A Portu S. Mariae Aquitani, De Denario Medico, Quo Decem Medicaminibus, omnibus morbis internis medendi Uia docetur. Cui plures alii Tractatue additi sunt, quorum Titulos indicat uersa pagina: Cum Indice, ad calcem adiecto. Omnia Ab Uno Omnia Ad Unuum Ordo Naturae Bernae Heluetiorum, Excudebat Ioannes Le Preux, Illustriss. Dd. Bernensium Typographus. Rum, Quae In Hoc Uolumine continentur. I. Epistola ad Doctiss: Andream Libauium. Ii. Praefatio, in qua uaria exempla, & alia lectu dignissimam habentur. Iii. Tractatus de Denario Medico. Iiii. Notae castigatoriae in eundem. U. Balsami cuiusdam simplicis descriptio, non magno labore parabilis, quo omnibus uulneribus desperatis mederi potest, intra spacium 24. horarum. Ui. Specificae Receptae ad quosdam morbos specificos, & particulares Uii. Specificum remedium ad Cancrum. Uiii. Alius Tractatus, continens uaria, de uera materia lapidis Philosophorum; dicatus Doctori & Professori Medicinae Clarissimo, D. Ioachimo Tanchio. Ix. Praefatio Apologetica aduersus D. Nicolaum Guibertum Lotharingum, qui artis Chemicae Ueritatem, eiusque certitudinem conatus est, scripto suo, euertere. X. Item alii duo Tractatus aquarum Mercurialium, quibus quaeque metalla in Mercurium currentem utuntur. Xi. Quaedam Axiomata Physica, quibus Lapidis materia notatur, & describitur. Xii. Item Isaaci Hollandi Clauis artis Chemicae; Illustrissimo Principi Friderico, Duci Wirtembergico etc. dicata, Toria. Praeclarissimo, omnique coelesti dono ornato uiro, Domino Andreae Libauio, Med Doct. & Poetae Laureato, Bernardus Penotus a Portu S. Maria Aquitanus, summam foelicitatem precatur. Mitto ad te ( Libaui Doctissime ) scriptum, nouam quandam medendi methodum continens, ab insigni Medico conscriptum, mihi uero duabus conditionibus commissum, ut scriptum nimirum illud meis scholiis illustrarem, deinde, ut in Uulgus illustratum emitterem. At tenuitatis mihi meae conscius, priorem quidem primo reieci conditionem. Uerum quum postea in animum inducerem illam methodum in uulgus dare coepi apud ime cogitare, insurrecturos in me plurimos, qui factum id meum damnarent, Blateronesque qui in me turpia effutirent, accutarent, quod hunc Denarium ederem, ut ita Practicis iniuriam facerem, & studiosam iuuentutem a uero philosophiae studio reuocarem: deierarent, ostentationis gratia, non communis utilitatis ratione, hunc me suscepisse laborem. Contra has omnes calumnias, ut tuerer me, Patrono mihi opus esse, iudicaui: & sese offerebant quidem plurimi, qui me, qui meum hoc factum, qui ultimas meas defenderent lucubrationes. At aliis deerat authoritas, aliis rerum cognitio, & scientia, alis splendor generis, aliis uitae integritas, & morum facilitas, quibus tamen omnibus ornatum esse debere existimabam eum. qui istud posset praestare. Circumspicienti igitur mihi undiquaque; Tu unus occurristi, Libaui, Germaniae, & literarum decus, apud quem, ueluti conspiratione facta, artes, disciplinae, uirtutes deniqueomnes sedem suam posuerunt. Fortunae etiam, & animi ditissimus, generis nobilitate, & rerum omnium, & disciplinarum scientia clarissimus in Germania. Sed an accensa face, Soli clarissimo lucem afferam? Ad te igitur accedo, tuaeque fidei, & profectioni quicquid istius mei laboris est, trado, committo, commendo: spero enim Epistola. me tua humanitate, fide, & nomine tanquam Miltiadis clypeo tectum, omnes aduersariorum ictus elusurum, neque futurum quemquam, qui, si te mihi, operique meo defensorem esse intellexerit, non statim obmutescat. Uerum hic forsan occlamabis; Ecquis tu es, homo, qui ista a me petis? Qui studiis obstrepis? Quae Patria, atque Parentes; Respondebo, Libavi doctissime, Homerico uersu, illud mihi accommodans, quodis de Ulysse scripsit. " Qui mores hominum multorum uidit, & urbes. " Cum enim in Aquitania Galliae nobilisima Prouincia natus essem, natale solum derelinquens, Europae & continentem peragrani & Insulas; ac maiorem aetatis meae partem, ut mihi artis Chemiae perfectam scientiam compararem, in peregrinationibus consumsi. Is igitur sum qui senex septuagenarius, atque adeo fractus annis & laboribus post multas easque periculosas peregrinationes, nunc tandem Yuerdunum ( ea est urbs ditionis Magnificorum Dominorum Bernensium in Heluetia ) appuli, ubi iam senex ago. Is sum Bernardus a Portu S. Mariae, cuius mentionem saepius honorificam in tuis diuinis scriptis dignatus es facere. Age igitur, Libaui doctissime, Ultimos hosce nostros labores, rudes quidem illos & impolitos, meae tamen in te uoluntatis & obseruantiae sempiternae testes, & monumenta, accipe, eosque, pro tua sapientia, foue ut, qui me tui studiosum fuisse audierint, itidem intelligant, quod cum tibi omnia deberem, denuo tamen maiora tu inme contuleris. Experientur enim, Epistola. his lectis additamentis, me fortasse communiutilitati inseruire, uoluisse ideoque id, quod a te postulo, facilius impetrasse. Quod, ut facias, uehementer oro. Efficies enim, ut quiin puluere & tenebris hactenus uixi, excusso nunc puluere, & fugatis tenebris, per te, in loca clariora euadam, omnemque laborem contemnam, si hunc tibi gratum cognouerim. Uale Literarum decus, totiusque Germaniae ornamentum; Tuum quoque Portum exhaustum, nominis tui, & gloriae propugnatorem acerrimum amando ama. Quod, si feceris, & me iam tibi maxime deuinctum summo beneficio in perpetuum obligabis, & ad maiora aggredienda nunc, quasi dormientem, excitabis. Iterum bene uale, & praesidium & dulce decus meum. Yuerduni, Calendis lanuarii An. 1608. Bernardi P. A Portu Aquitani Praefatio. In Qua Uaria Rerum ab litarum differuntur. Qui uniuersum in parua tabula depingunt, nihil detrahunt de eius Maiestate: nec ergo ullum afferunt scientiis praeiudicium, qui illas in compendia redigunt; Imo magnam merentur laudem, qui illud pelagus uix per uitam emensibile, qua ratione paucis diebus enauiges, uiam scruuntur, sine ullo Ueritatis aut facilitatis dispendio. Huc tendi libellus, quem ubi exhibemus; cuius nostri instituti paucis rationes accipe. Magnam artium partem esse, iudicium facere, neminem puto negaturum. Qui enim ( inquit Hippocrates ) hoc norunt, non uiaentur mihi in arte multum falli posse. Cum igitur author hunc nobis paruum Tractatum exhibuerit illustrandum, ut emittereturin lucem, cur lectu dignus mihi uideatur, paucis attingam. Quamuis idem siu, quod aliorum, meum iudicium, nihilominus, hoc consensu, magis, firmabitur hominum opinio, addeque etiam hinc excitabitur, qui idem, aut meliora, quam ego, praestet. Praeterea ex hac mea sententia non parua ad huius operis elucidationem, nis fallor, accessio fiet. atque eti im ad aliorum authorum consimilium intelligentiam. Utrem aggrediar: scribit Galenus, sicut Hippocrates etiam asserit, & olim testatus est Plato: Non communem tantum omnium hominum naturam medico cognoscendam, sed unius cuiusque propriam: Deinde uero addit: Etsi in ipsis artis operibus, circa id sufficienter studuerimus, non tamen propriam singulorum naturam, aeque ac communem, possibile esse scribere; scripta enim contrario modo se habent operibus, tum in pluribus aliis rebus, tum praesertim in his, quae spectant ad praesentem intentionem, hoc est, in praescribenda uniuersali mothodo medendi, atque in tractandis particularibus singulorum morborum remediis. Nam operamur particularia, quae sunt innumera, & quorum ars non est, scribuntur uero in arte uniuersalia praecepta. Quicunque igitur ita scribere potest, uniuersalia praecepta, ut maxime promptum sit, ea singularibus, & indiuiduis accommodare, in propria quantitate, qualitate, utendi modo, & ratione ac tempore conuenienti, hic in scribendo maxime laudandus erit. Quam plurimi graues uiri id praestare conati sunt, inter quos Galenus, ut in sua arte parua testatur. Idem ientauit Conciliator Petrus Aponensis; sic enim ille: " Et uos iam uidistis, o doctissimi Canditati Philosophi rerumque naturalium, signorum Caelestium, & motuum bene eruditi, uarias aegritudines, super quibus medicorum multitudo laboraueruat, ab alienigenis, cum pauco fundamento artis, curari, quandoque a mulierculis. Arnaldus de dosibus theriacalibus. " Audiamus omnium scientiarum fontem uberrimum Arnaldum Uillanouanum Tractatu de Dosibus theriacalibus, sub finem. " Unus sapientum " ( inquit ) " respuit credere, quod in modica quantitate, maxima sit uirtus. Galenus Bezoar qualis. An Galenus agnoscit, quod modicae quantitatis humiditas uenenosa quaedam e summitate caudae scorpionis eiicitur, ita potenter & terribiliter, ut cito alteret corpus ictu. " Scimus etiam, quod lapis ille theriacalis, quem Arabes uocant Bezoar, non uiridis, sed gypseus, qui de corpore Bezoar animalis repentis, extrahitur, sumptus in quantitate semilenticulae potentissime liberet a ueneno cuiustibet animalis nociui. Lapis philosophorum quid praeter. Nec mirabimur ista, cum uiderimus magnam medicinam, quam Lapidem Rubrum uocauerunt, in quantitate unius grani milii, quolibet die sumptum, collectionem duram quinde cim annorum, exterius eminentem in latere, infra tres hebdomadas resoluisse. Ros solis, eiusque uires. His adnumerandus est Isaacus Hollandus, qui tot uirtutes tribuit Rori solis herbae, ut nullum efficatius, credam reperiri posse remedium, cuius & nos tractamus magilis, eiussterium, quantis admirandis sit uiribus praedita docentes. Quere in opusculo nostro supra experimenta Paracelsi. Tria simplicia ponit in suo Uegetabili, scilicet Zaccharum, Mel, & herbam Roris solis. Isti. tribus omnes morbi desperati medentur. Referam nostro Roris solis proprietatem, ob eam rem, quia in eius supra expraeparatione uersor. Iam docebo, inquit ille, maxi¬ perimenmum in Uegetabilibus rebus mysterium, cuius ui & potestas ab omnibus artificibus occultata est, seseque alii aliis iureiurando obstrinxerunt, ne libris suis aut scriptis uires herbae Roris solis, Germanice Sindauw dicitur, proderent. Quisquis igitur inteorum opus Uegetabile non habet; non potest uim herbae illius penetrare. In eo enim opere comprehenduntur omnes uires rerum medicinalium. Iam uero, fili mi, aperiam, cum adiuratione, ut scientiam hanc occultam serues, scire enim debes hanc herbam esse herbam folis, super quam Sol fuos radios, & influentias expandit, ( quemadmodum super aurum in Uenis subterraneis ) & influit, in hanc herbam plusquam in aliam a Deo creatam, ut dilucide ab antiquis Philosophis cognitum est. Itaque alio colore, aliis folis, aliaque figura praedita est haec herba, quam aliae omnet; eaque est eius natura, ut quo calidier & acrior est regio, & tempus anni, solisque ardor maior, quoque sol eam diutius torret, eo magis haec herba madescit. Est enim rore referta ita ut in eius una caule plus mille guttae pendeant. Fac periculum, percute herbam ferula flexili, ita ut decidentes guttulae in uas uitreum latum incidant, replebitur uas illud rore mirifico. Quod si sol uehementer ardeat, ramuli illi breui tempore, puta semi horae spatio, magis roridi erunt, quam antea. Quod si uigesies ferula rorem deieceris, toties denuo guttis onusta erit. Et, si nihil aliud miraculi cerneretur, quam unde roridus hic humor oriri possit, qui tam breui temporis spatio ita copiosus manat, & quo magis sol torridus alias herbas arefacit, eo magis haec herba madida, & guttis referia sit, quasi aqua perfusa foret. Hinc tamen uires admirandas coniicere possumus, eamque aliquid occulti in se habere. Illam igitur aquam in Uitro collectam, si recondas, ea omnes oculorum morbos, siue a defluxionibus sint, siue ab inflammationibus, sanat. Praeterea omnes cordis affectus, & punctiones, hepar & uentriculum calefactum refrigerat, omnemque capitis dolorem a calore prouenientes, mitigat; omniaque phantasmata tollit. Ualet etiam ad cancrum mortificandum, ad lupum, & morsum uenenatorum animalium, & ad uenena hausta, si peros sumatur. Pesti enam auxiliatur, & ad alia multa ualet. quae recensere nimis longum foret. Insuper haec herba solis colorem prae se fert. Est enim color rubicundus, obscurus, flauis radius interseptus; estque eius figura in modum stellae, eiusque proportio Planetae coelestis instar, constatque septem ramulis in extremo latis, estque ueluti pilis referta. Consistentia tenella, extrinsecus, calida & humida, intrinsecus frigida & sicca: estque temperatissima, ut aurum. Quare eius elemenia separari non possunt ab inuicem, ut ex aliis herbis: auamen a foecibus suis purgari potest. Impedit eius fixio, ne elementa separari queant: ascendit enim ignis cum aere per balneum, ut postea docebimus. Terra uero a foecibus secerni potest, & faeces ab igne & aere, licet foeces non adeo multas habeat. Latinis quibusdam, Lingua Auis dicitur: alii solariam, a sole: quemadmodum lunariam a luna: Belgae uiri, Sindaw uocant: At ueteres Philosophi uires eius occultarunt, propter eius miranda effecta. Mirumque hominem posse mori ( ut ait Arnaldus ) qui quotidie de ea aliquid sumpserit in crassa sua substantia. Quid igitur efficeret, si ad suam ienuitatem adduceretur, & foecibus suis purgaretur? Hac ui praedita est, ut si in uitrum proiiciatur, in quo uonenum uino dilutum continetur, aut aliquod poculum uenenatum, statim dissiliet uitrum. Si etiam uentri puerperae alligetur, statim elicietur foetus; & si intus iam putridus esset. ut saepe experimento comprobatum est. Haec herba gestata, & paululum eius quotidie degustatum, quamdiu id fiet, ab epilepsia immunem seruat. Ad haec, si quis Apoplexia corripiatur ita, ut os eius contorqueatur, & loquendi facultas corrumpatur sensusque ones; una restitnentur omnia, si aeger huius herbae litiosuccum traiectum, bibat, ut saepe comprobatum est. Experire; uerum deprehendes. Scias, fili, reuera nullam in terris herbam nasci huic comparandam, uiribus, & bonitate. Uide igitur ne parui facias. Nisi enim haec herba adeo copiosae nasceretur, eiusque uires notae essent, pluris auro, & lapidibus preciosis aestimaretur. Superest, ut doceamus, quomodo progrediendum sit, ut eam ad summum gradum, & quintam essentiam perducamus. At refricare ista, quae iam dudum in lucem edidi, nauseam pareret: liccirco Lectorem ad commentarium nostrum supra Paracelsi experimenta, circa finem libri, relegamus; ubi plura, & maiora designantur. Tu uero, humane lector, eo recurre. Si hoc unico simplici tot aegritudines curantur, quid cum nostro? Audiamus quid Paracelsus ait. Lib. labyrinthum Medicorum errantium. Ex una arbore sexcentae imagines exculpantur, quae tamen unico igne consumi possunt. Pari modo innumerae fere sunt aegritudines, quae tandem unica temperatissima aequari, & restitui possunt in summam sanitatem. Ast, quid mirum? Nonne Doctissimi Martini Rullandi Centuriae extant? Rulandi Centurie. quibus docemur aegritudines fere incurabiles, paucis admodum & simplicibus medicaminibus curari? Addam in nostro Denario, quae comperta habemus, tam intra, quam extra corpus. Isaaci opera detinentur. At uae uae, & iterumuae illis, qui fsaaci Hollandi opera detinent: praecipue uegetabilia; quae ad medicinam faciunt; quasi uero author pro ipsis solis tantum laboris insumpsisset; imo tales infideles uenalia undique circumferunt mutilata. Sed quid opus tot testimoniis? cum omnes norint illum naturae genium Raymundum Lullium unico medicamine innumeris pene morbis remedium pollide Denario. teri. Et quis nescit decantatam illam panacaeam antiquis? Quis illud Moly Homero celebratum? Quibus, si adnumeremus huius aeui clariorum luminum testimonia, quis erit adeo perfrictae frontis, ut audeat negare, possibile decem medicamentis, quae summi uiri unico praestari posse docent? Petrus Seuerinus Danus in sua Idea Medicinae refert, quatuor principales morbos esse, ad quos fere morbi omnes referri possunt. I. Lepra est, cuius insignia gerunt ulcera omnia, pruritus, scabies, Alopeciae furfur, squamae, scissurae, cutis foeditates, malum mortuum, & similes effectus. Ii. Gutta, seu Podagra est ad quam pertinent Colicae Nephritides, oxes redentium dolores, Arthritides dolorificae, fluxiones, Capitis dolor Cephaleae, Emicraneae etc. Iii. Ad Hydropem referuntur Febres omnes, Apostemata, Icterus, Cachexiae etc. Iiii. Epilepsia est, ad quam pertinent Caturrhi, Paralises, Cordis palpitationes, Spasmi, Uertigines, Melancholiae, Apoplexiae, suffocationes matricis etc. Si aliquis horum morborum summus sanatur, sanantur omnes inferiores. Si inditio polles, praecedentia quatuor particularia tibi sufficiunt. Primum particulare est Antimonii Magisterium per me descriptum supra Paracelsi experimenta, pag. 76. ubi etiam de caeteris. Omnium membrorum unica est conuenientia ( inquit Hippocrates ) omnium uirtutum, spirituumque unicum subiectum est. Iccirco omnia membra ad inuicem dolent. fn cerebro enim omnes operationes incipiunt; eius uirtus tamquam forma omnium membrorum ea irradians & uiuificans. Multae passiones incomprehensibiles atque occultae in corde & toto corpore delitescunt, nobis incognitae. Aliquando uermis ad ipsum corgraditur, & cum mordet, interficit. Extrema gaudia tristitiaque maxima, inter eius passiones existunt. etc. Natura uniuersalis cum pancis principiis operatur mirabilia. Et Medico ingenioso pauca sunt Admonitio Ad Lectorem. Sicuti nullum est periculosus Uenenum: quam id, quod clam, & specie boni fallit: Ita nullus error magis pertimescendus eo, qui occulte, sub alicuius bonipraetextu, animis sese insinuat. Eiusmodi multa habent plurimi libelli, qui inter literatos clam uersantur, & tanquam arcana asseruantur: a quibus incautiores, dum in iis eximia quaedam uident, saepius portentosarum opinionum uenena hauriunt. Inter illos, quem exhibeo Tractatum, non inuitus annumerarim: Fateor equidem me, prima fronte, quam illius lectionem coepi, serio stomachatum; Uulcano illum uouisse. Occurrebant enim ab initio hirsuta aeque; ac insulsa quaedam, absurda pleraque, plurima etiam impia, quae nauscam primum; dein uero haud iniustam bilem mouebant. At mox mihi recurrens, illud Iurisconsulti, de lege non iudicanda ex sola linea. sicuti nec de Musica ex sola nota, quinimo legi, & explicari in scholis & Academiis authores magis impios, ideo solum, quia tersi & politi sermonis ornatui seruiant: haec inquam, & alia tacite mecum reuoluens, quem indignabundus abieceram, resumpsi: & demum ad umbilicum perlecto, mutato consilio, quem prius flammis adiudicaram, luci consecraui, rei tum excellentia, tum utilitate permotus. Quid enim humanis corporibus salutarius, aut Medicinae studiosis gratius, quam immensum illud scientiae pelagus, cui emetiendo, non sufficerent anni Nestoris, in Decem praecepta breuissima aeque, ac facilia, certaque, ac tuta redigere? Tanto ut te de fraudem bono, futuri spes emolumenti haud permittit: prohibet Charitas, & quo in tuum feror commodum, uetat Zelus. Haec igitut publici iuris ideo esse, uolui, sed hac addita conditione, ut nimirum aut spongiam prius paterentur, aut censoriam uirgam comitem haberent: prius illud nefas duxi, tum quod scirem ea ratione non tamen oblit erari in aliis manuscriptis, pene ut ( probe scio ) infinitis, quae in meo aut editis exemplaribus litura repurgasset, tum etiam praeuiderem quantis clamoribus multi contendissent non mihi id esse iuris, ut aliorum opera detruncem. Hoc uero posterius pernecessarium duxi, tum ut illi qui hunc libellum uersant, eum que penes se sacro sub silentio seruant, me monitore, sibi cauere possint, tum ut eo tutius ab omnibus aliis exciperetur, tum etiam ut me omni suspitione qua potuissem apud te laborare, si sine notis emisissem, purgarem. Has notas si attente prius legetis, tunc sine ullo periculo, absque ullo pestilentis erroris afflatu, hunc Denarium deuorare, & quae in eo reperies saluberrima praecepta haurire, & uiam tutissimam aeque ac facilem, quae tibi monstrabitur, sequi licebit: omnia ( inquit Apostolus ) probate, quae bona sunt, tenete. His fruere, in Dei gloriam, proximi auxiliam & tuum commodum. Uale feliciter. Textus Denarii. Quod sum pollicitus alis meis scriptis, ostendere nunc breuiter conabor, sic tamen, ut, si Deus permittat, ad altiora & grauiora progredi possitis; quomodo scilicet Decem tantum medicamentis quilibet morbus curetur. Ante Hippocratem [ ss a ] unico medicamento progressi sunt, pro ut compertum est. A B C G H I K L M P Q R Ca. Duplex [ ss b ] itaque uia tenenda est antequam ad Denarium nostrum progrediar; qua uiri docti in restituenda & perscrutanda ualetudine usi sunt. Una [ ss c ] pertinet ad Animam, altera Corpus diligenter respicit. Nam quemadmodum homo Anima & Corpore constat; Sic morbi reperiuntur fere infiniti, qui circa utramque partem uersantur. Nonnulli oriuntur ex [ ss d ] Anima, uel mente diffida, & imbecilli, quippe quae uires & facultates proprias non cognoscens, omni se subdit malo: Unde omnia malorum genera, quae oriuntur ex Daemone meridiano; sub quo continentur incantationes, opera magica, influxus, Daemonum maleficia aliaque mala, quae singulis dominantur. Quum autem unicuique potentiae abstractae subdita sit potentia corporea, ut experientia compertum est, nihil produci nihilque agi, quod non oriatur a potentia abstracta, a potentia inquam corporea; Ideo fuerunt, ante Hippoctatem, multi uiri docti, qui nulla prorsus medicina corporea usi sunt, [ ss h ] Sed sola spiritus, & animae facultate. Non modo morbos curabant, [ ss i ] non modo mortuos excitabant, sed elementis imperabant, ut aqua euaderet solida, & Calybs aer: quod sequerentur pluuiae, iam grandines, iam nubes, & quidem nullo obseruato ordine. Tetra fiebat rara, ut usque ad abyssum uiri illi penetrare possent, quomodo de Orpheo, scribitur. Ignis, qui, sua natura, non potest non comburere, frigidior Aqua reddebatur, quibus de rebus multi scripserunt. Hoc in praestando, uelut una quaque in re, reperitur uehiculum, seu coniunctio quaedam; quae constat ex re omnino abstracta & simplicissima, & ex re, quae medium quoddam obtinens, abstractum cum corpore connectit. Sic duae repertae facultates; [ ss k ] Una quae solo uelle, solo intuitu, sola imaginatione operatur; sic uolo, sic iubeo, nullo addito adminiculo. Illa est [ ss l ] Cabala, qua operati sunt omnes, quicunque ab initio mundi, miracula ediderunt. Dolendum est sane, quod haec facultas, [ ss m ] in Christi aduentu, sit extincta; adeo ut fere nullum extet uestigium eorum, quae satis aperte, ante Christi aduentum, florebant. Idque euenit propter excaecationem, & incredulitates hominum, & ignorantiam, quae homines submersos retinet, ut nimirum uerbo Dei, & promissionibus Christi, & Apostolorum non credant. Habemus hac de re satis apertum dictum; Quicquid petieritis, sine haesitatione, innomine meo, dabitur uobis sic, quod magis est admirandum, sitantum petenti fuerit fidei, quantum est granum sinapis, plura & maiora eum posse praestare, quam Christus. Hinc patet praecipuum instrumentum non modo ad curandos morbos, sed ad alia multa praestanda, ratione illius primae, & praecipuae partis hominis, [ ss p ] scilicet Animae, consistere in forti, & non cadente imaginatione. Altera uia, qua progressi sunt uiri Doctissimi, miraculorum effectores, fuit a rei proprietate. Deplorandum sane, quod hac tempestate non modo non sint notae facultates, & proprietates rerum, sed etiam nomina, & uocabula lateant. Ut ad rem accedam, dico, dicuntque alii, uerae Philosophiae inuestigatores, Deum abundanter concessisse, pro omni morbo curando, remedia, quae subsistunt in herbis, fontibus, mineralibus. Ita ut etiam proculdubio cuilibet morbo suum remedium assignatum sit, & unicuique regioni sint concessa quaedam naturalia, ad morbos curandos, ea in regione. Et hinc, ex magna Dei prouidentia, in Italia ubi dominantur, ut plurimum, morbi calidi, raro Absinthium reperitur, & illud quidem in hortis: sed Cicuta, papauer, & alia frigida, magna copia. Hinc colligitur, ibi plus esse oportuna refrigerantia, quam calida. Sic in Polonia, & Germania, Urtica, Absinthium ubique locorum, magna copia crescit. Hinc patet, in illis locis, magis esse oportuna calida, quam frigida. Et hac ratione ductus quidam Fuchsius Norimbergensis Medicus, quam primum in aliquam uillam uenit: accersitus ad aliquem curandum, considerauit circum circa uillam illam simplicia, & ea frequentiora, quae distillabat cum rebus calidis: ( Secum enim Alembicum argenteum ferebat ) & sic faciebat quintam quandam essentiam, qua in Polonia omnes morbos curabat: etc. Et ut progrediar; Haec facultas, quae magica dicitur, consistit in [ ss q ] herbis, uerbis, & characteribus. Scio, & Deum testem inuoco, illud uerissimum esse characteres [ ss r ] quo minus significant, rebus longe ualentiores, & praestantiores; & Uerba, quae rebus accommodari non possunt, quaeque nihil significant: ut sic non modo decem medicamentis, sed etiam tribus uel quatuor uerbis, uel tribus characteribus, omnis morbus leuari possit, qui non est ad mortem; quandoquidem nemo potest superare horam mortis a Deo constitutam. Ars Cabalae, quae procedit per ineffabile nomen Iesu, plura efficit, quam apud ludaeos nomen Iehouae. Sed de his, & aliis eiusmodi, alibi, etc. Decem illa medicamenta, quibus omnis morbus curabilis curatur, persequamur. Sed hoc secretum, rego, ne cuiquam legendum praebeatis. Picus Mirandula inquit: Qui nouit quaternarium, per denarium expandere, est in abyssum scientiarum penetrare. Dum igitur dico, decem medicamentis posse curari omnem morbum, sic intellige, ut primum unum medicamentum usurpetur, quam caetera: dum dico unum, multa intelligo, quae uobis nunc aperiam. Unum significat motorem operatorem. Hinc collige, nullum medicamentum posse esse efficax, nisi Medicus fuerit simplicis & fortis imaginationis, ut scilicet cognoscat, posse Deum Opt. Max. per medicamentum aliquod efficax, aegrum leuare, ut non desperet a misericordia Dei. Deinde illud Unum debet expandi per quaternarium. Nam in Uno nulla est operatio; pro ut apud Pythagoram legere poteris: si unum debet progredi in operationem, opus est, ut diuidatur per quaternarium, & ut mysterium aperiam: Unus morbus uariis nominibus appellatus a partium & materiae concurrentis uarietate. Unus, inquam, morbus est affectio praeter naturam, immediate impediens functionem & operationem; quod uos intelligere debetis, de triplici functione naturali, uitali, & animali. Hic non potest esse nisi offensio unius, & offensio quaternarii: Unius inquam, facultatis, Caloris scilicet naturalis: quippe sub se habere debet organa non impedita, spiritus, & omnem materiam submiinistratam, quibus officiis fungi possis. Hinc collige, ratione unius offensionis, quemadmodum fusius habuisti hactenus, summum respectum habendum esse ad calorem naturalem, ad facultatem, & uires, quae natura unum significant. Et quoniam illa, tanquam quae diriguntur ad simplex, & abstractum; sunt praecipuae, semper ab illis ducere initium tenemini, ut nihil aggredi tentetis nisi haec a uobis bene considerentur. Caeterum ut illud Unum bene examinetur, & ad operationem traducatur, opus est, ut intelligatis semper ut in quinarium expandetur, quinque in se retinere, alteritatem sub materia, & materiam sine alteritate, & quod postea inde oritur, alteritatem cum materia; idest, morbum oriri uel ex simplici intemperie, uel cum materia. Sub uno itaque medicamento habebis medicamenta quatuor; quae respiciunt materiam peccantem, & unum quod respicit alterationem. Quod ad alterantia, Deum testor, me felicissime usque in hodiernum diem, progressum esse, calida alterando Endiuia, Cichorea, & Sandalis: Frigida Absinthio, Menta & Origano. Humida, Gallis immaturis, radicibus quercus plantagine prae caeteris, papauere, succo Anagallidis, Endiuia, & Beta prae caeteris. Quod ad alia pertinet, Firmamentum unitatis in quaternarium intensae, intelligitur, etiam Rheubarbarum, Colocinthis, Agaricus, Helleborus, & Phlebotomia. Utor foelicissime Rheubarbaro, & Manna, ad bilem euacuandam; Agarico & & Colocinthide ad pituitam; Helleboro, id est, corticibus Hellebori nigri, quibus usus est Hippocrates, ad bilem atram euacuandam. Dosis Rheubarbari ◉ i cum ◉ ii Mannae dissolutae cum Cichoreae uel Endiuiae aqua. Agarici trochiscati puluerati ◉ i. cum melle rosato solutiuo ad ◉ ii: Sirupi de tribus radicibus & aquae endiuiae ◉ ii. addendo, propter torsiones, aquae cinnamomi ◉ i. Corticis Hellebori nigri, gr. xu. cum ◉ ß pulueris Sennae praeparatae, & ◉ i syrupi de Borragine, sen Lupuli, etc. Caeterum ut in unico hoc medicamento, id, quod intendo, concludatur: Intelligite, omnem causam morbi, uel esse frigidam, uel calidam. Curando morbo frigido ubicumque lotorum fuerit, utor foelicissime ◉ iii. electuarii Hieraelogodii cum aqua endiuiae, seu hyssopi, & cum ◉ ß mellis rosati simplicis, olei uitrioli guttis ui. In morbis calidis, praesertim ex matetia, utor ◉ i. Rheubarbari cum ◉ ii Mannae, in ◉ ii aquae Endiuiae. Secundum medicamentum, quod continetur in numero Denario. Illud respicit mulieres, exceptis medicaminibus Uulgaribus, nihil inueuio praestantius ad omnes morbos mulierum Musa Aenea: dosis ◉. i, uel ◉ ii, cum syrupo Arthemisiae, uel Triphera magna seu minore. Gal. cum syrupo hyssopi, omnes morbos mulierum his curabat, nisi sint a causa immanifesta, de quibus alibi: etc. Tertium medicamentum est Requies Nicolai, quo utor ad prouocandum somnum, ad restituendas uires: dosis ◉ i. seu ◉ ii. cum ◉ i. syrupi papaueris & ◉. aquae endiuiae. Hoc medicamentum talem facultatem habet, ut possitis cognoscere, quid cum aegro sit agendum, si enim quieuerit, & melius habuerit; bonum. Si uero non quieuerit, & peius habuerit, desperandum. Quartum medicamen, Uesicatoria sunt; quae perficiuntur ex cantharidibus, & fermento. Illa, & praesertim in morbis cordialibus, & quae spectant ad internas facultates corporis humani, in quinque diebus conualescunt. Expertus sum; si post uesicatoria aeger non melius habuerit, despero, etc. Quintum medicamentum; Olei oliuarum inunctio, quod ego usurpo, ut cognoscam euentum morborum. Sic illud usurpo. Recipitur oleum oliuarum, & eo, lentis fricationibus, totum corpus, excepto capite, ungitur; atque iteratur. Si tribus uicibus modicus sudor apparuerit in uniuerso, morbus est diuturnus, & curabilis: si nullus est surdor; omnino lethalis est morbus. Si sudor comparuerit, tutus est aeger. Sextum est, Cornorum, Aspargi, Rubeae tinctorum, Aristolochiae rotundae, ana ◉. i. Cornorum, Aspargi, M. ii. fiat decoctio in suffquant. aquae Asparagi: & huius decoctionis cum Saccharo rub. dulcoratae, praebeantur aegro ◉ iiii. Si leuabitur morbus, signum est bonum: sin minus, contra. Qualiscunque fuerit morbus calidus, siue frigidus, & hoc in casu sudor: est optimum signum. Septimum est, Clyster, sed non est applicandus nec porrigendus nec nisi in morbis uentris inferioris, ut est morbus Iliacus, & in summa omnes morbi, qui sentiuntur in uentre inferiori. In hoc usu, duas species habeo: una est simplex, quae fit hoc modo ◉ Foliorum Maluae, Bismal, Mercurialis, & Parietariae, florum Camomil. anapugi. furfuris in petia lini ligati. M. ii. fiat decoctio in suff. q. Iusculi carnium. Huius ◉. ◉. i. sacchari rub. olei Camomillae, Rutae, ana ◉ i. uitellorum ouorum enim ii. Salis communis ◉. i. misce. Notate, hoc in casu, reperiri morbos calidos, & frigidos in inferiori uentre: cum superiore decoctione, in morbis calidis, semper usurpate oleum Mandragorae, Papaueris, Nympheae; Iusquiamii, quibus foeliciter semper usus sum. etc. Notate, in prouocando somno, & aliquibus affectibus capitis, tam frigidis, quam calidis, saepe posse usurpari clysteres alterantes, si tamdiu retinentur. Alia species clysteris est ex eadem decoctione, & ◉. i. in morbo frigido, Electuarii hieraelogodii, seu benedictae. Uel, in morbis calidis, superioris decoctionis usus esse potest Cassiae recenter extractae, ut sit cassiae recentis ◉. ii. cum syrupis proportionalibus ut Nenuphar, semper sum usus & lino. Octauum: sum usus sternutationibus, & praesertim in morbis eapitis, & uentriculi: ut est puluis Italicus ille. Si illius usu, in morbis capitis, & uentriculi, non perspicio leuamen, incipio desperare. Nonum apud me habetur pro summo, in morbis intestinorum, & uentriculi, & capitis: sunt species hierae picrae simplicis Galeni, & loco suppositoriorum, hierae picrae compositae, ut, si detur in potu ◉ i. specierum hierae, cum syrupo rosato simplici, & aquis pectoralibus proportionatis: uel si in duobus suppositoriis ◉ i. ponatur specierum hyerae compositae, cum mellis portione quadam fiunt suppositoria. His foeliciter usuis sum in multis morbis. Decimum est: Usus ligni Guaiaci, in morbis frigidis. Morbi Hispanici dignotio Quando defluuium capillorum adest. Quando ulcerasese patefaciunt in locis tenuioribus in ore, collo, locis obscoenis. Quando maculae crustosae in capitae erumpunt. Quando dolor in membris corporis exterioribus inest; Ut capite, pedibus, digitis. Differt defluuium capillorum in morbo Hispanico, ab Alopecia, quia Alopecia, per areas: Sed in Hispanico depilantur aegri alio modo. Crustosae maculae in capite, & collo, sunt instar uerrucarum: Dolor affligit grauiter, qui fit circa longitudinem ossium, non circa articulos. Cura istius Hispanici morbi in Mercurio optime cum auro praeperato, constat. Uide librum de praeparatione, & usu medicamentorum chymicorum fol34. eo utere, & Uale. Textus Denarii. Finis. Arnaldus De Simplicibus. lxxx uiii. Insipiente cum legerint in libris prudentum medicorum, & senum: qui sciuerunt iam esse secretum medicinae, cum uident eos facere bonum intellectum, & facere prudentem, & facere fidelem fortunatum: Ualde deridenteos, & derisi ualde elongati sunt a secretis medicinae & non uolunt audire, nec credunt, quod ad medicinam spectet, nisi curare dolorem capitis, aut apostema, aut febrem & ipsi deberent curare seipsos de grossitieintellectus, donec possent intelligere, ea quae nostri Senes in medicina nobis scripserunt: Et propter tales, qui uituperant secretorum Inuentores, Tu audiuisti, quod Hippocrates praecepit Physicis, quos docebat, quod secreta non pandant, quia redundat in uituperium sapientum, & in infamiam. Quia si homo sit Sapiens, & inuestigans, bene ueniet ad ipsa, & participabit nobiscum donum philosophiae. Item, & si ipse non est dignus eo, nec inuestigans, nec intelligens, quicquid dicatur ei, perditur; imo dedecus est talibus secreta pandere. Radix ergo agendi secreta medicinalia, circa corpus, est ut attendas circa sanguinem minuendum, aut augendum, & operaberis omne, quod uolueris: & tu extrahes ab eo coleram, phlegma, & melancholiam; cum quibus etiam medicinis hoc facies tibi est notum: unde sciunt hoc multi: sed quod ex hoc consequitur, nesciunt, nec percipiunt. Et Secunda Radix secretorum est imaginatio, confidentia, & generaliter, Animae passiones, quas debes imprimere in mentes hominum: Damascenus. Unde Damascenus oportet infirmo salutem imprimere, & promittere; nec uelis unquam a spe deponere, etiam si ipse desperet. Quia dicit Galenus primo pronosticorum, Quod bona confidentia & spes plus ualent, quam medicina; Ille enim plures sanat, de quo plures confidunt: Unde Hippocrates: In omni aegritudine confortari mente etc. Unde ex eis exit magnum secretum, inio maximum, & si tu cogitaueris prosunda mente, quanta possit imaginatio, & ratio animae, dicas actu nihil esse pulchrius, neque uerius neque secretius neque securius, quam illud. Et tu uidisti in liber experimentorum philosophorum, quod circa animae passiones, posuerunt pulcherrima & mirabilia. Quae enim medicina est, plus calefaciens, quam ira? & magis priuans amorem & generans discordiam, & quae magis infrigidat quam timor? & quae magis confortat, quam gaudium? Et quae magis nutrit & cibat, quam bonaspes Et, quae magis interficit, quam desperatio? Cum istis enim Philosophi fecerunt res ualde pulchras: & dicerem tibi, quam super his fundatur una scientia secretorum, quam Philosophi Nigromantiam & diuinationem & augurium dicunt: & si recoleres de potentia, quam ascripsit Anaxagoras imaginationi, & aestimationi, & illud, quod Auicennas dedit ei, de posse, tu non debes uereri, quin in his sit magnum secretum, & qui non credit, fleat super se. In his igitur rebus, & supra dictis, est omne secretum medicinae, Et tu excita te super hoc, & uigila: Quia tu audiuisti Pythagoram ad Philosophos dicere: Tantum magis dictis attollas mentem, quanto magis Doctor abbreuiat sermonem. Nam de secretis multa docet intelligere, sed semper pauca dicere, uel scribere, etc. Hactenus Arnaldus de secretis medicinae. Cur tu, Penote, nobis offers ex Arnaldo ista? Paucis admodum respondebo: Plures legerunt hunc Denarium, cuius, editionem conati sunt impedire, dicentes, nullos ueteres Patres medicos quicquam horum unquam tractasse, minus credidisse. At ego e contra, Galenum usum fuisse, in difficili partu, ( ut Bayrus refert ) uerbis, & carachteribus Costaben Lucae, de physicis ligaturis, transsatus a magistro Arnaldo, de Graeco in Latinum: Ut in sequentibus dicetur, cum agemus de forti imaginatione, & animae facultatibus. Nunc sequamur nostrum institutum, scilicet de Notis castigatoriis a quodam Anonymo compositis. Ab Anonymo Notae Emendatoriae In Denarium Medicum. " Ante Hippocratem unico medicamento progressi sunt etc. A B C Ierem. " Uixit ille circiter annum mundi creati 443. sub Rege Artaxerxe, circa reditum Populi Israelitici ex captiuitate Babilonica, & tempore belli Peloponensis. Id ex eo colligitur, quod de inaudita illa peste, quae Athenis grassabatur, ipse met narrat, quem etiam referunt, accensis syluis, ne Thessaliam inficeret, cauisse. Ante illum, celebrantur floruisse Chyron, Aesculapius, Machaon, Podalyrius: de quibus Xenophon liber de uenatione. Hi certe inter primos fuere, quibusque antiqui diuinos honores tribuerunt. At illos non fuisse unico tantum medicamento usos, eoque incorporeo, author loquitur, ex iis, quae postea hac de re annotabimus, ad literam ( H ) uidere est. Interim tamen quaeritur Hippocrates, nec immerito, ante sua tempora fuisse artem rudem, & imperfectam, quod uerissime apparet ex iis, quae Herodotus liber i. de Babyloniis ennarrat. Strabo lib. 16er sicut & de Aegyptiis, nullos ipsis fuisse professione medicos, sed unicuique obuio suos aegrotos obtulisse, & hortatos esse, ut si quando eodem morbo laborassent, aut alios laborasse nouissent, quonam tunc foeliciter usi fuissent remedio, aperirent. Tunc ergo medicieram: Empirici, de quibus Gal. li. 7. Method. medendi: nondum methodici nec logici. Hippocrates uero experientiae methodum addidit, & utrumque ad rationis stateram expendere coepit. Duplex Igitur Uia. etc. Haec sic intellige; cum duplex sit obiectum, circa quod medicina uersatur, Anima nimirum, & corpus aegrum: ita quoque duplex est uia, qua utrique tum restituitur, tum conseruatur ualetudo. Cum unusquisque reperiatur morbus non tantum in corpore solo, sicut in anima sola, sed etiam in uttoque simul, ex mutua sympathia: ideo, ut enumeratio sit sufficiens, & perfecta, triplex erit curandi uia, Prima mere spiritualis, Secunda mere corporalis, & Tertia denique mixta. In Anima, morbi dicuntur omnes illi praui affectus, repugnantes legi diuinae, seu contrarii perfectae illi iustitiae & imagini diuinae, ad quam creati eramus, quae uerissima nostra erat sanitas: Sunt uero nihil aliud, quam inordinata chatritatis dispositio, tum in excessu amoris terrestrium, tum in defectu amoris Dei, Auaritia, ira, odium, ambitio, inuidia, etc. Sunt uero curabiles, aut incurabiles: Illi, quos effusus sanguis Domini sanat: hi uero sunt desperatio, induratio, praesumptio, & huiusmodi alia, de quibus Ierem. 46. u. 11. Frustra multiplicabis medicamina, nulla erit tibi sanitas. " Quae oriuntur ex Daemone meridiano: D G 2. etc. " Hinc morbi qui oriuntur, non sunt proprie in anima sola, sed in corpore & anima simul, ex compassione. Ergo scopus authoris non est agere de morbis mere spiritualibus, de quibus in praecedentibus notis: quamuis etiam Diabolum habeant authorem, quia illorum remedia tantum petuntur ex uerae Philosophiae aut potius Theologiae praeceptis. Sed de morbis aut mere mixtis, aut corporalibus, & de his quidem dicit quod a Daemone Meridiano immittantur, per incantationes, maleficia, operas magicas, quibus Sathan non corpus folum, sed & simul animam laedit, dum perturbat, aut phantasiam aut temperamentum quatuor humorum: quibus male dispositis, ipsa anima, cuius sunt organa, suas functiones perfecte exerere non potest. Hic autem duo sunt obiter consideranda. 1. an sit aliqua. Daemonum potentia. 2. an sint probanda illa nomina, quae illis a quibusdam imponuntur. Magna quidem & timenda Daemonum potentia: attamen sine Dei iussu aut permissione, ne quidem in porcos, saeuire possunt. In super nulla est illis concessa potentia in uoluntatem aut intellectum hominum; sed tantum in sensus, aut phantasiam, ut docte Franciscus Picus Mirandola cap. 3. lib. 2. de Praenot. diuin. Extra hominem uero magna certe, & stupenda operantur, non quidem immediate; permotum generationis aut alterationis, quem efficere non possunt; ut fusius ostenditur ad notam ( G ) sed tantummodo per motum localem. Sic fulgura, tonitrua, uentos, procellas concitare, & elementa miscere possunt. Sed quae Dei sunt propria, imitari nequeunt. Ideo nouas non creant species. Exod. ca. 8. neque uera miracula possunt edere: Sed tantum aut apparenter talia, quae Thessal. 2. signa mendacia uocantur, dum praestigiis suis oculos fallunt, & tamquam ludiones; uisus aciem perstringunt, atque falsas species in phantasia excitant: aut, quae per causas naturales sunt producta. Ideoque non proprie miracula: Sic morbos Sathan immittit, ut in Sacris passim obuia exempla docent; aut iubente, aut permittente Deo, corporis crasim & humorum symmetriam perturbans; prauos animi affectus gignens, laetitiam, tristitiam, timorem, iracundiam & similes affectus, quos postea sequitur corporis complexio. Secunda huius loci obseruatio est; ut dicam quid de hac Daemonis meridiani appellatione sentiam: Superstitiosa quorundam curiositas tanta fuit, ut Angelorum tum bonorum tum malorum quendam hyerarchicum ordinem finxerint. Imo sunt eo temerarii ausus progressi ut illos numerare in classesdiuidere, in certos gradus dissiguere, & denique, unicuique nomen indere non sint ueriti, ad suae uanitatis fulcrum, abutentes quibusdam S. Scripturae locis, & inter alia, Psal. 90. u. 6. Unde conatisunt elicere, esse duo nomina Daemonum, Deber & Keteu, quorum alter meridiano tempore; alter nocturno grassetur. At quum nec Psalmi uerba tale quicquam sonent, nec sensus includat, quumque etiam non tantum in meridie, sed semper, & quauis hora nobis insidientur maligni spiritus, has Daemonum onomathesias, curiosorum hominum somnia censeo, & ideo ualde perniciosas iudicio, quod ad magicum Daemonum cultum uiam sternant: nihil interim moratus, quae sub falso Dionysii Arcopagitae nomine, aut B. Brigiddae uulgo feruntur. " Nihil produci nihilque agi etc. " Ergone nihil a Substantiis corporeis? Haec fait Platonis, sicut etiam Auicennae opinio. Quid uero abstractam, aut incorpoream potentiam intelligat author, uix liquet. Hoc tamen constat illum & parum Philosophice, & minus Theologice aut sentire, aut saltem loqui. Abstracta uocat formam, aut materiam per se abstractas a se inuicem, & extra compositionem consideratas; & substantias incorporeas, seu spirituales, Angelos tam bonos quam malos, item & animas hominum, potentias abstractas. Utcunque sit, turpiter errat author, dum unicuique potentiae abstractae subdi corporeas ait, nihilque agunt produci, quod non oriatur a potentia incorporea. Quantam ergo substantiis incorporeis efficiendi uim tribuant Metaphysici, paucis accipe. Disputatur primo: Num res creatae possint aliquid uere efficere. Negatiuam tueri uidetur Philo lib. de Cherub. & flammeogladio: asserens, proprium esse Dei, efficere, Creaturae uero, pati. Secundo, quaeritur, An substantiae corporales possint aliquid operari, an uero solae spirituales sint actiuae. Tertio denique, an Creaturae corporeae possint aut substantias, aut quaedam accidentia producere, quod etiam de spiritualibus quaeritur? Ad primam quaestionem respondent saniores tum Philosophi, tum Theologi: a Creaturis agentibus effectus produci posse naturales: quae assertio nititur aut horitatibus, experientia, & rationibus inuictissimis. De uoluntariis actionibus, quae sunt fructus uerae fidei, ali ter sentiendum cum Apost. Corint. 3 Forma est principium actionis H L M N O P Q R Quartanis, syncopi, Loquelae perditae Caduco auxiliatur Melancholicis. dicente: Nos, ex nobis ipsis, non esse idoneos ad cogitandum quicquam. Secundae uero quaestionis partem primam uidetur Author negare, alteram autem, affirmare, & quidem uniuersaliter, dum affirmat, Omnes substantias corporeas ab incorporeis pendere, & oriri: at facile euincitur, substantias corporeas aeque, ac spirituales, naturalem suam actiuitatem, seu efficientiam habere. Quinimo, si de actionibus transeuntibus sit sermo, longe manifestius patet, de corporibus, quod sint actiua, quam de spiritibus, omnium prope consensu, experientia, & testibus. Nihil esse notius & certius, quam a Sole lucem, ab igne calorem, & ab aqua frigus produci. Terram germinare herbam, spicam, frumentum, proferre. Quamuis enim nec materia, nec quantitas corporum sit actiua, tamen neutra impedit actiuitatem formae, quae est principium actionis. Non igitur solae substantiae incorporeae uim efficiendi habent: etc. Aristot. 7. Methaphys. ubi concludit, Abstractas substantia les, seu intelligentias separatas nihil efficere posse in hac sublunari, intellige, praeter motum localem: Quae sententia uidetur apprime illit consona Hebreor. 2. Deus non subiecit mundum Angelis. Interim tamen Angelos uim habere corpora localiter, immediate mouendi, tam est in Philosophia, & Theologia clarum, ut negari non possit. Per hunc autem motum locilem Angeli possunt multa efficere in rebus corporeis: aut dum coelos mouent, aut dum actiua passiuis applicant, & a se inuicem remouent. Tamen non minus est impium, quam absurdum, dicere, Nihil quidquam esse, quod a potentiis incorporeis non producatur. Quid aliud, quam uana, quam absurda, & impia? Ideo fuerint ante Hippocratem etc. Quid intelligat per spititus & animae facultatem, an fortem imaginationem, aut incantationes, aut Magicam, aut Cabalisticam artem, aut quid aliud, uix liquet. Hoc quidem constat, non sic fuisse progressos antiquos illos Chyrone, Michaonem, Podalyrium etc. Quo tempore uixit Hippocrates, diximus ad notam ( A ) Fuerit, tunc sane parum, culta medicinae scientia, fuerit multis salebris obsita, fuerit, quantum qui uolet, informis: at uero tam fuisse uanam & monstroram, ut hic depingit, credat aliquis Barbarus: priscae Antiquitatis nospes. Plutarchus iibro de Homero, sub finem. Ex quibus luce meridiana fit manifestus, priscos illos usque fuisie medicina corporea, Imo legimus ipsum de signis & causis morborum disserentem, uictus modum praescribentem, manuum operam, medicamina, exercitia somnum, aeris temperiem, unctiones, frictionea, & lotiones, quae omnia corporea sunt, commendantem, etc. Non Modo Mortuos excitabant. Hic libenter ( amice Lector ) id exclamem; quod Antiqui in atriis adscribebant pone depictos canes cathena uinctos; Caue, caue canem. Quid enim hic audio? An Christiani, aut Ethnici, aut Magi alicuius uoces? Quinam hi, qui ante Hippocratis tempora, sola Medicina incorporea, aut Animae facultate, mortuos excitabant? Elementis imperabant? An Moses, Elias, Eliaeus, aut quis alius Prophetarum? Excitarunt hi quidem mortuos, imperarunt Elementis: at non artis alicuius dexteritate, non propria industria. Agnosce in his non Magicam impietatem, non Cabalisticam uanitatem, non phantasticam aliquam imaginationem, sicut tamen hic paulo post asserere audet: Sed Dei brachium, ut suo loco euincemus. Quae hic narrantur, seu ab Orpheo, seu a quoquam alio Ethnicorum, qui Hippocratem praecesserunt, aut sequuti sunt, praestitam, aut falsa, aut Diabolica fuerunt: sed falsa pene omnia. Fabulantur quidem Poetae, Hyppolitum membratim discerptum, fuisse ab Aesculapior ex infernis reuocatum, & uitae restitutum. Sed haec aut hyperbolice dicta, autia Pictoribus & Poetis Picta, & sicta. Testatur hoc Plato, qui in Cratylo hanc esse fabulam dicit. Philostratus, refert, ab Apollonio, umbram Achillis, id est potius Daemonis, excitam: quod uero etiam hodie. Sortilegi quidam praestant. Apuleius Medaurensis, omnium Magorum, qui fiere, primus, quid horum, quae recensentur praestitit? Fuere, fateor, antiquitus, qui cum Enothea Petroniana gloriabantur: Quicquid in orbe uides, paret mihi florida Tellus. Cum uolo, spissatis, arescit languida succis: Cum uolo, fundit opes, scopulique atque horrida saxa. Niliacas iaculantur aquas: mihi Pontus inertes Summittit fluctus, Zephirique tacentia ponunt Ante meos, sua flabra, pedes: mihi flumina parent, Hircanaeque Tygres, & iussi stare dracones. Quid leniora loquor? Luna descendit imago. Carminibus deducta meis, trepidusque furentes Flectere Phoebus equos, reuoluto cogitur orbe, Tantum dicta ualent. Sed quid haec aliud, quam fabulosae pollicitationes aeque, ac monstrosae? Aut, si quid habuere prisca illa saecula, quod inter Ethnicos admirationi esset, mendacia fuere signa. Talia erant quae Sathan per Magos Aegyptios, tempore Mosis operabatur, aut naturalia prorsus, aut merae putidaeque illusiones. Huiusmodi erant, quae in Idolis, antris, delubris aut fanis, antiqui admirati sunt. Inter quae tamen nihil, quod proprie miraculi nomen mereatur. Legimus apud Iosephum lib 20. cap. 6. nullo unquam aeuo magis cultam fuisse Magiam, quam suo: & Plinius nunquam ( inquit ) tot Magi quam temporibus Neronis. At nunquam ( addit ille ) euidentius agnita eius uanitas: tunc nimirum cum losephus, & plures alii Christi opera miraculosa attoniti mirabantur: tunc etiam testantur Sathanam per Magos, si quid habebat uirium, exercuisse, ut suis conatibus, florescentis Christiani nominis, splendori, tenebras offunderet. At tunc, quid praestitum ab eius Satellitibus, quod uel plebeiorum animos perculerit? Iulianus cum Iamblico, & naturalem, & Theurgicam Magiam, quantum potuit, recoluit; ut discipulorum Christi opera imitari posset: quem uero audimus ab illo uitae restitutum? Quando imperasse uentis? Quando uisum restituisse? Nihil quidquam etiam eiusmodi auditur de hodiernis Magis, Iudaeis quidem, a quibus tam familiariter teritur Cabala, sicut nec de aliis, quos hodiequidam Principes, summo cum nominis Christiani dedecore, penes se habent? Quid enim tandem post multas fabulosas pollicitationes? Ludicra quaedam, naenias pueriles, illusiones, imposturas. Quis ergo credat ab illis, qui ante Hippocratis tempora uixere, tam magna & stupenda edita miracula? Sed haec omnia aut Daemonum ope, & auxilio, aut per naturales causas, ac proinde non propterea dicenda miracula: neque a medicina incorporea; seu aliqua animae facultate promanantia. Uerbi gratia, efficere ut aqua in glaciem obrigeret, pluuiae grandines, & niues cierentur, aut illusoria quaedam, At mortuos suscitare, nouas substantias creare, Terram, usque ad abyssum, reddere tranflucidam; Ignis naturam immutare, non est creaturae, sed creatoris; qui Dominus naturae, nullis obstringitur naturae legibus. Et iamsi olim Menecrates multos satis foeliciter a morbo Herculeo liberasset, nunquam in publicum prodibat, nisi instar alicuius Dei, habitu Iouis, indutus purpura, in capite coronam, in manibus sceptrum gestans, & suis, quos curauerat, tanquam diis stipatus: Athenaeus lib 7. dipnos: Qui, si potuisset, Iouem e coelo deturbasset. Quis enim nescit, quae fuerit Simonis Magi, Manes Agyrtae, & similium insania? Sic Duae Facultates repertae, etc. non cadente imaginatione In his tam multa falsa, absurda, & impia occurrunt, ut lituram, ne quid dicam grauius, mereantur: Sed, ne quis queratur uim a me authori illatam, neque mihi esse iuris, ut in eo quicquam rescindam, ea exhibeo integra. Ne tamen me interim tantae impietatis consortem putares; has dare uolui animi mei testes notas, quae te insuper mouebunt, ne ad eosdem errorum scopulos allidas. Primo cum dicit Cabalam esse facultatem, quae solo uelle, folo intuitu, sola imaginatione operatur: longe aliter Cornelius Agrippa, cuius haec sunt uerba. " Est nihil aliud haec Iudaeorum Cabala, quam perniciosissima superstitio, qua uerba, & nomina, & literas sparsim in Scriptura positas, pro arbitrio suo colligunt, diuidunt, transferunt, & alterum ex altero facientes, soluunt membra ueritatis, sermones, inductiones, & parabolas, hinc inde, ex propriis fictionibus, aptare illis uolunt Dei Eloquia; & per imprudenter extortas supputationes, dictionum, syllabarum, literarum, numerorum, tentant uiolentas perfidiae suae inferre probationes: Praeterea his nugis inflati, ineffabilia Dei Mysteria, & quae sunt supra Scripturam arcana; sese inuenire, & scire iactant; per quae etiam prophetare, & uirtutes, & miracula sese perficere, sine rubore, magnaque audacia mentiri; non erubescunt. Hactenus Agrippa. " Insuper hanc Cabalam uniuersam duabus partibus concludunt, quarum primam uocant de Bresilli, quae nihil differt a Magia naturali. Alteram de Marcaua, quae Theurgicam refert. Est enim ( inquit Agrippa ) quasi symbolica quaedam Theologia; in qua literae, numeri figurae, & nomina, & Elementorum apices, ac lineae, puncti, & accentus, omnia putantur profundissimarum rerum, & arcanorum magnorum significatiua. Rursus hanc partem subdiuidit in Arithmeticam, & Theomantiam; illa de Angelis & Daemonibus, eorum uirtutibus, & nominibus agit. Haec diuina mysteria, & nomina scrutatur. Uides ergo paucis, quid sit Cabala. At foret adhuc haec tolerabilis ignorantia, si sine Iudaicae impietatis ueneno, propinaretur, cum dicit: " Cabala Operati sunt Prophetae, & omnes qui ab initio mundi miracula edidere. etc. " Quid magis impium, aut blasphemum posset proferre perfidus Iudaeus? Sunt hae desperatae illius uoces, Mosen a Deo, in monte artem Cabalae accepisse; Sic dictam, quod sine ullis literarum monumentis, sola uiua uoce, successiue posteris, instar Pithagoricae Philosophiae, traderetur, hac instructum Mosem fabulantur tot miracula, quae in Sacris celebrantur, praestitisse: uirgam in colubrum, fluuios in sanguinem commutasse; tot clades Aegyptiis intulisse: Iosuam cursum Solis stitisse: Eliam mortuum lucireddidisse; ignem e caelo euocasse. Sed hoc esse hominum superstitiose desperantium, non modo uanum, sed etiam impium figmentum, istaque, & alia omnia admiranda Dei opera, non posse, nisi manifesto cum sactilegio, arti aut industriae hominum tribui; fatebitur. Fingunt Rabini Cabalam illam successiue traditam a Mose, ad posteros exinde, inter Iudaeos durasse, fuisseque notam non solummodo illis Prophetis, quorum in sacris fit mentio; sed etiam quam pluribus aliis. Constat insuper nec Mosem, nec Eliam, nec quemquam alium prophetarum, haec opera edidisse, nisi prius a Deo iussos. Non ergo proprio motu, non arte aliqua, imo non ab iis exquisita, non praeuisa, sed nequidem cogitata, quae per illos Deus operatus est, Moses, & alii, ut Deo opera haec omnia tribuant, toties inculcant. Sic dicit Dominus: Hoc iussit: Uerbum Domini ad me factum est, & c. Denique si tanta sit huius Cabalae uis, ut impudenter mentiuntur ludaei, qui fit, ut tamdiu ab illis & hodierno, & prioribus seculis culta, tamtoque studio trita, nihil tamen operentur, quod uel Pueris possit esse admirationi? Praecipue cum Iosephus lib. 20. cap. ui. testetur suo aeuo fuisse admodum uulgarem, & familiarissimam. At nihil operati sunt, quod inter mirabilia locum habere possit. Concludo ergo, cum eodem Agrippa, totum hoc nihil aliud esse, quam ludum quendam allegoriarum, quas ociosi homines, in singulis literis, & punctis, & numeris, occupati, quod ligua Hebraica facile patitur, pro suo arbitrio fingunt. Ulterius pergit perditissimum hoc genus Iudaeorum, & dum Christi miracula tam illustria, tamque manifesta negare non potest, neque interim illum pro Messia, & Semine promisso agnoscit, illa desperate tribuit modo Magiae, modo Cabalae, tamque horrenda contra Filium aeternum uomit, ut eorum memoria nunc mihi silentium imponat. Dolendum est sane, quod haec facultas in Christi aduentu extincta sit, etc. Ex his, quae hactenus obiter attigimus, facile est uidere, primo hanc Cabalae superstitiosam uanitatem, in Christi aduentu non esse abolitam, ut abunde tastantur frequentissimi, qui, ab eo tempore, ea de re scripserunt Auctores. Quinimo, ea quae hodierno tempore non modo a Iudaeis, sed etiam a pluribus, nomine tenus Christianis, curiose teruntur, & non minus superciliose iactantur, arguunt eam, ut tamen par erat, nondum extinctam; sed e contra, proh dolor, nunquam aeuo tam studiose cultam. Praeterea, quum satis superque ex iisdem, quamuis paucis, constet uanam, mendacem, superstitiosam, impiam, & blasphemam esse, tantum abest, ut iis authoris querulis uocibus, aliquis dari debeat locus, quum e contra, si suo officio rite fungeretur Magistratus, in tales hostes Christianismi, & Rerum publicarum periculosissimas pestes animaduertere deberet. Idque euenit propter excaecationem, etc. Quasi uero, si id a Deo, tot supernis donis, quibus, prae omnibus praecedentibus seculis, haec nostrum beauit, superadditum foret, ut haec Theurgica, & Arithmetica Magia, ad Principem tenebrarum, tanquam ad suum primaeuum authorem, ablegaretur; id accideret propter hominum incredulitatem? imo haec sunt fidei praeclara trophaea, quod olim Idolis Gentium ora obstructa, Daemonum oracula abolita; horrenda illa Magia extincta; Serpentes Aegyptii deuorati, Daemones prostrati, etc. Qui ergo Magiae Cabalisticae extirpatio tribui poterit hominum infidelitati? quae potius & Cabalae, & Lecanomantiae, Gastromantiae, Exatopaetiomantiae, Hydromantiae, Aeromantiae Pyromantiae, Geomantiae, Oenimantiae, Oneoromantiae: etc. & aliorum sine numero Magiae monstrorum mater, & progenitrix? Si igitur Sacro sancti nominis Dei prophanatio, si eius uerbi improba, & impia uiolatio, si horrendus daemonum cultus. etc. sunt fidei effectus, tunc demum uerum euincetur, hominum infidelitate abolitam Cabalam, impietatis, sacrilegii, & blasphemiae, multis nominibus ream. " Habemus hac de re satis apertum dictum etc. " Promissionum quae afferuntur, prima adhuc dum hodie impletur, Sic intelligenda, nimirum si quod petimus, cum fide petamus. Fides autem has conditiones habet: Primo ad Deum dirigatur, eius mandato nitamur: De his, quae petuntur, attente cogitemus, ardenter, cum sensu nostrae miseriae, cum humilitate agnoscentes uerum Mediatorem, eique fidentes, cum certa spe exauditionis, proueniente ex agnitione promissionum diuinarum. A ltera uero harum promissionum respicit miraculorum fidem, quae nihil aliud est, quam peculiare quoddam donum, ex reuelatione diuina proueniens, quo datur facultas aut edendi aliquod opus extraordinarium, aut praedicendi, quod futurum est: de qua 1. Corinth. cap. 13. " Si habeam omnem fidem adeo ut montes transferam ", etc. Distinguitur autem haec sides tum a Iustificante, tum ab Historica, temporaria, & hypocritica. Nam Abraham Isaac & lacob, Dauid, Iohannes Baptista, & multi alii habuerunt ueram fidem, uiuamque; hanc tamen non habuerunt: e contrario uero ludas habuit quidem fidem historicam, temporariam atque etiam miraculorum, cum nihil homins Ioh 6. cap. dicatur Diabolus. Non ergo habuit Iustificantem. Hoc etiam euidentissime docuit Christus Matth. 7. ubi praedicit se iis, qui ultimo illo die gloriabuntur: Domine Domine, Nos in nomine tuo Daemonia eiecimus; responsurum: Nunquam noui uos Neque etiam ad perpetuum facta est haec promissio; sed solummodo ad tempus; nimirum donec doctrina satis esset confirmata. Neque etiam solis fidelibus hoc miraculorum donum datum est, id enim habuere etiam aliqui inter reprobos. " Hinc patei in forti, & non cadente imaginatione: etc. " Nunquam eiusmodi erroris portentum audiuit prior aetas. Fateor equidem in morbis imaginariis magnam esse imaginationis uim; imaginationis inquam, quae in aegroto, non quae in medico. Unde Paracelsus liber de causis morbis inuisibilium, de iis, quae homini eueniunt, ratione fidei, nemo potest seipsum credendo sanare, nisi credendo. i. abusu fidei, aegrotus factus sit. Ratio est manifesta: Quia morbis proportionari debent remedia: si illi naturales, & haec naturalia: si uero imaginarii, etiam talia requiruntur medicamina. At medicum propria sua imaginatione alterius morbo, siue is sit naturalis, siue imaginarius mederi posse, quis cradat? Haec uidit Paracelsus, Tractatu de iis, quae proueniunt ex imaginatione: dicens: " Extra corpus proprium mulieris imaginatio non habet ullam potestatem ": ideo in illo loco perficitur, ubi dominatur. Si quas tamen habeat uires, eas in his potissimum cernere licet, quorum praegnantium forti imaginatione, uaria accidunt infantibus, qui continuo nexu cum matribus coniuncti, tandem cum illis Emendatoriae animalem uiuentes uitam, nihil mirum, si etiam cum illis compatiantur, iisdem afficiantur, in tenerrimis corporibus, impressionibus, quas matres firmiter conceperunt, praecipue cum imaginatio sit a facultate animali, quae in foetus formatione dominatur. Hinc diuersae figurae, uaria monstra, sicut & pleraeque affectiones, quae in infantibus, hinc etiam, quod saepius referunt parentes. ( Est enim commune omnibus animalibus ) ut in coitus feruore, uiuam illam imaginem, quam fortiter intuentur, spermati imprimant. Quod cum nosset Iacob, hanc sagaciter rationem inuenit, qua discolores oues haberet. Inde etiam partus ille albus, quem Heliodorus ex Aethyopissa matre natum refert. Non abs re igitur Thomas Morus: " Graues tradunt Sophi, Quodcunque matres interius Imaginantur fortiter, Dum liberis datur opera, Eius latenter & notas, Certas & indelebiles, Modoque inexplicabili, In semen ipsum congeri. " Sed hinc insuper horrendi illi uermes, qui aliquando foeminis, hinc incubi, & succubi, unde rumores uentris in pathicis Uetulis, ac si essent grauidae. Uarie etiam corpus suum alterat uehemens imaginatio. Sic, in timore, contrahit spiritus, quos in gaudio propellit. Haec, & alia pleraque, quae longius persequi nostri instituti non est, uerissima sunt. Qua ratione haec fiant, Suares Metaph. Disp. 18 sect. 8. art. 25. Imaginatio, inquit, mouet corpus, ad cuius motum excitantur humores, & spiritus uitales, quibus alteratur corpus. Quod neutiquam dici potest, nisi de proprio corpore animalis, quod imaginatione operatur. Nam alioquin impossibile est, ab alterius imaginatione, alterari posse alterius corpus: tum quia nulla unquam allata est experientia, quae id consirmare, uel tantum apparenter uideatur: tum etiam, quia rationi nullatenus consonum esse potest, dictanti actum imaginationi esse immanentem. Qui nam igitur fieri poterit, ut Medicus, sola sua forti imaginatione, alterius morbis medeatur, tum magna, & stupenda extra se operetur? Et Ut Progrediar, Haec facultas, quae Magica dicitur, consistit in Uerbis & Characteribus. Ne minima apud te ueneni oblati suspitione laborarem, absque ullo antidoto, uenenosa haec uerba propinare, nec potui, nec debui. Quaenam uero illa? Haec facultas, quae Magica dicitur, constat in herbis, uerbis, & Characteribus. Primum agnosco; sequentia, tanquam pestilenti afflatu periculosiora, ipsaque impietate magis impia, detestor; & abominor. Noui equidem; Antiquis sacra fuisse, & Magiae & Magorum, nomina. Noui etiam adhuc hodie, hunc speciosum titulum, a quibusdam tribui horrendis illis artibus, quibus Sathan Dei gloriam offuscare, hominumque salutem impedire nititur. Sicut res, ita etiam nomen, cuilibet pio, abominationi esse debet. Mox enim ac, Diaboli astutia, uerbum Dei inter homines negligi, deinde paulatim obscurari, & tandem prorsus extingui coepit; tunc etiam, totis uiribus, successu temporis, conatus est uetus ille serpens hominem a Deo ad creaturas auertere; & pactum cum Diabolo inire, horrendis sub quibusdam conditionibus, quibus se illi obstringunt, tum quibus idem uicissim illis permittit se includendum uitro speculis, annulis, & huiusmodi aliis: itemque se inuocatum, aut quouis modo adiuratum; ceremoniis, uerbis, characteribus imprecationibus sistendum, subforma aliqua uisibili; aut responsurum uoce, signis, imaginibus, aut solo euentu, quaestionibus propositis, & hoc ut suam tyrannidem stabiliret, suas fallacias hoc fuco obtegeret, & mortalibus persuaderet, idem posse praestari, paucis quibusdam uerbis, characteribus, quod digito Dei tantum dicta ualere, quantum Diuinum brachium; & sic tandem hic opifex in contemptum ueniret. Unde creditum est quibusdam, tum Dei tum Angelorum nominibus prolatis, barbaris & nihil significantibus, rerum immutari substantias; uires adaugeri, minui, & adimi, fulmen concitari; stellas e Caelo in terram euelli, uenena repelli, ferocia bruta cicurari. Imonoua corpora creari; nubes, uentos, pluuias cieri. Hinc, quas toties a Poetis decantantur, Homero, Odyss. 31. Ulyssem a Minerua incognitum factum; postea pulcherrimaeformae restiturum Alibi uero abulysse sanguinis profluuium carmine fuisse inibitum Notae. Pyndarus in Pithis Ode. Chyronem lenibus incantationibus usum esse: Ammianus Marcellinus liber 16. histor. Rom. asserens per medicinae authoritatem, licere uti anilibus incantamentis: Theophrastus existimat uerbis Ischiadicos sana ri: Cato luxatis membris eadem auxiliari. Unde etiam antiquis erant, qui ex colore nubium praemonebant aduentantium grandinum, quas auerti carminibus, aut de nudata muliere menstruata, credebant. Omitto alia, quae nimis frequentia, apud authores, & utinam hodie non aeque familiaria. Solent certis temporibus, cum quorundam uerborum magica recitatione, herbas colligere, quas sine uerbis, aut alio incantationis modo, nullas uires habituras, putant: tales etiam fuisse Pythagoram, & Democritum, testatur Plin. liber 24. hist. natur. cap. 17. quos insignes Ueneficos dicit. Prior enim magicas quasdam herbas usorpauit Coracesiam Callicciam, Maenaidem, Chorinthiadem, Aproxim, Hippophonadem, Adamantidem. Quorum omnium tam prodigiosos effectus, suis magicis incantationibus adscribebant. Neque ab iis differunt, qui hodie sal, aquami; & herbas consecrantes, ei transferunt in usus, iis contrarios, quibus a Deo sunt destinata. Quibus addendi sunt illi, qui hodie pocula amatoria praeparant, & qui characteres iactitant contra omnes ictus gladii, aut tormenti bellici. Quorum omnium abominatio satis deplorari nequit. Unde merito D. Augustinus liber 10. de Ciuit. Dei cap. 9. & 11 probat, illa, quae tribui solent figuris, & imaginibus Astronomicis, fieri non propria, sed Daemonum uirtute. Ratio est manifestissima. Quia nulla dari potest figura, quae in se habeat uim agendi, ut docet Aristoteles 12. Methap. cap. 3. & Thomas contra Gentil. cap. 76. & lib. 2. cap. 185. Quia figura nihil aliud est, praeter quendam situm, & ordinem partium, ex quo quidam modus quantitatis consurgit. Ideoque cum Quantitas per se actiua non sit, neque etiam figura; quae tantum modus est, & quantitatis consequens motus, aut actionis principium esse potest. Neque enim statua, qua talis, potest aliam statuam aut qualitatem efficere. Unde igitur illa uis, & efficacia, quam magi tribuunt uerbis, & Characteribus, si neque a Deo, neque a Natura, neque ab Arte: utique ab illo antiquo Serpente, qui huiusmodi illecebris, miseros mortales in sui cultum pellicere conatur. Merito igitur tum iure diuino, tum ciuili: P. 3. l nemo §. l. culpa de malefic etc. Concludimus omnes, qui eiusmodi nefandas artes colunt, supremo supplicio afficiendos. etc. Haec sunt, quorum te praemonitum uolui, antequam huius scripti lectionem accederes: tum, ne quod incurreres periculum, tumetiam, ne ob naeuos, qui prima fronte turpissimi occurrunt, aliquam tibi incurreret nausea, tum denique, ne, dum haec profero integra, ut ab authore profecta, me eiusdem cum illo, hoc nomine impietatis consortem putares. Utere ergo & fruere hoc Medicinae compendio, quod diutius latuisse, serius proferri, mecum, quisquis es, quae reris: pro meo in literariam rempubs studio, mihi satis gratiae, apponi duxero, si tibi, sicut utile, ita gratum fuisse, intelligam. Foeliciter Uale. Incipit Liber Costa Ben Lucae, De Physicis Ligaturis, translatus per Magistrum Arnaldum de Uilla Noua, etc. Pollicitus sum superius, aliquid horum ex Arnaldo commemorare. Quicquid in rerum natura scibile fuit, Arnaldus sciuit, Ille uero libo de Physicis ligaturis, respondens cuidam petenti, sic incipit. Quaesiuisti, Fili charissime, de Incantatione, de Adiuratione, & colli suspensione, si quidem possint prodesse: & si inuenerim in Libris Graecorum, hoc, & qualiter in Libris Indorum ista contineantur, cui quaestionii compendiose in hac Epistola cogor respondere: omnes inquam antiqui in hoc uidentur esse concordati, corporis complexionem animi sequi uirtutem, quae uirtus si sit aequaliter temperata: actio quoque correspondens erit perfecta: si autem praecedens fuerit intemperata & subsequens erit imperfecta. Unde quia uirtutes actionis animae in pueris & senibus & mulieribus imperfectae esse uidentur: Complexio quoque eorum corporum imperfecta esse comprobatur, & haec imperfectiohabitationibus intemperatae regionis, ut pote caliditutis Aethiopiae, & frigiditatis Scotiae. Inde Plato ( inquit ) mens humana aliquam rem, licet non iuuantem, sibi prodesse certificat sola menis intentione, corpori illa res iuuat: uerbi gratia; Siquis incantationem sibi prodesse confidat, qualiscunque fuerit, eum tamen iuuat. Si tum, ut diximus, complexio corporis uirtutem animae sequatur, necesse est taliter rem se habere. Quod certificatur: quia ex timore, tristitia, laetitia & stupore non solum corpus incolume mutatur, sed etiam in aliis rebui, utpote uentris solutio, siue constipatio, uel nimia defectio. Ego autem uidi istas sanitatis fuisse causas, & diuturnarum passionum, maxime illarum, quae corruptiones sunt initii. In sanis autem fuere infirmitatis causae haec eadem. Unde Socrates, Incantationes sum uerba decipientia rationales animas, secundum timoris impressiones, uel secundum desperationes. Indi autem Medici bene confidunt incantationem siue admirationem adiuuare. Graeci uero Medici antiqui intendunt hic anima erroneam imperfectionem sui reuocare; quae reuocata, necesse est, ut corpus reuocetur ab ipsa, cumcorporis complexione uirtutem animae comstet sequi. Unde Galen. supra librum Hippocrates De humoribus. Si quis ( inquit ) dixerit, humoribus corporis mutatis, inde mutari actiones animae: ut actio animae mutata, mutet eos dem, non mentitur: quod certificatur, quia cum colerica passio dominatur, sit iracundus, & e conuerso, in saepe irascentibus: quia cum colera augmentatur, necesse est complexionem animae, & corporis animalem moueri. Item Galen intelligit: & scientia in anima ex complexione colorica augmentari. Contrariantia, & studiositas, ex melancholia: deambulatio & delectatio ex complexione sanguinea: phlegma nihil adiuuat animae uirtutem, nisi in ipsa mutatione statorum. Constat ergo, quia si Medicus animae complexionem iuuauerit quoquomodo incantatione, ad iuratione, siue colli suspensione, corporis quoque complexionem adiuuari. Si autem his conueniens adiungitur medicamen, uelocior sequitur sanitas, cum medicina corpus, incantatione anima adiuuetur, quibus coniunctis, necesse est sanitatem utriusque citius sequi. Item Galenus: sunt homines laeti naturaliter, & delitiosi, quicum infirmantur, sanos eos subito futuros, confirmat Medicus, & diaetam eorum, cum exercitiis ad memoriam reuocat, quorum spes sanitatis eorum causa est. Sunt autem aliquando & contrarii natura tristes, unde tristantur, & angustiantur eorum animi, per cogitationes, quorum cogitationes oportet fallere Medicum, & laetificare intentionem, mutare animos eorum, sed non excedere laetificandi modum, ne magnitudine promissionum negligant se medicandos. Memini quendam nostrae Terrae nobilissimum, murmurasse, se esse ligatum, ne cum mulieribus coiret: quem adiui, falsificando intentionem eius, & hoc magnis ingentis, sed nunquam potui eum reuocare: propter quod, certificare, & confirmare coepi, quod ipse prius intendit, adducens sibi librum Cleopatrae, quem fecerat, de Foeminarum informanda speciositate: legensque locum, ubi dixit, Ligatusque taliter, fel cum uiuum accipiat mixtum cum si Zamelon quoque inungens totum corpus, adiuuatur: ipse audiens, confisus libri uerbis, sic fecit, citoque en asit, augmentata est concupiscentia coeundi. Ego in multis antiquorum libris legi, suspensa in collo suffragari cum proprietate, non cum sua natura, quod non denego posse fieri propter confortationem mentis, ut dixi. De quibus, cum mulia sint, pauca tibi tangere disposui. Aristot. liber de lapidibus ait, Smaragdum collo, aut digito portans, defenditur a causa Epilepsiae suspecta. Unde propter hoc mandamus nobilibus, ut collis filiorum suorum suspendatur Smaragdus; ne hanc infirmitatem incurrant. Item Aristot. eodem liber. Quodlibet hyacintorum genus suspendens collo, siue digito, si intret regionem pestiferam, non laeditur; sed potius mentibus hominum honeratur, & a maioribus petitiones eius complentur. Uiginti granorum ordei pondus portans in collosuo, uel digito, non uidebit timorosa in sommo. Cor miluinum in collo portans, seu digito, mitigat iram contentionem; cuius color est sicut lotura carnis; sanguinis fluxum cuiuslibet membri stringit, maxime in foeminis. Cynthinus suspensus collo, uel digito portatus, augmentat in somno terribilia, & timorosa, & tristia, & inter homines contentiosa. In pueris suspensus saliuam oris augmentat. Gal. stercora luporum ossa comedentium, in uentrae Iliaca dolentium, uel in collo patientium suspensa, statim dolorem mitigant. Aliquando etiam in coxis suspenduntur, & cum filo Laneo ligantur, unius scilicet Ouis, quae a Lupis commesta fuerit; quod filum, si non intieniatur, cum corrigia ceruina ligetur. Item Gal. in Uase argenteo posuit, cuius quantitas, sicut faba fuit; & in Coxis suspendit, multumque profuit. Hoc autem dicit in lib. de simplici Medicina. In libro uero, qui dicitur Medicorum medicina; quod si serpentem Tyriae, suffocati collo cum filo lineo suspenderis, absoluitur a suffocatione sui, & multum ualet in apostematibus faucium. Dioscorides, semen cucumeris agrestis, ad scorpionis morsum ualet, in manu tentum, aut collo suspensum. Idem etiam hircus agit ante dictum. Radices Asparagi super dentes ligatae, irahunt sine dolore. Item pedes Leporis dextri ano ligati, canes non permittunt latrare. Similiter facit iecur Canis nisi canis gerens sit, cuius iecur fuerit. Quidam Medici dicunt, pedem Testudinis dextrum, in pede Podagrici dextro suspensum, iuuare, sinistro, sinistrum. Idem in manibus. Item radix poeoniae in collo, pueris ualet epilepticis. Similiter pyrethrum idem facit. Pullus ex toto niger: idem Canis: Nos authem haec ex libris Antiquorum conscripsimus. Dioscorides ait: dentes Canini in cane rabido, cum hominem momorderit, in frustis eorum ligati, & armo suspensi, defendunt suspendentem a morsibus canis rabidi. Idem, pullis hyrundinis paruis in augmento Lunae acceptis: & primogenitis, si fuerint uentre fissi, duos lapides inuenies, unum unius coloris, & alterum diuersi, & compositi, quos, si ligaueris in corio uituli, antequam Terram terigerit, & collo, siue armo suspenderis, epilepticus ualet, & aliquando sanat. Idem: species est telae araneae spisse textae, & candidae, quam si armo suspenderis, defendit a quartanis. Quidam Medici suspendunt collo radices herbae Acetosae, & ualent. Alii suspendunt radices Arnoglossae, propter scrophulas, & dissoluuntur. Auricularis digitus abortiui, si mulieris collosuspendatur, non concipit, dum in collo haebuerit. Iusquiamum cum lacte caballino temperatum, & corio ceruino impositum, suspensum collo mulieris, concipere non permittit, dum in collo habuerit. Quidam dicunt, mulierem ranam accipientem, & os eius aperientem, terque ibi expuentem, non concipere in illo anno. Alii oculum Hircocerui, id est, sembut radicem sansuci ligant in horto, & rigant cum Urina tauri ruffi, uespere autem extracta radix, ligatur cum eodem oculo, armo, & libidinem augmentat. Galenus: lapis Corallus multum ualet ad passionem stomachi, si super stomachum suspensus fuerit, uel patiens incollo tenuerit. Nos autem haec ex liber antiquor conscripsimus, et mens tua incantationi, adiurationi, in collo suspensioni non refragetur. Amplius hoc tamen non tentaui: sed nec etiam neganda sunt mihi: Quia si non uideremus Magnetem attrahentem, & ex parte repellentem ferrum, non certificauimus neque credimus. Similiter plumbum rumpit Adamantem, quod ferrum faceret nequit. Lapis qui uocatur flella, alias, stola Arabice, Nittum uero Latine, foco non incenditur. Piscis autem quidam marinus se capientis sensum aufert: quae omnia, si a nobis uideantur, non creduntur: sed ientata certificat. Et forsitan itidem se habent dicta ab antiquis: quorum enim actio ex proprietate est, non rationibus: unde sic comprehendi potest: rationibus autem tantum comprehenduntur, quae sensibus subministrantur. Aliquando ergo quaedam substantiae habent rationem incomprehensibilem, propter sui subtilitatem & sub sensibus non subministratam, propter magnam sui altitudinem. Explicit liber Costa Ben Lucae, de Physicis Ligaturis, translatus per magistrum Arnaldum de Uillanoua de Graeco in Latinum. Finis. Quicquid sane ago, eo fine ago, ut aliis ad maiora uiam pleniorem faciam, eoque animo ab omnibus, qui ista legent, acceptum iri confido. Ne quis existimet, me contradicendi studio, uel ambitiosa cupiditate, ad haec impulsum, uenisse; Deum immortalem testor, nihil mihi tale in mentem incidisse, nihilque uerius, magisque ex animi sententia scriptum; quin ea, quae de manifestis rerum naturalium causis, deque morborum quorundam scientifica curatione, & causarum inuestigatione. Multa de industria praetermisi, ne nimis longus, & taediosus lectoribus uiderer. Tu uero Lector amice hisce fruere, & uale. Bern. Penotus A Portu Beneuolo Lectori. S. P. Non uideo rationem, qua uniuersalis Medicina decem tantum medicaminibus constare possit. Quanquam Raymundus Lullius, sua magna Medicina, trecentas aegritudines posse sanari, affirmat. Ast numerus aegritudinum longe superat trecentas aegritudines. Iccirco unicuique morbo suum singulare specificum medicamen exhibendum est; aliter a Deo frustra essent creata tot uaria rerum simplicia. Ideo in solo Denario Medico haerere nolo. Quamobrem ipse pietate motus, addam specificas receptas, ad quosdam morbos specificos; praesertim Balsamum, quo ueteres, in senio subleuando, usi sunt, descriptione Petri Aponensis Conciliatoris dicti: Tu, humane Lector, nostris lucubrationibus utere, & Uale. Formula Balsamum praeparandi, confieciendique. ◉ Mirrhae. Aloes hepat. Spicae nard. Sangui. drac. Thuris, Mummiae Opoponac. Bdellii, Carpobal; Ammoniaci, Sarcocollae, Croci, Masticis, Gummi arabic. Stiracis liquidae, ana ◉. ii. Lambd. electi, Succi Castorei ana ◉. ii. ß. Musci ◉. ß. Therebinthinae ad pondus omnium: puluerizanda puluerizentur, & cum terebinthi, probe misceantur: pone totum in Alemibicum, & ingeniose distilla, liquorem distillatum accipe, & in uas uitreum reconde. Et, si ex eo mortuorum corpora inungantur, putrefactio nem non patiuntur in eis: & cum uolueris temperare extenuata corpora, aqua rosatum temperabis, ungendo a Nuca ad Renes usque. Si ex eo, ante horam paroxismorum, modicum tepefacto, ungatur Spina Dorsi, relinquendo supra linteum, rigores erraticarum febrium, & quarumlibet simplicium, tollit. Etiam quartanis erraticis subuenit. In Syncope quasi ultima peruncta spina: ad Loquelam perditam, sub lingua infirmii, ex eo parum imposito. Et ex ieo dare poteris in necessitate, puta, in Matricis suffocatione, Morbo caduco, & plurimis passionibus, pondere trium guttarum cum uino odorifero. Est res confortans animum: subuenit ad omnia quae oportet, Melancholicis, & iis, qui tristantur in anima, & quorum sunt languidae uires, & membra hecticorum. Tempera, cum oleo rosato, unge item membra & spinam apud balneum, & sine balneo. Alias insignes habet uires. Etenim unctio spinae dorsi, ad hoc est medicamen singulare, per quod, excelsus Deus confortat uirtutem regitiuam totius proprietatis: & est causa uitae longitudinis. Unctio talis est, de elegantioribus iuuamentis, praeseruans uitae subiectum. Nuca principia neruorum Paralisi Supra experimenta Paracelsi. Quandoquidem Nuca est principium neruorum, & ossium, & generatur a Cerebro. Confortabis substantiam spiritualem, neruos, & ossa uniuersa, paralisi, saltui cordis, & tremori, & laxitudini subuenit: & est omnium medicamentorum in celeri cordis confortatione. Finis formulae Balsami. Bernardi A Portu Aquitani Specificarum Receptarum Tractatus. Primo ad Phrenitim, & Delirium. sar. Recipe. Moschi gr. xii. Camphor. gr. xx. Aquae rorecipe Laudani, nostrae descriptionis, gr. rubr. cum tinctura Sandal. rub. impregnatae ◉. xu, misce. Capite deraso, madefiant lintea duplicata in hoc liquore, & tepida per omnes capitis futuras applicentur. Ubi resiccata fuerit, iterum imbibe, & per 24 horas applicationem continua, & somno conciliato, cerebroque confirmato, aegrum mirifice conualescentem perspicies; nisi ipsamet cerebri substantia fuerit corrupta. Praestat idem in Mania, sed saepius & calidius applicatum. Cordi item applicatum, palpitationi ualde sanum. Ad Stultitiam. olei nucis muscatae, gutt. iii. iiii. uel ui. cum turunda lintea, alteri narium indito, & mirifice inducet somnum; ubi aegrum altum dormire uideris, exime turundam. Ad Conuulsionem. ad consistentiam linimenti; Recipe Olei succini ◉ ß, mucilaginis Bryoniae. q. s. olei Caryopllhorum gutt. ui. inunge locum affectum, cum radice sua nerui, & illico dissoluetur. Si prima unctione non cedat, iterum repete, & statim membrum affectum pelle ueruecina recens detracta, inuolue. Atque non est, quod de curatione haesites etc. Ad Cyricum Spasimum. ◉ Olei stillat, camomillae ◉ i. therebin. succini ana ◉. ß. inunge radices neruorum contrarii lateris bis, uel ter in die, & cadet affectus. Ad faciei tubercula, nec non pruritus, maculas, & rugas, praestantissimum. ◉ Aquae fontis, uel pluuialis purissimae ◉. u. seminis papaueris albi recentis contusi ◉. ß fiat emulsio in ollam uitreatam. Tum in uitro magno albumen oui unius, bene conquassati, pone miercurii sublimati, saepius loti, ◉. i. simul agita, ualidis lacertis per horam, tunc adde emulsionis papaueratae cocleat unum, agita per horam, tum duo coclearia, & agita per duas horas, deinceps tria, uel 4. uel 5. & agita, per tres uel 4. horas, sic sensim plus adde, & agita, donec aciculam albam non omnino tingat, per diem atque noctem intus dependentem. Tunc adde Zacchari candidi albissimi, & Borracis albissimi subtilissimi puluerati ana ◉. i. agita per duas horas. Niueum faciei candorem, atque optimam temperiem affert, frequenti illitu, usque quotidiano, nihil damni producit, ut solent aquae caeterae mercuriales: ulcera item feruida cacoetaea Hispanica blande purgat, exsiccat, sanat, non temere reuelandum secretum. " Collyrium probatissimum ad oculorum inflammationes, iam materiales, quam siccas, nec non sugillationes & palpebrarum pruritus, & lachrymas, singulare remedium. ◉. Tutiae praep. ◉. i. ß. Camphor. ◉ i. Aquae rosarum rub. tantundem, uirid. aeris, gr. xii. Tritum, cum camphora simul contere in mortario, aes seorsim, omnia uero ad pulueris impalpabilis. substanitam. Tum ◉. buthyri maialis ◉. i. quod leuiter bulliat in aqua rosarum: Ab igne remotis, primum tutiam cum camphora, deinde aes uiride sensim immisce, agitato optime, & in uase uitreo reconde, fiat ungnentum, & per sericum transcolatum, inunge interiores palpebras, praesertim circa angulos, & breuissime sanabitur, & laetaberis. Aliud nobilissimum Colbrium. ◉ Aquae stillatitiae albuminum ouorum, coctione induratorum, ◉ ii. Aquae Faeniculi, Eufrasiae, Chelidoniae, Ualerianae ana ◉. ii. Rosar. rubr. ◉. iii. aquae sanguin. humani ◉. i. Tutiae praeparatae bene tritae, Camphorae, Aluminis rochae ana ◉. ß. Coralli rub. Margaritarum ana. ◉ i. misce, circula per mensem, saepe agitando, & tum instilla de eo oculis hebetibus, inflammatis, suffusis, turbatis, cuticula obductis, ordeolo infectis, & certo continuatum curabit eos. Ad Surditatem. Nihil aeque conducere, etiam post centum remediorum usum, quam ut patiens, optime prius corpore mundato, & deinde capite purgato, sulphureis balneis caput madefaciat, hoc modo. Ex spongiis magnis consutis, ueluti cucupham, ferat in capite, ad supercilia, & infra aures descendentem. Sedeat sub canali balneorum & uerso epistomio, aquam accipiat, quae absorpta a spongiis, caput continuo calore suo fouebit. Atque omnes capitis suturas, auriumque commissuras deducens, atque aperiens, uapores tollet, uel materiam impactam neruis, uiisque auditoriis, resoluet per halitum, aut adeo maturabit, ut breui sit abitura. Bis in die ita sedere eum conuenit, ad horas duas, ac deinceps statim sudare in lecto, dietamque adhibere tenuem, ex succis, & iure carnium, uinoque, nisi oligophoro, plane abstinendum est. Ad Apostema pleureticum, uel quodcunque aliud cito rumpendum, singulare. ◉. Acetosae, sub cineribus coctae M. ii. Farinae fabarum ◉. iii. Ficuum pinguium m. iiii. folior. rutae ◉. ii. praecipitati dulcificati per ablutiones scrii. fiat emplastrum. Ad Herpetes & Formicas, probatissimum. ◉. Aluminis rupei, sulphuris, Boli armeni subtilissime triti ana ◉. ii. Salis communis p. i. Chelidoniae integrae minutim incisae M. iii. uini albi potentis, ut super emineat, ad digitos 4. uel 5. ponatur in ollam angusti oris, & ubi efferbuerit in aqua calida, cum uapore ascendente, locum affectum irrora, ad duas horas, bis in die, & resiccato uapore, inunge oleo ouorum bene, ubi cutis emollita est, curatur herpes. Ad sislendam Lienteriam, Dysenteriam, uel Diarrhaeam. Fiat panis, cum subtilissima, & purissima hordei farina, cum uitellis ouorum mixta, coquatur in aqua, ut mulieres parare solent; eum panem serua ad Autumnum, uel annum sequentem, & ubi fluxum sistere uolueris, micas eius lacti sacchatato immisce, ad pulticulae consistentiam, de quo aeger ieiunus capiat coclearia 4. 5. uel 6. mirifice conducit & nutrit. Laudanum nostrum, intestinorum cruciatus omnes compescit, ut nuper experti sumus. Sulphur Auri, uel eius tinctura, cum syrupo Cydoniorum, praecedente purgatione, caeteris remediis praestare, compertum habemus. Ad Ani procidentiam & Tenesmum. ◉ Florum Camomillae. M. i. uini maluatici ◉ i. ß. macerentur per horam unam, & alteram, super carbones, lento igne, foueatur anus linteis in ea madefactis, tam calide ut ferre poterit, & reponatur postea cum digito in locum suum: tum spongiam madefacito in eodem uino calefacto, & expresso liquore, super spongiam calidam sedeat aeger, atque ipsam sedendo comprimat. Hoc modo etiam Tenesmus curatur. Ad dolorem Ischiaticum. Infinita contra hunc dolorem olea, emplastra atque unguenta proponuntur a Medicis, labore longe maiore, atque taedio, quam successu bono. His omnibus praestat medulla equina, ex equo non natura, nec taedio, uel tabido morbo, sed ex uulnere recenti mortuo. Nam si locus affectus illinatur ea, tamdiu ut eo penetrare possit, ( quod fit longa ad ignem, uel solem inunctione ) paucis admodum diebus discedet, atque horis lenietur dolor. Quinetiam ad nodos, atque dolores periostii, in Lue Uenerea infectis, mire confert quo purior accipitur medulla, eo melior Praestantius habemus remedium mediante oleo Arsenici. Ad Podagram. In manicam Hippocrateam coniice limacum integrarum M. i. tum super has iniice salis communis Mi. & super salem, seminis ebuli subtiliss. triti Mi & sic uicissim limaces, salem, semen, donec omnium sigillatim 4. uel 5. strata confecisti: Manica dependeat in cella uinaria humida, & post paucos dies distillabit ex ea liquor lubricus, & pinguis, quem serua in uase plumbeo, & probe clauso, soli exponito, per quatriduum, locum affectum eo illine, & nihil praeclarius hactenus repertum dixeris. Non celabo aquam nostram contra podagricorum miseros cruciatus: Et in nostro Antidotario chemico aliam longe praestantiorem. ◉ Uitrioli Rom. in furno exsiccati. q. u. contere, & cum aqua maris, uel salsa, pone ad putrefaciendum in fimo equino, quo diutius, eo melius. Filtra, & custodi. Iste liquor applicatus cum linteis eo madefactis, compescit dolores. Si distillaueris per alembicum insipida egreditur. At uarios usus habet, quos recensere longum foret. Alii soluunt salem urina puerorum. De his alibi. Aqua Mirabilis, Ad Lapidem Renum, & Calculum expellendum. ◉ Radicum Bismaluae in uino albo mundatarum ◉. ui. Radicum Bardanae & graminis, ana ◉. iiii. radicum asari, petroselini, ualerianae, faeniculi contusorum, ana ◉. ii. Herbarum capilli ueneris, Saxifragiae, pimpin uirgae aureae, Bethonicae ana M. iiii. Seminum Basilici, bardanae, cardui bened. Sileris mont. nucleor. mespill. & persicorum ana ◉. i. milii solis ◉. ii. lapidis lincii, Iudaici ana ◉. i. sanguinis hirci praeparati. ◉. ii. ß. croci ◉ ii. Therebithinae uenetae, & contundantur, misceantur cum therebintina in uini albi ◉. iiii. diluta omnia, & simul mixta, maneant 24. horas: distillentur in B. M. Huius aquae bibat laborans ◉. ii. tribus horis ante cibum, cui superbibat uini albi ◉. ii. liberabitur. Sanguinis Cuniculi Marini praeparatio. ◉ Sanguinis hirci marini masculi, ◉. pulu. florum uirgae aureae ◉ i. ireos ◉ ß. Bethonicae, storacis calamitae, ana ◉ ii. musci gr. xii. gummi draganti in aqua rosarum dissoluti, pulueris Bethonicae, cardui bened. uirgae aureae, Zacchari pulu. q. s. formentur trochisci; dissolue cum supra dicta aqua ◉ ß. superbibat, & lauda Deum. Ad Hemicraneam inueteratam. ◉ Balsami Aloetici ◉. iii. magisterii perlarum gr. xii. Salis Absynthii ◉ i. cum syrupo de Bethonica q. s. fiat massa in uitro accurate clauso, unica pilula, alternis auroris, per mensem, deuorata; uentriculum, & praecordia optime imprimis purgat, & impactissimam materiam ex cerebro extrahit. A Pulmonum olera. ◉ Florum sulphuris, ad albedinem sublimatorum. q. u. cum oleo Zacchari ( paucis cognito ) misceatur oleum Zacchari cum aquis pectoralibus optime distillatis mixtim. Mirificas obtinet uirtutes, causas Tussis persanat. Ad Uteri suffocationem. ◉ Extracti croci ◉ i. castorei ◉. ii. olei Angelicae guttas ui. misce, dosis ◉ i. aut ii. Ingruente paroxismo, illico persanat. Quod si singulis mensibus, appetentibus menstruis, pari mensura utantur, non reuertetur morbus. Ad partum facilem reddendum. Aegra Borracis ◉ i. cum uino maluatico calido, cui addatur olei sauinae ◉. ß. bibat, & dolore appropinquante, coepam crudam fortiter mordeat. Ad desperatissimas Partium conuulsiones. ◉ Hioscyami herbae, in pultem suapte natura, resolutae ◉. iii. Olei Camomillae stillatiti ◉. iii. Olei therebintinae ◉. i. ß. misce, fiat linimentum, quo partes affectae, & neruorum, eo decurrentium origines illinendae sunt, mane & uesperii, linteaque eo imbuta, continuo in locis affectis relinquenda. Ad Uulnus breui spatio sanandum. ◉. Mellis despumati & bene purificati ◉. i. succi parietariae. q. s. incorpora, & fac unguentum, quo inunge, & statim liga, breui sanabitur. Secretum ad Hydropem. Distilla oleum salis, per retortam, uti scis; hoc oleo impasta flores sulphuris, ut fiat instar pultis; hoc distilla per retortam, & egredietur instar lactis, hoc est summum secretum in hydrope. Praestat etiam contra uenena, & pulmonum ulcera, uirgae quoque, & omnes cutis impuritates remouet. Praparatio salis Petra, in Pleurisi. ◉ Salis petrae ◉. ß. Tartari crudi ◉. i distilla septies per alambicum. dosis ◉. ß. usque ad ◉. i. in aqua fontis, mane, meridie, & uesperi, ac media nocte. Agit per urinam; & non per fedes: quia Apostemata non egent per sedes, sed per urinam expelli. Aqua mercurialis, medicinae inseruiens, magnarum uirium, in uetustissimo codice reperta; ne pereat post obitum nostrum, hic depingere uolui. ◉ Mercurii purificati ◉. iiii. Lapidis arenosi, ◉ ii. Primo fundatur Iupiter; ipso fuso, proiiciatur in Mercurium mundatum: fiat Amalgama, bene commiscendo; postea diligenter, aceto distillato cum aqua feruente, laua, exsicca. Deinde colloca hoc Amalgama in retortam, intra cineres, in furnello, in quo possis ignem administrare, & sit uas bene lutatum luto sapientiae, & cum uideris liquorem distillare in forma aquae, ignem indesinenter continua, donec tota aqua distillauerit, & cito cum ex illa massa habueris ◉. iiii. diligenter custodi. Et dicitur Aqua Alkali secreta. Uirtutes: istius aquae sunt, quae sequuntur. Haec aqua eradicat quascunque febres, si gutta una tantum sumatur cum aqua Buglossae, uel alterius huiusmodi. Nam si misceantur, in uicem capiendo, unam guttam, & Cyatum unum aquae buglossae, uel alterius, statim facit descendere omnem terrestreitatem, in fundum uasis, quam caute separa, per inclinationem. Hanc aquam tribus horis exhibe ante pastum, aegroto; & ne dubites; liberabitur, & optime cum syrupo conueniet Anhelosis; summopere prodest impeditis lingua, qui loqui nequeunt, & omnino, propter aliquam infirmitatem, loquelam perdiderunt. Item si mulier habuerit foetum mortuum, gutta sumatur; illico ciet foetum. Item si uis scire aegritudinem alicuius morbi, proiice tantum unam guttam huius aquae, in urinam illius, qui aegrotat; statim fiet Elementorum separatio, & siccognosces Elementum praedominans, in quo est corruptio, sicque aegritudinis causam agnosces, & adhibe remedium. Item si proieceris guttam unam in mensuram uini, efficietur acetum acerrimum, in uno die. Item supra corpora mineralia, quae omnino occulta sunt, manifestat. Item si uis scire, utrum si aliqua aqua transit per mineras, ◉ de praedicta aqua, cuius uirtutem cognoscere cupis; & guttam nostrae aquae proiice, fiet separatio, & pars mineralis decidet in fundum, quam exsicca; funde cum horrace; agnosces cuius sit minerae. Aquam illam noli proiicere, ualet ad uarias hominum aegritudines, Benedictus Deus, de quotidie, in aeuum: Amen. Alia aqua Ulcera Tibiarum, Lupum, Cancrum, aliaque uitia sanans. ◉ Aluminis rochae, Gallarum non perforatarum, aequales partes; puluerentur, & misceantur. Hos pulueres pone in uas factile aqua plenum, & cooperi, ne quid respiret, & sic relinque supra cineres calidos, prope ignem, horis 24. uel donec decrescat ad medias, sine ebullitione. Ista aqua laua ulcera, maligna etiam uulnera, & hoc ter, uel quater in die, apponendo lintea quadruplicata, in praedicta aqua madefacta: uidebis effectum. Aqua altera magnarum uirium. ◉ Uitriolii albi ◉. ß. Boli armeni ◉. u. Camphorae ◉. i. ß. fiat puluis, de quo accipe ◉. i. ß. quem proiice in aquam fere bullientem, & relinque parum feruescere, & amoue ab igne; subsident faeces. Ista aqua tepida foue quaeuis ulcera, sine alio additamento: fluxiones omnes tolsit, mundificat, confortat partem affectam, desiccat tam ulcera uetera quam uulnera. Dentes pariter confirmat, & gingiuas a putredine praeseruat: & oculorum lachrymas restringit. Proprium eius est ignem sacrum tollere, & ad scabiosas manus, & serpigines opitulatur. Alia Aqua mirabilis ad morbos Hepatis, Lienis, Renum, omniumque obstructionum. ◉. Uitrioli Hungarici ad rubedinem calcinati. ◉. ii. Silicum fluuialium optime calcinatorum ◉. iii. Tartari ad albedinem calcinati ◉. ß. in tenuissimum puluerem omnia contusa, marmorique inspersa collocetur in cellario humido, per dies 14. uel plures; resoluta per alembicum pistilla ter, singulis uicibus repuluerisatae materiae, affuso humore, ad extracti modum; postea retortae impone cum suo phlegmate, & lento igni distilla. phlegma primum dulce, postea acetosum spiritam, aucto gradatim igne, per horas 12. collige; ex capite mortuo calcinato, salem extrahe, & cum eo spiritum acetosum circula, maioris efficaciae causa. Dosis coclear unum, alternis auroris. Tam breui curat hydropicos, menses suppressos, omniumque uiscerum obstructiones, ut merito inter arcana non ultimum locum mereatur. Ad podagrae dolores intensissimos cito tollendos. ◉ Olei ex seminibus ebuli, per expressionem facti ◉. iiii. Mumiae ◉. ii. camphorae ◉ i. in marmore subacta, in linimenti consistentiam, quo pars affecta si illita fuerit, confestim dolore liberabitur, atque somnum aegro obrepet. Ad Renum obstructiones, & caleuli tum Renum, tum Uesica expulsionem. ◉ Olei Uitrioli ◉ in olei Tartarii ◉ ß. misce; fiet materia lactea; postea in salem concrescet. Huius Salis ◉. ◉. ß. Iulapii rosacei ◉. ii. Aquae Cinnamoni ◉. ß. misce. Efficacissimum inuenies detersiuum ad renes expurgandos per commodum. Dedi Brunae in Morauia cuidam capitaneo patienti Lapidem; & intra horam eiecit magnitudinae fabae: Ad Nodos, Atque Tophos. & scrophulas, singulare remedium. ◉ Brioniae nigrae radicem; excauatam cum mercurio sublimato imple, & colloca in humido cellario, ad dies 10. Tum mercurium resolutum exime, & radicem in partes diuide his fortiter expressis, succum collige, quo Nodus, & tumor inugantur tepide: deinde succo exarescente, locum affectum illine oleis sequentibus. ◉ Olei camomillae stillatitii ◉. ii. Cerae ◉. ß. Adipis Struthiocameli ◉. ii. misce, liquefactis Tophi, Choerades, Strumaeque illinantur; & sine dubio ( nisi prius computruerit materia ) dissoluentur. Catholicum Catharticum Minerale. Minerale stibium tenuissime pulueriza, tum supra marmot permisceto oximelite simplici, ut omnino amittat formam metalllicam: quo peracto, superfundatur acetum, maneat uas in loco calido, per mensem: deinde leui calore, distilla acetum, & remanebit in fundo materia instar pultis, quod, ualido igni, distillandum est; & ascendet oleum rubrum, zaccharo dulcius, quo utere in purgandis corporibus. Dosis secundum Bern. A Port. Tractatus uires. Nam corpora non sunt aequalia, ideo dosis certa dari non potest. Attamen dedi a ◉. ß. ad ◉ i. cum syrupo aliquo. Euacuat, & attrahit a remotis partibus, citra noxam. Ad Epilepsiam. ◉ Uitrioli exsiccati ◉. i. stibii ◉. ß. puluerentur subtilissime, fiat oleum, instar olei uitrioli, & hoc a sole saepius distilla. Rectificatur etiam supra caluariam contusam alicuius suspensi, aliquoties: Dosis a ◉. ß. ad ◉ i. cum syrupo aliquo, ut Conserua Anthos, Paeoniae, Maioranae, Bethonicae. Ne flocci facias. Emplastrum mulis experimentis clarum, & foedis ac diuturnis ulceribus, fistulis, segregans corruptum ab incorrupto. ◉ Picis liquidae uulgaris ◉. ii. butyri non saliti ◉. i. Mellis optimi ◉. i. Therebinthinae ◉. iii. Axungrae ouilis ◉. iiii. Resina ◉. ii ß. omnia lento igni liquescant, & paulatim inspergantur sequentes pulueres. ◉ Aloes ◉. iii Sulphuris ◉. ii. ß. Thuris ◉. ii. Masticis ◉. i. ß. & cum omnia fuerint colliquata, & cum prioribus fusa, adde salis triti communis. M. i. Aluminis ◉. ii. ß. Uitrioli albi ◉. ii. Calcis uiuae ◉. i. ß. Haec puluerisata misceantur e am optime, & cum prioribus pulueribus redigantur in formam emplastri. Quod si siccius euadit, addita pice liquida, fiat liquidius, de quo fiat sparadrapus, & supra ulcera, qualia fuerint, applicetur, & immoretur 24 horas, & detergatur, & ex alia parte super imponatur. Expertum saepius. Aliud Emplastrum dolores acerbissimos sedans, & Tumores discutiens. ◉ Picis nigrae, Calophoniae, Resinae pini, cerae ana ◉. ii. Bdellii, Opopanacis, ana ◉. ii. opii ◉ ii. Croci ◉ ii. Stir. eis calamitae, camphorae ana ◉ ii. spermatis ceti ◉ ui. sanguinis Draconis, Mercurii praecipi. ana ◉ i. ß. Croci martis ◉. ß. Gummi Elemi, & Iusquiami ana ◉ i. ß. dissoluantur gummata in aceto, postea adde picis calophon, resinae therebinti, liquentur; deinde adde masticis, Mirrhae, fiat Emplastrum, & in omnibus doloribus & tumoribus utere. Uaria alia Emplastra penes me sunt. At ista duo praestantiora sunt. Balsamus artificialis ad omnes Tumores & ulnera quaeuis, & etiam Bombardarumictus. ◉ Olei oliuarum, lini ana ◉ ii. uiridis aeris ◉ i. uitrioli Rom. ◉ ß. Pulueres ponantur in Oleum, supra cineres calidos, & cum soluti fuerint, exime ab igne, cui adde ◉ i. therebintinae clarae, & optime permitte fermentari, in loco calido, 8. dies: Et, cum eo uti uolueris, calide impone, & uulnus liga. Item ad Bombardarum usum, inunge turundam, & eo uulnus imple, & liga. Effectum animaduertes. Camphorae mirabilis praeparatio ad Cancrum ulceratum, ulceraque corrosiua, & ad Antracem, multas alias insignes uirtutes habens. Praeparatio Camphorae. ◉ Camphorae, cerae albae, cerusae, olei lilior, ana: ana: terenda terantur, & pone oleum in cacabum, & cum efferbuerit, pone Ceram albam, qua liquata, pone Camphoram tritam, paulatim mouendo, deinde cerusam, parum & parum iniiciendo, incorporando, mouendo uno circuitu omnia simul: & cum refrixerit, pone supra materiam, aquae uitae ter rectificatae ◉ i. misce inseparabiliter in cucurbita uitrea, donec acquiret summam albedinem, absque igne. Tunc hoc unguentum, pone in Alembicum uitreum, & luta optime, & sepeli in fimum equinum, per 8. dies, distilla per cineres, lento igne, & aquam iterum reaffunde supra foeces: haucque operationem repete saepius ad minus septies. Nota, quod camphora sublimabitur, sed penna deprimere oportet, & cum caeteris miscere. Frange Cucurbitam, & materiam accipe, quam in fundo reperies; in formam metallicam: tere, & incorpora, & ad usum reserua, in pixide obturata. Hae sunt eius uires pro Cancro. Ad Cancrum. ◉ Plantaginis utriusque Mi. fac decoctum, quo laua Uulnus, siue Cancrum, deinde exsicca linteo mundo, postea ◉ praedictum unguentum, & extende supra pannum, & applica supra uulnus, uel cancrum, ut unguentum contegat uniuersum cancrum: Ad Dysenteriam, & diarrheam desperatam, singularere medium: ◉ Corticis Guaiaci contriti ◉. ii bulliant in sufficienti. q. aquae, ad medias: cui impone Rosarum rubr. Balaustior. Plantaginis ana ◉ ii. bulliant per horam, & ab igne extrahe, & per linteum cola, cui adde Rheubarbari puluerati ◉ ii. catholici ◉ iii: fiat haustus. Ad sitim Febricitantium. ◉ Salis petrae praep. cum sulphure a ◉ ß. ad ◉ i. solue in ptisana, sorbeat aeger haustum optimum, sudores prouocabit, & liberabitur tam a siti, quam a febre. Aduersus Morbum Hispanicum. Facto praecipitato, more communi, accipiatur, & bulliat in aqua rosarum, deinde inter duas testas calcinetur, & paratum erit. Huius praecipitati accipe gr. xii. & pomo cocto excipiatur, pillulaeque formentur, & accipiat aeger, & statim eos abluat cum aceto, & aqua rosarum, tepide. Non enim pillula accipienda est die, post diem, at de quinto, in quintum diem. Propterea ne desistat sudare, accipiat Theriacam illis diebus, quibus non accipit pillulas, & caueat aeger ab aere, & uento frigido, aliter esset in periculo: & omnia quae bibit, & comedit, sint tepida. De Peste, unicum remedium, non Spernendum. ◉. Aquae uitae ter rectificatae, mensuram unam, Theriacae optimae ◉. ui. Myrrhae electae ◉. ii. Radic. Petasites ◉. iii. spermatis Caeti, Terrae sigillatae ana ◉. i. Hyrundinariae ◉. i. dictamn. albi, Pimpin. Ualerianae hortensis, ana ◉. ii. Camphorae ◉. i. omnia haec incisa, & contusa misceantur. Post ea abluatur Tartarum uini albi; optime exsiccetur, & teratur, retortaeque uitreae lutatae imponatur, cum magno recipiente; prouocetur distillatio igne aperto, sed principio gradatim. Nam maximo impetu fumi albi in recipientem ueniunt: ideo a fractura cauendum est. Facta distillatione, reperies aquam & oleum nigrum, quod ab aqua separandum est. Aquam impone cucurbitae, & distilla in cineribus bis uel ter. Huius sume partem unam, & compositionis superius reseruatae partes duas. Si praedictae compositionis habes ◉ iiii. aquae Tartareae ◉ ii. misce, & relinquatur liquor supra faeces. Usus eius est, ut singulis 14. diebus semel sumpserit ◉. i. in uino odorifero, & per duas horas sudet, & a cibo & potu abstineat aliquot horas. Praeseruat optime. Quod si quis infectus est, illico intra 12. horas sumat huius aquae coclear unum, in tribus coclearibus uini, sudet horis tribus, & horis sex abstineat a cibo & potu. Si opus est, iteretur. Quod si, nimio calore Hepatis, prunella gigneretur; tum, ◉. Cancror. fluuialium uiuorum, Sedi maioris. i. Barbae Iouis Mi. Simul tusis & mixtis, cum aliquot coclearibus aceti rosati, per linteum ex primentur: in die aliquoties coclear exhibe: ab extra fronti & temporibus calide appone, linteis calefactis. Buboni, si adest, applica Emplastrum factum ex Opopanace mixto cum oleo laterino: hoc cito maturat & uenenum extrahit. Habes propemodum aquam diuinam qua obstructiones omnes soluuntur, & mira, quam parsit scribere, praestat. Deum adora, & illi subditus esto. Finis Tractatus specificarum Receptarum. De his plura in nostro Antidotario Chemico; si Deus concesserit longa frui uia, Interim his utere, & feliciter Uale. Tuus a Portu Aquitanus. Dabo in sequentibus, Deo propitio, Mercurium uitae nostrum, longe praestantiorem eo, quem Paracelsus in suis Archidoxis descripsit. De Alchemia Tractatus Secundus. Epistola Dedicatoria. D. Ioachimo Tanchio. Philosophiae, Et Medicinae Doctori, ac in Academia Lipsiensi Professori Clarissimo, Bernardus Penotus A Portu S. Mariae, Aquitanus. S. P. D. Ueneranda antiquitas ( Tanchi Doctissime ) Inuentores Artium & Disciplinarum authores tanti fecit, ut alios Apotheosi donarit ) aliis statuas, honoris ergo, erexerit. Nec istud prorsus absque ratione, & merito. Quum enim conditio ea, in qua creatus fuerat Adam, primus noster parens, ipsius peccato, ex foelicissima, miserrima esset reddita: ipsique, & omnibus eius posteris, ore diuino, esset intonatum: In sudore uultus tui panem tuum comedes: necessaria fuit artium & disciplinarum inuentio, quibus isti morbo, & malo remedium afferretur. Ad quod Patrum, qui ante Diluuium uixerunt, longeuitas referenda est; nimirum, ut artes & inuenirentur, & discerentur. Uerum enimuero, si artium Inuentoribus iure magni sunt attributi honores; eosdem iis, qui artes & disciplinas, ueluti ex sepulchris eritas, luci restiuerunt, ecquis iure deneget? Magium fuit reperisse, sepultas postliminio restituisse auctiores reddidisse, maximum. De reliquis, taceo; sit noster hic sermo de Spagyrica. Ante haec tempora ueluti demortuam latuisse, quis nescit Spagyricam artem tam utilem, tam diuinam, tam necessariam? Sed iam pristino nitori, etiam cum augmento, restitutam, quis, nisi caecus, non uidet? Perquos uero? Ego ( Tanchi. Doctissime ) si te inter praecipuos nominem, quis ibit inficias? Iure igitur & tibi assurgunt Docti, & ego tibi duplici debito sum adstrictus. Primum obhoc ipsum; deinde, quod meo nomini inscribere, & dicare dignatus sis librum de Lapide Philosophorum. Unde prorsus ingratus sim, nisi in grati animi signum, aliquam laborum meorum partem tibi offeram. Accipe ergo Arislai uetustissimi Philosophi Dialogum de uera Lapidis materia, eiusquem praeparatione, longe Auro, & Argento communi praestantiorem. Quandoquidem Philosophorum aurum uiuum est, caetera corporae mortua uiuificans. Lapidis uero nostri materia unica res est, omnium aquarum fortium uim inse continens, ( ut dilucidius in praefatione Apologetica patebit ) habens in se ex se, & per se, natura quicquid ei est necessarium; ut in Dialogo, & sequentibus uidere licebit. Quem Dialogum tibi uoueo, dedico, adscribo, ut sit Antidorum illius, quod a te accepi. Si quid maius in meis iscriuiis reperissem, obtulissem lubentissime. Hoc tamen tibi, non ingratum fore, ut sperem, facit tua humanitas; &, ut confidam, iubet, tum tua eruditio, cum operis dignitas. Illius penes te sit iudicium. Et me tui amantem & obseruantissimum, redama. Uale uir Clarissime. Ornatissimo Uiro, D. Bernardo Penoto, Utriusque Medicinae, Doctori Celeberrimo, summoque Chimico, amico singulari; Petrus Enochus. S. P. D. Quod crebris expostulationibus, Penote Doctissime, a te, per literas, petii, id tandem annuisti, nempe huiusce libri tui editionem, cuius αυτογραφον in eum finem ad me misisti, sicque & animi erga me tui candorem, & studium, tuamque pietatem eximiam in proximorum tuorum utilitatem testatam fecisti. Eum legi, idque multoties, & eius lectio repetita magis ac magis placuit. Ita ut libere ausim dicere, totam Philosophantium cohortem D. Guiberto multum debere, qui suo libro bro fucato, & lenociniis uerborum selectorum referto & ampullato, hos tuae Mineruae foelices partus, in Lucem dare te adduxerit. Tu fortassis Elias ille Artista, qui in extrema huius mundi senecta, hanc Scientiam sacram enucleare, & tot ambagibus, figuris, metaphoris, aenigmatibus, uerbis obscuris inuolutam explicare, detegere, facilem, & apertam reddere debes. Faxit Deus, & ut inuictus athleta, quo pede coepisti, perge. Sisque, quaeso, φιλοψοχος σοῦ maxime, ut tibi tempus, & sanitas non desint, in hac tua iam admodum prouecta aetate; sed tamen, Dei beneficio, satis robusta. Uberiores & desideratos, quam unquam, producendi fructus in proborum φιλο¬ χυμῶν, καὶ φιλιατρείαν commodum, & utilitatem: relaturus tum a Deoopt. Max. mercedem, a te in coelis expectatam, quam accepturus, tuarum uirtutum, & beneficiorum encomia, & gratiarum actiones a piis, & doctis cooeuis tuis, qui te uenerantur, & suspiciunt, & amant, apud quos etiam memoria tui, tuorumque laborum, ut & apud posteros pergrata, foelix, semperque laudanda futura est. Uale, & me unice te amantem, redama, ac uiue, ut ex animo exopto, Mathusalemi annos. Ambussone, kalendis Aprilis, anno reparatae salutis. 1607. Bernardi Penoti A Portu S. Mariae Aquitani Praefatio, Apologetica; in qua D. Nicolai Guiberti Lotharingi error, & falsa opinio, de Alchemia, tum authoritatibus, rationibusque, tum exemplis euincitur. Nusquam fuit: Ars, siue scientia tam saera, quin suos habuerit osores & contradicentes haereticos; inter quas Chemia non postremum tenet loquae tamen, post diuinorum Mysteriorum contemplationem, nulla est dignior. Haec uere Philosophandi dux; in qua & rerum secreta rimari licet & arcana facile amplecti. Haec bonis, haec sapientib., haec doctis uiris, haec Principibus, Regibus, & Imperatoribus digna exercitatio, & honesta uoluptas prae caeteris appetenda. At licet sit magnus impostorum, & sophistarum numerus, hac nostra ferrea aetate, uix inter ipsos uir bonus dignosci potest. Unde qui spagyticas artes in lucem reuocare conantur, ignobiles, & obscuri non modo remanent, uerum etiam experiuntur multorum odia. Et ars ipsa ab iis, qui ei fauere & eam tueri deberent disaceratur; & peius cane & angue odio habetur, ut uidere est in libro D. Guiberti Lotharingi, in quo omni conatu & uiribus nititur probare artem Chemiam nullius momenti esse. Negans insuper Thomam Aquinatem, Raymundum, Arnaldum, libros de Lapide Philosophorum, eorum nomini attributos, scripsisse. Sed bene est, quod huiusmodi libri in Bibliothecis, ubi Praesides fuerunt, extant: imo quod apud me aliquot sunt etiam. Ualeat igitur Rhetor Guibertus cum sua loquacitate, qua nihil utilitatis adipiscitur, praeter latinitatem, in qua summopere sibi placet. Nam meretriciis illis orationis pigmentis & uerborum phaleratorum apparatu, non docere, sed fallere, non pascere animos solidis doctrinae cibis, sed inanibus titillare uerbis euenit: quod certum sequentibus demonstrationibus patebit. Non temere, Magister Guiberte, rescindendum, quod longa consuetudine, multaque uetustate firmum est. At huic scientiae quaesita, & firma uirtute parta gloria est. Non igitur tuis scriptis aut tuorum similibus corruet. Cum ante Aesculapium, longe ante Hippocratem confirmata & stabilita sit. Temere igitur facis, quod uetustate multa firmum, id pauca latinitate destruere uelis: quod tamen fieri non potest, nec ulla arte, nullis consiliis opprimi. Cuique igitur suis studiis frui concedatur. At nostri instituti minime est, tempus in huiusmodi nugis refellendis terere. Sed breuitatis causa te, D. Guibertum, relego ad proaemium a Doctissimo Magistro Theobaldo de Hochelande Mittelburgensi editum, de Alchemiae difficultatibus. Ibi enim quicquid desideratur & excogitari potest, reperitur; ut nemo amplius addere aliquid possit ad quaestionem soluendam. Dicam igitur cum illo Doctissimo Uiro, Doctissimorum & integerrimorum uirorum scripta, D. Thomae Aquinatis, Hermetis Trismegisti, Raymundi Lullii, Marsilii Ficini, Arnaldi Uillanouani ( quem Iohannes Andreas Iurisconsultus uocat Theologum, summum Medicum, & Alchemistam ( & aliorum, qui omni exceptione sunt maiores, Artem uerissimam, & naturae genetricis aemulam. Et cur Uiris tam praeclaris fidem detrahendam & sciolis quibusdam potius credendum iudicabimus, qui peruerso ludicio cauillantur artem uanam & adulteram esse? quique clamitant, non alia de causa aenigmatice & obscure traditam, nisi ut exercerentur otiosorum hominum ingenia? Absit ut existimemus antiquos illos uenerandae authoritatis philosophos consulto aliquid falsitatis memoriae commendare uoluisse, qui summam operam Ueritati inquirendae semper nauarunt, famamque in posteros non ex nugis & inanibus, sed arduis & sublimibus, ueroque ac stabili fundamento nixis quaesiuerunt. Huc etiam accedit diuersarum gentium consensus. Nec enim Latinorum solum, sed & Graecorum, Aegyptiorum, Arabum, Chaldaeorum, Gallorum & Germanorum, Hispanorum & Anglorum de Metallorum metamorphosi, monumenta quotidie studiosorum hominum manibus teruntur, quae uno ore quasi ( quanquam linguis dissonis ) clamant esse artem uerissimam, nihilque post legem diuinam ( ut in principio diximus, in qua est salus animae ) a summo Deo in hoc mundo homini concessum fuisse magnificentius, aut sublimius: & summopere summo studio inuestigandam uigilique labore quaerendam praedicant. Forte in hoc falluntur qui artem negant, quod cum infiniti Chemici huic uacent, neminem uideant qui se scientiam adeptum esse glorietur. Sed sapientibus & causas euentuum perscrutantibus nihil admiratione dignum contingit. Quandoquidem admirationis mater ignorantia ipsa est. Quotusquisque enim est qui in debita materia operetur ut oportet? Unus uix e millibus. Quid igitur mirum, si debito multi frustrantur fine? Quare non insulse Auicenna inquit, Qui accepit quod debet & miscet & operatur ut debet, procedit inde ut debet procedere. Plerique indocti sunt sine, qui ne communem quidem sermonem intelligant, eo minus ergo metaphoras & sapientum analogias. Alii, quamuis docti sint, & ingenio perspicaci, libros tamen non habent, ant quia expendere & illorum pretia non ualent soluere ob auaritiam, aut non possunt ob paupertatem sibi comparare, aut quod exemplaria inuenire nequeant, iis in locis quibus immorantur & a peregrinatione abhorreant: illi uero qui libros & artem per Dei gratiam consequuti sunt, meminerint dicti Salomonis, sapiens abscondit scientiam; Os autem stulti confusioni proximum est. Neque enim desunt causae quare scientes se se non reuelent. Cur uero? Uno uerbo respondebo: Felix quem faciunt aliena pericula cautum. Plurimi nostris temporibus misere perierunt ob Principum inuidiam, timentium ne ab eorum potestate aufugerent, sed de iis in sequentibus. Quidni crederent Thomae Aquinati, dicenti, nihil prohibere artem uti naturalibus causis ad producendum naturales & ueros effectus. Quamobrem pedibus in sententiam Marsilii Ficini eunt, qui Uiuentia omnia tam plantas quam animalia spiritu quodam se multiplicare affirmant. Spiritum autem in metallis crassiori cohiberi materia, qui si aliquantum rite secernatur, secretusque in sua sede connaturali conseruetur, praeter omne falsum posset sibi simile generare Qui tantorum uirorum & tot gentium consensui non credit, rationibus ne ipsa experientia uictum se fatebitur, sed potius Diabolo & futilium magorum nugamentis, quam Deo & naturae potestati transmutationis effectum adscribit. Sed quaeso a quibusnam potissimum Arti contradicitur? Ab iis nempe qui mea olfecetunt aut nunquam libros Chemicos nisi raptim perlegerunt: Eo plane modo quo canes e Nilo aquam lanibunt & fugiunt, qui cum non intelligant intima naturae penetralia scrutantibus Philosophis & arti, ingenii tarditate culpam imponunt. At quid iniquius quam ut oderint homines quod ignorant. Quid magis temerarium quam ut iudicium ferat rei imperitus? Dudum non frustra exclamauit comicus. Homine imperito nusquam quicquam iniustius, qui nisi quod ipse facit, nihil rectum putat: At si diceret Scientia non habet inimicum nisi ignorantem. Ad confirmandam ueritatem quaestionis, An ars sit, multum ualent authoritas, ratio & experientia. Possem uero primum multorum grauissimorum Uirorum testimoniis, authoritate & experientia artem ueram esse euincere. Non ita pridem est, me a Clarissimo uiro tibi, Guiberte, bene noto, & cuius patris quondam familiariter consuetudine utebaris, literas accepisse, quas cum caeteris, Deo fauente, aliquando in lucem proferam, quibus doctus ille uir ad me scripsit, se uirum quendam probum Chemicum in aedibus suis accepisse, eique uncias quatuor cum dimidia plumbi suppeditasse, & mediante semigrano certi cuiusdam pulueris rubei, supra fusum plumbum proiecto, totum plumbum in uerissimum purissimumque aurum conuersum fuisse, absque ulla diminutione. Argentinae etiam, praesentibus uiris probis & fide dignis, maiora praestitisse, me quoque certiorem fecerunt alii. Qui hoc praestitit homo est mihi bene notus, & in Anglia una commensales fuimus. Superstes est, Dei gratia. Ast hominem ut te conueniat, uique experientia te praesente artem probet esse ueram, expectare noli: Insuper audio Lutetiae ante aliquod menses, Iuuenem nomine Carolum, Doctoris Sorbonici famulum, apud quendam magnae authoritatis aulicum delatum, quod arte Chemica aurum conflatum nullum examen subterfugiens, hinc inde diuenderet; is iussu Magnatis a Lictoribus captus, dum in custodiam duceretur, & in uia sibi notum aurifabrum offendisset, dixit, An non uis a me adhuc marcas quinque argenti purissimi emere? Pragae uero, meo tempore, idem ab Edoardo Kelleio factum est in aedibus Doctoris Hagecii Thaddaei, Ubi libram integram argenti uiui in purissimum aurum conuersam, guttula unica liquoris rubicundissimi, uidi. Extat adhuc & seruat, ut incredulos exemplo illo uincat. Prae manibus saepius habui, & quod magis mirum est, restat uidere signum illius laticis haerentis supra mercurium in aurum conuersum, instar rubini, & ex illo residuo, posse iterum tantum auri fabricare, quam antea. Taceo nunc de Bohemia & Saxonia, tempus omnia reuelat. Et nisi de his librii plures editi essent, inter quos lege libellum de Ueritate & antiquitate attis Chemiae authore Petro Roberto Uallense, & Petri Boni Ferrariensis de certitudine artis, qui inter alia inquit, Saltemsileant & quae ipsi ignorant non condemnent. Nemo uerus Sapiens artem negauit. Meditentur haec, Ars si sit, quomodo fit: Et si non sit, quomodo non sit. Aui tempus expectent, quo Deus aliquem excitet, ut ars clarior & lucidior euadat. Quandoquidem Dei prouidentia praeuisum est, ut quisque ambulet in uocatione quam uocatus est. Et ne sutor ultra crepidam. Arrige aures. D. Guiberte & Orationi meae attende. Quandoquidem multa hactenus a Philosophis, qui uere Philosophi dici & merito possunt uocari, occultata fuere: in tui gratiam & tui similium artem a Ueteribus Patribus aenigmatibus, obscuris Uocibus refertam, enucleabo. At primum & necessarium in qualibet scientia habere subiectum oportet, circa quod aedificetur. Haec autem scientia pro subiecto habet uniuersam naturam idcirco aiunt lapidem esse in omnibus. Non tamen quod eius materia ex omnibus rebus seligatur. Imo dicitur in omnibus esse ratione primi mouentis in rebus naturalibus, qui spiritus uegegatilis nuncupatur, quo nostra materia Lapidis prae caeteris abundat. Spiritus hic tam est in animalibus uegetalibus, quam mineralibus. Ideo lapis dicitur animalis uegetalis & mineralis, non propterea debet elici ex animalibus aut uegetabilibus. Nam ( ait Philosophus ) si uis mederi metallis, origo tuae medicinae sit ex metallis. At spiritus iste nimis sigillatus est in metallis, quaesiuerunt in mineralibus non in omnibus, sed ubi natura illum abdidit. Quo igitur nomine haec materia insignitur? Dicam, sed prius percunctor, Tu D. Guiberte, si libet respondebis, quid tu intendis facere? Quia exfine intentionis resultat principium operis. Sidicas aurum & argentum, perperam respondebis. Quandoquidem ueterum sapientum intentio nusquam fult, ut aurum & argentum ista medicina construerentur. Finis & scopus eorum fuit ut mens sana in corpore sano esset usque ad terminum a Deo praefinitum. Tantae enim sunt uires in hoc puluere in corpore assumpto, ut in momento aequet humores, & corpus temperet eo temperamento; ut unus alteri humori non dominetur, quod Raymundus Lullius optime nouit & usus est, Uixitque centum & quadraginta, annos, & nisi a Sarracenis interfectus, superasset ducentos ( si Deus uoluisset ), Sapientes ista animaduertente ultra perscrutantes, tentare uoluerunt supra metalla imperfecta, sic ratiocinantes; si medicina ista lepram & hydropisim sanat, & humanum corpus conseruat, quid uero supra imperfecta metalla? Et ita tentarunt, & uorum repererunt. Tunc sese iuramento obstrinxerunt, nunquam artis arcana pateficere, imo occultare coeperunt artem ne ab indignis raperetur. Longum esset argumentum hoc prosequi, non: Uolumina parua construere oportet. Sed de his alibii. Ad orationem institutam reuertemur, ut intelligatur de quo agendum sit, nempe de materia Lapidis. Huc fere omnes Alchemistae impingunt. Cum Philosophi omnibus nominibus nuncupent; & hoc iuxta colorum uarietatem, nam antequam ad summam asbedinem deueniat, apparent omnes colores qui excogitari possunt. Eo enim nomine cuius color erumpit, nominarunt. Non mirum, si plures sunt delusi operantes circa literam quae occiuit, spiritus, idest occultus sensus uiuificat. Praxis huius magni operis maximum naturae superato arcanum. Et nisi diuinitus aut ab artificibus reueletur, aut ipso opere ostendatur, nunquam ex libris exculpetur, nisi uerae materiae cognitionem habueris, tunc liber librum aperit, & non antea. Dicamus igitur, Sulphur & Argentum uiuum materia sunt lapidis. Idcirco eorum cognitio est necessaria, ut melior seligatur, quo citius lapis perficiatur. Certa quaedam materia latet in corpore quodam parata, absque alia praeparatione. At difficillima est ars Inuemendi, ut Raymundus dicat, in hoc mundo Inferiori, nullum maius secretum quam illud; quod consistit in Saturno Philosophorum adeo; ut illi qui penitius eius uirtutem & naturam perscrutati sunt, inuicem sese luramento obstrinxerint, nunquam prodituros naturae secreta, ad extremum usque uitae terminum. Quandoquidem eius Operatio est plane huiusmodi, ut uarios habeat Usus, quod debite praeparatum, non solum tetros corruptosque humores nostri corporis pellit; Uerum etiam imperfecta metalla in purissimum autum, quibuscunque experimentis probatum, conuertit. Ast ego pietate motus, materiam proprio nomine reserabo. Et cum Arnaldo de Retardanda senectute enucleabo. Uocat enim Chiffir minerale, id est, Lapidem animalem. Huius ueteres praeparationem propter inuidiam, caelarunt. Alio autem nomine saltem mineralem notauerunt; eiusque praeparationem etiam occultauerunt, nam praeparatum, aurum, corallia, & margaritas potabilia reddit. Abissini autem Bistumi nominant. Alii chaos minerale, in quo maxima uis mineralis est; in quo etiam omnia metalla latent, & lutent. Item alius dicit, Materia Lapidis nihil aliud est, quam spiritus mundi corporeus in uentre terrae factus, qui a se recipit facultates omnes tam animales quam uegetabiles & minerales, ut superius dictum est: sicut aliqua cera recipit in se omnium formarum impressionem, sic argentum uiuum delitescens in materia lapidis, recipit omnium rerum proprietates. Uideigitur, D. Guiberte, si elicitus & liberatus a suo chao, & suis faecibus uindicatus, & in quintam essentiam redactus, quam mirabilia praestaret? Lapis Sapientum inquit Senior in ipso & ex ipso perficitur. Radix & rami folia flores & fructus. Est enim sicut arbor: ex una arbore quot rami, quot denique grana? Ita se habet nostra frugifera arbor Philosophica, continens in se auri & argenti semina, quae in propriam terram seminata, plurimos Soles & Lunas producet in infinitum, sicuti semen ita & seminatum. Naturaliter enim natura similis in natura sua simili actionem & operationem habet perpetuam, & non diuersa specie, multo minus in diuerso genere. Quo enim est maior rerum diuersitas, eo etiam maior est rerum unitas. Natura uero disponit omnia in potentia, quatenus ars ea potest & debet perficere actu. Natura enim uitri materiam produxit, nusquam uitrum. Sic ferrum in rudi materia iacens creauit, rudeque nobis tradidit elaborandum, ut ex eo calceos equis paremus; lanceas & falces faciamus. Herbas, arbores, gemmas, corallos, aurum & omne id quod oculis cernitur, Medicinam recte non dixeris, sed est rudis & immunda materia, in qua adhuc pars impurior manet & occultatur. Alchemia uero medicinam purgare, dissoluere, & heterogenea ab homogeneis secernere docet: Aliter putrida putridis, & corruptibilia corruptibilibus miscerentur. Etiam Author naturae Deus materiam quandam lapidis unicam & simplicem creauit, quam metallorum radicem sapientes uocauerunt. Si per Chemistam Philosophum non disponeretur de potentia ad actum, semper in eodem statu permaneret, ueluti uitri materia. Nam si per magisterium uitriarii non disponatur, nusquam uitram fieret. Haec lapidis materia unica est res, ut saepius repetitum est Igitur unum quod est, non numeratur, nec diuiditur. Si enim numeraretur, unum esse desineret. Et si diuidatur, compositum esse incipit. Unum uero & simplex memento accipere, si uis in Philosophia profiteri. Ab uno & simpliei qui in Philosophia recedit, finem & perfectionem nunquam inueniet, quandoquidem natura ex uno produxit omnia: & sic in uno conueniunt ambo simul. Est natura mater, & ars filia. Et ubi natura desinit, ibi ars incipit. Et sic est ordo & regula ueritatis & non aliter. Unum igitur ubi inuenisti, quod in se ipso habet omnia, quibus ad perfectionem sui indiget, alia extranea illi uni rei adhibere noli, alias non perfectiones, sed corruptionem operaberis, & ipse pessime decipieris. Materia enim lapidis est unica res, non adeo simplex, quin quatuor constet elementis, ut caeterae tes elementatae. Sicuti arbor plantata ex seipsa, in seipsa, & per seipsam, suos fructus profert in tempore suo. Nostra enim materia sic se habet ut arbor, si transplantetur, sua quoque aqua irroretur, producet suum fructum, quo supra impura metalla seminato, conuertet in aurum purissimum indubitanter. Arbor illa Philosophiae quidquid ei necessarium est, in se continet, sine alterius praesidio, ut in Dialogo & sequentibus perspicue ( Deo uolente ) uidebimus. Tu uero, D. Guiberte, sapientum regulas admonitionesque sequere, dicentium: De iis, quae nobis non apparent, certum non habemus iudicium. Et quae nobis dubia sunt, in meliorem partem interpretari debemus. Sapientis igitur est, de iis quorum cognitionem & certitudinem non habet, potius iudicium suspendere, quam ita mordicus insectari. Quandoquidem propter abusum non tollitur usus. Artifices non aequales, unus altero peritior conspicitur. Ars enim non pendet ab artifice, sed artifex ab arte. Ideo ante omnia in hac quaestione, An ars aliqua sit licita, considerandum est. An Diuino aut humano aliquo iure sit prohibita. Nam licita aut illicita ita discernuntur. Quantum ad Diuinam, certum nullum textum reperio, ubi Alchemia, & auri confectio prohibeatur: cum tamen innumera uitia & crimina legislitor diuinus Moses in Leuitico & Deuteronomio persequatur. Neque puto magis illum prohibuisse distillationes & alembicationes, & auri & argenti confectionem, quam iocalium & annulorum, caeterotumque eiusmodi ornamentorum conflaturam. Quantus etiam laminarum & bractearum auri usus apud populum Dei fuerit, nemini ignotum est, imo uidetur Esdras suffragari Chemistis cap. Uiii. lib. Iiii. Et respondit ad me & dixit, Hoc seculum fecit Altissimus propter multos; futurum autem propter paucos. Dicam autem similitudinem o Esdra: Quomodo autem interrogabis terram & dicet tibi, quoniam dabit terram multam magis, unde fiat fictile; paruum autem puluerem unde fit aurum, sic & actus praesentis seculi. Quantum uero ad lus Ciuile, certe nulla litera in Digestis, Cod. Iust. uel Nouell. ostendi potest, quae ad prohibitionem Alchemiae pertineat. Imo potius fusorum ars comprobatur & laudatur. At plures sunt Alchemistae monetarum corruptores, falsarii. Et sacra pagina quot Haereticos? quot Medicina impostores habet? Et Iurisprudentia, in qua tot sunt rabulae? Harum disputationum laudanda est pietas & probitas. Sed tamen rogandi sunt, ut cogitent artificum uitia nequaquam arti imputanda esse. Sed, ut ait Iurisconsultus: Alieni admissi poena ab iis, quos nulla culpa contingit, remoueatur. In Summa, quilibet non amat id cuius cognitionem non habet, sed etiam fugit, contemnit, nec discendum putat. Corpus solummodo externum curat, mensque suum Deum colit. Quanto autem scientia ac cognitio alicuius rei plus crescit, eo magis amor eius augetur. Ast Guibertus linguae latinae, & loquentiae cognitionem haud ignorat; ideo Commentarios suos uerborum lenocinio conscripsit, ut tali fuco artem sibi incognitam annihilet. Nos uero fornaces circa uersamur, nostroque fumoso latino conamur simplici oratione ueritatem tueri & defendere. Testor enim me non uidisse, neque legisse D. Guiberti libellum, sed relatu cuiusdam amantissimi amici, & illius rogatu prouinciam respondendi accepimus, misitque amicus ipsius. Nicolai, Balsami Aegyptiaci descriptionem. At in sequentibus nos ( Deo propitio ) Balsamum alium longe praestantiorem exhibebimus, unico simplici confectum. Interea Lectores beneuoli, & opere & ore & scriptis ueritatem ab iniuria uindicate, & Deus Ueritatis & Mysteriorum author nobiscum erit. Iterum bene ualete, & quicquid a me propositum est, boni consulite. Facilitas Operis Est Eius obscuritas. Et iam ex solo Argento uiuo Philosophorum Lapis confici potest: Quare dicitur Philosophorum, & non Naturae. Non est, ut diutius immorer ad D. Guiberti errorem de Balsamo Aeyptiaco corrigendum. Quantum Aegyptus a nobis distat nemo ignorat. Fruamur more Maiorum ( inquit doctus Hollerius ) natura nobis domestica atque familiari; legatur materia nobiscum edita, quamque ultronea natura promit. Aliis autem remedis, ueluti externa manu & auxiliaribus copiis uti conueniet. In eadem causa sunt, quibus nihil placere potest, nisi quod Indiam loquatur & extremum Oceanum; qui tantum externa probant & exoticas merces admirantur. Hunc errorem ignoratio primum peperit. Deinde quia rudibus ingeniis bonarum rerum consuetudo grauis est, & bona fide oblatae merces uulgo sordescunt. Quid quod externa illa longo quaesita mari, grauibus periculis inuenta, insanoue sumptu comparata, exoleta fere, adulterata, suspecta denique ad nos perueniunt, nec alio saepe momento constant, quam impostura. Annon haec dementia est ita subscribere alienis? Uana, euanida, ac fere dubia auxilia sic persequi, ut urgentem domi extemporaneam certamque medicinam deseras? Medentur scilicet aliena fide, etiam impune est iugulare aegros: Institorum fraude calcantur multa, & sunt in oculis, quae cum flatis fusis recoctis, & ex India & rubro mari comportatis praeferas. Uernaculae nobis sunt atque domesticae opes, quibus uulnera coniungas, repurges sordida, sinus impleas, & Cicatrices claudas, eaeteraque praestens omnia, quae Chirurgi opere atque disciplina continentur. Exquirantur foras, quae domi non habeas, Ast enim domi, & in syluis, fere in omnibus locis habes simplex, a quo potes elicere Balsamum sine sumptu, saltem paruo, non magno labore petitum, quo omnibus Uulneribus desperatis potes mederi, circa 24 horarum spatium. Talis Est Formula. Sub finem mensis septembris grana illa rubra, quae Matrissylua, alias Periclimenon dicta, fert, ad sufficientem quantitatem collige, & in cucurbitam seu botiam pone: obtura probe cucurbitam nequid respiret, & in fimum equinum calidum, per octiduum reponatur. Peracto tempore aquam in Baln: Mariae elice: Deinde quod distillatum est, supra faeces repone, & iterum in fimum equinum per 24 horas collocabis, quibus absolutis, percineres iterum distillationem prouocabis: exibit inde aqua & oleum, quae per balneum mariae separanda sunt: aqua primo exibit, oleum uero in imo uasis residebit. Illud est Balsamus ille admirabilis, cuius & admirandas uirtutes in nostro Antidotario Chemico, una cum reliquis adnumerabimus, mediante Iesu Christo. Tu interim, candide Lector, eo fruere & Uale. Incipit Arislai Uetustissimi Philosophi, de lapide Philosophico, in modum Dialogi, opus, hactenus non excussum, etc. In nomine Dei omnipotentis, Amen. Scias, Charissime, quod Spiritus Domini ante coeli & terrae creationem; ferebatur super aquas. Deinde omnia ex Aqua creata sunt. Hanc aquam diuisit Deus, cum dixit & praecepit aquae partem fieri aridam. Hanc: uocauit terram, aliam aquam nonconuersam ad terram: conseruauit irrigandam ut humectaretur. Quia terra fructum nullum dat, nisi aqua sua pluuiali humectetur. Nunc manifestabo tibi naturali conditione, de Lapide omnium Philosophorum in hoc meo proposito, qui triplici ueste est ornatus: scilicet Lapis diuitiarum & charitatis: Lapis releuationis ab omni languore, & in eo continetur omne secretum, & dicitur Diuinum Mysterium a De odatum: & in mundo non est res sublimior. Ergo diligenter notare debes, quod tibi dixi, Lapidem nostrum triplici ueste esse ornatum. 1. diuisum, corpore scilicet spiritu & anima tenebrosum est. Et ut id corpus reuiuicetur, redde ipsi animam, & uiuet. Disc. Bone Magister non intelligo dicta tua, nimis enim sunt mihi obscura: quandoquidem superius de uno tantum Lapide mihi dixisti, nunc autem de tribus, scilicet de corpore, spiritu & anima. Si esset unus lapis non essent tres. Mag. O Fili, remoue uelamen tuae ignorantiae, & cognosce ueritatem; nonne dixi unum Lapidem, siue unam rem tantum; quia cum corpus in suam primam materiam redactum est, scilicet in aquam unduosam, tunc dicitur una res. Et radix physica, ex qua rami infiniti multiplicantur, dicitur Lapis, in capitulis philosophorum notus, & Philosophi habuerunt. Ideo ab illo Lapide scilicet terra alba uel rubra, extrahitur anima sua, per modum separationis & subtiliationis. Disc. Dilecte Magister, utrum sublimatio. et subtiliatio sit necessaria in hoc opere. Mag. Scias, o Fili, quod sublimatio nostra non uulgi est, sed est Philosophica. Nostra etenim sublimatio non est aliud, nisi subtiliatio, eo quod in sublimatione ipsius Lapidis superfluitates remouentur, partes uero non fixae eleuantur per fumum & uentum a partibus fixis. Sed uolumus, quod haec duo fixentur & praestent facilem fusionem. Ideo qui perfecte sublimat, subtiliat: totum opus perficit. Disc. Magister, audiui saepius a te, quod Elementa separantur per modum separationis. Mag. Fili mi, scias quod in sublimatione nostra hoc totum fit: quia illa elementa, in nostra sublimatione perfectissime separantur, & lapis quidam albus completur tribus Elementis, scilcet terra, aqua id est Mercurio & anima: & scias quod faex id est terra, est radix & dicitur nutrix omnium Elementorum, & uerum fermentum: Aer id est anima, est penetrans: spiritus id est Mercurius est portans: & sic capias nostram sublimationem id est subtiliationem: & illa dicuntur Elementa. Atque ut melius intelligas, Terra nostra fixat spiritum id est Mercurium & fermentat, Aer in Anima penetrat: Spiritus in Mercurius terram mundat & abluit a sua impuritate. U. g. Quando de coelo pluit aqua super terram, tunc fit lutum nigrum; quod ex decoctione ipsius solis id est ignis, ipsa aqua id est spiritus exsiccatur, & sic fit terra alba. Sic est in opere nostro, o Fili, pauci sunt qui illam subtiliationem intelligant. Idcirco qui illam ignorant, in uanum laborant. Disc. O Magister excellentis doctrinae, dic obsecro, utrum haec omnia fieri possint uno Uase, & uno furno? Mag. Scias, Fili mi, secundum materiae quantitatem. Quod si materia fuerit multa, tunc in uno uase compleri non poterit, sed in pluribus, unum uas & unus furnus, in quo uase fit nostra sublimatio id est subtiliatio, coagulatio, fixioae, inceratio, solutio, tinctura alba & rubea. Disc. O Magister, admodum laetatus sum ex iis, quae dicta sunt mihi. Hoc enim multis temporibus scrutatus sum, & nunquam experiri potui. Nunc uero per tuam eruditionem ueritatem huius Magisterii plane agnosco. Sed, Dilecte magister, tua Reuerentia dignetur mihi enucleare modum coniunctionis Elementorum. Quandoquidem separationem nec coniunctionem, fateor ingenue me non intelligere. Mag. Libenter, Fili mi, aures tuas inclina, & intellige uerba mea, & custodi. Postquam separasti spiritum & animam a suo corpore id est Intelligas essentias aereas, tunc redde radici suae formam quantitatiuam per modum unionis, & certe corpus statim suscipiet animam suam; sicut natura naturam. Tunc procede ad regimem ipsius, quo usque terra, quasi quinta essentia confluxerit & imbibatur aqua sua in tempore suo, Donec aquam bibat: & iubeas terram impregnari. Disc. O bone magister, adhuc medoceas: postquam terra confluxerit, quam nominasti quintam essentiam, utrum illa conffuxio statim tinget? Mag. O Fili, tuo desiderio satisfaciam: illa confluxio quae quinta essentia dicitur, est corpus simplex, & in eo non continetur motus elementaris, sicut in aliis elementis corporeis; & est ratio, quia illud corpus superadditamentum elementorum dicitur extractum ab eis, si uis ut fiat Elixir perfectum, quod transsubstantiare possit omne sibi coniunctum: hoc fieri minime potest, nisi per solutionem suam saepius repetitam. Etenim quoties portaueris super ipsum lapidem eius bonitatem id est Aquam suam uel spiritum, toties multas partes in proiectione lucraberis. Modus uero solutionis talis est. Postquam lapis noster in igne nostro mundissimus & albus factus est, & absque omni sorde, tunc uerte ipsum in puluerem subtilem in uno lapide. Cum aceto nostro clarissimo & coelestissimo, solue; & soluetur statim in aquam clarissimam physicam, quasi fontaneam. Postquam lapis noster ita solutus fuerit, tunc distilla nostra distillatione, & coagula in igne, temperato calore, & ultimo calcina post coagulationem per modum suum, ut multoties repetii: & scias, quod in quinta dissolutione lapidis, una pars tingit 100. partes in aurum purissimum: & hoc est solutio nostra; secretum secretorum. Disc. O amantissime magister, quam magna sunt opera Dei, quod tale donum filiis suis dignatus est erogare. At ego tibi gratias immortales ago, quod tua instructione ductus sum ad finem operis: iam mihi non opus erit amplius tristari. Cor enim meum omni gaudio & desiderio repletum est. Primo agnosco omnes laborantes extra uiam illam, magnis erroribus esse inuolutos: Nonnullos in Salibus, Aluminibus, Boracibus, capillis, urina, ouis sanguine, aquis fortibus; in solis spiritibus, solis corporibus; in Arsenico, Magnesia, auripigmento, melle, pinguedinibus etc. pessima eorum ignorantia, excaecatos esse. Sed nunc considero ex tua gratia, quod tinctura Lapidis ex trahitur ex solo Mercurio sapientum: qui Mercurius est Physicus, non uulgi, ut ille qui ex terra foditur, sed noster Mercurius continet corpus spiritum & animam, ut tu Magister in principio huius libelli me docuisti. Mag. Enimuero uideo, quod inmundo non est alia res necessaria, nisi ille Lapis solus in hoc opere nobis Filiis notus. Disc. O amantissime Magister, mihi uidetur, quod totius operis complementum habeo, uno excepto maximo arcano: ut saepe audiui a te, uidelicet de Multiplicatione Lapidis, utrum in multiplicatione Lapidis, sit Lapis reiterandus a principio, per spatium tam longum & prolixum, uel quis sit modus. Mag. Exprimam tibi duas expositiones, uidelicet, Theologice & Physice Primo in Genesi cap. Ui. dixit Deus faciamus hominem, ad imaginem & similitudinem nostram. Non igitur creauit illum hominem, ut solum illum sine aliquo adiuncto in mundo conseruaret: Non enim uoluit, nec fieri potuit, quod ex solouiro generationes pullularent, sed ex sibi simili adiuncto, uidelicet ex muliere; & sic natura retinet semen generationis, multiplicando in finem usque seculi. Sic est in proposito nostri magisterii, quia Sol retinuit sulphur suum. i. semen suum ad generandum aurum, secundum cursum suum naturalem, & Luna semen suum. i. sulphur suum ad generandum argentum. Sed tale sulphur est nostrum & sapientum, & non reperitur super terram, nisi in illis corporibus ex quibus extrahitur, sicuti te docui in prioribus capitulis. Et huius sulphuris fermentatio fermentatiue Mercurius noster est; quia ex illo semine fermenti fructus colligitur, ad alium fructum multiplicandum etc. Metitur, & fructus colligitur, & usque in sempiternum nunquam desinit esse. Disc. O Magister oro ut plenius me doceas. Mag. Libenter Fili mi. Sic multiplicabis lapidem in sua multiplicatione. ◉ de aqua ex Lapide extracta pondus suum, & de seruo bene loto in regimine suobene commisce: Haec sine confluxione: & sis cautus in hac compositione ne confluxerit: & tunc post commixtionem loca sapienter in balneo iet ad calorem lentum; tunc omnino soluetur in aquam lacteam, quae aqua est lac uirginis & acetum Philosophorum: & hoc fit spatio unius mensis, atque hoc sub discretione. Tunc permittas eum eleuari in coelum, & fiat uolatile. Postquam uideris eum tali eleuatione decoratum, tunc iubeas eum descendere in terram, & tunc erit lapis fluxus & fluens & hoc in gradu regiminis & mensura, & habebis lapidis multiplicationem. Tunc diuide in partes, unam pro usu reseruandam, alteram ad augmentandam. Et primo fac fixum & mundum Lapidem uolatilem ascendendo, & Lapidem fixum in terram descendendo, & fixum solutum in aceto distillato claro & puro, quousque tingit Mercurium, & omne corpus in Solem & Lunam ( multo melius omni naturali ) Sicque habebis honorem & gloriam huius mundi, & fugiet a te omnis obscuritas. Igitur, Fili mi, unum abs te requiro, ut Deum diligas ex toto corde tuo, qui tibi hoc Magisterium, per me indignum, a sua gratia largitus est Laus Deo per infinita saecula saeculorum. Amen. Explicui Arislai antiqui Philosophi Dialogum. Incipit alia Practica Philosophica. Incipit Practica Mirabilis Philosophica, quam qui intelligit, aliorum librorum lectione opus non habet. In hoc prius incumbe; Dilige Deum, qui cordium scrutator est, & coram eo recte ambula, & a malo pedem retrahe. Haec etenim scientia Dei donum est, ne quis glorietur se assequi posse proprio studio, absque eius numine. Ora, labora, & qui non errauit nondum incoepit, & sub potestate alterius operari noli. Quandoquidem est opus leue, & paucas expensas requirit, sed patientiam & moram. Quod si nodum semel solueris, ludus puerorum & opus mulierum erit. Si radices numeralium recte noueris: sat habes. Isto tractatu sis contentus, & Christus Iesus maiora suppeditabit. Bene sis & uale Lector: & tuum Portum Aquitanum amare uelis; maiora daturum; si Deus concesserit tempore longo uitam. Nunc in Dei benedictione Practicam reserabo, & modum agendi philosophicum: quomodo perficiatur ipsum Elixir, siue tinctura alba & rubea ex solo Mercurio philosophorum; super ipsum Mercurium crudum, & super omnia mineralia corpora a perfectione diminuta, etiam supra stibium; ut in perfectione consistat, & perfecta lunaria & solaria corpora, omnia natura meliora. Ex ◉ igitur sapientum, qui apud Philosophos materia prima dicitur, & elementum aqueum frigidum & humidum, aqua permanens, spiritus corporis, uapor unctuosus, aqua benedicta, aqua uenenosa, aqua sapientum, acetum philosophorum, aqua mineralis, ros coelestis gratiae, lac uirginis, Mercurius corpolis Magnesia, Radix philosophica, & aliis nominibus infinitis in Philosophorum libris nominatur. Quae quidem nomina, uaria licet, tamen semper uera, unam & eandem rem significant, utpote solum Mercuriusapientum, & ex ipso solo Elixir, uirtus omnis philosophiae, & suo modo tinctura alba, & rubea. Ergo dicit Geber magister magistrorum, quod in rerum multitudine ars nostra non perficitur, est enim res una, Lapis unus, Medicina una, in qua consistit totum magisterium: cui rem extraneam non addimus, nisi quod in eius praeparatione, superflua remouemus. Nam in eo & per eum sunt omnia huius artis necessaria. Et dicitur notanter; Cui non addimus rem extraneam, propter aurum & argentum, quia non sunt extranea ipsi Lapidi, si apponantur in eius fermentatione, quia sunt coadiutores duo, per quos opus physicorum completur. Et alius Philosophus ait, uenerabili natura utimur, quoniam natura non emendatur, nisi in sua natura. Itaque alienum non licet introducere, nec puluerem, nec aquam, nec ullam rem extraneam; quia diuersae res nostrum physicum Lapidem non emendant. Ut hic patet intuenti, quod tinctura Lapidis Philosophorum non extrahitur, nisi ex Mercurio sapientum; omnibus aliis rebus inutilibus & suspectis, ut sunt sales, alumina, uitriola, boracia, aquae fortes etc. Mercurius igitur praenominatus est radix physica, arbor alta, ex qua rami infiniti multiplicantur. Et iste dicitur Lapis, in capitibus librorum Philosophorum notus, quem Philosophi habuerunt. Prima uero Lapidis operatio dicitur sublimatio. Quomodo autem Mercurius Philosophorum debeat sublimari & ad perfectionem deduci, in sequentibus lucide, absque ulla palliatione patefiet. Sed nota, quod ista sublimatio non est uulgaris, sed physica. Nostra enim sublimatio non est aliud, nisi rei subtiliatio, eo quod in sublimatione physica est partium non fixarum a partibus fixis eleuatio: quia partes subtiles non fixae eleuantur per fumum a partibus fixis. Uolumus quod non separentur ab inuicem, sed remaneant simul, & mutuo figantur. Et scias, qui recte figit, sublimat id est subtiliat nostrum physicum ◉ in quo uirtus nostri Lapidis est, & totum nostrum magisterium perpetrat & facit. Nam, ut Geber ait, artis tota perfectio consistit solum in sublimatione, in uase, & regimine ignis, quoniam in ista sublimatione fiunt & consistunt omnes isti modi, utpote sublimatio, distillatio, ascensio, descensus, coagulatio, putrefactio, calcinatio, fixio etc. Tinctura alba & rubea, uno furno, uno uase, una uia lineari usque ad eius conseruationem. De quibus Philosophi multa capitula tradiderunt, ut scientia fieret obscurior ad intelligendum, ut insipientes, ad eam nullatenus peruenirent. Caput Primum De Praeparatione prima. Accipe in Domini Iesu Christi nomine, praeparatum uenalem Mercurium, aquam philosophorum, primam Hyle sapientum, & ponas ipsum in suum uas mundum, clarum, lucidum, rotundum, orificio eius bene obturato sigillo hermetis, & ponas ipsum ad suffocandum in suum lectulum temperatum & calidum per mensem philosophorum, per mensem continuo calidum, conseruando eum in sui caloris sublimatione, quousque non sudauerit, modo ascensionis & descensionis, donec ipse intrinsecus incipiat putrefieri, suffocari, & coagulari ui conseruationis ignis & fixari, sic quod amplins per fumosam aeream substantiam non ascendat, sed in fundo maneat fixus, & humiditate exhaustus, putrefactus & coagulatus, in terram nigram conuersus: & dicitur caput corui: nigrum elementum terreum, siccum dicitur. Tunc uera Philosophorum sublimatio est expedita: in qua existunt omnes praedicti modi agendi, ut solutio, distillatio, coagulatio, putrefactio, calcinatio, fixatio, uno uase, uno furno, ut dictum est: quia quum lapis noster est in uase suo, & cum ascenderit per fumum ad caput uasis, sublimatio & ascensio dicitur: sed cum de alto ad infimaruit & ad fundum descendit, tum causatur distillatio & descensio. Sed cum lapis tunc incipit putrefieri, ex multiplici tali ascensione; sic cum incipit coagulari, tunc causatur putrefactio & coagulatio: tandem ut calcinetur & fixetur ex defectu humiditatis aqueae radicalis, tunc causatur calcinatio & fixio uno actu decoquendo simul & semel, uno uase, & uno furno, ut praedictum est. Sicque sublimatione facta, uera est separatio Elementorum. Nam, ut dicunt Philosophi, Operatio Lapidis, nihil aliud est, quam Elementorum separatio & eorumdem coniunctio; quandoquidem in nostra sublimatione Elementum aqueum, frigidum & humidum transmutatur in terreum, siccum & calidum Elementum. Ex quibus patet, quod separatio quatuor Elementorum in Lapide, non est uulgaris separatio, scilicet physica: quia in sublimatione nostra iam facta, perfectissime Elementa separantur: quia in nostro Lapide solum sunt duo Elementa formalia, scilicet terra & aqua: Terra, quae uirtualiter continet ignem in se, ratione suae siccitatis: Aqua uero continet aerem in se, ratione humiditatis. Patet igitur quod in nostro Lapide, duo tantum sunt Elementa formalia, licet sint quatuor uirtualiter. Non ergo fit separatio quatuor Elementorum, ut Idiotae intelligant. In materia nostra est quoddam arcanum absconditum, cuius opus & uirtus sentitur; quae sunt terra & aqua; alia uero duo, aer & ignis; non tanguntur nec uidentur, nec quicquam largiuntur: nec locus eorum uidetur: nec uirtus eorum: sicut in prioribus Elementis, quae sunt terra & aqua, quoniam ignis in decoctione eorum uertit colores. Ecce, Dei gratia, habes secundum Elementum in Lapide Philosophorum, quod est terra nigra, caput corui, mater, cor & radix aliorum: super quam terram, tanquam super stipitem, omnia alia fundantur. Quod enim Elementum terreum, siccum multis nominetur nominibus in Philosophorum libris ( dicitur enim laton, taurus, faex nigra, aes nostrum, nummus noster, sulphur nigrum, Masculus, uir, & aliis multis, imo infinitis nominibus nuncupatur ) quocunque modo diuersificentur nomina eius; est tamen una sola eademque res, ab una re ortum habens. Sic ergo per talem priuationem humiditatis, quae in Philosophorum sublimatione causatur, factum est uolatile fixum, & molle durum; & aqueum terreum: & secundum Gebrum, Mutatio de natura in naturam, ut aquae natura in ignem. Item facta est mutatio complexionum, ut frigidae & humidae complexionis, in choleram siccam etc. factum est spirituale, corporeum & liquidum, spissum, & de manifesto occultum, & e contra. Ergo intellectus Philosophorum est, cum dicunt, Operatio nostri Lapidis, nihil est aliud, nisi naturarum permutatio, & Elementorum reuolutio. Nam per talem incorporationem, humidum & uolatile fixum, & spirituale corporeum, & liquidum spissum, & aqueum igneum, & aereum terreum, & uere permutamus naturas. Caput Secundum De secunda praeparatione. Nunc igitur, in Dei benedictione, ad secundam praeparationem, quae est nigrorum dealbatio, transeundum nobis est simplici declaratione. ◉ igitur terram nigram praefixam, quae caput corui dicitur, & contere eam subtiliter in porphyrio mundissimo partes duas, & adde ei de parte reseruatae aquae Philosophicae, quam nosti, scil. primam partem unam per ingenium ( aqua moderante, quae spiritus uocatur ) confice ergo has tres partes in unum matrimonialiter super lapidem mundum, bene terendo, ut uniantur coniunctione per minima perfecte, in unum chaos confusum, ut omnia reuertantur tanquam unum corpus inseparabiliter. Postea sapienter ponas in suam phialam adaptatam: & in thorum suum repone, ut coaguletur & fixetur, & fiat unum corpus album. Quo facto, eum rursus excipias, scilicet lapidem candidum, quem contere subtiliter in porphyrio mundissimo, & iterum cum tertia parte aquae suae, ipsum imbibendo, imbibes iterando, ut haustum tollat, & rursum impone in uas suum clarum & mundum, in lectum suum temperatum & calidum, ut incipiat iterum sudare, & haustum aquae bibitum exsiccare permittas uisceribus eius: tunc reimpone ac reitera uice multiplicata, donec excellentissimum Lapidem album per hos gradus reiterationis, praeparationis, fixum, stantem, per minimae ingredientem corpora, uelocissime fluentem, aquae fixae, supra ignis pugnam tingentem ◉, & omnia corpora a perfectione diminuta, in uerum argentum, melius omni naturali. Et nota quanto, huius complementi ordo reiteretur pluries solutionis, coagulationis, contritionis & assationis, tanto & huius exuberantia, Medicinae multiplicabitur bonitas magis ac magis. Nam quoties pertractaueris super ipsum Lapidem propriam eius bonitatem reseruatam, toties multas partes lucraueris in eius proiectione, supra corpora a perfectione diminuta. Ut illius medicinae pars una primo conuertit 100 partes cuiuslibet corporis imperfecti in argentum perfectissimum; in secunda reiteratione conuertit mille: in tertia decem millia: in quarta mille millia, & sic usque in infinitum. Quam sapientes laudant reiterationem. Quod si una contritio, & una imbibitio sufficeret, non toties uerba reiterassent. Caput Tertium De Rege albo. Hunc igitur Lapidem gloriosum, Regem album qui transformat & tingit ◉ & omnia imperfecta & uerum lunificum conuertere uolueris in Lapidem rubrum, ut fiat Elixir, & tinctura rubedinis, quae transformat & tingit ◉ & lunam, & omne corpus in uerissimum solificum, sic fac. ◉ ipsum Lapidem album, & ipsum diuide in duas partes, quarum unam augmentabis ad Elixir album, ut prius dictum est, cum aqua sua reseruata alba & nunquam desinit esse eius tinctura & uirtus. Aliam partem ponas in alium thorum philosophorum, mundum clarum & lucidum, & sic ponas in furnum suum digestionis, & conuertetur in rubicundissimum puluerem, qui apud philosophos sanguineus dicitur, & aurum purpureum, rubeus corallus, & sulphur rubeum; quod potes proiicere supra ◉ fusum, ut praxis te docebit. Et pauperum recordere. Axiomata Chemica. Alchemia est de sublimioribus scientiis, quae uniuersam naturam imitatur, & in quibusdam superat. Natura materiam suppeditat, Ars uero operatur circa illam tali modo, quod natura minime potest. Natura disposuit quandam materiam in se habentem quicquid est necessarium ad conuertenda imperfecta metalla in purum aurum, uel argentum, iuxta decoctionem materiae & fermentationis & artificis dispositionem; quod naturae est impossibile. Tandem naturam fecisse nihil sine pari. In illa autem materia sunt masculus & foemina, nempe aurum & argentum, opus leue ac facile, cui altissimus Deus oculos mentis aperuit. Transmutatio est possibilis & facilis. Nam omne crescens uel nascens multiplicatur in sua specie, ut homines, arbores, grana & huiusmodi. Nam ex uno grano mille generantur. Ita ex primo Adamo uniuersus mundus occupatus est. Ergo possibile est res augeri usque in infinitum. Dicunt Philosophi Lapidem constate corpore, anima & spiritu. Etenim corpus imperfectum compararunt corpori perfecto; & aquam spiritum dixerunt, & uere spiritus est, quia corpori per se mortuo uitam tribuit, quam prius non habebat, & in meliorem formam producit. Nam in nostro magisterio, primo facimus de grosso, gracile. I. de corpore Spiritum, de humido siccum, de aqua terram, & sic naturas conuertimus, & facimus superius inferius: quod fit, quum spiritus efficitur corpus, & e conuerso corpus fit spiritus. Lapis noster fit ex una solare, & in uno Uase. Nam totum magisterium fit, cum aqua nostra. & ex ea & per eam. Ipsa enim corpora in cinerem reducit & dealbat. Azot ( ait Morienus ) & ignis latonem abluunt: laton enim est corpus immundum. Azot uero argentum uiuum. i. Aqua secreta nostra. Aqua nostra, est ignis noster & quinta essentia, siue forma materiae nostrae. Materia est principium perpessionis; forma uero, actionis. Proinde quo quid formalius est, eo efficacius. Et quo quid materialius, eo ad agendum ineptius. Atqui incorporeae formae nihil est tam simile, quam spiritus: Non est igitur mirum, si Spiritus mole paruus, maximus sit uiribus. Hinc Angeli, ut sunt immateraliores, ita efficaciores. Quemadmodum magnum uegetabile, prae caeteris, isto spiritu, siue quinta Essentia abundat. Pari modo nostrum Chaos minerale, forma omnium mineralium & metallorum. Forma sic a Chao chemico elicita, tantis uiribus praedita est, ut statim aurum, argentum, coralla, margaritas soluat, sicut glacies in aqua soluitur: imo tantae est uirtutis ut humidum radicale, quo, ueluti flamma seuo, optime conseruatur. Eo etenim Raymundus utebatur: & cum a Sarracenis occisus fuit, erat annorum centum & quinquaginta, & apparebat iuuenis. Eo uero spiritu singulis diebus utebatur, ut humidum radicale conseruaretur. Aros Philosophus ait, aqua siue spiritus Lapidis est totus in toto: & id totum quod quaeritur & quod cogitatur. In ipso enim est fugiens & fixum, tingens & tinctum, album & rubeum, masculus & foemina simul composita, compositione inseparabili: Lullius inquat, spiritus secretus est aqua secunda, ex qua res omnis accipit nutrimentum, & omne germen, uegetationem, & omne lumen, illuminationem. Haec aqua secum portat uitam, lumen, & spiritum: quare autem aquam secundam uocet, quam alii philosophi oleum dixerunt; ratio est, quia secundo loco extrahitur post spiritum uidelicet. Oleum istud nihil aliud est, quam humidum radicale metallorum, purum & incombustibile; in quo essentia & forma metallica potissimum consistit. Et nisi totum compositum aqua fiat puluis, non erit fusibilis, nec ingressum habebit. Totum fit aqua per se mediocri, & continuo humido calore. Scias profecto, quod elementa non diuiduntur in lapide nostro secundum substantiam, sed bene secundum uirtutem; quoniam aliquod purum elementum & simplex non conspicitur, nisi in sphaera tantum. Scias igitur, nisi sublimaueris corpus quo usque fiat aqua, & aqua in toto non putrefiat, non poterit congelari, nisi per ignem. Nam ignis commixtionem nostri Lapidis congelat. Soluimus corpora, ut caliditas adhaereat profunditatibus eorum: & sic solus ignis mutat aquam & terram a suis naturis & coloribus. Noui hominem, qui tribus simplicibus ignem construere aequalem potest, & annos septem, sine ulia additione materiae durat: tibi omnino ad artem necessarius est. Tali igitur igne in nostro opere indigemus, eo etenim opus integrum perficitur. Aqua nostra est uas nostrum; est ignis noster; est Mercurius uiuus, est argentum uiuum philosophorum. Materia uero principalis omnium Metallorum in suis mineris, ex qua ipsa generantur & causantur, est aqua sicca, quam aquam uiuam, uel argentum uiuum nominamus. Alias, spiritus foetens, quem sulphur appellamus. Non tamen in natura sua prout sunt in mineris suis procreata, quia in locis suis, ubi generantur, nullum metallum inuenitur. Sed potius materia ista est quaedam substantia naturaliter a natura creata, habens in se naturam & substantiam istorum duorum. Et ex tali materia generatur quaedam substantia subtilis, fumosa in uisceribus terrae, & uenis mineralibus, ubi congregatur & detinetur. Illa uero prima materia a qua fumosa praedicta materia generatur & exit, est quoddam corpus, & illa fumosa ab ea generata, est quidam spiritus: & sic natura facit de corpore spiritum, & ascendere de terra incoelum id est rem corporalem spiritualem facit. Quaedam substantia uel materia propria argenti uiui & sulphurum, fumosa & subtilissima, ex natura praedictorum duorum, per nostrum artificium generata limpidissima clara, tanquam lachryma, in qua latet & habitat spiritus quintae Essentiae. Quidam dicunt, quod ex solo argento uiuo, sine admistione sulphurum, Lapis elicitur, uel generatur: & recte loquuntur, & artem intelligunt: quandoquidem in distillatione sulphur ascendit, & miscetur cum argento uiuo: & in putrefactione, aqua fit rubra & tingit, & modico calore densatur, & terra iterum fit oleum, & oleum inde Alcohol etc. Notandum quod Philosophi dicunt, istud argentum uiuum & sulphur, super quod fundat Natura suam actionem & operationem, esse argentum uiuum & sulphur productum ad aliquam naturam aqueam subtilissimam, quam Philosophi uocant argentum uiuum. Est Lapis unus, una medicina, in qua totum magisterium consistit: & est agens mouens ipsam ad corruptionem, scilicet calor, qui est instrumentum mouens materiam ad corruptionem, & non est aliud agens in mundo. Huius famosae scientiae radicalia fundamenta seu principia, supra quae ipsa fundatur, sunt ista, quaedam scilicet materia uel substantia propria argenti uiui & sulphuris, per magisterium nostrum generata. limpidissima & clara tanquam lachryma, in qua latet spiritus quintae essentiae. Omne Indiuiduum multiplicat formiam suae speciei & non alterius. Et ideo soluta prima corporis forma, per Elementationem conuersam in argentum uiuum, est in calore subnigro, in odore foetido, & in tactu subtili & discontinuato. In tali materia simplici insunt quatuor Elementa composita separabilia & resolubilia in aquam argenti uiui post putrefactionem. Ergo aqua Mercurialis est prima materia omnium metallorum, & cum ea soluimus omnia metalla, quae in alia solui non possunt. Et si metalla non soluerentur in primam eorum materiam, per istam aquam mercurialem, non fieret id quod quaeritur. Humiditas efficit, ut omnia dignoscantur. Unde in arte solum duo Elementa formalia uidentur & tanguntur sic: aqua & terra, cum uirtualiter sint quatuor, scilicet: Aer in aqua, & ignis in terra. Cum hoc argento uiuo qualitates sulphuris sunt commixtae per digestionem, & ideo est alteratum, sicut natura requirit, per suum calorem sui ipsius, per conuersionem suae naturae, est conuersum & congelatum in sulphur. Tu potes sentire per naturam, quod nulla alia humiditas conuertetur magis proprie & prompte in substantiam, quam qualitates sui sulphuris per artificium; quae humiditas est argentum uiuum in forma aquae clarae, sicut lac in mammillis, & sulphur sicut sperma in testibus. Quare ergo notifico, quod materia huius non est argentum uiuum commune, cum tota sua substantia. Uidemus omnia generari Mercurio uiuo generante quo ipse genitus fuit. Uerbi gratia, Homo genitus fuit a Patre, mediante spermate, genuitis alium filium, mediante spermate, & sic dealiis. Ergo natura Mercurialis est qua pascimur & nutrimur: sine ipso namque non est uita animalium nec plantarum tum uitae & existentiae rerum Uniuersarum. Spiritus autem dicitur mineralis uirtus, in qua natura metallorum quiescit. At spiritus tingens est Mercurius Philosophorum cum suo sulphure albo uel rubeo, naturaliter sibi commixto in ipsa minera, & terrae uisceribus mediocriter praeparato, artificis, arbitrio relicto, usque ad perfectionem & consumptionem perfectam. Aliud argentum uiuum, est tinctura permanens, & id a corporibus perfectis extrahitur, per distillationem dissolutionem sublimationem & subtiliationem. Et tale argentum dicitur incombustibile, anima, aer & splendor corporum, quia corporibus metallicis mortuis & imperfectis uitam dat. Extrahe igitur argentum uiuum, seu Lapidem philosophorum, tam a corporibus, quam a uiuo argento, quoniam sunt unius naturae, & habebis mercurium & sulphur de illa materia super terram, de qua Aurum & argentum generantur in terra. Quicquid ueritatis consistit in arte Chemica, est iungere seu coniungere humidum sicco. Et hoc ab omnibus philosophis conceditur. Pro humido intellige spiritum, siquidem ab omni sorde mundatum: & pro sicco, corpus perfectum, purum, calcinatum. Et reuera istarum duarum partium operatio consistit in dissolutione & coagulatione. Dissoluere est, corpus in naturam spiritus, conuertere: At coagulare est Spiritum corporalem efficere, ut fixum fiat uolatile, & uolatile fixum. Sic obtinebis magisterium: caue etiam diligenter ne misceas aquam Mercurialem impuram cum corpore mundo; sic enim Azot et aqua Mercurialis & ignis latonem. it terram nigram abluunt, & mundificant. Nam praeparatio terrae semper est cum aqua. Non ergo te taedeat repetitionis, contritionis & Assationis prolixitas; est enim actionaturalis, quae suum habet motum & tempus determinatum: ita ut quaedam in minori terminentur, quaedam uero in maiori, quia in purificatione terrae, non potest esse tempus determinatum, nisi secundum quod artifex bene laborat. Et dicit Philosophus, quod corporis quarta pars diminuitur apud eius decoctionem, & nos experti sumus uerum id esse, & in impositione imbibitionis terrae nigrae cum Mercurio debet precaueri de fractione uasis. Unde debet notari quod aqua sit calida, & debet etiam materia id est et terra calida esse, & manu uas agitari debet subito, alias materia lateribus uasis ad haerebit, donec materia & totum fiat, sicut lutum turbidum. Et tunc uitrum debet sigillari, & poniinter cineres calidos, ad exsiccandum, donec fiat puluis siccus, & tempus cuiussibet imbibitionis ad exsiccandum est Xxu, uel, xxx dierum naturalium. Iam cum terram exsiccatam habes, pone super ipsam de Mercurio sextam, uel septimam partem ut soluatur: & sigilla uitrum Hermetice, & super lento calore in cineribus exsicca & congela, & istam congelationem & solutionem quater reitera, & manebit haec terra fixa & lucida nigra in fractura, & proiecta supra corpora alterat in suo calore & non Mercurium. Album & rubeum ex una radice, nulla re alterius generis interueniente pullulat. Si uis Elementa Mineralia accipere, ne accipias de primis, nec de ultimis, sed de mediis, ad creandum Lapidem. Habita materia per se soluitur in suo appropriato uase & igne humido. Ita nihil terrae conspicitur, imo totum factum est aqua clara, & iterum aqua illa continuo calore fit terra. Terra uero in oleum uertitur: oleum uero fit puluis incombustibilis & fusibilis, & hoc uno solo regimine, & dicitur opus mulierum, & ludus puerorum. De Fermentatione Ex perfecto nihil fit, quia iam perfectum est, habemus exemplum, panis fermentatus & coctus, est perfectus in suo statu, & ad ultimum suum finem peruenit, nec eo plus poteris fermentare: sinc est in auro; album & rubeum ex una radice, nulla re alia alterius generis interueniente, procedunt. Recipiamus ergo illam materiam, unde erit aurum, & mediante artificio deducitur in uerum fermentum philosophorum. Ergo ne misceas aquam albam cum rubea, & e conuerso aquam rubeam cum alba. Album tamen rubeum ex una radice nullo alio interueniente: merito Lapis noster a Philosophis dicitur omnis res, quia habet in se, & ex sese omnem rem necessariam ad sui perfectionem: & quocunque modo nominetur, semper est una & sola res. Pone in uase & firmiter claude, quo usque totum compleueris magisterium: quod amplius est, a malo est Totum ergo residuum ad artis occultationem ponitur. Ideo cum uideris aquam congelare seipsam, tunc ratus esto scientiam esse ueram. Idcirco, si calorem bene mensuraueris, aqua & ignis tibi sufficiunt. Nec oportet in toto regimine alia re uti, nisi aqua ista permanente. Manu tene hanc aquam cum suis operibus, quoniam facit album, & rubeum; & ad rubeum effectus eius consistit in regimine ignis etc. Finis Axiomatum: quanquam uaria omisimus, ne prolixiores uideremur. Haec interim humane Lector perscrutare & meditare: alibi maiora ( Deo uolente ) & plura lucidioraque. Tu interim foeliciter uale, & nostris conatibus faue. Yuerduni. Nobilissimo Et Doctissimo Uiro, Domino Nicolao Maio Electoris Brandeburgici A Consiliis Et Praefectura etc. summo Philosopho, rerumque abditarum inuestigatori solertissimo, Domino, & amico plurimum obseruando, Bernardus P a Portu S. Mariae Aquitanus omnem felicitatem precatur. Etsi, uir Nobilissime simul & Doctissime, te nunquam de facie nouerim tamen tuis literis ad me Praga missis, cognoui quantus sis in literis. Et ut magis ac magis Philosophico studio operam impenderes, tu uitae Aulicae pertaesus, bona cum gratia, ad studia & Musas rediisti. Ita nunc priuatus & procul ab omni Aularum strepitu remotus, Deo imprimis, tibi, & bonis uiuere conaris, semper illud iam tibi, occinens, Aula uale; satis est, quod me tua cura fatiget. Uiuere priuatim me iuuat, Aula uale. etc. Sed ( ais ) in literis tuis ad me: Obrumpo, ob festinantem tabellionem, qui has recte se tibi traditurum promisit, teque oro, ut cum in Dialogo inter Naturam, & Filium, Naturae opera publicae utilitatis promiseris, Deo uolente, daturum, praesertim Tractatum de Aquis tingentibus, alterum de mercurialibus, quibus metalla in Mercurium currentem subito mutari possint: expectationi bonorum satis facias? Nondum enim abs te hoc praestitum est. At causae forsan non sunt contemnendae, quae ab hoc instituto te hactenus impediuerint. Sed rogo te, ut Tractatum de Mercurialibus legendum, & cognoscendum mihi exhibeas, siue publice, siue priuatim: ego uicissim, quae de coniunctione, & proportione Mercurii, tum debita, mecum habeo, haud inuitus communicabo: imo utilitatem ex tuis scriptis, si quam percepero, ad te tanquam Dominum suum, redire iubebo. Recte putas, Maii Doctissime, uaria intercesserunt negotia, quae recensere longum esset. Ab eo enim tempore, quo literas tuas amoris, & beneuolentiae plenas, acceperim, gestiebat meus animus te uidere, saepiusque te conuenissem, ni dissiti interuallo locorum essemus: quantum Bohemia ab Heluetia distet, bene nosti. Inficias non ibo, plures graues uiros doctos, tum ex Istria, Pomerania, Gallia, Anglia ad meuenisse, conferendi ergo, quos meis sumptibus benigne dimittere soleo. Hoc tandem expertus sum. Praebet amicorum nil praeter copia damnum. At ego in obscuro, procul a puluere Academico, procula ciuitatibus, dego tamen cum hominibus pacificis, eiusdem religionis, qui quid praestem, non curant, modo sim illis auxilio in tempore. Ita quid Francofurti, aut alibi excuditur, aut agitur, prorsus mihi ignotum: sic scriptum Doctoris Nicolai Guiberti Lotharingi, quod tamen integrum non legi, me latebat. At hortatu amici Enoci, summi philosophi, hanc prouinciam respondendi, paucis, accepi. Tibi uero de aquis Mercurialibus, partimque tingentibus, Tractatulum talem, quem in nostris peregrinationibus, & uetustissimis codicibus reperi, partim quoque pretio emimus, propriis manibus aliquid tractauimus, Tibique, quicquid sit, gratis dedico, offero, & adscribo. Multa enim de industria omisimus, quae fidis amicis reseruamus: nefas existimans, ab dita artis Prophanis, & impostoribus enucleare. Tu uero, Doctissime Mai, nostris lucubrationibus fruere, & foeliciter Uale. Yuerduni, quae ciuitas est Magnificorum Dominorum Bernatum: Kal. Ianuarii. 1608. De Mercurio, Ad beneuolum Lectorem, praefatio non spernenda. Uinum semel congelatum, & denuo resolutum, nunquam habet tantam uim & uirtutem, quantam habet uinum nunquam congelatum; nam congelatione sua amittit spiritum suum igneum, & resolutione sua, nouum contrahit humorem aqueum. Propositum autem est Philosophis Mercurium ab aqueo humore corrumpente mundare; & non aqueum humorem corrumpentem in eo augere. Mercurius ergo congelatus semel in corpore metallico, postea resolutus, nunquam talem habet uirtutem, qualem Mercurius congelatus habet. Et si corpus aliquod metallicum reducitur in Mercurium, iste Mercurius arte ex metallo factus, & non secundum naturam generatus, artificialis quidem Mercurius est, & non naturalis. Ars autem nulli rei uitam, & uirtutem conferre potest; sed tantum apparentiam, & formam externam. Iam artificiale aliquod commisceatur cum naturali, nulla erit eorum uera, uel naturalis commixtio; cum perpetua eorum sit, in substantiali forma, disiunctio: & per consequens etiam nulla erit naturalis, aut substantialis generatio. Si autem Mercurius fuerit in primam materiam reductus, tum omnia metalla ex se generata, naturali ordine, & modo, in naturam eorum primam reducit, & sic naturalem Mercurium corporum, uirtute naturali, & non uiolenta aliqua artificiali generat. Natura enim naturam generat, & natura naturam soluit. Et tum si iste Mercurius corporum, cum naturali Mercurio incorporeo iungitur, tum fere Natura cum Natura sua, & species cum sua specie miscetur, & unitur naturaliter; & sequitur effectus naturalis in dubitanter. Naturaliter enim Natura similis, in natura sua simili, actionem, & operationem habet perpetuam: & non in diuersa specie; multo minus in diuerso genere. Quo enim est maior rerum diuersitas, eo minor earum est unitas. Natura disponit omnia in potentia, quatenus ars ea potest, & debet perficere in actu. Natura uero disponit materiam habentem omnium metallorum formam; & ultra non operatur, circa ipsam; & ubi Natura desinit, Ars operari incipit, & perficit. Primo Mercurium, siue quintam essentiam eruit, quae Philosophorum Argentum uiuum insignitur, & non Naturae, sicut filius dicitur patris. Non est, ut refricem, quae scripsimus in Dialogo inter Naturam, & Philosophiae Filium; eo Lectorem relegamus. Redeamus ad orationem nostram: nempe de Mercurio naturali, & artificiali. Mercurius nihil aliud est, quam spiritus mundi corporeus, in uentre terrae factus; qui a se recipit facultates omnes, tam Animales, quam Uegetabiles, & Minerales, sicuti aliqua Cera, quae recipit in se omnium formarum impressionem. Sic Mercurius omnium rerum recipit in se proprietatem. Oportet, ut exaltetur a terra; purgetur ab omni terrestreitate sua: tunc ascendit in aerem totus, qui uertitur in spiritum; sic adimpletur dictum Philosophi: Ascendit de terra in caelum, & sic accipit uim superiorum, & inferiorum; sicque Naturam terrestrem immundam exuit, & Naturam caelestem in, duit, in qua mundis gaudet, & immunda omnia horret. Et haec est uia metallica particularis: ut dilucidius in sequentibus, Deo concedente, pertractabimus, cum de Argento uiuo dicemus. Quandoquidem Arg. uiu. a Mercurio differt plusquam uinum ab aqua. Nota, omnia salia totius mundi, siue Metallorum, siue Uegetabilium, siue crescentium rerum, si debito tempore, putreficentur, & postea uino distillato rectificato imbibantur, uertuntur in Mercurium. Rerum omnium in Mercurium reductio. Estetiam alius modus, quo ex quibusdam herbis, breui tempore, Mercurius currens, potest, absque sumptibus elici. De hoc alibi fusius. De Mercurio corporali agendum est. Cum hoc disceptatum fuit circa finem nostri libelli inter Naturam, & Filium Naturae: Utrum Mercurius arte, ex corporibus perfectis extractus, suo corpori, aut Mercurio uulgi commixtus, ueram Philosophicam det coniunctionem, ad generationem lapidis sufficientem; sicut quorundam est firma opinio. Responsum fuit: Non minus corporum Mercurius efficiet, cum suis corporibus, quam sperma uiri, quod extra suum corpus nihil generat: quoniam non est seminatum in locum sibi a Natura paratum, praesertim cum locus conseruat, & generat locatum. Ita etiam simile non agit in suum simile, ut ignis in aquam & c. Uide propositiones, & responsiones, circa finem Dialogi. Ibi enim extractionem Mercurii Auri, cum sua historia, uidebis: eo enim recurre. Tunc Pragae eram, cum summus quidam princeps serenissimus, isti studio admodum intentus, secum Eduardum kelleium Anglum habebat, in Chemicis uersatissimum. Princeps ad illum ( inquit ) Num Eduarde, Mercurium Auri arte elicere posses? Maxime possum ( ait ) fuso Auro, foramen usque ad centrum molis fecit, in quo puluerem album inclusit, & in uase fictili adaptauit, & circunfuso spiritu uini, ignem admouit; excalefacta mole, fere omne aurum in Mercurium currentem fuit conuersum. Quod cum princeps animaduertisset, putauit se tenere Anguillam, Ast qui tenet eam per caudam, non tenet illam. Existimabat serenissimus ille, omne Magisterium in auri Mercurio delitescere. Quare uariis Alchemistis Mercurium illum tractandum distribuit. Prae manibus D. D. Hagetii Thadaei uidi, qui nuquam amalgamari, nec Auro coniungi denuo potuit. Coacti artifices opus omittere, & Principi restituere. Idcirco artem in his laboribus & expensis constituere, nefas existimo. At forte dicet aliquis: Cur tu nobis hoc opus, & onus de aquis Mercurialibus imponis, si ad artem nihil praestant? Aliiamat panem album, alii uero uesci pane atro. Haec Ars est tam locuples in rimandis abditis naturae; ut quicquid desideratur, ars largiatur perito artifici. Ego uero hunc Tractatum in lucem emisi, ut artis possibilitatem patefacerem, & curiosorum hominum cupiditatibus satisfacerem. Uale. Tractatus Aquarum Mercurialium sequitur. Pone in diuersa uasa uitrea, collum habentia longa, & in uno quoque uase ◉ iiii. Mercurii bene loti, & mundati cum sale praeparato & aceto distillato. Tunc uasa, charta, aut bombace obturata, pone in fimum equinum. Tua igitur uasa ita immorentur in fimo, donec totus Mercurius soluatur, & ut facilius fiat, muta fimum singulis septimanis; & postquam remanserit in putrefactione per mensem; liquorem effunde in cucurbitam uitream, cum suo alembico, supra ignem lentum diu, ne Mercurius ascendat, & aqua parum distillabit, quam supra faeces effundere oportet, & adhuc per mensem reponendum in fimum putrefaciendum. Huiusmodi operationes tandiu sunt repetendae, donec totus Mercurius in aquam sit resolutus. Multiplicabitur haec Mercurialis aqua, si proieceris supra crudum Mercurium lotum & mundum, & sic aquam cum Mercurio tenebis in fimo, per mensem, donec omnino aqua soluerit Mercurium in aquam, & cum quantitatem sufficientem habueris, rectificabis, ut sequitur. Aquae Mercurialis rectificatio. Fac, moderato calore, tuam aquam distillare, caue, ne faeces adurantur: Aquam uero distillatam supra faeces repone, ut Mercurii sulphure, aqua acuatur: a combustione caue; aliter opus periret. Quando aquam supra faeces posuisti, uas obtura, e colloca in fimum calidum octiduum, post distilla, ut supra fecisti; septies repetendo opus. Tunc habebis aquam Mercurialem mirabilem, rectificatam; omnium corporum solutiuam. Praedicta aqua multiplicari potest in infinitum, cum Mercurio communi: At eius multiplicatio fit melius cum imperfectis corporibus, interque nos, Iouem capimus, quandoquidem est facilioris solutionis: & maioris uirtutis: Mars etiam praestantior: etc. Accipe, in nomine Dei, Aquae Mercurialis ◉ iiii, rectificatae, & in ea dissolue libram unam Iouis calcinati, uel limati, qui si prompte dissolui non potest, ponatur octiduum in fimum calidum, uel amplius, donec sit solutus, post distillationem distilla, donec faeces remanserint siccae, quas accipe, & tere, supra marmor, & aquam iterum affunde supra faeces: Putrefac infimo equino, ut superius fecisti, & hoc tandiu, donec faeces non amplius praessent aquam, post ultimam distillationem, faeces, & aquam ad partem, ad partem seruabis, & iterum rectificentur, Et ex faecibus salem, & tartarum Philosophorum poteris creare. Aquae Mercurialis secunda rectificatio. Aqua illa Mercurialis praeparata magnam acuitatem habet, ratione sulphuris louis cuius Spiritus reductus est in aquam: praeterea non omittendum est, aquam iterum septies rectificare. Tunc est facta ardens, & comburens, ut in Mundo nihil supra. De Philosophorum Tartaro, eorumque Tartari oleo. Faeces aquae Mercurialis accipe, quas supra marmor minutissime tere, & iterum in cucurbitam uitream, & desuper tantum aquae Mercurialis; fac distillare paruo calore: faeces accipe, quas reuerbera horis 24. igne temperato, & aquam reitera desuper, opusque septies, uel donec niuis albedinem superent, fusibilesque sint. Tunc uerum Philosophorum tartarum habebis; quem subtilissime tere, & supra marmor, in locum frigidum, & humidum collocabis, ut in oleum soluatur. Isto etenim oleo, omnium corporum calces solues in Mercurium currentem. Quamquam non negabo Martem praeparatum, ut supra, praestantiorem esse, maiorisque uirtutis: quandoquidem uera terra Philosophorum insignitur, & nuncupatur, circaquam argentum uiuum seminatur, congelatur, & fixatur; & omnes spiritus retinet & fixat; quod cum caeteris imperfectis corporibus fieri nequit. Tartarus imperfectorum corporum, ut supra, praeparatus, nihil aliud est, quam purum sulphur corporum. Alia Aquae Mercurialis rectificatio. Duo etenim sunt modi, Aquas Mercuriales rectificandi: quorum primus nihil aliud est, quam aquam Mercurialem acuere, & aquam augere, quod fit faepius redistillando, ut superius est dictum. Rectificatio secunda e contrario se habet; quoniam ardoris, eiusque uiolentiae est diminutio, propter reiteratam distillationem, in qua eius uenenum amittit, quod in eius incremento acquisiuit. Attamen ipsa Mercurialis aqua in rectificatione, miram assequitur dulcedinem, uisque eius augentur. Haec autem Aqua, in Pellicanum inditur, & in fimo equino sepelitur calido, & relinquitur tandiu, donec nihil amplius ascendat, & omnes fumositates deposoerit: quo facto, per inclinationem, in aliud uas effunde, ne faeces turbentur. Tunc habes ueram Philosophorum aquam Mercurialem. Quae, si ex Marte esset conslata, uerum Philosophorum Coelum esset dicta, omnium planetarum susceptibile. Ut enim eam perfectionem ad ultimum gradum restituas, superest ipsam animare; quod facile facies, ut sequitur. Calcina Lunam fulminatam Mercurio uulgi, ◉ i. & pone in ◉ iiii. Aquae Mercurialis supra dictae, & hoc totum sepelias in simum equinum calidum, donec tota Luna sit dissoluta. Quo facto, distilla Aquam Mercurialem; & foeces accipe, & supra Marmor tere, parum suae aquae irrorando, & fortiter miscendo, & iterum illud totum cum sua aqua in fimum repone putrefiendum; & hoc tandiu reitera, donec Luna omnis transeat, excepta crassa terra, quam non oportet extrahere. Quippe uerus Philosophorum tartarus est albus, cuius oleum eo modo fit; ut oleum Iouis superius descriptum: & nota, quod omne oleum tartari eo modo factum, dealbat, & mirabiliter fixat, sistitque omnes Spiritus, uimque admirabilem in se habet. Postquam uero Aqua tua ita praeparata est, nondum tamen bene est animata: at potest ad summam deduci perfectionem, faciendo, ut sequitur. Solue decem denarios auri purissimi; & sequere integram Methodum, ut fecisti de Luna, & ascendat per rostrum alembici, ut argentum fecit; & faeces, quae remanent, uocantur Sal rubeus auri: quem, si noueris dissoluere cum ◉. iiii. aquae supradictae, repetendo cohopando, fixabis, & simul congelabis; quod Philosophorum legibus, amplius detegendum non est. Igitur operatori perspicacii relinquo. Hanc aquam Philosophi celarunt uariis Aenigmatibus, & nominibus, ne ab indignis raperetur: Uim corpora dissoluendi, & in primam materiam oleum, & Mercurium currentem reducendi, habet: iuxta artificis captum. Ista Aqua sit puri ab impuro, & spiritus ab aqua segregatio: Secretum tene, & in corde abde. Deum time, eiusque praecepta sequere. Mercurialis Aqua altera. Liquefac ◉ i. Iouis. i. stamni puri, quod nunquam fuerit in opere, & tantum Mercurii lotii; cum sale, & aceto, ut artis est. Fac amalgama. Insuper accipe ◉ ii. optimi Mercurii sublimati, & cum amalgamate misce, supra marmor terendo; pone ad sublimandum, repete tere semper miscendo faeces, cum quo sublimatum est: ultimo tere in subtilissimum puluerem; quem in locum frigidum, & humidum pone dissoluendum, solueturque in aquam claram, quam accipe cum foecibus, quae remanserunt supra marmor: fac totum distillare, igne graduum, ut fieri solet in aqua forti; & quod distillatum est, serua ad partem; faeces, quas reperies, erunt trium colorum, albae, scilicet, sublimatae, griseae in medio, nigrae in imo, nullius momenti. Albas & griseas seu leucopheas accipe, quas triturabis, & in locum humidum & frigidum colloca, ad dissoluendum, & quod dissolutum est, cum faecibus distilla simul, instar aquae fortis: quod pone cum priore. Haec tantisper reitera, donec omnia sint in aquam redacta. Si hanc aquam septies uolueris distillare, seu rectificare, tantae acredinis & uirtutis erit, ut subito limaturam cuiusque metalli; uel calcem, in aquam claram conuertat: Alia Mercurialis Aqua, qua Mercurius omnis a corporibus exeritur, Sublima septies Mercurium communem, cum sale communi ter praeparato, & uitriolo calcinato ana: sublima, ut artis est. At unaquaque sublimatione facta, nouum solem, & uitriolum adde, & supra marmor tere, & irrora aceto; distillato postea septies; sublima, renouando salem, & uitriolum: finita septima sublimatione, dissolue tuum sublimatum in aqua forti, facta ex alumine, & salepetraeo tantum. Tunc fac, paruo igne, distillare: postea auge ignem, donec Mercurius sublimetur, & quod sublimatum est, accipe & fortiter tere, & in eadem aqua iterum soluatur; distilla ut antea fecisti, & repete; & de tertia in tertiam distillationem, renoua aquam tuam fortem & qualibet distillatione proiice faeces nigras, & tamdiu hoc repete, donec amplius non dabit nigras faeces. Imo totum manebit fixissimum, & permanens: ut Olomotii apud Petrum Wincium fecimus, & uidimus. Alio modo. Accipe sublimatum subtilissime tritum, & in uas uitreum, undiquaque luto munitum, pone: & sic in Athanore octo dierum spatio dimitte; & gradibus ignis rege, & de duobus in duos dies auge. Deinde tuam materiam puluerisa, eamque in B. M. dissolue, uel in fimo equino calido; & cum dissoluta fuerit in aquam limpidam, fac distillare in B. M. aut alio simili calore; & hoc septies. Tunc habebis aquam, cui non est par: praecipue, si post illas distillationes, posueris in ea, ◉ ii. salis Tartari, septies aqua uitae irrorati in ◉ i. aquae Mercurialis. Et ut excellentior, & acutior fiat, sublima septies sal Armoniacum, sale communi, & sale petrae ana. Tunc accipe de illo sale Armoniaco sublimato ◉ ui. sex supra libram unam illius aquae Mercurialis, & cum dissolutum fuerit, saepius distilla: tunc erit tantae fortitudinis, ut nullum uas eam sustinere ualebit, praeter Christallinum. Ista etenim aqua, Metalla quaeque subito in Mercurium curhentem uertuntur. Ad soluendum calces imperfectorum, & Lunae, non opus est Sale Armoniaeo. Satis fortis est aqua Mercurialis per se, absque illo sale. As uero pro Auri Mercurii extractione, opus habes illo sale Armoniaco sublimato. Et cum uolueris perfecta, uel imperfecta in Mercurium reducere; Calcina Metalla, cum Mercurio uulgi. Haec autem calcinatio est caeteris praestantior. Pone igitur calcem alicuius metalli in uitrum Matrassium dictum: effunde desuper de tua aqua, ut superet calcem duos digitos: sepeli uas in fimum calidum, uel cineres tepidos, paulo post in imo uasis conspicies granula, instar margaritarum: qui Argentum uiuum est illius metalli, cuius calcem posuisti. Eo etenim modo omnium corporum calcem reduces in Mercurium cohobando septies aquam supra calcem, reiterando distillationem, & faeces supra marmor terendo, addendo prima uice quartam partem salis tartari praeparati cum aqua uitae. Insuper effunde aquam communem bullientem, desuper mouendo baculo, dictam calcem, donec foeces reuiuificentur in Mercurium. Alia Mercurialis Aqua. Sublima septies Mercurium sale communi, & uitriolo, ut ars docet: puluerisa, & in locum frigidum supra marmor collocabis, & in aquam breui soluetur. qua, absque alia praeparatione, calces, uel limaturae omnium metallorum, in Mercurium resoluuntur. Quem, si secundo sublimaueris, cum sale armoniaco, perficies dictam sublimationem cum ambobus, id est, sublimando Armoniacum, & ex his aquam feceris, ut dictum est, reducet statim in Calcem omne metallum sine distillatione. Quod si uis pluries distillare, superabit, & melior erit etc. Aqua Salis Armoniaci. Fac ter, uel quater Armoniacum sublimare: sale communi praeparatum. Ultimo puluerisa, & solui permitte, supra marmor. Filtra, ut clara euadat, per chartam. Tunc soluet corporum calces, in aquam, supra cineres, uel fimum, ponendo sextam, uel septimam partem aquae fortis communis. Ad hoc faciendum, non opus est distillatione, tandem si distillaretur pluries, aptior, & melior euaderet. Alia Mercurialis Aqua. Mercurium crudum accipe, & aqua ablue bene, postea sale communi praeparato & aceto distillato, fricando: deinde aqua communi calida lana, & exsicci: postea ◉ Iouem, quem purga per calcem uiuam: ut scis liquefac; quo fuso, amoue ab igne, & Mercurium proiice desuper, mouendo optime, donec incorporetur, & Amalgama durum fiat. Tere bene super porfidium: deinde aqua dulci laua tamdiu, donec clara, & limpida exeat. Nam prima lotio erit nigra. Exsicca ad solem, uel alium tepidum calorem; custodi. Tunc ◉ de Mercurio septies sublimato, quantum Amalgamatis, tere, & simul misce. Accipe cucurbitam fortem, quae ignem ferre possit, cum longo collo. Tunc dictam mixturam pone intus, idapta supra cineres calidos, in furno, & gradatim rege ignem, Et cum materia strepitum ediderit, & fumus eruperit, cooperi uas, aliquo linteo. Auge ignem fortem, & intelliges materiam facere bu, bu, bu. Tunc depone uitrum ab igne, & frangendo, reperies materiam duram, quam contere, & pone supra marmor, in locum frigidum, & statim guttabit aquam nigram, & quod remanet insolutum distilla ter, & faeces remanebunt in fundo, quasi nigrae, & supra faeces redde suam aquam ter, uel quater; & aquam serua, & in hac aqua, quodcunque Metallum imposueris, soluetur, sicut butyrum, & cera, & Sol reducetur in materiam primam. Estque Aqua Mercurialis ad artem. His fruere, & Uale. In sequenti Tractatu uaria, & uera, probata, non solum ab his, quorum artem teneo, uerum etiam a me, maiori ex parte, probata: Fas existimaui, ante obitum nostrum, in lucem dare, quae comperta habemus, & certa. Uaria etenim, post occasum nostrum inuenientur, praesertim uetustissimi codices manuscripti, de Lapide Philosophorum, nondum excusi. Cuperem ipse, ut citius excuderentur, ne ab indignis extorqueantur, & pro ipsis uendicent, aut uenales circumferant. At iam senio confectus, ubi uirtus illa uegetatiua, caeteraeque potentiae me deseruerunt; quod superest, langor, & horror habet. Quae tamen istic depinguntur, perpende, cogita; & Deus Mysteriorum author, maiora suppeditabit, modo illi obtemperes. Uale. Aqua Tingens Mirabilis, qua Luna, etiam Aurum, tinctura permanente, tingitur, uariaque operatur. Abditum tene. Accipe unam partem salis armoniaci, & duas partes calcis uiuae; tere simul, & infunde in aquam communem calidam; sine, ut in olla ad ignem bulliat, postea filtra bene, ter quaterue, ut aqua omnino clarescat, sine faecibus; postea coagula, ut sal remaneat: hunc salem permitte fluere in tigillo, per quartam horae partem; tunc effunde in mortarium calidum, tere, uel funde, tum adhuc confusum, pone in cellam ad soluendum, intra paucos dies soluetur in oleum clarum: quod dicitur oleum fixum salis armoniaci. Huius olei accipe unam partem, & Mercurii septies sublimati a uitriolo, & sale communi, & sale petrae, & semel per se, donec faeces omnes deposuerit: duas partes tere, & pone in dictum oleum salis armoniaci; stent in cineribus calidis, donec omnis sublimatus solutus fuerit. Tunc pumicem contusum accipe, & pone in dictam solutionem, ut pumex ebibat omnem humiditatem, & fiat tanquam lutum siccum, ex quo globuli possint effingi. Hos impone cucurbitae amplae, pone etiam alambicum optime lutatum, & in cineribus seu arena distilla, igni primo lento: exhibit aqua dulcis; continuo ignem gradatim ministrando, donec guttae acescant. Tunc aliud uas recipiens appone, & igni fortiori pelle, & proueniet Mercurii essentia subtilis & acris. Hanc aliquoties rectifica in B.m. & serua. Iam ◉ therebintinam uenetam, & acetum distillatum misce: distilla in B. M. prodibit spiritus therebintinae albus, & clarus. Tunc in Cineribus pelle, proueniet oleum flauum. Urge tandem fortius; & sequetur aqua acida subrufat hanc separa ab oleo per tritorium, & serua, postquam rectificaueris. ◉ Aurum repurgatiss. q. u. solutum in oleo salis, uel aqua Regis: Aquam per alambicum extrahe: Calcem, per aquam communem bene aliquoties ablue: postea calx auri igni imposita, excandescat, & in praedicto menstruo terebintinato, extinguatur: idque saepius reiteretur. Tunc huius partem unam, & florum sulphuris per se sublimatorum, duas partes tere bene una & reuerbera per 12. horas leui flamma: tunc denuo extingue in mestruo praedicto aliquoties: Iterum reuerbera cum floribus sulphuris, ut prius, idque ut Aurum excandescat in puluerem rubicundum & impalpabilem. ◉ huius solis partem unam, & essentiae Mercurialis praedictae, partes sex: pone in uitro sigillato in fimum equinum, uel. B. M. per mensem, uel septem septimanas; & Sol soluetur in liquorem rubicundissimum sanguinis instar, & faeces albas relinquet. Hanc dissolutionem recipe, & in B. M. menstruum abstrahe, donec liquor spissus, ruber, ad nigredinem uergens, maneat; qui statim in aere coagulabitur, & in calore leui, aut candelae soluitur: Hinc affunde therebintinae spiritum, abstrahe eundem, & nouum affuande, & abstrahe. Hic omnem corro siuitatem aufert. Tandem affunde spiritum uini, & digere una & distrahe, donec nihil de spiritu therebintinae amplius adsit. Tunc serua. Coagulatur enim in aere, instar seui, quando spiritus uini abstractus fuerit. Hoc coagulatum, in quouis liquore, in uino, in aqua Cinnamoni solui potest. Praedicta essentia Mercuri omnia metalla reuerberata soluit, etiam crocum martis. Multa alia, quae perito artifici inuestiganda, relinquimus. Mercurius Uitae, ab amico singulari acceptus. ◉ Stibii mineralis optime triti ◉ ß. Mercurii septies sublimati ◉ i. tere optime, & misce; & totum hoc in retortam uitream, bono luto munitam, pone ad ignem primo lentum, & gradatim auge, donec tota distillatio absoluta sit. In recipiente reperies materiam crassam, quam accipe, & supra laminam, uel marmor in cellam, uel locum frigidum colloca dissoluendum, quod fiet, & soluetur in oleum. Accipe, & pone in paruam non eminentem cucurbitam, cum suo alembico, super cineres calidos, & liquor quidam clarus ascendet: & augendo ignem. egredietur oleum inter rubrum, & citrinum: postea reitera distillationem in alio alembico, ad separandum phlegma ab oleo, lente: & oleum remanebit in fundo uasis, rubrum, nobis necessarium. Hoc absoluto, fac uitriolum ueneris, uel extrahe tincturam uiridis aeris aceto distillato, euapora, & calcina ad rubedinem: tere subtiliter una cum foliis auri purissimi ana, terendo imbibe oleo praedicto, donec inspissetur mellis instar, deinde pone tuam materiam in uas uitreum sublimatorium cum alembico bene clauso, paulatim ignem augendo, & materia sublimabitur christalli instar. Si multiplicare cupis, ◉ de etc. Istius pulueris uires sunt maximae. Febribus cunctis medetur; Leprae, Hydropi, taceo de caeris, & de uehiculo, dosibus quoque, propter aemulos insurgentes in me, taceo. Illustrissimo Heroi, Et Principum Potentissimo, Reip. Christianae Bono Nato, Friderico, Duci Wirtembergensi, Montispelicardi Comiti; Domino a Blamon, & Francamont superiori, unico, sacri Rom. Imperii Principi Fortissimo. Uetus illud est: Princeps Fortissime, Multa pretiosa uideri, quae sint Templis consecrata. Quod cum ita sit, non sum ueritus, uaria opuscula magnis Principibus dedicare. Annis quidem praeteritis, Sereniss. Principi Electori Palatino, de Uera Praeparatione, & usu medicamentorum Chimicorum unum alterum Ilustrissimo Principi, Christiano Anhaltino, de Sale Nitro, & uiribus Auri Potabilis inscripsi, etc. Qui Tractatus serena admoduum fronte excepti fuerunt, sicuti res ipsa docuit. Uerum cum hunc Isaaci Hollandi Tractatum de Claue, seu Lapide Philosophorum, publicum facere decreuissem, Tu imprimis Fortissim Princeps, occurristi, qui non solum Martilitas, sed etiam Mineruae sacra facis, dum optimarum artium studia, omni conatu, promoues. Inter haec, cum Chymia non postremum locum obtineaet, hunc libellum, qui praecipua tantae scientiae capita explicat T. C. ingratum non fore, mihi plane persuadeo. Tibi igitur eum inscribendum censui, ut hac inscriptione patrocinium apud te accipiat, & tui nominis splendore illustretur. Habuit, ante aliquot annos, Germania Illustres Heroas, qui & Spagirica delectati sunt, & eius Professores fouerunt, inter quos, ueluti sol inter sydera, emicuit sanctae memoriae Fridericus Iii. Princeps Elector Palatinus. Is Heidelberge aliquando ( quae fuit summa eius humanitas ) me familiariter; sed remotis arbitris, percontatus est, & quaenam de ipso esset hominum opinio, quinam sermones? candide respondi, Plerosque, imo omnes, ipsius admirari, & suspicere uirtutes, esse tamen his molestum, quod in perquirendo Lapide maiorem redituum suorum partem dilapidaret. Excepit Princeps Clementissimus, Probatur mihi tuus candor ( Porte ). At diuersa sunt hominum ingenia. Hic amoribus dat operam: alter aleae: plurimi uenatione delectantur: atque in his, quid non expenditur? Uides quot canes, quot uenatores, quot equites ad uenationem mihi alere, quibus sumptibus hos, quibus stipediis illos retinere conueniat? Ad quid uero? ut perdicem unam, unum leporem, unum ceruum capiant. Quae omnia tamen uili aere comparare poteram. Uenatione oblectamur, sed magis nos delectat Chimia. Itaque, cum, repetitis uicibus, Consiliarii mei ab illa, propter sumptus, me dehortantur, illis soleo respondere, plus me uenatione, uno cane alendo, expendere, quam in operariis Chimicis quatuor. Quandoquidem quae uno anno, in rimandis Alchimiae secretis, confero, summam centum Renanorum florenorum non excedant. Nec uero ista arte cupio ditari: sed per eam ( cum naturae sit imitatrix ) Naturae in rerum uarietate ludentis consideratione, animum oblectare. Quod etiam plures Reges fecisse, ipsae historiae testantur. Hosce, Heros Illustrissimus, sermones mecum serebat. Ex quibus quanti fecerit Spagiricam, facile intelligitur. Fuit autem Princeps magni Iudicii, Germanorum decus, Patriae ornamentum, Christianae religionisl umen, quem & bonorum omnium fautorem fuisse fatentur omnes. Illum, quum terris Fata inuiderint, Tu unus relictus es, qui adyta artis Chimiae nonleui pede ingressus, omnia ipsius Mysteria probe noueris, & impostores, ac sophistas a Philosophicis, & uere Spagiricis possis secernere. Ac Philosophus & Philosophor Fautorum, & gratissimus Mecoenas, ditiones tuas bees. Uere enim hoc dictum est, Respub. tum fore foelices, cum aut Reges philosophabuntur, aut regnabunt Philosophi. Cum gitur hic Tractatus Isaaci de Lapide Philosophiae, seu de Claue artis, in nostras manus inciderit, mihi seruandum nefas existimaui, cum eius Author non sim. Coepi tandem ipsius opera excusa reuoluere, an inter ea hic Tractatus contineretur, animaduerti huius seculi plures aliorum opera sepelire, & sibipsis uendicare. Talibus occurrere uolui, & C. T. accedere. Cum enim heroicum tuum animum perspectum habeam, aequitatis & ueritatis in omnibus constantem esse amatorem, Tibi gratum esse, opto, meque, cum omnibus meis studiis, qualibuscumque officis, offero. Istud autem si leuidense munus, grato uultu dignabitur T. C. excipere, maiora in posterum, eaque digniora, me oblaturum polliceor. Interea Deum. Opt. Max. supplex oro, ut T. C. cum Heroica Illustriss. Coniuge diu sospitet, ad Nominis sui gloriam, suaeque Ecclesiae Splendorem: Amen. Yuerduni, quae urbs est subditione florentissimae Bernatum Reip. Calendis Ianuar. 1608. Tua Celsitudini obsequentissimus, Bernardus Penotus a Portu S. Mariae Aquitan. U. M. D. Iohannis Isaaci Hollandi, De Tribus Ordinibus Elixiris: & Lapidis Theoria. Praefatio. Hoc loco decretum est, totum operis progressum tibi aperire, & omne opus, quod in arte faciendum est, quale sit, ostendere: nec non docere, quare singulae operationes sint inuentae: & quidnam in ordinibus, & plerisque aliis Alchimiae operibus, & tribus illis generibus, ut Minerali, Animali & Uegetabili, primum sit faciendum. Etenim sciendum est, eum, qui, antequam incipiat operari, singula opera non intelligit: & quid primum in arte sit, quid secundum, quid tertium, & ita deinceps, donec opus ad finem sit perductum, quoque ordine singula se mutuo consequi debent, ignorat, nihil unquam in arte operaepretium facturum: Ne si in aeternum operetur, poterit quidem, casu aliquo, ad artem peruenire aliquam; ut caecus fortuito scopum feriat, sed certam artem adipisci; & aut, quod semel fecerit, iterum, ac tertio facere, nunquam poterit: ut imperitis saepenumero accidit, qui hac ratione operam & oleum perdunt & in desperationem incidunt, quod primum erat, in ultimo facientes, ibique opus relinquentes; ubi erat incipiendum. Porro, ad errores istos euitandos, docebo te, quid sit sublimatio, & quare adinuenta, & quomodo, in uno quoque opere, sit sublimandum. Deinde quomodo, & quare calcinandum: & ita deinceps de distillatione, quamobrem ea fieri debeat: multaque id genus alia, quae in singulis operationibus sunt animaduertenda. Ergo cum Ueteres metallorum generationem, ortumque, & incrementum intelligerent nec non unde procederent, eorum morbis, quibus, quo minus Soles, & Lunae fierent, impediebantur: Coeperunt cogitare, de ratione, morbos eos, ac de fectus auferendi, eaque in Solem, aut Lunam perducendi. Quam ad rem nulla est iis uisa uia compendiosior, quam ut corpora igne destruerent, ac calcinarent: atque ita materiam quandam in iis inuenerunt, quae ea conseruabat, ne uel ignis ui, uel a suo proprio sulphure combustibili, quo abundant, comburerentur. Clauis Artis est ◉ communis. Haec materia Clauis erat, cuius accipiebant duas, aut tres partes, ad unam corporis, durumque corpus in subtilem limaturam redigebant, & Saturnum, Martem, aut Uenerem, louem, fusos in cineres, mouendo, reducebant: ac tum una cum Claui, & aceto miscebant: sicque in uasis terreis rite lutatis, in igne collocabant, calcinando, relicto, in dictis uasis, foramiue exiguo aperto, per quod humiditas posset euaporari; qua euaporata, obstructo foramine, ignem per gradus augebant, donec paulatim inciperent ignescere, eumque obscurum ignitionis gradum, quo Clauis non funderetur, ad 24. horas continuabant: tum uasis per se refrigeratis, exemptae materiae, aquam feruentem effundebant: Clauis artis aqua communi facile soluitur. ut Clauis solueretur: quam deinde aqua communi abluebant. Corpora uero calcinata, ad impalpabilitatem, supra marmor trita, aqua communi, ab omnibus suis impuritatibus, & nigredine, abluebant: ita ut calces rubri corporis, essent splendidae, ac albae, etiam clarae, & instar niuis albae: atque haec erat ueterum imperfecta metalla, a faecibus suis & combustibili nigredine, & foetenti fumo, quem in minera contraxerant, repurgandi ratio. Cum autem ea in corpus reducta uiderent, nec in Solem nec in Lunam esse conuersa: coeperunt cogitare, quanam medicina, aut qua materia, fieri posset, & quo modo tinctura inueniri, quae in purgata metallorum corpora ingressum haberet: cumque, omnium Salium, aut Aluminum speciebus perlustratis, nihil in iis inuenirent, quod Metalla in Solem, aut Lunam posset conuertere, aut tingere, aut in iis ingredi: In spiritibus totius artis Chimiae arcanum latere. intellexerunt tandem non alibi illud Arcanum latere, quam in Spiritibus, qui metalla essent ingressurii, se seque cum iis permixturi. Uerum ex his magnas animaduerterunt difficultates: quod, perspecta dictorum spirituum natura, uiderent eos, aeque atque Metalla, morbis in Minera comtractis, esse obnoxios, foetentibusque scilicet, ac terrestribus foecibus, ac combustibili sulphure abundare, quibus periculum esset, ne & metalla comburerentur, & impuriora redderentur. Ad haec, inesse dictis spiritibus, ueneni quoddam genus, usque eo corrosiuum, & uolatile, ut si cum Metallis coniungerentur, non tantum ea uenenosa, corrosiua, & frangibilia essent redditura, ut instar uitri rumpi possent: uerum etiam, cum funderentur, in fumum auolarent, & meliorem metalli partem secum aufferent, ita ut id in nihilum redigeretur. Itaque speculatione sua, Ueteres ulterius progressi, cogitarunt, quemadmodum spiritus ab hisce omnibus morbis possent liberare, eosque ita praepararare, ut & in corpora ingrederentur ea, quae pulchra, & clara, & in aeternum cum his permanenti tinctura tingerent, & nihilominus dulcia, & malleabilia permanerent: sicque in Solis, & Lunae naturam perducerentur. Hanc ad rem, tribus potissimum opus esse, intellexerunt, nempe uasis ad eam rem aptis: materia, qua cum spiritus miscerentur, & eo, quod & materia expellerent, atque in sublime cogerent uenenosissimam, ac fugacissimam spirituum partem: qua primum ex pulsa, eam proxime urgerent, quae media est, & ad artem nostram accommodata, retentis in fundo a materia, cum qua spiritus miscerentur. crassis, ac terrestribus eorum partibus, quae ingressum impedirent, una cum sulphure albo combustibili. Sic non potuerunt quicquam compendiosius inuenire, quo spiritus a morbis suis, & impuritatibus liberarent, quam sublimationem; Sublimatio necessaria. quae idcirco secundum a calcinatione locum, in arte nostra obtinet. Porro enarratis, inuentae primum calcinationis, ac sublimationis causis, sequitur, ut ostendamus in uno quoque opere quomodo sit calcinandum, & sublimandum. Et primum quidem dicendum est, de calcinatione spirituum, & corporum: deinde de corporum cum spiritibus iniunctione, per imbibitionem, ac ineerationem, & quamobrem primum fuerit adinuenta; ut uerum Alchimiae fundamentum intelligas. Iam ad institutum. Maiores nostri, purgato spiritu, ac corpore; cum utrique in se ingressum dare mutuo molirentur, uiderunt id non aliter fieri posse, quam si uel spiritum, uel corpus in aquam soluerent; & corpore spiritum, uel spiritu corpus imbiberent, uel utrumque seorsum soluerent, & solutas aquas deinde commiscerent: quod quidem postremum, cum ad congregationem, commixtionemque faciendam omnium commodissimum esse intelligerent; toti in hoc fuerunt, quomodo & spiritus, & corpora in aquam redigerent: quod fieri non poterat, nisi prius Clauis naturam essent adepti; ad quam Clauis, seu Salis naturam, cum non nisi igne, ac calcinatione reduci possent: primo furnum ad id aptum excogitarunt, in quo spiritus, absque euolatione, possent calcinare, quem furnum Physicorum uocarunt. Deinde uasa ad spiritum calcinationem apta, quae aperta esse necesse erat, ut ignem reciperent eundem, & apertum, ad ea, in salis naturam, ut solui posset, redigenda: quod in uase, atque igne clauso, nunquam fieri potuisset. Tertio iustum ignis gradum, ad spiritus, absque euolatione, calcinandos, inuenerunt. Quibus omnibus rite adinuentis, & obseruatis, spiritus in furno, uaseque ad id apto, posuerunt: ac per 40. dies ac noctes naturales, in iusto ignis gradu continuato, reliquerunt, & per se refrigerari siuerunt. Spirituum calcinatio, & solutio. Deinde super marmor ad impalpabilitatem triuerunt; quo facto, super laminis uitreis, aut marmore aliquantulum inclinato, subiecto catino, uase uitreo, in loco humido posuerunt, ad soluendum in aquam claram, ac limpidam, quam in uitro forti, rite obstructo, ad usum seruarunt; & siquid faecum, in re solutione, esset relictum, id super marmor non dissolutum manebat. lam uero explicata calcinatione, sublimatione, & solutione spirituum; restat, ut de corporum calcinatione seu reuerberatione, ac solutione tractemus. Inuentus est igitur primum, a Ueteribus, furnus, ad corpora calcinanda, seu reuerberanda, ut salis naturam adipiscerentur, idoneus, quem reuerberatorium appellarunt: nec non & uasa terrea, & iustos ignis gradus, quo corpora non funderentur, nec in unum confluerent. Itaque corpora a faecibus suis, & combustibili sulphure repurgata, terreis uasculis imposita, in reuerberationem, per Xxi. dies ac noctes collocarunt calcinanda, lenta ignitione, ut, absque fusione, ad salis naturam perducerentur. Quo facto, ea super marmor, cum aceto distillato, triuerunt, atque in eo aceto, in aquam claram soluerunt; interioribus faecibus in fundo relictis, & claro per inclinationem effuso. Deinde cum corpora rursum coagulanda, sibi, intelligerent, si simplicem aquam essent habituri, ad spiritus, & corpora in suo fundo coniungenda, ac permanentes colligenda: Acetum sicco calore euaporarunt, siccumque puluerem inuenerunt, quem postquam subtili ignitione, absque fusione, calefecissent, existimauerunt, in aquam communem rursus esse soluendum. Sed cum magnam faecum quantitatem, tam in aqua, quam in aceto inuenirent, ad eas per distillationem, ab iis separandas, idonea uasa excogitarunt: sicque primum inuenta est distillatio, per aquam, aqua communi a frecibus suis separata. In ea dictum puluerem soluerunt in aquam ualde claram, & limpidam, quam in uitreis uasis, ad usum itidem seruarunt. Iam uero corporibus, ac spiritibus in duas aquas simplices redactis, de iusta utriusque quantitate cogitantes, intellexerunt, in coniunctione, plus aquae corporis, quam spiritus esse sumendum: Unam alioqui spiritus partem, cum una corporis mixtam, igne adiuncto, in fumum esse abituras, optimamque corporis partem, spiritum secum elaturum. Itaque cum una aquae spiritus parte, duas aquae corporis miscuerunt, atque in uase uitreo, super cineres calidos, in puluerem congelarunt; ex quo, ad fundendum, si igni admouerentur, cum metuerent ne spiritus auolantes, corpus solum in tigilli fundo, relinquerent, necessario inueniendam sibi rationem uiderunt, qua spiritus cum corporibus ita firmiter colligarent, ut nulla ignis uiolentia, a se mutuo possent separari: Fixatio Progressus primi ordinis. quam quidem congregationem intellexerint, nulla alia re fieri posse, quam ipso igne ita lento, ut spiritus paulatim assuescentes, tandem in eo fixi permanerent, Inuento igitur uitro huius formae cui spiritus, & corpora includerent, furnoque fixatorio, iustoque igne, per gradus, paulatim augendo, dum uehementiorem ignem ferre ualeant, id opus, fixationem appellauerunt. Qua perfecta, materiam suam fuderunt, eamque in ueram Lunam uidentes conuersam, magnopere sunt gauisi: totumque hunc progressum primi ordinis, uocauerunt, eo quod a ueteribus physicis, primus esset inuentus. Sed cum Methodum istam, propter corporum, & spirituum calcinationes, sublimationes, solutiones, purgationes & fixationes, ualde prolixam esse uiderent, & non satis fructuosam: quod post omnes istos labores praeter perfectum metallum, nempe Solem, uel Lunam, pro instituti operis ratione, nihil haberent: cum, in quam, ista animaduerterent, & tum uiderent metallum, spirituum beneficio, posse uiuificari, & in eum statum perduci, ut quoduis examen ualeat sustinere: de inuenienda & compendiosiori, & fructuosiori uia, cogitare coeperunt. quam non esset necesse corpora cum spiritibus miscere: eaque simul fixanda, ponere. Qua de re, sic Image 1 sunt ratiocinati. Si spirituum coniunctione, corpora mortua uiuificauimus, quid, si uiuum corpus calcinantes, atque in puram, & simplicem aquam redigentes, sublimatos spiritus terrae foliatae, & sublimatae, inceratione ea imbiberemus simulque fixaremus; & fixata super corpus mortuum, purgatum, proiiceremus, & aliquandiu in fluxu teneremus, uideremusque quomodosibi mutuo permiscerentur, & quid tandem ex his esset euasutum? Ergo, cum hoc toto progressu obseruato, uiderent, facta proiectione, massam suam esse frangibilem, rationem eius rei indagantes, intellexerunt, materiam spirituum cum uiuo corpore fixatorum, fortiorem esse, quam ut metallum mortuum repurgatum, eamposset ferre. Itaque fusa rursum massa illa frangibili, ei bonam adhuc metalli mortui repurgati quantitatem admiscuerunt: unde cum massam suam, non quidem ita frangibilem, ut, ante, sed tamen nondum malleabilem, uiderent, cognouerunt, crebra metalli mortui appositione, refusioneque, tandem malleo ductibilem euasuram. Quod re ipsa uerum esse comperientes, metallumque imperfectum, ea ratione, in uerum Solem, aut Lunam transmutari, id opus secundi ordinis uocauerunt: Opus secundi ordinis Opus Tertii ordinis Acetum sumitur pro oleo incentiuo. eo quod iam praedicta medicina, super corpora mortua metallica purificata, proiectione faciebant. Porro cum spiritibus subiectis, tum uiuis corporibus fixatis, proiectionem, super purgata Metalla, foelici successu, fieri uiderent: ulterius progrediendum rati, in perquirenda ratione, mortua corpora, absque ulla praerogatione, in Solem, & Lunam perducenda; tandiu sudauerunt; donec tandem intellexerunt, eam ad rem, & medicina subtiliori opus esse, & corpora mortua uiuificari debere, antequam Medicina super ea proiiceretur. Ergo praedictam secundi ordinis medicinam, in forti aceto distillato soluerunt, & postea congelarunt: congelataque, in pluuiali aqua distillata, soluerunt, ac rursum tertiam partem sublimatorum spirituum aquae admiscuerunt, exsiccantes, terentes, & iterum siccantes donec spiritus totum corpus imbibissent, quo facto ad fixationem sunt progressi: qua breui tempore perfecta, medicinam rursus soluerunt: eique, iuxta proportionem, tertiam spirituum partem adiunxerunt, fixaruntque, ut prius. Quibus omnibus rite peractis, eandem medicinam rursus in aceto soluerunt distillato, solutamque, per aceti euaporationem, congelarunt. Atque ita super cruda, & non purgata corpora mortua, prius tamen fusa, & uiuificata, eam proiecerunt, quae, post sufficientem fluxum, effusa, inuenerunt in perfectum Solem, aut Lunam, quoduis examen sustinentem, conuersa: atque hanc proiectionem, magno interuallo, illam secundi ordinis, superare. Qua de re multum admirati, & gauisi; hoc opus tertii ordinis appellarunt. Caeterum proiectionis huius tam sublimis & augustae rationem inquirentes, intellexerunt medicinae subtilitatem, eius rei causam esse: ex quo iudicio, atque sententia, omnium Medicinarum multiplicatio deinceps fuit inuenta: unde & istam medici nae subtilitatem, multiplicationem uocarunt, eo quod quanto illa reddebatur subtilior, tanto sublimior esset eius proiectio. Post absolutam mortuorum Metallorum in Solem, uel Lunam transmutationem, quaesiuerunt in arte, medicinae beneficio, in spiritibus non idem posse fieri. Quam ad rem, ut spiritus coniungi & uniri cum medicina possent, & per consequens, in Solem, uel Lunam mutari, imprimis necessarium iudicarunt, ad medicinae naturam, eos perducere, quae ex corporibus, & spiritibus, simul igne fixatis, constabat: unde spiritus, qui fugitiui sunt, & uolatiles, nec quicquam cum medicina habent commune, primum erant in corpus compingendi; ut esset inter eos, & medicinae naturam, conuenientia, siue familiaritas, ac proinde se mutuo possent complecti quum similia similibus delectentur. Deinde ad corporatos spiritus in Solem, aut Lunam perficiendos, necesse erat medicinam usque eo reddere fusibilem, subtilem, & penetrantem, ut super corporatos spiritus proiecta, protinus funderetur, ac penetraret, antequam, ignis calore, spiritus a corpore possent effagere: sed medicina obtegerentur, quae eis, non aliter, quam oleum innataret aquae, eosque captiuos teneret, ne a corpore possent auolare, sicque per spiritus, & corpus penetrans, simul ea fixaret, & in Solem, uel Lunam perficeret. Ergo praedictam Medicinam tandiu in aceto distillato soluerunt, at que iterum congelarunt, donec instar olei spissi, coagulationis expers maneret. Mercurius uero spiritum corporatum in crucibulo, ad ignem posuerunt, calentique, medicinam praeparatam guttatim insuperfuderunt, quae eum protinus, instar olei, operiebat. Igne deinde aucto follibus, uiserunt, donec medicina cum Mercurio commixta, uerti, ac fluere inciperet, tandemque ita Mercurius penetraret, & secum uniret; ut deinceps nulla ignis ui, a se mutuo possent separari, & sic effusam massam, in uerum Solem, uel Lunam inuenerunt transmutatam. Qua de re, gratiis Deo actis, medicinae suae Elixiris nomen indiderunt. Adhaec, cum Philosophi uiderent, hisce processibus, omnia corpora, & spiritus in uerum Solem, aut Lunam transmutari; in arcanorum naturae indagatione ulterius progredi cogitauerunt; quemadmodum aut quibus cum rebus, medicinam conficerent quandam; quae omnia corpora, & spiritus, aequaliter in Solem, uel Lunam transmutaret. Quam ad rem, sedulo inquirendum ipsis fuit, quid Deus in naturam infuderit, quomodo natura in rebus inferioribus dominetur; ac operetur: cuius generis unaquaeque res sit, & unde singula genera primum sint orta; an ex simplici existant materia, an ex composita, sicque tandem intellexerunt res omnes, ex simplici aqua ortus sui initium habuisse. Quae quidem aqua cum esset de essentia & natura Mercurii, Deus terram suam sulphureae naturae, ei imposuit, quae aquam in corpus coagularet, quae quidem duo, cum non possent inseparabiliter coniungi, atque in unum conuerti, accessit tertia quaedam substantia, de genere Salis lis, quam Philosophi uocauerunt, Sal sapientiae, quod quidem, quandiu rei inesset, nulla fieret partium separatio. Ad haec tribus istis, nempe Mercurio, Sulphuri & Sali, seu Aquae, Igni, atque Terrae, quibus & Aer est inclusus: Deus, per mandatum suum, alios tres subtilissimos immiscuit, scilicet Colorem, Odorem, Saporem; qui mixturam illam, in essentia sua, conseruarent; neque dissolui eam, aut corrumpi, aut in nihilum redigi paterentur, quandiu ei inessent; quibus separatis, sequeretur protinus compositi dissolutio & interitus. Tria principia, Sal, Mercurius, Sulphur. Illos autem tres spiritus quintae essentiae nomine insigniuerunt, sicque intellexerunt, omnes res creatas, ex composita ista mixtura ortum suum sumere, tam homines, quam bestias, aut inanimata, & insensibilia, ut arbores, herbas etc. Mixturam uero istam non esse in rebus omnib. aequali proportione diuisam: quin & aliam, mixturae huic, uirtutem Deus, per mandatum suum, infudit, nempe uim seminalem, facultatemque similem sui, iuxta spiritum suum, & naturam procreandi. Cui insuper, ex coeli, astrorumque, & Planetarum influentia, accessit, per Dei mandatum, essentia, incrementum, status & declinatio: per quos gradus, singula ad terminum suum perducta, in eam tandem naturam reuerterentur, ex qua primum fuerant composita. Ita, ut pro cuiusque natura, aliud alio uel citius, uel tardius, ad incrementi sui finem, perueniret. Rursum, quae in statu suo, uel longiori, uel breuiori tempore permanerent. Omnia tamen semel, ab initio, per medium ad finem, naturaliter contenderent. Ex hisce omnibus, intellexerunt Philosophi, nullum in Dei creaturis defectum esse posse: sed omnia perfecta, completaque debere esse. Ac proinde Deum, cum in primam suam essentiam cuncta fuerant reuersa, ad quam ab eo sunt creata omnia restauraturum, atque in supremas suas uires perducturum, ut nulla deinceps in creaturis fieri possit mutatio: scilicet, in eadem essentia in aeternum sint permansura. Hanc autem rerum omnium conuersionem, perfectionemque, absque ulla alieni alicuius oppositione, diuino artificio, per se, & ex propria rei creatae natura, perfectum iri: habent namque singulae res creatae propriam suam medicinam; ut ex superioribus patet, unde constat, ad rem aliquam, ad supremas suas uires, perducendam, nihil opus esse externi aliquid adhibere, scilicet ad rem aliquam perficiendam, unam duntaxat rem requiri, tam in opere minerali, quam uegetabili, & animali. His omnibus rite perpensis, coeperunt bonam concipere spem, fore, ut subtili naturae indagatione, tandem inuenirent rem aliquam, ex qua medicinam possent extrahere; cuius beneficio spiritus, & corpora, in uerum Solem, aut Lunam transmutarentur. Ergo, de perfectae huius medicinae materia, cogitantes, intellexerunt, eam de Solis, uel Lunae natura, ac genere esse debere; Lapidis materia Quatenus sit subsequenda natur & quatenus non. si spiritus, ac corpora in Solem uel Lunam essent mutatura: simile namque, sui simile generat, equus, equum: bos, bouem: auis, auem etc. Iam uero, cum, in rerum natura, nihil Auro perfectius, a Deo creatum, uiderent: utpote, quod neque igne, neque ulla alia re posset destrui, Solemque, in nouissimum usque diem, absque ulla declinatione, in statu suo esse permansurum in Sole medicinam hanc latere, sunt arbitrati. Itaque, ut opus suum ad supremas suas uires perducerent, Lunam Soli tanquam marito, uxorem uinxerunt, ad Lapidem suum, ex utroque eliciendum: non quod eum ab alterutro non possent elicere; sed quod naturam putarent sequendam, quodque uererentur, ne Sol, propter suam perfectionem, ad subtilitatem, cum operi esset impositus, clam euolaret in Lunam, quae eum non aliter, quam uxor maritum, amore complectitur, cuiusque partes crassiores sunt, ac magis terrestres, aequali proportione admisceretur, ad subtilitatem eius moderandam; eumque, medio caloris, ac frigoris, siccitatis, atque humiditatis temperamento, retinendum. Sed neque ignorarunt Philosophi, ista duo corpora dura esse, naturamque, supremam eis manum addidisse, neque in eis amplius quicquam operari: quoniam, ad summam perfectionem, ab ea sunt deducta: quod etiam, ex uulgi, de iis corporibus, opinione, est intelligere; cui a natura datum est, ut semper optimum quodque diligat; adeoque id est excellentissimum animi naturae donum, supremaque uirtus, ut pretiosissimis rebus delectetur. Quod, tametsi ita est; tamen haec duo corpora non ita sunt a natura fabricata, ut omnino destrui non possent; quandoquidem arte, atque humana industria, in primam suam naturam simplicem, inque aquam possint reducis ac porro, ex propria sua natura, in meliorem transponi. Quam ad rem, primum destruendum est, quidquid natura in iis est operata, in eumque statum sunt reducenda, in quo fuerunt, cum primum in iis natura coepit operari: sequenda, inquam, est natura; & quemadmodum illa, res omnes in lucem perductas, primum ad iustum suum incrementum, tanquammanu duxit; demum in sanitatis statu, alias aliis conseruauit, ac tandem in primam sui materiam reduxit, ita, & in hac arte, duo ista corpora, retrogrado ordine, per gradus sunt tractanda, donec in primam sui materiam scilicet simplicem, ac uniformem aquam sint reducta: quo, cum fuerit uentum, ad ea in supremam suam perfectionem perducenda, relicto naturae ordine; Deus, in suis operibus, est imitandus. Primum, quod necesse fuit ad dissoluenda naturae opera, dura emollire, sicca humectare, humida exsiccare: leuia in grauem, grauiain leuem, calida in frigidam, frigida in calidam, amara in dulcem, dulcia in amaram naturam mutare. Unde Aristoteles: Fac ex leui graue, & ex graui leue, ex aere terram, ex terra, aerem, ex igne aquam, ex aqua ignem, ex dulciamarum, ex amaro dulce, & artis huius magisterium fueris assequutus. Primus ergo ueterum labor fuit, ad naturae opera dissoluenda, nempe duo ista corpora, quod dura essent, emollire, idque per opus quoddam, quod destructionem nominauerunt: & quod eadem corpora essent sicca, humiditate eorum intus conclusa, adeoque firmiter compacta, ut nulla ignis uis in eorum partes posset agere, aut penetrare; proximum erat, ea humectare, & in aquam resoluere. Putrefactio. Cum autem ea corpora tam compacta, & a natura in se conclusa, uiderent, non nisi per putrefactionem aperiri, & dissolui posse; Huic operi, secundum in arte locum attribuerunt, cui & alia duo accesserunt, nempe solutio per distillationem, congelatioque, uegetabilis materiae adiumento, quae tamdiu fuerunt repetenda, donec in primam suam naturam, hoc est in simplicem aquam essent redacta; Solutio & distillatio. Solutione facta non amplius naturam, sed Deum sequi oportet. in qua erant, cum primum natura in eis coepit operari. Atque hactenus naturam, in horum corporum solutione, imitati; aliam deinceps uiam quandamsibi ineundam uiderunt. Namque, cum intelligerent Deum, ex terra aquam fecisse, ita ut terra, & aqua unum essent: idem & ipsi fecerunt. Et rursum, quemadmodum spiritum ex corpore extrahit, eumque repurgat igne, ut repurgatus in Coelum feratur, corpus autem destruatur; itidemque in claram, & subtilem materiam reducatur. Ita & ipsi De Um imitantes, duobus maxime processib. materiam suam simili modo tractarunt, nempe sublimationem, qua spiritum ex corpore extraxerunt & repurgarunt & reuerberatione seu calcinatione, & quae eam sequitur necessario solutionem qua corpora ipsa a suis faecibus rectificarunt. Hisce per ignem atque aquam absolutis: ea Dei opera quae nouissimo die futura credimus, sunt contemplati. Nempe quandiu Deus animam in proprium suum corpus glorificatum sit infusurus, eaque tam firmo nexu colligaturus: ut post eam fixationem nulla deinceps in ea cadere possit mutatio, sed in aeternum inseparabilia sint per mansura. Unde futura sibi Dei opera imitanda uiderunt, si Lapidem suum ad istam glorificationem uellent perducere. Hic uero cum animaduerterent si Lapidem suum in eum perfectionis gradum perducerent, in quo post nouissimum diem res omnes sunt futurae, nullam iam perfectionem fieri posse: Ita namque glorificatus, ad eum terminum peruenisset, ad quem a Deo fuit creatus, cumque res omnes ad eam perfectionem fuerint perductae, ad quam sunt ordinatae nulla deinceps futura est generatio: neque ulla inerit rebus uirtus seminalis, quam generationis terminus erit completus: Cum inquam istud animaduerterent, coeperunt cogitare quomodo Lapidi suo, uim seminalem infunderent. Itaque aequalem partem Solis uel Lunae subtilem redditam, cum glorificato, purgatoque corpore congregarunt. Hanc additionem uocarunt Fermentum, sicque perrexerunt futura Dei opera imitari, spiritum iusta proportione corpori infundendo, eaque duo in dissolubili nexu simul colligando. Itaque duabus operationibus, inceratione nimirum, & fixatione: quibus tandem Lapidem suum, omnibus suis numeris absoluerunt; ut eius beneficio, quidquid luberet, perficerent. Unde, supra modum gauisi, gratias Deo egerunt. Iam res postulat, ut sublimiandi rationem tibi expediam, & quomodo, quaque de causa, & per quam materiam singulos spiritus sublimare oporteat. Nam & in omnibus trium ordinum operibus, & in Elixire, & in Lapide requiritur sublimatio non unius generis: sed, pro operum uarietate, multiplex & uaria. Quare necesse est sublimationum naturam ac diuersitatem, rite perspectam habere, ut singulis operibus sua possit accommodari. Prima igitur occurrit sublimatio Arsenici, & Auri pigmenti, quorum unum ad rubrum est, alterum ad album. Est & Arsenicum quoddam rubeum, uel flauum. Sunt tamen omnia de genere Auripigmenti, uel Arsenici: habet enim Arsenicum Auripigmenti naturam, in eaque conueniunt; licet colore differant: unde uno ad album, altero ad rubeum utimur. Est autem in his duobus Lapidibus, spiritus quidam nimis subtilis, qui magna industria ab iis separandus. Is namque operis fixationem impediret, quemadmodum & eorum sulphur conbustibile, opus igni admotum combureret, ac destrueret: unde & illud ab iis separandum: quin & materia quaedam iis inest crassa, terrestris, ac faeculenta, quae & ipsa opus corrumperet, ac medicinae ingressum impediret. Porro, adhaec omnia separanda, necesse est duos istos Lapides, cum faece quadam, seu materia, quae fixa sit, & ad se trahens, & ne ipsa spiritus fiat apta, commisceri: fixa inquam, ut praefixorum natura, quae non facile, a se diuelli patitur, id quod est uolatile, cum ei est permixta: medium spiritum, qui nobis ad opus est futurus, apud se retineat, donec subtilis, ac uolatilis ille spiritus auolarit; ad se trahens, ne medius spiritus nimis alte in uase eleuetur, scilicet adsummum, ad quatuor digitorum altitudinem conscendat: uel in faecum superficie permaneat, nihil rei ex se se dans, neque spiritus fieri apta, neque una cum medio spiritu ascendat: sed is simplex ac purus maneat, ne quid in opere peregrini admisceatur. Ad haec, materiam illam, per quam dicti lapides sunt sublimandi, necesse est frigidam esse ad combustibilis sulphuris calorem compescendum, ne in sublimatione spiritus destruat abeoque tamen separetur: & siccam, ut eiusdem sulphuris pinguedinem ita temperet, & apud se retineat, ne ex faecibus possit separari: & cum medio spiritu in altum euolare; quin & uase sublimatorio opus est, alto, & longo, ut subtilis, ac uolatilis ille spiritus, caloris prorsus impatiens, in uasis summitatem possit ferri: ut ibidem frigefactus, se contineat, faciliusque a medio spiritu separetur, & igne admodum lento, ut idem ille spiritus subtilis in superiorem sublimatorii partem sit eleuatus, antequam medius ex foecibus emergere incipiat: unde antequam ignis gradum adaugeat, necesse est, dempto alembico, subtilem illum spiritum eximere, ne uel uehementiori calore, super faeces, recedat; uel cum uasa aperientur, omnia simul commisceantur. Separato igitur dicto illo spiritu, ignem dato uehementiorem, ad medium spiritum, ex faecibus extrahendum: quo facto; id quod sublimatum est, rursum cum faecibus suis misce, & fac per omnia ut prius: hancque sublimationem repete donec nihil amplius subtilium spirituum ascendit: tum medium spiritum per se solum ponito sublimandum, ut uideas, an quid adhuc ex subtili spiritu sit permixtum, quod semper est separandum, nec non an quid ex combustibili sulphure, & faecibus in fundo sit permansurum. Quod si fiat, tam diu sublimationem istam repete; donec neque ulli spiritus subtiles ascendant amplius, neque ullae faeces relinquantur: sic namque habebis medium spiritum purum, & ut operi accommodetur, praeparatum. Porro ad Mercurii sublimationem, necesse est, eum ante omnia praeparare, cum Sale & Aceto, per quatuor aut quinque horas, in mortario ligneo, terendo cum pistillo itidem ligneo: deinde aqua calida abluendo, & cum nouo aceto & sale terendo, ut prius: donec ullam amplius ex se nigredinem reddat; sed instar speculi clarus & perlucidus maneat. Hoc facto, recipe salis communis semel in aqua soluti, & in balneo, ad retinendos spiritus, congelati, ◉ ii. salis Armoniaci ita sublimati, ut nihil in fundo relinquatur, ◉ ii. Mercurii ◉ i. Misce omnia, & super marmor siccum cum ◉ usque ad inuisibilitatem tere; pone sublimationem in uase ad id apto, cum alembico, & receptaculo, igne primum per uiginti quatuor horas lento. Deinde per id spatium fortiori: deinde ita uehementi per idem spatium, ut certus sis Mercurium totum esse sublimatum. Tum uase per se frigefacto, Mercurium sublimatum exime, & cum nouo sale, ut supra praeparata, sublima; eadem prorsus ratione, ut prius: Idque semper nouo sale repete, donec Mercurius sublimatus instar cristalli perluceat. Hunc Mercurium ita sublimatum super marmor in puluerem subtilem tere, latoque uitro, aut uase lapideo, impositum in calcinatorio spirituum furno, colloca, ignemque per sex hebdomadas subiice: cuius gradus sit, ut interius furni coelum, manu tua non ualeas contingere. Post hoc tempus exime, atque in huius modi sacco suspensum, subiecto uase uitreo, in humida cella colloca: & totus in aquam claram & perlucidam resoluetur, quae Metalla omnia dissoluit, & in extremam suam perfectionem perducit, & quodcunque corpus in ea solueris: Metalli faeces protinus in fundum cadunt. Et enim haec Mercurii aqua eius est naturae, ut nihil soluat, nisi quod sibi est, simile. Quod autem suae naturae non est, in fundum patitur decidere. Itaque poteris subtili inclinatione, clarum effundere, aut abstrahere, faecibusque abiectis, claram Aquam in cucurbita uitrea, cum suo alembico, & receptaculo ad humiditatem abstrahendam, distillare, ac demum ignem augere, & Mercurius tunc in alembicum sublimabitur, quem, ea ratione recuperabis, licet pondere aliquantulum diminutum. Postea Metallum tuum ex poculo exemptum, in corpus reduc, eritque metallum clarum, purum ac pulchrum, siue Uenus, siue Iupiter siue Saturnus, siue Luna fuerit. Quod quidem magnum est in arte nostra arcanum. Argentum uiuum uero ex alembico exceptum, iterum super Marmor tere, atque in sacco, loco humido, suspende, & rursum in claram, & perlucidam aquam soluetur. Qua metalla omnia, quaecunque tandem sint, in unum poteris conuingere, frustaque Metallorum, aut partes fractas, ita connectere, ut ne fracturae locus appareat, & ibidem tam firmiter, quam alio loco cohereant. Sunt & aliae in hac arte uirtutes occultae, quas certis de causis non describo. Id tamen dico, magnum id esse in natura arcanum, de quo gratias age. Naturae Solis descriptio. Libet nunc Lapidem, qui ex solo Sole conficitur, describere, quo nullis ab hominibus, ex cogitari potest pretiosior. Scito igitur, Solis unam esse naturam, unamque speciem metalli, partium expertem; simplex est, & purus & tamen unum genus faecum in se continet, occultatum, quod potest arte & tinctura tam alba quam rubea, auferrii: & tametsi unam dico Solis esse materiam, potest tamen in duas partes, & in species sibi contrarias, separari. Sol species est quaedam metalli, a natura ita elaborata, ut nihil eo perfectius in rerum natura reperiatur, neque quicquam ad unitatem, naturaeque simplicitatem, propius accedat; unde nec igne potest destrui, nec terra putrefieri, nec aere corrumpi, sed in aeternam incorruptus, integerque manebit: Unde uulgo fixum esse dicitur: non quod quicquam a natura omnino fixum sit procreatum: scilicet quod Sol arte fixari possit, quemadmodum & alia pleraque. Neque enim Deus, hoc naturae concessit, ut quicquam simplicis naturae procedat. Quod enim fixum est, illud est aeternum, neque ulli mutationi, uel in peius uel in melius obnoxium: sed in aeternum naturam suam retinet. Sic coelum fixum est, ac in aeternum in sua fixa essentia, ac simplici conseruabitur: & Deus, nouissimo die, quidquid creauit, fixum faciet; ut uno in statu in perpetuum maneat. Itaque nihil a natura est, usque adeo fixum, quod non arte solui possit: quemadmodum hoc libro perspicue docebimus. Natura sic in Solem est operata, ut non possit una eius pars sublimari, & altera in fundo relinqui: neque enim in eo est terra, quae non ita cum tribus elementis sit unita, ut cum iis unum sit, omnis impuritatis, ac corruptionis expers: nec non interstitii, quo partes a se mutuo disiungi possint. Terra aeque est subtilis, atque ignis, & aer: neque inter ea, ulla intercedit corruptio, quae partes a se mutuo separatas teneat: unde necesse est eas uel simul in fundo manere. Potest Sol, arte uel totus sublimari, uel totus fixari, ut in aeternum in fundo fixus maneat, neque unquam fiat uolatilis: neque possunt ex Sole, quemadmodum ex reliquis rebus, 4 Elementa separari, quod inter ea nullum sit intermedium quo partes eius a se mutuo disiungantur ut supra ostendimus. Itaque ad pretiosissimum, uerumque Lapidem Philosophorum ex Sole duntaxat conficiendum: Solaris operis processus. ◉ minas deducti, & in frustula concisi: caementa 24. horis caemento regali, cui aliquantulum sulphuris & salis armoniacii admisce; tum exime, funde: & rursum in tenues laminas deduc: tum caementa per omnia, ut prius: idque ad minimum fac ter, aut quater, donec certo scias, Solem tuum rite esse purgatum. Quem deinde solue uulgari more, in aqua forti, ex salisp. p. 2. salis armoniaci & uitriolii ana p. 1. confecta, aut ex salpetra & uitriolo duntaxat, in qua postea sal armoniacus sit dissolutus. Solutione facta, protinus aquam communem ter quater in distillatam ei affunde, ac per mediam horam ad ignem bulliat, tum refrigeratum per duos dies quiescat, & Sol in fundo residebit, cui aqua per subtilem separata inclinationem, nouam affunde & rursum bulliat, ut prius; idque fac ter, aut quater, dum certus sis puluerem tuum a spiritibus aquae fortis probe esse ablutum, quem deinde, aut in cineribus calidis exsiccatum pondera, & in 2. p. diuide ad duo contraria; ex iis instituenda sublimatio, nimirum qua una pulueris tui pars uolatilis, ac spiritualis reddetur, & fixatio, qua pars altera corporalis euadet, & fixa: utraque tum in suo gradu ita subtilis, ut nihil iis fieri possit subtilius. Quod, antequam fiat, intrinsecum eius foras est producendum, ut crassae faeces, quae in interiori eius parte latent, ab eo possint separari, & subtilis Lapis ex eo componi; quod alioqui fieri non potest. Post autem sixationem, institui debet opus sublimationis, quo puluis spiritualis est reddendus, quia ante omnia aperiendum est, quod natura occlusit, ac prorsus dissoluendum, quod natura est operata. Denique puluis in eum statum reducendus quo erat, cum natura primum in eo coepit operari: tunc enim ad Lapidem ex eo conficiendum, est praeparatus. In altera pulueris parte, quae corporalis ac fixa est reddenda, ibi primum opus aggrediendum, ubi natura desiit, ut unum alteri prorsus sit contrarium. In illo enim naturae opera sunt dissoluenda; in hoc uero arte supplendum, quod naturae deficit. Neque enim natura ulterius ad operandum commouetur, quam ut rem in eum statum perducat, ad quem a Deo est ordinata. Nobis uero ibi incipiendum est, ubi natura desiit, resque ad suam summam perfectionem perducenda: ita ut intrinsecum eius, extrinsecum fiat, faecesque tam interiores, quam exteriores ab ea separentur, ac proinde subtilis fiat, ac fixa, ad Lapidem ex ea conficiendum. Quam ad rem duo ista contraria opera requiruntur necessario, ut una Solis pars spiritualis fiat ac uolatilis: altera corporalis ac fixa quoniam uel totus ascendit, uel totus in fundo fixus manet, nec ullam post se terram relinquit: ut ante docui. Et quicunque aliam methodum quaerunt, errant, nec Philosophorum mentem assequuntur. Scito ergo, Solem in duo duntaxat posse separari, albedinem nempe, & rubedinem: Sol in albedinem & rubedinem separatur: quarum haec, cum adhuc in sua crassicie est, extrahitur arte, ut totus fiat albus: Illa, non nisi cum intrinsecum eius in extrinsecum est conuersum, ab eo separatur, ut totus ruber maneat. id est in tincturam, & corpus album. Sol namque in interiori suo, Luna est, & Luna Sol in interiori suo sed Luna infirma est, debilis & imperfecta. Unde non facile ex ea perfectus Lapis conficitur. Qua de re non est hic tractandum, cum in hoc opere non de Luna, sed de Sole duntaxat sit quaestio. Ergo ut semel opus aggrediamur. Processus ad Solem spirituali saudum. Accipe salis petrae in aridum puluerem exsiccati, & salis armoniacii ana, partes aequales, misce simul, & recte incorpora, ac secundum artem, aquam ab iis distilla, receptaculo ad rostrum alembici, initio non admodum stricte adlutato: ne syluestres, ac uentosi spiritus, qui insunt materiae, receptaculum disrumpanti quibus expulsis, postquam aliquantum coepit distillare, poteris receptaculum ad Alembici rostrum forti luto aptare. Huius aquam habeto, ad minus sesquiquartam Coloniensem, quoniam magna eius quantitate tibi erit opus. Solis secunda solutio. In hac alteram tui pulueris partem, in cucurbita uitrea solue, quam cum alembico & receptorio adlutato, pone in balneo non calidiore, quam ut manum in eo possis ferre. Sit autem in summitate alembici paruum foramen, cui in fundibulum uitreum imponatur, per quod cum erit necesse, aqua fortis possit infundi. Sic eo, quo dictum est, calore, noctu, diuque distilla, & cum aqua fortis tantum, non tota fuerit abstracta; tantum nouae affunde, quantum erat prius, cum Sol in ea solueretur: & cum rursum inspissare incipit, nouam iterum affunde, idque continua ita lente distillando. Hoc fac ter, ac tertio ad siccitatem usque distilla, tumque balneo refrigerato receptaculum a rostro separa, & cera occlude, & materiae tuae ex cucurbita exemptae 3. aut 4. p. impone in uas uitreum: eique aquam communem distillatam affunde, atque in cineribus per mediam horam bulliat, tum per se refrigeratum. 24 horis quiescat, & in uitri fundo puluis residebit, a quo subtili inclinatione aquam separa, & quod adhuc est reliquum, lento igne desicca; tum aliquantum eius pulueris super candentem Lunae laminam proiice, & uidean fumum aliquem emittat, a quo, ut, propter summam subtilitatem, letali, tibi caue: quod si totum in fumum abeat, signum est Solem abide esse spiritualem redditum, ad sublimandum. Quod si parum, uel nihil fumet, ac super candentem laminam aliquantum eius remaneat, alembico cucurbitae imposito, adlutatoque recipiente, iterum ei aquam fortem infunde, distilla & per omnia fac, ut prius, donec totum a candenti lamina euolet. Tunc cucurbitam ex balneo exime, ac materiae capaci, uitro impositae, aquam communem distillatione prorsus defaecatam affunde: & bulliat in cineribus per horam unam. Ac postquam tum per se refrigeratum, duob. diebus ac noctibus requieuerit, puluis in fundo residebit, a quo aqua per inclinationem, aut filtrationem separata, aliam aquam communem distillatam affunde, & postquam probe moueris & miscueris, bulliat, ut prius, resideat, separa aquam, ut supra; & quater, aut quinquies reitera per omnia, ut prius donec probe scias puluerem tuum a spiritibus aquae fortis bene esse ablutum: quem deinde in phiala uitrea ad solem aut ignem lentum sicca, eritque ad sublimandum praeparatus, reclusus, ac spiritualis redditus, in eum statum reductus, in quo erat, cum natura prius in eo coepit operari; licet non in eundem gradum, quod minime non est necesse. Nam tametsi ipsam materiam haberemus ex minera, qualem natura, cum in ea opus suum aggreditur, inuenit: non tum ex ea Lapidem possemus producere. Est ergo materia reclusa, & spiritualis reddita in meliori gradu, quam quum natura eam tractandam acciperet: fuit autem perfectum corpus, & ad summam suam perfectionem perductum, ut naturae nihil amplius restaret in eo absoluendum. Et quamuis id a nobis apertum est, & spirituale redditum, quod a natura ita erat compactum, ut cuiuis igni atque examini resisteret, retinet tum in se perfectionem & uire tutem, qua, antequam recluderetur, & spirituale fieret, erat praeditum. Neque enim, eo quod spirituale sit sactum, quicquam ei decessit, sed accessit potius: & siquidem, nisi esset corpus absque ullo uitio perfectum, quomodo fieri posset, ut Lapidem ex eo produceremus, qui omnia corpora mortua uiuificet, impura repurget. dura emolliat, & mollia induret, quoniam omnino naturae repugnat, rem perfectissimam ex re imperfecta, & impura extrahere. Unde falluntur, qui in rebus impuris, aut imperfectis, atque impuris metallis; lapidem quaerunt. Conantur enim id ex iis extrahere, quod iis non inest. Quare non potest Lapis aliunde extrahi, quam ex corpore omnium, quod Deus. creauit, perfectissimo in rerum natura, quo nullum in mundo inueniri possit, aeque perfectum, & quod nulla re possit destrui. Sed quo quis id magis conetur destruere, eo materia fiat nobilior atque subtilior. Talis uero est Sol, qui propter suam simplicitatem, non, ut omnes aliae materiae, in plures, sed in duas duntatat partes, rubedinem nempe, & albedinem potest separari. Quod si omnino fieri non posset, intelligeretur Solem simplicem esse; ac proinde Lapidem ex eo fieri non posse. Sol ergo in duas partes diuisibilis, unica Lapidis est materia, nec quicquam omnino peregrinum ei est admiscendum. Nihil autem est in rerum natura, quod Soli par sit, aut ad eius naturam accedat, eiusue sit generis, quicquid nonnulli dicant, mineralia quaedam de Solis natura esse. In quo ostendunt se Solem ignorare, quod neque in mineris, neque extra mineras quicquam sit, quod cum Sole aliquid commune habeat, aut cum eo participet. Quare etiam atque etiam uide, ut in opere Lapidis solaris omnia, quibus Solem uel soluis, uel coniungis, quam diligentissime ab eo separes; ut certo scias nihil peregrinum cum Lapide esse relictum; alioqui omnis tibi labor perierit. Sed quaeret aliquis: Lapis Philosophicus ex sola Luna non conficitur. an non ex Luna posset fieri Lapis? Imo uero ex omnibus rebus creatis, sed non is, qui omnia imperfecta metalla in uerum Solem, aut Lunam sit transmutaturus, atque in infinitum proiectionem sit facturus. Fieri quidem potest, ut longo tempore, magnoque labore, & ex Luna Elixir, seu medicina comficiatur, qua super Uenerem, calcinatione demum, ablutionibus ac fusionibus rite purgatam, proiectionem faciat: sed nunquam eo poterit reduci Luna, ut Medicina uel Elixir ex ea confectum, super cruda, imperfecta Metalla possit proiici; cum tandem fucus, & fraus inesse deprehendatur. Potest tamen uerius ita praeparari, ut medicina ex Luna confecta, in ueram Lunam transmutetur. Porro ad medicinam ex Luna producendam, aute omnia nigredine sua, & morbis esset liberanda. Morbi Lunae. Est enim & illa, ut reliqua Metalla, duobus morbis obnoxia, quos antequam sustuleris, plus quam dimidia sui ponderis pars tibi perierit. Adhaec, quia corpus est frigidum, humidum, crudum, & in minera non satis coctum, persequenda tibi essent, quod nisi longo tempore, & magnis expensis fieri posset; ac tum demum praeparata esset Luna, ad medicinam, seu Elixir, seu Lapidem ex ea conficiendum, quod propter ponderis diminutionem, tanto adhuc sumptu tantoque labore, ac tam longo tempore constaret, ut tametsi artifici omnia ex uero succederent, ac proiectio per eam fieret: tamen supputatis omnibus, ex ea re parum lucri sit rediturum. Quare expertis constat, ex nulla alia re, praepter quam ex Sole, Solem, uerum Philosophorum Lapidem esse conficiendum. Quod ita esse, tibi certo persuade. Iam uero, ut ad opus reuertamur, materiam tuam, huiusmodi cucurbitae uitreae satis densae, imponito, adlutataque capaci galea, & receptaculo; ita ut spiritus, qui perquam subtiles sunt, & lethales, nusquam possint euolare, in furno cinerum colloca; ita ut cucurbitae uno transuerso digito duntaxat cineribus sit immersa, & tecta furni marginibus probe adlutata, ut calor intra furni spatium coercitus, tecta duntaxat furni feriat, lutamentis siccatis, ignem subiice, primo lentum, deinde per gradus paulo fortiorem, ut materia sublimari incipiat, quod exiguo igne contingit: quem tum memineris in eodem gradu seruare, ut materia lente & aequaliter sublimetur; & cum uideris tardius sublimari, augeto aliquantulum ignem: sin omnino desinit sublimari, gradum eo usque intende, ut uitri fundum candescat: quod si nec tum quidem quicquam amplius ascendit, sine ut refrigescat, demptoque alembico, sublimatam inuenies materiam, instar niuis albam, ac uitri instar perlucidam, quae quidem est intrinseci eius in extrinsecum conuersio. Porro in cucurbitae fundo aliquantulum fusci pulueris inuenies: Sublimatus Luna color albus. quod in interioribus partibus latuerat, nihil aliud est, quam faecis genus quoddam, ponderis tamen non expers. Id igitur tanquam inutile abiice, & materiam tuam cucurbitae impositam, iterum sublima, ut prius: faecibusque, si quae sint ( quod tum non arbitror ) abiectis, sublimationem repete: donec materia instar cristalli sit perlucida, omnemque niuis albedinem superet: tum namque satis erit sublimatum: quo autem saepius sublimatur, eo facilius, & lentiori igne ascendit, eoque spiritualior fit, & subtilior, ac etiam proiectionis subtilioris. Neque enim alia est Lapidis multiplicatio, quam sublimatio, & distillatio saepius repetita, quae tandem reddi potest, usque eo subtilis, ut uitrum: licet uno pede densius sit penetraturus, neque ullis omnino uasis possit contineri. Et quicunque aliam multiplicationem quaerit, uel intelligit, is artem ignorat. Coeterum sublimatione finita, sequitur materiae calcinatio, hoc modo. Materiam tuam sublimatam, ad impalpabilitatem super marmor, puluerisa, impone phialae uitreae, quae ignem ferre ualeat, fundoque sit lato, ac plano, materiae superficiem penna, uel pede leporino, aequato. Tum in arcano furno, in quo spiritus calcinantur, colloca, primumque impone interius operculum, quod testam obtegit, quo forti luto, ne fundatur, adaptato, exsiccatoque, alterum ipsius furni operculum adluta, ac demum eo itidem exsiccato: tertium, quod furni marginibus quadrans, reliqua omnia opercula tegit. His actis, ignem furno subiice, primis sex horis ualde lentum, quem deinceps de sex horis in sex horas ita augeto, ut post 14 horas ab igne primum accenso, manum tuam per quadratum illud foramen, quod in furni latere est, non possis absque noxa intromittere, & uas in furno suspensum, si madido linteo, ad baccillum aligato, contingatur, non aliter subrideat, seu crepet, quam lapis calefactus, cum aqua uel sputum ei iniiceret. Hunc gradum per 40. dies continuato, bacillo subinde per foramen iniecto, ut de iusto gradu tibi constet: post id tempus furno per tres aut quatuor dies refrigerato, materiam tuam inuenies probe calcinatam, praeparatamque, ut frigido & humido loco in claram aquam soluatur, siccoque calore iterum congelatur: quam quidem naturam opus est, ut Lapis in calcinatione acquirat, quando alioquin in simplicem aquam non posset reduci, nec postea distillari, cum tamen omnino necesse sit, ut subtilis reddatur, siquidem absque subtilitate ad proiectionem faciendam esset inutilis. Sic Lapidis materia, saepius ex una natura in aliam, arte, est transponenda: donec omnia opera in ea sint perfecta, quae ad eius processum requiruntur: tandemque ad eam naturae perfectionem sit perductus: ut nulla arte, uel in peiorem, uel in meliorem naturam, possit traduci: sed in suo statu in aeternum maneat. Iam uero materiam distillatam, in aqua communi dissolue Posset quidem marmori instructo, 8, uel 9 dierum spatio per se soluit sed propter puluerem & sordes, quae saepe incidunt, ipsamque aeris, & humiditatis impuritatem ( cui ne attracta sit solutio ) praestat dictam materiam, ut pura conseruetur, huiusmodi uitro, cum operculo itidem uitreo, ad orificium adlutato, imponere: eique interdum non nihil aquae saepius distillatae; ut nullas post se faeces relinquat, infundere, totaque, propter subtilitatem suam facile in aquam soluetur: quod id quod subtile est, facilius & minori humiditate, quam id, quod impurum est, & crassum in aquam reducitur. Porro, materiam tuam hoc processu, absque ullis peregrinis, corrosiuis, in simplicem aquam reductam, adlutato ad rostrum, quod in uentre uasis uides, receptaculo, pone in cineribus & aquam communem adsiccitatem usque ab ea distillaitum dempto operculo, tantum aceti pluries distillati materiae affunde, quantum ad eam soluendam requiratur: idque adlutato rursum operculo per balneum, tepido calore abstrahe, & nouies affunde, & distilla, ut prius, idque nouo tandiu aceto repete, donec materia non amplius congeletur, sed instar pulchri olei maneat. Est namque eius albedo foras producta, & rubedo intro compulsa. Sic Lapidis materia saepius transmutanda est, & modo interram modo in spiritum & modo in calcem, modo in aquam, modo in oleum. Etenim si in initio non fuisset aperta, quo modo potuisset sublimari? Si deinde non calcinata quomodo in aquam simplicem solui? demum si in oleum conuersa, quomodo distillari, ac subtilis reddi, ut uirtutem acquireret, metalla omnia in Solem aut Lunam transmutandi? Atque hic est, quod Philosophi, pro uaria huius materiae natura, uarsa ei nomina indiderunt: apertam namque, & spiritualem redditam, uocauerunt rem uilem: sublimatam, serpentem, ac rem uenenosam: calcinatam, Sal: solutam, aaquam, ac rem, quae ubique locorum inuenitur: in oleum reductam, rem uiscosam, ubique uenalem congelatam terram, pauperibus aeque ac diuitibus communem: albedine ab ea abstracta, lac uirginis, ac rem albam, distillatamque: eius rubedinem, ac rem rubeam; & sic deinceps, prout materiam in diuersas naturas, conuertebant, ita uariis nominib. eam appellarunt. Ergo materia in clarum, atque album oleum redacta, uas tuum ex balneo exemptum, colloca in cineribus, atque magnum receptaculum, quod in uentre itidem rostrum habeat, adluta: Neque enim amplius per Alembicum est, distillandum, ne crebris transmutationibus, ex materia aliquid depereat: sed huiusmodi rostrata receptacula, alternis uicibus cineribus sunt imponenda: ut materia sola, rostrorum apertione, et uno in alterum distilletur. Itaque luto, quo & orificia, operculum, & receptaculi rostra sunt lutata, exsiccato, ignem subtrahe, primo lentum, deinde fortiorem, per gradus, donec uideris albissimum spiritum guttatim in receptaculum ascendentem: tum gradum serua, dum amplius non distillet: tunc augeto ignem, & obserua diligenter, an nulli spiritus albi amplius ascendant, nullaeque guttae per uitri rostrum decidant: tum ubi per se refriguerit, receptaculum probe obstrue, & habebis in eo spiritum album, ab oleo rubeo separatum, ac proinde materiam in duas partes diuisam. Restat ut singulas partes ad eas subtiles reddendas, per se distilles. Quando utraque tam rubea quam alba, crebris distillationib. usque eo euadet subtilis, ut earum proiectio in infinitum se se extendat. Atque haec uera est, & unica Lapidis multiplicatio: neque ulla alia excogitari potest. Etenim quando Lapis ad summam suam uirtutem est semel perductus: nulla deinceps in eum cadit mutatio: neque in peius, aut melius potest traduci: sed in uno eodemque statu in aeternum permanet. Unde in quo Lapide, post perfectam eius praeparationem, adhuc sequitur multiplicatio, eum scito non esse uerum Philosophorum Lapidem, de quo hic agimus; sed aliquam aliam medicinam, per quam non nego, quin fieri possit proiectio. Itaque istae duae partes, nempe spiritus albus, & oleum rubrum, uase, furnoque distincto, sunt distillandae. Etenim pars alba lento: rubra non nisi fortiori igne ascendit: quanquam & haec post tertiam aut quartam distillationem, facilius, ac leuiori igne incipit ascendere: quoque spiritualior & subtilior redditur, eo tandem facilius, & minori igne distillatur. Hic uero: illud diligenter notato, materiam, quae lento igne ascendit, admodum tenuem ac subtilem fore: quae tum, tamdiu est distillanda, redistillandaque donec rursum uideatur spissior atque ascensu difficilior euasura: continuata nempe distillatione, materia tam alba quam rubea, rursum densa ac demum dura fieret, fortique igne subiecto, funderetur, antequam euolaret, adeoque una parte euolante, potior pars per uitrum penetraret, & ibi periret. Quare materia tua cum paruo igne incipit ascendere, & ualde tenuis est ac subtilis; Perfectae distillationis signa. ac postea uidebis paulo fieri densiorem, ignisque gradum tibi aliquantulum esse augendum; tum scito satis esse distillatam; quando distillatio post id tempus, adhuc octies aut decies repetita, id tibi usu ueniret, cuius modo mentionem feci. Singulas ergo partes separatas uitris impone, quae probe obturata, dum quis sit earum usus, te docuero, serua. Habes iam unam tui pulueris partem solaris praeparatam, ac subtilem redditam, ad Lapidem ex eo conficiendum. Restat ut ad alteram ueniamus, quam seruare te iusseram, ad eam corporalem, ac fixam reddendam. Eam igitur in reuerberatorio, flamma perpetuo materiam feriente, reuerbera, donec puluis instar spongiae intumescat; Processus ad Solem corporalem fixum reddendum. deinde exempta, cum aceto distillato, super marmor ad impalpabilitatem tere, tum affusa magna aceti rectificati quantitate, in capaci receptaculo in balneo calido colloca; uase prius bene concusso, ut materia cum aceto rite commisceatur: stet ibidem per 4, aut 5. dies ac subinde bacillo moueatur. Demum facta residentia, quod clarum est, in aliud uas separa, idemque repete, donec tota materia sit soluta, nec quicquam in fundo relinquatur: Tum solutionem omnem, lento igne cinerum cuaporendo, in siccum puluerem congela. Solis reuerberatio solutio, & congelatio saepius reputenda. Tumrursum, dum intumescat, reuerbera, quod plus minus octo dierum spatio continget: cum Aceto distillato tere, & in eo solue, ut prius, & congela, & tertio ad tumefactionem reuerbera, quod quatriduo ad summum continget, flamma non ita uehementi, ut materia fundatur. Hoc facto, cum Aceto rursum super marmor tere, in balneo solue, & congela: quarto reuerbera, dum intumescat: tum cum aqua communi distillata, tere, in eaque frigida solue; quod facile fiet, habebisque materiam Lapidis, absque ullius corrosiui admistione, in aquam simplicem redactam, quae in humido frigore soluitur, & in sicco calore congelatur: quod est materiae Lapidis proprium: tumque intelligatur intrinsecum eius, hoc est albedo, in extrinsecum, hoc est rubedinem conuersam, & e contra. Iam uero materiam hoc modo, in simplicem solutam, in cineribus ponito congelandam, dum humiditas eo usque sit consumpta, ut superficies pellicula tegi incipiat; tum uas refrigeratum furnoque exemptum in cella frigida, & humida colloca; & materia instar salis petrae, aut aluminis candidi lapillos congelabitur. Quibus exemptis, quod reliquum est, dum pellicula rursus appareat, euapora, ut prius; iterumque congela, & euapora: & hunc processum continua, donec tota tua materia in Lapides sit collecta. Solis in lapillos congelatio. Hos omnes phialae impositos, in cineribus calidis colloca; & protinus in aquam conuertentur. Lapillorum, in aquam solutio & congelatio. Quos ad siccitatem euapora, & habebis puluerem album, quem per duas, aut tres orationes dominicas, in reuerberatoriopone, eo calore, ut duntaxat rubescat, tum exime, uitreoque uasi imposito, aquam communem distillatam superfunde & uiginti quatuor horarum spatio facile, extra balneum, in claram aquam soluetur, aliquantula faece in fundo relicta, quae quidem eius faex est interior, neque a materia separatur, antequam eius intrinsecum in extrinsecum sit conuersum: hanc faecem, ut inutilem, abiice, quemadmodum et eas omnes; quas in singulis solutionibus inuenies: Solutio ad facem interiorem separandum. neque enim fieri potest, ut in ignitionibus solutionibus & congelationibus. Materiam a puluere, & cineribus ita tuearis, ut non semper aliquid in ea incidat. Solutione perfecta, quod clarum est, per filtrum abstrahe faecibusque nouam aquam distillatam affunde, & facta residentia, filtra, ut prius, faecesque, nequid ex Lapidis tui materia perdatur, tamdiu aqua communi ablue donec certo scias, nihil amplius inesse. Porro omnes aquas tuas per filtrum abstractas, in unum collige, & congela: tum per tres, aut quatuor orationes dominicas reuerbera ut prius; solue rursum, faecesque ablue, distilla per filtrum, & congela: Hasque congelationes, solutiones & ignitiones seu reuerberationes, quotieslibet repete; quando per eas multum lucraberis; materiaque tandem ita subtilis potest teddi, ut si tribus aut quatuor diebus soluta, in uitro relinquatur, uitrum sit penetratura. Quod, ne fiat, satisfuerit materiam decies septies, uel decies octies, reuerberare, soluere, & congelare. Quo facto, habebis puluerem praeparatum, ut cum spiritibus misceatur, & uniatur: quem in pixide uitrea, ad usum serua. Atque haec est absoluta utriusque partis materiae tuae ad Lapidem ex ea conficienciendum, praeparatio. Et quicunque aliis processibus ac uia tentat: is errat, nec se ipsum intelligit. Possunt quidem ex Sole uariae fieri medicinae, quae magno cum emolumento, ac lucro proiectionem faciunt. Sed Lapis physicus alia, atque hac, quae hoc loco tradita est, ratione fieri non potest: quin & ex Sole ita praeparato. Finis Huius Tractatus. Iohannes iste Isaacus Hollandus uixit paulo post Arnaldum Uillanouanum, & Raymundum Lullium, cuius Pater fuit insignis Philosophus, & Alchemista, ut eius Filius refert in opere Saturni. At Filius edoctus a Patre, longe superauit illum in omnibus scientiis. Si extarent eius opera, & in lucem mitterentur, Paracelsi opera sepelirentur. Hic ipse Isaacus Hollandus ille est, de quo Paracelsus uaticinatus est, dicens: Et ueniet post me Elias Artista, qui abdita rerum patefaciet. Praeuidebat Paracelsus Isaaci opera fore tandem manifesta; & peruentura ad manus Doctissimorum uirorum. Quia uero pauca legentes de multis dubitare necesse est; ita etiam legendo, & nihil intelligendo in Paracelsi seriptis, ob uocabulorum obscuritatem; idem euenire necesse est. Cum autem incidissem in Isaaci librum de Opere Uegetabili; reperi, de uerbo ad uerbum doctrinam de Tribus Principiis, & de separatione quatuor Elementorum ab eo desumptam: unde constat illum praecipua sua opera suffuratum fuisse, atque hinc inde expiscatum: ut, De gradationibus medicinarum, ab Arnaldo: Archidoxa, a Raymundo Lullio; ex sua arte operatiua: De Arcanis, a Rupescissa. Nihil prorsus a se ipso, praeter quam uitia, & maledicta. Synonima, quibus utitur, a Doctissimo Domino Harlando Anglo tenet. A Tritemio uaria. Si quis attente Arnaldum legerit, & Raymundum in arte operatiua, animaduertet Paracelsum istorum uitorum truncasse, & sibi uindicasse, scripta. Legite Landfrancum; animaduertetis Paracelsum ab eodem suam Chirurgiam desumpsisse. Cur non citat Arnaldum, capite de Pamlysi, de Galbaneto suo descripto, libro de morbis Tartareis? Plura alia sunt, quae doctis uiris relinquo inuestiganda. Pertaesus uitae praesentis, aperio uobis studiosis uiam, qua poteritis ad meliora, & faciliora peruenire; & alium Eliam Artistam expectare nolite, praeter Isaaci Hollandi opera. Ipse enim tam aperte loquutus est, ut nihil supra. Uos interim, Lectores, Beneualete Cal. Ianuar. 1608. Auctor Ad Lectorem. Candide Lector habes nostri monumenta laboris, Quae non obtulimus laudis amore tibi: Ast, instar stimuli, dedimus, quae pectora firment; Quaeque animum stimulent, exhilarentque tuum: Ut deinceps meliora tuo tu Marte, uel Arte Prastes. Interea, Lector Amice, Uale.