Philoso¬ Phiae Hermeticae. Septem Tractatibus, Quorum primus est, I. Uerus Hermes. Ii. Porta Hermeticae Sapientiae. Iii. Silentium Hermeticum. Iu. Axiomata Hermetica. U. De Generatione Rerum Naturalium. Ui. De Regeneratione Rerum Naturalium, & Uii. De Renouatione. Explicata ab Henrico Nollio Medicinae In Illustri Illustrium Comitum Benthemicorum Gymnasio, quod est Steinfurti, Professore ordinario. Ambros. de Off. Non est gloriosa uictoria, nisi ubi fuerint laboriosa certamina, Hanouiae. Apud Petrum Antonium, Anno M. Dc. Xuii. Ad Omnes Ueros Et Sinceros Medicos Et Philosophos Epistola. Nouo & inusitato Exemplo, Illustres Medici, Nobilesque Philosophi, uos iam alloquor, idque consulto conscientiae meae stimulo adductus facio. Multoties a meo hoc proposito retractus fui: sed cum me non mihi, sed meis in Adamo fratribus natum esse intelligam, non possum non erumpere, atque cogitatorum meorum monumentum edere publicum. Deus faxit, ut nihil a mescribatur, nec doceatur, nisi quod in honorem Dei, & in utilitatem proximi cedat, Amen. Scitis Medici & Philosophi doctissimi, philosophiam & medicinam in uulgus notam multis modis esse imperfectam, atque id, quod in utraque facultate proditur, sophismatis & tricis sophistarum ubique conspurcari, naturaeque cognitionem principius humano ingenio fictis, nihilque naturae sapientibus obscurari, adeo ut hodie sapientia & doctrinae apex ex uulgi opinione in meris contentionibus & ingeni ostentatione consistat, pluresque inueniantur, qui nihil nisi uere doctorum scripta allatrare, suumque cerebrum inanibus & futilibus cogitationibus oppleresciant, & pro more habeant. Scitis quoque, sapientissimi medici medicinam, sophiamque de die in diem in contemptum abire, ita ut multis consultum uideatur medicorum ope plane non uti, atque ubique uilia argenti aucupiae sapientis medicinae studio praeferantur, cum tamen nullum studium humano generi sitconuenientius & fructuosius, quam unicum illud medicae sapientiae. Tandem es non ignoratis, uariorum librorum de sapientia & medicina editorum euulgatione nihil hactenus fere effectum esse, neutramque facultatem prae caeteris sophisticis artibus emergere potuisse. Quae cum ita sint, aliquoties coepi cogitare, num uera sapientia antiquis philosophis nota, ueraque medicina priscis patribus probe perspecta pristino suo nitori & splendori restitui possit, ita ut quamuis nulli de dictis facultatibus libri in lucem emittantur. tamen cuique, quem Deus salutaribus medicinae & s sapientiae studus destinare & praeficere uelit, utriusque facultatis uis innotescat, tota Europa absque ullo impedimento sapientiae unius nobili fructu fruatur, atque non sit, qui non exinde singularia beneficia reportare queat. Quae cum animo meo saepius pensitarim, tandem in hanc deueni sententiam, philosophiam & medicinam uulgarem facile posse emendari, atque ad summam redire dignitatem, si modo sequentes obseruentur propositiones, & omne sapientiae studium ad illas instituatur. Propositiones Hae Sunt. Non e quolibet ligno fit mercurius Ii. I. Ad uerae sapientiae, ueraeque medicinae studium nemo admittitor, nisi sit uere pius & ingeniosus. Ii Emendationis opus non est unius hominis. Iii. Ergo solide docti uiri, qui Deum sincere colant, inter se habento comercium, atque sine ulla inuidia sibi mutuo, quicquid e natura eruerint, communicanto. Iv Quotannis ad certum locum conueniunto, axiomata inuenta conferunto, atque id, quod de nouo intra anni spacium in re medica & philosophica explorauerunt, in medium proferunto, ut ad naturae axiomata discutiatur. U. Nihil cogitanto, nihil faciunto, nisi quod in Dei honorem, & proximi salutem cedat. Ui. Taciturnitatem & Deo & sibi uouento perpetuam. Uii. Naturam eiusque ueritatem pluris aestimanto, quam omnes libros Galeni, Aristotelis, etc. Uiii. Mundi delicias fugiunto, ut superbiam, auaritiam, ambitionem, ebrietatem, & uoracitatem. Ix. Nullus osor Hermeticae sapientiae dignus habetor commercio & ordine uerorum medicorum & philosophorum. X. Non nisi diu probatus admittitor. Xi. Omnis parasitus excluditor. Xii. A 4 Xii. Qui de nouo ad ordinem medicorum & philosophorum acce dunt, traditione tantum, non scriptura mysteriorum naturae redduntor particeps: ac proinde eo Sacramento adiguntor, ne quid arcani calamo excipiant, nec aliis, quamuis dignis, in calamum dictent Hae sunt meae propositiones: Si qui e uobis illustres Medici & Philosophi, fuerint: quibus illae probentur, mihi uel praesentes, uel absentes per literas id significabunt, atque num idem, quod ego, iam dudum meditati fuerint, explicabunt. Ego sane ita affectus sum, ut aliis, qui perfectiorem rerum scientiam possident, cedere usque palmam deferre paratus sim. Quod uero Philosophiam hanc meam Hermeticam in lucem iam emittam, non alia fit de causa, nisi ut inde ueri Hermetici, ubicunque locorum fuerint, meum saltem conatum, infinitosque labores, quos in lectione & meditatione scriptorum sophicorum exantlaui, uideant, & quantum adhuc a summo naturae miraculo absim, iudicent. Perspicue scripsi, sed intelligenti, indignus, sat scio, nihil ex meis Hermeticae sapientiae tractatibus percipiet. Nimium subtilis in naturae lumine qui haberi uult, caecus est. Simplex sagacitas tantum requiritur. Et hoc unicum notabitis, tandiu id, quod est in hisce meis libellis praecipuum, latere, usque dum ex experientia constiterit, duo corpora ad unam animam atque unum organum stare nequire. Multa potuissem clarius scribere: sed non debui. Sat erit, si exinde uel cum uno uero Philosopho colloquendi occasio dabitur. Quicquid profertur, ex naturae lumine & ipso ore sophorum, per libros loquentium profertur praxis & manuum opera si quando aliud suasura & me doctura est, illud quoque, clarissimi medici, a me habebitis, & si quid huic meae sophiae defuerit, alio tempore ex ore meo, Deo uolente, abunde percipietis. Ualete, & modestum date responsum. Scribebam Zigenhainiae in aedibus parentis 7. Ianuarii Anno 1616. Questri studiosissimus Henticus Nollius. Uerae Medicinae Tyronibus S. P. P. Quanta solicitudine in medicinae cursu absoluendo sim circum fusus, dubio procul ex mea antecedente Epistola, Lectissimi uerae & bene fundatae Medicinae Studiosi, percepistis. Et uobis, & mihi bene uelim. Uobis: ut aliquid certi teneatis, quo tanquam immoto fundamento tandem praxin ξὴν Θεῷ aggressuri nitamini. Mihi: ut id, quod coepi iter, siae maleuolorum & superborum quorundam impedimento perficere queam. Mens mea mihi praesagit, non defuturos Momos & Sophistas, qui ubi & meam hanc philosophiam, & alia mea opuscula in discentium utilitatem euulgata, & adhuc euulganda uiderint, & tantum quasi per transennam inspexerint, me pro suo more dentibus caninis sint petituri, nihil non reprehensuri, meam famam calumniis & inanibus fabulis dilaceraturi, ut ubique mearum Musarum promotionem, si qua uia id modo poterunt, impediant. Recenti enim adhuc memoria teneo, quid nugarum & iniuriarum olim in me nonnulli effuderint! Quid quoque hoc ipso tempore nasutuli quidam in me machinati fuerint? Ut ut haec sint, me & omnia mea Deo, ( cuius omnia sunt, quae ab ipso sunt ) commendans, non possum intermittere, quin in proposito meo strenue pergam, atque Remp. literariam pro uirili amplificem; Rumpantur ut ilia Codro. Ad hoc meum institutum peragendum Deus, qui nouit hominum corda, mihi obtulit amplissimum campum, dum me nihil eiusmodi cogitantem per Illustres & Generosos Comites Benthemicos, Dominos meos clementissimos ad professionem uerae medicinae in illiusstre Arnoldinum, quod est Steinfurti, uocaeuit, atque medicinae Tyronibus informandis praefecit. Cui meo officio, ut satisfaciam, integrum Medicinae uerae system ξὺν Θεῷ sum praelecturus, illud praeceptis & canonibus adornaturus, scholiis breuissimis illustraturus, atque omne moturus saxum, ut fundamentum solidae medicinae apud studiosos iaciatur. Praeterea singulis mensibus publicam disputationem de re medica sum habiturus; priuatim uero Alchymiam Philosophicam dictaturus, praxin eius pro uirili ad oculum dignis discipulis, officinae confecta, demonstraturus, atque sub initium Collegium naturae liberum. Deinceps scholam naturae peripateticam. Tertio hisce gur Oeo absolutis exercitiis, Academiam naturae Paracelsicam, & tandem sub finem Collegium Collatorium aper turus, omniaque ad medicinae scopum directurus, Si qui ergo mea institutione delectantur, eos humaniter inuito, rogoque, ut ne humilitate personae meae citius offendantur, quam ex mea informatione aliquid progressus fecerint. Qui diligentes, fideles, atque ut decet, probati fuerint, sibi dubio procul aditum ad secretiora sophiae penetralia parabunt. Ualete Doctissimi studiosi, & me bene de uobis mereri cupientem amate. Henricus Nollius. Philosophiae Hermeticae Tractatus primus, qui est Uerus Hermes. Autore Henrico Nollio. Praefatio. Nemo non hoc seculo, qui uel simplicem aquam, uel oleum e corpore extrahere nouit, non tantum haberi, sed etiam audire, Hermeticus desiderat. Et Medici hodierni, qui Chymiae beneficio remedium aliquod concinnare didicerunt, ab Hermete nomen mutuantur; idque eo fine, ut ueris philosophis uerisque medicis a uulgo annumerentur. Manifestum enim est, & uel uulgo notum, quod Hermes philosophorum pater appelletur, ueramque sophiam, Deo inspirante, obtinuerit, atque ex ea summam totius mundi gloriam, uniuersam omnium rerumimperfectionem quandam habentium medicinam sibi comparauerit. Quis ergo non ex animo optet esse Hermetis uerus & genuinus filius, atque eiusdem sapientiae particeps, uerum enim uero quemadmodum Consulis nomine non dignatur, quinunquam consulatu functus est: ita quoque nunquam nomen sapientis Hermetis sibi sumat, qui sapientiae Hermeticae nemicam possidet, Id quod ex animo pensitans hodiernorum sophistarum arrogantiam, quasimiles uiris antiquis, uerae sapientiae cultoribus uideri quam esse malunt, agnosco: Unde in sincerioris philosophie gratiam, atque in sophisticae ambitionis refutationem hunc compendiosum tractatum conscribere, atque uerum Hermetem inscribere uolui, ut candidus lector ueros Hermeticos a pseudo Hermeticis & sophistis discernere sciat. Tempus enim est praesens, quo philosophia in uulgus nota atque cum sophistica summum commercium habens repudietur, ueraque sapientia, quae ab antiquis Sophis exculta, & ad nos propagata est, e tenebris ad lucem reducatur, atque sophisticae altercationes ad autorem suum, Cimmeriasque tenebras redeant, ne inposterum sumptus & horae in sophisticis scriptis inutiliter insumantur. Ut uero hic tractatus certa & perspicua tractetur methodo, docebo; I. Quis Hermes philosophorum pater fuerit? Ii. Quam doctrinam Hermes docuerit? Iii. Quomodo propagata? Iu. Qua occasione a sophistis defoedata fuerit? Et. U. Qua ratione e tenebris uera Hermetis sophia sit eruenda? Deus ita gubernet & mentem & calamum meum, ut quicquid hic iam sim in medium prolaturus, uerae philosophiae filiis in summam cedat utilitatem; sophisticae uero amatoribus, atque indignis homuncionibus uia & aditus ad penetralia solidae nostrae scientiae praecludatur, ne Margaritae porcis obiectentur, & indigne conculcentur. Amen. Caput I. Quis Hermes? Ab Hermete cum per plures Chymistae nomen mutuentur, atque ingenue se Hermeticos appellitent, ante omnia necessarium est, ut quis ille Hermes fuerit, a quo hoc tempore denominari ex animo cupiunt, edoceamus, atque probe discutiamus: Autore enim bene cognito, facilius inde ii, qui siue secundum rei ueritatem siue falso nomen illud sibi tribuant, innotescunt. Hermes ergo, de quo iam dicimus, fuit Rex Aegypti, dictus Trismegistus, seu Ter Maximus, quod omnium rerum hoc Macrocosmo contentarum, atque in tria regna, nimirum in minerale, uegetabile & animale distributarum perfectam & exquisitam scientiam habuerit, atque uniuersi huius theatri quintam essentiam omnium uirium tam superiorum, quam inferiorum receptaculum non tantum elaborauerit, sed etiam ad posteros aenigmatico & obscuro stylo transtulerit. Tanti thesauri descriptionem in Tabula Smaragdina in ualle Ebron post Diluuium inuenisse, atque Dei instinctu & inspiratione eius tabulae genuinum sensum percepisse ille dicitur. Caput Ii. Quam Doctriuam Hermes docuerit? Docuit ergo Hermes nullam aliam doctrinam, quam illam, quae in tabula Smaragdinacomprehensa est, atque uniuersi mundi compendium nobis ob oculos ponit. Tabula Smaragdina Haec Est. " Uerum. Sine Mendacio: Certum, & uerissimum. Quod est inferius, est sicut quod est superius: & quod est superius, est sicut quod est inferius, ad perpetranda miracula rei unius. Et sicut omnes res fuerunt ab uno; meditatione unius: sic omnes res natae fuerunt ab hac una readaptatione. Pater eius est sol, mater eius est luna. Portauit illud uentius in uentre suo. Nutrix eius terra est. Pater omnis thelesmi totius mundi est hic. Uis eius integra est, si uersa fuerit in terram. Separabis terram ab igni, subtile a spisso, suauiter, cum magno ingenio. Ascendit a terra in coelum, iterumque descendit in terram & recipit uim superiorum & inferiorum. Sic habes gloriam totius mundi. Ideo fugiet a te omnis obscuritas. Hic est totius fortitudinis fortitudo fortis, quia uincet omnem rem subtilem, omnemque solidam penetrabit. Sicut mundus creatus est. Hinc erunt adaptationes mirabiles, quarum modus est hic, itaque uocatus sum Hermes Trismegistus, habens tres partes philosophiae totius mundi. Completum est, quod dixi de operatione solis. omnes uirtutes, quas & superiora & inferiora corpora obtinent, possidere dicitur. Magna sane Philosophia, quae tam eximium & preciosum thesaurum nobis pandit. Et nemo hominum uni nostro Deo sufficientes grates agere potis est, quod Hermetem philosophorum omnium principem excitarit, permiseritque, ab eodem sinceriorem philosophiam ad posteros propagari. Nostrum est singulis horis Deum orare, ut in uere sermeticae sophiae penetralia introducamur, & enuini Hermetis filii reddamur. Ut uero Beneuolus Lector & ueritatis sophicae studios dilucidius sapientiam recensita tabulcomprehensam percipiat, I. Specialius thesaurum & mysterium sincerioris philosophiae tractabo. 2. Materiam eius more philosophico explicabo: & 3. Modum arcani istius ex materia philosophica conficiundi demonstrabo, ut uel hinc constet, um non esse uerum Hermeticum, qui ad istum modum ueram materiam non tractet. " Haec tabula omnem sapientiam, quae in lumine naturae sese offert conspiciendam, compendiose describit, atque insignes eius uires comnendat, dum id, quod in ista tabula docetur, I. Thesaurus & mysterium Phylosophia. Ut igitur exordiar a primo capite, Thesaurus & mysterium sincerioris philosophiae a ueris sapientibus arcanum arcanorum & medicina medicinarum appellatur. Arcanum arcanorum uocatur, quod, cum macrocosmi totius uires in se tanquam in compendio complectatur, nullumque aliud arcanum ei respondeat, prae caeteris omnibus mysteriis celari, arcanumque manere debeat, ne ad indignos deueniat, atque in summum abusum nimirum in damnum & perniciem proximi, contemptumque Dei trahatur. Medicina medicinarum dicitur, quod omnium aliarum medicinarum uirtutes & efficaciam in se quasi contractam pssideat, omniumque imperfectionum, quibus tam mineralia & uegetabilia, quam animalia obnoxia sunt, curam & sublationem subministratione eminentiae & substitutione perfectioris essentiae uere sine omni difficultato instituat. Est uero hic Thesaurus nihil aliud quam Spiritus coelestis Sole & Luna, caeterisque astris ad nos demissus, atque in catholico subiecto in summam medicinam excoctus, qua homo omnibus morbis eximitur, in sanitatis perpetuo statu usque ad terminum uitae diuinitus sibi praefixum conseruantur, ingenium eius acuitur, memoria adiuuatur, intellectus mirandum in modum illuminatur, metalla imperfecta in uerum & non apparens aurum transmutitur, uegetabilia que omnia ita reficiuntur, ut uires, uigorque ipsorum in summo gradu facile deprehendi possint. Caetera taceo, ne maleuolis & calumniatoribus ansam uituperandi & conuitiandi praebeam. E Sole uero tanquam mare & patre & Luna tanquam foemina & matre summa illa medicina desumitur, atque non nisi in Mercuriali substantia reperitur. Materia lapidis. Iii. Secundum hunc uersiculum. " Est in Mercurio, quicquid quaerunt sapientes. " Si per Mercurium solum perficere poteris maisterium, ait subtilissimus Geber, eris preciosismi operis indagator. Itaque quia Solus Mercurius uera materia medicinae est, materia illa erit una. Et quia una, multa simul ad ipsam medicinam non requiruntur. Unde philosophi aiunt, artem suam in multitudine rerum non perfici. Modus operandi in ueram materiam. Ex dicta autem materia medicinae Hermeticae conficiunde modum Hermes noster in sua tabulahisce uerbis exprimit: " Separabis terram ab igne, subtule a spisso, suauiter, cum magno ingenio ". Tria hic notabis i. ignem Hermetis esse unicum, quia opera tio describitur una. 2. Esse tenuem & lenem, quia separatio terrae ab igne debet fieri suauiter cum magno ingenio. 3. Ipsam operationem, quae in separatione terrae ab igne, subtilis a spissoconsistit: id quod fit continua irrigatione & aquae affusione. Quo enim saepius terrae aqua affunditur, eo magis ipsa terra attenuatur & subtiliatur, usque dum infans sophorum exindi prodierit. Unde ut ascendendo a terra in coelum & iterum descendendo in terram filius sapientia primum a natura generatur; ita idem filius similascensu & descensu in philosophico uase in sodam medicinam, reiectis uulgaribus chymiae operationibus, regeneratur. Sic tandem concludo. Ueri Hermetici ueram philosophici mysterii materiam paulo ante descriptam sciunt, non nisi unam agnoscunt, atque modum in Hermetis tabula depictum & adumbratum in operando obseruant. Atqui uulgares chymiste nec sciunt ueram materiam, nec unam sed plures adhibent, nec modum operandi Hermeti obseruatum sectantur. Ergo. Uulgares chymistae non sunt ueri Hermetici. Propositio negari non potest: aequum enim est, ut qui ab autore aliquo nomen sibi sumat, eius dem autoris institutum ad amussim sequatur. Assumptio tandiu uera esto, donec uulgares chymistae demonstrauerint, sibi & ueram materiam modumque in illam operandi uerum, perspectum & exquisite notum esse. Pro me alsumptum confirmat Michael Sendiuogius, qui tractatu suo primo in haec uerba loquitur: " Si hodie reuiuisceret ipse philosophorum pater Hermes, & subtilis ingeni Geber, cum profundissimo Raimundo Lullio, non prophilosophis, sed potius pro discepulis a nostris Chymistus haberentur: Nescirent tot hodie usitatas destillationes, tot circulationes, tot calcinationes, & tot alia innumerabilia opera Artistarum, quae ex illorum scriptis huius seculs homines inuenerunt & excoguarunt. Unicum tam en nobis deest, scire, quod ipsi fecerunt, lapidem uidelicet philosophorum, seu tincturam physicam ". Nos dum illam quaerimus, alia inuenimus. Quae cum ita sint, tatum & firmum esto. Quicunque scit Hermetis magisterium, eiusque praeparandi modum, Uerus est Hermeticus: Qui nescit, & se tamen Hermeticum salutari cupit quamuis omnia alia olea, salia & aquas distillare norit, ille est mendax, & sophista. Caput Iii. Quomodo Hermetis Doctrina propagata fuerit? Doctrina Hermetis cum tantum arcanum, quo in uniuerso hoc modo ex naturae profundissimo penu non habetur maius & praestantius, proponat, atque eius cognitione indisum uulgus, quod plus mundi gloriam, quam suam ipsius salutem, & aeternam felicitatem affectat, ad abusum facile prolabatur. Ueri philosophis unanimi consensu, id mysterium sibi solis concreditum seruare. atque omnes indignos omni studio ab eo procul arcere uoluerunt. Audi subtilissimum Raimundum Lullium, qui theor. test c. 6. sic ait: " Secretum teneas, quia totum fit arte & scientia, & nulli dices, nisi uelis maiestatem philosophorum, & secreta eorum accusare, etc ". Quae cum ita sint, sinceriores philosophi stylum suum in hunc modum formarunt, ut a solis doctrinae filiis ipsorum dicta apprehendantur & intelligam tur, sophistis uero & indignis uerae sapientiae nucleus maneat absconditus. Unde iam aenigmaticos parabolico, iam plane alieno stylo sapientes artem Hermetis conscripserunt & exposuerunt, ut nihil nisi inania figmenta philosophastris, ingentia uero mysteria ueris Hermetis discipulis sciuisse uideantur. Lapidem seu medicinam suam omnibus nominibus nominauerunt, quia omnium rerum uirtutes in se continet. Ad literam ergo philosophici tractatus nec uolunt nec debent intelligi. Caput. Iv Quomodo & qua occasione Hermetico philosophia defoedata fuerit. Mundus cum diuitis adeo indulgeat, ut noctesque diesque in corradendis pecuniis insumat, atque per otium & negotium nihil nisi argentum meditetur, uariae technae a plurimis hactenus inuentae fuere, quibus alios circumueniant, diuitias undecunque colligant, aliorumque loculos emungant. Uersutia hic opus est. Unde inueniuntur, qui diuitibus, ( cum hi, quo ditiores fuerint, eo ardentius ad auri sui maiorem accessionem adspirent ) magnam auri copiam & sapientissimi opuientissimique Salomonis imminensos auri thesauros pollicentur, atque se indubitatos auri conficiundi processus tenere temere gloriantur. Auari isti homines, qui Midae similiores quam Hermeti philosophorum patri haberi uolunt, mox fidem adhibent, sumptus subministrant, ingentibus muneribus impostores afficiunt, atque auro inhiantes de die indiem Pluti accessum expectant. Sed omnis spes in nihilum tandem abit: Impostores cum dedecore uel aufugiunt, uel se quodammodo excusant. Sunt & praeterea alii, qui ex scriptis sophorum literaliter intellectis sine naturae uerae uera cognitione ad magisterii Hermetici ueritatem prouehi intendunt. Uerum cum ad literam ubique philosophorum scripta intelligant, ad sua sophistica figmenta, quae uel ipsi sibi imaginati fuere, uel ab aliis accepere, sensum eorum detorqueant, nec naturae uiam notam habeant, nunquam ipsorum conatus ad frugem peruenit, sed in perpetuum quaerentes nihil inueniunt, quod uel micam sapientiae Hermeticae habeat. Si in opere suo colorem aliquem similem colori alicui, a sophis depicto deprehenderint, laetantur, exultant & triumphant, non cogitantes, quod cuique corpori omnis generis colores insint, atque ignis uarii uaria dispositione e tenebris prolici queant. Inter istas uero laeticias processus fingunt, eos dictis sophorum palliant, atque caro precio uendunt, ut sibi ad delicias mundi argentum concilient. Sophistae hisunt, qui Hermeticae arti ex eiusmodi sophisticationibus & deceptionibus maculam affricant, contemptum afferunt, atque alios homines uel sius ueritatis amantissimos in consortium suum trahere, extremamque in perniciem intrudere pro more habent. Hisce nebulonibus piorum aures non pateant: sed serio cogitent, studium Hermeticum uersari non primario circa auri elaborationem, sed circa medicinam, quae non tantum auri, sed etiam omnium aliorum tam superiorum quam inferiorum corporum uires in se possideat. Tantum de Hermeticae doctrinae conspurcatione aliunde inuecta dixisse sufficiat, & uerum maneat, auri aucupio, sophistarum fraude, literali dictorum philosophicorum sensu, processibus scriptis, atque naturae neglecta consideratione ueram Hermetis artem defoedatam esse, atque in odium & contemptum deuenisse. Caput U. Qua ratione e tenebris uera Hermetis Sophia sit eruenda? Magna sane sapientia est, quam Hermes Dei inspiratione sibi acquisiuit, & quanto maior & praestantior est, tanto maiorem diligentiam ei comparandae quisque hominum adhibere cupiat: Aequum enim est, ut, quod omnium hominum utilitati inferuire potest, omni studio quaeratur & uestigetur, uerum cum philosophi artem Hermetis studio ex Dei indultu obscure tractarint, eam solis doctrinae filiae scripserint, atque Sophistae suis fraudulentis processibus magis magisque obfuscarint, in rationem, qua e tenebris ars illa diuina eruatur, quisque ueritatis amans inquirere studeat. Ego hac uice iis, qui ex intimis cordis uisceribus & non ex ficto animo ad sinceriorem philosophiam adspirant, uiam certissimam, qua e tenebris in lucem ars Hermetis statuatur, ex ephorum unanimi consensu & ipso naturae lumine explicabo. Moneo itaque primum, ut porta mea Hermeticae sapientiae diligentissime legatur, & ad eius monita artis philosophice studiosus omnes suas cogitationes & operationes dirigat. Non uero arbitrator, sibi uiam ad arcanum arcanorum ex porta mea patere posse, nisi uirtutibus iam recensendis sit praeditus. Qui ergo philosophici mysterii, ab Hermete philosophorum patre per tabulam Smaragdinam ad nos tanquam ad genuinos haeredes propagati scientiam ex animo consequi desiderat, ille I. Deum timeto & se humiliato. Initium sapientiae est timor Domini: ait Syracides. Eum, inquit Hermes liber de compositione, qui in hanc artem & scientiam introduci uult, oportet arrogantiae uitium a se repellere, & pium esse & probum, ac profundae rationis hominibus humanum, & sereni uultus ac hilarem, Deumque ante omnia timere. Ii. Esto sufficienter locuples. Id est, Tantas habeto diuitias, quantae sumptius in magisterio collocandis, & sustentatione uitae suae, dum operatur, sufficiunt: Cum enim sumptus nostro operi impenduntur, impossibile est ex Aristotelis sententia, indigentem philosophari. Iii. Beneficus & largus. Itaque nec auarus, nec usurarius, nec monetae renouator, nec mercator esto. Atque hinc Lull.c. 29. theor test. ait: illud secretum non manifestari, philosophis, & phlosophiae uerae filis, qui indagatores & amatores eius, & non sophistis, plenis mendaciis, nec auaris, nec amatoribus mundanis; sicuti sunt usurari, mercatores & renouatores monetae, cambiatores & congregatores thesaurorum, condemnatis, & per Diabolum incantatis, qui nolunt laborare, nec inquirere nisi in res palpabiles. Iu. Mitis seu humanus, Teste Hermete citato loco. U. Sobrius, non gulae deditus. Atque hinc facile intelligis, quam procula nostra arte absint, qui dum aliis aurum cudere moliuntur, noctesque diesque potationibus continuis indulgent, & ebrietatem studio sectantur. Ui. Firmus in proposito & constans. Rosar. phil. p. 206. Unius esto uoluntatis in opere naturae, nec modo hoc, modo illud attentare praesumas; quia in rerum multitudine ars nostra non perficitur. Lull. lib. de animae transmutatione. Non fatigeris, nec ab opere cesses, & inuenies, quod optas. Michael Sendiuogius tract. 2. Scrutatorem naturae oportet esse ueracem, simplicem, patientem, Constantem, unica saltem rei animum applicantem. Uii. Patiens. Id est: Moram, quae in nostro magisterio est maxuma, non aegre ferto. Thomas Aquinas c. 2. Qui patientiam non habet, ab operatione manum suspendat. Moscus in Turba. Nisi patientiam habeatis, errabitis in regimine & corpus corrumpetis. Zenon in Turba. Qui prolixitatem decoctionis & compositiopatienter fert, lucrum accipit. Bacaser in Turba. Qui patiens est in regimine, ingredietur artem. Lull. C. 19. theor. test. Intellige, quod omnis mora, nec non tarditas hac arte electae sunt operando patienter, nec sine patientia iter arripias: cum tibi contigent studio cognoscere multa, patientiam retine, semer operando directe, & sic philosophiam habebis habituatam. Operi patientia datur: Patientia nim morum semper est maxuma in nostro magisterio. Uiii. Taciturnus. Ea enim, quae ex sincera philosophia addiscit, & indubitata experientia uera esse deprehendit, in uulgus non spargito, ne porcis margaritas obiicere uideatur, & per absum arcanorum pereat. Confer. c. I. lib. Thomae Aquinatis ad Rainaldum. Consectarium. Ac proinde non disputato, non altercator. Hoc nostro seculo, & ante in scholis publicis sapientiam ueram altercando & disputando assenemo non in animum inducit suum. Et qui a studiosorum & literatorum uulgo commendari udarique desiderat. animum totum uel ad refuationem aliorum scriptorum appellit, uel nouas introuersias mouet. Uerum ut in sapientia uulgari, quae nihil arcani in se complectitur, illud studium merito probatur, cum indignis philosophastris quiete animi, quae in solida naturae cognitione consistit, frui haud liceat; Sic sincerior philosophia econtra quiete animi delectatur, dum omnem dubitationem circa arcana naturae excludit, atque de is cum nullo hominum confert, ne mutua ex disceptatione forte fortuito summum philosophiae arcanum indigno alicui innotescat. Id cuius reuelationem Deus sil reseruat, nemo manifestato. Ix. Ingeniosus. Id est: Non esto ingenio stupido, sed sagaci, cosubtili. Uidendum tame, ne sit nimium subtilis, qui prae nimia sua subtilitate dictis sophorum & ipsinaturae nouitatem quandam inuehat, sensum afferat, non exinde efferat, atque naturam potius ad suae rationis cogitata, quam haec ad illam metiatur. Siquidem inde naturae simplicitas peruertitur, & ad intima uerae sapientiae penetralia accessus impeditur. Natura ut simplex est: ita indagatorem simplicem non nimis subtilem requirit. X. Pseudochymicos & sophistas uitato. Qui, ut uerbis Rosari philosophorum utar, decepti ingenii sui tarditate, & ad inopiam deducti alios etiam tentant seducere, & ad miseriam compellere. Hinc ita Teruisinus: Fugite sophisticationes Alchymistarum nequam & quoscunque alios, qui fidem istis adhibent: nam si quid boni uos lectio librorum docuit, falsis iuramentis & assertionibus adimere conantur. At ais, te ex animo uelleo fugere sophistas, si nosses & cum non noueris, te non posse eos uitare. Ut igitur conqueri desinas, atque ex suis signis sophistas dignoscas characteres eorum nouem propositionibus describam. I. Sophistae uulgaribus operationibus, calcinationibus, solutionibus, congelationibus etc. insudant. Unde huiusmodi operationes Teruisinus appellat deceptiones, ut uero intelligas, quantum sit discriminis inter nostras & uulgares op rationes, attende ad ea, quae iam sum dicturus. Uulgo calcinant, sed sine corporis multiplicatione, potius cum diminutione: philosophi calcinant cum corporis multiplicatione. Uide Quercetanum resp. ad Aubertum pag. 66. Uulgo calcinant igni comburenti: philosophi aqua. Uulgo soluunt, & solutione facta separant menstruum: philosophi soluunt ita ut soluens & solutu in una homogenea essentia permaneat: Teruis. in epistola ad Thomam de Bononia. Uulgo solutio & congelatio diuersis fiunt temporibus & horis: philosophi dum soluunt, simul congelant uide Lud. Puer. mihi p. 198. Praeterea uulgus corpora liquefacit per ignem combutentem: phisophi per aquam: unde dicitur: Liquefacite corpora liquefactione non uulgari, sed nostra, quae est cum aqua. Uide Auror consurg. c. 27. & Rosar. phil. mihi p. 333. Ii. In illo laborunt, quod in se tincturam philosophis notam non habet. Stultis sunt stultiores, ait Senior qui praeparant illud, quod in se tincturam non habet. Iii. Uariis in uasis suas materias coquunt. Operantum, inquit Dionysius Zacharias Gallus, hac tempestate pars maxuma errorem suum hoc ipso fateri cogitur, cum nemo non ipsorum tres uel quatuor furnos habeat, & nonnulli decem uel duodecim, hunc ad calcinandum, illum ad soluendum, alium ad sublimandum & innumera uasa, quibus utuntur: uerum enim uero ii in extremum operarentur, priusquam hac uia ad perfectionem peruenirent, nisi suas operationes corrigerent. Iu. Ingentes sumptus ad magisterium requirunt. Id quod Reges, Principes, Comites & nobiles uiti, qui eos alunt, ubertim testari possunt, sec multae expensae non sunt nostro magisterio conficiundo necessariae; quia una materia, unum uas, & una sola coctio ad lapidis creationem requiritur. Uili precio, ait subtilissimus Geber, ad complementum peruenies. Processus habent scriptos, secundum quos operantur. At ars nostra nullo continuo processu ad literam intellecto continetur: philosophi ueri ad eo hanc nostram scientiam aenigmatibus, parabolis & figuris occultauerunt, ut impossibile sola librorum lectione ad cognitionem huius artis peruenire. Dionys. Zach. Gall. Ui. Ultro sua officia magnatibus deferunt, atque iis artem auri conficiundi pollicentur. Magnates uel ad superbiam, uel ad mundi delicias uel ad tyrannidem diuitias expetunt, ac pronide iis, qui se auri conficiundi rationem tenere gioriantur, faciles praebent aures, non cogitantes, quod auri studium a philosophis non primario, sed secundario spectetur. Aurum primo non intendit, qui omnium rerum, non solum metallorum sed etiam uegetabilium & animalium uitia, imperfectionesque uno catholico remedio ex omnium perfectissimo corpore extracto auferre. & in perfectiones transplantare sibi proponit. Si metallorum perfectionem solam non quaerunt philosophi, quo fine opus est, ut in metallico corpore omnium rerum supplementum & instaurationem quaeramus. Tinctura auri cum certum & determinatum rerum sublunarium genus sit, catholicum remedium esse nequit: ac proinde qui uniuersalem affectant medicinam, tincturam auri per se non appetunt, secus qui faciunt, sophistae sunt, & nunquam nostro magisterio dignabuntur. Quia autem magnates sunt sitientissimi auri & pecuniae, Sophistas auri tincturam primario intendentes ad se uocant, uel quando suam operam deferunt, sibi diuinciunt, ut breui magnam argenti copiam ipsorum auxilio corradant. Uerum ut st altum est magnatum propositum: ita nunquam aliquid aliud, quam summam argenti iacturam inde reportant. Suspectus est omnis, ait Thomas Aquinas, in hac arte seruiens regibus & praelatis. Uii. Asseuerant se sapius fecisse, sed tum non habuisse necessaria, Teruis. Uiii. Se continuo maxuma cum diligentia per multos annos ad fornaces suas adsedisse & sine intermissione operatos fuisse praedicant. Hoc eo fine faciunt, ut aliquid arcani ex tanto labore didicisse uideantur, & apud incautos facilius se insinuent. Ix. Ex lumine natura rationem sui operis exponere nesciunt: sed sine rationibus suam scientiam ueram esse garriunt, adduntque saepe, se arcanorum fuisse participes redditos a docto quo dam uiro, quem fingunt, ut alierius eruditione fraudes & sophismata sua pallient. Non enim sunt philosophi, nec guttulam de fonte naturae gustauerunt, ac proinde satis mirari non possum, quod magni uiri ab eiusmodi impostoribus sibi imponi patiantur, non reputantes, sine artibus praeclaris & liberalibus nullam mysteriorum perfectam cognitionem unquam esse acquirendam. Qui cunque, ait Teruisimus, radices minerarum & simplices & compositas ignorat, principia naturae ignorat, Ergo & artis: & per consequens erit sophista potius, quam philosophus. Conclusio. Quod si Suauissime Lector, hunc meum tractatum, quem Uerum Hermetem inscriargenti lectione percurreris, non tantum ex eo inde percipies, hodiernos chymistas non esse ueros Hermeticos, imo potius sophistas, qui sanam nostram philosophiam suis falsis receptiunculis obscutent, deprauent, atque, cum arcanum Hermetis assequi nequeant, quascunque chymicas operationes Hermeti adscribant, ne ab Hermetis studio alieni uideantur: Sed etiam uia, qua ad secretioris philosophiae magisterium promoueri possis, tibi profunde rem pensitanti, & sedulo inquirenti demonstrabitur. Interim uale diu in Deo & Filio eius Ihsuh Christo. Zigenhainiae 2. Octob. Anno 1615. Ueri Hermetis Finis. Deo uni, & Filio eius Ihsuh Christe sit laus & gloria in aeternum, Amen. Philosophiae Hermeticae. Tractatus secundus, qui est Porta Hermeticae Sapientiae, Cum quinque clauibus appropriatis. Autore Henrico Nollio. Praefatio. Hunc tractatum, Beneuole Lector portam Sapientiae Hermeticae inscribo, quod nemo ad arcanum Hermetis peruenire potest, nisi clauibus a me hic propositis ad reserationem portae utatur. Est uero porta sapientiae nostrae nihil aliud, quam naturae inuolucrum, quo macrocosmi filius, filius Solis & Lunae, lapis philosophorum alias dictus, in abstruso latet. Qui si in lucem sistitur, atque e naturae tenebricoso corpore eruitur, in nobilissimam omnium abit medicinam. Si tu, Sincere Lector, mysterium illud omnium praestantissimum, & miraculum naturae uere admirandum ex sincerioris philosophiae arce reportare in animo habes, per genuinam portam ingredere, atque ad eius apertionem proxime enarrandas claues adhibe. Claues uero enumero quinque: Quarum prima est, Inuocatio Numinis diuini 2. Meditatio. 3. Uiua institutio. 4. Lectio. & 5. Operatio. De siugulis ordine tractabo. Caput I. De Inuocatione Numinis Diuini. ( 1 ) Tu, qui ad philosophorum artem adspiras, ( a ) Sine intermissione, Cd ) in fide, ( c ] nihil haesitans ( d ) Deum ( e ) orato, ut eius auxilio ad arcanum arcanorum peruenias. ( a ) Sine intermissione oportet orare & non defatigari Lucae. 18.U. ( b ). Omnia quaecunque petieritis in precatione, credentes, accipietis: Matthei 21. U. 22 Marci Ii. u. 24. ( c ) Si cui uestrum deest Sapientia, a Deo dante omnibus simpliciter nec exprobrante postulet, ac dabitur ei, postulet uero cum fiducia, nihil haesitans: Nam qui haesitat, fluctui maris qui uentis agitur & impetu rapitur, similis est: Neque existimet homo, se quid quam accepturum a Domino, Iac. I.u.5. &. 6. ( d ) Omne enim donum perfectum e supernis est descendens a patre luminum: lac i. U. 17. ( e ) Quisquis enim petit, accipit, & quicunque quaerit, in uenit, & pulsanti aperietur. Matth 7. u 8. Itaque cum haec pura & diuina scientia, teste Morieno & omnibus philosophis, sit donum altissimi, qua eam suis commendat, non decet, ait idem Morienus, quenquam se ab hoc magisterio retrahere sed suam fidem & spem in altissimo firmiter configere illumque assidue orare, ut diuinum & mirabile opus efficiat. Basi. Ualent, mihi p. 2. Ich sage dir in lauter Warheit / daß / so du un¬ sern grosen uralten Stein machen wilst / so folge meiner lehre / unnd bitte fur allen dingen deinen Gott / den Schopfer aller Creaturen / daß er dir darzu segen / und gedeyen gebeni wolle. Ii. Deo ex toto animo in precibus uoueto, te per philosophorum arcanum Ecclesiae, pauperibus, omnibusque piis, qui tuum poscunt auxilium, adfuturum. Alio profecto fine ne quaerito Hermetis magisterium: si Secus feceris, non acquires. Unde & omnes ii, qui eam ob caussam chymiam Hermeticam tractant, ut mundanas diuitias sibi comparent, splendide & magnificende uiuant, atque tyrannidem suam, quam sub corde tectam gerunt, magis magisque exercere ualeant nunquam adepturi sunt quamuis in milleannos uestigent. Balil. Ualent. mihi p. 3 Gedencke / wenn du zu ehren geset wirst / daß du dem armen und durfftigen darbietest/ ihn auß elend zu erretten / und mit deiner hulflichen hand werfrewent auf das du destomehr segen uom Herrer empfangest / und einen Stuhl im Himmel durch besterigung deines glaubens uberkommen mogest. Caput. Ii. De Meditatione. I. Antequam ad opus te accingas, imaginare diligenter quid quaeras, & quis sit intentionis tuae scopus & finis. Sendiuog. Lull. c. 24 theor. test. Antequam aliquid facias, uide quid uelis facere, & sapienter operare. Et c. 31. eiusdem libr. Debes praemeditari fili, cui rei debeas manum apponere ad operandum. Ii. Diligenter ( a ) naturam rimator, & ( b ) dicta philosophorum probe meditator. ( a ) Sine lumine enim & cognitione naturae impossibile est hanc assequi artem, nisi singulati reuelatione alicui contingat, uel per secretam amici demonstrationem: Sendiuog. Frustra ergo, ut ait idem in Epilogo laborat ille, qui sine naturae cognitione manus ad labores porrigit. ( b ) Lull. c. 29. Theor. test. Nota doctrinas nostras, & glosa fortiter per multas considerationes & reiterationis speculationes, si desideras nos intelligere. Morienus. Si quis philosophorum dicta inuenerit, in illis diligenter studeat, donec ea recto modo intelligat: cum diuturnitate enim meditationis immensae scient arum arcanum & incomparabilem thesaurum inuenit. Consectarium. Itaque ad praxin ne accedito, nisi in theoria diligenter uersalus fueris. Oportet enim, ut in hoc studio doctrina experimentum praecedat. Lull. c. 53. Theor. test. sub finem. Nisi per theoriam naturas intelligas, nullo tempore per practicam opus tuum corrigere scies: sed potius in errorem cades. Teruisinus ad Thomam de Bononia. Errare contingit ad opus accedere uolentes, omisso & neglecto mentalis practicae iudicio, quam theorica in animo operatur, priusquam ad opus conficiundum operationes accedant. Razes. Non potest facile eius in praxu manus inclarescere, nisi cuius mens in theorica prius maceretur: ille enim ad operationes securus accedit, cuius in mente pluies operationum imagines resultant. Confer & Arnold. praef. in Ros. Lull. lib. Uade mecum. Ars nostra sine philosophia nec doceri, nec possideri debet. Paracelsus lib. uexat. p. 932. Wer haß dichtet / der trifft auch haß die kunst / und findet die warheit: id est: Qui rem acutius perpendit, ueritatem attingit. Idem lib. de imag. c. 12. Einer der da speculiret / und hat deren dingen einen uerstandt / darinnen er speculiret / lest er nicht dauon ab / und ihm ernstlich angelegen seyn /so erfindet er in solcher speculation die practick. id est: Qui speculatur, & res, quas speculatur, intelligit, si non desinat, sed sollicite rem curae, cordique habeat, per speculationem talem practicam inuenit. Iii. Diligenter considerato, num propositum tuum cum natura concordet, an sit possibile; Ab exemplis discito apparentibus, ex quibus rebus quid fiat; quomodo & in quali uase natura operetur. Sendiuog. quem alias soleo Anonymum Leschum appellare. Caput Iii. De Uiua Institutione. Esset sane haec clauis omnum tutissima, & certissima, sed cum ea pauci ob artis summae summam eminentiam, & seriam philosophorum prohibitionem potiri queant, non possum aliuid de hac claue proponere. Qui possidet hanc diuinam scientiam, eam nemini facile aperit. Qui uero non habet, docere nequit. Quod sane mouere debet magnates, ne credant is, qui se exactissime artem tenere gloriantur. Et cum magnates huius seculi Hermetis arcanum propter abusum ad pompam & tyrannidem appetant, fere omnes indigni Dei iudicio habentur: Et si quis huiusmodi uiris se aperiret, magisteriumque demonstraret, sibi periculum fabricaret: id quod ex Sendiuogii Epilogo luculenter constit, ubi sic ait: Non dubito multos bonae conscientiae & uoluntatis homines illud donum Dei clanculum possidere; Hi meo moniti exemplo, & meis periculis cautiores & prouidentiores facti, Harpocratis sibi commendatum habeent silentium: Quotiescunque enim me magnatibus detegere uolui, semper aut in damnum aut in periculum mihi cessit. Caput Iu. De Lectione. 1. Diligenter uerorum philosophorum libros legito, & lectione assidua id, quod legisti repetito. Basilius Ualentinus mihi p. 3. Uerachte mein frennd auch nicht / noch uer¬ schmehe die warhafftige Schrifften deren / die den Stein uor uns gehabt haben. Denn durch die offenbarung Gottes hab ichs uon ihnen / und solch lesen muß uielfeltig und offter geschehen / damit der grund nicht uergossen werde / unnd die warheit / wie ein Liecht uerlesche. Theotheophilus in Turba. Nemo nouit artem numi & auri arcanum, nisi philosophiae librosi diligent & assidua lectiose perlegerit. Dionys. Zach Gall. Qui ad ueri lapidis cognitionem prouehi desiderant, constanter & patienter prius legere & intelligere bonos autores discant, quam operi manum admoueant, intellectum a Deo precibus impetrantes. Teruis. praef. in Alchym. Te primo intuitu dicta nostra intellecturum ne arbitrator: uix enim decima lectionis repetitione sensum eorum apprehendes. Quo saepius lectionem repetes, eo exquisitius uim dictorum intelliges. Cautela. Cauebis, ut pro uerorum philosophorum libris impostorum scripta & recepta legas. Haec enim omnia fallunt, & a ueritate longe abducunt. Corrector fatuorum praef. Omnes huius artis apicem diligentes studiis conentur insistere, & ex libris haurire ueritatem, & non ex mendosis, neque ex fabulosis. Teruisinus. Qui artem ueram assequi cupit: uersator cum sapientibus, hi eorum, & non impostorum libros legito, licet obscuris uerbis eam doceant. Obseruatio. Ut uero uere philosophicos libros a sophisticis exquisite secernas, omnes alios libros cum his, quos hoc in uolumine Hermetico exhibeo & allego, conferro. Si ipsorum doctrina cum hisce libris conspirauerit, eos pro philosophicis habeto. Sin uero dissenserit, atque nihil nisi fictos processus ad solem & lunam conficiundam tibi obtulerit, sophisticos eos libros esse tibi certo persuadeto. Ii. Sub initium studii Hermetici unum librum tantum legito, ex cuius multoties repetita lectione errores uulgarium operantium dignoscere, terminis philosophorum assuefieri, generationem rerum naturalium intelligere, atque uestigationis uerae materiae fundamentum certissimum ponere queas: post autores alios addito & conferto. Hanc uiam si iueris, ad propositam metam citius peruenies, atque nostra philosophia tibi magis dulcescet, quam si per multos libros superficiaria lectione sine requisito iudicio & debita obseruatione percurras. Ex multitudine potius confunderis, quam proficies. Distrahit animum, non ait Seneca, librorum multitudo. Itaque cum legere non possis, quantum habueris, sat est habere quantum legas. Sed modo, inquis, hunc librum euoluere uolo, modo illum. Fastidientis stomachi est, multa degustare: Quae ubi uaria sunt & diuersa, coinquinant, non alunt. Probatos igitur semper lege, & si quando ad alios diuerti lubet, ad priores redi. Tutius ergo, ego aio, semper est unius philosophi dictis, quamuis obscuris, pertinaciter adhaerescere, in sensum eorum stuose meditatione attentissima inquirere, & in uno autore suae philosophiae fundamentum iacere, quam multa non intellecta legisse uideri. Ego Bernhardi Comitis Teruisini opusculum Hermeticum sub initium legi. Tu tractatus duodecim Michaelis Sendiuogii, qui in titulo sui libri Diui Leschi genus amare scribitur, tibi comparare, atque uel centies cum summa meditatione perlgere poteris. Uix sine fructu, si modo Deum sine intermissione certa fide fultus imploraueris, librum eum depones. Iii. Iudicio sincero in legendo utitor, Sapienter inquit Lull. c. 29. theor. test. Consideres doctrinas nostras, ne te ( ut uerbis philosophi Apuleii utar ) antiquorum librorum textus, qui uerba nonnunquam transponunt, decipiant. Consectaria. I. Itaque ad naturam dicta philosophorum reuocato. Ludolph. Uerdeman praef. in test. Lull. Philosophorum scripta non ex uerborum cortice, sed ex naturae uiribus intelliguntur. Teruisinus. Uos oportet dicta philosophorum ad naturae possibilitatem, & non ad sonum uerborum intelligere. Ii, Obscura loca cum apertis conferto. Doctrina enim unius aperit doctrinam alterius. Lull. c. 31 Theor. test. ' Quod illam uiam insistere debeamus, sito exmplo admodum pulchre docet. Teruisinus, ubi sic ait: Consideraui, quibus in locis libri maxume in eundem sensum inter se conuenirent ibidem existimaui potissimum latere ueritatem. Iii. Ea, circa quae philosophi se errasse ingenuo fatentur probe notato, ut ab isdem erroribus tibi caueas. Sophisticos huiusmodi errores plurimos recenseri a Bernhardo Comite Teruisino & Zacharia Gallo ex ipsorum libris intelligis: Tu modo attende & cauel nam. Felix, quem faciunt aliena pericula cautum. Iu. Axiomata generalia a philosophis adducta eruito, & ante omnia exquisitissime pensitato. Deducunt enim te ad ueram luminis naturae cognitionem, atque tibi iudicium ingenerant, quo sophistas dignoscas, atque ueros philosophos ab iis facilime discernas, Iu. In lectione tamdiu perseuerato, usque dum mirabilem harmoniam & consensum dictorum philosophicorum uideris. Basil. Ualentinus mihi p. 2. Setze dein uornemen nicht in einen wanckel, mut / sondern folge dem gesatzten felß nach / da alle weissen zusammen treffen: id est propositum tuum haud sit incertum & dubium, sed immotae petrae in qua omnes sapientes conspirant, innititor. Idem uon der grosen heimlichkeit der welt mihi p. 197. Es gehoret zu einem waren philosopho uiel fel¬ tiges fleissiges lesen uielerley Schrifften der alten weissen so fur uns gelebet haben: und erwege solche wohl / mit offter widerholung. Mercke auch in solcher ernewrung ihr einhelliges gemut / da sie samptlich zum ziel treffen. id est. Uerus philosophus multoties scripta antiquorum sapientum, qui ante nos uixerunt, summa cum diligentia legere tenetur. Et tu ea saepius repetita bene pensita, & dum repetis, unanimem sophorum consensum, quo omnes una ad scopum collimant, obserua. Dionys. Zach. Gall. in praef. Amatores huius artis rogo, ut omnibus dubiis, quae circa singulas operationes in compositione necessarias uersantur, collatis, & quae sibi mutuo contradicere uidebuntur, aenigmatum aequiuocationibus & figuris animum adeo resolutum & liberum habeant, ut uideant & intelligant, diuersa philosophorum uerba in unitate sensus conspirare, & non esse nisi meras concordantias. Caput V De Operatione. Peratio, clauis portae nostrae, non contemnenda. Secundum hos canones instituitor. In Omnibus naturam imitator. Teruis. Aurorae consurg. cap 3. Diuersos naturae processus philosophi super adduxerunt, ut per hoc adstruerent, scientiam fore naturalem, & in omnibus naturam imitati. Dionys. Zach. Galquotquot naturam imitati fuere, ad huius artis notitiam peruenerunt. Clangor Buccinae. Plus imitatur Alchymia inter omnes alias artes naturam: aliae enim artes naturam imitantur similitudinarie; Alchymia uero mera ueritate. Imitator uero naturam I. In materia. Sic enim ait Zach. Gall. Si naturam ars imitatur, necessario fatendum est, ipsam uti simili materia qua natura. At natura in procreatione metallorum solo argento uiuo utitur. Itaque ( ut cum Assiduo loquar ) opus philosophorum & prophetatum non fit, nisi in solo argento uiuo. Naturam exactissime imitamur, ait Teruisinus, quae in suis mineris aliam non habet materiam, in quam operetur, praeterquam puram formam Mercurialem. Ii. In re motione extranei. Teruis. Turba phil. Morienus. Itaque qui aliquid aliud quam Mercurialem naturam ad opus nostrum assumunt, sophistis merito associantur. Iii. In pondere. Quicunque naturam in his imitari uolet, huius obseruet ordinem & pondera duntaxat. Teruis. Si uelis, ait Sendiuogius tract. 12. ut natura melioretur in actu, solue corpus quoduis, & illud, quod nature accessit heterogeneum, separa, purga, coniunge pura puris, cocta coctis, cruda crudis, secundum naturae pondus, non materiae. Iu. In colore. Ita enim Teruisinus. Pro gradibus huius alterationis Mercurii ( in nostro opere ) per suum sulphur diuersi colores iuntur, non aliter, quam per naturam in mineris: Colorum eiusmodi prmus est nigredo Saturnea: Secundus albedo Iouialis: Tertius Lunaris: Quartus Uenereus: Quintus Martialis. Sextus Solaris: Septimus uero color uno gradu solarem uincit: siquidemmateriam nostram perficimus, & plusquanperfectam reddimus post dictos colores rubeo sanguineoue colore exaltatissimo. U. In igne. Nam ignis duntaxat, ait Teruisinus, omnem artem regit, quo natura utitur. Ui. In operando: ars enim adiuuatur discendo ab operationibus naturae. Teruis. Uii. In operationis tarditate. Natura facit, ait autor Rosarii philosophorum mihi p. 214. suam operationem paulatiue: Ego uero uolo, ut tu idem facias; imo secundum naturam tua sit imaginatio. Hinc philosophi festinationem prohibent. Ii. Non operator, nisi rationibus certis, quae uel ex frequenti & assidua lectione tibi natae fuere, uel lumine naturae niti uidentur, ad operandum permouearis. Ab alterius, qui tibi aperte auri conficiundi rationem, & Mercurii fixationem, aliaque plura pollicetur, nudis uerbis & sophisticis processibus plane nihil ad operandum flectaris, imaginare tu potius ex natura secundum naturam, quid tibi bro & imaginatione prius discedere, quam re, quam manu & sumptibus. Teste Sendiuogio. Iii. Operationes tuae non sunto uulgares. Itaque I. uaria & multa chymicorum uasa. 2. ignem, quem uulgus chymicorum adhibet, & 3. instrumenta uulgaria reiicito: Sed tibi uas unum, ignis unus, instrumentum unum, & num esto. Iu. Diligenter operator. 1scala Philosoph. Cum in opere fueris, adit asiduitas, & patientia cum expectatione congrua, cuius finis commodum & laeticia: absit pigrities & negligentia, & festinatio diabolica, cuius finis damnum & tristitia. Portae Hermeticae Sapientiae Finis. Laus Deo. Philosophiae Hermeticae Tractatus Tertius, qui est Silentium Hermeticum, Quo tacenda Hermetis Philosophia compendiose & neruoso Describitur ab Henrico Nollio. Praefatio. Hunc tractatum, suauissime Lector, Silentium uoco Hermeticum, quia id, quod in eo proponitur, sub alto silentio a philosophis tractatur, & uariis aenigmatibus, parabolis, & figuris uelatur, ne indignis reueletur, sed solius ueritatis studiosis, & piis animis otium per negotium quaerentibus, nimirum sincerioris doctrinae filius innotescat. Philosophiam uero Hermetis hoc in libello certis erotematum & responsionum formulis depingere & describere placuit non alia de causa, quia sic lubuit, & huiusmodi docendi ratio doctissimis uiris probari solet. Quid ergo est Hermetis, antiquorumque sophorum uera philosophia? Philosophia antiquorum sapientum non est studium altercandi a sophistis ad Academias translatum, sed est spiritus uniuersi ( quem uulgo naturam appellitant ) omnia in omnibus operantis, rerum conseruationem promouentis, uitam omnium uiuentium perpetuantis, generationem procurantis, atque defectus omnes sua ipsius praesentia & efficaci actione tollentis scientia. Quid est spiritus uniuersi? Spiritus uniuersi est essentia subtilissima, per omnes creaturas hoc mundo comprehensas diffusa, summa agendi potestate praedita, penetratione sua omnibus robur & uires concilians, atque ita disposita, ut corpora, quibus inest, conseruet, uegeter, animet, atque ab omni imperfectione liberet, si modo perfectionis fuerint capacia. Unde est autem spiritus hic uniuersi? A Deo sub initium mundi creatus, atque corporeae mundi substantiae incorporatus est, itat amen ut in constantiori corpore maiori cum uirtute & copia inueniatur. Quodnam illud corpus est, in quod spiritus uniuersi copiose transfusus est? Est corpus omnium subtilissimum, & a corruptione, crassitieque remotissimum, nimirum coelum, quod per astra & luminaria sua summam uniuersi situs copiam possidentia in haec inferioracorpora uim & essentiam uniuersi demittit, ut hinc in uigore persistant, ad uitam disponantur, anima impraegnentur; atque ab omni imperfectione ad perfectionem certis mutationum gradibus prouehantur. Estne ex dicto spiritu uitae infinita constantia & perpetuitas? Philosophi quidem huic spiritui, cum sit naturae constantissimae & perfectissimae, illud potestatis tribuunt, qua perpetuum primaria & coelestia corpora persistunt: sed cum homo propter peccatum in Deum commissum morti sit obnoxius; in hisce inferioribus creaturis prolongitionem uitae, non perpetuitatem operatur: Homo enim, quia in Deum peccauit, legemque diuinam transgressus est, factus est haud capax perfectionis cum perpetuitate & aeterna constantia coniunctae. Igitur, ut audio, operatur uitae prolongationem? Imo patriarchae per spiritum & animam mundi uitam in multos protraxere annos. E mineralibus auro summam iste spiritus impertit constantiam: Huius enim corpus cum spiritu uniuersi summe sit impraegnatum, atque ad summam sit deductum perfectionem, elementa eius adeo sunt adaequata, ut nec ab aere alterari, neque ab aqua mutari, neque ab igne consumi, neque a terra exedi possit. Atque hinc Paracelsistae nobilissimam medicinam ex auro eliciunt, dum in spiritualem naturam illud transplantant, atque e fixo uolatile conficiunt. Quo medio spiritus uniuersi haberi potest? Eo medio, per quod e coelestibus luminaribus sublunari creaturae communicatur, & incorporatur, dubio procul acquiritur. Iam uero aqua est medium, cuius interuentu non tantum mineralia & metalla, sed etiam uegerabilia & animalia de spiritu ex sole & luna, caeterisque stellis defluente participent. Quis ergo in aqua spiritum uniuersi quaerendum esse inficiari poterit? Et Moses ipse Geneseos primo Spiritum Domini ferri super aquas ingenue fatetur. Spiritus uniuersi estne lapis Philosophorum? Non per se, quatenus iam actu omnia sustentat & conseruat, sed quatenus iam ex uniuersali medio in medicinam eminentissimam philosophica digestione decoctus est, dicitur & est lapis philosophorum. Quid ergo est lapis philosophorum? Lapis philosophorum est spiritus uniuersi, incubatu suo actuans aquas, atque in medicinam tam superiorum, quam inferiorum uirium habitaculum digestione philosophica deductus, eaque uirtute praeditus, ut imperfectis substantiis perfectionem sua ipsius communicatione ingeneret. Quaenam est perfectio, quam lapis sophorum rebus sui communicatione impertit? Lapis legitime administratus metalla imperfecta in auri statum deducit, uegetabilibus maturationem, uirorem & uigorem inducit, animaliaque quaecunque, siue sint bestiae, siue rationales creaturae, si quo morbo infecta fuerint, stupendum in modum ab eo sub minima dosi liberat. At impossibile est, aurum ab arte fieri posse, & unam medicinam omnibus morbis mederi? Uerum est, ab arte non posse produci substantiam; ac proinde nec aurum; sed sine natura artem intellige: Naturae enim subsidio, si auri primordia habentur, aureitatem imperfectis metallis inscribi posse nemo inficiabitur, cum philosophorum chorus unanimi consensu id ipsum asseueret, & hoc per ipsam experientiam ante haec secula toti orbi innotuerit. Ars tantum hoc in negocio auxiliatur naturae. Unam uero medicinam omnibus posse mederi morbis, uel ex hoc constabit, quod una hominis natura est, una materia, unus cibus omnibus hominibus in uniuersum satis faciens, unus potus omibus animantibus sufficiens, unusque Deus, qui hominem condidit. Uno conseruatore dato, dabitur & unum quid, quod a morbo quemlibet custodiat & liberet: Liberare enim a morbo conseruare est: quamuis non omne conseruare sit a morbo defendere. Conseruantur enim & ii, qui nondum in morbum prolapsi sunt. Praeterea ex abundanti iam concludo hoc syllogismo. Id quod omnium tam superiorum quam inferiorum uires in se continet, omnibus morbis mederi potest. Atque lapis philosophorum omnium tam superiorum, quam inferiorum uires in se continet: Ergo lapis philosophorum omnibus morbis mederi potest. Propositio sua luce radiat, nec negari potest. Assumptum philosophorum consensus stabilit, & Hermes in tabula Smaragdina id ingenue affirmat, nec illud alio modo hic probare licet: ne indignis mysterium & miraculum macrocosmi unicum & summum pandatur. Qui uero meos omnes tractatus Hermeticos diligenter legit, meditatur, & saepius attente repetit, euidentissimam assumptionis probationem exinde percipiet. Caligo enim oculorum ex crebra repetitione & immensa meditatione discutietur, & intellectus caelestis lucis radiis illuminabitur, ut, quae mundus in tenebris delicias & otium quaerens cernere non potis est, dilucide ueluti in clarissimo speculosuam ipsius imaginem sincerioris nostrae sapientiae ueritatem uideat. Ex qua materia habetur lapis philosophorum? Ex aqua uiribus superiorum & inferiorum impraegnata. Assumiturne sola aqua ad lapidis productionem? Assumitur. Sic enim autor Rosarii philosophorum mihi p. 214 ait: Moneo te, ut totum tuum intentum sit in decoctione aquae, & ne taedeat te, si uis habere fructum, & non cures de aliis rebus uanis, nisi de sola aqua: Coque ipsam paulatim putrefaciendo, donec mutetur de colore in colorem perfectum. Quare Morienus & Aros iubent, ut imitemur naturam, quae in mineris in nullam rem aliam operatur, quam in pure mercurialem formam. Uide Terus mihi p. 298. Si per solum Mercurium perficere poteris magisterium, preciosissimi operis eris indagator; ait Geber. Si cum Mercurio, ait Thomas Aquinasc. 4. lib. ad Rainaldum, nulla re extranea addita, operatus fueris, consequeris optatum, etc. At ex aqua & terra lapis constitui philosophis dicitur? Dicitur quidem, sed ea de caussa, quia aqua sophorum terram actu in se habet, quae in ipsa operatione prodit, quando ex aqua generatur. Est ne igitur una materia lapidis? Una. Audi Morienum, qui mihi p. 25. sic ait: Huius rei prima & principalis substantia & materia est una & de ea est unum & cum ea fit, neque ei aliquid additur uel minuitur: Id quod & Hercules quidam Rex & philosophus approbat, dicens: Hoc magisterium ex una primum radice prouenit, quae postmodum in plures res expanditur, & iterum ad unam reuertitur. Quare paulo post Morienus p. 27. Multiplicia quidem, inquit, eius radicis sunt nomina, sed si ea, quae supra dicta sunt, recto ordine inspexeris, unam eius radicem & substantiam & materiam inuenies. At philosophi foeminam & masculum simul requirunt? Requirunt quidem, sed id ea de caussa non fit, quod duae sint res distinctae & a se inuicem separatae in nostro opere, sed quod in una nostra materia duae sint substantiae, fixa & uolatilis, quarum haec nomen foeminae; illa uero nomen uiri obtineat. Sperma nostrum Hermaphroditicum est, omnia, quibus opus habet, in se continet. Unde lapis philosophorum dicitur seipsum perficere, & coagulare: Modo fiat administratio ignis legitima. Quomodo & aqua philosophorum lapis praeparatur? Aqua in terram philosophico processu uertitur. Terra continuo irrigatur, & exinde in crystallinam, pellucidamque aquam transmutatur, postmodumque eodem processu rubicundissimus prodit. Quae, aqua nimirum & ignis, si in unam essentiam coaluerint, medicina medicinarum, quam supra declaraui, inde proueniet. Sapienti satis. Silentii Hermetici Silentium. Laus Deo uni in aeternum. Amen. Philosophiae Hermeticae Tractatus quartus, seu Axiomata Hermetica In gratiam eorum, qui ad ueram Hermetis Sapientiam adspirant, Collecta ab Henrico Nollio. Praefatio. Tractatus hic est meae Hermeticae philosophiae quartus, in quo axiomata seu generales sententiae ad medicinae Hermeticae, quam lapidem antiquorum philosophorum uocitant, cognitionem quoquo modo deducentes ex Sapientum libris proponuntur, & explicantur. Si haec axiomata attente legeris, atque ad naturae fontem examinanaueris, facile philosophiae nostrae immotum fundamentum tibi innotescet, & dubio procul dignus euades, qui ad intima Hermeticae Sapientiae penetralia admittaris, atque in genui num Hermetis filium adopteris. Uerum ut debito ordine omnia hic proponantur quinque huius tractatus axiomatici capita faciemus, quorum primum axiomata de generali magisterii indagatione; 2. de materiae uerae uestigatione. 3. de materiae praeparatione; 4. de lapidis creatione; & 5. de lapidis pilosophici multiplicatione exhibebit. Axiomatum Hermeticorum Caput I. De Magisterii Generali indagatione. 1. Quod potest fieri per pauciora, frustra fit per plura. Scala phil. p. 130. Querc. pharmac. restit. p. 314. Itaque cum materia philosophici magisterii una sit, neque & philosophorum sententia praeter illam unam materiam quicquam sit ad opus nostrum assumendum. Errant omnes ii longe, qui duas uel plures materias diuersae essentiae & naturae praeparant, atque in medicinam Hermetis concoquere intendunt. Ii. Ars 59 Ii. Ars substantiam non producit. Ἡ τέχνη, inquit Pachymerius, οὐσίαν οὐκ ἀπεργάζεται. Unde Lull. c. 53. Theor. test. p. 93. b. Ars non potest dare formam substantialem rebus, sicuti facit natura per ingenium suae nobilis operationis: ideo necesse est arti ad naturam recurrere, ut eius substantiales formas, quas iam creauit, ad formandum corpus obtineat. Hoc saltem ars potest, nempe auxiliari naturae, habito semine. Quemadmodum id euidenter agricultura docet: ubi agricola semen creat nullum, sed tantum arando, occando & stercorando agrum colit, atque eo disponit, ut semen iam ante a natura creatum foecundiores ferat fructus. Olitor etiam hic tibi exemplo erit. Hic non creat surculum, quo arbores propagare nouit, sed iam a natura in sua arbore productum atque inde rescissum alii truneo adhuc uiuo inserit, ut in eo in arborem magnam excrescat, atque plures proferas fructus, quam si in sua prima arbore relictus fuisset. Quod bene notabunt sophistae, qui semen auri ex rebus alienis, nempe ex uitriolo, sale, alumine, stercoribus, ouis, imperfectis metallis, & c. per artem fabicare student non cogitantes, semen auri esse substantiam iam dudum a sole & luna creatam, suoque primordiali corpori insitam; ac proinde omnis artis operam frustraneam esse in producendo semine, quod Deus nature inclusit: cum ars ui nostri axiomatis substantiam non producat. Iii. Non inuenitur in re, quod in ea non fuerit antea. Arnold. c. 10. lib. I. Ros. c. Teruis. p. 7. Consectarium. Itaque nullus a natura debet petere, quod nou habet, nec habebit unquam. Lull. c. 18. Theor. test. p. 35. Catholicum ergo remedium ne quaere in particulari corpore. Catholicum e folo catholico desumendum est. Auari cum nihil nisi aurum noctesque diesque meditentur, auri ueram tincturam quaerentes nihil de uniuersali medicina cogitant, ac proinde id querunt in rebus, quod in iis non continetur. Tinctura nostra physica generalis est; atque non tantum ad minerale & metallicum regnum, sed etiam ad uegetabile & animale spectat. Itaque tinctura auri non tantum uestiganda est: sed tinctura uniuersi aeque tria sublunarium corporum regna respiciens. Hec cum ex auro uulgari hauriri nequeat, ex alio corpore, quod communiter corpora mineralia, uegetabilia & animalia ex aequo pure concernit, atque uere uiuum est, desumatur necesse est: in illo enim, quod catholicum est, catholicum remedium facilius habebitur, quam in illo, quod particulare est. Subque uno regno tantum militat. Iu. Omnis natura naturaliter perfici desiderat, ac destrui abhorret. Rosar. phil. mihi p. 395. Destructio est duplex: uiolenta & naturalis. Uiolenta est, qua semen corporis penitus destruitur, atque corpus inhabile ad suae speciei propagationem efficitur. Huiusmodi destructionem quodlibet corpus fugit: Naturalem uero corruptionem maxume desiderat desiderio natura. Naturalis enim corruptio fit cum seminis conseruatione, quippe essentia seminis per eiusmodi corruptionem magis magisque perficitur: ut uidemus in semine humano, quod in utero matris destruitur, ut inde foetus & homo fiat. Simili modo nostrum semen in aqua nostra putrescit, corrumpitur, & secundum externam formam destruitur, ut inde magis magisque in perfectionem & summum multiplicationem, ingenio philosophi sic disponente, deducatur. U. Nulla materia potest perfici, nisi patiatur diu. Lull. cap. 25. theor. test. p. 46. Inspice Generationem tritici, quod per multas septimanas in terra iacet, in eaque uariis & longis passionibus sabiacet: putrescit enim cum longa mora, dum humorem uegetabilem paulatim & non subito in se absorbet, & pars post partem perfecte soluitur, ut inde id, quod intus in profundo fuit absconditum, facilius prodeat & progerminet. Semen uirile in utero foeminae non alteratur subito, sed cum mora, quia humorem animalem quo nutritur, & soluitur, paulatim attrahit, atque hinc ut plurimum post quadraginta septimanas foetus excluditur perfectus. Similiter philosophi uolunt, in creatione lapidis sui non esse festinandum, sed patienter propter moram, quae est in opere magisterii propter elementorum repugnantiam maxima, operandum, usque dum arcanum philosophorum absolutum fuerit. Ui. Succurrendum est naturae per artem ( in eo ) quod omissum est per naturam. Scala phil. p. 13. Lull. c. 57. theor. test. Sic cum natura agrum excolere nequeat, ars naturae uenit subsidio, agrum aratro proscindit, simisque impinguat conuenientibus, ut semen iniectum uberiores fundat fructus. Sic & philosophicae nostrae materiae hoc auxili ferentes, eam certo uasi includimus, in eoque tandiu igne nostro humido coquimus, usque dum in sua propria aqua solis filius in rubicundissimam medicinam permutetur, fixissimaque inde tinctura prodeat. Ui. Natura non emendatur, nisi in sua natura propria. Teruis. p. 14. Hoc est, ut ipse Teruis. p. 35. explicat: natura metallica non emendatur, nisi in sua natura metallica, & non in alia quauis. Huc refer quod Sendiuogius tract. 1. de natura ait: Si praestantius quid moliris, quam natura, animaduerte in quo & per quid melioretur. Et semper id fiet in suo simili. Exempli gratia; Si cupis metallum ( quae est nostra intentio ) ulterius, quam natura fecit, in uirtute promouere, naturam accipere oportet metallicam. Uii. Natura natura laetatur, & naturam continet, & natura naturam uincit. Quia bis uocabulum Naturae ponitur, duo esse, quae magisterium nostrum constituunt, intelligito, sed cum haec duo in eadem sententia eodem uocabulo, mutato saltem casu, exprimantur, unius naturae & essentiae ea esse certo statuito. Naturae uero eae dicuntur fixum & uolatile. Fixum in operatione nostra continet naturam uolatilem, ne ab igne fugiat: uolatilis natura fixam substantiam sibi natura ita inclusam habet, ut sensum fugiat, neque ante decoctionem debitam uideatur. uolatile a fixo tum superatur, quando ab eo figitur, atque sibi ita incorporatur, ut aduersus ignis uehementiam sub forma perfectae medicinae consistat: Fixum a uolatili uincitur, quando in uolatilem naturam a uolatili mutatur, atque sub mercuriali forma apparet. Uiii. Ignorato motu, ignoratur natura. Arist. Sine motu enim nihil generatur. Lull. c. 49. theor. test. Ix. Omne quod eandem cum aliquo composito operationem efficit, est eidem per omnia simile. Zach. Gall. p. 77. Id est: ubi eaedem operationes, ibi eadem essentia; ut ait Athanasius dial. 2. de Trinitate. Itaque aurum philosophica proiectione productum cum easdem cum auro a natura generato operationes habeat, eandem quoque cum eo essentiam habet. X. Nullus transitus potest fieri unius extremi ad alterum, nisi per medium. Lull c. 78. theor. test. Arnold. Rosarii sui lib. I. C. 10. Priusquam igitur terram in aera transmutas eam in aquam transformabis: aqua enim inter terram & aera est media: & antequam aquam in ignem uertis, eam in aere mutabis. Hic enim est inter aquam & ignem medius, & c. Xi. Metalla transmutari non possunt, nisi in primam reducantur materiam. Nam, quando metalla, ait autor Clangoris Buccinae p. 487. ad primam materiam reducuntur, habetur proprium sperma eorum, ex quo artificialiter generantur. Xii. Simile in simile non agit, ac proinde simile a simili non patitur. Ros. phil. p. 233. Intellige id, quod est alii per omnia simile. Sic corpus in corpus, & spiritus in spiritum omni ex parte similem non agit. Atque hinc dissimilia in nostra arte habemus: Unum est indigestum, immaturum, crudum, imperfectum, humidum, molle, uolatile: Alterum est digestum, maturum, coctum, perfectum, siccum, durum & fixum. Illud quia uolatile est, dicitur spiritus: Hoc quia fixum, corpus. Dissimilitudo haec est in qualitatibus, non in essentia: ut aperte ex hoc Arnoldi dicto patet: corporis soluti & aquae soluentis una natura est, nisi quod natura corporis completa est, digesta & fixa: aquae autem natura incompleta, digesta & uolatilis, per hanc accidentariam dissimilitudinem spiritus & corpus appellantur inimici. Quo referillud philosophorum: Fac pacem inter inimicos, & habebis, quod quaeris. Xiii. Immaturis succurrendum est per matura. Ros. phil. p. 301. Unde idem autor p. 232. Corpus, ait, perfectum per nostrum magisterium iuuat & perficit imperfectum sine mixtione alicuius rei extraneae. Xiu. Omne peius laborans in aliqua arte, de sua naturali malitia melius destruere nititur; & omne melius laborans in aliqua arte peius perficere conatur. Ros. phil. mihi p. 296. Xu. Omne quod alterat, in alterandum intrat. Quicquid enim ingreditur, transmutat: infit autor Ros. phil. mihi p. 358. Et quod non intrat, non alterat. Treuir. ad Thomam de Bononia p. 103. Xui. Omne subtile ingreditur in omne grossum. Hermes citante Senior. p. 164. Xuii. Aqua quae dissoluit corpora, ab isuicissim inspissitur. Treuir. ad Thomam p. 63. Corpora non dissoluit aqua, nisi illa, quae fuerit suae speciei, & quae a corporibus inspissari poterit. Idem p. 58. In uegetabilibus humor aquae simplicis pro dissolutione interna sumitur, ut res congelatae in illam suos effectus diffundant: & rerum dissolutio contingit cum aquarum congelatione; & congelatio aquae cum rerum dissolutione: Sic & eodem fit modo in aqua minerali cum suis speciebus. Scala phil. mihi p. 132. Non subtiliatur terra, nisi inspissetur aqua, nec aqua inspissatur, nisi subtilietur terra: id est: Solutio corporis fit cum congelatione spiritus & congelatio spiritus fit cum solutione corporis. Lull. c. 19. theor. test. p. 17. & c. 94. p. 157. b. Quantum ergo corpus soluitur, tantum spiritus congelatur. Xuiii. Corpus grossum ( spissum ) cum simplici ( subtili ) & simplex cum grosso propter contrarietatem se coniungere non potest, nisi grossum in subtilitatem per suum simplicem spiritum conuertatur: & tunc sunt commiscibilia. Ros. phil. mihi p. 305. Calid. lib. I. Secretorum p. 332. Cum iam corpus attenuatum fuerit & subtiliatum, & exierit a sua densitate & spissitudine ad tenuitatem, & a grossitie & corporeitate ad spiritualitatem, tunc commiscebitur spiritibus, & imbibetur in eis: Et sic uterque euadent unum & idem, & non separabuntur: sicut nec aqua mixta aquae. Xix. Glacies per minima non coniungitur aquae, nisi calore in aquam uertatur. Confer Rosar. phil. mihi p. 298. Xx. In calcinatione philosophica nulla de bet fieri corporis diminutio; imo potius multiplicatio. Querc. resp. ad Aubertum p. 66. Aqua enim, qua philosophi calcinant, cum corpore calcinato unu quid est, & in unam naturam arctius coalescit, ac proinde corporis pondus ad auget. Id quod sophistae obseruabunt, ut suum errorem agnoscant, dum ita calcinando corpora corrumpant, ut pondus ipsorum minuatur. Xxi. Calx non sublimatur, nisi Mercurio se incorporet. Arnold. Ros. sui lib. 2. c. 18. Corpus, quod non est aqua, una cum aqua fit aqua: ait Agadmon in Turba. Xxii. Nihil fructum in nostra arte facit, nisi prius sit mortificatum. Exerc. Turbae p. 170. Quod enim seminas, non uiuificatur, nisi moriatur; ait Apost. c. 15. u. 36. 1. Corinth. Qui ergo, ait autor Aurorae consurg. p. 213. argentum uiuum sciuerit occidere & moitificare, magister & philosophus in hoc opere appellatur: nam argentum uiuum, teste Rosar. phil. p. 252. per se nihil ualet: cum uero mortificatur cum corpore occulto, tunc ualet, & uiuit uita incorruptibili: Et hoc corpus est de natura Solis. Hermes c. 3. de comp. p. 117. Oportet nos duo argenta uiua simul mortificare & uenerari. Basil. Ualent. im uierten Schlussel. Wo erstlich kein erden wird / da kan auch kein aufferstehung folgen in unserm werck: Dann in der erden steckt der naturliche Balsam / unnd das Saltz derer/ so da gesucht haben die wissenschafft aller ding, id est: Nisi primum corpus in terram abeat, non poterit in nostro opere resurgere: nam in terra naturae balsamus, & sal eorum qui omxxiii. Idem ipsum, quod mortificat, id & uiuificat. Parm. Turbae p. 8. Seu ut Lull. c. 42. theor. test. ait: Id quod corrumpit, hoc idem creat. Sic infit autor Scalae phil. Unde fit corruptio, inde fit uita & regeneratio. Natura, quae regit corpus, ait Parmenides dicto loco, illudque diruit, ac in puluerem & in nihilum conuertit, idem deinde renouat, reiterat & gignit frequenter. Teruis. 4. part. Alchymiae. Rex occiditur a fonte & per ipsum resuscitatur. Xxiu. Omnis res habens semen multiplicatur in eo, sed non absque naturae auxilio. Sendiuog. tract. 6. p. 29. Nihil enim sine semine nascitur: Sendiu. tract. 7. & crescit, eodem test. tract. 6. p. 27. Quare si metalla multiplicari debent, necesse est, ea semine non destituantur. Ne uero longe ab inuentione seminis metallici aberres; scito, semen metallorum uero & realiter ipsis inditum Sendiuogius tract. 6. p. 27. Nec minus scito, illud etiam alibi in subiecto liberiori, & non adeo compacto reperiri. Meditare, & ξὺν Θεῷ inuenies. Xxu. Omnis res in mare & foemina multiplicatur. Sendiuog. tract. 6. p. 28. Non enim ingenio artificis ex uno unum creatur; quia id solius Dei est proprium: sufficiat te posse ex duobus creare unum tibi utile. Sendiuog. eiusdem tract. p. 29. Xxui. Non tantum granum, uel corpus uertitur in semen, sed tantum est in corpore scintilla aliqua necessaria, quae a suo corpore custoditur, ab omni excessiuo calore & frigore. Sendiuog. tract. 3. p. 18. Si habes aures & sensus, hic animaduerte, & securus eris, non tantum ab illis, qui locum spermatis ignotant, totumque granum in semen reducere nituntur; uerum etiam ab his omnibus, qui in solutione metallorum uersantur, uana, & metalla per totum soluere uolunt, ut postea ex illorum commixtione mutua nouum creent metallum: Uide eundem Sendiuogium dicto loco. Xxuii. Uirtus cuiusque seminis est unicuique rei in suo regno se coniungere. Sendiu. tract. 7. p. 31. Semen enim non miscet se naturaliter alicui rei extra regnum suum. Send. ibidem. Regnum naturae est triplex; minerale, animale, uegetabile. Ut ergo unumquodque secundum naturam propagetur, mineralia mineralibus, animalia animalibus, & uegetabilia uegetabilibus coniunguntor, id quod datum axioma postulat. Xxuiii. Pura matrix purum dabit foetum. Sendiu. tract. 8. p. 33. Pura ea dicitur matrix, quae aliena natura non est conspurcata, sed impuritatibus omnibus depositis, cum semine cum suo regno mirabilem harmoniam obtinet. Xxix. Ignis seu calor non aliter excitatur, nisi motu. Sendiuog. tract. 12. p. 45. Quod facile uidere est apud fabrum ferrarium, ferrum lima comminuentem, quod eatenus motu uehementiori incalescit, ac si igne incanduisset. Xxx. E fixis sales redduntur uolatiles per solam proprie aquae Mercurialis additionem. Querc. pharm. restit. p. 445. Sic ex cinere uegetabilis alicuius corporis per aquam nubis uegetabilem sal uegetabile elicitur. Similiter ex calce metallorum philosophice praeparata sal metallicum per aquam metallicam philosophice deducitur, atque e fixo corpore in uolatilem naturam permutatur. Xxxi. Totum magisterium uno modo incipitur & finitur. Lud. Puer. p. 190. Scilicet coquendo. Xxxii. Totum opus & regimen non fit nisi aqua. Afflict. in Turba. sem. semitae p. 439. Si aes nostrum, ait Custos Turbae p. 24. aqua rexeritis, omnia praedicta inuenietis. Caput Ii. De Uestigatione Materiae. resoluitur. I. Omnis res est de eo, & ex eo, in quod Arnold sem. Semitae p. 473. Sic glacies est ex aqua: resoluitur enim per ealorem in aquam. Metalla ex argento uiuo constituuntur: resoluuntur enim artificio philosophico in illud, & quidem in operis initio. Uide Thom. Aquinatem ad Rainald. p. 35. Ii. Ubi uera principia deficiunt, necessario progressus deficit & generatio eorum, quae a ueris principiis debent oriri. Pet. Bonus. Cum itaque aurum debeat esse uerum, quod philosophorum proiectione efficitur, illud quoque ex principiis ueris constituitor, ac proinde omnes, qui ad auri ueri productionem adspirant, uideant, ut ueri auri uera principia sine alienae naturae immixtione habeant. Quae si habuerint, ad optatum finem sunt peruenturi. Iii. Ubi natura ( a ) desinit, ibi ars incipit. ( a ) In metallicis uidelicet coram oculis nostris perfectis corporibus. Sendiuog. tract 4. p. 20. Iu. Ars Hermetis in multis rebus non perficitur. Lull. theor. test. c. 18. Arnold. c. 6. lib. 1. Rosari sui. Rosar. phil.p. 206. Lapis enim unus, una medicina, una materia, unicum medium. quo perficitur, ut Liuius citante Zach. Gall. p. 76 aperte docet. U. Materia arcani esto ( a ) pura, ( b ) incorruptibilis, ac proinde ( c ) incombustibilis. ( a ) Puram esse debere materiam magisterii haec loquuntur dicta. Lull. c. 71. theor. test. Fili, lapis noster nunquam fieri potest, nisi de pura natura. Arisleus in uisione. Citante Ros. phil. p. 246. Non assumas naturam, nisi puram, mundam, amoenam, terream, & rectam. Agadmon. in Turba. Non ingreditur alienum, neque quippiam, nisi quod sit sincerum. ( b ) Incorruptibilis esto lapidis Hermetici materia, quia id, quod omni corruptioni tollendae destinatum est, nulli corruptioni obnoxium esse, ac proinde exeo, quod ab omni corruptione alienum est, sumi debet; ut ait autor Dialogi, qui uulgo Lullio adscribitur p. 446. Ex re corruptibili uniuersalis medicina elici non potest: id enim, quod seipsum ab omnibus corruptionibus praeseruare nequit, multo minus alienas naturas ab omnibus morbis liberabit. Uelle praeseruare, ait Lullius, per rem putridam, & corruptibilem, & reformari per rem foedam, & deformitati subiectam, & uelle facere incorruptibile per rem corruptibilem & infirmum curare per rem infirmam est phantasticum & inane. ( c ) Tinctura non est in corpore combustibili; ait Senior p. 63. Unser Stein der uhralten wechset nichit aus dingen / so uerbrennlich seyn: Basil. Ualent. lib de phil. lapide p. 4. id est: Noster lapis philosophorum non nascitur ex rebus combustibilibus. Ui. Semen lapidis philosophici ne in elementis quaerito. Ita Basil. Ualent. Es ist nicht uon noten / daß du deinen samen in den elementen suchest: denn so weit ist unser same nicht zu runck geseßt / sondern es ist ein nahere statt / darinnen unser same seine gewisse wohnung und herberg hat. id est: Non necesse est, ut quaeras tuum semen in elementis: Nostrum enim semen non tam longe remotum est, sed alius locus propinquior est, in quo certam & fixam sedem semen habet. Uii. Materia lapidis philosophici mercurialis est. Teruisinus. Opus nostrum fit ex una radice & ex duabus substantis mercurialibus. Hinc philosophi unanimi consensu approbant hunc decantatissimum uersiculum: Est in Mercurio quicquid quaerunt sapientes. Uiii. Nihil alieni ad opus nostrum assumendum Teruis. Itaque id, quod non est Mercurius, ex nostro opere reiicitur. Ix. E Metallis lopis philosophorum conficitur. Hermes lib. de comp. p. 119. De cauernis metallorum lapis occultus est. Teruisinus mihi p. 16. & 17. Materia nostra componi debet ex argento uiuo, & hoc alibi non reperitur, quam in metallis. Para¬ E 5 Paracels. lib. uexat. Die ware Alchymen / die allein sernet uon einer Kunst solem eder lunam zu machen uon den funf unuollkommenen metallen / gebraucht sich feiner andern recept / sondern allein uon den metalien / durch die metallen und mit den metallen werden / die uollkommene metallen gemacht. id est Alchymia uera, quae unico tantum artificio lunam aut solem ex quinque metallis fabricare docet, aliud receptum non admittit praeter illud, quod sic se habet: solum ex metallis, per metalla, & cum metallis perfecta metalla fiunt. Basil. Ualent. in dem buch uon dem grossen¬ Stein der uralten Weisen. Der same unsers Steins muß nirgend herfliefsen / dann aus einer metallischen Wurtzel / darauß auch die metallen selbst durch den Schopffer zugebahren uerordnet. id est: Semen nostri lapidis aliunde non dimanat, quam ex metallica radice, ex qua, dispensante creatore, ipsa metalla generantur. X. E Metallis quidem non omnibus, sed e solis perfectis arcanum Hermetis educitur. Hermes citante Ros. phil p. 295. Tinctura debet esse corporea, a corporibus metallicis perfectis extracta per beneficium & medium mineralium. Lull. c. 53. theor. test. De metallis perfectis humiditatem liquorosam trahes, quia de ipsis uenit nostrae perfectionis terminatio, & claritas quinti luminis. Idem c. 56. eiusdem lib. Bonus artista metalla pro mediis in opere magisterii capit, & specialiter solem & lunam. Consectarium. Itaque ex auro & argento lapidem suum philosophi cudunt. Aurum enim & argentum sunt perfecta metalla. Lull. c. 17. theor. test. Nostra medicina elicita & elucidata est de auro tanquam omnium metallorum preciosissimo. Ros. phil. mihi p. 234. Aurum totum est Mercurius, quod patet ex ipsius pondere & facili combinatione cum Mercurio: Ergo in ipso est totalis & radicalis philosophorum intentio & uoluntas. Arnold. lib. I. Ros. sui c. 5. Aurum est tinctura rubedinis tingens & transformans omne corpus: Argentum uero est tinctura albedinis perfecta albedine tingens caetera corpora. Annotatio. Duo posteriora axiomata de metallis dicentia si proprie intelligi debent, requirunt in fermentatione aurum & argentum: Lapis enim philosophorum non potest per se tingere, nisi tingatur; auro ad aurum, & argento ad argentum: prout perfectionis ipsius ratio id postulat. Sin uero extra fermentationem aurum & argentum considerantur, non sumuntur proprie, sed improprie. Proprie enim accepta ad lapidis creationem nihil faciunt. Philosophicum enim aurum philosophicumque argentum non sunt metalla mortua, sed uiua. Quemadmodum ex ouo cocto pullus non nascitur: ita ex auro fuso medicina uniuersalis non conficitur. Hinc clara uoce philosophi unanimiter exclamant, aurum suum non esse aurum uulgi; argentum suum non esse argentum uulgi. Xi. Ex Sulphure & Mercurio Medicinae Sophorum producitur. Id sic intelligito: Ex Mercurio, cui sulphur proprium innatum est, lapis philosophorum confit, id quod ingenue affirmat Teruisinus, ubi sic ait. Mercurio sulphur inclusum est, quando natura operatur; uerum non dominatur in eo, nisi per motum calidum, quo sulphur dictum alteratur, & una simul cum eo qualitates duae Mercurii. Et paulo ante: Mercurio huic in est sulphur fixum & incombustibile, quod nostrum opus perficit absque alia substantia, quam pura substantia Mercurii. Hinc Geber: In profundo naturae Mercurii est sulphur. Item Morienus & Aros: Nostrum sulphur non est uulgare, sed fixum, & non uolatile, de natura Mercurii, & non ex alia re quapiam. Quemadmodum ergo Sapientes, aio cum uero philosopho Philippo a Gabella, aurum uulgare non intelligunt: ita quoque nec sulphur, nec Mercurium uulgi uolunt intelligi. Illorum aurum uiuum, subtile & spirituale est: Uulgare nostrum densum, durum & fixum est. Mercurius illorum est materia prima omnium rerum, & sine qua nec M. consistere potest: Mercurius uero currens, seu argentum uiuum uulgi res est metallica, consistens in proprio semine. Deinde sulphur philosophorum est purum, fixum, album uel rubeum, ignem non fugiens: Uulgare autem est res impura, foeculenta, combustibilis, non fixa, etc. Unde facile cognoscitur, quae sit differentia inter aurum philosophorum & errantium: inter sulphur philosophorum & insipientium; inter Mercurium sophorum & ignorantium. Itaque quanta est differentia inter coelum & terram; tanta est sapientum & sophistarum dissimilitudo. Aurum autem philosophorum est aurum a natura nondum coagulatum & fixatum; nam si hoc esset, ignis artificialis in eo nihil operaretur: & consequenter artifex artificio suo frustraretur. Haec Philippus a Gabella doctissime & uerissime. Xii. Non est tingendum, nisi cum illis, quibus uirtus inest tingendi. Ros. phil. p. 302. lam uero uirtus tingendi inest auro & argento: Haec enim ea uirtute tincta sunt: Tinge ergo auro & argento: quia aurum aureum; argentum argenteum tribuit colorem. Ita ait idem autor citato loco. Fermentationi axioma datum applicabis, & intelliges. Xiii. Materia eadem est artis nostrae supra terram, quae est metallorum in terra. Teruis. p. 33. Zach. Gall. p. 92. 93. 94. & 98. Lull. C. 17. theor. test. Itaque cum, testibus philosophis, ut Teruisino p. 18. 20. 22. & 26. Zach. Gall. p. 79. Lullio, citato loco, sulphur & argentum uiuum sint uera materia metallorum, eadem quoque nostrae artis uera materia erunt. Quid autem per sulphur & argentum uiuum seu Mercurium philosophi intelligant, abunde ex Ii. axiomate huius capitis paulo ante percepisti. Xiu. Ars nullum creat sperma. Sendiuog. tract. Ii. Scito te nihil creare posse, quod solius Dei proprium est, sed res occultas in umbra latentes facere apparentes, & umbram ab ipsis tollere, hoc philosopho intelligenti a Deo per naturam concessum est. Guilielm. Parisiensis citante Teruis. p. 25. Creare spermata non est artis: at postquam a natura creata sunt, tum demum ars per solam uirtutem naturalem existentem in spermaticis materiis iam a natura creatis, coniungendo, ueluti naturae minister succurrit ipsi rei quidem existenti, sed nondum perfectae. Basil. Ualent. De magno mundi arcano mihi p. 217. Homo non potest nouum semen formare, sed tantum semen natura formatum propagare & multiplicare ex arte nouit. Teruis. Alchy. p. 26. Frustra ager colitur, nisi adsit materia creata per naturam, scilicet frumenti granum. Xu. Id quod uis metare, illud seminabis. Quae enim seminas, ea etiam metes: Ros. phil. p. 315. Ergo si stercus, ait idem Ros. p. 313. seminas, merdam & metes. Quire non est mirum, quod uix unus inter mille aut nullus de talibus perficit. Semina aurum & argentum, & afferent tibi fructum millesimum cum labore tuo, mediante natura. Aurum & argentum uulgaria hic ne intellige. Illud enim aurum est ad nostram artem assumendum, quod in ipsa operatione moritur, & ex ipsa morte sua propria uirtute in eminentem & praestantem naturam resurgit. Quod uero moritur, antea uiuum sit necesse est. Aurum ergo Sophorum non est aurum uulgi, quia hoc non mortuum est: sed uiuum; Quod necessario seminandum fuerit, si uiuum aurum, quo omnium rerum imperfectiones in perfectionem transformari debent, a nobis meti debet. Xui. Simile generatur ex simili. Uide Ros. phil. p. 266. & 318. Basil. Ualent. de lapide p. 4. & in 12. claue. Sic ex homine homo, ex leone leo, ex auro aurum, & ex argento argentum nascitur. Xuii. Ea, quae in nostrum magisterium intrant, radicaliter inter se commiscentur. Confer Teruis. p. 34. Sic sulphur nostrum Mercurio nostro naturae ben eficio radicaliter commixtum est, ut debito administrato igne, ex eo lapis sophorum producatur. Caput Iii. De Praeparatione Materiae. I. Omne, quod densum & durum est, oportet conteri, ut subtilissimum fiat & penetratiuum. Auror. Consurg. p. 233. Arnold. citante Dorneo p. 131. Non pigeat uos cruciare & corrumpere corpus terendo & imbibendo, donec aquam extraxeritis, ac corpus tenue factum sit ac impalpabile. Auicenna c. 3. tract. sui p. 415. Patiens sis, coque, tere; & incera, & non taedeat te hoc multoties reiterare. Arnold. confer c. 3. lib. 2. Rosarii sui. Ascanius in Turba. Cum corpus diligenter teritur, ex eo munda anima ac spiritualis & sublimis extrahitur. Calid. Nisi corpora conuerteritis in subtilitatem, ut sint impalpabilia tactui, non dirigetur uobis, quod quaeritis. Et si trita non fuerint, ad operationem reuertimini, quousque terantur & fiant subtilia Quod si feceritis, uobis, quod optatis, derigetur, Ii. Quanto magis teris, tanto magis mollificas, & partes grossas subtilias, donec fatis existat: Auicenna tract. sui c. 3. Arnold. lib. 2. Ros.c. 3. Iii. Quae imbibuntur, per aquam mollificantur. Auicenna & Arnold. citatis locis. Caput. Iu. De Creatione Lapidis. I. Corporum in argentum uiuum reductio est artis fundamentum. Arnold. Floris florum p. 479. Haec reductio appellari solet solutio, qua corpus seu sulphur nostrum Mercurio nostro inclusum soluitur. Quod dum fit, argentum uiuum seu Mercurius noster coagulatur. Arnold. c. 9. lib. I. Ros. p. 402. Necesse habes, quicunque uis operari, ut in solutione & sublimatione duorum luminarium primo labores, quia primus gradus est, ut argentum uiuum fiat ex ipsis. Scala phil. pag. 131. Soluere corpus & congelare spiritus est opus nostrum primum. Ii. Solutio philosophica requirit permanentiam simul soluentis & soluti. Teruis. ad Thomam de Bononia. Itaque i. fatui sunt, qui metalla aquis fortibus soluunt: hae enim a metallis separantur, & non fiunt una homogenea essentia cum eis. Errant, ait Lull lib. de transmutatione animae, arbitrantes, corpora metallorum fortibus communibus aquis, & aquis contra naturam reduci in materiam primam. Similiter Sendiuog. tract. 6. p. 28. in regeneratione, ait, metallorum sinistre proceditur a uulgaribus chymicis: Corpora metallica soluunt siue Mercurium, siue aurum, siue Saturnum, siue Lunam & corrodunt illa aquis fortibus, aliis rebus heterogeneis ad ueram artem non requisitis; postea coniungunt & fimul cogunt, nescientes, quod ex corpore humano dissecto non generatur homo; quia corruptio corporis & seminis destructio hoc pacto praecessit. 2. Errant, qui ignem excessiuum, quo humor noster soluens a corpore discedit, in soluendo adhibent. Iii. Nisi semen resoluatur calido uapore, nullius est usus. Sendiuog. tract. 6. p. 25. Iu. Terra fructum non gerit absque frequenti irrigatione. Rosar. phil. p. 336. Auicenn. p. 420. Arist. chym. p. 370. Confer Scal. phil. p. 444. Democritus citante Dorneo p. 171. Si uaporem siccum humido uapore irrigaueris, diuinum opus efficies. U. Irrigatio fiat aqua consanguinea. Consanguinea enim, ait Parmenides, consanguineis in arte nostra iunguntur: & poeta quidam sic canit: Semine natali postquam seiunximus ossa; Haec consanguinea deinde lauamus aqua. Quare philosophi, docente autore Aurorae consurg. p. 131. granum suum humore connaturali nutrire uolunt, donec uegetetur & fructum afferat talem, qualem intrinsecus habet, & uolunt uiuificare illud, quod mortuum est, a forma metallina, quousque fusionem metallicam perfectam praestet. Ui. Omne siccum naturaliter appetit bibere suum humidum: ut in suis partibus sit continuatum. Ros. phil. p. 298. Aristot. Chym. p. 368. Arnold. c. 14. lib. 2. Ros. Huc refer illud Aristotelis chymici: Coque siccum terrae nigrae cum humido aquae suae, donec siccum bibat humidum, & totum habebis magisterium. Uii. Quoties cinerem imbuitis, toties ipsum siccari, & rursum humectari oportet, donec eius color in id quod quaeritur, uertatur. Ardar. in Turb. Uiii. Omne semen per se nullius est momenti, nisi ponatur uel ab arte, uel a natura in matricem debitam. Sendiuog. tract. 8. Sic sperma uiri non prodest, nisi in matricem mulieris proiiciatur. Arnold. flor. flor. p. 474. Ix. Calor agens in humido nigredinem, in sicco albedinem, in albo citrinitatem generat. Arnold. c. 5. lib. I. Ros. sui. & c. 4. lib. 2. eiusdem Ros. X. Ignis noster esto ( a)aequalis, ( b)blandus, temperatus, lentissimus, ( c ) continuus, ( d)humidus, ( e ) albus, ( t ) calidus, tepidus, ( g ) circumiens, clarus, clausus, penetrans, uiuus, incomburens, & esto is ( h ) duntaxat, quo natura utitur. ( a ) Ros phil. p. 226. Morien. p. 42. Scala phil. p. 142. ( b ) iisdem locis & Ros. phil. p. 260. ( c ) Teruis. Alchy. p. 35. & 36. Scala phil. dicto loco ( d ) Teruisinus p. 37. Rosar. phil. p. 226 ( e ) Rosin. p. 256. Ros. phil. p. 226. ( f ) Ros. phil. iam dicta pagina. Teruis. P37. ( g ) Teruis. p. 36. ubi & caeterae ignis proprietates, quae in axiomate subiiciuntur, recensentur. ( h ) Teruisinus p. 35. Xi. Omnes operationes nostrae fiunt in uno uase praeter amotionem ab igne. Uide Zach, Gall. p. 85. & 86. Ioan. Austri philosophus in ludo Puer. p. 178. Sufficit tibi lapidem in nostro uase semel ponere, & claudere, quousque totum completur magisterium. Quod autem amplius est, a malo est. Dionys. Zach. Gall. p. 87. Unicus est operandi modus in unico uase, in unica fornacula ( quam Teruisinus ignem clausum, humidum, uaporosum, continuum, & digerentem uocat ) praeter amotionem, donec decoctio compleatur. Xii. Uas diligenter & fortiter claudendum est. Pandulph. Ardarius; Afflictus in Turba. Idque faciendum duabus de causis. I. Ne aqua inde exeat, & sic magisterium nostrum destruatur. Morfoleus in Turba. Uas undique obturetur, ne corpus aeris & spiritus eius fugiens inde extrahatur. Clangor Buccinae p. 501. Ideo requiritur uas sigillatum sigillo Hermetis: quia si uas in nostra arte non esset clausum ad inclusionem spiritus, tota uis exhalaret: Sicut in generatione metalli: quia si fumus, ex quo metallum in terra generatur, inueniret locum apertum, abiret in auras, & nullum generaret metallum. Ros. phil. p. 213. Ideo philosophi iusserunt claudere os uasis, ne aqua benedicta nostra exhalaret, sed defenderet a combustione hoc, quod in uase est. 2. Ne aliquid alieni inferatur. Balg. in Turba. Claude domum, ne uentus aut puluis ad eos perueniat. Xiii. Uideto ne uas aperias, donec totum humidum terminetur & finiatur. Lull. c. 25. theor. test. p. 44. Caput U. De Multiplicatione. I. Quanto magis materia erit debite praeparata & subtiliata, tanto magis uirtutes naturae superioris obtinebit & in se retinebit. Lull. c. 84. theor. test. & c. 32. pract. test. Confer item Clangor. Buccinae p. 502. Ii. Aes humore inspirato uitam suscipit, multiplicatur, & augmentatur, ut caeterae res. Bonell. in Turba. F 3 Iii. Quaniii. Quanto magis nutritur lapis, tanto magis augmentatur. Semitae semitae p. 442. Nutritur lapis lacte suo, id est, spermate, ex quo fuit ab initio: imbibitur autem argentum riuum saepius, quousque sufficiat. Ibidem. Axiomatum Hermeticorum Finis. Soli Deo sit sempiterna gloria. Amen. Hermeticae Sophiae Tractatus quintus, qui est De Generatione Rerum Naturalium. Praefatio. Generationem rerum naturalium ex lumine naturae scripturus ingenue fateor, me non ex Sophistarum libris hac in doctrina unquam profecisse, neque ex us aliquid accepturum: Non enim penes illos ueritas est, sed maxuma caecitas nixa & stabilita uanis hominum uanorum opinionibus, & contentionibus, quibus ueluti limitibus uulgus sapientiam circum scribit & s metitur. Ut bello homines perimuntur: Ita altercando ueritas amittitur: siquidem dum de rerum natura disputant, alter alterius non sine magna arrogantia, qua quisque sophiam sibi arrogat, opinionem insectari & refellere annititur: Atque hinc a uero fundamento discedunt, & in inextricabilem labyrinthum fixis principius munitum dilabuntur, ut quis alius inde irretitus se ex eiusmodi tricis difficulter expedire queat. Missis, inquam, his nugis, recta ad arcem sophiae ductu luminis naturae possidendam accedemus, atque ex solius naturae contemplatione, diuina fauente gratia, generationem rerum describemus, ut inde nostri cognitionem certissimam non solum nobis comparemus, sed etiam discamus, meditemurque uiam, qua ex perfectis corporibus medicinam morbis nostrorum corporum expellendis sufficientissimam eruamus & producamus: Quemadmodum enim homo, frumentum, herba, quodque e suo semine nascitur: ita eodem modo uera antiquorum philosophorum medicina, qua non datur ulla praestantior, ex perfectissimis corporibus & essentus generatur. Non ergo limis oculis & obiter intuere, quod tibi sum propositurus, sed arbitrare, hanc doctrinam tibi fore utilissimam, utpote cuius ductu ad mineralium, uegetabilium & animalium cognitionem, & metallicae medicinae inuentionem felicissimo ueluti tramite proueharis. Ut igitur exordiar, scias generationem rerum esse duplicem: Ordinariam & Extraordinariam. Extraordinaria est, qua dissimile ex dissimili nascitur. Ut mures, qui ex fimo a sole generantur. Dicitur alias generatio aequiuoca. Ordinaria generatio est, qua simile ex simili producitur: ut ex homine homo, ex leone leo. Appellatur alias uniuoca. Hanc quindecim propositionibus includam. I. Omne quod generatur, e suo ( a ) semine in propria ( b ) matrice nascitur. ( a ) Semen est corpus spirituale, ex quo incluspiritus nutrimentum aliunde attrahens in F 5 propria propria matrice corpus uiuum cum multiplici semine prottudit. Spiritus hic quibusdam philosophis χρρ ρα semen appellatur: corpus uero, in quo est sperma. Sed de uocibus nullilitem mouebo; cum de re inter nos constet. Spiritus hic seminalis est subtilissima seminis essentia, per naturam e corpore exaltata, atque in se totius corporis uires eminenter complectens, & praeterea uim seminalem, qua corpus in specie sua propagari & multiplicari possit. ( b)omne semen per se nullius est momenti, nisi ponatur uel ab arte uel a natura in matricem debitam: Sendiuog. tract. S. Matrix debita est, quo cuique semini in suo regno respondet: ac proinde semen minerale mineralem, animale animalem, & uegetabile uegetabilem matricem poscit. Matrices hae probe discernendae sunt, ne in grandem errorem prolabamur. Ii. Semen nullum artificio aliquo per ignem uulgarem operante extra uasa naturalia producitur. Id quod ipsa docet natura: Quis enim unquam putauerit, quod semen hominis extra sedem genitalium; semen pomi extra pomum, semen tritici extra aristas elaborari possit. Si quis uellet semen tritici in uasa chymica coniicere, illudque uario modo digerere & coquere, non posset inde stipulam producere, per quam aliud triticum prodeat: Frustra ergo omnes operantur ii, qui ex auro in uasis chymicis semen elicere moliuntur, atque non cogitant, semini cuique matricem genuinam & propriam in suo regno respondere, non artificiosum aliquod uasculum, quod ipsa natura respuit. Si uero, Deo concedente, semen natura creatum, & matricem itidem natura elaboratam habueris, semenque in illam per naturam iniectum cognoueris, atque deinceps igne conuenientissimo coxeris, nihil deerit, quin id, quod optas, sis consecuturus. Iii. Uniuersalis foetus ex uniuersali semine est. Foetus hic dicitur uniuersalis, qui singulis regnis, tam uegetabili & animali, quam minerali regno prodesse, perfectionemque suppeditare potis est. Itaque ex eo semine uniuersalis foetus nascidebet, quod similiter singulis corporibus sub istis tribus regnis suam impertiat utilitatem & perfectionem. Errant ergo longe, qui ex fonte particulari, ut uel ex minerali, uel ex uegetabili, uel ex animali corpore uniuersalem medicinam eruere attentant. Iu. Ut uero perfectum quid nascatur, semen putrescat & nutriatur necesse est. Amen, Amen dico uobis, nisi granum tritici in terram proiiciatur, & moriatur, solum manet: sin uero emoritur, centuplum affert fructum; ait Christus Ioan. 12. Nulla res potest animari & nasci nisi per sui corruptionem, putrefactionem ac mortificationem: Lull. c. 27. theor. test. mihi p. 51.b. Rosar. phil. mihi p. 254. Nisi ergo, ait Parmenides, corpus diruatur, constringatur, putrescat & conuertatur in substantia substantiali, non potest illa uirtus occulta extrahi, nec corpori misceri. U. Putrescit semen, quando ( a ) Sal eiusdem naturae in ( b ) humore conuenienti resolutum seminis substantiam, promouente calore tenui ( c ) penetrat, resoluit & subtiliat, ut spiritus inclusus ex subiecta materia sibi ( d ) domicilium conueniens, in quo suae naturae propagationem & seminis multiplicationem operari possit, fabricet. ( a ) Itaque semen minerale ad sui putrefactionem salem & humorem mineralem, uegetabile salem & humorem uegetabilem ( qui est communis aqua sale terrae impraegnata ) animale salem & humorem animalem ( qui est sanguis matricis sale ditatus ) requirit. Ex his facile intelligi potest illud Basili Qualentini, acutissimi philosophi, quod liber de magno mundi mysterio & ipsius medicina adducit, ubi haec uerba fatetur: " Metalla & mineralia iterum per mineralia confringi oportet ". Ubi tamen in unoquoque genere species discernende sunt: nam unaquaeque species suae speciei se coniungit, & semen commiscet, nisi monstrum habere uelis. Itaque ut simile simile generet, canis cum cane, leo cum leone, homo cum homine coeunt, & semina miscent. Quare Moses ait, unumquodque animal e terra secundum suum genus creatum esse. ( b ) Sine humore elementi aquae, ait Basilius in octaua claue, uera putrefactio fieri nequit: Nam humor est uerum organum, quo sal soluens intimos seminis recessus adeat & aperiat: siquidem quando calore debito humor subtiliatur, & excoquitur, salis portio etiam in eo attenuatur, atque idonea redditur & digna, quae facile, compactissimum seminis corpus permeet, sibique similem sal is spiritum in semine delitescentem & quiescentem suscitet, atque ad uegetationem promoueat. ( c ) Liber spiritus spiritum eiusdem naturae uinctum & constrictum facilime expedire & uinculis exuere potest: iique fit i.ratione actiuitatis, qua liber spiritus pollet: 2. ratione similitudinis: ab hac enim habet, ut cum spiritu salis corporis coniungatur, ac proinde suas uires in ipsum facilius exercere queat: Simile enim simili facile associatur, & intime unitur. Iam sciendum est, omnem spiritum in humore solutum esse liberum. Unde calore mediante spiritum similem carcere corporis compactum & constrictum ( tanquam eum, qui liberationem sui anhelat, atque ad actiuitatem seu actum efficaciter operandi adspirat, instar magnetis, penetrato corpore, attrahit, se, dum eum sibi adiungit, corroborat, & hac ratione ad agendum inflammat, non aliter ac si ignis ab igne accendatur, ut ita corpus necessario mutetur, & putrefiat ab ipso spiritu, cuius actio antea ligata erat: spiritus enim ille conclusus, dum ab altero libero spiritu actum uolatilem acquirit, foras nititur, atque ideo suum subiectum confringit, & facit, ut aliud corpus inde nascatur. Sic quando spiritus salis terrae in humore terrae immixto resoluitur: ( Omne sal in humore proprio liquescit & soluitur ) spiritus ille est liber: siquidem omne sal in humore liquatum est actiuum. Hinc granum tritici in terrram proseminatum, cuius corpore ueluti arctissimo compede spiritus salis uegetabilis continetur ligatus, ab eo libero spiritu penetratur & aperitur, ut sal in aqua resolutum spiritum uegetabilem e tritico ad actiuitatem & uegetationem excitet, & radicis substantiam, unde reliquae substantiae post generandae nutrimentum eterrae sinu communicetur, ante omnia in matrice propria producat. Notandum hoc in loco est, salquod poros corporis aperit, aliquando esse debile, alquando forte. Debile si fuerit, sal eiusdem naturae cum semine est corroborandum, & humor, qui sal debile in se habet, eo impraegnandus, ut naturae conuenientior & efficacior fiat solutio. Inspiciamus generationem tritici. Pluuiae inest sal uolatile ex resolutione in terra facta. Uerum cum sal illud propter terrae siccitatem nimiam solutioni foecundiori non sit sufficiens, agricolae agros fimis, in quibus sal eiusdem naturae cum tritico est, ( Fimus enim est ex stramine, stramen ex tritico, ex quo nascitur ) impinguant, ut pluuia descendens & humor terrae se immiscens ex terra & fimo sal exugat nitro sulphureum, quo confortatur, sibique adiungat, & subtilius frumentum ad inferendam foecunditatem & abundantiam frugum soluat. ( d ) Cum uis seminalis in intimis seminis recessibus lateat, atque in subtilissima salis sulphurei portione consistat, non potest euehi & multiplicari, nisi in humore mexume subtili ac puro. Uerum quia semen non subtilem humorem primo ex locis, unde ei nutrimentum subministratur, haurit, natura ante omnia tenetur formare instrumenta, in quibus humor ex elementis assumptus digeratur, subtilietur, & summe purgetur, ut purissimam seminis essentiam ex producto corpore proliciat, atque eam ad speciei conseruationem & multiplicationem adducat. Qua de causa natura prouida ex herbaceo semine radicem, interueniem te putrefactione, primum format, & deinde herbam foras protrudit, eamque multis articulis interdistinguit, ut sub initium in radice & deinceps in herba progerminante & absoluta humor ex terra, cui semen iniectum est, haustus magis magisque dirigatur, & ex radice uim seminalem ad oram propellat supremam, quo tandem matrice materiae seminalis formata, subsidio calore solis semen perfectissimum & propagandae speciei aptissimum colligatur. Sciendum uero hic est, saepe euenire, ut, quamuis natura seminalium progressum instrumenta & uehicula ex semine formauerit & perfecerit, ea tamen corpora, quae eiusmodi organis instructa sunt, non fundant semen, idque fieri eam ob causam, quia pori corporis, per quos uis spermatica eleuari & ad superficiem extrudi debet, citius productione seminis per externum frigus, uel salis insiti fixi exaltatam fortitudinem constipantur, ut semen uel haud matutrescat, uel penitus reprimatur. Id quod uidere est in pomorum Arantiorum arboribus, quae quidem hic instar aliarum arborum crescunt plantatae; sed tamen in his frigidioribus locis non ferunt fructus; nisi externo & conuenienti calore per hyemem foueantur: id quod in Illustrissimi & Potentissimi Principis Non. Mauritii Hassiae Landgrauii, Domini mei Clementissimi Paradiso, qui est Cassellis, fieri solent, ubi arbores pomorum dictorum per totam hyemem calore artificioso reguntur & fouentur, ut ipsarum fructus maturescere possint. Idem quoque in philosophorum magisterio obseruare est, ubi, si aurum philosophorum natura creatum & uereuiuum per se in macrocosmo relinquitur, & nostro solo natiuo concreditur, aurum sapientum nihil ferre solet fructuum, neque multiplicationem admittit: sin uero externo, humido, circumeunte, alterante, & tenui calore in duplici, uel etiam triplici uase aurum nostrum, quod est ipse Solis calor, coquitur, & digeritur, fructus fert praestantissimos, & uberremos, qui tam mineralibus, quam uegetabilibus & animalibus summo sunt solatio, exquisitamque perfectionem subministrant. Ui. Humor, qui putrefactione inseruit, esto corpori putrescenti proportionalis. Et secundum quantitatem, & secundum receptiuitatem. Tum uero humor secundum quantitatem est corpori putrescenti proportionalis, quando tantum humoris a corpore recipitur, quantum subtiliationi eius sufficit. Secundum receptiuitatem uero seu modum receptionis, quando numor non subito, sed paulatim a corpore seminali bibitur & assumitur: subita enim humoris imbibitio conuenienter uiuificare nequit, sed facit, ut quaedam partes corporis insufficienter propter subitum ingressum soluantur. Hinc ex tritico nascitur lolium. Quare philosophi uolunt, artis filios terram nostram irrigare cum longa mora & nimia attritione. Uii. Calor, qui putrefactionem promouet, ita lenis esto, ut humor, in quo sal resoluens est, in materia permaneat, & ab ea haud recedat, Idque fit duabus de causis I. quia in huiusmodi humore putrescens materia uitam accipit. 2. quia calor lenis salem ex humore in materiam dispergit, ut commode corpus putrefiat. Si uero excessiuo & adurenti calore humor pelleretur, materia combureretur & destrueretur, ita ut nec animari, nec naturae conuenienter putrefieri posset, ac proinde ex materia secundum naturam nihil generaretur. Arrige aures, Pamphile. Uiii. Matrix esto clausa, quando semen impositum fuit. Necesse enim est, ut circumquaque semen concludat, atque hac ratione undique uires suas in illud diffundat. Ita tamen claudatur matrix, ut ex elemento aquae humori, quo nutriatur, & ex igne calori, quo foueatur, concedatur aditus. Sic matrix foetus humani clauditur, ut sanguini, quo nutritur, & calori ex sole humano prodeunti, quo fouetur, ingressus permittatur. Si autem accidit, ut semen aliquod sufficientissimo humore refertum inueniatur, atque ideo non opus habeat aduentitio aliquo humore, arctissime matrix concluditor, ut tantum externo incomburenti calori aditus pateat, id quod in lapidis philosophici magisterio philosophi obseruari uolunt: Lapis enim ipsis seipsum dicitur occidere, & reuificare, omniaque quibus indiget, in se continere. Unde philosophi illud arcanum Phoenicem & Salamandram uocarunt. Si habes aures audiendi, audias. Ix. E Matrice, in qua putrefactio inchoata est, putrescens non amouetur, usque dum id, quod intenditur, obsolutum fuerit. Itaque si ex grano tritici multa grana colligere uolumus, illud in terra usque in tempus ordinariae messis relinquimus, & deinceps maturas metimus aristas. Semina non oportet metere, ait Auicenna mihi p. 424. donec tempus messis aduenerit. X. Matrix, quo purior fuerit, eo constantior & perfectior foetus in ea generabitur. Pura enim matrix purum dabit fructum; ait Sendiuogius doctissimus tract. 8. Quo uero quid purius, eo durabilius & perfectius est in suo genere: Ut contra, quo quid impurius, eo imperfectius & inconstantius est, ac proinde impura, quae foetum impurum profert, necessario foetum fragilem producit. Quod cum in omni genere deprehendatur, homines naturae succurrere uolentes matricem impuram, ubicunque eam offenderunt, expurgare attentauerunt. Unde ipsa experientia sapientum consilio exorta docuit, impuritates & peregrinas naturas, quibus conceptio & generatio foetus in matrice impeditur, uel artis naturam natura ( quando ad impuritatum segregationem corroboratione opus est ) iuuantis ingenio, uel nuda euulsione & reiectione ( quando iam ante a matrice exclusae & separatae sola mole sunt impedimento, ne matrix concipere & debite semen fouere possit ) esse tollendas & reuellendas. quod Agricultura nobis ad oculum demonstrat: ibi enim sal agri sale fimi sulphureo & pingui corroboratur, lapides, qui mole sua agrum sterilem & incultum reddunt, eiiciuntur & cardui extirpantur, ut matrix frugum nomen foecundi agri reportare possit. Idem philosophi in suo magisterio faciunt: Ex agro enim suo, cui natura semen illud eminentissimum insitum est, alienas naturas praeparando separant, feces terreas reiiciunt, atque matricem in incorruptibilitatis statum ea ratione deducunt; Quo facto, matricem cum semine firmissime sigillo Hermetis claudunt, atque in ea semen in nobilissimam medicinam, mediante digestione, conformant: ubi id, quod natura natum est, altera uice regeneratur, atque in longe eminentiorem statum prouehitur. Xi. Mairix ea uere idonea est, quae facilem semini permittii ingressum. Id est, quae semen facile recipit, nec clausuta sua est impedimento, ut semen introeat Ubi sciendum, quando duritie matrix clauditur & sterilescit, matricem sepe mouendo aperiti & reddi porosam, ut semini concipiendo fiat apta. Sic agros induratos arando, occando & glebas discutiendo renouamus, & rarefacimus, ut frumenti semen facilius ab agro admittatur, & foecundiorem suae speciei multiplicationem fundat. Xii. E corpore, quod uel alienis naturis destruitur, uel cuius uas spermaticum ui rescinditur, semen haberi nequit. Sic haud aliquid commodi reportarent, qui semen ex corpore hominis per aquas fortes euerso & grauibus morbis deformato eruere conarentur. Eunuchus, quia eius membra genitalia excisa sunt, suam speciem propagare nequit. Sciant, ait ingeniosissimus Sendiuogius tract. 7. artis filii, in arboribus amputatis frustra semen quaeri, quod solummodo in uiridibus reperitur. Attende fili artis, & sequere philosophos. Xiii. Corpus, quod unius generis nutrimento conseruatur, eo, quod diuerso & multiplici nutrimento snstentatur, est durabilius, perfectiusque & constantius semen emittit. Quo enim aliquid ad unitatem propius accedit, eo est durabilius: in unitate enim nulla est diuisio. Ubi nulla diuisio, ibi nulla corruptio: corruptio enim omnis per diuisionem perficitur. Ubi nulla corruptio, ibi conseruationis perpetuitas. Itaque quod unitati uicinius est, longius conseruatur, quam id, quod est ab ea remotius: Minor enim in illo diuisio, in hoc maior. Quouero quid durabilius est, eo firmius & perseue tantius semen e se protrudit. Xiu. Mas & foemina, quorum natura & complexione si milis substantia produci debet, sumpto eiusdem originis & naturae. Sic homo hominem, equus equum generat, quia sunt eiusdem nature. Si uero accidit, ut equus cum asina coeat, non equum nec asinum, sed mulum generant. Philosophi hoc ipsum ponderantes substantias unius radicis, originis & essentiae & nobilissimae medicinae praeparationem eligunt, atque ex iis tincturam perfectissimam elaborant, qua quaelibet corpora in perfectionem capacem facile cum omnium admiratione tingantur. Xu. Id quod uis naturaliter in conuenienti matrice produci, illud idem seminabis. Ita ait autor Rosarii: id quod uis metere, illud seminabis. Si ergo tincturam auream expetis, uide ut eandem semines. Agnosces hinc errorem eorum, qui aurum seminant, & tamen eius tincturam inde colligere intendunt. Huiusmodi sophistae imitantur eos, qui arborem excisam & arefactam seminare uolunt, ut hinc semen arboris habeant. Conclusio Ad Lectorem. Haec est breuis & solida generationis doctrina: Quam si Sophistae intelligerent, non usque adeo derisui & despectui haberent scientiam Hermetis eminentissimam: Quam qui possidet, uere & sapientia & opibus diues est. Id uero hic sub finem monere lubet, ne candidus Lector, ubi in meis libris in Sophistas calamum stringo, arbitretur, me loquide omnibs medicis & philosophis medicinam & philosophiam in Academiis profitentibus, sed tantum deiis, qui falsis & fictis principiis innixi & autoritate aliorum fascinati omnem ueritatem in uno Galeno & Aristotele nobis fuisse relictam opinantur, Galenicae medicinae imperfectionem & Aristotelicos in dogmatibus physicis errores pertinaciter defendunt, ac ex praua animi dispositione, infantilique ignorantia sanam Hermetis sapientiam reiiciunt, aliosque studiosos ingenio subtili pollentes suis misellis ratiunculis a tam saluberrimo & omnium praestantissimo studio deterrent. Hos, inquam, mea scripta feriunt, & sophistas esse in genue testantur & probant. Uale, Benigne lector, & mihi tibi bene cupienti faue. Tractatus De Rerum Natulium Generatione Finis. Uni Deo sit laus & gloria in aternum. Amen. Philosophiae Hermeticae Tractatus sextus, qui est De Regeneratione. Autore Henrico Nollio. Praefatio. Regeneratio est omnium arcanorum mater, fons & ianua: ac proinde merito exquisita eius declaratio a me iam instituitur. Sed ne ambiguitate uocis in errorem prolabaris, scias quatuor esse uocis Regenerationis significationes. I. idem est, quod Renouatio, qua corpus pellem antiquam exuit, nouamque ex balsami alicuius conuenientis assumptione induit. De hac agitur in sequenti tractatu. 2. Est sacra actio, qua in sacrosancto baptismate homo ad piam uitam renascitur & peccatis exuitur, ut in Christo in posterum uiuat. 3. Est emortuorum humanorum corporum ad uitam perpetuam in extremo iudicio diuina reductio. Utrasque has significationes Theologia sibi uendicat. 4. Seminis nati iterata generatio est. Haec huius loci est. I. Regeneratio est rei naturae auxilio natae altera secundum naturae uiam generatio propter multiplicationem. Notanda est haec definitio: siquidem in uere philosophica regeneratione nihil contra naturam tentandum est, sed omnia ad modum naturae peragenda, ut uel hinc scias, philosophos non abs re iussisse artis filios in omnibus imitari naturam. Canones. I. Id quod secundum naturae uiam renasci potest, est semen naturae beneficio suam habens substantiam. Id enim, quod renascitur, renascitur, ut suae naturae multiplicatione speciem propaget. Huiusmodi uero nihil est aliud, quam semen: in semine enim debere fieri cuiusque speciei multiplicationem sacra scriptura aperte i. cap. Geneseos docet. Semen non renascitur, nisi in propria matrice. Si secundum naturae uium regeneratio instituienda est, semen etiam matricem propriam habebit: siquidem omne corpus, quod nascitur, e suo semine in propria matrice nascitur. Quare minerale semen mineralem, uegetabile uegetabilem & animale animalem matricem requirit. Iii. Propria seminis matrix est, non in quae nascitur, sed in qua naturae suae conuenienter ad multiplicationem sui prouehitur. Matrix enim non est otiosum aliquod domicilium, sed uiuis spiritibus impraegnatus ager in semine per putrefactionem multiplicationem efficit. Ubi ergo semen putrescere nequit, ibi in multiplicationem, specieique propagationem nec generatur, nec regeneratur, uel si mauis, ita me intellige: Semen duplici ratione nascitur, uel ut semen sit, uel, ut multiplicetur. Si nascitur, ut sit semen, matrix eius est uas a corpore uiuo, quod ex eodem semine natum est, dependens, & liquorem ui seminali e corpore assumpta impraegnatum, aliis in uasis corporis antea quodammodo digestum, atque in ipsum mirabile destillatione delatum, in semen perfectum, calore congruo promouente, concoquens. Sic matrix seminis humani est uas genitale, duobus interstinctum testibus: in eo enim sanguis superfluus per renes destillatus, atque omnium partium corporis uiribus impraegnatus decoquitur, & in sperma hominis perfectum digeritur. Ut uero per semen speciei propagatio, & multiplicatio seminis introducatur, matrix seminis tam est uas non congelationi seminis, sed resolutioni eius in ulteriorem perfectionem destinatum. Sic uterus foeminae est matrix seminis humani, ut tale sperma in ea putrescat, & ex eo homo, perfectior natura, nascatur. Semen pomi est nucleus. Eius matrix est ipsum pomum, eo saltem fine, ut in eo semen perficiatur, non ut in arborem excrescat: Matrix uero nuclei, in qua per putrefactionem in arborem per fici debet, est terra, cui inseritur. Iu. Matrix non congelationi, sed resolutioni seminis ulteriorem perfectionem intendenti destinata in rebus uegetabilibus, & mineralibus est externum aliquod elementum; ut in animalibus uiuiparis uterus foeminae. Sic tritici matrix terra est: Hominis uero uterus mulieris. Ii. Regeneratio est uel naturalis uel artificialis. Iii. Naturalis est, quae sola natura instituitur. Sic semina, quae matura de suam planta desiliunt, & in terram incidunt, in sui multiplicationem renascuntur. Iu. Artificialis regeneratio est, quae artificio per naturam absoluitur Dico per naturam: quia sine natura, naturalique semine per solam artem aliquid in regenerationem disponere stultum est. Semen ut naturale requiritur; ita etiam hic requiritur naturalis matrix cum semine suam habens affinitatem & cognationem. U. Haecque est uel uulgaris, uel philosophica, Ui. Uulgaris est, qua semen in matrice artificio uulgari exculia in multitudinem renescitur, Agricola agrum stercorat, arat, occat & alia uia praeparat, ut semen iniectum regeneretur in multi tudinem. Uii. Philosophica regeneratio est, qua semen sophorum a philosophis in propria matrice in sumam medicinam digeritur. Effectus huius est uniuersalis medicina, quam lapidem philosophorum appellitant. Canones. I. Semen Sophorum esto uniuersale. Propter applicationem ad tria entium sublunarium genera, nimirum ad uegetabile, minerale & animale genus: id enim, quod ex semine nostro conficitur non solum metallicis corporibus, sed etiam uegetabilibus & animalibus suam confert utilitatem & perfectionem. Errant ergo longe, qui in illo uniuersalem quaerunt medicinam, quod minerali regno circumscribitur. Ii. Semen sophicum est Hermaphroditicum. Id est: Ex uirili & foeminea natura simul constat. Utraque illa natura sophis dicitur Sol & Luna: Quia ex horum congressu semen nostrum prognatum est. Iii. Semen mysterii sophici omnia, quibus indi get, in se continet. Arnold. Ac proinde seipsum perficit in suo naturali, & proprio uase. Iu. Ui regenerationis philosophicae semen nostrum in praestantiorem, eminentiorem, & perfectiorem permutatur substantiam. Medicina nostra comparatur Christo Domino nostro, qui quamuis Deus, tamen ita se exinaniuit, ut homo factus omnis generis passiones, & tandem mortem subierit, atque post ex eo exinanitionis statu in statum gloriae exaltatus fuerit, Simili modo nostrae medicinae semen caelitus nobis communicatum primum in abiectam terram conuertitur, & abiectis uestibus induitur. Uerum post terra ipsa in uitam resoluitur, & perspicuitate crystallina condecoratur, omnique deformitate deposita, in nobilissimam & purissimam abit medicinam. Regeneratio philosophica fit hoc modo. Nullo extraneo addito, semen nostrum propira & agnata aqua nutritur frequenter, usque dum medicina prodierit praestantissima in colore ignis rubicundissimi. Summa patientia hic opus est, quia summa tarditas. Doctrinae De Regeneratione Finis. Uni Deo Laus & Gloria in aeternum. Amen. Philosophiae Hermeticae Tractatus septimus, qui est De Renouatione. Autore Henrico Nollio. Praefatio. Cum impossibile sit, beneuole Lector, uel experientissimo medico speciem omnis morbi cognoscere, teste Paracelso in secreto magico, operae precium facturus est medicus; qui in renouationis doctri nam omni studio incumbit: Haec enim docet fundamentum, quo citra specialem morbi congnitionem morbos quoslibet solius balsami corroboratione extirpare ualeamus. Ab uno ut omnia sunt: ita in uno omnia conseruantur. Id uero quod conseruat a morbo similiter liberat, morbi enim extirpatione necessario comitatur conseruatio. Si itaque balsamus ex interno principio hominem conseruat, idem balsamus ex eodem principio hominem morbis eximet. Quod si balsamus praestare non posset, utique facultate conseruandi destitueretur. Quod dici non potest. Balsamus est cuiusque rei intima natura, quae, ut Foxius Galenista lib. 2. instit. medicarum sect. 5. c. 2. dit, dum nos recte moderatur, & integre ualet, quicquid uitiosum est, aut redundat, id omne e corpore excludit. Hoc ergo, ut Galenistae me quoque intelligant. hoc in libello docebo, nempe, qua ratione natura, dum integre non ualeat, nec recte nos moderatur, eo reduci possit, ut integre ualeat, ac proinde id, quod uitiosum & superfluum est, e nobis extrudat. Sine natura nihil attentandum hoc in negocio esse moneo, & Hermeticae curae certitudinem uinco contra omnes obtrectatores & scientiae Hermeticae contemptores. Fundamenta nostra qui ex amussi intelligit, ei uia ad ueram & solidam medicinam patefacta est. A definitione Renouationis exordiamur. I. Renouatio est balsami per balsamum consimilem confortatio, qua impuritates separantur, & iuuentus reducitur. Canones. I. In hoc rerum statu extra corpoream naturam balsamus confortans non habetur, sed ubique aliquid de natura corporis sibi immixtum habet. Balsamus enim sine corpore subsistere nequit. Hoc uero notare est, quod balsamus, quando impuritatibus obruitur, & corporis crassitie eius actiones impediuntur, impuritatibus nudari, corpusque in tantum subtiliari debeat, ut in naturam confortandam agere possit. Sic e cibo, quem assumimus, Archaeus noster balsamum elicit sibi consimilem, separatis & eiectis fecibus per appropriata emunctoria. Philosophi crassitiem separando subtiliant metalla, ut ex iis spiritus balsamicales proliciant, nobisque deinde in usum non strum propinent. Quo e puriori & perfectiori corpore confortans balsamus desumitur, eo efficacius & perfectius impuritates separat. Unumquodque enim agit secundum naturam suam. Unde non mirum est, quod lapis philosophorum perfectissime & efficacissime morbos ex corpore pellat, cum ex perfectissimis huius mundi corporibus, scilicet ex Sole & Luna, producatur. Iii. Balsamus confortans quo simplicior est, es constantius & uniuersalius operatur. Operationes enim rei naturam & essentiam sequuntur. Balsamus uero dicitur simplex, qui ex una natura fluit. Qui ex diuersis naturis ad corroborationem balsami alterius hauritur, simplici balsamo longe debilior est: Quo enim quid unitati uicinius, eo constantius, perfectius & uniuersalius operatur. Simplex simpliciter, uel Scaligeto teste Ex. 140. uerum, unum est, quod est sibi ipsi & principium & finis. Alia quo sunt ei propiora, illius etiam capiunt maiorem perfectionem. Sic angeli nobis sunt longe potentiores, cum ex multis elementis non sint conflati, simplicitatique Dei sint propiores, Deus quia summe unus est, summe potens est. Quod probe obseruandum contra eos, qui uariis eduliis, uarioque potus genere delectantur. Uitam longius producerent, si unius generis cibo & potui assuefierent. Iu. Ut balsamus balsamum corroboret, corpus, cuius balsamus confortandus est, actu calidum esse oportet. Balsamus enim confortans cum sit ignis, & naturae nitrosulphuree sulphur actuale requirit, quoaccendatur. Non aliter ac nitrum, quod quando operari & mirandos effectus in eiaculandis glandibus edere debet, a sulphure & igni prius accendatur necesse est. Nobis exemplo esse potest metallorum transmutatio, quae fieri nequit, nisi metalla imperfecta igniantur, liquefiant & fluant ut hac uia pori, quos lapis philosophorum permeet, aperiantur. Laxatiuum in homine mortuo non operatur, sed in uiuo, calorisque actum habente. U. Iuuentus reducitur, quando uires pristinae restituuntur, pelles antiquae exuuntur, nouae induuntur, & nouorum ostrorum summe conuenientium regimen introducitur. Sic auri iuuentus reducitur, quando aurum per Mercurium & ignem in liquorem redit. Serpens renouatur, quando pellem deponit, & nouam reassumit. Homo senex renouatur, quando canos capillos amirtit, nigrisque uel alterius iuuenilis coloribus exornatur, ungues decidunt, noui, repullulant, integraque cutis rugosa in teneram, floridam & mollem conuertitur. Cancri, qui crustas apiiciunt, tenero & molli tegumento iterum uestiuntur. Mulier octogenaria quando philsophice renouatur, ad conceptionem habilis reddi potest: siquidem in eiusmodi renouatione balsamus eius ita corroboratur, ut menstrui fluor redeat, semenque in ipsarum genitalibus generetur & augescat. Ui. In iuuentutis reductione prolongatio uitae fundatur, praecipue ubi simili mo balsamo perfectissima natura impraegnato confortatio balsami instituitur. Si uis, ut arcus telum longiori tractu propellat, chalybs chalybi per fabrum adiungendus, & arcus fortior reddendus est. Intellige que dixi, & eris mihi philosophus. Ii. Renouatio est uel uniuersalis, uel particularis. Iii. Renouatio uniuersalis est, quae uniuersali balsamo naturam alicuius rei ita reficit, ut per omnes partes uigor eius instauretur, & impuritates cum radice extirpentur. Balsamus uniuersalis est, quo non solum mineralium, sed etiam uegetabilium & animalium naturae corroborantur, eorum impuritates & imperfectiones tolluntur, atque radix ipsius mali simul extirpatur. Unde uniuersalis renouatio recte dicitur ablatio radicum seu impuritatum morbidarum, uel ab ortu haereditarioue parentum semine, uel postea alimentorum usu & culpa, siue externarum impressionum iniuria in humanam anatomiam insitarum. Canones. I. Id quod omnibus uegetabilibus uirorem inducit, & reducit, mineralibus uigorem dispensat, animalibusque uitam & nutrimentum communicat, illud est uniuersalis balsami uera materia, atque Hermeticae medicinae realis ori20 Uniuersalis enim medicina ex uniuersali subiecto eruenda est. Ii. Balsamus uniuersalis, qui est uerus Hermetis lapis, sub minima dosi in generoso uino patienti propinatur, & cito, tuto, iucundeque conualescit aeger. Dosin unius grani philosophi in administratione balsami nostri requirunt. Iii. Citra specialem morbi cognitionem balsamus uniuersalis administratur. Hic canon omnes medicinae studiosos ad diligentem balsami uniuersalis, quem lapidem sophorum appellant, instigato, cum eo habito, studium medicinae reddatur adeo facile, ut librorum uariorum multiplex lectio merito habeatur superuacanea, atque indicationum perplexae part icularitates contrarietates uel ordines nullam sedem inueniant. Galenistae huiusmodi medicinam dari negant. Sed tamen uerorum philosophorum assertiones unanimes uelle falsi & mendacii arguere, certissimum mihi indicium est stolidae & sophisticae mentis. Iu. Renouatio particularis est, quae balsamo particulari absoluitur. Balsamus particularis est, qui ad certum genus defectuum tollendum adhibetur: ac proinde ex renouatione tali non est omnium morborum, sed quorundam cura. Consule dogmaticos, & huiusmodi balsamorum ingentem copiam uidebis. Omnia etiam chymica remedia praeter philosophorum lapidem balsamo particulari participant, ac proinde definite morbi generi tollendo destinata sunt. Ca¬ H 2 Canones Hic Obseruandi. I. Quicquid in macrocosmo renouatur, illud ad microcosmi renouationem facit. Sic cum aurum renouatione in primam matetiam reducitur, aurum philosophice elaboratum microcosmum renouabit. Galenus, ut ipse lib. simp. Ii. & lib. de antidotis refert, opera uiperarum uino impositarum pristinae ualetudini duos leprosos restitutos fuisse testis uidit oculatus: cum enim dictis leprosis uitam miseram & aerumnosam diu agentibus ex commiseratione ad mortem ipsis accelerandam uinum, in quo uipera casu immersa & mortua fuerat, bibendum offerretur, non tantum cutem ulcerosam, squammosam & faetidam cum sana & florida permutarunt, sed integram insuper, perfectamque inde sanitatem recuperarunt. Iam uero uel uulgo notum est, quod uiperae quotannis bis renouentur, & exuuias abliciant. Unde philosophiae uerae filii ex uiperis naturam balsamicam eruere sciunt ad renouandam & purgandam hominis essentiam ab omni impuritate. Ii. Si uis balsamo conuenienti hominem renouare, discito perfecta metalla in primam reducere materiam & imperfecta coessentiali balsamoperficere. Qui microcosmi defectibus ex fundamento mederi desiderat, ille in rebus macrocosmicis prius faciat periculum, ut has ab imperfectionibus suis liberet. Quicunque corpora macrocosmica purgare, & debitis medicinis perficere nescit, non dignus est, qui medicamenta in salutem hominis doceat. Cum uero sine Alchymia nemo imperfecta corpora depurare, perficereque queat, Alchymiam necessariam esse ad medicinam quis non intelligit? Doctrinae De Renouatione. Finis. Uni Deo sit sempiterna gloria. Amer. Conclusio Totius Operis Ad Lectorem. Habes ita, Beneuole lector, tractatus septem meae Hermeticae Philosophiae. Quos si legeris, & multoties relegeris, te in philosophia uera multum profecisse ipse fateberis. Uide tamen ut id, quod legis profunde mediteris: sine meditatione enim assidua nihil intelliges. Medicinam uniuersalem multi negant: Sed plerunque u id faciunt, qui eam assequi non ualent. ( redimus esse: Quia ante nos philosophi nobilem nam medicinam possederunt; & dubio procul hoc tempore sunt multi bonae conscientiae & uoluntatis homines, qui donum illud Dei clanculum habeant. De quibus si ego & tu mereri possemus, ut ipsorum beneficientia tantam medicinam & uidere, & in nostram salutem nobis applicare liceret, quid nobis, quaeso, praestantius obtingere posset. Non cuiuis homini contingit adire Corinthum: Inconstantia & negligentia in operando non raro etiam eum, qui rectam incedit uiam, interturbant. Constanti labore qui occultum fecerint manifestum ex meo iudicio habebunt illud, quo uix post uerbum Dei datur homini aliquid maius. Uale lector, & ama.