Tyrocinium Chymicum Recognitum Et Auctum. Autore Ioanne Beguino, Regis Eleemosynario. Parisiis, Apud Matheum Le Maistre, iuxta S. Io. Lateranensem. M. Dc. Xii. Cum priuilegio Regis. Deo Opt Max Omnium Bonorum Autori Hoc Qualecunque Opus, Sicut & Me, & Mea Omnia Dedico, Libo, Uoueo, Cvi Omnis Laus, Uirtus Et Potestas In Omne Aeuum. Amen. Theophrastus Paracelsus Libro De tinctura Physicorum, cap. 1. Discendae primum digestiones, destillationes, sublimationes, reuerberationes, extractiones, solutiones, coagulationes, fermentationes, fixationes, & omne quod ad opus hoc instrumentum requiritur cognoscendum est usu; prout uitra, cucurbitae, circulatoria, uasa Hermetis, terrea uasa, balnea, furni uentales, reuerberatorii, similesque alii, nec non & marmor, carbones atque tenacula. Sic demum in Alchymia, medicinaque proficere poteris. Quamdiu autem per phantasiam & opinionem fictitiis libellis adheresces, ad horum nullum aptus & praedestinatus eris. Lectori S.p. Cum superioribus annis, rogatu quorundam medicorum, nec non suasu meorum intimorum, in hac inclyta urbe Lutetia, Iudum chymicum erexissem: quo artis Hermeticae amantes, in ipsis manualibus operationibus exercerentur: non tantum ipsis graue & molestum fuit, praeparationum descriptiones calamo excipere; uerum mihi etiam longe taediosissimum, eas dictare: & quoties noui Chymiatrias candidati adueniebant, idem semper repetere, eandemque molestiam toties deuorare. Qua propter ut illos scriebdi; me uero dictandi labore imposterum subleuarem: & neutri tempus, quod interdum tribus quatuorue septimanis definiebatur, inutiliter consumeremus: praeparationum omnium, quas tum monstrare solebam, formulas, in unum congessi: & typographo imprimendas, ea tamen conditione, ut omnia Exemplaria ad me referret, dedi. Accidit autem: ut unum eorum, nescio, qua ratione, in manus cuiusdam typographi Colonensis incideret: isque consilii mei nescius, absque uoluntate & permissione mea, editionem, sed ualde mendose iteraret: & exemplaria typis exscripta hinc inde distraheret. Unde factum: ut nemini non paulo post de autore eius non tantum in Gallia; sed alibi etiam constiterit: praesertim quod Nouum Lumen Chymicum, mea opera in hac urbe primum editum, illi esset adiunctum. Dolui igitur uehementer: quod ea, quae ego tumultuarie pro priuato discipulorum meorum usu conscripseram; & hinc inde ex aliis, praesertim quod ad operationum Chymicarum definitiones transcripseram, essent publicata: ueritusque sum ne quis Spagyricocum Philosophorum, me sigilli chymici actorem nuncuparet; neue cum in amicorum, tum aliorum etiam grauissimam & reprehensionem & offensionem incurrerem: quod Hippocratice legis immemor, τὰ ἱερὰ ἱεροῖς remedia adeo exquisita cum uulgo communicarim. Et comprobauit praesagium euentus. A quo enim tempore, talentum a Deo optimo, Maximo concreditum, in humana inuidia non amplius defodere; sed illud faenori & usurae, Chymiatrias studiosos & cupidos docendo instituendoque exponere, & omnem rem scripto comprehendere uisum fuit: incredibile est: quantum mea bonitas, & rempublicam Asclepiadaeam adiuuandi facilitas, odii & inuidiae mihi conflarit. Non enim tantum fuerunt: qui me eo nomine calumniis grauissimis onerarunt & conuitiis uariis prosciderunt: uerum etiam Harpiarum in morem, furumque scelestissimorum, foribus laboratorii mei claue adulterina apertis, & medicamenta magnis sumtibus praeparata, & manuscripta multo labore collecta, piceatis suis manibus, ausu nefario abstulerunt; & dolore grauissimo, e iactura rerum tam preciosarum in animo meo oborto, in morbum me periculosissimum praecipitarunt. Sed quid tum? Ego, fauente Numine, conualui: & recuperatis uiribus, ad operas meas redii ordinarias: cumque ad omnes iam emanasse intelligerem: quod author essem Tyrocinii Chymici: e re & dignitate mea esse duxi: si illud recognoscerem: aliena refecarem: aliaque longe praestantiora substituerem: & omnia in meliorem ordinem digesta, tecum, amice Lector, ut nunc uides, amice communicarem. Moleste ferant hoc Momi: rumpantur ipsis ilia: iniuriam fieri maximam arcanae Philosophiae Spagyrice clamitent: meque propterea omnibus diris deuoueant: modo ego scopum meum obtineam: ut ipsis aegre, aliis bene pro tenuitate mea, facere, & errantibus ueritatis uiam monstrare, non errantes in uia recta confirmare possim. Alii in pyrotechnia minus exercitati, si de obscuritate quarundam praeparationum conquesti fuerint: sciant uelim: tantam esse nonnullorum ingratitudinem ut pote nuper adeo adhuc in togato quodam Chirurgo Parisiensi olim meo discipulo & gratis a me instituto, non leui cum incommodo experiri me oportuit ) & tantam quorundam remediorum praestantiam ut necesse omnino fuerit interdum κρύψει & inuolucris uti: ne margaritas preciosissimas, suibus indignis me obiicere, a uiris Sapientibus iudicarer. Porro non deerunt, sat scio, quam plurimi meorum maleuolorum: qui ut id quod hactenus nec furtis, nec ullis machinis consequi potuerunt, per cuniculos actos obtineant: ea, quae primo capite libelli huius, de praestantia medicamentorum Hermeticorum, contra uulgares Misochymicos disserui, in deteriorem partem rapient & interpretabuntur: clarissimosque Medicos Galenicos contra me concitabunt, sub eo praetextu, quod Medicinam Galenicam superciliose contennam, studiosamque iuuentutem ab ea alienatam ad Paracelsi nugas adsuefaciam. Absit autem a me: absit, inquam: ut ea medicamenta, quae tot seculis, experientia & usu comprobata fuerunt felicissima repudiem: absit ut Paracelsi scripta suspicienda; Galeni uero & Hippocratis, aliorumque ueterum Medicorum monumenta, aeternitate dignissima despicienda existimem. Quin contra ita sentio: neminem unquam magnum futurum Medicum: cui Galenus & Hippocrates non fuerint magni. Et licet ipse Medicus non sim: nec medicinam exerceam: tamen quia nunc a tot annis, remedia in usum Medicorum praeparo: experientia didici: raro felicem remedia sortita esse effectum: ubi solummodo uel Chymica; uel Galenica adhibita fuerunt: felicissimum autem ubi Galenicis interdum ad leges Therapeiae, chymica fuerunt intermixta. Quod autem pro dignitate medicamentorum Chymicorum disputaui: factum est illud partim in gratiam Misochymicorum: qui, quicquid Chymicum, siue aqua, siue spiritus, siue oleum, siue puluis, fastuose adspernantur ipsam Artem perpetuis tenebris obruendam, & artifices Spagyricos, ad Garamantas & Indos relegandos censent: partim uero in gratiam tyronum, quorum animi interdum ita falsa persuasione praeoccupati sunt: ut licet Naturae miracula in Chymicis operationibus adimirentur: in remediorum tamen usum, ratiunculis illis, quas refellimus, praepediti, consentire nequeunt. Maiorem igitur in modum omnes, qui hunc meum libellum euoluere dignantur rogatos uelim: ut quae de medicamentorum Chymicorum excellentia, contra uulgaria Medicorum Misochymicorum dixi: aliter ne accipiant; atque ego sentio: neue in peiorem; sed meliorem partem interpretentur: sperentque a me, si Deus uitam mihi prorogarit, in hac arte nobilissima, temporis decursu, praestantissima & certissima quaeque experi¬ menta. Uale. Cum tua te laudat doctrina, scientia, uirtus: Ars quoque uult laudes enumerare tuas. Huic Natura suis ( mirum ) conatibus obstat: Ipsaque uult nomen concelebrare tuum. Exoritur bellum, quaenis benefacta recensens Te canit auctorem, te canit utra patrem. Iure eius laudes, Ars inquit, pando per orbem: Eruta quod tenebris luce nitesco noua. Seclaque cum fuerim gryphis permulta sepulta; Me nouus Hermetis donat honore labor. Me Sophus obscuro uelo uelauit, iniquus Impostor fucis: hinc ego crimen eram. Ast explanato redit ecce enigmate nostra Gloria: cum uelum, fucus & omnis abest. Has Natura suis cum uoces auribus haufit; Exclamat: non est gratia nostra minor. Nam mea distracto spectatur corpore uirtus, Quae rursum iuncto, uis mihi maior inest. Lanx igitur nostras cum laudes ponderet aqua Stet quoque iam simili gloria nostra gradu. Nam tua nos clari cantabimus acta laboris: Cum statuet Medicus digna trophaea malis. Plaude decus Chymiae, Natura ac Arte coruscans: ( cant. Laude mica, dum nos, dum tua scripta milande chorus Sophiae: Calchas stat quassa dolore, Quod rapiat Iason uellera mira nouus. Quod demat igniuomos, artis uirtate Draco. Quod superat Tauros, dentisatosque uiros ( nes, Plaude solum: uictor spoliis de uellere Iason Bressus adest, pandens mira secreta sophis Mira loquor: Lector non tu miraberis ipse, Cur nostrum feriant ficta uetusta caput? En nouus hic Autor, Iason, uellusque libellus Quod rapuit Colcho scilicet inuidiae. Aspice thesauros tenuit quos inuida Colchos, Quos Draco, quos Tauri, quos tenuere uiri. Cinxit at his gryphis Chymiam, Sphynx docta uetustas, Ut nisi non longo nota labore foret. Quam nunc detectam praesenti perspice libro, Et gryphi latebras Alchymiamque scies. Sis moneo gratus, nec rodas dente canino: Ne redeat Chymiae fabula prisca loco. Ad Inuidum ἐπίγραμμά. Nuide dum strenuum hunc petulanti dente laborem Rodis, opus nulla quod iuues arte facis. Si tamen haec, meliore uelis ditare Minerua, Quae spernis, tibi res plena laboris erit. Andreas Ferronus Clariacus Agennensis. M. D. Index Capitum De definitione Chymiae cap. 1. pag. 1 De solutione in genere cap. 2. pag. 26 De Calcinatione cap. 3. pag. 31 De Extractione cap. 4. pag. 36 De Coagulatione cap. 5. pag. 49 De Lutatione cap. 6. pag. 50 Lib. Ii. Canones ad destillationis doctrinam necessarii cap. 1. pag. 54 De Aquis ex floribus, herbis, radicibus, corticibus, seminibus, lignis cap. 2. pag. 59 De Aquis fortibus cap. 3. pag. 64. De Spiritibus cap. 4. pag. 66 De Aceto cap. 5. pag. 78 De Oleis cap. 6. pag. 79 De Tincturis liquidis cap. 7. pag. 92 De Balsamis cap. 8. pag. 93 De Extractis cap. 9. pag. 95. De Tincturis mollibus cap. 10. pag. 103 De Calcinatione Salis & c. cap. 11. pag. 107 De Calcinatione Antimonii cap. 12. pag. 112 De Calcinatione & praeparatione Mercurii. cap 13. pag. 120. De Calcinatione Saturni & Iouis. cap. 14. pag. 131 De Calcinatione Martis & Ueneris cap. 15. pag. 136 De Calcinatione Lune & Solis cap. 16. pag. 140 De Salibus cap. 17. pag. 148 De Floribus cap. 18. pag. 156 De Magisteris cap. 16. pag. 161 De Tincturis solidiusculis & Panacaeis cap. 20. pag. 165 Lib. Iii. De essentia quinta sanguinis humani cap. 13. pag. 120. De quinta Uini essentia cap. 2. pag. 175 De Quinta Corallorum essentia cap. 3. pag. 184 Tyrocinii Chymici. Liber Primus. Caput I. De definitione Chymiae. Chymia quid. Chymia est ars corpora naturalia mista soluendi, & soluta coagulandi, ad medicamenta gratiora, salubriora, & tutiora concinnanda. Etymologia uocabuli Chymiae. Chymiae uocabulum Graecum est: Latinis idem, quod ars liquorem faciens; aut res solidas in liquorem soluens: dicta ita κατʼ ἐξοχὴν, quod Chymia soluere ( id quod difficilius ) & coagulare doceat. Unde dicatur Alchymia. Alchymiam si quis nuncuparit; Arabum more praestantiam eius: Unde Ars Hermetica. si Spagyriam; praecipua officia, σύγκρισιν nempe & Διακρισιν: Unde destillatoria. si artem Hermeticam; autorem & antiquitatem; si Destillatoriam; functionem eius praeclaram & facile principem insinuet. Cum autem omnes disciplinae uulgo sint uel theoricae uel practicae: Chymia est Ars. Chymia non acquiescens in cognitione & contemplatione corporum mistorum, ut Scientia Physica: sed finem habens τo ἔργον seu πρᾶγμα, magisterium scilicet, tincturas, quintas essentias & similia: merito ipsi locus inter practicas disciplinas & artes conceditur: etiamsi forte inueniantur, qui theoria sola contenti ad iucundissimas artis huius ἐγ¬ χεiρὴσεις, uel magistris idoneis destituti, uel grauioribus aliis negotiis impediti, per acccidens se non accingant. Obiectum Chymiae. Obiectum artis huius, corpus mistum concretumque statuitur, non qua illud est mobile: ita enim Physicae considerationis est: uerum quatenus est solubile & coagulabile. Talia autem sunt uel imperfecte mixta, ut ros, grando, nix; uel perfecte mixta, ut plantae, frutices, metalla, lapides, arbores & animalia omnis generis. Unde apparet: quam grauiter illi hallucinentur: qui audito Alchymistae nomine, statim sibi hominem imaginantur, qui nihil tractet aliud, quam metallorum μετα¬ μορφωσεις, nihilque meditetur, quam mirabile lapidis Philosophici μυστήριον. Finis Chymiae. Finis eius est, medicamentorum suauiorum, salubriorum & tutiorum praeparatio: atque hac ratione Ars nostra a Pharmacopoea uulgari, quae etiam medicamenta concinnat, tuta quidem & salubria; sed minus grata distinguitur. Medica¬ menta Chy¬ mica sunt uulgaribus suauiora. Nam quod ad suauitatem attinet in confesso est: aegrotum citius parum conseruae rosarum, cui grana forte quatuor Mercurii per inferiora tantum purgantis, commixta sint, assumturum, quam multas Diacatholici drachmas: citius pillulam unicam benedictam Quercetani, uel duas ex Electuario Pan4 chymagogo eiusdem conformatas, quam decem uel quindecim pillularum Sine quibus, Aurearum, Foetidarum: citius grana quatuor Bezoartici mineralis celeberrimi Hartmanni, uel octo Antimonii Diaphoretici Crollii, quam potionem aliquam sudorificam: citius iusculum cremore aut magisterio Tartari conditum, quam haustum agonisticum apozematis, syrupiue alicuius magistralis, ad descriptionem, nescio, quot pedes longam, laboriose confecti. Fieri tamen poterit; ut quandoque eiusmodi pocula & canthari medicamentorum uulgarium suauitate Chymica longe superent: nimirum tunc, cum nonnulli aegrotantium, allatis illis & nondum manu prehensis, sola saporis & odoris eorum nauseabundi imaginatione, non ui aliqua magnetica concitati, ἀνω καὶ κάτω uomunt & deiiciunt: id quod medicamentis Chymicis praestari hactenus non potuit. At inquiunt: triumphent sane Spagyrici remediorum suauitate: referant autem recepto more praeparata in pharmacopoliis medicamenta, laudem salubri 5 tatis & curationis tutioris. Hic Rhodus, hic salta. Nam dicunt: uestra remedia non modo nostris non sunt salubriora & tutiora: cum ne quidem satis sint salubria & tuta. Plaeraque enim uestra sunt uenenata, & naturae humanae plane aduersa; ut pote metallica & ex mineralibus desumta: pleraque acria, corrosiua: pleraque calidiora, quam ut conueniant, & graue ἐμπύρεuμα redolentia. Grauia haec sunt tela, & Chymicorum iugulum petitura, nisi rationis & experientiae clypeo excepta dextre elidantur, Negari equidem haud potest: multa nostrorum medicamentorum, e mineralium & metallorum familia petita esse: Medica¬ menta Chymica non sunt uene¬ nata & humanae na¬ turae aduersa etiamsi metallica. sed propterea non uenenata, non humanae naturae prorsus infesta. Quod si enim ueteres iisdem omnibus, sed crudis & non praeparatis sicut ex Galeno, Dioscoride, Antidotario Nicolai Myrepsici & aliis uidere est; & recentiores quidam famosissim Medici, uti Rondeletius, mercurio crudo in pillulis Barbarossae, ad morbum Neapolitanum expugnandum; Crato trium Caesarum Medicus feli6 cissimus, cinabari ad uertiginem; & alii Antimonio, ut Cardanus, Iulius Alexandrinus, Matthiolus; Uitriolo Gesnerus; Croco Martis ad ictoros Fallopius; Sulphure uniuersi ad pulmonum affectus usi sunt: cur nobis eadem recte praeparata & omni uenenosa malignitate exuta, in usum medicum transferre non liceret? praesertim cum uideamus eos: qui uulgaribus Pharmacopolarum medicamentis firmam sanitatem recuperare non potuerunt, suasu ipsorum Misochymicorum ad thermas metallicas aut fontes minerales ablegatos eorum usu continuato perfecte fuisse curatos. Unde sane coniiciendum est: in eiusmodi mineralibus & metallicis, balsamum quendam fixum spiritusque potentissimos & corruptioni minime obnoxios conclusos esse. Id quod ex usu etiam medicamentorum Chirurgicorum conspicuum: ubi uix ullum magnarum uirium est, nisi cui uel metallum uel minerale aliquod sit commistum. Absit autem: ut ea cruda, seu ueterum, seu recentiorum quorundam more, intra corpus 7 propinanda esse censeamus. Uera medi¬ camento¬ rum mali¬ gnorum correctio. Utile ab inutili separandum: uenenum a mumia salutari: nucleus & medulla a corticibus, putaminibus, siliquis & fecibus secludenda. Sic demum exinde apta remedia ad deploratissimos quosque morbos cito, tuto & iucunde curandos, si a Medicis doctis, expertis & circumspectis, ad praescriptas Therapeiae leges adhibeantur exsurgent. Sic Uipera, uenenatissima bestia rite praeparata basin Theriacae, alexi pharmaci illius uniuersalis, tot seculorum experientia comprobati, constituit. Sic ex serpentibus uulgaribus tam προ¬ φυλάκτικὸν quam θεραπευτικὸν certissimum, contra omnis generis uenena, uulgo nunc parari, quotidie uidemus. Sic Draco marinus, quem Galli la uiue nuncupant, in dorso spinam habet; qua segregata, cibus exinde paratur delicatissimus. Eadem plane ratione & fossilia adeam mediocritatis naturam reduci possunt: toto in partes constituentes resoluto, qualitatibusque malignis & fatum accelerantibus auerruncatis: ut certo certius sit: eos, qui talibus legitime praeparatis rite utuntur, non tam internecinum hostem, quam benignum hospitem; non tam uenena, quam alexipharmaca & morborum ριζοτόμους in uitae suae penetralia admittere. Nam si metallorum & mineralium uenenositas a forma eorundem dependet: quis non uidet: si ea in tria sua principia, artificio chymico consumantur omnes qualitates lethiferas ablatum iri? Et si in parte aliqua constituente malignitatem stabulari opineris: tanto facilius intelligis: toto in partes suas diuiso: illam segregari posse. Atque hoc modo instituta feralium medicametorum correctio: quam salutaris, sit, infinitis exemplis: nisi ea nota esse arbitraremur comprobari posset Desinant igitur Misochymici, a mineralium & metallorum usu intra corpus exhibendorum abhorrere, & nescio quam ιλιαδα τῶν κακῶν ex eo repullulantem temere pertimescere: quin potius discant a Chymicis uerum malignitatis remediorum quibus ueneranda antiquitas usa est, ( puta. Antimonii, Mercurii, utriusque Hellebori, omnium Tithymali spe9 cierum, Pityusae, Elaterii, Colocynthidis, Euphorbii Thapsiae, Scammonii, Thymelaeae, lapidis Lazuli & Armenii, Aeris scoriae, Sandarachae & c. ) malignitatis, inquam, perdomandae modum: qui fit corporis heterogenei in suas partes ἀνατομία; non autem consueta Mastiches Dragacanthae, Spicae, Cinamomi aut similium additione. Nam qui ita medicamentorum simplicium qualitates uenenatas dispeliere & infringere satagit: nae ille similis uidetur cocis imperitis & stolidis: quibus si carpiones desquamandi & euiscerandi essent: amarorem bilis, fellea cysti forte fortuna pertusa, non eluendum aut segregandum; sed sacharo melleue addito obtundendum esse contenderent: aut si iidem intestina animalium in alimentum hominum praeparare deberent: nec ea ab excrementis sordidis & faetidis mundanda esse; sed uel ambra addita, oleisue odoriferis affusis, coquenda, stulte iudicarent. Porro Spagyrica non uidentur salubria esse & tuta: quia acria & corrosiua, ignisque uiolentia magis caustica reddita, & quia impressum ἐμπύρευμα redolent. Chymica remedia sunt salubria & tuta licet acria. Uerum si acria, si corrosiua intra corpus non recipienda: Deus bone, quanta medicamentorum copia e uulgaribus Pharmacopolis eiicienda? quantus eorum numerus ex Antidotariis expungendus? quot condimenta e culinis remouenda? Cantharides a Galeno inter medicamenta exitialia, quod per erosionem interimant, numerantur: & tamen parce sumtae, & quibus oportet, commixtae, τοῖς λιθον¬ τρίβουσι & diureticis, uehiculi loco, ab eodem conceduntur. Uitriolum quam corrosiuum sit; omnibus constat: & tamen in laudatissimam antidotum, Theriacam recipitur. Allium, caepe, sinapi, nasturcium, quam acria: & tamen quotidie iis inter epulas uti non reformidamus. Limonum, Citriorumque succus firmissima perlarum & corallorum corpora dissoluunt; & tamen cum in extrema uirium imbecillitate, cardiacum efflagitatur, nullum eo praesentius & praestantius uulgo propinatur. Ergo nec Chymicorum remediorum acrimonia & uis caustica metuenda: praesertim, cum multa sint forinsecus corrodentia, quae intrinsecus, cum ob maiorem interaneorum repugnantiam & uegetum caloris natiui robur; tum ob humores noxios in uentriculo stagnantes, pari ratione uires suas explicare non possunt. Accedit: quod, sicut nec integros manipulos salis deuoramus nec aliquot libras eius in iusculis, sed forte pugillum unum dissoluimus, parumque aceti & aromatum ad cibos condiendos adhibemus; ita cum necessitas Medicos Spagyricos, ad medicamenta acria usurpanda compellit: guttam granumue unum aut alterum; nec sola, sed idoneis liquoribus permista exhibeant. Imo accerrima quaeuis ita edulcorari possunt: ut omnem acrimoniam deponant: Medica¬ menta Chy¬ mica non sunt pericu¬ losa propter acredi¬ nem ab igne contractam. quod ex aqua forti & regia, si Tartari Sal iis commiscea tur, manifestum euadit. De ignis contagio, quae obiiciuntur: adeo uana sunt & friuola, ut ne quidem refuta tione egere uideantur. Ipse enim Galenus cap. 18. de Theriaca ad Pisonem, ignem multa efficere meliora, & interdum latentem rerum naturam detegere, quaedam etiam, quos uolumus in usus, apta reddere, expresse scribit: unde etiam idem Elementum, titulo Magistri artium, a Cicerone non immerito insignitur. Et ut taceam: quod Galenus metalla acria & mordentia, ut mitiora reddantur, ignis examini subiiciat: chalcitis usta melior existimatur, quam non usta: Balanus Myrepsica secundum Mesuen uomitum mouet & simul per aluum deiectiones enititur. Assata autem & humiditate eius nauseauseabunda ablata: sola uis humores per secessum expurgandi remanet. Ita Mercurius sublimatus, qui acerrimus existit, ignis uiolentiam cum Antimonio passus, ut in mitissimum, ita saluberrimum abit alexipharmacum. Sic ferrum, cum in crocum Martis in reuerberio calcinatur: extremum flammarum calorem sustinet: nec tamen ipsi ea imprimitur acrimonia, ut usus eius in haemorrhagiis & aliis fluxibus non sit frequentissimus, non utilissimus. Contra aqua & oleum Cinamomi, quantam acredinem solo uaporis balneo acquirunt? quantam eo13 dem uinum? Unde hoc? intelliges rationem: Unde acrimonia me¬ dicamen¬ torum Chymicorum. si, quare sol induret lutum, liquefaciat autem ceram, idemque linteamina albefaciat, faciem uero denigret, perpenderis. Falleris igitur: si Spiritus Uitrioli acrimoniam ab externo calore contrahi: si oleum Salis ab igne reuerberii, eadem infici existimas. Nisi enim Sales mixto insint: etiamsi uiolentissimo igne id exerceas: nunquam tamen ei tanta acredinis stigmata inures: Et contra, licet moderatissimo in quibusdam calore utaris: Chymica remedia non redolent empyreuma. ea tamen ob salium praesentium uim, acriora redditum iri ne dubites. Caeterum ἐμπύρευμα medicamentorum Chymicorum tanti momenti non est: ut Medicis practicis eo nomine exosa esse & periculosa uideri debeant. Si enim quoddam eiis uestigium medicamentis inhaesit, id aut a calore moderato, aut forti, originem suam sortitum est. Si ab illo: & propterea medicamenta Chymica euadunt noxia: tum nec esculenta, nec poculenta nostra, nec uulgaria remedia tuta erunt & salubria: cum ad ea paranda, maior saepe ignis gradus requiratur, quam ad medicamenta Chymica: quod patet ex coctione cereuisiae: ubi hordeum primo ualenti igne torretur: post maiori coquitur: item ex quibusdam uinis Rhenanis, quae ob salubritatem populis Septentrionalibus in omnibus fere morbis, loco remedii sunt; & tamen ad ueram maturitatem, non nisi ignis Elementaris beneficio perduci possunt: item ex piscibus assatis, carnibus fumo induratis & sexcentis aliis. Si uero ab hoc, igne scilicet uiolento: nec inde periculi quidquam aegrotantibus imminet: Empyreu¬ ma quo modo corrigi possit. cum uel ablutione uel digestione corrigi possit: ut uidere est ex cineribus: qui caliditatis sue notas ab igne communicatas, affusa aqua, in lixiuium deponunt. Imo ablutio nimis crebro repetita, purgantia quaedam metallica & mineralia chymice praeparata, ad sentinam prauorum humorum exhauriendam, inepta reddit. Digestione autem quam omnia dulcescant: notius est, quam ut exemplorum inductione, ad id comprobandum, opus esse uideatur. Quod si autem forte per empyreuma intelligis: quando uel calor potentialis, qui in misto latebat tanquam sub carbonibus igne uiolento in actum producitur, & liber iam ab omnibus compedibus potentiores exerit uires; uel quando calor, qui hinc inde dispersus erat, Uulcani beneficio unitur: nec hanc ob causam, seu empyreuma, seu calor nimius metuendus: cum Medici officium sit: calidis eiusmodi dextre uti, sicut & aliis, quae si imprudenter adhibeantur, aegrotis nocumentum allatura uidentur. Sed instant Misochymici & grauius nos urgent: Praeparatio non reddit medicamenta chy¬ mica in utilia. dum praetendunt nostra medicamenta esse inutilia: quia emortua & ex mistis destructis, corruptisque orta humidoque primigenio destituta. Uerum enim uero, si mistorum corpora non soluenda, uel ut ipsi odioso uocabulo utuntur, non destruenda: cur ipsi mistionis harmoniam turbant? cur infusiones, decoctiones, sirupos igne uiolento parant? cur assationibus, cur tostionibus, cur destillationibus, cur diagridio & non Scammonio integro? cur trochiscis Alhandal & non colocynthide ipsimet utuntur? cur in extrema uirium imbecillitate, destructo capone, hoc est aqua eius stillatitia, ubi certe omnis κρᾶσις & μίξις totius periit, aegrotos iam iam animam quandoque exhalaturos, nutrire praesumunt? An quia Naturam hac in parte imitari uolunt: quae cibos in uentriculum ingestos, non crudos & integros adhuc existentes, ad partes alendas deuehit; sed destructos, hoc est, ab inutilibus & crassioribus partibus denudatos, & in hepatis officina, in quintam quasi essentiam redactos. Dicant: si placet: an cum infantes ab uberibus matrum adhuc pendentes, lacte earum, quae infuso Rhabarbari, uel suae uel illorum ualetudinis gratia usae sunt, purgantur: concentus, temperies & harmonia totius Rhabarbari in lacte materno pressumdata fuerit; an uero forma huius mixti de subiecto suo in aliud, & ex hoc rursus in aliud translata, & multas mutationes passa, salua & integra permanserit, atque ita ex corpore humores prauos excluserit? Forte hinc fit: quod quidam Misochymicorum a caseo & butyro abhorrent: non naturali quadam ἀντιπαθεία, sed quod ob concentum lactis destructum, formam eius & temperiem abolitam uerentur, haec & similia alendo corpori esse inidonea. Chymica remedia non sunt emortua cadauera. Deinde dum Chymica remedia, mortua cadauera nuncupant: humidoque primogenio spoliata esse contendunt: partim sibiipsis contraria; partim ueritati non consentanea loquuntur. Si enim sceleta sunt: cur alibi ea potentius agere, quam humanae temperiei mediocritas permittat, asserunt? Deinde nonne necesse est: ut tam animalia, quam uegetabilia, uita illa, qua sibi uiuunt, hoc est, nutriuntur, crescunt & augescunt; priuentur: quo esui & usui hominibus esse possint? Nec enim ipsi Scythae tam barbari sunt: ut licet carnibus uel crudis, uel cursu equorum concitatiori, sub ephippiis feruefactis uescantur: uiuas feras in os ingerere & deglutire uelint. Ita etiam plantas, stirpes & frutices, ut in corpore humano uitales edere actiones ualeant, mori oportet: hoc est ex solo eorum natiuo erui, ne exinde amplius alimentum pro uita sua conseruanda attrahant, sed ut ad hominum sanitatem tuendam, morbosque profligandos apta remedia suppeditent: id quod etiam herbae & alia ita emortua, imprimis si legitima eorum ἐξαῤθρωσις praecesserit, intra corpus assumpta feliciter praestant. Et ut experientia, certissimo ueritatis, κριτηρίω, euincam: uitam uegetabilium operationibus Chymicis non destrui, nec humidum mistorum primigenium iisdem absorberi: certum est & multoties probatum: sales herbarum praesertim calidarum: si certo quodam modo & nobis cognito seminentur: alias producere suae speciei herbas: ut taceam ea quae Quercetanus capite 23 in responsione ad Anonymum pro ueritate Hermeticae Medicinae, stupenda & suspicienda adfert exempla. Quid? quod in Arduenna & aliis multis locis desertis, sterilibus & aridis, ut agricolae aestate, quod metere possint, habeant: dumeta, genistas & uepreta passim conburant, & cineres hinc inde per campos dispergant, ut subacta terra, sale, beneficio pluuiarum supercadentium ex illis elicito pinguefiat, ac laetas segetes postmodum, ex semine in terram proiecto producat. Fungitur nimirum eiusmodi cinerum sal officiofimi, quo nunquam agri impinguari possent: nisi urinis & sale animalium brutorum ( est enim in sale pinguedo, quod miremur, ut Plutarchus post Aristotelem in Symposiacis lib. 1. quaest. 9. testatur ) esset imbutus. Non tamen plane abnuerim: uiuentia quaedam & nondum emortua recte interdum adhiberi, ut gallus circa podicem deplumatus, ad uenenum e carbunculis pestiferis extrahendum: ut catelli ad uentriculum frigidum & imbecillum, benigno calore & temperato extrinsecus fouendum: sicut etiam non negarim: integra interdum praestare distractis: modo & ipsi fateantur: se non minus destructis uti quam Chymicos. Medicamen¬ ta Chymica non imprimunt membris principalibus corporis prauam dispositionem. Super est nunc scrupulus unus, qui multorum animos ualde torsit, diuque suspensos detentos remoratus est: quo minus in usum Hermeticorum medicamentorum consentire potuerint: nempe quod illa, praesertim si sint metallica aut mineralia, calorem natiuum & spiritus subito dissipent, & in partibus principalibus funestas reliquias, malignum fermentum & prauam διάθεσιν relinquant; unde aliqui per accidens curati, & paulo post recidiuam passi, maturius ex hoc mundo discesserint. At immerito remedia Spagyrice praeparata eo nomine male audiunt: cum si forte tale quidpiam ex usu eorum accidat: id non tam remediis, quam uel artificibus, qui ea concinnarunt, uel Medicis, qui ea exhibuerunt, imputandum sit. Notum est enim, quantus sit eorum numerus, qui illotis manibus, ad hanc artem nobilissimam accedunt: qui ex libris tantum non ἀuτοψὶα artem hanc edocti, stibium & hydrargyrum ad sanitatem hominis uel conseruandam, uel deperditam restituendam, audacter parare, & parata intra corpus exhibere non uerentur. Talium Chymicorum praecipitatis, non mirum, si illi, qui his utuntur, in sepulchrum praecipitentur: si eorumdem Mercuriis uitae, non uitam; sed mortem & magno interdum precio emptam, quidam improuidi & ualetudinis suae prodigi, consequantur. Deinde culpa tam grauium accidentium non raro in iis etiam residet, qui dicta medicamenta propinant. quorum aliqui legitimum ipsorum usum nunquam uiderunt; aliqui plane indocti sunt, stupidi, omnis methodi Galenicae & Hippocraticae ignari, quales sunt Iudaei & Agyrtae similes, quibus religio non est, latronum more, decorio humano, pro libitu, ludere. Non absimili ratione & uulgaribus medicamentis, quae sunt potentiorum uirtutum, ut pote Scammoneatis, Helleboratis & similibus dica interdum scribitur: quando a Pharmacopoliis imperitis sinistre parantur; aut ab expertis dextre conficiuntur; sed praepostere ab empyricis usurpantur; licet alias ex usu esse possint, bene scilicet parata, & methodice adhibita. Non est igitur: quod Medici docti & prudenres a Chymicorum medicamentorum usu in posterum abstineant, cum si ea ab expertis artistis, inter quos in Gallia eminet Nicolaus Bonne Illustrissimi Ducis Bullionaei in arce Sedanensi Pharmacopaeus, qui officinam habet selectissimis remediis, cum Galenicis, tum spagyricis, praesertim uero Theriacis communi & essensificata ad Quercetani leges solertissime & fidelissime praeparatis instructissimam, conficiantur: omnis malignitas, si quae ipsis sua natura inest, ministerio Uulcani auferatur: ut impossibile sit: ea posse, si methodice usurpentur, uel calorem natiuum & spiritus, indiuiduos animae satellites destruere; uel prauam disposisitionem partibus principibus inurere. Atque ita hactenus monstratum est: quam uano & falso praetextu, remediis Chymicis, quasi periculosa, inutilia & pestifera sint, ius ciuitatis in republica Medica denegetur: nunc quod eadem sint uulgaribus salubriora & tutiora euincendum est: quod quidem ex prioribus satis liquet: sed tamen ut omnia melius diiudicari possint: Medicamenta spagyrica sunt salubriora & tutiora uulgaribus. pauca quaedem pro nostra assertione attexenda uidentur. Salubriora igitur & tutiora sunt arte spagyrica concinnata remedia, quam uulgari modo praeparata: quia in illis purum ab impuro, malignum ab alexipharmaco, corporeum a spirituali, inutile ab utili separatum: ac proinde uentriculum sua mole non molestant: nec operationes suas differunt; sed cito cum morbis colluctari incipiunt, eosque uictas dare manus festinanter cogunt. Sic cereuisia defecata salubrior est non defecata: sic uinum a tartaro suo depuratum, tutius hauritur; quam uinum ex uuis recenter expressum: sic cibi, seclusis a natura excrementis, post multas coctiones singula corporis nostri membra nutriunt: sic citius aqua cinamomi aut balsamus eius, in lipothimiis, spiritus reficit; quam ipsum cinamomum integrum: sic guttae aliquot olei anisi plus praestant; quam integrae eiusdem unciae. Uulgus autem praeparationes omnes improbat, & integris uti mauult, quam in principia sua consumptis; partim non sufficientes aut conuenientes adhibet: unde non raro aegrotantes ob deuoratas partes noxias excrementitias & uenenatas una cum salutaribus & utilibus, expugnato morbo, cum symptomatis grauioribus postmodum superuenientibus, & ipso priori morbo periculosioribus conflictantur. Deinde quis nescit; aquas Chymicas, odorem & saporem uegetabilium integrum referre: uulgares autem nihil aliud esse, quam phlegmainutile & aquas leuiter putrescentes: illasque multos annos durare; has uero uix mensem unum aut alterum. Et sicut aquae uulgares Pharmacopolarum, extremam malignitatem a uasis plumbeis acquirunt: sic non minorem & decoctiones eorundem, a uasis cupreis: quae eo deteriores adhuc euadunt: quod in earum praeparatione, subtilior & melior pars in auras euanescat; & situ paullo post contracto corrumpantur, inutilesque reddantur. Ad haec analeptica & cordialia, que ex corallis perlisque in puluerem contritis & cribratis, nec non auro foliato praeparantur, quas uires alias in corpore humano exerunt: nisi quod uentriculum incrustant, eumque alias languidum magis eneruant? Contra quintae essentiae Chymicorum & magisteria ex iisdem, ut & tincturae auri absque corrosiuo factae, sicut in quouis liquore facile soluuntur: ita soluta, & intra corpus admissa, uires collapsas restaurant & pristinum uigorem restituunt. Quid, quod medicamenta uulgaria in morbis chronicis, raro optatos sortiantur effectus: ut pote ex uegetabilibus tantum desumta, quibus radices affectuum contumaciorum firmiores funditus exstirpari & euelli nequeunt. Chymica autem praesertim ex metallicis & mineralibus praeparata, ut pote potentiorum uirium & maioris efficaciae, incurabiles uulgo morbos, epilepsiam, lepram, quartanam, podagram, hydropem ἡσυχως, δαχέως καὶ ἀσφαλῶς percurant. Non igitur abs re a nobis factum esse putamus: quod Chymiam, artem medicamenta gratiora, salubriora & tutora concinnandi, in libelli nostri frontispicio definiuerimus. Caput. Ii. De solutione in genere. Solutio quid. Colutio Chymica est ἐργασὶη siue Doperatio, qua corpus naturale mistum in tria sua principia, Mercurium, Sulphur & sal, ex quibus a natura conflatum est, separatis heterogeniis, recluditur. Sicut Aristoteles principia corporis naturalis uere statuit tria Meteriam, Formam & Priuationem: licet ea sint noetica potius, quam uere hypostatica: Tria sunt principia Chymica. Et ueluti Galenus quatuor elementa, ignem, aerem, aquam terram, pro principiis, & si remotis, haud abs re adstruit: ita Chymicus, artifex sensatus, sensibilium corporum tria asserit principia sensibilia & proxima, Mercurium, sulphur & sal: sequiturque hac in parte ipsum Aristotelem, tertio de caelo textu 61, quem locum Petrus Ramus ad nauseam usque in Scholis Acroamaticis, Philosophi superius allegatis principiis opponit: & post eum Kragius contra Peripateticos ualde urget. Per Mercurium autem, sulphur & salem non intelligendum est: Quid per ea intelligendum. quod eiusmodi mineralia ex mistis concretisque corporibus, beneficio ἀναλύσεως Chymicae possint erui: qualia uulgo a mercatoribus uenduntur: uerum sufficit: si sint talia, praesertim in uegetabilium & animalium familia, quae minerabilis illis sint ἀνάλο¬ γα, & tantum inter se differant essentia, proprietatibus, & actionibus; Mercurius. quantum illa in suo genere mineralimercurius est liquor ille acidus, permeabilis, penetrabilis, aethereus ac purissimus, a quo omnis nutricatio, sensus, motus, uires, colores, senectutisque praeproperae retardatio Confertur elemento Aeris & aquae: illi quidem, quatenus caloris uicinia alteratus facile in auras abit: huic, quatenus ut ea difficulter proprio; Sulphur. facile autem alieno ter mino continetur. Sulphur est balsamum illud dulce, oleaginosum & uiscidum: natiuum partium calorem conseruans, omnis uegetationis, accretionis & transmutationis instrumentum, odorum tum gratorum, tum ingratorum fons & origo. Assimilatur igni, propter flammam, quam facile concipit: ut omnia resinosa & oleaginosa alia: Sulphuris proprium. eique hoc peculiare est: quod habeat uim leniendi, & extrema contraria conglutinandi. Sicut enim numquam tenacius lutum confeceris ex aqua & arena; nisi calcem aut aliquid glutinosi commiscueris: ita nec Mercurius uolatilis & sal fixus coire in unam substantiam tenaciter possunt: nisi uinculo & copula Sulphuris, quod utriusque principii particeps, Salis siccitatem & Mercurii liquiditatem, sua uiscositate; Salis densitatem & Mercurii permeabilitatem, molli sua fluiditate; Salis amaritudinem & Mercurii aciditatem dulcedine sua contemperat. Sal. Sal est corpus illud siccum, salsum, res mistas a putredine defendens, mirabiles dissoluendi, coagulandi, detergendi & euacuandi facultatibus pollens: a quo omnis rerum soliditas, determinatio, sapores & alie infinitae uirtutes. Analogia respondet terrae? non qua haec est frigida & sicca; sed qua eleelementum hoc est firmum, fixum, & generationis corporum omnium subiectum. Principia Chymica inter corporis & spi¬ ritus natu¬ ram ambigunt. Sunt autem dicta principia, proprie loquendo, nec corpora; quia plane spiritualia, ob caelestium seminum in fluxum, quo impraegnata sunt: nec spiritus; quia corporei: sed inter utramque naturam ambigunt: uariisque nominibus a Philosophis insigniuntur, uel saltem his ad illa alluditur: ut ex sequenti tabella uidere est. Sal Sulphur Mercurius Sal commune, Sal Petrae, Sal Armoniacum Acerbum & amarum, Dulce, Acidum Corpus Anima Spiritus Materia Forma Idea Patiens Agens Informans aut mouens Arsnaturaintelligentia Sensus Iudicium Intellectus Materialespiritualegloriosum. Omne cor¬ pusmistum potest in sua princi¬ pia tria diuidi. Uerum enim uero omne corpus mistum in haec principia, sacro ternario ( ita secundum Pythagoricos, omne & omnia tribus terminantur ) constantia recludi posse & consumi; etsi ualidis rationum momentis comprobari posset: tamen eas omnes euidentia longe superat inspectio ocularis: ac proinde exemplis, ex uario mistorum genere desumtis, omnem rem in tyronum gratiam dilucidabimus. Exordiamur autem a lignis uiridibus, quae si cremes: egredietur primo aquosum quiddam, quod ignis flammae concipiendae plane inidoneum est, & in fumum conuersum si colligatur, in aquam resoluitur, ( atque hac ratione e flamma potum petere, non impossibile ) diciturque Mercurius: deinde exibit oleaginosum quiddam, facile inflammabile, quod in uapores resolutum, si cohibeatur, in oleum abit, uocaturque Sulphur: tandem remanet siccum & terrestre, quod ex cineribus, aquae beneficio extrahitur, inque humido & frigore soluitur; calore autem concrescit, Salisque nomen obtinet. Ita lac substantiam continet sulphuream butyrosam, deinde Mercurialem serosam, & tandem salinam caseosam. In ouis albumen Mercurium exhibet: uitellus Sulphur, pelliculae & putamina Salem. ita exlini semine oleum elicimus expressione: aquam ab oleo separatione: Sal ex fecibus relictis extractione. Pati ratione ex Garyophyllis, aqua Mercurialis praestantissima, oleum sulphureum excellentissimum, & ex fecibus sal educitur. Sic Nitrum in aquositatem dispescitur, pinguedinem & salem. Non secus ex sale marino, producimus Mercurium γλυκύπικρον, dulces cristallos sulphureae plane naturae, & tandem ipsum sal fixissimum. Ex Antimonio elicitur Regulus, qui eius mercurius: deinde rubrum sulphur, flammam concipiens: & tandem Sal, qui uomitiuus. Atque sic de caeteris idem esto iudicium. Notandum est autem primo: Nullum principium plane simplex est. nullum praedictorum principiorum simplexatque solum, quod de reliquis non participet, reperiri. Mercurius enim continet substantiam sulphuream atque Salinam: Sulphur substantiam salsam & mercurialem: Sal uero substantiam oleaginosam & mercurialem. Deinde obseruandum etiam est: Caput mor¬ tuum & phlegma non sunt principia. quod in spagyrica mistorum ἀναστοιχειωσεἰ, praeter priora tria commemorata principia uere actiua, duo alia resultent corpora, quae principiorum numero a Chymicis non adscribuntur: quod illorum tantum sint quasi integumenta, omnique δυνάμει Hippocratica destituta: quorum alterum siccum, Terra arenosa est, siue cinis elotus, uocaturque Terra damnata & Caput mortuum, nulla ui alia praeditum, nisi siccante & emplastica, quodque facili negotio in uitrum abit: alterum humidum & accidentaliter aereum, nempe phlegma insipidum & inodorum, quodque tantum humectat, citra ullam aliam ἐνέργειαν aut actiuitatem medicam. Caput Iii. De Calcinatione. Solutionis species duae sunt: Calcinatio & extractio. Calcinatio. Calcinatio est misti in calcem solutio. A Gebero definitur: quod sit rei per ignem puluerisatio, per priuationem humiditatis, partes consolidantis. Calx Chymicorum. Per Calcem autem intelligunt Chymici, quemlibet puluisculum tenuissimum, ablatione superfluae humiditatis ( praesertim ex mineralibus ) factum. Quando uero puluis uel calx plane redditur impalpabilis, ad sensum subtilissimus, instar tenerrimae farinae: tum Alcohol appellitant: Alcohol. hocque uocabulum etiam ad subtilissimum uini spiritum, saepissime reiteratis destillationibus rectificatum, commode exprimendum transferunt; Alcohol uini. eum Alcohol uini indigetantes. Fitque uel corrosione; uel ignitione. Corrosio est misti calcinatio, per res dercorrosiuas. Corrosio. Fit haec uariis modis: potissimum tamen quatuor: uidelicet Amalgamatione, Praecipitatione, Stratificatione & Fumigatione. Amalgamatio, est corrosio metalli, per hydrargyrum. Amalgamatio. Fit: quando metallum, excepto ferro, in tenues bracteas uel laminas ductum, cum octo partibus plus minus Mercurii commiscetur, ut fiat massa undique sui similis, ad metalli unitatem soluendam. Hydrargyro enim euaporato super igne: metallum instar tenuis calcis relinquitur. Precipitatio. Praecipitatio, est corrosio per aquas fortes. Fit: quando corpora, liquori corrosiuo immerguntur, & postmodum corrosa & soluta, uel aquae fortis abstractione, uel alio modo, in calcem repercutiuntur. Stratificatio. Stratificatio, est corrosio per pulueres corrosiuos. Fit: cum crucibulum, pixis, uel olla metallo saminato & pulueribus corrosiuis repletur: faciendo S. S. S. hoc est, ponendo aliquid de puluere corrosiuo in pixidem, & huic supersternendo tenuem laminam corporis metallici, & sic pergendo, donecuas referciatur. Postea ponuntur carbones per circuitum, uel datur ignis reuerberii, paulatim augendo, ut res postulat. Caementatio. Commixtio. Dicitur etiam. Caementatio, eique affinis est Commixtio, qua corpus corrodendum cum pulueribus corrosiuis commiscetur, & igni postmodum admotum in calcem redigitur. 35 Fumigatio, est corrosio metalli per fumum uel uaporem acrem. Fumigatio Ignitio. Fit haec uariis modis. In genere scire sufficiat: quod corpus metallicum in lamellas reductum, & per fumum calcinandum suspendatur, uel super aquas fortes, acetum, uel uaporem plumbi liquefacti, uel mercurii, uel similium rerum acrium: uti uulgo cerussam parare consueuerunt. Ignitio, est calcinatio per ignem. Estque uel Cinefactio, uel Reuerberatio. Cinefactio Reuerberatio. Cinefactio, est ignitio, qua corpora uegetabilia & animalia in cineres, igne uiolentiori rediguntur. Reuerberatio, est ignitio, qua corpora, igne uiuo, in furno reuerberii, calcinantur. [ Mdesiccatio humiditatis natiuae. Huc pertinet & Desiccatio humiditatis natiuae, ut fieri solet in sale, uitriolo, alumine & similibus. Caput Iu. De Extractione. Extractio est species Solutionis, qua corporis mixti partes subtiliores a crassioribus segregantur. Extractio generaliter considerata Sublimatio Destillatio. Estque duplex: uel generaliter; uel specialiter sic dicta. Generaliter sic dicta, fit dupliciter: cum ascensione & descensione; tum modo intermedio. Estque illa uel sicca, uel humida. Sicca sublimatio; haec Destillatio dicitur. Sublimatio, est extractio partium subtiliorum siccarum, per ignem in sublime eleuatarum, & uasi ad hae¬ rentium. Fit: cum res sublimanda praeparatur, ut decet, nempe uel lotione, uel calcinatione, tostiona, coctione uel similiter; & postmodum uel sola, uel alii materiei permista matulae inferius rotundae aut latae, ut media tantum eius pars repleatur, imponitur cumque hac aludel extra fornacem in altum protuberans, luto salso conglutinatur: cui alembicus caecus in medio uertice perforatus, ut spiritus humidi per foramen illud exhalare queant, supersternitur. Datur postea ignis per gradus: oculusque alembici, cum humiditas omnis expirauit, ( id, quod uel uitro uel lamina aliqua ferrea polita, quando ea adhibita halitu non amplius inficitur, animaduerti potest ) luto clauditur ignisque ad spiritus in sublime pellendos intenditur. Cum igitur secundum Geberum, Sublimatio sit rei siccae per ignem eleuatio, cum adhaerentia uasis: patet: quam male uulgo Destillatio & Sublimatio confundantur: & aque, quae destillatae sunt, sublimatae uocitentur. Deinde notandum etiam est: quod haec operatio Chymica, non nouum sit in uentum; sed & ueteribus cognitum. Ita enim Cadmia paratur, teste Galeno & Dioscoride; & ex hac Pompholyx & Spodium, iisdem testibus. Destillatio, est partium humidarum in halitus a calore extenua tarum atque eleuatarum extractio. Uerum esse, quod Aristoteles 4. Meteor. dicit: μιμεῖται ἡ τέχνὴ τὴν φύσιν: id uel ex hac operatione praxeos Chymicae uulgari constat. Sicut enim uapores ex terra, radiis Solaribus in mediam aeris regionem subuecti, eiusque plagae caelestis frigiditate densiores factae, in pluuiam facessunt: ita & Chymicus artifex, ex rebus halabilibus & uaporabilibus, ignis ministerio, tenuium spirituum a crassioribus partibus separatione, & ad frigidas capitelli cameras eleuatione, essentiam earum, forma liquoris elicit: Sic in humano corpore, cum ἀναθυμίἀσεις ex inferiorioribus partibus, in aeream microcosmi plagam, tanquam in alembicum efferuntur: eius frigore, in excrementum pituitosum & mucosum condensantur unde postea perennis eius in nares, palatum, aut alias corporis partes fit destillatio & defluxio. Hinc fit: quod in ciborum elixatione, ollas operculo claudamus: ut quidquid uaporum in aquam concreuit, in suam originem postliminio reuertatur. Et quando dapum calorem 39 fouere uolumus: patinas, quibus eae apponuntur, aliis cooperimus paropsidibus; unde uapores ciborum, ab illarum ἀντιπεριστάτει frigida incrassati, globatim delabuntur. Estque Destillatio, pro diuerso uasorum positu, ut alias multas differentias taceam, uel Recta; uel Obliqua. Illa fit per alembicum aut uesicam; haec per retortam, in rebus praesertim spiritus contumaciores fouentibus. Huc pertinent Rectificatio & Cohobatio. Rectificatio. Rectificatio, est repetita liquorum destillatio ad eos magis purificandos & exaltandos. Perficitur tamen haec etiam quandoque Digestione. Cohobatio, est destillationis reiteratio, qua liquor destillatus rursus fecibus reaffunditur, & denuo destillatur. Fit autem fecibus prius tritis, & humore, paulatim ut macerentur, imbutis. Extractio generaliter sic dicta, quae fit descensione, est duplex: Cohobatio Destillatio per descensum calida. uel calida; uel frigida. Calida est, qua partes subtiles a grossis per descensum, mediante igne, leparantur: unde etiam destillatio perdescensum dicitur, & in picis confectione adhibetur: cum ex strue taedarum concisarum, obstructis undique spiraculis, igneque intra aceruum succenso, pix defluit: uti uidere est apud Plinius & Matthiolus qui operationem hanc exacte describunt. Frigida est, qua per descensum absque igne, partium subtilium a crassioribus fit separatio. Estque uel Filtratio, uel Deliquium. Filtratio. Filtratio est, qua humores aquosi per tritorium, aut chartam emporeticam, in modum infundibuli conuolutam, aut manicam Hippocratis, laciniam, aut simile quiddam, relictis in filtro aut uase, partibus crassioribus, percolatur. Deliquium. Deliquium est, cum immundae calces sales, & similia liquabilia, seu per se, inclinatae tabulae marmoreae aut uitreae imponuntur; uel sacculo inclusae suspenduntur: ut in aere uapido tabescentia, purum succum emittant. Fit tamen interdum: ut nulla fiat partium segregatio per deliquium, uti quando sales repurgati aut similia in cellam aut alium locum frigidum humidum collocantur, & ab humiditate externa, quae in ea promte se insinuat, in liquorem, qui in subiectum uas descendit & defluit, resoluuntur. Extractio, quae fit modo intermedio, est qua rerum liquidarum uel siccarum humectatarum partes puriores ab impurioribus, sine destillatione & sublimatione separantur. Species illius tres sunt: Digestio Putrefactio, Circulatio. Digestio. Digestio est, qua res calore dige stiuo, ad modum naturalis ciborum digestionis in uentriculo, coquntur siue maturantur. Qua ratione enim uentriculus, calore suo moderato, cibos crudos exceptos digerit, & in chylum concoquendo transmutat: ut seclusis fecibus & in intestina amandatis, ex illo ab hepate, benignioris puriorisque substantiae fiat extractio: ita etiam per calorem cuiuis rei competentem, Digestio subtilia a grossis separat; quae crassa sunt, incidit & attenuat: quae cruda, coquit quae acerba, mitigat ac edulcorat: adeoque omnia taliter elaborat: ut ex digestis copiosior semper essentiae messis speranda sit. Administrationem eius, doctissimus Libauius describit hunc in modum. Res digerenda uasi tanquam uentriculo includitur, undique stipatis accessibus, nisi cum diuaporatio est coniuncta, ut in empyreumatis correctione coagulatione & similibus. Tunc enim exiguum foramen in operculo relinquitur, & iustum tempus obseruatur, ne quid de substantia pereat. Quod si est merus succus aut liquor: res plana est. Sin minutal herbarum & similium: uel proprius succus reliquendus est, uel foris analogus humor addendus: quod tamen nonnunquam fit etiam in diuersi generis liquoribus, ueluti cum olea digeruntur cum uini spiritu, & c. Ubi procliuitas est ad putredinem, nec adiectum menstruum ei satis cauere potest: ( Non enim debet fieri putrefactio: cum quid digerimus; licet digestio possit esse ad eam uia ) sal adden43 dum est. Ita apparatum uas collocetur in foco digestorio caloris competentis, ibique sinatur usque ad quaesitum finem, qui diuersus est: pro multiplici usu digestionis. Exempli gratia: Herbae recentes suo succo madidae, e quibus destillatione elicienda essentia est, macerantur triduo: siccae uino respersae, septendio: semina & aromata dimidum mensem: Radices per mensem: siquidem sunt siccae: Mensis philosophicus. mineralia per mensem philosophicum, qui est dierum quadraginta, aut etiam diutius, pro firmitate & ratione menstrui. Quaedam bis macerantur, aspersa uino greco, ut aromata aliquando, quae irrigata usque ad siccitatem digeruntur: post puluerisata & denuo conspersa macerantur secundo. Ita soliditas & raritas etiam discrimen facit. Aquae destillatae digerendo ad Solem, rectificantur per medium mensem, uase clauso, ita ut duae partes sint plenae, tertia uacua: & nonnunquam arenae infodiatur parte uitri tertia, id quod in frigidis potissimum spectare iubent artifices. Calidae uero aquae & olea rectisicantur in arena frigida, item tertia parte sepulta, & c. in cella uapida per mensem. Si humor alienus addendus: talis esto, qui digestionem iuuet, citra corruptionem substantiae. Et hic, si est alienior, separatur officio peracto: sin paucus, & familiaris, aut etiam alterabilis in naturam digesti, relinquitur. In densis est acrior & nonnunquam corrosiuus, ut acetum, uini spiritus, uinum forte, & c. In aliis mitis, ut aqua destillata pluuia, rosacea & c. nonnunquam oleum certi generis. Interim, quae alienae naturae sunt, & per digestionem secessum fecerunt, separantur. Ancillatur autem Digestio non tantum destillationibus aut extractionibus, uerum etiam rectificationi, coagulationi, fixationi, calcium per aquas fortes praeparatarum edulcorationi, & c. Maceratio. & appellatur Maceratio: quia haec etiam uim habet penetrandi, rerum compagem reserandi, & impuritates separandi. Putrefactio. Putrefactio est, qua mistum per putredinem naturalem, humore, siccum terminans uincente, & externo calore fortius, quam interno operante, resoluitur, ad essentiam ab heterogeneis extrahondam & segregandam. Modus est talis: Quod putrefaciendum est, praeparatur ut decet, eique in cucurbita uitrea, si uel siccum sit, uel humiditate ad putrescendum sufficienti non abundet: ἔχημα quoddam seu menstruum ( ita in genere a mense putrefactionis, liquor omnis appellatur rerum extractioni inseruiens: Menstruam quid. siue is sit eius rei proprius, siue analogus, siue aqua ) conueniens, quod excessu suo, misti siccitatem auferat: τὴν μίξιν referet: exeuntem essentiam ad se alliciat: eamque integram & incorruptam, ad extractionem usque conseruet, superfunditur: & ne calor cum suo humido exspiret; uas Hermetice clauditur: postea in uentrem equinum, aut eius uicarium ponitur, eiusque calor ad tempus prefixum conseruatur. Putrefactionis proprium. Proprium autem putrefactionis est & colores, & odores, & sapores rerum immutare, earumque natura ueteri destructa, nouam generare. Circulatio. Circulatio, est liquoris, ab elementis depurati, in pelicano, per uarias circum uolutationes aut rotationes, quibus impuritates residuae prorsus auferuntur, in gradum praestantiorem, conuersio siue exaltatio. Fit ita: Sumitur liquor exaltandus, includiturque Pelicano aut uasi circulatorio, quatuor aut quinque eius partibus relictis uacuis, & ponitur in fimum uel balneum, ad altitudinem liquoris attenuabilis, uel paullo profundius: adeo ut reliqua uasis pars in aere frigidiore extet: ut a fundi & laterum calore fiat artenuatio; a uerticis uero frigore coagulatio: detineturque ita dictum uas, in calore moderato & continuo: donec Artista finem suum sit assecutus: fecibus, in fundo uitri, subsidentibus. Huc non immerito referri posse uidetur & Fermentatio: licet in terdum per eam, non tam fiat conspicua salubrium partium, a crassioribus segregatio; quam potius ad nobilissimae essentiae extrahendae dispositio. Est autem exaltatio rei in substantia, per quam mediante digestione; Fermentatio. calor agens exuperat, inque naturam suam uertit patiens. Caeterum quae fermentantur: sunt uel liquida; uel solida. Quae liquida sunt: uel talia sunt simpliciter; ut aqua, uinum: uel spissa & mollia ut mel, sapa. Liquida quae sunt simpliciter talia, si sint simul calida: per se fermentantur: ut uinum, pyraceum, pomaceum. Quae autem frigida sunt, ut succi expressi frigidi: opus habent additione rei externae, ut fecibus uini, cereuisiae, sale, uel aciditare aliqua, ad accelerationem ebullitionis & fermentationis. Spissa autem & mollia, sequentem in modum fermentari possunt. Recipe uerbi gratia, mellis libras X. his adde libras quinquaginta aquae. Hydromel uinosum. Stent in calore moderato, per diem naturalem: deinde lento igne simul bulliant, & despumentur. Tertia pars exhalet: uel cum liquor efferuescit: ouum imponatur recens: quod si sursum fertur: perfectae coctionis signum est. Tum liquor ab igne remotus, calide per duplicem pannum traiiciatur., & ad solem, in uase idoneo, additis drachmis duabus Salis Tartari, uel salis communis, uel uncia una alicuius aciditatis ponatur: & sic per quadraginta dies aut circiter: donec liquor sit clarus, uinique odorem referat, bulliat. Tunc enim uas claudendum, & hydromel in cella usui reseruandum. Quae solida sunt & dura: ut semina, triticum, faeniculum, anisum, baccae iuniperi, aromata & c. comminui debent: iisque aqua affundi & sal proprius, uel analogus, aciditas, uel feces cereuisiae uiniue, ad fermentionis accelerationem addi: ita ut ad dolium rei fermentandae pinta secum adiiciatur.. Quae uero durissima sunt, ut lapides: prius calcinari, postea fermentari debent: Extractio specialiter sic dicta. ut in sequentibus de corallis & plumbo dicetur. Extractio specialiter sic dicta est, qua e misto, partes subtiliores & nobiliores a menstruo aliquo apprehense, elementari crassitie in fundo relicta, extrahuntur: & in syrupi aut sapae consistentiam, destillatione, uel euaporatione coagulantur. Fit: cum materia tincturam habens, in menstruo conuenienti infunditur. 49 clausoque uase ad digestionem ponitur. Postea eo aperto menstruum coloratum, per inclinationem separatur: affusoque alio uas clausum, ad digestionem rursus ponitur: idque toties repetitur, donce menstruum non amplius tingatur. Porro depletiones filtrantur circulantur, & coagulantur, menstruo ad oleiformem consistentiam, uel etiam interdum ad siccitatem, pro rei natura & usu, detracto. Caput U. De Coagulatione. Hactenus dictum est de solutione, Leiusque speciebus: sequitur nunc de coagulatione. Coagulatio. Coagulatio, est principalis operationum Chymicarum altera, qua res molles & liquorosae, e consistentia tenui fluidaque in solidam, per humiditatis priuationem, coguntur, Haec etsi fere inseparabiliter cum solutionis speciebus, uti praecipitatione, amalgamatione, sublimatione, destillatione & c. cohaeret: tamen ea peculiariter fit: Primo exhalatione: qua humor a re coagulabili expirat. Secundo coctione; qua res liquidae ad solidiusculam consistentiam coquuntur. Tertio congelatione: ut cum cristalli in cellis a frigore producuntur. Quarto fixatione: qua res ignem fugientes & uolatiles, ut in eo fixae perseuerent, assuefiunt: id quod fit uel medicinae fixae additione; uel misturis; uel sublimationibus, caementis & c. pro cuiusque rei natura. Caput. Ui. De Lutatione. Ordinis ratio postularet: ut nunc fornaces uasa, uariamque supellectilem Chymicam, ut & ignium diuersorum regimina describeremus. Uerum cum haec oculari inspectione potius, quam praeceptis & regulis addiscantur: silentio illa, breuitatis causa praetereunda, & pauca tantum de lutamentis Philosophicis subiungendaduximus. Pro fornacibus construendis. Recipe terram pinguem, cuiiuscunque coloris sit: misce & subige cum arena, fimo equino, & aqua salsa. Pro retortis loricandis: quamuis ego nec uitreas, nec terreas unquam lutare soleam: seu destillem per arenam: seu per ignem nudum; seu per reuerberium clausum; seu ignem suppressionis. Recipe argillam figulinam, stercus equinum lotum & exsiccatum, farinam laterum, & squamam ferri, miscendo & cum aqua communi subigendo. Lutum sapientiae, ad spiritus subtilissimos arcendos. Fac lutum ex calce uiua, & albumine oui, in aquam redacti, simul miscendo, & cito applicando, quia facile exsic¬ catur. D ii 52 Pro uitris & hydriis fractis consolirecipe boli Armeni, Minii, Cerussae, ana partes aequales: reduc in puluerem subtilem, & cum oleo lini uel uernice liquida tempera. Pro uitris simul lutandis. Usus sum feliciter usque in hanc horam uesicis porcinis, uel bouinis, pro alembico cum cucurbita lutando, tam in destillationibus aquarum; quam spirituum acrium & acidorum. Pro rostro alembici cum recipiente lutando. Recipe cerae unciam 1. resinae, colophoniae ana drachmam 1: liquescant simul in fictili: quibus adde modicum olei oliuarum, miscendo baculo, ut incorporentur, postea ollam ab igne remotam imple frigida, & etiam manibus subige. Pro retortis cum recipientibus collutandis, in destillatione spirituum acrium. Lutum pro retortis loricandis subige cum aqua salsa; uel misce cum colophonia puluerisata, & applica. Tyrocinii Chymici. Liber Secundus. Actum est superiori libro, de Solutione & Coagulatione in genere: nunc in sequentibus de operationum illarum effectis tractaturi sumus: licet in specie, quo modo singulorum corporum mistorum claustra reseranda sint, monstrari debeat: id quod etiam praestare conaremur: si nobis integrum Chymiae systema, & non tyrocinium conscribere proposuissemus. Sunt autem solutionis & coagulationis effecta, siue ut a quibusdam appellantur, species Chymicae, uel liquidae, uel molles, uel durae. Ad liquidas referri possunt: aquae ex floribus, herbis radicibus, corticibus, seminibus, lignis: aquae fortes; Spiritus acetum: olea: tincturae liquidae. Ad molles: balsami, extracta uaria, tincturae molles. Ad duras: Sales, flores, magisteria, calces, croci tincturae siccae. Caput I. Antequam ad ipsas liquorum for¬ mas quae ut plurimum destillatione fiunt, parandas, nos accingamus: generales quidam canones praemittendi uidentur: quorum hic est. Primus. Uasa, in quibus destillatio fit, non sint plumbea. Canones ad destilla¬ tionis do¬ ctrinam necessarii. Haec enim qualitate maligna liquores inficiunt, eos uomitiuos reddunt, sapores immutant natiuos, & nonumquam ipsamet a uaporibus acribus ex re destllanda exspirantibus, corroduntur. Et si Galenus, aliique Medici sapientiores, aquam, que per canales plumbeosfluit, improbant, propter malignitatem, uisceribus internis ualde infestam, quam inde contrahunt: de aquis, in uasis plumbeis destillantis quid sentiendum sit, patet: praesertim, cum non raro, quando per aliquot dies, eiusmodi stillatitii liquores immoti steterunt, in fundo cerussa ex plumbeo alembico abrasa; imprimis si experiundi gratia, guttam unam aut alteram spiritus Uitrioli infundas, reperiatur. Quod autem de plumbeis uasis dictum: pari ratione & de stanneis, aeneis, ferreisque intelligi debet: nisi fiat destillatio in uesica aenea, ubi quae destillantur, cito effluunt. Ii. Uitra, quo altiora; eo meliora. Sic enim una destillatio plus prestat, quam tres rectificationes. Sint autem cucurbitae ut plurimum altae duos cubitos. Iii. In omni destillatione, uasa non nimis refarcienda. Tutius operaberis: si cucurbitas ex quarta parte: & retortas ex media aut circiter: uesicam uero eneam, ex tribus partibus repleueris. Res flatulentae, ut cera, resina & similia, sicut & ea, quae facile ebulliunt, minore imponantur quantitate, & magnis uasis destillentur & quidem sale, arena, aut similibus additis. U. Destillatio per balneum, conuenit rebus leuioris compagis. Cauendum tamen in herbis maxime calidis: ut in abiinthio, saluia, roremarino & similibus, ne nimis leui calore utamur, & non tam essentiam; quam phlegma inutile proliciamus. Sed in lactuca, endiuia & similibus tenuioris substantiae, calor moderatus adhibendus: & sufficit interdum Balneum roris, quod neque empyreuma imprimit, neque parres aereas tenuiores dissipat. Ui. Destillatio per cineres uel arenam, competit rebus consistentiae solidioris, ut seminibus lignis, radicibus, & c. Uii. Per uesicam, non tantum tenuia destillantur; sed & alia, quae sunt firmioris texturae, in suo tamen menstruo praemacerata. Uiii. Destillatio per retortam, non tantum spiritus grauiores e mineralibus elicit; sed etiam e tenuioribus, ut lignis, seminibus, radicibus, gummis, resinis, & c. aquas & olea extrahit. Ix. Herbae recentes succulentae cum destillandae sunt, tundantur, succusquae exprimatur, & postea per calorem Balnei in cucurbita alta destilletur. X. Herbae, uel sua temperie, uel tempore sicce, tundantur: & aqua communi, uel propria, uel roris Maii, uel uino irrorentur. Copia autem menstrui tanta sit; quae macerationi sufficiat: sin plus affundatur, tota quantitas non abstrahenda. Facta maceratione ad placitum, per balneum destilletur: aut si per uesicam destillationem instituis: adde ad quamlibet libram herbarum, libras sex aque, & destilla, ut artis est. Xi. Eodem modo per uesicam, quicquid est aromaticum, siue sint radices, siue cortices, siue ligna, siue semina, siue fo58 lia, siue flores, destillantur: & oleum simul cum aqua elicitur. Xii. Sunt quedam, quae uehementem ignem postulant: sed tamen, ea, non nimis uiolento urgendo sunt: ne natura eorum prorsus corrumpatur. Xiii. Detur opera: ne lutum, quo uasa destillatoria conglutinantur, expiret, & liquorem aliena qualitate inquinet: praesertim cum ignis uiolentior adhibendus. Xiiii. Acidorum destillatio hoc peculiare habet: quod ignobilior pars semper prius egreditur, & nobilior ultimo. Unde in eorum rectificatione, quod primo elicitur, tanquam plegma separandum. Xu. Si aquae empyreuma seu fomitem quendam igneum ualdeque calidum, per exiguas partes dispersum, redoleat: corrigitur illud: si uitrum in locum frigidum humidum collocetur. Xui. Cum liquores per B. M. destillati, 59 in solatione rectificandi sunt: tum uitra ex duabus, uel ad summum tribus partibus repleantur, & membrana, qua ea claudi consueuerunt, acu pertundatur: ut factis perspiraculis, phlegma inutile exhalet. Xuii. Destillatio tamdiu continuetur: donec liquor egrediens non sentiat amplius rem impositam. Caput. Ii De aquis ex floribus, herbis, radibus, corticibus, seminibus, lignis. Aqua Rosarum. Uariis haec praeparatur modis. Alii sumunt rosarum q. s. easque per triduum, in balneo digestas, uapore aquae calidae destillant. Alii absque digestione praecedanea, aquam, ex iis in alembicum coniectis, eliciunt. Alii per cineres destillant: ubi tamen maxima opus est cautione & circumspectione, ne empyreumate liquor stillatitius inficiatur. Alii lucro magis quam ualetudini hominum intenti, eas integras, ut decerpte sunt, cum magna aquae copia, per uesicam aeneam destillant: ac ex triginta rosarum libris, centum aquae odoratae uenalis extrahunt. Alii flores tusos, absque menstruo, aut eo saltem tam pauco, ut ad irrigationem sufficiat, modico balnei calore destillant: & ad uim refrigerantem, tanto expeditius euocandam, una destillatione, quam precedit irrigatio, ex aqua communi uel rosacea ueteri, aut ad uirtutem confortantem & fragrantem prolectandam, pluribus in destillata aqua infusionibus utuntur. Nos ita eam parandam ducimus: distinguendo, inter rosas albas, & incarnatas. Ex illis enim ut plurimum uis refrigerans petitur: ac propterea pauca aqua pluuiali irrorate in mortario marmoreo contundende sunt: inde torculari succus exprimendus, & destillandus. Incarnatae absque irrigatione contusae, reponuntur in magno uase uitreo, in cellam: post triduum succus exprimitur, qui per balneum destillatur. Haec aqua est fragrantissima, quaeque uel multos annos, odoris sui fragrantiam conseruat. Nonnulli recrementis eius aquam puram superfundunt, & ita per octiduum maceratam, uel balneo, uel uesica distillant, quae communi uenali uiribus & efficacia non cedit. Aqua Rosarum Ardens, Sicut ex aliis rebus rebus omnibus. praesertim autem alimentosis, aqua flagrans & fragrans, fermentationis beneficio, educi potest: ita etiam ex rosis, quae uulgo statuuntur frigidae. Porro recipe rosas incarnatas, caelo sereno, cum rorido madore destituuntur, collectas: eas tere accuratissime & in cucurbitam uitream, quae postea bene clausa, in cellam reponatur, ut ibi fiat earum fermentario, immitte. Cum iam acidum quiddam redolere uidentur: sume de floribus tritis q. u. & per balneum destilla: aquam inde extractam superaffunde parti rosarum alii. & rursus destilla, similem in modum pergendo, donec omnis rosarum fermentatarum quantitas, per alembicum transierit; fecibus, quae in fundo remanere solent, semper segregatis. Tandem omnem aquam ex rosis elicitam. per balneum destilla: & duodecimam saltem partem aut circiter abstrahe, eamque si uis, rectifica. Sic aquam habebis gratissimam & odoratissimam, quaeque non minus prompte, quam spiritus uini, flammam concipiet. Aqua Cichorii. Recipe herbarum & radicum Cichorii, medio Maio lectarum libras Xii. tunde uel minutim incide: iisque affunde aquae communis libras uiginti: & postquam per triduum maceraris: ex uesica libras saltem octo destilla. Aqua Foeniculi. Recipe seminum foeniculi crassiuscule contritorum, libras quatuor: aquae communis libras uiginti quatuor: macera in loco calido: & adde Tartari uel Salis communis, uncias duas. Destilla postea per uelicam aeneam cum refrigeratorio. Sic aqua cum oleo transibit, quod ab illo separandum. Aqua Cinamomi. Recipe Cinamomi optimi crasse triti libram unam: cui affunde aquae rosaceae & uini albi ana libras tres: macera in calore congruo fimi uel eius uicarii q. s. deinde destilla per balneum, separando aquam primam, quae est optima: secundam item seorsim, ut & tertiam colligendo. Secundae usus potest esse ad macerationes pro menstruo. Tertia, est phlegma inutile. Aqua Acida Quercus, Iuniperi, Guaiaci, Buxi. Recipe serraturam quercus, aut scobem iuniperi, Guaiaci, aut particulas buxi: destilla in retorta usque ad siccitatem: separa postea oleum ab aqua, per chartam emporeticam: aquam rectificamin arena, super colcothar, aut salem marinum, aut proprios cineres: postea phlegma ab acido liquore separa, destillatione: tertiam saltem eius partem aut circiter ultimo asseruando. Usus eius est in corallis & perlis dissoluendis, ad tincturas extrahendas. Aqua Cinamomi Composita. Macera & destilla Cinamomum, ut supra: addendo radicum Dictamni Cretici, Angelicae, ana unicas duas. In hac aqua dissolue saccharum album, quantum potest & digere per diem naturalem: postea aquam superfluam distillatione segrega: donec syrupus placeat: cui adde aquae uite rectificate uncias duas, & probe misce. Est uirtutis admirandae in peste & partu difficili. Caput Iii. De aquis fortibus. Aquae fortes, quae & causticae, chrysulcae, separatoriae, & gehennae nuncupantur: uiolento igne, ex atramento sutorio, halinitro, sale Armoniaco, stibio, mercurio sublimato, alumine, cinabari, & c. conficiuntur: quarum ea, quae uim obtinet omnium maxime causticam & corrosiuam, Stygia; illa uero, quae aurum soluit, Regia dicitur. Aqua Fortis Communis. Recipe Uitrioli exsiccati libras duas, Salis petrae repurgati lib. unam: Tere simul & misce, deinde impone retortae optimo luto loricate, & colloca in fornacem reuerberii, appositoque recipiente amplo destilla per gradus, spacio uiginti horarum. Cum spiritus albi & nebulosi in receptaculo dissipantur: finis adest: sine pedetentim refrigescere. Aquam exemtam clarifica per argentum, hac ratione. Cape quartam partem istius destillati: iniice puri argenti drachmam unam, & solue super prunis: solutionem infunde aliis tribus partibus & lactescent: sine residere: purum effunde. Si Regiam cupis: in unciis quatuor huius communis: dissolue unciamunam Salis ammoniaci, uel salis communis. exsiccati: atque ea aurum soluet. Aqua Fortis Perpetua Et Modus Faciendi Cinabarim. Dissolue mercurium in aqua forti, adde sulphuris partem aequalem, destilla per retortam: & habebis aquam ualidiorem quam antea, & cinabarim ad collum retortae. Aqua Philosophica sine Regia. Recipe Nitri repurgati, Salis Armoniaci ana uncias duas: Simul tere: misce & impone retortae amplae, cui appone magnum uas recipiens, commissuras retortae cum recipiente leniter lutando: deinde destilla ex cineribus: donec omnes fumi, magna uiolentia egressi fuerint, nec guttae ulterius ex retorta decidant. Tum retortam ita calentem exime, & materalia supradicta noua in eadem dosi repone, & misce cum capite mortuo, destillando ut supra. Caput Iiii. De spiritibus. Spiritus participant partim de aqua, partim de igne: & prout sunt uel aquosiores, uel magis oleaginosi: pro eo etiam uel aqua, uel oleum dicuntur. Qui tamen e mineralibus prolectantur: olea ut plurimum uocantur. Inter spiritus autem animalium, excellit spiritus sanguinis humani; uegetabilium, spiritus uini; mineralium, spiritus uitrioli. Digere uinum generosum in fimo uel eius uicario, in uasis circulatoriis iustae amplitudinis, per octo uel decem dies: postea uase refrigerato effunde illud in curcurbitas altas, quibus superpone alembicos rostratos, iuncturis cum uesicis porcinis uel bouinis bene munitis; Spiritus. destilla, ut artis est, per B. M. Primo egredietur spiritus, quem separa, mutato recipiente: deinde urge phlegma usque ad mellis liquidi spissitudinem: Oleum. feces per retortam destilla, dando ignem per gradus: & accipies oleum pingue. Sal. Ex capite mortuo Sal elicies, phlegma superfundendo, digerendo, filtrando & coagulando. Quod si praestantiorem spiritum uini desideras: rectifica eum, destillationibus saepius repetitis. Spiritus Tartari. Recipe Tartari albi puri libras quinque pone in retortam uitream, eique in ignem cinerum collocatae recipientem satis capacem adapta. Dato igne per gradus, primo spiritus egredietur, postea oleum, quae rectificari debent, addito sale Tartari, & post ab inuicem separari. Est egregium aperiens, unde in menstruis retentis, in paralysi, ictero & similibus affectibus mira praestat. Utuntur etiam in hydrope, cum aquis aliis hydragogis: in lepra; morbo Indico: pleuritide: angina: & exhibent a scrupulo uno ad duos, in aquis conuenientibus. Spiritus Terebinthinae. Recipe Terebinthinae clarae q. p. Inde in uesicam aeneam cum refrigeratorio aqua propemodum repletam. Sic elicietur spiritus, qui aquae innatabit, & per B. M. rectificari poterit. Usus eiuis in medicina multiplex est. Tussim, phtisin curat: uenenis pestilentialibus resistit: uentriculum ab illuuie sordida & uiscida mundat; urinam prouocat odoram, instar uiolarum calculum & arenas pellit: stranguriam & ulcera uesicae sanat: neruosas partes aperit & confortat: uasa spermatica calefacit, & libidini stimulos addit, sanguinem coagulatum dissoluit; uterum purificat, ac propterea suffocationi matricis ualde utilis est. Extrinsecus, in contusionibus maximus eius usus & utilitas. Spiritus Sulphuris. Ponatur sub campana uitrea, uas terreum cum sulphure, quod accendatur. Ita uero uas subiectum ad campanam adaptetur: ne fumi egredientes flammam suffocent: sed libere in illam subuecti in liquorem densentur, qui in scutellam appositam destillet. Ex libra una, elici potest uncia una, tante efficasiae, ut Leonhardus Fierauant eius intra corpus assumti uires non satis admirari possit. Dari uero potest, cum aquis appropriatis aut syrupis, ad guttas quatuor, quinque, sex: & commisceri cum electuariis & pillulis, tam in morbis calidis; quam frigidis. Exterius etiam prodest ad dentium dealbationem; ulcera luis uenereae, gingiuarrum: uerrucas: ani & caeterorum membrorum fistulas. Appellatur etiam oleum: sed καταχρὴ¬ σιχῶς. Spiritus Uitrioli. Tres sunt Uitrioli species: Natura Uitrioli Quod ui¬ triolum optimum. uiridis, alba; caerulea: participantes de natura 70 salium, aluminum, sulphurum, secundum magis & minus: prima quidem magis de sale, altera de alumine; tertia de sulphure; constantque ex parte aquea terrea & intermedia, quae, teste Riplaeo in Pupilla Alchimiae, separari non potest a suis extremitatibus, aquea & terrea; nisi mediante mercurio, qui adstipulante Gebero, quod naturae suae est, retinet, alienum respuens & igni exponens. Haec substantia intermedia diaphana per sublimationem exaltatur in candorem niueum, occulte in se semen sulphureum continentem instar uermiculi rubicundissimum: unde in Turba dicitur; Mirati sunt Philosophi, rubedinem in tanta albedine existere. De hoc sulphure, ita loquitur Geber, uigesimo octauo capite Summe: Per Deum altissimum idipsum illuminat & rectificat omne corpus: quoniam est alumen & tinctura. Haec est illa aqua uitae, aqua sicca, quae manus non madefacit, aqua congelata, Sal animatum, de quo Raimundus Lullus post Alphidium: sal non est nisi ignis; nec ignis nisi sulphur, nec sulphur nisi argentum uiuum, reductum in illam pre71 tiosam substantiam, caelestem incor¬ ruptibilem, quam nos uocamus Lapidem nostrum. Unde etiam quidam, ad literas Uitriolum, ita allusit: Uisitando Interiora Terrae Rectificando Inuenies Occultum Lapidem Ueram Medicinam. Parro ualde inter artistas controuertitur: utrum inter tam uaria Uitroli genera, primas obtineat. Has alii Cyprio deferunt: alii Romano: alii Hungarico. Cyprium & Romanum merito suspecta esse debent: quod sint fere adulterata, sophisticata, uaria, diuersorum scilicet colorum, formarum, uirtutum. Quod ad Hungaricum uero attinet: & Galli & Germani mercatores, qui nobis Uitriolum quoddam caeruleum, diaphanum, aliquando subuiride, pro genuino & ex ipsa Pannonia allato uendunt, impudenter mentiuntur. Cum enim ante octo menses eo locorum me contulissem: ut auri argentique fodinas, quae Schemnitii uisuntur, intrarem, & mineralium metallorumque notititiam perfectiorem ex ἀυτοψία compararem; Illustris ac generosus Dominus de Bloenstain, generalis minerarum regni Hungarici Praefectus pro humanitate sua eximia, mihi certo confirmauit: quod, etsi duo Uitrioli genera, album unum ualde aluminosum, ex quo aquas chrysulcas conficiunt; alterum caeruleum longe praestantius, reperiantur: huius tamen minera, quamuis fertissima, plane non colatur: eo quod nunquam sint mercatores, qui tale Uitriolum coemtum in alienas terras asportare dignentur. Antimonium Un¬ gaticum raro in alias regiones adfertur genuinum. Idem & de Antimonio profitebatur, quod in auri fodinis reperitur copiosissimum Illud autem iure meritoque censeri debet praestantissimum, quod e Uenere elicitur, aquae beneficio, ut postea dicetur. Huic bonitate succedit illud: quod caeruleum est: plus Solis in se continet: plus Martis in Uenerem transmutat: & diutius ignis examina sustinet, antequam ultimos reddat spititus, undecunque id afferatur, Huius ergo Uitrioli recipe libras duodecim: calcina in uase terreo, igne moderato: donec omnis humiditas abscedat. Uase refrigerato, massam quae erit septem circiter librarum, reduc in puluerem subtilem, cum libra una circiter particularum eiusdem testae: & impone retortae firmae lutatae: ita tamen ut tertia ad minimum pars sit uacua. Eam in fornacem colloca reuerberii: adhibito receptaculo amplo, collique breuis desuper lutato; & commissuris retortae cum recipiente, luto salso diligenter munitis. Dein paropsidem terream latam, pedem unum altam, & in fundo quadrangulariter perforatam, retortae, ut aequaliter os fornacis claudat, superstrue: atque ad extremitates fornacis, cuiuscumque illa sit formae, quadratae rotundaeue, lateres altitudine paropsidem adaequantes adapta: spatiumque, inter lateres & paropsidem, quod intercedit, cineribus usque ad summum obrue. Tunc fac caminum ex quatuor laterum particulis, super testae foramen quadrangulare, ut flamma, mediante tali uehiculo, liberius, cum tempus fuerit, queat euolare. Orificium camini; sicut & cineritii ostiolum ita claudantur, primis quatuor horis, ut carbones furno impositi saltem ardeant, & non extinguantur: 74 quo paulatim & successiue retorta calefiat. Exinde sequentibus quatuor horis, calor augeatur: foramina, iis singulis, supra & infra paulatim aperiendo: donec flamma per superiora incipiat erumpere, & retorta undique candeat. Quod cum fit: cineritio & camino omnino apertis: per octodecim uel uiginti horas ignis intendi debet: donec omnes spiritus egressi fuerint. Post biduum, lutum salsum & ualde induratum, quod retortae collum cum recipiente tenet colligatum, linteo madido, per horam, donec recipiens, absque uitri fractione, abstrahi possit, humecta: & postmodum phlegma a spiritu, destillatione per Balneum, aut blanda cinerum, separa. Sunt, qui post phlegmatis separationem, spiritus super corallos tritos ex arena rectificant. Spiritus hic in febribus ardentibus, cum aquis appropriatis mistus & haustus refrigerat: sitim extinguit: humorum putredini resistit: per urinas & poros cutaneos operatur: Phlegma consumit; crassos & uiscosos humores incidit: languentem appetitum excitat: & succos rosarum, uiolarum, aliorumque florum pulcherrime tingit. Spiritus Nitri. Nitrum, siue Sal Petre misceatur cum tribus partibus boli communis: & destilletur per retortam, spatio decem uel duodecim horarum. Ex libra una Salis Petrae, accipies libram unam spiritus: si bene operatus fueris. Spiritus hic est uerus ignis naturae balsamicus: & prodest in colica: pleuresi, angina. Spiritus Ardens E Saturno. Calx Saturni siue minium, aceto destillato, uel eius saltem phlegmate perfunditur: postea per diem naturalem saepius agitando, ne in fundo uasis concrescat, digeritur: menstruum detrahitur: aliudque, donec omnis salsedo abstrahatur, substituitur. Depletiones filtrantur, & ex duabus circiter partibus euaporamtur: cristalli loco frigido expectantur, separantur: in nouo aceto dissoluuntur: filtrantur: & toties ut supra, coagulantur: donec sufficienter sale aceti Armoniaco, tanquam propriofermento impregnentur. Tali calore balnei, per mensem digeruntur: ut perpetuo instar olei in liquorem resoluantur. Destillentur postea per retortam, in arena: seruatis ignis gradibus, adhibitoque recipienti amplo, qui nisi diligentissime cum retorta lutetur: tanta fragrantia totum laboratorium replens deperit: ut non dubitem: quin ea omnium uegetabilium odoratorum simul congestorum & mistorum odores longe superet. Post destillationem, omnibus frigefactis caput mortuum reperies nigerrimum, nullius momenti, Eliquore egresso, separabis oleum flauum supernatans, & oleum sanguinis instar rubicundum, fundum petens. Phlegmate per reiteratas destillationes, ab aqua ardente separato: seruabis spiritum Saturni odoratissimum, tanquam balsamum preciosissimum ad uarios morbos, tam intra, quem extra corpus utiliter adhibendum. Caeterum non e Saturno tantum, arte Chymica, spiritus eiusmodi fragrans elici potest: uerum etiam ex omnibus aliis metallis, mediante aqua illa uiscosa minerali, quae solius Uulcani beneficio, absque ullius rei externae additione, breuissimo temporis spatio, educitur, & de qua Rhodianus in tractatu trium uerborum: Mutatur iste spiritus fumosus, aquosus & adustiuus in nobilissimum corpus, & non fugit amplius ab igne; sed currit, ut oleum, & c. Recipit enim omnes qualitates metalli, cui industria sagacis artificis immiscetur, odorem, colorem, saporem, cum conseruatione facultatis uegetantis: Et sicut Rhases dicit: pro ut mutatur, mutat. Unde constat: quam turpiter rerum Physicarum ignari sint uulgares Misochymici, qui odores, sapores, & uirtutes reliquas Medicas solis uegetabilibus uendicant, & metallica tanquam humano corpori infructuosa, cane peius & angue fugienda existimant. Caput U. De Aceto. Acetum Destillatum Acetum sine digestione, eodem modo destillatur, quo & uinum: nisi quod phlegma ut in omnibus acetosis aliis primo egrediatur; spiritus antem ultimo. Oleum & Sal pari ratione, uti de uino dictum, eliciuntur. Acetum Alkalisatum. Aceto ad mellis liquidi consistentiam destillato, superfunditur aqua communis, ut ad palmae altitudinem emineat: digeritur in balneo per biduum: ponitur in loco frigido, ut cristallos producat: aqua per inclinationem effunditur, aliaque donec omnis oleaginositas abscesserit, superfunditur. Tum cristalli saepius soluuntur in aqua bulliente, & coagulantur in frigido, ut omnino reddantur diaphani: acetumque quarto destillatum, & ab omni phlegmate de puratum, iis superfunditur: ita ut ad unam libram cristallorum, addantur quatuor aceti: & per arenam, in retorta, dando sub finem ignem satis fortem, destillantur. Quo facto: feces calcinantur: fixum sal elicitur: acetumque sale essentiali animatum rectificatur; & dein a sale fixo, igne satis uiolento destillatur, reaffundendo toties super id, quod in fundo remanet: donec totum sal per alembicum ascenderit. Tandem acetum hoc sale proprio impraegnatum, per balneum bulliens bis destillatur: accipiturque acetum, ad durissima lapidum cristallorumque corpora calcinanda, ualidissimum. Caput. Ui. De Oleis. Oleum propriissime dicitur de oleo ex oliuis expresso, omnis excedentis qualitatis experte: de reliquis uero, non nisi per similitudinem. Omnia autem olea inter aeris & ignis naturam ambigunt: & quo acriora sunt; eo magis ignea: quo minus acria, eo magis aetherea & aerea censentur. Oleum Ex Uitellis Quorum. Uitellos comminutos in sartagine frige, igne temperato, donec rubescant & oleum remittant, continuo spatula lignea uel ferrea mouendo, ne adurantur. Oleum postea calide exprime; & cum magna aquae stillatitiae quantitate, per mensem in B. M. digere. Aliqui frixos sic uitellos, in linteo, oleo amygdalarum dulci madefacto includunt, & sub praelo exprimunt. Matthiolus in Dioscoridem scribens, hoc oleum commendat ad asperitatem cutis, impetigines, fissuras labiorum, manuum, pedum, dolores ulcerum, articulorum et omnium locorum neruosorum. Praeterea utile est locis igne ambustis, & in membranis cerebri. Ulcera maligna cicatrifat & pilos generat. Oleum Saluiae. Recipe magnam Saluiae quantitatem, eamque per duas uel tres septimanas in umbram pone: postea per refrigerium destilla: & accipies aquam, que rectificari poterit: & oleum flauum. Prodest in omnibus neruorum morbis; paralysi, apoplexia, conuulsionibus & similibus. Oleum Cerae. Liquefac ceram, igne moderato: tamdiu stet in fusione: donec bullas ulterius non producat. Tum amotae ab igne commisce duplum sui ponderis Salis decrepitati, & destilla per retortam, igne moderato. Ex libra cerae, extrahes uncias duodecim olei. Resoluit, attenuat, penetrat, emollit discutit: ac propterea utile est apostematibus duris, & tumoribus frigidis. Sanat fissuras papillarum in mammis mulierum, & dolores earum mitigat. Uulnera etiam recentia consolidat: si ea bis de die inungas. Confert & in ambustis, commistum cum oleo ouorum. Oleum Terebinthinae. Recipe medullam, ex destillatione spiritus Terebinthinae residuam: eamque per cineres, in retorta, per se destilla: sic ubi oleum extractum fuerit: restabit in fundo retortae Colophonia. Si digeras postea in balneo: ut de oleo uitellorum ouorum dictum est: omni empyreumate spoliatur. Calefacit, emollit, discutit, aperit, purgat, atque exterius loco ueri balsami usurpari potest in omnibus uulneribus, ulceribus cacoetheis, insanabilibus, foetidis, uti fistulis, lupo & similibus phagedaenicis, parotidibus, fracturis, contracturis & c. praestat autem haec non semper per se, & solum usurpatum: sed requiritur insuper ut cum aliis, affectui curando idoneis, conuenienter misceatur. Oleum Caryophillorum. Recipe Caryophyllorum grosse tusorum libras quatuor, aquae fontanae libras quadraginta. Macera in loco calido q. s. adde Tartari uncias duas: destilla postea per uesicam aeneam cum refrigeratorio: & habebis olei uncias octo. Eodem modo destillantur macis, piper, semina anisi, coriandri & c. Confert frigidis uentriculi morbis, hepati, cordi, diarrhaeae a causa frigida: spiritus melancholicos dissipat, & clarificat crassos. Extrinsecus uulnera recentia sanat, & uices ueri balsami obit. Oleum Sacchari. Recipe Sacchari albi grosse tusi uncias quatuor, Aquae uitae uncias octo: aquam uitae succende in scutella argentea uel figulina uitreata: in quam saccharum iniice, continue spatula agitando, donec flamma cesset. Tum adde aquae rosaceae uncias duas. Misce. Corroborat: & a pulmonum perfrigeratione, tussi laborantibus certo experimento opitulatur. Oleum Tartari Oleum hoc, praeter modum superius in spiritu eius, traditum: fit etiam per deliquium: ponendo Tartarum ad albedinem calcinatum, in cella uel alio loco humido, donec resoluatur in oleum, quod postea filtrandum. Parari etiam potest: si Tartarum post calcinationem, in aqua communi dissoluatur, filtretur, coaguletur: & in loco humido donec resoluatur, collocetur. Optimum est remedium in omnibus serpiginibus, ulceribus, praesertim autem uenereis, tinea, scabie, uerrucis. Faciem erugat & cutem reddit teneram. Oleum Succinl Digere libram unam Succini triti, in uini albi libra una. Tum adde manipulum salis praeparati: destilla per retortam: seruatis ignis gradibus. Rectificatur, bis destillando, cum sale tantum. Sacrum hoc oleum olim appellatum fuit: ob uires eius eximias, quas cum per se; tum cum aliis mixtum praestat: in epilepsia, apoplexia, melancholia, spasmo, uertigine, peste, calculo frigidis capitis defluxionibus, cordis palpitionibus, animi deliquis, ictero, difficultate respirandi, dysuriis, partu difficili, uteri strangulationibus, mensium retentionibus, fluore matricis albo, uermibus, febribus. Oleum Ad Hemicraniam Compositum. Recipe Rutae manipulum unum. 85 Bulliat in libra una olei oliuarum, in olla noua, per horam dimidiam. Deinde funde illud in retortam, eique adde. Terebinthinae Uenetae uncias duodecim: Colophoniae uncias quatuor: Destilla in arena. Aqua clara, quae primum exit, & nullius momenti est, separetur: postea igne pergradus aucto: oleum destillatione prolectetur, seorsim asseruandum. Praesente paroxysmo, parum de eo ad ignem calefiat: & gossypio in eo humectato, frons & tempora, ut & ipsa pars dolens, cum cubitum eundum est, inungatur. Oleum Ad Uterum Compositum. Recipe pulueris rutae parum siccate libram unam: Castorei uncias duas: Olibani Myrrhae ana uncias quatuor: Oleum lini libram unam semis: Digerantur quatuor diebus, in uentre equino uel eius uicario: postea per retortam, in reuerberio clauso destillentur. Hoc liquore umbilicus inungitur mane & uesperi. F iii Oleum Laterinum. Candefac particulas laterum, uel silicum instar fabarum, in crucibulo, quas ita ignitas proiice in uetus oleum oliuarum: cooperi; & relinque per noctem: postea lapillos cum oleo per retortam destilla: secundo & tertio rectifica oleum destillando cum sale praeparato. Oleum Sulphiuris. Recipe sulphuris triti libram unam, Calcis uiuae libram semis, Salis mercurialis uncias quatuor. Misce: & per retortam destilla. Ad uulnera & ulcera utile. Oleum Salis. Sal constat ex partibus diuersis: Natura Salis. terrea, aquea, ignea. Consistentia & soliditas eius a terra, liquabilitas ab aqua, mordicatio ab igne. Acris est, γλυκύπι¬ κρος, incisiuus, subtilis, penetratiuus, purus, fragrans, incombustibilis, & alia a corruptione praeseruans, diaphanus aeris instar, per reiteratas praeparationes, dissolubilis in humido, liquabilis in igne, instar metallorum. estque ceu anima in corpore, secundum Plinium, qui post Stoicos ait: salem datum esse carni porcinae, sua natura quasi mortuae, pro anima. Hic enim in modum fermenti, corpus, cui miscetur, modo id penetrare possit, in suam naturam conuertit; humorem uiscosum putrefactioni obnoxium consumendo. Raimundus Lullus uocat liquorem salsuginosum, per totum corpus dispersum humorem urinalem: Paracellus Mumiam. Sunt autem uarii ab artistis excogitati modi oleum seu spiritum salis eliciendi. Aliqui sal decrepitatum per se destillant, absque additione alicuius rei externae. Sed cum sal sit facilis fusionis: & cum in unum coierit, spiritus contumacissimos foueat: post destillationem uiginti quatuor horarum, omnibus refrigeratis, retortam frangunt: massam salis terunt: & nouae retortae imponunt: cum liquore destillato; idque toties repetunt; donec totum Sal in oleum resoluatur, quod octaua aut nona destillatione fieri solet. Taediosa nimis operatio. Alii sal calcinatum, in cella uel aqua pluuiali dissoluunt: & cum argilla figulina cribellata impastant: indeque orbiculos uel globulos formant: quos exsiccatos retortae indunt, & spiritus eliciunt. Ego uero sic parare soleo. Accipio libras duas salis marini calcinati: misceo cum sex libris farinae laterum, uel terrae rubrae, uelboli communis: impono retorrae firmae & amplae, ut tertia ad minimum pars uacua remaneat: adhibitoque recipienti amplo, in quem prius aquae stillatitiae libram infudi, destillo per triginta horas: seruatis iisdem gradibus ignis, de quibus in destillatione spiritus Uitrioli dictum Post separationem aquae & Phlegmatis, accipio uiginti ad minimum uncias olei acerrimi, quod rectificari debet. Uires exerit potentissimas, cum in terius tum exterius sumptum. Renouat totum hominem & praeseruat ab omnibus morbis: si in generoso uino aut aqua uitae usurpetur. Cum sale absinthii mistum, & in uino aut aqua absinthii usurpatum, hydropem tollit. Curat epilepsiam, icterum, febres, calculum, lumbricos. Inunctum sanat membra luxata, contracta, paralytica, apostemata, dolores item podagricos mitigat, si cum oleo uel Terebinthine, uel cerae, uel chamomille misceatur Calcinat etiam omnia metalla, lapides, uitrum ipsum, artis opus perfectissimum. Alius Modus. Dissolue sal commune in humido per se: toties filtra; donec nullas relinquat feces: deinde pone in uentrem equinum, per duos menses: postea fortissimo igne destilla: & phlegma per balneum, a liquore unctuoso salsuginoso separa. Quicquid corruptioni maxime obnoxium est: hoc liquore si imbuitur, multa secula manet incorruptum. Creditur illud formosissimae foeminae cadauer, hoc liquore fuisse conditum, quod, referente Raphaele Uolaterano, tempore Papae Alexandri Vi ante annos centum & sedecim aut circiter, in antiquo sepulchro, prope Albanam, adeo integrum, nullaque adeo corruptione contaminatum repertum fuit, ac si eadem hora expirasset: cum tamen ex scriptura marmori insculpta, ultra mille trecentos annos, iacuisse ibi defossum constaret. Dissolue uitriolum optimum in aqua communi: dissolutionem in leni balnei calore digere; postea filtra: & per uaporem balnei, in uase uitreo, aquam abstrahe: donec cuticulam contrahat Tum uase in loco frigido posito, cristallos diaphanos proaucet: qui bus separatis, reliquam aquam euaporabis, donec nouam contrahat cuticulam, & nouos in frigido produxerit cristallos; quos omnes separatos dissolues; digeres: filtrabis: rursus in frigi do cristallisabis: & ut supra separabis: eundem laborem, tertio repetendo: donec Uitriolum ab omni terrestreitate heterogenea sit liberum. Hoc uitriolum cucurbitae altae impone, & phlegma per balneum ad siccitatem abstrahe: reddendo toties propriae terrae: donec siccum ebiberit totum humidum. Massam exime: & in puluerem subtilem tere: eumque in retortam firmam immitte, cum octaua parte sui ponderis spiritus uini summe depurati: & seruatis ignis gradibus per triduum, omnes Spiritus euoca. Uase refrigerato: quod in recipiente fuerit: redde aliis duabus libris colcotharis, ut supra praeparati: & iterum per triduum destilla. Tum uini spiritum, per Balneum, in cucurbita alta separa: Antepilepticum. deinde spiritum Uitrioli per cineres destilla in quo si corallos uel perlas dissolueris: uerum Antepilepticum habebis. Oleum instar sanguinis rubrum, quod in fundo haerebit, rectificare poteris, destillando per retortam in arena, uel sola digestione, fecesque terreas, quae fundum petent, ab eodem oleo separare. Eius usus est in metallicis potius; quam medicina. Oleum Antimonii. Recipe Antimonii crudi: Sacchari candi ana uncias quatuor, Aluminis calcinati unciam unam: Simul tere: & misce. Destilla per retortam, igne ualde moderato. Sic accipies oleum rubicundum, ad ulcera aptissimum. Caput. Uii. De Tincturis liquidis. Tincturae uocabulo, Chymiei non intelligunt, ut uulgus opinatur, colores simplices a misto separatos, uel exaltatos: sed colores essentiae rerum & qualitatibus formalibus, e concreto corpore extractis inhaerentes unde Tincturae interdum olea dicuntur, interdum spiritus; interdum quinta essentia. Tinctura Rosarum Siccarum. Impone unciam unam rosarum rubrarum exsiccataram, in libras quatuor aquae tepidae, quibus adde drachmas duas aut circiter spiritus Uitrioli uel Sulphuris. Intra tres uel quaruor horas, aqua fiet coloratissima, quae filtrari debet: in qua si dissolueris uncias duodecim sacchari: uerum hepatis refrigeratiuum habebis. Tinctura Uiolarum. 93 Flores contusi macerentur in propria aqua, uel sacchari oleo, superius descripto: post exprimantur: expressum coletur: donec tinctura uoto respon¬ deat. Uel. Pone flores ad alembici rostrum: ut propria aqua destillata, praeterlabendo tincturam secum abstrahat. Caput. Uiii. De Balsamis. Balsami Chymici nihil aliud sunt; quam olea composita, & aliarum rerum additione spissiora reddita. Constant fere liquore triplici, spirituoso seu aqueo: oleaginoso: & crasso instar mellis: quibus interdum pro rei natura, moschus, ambra, zibettha & c. addi solent. Balsamus Cinamomi. Componitur hic ex tinctura, per spiritum uini extracta & inspissata, oleo & sale eiusdem, nec non cera alba, in aqua rosacea probe soluta: lota: & ab omni acredine uindicata, quae mediam dat consistentiam. Uel fit ex sebo cerui, aut ueruecis, diligenter mundato & loto; ita ut quodlibet per se, uel unum ex istis, cum cera possit misceri, & postea cum extracto, oleo, & sale ad iustam consistentiam reduci. Ita parantur balsami ex Garyophyllis, iunipero, saluia, roremarino, aniso & similibus qui tam pro externo illitu, quam interno usu sunt efficacissimi. Balsamus Sulphuris. Recipe florum Sulphuris uncias duas: Oleum Terebinthinae uncias quatuor: Misce: & uitrum in arena colloca: ut spatio octo horarum lente bulliat, & fiat instar sanguinis. Tum superfunde aquam communem: & per alembicum destilla oleum superfluum, cum aqua. Manebit in fundo balsamus Sulphuris: Tractura Sulphuris. a quo tincturam per spiritum uini extrahere potes, & coagulare, quae in aqua hyssopi uel syrupo liquiritiae, darur a tussi uexatis, propter pulmonum affectus. Ualet etiam ad ulcera maligna. Balsamus Saturni. gnati sale Saturni ut tertia tantum pars supersit. Deinde recipe olei rosati uncias quatuor, aceti impraegnati uncias octo. De hoc guttatim super oleum infunde: & simul continue misce in mortario aeneo: & fiet instar unguenti: quod confert inflammationibus, & podagrae calidae. Si idem acetum sale Saturni impraegnatum mixtum fuerit, cum aequali parte aquae communis, & applicatum calide, cum linteolis replicatis, super contusiones, in quacumque corporis parte, statim sedat omnem dolorem. Caput Ix. De Extractis. Parantur Extracta specialiter sic dicta ex genere animalium & uegetabilium, beneficio dissoluentium siue menstruorum accommodatorum: qualia sunt spiritus uini, iuniperi, serum lactis, hydromel uinosum, aqua pomorum redolentium, fumiterrae & similium, uel aquae ex iisdem, ex quibus extracta concinnare animus est destillatae. Ex animalibus carnes, aut Mumia, hepar, splen, pulmones, testiculi & similes partes eliguntur; unde uulgo inclaruerunt extracta ex cranio humano ad epilepsiam: ex splene bouis ad menses prouocandos: ex hepate uituli, ad hydropem & fluxum hepaticum: ex pulmone uulpis, ad asthma & similes morbos. Ex uegetabilibus uaria fiunt: ut pote ex herbis, floribus, radicibus, succis, baccis, corticibus, lignis, aromatibus, seminibus, fructibus: ut uidere est, apud Quercetanum, capite ultimo Pharmacopaeae Dogmaticorum restitutae. Spiritus uini non semper pro men¬ struo usurpandus, ad exracta purgantia facienda. Caeterum ad extracta purgantia praeparanda: multi hactenus uini spiritu, pro dissoluente usi sunt: qui tamen, quod uim eorum catharcticam ualde infringat, promiscue in omnibus non uidetur usurpandus. Adhiberi poterit interdum in Hellebori, Colocynthidos, Scammonii extracto: in aliis autem, substituentur aquae destillatae: utpote Rhabarbaro, accommodata erit aqua Endiuiae: Foliis Senae Orientalibus, aqua pomorum redolentium, fumariae, faeniculi: Agarico, aqua Cinamomi: & sic potro aliis aliae. Quod si talis aqua uitae, proprio scilicet sale armoniaco priuata, uti Dariotus, & post eum, loannes du Ual, Medicus Issoldunensis, Penotus quoque in tractatu de uera medicamentorum Chymicorum praeparatione, in magisterio Tartari, docent, daretur: praestantior, ad omnis generis extracta paranda, desiderari non posset. Uerum quamuis dn. Mayaud, uir in re Chymica longe exercitatissimus, & amicus meus singularis, ad illorum doctorum placita, menstruum tale parare, mecum tentauerit: tamen nunquam non in operatione hac oleum & operam perdidimus. Unde coniicere quis posset: quod, cum bonus ille Penotus in supra citato magisterio Tartari, alios ad Dei timorem, & pro tam raro secreto, gratiarum actionem moneat & inuitet: ipsemet Deum non satis timuerit, nec illi gratias egerit: quando tale magisterium posteritati consecrauit. Folia Senae macera, per uiginti quatuor horas, in sufficienti aquae stillatitiae pomorum redolentium quantitate: quod tinctum est, effunde & filtra: folii prius fortiter expressis. Interim ex fecibus, secundum artem, sal elice, & tincturae commisce, quam deinde lento balnei calore, ad duas partes destilla: uel in scutella uitrea, uapore calentis balnei, reliquum humorem, ad extracti consistentiam exhala. Dosis eius drachma semis. Nota: tincturae extractionem ex iisdem foliis Senae non esse secundo repetendam: ne extractum intra corpus admissum in eo grauia concitet tormina. Extractum Rhabarbari. Rhabarbarum recens minutim concisum digere in aqua Endiuiae, uel alia odorifera, donec coloretur. Quod tinctum est, deple: nouamque aquam toties reaffunde: donec ea non tingatur amplius. Depletiones filtra: circula: & menstruum ad extracti consistentiam per balneum euoca: sale prius ex fecibus addito: ut in superiori praeparatione dictum. 99 Panchymagogum. Recipe pulpae Colocynthidos. Ellebori nigri, Diagredii ana uncias duas semis: Turbith, Hermodactylorum, Agarici, Aloes ana unciam unam: Foliorum Senae Orientalium, Rhei electi ana uncias quatuor: Specierum Diarrhodon Abbatis unciam unam. Fiat extractum secundum artem cum aqua Cinamomi, addendo sal ex fecibus. Dosis a scrupulo uno ad drachmam semis. Ad Quartanam. Recipe Aloes uncias quatuor. Myrrhae, Radicum Gentianae, Aristolochiae rotundae ana drachmas tres. Croci Oriental. drach unam semis: Trium Santalorum ana drach. unam, Asari drachmas duas: Folior. Senae mundatorum unciam unam semis: Mithridatii optimi unciam semis. Puluerisanda puluerisentur: fiatque massa cum syrupo de Scolopendrio, ex qua fiat extractum, cum aqua Cardui benedicti: addito sale ex fecibus: cuius dosis, scrupulus unus ad drachmam semis, pridie accessionis, mane, cum drachma una aquae extracti. Modus hic parandi extracta purgantia, tam simplicia; quam composita, uulgaris est. Noui autem modum longe compendiosiorem, tincturam, & omnem uim catharcticam, spatio quadrantis horae, e medicamentis purgantibus, absque ullo calore externo, & additione ullius rei mineralis eliciendi: quo extracta longe maioris fiunt efficaciae; quam si trito & consueto more parentur. Theriaca Germanorum. Grana iuniperi recentia & matura in mortario marmoreo conterantur: quibus, ad singulas libras, aquae pluuialis destillatae librae quatuor superfundatur, & per triduum, loco calido digerantur: postea per pannum colentur, & fortiter exprimantur: Colatura filtretur, exhaletque ad extracti consistentiam. Dosis drachma una. Datur in colica, calculo, suffocatione matricis mensium suppressione, defluxionibus frigidis, hydrope. Est etiam praeseruatiuum specificum contra pestem, & omnem aerem contagiosum. Laudanum siue Νηπενθεs. quouis Homerico praestantius. Extractum Narcoticum dicitur Laudanum, quasi laudatum remedium: ob insignes scilicet effectus, quos in grauissimis morbis & doloribus saepissime conspicimus. Aliqui Nepenthes uocant. Testatur enim Homerus, remedium tali nomine insignitum Helenae fuisse, quo omnes cordis languores & aegritudines abegerit, & iucundam hilaritatem laetitiamque induxerit. Recipe Tincturam ex Hyoscyami unciis duabus cum spiritu uini, per Spiritum Uitrioli uel sulphuris acido facto, extractam, ut artis est. Ex Opii uncia una, ut supra extractam. Croci Orientalis unciis duabus extractam Misce: & pone in loco tepido per dies quindecim, quotidie agitando. Quibus finitis, spiritum uini per balneum euoca: deinde massae in fundo remanenti adde: Extracti Castorei drach. duas. Tincturam ex unciis duabus Diambrae, per Spiritum uini iuniperatum, in balneo uaporoso extractam, una cum dissoluente. Stent in digestione per mensem, saepius agitando: dum omnis odor grauis euanescat. Tandem adde: Tincturae corallorum, Succini pellucidi praeparati ana drach. unam. Ossis e corde cerui scrupulum semis. Tincturae auri drach. semis. Omnibus in mortario marmoreo mixtis, & prius contusis contundendis: adde: Olei Succini, Macis, Cinamomi ana scrupul. unum: Extracti Moschi ( quod tamen in mulieribus omittendum est ) scrupulum semis. Haec omnia pone in loco temperato. ut exsiccentur, ad pillulas inde facile formandas, Dosis a gr. i ad quatuor. Caput X. De Tincturis mollibus. Etsi Tincturae merito propter operationes, quibus perficiuntur, & consistentiam suam, ad extracta referri possent: tamen quia ab autoribus tincturarum titulo donate fuerunt: placuit ipsis etiam peculiare caput adsignare Tinctura Mellis. Misce mel arenis bene mundatis: ut fiat quasi massa: superfunde uini spiritum: ut emineat duobus digiris: digere per quinque uel sex horas: coloratum spiritum effunde, aliumque affunde: donec non amplius coloretur. Tiuctum spiritum filtra: & coagula. Mirum in modum nutrit phtisicostinctura Croci. Fit cum uini spiritu, qui super ipsum infundi debet toties: donec tincturam totam attraxerit: & remaneat terra subalba Tinctura filtratur: & S. U. leui balnei calore abstrahitur. Uarias & egregias habet facultates: & spiritus imprimis in syncopticis recreat & restaurat mirabiliter: si unica saltem eius gutta, in iusculo aut uino albo exhibeatur. Tinctura Sacchari. Recipe Sacchari albi puluerisati libram unam: pone in cucurbitam, uel matracium, cum duobus cochlearibus aceti destillati: digere super cineres calidos per sex horas: deinde superfunde aquae uitae rectificatae, ut supernatet ad duos digitos; digere; donec coloretur: postea aquam tinctam effum de, & aliam toties reaffunde donec uiterius non coloretur. Tum menstruum per balneum euoca. Tinctura siue essentia rubra manebit in fundo, quae circulari debet, cum aquis cordialibus. Prodest in syncope & deliquiis animi, cum aqua Cinamomi & rosarum exhibita. Tinctura Sulphuris. Liquefac sal Tartari in tigillo: flores item sulphuris in alio tigillo: postea simul misce, & sponte infrigidari permitte. Massam tere, cui spiritum uini superfunde, ad eminentiam quatuor digitorum. Digere: donec colore rubicundissimo tigatur: menstruum separatum per balneum euoca. Haec tinctura est uerus pulmonum balsamns. Tinctura Coralli. Dissolue corallorum uncias duas, in libra una succi limonum, digerendo per octiduum, & postea filtrando. In hac tinctura dissolue sacchari albi uncias octo, & digere euaporando ad syrupi consistantiam. Dosis cochlear unum in omni fluxu hepatico, dysenteria, & fluxu sanguinis. Aliter. Recipe coralli triti q. u. infunde in aqua acida uel quercus, uel iuniperi, uel Guaiaci, uel buxi rectificata, ( sicut in capite de aquis destillatis docuimus ) ut menstruum ad tresuel quatuor digitos emineat. Digere in fimo equimo uel eius uicario, ad octiduum. Quod dissolutum fuerit effunde: & aliud acidum toties reaffunde: digere: & decanta donec coralli dissoluti fuerint. Dissolutiones per chartam emporeticam cola: uel filtra: & ad siccitatem destilla. Materiae in fundo uasis relictae affunde optimum uini spiritum. Is tingetur per digestionem octo dierum, instar sanguinis: separa liquorem tinctum a fecibus: alium reaffunde spiritum: digere: & decanta: donec omnem tincturam extraxeris. Tandem spiritum tinctum filtra: & coagula ad syrupi consistentiam: Si placet: circulabis cum aqua cordiali, uel adde saccharum in aqua rosacea dissolutum; & reduc in syrupum. Aliter. Calcinantur coralli cum ana sulphuris: & tinctura per acetum destillatum elicitur, digerendo per quinque uel sex dies. Aliter. Coralli triti calcinantur; cum ana salis Petrae, per horam igne ita moderato, ut Nitrum non liquescat. Postea calide imponuntur in matracium, & spiritus uini snperfunditur: digerunturque per uiginti quatuor horas. Spiritus tinctus effunditur, & alius reaffunditur: donec omnem tincturam at¬ traxerit. Caput Xi. De Calcinatione salis communis, salis Petrae, Uitrioli, Lapidis Spongiae, Cristalli, Marchasitae argenti. Calcinatio Salis Communis. Sal commune positum in crucibilo, uel alio uase terreo, & fere ad summum repleto coopertoque locatur inter carbones uiuos, donec undique candeat, nec amplius crepet. Soluitur postea aqua communi; filtratur, & in scutella noua uitreata coagulatur. Calcinatio Salis Petrae. siue Cristallum Minerale, seu Lapis Prunellae. Sal Petrae uenalitius soluitur aqua communi, & per chartam emporeticam traiicitur: quo a sordibus omnibus expurgetur. Deinde uase uitreo decoquitur, & crebro despumatur, antequam coaguletur. Exsiccatus teritur, & tigillo mundo imponitur: ut inter prunas ac censas liquefieri possit. Liquatae librae iniicitur florum sulphuris uncia una, non quidem simul una uice, sed pluribus, donec omnis pinguedo deflagrauerit. Flamma autem uitanda. Haec salis solutio, filtratio, decoctio, despumatio, coagulatio, eliquatio & deflagratio si ter continuentur: ad medicinae usum sufficienter praeparatus est. Sal istae drachmae semis pondere, in aqua rosarum uel endiuiae resolutus, summum est in prunella arcanum. Gargarisatus enim omnem oris & colli immunditiem tollit: & si parum istius aquae deglutiatur: sedat omnem calorem internum, & cordi refrigerium praestat. Cum uini spiritu sumtus tussim sedat: cum aqua hyssopi tam pulmonis, quam hepatis obstructiones expedit: anhelitum difficilem curat: uocem deperditam restituit, eamque sonoram reddit: si dimidia eius drachma, cum oui uitello mediocriter percocto, matutino tempore, a ieiuno quotidie sumatur. Ualet praeterea in multis aliis morbis tam internis, quam externis: ut latius Iohannes Tholdeus in sua Halographia, & Bernhardus Penotus in libro de praeparatione medicamentorum Chymicorum docet. Calcinatio Uitrioli. Exsiccatur ad albedinem, in uase terreo, non uitreato: igne moderato: postea is augetur per horae quadrantem, ut Uitrioium rubescat: & tunc uocatur Colcothar. Calcinatio Lapidis Spongiae. Lapis Spongiae ignitur: & toties in aceto destillato extinguitur: donec in calcem resoluatur. Eius usus in calcinatione pro tinctura elicienda. Calcinatio Cristalli. Cristallum, per sex horas, in crucibulo reuerberatum, reduc in puluerem subtilem: & misce cum ana salis Petrae: & denuo reuerbera igne uehementi, horas octodecim. Fusum proiice in aquam caelestem: & quod indissolutum manserit, exsicca: & reduc in Alcohol. Deinde cum eadem aqua coque: donec instar pultis inspissetur: & expone super partes uitri, in calido: ut exsiccetur: iterumque reduc in alcohol: & si uolueris; pone in humido, ut dissoluatur. Si quid indissolutum remanserit: repetita calcinatione cum nitro & aliis, ut supra, fiet solubile. Dosis, guttae tres uel quatuor, cum ana olei iuniperi contra calculum renum & uesicae. Aliter. Candefac cristallum clarum & ponderosum: eumque extingue in aceto destillato toties: donec minimo attactu in puluerem redigatur. Tum misce cum ana Salis Petrae: & reuerbera per octodecim horas. Deinde multis ablutionibus, sal fixum Salis Petrae extrahe: exsiccatum reduc in alcohol. Prodest in calculo, morbo caduco, dysenteria, uberibus sterilibus. Si quis hunc puluerem impalpabilem ad praedictos affectus magis subtiliare uoluerit: digerat uiginti quatuor horis, in spiritu uini: & per retortam destillet. Quod fixum remanserit: reuerberetur, ut supra. Digeratur & destilletur toties, donec maior pars cum spiritu uini ascenderit. Tum Spiritu uini per destillationem separato, quod in fundo uasis haeret, ponitur in humido, ut in aquam siue oleum dissoluatur. Calcinatio Marcasithae Argenti. Uueismouth dissoluitur in aqua, facta ex salibus, sulphureo & stiptico diaphano. Solutio sit clara, cui nucleum rerum omnium liquidum superfunde. Sic in momento praecipitabitur in alcohol, instar niuis candidissimum, quod ab omni acrimonia uendicari & exsiccari debet. Usus eius ad cutis uitia. Caput Xii. De Calcinatione Antimonii. Calcinatio Antimonii. Recipe Stibii electi libras quatuor, salis praeparati libras quinque. Puluerisata misceantur & in uase terreo lato, plani funndi, super fornacem reuerberii agitentur, spatula ferrea continue mouendo, spatio quinque uel sex horarum, donec fumus cesset: & stibium fiat album & subflauum, ( cauendum diligenter a liquefactione & fumo noxio ) Conterantur postea in puluerem, & sal affusione aquae calidae & saepius frigidae eliciatur: quod exsiccatum & puluerisatum, sublima per se in aludele, per decem aut duodecim horas. Floribus collectis, caput mortuum tere: & ad rubedinem mensis spatio reuerbera: uase ita occluso propter cineres: ut ignis ab operatione debita, ne impediatur. Post calcinationem, tincturam aceto radicato elice: & filtratione, menstrui separatione, & circulatione cum aqua cordiali, ulterius elabora. Alia Stibii Calcinatio & Puluis Emeti¬ Cus, siue Mercurius Uitae. Recipe Antimonii puluerisati unc. quatuor. Mercurii Sublimati unc. octo. Misce simul: & destilla in cineribus, per retortam uitream: cui applicetur recipens, aqua communi semiplenum. Detur postea ignis per gradus: donec liquor gummosus, instar butyri, ad collum retortae haereat, quem apposito carbone uiuo, fluere facies: & in aquam, in puluerem album praecipitabis. Postea paulatim detur ignis supressionis: donec liquor rubeus egrediatur. Tum amoto recipiente, & alio substituto: ignis intendatur per horam unam uel alteram: donec Mercurius ex sublimato sulphuri antimonii iunctus, ad collum retortae, in Cinnabarim sublimetur: quam uase refrigerato colliges. Praecipitatum puluerem per noctem digeres: & aquam, spiritu Uitrioli, ex sublimato, impraegnatam, ad corallos & perlas dissoluendas separabis & seruabis: aliam aquam saepius praecipita to pulueri affundendo, donec omnis acrimonia tollatur: tandem aqua cordiali ablue, & lentissimo calore exsicca. Dosis in robustioribus est gran. quatuor uel quinque, in debilioribus, duorum uel trium, in pomo cocto, uel conserua rosarum. Prodest in peste: capitis morbis: febribus: Iue uenerea, lepra, hydrope, ulceribus. Cautione in exhibi¬ tione An¬ timonii, obseruandae. In exhibitione autem huius obseruandae sunt cautiones elegantissimae Crollii, quas tradit in sua Basilica Chymica, Earum prima est: quod in usu Antimonii cauendum: ne adsint constipationes, Colici doloret, neue unum principalium membrorum laesum sit. Secunda: ne iis, quibus Antimonium offertur, uel ante uel post eius assumtionem uena incidatur. Tertia: ne picrocholis, & iis qui qui difficulter uomunt: ac qui uiribus imbecillibus sunt praediti, offeratur: sed iis qui ad uomitum procliues, stomachum fortem habent, thoracem amplum & latum, quique uomere alias sunt adsueti, & quibus humorum materia sursum fertur. Quarta: quod, ubi sese uomitus mouet; exhiberi soleat offa aut ius pisorum leuiter coctorum uel gallinarum pingue, aut calidae cereuisiae haustus, reiterando, si opus, aliquoties ut facilius uomatur, & medicamenti acceleretur actio. Hepar Antimonii siue Crocus Metallorum. Recipe Antimonii crudi libr. unam. Salis Petrae unc. duodecim. Misce: & impone mortario ferreo ad latus posito: ubi ea prius bene triueris. Deinde adhibito saltem carbone uiuo, accende: & subito fiet Hepar Antimonii: sal Petrae postea separa. Dosis gran. duodecim ad uiginti, in infusione uini albi, aquae cardui benedicti uel alio conuenienri liquore, in febribus pestilentialibus maxime. Alia Stibi Calcinatio per inferiora tantum purgans. Recipe Antimonii electi. Salis decrepitati ana libram unam: Trita, & simul mista reuerbera in crucibulo probe lutato, per duodecim horas, ignem paulatim augendo. Uase refrigerato toties aqua dulci ablue donec omnis acrimonia tollatur. Postea exsicca & tere. Dosis a uiginti quinque granis ad triginta quinque Regulus Antimonii. Recipe Antimonii. Salis Petrae. Tartari ana libram unam. Tere: & misce, dein colloca crucibulum inter prunas accensas, ut candeat. Tum iniice cochlear puluerum: & statim operi, donec fumus cesset. Postea amoto cooperculo, nouos pulueres iniice & claude: ad finem usque ita continuando. Tandem da ignem fusionis: & crucibulum moue: ut regulus fundum petat. Crucibulo frigefacto: Regulum a fecibus separa: & serua: Ex fecibus autem huius fit Sulphur Sulphur Auratum Diaphoreticum. Auratum Diaphoreticum, hunc in modum: Recipe feces Reguli, ut supra, praeparati: easque reduc in lixiuium per digestionem, uel ebullitionem, illudque calide per chartam emporeticam traiicehuic lixiuio frigefacto, adde parum aceti destillati: & uidebis crocum auratum paullatim fundum petere. Separa lixiuium per inclinationem: & praedictum crocum multis ablutionibus dulcoratum, & desiccatum seorsim collige, qui admirabile erit sudorificum, & sanguinis mundificatiuum, multis morbis depellendis aptissimum. Dosis a scrupulo semis ad integrum. Regulus Martis Stellatus. Recipe apicum clauorum equorum libram semis: Antimonii libram unam. Candefac Martem in crucibulo: cui adde Antimonium tritum: & coopeperi; dando ignem fusionis. Postea iniice per uices uncias duas Nitri: & tandem proiice in conum fusorium. Regulum in crucibulo funde: cui adde unciam unam Nitri per uices, ut supra: & proiice in conum. Hoc quater quinquies uel sexies repete: donec Regulum Martis habeas stellatum. Antimonium Diaphoreticum. Recipe Antimonii. Salis Petrae ana libram unam. Puluerisata simul misce: deinde pone crucibulum inter accensas prunas, ut candeat. Tum iniice uncias duas, aut circiter huius mixtionis, & statim crucibulum operi: donec fumus & strepitus cesset. Postea amoto operculo, nouos pulueres iniice & claude: ita ad finem continuando. Tandem da ignem liquefactionis ad horae quadrantem. Uase refrigerato: materiam exime & tere: miscendo, ut supra, cum ana Salis Petrae, eodem modo calcinando & elaborando ut supra, Materiam tritam & ablutionibus edulcoratam, reuerbera in uase terreo clauso, spatio uiginti quatuor horarum: donec puluis fiat candidus: cuius dosis gr. quindecim. Aliud. Recipae spumae uenenatae duorum draconum semel rectificatae uncias quatuor quibus calore resolutis, superfunde spiritus salis balsamici uncias totidem: destilla ex arena omnem liquorem, ad siccitatem usque. Terram exime & probe tere; cui liquorem destillatum reaffunde, cum unciis duabus spiritus recentis balsamici; & destilla ut prius. Postea pulueri trito reaffunde destillatum cum aliis unciis duabus, ut supra: & procede rursus ut prius. Massam tritam trade Uulcano Docimastico examinandam per quatuordecim ho¬ ras: materiam continue agitando ferreo instrumento puro. Tandem alcohol uini ab ea aliquoties abstrahe: ut remaneat puluis siccus candidus: cuius dosis gr. quatuor ad sex Usus eius singularis est in omnibus affectionibus pestilentibus, & febribus malignis populariter grassanti¬ bus. Caput. Iii. De Calcinatione & praeparatione Mercurii. Mercurius est corpus minerale, compositum ex terra subtili sulphurea, & aqua fortiter admixta. Mercurii substantia. Substantia autem eius terrea purganda est, a crassa terrestreitate sulphurea: Aquae uero substantia, ab humiditate superflua. Duplex autem est, naturalis & artificialis. Mercurius naturalis. Naturalis actiuus & summe depuratus, in Almagro prope Calatraua, in regno Castiliae, reperitur uiuus, per se fluens, & in Cinabari coagulatus, qui ignis ui educitur. Hanc mineram antiquissimam Plinius uocat Uomicam liquoris aeterni. Huic similis reperitur in Idria, pago comitatus Goritz in Sclauonia. Sed Hispanica bonitate excellit: quamuis Idria longe fertilior. Est autem admiratione dignum: quod quamuis in uicinia Idriae, singulis fere annis, lues pestifera grassari: Idria nun¬ quam pestilenti con¬ tagio inficitur. illa tamen ab hac immunis nunquam non manere soleat: id quod uiri pro uectae aetatis sese obseruasse, idemque a Maioribus suis accepisse, mihi ante annos octo, eo loci profecto, sancte confirmarunt. Ex quo satis patet: ut & ex aliis exemplis innumeris: Mercurium esse summum omnis corruptionis & putredinis alexipharmacon. Non minus & illud stupendum, prodigio que simile: quod ibidem notaui. Senex erat decrepitus, qui toto uitae suae tempore, in paranda Cinabari, consumto, perpetuo tremebat: & aureum nummum manu compressum ita dealbabat: ut color eius natiuus omnino dispareret. Reperitur & alius Mercurius in monte Gimnauoda dicto, sex miliaribus a Cracouia, in Polonia, inter Tarnaua, Ribie & Streletzky, distante, qui sponte certis anni temporibus, usque ad terrae superficiem erumpit: praesertim autem autumnali tempore: quanuis etiam circa festum Iohannis Baptistae, multa grana pisorum instar, in radicibus graminum, ibidem collegerim. Uerum hic Mercurius nimis aqueus: & Sclauonico, ut & Hispanico longe inferior. Inuenitur etiam naturalis, in multis aliis locis: & interdum in auri & argenti fodinis. Artificialis fit modo satis trito, & artistis noto, per sales resuscitatiuos, tam ex mediis mineralibus, quam metallis. Mercurius artificialis. Quin & in hac urbe plures uiros fide dignos & praecipuae autoritatis dignitatisque noui: qui non modo e mineralibus; sed etiam ex sanguine humano prius calcinato, & ex plantis etiam, Mercurium uiuum elicuere. Mercurii bonitatis nota. Ille optimus, cuius drachma in cochleari argenteo puro, super carbones uiuos posita, post euaporationem, maculam relinquit flauam uel albam. Sed qui cochlear denigrat: ita purgari debet: Purgatio Mercurii. antequam ad usum medicum adhibeatur: Recipe Mercurii Aceti distillati ana libram unam: pone in matratio forti, cum manipulo salis praeparati: moue strenue per horae quadrantem, ut misceantur, & acetum denigretur: quod per inclinationem cum Mercurio, in scutellam uitreatam effunde: & toties aqua tepida ablue: donec omnis nigredo & salsedo separetur. Exsiccatum repone in matracium, cum aceto & sale ut supra, eundem laborem ter quaterue repetendo, & tandem per corium traiiciendo. Sed hec uulgaris & imperfecta purgatio: sequitur perfectior: Recipe Mercurium praecipitatum, Cinabarisatum uel sublimatum: misce cum duabus partibus sui ponderis Tartari usti uel calcis uiue: destilla per retortam uitream, igne suppressionis, uel in reuerberio clauso, adhibito recipienti amplo, aqua semipleno. Ita accipies Mercurium magis depuratum, quam modo precedenti. Sed modus perfectissimus depurandi Mercurium, quo melior dari non potest, est eius amalgamatio cum corporibus perfectis: destillando aliquoties, per retortam, singulis uicibus, feces terreas, sulphureas, faetentes separando, & denuo amalgamando, & tandem per corium traiiciendo. Praecipitatus Albus. Mercurius dissoluitur in aqua forti, & affusione aquae salsae praecipitatur in puluerem album. Dissoluens per inclinationem effunditur: & praecipitatus multis ablutionibus cum digestione, omni salsedine & acrimonia priuatur. Tandem exsiccatus aqua rosacea abluitur & exsiccatur. Dosis interius a granis octo ad decem, in morbis uenereis maxime: purgat per inferiora tantum. Praecipitatus Rubeus. Post dissolutionem Mercurii in aqua forti, fiat euaporatio ad siccitatem, igne uiolento: in fundo matratii. haerebit puluis rubens praecipitatus, ulceribus maxime uenereis aptissimus. Mercurius Praecipitatus. Ex Optimis Optimis. Recipe Mercurii purificati uncias quatuor: affunde olei sulphuris rectificati uncias octo. Digere per duos dies in arena: deinde per retortam destilla, cum tribus cohobiis; ultimo igne uiolento, ue retorta candeat. Massam albam exime & tere: aqua destillata calida saepius ablue: donec praecipitatum uideas uersum in puluerem flauissimum: super quem, Spiritum uini ter accendas. Ita secure intra corpus dari poterit. Dosis a gr. tribus uel quatuor ad sex, in extractis purgantibus, conserua rosarum aut saccharo rosaceo. Ualet in infirmitatibus causatis ab humorum putredine, & morbis deploratis: purificat sanguinem in podagra, hydrope, & in omnibus febribus continuis summum est arcanum. Alia Mercurii Calcinatio Et Praecipitatio. Mercurium a sole uel luna destillatum & purgatum ut supra, uel per se uel cum octaua parte Solis uel Lunae, praecipita in puluerem rubeum, modo quo sequitur: Accipe matratium paruum, colli prolixioris: cui impone Mercurii uncias quatuor: deinde super laminam ferream, in fornace arenae colloca, dando ignem continuum, spatio quadraginta dierum. Collum matracii super larenam eminere debet, ad sex uel octo pollices: & primis decem uel duode cim diebus, mercurius, qui ad collum matratii ascenderit, debet aliquoties quotidie baculo ferreo, cui alligatus sit pannus lineus, ad fundum ignitum ( uti Geber docet ) detrudi & precipitari. Est autem hic modus praecipitandi Mercurium, non modernorum; sed antiquorum philosophorum. Tempore finito: si quid Mercurii crudi, in matracio repertum fuerit: separari debet a puluere rubeo, qui admirandas habet in medicina facultates. Est enim catharcticum praestantissimum in lepra, blande adeo aluum soluens, ut pueris & praegnantibus dari possit: acres humores mitigat: pituitosos expurgat: calidamque ac siccam uiscerum constitutionem emendat. Dosis gr. sex. Alia. Dissolue Mercurium in aqua forti, & praecipita, ut artis est, per exhalationem omnis humiditatis, ut praecipitatus fiat rubeus. Puluerisatum impone matratio forti, superfundendo acetum ter destillatum, ut superemineat ad altitudinem quinque digitorum dando ignem arenae, ut acetum lente bulliat, spatio sex horarum, & praecipitatus totus dissoluatur. Dissolutioni prius filtratae, superfunde liquorem anima mundi impraegnatum: & statim separabitur Mercurius, a dissoluente, qui ablui & exsiccari debet. Dosis a gr. 4. ad 5. Praecipitatio Mercurii In Momento. Impone Smiridem rubeum puluerisatum crucibulo, exponendo spatio quatuor horarum, igni uiolento: donec quodammodo uitrescere incipiat. & lateribus crucibuli adhaerere. Tunc ab igne ablato, tritura in puluerem subtilem, & matratio impone: cui superfunde aquam Regis rectificatam, digerendo per uiginti quatuor horas, postea per inclinationem, aquam tinctam effundendo, & aliam toties reaffundendo: donec omnem tincturam attraxerit. Depletiones ad oleaginositatem destilla. Huius olei recipe unciam unam, infunde super uncias quatuor Mercurii crudi: sic in momento praecipitabitur: nec oleum Mercurio adhaerebit. Si destiletur ignisatis forti, post olei exhalationem, aliquid de Mercurio sublimabitur; maior tamen pars manebit fixa. Eius usus in augmentatione Solis & Uitrificatione rubicundissima. Praecipitatus Diaphoreticus. Dissolue Mercurium a Sole uel Luna destillatum & purgatum ut supra, in aqua forti, quam ex matratio colli prolixioris, cum alembico proportionato, abstrahe, igne tertii gradus, cum bina cohobatione, ut Mercurius fiat rubeus, qui edulcorari debet calcinando in crucibulo, inter prunas accensas, continuo uirga ferrea mouendo, per horae quadrantem circiter uel cum aqua sequenti. Recipe Aceti destillati libras duas, phlegmatis aluminis libram semis, calcis reuerberatae testarum ouorum uncias sex: destilla simul ad siccitatem. Huius aquae recipe libras tres, Mercurii supradicti praecipitati lib. unam. Misce & digere per diem naturalem: postea destilla per alembicum, cum ternis cohobiis, ignem augendo sub finem, ut materia probe siccetur, que circulari debet per diem naturalem cum S. U. Postea destillatione separatur spiritus: & denuo circulatur & destillatur. Hoc quarto repeti debet. Haec uera Mercurii praecipitati praeparatio ad infinitos: morbos pellendos: & maxime luem ueneram, siue interius sumatur, ( quia ita elaboratus saltem sudores prouocat ) siue exterius cum butyro, aut alio medicamento applicetur. Praecipitatus Cinabaris Diaphoreticus. Recipe Cinabaris uulgaris unciam unam, Salis praeparati drachmas duas. Simul tere: misce: & matratio impone, quibus superfunde olei Sulphuris per campanam facti uncias tres. Digere per triduum in cineribus: tandem igne uiolento, fac omnem humiditatem euaporare. Manebit in fundo massa alba, quae frequenti ablutione edulcorari debet. Dosis a gr. sex ad decem, in morbis Uenereis maxime. Datur cum conserua rosarum, & unciis quatuor uel tribus decoctionis sarsae parillae. Mercurius Ueneris Diaphoreticus. Recipe limaturae Ueneris unciam unam: Mercurii meteorisati uncias duas: Salis Mercurialis uncias duas semis: Tritis, & simul mistis: inde ea matratio firmo, dando ignem arenae: donec instar cerae omnia liquescant. Tum matratium ita calens frigidae impone: ut in partes dissiliat, & Mercurius subuiridis effluat: quem exsiccatum in retortam paruam, cum spiritu Sulphuris uel Uitrioli, in cineribus, per diem naturalem, digerendum collocabis: & postea cum binis cohobiis in arena destillabis: tandemque ablues bis aut ter & ultima uice, aqua cordiali. Praestantissimum remedium diaphoreticum Bezoarticum est, contra pestem. Si duodecim horis, a ueneno hausto sumatur, a morte praeseruat. Dosis gr. unum uel duo in aqua appropriata. Caput. Xiu. De Calcinatione Saturni & Iouis. Cum, teste Gebero, impossibilis sit corporum solutio, compositione ignorata: antequam metallorum calcinationes aggrediamur de ipsorum natura obiter aliquid dicendum est. Generatio metallorum. Recte autem mihi sensisse uidetur Hermes, pater ille philosophorum: dum dicit: Id quod est superius, est sicut id, quod est inferius: & uice uersa. Qua ratione enim natura paullatim & successiue in terrae superficie, plantas & caetera uegetabilia producit: ita eadem in locis subterraneis, metalla quamuis tardius & longiori temporis spatio, ex uapore Humido unctuoso, argenti uiui & sulphuris uitriolati, suo calore, mercurium decoquentis proprietates in se continente generat. Unde Hydrargyrus mater Metallorum dicitur; Sulphur uero pater: in iisque quatuor elementa, quae omnium corporum naturalium materia remota sunt, representantur. Mercurius enim instar faeminae, frigidus & humidus, aquae & aeris rationem habet: sulphur autem tanquam mas, calidum & siccum, ignis & terrae uicem obit. Si quis materiam eorum, non tam halitum; quam succum statuere uelit: non repugnabo. Cum enim superiori aestate, in Hungaria, medio miliari a Schemnitz, in argenti fodinam, mille quingentos circiter cubitos profundam descendissem: a fossoribus, qui ob summum minerae aestum uestibus & ipso indusio exuti labora. bant, didici: uapores minerales a centro terrae frequenter sursum ferri: eorumque lucernas & ipsosmet, ni subito recedant, extinguere: aliquanto autem tempore post, in eodem loco illos halitus, ad parietes fodinae, in massam, quae leui contactu, instar olei fluat, coagulatos reperiri. Unde forte quis inferre posset: uaporem esse materiam metallorum remotiorem: succum uero sulphureum & mercurialem, propinquiorem. Et sunt imihi ad manum ex eadem fodina, & ex aliis silices, quos seu uapor, seu succus talis mineralis humidus unctuosus undiquaque penetrauit: & in quorum aliis, conspicitur materia cruda, nec satis cocta: in aliis mediocriter excocta; ex quorum libra una, elici possunt drachmae sex argenti puri, & scrupulus semis circiter auri: in aliis perfecte decocta. ita ut argentum in superficie pullulet, & in uno ramusculi auri puri puti conspiciantur. Etsi autem sunt, qui¬ ob friuolas quasdam ratiunculas, Mercurium & Sulphur, metallorum materiam esse, inficias eant: tamen satius est, Philosophis metallicis, & metallurgis credere, qui in omnibus fodinis & uenis ea reperiri uno ore attestantur. Ad quorum opinionem, & metallorum excoctores ustores & probatores accedunt: ut taceam, quod Medici plerosque fossorum morbos, a Sulphureis & mercurialibus spiritibus crudis intra corpus admissis, oriri: & metalla, in externis affectibus, eadem praestare, quae Hydrargyrum. Imo omnia metalla facili negotio in argentum uiuum, & argentum uiuum, in omnia metalla reduci possunt. Calcinatio Saturni. Plumbum liquefit in matula terrea, uel olla ferrea, purgaturque a scoriis: deinde aucto igne, ut olla candeat, continua agitatione, cum spatula ferrea, reducitur in calcem; quae cribellata, postea si diutius reuerberetur, fit minium. Calcinatio Iouis. Recipe Stanni Anglici non sophisticati ( quod ex pondere & malleatione dignosces ) libras quatuor. Liquefac in olla plani fundi, & a scoriis purga: deinde iniice aliquid salis Ammonii: & igne aucto, ut olla candeat; impone libram unam & semis salis praeparati, spatula ferrea tamdiu mouendo; donec in calcem redigatur: quae igne uiolento reducitur in corpus, & a sale impuro & denigrato separatur. Ite rum miscetur cum libra una salis praeparati, & calcinatur, ut supra. Calx abluitur ab omni salsedine, & reuerberatur ad octiduum, donce uertatur in Alcohol. Sal affusione aceti alkalisati elicitur, digerendo aliquot diebus, postea filtrando & coagulando. Aliter. Iupiter potest etiam calcinari, sicut Saturnus, sine additione Salis. Uel possunt etiam calcinari in scutella lignea, creta oblita: si fusi in crucibulo, effundanutr in dictam scutellam, & subita agitatione moueantur. Iupiter Diaphoreticus. Recipe louis Anglici limati, uel ut supra, in scutella lignea uel ter¬ rea non uitreata calcinati uncias duas: Mercurii sublimati uncias quatuor: Simul misce: & per retortam destilla, igne arenae, apponendo uas recipiens, aqua semiplenum: cumque destillare inceperit; da ignem suppressionis moderatum; donec omnis liquor destillauerit, & praecipitatus fuerit in aquam. Quod autem ad collum retortae sublimatur; abraditur, & cum eo, quod destillatum est, per noctem digeritur. Aqua spiritu Uitrioli impraegnata separatur, & ad usus seruatur: calx uero exsiccatur. Dosis a gr. quatuor ad sex. Caput Xu. De Calcinatione Martis & Ueneris. Calcinatio Martis. Limaturam Chalybis a sordibus, Euentilatione & ablutione diligenter emunda. Huius recipe libras duas, salis praeparati libras tres. Misce simul, & in olla terrea reuerbera, per diem naturalem. Massam exime, & tere: dissolue in aqua calida, & laua toties; donec ab omni salsedine & terrest reitate liberetur. Exsiccatur deinde, & in puluerem subtilem, terendo & cribellando reducitur. Postea reuerberatur per octo uel decem dies; donec superficies eleuetur in crocum rubicundissimum impalpabilem: quo ablato: reliqua pars toties & tamdiu reuerberatur; donec tota in crocum abeat. Uas terreum limaturam continens habeat cooperculum, ne cineres super crocum decidant, ita tamen eleuatum, ut inter uas & operculum, flamma liberum habeat transitum. Alia. Paratur etiam Crocus Martis e lamina chalybis candente & scintillante, immissa in magdaleonem Sulphuris, cuius ui liquescit & decidit granulatim in uas fictile suppositum frigida uel aceto plenum Granula exsiccata teruntur in puluerem subtilissimum, &, si placet, in crocum reuerberantur. spatio sex uel octo horarum. Uirtutem habet de obstruendi, aperiendi & attenuandi, quam etiam limatura chalybis acquirit: si per simplicem aquam, in tenuissimum alco hol redigatur. Aliter. Dissolue limaturae Martis unciam unam, in aquae fortis unciis octo: digere per noctem: & destilla per alembicum, aquam fortem, in arena. Habebis unciam & semis croci rubicundissimi. Aliter. Reuerbera limaturam Martis, cum ana Sulphuris triti, per quatuor aut quinque horas. Uirtutem habet aperitiuam; sed maiorem, si per dimidiam tantum horam calcinetur, cum duplo sui ponderis sulphuris triti. Alia Martis Calcinatio Digere lento calore limaturam ferri, uel chalybis, in aceto ter destillato; donec coloretur. Decanta, quod tinctum est: & aliud acetum reaffunde toties: donec omnem tincturam attraxerit. Depletiones filtratas destilla: & remanebit in fundo puluis rubeus, qui per diem naturalem reuerberari debet in crocum impalpabilem. Uirtutem habet constringendi. Aliter Crocus Martis etiam cum oleo sulphuris fit: infundendo in cochlear ferreum, olei sulphuris & spiritus uini partes equales, euaporando lento calore, ad consumtionem humiditatis: postea si resideat ad aliquot dies: inuenies puluerem subtilissimum, quem seruabis in phialis optime clausis: ne aer intret: quia resolueretur. Si aliquot grana in iusculo siue liquore congruo dentur: uerum hepatis restauratiuum erit, conducens omnibus morbis, qui inde oriuntur, ut Hydropisi & similibus. Calcinatio Ueneris. Dissoluitur Uenus in aqua forti: & affusione aquae tepidae, cum particula ferri uel argenti, praecipitatur ad fundum uasis. Uel laminae Ueneris reuerberantur in aes ustum, in fornace figulorum, quod facili contritione in calcem reducitur. Uel: lamine ponuntur in crucibulum, cum parte aequali sulphuris triti, faciendo S. S. S. & reuerberantur tribus uel quatuor horis, in aes ustum. Caput Xui. De calcinatione Lunae & Solis. Calcinatio Lunae. Dissolue Lunam in aqua forti: & Daffusione aquae salsae, praecipita ad fundum matratii, in calcem candidam, que frequenti aquae communis affusione edulcorari debet, & exsiccari. Huius calcis recipe unciam unam: Salis praeparati uncias duas: Salis ammonii drachmas duas. Haec probe misce in mortario uitreo, & reuerbera per octiduum Elicitur postea tinctura cum spiritu uini alkolisato, & circulatur. Confert maniae & aliis cerebri affectibus. Calcinatio Solis. Fac amalgama Solis, per caementum repurgati, cum sex partibus Mercurii, ut sequitur. Accipe aurum laminatum, quod in minutas particulas forficibus scinde: & in crucibulum mundum, inter carbones uiuos pone, ut aurum saltem igniatur. Deinde ex alio tigillo, mercurium calefactum, super aurum effunde, & bacillo misce: ut incorporentur. Tum proiice in frigidam: & massam optime lotam traiice per corium: & mercurium superfluum exprime; ut remaneat massa satis dura: quae diu teri debet cum duplo sui ponderis salis praeparati, in mortario uitreo: ita ut nihil de amalgamate appareat. Hoc totum pone in crucibulum coopertum & lutatum, paruo saltem foramine peruium: & reuerbera per diem naturalem: tali cautione adhibita; ne aurum liquescat. Hoc facto: reperies aurum calcinatum; mercurium uero cum sale in auras euolasse. Tum aurum denuo amalgama: & per corium traiice ut supra: & misce cum duplo sui ponderis sulphuris uiui & optime tere: & pone in scutellam terream uitreatam, superfundendo optimum uini spiritum, qui accendi debet. Post cuius deflagrationem & sulphuris: reperies aurum spongiosum & ual de attenuatum: praesertim si idem processus bis uel ter repetatur. Aliqui amalgama cum floribus sulphuris terunt: & in crucibulo ponunt inter carbones uiuos, bacillo ferreo continue mouendo: donec mercurius in auras abeat. Hae uerae philosophicae praeparationes sunt, ad aurum potabile & alias operationes physicas. Antequam autem aurum calcinetur calcinatione philosophica: debet; ut dictum est, caementari, caemento uel uulgari, uel regali. Purgatio Solis per caementum uulgare & regale. Caementum uulgare ita fit: Recipe farinae laterum uncias octo: Salis praeparati unc. quatuor: Uitrioli albi uncias duas: Salis petrae, Aeruginis ana unc. semis. Caementum regale, quod soli auro probatissimo parcit, recipit. Farinae laterum partes quatuor: Salis Ammonii, Gemmae, Communis praeparati, partes singulas. Commista uniantur: & urina humectentur. Quidam auri bracteas, antequam componantur, candefaciunt, sinuntque refrigescere: ut si quid inquinamenti in cute haeserit, id consumatur; & liberiorem accessum & impressionem relinquat medicaminum acumini. Omnibus rite praeparatis: ollae caementatoriae inspergitur puluis aequaliter, crassitie digitali. Huic imponuntur bracteae urina irrigatae, eo ordine & modo, ut aequali situ, se non contingant mutuo, ne corpus corpori cohaerens id accendat: caloreque aucto, oras colliquet. Dispositae primo ordine bracteae obruuntur medicamine, dimidii digiti crassitie: sequntur bracteae, atque ita uicissim: usque ad ollae marginem, quam tantum implere debet medicamen, quantum est in fundo, nempe ad crassitiem digiti transuersi. Uitimo imponitur operculum sine respiraculo, si pro caemento uulgari; at si pro regalioperculum habeat foramen paruum. Ignis datur ad uiginti quatuor horas: ita ut olla siue pixis semper rubescat. Finito opere: bracteae pede leporino purgantur a pulueribus adhaerentibus; & urina lauantur, & exsiccantur. Omnium autem perfectissimum caementum est istud, quod sequitur. Optimum caementum Quintae essentiae uox homonyma est. Liquefac aurum cum duplo sui ponderis optimi cupri: reduc in lamellas tenuissimas instar Papyri: quas caementa per quadraginta uel quinquaginta horas, igne forti faciendo Sss. ut in caemento regali dictum est, cum farina laterum, sale communi, colcothare, uiridi aeris & modico sale armoniaco, cum aceto forti permistis. In hoc examine, totum cuprum euanescit, sulphure ipsius incombustibili & tinctura, in auri substantia remanente cum teste Gebero, decimo octauo capite fornacum, a cupro extrahatur sulphur mundissimum tingens & fixum. Bezoarticum Metallicum. Dissolue in aqua Philosophica, solis purissimi drachmas duas: cui adde guttatim liquoris gummosi septies rectificati unciam unam. Fiet maxima ebullitio. Pone matratium super cineres calidos, ad tres uel quatuor horas. Tum praecipita in aqua communi & saepius ablue: ultimo cum aqua cordiali: & tandem exsicca. Habebis lapidem admirandae uirtutis: cuius grana sex sudores egregie mouent. Ceraunocryson Diaphoreticum. Dissolue solem purissimum in aqua philosophica, & per noctem digere in arena: Deinde superfunde guttatim oleum Tartari: donec cesset ebullitio, & calx auri ad fundum uasis praecipitetur, quae multis ablutionibus edulcorari debet, & igne lentissimo exsiccari, Dosis granorum trium uel quatuor. Ex hoc Diaphoreticum parari potest adhuc praestantius, hunc in modum: Recipe Ceraunocrysi quinque uel sex grana: eaque impone in uasculum argenteum, & superfunde spiritum uini rectificatum optime, quem incende: & desuper uitrum cristallinum satis ampli orificii suspende. Quamprimum spiritus uini ardere desierit: ceraunocryson officium suum faciet: & pars quedam terrea ad parietes uitri sublimabitur. Hoc quater uel quinquies repete: & uitrum cum spiritu uini laua: ut calx fundum petat, quae exsiccari debet. Dosis gr. unius aut duorum. Caput Xiii. De Salibus. Modus Eliciendi Sal Essentiale Ex Herbis Sine Calcinatione. Recipe cardui benedicti quantitatem magnam; contunde in mortario lapideo uel ligneo: postea in alueo amplo, cum magna aquae quantitate coque, usque ad mediocritatem: deinde fortiter exprime & cola. Colaturam iterum coque usque ad spissitudinem mellis liquidi Succus iste Cardui benedicti ponatur in uase uitreo, in loco frigido, per dies aliquot: & generabit in fundo uasis sai cristallinum, angulare, in modum salis gemmae. Effuso succo colligitur, & aqua cardui benedicti abluitur & exsiccatur, quod diligenter serua. Est enim praestantissimum remedium in peste: si eius grana duo plus minus, in Cardui benedicti spiritu exhibentur: sudores abunde prouocant. Eadem quoque ratione fit sal ex aliis herbis, qui multis modis antecellit salem, qui ex cineribus herbarum conficitur. Sal Essentiale, Cremor, Siue Cristallum Tartari. Recipe Tartarum Montispeliense album, quod est optimum: reduc in puluerem: & fac in magna aquae quantitate, in cacabo aeneo uel ferreo bullire ad mediae partis consumtionem. Tunc amoue ab igne: & si uis, traiice, per manicam Hippocratis, uel pannum lineum, in uas figulinum firmum. Ubi refrixerit: aquam per inclinationem effunde: & salem parietibus uasis adhaerentem, separatis fecibus, frequenti aquae affusione collige: & iterum, ut supra decoque: laua: a sordibus separa & exsicca. Tandem reduc in puluerem: cuius dosis drachma una in iusculo, uel medicamine appropriato. Uirtutem habet incidendi humores crassos & tartareos: meatusque obstructos aperiendi. Sal siue Alkali Imperatoriae. Siccatam calcina ad albedinem: salem extrahe cum aqua eiusdem herbae stillatitia, uel communi: digerendo per noctem. Postea aquam per inclinationem effunde: cauendo, ne feces turbentur; aliam usque tertio reaffunde, digerendo ut supra. Tandem depletiones filtra & coagula. Si coagulum non sit satis album: calcina in crucibulo ad rubedinem; cauendo, ne liquescat: deinde resolue, filtra & coagula. Sic extrahitur sal ex omnibus herbis: sed tali calcinatione perit sal uolatile, siue essentiale, manetque solum elementase. Sal Tartari. Sternitur Tartarum in uase terreo non uitreato plani fundi, crassitie digitali. Reuerberatur postea ad albedinem usque spatio quinque uel sex horarum, signe ita moderato, propter fusionem ut uas saltem candeat. Tartarum ita ad albedinem calcinatum, perfunditur aqua communi; digeritur, filtratur: & coagulatur. Sal Corallorum. Hoc sit, digerendo corallos tritos, in aceto ter destillato, per noctem: postea filtrando: & acetum ad siccitatem euaporando. Sic sal corallorum manet in fundo uasis. Uires eius sunt excellentes. Sanguinem enim in uniuerso corpore mundificat: pristinum sanitatis uigorem restituit: fluxus uteri, uentris, haemorrhoidum sistit: roborat cor & stomachum: omnes obstructiones uiscerum reserat, concretumque sanguinem dissoluit. Prodest & in hydrope conuulsionibus, paralysi, calculo, suffocatione matricis: si cum aqua affectui praeter naturam conueniente exhibeatur. Dosis a granis decem, ad scrupulum unum uel duos pro ratione aetatis & uehementiae morbi. Colcothar perfunditur aqua puluiali: & sal digestione unius diei uel noctis in eam ingreditur: filtratur: coagulatur. Rubedo reliqua si sexies aut quinquies iterum calcinetur, & salsedo semper eluatur: tandem dulcis relinquitur: & uocatur dulcedo Uitrioli, quae maior est, si ex Uitriolo Ueneris paretur, & presens est in ulceribus malignis remedium. Uitriolum Uomitiuum. Dissolue uitriolum album in aqua communi, filtra & coagula: repete hoc secundo: tertio dissolue in aqua rosacea & coagula. Aliter. Dissolue uitriolum album in aqua destillata: filtra: & in uase uitreo aquam exhala; donec cuticulam superne contrahat. Tum uas pone loco frigido: ut cristallos producat: quibus separatis; reliquum humorem euapora: & ut supra cristallisa: hocque secundo repete. Tertio cristallos in aqua rosacea dissolue: exhala: & ut supra cristallisa, igneque lento exsicca. Dosis a scrupulo uno ad drachmam semis, in haustu uini uel cereuisiae, aut conserua rosarum Operatur feliciter in febribus, uentriculi affectibus, catharris, lumbricis, peste, & c. Sal siue Uitriolum. Martis. Accipiatur spiritus Uitrioli, uel olei Sulphuris per campanam facti, licet non rectificati uncia una: cui immisceantur unciae duae aquae communis. Huic mistioni impone limaturae ferri unciam unam, in matratio, quod obseratum colloca in cineres calidos: ut bulliat lentissime, spatio sex horarum. Postea infrigidari sponte permitte: & inuenies in uase generatum Uitriolum, uiride, splendens, quod calore dissoluitur; frigore coagulatur. Sal siue Uitriolum Ueneris. Cuprum calcinatum, siue squamas Cupri reduc in puluerem subtilem, quem in aceto destillato, per diem naturalem digere. Tinctum acetum per inclinationem effunde: & aliud reaffunde toties; donec non tingatur ulterius. Depletiones filtra: & ex tribus partibus euapora, uel destilla: quod relinquitur in fundo uasis; ponatur in locum frigidum. Sic generabitur Uitriolum uiride, obscurum, splendens. Aliter. Laminae Ueneris, cum ana sulphuris triti, ut dictum est in calcinatione Ueneris, reducuntur in puluerem subtilem: & in olla terrea, cum sulphure trito, calcinantur; continue baculo cupreo mouendo, donec totum sulphur ustum fuerit. Calx denuo teritur; & cum octana parte sui ponderis sulphuris triti calcinatur: ut supra teritur, & in aquam feruentem proiicitur, baculo saepius mouendo, dum calx fundum uasis petit; donec aqua refrigeretur: quae filtrata euaporatur ex tribus partibus, & ponitur in locum frigidum; ut cristallos caeruleos producat, uel ex toto euaporet. Sal Saturni. Calx Saturni siue Minium perfunditur aceto destillato, uel saltem eius phlegmate: digeritur per diem naturalem, saepius agitando: menstruum detrahitur, aliudque substituitur, donec omnis salsedo abstrahatur: depletiones filtrantur, & in cineribus uel arena coagulantur. Si acetum tettio destilletur a sale Saturni cum cohobiis: postea superfundatur uini spiritus, & destilletur cum trina cohobatione: sal sic uirtutem acquirit admirandam in sanandis diuersis morbis. Si eius sex grana dentur in peste, cum uino albo: curatur aeger intra uiginti quatuor horas. In hydrope dantur tria grana in uino albo, quatuor diebus continuis: In colica sex grana cum uino albo: In lepra itidem sex, cum aqua Fumariae, continue per octodecim dies. Saccharum hoc intra corpus sumtum, frigiditate sua, libidinem etiam ueneream exstinguit: ac propterea utile iis, qui in coelibatu uiuunt. Extrinsecus usurpatum mira praestat in ulceribus corrosiuis, malignis, cancrosis, lupo & similibus. Contra putredinem oris etiam, & impetigines, ambusta, imflammationes, tumores, pustulas faciei rubras, praestantissimum est medicamentum: si cum oleis aut aquis conuenientibus applicetur. Caput. Xuiii. De Floribus. Flores Benzoini. Benzoinum teritur: & ollae rotundae imponitur: deinde clauditur duplici charta emporetica, conuoluta in modum manicae Hippocratis: & datur postea ignis ad sublimationem idoneus: floresque niuei saepius colliguntur. Ualet ad asthma, & omnes pulmonum morbos. Dosis scupulus semis in liquoribus uel syrupis idoneis. Topicum etiam remedium est ad tubercula & ruborem faciei. Flores Sulphuris Parantur miscendo aequales partes sulphuris & colcotharis perfecte rubificati exsiccatique; & sublimando, ut in Antimonio ( spatio tamen octo horarum operatio haec perficitur, nec tanto opus est igne, ut in Antimonio ) dicetur. Secundo sublimantur cum saccharo candi solo: ut maius ad asthma & alias pulmonum affectiones conferant auxilium. Fit etiam haec florum praeparatio, miscendo ad libram unam sulphuris, libram unam & semis farinae laterum: Uel, ad libram sulphuris, addendo Colcotharis & salis decrepitati ana libram semis: Uel, per se etiam absque ulla additione. Flores hi ualde resistunt putredini, ac propterea in peste tam praeseruationis; quam curationis gratia, uel in aqua Cardui benedicti, uel Theriaca, uel syrupo citrio, uel aqua Melissae, ad drachmam unam utiliter usurpantur. Praeseruant a febribus & epilepsia. Sudorem in lue uenerea promouent. Conducunt in omnibus morbis, qui exsiccatione opus habent: in omnibus pulmonum affectibus, asthmate, tussi antiqua & recente, catharris ad pectus defluentibus: pleuresi, colica: apostematibus & putrefactionibus corporis. Electum stibium in subtilem puluerem redactum, ex aludele terreo in alembicum rostri expertem quidem; sed tamen in uertice peruium, ad humidos spiritus emittendos, cum mobili cono, sublimetur secundum artem, dando ignem per gradus ad decem uel duodecim horas, ad flores albos excipiendos: ad citrinos; per uiginti quatuor horas: ad rubeos; per triginta sex, ignem continuando & augendo. Mercurius Sublimatus. Recipe Mercurii purgati per salem praeparatum, acetumque, & per corium traiecti: Uitrioli rubificati: Salis praeparati ana lib. unam: Salis Nitri uncias quatuor: Terantur: & misceantur simul in mortario lapideo, cum modico aceto, tamdiu; donec mercurius nullo modo appareat uiuus. Omnia bene mista pone in curcurbitam lutatam: cui superpone alembicum rostri breuis: dando ignem per gradus, ut artis est, per octo uel decem horas. Aqua fortis, quae primo effluet, seruetur. Pro secunda sublimatione: ad libram unam sublimati, addantur salis praeparati unciae duodecim, & Uitrioli unciae quatuor. Si tertio: sale tantum sublimetur. Sublimatus Dulcis. Recipe Mercurii purgati ut supra, uncias sex: Mercurii sublimati uncias octo: Tere simul: & misce cum libra una colcotharis perfecte rubificati. Deinde sublima ex matratio, in arena, spatio quinque uel sex horarum. Secundo sublima cum media libra colcotharis. Tertio per se tantum. Qui uoluerit: loco colcotharis uti poterit sale praeparato. Finitis sublimationibus: massa redigitur in puluerem subtilem, qui aqua rosacea abluitur & exsiccatur. Dosis a uiginti granis ad triginta, in lue Uenerea. Aliter. Recipe Mercurii sublimati uncias sex: Foliorum Lunae uncias duas: Tere simul: misce: & sublima ex matratio, in arena. Uase refrigerato: partem uolatilem separa: fixiorem & cristallinam tere: & cum fecibus in imo uasis relictis, misce: secundo & tertio sublimando, ut supra, & tandem abluendo. Dosis a gr. sex, ad octo, uel decem. Purgat suauiter. Manna Mercurii. Dissolue Mercurium in aqua forti. Postea aqua marina praecipita: & ex cucurbita, per arenam destilla, ignem sub finem augendo; ut mercurius ad latera uasis sublimari possit. Uase refrigerato: fecibus in imo uasis subsidentibus abiectis: sublimatum seorsim collige: & iterum in eadem aqua dissolue: & destilla, ut supra. Habebis Aquilam caelestem niue candidiorem: cuius usus in morbis uenereis maxime. Dosis a granis decem ad quindecim. Purgat tantum per inferiora. Caput. Xix. De Magisteriis. Magisterium est, quando corpus mistum ita praeparatur arte chymica, citra extractionem: ut omnes eius partes homogeneae seruentur, in nobiliorem uel substantiae uel qualitatis gradum traductae: exterioribus impuritatibus segregatis. Magisterium Tartari. Recipe olei Tartari ex sale resoluti & purificati uncias quatuor: Spiritus Uitrioli unciam unam: Quem guttatim supra Tartari oleum in uitrum capax instilla: fiet coagulum albissimum. Humiditas supernatans euocetur lento calore, ad siccitatem salis: super quem destilla ter uel quater uini spiritum: atque ita habebis Tartarum album uitriolatum fixum. Usus eius est in omnium uiscerum obstructionibus: calculo: nephritide: ictero; mensium retentionibus: melancholia: splenis duritie: febribus: hydrope: si conuenienter exhibeatur. Dosis a scrupulo semis ad integrum. Magisterium Perlarum & Corallorum. Dissolue corallos siue perlas tritas in aqua, ualde acida facta cum spiritu Uitrioli. Digere per noctem: & super dissolutionem prius filtratam iniice guttatim oleum Tartari: & fiet instar lactis. Superfunde aquam communem: & digere: sic praecipitabitur puluis candidus ad fundum uasis. Aqua separatur, & alia superfunditur ter uel quater: donec omnis acrimonia separetur. Tandem puluis exsiccatur & ad usus seruatur. Margaritae temperie & uiribus aurum ualde aemulantur: ac propterea spiritus cordis uitales corroborant: palpitationem cordis, animi deliquium & uertigines tollunt: & merito omnibus cordialibus medicamentis misceri debent: appetentiam Ueneris excitant: melancholiae resistunt: dentes dealbant: memoriam confortant, & foetum in utero: omnes prauos humores in corpore existentes exsiccant: & a uariis morbis omnes corporis humani partes praeseruant. De corallorum uiribus, in sale eorum dictum est. Magisterium, Lac, Cremor seu Butirum Sulphuris. Recipe florum sulphuris unciam unam: Salis Tartari uncias tres: Misce: & superfunde, Aquae communis libras tres: Digere in arena, per diem naturalem: ita ut sub finem aqua fere bulliat: postea filtra calide per chartam emporeticam: & superfunde aceti destillati q. s. Sic cremor lacteus sulphuris paulatim petet fundum. Separa dissoluens per inclinationem: & reiteratis ablutionibus materiam edulcora. Uitimo digere cum aqua cordiali; & exsicca: & ita habebis lac siue cremorem sulphuris albissimum: qui balsamum est humidi primigenii: confortat uires naturales: sanguinem purificat, morbos pulmonum, uti tussim, asthma, phtisincurat: in exsiccandis catharris, uentositatibus stomachi tollendis, schiatica & podagra summopere commendatur esse utilis: ab apoplexia, peste, lepra, & neruorum conuulsionibus praeseruatiuum egregium: hecticis etiam sua confortatione prodest. Tantum pulueris cum aquis specificis commiscetur; quantum ad eas albicante colore tingendas satis est. Datur mane & uesperi cochlear unum; & ante exhibitionem accurate cum uehiculo humido commiscetur. Aliter. Fit etiam: miscendo sulphur tritum cum arenae uel uitri tusi ana aequalibus partibus: & destillando per retortam, igne moderato: apponendoque uas recipiens, quod acetum destillatum contineat. Et sic substantia sulphuris destillata praecipitabitur in puluerem album, quem exsiccabis. Hoc antidoto utebatur Princeps Auraicus contra pestem. Aliter. Lac sulphuris fit etiam cum sulphure & arena miscendo cum aqua uitae, & destillando in cineribus per retortam. Ualet ad cancros Uenereos, ulcera maligna, serpigines, lichenes, & c. Caput Xx. De Tincturis solidiusculis & Panacaeis, Tinctur Antimonii, Fac capitellum ex cinere clauellato, calce uiua, & cineribus communibus ana: in quo dissolue Hepar Antimonii; digerendo in arena per noctem; ut fere bulliat. Tincturam separa: & filtra: & si placet, per acetum, in puluerem croceum praecipita, ac multis ablutionibus edulcora. Panacaea Uitrioli. Dissolue uitriolum caeruleum, in aqua pluuiali destillata calida: quam tertio filtratam lento balnei calore euaporare facies; donec cuticulam in superficie contrahat. Tum liquorem restantem calidam proiice in uas plumbeum, in quo prius bacillos hinc inde transuersos, per circuitum posueris. Ita per triduum in loco frigido relinque: ut cristallos uirides producat: quibus separatis liquorem restantem decoque: & in eodem uase plumbeo repone: toties id repetendo; donec omnis liquor in cristallos abierit. Uitriolum smaragdini coloris, his reiteratis dissolutionibus & coagulationibus summe depuratum reduc in puluerem subtilem, quem spatio quinque uel sex dierum tali calore exsiccabis, ut aestiualem Solis non excedat: donec foris & intus candidum appareat. Tum dissolue in aqua destillata: filtra: quod indissolubile, abiice: coagula in uase plumbeo: exsicca in hypocausto, ad albedinem, ut supra: reiterando hanc operationem, usque tertio, uel donec in dissolutione nihil maneat indissolutum. Uitriolum hoc candidum pone in matratium firmum, sigillo Hermetis munitum: quod in cineribus ita calidis colloca: ut solis aestiui calorem ne excedat. Decimo die flauescet: uigesimo reducetur in alcohol, fietque instar sanguinis rubicundissimum. Uase fracto impone in cucurbitam altam, & desuper funde acetum tertio destillatum: ut superemineat quatuor ad minimum digitis. Super pone alembicum caecum, & per quatriduum in balneo tepido digere spatula lignea quotidie mouendo. Uase refrigerato: quod tinctum est effunde: aliudque acetum reaffunde: digere: moue: separa toties; donec acetum ulterius tincturam non attrahat. Quod in fundo remanserit, abisciendum. Acetum tinctum lento balnei calore ad siccitatem destilla. Manebit in fundo puluis rubicundus quem etiam tertio in eodem aceto dissolues: digeres: separabis: destillabis: exsiccabis. Puluerem rubicundissimum pone in retortam, adhibito receptaculo grandi: dando ignem per gradus. Primo egredietur spiritus flauus, postea rubicundissimus. Continuetur ignis in eodem gradu: donec appareant spiritus albi. Tum cessandum. Uase refrigerato: reperies in fundo retortae terram diaphanam, puram, candidissimam, quam spiritibus supra dictis paulatim imbues, digerendo, imbibendo: donec spiritus & anima proprio corpori sint restituta. Tandem terram hanc benedictam; in athanore, in uase hermetice clauso, per quadraginta dies decoque, donec figatur. Dosis eius a granis tribus ad quinque uel sex in morbis deploratis maxime. Panacaea Solaris Diaphoretica. Stomachus struthionis Paracelsi Recipe aquae philosophicae lib. unam, Mercurii sublimati unc. duas: Misce: & in hac aqua solue mercurii; tantum, quantum solui potest. Dissolutio tarde procedit: ac propterea opus est digestione. Solutioni adde liquoris gummosi unc. duas. Misce: & destilla: idque bis uel ter; donec aqua nullas feces post se relinquat. In omnibus destillationibus adscendet mercuris sublimatus, quem singulis uicibus in aquam repones. Hac aqua extrahitur quinta essentia metallorum, mineralium & marcasitharum. Spiritus uini Tartarisatus Destilla feces uini exsiccatas, in modum aquae fortis. Aquam & oleum separa & serua. Interim feces ad albedinem calcina, quas oleo supradicto im bibe: & ut supra destilla & calcina, toties id opus repetendo; donecoleum fuerit clarum, ut aqua, & dulce, nec adustionem sapiat. Ita habebis quintam essentiam tartarisatam, quae corrosiua omnia ex metallis tollit. Solis sublimatio. Recipe Solis per Antimonium purgati & in bracteolas secti, uel eius loco, Solis foliati uncias duas: Stomachi Struthionis unc. quatuor: Solue: & destilla per alembicum, igne forti sub finem, ad sublimationem usque, ut uitrum candeat. Uase frigefacto: cohoba & destilla, idque ter repete: singulis uicbus, quod sublimatum fuerit, separando. Quarto destilla lente phlegma, & iterum nouum affunde ad uncias quatuor: & fac ut prius, donec tota aqua consumta, & omne corpus exaltatum & sublimatum fuerit in albedinem exaltatae aquilae, id est, mercurii sublimati. Tunc lauda Deum. Denuo totum sublimatum repone cum phlegmate, destillando phlegma sine adscensione spiritus. Mercurius uitae. Fit, ut est in Archidoxis Paracelsi, libro de Arcanis, cum parte una Antimonii, & parte una uel secundum alios, duabus Mercurii sublimati. Rectificatur postea, & soluitur supra marmore uel uitro, deinde congelatur, destillando phlegma, & modicum aciditatis; donec guttae in phlegma decidentes incipiant praecipitari. Tum amoto recipiente & alio substituto, destillatio igne moderato urgetur. Hoc quater repeti debet: quarto massa erit clara & alba. Coniunctio solis sublimati & Mercurii uitae. Recipe Solis sublimati, siue olei eiusdem supradicti sine phlegmate partem unam: Mercurii uitae clarificati partes duas Misce simul: & lento igne destilla spiritus. Quod coagulatum remanserit, solue supra marmore; tertio solutionem & coagulationem repetendo. Tum supra hanc materiam affunde duas partes quintae essentiae tartarisatae; destillando per alembicum ad siccitatem usque: reaffundendo aliam desuper toties, donec essentia dulcis destilletur, ut imposita fuit. Quo facto super huius medicinae partem unam, affunde partes quatuor spiritus uini sine phlegmate: digerendo, donec consumatur. Sic habebis Solis & Mercurii uitae coniunctionem: cuius dosis guttarum quatuor in uino albo. Prodest in omnibus morbis desperatis, & iis, quorum causa est occulta. Tyrocinii Chymici. Liber Tertius. De Quinta Essentia Caput Primum. De Essentia quinta sanguinis humani. Quintae Essentiae uocabulum homonymum est. Interdum significat quamuis speciem Chymicam crassitie materiae elementaris, corpulentisque fecibus exutam: ac opponitur magisterio, in quo tota substantiae moles fere remanet, sed exaltata & depurata. Interdum, ut nos eam hic accipimus, denotat substantiam aetheream, caelestem, ac subtilissimam; e tribus principiis cuiusuis corporis misti soluti, a qualitate elementari sensibili, corruptibili & mortali, per uarias operationes chymicas, orbatis, & in unum, seu corpus spirituale, seu spiritum corporeum coaguiatis, conflatam. Dicitur a quibusdam Medicina, κατʼ ἐξοχὴν: ab aliis Elixir, ob insignes uirtutes, quas in preseruatione corporis humani a uariis morbis, exerit: ab aliis Coelum, duplicem ob rationem Primo, quod sicut coelum, non ex quatuor elementis; sed materia quadam aetherea & quinto quasi elemento factum, nec corruptioni ulli obnoxium est: ita & quinta essentia uera, ab omnibus fecibus elementorum sit secreta: ac quamuis non plane incorruptibilis: attamen ad eam subtilitatem, tenuitatem & simplicitatem spiritualem redacta, ut nihil heterogenei, a quo corrumpi possit, in se continere uideatur. Deinde, quod sicut coelum in haec sublunaria potenter agit, rebus omnibus uitam largiendo & conseruando: ita etiam haec quinta essentia 174 corporis humani ualetudinem conferuet, iuuentam extendat senectam remoretur, & omne morbi genus abihat. Caeterum quinta essentia sanguinis humani paratur hunc in modum. Recipe quantitatem satis magnam sanguinis uirorum sanorum, in flore aetatis constitutorum: pone in uase circulatorio iustae capacitatis in B. M. continue bulliens, donec Draco propriam caudam deuorauerit. Uasis refrigeratis materiam exime quae instar hepatis erit; eamque in particulas scinde: & per cucurbitas altas, eodem balnei casore, elementum aqueum siue phlegma destillatione separa. Destillatum super propriam terram reaffunde & pone in B. bulliens in iisdem uasis circulatoriis, per decem dies ut supra, postea phlegma destillando & propriae terrae reaffundendo, ut supra, quinquies eundem processum repetendo, & ultimototum phlegma destillatum reseruando. Uasis frigefactis, materiam exime: & retortae ample inde, adhibito recipienti capaci destilla ex cineribus elementum aeris igne graduato. Nubeculis in recipiente disparentibus, ignis intendatur: ut elementum ignis in forma olei rubri siue purpurati egrediatur. Sub finem sublimabit se aliquid de sale Armoniaco. Uasis refrigeratis: separa aerem siue spiritum ab igne siue oleo, uel blanda destillatione balnei, uel per tritorium. Spiritum cum sale armoniaco reaffunde fecibus: digere per triduum: & per retortam nouam destilla, sub finem dando ignem ad sublimationem idoneum, ut totum sal spirituale, uel saltem maior pars sublimetur, & cum spiritu in recipiente misceatur. Nouum spiritum fecibus reaffunde: digere: & destilla toties, ut supra: donec terra priuetur anima: quod cognosces quando super laminam candentem posita fumum non ediderit. Notandum, antequam spiritus animetur: debere septies rectificari; singulis uicibus phlegma & feces separando: & pars eiusdem seorsim reseruari: pro dissoluente parando, ut postea dicetur. Nigrum nigrius nigro calcina in reuerberio, spatio quinque dierum, igne moderato, in uase undique clauso: donec nigredo uertatur in albedinem subflauam, & tandem in rubeum colorem. Tum terra apta erit ad susceptionem spiritus animati. Imbibe terram calcinatam proprio phlegmate, & per uiginti quatuor horas in cineribus digere, & destilla; hoc ter repetendo. Terrae exsiccatae da decimam partem sui ponderis spiritus animati digere in balneo, quantum satis: postea humiditatem insipidam destillatione blanda separa. Reaffunde nonam partem spiritus animati? digere: destilla ut supra. Deinde da octauam partem spiritus animati: postea septimam: sextam; quintam; quartam partem: tamdiu cum quarta parte imbibendo; donec terra in duplum sui ponderis accreuerit. Et hoc est, quod Auicenna dicit: Scias, quod terram oportet nutriri, primo modice aqua sua, & postea maiori, sicut uidere est in infantis educatione. Idcirco multoties contere terram & paulatim imbibe eam, de octo in octodiebus. decoque: & postea mediocriter calcina in igne: nec taedeat te opus multoties reiterare: quia terra fructum non gerit absque frequenti irrigatione. Caueas tamen, ne imbibas terram, nisi paullatim, & cum longa contritione, post siccationem terrae. Unde in hoc est pondus ubique notandum, ne scilicet nimia siccitas, uel superflua humiditas opus corrumpant. Et in tantum decoque assando: quantum dissolutio exposcit imbibendo. Haec Auicenna. Unde etiam Geber ait: ex multiplici ergo reiteratione imbibitionis & assationis. maior pars eius aqueitatis deletur; residuum uero per sublimationem. Pone itaque terram praedictam in cucurbitam altam, cui alembicum cum receptaculo simul adapta, rimulis diligenter constipatis, ne, quid respirare possit. Et da ignem cinerum, spatio duorum dierum, quousque fumus ille mundus & albus adscendat, & instar Talci ad latera cucurbitae haereat. Et hoc est, quod dicit Clangor buccinae: Idcirco quanto magis poteris, ipsum corpus subtilia: & cum mercurio mundo coque: cumque corpus aliquam partem mercurii in se hauserit & concluserit: ipsum subtilia cito igne & fortiori, quo poteris: donec ascendat in similitudine albissimi pulueris, in modum niuis, adhaerens spondilibus Aludel. Cinis uero in fundo manens est fex, & scoria uituperata abiicienda, in qua nil uitae habetur. Praedicti mercurii meteorisati accipe unciam unam: misce cum septem unciis spiritus rectificati non animati. Digere per biduum in balneo, postea destilla per cineres: deinde per balneum cum reiteratis cohobiis; donec nullas relinquat feces. Tandem per quadraginta dies circula. Usus eius ad tincturas metallorum lapidum eliciendas. Ex eodem Mercurio & eius oleo fit elixir ad desperatissimos quosque morbos pellendos, in hunc modum: Recipe huius Mercurii unciam unam: cui adde octauam partem sui ponderis olei rectificati: decoque in Athanore per octiduum: postea imbibe cum septima parte: & ut supra, decoque: deinde cum sexta parte: tandem cum quinta toties reiterando, donec materia fiat instar Syrupi spissi, nec ulterius decoctione indaretur. Tum per quadraginta dies decoque: & fiet lapis rubicundus, cuius dosis granum unum, uel duo in liquore appropriato. Caput. Ii. De quinta uini essentia. Pone uinum generosum per mensem, in uentrem equinum uel eius uicarium, in uasis circulatoriis iustae amplitudinis. Postea destilla in B. M. spiritum in cucurbitis altis, quem quater rectificatum, singulis uicibus separando phlegma, septies adhuc destilla: ita ut ex libris quadraginta uini, unam separes spiritualiorem: ( nam quod inter spiritum & phlegma destillatur, aqua ardens est ) Spiritum uase uitreo semipleno probe obturato, ne respiret, serua loco frigido. Interim phlegma destilla residuum usque ad mellis liquidi consistentiam. Quod prolectum est, redde fecibus: & iterum lento balnei calore tres partes euoca: deinde cucurbitam exime: & pone loco frigido, ut cristallos producat: quos ab omnibus sordibus elutos toties dissolues & coagulabis; donec aquae limpidissimae glaciem aemulentur. Interim si artis uim & oleum pingue & combustibile e uino quaeris: phlegma a cristallis separatum in B. usque ad mellis liquidi spissitudinem destilla: postea in retorta per arenam pelle. Aqua oleo flauo mista prius egredietur: deinde oleum rubrum: ultimo resina. Cristallis minutissime tritis superfunde spiritum superius seruatum: digere in B. per triduum: postea in arena destilla: toties eundem processum repetendo; donec spiritus perfecte propria anima impregnetur; & corpus plane aridum super laminam candentem positum fumum non edat. Tum corpori prius, ut artis est, calcinato superfunde octauam partem sui ponderis spiritus annimati: digere & destilla ut prius: deinde da sextam partem spiritus: postea quintam: deinde quartam, toties cum quarta parte continuando, donec maior pars corporis super laminam candentem posita in auras abeat. Tunc impletur, quod Morienus dicit: Hoc quoque te scire decet: quod anima cito corpus suum ingrediatur, quae cum corpore alieno nullatenus coniungi potest. Habito hoc signo, uasi superpone antinotorium: & da ignem cinerum spatio duorum dierum: donec sulphur uegetabile spondilibus uasis instar Talci adhaereat. Huius sulphuris accipe unciam unam. Spiritus puri uncias quatuor: misce & digere per diem naturalem: deinde destilla in cineribus cum cohobiis; donec totum corpus adscenderit. Tunc bis per balneum bulliens destilla & per sexaginta dies circula: separataque hypostasi, quae circa fundum pelicani haerebit; serua quintam uini essentiam, ad infinitos, morbos curandos, tam interius, quam exterius usurpandam. Potest etiam haec quinta uini essentia breuiori tempore perfici. Imo cum haec ederem: presentibus & spectanribus quibusdam meis discipulis, spatio quinque septimanarum eam absolui: & auri tincturam rubicundissimam eadem elicui. Multae enim sunt uiae, teste Gebero, ad unum effectum & unum intentum. Non possum autem non satis mirari hoc loco: spiritum uini Gallici aut Germanici circulatum, mirabilem illum odorem non referre quem Baptista Porta uino Neapolitano tribuit his uerbis: Tunc resera osculum, & si foras mirabilis fragrantia manabit, cui nulla res comparari poterit: scito te optimum finem assecutum. Quod si odor uel color non responderit: reclude uas, & iterum ad circulandum repone, donec signum assequaris. Atqui nec Italicus uini spiritus, teste Rubeo, tali praeditus est odore. Ille enim cap. secundo, sectionis secundae lib. sui de Destillatione in hunc modum scribit: Utinam uiueret nunc uir clarissimus, medicusque praestantissimus Eustachius Sancto Seuerinas. Is. enim, ut de me tacem, experientia ipsa, quam fecerat diligentissime, testari posset, aquam ardentem, si non mense solum integro, sed duobus atque etiam tribus mensibus, imo uel anno toto circulo, ut Raimundus praescribit, ageretur, ad id odoris suauitatisque nunquam peruenturam, ac potius calidiorem indies, acrioremque fieri, ut quisquis uelit, facile potest experiri & ratio ipsa ab igne ac motu desumta persuadet. Quamquam illud non absolute de aqua ardente simplici ac pura, ut posteriores putarunt, Raimundus intellexit, sed de ea, in qua dissolutum fuerit metallicum corpus Canone enim secundo primi libri sic scribit: Haec uero quinta essentia sic circulo acta & rectificata, non illo praedita odore fuerit, nisi corpus sit destillatum in ea. Unde constat: Portam talem quintam essentiam uini non e fornaculis; sed ex scriptis Lullii & Rupescissae male intellectis depromsisse. Caput. Iii. De Quinta Corallorum essentia. Primo destillanda est magna aceti acerrimi quantitas cum separatione Phlegmatis ad hoc opus inutilis, houum singulis uicibus, super priores feces destillando, donec centum circiter libras aceti per B. optime rectificati habeas. Requiruntur etiam triginta ad minus librae corallorum rubeorum in puluerem subtilem redactorum: matratia item plurima, ampla: colli prolixioris: quibus singulis libra una corallorum imponatur, acetum paulatim & per uices, propter nimiam ebullitionem, affundendo; donec ad quatuor aut quinque digitos superemineat; perque diem naturalem in B. digerendo; usque dum acetum dulcescat, & colore flauo imbuatur. Tunc menstruum decantandum, nouum reaffundendum; donec dissolubile dissolutum fuerit. Menstruum per B. ex cucurbitis altis repetatur: & ad singulas salis libras, unciae duae aceti affundantur & destillentur: deinde unciae quatuor addantur: postea sex: ita paulatim & per uices alendo, tandemque infusiones de uncia in unciam minuendo: donec acetum tam acre atque impositum fuit, destilletur. Phlegina omne insipidum destillatum asseruandum Salia sale aceti armoniaco impraegnata in uapore calentis balnei fermentanda: ibidem donec odor grauis, & color ater appareat relinquendo, quae uere putrefactionis sunt indicia. Cumque haec apparuerint: sales resoluti calide in retortas imponendi: eo quod statim in frigido congelentur: & per balneum uaporosum uel cineres phlegma separandum; donec uapores siue fumi albi conspiciantur. Tunc cessandum: & destillatio per arenam in reuerberio clauso continuanda usque dum omnes spiritus egressi fuerint, & oleum rubrum sanguinis instar guttatim effluxerit. Feces seruandae ad usus, ut postea dicetur. Liquores omnes destillatos odoratissimos, & instar aquae ardentis, flammam concipientes pone in cucurbitas altas, & lento balnei calore a phlegmate separa: & loco frigido in uitris probe obturatis serua: postea igne aucto, phlegma urge, & ab oleo separatum ad usus repone. Interim feces superius reseruatas calcina in Athanore, spatio quinque dierum, in uase undique clauso, uti Geber lib. primo Summae, cap. quinquagesimo, sequentibus uerbis docet: Modus itaque calcinationis spirituum est: ut eis ad fixionem approximantibus, administretur ignis successiue & paulatim illum augendo, ne fugiant: quousque maximum eos tolerare ignem contingat, & uas eorum sit rotundum, uitreum, bene spissum, ne fundatur undique clausum: & ut inquit Lullius, ne inflammationem praestet: Aut secundum Alphidium, spiritus dispergantur per aera: quod quaeritur enim non fieret. Postea uase aperto detur ignis per gradus. ut feces nigre cineritii coloris fiant: a quibus sal eliciatur cum phlegmate priori reseruato quod filtretur & coaguletur. Postea eundem salem dissolue in phlegmate posteriori seruato; donec purum euadat, quod calore moderato exsiccari debet. Huius salis recipe uncias duas: digere in B. per triduum: postea leui B. calore destilla aquam insipidam quam seorsim serua. Reitera eandem operationem; donec sal in duplum sui ponderis, proprio sale armoniaco impraegnetur & augeatur, uel etiam paulo plus, uel donec spiritus tam acer aut fortis destilletur a suo sale, atque cum impositus fuit. Tum sal in uase idoneo pone ad sublimandum in cineribus spatio duorum dierum dando ignem per gradus. Ita sublimabitur ad latera uasis materia candidissima, instar niuis, que dicitur uerum Philosophorum Sal Armoniacum Huius Salis Armoniaci recipe unciam unam, Spiritus rectificati unc. quatuor: Misce simul & per biduum digere: deinde destilla cum cohobiis; donec totum sal cum spiritu adscenderit. Haec materia triuna circulari debet; donec exaltatio uoto respondeat. Sic habebis quintam Corallorum essentiam; caelestem substantiam, ab omni fece terrena immunem, Mercurium uegetabilem & mineralem, Clauem Philosophicam solidissima quaeuis corpora aperientem, ad medicamenta uirtutum admirandarum paranda, modo omnibus ueris Philosophis noto. Extraict du Priuilege du Roy. Par grace & Priuilege du Roy il est per¬ mis a Mathieu le Maistre, Marchand Libraire en l'uniuersite de Paris, d’imprimier ou faire imprimer uendre & distribuer, un liure intitule, Tyrocinium Chymicum, Recognitum & actum, Autore Ioanne Beguin, sans qu’aucun Imprimeur ou Libraire le puisse imprimer ou faire imprimer sans la permission dudit le Maistre, pendant le temps & terme de six ans entiers & accomplis, a commencer du iour quil sera acheue d’imprimer: & ce a peine de cinq cens liures d’amende, confiscation des liures qui sen trouueront d’autres impressions que de celles dudit le Maistre, & de tous despens, dommages, & interests enuers ledit le Maistre, ainsi que plus amplement est contenu & declare audit priuilege. Uoulant en outre qu’apposant l'extraict dudit priuilege, au commencement ou a la fin dudit liure, il soit tenu pour deuement signifie a tous ceux quil appartiendra. Car tel est nostre plaisir: Donne a Paris le 10. iour de Mars, Tan de grace mil six cens douze, & de nostre Regne le deuxiesme. Par le Conseil.