalescerent, & ex uno granello innumera pene grana sumsissent primordia. Decretum est tandem diuino oraculo spiritum eum crassiori materia cohiberi, qui si sublimatione quadam ad ignem secernatur, secretusque conseruetur tanquam seminaria uirtus, praeter omne falsum, possit sibi simile propagare. Ex hoc cogitarunt Philosophi, corporibus inferioribus perfectissimi corporis lucem & nitorem inducere, cum inuenissent metallica corpora solum penes decoctionem aut maiorem aut minorem temperaturam dissidere, omniumque metallorum Mercurium fuisse primam originem, cum quo metallicum Mercurium e corpore perfecto ipsum extrahentes, ad naturam primam reduxerunt: Quae quidem reductio cum sit facilis & possibilis, conclusum est a Philosophis, transmutationem in metallis esse facilem, & fieri posse. Et cum corpus ad primam naturam reduxissent, primigenii Philosophi ubi sunt in fluxu caelesti, ne rursus metallum efficeretur, quod uel quale prius erat; deinceps naturam ipsam purificabant, immundum a mundo separantes, quo facto eam rem lapidem Philosophorum transmutantem uocitarunt; propter eius confectionem diuersae operationes a diuersis Philosophis sunt inuentae, ut compleretur artificio id, quod a natura esset relictum, cum natura ipsa semper prona sit ad sui ipsius perfectionem. Cap. U. Sed quia Philosophi eam peritiam miris uerborum inuolucris figurarumque umbraculis adeo obscure deuelarunt, ut non possit facile aliquid de ea extundi ingenii neruis: Dubitatum est a quamplurimis de Philosophorum lapide, quid nam sit, & de quibus conficiatur, cum a paucissimis nominetur. Quod si aures diligentissime arrigere uelis, lapidem in duas secamus partes. Primam eius partem solem terrenum dicimus, quod mihi tum prisci Philosophi tum neoterici & recentiores testimoniis suis liquido astipulentur in turba, sine sole terreno opus Philosophicum non perficitur, cum omnes asserunt nullam tincturam esse ueram sine aere suo, quia in ipso est sulphur sapientum purissimum, in quo natura sagax continet sementem suum. Et quemadmodum sol uiuacissimos & penetrantes radios in hunc mundum elementarium diffundit & transuerberat: Sic Philosophorum lapis ex auro solum, ut ita dicam ) Physica operatione compositis in alia metalla se conspergit, eaque sibi uirtute, colore, & pondere aeque parat in perpetuum. Et quoniam in auro sunt omnia metalla, aurum merito ante alia accipimus. Cum etenim aurum uel argentum creare uoluerimus, necessarium est ea accipere: Ex homine generatur homo, & ex arbore arbor, herba herbam parturit, & leoleonem. Cum quaelibet res secundum suae naturae contemperamentum, quam complexionem uocant, sibi simile generet ac producat. Ueruntamen Philosophi aurum uel argentum non creant, sed natura operantis ingenio mundificata. Cap. Cap. Ui. Secundam lapidis partem, Mercurium uiuum dicimus qui cum sit uiuus, corpora ipsa perhibetur soluere, quia in profundo naturaliter adhaeret eis. Hic est lapis sine quo natura nihil operatur, unde nobis Philosophi consulunt, ut non operemur nisi in sole & Mercurio, quae iuncta, lapidem Philosophorum constituunt. Quis ergo Mercurium merita laude prosequi sufficit, cum ipse sit solus qui corpora faciat mitia & tenuia, & qui tanta polleat potestate, ut solem ad natura primam possit redigere? quam potestatem nulla res in hoc mundo habere dignoscatur. De ipso Mercurio quidam sic asserunt: est in Mercurio quicquam quod quaerunt sapientes. Similiter; Mercurius solem foliatum destruit omnem, hunc soluit, mollit, animam de corporetollit, si sublimetur aqua uitae tunc generatur. Si quis ergo ex te quaesierit qui nam sint lapides? responde, ◉, ◉ & ◉ lapides sunt mortui super terram, & nihil operantur, nisi quid industria hominis eis administrarit. Audi similitudinem profundissimam de laude Mercurii: caelum aethereum fuit omnibus homibus occlusum, ut omnes homines ad infernas sedes descenderent & ibi detinerentur perpetuo: sed Maria uirgo humilima aeherei olympi lanuam aperuit, etiam Plutonia regna patefecit, ut eruerentur; cum in utero uirginali Spiritu Sancto cooperante ineffabili Sacramento profundissimosque mysterio conciperet, quod erat excellentissimum in coelis & in terra: & tandem nobis progenuit mundi uniuersi Saluatorem, quod sua exuberantissima benignitate omnes peccato deditos saluos faciet, si se ad eum conuerterint. Mansit autem uirgo intemerata atque illibata. Unde non immerito gloriossime uirgini Mariae aequiparatur Mercurius. Est etenim Mercurius, quem habemus in Miropoliis, uirgo candida, quam nunquam in uisceribus terrae aliquod corpus metallicum propagauit, & tamen nobis lapidem Philosophorum generat, soluendo coelum, id est: aurum aperit, educitque animam, quam diuinitatem intelligo, portatque eam in uentre aliquanto tempore, & tandem in corpus nidificatum tempore suo transmittit. Unde nobis puer, id est lapis, nascitur, cuius sanguine inferiora corpora tincta in aurum in coelum salua reducuntur, & proemanet uirgo Mercurius siue labe qualis ante fuerit unquam. Cap. Uii. Quare autem Philosophi scientiam per similitudines recentes allegoriasque obscuras posteritati & sapiem tiae filiis commendauerint, praecipuam ponit caussam, Hamil in semiore, ut attribueret eam Deo glorioso, quid reuelaret eam cui uellet & pohiberet eam cui uellet, etiam Rasis in liber luminum, refert; Si enim omnia secundum quod se habent enodare uellent, nullius ultra prudentiae locus esset, cum insipiens sapienti aequaretur. Legitur etiam in fine Turbae: Nisi enim nomia multiplicarentur in arte, sapientiam & naturam pueri deriderent. Ex quo illos non magnifacimus, qui diuinam illam peritiam cauillantur esse adulterinam, a qua celeberrimi Philosophi omnem omnium pene rerum noticiam tanquam olim a Polycleti statua, statuarii fabri artis suae furta & organa solebant accipere. Absurdissimum item esse opinari antiquos illos uenerandae auctoritatis Philosophos in hac praesertim Diatriba aliquid falsitatis memoriae prodidisse, qui summam operam ueritati inquirundi semper accommodarunt: Licet ad fidei nostrae salutiferae sublimitatem diuinaeque essentiae non adscenderint. Quis ergo nisi zoilus, hanc scientiam non laudet, eamque singulari fauore non prosequatur? A qua cunctae pene practicorum artes sunt depromtae: a qua tot colores, arti pictoriae multum idonei, caepissent exordium. Taceo artem monetariam, taceo eruditam eam medicarum distillationem, quarum uirtus ( quam essentiam quintam uocant ) ingenio mirabili elici solet. Quid de uasis aeneis dicerem, quibus fulmina & tornatio apud mortales citari solent? Si modo aduersus Christianae fidei sacrilegos hostes eis uterentur. Est praeterea scientia lapidis adeo sublimis atque magnifica, ut in ea tota natura, totaque rerum uniuersitas, tanquam in quodam speculo liquido conspiciatur: habet se etenim instar mundi minoris. Ubi sunt quatuor elementa & quintum quod caelum uocant, in quo sedem posuit alia quaedam essentia nobilissima, quam Philosophi quidam omnipotenti deo, cum pace loquar, sanctissimae atque indiuidue trinitati soliti sunt comparare, quae nec sit de natura caeli, nec de naturis elementorum, eamque nomine proprio animam mediam naturam appellarunt. Et quemadmodum Deus mundi faber, ubique adest in isto mundo maiori: ita ea essentia, quae Dei appellatione censetur, ubique est in toto mundo, hoc est uitro: propterea scientiam hanc donum Dei esse ubique declamant. Et sicuti omnipotens Deus imensus est ac infinitus: sic ea res quasi innumera uidetur in sui similis procreatione usque ad finem extremum mundi maioris, tunc enim natura generatiua ab omni re procreatili auferetur, ex quibus uerbis naturae peritus colligere potest, lapidem multas partes tingere posse, quibus etiam multe alie difficultates dilui possunt. Ualeat ergo Aristarchus Theologus, qui diuinarum literarum interpretem fateri se non erubescat, & hanc peritiam, qua Deus magnificentius atque sublimius ( post sacras literas ) huic mundo contulit nihil, suis impudentissimis conuitiis non ueretur incessere. Dic mihi per Deum immortalem, quid est iniquius, quam ut oderint homines quod ignorant, etiamsi res odium mereretur? Quid demum est stultius? quid abiectius, quaeue maior est deliratio ac uecordia, quam eam damnare scientiam, in qua nihil prorsus olfeceris, qui nec naturam, nec naturae maiestatem, nec proprietatem nec occultas metallorum operationes unquam didiceris? Blaterat identidem Iurisperitus ac forensis Rabula Philosophi osor maximus, qui ex miserorum lachrimis uenalis linguae malleo numismata sibi cudit, qui sacratissimos legum contextus praeteriens, per ambages glossematum totum mundum suis dolis est persecutus. Sed quid derisores Samias & Satiras prosequar? maneant isti homines & istorum pedissequi in sua opinione perpetuo, qui nihil sapiunt quod castum, quod iucundum, quod denique seductum sit a uulgari disciplina: quique nihil inclitum ac celebre, sed quidpiam forsan gregarium Anigellis Cadmi filiis sunt consecuti. Ego hanc lapidis Philosophorum indaginem mihi familiarem selegi, eamque saepius appello totius Philosophiae occultae, aut magis haud quid superstitiose, sed naturalis Mineruam unicam atque margaritam praecipuam. Uidetur tamen opinionem indoctorum longe de generare a studio meliori, quod a uoluntate diuina decretum est & constitutum. Cap. Iix. Lubet nunc candide lector aliqua de natura e penutum Philosophico, tum Theologico in medium deponere, cum uiderim multos e ueteribus, tum e recentioribus ipsis, nature indagande multum insudasse, quae toti Academiae atque palestrae Philosophicae usui futura, nemo nisi mentis exsors, inficias ibit. Sed hic paulo altius repetenda sunt naturae cunabula. Non afficiaris ergo taedio si aliquando digressum fecero longius quam huius forte sit instituti. Gloriosissimus Deus omnium rerum opifex & inenarrabilis auctor, ante mundi exordium nullo indigus, sed ipse sibi sufficiens atque in penitissimo suae diuinitatis sacrario semper permanens exuberrima bonitate sua, uolens res ab aeterno cognitas prodire in esse, earundem in principio essentiam quandam creauit crudis, ut ita dixerim lineamentis, ad uiuum effigiatam, quam Moses ille quem Philosophie fontem ac primarium antistitem appellare libet, modo terram inanem & uacuam, modo abyssum & aquam: Anaxagoras uero cahos confusum, alii matrem mundi, fundamentum atque naturae uultum rite uocitarunt, in cuius gremio cum omnes res indiscretae atque indigestae consisterent, neque formis propriis essent conspicuae, spiritu Domini interueniente hunc mundum uisibilem, secundum mundi intelligibile exemplar & similitudinem graphice & examussim excellentissimus conditor expressit atque descripsit. Hinc caelum ipsum in sublimi suspensum rutilis ignibus faberrime decorauit, motumque eius & astrorum ita composuit & digessit, ut per aerem caeli mirabili ratione decurrerent ad efficiendas succedentium sibi temporum uarietates utque res inferiores motu ac lumine suo calefacerent, fouerent, & in essentia conseruarent, propterea res inferiores superioribus ut ouum galli nae fouendum, ut foeminam uiro foecundandam supposuit, quibus a primordio seminales quasdam rationes inspersit, ut sese acceptis oportunitatibus perpetua, ut ita dicam, foecundi tate atque prole multiplicarent. Fabrefecit autem Deus hanc mundi compaginem harmonia quadam, atque musica subinuicem proportione cognatam, ut quae sint in mundo superiori, in inferiori sint, sed modo terrestri, quae itidem sunt in inferioribus, etiam in superioribus, uisitur modo quidem coelesti & secundum caussam. Ad quod forte opinionem Anaxagorae, ponentis quodlibet esse in quodlibet, applicare posses. Quare congruum est Deum cuncta moderari & implere quae creauit. Nec tamen Deum omnia implere dicimus ut eum contineant, sed ut ipsa potius contineantur ab eo. Nec arbitrandum est ita Deum esse in omnibus, ut quaeque res pro modulo suae portionis eum capere possit, utpote maiora maius & minora minus: Sed ita Deus omnia implet, ut non sit aliquid ubi non sit. Et ergo intelligimus eum intra omnia, sed non inclusum, extra omnia, sed non exclusum: Ideo interiorem ut omnia contineat, ideo ut exteriorem ut in circumscripta magnitudine sua omnia concludat. Quare Diuius Dionysius ait, omnes res affirmare posse de Deo, cum sit auctor omnium & gubernator. Ediuerso omnes res negare de Deo uerius quidem, cum nihil sit de his quae condidit, quod mihi etiam uidetur esse gratius & certius, cum ob uariabilem huius mundi decursum, tum propter inscrutabilem altissimae diuinitatis abyssum, posuit Deus etenim maximum interuallum inter se & res creatas. Est autem Deus, immensus quidem & ineffabilis, inexcogitabilis, non intelligibilis, supra omnem imaginationem, supra omnem excogitatum, supra omnem intellectum, supra omnem essentiam, innominabilis, solum silentio praedicandus, potentissimus, sapientissimus, & clemetissimus, Pater, Uerbum, Spiritus Sanctus, altitudo incomprehensibilis, Trinitas impartibilis, essentia immutabilis, cuius imago est omnis natura, qui mentis est oculus, qui omnium creaturarum unitas est atque cardo: Totus, omnis, atque unus, qui est omni potestate ualidior, omni excellentia maior, omni laude melior, ut inquit Termegistus, quem Diuus Plato in ignea substantia habitare posuit. Intelligens uidelicet inenarrabilem Dei in seipso splendorem, & circa seipsum amorem, quem alii spiritum intellectualem asseruere & igneum, non habentem formam, sed transformantem se in quocunque uoluerit, qui ratione multiplici quodammodo creaturis suis annectitur. Rursus ea infinita sua aeternitate & omnipotentia excedens, feruido amore, sincera fide, & spesolida, mentibus hominem exspiatis insinuari possit. Diximus paulo ante Deum esse innominabilem quem proprio nomine Arithimeticam, Martianus Capella salutasse dicit: cum septingentos, decem & septem numeros conplicatis in eos digitis Iouem salutabunda depromeret. Sed quid ille nobilissimus numerus sibi uelit eiusque in membra sua respersio, nouit Arithmeticus, non qui artem numerandi mercatoriam, sed proportiones inquirit, hoc in numero omnes numeros omnemque proportionem tum mysticam, tum Geometricam comprehendimus uel deprehendimus. Adde aliquid magis arduum. Nomen Dei in his numeris offendi quam exactissime, cuius nomen Sacro sanctum & in aeternum adorabile in hac temporis plenitudine quinque literis Iesus adnotatur, cum tempore naturae tribus, legis uero quatuor scriberetur. Dicimus praetera Deum habere omne nomen, quippe cum omnia sint in ipso, & ipse in omnibus, ut infra disputabitur. Et tamen nullum nomen cum diuinae maiestati non possit nomen idoneum attribui. Quantum autem mysterii atque neruorum numerus in se habeat, Pithagoricos belle calluisse facile crediderim, qui alium Palladem, al ium denique uirilem, alium foemineum, alium Dianam, alium patrem, alium matrem nominabant. Aptaruntque numeralis scientiae consultissimi monadem opifici Deo, Diadem aut dualitatem materiae, formis ipsis Triadem uirginem, tum homini eiusque uitae hexadem & heptadem, enneadem uero omnibus creaturis haud ab re pulcherrimae accommodarunt. Ceterum ut ad institutum redeam: Audi Dionysium recitantem: Deum esse in omnibus, uel omnia esse in Deo, sicuti numeri sunt in unitate, sicuti in centro sunt omnes rectae lineae circuli: Et sicut membrorum uires sunt in anima. Quando sicut unitas omnium numerorum communis mensura, fons est & origo, omnemque numerum in se unice coniunctum continens multitudinis omnis est principium, sed omnis multitudinis insors, semper eadem & immutabilis: sic pari modo res creatae se habent citra creatorem. Et quemadmodum humana anima substantia indiuidua rectrix exstat sui corpusculi, & tota toti corpori, eiusque cuique partipraesens, ita similiter Deus in hoc mundo ubique est, eumque implet & moderatur, iugiterque conseruat per uirtutem, quam rebus quotidie de perenni fonte spiritus sui impleuit liberalitate, unde rite per quandam similitudinem animae nostrae Deum ac Dei uirtutem, qua omnes res sustinet, animam mediam naturam aut animam mundi appellamus, non quod mundus ipse sit animal, quod achristianis Philosophis uestibulo partim in Methaphysica Christiana, partim in hac lapidis consideratione explodere licet. Sed illam filo orationis emunctiori contexere persuadet materiae sublimitas, hic pedestri sermone incedere placuit, eamque mundi animam precipue in sole collocamus. Nihil etenim est in ipso fundamenti circulo praeter animam humanam, quod maiorem Dei similitudinem praeseferat, quam ipsum lumen, cum quaelibet res tantum Dei, ut ita dixerim, fila uendicet, quantum capax est luminis. Et cum nihil sit oculatius sole, multi ex Platonicis Orpheum in hoc potissimum imitati, solem mundi oculum nominarunt, quoniam in eo tamquam in quodam limpidissimo speculo cuncta uiserentur, atque sese ostenderent: Hinc Heraclitus Philosophus cuncta dicit noctescere; si solem e mundo sustuleris. Quid est nostrum corpusculum, si desit anima? Nulla ibi contrectatur uena pulsatilis, sentiendi nullum inest iudicium, nullus in eo uitalis halitus aut ulla spiratio. Quare etiam nonnullis uisum est, solem cor caeli nuncupari, quoniam sicut in corde uiuus exstat fons sanguinis, cetera humani corporis membra humefaciens & irrigans, motumque uitalem infundens: sic in sole uidetur esse omnium rerum tum inferiorum tum superiorum uegetatio & conseruatio, quoniam uitam & calorem inferioribus inspirat lumine suo. Est autem lumen actus quidam simplex, cuncta ad se uiuifico calore conuertens; cuncta permeans entia, qualitates eorum uirtutesque ducens per omnia & tenebras caliginesque dispergens. Quare in medio residet Phoebus aurea coma micante tanquam Rex & Imperator mundi, Sceptrum & gubernaculum tenens, cui omnes coelestium inesse uirtutes, non solum Iamblichus, sed & multi alii confirmarunt. Et inquit Proclus: ad solis aspectum omnes omnium coelestium uires congregari in unum atque colligi, quas tandem in hunc mundum inferiorem per eius ignem spiracula credimus disseminari. Hoc tibi etiam uel maximo De lapide Philosophico, argumento esse potest sole ad nos uergente terram herbescere atque pubescere, abeunte uero deflorere. Sed de naturae infantia nonnihil commentandi uoluptate capior. Cap. Ix. Naturam uim quandam esse rebus insitam similibus similia procreantem asserimus. Generat etenim natura cunctas res, auget alitque, quare omnium in se habet nomina rerum: Animal est a natura, lapis, lignum, arbor & corpora quae uides, sunt a natura eiusque retinacula. Natura est ligamentum elementorum uirtusque ea commiscendi, que in qualibet re huius mundi elementalis elementorum mixtionem efficit, formamque sue speciei congruam impressit, per quam ea res a quauis alia re distinguitur atque segregatur. Nec est natura alicuius coloris, omnium tamen colorum particeps & effectrix, nullius item ponderis nec qualitalis, omnium denique qualitatum rerumque foecunda genitrix. Quid ergo est natura? Deus est natura, & natura Deus. Sic intellige: Ex Deo oritur aliquid proximum ei: est ergo natura ignis quidam inuisibilis, a quo Zoroastres cuncta esse genita docuit, cui Heraclitus Ephesus astipulari uidetur: nonne spiritus domini, qui est amor igneus, cum ferebatur super aquas, indidit eisdem igneum quendam uigorem, cum nihil sine calore generari possit. Inspirauit autem Deus rebus creatis cum diceretur: ( crescite & multiplicamini ) quandam germinationem, id est, uiriditatem, qua res sese multiplicarent. Unde quidam profundius speculantes omnes res dicebant esse uirides, cum omne uiride crescere dicebant uel dicatur, coalescere, eamque uiriditatem naturam uocitabant. Sed Aristoteles inquit, ignorato motu ignorari naturam, cum modo sit uolatilis & in continuo motu generationis, augmentationis alterationisque, quae tandem in extrema mundi calor stabilis erit atque fixa, quoniam tunc eam uirtutem & generandi potentiam Deus omnipotens a rebus adimet, & in reconditissimo omnipotentiae suae Thesauro, ubi ab aeterno erat, collocabit. Hanc ergo generandi uirtutem rerumque conseruationem naturam aut animam mundi notare ( aliis uocare ) libuit, non quod mundus sit animal, ut Platonicae rationes, & etiam Arologorum, Arabum, Aegyptiorum, Persarumque testimonia comprobare uidentur. Posuerunt etenim Philosophi mundum esse animal, coelosque ac stellas esse animalia, & animas eorum esse intelligentes, mentem participantes diuinam. Insuper cuilibet rei Deum aut animam quandam praeesse, omniaque diis plena esse Democritus & Orpheus, & multi Pythagoricorum sunt opinati, quibus statuerunt diuinos honores, precesque & sacrificia dedicarunt eisdem & diuerso cultu uenerabantur. Praeterea omnes eiusmodi animas reducebant ad unam animam mundi. Similiter Deos omnes ad unicum referebant Iouem. Hoc Aristoteles Aristotelicusque Theophrastus, hoc Auicenna Algezeles, hoc Stoici omnesque Peripathetici confitentur ac summopere comprobare sunt conati. Hinc omnem gentilitas errorem, hinc Poetarum figmenta quaedam ridicula, hinc diabolica sacrificia inuolutionesque ( uel inuocationes ) sacrilegas emanasse non ambigimus. Hinc est quod Aegyptia tellus animalia quaedam ac alia monstrifica portenta in lauariis suis coluit ac adorauit. Quis ergo Ethnicorum Philosophiam uanam esse non dixerit, quae isto uulgatissimo errore aliisque multis est miserrime labefactata, ubi mihi uisi sunt Philosophi bellis puellis, quam similimi puteum magnum perforatis uenulis haurire satagentibus, eos tamen uenia dignos iudicamus, cum ipsis nondum illuxerit uera lux Iesus Christus Saluator noster. Christiani uero Philosophi, cuius auctoritas grauior est certiusque iudicium interest, quaecunque ad fidei nostrae sacramentum facere uidentur, tanquam ab iniustis heredibus possessa ad Catholicae Ecclesiae septum deduxere, Uirgilii more, qui aurum se colligere dicebat ex stercore Enniano, apicularum item more, dum suauioris himeti aut hyblae flores generandi mellis gratia exsuxerint. Quis modo intempestiuam Pici Mirandulani necem lacrymis non madefaceret, quem nostris seculis Parcae sorores singulariter inuiderunt, qui si uitae munere aliquandiu functus esset, laceram eam Philosophiam atque mendicantem ex cunctis erroribus nouo candore concinasset. Legitimam tamen Philosophiam quisque summa laude decantet, cuius fundamentum mundus est, aut natura, quae mores & uirtutem homini praescribit. Quae tibi lactantes primae lanuginis annos corrigit & uitae lineamenta tuae, quae naturae interpretationem & abstrusarum ab oculis rerum inuestigationem sibi uendicat, dignissima quidam cui diuinarum & humanarum rerum disceptatio deferatur. Per eam mundi penetralia, terrasque tractusque maris coelumque profundum, quantum possumus diuina gratia & naturali lumine perquirimus. Ipsa decernit coelorum astrorumque innumerabilem multitudinem tum auricornuum solis iter triuiaeque labores. Hoc docet colias folles uentique susurras hippotates strepero quos donat ille suo: cur titubet terrae moles? Quid iridis arcum efficiat, canasque niues, rigidamque pruinam? Quid generet rorem, fulgur, quid concaua nubis uellera? Quid terrae gibbos, fulmenque trisulcum quid glomet imbres, uitrea? Quid grando, quae sint auri quae semina ferri? unde sona tonatio? un se aquarum perennium fontes sibi sumant initia, & id genus alia multa? Eam Philosophiam perdiscant teneri iuuenes lactentibus annis, fabulasque aniles Philosophorum ubique deuitent, ponentium mundum esse animal ipsumque innumeris constare animalibus eisque diuinis. Quid futilius? quid ineptius? quid etenim est dicere solem animatum, aliaque corpora esse animata, mentemque participantia diuinam quam labi ad malam haeresin & abominabilem idolatriae perfidiam? Neque concedendum est diuo Augustino teste globos illos sidereos, quibusdam propriis animis uiuere, eisque intellectualibus atque beatis. Ego scio certo, tantum esse animam humanam luce diuinam, ad imaginem uerbi, caussa caussarum primi exemplaris creatam substantiam, sigilloque Dei signatam, cuius character est Uerbum eternum, cuius quidem animae participatam animam brutalem e materiae gremio depromtam, subsistere credimus tenuem ipsius animae rationalis similitudinem modicumque uestigium praeseferentem. Quemadmodum uiuae uocis echo imago est & simulacrum; Sic de anima uegetabili, si qua est, ceteri uiderint. Admittunt Theologi Doctores intelligentias orbium motrices, non quod ipsos orbes informent, aut sensibiles ( iuxta S. Hieronymi sententiam ) intellectualesue reddant, sed ut assistant eos mouendo. Et licet hi orbes possent esse diuina uoluntate iubente propria rotatione uolubiles, uoluit tamen omnipotens Deus ex ineffabili bonitate sua huic mundanae fabricae secundas caussas praeesse, ut qui cuncta se ipso moueat, daret etiam ceteris mouendi potentiam. Non est tamen arbitrandum huiusmodi intelligentias ex necessitate uoluendis sphaeris accommodatas, quasi non possint esse proprio rotatu uersatiles, cum quidam soliciti homines ex ere aut aurichalco machinam eam coelestem, consimiliter effingant in meditullio terram stabilientes. Deinde consequenter cetera elementa orbesque siderum rotulis quibusdam affigunt, quibus Planetarum motus ad amussim conantur exprimere. Hinc capis errata coelestis imagine sphaerae Astrorum motus multifugasque uias, solsticii colurus, defectus luminis, aequinoctia stelligeri linea menta poli. Sunt alii scrupulosi homines, qui machinas horarias, tum molas quasdam molendinarias ponderibus suis libratas perpetuo uersabiles fabricare nituntur. Quod si homo diuinam rationem aemulari potest quis non existimaret corpora illa coelestia uirtute Dei posse rotari? sed quid de Astrologia noua docerem, quam Picus noster in omni discipline genere famigeratus superioribus diebus ualidis rationibus eneruauit, quas tamen Lucius Bellontius Senensis medicus exstirpauit? de his nihil ad propositum. Cap. X. Uem Philosophi quaerunt lapidem, est spiritus inuisibilis & inpalpabilis, est tinctura & spiritus tingens, quem alter quidam uisibilis atque palpabilis in intimis uisceribus abdidit, ita pariter Philosophi eundem sub aenigmatum uelamine inexplicitum nobis reliquerunt, lapillus ille, est quintum a quatuor segregatus: est ligamentum elementorum medium & uinculum, quod elementa corporis fecit esse in concordia: & quod sulphur & mercurium in aluo terrae in corpus metallicum compegit, & quasi tale ligamentum, quod est in terra, cum sit inuisibile, haberi non possit, quaesierunt ipsum Philosophi in corpore perfectiori. Petunt ergo Philosophi eam naturam generatiuam, quae metalla generare potuit, ut eam mundificent, & in tincturam reddant potentiorem, centies millies magis quam prius in natura prima fuerit, eamque ignem uiuum, aut ignem naturae, aut animam mediam naturarum uocabulo secretiori appellari censuerunt. Et quemadmodum medici hominem in corpus, spiritum & animam discriminant, pari modo Philosophi lapidem suum in eas partes sunt partiti. Modo spiritus est uita animae, anima uita est spiritus. Rursus illa duo sunt uita corporis. Etiam Spiritus est modus animae & corporis & tanquam aethereus animae currus, uehiculumque, quod uirtutem animae per totum corpus disseminet. Poteris etiam intelligere cum Philosophi asserunt lapidem ex corpore Spiritu & anima constitui, quatuor elementa corporis. Aqua etenim est Spiritus, itidem aer, ignis medius ( ut ita dicam ) est Spiritus: Terram non Spiritum sed corpus dicimus, quoniam aliorum elementorum retinaculum est, mater atque sedes. Cap. Xi. Tale autem ligamentum non potest facile haberi propter fortissimam ipsius auri compactionem, nisi per solutionem, quae huius nobilis scientie fundamentum est & principium, in qua consistit totius naturae arcanum maximum, ipsa est huius rei Thesaurus ipsa est que erigit pauperem de stercore & comparat eum Regibus & Principibus. Unde quaerunt Philosophi: Quare soluantur corpora? Respondent ipsi: ut separetur purum ab impuro: ad hoc etenim soluitur corpus ut terra ipsa in profundo possit mundificari, qui natura non potuit, quia simpliciter operatur, & in ea mundificatione deletur impedimentum tincturae ut in millecuplo possit sibi simile generare. Quod si fieri debeat ea sui similis propagatio per spiritum, cum omnis spiritus sit generationis auctor & crassiori materia cohibeatur, necessariam solutionem dicimus, per quam corpus uiuum & uolatile efficiatur, & ut primam, aut in primam, ut ita dixerim, simplicitatem reducatur, quod tandem habeatur sulphur & Mercurius apud nos, equibus in uenis terrae metalla sunt conglutinata. Perfecta autem solutio est, cum spiritum & animam separaueris. Ad hoc dicimus te callere solutionem, quando coagulatum acquisieris, sed quando aurum corpus est temperatissimum, aequales partes, calidi, fripropter hanc parem elementorum concordiam corrumpi potest atque dissolui: oportet ergo fieri discordiam in elementis per contraria elementa & ea discordia corpus ipsum aperit ac soluit, quo pacto fit naturae mundificatio, quae non fit sine Philosophica elementorum separatione. Elementa uero corporis separari debent ita, ut natura generatiua maneat in flore & germine, quod si quis eum florem conbusserit, atque elementa ab inuicem separauerit, sperma generatiuum facile perderetur, nec ea amplius possis coniungere, ut generent. Sed cum Philosophi elementa separant, naturam mundificare dicuntur, qua mundata elementa coniunguntur, quae coniunctio creat lapidem nostrum diuinum. Haec uerissima omnium Philosophorum consideratio, si quis secus ex propria phantasia consideraret, stultus quidem est naturalis, quia contra principia naturae falso syllogizat. Cap. Xii. Sunt autem tres solutiones fili sapientiae in opere Philosophico. Prima est crudi corporis: secunda terrae Philosophicae: tertiam in augmentationem ponimus. Sunt item in solutione haec tria abscondita, pondus, scilicet mensura temporis & ignis, quare si pondus Mercurii & auri, mensuramque temporis, quamdiu fiat solutio, atque ignem temperatum cognoueris, solutionem habes, quae fieri debet in furnello secreto, & uitris paulo maioribus, unde inquirendi sunt diuersi ignes, & tam uariae partes in uitris ponendae, ut tandem diuina gratia dotatus eam offenderes. Oportet igitur in hoc preclaro opere, dies, menses & annos Philosophorum cognoscere. Asserunt quidem te in tribus diebus naturalibus facere periculum, si bene operatussis. Quod si ingenio uiuaciori fueris, aiunt te in uiginti quatuor horis cognoscere: Ipsi in Philosophia duas noctes & tres dies statuerunt. Obsecra Deum opt. max. ut diem ultimum rubeum uidere dignus sies. Ponunt Philosophi similiter tres clauos, solutionem uidelicet, coniunctionem atque fixationem, aut si mauis tres separationes: Primo fit separatio animae a corpore per spiritum: Secundo discrimina ipsa quae sese in solutione ostenderunt ab anima & spiritu secernuntur: Postremo autem spiritus ab anima separatur, & hoc accidit in ipsa materiae fixione, ut infra luculentius dicetur. Ego duas claues in toto Philosophiae ambitu fideliter assero: Altera quidem, quae corpus aperit, in uarias claues potest distribui, quaecunque enim res corpora soluerit atque in spiritum reduxerit, quamuis una duntaxat inter alias sit clauis potentissima, & naturalis Mercurius, scilicet, & talis res dicitur lapis: Altera quae claudit & spiritum tingentem retinet & coagulat, terram solem dicimus, quem cuncti Philosophi principem lapidem nominarunt. Sed de capite corui dicimus, omnes Philosophos modicum pondus eius habuisse, quod miselli Philosophastri eam nigredinem quae ex superfluitate ◉ & corporis in superficie appareret sunt arbitrati. Cap. Xiii. Tempus est nunc fili sapientiae calamum ad praxim conuertere, ubi quemque Philosophiae deditum inprimis monitum uelim, omnia genera Salium, Alumnium, aliarumque rerum peregrinarum & multarum uana esse, nec aliquid momenti aut efficaciae prese ferre. Similiter cunctas uulgares solutiones, elementorum separationes, sublimationesque communes, esse labores adulteros, & nihil ad ueram & naturalem Philosophorum scientiam pertinere. Quare eos homines circumforaneos effugiendos censeo, qui totum ferme mundum suis dealbationibus aut rubefactionibus deceperunt, in quibus nulla Philosophiae uena calet, quique potius Pseudophilosophi sunt iudicandi cum apud Philosophos nihil ueritate sit antiquius, nihil denique turpius sit falsitate atque deceptione: Philosophus autem nullus nisi uerus sit atque bonus, nec auarus atque ab ipso naturae genio, ita ut in omnis disciplinae geniis totus incumbat. Quo fit ut pauciores sint Philosophi qua credideris. Nunc in praxin descendimus, quam in duo partiemur opera. In primo erit mentio de solutione prima & separatione, tunc etiam de distillatione. In secundo agemus de coniunctione & fixatione; ubi etiam de augmentatione pulcerrima disputabo. Sed hic in ultimi gradus operis lubet interferere. Primo enim componimus, compositum putrefacimus, putrefactum soluimus, solutum diuidimus, diuisum mundamus, mundatum unimus, & sic complebitur opus. De his particulatim nostra laborabit oratio. Arbitrantur autem Philosophi in lapidis praxi non minus quam duodecimam mercurii partem accipi debere, etiam apud eos corporis soluti periculum est, si per pellem eius fieret compressio, putabant itidem non nulli e minoribus solutionem posse fieri tempore breuiori, si prius solius corporis per molam quandam, aut mortario fieret diuturna contusio. Depuretur ergo Mercurius cum sale communi praeparato, aut alia quauis re idonea, ut eius subtilissima substantia haberi possit, huius aquae purificatae aliquot partes perbelle commisceantur cum una parte salis purissimi in phiala aut in tenues bracteolas ducti, & ponantur in ampulla uitrea longiori atque Sanctae crucis signaculo obstipata, & operiatur uitrum cineribus ad aquae superficiem, deturque ignis lenissimus ne aqua ascendere uideatur, sed uiua apud corpus remaneat, & seruetur quasi in trutina. Is calor aequilibris, quoad in aqua Mercurii superexsudet terra quaedam uaporosa & subtilis, quae in colore mirabili solet agnosci, quando sit extrahenda. Fulget autem sulphur ipsum iridis instar per aquas, non tamen secundum omnes eos colores, quemadmodum iris in hoc mundo maiori. Stat ipse iridis arcus medius in pura liquida & fluente aqua, & medius super terram. Hinc tota sulphuris proprietas eiusque naturalis similitudo per iridem exprimitur. Nec conspicitur in coelo iris, nisi sole fulgente, quam pluuia solet succedere. Uenientibus autem nebulis aut nubibus opacis, Sol ipse similiter arcus iridis occultantur: irim Physicis sic explicare placuit; quando imago solis aut lunae humidam & cauam nubem densamque instar speculi colorat, mediumque orbis eius intersecat, quod ad peritiam nostram proprius uideatur accedere: Non tamen est credendum sulphur ipsum totum nigrescere, cum ipsum extraxeris, sicut nonnulli sunt opinati, quo tandem extracto, aquam in qua est anima solis aut Mercurius auri metallicus distillabis calore lento 40. dies etc. ut inter guttam & guttam sexaginta momenta aut circa recenseri possunt, quoad cadit gutta, etc. Et uocatur aqua ista, aqua nostra uiua quae uiuificat omnia nostra corpora, & est ex duabus naturis composita, intellige spiritum animam ferentem, quoniam spiritus animae sedes est eiusque retinaculum, & est aqua quae extrahit aquam auri metallicam e corpore nostro: Uocaturque haec aqua acetum acerrimum, luna, foemina, sperma foemineum, coelum, Mercurius, & capilli rubei hominis, hoc est, solis. Sulphur uero dicitur corpus, sol, masculus, sperma masculinum, terra & Mercurius. Sunt autem hae distillationes necessariae, per quas purificatur Mercurius ab omni faeculentia terrestri, & cadit Lucifer, hoc est immunditia & terra maledicta e coelo aureo, per quem casum crimina & sordes separantur ab anima. Collige hanc similitudinem, coelum, id est aurum, fuit in primordio purum, sed cum solutum esset, ostendebat corruptionem: ergo primum malum in coelo fuit, cum adhuc corruptio aut Lucifer esset, quo lapso coelum est mundificatum, ita ut nullus Angelus iam ecoelo aureo labi possit, quod si Lucifer in se animam mediam naturam aut Deum habuisset, nullo pacto ad inferos detrusus esset. Cap. Xiu. Restat nunc pars altera Philosophicae praxis longe quidem difficilior, longe sublimior, in qua omnes ingenii neruos omnia denique mentis curricula multorum Pholosophorum elanguisse legimus. Difficilius etenim hominem reuiuiscere quam mortem oppetere. Hic Dei petitur opus, maximum quidem mysterium est creare animas atque corpus inanime in statuam uiuentem confingere: putas ne? esse uiuari ingenii animam ad spiritum, tum spiritum ad animam, rursus illa duo ad corpus reducere. In hoc nostro opere scire conuenit, quantum spiritus, quantum animae, & quantum sit corporis. Porro quantum animae mediae naturae sit in spiritu & quantum in corpore, ut hic quasi duas naturas sibi congeneas atque cognatas indebita proportione coniungas: coniungere ergo debemus duas aquas; Sulphur auri ac eius Mercurium & corpus, Solem & Lunam. Masculum & Foeminam duo spermata: Coelum & terram duo argenta uiua. Et ex istis duodus argentis uiuis fit unus Mercurius, ex quo dicunt Philosophi solum lapidem constitui, quod miselli quidam de Mercurio crudo sunt hallucinati. Is uero Mercurius, est omnia metalla, masculus & foemina & monstrum Hermophroditicum. In ipso corporis & animae matrimonio, quam ego solutionem & Philosophorum putrefactionem uoco, terra solis propria natura spirituque soluitur, quod in his propositionibus deprehendas. Corpus degit in medio aere subtilissimo: corpus item propria caliditate ac humiditate soluitur. Ubi omnia media natura in colore nigredinis, ubique in toto uitro principatum tenet, quam naturae ipsius nigredinem caput corni, salis nigredinem, uel salem nigrum prisci Philosophi uocitabant. Unde quidam Philosophus hanc propositionem efferebat in medium: tres circulos circuiui, uidi tres soles in firmamento coeli habentes tres facies, solem uidelicet nigrum, solem album & solem rubeum: uocabatur etiam anigredo omnium rerum nigrarum nominibus, postquam cuncti mundi colores qui ingenio perquiri possent, solent apparere, qui tandem adalbedinem ueram tanquam ad centrum & cardinem referuntur. In albo sunt omnes colores, & ex ipso cetera colorari uidentur, album & nigrum sunt ex ipsa natura colores & quidem extremi, ex quorum multiplici se ad inuicem commixtione, proportioneque medios, quos dicunt colores suboriri credimus. Opinamur item ex albi & nigri confusione quadam conflari rubedinem. Albedinem apparentem, uocamus lapidem album, solem album, lunam plenam, lunam calcinatam, argentum album, terram albam fructuosam, mundificatam & calcinatam, calcem albam, sal metallorum, corpusque calcinatum, & aliis multis nominibus nuncupamus. Dicitur insuper terra uiua & sulphur uiuum atque album, quando anima est introducta in corpus, & impedimentum, quod tu bene scis esse, remotum. Hic quaestionem hanc soluimus: utrum terra debeat esse aerea aut ignea, utrumque simul dicemus, quod si solum ignea exsisteret, combureretur in cinerem mortuum: Si autem tantum aerea, uolatilis exsistens in tingendis metallis euanesceret: sed de igne quo fit terrae solutio, quid memorem? Uide calorem in terrae uisceribus, quam natura ministrat, ubi quasi nullum uideris comprede lapide Philosophico, hendere, qui a calore solis instigatus in montibus metalliferis ascendendo & descendendo multis cubitis ubique aquam spissiorem una cum pinguedine terrae in corpus associet atque coagulet. Et cum natura uix nonnunquam in quingentis annis, suas operationes efficiat, & nobis non sit tributa tanta uitae usura, nec ultra elephantum, aut ad annum quem aiunt Platonis, detur uiuere, Philosophus ignigradum maiorem adtribuit, quo naturam ducem tempore breuiori aemuletur. Propterea cum singulari ingenii beatitate ( uel bonitate ) pollere iure dixeris, qui tibi ignem illius naturae congruum possit ostendere. Ignem suum naturalem Philosophi balneum, aut fimum equinum, aut solem suum uocant, quem alii aut lichno aut alia quauis materia. Nos autem carbonibus, furnello, praesertim ad hoc aptato, conficimus: Solet praeterea lapis in triplici uase fictili componi, quo lentior igniculus haberi possit, calori inquam galline dum excubat oua, quam similimus. Et eo calore: Draco id est, terra auri seipsum mortificat, quando elementa & spiritus de se dat. Ediuerso seipsum uiuificat, quando spiritus rursus ad seacceperit. Quare aequiparetur Iesu Christo, qui seipsum morti pro nobis obtulit uoluntariae, & sese postea per resurrectionis gloriam propria uirtute uitae restituit, amplius non interiturus. Dicimus enim Draconem de se exspuere omnem obscaenitatem & uenenum, & postea imbibere & dealbari. Et quoniam supra coelum cum terra debere coniungi diximus: oritur haec quaestio: An coelum debeat descendere ad terram, uel terra ascendere ad coelum. Certum est, terram non posse ascendere nisi prius coelum descederet. Terra in coelum sublimari dicitur quando spiritu proprio soluto, tamen cum eo una res efficitur, hac similitudine satifaciam. Filius Dei delapsus in uterum uirginis ibique caro figuratus, homo nascitur, unitus Deo, qui cum nobis propter naturam salutem ueritatis uiam demonstrasset, pro nobis passus & mortuus post resurrectionem in coelos remeat, ubi terra, id est, humanitas exaltata est super omnes circulos mundi, & in coelo intellectuali sanctissimae trinitatis est collocata: pariformiter cum ego morior, anima adiuta Dei gratia & meritis ad fontem uitalem remeat, unde descendit: corpus in terram reuertitur, quod tandem depuratum in extremo mundi iudicio anima e coelo labens secum perducit ad gloriam. Ceterum quia congruum est animam ad coelum ascendere. Aliud quoque dubium sese ingerit, an uidelicet spiritus cum anima transire debeat ad coelum, uel an ambo manere debeant infra coelum. Dicimus spiritum esse retinaculum animae in hoc mundo: sed cum lapis ad albedinem fixam peruenerit, erit alius modus priore longe nobilior, ubi spiritus manebit in medio, anima in coelo, & corpus in fundo. Intellige terram esse coelum animae: e diuerso animam esse coelum corporis. Et quia spiritus animam in solutione labefecerit ambo agunt poenitentiam, & expiatur anima per spiritum, & similiter corpus. Anima defaecata, sola in coelum conscendit, & abit spiritus cum suis criminibus. Quod si is spiritus apud animam & corpus maneret, perpetua ibidem esset corruptio, & nec fieret elementorum recta concordia atque parilitas. Hunc spiritum angelo congrue in quibusdam comparare poteris, qui cum anima humana ( quando in punctum cordis medium, & exinde per uniuersas corpusculi partes infunditur ) solet de coelo descendere: Fingimus, dicentem spiritum ad animam, ego ducam tead aeternam mortem ad inferos, & ad terram tenebrosam: cui anima, animae mi spiritus, quare ad e im sinum non reducis, a quo me adulando exceperis, credebam te mihi deuinctum necessitudine: Ego quidem sum amica tua, ducamque te ad aeternam gloriam: cui spiritus faciam certe: sed miser ego abire cogor, cum te super omnes lapides preciosas constituero beatamque fecero: quare te obsecro, cum ad regni solium deueneris mei aliquando memor exsistas. Cui corpus tandem gratias agit innumeras, quod essentiam sibi dederit excellentem per quam Deum tanquam in speculo est intuitum, promisitque se recordaturum, primasque ei partes in regali solio congratulaturum. Cap. Xu. Diximus in praecedente capite solem & lunam debere coniungi, credimus te sapere quid sol quid denique sit ipsa Phoebe. Cinthia ipsum Phoebum aperit, Phoebus lunam claudit; & coagulat in ipso solis & lunae coniugio. Hanc propositionem intellige: In umbra solis est calor lunae, in calore lunae est frigus solis. Enimuero quando humiditas lunae calorem & lumen a sole acceperit, sol in lunam intrare dicitur, quo intrante incrementum suscipit luna, atque incipit calescere, sol uero frigescere & humescere, quoniam aquam ad se acceperit, & caliditatem siccitatemque perdiderit, ex quo luminis exsors obtenebrescit. Cum autem luna in solem ieriit, sol ipse reuiuiscere incipit atque fulgescere, quia lux ei redditur & luna splendore uiduata gracilescit & inumbrauit: unde solis umbram frigiditatem & humiditatem lunae, umbram uero lunae diem assero. Deme ergo umbram a sole, & tota lux eius dispergitur ubique. Non opineris lunam a sole posse capere lumen uno hore punctulo, sed paulatim & paulatim corpus soluitur. In principio quando soli Phoebe est coniuncta, ab ipso incenditur, qua incensa paulatim ante noctem mediam fulgere conspicitur, quando uero orbe toto plena exstiterit, totam noctem solet nitore suo profundere. Qua rursus decrescente, atque a lumine hebescente, Phoebi calor uigere incipit, ubi liquido cognosces in luna quando sol fulgere debeat, si scriptorum meorum cutem deferens intrusam animo peruadas, licet & alio ingenio intelligi possit. Cum luna, hoc est lapis albus, citrinescere aut rubescere coeperit, solis fulgentis est iudicium, principium rubedinis aurora est, auroram citrinam quis non diceret? Cithonia coniunx huic uidetur esse mancipata muneri, ut aerem peroret atque rapidum Phaetontis iter luce preuia demonstret, ubi tandem filius Eous fundit occultatam Nabatheo cardine lucem. Quod autem, ut supra disputatum est, solem in lunam ire, deinde lunam in solem sit necessarium, duo in coelo impedimenta intermedia offendimus, Uenerem scilicet & Mercurium, quibus ablatis eorum mirabilis erit coitio: quia facta Luna non perdit amplius lumen suum, sed lucebit luce propria. Et sol identidem, aderitque dies ultimus mundi priorum, postquam sequetur alius mundus atque alia uita, ubi erit aut dies perpentuus apud superos aut apud inferos umbra perpetua. Descendetque ignis e coelo, & rursus ad coelum aureum conscendit. Cap. Xui. Placet nunc fili sapientiae lapidem eum Philosophicum ad portum felicem appellere, age ergo remos, expande uela, da uentum celerem & secundum. Portus salutaris est petendus, postquam lapis noster factus est albus, filium nostrum generatum dicimus, & licet pure sit perfectus homo in corpore & anima consistens, non tamen est potens aliam prolem generare, quin prius suae naturae alimento nutriatur, donec ad aetatem generationi maturam perueniat. Accepimus a priscis illis Philosophis, qui sola natura sunt operati aquam suam uiuam in partes duas esse partitam, qui cum ad albedinem fixam cum altera parte aquae peruenissent, eandem tamen altera parte reseruata, aut etiam solo igne rubefecerint. Alii in lapide rubeo, quia ad supremum gradum ascenderit & per se augeri non possit, labores quos antea confecerunt rursus sunt auspicati, soluentes eam rubedinem cum altera parte aquae reseruatae ipsum ad primam, ita ut dicam, essentiam denuo reduxerunt, laboraruntque pene in omnibus, quemadmodum a primordio, sed maiori quidem tum ignis, tum laborum industria. Et hanc repetitionem ueriorem aut maiorem augmentationem crediderunt, quare tempore prolixiori in lapide peragendo usi sunt primigeni Philosophi, quem minores natu atque posteri anni curriculo soliti sunt absoluere. Ea de re album lapidem, quo in lunam tingere uelint spermate lunari per totum, aut ei addendo alios spiritus albos, uim a Ioue aut Saturno per sublimationes eductos, augmentarunt. Qui etiam lapidem album spermate solari a spiritibus aliis rubellis e Marte & Uenere cum spiritu solis augmentando rubefecerunt. Et hinc ab re factum esse existimes, quando eiusmodi inferiora corpora multum tincture tum aurum aut argentum in se habeant. Quod si perfectius ex eis corporibus exemeris, & corpori perfectiori addideris, totum effici perfectum non ambige. Et dicuntur huiusmodi corpora inferiora spiritus, cum dicimus, solue corpus, id est, lapidem, & adiunge spiritus: uocantur itidem pueri, cum dicimus, pueri ludunt eum lapide, quando ipsum maiorem pondere ac uirtute fecerint, unde in aliis quibusdam laboribus urinam puerorum quatuor annorum scimus esse aquam quatuor inferiorum corporum, quae cum sit dicta aqua fortis Philosophorum, aurum soluere dicitur ex quab. lapidem quendam creari non imus inficias. Mineralem lapidem trifariam distinguimus: Philosophorum lapis ex solo auro solaque natura conficitur, & is est sublimior, qui omnes aegritudines curare a Philosophis perhibetur. Alius est quando sola radix & sulphur auri aut argenti in suis spiritibus inferiorum corporum augetur, ubi haec pondera unum ad tria, uel duo ad septem in minori Philosophorum turba posita discutiuntur, solo sulphure indiges aut aureo aut argenteo. Ad sulphur aureum tres rubelli spiritus, ad argenteum, tres albicantes spiritus reducuntur. Modo sunt duo sulphura & septem spiritus, e quibus ille nouenarius numerus excrescit, de quo plerique in hunc usque diem stolide sunt commenti. Tertium lapidem; omnium metallorum sulphura cum suis spiritibus efficiunt. Lapidem partes innumeras posse tingere apud Philosophiae adsertores ita decernitur: quemque spiritum esse multiplicabilem, sed nullum corpus. Et cum lapis noster factus sit maxime uolatilis totusque igneus, & est diuturna decoctione in igne enutritus, atque per multiiugas solutiones & coagulationes saepius repetitus: Quidni? crederes eum lapidem innumeras partes tincturum, si emunctis naribus rationem naturae eiusque dotes mirificas introrsum olfeceris, quo plus enim solem album solueris, & iterato congellaueris, eo plus tinges. Quanto item plures foeminas uir acceperit, eo plures habebit proles. De quo quidem Philosopus meminit ita: si tincturam dederis, tinges quantum uolueris. Quod etiam in granis frumentarii aut semine uidere licet, cum ex uno genello multa producantur: ex quibus saepius repetitis optima seges solet exsurgere. Nec hoc minori argumento erit: si soli & lunae prius coniunctis, pueros, id est inferiores Planetas addideris, & Planetae sunt domini mundi, qui totam hanc molem regunt. Quid refragetur? lapidem ex omnibus metallis compositum, totum mundum non posse tingendo rubefacere. Manifestum est enim de lapide ex solo auro, quoniam Sol aliorum Planetarum est dominus, qui ab eo fulgores capiunt aureos, e quibus elici posset tantum esse unum diem, unamque noctem tota aetate mundi. Rursus septem dies a septem Planetis De lapide Philosophico, eosque dies unum diem, quoniam unus est sol: splendor solis est dies, quo lucescente fugiet a te omnis aerumna atque calamitas. Cap. Xuii. Pithagoras ille Samius cum auditores ad collegium suum erudiendos acciperet, inprimis hoc praeceptum eis tradidisse fertur, ne quid ex his, quae in eorum scolis tractabantur, in uulgus emitteretur; quare auditores suos quinque annorum curriculo fecit obmutescere, ut neque interrogare praeceptorem de his rebus, neque inter se disserere liceret, morem secuti Pythagorei, tandem memoria labente coeperunt, ea quae a praeceptore didicerant ( cum de primis rerum principiis, tum de diuinis ) literis demandare, ita ut secretiora, earum rerum medulla quasi in numerorum Sacramentis delitescerent. Quod etiam Platonem fecisse, qui per similitudines recedentes Mathem aticasque figuras praeceptiones suas abstruserat. Inditio est eius epistola, quam de natura entis primi ad Dionysium scripsit: scribendum est ( inquit ) per ambages atque aenigmata, ut si forte mari uel terra iactari librum contigerit, qui legerit non intelligat. Hoc idem Poetis fabulandi locum dedisse arbitror, ut neres sublimes ad plebem ignobilem deuenirent, sub fabellarum extraneo cortice suauissimum succum intus reconderent. Legimus Aegyptios ut dogmata sua haberent in sanctuariis literis ignorabilibus, hoc est, quorundam animalium figuris ipsa occultasse, utpote naturae signaculum ( si bene memini ) uultus erat effigiatus: Draco in circulum ductus caudamque suam mordicans, anni currentis imaginem figurabat. Nonne quidam curiosiores cuique rei proprium caracterem adscribunt, quo eius res occultior esset & annotatior. Eo fit ut prisci illi Philosophi hanc diuinam artem sub uerbis obscurioribus tradere censerent. Caussam in capite septimo reperies. Quare putauerim frugi esse, & operae precium, si tibi tanquam Philosophiae filio quasdam propositiones obscuras explicarem, e quibus facilime alias tibi obiectas excudere queas. Dicunt Philosophi lapidem suum ubique offendi in montibus & cauernis: ex ea propositione mihi male intellecta persuasi, omnes errores emanasse ad posteros, qui in sanguine, ouis, capillis, & ceteris rebus uariis ( aliis uanis ) & extraneis sunt operati. Eam sic intellige, quemadmodum sol ille coelestis ubique est in hoc mundo minori per radios suos, ita sol noster terrenus ubique est in toto uitro, hoc est, mundo minori. In montibus, hoc est, capite Alembici, & coelo atque cauernis, hoc est in fundo uitri & terra. Dicunt lapidem nasci in duobus montibus, hoc est, in coelo & in terra, utpote in uitro. Praeterea asserunt lapidem suum esse in omnibus rebus, hoc est, in omnibus metallis, que sunt eorum res. Lapis item est in omni re, hoc est, natura: & quia natura sit totus mundus, habetque omnia in se nomina, ergo lapis multa habet nomina, & dicitur esse in omni re, quamuis in una sit propinquior quam in alia, cum Philosophi tantum naturam generatiuam metallorum efflagitant. Unde aiunt diuites, hoc est, perfecta corpora habere eam naturam generatiuam, & pauperes, hoc est, inferiora metalla. Est tamen perfectior & in igne permanentior in auro, aut in argento quam in ceteris. Etiam Philosophi rem fixam & per manentem quaerunt, quae totum mundum regat, solem & lunam. Unde antiquitus, sol mundi uocabatur, in quo est uita ad sanandum omnia, qui diem motu suo efficit atque noctem totumque mundum suo fulgore illuminat. Quare inquit, ego sum lapis, uel in me est lapis. Dicunt Philosophi, opus lapidis esse opus mulieris, & ludum puerorum, mulier nonnunquam terra est, nonnunquam Mercurius, qui totum opus perficiat: pueri ludunt cum lapide, hoc est, elementa tria cum terra: uel inferiora corpora ludunt cum lapide aureo aut argenteo, quando ipsum in fine augmentauerint. Similiter pueri ludunt cum lapide & proiiciunt, hoc est, ignari proiiciunt in fundo terram, quando sublimationem fecerint. Compararunt aliqui Philosophi opus lapidis creationi mundi similiter generationi hominis, ac eius natiuitati. Posteriores Philosophi non solum hanc scientiam uerbis recedentibus, sed & imaginibus quibusdam occultarunt. Uidi ego depictam filo pulcerrimam uirginem nudam, etate uiridem, coma eburnea, oculis fuscis, albicantibus rubentibusque genis, cuius papillae erant lacteae & admodum terretes, atque tornatae: Eratque ea uirgo toto corporis candore adeo insignis ac omnibus naturae dotibus adeo uenustedecorata, ut merito Regio thalamo dignissima censeri posset, quam cuncti Philosophi deperirent, qualem Uenerem, aut Iunonem, aliam quamuis uenustam puellam, aut iuuenculam Poetae describunt. Habebat autem ea Nympha in manibus pendulis facies duas ardentissimas, & sub pede eius dextero lapis erat aureus. Et cuius gremio aureus quidam fons in multas uenulas excurrebat. Sed leuo pede lapis erat argenteus argenteam de se aquam euomens. Depingebatur dextrorsum circa uirginis faciem, Titan ipse radiis suis undiquaque scintillans: Altrinsecus uero depicta erant cornua Phoebes, ferebantur item hinc inde quaedam auicule, partim ad aera rursum, partim ad terra deorsum. Post uirginis tergum coaluisse uides arborem uitae in horto paradisi consitam Artitrare, si modo eius gratiam ac uiuicitatem dignosceres. Describitur in Thiara Philosophica, Hermes omnium Philosophorum uir in Cathedra sedens, super genibus tabulas geminas seruans: in quarum altera deliniabatur tum globus Phoebus, tum Phoebe corniculata, sub quibus duae aues in circulum ductae mutuo sese conglutientes consistebant, quarum altera superior alata, altera sine alis depingebatur. In altera tabula depicti erant tres circuli uersicolores, in quorum meditullio erat imago lunae, ad quam duo soles, alter radium unum, alter radios duos eiaculabantur atque diuerberabant, uolabantque circa Hermetis cathedram, nouem aquilae habentes in pedibus arcus extensos, e quibus sagittae pennatae emittebantur in terram. Nonne scientiam lapidis? Ulmannus quidem diui Francisci Ordinis frater minor artificio magno in lingua uernacula contexuit, atque per Iesu Christi passionem, uerissimam comprobauit esse, ubi uisitur illa imago biformis, partim mascula, partim foemina, monstrum Androgynium, Imperatoriae maiestatis sceptrum in manibus gestans. Et pleraque id genus alia in Philosophorum libris inueniuntur. Cap. Xiix. Quod uero lapis omnes aegritudines curare queat, de his omnium Philosophorum libri sunt referti. Ratione tamen naturali id ostendere prouirili portione studebo. Omnis natura est in sole, & sol in natura: ergo spiritum eius aucupari possumus in omnibus & presertim in auro, & quando natura est aegrota, ille lapis sanat naturam. In auro propagando, maximum conatum est coelum. Similiter Sol ipse & Iupiter. Sol quidem ei cunctas dotes suas indidit propter igneam eius uirtutem atque splendorem. Iupiter autem quem uitae patronum Medici uocant, temperantiam & elementorum aequalitatem ei infundit. Ab his dotibus adeo incorruptibile factum est aurum, ut nullus ignis in eius substantia aut uirtutem corrumpendo agere possit, sed ipsum magis ratificat. Accedit ad haec auri solutio, naturaeque eius purificatio atque longa in igne enutritio, a quibus mirabilem & prope diuinam sortitur operationem. Quod si eo lapide in osculentis aut poculentis in ponde re grani simanpis uesceres, uitae oleum atque igniculum coelesti suo uigore in aequalitate conse tuaret, elementaque tui corporis in pace & foedere colligeret temperaret. que, quibus temperatis anima elementis duaretur, & homo semper incolumis existeret, usque ad finem quam omnipotens Deus homini propter inobedientiam primi parentis instituit. In corpore Christi tanta erat affinitas elementorum, tantaque colligatio, quia nulli crimini erat obnoxius, tamen propter mirabilem diuinae essentiae unionem, quod nunquam fuisset naturaliter mortuus, nisi hominis redimendi gratia, propter quem & natus esset, uoluntarie mortem oppetiisset. Age illi gratias perpetuas te creanti, te praecioso suo sanguine ab infernis sedibus redimenti. Te hoc tanto munere donanti, qua sanitatem, atque felicitatem uitam longam infelicitate transigeres propter quam praecipue lapis noster est petendus. Taceo diuitiarum ubertatem quae homini confertissime per hanc artem solet affluere. Aureum potum habes si in aqua uitae in uino maluatico expressa aut alio quodam phalerno nobili lapidem eum soluens. Cap. Xix. Masculinum precium foliatum ac limiatum accipe & compone cum Mercurio in duodecima proportione, se habente ad precium. Deinde pone ad lentum ignem & continua quousque. in Mercurio, corpora soluente superemineat sulphur natans, quod extrahe, donec nihil corporis remaneat in fundo, tunc habes primam partem operis, habes etenim caput corui, quo est principium operis & fixum est factum uolatile, puta corpus quod per medium Mercurii surrexit. Secunda pars operis est. Recipe caput corui & pone in phialam sine aqua, tunc aquam corporis uel Mercurium, in quo est anima corporis uel solis lena distillando. Hanc aquam iunge nigredini tuae, & permitte ut multis uicibus haec nigredo, id est, terra auri cum aqua quum surgat, tum demprimatur, donec nebula aut terra conceperit suum humorem uel aquam, qua concepta hoc sulphur nigrum est metallicum, quia aqua est metallica. Ipsa aqua inducit colores in hac terra multos ac uarios, si ignis bene regatur, in fine inducetur color albissimus. Tunc enim uolatilis aqua scilicet Mercurius est fixus, & est elixior ad album. Tertia pars est habita terra albissima, eandem forti igne citrinabis: Deinde ui ignis rubificabis donec deducatur in rubeam substantiam, sicut est corallus & est elixior ad rubeum. Adhuc peritiam lapidis breuibus comprehendere lubet. Solue corpus, accipe terram, mundifica eam, sublima spiritum, coniunge cum terra, & habes artem, tum omni tempore quantumcunque ex igne necesse est habere spiritum & terram auri, spiritus tingit colore aureo, terra dat pondus aureum, atque coagulat si altera careret, opus nihil efficeret. In terra auri, Philosophi totum naturae arcanum inquiunt delitescere, quare coagulum nominari solet cum dicitur, accipe coagulum a corpore, & habes magisterium. Similiter mundifica coagulum, & deleimpedimentum, & tinges, sed quia pannus immundus terrae nostrae comparatus, mundificari non possit absque aqua: Sic terra nostra sine aqua non ab luitur. Abluere est soluere, soluere est purificare. Aqua est Mercurius, ipse est clauis, solum aperit corpus & albificat terram, qua abluta receditur cum immunditia. Ergo te singulari eruditione uigere dixerim; si eum amouere poteris, ipse est impedimentum & mors aeterna, quare non ibit in coelum, ut supra est insigniter demonstratu. Amplius ipsa scientia nihil aliud est quam terrae aut naturae purificatio. Nec terra a suis sordidus defaecari potest, quinaquam ad se acceperit, & hoc totum ortum breuibus complectitur. Plura his similia, per te ipsum diuina gratia poteris deprehendere. Lauda Deum per omnes chiliadum chiliades. Cap. Xx. Philosophus quidam nomine Ylardus in prouincia Cathilonia has fecit quaestiones ad spiritum: Prima. Utrum possit fieri Philosophorum lapis ad conuertenda corpora imperfecta siue metalla in solem & lunam igne iudice? Responsio. In auro sunt omnia metalla essentialiter cum suis terris in colore multiplici. Ex hac terra, cum essentia sua conficitur lapis, qui sua natura omnem immundiciam aufert & proiectis ad imperfecta ea fixat perpetuo. Quaestio. Quid & qualis est ea essentia? Resp. Est anima mediae naturae quae permittit unam formam conuerti in aliam. Quaestio. Quo pacto agit anima media natura? Respon. Omnes angeli homines aut daemones non possunt introrsum per intellectus suos acutissimos ullo pacto eam uidere aut comprehendere, quoniam hoc Dei proprium est, qui suae maiestati hanc reseruauit. Quaestio. Potest ne homo lapidem eum conficere? Respon. Quicquid Deus creauit proprietatem habens, possibile est homini ut in id agat: sed ualde difficile est lapidem eum conficere, tamen confici potest. Quaestio. Anima mediae naturae habetne corpus? Respon. Color auri est corpus animae mediae naturae. Quaestio. Quo pacto potest color auri de auro corrumpi? Respon. Anima media natura cum calore suo & humiditate diuidit & coniugit ambo simul. Quaestio. Color auri est albus, aut magis niger, aut cuius generis? Respon. Est albus ad uisum humanum, sed spiritui Chianaeus. Quaestio. Quo pacto & e quibus fit color? Respon. natura facit eam ex pura terra & pura aqua. Quaestio. Est color in omnibus metallis? Resp. Non solum in metallis, sed etiam in omnibus elementis est color absconditus. Quaestio. Cuius uirtutis est lapis? Respon: Depurare potest lapis omnia corpora metallica imperfecta ab omni lepra, ut sint perpetua usque ad iudicium extremum: corpora humana autem ab omni aegritudine usque ad mortem naturalem. Quaestio. Et quae res est anima humani corporis? Respon: Est ignis uiuus coelestis uitae, & habet in se animam mediam naturam. Ab anima media natura, uocatur Deus creator omnium rerum. Quaestio. Habuit ne Uirgilius lapidem? Respon. Non solum ipse habuit lapidem, sed multi alii Philosophi habuerunt eum & scripserunt multifariam de eo obscuris nominibus & multis operationibus. Quaestio. Quare & quomodo appellatur lapis? Resp. Et dico tibi, lapis est nomen eius, & non est mihi data libertas aliquid manifestandi amplius cuiquam homini. Quaestio. Quanto tempore potest lapis ad finem deduci? Resp. Duodecim menses sunt necessarii, a primordio inceptionis: In triginta diebus terra ex Saturno generatur, uel natura terrae facit crescere Saturnum. In centum diebus crescit argentum uiuum in aqua. In sexaginta diebus completis creuit aer ex Ioue. In aliis diebus anni crescit ignis a sole. In puncto anni anima media natura de coelo descendit in hanc terram, & mortificat superiores & inferiores potestates. Imago multiplicis uictoriae ad consumendum bellum, in corde uentris eorum usque ad ignis iudicium perpetuum. Non amplius dicam tibi. Tractatus alter De Lapide Philosophico Anonymi Cuiusdam, lapidis Philosoph. possessoris. Caput I. De natura quidnam ea sit, & quales eius debeant esse scrutatores? Multi sapientes doctissimique uiri, ante complura secula, imo, Hermete teste, ante diluuium multa scripserunt de conficiendo lapide Philosophorum, & tot nobis reliquerunt scripta, ut nisi natura indies operaretur credibilia nobis, uix iam aliquis uerum existimaret, esse naturam, quia superioribus seculis non tot inuentores rerum fuerunt: nec etiam antecessores nostri aliud quicquam considerarunt, praeter naturam ipsam & naturae possibilitatem: & quamuis illi in simplicitantum nature uia manserint, ea tamen inuenerunt, que nos nunc in tot rebus uersantes, uix nostris ingeniis potuisse mus imaginari: hoc fit, quia nobis natura & generatio rerum in orbe iam uilis simplexque uidetur: & ideo ingenia nostra, non ad res cognitas, sed ad talia, quae non, uel uix fieri possunt, intendimus: quapropter ita etiam nobis succedit, facilius excogitare res subtiles, & quas ipsi Philosophi nescirent, imaginare possumus, quam ad uerum naturae cursum & Philosophorum sensum peruenire: & sic natura hominum conparata est, ut ea quae scit negligat, alia semper quaerat, multo magis ingenia humana, quibus natura subdita est: exempli gratia, uides quemlibet artificem, cum iam ad summam artificii sui perfectionem peruenerit, alia quaerit, aut ea ab utitur, aut plane definit: ita etiam generosa natura, semper agit, usque in ipsum iliadum, hoc est, terminum ultimum, postea cessat: nam indita est naturae promissio quaedam ab initio, ut per cursum integrum possit ad meliora uenire: & requiem habere plenariam, ad quam omni conatu tendit, & gaudet suo fine, non aliter, ut formica senio, cui in senectute natura creat alas: ita nimirum & nostra ingenia, eo usque progressa sunt, praesertim in arte Philosophica seu lapidis praxi, ut iam fere in ipsum iliadum peruenerimus. Nam ars chymiae eiusmodi subtilitates nunc inuenit, ut uix maiores possint reperiri, & eatenus differt a ueterum Philosophorum arte, pro ut faber horologiorum, a simplici fabro ferrario: & licet ambo tractent ferrum, nihilomnius neuter sciret alterius labores, quamuis ambo sint in sua arte magistri. Si hodie reuiuisceret ipse Philosophorum pater Hermes, & subtilis ingenii Geber cum profundissimo Raymundo Lullio, non pro Philosophis, sed potius pro Discipulis a nostris chymistis haberentur: nescirent tot hodie usitatas distillationes, & tot circulationes tot calcinationes aliaque innumerabilia artistarum opera, quae ex illorum scriptis huius seculi homines inuenerunt, & excogitarunt. Unicum tantum nobis deest, ut id sciamus quod ipsi fecerunt, lapidem uidelicet Philosophorum seu tincturam Physicam: nos dum illam quaerimus, alia inuenimus & nisi ita usitata esset procreatio humana, & natura in eo suum ius teneret, iam uix non deuiaremus. Sed ut reuertar ad propositum: promisi in hoc primo capite naturam explicare, ne nos a simplici uia uera, uana deflectat imaginatio. Naturam igitur dico, unam, ueram, simplicem, integram in suo esse, quam Deus ante secula fecit, & spiritum ei inclusit: scito autem naturae terminum esse Deum, qui & nature principium est, siquidem nullum finitur initium, nisi in eo, in quo incipit. Dixi unicam esse tantum, per quam Deus omnia facit, non quod Deus sine illa operari nesciret ( siquidem ipse naturam fecit & omnipotens est ) sed ita sibi placuit, & fecit, res omnes ex illa natura unica proueniunt, nec est in orbe aliquid extra naturam: & quamuis aliquando abortus fiat, hoc non est naturae, sed uel artificis uel loci uitium. Natura haec diuisa est in loca quatuor, in quibus haec omnia operatur, quae apparent & in umbra sunt, siquidem res potius in umbra sunt, quam ut uere appareant: mutatur in mare & foemina, & mercurio assimilatur, quia se iungit uariis locis, & secundum terrae loca bona uel mala, res producit, licet non sint loca mala in terra, pro ut nobis uidetur: qualitates autem sunt tantum quatuor, & hae omnibus insunt rebus, neque concordant, semper una excedit aliam: natura autem non est uisibilis licet uisibiliter agat, nam est spiritus uolatilis, qui in corporibus suum agit officium, locum & sedem suam habet in uoluntate diuina, nobis hoc loco, ad nil aliud ipsa prodest, nisi ut eius loca sciamus, qui sint inconuenientiora & propinquiora, hoc est, ut sciamus coniungere rem rei, secundum naturam, ne misceatur lignum homini, aut bos uel animal metallo, sed quodlibet agat in suum simile, & tunc etiam natura suum praestabit officium. Locus naturae non est alius, quam ut supra dictum, in uelle Dei. Scrutatores naturae tales esse debent, qualis est ipsa natura, ueraces, simplices, patientes, constantes, etc. & quod maximum, pii Deum timentes, proximo non nocentes: postea diligenter considerent, num propositum suum cum natura concordet, an sit possibile ab exemplis, discant a parentibus ex quibus uidelicet rebus quid fiat, quomodo & in quali uase natura operetur: Nam si tu simpliciter uis aliquid facere, sicuti ipsa facit natura, sequere naturam: sin uero praestantius quid moliris, quam natura, id animaduerte in quo & per quid melioratur, & semper in suo & id fiet simili: exempli gratia, si cupis metallum, ( quae est nostra intentio ) ulterius quam natura fecit, in uirtute promouere, naturam accipere oportet metallicam, & hoc in mare & foemina, alias nil efficies. Si enim intendis ex herbis creare metallum, laborabis in uanum, sicuti etiam ex cane uel bestia lignum non produces. Cap. Ii. De operatione naturae in nostro proposito & spermate. Naturam iam dixi esse ueram, unicam, ubique apparentem, continuam, quae cognoscitur ex rebus productis, lignis uidelicet, herbis etc. Dixi etiam scrutatorem naturae esse oportere ueracem, simplicem, patientem, constantem, unicae saltem rei animum applicantem, etc. nunc de naturae actu incipiendum: sicuti natura in Dei uelle est, & Deus creauit illam, uel imposuit omni imaginationi, ita natura fecit sibi semen, hoc est uelle suum in elementis: illa est quidem una, & tamen res profert diuersas, sed nil operatur sine spermate, quicquid sperma uult operatur natura, nam est instar artificis alicuius instrumentum. Sperma igitur uniuscuiusque rei melius & utilius est artifici, quam natura ipsa: nam e natura sine spermate efficies tantum, quantum sine igne, auro uel argento aurifaber, aut sine grano & semine agricola. Habito spermate, natura praesto aderit, siue ad malum siue ad bonum. Operatur illa in spermate, ut Deus in libero hominis arbitrio, & hoc est magnum miraculum, quod natura obedit spermati, non coacta, sed propria sponte, sicuti & Deus omnia concedit, quae homo uult, non coactus, sed ex proprio uelle: ideo homini liberum dedit arbitrium, siue ad malum, siue bonum. Sperma igitur est elixir curiusque rei, uel quinta essentia seu perfectissima rei decoctio & digestio, uel sulphuris balsamum, quod idem est, quod humidum radicale in metallis: magnus quidem hic de hoc spermate posset institui sermo, sed nos tantum, ad propositum in arte chymica tendimus, quatuor elementa generant sperma, uoluntate Dei & imaginatione naturae: quemadmodum enim uiri sperma habet centrum, seu uas sui seminis in renibus: ita quatuor elementa motu indesinenti ( quodlibet secundum suam qualitatem ) proiiciunt sperma in terrae centrum, ubi digeritur & per modum emittitur foras: centrum uero terrae est quidam locus uacuus, ubi nil quiescere potest: in excentrum ( ut ita loquar ) seu centri marginem & circumferentiam quatuor elementa suas proiiciunt qualitates, sicuti uir suum emittit semen in uterum mulieris. in quo nil manet de semine, sed postquam debitam matrix accipit portionem, ceterum eiicit foras; similiter in centro terrae accidit, ut uis magnetica partis alicuius loci rem ad se attrahat, conueuientem sibi ad pariendum aliquid, ceterum eiicitur foras, in lapides & alia excrementa: nam omnes res ex eo fonte habent originem, nec quicquam in toto mundo nascitur, nisi per hunc fontem. Exempli gratia, habeatur in aliqua mensa plana uasculum aquae, quod locetur in mensae medium, & circum circa ponantur res uariae, & colores uarii, item sal & c. quodque separatim: effundatur postea aqua in medium, uidebis illam aquam hinc inde diffluere, & dum riuulus unus attinget colorem rubeum, rubefiet ab illo, si ad salem, salis saporem mutuabitur, & sic de ceteris. Aqua enim loca non mutat, sed locorum diuersitas mutat aquam. Simili modo e centro terrae semen uel sperma a quatuor elementis in centrum proiectum ad uaria loca transit, & secundum loci naturam naturatur res, si peruenit ad locum terrae & aquae purum, fit res pura. Semen & sperma omnium rerum est unicum, & tamen uarias res generat, uti e sequenti apparet exemplo: uiri semen, est semen nobile, & saltem ad generationem hominis est creatum: nihilonimus, si uir abutatur eo, quod est in eius libero arbitrio, nascitur abortus: Nam, si contra grauissimas Dei inhibitiones uir iniret uaccam, aut aliam bestiam, facile conciperet bestia uiri semen, quia natura non est nisi una, & tunc non nasceretur homo, sed bestia & abortus, siquidem locum non inuenit semen sibi competentem: tali inhumana & detestanda commixtione uirorum cum bestiis uariae bestie producerentur hominibus similes. Ita enim fit, si sperma intrat centrum, nascitur, quod inde nasci debebat, sed cum iam in locum uenit & concipit, non amplius mutat formam: uerum dum adhuc in centro sperma est, aeque facile ex illo spermate produci potest arbor, quam metallum, tam cito herba quam lapis, & unus pretiosior altero, secundum puritatem uel impuritatem loci: sed quomodo elementa sperma generent, nunc nobis dicendum est, & hoc modo fit; elementa sunt quatuor, duo sunt grauia, & duo sunt leuia, duo sicca duo humida: sed unum maxime siccum, & alterum maxime humidum, sunt masculina & foeminina, etc. Horum quodlibet per se est promtissimum ad producendum res sibi similes in sphaera sua, & ita uoluit altissimus: Haec quatuor non quiescunt, sed semper inuicem agunt, & quodlibet per se emittit suum subtile, ac in centro conueniunt. In centro uero est archaeus; naturae seruus, qui ea spermata miscendo eiicit foras. Quomodo autem id fiat in epilogo horum duodecim capitum copiosius uidere est, Cap. Iii. De uera prima metallorum materia. Prima metallorum materia duplex est, sed una sine altera metallum non creat: prima & principalis est humidum aeris caliditate mixtum, hanc Philosophi mercurium nominarunt, qui radiis solis & lunae gubernatur in mari Philosophico: secunda est terrae caliditas sicca, quam uocarunt sulphur: sed quia omnes ueri Philosophi hanc maxime occultauerunt, nos paulo lucidius illam explicabimus, pondus praesertim, quoignorato, omnia destruuntur: inde fit ut multi ex re bona producant abortus: sunt enim, qui totum corpus pro materia seu semine uel spermate sumunt, alii frustum, & hi omnes a recto declinant tramite. Exempli gratia, si quis uiri pedem, & mulieris acciperet manum, & uellet ex hac commistione creare hominem, non esset possibile. Est enim in quolibet corpore centrum, & locus uel seminis seu spermatis punctum, & semper 8200. pars, etiam in ipso grano tritici: & hoc aliter esse non potest: nam non totum granum uel corpus uertitur in semen, sed tantum est in corpore scintilla aliqua necessaria, quae a suo corpore custoditur, ab omni excessiuo calore & frigore, etc. Si habes aures & sensus, hic animaduerte & securus eris, non tantum ab illis qui locum spermatis ignorant, totumque granum in semen reducere nituntur, uerum etiam ab his omnibus, qui in solutione metallorum uersantur uana, & metalla per totum soluere uolunt, ut postea ex illorum commixtione mutua nouum creent metallum. At hi, si nature processum considerarent, uiderent rem se habere longe aliter: nam nullum metallum est tam purum, quod non habeat & suas impuritates, unum tamen altero pauciores uel plures: sed, tu amice lector primum obseruabis naturae punctum, ut supra dictum, & satis habes: sed hanc tibi habeto cautelam, ne in metallis uulgi illud quaeras. In quibus non est: nam haec metalla, praesertim aurum uulgi mortua sunt, sed nostra sunt uiua, spiritum habentia, quae omnino sumenda: scito enim metallorum uitam esse ignem, dum adhuc in suis mineris sunt, & mortem etiam igne, fusionis uidelicet: prima uero metallorum materia est humiditas quedam mixta aere calido, & est in forma aquae pinguis adhaerentis unicuique rei purae uel impurae, in uno loco tamen abundantius quam in altero, quod fit quia terra est in uno loco magis aperta & porosa, uim attractiuam habens, quam in altero: Prouenit aliquando per se in lucem induta ueste aliqua, praesertim in locis ubi non habet, adhaerere alicui, cognoscitur ita, quia res omnis ex tribus principiis est composita, in materia uero metallorum unica tantum sine coniunctione, excepta ueste, uel eius umbra scilicet sulphure, etc. Cap. Iu. Quomodo metalla in terrae uisceribus generantur. Producuntur metalla hoc modo, postquam quatuor elementa uirtutes suas proiiciunt in terrae centrum Archaeus distillando sublimat calore motus perpetui in terrae superficiem: Est enim terra porosa & uentus stillando per poros terrae resoluitur in aquam, ex qua res nascuntur omnes: sciant ergo doctrinae filii, sperma metallorum diuersum non esse, a spermate rerum omnium, scilicet uaporem humidum: ideo frustra quaerunt Artistae metallorum reductionem in materiam primam, quae tantum uapor est: Philosophi non talem intellexerunt materiam primam, sed tantum materiam secundam, sicuti Bernhardus Treuisanus optime disputat, quamuis non ita lucide, quia de quatuor elementis loquitur, nihilominus id dicere uoluit & solummodo cum filiis locutus est. Ego uero, ut clarius theoricam detegerem, omnes hic praecauere & monere uolui, ut tot solutiones, tot circulationes, tot calcinationes ac reiterationes sinerent, nam frustra id quaeritur in re dura, cum per se mollis ubique sit, non prima sed secunda tantum queratur materia, talis nimirum, quae simul ac concepta est, in aliam mutari formam non potest. At si quaeras, quomodo metallum in talem reducatur materiam, sequor in eo Philosophorum intentionem: hoc tantum prae ceteris uolo, ut fili artis intelligant, sensum scriptorum, non syllabas, & ubi natura dosinat, in metallicis uidelicet coram oculis nostris perfectis corporibus, ibi artiesse incipiendum. Sed ut ad propositum reuertar, ( siquidem hic non est intentio nostra de solo lapide ) agamus nunc de materia metallorum: paulo ante dixi, res omnes nasci ex aere liquido uel uapore, quem elementa perpetuo motu in uiscera terrae stillant, hunc postquam naturae Archaeus accepit, per poros sublimat, & unicuique loco sua fagacitate tribuit ( sicuti in praecedentibus retulimus ) & sic locorum uarietate res etiam proueniunt & nascuntur uariae. Sunt qui opinentur, Saturnum habere aliud semen: aurum quoque aliud: & sic consequenter Metalla reliqua, sed uana sunt ista: unicum tantum est semen, idem in Saturno, quod in auro inuenitur, idem in Luna, quod in Marte, etc. Sed locus terrae diuersus fuit, si me recte intelligis: Quamuis in luna natura citius, quam in sole desierit, & sic de aliis: quando enim ex terrae centro sublimatur uapor, ille transit per loca uel sicca uel calida: si igitur transit uapor per loca calida & pura, ubi pinguedo sulphuris parietibus adhaeret, uapor ille quem Philosophi Mercurium Philosophorum dixerunt, accommodat se & iungitur illi pinguedini, quam postea secum sublimat, & tunc fit unctuositas, relicto nomine uaporis accipit nomen pinguedinis, quae post ea ueniens sublimando ad loca alia, quae iam uapor antecedens purgauit, ubi est terra subtilis, pura, & humida, implet poros eius, & iungitur illi, & sic fit sol: si uero pinguedo illa uenit ad loca impura frigida, fit Saturnus: si uero talis terra pura sit & mixta sulphuri, fit Uenus, & cetera. Quo enim magis depuratus locus est, eo pulchriora reddit metalla: nam sciendum est, quod ille uapor continue egreditur, ex centro ad superficiem, eundo purgat loca: inde fit quod hodie reperiantur minerae in locis, ubi ante mille annos nullae fuerunt: nam progressu suo semper subtiliat crudum, impurum, parum successiue secum trahens: & haec est reiteratio & circulatio naturae: tam diu sublimatur, res nouas producendo, donec locus depuratur optime: & quo magis depuratur, eo etiam nobiliores res producit. Hyeme uero, cum aer frigidus terram constringit, congelatur etiam ille unctuosus uapor, qui postea redeunte uere, una cum terra & aqua miscetur, & fit magnesia trahens ad se sibi similem mercurium aeris, qui dat uitam omnibus rebus, per radios solis, lunae, & stellarum, & sic gramen, flores, & similia profert: natura enim ne momentum temporis otiatur: metalla uero sic procreantur, longa destillatione purgatur terra, postea accessu pinguedinis ea generantur: alio modo non proueniunt, sicuti quorundam Philosophorum scripta sinistre interpretantium, uana opinio est. Cap. U. De generatione lapidum omnis generis. Lapidis materia est eadem, quae & aliarum rerum, & secundum locorum puritatem hoc modo nascuntur. Quando quatuor elementa suum uaporem stillant in terre centrum, & Archaeus naturae eundem eiicit & sublimat, hic, dum transit per loca porosque terrae, trahit secum omnem terrae impuritatem usque in superficiem, quem postea congelat aer, nam quod aer creat purus, aer congelat crudus, quia aer in aerem habet ingressum, & se iungunt inuicem, nam natura natura laetatur, & sic fiunt petrae & montes lapidei, secundum magnos & paruos poros: & quo maiores terrae pori, eo etiam melius purgatur locus: dum enim per tale respiraculum maior caliditas, & aquae maior quantitas transit, eo citius depuratur terra, & sic postea in eiusmodi locis commodius metalla nascuntur; sicuti & ipsa testatur experientia, ut aurum non alibi, nisi in montibus quaeratur & reperiatur, quod in planitie, nisi raro, fieri nequit: nam saepissime talia loca humida sunt, non uapore sed aqua elementali, quae ad se trahit uaporem illum, & ita sese amplectuntur, ut non facile separentur, postea sol coeli digerens illam, facit argillam pinguem, qua figuli utuntur: in locis uero, ubi est arena grossa, & uapor non habet secum pinguendinem, uel sulphur, herbas & gramen in pratis creat: sunt & ali lapides pretiosi, ut Adamas, Rubinus, Smaragdus, & reliquae gemmae generantur omnes hoc modo: quando uapor naturae per se sublimatur, sine accessu pinguedinis, sulphuris, & uenit ad locum aquae purae satis, fiunt Adamantes, & hoc in locis frigidissimis, ad quae non potest peruenire pinguedo illa, quia pinguedo non permitteret ista. Sciendum enim est, quod spiritus aquae facilime sublimatur calore facili, sed oleum seu pinguendo, non nisi magno eleuatur calore, & in loca calida: etiamsi enim ex centro progrediatur, leui congelatur frigore & sic subsistit: uapor uero ad loca debita ascendit, & congelatur in aqua pura in lapides granulatim. Quomodo uero in gemmis calores fiant, sciendum est, illud ratione sulphuris in hunc modum fieri: si sulphuris pinguedo congelatur motu illo perpetuo, postea Spiritus aquae transeundo digerit, & purificat illud ui salis, donec colore digesto rubeo uel albo coloretur, qui color tendens ad meliora cum illo spiritu quia subtiliatus est, tot reiterationibus destillatis eleuatur cum spiritu, spiritus postea habet potentiam intrandi res imperfectas, & sic introducit colorem, qui postea iungitur illi aquae tunc partim congelatae, & sic implet poros eius, & fixatur cum ea fixatione inseparabili. Congelatur enim omnis aqua calore, si est sine spiritu, congelatur frigore, si habet spiritus: sed qui scit congelare aquam calido, & spiritum cum ea iungere, certe rem inueniet millesies pretiosiorem auro, & omni re. Efficiat igitur, ut separetur spiritus ab aqua ut putrescat, & appareat granum, postea reiectis faecibus reducat spiritum ex alto in aquam, & faciat coniungere simul: illa enim comiunctio generabit ramum dissimilem forma parentibus. Cap. Ui. De secunda Materia & putrefactione rerum. Diximus de prima materia rerum, & quomodo nascuntur res ex natura siue semine, hoc est quomodo natura ab elementis accipit materiam, ex qua generat semen: nunc uero de semine & rebus generatis ex semine sermonem instituemus. Omnis res habens semen, multiplicatur in eo, sed absque naturae auxilio non fit: semen enim nihil aliud est, quam aer congelatus in aliquo corpore, seu uapor humidus, & nisi hic resoluatur calido etiam uapore nullius est usus. Sciant ergo inuestigatores artis, quid semen sit, ne quaerant rem, quae non est, & sciant illud esse triplex, quod ex quatuor elementis productum est: primum est minerale, de quo hoc loco sermo est: alterum uegetabile: tertium animale. Minerale semen a Philosophis cognoscitur: uegetabile commune ac uulgare est, ut uidemus in fructibus: animale ex imaginatione cognoscitur: uegetabile nobis ostendit, quomodo natura creat illud ex quatuor elementis; sciendum enim est, quod hyems est putrefactionis caussa. Siquidem spiritus uitales in arboribus congelat, & quando hi calore solis ( in quo est uis magnetica omnis humiditatis attractiua ) resoluuntur, tunc calor nature per motum excitatus, pellit ad circumferentiam uaporem aquae subtilem, qui poros arboris aperit & guttas stillare facit, semper purum ab impuro separando: praecedit tamen interdum purum impurum; purum dat & congelatur in flores, impurum abit in folia, grossum & spissum in corticem, arboris cordex manet fixus, folia cadunt frigore uel calore quando obstruuntur pori eius, flores congelantur in tali colore, qualis est ipsi calor, & adfert fructum uel semen, ueluti pomum, in quo sperma est, ex quo non nascitur arbor, sed in illo spermate est semen uel granum intrinsece, ex quo etiam absque spermate nascitur arbor: nam multiplicatio fit non in spermate, sed in semine: sic oculariter uidemus naturam creare ex quatuor elementis semen, ne nos in hoc frustra occuparemur: nam quod creatum est, creatore non indiget: hoc exempli loco, lectorem admonuisse sufficiat, sed ad propositum minerale redeo: semen minerale uel metallorum creat natura in uisceribus terrae, propterea non creditur tale semen esse in rerum natura, quia inuisibile est: at non est mirum, quod ignari dubitent, siquidem id quod prae oculis est, non percipiatur ab illis, multo minus istud, quod inuisibiliter absconditum est: sed uerissimum est, quod superius non est, nisi ut istud quod est inferius & uice uersa: id quod nascitur supra nascitur ex eodem fonte, sicuti illud quod infra in terrae uisceribus: & quam praerogatiuam uegetabilia pre metallis habent, ut Deus illis semen inderet, & haec imerito excluderet? none eiusdem dignitatis metalla apud Deum, cuius & arbores? Hoc procerto statuatur, nihil sine semine crescere, ubi enim nullum est semen, res est mortua: Necesse est ergo, ut uel quatuor elementa creent semen metallorum, uel ea producant sine semine: si absque semine producuntur, tunc perfecta fieri non possunt, siqidem res omnis sine semine imperfecta est, ratione compositi: qui huic indubitate ueritati fidem non adhibet, non est dignus, ut natura secretascrutetur, nil enim in orbe nascitur, quod semine destituatur. Semen metallorum uere & realiter ipsis est inditum. Generatio autem eius ita fit. Quatuor elementa in prima operatione naturae stillant per Archaeum naturae, in terrae centrum uaporem aque ponderosum, qui est metallorum semen, & dicitur Mercurius propter eius fluxibilitatem, & unius cuiusque rei coniunctionem, non propter essentiam assimilatur sulphuri, propter internum calorem, & post congelationem est humidum radicale. Et quamuis corpus metallorum ex Mercurio sit procreatum, quod de Mercurio Philosophorum intelligi debet, tamen hi non sunt audiendi, qui putant Mercurium uulgi semen esse metallorum, & ita corpus loco seminis accipiunt, non considerantes, quod & dictus uulgi Mercurius, suum in se habeat semen. Errores omnium horum e sequenti patebunt, exemplo manifestum est, quod homines habeant semen, in quo multiplicantur: hominis corpus Mercurius est, sed semen occultum est, in corpore & ratione corporis quantitas in pondere exigua: qui igitur hominem generare uult, non Mercurius, qui corpus est, sed semen uapor aquae congelatus accipiatur: sic in regenerationo metallorum sinistre proceditur a uulgaribus chymicis: corpora metallica soluunt, siue Mercurium, siue aurum, siue Saturnum, siue Lunam, & corrodunt illa aquis fortibus, & aliis rebus heterogeneis; ad ueram artem non requisitis, postea coniungunt, & simul coquunt, nescientes quod ex corpore humano dissecto non generatur homo, quia corruptio corporis & seminis destructio hoc pacto praecessit. Unaquaeque res in mare & foemina multiplicatur, ut in tractatu de duplici materia mentionem feci: diuisio sexus nil creat uel producit, sed debita illius coniunctio profert nouam formam: semina uel spermata ergo non corpora sunt accipienda. Resp. Ergo marem uiuum, & foeminam uiuam, hos coniunge simul ut inter se imaginentur, sperma ad procreandum suae naturae fructum. Primam enim materiam nemo mortalium credat se facere posse: prima materia hominis terra est, & nemo hominum ex illa hominem creare potest, solus Deus hoc scit: at e materia secunda, quae iam creata est, si in locum debitum posita fuerit, facile natura operante generabitur id, cuius formae semen est: artifex hic nil facit, nisi ut sciat subtile a spisso separare, & in uas imponere debitum: nam hoc consideramdum est, prout res incipitur, ita finitur: ex uno fiunt duo: ex duobus unum & non ulterius. Unus est Deus, ex hoc uno Deo filius est natus: unus dedit duo, duo unum dederunt Spiritum Sanctum ab utroque procedente, sic factus est mundus, & sic erit finis eius. Considera priora quatuor puncta exactissime: habes in illis Patre, Patrem & Filium, ultimo Spiritum Sanctum habes quatuor elementa, habes quatuor luminaria, duo coelestia, duo centralia, nil amplius est, fuit, & erit, quam in hac figura patet: si deberem omnia mysteria hinc elicienda consignare, magnum oriretur uolumen: redeo ad propositum, & tibi dico uerum, fili mi, non creatur ex uno unum, quia hoc solius Dei est proprium, sufficiat te posse ex duobus creare unum tibi utile: scias ergo sperma multiplicatiuum esse materiam secundam, & non primam. Prima enim materia rerum non uidetur, occulta est in natura uel in elementis, secunda uero interdum filiis doctrinae apparet. Cap. Uii. De uirtute secundae materiae. Sed ut facilius possis comprehendere qualis sit haec secunda materia; uirtutes ex quibus illam cognosces, describam tibi: ac primum scias, quod natura in tria regna diuisa est: duo sunt regna, quorum quodlibet per se stare potest, etsi alia duo non essent: est Regnum Minerale, Uegetabile & Animale: Minerale per se subsistere potest. etsi nullus hominum in mundo esset, nec arbor uel herba: Uegetabile itidem etiamsi nullum metallum nec animal esset per se stare potest, haec duo sunt ex uno per unum creata: tertium uero ex dictis duobus uitam habet, sine quibus esse non posset, & est nobilius ac praestantius, quam duo praedicta, sicuti etiam postremum est inter illa, & dominatur eis, quia semper in tertio uirtus finitur, & in secundo multiplicatur. Uiden in uegetabili regno: prima materia est herba uel arbor, quam tu creare nescis, natura solummodo hoc facit: in hoc regno secunda materia est semen, quod tu uides, in hoc multiplicatur herba uel arbor. In regno animali prima materia est bestia uel homo, quem tu creare nescis, sed secundam materiam, uel sperma tu nosti, in quo multiplicatur homo. In regno minerali metallum tu creare nescis, & si gloriaris uanus es & mendax, natura hoc fecit & quamuis haberes primam materiam secundum Phisophos, illud sal centrale tamen sine auro multiplicare impossibile tibi foret: semen autem metallorum, filii tantum doctrinae nouerunt. In uegetabilibus semina apparent extra, renes digestionis eius est aer calidus: in animalibus semen apparet intus & extra, renes digestionis eius sunt renes uiri: aqua in mineralibus semen est in centro cordis eorum & uitae: renes digestionis eius est ignis. Uegetabilis seminis receptaculum est terra: animalis seminis receptaculum est matrix foeminae. Aquae mineralis seminis receptaculum est aer: & ea sunt seminum receptacula, quae sunt congelationis corporum. ea est digestio quae solutio: ea putrefactio quae destructio. Uirtus autem cuiusque seminis est, unicuique rei in suo regno se coniungere, quia subtile est, & nihil aliud quam aer, qui pinguedine in aqua congelatur: cognoscitur ita, quia non miscet se extra suum regnum naturaliter alicui rei, non soluitur sed congelatur, quia solutione non indiget, sed congelatione: necesse est ergo, ut pori corporum aperiantur, ut emittatur sperma, in cuius centro semen iacet, quod aer est, illud quando in matricem uenit debitam congelatur & congelat, quod reperit, purum uel impurum puro mixtu. Quamdiu in corpore seme est, uiuit corpus, quando totum consumitur, corpus moritur, omnia autem corpora post emissionem seminis debilitantur: experientia etiam testatur, homines Ueneri nimium indulgentes debiliotes fieri, ut & arbores nimios fructus ferentes, fieri postea steriles. Seme igitur, ut iam multoties repetitum est, res est inuisibilis, sed sperma est uisibile, & fere est anima uiuens, non inuenitur in rebus mortuis: elicitur dupliciter, suauiter & cum uiolentia, sed quia hic de uirtute eius saltem sermo est, dico quod nil sine semine nascatur, uirtute seminis fiunt omnia, & sciant artis filii in arboribus amputatis frustra seme quaeri, quod solumodo in uiridibs reperitur. Cap. Iix. De arte & quomodo per artem operatur natura in semine. Omne semen per se nullius momenti est, si non ponatur, uel ab arte, uel a natura in matricem debitam, & licet semen per se nobilius sit omni creatura, tamen matrix eius est uita, quam facit putrescere sperma uel granum, & puri puncti congelationem caussatur, insuper calore corporis sui illud nutrit & crescere facit: & hoc fit in omnibus supradictis tribus naturae regnis: & fit naturaliter, per menses, annos & tempora. Sagax uero ars illa est, quae in regno minerali & uegetabili aliquid abbreuiare potest, sed non in animali: in minerali solummodo perficit hoc, quod natura non potest, propter aerem crudum, qui sua uiolentia impleuit poros corporis cuiusque: non in uisceribus, sed in superficie terrae, ut antea in praecedentibus capitulis dixi: sed ut facilius intelligatur hoc, adhuc adiungere uolui, quod elementa certanter inter se proiiciunt in centrum terrae, quasi in renes semen suum: centrum uero per motum emittit illud in matricem, matrices uero sunt innumerabiles, quot loca tot matrices una purior altera, & sic in infinitum fere. Scias ergo, quod pura matrix, purum dabit foetum in suo simili: exempli gratia, in animalibus sunt matrices hominum, uacca, rum, equorum, canum, etc. Sic in minerali & uegetabili sunt metalla, lapides, salia: nam salia in hisce duobus regnis sunt consideranda, & loca eorum, secundum magis uel minus. Cap. Ix. De commixtione metalorum uel de eliciendo semine metallico. Diximus de natura, de arte, de corpore & de spermate ac semine: iam ad praxin descendamus, quomodo uidelicet metalla commiscere debeant, & qualis eorum sit inter se correspondentia: scias ergo mulierem non discrepare a uiro, ex eodem semine, & in una matrice ambo nascuntur, nihil defuit praeter digestionem, & ut matrix purior esset in sanguine & sale: sic luna ex eodem semine cum sole & eadem matrice: sed matrix magis habuit de aqua, quam de sanguine digesto, secundum tempus lunae coelestis. Ut uero eo, facilius tibi imaginari possis, quo modo metalla coeant, ut emittant & recipiant semen, intuere coelum & Planetarum sphaeras: uides quod Saturnus supremus sit, cui succedit Iupiter, huic Mars, postea Sol, quem sequitur Uenus, hac Mercurius, ultimo loco Luna statuitur: considera iam, quod Planetarum uirtutes non ascendant, sed descendant: dedit hoc & ipsa experientia, quod ex Uenere non fit Mars, sed ex Marte fit Uenus, utpote una sphaera inferior, sic etiam Iupiter facile transmutatur in Mercurium, quia Iupiter secundus a firmamento, & Mercurius, secundus a terra: Saturnus primus a coelo, Luna prima a terra. Sol miscet se omnibus, sed nunquam per inferiores melioratur. Non autem te lateat, magnam esse correspondentiam inter Saturnum & Lunam, quorum in medio Sol constitutus est, sicuti inter Iouem & Mercurium, in quorum medio sol etiam consistit: eodem plane modo inter Martem & Uenerem, qui duo solem etiam habent intermedium. Nouerunt chymistae ferrum in Cuprum seu Uenerem sine sole mutare inouerunt etiam e Ioue facere Mercurium: sunt & aliqui, qui e Saturno comficiunt Lunam: sed si scirent his mutationibus folis administrare naturam, certe rem omni Thesasro inuenirent pretiosiorem: propterea dico, non ignorandum esse, quae metalla inuicem sint coniungenda, & quorum natura naturae correspondeat: propterea unum datur metallum, quod habet potentiam alia consumendi: est enim fere ut aqua eorum, & fere mater: unica tantum res, humidum radicale, solis uidelicet & lunae resistit ei, & melioratur per illud: sed ut detegam, chalybs uocatur, si undecies coit aurum cum eo, emittit suum semen, & debilitatur fere ad mortem usque, concipit calybs, & generat filium patre clariorem, postea cum semen iam nati imponitur in suam matricem purgat illam & facit millesies aptiorem ad pariendum optimos fructus. Est & alius, chalybs, qui assimilatur huic, per se anatura creatus, qui scit ex radiis solis mirabili ui & uirtute elicere illud, quod tot homines quaesierunt & operis nostri principium est magnum. Cap. X. De generatione supranaturali filisolis. Tractauimus de rebus, quas natura creat, & quas Deus creauit, ut scrutatores artis eo facilius possibilitatem naturae intelligerent, sed ne diutius differam, modum ac artem conficiendi lapidis Philosophorum aggredior. Lapis Philosophorum seu tinctura nil aliud est, quam aurum in supremum gradum digestum: nam aurum uulgi est sicut herba sine semine, quando maturescit producit semen: sic aurum quando maturescit dat semen seu tincturam. Sed quaeret aliquis, quare aurum uel aliud metallum non producat semen? ratio redditur talis, quia non potest esse maturum, propter aeris cruditatem, non habet sufficientem calorem, & contingit in quibusdam locis, ut reperiatur aurum purum: quod natura uoluit perficere, sed impedita fuit ab aere crudo, exempli gratia, uidemus, quod pomorum Arantiorum arbores hic quidem crescant instar aliarum arborum. In Italia & alibi, ubi est illarum solum natiuum, dant & ferunt fructus, quia sufficientem habent calorem, in his uero frigidioribus locis minime: ubi enim mature scere deberent, desinunt, quia frigore opprimuntur: & sic nunquam a natura in hisce locis habentur earum fructus, licet aliquando iuuetur natura suauiter & cum ingenio, tunc ars iam perficit, quod natura non potuisset. Idem plane in metallis accidit. Aurum potest dare fructum & semen, in quo se multiplicat industria sagacis artificis, qui scit naturam promouere: sed si absque natura id uelit tentare, errabit: nam non solum in hac arte, sed & in omni re, nihil possumus, quam naturam iuuare, & hoc non alio medio, quam igne seu calore: sed cum hoc fieri non possit, siquidem in congelato corpore metallico non appareant spiritus, oportet ut prius soluatur corpus, & pori eius aperiantur, quo natura operati possit: qualis autem illa debeat esse solutio, hic lectorem admonitum uelim, duplicem esse solutionem, licet multae sunt aliae solutiones, at inutiles: una tantum est uera naturalis: secunda est uiolenta, sub qua aliae comprehenduntur omnes: naturalis eiusmodi est, ut pori corporis aperiantur in aqua nostra, quo digestum enittatur semen, & matrici suae imponatur: aqua uero nostra aqua est coelestis, non madefaciens manus, non uulgi sed sere pluuialis: corpus est aurum, quod semendat. Luna nostra est, ( non argentum uulgi ) quae recipit semen auri: regitur postea igne nostro continuo, per menses septem, & interdum decem, donec aqua nostra consumat tres, & relinquat unum, & hoc in duplo postea nutritur lacte terrae, uel pinguedine eius, quae nascitur in uberibus terrae & regitur uel conseruatur a putrefactione, sale naturae: & sic generatur ille infans secundae generationis. Nunc a theorica ad praxin accedamus. Cap. Xi. De praxi & confectione lapidis seu tincturae per artem. Per tot capita sparsa est oratio de rebus per exempla, ut eo facilius intelligatur praxis, quae fieri debet naturam imitando in hunc modum. ◉. Terrae nostrae per Xi. gradus Xi. grana auri nostri, & non uulgaris granum I. lunae nostrae non uulgaris grana Ii. sed hoc admonitus sis ne accipias aurum & argentum uulgi, nam haec sunt mortua, accipe nostra, quae sunt uiua, postea pone in ignem nostrum, & fiet inde liquor siccus, primum resoluetur terra in aquam, quae Mercurius Philosophorum dicitur, & illa aqua resoluit illa corpora Solis & Lunae, & consumit ea, ut non remaneat nisi pars decima cum una parte, & hoc erit humidum radicale metallicum: postea ◉ aquam salis nitri de terra nostra, in qua est riuulus & unda uiua, si ad genuam foderis foueam: accipe igitur ex illa aquam sed claram accipe, huic impone illud humidum radicale, & impone igne putrefactionis & generationis, non tale, ut in prima operatione fecisti, rege omnia magno cum ingenio, donec colores appareant, instar caudae pauonis, rege digerendo, nec te taedeat, doneccessent colores, & unus per totum appareat color uiridis, & sic de ceteris; & quando uidebis in fundo cineris pruni coloris, & aquam fere rubram, aperito uas, madefacito pennam, inunge ferrum aliquod, si tinget habeto in promtu aquam, de qua postea erit sermo, & infunde tantum eius aquae, quantum aeris intrauit crudi, iterum coquito priori igne, donec iterum tingit. Huc usque peruenit mea experientia, non plus possum, non plus inueni. Aqua uero illa debet esse menstruum mundi ex sphaera lunae, toties reddificatum, quod possit calcinare solem. Hic tibi omnia uolui detegere, & si sensum meum interdum non syllabam intelliges, cuncta reuelaui, praesertim in opere primo & secundo. De igne uero adhuc dicendum restat. Primus ignis seu primae operationis est ignis unius gradus continuus, qui materiam circumdat: secundus est ignis naturalis, qui materiam digerit & figit. Dico tibi ueritatem, qui patefeci ignis regimen, si naturam intelligis. De uase adhuc restat loquendum. Uas naturae esse debet, & sufficiunt duo: primi operis uas rotundum fieri debet: in secundo uero paulo minus uitrum instar uiolae & oui. Sed per omnia scito, naturae ignem esse unicum, quicquid operatur diuersum, locorum distantia efficit. Uas item nature unicum, sed nos propter abbreuiationem binis utimur: materia una, sed ex duabus substantus. Si igitur animum intendis ad res creandas, considera primum res creatas: has utpote obuersantes oculis tuis, si non potes assequi, multo minus res creandas, quas producere cupis, scito enim te nihil creare posse, quod solius Dei proprium est, sed res occultas in umbra latentes facere apparentes, & umbram ab illis tollere, hoc Philosopho intelligenti a Deo per naturam concessum est: considera obsecro simplicem nubis aquam: ecquis unquam crederet, illam in se continere omnia, quae mundus habet, lapides duros, salia, aerem, terram, ignem, cum tamen simplex per se appareat aqua: quid dicam de terra, quae in se continet aquam, ignem, salia, aerem, & per se nuda terra uidetur. O mirabilem naturam quae nouit ex aqua in terra fructus producere mitabiles, & ex aere illis suppeditare uitam: hec omnia fiunt & uulgarium hominum oculi ista non uident, sed oculi intellectus & imaginationis percipiunt, uisu uero, uerissimo: oculi enim sapientum naturam uident aliter, quam oculicommunes. Exempli gratia; oculi uulgi uident solem esse calidum: oculi uero Philosophorum e contra uident solem potius esse frigidum, sed motus eius calidos: actus enim & effectus eius per distantiam locorum deprehenduntur; ignis naturae urius & idem cum ipso est; sicuti enim sol inter sphaeras planetarum centrum est, & ex hoc centro coeli deorsumi calorem motu suo spargit: sic in centro terrae sol terra est, qui motu suo perpetuo calorem uel radios sursum ad terre superficiem pellit: is calor intrin secus multo efficacior est hoc igne clementali, sed temperatur terrena aqua, quae de die in diem poros terrae penetrat illamque refrigerat: sic solem coelestem & eius calorem temperat aer, qui de die in die circumuolat orbem, & nisi hoc esset, calore tali res omnes consumerentur nec quicquam nasceretur. Sicuti autem ignis ille inuisibilis, seu calor centralis omnia consumeretur, si non intercederet aqua: sic solis calor omnia destrueret, sine intermediante aere. Sed quomodo haec elementa inter se agant, breuibus dicam. In centro terrae, est sol cetralis, qui motu suo uel sui firmamenti dat calorem magnum, qui extendit se usque ad terrae superficiem. Ille calor caussatur aerem, hunc in modum: aeris matrix aqua est, quae parit filios suae naturae, sed dissimiles & multo subtiliores: nam ubi aquae introitus est denegatus, aer intrat, quando postea ille calor centralis, qui perpetuus est, agit, facit destillare aquam & calefacere, & sic illa aqua ui caloris uertitur in aerem, atque hoc pacto erumpit ad superficiem terrae, quia se includi non patitur ubi postea refrixit, resoluitur in aquam in oppositis locis: interim etiam fit, ut non solum aer, uerum etiam aqua exeat, sicuti apparet, dum nigrae nubes uiolentia in aerem attoluntur: cuius rei tibi sit hoc exemplum domesticum; facies in olla feruere aquam, uidebis igne lento, lentos uapores & uentos: igne uehementiori apparebunt nebulae crassiores: eodem plane modo calor operatur centralis, subtilem aquam in aerem eleuat, quod spissum est ex sale uel pinguedine distribuit terrae, unde res uariae nascuntur: residuum saxa & petraefiunt. Posset aliquis obiicere, si ita se res haberet, tunc continue id fieri deberet, cum tamen saepe nullus sentiatur uentus: Respondeo si non uiolenter in uas distillatorium infunditur aqua, non fit uentus, nam parum aquae paruum excitat uentum: uides non semper fieri tonitrua, etiamsi pluuia sit & uentus, sed tantum, quando ui aeris aqua turbida fertur ad sphaeram ignis, nam ignis non patitur aquam: Habes ante oculos exemplum, dum in calidam fornacem effundis aquam frigidam, unde tonitrua excitantur: sed quare non uniformiter aqua intret in illa loca & cauitates, ratio est: quod multa sunt eiusmodi uasa & loca, pellit interdum una concauitas uentos, & aquam a se ad aliquot dies & menses, donec iterum fiat aquae repercussio, ut uidemus in mari, cuius fluctus aliquando multa milliaria agitantur, antequam repercussionem, ut regrediantur, offendant. Sed ad rem nostram. Dico ignem uel calorem esse caussam motus aeris & uitam omnium rerum, & terra est horum omnium nutrix uel receptaculum: sed si non esset aqua quae refrigerat terram & aetem nostrum, tunc terra exsiccaretur, propter has duas rationes, nimirum ob motus centralis & solis coelestis calorem: nihilominus contingit hoc in aliquibus locis, quando pori terrae obstruuntur, & humidum penetrare non possit, tunc per correspondentiam solis coelestis & centralis, quia uim habent inter se magneticam, accenditur terra a sole, sicque etiam aliquando cades grauis orbita mundi. Eac igitur, ut operatio talis in terra nostra sit, ut calor centralis aquam possit mutare in aerem, ut in planitiem mundi egrediatur, & residuum, ut dixi pet poros terrae spargat, & tunc in opposito aer uertetur in aquam multo subtiliorem, quam fuit prima, & hoc sic fiet. Si seni nostro aurum & argentum deglutire dabis, ut ipse consumatilla, & tandem ille etiam moriturus comburatur, & cineres eius spargantur in aquam coquito ea, donec satis est, & habes medicinam curandi lepram. Hoc saltem animaduerte, ne frigidum pro calido, uel calidum pro frigido accipias. Naturas naturis misce, si aliquid est, quod contrarium naturae ( siquidem una tibi est necessaria ) separa illud, ut natura naturae similis sit, hoc fac igne non manu, & scito, si non sequeris naturam, uana esse omnia, & sic tibi dixi per Sanctum Deum quod pater filio debet. Qui habet aures, audiat, & qui sensus habet, animum aduertat. Cap. Xii. De lapide & eius uirtute. In praecedentibus suficienter dictum fuit, de productione rerum naturalium, de elementis, & de materia prima & materia secunda, de corporibus & seminibus, de usu & uirtute eorum: comscripsi etiam praxin conficiendi lapidem Philosophorum: de eius uero uirtute tantum, quantum mihi natura concessit & experientia patefecit, nunc reuelabo. Sed ut prius adhuc summatim & breuibus uerbis comprehendam omnium horum capitum argumentum, ut Deum timens lector, mentem meam assequatur & sensum meum; ita se res habet. De ueritate artis, si quis dubitat, legat copiosa Philosophorum antiquissimorum ratione & experientia uerificata scripta, quibus ut fide dignis in sua arte fides non deneganda est: Qui uero illis fidem non adhibet, tunc contra principia negantem non esse disputandum nouimus: surdi enim & muti loqui non possunt. Dixi artem esse ueram. Quam enim praerogatiuam in hoc Mundo res omnes haberent prae metallis? curhaec sola per denegationem seminis immerito a summi creatoris uniuersali multiplicationis benedictione ex cludemus, quam sacrae literae affirmant, omnibus rebus creatis statim a condito mundo inditam & impertitam fuisse. Si uero semen habent, quis tam fatuus est, qui non credat, in suo semine illa posse multiplicari? in natura sua ars chymiae uera est, uera etiam natura sed raro uerus artifex: una natura, ars una, sed multi artifices. Quod autem natura creat res ex elementis, generat eas per uelle Dei, ex materia prima, quam solus Deus scit, natura creat res, illasque multiplicat ex secunda materia, quam Philosophi sciunt. Nil fit in Mundo, sine uelle Dei, & naturae. Elementum enim quodlibet in sua sphaera est, sed unum absque altero esse non potest, unum ex alio uiuit, & tamen coniuncta non conueniunt: sed aqua est omnium elementorum dignior, quia mater est omnium rerum: hanc supernatat Spiritus ignis, caussante igne aqua fit materia prima, certatione uidelicet ignis cum aqua, & sic generantur uenti uel uapores apti, ut congelentur cum terra uel per aetem crudum, qui ab initio separatus fuit ab illo, & hoc fit sine cessatione motu perpetuo, quia ignis siue calor non excitatur aliter nisi motu, quod facile uidere est apud fabrum ferrarium, lima ferrum comminuentem, quod eatenus motu uehementiori incalescit, ac si igne incanduisset: motus ergo caussat calorem, calor mouet aque motus aque caussat aerem omnium uiuentium uitam: crescunt igitur res hunc in modum, ut supra dixi, ex aqua uidelicet, nam ex illius uapore subtiliori, tes subtiles leues proueniunt: ex oleo uero eiusdem, graues & maioris pretii: ex sale autem res prioribus longe pulchriores: quia autem natura interdum impeditur, ne res adeo duras producere possit, siqui dem uapor, pinguedo, sal maculantur & miscent se terre locis, propterea docuit nos experientia purum ab impuro separare: ideo si uelis, ut natura melibretur in actu, solue corpus quoduis, & illud quod naturae accessit heterogeneum, separa, purga, coniunge pura puris, cocta coctis, cruda crudis, secundum naturae pondus non materiae: nam scito, quod sal nitri centrale non accipit plus de terra, nisi quantum opus habet, siue sit pura uel impura. Aquae uero pinguedo aliter se habet, nam nunquam habetur pura, ats purgat illam per duplicem calorem, & denuo coniungit illam. Epilogus Seu Conclusio horum duodecim Capitum. Conscripsi, amice Lector, praecedentia duodecim capita in & gratiam filiorum artis, ut antequam manus adhiberent operi, naturae operationem haberent cognitam quomodo uidelicet illa operando res producat, ne sine clauibus portam ingrederentur, & cribro aquam haurirent. Frustra enim laborat ille, qui sine cognitione naturae manus ad labores porrigit in hac sancta & uerissima scientia: in nocturnis uersatur tenebris, cui sol non lucet: in densa umbra est, cui de nocte non apparet Luna. Habet natura lumen proprium, quod nostris oculis non est peruium: umbra naturae oculis nostris corpus est, sed si quem lumen naturae irradiat, illi confestim nebula de oculis tollitur, & sine impedimento potest conspicere punctum magnetis nostri, correspondentis utrique centro radiorum, solis uidelicet & terrae: eousque enim naturae lumen penerrat & interna patefacit: cuius rei tale tibi sit exemplum: Induatur ueste uniformi adolescens duodecim anorum & puella eiusdem aetatis. Si iuxta se locentur, nemo cognoscet, quis masculus, quae faemella sit, oculi enim nostri penetrare non possunt, ideo decipit nos noster, uisus & falsa pro ueris accipit; sed cum uestibus sublatis denudantur, ut ita appareant quales natura eos formauit, facile uterque suo dignoscitur sexu: simili plane modo noster intellectus facit umbrae, naturae umbram: nam corpus nudum in homine est seminis nature umbra: sicuti igitur uestimentis tegitur corpus humanum, sic etiam tegitur corpore natura humana, quam sibi Deus reseruauit tegendam & detegendam: possem hic prolixe & Philosophice disserere de hominis dignitate, creatione eius, & generatione, sed cum eiusmodi non sint huius loci, silentio praetereunda sunt: de uita eius solummodo paucis agam. Creatus homo de terra, ex aere uiuit: est enim in aere occultus uitae cibus, quem nos rorem de nocte, de die aquam uocamus rarefactam cuius spiritus inuisibilis congelatus melior est, quam terra uniuersa. O sancta & admirabilis natura, quae filios doctrinae errare non permittis, sicuti in uita humana in dies demonstras. Porro in hisce duodecim capitibus tot rationes naturales in medium attuli, ut eo facilius cupiens & Deum timens lector, intelligere possit ea omnia, quae oculis meis Deo benedicente uidi, manibus feci propriis, sine ulla Sophisticationis fraude: sine lumine enim & cognitione naturae impossibile est, hanc assequi artem; nisi singulari reuelatione diuina alicui contingat, uel per sec etam amici demonstrationem. Res est utilis & pretiosissima, quam aliquoties descriptam, nunc denuo repeto. ◉ Aeris partes X. auri uiui uel lunae uiuae partem I. haec omnia impone uasis duob. coque aerem hunc in primis ut sit aqua, & postea non aqua, si hoc ignoras, & aerem coquere nescis, sine omni dubio errabis, siquidem haec est ueterum Philosophorum materia, id enim accipere debes, quod est, sed non uidetur donec artifici placeat; est aqua roris nostri ex qua extrahitur sal petre Philosophorum, quo omnes res crescunt & nutriuntur; matrix eius est centrum Solis uel Lunae tam coelestis quam terrestris: & ut apertius dicam, magnes est noster, quem in praecedentibus chalybem esse dixi: aer generat magnetem: magnes uero generat uel facit apparere aerem nostrum: Sancte tibi ueritatem hic manifestaui, roga Deum, ut caepta tua secundet; & si hoc loco habebis uerissimam explicationem Hermetis asseuerantis, patrem eius esse Solem, matrem uero Lunam, & quod uentus portauerit illum in uentre suo: nimirum sal alkali, quod Philosophi sal armoniacum & uegetabile nominarunt, occultatum in uentre magnesiae: operatio eius talis est, ut soluas congelatum aerem, in quo solues auri decimam partem hoc sigilla & igne nostro labora, donec aer uertatur in pulueres, & appatebunt, habito mundi sale, colores uarii: descripsissem integrum processum in hisce capitulis, sed quia ille una cum multiplicatione in Lullii & aliorum uerorum Philosophorum libris sufficienter continetur, propterea satis mihi fuit, tantum de materia prima & secunda tractare, quod candide factum est, nec arbitretis ullum mortalium me luculentius illud prestitisse, siquidem id non e mutis libris, sed ex mearum manuum labore & propria experientia feci. Si igitur uel non intelligis, uel non credis ueritati, noli meum librum, sed te ipsum accusare, & crede Deum tibi hoc secretum nolle reuelare: hunc igitur precibus fatiga, & multoties reite atis lectionibus hunc libellum euolue, presertim horum 12. capitum Epilogum considerando semper naturae possibilitatem & elementorum actiones, & quodnam sit in illis praecipuum, & praesertim in rarefactione aquae uel aeris: ita enim creati sunt coeli, & totus Mundus, hoc tibi sicut pater filio significare uolui: ne mireris, quot tot capita scripserim, non mea caussa factum est, cum libris non egeam, sed ut multos, qui in uanis rebus laborant, monerem, ne frustra sumtus exponerent: potuissent quidem omnia paucissimis comprehendi lineis, imo uerbis: sed per rationes & exempla uolui te ad naturae cognitionem deducere, ut ante omnia scires, quid quae rere deberes, an primam uel secundam materiam. Haberes etiam patefactam naturam, eiusque lumen & umbram: noli moueri, quod aliquando contradictoria in meis capitibus more Philosophorum usitato, tibi occurrant: opus habes illis, si intelliges: non reperitur rosa sine spinis. Perpende diligenter, quod supra dixi, quomodo uidelicet quatuor elementa stillent in centrum, terrae humidum radicale, & quomodo sol terrenus centralis motu suo pro ducat & sublimet illud ad terrae superficiem. Dixi etiam solem coelestem habere correspondentiam cum sole centrali: nam sol coelestis & luna peculiarem habent uim & uirtutem stillandi per radios suos in terram, calor enim calori, sal sali facile iungitur: & sicuti Sol centralis habet suum mare & aquam crudam perceptibilem, sic sol coelestis habet etiam suum mare & aquam subtilem & imperceptibilem: in superficie terrae radii radiis iunguntur & producunt flores & omnia: propterea quando pluuia fit, accipit ex aere illam uim uitae, & coniungit illam cum sale, nitro terrae, ( quia sal nitri terrae est instar calcinati tartari. sua siccitate aerem ad se trahens, qui aer in eo resoluitur in aquam: talem uim attrahendi habet ille sal nitri terrae, qui etiam aer fuit, & est coniunctus pinguedini terrae ) & quo radii solares copiosius tunc feriunt, eo maior salis nitri quantitas fit, & per consequens maior frumenti copia crescit, & hoc de die in diem fit. Tantum de correspondentia rerum inter se & efficacia Solis & Lunae & Stellarum innuere uolui ignorantibus: nam scientes non indigent hac instructione. Uersatur subiectum nostrum toti Mundo ob oculos & non cognoscitur. O coelum nostrum: o aqua nostra? O Mercurius noster: o sal nitri nostrum in mari mundi uersans: o uegetabile nostrum: o sulphur nostrum fixum & uolatile: o caput mortuum, seu faeces maris nostri: aqua manus non madefaciens, sine qua nemo mortalium uiuere potest, & sine qua nihil nascitur: & generatur in toto orbe. Et haec sunt auiculae Hermetis Epitheta, quae nunquam quiescit, uilissima est, nemo ea carere potest: & sic habes rem omni mundo pretiosiorem detectam, quam plane dico, nil aliud esse quam aquam nostram ponticam, quae in Sole & Luna congelatur, & extrahitur e Sole & Luna chalybe, nostro artificio Philosophico miris modis, per prudentem artis filium. Consilium meum non erat propter rationes in prefatione commemoratas hunc librum publicare, attamen uicit me de liberalibus & Philosophicis ingeniis promerendi cupiditas, ut iis me norunt, animum ostenderem bonum, simul illis, qui artem callent, manifestarem, me illis parem esse & socium, eorumque notitiam appetere. Non dubito, multos bonae conscientiae & uoluntatis homines, illud donum Dei clanculum possidere: hi meo admoniti exeplo, & meis periculis cautiores & prouidentiores facti, Harpocratis sibi commendatum habeant silentium: quotiescumque enim me magnatibus detegere uolui, semper aut in damnum aut periculum mihi cessit. Hoc scripto me adeptis filiis Hermetis patefacto, & ignorantes ac errantes instruo ac in uiam ueram deduco. Credant scientiae heredes, se numquam habituros meliorem uiam, cui insistant, quam que ipsis hic demonstrata est: omnia enim aperte dixi: extractionem saltem nostri salis Armoniaci uel Mercurii Philosophici, ex aqua nostra pontica, eiusque tantum usum non ita aperte reuelaui, quia a magistro naturae non habui ulteriorem loquendi licentiam: & hoc solus Deus reuelare debet, qui nouit hominum corda & animos: quem si diligenter oraueris, per reiteratam huius libri lectionem, poterit tibi intellectum tuum aperire. Uas, ut supra dictum, unicum est, a principio usque ad finem, uel ad summum duo sufficiunt uasa: ignis etiam continuus in utroque opere quo nomine legant, errantes caput X. & Xi. Si in tertia materia operatus fueris nil efficies: hanc tractant hi, qui extra hoc unicum sal nostrum, quod Mercurius est, laborant in herbis, animalibus, lapidibus & mineris excepto sole & luna nostra, quae obducta est sphaera Saturni. Et qui optatum desiderat finem, sciat conuersionem elementorum, & leuia facere ponderosa, & spiritus facere non spiritus, tunc non laborabit in re extranea ignis est regimen quicquid fit, ut sufficienter in praecedentibus & hic conclusionis loco fatisdictum est. Uale Lector beneuole, & hisce per experientiam meam uerificatis laboribus, diu ad nominis diuinigloriam, animae tue salutem, proximique commodum perfruere. Eiusdem Auctoris Ad filios ueritatis Aenigma Philosophicum. Iam uobis filii scientiae, e scaturigine uniuersalis fontis detexi omnia, ut nil sit amplius residuum. Nam in praecedentibus meis capitibus naturam per exemplasufficienter explicui: Theoricam & praxin, quantum fas fuit, manifestaui. Sed ne quis de Laconismo conqueri possit, quod aliquid omiserim, totam artem aenigmatice adhuc uobis describam, ut uideatis, quousque Dei ductu peruenerim: infiniti sunt libri, de hac arte tractantes, uix in ullo reperietis ueritatem eatenus uobis patefactam, quod ob caussam praestare uolui, quia cum multis Philosophorum scripta se bene intelligere putantibus, sermonem contuli, sed deprehendi illos eadem scripta longe subtilius explicare, quam natura, quae simplex est, requirebat: imo omnia mea dicta ueridica, ipsis semper alta sapientibus uidebantur uilia & incredibilia: aliquoties accidit, ut quibusdam de uerbo ad uerbum artem insinuarem, sed nequaquam assequi potuerunt, non credentes aque in mari nostro esse, & tamen Philosophi uideri uolebant: cum ergo uerba mea oretenus dicta non potuerunt intelligere, non timeo ( uti alii Philosophi timuerunt ) ut quis tam facile concipere possit, donum est Dei dico. Uerum quidem est, si in studio chymico requireretur subtilis ingenii perspicacitas, & res eiusmodi esset, ut ab oculis uulgi posset, conspici, satis apta uidi illorum ingenia ad indaganda talia: sed uobis dico, ut sitis simplices, & non nimium pradentes, donec arcanum inueneritis, quo habito, necessario aderit prudentia, tunc uobis non deerit, libros infinitos scribendi facultas, quod longe facilius erit illi, qui in centro est & rem uidet, quam huic, qui in circumferentia ambulat, & nil praeter auditum habet: omnium rerum materiam secundam lucidissime descriptam habetis, sed hanc uobis commendo cautelam, quod si ad arcanum hoc peruenire uolueritis, scitote, quod in primis Deorandus, postea proximus amandus sit: denique nolite uobis res adeo subtiles, imaginari, de quibus natura nil scit, sed manete, manete inquam in uia naturae simplici, quia in simplicitate rem citius palpare, quam eandem in subtilitate uidere poteritis: nolite in lectione meorum scriptorum semper inhaerere syllabis, sed legendo utique considerate naturam, & eiusdem possibilitatem. Antequam uero ad opus uos accingatis, imaginamini diligenter quid quaeratis, & quis sit intentionis uestrae scopus ac finis: nam multo melius est cerebro & imaginatione prius discere, quam manu & sumtibus. Et hoc uobis dico, quod opus est rem quaerere aliquam, quae occulta est, ex qua fit ( miro modo ) talis humiditas quae aurum sine uiolentia seu strepitu soluit. imo ita suauiter & naturaliter, sicutiglacies aquae calidae beneficio liquescit: si hoc inuenistis habetis rem, ex qua aurum a natura productum est. Et quamuis omnia metalla & res omnes ex illa ortum habeant, niltamen ita amicatur ei, sicut aurum, nam aliis rebus adhaeret impuritas, auro autem nulla, propterea instar Matris est ipsi: & sic finaliter concludo, si hisce meis scriptis & admonitionibus cauti esse non uultis, habetote me, bene de uobis mereri cupientem, excusatum, feci fideliter, quantum licuit, sicut bonae conscientiae uirum decet: si quaeritis quis; cosmopolita sum: si me nostis, & boni ac honesti uiri esse desideratis, tacebitis: si me non nostis, nolite de me inquirere, nulli mortalium enim, quam diu uixero, plus a me reuelabitur, qua hoc publico scripto factum est: credite mihi si non essem eiusmodi status ac conditionis homo, sicut sum, nil mihi solitaria uita foret iucundius, uel cum Diogene sub dolio delitescere: uideo enim omnia quae sunt, uanitatem esse, fraudem & auaritiam inualuisse, ubi omnia uenalia sunt, & iniquitatem uirtutem superasse. Futurae uitae meliora quae oculis uideo, hisce gaudeo: iam non miror ut antea feci, cur Philosophi habita tali medicina non curarunt abbreuiare dies suos, quia omni Philosopho ita est prae oculis uita sequens, sicuti in speculo apparet tibi tua propria facies: quod si tibi Deus dabit optatum finem, postea credes mihi, nec te reuelabis mundo. Sequitur Parabola Seu aenigma Philosophicum, coronidis & superadaidamenti loco adiunctum. Euenit aliquando, cum per tot annos uitae meae nauigarem a polo arctico ad polum antarcticum, ut singulari Dei nutu eiicerer ad littus magni cuiusdam Maris: & licet maris illius mundi aditus & proprietates optime cognitas & perspectas haberem, nihilominus inscius fui, an etiam in illis oris generaretur pisciculus ille Echeneis, quem tot magnae & paruae conditionis homines hactenus tam sollicite quaesierunt. Dum autem in littore Melosynas hinc inde natantes cum Nymphis conspicio, fessus etiam a praecedentibus laboribus, & cogitationibus uariis grauatus, ab aquarum murmure somno corripior: & dum suauiter obdormisco, occutrit mihi in somnis uisio mirabilis: uideo e mari nostro uenerandae canitiei Senem Neptunum cum tridente egredientem, qui me post amicam salutationem in Insulam deducit amoenissimam. Haec insula pulcerrima uersus austrum sita erat, ac rebus omnibus ad hominis necessitatem, & ad eiusdem delitias spectantes refertissima: Uirgilii campus elysius uix cum illa potuisset comparari. Totum Insulae littus, undique uirentibus myrtis, cupressis ac rore marino, cinctum erat. Prata uirentia uariegatis floribus tecta, iucundissimo aspectu, suauissime redolebant. Colles uineis, oleis & cedris miro modo decorati erant. Nemora arantinorum & limoniorum arborib. referta: uiae publicae laurorum ac granatorum arboribus singulari artificio intertextis, utrinque consitae, gratissimam peregrinantibus praebebant umbram. Ut paucis dicam, quicquid in toto mundo est, ibidem uidebatur: Inter ambulandum monstrabantur mihi a dicto Neptuno sub aliqua rupe latentes duae illius Insulae minerae auri & chalybis. Non longe illinc deducor ad pratum, in quo peculiaris hortus uariis & spectatu dignissimis arboribus plantatus erat: inter complures arbores autem ostendit mihi septem arbores nominibus insignitas, ac inter has duas praecipuas, aliis eminentiores obseruaui, quarum una ferebat fructum instar solis lucidissimi & fulgentissimi, & folia eius erant instat auri: altera uero producebat albissimos liliis candidiores fructus, & folia eius erant sicuti argentum uiuum. Uocabantur autem hae arbores a Neptuno una solaris arbor & altera lunaris. Et quamuis in hac insula omnia ad nutum essent, unicum tamen ipsi deerat, aqua non habebatur, nisi magna cum difficultate: erant quidam multi, qui partim tentabant illuc aquam fontis per canales deducere, partim etiam ex uariis rebus eliciebant, sed frustraneus erat attentatus labor, quia illic locorum nullo poterat haberi medio, & si habebatur, inutilis tamen fuit & uenenosa, nisi e radiis solis uel ◉ quod pauci praestare potuerunt, & qui in hoc perficiendo, nunquam ultra decem partes potuit attrahere. Erat enim eiusmodi aqua mirabilis, & crede mihi, quod oculis meis uiderim & palparim aquae illius niueum candorem, & dum illam aquam contemplarer ualde miratus sum: interim fatigatus illa consideratione, euanuit coram oculis meis Neptunus, & apparet mihi uir magnus, cuius fronti nomen Saturni erat insculptum. Hic accepto uase hauriebat aquae partes decem, & statim de fructu arboris solaris accepit, & imposuit, & uidi fructum arboris consumi, & resolui instar glaciei in aqua calida: quaesiui ex illo, Domine, uideo rem mirabilem, aquam esse fere ex nihilo, uideo fructus arboris in illa, adeo suaui calore consumi, at quid ista? At ille mihi gratiose respondit: fili mi uerum est, quod res haec est mirabilis, sed ne mireris, ita enim oportet esse: Nam haec aqua est aqua uitae, habens potentiam fructus arboris huius ita meliorare, ut postea non plantatione seu insitione sed solo suo odore faciat sibi ceteras sex arbores uniformes. Insuper haec aqua est huic fructui instar foeminae, in re nulla possunt arboris huius fructus putrefieri, nisi in hac aqua: & licet fructus per se sit mirabilis, & res pretiosa, attamen si in hac aqua putrescit, gignit ex hac putrefactione Salamandram in igne per seuerantem, cuius sanguis omni thesauro pretiosior est: habent facultatem sex arbores, quas hic uides, fertiles reddere, illarumque fructus melle dulciores proferre. At ego petii, domine, quomodo fit istud? dixi tibi, inquit, arboris solaris fructus esse uiuos, dulces: at ubi nunc unus saltem ex illo saturatur, quando in hac aqua coquitur, possunt postea mille ex eo saturari. Quaesiui porro, Domine: coquiturne igne forti & quamdiu? At ille, aqua ista habet intrinsecum ignem, & si iuuatur calore continuo, comburit tres partes corporis sui cum hoc corpore fructus, & non remanebit, nisi pars minutissima, quae uix imaginari potest, sed in summa uirtute coquitur sagaci ingenio Magistri septem mensibus primo, postea decem: sed interea apparent res uariae, & semper in die quinquagesimo plus uel minus. Adhuc interrogaui: Domine, nonne potest etiam in aliis aquis coqui hic fructus, uel additur ne illi aliquid? Respondit: non est nisi haec una aqua, quae utilis est in hac regione uel Insula: nulla etiam alia Laqua potest penetrare poros, huius pomi, nisi haec, & scito arborem solarem etiam ex hac aqua ortam, quae ex radiis Solis uel Lunae ui magnetis extracta est: propterea inter se magnam habent concordantiam: sed si aliquid peregrini ipsi adderetur, non posset id praestare, quod facit per se: Relinquenda igitur per se, nihilque ei addatur nisi hoc pomum. Post decoctione enim est fructus immortalis, uitam habens & sanguinem, quia sanguis omnes arbores steriles facit portare fructus eiusdem naturae cum pomo. Rogaui ulterius: Domine; hauritur ne aqua haec alio modo uel habetur ne ubique? Et ille; in omni loco est, & nemo sine ea uiuere potest, hauritur miris modis, sed ista est optima, quae extrahitur ui chalybis nostri, qui inuenitur in uentre Arietis. Dixi, ad quid utilis? Respondit, antedebitam coctionem est summum uenenum, sed post coctionem conuenientem summa est medicina, & dat uiginti nouem grana sanguinis, quodlibet autem granum Dccc. Lxiu. suppeditabit tibi fructus arboris solaris. Quaesiui; non ne ulterius meliorari potest teste scriptura Philosophica? ait, primum ad decem, postea ad centum, deinde ad mille, & decem millia, etc. potest exaltari. Instabam: Domine mi: nouerunt ne multi istam aquam, & habetne nomen pprium? Ille clamabat palam, dicens pauci nouerunt, sed omnes uiderunt, & uident & amant: Habet nomina sed multa & uaria; at nomen proprium eius est aqua maris nostri, aqua uitae non madefaciens manus, petii adhuc: utunturne ea illi ad alias res? Utitur ea, ait, omnis creatura sed inuisibiliter. Nasciturne in ea aliquid, interroga ui: at ille; ex ea fiunt res omnes in mundo & in ea uiuunt, sed in ea proprie nihil est, sed est res, quae se miscet omni rei. Quaesiui: estne sine hoc arboris fructu utilis? ad hoc dixit, in hoc opere nequaquam. Siqui dem non nisi in solo hoc arboris solaris fructu melioratur. Incepi adhuc rogare, Domine; quaeso nomina mihi illam tam manifesto nomine, ut nullum possim amplius habere dubium: at ille sublata uoce ita clamauit, ut me e somno excitaret, ideo non amplius poteram quaerere, nec ille ulterius respondere uoluit, nec ego tibi plura dicere possum. Contentus esto hisce & crede, quod non est possibile lucidius loqui: nam si haec non percipis, nunquam aliorum Philosophorum libros assequeris. Post Saturni insperatum ac subitaneum discessum, nouus me sopot inuasit, & denuo mihi forma uisibili apparet Neptunus: praesertim in hortis Hesperidum congratulatur Felicitatem, monstrando mihi speculum, in quo totam naturam detectam uidi: post uarios ultro citroque commutatos sermones gratias ipsi pro exhibitis beneficiis ago, quod suo uidelicet ductu, non solum hunc amoenissimum hortum ingresus fuerim, uetum etiam in optatissimum Saturni colloquium uenerim: sed quia propter improuisum Saturni discessum difficultates aliquae quaerendae & inuestigandae adhuc restarent, rogaui enixe, ut hac exoptata occasione mihi scrupulum eximeret. His autem uerbis illum compello. Domine, legi libros Philosophorum affirmantium generationem omnem fieri per marem & foeminam, & tamen solum fructum arboris solaris uidi in somniis Saturnum Mercurio nostro imponere, credo etiam tibi ut Domino maris huius, quod ista bene scias, responde meae quaestioni quaeso? at ille, uerum est, fili, omnis generatio fit in mari & foemina: sed propter distinctionem trium naturae regnorum, alio modo nascitur animal quadrupes, alio modo uermis. Licet enim uermes habeant oculos, uisum, auditum & reliquos sensus, tamen per putrefactionem producuntur, & eorum locus uel terra, in qua putrefiunt, foemina est: ita in opere Philosophico mater est huius rei, repetita toties illa aqua tua, & quicquid ex ea nascitur, more uermium per putrefactionem nascitur: ideo Philosophi Phaenicem & Salamandram uocarunt. Si enim e duorum corporum conceptione fieret, esset res morti obnoxia: at quia se tantum reuificat, destructo corpore priori, emicat aliud incorruptibile: siquidem mors rerum nihil aliud est, quam separatio unius ab altero: & in hac Phaenice ita fit, quod se uita a corpore corruptibili per se separat. Insuper quaesiui: Domine mi: suntne diuersae res rerum uel compositio in hoc opere? At ille: unica res est, cui non miscetur aliquid aliud, praeterquam aqua Philosophica tibi in somno aliquoties manifestata, quae in decuplo esse debet ad unam corporis partem: & firmiter ac indubitate credas fili, quae per somnia in hac insula pro me regionis, tibi a me & a Saturno fuerunt patefacta, nullo modo esse somnia sed purissimam ueritatem, quam experientia unica rerum Magistra tibi Dei assistentia detegere poterit. Ulterius quaerentem sine responso post ualedictionem discedens, me a somno excitatum in desideratam Eutopiae Regionem sistit. Et ita tibi etiam amice Lector, satis hactenus a me dictum sufficiat. Uale. Hiobi 28. Habet argentum uenarum suarum principia, & auro locus est, in quo conflatur. Ferrum de terra tollitur, & lapis solutus calore in aes uertitur. E Collegio Musarum Paltheniano.