Commentariorum Alchymiae Andreae Libauii Med. D. Pars Prima, Sex Libris Declarata. Continens Explicationem Operationum Chymicarum Prioreartis Libro Comprehensarum, Adiectis Fornacum Et Aliorum Uasorum Figuris, partim ex impressis antehac autoribus, partim aliunde acceptis, & ex latibulis officinarum productis. Praemissa Est Defensio Alchemiae Et refutatio obiectionum ex Censura scholae Parisiensis, quae licet uideri nolit hanc Alchemiam, sed Quercetani damnasse, nimis tamen frigide de arte sentit, eaque proponit, quae in ludibrium & ignominiam artis simpliciter possunt conuerti, nec sonant aliter. Pag. 15. Antiturq. Alchymiae hic caussa agitur, non Quercetani In Deo Laetandum Cum gratia & priuilegio Caesareo speciali ad decennium. Francofurti. Ad Moenum Excudebat Ioannes Saurius impensis Petri Kopffii. Pro Dionysio Areop. Ad Sententiam Pro Alchymia Uogelius In Dedicatoria: Condolendum est plaerisque miseris, qui propter suam ignorantiam acerbos se aliorum Iudices atque Censores praebent. quique acuta caeterorum inuenta, prout ignorantia sua dictat acerbe carpentes, cum legunt Quae Non Intelligunt, scriptorem statim condemnant, neque eos Pudet, quod nec redarguere, nec emendare possunt, quae Putant male scripta. In seipsos igitur iram suam conuertant, sibique ipsis acerbi sint, qui per Negligentiam Altiora addiscere nequiuerunt, quique a doctoribus, Petere Dedignati In Dubiis Suis Contabuerint. Ctissimo Rerumque Experientia Excellentissimo Uiro, Et Dn. Dn. Iacobo Boncarsio; Regis Christianissimi in Germania legato ordinario, Dn. & amico officiose colendo Andreas Libauius M. D. salutem in Christo plurimam. Cum ad me primum molestus ille, ingratusque de controuersia scholae medicae apud Parisienses cum chymiatris rumor, Boncarsi nobilissime, peruenisset, & uideretur Alchymiam, antiquissimam illam, & praestantissimam, utilissimamque nec minus laudatam artem, ore & calamo Medicorum Galenicae factionis, indignis quibusdam modis, contumelioseque tractare, quanquam amici, ut quid ea de re sentirem, iudicaremque aperirem, solicite flagitarent, cohibere tamen iudicium maluu, quam de nondum plene cognitis aliquid pronunciare, aut in alterutram partem praecipitanter inclinare. Quid enim, inquiebam, si Parisu in eos arma corripuerunt, qui imposturis & uersuta quadam uafricie demoliuntur sanitatem & destruunt magis, quam iuuant, insidiantes animis & crumenis nimis ad credendum facilium, qualia portenta & tu aliquando adortus profligare es conatus? Quid si agyrticam illam & fraudulentam magicamque paracelsiam, communibus omnium gentium philosophicarum, medicarumque & aliarum recte sentientium tribuum suffragus, seruato assertoque uerae chymiae honore & ab antiquo existimatione, repudiatam damnarunt? Atqui in Quercetanum diriguntur, ut aiunt, machinae. Huius chymiatriam per hibentur suis arietibus concutere & subuertere uelle: aliqui etiam uniuersam chymicorum professionem peti iudicabant. Ego uero nec Quercetanum in magna dignitate apud Gallorum regem constitutum, medicumque & philosophum parabolicum quidem, sed minime stultum aut indoctum, id quod in publicum edita scripta, & plurium doctorum testimonia hactenus comprobarunt, meo calculo ausim aut uelim de gradum deiicere, nec eius medicinam & physiologiam, licet non undiquaque ad sensus meos compositam, contumelia aut dedecore afficere, cuius consilii ratio non obscure potest ex sequentibus intelligi. Triplex hodie est medicinae docendae, faciendaeque & ratio & familia. Primam appellant sectam dogmaticorum & rationalium, cuius professores ab Hippocrate & Galeno Hippocratici & Galenici nuncupantur, quia potissmum, istorum, instituta sequuntur. Quidam adiiciunt & Arabum doctrinam, quanquam non omnem, & sic in diuersas factiones etiam alias hoc genus diuiditur, ex quibus quaedam etiam Galeni placitis non omnino acquiescunt. In specie tot medicorum hodie sectae, ut uideantur innumerabila, genere ad tres classes reduci possunt. Sed hoc palam est. Iuxta praesentem considerationem, Galenici sunt duplices: Quidam seruiles, qui nihil ne latum quidem unguem a dogmatibus Galeni sibi discedendum putant. Quidam nullius adicti iurare in uerba magistri, liberalem, amplectuntur disciplinam, & ingenue in medicina uersantur, ausi uel ipsum Galenum reprehendere & Hippocratem sicubi a uero discedunt. Galenici ingenui. Manent tamen intra ueterum praeceptorum scholae Galenicae septa, eandemque medendi tenent consuetudinem. Quidam nomen & famam Logempiriae aucupantur, cum priores dogmatici uel rationales solummodo audire uelint. Chymiatri uulgares seu simplices. Secundum medicorum genus est Chumiatrorum, qui ueterum methodo adiecerunt pharmaceuticen chymicam, & non tantum uulgariter praeparatis utuntur medicamentis uerum etiam ex Alchymia petitis. In hac classe excellunt prisci illi Arabes & Saraceni, Auicenna, Mesue, Rhases, Bulcasis, & alii, quos secuti sunt recentium plurimi, Albertus, Arnoldus, Lullius, Ulstadius, & omnino innumerabiles: Ex quibus aliqui simpliciter & uulgari consuetoque Galenicis sermone disserunt de medicinae regulis, in chymicis saltem chymica proferentes: Chymiatri hermetici. Nonnulli ad dogmata prisca accommodant disciplinam chymicam, & quod Galenici uulgares suae scholae uerbis enunciant, id hi chymice uel macrocosmice expediunt, utrobique tamen eodem circa catholica praecepta necessariamque scientiam, & praxin sensu. Hi parabolici & Hermetici dici consueuerunt, aut genuine chymiatri. Chymiatri. sophistici, non parum paracelsici, licet hoc nomen auersentur. Sed sunt & alii sophistici, qui, cum aliqua consentiant cum ueterum Hippocratica schola, multa immiscent praua, & sophisticis opinionibus, chymicorum more enuntiatis, multas excitant turbas, nec patiuntur caeteros prae se quid sapere, siue uerba spectes siue sententias, siue facta, quae praedicant ingentia. Talis fuit Assyluanus. Hostes hi sunt Galenicorum, potissimum eorum, qui rigidius & pertinacius adhaerent magistri Galeni dictatis. Paracelsici. Tertia factio est Paracelsistarum ab autore Paracelso, quondam Galenicae & Arabum disciplinae addicto, chymicoque non indocto nec imperito, sed qui propriantandem sectam condidit coaceruatis ex omniparadoxorum absurdorumque & deliramentorum angulo portentis, quae fucato quodam colore inducta studuit uerisimilia reddere. Statim hoc genus in duos diuulsum est greges. Hemiparacelsici. Nam cum nouitas quidem arrideret & in insolitas quasdam spes, consiliaque plurium excitaret pelliceretque animos; tamen magian impiam, & affinia deliramenta pauci sunt amplexi. Nullus quidem Paracelsita quicquam sibi commune cum schola Galenica esse prae se uidetur ferre: aliqui tamen Hippocrati sunt aequiores: Heloparacelsici. Hic reiicit Chrysopoeian, ille magian, adiurationes, execrationes ec. Puri puti Paracelsici omnia atque etiam sputa sui Monarchae exosculantur, quod in omnibus putent aliquid diuini latitare & mysteria meracrepant. Aristotelem, Platonem, Galenum & caeteros philosophiae uulgatae antistites uerbis & gestibus quanquam interim multa suffurentur, explodunt. Profitentur autem Philosophiam aliam, quam Paracelsus appellauit sagacem, quae complectitur magian, non illam naturalem ex philosophia legitima, sed quam autor paracelsus ita describit, ut primo statim uultu damnatam agnoscas: Item Nigromantiam, Necromantiam, Astrologiam uanam, signatum, artes incertas, Geomantiam, Pyromantiam etc. Praeterea medicinam adeptam mathematicam adeptam & alias, in quibus tum sordes & purgamenta quisquiliaeque magiae Zoroastris, Platonicorum, & similium gentilitiarum superstitionum, tum sagarum, magorumque sathanicorum. In hac Philosophia est ars Diabolos seu spiritus euocandi, consulendique per Berillos, unde Berillistica, & specula, unde uisio specularis, Thesauros fodiendi, quae Thesaurinella, pestem per menstruatos pannos, procurandi, & uenenandi, morbos inferendi, fascinandi per imaginationes, excantandi, per homunculos cruciandi, occulta per spirituum commercia expiscandi, per annulos. statuas, Gemmahuias, characteres, uerba concepta & alia, monstrosa nec nisi damnatis magis usitata. In hac traditur ratio eliciendorum fulminum & perdendarum messium. In hac mulierculae illae domoniacae comburuntur, sed magi execrandissimi absoluuntur. In hac quicquid Apuleius de aureo suo asino ex homine per incantamenta transformato, & Circe de porcis Ulyssis habet, quicquid in occulta philosophia Cornelius Agrippa, quicquid magus ille famosissimus Tritemius, quicquid Pistorius apostata & alii de republica diabolorum & c. id omne in unum coactum est, & tanquam licitum uerumque defenditur. Huius se monarcham & principem proclamat Paracelsus, quem adulatores pessimi uocant magnum ( imo magum ) philosophum paradoxum, mysteriorum patrem, medicum esc. Ille licet aliquando Galenicus & Hippocraticus uelit uideri, tamen se sequi iubet omnes, Galenum, Hippocratem, Auicennam, Lullium, Arnoldum, priscos, recentes, quia sua sit monarchia, gloriatur se literas a Galeno ex inferno accepisse, & disputasse cum Auicenna in tartari uestibulo, & alia quae nosti uel ipsis fabulis esse fabulosiora, & impudentiora impudentia. Hic cum ad explicationes rerum naturalium peruentum est, uel ipso Adria est inconstantior & mutabilior uertumno. Cum bacchicus furor eum rapuit ad coelestia, iam omnia per planetas, stellas, constellationes, conficiuntur, dicunturque in coelo tanquam in fabula praeludi, quae homines gerimus & cogitamus in terra. Cum uero ad terram deiectus est coelestia miscentur terrenis ita, ut in coelo dicantur esse Uulcani, Scriniarii, Restiarii & omnino tota officina, in qua prius fabrefacti homines demittantur in corpora, exerceanturque, tandem id, ad quod in coelo erat exculptus, quo commento platonicam reminiscentiam reposuit quidem, sed impudentiore mendacio contaminauit. Rursus ebrio furore correptus maioris mundires & uocabula ingerit in mundum minorem, & ut nescias ubi haerere debeas, humana membra & quae in illis fiunt, modo per planetas designat, modo per mineralia, mox uegetalia, meteorica & similia, hoc unum cauendo, ne animal animali comparet & membra hominis, Cor, Epar, uentres etc. nominet his uocibus, quibus eadem etiam, in bestius innotescunt. Habet quidem, ista parabolica ratio suo in loco inter interpretamenta, quibus symbolismi rerum declarantur, suam laudem, sed in paracelsia, ubi tres sunt mundi, maior, ut externus, nempe systema coeli & terrae extra hominem, minor ut mas, minimus ut foemina, deliramentum est hominum fanaticorum. Itaque uidemus hodie, quo stultior & uanior quisque est, eo deditiorem esse istis somnus, quibus tanquam mysteriis sibi autoritatem conciliare studet, & his ipsis praesidiis se in Galenicos armat, imo has ueluti copias in Hippocraticos & chymiatros probos educit. Laborauit tamen in hoc pistrino, Seuerinus Danus, Dornaeus & alii, qui deliramenta monarchae. Studuerum aliqua probabili specie donare, & recisis neglectisque plurimis uanis, quae χιμικώτερα essent seligere, dissentientiaque componere. Itaque & nouam quandam fabricarunt Paracelsiam, uetere tantum inter perditissimos quosque & nequissimos, bipedum haerente, qui morbos cognoscere & naturas rerum quaerunt per Chyromantiam quandam suam & artem signatam ( cui nollem tantum datum esse a Quercetano, Iohanne Baptista Porta & aliis eruditioribus & a fece plebeia remotis ) curare uero mystice, magice, chymice, cabalistice ec. disserendo Theosophice, macrocosmice, Ensophice, Diabolice inquam & stulte. Thobias Mollerus Calendariographus olim, nihil agnoscebat in Paracelso simplex nihil plano sermonis genere & per essentiam dictum, sed omnia mystica, quae qui olauem scientiae non haberet eam aurem sibi uendicabat, quanquam in physica Cardanum potius sequeretur, quam Paracelsum, non intelligeret. Huc inclinare uidetur & Alexander Suchthenius, & qui hunc sequuntur ( Habet multa capita Paracelsia ut Lernae quandam beluam agnoscas ) sed haec exploduntur a coeteris: qui ut plausibiliore se commendents specie, & aditum ad animos hominum, qui nondum totam exuerunt, uetustatem, & assentiri Hippocraticae medicinae coguntur tum euidentia rerum operumque, tum imposturis Paracelsitarum, sibi parent, in ore habent etiam, Galenica decreta, & uerae Chymiae praeclara praecepta, qualia multa legimus et iam, apud Paracelsum nondum in monstrum transmutatum. Sed sipennae furtiuae detrahantur corniculae, tota professio Paracelsica in risum abit. Si itaque schola Parisiana hanc factionem damnauit, quam Paracelsian uocamus, & arma sumpsit contra Chymiatros Sophisticos, qui acerbitate quadam rabiosa Hippocraticam disciplinam persequuntur, nihil fecit ab officio medico alieni, nec meum est iudicio eus aduersari. Animaduertendum tamen est in Chymiatria Sophistica, quosdam esse modestiores, magisque ad uerum accedentes, quosdam corruptiores & importuniores, insanioresque. Idea Seuerini tolerabilior uidetur caeteris Sophisticis, facileque potest paucis nimirum immutatis & commodius declaratis ad chymiatriam parabolicam referri. Quod si detrectet facere repugnantem ueritanti, confutem, damnemque, simpliciter autem suis quis quilius & somniis gaudentem irrideam. Quid enim magni habet ista iactantia praeter opinionem fallacem, & uerborum insolentiam? An non homines sunt Seueriniani uti & nos? An non ita geniti ut nos? Idem lac suxerunt, iisdem utuntur cibis, eidem assident mensae, eodem, uino & satiantur & inebriantur, iterumque restituuntur ut nos. & cibis & potulentis intra ipsos idem, fit humor, chylus, chymus, sanguis: Idem spuunt phlegma: Non alium liquorem uesica reddunt. Non habent alia membra, quam nos, non sudores alios. Quo rhabarbaro purgantur ipsi, eodem & nos. Quod ex ipsis segregatur per sennam idem ex nobis. Uulnerati fundunt sanguinem nostro congenerem, qui in pus mutatur eodem modo: eadem sanantur Chirurgia. Et omnino qui nihil non commune secundum naturam nobiscum habent, nisi quod opinionum turba moueantur secus ac nos, indeque phantasmatibus decipiantur & linguam nouis sonis instruant, quid est secundum rei ueritatem, ut a nobis discedant primum, nisi opinio? Hos qui opinione ducuntur, & in caeteris nihil aliud faciunt aut patiuntur, an non risu, quam acerba insectatione potius dignos iudicem? Cum chymiatris autem parabolicis stultum est digladiari uelle. Nihil enim, proficitur, nisi quod cerebrum, rumpitur & tempus perit, Quin fiat hic idem, quod in disciplina Aristotelico ramaea. Si libet utamur terminis Chymiatricis in expositione: & declaratione per similia: Praecepta uero catholica & perpetua relinquamus in sua dignitate, eaque consuetis uerbis enunciemus. Ita nullo negotio res componetur, eruntque in liberali professione & exercitio medico omnia tranquilla. Uerum enimuero postquam Censuram Scholae Parisiensis legi, & simul Quercetani, Turqueti, Harueti, Baucineti cognoui responsiones, atrocia quadam & crudelia non in Paracelsiam, aut Sophistas pertinaces corruptosque edita uidi, sed ipsam damnatam Alchymiam, quam Diaboli inuentum esse aliquoties scribit Censor. Non Quercetani causa agitur, inquit Censor, sed Alchymiae. Hanc proscribunt & ex toto regno medico euciun, quanquam negare nequeant, bona quadam eius beneficio in medicinam illata esse. Num ergo, inquam his tam importunis censoribus tot ab antiquo Reges, tot Philosophi sapientissimi, tot edici peritissimi delirarunt omnes? Damnatamne & a Diabolo profectam artem inuenerun, exercuerunt, docuerunt & propagarunt ueterum illi laudatissimi heroes? Posteri quoque telem acceperunt? Insaniuit & adhuc insanit India, Persia, Aegyptus, Assyria, Graecia, Italia, Germania, Asia, Affrica, Hispania, Anglia, aliaeque mundi plagae, in quibus Alchymia summa gloriae famam est adepta? Imo num uetus illa Gallia usque ad nostros annos in tanto est uersata errore? Num olim Fernelius, Syluius, Hol lerius & caeteri re & nomine magni edici insanias pro utili doctri na tam e Cathedra scholae sonuerunt, quam monumentis suis in publicum emiserunt? Quid dicam Academias reliquas? Quid Collegia Medicorum in diuersis rebus publicis? Quid patres familias? Medicina Chymica suos libros ornant edici, illustrant principes, decorant Physici, Philosophi, Theologi: percolunt botanici, & elaborant Chirurgi. Ars Chymica in amplissimam uastitatem dispersa in quouis fere angulo sua habet exercitia, seu rudia, seu elaborata plus minus, ut solet fieri iuxta facultates cuiusque & necessitates. Quid rei est, ut tam celebrem tamque necessariam & utilem artem tam praecipitanter, seuereque damnent sexaginta uiri? Num hi satis sunt contra omnium aetatum, & gentium suffragia laudatissimae artis honori data? Sed & cur illa schola a seipsa deficere uoluit? Quid ex ea tandem adeo magnum expectare possunt studiosi Germanorum ealchymia & Chymiatria explosa? Nisi me Sanimus fallit unius Censoris haesunt intemperiae, qui, cum me in Gramanum Paracelsicum illum impostorem & apostatam scribentem acriter uidisset imprudente quodam feruor percitus, iudicauit similibus armis oppugnandam esse Alchymiam, neque tamen, quid oppugnaret, intellexit, cum Alchymiam & Spagyrian pro Chymiatria Quercetani seu Seuerini sibi proposuisset. Iussus est censere Quercetani librum de priscorum Philosophorum uerae medicinae materia, esc. At egit causam non Q uercetani, sed Alchymiae. Quae ista est fatuitas? Compendio absoluere Somnes controuersias fortasse uoluit, damnata arte tota, cuius praesidio aliqui animaduerterunt in Physicos & edicos. Itaque & prohibetur commercium cum Chymiatris seu spagyris. Hoc sane erat sapere. Damnare sic possis Canonicas scripturas, ne de illis cogantur orthodoxi respondere haereticis. Totam Dialecticam Rami damnant otiosi & segnes logici, quia eius fiducia uident suam inertiam exagitari. alebat fulianus interdicere Christianis artes philosophicas, quam damnare. Inuentum, est aliquid Iuliano etiam acerbius & crudelius. An uero in unius Quercetani potestate est Chymia? Num qui Quercetani libros de materia medicinae obiter, & ut canis Nilum, legit, inuenitque aliquid sibi displicens, ius accipit in totam Alchymiam damnandam? Quid si alicubi Quercetanus delirasset? Si inter plurima praeclara paruus appareret naeuus? Num totus liber eius Uulcano consecrandus, & ipsa scientia nigro theta configenda? Carptim autem uellicat Censor libros Quercetani, zaisesnam non attingit. Hoc est ignauissimi quoque militis. In Quercetani codicibus inuenio quidem, plus de Idea Seue rini, quam disciplina Riolani, sed non pauca egregia: non pauca Hippocratica, & est ille fortasse non tam re, quam uerbis singularis, potiusque Chymiater parabolicus seu Hermeticus, quam Paracelsi scholae addictus. Itaque etiam suo regi ut ut Chymicis inseruit medicinis, easque aliis commendat nominibus, tamen non praescribit alia catholica praecepta, quam quae & Hippocraticus aliquis artifex: nec iubet ei lapides edere pro carnibus, quae non essentius Chymicis, sed aqua communi elixantur in edendi usum, atque ita cetera disponit in therapeusi tota. Turquetus quoque, Haruetus & Baucynetus palam testantur, seab autore Paracelso non pendere, quanquam Chymiatrian profiteantur & exerceant. Quin & de Chrysopoeia, cuius artificiis ueteres medicinam illam suam, quam Elixyr uocarunt, ad metalla transmutanda, & corporis sanitatem defendendam recuperandam ue praepararum, non admodum sunt soliciti. Tante minus existimandi erant ab Hippocratis catholica doctrina defecisse. Sed feruor ille caecus omnes damnat, & exercitium Chymiatricum simul cum disciplina & personis eodem corripit turbine. Amentis hoc sit an sapientis, in procliui est iudicare. Sed illi mea defensione non indigent. ( um uiderem in libellis censoris ea undiquaque conquiri argumenta, paradoxa, crimina, conuitia, accusationes, calumnias & alia, quibus non Alchymia & Chymiatria Quercetani oppugnatur, sed Alchymia simpliciter tangitur, tentaturque inuidiosa reddi & exosa, manibusque studiosorum excuti: iam autem ad praelum dandus esset commentarius, cum arte ipsa recognita & denuo publicata: stante ista censura Parisiensi, menec meum nec artis honorem conseruare posse, multo minus finem editionis totque laborum & lucubrationum consequi quis tam caecus est, quin uideat, aut tam demens, quin intelligat? Quid enim facis Libaui? Artem eruditissimae in tota Europa scholae communi suffragio damnatam recudis, & in Europa publice proponis? Consule honori tuo & emolumento communi. Quid meritum censes eum, qui damnatam artem uulgat? Parisiana schola non tantum Chrysopoeiam radicitus extinctam uult; sedes eius uulgatores in crucem actos. Sed bene sperandum, est de meis Christo ausbice & fautore laboribus, ostendendumque illi scholae in damnanda Alchymia non iram & animositatem, uti nec uehementem ad conuitiandum propensionem, sed sapientiam prudentiamque defuisse. Inuidentia istas turbas excitauit, non ignoratio disciplinae dicat aliquis. Uerum enimuero diuinare non est meum. Nemo uero, cum excutio argumenta censoris non in Quercetanum & caeteros ( haec enim, ad me non spectant ) sed in Alchymiam prolata, confutoque, putet me calamum in Academiam Parisiensem strinxisse, Censoris argumenta, argumenta petunt mea: rationes in alchymiam impactae rationibus colliduntur. Non nominarem Riolanum, non scholam medicam, nisi hi se prius nominassent ipsos, eaque posuissent, ex quibus concludendum est quod ui positorum sequitur. aior est dignitas artis Chymicae, quam scholae istius Parisianae. Studiosius defendenda erat, & animosius asserenda. Sed modum tamen uerborum feci, nec est, ut indignentur facto Medici illi, siqui sunt praeter Gensorem rei. Eodem enim fure pati debent erga se experiri, quo ipsi in Alchymiam, eiusque Professores agendum, sibi censuerunt. Qui acerbe in artem, honestissimam uerissimamque scribit, is subire debet acerbae rescriptionis aleam, putareque a ueritate se castigari, non a scriptore. Tibi uero, uir nobilissime, defensionem istam ideo mitto, ut memorsis pristini amoris erga metui, habeasque studiorum officiorumque tibi a me debitorum perenne monumentum. Uale. Ui. Id. Febr. ueteris. 1606. Rotemb. ad Tubarim. D. O. M. A. Prooemium Commentarii Alchymiae Ipsiusque Artis Apologeticum, In Quo Ex Aminatur Censura Scholae Parisiensis per Ioannem Riolanum de Alchymia, annis 1603. 1604. edita. Quantis cum contentionibus feruoreque non modo patrum nostrorum memoria, uerum etiam aetate nostra actum a ueteris Medicinae Professoribus sit contra id hominum genus, quod fiducia Alchymiae prauis opinionibus ab illo ipso contaminatae, non tantum Hippocraticae artis principia fundamentaque euertere, sed Physicae quoque & caeterarum scientiarum decreta subruere, & abolere conatum est, hodieque conatur, nulli literatorum uigilanti & alacri potest esse obscurum; & sunt in manibus Studiosae iuuentutis & elaborata plurium recte sentientium opera, quibus profligata factiosorum hominum falsitate summis uiribus defenditur Medicina, ueritasque in aperta luce proponitur puro uultu conspicienda. Ita uero uersati in his pugnis sunt sapientiores, ut cum studio magno & alacritate tuerentur antiquitatem disciplinae Hippocraticae & peripateticae, quantum de hac ex libris Commentariisque ab Autoribus suis principibusque conscriptis, & in publicum datis receptum approbatumque usu & sapiente ratione est, tamen non offenderent axiomata principiaque Chymicarum demonstrationum, nec ipsam per se artem ullo conuitio laederent, ne dum e medio tollendam, prohibendamque, & cum eius amatoribus, celebratoribus, excultoribusque & professoribus commercium interdicendum iudicarent. Permiserunt ei, ut frueretur sua laude, & in complexu Philosophiae sapientis permanentem sinerunt hominum utilitati consulere, & nonnihil seu ad necessitatem, seu ornamentum aliaque emolumenta humanae societatis conferre, siue id Physicis prodesset, siue Medicis, siue aliis Reipublicis membris. Omnino prauitatibus detersis, imposturis abiectis, mendaciisque procul gentium proscriptis, ipsa praecepta ad sapientiae, ueritatis, iustitiaeque leges reuocata, censaque legitime sunt retenta, & in gremio liberalium scientiarum exercitiorumque relicta. Ita repurgatam artem ab initio nobis constituerunt, tradideruntque sapientes; receperunt physici; admiserunt proficuam & conuenientem hominum saluti Medici, non dubitantes aliquam eius partem etiam suae Medicinae inserere, pharmaceuticaeque industriae, soclare: tandem castam piamque etiam Theologi approbarunt nec repudiarunt politici, multi uero etiam ex caeteris eruditorum gentium nationibus commendarunt; senseruntque adiumentum ex ea plurium etiam mechanicarum artium, in quas riuulos quosdam deduxit, atque ita suumbonum multis distribuendo cum multis fecit commune, collegia. Non est ullus sanae mentis, qui sic excultam, fulgentemque & genuino uultu contemtis fucis conspicuam non uelit adamatam, dignitate auctam promotamque adeo, ut etiam posteritatem tam oblectare possit, quam iuuare. Habuit quidem illa, ut caetera bona, suos osores, pollutoresque etiam uix nata; & non protul memoria nostra eo peruenerunt deprauationes, ut uideatur plane in alium uultum transmutata degenerasse in monstrosum quoddam μιγμα & commentum ab omni ueritate alienum. Sed ostendendum est ueram artem nec recentem esse, nec ferre admistiones improborum hominum, multoque minus admittere quisquilias turpium & a ueritate alienarum opinionum, quam argentum uiuum pulueris alieni sordes, quanquam hae foris adhaerere, nitotemque argenti faedatum inquinamentis suis ab oculis remouere soleant. Excutit eadem etiam, falsas accusationes; & constantia principiorum suorum demonstrationum euidentia & complexionum scientia irrefragabili se, contra omnem impetum defendit, potestque etiam suspiciones depellere & maculas aliqua seu iniuria, seu imprudentia sibi illatas decergere & abluere, quae paucis possunt, si quis uelit attendere, comprobari. Principio non fingendum est, quid quisque & qualem uelit Alchymiam esse; quaeque ei praecepta & partes attribuere. Non est hoc in arbitrio nostro; sed ponendum autoritate & iudicio tum inuentorum sapientum, tum excultorum propagatorumque in suo subiecto uersari eam; his uti principiis, his constare praeceptis, hac methodo exornari, quae ei assignarunt artifices, comprobauitque usus magister rerum, & consequens seculorum assensus experientiaque confirmauit, quaeque commentariis & uoluminibus, aut etiam traditione ad posteros peruenerunt, deincepsque sunt peruentura stante rerum natura, & commerciis hominum disciplinarumque cultura. Genuina eius & homogenea ab alienis & heterogeneis ui legum scientificarum sunt separanda, nec quicquam admittendum quod uiolare dignitatem synceritatemque eius possit. Cum ergo ab initio statim deprehendatur praeter caetera potissimum in metallicis elaborasse ita, ut non tantum naturam mineralium huius praesidio inuestigauerint sapientes, uerum etiam multis modis eorum separandorum, repurgandorum, & iudicandorum rationem inierint, descripserintque quanquam opera sordidiora commiserint seruitiis, tamen scientiae possessionem & autoritatem retinuerunt, non minor e iure, ac Medici, qui manuum labores ab ingenua contemplatione & praxi longius discedentes famulitio cuidam suo crediderunt. Quocirca sicubi metallica elaboratio industria inuenitur ibi Alchymiae sapientis aliquod praeceptum uenari licebit. Iam autem in sacris literis de Thubalcaino Lamechi filio legimus, quod fuerit faber aerarius ferrariusque, qui ex aere fertoque huiusmodi opera procuderit. Aes & ferrum sponte ex terra non ita existunt, ut fabris statim possint esse materia. Praecessit itaque ars metallurgica ferri & aeris excoquendi, quae, quam sit operosa, qui ignorat, ex libris Georgii Agricolae, uel etiam metallurgorum officinis cognoscat. Ars non est sine praeceptis, quae ratione & experientia constant, usuque comprobantur, ut ut ab initio ea sunt rudiora. Concludimus ergo nos si non totam artem ab aetate Lamechi ante diluuium uiuentis incipere possumus. tamen magnam partem inde, & rudimenta caeterorum posse repetere. Nec est uerisimile, in caeteris metallis & mineralibus non fuisse tunc elaboratum. At de auro aliisque metallis iudicandis, de sale faciendo, caeterisque iam ab antiquo apud Gebrum & alios inuenimus inter Alchymiae essentialia documenta: sit ergo hoc primum antiquissimae artis argumentum: Post diluuium uniuersale alii aliunde eius originem ( ita enim appellamus, cum aliquid seu plane nouum inuentum est, seu post abolitionem aut casum restauratum, uel etiam ita excultum auctumque, ut nouum uideatur, & hinc etiam conditores, autoresque uocamus eos, qui isti labori operam principalirer accommodarunt ) auspicantur. Peritiores, quique propius in ueritatem collimant, ad Hermetem ( aliquibus Arabem, unde in Aegyptum uenerit; aliquibus etiam natione Aegyptium ) retulerunt, qui coaetaneus Mosi Ebraeo duci populi Israelitici & legislatori circa annum mundi 24 3 4. floruisse traditur. Huius est tabula Smaragdina, de opere lapidis Philosophorum, serius detecta, quam facta, in cuius calce autor se nominat Hermetem trismegistum qui habeat tres partes Philosophiae mundanae; putare licet Solis, Lunae & Uenti seu Metcurii symbolis designatas. Tribuunt eidem Pimandrum & alia nonnulla. Galenus uidit librum de herbis triginta sex horoscoporum, inter quas etiam quaedam Aetos, seu Aquila. Falso quidem is iudicauit ascribi Hermeti librum istum: & astipulantur recentes, Sed fieri potest, ut Galenus errauerit, non attendens libros quosdam fuisse exotericos, quosdam commentarios, qui in secretis istorum Philosophorum diu manserunt, non publicati, nisi aliquo casu, ut colligitur etiam ex Bulcasi in oleo lateritio, & Mesue, imo interdicto sapientum de non uulganda arte. Falso itaque potuit Hermeti populariter lecto attribui, sed non in arcanis uersanti, tametsi aliquis inde protraxerit. Sane uox Aquila non ignota est Chymicis symbolice res suas enunciantibus, uideturque irrisus ille herbarum liber, quia parabolicus aut hieroglyphicus ( qui inique omnia aestimant magicum uocant malo sensu inuitati Plinii iudicium non satis prouidum ) non erat decaptu plebeio, uti nec non commentarii plurimi inter manus multorum uersantes. Riolanus cum incensurae suae libellis ad hunc locum peruenit, putat Mosen Ebraeum fuisse illum Hermetem, mirificaque inde portenta ducit. Num Moses professus sit aut didicerit, exercueritque unquam Alchymiam, nullo constat autore liquide. Si Chymia fuit inter arres Aegyptias isto tempore, uti consentaneum est, nisi quis uelit ex Chaldaea & Arabia tunc primum illatam fuisse ab Hermete ita ut ad Mosennon peruenerit, iam profugum, & post reuersionem diuina uocatione occupatum; Moses autem eruditus est omni sapientia Aegyptiorum, ut est in actis Apostolorum, sciuerit sane eam. Acto. 7. 22. Atqui nuspiam legitur, descripsisse aut propagasse, nec sententiae Pimandri, quaeque Hermeti tribuuntur, Mosen sapiunt. Anno Mundi 2714. Expeditio argonautica in colchidem ad tollendum aureum uellus, quod plutes eruditi iudicant fuisse membranam artis auri faciendi, instituta fuit. Unde patet, non in Aegypto haesisse Alchymiam, sed in caeteras quoque gentes sese distribuisse. Temporibus Artaxerxis Regis Persarum & Hippocratis circa bellum Peloponnesiacum, quod ceptum est ab Anno Urbis 300. uel Mundi 3537. uixit Democritus, cuius adhuc hodie manibus Studiosorum teritur de lapide Philosophorum libellus. Plinius uidit eius alia quoque opera, inter quae liber Chirocineta de herbis quibusdam, & alius de auium colloquiis, quae ille putat esse magica, cum potius partim naturae historiae sint, ut de Gelotophylli etc. partim symbolicae seu hieroglyphicae tractationes, quales etiamnum ostenduntur in operibus antiquissimis Aegyptiorum, quae sculpta cernuntur literis hieroglyphicis, quorum & Lucanus meminit cum scribit: " Sculptaque seruabant magicas animalia linguas: " Item Salomon traditur peculiaribus libris comprehendisse, suntque uestigia quaedam in Prouerbiis, canticoque eius explicat etiam multa Orus Apollo; quae absque explicatione & intellectu a populo superstitiose accipiuntur, nec desunt sceleratae magiae, uanitatumque astrologicarum assertores, qui imperitorum hominum opiniones fouent; & sic praeterita sapientia inclusa istis parabolis ex inuolueris mira fecerunt Diabolorum ad illudendum generi humano commenta, ut etiam e medio tandem tollendi fuerint libri Salomonii de rerum natura scripti quomodo & diuinitus fieri mandatus serpens aeneus. Sed de his alibi. " Riolanus non potest concedere Democritum esse Alchyntiae propagatorem, uel authorem aliquem, quia ut Cicero in U. de finibus narrat, sapientiae seu philosophandi amore seipsum excaecauerit. Caecus autem nequeat Chymiae praeceptor esse, aut cultor. " Non quidem usque adeo obstabat caecitas Homero, quin in Poesi Graecorum fieret excellentissimus, creditusque sit Oceanus sapientiae esse: Et poterat uidens Democritus artem didicisse; & exercuisse, caecus autem neglexisse, ut & alias auri argentique abiecit curam: Ueruntamen demonstrandum Riolano est, Ciceronis Democritum fuisse eundem nostro, qui certe in colloquio cum Hippocrate minime fuit caecus. " Deinde negat Democritum potuisse sentire cum Chymicis, cum rerum naturalium principia, utpote concretionem atomorum a Chymicis statuerit tam differentia. " Sed Riolanus hanc causam imperite agit, nec principia seu Chymicorum seu Democriti recte intelligit. Non si Democritus artis Chymicae cultor & propagator dicitur faisse, necesse est eam totam omnesque eius partes perfecte, & quidem iisdem uocabulis tradidisse, quae hodie sunt in usu: Relinquendum est artibus suum incrementum & elaboratio apud diuersas gentes uel etiam easdem uaria. Qui partem saltem aliquam Alchymiae explicatam dedit, is Alchymiam dicitur recte docuisse, quandoquidem & Dialectice saltem quodammodo totum concluditur arguiturque parte, maxime ea, quae rationem habet speciei, qua posita, genus ponitur, cum species esse nequeat, ni sit genus. Si eo modo colligendum esset, nulli physici ante Aristotelem extitissent. Qui enim sunt quorum placita non mutauit; seu rebus, seu uerbis? Dialectica fuit ante stoicos, Ciceronem Quintilianum, Rhodolphum, Alexandrum, & alios. Ad quam discrepantes hi terminos inuexerunt? Aliter appellentur principia apud nostros, aliter Democritus sit locutus. Ideo ne etiam re alia habuit principia? " Riolanus putat principia Democriti etiam re esse alia, a Chymicis, quia Atoma introduxit, & infinitos mundos aliaque paradoxa feliciter ab Aristotele confutata. " Bene factum cum Aristotele est, quod Democritus Hippocrati sapientissimus fere octoginta annis prius desierit esse in uiuis, quam exoriretur Peripatus. Alioquin risisset Aristotelem Democritica non intelligentem fusius, quam Hippocratem, monstrasset. que aliud esse literam plebeiam, aliud philosophicam mentem, quam Plinio teste peregrinando in Perside, Arabia, Aethiopia & Aegypto consultis ibi magis seu sapientibus hauserat, & in arcanis retinuerat ut lib. 30. cap. I. narrat Pllnius: non autem in uulgus emisit, nisi uelamentis uerborum tectum. Facile est hodie stoicos explodere. Cur? Quia eorum sententia corrumpitur prauis explicationibus. Quidni tale quid euenerit Democrito? Hermes hominem uocauit paruum mundum: Aristoteles id de animalibus enunciat. Plato ex eadem disciplina magnum mundum agnoscit: In Hermetis decretis erat, quod sicut mundus maior est factus, ita & mysterium lapidis: ita & homo. Nam quod agnoscit & Riolanus, ex humoribus omnia haec oriuntur, Semen & sanguis humores sunt. Ex his nascuntur animalia, & analogice plantae uniuocae & aequiuocae, ut peripato toti liquidum est. In indigesta rudique mundi primi mole dicunt similiter omnia fuisse unus liquor confusus. Consideret iam Democritus non tantum singulos homines, sed & bestias & mineralia & plantas tanquam magni mundi simulachra & paruos mundos. Num iniustum est dicere innumerabiles esse mundos orientes occidentesque uicissim propter mutuas generationes & corruptiones, interim magno mundo manente? Quis ausit tribuere Democrito, quod etiam magni mundi speciem multiplicauerit, & isti uicissitudini subiecerit, nisi ambitione inanissima turgidissimus Alexander? Non ita apparet ex colloquio cum Hippocrate, Stulti homines non intellecto Democriti sermone, hoc ei tribuerunt, quod nunquam sensit. Et hactenus belle conuenit ei cum Alchymiae principibus, qui non aliud docent. " Atoma corpuscula ridetis, & eorum concretionem & segregationem. " Sed dicite quaeso uos ridiculi philosophi, cum hominem ex liquore generatis per segregationem, seu diuaporationem illam humiditatis quam in corpore geniturae fieri statuit Aristoteles, num prius cernebatis aliquod tale & tantum in liquore? Cum inspicitis oui album, num uisibilia uobis sunt membra? Ita cum aquis acribus soluuntur res maxime corpulentae, non apparent oculis: Et tamen segregato humore emergunt. Id norunt & qui muriam in salem excoquunt, qui dilutum nitri, halonitri, chalcanthi, urinas puras, uinum limpidum & innumera talia. Imo & meteorologici coguntur hoc fateri, cum ex uaporibus & exhalationibus non tantum creant nubes, & cometas uerum etiam fossilia omnis generis. Assit iam Democritus & dicat ista corpora in aquis & aere fuisse inuisibilibus & insectilibus figuris. Si enim fuissent de uisibilibus, & concretis, uisui apparuissent. Habuissent enim terminum suum, & lumen definiuissent. At non definierunt. Colorem enim induxissent. Itaque indefinita ad sensum merito appellantur. Num dignus uobis uidetur explosione? Aristoteles disputat contra eum per rationes. At memor debuit esse huius, quod scripsit, I.de ortu tex. S. Ubi Democritus uidetur propriis & naturalibus rationibus persuaderi. Ita laudatur ob naturae praeclaram expositionem. 1.de art. tex. 47. & 57. etc. Plinius de resurrectione optime sentientem irrisit. Huius similes estis, qui Aristotelis commenta secuti, pessime de Democrito statuitis. " Neque natura neque Chymia bene explicatas Democriti de principio materiali generationum sententias iure repudiaere potest. " Hostes eius dum non quod est, sed quod uidetur, uerum putant, & literam secuti sensus negligunt, in Protagorae castra discedunt indigni mysteriis Philosophia Symbolica Democriti com. i. metaph. prehensis. iux. 19. De actu & potentia inexistentibus quae disseruntur, si uiueret Democritus, non reiiceret, sed se consenconsentire diceret, quod materiam primam praeexistere quodammodo & non fieri naturaliter necesse sit: sed eam colligi ex humore, in quo esset inuisibili specie & magnitudine indiuisibili: collectum postea mutari & ex potentia educi actus, nunquam fortassis negaret. Ipse Riolanus cum omnia ex omnibus facit, per Elementa materiamque primam quae se transformet in omnia rerum miracula, quam longe abest a πανσπερμία illa uetere, & atomis Democriti, & multiplici uicissim oriente & pereunte? Pag. 65. apol. pro Hipp. Sed pergamus. Circa annum Christi 294. Diocletiano res in Aegypto agente partem Alchymiae, quam uocant Chrysopoeian, admodum fuisse celebrem & uulgarem historiarum euidentia ne Censor quidem negare potest. Quod adeo est in usu, adeoque familiare & publico gentis consensu comprobatum, ut opes publicas inde contra uim imperii Romanni quaererent, bellorumque sumtus sustinerent Aegyptii, potestne ortu nouum esse, aut principiis, usuque & ratione destitutum? Nulla ars simul inuenta, exculta, probata publicisque iudiciis & authoritate firmata est. nec sufficit ad haec unius hominis aetas ut taceam quantis seculis ex abditissimis sapientum latebris tandem in publicum oportuerit esse protractam, Tempore Constantini Magni, circa annum Christi 3 20. Iulius Firmicus. Iulius Firmicus syderum in coelo ad Alchymiae facultatem conferendam, constitutionem indicauit. Isne primus eam agnouerit? Quam longa series optimorum artificium eadem constellatione natorum requisita fuit ad iudicium ex coelo? Non ausi fuerunt alii hoc enunciare: at obseruasse donec firmatum sit experientia iudicium oportet, siue iam falso, siue uere ad coelum referuntur artes, non refragantibus his, qui omnem medii mundi uim a coelo gubernari cum Aristotele statuunt, tanto minus Riolano, qui sole caloreque eius ex coelo etiam abutitur ad opiniones suas: Quantae obseruationis est non tantum bonos Chymicos in bono syderum positu uidisse, uerum etiam malos in aduerso, uel infelice? Concluditur itaque & hoc argumento uetustas professionis & Artis Scientiaeque Chymice, cum omnis ars ratione praeceptorum & Theorematum sit scientia: sed praxeos operumque merito in specie nomen artis, ut id exponit Aristoteles, sibi uendicat. Temporibus D. Ambros. & Theodosii Magni Heliodorus Imperatori nuncupauit librum de Chrysopoeia, circa annum Christi 383. qui Graecus etiam aliquid ea de arte ad Heraclium est commentatus Caedreno teste. Almansor Rex Hispaniae, Saracenis tunc subiectae, fuit circa annum Saluatoris 960. Eadem aetate uixit Rhases, de quo constat confessione Censoris quoque, quod fuerit bonae notae Medicus, qui quam partem Alchymia aquis & aliis extractis ad bene medicandum conferentibus dicauit, non dubitauit usu istarum essentiarum celebrare: Studiosum autem ad eam discendam his compellauit uerbis? " Rogo te, fili, ut indefessa lectione Philosophiae libros scruteris, ut & eius filius esse & huius arcani magisterii habere sagaciam merearis. Qui enim in legendis libris deses extiterit, in praeparandis rebus promptus esse non poterit, etc. " Iam ergo destillata extractaque Chymica in medicinae complexum sunt admissa, num a primo Almansore aut Rhase? Imo uero longe uetustiorem habent autoritatem. Nam commendantur Chymica non ut recens inuenta, sed pridem nota. Non absimile uero est circa Muhauiae Damasci regnum Saracenorum constituentis tempora, nempe anno Ch. Albucasis Mesues ex regum Damascifamilia plaerumque uixisse. circiter 660 inter sapientes floruisse, quem Albucasim uel Bulcasin uocant in lib sua medicinae 28. qui dicitur seruitor, ( " Pharmacorum praeparandorum rationem, maxime uero Chymicam complexus " ) omissa Chrysopoeia & aliis Alchymiae partibus recenset nihilominus uaria artificia, quae uel olim propria fuerunt Alchymiae, uel ad eam quocunque modo spectant, & postliminio quantum ad scientiam attinet, ad eam reuertuntur. Is traditur uixisse an. Christi 1080. Tractat de fossilibus, uaegetalibus & animalibus, hocque discrimine indicat iam olim medicaminum & alimentorum materiam his tribs classibus contineri. Modi praeparationum, quos recenset, & re & uocibus sunt Chymici. Legimus enim in eo uolumine adustiones, ( " re entibus dictas reuerberationes alias & ustiones, cremationes, combustiones, etc. " ) sublimationes, ablutiones, expressiones, extractiones, colaturas, destillationes, ascensorias, descensorias, & per laciniam: Coagulationes, calcinationes, cinefactiones, aliasque Alchymiae plane intestinas, quibus fiunt magisteria & essentiae extractae, uinum stillatitium, acetum stillatitium, quo syrupum acetosum simplicem facit, aquam rosaceam & alias. Proponit & oleum ex lateribus parandum eo modo, quo nouerunt illi, qui occupantur in arte Alchymiae, quod est de Secretis Philosophorum. Si quetis σκευασταί καὶ πυροτεηνίαν, ecce tibi eundem Bulcasim passim inseruientem. Fornaces enim seu Athanoras construit cum reliqua supellectile destillatoria, docetque modos regendi ignis. Ecquid quaeso potest accedere ad eam Alchymie partem quae medicinae praeparatoriae succurrit, eiusque thesaurum precioso augmento ornamentoque in maius prouexit? De aqua rosacea scribit, quod operatio eius multis sit cognita gentibus, & peculiari modo procurata a Regib. Abarach. In tractatu secundo quot habet extractos succos? Crocum quoque martis non praeterit quem simplex ille Riolan. non putabat Chymicae disciplinae esse, sed artis ueteris Hippocratice, quasi uero hinc non potius colligendum sit Alchymie magnam partem sociatam fuisse medicinae: Indeque innotuisse Hippocraticis, crocum Martis, quibus alias symbolice non solent loqui & ferruginem elaboratam crocum, ferrum uero Martem, nisi Poemata scribentes, appellare. Galeno uisa fuisset res fabulosa, sicut herba Aetos. Mesue Damasci in Syria natus circa annum reparatae salutis 1163. Friderico Barbarossae summae rei praefecto uixit. Hic praeter aquas stillatitias, quarum passim meminit, in antidotario tertium deo leis parandis modum Chymicis artificibus proprium dicauit. narratur circa annum 155. Referam uerba interprete Syluio lumine illo quondam schola Parisianae: Olea per Resolutionem ( inquit, uide, an secretionem & segregationem possis aliquam conspicere ) uariis fiunt modis, uirium sane Mirificarum de & 1158. Aligodefrido Coatanem faciunt an. quibus scribunt Fusius, Qui Rerum Occuita Manifestant. ( attende Riolane: 1099. haec est, Alchymistarum periphrasis ante 441. Annos ipsis honorifica in medio dio medicinae gremio ) & detegunt. Sapientes " tibi omnino legendi & imitandi, si famae illorum maximo es cupidus. Alchymia, aetate Mesue celebris cum suis artificibus. " ( uetus translatio: Hos quoque aggredere rei huius cupidus tam famosae cum illis: Celebres nimirum & artifices & artem eorum uocat, hortaturque eos auscultari, tanto dissimilior te & schola tua ) collige hinc artem ante Mesuem fuisse & constitutam, & in literas relatam tantaque in authoritate, & dignitate, ut Medici suos discipulos ad eam discendam ablegarint. Si discenda fuit, necesse est, ut alicubi fuerit docta, idque non a sufflonibus plebeis, & his, quos tu cum schola tua infra omnes etiam bipedum uilissimos abiicis, sed Syluio uestro ( si uestro ) teste, sapientibus. Idem Mesue de rectific. medic. c. I. " Sapam quoque aut syrupum rosatum, quibus incoctum sit scammonium, propinamus id quod " Philosophi " appellant separationem rei secundum speciem a re, quae est secundum materiam " ( hoc est, inquit Syluius, formae & uirtutis specificae e materia transsumptionem. ) Mox pag. 27. " Nec tamen omnium medicamentorum uirtus sola in eum liquorem cui infunduntur, transit, sed quorundam aliqua etiam substantia. Interdum una facultas separatur ab altera, ut Rhab. & Myrrobal. in fusa uirtutem deiectoriam liquori transmittunt, astrictoriam retinent. Item c. 2. de myrrobalanis: Sunt quidam, qui separant. In eis, quod est secundum speciem ab eo, quod est secundum materiam: Est & modus solennis, etc. " Uocat id opus Magni Magisterii. Uide annotationes Marini. Item c. 3. de rectif. medicam. Legantur & illa, quae in oleo philosophorum referuntur admodum magnifica & praeclara. " Appellatum, id est, oleum sapientiae & perfecti magisterii Benedictum, diuinum sanctum: quod Bulcasis dicebat ex philosophorum secretis promptum. Nimirum Alchymia olim Perfectum Magisterium nominabatur, & sapientia quaedam, unde & Geber de summa perfectionis appellationem sumpsit, comprehendentem tum metallorum considerationem, tum uariarum medicinarum arcano modo conficiendarum praecepta honestissima, utilissimaque fuitque in Regum & Philosophorum occulta professione ": tantum tunc temporis aberant sapientes a Riolani, & scholae Parisiensis iudicio, quo uolunt medicina carere hoc bono posse, & ne omnino id exulatum mirtant, Pharmacopoeorum famulis operationem utpote indignam Maiestate Medici, saltem addicunt. Sed operae precium est, quid Syluius ille quondam excellentissimus scholae Parisianae Medicus in illum tractatum, de oleis sit praefatus, in lucem protrahere. & prauis istis censoribus opponere. Oleorum genus quartum ( inquit ) a Sapientibus Multis " descriptum, hodie Chymistica arte " ( imo non est alia hodie, quam olim ) " magis perficitur, Uim Quandam In Concreto Et Composito manifestante. Haec namque ignis uehementia ex liquoribus, gummi, resinis, melle, saccharo, cera, oleaginam quandam substantiam Separat & in capitellum attollit: nec minus ex plantis pinguibus, ligno Guaiati iuniperi, pini, larice, cedro & id genus aliis. Praeterea ex Plantarum atque adeo animalium partibus omnibus ipsum uelut Gluten terreae substantiae Humorem Insitum pinguem imputribilem " ( ne forte putes per pturedinem omnia redire in Et lementa, ut Logici ex peripato concludunt ) " maxime ui ignis Secretum nunc sursum attollit in capitella, uel utriculos, nunc deorsum in subiectum aliquem catinum praecipitat, Remomnibus Aliis Remediis Plane Diuiniorem si Ulstadio in coelo Philosophorum, & Gebero Et Ueritati credimus: Quanquam Hodie sint Idiotae quidam Magnorum tamen Medicorum nomine se uenditantes qui, id ipsum ceunugatorium Calumnientur, ut alia prope omnia Pulcerrima ipsis ignota, Solas " ( Ut Uocant ) " Receptas scribere nulla tamen ratione scientibus. Adde quod metalla quaedam Chymistis in calcem uersa in oleum fundantur. Sunt, qui terrea quoque corpora, ut lateres ignitos oleo incoquunt, ut uires oleo ipsi praestantissimas acquirant. " Hactenus Syluius, qui tamen nec ipse probat uulgares nebulones, qui se passim solos Philosophos uocantes obambulant, & crimina potius imposturasque, quam essentias fabricant & obtrudunt. Nouit ille praeclarus uir arti ueram laudem relinquere, impostores uero ex merito tractare. Id eoque & postquam grauiter in hos perorauit, subiicit: " Satis sit in praesens nouisse aquas & olea Chymistarum industria singulari Secreta maximarum esse uirium, etc. Et mox de Mesue: Fuisse Mesuen factionis Chymistarum studiosum, loco in Antidotario ista non pauca plane declarant, uoces Chymisticis solennes, qualis est perfectum magisterium de suo lapide philosophico frequenter dici solitum, & sublimatio, & Alombicum, & id genus alia. Uidec. 8. 4. " Idem Mesues in historia Rhabarbari describit Extractum usitatum Regibus Indiae: Uidec. 8. 4. item aquam rosarum, ne putes in oleis tantum haesisse. Tamarindis. c. 10. de rosis c. 12 simp. Habet & Rhases illud oleum philosophorum seu sapientum ( Chymistarum inquit Manardus, de quorum numero & ipse fuit Mesue ) ut constet hinc quoque artis uetustas. de absinth. ubi Marini annotatio Chymicis honorifica.c. 14. Interim dum a Medicis celebrata fuit pars illa, quam inseruiit medicinae, altera de metallis non fuit neglecta adeo ut Geberus, quem uolunt circa annum partus uirginei sexcentesimum in uiuis fuisse eam studiosissime excoluerit, inuentis illustrauerit suis, oleis, aquis soluentibus aliisque auxerit & praeceptis uariis, quae cum commentariis edidit, comprehenderit; & sic effecerit, ut satis elaborata ad posteros, qui etiam nunc legunt libros eius, peruenerit. de fumaria. Porro habuit haec ars professores suos celeberrimos etiam circa annum Christi 1258. c. 1 lib. 1. de med. laboriose soluentibus Item c. 3. 7. 9. quo Albertus Magnus, & discipulus eius Thomas de Aquino uiguerunt, itaque in ea & coeteris quoque partibus naturae praeter Theologiam elaborarunt excellueruntque, ut ille cognomentum Magni, hic Diuorum numerum sit adeptus, leganturque eorum monumenta etiamnum hodie. Ii. 13. 14. 22. Post dimidium ab his seculum successerunt, Arnoldus de Uilla noua sumus Medicus, Chymicus ec. etc. & Theologus, qui etiam auri facti specimina dedit, & destillatoriam exornauit auxitque medicinarum Albert. Albert. Magnus. Maformulis: Thom. de Aquin. Arnold. de Uilla noua, Reimundus Lullius. Chrysopoeian uero etiam disciplina literisque exposuit: Et Reimundus Lullius, cuius & metallica Chymia, & Medica nulli non est audita erudito, & ad huc uoluitur explicaturque industria eorum qui ut Mesue loquitur inquirere & manifestare occulta rerum satagunt, & secreta philosophorum indagant. Illustris autem fuit Reimundus Anno Saluatoris 1324. Arnoldus 1311. Ut uideatur ille uel discipulus huius fuisse uel studiorum socius. Tanto uero cum successu hi docuerunt, tamque auide recepta & exculta fuit Chymica disciplina in Italia, Gergermania, Anglia, finitimisque Prouinciis, ut multa de ea conscripta fuerint commentaria, quae tum nos uidimus circa annum Christi 1320. Uetusto Monachorum more exarata, tum Iohannes Crato Paracelsicorum quidem tenebrionum insectator, sed uerae Chymiae, cultor & admirator commendatorque non postremus. Ita Anno 1421 Alchymiam descriptam uetere libro exhibuit, Henricus Khudorfer in eoque uersiculos quosdam suos proposuit. Habebat autem ille liber, uti his oculis uidi, annum millesimum uicesimum octauum, diemque absolutionis omnium sanctorum. Cum Fridericus Iii. rerum potiretur in Imperio Romano regnoque Germaniae circa annum Christi 1440 aquae, quas uitae uocant, & alia Chymica sanitatis conseruandae depellendorumque morborum causa magni frequentisque fuerunt in Germania usus. Itaque & quaedam apud Ulstadium ad ipsum refertur Imperatorem. Sed & aurum potabile quoddam describitur ex authoritate Episcopi cuiusdam Treuirensis, praedicaturque ualde illud, quod Arnoldus cum gemmis dicitur fecisse, crediturque haec fuisse medicina, qua Henricum ducem Uerone Regis Arragoniae filium leprosum iam in tertium mensem sanauit diebus tribus, quaque ipse suam senectutem fouit, quanquam ex opusculo Chymico Arnoldi colligi possit, fuisse potius solutum Philosophici lapidis. Auicennos Ita Ualescus de Taranta, qui scripsit an. Auicennam fuisse non tantum Alchymiae studiosum, uerum etiam Doctorem & propagatorem, testatur Sorsanus in uita eius. In tantam molem tunc excreuerant uolumina & tractationes huius scientiae, ut in compendium ab Auicenna redigi debuerit. Natus est iuxta Sorsanum Anno Hegyrae 370 iuxta Rhainusium Anno 373 mortuus anno fugae eiusdem 428 cum uixisset annos 58. Ex Hieronymo Rhainnusio uolunt natum anno Christi circiter 957. Cui refragatur antiquitas commentariorum Auicennae. Ch. 1418. Apparet eo tempore floruisse, quo ante diximus nos uidisse librum Chymicum in Germania scriptum, nempe 1028 uel circiter. fuisset prior Auicenna, etc Auicenna, Auerrhoes, Abenzoar, an. 1149. Legimus in eius operibus de aquis stillatitiis seu sublimatis, de liquoribus uel succis extractis, de hydrargyro sublimato, arsenico sublimato & similibus, non ad aurificium, sed medicinam accommodatis, & adhuc ex praescripto principis Arabicae factionis usurpandis, id quod constat ex practicis Arabicos authores secutis, ut Ualesco de Taranta, Iohanne Anglico, & aliis. In Isagoge Tornamirae legimus Montis pessulani Medicos etiam publice ex Chymicis aquis similibusque fecisse remedia. tempore Conradi, Imp. Eidem arti deditus & Sauonarola fuit circa annum reparatae salutis 1490. alias dicuntur floruisse. indeque innumeris excultoribus ad nostram aetatem peruenit Ulstadius anno 1525. Coelum Philosophorum Friburgi Heluetiorum dedit ad nobilem Felicem de Hennasio. Augustinus Pantheus Uoarchadumiam de metallorum transmutatione uera contra sui temporis impostores, quos communiore notioreque nomine appellat Alchymistas, edidit anno 1527. Sedente Leone Decimo, & editionem cum suo legato probante, nec improbante Uenetorum tunc Principe Andrea Griti. Eodem anno Basileae publice docuisse perhibetur Theophrastus Paracelsus natus anno Christi. 1493 mortuus 1541 Septemb. 24. Hic non erubuit confiteri se remedia a Chymicis accepisse, & his ipsis etiam scientiam artis Chymiae debere. " Antiqui Philosophi ( ait in 2. parte Chyrurgiae Mag. tractat. 3. cap. 1. Theoph. Paracelsus. ) studiosi indagandarum longae uitae causarum ( recitamus breuiter sententiam ) aestituti, uero perfecta praeparandorum componendorumque medicamentorum scientia, ab Alchymistis eam petere non sunt ueriti, atque sic utrorumque coniunctis laboribus genuina praeparandorum remediorum scientia exorta & uariis Chemicis experimentis in medicinam transfusis est aucta, maxime uero tincturis & floribus metallicis, quarum tincturarum quanta fuerit efficacia, antiqui ea de re Codices testantur, quos diu a pseudomedicorum turba suppressos, nos publicos facere non dubitauimus. Remedia nostra ex Chymicorum schola prodiisse non dubito fateri: Et quoniam Chymica ars infinitis erroribus scatere uisa est, illud quoque Augiae stabulum repurgandi laborem sumpsimus: in quo felicius mihi uersari licuit quod ab ineunte aetate magno artis studio captus, summa diligentia sub excellentissimis praeceptoribus arti huic studuerim. Praeceptores enim fuerunt Wilhelmus Hohenhemius Pater & alii infinitit: praeter hos quoque, scriptis adiutus sum Setthagii Episcopi, Erhardi Lauentalii, Nicolai Hipponensis Episcopi, Matthaei Schachthii suffraganei Freisingensis, Abbatis Spanhemii aliorumque doctissimorum Chemistarum: Quin & uariis eorum ex perimentis factus sum locupletior, inter quos honoris caussa nominandus mihi uenit nobilissimus uir Sigismundus Fueger Schatgensis, qui magnis sumptibus pluribus ministris sustentatis magna artem Chemicam accessione locupletauit. " Haec ibi Paracelsus. Neque uero falsa scribere est, putandus quandoquidem seculum istud & exercitiis Chymicis, & uoluminibus scatuit, cumque iam plures tractatus typis publicis sint impressi, nihilominus cernimus, subinde ex tenebris prodire plures, ita ut ne thesauri quidem multi uideantur sufficere capiendis nec Theatra. Quod autem de imposturis quoque istorum temporum coqueritur, confirmatur Augustini Panthei facto, ex quo patet, circa Uenetias inuidiosum nomen fuisse Alchymistam, aut saltem suspectum. Itaque ut declinaret populi indignationem re ipsa retenta, nomen mutauit, tantumque hanc Alchymiam dixit, quae fucis metalla tingere, ut hat auri argentiue similia, docet, & porro etiam ad fallendum adhibet, cum ista coloratio per se non sit illaudata, habeatque exempla publica factitii orichalci utriusque generis, & alia. Paracelsus in ueterum medicinam, Chymiam, Physicam, etc. Paracelsus autem expurgaturus Augiae stabulum, totum pene diruit, & a fundamentis concussit non tantum Chymiam, uerum etiam medicinam & reliquas liberales tam artes dictas, quam scientias. In praefatione libri de peste, quem Norlinge scripsit quater mille annorum ante se proditorum libros repudiat, ut solus sit princeps & Monarcha. Duriter animaduertit. Medicinam Hippocraticam & Galenicam alicubi expresse repudiat, acerbissimeque persequitur & uituperat eius professores. Sed in primo de pestilitate tractatu primo, ubi de Chelidoniae contra imaginationes magicas amuleto disserit, adeo non reiicit Galeni & Hippocratis decreta, ut etiam amplius uelit uideri Galenicus, quam omnium scholarum professores publici. Quem uero Galenum, Hippocratem Auicennam, agnoscit? Immutatos nimirum ad Chymicorum ingenium, ut ne sic quidem autor possit esse nouae doctrinae, quandoquidem eam aliunde hausit. Paracelsicus Galenicum se professus. Ita enim narrat; " In Oppidi Brunouiae Bohemorum quodam coenobio uerissima minimeque deprauata Galeni & Auicennae uolumina reperiuntur, ex quibus ipse sit Galenicus melior quam omnes, qui uulgo appellantur. " Idem explicauit Hippocratis aphorismos, uiderique uoluit Hippocraticus, Machaonicus, Podalyricus, Apollineus. In praefatione lib. 1. defens. ad Carinthios. In Paramiri prologis, Hippocratem spirituali & Galen. characteristicae medicinae plus addicit, quam naturali. Mendacia quidem haec esse non diffitentur nec dubitant uiri eruditi. Ueruntamen apparet fugisse eum nouitatis crimen, & in se priores uoluisse transferre. Multos autem ex admiratione artis nouo modo discendae exercendaeque & fama mirabilium operum in Chrysopoeia & sanationum in medicina nactus est sectarios: ex quibus memorabiliores sunt Alexander Suchthenius, Dornaeus, Dorneiserus, Fedro, Seuerinus Danus, Leo Suauius, Quercetanus & alii, quanquam pauci probent omnia, quae Paracelso ascribuntur: nec sane pie uereque possunt omnia recipi: Sed nec omnia repudiari, estque in aliquibus modus explicationis & enunciationis diuersus potius, quam res ipsa: in quo permittendum aliquid est ingeniorum diuersitati. Uerum enimuero mature restitum Paracelso est a plurimis, uti docent cumuli isti querelarum & inuectiuarum passim in tomis eius occurrentes. Prae caeteris calamum in Paracelsi doctrinam strinxit Erastus. Iohannes Crato quoque cum ueram Alchymiam minime damnet, Paracelsicas tamen futilitates ferre non potest. " Nec ego ( inquit in dedicatoria Therapeuseos Galeni ) laudabilia medicamenta uitupero: κακοήθειαν illorum & inanem iactantiam & mores thessalicos, quibus se supra omnem antiquitatem & seculi nostri excellentiam collocant, non probo, etc. " Qua mente fuit & Gesnerus, Zingerus, Falloppius & omnino plurimi celeberrimorum Medicorum, nec sunt alia, qui adhuc hodie laudabilem operam tum Medicinae, tum Alchymiae nauant. Et hactenus de initiis progressu & propagatione Alchymiae usque ad nostram aetatem, ut constet, hanc artem a prima sui origine auidissime acceptam, excultamque fuisse non uno in mundi loco, sed ubicunque digna homine ingenuo scientia pedem posuit, ne dicat Censor abiectam contemptamque iacuisse usque etiam hodie, nec nobis tantopere suae Medicinae ( quam tamen & nos profitemur ) annos bis mille depraedicet, cum Chymiae authoritas etiam altius possit repeti, Sane Plinio & Homero teste, Medicina nostra circa Troianum bellum fere tota fuit Chirurgica ( fuit, id bellum A. M. 3772. ) Bello Peloponnesiaco Hippocrates Clinicen instituit: ( Censori Clinicus est famulus Medicorum aegrotis cibum ministrans ) & praecepta Medica ex templis dicitur collegisse. Successit postea Galenus, artemque illustrauit commentariis uberrimis, adeo ut etiam concidi debuerint, & in Epitomen redigi. Interim quam saepe mutata fuerit, qui cognoscere cupit, Plinium consulat, lib. 29. c. I. & alibi, Non habet Galenica disciplina, unde se prae Alchymia tantopere iactare possit argumento constantiae & uetustatis: Imo recepta Arabum doctrina simul etiam Alchymiam in suum complexum sinumque admisit, gauisaque est tam praeclara accessione se auctam, licet non desint qui Arabum disciplina explosa purum profiteantur Galenissimum, ut ne sic quidem secum consentiat uetus medicina. Nunc de Parisiana Censura. Diximus Paracelsum non tantum mutasse Alchymiam ueterum magna ex parte: Sed & Medicinam, Physicamque inuertisse totam, ita ut ex plana simplicique euaserit symbolica, seu parabolica, in qua maioris mundi rerum nominibus & uittute essentiaque estimantur, appellanturque non tantum ea, quam sunt in homine seu sano, seu egrotante, uerum etiam precepta principiaque Medica, Physica, & medicamenta, idque fit tanta cum pertinacia, & feruore, ut decreta prisca plane explodantur: Quin & ab aliquibus confundatur cum Alchymia Medicina, definiaturque Chymia uera ars & scientia medendi: anatomia uero topica irrideatur introducta quadam alia essata ex Alchymia, quam precedit nescio que chiromantia: comitatur astrologia, magia & alia, de quibus abunde tum Paracelsus ipse commentatus est, tum Seuerinus, Fedro, Quercetanus cum aliis, quanquam multa tolerabilius enunciauerint, nec usque quaque illum monarcham sint secuti omnes. Nuper item cum in publicum prodiret Grammanus quidam ex concionatore Paracelsicus agyrta factus, nihil aliud in Galenicos intorsit, quam ex ista pharetra spicula uenenatissima. Ambaldus a. impostor nouus non tam Paracelsiae studuit, quam sua quedam commenta de Panacea & terra sigillata, qui uniuersalibus medicinis, proposuit, adeo confidenter, ut non dubitet scribere, Paracelsum, qui omnes & precedentes & posteros pre se contemsit, seque iussit sequi, si uiueret, ad se uenturum. Nos quidem in Germania hos & similes thessalos quo studio potuimus, confecimus eoque rem perduximus, ut non ausint in publico quicquam nobis, preter anilia quedam conuitia, que negligimus, opponere, nec possint ullo fide digno argumento suam causam defendere & comprobare. Quercetanum a. in Gallia quantum ad nos peruenit medicinam cum laude factitantem, & chymiatriam maxime illustrantem licet, ad Paracelsica illa a Seuerino explicatius reddita paulo studiosius inclinantem, nuper schola Parisiana est aggressa, usa ad hoc ingenio Riolani. Operae precium fuerat separare ab Alchymia medicinam, & in hanc inuectas absurditates confutare solidis inuictisque argumentis. Que uprauitates Chymiae quoque sunt immistae, eas itidem abstergere, & seruata artis honestissimae liberalissimaeque dignitate prodigiosas opiniones damnare. Non alio consilio nec modo nos Paracelsica deliria pluribus libellis confutauimus, & ut Chymiae praecepta a medicina essent segregata, artem ipsam uariedispersam ex pluribus autoribus operosissime collegimus, nec sine multo labore methodo conuenienter instruximus, indies adhuc cogitantes quo modo eam possimus explicatiorem discentibus relinquere, Sed nescio, quo fato euenerit, ut cum Quercetani medicina ( quam est Chymiatria quaedam & non syncera Alchymia ) ipsa sit damnata Alchymia. Ita loquitur & suum decretum proponit schola in apolog. pro Hipp. & Gal. Med. Non tantum Quercetani libros spagyricos damnat unanimi consensu: sed est artem ipsam spagyricam: Et pag. 46. " Artem spagyricam ut praram & inutilem repudiamus. pag. 76. Accessubsit. Titulus est sine re. " At inquies, " scholae correxit id iudicium in breuis discursus calce. Et non Alchymiam repudiat, sed Quercetani portenta, similesque contra ueram medicinam opiniones, nec nisi similes Chymistas dannat qui nimirum principiis morborum causis & remediis a dogmaticis dissentiunt. " Sit hec inquam praecipitati nimirum iudicii correctio quandam: at nihilominus etiam in apologia ad famosam, Turqueti responsionem legimus, negotium Alchymie agi. " Rogo te lector, inquit architectus Riolanus, nimis iuueniliter ibi exulans per Apollinem & sacras musas, ut consideres mecum diligenter quam docte patronus suum clientem, quin ent Alchymiam ipsam a censura scholae Parisiensis liberet: Et pag. seq. " Alchymiae principia subruere se uoluisse ostendit autor: Item pag. 7. Alchymiae dignitas hac arte & methodo uentilabatur: pag. 15. Alchymiae hic causa agitur, non Quercetani. Hanc apologiam schola ipsa fulmine in Turquetum comprobauit. Num poenitere eam potuit fatuitatis iam bis commissae? " Eam ", inquis, " Alchymiam damnauit, quae se artem bene medendi uocat, & Hippocraticam irridet. " Nempe si aliquis insipientium diceret, medicinam esse artem herbas colligendi, aut coria tingendi, tu medicinam in crucem ageres, & non potius hominem stultitiae, & insaniae reum faceres? Non esse istam medicinam, sed aliud quid demonstrasse oportuit. Rursus: " Non Libauii, sed tuam Alchymiam schola damnat. " At nuspiam seiungitur Alchymia simpliciter reiicitur: Et licet habeat pauca bona, tamen multa mala inesse dicuntur. Amaiore uero denominatio est, ut disputat Riolanus: ne dicam rebus uerae Alchymiae partim contemtis, partim explosis, non posse saluam esse Libauianam. Uerum nos cum schola ista quicquid sane senserit, non instituemus litem. Lucanus de Sylla: " Ille quod exiguum restabat sanguinis urbi Hausit, dumque nimis iam putrida membra recidit, Excessit medicina modum nimiumque secuta est, Qua morbi duxere manus. " Censor usus est his argumentis, quae a quouis in ueram artem possunt dici, & sic discentium animos ab ea prorsus alienare, imo totam ad Cynosarges mittere, dignitateque exuere omni. Haec ex quatuor libellis colligemus, perpendemusque primum: Deinde fatuitates alias, eiusdem in meridiano sole expandentes demonstrabimus. Academiam istam non bene sibi consuluisse, tam insipido, maleque instructo censore in re grauissima difficilimaque utentem. Argumentum primum, quod Alchymia neque ars sit, neque scientia, inuenitur pag. 10. & 11. apologico pro Hip. Alchymia an ars uel scientia. & Gal. Medicina. Recenset Riolanus tres famulos tanquam operarios medicinae, Chirurgum, Clinicum & Pharmacopeum. ( sit hypothesis Alchymiam esse unam ex famulitio Medicinae hippocraticae ) cum non sit in Clinice, nec in Chirurgice, consequens est; ad pharmaceuticen pertinere. At hic neque ars est, neque scientia, Omnino ergo neque ars est neque scientia. Quod in pharmaceutice non sit ars aut scientia, probare annititur censor per membra. " Duo sunt officia pharmacentices praecipua, inquit, unum in delectu: alterum in praeparatione remediorum. " Quid hinc? Ratio postulabat, ut colligeretur neutra in parte esse Alchymiam artem. At digressione ad quintae essentiae uexationem erat luxuriandum. Sed cur tandem in neutra est ars uel scientia? Distillatores. " Distillatores ", inquit, " sunt ministri pharmacopaeorum. " Quid tum inquam postea? Non est idem destillator & Alchymista. Fortassis Alchymia ex suis seruulis aliquem commodato dedit praecarioue con cessit pharmacopaeo, non ut ei ministratet, seruulus, sed ut pharmacopaeus uester disceret etiam a mancipio Alchymistae, qui hoc ipso officio fit Dominus & Doctor illius. Hoc si est, certe regina est Alchymia, & se dignitate longe ultra uestra pharmocopolia extollit. Fortius argumentare. " Potestis ", inquis, " istam partem pharmaceutices, quae est de praeparatione remediorum, destillationum, multis formulis amplificare, & illustrare. Nouam artem constituere non potest is. " Belle disputas. Non urgemus. Si famulum nostrum non uultis remittere cum bona gratia. Non obtrudemus nobis nouam artem, quae nobis noua est minime, sed hippocratica disciplina etiam antiquior. Ubi uero uis argumenti tui o Censor? " Alchymia destillatoria praeparationem Galenicam potest multis formulis remediorum amplificare & illustrare: Non facere nouam artem. Ergo neque ars est, neque scientia. " Num tu etiam sapis? Quod artem tuam praeparatoriam amplificat & illustrat formulis multis, an non affert tenebrosae lumen, & inopi incrementum? Quod artem auget, estne inertia? Nos ex eodem fonte sic contra te concludimus. " Quod in artem infert formulas eas, quibus ars amplificatur & illustratur, id necesse est artem & scientiam esse. " Neque enim heterogeneis ars augetur, sed homogeneis. " Alchymia in artem medicam pharmaceuticem infert istas formulas, ut confitetur Riolanus. Ars ergo est, & scientia. " Scientiam addo, quia impossibile est: id fieri sine theorematibus, quorum merito scientiae dicuntur, Deinde, " Si partes artium ex affectione specierum ad genus " ( nam utroque modo considerantur scientiae & artes integre & generice ) sunt artes propter homogeniam, & consensum specierum cum generibus essenti alem partes artium sunt artes scientiarum, scientiae: Atqui prius est: Posterius ergo. " Connexum probo non tantum incluso argumento, uerum etiam euidente, inductione. Nam definiendi tatio est ars, & est membrum artis Dialecticae: Diuidendi industria est ars, & sic deinceps: idque ualet etiam in Rhetorica, Musica, Arithmetica, Geometria, Imo omnes partes philosophiae, sunt quaedam philosophie, ut philosophia physica, Ethica etc. Quid ni ergo pharmaceuticae quoque medicinae? An si Medicina ars est, Chirurgice non est ars, neque Diaetetioe Dic censor. " Non facit nouam artem. " Sit ergo illa ars antiqua, & si apud uos non facit, maneat ars in suo regno. nomen spagyri esse prosus inane contendo, cui nulla res subsit, An ars uetus accessunoui mombri noua. Est autem magna quaestio, an non quae ars pridem erat, amplificatione, & illustratione, seu accessione nouorum praeceptorum quodammodo appellari possit noua, nisi fortasse autoritate Plinii uelis interpolem dicere toties, quoties medicina est mutata. Sed cur non noua queat pharmaceutice dici, si aucta est tanta ex Alchymia accessione? Num quia species sunt ut numeri? Uobis tamen non erit noua ars ab augmento, nisi eodem iure caeteros praeparandi modos nouos, nouas artes facere confiteri uelitis. Sic argumentare. " Si nomen artis destillationi concedendum sit, etiam coctioni, infusioni & expressioni: sione unitatis, qut detractione mutantur. Atqui hoc non. Neque ergo illud. " O argutum Censorem! Proba assumptum. Cur enim non coctio, si arte fit, & praecepta habeat homogenea certa methodo comprehensa, sit ars? Cur non expressio & infusio? An plumbeus erat Aristoteles, cum elixationem artificialem conferret cum naturali? Si tuae Pharmaceuticae membra non sunt artes, nempe singulares quaedam sub tota generali, quo argumento persuadebis totam esse artem Perge eo modo etiam de caeteris medicinae membris argutare. Nihil est, quod magis nos erigat in artificis " Sed & perfeto & manco distingui possunt artes. Medicinam tuam totam inertiae damnabis. Et tamen mox audes Pharmacopoeum Artificem appellare? Quo iure est artifex, si operationes eius non sunt artes quaedam? Potesne ferre Aristotelem iudicem, quem immerito tibi fingis notissimum? " Ars est, inquit in I. mag. mor. 33. circa ea, quae in faciendo sunt posita, uel circa facturam. Nihil simul inuentum & perfectum. Scientia est circa id, quod sub scientiam cadit, quod cum demonstratione & ratione est explicatum. " Dico uero tibi, & te conuincam, Alchymiam uersari circa facturas, seu opera quaedam; ( Facit enim olea, aquas, & omnino magisteria & essentias artificiose ) item habere principia sua axiomatica, quae tum sciuntur ratione, experientia & usu, tum scientiam per demonstrationem ingenerant, ut hoc sit faciendum, ui istius principiiseu decreti sapientis in Alchymia. Ars igitur est & scientia. " In sexto Nicom. Ars est habitus cum ratione ueri effectinus. " Si tot mundi seculis sapientissimi homines in Alchymia nondum constituerunt habitum, nec ratione sunt usi, ueraque opera effecerunt, uelim ex te scire, quidnam tandem sit habitus, ratio & effectio ueri. An tui Pharmacopoei, cum aquas & olea destillant, non faciunt id habitu, sed priuatione, hoc est, ignorantia? An non ratione, sed temeritate & fatuitate? An nihil ueri, sed omnia falsa? Uerum & tu, qui es maiestate tua Rex Pharmacopoeorum, ex quibus principiis iubens eos destillare? Non uis operari, sed imperare. An nullam habes scientiam imperandi? Haruetus tibi opposuerat aliquid argumenti, id tu nomine Antarueti in arenam prorepens, pag. 8. sic reponis: " Obiicis: Praeparatio chymica est artificialis. Ergo ars. Ridicule. Quia omnes pharmacopoeorum praeparationes debent esse artificiales. An singulae distinctam artem constituunt. " Haec tu. Sed uter uestrum est magis ridiculus, tunc cum fatua tua responsione, an ille cum sapienter tibi obiecit? Die Censor, quid est artificiale? An non illud, quod principium suae generationis habet artem? ( Fortasse me hic irridebis, quia generationem arti attribuo, quod tibi non placet. Sed puta Aristotelem dixisse, omnem artem uersari circa generationem, comminiscique & contemplari, ut eorum aliquid fiat, quae esse & non esse possunt, quorumque principium est in eo, qui facit, & non in eo, quod efficitur, cuius contrarium sit inertia, & c. ) imo artificem. Artificiale enim ab artifice dicitur; sed artifex ab arte, ad quam tandem & illud redit, sicut naturale est, quod a natura est, uel naturam habet, & secundum eam fit. Si itaque omnes praeparationes pharmacopoeorum sunt artificiales, omnes erunt ab arte profectae, & quidem omnes simul ab arte communi; singulae uero a sua in specie, cum si singularum ars non est, omnium esse non possit, atque ita ipsa functio minime dici ars queat. * Nota errant illi, qui chymiam dicunt artem medicinam faciendi, hoc est, elixyr illud suum, transmutatione tamen metallica damnata. Sed prome pulchriora. " Alchymia non est ars uera: Quia principia habet falsa. " Cum probaueris, Alchymiam habere principia falsa, dabo tibi, Alchymiam non esse artem. Sed nunquam id efficies. Saltem hoc responde: Suntne aquae & olea st llatitia spiritusque, quae concedis a. Chymicis utiliter ad amplificandam & illustrandam medicinam tuam, ea parte, quae appellatur Pharmacentice, opera quaedam uera? Num sunt digna, ut praeceptis instruantur? Si negaueris, delirum te esse, sensuque captum aperte contestaberis, & ex numero sapientum eiicieris. Quod si effecta uera, & effectum arguit suam causam, necesse est ex praeceptis scientiaque uera existere, nisi fortasse, ut ludibundi Logici, ex falsis extruunt uera tui Pharmacopoei. Sed non est consentaneum, idque secus habet in omnibus caeteris ueris artificibus iam multis seculis. Quidni ergo Alchymia habeat principia uera? Et cum uerorum principiorum scientiam sit, falsorum non sit. Ex parte enim in sufficientem dant definitionem: Confectum simul est, Alchymiam esse artem ueram & scientiam, " Alchymia non est ars: Quia uniuersa consistit in praeparatione remediorum. " * Ohe Censor Quo te tuamque scholam praecipitas? Falsum est argumentum tuum. Alchymiaeenim longe amplior est habitus, & sui saltem partem quandam praeparandis medicamentis accommodauit, indeque eam potest recipere, si repellitis ingrati. ex parte tropo peccant: Deinde finge, sic esse. Num ergo uestrae praeparationes nullam habent artem, hoc est; aliqua etiam falsum statuunt de medicina chymicorum antiquorum. materiam certam, nec methodum? Quod materiam & formam artis habet, id omnino artem habere necesse est. Fernelius & alii Medici, qua conscientia destillatoriam praeceptis & methodo instruxerunt, & in arte medica posuerunt? Tanto tu degenerasti a Fernelii cathedra. Argumentum secundum. " Non dubito, inquis, in Apologia pro Hipp. Chymica remedia an a Diabolo inuenta. & Gal. quin ista remedia a Diabolo sint inuenta, in ruinam generis humani. Serpens iste maligna excogitauit pro benignis, quae suo dlienti Paracelso communicauit in uulgus dispergenda Pauca bona, ut aquas & olea immiscuit, ut deleteria illa essent gratiora. " Loqueris potissimum de talibus, qualia sunt, uitium stibii, & praecipitatus. Pac. 9. apolpro Hipp. Sed concludis generaliter: " Itaque ex Chymicorum remediorum usu certius imminet exitium. " Alibi sic ais: Alchymia a primo inuentore Diabolo potius, quam Hermetica nuncupanda est. Antaruetus quoque pag. 25. cum de essentiis & extractis agit, in haec prorumpit uerba: " Potestis dare uestris essentiis & extractis actionem naturali uehementiorem, & calorem intensiorem: non potestis meliorem: imo non potestis absque temperie retinere naturalem. Qui aliter sentit, Deo & narurae iniuriam facit. Haec falso fundamento malus genius docuit uos mista corrumpere. Pag. 49. Cacodaemon ministro Paracelso Mortuam ( Alchymiam ) resuscitauit, & quasi nouam uitam illi dedit, in ruinam operum Dei, & perniciem gencris humani. Ille docuit mixta corrumpere, hoc falso subnixus fundamento, spolianda esse sua materia, ut separentur essentiae, quibus si seruetur unus, mille pereunt. Hae sunt artes maligni spiritus. Pag. 86. Nulla re maiestas Dei magis lucet quam harmonia illa elementorum, ex naturis contrariis temperiem seu mixtionis concentum admirabilem elicit. " ficis admirationem. At uos igne destruitis istum ex contrariis natum mirabilem concentum: cuius hoc inuentum, si non Diaboli, opera Dei quantum potest demolientis, & hanc gloriam Deo Optimo Maximo inuidentis. Pag. 21. apol. Hipp. de chrysopoeia, quae est nobilis pars Alchymiae: His & similibus nugi ita credulos infatuastis, ut relictis solidioribus disciplinis, ad Deliram hanc & praestigiatricem artem conuolent, etc. " Haec tu ualde censorie, & ex dignitate scholae Parisiensis. Aegre feres fortasse, tibi tua flagitia totidem reponi uerbis. Sed consulendum est posteritati, ut sciat, qualem serpentem & carcinoma ista schola aliquando fouerit. Ne indigneris, etiam compendio syllogistice comprehendam, iudicaboque, & tandem contra totam tuam medicinam ex eodem principio concludam. Tu esto interim patiens & attentus. " Quod a Diabolo introductum est in contumeliam Dei naturaeque, & perniciem generis humani, non est ferendum. Alchymia a Diabolo introducta est in contumeliam Dei, naturaeque & perniciem generis humani. Alchymia ergo non est ferenda. Minor primum declaratur per explicationem uocis Alchymiae, nempe eam designari artem, cuius instaurator dicitur Paracelsus, cuius res sint olea, aquae, uitrum stibii, praecipitatus, chrysopoeia: Alchymia, quam Censor Diabolo asscribit. quae pauca bona sociauerit deleteriis, ut haec essent gratiora: quae parat chymica remedia: quam Hermeticam dicunt: quae essentias & extracta facit: quae mista resoluit propter essentias: quae igne destruis mista. Deinde comprobatur his prosyllogismis. Est a Diabolo introducta Alchymia, etc. 1. Quia remedia maligna habet pro benignis. 2. Quia pauca bona iunxit deleteriis, ut haec gratius occurrant. 3. Ex remediorum chymicorum certius imminet exitium, ita ut si unus seruetur, mille pereant. 4. Non potest essentiis & extractis suis dare calorem meliorem, sed deteriorem, utpote uehementiorem: quasi dicat, res bonas peiores ad usum facit. 5. Quia mista corrumpit, nec retinet temperiem naturalem, quae est in Deum contumelia, etc. 6. Quia falso subnititur fundamento, essentiarum gratia spoliandas res esse sua materia. 7. Chrysopoeiam habet deliram & praestigiatricem, a magistratu prohibendam, & cuius per libros editos uulgateres maiori seueritate coercendi. 8. Quia studiofos sui misere perdit, etc. " Respondetur ad syllogismum, negando assumptum. Deinde considerentur eius prosyllogismi, Declaratio uocis Alchymia plura confundit, atque ita plurium interrogationum Elencho contaminata est. Debuit Censor manifestius dicere, & sine confusione, de qua Alchymia iussus sit censuram agere, & de qua non. Quanquam enim una duntaxat ars est, quae hoc nomen sibi proprie uendicat, euenit tamen improborum hominum imposturis, & imprudente multitudinis imperitae iudicio, ut mala bonorum uocabulis simul denotentur, ut uidere est apud Pantheum, qui impostoriam damnat: ueram, licet absque necessitate, conficto nouo nomine docet. Scholae Parisiensis sententia uidetum a Censoria alia esse. Procul dubio autem uoluit schola Parisiensis, non ipsam per se artem bonis praeceptis formaque ad finem in uita utilem constitutam, e numero bonarum exclusam, sed quicquid fraudum peruersitatumque est in eam illatum. Deinde uidetur, non Alchymiam a Paracelso repositam, quatenus est id, quod est & ab antiquis tot centuriis annorum comprobata, nec uili sui parte medicinae sociata, uoluisse attingere. Paracelsia. Sed quam Paracelsiam appellamus, quae complectitur totam medendi rationem Paracelsicam, omnesque eius de magia, arte signata, astrologia, magno paruoque mundo, & huiusmodi plures uesanias, quibus nihilominus inspersit res bonas, non a se inuentas, ut confitetur ipse, sed a prioribus acceptas. Huius rei specimen uidere est in chirurgia parua, quae neutiquam est contemnenda: sed cum eam uertit in magnam, magicis deliriis aliisque commentis ita miscuit, ut iam sit uere Paracelsica, in qua tamen damnatis delitamentis, quae sapientiam ueterem sapiunt, retinentur. Ita Crato recte scripsit, in Aschymia Paracelsi esse quidem ueterum inuenta, sed longe peruersius obscuriusque tradita, quam ipse legerit in antiquo quodam uolumine ducentis ante Paracelsum annis scripto. Quercetani Alchymia per se non est damnanda Chymiatrium non recipimus. Si ergo haec est sententia scholae Parisiensis, quod colligi potest etiam ex breui discursu, ubi Libauii Alchymia non, sed Quercetani damnatur ( quanquam & hoc sit imprudenter dictum cum Quercetani Alchymia, quae per se sibi hoc nomen postulat, si perplexitates illas obscuritatesque uotum tollas, non abiiciendas habeat remediorum formulas ) non satis meditatus est functionem suam Censor, cum illam designat Chymiam, in cuius complexu est chrysopoeia, olea, aquae, spiritus, essentia quinta, elementa, principia, tincturae, Antimonii uitrum, praecipitatus, & reliqua omnia suo genere & aestimatione praeclara. " At uiuo Fernelio schola damnauit non tantum abusum Antimonii, uerum etiam antimonium ipsum. Ergo & nunc ars cum abusu artis abiicienda. Res cum abusu aliquando damnatur, uel potius aboletur, ut serpens Mosis cum cultu. " Inquam ego, quid tunc impulerit scholam, ut sic statueret, non multum curo. Rem per se si consideres, non debuit sic iudicare, sed extorquere manibus imperitorum medicamentum periculosum, quod tamen cum a peritis ex arte, prouideque adhibetur, in uariis potest esse utilissimum, uti ostendemus suo loco. Cur non pari sententia repudiatis Elleborum, Mezereum, Esulam, Lathyrin, Ricinum, & c. imo & uinum, gladios, bombardas, puluerem pyrium & similia? Non satis est imo ne sapientis quidem, dicere, puluis pyrius est Diaboli inuentum: stybium est Diaboli inuentum? praecipitatus est Diaboli inuentum, etc. Sed disparest ratio causarum. Res ipsae ad bonum & malum perinde se habent. Quando malitia hominum in malum uertuntur usum, hoc a Diabolo est. Alias puluere pyrio etiam nos defendimus, & hostes prosternimus: eodem utimur etiam ad medicinam & uaria oblectamenta, aut etiam ad opera quaedam mechanica. Longe magis ignis erat execrandus, quam puluis iste Diabolo asscribendus. Ignis enim eum in furorem agit, igni fiunt nocumenta. Atque haec de declaratione paulo fusius, ut intelligat suum morbum Censor, discatque de rebus accuratius iudicare. " Imperitiae signum est ", inquit Arist. paucis inspectis facile pronunciare. " Ab hac nota maculaque uideat, ut se immunem reddat Censor. Primus prosyllogismus in artem praeclaram iniuriosus, foedum est mendacium, & refutatur a Censore ipso, qui non potest negare, Alchymiam habere bona quaedam, ut aquas stillatitias, & olea, eaque non paruo numero, & non una forma, ita ut iustam artem haec sola complere possint. Alchymia uerae res bonae. Si habet itaque bona & benigna coniuncta malignis & deleteriis, tam parum erat Diabolo asscribenda, quam parum medicina Censoris, qui Medicis tribuit alimenta, medicamenta, uenena, & in his habet Alexipharmaca, item medicamenta ponit benigna, maligna, seu uenenata, & media. Quocirca " Si uerum est, Alchymiam esse ab autore Diabolo, quia bonis adiuncta habet deleteria, etiam medicina Galenica est a Diabolo: imo mundi complexus a Diabolo erit, quia tam in coelo ponuntur stellae beneficae & maleficae, quam in medio mundi uaria genera bonorum & malorum. Atqui impossibile hoc est. Quannquam enim Diabolus inuexit multas prauitates, res tamen ipsae neutiquam sunt Diaboli, uti nec historiae & scientiae illae, quibus eae declarantur secundum naturam. Impossibile ergo & illud. " Eodem iudicio absoluitur & secundus prosyllogismus, qui insuper etiam aliud mendacium a fine habet, quasi Alchymia ideo pauca habeat bona, ut maligna eo astutius persuadeat hominibus. Hoc si quis de Hippocraticis, quando maligna sua pharmaca saccharo, melle aut aliis blandioribus condimentis inducunt, ut palato stomachoque gratiora occurrant, & promptius sumantur ab aegrotis, diceret, conuitium foret. Alchymia non inuadis in medicinam. Quid est, cum tribuitur Alchymiae, quae suo fine contenta, nulli porrigit medicamenta, sed medicae facultati hoc relinquit? Dic Censor, an non calumnia est atrocissima? Inuertatur ergo eodem modo: " Si a Diabolo est Alchymia, quia deleteria tractat, & medicamenta bona, & utraque Medicorum usibus exponit, aut etiam aliis usurpanda committit, Galenica medicina pariter est a Diabolo. Nam & haec tractat utraque: imo miscet saepe uno cumulo, & hominibus uoranda praescribit, Atqui hinc neutiquam pronunciandum est, quod sit a Diabolo medicina. Neque ergo chymia. " Tertius prosyllogismus mentiendo omnem & pudorem & improbitatem exuperat. Quam praeclara enim habeat Alchymia ad conseruandam uitam, uel solae aquae, quas ob hoc ipsum diuturna experientia edocti, uitae appellant tam eruditi, quam plebeii. Alchymia uitae conseruandae inseruit. " Dicet Censor, se de nonnullis locutum. " At ferulam petulanti linguae. Particulari aliquo non erat abiiciendum totum. Neque enim medicina tota Diabolica est, si uenena porrigit, quibus fieri potest, ut seruentur nulli. Deinde turpis Elenchus a dicto secundum quid committitur, uti & accidentis. Quid enim ad artem Uulcaniam, si quis uel incautus uel improbus aedem cremet? Antimonium & praecipitatus. Sed quae sunt illa chymica, quibus uno seruato pereunt mille? " Stibii uitrum, & praecipitatus. " Quis hoc dicit? " Riolanus Chymicorum tam hostis, quam peritus artis. " O hominem audacem! Malus usus fortasse id effecerit, in quo non Alchymia, sed medicina erat accusanda. At bono usu peritoque Medicus illis ipsis, utut unus moriatur, mille potest seruare, uti de Antimonii uitro comprobatum est Centuriis Martini Rulandi patris; & indies pene occurrunt exempla. Si hoc argumento petenda esset medicina Hippocratica, tune ferres? Uulgi sermo est de Galenicis: Nouus Medicus, nouum coemeterium. Nostin illa antiqua Plinii de Thessalo delente cuncta maiorum placita, & rabie quadam in omnes aeui Medicos perorante, suoque sepulchro inscribi curante, le uiuns? An non hic potuerit argumentum uertere in Galenicam? Hinc illa infelicis monumenti inscriptio, turba se Medicorum perisse, etc. " Si ipsa Medicina, quae suadet medicamenta benigna, maligna, non est infumanda conuitio unius seruati mille perditorum, cum accidit, ut plures moriantur, quam seruentur: neque ideo est Diabolica: multo minus Alchymia, quae praeparat tantum, & non suadet. Sed ipsa, etc. non est, etc. Multa minus ergo Alchymia. " Quartus prosyllogismus ideo Alchymiam Diabolo asscribit, quia etiam beneficis & bonis suis tebus non potest calorem dare meliorem, cum det uehementiorem. Calor melior, deterior. Hic Censor primum non perpendit, quatenus melior uel uehementior dicendus sit calor. Finge Chymicum essentias parare, calorem integrorum superantes: At tu, Medice, cogitare debebas, hunc calorem ita esse adhibendum, ut optimus fuerit effectu. Non usurpa eum, ubi nocere poterat, sed ubi commodare. Deinde quando tandem inter uos consentietis, qui ueteris artis supercilio tantopere insultatis Alchymiae? Galenici quidam Chymicis infesti, ne aquas. Ante decernium in publicum prodibat Iohannis Pauli Pernuntiae Patauini Medici ratio medendi Noua Ac Plane Singularis ( recordare illius Pliniani: Mutatur ars quotidie toties interpolis ) quanquam Antonius Polus Uenetus neget in istis libris uiluros nouam practicam, aut nouam in arte curandi opinionem. quidem eorum iudicare recte possunt. Hic author lib. 8. pag. 716. ita loquitur: " Notanter addidi horum decoctum non autem aquas: Et hoc, quod aquae omnes destillatae frigidae sint, etiamsi a calidissimo aliquo simplici destillentur, praesertim ab herbis, etiamsi fuerint foeniculi, maioranae, calamenti, absynthii, etc. " Ecce tibi, cum quo collucteris? Sunt autem aquae stillatitiae quaedam essentiae chymicae, quae si ideo sunt uituperandae, aut Alchymia condemnanda, quia calidiores post artem fiunt: uestra chymia, quam in medicinae corpus admisistis, non erit absoluenda. Alibi empyreuma accusas; sed immerito. Quod enim potest empyreuma esse, cum per balneum seu roris, seu uaporis destillamus, cum digestione soluimus & circulamus? Neque tamen negamus, in aliquibus ex potentia in actum educi calorem maiorem, ut in oleo philosophorum non sordente arti medicae iam pluribus seculis. In aliquibus apparens saltem maior caliditas est, quia collecta uirtus dispersa fortior, fortiorem facit impressionem. Sed tu tunc memor esto principiorum tuorum medicorum, neque temere & inconsulto utere istis calidioribus. Sin autem melior ille calor accipiendus est de temperatiore, quam erat in re ipsa per naturam: ueniam debebas nobis, si nollemus mutatam naturam, sed ex cumulo simplicium iuberemus seligere ad praesentem necessitatem, quod commodaret. Alioquin an minus nos prudentes putas esse, quam Caculas, qui quod calidius iusto est, uinum aqua temperant? An non etiam refringere calorem alia industria possumus, & in aliquibus uti ablutionibus Galenicis? " Si Alchymia ideo a Diabolo autore est, quia aliquibus essentiis maiosem caloris actum confert; Galenica medicina ob idem argumentum erit a Diabolo. Atqui hoc nefarium sit uel cogitare. Quam pestilens est ergo illud scribere. " Quintus prosyllogismus adeo est insulsus & fatuus, ut misereat nos scholae Parisianae, quod in tam stultum inciderit Censorem. Mista destruere, num a Diabolo. Si enim uerum est, quod a Diabolo sit, qui mistaldestruit propter essentias, aut aliud bonum, atque ita contumelia Deum, iniuria afficiat naturam, cuiusmodi sunt anatomicigalenici. Cum Hippocrates Democritum inuenisset bestias occisas secantem, dementiaeque sedem & materiam inde inuestigantem, huiusmodi audiuit uerba: " Animalia haec, quae uides, huius gratia reseco, non quod odio habeam opera Dei, sed bilis naturam & sedem quaerens. " Et quid Galenica medicina facit, cum cibos sanis & aegrotis praeparat? Quid cum medicamenta? Hic separat succos a corpore simplicium, sicque, quae natura composuerat, segregat: quaedam coctione corrumpit: quaedam putrefactione: alia torret, cremat, urit, in calces & cineres redigit. Non praebet uiperas integras deglutinendas, sed carnes earum coctas, aut combustum puluerem. Quam multa corrumpit prelis? Quam multa nouis compositionibus, adeo ut saepe in una composita medicina necesse sit plus quam centum perire simplicia, ut noua misti forma emergat? Quid sunt syrupi, iusepi, linctus, electuaria, pilulae, unguenta, emplastra, olea, mucillagines, decocta, infusa, & similia alia? Num integra naturae opera? Imo ex destructis factae medicinae. Num ergo Galenici Deum contumelia; naturam iniuria afficiunt? Fortasse Chymici tam sunt malae bestiae, ut ex professo inuideant Deo creaturam bonam, eique se opponant, studio contestati odia sua mistorum destructione. Minime uero. Nam si eo essent animo, non aperirent claustra naturae, rimarenturque bona abscondita, & in lucem producta hominibus sisterent, tum ut utantur, fruantur, tum admirabilem Dei sapientiam, & inscrutabilem maiestatem opulentiamque naturae suspiciant, & aeternis ornent laudibus. Qui non destruit misturas interiores, & in mysterio abditisque corporum recessibus latitantes essentias, sed tantum semotis inuolueris ostendit, non est Dei & naturae hostis, ut Chymici. Metallurgia docuit Chymicos in integris quaerere aliquid occulti: Docuit nutritio: docuit resolutio & euentus naturae. Ergo non Diabolus. Butyrum, serum, caseum ex lacte faciunt omnes gentes: Uinum, & oleum, & balsamum eliciunt ex integris secula. Sol ipse peragit extractiones & destillationes, & c. Mendacium abnorme est, si quis dicit ex animo, Chymicos crases destruere in odium Dei. Et si id ita est, ut uult Censor, quae dementia fuit antiquorum Medicorum, ut receperint Alchymiae operationes in artem medicam? Nemone seu Regum, seu Philosophorum, seu Medicorum id animaduertit, quod Riolanus? Temperiem naturalem Chymicos ait corrumpere. An etiam scit, in qua re fundamentum sit istius temperiei? Cum segregat Rhabarbarum per infusionem, habetne temperiem in infuso, an non?: Si habet habeant & Chymici, quia per infusiones extrahunt, & saepe in usu relinquunt liquorem cum succo extracto. Si non habet, eiusdem est reus criminis. " Qui mendaciis atrocibus artem optimam immeritissimo infumat, & suam quoque professionem & maiestatem medisam simul contaminat eodem crimine: hic potius Diabolo utitur autore, quam Alchymia. Riolanus id facit. Ergo, etc. " Item: " Si quo modo mista destruit, & temperiem corrumpit Alchymia, eo modo idem facit ( licet forma dissimili ) medicina Hippocratica, ut illa dicitur a Diabolo esse, ita & haec est dicenda. Atqui hoc nullus feret sapiens. Desipit ergo, qui illud perhibet. " Destructio chymica fundamentum in natural [ Cum aestate & autumno aliisque temporibus plurima putrescant, absque ullius Chymici ope, accusanda erit natura ipsa cum Deo. Aristoteles in 4. meteor. simplici generationi contrarium maxime commune putredo, quia omnis secundum naturam corruptio ad hoc uia est, ] authoremque Deum habet, Neque enim mista ad aeternitatem sunt condita omnia, sed ad usum, qui cum plurimus sit per interitum, talia esse oportuit, ut possentcorrumpi, & hoc naturaliter fit tam in elementis, quam mistis, ut indies comprobat totus mundus in genere mineralium, plantarum, & animalium, in quibus cibos necesse est destrui: necesse est uicissitudines periodorum mundi esse, & hyeme multa perire, quae uere & aestate sunt nata: in aere multa consumuntur: Sol in terra & mari multa resoluit. Sed cum ars sit forma quaedam, a qua diuelli non potest finis, nec sit ars, quin optime sit in suo genere, cur non potius dicebas, Riolane, Alchymiam generare, quam destruere? Nam ad usum suum facit nobilius, melius, excellentius, quam poterat facere natura? In libello contra Turquetum pag. 68. leglmus: " Schola Parisiensis non omnino damnat uestram preparationem. " Loquitur de oleis Chymicis ad apoplexiam a Riolano praescriptis. Si non damnat omnino, id quod nondamnat, an non fit per destructionem misti corporis, ad essentiam eliciendam? Quaenam sunt illa olea chymica? Num quae natura per se fundit, quo modo & succos lachrymasque remittit, nec se ideo destruit? Nec Paracelsica Alchymia omnino damnanda. Non ita; sed Uestram praeparationem, quae certe est artis: & cum contendat cum Paracelsicis sua opinione, necesse est, nec Paracelsicam Alchymiam omnino damnari a schola, & sic aliquem locum Parisiis inueniet Paracelsus, modo non sub scamnis, sub quibus Schegkius debuerit nescio quas sapientias colligere. Sed cur tu damnas, si illa non damnat? Si illa non damnat chymicas praeparationes, cur artem totam damnat? Corpora & essentiae. Uerum pergamus. Sextus prosyllogismus de falso fundamento, quod corpora sint exuenda elementari crassitie, quam materiam aliquando & elementa, & corpora, resque mortuas & omni ui medica cassas appellant Chymici propter essentias, ut inde sequatur, Alchymiam esse a Diabolo, non in sapientiore natus est officina. Cur quaeso falsum sit fundamentum, ut oleum habeas syncerum, oliuas esse exuendas corporea crassitie, & fecibus? An non disciplina Galenica plena est documentis huius fundamenti? Qua enim arte facitis syrupos, iulepos, olea expressitia, mucillagines, & alia multa? Quid in prelo & colouobis restat? Quid agis, cum infusum Rhabarbari purgandi causa praebes? Quod apud te uerum est, simili modo & consilio adhibitum a Chymicis potestne fieri falsum? Dicere forte uoluisti, Chymicos docere, in omnibus sic fieri omnino necesse esse. Sed si haec dixisses, cum laruis fuisses luctatus. Neque enim aliud oppugnasses, quam tuum figmentum, quod neque apud Paracelsum reperis, neque ullum alium chymicum solertem. Gramanus in hanc sententiam scripsit quidem; sed tibi non cum hoc, uerum cum Quercetano est negotium, qui non repudiat omnia integra, etiam cum adit chymicum. Quercetanus non odit integra. Necesse enim est, ut seruet magisteria multa, & componat quoque multa. " Si Diabolum autorem habet, quod statuit essentiarum causa ( ut oleorum, aquarum, etc. ) esse soluenda mista, Galenica medicina a Diabolo est. " " At haec minime ad Diabolum refertur. Neque ergo id, quod statuit istud, ut Alchymia. " Mendax uero, quo patre est natus? Illo nequam impostore ab initio. Septimus prosyllogismus de delira chrysopoeia & praestigiatrice, partim inscitiam Censoris prodit, partim inertiam, partim iudicium ineptum, & censuram malitiosam. Chrysopoeia. Palam est ignorare artem istam, que principia habet naturae. Inertem dico, quia si studiosus fuisset ueri inquisitor, legere potuisset tot scripta de eius ueritate, totque defensiones & declarationes exactas. Improbus est, qui metaphysico suo somnio inductus artem contemnit & uituperat, quam nec legendo cognouit, nec assecutus est intelligendo. Mendax autem etiam apparet, cum praestigias & deliria consulto appellat effectum opusque artis perfectum & uerum. Nos collegimus argumenta omnium, quos uidimus aduersariorum, eaque ita refutauimus, ut nondum comparuerit, qui possit contrarium demonstrare: & mox etiam Riolani firmamenta considerabimus. Rabiosae cradelitas Censoris in scriptores chymiae transmutatoria. Quantae uero malitiae est, magistratum instigare ad animaduertendum in eos, qui scriptis seu prodiderunt, seu explicauerunt celebraruntque chrysopoeian? Num ergo in crucem agendi fuistis Hermes, Geber, Arnoldus, Lullius, Rupescisse, Thomas, Albertus M. & innumeri ueteres, quorum adhuc hodie in lucem dantur scripta; postea etiam recentes partim defuncti, Paracelsus, Dornaeus, Fedro, Penotus, & c. partim uiui, uti putamus, Iohannes Heurnius, Daniel Brouchuisius, Iustus a Balbian. Hoghelandaeus, Uogelius Thrasybulus, Nicolaus Barnaudus, aliique plurimi cum Libauio ipso? Dicis, nos profiteri nos fautores calamitatis eorum, qui artem infeliciter aggrediuntur. Absit hoc, o Riolane Quibus uerbis, quo in loco id a nobis factum? Quis se fautorem miseriarum alienarum profiteatur? An tibi lubitum est magistratum in nos excitare, ut habeas, quo in sinum tuum gaudeas? δπιχαιρεκακοι no sumus. Tu te ab isto crimine libera, si potes. Nos praemonitionibus utimur grauissimis, ne quis eam artem tentet imperitus. Nos Principes adhortamur, ne aures dent impostoribus, & huiusmodi monita inuenies apud Gebrum crebra: inuenies apud Bernhardum Treuisanum, apud Thomam, apud Hoghelandaeum, nec crebro minus in meis lucubrationibus. Utor illo Horatiano: " Inuitum, qui seruat idem facit occidenti. De arte poet. Nec semel hoc fecit, nec si retractus erit, iam Fiet homo, & ponet famosae mortis amorem. I. Epist. 18. " Et uti mox: " Nulla fides damnis uerisque doloribus assit, Nec semel irrisus triuiis attollere curet Fracto crure planum, etc. " Uerum fit in illis prouerbium, ὀψέγε φρύγες. Et, Malo accepto stultus sapit. Octauus prosyllogismus aeque est mendax. Pereuntes studio chymiae. Finge aliquem periisse sua culpa, dum id tentat, cui par non erat. Num ars tibi erat Diabolo tradenda & uituperanda? Sed & perdat aliquos chrysopoeia, num ad totam artem conuitium crimenque erat referendum? Tibi opera danda est, ne tua medicina perdas plurimos. De Alchymia nos uiderimus. Tandem ne iniuriam fecisse uidearis nobis; dum non dubitas, remedia chymica a Diabolo fuisse inuenta, pag. 86. apol. pro Hipp. producis Paracelsum, qui candide fateatur in libro de origine morborum inuisibilium, suam medicinam Diabolicam. In 4. de inuis. Agit in eo textu. quem allegas, Paracelsus de characteribus, per quas aliqui curant morbos occultos; Tom. I. pag 312. & seque in forma 4. imo generallus, tractat quaestionem, posse etiam ab inimicis nostris salutem nos adipisci, Deo ita uolente, & conuertente mala in bonum, sicut iuuamur carduis, serpentibus, & aliis, quin & uenenis ( id quod in schola Galenica minime est infrequens aut inauditum. Germ. ) Quocirca etiamsi illi characteres essent Diaboli ipsi, quia tamen per eos aliquid boni consequimur, uult perinde habendos esse, ac si sanati fuissemus pilulis, aut potionibus Galenicis. Non defendo hic Paracelsum. Ueruntamen tuam calumniam deprehendo, quod fateatur ibi, suam medicinam esse a Diabolo. Contrarium est in symbolo eius: Omne bonum perfectum a Deo. Et supta ex magna Chirurgia adduxi locum, in quo chymica remedia ab artificibus se accepisse monstrat. Quae te intemperiae agitant, ut sic tractes hominis, licet inimici tui, scripta? Ueritas & iustitia etiam hostidebita. Sed & si rem ipsam consideres, an in tua religione usque adeo male dictum est, si quis asserat, Deum per malos quoque nobis benefacere, ut per Iudam proditorem, quem uocabat Diabolum? Ministri malitia non euacuat uirtutem Dei. Sed mitto Theophrastum. Finge omnia sic esse, ut tu ex loco isto colligis; at quid id ad Alchymiam, quae neutiquam est medicina? Quid ad nostram illam ueram a Paracelsicis opinionibus liberatam? Quid ad Alchymiam simpliciter, quae aquas & olea facit multis modis, quae essentias quintas, & tincturas nobilissimas cum aliis? Tu ipsam Alchymiam ex decreto scholae tuae ita damnas, ut eius medicamina Diabolo asscribas. Uisum tibi scilicet est hoc nimis atrox. Inueniendum pharmacum erat. Sed hoc tibi plane inutile est. Non enim Paracelsi sententiam enunciabas, sed tuam ipsius, Non Dubito. Hactenus argumentum secundum. Audiamus tertium: " Quae disciplina eiusmodi constat membris, ut quae praecipua sunt, uel falso ei asscribantur uel nihil habeant ueri: Arg. 3. contra Alchymiam. caeteris uero, quae uidentur proba, carere possit medicina, haec merito abiicitur. Alchymia istiusmodi constat membris, etc. Alchymia ergo merito abiicitur. Assumptio probatur primum de chrysopoeia: postea de quintis essentiis: tandem de extractis, oleis, aquis, & similibus. De chrysopoeia duo dicuntur: Pag. 87. contra Turquetum. primum, quod non possit esse pars Alchymiae, quanquam pro praecipua ponatur, ita ut quicunque Alchymiae studiosus sit simul chrysopoeiae addictus, cum putetur esse ars artium, scientia scientiarum. " Argumenta, quibus euinci tentatur, non esse membrum Alchymiae, proponuntur pag. 20. Apol. pro Hipp. & pag. 8. Antarueti. " Deinde accusatur falsitatis, putatque Censor, se solide demonstrasse, aurum arte non posse fieri: unde consequens foret, chrysopoeian esse inane & impostorium nomen. De quinta essentia disputatur, quod in medio mundi non sit: quod si uerum est, necesse est cadere alterum ex praestantissimis Alchymiae membrum, & simul collabi totum philosophorum coelum, omniaque quae Chymici de aquis, oleis, tincturis, & spiritibus coelestibus comminiscuntur. Quod si olea, aquas, & reliqua non habeas pro quintis naturis, sed relinquas in mistorum ex elementis numero: nihilominus repudiantur, primum, quia destillatio destruit naturam, & crasin soluit: unde necesse sit prouenire cadauer potius, quam adiumentum salubre: deinde si omnino aliquid de rebus sit, contemnitur destillatum, quia medicina eo possit careres sicut tempore Hippocratis, & aliis, quibus non minus bene curati sunt homines, quam inuenta Alchymia. " Haec est summa huius censurae, quam recensebimus, spectabimusque ad lydium. Negamus assumptum, probationesque falsas esse dicimus. Artem conficiendi aurum non posse esse eius artis, cuius est essentia quinta, ostenditur argumento tali: An chrysopoeia sit pars chymicae artis. " Si unius artis unicus est finis, quae diuersos fines habent, & quidem adeo differentes, ea non possunt esse unius artis membra. Prius est: Posterius ergo: Et exx consequente, cum chrysopoeia, & tractatus de quinta essentia adeo differentes habeant fines: non possunt esse eiusdem Alchymiae. " Esse uero fines diuersos, aurum facere ad ditescendum, & quintam substantiam igne elicere ad sanitatem conseruandam, uel restituendam & producendam, palam est. Hoc argumentum Antaruetus in compendium redegit, inquiens: " Artes differunt fine, non aliters quam res naturales forma seu specifica differentia. Chrysopoeo aurum est pro fine: Praeparatori sanitas. Ergo non possunt cogi in unum corpus artis. " Uocat praeparatoriam, quae quintas facit essentias, & alias etiam aquas oleaque parat, qua parte potissimum Alchymia inseruit medicinae Galenicae. Censor multum tribuit huic argumento: Diuersos fines habentia possunt. sed non uidet, discrepantes fines non obstare, quin ad unius artis complexum pertineant scientiae, artesue particulares diuersae. Nam unius rei saepe fines plures, & tamen eadem ideo non est diuersarum artium. esse unius artis, si generali sine consentiant. Deinde si species oppositae possunt esse sub uno eodemque genere, quidni diuersae artium partes? Philosophia complectitur artium liberalium finibus suis ualde differentium multitudinem. Artes generales specialibus omnibus sunt communes. In methodo per generalia & specialia axiomata sunt dichotomiae ἀντδιῃρημέναι, quae ut species habent contrarias, ita & fines. Discat Censor specialium rerum fines speciales posse absque ulla absurditate coire aliquo generali: ueluti Dialectica est ars bene disserendi. Huius sunt duae partes, Topice & Critice: Illa de simplicibus notionibus disserit, haec de dispositis: Illa accipit & intelligit: haec iudicat & discurrit, quae sunt officia differentia. Rursus in topice, ut species sunt oppositae, ita & fines; ut definiendi ars multitudinem reuocat in unum: sed distribuendi, unum secat in multa; & tamen sunt artes speciales pertinentes ad generaliorem topicam, quae iterum est Dialecticae communioris. Praeterea Censor ait, differre artes finibus, ut res naturales forma & differentia specifica. Placet. At sicut res naturales singulae per se consideratae non faciunt nouam & discrepantem a Physica artem, sed omnes ad unam generalem, quae se postea in aliquot classes, artesque particulares distribuit, reuocantur: ita est & in membris Alchymiae. Tandem explicatio finium Chrysopoeiae, & praeparatoriae Lapidis phimedicae non caret sophistica. Lapidis philosophici finis. Nam & aurum chymicum usibus medicis inseruire, & lapis philosophiae maxime sanitatis causa potest fieri. Num hoc non intellexit Censor? Chrysopoeiae finem ultimum tribuit aurum arte factum, quod est diuitiarum materia, declarata historia Argonautica & Aegyptica, circa tempora Diocletiani. At, inquam, si quaerimus uitam conseruare & producere, id commode admodum fit adminiculo auri, quod & natura huius gratia potissimum dederat. Auro quid non parari potest? Philosophi auxiliis uitae destituti, hanc artem diuinitus acceperunt, ut possent hominum communitati prodesse philosophando, medendo, & aliis. Itaque & gratuitum hoc fuit quondam. Si Censor non aleretur stipendio, possetne consequi professionis suae finem? Sed non tantum ultimus finis est considerandus, uerum etiam aliquid tribuendum his, qui sunt intra ultimum. Hic locum habet tinctura Physicorum, quae uariis modis uenit in medicinam, eaque potest uolente Deo praestare emolumenta, quae uel uniuersum Parisiensium pharmacopolium non queat, Efficitur his, ut non debeat Censori uideri absurdum, contrarios fines quoque non prohibere in una arte consensum, sicut frigoris & caloris non impediunt, quo minus sint qualitates Physicae calor & frigus: Deinde falso sophisticeque sumptum esse argumentum, sanitatis & faciendi auri, cum non sint usque adeo dissentanei fines, quin consentire queant, & alter alteri coaptari. Alius finis est hygienes, alius Parthologicae, alius Therapeuticae, Diaeteticae, Pharmaceuticae, Chirurgicae: at cadunt omnes in unam artem medicam: Interim ridiculus quoque fit Antaruetus, cum opponit chrysopoeian praepatatoriae: cum praeparatoria non minus dominetur in chrysopoeia. Ridiculus iterum, cum praeparatoriae finem dicit esse sanitatem, quae erat proposita medicinae in uniuersum. Praeparator olei finem suum ultimum atttigit, cum oleum effecit. Haec postea aliis artificibus potest committere, ut eo utantur, seu ad sanitatem, seu ad coria, aut alia opera. Non satis circumspecte etiam chrysopoeianconatur tollere. Sint duae partes de iure Alchymiae altercantes, Chrysopoeus & Praeparator. Quaero, utra tandem in possessionem & ius artis sit mittenda? Si praeparator: periclitabitur censura de studiosis Alchymiae, qui Censori omnes simul in chrysopoeia quaererent elaborare. Sin chrysopoeus, iam confectum negotium est. Debemus autem plus fidei communi artificum & studiosorum consensui, quam Censoris temerarii iudicio fatuo, praesertim cum & chrysopoeus sit praeparator quidam. Iam uideamus, quibus arietibus quassetur chrysopoeia. In breui discursu pag. 22 ita proponitur quaestio: De argumentis contra chrysopoeiam, Notitia Censoris in Aristotele. 1. 2. " Ego iure potui chrysopoeian fallacem artem & impossibilem demonstrare. " Quibus argumentis? Errastine? Fortassis ex eodem fonte. " Omnia enim mea argumenta, ( inquit author ) sunt Aristotelis, qui Mihi est tam notus, quam tibi tua domus. " Fortiter sane, uel potius satis confidenter. Eliciantur autem ista argumenta ex apologia. Pag. 20. " indicatur primum, quod chrysopoeia non possit esse eius artis, cuius est praeparatoria: unde conficitur, si haec sit chymicorum, illam esse nullius artis, nisi uanae. " Hoc discussum antea. Secundum exsculpsimus ex pag. 21. ubi eluditur historia commentariorum de faciendo auro in Aegypto: quasi sic aliquis argumentaretur: " Quae de arte in Aegypto exercitata florenteque produntur, sunt nugatoria. Ars ergo aurificum nugae. " Antecedens illustratur: " Si in Aegypto tam uiguit chrysopoeia, Moses ter maximus non debuit migrare in terram sanctam. Atqui in hanc migrauit. Non ergo illa tam ferax fuit lapidis aurifici. Imo terra promissionis erat feracier lapidum philosophicorum. Debuit ergo hic doctius exerceri chrysopoeia: quod cum non legatur factum, fabulosam esse Aegypti historiam apparet. " Sed facile iudicatur antecedens argumenti, damnaturque falsitatis. Probatio plane nullius est ponderis, peccatque tum inscitia de Mose & Hermete, quorum permutantur personae; tum confusione finium, atque insuper temporum mutatione. Aliud est de Mosis aetate loqui, aliud de Diocletianii. Moses & Hermes. Nulla ars simul incepta & exculta est. Finge Mosen fuisse Hermetem: sed ridiculum est dicere, eum studio chrysopoeiae debuisse manere in Aegypto, aut artem secum in Palaestinam deferre, & hic exercere, aut saltem efficere, ut esset in flore, cum ipse non sit transgressus lordanem. Iussu diuino quaesita est terra sancta: alias in Arabia procul dubio haesisset Moses, nec desiisset oues pascere. Sed ista puerilia explosione, non solutione sunt digna. Iii. " Cuius primi authores sunt fabulosi, idipsum fabulosum. Chrysopoeiae primi authores fabulosi sunt. " Ergo. " Minor probatur: Quia si Hermes fuit, Moses fuit. At hic nullam condidit chrysopoeian. Neque ille ergo. Ita Democritus caecus, qui potuit aurum facere in Graecia? Alii addunt de Platone, Pythagora, Aristotele, & aliis. " Hoc quoque argumentum confutatum est supra. Sed & quoscunque habuit hoc magisterium authores, satis est, si ars ipsa sua materia & forma sit, & per experientiam rationemque comprobata. Si incertum est de Hermete & Democrito, at cert um de Gebro aliisque multis. Iu. " Chrysopoeia delira & praestigiatrix est. Damnanda ergo: item fallax & impossibilis. " " Antecedens ( conultium potius, quam argumentum ) ornatur augeturque eloquiis similibus. Infatuat credulos ut relictis solidioribus disciplinis, umbras praeferant rebus: aurum factitium naturali: paternas hereditates decoquant inani spe lapidis philosophici: male sit arti, quae sui studiosos tam misere perdit. Et pag. 31. apol. pro Hipp. Quomono constat quamplurimos fecisse aurum, nisi fascinatorum fide, & fallacibus experimentis, etc. " Negatur antecedens, eiusque prosyllogismi dicuntur partim mendaces esse; partim Elencho accidentis, nec sequentis praui. Supra diximus, falso tribui arti id, quod est inscitiae eorum, qui cupidius eam aggrediuntur, quam peritius. Ut argumentum praestigiatorium eo rectius expendatur, peculiari dianoea informetur. U. " Cuius artis experimenta fiunt per magiam praestigiatricem, aut alias fraudes, ea fallax est & praestigiatrix. Chrysopoeiae experimenta fiunt per magiam praestigiatricem, aut alias fraudes. Chrysopoeia igitur est fallax, & praestigiatrix: & ex consequente impossibilis, adeoque damnanda. Minor probatur disiuncto: Quia aut magi praestigiis fascinarunt spectantium oculos, dum aurum fieri ostenderunt: aut cautus chymicus ueri auri nonnihil in furnum clanculum immisit, ut credulos falleret, & c. aut ex metallis per secretionem effecit: quandoquidem omni metallo inest aurum, plus, minus, ut aurichalco & aeri plus, minus plumbo & ferro: aut confudit prius artifex, ut cum auri & argenti uiui confusione fit aurum, quod etiam peritiores fallit ( Qui melius facere potest, spagyricus melior indicatur ) sed ignibus separatur. " Falsa est assumptio, eiusque probatio deficiens uno membro, nempe eo, quod Chymicus chrysopoeiae uerae & uniuocae peritus aurum faciat ex hydrargyro, plumbo, aut aliis imperfectis per transmutationem ueram, qua symbolum habentia, destructis formis prioribus, conuertuntur in determinatum nobilius, quod est generis eiusdem; operante artifice quidem, sed per instrumenta naturalia, & accommodante definita agentia; non aliena, sed sua ui & natura, ad patientia disposita, unde existit id, quod artifex intenderat, aurum nempe uel argentum; natura uero agentis efficere poterata Hic nullae sunt praestigiae, nullae fraudes, aut circumscriptiones, confusiones, uel segregationes: sed naturalis per artem foris procutata, conuersio huius in hoc, sicut fit alias etiam sola natura agente; ens exnon ente, determinatum ex determinato, Nullas praestigias a uero artifice committi ( de impostoribus & pseu & pseudochrysopoeis nihil attinet dicere. Neque enim horum malitiam defendimus, potestque ea uerae arti tam parum detrahere, quam parum magia incantatorum operibus ueris naturae ) praeterquam quod tota artis ratio, & natura rerum, quas adhibet, conuincit, etiam exempla testantur syncerissima, Si praestigiatrix ars esset, non posset comprehendi praeceptis principiisque istis, quae ex pura puta natura traduxerunt artifices, & operi suo accommodarunt, planeque demonstrarunt ita se rem habere: non adstipularetur eis etiam affinium transmutationum ueritas; non potentia naturae, & summorum Physicorum decreta, de quibus ne plura quidem dicamus, iubemus lectorem adire defensionem Alchymiae nostram, contra Guiperti impugnationem, & quae adiecimus in Gastonem Claueum notata Ibi inueniet ea transmutationum exempla & historias, sicut & in libello Hoghelandaei historias auri facti, ut si adhuc nondum sibi persuadere potest, chrysopoeiam nostram esse ueram, & perfici naturam adiuuante arte, pro deploratae fidei homine, & plane stupido sit habendus. Et cur quaeso credendum sit insipidi delirique hominis inficiationibus plus, quam sapientum naturae scrutatorum affirmationi per tot demonstrationes: Chymiatri quidam, ut Suchtheniani, item parum tribuere arti huic uidentur. Quae uero de lapide scripta extant antiqua, ad medicinam suam, elixyr, aurum potabile, etc. quae putant unam & eandem rem sensibilem esse tantum ad medicandum fabrefactum, tribus autem formis, quae principia uocant, distinctam reuocant. Sed hi sensu & factis redarguuntur, ne quid dicamus de artificum ipsorum praeceptis, quae licet allegorice exponi possint, & quaedam etiam parabolicam phrasin habeant, tamen per se, & primum de uera transmutatione sunt condita, nec omnia sunt tropis & aequiuocationibus inuoluta. Experientiam desiderant simplices isti. Datam calumniantur. De Scoto illo, qui in Belgio & Germania caetera, aliisque locis aurum etiamnum hodie ex plumbo facere dicitur, nolo quicquam. Solet largiri specimina. Ea explorentur examinibus ueri auri: & ne oculos tuos falli credas, considera & circumspice diligenter, quid in catinum ponat ( solet, ut aiunt, plumbum uulgare quoduis obuium, aut ferrum consectum in catinum immittere, aurificis opera eliquare, & puluiusculo insperso aurum conflatum eximere ) quidque uicissim extrahat. Non ita pridem Nicolaus Barnaudus explicationem Epitaphii Bononiensis dedit, in qua narrat, se cum Gulielmi Ursini a Rosis Medicus esset, incidisse in Anselmum a Boodt Belgam Medicinae Doctorem, qui translata bibliotheca in cuiusdam libelli fractis tabulis inuenerit descriptionem artificii cum grano pulueris aurificis, ad comprobandam descriptionis ueritatem. Is cum antea plane nihil tribuisset arti, tunc incepit periculum facere, uti iubebatur literis. Quid multis opus? Aurum ex hydrargyro fecit, idemque postea bis eodem puluere item ex argento uiuo abaurifice conflatum, ut nullum dubium esse potuerit, tribus experimentis per unum granum procuratis, quin ars per se sit uera, licet postea ad literam tentata, pulueris praeparatio non responderit. Idem Barnaudus praeter Georgii Riplaei Angli fidem, & Paracelsi experientiam, alium quendam ex Angli, uirum magnum adducit, qui ex mercurio & terra Solis tincturam fecerit, cuius fructus aureos ipse Barnaudus cum Pragae apud Thaddaeum Hagetium esset, centies uiderit, & manibus gestauerit. Fuit massula auri puri puti semissis a D. Hagetio ex argento uiuo uulgi proiectione grani unius momento facta, attestante Simeone Hagetio, qui interfuerat operi. Quas tu mihi hic praestigias fingere potes Censor, in uiris integerrimae famae, & innocentissimi experimenti? Qua magia uertit ille hydrargyrum, qui ne crediderat quidem prius, artem esse ueram, & simplici opere coactus est credere incredibilia uisa? Ridendus autem es cum tua auri & hydrargyri confusione tam solerte, ut etiam peritos fallat. Cape tum granum auri, & coniice in argentum uiuum sex unciarum, & uide, quam confusionem peritos auri specie decipientem sis obtenturus. Nonne miraculum naturae & artis est, a tam parua quantitate indomitum, alias argentum uiuum aqueam suam naturam momento amittere, & in aurum uerti purum putum, quod examinibus auri naturalis undiquaque respondeat, feratque malleum, & in igni maneat, siue copella experiaris, siue antimonio, siue caemento regali, siue aquis regiis? Quae ista confusioest, qua utrumque transmutatur in aliud, priore forma perditaexplodendus idem Gensor est & de plumbo caeterisque metallis, aurum in se continentibus, & segregatione reddentibus. Quod tu mihi aurum fingis in plumbo & orychalco, in quo ne exactissimus quidem docimasta aliquid potuit inuenire? Quae metalla transmurant Chymici, & quem hydrargyrum, ea nihil plane habent auri; aut si habent, tam pusillum id est, ut nihil possit censeri ad quantitatem eius, quod opere efficitur. Quid dices, cum tota quantitas fit aurum? Inuenitur in uenis plurium saepe metallorum coniunctio; sed haec a docimastis inuestigata, ita sunt excocta segregataque, ut qui uelit amplius quid exsculpere, oleum perdat & operam, faciliusque ex pumice eliciat aquam, quam ex plumbo tali aurum. Sed pergendum est: Conuitium homine liberali & literato indignum effutiuisti scribendo, illum esse meliorem chrysopoeum, qui melius sciat fallere. Non putaueram, Parisiis tam uirulentum hominem esse, nedum Medicum Doctorem. Si quis est, qui fallacibus tincturis aes, argentum, ferrum, aut horum misturas auri specie inficit, & id, quod effecit, non habet pro aere, aliisque metallis, mistura saltem, uel aliis modis coloratis, ornatus causa ( ut ad phaleras, supellectilem, tanquam ex aurichalco, & huiusmodio, qualia uasa ex aere Babylonio olim habuerunt Reges Persiae ) sed pro auro puro uendit, atque ita imponit hominibus, hunc leges comprehendere iubent, & supplicio afficere, nosque simul pronunciamus, talem impostorem ex merito tractari. Sed quid hoc ad Philosophos uerae artis studiosos, uerique auri effectores? Facile est tali argumento Medicinam, Theologiam, Iurisprudentiam, omnesque nobiles scientias damnare. Ui. Chrysopoeia non facit uerum & uniuocum aurum, sed aequiuocum, quod non potest dici aurum simpliciter, sed cum adiectione factitii fucati, adulterini, sophistici. Ableganda ergo cum suis artificibus extra fines Reipublicae. Respondent Tyrones artis, quale effectum, talis causa. Si itaque fit aurum adulterinum, quod non potest nomen auri uniuoce defendere, neque ars dici debet chrysopoeia uniuoce. Et de tali, si accedit dolus malus, recte concluditur exilium. Quae uero ars adhibitis naturaliter agentibus & patientibus procurat aurum, nec per se quicquam confert, nisi operam ministram, quia hoc aurum naturae operibus & uirtute absolutum, naturalis auri proprietates, uires, nomenque iure optimo sortitur, non obstante titulo alio ab arte ministrante, sicut nec impedit in medicina dicere, quendam sponte naturae sanatum, alium artis adiumento, non sine natura, sed item natura principaliter operante: inde chrysopoeia quoque uera & uniuoca appellanda est ea, qua id aurum est effectum. Quocirca conceditur Enthymema de sophisticis: de ueris falsum pronunciatur. Est enim contrarium uerum. Censor autem se polsuit Esencho aequiuoci, & non sequentis, nec caret leuitatis & malitiae crimine, dum eodem iudicio inuoluit artem ueram, & fucum sophisticum, bonumque damnat propter apparentem eius speciem ab improbis confictam ad fallendum. Uii. Si chrysopoeia esset uera, aurum foret caeterorum metallorum finis: & sic non essent tot fines, quot formae & speciales usus metallorum. Atqui aurum non est finis caeterorum. Chrysopoeia ergo non est uera. Minorem probat Censor operose. Uult in arte differre formam & finem re & ratione: in natura tantum ratione. Quocirca quot sunt species metallorum, tot etiam constiruit fines. Ut sic unumquod que metallum sit finis sui ipsius, quia eius perfectio est forma cuiusque. Non ergo aurum est finis omnium. Garrit deinde de toto perfecto & finito tam aniliter, ut iures, conspirasse omnes quisquilias scholae Parisiensis, quae sub scamnis studiosorum pedibus conculcantur. Pariunt autem hae nouum argumentum, de quo mox. Eodem pertinent & haec: Si aurum esset finis caeterorum, plumbum esset aurum crudum, etc. Negatur connexum necessariae esse ueritatis propter amphibologiam eius, quod dicitur, Esse Finis alicuius, quod uarie considerari potest. In minore finis intelligitur uel progressionis naturalis, uel potentiae transmutationis ultimae, quomodo omnium mistorum finem aliqui dicunt esse uitrum, quia hic est terminus corruptionum; item ignis potest dici finis elementorum, quia cum ad hunc peruentum est, non fit mutatio in elementum quintum, sed uel status uel circularis reuersio. Alio modo finis est, cuius gratia sunt caetera, ut aliae creaturae propter hominem; homo propter Deum; aurum propter usus humanos, & ut etiam metalla effodere, excoquere, emere, & in usus suos possimus conuertere. Aurum non ita est finis metallorum, ut necessitate naturae a prima materia per intermedias metallorum species debeat progressus semper fieri usque in aurum: sed ex disposita materia agente calore, naturaque intus promouente, etiam statim primo fine aurum fieri potest. Interim non negandum esse, naturam progredi ex hoc in hoc, & ex disposito generare determinatum ab alio exorsam principio. Ita terra facta per se est, ut sit terra, & naturaliter sub hac forma subsistit. Quia uero materiae adhaeret potentia transmutationis, nihil prohibet, quin mutari queat in aquam, & haec in aetem, qui ultimo in ignem. Semen plantale est gratia plantae. Haec per se sua forma est perfecta. At alio principio mutatur in chylum, hic in chymum, und: humores alimentarii, & tandem partes ipsae, Aliqua etiam adeps, lac, & similia, quae postea transmutantur ulterius. Non defuerunt Philosophi, qui hac ratione in ordinem quendam redigi metalla posse contenderunt, cum certis documentis uiderint, initium esse a liquore mercuriali, cui proximum est plumbum nigrum, unde sequitur album; hinc argentum, quod perfectione est auro uicinissimum, adeo, ut optimum argentum sit aurum album, atque etiam proxima potentia aurum, rarissimeque inueniatur argentum, cui non insit aliqua portione aurum. Aes autem & ferrum materiae impuritate ab istis degenerarunt. Inde est, quod aurum & argentum dicantur perfecta metalla, caetera imperfecta, quae minerarum, materiae, & agentium dispositione imperfecta id euaserunt, quod sunt, & in hac imperfectionis forma subsistunt, quia agens defecit; quod si instauretur principio intus exsuscitato, & illa per seminarium ex perfectissimo extractum quasi impraegnentur foecundenturque, quam potentiam per naturam habebant, cur non in actum uenire finant? Iam ergo quodque metallum imperfectum suam formam & finem habet, & nihilominus in aurum potest transire; quod si finem & terminum seu ultimum transmutationis in hoc genere uocare uelis, tanquam ignem in elementorum classe, nihil euenit absurdi. Uiii. Si chrysopoeia ex hydrargyro & imperfectis facere posset aurum, ea ad perfectius aspirarent. Atqui non aspirant ad perfectius. Chrysopoeia ergo ex istis non potest facere aurum. Minor probatur: Totum perfectum finitum. Quia unumquodque illorum est totum: Ergo & perfectum & finitum: quia haec tria sunt idem. Si finitum & perfectum, non habet potentiam motus ad aliquid ulterius & perfectius: sed unumquodquo in ea forma, per quam est, tanquam in extremo fine quiescit: si non, natura faciet prius plumbum, post aurum: & plumbum in mineras proiectum, tandem fieret aurum. Respon. Propositio est falsa. Neque enim aspirare ad perfectius sua natura & per se debent, quae aliquo opere imperfectionis principio promouente destituta, ad hanc formam peruenerunt, & in ea manere coguntur. At interim nullam esse eis potentiam, qua instituto motu nouo in melius perduperducantur, falsum est. Lithargyros & Molybdaena principio quodam corruptiuo huc perducta sunt, ut sint id, quod sunt: & in hac forma permanerent, nullo mouente subsequente. At cum artifex suis ignibus & medicaminibus ea aggreditur, reducuntur in plumbum, uel etiam in uitrum abeunt pro discrimine operationis. Largimur tamen Censori aliquid, si phrasin hanc: " Aspirarent ad perfectius ", uelit de potentia naturae materialis, quae est susceptiua formae nouae, & ordine plures potest induere, pro dispositione sua, & determinatione agentium, intelligere. Sin autem aspirare est porro pergere, principio intus existente, sicut in planta, cuius motus non cessat, nisi procreato simili, per successum formarum subordinatarum, negamus maiorem, ut dictum est. Quo enim aspiraret plumbum, uel materia ipsa alium motum non permittente, uel principio deficiente, quia extinctum in prima statim aggressione, uel etiam specialiter ab initio seu prohibitum, seu deprauatum; generaliter uero intra fines metalli retentum, posteaque determinatum iterum pro materiae, loci, & agentis conditione, ut plumbum, uel aliud metallum, seu simul, seu solum fieri possit? Sane cum metallum innascitur metallo, non tam agens principium, quam materiam defectum aliquem aut inaequalem motum pati uerisimile est, sicut Medici quatuor humores ab eodem calore diuersa materiae dispositione efficiunt. Hinc temeraria sunt illa: plumbum esset aurum crudum, & in mineras iniectum fieret aurum, & c. cur non & aerem appellas ignem crudum, & aquam terram coctam? Similitudo de humoribus placet. Mutatur cibus in chylum, indeque in caetera, non sua uirtute, sed coquentium membrorum proprietate & calore. Da plumbo aurificum calorem & principium, fiet aurum. Finis enim agentis naturalis est similitudo passi, quantum fieri potest. Pone sanguinem extra carnem, & principium carnis effectiuum, num putas ex eo carnem emersuram? Finge hydrargyrum esse ueluti sanguinem metallorum in uenis terrae. Is cum incidet in sulphur, uel lapidem, aut aliud minerale, in quo est sulphur aurificum, sicut loquisolent artifices, & incidat ita, ut physico contactu mutuo agant patianturque id, quod non sit simplici ista in minerales puteos proiectione, sed ut inferro, & aquis atramentosis, & c. fiet inde aurum iuxta potentiam, naturam, & similitudinem agentis, & dispositionem patientis. Non autem idem fit, si apponatur auro iam perfecto. Ligatum enim in hoc principium actiuum est, sicut ligaretur in carne a corporis calorisque communis societate soluta. Necesse est, ut conspiret natura propria recte constituta cum natura uniuersali, ut carnis natura cum calore & spiritu uitali cordis, quod est instar totius. Tunc sequitur effectus in determinato patiente. Sed in similibus analogia est, non identitas. Philosophi libenter utuntur exemplo generationis & nutritionis plantarum & animalium in isto opere: licet non ubique idem fiat id, quod ne requiritur quidem in comparatis similibus. Porro haec duo argumenta de fine, & aspiratu facilime euerti possunt exemplis transmutationum certissimarum. Si enim, quando fit transmutatio uera, posterius esset finis, prioris, ut uult Censor, & prius deberet aspirare ad posterius: etiam cuprum esset finis ferri, & hoc aspiraret ad illud. Atqui ferrum abire in cuprum, testatur Saxonia, & mons Carpathus, ubi fit magno numero, & uerissime sine separationis illius figmento, etiam ex tota quantitate puri metalli: neque tamen dici potest, cuprum esse finem ferri, nisi sensu alio, & tc. Falsum ergo sumptum est argumentum ab aspiratu & fine, nec quicquam inde contra ueritatem chrysopoeiae concludi potest. Rursus si sensu Censorio id argumentum esset uerum, magis in ferro & chalybe esset; quia haec cognatiora sunt, quam aes & ferrum, utpote cum sint sub uno genere proximo, aut saltem differant ad iunctis. At ne de his quidem eodem intellectu dici potest, nec fieret chalybs ex ferro coniecto in mineras chalybis: nec separatione tantum fit chalybs, sed & conuersione totius absque iactura. Multo minus ergo uerum est in istis remotioribus. Omnino si in hoc argumento pergere uellemus, Censorem in fabulam uulgi conuerteremus. Ix. " Si una species metallorum in alteram mutaretur, mundus non esset perfectus. At est perfectus. Non ergo mutatur una species metalli in alteram. Maior probatur: Quia cum tot species sint metallorum, quot metalla substantic completa: desinerent caetera species, fieretque tandem una tantum, & sic mundus pateretur defectum. " Num risum hic amici teneatis? Quid fuit, o Aristoteles, ut non simili arte tolleres elementorum transmutationem, quia in ignem feruntur omnia? Sed bene factum, quod nobis responsum suggesseris, non autem isti Censori, quanquam glorietur, Aristotelem sibi tam notum esse, quam Quercetano suam domum. Quanquam enim elementa in se mutuo transmutentur, tamen non deficit species, quia alterius corruptio aut alterum facit, aut materiam in mistis. Hinc ergo uno modo instaurantur. Deinde non tota transmutantur totaliter, sed per partes, & ex circulari mutatione reuocantur. " At in auro finis est. Non ergo reparatio caeterorum metallorum. " Finge ita esse, aurumque non corrumpi, seu in metallum ignobilius, seu in materiam, ex qua natura metallum resuscitet: quanquam D. Petro aurum est corruptibile, idque comprobat experientia: tamen sufficere naturam dicimus, ignobilia ex sua materia tam copiose, ut etiam magno numero uincant auri quantitatem. Sed in hoc argumento immorari diu, puerile est. Negatur itaque statim connexio, diciturque ad prosyllogismum, quod petat principium, nec ullam habeat uim probandi. Neque enim, data mutationis potentia, caeterae species deficient. Est autem ualde acutus Censor, fingens hypothesin: " Si Natura metalla omnia transformet in aurum. " At, inquam, de arte & natura disserunt Chymici, non de natura sola. Ars autem regitur uoluntate. Deinde si transformet omnia, non per partes tantum, sed omnino totis totaliter: ut si totum aerem totaliter mutaret in aquam, deficere aerem necesse foret; sed id natura non admittit. X. " Natura absoluto plumbo subsistit: & materiae plumbi tam bene est sub sua forma, quam auro sub sua: quia utraque habet materiam suo modo temperatam, & actionibus propriis obeundis conuenientem. Aurum ergo non est finis metallorum caeterorum, & ex consequente impossibilis est Chrysopoeia. Antecedens declaratur dissimilitudine chyli, quem dicit esse substantiam incompletam, quia finis eius erat sanguis: Non ita est in plumbo, etc. " Tyro Chymicus antecedens dicit esse sophisticum, posseque suo sensu enthymema concedi; sed quod inde pro consequente deducitur de chrysopoeia, minime sequi. Quod sophisticum sit antecedens, ita probat: Subsistat sane natura genito plumbo: at non est consequens, potentiam transmutationis in eo esse abolitam. Imo saepe sine omni agentis artificialis accessu deprehendimus plumbum sua fragilitate corrumpi, & in cerussam abire. Saepe uero agentia etiam minus ualida id corrumpunt. Adeo expositum est labi. Num eius materiae tam bene sit sub sua forma, quam auro sub sua, necesse est, ut Censor nobis ad oculum monstret, & euincat argumento euidente. Nos scimus ab experientia, quod plumbum facile abeat in cineres, lapidem, uitrum, & alia. At non aurum. Deinde cum ex plumbo factum est aurum, non transmutata est species ipsa, qua est species; sed in materiam, forma priore priuatam, introducta forma auri, facta est migratio in speciem auri. Sub hac forma materia longe est durabilior. Si itaque ex duratione hac concludi debet appetitus naturalis, qui fertur ad bonum, quod est in ratione finis; consequens est materiae sub forma auri melius esse, quam sub forma plumbi. Argumentum, quod ideo materia plumbi tam bene habeat sub forma plumbi, quam auri materia sub forma auri; quia formae utriusque materia sit temperata suo modo conuenienter actionibus propriis; nihil potest arguere. Est enim temperamentum temperamento melius, licet utrumque sit temperamentum in sua materia. Id melius habet, cuius est melior crasis: ut aurum prae plumbo, cuius temperamentum longe est inferius; adeo, ut cum aurum sit cordi humano familiare, plumbum contrarium aestimetur: aurum coctum, plumbum crudum: illud calidum siccum, hoc frigidum humidum. Est autem formalius illud, quod calidius: materialius id, quod frigidius. Calor forma & actus quidam est: frigus priuatio. Inde nobilitate & ignobilitate etiam differunt elementa. Haec sunt Aristotelica minus nota Censori, quam Quercetano sua domus. Quod ad Chylum attinet, delirat Censor, esse substantiam incompletam, Est enim sua forma tam perfectus, quam chymus aut sanguis, licet porro destinatus sit alteri, in quod per transmutationem abit, Num in sanguinem sua per se natura abiturus sit, probet uomito. Dispositus cum sit, mutatur ab alio secundum naturam in naturale, alias in praeternaturalia. Xi. " Natura ex plumbo non potest aurum facere. Neque ars ergo. " Negatur totum cum consequentia. Natura enim facit arte adiuta: & ars facit per naturam. Non si natura non potest luxata reponere, ars non potest: & non si ars id potest, natura nihil operatur. Tradunt sibi mutuas operas utraque principia. Uelim autem exponat mihi ille Censor exacta demonstratione, cum argentum sit in plumbo cinereo, & aurum in aere: uel argentum in nigro plumbo, ex plumbone fecerit corrupto, an ex alia re cum uel in plumbo. Quid autem, si natura resolueret plumbum in primam materiam, & ex hac reduceret fabricaret. que aurum? an non posset? Liberalior multo es, atque adeo etiam oblitus tui, cum pag. 64. & 65. apol. Hipp. In omnibus omnia. de potentia materiae disputas ita, ut Anaxagorae discipulus factus, dicas, omnia esse in omnibus, & ex metallo panem, ex pane metallum constituas circulari generatione. Si hoc potest natura, & faciliot est transitus ex symbolico, quid ni ex plumbo possis? Natura fortasse non facit apes ex bobus uel iuuencis. At Uirgilius noster quam praeclare de artis potentia cecinit? " Omnis in hac certam regio iacet Arte salutem. " Loquitur de Aegypto, ubi Nilus in septem ostia distribuitur. Ibi arte e natura excludunt ex ouis pullos etiam separatim. Sed maior est artis potentia, quam ut tu eam insulsa tua censura possis obscurare. Et haec contra chrysopoeian: quae cum & uera sit, & artis Alchymiae pars nobilissima, cadit maximum argumenti Censorii pondus. Iam de caeteris: & quidem initio de essentia quinta, Primum hic notandum, uoce quintae essentiae interdum designari omne extractum; De essentia quinta. 6. quod magisterio opponitur, & elementis nudatum, seu crassitie materiae elementaris, corpulentisque fecibus exutum dicitur: interdum uero singularem quandam essentiam summo studio elaboratam, seu per se, seu per aliam quintam essentiam omnibus caeteris ueluti communem. Elixyr aliqui appellant, & medicinam κατ ’ ἐξοὴν. Censor ita de ea disputat, ut uideatur intelligere quoduis extractum. In hoc si permaneret, facilis esset conflictus, unaque absolueretut opera. Sed nonnunquam etiam olea, aquas, spiritus & extracta, salesque attingit. Itaque necesse est, nos separatim de his agere: & primum defendere essentiam quintam; postea etiam utilitatem caeterorum, quae si non quintae essentiae nomine uexantur, tamen exploduntur aliis. Facilioris discursus gratia constituamus syllogismum definitum: " Quae praeter chrysopoeian profitetur Alchymia, aut sunt essentia quinta, aut alia res chymice praeparatae, utpote elixyria, olea, aquae, spiritus, sales, etc. Neutris est commendabilis Alchymia. Nullo ergo modo commendabilis, & ex consequente iure damnanda. Probatio assumpti uersatur circa duo, quorum primum negat quintam essentiam in mundo sublunari, ubi medicamina praeparantur esse: secundum caeterorum tam dignitatem, quam utilitatem, prae Galenicis contemnit & explodit. " Nos assumptum negamus, & prosyllogismos eius uanissimos mendacissimosque, esse aut calumniose tractari & inscienter ostendimus ordine. Primum contra quintam essentiam sic ratiocinatur Censor pag. 12. apol. Hipp. Si in " Si in mundo sublunari nulla est substantia ab elementaribus quatuor distincta, nulla est quinta essentia, quae extrahi possit. Prius est. Posterius ergo: & per consequens, ignis & opera perditur extrahendo, " Minor negatur, cumque hic eam non probet Censor, ut uana relinquitur. Interim ut studiosis contrarium constet, primum opponimus Censori imperitissimo rerum naturalium, tantum Logicis & Metaphysicis argutiis innutrito ludicium Philosophorum grauissimorum, qui ex actione & passione inferiorum & superiorum colligunt materiarum seu substantiarum consensum quendam genericum, hoc est, materialem & subiecto tenus. Cum enim omnis uirtus inferiorum, teste Aristotele, a superioribus quodammodo gubernetur; dicanturque fieri res in imo mundo influxu, lumine & calore coelestium agentia uero & patientia specie contraria, genere & subiecto, seu materia conueniant, necessarium statuunt res mundi inter se participare materia. Hoc ipsum postea comprobare uidentur etiam literae sacrae, quae coelum dicunt interpositum esse inter aquas superiores & inferiores, ut ita nihil absurdum sit sursum esse materiam congenerem mundo medio: Hoc declaratur amplius. Nam cum Deus ante stellas fecisset plantas, has prius accepisse coelestem quandam naturam, ex toto consentaneum est; deinde uero separatum corpus caeterum ad superiora concessisse. Hinc & spiritus uitales plantarum & animalium exortas esse, plaerique antiquorum statuerunt. Aeneid. Unde Uirgilius: " Principio coelum ac terras camposque liquentes Spiritus intus alit, totamque infusa per artus Mens agitat molem, & magno se corpore miscet. Inde hominum pecudumque genus uitaeque uolantum. Et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus, Igneus est ollis uigor, & coelestis origo Seminibus, etc. " Et in 4. Georg. " His quidam signis, atque haec exempla secuti Esse apibus partem diuinae mentis, & haustus Aethereos dixere, etc. " Nimirum non ex elementis solum Deus res procreauit, sed omnino ex coelesti simul incluso elementis seminario, cuius reliquias monstrant in his, quae noctu gliscunt, & coeleste lumen sine feruore aliisue ignis effectibus eiaculantur. Hanc essentiam monstrant & in oculis hominum, in quibus insitus est igniculus quidam coelestis, & splendens spiritus. Eius generis esse dixerunt etiam spiritum animalem. Insuper cum radios seu radiosum lumen proiiciunt sydera, quod elementari materia exceptum colligitur, & tanquam forma in materia actum nacta, etiam unione sui inflammare, non aliter ac ignia meteororum potest; huic aliqui substantiam per se tribuunt, quanquam Aristoteli uideatur etiam ignis quaedam forma esse. Uerum laborambit Censor, si eorum argumenta, qui coeleste quoddam, idque subtilissimum corpus lumen radiosum esse contendunt, nec qualitatem nec formam, nisi relate, ut cum ad perspicuum refertur; & quasi in elementaribus niti uidetur, in quibus tamen ne momento quidem heret obiecto umbraculo: imo euanescit calorifica eius uis subito nubibus saltem intercipientibus, scientifice & inuictis demonstrationibus refutare uelit, utcunque ex phantastica sua metaphysica multum fecerit uerborum. Omnino tam Platonici, quam Medici, ueteresque Physici & Philosophi, olim etiam Poetae Censori aduersantur, & in illa ipsa schola quondam Fernelius grauiter de hac quaestione disseruit, quasi praeuisum in sua cathedra, aduersarium suum digito intendens. Consulatur iam etiam Peripatetica disciplina. In hac non negamus aliquando ex elementis dici composita esse mixta, perinde ac ficum hodie nascitur hordeum, bos, aut homo, conflarentur partes similares congressu separatorum elementorum. Sed perperam sic accipi Philosophum, qui uult ab aeterno inceptam. Sic mistionem seminariis principiis, uirtuteque continuari in his, quae quocunque modo sic nascuntur, aliunde dilucidum est, Et quidem non excludi ab eo coelum, & a mistis relegari, ex his patet locis. " Est ", inquit, " in 1. meteor. c. 2. ex necessitate continuus quodammodo iste superioribus lationibus ( circa terram mundus ) ut omnis ipsius uirtus inde gubernetur. Unde enim motus principium omnibus inest, illam causam putandum est primam ". Item: " Subiectum & patiens appellamus hoc modo: ( ignem, terram, & cognata his, ut in materiae specie. ) Causa autem ut unde motus principium, eorum, quae semper mouentur, uirtus ponenda. " Ex his colligitur, cum non fiat quoduis ex quolibet, sed determinatum: & naturaliter agentis finis sit similitudo passi, si coelum non gignit omnino sui similem in inferioribus naturam, tamen cognatam producere, quae suae causae merito possit recte dici quinta, & hoc nos ex hypothesibus Aristotelicis, quae non debent alienae esse a Censore, sic ponimus, alias sacrarum literarum fidem magis sequentes. Atque hic est unus locus. Alius extat " in 1. de generat. animal. cap. 2. Marem dicimus " ( inquit ) " id animal, quod in alio gignit: Foeminam, quod in seipso. Quamobrem in uniuerso quoque naturam terrae, quasi foeminam matremque statuunt: coelum autem & Solem & reliqua generis eiusdem nomine genitoris patrisque appellant. " Consequens est, ut cum naturalis generatio ratione agentis requirat, ut foetus magis similis sit genitori, quam genetrici, coelum agendo in his inferioribus sibi similem quandam naturam procreet, & in mistis generatis relinquat. " Hanc naturam expresse nominat in 2. de generat. animal. cap. 3. Omnis anima, siue uirtus, siue potentia corpus aliud participare uidetur, idque magis diuinum, quam ea, quae elementa uocantur. Uerum prout nobilitate ignobilitatere animae inter se differunt, ita & natura eius corporis differt. Inest enim in semine omnium, quod facit, ut foecunda sint semina, uidelicet quod calor uocatur, idque non ignis, non talis facultas aliqua est, sed spiritus, qui in semine spumosoque corpore continetur & natura, quae in eo spiritu est, proportione respondens elemento stellarum. Quamobrem ignis nullum animal gignit, neque constitui quicquam densis uel humidis uel siccis uidetur. At uero Solis calor & animalium, etc. principium habet uitale. " Haec & similia ibi leguntur. Putat Aristoteles excellentem animae naturam abhorrere a subiecto illo polluto, quod ab elementis conficitur, Amor enim est inter similia, quiescitque amicum in amico. Quo circa naturam coelestem quandam proxime ei substernit quam uocat spiritum calidum, seu calorem in spiritu, qui porro in humido inest radicali. Si potuit Censor negare uiuentia ali his, quae nunquam uixerunt, cur nequit colligere uitam in diuiniore quodam corpore esse, quod ad ipsam propius accedat, quam Elementa? Uita actus animae est, animaque ipsa principium & actus primus. In actiuiore esse necesse est, quam sunt elementa. Istiusmodi uero coelestis substantia & natura est. Haec confirmantur Chymicis extractionibus & resolutione comprehensa. Nam quando aliquid purrescit concluso uase, separatio exhibet nobis quatuor substantias elementis analogas, & insuper unam nobilissimam quintam, non quidem separatim & sine illis in natura subsistentem: attamen quae possit ex illis quodammodo euocari, & in nobilissima misti parte ostendi. Coeterum eadem sententia inuenitur & " cap. 6 " ( Graecis ) " eiusdem libr. de Gen. animal. Et in 3. de Gen. an. ult. Generantur in terra humoreque animalia & plantae, quoniam humor in terra, Spiritus in humore, calor animalis in uniuerso inest ". Uide & reliqua. Plura enim non sunt Censori isti opponenda, quanquam uideri uelit, se totum Aristotelem deglutiuisse. Consideremus argumenta sequentia. " Si esset aliqua quinta essentia, citra controuersiam materiae inseparabiliter cohaereret: At Chymici uolunt eam separari. Non ergo est. Maior declaratur 1. quod omnes formae physicae a suo subiecto sint inseparabiles 2. quod certamen sit, num cogitatione possint separari formae Physicae, nedum essentia quinta. " Puerumne, an anum quandam futilem hic audimus garrientem? Non intelligit ille bonus Censor quidnam uocent Chymici quintam essentiam Formam si aliqui appellant, relate appellant. Alioquin corpus esse ( corpus accipimus more Aristotelico in praesentia ) quis tam sit fatuus, quin agnoscat? Deinde corpus dicimus non usquequaque extra elementaria, aut penitus & omnimodo ab illis separatum: sed purissimae eorum in communi misto parti illigatam cohaerentemque propter cognationem essentiam. Quocirca acutus ille argumentator primum fallit formam Physicam ex quinta essentia procudendo: deinde aequiuoca separatione imponit lectoribus, sicque belle putat euersam esse essentiam quintam. pag. 20. Apoll. Hip. tribuit Chymicis, quod eliciant quintam essentiam igne ad sanitatem conseruandam. Si ea est forma Physica, uesane tribuit: sin sapienter formam physicam non esse, intelligere potuit. pag. eiusdem Apol, 76. ex professo rem aggreditur, recipitque demonstrandum in mundo elementari quintam essentiam non extare: Spagiri nomen. 3. & cum extractores huius dicantur uulgo Spagirici, confecturum simul putat nomen spargirici esse prorsus inane, cui nulla res subsit: titulum sine re. Parturient nimirum montes. Age procede demonstrator. " Si omnia hic a coelo fiunt ex elementis quatuor, coelumque concurrit ad generationem mixtorum, ut efficiens, quae est causa externa, non ut materia: quinta essentia in mixtis esse non potest. Sed illud est. Hoc ergo. " Negat tyro Chymicus connexum. Finge coelum agere in his inferioribus, ut mista generet ex quatuor Elementis: at cum agens naturale repatiatur: coelum non nuda qualitate erit in mistis, sed aliqua substantia, eaque sui simili. Sic necesse est, ut sit in imis etiam substantia. Pone uirtualem tantum contactum, at per uirtutem quoque ad similem suae naturae essentiam contendet naturaliter, atque ita generando mista, procreabit simul naturam sibi analogam, quam nos essentiam appellamus quintam, Fatuus ille putat coelum concurrere ad mistionem tanquam Elementum materiale debere, cum dicimus quintam essentiam mistis perfectis inesse. In assumpto inconsiderata locutio est. Si omnia fiunt a coelo, ex quatuor elementis, ex qua re ipsa fiunt elementa? Deinde contempletur quispiam generationem animalium, plantarum & analogorum, cum uideat ex seminario principio, in quo erant potentia, prodire pene omnia perfecta, non autem constitui elementorum concursu, num fide dignum istud commentum de quatuor elementis possit indicare? Nutritionem & resolutionem nobis monstrant. At nutritionem elementis, quae non uixerunt, non potest tribuere Censor. Resolutionem nominari audimus: sed non demonstrari. Cum resoluitur aliquid per putredinem uase occluso longe apparet secus. Insuper quis faciebat Plantas olim, antequam coeli stellae, per quas uolunt peragi opera, essent? Cur necesse erat Deum singula procreare potente uerbo, & singulis quoque perfectis inserere naturam propagatricem uel analogam, sine coelo, si coelum omnia facit mixta? Ubi nunc promissum demonstrationis? Tyro noster contrarium demonstrat hoc modo: " Si coelum ( ex hypothesi data non concessa ) mista perfecta in imis producit ex elementis quatuor, necesse est, ut non tantum quae per resolutionem exeunt, at latuerunt in misto potentia, coegerit: uerum etiam naturam in illis quintae substantiae analogam effecerit. Quid enim magni facit si elementa compingit? Prius est. Posterius ergo: Et per consequens cum illa natura extrahitur per Spagyrum, nomen eius non erit sine re titulus. " Dico: " ex hypothesi data non concessa ": quia in elementis commistis, natura non ex coelo tunc, cum est generario singularis & mistio, ortum ducit, sed ex seminio cuique diuinitus insito: quod tamen nihilominus ob analogiam cum coelo coeleste appellamus imo ex coeli materia sumptum est a principio, non coeli actione, sed iussu creatoris omnipotentis: cum natura seipsam creare non potuerit, neque existere temere. Itaque & in hac natura haerent uires & facultates eae, quae nullo modo ex Elementorum mistura existere neque in Elementis haerere possunt, nisi quis quaerat etiam mirabilia arcana in lapidibus arenariis simplici compage natis. Promatur aliud. " Ασύμβλητον elementis immisceri non potest nec cum eis coire ad corpus misti: Coelum est ασύμβλητον Elementis: " " Coelum ergo eis immisceri non potest, etc. Et per consequens quinta essentia non est in mistis, nec ex eis potest extrahi. " Respondent nostri, si ab Aristotelis iudicio pendendum sit, Syllogismum quidem concedendum esse: sed quod inde contra quintam essentiam in mistis perfecte concluditur, non sequi. Conficit ille mistionem, I. de ortu tex. 87. in illis, quae agunt patiunturque mutuo, seu uim in materia habent eadem, quae uero agunt nec patiuntur, utpote eandem materiam non habentia, misceri negat: quo pacto colum substantia admistionem concurrere non potest. Gen. an. Ii. 2. Sed neque ignis elementaris, si quidem maxime est formae, actiuusque magis, quam passiuus. de ortu tex50. " Ignis ", inquit, " semper formam non propriam habere uidetur: Sed in alio corpore. Ignis simplicium maxime nutritur solus. Aut enim aer aut fumus, aut terra uidetur esse, quod ignitum est. Sed enim genus hoc apud Lunam me nutritur quaerendum est. " Ignem meteoricum, qui est corpus imperfecte mistum, & flamma fumusque ardens, solus. Solus enim est & maxime ipsius forma. 2. Solus qui ex aere & terra constat 2. de ortu text. 28. Et in terra existit 2. meteor. 4. misti partem per se fieri, non est uero consentaneum. Imo & de aere dubitatur. Quocirca haec duo alterius gratia conxime ipu currere uidentur, & in mistis non permanere, nisi potentia transmutationis. Unde " in quarto meteororum " generationes sic conficiuntur in Elementis, ut duae potestates agant terminentque, duae patiantur & terminentur. " Generant, inquit, calidum & frigidum dominantia materiae: Item cap. 4. Dicuntur elementorum propriissime siccum quidem terrae, humidum autem aquae. Propter hoc omnia terminata corpora hic non sine terra & aqua, etc. Et in terra & aqua animalia solum sunt: in aere uero & in igne non sunt: quia corporum materia haec. " Ex his est consequens, in igni & aere potius esse effectiua principia, uti & in latione, quod demonstratur 2. de ortu text. 82. In aqua & terra passiua, & sic materiam ab his conferri solum. Hoc non negabit Censor, si tam familiarem habet Aristotelem & adhuc sentit efficiens esse externum, & non intrare substantiam misti. Rationes autem quibus Aristoteles ostendere conatur, in misto esse omnia Elementa, non monstrant nisi duo tantum materialia: aerem & ignem ideo inesse dicunt, quia contraria, ex quibus sit generatio. Sed mox implicat seipsam demonstratio in argumento nutritionis. Unde dicimus non amplius concludi posse ex istis Aristotelicis, quam ignem & aerem potestates quidem suas ad generationem contulisse? Et harum gratia esse contrarietatem in substantiis: Sed non necesse, ut etiam insint corpora, nisi potentia transmutationis. Sint ergo sic confecta mista, quoniam efficiens unum est coelum & Sol: alterum qualitates actiuae in Elementis: agentium autem finis est secundum naturam similitudo passi: non dubitamus asserere, ab istis principiis in misto effectum esse diuinius quid, quam sunt elementa materialia: Et hoc esse, quod nos dicimus; quintam essentiam, qua non est res extra elementa, nec sine elementis, si quidem in his fundamentis persistere uolumus, sed in eis & ex eis effectum quid coelestes naturae aemulum. Ideo Censor non satis perpendit, quae sit ratio istius naturae quintae in misto. Atqui eodem Aristotele authore, nostram quintam essentiam etiam a coelo & generationis primordio seminali possumus deducere, ut partim ante fecimus, partim intelligitur ex I. degen. an. 18. ubi dicit " naturam oriri ex semine quod sua natura ad totum facit trahitque originem ex ambobus coeuntibus, in quo est id, quod generat secundum principium motus a primo acceptum. de Gen. nu. 1. " Hinc ait: " Dura, mollia, lenta, rigida & quicunque alii affectus partibus insunt animatis, a caliditate, frigiditateue effici possunt. At ratio, qua iam caro est, aut os non potest, sed a motu, proficiscente ab eo, quod genuit, quodque actu est id, quod potentia est, id, ex quo gignitur efficitur. " Sed in qua materia est ille motus? Num in confluxu Elementorum? Neutiquam uero: Sed in sanguineis, in sanguine & semine: in aliis materia seminea est uel analogus humor, quo comprehenditur priacipium illud coeleste, quod calor & spiritus dicitur. Non quidem & hic peragitur sine elementis generatio, sed tamen in eis efficitur id, quod pro quinta natura habemus. Si relinquimus Aristotelem, & sacram historiam consulimus, supra dictum est, nos haud aegre difficulterue efficere posse, ut credat naturae inquisitor Deum ab initio etiam coelestem quandam portionem mistis contulisse, & in eis creasse siue Elementa accipiendo, siue communem coeli materiam, siue nihil: creatam autem simul elementis contemperatis illigasse. Aliud argumentum. " Coelorum materia est loco mobilis, non mutabilis, habet potentiam non ad esse, sed ad ubi esse nec principium maleficum, cuius causa mutantur quaecunque ex Elomentorum mixtione sunt orta. Ergo non concurrit ad mixtionem, ut immisceatur, sed ut generationes efficiat. " Eiusdem fecis hoc argumentum est, cuius erat prius. Neque enim inde consequens est, nostram quintam naturam in mistis non gigni & existere. Mirabilis autem apparet illa Philosophia Thomistica, qua dicitur coelum habere potentiam non ad esse, sed ad ubi esse. Enimuero inquam semper habet actum suum, cumque semper sit in suo loco, semper in forma est. Si qua potentia ei tribuitur, ratione quadam & respectu partium tribuitur: ut sol in occidente constitutus potest esse in oriente, etc. At coelum ipsum per se semper fruitur sua perfectione & actu in loco suo. Deinde de mutabili coeli natura non altius quid sapiunt isti Theologi, quam quiuis Ethnicorum, qui coelo aeternitatem ascripserunt. Qui dicunt coelum habere potentiam non ad esse, sed ad ubi esse, non cogitant, id & creatum olim fuisse ex Chao, & potentiam destructionis diuinitus accepisse, quam esse eius naturam statuendum est. Coelum cum est, non simul non est, at potentiam ad non esse per eam naturam habet, qua inueterascere & comburi potest. Spiritus sanctus inueterascere coelum dixit & interiturum tandem. Est & mutatum maledicto Dei. Nec si nos non sentimus illas mutationes, nullae sunt, quanquam Astrologi quidam uideantur aliquid tale obseruasse. Si coelorum materia est aquea, ut ex Hebraeo colligunt nonnulli: & aquae ultra coelum tempore diluuii ruptis coeli claustris effutae sunt. mutabile esse consequens est, quanquam Deo sic uolente seruanteque duret. Iterum mirifice disserunt appellando potentiam materiae & priuationem principium maleficum. At qua est principium, beneficum est. Nam principium est generationis & entis. Benefacit, qui occasionem motus ex non ente ad ens praebet, quique expulso deteriore reponit melius. Prolepses Censoris inanissima. Sed spinas has subtilibus istis relinquamus. Sequitur prolepsis ex Platone, Aristotele, Stoicis, quorum sententia defendi posse uidebatur quinta essentia. " Platonis anima exploditur, quia si diffusa esset per elementa, sequeretur, elementa esse animata: " quasi uero diffundi possit anima: aut statim sit animatum, cui adest anima quodammodo: ut sanguis, Spiritus, etc. In corporibus animalium. Censor non uidit uim argumenti quod inde potest extrui. Si enim anima illa mundi, siue sit anima uniuoce, siue aequiuoce, sparsa est per totum, non separata est a spiritu illo & calore coelesti, quo fiunt foecunda semina, & cuius merito coelum potest agere in mundi medio. Motum sane, calorem & influxum plures Philosophi agnoscunt, nec recipiunt omnes figmentum illud Aristotelicum de calore per affrictum solis in aere tandem effectum, quo nihil stultius potest dici. Coelum calorem habet actu: Sed qui in coelesti materia nequeat efficere ea, quae in elementaribus, cum actus actiuorum pendeant ex materiae conditione, sitque motus actus mobilis. Influat itaque coelum seu per lumen, seu Spiritum calidum, aut etiam alio inperceptibili modo, & agat in mistis, quidni effecerit in eis essentiam sibi analogam, aut etiam relinquat spiritus caloris, luminisque collati quoddam principium? Nos tamen de hoc non usque adeo soliciti sumus, utpote quibus non deest ratio quintae essentiae probabilior. Quid contra stoicorum ignem seu spiritum calidum? Stoicorum ignis. 3. Opponit ei non argumenta, sed Aristotelem, & sic authoritatem authoritate iugulat. Uah acutum telum? Sed quid tamen dicit Aristoteles contra stoicorum spiritum calidum? de Gen.an. 11. Agnoscit quidem eum: Sed non uocat substantiam, uerum ac cidens. Hem tibi. Hoc est refutare stoicos & Chymicos. Dic sententiam Aristoteles: " Generantur in, terra humoreque animalia & plantae: quoniam humor in terra: Spiritus in humore, calor animalis in uniuerso inest ita, ut quodammodo sint plena animarum omnia. " Sed est ne iste spiritus calidus corpus? Imo est. Sic enim pergit: " Quamobrem consistunt celeriter, cum calor ille ( nempe una cum Spiritu ) comprehensus est siue exceptus. Comprehenditur autem & humoribus corporeis incalescentibus efficitur ueluti bulla spumosa: Sed differentia nobilioris, ignobilioris ue generis constituendi in comprehensione principii animalis est. Huius autem rei causam & loca habent, & Corpus, quod comprehenditur. " Ecce Aristoteles uocat corpus id, quod comprehenditur. Illud autem erat calor cum spiritu plane stoice. Praeterea Censor coelo efficiendi uim tribuit. Aristoteles ait ex humore effici bullam. Quomodo hoc fit Censor? An non quia calor ille spirituosus ex coelo humorem ita nobilitat, ut qua fieri potest ex eo existat nostra illa quinta natura? Ne eludas Aristotelis locum, prohibet alius in 2. de gen. an. 3. ubi expresse nominat corpus aliud, praeter elementa, idque uocat Spiritum & calorem analogum elemento stellarum. Hinc puta nostram quintam naturam existere. Nouum argumentum, & quidem ex microcosmo acutissimum, dignumque Parisiensi Gensore " Si in mixtis esset quinta essentia praeter quatuor elementa, in homine quoque esset. Atqui in homine non est. Neque ergo in mixtis. " Probatur minor: " Si enim esset, aut in solidis partibus esset ( uel aliqua solidarum partium esset ) aut humoribus aut spiritibus " ( uel humor aut spiritus. ) " Sed nullum horum est. Non est ergo omnino. Quod nullum sit, patet: Nam maxime esset Spiritus. Sed hic non est quinta essentia: quod ostenditur. Nam spiritus sunt ignei aeri, minime coelestes. Cur? Quia primam originem habent ex sanguine ex quo nascitur Spiritus naturalis. qui est uaporsanguinis: ex naturali fit uitalis: ex uitali animalis. At uaporis substantia est elementaris. Non ergo coelestis: Nec potest ex elementari coelestis fieri. Tandem ergo consequens est nullam quintam essentiam esse in sublunari mundo. " Nos negamus minorem, & operosas illas probationes irridemus. Nam quidam spiritus in nobis sunt congeniti: quidam postgeniti. Congeniti in nobis extiterunt tum ex principio semineo, in quo fuerunt actu: tum procreatione similis ex materia disposita. Censor fabulam narrat de his, qui post ex sanguine nascuntur nostro. At spiritum habebat conceptus antequam sanguis fieret, ut in ouo. Item narrat de spiritibus illis instrumentalibus, qui in corde, uel cerebro generati per arterias, & neruos distribuuntur. Hos nullus Chymicorum extrahit, nec pro sua quinta essentia unquam uendidit. Imo hi Spiritus affluunt partibus, non sunt aliquid ex earum constitutione. Si ergo illa quinta essentia in nobis est, & elicitur post mortem ex similaribus, necesse est, ut in alio sit, & aliud, quam spiritus isti Censoris, quos siue ex sanguine, siue aliunde generet ( Galenici etiam ex aere inspirato conflant ) id nihil ad Chymicos, qui demonstrant spirituosam & coelestem suam naturam esse in membris solidis magis, quam in reliquis: Et ad oculum monstrant calorem spirituosum concretione spirituali in coelesti suo ( quod sic per analogian & non per synonimiam uocatur ) corpore haerentem per putrefactiones in uasis suis, quae respondent uasis naturalibus ita, ut quod hic fit, naturaliter factum intelligatur, & uicissim. Eundem monstrat & Aristoteles in generatione & resolutione misti: monstrat in uermibus inter putrescentem natis. Et nihilominus etiam Elementa utrobique conspiciuntur segregata. Nihil enim fit ex toto illius iudicio. Sic ergo contra Censorem concludamus: " Si in membris hominum est quinta essentia, in mistis esse statuendum est. Sunt enim illa mixta. Atqui inest: argumento naturalium & artificialium resolutionum: item ui principiorum generationis, & autoritate sapientum. Est ergo quinta essentia Chymica in mistis. " Caeterum antequam Chymicos illo suo argumento uexet Censor, ne dicatur principium petere, & probare incertum per incertiora, prius demonstret naturalem suum spiritum ex sanguine natum: Uide Francis. Ualles. lib. 2. demonstret ex hoc fieri uitalem: cont. Med. & Phil. nutritionem Galenicam repudiet: Spiritus animalis igneusne an aereus sit: c. 17. uapidus, an halituosus: an potius coelestis, nobis euidenter exponat. Neque enim ratio est cur plus fidei tribuamus Censori, quam grauissimis autoribus aliis. Errare alicubi mauult cum Aristotede animae, le, Galeno, Hippocrate, quam cum Rhondeletio & Scaligero bene sentire. De animae, morum, & temperamenti consecutione. Cur ergo non sentit cum Galeno, qui Spiritum animalem conficit ex contemperatione substantiae igneae & aereae, dicitque esse materiam propriam animae? Item aerem esse sua natura elementum frigidum, quod temperetur mistione elementi ignei. in libro de usu respirationis animalem illum nutrit partim aere inspirato, partim et uaporatione sanguinis. Alibi aut substantiam animae uult esse, aut proximum eius instrumentum: alibi negat esse animae substantiam. In his laboret ille potius, quam in Chymicis confutandis, & opera aliquid sumat in Zabarelle argumentis contra Galenum cap 9. de animae partitione. Simulque Franciscum Uallesium de naturali Insito & eo, qui in testiculis ex uitali fit, consideret. Sequitur argumentum aliud. " Quod elementare est, non est quinta essentia: Extracta Chymicorum sunt elementaria: Extracta erga eorum non sunt quinta essentia & ex consequente nulla est quinta essentia Alchymiae. Minor probatur: quia sicut Sol suo calore e terris suscitat halitum duplicem: uaporem, ex quo aquea meteora: & exhalationem, ex cuius ignea parte nascuntur ignea: aerea uenti: ita Chymici ex mistis igne artificiali eliciunt uaporem, quo consistente fiunt aquae: & exhalationem, quae pinguis coalescit in olea: siccior & tenuior, Spiritu praebet. " Maior homonymiam habet. Elementare quidem non est coeleste secundum propriam & uniuecam rationem: at secundum analogiam quid ni sit? Ita ignem coelestem ex radiis solis exceperunt ueteres in sacrificiis, indeque eum appellarunt coelestem, distinxeruntque ab eo, qui ex mistis excutitur. Nos quintam essentiam in mistis non illam nudam coeli simplicissimamque substantiam quaerimus, sed nobilissimam partem coelestis naturae aemulam sic uocamus: de qua dicimus quod nihil obstet quin elementis interse commistis operante seu coelo, ut uolunt, seu insita natura cum calore & Spiritu, assit etiam pars coelestis ex primae procreationis & propagationis per semen cuiusque uirtute: quam partem si donare non potes, satis est si analogum quid coelo obtinemus. Minor eandem habet aequiuocationem. Elementaria sunt secundum quid: Et sane quaedam plus, quaedam minus. At alia ratione etiam coelestia, potissimum autem ea essentia, quam specialiter uocamus quintam. Probatio minoris imperita est rerum Chymicarum. Neque enim is solus modus est faciendae quintae essentiae: Sed unus etiam extractio per esse quintum aliud, quod postea separatum sola circulatione exaltatur: alius est per putrefactionem artificiosam, & separationem. Nonnunquam est expressio, digestio aliique exaltatorii processus inseruiunt. De his quidem in Chymica arte. Destillatio non facit quintas essentias tantum in specle sic dictas: uerum etiam alia extracta. Sed iam saltem id ponamus, Quaeramus autem ex Censore, si Cometae fiunt exhalationis extractae consistentia, quando ultra Lunam in aethere apparent, eratne eorum materia elementaris, an coelestis? In coelum inferri nihil potest, nisi coeleste. Cometae coelestes A. 1573 1604. Si Sol id operatur, & similiter agit Chymia, consequens est, Chymicos extrahere posse coelestem naturam. Cometas autem quosdam iam in aethere uisos esse demonstrarunt pridem a strologi. Deinde interrogamus iterum, putetne id, quod Sol extrahit, mistum, perfecte, an imperfecte. Si uelit manere in decretis suae Philosophiae, imperfecte mista appellabit: quorum concretionem diuturnam esesse impossibile est. At Chymicorum essentiae sunt mistae perfecte & nisi attenuentur, expirentque sed fixae sint, quam diutissime conseruantur, & omnino etiam cum expirant, non ponunt naturae suae primordium, id quod patet, quando circulantur aut denuo destillantur, quod necesse est fieri per resolutionem in halitus, siue eam transmutationem dicas, siue rarefactionem & attenuationem tantum. In super essentiae Chymicorum secum trahunt totam uim rei in recondito repositam. Num & quae Sol extrahit? Alias disparitatis rationes omitto. Constat ex dictis, non plane ita extrahi quintas naturas ex rebus mistis arte, ut Sol extrahit: sicut neque paria sequuntur, sole plaerumque res integras relinquente & tantum lambicante elementares, aut excrementitios, qui leuicule constiterant succos: at arte mistum totum soluente. Non ergo si Sol elementaria facit, etiam Chymici, Aliud: " Si sol naturaque non secernit meteorae, nec potest quintas essentias extrahere: nec Chymici poterunt. Atqui sol naturaque id non potest. Neque ergo Chymici. Probatur minor: quia sol non secernit Cometas, sed si potentia inerant in misto: Secretio actu insistentia educit. " O miserum argumentatorem. Qui secernit Principium materiale & adhibet ea, quibus consistat formamque accipiat, simul dicitur rem totam segregasse. Nec uerum est actu inexistere debere ea, quam secernuntur. Sol calore secernit halitus, ex medio mundo: at ibi hi erant actu? Aristoteles ex misto separat elementa: At haec potentia inerant. Sed de secretione alias. Maior falsa est. Nam quod ars exuperet naturam, aperit destillatio artificiosa oleorum, quae nullus Sol poterat efficere sine artis adiumento. Interim tamen cum & solis calor per parabolas arte dirigitur, nonnihil etiam per hunc acquirunt Chymici. Quocirca falsa fit & minor magna parte. Quid si diceremus manna illud Israeliticum, cibum coelestem, miraculose a Deo in natura effectum, non fuisse aliud, quam Deo singulariter procurante, extractam a sole quintam essentiam, quae dispositione diuina in aere ex materia extracta fuerit certo modo formata uiribusque instructa? Nemo poterit negare Deum ad hanc non usum natura, quanquam singulariter gubernata, & miraculose directa. Cibus erat naturalis: liquescebat radiis solaribus ut agnosceres consensum agentis & patientis: putrescebat, abibatque in uermes: Saporem habebat suum, ut agnosceres misturam. Uide an Angelicum & coelestem panem ex meris conflare elementis debeas. Quid de melle, & usitata manna? Si natura per calorem solis hoc potest sola: cur non possit arte seu diuina seu humana adiuta? Non operantur sine natura & instrumentis naturalibus Chymici. Ex natura eliciunt id, quod factum erat natura Deo in initio condente & postea per generationem propagante. Naturae dispositiones habent in oculis, & instrumenta naturalia, artificialiaque perite accommodant. Aliud: quod proponemus puris uerbis Censoris: " Forma mixti est uel temperies, uel temperiem proxime sequens essentia. Similis Paralogismus habetur supra. Atqui temperies dissoluitur se. retione. Ergo forma Physica est inseparabilis a materia, ut desinant posthac Spagyrici moliri secretionem quintae, id est, coelestis substantiae. " Quot tu hic flagitia ratiocinando turpissime commisisti Gensor? Quot meritus es plagas? Ecce tuas ineptias: Quaestio, quae concluditur, debet esse: " Quinta essentia non potest secerni. " Argumentum: " Quia forma Physica est inseparabilis: " Prosyllogismus: " Quia temperies dissoluitur secretione ": Est autem ea uel forma misti: uel forma est, proxime sequens temperiem essentia. Quid quaeso cui connectitur? Sed operam demus, num aliquid possimus exculpere. " Forma Physica est inseparabilis a materia? Quinta essentia est forma Physica: Quinta essentia ergo non potest separari. " Maior probatur hoc prosyllogismo: " Temperies est inseparabilis: quia soluitur secretione: Forma Physica est temperies: Ergo inseparabilis. " Nugas nugacissimas auditis. Quis est ille, qui dicit quintam essentiam esse formam physicam? Deinde mox confitetur Censor, mentem esse separabilem. At mens forma hominis Physica est, si pro anima humana accipitur. Quaedam ergo forma Physica est separabilis. Insuper Syllogismus quintam essentiam in esse praesupponit. Si enim est inseparabilis: Est ergo in mistis. Quorsum enim diceretur inseparabilis, si non inesset? Num ergo donat Chymicis quintam in mistis naturam? Prosyllogismi maior bene dicit temperiem inseparabilem esse ab eo, cuius est temperies. At quando in proprio inetimoque & essentiali subiecto ab elementari crassitie liberatur, sicque simul transfertur cum subiecto suo: aliquo modo, & quidem Chimico & Aristotelico est separabilis. Minor ruditatem Censoris arguit, qui nondum scit, quid sit forma Physica. Quid enim erit in simplicibus elementis & coelo, si uel temperies est, uel essentia eam proxime sequens? In mistis forma mixti plaerumque designatur per consequentes uires primis qualitatibus indicatas. Sed est aliquid interius, nempe qua est mistum: dicique solet ratio mistionis in unione mistilium consistens. Crasin uocamus interiorem, a qua prodeunt uires. Chymici hanc non soluunt, sed in suo subiecto astralis naturae deferunt. Et hactenus quidem de hac quaestione: Sequitur de extractis aliis, & magisteriis. Supersunt adhuc duo in Alchymia nondum labefactata, nempe Enchiria, quae est prior pars Alchymiae de bene operando, ut fiat opus speciesque, quam Chymicam dicinus: Deinde opera ipsa uera, ut uini spiritus, olea, aquae, sales, elixyria & huiusmodi. Non quidem plane tollit operationes artis Censor: In breuidist. schola non omnino damnat nostra praeparationem. ueruntamen adeo contemptas uilesque fa¬ In breuidise, cit, ut putet eas indignas esse maiestate Medici, & pertinere ad Pharmacopoeorum famulos, ut sic plane schola non osint in imis subselliis peneque cloaca medicinae. Redigamus sententiam in syllogismum: " Quod indignum est maiestate medica, de eo non est, ut magnopere glorientur Chymici. Operationes Alchymiae indignae sunt maiestate medica, & in his destillatio. De operationibus ergo & destillatione non est ut magnopere se iactent Chymici. Minor probatur: quia pertinent ad uilissimos Pharmacopoeorum famulos: 2. Praeparationes Chymicae, ut ut Agabibus ueteribus fuerunt ognitae, tamen iacuerunt usque ad hunc diem contempta. Haec argumenta ponuntur in apol. pro Hip. pag. 13. Manifestum est ( inquit Censor ) Alchymiam esse minima partem Pharmaceutices, destillatores esse ministros Pharmacopoeorum, ut sunt Pharmacopoei Medicorum. Quae perhibetur a uobis artium regina, est Pharmaceutices ancillula, etc. pag. 43. uestrae praeparationes iacuerunt ad hunc diem contemptae, nisi quod tempus demonstrauit, hoc inuentum esse inutile: ordi narios & consuetos praeparationis modos esse potiores, etc. p. 2 g. 16. apol. eiusdem: operatio Pharmacopoeis relinquenda erit, indigna Medici maiestate, cuius est praescribere non operari. In discursu breui, pag. 18. & seq. " Indicat Medicos docere formulas remediorum & operandi modum, non admouere manum, 26 Examen sententiae Parisiensis schole"uellesne Medicos al tonstrinas & Pharmocopolia relegare: Execratio Censoris: Uelles ne Medicum inter art ifices operarios a Magistratu reuferri? qua est bonum argumentum, sci. Artem liberatem uisne reddere sellulariam? Dii potius te perduint, etc. " Perinde fit hic, ac cum quidam Medici herbarum indagationem ad acquirendam notitiam earum, aniculis asscribunt. " Uetularum est, inquiunt, per syluas, prata, Montes & alia loca quaerere herbas. Maiestas medica tam uile studium respuit, auersatur, repellit. " Et Censor similiter statuit de Chirurgia. Bene sit Medicis Parisiensibus, cum sua maiestate, quae saepissime tamen sese demittere cogitur ad matulas, & sellas aegrotantium, ut uere fiat ista dignitas sellaria. Maiestas medica non debet in superbiam, quae id contennit, quod est functionis propria, mutari. Nos non putamus huiusmodi uilia officia & operationes obstare malestati uerae medicinae, quia tunc id, quod iustum est, fit: impleturque uulgare dictum: Quo quisque maior est, tanto se submissus gerat: Imo illud Saluatoris peragitur, quo iubet tanto magis inseruire alterum alteri, quo se maiorem putat. Semper hoc animis magnis fuit familiare, ut se demitterent etiam ad uilissima, nec puduit magnos Imperatores ea interdum facere, quae calones & lixae gregariique milites. Secare cadauera Anatomicorum est, pertinetque ad eam partem Medicinae, quae Physiologia appellatur. At Medici maiestas non perit manuaria illa administratione, nec ideo fit carnifex, aut lanio Medicus, licet carnes secando faciat, & saepe laniet membra. Bene Aristoteles in I. de part. an. 5. " Restat ut de animantis natura disseramus, nihil pro uiribus omittentes, uel uilius, uel nobilius. Nam & in iis, quae hoc in genere minus grata nostro occurrunt sensui, natura Parens & author omnium miras excitat uoluptates hominibus, qui intelligunt causas ingenueque philosophantur, etc. " Item: " Quamobrem uiliorum animalium disputationem perpensionemque fastidio puerili quodam spreuisse, molesteque tulisse, dignum nequaquam est, cum nulla res sit naturae, in qua non mirandum aliquid inditum habeatur. " Haec ille, Quorsum autem? Ut intelligamus nempe, Censorem uti argumento pudendo, quod maiestatem medicam conuellit, non commendat. Non enim si Medicus aliquid per ministrum procurat aliquando, id non erat eius officii: Imo tanto magis oportet eum operationum esse gnarum, quo magis quaerit opus iustum, quoque magis uult eiusdem esse Gubernator, & Censor, id quod fieri est impossibile, nisi ipse aut didicerit olim operari, aut interdum adhuc laboret. Nescit effectum is, qui causas non intelligit. Scientia enim est per causas. Quando ergo praescribit Chymicam operationem, an non necesse est eum futilem & ridiculum esse? Nam id praescribit, quod nec intelligit; nec fecit aliquando ipse, aut facere potest. " Pertinet ad famulos, inquit, operatio. " Imo, inquam, pertinet etiam ad eosdem irridere & explodere Medicum istum in sua sella sedentem praescribentemque fatua, & non raro impossibilia, id quod saepeest comparatum: Sique Pharmacopolae Parisienses deberent interrogati respondere, miras audiremus fabulas istorum praescriptorum. Non iubemus semper operari Medicum: Sed tamen cum res requirit debet & posse operari ipse, & famulis modum monstrare, beneque de operationibus iudicare. Medicus eius, quod praescribit, debet esse quasi forma, utpote qui artem, unde est Medicus, in se habet. Si praescribit destillanda artificiose, destillatoria erit, in forma eius. Si haec, ergo fastidiosum quid etiam Medicus est. Quod sic per famulum facit, ipse fecisse dicitur: Si non sic facit: temere se excusat periurio & negligentia famuli. Qua uero tu Censor conscientia ante annos uiginti scripsisti Pharmaceuticen, in qua nunquam admouisti manum? Si ea est pars Medicinae, uti & Chirurgia, debes eam excoluisse, praesertim praecepta scribere instituens. Quid praecepisti, quaeso cum rosaceam uelles destillari? Mesuaeus iubebat discipulos medicinae adire artifices, & apud eos discere. Iubebat idem Rhases. Neque est consequens, ut te magistratus ideo Pharmacopoeum esse iubeat, & assidue fornaculis, id quod ne Chymici quidem uolunt. At cum ebrio uel absente Pharmacopoeo Clyster est adhibendus, tua maiestate non sit indignum, haec ipsum posse. Maiestas Medica olim erat Chirurgica administratio, in qua apud Poetam, etiam Mariscus ferro aperire. Nec Galenus, nec Hippocrates seindignam iudicarunt Chirurgiam: quam omnino adhuc hodie exercere teneremur, si non essent tanto numero Chirurgi. Longe foedius est uulnera, & ulcera extergere, unguentisque & emplastris illinere, & caetera exequi, quam destillare, quod olim Reges se non indignum putabant, nec desunt hodie magni Principes, qui tum ipsi in destillatorio laborant, tum laborantibus astant contemplatores & iudices operum. Fastidium id illiberale est, non indigna Medico functio. Non est maiestas medicina nolle destillare, cuius habet praecepta, sed socordia personae maiestatem medicinae polluentis. Quod autem scribis, Chymicas praeparationes ad hunc diem iacuisse contemptas, mendacium est turpissimum, quod uel Sellularium tuum ministrum dedecebat, nedum Tantae Maiestatis Medicum. Sed in schola uestra fortasse mentiri abnormiter est maiestatis medicae: operari Chymice non est. Dico te mentiri non Logice tantum, uerum etiam Ethice, cum id facias contra conscientiam, studio artem nobilissimam infamandi. Demonstraui uero supra, minime contemptam iacuisse Chymiam, sed celebratam pene ubiuis gentium quouis seculo, licet non commissam uulgo, quod si factum fuisset, uere ad contemptum quodammodo recidisset. Nunc non spernitur, nisi ab his, a quibus celebrari & excoli ex officio maiestatis suae debebat, Porro Chymiam etiam illiberalem artem esse innuit, cum eius operationes opponit Medicinae liberali. Chymia an illiberalis. Sed delirium hoc & uesaniam quandam mentis esse, facile apparet. Alchymiae operationes magis sunt naturae, quam artis, quae ministrat saltem, sed illa potissimas in perficiendo sibi uendicat. I. de part. an. I. An medicina hodie possit carere Chymia. Utrobique uero est causa illa, quam Philosophus appellat, cuius gratia, quam dicit principatum obtinere, cum sit ratio & principium pariter in rebus tam arte, quam natura recte constituendis, utpote cum tam Medici quam opifices soleant cur ita Faciant, causas subiungere. Est autem in ratione hac Bonum & pulchrum, idque magis respectu naturae, quam artis. Potestne fieri, & quod bonum pulchrumque sibi propositum habet, sit illiberale, & inutile? Si illiberales sunt operationes, & inutiles, non potest quicquam liberale, & utile in effectis, finibusque esse: neque boni quicquam & pulchri. Consideret autem quispiam essentias Chymicas, & magisteria, an nihil habeant liberale, nihil boni, nihil pulchri, nihil utile. Deinde operationes istae, quia ex fundamento scientiae naturalis sunt extractae, si sunt illiberales, possunt ne principia liberalia habere? Quid fit in Enchiria, cuius non reddimus causam ex natura? Neque enim pendent ex uoluntate & arbitrio nostro primum labores, sed ex naturarum facultatibus, dispositione & uiribus. Uerum haec mitto. Ad ultimum uituperium accedo, quo uult Censor, Chymia posse nos carere, & Chymica longe. posteriora esse uulgarium officinarum medicaminibus. Fiat & de hac parte Syllogismus: " Si iam explosa chrysopoeia, Quintaque essentia sublata, contemptae uero Enchiria, illa quoque Chymica, qua schola non repudiat, primum adeo non sunt necessaria, ut eis carere possit medicina, postea postponenda ueteribus medicamentis, tertio etiam nocia, ut nequeant tuto usurpari, nec in purgando, nec in alterando: Sequitur Alchymiam totam esse futile & inane figmentum: Prius est. Et Posterius ergo. Minor probatur ordine per membra. pag 15. 16. Primum sic probatur: I. Medicina caruit olim tempore Hippocratis & Galeni praeparatione Chymica medicamentorum, sine ulla iactura sanitatis. Apob. pro Hipp. Ergo & hodie carere potest. Antecedens declaratur: Nec minus bene, imo ausim dicere melius tum fiebat medicina. Item in specie de destillatione dicitur & olim caruisse & iam carere ea posse medicinam. Medicina Parisiensis in qua re. Ii. Medendi perfectio non consistit in uaria praeparatione remediorum, aut per destillationem praeparatis, ut sufflones ( ita Chymicos nominat ) bonarum artium ignari putant, sed in dignatione morbi, quod qui potest, bene mederi potest. " Respondemus primum negando consequentiam. Non enim si olim caruit alicubi etiam hodie potest carere siue respicias simpliciter medicinam siue medicandi melius rationem: Sanitatis defensionem ἀπλῶς, siue meliorem. Ratio est primum, quod hodie medicamentis & praeceptis aucta medicina creuerit. Et in sui essentialem complexum receperit, tum medicinas aliaque opera Chymica, tum praecepta: unde intelligitur. Si hodiae compositiones post Galenum ab Arabibus inuentae essent, faciendae, sique medicina ex praescripto infinitorum post Medicorum instituenda, nos non posse carere Chymicis. Non potest carere ars medica suo membro, quin sit imperfecta & manca. [ Destillatio hodiernam medicinam perficit. Non potest tolli, nisi perfectione sublata. Hac perdita non amplius est medicina nostra, nec hodierna. Qui non callet destillatoriam, hodie perfectus Medicus non est. Forma enim perfecta caret. ] At destillatoria est medicinae, qualis est hodie, membrum; quod non tantum Mesue, Bulcasis & alii ueteres docent, sed & recentes, Syluius, Fernelius, Hollerius: Et quot sunt antidotaria in quibus non est ars ista? Deinde asimili paret idem. Si enim similiter exigenda a medicina essent illa, quae olim non affluerunt Hippocrati, proh hominum fidem quantus cumulus medicaminum esset resecandus, & rere ad elleborum redeundum? Forent etiam in usum reuocanda illa, quae iam plane desierunt, & ex parte etiam ea, quae quid fuerint ignoramus. Cur? Quia his, quae post Hippocratem sunt inuenta, poruit tunc carere medicina: Et tamen melius tunc sanati sunt homines. Num etiam absque Elleboro: Num absque caeteris tunc in usu existentibus? Praeterea male consuluit suae maiestati Censor hoc enunciato. Quia recurrendum esset ei ad illiberalem illam sellulariam Chirurgicorum & Clinicorum ministeriorum. Quid si eodem fundamento ex Plinio medicinam Hippocraticam totam damnarem? Caruit Hippocratis & Galeni medicina mundus aliquot centuriis annorum. Ergo & hodie catere potest: Et tamen primis illis temporibus homines facilius meliusque sanabantur, quam hodie. An non ad Anticyras ducendus es Censor? Ita argumentare de glandibus, & frumento, imo de omnibus artibus post diluuium inuentis. Num Hippocratis temporibus melius curati aegroti quam nostris. Belle argumentaberis. Quod dicis, melius fuisse curatos aegros tempore Hippocratis, quam nostro, id primum deceptus opinione & fiducia quadam temeraria dicis Longe enim secus legimus in libris popularium Hippocratis, & aliis. Deinde si id ita esset, ex accidente saltem foret. Nam perinde foret, ac si dicerem in America facilius sanantur homines, quam apud lius curati nos. Eorum ergo medicina melior, nosque possumus hac nostra carere. Differt mundus regionum salubritate & insalubritate: differt aetate, differt moribus; nec praescribendum Deo largitori artium est, quando quid uelit in subsidium miseriarum nostrarum producere. Nostra secula homines habent imbecilliores uariis de causis: habent intemperantiores; inobedientiores & c. Non satis est Medicum suum facere officium, sed & aegrotantes, & astantes, oportetque externa rite esse comparata. Omnino falsum & futile est, nos carere posse Chymicis ut nihilominus apud nos nostro seculo sit perfecta medicina, sicut tempore Hippocratis fuit, ut taceam tunc minime fuisse perfectam. Incepit enim cum Hippocrate Hippocratica, nec simul potuit cepisse & perfici. Num uero etiam si respicimus τὸ εὖ ζῇν¬ καὶ ἰᾶσθαι καλᾶς possumus carere alchymia, & nominatim destillatoria? Ingrate Dei munera aestimat, quisquis hoc statuit, nec ab impietatis crimine se liberare potest. Ad medicandum melius faciliusque cirius, iucundius, tutius, quantum confert adiumenti medicina? Nec id simpliciter tantum, uerum etiam ratione circumstantiarum. In maximis malis, Syncope, Lipothymia, Apoplexia, caduco & huiusmodi quid celerius opem fert Chymicis? Hinc ille aquae stillatitiae apoplecticae, antepilepticae, cordiales & infinitus numerus aliarum. Hinc illae aquae uitae conseruandae. In Chirurgicis nunquam tam floruit medicina, quam inuentis balsamis & uariis aliis medicamentis. In diaeta praestintissimas praebet analepticas pro consumtis Alchymia: quae tanto citius uires restaurant, quo facilius concoqui qui possunt & calorem spiritusque fouere. Sed non est sanus, qui seu Censori, seu scholae Parisiensi inhoc uelit astipulari. Ad secundum prosyllogismum. Negat medendi perfectionem consistere in praeparatione medicinarum. Agnosco aequiuocum uocis medendi sensum, & amphibologam orationem. Si intelligit singularem aliquam medicationem, qua quis, febri medetur data fortassis Endiuia, lactuca & aliis crude deuorandis, aut hydrophobiam sanat praecipitatione in aquam, quomodo interdum & quartanae sunt sublatae, fieri sane possit, ut non consistat medela in praeparatione & praeparatis medicamentis, sicut & cum dolor dentium tollitur deiite sublato. Sed hoc sensu fallit argumentum Elencho a dicto secundum quid & accidentis. Sin autem ut ipsa requirit disputatio, totaque sententia loci, integra accipitur medicina, cuius perfectio est in omnibus pariter membris artis, & fine eorum tum generalis, tum specialis, seu integralis & partialis, ut loqui solent: falsissimum est, quod dicitur. Nam si perfecta possec esse medicina sine praeparatoria medicinarum arte, pharmaceutice non esset membrum Therapeuticae, quod faceret ad integri constitutionem absolutam: Atqui omnium Medicorum iudicio ea est membrum eiusmodi, ut eo absente manca minimeque perfecta esset Therapeutica, & per consequens etiam medicina tota. Quis ergo furor est Censoris, ut scribat medicinae perfectionem. non consistere in praeparatoria? Medicina Parisiana est mutila. Talemne medicinam habetis Parisiis? Talemne doctrinam & Doctores, & eos quidem, qui inter uos sunt docendi magistri primarii, quorum scripta uolant in publico? Non ita nec arbitramur, nec hactenus uidimus: Sed Censoris hoc est solius phantasma. Sed dic Censor, in qua re est sita tua perfectio? In morborum inquis cognitione. Si hoc uerum est, medicina Parisiensis nihil habet essentiale, nisi pathologiam, caretque physiologia & Therapeusi: Et si qua forte etiam sanat, obiter sequitur Therapeusis, tanquam amanuensis quispiam & famulus Dominum. O te delirum Censorem, & mutilum duobus membris principalibus Medicum. Perfectio seu ιντελέχεια est actus quidam cum fine perfecto coniunctus arguitque reciproce substantiam rei tanquam forma propria & habitus. Si cognitio morborum est, perfectio medicinae, reciproce conuertuntur & arguuntur mutuo. At hoc est impossibile. Nam cognitio morborum tantum est quaedam particularis perfectio pathologiae, quae insuper habet etiam considerationem causarum & symptomatum. Intelligitis ergo Studiosi sapientiam praeceptoris huius, pag. 81. apol. Hip. alia utitur lingua. Dicit enim primum medentis consilium esse inuenire remedium, quod depellendo morbo sit accommodatum. At remedium magna ex parte indiget praeparatione. Est ergo utsubiectum ita adiunctum eiusdem scientiae necessitatis & perfectionis finisque medicinae. Neque uero illa inuentio adeo facilis est, ut scribit pag. 16. Quo maior cumulus remediorum est, eo electio difficilior. Quo praeparationum maior uarietas, eo dubitatio ancipitior, & electio haesitantior, ut non possit mediocriter doctus undique quae uelit, seligere. Nec est facilius remedium inuenire, quam morbum nosse, ut sibi somniat. Saepe enim etiam indocti agnoscunt morbos: sed nesciunt remedium, praeparationes eius & accommodationes. Falsum est, quod summa laus artis in notitia morborum causarum & symptomatum consistat: sed in medicatione est unde & ars nomen habet. Medicari autem est morbo remedium inuenire & eo sublato sanitatem reducere. At inquit Hippocrates Medicum cognitione morbi instructum posse mederi. Agnosco dictum, quod sufficiens ad cognitionem, etiam sit sufficiens ad sanationem. Sed in eodem libro de arte, eodemque contextu, haec quoque leguntur: " Eiusdem scientiae est morborum causas nosse & morbos ipsos omnibus medicamentis quae augescere morbum prohibent curare posse. " Deinde illud dictum non loquitur de morbo, sed simpliciter de cognitione, ut intelligamus comprehendi morbum cum medicamento. Hoc in lib. de ornatu decente apertius declaratur, cum inquit: " Firma memoria teneto medicamenta & simplices facultates & descriptas si modo tales extant. Sint & in memoria tibi morbor uncurationes & harum modi, quotupliciter, & quomodo in singulis se habeant. Hoc enim est principium in medicina & medium & finis. Praeparatae quoque tibi sint malagmatum genera ad singulos usus: potiones quae incidere possunt, ex descriptione praeparatae iuxta genera in promptu sint & quae ad medicationem pertinent, ad purgationes sumta de locis congruis & parata eo, quo conuenit modo, iuxta genera & magnitudines ad uetustatem ferendam curata. " Haec & alia multa ibi Hippocrates, qui forte etiam Ciniflo tunc erat, aut sufflo. Certe tibi is sufflauit, seu suggessic hoc praeclarum de arte primordium: " Sunt quidam, qui artem putant Reliquas Artes Turpiter Incessendo De Honestare. Atqui id quidem ueluti putant, non transigunt, sed propriam cognitionem ac scientiam ambitiose ostentant. Mihi uero inuenire aliquid eorum, quae nondum inuenta sunt, quod ipsum notum, quam occultum esse praestet, scientiae uotum ac opus esse uidetur, etc. " Lege & reliqua pulcherrime dicta, quae is tibi sufflauit quidem, sed tua stultitia non admisit, aut excussit. Concludamus iam hunc sermonem contra Censorem: " Quo medicina nostri seculi non potest carere, & quo ignorato deficientene ignoratur deficitque medicinae hodiernae perfectio, id necessarium omnino est Medico, debetque sua maiestate non fraudari: Praeparationibus Chymicis medicina nostri seculi non potest carere, & illis ignoratis deficientibus ue ignoratur & defiuit medicinae nostrae perfectio. Ergo praeparationes Chymicae sunt necessariae Medico, etc. " Membrum syllogismi secundum quiescit in autoritate scholae Parisiensis, quae praefert, infusa, decocta & aliter uetere more praeparata propter antiquum usum. Quid praeferat Censor Chymicis nomine scholae Parisiensis fortassis non consentiontis libidini hominis. Deinde etiam confirmatur membrotertio. pag. 18. apolog. Hippocr. scribitur, quod Spagyrici, qui aegris solent imperare Chymica, cum ipsi aegrotant, utantur Galenicis, ut ita sint testes praefetenda esse Galenica. pag. 41. apolog: Hippoc. de purgantibus, " nos praeferimus benigna & amica naturae, quae eccoprotica & minoratiua nuncupantur, " Sed quibus? " Antimonio & praecipitato, quae etiamnum sanis quotidie praescribunt Chymici, ad praecautionem: Regula generalis est apud Mesuen: medicamentum salubrius naturae familiarius, deterius alienius Minoratiuis adiungimus interiecta benignis & malignis. pag 42. Utimur solidis, infusis, decoctis, pulueratis in tabulis, uel conseruis ant opiatis, quos praeparationis modos uestris extractis aut destillatis praeferimus; Quia, destillatione perit uis purgatrix; Recedit enim temperies, aqua est similitudo substantiae, causa purgationis efficiens: At integra ea deponitur in aquam decoctionis conuenientis. Sta extracta calidiora sunt, quam ut conueniant febrientibus, nec est acutus morbus sine febre. Non acutuo sine febre morbus. Nos cathartica cum delectu purgantia, quia calida temperamus refrigerante: Uos cum aqua uitae parando extractum calorem augetis calore. " Item " praestat infusum, quam extractum: quia praeparatio Chymica longior est, operosior est, carior est, minusque efficax quam nostra. pag. 43. apolhipp. Ergo inutilis. Item nostra praeferenda, quia uetera, uestra noua, nostra uera, uestra salsa, ueritas est filia temporis, noua ad tempus placent, negliguntur cum amiserunt gratiam nouitatis, ut Chymia ad hunc diem contempta: Et tempus monstrauit, inutile esse inuentum: Item antiqua praeferenda, quia ordinaria & potiora, & purgantia quidem sufficiunt praeparandis & purgandis humoribus: Alterantia uero uetera ideo accommodatiora, quia ad usum praestabiliora. Aut frigida aut calida sunt destillata. Neutra apta ad alterandum: Calidum enim calidius efficitur, frigidum incalescit: Item refrigeratio & calefactio fit materialiter: quia hae uires pendent a materia certo modo temperata: At haec temperies si non perit, satem minuitur destillatione. Manet autem integra in succo & decocto. Facile ergo carebimus medicamentis Chymicis. Ita de qualitatibus secundis se res habet emolliendo uel indurando, Utrumque fit materialiter, non formaliter. Ad utrumque ergo integra commodiora sunt & sic praeferenda. Item aegri a nostris remediis maius auxilium sentiunt quam a spagyricis, ut in obstructione mesenterii, ubi decoctum praestat destillata aqua uel oleo: quia destillata tenuia sunt, & cito euanescunt. Heurnius sanauit colicam decocto, quam non potuit oleo anisi: Et guttae paucae destillati non possunt omnes subire partes, at decoctum subit. Hoc moratur, donec tota obstructio sit sublata, destillata praeteruolant. Sic uiscera inflammata melius sanantur assumtis & admotis refriger antibus, quam quinta quaeuis essentia, quae calore adauget ardorem. Ubi astringendum est melius usurpantur integra materialia, quam spiritualia extracta: Et cum extractis desit crassamentum materiale quia omnia Chymica sunt a fecibus & materia purgata, euenit, ut Chymia sit manca praecipua parte medicinae, utpote destituta frigidis, austeris, acerbis. Obiicitur crocus martis: At hic non est Chymicum inuentum, sed Medicorum Hippocraticorum. " Haec ita prolixe disputantur usque ad pag. 52. apolog. Hippoc. a pag. 39. pag. 68. & 69. " aliud recensetur exemplo auri potabilis, quasi praeferenda sint integra uetera, quia Chymica preciosa sint & suos autores adeo non possint iuuare, ut sinant eas in miseria perire, omnes ditent promissis, suos mori fame permittant, aut in crucem agant auri Inani conatu. Item impossibilia aut inania sunt Chymica exemplo auri potabilis. Non enim possunt praestare, quod pollicentur, & sunt magni precii. Integrum & naturale aurum cardiacum est. Chymicum non est: Rursus a uiuis potius sumenmenda medicamenta. pag. 73. apol. At Chymici ab his potissimum sumunt, quae uixerunt nunquam. Illa ergo anteponenda: Quod pag. 73. apol. a uiuis, spatet: Hipp. Quia inter symbolica facilior transitus: Et accedunt propius ad naturam nostram. Ita de alimentis. Hippchirurgica fors meliora Chymica sunt. Non ergo Chymica simpliciter, utpote cum duarum classium suffragiis uincantur. Quae quaerunt Chymici in mundo medio non sunt. Praeferenda antem, quae sunt. Illud probatur quinta essentia, quae circa nos sit nulla. Pag. 81. apol. Hippoc. si Chymica non sanant nisi similitudine: Sunt inutilia, quia sanatio est per contraria. Destructum integro anteponendum. Chymica sunt res destructae, quia Uulcanus, quo parantur, est destructor operum naturae. Naturam natura spoliatis & accidentariam formam in locum naturalis introducitis. " Omnino foecundum est hoc argumentum & secum trahit plura alia. Nos compendiose instituamus confutationem per syllogismos. " I. Schola Parisiensis suo iudicio praefert Chymicis decocta, infusa, expressa. Haec ergo praeferenda, Chymica postponenda. " Negatur sequi. Scholae Parisiensis iudicium hic nullius est autoritatis, quia litigans pars non potest esse simul testis & iudex. Deinde autoritas non recipitur, nisi artificum peritorum, prudenter, & sine affectu pronunciantium: Item si sint boni honestique. Ut ut sit; de caeteris scholae istius Censor imperitissimus est Chymiae. Confutatio Riolani sophismatum. Quid mirum si pronunciat, ut thamiris de pictura; ut hostis de hoste? Insuper eliditur autoritas praesentium autoritate aliorum, qui in eadem schola cum laude docuerunt, eliditur ut Germanis Gallis, Italis & aliarum nationum Medicis, Physicis, & aliis secus sentientibus. " Ii. Quae antiqui sunt usus, & uulgati, exploratique, ea praeferenda nouis: Galenica antiqui sunt usus, uulgatique & explorati adeo ut etiam aniculae medicinam facere possint tuto, Chymica uero sunt noua: Galenica ergo sunt praeferenda Chymicis. " Dicimus ad maiorem: Si caetera sint paria. Alioquin iam nos oporteret uesci herbis ut ante diluuium, non carnibus: glandibus, non frumento: Canibales satiarentur rectius humanis carnibus, quam boum & sic de aliis omnibus. Discrimen est inter το ζην simpliciter ευ ζην. Minor de antiquitate est falsa. Chymica enim & ante Galenum fuerunt & cum ipso, & post ipsum, si non καθ ' έκαστα, at κατα γένη. Et eodem argumento repudianda essent non tantum omnia Arabum Galeno ignota medicamenta, uerum etiam, quae nouae explorationes inuenerunt. Cumque omne compositum denuo sit forma nouum, scriptores receptarum omnes a Galeno essent reiiciendi. Et uae tunc sedentariis in schola Parisiensi. Uos ciues Parisiani attendite. Hi uestri Medici repudiant Chymica praetextu Galenicorum ueterum, interim ipsi sedentes, & nihil nisi nouas receptas scribentes, quibus necesse est fieri nouum medicamentum. Rarissime adhibent etiam compositum uetus solum. Imo quae hodie etiam ex uetustis componuntur hoc ipso noua sunt plaeraque, quia ueterum plurima ignorantur, cogimurque substitutis uti. Quis audet gloriari, se uetere uti per omnia Theriaca? si uetere utimini medicina, cur non assequimini gloriam ueterum: Cur nouas formulas auditis? Cur non eo argumento omne compositum repudiatis, quia simplicia compositis sunt priora, antiquiora, usitatiora? Quidam contendunt Galenum etiam desiderasse artem nouam segregandi, uoto Galenico ars nostra uetus & Galenica est. Quod attinet usum uulgatum, exploratumque, nihil obstat Chymicis; quae iam sunt exploratissima: sed utrumque aliquod maius requirit, nempe non tam uulgarem usum quam artificiosum & prudentem. Uulgus etiam in Rhabarbaro peccat; & quidem in illis Galenicis longe magis, quam in aqua ardente, & aliis destillatis, quae plurima melius facere & usurpare didicit plebs, quam Doctores scholae aduersantis. Imo a Chirurgica fece olea stillatitia peritius usurpantur & salutarius multis uetustis compositionibus. Sed de his non ita simpliciter disputari potest, cum multae res uariare queant tutum & salubrem brem usum non in medicinis tantum, uerum etiam in cibis, balneis & aliis usque ab initio mundi usurpatis. Est ut nouum Chymicum sit efficacius & conuenientius, uel etiam habilius uetere integro: Est ut integrum. Nihil contemnendum. Omne Dei donum praeclarum est suo loco & modo. Nolumus autem hic patrocinatum nebulonibus Paracelsicis, & impostoribus, qui quiduis fingentes pro medicamento porrigunt. Loquimur de his, quae ratione & experientia constant, & in artem uenerunt iudicio sapientum, licet inuentione possint esse recentia. Chymica artificiosa Galenicis artificiosis conferuntur, & non scelera magisteriis & essenti is probis. " Iii. Spagirici ipsi nonnulli cum aegrotant, anteferunt Galenica Chymicis: Horum ergo iudicio sunt anteferenda Galenica. " Resp. Elenchus est a dicto secundum quid. Si caetera forent paria pariter uterentur. Proba uero, quod simpliciter anteponant. Hic es magnus malus piscis. " Iu. Medicamenta aut primis qualitatibus ualent, aut secundis, aut tertiis: seu omnino uel alterando, uel purgando: In omnibus anteferenda sunt Galenica, Chymicis: Omnino ergo sunt anteferenda. Assumtum probatur I. de qualitatibus primis. Aut refrigerandum est, aut calefaciendum, aut humectandum aut siccandum: Et quidem priora duo formalia sunt, posteriora, materialia. Chymica nullum faciunt commode, Galenica faciunt. Haec ergo illis praeferenda. Minor patet, quia in formalibus seu actiuis Chymici calida plus iusto faciunt calida, ita ut in acutis morbis nullius sint usus: Galenica uero id non patiuntur: Frigida uero efficiunt calida adducto igniculo per ignem: id quod non euenit Galenicis. Materialia uero seu passiua plane nullum locum inueniunt in Chymia. Necessario itaque hic praeualent Galenica. Ideo uero non inueniunt, quia Chymicis sunt mere formales & effectiuae essentia. Ii. De qualitatibus secundis. Hae non possunt praestari ab Alchymia, quia meras species procreat, & materias abiicit, cum materialibus potentiis: possunt autem praestari ab integris materia uestitis. Integra ergo praeponenda. Iii. De tertiis. Autalterant occultis, aut purgant. Neutro conueniunt Chymica, bene uero Galenica. Haec ergo praeferenda. Probatur minor, quia tertiae qualitates sunt a temperie. Sed hanc soluit Chymia. Soluit ergo & uires occultas. Idem patet experimente, quia purgandi uis perit destillatione alterandi non manet integra, exemplo olei & decocti anisi. " Resp. Negatur assumtum syllogismi, propterea, quod euenire possit, ut uel paria sint, uel Chymica, quoque praeferenda. Ad primum syllogismum respondetur, quod erret elencho accidentis, & a dicto secundum quid. Fieri potest, ut aliquis operarius male operetur, sed crimen non est artis. Deinde sensui occurrere potest aliquid ualidius effectum; sed hoc est a collectione uirtutis. Insuper Chymia facit tam frigida, quam calida ad omnem, usum actiuarum qualitatum: Et si temperatio requiritur, facilius eam assequitur, quia Chymica sunt diuisibiliora, & actiuiora. Galenica quia minus apta ad miscendum, uixlongo tempore coeunt & temperaturam faciunt. Imo quas receptas ex tempore scribunt Galenici, ea ante inceptam actionem & passionem praebentur, separarique facile in corpore possunt. Quae est uesania tantopere gloriari de mistione & contemperatione? confunde uero aquam rosaceam, aqua melissa, mirabor, si possis segregare. Statim enim fit mistilium unio propter expromptas uires & contactum per minima. Itaque & statim fit contemperatio. Hac de causa Chymica longis parasangis sunt anteferenda Galenicorum compositionibus, quibus tamen suum honorem suo loco non detrahimus. Est & imperitia operationum Chymicarum asserere, Chymicorum essentias fieri calidiores [ Nota. Censor accusat Chymicos destructionis temperiei. Si hoc fit per putrefactionem, modo uerum scribit Aristoteles, debent Chymica non calidiora, sed frigidiora fieri. Sed Elleborum Censori tali ] quod comprobat destillatio per balneum. Et si hae sunt uituperandae cur non magis decocta? Chymicae essentiae antequam ad destillandum imponuntur: digestione, quam putrefactionem uocant, prius soluuntur. Deinde essentia separatur citius, quam in eam agere calor possit. At in decoctis fit longe secius. Nam tum propter crassitiem res coguntur substinere ualidiorem ignis impressionem, & constantius quoque empyreuma ( uti Censor de ferro & uini spiritu loquitur ) tum propter difficultatem separationis diuturno igni sunt crucianda, saepeque liquor augendus: Sed rident pharmacopoei istam accusationem, quibus constat plus aquae fontanae adiici herbis caeterisque rebus ad aquas & olea euocandaquam ut empyreuma contrahere possint. Ad materialia quod attinet, falsum est Chymicos non habere humectantia, siccantia, astringentia. Hoc solo Rhabarbaro possumus comprobare. Extrahatur enim eius succus coctione in aqua stillatitia simplici. Coaguletur extractum ad siccum. Hoc redigatur in puluerem deturque perite ei, qui habet epaticum fluxum, uim sentiet. Ita est de extracto Gydoniorum, mespilorum Glandium & omni noomnium astringentium. Quid glutinosius succis extractis? Quid astringentius extracto chalybis, croco martis, succo serpentariae, Tormentillae, Gallarum omphacitidum & similium? Ita de glutinantibus & solidantibus, & affinium facultatum rebus sunt Chymicis magisteria: sunt essentiae materiales & formales. Fatuus Censor etiam calumnia peccat, dum putat Chymicos ista facere destillando. Non inquam hoc omnino modo, licet & destillatio ascensoria, descensoria, inclinatoria, per lacinias & aliae ferraginem praestent siccantium, humectantium, astringentium. Abiiciunt Chymici non omne materiale, sed inutile & feculentum tantum. Et quomodo credere potest Censor, id facere Chymicos, etiam si sic loquerentur? Quae res Chymica non est materiata, licet respectiue dicatur formalis? In occultis inuertimus argumentum. Aut enim purgationem commodissimam requirimus & habemus magnum cumulum omnis generis extractorum purgantium ( experiatur tantum extractum mechiocanae per uini spiritum, uel uinum menstruo relicto cum essentiis, Esulam quoque & Elleborum nigrum & Rhabarbarum uino, uel aquis infundendo aut coquendo extracta & separata, uim sentiet ) aut postulamus alterantia specifica, suntque omnino praesto. Si enim ut blaterat Censor, nostrae essentiae sunt formales: formas autem sequitur specifica uirtus, non possunt destitui occultis potestatibus. Item si crasis est forma mistorum: nos autem extrahimus formam, quae dementia est nos accusare corruptae crasis? Quis unquam audiuit tam stulta? Iam autem siue extractis utendum sit purgantibus, siue specificis alterantibus, in omnem euentum longe commodiora habemus, quam Galenici, quorum tamen remedia neutiquam contemnimus, sed suo in honore relinquimus. Nam & delicatis nauseantibusque cocturas & misturas copiasque Galenicorum, inseruire possumus, & celerrima remedia, ex nostris officinis promere, in quo saepissime deficere praeparationes Galenicas quid est quaeso notius? An nos hoc dicimus, quia odio habemus artem Galenicam? Minime uero. Libenter enim eam amplectimur, & honore eius fruimur. Sed ueritas nos cogit dicere, quod res est, & defectum ueteris exercitii supplere, non tam nouis Chymicis, quam non ita uulgo expositis, Nihil enim per se cedunt Galenicis qua sunt Galenica, aetate. Heurnii experimentum singulare, non potest catholicum in artem inferre. Detur aliter dispositus homo, mutetur tempus, uehiculum, praeparantia, & alia, mutabitur experimentum. Eodem argumento quodnam praeceptum artis non potest euerti? plurima accidentium turba saepe impedit per se agentium potestatem, num ideo haec non sint per se agentia? Utrum autem occulta potestate operantia iuxta crasin misti medicamenta paremus an non, experiatur Censor, si placet opii succo uel destillato liquore. Periculum faciat hydtargyro sublimato, & arsenici floribus: Sed sine periculo tantum exploret flores sulphuris, sintne sulphur, an non. Si enim crasis periit, non potest amplius sulphur esse. Sed elleborum dementi. " U. Naturae familiariora praeferenda; Medicamina scholae Parisiensis sunt familiariora naturae, quam Chymica; Medicamina ergo scholae Parisianae sunt Chymicis praeferenda. Minor probatur specialibus exemplis. Nam Parisiana sunt decocta, infusa, expressa, solida, ut pulueres, tabulae electaria etc. quae naturae familiaria. Chymica uero sunt antimonium, & praecipitatus, quae naturae aduersa. Probatur & maior autoritate Mesue & argumento, quia salubriora. " Resp. Maior uera est secundum quid. Si potest perfici curatio naturae familiaribus, quales sunt cibi, hoc quidem melius: Hipp. uel Thessalus in lib. de alimento. Nam iuxta Hipp. optimum est in cibo pharmacia. Deinde hoc quoque satius est, si non quidem familiaribus, attamen benignis, ut in affectionibus, & morbis leuioribus, naturis facile mobilibus, etate, tempore. At ubi morbi malignitas exuperat omnem uim blandorum, utendum est illo: " Extrema extremis: Et: Quaecunque non sanat medicamentum, ea ferrum sanat: Quae ferrum non sanat, ea ignis sanat, quae ignis non, ea incurabilia putare oportet. " Euenit ergo, ut pro familiaribus sint eligenda etiam uenenamaxime si non tantum Hippocratis elleborum est uenenum, uerum etiam Riolano iudice, alexipharmaca, ut Theriaca, Bezaar, Mithridatium, Electuarium de ouo cum similibus. Minor cum sua probatione primum improba est propter sophismata accidentis & secundum quid. Fieri possit ut Parisiano rustico salubrior sit bonus haustus decocti absynthii & sennae: Sed non ciui delicato, non puero, non tenerae puellae, non Regi, non ea aetate, morbo, tempore. Deinde prosyllogismus imparia sumit pro paribus. Quid enim attinebat mitia medicamenta conferre cum fortibus Chymicis, nisi studio calumniandi? Si nos ideo pilulas de hermodactylis, de lapide lazuli, & omnes diagridiatas, & colocinthide, Ellebororum bene saturatas repudiare uellemus postponereque Chymicis, quia Chymici habent extractum mannae, extractum cassiae, extractum Tamarindorum, Rhabarbari, alomnes, Mechiocanae, prunorum & similium, num tibi uideremur uiri boni? Sed cur teipsum suspectum inuidentiae & mendacii facis? Si uerum est, quod scribis Chymicos dare antimonium & praecipitatum praeseruandi causa sanis etiam quotidie, necesse est hec medicamina ita praeparata esse, ut sint oue blandiora, nec uim inferant naturae. Hinc in te retorquemus telum: " Benignius mitiusque operantia in morbis ad recuperandam sanitatem aut praeseruandam in metu, sunt praeferenda: Chymicorum remedia, & quidem etiam stibium & praecipitatus singulari arte praeparata, operantur in morbis benignius, itaque sunt blanda, ut indies dari possint ad praeseruandum, secus fit uel in cassia, senna, Rhabarbaro, etc. Parisianorum: Chymicorum ergo remedia praeferenda. Ui. Quorum uis in praeparatione manet integra, ea sunt praeferenda aliis, quorum non manet: Parisianorum medicamentorum uis in praeparatione manet integra, Chymicorum non manet. Parisiana ergo medicamenta praeferenda Chymicis. Minor probatur: quia schola Parisiensis cum coquit, infundit, exprimit, uim retinet: quia ea in ius deponitur. Sed Chymici extrahendo, destillandoque eam perdunt, quia temperiem diuellunt. " Primum dicimus ad maiorem, quod Elencho secundum quid fallat. Nam si illa uis erat nocitura, praestat non manere integram, ut cum porrum, coepe, tilla, uipera & alia coquuntur, assantur, cremantur & in calces uel cineres rediguntur. Ad minorem respondemus, fieri posse, ut tanto sint nocentiora Parisiaca, ut cum scammonium & colocynthin praebent integra: quae cum Censor ipse ita doceat praeparare, uti & elleborum, ut multum deminuta ueniant in usum, ueluti in Diagridio, Trochiscis alhandali, & pomo asso prius ellebori surculis confixo & c. necesse est, ut seipsum falsi redarguat. Chymici uero cum respectu & non ita simpliciter de medicinis disserunt. Integram uim uocant non ratione simplicis, ex quo faciunt medicamen, ( Nam sic uenenatae quoque & noxiae qualitates essent retinendae cum suis succis & spiritibus ) sed ratione finis & usus. Hic licet aliquid perdiderit simplex, satis est tamen uis ea, quae conficere morbum queat. Hoc modo euenit ut mentiatur Censor, Chymicorum uim non manere integram. Sed & nonnulla ex parte mentitur sensu priore. Nam Chymica extracta uim ad sensum habent maiorem, quam integra, quia essentia nuda nudo organo occurrit, estque fortior unica, quam dispersa. Fabulam de luxata aut soluta temperie refutant sensus ipsi. Sic ergo contra Censorem: Quorum " Quorum uis medica ad effectum consequendum manet integra inter praeparandum, licet pereat noxia qualitas, ea sunt praeferenda secus se habentibus. Chymicorum medicaminum uis ad destinatum effectum manet integra: non autem scholae Parisiensis coctionum. Chymica ergo his praeferenda. Probo minorem. Nam uulgares coctiones plaerumque fiunt aperto uase; raro peraguntur diplomate. Illud est cum certa uirtutis, nisi fixum eius subiectum sit, iactura: hoc tam Chymicum est, quam quod maxime. Ergo hinc gloria redit ad Chymicos: inde infamia ad officinam Parisiensem. " Et hoc potest pluribus demonstrari, atque etiam ad oculum collatis inter se medicaminibus comprobari. Conferatur enim oleum anisi cum decocto Parisiensi, & sic de caeteris. Unica gutta possic esse efficacior integra libra decocti uulgaris simplicis. Quod autem obiicitur experimentum Heurnii; id accidentis Elenchum habet. Nam colica ista talis fuit, ut non debuerit oleo sanari, sed potius dilui propter mordacem humorem in intestinis harentem; quem rectius soluto mannae in extracto capi, uel stillatitia eiusdem maluaticoque sustulerit aliquis quam anisi oleo. Non omnia omnibus conueniunt. Non fecit id tam uis anisi, quam decocti liquor. Deinde, porto etiam sic argumentemur: " Quorum uis genuina manet in praeparatione, ea sunt anteferenda his, quorum non manet: Chymicorum extractorum ex simplicibus, aut quae loco simplicium sunt, genuina uirtus manet: Galenicae scholae Parisiensium in receptis, & tot compositionibus non manet, Chymica ergo extracta ex simplicibus sunt anteferenda tot cumulis receptarum & compositionum scholae Galenicae Parisiorum. Minorem probo: quia in compositione perit actus simplicium; Et cum temperant, miscentque hoc illud, certum est alterum alteri resistere, & uires simplicium non posse manere integras. Dicet Censor, at moliorem eliuimus. " Sciat hoc argumentum militare magis pro Chymicis, ut desinat tandem nostram artem Diaboli inuentum appellare, propterea destrui uim simplicium & crasin putent. " Uii. Quod minus laboriose, breuioreque tempore praeparatur, quod ui ius uenit, quodque st efficacius, praeferendum est operoso, prolixo apparatu constanti, cariori, & inefficaciori: Scholae Parisiensis Galenuae medicamina minus sunt laboriosas etc. Ergo etc. Minorem probemus pro Censore: Quia Theriaca Diaphoenicon & confectio Hamech ( ne de caeteris dicamus, & forte etiam oleo Scorpionum Matthioli ) breui paratur facili fit opera, uilissimo uenit, & est efficacissima, nisi ubi aqua haeret. Contra uero cum extrahendum Rhabarbarum est, aut Thrriata etiam ipsa, tribus il potest uix fieri annis qui etiam tristibus uix sunt horae: sumptu maximo utpote trioho arifere, magno cum apparatu usque ex India petendo uasa quae in ui inia habet uitrarius uel figulus. Chymico opus est semestri spacio ad opiatas & getendas: sed Galeni us id assequitur mense Chymico qui interdum est paucarum horarum. " Scilicet Ad uires cum peruentum est. Theriaca non potest aluum sistere etiam senna praepota, non potest ne porri quidem uenenum irritum facere, nedum Scorpionis ( Loquor autem de uulgariter euenientibus & Theriaca uti hodie paratur & plaerumque diuenditur, de qua certum est, quod non sit antiqua Andromachi, uegaleni ) At Fernelii destillatum sanat quartanas, & grauissimos morbos uix uno atque altero eoque pauco haustu. Si spectes pretium fatendum est, id metiendum esse non tam rebus & opera, quam uendentium & ementium affectu & caeteris circumstantiis. Unde euenire potest, ut Fernelii haustus constet semuncia, sed Galenicorum Theriaca uncia integra paribus ponderibus & dosi. Ita bene probatum est assumtum Censoris. Nos alioquin adderemus ad maiorem quod solum efficaciae argumentum uim habeat internam: caetera sint fortuita, & careant Elencho. Quid enim si tam in parato forent Chymica, quam Parisiana Galenica? Aeque cito corripi potest, imo compendiosius uasculum Chymicum, quam ampulla Parisiensis: Maxime uero in peregrinationibus ubi non licet plaustia Medicinarum circumferre, sed in angustam pyxidem uis amplissima est concludenda. Sed si celeritas effectus est perpendenda in maximis formidandisque malis, Ferpelii destillatum citius subleuabit apoplecticum, quam Theriaca Parisiensis. Iam itaque maior haec erit: [ Tabernae montanus plus uirium tribuit semunciae syruporum Chymicorum, quam tribus unciis uulgarium, & egregie scholasticos istos Medicos achymos exagitat. ] " Efficacius anteferendum inefficaci, respiciendo nempe ad auxilium in morbo coleriter, tuto & grate curando. " Assumtio est ridenda. Quomodo enim & quam celeriter compendioseque parant Parisit? Coquunt, infundunt, exprimunt, colant. At inquam haec omnia faciunt uel aeque celeriter, uel etiam citius Chymici. Ad uim quod attinet, si caetera sunt paria; etiam hic paria obtinent Chymici. Nam ex rhabarbaro bono aeque bonum extractum & infusum parant ac Parisiani; Et cum hae operationes magis sint Chymicae, quam Parisiacae, gloria Chymicorum est magis. Et citius Chymicus extrahit ex integris tusis aut quassatis, quam Galenicus, ex diu selectis, exiccatis repurgatis. Quocirca assumtum eris iustius hoc: " Chymicorum medicamenta sunt efficaciora ( siue diutius, siue citius, siue aeque cito parata modo ad usum sint praesto. ) " Concluditur ergo pro Chymicis. Monendi sunt Studiosi, ne fallantur facilitate argumentandi Censoria. Nam sic facilime decipientur propter imperitiam, quae ad pauca respiciendo expedite pronunciat. Quidni enim posses concludere, nihil praeparandum esse, sed omnia integra in usum uertenda? Citius enim hoc fit, & minus operose, minoreque cum sumtu, & sunt saepe in egra imperataque efficaciora paratis, ut Hyuca cruda, cocta eadem. Tollit enim citius. Sed in multis hoc fallit. Omnes enim annosum uinum bonum praeferunt uuis & musto, si caetera habeant similiter. Ita cereuisia, medon, alimenta & caeterae res sua requirunt ad maturationem praeparationemque tempora, promunturque ad usum ex apothecis suis. Ubi officinae sunt instructae, magna ex parte hoc argumentum Censoris est inane. Extemporaneae operationes etiam Chymicis sunt celeres. " Uiii. Ordinaria & potiora sunt praeferenda; Antiqua Hippocratica & Galenica sunt ordinaria & potiora Chymicis; Antiqua ergo & Galanica sunt Chymicis praeferenda. " R. Maior limitanda est; si quidem haberi possunt, & omnino sunt potiora, tum simpliciter, tum secundum praesens institutum. Riolanus contra Turquetum pag. 31. Minor falsa est. Quomodo enim Hippocratica sunt potiora, cum par Riolanus tim nesciantur, partim in dubio sint? Galenica quoque multa nos non habemus, & compositiones mutamus antiballomenis. Noli nos ad Hippocratis tempora reuocare. Quin & si haberentur, non semper forent potiora propter circumstantias. Quomodo etiam potiora possunt esse respectu eius medicinae, quam nos hodie exercemus circa pharmaceuticen? Manca certe ea foret, si abessent Chymica. Insuper oppositio quoque terminorum pocratis temfalsa est. Nam apud Galenum multa sunt Chymiea; Et confessus est Censor Aloen lotam non differre pora reuocaab extracto. Tum enim parce & tenuiter uiuebatur, etc. Si Galenica sunt ordinaria & potiora; Et Chymica multa sunt Galenica; haec quoque ordinaria & potiora esse necesse est. Num uero solum Galenicum est ordinarium? An nullum Arabicum? Nullum recens? Quot quaeso compositiones leguntur in antidotariis Galenicae? Quin enumeras? Quaedam ei etiam falso ascribuntur. Chymica uero ex ordine tunc eiiciet illa schola eum pharmacopoeas hodie usitatas in fauillam rediget, & ex omnibus sanis stultos faciet. " Ix. Aegri a nostris ( Parisiensis scholae coctis, infusis, expressis ) maius sentiunt auxilium, quam a Chymicis. Nostra ergo praeferenda. Minor probatur non Parisiensibus erperimentis; sed uno Belgico Heurniqiue de quo antedictum quod accidentum, Elencho aegrotet. " In historia Turqueti & aliis conflictibus non legimus ista magnifica, putantque aliqui scholam non tam ueritatis Zelo, quam inuidiae telo inductam bellum Chymicum excitasse. Si illa uestra sunt Galenica, quibus usus est & Fernelius, & quae passim omnes Galenici sciunt, refutamini rerum & operum & testimoniorum eusdentia, tam in diaeretica, quam chyrurgica, & pharmaceutica. Et hoc si καθ ' ολου iudicandum est, seu simpliciter. " Aula regia quaedam magis iuuatur Chymicis. Haec ergo anteferenda caeteris. In tota Europa & India alicubi aegroti maius emolumentum senserunt & sentiunt, a Chymicis, quam Galenicis. Haec ergo illis postponenda. " Uti placet argutia? sin relate, fieri potest, ut hoc magis prosit illo, & non tam quia efficaius est, quam quia peritius usurpatum, aut etiam fortunatius. Nam & fortunam non respuebat senex ille Cous. Medicina non tam est in notitia, quam in actione perita & prudente: quia est non consentientem morbo ei aduersum ire; & est magis ars, quam scientia. Itaque is potior Medicus, qui potius sanat. Sed haec facessant. Adiicitur autem firmamentum de guttis & copia liquorum in obstructione mesaraei. Sed ficulneum est firmamentum, nec pertinet ad Chymicum. Chymiatros sciet ubi copia prosit, & ubi gutta: Haec qui confundit, se infamat, non Chymicam medicinam, si res agenda est magnis poculis: sunt destillata multa; quae satis copiose possunt bibi; sunt infusa, decocta, mista; omnia Chymica industria: De inflammatione & astringentibus ante dictum est. Chymiam destitutam esse acerbis frigidis, austeris, mendacium est, quod refellitur Chymiae descriptione. " X. Quae suos autores perdunt, nec leuant, postpononda sunt Parisianae scholae medicinis: Chymica perdunt suos autores etc. Ergo postponenda. Minor probatur quodam Chymico, qui aurum potabile fecerat, sed sine suo fructu. Unde in miseria periit. " Respondetur, ad maiorem de Parisianis nisi sint uenena deleteria uel alexipharmaca Riolani, quae eogantur bibere ipsi Medici. Minor falsa est. Probatio Elencho aceidentis & particularitatis est futilis & calumniosa. Quid si uestrae scholae Medici obstitissent commodis istius hominis & sic facti essent homicidae ipsi, non aurum potabile? Ridiculum autem exemplum est de inopia pereunte, ubi proferendum erat, pereuntis ui medicaminis. " Xi. Impossibilia & inania, magnisque promissis fallentia posthabenda sunt Parisianae scholae remediis possibilibus, & certum auxilium praestantibus: Chymica sunt imposibilia & magnis promissis fallunt. Ergo. Minor probatur exemplo auri potabilis, Chrysopoeia etc. Integrum aurum est cardiatum: Chymicum non. " Negatur minor: & dicitur ad probationem, quod & accidentis fallacia laboret, & mendacio, & calumnia; Uide tertiam partem commentarii. Aurum potabile, quod Chymici artifices faciunt, non est impossibile, nec uim habet impossibilem. Aliquos ei tribuere magnifica, accidentis est uitii. Et cur ab uno concluditur de omnibus? Quae haec Sophistica? Falsum est Chymicum aurum non esse cardiacum Si sit naturale. Illud enim ex hoc oritur, & arte longe fit ad medicandum efficacius. " Xii. Quae medicamenta ab his, quae uiccerunt, sumuntur, potissimum, sunt anteferenda illis quae plaerumque ab eis, quae nunquam uixerunt: Scholae Parisiensis medicam. potissum sumuntur ab his, quae uixerunt: Chymica secus. Parisiensia ergo praeferenda Chymicis. Maior probatur, quia inter symbolica facilior transitus: uiuum autem uiuo affinius: & hoc de alimentis & medicamentis pari dicitur iure. Sola Chyrurgica fortunae committuntur, per uocem Fortassis quae bene conuenit perito Medico. " Maior Maior contingentis est ueritatis. Est ut sit, est ut non sit. Neque enim praelationis autoritas pendet a uita & non uita: sed a uirtute & bona accommodatione ad sanandum. Prosyllogismus de symbolicis non ualet in medicamentis, sed in alimentis tantum. Alias transeat sane Censor in cicutam, napellum, scorpium, phalangem, uiperam, Basyliscum: modo nos non afflet & feriat. Multa sunt uiua, quae extreme abhortemus. Tantum abest ut nobis sint symbleta, Mineralibus autem etiam saepe plus fauemus omnibus uiuentibus, ut auro argento, gemmis: Minor falsa est. Nam & Chymici utuntur uiuentium corporibus idque etiam frequentius, quam mineralium. Nihil tamen conferentium aspernantur. Bene uero est, quod habeamus conferentem Censorem de chyrurgicis. Permittet ergo hic Chymicis oleum Antimonii, mercurialia, & metallica, multa, sales, crocos, calces, etc. Quid si uero etiam illa, quae uixerunt ad mineralium naturam redigerentur? Destructio dicitur omnia reuocare in elementa, ex quibus & facta erant. Exanimata non uiuis propinquiora sunt, quam uiuis, & tendunt in non Ens, seu elementa. Paruarum itaque uirium est hoc argumentum & potest facile inuerti etiam in nutrimentis, quae necesse est corrumpi ut nutriant etc. Uerum enimuero num recte scribit Censor scholam suam uti magis istis, quae uixerunt: Quaeso te dic liquido, quando uixit Theriaca, quando syrupus rosaceus, quando electuarium Diaphoenicon, pilulae, unguenta, emplastra & id genus alia? Simplicia dicet uixisset aliquando. Credo. At cum tu componeres, nec uiuebant, & forte erant etiam cadauera & stercora potius, quam medicamenta, nec postea in compositione manebant id, quod erant. Necesse est, ut compositum uixerit aliquando. quia eius forma, anima & crasis differt a simplicium crasi. Illa crasis quando unquam uixit, cum non fuerit ante fermentationem? Quando uixerunt receptae uestrae simplicibus cumulatae: Nam raro utimini decoctis & infusis; Aqua decoctionis simplex quando uixit? Sed & non debebant tibi adeo displicere ea, quae non uixerunt, quia & terra, ex qua facti sumus, olim non uixit: & in terram talem redibimus. Quid non constituitis ex elementorum concursu in mistis tam animatis, quam inanimatis? Quando illa uixerunt? sed & nutritis spiritum animalem & uitalem aere elementari. Negant haec uiuere: sed litigant iudices ipsi. At cum sint uitae instrumenta proxima, non usu adeo a uita sunt aliena. Quomodo aer potest fieri tam subito familiarissimum uitae instrumentum si sunt asymbleta, quae uixerunt, & non uixerunt? una pars spiritus ex sanguine conficitur, cuius materia forte uixit. At aer uixit nunquam, nisi platonice, aut paracelsice, nisi forte, ut uocatur, est anima, quae in pulnones trahitur. Ignorabat Deus istam conuenientiam, cum serpenti diceret Terra uesceris: ignorabat cum Istaelitas nutriret manna. Mel quoque, nunquam uixit. At saluberrimum est ad uitam seruandam in senibus. Censor ex pane faciebat metallum, & uicissim ex metallo panem, omniaque redigebat ad unum chaos. Tandem ergo facienda est familiaritas inter uiuentia & non uiuentia, potissimum cum ad uitam nostram nihil sit conuenientius aqua, igni, aere: unde uita indignis istas res interdicunt leges. " Xiii. Quae circa nos sunt, praeferenda iis, quae absunt: Galenica Parisiensia circa nos sunt: Chymia non sunt. Galenica ergo Parisiensia praeferenda Chymicis. Minor probatur, quia Chymici faciunt, quintas essentias, quae non sunt in mundi medio. " R. Maiorem declaramus nisi scilicet corpore & corporali, contactu absint quidem, uirtute tamen assint. Inde enim fit, ut etiam coelo, & stellis utamur ad salutem nostram, licet tantum distent a nobis, quantum eorum loca. Inde etiam rapimus coelestes ignes. Inde lunam, solem, saturnumque excipimus motu, & lumine; aut etiam influxu; unde humorum motus, & crises Galenicae. Minorem indignam responsione irridemus. Quid enim si in America, aut India orientali medicinam faceremus? Ad nos perferuntur scripta Parisiensium. Sed cum utimur eorum receptis non sunt tam diuinae manus apud nos, quam apud suos autores. Germanorum uentres differunt a Parisieusium scholasticarum abdominibus. Probatio de quinta essentia supra est refutata; mirumque est tanta deliria in illa schola scribi & uulgari posse. " Xiiii. Quae medendi arti praeceptisque sunt consentanea praeferenda his quae eis adeo non respondent ut etiam sint contraria. Galenica Parisiorum praeceptis artis medicae sunt consentanea. Chymica uero aduersa. Illa ergo his praeferenda. Prosyllogismus minoris: quia regulae medicae, contraria contrariorum remedia, astipulantur Galenica; Chymica aduersantur quae ut dicuntur similia similibus curare. " R. Minor opinione, dictioneque nititur non re ipsa. Natura operatur per se suo modo semper, siue tu dicas effectum fieri opponendo contraria contrariis, siue similia similibus roberando; & potest utrumque simul esse in uno: potest esse in diuersis. Contentio puerilis de contrariis & similibus cum omnib. ut propositum contra morbum agere pro natura, quibuscunque sane instrumentis, per se aut per accidens id consequamur. Quercet. lib. I. de med. prisc. phil. cap. 8. " Si morbus est affectus contra naturam actiones, laedens: Utique contrarius est balsamo nostro etc. " ubi morbo opponit remedium contrarium quod tamen est naturae familiare uideat Censor quam uere Quercet. accuset. " Xu. Destructum postponendum integro: Chymica sunt destructa uulcano; Galenica integra. Ergo Chymica Galenicis postponenda. " Maior contingens est. Saepe euenit; ut destructum anteferatur si quidem ita loquendum est cum alias destructum sit non ens, cuius nulla adiuncta, nec effecta. Testimonio nobis sit Galenus, qui uiperas non exhibet integras, multaque calcinat & in cineres redigit. Sed & compositiones omnes in se habent res, quarum actus per se non est: de hoc autem etiam ante. Minor falsa est. Nam Chymica sunt generata, non destructa. Uulcanus enim noster licet destruat aliquid, tamen arte rectus inde gignit praestabilius, quod magis generatum dicitur respectu perfectionis ad usum perfectum. Caueant autem Galenici, ne utantur mortuis, infusis coctis, expressis, quia sunt res ex integris corruptis. Xui. In Breui discursu pag. 37. usque ad 62. tractatur argumentum de purgantibus & alterantibus, quod quarto loco supra est productum. Purgantia & alterantia. Quia uero modus tractationis non nihil uidetur ab illo differre, non pigeat nos discendi caussa doctissimum Riolanum ( Hunc enim se appellat autor in eo discursu, atque etiam indicat signo in apologia ) auscultare. " Comparaui, inquit, nostra decocta cum nostris destillatis: nostra infusa & expressa cum extractis: nostraque praeferenda esse demonstraui: Quia totam uim alteratricem uel purgatricem deponerent in liquorem, qui instar materiae primae, capax externarum omnium impressionum eas non aliter, quam cera mollis excipit: Destillatione perire uim purgatricem, quia corrumpitur temperies partis, perit substantiae similitudo uera & germana caussa purgationis, quae est sententia Galeni etc. Pag. 60. de alterantibus: omnis fere morbus est intemperies uel nuda uel cum materia. Ibi alterandum contrario: hic purgandum specisico. Alterantium actiones pendent a temperamento, quia contraria sunt eiusdem generis calefacientia & emollientia pugnant, qualitate materiali aduersus intemperiem materialem. Proinde alterantia magna ex parte sunt materialia. Item fluxus sistitur astringentibus, quae debent esse terrestris & crassae substantiae autore Galeno: item acerba, austera: sed tamen materiae illigata forma, non sine temperie, quae requiritur ad formam & perfectionem rei inanimatae. Iam autem temperies destrui dicitur a Chymicis. " Ex his nascitur syllogismus talis: " Quod totam uim alteratricem uel purgatricem deponit in liquorem capacem impressionum externarum, id praeferendum his, quae non deponunt: Decocta scholae Parisiensis & infusa expressaque totam uim alteratricem uel purgatricem deponunt in liquorem; non autem destillata & extracta Chymica. Decocta igitur scholae Parisiensis, item infusa & expressa sunt praeferenda illa quidem destillatis, haec extractis Chymicis. " Hic desideramus probationem maioris & minoris. Comparentur elixa assis. Illa deponunt, haec non deponunt sed intra se seruant. Ideo & illa natura sua aridiora, haec humidiora iudicantur. Utra preferenda? Sed & si nullus talis liquor, qui instar materiae primae excipiat uim, assit, sed fiat ut cum exprimuntur uuae, limonia, nuces, oliuae & c. Num uidebitur tibi praeferendum, quod incoquitur aquae pure? minime uero. Oblitus est Censor hypotheseos, si in liquorem sit essentia rei cum uirtute transferenda. Alioquin aberrasset a scopo. Nam Chymici multa in suo succo digerunt, & postea destillant. Insuper manifesta falsitas est in eadem maiore. Nam finge per modum alterationis aquam mutari a Rhab. incocto, & sic uim accipere: at falsum est, hoc anteferendum esse ei, quod non accipit uim, sed essentialem succum ipsum. Figmentum stultum est decocta uim deponere in aquam, quae sit instar materiae primae accipientis impressiones. Decocta siue Galenica, siue Chymica praesertim solubilium succorum accipiunt ex rebus incoctis seu una elixatis siquidem sunt elixabiles, non uim tantum, sed & humorem insitum, id quod scire Gensor uel ex Aristotele de elixis poterat. Et hoc ipsum fit etiam in extractis per infusionem, & expressionem affuso liquore. Unde patet & stultam esse comparationem destillatorum cum coctis, extractorum cum infusis & expressis. Fortasse uoluit destillata nec uim, nec succum seu essentiam educere, & sic meliora esse decocta: sed falsitatis redarguit hominem communis experientia. Nam additis liquoribus per destillationem educimus simul olea, que non tantum sunt uirtus rei, sed & essentialis pars quedam. Cum uitriolum, sal, stibium, hydrargyrus & similia, destillantur, itidem exeunt subtiles essentiarum partes siue liquore aliquo addito, siue nullo. Minor est mirabilis in nostra Germania. Fortasse enim Parisiis elixant non elixabilia, ut sic sola uis migret non autem sequat succus. Sed homines redarguent coquae ipse. Alias Philosop. decreuerunt qualitates non migrare de subiecto in subiectum, & sic non deponere uim ullam, sed aut nouam excitare in disposito, aut una traiici essentiale quippiam. Non itaque refert etiamsi in destillatis & extractis chymicis uis non transferatur modo essentia sequatur, aut alteratio ad naturam alterantis. " Quod natura non patitur nec fieri potest, id non potest esse melius, nec praeferri ei, quod fieri potest. Illa depositio uirtutis totius in materialem liquorem non potest fieri, nec admittitur a natura: Destillationes autem Chymicorum & extractiones plane sunt ipsius naturae imitationes & effecta. Depositio ergo Parisiaca non potest praeferri destillationibus Chymicorum Maior manifesta est, quia Entia & possibilia, & uera proponenda sunt non Entibus impossibilib. falsis. Minorem ante probauimus. " Superest & 17. argumentum de alterantium materiis, cuius uis est in eo, quod illa sint materialia; chymicorum uero essentiae formales: illa cum crasi propria: haec sine crasi, utpote cum haec sit destructa destillatione. Uerum de his supra. Nunc conemur & nos aliquid pro Chymicis anteferendis dicere; sed cum protestatione nos alioquin integra Galenica in artem recepta non aspernari: Deinde hypothesi posita maxime ad aetatem Hippocratis respici quandoquidem eam nobis proposuit Censor. Sic ergo primo loco argumentari Chymicorum tyrones possunt. " Quae tum sua natura quaenam sint, noscuntur, tum qualia sint, & quae praestare in medicamento possint, ea ignotis aut saltem incertis dubiisque praeferenda sunt. Pag. 31. Antiturqueti non uult Riolanus reuocari ad tempora Hippocratis. In comparatione Chymicorum medicaminum hodie inter nos instituta cum Hippocraticis, uti ea fuerunt tempore Hippocratis, quo Censor dixit medicinam caruisse Chymicis, & ideo etiam hodie carere eodem modo posse, Chymica quae qualia, & quarum uirtutum in effectu sint noscuntur; hyppocratica uero aut non amplius cognoscuntur aut dubia sunt & extra usum. Chymica ergo his praeferenda. " Minorem quis non confiteatur esse ueram, si sciat in hodiernis tot numero antidotariis nihil legi Hippocraticum ( si balanos ex melle, clysteres, & alia pauca magis simplicia, quam composita excipias ) & dubitari etiam de Elleboro Hippocratis, sacra nimirum anchora medicinae Hippocraticae, ne quid dicam de aliis ut Silphio, peplo albo, unguento Bachario, & c. In 1. de morb. mul. fit potio ex Cnestro, quod aliqui dicunt esse radulam: sed hoc loco neutiquam. Calamum odoratum nuper agnouimus. Cuminum Archyopicum norunt uix ulli certo. De spina Aegyptia, & acacia quantae sunt contentiones? Cneorum uolunt casiam esse: Hyppophaes carduum fullonium. Sed ex libr. de internis affect. apparet purgantia esse quale granum Cnidium, de quo & ipso sunt lites, ubi nitrum aegyptium rubrum? Ipse ipse censor negat se uti scamonio; at Hippocrates dedit succum eius. Dedit Elaterium, grana Cnidia ( de quibus etiam certatur ) ad sexaginta: Cneorum; Neropum & alia quorum etiam nomina taro audiuntur in scholis. Utitur plaerumque herbis creticis. At uix nuper diligentia Clusii factum est, ut aliquae innotuerint amplius, quam pridem. Qui ignorat, quantae sint concertationes de simplicibus tempore Hippocratis, Theophrasti, Dioscoridis, Plinii etc. usitatis, consulat rei herbariae scriptores, Magnam inueniet copiam, adeo, ut etiam de Hyssopo sit dubitatio. Quot uero sunt formulae Hippocraticae & sanationum modi hodie in usu? Praeceptis uix seruatis ( nam & ex his non omnia obseruantur, multa adiecit mutauitque usus, multa reiecit ratio, ut absurda, praesertim circa Physiologiam, pharmaceutica fere tota est in aliam uersa: Diaeta longe utimur alia, nec eadem omnino Chyrurgia. Quis sit tam iniurius in Deum, naturam, & profectum seculorum post Hippocratem, ut anteferre ausit illa prisca hodiernis. " Ii. Quae in maximis malis ( apoplexia, suffocatione, Epilepsia, syncope etc. ) uelox, iucundum, tutumque & conuenientissimum praestant adiumentum, proculdubio praeponenda caeteris, quae id uel nequeunt, uel non tam bene queunt. Istius modi uero sunt Chymica: huius modi Hippocratica. Iii. Quo studiosius quid elaborandum est, & ad usus medicos commodius redditum, id propter accedentem ad naturam industriam summam, eo praestabilius est non ita elaboratis. " Necesse enim est ignauum manere & inhabile id quod minus solerter praeparatum est. Corporea enim inquinamenta. & crassities quaeque inter nascendum accesserunt, & non faciunt nisi ad corpulentiam, uirtutumque substantiam & subiectum primum continendum, & externa quaedam seruitia praestanda: quaedam etiam ab iniuria coeli & aeris caeterorumque circumstantium contracta; si adhaereant, nec industrie separentur, uires essentialium impediunt, nec sinunt paulo calore in actum perduci; contra uero se habent chymice praeparata. " Iiii. Quae non tantum in Diaeta sunt facilioris restitutionis, nutritionisque uerum etiam in uirium lapsu tanquam diuina: in Chyrurgia admiranda, in pharmaceutica adeo praeclara, ut praeparationes eorum cogantur amplestietiam hostes: ea proculdubio anteponenda sunt secus se habentibus. Chymica esse tam praecellentia, minus autem Hippocratica a Censore uocata, sole meridiano est clarius. " In Diaeta enim ea reficiunt magis, quae per coctiones aut expressiones aliosue modos sunt extracta, ut iuscula, uina noblia, aquae caponum, & similes analepticae per infusionem, elixationem, uaporationem, destillationem ec. epulae & potiones procurate: in confortantium numero plurimae sunt aque cordiales, foris intusque cum admiratione usurpate: sunt multae alexipharmacae praestantissime: omnino Herculis encomium susciperemus, si de singulorum eiusmodi medicaminum copia & uirtute exploratissima uellemus multa dicere. Apud Hipp. Hippocratici ipsi dum infundunt, coquunt, exprimunt; separant, clarificant, Chymicas operationes imitantur. ipsum multa sunt Chymica, ut liquor mandragorae, Ol. Fateri ergo necesse habent sic praeparata esse ad usum medicum praestantiora. " U. Quorum usus latior est pluribusque inseruit cum iucunditate, ita ut non subuertantur naturae delicatae horribilium nausca, ea potiora: Et talia sunt Chymica, non Hippocratica: " quorum ueratra, peplia, Cantharides, mandragoras senectas serpentum. Cedrinum Extr. ex tada cum uino: Elarerium, ranunculum, Thitimalidos, Cyceones protabidis, Thapsiam, grana Cnidia, sordes defrictas, stercora, & similia uix ferrei uentres assumserint hodie: unde & tanta copia extitit nouorum medicaminum, ut uetera plane sint obscurata & in desuetudinem uenetracti plures: succi ex tracti plures: rint, & adhuc malumus Chymicis aduersari. " Ui. Sem. Extract. Chymica ab antiquo maiore fuerunt in admiratione magisque commendata, adeo, ut etiam in arcanis Regum & sapientum retenta a uulgi usu fuerint remota. Erui etc. " Id satis paret ex Auicenna, Mesue, Bulcase, Rhale & similibus. In uulgus missa sunt uulgaria medicamina cum praeparatione sua magno numero propter uilitatem. Chymicorum praeparationes non cuiuis sunt manifestatae. Sed non est, ut multa usurpemus argumenta: quanquam Hippocrates in 4. de morbis multis utendum censeat ad opiniones fortiter inhaerentes. Ut in unum conferamus plurima, praestabiliora dicimus esse formaliora, actiuiora, quae celerius in actum uocata laboranti succurrunt naturae; quae dexterius possunt adhiberi siue foris, siue intus: quae excrementitiis sordibus & cadauere sunt liberata: quae ad eam dignitatem, nobilitatemque & uirium excellentiam sunt perducta ut respectu caeterorum formales dici recte iureque possint essentiae, analogae quintae naturae & elemento stellarum; imo & animae, spiritibusque cum calore & humore insitis conferendae. quae in sua natura omnium sensuum iudicio sunt praeparatione & substantia praeclara, usu uero iucunda & efficacia, experientiaque comprobata, & si quae sunt alia priuilegii & praecellentiae, argumenta, quae habere Chymica artificia tam sciunt sapientes, qua ignorant negantque deliri, ob hoc ludibrio expositi omnibus bene constitutis pharmacopoliis, seruitiis pharmacopoeorum, famulitio principum, lixis coquorum, & chyrurgorum calonibus, ut taceam Gynaeceorum aniculas & ministras, quarum experientia, sensu & ratione longe antecellunt odoramenta Chymica & ornamenta, ut aquae odoratae, balsami, tincturae cosmeticae & huiusmodi. Accedit, quod rationes Censoris neutiquam sint tantae, ut chymica post habenda esse conuincant, sed potius palmani eis relinquant, & pari ui etiam Hippocratica, Galenicaque damnare possint. Uerum enimuero ut ante dictum est, suo loco nihil contemnimus proficuum saluti humanae, nec ullum Dei beneficium ingrate aestimamus, nec dubitamus euenire aliqua posse, ut integra sint anteponenda extractis: At non simpliciter. Peruenimus ad membrum tertium. Pag. 16. Apologiae pro Hipp. Censor destillatoriam, & ex consequente destillatione praeparatam medicinam Profitetur inutilem esse, & plus detrimenti, quam commodi afferre reipubl. argumento pretii magni, ut Rhabarbari extracti. Pag. 17. " Chymica praesertim purgantia, ut antimonium & praecipitatus, sunt plena periculi, cum uulgaria si non prosint, saltem non noceant: Item Chymica relinquunt malam διάθεσιν in partibus nobilibus: perpauci usi sunt antimonio aut praecipitato, qui immatura morte non sunt sublati: uix attingunt annum quinquagesimum. " Pag. 18. Chymiatros insimulat quod utantur deleteriis & inimicis naturae, contra ac Medici Graeci & Arabes. Si obiicias scammonium, Elleborum, Colocynthin, Cyaneum lapidem & c. respondet, uti eos correctis & confirmatis multorum seculorum experientia, non nisi magna cum cautione obseruatis diligenter infinitis diorismis. Pag. 41. apol. Alibi negat, se usurpare scammonium & Colocynthin; quia Diagridio & Trochiscis achandali: Item corrigit ueratrum suo quodammodo. Hip. utimur correctis magna religione & urgente necessitate. Pergit de antimonio, quod si aliquot granis dosis eius aut praecipitati superetur mortis immineat discrimen: Sed non si quis excesserit uulgarium remediorum quantitatem: Et tamen medicinam scribit esse artem uulgatissimam, qua docti & indocti utantur, in disc. breui: remedia Galenica Chymicis sunt tutiora, quia dispensantur granis chymica. Unde concludit ex chymicorum remediorum usu certius imminere exitium: nec dubitat, quin a Diabolo sint inuenta, in ruinam generis humani; Paracelsoque ad dispergendum in uulgus communicata, paucis bonis, ut oleis & aquis immistis, quae tamen alibi negat obstare, quin damnetur Alchymia tota, quia a maiore denominatio. Pag. 45 apol. Pag. 42. apol. Hippoc. Destillationem uituperat, quia pereat uis purgatrix recedente temperie, a qua similitudo substantiae efficiens nimirum caussa purgationis. Hip. Uituperat & extracta, quia sint calidiora, quam ut conueniant febrientibus, atque adeo acutis morbis; & pag. 163. quorum nullus sibe febre, inutilia. Producitur exempli loco extractum Rhabarb. desc. br. per spiritum uini, & comparatur cum scholae Parisiensis usu, qui sit non sine temperatione per frigidum aliquod, quia ob calorem & siccitatem alioquin calido iecori mors sit. A purgantibus transit ad alterantia docturus scholam suam habere, quae opponat intemperiei calidae: Pag. 44. apol. Hip. Chymiam non habere, quia in destillatis maneat ἐμπύρευμα; dum quicquid ui caloris sicci elicitur, seipso calidius reddatur; & calor igneus semper addat aliquid natiuo. Deinde negat destillata posse uel calefacere uel refrigerare, quia utrumque fiat materialiter, & non formaliter, ui primarum qualitatum pendente a materia certo modo temperata, quae temperies destillatione pereat, aut diminuatur, remaneat autem in succo, qui sit anima plantae, item in decocto. Unde ars Spagyrica ut praua & inutilis repudietur. De secundis qualitatibus ad molliendum, astringendum etc. parem agit Censum nempe Chymica esse inutilia, utilia uero integra, quia illa materiam, in qua uis sit, & per quam certo modo affectam & conformatam, agat forma, alioquin sine ea otiosa, abiecerunt, haec seruant integram: illis perierit natiuum temperamentum, his maneat: ut pote quod a mistionis modo, qui destruatur resolutione in principia. Admiscet & alia argumenta de conducibiliore, de quibus supra. Idem iudicium est de austeris, frigidis, acerbis, quae non possit praestare chymia. In breui discur, pag. 163. etiam roberantia contemnuntur, quod decoctio Galenica praebeat oleum efficacius ad neruos roborandos, quam destillatio. Qui contra Turquetum scripsit, pag. 48. ait Chymicos, secus ad conueniebat facere Democriticos, a materialibus abhorrere: Democritici dicuntur ab Arist. quia nimirum essentiis spiritualibus student. Eodem pertinet, quod chymici naturam natura spolient. Et ut pag. 136. Discursus legitur, uos, tici dicunmutatis Ens in non Ens, naturalem formam permutatis artificiali: fugata nobiliori, introducitis abiectiorem etc. passim reprehendi, quod materiae nimis essent addicti, & appellari physici materiales. unde consequens est, eos non nisi in detrimentum naturae conspirasse. In breuis discursus pag. 78. scribitur duobus argumentis demonstrasse Censorem essentias Chymicas nec purgare, nec alterare: Et pag. 77. Quercetanum confessum dogmaticorum remedia prae caeteris esse tutiora & benigniora, quasi Chymica ipse Chymicus reprobasset. Pag. 39. discursus purgantia Chymica dicuntur non purgare cum delectu, sed proritando ita ut non sint uera Cathtartica, nec trahant humorem certum, sed promiscue hunc illum. Haec & similia multa passim inculcantur. Nos ea in syllogismos coniiciamus, & recenseamus. " I. Quae magno uenduntur precio, & tantilla ex magna copia extrahuntur quantitate: ut una libra materialium, uix unicam drachmam spiritualis essentiae praebeat, prostante alias medicina in magna portione uiliori precio, ea detrimento sunt, noxiaque reipublicae. Chymica magno uenduntur etc. Chymica ergo sunt noxia Reipub. Minor declaratur facto cuiusdam, qui in Gallia uendiderit magno precio Ex tractum rhabarbari sterile. Respondetur ad maiorem, quod fallat Elencho τοῦ πῇ καὶ ἁπλῶς, imo & magna ex parte sit falsa. Neque enim magno precio uendita sunt Reipub. detrimento simpliciter, cum Respublica si exteris uendat, inde multo lucro crescat & locupletetur. Sin autem ciues ciuibus uendunt, necesse est tantum accedere uni, quantum alteri detrahitur, & sic non respub. afficitur, damno, si damnum est, sed fit translatio bonorum singularium in singulares. Quod si uel respub. tota, uel aliqua persona singularis ab exteris magno redimat: aut dignum id fuit precio, aut indignum, si dignum, non est detrimentum, sed iusta & aequiualens permutatio: sique medicina est conferens sanitati, seu unius praestantis principisque uiri, seu plurium, seu omnium, non est tanti iactura pecuniae, quanti sanitatis recuperatio, qua fit, ut ad plures perueniat lucratum bonum quam damnum singulare. Talis Censor non foret eo animo, quo Philosophi quidam, ( Aristippus & c. ) qui ne perirent ipsi, aurum sponte proiecerunt: imo nondum sapit tantum, quantum poeta ille, qui scripsit. Ut corpus redimas, ferrum patieris & ignes etc. Sin indignum precio fuit medicamen emptum, hoc lucri reportat emptor ut in posterum emat cautius intelligatque maximum malum stultitiam. Contractus sunt liquidi iuris. Quis errare emptorem iussit? sin deceptus est dolo malo, hoc quoque lucratur respub. ut improbitate sublata, candor probitasque ualeant. Prostare aliam uiliorem medicinam, nihil facit ad rhombum. Contrahentium enim uoluntas & scientia hic ualent, non uilioris alicubi expositio. Quid si illa uilis non esset ad palatum patientis: Non omnibus dari possunt colamenta fimi equini, columbini canini, lumbricorum & alia etiam monstra rerum. Est & aliquid in affectu & desiderio fiduciaque aegrotantis. Non est bonus Medicus, qui in tanta nostrorum temporum copia, nihil nouit & imperare potest, nisi pilulas, decocta longa & hulusmodi. De parua De parua quantitate ex magna mole, ratio inuerti potest. Nam principium mole minimum potestate maximum est. Et quis non malit unum poculum uini optimi ad recreandum, quam integrum dolium uappae, aut aquae lutulentae? Cum celertiur uites sunt reficiendae, quis non guttam olei cynamomi efficaciorem & utiliorem sentit integra libra corticis? Commendat paruitas efficax medicinam, non uituperat, nisi fonte non tantum pusilla est, uerum etiam euanida integro praecellentiore. Assumtio uana est si per se iudicetur. Sin autem impostores Paracelsicos respiciamus, qui muscerdam quoque magno uendunt, ad coruos cum eis, & furcam. Quae per se sunt artis, si praestant id quod debent, non sunt cara. Carior enim propria cuiusque salus, & emolumentum patriae. Quod si comparationem instituas cum integris, inuenias multa integra multis chymicis esse praeciosiora, ut moschum, Ambram, Bezoar uerum, uniones, Adamantes & c. Omnino hoc argumentum contra Alchymiam nihil concludit, ignoratque Elenchum, cum entio & uenditio non sint res Chymicae. sed spectent ad mercatores & contractus ciuiles, possintque pluribus uariari circumstantiis, modoque pluris ueneant, modo minoris. Olei ◉. i. ex lib. 1. Inscitiam suam & proteruiam prodidit Censor cum de drachma olei & una libra materialium garrit. materiae. Aut enim ex arte processum est operando aut inerter, & oscitanter. Si hoc, nihil culpae ad artem pertinet. Si illud, euanida fuit materia, & respectu uirtutis medicae, quae debebat inesse, cadauer potius, quam materia; quam totam si in usum uertisses, quantum queso effecisses? An non copia corporis uani plus detrimenti attulisses laboranti, quam commodi? At drachma una potuit in multas doses efficaces dispensari. Sed ponatur & materia bona, & operatio studiosa, peritaque: mendacem dico esse, quisquis ita de omnibus, aut pluribus pronunciat. Cum ex succino fit oleum, libra una interdum plus, quam dimidiam fundit. Experite & de terebinthina, similibusque. Fernelius lib. 4. meth. cap. 10 ex libra media pulueris prolicit unciam olei synceri. In aliquibus autem satis paruam quantitatem etiam studio spectari, ut in quintis essentiis, & tincturis, non imus inficias. Sed hoc quia uires habet summas estque ad usum longe precellentissimum, artem exornat; Aliud est de parua dosi Paracelsistarum contra Paracelsista disputare, aliud de Chymicarum essentiarum mole exigua Censor de arte medica stulto censet. non dedecorat. Cum contra Gramanum scriberemus, ut argumentum ex parua dosi repelleremus, dicendum erat, non esse istud perpetuum atque ideo non habere uim catholicam, quandoquidem euenire potest, ut iusta copia sit ad usum commodior tutiorque, quam exilis admodum, quam praebeat imperitus & stolidus aliquis exgrege Paracelsi. Si hoc modo uoluit adhibere argumentum Censor, circumspectius pronunciasset rationemque habuisset circumstantiarum, nec tam rustice & arroganter chymica damnasset. " Ii. Periculosa non sunt sine noxa. Chymica sunt periculosa. Ergo. Minor probatur: 1. quia Antimonium & praecipitatus sunt periculosa, uitamque demoliuntur. 2. quia secus habent ac uulgaria, quae si non prosunt, non nocent; ( illa uero etiam interim dum prosunt, nocent ) 3. quia in partibus nobilioribus relinquunt malam dispositionem: 4. quia deleteria, & naturae inimica; cum contra Galenica & Arabica sint amica: 5. Quia dispensantur granis quae non licet excedere, quod secus habet in Galenicis. " R. ad maiorem. Homonymia est in uoce periculosa. Uocamus aliquando ita medicamen ualidarum uirium, ita ut non sit committendum quibuslibet, atque adeo in usu malo & imperito sit potius tale, quam sua natura; ut ignis & gladius in manu delitantis non uacant periculo: alioquin sapientet cauteque tractata minus habentia periculi, imo tuta & innoxia, potiusque salutaria existentia. Si ergo periculosum est, quod usu imperito, & imprudenter adhibetur, habens per se magnam uim ad agendum, ancepsque, tam ad bene, quam male, momentum; contingere potest, ut non sint sine noxa. Sin autem adiacet ei usus sapiens, absque omni detrimento est. Eadem discretione explicanda & minor est, quae insuper etiam alio Elencho ex particulari laborat. Neque enim omnia chymica sunt huiusmodi, ut etiam a uulgaribus medicastris adhibita simpliciter afferant noxam; quanquam & hic abusus tantus possit esse, ut aqua rosacea quoque cedat in detrimentum: sed quod commune est pani, uino, aquae & omnibus Galenicis. Censor indicabat medicinas debere esse tutissimi usus, ita ut doctis indoctisque sint sine periculo: quia medicina exerceretur ab utrisque: sed debuit ante hanc censuram bibere elleborum, ut uidisset, non ita prostituendum uulgo esse etiam Hippocraticam medicinam, iuxta iusiurandum Hippocratis & legem, quae iubet res sactas sacris hominibus demonstrare. Absterrendum uulgus est difficultate artis, & periculo medicamentorum, non alliciendum facilitate, & securitate. Si etiam uina non apto tempore data nocent, magis medicina. Ars non est cuius tanta est facilitas & securitas. Sed ad prosyllogismos. In primo accusatur Antimonium & praecipitatum. Dicimus ea esse periculosa in manu stultorum, & imprudentium: in artificum circumspectione minime. Deinde si praeparationem diuersam spectes aliqua sunt ualida medicamenta: aliqua tam blanda, ut ouis, adeo ut etiam pusionibus dari recte queant, imo ne purgent quidem, Galenice per aluum, sed alio modo iuuent. Quid de usu chyrurgico dicam? Quercetanus nimium sibi indulsit cum & ipse haec medicamina repudiat, quod in gratiam tam fatui Censoris facere non debuit. Uitam demoliri aliquid usu malo, nihil est noui: potest id & uinum & escae quotidianae, balnea, uenus, aque, frigota, labores, affectus, sol ipse, & quid non? Etiam tutissima sepe uitam insidiis petunt. Acutum uidit Censor, cum nostro seculo morientem anno quinquagesimo prematura morte interire statuit. Quae ergo matura est, & quae Serotina? Prosyllog. Ars medica censura Parisiorum ab artis dignitate deiicitur. Ii. Delirii damnat censorem eundem. Apud quos putat se caussam agere? Parisis tam facilis est ars medica, ut eam exerceant docti, indoctique, quibus ideo sit inseruiendum medicamentorum securitate, ita ut si non prosint, saltem non noceant: idque etiam ut prosyllogismus quintus habet excessu dosis. Haec non est Hippocratica medicina, nec Galenica. Nam in hac quae dantur medicamenta, si sunt benigna aut uincunt, aut uincuntur a calore. Ibi naturam exuscitant, & in corpus nostrum agunt, & dissimiliter quidem, quia nequeunt assimilari. Natura suscitata expellit cum super fluitatibus similibus: si nequit; certe adeo non prosunt, ut etiam detrimentum inferant. Hic desinunt esse medicamenta, fiuntque alimenta, licet non laudabilia. Si sint media, ut senna, Rhabarbarum etc. quis adeo sit fatuus, ut neget nocere haec, si non prosint? An cadauera dantur & non medicinae actiuae? Non erumpit aliquando ita noxa, ut curetur, aut graue quid sequatur. At non esse ullam, minime est consequens. Dentur maligna: adhuc apertior est uesania censentis, ne quid dicamus de deleteriis, seu quanto, seu quali, quibus saepe necesse est uti Medicum: ne quid etiam de alexiteriis, quae Gensori sunt uenena. Tam monstrosorum dogmatum fabri qua audacia inuadunt Chymiam? Infiniti diorismi in tanta securitat & innocentia medicinarum. Fato nimirum suo. Nam destruere Alchymiam uolentes, suam euertunt artem, ea potissimum parte, qua maxime est ars. Prolepsis de malignis praeterquam quod sit ridicula, ( Quis enim non rideat infinitos diorismos & alia ludicra? etiam autorem ipsum conficit. Nam ob hoc ipsum Galenica non sunt adeo tuta, quia doses sunt exactissime, cautissimeque definiendae & infinita religio usurpanda. Praeterea in omnibus pene paginis Hippocratis ubi de internis affectionibus agit, & fere etiam de morbis mulierum; legimus ueratrum, scammonium, granum Cnidium, Peplium, Hippophaes, Cneoron & similia: Nullibi Diagridium, & Trochiscos Alhandali: nullibi istos infinitos Diorismos & religionem. An non itaque mutata est quodammo do Hippocratica medicatio? Riolanus " contra Turquetum pag. 33. mouemur, quidem summorum uirorum autoritate Hipp. praesertim & Galeni: sed ratione & experientia magis: " Agit ibi de podagricis foeminis, de uena secanda puerulis & ualde senibus, etc. contra instituta Hipp. & Galeni. " In breui discursu pag. 15. Desipit cui Hippocrates non sapit: & pag. 141. uon sapit cui displicet Galenus ". Sed num Chymici destituuntur iisdem benignis, mediis, malignis, deleteriis duplicibus, alexiteriis, roborantibus, alterantibus, prima, secunda, tertia qualitate? Nullo modo; Et quae per extractiones succorum, infusiones, coctiones, clarificationes, expressiones, colaturas, separationes, praeparantur, uel rudimenta sunt Chymicorum, uel res eaedem, ubi eadem materia est, eademque etiam ferme elaboratio, si usus respondeat, quid ni fere ad idem referantur iudicium? Tandem idem argumentum Chymiatrian attingit, Chymiam ipsam nullo modo potest conuellere. Si iam Medicus ille, qui utitur Chymicis sit Galenieus, contumelia recidit in artem Galenicam, aut professorem eius, non in Chymiam, quae cum assecuta est Chymicam speciem, in ea, ut sine suo conquiescit. Sin est Paracelsicus, in hunc uertat crimen & non Chymica medicamentura turpi nota praeter eorum culpam infamet. Tertius prosyllogismus communiter Galenica uituperat, & Chymica; quia utrobique potest esse eadem materia tantum discrepans interdum ( non enim semper ) praeparatione. Deinde fieri potest ut magis damnet Galenica, quam Chymica, quia Chymici simul praeparant & corrigunt, Galenici in integritate interiore relinquunt noxam, ut cum porrum, uel hyucam praebent cum suis succis, contenti adiecisse aliquid foris, quod tamen antequam in illud inuadat aut uincitur, aut separatur exiguo cum fructu emendationis. Sed finge correctionem debitam; cum non minor sit scientia Chymicis, quam Galenicis, ( imo illis in interiora penetrantibus longe est euidentior, quicquid gartiat schola Parisiensis ) non minor facultas erit correctionis: ne quid dicam ad Chymiatrum quoque spectare istud officium. Neque enim simplex est correctio, sed saepe circumstantiis subiecta. Quartum prosyllogismum si mendacium uocabis, non errabis. Si Galenica & Arabica adeo sunt amica naturae, cur egent tanta religione & tot diorismis? Quid aliud agit Gensor talib. sententiis, quam quod scholam medicam Parisiorum accuset & damnet fatuitatis, que minime cecidit in lumina ista Syluium, Fernelium, Hollerium etc. Sed cur Galenica habent deleteria duplicia? Cur maligna: Cur alexiceria, quae in schola Parisiensi uenena: Si arabica amica naturae, Chymica deleteria, cur Arabes Chymica in sapientum arcanis habent, & inde iubent peti. De aliquibus, ut stibio & praecipitato loqui sedicet Censor. At inquam finge haec esse talia, num Chymica uitio duorum erant male tractanda? Dictum uero ante est culpa praebentium & non facientium ista nocere. Non debuit turpitudo Elenchi accidentis in scholae ignominiam uerti. Quintus nihil prodest Censori, adeo, ut hinc contrarium possit concludi, aut necesse sit etiam Galenica uituperari, quorum omnium ab arte deteriminata est quantitas, quam temere excedere non licet: nisi forte uelit Censor Galenicas medicinas in dosi carere arte, & non uti ulla religione, & diorismis. Nota: Legite Fernelium saltem, qui potestis: Inuenietis numeratas doses in simplicibus & compositis, eamque tem adhuc accuratius persecutus est Rulandus, & alii multi. Quae contra Gramanum apostatam disputata sunt, non debent in Chymiatrian probam & peritam uerti. Contra Gramanum disputatum est, quia in parua dosi possit esse magna uirtus, non uituperandum esse medicamentum, nisi & ignis scintilas criminari uelimus, sed suspectas habendas Paracelsistarum ( non peritorum medicorum ) medidisputata cationes Censor eo respexit; sed cum ignorantiae uertigine. Supra audiuimus adeo praedicantem decoctorum suorum ampullas in obstructione mesaraei, ut damnaret guttulas oleorum. Sed Chymici non tantum olea faciunt uerum etiam aquas; nec aspernantur decocta & infusa, Chymiatri non sola dant olea, licet foris aliquando inungant sola. Dabunt ergo & ipsi aquam anethi cum oleo anethi, uel anisi aquam eum elusdem extracto, eruntque haec itidem salubria, magisque iucunda, cumque sint attenuata, fortius reserabunt obstructiones, quam Parisiana decocta, consectaria de Alchymia tota da Tota damnanda, & remediis Chymicis a Diabolo inuentis, & exitio certiore ex eis, sunt hominis furiosi. Tota damnanda Alchymia: imo potius Censoris rabies. " Iii. Medicamentis aut purgamus, aut alteramus, hocque qualitatibus primis, secundis, tertiis. In nullis aliquid proficui facit Chymia; sed alicubi inutilia & noxia procreat, alicubi deficit. Plane ergo nihil affert commodi, sed potius uana, & in commoda. Minor probatur I. de purgantibus. I. Si destillatione perit uis purgans: Extracta uero redduntur inhabilia ob auctum calorem: Et uel destillatione, uel extractione fiunt purgantia; Chymia non potest purgantia commoda exhibere, sed noxia potius. Est autem antecedens: Ergo & consequens. Probatur de extractis, quia Rhabarbarum extrahitur uini spiritu. Ii. Quae proritant & quemuis sine delectu humonem expurgaut, non sunt uera purgantia. Chymica proritant etc. Ergo & ex consequente Chymici carent ueris purgantibus. " De hac ratione copiosus est Gensor. " 2, de qualitatibus primis: Aut est calefaciendum aut frigefaciendum, aut humectandum, aut siccandum Nullibi praebet Chymia essentias utiles. Nihil ergo habet contra excessum qualitatum primarum Minor probatur I. Qualitates istae sunt in temperamento materiae. Chymici hoc destruunt, faciuntque mera formalia & spiritualia: aut saltem diminuunt. 2. Contra calidam intemperiem nihil habent praesidii: Quia de stillata omnia quaeque ignium siccorum ui parantur, acquirunt igniculum, & augent natiuum calorem peregrino. Ita est & de siccitate. Contra humiditatem & frigiditatem nihil habent, quia materiae temperamentum perdunt: sine eo autem formae non possunt agere. 3. De secundis qualitatibus idem profertur corruptae temperiei, argumentum. 2. Mollire, Astringere etc. sunt materiales uirtutes: At has contemnunt Chymici; & horrent. 4. Contra tertias: I. Galenici roborantia habent potiora. Ergo Chymica inutilia. 2. Naturam natura spoliant Chymici, & crases destruunt. Perdunt ergo uires occultas. Item artificiali forma mutant naturalem. Non ergo seruant uires substantia. " Has argutias Parisianas irrident aniculae & barbitonsores Germanorum, sunt enim similes illius industriae, qui cum Parisiis studuisset, comprobaturus tandem uim fructumque suae, quam acquisierat, sapientiae, ex tribus ouis naturalibus sex faciebat argutando, sed esuriendo cogebatur artem illam uanam damnare. Respondetur per negationem minoris sumti. Prosyllogismos ordine uideamus. Primus de purgantibus, in primi argumenti connexo fallit distributione dupliciter. Chymica n. purgantia non tantum praeparantur destillatione & extractione, sed plurib. aliis modis, prout uel magisteria, uel essentias concinnant artifices. Non excluditur repurgatio, non sublimatio, non compositio operarionesque aliae, praeter destillationem & extractionem. Cum ergo uariis modis purgantia fiant Chymice, falsa distributioposita pro uera Censorem redarguit sophisticae diuisionis. Deinde alia sophistica est, dum unum modum extractionis ponit pro omnibus, & sic turpissimo crimine calumnie, uel macula foede inscitiae se suamque scholam polluit. Quis enim est Chymicorum, qui extracta purgantia, & quidem Rhabarbari facit tantum uini spiritu? Imo non tam hoc extrahitur Rhabarb. quam aquis appropriatis, ut Endiuiae, adianthi, fumariae & similibus: idque adhibita infusione, uel coctione in balneo aut diplomate artificioso. Quod sigalenici eodem modo faciunt suas potiones, & gloriari possunt has uere purgantes esse, nec excessum caloris acquirere, quae dementia est, eo nomine culpare Chymicos? De destillatione non quidem negamus, si purgans uis haereat in parte tam tenui, quam succo corpulentiore, qui est fixior nec ascendit in alembicum, aut si est in fixa tantum, destillatio uero leuius peragitur, aut imperitius, quam ut resolutam, fixi substantiam attollat: tunc eam exolescere hac forma destillationis: aut operam destillando sic ludit. Deinde si quis imperitius tractet opus, etiam cum in spirituosis consistit, nihilominus subterfugientibus spiritibus perire potest, non aliter ac in coctura & assatione cum expiratione. At tum aliis destillandi modis, tum ingenio seruari potest, & quidem communicatur nonnihil aquae rosaceae, plus aquae florum persicorum, fl. pruni syluestris & similium: adhuc amplius corticum iuglandis, & affinium: maxime uero manet in illis, in quibus occupauit substantiam densiorem, ut sales, & metallica corpora, in quibus ignium ui adeo non perit, ut etiam intra definitum terminum amplius in actum producatur. De his monebimus exemplariter in tertia parte commentarii. Quid dicam de destillatione balnei in latus, & descensum? Quid de ea, quae fit per lacinias in extractis per infusionem? Perit uis purgandi destillatione; nempe cum Censor destillat, uel Censoris anicula, aut imperitus officinae famulus. At non perit, Cum Chymicus peritus & prudens. Quis uero est Chymicotum, qui si perit, magis per destillationem praeparet, quam per affixionem stellarum ad coelum philosophorum, hoc est quintam uini naturam ( quae longe differt ab aqua ardente nec communicat caloris excessum suo infuso, cum nullum habet, adeo ut hinc quoque eluceat Censoris ignorantia plusquam supina ) uel aliam coelestem aquam, per modum digestionis & circulationis? Sed & singe extrahi per spiritum uini aut aquam ardenten, primum nouerunt Chymici artifices, quae, quibus commode extrahantur. Non est damnanda extractio Rhabarb. & similium per uini essentiam quintam aut spiritum, nec audienda Censura ista stulta de caloris augmento: cum experientia constet spiritum uini, uti & aquam cinamomi non sine uino factam, Rhabarbaro ignauouim addere. Sciet autem Medicus, ubi haec extractio, & ubi caeterae commode sint usurpandae. Ut mechoacanam uini spiritu, quod cognitum est experientia: deinde commendant Chymiatris, quomodo uelint uti extractis. Horum est calidius extractum in morbis frigidis adhibere; reliqua in calidioribus. Quicquid hic peccati committitur, non est Chymici, sed Medici, qui uel Hippocraticus esse potest. Quocirca Censuram scholae Censorisque huius hoc potiore syllogilmo retundamus. " Aut Per uias magisteriorum, aut essentiarum fiunt praeparationes Chymicae purgantium. Utroque, modo si Medicus suo fungat officio, adeo non sunt noxia & inutiliae, ut uirtute & usus facilitate possint anteferri omnibus officinarum, uulgarium iuxta Galenum offis Catharticis, & bolis, & pilulis & electuariis etc. Nullo itaque modo purgantia Chymice praeparata si Medicus suo fungatur officio, per se sunt inutilia & perniciosa. Maior deolarari uberiore distributione operationum singularium potest, siue destillando fiant, siue sublimando, repurgando, soluendo, coagulando, exctrahendo uariis modis per digestiones cum, aut sine coctura etc. Nam in omnibus non quidem omnia omni modo elaborantur, sed quaelibet suo, adeo ut quae ignem ferunt, & purgantes potentias per cum magis promunt, etiam reuerberatione & aliis recte procurentur: attamen omnia commode & utiliter. Minorem probauit & adhuc probat experientia, ut extractum Rhabarbari pridem Reges Indiae praelarum inuenerunt, uti & Marmus Musuae interpres etc. Probabimus autem etiam adhuc ad lubitum Censoris. " Quod autem uulgares officinae in extractis istiusmodi magis spectent nomen & lucrum, & turpi inscitia foede peccent, idiad artem non redundarem debet, cuius opera per se non sunt nisi artificiosa. Scimus quid recte paratum extractum sennae, agarici, Rhab. mechiocanae, scammoniae, ueratri, esulae & c. queant, nec opus est nobis cadauerosa Parisiensium Censura. Hinc multa in officinas uulgares sunt assumta non tantum ex genere simplicium, sed & compositorum, ut testantur catholica purgantia & alia in pharmacopoeis rerumpublicarum. Secundus syllogismus de purgantibs tam maiorem, quam minorem nunquam potest probare, sine petitione principii. Purgentia proritantia. Demonstra Censor, quod proritantia non sint uere purgantia: demonstra quod purgans uerum tam sapiens sit, ut purget cum delectu: Purgantia proritantia Uitrum antimonii. Demonstra, Chymica non purgare nisi proritando. Obliciunt: " Quae non purgant similitudine naturae, sicut fit nutritio, & magnes, uel succinum trahunt affinia, non purgant eum delectu. Extracta Chymica non purgant similitudine naturae. Ergo. " Sed quo argumento probant maiorem? Autoribus Galeno & Hippocrate, cum quibus Censor mauult errare, quam cum aliis bene sentire. Belle sane. Egregie sic probasti. Si ea in disputationibus ualent tanquam principia, quae asseruerunt illi uiri, quot monstra absurditatum erunt ueritates? Purgant ut magnes trahendo. Proba & hoc, & conuenientiam cum magnetis tractu. Gur non dicis purgare proflando & deturbando sicut idem magnes altera sui parte? cur non irradiationis Sphynge, & terriculamento? Purgat Hippocrati & magnes. Num sic trahendo, ut ferrum? Praeclarae sane probationes. Eodem Censu est naenia de nutritione. Audio dicere Hippocratem sicut familiaris succus trahitur in nutritione ita trahi in purgatione. Trahens in nutritione uerauiuit. Num & purgans liquor in uentrem ingestus? Illud stabile siti fameque naturali & ui attractrice praeditum, num & infosum sennae? cum unguenta & Emplastra imo & hydrargyri illitiones externae purgant, si hoc fit attrahendo, cur per aluum & os & uesicam fit depulsio: sed eundem simul audio profitentem non trahi unum, sed plures. Cum lego Mesuen, Fernelium & alios, quaedam inuenio plures simul trahere, idque uidemus oculis nostris quotidie data senna, Rhabarbaro etc. imo & foris illitis & impositis, aut olfactis tantum ut plane prodigiosum sit illud tractionis figmentum cum magnetica uicomparatum. Quis hic delectus est, quae similitudo? Quis est delectus cum Cassia uel Rhabarbarum quosdam necant? Adhuc stultius est, quod aiunt Rhabarbarum in corpore corruptum abire in bilem, Fors & magnes in ferro corruptus abit in ferrum. Non quicquid flauet, bilis est. Sed & dissensus autorum hanc totam caussam facit suspectam. Rhabarbarum aliis trahit bilem cum delectu, seu, ut alibi loquitur Censer, uim suam intendit directe in bilem, sicut Agaricus in pituitam. At Fernelio Rheum purgat bilem flauam & pituitam: Experientia ostendit utrumque simul fieri cum additamento multe aquae. Unde & in urinis operatio eius obseruatur. Aloe dicitur pituitam ducere; alii addunt comitem bilem. Alhandaliphlegma & utramque bilem emouet; aliis tantum phlegma. Turpethum Fernelio uacuat pituitam crassam & tenuem: Mesuaeo & Galeno utramque choleram & phlegma, uel phlegma crassum & choleram. Sed haec quaestio ab aliis quoque est agitata. Nos malumus substantiae uim totam, unoquoque conferente, quod suum est, quantum potest adeoque ignorantiae asylum prehendere, quam sic nagaciter delirare. Pro Chymicis primo inuertimus argumentum Censorium in hunc modum: " Quo modo & naturae ui purgant Galenica integra, pulueres, decocta, infusa: eo & Chymica extracta. At illa purgant uere. Et haec ergo. Probamus maiorem, quia utrobique essentialis succus, in hoc crasis est principaliter cum humido calidoque insito, usurpaetur, estque infusio & coctio Chymica, non multum discrepans a Galeniua. Utrobique abiiciuntur crassa & inutilia. Si in Galenicis non perit dissolutione crasis, nec in Chymicis perit. Si Galenicae compositiones adeo non mutant insitam uim gurgandi ut etiam promoueant: etiam Chymicae etc. " Deinde reponimus Censori sua uerba. Purgant inquit, proritando. Purgant ergo inquam. At omnes humores sine discretione, eodem, inquam, modo, ut Galenica, si eodem praebeantur. Non est maior prudentia in Galenicis, quam in Chymicis. Pag. 33. discurs. " Spiritus purgantes Chymicorum sunt ignei, & tollunt humores serosos: Item pag. 43. calidum attrahit. " Si itaque serosos humores tollunt attrahendo, purgant etiam cum delectu. Si φύσιες ἰητροὶ τῶν νούσων, etiam in purgando, Num ut nutriatur aut fruatur purgans purgata trahit? Sed sicut stultus fuisti cum id de magnete scriberes, ita non sapis hoc asserendo. Pag. 53. disc. ais: " Dato minerali spiritu, natura, quae est ueluti a Ueneno ( fors alexipharmaco ) oppressa promiscue tam bonos, quam malos humores excutit, non medicamentum, quod debet tantum noxium trahere. " Hoc conuitio tu & tua Galenica contaminas. Sed dic quaeso, cum succus ille pharmaci insit ei per naturam, quo argumento docere potes, quod in nobis non naturalibus succis, sed praeternaturalibus sit similis? Habemus pituitam alimentariam, quae est pituitosus sanguis: deinde superfluam, crudamque, que concoqui potest: aliam excrementitiam: aliam corruptam & praeternaturalem. Cui similior erat succus ille purgantis? Non potes dicere, quod praeternaturali. Nam in hanc post corruptionem tandem in nobis dicitur transire propter symbolum. Et ualde distat corruptum ab integro, naturale a praeternaturali. Familiaris ergo est naturali. Si hoc: non debet trahere noxium, sed innoxium. Saepe copiam tantum uolumus excutere, quam abstinentia uincere poteramus, si liberet. Tunc trahet innoxium: Si & noxium, quaero tuam similitudinem. Nam si corruptione facta sit noxa, periit similitudo. Corruptio enim ex Ente facit non Ens & perdit mistum. At inquies " manet nihilominus aliquid determinatum. " Manet inquam, sed id non erat similitudo iuxta substantiam. sed aliquid generalius, quod antecedere debet mistionis determinatae naturam. Generalia uero ad specialia collata, non sunt uniusmodi. Genere similia, specie sunt dissimilia, & contra, nisi sint idem plane. Pag. 102. Sic discurris: " Da aegrotanti uitrum antimonii. Susque deque eiiciet humores tam difformes, ut admirationem pariant spectatoribus. Hos tamen fecit natura a uehementia timonis. medicamenti conturbata. " En tibi. Mendacem oportet esse memorem. Prius irritata natura expellebat bona & mala. Iam ut mala sint, prius a medicamento est expectandum. An corrumpitur in aegro antimonium, & abit in illos humores, atros, albos, citrinos, uirides, uermes quoque interdum? Atqui non longo interuallo accedit ista eiectio, non uiolentius, ac cum Elleborum est potum, aut etiam duntaxat asari puluis. Non est consentaneum uero, sic fieri. Sed Censor iussus est Censere, siue id fiat cum honore, uel dedecore scholae. Alias perite praeparatum, datumque antimonium ista non facit, imo etiam cum turbat, non semper tam uarios expellit. Alterantia. Quomodo ergo facit? Sed mittamus purgantia. De alterantibus. Negatur minor, falso nimirum pronuncians, Chymiam habere qualitatibus primis efficaces utilesque essentias nullas, nec ulla magisteria, & in hoc pugnandum erat contra Paracelsicos non minus, ac censuram scholae Parisiensis. Irrident qualitates istas aliqui Paracelsici, sibique mera arcana & formalia somniant, Sed refutantur facilime rebus ipsis. Cum enim tactu iudicari queant illa, qunae procudunt, sine qualitatibus primis esse nequeunt. Deinde in usu quis non experitur, olea & spiritus ardentes calefacere? Sed ad Censorem. Prosyllogismus primus de qualitatibus primis in temperamento materiae haerentibus, rectius enuntiasset illas esse crasios, quae est forma mixti: ut mistum, uirtutes coniunctim in opus uenientes, quandoquidem ut crasis non est unius atque alterius qualitatis, sed quatuor simul; quanquam uario modo: Ita qualitatum in crasi existentium agentiumque operatio, non est extra communionem. Crasis in mixto est, ut forma in materia, indeque cum huius societate ad operandum prodit ( non aduersamur his, qui alio modo distinguunt ista, & crasin uocant qualitatum elementarium harmoniam, quae ab alia forma interiore dependeat, & substantiam sequatur: Mixtio est unio contemperatorum, nec aliud; quam crasis. Inde mixtum habet suum esse, quae est forma. ) Sed si insunt in temperamento materiae, num ideo Chymicae essentiae a materia abstractae habent nullas? Ita quidem persuasum sibi habet Censor. Quoargumento? Quia Chymici temperamentum destruunt extrahendo spirituales formalesque essentias excorpulentia crassa, & parte materiae proiectili. At erras Censor. Primum aequiuoce usurpatur uox Materia. Materia Chymicorum, quam separant, est corpus inane, quod alique ratione & respectu etiam mortuum, & elementum, & cadauer etc. Chymici feces illas intelligunt, quas Galenici quoque tollunt infundendo, coquendo, exprimendo, colando, clarificando, subsidendo, & similibus separationum modis. Si sublatis his tollirant, est cor tur crasis, peritque temperamentum, non Chymici soli sunt rei, sed & Hippocratici. Quando uero materia est simpliciter altera pars substantiae misti, seu corpus, quod subiicitur, patitur, informatur, & in quo fiunt mutationes, non sunt destituti materia Chymici: Sed nobilem saltem partem, in qua primordiales humores & uires totius substantiae maxime consistunt, elaborando segregarunt, & uiribus reddiderunt excellentiorem. Quocirca qui putat essentias extractas simpliciter non esse materiatas, & elementum, is opinione falsa decipitur. Contra Censorem quidem facile est dicere, si crasis est forma misti, & Chymicorum effentiae sunt formae uel formales, crasin ab eis neutiquam esse corruptam. Si incorrupta est, & in ea haerent qualitates primae, necesse est has quoque saluas esse, imo eo uegetiores; uocant. quo liberiores sunt ab inquinamentis, impedimentisque ignauorum tardorumque corporum, quae dituntur formarum quasi carceres & sepulchra. Illis uero, qui alias materiam detrahunt Chymicis, nisi relate uel modificate ut dictum est, loquantur, argumenta a sensu offerimus. Quidam Chymici aut chymiatri saepe parabolice de rerum natura & suis artificiis loquuntur, quibus si in declaratione dicunt idem quod contemplatores naturae in rebus obseruarunt & suis uerbis aliter, seu simpliciter sineque tropis ennuciarunt, facile istud potest permitti: sed non stultis istis & pertinacibus Paracelsitis, indoctisque asinis, qualis Gramanus, qui per essentiam ita loquendum & sentiendum esse ut sibi somniant, contendunt, & ideo caetera omnia damnant. Conuincunt enim eos sapores, & odores essentiarum, eas esse adhuc materiatas mixtasque: cumque plures inflammentur & deflagrent, quod est corrumpi per uiolentiam, nec conuenit ulli simplici, qua simplex, ab excessu feruoris elementaris sic destrui naturaliter, necesse est fateri essentias istas & mistas esse, & materia qualitatibusque primis praeditas. Quod si Censor adhuc negar mistas esse, quaeremus ex eo, an non putet, mistorum uires & qualitates ex mistura esse. Annuet proculdubio, si sapiet, nec accidentis elencho uolet ludere. Deinde cinamomum proferemus, & rosam. Ex illo faciemus oleum, ex hac aquam: interrogabimusque, num ex eodem principio sit uirtus rosae & aquae rosaceae; olei cinamomi, & cinamomi ipsius. Si uerum respondere lubitum fucrit, asseret: ut ex crasi in integro pendebat existebatque uirtus cinamomi sensu & effectis spectari: ita eandem in parte subtiliore nobilioreque, quae in integro corpore prius erat. Neque enim aliud factum est, sed idem, quod inerat separatum. Cuius erat in integro, eiusdem est in extracto; nec potest seruari eadem qualitas & uirtus, nisi seruata idenditate subiecti & misturae, quam sequitur. Probat Hollerius secretum Albucasis, quod alii arcanum Helidaei uocant, nempe aquam ex opio & allio stillatitiam, quae utriusque uim habens opium affectu magis sequitur, estque soporifera, melioris usus, quam opium per se ipsum. Quid ni crasin opii seruet, si proprietatem formalem? Proprium non potest esse absque suo subiecto. Hollerius lib. I. de morbis int. cap. 48. Terebinthinae aquam dicit excludere calculum, perinde ac terebinthinam ipsam. His conuincitur falsitatis id quod scribitur pag. 163. disc. breuis, nempe destillatione perire idiosyncrasias. Tandem fingamus pro arbitratu Censoris Chymicos destruere temperamentum mixti, necesse est, ut id, quod faciunt aut mistum sit, aut simplex. Si mistum, non carebunt qualitatibus primis, quarum societate in subiecto mistionis definitur crasis. Sin simplex, aut coeleste id erit, aut elementare. Coeleste esse Chymici aliqui simpliciter dicunt, aliqui secundum quid. Censor negat. Donabit ergo esse elementare, atque adeo elementum. Si hoc, necesse est, ut qualitates eas habeat, quarum merito elementum est id, quod est, & quidem omnes philosophi has uocant primas. Patet ergo, quam imperite disputauerit contra Chymiam, idque adhuc amplius ex assertis ipsius propriit innotescet. Ita se habet argumentum a destructione crasis, cui apponitur hoc: " Aut simplex elementare est, quod elaborando ex naturae materia faciunt Chymici, aut mistum. Utrobique non possunt qualitates primas sustulisse. Omnino ergo eas seruant, & ex consequente si alterandum est qualitatibus primis, non destituuntur instrumento, eoque idoneo & uario quia non quoduis fit ex quouis, sed en determinato determinatum, ex uariis uarium, iuxta omnem in medicando necessitatem & scopum. " Quod additur, si non destruant temperiem, saltem diminuere, redarguit disputatorem ipsum. Deminutio temperiei. Nam hinc consequens est: non deesse qualitates primas Chymicis, neque temperamentum. Diminuere uero ubi connenit, & nimis calida, humida, frigida, sicca moderare: Deleteriaque compescere est sanitati, quae est in mediocritate, inseruire. sed illi etiam extollunt, augentque uires; seu per se, seu per accidens, quod probat uel solum oleum benedictum. Chymicos habere praesidia, contra excessus qualitatum. Prosyllogismus secundus tanquam anile deliramentum, seipsum confundit. Si nihil habent praesidii contra intemperiem calidam hoc nomine, quia Chymica omnia ab ignibus igniculum accipiunt, habent ergo pro calida contra frigidam. Quae stultitia est dare Chymicis dupliciter calida & negare contra frigus eos quicquam posse? Deinde si omne calidum aut humidum Empyreuma est, aut siccum, dato calido, necesse est & horum aliquod uel utrumque dare. Empyreuma agniculus. Iam ergo Chymici ne possunt quidem esse sine qualitate prima duplici uel triplici. Praeterea: si corrupta materia crassis perit, quia necesse est simul rem, quae relinquitur frigidiorem, seipsa fieri & sicciorem, utpote peracta destructione per putredinem, in qua cum humido calor insitus educitur: obtinent ergo adhuc Chymici siccitatem, eamque cum auctario frigiditatis: Cumque tunc necesse sit dominari humidiratem peregrinam, ( fit enim ita putrefactio, si actiua succumbant, passiua dominentur, & sicci terminatio tollatur humiditate praeualente ) efficitur, ut Chymicis etiam concedatur quarta qualitas. Sed & hoc ausculta. De destillatis nominatim loquitur Censor, & hoc opere singulari conatur auertere Chymica remedia secundum omnes qualitates primas. Num ergo destillant tantum Chymici? Imo longe plura operantur. Non ergo consequens est, si destillata forent άποια, etiam caetera fore: Non si immodici caloris destillata, etiam reliqua. Censor male censendo turpem notam in uris suae scholae. Haec est turpitudo istius scholae, quae tantum tribuit Censori adeo plumbeo; ut sibi persuadeat se Metaphysicae suae supercilio posse Chymicam artem confutare. Non praetereundum est, quod ait, in destillatis calorem natiuum augeri peregrino. Hoc uerum non est in destillato omni, ut cum operatio instituitur per balneum tepidum, aut alias non excedens. Physici non semper augent calorem insitum, sed & destruunt calido externo. Caloris augmentum in destillatis. Mirum, quod non tribuetit idem Chymicis. Deinde si natiuum calorem augent, quomodo possunt destillando crasin dissipare? Fiat corruptio per putredinem, aut uiolentiam. Aristoteles uix permittet ( nisi arte instituatur, ut in Alchymia ) calorem insitum cum proprio humido perseuerare. Chymicis hoc iam per se donat Censor. Fateatur ergo oportet se magna iniuria eos affecisse & contra conscientiam suam in artem Chymicam sumsisse arma. Si calorem natiuum seruant, subiectum eius proprium seruant simul, nec destruunt crasin. Si hoc: qualitatibus primis etiam abundare possunt, quandoquidem, ut aiunt, ex earum contemperatione in materia resultat. Ex consequenter uana sunt, quae de humiditate porro garrit. Qualitates secundae. Iam ad qualitates secundas, quas uocant materiales. Non quidem est Chymicis pro his pugnandum admodum operose. Student enim potissimum his, quae ad caetera se habent tanquam forma ad materiam. His captandis inuigilant, quibus uirtus primum inest, & olim etiam uita in uiuentibus quodam modo erat concredita. Quod si tamen etiam materialia desiderant, inuenient ea in capitibus mortuis, in fecibus & recrementis non minus ac Galenici astrictionem terrrestrem in reliquiis infusi rhabarbari. Sed quibus argumentis petuntur illi artifices? I. Corrumpunt temperiem extrahendo & destillando. Falsum quidem hoc est: Sed pone uerum. Quid tum postea? Erat ne crasis facta ex laeuitate, grauitate, astrictione, laxatione, mollitione, induratione etc. Nullo modo: Sed haec sequuntur illarum uim in materia. Bene. ubi ergo materia illa crassa, quae maxime sic affici poterat sublata est, non necesse est in extractis quaerere secundas, sed in recrementis. Sin autem etiam Chymica, non sunt plane immateriata, seruata crasi aliquatenus, seruatum erit etiam consequens crasin in sua materia. Et hoc probat experientia. Chymici enim aquas faciunt destillando, ut ex plantagine, rosis, quernis frondibus, galla recente, uiridi tormentilla, serpentaria, lorbis, mespilis, flore & cortice malorum punicorum & c. in quibus astrictio & sensu & effectu animaduertitur, quanquam dilutior iuxta usus commoditatem. In extractis, succis & solutis, similibusque magisteriis & essentiis ( ut anima plumbi, ferri, Chalcanthi, aluminis & c. ) tanto est astrictio maior, quanto ipsa sunt corpulentiora. Nec respicimus hic semper eam corpulentiam, quam rustici agnoscunt; sed fixitatem Chymicam, quae potest esse etiam in materia ipso aspectu tenui & liquida; ut in glutinosis, id quod notum est uel mechanicis, qui subtilissimis liquoribus glutinant papyrum, gemmas, ligna & similia, quod non est sine astrictione qualem Medici uulgo quoque requirunt in Emplastris contra Hernias & alia. Uide de his etiam Quercetanum qui abunde satisfecit Censori in hoc argumento. Hinc Paracelsus persuasit sibi se astringente suo medicamine posse uesicas laceras glutinare. Omissis essentiis, magisteria contemplare. Inuenies magnam uim astringentium, & licet tibi crocum martis eiusque liquotem explorare, cetanum qui quamuis Censor neget pro sua ruditate, aut potius tergiuersatione rem Chymicam esse, quae toties in omnium Chymicorum, qui de metallis tractant, inculcatur libellis. Si non placet Martis, experire Ueneris ex aerugine: Et solutum cupri, Chalcanthi, aluminis similiumque multorum, ne quid delacte uirgineo uel aureo dicam, experire. Sed in re tantae lucis pudore saltem suo discat Censor, tam futilem & temerariam Censuram expungere, & suae scholae honorem restituere. Habemus autem etiam coeterarum uirtutum secundarum exempla copiosa, ut sic simul secundum argumentum in fumum abeat, appareatque horribile mendacium Censoris, quae accusat Alchymiam defectus. Sunt in Chymia tenuia; sunt crassa: lubrica, arida, dura, mellia & coeterae differentiae, eaeque primis qualitatibus in materia effectae iuxta Arist. 2. de ortu cap. 2. & in 4. meteor. 2. de Gen. anim. 1. Sensu tactus hoc docebimus, si non uult uerbis credere Aristarchus noster. Sales Spiritus. Sed & conuincimus eum propriis assertionibus. Sales nobis tribuit. His inest sates uis exiccandi partim, partim astringendi, & attenuandi consumendique: Nitrum etiam refrigerat, utpote ex partibus diuersis compositu. Tribuit Chymicis spiritus subtilissimos, & penetrantes. Habent ergo Chymici, quo attenuent & obstructiones expediant. Dat spiritum uini, quo ministrante ex omni Spiritus. misto penetrabili extrahimus cum succis spiritus: Et sic facultates medicas quascunque obtinemus. Pag115. discursor hit scribit, uel nugatur potius: " Elyxiria uestra, tincturae, magisteria, essentiae, olea & quaecunque ostenditis pro formis & essentiis, sunt materia calore tenuata in istas formas transmutata. " Quanquam de ignotis quid dicat, nesciat, tamen si res nostrae sunt materiae, non erunt sine proprietatibus materialibus: si attenuate, tenues tum qualitate, tum operatione. Nostra dicebat purgare proritando. Qua id efficiunt uirtute? An non ex natura patientium statui de ui agentium potest? Spiritus nostros uult esse igneos, qui serosos humores eliciant. Calidi ergo sunt & subtiles ( pro ut hoc nomen accipitur a Chymicis ) seu penetrantes & simul resolutorii crassitierum effectu ignem repraesentantes. Ex Galeno docuit, calidum attrahere: frigidum repellere & astringere. Non desunt ergo Chymicis etiam attractoria, atque adeo omnium facultatum potentiae, ut mirum sit, qua fronte ausus sit scribere Gensor, spiritus nostros igneos serosos humores tollere & tenues: crassos autem obstruentesque non item. Contrarium experientia docet quotidie in asthmaticis, hemiplecticis, somniculosis & similibus, sed & foris impositi spiritus Chymici discutiunt potenter. Consulat aquas fortes Censor; & dextre adhibeat, miracula uidebit. Demedicinis ex praeparato hydrargyro quis uel balneator est, quin sciat, quantam crassi phlegmatis colluuiem euacuet, & quantae sit felicitatis in tumoribus in Gallico, uermibus & c. Ex antimonio aquas paramus oculares, uti & ex lapide calaminari, & sale ammonio, & atramento albo similibusque ad ungues, suffusiones & alia mala discutienda dexterrimas si quis eis utatur prudenter. Sed non est in solem ferendum lumen. Confunditur Censor ab omnibus chirurgis, qui sciunt, quantum possint chymica in uulneribus, tumoribus, ulceribus, fracturis, luxationibus & aliis externis, quae sanari non possunt sine facultatibus & qualitatibus secundis. Qualitates materiales Chymici dicuntur abhorrere. Concessit autem idem in chirurgia per quam utilem operam nauare chymica. Qui nam sint illi Chymici, qui abhorreant qualitates materiales, explicate debuit scribere, nec ita communi accusatione reos facere omnes. Paracelsici nonnulli noui repudiant quidem materiales qualitates, sed hos chymicorum honore non dignamur. Alii solertiores non tam qualitates reiiciunt, quam Galenicorum de iis dogmata. Sed si ueri sunt, prius intelligendi sunt, quam accusandi. Alii comparate loquuntur, & tanto sublimius orgri intesi nant essentias, quanto deprimunt materialia magis. Nonnulli has uires, quas Galenici materiis asscribunt, attribuunt essentiis ipsis. Itaque non re, sed explicatione rei dissentiunt. Nos bellum nolumus inferre Galeno ob rem leuiculam. Hoc saltem Censor nobis dilucide exponat, sintne qualitates secundae Aristotelis, eaedem cum Galenicis facultatibus astrictiuis, mollitiuis, attenuatiuis, discussoriis & aliis uti designantur apud Medicos in materiis medicinarum: Et num putet ex materia sola dependere uim, Emplasticam, anodynam, narcoticam rarefacientem, mollientem, attenuantem, ablumentem, atrahentem, resoluentem, astringentem, sarcoticam, agglutinantem, detergentem, uesicantem, Cathereticam, cepticam & huiusmodi alias. Hinc nos facile expediemus & ueros chymicos cum Galeno conciliabimus, distinctione duntaxat uocis Materia. Tertiae qualitates. De tertiis. Contra qualitates occultas argumenta prolata, nihil aliud habent, quam mendacia, quae refutantur perpetua praxi: purgatio est a tertiis uiribus. Extractum Rhabarbari, sennae & aliorum, item hydrargyrus chymice quoque preparatus purgant, idque communi constat experientia, & testimonio seculorum. Quae ergo uirulentia est accusare chymicos destructarum uirtutum formalium & occultarum? Mesue dicebat, chymicos manifestare occulta, & in apertum latitantes uires trahere. Melior hic longe est testis quia ueracior. Deinde si nutritio, & confortatio per se fit tota natura: Chymici uero nutrientia parant plurima, plurimaque confortantia, uti sunt uina & elixyria praestantissima ex carnibus Gallinarum, caponum, perdicum, similagine, & omnino multis ut testatur descriptio Alchymiae, falsum est, eos destruere facultates totius naturae. Censor seipsum quoque confundit, dum uult Chymicos proritare naturam more uenenorum. At haec totis naturis, uti & alexipharmaca agere creduntur. Nec desunt Chymia etiam uera uenena & alexiteria, uti nec Galenicis. Opii extractum & Datulae, chyosciami similiumque, quia narcosin similem stupori a frigore habent, frigida censentur; sed frigus id nomine & effectu similiest frigus; alias proprietas naturae totius, & crasis soboles. Comprobat autem usus rerum magister, narcosin illam longe euidentiorem esse in Chymica essentia, quam in integro. Ridemus ergo Censorem praeferentem integrorum occultas uires elaboratorum potestati, cum constet integra impedimentis irretita saepe ad effectum laudabilem peruenire non posse. Iam facile est inuertere totum argumentum scholae, de noxa & incommoditate chymicorum. Contrarium enim est demonstratum, atque ita absoluimus tertium illum contra Alchymiam syllogismum magno opere & conatu institutum frustra, qui tamen uidetur laudandus ut Phaethon, qui magnis ausis excidit, sicut & Icarus. Sillogismus quartus contra Alchymiam. " Quae ars principia habet falsa, & dogmata praetia, finemque incertum, ea est uana: De principiis Alchymiae. Pag. 3. intitulo. Alchymia principia habet falsa, dogmataque praua & incertum finem: Alchymia ergo est uana. " Minorem Riolanus conatur probare per totum libellum, quem breuem discursum apppellauit, persuasumque confidenter habuit, se Alchymiae principia funditus diruere, & artis uanitatem demonstrate, cuius promissi persuasionisque sue fidem nisi liberet, & inuictis argumentis demonstrauerit, pyrotechniam Chymicorum nihil esse, quam inanis phantasiae figmentum, uult haberi auscor & Medicorum omnium inscientissimus. Sponsio Riolani sed cuius uictor erit proculdubio Quercecanus explicatus. Mira haec confidentia est, satiseue temeraria: sed magis mirum, cur musas suas, & medicum honorem scientiamque in sponsionem loco pignoris deferat cum alioquin non nisi per accidens aut subalterne, si quidem artes ita se habent, alienus artifex alienae artis principia possit attingere, neque per se geometra medicinae aut musicae euertere documenta. Sed humanum est argumentantem audire, Riolane perge primorum principiorum istius artis uanitatem declatare. Pag 120. Ita loquitur ipse. Initio explicatur, principii significatio. Est enim uel theorema scientiae alicuius, uel artis ut physice, uel primordium rerum constitutiuum, cuiusmodi dicuntur esse illa Aristotelis, ex quibus omnem rem naturalem conficit, nempe materia & forma, quibus additur principium maleficum seu occasionatum priuatio. Maxima laboris pars consumitur in Chymicis tribus, sale, sulphure & mercurio confutandis. Sparsim nonnihil etiam de axiomatibus & decretis chymicis attingitur, & quidem hoc thema: " Omne corpus naturale constat ex sale, sulphure, & mercurio "; primum ( caelo & elementis neutiquam exceptis ) diligenter studioseque oppugnatur. Colligantur rationes. " I. Secus se habent principia tria Aristotels, & Chymicae. Illa enim sunt uera; haec falsa. Ii. Nec in coelo nec elementis, nec elementaribus sunt ista tria. Quod in coelo non sint: facile probatur; quia foret generabile & corruptibile; non esset simplicissimum: Non esset caussa simpliciter, unde motus & gubernatio inferiorum. Si in coelo essent, actiua quadam essent & formalia. Nam coelum agens esse, unde uis & calor omnibus peripatus probat etc. Elementa uero sunt materia patiens, quam sol caloris sui ministerio informat. Item si in coelo forent ista tria, inde defluerent ad efficienda elementaria, quod est impossibile. Diminueretur enim coelum etc. Iii. Apage formas & spiritales essentias, formalia & actiua principia. Mecurium, salem, sulphur sunt delirantium figmenta, non philosophorum. Iiii. Frustra quaeritis, quod non est. Pag. 93. disc. breue. Uestra scientia est uana, quia perquirit in sinu materiae essentias delitescentes, quae physicorum omnium sententia nullae sunt: Pag. 124. Alioquin res essent, priusquam fierent: Item natura generaret ex duobus actibus: non ex potentia & actu. Pag. 95. disc. U. Qui ista Chymiae, fundamenta, ponunt, diruunt omnia artis physicae principia. Ut de igni, quem Aristoteles esse comprobanit, ipsi uero negant etc. Pag. 99. disc. & 105. Ui. Dissentiunt ipsi de suis principiis, aliquando salem animam aliquando corpus appellantes & alia monstrosarum contradictionum portenta architectantes. 120, 122. Uii. Natura non dissoluit mixta in ista tria principia: Pag. 105. br. Non reperiuntur in coemetriis sal, sulphur, & mercurius seu argentum uiuum. Ergo natura ex eis mixta constituit. Uiii. disc, & 105. Quae pro principiis ostenduntur sunt materia elementaris, capax omnium formarum, igni transmutata in res istas quas quo uolunt nomine nuncupant: 116. naturae uero ascribunt falso. Id declaratur humoribus, quos uarios facit natura antimonii uitro conturbata. Pag. 102. disc. & 47. Item bile coloribus uariis spectanda. Ix. Temeraria est principiorum istorum fabri ca, quia separata non retinent eam uim & proprietatem, quam habebant coniuncta, documento magnetis, cuius diuisae partes non trahunt ferrum: apol, pro Hipp. Item secretione ista principiorum spoliantur mixta sua forma naturali, Ui & proprietate: Pag. 136. Igni artificiali essentiae Chymicae nouas uires acquirunt. X. Si secernerentur principia, fuissent in mistis actu. At non sunt. mutatis Ens in non Ens. Non ergo secernuntur, & per consequens falsa est eorum existentia naturalis. Xi. Falsa est collectio. Nos resoluimus omnia in haec tria. Pag. 116. 117. Ergo natura ex eis componit omnia: illustratur simili. Sicut enim non sequitur: Natura conuertit panem in sanguinem: br. dis. & 64. apol. Hip. Ergo fecit panem ex sanguine: ita nec sequitur ars uertit materias in ista tria: Ergo fecit ex illis natura, Ignoratio Entis metaphysici quod primum diuiditur in Ens actu & Ens potentia, has turbas excitauit. Uide Pa. 137. disc. & 64. Item: Si spiritus uini non fuit in uino, neque principia fuerunt in mistis ille non fuit. Ergo etc. Minor probatur, quia aqua uitae nihil est aliud, quam materia uini in uapores resoluta & coagulata, idemque fit in caeteris spiritibus. apol. Hip. Pag. 118. disc. Explicatur illa resolutio ex Aristot. 4. Meteor. Xii. Neque in elementis sunt illa principia, neque in mixtis. Uide Pag 63. apol. Hippag. Illud probatur simplicitate & conuersione elementorum simplici: hoc similarium natura homogenea: Item si in Elementis essent ista principia, non tantum transmutarentur mutuo, uerum etiam facile esset ex parua salis copia facere magnam, sicut ex aqua fit aer decupla proportione. 125. dis. Xiii. Futilia sunt, quae ex illis principiis in medendo extruuntur paradoxa. Pa. 142. disc. Uide & Pag. Neque enim sal sale, nec sulphur sulphure, mercurius mercurio curantur, neque ex illis existunt morbi. Xiu. 136, disc. Ubi naturalia praeferuntur. Ad sensum non possunt in rebus monstrari. Xu. Inepta sunt ista principia ad constitutionem corporum. Neque enim sal est concretionis causa. At hac sublata, non sublata coalescent corpora. Sunt & inepta ad facultates. Xui. Si essent constitutiua, corporum etiam animatorum forent. At hoc non sunt. Probatur: quia nutrirentur iisdem, quod est falsum. artificialibus, quia albumen utilius es mercurio ex eo facto etc. Exemplum lactis irridetur, ut & ante oui. Xuii. Si sal non est principium nec reliqua. ( Nam sine sale non coeunt in corpus ) sed ille non est. Neque ergo reliqua. Minor probatur pag. 164. disc. Si esset principium rerum naturalium, eo nutriremur, utpote ex eo constantes ( Nutrimur iisdem, ex quibus constamus ) Item: principium debet esse analogum suo principiato, & constituens constituto. Sal ita non est. Neque enim est analogus calido innato & humido primigenio, quia ille intemperatus, haec temperata. Itaque nec seruari possunt sale. Pa. 129. desc. Pa. 133. disc. Sales Chymicos esse immoderatos, comprobatur eorum pyrotechnia, quia in omnibus adustis manent ignis reliquiae: Sales Chymici fiunt ex terrena, planeque siccissima materia & c. Xuiii. Pag. 65. apol. Hippoc. Ex pane sanguis; Elementa, & ex his metalla & alia, ita ut omnia sint in omnibus pro conditione materiae primae; quas delicias doctrinae peripateticae praestat dedicisse, quam tartareis principiis tam studiose fauere. Cum itaque conclusiones non possint esse uerae tam falsis principiis, nec permanere aedificium fundamentis caducis impositum, corruat falsaque sit Alchymia necesse est. Xix. Pag. 66. & 67. Principia ista non sunt naturae, nec generationis, sed compositionis. apol. Hip. Natura enim sola generat. Componit ars ex duobus actu existentibus. Natura ex potentiae in actum mutatione gignit, quia per alterationes multas facit, ut materia id sit actu, quod esse poterat. Chymici ex tribus actu principiis constituunt omnia. Compositionis ergo & non generationis assignant principia. Xx. Si arte secerni possunt principia generationis, concretione nata sunt, non mistione. Apposita & confusa separari possunt mista non possunt, nisi a natura ipsa. Aut ergo quae ponunt Chymici principia, sunt falsa & temere conficta, aut mixta non sunt mixta sed concreta, & cramata. Xxi. Pag. 62. apol. Hippoc. Aristoteles demonstrat principia debere esse prima. Chymica non sunt prima: Non ergo principia, nisi falsa. Xxii. Principia non apparent sensu, sed ratione cognoscunzur. Chymica sentiuntur non tantum, sed & sunt mixta: Utpote quae ex quatuor Elementis constant, & in ea resoluuntur. Xxiii. Chymicae principia fiunt ex mutuis quod est a natura principiorum alienissimum. Non ergo sunt principia uera. Antecedens patet, quia ex sale fit sulphur, ex sulphure spiritus. Xxiu. Sal, sulphur & mercurius non possunt misceri mutua actione & passione, quia similia sunt, & non contraria, cum si ut substantiae: Pag. 62. & 61, apol. substantiae autem substantiis non aduersantur. Hip. Non erge nisi falsa sunt principia. Tam absurda haec sunt principia, ut nibil absurdius. Dogmata praua Alchymia. Ita de prima assumti parte. 2. Alchymiam habere dogmata praua, primum patuit absurditate principiorum, ex quibus conclusiones non possunt esse uerae, ut Xuiii. argumento dictum est. Unde sequitur, cum ars constituatur ex principiis, & conclusionibus seu scientia, quae falsorum per se est nulla; Alchymiam falsa continere axiomachymiata. Deinde absurdum dogma est, formas Physicas separari a materia posse: Falsum est secerni ex mistis id, quod destructione nascitur: Monstrosum dogma habet de qualitatibus elementaribus: & de humoribus quatuor, quasi eos ex materia secerneret natura, & non efficeret generando. De Philosophia stulte sentiunt Chymici, quasi sit lapidis caetera metalla in aurum transmutantis inuentio, uel medicamentorum Chymica praeparatio, quo modo sufflones bonarum artium plane ignari, Philosophi titulo passim insolescunt. Pag. 6. Anatarueti. Pag. 22. antiturqueti. Phisiologiam Chymici habent aliam ab Hippocratica & Aristotelica: In praefatione discursus. Item nouae praeparationis pratextu se insinuant nouae Medicinae Autores, noua pathologia, & therapeutica, in qua curatio per similia, etc. Tandem, incertum finem habere Alchymiam, saepe dicitur, quia non faciat, quod natura & quoduis ex quouis mutando, ut placuerit, nominet hoc illud, non ut determinate prodit sed ut fortuito incertoque. Huic argumento succurrunt alia; ut quod Chymici non sint Medici, quia Medicus sit seruator naturae, Chymicus destructor. Uulcanus Chymicus destructor naturae est. Pag. 64. contra Turquetum. Et Pag. 147. disc. Alchymia est similis meretrici: Est succenturiata magiae: in antiturqueto: nunquam erit Studiosus Alchymiae, qui bonus fuerit Metaphysicus, etc. Responsiones ad obiecta. " Miramur Riolanum doctissimum illum uirum in hac contentione tam confuse & temere uersari, nec distinguere artis ueritatem ab adhaerentibus Paracelsitarum opinionibus deliris, nec discrimen facere inter Alchymiam, & professionem Paracelsicorum, qui certe nolunt tantum Chymici esse, sed omnino Philosophi & Medici singulares. In hoc studio suo cum prodigiosa habeant paradoxa, eaque plaerumque minime Chymica, quae iniuria est omnia cumulatim in uituperium & damnationem Alchymiae conuerteret? Quid ad Physicam attinet, si deliret in suis Geometra? Quid ad Arithmeticam, si insaniat Medicus? Sed & cur damnem meteorologiam, si quis male sanus perperam statuat de Cometis? Num ideo abiicienda Medicina est, quia innumerabiles sunt de dogmatibus eius opiniones & alius sic explicat purgationes, alius aliter? Non sunt tanti opiniones, ut totam de Elementis doctrinam conculcemus, & stoechiologian in exilium mittamus. Dicet Riolanus, se contra Quercetanum disputare, & eam Alchymiam oppugnasse, quam profitetur ipse. Imo inquam, quam tu ei affingis. Nam Quercetanus in sua Alchymia habet res praeclatas. In Medicina & Physica sequitur Paracelsum & Seuerinum; & fortasse non tam re dissentit ab Hippoc. & Aristot. quam allegoriis, enuncians dogmata explicansque Chymicorum uocabulis, & phrasibus: quod si est, non est odio aut accusatione molestandus, sed suo studio relinquendus. Ita uero sunt illae allegoriae sequendae, ut ueritatem Hippocraticam, & Peripateticam, consuetumque docendi modum non pessundemus. Et quae in hac lite proposuit, potius sunt Physica & Medica, quam Chymica. Cur ergo non simili modo contendis Physicam & Medicinam esse ex Doctorum scholis profligandam, & ex hominum memoria tollendam? Tu te ex professo armasti in Alchymiam. Hanc uoluisti tuis argumentis petere. Medicinae nomen & Physicae uix attingis, nisi cum de tuo studio loqueris, & semel atque iterum dicis Chymicos habere physiologiam & pathologiam falsam; in quo tamen deciperis. Non enim Chymici habent, sed illi, qui se Philosophos & Medicos in factione Paracelsi appellant. Facile poterat in locum Alchymiae substitui uox Paracelsia, uel pseudochymiatria; seruatumque esset honestae arti suum decus & ornamentum. Sed cum secus factum sit, & polluta Alchymia conatu isto, imo & implicata: detergenda labes est, & artis dignitas utilitasque asserenda. Respondetur itaque ad assumtum syllogismi, falsum esse; & prosyllogismos partim mendaces, partim iniustos & elenchi expertes, id quod paucis demonstrabimus. Prima ratio ex comparatione cum principiis Aristotelis, inanis est. Finge Aristotelica illa esse uera, tamen non necesse est, alia esse falsa: aut si falsa, non arguitur falsitas illorum ueritate. Alioquin cum Riolanus ipse habeat principia & elementa Hippocratica quatuor: habeat duo omnium mineralium, aquam & terram, uel exhalationem & uaporem; haec quoque falsa forent, quia illa uera. Sed quis sit adeo simplex, ut persuadere sibi possit, uera esse principia rerum naturalium tria Aristotelica, cum tertium appelletur maleficum & occasionatum: caetera duo nullo modo per se sint sensibilia: Sunt autem fortasse, ut Aristoteles ipse pronunciat in 3. de coelo, tex. 6i. Sensibilium principia sensibilia; sempiternorum sempiterna, corruptibilium cotruptibilia? Si sunt principia rerum sensibilium, monstrari debent sensibus. Chymica tria adeo luculente ostenduntur specie salis, liquoris, & olei siue magisteriorum, siue essentiarum elaboratarum titulo, ut insensatum esse oporteat, quisquis ea non percipit sensibus. Sed & quot sunt contentiones de principiis? Quam incertae? Ramus aliquis in arenam deducendus erat. Sed quid Ramum dico? Opponantur Aristoteles Aristoteli, peripatetici peripateticis inexplicabiles de principiis perplexitates audientur. In I. de ortu, c. 1. scribitur: Quapropter primum quidem potentia corpus sensibile principium est: Secundum autem contrarietates, caliditas & frigiditas: tertium iam ignis & aqua, Haec alias sunt substantiae materia, forma, & totum ex illis, iam actu sensibile. Sed quis adeo sit puer in Physicis, quin facili opera negare possit, corpus esse principium: adhuc facilius, contrarietates, cum hoc fieri non possit, nisi confundantur praedicamenta duo & substantiae dicantur in peripato contrariae, quod non placet Censori, qui tamen ex quisquiliis suorum subselliorum nobis nescio quas qualitates substantiales pedibus studiosorum satis conculcatas & contaminatas promit? Ubi iam tertium priuatio? In totum sensibile est mutatum. En constantiam Aristotelicorum principiorum, quae in Metaphysica, seu Dialectica potiorem habent locum, quam in doctrina rerum naturalium. Re uera enim sunt phantasmata quaedam speculatorum, aut notiones rationales generalissimae. Nos relinquimus Aristoteli principia sua, siue uera sint, siue falsa, & de Chymicorum nostrorum ueritate nihil dubitantes, non erubescimus, ea uel publicitus in omnium oculis proponere. Ratio secunda mendaciis Paracelsi opposita est duabus partibus. Neque enim uerum est, quod in coelo & elementis sint sal, sulphur & mercurius, nisi quis uirtute & quadam panspermia uelit inesse, id quod Censori nou debet displicere, qui ex coelo uim generantem deducit, & materia tenus omnia in omnibus esse docet. Idem pag. 71. principia mineralium non plane simplicia ponit. Ita Chymici non absolute, & omnino, uel omni explicandi modo tria habent principia, sed in sua arte, & elaboratione. Habent iidem etiam elementa quatuor. Itaque sentiri & mistum esse, non obstat principii appellationi, nisi forte & Hippocratis humores, qui sunt principia corporis humani, & postea medicinae Galenicae, sint res simplicissimae, simpliciterque primae. Nostra principia sunt in elementaribus. Sunt ergo. Tertia ratio est figmentum deliri Censoris, non Philosophi. Nota, quod aliqui Chymici uocent principia non magisteria illa resolutionis compositi, sed essentias elaboratissimas ex illis, que tamen diuersitas inter eos non facit bellum implacabile. 1. Formales essentias non appellamus principia primum, sed elaboratissimas species, quae in comparatione cum crassis, dicuntur formae quaedam esse, & spiritus: Et idem sentiunt, qui pro principiis magisterii sumunt essentiales formales. Delirat, qui, quod comparate dictum sumptumque erat iuxta morem disciplinae, absolute acceptum putat, & hac sua opinione uesana arbitratur confutari recte alterum. Itaque & Paracelsitas, qui pro sua pertinacia id pergunt decernere & dicere, eidem stultitiae obnoxios esse non cunctamur pronunciare. Neque enim in hunc usum principia ex mistis elicuerunt ueteres, nec qui hoc nomen rebus Chymicis tribuerunt primi, hanc de eis opinionem habuerunt, quam postea excogitauit Paracelsus, propagauit autem Seuerinus, Dornaeus & alii, Ratio quarta somnium est Censoris. Nemo quaerit id, quod non est, nisi mente captus. At quod in rebus mistis quaerunt, inueniuntque Chymici, adeo est euidenter, ut etiam sensibus pateat, & in usus medicos aliosque conuerti possit. Qui ergo sunt illi omnes Physici, qui sentiunt principia Chymicorum in sinu materiae mistorum delitescentia, esse nulla? cum pharmacopaeus ex semine amygdali exprimit oleum & liquorem, ex hoc separat aquosum, ex reliquiis uero concrematis salem producit, anfacit id, quod non est? An elicit id, quod nihil erat in materia occultatum? Imo manifestat occulta naturae, atque ita sapientibus meretur accenseri, iuxta Mesuen, Bulcasin, Rhasin & alios. Quin id dicas de principiis Aristotelis, quorum priuatio ubi est? Ubi est forma prima & materia? Ubi hec erant ante compositionem? Quo cedunt post resolutionem? Hanc Censor agnoscit pag. 62. apol. Hipp. ubi principia definit ea, ex quibus primum fiunt res, & in quae postremo resoluuntur: Assumimus: " In Aristotelica res non resoluuntur postremo: Non sunt ergo principia: Item si resolutione sunt ultima, debuerunt fuisse prima compositione & seorsim subsistentia coiisse: At ubi sunt quaeso ista? In phansasia hominum somniantium. " Omnes dicunt elementa corrumpi in mutua: At elementum elementi principium non est. Mista uero desinere in elementa aiunt. Ubi principia? Ad formam: " Si essentiae illae Chymicae, quae uocantur principia, essent aliquid; res essent, priusquam fierent. At hoc absurdum. Et illud ergo. " Hoc pag. 63. apol. Hip. etiam sic enunciatur. " Principia Physica non tantum mixtorum, sed etiam elementorum debent esse communia: alioquin non essent prima, & communissima: Daretur in natura aliquod corpus, quod istum principiis non constaret. Atqui nemo prudens dixerit singula elementa constare sale, sulphure & mercurio. Esset enim effectus simplicior & natura prior sua causa. Itaque non sunt rerum naturalium principia. " Apparet confundi Chymiam cum Physica, & Censorem in neutra scienter uersari. In priore syllogismo maior consequentiam necessariam habet nullam. Neque enim necesse est, sesamum esse, antequam factum sit, si ex eo fit oleum, sal, & liquor, ex quibus in materia reliqua, quam elementarem, & sinum materiae uocant, essentiam interiorem constituit natura non componendo, ut somniat Censor, sed concoquendo, maturando & alterum ex altero iuxta dispositionem partium materiae producendo. Minor non est absurda, si dicas rem esse quodammodo antequam fiat. Est enim potentia. Fiat pomum in arbore. Dico potentia esse ipsum, antequam fiat. Sunt & principia, quae postea Chymicus elicit natura & perfecta, potentia: Ut pote semino producta, & propagata. Talis enim est postea natura geniti, qualis erat generantis, & qualis per semen communicatur. Sic alio quoque modo in generatione naturali per semen res erat, antequam fieret; si non numero, at specie & semine: Naturaliter enim id, ex quo gignitur aliquid, est aliud quoddam actu, licet respectu succedentis appelletur non ens, nisi uelis ex nihilo gigni, quod necesse est euenire principiis Aristotelicis, quae non sunt, nisi rationis entia, hoc est causarum essentialium ideae, in sensu uero plane nihil. Unde consequens est, nihil sensibile posse ex eis gigni. Sed idem connexum belle potest opponi etiam Hippocraticis principiis. Si enim essent aliquid quatuor illa prima Hippocratis, res essent, ante quam fierent. Sed hoc est absurdum. Nihil sunt ergo: Et sic belle constabit medicina, cuius principia sunt nihil. Elleborum potius Censori. Secunda ratio comprehenditur tali connexo. " Si principia Physica non essent elementorum & mistorum ( imo etiam coeli ) non essent omnium prima & communissima. " Assume consequens affirmate, & concludetur antecedens affirmate. Nos ex illa latissima communitate possumus concludere Metaphysica potius esse, quam Physica. Alias si sunt rerum sensibilium, quas Aristoteles ab omni aeternitate continuat, uix persuaseris, principia esse. Nunquam enim potuerunt suo congressu constituisse res ortas quia semper fuerunt una. Sed illa mittimus concede sane connexum. Quid tum postea? Nos principia quaerimus Chymica, non Physica ista Generalia, & commentitia; neque tamen negamus esse res naturales. Oriuntur enim & sunt in natura. Perge: " Si principia Physica non essent elementorum, & mistorum, daretur in natura corpus, quod istis non constaret: De ars. tex. 6. 1. id quod absurdum. " Quicquid tibi uideatur, Aristoteli dicendum est, quodnam ergo sit illud corpus quod in natura ortuum & meteorologicis considerat, seorsim a contrarietatibus. Meteor c. 3. Quod sub ea quae sursum est latione corpus, uelut materia quadam existens, etc. 2. Si non datur, cur fingitur? An nostris figmentis indiget Physica? Quae ratione finguntur causae, materia & forma, sunt etiam in Poeta rum & Aesopi fabulis. Cur requiris existens corpus, quod sine corporis forma, nec est nec fingi poest latione test: Fingunt Chaos multi sine forma. Dabit Ouidius, aut Hesiodus, si non alii. Sed in hoc non est, ut coepus, uelut perdamus uerba. " Si quis diceret elementa singula constare sale, sulphure & mercurio, is affectum faceret simpliciorem, & priorem sua causa. " Hem sapientiam. Quid si responderet simul esse? Nam & fieri & factum esse in his sunt simul, sicut mundi primordium simul fiebat & erat: De part. Ii 2. Aristoteles quoque alicubi & similiaria & dissimiliaria simul fieri narrat, quanquam haec ex illis existant. de Gen. an. 2. Agens & patiens simul esse dicit, licet rae Gentione prius agens. Elementa uero esse simpliciora illis principiis, fortasse non dabunt Paracelsici, cum quibus uide, ut satis solerter disputes. Neque enim concedent salem, sulphiur & mercurium esse res eas, quas tu tibi fingis, nec eodem modo ponent in elementis, quo in mistis. Uerum haec lis non est Chymicorum. Conclusio, non esse principia rerum naturalium, polluta quidem est fumo illo crasso principiorum metaphysicorum peripati, sed quia ad Chymicos non spectat, non putant hi se offensos; & Censori remittunt erimen non obseruati discriminis, hoc est confusionis. Quinta ratio inscitiae & boeotici ingenii est rudimentum. Ponantur illa fundamenta Chymiae, num ideo necesse est collabi dogmata Physica? Quasi uero corruere Musicam oporteat, si quid deliret Medicus. Chymica Chymicis oppone, aut doce subalterna esse astringique mutuis legib. Sed & pone Aristotelicae opinionis decreta collabi, num Physice simpliciter? terram Physicam nos habemus in monumentis sacrarum literarum, quibus multa Aristotelis somnia conficiuntur: At non physica. Uerum dic Censor, quis est qui eiusmodi fundamenta Chymiae substruit? Paracelsici non alchymie, sed physicae & medicinae supponunt. principiorum doctrina est exigua particula. & non fundamentum Alch. Grande enunciatum est, Omnia artis physicae principia dirui. Si sunt illa tria materia scilicet forma & priuatio, quid tum? Ex non ente ad sensum, non fit ens sensibile. Quod non est, nisi rationis figmento, non potest in arte sensilium tantopere, nocere, etiamsi negetur. Sin autem axiomata Physica sunt illa principia, falsum dicis. Nam locum esse subiectum locatorum, non subruitur. Sed ignis negatio te fatigat. Fac ergo, ut uideamus illum tuum ignem elementarem. De meteorico scimus multa. Elementarem alium non nouimus, nisi spiritum calidum siccum, eumque non tam materiam mistorum, quam agentem causam, quae & tibi ipsi est externa. Aristoteles, quod comprobauit uno in loco, id in altero uel destruxit, uel dubium fecit. Apage cum istis tuis uesaniis. Sexta ratio Chymicos non attingit; sed mordet Paracelsiarum inconstantiam, eamque non in Chymia, sed in Physica. Septima inscitia est, non argumentum. Soluit natura in elementa & principia, soluit Chymicus naturae obseruator & sectator. Uins in caemeteriis? Uidisti ne aliquando ibi ignes fatuos? Sulphur inflammatum hos esse puta. Non dicam iam de sepulchris per quorum saxa quoque penetrauit resolutorum cadauerum pinguedo. Salem requiris: Tune adeo imperitus rerum es, ut nescias ex terra caemeteriorum excoqui halonitrum? Hoc constat sale, spiritu frigido, & halitu inflammatili. Liquorem, qui mercurio comparatur, non negabis adesse, quando cogitabis putrefactione etiam hunc exire. Sed quid tu miset uel hiscis? Aristotelis putredo, & generatio in putredine, & principia de non quolibet in quoduis ab eunte etc. te conficiunt. Interim non negamus etiam elementa ex solutione prodire. Sed ut Aristoteles aiebat, non soluitut totum in elementa: Et quia corruptio unius est generatio alterius: nihil autem fit ex toto, item corruptio aut aliud facit, aut materiam: Chymici tuam ignorantiam rident potius, quam confutant. Eadem in uasis artis possunt euenire, quae in uasis nature. An non putas Chymicos prosepulchris uti ollis suis? In his quod fit, idem censendum est fieri in natura, quanquam hic defundantur uagenturque facta, ibi conseruentur. In ollis cum res putressunt, quaeso te iube tibi dicere pharmacopoeorum famulos, quid fiat. Interim nos in duo diuidemus soluta, & feces separabimus a subtili essentia, hancque postea in sua principia distribue nus. Uiolenta mutatione hoc fieri dices. Non inquam, sed blando fimo, aut balneo. Regeres, ista separata adhuc esse composita. Quid tum inquam? Non soluuntur in alia eodem opere putredinis. Ideo a nobis pro principiis habentur. De uiolenta corruptione alias dictum est. Omnino quicquid Deus composuit, tu non solues facile, adeo ut etiam terra ilsa, in quam hominis corpus abit tandem non sit simplex. Irridet Censor historiam Quercetani de urticis ex lixiuio cinerum eiusdem plantae conglaciato. Si saperet & experientiam rerum haberet, ploraret suum risum. Qui de lacu Islebiensi & metallo obseruationes ediderunt, de plantis & bestiis mineralibus in lapide fissili & renibus terrae mira narrant, quae & nos quadam tenus uidimus. Dicere istas figuras ex colamine calcinatarum ibi talium rerum ( calor enim subterraneus ibi deprehenditur ) aut seminii earum esse nihil habet absurdi, quanquam & aliae rationes suppetant. Octaua ratio est stulta. Quid quaeso est materia elementaris in istas formas mutata? Sal est materia elementaris capax formarum omnium, mutata in formam salis, & sic de caeteris. Nondum ista mirabilia audiuimus. Quisquiliae sunt ex schola Parisiense, ubi materiae mutantur in formas. Confitemut tibi ultro, quod nostra principia non sint tes sine elementis, & extra elementa, atque etiam coelestem naturam. Confitemur, eas esse informatas sen formis suis instructas. At primum discernimus inter materiam illam fictitiam, quae dicitur esse simpliciter prima, & inter materiam in quoque genere: Insuper etiam materias sequentes & ultimas in quolibet genere. De prima uos dicitis, quod omnium fit capax formarum, quadam natura sua. Patimur uos istis somniis uoluptuose frui. Interim pascimur in ueritatis campo, dicimusque, quod impossibile sit quoduis mutari in quoduis, non tam quia id natura obseruat & experientia monstrat, quam quod scimus primorum atque adeo omnium creatorem certis limitibus quaeque distinxisse, pro ut uoluit oriri hoc ex hoc; ut ex terra plantas etiam sine ope stellarum; ex mari pisces & c. Tu suauiter nugaris de sanguine recidente in primam materiam, & inde abeunte in metallum. Quando tandem demonstrabis nobis hoc ita fieri? In quo coemeterio exputredine exortum metallum; nisi ante ibi suum habuit seminium, uidimus? Quod mundi experientia destituitur, quis est tam temerarius, ut ex eo ausit facere axioma & principium scientificum? Non si tu fingis id in natura est. Multa disputantur solerter, sed quando ad sensum in re sensibili peruentura est, deficit ratio ficta cum ostensione. Addis esse materiam igni transmutatam. Non semper utimur igni, uti nec natura, ut in languidis lentisque putrefactionibus. Uini spiritum seu essentiam quintam aliquando & boreali frigore sepatamus. Imo per putrefactionem artificiosam separationi ignis aduersatur. Sed tamen fiant igni principia nostra. Nisi in potentia naturae fuissent, num prodiissent? Ex determinato fit determinatum idque proxime, si proximum, nec agens est uiolentum. Colligimus ex quatuor humoribus excrementitiis, totidem debere esse naturales. Quomodo enim alias, nisi uimulta, naturaliter tot diuersi secernerentur? Si ergo elicimus ingenio tria, tu crede totidem inextitisse. Siue actu, siue potentia. Neque enim refert. Num falso ascribamus, naturae ista tria, te docebunt caculae pharmacopoliorum imo olearii ministelli & uinariae famulae. Hi enim omnes oculis cernunt diuersas partes substantiae exire ex mistis idque Galenus noster pridem docuit, etiam sine omniigni. De uitro antimonii fabulam narras, de qua suo loco. Bilis exemplum alienum est. Chymici non discernunt res secundum essentiam coloribus, uti fortasse multi Galeno addicti, quanquam fieri possit, ut plutes colores eandem rem sequantur & diuersi distinguant diuersas. Sulphur nobis sulphur est siue citrinum sit, siue atrum, rubrum, uiride, album etc. Nona ratiuncula supra est confutata; & si uera est, omne euertit antidotarium pharmacenticum. Ideo destruuntur quaedam natiua, ut medicina habeat artificiosum ad sanandum bene instrumentum. Cur accipiter uorat destruitque columbas: Ut inde pascatur. Sed num uerum censet Censor: Garrit ebriorum somniantium modo. In principiis Chymicis totis tota uis est simplicis resoluti; licet in una parte magis, quam in altera, sicut in aqua aceti, aceto essentiali, & fecibus omnis uirtus aceti, in sero, caseo & butyro omnis potestas lactis. Aqua cinamomi, cinamomi uim habet suo modo: suo modo oleum cinamomi; suo item sal. In omnibus est cinamomi aliquid. Quid ergo destruximus: Compagem & corpulentiam motis integrae, & cadauer ab essentiali succo segregauimus: Succum in duo diuisimus: ex cadauere salem abstusimus. Reliquias consecrauimus Libitinae elementorum. Tam crudeles & iniurii in naturam sumus homines, ut nobilissimae creaturae seruandae, ornandaeue causa corrumpamus mista, quae alias fataliter erant hominis ministerio destinata. Quid autem debebamus seruare? Id quod in magnete cernimus, nempe actum primum misti cum secundis: Ut: non debebat mactare ouem lanio; sed integram in gulas demittere, ut in uentre balaret. Quid ad hominem attractoria magnetis, si purgandus est, aut alio modo medicandus sine illa? Peccas cum ex plantis succos extrahis coquendo, infundendo, exprimendo. Cur? Nam non potest esse uis totius in parte. At succus est anima plantae, & se habet instar totius? Et nostra, inquam, principia. Mista extractionibus nostris non spoliantur naturali forma simpliciter, idque Censor agnouit ipse, cum de sale, sulphure, & Mercurio nostro scripsit esse composita. Quorsum ergo furit? Loquitur ut multi; sentit ut pauci; hoc est, cum aliter sentiat in animo, uenalem linguam exposuit conuitiatorum multitudini. Decimum argumentum risu dignum est. De segregatione. Quis est iste puer, qui ea, quae secernuntur actu inesse debere opinatur? An nondum didicimus loqui Physice, & tamen Aristotelem deglutiuimus, ut elephas muscam? Pag. 80. apol. Hipp. Superbe dicitur: " Inerant potentia non actu. Ergo male dicuntur secreta. " Quid autem in rancida nuce erat? Oleum ni corrupta ex toto est. Id Sulphur nostrum expressione secernitur: Ab eo separatur blandissima balnei destillatione aqua. Num potentia haec inerant? Num nos facimus ignium uiolentia? Sed consulamus magistros mutos. An hi non utuntur segregationis uoce nisi cum actu inest segregatum? Aristot. 3. de coelo cap. 3. ἐν σαρκὶ καὶ ξύλῳ καὶ ἑκάστῳ τῶν τοιούτων ἐνε¬ στι δυνάμει πῦρ καὶ γῆ φανερὰ γὰρ ταῦτα ἐξ ἐκείνων ἐκκρινομενα. ἐν δὲ πυρὶ σὰρξ ἣ ξύλον οὐκ ἐνυπάρχουσιν, οὔτε κατὰ δύναμιν, οὔτε κατ ' ἐνέργειαν. ἐξεκρίνετο γὰρ ἂν etc. In carne & ligno & unoquoque talium inest potentia ignis & terra. Manisesta autem sunt haec ex illis Segregata. In igne uero caero aut lignum non inest, neque secundum potentiam, neque secundum actum. Segregarentur enim utique. 2. Gen. an. 4. Secernuntur excrementa: " ἐκκρίνεται τὰ περιστώμα¬ τα. En tibi Censor. Princeps Physieorum segregat ex mistis tam potentia inexistentia, quam actu. Sed & est adhuc audacior, & in 2. de Gen. an. cap. 4. Cor primum scribit secerni. Recensebo locum totum: ἡ μὲν ἀρχὴ καὶ ἐντοῖς σπέρμασιν, ἐν ἑαυτοῖς ἐστιν ἡ πρῶτη. ὅταν δ ' αὐτὴ ἁποκριθῇ ἐνοῦσα δυνάμει πρότερον, ἀπο ταύτης ἀφιέται ὁτε βλαστὸς, καὶ ἡ ῥίζα etc. οὕτω καὶ ἐν τῷ κυήματι τρόπον τινά ἔνόντων τῶν μορίων δυνάμει, ἡ ἀρχὴ πρὸ ὁδοῦ μάλιστα ἐνυπάρχει. διὸ ἀποκρίνεται πρότερον ἡ καρδία ἐνεργείᾳ etc. Principium primum semina quoque intra se continent. Hoc autem prius inexistens potentia, ubi secretum fuerit, germen mittit, & radicem, qua alimentum assumitur. Incrementum enim desideratur. Sic in conceptu quodam modo, cum partes corporis omnes potentia insint, principium maxime promtum habetur. Quamobrem cor primuum actu secernitur, quod non modo sensu ita fieri constat uerum etiam ratione. " In meteorologicis Aristotelis quam etebro occurrunt eriam de potentia existentibus τὸ ἀποκρινόμενον διακρίνειν ἀναλύειν & similia? Quid uapor? ὕδατος διάκρισις In medio mundo frigidissum & grauissimum segregatum terra est I. Metereor. 3. Cum de ignitis disserit Philosophus segregationi praemittit disgregationem, plane ut & Chymici. Sed euidentior est putredinis descriptio. " Propriedicitur putrefactio " ( inquit ) " in iis, quae secundum partes corrumpuntur. Uide & 4. cum Separata fuerint a natura. Item: Exeunte proprio calido coeuaporat quod secundum naturam est humidum: Meteor c. 73 de lacte, etc. Mox: Animalia fiunt in iis, quae putrescunt. propterea quod quae segregatur caliditas naturalis existens, consistere facit segregata. " Si iam aliquid tribuis Aristoteli, quia Chymici eodem separant modo succensere illis non potes. Sed tu aegre fers testimonia Autorum. Itaque fortasse nobis obiicies illud, quod aduersario te conuincente mendacii producta Hippocratis Epistola de Democrito minime coeco. Uerum non est curandum, quid tu feras aut non feras. Galenum legimus in lactis discessu cum Chymicis loqui, utentem uocabulo διακρίσεως, nec ob hoc Democriti congregationem & segregationem 3. de coelo cap. 7i. text. 56. 57. 1. de ortu cap. 2. tex. 10. etc. dici potest amplecti, quanquam non usque adeo incommode sunt uoces istae in elementorum & similium transmutatione, quod uel aere & aqua, & hydrargyro, & fauilla fuligineque & huiusmodi aliis comprobari potest, & Chymicis destillatoribus subinde in oculis uersatur, nec fere aliud quid est Aristotelica σύστασις, quam Democritica congregatio. Syluius Parisiensis scholae quondam ornamentum non abhorrebat nostras separationes. Mesues longe prior nobis segregauit Rhabarbarum & rosas. " Terreitas ( inquit cap. 5. simpl. de Rheo ) est secundum profundum eius. Igneitas est in superficie. Quapropter infusio, separat inter substantias ipsius. " Sed mittimus Autores. Siue potentia insit principium Chymicum, siue actu, secerni recte dicitur, quanquam ibi praecedat secessio partium substantiae mistarum & ex potentia in actum eductio, quam Chymicus per naturam artificiose rectam bene potest procurare. In undecimo argumento cauisset sibi Censor probe, si Dialecticas illas spinas uitasset, quia iam senex non erat reuocandus ad puerilia, quo colore suam inscitiam in logicis potest inducere. Cerebrum tibi deesse dicimus, Censor, cum repudias argumentationem hanc: " In quae resoluuntur ultimo omnia, ea compositionis fuerunt prima ( uel si non ultimo, sed aliquo tantum, haec quoque fuerunt partes compositionis, licet non omnium primae. ) In principia tria resoluuntur omnia mista ( si non ultimo, at quadamtenus. ) Principia ergo tria fuerunt compositionis prima ( uel simpliciter, uel quadam tenus: ut Aristotelica illa ultima & prima simpliciter faciunt, uos Chymica nostra quodam modo. ) " Censor negat sequi exemplo sanguinis & panis. Dissimile, inquam, hoc est. Quocirca uacillat ratio. Putat autem Chymicos non resoluere, sed ex uno facere aliud, quorum hoc non potest dici pars illius componens. Non negamus in arte locum habere etiam generationem & corruptionem. Sed iam de compositione & resolutione mistorum agebatur, quas Chymici aeque moliuntur cum natura & ratione ac Physici, & Medici cum receptas fabricant. Num ars faciat principia per transmutatione materiae. Hic illa ratio est Aristotelis: Est omnium sanorum Physicorum; Est Galeni & Hippocratis, qui ex Elementis componit corpora, & in eadem resoluit: Est sacrarum literarum, in quibus omnia redduntur suis capsulis, unde sunt accepta. Cum ait, artem uettere materias in ista tria, & Chymicis obiicit ignorationem metaphysici entis, quorum unum potentia alterum actu, primum Soli sensuique obloquitur. Nam cum putrefactionem Physicam certis limitibus inclusam operantur Chymici, falsum dicit: Deinde cum saeparatione per digestionem & feruefactionem agunt, iterum fallitur. Nam hic plane nulla fit transmutatio, sed secessus remoto tetminante, & continente, ut in uino, lacte, melle, resinis liquidis & omnino omnibus succis, etiam Galeno confitente. Praeterea cum de potentia in actum producunt nonnulla & postea separant eodem modo, idque Censor ipse peragit in sua Medicina, ipse seipsum ignorati metaphysici Entis reum facit. Si enim est Ens potentia, & hoc quoque inexistit mistis, cur non possit in actum uocari, & tunc actu secerni: Imo Censor ille adeo rudis est ut Ens physicum ignoret. Nam si sciret, nosset simul cum caro uel lignum Aristotelice putrescit, ex eo redite Elementa prius potentia inexistentia: Et ignem aeremque adeo non fuisse in eis, ut Aristoteles materiam ex terra & aqua constituerit. Ex his aer & ignis dictus per transmutationem est faciendus, si debet actu exire. Alia uero ratio est principiorum apud Chymicos, qui diuersae affectas materiae partes, siue actu iam sint tales, siue potentia, postquam eas segregarunt ab impuritatibus adhaerentibus, istis appellant nominibus. At Paracelsici dicunt isthaec esse omnium prima ad modum principiorum Aristotelis. Notum inquam, hoc est, sed tibi tunc alia erat inuenienda responsio nisi maluisses cum Paracelsicis deliramentis optimae artis uerissimaeque documenta euertere, & sententiae Chymicorum omnium inculpatae contradicere. Paracelsicus sic argumentans fallit assumto. Neque enim uerum est, quod tria ista principia Chymicorum sint resolutione ultima, neque hoc dicunt ueri artifices, nisi intelligant non resolutionem in uniuersum ultimam, sed respectu suae artis, quia cum ad hanc peruentum est, cessant resoluere ulterius, neque etiam facile se praebet natura hic resoluendam, nisi excedere artis potestatem uelis & destruere essentiam, quale quid fit, cum oleum benedictum, uel succini, uel Gagatae, uel Terebinthinae & c. comburitur, & ex parte abit in fuliginem terream, ex parte in spiritum igneum, aereumque & sic in Elementa. Argumentum de uini spiritu ex Censore arguto facit fatuum. Uini spiritus. Aqua ardens, quae ex uino elicitur & certa elaboratione transit in spiritum, tandemque in essentiam quintam, nihil est aliud, quam subtilissima pars uini aerea, uel ignea, quam non ars, sed ipsa natura in uino generauit. Et quis quaeso potorum est; qui hoc ignorat? Quis oenopolarum? Hac parte euanescente, quasi ignea animae secessu, quod reliquum est, suo quodam modo putrescit & in acetum uertitur. Hoc procurant mullerculae nullo negotio. " At est ", inquit Censor, " uini materia resoluta in uapores & coagulata ", Uas ineptum Censorem, si uapor est id, quod Aristoteles scripsit, dementis est dicere, spiritum uini ex uapore coagulasse. Est enim aereae & igneae potestatis in primo secessu: deinde igneae sequentibus separationibus: ultimo coelestis praestantiae aemula essentia. Deinde ridicule loquitur uini materiam esse resolutam in uapores. Id quod accessit, item erat materia uini. Sed nullus hic spiritus ardens Pars erat uini separabilis, quam ipsa procreauit natura: Attenuatio per disgregationem est in4 Met. 3. cap. Non erat materia uini simpliciter. Insuper quod de resolutione & coagulatione narrat, si intelligitur sepatatum esse illum spiritum a caetero corpore per attenuationem spiritualem, ope caloris peractam, ex qua redit in consistentiam liquoris frigore cogente; nihil quidem alienum a uero asseritur; Sed hoc non iuuat Censorem, qui sic cogetur Chymicis dare separationem inexistentis principii: quam & Aristoteles agnouit 4. Meta. cap. 7. ubi de aqua abscedente ab eis, quae concrescunt elixando, & aliis plane Chymicis: Et cap. 9. ubi uino tribuit exhalationem, quae flammam emittat, quamque systasi per frigus redire solere in corpus aqueum neutiquam ignorauit. Ars autem imitatur naturam 4. Meta. 3. Sed Censor aliud quiddam uoluit, nempe quod crebro solet obiicere; Uos facitis non natura; quasi Uulcanus noster uiolente corrupta materia uini, & producto igneo alienoque a natiuo calore, spiritum uini faciat, non segreget. Hoc sensu, dic Censor, cum, quae per destillationem aut sublimationem fiunt, uti uini spiritus, omnia sint halabilia, aut uaporabilia ( Aristoteles, quem Censor sequitur, totum mineralium genus ex uaporibus & halitibus concretis constituit, adeo, ut parum memor elementorum fuisse uideatur, cum id faceret num materia illa, ex qua fit uapor & halitus, fuit in re actu, aut potentia naturae? ( nihil enim refert, modo potentia sit reductilis, sciuntque Chymici, in aliquibus ualde arcte constrictas, & remotiores ab actu segregabili latitare essentias ) Necesse est te alterutrum dicere, & in aliquibus etiam utrumque dare. Non autem erat specie halitus aut uaporis ut plurimum. Forma ergo concretionis suae. At haec illa ipsa est, quae post separationem in oculos & manus Chymicorum uenit. Nam quicquid calor disgregando attenuauit, id frigus cogendo in priorem reuocat consistentiam, quod nouerunt uel coqui. Si iam natura fecit, qua fronte dicis Chimicos facere? Contra Paracelsitas disputatum est quidem fere simili uerborum tenore: Quae contra Paracelsitas uesanos disputata sunt non iuuani Censorem. sed tibi illa disputatio quam non intelligis, quaeque non aα o de omnibus loquitur, neutiquam prodest. Natura ingenetauit exhalationes & uapores rebus ipsis; in quibus eos tenet forma concretionis sub termino. Merumne est chymicum termino summoto in pristinum reuocare? Natura inclusit res istas elementaribus inpuritatibus, fecibus, lapidibus etc. Absurdum est liberare Chymicos, cum saepissime liberet natura per seipsa absque omni artis adminiculo? Essentia uini & ceruisia per frigus summum. Uerum quis tunc facit uini spiritum, cum dolia uino plena uehementia frigorum congelascunt, quo facto in medium recipit se spiritus incongelabilis, potestque fracta glacie circumstante separari uel a uappis? Hollandi in noua Zembla hybernantes idem experti sunt in cereuisia. Ubi hic artifices illi Uulcanii, qui natiuo calori addunt Empyreuma, & ex materia uini fabricant uini spiritum, non secernunt? Sed nec cum Chymici destillando separant, semper adhibent ignes adeo ualidos. Saepe enim utuntur balneo: Et cum ex fecibus quoque ui maiore prolectant halitus ualde circumspecte minutos quoque ignes admouere coguntur, ne aqua ardens adustionis maculam possit redolere. Non tam facile abit materia fecum in spiritum uini. Quid ni ergo inextitisse forima coagulata sit dicendum? Ita confunditur Censor cum sua schola uel a uappis. Nos aliquando in pyxide fictili uitrata seruabamus Zingiberis puluerem. Ol. Zingib. Post aliquot tempus inuenimus oleum Zingiberis in operculi concauo collectum. ex halitu eius. Nemo id artificum fecerat: Sed halitus naturae circa frigidum illum conclusumque locum consisterat. Hic autem prius in eodem puluere fuerat forma concretionis eadem, id quod docet expressio post simplicem macerationem. Hinc apparet falsitas enunciati Censorii: Elixyria, tincturae, magisteria, sunt calore attenuatae materiae & in istas formas transmutatae. Tincturas multas faciunt infectores, pharmacopolae, pictores & alii plurimi. Nunc transmutatione omnes? Ex croco, brasilio, Bernambuco & aliis multis, pueri scholarum faciunt colores scriptorios, uti ex chalcantho & infuso Gallae atramentum. Ubi hic transmutatio per calorem? At eae res sunt Chymica rudimenta. Uinum I. Quando spiritus salis petraei consistunt et in connexa parte capitelli, quae hic reflexio? Alibi sic de uino loquitur: " Uinum est aqua cocta in uite, substantia aqueum: energia & uiribus igneum, quod rarescens calore abit in uapores, qui a capitello reflexi non aliter, quam fumi a cranio redduntur sua primae materiae quae est uino tenuior propter rarefactionem, & calidior, quia externus calor ad natiuum accessit. " Ita ille. Dum uinum aquam in uite coctam uocat, ipsa locutionis forma indicat, materiam eius fuisse aquam, quae coctione in aliud quid, quod uinum uniuoce & proprie dicitur, sit transmutata. Non ergo amplius iam est aqua, sed ut Galenus dicit, succus ex uuis expressus & per naturalem seruefactionem depuratus, & uberius elaboratus. Aristoteles in 4. met. Aquae species, inquit, uinum, urina, serum. Sed aequiuocum, & ad sensum hoc dictum est, & quia passiones quaedam aquae ei conueniunt, ueluti glaciatio. Capite septimo, id explicauit, quod magis sit aquae, nimirum diuersas in eo naturas agnoscens. capit. 10. humidis actu accenset. Unde patet, liquorem uoluisse dicere, in quo praeter caeteras partes sit etiam aquea. Addit igitur exhalare, & incrassari ut nouum, quod ideo magis terrae. Dulce uinum plurimum commune esse iudicat, & cap. 9. asscribit halabilibus & flammam emittere annotat. Aristoteli ergo uinum humor, succus, liquor quidam est diuersis constans partibus, & diuersis affectionibus ad alia elementa referendus. Galenus in 4. simpl. 2. de omnibus talibus communiter agens, sic disserit: ἥ ἀδύνατον ἤ πάνυ χαλεπὸν ἐξευρεῖν οὐσίαν, ἡντιοῦν ἀκριβῶς ὁμοιρομερῆ ( attende Censor ) τὸν γοῦν οἶνον ἐλέγομεν, ἕν μὲν ἔχειν ἐν αὐτῷ περίττωμα παχυμερὲς, ἐξ οὗ τῷ χρόνῳ διακρινομένου ( nota Censor ) καὶ καταφερομένου συνίστασθαι ( nota & hoc ) τὴν τρύγα. ἕτερον δ ' ὅπερ ἄνθος ὀνομάζεται κατὰ μὲν τὸν τῆς ζέσεως χρόνον ἐπιπολάζον, ὕ¬ στερον δ ' εἰς τὴν τρεύγα καταφερόμενον. ἄλλο δὲ τρίτον ἱδατῶδες ἀναμεμιγμένον ἅπαντα τῷ οἴνῳ, οὗ καὶ τὴν ζέσιν εἶναι πρῶ¬ των, καὶ μάλλιστα. Τέταρτον δ ' ἐπὶ τοῦτοις ἐστὶν αὐτὸς ὁ ὄντως οἶνος. Δέδεικται δ ' ὡς καὶ κατὰ τοὔλαιον, καὶ τὸ γάλα, καὶ τοῦς ἅπαντας χυλοῦς ὁμοια φύσις ἐστι περιττωμάτων. ἔτι δὲ μάλλον ἐν ὕλοις τοῖς φυτοῖς τε καὶ τοῖς μεταλλευομένοις ἅπασιν. Haec de uino Galenus & affinibus. Loquitur quidem de superfluitatibus excrementitiis, quae respondent naturis elementorum: Sed in ipso uino per se dicto restare similes naturas, quarum ista sunt excretiones, ex his ipsis colligitur: Et deinde declorat id Aristoteles, conuincitque experientia in arte & extra artem. Sed Censor non ita est demittendus. " Uinum est aqua cocta in uite. " Quodnam uinum? Recens, quod mustum dicunt, an iam separatum? Aristoteles ob consistentiam & passiones destincte loquebatur, Est substantia aqueum. Si hoc, quomodo potest esse energia & uiribus igneum? Effectus arguit suam causam. Igneae uires substantiam requirunt igneam. Censor quaerens cur euphorbium igneam impressionem, & efficaciam habet, ex substantiae parte ignea, respondet, quae in euphorbio antecellat. Tanto hic a seipso est alienior. Perge. " Uinum rarescens calore abit in uapores. " Bene hoc de aquea parte, quam Chimici phlegmati comparant: at de aerea & ignea, falso Spiritus uini elaboratus ignem quendam coagulatum, seu sulphuream naturam ostendit esse conflagratione. Hactenus ergo Aristoteles docebat dicendum fuisse exhalationem seu halitum. Quid praeterea? " Uapores reflexi a capitello redduntur suae primae materiae. " Stultus Censor contra Chymicos scribit, & nondum scit destillationes, & loquendi modum. Dic tu Aristoteles. Frigefactus spiritus cogitur in aquam: τὸ πνεῠμα εἰς ὕδωρ συνίσταται ψυχόμενον. 4. met. 6. & cap. 7. ἀπέρχεταιν ἀπό πάντων ( οἴνου γλεύκους, etc. ) τῶν τοιούτων ξηραινομένων τὸ ὕδωρ. σημεῖον ὅτι τὸ ὕδωρ. ἡ γὰρ ἀτμὶς συ¬ στίσταται εἰς ὓδωρ, ἐάν τις βούληται συλλεγειν. Haec ille de parte aquosa musti. Sed cap. 9. de ignea: ὕδωρ οὔ θυ¬ μιατὸν, ἀλλ ' ἀτμιστόν: οἶνοσθ ' μὲν γλυκύς θυμιᾶται. πίων γὰρ Et mox ὁ τυχὼν οἶνος μικρὰν ἔχει ἀναθυμίασιν. διὸ καὶ ἀνίησι φλόγα Quid autem θυμίασις? ἡ απὸ καυστικοῦ κοινὴ ἔκκρισις ξηροῦ καὶ ὑγροῦ ἀθρόως. Ex Aristotele ergo colligimus in uino inesse duas partes substantiae, aqueam & igneam, quae cum halando simul excunt exceptae uasis suis, in quibus concrescunt frigore, possunt segregari. Sed quomodo consistunt in capitello? Num reflexu? In 3 meteor. ult. sicca exhalatio facit fossilia: humida metalla. Quomodo? εἰς ἕν συνθλιβουμένη καὶ πηγνυμένη οἷον δρόσος ἢ πάγνη ὅταν ἀποκριθῇ. Uide & reliqua & consulatur Arist. in meteor. cap. 13. de fontibus ubi haec: " Loca ascendentem uaporem infrigidant & condensant iterum in aquam, etc. " Item 2. de partanim. 7. ubi haec: " Fluxiones ex capite oriuntur in iis corporibus, quibus cerebrum frigidius est quam temperamentum modicum postulet. Cum enim alimentum sursum respirat, ubi excrementum. Ob eius loci uim refrigeratum est fluxiones pitutiae saniesque mouet. Quod simile generationi imbrium euenire intelligendum est. Cum enim ex terra uapor exhalat, efferturque in sublime a calore, ubi supernum aerem subierit frigidum, consistit denuo in aquam propter refrigerationem, atque in terram defluit. " Haec ait Aristoteles uere. Frigus loci coagulat etiam cum nulla est reflexio, ut cum afflantur specula, cula, & aer ealidus lapides ualde frigidos attingit ibique in pruinam concrescit. Spiritus ueri inuisibiliter transeunt capitellum & in aqua conceptaculi demum consistunt. Redduntur suae primae materiae. Quid? Non ergo fecit aquam Chymicus, sed tantum attenuauit, ut sublata tenuitate concretio fiat in eandem aquam, quae prius fuerat. Hoc primum contra te Censor scripsisti. Deinde cum Chymicorum spiritus igneam, & non aqueam habeat naturam, faterisne eandem prius fuisse in uino? Sic ergo necesse est ad minimum in uino per naturam inesse tres partes, una aquea, altera ignea, tertia reliquum corpus, quod leuicula opera in aqueum phlegma, & speciem crystallorum salis separari potest. Aquosum quod est, priori aquositati eleuatae est congener. Haec sunt tria Chymicorum principia, non arte, sed natura in uino existentia, sensibili plane demonstratione, & Censoris nostri sententia. Quid tandem? Materia illa est tenuior uino? Quid ergo est uinum? Illa materia ex uino elicita fuit pars uini, nec acquisiuit maiorem tenuitatem separatione. Alias quomodo rediisset uapor in materiam primam? Cur tenuior? Propter rarefactionem. Quidni propter segregationem a partibus crassis? Quae coagulauit in aquam, rarefactionis amissa recepit condensationis formam. Propter hanc ergo non est. Cur calidior? Quia externus calor ad natiuum accessit. At hic, si quid Aristoteli credimus, secessit? Nam coagulatio facta est per frigus. En scholae eruditissimae Censorem. Seipsum refutat & falsitatis coarguit, quod aqua uitae non sit spiritus a uino secretus, sed ex materia uini factus per attenuantem calorem. Si item natiuum calorem habet aqua uitae, uinum non usque adeo aqueum erat: nec ab arte erataqua uitae, si natura calidam fecit: Et saepe externus calor adhibetur nullus, ut in feruescentia, quae halitus fundit inebriantes. Atque etiam attonitos reddentes. Duodecima ratio & supra & iam exemplo uini est confutata. Quid opus multis? In mistis inesse ostendimus ad oculum. Halonitrum habet aquositatem, pinguedinem inflammatilem & salem. Nulla hic fit mutatio. Ita est de atramenti speciebus, & nullo non misto perfecte imperfecte, quanquam in uno plus, in alio minus sit de hoc illo prineipio, & in uno manifestius, in aliis abstrusius. Decimatertia ad Chymicos non spectat. Quid ad hunc si delirat Medicus? Si insanit physicus? An autem naturalia sint utiliora, quam artificialia ex iis facta, uel puer dixerit. Si ex albumine oui uelis cibum petere, utilius erit, quam aqua ex eo destillata: Sin medicamen, aut elutionem, & c. non albumen, sed aqua. Ita ad edendum praestat uitellus integer: ad sanandam scabiem oleum ex eo expressum. At sic confutantur Chymici. O confutatorem industrium. Prosyllogismus decimus quartus prosternitur uicesimo secundo. Et quid tandem uult sibi Censor? Chymici erant confutandi siue eadem dicantur, siue contraria. Nam ut de Scaligero contra Cardanum scribente iudicat, ad uictoriam contendit, non ad ueritatem, quasi uera uictoria esse possit sine ueritate. Nos principia nostra oculis monstramus, cum ex uino aqueum humorem eductum: Spiritum flagrantem igneum, segregatum, & salem ex crystallis reliquiarum secretum ostendimus, idemque probamus gustu. Qui uero requirit, ut in mistura ad sensum dicamus, hoc est sulphur, hoc Sal, hoc liquot mercurialis, id postulat, quod quilibet iniquus & stultus. Ita nec Aristotelica principia nec elementa possit quisquam indicare: quae tamen schola Parisiensis ideo non negat in mixtis esse. Sin autem ex uiribus aestimandum est subiectum, uicerunt Chymici etiam ad sensum, Decimum quintum nugamentum ipsam probro afficit naturam. Sal terminator. Si huic apta est compositio eit diuersitate partium, etiam iudici & artifici est apta. De sale garrit. Loquatur Aristoteles ipse. " Ex humido & sicco " ( inquit 4. met. I. ) " facta sunt & terminatum fuit humido siccum operantibus actiuis. " Imo & siccum uicissim terminat humidum, cum sit proprio termino facile terminabile ( 2. de ort tex. 9. ) Sal calidus siccusque est. Cur non terminet? An Medici hoc non sunt experti in ulceribus fluidis & aedematibus? Neque tamen Chymici sentiunt cum Paracelsicis, quasi corpora sint facta ex mercurio, tanquam materia, & sulphure quasi forma, utrumque copulante & terminante sale, ut sic etiam coelum, & Elementa propter corpulentiam ex his constent. Curaeus olim dicebat, etiam in igni esse humidum, quia sit uinculum continuationis. Is autem fuit Peripateticus & Galenicus. Domi habetis quod disceptatis. Quid curatis opiniones externas? Post tres essentias extractus, nulla amplius uis est in materia. Ait Censor ista tria ad facultates inepta esse. At quid dubitas? Si natura haec inclusit sibi, & in suo complexu fouet citra facultatum iacturam, cur apta negantur esse? Elicimus ex semine lini oleum expressione: ab oleo separamus aquositatem. In fecibus reperimus salem. Haec non obstiterunt potentiae generandi. Sed & quam multa in se salem habent sensibilem, qui tamen non obstat neque facultatibus, neque functionibus? Indicio, h. In medio maris gignuntur plantae: nascuntur ad littora salibus conspersae salua uita animalium & plantarum. e. sine illis non fuisse facultatem mixti. In mari pinguedo est, quam sulphur bitumineum uocamus. Hoc non obest ulli facultati in eo uiuentium, sicut nec pinguedo renum & intestinorum facultati horum impedimento est. Tanto minus aquosus liquor aduersabitur. Xui. " Si essent constitutiua corporum, etiam animatorum. Belle. At hoc non sunt. " Deliras. Dic rationem? " Quia iisdem non nutriuntur. " Quo tu ergo quaeso nutriris? An non succo illo, qui ex cibo factus appellatur Chylus, & Chymus, tandemque sanguis? At in his sunt nostra principia. " At, inquis, neque Spiritu uini nutrimur neque oleo, neque aqua neque sale. " Credo. At nutrimur uino & melle. In his sunt illa nostra. Si non esses sophista, non luderes Elencho coniunctorum & diuisorum. Nos segregamus principia non tam nutriendi causa, quam medicandi, & aliorum gratia. Elementa nutritioni inseruiunt, & possunt in se continere succos nutrientes. Quis te, malum, iubet pro cibo dare oleum Galbani, quod eius gratia non erat factum, uti nec natura Galbanum ipsum ob hunc finem exhibuit? Eodem uero argumento tolle Elementa Aristotelica. Nullum enim per se nutrit: nec si confundas aquam & terram, & in unum compingas aerem & ignem tu aqualiculum tuum pinguefacies. Proportio est quaedam inter quam subsistit nutritio. ipsa per se sola inepta ad homines aledos. Neque tamen dubitant Chymici si non principiis seorsim, coniunctis tamen & succis edulium extractis posse constare nutritionem: quasi coquos imitarentur, qui ex aqua, pane, sale & butyro faciunt iuscula latranti stomacho accepta, quem Horatius bene compescit pane cum sale saltem. In lacte & ouo principiorum sunt rudimenta & simulacra ex quibus singulis educitur suum, de abundante. Nam Butyrum sulphuris plus habet: serum plus mercurii, caseus plus salis. Unicuique etiam adhaerent sua elementa. Qui uitellus oleo abundat: albumen aquositate: testa sale. Censor fabulam narrat de Aristotelieis principiis, quasi Chymici suam ueritatem aut artem astrinxissent ad Aristotelis speculationes otiosas. Si eadem essent principia Chymica & Aristotelica, easdem deberent habere proprietates. At non sunt eadem. Quae ergo dementia est illorum conditionibus non inuentis Chymica destruere? Quasi uero Elementum non esset principium: nec humores quatuor, nec uapor & halitus, terra & aqua, etc. imo nec artium axiomata, quia non habet adiuncta illa, quae Aristotelicae materiae, formae & priuationi ( malefico principio ) assignantur. Decimum septimum delirium de sale constitutiuo ita garrit ut de fossili. Perpendamus tamen argumentum: Sal. " Si sal esset principium rorum naturalium, eo nutriremur: quia nutrimur his, ex quibus constamus ", ( 2. Gen. an. 4. Eadem est materia, ex qua augetur, & ex qua constituitur primum, 2 de ort. tex. 50. Omnia nutriuntur ex eisdem, ex quibus sunt ) Belle & argute omnia. Nos contra. " Quibus non nutrimur, iis non constamus: Igne non nutrimur: neque quisquam nostrum est qui terra uel aqua uel aere producat uitam & crescat secundum naturam. Et de igni peculiariter scribit Philosophus, quod nutriatur potius, quia maxime sit formae: materia autem sit nutritiua. Imo Censor non uult nos nutriri nisi uiuentibus. Ergo his non constamus, quae non uiuunt, neque ex Elementis. " Quod si nutritionis negatio non prohibet, quin ex aliquibus simus constituti, ut ex terra, quam non iussit nobis edere sed serpentibus creator: neque impedit principia. Num uult Censor nos forma prima, materia prima & priuatione nutriri, quia contendit haec esse omnium principia? Ipse potius uiuat his escis. " Quibus non nutrimur, iis non constamus: Materia prima, forma & priuatione non nutrimur, quia sunt entia rationis, non sensus. Materia ergo prima, forma, & priuatione non constamus & ex consequente haec non sunt principia nostra ": quod contra scholam Censoriam probandum erat. Chymica principia, quae pro medicamentis & ad externos usus factitantur, non debent uerti in nutrimenta: quaedam tamen sunt in usu magno, ut butyrum, oleum oliuarum, oleum de copra, aqua ardens, quam Schytae bibunt eum medone & uino: & huiusmodi multa cum oleas edimus, tria principia simul nutriunt perinde ac cum bibimus uinum. Famem thorexis sanat. " Principium debet esse analogum principiato Sal non est analogus: Non ergo est principium. Minor probatur: quia calidi innati & humidi primigenii temperamento intemperatus existens non respondet: Et hoc patet, quia sales Chymici retinent adustionem, & fiunt ex materia siccissima. Cum excrementa tot tantaquo a natura segregantur nunc haec fuerunt principia mistorum & elementa, an aliquid aliud Principia Alchymiae. " Tirones Chymici respondent primum ad maiorem, quod uera sit tunc, cum principia sunt in mistos, utpote ad unam temperiem redacta mutuis actionibus & passionibus, ante quas erant extra illam analogiam actu, sed tantum poterunt fieri aequalia. Minor uera est de sale nondum misto, uel ex mistura segregato per corruptionem: non uera de eo, qui in mistione continetur: ui sal, qui est in carne Censoris sana, bene debet esse proportionatus carni: At haec nec erat ante mistionem, nec post eam: Et tamen non est consequens, quod sal non possit esse principium carnis. Sumendus autem sal est non in genere, sed in specie qualibet. Quilibet in misto suo est siue proportionatus, licet nec mihi, nec tibi. Calidum Leoni temperatum, cicutae est intemperatum. Probationes assumpti fabulam narrant de salibus iam artem passis, nec amplius naturae, singularitatem obtinentibus: quo modo negare potes etiam elementis, & humoribus nos constare. Nam omne eiusmodi initio fuit dissimile & aequiuocum: fitque rursus tale post resolutionem interueniente morte, maxime si corruptio uiolenta dissoluit. Si non respondet sal temperamento innati calidi & humidi ante mistionem, at cum immittatur misceturque cum sociis suis, seu potius assimilatur, discit respondere & fit ex non analogo analogus. Ui naturae immutatricis. Habet se etiam aliter in potentia, aliter actu. Fieri ex materia siccissima non impedit temperamentum, quod non est unius partis, sed omnium simul, nisi eodem argumento ignem & terram uelis nobis adimere. Adustio si qua manet, ab arte uel etiam naturae uiolentia accessit. Sed haec non negat substantiam principii: uerum tantum qualitatem, quod sal sit aliter affectus post resolutionem, quam erat in mistura. Si Censor principia Physica didicisset, num ita aniliter nugaretur, & tamen eruditissimae scholae nomine gloriaretur? " Xuiii. Si praestat delicias peripateticas didicisse, quam principiis fauere tartareis: Chymicorum principia sunt abiicienda. Prius est: quia praestat scire Teo regulae illam materiae primae, & quomodo huius merito omnia fiunt ex omnibus omniaque in omnia transmutantur. Ergo & posterius. " Negatur connexio, quia nulla est consequentis ex antecedente consecutio. Minor primum explicanda est: nempe si deliciae illae peripateticae sunt ueritates, ex quibus uera scientia, uerusque animi pastus & oblectamentum possit existere: Tartarea autem principia non inuidiose sic appellentur, sed uere sint infernalia & diabolica. Probatio postea minoris, non plus pollicetur delectationis, quam Batrachomyomachia Homeri, aut narratio Chymenes 4. Georg. inter sorores nymphas de Martis dolis, & Uulcani inani cura, amoribusque diuum iam inde a primo chao. " Si nullibi est illa prima materia, nisi tantum in ratione, qua sola est comprehensibilis, non potest inde ulla existere nec generatio, nec corruptio omnium in omnia & ex omnibus physiia. Sed nullibi est, Ergo etc. " Et quis unquam uidit uel expertus est ex illo generalissimo principio, quod etiam chaos antiquum ( um ullum fuit ) complectitur, fieri omnia, & in illud recidere, ut sic ex eo redeant omnia? An non author naturae omnia certis disposuit mensuris, adeo ut nisi ipse iubeat, nunquam possit corrumpi terra in illud figmentum materiae, ut inde nascatur coelum, aut stella: nec uicissim coelum in illam. Ex elementis conficiunt mista, & in eadem resoluunt, hocque potest quodammodo doceri ad sensum. De materia prima nihil narratur, nisi fabulae. Deliciae hae sunt Poetarum, non Physicorum, qui ne in Elementa quidem omnia resoluere possunt, ne dum in materiam primam. Studiosi ueritatis amplectuntur quidem illam materiam primam: At non physicam, sed logicam causam, In physicis sciunt aliam primam esse, ut quae est uel prima mixtorum simpliciter, uel in quolibet genereprima, ueluti in metallis appellatus mercurius metallicus, qui potentiam ad omne metallum habet, conpertumque sic est in natura & arte. Sed relinquamus eruditissimae scholae delicias suas & consideremus caetera. " Ubi falsa principia, ibi conclusiones non possunt esse uerae. In Alchymia sunt falsa principia. Alchymiae ergo conclusiones non possunt esse uerae, & ex consequente nec doctrinam ueram habere ea ars potest, nec dissertationem ueram instituere. " Pusiones logici respondent ad maiorem, quod nihilominus Aristoteles docuerit ex falsis colligere uera, id quod accidit ui dispositionis syllogisticae. Arithmetici uero etiam singularem habent Falsi regulam, cuius praeceptis ex falso posito ueram multarum quaestionum etiam difficilimarum solutionem inueniunt. Minorem pronunciant falsam: Et ne consumantur uerba in re leuicula, opponunt Dianaeam talem: " Cuius artis opera sunt uera & utilia, eam impossibile est falsa habore principia, Alchymiae opera sunt uera & utilia. Impossibile est ergo Alchymiam habere falsa principic. Maior illustratur: quia uerum ueri consequens per se: Ex falso per se nihil nisi falsum: Effectus uerus causam falsam habere non potest uab aulo: minor demonstratur sensu. Nam sulphuris oleum est uerum & proficuum oleam: aqua rosarum stillatitia, uera est & salutaris: Sal ex kali herba uerus est sal & ad multa commodus. Sed & ipsi Parisienses probant olea, aquas, extracta: Et utuntur uariis operationum modis, quibus Chymici. " Errat autem Censor, imo sophisticator, dum ex commentitiis Paracelsitarum opinionibus eoneludit contra Alchymiam: Delirat cum ex principiis in specie dictis, quae sunt non fundamentum Alchymiae χααα, sed quaedam magisteria, uel essentiae ( utro quis modo uelit considerare ) tatiocinatur Alchymiam constare non posse, quae salua foret, etiamsi illae res non nominarentur principia. Perinde hic fit, ac si ex Aristotelis fictis principiis conficere uellem scientiam physicam circa sensibilia esse nullam, quia principia habet nuspiam, nisi in phantasia & ratione existentia. Quorsum ergo praecepta de loco, tempore, motu, pleno, uacuo, finito, infinito: de ortu, interitu: de coelo & elementis: de generatione ani malium, de anima, & meteoris, de mistis & aliis? Xix. Hoc argumentum concludit de principiis naturae & artis, conceditque principia Chymica posse esse artis, sed non naturae. At inquam ars ex natura sumit materiam. Necesse ergo est, ut etiam sine in natura. Sunt dices, sed non principia, quod nomen in arte accipiunt. Nihil hoc inquam detrahit Chymicis, quibus licitum est opera artis suae usitatis in hoc studio nominibus appellare, perinde ut concessum est Medicis & Phyficis Aristotelicis. Ut autem exerceamur suauius, fruamurque deliciis non tartareis, sed Parisiensibus, non tam facile ab hoc discedamus campo. Argumentare. " Principia compositionis non sunt generationis. Chymica principia sunt compositionis: Ergo non generationis: & per consequens non naturae, sed artis. Minor probatur: Quia Chymici ex tribus actu principiis constituunt omnia, quod est componere. Ratio consequentis est, quia sola natura generat: ars autem componit. Illud probatur, quia mutatione potentiae in actum per uarias alterationes facit, ut materia sis actu id, quod esse poterat, id quod est gignere ( generatio est mutatio non entis in ens uel motus in ens ex non ente, quod tamen per se actu aliud est ens, quia ex nihilo fit nihil. ) " Primum hic maior sumitur precario, petiturque in ea principium. Si principia compositionis non sunt generationis quomodo gignuntur omnia ex Elementis? Quomodo similiaria dicuntur ex illis inter se uarie transmutatis constitui? Ita Arist. in 4. met. c. 12. " Habemus, ex quibus similarium natura constituta est, genera ipsorum, cuius generis unumquodque per generationem. Ex elementis enim ea, quae similarium partium: Ex his autem ut materia, omnia opera naturae. " Ita 2. de ortu tex. 46. & seque toto cap. 7. de generatione similarium ex elementis per modum mistionis disserit, ubi & generationem mistionemque ratione discludit: " Erunt mista ex contrariis alia aut ex elementis: Et elementa ex illis potentia quodammodo existentibus ( compositio materiae & qualitatum facit elementa ) non ita uero ut materia, sed secundum praedictum modum ( quae miscentur corrumpunt excellentias ad inuicem, etc. Est ita quidem mistio: illo uero modo materia, quod generatur. " Uide & I. de art. tex. 83. & 84. ubi distare quidem mistionem & generationem scribit: attamen utriusque simul eadem esse principia secundum substantiam indicat. " Quoniam, inquit, sunt entium illa quidem potentia, haec ae actu: contingit mista esse quodammodo & non esse, actu quidem existente alio generato ex ipsis: Potentia a. quid utriusque eorum quam erant, antequam miscerentur & non deperdita, etc. " Generat philosophus mistum, & simul miscendo componit ex his, quae separata conuenerunt, & possunt separari rursus. Fortassis illudet nobis Censor uoce compositionis, quam uult esse artis, non naturae. Sed quis ex materia & forma principiis Aristot, physicis composuit? Deus dices. At Aristoteli ab aeterno est natura: Et postea in generabilibus & corruptibilibus formarum successus, ingressus, discessus, compositionem uel coniunctionem naturalem coarguit. Ad minorem deinde quod attinet, respondemus nostra principia esse & generationis & compositionis, quam intelligitur per mistionem naturalem primum a Deo institutam & postea naturaliter propagatam generatione tam ad substantiam, quam conseruationem elus per nutritionem, in uiuentibus. Hoc declaramus. Deus uti uoluit esse carnem animalium, ita composuit miscuitque potentia uerbi sui ex elementis. Haec ut potrogeneraretur uenieretque etiam in ultima mundi indiuidua, naturalem procreationem per semen instituit, quod cum mistum sit, & potentiam habeat ad procreationem similis misti, secum habet principiorum Chymicorum facultatem, adeo ut iam in hac carne possim dicere factam esse compositionem simul & generationem, quanquam ratione diuersa. Radicem in semine habent principia. In ea simul succrescunt & maturantur, fitque eadem opera, & naturae motu mistum, qua mistum, & generatum qua generatum. Nam dum ex semine fit, simul augescit nutrimento accepto quod necesse est ire in substantiam nutriti: quod licet aliter peragatur, crassa tamen minerua potest dici appositio, & compositio per agglutinationem concretionem, alterationem & omnino transmutationem in substantiam, in qua non unum principium sed omnia simul crescunt. Probatio minoris futili Elencho aequiuoci fallit. Quomodo Chymici componant, iam est dictum. Sed quomodo quaeso Aristotelici sua faciunt mista? Quomodo Galenici? An non ex actu separatis? Si hi sunt immunes ab errore, cur accusantur Chymici? Sed Phantasia quaedam puerilis est, cum mistionis rationem expediunt Physici; putare perinde fieri, ac si casulam aedificaret pusio ex foliis chartaceis. Differt compositio naturae ab artificiali: Et non ut Daedalus fabricauit statuas, ita natura primum elementa colligit, postea iungit, ut fiant similaria: hinc dissimilaria compingit. Qui modus est naturae, idem & Chymicorum, cum de natura disserunt. Aliud autem est, cum ipsi sua elixyria componunt, & Medici unguenta ex uariis faciunt. Cum itaque in natura simul sit generatio & compositio, apud Chymicos quoque de natura disserentes est: Nec obstat nobis uocabulum compositionis pro mistione acceptum. Ait Censor, solam naturam generare. An ergo non componit? Quid ergo facit, cum mista imperfecta producit, cumque tanta uarietate substantiarum exhibet mineralia, & arbores, animaliaque adeo diuersis membris exornat? Uide I. Gen. Quid est apud Galenicos uitium in compositione? Deinde sit quidem opus generationis u¬uidei. Genniuocae solius naturae principaliter: an. 18. ex elementis fuerint similares: At cum ars iuuet naturam; nonnihil etiam ad hanc redit. Fortas. 18. ex elese ars corrumpere poterit: ut comburere ligna & cineres facere. Corruptio unius est alterius generatio generabit ergo: num ex compositione. 2. At naturae praesidio: At, inquam, suo auxilio, & communis operis societate, Tanto ergo conatu Censor noster non nos, sed seipsum confutauit: & forte iubendus est euertere quisqui lias sub scabellis scholae suae, num in illis inuenire possit, quod pridem de cathedra proiecit sparsitque Fernelius & alii eruditissimi Parisienses. Xx. Si principia generationis secerni possunt arte, nata sunt concretione, non mistione, etc. Num hoc quoque placet scholae eruditissimae? Assumat pusio: Elementa, quae Aristoteli item appellantur principia, possunt secerni arte: & quidem ipse philosophus facit separabilia, & omnino est uulgatum axioma de corruptione mistorum in partes mistionis. Quod autem ars possit id per artificiosam putrefactionem, & combustionem, notissime est praxeos. Consequens ergo est Elementa esse nata concretione, non mistione, ( uolebat dicere, mistum ex principiis factum esse coalitione & concretione principiorum; non mistione ) assistentiaque potius, quam eo modo, quem physici proponunt. de ortu tex. 40. 41. Ita confirmabitur congregatio per amicitiam Empedoclis, & segregatio per litem, qualis fit igni comburente, cuius est congregare tex 40. 41. homogenea, heterogenea separare. 2. de ortu tex. 46. ut dilucidius appareat ueritas, in formam compingamus rationem Censoris. " Si principia Chymica ( quae dicuntur esse generationis: sed cum mistione simul ) arte possunt ex mistis secerni, aut mista non sunt mista, aut principia ista conficta temere. Atqui secerni possunt, ut aiunt Chymici, arte. Ergo. Connexum probatur: Quia quae secerni arte possunt, confusa sunt, & apposita: unde cramata appellanda sunt, uel compages ea, quae dicuntur mista, cum sic mistum reuera non sit mistum. Quae uero mista sunt proprie, ea non possunt separari, nisi a natura. " Negamus maiorem, & ad probationem dieimus, quod sit falsa. Nam ars secernit etiam naturaliter mista nempe adminiculis nature usa. Itaque in hoc sophisticatur Censor, quod primordia separationis non recte allegauit: quandoquidem uel ars per se sola agit, uel sola natura, uel altera cum societate alterius. Natura soluit sua opera, & artificialia: Ars item sua & naturalia. Itaque & quedam sunt communia: Imo in quibusdam ars naturam superat operis praestantia. Lac in caseum, serum, & butyrum natura non potest sua putredine secernere. Artis est opus. Herbam putredine corrumpere potest natura: sed ars seruatis partibus melius: Exoranda autem natura est, ut nobis condonet audaciam sic loquendi. Nam ea per se non est author destructionis, neque huius principium: sed generationis: Melius enim est esse, quam non esse: & natura apperit conseruationem sui: non destruitur nisi uiolente a natura alia, idque uitio priuationis in materia malefici istius principii iuxta Censorem. Multa a. fieri ope naturae, quae ad artem referantur, quid opus est dicere, cum disputet Medicus? Natura sanat. Sanat & arte Medicus. Xxi. Aliud est Aristotelicum: aliud Chymicum principium. Illud rationale & in corporeum & insensibile: Hoc corporeum & sensibile. Sed & ut illud est primum in suo genere: ita hoc in suo. Quocirca minorem pronunciamus esse falsam & sophisma inesse uoci Prima. Eadem responsione absoluitur & uicesimum secundum: & notatur inconstantia Censoris supra argumento decimo quarto. Xxiii. Elementa sunt principia mistorum; & fiunt ex mutuis. Imo nisi hoc esset, non possent ex eis fieri carnes ligna & similia. 2. Gen. an. I. Mas & foemina principia sunt generationis. Semen tale est motumque habet, & principium tale, etc. 2. Gen. an. 5. cor principium. Item cap. 6. de principiorum diuersitate, ubi generabilibus plura tribuuntur principia ne forte hic abhorreas Chymica. 3. Gen. an. 2. principium in ouo & seminis, & c. Semen est principium & efficiens rei, quae gignitur 1. par. an. I. At est mistum. De elementis quoque Aristoteles pronunciat compositionem. Quocirca neque mistio neque compositio prohibet principii rationem. Notandum a. Aristotelem de mistis diuerso modo loqui, respicientem modo ad compositionem, modo ad generationem ex semine: 2. de Gen. an. cap. 4. latinis & alibi, maxime in 3. Gen. an. ult. 4. meteor. 12. In 2. de ort. c. 7. tex. 48. ubi de generatione similarium concurrente duplici ratione, una mistionis ex elementis, altera generationis ex materia, sic ait: " Et primo quidem elementa ita transmutantur: Ex hic autem carnes & ossa & quae talia, calido quidem facto frigido: frigido autem calido, quando ad medium ueniunt. Hic enim neutrum: medium autem multa & non indiuisibile. Similiter autem & siccum & humidum & alia talia secundum medietatem faciunt carnem & os, & alia huiusmodi. " Haec Censor querat sub subselliis suae scholae, ubi conculcatur potius, quam docetur Aristoteles, ut colligere est ex monstroso iudicio eiusdem. Reponet, seloqui de principiis primis omnium. De figmentis inquam Poeticis loqueris, aut logicis reb. Logicum a. quo uniuersalius est, eo remotius est a principiis propriis 2. de Gen. an. 6. 1 de ortu tex. 58. cap. 8. Ubi Censoris metaphysica quoque in sensibilibus contra Chymicos reprehenditur. Xxiu. Colligatur syllogismo, ut absurditas censurae appareat. " Quae non possunt misceri mutua actione & passione, falsa sunt principia, & tam absurda, ut nihil absurdius. Sal, sulphur, mercurius Chymicorum non possunt misceri mutua actione & passione. Ergo. Minor probatur, quia mistilia oportet esse contraria. At sal, sulphur, mercurius non sunt contraria quia similia. Cut hoc? Quia substantiae. Substantia a, substantiae non aduersatur. " Praeclare. Num solis Chymicorum aduersariis siclicet argumentari? Imo & nobis. Stante ergo principio syllogismi nos assumimus: I. Materia, forma & priuatio non possunt misceri mutua actione & passione. Ergo falsa sunt principia & tam absurda, ut nihil absurdius. Ii. Elementa Aristotelis, & humores Hippocratis non possunt misceri mutua actione & passione. Ergo: ut prius. Probatio utriusque assumti, " quia sunt substantiae. Hae non possunt agere mutuo & pati, quia substantia substantiae contraria non est: agentia uero & patientia mutua debent esse contraria. " An non belle philosophamur cum eruditissima omnium scholarum schola Parisiense? Respondebit Gensor ex quisquiliis subselliorum & angulis suae scholae: substantias quidem, qua sunt substantiae disparatas esse, & genere conuenire posse: at formis qualitatibusque etiam essentialibus iuxta placitum scholae, aduersari: Et hoc Aristotelem uelle cum substantias contrarias introducit. Tametsi inquam hoc modo non potest saluari prior assumptio, quia responsio uera est in sensibilibus, & non in rationalibus, qualia sunt materia; forma, & malefica illa priuatio: tamen in gratiam Censoris admittatur: sed quo iure ipse sibi obiecta diluit, eo Chymici suas defendunt ueritates. Itaque sic argumentantur: " Substantiae contrariae, qua dici solent contrariae, sunt mistiles. Sal, sulphur, & mercurius Chymicorum sunt substantiae contrariae, potestatibus nimirum seu qualitatibus contrariis. Sal ergo & sulphur & mercurius sunt mistilia & per consequens, si hac natura debent esse principia, nihil impediet, quin sint principia. " Minorem probamus: " quia mercurius est frigidus humidus respondens elemento aquae: sal calidus siccis terrenus: sulphur calidum siccum igneum. Iam ignis actiuus est. Mercurius passiuus: sal constrictiuus & terminatiuus: cumque principia haec alicubi etiam sint naturae ancipitis: & sal aliquando quadam tenus frigidus terreus, ut in nitro & halinitro Mercurius ent uersatilis: non erat irrationale, ex his componere mista. " Quod si uelit noster Censor nimis scrupulosus esse in his, & spinosis quaestiunculis nos exagitare: asciscemus in auxilium elementa ipsa, dicemusque in his coaluisse ex istis nostris principiis essentias. Cumque eas ita secernamus, ut ad oculum quoque demonstremus, & in usum demus, uideat ipse quomodo a natura in unionem sint redacta. Beneficio sensus, & euidente ratione facile dissipabimus λόγους metaphysicos fanatici Censoris. Interim contenti sumus hac responsione, quod nec Aristot. illa tria possint esse principia, si debent esse actiua passiuaque mutuo. Mirum a. est, qua nare olfecerit nostra principia esse similia, & non contraria, siquidem contrarium est frigidum calido, humidum sicco. Ueruntamen de his qualitatibus elementorum, non usque adeo sunt soliciti illi Chymici, qui essentias suas coelestes esse dicunt. Aliqui et irrident coelestes philosophos, qui non possunt in coelo calores, humiditates, & similia intelligere, cum Spiritus sanctus aliquoties dicat ultra coelum esse aquas genere easdem cum his, quae sunt sub caelo: Et sic natura quoque. Hactenus de principiis. Liquido u. dicimus nos Paracelsitarum uanitates minime probare: sed ideo non euertuntur Chymica principia, quam si cui non placent, is & insulsus, & sine mercurio & sulphure per nos uiuat. Neque nim impedimus. Si Censor uoluit Paracelsitarum somnia oppugnare, aliis armis id facere debuit: alia peritia & solertia. Rusticum & nimis cyclopicum est totum coelum euertere, si qua in eo diuorum gentilitium deprehenditu labes. Eruditiores. Paracelsitae suarum opinionem fundamenta et in ipso inueniunt Aristot. nec minora deliria. Ex Aristot. scribunt uulgo, ut & ex Platone ( duobus philosophiae ethnice syderibus ) omnem uim inferiorum coelitus gubernari: Inde esse formas, potissimam essentiae partem: inde calorem natiuum & spiritum: inde causam agentem: elementa nihil esse, nisi patientem materiam. Quid aliud quaeso scripsit Seuerinus? Quid aliud Dorneus & similes? Cum considerant illae elementariae compositiones, ecquie queso inde fit praeclari & nobilis? Quid expectare possumus ex coitu aeris, aque, terre, ignis? Uix lapides rudes, in quibus si lutum & arena nihil habuissent essentie, non plus esset quam si quis elutum cinerem & aquam destillatam simplicem compingat. Si ergo uanissima illa principiorum Aristotelicorum coalitio, & elementaris congressus nihil tale generare possunt, siue affulgeat sol, siue omittat. ( Omni enim sua ui non potest Sol id procreare, quod semen Plantae, si non est in materia coelestis benedictio ) quale reperitur, in mistis inter circunstantes elementorum turbas, quid usque adeo absurdi commiserunt Chymici alia inuestigantes, & proponentes principia? Sed in hoc errarunt Paracelsici, quod prorsus ab elementari mistione quo ad essentias discesserunt, & coelum imis implicauerunt inconuenienter, Deus erat, qui primum miscebat. Deus, qui conseruationis causa seminarium principium conferebat. Sine hoc terra manet terra, aqua aqua: & si millies coniungantur & calore frigoreque alterentur, mutentur, & alia patiantur, tamen ne gramen quidem possunt constituerei ne dum quid perfectius. Discat Censor prius intelligere ueritatem, & tunc eam defendat, Paradoxaque & mendacia confutet. Iam ad secundam assumpti probationem. Falfalsum est, quod Alchymia habeat prauum dogma de principiis, ut iam patuit. Falsum, quod conclusiones falsas, ut eadem opera demonstratum. 3. Formas Physicas separari a materia, in auribus Parisiensium absurde sonat; sed recte intellectum, absurdum non est. Chymici si formalia arcana uocant & formas, more artis suae uocant, relinquentes Peripateticis suas locutiones. Quid Paracelsici hic fingant, nihil attinet confutare. An autem insolita illa locutio est Aristoteli? Utinam uere scripsisset Censor, sibi tam notum esse Aristotelem, quam Quercetano suam domum. Ignem separari ex misto, Aristotelico dogmate quis est in Peripateticis, qui ignoret? At quid ignis? In 2. de ortu, cap. 8. tex. 50. inquit Philosophus: " Quoniam autem est nutrimentum quidem materiae, quod autem nutritur comprehensum cum materia, forma, & species: rationabile iam solum simplicium corporum nutriri ignem omnium ex se inuicem generatorum: quemadmodum & Priores dicunt. Solus enim est, & maxime ipsius Formae ignis, quia natus est ferri ad terminum, unumquodque autem natum est ad suam ipsius ferri regionem. Forma autem & species omnium in terminis. " Ignis idem ob eam causam negatur proprium habere subiectum, quia sensu notatur esse semper in alio corpore, aere, fumo, terra, ut scriptum est, 3. Gen. an. Ii. Aiunt sub Lunam quaeri debere. Sed quis ascendit eo? Censor lucidum requirit. Ubi lucet puro coelo? Quod ascendit ex flamma, spiritus feruens est. Hic ergo materia ignis. Alibi in comparatione elementorum, id forma est respectu caeterorum, quod nobilius, actiuius, calidius. Si iam Chymici suas essentias in relatione ad uanam pigramque recrementorum materiam uocant formas, num usque adeo a uero aberrant? Nota argumentum ex Censore: " Succus plantarum est earum anima, quae est forma. Succus separatur. Ergo anima & forma separatur. " Hoc Aristotelicus dicit in schola Parisiense, & adhuc haeret in illo collegio? Contra Gramanum in eodem argumento actum est, sed longe aliter. Neque enim permittere nobis possunt Paracellicae istae sordes, ut parabolicas aut modificatas istas formas & animas nominemus, sed contendunt per essentiam καὶ κυρίως esse; atque ideo nostra explodunt. Contra futilitatem hanc aliter sumere oportet arma, quam contra Quercetanum Doctorem Medicum Regium, qui licet loquatur cum Seuerino & Paracelso, ubi tamen arbitramur, non sentit a nostra explicatione diuersum, nec probat Gramani uesaniam. Quid aliud famuli isti antiquarum absurditatum, & deliriorum mancipia quaerunt, quam ut Academiae sapientesque inter sordes & quisquilias somniorum ethnicorum computrescant, nec aspirent ad aliquid uerius & solertius? " Ita nimirum statuerunt nostri proaui ". Lingite ergo, & sputa horum & pariter desipite. 4. Etiam id, quod generatione uel mutatione alia prodit ex misto, uel materia secerni recte dicitur, estque illa locutio non inaudita peripato. Quod uero chymice elicitur, praeditum his proprietatibus & conditionibus, quae sunt in essentiis chymicis, non omnia dici possunt destructione nasci, nisi placet λογμαχεῖν: Destruitur quidem oliua, cum oleum exprimendo segregatur: sed nulla pars materiae in ea. Ita Galenus de omni succo & metallis statuit longe uersus, quam Censor, qui in publico insaniuit potius, quam docuit. Tales destructiones non infamant artem nostram, ut neque pharmacopoeia, culinaria, & similes artes inde contrahunt ignominiam: uere autem sunt separationes aut generationes quaedam 5. De qualitatibus elementaribus nihil diuersi docent etiam Paracelsici a peripato. Relinquunt enim eas elementis. Formales autem quaerunt in essentiis. An non hoc etiam Galenismus & Peripatus docet? Perperam tamen Paracelsitae faciunt, dum nihil elementi & elementarium qualitatum aut misturae in essentiis agnoscunt, quanquam Seuerinus in hoc dogmate fuerit modestior. 6. Humores quatuor naturam secernere, siue per se, siue interuentu transmutationis, absurdum non est. Iam pridem in uiuentibus positi sunt sanguines. Censor succos uocat animas plantarum. Si diceremus separari animas, coelum terrae misceremus. At Censore loquente, nihil sit monstri. Tamne delicate amamus nostra? Galenicorum decreto natura in nutritione sepatat excrementa. Quid interest dicere, succum segregari, an feces? Ex materiae potentia fiunt humores intra nos. Scelusne est dicere, ex uariis materiae partibus, quae certe inerant materiae, fieri uarios succos, & non quidem ea forma exire, qua inerant, sed forma transmutationis? Finge aurum inesse uenae: non autem secerni ea specie & colore, qua inexistebat, sed alia, quam potentia habebat, ut ita occulta fiant manifesta: num hoc nouum prodigium est philosophorum? Nempe loquendum ut multi, sentiendum ut pauci, quod est egregium apophthegma Censoris. Quid nocet locutio, si res est sana? Quis uero est ille Chymicus, qui philosophiam definit plene & essentialiter lapidis fabrica? Philosophiae definitio. Nos Philosophiae dicimus, totam Alchymiam, in qua occulta manifestantur, & magni magisterii arcana tractantur, esse partem professionis Philosophorum, & non pertinere ad sordida illiberaliaque artificia, sed esse in censu & possessione ingenuorum, Regum, sapientum, qui honorificus titulus non natus ei est nuper, sed ante Mesuem, Rhasen, Bulcasin, & fors etiam Hermetem. Tanto magis uos magni supercilii philosophi debebatis hanc artem amplecti, tantoque studiosius exercere, quia est ornamentum, & quasi miraculum philosophiae, non circa cortices haerens, sed in interiora penetrans, & abdita in lucem producens. Nunc cum uobis placeant putamina, sordeant nuclei, manete sane qui estis, & siliquis uestris abunde fruimini. Gloriamini tamen oleo philosophorum in uestris antidotariis, nec potestis esse sine aquis, oleis extractis, elixyriis. Alioquin mancam nostris temporibus plane haberetis tam physicam, quam medicinam, & rideremini a Principum uestrorum sufflonibus. Cur contemnitis eam artem, ex qua magnum dignitati & gloriae uestrae accessit tum emolumentum, tum ornamentum? Particulas quasdam & micas sequimini, sed obiter, ut & ipsi uideamini nonnihil de philosophia chymica scire, sed quam famulis officinarum destinatis, longo passu lactucis uestris praelatis. Nos ex lege iustitiae unicuique suum tribuimus, & nec Galenica praeclara contemnimus, nec chymica non commendamus. Examen sententiae Parisiensis scholae Idem iudicium est alterius uesaniae, quae Chymicis tribuit, Philosophiam esse praeparationem medicinarum chymicam. At in tanta amplitudine artis unus saltem scopus est praebere Medicis medicamentorum materiam commodam. Quis tam anguste Alchymiam contraxit coegitque? Quis philosophiam, diuinorum & humanorum scientiam? Qui Alchymiam dicunt esse perfectam medendi scientiam, aut delirant, aut aliter sentiunt, quam uerba sonant. 8. Quaelibet ars suas quidem habet etiam in loquendo consuetudines & proprias phrases: Non est chymicus uerus, qui fiducia suae artis Physiologiam, Pathologiam, & Therapeuticam aliam ponit, praeter ueram. Ideo & Paracelsica deliramenta explodimus, & dicimus, ex chymia ista non sequi. Ueruntamen quia ars artem explicat, & inseruiunt sibi omnes communiter, quis prohibeat physices & medicinae quaedam dexterius per experimenta chymica explicare, & obscuris lucem addere? Num iurati sumus etiam in uerba Ethnicarum disciplinarum? Tam illiberaliter nemo nostrum philosophabitur. sed in explicatione altera alteri in seruire potest & praestaremutuum. Neque enim sunt oracula simpliciter credenda, quae uel Aristoteles, uel Galenus scripsit, Recte quondam Horatius: " Nullius addictus iurare in uerba magistri. Quo me cunque rapit tempestas, deferor hospes, Nunc agilis fio, & uersor ciuilibus undis, Uirtutis uerae custos rigidusque satelles. Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor. I. Epist. I. Pag. 45. 46. Et mihi res, non me rebus submittere conor. " 9. apol. Hipp. Si nouae medicinae autores se insinuant praetextu praeparationis chymicae, quae uesania est, chymiam totam damnare propter illum praetextum? Per Censorem schola Parisiana est deformata. Num Theologia damnanda, quia praetextu uerae pietatis offerunt sese lupi rapaces? Sed schola uestra adeo feruet zelo, ut antimonium ipsum cum abusu prohibeat, procul dubio ignem, aquam, uinum, & alia multa interdictura, si posset sine illis uiuere. Tanta dignitate & admiratione uiri tam misere se suo iudicio deformant, ut a nullo hoste potuissent tractari indignius. Sed haec mittamus. Tandem chymiam habere finem incertum, scribit discursor pag. 101. & 135. " Uobis non est certus finis, " inquit, " sed quicquid sors obtulit, quo uultis nomine nuncupatis ". Ante artem constitutam, cum adhuc esset in inueniendo, libertatis id fuit: Post constitutam necessitatis est ita appellare, ut decet. Excipiuntur tamen commentationes, & in aliam linguam translationes, item circumstantiae, quae propter impostores & contemptores indignosque persuadent aliquando antonomasias. Quam multa uocabula hodie sunt in Dialectica Aristoteli incognita? At res sunt eaedem. Si qui sunt Chymici, qui etiam res mutant, idque faciunt studio fallendi, horum patroni esse nolumus. Ita Paracelsicos quoque eos non probamus, qui fiducia suorum uocabulorum Physicam, Medicinam, Theologiam, & alias scientias plane in aliam linguam mutare satagunt, cum tamen nihil habeant rerum nouarum, si sapere uelint. Nam quae ipsis eueniunt in natura & arte, ea & nobis. Nos sic loquimur & sentimus, ut consueuimus, naturaque ipsa requirit, nisi quod interdum expaciemur ad aliarum quoque artium morem. Paracelsici sua uolunt strictim obseruari, & sola uera esse, imo & mendacissimas opiniones ueris rebus assuunt. Sint ergo hi suae professionis, Nos Alchymiam puram custodimus & defendimus. Hoc si obseruasset Censor, non tam turpi censura suam dignitatem polluisset. Ita absoluimus etiam argumentum quartum. Reliqua uel conuitia, uel aniles nugas contemnimus. Censoris inepta & rudis censura, quam mirum est in publicum a sapiente schola protrusam esse, nisi fortasse, ut carcinoma quoddam & uomicam a se exclusam uoluit. Quoniam autem tanti aestimatur Censura in hoc liberalis philosophiae campo, quanto est inepta & rudis genio Censor ( nam nihil ad rem facit, esse Riolanum, esse professorem scholae Parisiensis, ualere gratia, & huiusmodi, quae nulli cauent de stultitia ) demonstrandum est breuiculis istis libellulis lernam quandam paradoxorum & anilium deliramentorum effusam esse, ut merito pudere pigereque debeat scholam istam censurae, in qua praeter elegantiam uerborum, & pauca quaedam in Paracelsia iuste taxata, nihil est pulchri, καὶ οὐδὲν ὑγιὲς. Legemus autem emblemata hinc inde inspersa, tanquam errorum nodos, Principio fluctuationem quandam iudicii seu censurae deprehendimus in libellis quatuor publico commissis, quae indicio est, non ueritatis & iustitiae impulsu, sed affectuum rationem rectam peruertentium turba & uiolentia ad censendum prouolasse autores, nec praeter insectationem artis chymicae, & odium Quercetani, certum sibi proposuisse finem, licet alicubi scribat, Alchymiae causam agi, non Quercetani. Aliquoties ars tota damnatur in apologia & discursu, quanquam aliqua contineat bona quia, ut inquit Censor, a maiore denominatio, nihilominus funditus diruturus Alchymiae principia, quibus cadentibus, ecquid manere potest ulli artis praecepto? Schola in suo iudicio, quod apologia est adiectum, non tantum Quercetani libros spagyricos damnat unanimi consensu, sed etiam artem ipsam spagyricam, uetatque inire consilia medica cum Quercetano, aliisue spagyricis. An non hoc est totam artem abiicere, & nihil relinquere quod probari queat? At interim legimus, olea & aquas destillatas non repudiari, non totam Alchymiam damnari, non Libauii, sed Quercetani. Leuitatis insignis est, si conscius contraria seribas: inscitiae & neglectae attentionis si memoria labaris, aut quid damnandum sit, non satis animo definiueris, quod etiam temeritatis & imprudentiae. Quin & quae commendare uidentur, olea, aquae, sales, elixyria, & cetera, adeo proterue tractantur, ut necesse sit, quicquid habent laudati, illud denuo perire. Nemo dixerit ioco disputari de re grauissima, cum tam seriis uituperiis & damnatoria. Pag. 60. Quid si ad uictoriam, & non ad ueritatem, quod Censor tribuit Scaligero contra Cardanum, & ex eo facit sophistam? Antaris. Pag. 34. Atqui ne hoc fieri putes, Antaruetus impedimento est, qui de Harueto scribit, quod non curet quid, dummodo aliquid dicat, eo contradicendi studio, quod conueniat sophistae disputanti contentiose ad opinionem & uictoriam, non philosopho, qui ad ueritatem referat omnia. Antar. Αὐτοκατακρισίαν quandam hoc dicas, quandoquidem Censor ipse eiusdem delicti se opere ipso passim reum facit: nisi fortasse pirasticum genus aut exercitatorium placuit, quod tamen non patitur ipse disputationis feruor, & fiducia Censoris, qui omnino putat se gygantem aduersarios suos tanquam Pygmaeos deuorare posse, aut saltem claua Herculea sibi illudentes dissipare. Duae supersunt causae, quarum uel utraque, uel alterutra proposita scholae & Censori fuit. Pag. 76. Antar. Prior est autoritas Galeni, Hippocratis & Aristotelis, tantorum uirorum, ut cum eis Antaruetus errare malit, quam cum Rhondeletio & Scaligero ( multo magis cum Harueto, Baucyneto, Turqueto, Quercetano ) bene sentire, qua turpissima uoce olim utebatur, etiam Cicero nimio Platonis sui amore excaecatus, deceptusque mente. Autoritas. Sed eo foedius hoc crimen est, quod non uideatur intelligere Antaruetus ille Censorius, in qua re sit sita uirtus argumenti ab autoritate, quae sine ueritate tanti est, quanti nux uitiosa, aut si quid uilius. τὸ εὖ καὶ καλὸν καὶ ἀληθὲς praesupponitur autoribus, sine quo ne autores quidem sunt, quibus aliquid tribuere possis ὄντες. Hoc autem ubi est, non curatur, quis dixerit. Sed quid? " Amicus Plato, amicus Aristoteles, sed magis amica ueritas ", quae efficit, ut Scaliger alter Aristoteles uera scribens, longis multisque parasangis sit anteferendus, mentienti Galeno, aut caeteris nomine potius, & opinione, quam re magnis. Scaliger quidem alicubi errat, sed non ideo tam leuiter est contemnendus. Faciunt autem etiam caeterae uirtutes, & tot uoluminibus in publico comprobata, plaerumque bene iudicandi dexteritas, ut non adeo leuiter possit contemni Scaliger, nonnullis argumentis usus, sed saepe ductus a rebus ipsis non Logicis & Metaphysicis ratiunculis, ad instar Censoris, qui per suam Metaphysicam putat, se etiam ignota posse confutare; sed propriis utplurimum, quanquam inter tam multa non sit mirum, quod aliquid humanitus sit passus, a quo nec Galenus, nec Hippocrates, nec Aristoteles fuerunt immunes. Cum itaque non tanti sit autoritas sine ueritate, ( quamuis saepius numerentur suffragia, quam expendantur ) odio & inuidentia potius ad hoc certamen peruenisse scholam, quam iustitia adductam uidetur arbitrandum esse. Censor aliter sentit, aliter loquitur. Alteram causam elicimus ex uerbis Censoris, qui alicubi uult: Loquendum Esse Utmueti, Sentiendum Ut Pauci: quo nihil capitalius candori, nihil pestilentius ueritati potuit dici. Num ergo domi amicus est chymicis, foris inimicus? Notatur illa uersutia non tantum publicis sapientum apophtegmatibus: ln uia publica ne ito: Qui ab imperitae multitudinis iudicio pendet, in magnis uiris non est habendus, etc. uerum etiam fortissimi militis, & herois Achillis sententia apud Homerum: Ἐχθρὸς γὰρ μοι κεῖνος ὁμῶς ἀΐδαο πύλῄσιν, ὁσ χ ' ἕτερον μὲν κεύθει ἐνὶ φρεσὶν, ἄλλο δὲ βάζει In sacris quoque literis prohibemur sequi turbam ad faciendum malum, & in iudicio plurimorum acquiescere sententiae, ut a uero decedamus. Iliad I. Exod. 33. 2. Tam illiberale facinus admiseritne schola scholarum omnium eruditissima, & Censor doctissimus? Non fit nobis uerisimile. Sed ut excusari possit, fortasse sentiendum est, Augustini Panthei placuisse consilium, qui cum chrysopoeian adeo amaret, ut etiam de ea librum conscriberet, tamen inuidiae popularis metu non ausus est eam appellare Alchymiam, sed hac cum imperito uulgo damnata, quod sophisticis tincturis addicta foret, alio nomine istam exornauit, ampliauit, docuit adeo plausibiliter & confidenter, ut non dubitarit eam Principi Ueneto, & summo Pontifici Cardinalique offerre. Expectamus ergo declarationem scholae euidentem, ut nobis constet, quidnam damnauerit, aut non damnauerit, iuterim si quis argumentis ex armario eius prolatis, ueram artem conuellere & subruere attentauerit, ei occurrendum responsionibus oppositis esse, ut patuit, arbitramur. Censor uidentur oratorem potius egisse, quam philosophum, quandoquidem ad persuadendum omnia corripuit arma. Et hoc initio notandum. Deinde optandum fuerat, ut scholae affuisset non tam disertus & elegans Orator, quam perspicax & sapiens exercitatusque argumentator, quandoquidem non in lingua, sed mente & ratione cum experientia coniuncta futura erat uictoria. At ille saepissime pueriliter hallucinatur, cumque in arenam descenderit, tanquam armis scientiae & iudicii exacti instructissimus, exemplo Zenonis non uult ad ista puerilia de Logicis contrariis reuocari, quod reuera est fugere, quandoqui & non pugnare. Ipsa uero de contrariis sententia plane collabitur: pag. 25. discurs. & 17. & 53. Antaru. ubi non erubescit scribere, apud Logicos nihil magis tritum esse, quam unum contrarium altero contineri; quasi sic licuisset ipsi alexipharmaca uenenis comprehendere. Quis autem est iste Logicus, qui hoc praeceptum ausit proponere? Pag. 54. Aatarueti. Sub eodem genere esse species contrarias, logicum est, quod & Aristoteles passim enunciat, contraria genere conuenire, specle differre, uel subiecto esse eadem contraria formis. Logica Censoris. Imbecillitas haec quaedam iudicii est, aut saltem loquendi desuetudo, quae poterat domi detinere Censorem. Alias dicere debuerat, se duabus speciebus contrariis appellatis genus intellexisse. Hoc patet tali schemate: [ Assumpta. { { Medicamenta { { Nutrimenta { Agentia occultis uiribus & tota natura. { { Alterantia seu agentia qualitatibus manifestis, secundum gradus quatuor simpliciter consideratos. { Alexipharmaca. { Pharmaca quain genere etiam uenena. { Deleteria { Generis primi: { { Purgantia { trimi, secundi, tertii ordinis. quae quantitate uenena dicuntur, non innoxia etiam totis naturis. { Generis secundi, quae propriissimo uenena. ] 60 Medicamentorum secundam speciem, quia non facile dici potest uno, eoque proprio nomine, expressis duabus speciebus designari par erat, ut sic alexipharmaca ad uenena reducerentur, hoc est, sociarentur uenenis sub communi genere. Uirtus haec logica, non peccatum fuisset; uirtus autem ex consequente, quia species cum genere omnes, distributum cum distributione, conuertuntur. Ratiocinationes Censoris. In quaestionibus argumento firmandis probandisque, Censor saepe adeo ignorat Elenchum, ut etiam a pueris irrideri possit, & explodi. Ponantur pauca: Pag 90. disc. " Ignis opifex a Peripateticis est explosus: Quia Sol esset inutilis. " Imo, inquam, etiam sine illo figmento acceptionis formarum a Sole utilissimus. Neque enim Sol istius, sed aliorum commodorum causa erat datus, ut habet oraculum in Genesi. Quis dabat plantis formas ante creatum Solem? Sol saltem calore suo adiuuat uim insitam, prouocatque. Formas per se confert nullas, quicquid dicat peripatus. Aliud: " Chymiia inutilis est Reipublicae. Cur? Quia eius ( quae dum ) praeparationes sunt sumptuosae: & quidam magno uendidit extractum Rhabarbari ": ( Quodnam & quantum? ) ubi hic Elenchus? Nempe ubi hic: Medicina affert Reipublicae detrimentum: " quia aliqui Medici magno pretio sunt conducendi & alende ", Pharmacopoeia est damnanda, quia Ambram & Bezoar, & quasdam compositiones magno uendit, & interdum anaritia seducit mercatores. Aliud: " Praeparatio chymica est artificiosa. Chymia ergo ars est ": ita colligebat Haruetus: idque non immerito. Nam artificiosum nihil est, nisi per motum artis, a quo formam habet: & coniugata arguunt se mutuo in essentialibus. Antaruetus autem irridet. Unde risus, nisi ex ignoratione Dialecticae? Absurdius negat, artes singulares esse particulas artis in genere sumptae. Logicum enim est, species nomen generis sibi tribuere: seu genus praedicari de speciebus. Sed & cum omnia artis praecepta sint homogenea: homogeneae uero partes uendicent sibi nomen totius; iterum apparet absurditas negationis, Pag. 83. apol. Hipp. " Contraria sunt contrariorum consequentia Sanitas seruatur similibus: Morbus ergo pellitus contrariis. " At, inquam, haec ( seruari similibus, pelli contrariis ) contraria non sunt: Neque enim circa idem. Simili contrarium est dissimile. Deinde pelli morbum, est sernatio quaedam sanitatis. Quomodo contrarium? Ut studiosi hoc argumentum bene intelligant, ad formam redigendum est: " Contraria contrariorum sunt consequentia. Sanitas & morbus sunt contraria. Ergo sanitatis & morbi contraria sunt consequentia: & per consequens, ut sanitas seruatur similibus, ita morbus contrariis pellitur. " Primum dicendum est, Maiorem accipi de his, quae natura sunt, & per se, & non quae reguntur intellectu, seu arbitrio & uoluntate, quorum est ars, quae non tantum admittit naturalia; uerum etiam ea, quae sunt artificialia, & ex usu in artem assumpta, siue per se obtineatur opus, siue per accidens. Deinde ita conclusio quoque est explicanda; nempe contraria sequi sanitatem & morbum, quatenus contraria secundum naturam: sed artem interim fecisse sibi regulam, quae non omnino & praecise id obseruat. Ita enim Hipp. in lib. de locis in homine: " Sanantur dolores contrariis, idque etiam unicuique morbo proprium est. " ( quod tamen potius de actione in contrarium, quam de singulari medicamento accipiendum esse, alibi ex eodem Hipp. demonstratum est. ) " Nam in calidis natura propter frigiditatem aegrotantibus. dolores calefiunt, & reliqua iuxta hanc rationem fiunt. " Alius porro modus hic est: Per similia morbus fit & per similia adhibita ex morbo sanantur. Uelut urinae stillicidium idem facit; si non sit, & si sit, idem sedat: & iussis eodem modo ab iisdem fit & sedatur. Alius rursum modus hic est: Febris aliquando ab iisdem fit & sedatur, aliquando a contrariis, & c. Lege & reliqua. Nec minus artificiosum est, per accidens curare, ac per se, cum utrumque cadat sub rationis artificiosae potestatem. Sed & Dialectica ipsa concilians contraria genere, indicat, utrique idem communiter euenire posse propter communem facultatem. Itaque sanatio morbi, & conseruatio sanitatis in idem recidunt, & non contraria, sed idem habere possunt consequens. Tandem quod Censor colligit ex illa oppositione contraria, morbum debere contrariis sanari, quia sanitas conseruatur iisdem, pueriliter hallucinatur. Si enim illa consequentia uera sunt, contraria ex contrariis debent esse circa idem. Igitur sic erat concludendum: " Ergo ut sanitas conseruatur iisdem, ita morbus " ( seruatur ) " contrariis ". Utrobique enim debet esse unum; ueluti cum dico: Frigus pellitur calores Ergo calor frigore scilicet pellitur, & c. Quis alias nescit, & morbum nutriri similibus, & sanitatem? Item, cui ignotum est, conseruationem sanitatis, & depulsionem morbi, siue per similia fiat, siue per contraria, aliquando in idem redire? Diuersa tunc sunt e non contraria. Ita & sanitas seruatur contrariis, ut calor cordis inspiratione frigidi aeris, qui si calidus sit immodice, interdum iugulat. In nutritione cibus prius dissimilis, postea euadit similis, fitque conseruatio per contrarium, quia exinanitioni succedit impletio, defectui instauratio, & c. Ratione actionis siue effectus naturalis per se, calor resoluit, frigus astringit: sed in passionibus & arte non semper perinde habet: ut, calor seruatur calidis: ergo frigus pellitur calidis, uel seruatur frigidis. At artificiosum est, calorem ut igni frigidis seruare, etc. Uidendum itaque exactius est, quomodo contra Chymicos seu potius Chymiatros hac in quaestione sit concludendum. Plura omittimus. Nec ad proponendum docendumque sat idoneus Logicus est Censor, nec ad defendendum confutandumque. 3. Grammatica Censoris. Uexat saepe Quercetani non parum elegantis & diserti scriptoris locutiones, ipse non raro soloecismum committens chymicum, ne dicam grammaticum nefas, ut cum conflat metalla ab elementis, & μετεωρα suspendit, etc. 4. Pag. 6.5. apolhipp. In Aristotelis lectione peritum se ualde putabat. At id non apparet de Umbrorum sale, citato loco, ubi ψευσμα committit, & Torquetum ignorantiae accusans, ipse peccat inscitia: Pag. 50. contra Turq. " Factitius sal Umbrorum " ( inquit ) " plane alius est a uestris salibus. Aristotoles paucis artem exponit. Iuncos, inquit, & arundines decoquunt. Peritia & industria peripatetica Censoris. Quod superest aquae, refrigescens concrescit in salem. Non dissimili modo in Chaonia conficitur. Cum fontanae aquae nonnihil efferbuit, reliquum ambientis frigore uertitur in salem album, & gustui ualde gratum, quomodo paratis uestra extracta, non sales ". Haec ibi. At Aristoteles 2. meteor. 3. postquam de lacu Asphaltite disseruit, de Chaonia sic narrat: ἐν τῇ καονίᾳ κρήνη τις ἐστὶν ὕδατος πλατυτέρου. ἀποῤῥεῖ δ ' αὕτη εἰς ποταμὸν πλησίον γλυκὺν etc. Mox: ἅλες γίγνονται αὐτοῖς ἐκ τῆς κρῆνης. τούτου γὰρ τοῦ ὕδατος ἀφέψοντες τι μέρος πτέασι, καὶ γίνεται ψυχθὲν, ὅταν ἀπατμίσῃ τὸ ὑγρὸν ἅμα τῷ θερμῷ ἅλες. Ubi hic est illa conuersio in salem per frigus ambientis? De Umbrorum sale Philosophus sic: τοιοῦτον θ ' ἕτερον γίνεται καὶ ἐν ὀμβρικοῖς. ἔστι γὰρ τόπος ἐν ᾧ πεφύκασι κάλα¬ μος καὶ σχοῖνος. τούτων οὖν κατακαίουσι, καὶ τὴν τέφραν ἐμβάλλοντες εἰς ὕδωρ ἀφέψουσιν. ὅταν δὲ λίποωσί τι τοῦ ὕδατος τοῦτο ψυχθὲν ἁλῶν γίνεται πλῆθος. Ubi hic illa extractio stulta & ridicula? Faciunt Umbri plane, ut nos sales, non per coctionem arundinum, sed cinerum ex crematis colatura decocta. Num corrupto usus est exemplari? At pag. 55. apol. Hipp. " ustione Umbri conficiebant salem. " Et pag. 62. " Antarueti, ita fit, ut chymicus ex urina. " Quo ergo abripuit Censorem feruor contentiosus? Itane diruuntur fundamenta Alchymiae, & Chymici confunduntur? Laus Alchymiae nunquam fuit maior, nec unquam ueritas eius illustrior, quam disputante Censore. 5. Crimen corrupte a chymicis temperiei naturalis. Pag. 63. Antiturq. " Soletis ex temperatis facere intemperata, quae deinde alterius accessione temperatis. Nos malumus uti remediis eo modo, quo a natura temperantur, ut succis uiolarum, limonum, ad arcendam sitim. " Utrimelius? Agit contra spiritum uitrioli. Primum perdit instituti finem. Non enim fit nefas a chymicis si intemperata faciunt, hoc est, ex naturae materia essentias, quae ad crasin corporis nostri sunt intem peratae, eliciunt, & postea ad usum temperant. Si esset nefarium, theriacae & aliarum compositionum authores pariter obnoxii essent crimini. Succus limonum, & spir. Deinde suo se exemplo conficit. Nam succus limonum non est ita temperatus, ut innuit, imo saepe spiritu uitrioli acrior & intemperatior. Non quidem negamus, spiritum istum ad usus quosdam fieri saepe ualde mordacem: uitrioli. sed istiusmodi usus sunt uel chirurgici, uel metallici, In corpus non immittitur corrosiuus, nisi adeo refractus, ut nocere nequeat, Praeterea cum succus uiolarum sit tinctura earum uel extractum, utpote res chymicae, uti & succus limonum, quod principium temperauit naturalia, idem & chymica. Natura ibi appellatur. Eadem & hic est, Extractio nostra non destruit succos essentiales naturae, sed ex inuolueris expedit. Si aliter accipienda sunt ea, quae natura dicitur temperasse, non debet Censor succos uiolarum & limoniorum producere, sed uiolas & limonia integra, quae non possunt in extractis eam omnino misturam retinere, quam habebant in totis. Consideret autem aliquis medicamenta illa, quae natura ipsa ex integris segregat, quaeque Sol elicit, aut homines studiose procurant, ut Euphorbium, Opium, Lac esulae, Scammonium, Elaterium, & alia, quae magno & frequente in usu sunt apud Galenicos, & prostant in omnibus officinis. Suntne haec usque adeo temperata, ut non indigeant temperatione artis? Aut hoc simul uitium est, aut iniuste accusantur Chymiatri, 6. Therma & spiritus chalcanthi. Pag. 64. Antiturq. Thermas ponit pro aquis mineralibus, quas constat esse mistas imperfecte. Deinde eas dicit esse meliores misturis chymiatrorum, cum spiritu uitrioli aquis misto, imitantur acidulas. Temerariae sunt artificiosae praeparationes, si natura facit meliora medicamina. Rationem addit, quia natura praestat arte. Quid ni ergo abiicimus antidotaria medica, & compositiones extemperaneas? Natura suo modo arte praestet, at non mistionibus istis imperfectis, non ad scopum artis, ubi certe ita antecellit ars, ut longe superet effectus naturae, quia id praestat, quod natura uel plane non poterat, uel non sola. Uide uero, num aqua Auerni, quam natura miscuit, aut Stygis illa, qua dicitur necatus Alexander, aut illae, quarum mentio est apud Ouidium, Baccium, & alios, quaeque in noxiis habentur, adeo sunt praestabiles, ut potiones Medicorum possint superare eas, quas contra febres miscent, & sitim. Ars principium praestabilius est, quia praeter naturam complectitur rationem & experientiam, sine quibus tota medicina nihil est, nisi error, & sanitatis iactura. Medicus prudens, doctus, peritusque, miscet artificiales osfas. Mistor thermarum. 2. Quis thermas? Dic Gensor? Melior, inquit, opifex. Quis ille? " Calor coelestis diffusus per uniuersum, qui liquorem terrae commiscet. O mistorem, qui ita contemperauit aquam Stygis, & alias plane uenenatas "! Ubi hic erat cum frigus dominatetur in fortuito subterraneorum concursu, aut saltem succederet desertori isti suorum operum? Ubi in Zepusio, ubi lethales potu aquae, & aliae aestate congelantes, aliae ferrum in cuprum mutantes adeo acres, ut in lutum corrodant ferramenta: aliae lapidescentes, & c. Meliorisne hae sunt iudicii in medicina, quam quas ad salutem miscet Medicus? meteor 3 & de sensucap. 4. Aristoteles istum calorem temperatorem ignorabat, cum de mineralibus aquis scriberet, causam saporum in aquis istis esse inexistentem, aut ingenitam uirtutem ignis, cum terra plus minus exuritur, & aquae dulces praeterlabentes transmutantur: ubi de saporibus. item non a calidi solum uirtute accipit hanc uirtutem aqua, quam dicimus saporem, & c. imo nec praesens semper est calor, cum aqua percolata assumit elutum succum, & secum simplici dissolutione miscet. Uulcanum nostrum nominas destructorem operum naturae, nempe in uituperium artis. At quis erat ille, quo exurente terras fiunt sapores? Quis est uester in officinis ustorius? Num uiperas integras uoratis? Officina destillantis Fernelii, Syluii, Hollerii, quo utitur igni? Noster calor destruit, sed in finem humanae saluti commmodum, & non ex toto, sed aliquo usque, sicut & calor pistorum. Idem noster etiam perficit coquendo, termino nimirum eo, quem ars ratione & experientia definiuit. Eodem modo & Solis calor agit, & uentrium. Non potest uituperari uentriculus tuus, cum pisces destruit, ut inde succum amicum naturae faciat. Cur criminaris nostrum? 7. Ridiculum, & plus, quam anile obiectum, de uita destructa. Pag. 64. antiturque & 54. disc. Accusantur chymici, quod uita destruant uiuentia, atque adeo formapropria. Sed Censorem furcillis refutent coqui, suisque falcibus foeniseci & laniones & caetera turba, Quis uorat uiua animalia? Quis plantas uiuas? Ita fieri si decet, cur probro datur? Cum tu in pharmata destructa. copoeia componis, coquis, infundis, exprimis, & alia facis, num uiuas rebus uiuis relinquis formas: Quid hoc obiecto anilius? Quid uesanius? Belle refutas Chymicos. 8. Calor natitius. " Natiuus calor est temperatus, uos efficitis intemperatum ". Mendacium quidem hoc est. Nam qualis per se inest, ita eum in plaerisque relinquimus. Ex accidente quid fiat, non moramur, modo Chymiater scite prudenterque adhibeat factum. Calor temperatus est respectu nostrum ad nutriendum. Sed cum temperamentum in hac disputatione referatur ad hominem, de cuius medicina agitur, num usque adeo temperatus est calor cantharidum, leporis marini, euphorbii, thapsiae, & aliorum tertio uel quarto gradu calidorum? Haec autem quis miscuit, nisi natura? Quid agunt Galenici, cum calces, cineres, sales efficiunt? Quid cum compositiones causticas? Non est hoc crimen, nisi commune. uel medicandum: Si uitium est, cur taces de uirtute, qua intemperata ad temperiem adducimus? aut respectu rei, cuius est primum. Quomodo uero tu magnos excessus in corpore morbido curares, si non haberes intemperata? Nosti illud: " Contrarium contrario: Extrema extremis ". Ideo & Galenus febricitanti aliquando frigidam praebet, quam certe non temperauit natura. 9. Sales & olea. Aliud uituperium: " Sales & olea non secernitis, ac si actu inessent, sed efficitis: uos resoluitis, non natura. " Pag. 64 antiturque & 64. apol. Hipp. alibique saepe. Quid tum, inquam, postea? Non fit nisi determinatur ex determinato. Num uinum erat actu in uuis? Non: sed succus & liquor ille, ex quo postea uinum. Num cereuisia actu in hordeo & lupula? Neutiquam uero. Consule & coquos. Non itaque est iniuria aut probrum, si aliquid boni facimus, natura materiam suppeditante. Laus est artis bene uti natura. Ueruntamen non semper ex potentia in actum euocamus id, quod manifestum fit expressionibus succorum & oleorum; item extractionibus, aliisque multis. Metallici in hoc genere praeclare elaborant, & multa salutaria hominibus procurant. Agunt autem illi institutis Alchymiae. 10. Chymici an Medici. " Cum medicus sit seruator naturae " ( inquit Censor ) " uos autem mixta sua natura priuetis, cur uos appellem Medicos? " Quid est delirare, si hoc non est? " Medicus seruare naturam studet ": Sed quam? " Humanam ". Chymicus quam destruit? Integritatem & capsulas mistorum, seu sepulchra, ut inde protrahat essentiam. Quorsum? Ut inter alios fines Medico seu Chymiatro praeparet instrumentum seruandae naturae idoneum, tanquam pharmacopoeus. Cur Pharmaceuticen & Diaeteticam & Chirurgicen in medicina toleratis, si is, qui destruit naturam aliarum rerum, ut seruetur humana, Medicus esse non potest? Qua uero dementia est, diuerso subiecto studiorum inducere quatuor terminos? Fiat syllogismus: Medicus est seruator naturae humanae. Chymicus destruit non naturam humanam, sed aliarum rerum, ut oleris. Ergo Chymicus non est Medicus. O argutum Censorem, & in Logicis peritum artificem! Quid si Medicus seruandae naturae causa cogeretur aliquid destruere etiam in ipso homine, ut praecidere pedem gangraena correptum? Sed tamen uera est conclusio, quanquam syllogismi quatuor terminorum. Chymicus enim, qua talis, seu καθ ' αυτο non est Medicus. Chymiater autem Medicus, quia medicinam chymicam tenet & exercet, Non intelligit bonus ille Censor, quid Medicus, & quid Chymicus, confunditque diuersorum studiorum fines. Ex eodem fundamento porro etiam sic argumentemur: " Qui mistorum naturam ( uti integre ea in natura inueniuntur ) non seruat, sed destruit, non est Medicus, nec eius functio potest esse medica, Fernelius, Syluius, Hollerius, & c. mistorum naturam non seruarunt, sed destruxerunt, nempe in destillationibus aquarum, & oleorum, & c. Galenus quoque multis compositionibus, combustionibus, coctionibus, infusionibus, expressionibus etc. non seruauit etc. Hi ergo omnes non fuerunt Medici, nec functio eorum isthaec potuis medica esse, & per consequens, Therapentica falsum habet membrum pharmaceuticen. " Propter πάθος axiomaticum negationes eueniunt; Parisiensis scholae argumentis discimus ex Medicis facere non Medicos. alias dianoea recta. Ita uero discimus ex doctissima omnium scholarum, omnes Medicos transmutare in non Medicos: quod est opus longe prodigiosius ulla chrysopoeia. Sed contra se habet. Uerus enim Medicus est, qui bene medetur, & sanitatis humanae causa alias naturas artificiose destruit, non quia inimicus erat creaturarum, sed quia Deus ipse his finibus eas destinauit; & multa etiam temere corrumpuntur putredine, incendiis, discessu. Solis, frigore, & aliis causis, absque ullius hominis ope; & tamen inde non uituperamus neque Deum, neque naturam. Ii. Separatio chymica. Contra separationem chymicam pag. 62. 64. apol. Hipp. & alibi, multa loquitur. Intet alia & haec: " Hippocrates & Aristoteles interitum simplicem appellant resolutionem rei cuiusque in sua elementa. Unumquodque enim tum dicitur interire, quando abit in ea, ex quibus primum coaluit, Ista chymica ( in tres substantias ) dissolutio est artificialis rei cuiusque corruptio. " Primum finge ista esse uera, quae scribis. Corruptio chymicorum. At nihil officiunt Chymicis, qui nec simpliciter ( hoc est, ita, ut omnia pessum eant, & nihil maneat mixtum ) nec ultimo corrumpunt. Deinde non aduersantur Aristoteli, qui saepe ponit, corruptionem aut alterum facere, aut materiam. Item, calorem consistere ( cum suo humido ) comprehensumque in aliud mutari. Et, nihil fieri ex toto, siue in naturae, siue artis operibus. Galeno quoque placent Chymici in 4 simpl. 2. quem locum tu accuratius inspice. Hippocrates in lib. de natura hom. Secedere singula mistorum in suorum ipsorummet naturam moriente homine scribit: Sed simplicem interitum id non uocat, cumque prima compositionis ponat calidum, humidum, frigidum, siccum; eaque reuocet ad humores quatuor, qui pereuntes non corrumpuntur in quoduis, sed in determinatum; & chymici tum elementa segregent, tum principia sua elementorum misturae inclusa, non usque adeo dissentient ab Hippocrate. Insuper cum chymicus in hoc opere utraque uia utatur, naturali & uiolenta, quicquid facit, non sine ductu naturae facit. Culpare ipsum non potes, nisi offensa natura, idque ad oculum demonstrat usus artis. Aristoteles interitum diuidit, ut & generationem, in simplicem, & secundum quid, quae est mutatio accidentium saluo subiecto. Simplici dicit, unius corruptionem esse generationem alterius, quam fine artis suae quaerunt quadamtenus Medici, & sic potius accidentaliter corrumpunt, per se uero & primum generationem instituunt. Generatio & corruptio coincidunt, sed diuerso respectu magis illa, quam haec in medicina instituitur, & magis particularis, quam uniuersalis. Si urges putredine Aristotelica, & uiolenta corruptione producta; Uide Arist. respondemus, fingi ita in pe Arist. ripato, at doceri ad sensum non posse. 3 de gen. an. Ii. de generatione animalium & plantarum. Qualis est generatio mistorum, talis & resolutio. Sed generatio? Ae gen. anperfectorum non fit iam coeuntibus elementis α ααe, sed per seminium pridem uerbo omnipotentis constitutum, & postea naturaliter propagatum. In eo uero est essentialis quaedam perfectio, & par tium nobilium ab ignobilibus distinctio, quae ab elementis naturali mistione sola non habent orignem: Quid ni ergo dicamus talem fieri resolutionem, praesertim experientia rerum nos docente? In 4. meteor. Aristoteles non dicit resolui omnia in elementa; sed sublato termino per calorem ambientis in putredine humidi, & calorem insitum expirare, subeunte humido alieno & frigido, quibus materiae simul designantur. Chymici illas expirationes studiose colligunt, & Aristotelis χαμαα cum aliena humiditate elementis accensent; collectas expirationes essentiae nomine uocant, & in hac inueniunt totam uim rei. Num usque adeo ab Aristotele tibi uidentur alieni? Ab interpretibus sinistris potius, quam a mente Aristotelis discedunt Chymici. Ubi autem hic interitus simplex? Num solummodo est mistorum? Imo omnium corruptibilium, Ide ortu, text. 18. Aliter in 3. generat. animal. cap. Ii. calidum segregatum ( ne Chymicis succenseas hoc nomine, ) quia naturale consistere facit segregata. Sed Chymici separant etiam opera & studio inutilia, calidumque illud essentiale seorsim capiunt. Tria principia chymica non absurde comprehendi dixeris his Aristotelicis; Trium principiorum chymicorum notae apud Aristotelem. Generantur in terra humoreque ani malia & plantae, quoniam humor in terra, spiritus in humore, calor animalis in uniuerso inest. Terra & prior humor duas possunt partes referre; sed humor posterior connatus, minimeque ex solo elemento, qui est cum spiritu & calore, potissima est essentia. 12. Magisterium perlarum & aurum potabile. De magisterio perlarum & auro potabili narrat ex Libauio contra Gramanum. Sed non attendit, sermonem esse de eo magisterio, quod fit per ualidissimum ex radice acetum, quod radicatum uocant, & auro per aquam fortem potabili, quod Chymici reprebendunt ipsi, & nebulonibus Paracelsicis probri & ignominiae dare solent. Si utrumque fit debito & comprobato sapientibus modo, nullo modo est reprehendendum. Praeterea alia ratio est, simpliciter damnare etiam ista, alia, cum respectu ad medicinam. Soluat aliquis Chymicus aurum aquis regiis, & solutlone potet non homines, sed sua metallica, ad nullam fraudem composita, non fiet culpae reus. Libauius male citatus a Censore. Iniquum est, aliorum authoritates Libauius praue citare, & rem simpliciter damnare, de qua longe aliter erat institutus sermo, aliterque iudicamale citatus tum. Nos magisterium perlarum uocamus etiam illum liquorem, quem Cleopatra in certamine cum? Censoreantonio hausit, quemque Aesopi filius, Plin. lib. 9. cap. 35. Horat. 2. Serm. Satyr. 3. Similes descriptiones & diluta proponemus in Alchymia, sua dosi minime noxia, nisi uelit quis rationem excedere, quomodo perire possit uel croco, nuce moschata, uino, pane, & similibus. 13. Syluius & Fernelius. Pag. 59. Antarueti. Mirum, quod Syluius & Fernelius chymica neque purgantia, neque alterantia suis anti Slui, & dotariis inseruerunt. Contenti fuerunt ordinariis. Cur hoc, nisi quod pluris fecerunt nostra? Praeteritio illa arguit Fornelius. contemptum. Haec Censor absque rubore scribere potuit. De Syluio quidem dictum est supra ex commentario Mesuae, ubi idiotas uocat illos receptarum fabros, qui olea & alia chymica praeclara contemnunt. De Fernelio testatur libro methodi 4. cap. 10. ubi praeceptis instruit destillatoriam aquarum & oleorum. Lib. 5. cap. 21. stillatitiis utitur ad epithemata cordialia, & cardiaca proponit destillata. Oleum Terebinthinae parat arte alchymistica, eliciens primum aquam, ( quae est principium mercuriale ) postea oleum lucidissimum, & aliud flauum, ( quod est principium sulphur duplici specie aerea & ignea. ) Fex in fundo restat, colophoniae nomine ueniens, sed cuius resolutio salem praebere potest, Idem oleum benedictum, quod & magisterii perfecti, describit. Unguentum de luthytide species quaedam extractionis est, si olei forma componatur. Apochylismata cap. 17. lib. 4. sunt extracta. Ita multa fiunt chymica infusione, elixatione, & succorum expressione, cap. Ii. & 14. Quid diceret Fernelius, si legeret, scholam damnantem eos, qui integra destruunt, uiuaque sua exuunt forma, ut habeant medicamina saluti hominum conferentia? 14. Uitrum antimonii. Pag. 24. discursus, nota inuritur Fernelio & aliis, de quibus scribit, quod non tantum abusum uiuitrum antri antimonii damnauerint, sed Usum Omnino. At reuera in externis & internis maximum potimonii. test afferre adiumentum id, quod bene est praeparatum, & dextre adhibitum: qualia nemo damnat, nisi fatuus. Cur non & igni interdicitis hominibus? Cur non uino? Seuerinus & Quercetanus cedunt quidem nonnihil importunitati Aduersariorum, propter abulum agyrtarum: sed si se explicarent, deprehenderentur, non simpliciter, sed relate de uitro stibii loqui. 15. Cum triticum in farinam & panem redigitur, negat tolli substantiam, quia tantum depuretut. Ridicule. In quam multis idem faciunt Chymici? Sed heus tu, num tunc non perit forma uiui in potentia? An non transmutatur destructa integri natura? Multa secedunt in surfuribus; multa auolant pollinis specie; aliqua expirant inter terendum. integri, cuius tu es patronus in tritico? Ita pag. 25. disc. uult, in extractis Galenicis manere substantias. At, inquam, nullo modo integrorum: cum colo & aliis modis maxima quantitas saepe secernatur & abiiciatur. Idne est misturam seruare? Si est, cur uituperas Chymicos, & accusas perditae? Cum pomum de capenduto configit ellebori radiculis, num retinet mistionis formam? Quam elleboro dignum caput? De extracto eius aliter locutus est & sensit Libauius, quam Censor. 16. Translatio uirtutis. Uim purgatricem sine substantia uult ex elleboro deponi in pomum. At qualitates non migrant de subiecto in subiectum, nisi forte inter quisquilias scabellorum scholae eruditissimae. Necesse est aut alteratione inuehi similem qualitatem, aut una transferri succum, spiritum, uel aliquid aliud substantiae. 17. Ignea cathartica quid trahant. " Tertii generis cathartica ( maligna ) sunt ignea. Ignis urit paleam intacto ligno. Ergo trahent tenues & serosos humores. " At, inquam, ab Hippocrate & Galeno destinantur potius melancholiae & phlegmati, ueluti Euphorbium, Elleborus, Turpethum, lapis Lazuli, Armenus, etc. 18. Pag. 44. disc. Si Diabolus est author destructionum [ M}salium usus. Salis usus est in clysteribus & suppositoriis, necdum obseruauit sales dari a Galenicis per os ad purgandum. Consulat ergo Erastum de sale uulgari uehementer purgante. Bulcasis ait: " Omnes species salis purgant phlegma, mundificant stomachum, & dissoluunt humores crassos. Et: Qui uult potare aquam salis, eligat sal mundum, quia melius est omnibus. Purgat enim phlegmae, malitiam & humons crassos. Dosis eius solius ◉ ii. usque ad ◉ iiii. cum aqua frigida. Similia habet Mesues lib simplicium, cap. 16. Omnis sal solutione educit crassos humores. Sal gemmae educit solutione phlegma uitreum, & expellit humores, quorum eradicatio est difficilis. Sal Naphthicus & Indus educunt ambo melancholiam fortiter, & phlegma, & praeseruant corpora a putrefactione, & ualent ad lepram & melancholicas agritudines. " Uide Auicennam lib. 5. sum. I. Tractat. 4. & libro secundo, Tractat. 2. cap. 624. Sed forte hi authores non sunt Galenici. 19. Spiritus purgantes. Pag. 52. & 53. " Fixa Galenica purgant: sed spiritus chymici reprehenduntur, quod propter mobilitatem & subtilitatem purgent, cum ad purgationem requirantur contactus & mora. " Confunditur homo imperitus exemplo Mechiocanae & Rhabarbari extractorum, & cum suo liquore datorum. Plane enim electiue purgant: & cum uini spiritu Mechiocana praeclare, si caeteta sint paria. Ita spiritus infusionis Trochiscorum alhandali & aliorum, ut nihil nisi risum mereatur reprehensor tam ineptus. Quas uero nobis fingit Galenicas fixitates? Galenica fixitates. Num uult in intestinis nostris figi debere medicamenta purgantia, quae expedit statim ab operatione expelli & amoueri? Quid purgat, cum pilulae integrae etiamnum excernuntur: An non spiritus undiquaque emissi, aut alteratione facta, aut distributis, qui infecti erant contagio purgantium succis? Fixa pars purgare hic per se nequit, uti neque pulgat in Rhabarbaro, & aliis, sed astringit potius, ut cernere est, cum datur infusum eius in uino & aqua cinamomi, abiectis crassioribus seu fixis partibus. Qui uina purgantia praebent, experiuntur & hi, non in fixitate esse uim catharticam, idque sciunt uel rustici, qui radicem Mezerei Germanici, uel Esulae, uel Ellebori albi per noctem in uino, cereuisia, aut alio liquore macerant, & postea sine expressione integram eximunt, reponuntque ad usus nouos: poto uero infuso purgantur strenue. Maior eusdentia est in pomis & placentis purgantibus, atque etiam in unguento e lathyride, quae foris apposita saltem mouent naturam, ne quid de hydrargyro dicamus. Certum porro est experientia Chymicarum specierum, quae fixitatem ab arte acceperunt, eas non purgare, ueluti essentia antimonii fixa, etiam ex uitro parata, cum flores spirituales & uitrum non fixum purgent ualidissime: turpethum minerale fixum, flores antimonii, & calx fixa, mercurius corallinus fixus, & caetera. Ambaldus tanto numero panaceam ex argento uiuo exhibuit passim omnibus. At purgasse nunquam est comperta, nisi quid ex accidente euenit. Quando Rhabarbari extractum in sua uolatilitate relinquitur, purgat. Cum coagulatur seu inspissatur ita, ut spiritus uolatici secedant, non purgat, sed astringit, id, quod sciunt Galenici, cum Rheum tostum dysentericis praebent. Tostione uero nihil potuit secedere, quam spiritus. Qui imperite concinnant extracta purgantia, & inter inspissandum utuntur calore dissipante spiritus, effoetum & sterile purgans reddunt, quale procul dubio fuit illud ex Rheo, quod Censor scribit magno emptum pretio, effectum habuisse nullum. Idem patet ex his purgantibus, quae uix coquere audent Galenici, quod coctione uirtus exolescat. At tum succus, tum crassamentum manent. Consequens est, aut calumniam esse, aut commune Galenicis uituperium, cum scribit: Pag. 53. disc. " Dato minerali spiritu natura est, quae ueluti a ueneno oppressa, promiscue tam bonos, quam malos humores excutit, non medicamentum, quod debet cum mora, non quemuis sed noxium duntaxat attrahere. " Hic quid dicit, quod non congruit Galenicis malignis? 20. Medicina chymicae intelligentes. Uexat Chymiatros, quod sua medicamina intellectu & discernendi facultate uideantur donare. Quid ei dicendum est, qui Delectum quendam, quasi προαίρεσιν & prouidentiam assignat suis? Quis adeo acutae naris est, ut in purgationibus ualidis distinguere queat inter bonos & malos humores? Hippocrates sua purgantia dicit initio trahere familiaria, post alia & tandem etiam sanguinem, si perrexerint mouere. Num & hic natura accusanda? At haec studiosa conseruationis suae non facile dimittit etiam ui concitata id, quod gratum est, nedum excutiat, nisi commotionum uiolentia uicta, idque eo in loco, ubi secretionis facultas non est, ut in uentriculo, ex quo tamen saepe uidimus reiectos cibos esse retentis medicamentis. Non erat temere paucis inspectis pronunciandum. 21. Lapis Lazuili. In lapide Lazuli pag. 54. haeret, & ne concedat spiritum translatum ex eo in liquorem esse, absurdum illud repetit de ui deposita in liquorem, id quod fieri non potest sine subiecto. Non enim transmigrant qualitates, nisi translato simul eo, in quo sunt, aut non depositione, sed per alterationem effecta simili uirtute. 22. Magnes. In magnete confunditur per ligulas ferreas instrumentorum nauticorum. Deinde garrit de irradiatione sine spiritu, quam ne fingere quidem, quid fit, possis, sine re lucida. Confutat autem fabulae huius autorem experientia per ignes, & contritionem. De hac re uero alibi. 23. Pag. 54. disc. Magis paradoxum est de odore figmentum, Scribit, pugnatum esse, num ab odoratis exhalet quidam spiritus, an sola qualitas. Odoris paradoxum. Quis est adeo puer in physica, ut putet, qualitates solas exhalare posse? Quid enim est exhalare? Sed audiatur argumentum: " Omne finitum detractione finiti tandem absumitur. Integra odorata diu manent, seu non absumuntur. Ergo. " Quid concludendum? Ex problem, Arist. An non: Ergo integra odorata non sunt finita? Apage uero: " Ergo nullam uidentur efflare spiritualem essentiam ", quasi ex hoc principio collectum esset: sect. 22. " Si efflarent, absumerentur. At non absumuntur ". probl. 4. Ergo. Maioris ratio: " Quia finitum detractione finiti consumitur ". Sed delirat, qui non sentit & intelligit, uiolas & caetera odorata, etiam Moschum & Ambram perdere tandem odores. Quod autem quaedam eos diu retineant, causa est tenacitas, ut in succino, uel spirituum ualida addensatio, & magna copia in mole parua, ita ut diu possint halare. Sed & custodia & remotio ab iniuriis, ut aeris, ignis, & aliorum, facit, ut longo tempore oleant. Minor enim est deperditio. Si Aristoteles & Galenus non iacerent sub scholae scamnis, litem hanc pridem sustulissent. Cap. 5. de sensu narrantur omnes deferri ad odorem, alii tanquam euaporationem, alii exhalationem, alii utraque. Aristoteles in aere & aqua communiter ponit, & cum saporibus comparat. In his propagantur uel alteratione, uel una translato aliquo subiecto, ueluti spirituali, uel succulento. Utplurimum autem odores in spiritu ualent. Itaque & cum eo attrahuntur, & cum spiritu odorati desinunt odores; cum eodem transferuntur, uti indicat adustio, destillatio, halatio. De piscibus, quo solo argumento Aristoteles aquam apprehendit, dubitatio tanta est, ut falsum potius argumentum uideatur, quam uerum. Odor piscium. Ubi nihil expirat, ibi nullus odor; ubi uero expiratio est, ibi & odor aliquis, si quidem adest passio a sapido. Galenus expresse scribit lib. 4. simpl. 21. odorabilium esse uaporosam substantiam, & ea, quae a corporibus defluunt, aeri ambienti permista, & in cerebrum per narium inspirationem delata, sensum moueres Aristoteles in problematibus sect. 12. probl. 10 proponit quidem quaestionem, sed hac potius inclinat a sensu aliquid uenire ad odorata, sicut putant ab oculo ad uisibilia. Uerum haec opinio inepta est, loquiturque idem aliis problematibus longe secus. Uide fect. 13. probl. 5. 24. Uiua num extra usum medendi. Pag. 70. disc. " Plantae & animalia eorumque partes uix unquam ueniunt in usum medendi, quandiu uiuunt, & ab anima reguntur. " Si hoc ita est, cur probro dabas chymicis, quod destruerent formas uiuentium? An autem uix unquam ueniant in usum uiua, docebunt te historiae Galeni de suffocatis in uino uiperis contra lepram: docebunt catuli, feles, anates, columbae, & c. applicatae bubonibus & uentribus: docebunt ranae, & araneae uiuae alligatae uel appensae, & huiusmodi multa, quae non tantum Plinius annotauit, sed & hodie aliquando praecipiuntur fieri. De herbis, quas depascuntur uiuas animalia, non est ut dicamus, uti neque de uiuis deglutitis bestiis; siue famis, siue medicinae causa, quale quid narrant de urso uorante formicas, de canibus se gramine purgantibus, & aliis. Homines certe saepe uinos ab arbo. ribus decerptos fructus utriusque scopi causa comedunt, & baccas ex herbis lectas etiam dentibus ab eis auellunt adhuc uiuis, ut notum est de rubo Idaeo, moris celsi, myrtillis, fragis, & c. Quid interest lactucae hortensis integros cum radicibus & foliis coliculos repurgatos, acetoque perfusos sumere; an recisos, & adhuc crudos sine radicibus mensis inferre? Nos saepe decerptam oxalin, trifolium acetosum, & alia sitis causa comedimus, id quod etiam in morbida siti euenire potest. Non est ex medicina exturbanda sympathia & antipathia inter uiua, uti nec calor, & aliae proprietates, quae in uiuentibus potius ualent, quam in defunctis, Lac quidem non uiuit, sed tamen sugere id hecticos ex uberibus iduencularum, quarum nonnunquam etiam calore & accubitu fruuntur, non est inutile, ut sic una prosint uiuae, quod non poterant defunctae. In usu medendi sunt & operae, quae homini praestantur ab hominibus. Censor designatus circumspectius censere debebat, praesertim in disputatione acri, qua principia artis chymicae uult subruere, ubi minime ualet oscitantia, semelque amissum argumentum non recuperatur sine pudore. 25. Pag. 102. disc. " humores difformes, quos concitata antimonio natura eiicit, natura fecit a uehementia medicamenti conturbata. " Uetus haec est insania ab Asclepiade Bithyniae Medico effusa. Purgati humores num facti a purgante. Confutat eam author Theriacae ad Pisonem, his uerbis: Μὴ πιστεύομεν Ἀσκληπιάδῃ τῷ ἀπὸ τῆς Βιθυνίας ἰατρῷ, παρὰ τὸν καιρὸν ἐκεῖνον λέ¬ γοντι, ὅτε ἤδη καὶ ὁ ἄνθρωπος καθαίρεται, τότε καὶ τοὺς χυμοὺς τούτους εὐθέως κατά τινα μεταβολὴν γίγνεσθαι etc. Uide & reliqua. Dicit Galenus illud esse ἀλόγον καὶ παντάπασιν ἀδυνάτου ὄντος τοῦ ὑπ ' αὐτοῦ λεγομένου. τίς γὰρ ἂν πιστεύσειε νοῦν ἔχων, ἐν τοσούτῳ τάχει ἅμα τῷ προσάγειν τοῦ σώματος τὸ φάρμακον εὐθέως καὶ τοῦ μέλλοντος ἐκκρίνεσθαι χυμοῦ γίγνεσθαι τὴν οὐσίαν; Galeno iudice, desipit Censor. Fors dicet, se ad ista puerilia non esse reuocandum: aut uolet loqui cum multis, sentire cum paucis, nisi arbitratus est, chymiatros esse bestias quasdam ab omni ratione alienas, quae se patiantur refutari uel portentosis absurditatibus. 26. Sanguis a corde distributus. Pag. 138. disc. " Falsum sanguinem a corde per arterias quoquouersum ferri ad nutritionem singularum parcorde distritium. Fertur enim a iecore per uenas susque deque, priusquam ad cor appulerit. " Haec ille Riolanus scribit, qui cum Hippocrate & Aristotele uolebat errare potius, quam cum aliis bene sentire: Haec ille, qui desipere iudicat eum, cui non sapit Hippocrates. Quid autem apud Aristotelem solennius est, quam cor esse sanguinis uniuoci officinam primam, qui inde ad caeteta membra, tanquam a principio & fonte perueniat? Hippocrates in lib. 4. de morbis, sanguinis fontem cor appellat, pituitae caput. Item: " Postquam bibit aut comedit homo aliquid, quod sanguineum est, trahit quidem, & totum corpus in seipsum, trahit autem & cor sanguineum ad seipsum: & ubi plus attraxit, non oboritur cordi dolor. Est enim cor res solida ac densa, & propterea dolore non affligitur. Et ex ipso procedunt uenae crassae, iugulares appellatae, ad quas statim, si copiosius accedat, sanguineum illud distribuitur, & illae impletae, breui ad caput & corpus delegant. " Haec est tui Hippocratis doctrina, quam refutas, & sic principium artis tuae destruis. Mirum autem, cur adeo confidenter falsum pronuncies id estatum, cum non fit uerior Galeni sententia, nec possit demonstrate doceri, num sanguis synonymus, licet in uenis mesaraicis incipiat rubescere, & in epate amplius elaboretur, & segregetur, formam potius ab epate habeat, quam a corde. Si dicerem, sanguineam massam, & propinquam uniuoci sanguinis materiam in epate quidem & uenis praeparari, sed ui cordis in ipso corde uel arteriis proprie & ultimo absolui, & sic entelechiam suam habere, propter quod non tantum a corde in epar canalis inseratur, uerum etiam anastomoses fiant, uenarumque & arteriarum coalitiones, num usque adeo absurde dicerem? Ad cor fertur per epar & uenas, ut sit alimentarius proprie, & uitalis a corde accipit. Non nego ad epar prius trahi succum. Itaque neque argumentum tuum quicquam obstat, nec quaestionem tuam concludit: imo psus fallum est, quam uerum. Quo enim ingenio demonstrabis, sanguineam massam ex epate per uenas prius susque deque ferri, quam ad cor appulerit? In uicinia cor est: remotum caput & membra, Quid ni citius cor ingrediatur? Perinde autem est, si arterias. Sed tu fruere tuis desitamentis. 27. Uinum & sanguis comporata. Pag. 138. disc. " Claudicat comparatio uini cum sanguine: quia flos analogus bili, fex analoga melancholic, & serum respondens pituitae, abesse possunt uino incolumi: at non est unus humor ad uitam minus necessarius, quam alter: unius priuatione protinus animal expiraret. " Committam te prius cum Erasto, qui istos tuos humores non sanguinis simpliciter esse dicit, ( essent enim etiam in arteriali ) sed sanguinis cacochymi. Deinde dico, te satis delicate tua paradoxa amare. Finge quatuor illos non posse abesse; at non necesse est claudicare comparationem cum neno, quod si transire in sanguinem potest, necesse est quatuor partibus materiae analogis sanguini instructum esse. Insuper si uinum ita merum accipitur, ut tu uis, cur non comparetur recte cum sanguine quoque mero, ut arteriali? Ut hic potentia continet humores quatuor, ita & uinum. Tandem parum reuerenter tractas Galenum tuum, cuius est ista comparatio in 4. simpl. 2. & 22. cap. Apud eundem cap. 13. uinum insolatur ad spissitudinem; apud Horatium fumo duratur; Plinio coquitur recens in sapam uel defrutum. Aristoteles ex cocto elicit aquam, & praeterea aliquid inflammatile: Oenoposae etiam purissima uina feculam deponere experiuntur: Chymici diuersas substantias eliciunt, & oculis, gustui, tactuique, & olfactui iudicandas offerunt, nec non experientia uirium diuersarum illas ipsas demonstrant. Hi omnes possunt in te arma capere. Nam uinum inspissatum, non recte uoces uinum, sec potins spissamentum eius, & sapam inspissatam. Itaque non potest ei ad integritatem deesse pars aquosa, & aerea, uti nec illa, a qua est crassities corporis. A caeteris etiam apertius conuinceris. Quercetanum defendendum non suscepi. Sed ille te premere potest etiam defecatissimi tui uini exemplo, & in eo docere quatuor naturas. 28. Opium frigidum. De Opio sentiunt Galenici frigidum esse effectu frigido, ita ut intelligendum sit frigus medicum In naturae uero penetralibus quale sit, ostendit separatio; cumque aqua ex eo stillatitia sit spirituola, item oleum, seu pars sulphurea, quae item habet narcosin, qualis deprehenditur & in sulphure chalcanthi: patet naturae iudicio, eandem uim in calidis partibus haerere, non inusdendo interim Medicis frigidum opere pronunciantibus. Amaricies eius persuasit multis Galenicis secus, cum quibus certet Censor, & prius repurget suam factionem. Nos in naturae totius complexu essentiaeque temperatura reponemus facultatem illam, donec Censor proferat aliquid demonstrati. Nam mentem percesii, & turbari, implerique cerebrum fumis stupefacientibus, aut saltem spiritus sic affici, non est solius frigoris, nec specie idem cum effectu eiusdem. Nos aliquando tale quid sensimus a pilulis de mezereo: & est stupor a torpedine, neutiquam frigoris, 29. Opium cur amarum. " Opium amarum est, quia crudum, non quia calidum. Amaror est a calore, & inchoata imperfectaque coctione. " Hic rident Censorem etiam barbitonsores, & ambubaiae. Amarum, si Galeno, Aristoteli, & rei ipsa fides habenda est, a calore est, uel calorem habet comitem. Id quod semiconcoctum est, potius dici debet acerbum, quam amarum, si quidem talem quendam saporem habet, ut omphacia, & poma cruda. Pag. 149. disc. sapor amarus inter calidos est, ut Censor secummet ipso pugnet. Uinum tenue aut mediocre nihil prodest, nec contra opium, nec cicutam; imo auget stupefactiuam, & celerius interimit. Generosum ualde conducit plurium uirium concursu. Non autem aestimatur generosum solo caloris gradu excellente: sed pluribus praerogatiuis, quibus naturam captam exsuscitat, & ad discutiendos medicaminis fumos, aliasque noxas impellit, praesertim uini substantia diluente pharmaci quoque potentiam. An ita iugulat, ut Betele duriones, cydonium pharicum? 30. De sapore. Pag. 160. disc. de sapore nugatur, & se omnibus peripateticis exponit ridendum. " Sapor est passibilis, non actiua qualitas. Si sapores sunt actiuae qualitates, cur lapides & metalla sunt insipida, cum constent actiuo & sapido sale ". Haec ille. Aliter Dialectici uocant passiones & passibiles qualitates: aliter Physici actiuas. Frigus & calor effectiua sunt; at passibiles qualitates Logicis Aristotelieis. Aristoteles ideo nominat, quia passionis sunt effectiuae. Actiuae ergo. Alioquin sensus quidem fit patiendo, sed qualitas per se neque patitur, neque passiua est ob eam causam. Mouet enim sensorium, & in eo passionem efficit. Argumentum: Si sapores essent actiuae qualitates, metalla & lapides non essent insipidi, futile est. Non habent in promptu humidum sapidum, sed in recessu. Afficere ergo tactum possunt, sed non gustum, exceptis his, in quibus facile producitur. quaeque etiam odorem expirant. 31. Forma temperamentum. Pag. 29. apol. Hipp. " In rebus naturalibus substantialis forma sola est efficax. " At pag. 46. " materia certo modo affecta est basis temperamenti, a quo omnis actio ". Ubi necesse est, temperamentum esse substantialem formam; cumque non erubescat scribere, eam formam solam deducere communem materiam metallorum, ad certam speciem, necesse est, ut temperamentum faciat prius suo temperato, & formam antiquiorem tempore formato. N. B. Non possunt haec accipi, uti nos supra indicauimus. Ponitur enim communis materia metallorum, in qua forma, id est, temperies metalli cuiuslibet faciat & attemperet metallum, etc. Fingemus ergo, cum bos nascitur, eiusdem, qui nascitur, bouis formam materiam suam, specie certa afficere, cumque forma det esse rei, res erit, antequam fiat. At nihil seipsum generat. Hic est Censor in eruditissima schola. 32. Pag 36 apol. praeter multa absurda, etiam prodigiosum hoc paradoxum ponit; " Si una species in alteram mutaretur, niundus non esset perfectus. " Atqui mutari hoc in hoc, cui non constat? Pharmacum inueniunt aliqui ex primae materiae figmento; alii ex non entis interuentu. Sed nihilominus Aristaeus ex iuuenco fecit apes, & mutatur uermis in muscam, bombyx in necydalum & papillonem, aer in aquam. 33. Acutus morbus axsine febri An nulla regula sine exceptiones. Pag. 42. apol. Hipp, negat, acutum morbum esse sine febri. Redargutus, in Antarueto pag. 18. excipit Tetanum, apoplexiam, choleram: & se defendit ridicule, quod ut plurimum id esse intellexerit quia physica praecepta, si non semper & in omnibus, saltem in plurimis sint uera; item quod nulla regula tam sit generalis, quae non patiatur aliquam exceptionem. Tria hic monstra notamus: Primum perdit argumentum, quo utebatur contra chymica extracta, quae non conueniant acutis morbis. Cur? Quia non conueniunt febribus, sine quibus acuti morbi non sunt. Contradictoria sunt, acutis morbis non conuenire, & aliquibus conuenire, aliquibus non: atque ita fit ex parte falsum, quod extracta ob calorem non conueniant morbis acutis. Ii. Aristotelem sophistice allegat. Nam cum aut semper, aut ut plurimum euenientia regulis & axio matibus comprehendit, non est sensus, decedere aliquid essentiae enunciatorum, & causis perpetuis, seu necessitati uniuersali: sed in obseruatione sensibili distinguit euenta per se & per accidens, ita ut cum per se semper fieri debeat, fiatque eodem modo, ex accidente interdum eueniat diuersitas, quod accidens non tollit rei substantiam. Si ergo huc referendum est effatum illud de acutis, per se nullus morbus acutus debet esse sine febre; atque adeo nec Tetanus, nec caeteri, licet aliquando, per accidens nempe, aliquid secus eueniat. Sed hoc nullo modo hic locum habet. Nam Tetanus, apoplexia, cholera, nephritis a calculo; sunt acutorum morborum species, quae detrahunt generi ipsi essentialiter, & sic affectione propria docent, stulte enunciatum esse uniuersaliter, quod debebat efferri particulariter: pro, plurimi acuti non carent febie. Iii. Quis uero ille magister est, qui nullam, ne generalissimam quidem regulam carere exceptione affirmat? Nullus ( uniuoce ) stultus est sapiens. Quid hic excipitur? Omnis homo corpus humanum habet & animam rationis compotem secundum potentiam. Omne animal uitae est particeps. Omnis aqua elementaris est humida. Omnis morbus contrarius est sanitati. Omnis morbus est affectus praeter naturam; primum laedens actionem. Sed etsi ualent istae exceptiones, quis tandem inductione uerum constituet uniuersale? Attamen in Grammaticis sunt regulae uix ullae, quin exceptionem habcant. Est quidem alia ratio Grammaticae & artium circa fortuita occupatarum: alia scientiarum perpetuarum: ueruntamen quis istam licentiam Grammaticis permisit? Cur non enunciant particulariter, quae sunt particularia; aut composite, quae ex uariis constant? Male defenditur, qui criminibus aliorum defenditur: 34. Exhalatio. Pag. 80. apol Hipp. irrideatur exhalatio aerea & ignea, si uerum est, quod Aristoteles scripsit, aerem esse calidum humidum, aut quod Stoici, frigidum ( quod quidem ad nos dictum est comparate. ) Omnis enim exhalatio a uapore & fumo misto discreta calida est & sicca. Si est aerea, humida est, & sic non exhalatio, sed uapor. 35. Mens influens. Pag. 81. apol. " Sola mens coelitus influit. " At, inquam, non credimus, neque Socrati, neque Aristoteli hoc asserentibus, nisi cogere nos uelis, ut dicamus, hominem specie sua singulari esse, antequam nascatur: Nam a forma est esse & nomen rei. Anima hominis forma est eiusdem. Quod si innasci & congenerari animam dicas quidem, ac mentem, intellectum & rationem a coelo deducas, ( nisi fortasse theologice loquaris de dono diuino & cultura ) separas facultatem a sua substantia seu subiecto, & adhuc deploratius deliras. 36. Forma. Pag. 70. apol. " Succus est anima & sanguis plantae. " Pag. 81. " Forma misti est uel temperies, uel eam proxime sequens essentia. " Pag. 46. " A temperamento omnis actio: " & pag. 29. " Sola forma est efficax. " Quid iam est forma? Succus, temperies, uel temperiem sequens aliquid. Quid tandem definite? Itane disputandum erat contra chymicos? Itane eorum essentiae damnandae? Si succos extrahunt, animas & essentias, & crases extrahere sunt dicendi iuxta principia Censoris. Anima. Si etiam anima est actus primus; uita actus secundus, ab anima indiuulsus secundum potentiam, non uenient plantae & animalia in usum tantum mortuae; nec Paracelsici redargui possunt, qui per succos efficaces uiuere res dicunt. 37. Pag. Gg 3 37. Materialiter calofacere. Pag 45. apol. Hipp. " Frigida refrigerant, calida calefaciunt materialiter, non formaliter. " Non fat sapienter, & pro acumine disputatorio, si omnis actio est a temperamento, solaque forma efficax; & in elementis qualitates illae sunt essentiales: ita intelligendum est, calida non qua calida calefacere, sed qua sunt in materia; id quod est το καθ ' αυτο mutare in κατά συμθεθηκος: erudite nimirum: scilicet. 38. Elementa onimata oldiffusam animam. Pag. 78. contra Platonem: Si diffusa est anima per elementa, quid ni sunt animata? Ideo, inquam, non sunt Platoni, quia ibi non sunt coniunctione essentiali. Deus omnibus adest; at non fiunt inde omnia Deo animata, uel diuina, tanquam per animam Deum. Mens dicitur coelitus immitti. Si naturalis est haec immissio, per aerem fit. Num hic tunc est animatus? 39. Aurum Nunquam uiuens anuiuenti assimiletur. Pag. 31. apol. Hipp. " aurum est insigne cardiacum: uitalem facultatem roborat, uenenis resistit. " Bene. Hoc Hollerius quoque annotauit de fluxu pestilente, libi. de morb int. cap. 46. Sed Riolanus non est constans. Nam pag. 73. apol. Hipp. neque uitae producendae conferre uidetur, neque roborandae. Et pagin. 75. " Auro & gemmis non inest uitae principium, quomodo igitur sumpta uel admota facultatem uitalem roborabunt? " 40. Pag. 74. apol. Hipp. " Assimilari non potest uiuenti, quod nunquam uixit. " At, inquam, diuino mandato serpentes uescuntur terra, uel succis cum terra, qui uixerunt nunquam. Et Aristot. 3 generat. animal. ult. alimentum aliis terra, aliis aqua, aliis quod ex iis constat. Ipse Gensor spiritus instaurat & nutrit acte, humores aquis, ut sic uiuentia aliquousque conseruentur. Sanguis quando uixit? Quando mel & manna? Mures Aegyptii nascuntur ex luto: alia ex aliis, spontaneo ortu iuxta Aristotelem. Si nasci possunt ex his, quid ni ali? lisdem nutrimur, quibus constamus. Limositas seu uisciditas aquarum, qua sucta uiuunt plurimi pisces, insecta, & alia; quando uixit? Quando aer ille roridus, quo Chamaeleon uiuit? Ubi bufones & serpentes in mediis saxis inuenti sumpserunt nutrimentum? Creuerunt enim ex tenuissimo principio, quod sine nutritione fieri nequit. Deus ex terra & aquis creauit animalia. Nulla est absurditas, si iisdem principiis, ex quibus sunt, & in quae reuertuntur, etiam asserantur nutriri. In terram redit id, quod auctum est nutritione. Disputa tecum Censor, an non idem ex terra fuerit. Nihi nutritur uiuente, qua uixit. Et tu ipse medicamenta petis ex uita spoliatis. Nihil interest, nunquam uixisse, & uita carere, quod ad hoc attinet, modo sit dispositum ad transeundum in substantiam eius, quod nutritur. 41. Chirurgus erga Medicum. Pag. Ii. apol. Hipp. " Chirurgus ministrat Medico, ut operarius architecto. " Num ergo chirurgia non est pars medicinae, ut neque functio operarii architecturae? Pag. 75. " Chirurgia in admou endis remediis tota occupatur. " At praestantiores partes & functiones longe sunt aliae, ut pateat, Censorem uel ignorate, qua sit chirurgia, uel malitiose disputare. Cum tempore belli Troiani uiuerent Podali rius, Machaon, & alii, quid tunc quaeso erat medicina? Schola ista eruditissima adeo imperitum aut calumniosum habet Censorem, ut etiam a pharmacopoeis & uulnerariis medicis possit refutari, irrideri, explodi, 42. Idem Medicus negatur domi parare debere medicamenta. Pag. 14. apol. " Toti Reipublicae afferetur detrimentum manifestum, si idem Medicus dormi paret medicamentum. " Hic est causidicus seplasiae. In multis hodie locis fit idem, at stant Respublicae. Olim communis domi parare functio eademque erat Pharmaceutice, & reliquae partes medicinae. At stabant Respublicae. Quis autem illis cauet de perfidia seplasiariorum? Quis? Censoris maiestati aduersatur operatio. Domi seder, & receptas scribit, siue materias habeat, non habeat, bonas, non bonas, mutet, non mutet, componere sciat, & praeparare nesciat pharmacopoeus: Num ergo in officina? & sane tam monstrose aliquando imperatur fieri medicamen, ut rideat pharmacopoeus cum suis lixis. 43. Medicamentum familiare. Pag. 4i. apol. " Medicamentum eo salubrius, quo familiarius. " Imo, inquam, eo peius medicamentum, melius autem alimentum. Non semper in φαρμακιη αριστον 44. Maiestas. Pag. 16. apol. " Magna maiestate est Medicus. " Sed pag. 19. " ea recidit ad doctos & indoctos. " Hem ingeniosum Censorem! 45. Uulgaria tutissima, ut napellus. Pag. 17. & 19. apol. " Tutissima sunt uulgaria remedia, adeo ut si non prosint, saltem non noceant, nec excessiequis incuirat periculum mortis. " At elleborum nostris nimis familiare, aliquos sustulisse nouimus. Contra uitrum antimonii Rulandus tutissime usurpauit, & nos scimus in uicinia locum, ubi datur frequentius & salutarius Rheo. Qu id autem legimus pag 39. & 40. de euphorbio, opio, & purgantibus malignis? Num usque adeo securus est Censor in scammonio & elleboro, & colocynthide? Imo fatuus. Neque enim ista audet, nisi summa cum religione dare46. Apol. Hipp. pag. 28. Naturam & animam artificiosissime distinguit, cum naturam uocat insitum principium facultatum & functionum, aut formam corporum similarium. At, inquam, hoc ipsum est potius anima. Quis enim procurat uidendi facultatem, aliasque sensuum? Quis uitae praeest in plantis An non anima? Mortuo animali, ubi facultas? Non bene tibi sunt compositae rationes ad disputandum Censor. Scripsisses melius receptas. " Forma corporum similarium, qua sunt mista, crasis est. " Uide num haec cum natura sit res eadem: ut num haec sit, quae morbos curat? 47. Pag. 120. disc. " Quid aliud est totum, quam suae partes "? Respondeat Aristoteles 5. metaphysic. text 31. " Totum est, cuius nulla pars eorum abest, ex quibus totum natura dicitur: & quod continet contenta, ut unum quid illa sint. Neque enim ", ut alibi ait, " totum aceruo simile est: sed est aliquid praeter partes: Quadam causa est, etc. " 8. metaphysic. 15, Quanquam ergo 16. problem. 7. partes totumque idem esse pronunciet: & 4. physic. text 23 neget totum esse praeter partes: intelligere tamen Censor debuit, certo modo partes accipi, & definitione proprietatibusque aliud esse totum, aliud partes, licet reciprocando aequiualeant. Contra chymicos circumspectius erat disputandum. Et quis tandem omnia deliramenta huius Censoris notet? Paucis exceptis una litura quatuor libellos eruditissimae scholae deletut tandem ad umbilicum perducamus hunc laborem: An paucissimis probetus Hermetica doctrina. scribit Censor pag. 15. discursus: " Hermetica doctrina paucissimis probatur, eosque omnes sex lineis possem concludere. " Nempe hoc erat, quod dicebat, sentiendum esse cum paucis, imo paucissimis, quia plaerumque delirat multitudo. Sed ne putet, nos sexaginta tantum uiris in unum locum & seculum compactis, ubi multi sunt paucorum serui, niti, producantur hi, quorum sententiis, & argumentis, suffragiisque peritis & sapientibus hoc corpus Alchymiae sustentatur. Authores In Hoc Opere Adhibiti Ex Infinites pauci. Adamus Lonicerus. Fernandus Imperatus. Adamus Keccius. Fernelius. Aegidius Eberhardus. Forrestus. Aegidius de uadis. Franciscus Khudorfer. Agapetus Kozerus. Gabelkouerus. Alanus. Gabriel Falloppius. Albertus Magnus. Galenus. Alexander Suchthenius. Garzias ab Orta. Alexander Trallianus. Gasto Clauaeus. Alexius Pedemontanus. Geberus. Alphidius. Georgius Agricola in metal. Andreas Baccius. Georgius Meierus. Andreas Gallus. Georgius Riplaeus. Andreas Marinus. Georgius Wernherus. Guainerius. Andreas Plauenus. Aristoteles. Gualther Ryffius. Arnoldus Uillanouanus. Henricus Khunradius. Arragosius. Hermes. Augustus Alueldus. Hieron Brunsuicensis. Auicenna. Hieron. Cardanus. Aurei Uelleris autores. Hieron. Mercurialis. Basilius Ualentinus. Hieron. Reusnerus. Bernhardus Comes. Hieron. Rubeus. Hippocrates. Bernhardus G. Penotus. Botallus. Hollerius. Bulcasis. Hugo Linschottus. Caesalpinus. Iacobus Bessonus. Calid Rex. Capouaccius. Ioachimus Camerarius, Ioachimus Struppius. Cato. Iobus Fincelius. Christoph. Georg. de Honestis. lodocus Greuerus. Codex lustiniani. Iohannes Anglicus. Conradus Gesnerus. Iohannes Augustinus Pantheus. Conradus Khunradius. Iohannes Aurelius Augurellus. Crusius. Iohannes Baptista Birellus. Iohannes Baptista Montanus. Democritus. Dioscorides. Iohannes Baptista Porta. Diodorus Euchyon. Iohannes Baptista Zapara. Iohannes Bauhinus. Dionysius Zacharius. Iohannes Campegius. Doncellinus. Dornaeus. Iohannes Crato. Iohannes Chrysippus Fanianus. Dornesius. Eduardus Lopesius. Iohannes Guinterius Andernacus. Efferarius. Iohannes Hartman Beyerus. Euonymi Authores. Iohannes Iacobus Uueckerus. Euualdus Uogelius. Iohannes Isaacus Hollandus. Iohannes Langius. Fabricius. Fedro. Iohannes Matthesius in Sarepta. Ioh. Gg 4 Iohannes Rupescissa. Rosarium Philosophorum Sauuonarola. Iohannes de Uigo. Scaliger ( non omnino infestus Chymiae. Iustus Balbianus. ) Seneca. Kentmannus Senior. Serapio. Lanspring. Seuerinus. Laurentius Scholtzius. Solinus. Laurentius Uentura. Suetonius. Lazarus Erkerus. Syluius. Leo Suauius. Tarquinius Ocyorus. Leonhard Fuchsius. Theobaldus Hoghelandaeus. Leonhard de praedapalea. Theodorus Tabernaemontanus. Leuinus Lemnius. Thesaurus Philosophiae. Lilium Benedictum. Tholdenius. Lilium inter spinas ( Ioh. de Padua. Thomas Aquinas. ) Lobelius. Thomas lordanus. Marsilius Ficinus. Thomas Muffettus. Martinus Camillus Ferrara. Trallianus. Martinus Copus. Trogus. Martinus Rulandus. Tornamira. Matthiolus. Turba Philosophorum. Melchior Sebicius. Ualentinus Bolzenius. Mesue. Ualerius Cordus. Michael Neander Sorau. Ualescus. Mizaldus. Uitruuius. Modestinus Fachsius. Uilhelmus Antonius Guertaeus. Morienus. Uinandus de Ruffo clypeo. Nicolaus Barnaudus. Zuingerus. Nicolaus Flamellus. Praeter hos inspectos, consultos, adductos, insigniter ad hoc opus contulerunt multa: Nicolaus Monandes. Pharmocapaciae August. Norimb. etc. Pancirollus cum scholiaste. D. Samuel Fischerus. Theo. Paroeus. Leonhardus Doldius. Paracelsus. D. Balthasarus Herdenius. P. Droethus Gallus. D. Ioh. Sapphius. P. de Zyleto. D. Sigismundus Schnitzerus. Philip. Ulstadius. D. Zacharias Brendelius. Practica Bonifacii & Odomari, & o. D. Ioh. Banisterus. Med. & Chirurg. Londini. Plinius. Quadus. Cosmas Borneman. Quercetanus. D. Ioh. Rungius. Raimundus Lullius. D. Eucharius Sehfrid. Ranzouius. D. Martinus Rulandus iunior. D. & plures alii, quibus omnibus gratias debent maximas huius artis studiosi. Rhases. Rhauuuolfius. Rennerus Budelius. Non omittendi sunt cum quibus contendit Censor: Turquetus, Haruetus, Baucynetus, quos uiros doctos & peritos esse, scripta ostendunt. Richardus Anglus. Robertus Uallensis. Rogerius Bacho. Commend. O. M A Commentariorum In Librum Primum Alchymiae Partis I. Lib. I. Caput. I. De dispositione artis. Disciplinarum quasdam theoreticas, seu contemplatiuas esse, propterea quod praestitutam sibi habeant τῶν ὄντων, axiomatice declaratorum γνῶσιν, & in hac acquiescant, nec amplius perducant discipulum, tanquam in hac ultima sit eius perfectio, & studiorum absolutio, qua acquisita mens sibi satisfactum putet nec desideret quocumquam aliud, rebs cognitis iam conformis, iuxta primum appetitum factus intellectus: Quasdam a. practicas, quarum finis τὸ ἔργον seu πρᾶγμα, in quibus ultra cognitionem Theorematum fertur animus ad efficiendum aliquid praeclarum & utile ad bene uiuendum, pridem conuenit inter eruditae antiquitatis amatores. Itaque & illae scientiae appellatione, hae artis sunt affectae, & qui in illis laudabiliter est uersatus, γνῶναι dicitur & habitum contemplatiuum consecutus, quod quia diuinius, philosophis maxime tributum est, quorum professio philosophia diuinarum humanarumque rerum perhibetur esse scientia, potissimum existentium causas primas propriasque & omnino essentiales & scientificas indagans: qui u. in his, habitu practico debet excellere καὶ ποιεῖν τι δύναθαι, id quod maxime accommodatum est ad uitam secundum uirtutem, cuius omnis laus in actione, instituendam, & tam in diuinis, quam humanis summe est necessarium, tanto illustrius solitaria contemplatione, quanto otio praestat negotium honestatis & uirtutis. Hoc argumento inducti ex recentioribus multi correxerunt nonnihil istam disciplinarum distributionem, omnemque confecerunt axiomaticis praeceptis, quae necesse sit cognosci scirique a discipulo: sed non hoc fine ultimo. Superest enim adhuc? εὐπραξία acquisitae discendo uirtutis, que sese ad Dei gloriam, & humanam salutem celebrandam procurandamque publico committit, iubetque & impellit hominem, omnem uim cogitationum & intellectus facultatisque acquisitae, ad aliquid praeclare efficiendum gerendumque conferre. His astipulatur etiam diuina praeceptio & politicarum legum sanctio. Nec refert, etiamsi inueniantur, qui Theoria contenti, praxin committunt caeteris. Non fit hoc in fraudem disciplinae, sed homo, quod in ea suae naturae accommodatius inuenit, id sibi peculiariter applicat, cum nequeat aliis actionib. deditus in omnib pariter excellere, & ubiuis operando prodesse commodis omnium. Uerum enim uero ut ut ista disputentur, furit nonnullae disciplinae, quae magis habitu contemplatiuo uigent: nonnullae, quae magis practico, quanquam utrobique ualeat Theorematum cognitio, eaque sit fundamentum & primum principium rei praecla re gerendae. Alchymia practica potius est, quam Theorica. Quibus enim constat axiomatis, ea facere & parare aliquid iubent, quod sit e re humana, & prosit ualetudini, quae est fundamentum conuersationis mundanae: deinde etiam aliis adminiculis instruit uitam, ut non tantum; pro gratia & beneficio omnia largientis conseruantisque Dei, homo habeat, quo prospectum sit sanitati, sed & caeteris necessitatibus, atque adeo et ornamentis consultum. Materiam & subiectum sumit ex natura, eiusque dispositionem & po tentiam sequens sibi conuenienter operando producit disciplinae suae nota, & in hanc coloniam aliunde conscripto uocabulo dictam Essentiam principaliter. Quia uero eius potestas latius se extendit, & magna copia iucundissimarum iuxta ac utilissimarum rerum miracula promit, uariisque modis exhibet naturae potestates, non tantum substantialib. formis, sed & accidentalib. foecundas: conficit et usitate appellata Magisteria. His tum inseruiunt instrumenta sua, unde existit Alchymiae ὀργα¬ νικὸν μέρος: tum operationes, quas ἐγχειρήσεις uocant, sunt addictae praefiniteque: unde μέρος ἐνεργητικόν. Non uno omnia magisteria & essentiae fiunt laborandi modo, utpote artificiosis motibus perfectionibusque discretis, quae non raro dependent ex arbitrio artificis secundum experientiam. Interdum cogit rei natura, & successus formarum in materia certo quidem modo agere, sed non uno, cum uno non omnes in actum producantur formae. Accommodandae itaque ex praecognita actionum omnium & singularum ledea sue suis sunt rebus: Qua necessitate coacti fuimus scientificam sequi methodum, artemque ita informare, ut adminicula & operationes propriae praemitterentur: sequerentur πραγμάτων ἔδη, ad quorum productionem illae uarie usu & ratione dictantibus applicarentur. Numerum magisteriorum & essentiarum nobis magister artis Usus authoritate & laudatis artificum exemplis suffultus praesc ripsit. Euasit itaque talis, qualem oculis in Achymiae uestibulo subiecimus utriusque partis ρα - ααα ] e intelligimus nonnullos artem angustioribus terminis inclusam exhiberi desiderantes nonnihil, quod mutatum uelint proponere, idque neglectum aliqui etiam morosius cauillantur, alii mordaciter & importune reprehendunt. Qui de tinctura physicorum sermonem instituit, discipulos ad artificum officinas ire iubet, ubi reipsa laborandoque experiantur discantque destillare, sublimare, soluere, coagulare & huiusmodi. Inutilem hic iudicat praeceptione hanc doctrinae partem, cum usu addiscendam moneat. Sed omissa hac, mancam fore Alchymiam non est difficile iudicatu. Frustra praecipit essentiam destillando conficere, qui non docuit prius rationem, & modum έγχειρήσεως της ςταλακτικης. Cognitam u. exercere & nos singularium operum aggressione sedulo adhortamur, nec ad inertes, sed qui aitis uouncontraxerunt ablegamus Tyrones. Repetunt nonnulli in singulis magisteriis & essentiis singulos ad amussim cuiuslibet laborationis modos quos, ad rauim nauseamque usque inculcant. Hoc nos quidem prudentiae, quae methodum circumstantiis singularib. accommodat, permissum, scimus: Sed methodum catholice sequenti, nec exorbitanti uspiam, istae repetitiones non conueniunt. Generalia generaliter, specialia conformiter tradenda. Cum uolo oleum fieri descensoria destillatione ex Guaiaco uel uniperino, istis uerbis usum esse satis est memori se modum praecognitum ex enchyria tenere. Obliuiosum & t ineptum in praesentis rei aggressione monere potest operis gubernator. Nonnunquam tamen & species exprimitur, qua commodius id peragatur, & designantur instrumenta, ueluti cucurbita inuersaollae, & c. Uenerunt ad nos querelae de obscuritate, & suppressione nonnullorum. Sed eae ex prateritione Enchiriseon in genere resultant. Qua enim sunt cupiditate quidam, statim prosiliunt ad magisteria, & essentias principiis necessario prenoscendis neglectis, in quorum tamen exacta notitia cardo rei uertitur, idque est, quod plaerumque totum negotium in Chymia obscurat & discipulum in marimos errores ducit. Id ipsum facit, ut minus assequantur artificia illi; qui ex alieno nondum satis initiam irrumpunt. Ita sua plaeraque occultauit Paracelsus, quanquam non desint etiam alia diuerticula, & obscurationes. Hinc inuenti tandem tot modi elaborationum, quot sunt capita: hoc sic destillante, & alia aliter agente alio secus, donec quod prodiit, placuit suo autori, licet a ueterum praescripto & opere distaret δις διαπασων. Qui nobis aliquando fere capitalem de Alchymia litem mouit, operationum & magisteriorum uarietatem, in prima parte stultitiae habuit, salseque irrisit. Quidni uero? " Scopus Hermeticae doctrinae " ( inquit Trithemius ) " est medicina quaedam uniuersalis, quae nedum insensatorum corpora, sed hominum et corruptiones atque morbos omnes indifferenter auferat ". Eam nullibi quaerendam esse, nisi in mineralibus & quidem metallicis, asserunt omnes. Animalia & uegetabilia exulatum iubentur ire. Inter metalla quoque Sol & luna tantum exiguntur, quibus iungitur substantia conformis & congener mercurius. " Non conspiciuntur plura duobus " ( inquit Calid ) " nec ingrediuntur plura, nec in principio, nec medio, nec fine: Rosarium unus lapis: imo ars Chymica contenta est unica substantia, quam natura generauit pridem: una medicina: nihil requirit amplius nisi duarum rerum reductarum ad semen metallicum coniunctio. Ratio rei mutatu, res una manet; unum uas: lapis unus, una medicina, uas & operatio una, ignis instrumentumque unum: Nulla additur res extranea in multitudine ars non consistit ", quaeque similia artis axiomata in eandem sententiam passim leguntur. unum regimen: una dispositio: Omnino circulus & hieroglyphica unitas proponitur. una uoluntas in opere naturae, etc. Ea ad quadratum triangulumque, redigenda, reduna uoluntas cendaque sola Coctione, uel sublimatione, quae & exaltatio. Quocirca non nisi unius uasis, unius ignis, unius operationis mentio in prima parte Alchymiae facienda: In altera unius duntaxat lapidis phisicorum. Ros. philos. Magna certe uis huius argumenti est, siquidem ab una catholica medicina omnis hominum lalus & expectanda est, & dependet. Fac de masculo & foem. Deinde qui artem hanc professi sunt, uix quicquam aliud prae se tulerunt, quam Lapidis notitiam & praeparationem. Hi Alchymistae ab omni hominum memoria crecirculum rotumduntur, aut soli, aut potissimum appellati. circulum rotundum, ex hoc ex trahe ◉, ex hoc ◉, & iterum circulum rotundum: Quod ergo nos in Theatrum producimus, non uidetur angustias modumque sue substantiae excedere debere. Hominis gratia conditum uniuersum est. Ad salutem illius omnia magni mundi opera sunt reuocanda. Id facit alius aliter Chymicus in chaos suum concludit omnia, omnemque uim coelestium & elementarium, idque elaboratum ad hominem applicat. In uno ergo omnis eius est labor. Hec sunt illa magnifica mysteria, quam plenis in nos proflant praecordiis artemque sic institutaminformatamque uolunt. Et habebis lapis philosophorum Uide cap. de transmutatione, ubi inuenies aliorum iudicio. Sed sinamus illos sua gaudere lusu, & umbra rerum ex Trophonii Platonicoue specu ad satietatem usque frui, nec quicquam exigamus aliud, quam ut tandem effectam nobis reddant talem medicinam, qualem fingunt, & fortasse, cum lubitum erit, fatebimur omnia in illa uana esse, frustraque perdi oleum & operam in multitudine, modo per pietatem poterimus concedere, & ceteras creaturas in obscuris, inutilibusque relinquere. Tunc artem quoque ad hoc palatum, saliuamque sumus informaturi. Scientiam transformationis rerum Alchymiam definit is, qui ex philosophis rosarium compilauit: & uarietate operationum tantum non luxuriat. Sed abunde diximus de hoc in apologia nostra. Longe praestabilius quid, & dignius ex Alchymia promittunt Philosophi Medicique ueriores, qui non auri cumulandi studio transformationes adoriuntur, sed saluberrimarum medicinarum in tanta morborum, singulariumque naturarum diuersitate, & occasionum circumstantiarumque multitudine uariarum fiducia. Hi pressius nos urgent, & cum in unitate omnium rerum naturalium, quod ad medicinam attinet, simplici acquiescere non possint: superfluitatem uarietatemque tamen nimiam nequaquam admittunt: & ut pedem figant; constantemque artem doceant illam μεταχηματιστικην non ad politicos usus, sed medendi solertiam reuocant, inde que petunt suconsilii & studiorum rationem, cum uideant ex naturae principiis omnia scite periteque esse extructa, & fationi quoque sic comprobari. Unitas illis in natura uniuersali est, sed haec in species distribuitur indiuiduas, ex quibus quam sunt mixtae, propterea quia in confiniis inferioris mundi existunt, cogunturque hic sustinere uarias elementorum & elementarium accidentiumque turbas, & iniurias, duas habent partes, quarum una, quam interior est, essentiae tribuitur, altera: quam exterior, munimentum eius est, & habet se ad illam tanquam putamen & cortex ad nucleum; corpus ad animam, continens, & inuolucrum ad contentum inuolutumque Physicis corporibus ( concreta seu mista intellige ) inquit quidam inest quandam ueritas, aut uirtus incorruptibilis. Occulta qui est medicina uera, si liberetur a suis compedibus & tetro carcere, quo detinetur. Illam uocant essentiam, balsamum, astrum, humidum calidumque primigenium, in quo omnis uita, uis & efficacia rei. Inuoluerum u. quod sensibus externis occurrit, crassa sua natura, respectu illius elementum est accidens corpus mortuum, in quo nulla uirtus medica, aut adiumentum nobile. De his adeo alibi latius disseritur, extatque tum idea Seuerini, tum nostra certamina, in quibus ista luculente ( duplici nim sensu proferuntur, uno Paracelso altero Peripatetico, uel notius Socratico, quem nos amplectimur ) declarantur. Sane et uulgares medicorum officine istam agnoscunt subtilitatem. Qua propter non raro ἀποχυλίσματα sua & olea caeteramque substantiam crassis fecibus inclusam occultamque inde producunt, extrahunt exprimunt, nec minus in id incumbunt aliquando & popine. Sed Chymie sacerdotes omnia ingeniosins artificiosiusque & ad usum medicum perquam accommodate elaborant non tantum in animalibus & uegetabilibus quaerentes si quid coelestis nature inest: sed & mineralibus, quae uulgo a medicationibus interioribs pene tota fuerunt remota. In hiis dum uersantur, primum corpus abiectaneum deprehendunt: postea diuersam ab eo essentiam, ad quam tota uis rei confluxit, quasi illa foret Aristotelica materia & subiectum substantiae: haec forma, quam sibi agendi potestatem uendicat: ueruntamen materia quoque non adeo iners est, quin elementares exhibeat qualitates, quarum gratia queat non nihil exaltari, atque et in diuersas partes discerpi. Hinc illis exurgit elementi Chymici potestas, quanquam hic ticulus aliquando est ad essentiarum discrepantiam analogia quadam accommodetur. Ipsa uero essentia tntra elementa comprehensa, licet homogenea sit & similaris tota: ultimo tamen artis conatu, aut et prorei unde extrahitur, natura statim triplici apparet uultum, pulueris nimirum aut siccae substantiae in humore solubilis, liquoris, & olei, quibus ex magno magisterio, mineralique disciplina nomina imposuerunt salis, mercurii, sulphuris: que tria, quia in resolutione essentiali occurrunt ultima, pro primis essentiarum mistarum habentur principiis, quibus supponuntur, elementa non ut pars essentiae, uti dictum est, sed ut subiectum, per quod aspectabili mundo insint melius. Nascitur hinc istis Chymicis classis remediorum Chymicorum, secunda, quae est principiorum. Haec quanquam indiuisibilia sint in naturas priores secundum sententiam & institutum huius professionis philosophorum: differunt tamen nobilitate & ignobilitate elaborationisque modo, & possunt minus nobilia exaltari, transireque in familiam excellentiorum, aut ent uariis consistentiae formis per artem concinnari. Exortam inde dicunt famosam illam transmutationem rerum, non elementis duntaxat familiatem, sed & essentiis symbolum inter se habentibus communem, quam, quia astrorum, & potissimum planetarum nominibus principia, & mysteria inde effecta affecerunt: illa u. metallis a uetustate sunt attributa, metallorum dixerunt esse, in quibus sol quidem, id est, praestantissimum arcanum omnis uirtutis ad humanam salutem procurandam capax, possit fieri ex caeteris omnibus ad materiam potentiamque primam reuocatis: nominatim tamen Saturnus in martm.. Iupiter in lunam & Uenus in solem transfigurentur, & sic ex principiis extractis separatisque conficiantur essentiae quintae plane coelestes, & ab omni elementarium sorde conditioneque liberatae. Ista a. mysteria a potestate efficiendi nomina illa sunt consecuta. Sunt enim medicinae, quarum praedestinatio, seu praefinita natura & actus est in corpore humano iuxta huius rationem, dum recte accommodantur, solare lunare aut martiale auxilium uirtutemque procreare, ita ut per medicinam solarem solaris excitetur uirtus ex in existente in morbidis membris uenerea corruptione ex caeteris item similis, quandoquidem maxime naturalis est similium procreatio, unde Paracelsici quoque axioma suum, de curatione non per contraria, sed per similia extruxerunt, quod tamen pridem uoluit Ammonius, estque peripato in agentibus & patientibus tum similitudo, tum contrarietas. Quanquam autem haec uideantur Physicis minus castigata, synceraque esse: Oportet tamen nos ex artis instituto loqui, saluo interim caeterarum artium, quibus nihil praescribimus, more, & consuetudine. Scimus autem etiam in Chymicis ipsis diuersa diuersis placere, nec uno modo semper ab omnibus informari artem, a quo infortunio non sunt immunes etiam caeterae: Ueruntamen haec proferenda duximus, ut pateat, quid iudicii habeant illi, qui quam accuratissime de praeceptis, numeroque essentiarum & operationum Chymicarum statuere uoluerunt, Patuit itaque Chymicum sibi proponere separationem partis Elementaris a coelesti? iliam aliquando negligere: aliquando exaltare, ut item conferat aliquid in publicum subsidii, & solatio assit humanis calamitatibus, idque pro numero uulgarium Elementorum, & qualitatum combinatione: Deinde essentialem partem discerpere in principia, & haec tria numero, qua mystica transmutatione conuerti possunt in essentias quintas astrales. Principia sunt Sal, Sulphur, Mercurius: Ex quibus fiunt Spirius, liquoresque, olea, aquae essentiales. Haec aliquando seorsim singilatimque ad suos usus seruantur, accommodanturque: aliquando postquam sunt exaltata, denuo coniunguntur: Imo & ex diuersis classibus rerum uaria commiscentur uniunturque. Existit ergo & aliud ens Chymicum, quod compositis est addictum. Modi operationum quibus ista peraguntur, sunt primum famosissimae illae ueterum διακρίσεις καὶ συγκρίσεις, quas ex instituto Chymico appellant solutiones & coagulationes. Illis heterogenea diuiduntur separanturque: His homogenea in unum concedunt: Et tamen utrumque fit simul. Sed in singulari executione istorum operum tum praeparantes, tum administrae requiruntur ἐνέργειαι καὶ ἐγ¬ χειρήσεις. Itaque ad solutionem ex natura ascita est putrefactio, cuius locum in nonnullis defendit etiam uiolenta, corruptio diuulsioque. Separationem adiuuat manualis quaedam administratio & organicum artificium per colaturas, distillationes, sublimationes & similia industriae ἐπιτεχνήματα. Quando uero separatas partes ulterius elaborare uolumus, tum dictarum facultatum usus adhibemus, tum insuper etiam exaltamus digerendo, circulando, tingendo, & huiusmodi multis, quae in artis synopsi repraesentantur. Coagulatione comprehenduntur etiam unitionum modi, ut est incorporatio, mistio, imbibitio seu nutritio, & reliqui quibus in fixam substantiam aut unitam reducitur ante solutum diuulsumque. Seruilem operam nauant his ppronomia, & instrumentorum uasorumque solertia. Neque enim in his parum est artis: imo summa rei, momentumque totum in industria accommodatione, apparatu & regimine gubernationeue istorum non raro uersatur. Non minus itaque artifex Chymicus de his debet praecipere quam de illis, idque praestiterunt sedulo, quicunque laudate informationis existimationem praecipiendo docendoque sunt consecuti. Hanc methodum in dispositione praeceptorum essentialium artis posse obseruari non imus inficias. Uidetur enim in necessariis saltem elaborare, & luxuriantem, imo inutilem magisteriorum, arcanorumque, in quibus saepe plus iactantiae & uanitatis est, quam ueri auxilii & rationis sane, copiam precidere, & uel ad alias artes ablegare, si quid habent emolumenti, uel damnare penitus. Atqui ubi celebratissime ille tincture, inquis? Ubi prime materiae, prima entia, lapides philosophorum, Alcalia, flores, turpetha, elyxiria, olissi, aque soluentes, gradatoriae, balsami, crystalli, & totus numerus compositorum, in quibus fere unicuique suum nomen, ut Laudanum opiatum, laudanum perlatum, Xenechdon arcanum tincturae, arcanum specificum, Mercurius uitae & huiusmodi pene infinita: Ubi Azoth, Mercurius animatus, orizon, colcotar, leo ruber, leo uiridis, anima auri, Aues Hermetis, Draco, caput Corui, & quis enarrare singula potest? Nullumne haec in arte locum inueniunt? Imo inquam, si usu magistro experientiaque & authoritate artificum sunt comprobata, inueniunt. Quaedam sunt partes & certae dispositiones operum, actusque imperfecti, qui emergunt, dum ad perfectionem ultimam contenditur, quomodo in lapidis magisterio, singula pene momenta motus suis sunt discreta nominibus, quae speciem absolutam non constituunt, ut inde necesse sit peculiarem ei classem tribui. Maxime enim haec sunt Chymica que communia sunt toti subiecto Chymico, possuntque fieri ex omni uegetabili, animali & minerali, ut diximus de principiis & elementis, quamque ex istis fiunt mysteria, quanquam impari & copia & uirtute: sicut in doctrina logica id maxime logicum est, quod locum inuenit in omni eius disciplinae subiecto. Quedam uidelicet ex compositione, habitu nouo, aut etiam usu & uirtute peculiari nouum sortiuntur nomen. Itaque tinctura nuncupatur essentia colorem rei secum uehens, & ad tingendum similiter alium accommodata. In aliquibus tamen secerni tinctura a caetera essentia potest. Primum ens nominant, cum ex materia, uenaque aut matricis seminio producitur arcanum. Crystallus ex tropo appellationem sortitus est, uti & uitriolum artis. Coagulatum est, quod ex coagulatione prodiit, solutum, quod solutione factum, quodque, licet iam spissam solidumque sit, uicissim resolui, ut sales, potest. Quocirca eodem pertinet liquor, sal, alcali & similia. Calx calcinatione paratum est magisterium: Cines combustione: & utrumque est magis certi subiecti, quanquam nomina interdum permutentur & uarie accommodentur a philosophis misticis suo quodam modo metaphoris & allegoriis luxuriantibus. Unde factum, ut in opere lapidis quiduis cuius uis nomine dicatur, quod similitudine aliqua colludit. Sed non persequemur hanc rationem pluribus, quam si in schema coniicere uelis, apparebit Chymicam essentiam uel simplicem esse uel compositam: utrobique liquidas, solidas: Simplices liquidas duas, mercuriales, sulphureas: quarum magisteria & principia mercurius, sulphur: mysteria aqua quinte naturae spiritusque aethereus, & oleum: quorum unumquodque uel extremis accedit magis, & est aut magis elementare, ut aqua aut magis coeleste, ut spiritus, qualis e uino elicitur: uel medium exquisite tenet. Solide item sunt due binis generibus representate. Est enim calx & sal: flos & coagulatum: & in has aliquando ex illis fit transitio. Itaque cum unum alias eis substratum esset principium, & unum elementum, sal sc. & terra: ex transmutatione oritur uarietas. Reduci u. etiam hinc quedam in illorumque mutari consistentiam possunt. Composite essentie uel ex unius rei principiis fiunt: uel diuersarum essentiis. Ibi collectio parit essentiam omnibus uiribus misti absolutam: hic duplex ratio est. Aut enim unius membra seorsim in principia mysteriaue resoluta, iterum compinguntur, ut tota planta, totumque animal quod ubique habet, conferat: id quod aliquando et uno labore absoluitur, ratione & elaboratione simplicis: aut plurium simplicium comportantur seu membra, seu essentie, siue una opera simul tractentur, siue pluribus separatim. In hunc ferme modum describi poterit pars Chymiae essentialis. Enchiretica u. non multum differt a nostra designatione. Et hec quidem sic se habere possunt. Aliorum iudicio in omni opere Chymicus debebit soluere & componere uicissim, intercedentibus purgationibus, exaltationibusque: adiuuantibs putrefactionibus segregationibus, imbibitionibus, coagulationib. Et in genere exaltatorio sublimationibus, circulationibus fixionibus & ceteris. Itaque his ad imaginem typumque lapidis mystici, ex qualibet re mista fiet una dumtaxat essentia, quam quia tantum ab inquinatione corporea, tarda, impuraque secessit, quantum celum ab elementis, quintam uocant essentiam, que tamen pro sui diuersitate uaria potest nomina sortiri. Hi persuasum habent, uti ex metallis mercurius negatur extrahi posse, nisi per mercurium, aut menstruum liquoremque mercurialem: ita non posse ex ceteris quintam naturam, nisi per quintam communem, quae sit applicabilis omni, & quasi commmune receptaculum. Itaque coelum suum sibi proponunt, tanquam uacuam stellis sedem, aut tabulam intellectus nudam rasamque. Huic inserunt stellas uegetalium, animalium, mineralium. Ita quod omnium potestates indiscretim confuseque complectit, astringitur, alligaturque tandem ad certam solarem, lunarem & reliquarum stellarum pro ut est cuiusque natura primit? a creatore producta. Ex uino petunt id suum coelum. Id enim putant coelestium terrestriumque fauore nasci & influxus uirtutesque utrinque accipere. Alii nec alia menstrua commoda repudiant, cum deprehendant alia aliis esse familiariora. Secedunt a. in factiones. Nam quidam coelum suum suis stellis relinquunt: quidam separant iterum & disiungunt ut saltem coeli ope ministra utantur. Et hoc summum est uotorum. Que inter operas emergunt, cineres, sales, tincturae elyxiria & huiusmodi, transcribunt ad colonias ignobiliores tanquam stoicorum uulgus, quod in maxime expetendis habet uirtutem sapientis & homologiam omnium uirium ei substituit, additque προηγμένα, καθήκοντα, κατορθώματα, & huiusmodi: submittit a. & extruit inde ἐπιγεννήματα tanquam operationes ex uirtute profluentes, quales illis Chymicis sunt magnificorum operum praedicationes magnificentiores de sanitate tuenda, morbis in uniuersum omnibus abligendis, uita proroganda, senectute inhibenda, reuocanda ex decrepito adolescentia. Relinquamus & hos suo genio. Aliam artis descriptionem promunt hi, qui omnia ex planetis expectant, & partim Chaldaeorum astrologiam, partim Aegyptiam Zoroastris magiam quam tamen & Babylonica est, in medicinam inferunt. Tribuunt hi hominem in septem membra principalia iuxta planetarum numerum, & coelestia terrenis conciliantes magnum mundum minori applicant, in furnulis suis chym. ex triplici iam sepius dicta mistorum classe. pro maiestate & ordine syderum errantium fingunt coquuntque cor mundi magni, epar, cerebrum, pulmonem, splenem, Fel, Renes, quae in coelo Planetis respondere docent, Soli, Ioui, Lunae, Mercurio, Saturno, Marti, Ueneri, ita ut haec reciprocent, nominaque sibi largiantur mutuo, & omnino triangulus, quadrato, & hoc utrumque circulo permutetur. Animalia enim quae unam constituunt classem ista uti sonant uoces, membra habent, sed nominantur Planetarum coelestium appellationibus: Et hinc transferuntur ad uegetalia & mineralia, ut sit cor uegetabile, cor minerale, ibi uinum, hic aurum, in coelo Sol, & postea Sol uegetabilis uini essentia, Sol mineralis metallicus auri natura quinta; & sic in caeteris. Quando ergo adoriuntur Chymica. Sat auxilii ad uniuersum hominem credunt esse in dictis essentiis septem siue sigillatim, adhibendis, siue coniunctim, ut & apud hos ualeat simplicitas & compositio: Et haec in affectibus naturalibus, in quibus ut sciri possit, qui Planeta, & quod membrum cui respondeat plantae, animali, minerali: Chyromanticam iunxerunt astrologiae, tanquam pedissequam secundam, quae signa doceat, & notas congruentiarum. Uerum cum non paucas aegritudines persuasum habeant ex magica ui dependere, quibus narurali remedio desperant occurri posse: asciuerunt & cabalismos, magicasque consecrationes, directiones, constellationes & huiusmodi anilia multa, ut sic in chymici professionem ueniant, characteres, uerba, signaturae magicae, deuotiones, nummi constellati, specula magica, gemmahuiae, magnetismi, homunculi, & multa etiam pudenda effatu, nedum superstitiosa & sacrilega. Ex naturali parte his exurgunt octo remediorum essentiarumque Chymicarum classes, in quibus tamen unum fingunt catholicum naturale partim, partim artificiale, Lapidem nimirum, tanquam sacram Anchoram reliquis nihil profecturis. Adiecerunt alii, uel etiam illi ipsi, quae sunt inconstantia, & alia uniuersalia ex persicaria, coraliis, similibusque, de quibus passim Paracelsus, qui est huius uanitatis princeps, sed parum sui memor. Fingit enim quoduis pro libitu, pro ut magicus furor, aut Bacchi temulentia, anicularumque somnia mentem corripuerunt, distorseruntque. Hunc recentes ex Paracelsia parachymiaque imitantur, nec ita pridem uidimus. In publico nescio quae portenta Theosophiae cuiusdam in unum conflatae ex Chymia, Astrologia, Magia. Non desunt, qui sibi morborum spiritus somniant, & ideo omnem spagytian spiritibus conficiendis emancipant. Ignea remedia consumendis humanae sanitatis aduersitatibus nonnulli destinant. Quaerunt hi ignes coelestes. Rident quidam qualitates elementares, cum humoribus, quos inter excrementa habent, negantque ad morbos, qui ex facultatum potentiis exoriantur, facere. Res concretas in duo dirimunt entia, alterum ueneni, quod & corpus mortuum: alterum remedii, quod solum opponunt enti morborum, & spagiria sua diuellunt a ueneno coniuncto. Quanquam hi in naturam ipsam sint iniurii, & capitalius iudicent, quam qui elementa inuolucra essentiarum constituunt: nobilioris tamen Chymiae studium adumbrant, in hoc culpandi, quod nimium tribuant suis furnulis, & in tantum laxent frena, operandi licentiae, ut uix intelligere possis terminos essentialium partium artis. Diffusa haec opinio in omnia est, & pro essentia accipitur quicquid qua forma, aut ignium modo prorepit. Uulcanum iactant suum, confiduntque se huius adminiculo salubre ab insalubri segregare posse, quasi nihil interfit inter species, quae Proter ritu modo liquoris facie, modo spiritus, modo olei, aut etiam solidae essentiae compareat, cui tamen nonnihil imperat etiam artificis arbitrium, qui qua forma coniicit placiturum remedium, ea parat. Sed si ars est, quod profitentur, concidenda ista licentia est, suisque coercenda repagulis. Non ita pridem ueternosus quidam omnem uim Chymiae in tartarum coegit, utpote quod statueret omnes morbos esse tartareos ex sale & alumine conflatos. Alii nihil nisi sales spirant, quod in his sit toto naturae potestas. Obiiciunt quidam Archidoxin Paracelsi; quidam Euonymum: nonnulli Andernacum, Rubeum, Dornesium, Dornaeum & caeteros, quos iudicant sufficienter luculenteque de arte praecepisse, ut non opus sit actum agere, & quid absolutius policeri. Certatim euolantes uidimus libellos Chymieos, quorum aliqui de lapide ad fastidium usque declamant, & perplexitate uincunt etiam Delphica oracula, & Sphingis aenigmata: aliqui nihil nisi destillatoriam quandam inculcant, quasi uniuersus artis nobilissimae ambitus, transmutatoria metallorum, & destillatoria aquarum oleorumque comprehenderetur. In officinis uulgaribus praeter extractiones, destillationesque; in uno atque altero etiam sublimationes, & reuerberationes ad uitra, calcesque & sales solubiles uix quicquam inuenitur Chymicum, neque tamen ista usque adeo syncere, quandoquidem alter alterius extracta uituperat uiderique uult quilibet ingeniosius laborare, non iuxta artis in publico receptae praecepta, sed eleusinias quasdam formulas easque non ad praescriptum elaboratas, sed utcunque sors tulerit. Plaeraque non fiunt in ipsis, uerum emuntur exili precio ab his, qui aliqua artis parte solatium fami quaerunt, & ex mechanica sordida, desperataque functione in eam irrepserunt, ex quo genere est Hydrargyrus sublimatus, praecipitatusque uitrum antimonii, crocus Martis, arsenicum sublimatum, aerugo, caerussa, ochra, plumbea & similia, quae par erat artifice praeside fieri ea praestantia, quae arti esset ornamento, iustumque eius, & decorum passim commendaret. Optimas medicinas eas iudicabat Hollerius, quae quam plurimorum sapientum usu autoritateque essent confirmatae comprobataeque non quas quisque sibi domi suae absque arbitro coqueret & mox in publicum cum supercilio panaceae recens inuentae, & instar Palladii admirandi; Anciliique coelitus delapsi promeret atque ambitiose decantaret. Sed in hac parte aethiopem dealbamus, littusque atanus frustra. Nullius ingeniosa inuenta, discriptionesque artificiosas & proficuas reprehendimus Amet quisque, quod sibi usu & experientia habet comprobatissimum. Nostram autem δλατύπωσιν quare subiecerimus iudicio publico, nec dum mutemus, non sunt causae nullae, quanquam in hoc quoque campo luxuriari & delicias quaerere abunde poteramus. Natura rerum ipsa ente Chymico ( quod dicimus corpus naturale mistum operatione spagyrorum industria ad magisterii, essentiaeue extractae experientia & artificum testimonio, usuque laudabili comprobatae formam elaborari aptum ) proposita, suis se limitibus inclusit, & a caeterarum artiam commercio segregauit, suaque opera aperta conuenienteque ita distinxit methodo, & eo ordine in conspectum prodidit, ut non magnopere nobis fuerit desudandum in inuentione. Arguunt se species mutuo, & consonantia sua suum ostendunt genus, de qua re non opus est multis, cum in medio sint artificum commentarii, quibus homogenia axiomatum specierumque potest comprobari. Uidentur autem etiam minime rixosis ingeniis, peruersisque nonnulla aliquid difficultatis obiicere, de qua monuimus in uestibulo artis. Sed & haec in dubium coniiciunt artis studiosos. Uersantur inter manus plurium chartulae Alexandri Suchthenii, & Leonis Suauii, scholas in libros Paracelsi de longa uita meditari. Negant hi apertis uerbis transmutationis metallicae institutum, & ille quidem in allegorias transformat praeceptionem totam: hic affirmat lapidis Philosophici cognitionem nunquam uiros sapientes prae se tulisse; imo potius suis scriptis huiusmodi operationem damnasse. Quorsum ergo attinet, inquiat quispiam, de eo laboriose praecipere, quod & Chymici damnant ipsi, & eorum aduersarii tam exquisitis argumentis naturae artique impossibile esse demonstrant, & adhuc desiderant, qui fidem promissis opere faciat ipse. Attigimus hanc quaestionem alibi. Tantum hoc nunc dicimus, Suchthenii problema refelli & ipsis artificum commentariis, & paradoxi absurditate. Quae enim quaeso est illa Chymia, aut ubi nata, quae plumbum in ferrum mutare docet, stannum in argentum, aes in aurum, idque tropice? Aut quae ratio est salis, sulphuris, mercurii, & lapidis, qui solus transmutatorius in ea quaestione proponitur, ad ista? Transfigurat Chymicus essentias, Medicus entia morborum, uti aiunt per illas, sed nec res naturae, nec essentiae Chymicae, nec morbi ista triplici continentur classe, multo minus ista tria sunt fines transmutationum: Et saltem ferrum uix quispiam quesiuerit transfiguratione artificlosa, cum uulgus quoque huius destructionem moliatur, & ad ens aeris ex eo contendat. Contra Suaulum nihil dicendum est. Apertum enim mendacium effutiuit, nec patientur eius effatum etiam Chymicorum aduersarii, qui certe hactenus cum laruis luctati essent, seque ridendos exposuissent uel tyronibus artis, si nullus prae se tulisset transmutationem metallorum. saniora. Nos unius rei diuersos fines esse cernentes, non tam auri faciendi causa dogmata transmutationis proposuimus, quam ueritatis naturae in multis, & medicinae, quam inde policentur praeclaram. Certe ferri in aes conuersio non tantum possibilis est, sed & magno cum lucro uulgariter exercetur. Si minus procedit χρυσοποϊα utamur modestia hac, & non negemus simpliciter impossibile, quod alicui & quadamtenus fieri non posse uidetur, praesertim cum tanto numero id affirment sapientes, & ratio astipuletur asserto, & hi qui arma in illam artis partem sumserunt, non ex propriis, sed alienis certent principiis, tam rudes aliquando disciplinae huius, ut ne uocabula quidem intelligant, nec uereantur Physicae quoque bellum inferre, in qua exemplis uariarum transmutationum tam in simplicibus, quam mixtis, tantum non obruuntur absorbenturque, ipso Physicorum principe communi arti eam subiiciente materiam, quae ne potest quidem semper eandem formam retinere, sed omnia metabolis implet. Si in difficilioribus id conspicimus concedimusque, in mercuriali metallorum natura uersatili maxime & admodum affini elementis haeremus? In priore tabula synopseos Chymicae requiretur forte an mentio transmutationis. Repurgationis, reductionis, arefactionis, irrigationis, inhumationis, incrementi, decrementi, praecipitationis etc. In posteriore desiderabitur solutum, reductum, destillatum, putrefactum & c. Dubitabit enim adolescens, an non sicut extractionis finis est extractum; quod & eius correlatum & efficientis effectum: ita debeat esse mistionis mistum, solutionis solutum, sixionis fixum, & sic in caeteris. Sed sciendum est, sicut in Dialectica affirmationis consequens est affirmatum, idque in eadem parte Logicae de axiomate affirmato, cuius affirmatio proxime ex dispositione consentaneorum, quaeque horum symbolum habent, profluit: ita in Chymia esse. Ubi fixum ponitur, ibi & eius ratio, quae est fixio, constatque non una simplici εγχεια, sed fit plurium concursu, quorum fundamentum est in praeceptione praecedente. Ita de reductione non opus fuit tradere libro primo, quod non sui gestione, sed aliarum operationum adminiculo absoluatur. Reducimus enim res fundendo, eliquando, destillando, soluendo & similibus. Par ratio est caeterorum. Quin & cum magisteria sint celebria qualitatum elementarium, nihil tamen de alteratione locuti sumus, cum ea aliorum operum sit comes. Porro sperabamus nos luculentiorem dare posse, & exemplis elegantissimis, ingeniosissimisque instructiorem Chymiaconformationem, ad quod etiam nomine prouocaueramus, quos in hoc studio excellere audiueramus. Sed uix quisquam nos post Deum immortalem, qui ingenium uiresque, clementer suppeditauit, adiuuit praeter Doldium, nostrum Sigismundum Schnitzerum, Zachariam Brendelium quos de se bene meritos existimabunt, qui horum commentariorum doctrina fruentur. Deus, cui gloria & honor in aeternum, per Christum Saluatorem nostrum, tam ad intelligendum arcana Chymica, quam industrie praeparandum, & pie feliciterque ad gloriam nominis sui, & emolumentum publicum, ualetudinemque prosperam multorum uita dignorum usurpandum, animos impellat, illustretque nostros. Sane quantum possumus, syncere aperteque de artis praeceptis loquemur. Studio hoc si quis ad impietatem, fraudesque abutetur, & artem mirabilium sapientumque operum diuino beneficio in natura effectricem in perniciem hominum, & scelera conuertet, illum supplicium, poenaque sua sequetur comes, Cap. Ii. De notatione & significatu Alchymiae. Apud Pantheum legitur Alchymia, Chymia, Calcimia, Calcecumia. Alchymiae nomen scribitur interdum sine aspiratione Alcymia, uel alkymia ( αλκυμια ) putatque qui Rosarium Philosophorum compilauit, Graecum esse, in qui lingua significet Transmutationem. Sed origine & forma ista num Graecum fit, dubitamus neque agnoscunt id eius linguae periti, quanquam concedi queat, irrepsisse aliunde, & audito artem transmutatoriam intelligi, licet uox interpretatione sua aliud designet. Nonnulli fuisse quendam Alchymum, seu inuentorem, seu telebratorem istius scientiae tradunt, a quo traxerit postea appellationem, ut sit ars Alchymi, quomodo alias uocatur Ars Hermetis. Uoarchaumenae. Dornesius uocabulum alkymia interpretatur Medicina in onomastico. Uidetur ille apud Rosarium respexisse ad uocem χαλ¬ κυμία, quasi sit χαλκου¬ μένη ars niper mirum aeris ex ferro faciendi, quae est transmutatio etiam plebi nota. Alius, quod salem fusilem putet artis materiam esse, hal chemiam nuncupat, quasi salis fusoriam dicas. Hoc & Quercetano non displicuit. In Babylonia, Chaldaea, Persia, Arabia, Aegypto, etc. usitatum fuisse id nomen ex Auicenna & Mesue discimus, apud quos inuenitur, idque etiam ex Arabico arsarium reticulo Al coniiciunt eruditi, ut sit ex diuersis linguis consuta nota, cuius altera pars χημία, uel χήμεια aut ( nam uarie scribunt ) χυμία, aut χειμεία, a Graeco sermone non est aliena. Suidae, eft χείμευσις καὶ κα¬ τασκευὴ χρυσοῦ καὶ ἀργύρου. Alii παρὰ τὸ χῦναι seu a fundendo liquandoque deducunt. Aduersarius qui dam noster ad χυμὸν confugiebat, quod Alchymistae succos spectarent & in his solummodo elaborarent. Retinemus nomen Alchymiae, siue a succo, siue eliquatione & extractione essentiarum per ignem, reseratis fundendo, putrefaciendo, & aliis modis compagibus integrorum illud sit adepta haec scientia. Spagiriam ( σπαγειρίαν ) appellant recentes. Nescit Leo Suauius unde. Aliis illecebras & oblecta menta peperit haec uox mirifica. Somniant enim sibi nescio quam μαγειρίαν aut σφαγειρίαν, quasi nuplebi nota per ex popina, macelloque ubi manibus iugulantur pecudes, prorepsissent. σφάγον sane intellexerunt conceptaculum ex iugulo emanantis sanguinis esse. Iam & Chymici excipiunt destillantes guttas subiectis uasis. Acuta analogia. Sicut enim uimina uirgiliana in tumulo Polydori cruorem stillant; Ita per uim interemta mineralia, uegetabiliaque, Chymicorum essentias ex se reddunt, quas prius in alembicos, tanquam frutices sepulchro innascentes, transtulerant. Sed celebratissima est illa ueterum σύγκρισις καὶ διάκρισις coagulatio; solutio nostris artificibus dicta. Diuellunt hi, perfringuntque compages mistorum adminiculis & instrumentis ingeniosis; & in penetralia compositarum rerum, cubiculaque & adyta essentiarum penetrantes, homogenea congregant, uniunt, & ab heterogeneis separant. Id est Graecis, σπᾷν καὶ ἀγεῖρειν. διασπᾷ γὰρ ἀπ ' ἀλλήλων τὰ των μιχθέντων μέρη ὁ χυμικὸς, καὶ συναγείρει τὰς οὐσίας τὰς ὁμογενεῖς. Hinc arti sibique nomen inuenit non poenitendum, nec pudendum, spagiriae & spagiri, quanquam non desint, qui sibi delicias ex probro hinc ducto studiose uenentur. Apud Mesuen artifex dicitur Alchymista. idque nomen iam pridem inoleuit, etiam in patria Germanorum, licet id fere infame reddiderit nebulonum furciferorumque turba; quae insanis aurifaciendi promissis in spem uanissimam insanissimamque illexit temere credulos nimium populos. Quocirca cum Augustinus Panthaeus Uenetus artem transmutationis metallorum & segregatoriam apertis uerbis ( ut ex titulo libri, & diplomate Leonis pontificis apparet ) prae se ferret, non est ausus tamen ista uoce uti, sed excogitauit Archimiam, Archimagian, Uoarchadumian, Archimicam artem; Sophiam; damnauitque Alchymiam cum suo studio, utpote cui nihil; aliud tribuit, quam fermentum uani consilii, uti ex Hebraeo nomen exponit, dicitque eam aurum & argentum per fallaces Sophisticasque tincturas machinari, unde propria essentia substantiaque manente, nihil aliud reuera existat, quam pigmentum fallax, & fucus inanis, seu prorsus inanis & falsa apparentia, qualem Sophistis olim propositam fuisse Plato & Aristoteles abunde contestantur. Sed sapientiores eiusmodi uaframenta & criminationes nouerunt etiam aliis accidere artibus. & quo quaeque est nobilior; diuiniorque, eo expositam magis esse insidiis hominum deprauatae mentis, qui cum prae naturae imbecillitate, & Deo inuito non possunt in possessionem earum & scientiam inuolare: adulterinam quandam speciem confingunt, ex similitudine, quam prae se ferentes, subindeque apud imperitos iactantes, etiam iustis professoribus maiorem consequuntur admirationem. Augustino quidem Pantheo non fuit iusta causa diu usurpati nominis de ponte praecipitandi, idque sua autoritate priuandi, nisi uelit & illam ipsam Sophiam suam, cum caeteris exautoratam reddere, praesertim cum rem ipsam adeo non abhorruerit, ut & professus sit, & mysticis praeceptis artem totam uoluerit informare. Archimiae ab ἀρχὸς uel ἀρχὴ καὶ μία: Uocat Alchymiam quando quis metalla tingit in speciem auri & argenti. Atqui hoc uel sine fraude fieri potest, quomodo in publico comprobatum est orichalcum & aes: aureum Babylonicum; De hac dicit quod maior eius sit promissio, quam operis executio: aes item album specie ipsa ab argento nihil differens. Tolerantur & metallorum inferiorum ornamenta, inductiones ex aurei bracteis, amalgamatisque & similia. Si absit animus & fallendi institutum, licet ex huiusmodi magisteriis ornamenta quaerere, quod & Gemmarum imitationes absque impostura hominum usibus expositae docent. Fraus adiecta, non arti ignominiam, sed impostori scelus & poenam decernit. Et tamen librum de transmutatione suum pontificali autoritate muniuit, praeceptaque artis exponere uoluit. Restituatur itaque Alchymiae suus per se honor, & arti toti, non parti eius admodum uili nomen assignetur. Et quid est illa nuper excogitata Archimia aliud, quam confectio Elixyris uigentis, subtilisque Medicinae, qua super metalla proiecta, mox fiat argentum uel aurum transmutata substantia? Hoc ipsum pridem professa est & Alchymia; qua non minus Diuina Gratia id impetrare studuit quam illa; quae tribuitur autoribus Hermeti, Gebero, Alphidio, Auicennae, & caeteris, quos ibi Pantheus recenset, quosque uniuersus mundus iam pridem appellauit Philosophos mysticos; & Alchymistas, in quorum commentariis etiam Gemmarum, uitrorum, colorum, aurichalci & similium tyrocinia, & artificia legimus, quas esse partes Alchymiae negare non possis satis iuste. Professio auri duarum rubearum: Quid est Uoarchadumia? Ars ( inquit ) auri duarum caementationum perfectarum, qua maior auri portio ex caementatione producitur, ipsumque ad purissimum perducitur, aut etiam minore cum sumptu perficitur. seu facultas purificationis auri per diuis caementationes perfectas. Hoc partim est fusorii artificii excoctorique metallorum, potissimum docimastis familiare, partim exaltationis gradationisque ingeniosae. Utrumque complectitur praeceptis Alchymia. Atqui Pantheus uult Uoarchadumiam Alchymiae contrariam esse, quia hac nulla sit auri uel argenti existentia; in illa utrumque perfectissimum. Sed abutitur uocabulo, idque immerito artis ψεύσματι & imposturae ascribit. Quid tandem sophia? Multiplicatio auri, argentique & c aeterorum metallorum, cum interioribus animae & exterioribus potentiis, quam licet difficilem, possibilem tamen statuit, suoque iam tempore mediocris emolumenti quidem, sed quam sperent quidam indies amplissimam, polliceanturque. Nisi de Salomonio augmento loquitur, quid aliud habet, quam augmentum istud Chymicum, quod pene in omnibus occurrit Alchymistarum tabulis? Imo hoc promisso apud nostrates falsarii tam sunt inuisi, quam auri faciendi. Non fugiet Sophia culpam, si quam eo nomine incurrit Alchymia. Porro haec scientia nuncupatur aliquando etiam ars perfecti magisterii, & philosophia Chymica ( aliis mystica. ) Aliquando ars segregatoria, seu separatoria: nonnunquam destillatoria, a functionibus nimirum eius praeclaris, quandoquidem quae medicamina natura dedit, ea ratione respectuque usus commodi & salutaris uidentur imperfecta, nec possunt plebeis repurgationibus fieri satis ad iuuandum cito, tuto, iucunde, idonea. Alchymia separans inutilia excrementosaque ex ipsa commistione intrinseca, uerum medicamentosae, potestatis subiectum extrahit, & perfecta medicaminis donat specie. Uidetur illud honorarium nomen etiam metallicae absolutionis studio debere, idque potissimum ex inscriptionis Gebri de summa perfectionis. Sed Mesueus in oleo Philosophorum indicat, non particularem perfectionem hic significari, sed quandam toti arti propositam in mineralibus, uegetalibus, animalibus, unde tres Lapides nonnulli extruxerunt, & huius artis amplitudine incluserunt. Philosophia Chymica unde dicta sit, facile intelligit, qui scit; quo modo soleamus dicere Philosophiam moralem, naturalem, & similes. Subest tamen aliquid occultius. Quia enim haec naturalium corporum inuestigatoria est per resolutionem, seu peculiarem methodum uulgatis scholis ignotam. Et naturae res caeteris artibus pro subiecto ad elaborandum proponuntur: fundamentum quidam omnis Philosophiae humanae in ea quaesiuerunt, quasi parabolis, aenigmatis analogiaque naturae absconditae iacerent caeterae, nec possent erui, nisi ope talis artificis, qui sua facultate & labore in interiora penetraret, eaque oculis subiiceret. Inde & mystica nuncupatur, & arcana, quia in adytis latentia scrutatur. Uocari tamen mystica potest ex consuetudine quoque disciplinae Pythagoricae, & hieroglyphicae Aegyptiorum, uel magicae Chaldaeorum. Olim enim uti & nostro tempore ( quod uidere est apud Landinatem, Pantheum & alios ) non tradita fuit communi more, sed per analogismos Geometricos; Arithmeticos, Physicos etc. quin & Theologicos, ueluti apud Lullium. Imperatum discipulis & silentium pythagoricum est, utque arcerentur profani, & indigni, multis perplexitatibus praecepta sunt inuoluta, allegoriisque obscurata. Separatoria cur appelletur, & destillatoria, manifestum est. Nonnunquam tamen istae uoces non integram artem designant, sed eam facultatem artisque partem, quam principaliter & per essentiam notant. Risimus cum Pancirollo inspecto, cognouimus notari ea, quae de Thubalcaino definitioni Alchymiae subiecimus, uult Autor, non posse ex illo textu amplius quid colligi, quam qua ad Agriculturam faciunt illa metalla, seu usum & in uniuersum cognitionem. Textus habet uers. 22. cap. 4. Gen. Qui fuit cudens omne opus aeris & ferri: quae est definitio fabri ferrarii. Iam effectu formaque artis data, artem ipsam tam effodiendi, quam excoquendi preparandique dari necesse esse, quis non uidet? Matthesius in concione de ferro communem sapientum opinionem recenset, metallum ferri & aeris a Thubalcaino inuentum esse. Qui logico saltem iudicio ualet; quid ex dictis concludi possit, considetet, & nostram coniecturam facile a reprehensione absoluet. Quod autem excoctio metallorum ex uenis sit rudimentum quoddam Alchymiae metallicae, homogenia rei comprobat, ut non curanda nobis sint iudicia exoterica. Si nullum argumentum nobis esset nisi Alchymia Gebri, facile euinceremus causam. Iam autem sunt plurima, eaque domenstica huic arti ex consensu sapientum. Sed haec facessant, Annotaueramus ab Hermete, qui Mercurius Trismegistus Graece dictus ( nota Aegyptio homini & autori Alchymiae dari nomen Graecum, ne nos uexes in appellatione artis ) appellari uas Hermetis, sigillum Hermetis, pilulas & Hieram Hermetis. Accusamur falsi, quia plures fuerint eius nominis, praesertimque Arabs quidam apud Mesuen, cuius illa sint medicamina. Sed proferatur Autor, qui demonstret a posteris ista non esse relata ad autorem illum Chymicum Trismegistum? Non diximus illum Autorem esse, sed ex eo dici. Mesues, In hiera Luf, Compositorem Hermetem nominat. Arabs is fuerit alius ab Aegyptio ( fors etiam Arabe ) licet uelit fuisse Hier. Rubeus, tamen incertum. Nos autem a reprehensoribus nostris ualidiora argumenta expectamus. Cap. Iii. Quid & quas res contineat Alchymia & circa quid uersetur. Uulgari infamiae expositam esse hanc nobilissimam disciplinam, ob deprauatum quoddam falsariorum artis scientiaeque Alchymicae nomine institutum, quo omnia auri argentique policitationibus grandibus, spe uero & euentu uanissimo compleuerunt, non eget demonstratione. Uide Panthei libellos Rege: Itaque audito Alchymista, de nullo cogitatur alio. Prudentiores quanquam sciunt, aliud, esse imposturam, aliud synceram professionem, non tamen arbitrantur in aliis uersari Chymicum, aut alia aggredi, praeter metalla, & si latissime extendatur scientia ista, caetera quoque mineralia complecti, quo factum est, ut fere in uniuersa medicina nullum locum inuenerit Alchymia, sed extrusa sit ex pharmacopoliis eiecta, expulsa. Quid enim ad sanitatem metallurgia? Quorsum attinet in mineralibus elaborare, cum sufficiant res animalium, & uegetalium, quae hoc propiores sunt humanae naturae; quo magis attingunt communem uitae facultatem, & calore humidoque primaeuo sunt familiariora, adeo ut etiam nutrire magna ex parte queant? Uerum monstrandum est, quanquam aliqui artifices potissimum in parte transmutatoriae metallorum desudarint, maluerintque in hac excellere, quam reliquas quoque, minore tamen studio, utpote diuisis curis, excolere: ambitum tamen huius scientiae esse ampliorem longe, artificemque, ex omni misto promittere magisterium sapienter & perite ad perfectionem eam, qua possit conferre commodis humanis, elaboratum. Non est dubium, quin Mesue de hac ipsa loquatur arte, cum tertiam rationem parandorum oleorum exponit. Ita Syluio interprete uerba facit: " Oleum multis fit modis: nunc expressione, nunc impressione cum materiae in ipso maceratae, incoctae qualitatem suam, & uires in ipso relinquunt: nunc Resolutione, cum Materiae Heterogeneae in corpore conclusae, & uelut concretae ui caloris separantur, opera praecipuae Chymistarum ( uetus Alchymistarum ) de quo genere quantum licet, agemus. Plura autem si audire cupis, Chymistas praeceptores tibi adhibe, & cum illis conuersare. " Haec ibi. Aggressurus autem istam praeceptionem sic praefatur eodem interprete: " Olea per resolutionem uariis fiunt modis uirium sane mirificarum, de quibus scribunt fusius Qui Rerum Occulta Manifestant Et Detegunt. Sapientes tibi omnino legendi, & imitandi, si famae illorum maxime es cupidus Mihi uero Dei spiritus largitate & gratia nunc pauca quaedam, sed mirabilia illorum oleorum effecta percensere sufficiat. " Hactenus Mesue, qui istis subiicit oleum ouorum ex uitellis duris per frixionem elicitum: Oleum frumenti per ustulationem, uel sublimationem: Sinapinum eodem artificio confectum: oleum descensorium ex iuniperi sarmentis: Fraxininum item descensorium & Gagatinum tum descensorium, tum ascensorium: Oleum lateritium Philosophorum, quod & ol. sapientiae, & perfecti magisterii, benedictum, diuinum, sanctum: In quibus leguntur & instrumenta quaedam & phrases disciplinae huius propriae. Subiectum & materia, in qua artem exercet suam Chymicus, dicitur ἑτερογενὲς σῶμα, seu concretum mistumque corpus: Elaborationis uox Resolutio, que est illa διάκρισις καὶ διάλυσις Chymica, nonnullis ἀνάλυσις καὶ ἀνατομία uocata, qua facta reseratis naturis fit Separatio homogeneae essentiae ab heterogeneis, quae in integro sub aspectum crasso modo cadunt. Quod autem Chymicus solutione & separatione quaerat arcanam & ab oculis remotam mixti partem, quam essentialem formalemque uocant, utpote in qua omnis uis agendi, indicat uox Occultata, quam habet prior interpres: Et definitio in altero loco, qua dicuntur Alchymistae rerum occulta manifestare, & detegere, non nimirum eatenus, quatenus inductis coloribus, aut externo schemate aliquid alterando uariant, sed intus latentem existentemque & comprehensam crassitie elementari subtilem succum substantiamque a comprehendentibus liberatam extrahunt prius reclusis adytis concretionis. Ita aurum & caetera metalla suis uenis inclusa, reconditaque ( Aristoteli in 3. Met. ἐγκατακλειομένη τοῖς τῆς γῆς μέρεσιν: uti de uapore: ποιεῖ δὲ ταῦτα πάντα ἡ ἀναθυμίασις ἡ ἀτμιδώδης ἐγκατακλειομένη, καὶ μάλιστα ἐν τοῖς λίθοις, διὰ ξηρότητα εἰς ἓν συνθλιβομένη καὶ πηγνυμένη: quanquam discrimen sit in his, quae una gignuntur καὶ ἐγγίνεται ) latent: Ita conditor in elementis substantias disseminauit, & exoriri in & ex ipsis fecit, iussitque, quas postea auellere & educere potest Chymicus suo modo. Est autem ars potens per instrumenta quaedam tum naturalia tur ) artificialia, & utitur ad eam rem adminiculis. Exprimit Mesues uim caloris, cuius efficace operatione. dyta mistorum recluduntur, soluunturque concreta. Eius uicem in nonnullis subeunt ignes potentiales, & subtiles liquores, qui itidem in meditullium compagis irrumpentes suae naturae familiarem partem assumunt, & quemadmodum hydrargyrus ex arenarum cumulis aurum, ita ipsi essentialem portionem corripiunt, comprehendunt, & una secum in lucem manifestumque protrahunt. Inter uasa & supellectilem Mesues numerat ferreas laminas, Cazolas, Alambicos, uas recipiens, fornacens, Lutum Chymistarum seu sapientiae, carbones non fumantes, ἀνάπνους Graecis; quae Syluius latinius uoluit efferre per capsulas, capitellum, nasum capitelli, phialam uitream etc. Sed & sartagines, cochlearia, molas, Torcularia, similiaque Chymico suo attribuit, & preter solutionem separationemque inter operas eius recenset expressionem, sublimationem, destillationem, & alias quasdam ministras ex communitate artium traductas. Omnibus praeficit, tanquam gubernatorem & felicis operae auctorem Spirirum Dei, qui Gratia sua large affulgeat, aspiretque successum faustum. Ita instructus Alchymista parat Olea mirabilis potestatis, & diuinorum stupendorumque effectuum in uariis, iisque difficilibus & daemoniacis morbis, uti de Gagatino scriptum reliquit, quod ideo a sacro morbo sacratum appellarunt, & ob eandem causam etiam lateritium eodem ornauerunt titulo. Quae ergo & qualis fuerit ars Alchymistica Mesuae, liquido patet, & confutantur aduersarii, qui ultra metallicam transformationem nihil sublimius ei possunt permittere. Atqui longe honorabilius diuiniusque est, efficacia remedia, mirabilium uirtutum ad arcana grauissimaque mala hominem affligentia persananda exhibere conficereque, quam metallica transmutatione mundum auro implere. Si ex eodem quaeris, quid rei sit Alchymista, audies respondentem esse manifestatorem detectoremque rerum in naturis concretis occultarum, ad quod adhibeat ignem instrumentaque commoda, & suae arti conuenientibus modis elaboret. Eosdem non dubitat nuncupare Sapientes, quorum disciplinam cognitu dignam iudicat, utpote quae itidem a Spiritus sancti gratia, ut aliae artes bonae processerit in emolumentum & salutem hominum afflictorum. Si uis artis definitionem cognoscere perfectum esse magisterium ( uel perfectiuum ) disces, quo resoluta naturarum mistarum concretione in apertum producantur medicinae mirabilium uirtutum & separentur a crassarum inutiliumque partium commercio modis sublimatoriis, destillatoriis & aliis. Et tantum de Mesue. Auicennam adiicere aquas stillatitias ex rosis aliisque, nullus Medicorum ignorat. Quid Arabs Bulchasis? Ille tres classes mineralium, plantarum, animaliumque percurrit, soluit, coagulat, urit seu reuerberat, destillat, calcinat, & caetera peragit in multis plane Chymice. Itaque extatin eius commentario modus faciendae cerussae, calcem seu ciuerem plumbi procurandi, praeparandique antimonium ( ubi docet idem in plumbum conuerti nimia in igni mora, ne putes tam delirum fuisse, ut megauerit specierum transmutationem, in quo tam pertinaces sunt aduersarii Chymicorum, ut nullis sibi uerbis, nulla autoritate nullaque experientia patiantur satisfieri ) aeruginem ( quam Ziniar appellat ) per uaporem aceti aut uuarum: arsenicum factitium ex auripigmento citrino & sale per sublimationem; sandaracam ex arsenico citrino per reuerberationem: Mercurium sublimatum opere sublimationis ex hydrargyro, & chalcantho adiecto aceto: lapidem causticum ex arsenico, hydrargyro, sale ammoniaco, & calce uiua per sublimationem: calcem ouorum per reuerberium figulinae: Colcotat uel calcem uitrioli per calcinationem, & eodem magisterio tum alia, tum crocum martis. In uegetabilibus habet extractum scammoniae, Tithymalli, Tapsiae, cucumeris asinini; Absynthii, & plurium aliorum per contusionem, uel incisionem, expressionem, coctionem, separationem per filtrum, coagulationem. Idem aquam ex scilla destillat descensorio artificio per oleum foraminibus in fundo peruiam, superius adhibito igni circulatorio: Destillat acetum uinumque apparatu aquae rosaceae, in quo nominantur uasa Athannor, destillatorium uitreum uel terreum, quod cucurbitam dicimus, opereulum rostratum. Eodem modo conficit aquam camphoratam ex aqua rosacea & lignis pineis, aquam simplicem lutosam purgat destillatione per alembicum, aut per uellus: Facit & oleum lateritium similiter Mesua, & scientiam eius his tribuit, qui occupantur in arte Alchymiae. Meminit ibi cucurbitarum uocabulo uentrium infra rotundorum & hinc in altum productorum, quibus imponitur opertorium nasutum: discernit & fornacem huius operis, a destillatoria rosarum, quod hic catinus intercedat; ibi nudus ignis uasa tangat, sitque capacitas quatuor cucurbitarum. Quin & de obseruatione graduum ignis sedulo praecipit, ne opus corrumpatur. In aquae rosaceae descriptione indicat eius faciendae modum apud multas gentes esse familiarem, quibus consentanea narrant illi, qui ab Indis & Chinensibus redeunt, apud quos uiguit destillatoria Chymica pluribus seculis: Abarach destillatores. Docet eam administrari cum uel sine aqua adiecta, prunis uel lignis, qualem frequentissime fieri in sua patria ostendit, atque etiam a Regibus Abarach. Describit ibi totum processum satis artificiose, nisi interpres nimis fuisset balbus. Alterat eam croco, moscho, caryophyllis, camphora, ne quid deesse putes ad plenam cognitionem huius artis, monetque etiam de siccis posse conflari aquam. Non omisit is Autor cinerum in furno reuerberii clausis ollis confectionem, ex quibus postea extrahuntur sales Chymici. Fuliginem thuris & picis colligit, quomodo aliqui flores Chymici solent, & acidus sulphuris spiritus. Mel anacardinum extrahit coctione in aqua, qua arte parantur olea nonnulla. Salis alkali artificio repraesentat totam salium Chymiam, qua constat combustione, resolutione, destillatione per filtra seu lacinias, coagulatione. In praeparatione animalium calcinationis reuerberationisque magisteria aliquot consignauit. Ibidem est & ratio dealbandae cerae, quae item inter Chymica magisteria locum inuenit. Praeterea ars salis ammoniaci per sublimationem ex lapidibus balneariis sorditatis conficiendi. Scripsisse uero Bulcasim etiam de oleis parandis libellum, in quo non omisit Chymica, arguit olei lateritii descriptio, in cuius uestibulo mentionem eius facit. Maxime quidem Alchymica est extractio latentis essentiae ex rebus concretis, uti Mesue docebat, sed nec ista artificia, quae recensuimus ex Bulcasi extra eius amplexum esse; res ipsa loquitur, & uel uasa arguunt Chymicis ea deberi, quandoquidem in oleo laterum, disciplinae huic attribuuntur, licet nos non requiramus ex uasis tantum artificem, sed potius artis notitia & usu, cuius magnam partem sibi uasa uendicant. Uerum enimuero quanquam haec adeo sint certa, manifestaque, ut non nisi ab insigniter impudente, & ad insaniam usque pertinace, queant negari: negotium tamen tyronibus facessunt definitiones nonnullae particulares & praecepta quorundam Chymistarum, nihil nisi de metallorum mutatione & apparatu eorum, quae ei inseruiunt, ministrantque proponentium. Pantheus quoque Thubalcaino, Hermeti, Arnoldo, Alberto, Raimundo & aliis Arabibus, Chaldaeis, Graecis, Hebraeis, Indis, Latinis artem Archimicam, quae est de uera metallorum transmutatione cum ascripsisset, comparat tamen eam quadraturae circuli apud Aristotelem in categoriis, quae scibilis quidem sit, sed non actu cognita demonstrataque, & addit asseclas eorum plaerosque, etsi tantum opus consequi non potuerint, admirandas tamen operationes & artes inuenisse, nempe ex uitro crystallum, ex coloribus purpurinam, Orichalcum & huiusmodi, quasi primarium Chymicis sit studium Metamorphosis metallica, at obiter & perfunctorie quasi in transcursu forte fortuna inuenta sint magisteria alia, quae tanquam pellices & spurii in locum dominae, & genuinorum operum irrepserint. Diximus de priore difficultate ante, multis placuisse unius saltem partis eiusque plausibilioris culturam. Itaque hinc gloriam sibi quaesiuerunt eo contentius, quo difficilior inuentu, & intricatior in disciplinae tradendae modo fuit, uti uidemus Gebrum amplissimis uerbis iactare lapidis inuentionem, nec minori supercilio de se scribere Hermetem in tabula smaragdina. Inde factiones extiterunt & destillatoria caetereque partes faciliores apud Medicos & in Regum optimatumque possessione permanserunt: Transmutatoriam usurparunt Philosophi. Alterum iudicatu facile est. Non enim negamus incrementa artium, etiam per fortuita inuenta, & saepe ioculari occasione, dum aliud agentibus aliud occurrit, idque & sui specie placet, & usum experientiamque habet insignem, mereturque in arte locum eximium. De arte rationis summe necessaria praestabilissimaque refert Aristoteles extitisse ante se praecepta nulla, nisi exemplariter: Rhetoricam paulatim emersisse & ex sparsis collectam; nec quicquam, simul inuentum & excultum esse. Medicinam, qua nulla praestantior inter humanas scientias, partim a bestiis, partim plebe, & inscriptionibus templorum acceptum tradunt. Si origines & augmenta leuicula sufficiunt ad artium ignominiam, & contemtum, pariter illas cum legum sapientia, cuius magna pars de iure naturae cum bestiis nobis est communis, in probrosis, & uituperio dignis repone. Sed nondum quenquam eo desipientiae peruenisse arbitramur, nisi Cyclopum, gignantumque ab omni humanitate alienorum sanguine, ut fabulatur Ouidius, prognatus, pariter diis indicat bellum. Sed nec ueritati consentaneum est omnia caetera praeter metallurgiam, obiter esse, dum in illa omnia tentarent, quos auri argentique sitis emaciabat, inuenta. Protulimus ex mesue & caeteris documenta, quibus magno magisterio & Alchymiae tribuuntur & olea & aquae stillatitiae, caeteraque, quae nihil omnino conferre ad metallurgiam possunt. Pantheus inter istas curas repertum & orichalcum docet. Id ei non permittit Plinius, aut si cum hoc suum suffragium composuerit, magni temporis autoritatem arti largietur, ut eodem iure uasa illa Persica apud Aristotelem, & Esram ab auro indiscreta, nisi odore ( fors ignitorum ) ad illam liceat reuocare. Et sunt sane ista Chymica, & si licet diuinare, credere possumus Dariana nihil allud fuisse, quam aurum ex aere per transmutationem factum; sed modestius tunc loquebantur prudentiusque secula. Nondum in eam licentiam, quae hodie est, proruperant linguae. Itaque adhuc in commentariis audiunt aerea; sed ad auri excellentiam arte perducta. Quid uero obstat Orichalcum etiam a non Chymicis suo modo inuentum ab excoctoribus aerariis fusoribusque ad imitationem natiui? Non est necesse, Auri faciendi consilio id obiter extitisse. Multa sparsim & alio proposito excogitantur, sed intellecta post homogenia ex diuersis famillis asciscuntur, inque unam cooptantur homogeneam artem. Et nos de Alchymia statuimus, uti hodie est, & inuenitur in commentariis eius professionis artificum. Quando itaque Tyro in Lilio inter spinas; ( ita uocatur quidam de arte aurifica tractatus ) legit Alchymiam esse artem ministrantem, qua septem metallorum formae qualitercunque a defectu ad naturale complementum naturaliter deducantur: uel esse quoddam occultum regimen manu filiorum in ipsa disciplina genitorum administrandum: uel substantiam corpoream ex uno & per unum compositam ( quae uerba in Philosophia peripatetica soloecismum habent, & falsi Elenchum ) quae coniungat preciosiora mutuo per cognationem & affectum, & eadem naturali commistione in genus melioris naturaliter conuertat: Quando item incidit in eas definitiones, de quibus in libello contra Michelii sophismata egimus, quibusque arti potissimum χρυσοποϊα asscribitur, nouerit particularis Alchymiae esse, & totius nomen membro dari tropo integri pro membro collocati. Ita tropus subiecti est, aut etiam effecti, cum Alchymiam uocat substantiam, qua Lapidem denotat. Aequiuoce loquitur de uno. Unum enim nihil componit. Sed intelligitur unum genere ex speclebus inter se eiusdem naturae ( Mercurius solutus, & coagulatus unius sunt naturae, & tamen res diuersae: uocaturque hic metallum, ille hydrargyrus ) compactum, ita ut in eo genere eligantur preciosiora, quae sunt spiritus mercurii uolaticus & solubilis, aurique natura mundissima, quae duo consensum habent naturalem, quo commiscentur coniungunturque indiuulse, adeo ut aurum induat naturam mercurialem: mercurius uero in nobilitatem huius transmigret figaturque ut existat ille lapis aurificus. Condonanda huiusmodo tropica sunt mysticae arti. Sacra haec non aliter constant. Iste est mos disciplinae. Dornaeus quoque nimis licenter difiniuit suum spagirum, quem scribit esse eum, qui nouerit optime discernere uerum a falso, bonum a malo, purum ab impuro. Rectius Mesue, de quo ante, Uerum a falso discernere, primitus logici magistri est officium, quod hinc ad artes speciales accommodatur. Uoluit is suum artificem ingenuum, scientem, prudentem uirumque bonum exhibere; qui in Chymia neque perpetret sophismata, neque erret iudicio in ueris essentiis ex sordibus extrahendis, & easdem agnoscat, ne uenenum pro alexipharmaco: inutile tegumentum pro essentia arripiat, & malum bono, impurum puro substituat. Omnino definitiones artificum ( non eorum, qui de arte ne somniarunt quidem, & ex tenebris more uespertilionum in eam inuolant rituque lampyridum & nuscarum impurarum in lumina irrumpunt, adustisque cum corpore alis damnum sentiunt & poenas temeritatis luunt ) ad aequum sunt reuocandae, & ex instituto subiectaque ipsis materia aestimande. Nemo fortasse desiderat, ut quis sit aptus ad hanc disciplinam capiendam excolendamque exponatur Notum enim est, ualere hic illud uetus ἀγεωμέτρητος οὐδεὶς εἰσέλθω, cum oporteat discipulum non tantum naturae donis, indoleque praeclara καὶ ἀγχινοίᾳ seu acumine ingenii ad cogitandum promto expeditoque & memoria ualida instructum esse, itaque comparatum usu uitae, ut studiis rectis queat immorari, nec facile a bono instituto deflectat, nec praecipitet operas, sed spem cupiditatemque inhibeat & in terminos naturae, artisque proroget: Uerum etiam praescire artem rationis, & naturae, in quibus non oscitanter segniterque, sed alacriter sit uersatus, & circumferat animo mineralium, animalium, plantarumque rite cognitarum supellectilem necessariam. Nec in malignam animam, nec socordem intrat sapientia, quo primo argumento debebant moueri magnates, ne transfugis ex plebemechanicis & opes & salutem suam committerent, nec crederent, si quis uisam sibi artis schedulam, aut furnulum Chymicum conspectum assereret. Non immerito Philosophi, acie mentis & rerum peritia pollentissimi tam inuentam artem, quam excultam, sibi uendicarunt, & commentarios non nisi filiis sapientiae reliquerunt, ut ostenderent, nemini permissum esse in haec adyta accessum, nisi ingenio & sapientia probe delibutum, imo & castum sanctumque afferret animum. Regium hoc certe quondam fuit κειμήλιον καὶ κτῆμα, qui non erubuerunt, uti medicinam facere, ita aquas destilando & alia chymica suis operationibus in salutem societatis humanae apparare. Quocirca in Aegypto, Persia & finitimis Medici regii hanc quoque didicerunt & exercuerunt artem, ne habeant delicatuli illi nostri, quod suae ignauiae praetexant. Quis quaeso sibi a risu, imo a dolore, temperet, cum in media Germania Germanice loquentes quosdam de re rustica scriptores hanc indignam Philosophis seueris uocem: Es ist uil besser daß das weiber uolck mit solcher arbeit ( ohl / wasser und dergleichen zu destilliren ) umbgeh: Sintemahl was so kleine und geringe haußhaltung ist / gebuerth der frawen im hause zu. hoc est: multo melius est mulieres tractare opus destillationis, quandoquidem uilioris oeconomiae partes debentur matribus familias & uillicis etc. audit personare? Illi uero quam & qualem destillatoriam descripserunt, nec uillae est, nec uillicae, sed plane artificis exercitatissimi, & qui fere nihil aliud curet. Sed ut ille Medicus herbarum notitiam seu Botanicam uetularum esse dicebat, non Medici: ita sentiunt de Alchymia, quam seplasiae alligarunt, ubi non a magistris tractatur, sed nuper ex triuio petitis rudissimis bipedum. Et tunc egregie sibi de arcanis suis gratulantur officinae. Quod autem obiiciunt illud de Alchymia transmutatoria esse opus mulierum, & lusum puerorum; unde sit consequens, multo magis destillatoriam pueris & mulieribus concredendam esse, cum difficilima artis pars eis committatur: imo etiam audent, ut suo suffragio muliercularum stultitiam confirment, aquas, olea extracta a foeminis praeparata extollere ultra artificum uirorum opera: in his nihil inuenire iure possunt praesidii. Neque enim artificium pueris & mulierculis prostituitur isto sermone, sed carbonum, lignorumque subministratio, seu balnei calefactio eis demandatur. Foeminae uero nisi a praeside artifice gubernentur, nihil ex se in hac scientia machinantur sani. Cap. Iiii. De commodis ex Alchymia. Ut uino generoso non opus est suspensa hedera, ita nec huic arti praeconio. Qua spe, quibus promissis allecti inflammatique ad eam sint auditorum, discipulorumque animi, in propatulo est; & conuolarunt eo densius, quo splendidior magnificentiorque fuit minima saltem aurei uelleris policitatio. Diuersis tamen eam aggrediuntur finibus diuersi. Philosophus amore studioque sapientia consequendae impellitur, ipsa notitia gaudens, & elegante copiosaque de miraculis in natura diuinis ad gloriam omnipotentis creatoris dissertatione, etiamsi ne obulum quidem inde sit lucraturus, tanquam alter Salomon. Ipsum enim scire honestum est, & sapiens iudicium de rebus admirationem & magnificentiam parit suo autori. Furnulorum administri rident Theoriam nostram, & artificiosam magisteriorum descriptionem. Sed & nobis, cum libet, circa praxes, quarum nos non taedat pigetque & solemus interdum ipsi quoque habitu mechanico induti manus nostras luto & carbonib. inquinare, cum nullum sit, teste Aristotele, naturae opificium, quin admirandi aliquid habeat & quod oblectare inuestigatorem sui possit, negotium & cura est. Sed damus illis quantum per sublimiora concessum est otii & temporis: nec illaudabile est eorum studium, qui ut Horatius in poesi, uice cotis funguntur, tanto minus dedecori erit informatio tyronum his, qui iam practico rude donati, aliorum sunt monitores, ingeniique & experientiae facultatem ad uberius contemplandum, erudiendumque imperitos conuertunt. Hic fructus satis est liberalis foecundusque uiro Philosopho. Fertur aliquando Thales Milesius, quod sterilem artem profiteretur & coleret, irrisus, reipsa ostendisse, si bi non deesse ad oper potentiamque consequendam rationes instructissimas, si uti iis uellet, & non potius Philosophiae amore inflammatus, huic uacare, curasque impendere sibi proposuisset. Eodem modo perhibentur Saracenorum, Aegyptiorum, Arabumque & Persarum sapientes, cum tyrannorum truculentia opprimerentur, & passim sedibus suis extorres agerentur, remedio artis suae praesidioque sibi consuluisse: & uictum non tantum sufficientem inuenta transmutatione metallica, sed & honestum, regiumque sibi comparasse. Quo auro perueniri potest & argento, eo patere sibi quoque uiam ipso demonstrarunt facto; quam facultatem cum adimere eis uellet Diocletianus conquirendo libros Chymicos, ignique tradendo cum animos rerum peritos destruere non posset, nihil profecit. Sapiens ergo artifex & internis bonis laetatur, fruiturque, & externis abundare, si uelit potest, atque insuper etiam frugifere & sapienter docendo, & partem inopi hominum uitae conferendo, communitati inseruire. Quod si idem ad medicinam adiiciat animum, proh Deum immortalem, quantam syluam efficacium auxiliorum potest conferre humanae saluti: Si inde dignitatem autoritatemque quaerere studeat, amplissimam inueniet. Neque enim est ut curemus scabiosi hominis Elephanticam dicacitatem & iniuriam, qua Medicos seruituris illiberalis damnare, & in eos inuehi non erubescit. Lege Medicos, Cod. Cautum est existimationi eorum summorum Imperatorum legibus; de professoribus & Medicis. quibus Medicos, & maxime archiatros uel ex archiatris una cum uxoribus, liberis & re familiari ab omni functione muneribusque ciuilibus, publicis im munes faciunt. Et l. Et l. exceptis Cod. exceptis quibus item Archiatros intra palatium militantes inter uicarios comitesque numerant, & ab hospitali molestia liberant: de decretis decurionum. cumque sint Philosophi simul, in Academia capitolii honorificum inueniunt locum, atque etiam legum interpretibus anteponuntur ( lege uniuersos Cod. De studiis liberalibus, paragr. L. archiatro Cod. Et quoniam; & seque ) quin & priuilegio honoris a uiginti annorum professione una cum eaeteris perfruuntur ( leg. de comitibus. Grammaticos, cod. de professoribus. ) Et hi fines, nempe gloria altissimi ex sapientia in rebus naturalibus abscondita, inque lucem arte spagirica protracta; L. archiatros Cod. deinde Theoria sapiens, & docendi munus, cum auxilio medico ad emolumentum publicae societatis, & calamitatum uarsarum, etiam per externa adminicula bonorum fortunae leuamentum, sunt potissimi. de metatis & Epide: Caeteri, si totam artem addiscere & exercere uel non possunt, uel sibi non consultum iudicant, in aliqua parte elaborent, & pro sua statione uel dignitatibus & rei familiari subsidia conferunt: meticis. uel corporis cultura, mundoque muliebri suppeditant cosmetica ornamenta, aquas odoriferas, unguenta delicata, odores iucundos, monilium decora, gemmas, pictoribus purpurissam, librariis tincturas, & quis enarret omnia? Etiam pulpita, templaque immortalis Dei habent, quod arti huic acceptum ferant, ne quid dicam de maxime necessaria ad uarios uitae usus mineralium, uenarumque metallicarum elaboratione. Quo enim sale alimenta condis, quo nummo olus & alia coemis, Alchymiae solertia primum elaborauit. Nec refert, etiamsi quaedam eius opera concredita sunt officinis paulo sordidioribus; quaedam etiam aliunde ascitis commixta. Primam originem, & summam industriae laudem isti arti debent, quae idcirco non fit ignobilior, uti nec medicina, quae manuariam partem pharmacopoeis, & chirurgis quasi praecario concessit, ita tamen, ut ipsa maneat directrix, iudex & inspectrix prima. Non inuidemus caeteris artibus, scientiisque, quas Deus humano generi largitus est multas, & praeclaras, suam dignitatem, laudemque sed nonnullis foliis, iisque forte non Breuioribus, quam alia humana emolumenta, ornanda & Alchymia est, qua qui ad scelera & detrimentum abutitur, tanto flagitiosior est, quanto ipsa suo fine genuino commendatior. Tandem quod de caeteris scientiis dici solet, quod omnes una cohaereant copula, seu uno connerae sint communitatis uinculo, queatque altera alteri inseruire siue in illustratione dogmatum, siue praxeos adminiculo; id de Alchymia quoque uerum esse rerum euidentia contestatur. Physici certe tam Platonici, quam peripaterici ad iudicandum sapienter & pronunciandum circumspecte in illa copiam inueniunt, ne quid dicam multa in uetustis commentariis extare effata, quibus Alchymia correctionem afferre potest. De aeterna mundi existentia quid docuerit Atistoteles, notum est. Ille decretis suis adeo uidetur consisus, ut caeteros, qui originem mundi & asserebant, & quaerebant, repudiaret. Chymicus in arenam producta natura, quanquam sacrarum literarum praesidio adiutus, demonstrat originem & finem eius, etiam exemplo. Multus est Aristoteles in generatione, & corruptione elementarium, docetque unius speciei corruptionem esse alterius generationem, & uicissim, substrata materia contrariarum formarum susceptrice, quarum merito fit generatio ad substantiam & Entelechian, non in simplicibus tantum; sed & mixtis. Hoc dogma corruperunt nostris temporibus Chymicorum aduersarii. Sed hi solidis argumentis solidam Aristotelici pronunciati ueritatem demonstrant. Quotus quisque intelligit rationem generationis metallorum apud Aristotelem. Quam laborant ut omnia mineralia ex uapore & halitu, quae ex resolutione per igneam terrae aut astrorum uirtutem existunt, conficiant? Chymicus id exponit tam euidenter, ut quod indignabundi oblatrent, ogg runniantque, inueniant, sed quod opponant uere, demonstrentque non habeant, & turpi dissensu se comedendos praebeant, uel colorum praeparatoribus. Argenti uiui naturam quis tam habet cognitam, quam Chymicorum arcanorum inuestigator? Quis implere uotum Galeni, de separatione potestatum in parte essentiali interiore haerentium melius potest Chymico? Lucem accipit ex Alchymia etiam medicina, & plurimum adiuuatur. Theologia humana principia non curat quidem; sed tamen Deum etiam ex libro naturae conspiciendum proponit, & mysteria sacra Chymicis exemplis potest declarare, sicut resurrectionem corporum pluribus gentibus incredibilem, argenti uiui mirabili plane & stupenda historia. Sed concionari iam non est nostrum Cap. U. De distributione Alchemiae in libros. Dispositionis in hac arte uarietatem adduximus supra cap. I. Nos in duos libros diuidimus, quorum prior manuarias aggressiones seu εγχειρήσεις explicat; posterior opera effectaque Chymici ultima proponit. Docet ipsa ratio prius informandum discipulum esse, ut acquirat sibi notitiam instrumentorum, quibus est usurus, & calleat utendi modos operationesque, quibus ad id, quo contendit, peruenire queat. Aiunt aliqui, omnia simul posse exhiberi docerique statim opere, sicut sartores suos tyrones in ueste sarcienda erudiunt. Sed nostra ars non est similis sutoriae, & graue est in essentiae iactura discerealchymiam: Differunt item artis recta, & prudentiae inflexa methodus. Nobis in tradendo illa fuit obse ruanda. Qui eruditurus est suum, pro circumstantiis consilium inueniet. Sunt tamen nonnulli artificens, qui non putent praeceptis comprehendi posse res libri primi, quia iudicant omnino eas esse praxios, & sensuum seu experientiae, perindeque se habere, ac si quis ex nauticis commentariis, & hydrographicis instrumentis uellet nauticam discere. Nos autem non abstinemus a praxi discipulum, iubemusque sola contentum esse Theoria. Utrumque postea in speciebus concurrit. Praescire uero principia Theorematica necessarium est. Exercitatio illustrat, & confirmat axtomaticam doctrinam. Non itaque omisit tractatum de sublimationibus, descensionibus, destillatione, calcinatione, solutione, & caeteris Geberus, cum artem informandam susciperet. Sed occurris: " imo Geberus instruxit suum discipulum notitia mineraliun, & praeparatione adiumentorum artis: Itaque & tibi obseruandum idem. " Non requiro, inquam, discipulum omnis naturae ignarum; atque adeo rudem, ut ne subiectum quidem, in quo est operaturus, agnoscat. Quod si alicubi haesitat, erit huic explanando suus locus & occasio. De adminiculis perinde sese habet res, ut in methodo: sunt generalia, sunt specialia. Utrorumque notitia & praeparatio suo docetur loco, imo in hac arte magisteria magisteriis, essentia essentiis, magisteria essentiis & uicissim inseruiunt. Quae ex aliena arte accipiuntur accommodato, satis opportune cum ad rem uentum fuerit, indicantur. Non sit graue quodlibet ex suo contubernio aduocare. Nec est, ut Geberum adeo stricte sequamur, qui artem prudenter & cum commentariis exhibuit. Nos quoque de metallis, & aliis suo loco extra artem disseruimus, si intelligis discipulum hac in parte nimis esse ieiunum, licet tibi aliquid operae in illis suo loco & hora insumere. Claues artis Chymicae ille uocat Terere: Coquere: Assare: Inhumare: Calcinare: Fundere: Destruere: Construere: Corpora, Emundare. Nos ergo sine his & homogeneis non potuimus discipulo fores ad essentias opusque absolutum patefacere. Prima accessio per claues est. Hae impetrandae post datam accedendi potestatem. Quanquam a. apud alios artifices alia porrigatur clauis, ad reserandam corporis perfecti, compagem soluendamque & in materiam primam reducendam, qualis est aqua coelestis mercurialis, aut oleum incombustile, aut aqua fortis apud Rosarium minorem, aut menstruum foetens, oleumque Tartari in clauicula Lullii, & similia: non tamen ad uniuersam artem illa pertinet, sed ad magisterium lapiois duntaxat, in quo tamen & ipso solutio & sublimatio inculcantur ante omnia, ut in Rosario Arnoldi scriptum extat. Principium operis, inquit, est lapidis dissolutio: " Et oportet sublimare, figere, calcinare, soluere, ut corpora fiant incorporea & uolatica. Item uerum principium operis est dissolutio corporis, qua simul congelascit spiritus etc. Alio capite, soluere, abluere, reducere, & figere iubet. " Sed de his alibi quoque actum est. Dornaeus libr. 2. capit. 1. artis Chymicae ad tria rem artis huius reducit; Primum uocat Locum, ubi fornax & uasa: Secundum, Instrumentum Duplex, quod est Ignis Corrumpens, & Ignis Generans: Tertium, Operationem, quae sit Solutio, & Coagulatio. Sed & hic cogitationes ad lapidem dirigit, cuius materiam supponit, in qua si illa tria rite fiant lapidem absolui posse innuit. Umbra quaedam haec est etiam nostrae dispositionis primi libri. Neque enim instrumentorum rationem in ergalia & pyronomia praeteriimus, neque in Enchiria modos artificiorum. Sed adeo infidi non sumus, quin una materias monstremus, diuersasque earum perfectiones in magisteriis & essentiis. Monstrant illi unum tantum magisterium, quod Lapidem nominant: nos artem in lapideas angustias non contrahimus, nec in scalas Gemonias praecipiamus; Sed in sua amplitudine & dignitate, usuque & experientia uaria relictam cupimus, ut si una parte non satisfecerit commodis humanis, aliis id abunde compenset; & quo nobilior est, eo magis sui sit communicatiua. Cap. Ui. De sermone Chymico & notis quibusdam. De claue ad mirabiles rerum essentias inuestigandas uariaque cognoscenda & exhibenda magisteria diximus. Sed obiicitur intraturis uestibulum ostiis, repagulis, obiicibus & ferramentis aliisque munitionibus ita firmatum, ut penetraru occupatuque difficilimum, & pene inuictum uideatur, Finge adolescentem ingenua indole natum hausisse exotericas disciplinas ad plenum, esse logicum acutum, physicum solertem, uersatumque esse in metallurgia, Botanica, Zoographia, quantum conuenit; & adiecisse linguas necessarias: Cum ad uallum aggeresque Chymicos accedet, quasi terumomnium ignarus nihilominus cogetur subsistere; & ueluti in stuporem coniectus ad desperationem usque defigere humi oculos & ancipiti consilio huc illuc impelletur. Neque enim tantum munimenta occurrunt oculis firma, sed & labyrinthi, & inextricabiles perplexitates, in quas si irrepserit temere, non concessa sit remeandi gradumque reuocandi potestas, sed fortunam suam miseriamque cogatur absque solatio deplorare. Et sane de hac difficultate saepe monent accessuros autores ipsi. Geberus in discipulo requirit naturae uim magnam, & mentem subtiliter scrutantem principia naturalia, artificiaque, quae imitari naturam possunt actionis suae proprietatibus. Requirit constantiam, sumptus necessarios, & uacationem a caeteris occupationibus; uult abesse tarditatem & stuporem; sensuum uitia, morbosque & decrepitam aetatem: Praeterea uagabundos animi motus & excandescentiam cum morae impatientia, & paupertate. Semel recte percepta inceptaque non deserenda temere persuasu Sophistarum. Quem laboris piget, foetorisque lutique & carbonum absterret attrectatio, ineptus est ad hanc artem. Sed illud grauius est, quod hortatur, ne quis pecuniam sumtuose eroget sitque prodigus, ne, non inuenta arte, in miseriam incurrat, aut ne cum ad finem peruenerit fere, deficiant adminicula, maneatque ars imperfecta: Longe grauissimum, quod omnes uno ore pronunciant, ingeminantque impossibilem esse artis consecutionem nisi quis singulari De rgratia illustretur, aut eam ab artifice impetret. De uoluminibus enim & commentariis illud inculcant. Dictum esse aliquid, si quis praesciuerit artem, cuius partes non tractant ordine, sed dispergunt, & modo docendi ita uariant, ita mutant uocabula, ut dissentire omnes uideantur, neque quicquam certi praecipere. Itaque & tot exempla sunt eorum, qui infelicissime in ea sunt uersati perreptaruntque omnem mundi angulum, neque tamen doctorem inuenerunt fidelem. Cum item cogitationum bona auspicia fecimus, arbitramurque nos iam aliquantulum profecisse, nihilominus restat sisyphium istud: " Exercearis cum tolerantia laboris instantiaque maximae & diuturnitate meditationis immensae. Cum hac inuenies, sine ea Non. " Malis ista scientia est aduersa: Sapientibus patet; infantibus & imprudentibus neutiquam. " Tali sermonis modo " ( inquit Geber ) " artem scripsimus, ut eam solius Dei & nostrae, qui scripsimus, menti recolligi accidet, aeut perfusis diuinae bonitatis gratia, quae cui uult largitur, & subtrahit. Si nuspiam apparet uiuus Doctor & artifex certus, nec libri possunt intelligi, nisi a Deo & suo autore, quid quaeso superest ad plane denegatum accessum? " Neque enim Deus solet Enthusiasmo quodam rapere homines ad scientias, sed legitimam obseruari uiam uult & erudiri ad subsellia doctorum, idque cum in uerbo suo praecipiat, multo magis in caeteris disciplinis requiret. Dicta quidem ista sunt de transmutationis perfectae magisterio, sed analogiam habent etiam ad caetera Chymiae opera; & ad probrum usque huic arti ab aduersariis subinde obiiciuntur. Sed confidere iubemus tyrocinium artis facturos, & bene sperare de hoc quoque uirtutis iugo. " Principium sapientiae timor Domini. Pietate & sapientia penetrabimus etiam ad intima naturae, quantum concessum in hoc mundo est homini. " Fuit & Hermes, & Geber, aliique, qui dicunt, se ad artis complementum peruenisse homines, & fortasse, non meliore, quam, nos, iure. Nec in nobis deficit liberalitas diuina. Etiam hodie sapientiam petenti ea promittitur, & datur. " Nihil est tam difficile, quin, inquirendo possit inuestigari; " Et sunt adhuc artifices uspiam, licet propter rabiem & malitiam improborum non audentes artem publice profiteri. De quibus autem difficultatibus & clauibus earum soluendarum, hoc capite proposuimus, potissimum duorum sunt generum: unum est de sermone disciplinae, alterum de notis, quibus nonnulla occultandi & indignos arcendi causa ( quibus tamen aliqui etiam ruboris merito & ad fallendum abutuntur ) sunt designata, inuolutaque. Disciplinae ab aliis diuersitas, & occursus uocabulorum insolitotum, phrasiumque insuetarum, multos absterruit & doctos & cupidos huius scientiae cognoscendae. Itaque non defuerunt, qui a nobis petiuerunt, ut artem hanc ad peripateticum sermonem reuocaremus, itaque elaboraremus, ut a scholis physicis possent intelligi praecepta sine interprete. Sed huic reialiud remedium inueniri non potest, quam assuetudo, quae tandem mollit asperitatem uocum. Legimus commentaria Agricolae de re metallica, & aliorum de Chymia, qui omnibus modis exprimere Ciceronianam facundiam, & res artis non aliunde, quam ex ore latinissimorum enuntiare laborarunt; sed quo latinius scribunt, hoc obscuriores fiunt, & ab ipsis quoque peritissimis scientiae non intelliguntur. Euenit itaque his idem, quod Castellioni Bibliorum interpretationem Ciceronianam ammolienti, & soloecismis euadunt ridiculi. Neque tamen putet quis, nos uelle studiosum huius artis monstrositates Paracelsicas affectare, & contemtis tam ueteribus quam recentibus singularem loquendi morem introducere. Quae fuit consuetudo artis omni tempore, quo ipsa est exposita sermone domestico & suo, haec obseruari, nec temere mutari consultum putamus. Quae enim ista est artis, quae constantiam perpetuitatemque amat, si boni quid promittit, tradendae ratio, ubi cuiuis licet in horas linguam mutare, & nouis uocibus, res easdem eloqui? Non uacat fraudis & imposturae, imo etiam inertiae, inscitiae, imperitiaeque & superbiae suspicione iste conatus. " Quo teneam uultus mutantem Protea nodo ", Inquit Horatius? Sophistae sunt Platoni tales Protei, a quibus nemo sibi aliquid absoluti speret. Retinebimus & nos usitata artificibus, uocabula, quibus suas aures assuefaciant, hi qui in ea laudabiliter uersari, animumque applicare auscultationibus eius cupiunt. Quibus offae Paracelsicae placent, uti Dornaeo, Dornesio, Suauio, Suchthenio, Seuerino, & transfugis hodiernis, cum quibus nobis fuit negotium, illi sibi gratulantur mirifice exultantque Onomasticis, dictionariis, & clauibus istius traditionis, meminimusque nobis aliquando Coburgi clauis talis defectum, tanquam probrum obiici, quod nulla uox apud Paracelsum genuinum haberet sensum, sed omnia oppleta essent metaphoris & allegoriis, quibus nihil nisi mineralia designaretur. Nimirum " similes sunt suis labris lactucae ", ut ille de asino spinas & carduos comedente, pronunciabat. Gaudeant his ferculis Paracelsitae, Noster discipulus ne hilum quidem in iis elaborabit; nisi quid exempli caussa interdum in medium producendum fuerit. Si quis conferat Dornaei & Dornheuseri ( qui spinosam domum seu officinam sonat ) onomastica & interpretationes, & utrumque postea adhibeat ad Paracelsi lectionem, is discordes potius tres illos conuiuas & multum diuersa uario palato poscentes, quam consentientes inuenient. Et quid mirum cum Seuerinus Danus istam inconstantiam & caliginem sermonis in ipso deprehendat, uituperetque Paracelso? Eius asseclae cum adhuc in admiratione essent; magistri sensa callere, prae se ferebant: Itaque quiduis quouis modo elaboratum titulo ornabant Paracelsico, Sed ipse magister ornat eos ex merito, dum nebulones & impostores uocat. Quidam obscuritates obscuritatibus augebant, & repudiatam a Paracelso uetustam disciplinam nouis polluebant commentis, quasi consuere uellent Alchymiae literam ex uetustis pannis, Paracelsi ueteramentis, & a se recens contortis corrasisque undecunque funiculis, & artis esset deliramenta consarcinare, & anicularum febricitantium somnia autoritate donare. " Quid ni uero, " inquiunt, " istudi Uocabula, ut nummi ualent usu, & licitum putat Horatius Graeco fonte modice detorquere, Latinamque linguam ditare. Proprium id est mysticae disciplinae, in qua omni lingua, omnis rei mundanae nomenclatura magisterium lapidis, eiusque partes appellantur; idque fieri consultum est diuinitati scientiae, ut non prostituatur indignis. " Enimuero, inquam, satis Ebi cauit ille lapis, ne uos ad notitiam eius perueneritis. Itaque cum nihil sciatis, uideri uero uelitis scire, monstra excogitatis, quibus rancorem inscitiae uestrae dissimulatis, & laruam uultui obducitis. Satis ditata suis uocibus phrasibusque est Alchymia. Non eget locupletatione ex barbarie. Et si egeret, uestram tamen operam non desiderabat, qui in ea nec alpha estis, nec omega. Non quod artificibus licet, cuilibet concessum est carbonario ministro & tenebrioni. An uero unquam ulla lingua & disciplina sic aucta est uocibus, ut usitatarum notarumque literis & syllabis monstrosissime transpositis & confusis, lingua uix inueniret, quomodo etiam millies, titubando, Balbutiendoque enunciaret? Quae scientia tanta unquam laborauit temeritate, ut uno eodemque sono prolato non diuersorum seculorum homines, sed unius eiusdemque temporis, non peregrini; sed artem ipsam prae se ferentes mille res diuersissimas cogerentur diuinare? Quae ista disciplina est, ubi ne exercitatissimus quidem artifex loquentem artificem, uti uideri haberique satagit, intelligit? Ad eoruos igitur & Cynosarges cum ista uestra Paracelsia. Characteres, & notas quod attinet, bono consilio hae a posterioribus Chymicis probis sunt auctae, cum aliquas ex uetustate accepissent. Ne enim fraudaretur praemio laboris sui discipulus, & memoriae consuleretur, tabulis consignandae res & operationes, totusque mutationum inter laborandum processus fuerunt. Atqui illae expositae sunt furtis, & periculis aliis. Ne itaque cum in manus non initiatorum & fraudibus inhiantium incidissent, prostitueretur artificium, commenti sunt characteres, eosque in illa disciplina ita familiares, ut hieroglyphiae Aegyptiae instar sacerdotem suum statim intelligeret aedituus, & magistrum discipulus saltem prolato signo. Pingebantur olim, Inscribebanturque templa & pyramides figuris animalium, uti Lucanus ait ( " Sculptaque seruabant magicas animalia linguas " ) & multis docet Horus Apollo. Haec postea ceperunt enunciari. Itaque in Hebraeorum sententiis adhuc legimus uestigia istius disciplinae; Et in Astronomia extant tam Characteres, quam uerba. Chymici olim pingentes caput corui, caudam draconis, leonem uiridem & similia, posterius etiam in uoces eruperunt, & pictutarum nom ina allegorica parabolicaque rebus accommodarunt, in multis etiam symbolicos Characteres retinuerunt. Itaque nihil hodie est usitatius, quam pro septem metallis, hoc est, hydrargyro, image1 auro argento, aere, ferro, plumbo nigro, plumbo candido, nominare planetas, Mercurium, Solem, Lunam, Uenerem, Martem, Saturnum, louem; signare uero more astrologorum, ◉, ◉, ◉, ◉, ◉, ◉, ◉. ◉ Saturnus ◉ uel ◉. quas notas omnes in hieroglyphicum signum coniecerunt neoterici, quod sic pingunt ex hoc: Iupiter ◉ Mercurius uel ◉ ◉ uel ◉ Mars ◉ Uenus ◉ Luna ◉ ◉ Sol. Ex hoc signo, quia eo comprehenditur numerus metallorum & subiectum scientiae mysticae, ( est mirum Genus Entis, quod sex constat Elementis, scilicet signo Solis, Lunae, Ueneris, Martis, Saturni, Iouis, quae metalla ex Mercurio oriuntur tanquam communi subiecto diuersimode informato ) eruditiores uolunt extrui debere caeteros quoque characteres, ut sic nullum figmentum sit temerarium sed omne secum pariet aliquod singulare artis praeceptum, possitque admonere discipulum fideliter, in qua re aliquantum desudauit Iohannes Dee Londinas, qui inde explicat crucis figuram, qua plarique masculum principium metallorum; quod sulphur uocant: designant & ita pingunt: ◉ Imo ex illo ipso dependet etiam schematismus duodecim signorum coelestium, quae uulgo has habent notas. ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ In quibus notis quae leoni tribuitur, etiam caudam & caput Draconis, de quo multa sunt Chymieorum praecepta, insinuat. Insuper, quia numeris quoque Pythagorae modo eadem ars expediri solet monstrat in illa unione hieroglyphica Indicos hos characteres. I. 2. 3. 4. ( uel ◉ ) 5. 6. 7. 8. 9. 10. Nec temerarius est punctus in medio circuli; sed signat ab unitate, quae est principium numerorum rerumque numeratarum progressum, & ad eandem recessum. Si ab hoc puncto lineas duxeris ad brachia crucis sub circulo, triangulum efformabis: Et a punctis intersectionis solis & lunae ad eadem, quadratum describes, ut intelligas ex hac ipsa figura explicari posse etiam circuli quadraturam Chymicam, de qua est apud Rosarium philosophum, una cum triangulo, quae duo tandem obliterantur uicissim, inque circulum concedunt: Et ideo hae delineationes non exprimuntur in figura. Apud Londinatem inuenies etiam hieroglyphiam oui physiei & mundi figuram ελικοειδη decem sphaerarum ambitu continuatam. Itaque quod philosophi de ouo in suo magisterio habent, quodque in simaragdina tabola Hermes de exemplo mundano, id item repraesentatum est illa hieroglyphia. Typus circuli solaris admonet tyronem etiam famosissimae solis mensae seu disci apud Aethyopas Gymnosophistas, cuius uidendi amore adeo flagrauit Apollonius, ut non quiesceret, quin per multas Orientis, Austrique regiones eo perueniret, sicut & in India Hiarcham de Tantali fonte bibentem, & ex solio aureo docentem inuisserat, quae narrationes item in artem lapidis mysticam sunt inuectae. De Graeci Hebraicique alphaberi notis ex illa figura demonstrandis non est ut faciamus uerba. Expediuit hoc quoque Londines. Id scire conuenit artifices studuisse, ut signa materiarum & operationum artis suae cum istis fontibus conuenirent, neque sine ratione monstrose & temere confictae apparerent quomodo insanite paracelsici solent. Et ipse quoque magister, qui cum in arcano lapidis philosophici, occultare materiam, quae est mercurius per sublimationem mechanica arte factus, uellet, ex obtusa phantasia, deliroque raptu has leuit lineas Quae sunt crux & tormentum officinae Paracelsicae, cum ex erudita antiquitate facile inuenisset hieroglyphiam & in unione mystica uidere potuisset talem notam. ◉ uel ◉ uel ◉ uel ◉ uel ◉ ◉ Quidam tamen etiam usurpant signum capitis draconis ◉, cui apponunt aliquando figuram mercurii ◉ ◉. Nam posterior nota etiam sublimationis character est, quam phanatici sic pingentes ◉ accommodarunt cineribus, & aquae uitae. Porro ex illa monade etiam haec dependent ◉ dies ◉ nox: ◉ minium ex plumbo. ◉ limatura ferri, ◉ limatura chalybis. ◉ Crocus martis ( aliqui etiam sic pingunt ◉ uel ◉ fors cum sulphure factum designantes ◉ aerugo; ◉ atramentum ( quae nota efformatur etiam aliter ut: ◉, ◉ ) ◉ halonitrum: ◉ alumen: ◉ acetum. ◉ Sal ( uel ◉ ◉ ) O antimonium ( alias ◉ ◉ ◉ ) ammoniacus ( uel ◉ ) ◉ oleum subtile correctum ( aliqui silici combusto seu calcinato tribuunt. ) Hinc ◉ oleum uitrioli. ◉ hydrargyrus praecipitatus. ◉ cinabaris. ◉ flos aeris: ◉ cerussa. ◉ ignis. ◉ aqua. ◉ sulphur ( uel ◉ ◉ uel ◉ nam uarie pingitur, ut & crucis signo ) sed magna est uarietas, & in plaerisque aliis dominatur non sapientis uetustatis imitatio, sed arbitrium, ut fere cum uersaris in scriptis recentium, cogaris diuinare, & ex praesente narratione, scopoque colligere, quid sibi uelint. Hac nota ◉ acetum stillatitium ex uino interdum significari inuenies: hac ( cinerem fecum uini. ] modo tartarum, modo stibium ostendit. Sali petraeo tribuuntur & hae ◉ ◉ ◉ & c. uiride aeris ◉. Sed nolo molestus esse & typographo & lectori. Repraesentauit nonnullas in onomastico suo a χαααuos: ex quibus sunt ◉ calx uiua: ◉ ◉ orichalcum, ◉ sal alcali. ◉ Galmia ◉ aes rustum: ◉ Lazurium. ◉ minium ◉ lac recens. ◉ atramentum album. ◉ sal crystallinus ex plumbo: & sal alabroth. ◉ uitrum. ◉ arsenicum ◉ Thutia sublimata. ◉ alumen catinum ◉ magnesia ◉ aque fortis ◉ auripigmentum citrinum uel sandaraca, quam rubrum sulphur uocant. Uide ibi plura: Solent autem etiam nonnulli, non quidem καθ ' ολου in uniuerso sermone, sed loco istorum characterum pecullaribus literarum picturis uti, quibus uocabula nonnulla rerum arcanarum, quasque nolunt ab alienis intelligi sigillatim exarant. Huius gratia arcana quaedam alphabeta, inuenerunt, quorum quae ingeniosiora sunt, non abludunt a monadis hieroglyphicae partibus essentialibus, & ακτυπωσιν conuenientem habent. Tale primum est, quod literarum loco pingit exhibetque signorum coelestium & planetarum aspectuumque inuerso ordine characteres in hunc modum. ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ quae teutonum more sunt A. b. e. d. e. f. g. h. i. k. l. m. n. o. p. q. t. s. t. u. w. x. y. z. Scriptura ergo haec: ◉ sublima, solue, coagula cum suis cohobiis; iubet mercurium sublimatum antimonio iungere, sublimare & coetera peragere ut latina uerba imperant, ut fiat mercurius uitae Paracelsi. Aliud alphabetum. ◉ ◉ Item Germanicis accommodandum Aliud Uide lib. 3. ◉ ◉ ◉ Epist. Chym. 45. a. b. c. d. e. f. g. h. i. k. l. m. n.o. p. q. I. s. t. u. u. x. y. sc. ( pro Z ) Huiusmodi alphabeta magnam cognationem habent cum arabicis & armenicis literis. Has Christ. Hamerus sic depingi curauit: Alphabetum Armenicum. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. Io. Ii. 12. 13. 14. 15. I6. 17. 18. 19. 20. 21. ◉ Aa. bp. gc. dt. e. ie. z. ae. ie. z. aee. ie. th. gzx. i. l. hh. dh. tzzz. c g k q. h. ssx. gl. l. igh. m. ii. ayp. bye. giem. da. iech. za. ae. iet. tho. ge. ze. x. ini. luen. hhe. dha. tza. chien. kien, ho. ssa. xa. glal. gal. ie. hic. miem. i. 22. 23. 24. 25. 26. 27. 28. 29. 30. 3I. 32. 33. 34. 35. 36. 37. 38. 39. ◉ n. ssc. o. sc. p b. se. ch q z. rh rr. s. u. t. d. r. zt zz. y. p.ps. ch. eu. ph. o. nu. scha. uua. secha. pe. zhe. rha. se. uiech. uien. uieph. tuen. re. zzo. yun. phyun. piur. psiur. che ien. phe. aypyun. ◉ Christopheros Hameros Phrancos. Inuenimus qui etiam sequentibus sua occultarent Elementis. Ita enim has literas repraesentant. A. b. c. d. e. f. g. h. i. k. l. m. n. o. p. q. r. s. t. u. w. z. ◉ Hae notae facile reuocari possunt ad monada, tanquam ad fundamentum commune, quod in arte methodica constans esse necesse est. Aliqui linguae mysticae characteres ex Hebraici alphabeti Chaldaicique petunt, ad quorum imitationem Pantheus, in sua uoarchadumia duos expressit modos, ex quibus posterior sic: ◉ id est. a. b. c. d. e. f. g. h. i. k. l. m. n. o. p. q. I. s. t. u. x. y. 2. ch. ph. th. Ex talibus alphabetis nonnulli initiales rerum literas pro earum notis hieroglyphicis habent, praesertim Chaldaice, Hebraiceue, enunciatarum. Nonnulli ex Cabala transferunt mirifica signa, & astrologi cas figuras, de quibus amplius disserere superuacuum est, maxime cum nihil tam inepte pingi queat, quin ex Geometria aliquis color ei induci possit, & ad aliquam figuram inter linguarum elementa reduci. In praesens Chymicam monadem cur deseramus, nulla nobis apparet caussa. Itaque etiam non displicet nobis eorum industria, qui characteres essentiarum ex integris aliqua nota hieroglyphica insignitis, ita effingunt, ut pateat liquido, modo quis gnarus sit, scriptionis primae, esse quid artificialiter ex illis productum, sicuti indices mercurii sublimati & praecipitati docent. Ita si quis uellet martis crocum, indeque extractum florem designare, hanc efformare posset effigiem ◉, ut crocum magistralem indicaret; ut florem, hanc: ◉, uel ◉. Cerussa plumbi in magisterio ex Saturni charactere deberet exculpi, nempe ◉ ut puncta calcinationem insinuarent. Flos sic: ◉. Dorneiserus male obseruauit fundamentum, cum eam pinxit ◉. Si omnino Zeta litera ternarii specie Indica expressa cerussam signare debuit adiecta nota tamen nullius est artis. Album hispanicum quia ex plumbo candido per corrosionem & reuerberatoriam calcinationem conficitur, suae materiae signum iure sibi uendicat, & ex forma sua pingi potest 2. Aerugo male sic &: potius ita. Ex uenere enim est & eius uitriolum continet; & corrosionis indicem desiderat. Lithargyrum uulgus aliquo modo expressit ex Saturni charactere ◉ uel ◉, quasi inuersus, mutatusque sit Saturnus. Non recte ltaque accommodatur ad stibium. Istis uero inuersionibus possumus uti in liquoribus calcium designandis, adiecta aquae nota; ut liquor plumbi sic scribetur ◉ ut intelligamus ealcinatum Saturnum diffluxisse deliquio in aquam: sed aliter oleum nempe in hunc modum ◉. Ex liquore enim fit per inclinationem. Caetera qui sunt ingeniosi, facile ex horum exemplo comminiscentur. Alio principio utuntur hi, qui initiales rei literas adaptant signisicandae essentiae aut magisterio, uel horum initialem figurae adiiciunt: ut ◉ pro coagulare: ◉ pro figere ◉ calx uitrioli ◉ destillare: ◉ sublimare. Quidam pingunt res unde ducta metaphora est, uel conceptaculum uulgo usitatum ut: ◉ caput mortuum: ◉ pro aqua uitae: aut coniiciunt literas in schema, quod tamen felicius praestant Ebraei, Chaldaei, Indi etc. ut ◉ Spiritus uini, quasi scripsissent grantewein. Huc faciunt abbreuiaturae librariorum. Et tantum quidem de his. Cap. Uii. De uasis muniendis, sarciendis, obstruendis. Poteramus sua suis instrumentis uasisque adiicere munimenta ferrumina, opercula & reliqua. Ad cap. 3. lib. 2 Alchymiae. Sed quia artifices specialium instrumentorum uarsetate, singularitateque partim pro arbitratu luxuriant, & non raro ingenium notitiamque & proprietatem hoc modo ostentant: partim circumstantiarum ratio iniungit illis necessitatem quandam, ut cogantur uel ex tempore nonnihil inuenire, in quo magisterium perficiant: aliqui uero etiam in multitudine uasorum artem non collocent; imo soleant corrumpere destruereque in momenta, diesque suos ex aedificatos furnulos & ex oculis remouere organa, ut uix uestigium artificis in loco elaborationis liceat tibi deprehendere: consultuis iudicauimus, in unum caput coniicere, quae de ista re inuenirentur in commentariis, qui ad manum fuerunt, quaeque nos nostto quoque iudicio, & usu comprobauimus. Inde sumat sibi quilibet, quod commodum erit. Ualeat hic quoque illud σαφεστερον και αμαθεστερον. Qui de luto audire non uult, exeat ex hoc sacrario. Quedam instrumenta uasaque oportet ichneumonia quadam arte, aut salamandria contra uim ignium, spirituumque uiolentiam luto communire, & ueluti lorica induere, & incrustrare, quod etiam contra externas iniurias collisionum facit, quin in materiae in magnis ignibus imbecillitate, fuga, colliquatione, saepe numero tota spes in crusta loricaque externa est, tametsi metallorum excoctores experiantur ferrea aereaque organa facile uim ignium eludere luti praesidio, ut in nasis follium cernere est, eorumque capsulis. Luto Chymicus illinit, uel a tyrone illini curat uasa uitrea, cucurbitas, phialas, ampullas conceptorias, non circa fundos tantum; sed & colla, brachia, nasos, si ignis uis maior est adbibenda, ut in reuerberio, calcinationibus destillationibus ualidis, caementationibus & huiusmodi aliis. Neque enim luto opus est in lento, cineritio, aut balneo leniore, quanquam nec in feruidis facile soleamus uti hac materia, nisi Gypsi instar, ab aquis sit tuta. Saepe magister circumspectus nudum uas usurpat, quod non auderet tentare imperitus. Scire nimirum conuenit uulcani morem, & nihil praecipitanter facere. Luto incrustamus nonnunquam & scutellas, conchasque fundotenus in quibus super prunis aliquid soluimus, coagulamus, aut exiccamus coloramusue. Uasa terrea nisi humorem transmittant, sintque ex argilla debili, aut non satis cocta firmataque figulimanu, eodem, armamus, solidamusque studio. Quocirca tum fornaces, tum catinos intus forisque, proutnecessitas operis requirit inducimus. Idem euenit & ferreis ignem ualidiorem passuris. Facile enim calcinatur ferrum, atque etiam a spiritibus fortibus fumorum debilitatur. Sic fornaculae ferreae incrustantur; pixides caementatoriae, canales, opercula; imo & lacunaria trabeculaeque & podiae eius materiae, Nonnunquam cochlearia, trullasque fusorias, & forcipes, oblinimus intus forisque. Sed satis est preceptorum, si quis scit haec ad materiae imbecillitatem, igniumque seu diuturnitatem seu uehementiam, & externas iniurias ex antiperistasi, collisionibus & c. Item commodiorem tractationem esse referenda, si modo uolumus & bene uti uasis, & diu, ne res familiaris aliquid accipiat detrimenti, quanquam aliqua secundo in usum uenire nequeant. Lutum itaque Chymicum est massa pastaue seruilis mollicie tractabili, ad instrumenta Alchymistica contra iniurias munienda, ut durare ad finem operum queant, idque potissimum ex luto natiuo argillaue constat, & arcere cohibereque potest tum intus contentorum spirituum uiolentiam, tum externorum incursum. Praeparandum arte est, secernendumque a sabulo & lapillis, caeterisque, quae in natura sunt confusa, nisi supetat inde sat purum. Si quoque siccius iusto, ( nam interdum durum foditur, uel etiam instituto artificis arefit, tunditur, secernitur, traiiciturque per lintea ut puluis euadat subtilissimus ) diluendum humore competente est, hoc est, muria, urina, alioue salso, si ualidis ignibus inferendum est; alias & aqua pluuia, fluminea, fontana, glutinosa, liquore ouorum, uernice & similibus. Quo pinguius est, eo plus addendum glareae elutae, uel puluerati silicis, uel arenae. Ita usurpatur simplex, uel compositum. Utriusque exempla, & uarietatem exhibuimus in Alchymia, Sapientiae ornatur titulo, quia philosophorum, qui sunt sapientiae studiosi, instituto seruit; Lutum sapientiae uel magistrale. uel quia artis sapientissimae sapienter usurpandum est instrumentum, & his, qui ad sapientiam in rebus naturae abstrusam aspirant, ministrat. Potest & lutum Hermetis appellari, & Chymicum, uti solet foecunda esse industria in honorariis titulis excogitandis. Tale lutum sapientiae aliqui artifices ad fornaces uasaque, illas quidem tam extruendas, quam muniendas, haec loricanda, generale proponunt hoc, quod fit ex duabus partibus argillae madefactae & tertia fimi equini, quam tamen augent, si deprehendunt fissuras agere & rimis fathiscere. Miscent probe & aequaliter, subiguntque fustibus ferreis, cultris scindunt, aliena separant, ut omnino fiat homogeneum. Nimium fimi non est addendum, ne combustioni facili sit obnoxium; sed artificioso Stochasmo coniiciunt ex argillae pinguedine, quantum requiratur fimi, minuuntque hoc, si illa unguine luxuriat: sin pauper est, augent quantitatem. Contenti hoc poteramus esse ad fornaces & uasa. Non enim in multitudine ars consistit. Sed melius peius docent circumstantiae. Si luto fornacario adieceris squamas ferri in puluerem redactas ualidae fiunt fornaces. In igni duraturo luto additur aqua salsa, fimusque iungitur tomento. " Elige argillam figulinam quae in igne candescit aut coerulea euadit. Huic iunge squamam ferri, lapidem molarem, uel lateres & salem ": Fit mistura ad catinos & ollas, fornacesque. Mica quoque sola adiicitur argillae ad ollas; uel lutum & silex ustus lotusque subiguntur lixiuio. Ex Talco trito, cerussa sale communi & albuminum aqua ( nam discutiendum est ouorum album & in aquam resoluendum ) fit lutum ad ignes ualidos, eodem pertinet & haec mistura: " Argillae optimae pars una; fimi equini repurgati partes duae: pulueris e lateribus parum, nonnihil item squamarum ferri, calcis uiuae, gypsi itidem comminutorum: " contemperentur cum aqua admodum salsa. Fiat pasta ad armandas in reuerberio ( ubi aquae fortes fiunt ) cucurbitas similiaque uasa. Nonnulli tali loricae praemittunt pannum muria forti delibutum & resiccatum, posteaque inductum ouorum albo, & arefactum denuo. Hunc cum adaptarunt uasi, imponunt lutum, resiccantque. Uel lutum quo utuntur fabri aerarii fusorii, qui orichalcum tractant siccum, excussumque misce cum pilis & dimidio capitis mortui ex aquis fortibus. Tenuiter hoc uitris illinitur. uel: " minii factitii, cinabaris natiui, uitri pares subiguntur cum uernice, & per splenia inducuntur rimis, iuncturis, atque etiam uitris integris ne dissiliant in igni ". Aliud ad uasa aquarum spirituumque fortium, & partes acesiae iungendas: " Luti lotione repurgati & ad solem resiccati partes decem: cineris eluti duae: fimi equini praeparati ( coctione & despumatione ) tres, batiturae ferri una: pilorum bubulorum excussorum duae: misceantur & cum sanguine bubulo, uel ouillo subigantur, idque recente & calido adhuc, si fieri potest baculo ferreo probe tundendo uerberandoque ". Interdum nonnihil pulueris ex uitro ueneto ingeritur, sed id paucum esto. Ad uitra destillatoria, " argillae praeparatae adde farinam ex caluariis animalium, ferri scobem, uitrum, salem, & caerussam. " Sed in igni sicco id erit usurpandum. Ad fornaces ferreas inducendas: " Cape luti argillacei tres libras, orbium uitreorum, scobis ferreae per cribrum excussae, sauguinis taurini an. lib. ß. Farinae secaliceae manipulos duos: fuliginis pineae tantundem, fuliginis caminariae concretae quartam unam: paleae ex stipula lini, dum frangitur, & pilorum quantum satis. Subige cum ferreo conto, secundum artem adiecta aqua pluuia, aut fluuiatili. " Lazarus Erkerus ad fornaculam ita parat lutum. Argillae bene subactae immisceatur tomentum laneum, uel fimus equinus: Item sanguis taurinus, squama ferri & sal communis. Hac mistura postquam incrustatae sunt fornacule ferreae, & resiccatae, illinatur, quod constat " puluere uitri ueneti, cinere ossium, paucoque luto aqua resoluto. " Tandem leni igni inarescant, & fornacula incensa peruratur. Fit gluten ferreum etiam simplicius ex " ferri squama, sanguine tauri, fuligine caminaria, sale & urina. " Hoc conueniebat & tabulis fornacum ferrearum iungendis, quae alias non admittunt quodhibet glutinum. Id ipsum utile est etiam ad rimas, de quibus infra. Spissamentum ad solidanda uasa porosa sit ex " cerussa & minio, oleo lini mistis. uel R. boli armeni, creta albae, an. lib. ß: squamae ferri ◉ iii. argillae bonae lib. ii. saxi murarii rubri, calcis uiuae an. lib. ß. fimi equini praeparati, uel pilorum ex corio bubulo q. u. subige cum oui candido. Fit & ex luto exiccato, sanguine draconis, tomento, bolo armeno, argilla, calce uiua, albumine, sanguine bubulo uel ouillo, mistura eiusdem usus. " Hoc in genere monent artifices, ut uasa in igni duratura saepius aqua salsa perliniantur. Uitreae arenae & si milia quae ualido aestu colliquescunt, tunc maxime conueniunt, cum quarto gradu reuerberii diu utimur. Ita enim illa mistura in se firmatur, solidaturque, ut pro uase esse queat, quo pacto compertum habemus lateres ex fusili arena, & catillos uitrescere ignium uehementia. Alembici non facile liniuntur, nisi in aquarum fortium & spirituum destillatione, ut sint tutiores ab allapsu aeris frigidi. Conceptacula similium operum collo fundoque tenus crasso inducuntur luto, in qua re artis est sphaeram sphaerae super a ddere, & non simul impingere loricam totam, sed ordine. Quia uero non tantum conceptacula rerum, sed & furni fornacesque fathiscunt uario incursu seu qualitatum aduersarum, seu atterentium, seu rumpentium colliquantiumque flammarum, aut spirituum uiolentia seu humorum acrimonia: ad rimas sarciendas obstruendasque & cautus ingeniosusque debet esse artifex, & satis in omne momentum instructus. Sarciuntur autem fissurae uel remisso opere & frigefactis uasis, id quod non raro res ipsa docet, cum uasa sunt intus recondita: uel etiam statim, ut in extantibus fornacum partibus, alembicis, collis cucurbitarum, ampullis excipientibus & similibus. Dedimus & huius operis materiam in Alchymia. Sed ut uno non apparente artifex ex farragine petere possit supplementum, haec adiicimus. Fornacum rimae fissuraeque ( nam eadem ars est in obstruendis rimis, per quas colla uasorum prominent, & rupturis ) farciuntur stuppa, uel pannis, & postea inducuntur pulte ex luto, cinere, calce. Loco huius intruditur lutum fornacarium, quo & constituuntur furni: aut quo facturae catinorum restituuntur, quale fit " ex calce uiua, acte, caseo " ad modum malthae, quod si rubeum affectas, adiicitur farina laterum, aut bolus aut rubrica: si atrum, fuligo e caminis: si gryseum, cinis perfectus. In ampullis uitreis aliqua ruptis ingeniosior reparationis ratio est, quae tamen in nonnullis materiis potest esse communis cum fictilibus, lapideis, metallicis, prout iudicabit artifex exigere praesentem necessitatem, & materiarum conditionem. Ad fissuras ergo praeter posita in Alchymia, haec conferunt: uasa metallica alicubi perfracta ruptaue extra opus suuntur ferruminanturue ea arte, quae exponitur in magisteriis iungendorum. Pro uitreis gluten fit ex ichthyocolla & aqua ardente. Uel: Gummi arabici aut mastiche trita soluitur aqua ardente: solutio incenditur, statimque absque mora fracturae illinitur, ne duratio anteuertat. Uel si caloris uis tale linimentumm non patitur, uernicem liquidum pone super fissuram, & asperge calcem uiuam recentem, cumque nonnihil resiccata fuerit, insemina aliam, idque ter quaterue ad uoti summam & rei necessitatem repete. Deinde si uas extra opus caloremque est, candelam ardentem ab extremo uno admoue, & circumducito ad alterum, donec duricia placeat, sitque satis iuncta & solidata rima. Uel: " Cape minii partem unam, calcis uiuae dimidiam, pollinis uolatici ex molis parum, commisce contemperaque cum ouorum exc albumine liquore. Illine linteo, & appone industrie, sineque arefieri quantu decet. " In aqua etiam uetustissimus uernix pro glutine est. Miscent & calcem, mastichen ouorumque liquorem: uel uernicem, minium farinamque uitri contemperata inducunt panno Xylino imponuntque fissurae. Cum induruit, addunt lutum albo ouorum subactum: uel componito cretae, " pollinis molendinorum, uitri an. ◉ ii. farinae laterum ◉. i. oui albi discussi, qui. s. fiat Emplastrum, ad uitra fracta. " Nonnulli generalem maltham ad aquas & ignes conficiunt ex uernice ( scriniariorum intelligimus ) & cinabari. Fit & uitrarium gluten tenax, quod non transmittit aquas ex farina uitraria, gypso, pauca calce, uernice & ouorum discusso albo. Sinitur autem paulatim siccati triduo aut circiter. Sicubi tamen momentaneus uel extemporaneus huius usus requiritur, possumus candelam admouere, ut supra. Ut firmius haereant eiusmodi ferrumina, orae rimarum exasperandae sunt, radendaeque. Tale fit quoque ex uernice liquidiore calcem & cerussa in labide nonnihil calente contritis contemperatisque. Ad lapidea terreaque, quin & ad uitrea hoc confert: " Casei decocto calx miscetur, & adaptatur: uel pix citrina & farina laterum, quae mistura aquas coercet: " uel " minii unciam, pollinis ex uitro Ueneto semunciam, farinae lateritiae didrachmum, super leni calore subige, & adde uernicis stillantis unciam. " Potes tamen pro arbitratu liquidiorem misturam reddere, aut crassiorem. Huius loci sunt & lapidum ferrumina, quas Lithocollas dicunt, qualis est illa Pliniana ex gleba calcis recentis, quae restinguitur uino: Plin. lib. 36. cap. 24. mox tunditur cum adipe suillo & ficu, duplici linamento. Fit res durissima & tenacissima. Dioscorides parari similem iubebat ex lapide Pario, marmore & glutine taurino. Lib. 5. cap. 121 De glutine ex oui albo & calce lege Plin. lib. 29. cap. 3. Alii capiunt farinam ex lateribus, resinam terebinthinam ( uel picem ) & calcem. Cardan. 73 subt. Fit maltha perpetua ad partes diuersorum marmorum iungendas ex calce & suillo adipe uel pice aut oui candido. Alii capiunt " resinae sulphuris, an. lib. i. pul. saximurarii, cerussa an. ◉. uiii. collique facta in massam coeant. Huiusmodi sunt & haec: " Farina laterum pars una: pollinis e uitro pars tertia: dimidia quarta fomitis tusi: olei, resinae, tomenti singulorum quantum necesse est "; sed caue tomentum sit nimium. Calide hoc inducendum est lapidibus. Aliud. " Scobis ferreae elimatae: pulueris uitri Ueneti singulorum pars una: Lateris triti, stibii singulae dimidiae. Cerae Terebinthinae, mellis, sulphuris, itidem mediae singulae confundantur in olla super prunis, & commisceantur spatha, uel tudicula. Misturam effunde super lapidem madentem, uel asserem politum, seu abacum ligneum. Subige manibus quam optime. Iungere fracta saxa lapideaue uasa cum consilium est, extremitates praecalefactas coapta & iunge exacte. Lutum comminutum asperge, eumque colliquefactum est, & iam comprehendit oras, setaceo aquam frigidam inducito, ut stipetur. Si ita fractus lapis est uel uas, ut abruptae plane sint partes, potes erectam statuere inferiorem calentem, puluereque inseminato, cum liquescit calore, statim imponere, sed exacte commissis extremis, superiorem. Hoc autem solet crebro euenire in porphyriis, & fornacula terrea & c. cuius tamen fracturae etiam possunt pannis aqua salsa madefactis impleri, & oblini luto ex argilla, cinere, calce, etiam in medio opere. Uasa alioquin tam uitrea, quam terrea ad ignem aquamue restituuntur glutine, quod fit ex caseo contuso coctoque in aheno ad purum ex aqua, donec pinguedo separata sit, & eluta aqua recente. Ei miscetur glarea in farinam comminuta; puluis item uitri, & pollen frumenti cum glutine cornuum, & ferri scobe. Mistio peragitur super prunis. Quanquam autem ex dictis nonnulla etiam ad commissuras uasorum obstruendas queant adhiberi, alia tamen est harum obstruendarum ratio, cum iterum absque fractione sunt disiungendae. ( Ubi enim frangenda sunt uasa ab opere absoluto, fortasse nihil interest, modo confusio rerum contentarum, si quae in sunt tales, quas seorsim collectas uolumus, euitetur. Et sunt ipsae commissurae, non unius modi, quibusdam laxioribus, hiantioribusque existentibus, aliis arctioribus exactioribusque. Pudor autem est, tyronem ad grauiora aspirantem in his deficere, aut oscitabundum esse. Commissurae laxiores & quas moueri inter operandum nil attinet, farciuntur stuppa uel papyro madefacto ( sicubi ignis iniuria non pertingit. ) Deinde puls inducitur ex farina triticea, ouique candido: splenia quoque seu plagulae ex uesicis bubulis imponuntur, illiganturque arcte? Sed ne aqua quidem huc peruenire debet. Et caue indiscussum albumen sumas. Itaque si metus periculi est, liquor albuminum discussione factus inducitur, & calcis uiuae puluis asseminatur, aut ex superioribus gluten petitur, quod tolli radula postliminio potest. In spiritibus subtilibus fortibusque aquis conficiendis, utile est iuncturas tali linimentemunire. Nam opera luditur. " Cape luti praeparati partes duas, calcis uiuae unam. Commista subige cum oleo lini, & ex arte inducito, uel laeuoris lithargyri, & uitri an. ◉ iii. farinae triticeae lib. ß. ex oui albo fiat pasta ", quae intra & extra plagulas inducatur, & recte exiccetur. Alias linteolum luto perunctum accommodatur, induciturque crusta, ne externus calor facile uim uim inferat. Caetera patent ex Alchymia. Monendus est tyro, ne cum alembici & cucurbitae iunctura ignem pati debet, eo utatur glutine, unde uapor exiens essentiae misceatur eamque corrumpat; Et hoc cauendum etiam in conceptaculis est. Mobiles commissuras, seu reclusiles ad libitum amurca aut unguine axungiaue competente ( quae odore foetoreue suo essentiam non uitiet ) aut melle, uel oleo ceraque in unguentum molle compactis, perlini notum est. Debent tamen tunc orae sibi exacte respondere, & altera in alteram inserta esse, ut sit una extremitas mascula, altera foeminea, & si fieri potest cum limbo & lacuna. Cum uas Hermetis seu pelicanum ex duobus iunctis conficere cogimur, commissurae accuratissime sunt obstruendae. Itaque eas inducunt primo luto uulcanio ex albumine & farina; postea exiccato illi imponunt aliud ex argilla tenacissimum. Arefactum obungunt cera quam irrepere cogunt ferro candente admoto, si non satis spisse solideque munita iunctura est, repetitur linimentum, ut satis sit constans. Obturatio foraminum, & orificiorum, tubulorumque & similium plaerumque peculiares habet obices, ualuas, ostiola, conos, opercula, lamellas & similia, in quibus tamen ne iunctura compagesque hians traiiciat essentias, & ad fugam aperiat uiam, aut etiam spiritus, quos retineri par est, transmittat, ex antecedente elasse petuntur ferrumina. In ampullis arcanorum seruandorum etiam peculiares concinnantur cerae, quas obturatorias, & signacula uocant, quarum exempla in arte produximus. Istis addi & hae formulae possunt. " Farinae partes duae: salis, cineris excussi singulae, contemperentur cum liquore ouorum in pastam. " Haec obstruere etiam foramina in opere uulcanio potest. Sed ampullis essentiarum adapta lamellam uitream orificio adaequatam, & alline iuncturis hanc pulticulam, quae constat " Borace, farina uitri ueneti, & succino citrino aequalibus. " Haec madefacta nonnihil aqua calida sunt conterenda super Porphyrio. Deinde facta mistura cum apposita est commissurae, pruna per prunicipem admota afflatur, & colliquescens oras comprehendit. Loco lamellae Conos uitreos usurpare potes, quos nos etiam cera iunximus: interdum lacca; sed insida est haec munitio, illa colliquescente spiritusque admittente, adeo, ut etiam unguenti instar mollescat: hac hiscente. Ut firmior sit custodia, nonnulli adiiciunt lutum ex muria, cinere & argilla, sed hoc in aere humido inut ile est, & ignibus magis competit ( nos id etiam in igni fefellit fugitiuo illo omnia huiusmodi penetrante ). Tutius est cum linteo illinere florem tritici uel auenae adiecto albumine, qualem misturam uocant lutum uulcanium, licet non ausit cum uulcano congredi. " Resina glutinatoria capit resinae citrinae libram, cerae dimidiam picis rubeae, libras duas & colliquatis immiscet farinae cretaceae quadrantem. " Inepta mistura est ex cera & sulphure: & tamen officinis placet: Aliter: " picis nigrae cerae an. ◉. i. Calcis uiuae laeuoris lateritii. an. ◉. ß. misce ad calorem. " Molliunt aliqui mastichem, & apponunt; sed foramina non sint patentia nimium. Nonnulli miscent aequales cerae nouae resinae & farinae laterum, adduntque partem sextam mastichis. De signatura Hermetis infra uerba faciemus, cum de uitris agemus ubi & de dilatandis orificiis, aperiendisque & affinibus. Signaturae uero, de quibus hactenus; quomodo sint remouendae, si modo sunt tales, ut tolli queant & debeant, facile est, intellectu. Quaedam auelluntur, cultroque abraduntur aut lima & cuspidibus: quaedam molliuntur aqua calente: aliae soluuntur prunarum calore: nonnullae leui negotiouel ipsa manu dissuuntur, praesertim sicubi uesicae, uincula, panni & similia id officii peregerunt. Maior industria est, ubi ista simul sunt agglutinata. Nam chartas, membranas, pannos etc. nonnunquam luto sapientiae linimus, & geminamus pro rei necessitate. Cauendum, ne quid essentiis commisceatur aut rumpatur uitrum. Sed in hoc negotio maiorem uim habet proaeresis, prudentia, usus. Officinae uulgares negligentissime seruantes aquas, olea, caeteraque studiose munsenda, non quod utile est sequuntur, sed quod consuetum. Itaque & monentes meliora, laterem lauamus. Caeterum ne quid subterfugiat futurum Chymicum, docendum & de materia laterum, catinarum, fornacularum & aliorum ex argilla terraue uasorum est, de qua nonnihil in alchymia. Pertinere hanc tractationem ad hanc disciplinam, abunde docet consensus metallurgorum, & docimastarum quas esse partes Alchymiae, tum res loquitur, dum non dubitat de iis praecipere Geberus, confiteri uero etiam apertis uerbis Erkerus. Nec alienum sit cognoscere caelaturarum fundamenta, & typorum materias. Lutum forte fit ex cotis aquariae lapidis arenarii ramentis arefactis cretis subtiliter incoctisque pice: sed non ad fusoriam. Pro typis ministrat " una pars pollinis ex lapide calcario, uel marmore, aut alabastro, tres gypsi usti, quae incorporantur glutine soluto. " In formas infunditur, ut imagines rapiat exprimatque, haec pulticula, quae habet decoctum elimati cornusaepius per colum traiectum & depuratum, postea farinam gypseam. Bilutior fit, ut per linteum calide in typum infundi queat. " Cineritium optimum conficitur ex cinere colurno per cribrum excusso, uel clauellato: cinere ossium potissimum castratorum hoedorum aut arietum: an. P. i. Osse sepiae p. media. Commista irrigantur lotio, & contemperantur ad modum, qui in catillis cinereis " ( quas copellas uocant ) " requiritur ". Massa intruditur in modiolum, & solidatur, ut est artis. Cum efficta forma catilli est, cretae farina respergitur, paulo crassius iuxta fundum. Tandem catillus resiccandus. Non rumpuntur margines, si oblinas intus forisque aqua salsa. Aliqui saebum uitulinum addunt, sunt, qui sola calce ex ossibus cruribusque arietum, hoedorum castratorum, equorum, canum, uitulorum cochlearum & c. aqua salsa subacta utuntur. Catillum autem formatum exiccatumque margine tenus oblinunt liquore, qui constat " ex aquae una, albuminis discussi duabus partibus & Gummi arabico. " Focos & testas faciunt ex cinere eluto colatoque & ubi peraruit anguste excreto, & reuerberato, iterumque eluto senis diebus indies quater mutata aqua, ut omnis acrimonia sit subtracta. Resiccatum tostumque seruant. Aiunt parum lithargyri facere, sicut calx ossium uitulinorum dicitur calcem testis demere, einis betullaceus ad argentum facere, colurnus ad aurum. Aliis catillorum materia est Rhus fullonum & cinis ossium: uel pares cineris lignorum & ossium, quae subiguntur aqua uel oui albo, catilli consperguntur puluere ossium sepiae uel mandibularum Lucii. Erkerus in sua probatoria sic praecepit: " Duas partes cineris e lignis mollibus eluti recte & resiccati, ut decet, misce cum una cineris ossium, ecactissime per cribrum angustum traiciendo. Postea confice cum cereuisia, uel aqua glutinosa, aut liquore ouorum. Da operam ne nimis humida sit massa: " Ab aqua simplici catilli facile rimas agunt & dilabuntur possunt etiam ex solo ossium cinere cum cereuisia fieri: uel ex combustis piscium spinis. Sed ibi ualidius agit ignis, hic lenius, minusque periculoso excoquitur granum. Pollen inducitur omnibus. Consule probatoriam. Catini uero triquetri & fusorii ex terra aquesgranensi, uel Ipsaea aut simili fiunt. Lapideae ampullae postulant argillam, quae ignibus saxeam acquirit duritiam; Et haec est suis locis, unde petenda, peculiaris. Alicubi enim admodum tenera est: alicubi crassior. Est ubi magnetin argillae purae miscent. Hinc solida fiunt uasa & ignium contemtricia. Figulina arenosa, nisi ualido aestu uitrescat, transmittit humores. Metallurgos uulgo commiscere paries pulueris carbonum, & luti usti, quadruplum cineris eluti cribratique, & aquam ut decet addere, notum est. Appellant gestub & eo focos instruunt, aliterque utuntur. ( Hinc illa phrasis cum rumpitur stratum luteum & cinericium fulminatorii, aut fornacum excoctoriarum das gestub stehet auff etc. ) Quomodo uasa repurgari debeant, si non monstrat usus praesensque necessitas, peragit autem labor industrius, alacris & prudens, forsan scutica magistri admonebit: Et sane leue negotium est in fornacibus, ahenis, catinis grandibus & similibus saepe in usum reuocandis. Malunt tamen aliqui extemporaneas fornaces denuo compingere, quam repurgando sarciendoque molestari: Et est id metallurgorum potissimum, qui ramenta minearum uel Medicis colligunt, uel operis interpellibus ad denuo excoquendum. Cucurbitas retortas terreas & metallicas interdum eo fine membratim componi curamus, ut post opus emundari queant. Uidimus, qui post oleum succini feces ex retorta extorqueret glandibus immissis, uaseque concusso. Sed necessitas praesens cuique subiiciet consilium. Qui fumos ex Tabaco per tubulos terreos hauriunt, caminos istos reddunt mundos ea arte, qua telas amianthinas Regum ministri. Exurunt enim sordes candefacto instrumento, si tantum ignis citra rupturam ferre potest. Si uitris a medicina acrilabes imprimitur, quam nec Echini, nec aquae facile abstulerint deterserintque; imitari factum possumus. Aliquibus tamen prodest lixiuium & aliae detersoriae humiditates. Sed cauendum, ne firmitas aliquid capiat detrimenti. Quae uasa terrea uitreaue, in quibus materia fuit, acribus ignibus sunt diutius oppugnata; taro secundos sustinent. Nihil in illis fidi est ob labefactatum humidum tenax, quo firmius cohaerebant. Ad furnos aliqui lateres crudos in circulum uel quadrum pro modo fornacis directos sectosque malunt, aliqui coctos: aliqui lapides murarios. Crudi inseruiunt ualidum ignem passuris; alias diffluunt uaporibus admissis. In genere lapidum cauendi minerales, qui sulphure, nitro, chalcantho & similibus infecti sunt. Fornaculae inseruit aliquod lutorum superiorum genus; uel argilla tenax & ignibus lapidescens, qualis est Ipsaea, Aquisgranensis, Hanouia, Aldenburgica, etc. substituunt alii farinam catinorum fractorum duplam, & argillam, elaboratam simplicem. Cap. Uiii. De aedificio & laboratorio Chymico. Ad fornacum uasorumque accedere disciplinam iam maturum erat. Sed intelligimus, extruendis reponendisque nondum inuentum esse locum, cuius ingeniosa constitutio maximum potest ad exercitium huius artis afferre momentum. Cum autem ad hoc ipsum non paruae requirantur tam industriae, quam possessionum copiae, ut quod contemplati mente sumus, uiderique uolumus solerter excogitasse, in rem perducere, usuque ipso & rationibus aliquid absoluti habere, possemus demonstratum dare, saepe nobis adiunctum Euclydem quendam & Uitruuium exoptauimus, nec raro Mecaenatem ex Chersoneso Cymbrica aut Augustum, uel Salomonem, quorum arte, praesidiisque confisi pandochaeum quoddam uranium excitare possemus & Tychonicum opus in insula Porthmidanici Huaena apud nos quoque exprimere & imitari. Sed facultate utriusque auxilii cum destituti simus, neque tamen putemus nos hanc operis partem posse saluo iure & dignitate chymica praeterire, reiectis ad artifices demonstrationibus, ad opulentos uero locupletesque exaedificatione materiali, quantum possumus in Idea delineanda elaborabimus, & quid nobis in hac re consultum uideatur, proponemus. Ut enim est apud poetam: " Saepe etiam est olitor ualde opportuna locutus. " Possuntque artifices scire de suis ingeniis etiam quasdam exotericorum plebeiorumque censuras. Ornamenta augmentaque facile est addere inuentis. Sint ergo de his soliciti, quorum cura ab aliis uacat. Liceat etiam pro locorum dispositione & adminiculorum felicitate mutare quod libet; Et aduolent Orpheo Amphioneque canentibus uel lapides uel ligna; aut etiam Solomoniae naues ab ultimis usque Indiis aurum argentumque comportent peruanum, & sumtuosissimo operi materiam praebeant amplissimam: uel tandem fructu artis professionisque suae locupletatus Chymicus ipse sibi extruat miracula rerum, studeatque etiam ambitiosissima Iudaicorum Aegyptiorum, Babyloniorumque & Romanorum opera exuperare. Nihil ista nos moramur, qui apiculas imitati, cauitates arborum stramineasque capsas non abhorremus, si desint aluearia splendoris puritatisque gemmeae. Sed ad rem. Uolumus chymicum nec pietatis exercitia intermittere, nec a caeteris uitae honesto officiis immunem furnuli, duntaxat obscuris immori; sed in societate ciuili humanitatem colere, honestaque familia professionem suam illustrare, ut in omnem uirtutem intentum habeat animum, & adminiculis consilioque patriam & sociis queat adesse. Itaque non χυμειον duntaxat seu laboratorium ei affingimus, quanquam hoc sit futurum, uti studium proprium & interius, ita etiam exercitium prae caeteris conspicuum, sed una honestae conuersationis liberalisque uitae domicilium, quod & ea comprehendat, unde ad uiuendum satis commode peti possint adminicula, eidem attribuimus. Praeter praedia itaque rustica per administros fidos matremque familias procuranda, habeat in urbe domum, uiuatque in ciuitate orthodoxae pietatis & legum correctissimarum amantissima. Perquam uellemus aream ei suppetere a caeteris aedificiis disiunctam, expositamque mundi, ut decebat, cardinibus, in qua insulam sibi iuxta studiorum finem extrueret nec sordidam, nec nimis, sumtuosam, aut exquisite ornatam, τὸ γὰρ μέσον ἄριστον. Eandem opportunam aquaeductibus, hortisque & uestibulo decenti animo effingimus. Decerninus quoque ei materiam uariam, potissimum tamen saxeam ligneamque, ut commoda construi habitatio queat. Nec opus est in hac re uerbis multis. De forma artificiosa difficilior est deliberatio. Ex magni paruique mundi figura, quam etiam complectitur superius a nobis producta monas hieroglyphica, conueniens erat, ipsum operis sui exemplar sumere, & rotundum schema, quod & in uraniburgo suo expressit Tycho, caeteris praeferre, nec opus est hanc informationem argumentis speciosioribus comprobare, & in auxilium huius necessitatis perfectionem summam, capacitatem amplissimam, dispositionem unitati sempiternae maxime affinem, orbem globumque trianguli & quadrati caeterarumque sigurarum potentiam complectentem, Solis totiusque coeli affluxum commodissimum, & similia etiam ex lapidis, cui maxime perhibentur studere Chymici, mysterio asciscere. Non contemta Platonica rotunditate & triangulis Homericam mundi catenam, & ad coelum usque extensos Atlantas minime praetereamus, & quia, uti est in symposio, initio rotundus homo factus displicuit superis, & ideo sectus postea est in longum teretemque, orbe tamen in nobilioribus partibus retento, quin perfectissimo sapienti Stolci rotundum & quadratum assignarunt: hoc in nostra ichnographia obseruatum cupimus, quod etiam Chymica uasa potissimum prae se ferunt. Electa sit itaque quatuor lateribus totidem mundi angulis obuersa area ετε¬ ρομηκης, quae seruato ambitu in medio sui praebeat spacium aedificio pentagono, orbe, triangulo, & quadrato iucunda quadam decenteque harmonia inter se conspirantibus, ita ut acumen angulorum alicubi emineat, alicubi in obtusum reducatur, aut etiam ueluti circino circumacto rotundetur. Extendatur autem in longum, & ab occasu in ortum uergat, ea arte, ut a tergo obuersus septentrio patiatur Solem tribus partibus circumactu suo potissimum incumbentem eas lumine & calore suo maxime illustrare & fouere. Ab iisdem partibus quoque plurimum ornamentorum & decoris potest aedificio accedere, si libitum fuerit Autori monumentis rerum, artificiosisque picturis ex natura rerum, & artis exercitae memoria, mysteriisque in primis petendis luxuriari. Ab ortu pateat aditus ad aedes ubi & pluuialis area, seu uestibulum subdiale, quod exornari, columnis & porticibus potest, si non destituat regia munificentia. Ab austro & occasu circumducantur horti amoeni, riuulis, piscinaque aquae uiuae irrigui, si fieri posset. Non enim minus aque ductibus studendum nobis est, quam uranopyrgi locatoribus, modo tam praesentes habeamus locorum Diuos, ut id permittant, si obsequentem se praebeat natura. Latus aquilonare si liberum sit, peruium erit fossis foricisque ad sordes aedificii deducendas; Inde disponentur rei familiaris adiumenta horrea, stabula & similia, quibus adiungi possunt seruilia nonnulla, ueluti pistoria officina, macellum, nitrariae, lotoriae & similes aediculae, quantum concedet capacitas. Ab hac item parte habitator admittere quam proxime uicinam potest, modo ab ea non opprimatur, suisque commoditatibus & luce libera perfrui negetur. Quibus autem plantis hortum serere uelit, utilitas rei familiaris, studium Chymiae, & oblectamentum liberale admonebit, ne quid dicamus de natura & dispositione loci, & facultate externa. Aream spaciumque domus in quinque partes distribuimus, tribus in longum duobus in rotundum conformatis. Singulas pedibus digitisque metiri nihil attinet. Consilium ex re praesto erit. Uerso ad introitum occasumque uultu, ex his, quae in longum patent, dextra est borealis, synistra australis, inter quas media interiacet ab ortu in occasum porrecta. Utraque illa quinis interuallis septisque discreta totidem in plano exhibet conclauia, quae suis assignauimus usibus, ita ut nos admonuit operum coniunctio & necessitas partim, partim etiam arbitrium, cui nonnihil donandum esse in rerum ordine practicae uitae experientia docet. prima statio & ueluti septum carcerque, in angulo impluuii, Septentrionali & plano a Sole illustrato destinata est fornici penuario inferiori, in quem congeri possunt quae uictui inseruiunt, talemque asseruationis locum requirunt, quanquam eo uti poterat & Chymicus ad nonnulla. Sed ei attribuimus loca uiciniora. Esto ergo haec oporotheca ex sententia Uitruuii. Spacio secundo addictum est balneum: tertio ad foricas accessus, & uia communis: quarto armarium & loculamenta uasorum Chymiae mobilium: quinto apotheca materiarum & essentiarum artis. Itaque etiam contigua est laboratorio, & lumen accipit partim a Septentrione, partim ab occasu, qua respiciunt fenestrae: Caeteris affulget dies diffuso lumine ab aquilone. Neque enim indigent multum radioso. Primae stationes tres adeuntur ab atrio inferiore, quarta accessum ostiumque habet ex Apotheca, quae ex laboratorio & adyto adiuncto patet ingressui. Armarium etiam in septentrionem reclusimus, ut iter aliquod sit in ambitum aquilonare, cuius occidentalior locus ab adyto quoque peti potest. Tractus sinister Meridiem respiciens in angulo ortus & Meridiei fornicem habet australem, ita ut Septentrionali e regione sit oppositus atrii, capite interueniente. Liberum relinquimus domino, quas res in hunc traiicere uelit. Pluribus autem inseruire fornices huiusmodi testudineato opere ex saxis firmis factos, non est obscurum. Ei cohaeret lignile, quanquam si rei copia admoneat, in alios usus transferri queat, & ligna in Septentrionale latus subdiale transcribi. Sequitur septum tertium, in adiumentum laboratorio datum. Coagulatorium enim hoc est, & Filtratorium, specie fornicis concamerati ex lapidibus constructum. Quartum spacium debetur praeparatorio, estque simul contubernium ministrorum laborantium. In hoc pulpita, prela & similia disponi ad usus necessarios possunt. Uolumus autem, ut tam praeparatorium, quam coagulatorium ab anteriore tabulato reductum sit in hemicyclum moenianum seu podium, ut radii solares toto die excipi ad opera quaedam in Sole peragenda queant, cuius rei plenior & perfectior sit administratio in aulaeo hypostego. Quintum addiximus cubiculo ministrorum eorundem. Neque enim procul abesse a laboratorio hi debent. Itaque ex praeparatorio & cubiculo tam ianuae, quam fenestrae in laboratorium tendant, ut prospici opera queant, & uigilanti oculo obseruari, si quando assidere perpetuo non est necesse. Quinque hae taberne Solis lumen a Meridie captant, prima etiam ab ortu, & postrema ab occasu. Ad primam & secundam ianua patet ab atrio: ad coagulatorium ex praeparatorio; ad hoc tam ex atrio, Comment. Alchem. Part. I. Lib. I. quam laboratorio. Cubiculum aditur ex contubernio seu praeparatorio & laboratorio. Interuallum medium in duo diremtum est spacia, quorum prius atrio inferiori debetur posterius laboratorio. Illud a fronte cochleam habet, unde & aditur, & aliquid luminis accipit, cui subministrant etiam fenestrae clathratae a cochleae latere, & foramina solaria in parte superiore. Ex hoc atrio facta piscina potest aqua distribui in uarias Officinas, potissimum autem in laboratorium, & praeparatorium, balneumque. Uellemus & sursum duci in culinam. Sed loci rerumque necessitudini erit parendum. Neque hoc tam angustis circum scriptum est limitibus, ut aliunde eius administrandi copia non sit. Potest aqua suppeditari etiam ex horto, ex area subdiali Septentrionis, & caeteris, indeque porro per riuos deduci, aut tubis canalibusque inclusa diuidi. Altera pars, eaque Occidentalis, medii tractus est χυμείον, seu laboratorium, quod in hoc tanquam recessu positum uolumus, ut adminicula a stipantibus hinc inde conclauibus accipiat. Tychorotundum id fecit & subterraneum, ueluti Uulcano sacrum, damnatumque orci manibus. Nos id Solis dignamur luce, & extruimus in media planicie rotundo quidem capite, sed corpore inde producto in longum ad figuram microcosmi, & hieroglyphiam monadicam. Illi licuit regio sumtu splendore aedium superiorum luxuriari. Nos homunciones scintillula nostra sumus contenti. Feruent in hac operae uariae. Itaque etiam adminicula desiderat plura, quae plures discursus & transitus requirunt. Peruium ergo exhibemus senis portis, ut adeatur ab atrio, praeparatorio cubiculo, apotheca, probatoria, & area subdiali ad Septentrionem. Tectum eius claudimus fornicata ex lapidibus, structura, cuius caput perforat caminus usque in tertiam aedium contignationem perductus. Ab occasu fenestris amplis lumen admittit diuiditque in operarum partes singulas. Imo & iuxta humum canali aqualiculi patet, & ab atrio supra ianuam utrinque in confinio etiam camini uersus occasum binis foraminibus, & respiraculis est transfossum, quo aeri accessus sit & fuga, queantque fumi disturbari. Ne quid compendii desit, etiam in cellam septimo ostio transmittitur. In ambitu uero capitis & laterum decem focis, furnisque Chymicis est instructum; quanquam Tycho suum laboratorium sedecim fornacibus frequentauerit stipaueritque, id, quod ei facere in totunditate capaci licuit. Nos quasdam separauimus a turba. Neque enim in uno loco peragi possunt omnia; Et sunt quaedam opera in arcanis, ad quae non admittitur, nisi perfectioni uicinior, quique industriam, fidem & laborem cum pleniore cognitione inferiorum iam probauit magistro. Nonnulla & necessitas ipsa a euaeegi seclusit cum requirant aliam loci constitutionem, aliumque aerem, quam Uulcaniae communis. Itaque & nonnihil fornicibus, aliquid cellis dandum fuit. Imo quaedam ad exotericas operas ablegauimus, & reliquimus multa metallurgis, salinatoribus, nitrariis, & ceteris. In capite laboratorii, qua in rotundum circinatur, communem instruximus focum anemium, aut follibus inflatilem, in quo uaria possunt peragi siue domestica ( τα καθ ’ αυτο ) siue seruilia. Et quia fauillis fumoque abundat, substrauimus eum camino. Solum quoque addiximus hemyclo, ut locus iustus esset plurimae supellectili, & labori circa eum. Quocirca placuit etiam folles forinsecus adaptari, ne obstarent operi. Quod si tamen capacior fuerit circulus, facile mutari follium capsa potest, & intra ambitum laboratorii recipi. Hoc focouti potest praeter caeteros etiam Docimastes, & bractearius, & qui aurificis uaria obit munera in malagmatis faciendis, separandis, confundendis; glutinandis, similiterque tractandis rebus. Ab huius foci latere Septentrionali statuimus sublimatorium: A quo proximum est descensorium: hinc balneum simplex, quod potest esse & diplomaticum: remotius collocatur cinerarium quadricatinum pro digestionibus & destillationibus. lanuae proximum in eo latere. Situm est uaporarium, item ad digerendum uel destillandum, soluendum, circulandumque sicubi alia opera uacare potest. Huic exaduersum collocata fimi capsa est circulationum & resolutionum ergo. Inde latere simistro seu australi uersus occasum extructa sunt Draconium seu destillatorium cum refrigeriis & anguinis flexibus: Postea inclinatorium reuerberii forma, aut etiam catinariae fornacis. Nam mutari pro necessitate rei hic furnus potest: Tandem claudit hoc latus Reuerberium ad caementandum, graduandum, calcinandum, fundendum & reliquasic se habet dispositio tabernarum officinarumque in planicie areae, cui praemittitur cochlea per quam aditus est tum in inferius atrium eique coniuncta conclauia, tum in medium, unde accessus est ad contubernium domesticum seu familie. Uestibulum uero subdiale clauditur foribus duplicibus, & a Septentrione Meridieque factis ianuis aditum praebet ad hortum, & ambitum botealem. Nunc terrae latebras persequamur. Opus esse alendae familiae, Oenophylacio cellisque subterraneis nemo ibit inficias. Curauimus itaque effossam tellurem a frontispicio aedium, qua respiciunt ortum & Meridiem, idque usque ad coagulatorium, ut duo fornices ei incumbant loco. Cauerna in cellam efformatur, quae ab ortu ad sinistram ianuae partem suas habet fauces & accessum. Potest parua ianua in atrium quoque duci, uel in instratum fornicem seu oporothecam, ut a penetrali quoque loco intrari queat. E regione ad Septentrionem egesta itidem tellure cryptam aperuimus, que tum utensilibus capiendis inseruire potest, tum oleribus & similibus. Utraque lacuna respiracula accipit ab ortu, & uersis lateribus illa etiam a Meridie, haec ab aquilone. Fores ad cryptam uel ex fornice Septentrionali, uel foris ab ortu patefieri posse res loquitur. Reliquus tractus ad aquilonem a suffossione liber est. Iuxta murum saltem exteriorem fossa sordibus & recrementis excipiendis instruitur, quae tamen fornicato tecto munienda est, ne foedi halitus loca eodem respicientia contaminent, & usum domicilii labefactent. Sub laboratorio aliam designauimus cryptam, in quam congerantur carbones. Sed & cauitas ista utilis est, fornacibus, a quibus inter operas igniarias solet uapor procreari, quem deriuandum sibi sedulo duxerunt etiam metalurgicae officinae, re ipsa doctae, quanto impedimento sit excoctionibus, quantumque afferat detrimentum uel ipsis focis spiraculorum talium neglectio. Solent & carbones in aere uapido durabiliores, commodioresque ignibus & contra crepitus munitiores reddi. Ad hanc cryptam descensus est ex atrio a parte aquilonari ostii Cella uero laboratorii ad Meridiem & occasum est, aditurque ex ipso laboratorio: Spiracula emissariaque aeris ad easdem collocata sunt mundi plagas. Sequitur horum Ichnographia. image2 Ichnographia, seu forma aedium spagiricarum iuxta fundamentum. A. Ostium Orientale, cui adiecta ianua parua. B. Area subdialis, quae porticibus instrui & exornari potest. C. Cochlea ad atrium inferius & medium. D. Hortus. E. Ambitus aquilonaris. F. Atrium inferius, seu uestibulum laboratorii. G. Laboratorium, χυμειον. H. Adytum cum cochlea in musaeum. I. Turricula probatorii. K. Apotheca Chymica. L. Praeparatorium & contubernium. M. Cubiculum laboratorum. N. Armamentarium, σκενοδοχειον. O. Coagulatorium. P. Lignile. Q. Fornix australis. R. Oporotheca. S. Balneum: quod ex Regula Uitruuiana obtinere debebat locum Meridionalem, & sane transferri poterat in hunc ipsum & cum lignili permutari. Sed in non necessariis noluimus scrupulosi esse. Et ornatui firmitatique aedium consultum cupiuimus, & quia a Septentrione magis est conclusum cauedium, non timendus usque adeo Boreas est, praesertim luculento foco, Scytharum more. T. Aphodeuterium. U. Crypta holerum, seu obsonodocheum. X. Cella uinaria, cuius spiracula meridionalia maxima ex parte debent esse clausa. In Septentrionem uerti debuerat; sed a Germanorum aere minus est periculi; Et non semper naturae decor obseruari potest. Habenda interdum ratio commodioris locorum dispensationis. Y. Cella laboratorii, quae recte austro obuertitur. Z. Aquagium, quod tamen in area subsidiali uel horto ab initio constructum eo deriuari potius debet, ut sit uicinum balanaeo. aa. Ostium cellae laboratorii. bb. Introitus cellae uinariae. cc. Balneum uaporis in aditu laboratorii. dd. Cineraria fornax. ee. Balneum simplex. fl. Descensorium. gg. Sublimatorium. hh. Focus communis. ii. Reuerberium. kk. Destillatio inclinatoria. Il. Destillatio Serpentina. mm. Fimi capsa. nn. Physeterium, quod tamen transferri in laboratorium potest, si id sit capacius. oo. Crypta carbonaria, quam aliqui imminentem laboratorio faciunt, ut inde deiici in officinam carbones queant. perp. Furnum Philosophorum hic collocamus, utpote in recessu secreto ab aliis officinae partibus. Est autem in eo circulo uestigium turriculae, quam adytum & penetrale nominamus, ex quo magister ascendere in musaeum potest, atque etiam posteriorem aedium partem seu cauaedium boreale adire. qq. Fornaculae locus. Est enim iste circulus officinae probatoriae designatio, ad quam intratur ex laboratorio. Fenestrae tam adyti, quam probatorii, ab occasu ponuntur. Neque enim hic sequi Uitruuianam salubritatem possumus. rr. Capsa probatoria, in qua libripendium. Transferri hoc potest in superius coenaculum pro libitu. ss. Alueoli & cupae coagulatoriae ibi possunt locari, praesertim minores. tt. Destillationis laciniariae angulus, in quo abacus statuendus cum suis uasis. uu. Preli statio. xx. Pulpita & tabulae ad praeparandum; Ibi & porphyrium ad terendum. yy. Designatio piscinae. zz. Nitrariae, aluminariae, Chalcantariae, etc. spacium. Cap. Ix. Orthographia domus Chymici. Ichnographiam quomodocunque expressimus. Minus laboriosa est orthographia & seiographia, quanquam Uitruuiana praecepta non usquequaque obseruari queant, nisi respondeat arbitrio loci natura; Et nos Germaniam nostram non aestimamus momentis Italicis. Placuit hic Tristegi contignatio, ut non solum necessitati, sed & dignitati non nihil tribueremus. A planta aedificii perducendus murus ufque ad tectum est, isque intus uel totus concamerato opere distinguendus absoluendusque absque lignis, uel uti lubet, trabibus ligneis exaedificandus, modo fornices toti sint lapidei, una cum laboratorio eiusque camino. Primus ordo conclauium ea continet, quae in ichnographia exposuimus. Eius tectum est pauimentum ordinis secundi, in quo habitationes, camere caetera que partes plaeraeque ministrant familiae. Distribuitur ex sciographia plantae in tres tractus. In Meridionalem, Orientalem, Occidentalemque ornamenta potiora sunt congesta. Ascendentibus itaque per cochleam statim occurrit atrium medium lumen a cochlea, & lateribus accipiens, idque etiam salubritatis destinatione ab ortu. De sinit hoc in laboratorii fornice. Nam id eo altitudinis eductum uolumus, ut securior sit in eo operum administratio, praesertim non raro mineralibus acribus ad manus uenientibus. Ex atrio ab utraque parte ostia aditusque ad contubernia habitaculaque caetera conspiciuntur. Primum a sinistra ad ortum occurrit coenaculum, seu triclinium hybernum in locis calidioribus. Nostrates id non curant. Ueruntamen quia partim respicit orientem, partim angulum, qui hunc meridiei coniungit temperamentum quoddam consequitur dispositio; & si paululum conuersa fuerit planta aedificii, totum coenaculum aurorae obiicietur, & tamen non nihil etiam medii solis radiis percutietur. Adiunximus ei de more obsopoeum. Neque enim regiam molimur domum, sed priuati hominis & ciuis mediocris, qua in praesens contenti sumus, donec & Reges, Imperatoresque se Chymica aede dignos arbitrati lautius magnificentiusque eam extructam curent. Culinae adhaerent contubernium, etiam paedagogii & similium usum habens. Itaque quinque stationes ordinis inferioris, clauduntur tribus medii, eo amplioribus nimirum, quo foecundior, numerosiorque est familia. Potest autem capacius contubernium facile diuidi interiecto sepimento, ut fiat cubiculum ex una parte. Ad Septentrionem e regione coenaculi cubiculum est herile, patens in auroram, & in boream una fenestra peruium, qua effundantur quae oportet. Inde sequitur Ephobeum & famulitium, ubi noctu morentur filii familias, & ministri, Ultimas occupat Musaeum cum sua camera. Quocirca hic tractus iterum quinque loculamentis septisque respondet inferiori. Quae conclauia in medio Orientis & occasus sunt, in aquilonem prospiciunt, & inde lumen adipiscuntur. Musaeum etiam occasui aestiuo patet, sicut contubernium hyberno, nisi mutata fuerit plantae dispositio. Supremus ordo proximus tecto a Meridie & ortu aulaeum seu solarium coniungit atrio luculento; Et in angulo Occidentis hyberni tablinum capit, cui opponitur cubsculum uersus aquilonem. Huic cohaeret penarium superius & ad ortum camera. Haec omnia tecto sternuntur, sub quo iterum triplici ordine herbarum, granorum aliarumque rerum capsae disponuntur, ita ut granaria pateant in ortum & Septentrionem, caeterae camerae reliquos mundi angulos respiciant. Quibus autem podiis, seu moenianis, columnis, picturis, signis uelit unumquodque elaboratum dominus aedium, & Attico, lonico, Dorico, aliarumque gentium more exornata singula, ipsius arbitrio committimus, quanquam semper inuisa fuerit ambitiosa ostentatio, & consultius sit Chymicum neglectius habitare, quam magnifice, ne ornatu luxurioso cupidas in se inuitet manus, & spe aurei uelleris periclitetur. Est autem Orthographiae huius, quantum exprimere stilo animi cogitata potuimus, fere a Meridie & ortu talis forma: ( crux ◉ ) ( crux ◉ ) A. Ianua cochleae, cui intus opponitur altera aequalis ad atrium inferius ducens. B. Fenestra cochleae obliquo situ pro ratione graduum ascensus. C. Oporothecae fenestra Orientalis. D. Cubiculi herilis fenestra ad ortum. E. Fornicis faucibus cellae impositi prospectus Orientalis, & item alter australis. F. Coenaculum hybernum, uel ut plaerumque in patria nostra solet, perpetuum familiae. G. Fenestrae rotundae, per quas illuminetur atrium medium. Si res patitur, eis ad latera turriculae clathratae subiiciantur, ut inferius. H. Camera Septentrionalis seu Xenium. I. Rotunda atrii superioris fenestra in speciem paulo decentiorem conformata, ut multo lumine atrium superius perfundat forisque aliquid ornamenti prae se ferat. K. Aulaeum cum maenianis, quod ab ortu per Meridiem in occasu hybernum usque circumduci potest, & intus atrio claudi in publico opere iunctum atrio, chorageum, uel acroaterium, & palaestram liberalium disciplinarum posset defendere. Nostro uero Chymico tali loco opus non est, nisi conuertere in usum deambulationis uelit, ibique in circuitu parietibus laqueatis adiicere picturarum ornamenta, & tabulas mundi, aut etiam signa & columnas, ut fiat locus ευστλος. Rectius illud erit curarum secessus, ornabiturque bibliotheca, & interdum etiam sustinebit usum meditatorii. Placuerit aliis mineruaeum ex una eius parte facere, ex altera Areum, ut artis Martisque pariter se potentem Chymicus quoque doceat, quanquam ciuibus alias quoque pro defensione patriae uigilandum est. Quod si usum huius conclauis ex re praesente aestimare uelimus, consultius fuerit, late patentibus fenestris murulum & podia adiicere ampla, eaque conuertere in solarium. Nam plurima sunt ad quae partim paranda, partim corrigenda Chymico opus est luculento sole eoque radiis non rara reuerberante. Hic ergo conformauerit apricationem, destillationem parabolicam, circulationem, digestionem, nonnullorum solutionem separationem, extractionem & similes operas. Ne itaque poeniteat ad eam altitudinem eduxisse aedificium, & aulaeum Soli Orienti, Meridianoque ita obuertisse, ut toto die etiam occasurus illud non deserat. Potissimum autem moeniana ibidem erecta productaque excipere radios undiquaque & cumulatim complecti possunt. Uideat ergo Chymicus, ne talem tam necessitatem, quam commoditatem in extruendo praetereat, caeterae partes aulaei nihilominus magnificentiae & dignitati ministrare poterunt. Ei ad angulum occasus apposuimus Tablinum litera S. insignitum, quanquam conclaue idem etiam aliis inseruire queat commodis. inde sequitur tectum, acutum a fronte & tergo triangulum, tribusque distinctum contignationibus litera L. notatis: Fenestrae si paulo ornatiua compactae fuerint decus quoddam adiicient Orientali culmini seu frontispicio. Ostiola opposita sunt singulis, pro quibus iuxta fastigium prominere ciconia debet, ut pondera granario destinata sursum trahiqueant. M. in latere australi ordinis inferioris prospectus Lignilis est. Si mauis, balanaeum ibidem colloca & e regione materiarium. N. Fenestra coagulatorii fornicis. O. Contubernium cum podio seu praeparatorium, quod satis illustre esse fas est. Lumen enim ad multa requiritur copiosum. Iuxta tectum huius uaporarium foramen collocetur, ut tanquam per funibulum emittantur halitus rerum quae praeparantur, teruntur, moluntur & c. nec secus fieri par est in coagulatorio. P. Fenestra cubiculi τον εργάτων. Q. Contubernium Occidentale medium. R. Culinae illuminatio. Prominet sub fenestra effusorium ad aquas deducendas. Id tegi lignea manica potest honestioris formae causa, & ne tectorium uioletur. Quod si coquina ista saliente fonticulo scaturierit, is perquam commode inde deriuabitur in subiectum coagulatorium, ex quo intrabit tubulo producto in praeparatorium; & hinc Descriptio fornaculae ferreae quadratae. ut e regione patet. image 3 Latus Meridionale & Orientale. hinc tandem in laboratorii quendam lacum. Sin autem etiam materiario substituerit balanaeum, idem aquae ductus plures praestabit utilitates tam familiae, quam spagiriae. T. Foramina & respiracula atrii inferioris. U. Cellarum spiracula. X. Ostium cryptae Orientalis. Y. Ostium Oenodochei. Z. Clathri atrii inferioris. ◉ ◉ ◉ Repraesentamus idem aedificium etiam ab aquilone & occasu opere orthographico, & distributiones Graecis notis designamus. A. Musaeum est. B. Adytum, in quo Athannor subiectum ei est posticum, ut magister transire obireque aedes queat, & si necessitas postulauerit, atria seruantem postica fallere turbam, uti Horatius monebat. T. Laboratorii fenestrae reductae in hemicyclum pro modo exedrae circinatae. Subiecta & his ianua est, eaque soli domino peruia, satisque munita, ne occasione furtis ansam praebeat. Quam ob causam firmis clathris fenestrae quoque ipsae, & exitus colluuiei debent esse obfirmata; praeterea a tergo ambitum claudat murus solitus, inque iustam proceritatem eductus, ut hoc Ergeum, in quo multa saepe preciosa arcanaque tractantur, ab insidiis & temeritate eo sit tutius, & a uulgo inaccessum. A. Probatorium est in turricula occidentali, cuius fenestrae sint biualues & subtus ianua clausilis ad intromittendum flatum. Non inconsulto probatore fenestras ostiumque ponat architectus. Nam in eo sunt momenta ignis ad fornaculam. Supra fenestram tubo in obliquum inflexo euehantur halitus & fumi, quod & ipsum ad Uulcaniam legitimis gradibus moderandam plurimum conducit. E. Fenestra Occidentalis cubiculi laborantium. Z. Fenestra contubernii medii. H. Fenestra Tablini. 6. Camera quaedam. I. Fenestrae duae apothecae, quae clathris debent esse praetensae ferreis. K. Fenestrae armamentarii seu sceuasterii, ferreis bacillis hamatis praefixae. A. Foricae collum & aphodeuteria tribus ordinibus adiuncta. M. Prospectus seu lauacri, seu lignilis, pro ut dominus aedium instruxerit. Potest adiici in superiore parte resplraculum, ad euehendos uapores, quanquam id apud nos prohibeat, aeris inclementia, nisi apponere fenestellam libuerit clausilem apertilemque pro arbitratu. N. Aquilonaris fenestra cubiculi herilis. ◉. ◉ & ◉. Cubicula familiae herilis. P. Xenium, quod si placet distingui diaeta & cubili potest. ◉. Penu superius: T. Effluxus aquarum laboratorii ferramentis fortibus muniendus. ◉. Spiracula labotatoril & foraimage4 ◉ ◉ ◉ Locus Occidentale & Septentrionale. mina ad ignium gradus moderandos necessaria. Itaque etiam ualuis uel operculis obstructariis ea oportet esse instructa, ut quantum & quando usus exigit, admittatur aura. ◉. Caminus laboratorii. ◉. Diaeta probatorii. ◉. Diaeta penetralis. ◉. Contignationum culminis ualuae. ◉. Fumibulum posterius. Sunt & duo in parte australi pro triclinio & contubernio praeparatorioque. Plura instituere est in domini aedium arbitrio. Scire uero etiam conuenit rationem hypocausti in praeparatorio, & fortasse etiam, si ita magistro uisum fuerit, coenaculi & contubernii. Potissimum enim illud ita adornatum conformatumque esse debet, ut aliquibus Chymicorum operum usibus inseruiat, cum talis sit locorum saepe numero temporumque constitutio, ut pro balneo uaporario, aut solario confugiendum ad hypocausti fornacem sit, idque etiam uitandi dispendii causa. Sane etiam plebei norunt uti his occasionibus, & ad arefacienda poma capsas rotatas subiicere pedamento; tectum uero Camera lignea amplecti ut sit tostorium, perinde, ut in salinis, foco adiuncta est tostrina. Aliqui adiiciunt sudatorium lateri. Tot modis instruere suam potest & Chymicus: praeterea uero etiam cacabis ahenoque abuti ad siccandum coagulandumque sales: modo ad soluendum humiditate uaporis abenarii, nonnunquam ad destillandum, qualem fornacem cacabariam repraesentauit in destillatorio suo Matthiolus. Nostro consilio curaret sibi pauimentum fornacis seu tabulam ferream limbo quadrato ( aut pro forma fornacis rotundo ) coronari ita, ut foris extans muruli praeberet speciem, qualis uulgo constitui solet in confinibus turriculae & uentris fornacarii. Is murulus pedem uel sesquipedem a fundo abesset, pertusus foraminibus in ipsum hypocaustum, quibus subiecta trabes uel craticulae ferreae sustinerent ollas, quarum collum exacte conniueret cum oris foraminum, lutoque firmo posset ferruminari. In his ollis uaria poterant obiter praeparari, quod nec ipsum latuit plebem, quae hoc modo compendium facit focorum coquinae, suasque eseas aliquando ita curat apparari. Sane Chymicus ita destillare nonnihil posset adiecto collo extantis uasis alembico & conceptaculo; Postea etiam macerare, digerere, torrere, soluere, calcinare, & c. idque modo forma balnei, modo stufae siccae, modo cinerarii aut arenarii. Murulus quoque seu limbus ad confinia uentris & turriculae eadem potest forma ad usus eosdem accommodari, nec minus tectum fornacis perforari catinis recipiendis & aheno eoque ita collocato, ut aqua calefacta tubulo epistomioque in laboratorium producto deriuari eodem posset, id quod etiam minuti quidam ex plebe sibi curant fieri. Incenderetur uero desineretque hypocaustum in laboratorio. Magna commoditas est talis aheni. Itaque omissis caeteris catinis in tecto huic satis amplo studendum putamus, ea ratione, ut uaporarium mobile per tripodes ei appliimage 5 ca ri queat. Utuntur aliqui etiam arte quadam in distributione partium talis fornacis. Diuidunt enim focum a cinerario interpositis cratibus ferreis lapideisue, qua arte solent furni destillatorii & reuerberatorii concinnari. Itaque etiam prefurnium trifore conficitur, inferiore foramine ad cineritium patente, & flatum submittente, superiore halitus deducente cum fumis, medio materiam intromittente foramine ad ignem moderandum etiam ualuis, & obturatoriis sunt instructa. Multa huiusmodi ex disciplina Chymica in toto aedificio possunt excogitari, quae quia plaeraque sunt arbitraria, relinquuntur in magistri solertia & opportunitate. Caeterum quia dictum est in postico cauedio ad septentrionem posse locum dari nitrariae, eius deformationem ex Erkero apponere placuit, Halonitraria. A anterior pars officinae, in qua dispositae sunt cupae doliaque lignea ad lixiuium capiendum, suntque nonnulla humi defossa usque ad marginem coagulationis potissimum gratia. B. Posterior officinae taberna, in qua focus seu hypocaustum cum cortina diluti coquendi. Pyriaterium ex disciplina balnearia dixeris. Ei instratum in culmine tecti est spiraculum & fumarium litera E. signatum. C. Lignorum strues. D. cumuli nitrose terrae, ex qua dilutum adiecta aqua extrahitur. Illi uero constant tum olim exuctis excoctisque reliquiis, In quibus seminaria uis relicta nouam uim concepit, iterumque sale nitroso pregnantem reddidit terram: tum nuper egestis ruderibus materiarum, murorum cellarumque: potissimum uero si qua terra uesice recrementis tam ab ouibus caeteroque pecore quam hominibus diu est respersa & saturata. Ad dere licet egesta fodinarum uenarumque, quin & scoriarum ueterum pulueres, quibus nitrum subesse, res ipsa loquitur. Quibusdam locis lapides tam abundant nitro ut extabescant tandem iniuriaque domestica diffluant. Horum quoque seu pulueres seu calces conuehuntur. Praeterea est in Plantis seminium nitrosum, idque in Oriente adeo foecundum, ut teste Rhauwolfio ex quodam saligno genere halonitrum in foliis ramisque concretum colligatur, & in usus pulueris pyrii cedat. Nec sal iste, qui ex concrematis querculus aliisque soliditate praecellentibus lignis conficitur, sine nitro est: non cloacae, non cineres bituminum seu terrae ampelitidis, lithanthracum, toruenarum, Darrhyum, Gagatis, succini, lapidis fissilis, lyncurii, & similium. Nos sane ex istis sepe extraximus, non secus ac ex uena ferri, & aquarum mineralium coagulo, luto, caleulis. Tanta copia ubiuis est nitri, uti & bituminis sulphurisque, ut non immerito hinc incendium mundi & diffractio fundamentorum terre sit metuendum. Quibus potestas est fauillarum ex uulcaniis terre, ut Aethnae Uesuuii, Chimerae, etc. illis licet restaurare nitri semina irrigatione. Alicubi aque nitrose sunt: sed ut Plinius ait sine uiribus densandi. He aggeribus tumulisque affuse maturescent, & tandem densatile nitrum prebebunt. Sed de his alibi. Precipit de nitrariis & halonitrariis abunde etiam Agricola lib. Ii. de re metallica, ubi & diagrammata operum representauit. Hic una consulendus. Est autem eadem fere ratio aluminis, chalcanthi, nitri, halonitri, boracis & similium conficiendorum, quanquam diuerse preparationes pro diuersitate minerarum sint adhibende, & nonnunquam misceantur res plures, ut in borace factitio nitridilutum & urina ( que & salis ammonii adeo cognati nitro, ut pars quedam sit putandum presertim in Aegypto & Aethiopia, ubi Nilus utrumquem elambit ex arenis & in nitrariis refundit una cum, flore spumaque nitri & halosantho: ) in sale petreo uulgari calx, einis lignorum solidorum, & cumuli nitrosi, etc. ex quibus colligere est cognationem inter salem, qui extrahitur ex terre mineris, petreum, halosachnem, nitrum, salem crystallinum, ammonium, urinalem, sthoracem & similes, idque mysterio quodam in magisteriis Chymicis non facile aperitur tyroni, sed in abstruso magistrorum latitat, & tanta in hoc est fiducia, ut in sale fusili bene praeparato momentum artificii secretissimi repositum esse persuasum sit. Ut igitur quam optime halonitrum praeparetur, non immerito non procul a laboratorio officinam instruet magister. Inde uero artificiosi & mystici halonitri tam rudimentum accipere potest, quam ex mandato eiusdem absolutionem aliquam, cuius complementum postea in coagulatorio & cella Chymica erit praesto. Salinam extruere non iusserimus. Id enim operis pridem commendatum est ex tericis, a quorum manibus accipere salem potest & amplius elaborare pro usibus suis. Quod uero attinet Chymicos sales essentiales, ad hos satis erit instructus fornacibus, catinis, abenis & caeteris. Cap. X. De fornacibus rei Chymicae ministrantibus. Fornax est ignis coercendi, regendi recteque administrandi super foco extructa capsa, & ueluti officina uulcania in usus ignis artificiosos excogitata. Neque enim in potestate artificis calor esse potest nisi inclusus & in diuerticula ingeniose distributus. Ei rei adiumento domicilium illud & uulcanium claustrum est ex illaesa ab ignibus materia, aut saltem pro consilio & instituto durabili extractum & fabre factum. Talis est metallica dura aeris, ferrique & quae mistura simili constat, ut stannea ( ex aere, & plumbo candido ) orichalcea, diphryges ferrosum, diphryges aerosum, & c. Inde lapides a succis fluxilibus immunes: argilla quoque & lurum potissimum arte praeparatum, ex quib. uel continuae fiunt fornaces, uel contiguae, partibusque compactiles. Focus & pyriatherium ex necessariis fornacis est. Itaque ubi hic deest, perit ratio fornacis. Ita quod non fouet ignem, uel huius gratia factum non est, ut ut appellationem aliquando sustineat, iure sane & reipsa defendere non potest. Fornacis itaque necessariae & essentiales partes, quae ideo & perpetuae, sunt duae focus & huius ambitus concaua forma parietibus eductus, & foco continnatus. Quia uero fiamma uiuere nequit, nisi ab aere nutrita, & a fumis resolutis recrementisque igni fouendo ineptis repurgata: necessitas conseruandi ignis edocuit additamenta spiraculorum unius ab imo, qua aura subeat, alterius, qua se recipiant fumi, quorum natura est leuitate sui sublimia petere & in auras euanescere. Illis autem ( fumi enim uox est imperfecte mistae rei nota ) coniuncta sunt resolutionis uiolentae elementa, quae eadem uia ad suas contendunt sphaeras petitque coeleste coelum spiritus igneus locum ignis, aer miscetur aeri: quod uero terrenum una euectum est, & aqueum, id destitutum uectore suo redit in locum grauium aut denuo glutinatum solidatumque alicubi adhaeret. Terreum elementum iam statim graue, & simili uiolentiae non obnoxium uel attentatum tali, subsistit in foco, ubi cumulatum coegit administrum uulcanium uel ad latus secernere, uel egerere cineres, uel etiam pro inueniendi subtilitate per pauimentum geminatum subducere, qua arte simul factum est, ut suspiraculum in unum coaluerit cum cinerum uia, & focus craticula sit auctus, quasi pertusum pauimentum in subsidium solidi sit excogitatum. iam ergo capsa illa fornacaria non uni incumbit foco sed duplici, & hac occasione in duas cauitates dispescuit, unam ignis, alteram cinerum. Et illi quidem simul est concredita materia patiens, seu ignium ui elaboranda interuentu noui uasis, si quidem non consultum apparuit immediate committere utrumque, aut id non tulit destructionis potentia. Uerum id quoque ars in multis correxit, cum manifestum esset, non per se flammas peti, sed caloris causa. Exclusa ergo flamma spiritus calidus admissus est, idque uariis modis. Nam aut a toto uase separatur ignis interiectis interstitiis parietum tectorumque, aut saltem a parte superiore, ita ut nihilominus ambiat uentrem fundumque: nec hoc uno modo, quandoquidem uel simplices sunt ollae catini, abena & huiusmodi, uel geminatae, & nonnunquam etiam tertii accessu ad maiorem moderationem perductae. Praeterea non quouis calore quoduis praeparari domariue fine utili experientia docuit. Inde natae caloris administrandi uarietates, etiam uaria adminicula fornacibus adiecerunt ueluti spiracula uaria, operimenta, testudines & caetera, unde maxima fornacum prodiit multitudo, eaque non simplex tantum & uniformis, sed & compacta ex pluribus speciebus, siue operis ratione ita exigente quam commodissime, siue compendio laborum & sumtuum, siue loci, temporumque & rerum praesentium consilio. Quam saepe excoquendorum copia mutat fornaces, quam saepe misturae, & diuersa separandi bonum ab inutili instituta, commoditatesque uasorum segregantium & recipientium, quam saepe elaborationis locus? Intelligit ergo huius artis studiosus, se omnem operis futuri, rationem in explorato & ob oculos habere debere, scireque quib. ignibus, quoque caloris gradu ad finem optatum, queat peruenire: & his applicandum esse conuenientem fornacis, caeterorumque uasorum modum. Incredibile est quantum artifex artifice intellectu & notitia naturae rerum, operis modo, & ingeniosa uasorum applicatione additamentorum quoque & ignium regendorum scientia distet. Perniciosa enim est eorum opinio, qui modo concredas quid ollis fornacique, putant id sua sponte uulcano admoto recte processurum, cum certum sit, artis principium & motum esse in mente perita uoluntateque artificis, non in natura. Ab illo ergo, non hoc principio resultat magisterium, quanquam iuxta momenta inexistentis naturae, & procliuitatem cum non nouas naturas procreare studeat artifex, & dispositiones facere, sed pridem Dei omnipotentis uerbo productas ad usum reddere habiliores quae facultas industriae humanae est concessa, idque tandem assequitur per imperfectionum gradus, & priores motus progrediendo ad finem destinatum. Inuenit a. experientia plures fornacum formas, easque ex dictis argumentis, non pro numero singularium, quam in praeceptiones catholicas per se non ueniunt. Sed homogeneorum & uniformes elaborationes, quanquam ut in aliis, ita & in his accidant subinde crypses, & catachresos pro iudicio artificis, & rerum dispositione. Ex materiae conditione fornaces sunt ferreae, aeneae aliaeue metallicae: fictiles seu solitariae, seu ferro ligatae munitaeue, lapideae, lateritie ex crudis coctisue laterib. Ex forma multiplex est differentia. Quaedam absoluitur, omnibus partib. abundat alia, alia deficit. Est teres, quadrata aliterue angulis adornata: Tecta, aperta, & tecta uel plano, uel fornice. Est & turrita, canalibus peruia, inuersa, recta, & c. A fine operum destillatoria dicitur, probatoria, sublimatoria, cementatoria, ascensoria, descensoria, excoctoria, tostoria, & huiusmodi. Alia perpetua est, alia temporanea: Composita saltem contiguis partibus, uel etiam compacta glutine: maior, minor, fixa, mobilis, uigili studio curanda, acesia. Et uasorum diuersitate & situ est catinaria, ahenaria, libera, affixa parietibus. Quaedam follibus exuscitatur: nonnullae sponte subeunte aere, quod ut facilius fiat, locus & uentilabra adiuuant, Inde uentosam seu anemiam appellant. Sunt, quibus camera imminet ad fauillas excipiendas. Ita ollae uel rectae uel inuersae statuuntur uel in latus sternuntur. Sunt cinerariae, aquarie, ex quo genere balneum, uaporariae, & innumerae alie. Aliqui cacabarias faciunt, & circulorum ordinibus fastigiatas, aliqui in cochleam conformant: Quidam nominibus discernunt furnos, clibanos, fornaces. Debent nonnihil multitudini etiam diuersa studia, unde fornax lateritia, calcaria, figulina, pistoria, cereuisiaria, etc. Cortinaria, miliaria, etc. Quidam furni subdiales sunt, quidam inclusi. Sed non est, ut per omnia decurramus artificia. Id addendum est, Chymiae magistros libentius in disciplina fornacum sequi rotundam teretemque dispositionem, quod ignis in his & operari & regi perfectius possit: Quae si in ipsis fornacibus non possunt omnino obtinere, saltem uasis adiunctis exprimunt Deinde in artificiosissimis maximeque suae professioni propriis sicubi potest cinerarium ergasterio & foco iungi, non aequalem singulis partibus attribuunt capacitatem, ne dissipetur potius calor spargaturque, quam arte admoueatur. Itaque ab ampliore ergasterio uentrem paulatim contrahunt in craticulam angustiorem, ex qua iterum excurrat mensura in amplam. Praeterea regulis adiectis calorem moderantur ad prescriptum graduum, quod ipsum assequuntur & expediunt nonnunquam respiraculis & ostiis ex arte claudendis uel aperiendis, quot res exegerit. Huius loci est regula Gebri: prout magnum, mediocrem, debilem uis habere ignem, ita fac fornacem. Magna magnum dat ignem, parua paruum. Spissa fornax ignem praebet densum fortemque: tenuis rarum & debilem. Furnus cum uentilabris spaciosis, clarum & magnum ignem subministrat: cum angustis debilem. Refert etiam, qua arte uasa in fornacem sint illata. Est aliquid in incrustatione, obstructione, apertione partiali, totali. Caetera patebunt deinceps, suntque in Chymia exposita similia. Species quod attinet, de illis ibidem uerba fecimus. Nunc addemus diagrammata & sciographias. Sciendum, Spagirum aliquando propriis uti, aliquando mutuatitiis, ueluti figulina, calcaria pistoria, etc. Nonnunquam resumit postliminio, quod olim tanquam iure cessione amica uel precaria conmisit mechaniae. Itaque licet metallurgiae multa reliquerit: non raro tamen inde ad sua rescribit, quod necessitas requirit. Uerum in hoc longe solertior est, pro operis industria, & rei quam tractat, tum minore quantitate, tum puritate maiore. Nec pudet eum etiam praeceptis comprehendere istam industriam, quo confilio Geberus multus est in diligente fornacum traditione. Consulendi uero etiam sunt metallici, & docimastae cum aurificibus, bracteariis, fusoribus & similibus. Quanquam enim hi sue artis primordia debeant Chymiae, ex qua etiam augmenta ornamentaque acceperunt plurima, tamen usus, magister artium, & sapientiae fundamentum, multa indies suppeditauit, a quibus accessio facta est ad inuentionem primam. Hac ratione ergo subiiciemus Chymico tyroni in his commentariis nonnullas exotericas fornacum imagines, quae inseruire praeparationibus queant & simul informare eundem, quomodo aliquando ex tempore consilium possit capere. Deinde adiiciemus magis proprias formas, & luis operationibus apponemus suas. Cap. Xi. De fornacula docimastarum. Docimasticam hodie Chymiae partibus non accenseri uulgo, non opus habet demonstratione. Ueruntamen & a Chymia processit, estque inuentorum eius unum, & saepo numero ad eam reuocatur, non tantum in uenarum metallicarum iudicio, quarum certe naturam necesse est exploratam esse magistro artis, sed & metallorum ipsorum puritate, constantia, fixione, perfectione, & transmutationis mysterio cognoscendo, ad quas res non recurrere potest ad exotericos aurifices & probatores, neartis secreta, prostituat, sed ipsum oportet sua scientia & industria, quae requirit, indagare manumque fornaculae admouere. Pars est haec arcani operis. Itaque eam remouimus in Ichnographia a caeteris loculamentis, inque singularem turriculam conclusimus. Fornacula est parua fornax probatorum ad excoquendum, fulminandum, purificandumque explorationis quantum puri inuena uel metallo exhibito sit causa. Est enim ueluti compendium magnorum operum in metallurgia, monetaria, & aliis disciplinis metalla tractantibus, prouidentiae in fodiendo, excoquendo, contractibusque ciuilibus causa inuentum, ut actiones & sumtus ita suscipiantur omittanturue, ut cognitum fornaculae adminiculo est, Potissimum in ea experimentum uenarum excoquitur in auro & argento: deinde haec ipsa quoque in ea ad regulam in catillo cinereo elaborantur & uruntur paruis portionibus, ex quibus iudicium fiat demagnis. Itaque sua potestate comprehendit uim furni excoctorii, fulminatorii & ustorii, uocaturque cineritium examen, nec tantum a parua mole, sed & operae compendio nomen est fortita. Quomodo ainstituenda sit fornacula extruendaque, diuersi docent pluribus. Alii ne docent quidem, sed ex officinis figulorum aut ferrariorum iam paratas capiunt, in qua re tamen, nisi inter fabricandum astiterit magister, non raro periculum est. Est quidem plurimum momenti in utendi solertia: sed usus uacillat, nisi instrumentum sit commodum, nec semper erudite scribit, qui id nouit. Respondere arti debet artis organum. Nonnulli peccatum figuli corrigunt gubernatione ignis, additamentisque & aliis adminiculis. Sed satius est a principio correctam prodiisse fornacem, ne torqueat nos correctionis molestia, quae saepe non animaduertitur, nisi operis iactura. Haec res induxit Fachsium, ut diligenter praeciperet de instruenda fornacula docimastica, propterea, quia leue erratum in uase parere grande periculum in re potest. In peccatis autem sunt capacitas iusto amplior, laterum recessus distorti, uiae nimium patentes aur conclusae, spissitudo tenuitasue illegitima aut inaequalis: mala conformitas & analogia adminiculantium instrumentorum: Cineritii & ergasterii mala proportio: ostiorum nimius hiatus, & si quae sunt his similia. Est & aliquid in materia, quanquam subtilis obseruationis. Non de nimis rara porosaque & male compacta loquimur: sed de argilla, ferro & caereris. Malunt plaerique catinariam firmam ex qua solent confici catini triquetri fusorii, aut saltem adiecta tertia parte luti figulini. Uerum de his alibi quoque disseruimus. Oculis iam proponimus diuersas diagraphas, ut innotescat uarietas. Diagraphe Fornaculae Fachsianae, Amplitudo fornaculae 7. mensurae. image 5 Latitudo circuli superioris 3/4 uniusmensurae. Modus mensurae. Alcitudo spiraculi mens. 6. Ferrei canthi seu armillae. Latitudo 3/4 mens. Amplitudo ostii 4. mens. Altitudo 3. 1/2 mens Latitudo laminae 7. mens. Longitudo 9. mens: crassities aero. Crassiticies fornacula 1 1/2 mens. Recessus a latere & distantia a fundo utrobisque mensura 2 1/2. Altitudo 3. inens. Amplitudo, 4 1/2 Crassities fundi 3/4. tantundem circuli ferrei. Ista est Fachsiana sciographia ad mensuram quandam ab ipso positam accommodata: sed quae in praesente delineatione ad circinum non congruit. Itaque intelligere possumus analogam. Uides autem cineritio & ergasterio constare, & ex hoc in illud non aequaliter patere spacium, sed paulatim esse coarctatum & in orbem nonnihil reductum usque ad craticulam, quae ratio in nonnullis destillatoriis quoque obseruari solet. Cum autem huius ratio in Alchymia ex ipso Fachsio sit producta, non erimus prolixiores. Confer saltem cum ea sequentes uarietates: Norimbergica ista forma appellat a loco fabricae suae, uti arbitramur, A. fornacula argillacea est armillis ferreis iuncta firmataque, ne inter operas rupta diffluat. Patet in summo. Ostium ergasterii iuxtafundamentum est & a latere lunari forma exciditur. B. fundamentum seu potius pedamentum mobile est, ex quo genere & tota fornacula. Habet capsae speciem ad recipiendos ex parte cineres, & uento accessus praebendos. Itaque a latere foraminibus tribus rotundis confossum est: a fronte ostiolum exhibet quadratum. Dorsum quo portat fornaculam pro craticula sex est peruium fenestellis cineribus recipiendis & flatu transmittendo. C. operculum fornaculae summum cum manubrio. D. Tegula & ostioli claustrum: F. cineritii ualuae. Itaque utrumque instrumentum ad utriusque, modum est conformatum. G. H. obiices tegulae I. patella, & O. forma cinerea maior. K. catinus fusorius. L. catinus triangulus liquatorius M. malleus, quo adigitur pistillus, N. P. Pistilli, qui & monachi. Q. catillus cinereus, quam & copellar. tubus sufflatorius, quo ex catellis deturbantur cineres & fauillae inspirante per eum magistro. S. pruniceps. T. cochlear. U. forceps, quo catini argillacei prehendi possunt & ex igni transferri, uel in eum inferri X. catini maioris speciem repraesentat. Septem formas fornacularum praecedente schemate exhibemus, uasque ex artificum commentariis, Agricolae, Erkeri, Budelii huc ascitas uarietatis, & extemperaneae necessitatis aut etiam praesentis fort nae causa: nobis etiam, qui liberaliter philosophari, & multa nosse cupimus in oblectamentum, ut image 6 image 7 pateant ingeniorum luctae, & artium per progressus experientiae incrementa. Lazarus Etkerus praeter Norimbergicam depinxit quatuor, literis A. B. D. G. insignitas, omnes quidem angulosas, sed argillaceam B. obtusiorem, quam & ipse maxime probat. A. Ferrea ueterum est, cuius dispensationem ille his proponit uerbis. " Ueteres bracteas seu laminas ferreas firmas quadrangulari compegerunt schemate, cuius inferior amplitudo quindecim fuit mensurarum talium aut circiter: altitudo uero sedecim. Latior planta ab imo paulatim producta est & coarctata, ita, ut in summo ad decem mensuras sit redacta. Pauimento fundoue caruit, utpote peruium totum. In fronte ostum apertum quatuor & dimidiae mensurae latitudine, tres cum dimidia altum. Parte postica & latere utroque spiracula seuuentilabra singula quatuor longae, sesqui alta. Intus laminae hamatae exasperataeue aculeis ad recipiendam retinendamque armaturam farcturamque, ex luto bene repurgate subactoque, tomento ( uel fimo equino ) sanguine taurino, ferri stricturis & sale, omnibus commistis & duarum mensurarum dimidiaeque crassitie illius & resiccatis, quibus postea inducitur rectorium ex polline uitri Ueneti, cinere ossium & luto tenui. Istis arefactis supposito igni solidatur, ut candefadta fornacula omnem exudet uliginem, humoremque operi nociturum. Imponitur autem foco lapideo, instrato prius cinenecatinario ea amplitudine, quae congruat eius capacitati. Cinereum hoc pauimentum tegulam sustentat. Fartura interior ignium ui tandem uitrescit, & arcto nexu fornaculam iungit: quod si tamen fathiscat tandem, mutetur nona, uetere prius decussa. " De hac fornacula iudicat Erkerus, satis commodam esse artifici perito ad omnia examina: Sed spiracula cineribus obrui citius iusto. Praefertur itaque διχόστομος, & in qua cinerarium ab Ergasterio actu est secretum. Eam autem repraesentat triplici forma B. D. & praeterea Norimbergica. B. lateritia est, D. ferrea tota. De hac ita uerba facit & iudicat. " Fiunt & quadrilaterae fornaculae ex ferreis laminis tersis nitidisque nec minus firmis, quibus intus adhaerent ferreae trabeculae seu ponticuli sustinendi luti causa. Iungitur trochleis ea arte, ut in quinque membra resolui dirimique queat. Loricatur intus luto, & obturatoria sua foris apte concinnata habet, quibus tanquam ianuarum ualuulis ad laminam affixis obstrui, & reserari possit. Cuius gratia ( sunt enim ferreae bractea, fortes ) limbis lacunatis, seu canaliculatis comprehenduntur, in quorum plicis hinc inde moueantur. " Plurimi aestimatur haec fornacula. " Sed si artifex ignis regendi sit peritus, non uincit commoditatem argillaceae similis formae. " Haec illae de hac. De fornacula Norimber Descriptio fornaculae Erkerianae. Audiamus & de Norimbergica artificem eundem. " Quidam ", inquit, " utuntur argillaceis figulinis forma quadrangula ad instar ferreae ueteris filo ferreo uinctis & super pedamento locatis lato, cauoque & a quatuor partibus totidem foraminibus rotundis peruio. Uentilabra haec sunt, quibus accedunt fenestrae in planicie superiore uersus fornaculam, itidem respirationi dicatae. Sed cinere facile offerciuntur spiracula, idque citius, quam in ferrea uetere. " Ita de hac, quam, uti patet, minus probat. Sed non est praetereundum, quod schema eius nonnihil dissentiat ab eo, quod nos proposuimus, in quo uidetur obuiam itum esse istiusmodi defectui & reprehensioni. Ita exhibetur pingiturque ab Erkero. Si orthographias conferat, deprehendes nonnullam disparitatem. A. pedamentum concauum. B. fornacula. C. ostiolum: D. spiraculum fornaculae, E. spiraculum pedamenti laterale: F. fenestellae. Nisi peccarum a sciographo & sculptore est, deficit foram en anterius, quod in illa superiore ( quae refertur ad quendam senem Georgium Hercium ) manifesta ectyposi est expressum, & cineribus detrahendis ministrat. Hac enim diligentia & occasione defectus sarcitur. Deinde binas fenestellas iunxit ille, cum hic singulas offerat: bina item spiracula rotunda. Hoc pacto uidetur a probro liberari Norimbergica, modo artificis industria non dormitet. Quam autem extruit & commendat argillaceam Erkerus, elemento B. signatam, est huiusmodi. Ita praecipit: " Fornaculae, quarum usus ad probandum commodissimus est, utpote aptissimae ad gubernandum ignem, nec facile cineribus obstruendae, imo omni examini fornacularum totique docimastico operi sufficientes in hunc modum construantur: Propone tibi mensuram fornaculae ferreae uetustae: & quadratum describe undecim mensurarum, quanta est tota amplitudo inferior. Illud produc in altum sedecm mensuris, quanta est totius fornaculae altitudo. Cum dimidiam partem altitudinis assecutus es, paulatim contrahe mensuram eo usque ut in summo sit, septem mensuras ampla in quadrum. Crassa esto ( laterum seu parietum tenus ) sesquimensuram: Pauimentum fundusque habeat spissitudinis mensurae tres quartas. Huic impone ostium inferius tres mensuras altum, quatuor & dimidiam latum. Hinc interuallo duarum mensurarum constitue ergasterii ostium tres cum dimidio altum, quatuor latum. Ab ostii hyperthyro interstitio mensurae loca foramen amplitudine digiti auricularis, acuius centro usque ad summum fornaculae supersint mensurae sex cum dimidia. ( Haec dimensio fit in anteriore pariete. ) Redi ad ossusuperius, & utrinque designa tres quartas unius mensurae a dextra & sinistra uersus sinus angulares, iisque subiice utrinque singula foramina mediocris digiti amplitudine, quibus in dorso fornaculae respondeant aequali distantia totidem alia. Per haec trabes ferreae traiiciuntur, ad sustinendum pauimentum Ergasterii, quod abesse debet a lateribus & dorso diulae, cum dimidia mensuras, quo abscessu sursum a fundamento oblique producto traiiciantur cineres. Abest a fundo sex & dimidiam mensuras. Notandum ex argilla fieri posse hanc fornaculam, in cuius crassitie animaduertas, ut tantum addas, quantum solet attenuari tabe humoris, & sic relinquatur iusta parietum spissitudo. Solet autem deperire plarumque pars decima. Dum adhuc molle est lutum, lacunae fossaeque in eo effingantur ad recipiendas armillas filaque ferrea, quo facte atefacta loco aprico in fornace figulina perficiatur. Adhuc Erkerus, in cuius schemate oculis occurrunt haec. h. ostium inferius, quo inflatur fornacula, & cineres demuntur. i. ostium superius ad Ergasterium. K. spiraculum. I. foramina transmittentia trabeculas. m. sinuationes fornaculae. n. uestigia armillarum: o. orificium seu fumarium. Dimensionem si conferas cum Fachsiana, non multum ab hac abludit. Posuimus eam in Alchymia. image 8 G. Fornacula extemporanea ex laterculis coagmentata est, quae eidem obnexia est accusationi, quam Lazarus intendit Norimbergicae; sed excusatur usu momentaneo, & urgente necessitate. F. Fornacula Agricolae teres est; G. eiusdem angularis, utraque cinerario satis amplo instructa, quo compensetur spiraculorum caeterorum absentia. C. Budelius hanc proponit probatque formam; sed non singulas expressit partes. Inniti sane debet perflatili pedamento. Adiecit tegulam & catillum, quae & ipsa uasa sunt artis probatoriae: sed magnae uarietatis. Patent nonnulla in designatione Norimbergicae prima, & notanda ibi prae caeteris tegula est, quae itidem nonnihil facere potest ad diluendum crimen ab Erkero intentatum. Coniecit huiusmodi instrumenta plura in unum planum Lazarus. Liceat inde traducere in hunc locum schema, quod est tale. Super quatuor scamnis seu abacis disposita uides instrumenta ad probatoriam pertinentia. A. Tegula fornaculae ferreae antiquae est a postica parte repraesentata, & latere sinistro: B. eadem a fronte & latere dextro exhibita. Fenestratam solummodo conspicis tribus parietibus, & hemicyclis iuxta plantam excisam, C. Proponitur titulo tegulae Norimbergicae punctis pertusae totidem partibus, & similiter priori sectae, quam formam ante quoque produximus: & exhibet se hic contemplandam a posteriore. D. monstrat anteriora interioraque dextra. E. Fornaculae distomi tegulam subiicit oculis a dorso. F. eandem a fronte, Plantas excisas ad angulos rectos habet, & sic pedibus suis insistit. Ab hac nonnihil uariat sequens eius posticum G. anticum H. Ibi geminata sectio est in lateribus, hic simplex. Posticus quoque paries ampliorem in illa caesuram plagamque accepit, quae hic est angustior. Sed in fornacula Eudeliana tegulae habet pedes continuos. Unde elucet, hac quoque in parte artificum dissensus & ingeniorum certamen, quolibet nihilominus sibi tribuente possessionem & usum optimae. Si cum his conferas Agricolae, diagraphas, augebitur multitudo. Tales enim nobis ille sistit tegulas: Ex quibus intelligimus, tegulam esse fornicatum instrumentum oblongum uentilabris & ostio peruium ad tegendum catinos fornacum, ne operae polluantur fauillis, utque calor eo temperatius in materia elaboret. Hac forma fineque obseruato, suo iudicio utitur quilibet magister, & pro re sibi tegulam formatam curat. Nonnihil tamen debetur & fornaculae. Nam utriusque aptitudo & operatio correspondere debet ita, ut pro eius uarietate haec quoque sit multiplex. Praeter dictas species sunt tegulae rotundae in collum productae, & fenestris quadrangularibus confossae, quorum usus in argento ad perfectionem, regulamque urendo. Uenter harum aliquando continue iungitur collo, aliquando seorsim concinnatus, ei in opere adaptatur. Habent aliquid simile etiam capsae uitrariae, quibus inferuntur uitra conflata, ut ibi miti calore paulatim indurescant, nec dissiliant frigore. Utriusque figuram offerimus hoc schemate, in quo A. defignat tegulam ustoriam inuersam, ut cauitas eius pateat. B. stratam in plantam. Γ. capsae uitrariae a tergo repraesentatio est, A. a fronte. Ostio duntaxat patet. image 9 image 10 Redeamus autem ad Erkeriana. Tertius Abacus litera I. obturamentum ostii fornaculae ponit quod manubrio correptum admoueri, remoueriue, ut usus postulat, potest. K. Lamella est pro fundamento tegulae & ergasterii imponenda trabibus ferreis luto armatis. L. Operculum fornaculae, quo crater eius tegitur ad ignem moderandum. M. ualua minor. N. columellae argilaceae inseruientes item ignis temperaturae: nec minus quae characteribus O. & P. intelliguntur, & quidem posteriori lacunae destinata est lamina O. sed lateralibus P. Itaque & quadrilatera sunt figura, sicut illa polygonos, ut sit rotunditati uicinior. Q. Lignei moduli solidi ad formandas tegulas. Nam tenax argilla oblitis illis inducitur, & formatur iuxta tegularum normam. R. & T. catilli sunt cinerei diuersi. S. modiolus. U. mallens seu pistillus, quo incusso impulsoque per alium malleum, effingitur catillus. X. catinus probatorius, qui concinnatur instrumentis Y. & Z. Neque uero ista sunt sola instrumenta, quibus utitur docimastes. Oportet enim eum ad uaria esse instructum, ut urgente necessitate ex proprio domesticoque armario petat, quae professioni inseruiunt. Non quidem hic locus erat de singulis tractandi, cum potissimum de fornacula instituerimus. Ueruntamen quid prohibeat uno obtutu claudere plaeraque, & nec cum ista proposita sint, reliqua tacere? Sunt autem eius disciplinae etiam sequentia, Numeris ista organa designauimus. I. Catinus cinereus aeris probandi. 2. Catinus cinereus ad argentum uilius & granula. 3. Catinus argenti iuxta pondus examinandi. 4. Catinus argenti ustulati cognoscendi. 5. Modiolus & pila ad efformandos catinos ex dictis maiores. 6. Prelum cum modiolo & pistillo ad catinos amplos, quos numerus 7. indicat. 8. Forma disiuncta absque circulis ferreis, quorum uidendorum copia est in prelo. 9. Alueolus ferreus ad concinnandos materiae eliquatae digitos. 10. Fosma globulorum conficiendorum, repraesentans uulgarem ad machinas solopetarias. Ii. Uncus uersorius ex ferro, maior & minor. 12. Granulatorium. 13. 14. Tripodes segregatorii. 15. Dioptra cum lacuna in latum. Est alia in rectum fissa: alia rotunda. 16. Tabula scrobibus haemisphericis seu acetabulis compuncta ad excipiendas probationum effusiones. Non opus est, ut appingamus acus, coticulam, pondera, libellam, & similia. Obuia sunt haec fere passim, possuntque ex Agricolae, Erkeri, Budelii, Fachsii, aliorumque lucubrationibus facile disci, atque etiam exprimi cogitatione. Alueolorum formam, quibus uenae elutae spectatur, earumque ualor, uti & instrumenta separatoria per aquas causticas, nonnullaque alia exhibebims aliis locis. image 11 image 12 Caeterum aeris probandi ratio nonnihil discrepat ab argento & auro. Quanquam ergo Lazarus scripserat, fornaculam suam distomon sufficere omni probationis per fornacem necessitati, tamen non intermisit, quin aeris inuestigandi adhuc tres adiiceret fornaculas, unam quadrangulam e lateribus, duas ex argilla fictiles uentricosas armillis coercitas, quarum prior continua, posterior compactilis, ita ut pedamentum foci sit & cinerarii, uenter autem ergasterii, & foci simul. Effigies oculis subiicimus traductas huc ex Erkeri docimastico germano. Rationem uero utendi describere prolixius erat futurum. Quam si quis scire desiderat, eum remittimus ad autorem ipsum. Litera A. parieti seu muro adiectam fornaculam lateritiam aeris probandi ostendit. Est autem ea ab anteriore parte clausa, istaque forma non multum abludit ab Agricole quadrangula. Patet cinerarium subcraticula, & simul uiam aurae praebet, & recrementis foci. B. eadem fornacula est, sed a fronte nuda, ita ut oculis pateat dispositio craticulae ex trabibus ferreis luto munitis concinnata, cui catinus insistit cum fulcro suo seu pedamento, quod est segmentum cylindri fictilis. D. elementum subiicit aspectui fornaculam aeris spectandi fictilem, eamque diffractam, ut interna conspiciantut. Et est sane crassities parietum notanda; deinde circulorum ferreorum lacunae & ambitus: inde dispositio cratis ex trabibus transuersis factae. Mobilis est haec forma. Itaque ansas seu manubria in armilla firmiore latioreque media accepit. F. eadem est forma, sed integra, prunisque & materia conferta, quin & folle instructa. Prominent infra circulum medium trabium, quibus crates innititur, capita. Tripes additus est, ut altitudo respondeat follium dispositioni. Pro follibus tamen usitatis monstrauit industria globum aeolium rostratum, aemulum cucurbitae retortae seu cornu Hermetis, eum ostendit H. litera. Aqua enim postquam immissa est, super foco & retinaculo accommodato subiectis prunis efferuescere cogitur, quo facto uapor ex aqua resolutus cum impetu, data per rostrum uia, erumpit, & fornaculam, cui inseritur, extremum cornu inflat. Materia eius potissimum aes est, aut oryehalcum, quamuis & fictilis fieri queat. Follem aeolium uocamus argumento cauernarum aeoliarum, unde prorumpunt uenti, itidem ex humiditate terrarum, aliisque halabilibus resoluti magna ex parte. Catinus autem aeris hoc modo explorandi fictilis est, & exhibitus cum suo operculo G. litera. Uerum enimuero nondum absoluimus docimasten. Assignandus ei restat focus physeter, seu anemius, in quo non unum opus peragat. Excoctio uenae intra circulum. Eo fundit & eliquat, & miscet, calcinat, in cineres comburit ossa, candefacit, excoquit ad regulam, & similia facit more aurificum & bracteariorum. Abutitur interdum eo ad excoctionem uenarum aeris, & aliorum metallorum: & tunc circulum ferreum catino focario, qui est ante follis narem, adiicit; alii collum ollae fictilis, aut lateres semicirculares, atque ita ueluti curta fornax est, non tota capacitate uentris foco addita, sed collo duntaxat, intra quem materia seu uena aeris ponitur cum catino fictili super tripode uel alio pedamento. Subleuare & fornaculam in argento auroque potest. Nam intra circulum horum quoque uenae super testa in plumbum excoqui ualent, quin & misceri confundique, & per slatum repurgari ab adhaerentibus spiritibus sulphuris, arsenici, stibii, plumbi cinerei, & similium. Tunc formam hanc habet, quam ex Agricola prompsimus. A. foci pauimentum. B. Catinus in illo efformatus, isque ex cinerum materia. C. naris seu rostrum follis. D. circulus ferrens intercisus iuxta follem. E. fumarium. F. fornix sub foco ad excipiendos uapidos spiritus & deducendos. G. follis cum sua capsa, & fuleris. Et tantum quidem de fornacula & affinibus. image 13 Cap. Xii. De cognitione fornacum proparasceuasticarum, & quidem primum de crematoris. Cum instruit inducitque architectum suum Uitruuius, uult in eo esse & ingenium, seu ingenitam uim quandam naturae sagacis, & ad discipsinam percipiendam aptitudinem, seu docilitatem, cum perfectus artifex sine alterutro esse nequeat, quod ipsum in arte poetica requisiuit etiam Horatius. Ex disciplinis autem non tantum architecturam ei commendat, sed & literas, & philosophiam, ut sit eruditus Geometriae, Optices non ignarus, instructus Arithmetica, historias plures nouerit, Philosophos diligenter audierit, Musicam sciuerit, medicinae non sit ignarus, responsa Iurisconsultorum nouerit, Astrologiam coelique rationes cognitas habeat, in quibus omnibus uersari eum posse putat, quia omnes disciplinae inter se coniunctionem rerum, & communicationem habent, & quae Encyclios dicitur, ex his membris tanquam unum corpus est composita. Sed non ita in istis elaborandum censet, ut in singulis euadat perfectus. Uerum iudicio Pythii architecti, non quidem sit Grammaticus, ut Aristarchus, sed non ἀγράμματος, nec Musicus ut Aristoxenus, sed non ἄμουσος, nec pictor, ut Apelles, sed γραφίδος non imperitus, nec Plastes, quemadmodum Miron, seu Polycletus, sed rationis Plasticae non ignarus, & similiter non ἀνιατρολόγητος, licet non Medicus excellentia Hippocratis. Nostrum chymicum seu spagirum iisdem fas est cumulare praeceptis, eique similiter imperare, ut studeat esse literatus, & philosophus, & physiologus, quamuis non sit aspiraturus peruenturusue ad Aristotelis admirationem, & in omni natura peritiam. Quanquam quid est in compositione naturalium, & simplicitate, cuius non debeat esse gnarus, si dignitatem suam & nomen uelit defendere & tueri? Tanto minus imperitum earum artium postulamus, quae non solum maxima cognatione chymiam attingunt, uerum etiam inde tanquam ex primo fonte scaturierunt, quarum opera num recte legitimeque praeparata, per manus accipiat, an peruerse elaborata, iudicare posse debet, & nonnunquam etiam exotericis disciplinis, quomodo effectam rem uelit, praescribere, malosque excoctores redarguere: qua ipsa facultate si quid laudabile inuentum usu deprehenderit, unde accedere arti suae augmentum possit, illud ipsum in sua transferat, & ingenio acutiore perfectius, & suum plane reddat. Quare ergo nonnihil ex metallurgia repetamus, aliquid ex medicina congeramus, similiterque commentando per caeteras disciplinas deambulemus, dicta iam ratio est. Nam metallurgiae & medicinae scientiam aliquam habere Chymicum uolumus, licet non sit metallurgus aut Medicus professione & exercitio. Hac fiducia progredimur in fornacum mineralium exotericarum proposito, & licet non omnes, nec omnem uarietatem repraesentemus, tamen aliquas oculis subiecisse, operae pretium fuerit, praesertim cum eorum commentarii, qui rem ex professo tractarunt, multoque studio curarunt depingi instrumenta, ex quibus est Agricola, Erkerus, & similes, non omnibus, qui aliquem eius gustum affectant, sint ad manum, aut non uacet in transcursu paginas reuoluere: metallicorum uero operum inspiciendorum non ubiuis sit occasio, nec pariter uotis respondeat semper fauor magistrorum & fortuna. Furni lateritii, calcarii, figulini; clibani pistorum, cortinae cereuisiariorum, saponariorum, & huiusmodi opificum crebrius ueniunt sub aspectum. Metallurgi operantur cautius. Ab illis accipit Chymicus saepenumero, tum alia mineralia, ut salem, alumen, atramentum, chrysocollam, sulphur, arsenicum, stibium, & c. tum metalla, & quae ad haec faciunt, uel fiunt ex iisdem, ut cadmiam fornacariam, Realgar, Pompholygem, lithargyrum, plumbaginem, argentum uiuum, cum affinibus, de quibus scire conuenit, quibus sint elaborata focis, aut fornacibus excocta. Alumen quidem quomodo paretur, & ex aquis, terris, lapidibus, per segregationem extrahatur, exponemus in magisteriis. Uenas eius non raro oportet ustione praemollire, cui operae destinata est fornax, quam Agricola sic depinxit. Furnus urendae uenae aluminis. Non multum abludit a calcaria uulgari. Est enim in quadrum extructa, satis alte & ample ad copiosam saxi aluminosi materiam capiendam. Itaque etiam gradibus ad eius craterem ascenditur. Focus in terra est, isque interdum ita depressus scrobe ampla facta, ut ad eum sit similiter per gradus descendendum, sitque altitudo eius tanto magis in potestate crematoris. Ueruntamen ne ignis opprimatur ruina uel cumulo lapidum cremandorum, in fornicatam testudinem eorundem lapidum ad id operis aptiorum congerieredigitur, cui fornici postea insternuntur caeteri ea arte, ut ignium uim sat largiter sentire possint, & usque ad rubedinem, sulphurisque internecionem concremari. Ea arte utuntur & ollarii, calcarii, laterarii, maxime calcarii. Nam est aliquod dispositionis artificium, ut flamma aequaliter, aut pro cuiusque firmitate, necessitateue possit operari: quo spectant & turritae concamerataeque & fastigiatae strues, in qua imbecilliora remotius a ui flammae collocantur, caetera propinquius, idque ita, ut inferiora superioribus simul sint fulcri & sustentaculi loco. Sed in uenis, quibus multus puluis, terraque aut lutum intermistum est, superiora cumulantur indiscretim, quali modo cremari consueuit in foco quadrangulo oblongo uena cassiteri cum lapidibus, quae in formam pytae componuntur super foco strato, & a tribus partibus muri rudimento uel macerie cincto. image 14 Dispositio est apud Agricolam lib. 8. rei metallicae, pag. 215. Quae uero ars est aluminosorum saxorum, eadem & pyr itarum atramentosorum. Eadem fornace uruntur similiter. At quid hoc ad Chymicum? Diximus, scientiam & iudicium ex ea placere. Nunc addimus imitationis industriam. Essentiam enim ex re aliqua minerali concinnaturus, explorare prius debet, quaenam insit, simplexne & una, an multiplex, uti solet in officina subterranea saepenumero multa confundere natura. Exprimet ergo fornacem huiusmodi, & in ea crematuram peraget. Si calce indiget, neque ad manum, aut in uicinia est, unde petat, ne inops sit consilii, & huc redeat, sibique ipsi sua industria ex collectis lapidibus, gypso, marmore, ouorum testis, etc. comparet, nec minus ita, si reuerberium desit, compensare indigentiam potest. Sed adiiciamus & alia crematoria. Focus crematorius panum lapidis fissilis excocti. In fine 8. lib. Furnum hunc itidem, ut alios multos exhibuit Agricola, estque ei forma erecta, & parieti iuncta, qui claudit ambitum, perficitque fornacis schema. aere metall. Lapidi fissili aeroso plaerumque destinatur. Crudus iste, quo pacto in principio in plano subdiali subiectis uirgultorum aridorum fascibus incensisque aduerso uento uratur, & bitumine spolietur, & mollescat mitescatque simul, non opus est repraesentare, cum absque uase artificioso illud fiat. Sed ustus iam, & in panes excoctus, septies aut nouies recoquendus est, qui labor peragitut proposita fornace triplici. Nam ex prima transfertur materia in secundam, ex hac in tertiam, indeque circulo reditur ad primam, usque ad perfectum. Inde probator experimentum rapit. Crematura haec fascibus aridis frondium & uirgultorum, quibus fracti isti panes insternuntur ruditer, peragitur. Patent autem fornaces a fronte administrationis commodioris causa, & quia opus non multae est industriae laboris maioris. Liberius item allabente aura subduxerit halitus, nec ita nocuerit spirit us salsus bituminosus, aluminosus, chalcantosusque compagi diutius sic duraturae. Chymicus animadiuertit structuram congruere cum furno uenarum excoctorio, si accedat anticus paries cum decente foco. Si itaque opus habeat materia plus usta, quia fors negligenter in ea uersatus est opifex, aut subtilitas artis requirit operam pleniorem, ex lateribus tetragoniis excitabit fornacem similem ad usus eosdem. Inseruiet ista res nonnunquam etiam calcinationi: aut saltem exemplum inde accipi potest, quale obseruatur in chalcantho cremando a Dornaeo, qui tamen modus est Dioscoridaeus. Uena auri compendio potest torreri intra circulum. Cape circulum ferreum, eumque farci sale humido. In medio efforma scrobem, uel foueam, in quam pone pyriten seu marcasitham auriferam tritam, admista dimidia parte halonitri una contrita. Obrue misturam sale humido, sine arefieri, & prunis admotis cremadonec tandem excandescat. Cum refrixit, inuenies nodum durum ex uena & halonitro factum. Tritum hunc elue per alueolum, & inuenies auri ualorem in ramentis & sabulo puro. Nonnunquam crematoriis fornacibus immittitur aqua ad uenas domandas uiolentius, & simul eluendos succos spiritusque nocituros. Id patet sequentibus exemplis. Furni crematorii panum aerosorum. Furni crematorii uenarum auri immitium, etc. Prius schema translatum ex 8. Paginus refer ad formem folii Basilea 1561. Agricolae est, apud quem repraesentatur pag. 283. ubi de panibus aero sis ex lapidibus uel cadmia uel pyrite conflatis agit. Similem proposuerat ante, cum de uenis urendis sermonem instituisset pag. 214. " Aqua saepe immittitur, inquit, in uenam ustam, & adhuc calentem ut magis mollefacta friabilis euadat, postquam ignium uis humorem exhausit. Fit enim, ut in calce solet. In panes uero aerosos sequente nocte tota inducittr riuus, ut si in eis restet alumen, chalcanthum, aut halonitrum metallis noxium, id eluat, lapidesque domet, & mitiores faciat. " Addit autem, istos succos raro nocere solere. Uerentur nonnulli, ne iacturam faciat metallum, si prius excoquatur succus in propriis cortinis, & extrahatur castellis, idque potissimum in chalcantho & aeris uena deprehenditur, quandoquidem ditius excoquitur & probatur absque elutione, quam praemissa. Alioquin nihil referebat, quin prius ista mineralia eliciantur; nec uidemus in halonitro & alumine incommodum magnopere metuendum. Sed ad fornaces. ln image 15 In sciographia data fornaces duae sunt stratae capite altiore, ut in decliue propendeant. Eis ex canali dorso imminente inducitur aqua. Focus in terra est, & incenditur sarmentis uirgultisque, quibus imponuntur panes fracti: & sic semel uruntur, qui sunt ex cadmia limo aceto subacto perliti, ut arsenicales accretiones & misturae halituum sulphureorum absque damno maiore decedant, Amplius cremantur pyritosi per gradus ignis, atque etiam iterato, prout plus minus sunt refractarii & immites. Chymicus istas corriuationes mutabit affusione aquae, uel immersione crematorum, & ne quid essentiae pereat, quod opera sit dignum, coagulationi dilutum tradet. Posterior figura est Lazari Erkeri, qui in suo docimastico oblatas auri immites uenas isto modo reddit molles, & probationi obsequentes. Audiamus loquentem ipsum. " Quaedam auri uenae ", inquit, " silice constant duro & corneo, in quibus aurum tenue & subtile est, remistumque uenis aliis auriferis in aqua fugitiuis. Istiusmodi silices peculiari furno acriter sunt cremandi, cumque feruet opus astuatque, subito immittendus riuus est, quo restin guitur aestus, impetuque addito auri bracteolae, & grana resiliunt, & in sphaerulas rotundata inter eluendum sunt stabiliora, & haerent. Ipse uero silex qualitatum spirituumque lucta frangitur, & minus pertinaciter resistit malleo, ita ut magna copia eius facili opera comminui, & in puluerem deducta elui separarique queat. Praeterea minus detrimenti afferi auro, crematus mollefactusque, & domitus flammis, quam crudus, qui inter terendum dissipat subtilia auri ramenta, & in uolaticum fugitiuumque puluisculum uertit, qui uel aquis, quibus innatare solet, rapitur, uel in auras atomorum moreuanescit. Furni constructio haec est: Fiat quadratum ex lapidibus, cuius latera singula sint binarum ulnarum latitudinis tendantque senas in altum, sed ita, ut paries anterior a fundamento pateat tanto interuallo, quantum satis est extrahendae uenae tostae. Uacuus locus postea occluditur luto pro craticula, cui ligna innitantur lateritia, in rectum strues fiat cubitum unum alta, itaque diuisa interstitiis, ut subiens aer excitare prouocareque flammam & nutrire sat luculente & liberaliter possit. Itaque cum opus instituis, crati lateritiae secta ligna, aut uirgulta altitudine duorum cubitorum impone. His iniice medio furno silices grandiores, lateribus uero aggere minora ramenta, ut flamma penetrare, & ui unita fortius queat agere. Rectius autem concluso hoc furno crematur lapis, quam subdiali, quia calor coercitus cogitur impressionem firmiorem in materiam facere, quam uagus dispersusque. Cum feruet maxime, immissa aqua restinguatur subito propter dictas causas, & huius restinctionis gratia, quo commodius administretur, extruitur furnus ad praecipitia torrentis, autdecliuia riuorum. " Hactenus ille. Erudit non probatorem tantum, sed & metallurgum, aurique excoctorem. Furnus specie refert excoctorium uenarum argenti, & foco duntaxat differt. Eius anterior pars iuxta humum patens eodem modo post instructum crate sua focum farcitur, nisi quod ibi catinus addatur, & foramine perfodiatur fartura, desitque crates. Hic praeter cratem relinquitur aditus, & respirationis uia, per quam simul cineres & ramenta egerat cremator, & aqua inducta decurrat. Ascenditur ad craterem admotis scalarum gradibus. Cinis & ramenta extrahuntur uerriculo unco ex solido ferro ad instar unci maioris probatorum. A. crater fornacis. B. paries anticus lapideus. C. fartura ex luco. D. lateres dispositi pro crate, quibus in aditum transuersa trabs lapidea incumbit. E. canalis deriuandae aquae. Ex duabus autem fornacibus dextra farta est, sinistra hiat, ita ut conspiciantur laterum ordines. Uidetur Erkerus in ista excogitanda tum stratos istos furnos, quibus pyritae duri & contumaces perdomantur, imitatus fuisse, tum crematorium aeris ab argento separati, quos panes fathiscentes appellat Agricola. Eius haec est dispositio & figura. A. furnus crematorius aeris segregati uacans. B. idem opere instructus. C. ferrea ianua ad ignem coercendum, quae obiicitur ostio, postquam ordines lapidum positi sunt, lignaque & aeris trunci subiecti. Pendet autem ea a triplici catena tollenoni accommodata, in cuius dorso iacet onus lapideum ad retractionem iuuandam. D. furni camera peruia camino. E. ordines laterum ustorum dentatim iuncti, ut trabium intercisarum loco fulciant truncos aeris. Itaque etiam interstitia seu interualla uacua ad recipiendos cineres & absilientes spinas conspiciuntur. In dextra figura ualuis clausa lignorum segmenta interiecta sunt, ut ostendatur modus incendendi Aer autem subintrans flammam agit in interiora, F. obex auritus ex ferro ad ordines laterum coercendos, ne dilabantur. Et is intruditur per foramen a latere, eademque retrahitur. De artificio moderandi ignis & operis ipsius, consulatur Agricola. Laterum sane dispositio & finis est idem cum furni Erkeriani; sed non idem operationis processus, ut ostensum est. Quoniam autem crematorium metallicum, qui una repurgatorius est, & aes ab halitibus plumbeis, arsenicalibus, similibusque purum reddit, ista occasione proposuimus, cognationis gratia apponamus furnos elaborandi argenti fulminati. Contraxerat aes nonnihil a plumbo labeculae. Idem euenit argento. Illud descensorio separatum erat artificio; hoc fulminatorio. Quod itaque utrique similia passo reliquum est contaminationis, id suis auerruncatur furnis, hocque etiam docimastica machinatur. Nam & haec in testa recoquit aurum argentumue, & inquinationem ab eis proflari curat, ut syncerum omnino iudicium institui possit. Scire haec Chymicum necesse est, ut liquido pronunciet, & indicet neglectiones defectusque operum potissimum, quia in magisterio perfecto plurimum refert, quo utatur auro & argento, cumque haec metalla iubeatur saepenumero ad purissimum redigere, & comprobare eorum fixionem, & alia, id quod maxime peragitur ope acrium medicinarum, ueluti plumbi, stibii, sulphuris, aquarum graduantium, & similium, non sit ita confidens uel imperitus rerum, quin nouerit ab istis omni bus inconstantia & fugitiua metalla quidem separari, sed interim subire inquinamentum a medicina image 16 image 17 cum agens etiam spirituale, ut in fulminibus cernimus, & ignium empyreumate, uestigia impressionis suae in patiente relinquat, idque sui natura imbutum uelit. Quocirca non subsistendum sibi meminerit in cineritio, antimonio, quartura, aqua regia, caementatione cum corrosiuis & caeteris talibus, sed more exotericarum istiusmodi repurgationum, ad crematoriam ustoriamque accedendum, culus rei documento sunt etiam bractearii, qui utut ad purum in gradu perductum aurum se capere arbitrantur, tamen membranas suas tingi halitibus efficacibus experiuntur, iisque mercurialis naturae interius remistae, ut sileamus in imperfectorum metallorum penetrali parte ineluibiles residere maculas, quae cum tolli nequeant, tinctura tanquam pallio sunt induendae obliterandaeque. Duae uero potissimum formae repurgandi auri argentique traduntur in maiore opere, nec plures effingi posse inficias imus. Industrio enim artifici facile est ideas mentis externis uestire schematibus, & eadem uaria industria exequi, quemadmodum etiam probator huius rei gratia uel fornacula utitur, uel foco cum circulo, uel foco aurifabrorum simplici, & uel in catillo cinereo, uel testa, uel catino fictili puritatem emolitur. Formae sunt tales: Crematorius argenti fulminati. Prima figura arcuata fornicataque super quadrato extructa, interiectoque pariete geminata, fere tali foco, qualis est aurifabrorum & probatorum intra circulum. A. quadratum ex muris intus relicto cauo recessu. B. arcus seu fornix diuisus interstitio: unde sursum patet foramen camini communis. C. ualuae rerreae hamatae ad capiendum lutum. Earum obiectu magister a caloris uiolentia est tutus, quanquam praeterea etiam umbraculo fronti adiecto munire oculos soleat. Est autem dextra ualua sursum reiecta, & retinaculo firmata: sinistra excubat pro statione sua pendens, nec totam occupat fornicis capacitatem, sed accessum relinquit laboratori. D. interstitium. E. foci pauimentum. F. catinus cinereus in scrobe foci efformatus. Testam uocant. G. folles, quarum nares diriguntur in opus ipsum, & marginem catini nonnihil excedunt. H. unci inclinatorm muro inierti, ut magister inter operandum, cum maturato opus est & celeritate, statim ad manum habeat instrumenta, possitque commode permutare & reponere. Itaque etiam Erkeri pictura, ex qua ista est expressa, unco dextro adiunxit furcillam, rutabulum, uersorium. I. cinis in globum compactus, ex quo intelligitur praeparatum esse. Postquam enim emundarunt secretione elutioneque & ustione peracta in massam coegerunt, globos efformant, quos arefactos reponunt, uti uidere est in Erkeriano schemate lib. Consule exemplar Francofurticum in folio, anni 1598. 8. I. docimastici pag. Ii. tit de catillis cinereis & laeuore. Eadem pictura proponitur & lignea sphaera, qua catinus figuratur post malleum. K. pistillus dentatus est, quo figuratur catinus testae ante follem saepius tundendo compilandoque irrigatum decenter cinerem, L. catini istius cinerei rudimentum. M. placenta seu panis argenteus a fulmine recens, & iam ustulandus ad regulam, postquam fuerit calefactus. & in fragmenta discussus. Appellant istam ustrinam artifices a cinereo catino & testa, Germanice auff dem Keest brennen. Abutuntur enim testae uocabulo propter aliquam similitudinem catini ex cineribus coacti, quasi ostraci tegumentum, testamque fictilem referret, cum habeat instar patinae argillaceae densae. Altera forma est ustrina sub tegula, das brennen unter der Muffel. Ortho¬ graphia eius haec est, ut eandem Erkerus exhibuit. Furnus ustorius argenti, seu ustrina sub tegula. A. quadratum ex lapidibus intus uacuis spaciis muro interseptis distinctum. Cinerarium hoc est, & simul usum respirandi sufflandique praebet, unde solet hoc opus item a priore distingui. Sunt enim disciplinae uoces: ustio ante folles, das brenen uor dem balg oder geblaß / ustio sine folle sub tegula das bren¬ nen ohn geblaß unter der muffel. Locum uero follium supplent respiracula oblonga utrobique a fronte & tergo facta, uti litera B. indicat. Per ea etiam cineres egeruntur. C. interstitia partium furni, quibus simul, efformatur in sex spacia particularia, seu ergasteria focosque. Adeo enim accommodata est haec urendi ratio, ut eodem tempore multum argenti possit ad regulam excoqui ( nam haec operatio nihil differt ab excoctione ad purum, estque ueluti altera fulminatio, procul dubio Saxonum industria ex minore opere docimastico in maioris familiam transscripta. ) D. parietis interioris dispositionem docet, & pauimentum foci est oblongis spiraculis peruium, per quae etiam cinis delabitur. Ista spiracula seu uentilabra circundant catinum, quem F. elementum monstrat, iam impositum foco, sed adhuc argenti expertem, G. Tegulae uenter prominens. Ita enim locari super catino solet, ut eius collum in ostium uersum sit; concauitas uentris catinum amplectatur, connexa superficie prunis incumbentibus opposita. Istarum formasuperius, cum de tegulis probatoriis ageremus, est expressa. H. spacia catino, argento, tegula, & prunis image 18 image 19 conferta, quae iamiam ignem conceperunt, requiruntque praesentiam magistri. I. ostia seu aditus sunt, spaciorum quadrati, per quae regitur opus. Ea efformatae sunt in muro anteriore, seu macerie lutea, cuius absentia angularem focum a sinistra nudatum interius uidendum offert. K. murulus est, seu ἀπόστημα fundamenti cinerarii. Itaque fit, ut tota ustrina faciem reddat cortinae foco suo impositae. L. circulus ferreus & modiolus seu forma catini, cuius amplitudo debet respondere catino, & hic tantus fieri, quanta est argenti ad regulam excoquendi mensura, quam postea sequitur etiam fornacis in parte eminente extructio. Nam quia latera anteriora ex luto constant mobili, coarctari spacia nonihil possunt, quantum scilicet patitur uentilabrorum dispositio, quanquam eius causa in plures capacitates furnus est distributus, ut uel una sola caeteris feriantibus peragi coctio possit. M. catinus cinereus malleo & globo intra circulum fattus & addensatus efformatusque, & sic hoc quoque se habet instrumentum. Agricola in fine lib Io. denmet. proponit formam turritam cum aeneis ualuis foricula peruiis, & tegulam a collo suo solutam, quem potes inspicere. Sed quod ad uenas cremandas praeparandasque attinet, non negligendi clibani sunt in semicirculum super pedamento orbiculato, seu cylindri segmento reducti. Eos Agricola sic pinxit: A. Carnorum furnus est, in quo pyrites aurifer, & una etiam sulphure & chalcantho praegnans, postquam exhaustum, hoc est, coquendo macerandoque crematur, ut sulphur exudet. Non quaeritur hic tam uenae mollefactio, quam separatio adhaerentium succorum. Itaque etiam separatorius potius furnus est, quam crematorius. Ideo enim in fornicem eum redegerunt, ut ait Agricola, ut utiles succi lateribus & camerae fornancis adhaerentes, post segregationem in usum ueniant. Consilium itaque sublimationis id est, quo chymicus flores sulphuris concinnat. Fuerant quidem uiae compendiosiores ad hoc ipsum perueniendi, quo modo alias sulphur ex uenis excoquitur descensoria arte: sed dandum quid est consuetudini & uenae una domandae instituto. Fornix pertusus est spiraculis ad fumum educendum, quibus nonnunquam sulphuris stiriae coniue accrescunt, B. tostrina granorum Cassiteri est. Uena quidem solet subdiali pyra frangi, sed segregata grana, cum nonnihil habeant tum inquinamentorum, tum syluestris materiae nigrae, quae aquis discerni non potuit, neque est seligi ob mendacem similitudinem ( sunt n.steriles uenae peregrinaque mineralia plumbum candidum in excoctionpolluentia, & asperum intractabileque reddentia ) repetita opera ignibus ad plenum sunt cremanda. " Torrentur ", inquiagricola, " si caeruleus color ipsis insederit, uel pyrites & lapis, ex quo ferrum conficitur, cum eis fuerint permisti. Caerulei non tosti, plumbum " ( candidum ) " consumunt. Ex lapillis nigris ( schuerl uocant materiam quandam nigram, partim leuem, partim grauem: illa eluitur, haec ignibus fathiscens in fumum redigitur. Est & spuma uel pilus lupi niger, eiusdem differentiae & artis in separando, wolffrum / wolffschaum: item, cadmia nigra, stibium, uel marcasitha nigra uirulenta: lapilli ferruginei nigri rubent aut flauent: pyrites albus & cinerens, silex iuber, albus, citrinus, spaht: bismuthum ex generem arcasitharum, nodi schisti ( glasskoepff ) haec omnia intermista sunt granis, cumque grauitate praeponderant aquis non possunt segregari, sed ignibus in fumum uertuntur, idque saepe non sine iactura stanni, nisi uelimus hoc non euadere speciosum, sed maculosum, durum, fragile, auiscoriis multis damnosum, etc. ) factum plumbum a pyrite & lapide ferrugineo maculatur, nisi in fumum uersa euanessam. " Caetera legantur apud ipsum Agricolam lib. 8. rei metall. pag. 281. Tostio ista durat, donec non amplius halet uena. Si hec ignoret chymicus, & tamen Paracelso autore, primum ens ex uena parare instituat, citius mortis autoramentum, quam uitae praesidium conflauerit. Nam uenena uenis intermista sunt potissimum marcasithis, quas ille temulentus ad rauim non cessauit inculcare, quod eo nobiliores praebeant efsentias, quo plura mineralia comprehendant. Cum eo delirant uulgares Medici, qui uenas sulphuris crudas asthmaticis propinant qusibi persuasum habeant, id esse sulphur apyron Galeni & Dioscoridis, non attendentes, eos purum uelle, uti separatum est naturae opere in suo ergasterio uulcaniam exercentis. Et tantum quidem de crematoriis ustoriisque furnis. Cap. Xiii. De cortinis praeparatoris. Uasa proparasceuastica sunt etiam lacus, cupae, castella, cortinae, & similia, de quibus in arte infectoria, nitraria, aluminaria, atramentaria, salinaria, etc. Nos hic non simpliciter de cortinis agimus, led fornaces earum una, utpote in doctrina fornacum proponimus. Has cortinarias, sicut a catinis & ahenis catinarias ahenariasque appellamus: & sunt sane cortinae in multis eaedem abenis, quemadmodum ex Plin. de purpurae apparatu patet, θεγμαντηρας uocant, generalioris usus uoce ad specialem rem accommodata. Fiunt ex plumbo uel ere potissimum: nonnunquam etiam ex ferreis laminis. Plumbum inseruit mitioribus focis & astrictoriis rebus, quibus uis ignium nonnihil retunditur, ut in alumine & chalcantho, quorum diluta non coquuntur ualde acriter. Subiiciunt aliqui aeneam patinam ad defendendum plumbum. Cortina purpureae apud Plin. plubea erat; sed uapore modico ex fornacis cuniculo torrebatur, ut satis esset coctioni. Sali destinantur aheneae. Itaque cum aliquando plumbum in id designaretur, iactura temeritatem facti redarguit. Halonitrum quoque licet plumbeis uasis ( stanneis magis ex mistura aeris ) possit praeparari, potius tamen aereis lixiuium seu muria eius decoquitur. Compinguntur ex laminis, & reducuntur in formam totundam uel quadrangulam fundo plano. Adiiciuntur retinacula, aut etiam trabibus imponuntur, & sustinentur furni parietibus. Ita accommodantur fornaci rotundae uel angulosae, ut emineant sursum, nonnihil recedentes ab ambitu murulato furni, quo image 20 image 21 quo spiraculis detur locus. Haec enim a dextra & sinistra plaerumque constituuntur. Antica pars ostium habet, cui respondet nonnunquam in postica quasi principium fumarii. Focus sic inter pauimentum & cortinam est. Cinerarium separatum deest, quod tamen aliquando rude efformatur lapidibus, aut ferramentis transuersis, ut subeat aer, & ligna acrius inardescant: id quod nec omitti debere artificium admonet. Minus enim a fumis inficitur opus flamma luculenta. Salinarum cortina & furnus a tergo & fronte patent, obiecto tamen a postica parte muro, ad quem aestus reuerberet reciprocetque interuallo quodam inter ipsum & focum, & ita, ut plaerumque in depressa egestaque area collocentur, & ad focum per gradus sit descendendum: cortina uero ipsa, praeterquam quod foci labris innitatur, etiam suspensa ab uncis tignisque sustentetur. Repraesentauit formam Agricola lib. 12. pag. 443. Inde haec translata. Cortina coagulatoria salis. Furnus salis. A. furni paries in quadrum constructus, & ita circumductus, ut ante & retro aditus exitusque habeat a tergo erectum murum B. cuius pauimentum C. in quo spuma muriae recepta solent lapides salsi concrescere. Tigna maiora cum trabibus transuersis furcae instar notantur D. litera. His incumbunt tigilla Ldistinentur autem aliis charactere M. notatis, quibus a tergo unci ferrei, maiores K. adaptati sunt, ita ut firmiter maneant, & statuminentur, simulque cortina ipsa, quam altero dente, subiecto sustentant, suffulciatur. Nam posteriore parte cortina hon innititur foco, sed libera est; quique focum claudere debebat murus, abest a cortina besse unius cubiti. Tigillis unci inhaerent, qui altero hamo comprehendunt cortinae ansas, atque ita eleuatam suspensamque retinent. Istos uncos notauimus seorsim I. litera. E. sal exhaustus ex cortine fundo, & in corbem metamque coniectus; unde meta salis. F. corbis sale uacuus. G. cortine latera clauis compacta. H. ostium furni depressum humi, ut eo magis extet emineatque cortina. Chymicus populari hac structura considerata, copiosae murie eam inseruire statim cernit. Ipse in coagulatoriis habet cortinam, & loco eius usurpat lebetes, ollas, ahena aerea; ferrea, orychalcea, stannea; lapidea; donec ad succum spissiusculum peruentum fuerit. Tunc in conchas uitreas digerere & absoluere coagulationem potest, uti dicetur suo loco. Magna sane uis est compendum in hac parte. Itaque alicubi ollae fictiles sunt pro ahenis & cortinis, alicubi salinae subdiales solares: interdum serobes stagnorum arenae cautesque: nonnunquam, ut Leuinus de ueteribus Zelandis docet, rogi & pyriateria ipsa. Agit autem & de hac uarietate Agricola. Caeterum foci compendium ad sumprus diminuendos multi quaesiuerunt, & obstructa posteriore parte lateribus adiecerunt respiracula, cinerariumque actu a foco distinxerunt, dispositis in craticulae modum laterculis, aut trabibus ferreis: sed saepius frustrati fine suo. Nonnulli muriam prius per draconias columnas, quas infra repraesentabimus, egerunt, itaque calefactam citius coctum iri & coagulatum sunt consisi. Sed non tutum est plebi persuadere, nec semper in magno opere idem fit, quod in minore. Atramenti & aluminis fornaces cortinariae ab ista salinaria, quae potissimum Hale Saxonum, patria nimirum nostra dulcissima sunt in usu, nonnihil discrepant, possuntque tam in rotundum, quam quadrum conformari. A fronteostium est, in murulis lateralibus spiracula. Nonnunquam & posticum est perfossum pro fumario, sed non totum patens, ut in foco salinario. Schemata quadrangula sunt huiusmodi, ut ea delineata curauit Agricola: image 22 114 Comment. Alchem. Part. I. Lib. I. A. Focus quadrangulus ex muris lapideis. B. Cortina ex laminis plumbeis. C. Ostium. D. Spiraculum, quod est in quolibet latere hic singulare; sed in altera fornace D. geminatur, id quod fit, cum ignis acrior requiritur. Est autem utraque ante & retro in directum perfossa, aut si posticum clausum est, patentiora debent esse uentilabra, & iuxta angulos posteriores sita. Dicta fornacum species facile cortinas cereuisiarias, saponarias, similesque adumbrare potest. Si quis rotundam mauult, ecce specimen. Cap. Xiiii. De ferri praeparatoriis. Aeneid. 4. Deundum iam Aetnaeos Cyclopes, mentemque aduertendum, quomodo, interprete Marone, " Ocyus incumbant omnes, pariterque laborem Sortiti, ut fluat aes riuis, aurique metallum Uulnificusque chalybs uasta fornace liquescat, Nimirum lentis Cyclopes fulmina massis Cum properant, alii taurinis follibus auras Accipiunt, redduntque, alii stridentia tingunt Aera lacu, gomit impositis incudibus Aetna. Georg. Illi inter sese magna ui brachia tollunt, In numerum uersantque tenaci forcipe ferrum. Nam ferrum exercent uasto Cyclopes in antro Brontesque Steropesque, & nudus membra Pyraemon Ut subter specus & Cyclopum exesa caminis Antra Aetnaae tonent, ualidique incudibus ictus Auditi referant gemitum, stridantque cauernis Stricturae chalybum, & fornacibus ignis anhelet. " Saepe sane Chymicus noster Uulcaniam domum petere cogetur, si scire uelit, quomodo quaqueo arte uena ferri excoquatur, & qua industria tam leprosum scabiosumque & impurum metallum ex terris lapidibusque longe inquinatioribus, quin & sordidis aquis in limum coalescentibus extractum eo perducatur splendoris & puritatis, ut Aristotele quoque non ignorante, aliquando argentum prouocare queat, & in tam durum mutetur repurgationis studio chalybem, ut aliud ferrum penetrare secareque possit, id quod chymici magisterii est, & essentialis quodammodo elaborationis. In mirab. narratione 46. de ferro chalybico. 4. Maro officinam requirit Aetnaeam, ubi abunde fit ignis flammarumque ualidarum, quibus pro nutrimento sint bitumina tum alia, tum lapidea, quos Lithanthraces uocant; alicubi & terrae ampelitides Tornenae, si absint carbones & ligna. Non procul abesse Aeoliam oportet. Inde enim aurae accipiuntur ad prunas animandas exacuendasque, & calorem in ipsum opus dirigendum proflandumque. Instrumentum captandi status, follis taurinus appellatur, cui regendo praeficiuntur ministri Uulcanii. Nostris hominibus non semper praesto est famulorum turba. Itaque officinas suas non in montium specubus & terrae hiatibus extruunt, sed conuallibus iuxta riuos, fluuios, torrentes, ut accommodatis tympanis sublati reductique folles sat spirituum suppeditent. Follium istiusmodi rostra in uastam tendunt fornacem, ibique adeo urgent uenas ferrumque, ut excoctum liquescat, fiantque lentae subductis scoriis massae, quas ligneis marculis coactas diuidunt in partes, & elaborant amplius, absilientibus denso numero stricturis, quae sunt nimis terreae, immundaeque seu prae dura siccitate ad tenacitatem lentoremque, qui in ferro tequiritur custodiendum praestandumque ineptae, quanquam temperamento accepto, postea chalybis munus fustinere queant. Est & hoc operis ferrarii, massas uersare tenaci forcipe, saepius extinguere aquis idoneis ad iustam ferri aciem ( neque enim quaeuis aqua legitimum ferro conciliat temperamentum; meteor. cap. 6. unde magisteria chymica de molliendo, indurando, temperando ferro ) tandemque scoriis penitus subtractis in chalybem uertere, quod Aristoteles sciebat non sine detrimento quantitatis & ponderis fieri, tamet si hodie subtiliores artes non tantum minore cum damno id assequantur, adiectis fluoribus, uti moris est appellare, & aquis extinctoriis, crebraque emollitione & percussione, sed & in aes atramenti beneficio mutent. Ut percussu dometur, Uirgilius incudes ualidas proponit, nec minus robustos Brontas, Steropas, & Pyracmonas, qui ignibus innutriti tolerare feruorem, & magna ui sublatis brachiis malleos ponderosos massis illidere queant. Id non fit sine harmonia quadam, quo minus molestus sit sonus, alias tantus, ut ueluti tonare uideantur uoragines Aetnaeae, & specus ingemiscere. Tales numeros obseruant & uietores seu doliarii, & coquae cum minutal conficiunt ictu cultellorum Ignium tanta est uiolentia, ut montes ipsi saxaque durissima exedantur, fiantque caminis peruia. Quo circa coguntur artifices & ministri munire faciem uelamentis, ut ab halitibus feruidis stricturisque sint tutiores. Istiusmodi uelamina sunt plaerumque reducti pilei foraminibus ad prospiciendum, tanquam per dioptram confossi. Sed quod ad fornacem attinet, Uulcano quidem Aerna potuit natiuos focos image 24 furnosque subministrare; nostri artifices eos construunt opere murario: & quidem triplex aut quadruplex genus esse potest, quo absoluitur ferri excoctio & elaboratio. Primum genus, quod uenae mitiori promptiusque fluenti destinatum est, focus potius, quam furnus aut fornax dici debet. Itaque etiam Germani suo idiomate appellant Rennherdt / hoc est, focum ferri segregandi a scoriis, & opus ipsum Rennen / quae uox polysema quidem est, sed in hoc studio uidetur descensorium segregatoriumque artificium designare, in quo scoriae quasi per tubum deriuantur subsistente in catino ferro, quod inde appellatur a Germanis catinarium Zeuleisen / ( catinum uocant ein Ziegel / unde uox corrupta Zeul ) quod sua appellatione indicat excoctum esse ex uena mitiore, quae uix alio praeter calcem uiuam, aut aquam limosam, opus habet additamento. Quando uero uena durior & intractabilior est, utpote aerosa, magnetica, plumbosa, calcosa. & c. fornace ampla, & adiectis scoriis ferri, ferrugine, lapidei ferri fluxili ( apud Aristotelem Pyromacho, alias fluoribus, etc. ) indiget. Ea similis est excoctoriae argenti ex uena solida, quam amoebaeam uel alternantem appellare possumus. De modo excoctionis quidem nos inter magisteria disseremus. Lib. 9. rei metall. Focus autem & fornax hac specie repraesentantur ab Agricola. A. murus, cui adiectus focus est uenae ferreae mitioris excoquendae. B. furnus cum oculo clauso, capacitate par crudae, de qua infra. C. focus. D. catinus, in quem congeritur carbo, uenaque ferri calce mista, & excoquitur. De. foramen seu canalis, per quem scoriae decurrunt, & a ferro secedunt. F. praefornium, quod recrementa delabentia excipit. G. nasus seu rostrum follis per muri foramen intrusum directumque in catinum. H. fenestra cum manubrio seu pertica, qua regitur follis, & modo sistitur, modo intenditusr pro operis ratione. Magister enim cogitur saepe subsistere, & excoctionem moderari flatu immisso, omisso. I. praefurnium fornaeis, qua excoquitur uena durior uel aerosa, cuius natura est interdum exilite e catino non aliter, ac in argenti uel aeris catino admissa humiditate frigida. K gradus ad uenam in furnum infundendam. Ea uero praeparatione indiget uaria, ueluti elutione, electione, seu secretione, tusione, etc. & nihilo minus interdum recoquenda est, indeque in foco ferrario perficienda. Eius forma ubiuis fere locorum est obuia. Est autem similis generi fornacum ferri elaborandi quarto, euius simulacrum tale. A focus furni coneameratus, seu fornicis testudine instratus, a cuius sinistro latere immittuntur follium rostra, nimirum in catinum, qui ibidem est praeparatus more excoctorii seu praefurnii ex puluere carbonum & luto, circumpositis ad margines saxis pro materia capienda & flatu coercendo. A fronte huius foci in pauimento statuitur truncus cum incude, super qua tractatur ferrum malleis. Ab hinc in uicinia machina est cum malleo grandi ad ferrum incidendum. Tales structuras adiecit picturae suae Agricola, ex quo possunt peti, sicut & piscinae seu solii lacusque efformatio, in quo est aqua ferri restinctoria ad temperamentum inducendum pro chalybis ratione. B. Caminus ex foco in altum eductus in liberum aerem definens. T. folles, quorum nares in medium eatinum sunt directae & plerumque riuulo impelluntur tympano applicato. Cap. Xu. De furnis aeris excoquendi segregandi, perficiendi. Uena aeris fete argenti quoque est ferax; interdum & auri, aliaque saepenumero mineralia secum uehit nimirum sulphur, atramentum, alumen & similia, ut docent uariae pyritarum seu marcasitarum species. Praeparata ut decet si pauper & copiosa est, praesertim pyrites, in panes lapideos redigitur, qui praeterquam quod separati sint a mineris rapacibus, & ignibus domiti mitesque reddidi, etiam locupletati argento & aere non raro inueniuntur, idque etiam studere solent officinae. Pauperiores tamen lapides nihilominus argenti uenis adiiciuntur, ut inde assumptum argentum plumbo reddant. Metallum enim metallo amicum est. Itaque lapides metallicae naturae affines & fluxiles argentum mineralibus caeteris surripiunt defenduntque ab eorum iniuria; plumbo uero haud grauatim communicant propter homogeniam & consensum maiorem: quanquam aliqui id fieri doceant propter frigus, ad quod confugere ab igni solent metalla, quae hoc ipso monstrant se hydrargyri ingenium obtinere, & sic cognata illi esse materialiter. Furni praeparationum & excoctionum talium congruunt plaerumque cum argenti plumbiue candidi, aut etiam nigri excoctoriis. Quapropter uena dura immitisque, & tamen image 25 image 26 image 27 diues fornace amoebaea excoqui potest: mitis autem semper patente aliqua. Pauper copiosa traiicitur per fornacem crudam. Schmeltz¬ ofen. Ilmenoae mediocris uena aeris & argenti ferax excoquitur, furno oculi semper patentis, fere accedente ad modum fornacis plumbi candidi. Foramen istud carbonario puluere sepe perfunditur, ne accrescentes scoriae obstruant canalem. Praefurnium. elatum. Praefurnium ei adiacet, in quod igneus riuus continenter decurrit. Praefurnium. Scorie innatantes detractae seorsim in pauimentum proiiciuntur. Cum impletum est metallo, rupto fortamine, quod prius obstructum erat, decurrit in scrobem amplam, sed non profundam, ibique concrescit in panes seu massas placentarum instar. humile seu stratum. Congruit itaque haec structura cum furno stannario Agricolae, quem inferius depingemus. Stannum cancellatum Furnus stanni aerosi. Sicut item ex scrobe ( quae refert aut explet locum catini secundi ) plumbum candidum exhauritur, & uirgatim super assere effunditur in rectum & transuersum, unde acquirit cancellatam speciem, quam inde Gatterzinn uocant; ita aes argenti ferax ex fouea illa transfertur in formas, ubi in uirgas uel baculos digitosque coalescit, qui postea plumbo confuso segregatorio furno separantur. Sed aes syncerius in massis relinquitur, sicut & stannum durum. Fere duae tales fornaces sub una camera conueniunt, & ab anteriore parte nihil apparet, quam mutus recta sursum eductus cum oculo & praefurniis. A latere ascensus est per gradus. A postico inspirant folles tympano agitati. Clauditur muris ab omni latere, & in cameram definit, saltem aditu a latere patente. Ita se habet fere fornax prima, quam aeris excoctoriam nominamus, aut conflatoriam eiusdem. Graecus fortasse χαλκουρμικὸν appellaret βαῦνον, ἢ χαλκαστικον ἰπνὸν, ἢ χαλκοποιὸν. Sed aes argen¬ tosum, quod fere in bacillos uirgasque redigunt, adiecto plumbo eliquatur denuo fornace secunda, quam fusoriam aut commistoriam dixeris. Germani uocant ein Frischoffen / unde placentae stanneae ex argento, aere & plumbo nomen trahunt nouum, & uocant frisch stuck / quasi argentum aeris feruore emaciatum, nouo plumbo recrearetur, reciperetque robur suum. Renouatio enim & recreatio Teutonum lingua sonat erfrischung. Frischbley. Plumbum adiectitium. Sed & plumbum depauperatum inde cognominatur frisch bley: nec minus ab usu tali. Fornat haec non multum abludit ab excoctoria argenti prima alternante, nisi quod semper pateat eius exitus, continuoque prosluat mistura. Extruitur quatuor parietibus lateritiis satis iusta altitudine: sed anticus non pertingit ad pauimentum. in stanno aeroso. Inde Reich fri¬ schen / cum diuiti cupro multum. Nam abruptus pendet, ut farturae luteae & foco sit spacium. Subiicitur ei catinus, forma scrobis uel foueae, in quem mistura stanni aerosi decurrit, & effunditur detracto lapide & scoriis in scrobem aliam in qua concrescit in placentas unco infixo ad leuandum. Dispositio fornacis apud Erkerum haec est ferme: Extructus focus est super uaporaria seu cuniculos subterraneos, per quos halitus uaporesque deriuantur. additur plumbi armfr¬ schen / cum pauperi parum. Inde murieducti, & fornice in speciem furni configurati sunt, iunctioduo, quibus incumbit camera seu fumarium commune. A furnus clausus antico pariete. B. alter furnus socius ad eundem parietem posticum, sed anteriore deficiens. C. furmos, qua materia immittitur, cui instratus fornix perforatus est camino in cameram deducto. D. inferior pars antici, constans fartura ex luto & carbonum puluere, estque proxima foco, & emittit riuum liquati metalli per foramen, quod oculum appellant. E. catinus est excipiens liquorem constantem aere, argento, plumbo, & scoriis, quibus & lapis adest. F. Lapides & scoriae ex catino extractae, & ad dextram furni plantam, ubi tubus respiratorius est, reiecta. G. scrobs circularis, in quam effunditur stannum, ut in placentas cogatur. Adiacet ei furcilla, qua uncus stanno infigendus sustentatur. H. panis stanni aerosi ex scrobe extractus. I. ianua seu fenestra camerae fumariae. K. locus, qua folles inspirant auram. L. respiracula uaporarii sub lapideis tabulis. Porro compendium huiusmodi operum fieri potest, & unus duntaxat furnus duabus operationibus una absoluendis destinari. Diximus supra de crematoriis lapidum aerosorum ex pyrite. Infra proponemus fornacem crudam, qua fundi & praeparari pyromachus, ( lapis is est metallicorum Stein ) solet. Ne hic una fornace excoquatur, alteri misceatur plumbo ( uel plumbagini, lith argyro & plumbo ) sed utrumque uno labore peragatur, sumptuque diminuto, excogitatus furnus similis stannario ( quem modo ostendimus ) est, sed catinus profundius, magisque in focum directus est, & dextro pedamento astat fornacula plumbi eliquandi, quod in nouum additamentum insumitur. Forma eius haec: Furni huius effigies exhibet eadem, quae antecedens. Cimera effracta conspicitur, & in ea pendens infumibulum, quod fumos in liberum aerem deducit. Neque enim directe sibi accommodata sunt camini & fumaria externa, ne famenta metallorum & mineralium secretiones expirent, & in auras euanescant. Furnuli plumbarii structura conspicitur ad dextram, estque diuisa in catinum & focum, quem subit uentus, ignesque exsuscitat. Catinus operculo tectus est, ne uirulentis halitibus laedat operarios, utque fusum maneat plumbum eo diutius. Erkerus ait: " Cum excoctor ararius claudere uult & adornare fornacem excoctoriam aeris, catimum profundius in foco exprimere, angustiusque efformare debet ad instar furni stanni aerarii ( wie ein frisch ofen ) & adiicere ei furnulum liquandi plumbi, quod adiiciendum est decurrenti in catinum praefurnii eliquato metallo. " image 28 In furnum maiorem iniiciuntur duo pondera lapidis tosti ( pyritae aerosi in panes lapideos, aere praegnantes eliquati & praeparati crematuris suis ) & his submittuntur scoriae fluxu faciles, ut cum hae apparent, oculum fornacis claudat, & a cupro in catinum delapso abstrahat lapidem & recrementas mox ex fornacula plumbum emittat, cuproque adhuc in catino existenti misceat semel atque iterum per cochlear, seu trullam ferream effundendo, quo facto exhauriat in scrobem sinistram, ut placenta euadat. Interim recrementa in clausa fornace aestuant: sed mox illis noua lapidis aerosi pondera adduntur, ut similiter excocta fusaque decurrant. Sic uno eodemque labore & excoquitur aes, & plumbo remiscetur ad segregandum argentum. Erat a. etiam prius molybdena, uel lithargyros & plumbum additum: sed quod successione noui iusta mensura est augendum recreandumque. Caetera uideantur apud Erkerum, & suo loco in magisterio stanni faciendi. Ita aes ex uena sua excoctum, & remistum plumbo iuxta βαναυσιαν furnariam exhibuimus. Iam traditur stannum istud aerarium segregatori, qui id exercet nouo furno, secundum prescriptum artificii descensorii ( id quod sic appellare possumus propter euidentiam tametsi & caeteri excoctionis & separationis ex uena misturisque modi plaerique omnes sint descensorii, ut in Banausia hac Chymicus inueniat suae disciplinae uocabula. ) Quadrangulari dispositione, ετερο¬ μήκει disponuntur ad transuersum, parietem duo lapidum iunctorum ordines, ut sint fulcrum & pedamentum duarum incumbentium ex ferro uel lapide tabularum mutuo oblique conniuentium relicta in medio crena, qua diffluere eliquatum cum argento plumbum queat. Aliquando tamen crena non patet tota, sed saltem aliquot foraminibus pertusa exitum liquori concedit. In tabulis inclinatis statuuntur panes furno stannario confecti recto situ, clausique undiquaque parietibus, admota pruna eliquantur, remanente super tabulis aere collapso in truncos, quos Agricola uocat panes fathiscentes, Germani, Rihnstock. Rihnstock oder Geiagerwerchk. Forma istius descensorii sequitur. Picturam Erkerianam smitati sumus. Agricola pag. 416. proposuitur paulo diuersam, eamque expolitiorem, operosiorem, magisque uariam. Ista simplicior est. Elementum A. pedamentum furni ex duobus muris mutuo conniuentibus relicta crena constitutum, quo rum dorsum parieti transuerso accommodatur. B. notat tabulas ferreas, quibus ambitur focus, & continentur masse cum prunis. C. uectes, quibus coercentur iungunturque tabulae, annulis, per quos trauciuntur firmati, inclusique. D. Dispositio panum stanni aerosi. E. tabulae descensoriae ex ferro solido, uel lapide, pedamento innitentes fultaeque. F. catinus, in quem confluit stannum argenti plumbati, quod Germani Werck uocant, fors ideo, quia elaboranda excoquendaque fulminatorio foco seu cineritio maiore materia est. In istos catinos seu praefurnium aseno simile directus ex descensorio canalis est, qui ideo decliui situ statuitur ut liquor possit profluere. G. patinae, uel conche ferreae, in quas exhaustum plumbum argentosum ex catino infunditur, & sic commodioris tractationis gratia simul in panes minores diuiditur. Werckpfaenlin appellat Germanus descensor, quasi sorta gines panum plumbi argentosi dicas. H. Trulla, seu cochlear haustorium. I. Spatha uel contus. K. furca, Trunci aerei relinquuntur, super tabulis ubi consederunt spinis horrentes. In se habet descensorium. Antequam pergamus ad caeteros aeris furnos, admonendus lector est, ut attendat diuersitatem praeceptionis & Banausiae apud Agricolam & Erkerum, qui Germanorum Teutonico idiomate commentarium istis de rebus conscripsit. Diximus in excoctione aeris statim inquiri, num quid argenti peculiari labore separandi contineat: Et deprehenso eo, si operae precium futurum est, non in massas grandes cogi, sed diffundi in uirgas bacillosue. Hac enim industria compendium fit sumtuum, qui in machinas fractorias focosque sunt impendendi: Sed & cum aliunde aduectum cuprum argentosum est, id potest refundi, itidemque in pastillos, aut digitos digeri, quandoquidem minutae portiones ad faciendum ex mistura stannum sunt commodiores. Agricola uero primum panes plumbeos maiores singulari foco eliquatos diuidit in portiones minores: postea pilis praeferratis super sella ferrea frangit aeris massas, aut suo foco praecalefactas malleis disiicit. Hinc in furnos colliquatorios transfert, quorum forma diuersaest ab Erkeriana, & respondet ei, in quo recrementa recoquuntur & panes ex pyrite fiunt, quem sane siconferas cum effigie fornacis argenti excoquendi primae, eundem facile agnoscere possis, aut saltem proximum specie. A Furnus, in quo conflantur recoquunturque cadmiae, scoriae, spinae pauperes, & c. B. foeus eius fartus. C. praefurnium in quod decurrit liquatae materiae riuus. D. modius seu catinus alius, in quem effunditur stannum eliquatum, ut fiant panes. F. ostium officinae, seu χαλκουργείου. G. Furnus alter communi parieti E. a postico accommedatus, in quo peragitur mistura stannea. Agric. pag. H. Focus eius & fartura. 437. & 408. I. Catinus seu praefurnium. Postquam hoc modo stanni mistura facta est segregatorio seu descensorio proprio, ut dictum est, separatur. Interim & hoc animaduertendum, quod ita tractentur aera argenti plus obtinentia aut medioeria, quorum nimirum ualor in centupondio transcendit semuncias septem aut octo, quanquam non sine diuersitate adiiciendi plumbi. Quae u. quinque, sexseptemue duntaxat semuncias argenti habent, concamerato furno recoquuntur, & antequam cum plumbo remisceantur, argentum, quod in eis est, ad pauca redigitur quo fit, ut aes ipsum in diuersos panes diuidatur, nempe superiores, qui pauperiores, & in feriores, qui subsidente argento fiunt locupletiores. Species quaedam haec est Chymicae separationis per fluxum seu regulum, quae tamen peragitur beneficio medicinae cuiusdam iniectae, ut infra dicetur. Furnum ipsum ex Agricola sic repraesentamus, Parum abludit a fulminatorio misenorum, aut Polonorum Ungarorumque quos exhibuit ille li. 10. pag. 384. 385. construitur ex crudis lateribus in testudinem reductis, clibani modo, sed patente uertice, ut inde eluctetur fumus. Intus focus cinereus est, uti in fulminatorio. A. Uertex patens: Β. ostium, per quod ligna immittuntur, quae ut rectius disponi possint, murulus fornaci circuducitur. Γ. Decursus eliquati metalli, seu ostium alterum, per quod & flammae emicant & riuus deducitur.. Δ. Praefurnium, quod riuum excipit. Id profundum est, ut multum materiae capiat. Qui industrii sunt, medicinas fluxiles inspergunt, quarum ui descendit argentum & subsistit in regulo. Superior uero pars depauperata, seu argento spoliata, exhauritur in astantem a dextris catinum, ubi in panes aeris pauperes concrescit. E. panis, Z. Catinus. Panes illi postea in cumulos componuntur, donec recoquantur & a recrementis purgentur, seu ad regularem excoctionem praeparentur. Graues uero seu argenti diuites committuntur cum plumbo & segregantur. Haec ex Agricola paulo pluribus repetiuimus propter Chymicum, quem informamus quadam προπαιδίᾳ platonica. Patet autem multa commodius posse elaborari, si accedat industria & experientia. Sane Erkerianae rationes sunt compendiosiores & minus sumtuose. Trunci erei, seu aes post separatum plumbum argentosum collapsum, exercetur porro furno quarto ( primus post preparatam & collectam in panes itidem domitos ignibus uenam, excoctorius est secundus confusorius seu stannarius, tertius descensorius ) quem ustorium, Tostorium, crematorium, lateritium ( a laterib. dispositis ) cratitium ( a conformatione in cratem lateritiam ) perinde appellare possis. Simulacrum inter proparasceuasticos crematorios retulimus. Nec finis laborum. Transferuntur enim postquam spine, squame eris cinerei, & alia recrementa malleis sunt decussa effossaque, in quintum, cuius beneficio preparantur ad regulam. Agric. li. 11. Germani uocant hunc ein Gahrherdt / qui est furnus pereoctorius. pag. 420. & seq. Coquitur enim aes ibi ad plenum, quod idem est cum perfecto & regulari, & a scoriis plane depuratur, Atque hic concurrit elaboratio eris argentosi, cum aere nigro massali, quod argenti nihil, aut minus, quam pro operae precio & sumtibus continet, uel etiam pridem alibi est exhaustum & ad Germanos ad excoctionem regularem missum. Non enim elaborari ubiuis ad perfectum solet. Tam quod ex truncis aereis factum est, quam massale seu nigrum recoctum catino regulari in placentas diuiditur tenues, id quod Germanus uocat spleissen: Spleissen hastulas facere ex fissili in rectum ligno, uel in assulas disrumpere fibris rectis. unde & focus ipse, Spleißherd. Est a. spleissen idem quod incidere & in tabulas, bracteas, laminas, hastulas, & c. diuidere, alluditque ad Graecum ri ( e. Sunt n. istae placentae nim it hil aliud, quam αποσχίσεις, uel σχίδακες ή χιδία, assulae, tabulae, orbes fissi ex catino. Quando enim superficies ab aere & aqua effusa indurescit, repulsoque calore inferior liquor adhuc fluit, abrumpitur inde eleuaturque conto, postea forcipe transfertur in lacum aquae, ubi restinguatur, sed quod ad furnos focosque attinet, nonnullam obseruare est uariationem. Agricola focos regulares iungit duos sub uno camino, & operas quatuor alternis conficit. Agric. lib. Ii. Furnos imponit scrobi tectae seu uapotario, cuius spiraculum diuertitur ad latus muri. pag. 432. Catinum efformat diuersae altitudinis, latitudinis, pro aeris bonitate aut malitia. " Catinus ", inquit, " rotundus & decliuis fiat, atque si aes ex optimis panibs torrefactis: conficitur, latus pedes duos, altus unum: Pag. 29. Sin ex aliis, latus cubitum altus palmos duos, etc. " Is farcitur, postquam carbonum & terreo puluere addita aqua est euersus, luto ex paribus carbonarii pulueris & terreni, adiecta arena per cribrum angustum ex creta, remistaque & aquis aspersis subacta. Fartus exiccatur quomodo docuit Agricola pag. 428. A fronte uero lacuna relinquenda est, ut per eam recrementa deriuentur. Ei insternitur lamina ex ferro firmo subiectis cubis lapideis, aut si hi desint, canali quodam excauanda inferius est, ut uia sit recrementis. A posteriore muro fistula aenea per fenestram in catinum directa est, ad nares follium recipiendas sed, & magister per eam contemplatur opus, dirigit panes, auellit a naribus scorias, experimentum rapit. Forma haec est. image 29 image 30 image 32 119 De sceuastica artis. A. dexter focus cum suo catino. B. sinister. C. lacuna, seu corriuiuum. D. lamina ferrea oblique erecta. E. fulcrum eius ligneum. Subiectus laminae lapis est ad sinistram ut ei innitatur. F. aditus follium, seu fenestra postica. G caminus communis. Idem furnus minus operose construitur, & simplicius depingitur. Furnus aeris regularis. Talibus fornacibus aes argento priuatum simul repurgatur, & ad regulam excoquitur, quanquam dissimiliter. Nam quo purius nobiliusque est, eo citius absoluitur, fiuntque placentae subtiliores tenuioresque, sanguineo uultu resplendentes. Tardius perficitur deterius & impurius, fiuntque inde ουσχίσεις crassiores: Et saepe numero hoc recoquendum est, una cum panibus primis uno uel altero pro impuritate, qui inquinantur uicinitate scoriarum & sordium ex camino & aliis. Quod si ferri nonnihil iniectum fuerit aut aes ferrosum fuerit, tardissime procedit opus. Sub finem magno numero ex catino subuolat, quem florem aeris appellamus. Is repulsus testudine recidit in catinum & pauimentum focumque. Pars cum halitibus per caminum sublata etiam in tectorum canalibus, quo tum delabitur, tum pluuiis abluta residet, inuenitur, indeque detracta ad fornaces reducitur, Sed a dictis nonnihil diuersa est Erkeri ratio. Quod aes nigrum massale uocant, quale plaerumque in Germaniam aliunde inuehitur, dissmnili excoquitur furno. Is foco constat latiore, in quo amplus catinus a lateribus & tergo muris circumdatur, quibus caminus concameratus innititur magna ex parte, quanquam Erkeriana pictura caminum non ostendat. Foco deest canalis seu lacuna corriuii. Magister uero rutabulo & scopis seu uerriculo detrahit sordes. Massae magno robore imponuntur anteriori margini super lamina ferrea e regione fistulae follium, ut igni eliquatae in catinum, deferantur, Ilmenoae uidimus crasso altoque muro adiectum, ita, ut a postica parte follium nares capsa aerea munitae in catinum pertinerefnt fenestra iuste amplitudinis. Ex illo muro prominentes lapides cameram sustinebant, per quam caminus in auras liberas fumos euehebat, & cum his una etiam flotem cupri & cadmiarum halitus, quanquam plurimum eius obiectu testudinis euolare prohibeatur. Foco catinus rotundus aheni instar utrinque muris lateralibus cinctus, & satis profundus inhaerebat. Tabula ferrea a fronte & margini & carbonibus prunisque ( nam utrisque catinus est refertus ) ad medium usque sui imponi solet, ut massas excoquendas sustineat. Non a. solae massae nigri aeris imponuntur, sed adduntur orbes seu placentae aeris fluxiles, quae nimirum residue sunt ex opere praecedente, & non penitus purae, quas etiam Agricola docebat recoqui, donec absoluantur. Iste primo loco fluentes massas quoque eliquantur, & secum in ahenum praecipitant. Eius rei gratia uitri quoque recrementa aut uitreus puluis, similiaque massis inspergi solent, Ignis follibus exercitus ceruleam emittit flammam interlucente uiridi, iam electri puritate, iam rubedine sanguinea seu punicea. Carbones accumulantur ita, ut, massam tegant excepta parte posteriore, qua ferree lamne incumbit. Ita coquitur explorante aliquando magistro scoriarum praesentiam rutro ligneo easque remotis prunis detrahit. Bacillis a. ferreis a tergo experimentum rapit. Aes bonum facile haeret colore nigro, sed qui post restinctionem in rubrum mutatur. Si facile frangitur sub malleo egregieque rubet, aut ent orichalci instar aureum est, iudicatur perfectioni proximum esse, de quibus signis monuit ent Agricola. Pag. 431. Mirum tamen est fractionis facilitatem in bracteolis experimenti signum perfectionis esse, cum tenerrimum optimumque cuprum dilatari percussum debeat absque fractura aut crepatura rimisque. Rudimenimage 33 image 34 image 35 Rudimentum istius furni ita proponi potest, ut aliquo modo intelligantur uerba: Pingitur & sine camera & alis, seu muris lateralibus & intelligitur opus fieri communiter libero foco, idque cum nigrum es seu massale ad perfectionem perducendum est. Furnus aeris regularis camoratus. Talibus duobus quatuor indies absoluuntur opere. Furni regularis communis figura ex representatione Erkeriana sic se habet: Furnus autem aliquando etiam duplici instruitur foco, totidemque catinis. Nam extruitur in Hungaria clibani forma cum prefurnio & camino a fronte: a latere uero cum fenestra qua aes ex liquatis scremature truncis ereis, decurrit in mor subiectum focum catino ampliore excauatum. Ille ipse quo que in uno chalcurgeo geminatus inuenantur ad operas ampliores. Focus aeris regularis nudus. Hinc intelligere est in prioribus duo nomina & potestates artis in unum esse redactum furnum, ut sit per se aliud furnus eris perfectorius seu regularis, aliud fissorius focus, quod Germani aptius dicunt, Saroffen / & Spleißherdt. In illo ad regulam aspiratur coquendo: in hoc aes scinditur in placentas. Uisetur autem haec machina superflua esse. Ut enim axiomate celebri dicitur, frustra fit per plura quod fieri potest per pauciora. Sed hoc institutum truncis aeris segregati uidetur accommodatius esse quod absolutius coqui tanquam sub testu fornacis specie reuerberatoria possit, & simul duplici obstaculo flos & mineralia assurgentia compesci, dum non tantum intra cameram seu testitudinem fornacis continentur, uerum etian si quid prosiluerit, id camino excipitur. Pictura Erkeri haec est. A. Praefurnium, seu uestibulum ianuae instar. B. ostium furni fartum, relicto foramine pro fumo. C. Furni testudo clibanodes. D. Camini ostium, qua se fumus proripit. E. focus externus cum catino aposchistico Spleißherd. F. focus aposchisticus secundus. G. paries posticus per quem folles sunt directi, cuique furnus clibanodes, quem regularem uocamus seu eris perfectorium Garoffen est accommodatus. Truncis autem aeris ustulatis dicatum esse, non obscure patet ex orthographia, & uerbis autoris. Negat enim panes aeris fathiscentes post crematuram excoqui focis maioribus perfectoriis, quibus solent nigri eris massae perfici: sed decussis spinis, granis & aere cinereo inferriin furnum percoctorium, assimilem Sbat zensi excoctotio, in quo ad purum aes perducatur, & postea recrementis abstractis in placentas diuidatur, id quod foco exterraeo ( non interno catino furni ) fieri pictura commonstrat. Scoriae inde factae recoquuntur in regulum, qui torrefactus miscetur nouis aeris segregati tostique truncis & ad purum elaboratur. Et tantum de ere. image36 Furni focique aeris elaborandi & argenti inde segregandi circa syluam Thuringicam usitati. Schmeltzoffen. Stueck Furnus eris & argenti excoquendi. A. Capacitas furni. B. Paries anterior. C. lutum, in quo interior catinus, cum suo oculo: D. catinus exterior seu praefurnium, & massa aeris plumbi & argenti estque panis mox in focum segregatorium inferendus. Apud Agricolam haec massa fit in fornace, quem Germani uocant ein Frischoffen / quae est eadem cum praesente. Massa seu panis iste Germanis dicitur, ein Frisch¬ stueck maxime ex aere & spinis plumboque ( interdum concurrente lithargyto, Molybdaena, etc. ) Seiger Offen Focus segregatorius. A. Paries posticus. Seu caput foci. B. Panes segregatorii ex ere, plumbo & argento. C. tabule ferrate in decliue uergentes, relicta in medio rima ad transmittendum fusum metallum D. Paries anticus duplex ostium constituens commune ad suffurnium, quod est cauitas cum canali, ex quo profluit metallum in praefurnium. E. Praefurnium seu catinus cinerarius, quod & cineritium lutosum dixeris. image 37 image 38 Therz Offen. Focus tostorius, aut ustulatorius. Hic panibus aeris segregatis destinatus est ut penitus exhauriatur, & in corticem trahatur si quid adhuc inest plumbi argentati. Formam habet cratis, cui imponuntur trunci aeris considentis, ab Agricola uocari panes aeris fathiscentis. Inde decidunt spinae in subiectas cauitates. Germani uocant. Doer¬ Offen / a torrendo, quasi Tostrinam dicas. Gahr Herdt. Focus aeris regularis, seu aeris ad regulam excoquendi, aut perfectorius aeris. In hoc enim aes separato argento per plumbum, recoquitur ad finem seu regulam, fiuntque panes tenues placentarum instar, quod fissum aes uocant. Ibidem colligitur etiam flos aeris specie pulueris, image 38 image 39 Treib Herdt Cinerium Maius, seu focus argenti a plumbo segregandi, quod Germani uocant abtreiben. Chymicus est fulminatorius propter signum plumbi separati, quod est species radiantis emicantisque, quasi fulminis candore argenti. Debebat a fulgure uel coruscatione potius appellari. Simul hic eueniunt, qui flores purpurascentes dicuntur propter halitus fumosque, inter quos purus argenti splendor effulget. Cap. Xui. De excoctoriis plumbi nigri. Plumbi nigri uena mitis fluxilisque est, aut difficilis & contumax, quam necesse est foco trilatero in antico patente ignibus macerare, domareque, antequam excoquatur. Eum exhibet Agricola libr. 8. rei metallicae, pag. 216. Excoquendi u. ratio descensoria est omnino, uti & caeterorum ex uenis metallorum, sed uariat mirifice pro rerum copia, rationeque uenae ipsius: Et donant nonnihil suae consuetudini & experientiae populi diuersi. Excoctio per fornacem crudam uber den lech oder rohe schicht. Qua fornace excoquuntur scoriae, & pyrites in lapidem perducitur, quin & cadmiae fornacariae, reguli aliaque repurgantur, ea solet & uena plumbi. Patula ea est oculo, & capacitatis maioris, uti infra dicetur in Argento. Furno amoebaeo, nisi admodum diuites sint uenae, non elabotantur, quod recrementorum sulphureorum ui multum accipiant detrimenti, neque etiam fornace curua propter eandem causam. Conducit non diu in ignibus detinere eliquatum plumbum, quod imbec illi concretione non resistat, & mercurialem fugacitatem prae se ferat, aut etiam acrimonia coniunctorum mineralium ( sulphuris, stibii, arsenici, etc. ) in calcem redigatur, & comburatur. Quocirca teste Agricola Westphali, Poloni, Carni, leui artificio glebas plumbeas diffluere faciunt, metallumque catinis exceptum diffundunt in portiones minores, & impurum recoquunt. Polonorum focus pulpito suggestoue utrinque decliui, & a lateribus muro incluso similis est. In eius plano eliquata uena plumbum in decliuia currens sese ignibus quamprimum subducit. Rudius Westphali tractant materiam eandem, ui pote tumulum decliuem pro foco aut furno legentes, metallique bracteas sordidatas recoquentes. Paulo ingeniosior est Carnorum ratio, quae duobus scamnis lapideis ligna imponit subiecto catino seu scrobe ampla, in quam destillet plumbum, quod exhaustum porro distribuitur in partes. Solet autem id sub fornice fieri ostio patente, & a tergo per fenestram illabente aura. Foco caminus imminet. Saxonum modus habet plus artis & politure. Nam & hoc est in aliqua parte finis, ut non tantum utiliter apteque res fiat, sed & decenter cum aliquo ornatu. Statuunt itaque illi testudinem camino iustae amplitudinis peruiam, quam ab utroque latere muri claudunt. Anticum posticumque ostiis arcuatis patet, ut aura euentilet opus, exuscitetque aspiratu suo flammas: lignorum quoque materia eadem imponatur. Focus catino amplo instructus accipit ligna, quibus ingeritur uena, quae liquefacta in catinum demittit metallum. Patet autem catinus oculo quodam in praefurnium seu alium catinum aut scrobem foco subiectam. In hanc deducuntur uia conto aperta ( nam inter excoquendum obstruitur foramen ) liquoris me tallici riui plumbum & recrementa deuehentes. Mox his subtractis, plumbum concretum seponitur. Elegantior priore haec officina est, sed attendendum, ne maiore iusto igni in catino uocali plumbum mora diuturniore consumatur quadamtenus. Furni rudimentum sic est: A. Paries dexter reducti fornicis. B. Focus. C. Catinus superior. D. Oculus seu foramen clausum, donec impletus sit catinus. Postea reseratum exhibet decurrentem riuum. E. Catinus inferior image 40 excipiens plumbum cum seoriis, quae mox detrahuntur rutabulis, plumbumque effundi & diuidi in scrobes uel catillos potest. F. Fenestra postica, qua aura inspirat. G. Camini principium. H. Camini collum. Deformatio itaque haec non multum differt a Carnorum, uti patet. Est autem opus simile excoctioni argenti furno alternante, der arbeit ubern stich. Uena immitis cremanda prius, quaeque alienitatibus multis remiscetur, eluenda. Uerumenimuero quae abundat syluestribus mineralibus, Pyritis immitibus, galena sterili sulphure, stibio & similibus, atque adeo metalli puri parum continet, Goslariensium indiget industria, ferrique squama & recrementis, quibus antimonii, quod plaerumque est cum uena plumbi ( Galena pyrite, molybdena, lapide, etc. ) rabies compescitur, caueturque, ne quid nocumenti inferatur, tam plumbo, quam argento. Constat autem, quod ferrum in se uertat uim stibii, & sustineat eius impetum, donec sese subducant metalla caetera. Agricola uolebat ferri naturam esse plumbi nigri coactricem, sed id ex accidente fit, dum interim colligitur & subtrahitur, cum stibium cum ferro colluctatur. Est autem inter hec duo quaedam conuenientia naturae, qua affecta sunt ad se mutuo petendum, ueluti magneticaquadam cognatione. Dispositiones quidem singulares exprimere ad amussim non possumus: Ueruntamen experientia docuit, alia aliis ad agendum patiendumque esse aptiora. Cum ergo stibium inuenit, id quod praesentius uim suam exerat, cum hoc confligit, & huc suum diuertit impetum. Ita sulphur in plumbum uiolentius agit, quam in aurum uel argentum: Aquae fortes in ferro & stibio longe exercentur feruentius, quam argento, & in hoc magis, quam auro. Hanc ob causam squama ferri etiam catinorum luto adiicitur in nigri plumbi foco, & alias pro additamento est ferri scoria, si constat uenam stibii feracem esse ( tunc autem plaerumque etiam argentum habet, cuius index est stibium, & plumbum cinereum, quod marcasitam uocant. ) Rationem uero, qua uena talis apud Goslarienses excoquatur, paucis attigit Agricola, pluribus descripsit depinxitque Eberus, qui & solo hoc artificio putat pauperem Galenam pyritosam, & c. Posse elaborari. " Uena plumbi nigri ( inquit Agricola ) excoquitur in propriis fornacibus, sed non minus saepe in tertia, cuius os semper patet. Focus & catinus conficiuntur ex puluere, in quo paruae quaedam squamae ferri portio inest, recrementa ferri talis uenae plaerumque additamentum sunt, etc. Si molybdaena uel lapis plumbarius excoquitur, moxe fornace " ( crudam intellige ) " in catinum effluit plumbum, quod recrementis detractis, cochleari haustum effunditur. Si uero Pyrites ( plumbifer excoquitur ) ut Goselariae uidere licet, in catinum defluit liquor quidam candidus argento inimicus, etc. Deinde ex fornace in catinum defluit stannum seu mistura plumbi nigri cum argento, de quo primo detraehuntur recrementa, aliquando candida: Postea panes pyritae " ( Spahrstein ) " Si quos habet, iique aeris participes, sed exigui. Ex stanno in catillos ferreos effuso fiunt panes furno fulminatorio diuidendi in argentum, lithargyrum & molybdaenam, quae in plumbum depauperatum " ( hartt oder frisch Bley / G ] ) reducuntur. Haec fere Agricola. Sed quia fornacis Gos¬ lariensis rationem tacuit, expedienda ea est ex Erkerianis commentariis teutonicis. Ita is Latio donatus loquitur: " Uenae plumbi pauperes, quae elui aquis & separari ab alienis non possunt, siue pyritosae sint, siue Galenae sterili refertae, aut aliis mineralibus non facile segregabilibus remistae, cum earum copia praesto est, itidem excoqui & elaborari possunt, sed non artificio furni alternantis uel obliqui catini, ubi rapacia indomitaque & sulphurea recrementa plumbum consumunt facile, ut fere nullum, uel saltem longe minus, quam pro fornaculae indicio obtineatur: Uerum solum modo Goslariae usitata arte, etc. Uena plumbea fodinarum Goslariensium plaerumque est cinerea nigrescens, uel pyrites ex albo cinereus pyrite aeroso permistus: abundat Galena sterili, quae tamen aspectui non patet, sed inter excoquendum in scoriis liquido animaduertitur. Huius uenae lectissimae centupondium, nisi Galena conspicua inest, non continet plus sedecim libris plumbi: Communis autem & pyriteabundantis ( qui separari ab ea nequit ) centum librae septem aut etiam pauciores praebent. Nonnunquam etiam remisti silices dispositique in ea cernuntur, & confusi. Uena hac magnis tostrinis uritur ternis uicibus, & tunc plumbi quinae librae, cum argenti drachma in centupondio continentur, ut plurimum, idque uti puto propter inaequalitatem uenarum, quae in foco tostorio cumulantur. Accommodantur uero uni tympano & axi duae fornaces ( quanquam iudicio artificum conueniebat singulis adiici singula tympana follesque ab illis agitari ut dirigere quilibet excoctor in opus suum quam commodissime posset flatum, quandoquidem magna uimagnoque numero uena est conflanda. ) Per fornacem Rotae uiciniorem plus uenae traiicitur, & plus plumbi cum minere prunarum copia conficitur. Sequitur fornacis descriptio. Extruuntur fornaces Goslariensium altitudine interna duorum laterum murariorum cum dimidio, amplitudine duorum. Anticum tegunt clauduntque tabulae ex lapide fissili tenuiore, altae duos cubitos & dimidium: Ideo uero non crasso, ut effringi Cadmiae accrescentis causa possit. Lapides uero istius regionis durant in igni. Sub fornacibus in planta earum sub foco lacuna uaporaria deprimitur decussatim duorum cubitorum profunditate, ita disposita, ut uersus folles declinet, ibique emissarium protendat. Quidam extendunt eam in casam tympanariam, sed inconsulto, quandoquidem inde humorem trahit excoctioni noxium. Aqua enim illapsa focum humectat, facitque ut exiliat. Tanti est lacunam illam recte disponi, & neque profundiorem iusto, nec tenuiorem fieri. Praeterea canalis formaqueo suffla"toria, in quam inserta sunt follium rostrae, decente situ nec nimis acute profundeque, nec obtuse statuatur, sed pro natura cuiusque uenae, & quidem in istis fornacibus eo modo, ut aura in mediam materiam foco contentam incidat, & spirinus iuxta anticum parietem deferatur, qui quidem debet esse copiosus ex follibus amplis pro multitudine excoquenda uenae. Sex taurina tergora uni folli destinantur. Catinuas in fornacis foco ita componitur: Lacunae uaporaeriae imponitur tabula lapidea, quam appellant lapidem catinaricum. Super tabula fit focus ex luto scoriis remisto minutis. Huic inducitur focus alius luteus, seu pauimento illi hic insternitur focus ex luto, in quo effiguratur catinus eo situ, ut dimidium eius in fornace emineat, & anticus paries recto in sistat, intersecetque medium. Hunc catinum iam exiccato luto, inducunt intus, seu illinunt uena usta pollicari crassaetie, quam arefactam, prunis aggestis percalefaciunt ), donec excandescat, solideturque duricie chalybea. Catini altitu do usque ad formam est cubitius unus, cum quadrante paulatim uero inclinatur, tenditque in decliue uersus anticum fornacis, ut effluere plumbum queat, nec intra eam subsistat. Porro catinus fartura quadam opplendus est. Haec constat ex carbonario puluere mero ( nam alias miscent lutum arefactum, tusum & incretum, quem lesch uel gestub uocant: Carbonarium uero puluerem Rohl lesch ) & aqua, qua subigitur. Massa haec compingitur densaturque malleis uel trulla ferrea aut alia re graui, & ex catino super faginis carbonibus, quos prius supposuerunt, educitur usque ad parietem, sed ita, ut ante fornacem structura paulo sit editior, ne effluant recrementa, & iuxta imum relinquatur foramen amplitudine eas, ut manus immittipossit. Ita occlusa sornax est, & adornata. Additur usus & operis ratio: nempe per fauces, qua sursum patet fornaxe, prunas infundi, submittique carbones, inde scorias, iterumque carbones: Postea uenam crematam, seu tostura praeparatam in suo rogo uel pyra, ut ante dictum, idque uicissim permutatis uena & carbonibus usque ad summum. Apponitur etiam catino, qua ex fornace prominet nonnihil lignorum & prunaerum, ut salcem fartura calefiat effluentesque scoriae non obstruant foramen. Impleta fornax sinitur aliquandiu per se incendi: sed postea mouentur folles & feruet opus, liquatique plumbi & recrementorum riui continenter effluunt. Non armant loricantque spiraculum mollibus fluxilibusque scoriis, nec utuntur capsis seu munimentis follium ferreis, sed aereis, quia ferreae formae duobus operibus a scoriis rapacibus corrodentibusque absumuntur ( nempe sulphureis & stibiatis: Stibium enim in ferrum agit cupide ) aereae diutius durant, quanquam & hae tandem depereant, ita ut trimestribus sint reparandae. Demensum operis unum est uiginti trium horarum, quo spacio per fornacem traiiciuntur centupondia sexaginta sex, usque ad septuaginta tostae uenae, quae eliquata promanat aquae instar satis liquidae. Nihil autem additamentorum apponitur, sed mera uena usta excoquitur. Cum scoria superior, quae ualde crassa est & ponderosa ablata est furca ab excoctore, caetera recrementa sub ea stabulari conspiciuntur pure, ut haec exhauriantur trullae, dumque effunduntur, plumbi instar fluunt, & imitantur lapidis ex recrementis facti speciem. Plumbum uero inter excoquendum surripit se per puluerem carbonarium leuem, & in fundo fornacis consistit sicque defenditur ab iniuria recrementorum ferocium & sulphureorum, & tutum est ab aestus uehementia. Expleto opere, perfringitur paries anticus parte inferiore, & puluis carbonarius una cum scoriis, quae irrepserunt rutro extrahitur ministro interim aquam modice affundente, ut magister ab aestu uindicetur. Amotis istis furca in catinum immissa plumbum commouetur, ut totum in unum cogatur, hincque effunditur cochleari in iunctum a sinistra fornaci catinum dudum calefactum, ( analogum foco aeris regularis ) & opere aposchistico panes plumbos concinnat excoctor, ita ut ex uenae septuaginta sex centupondiis terna " (: ◉ ): ) (: ◉ ): ) (: ◉ ): ) Furni uenae plumbi nigri pauperis excoquendae: Goslarienses. plumbi, quibus insunt sextantes singuli argenti, producantur, residuum subsistit in recrementis. Si hac arte Goslariensium etiam alias plumbi nigri pauperes uenas quis excoquere & elaborare cupiat, attendendum est & operanda, ut liimage 41 quido excoquatur: Sin minus id uena per se assequitur, adiumentis promouenda est. Carbonea enim massa non potest sustinere molles tenacesque & in praeceps labentes scorias sua uisciditate & grauitate nimium adhaerentes molestasque, Cum item uena plumbea parum plumbi, argenti uero, notabiliorem obtinet quantitatem, augendum plumbum est adiecto in singulis demensis operum duro, ut argentum ad id confugere queat. Interim dum excoquitur uena Goslariensis lateribus fornacis ab omni parte accrescit Galmia ( cadmia ex luteo cinerea ) culmi in singulis demensis crassitie, quae nouenis operibus est decutienda. Usus eius ad orichalcum ex aere faciendum. " Haec ex Erkerianis commentariis paulo prolixius interpretando repetiuimus, ut Chymico nostra tota operis ratio & modus fornacis liquido pateret. Placet enim admodum illa prudentia in defensione plumbi, & nobis exhibet speciem quandam separationis per subductionem, de qua in Encheria Chymica. Quando itaque essentiae ex mineralibus ope medicinarum uel acrium mineralium sunt eliciendae: aut cum reductiones liquorum & calcium instituendae, multaque similia magisteria peragenda, prudentiae & methodi exemplum hinc capere licet. Illa ipsa ratio declarat nobis etiam artificium descensorium Geberi, quod eodem consilio & fine ab ipso est in Alchymiam introductum, ut in corrigendis metallis eo securius & circumspectius elaboret. Sed de hoc posterius plura: Nunc picturam Erkerianam literis declarabimus, quandoquidem id praeteritum est in descriptione Germanica. (: ◉ ): ) (: ◉ ): ) (: ◉ ): ) A. Fornax dextra carbonibus, scoriis, uena usta conferta. B. Fornax sinistra antico inferiore post nouenum opus excusso uacua. Ei apposuit Erkerus ministrum cum conto, quo decutit Galmiam ( Galenae sobolem, quae est species cadmiae fornacariae, quam ex luteo cineream uocant. ) Auicennae Tutia citrina; Est enim alia alba, quae pompholyx. Cadmias diuersas faciunt & Arabice climias dicunt. Lege Matthiol. Comm. Diosc. cap. 45 lib. 5. Auicennam lib. 2 tract. 2. cap. 705. etc. C. Tabulae lapidis fissilis obtentae fronti fornacis. D. In dextra fornacae fartura catini ex puluere carbonario. E. Catinus praefurnii, in quem descendunt scoriae, estque dimidia pars totius catini, uti patet ex fornace sinistra. Radii ab eo resplendent tum ob igneum liquorem, tum adiectos carbones uiuos. F. Scoriae detractae & in cumulum reiectae. G. Tubus seu ductus uaporarii sub fornace. Agricola canalem structilem uocat, estque emissarium halituum ex foco eo se recipientium. H. Forma aerea, in qua iacent rostra follium. I. Cadmia seu Tutia citrina ex fornace detrusa inque glebas coacta. Eo modo & carbones fagini in catinum iniiciuntur. K. Catinus aposchisticus cum foco humili, in quem effunditur plumbum ex catino excoctorio, L. Placentae seu panes plumbi. M. Cochlear seu trulla haustoria. N. foculus ligna suppeditans incensaad carinum subiectum calefaciendum. Caeterum quomodo tabulae lapideae in antico fornacis iunctae sint fibulis, facile patet aspectui. Adhuc de fornace Goslariensi. Plumbum excoctum cum impurius est, aut etiam in pastillos diuidendum, recoquitur foco oblongo, decliui, & nonnihil excauato canalis instar, quanquam eidem rei inseruire queant etiam alii, siue furni, siue foci potissimum catinis instructi. In pictura Etkeriana focus aposchisticus etiam huic famulatur operi. Nam infusum plumbum ab innatantibs scoriis ( leuiores enim sunt plumbo ) plenius potest repurgari, & postea plumbum meracius in placentas diuidi. Nonnulli ferreo catino quadrangulo, fornaci conuenienti in cluso plumbum eliquant, separatasque sordes detrahunt. Alii idem procurant catino stannariorum, quorum omnium rationes persequi nihil attinet. Focus repurgatorius sic pingitur: A. Focus liquandi purificandique plumbi uacuus. B. Focus eiusdem incensus lignis dispositis. C. Catinus, in quem plumbum decurrit, & ex quo exhauritur in catillos ferreos. E. Sed litera D. notat placentas seu massas plumbi maiores, quas Agricola in minores diuidi hoc artificio indicat, ut possint addi legitimo pondere aeri argentato. F. Furnulus est quadratus eidem instituto seruiens. G. Catinus e ferro quadratus, intus luto perlitus. H. Foramina, per quae eluctatur flamma spiritusque, & per quae etiam carbones demittuntur in focum. I. Ostiolum cineritii & simul uentilabrum auram subtus admittens. Id spacium diuidi potest craticula, ut eo lucidior instruatur focus. Tantum de plumbo nigro, Cap. Xuii. De plumbo cinereo, seu Bismutho & marcasitha argentea uel stannea. Marcasitha stannea ( ita uocant a similitudine & conuenientia cum plumbo albo; aliqui argenteam, quia argentum refert tam splendente albedine, quam Lazurio, nec raro argentum continet tectumque eius dicitur ) quae in uena sua pluri argento sociatur, perinde ut plumbum nigrum & stibium image 41 talia excoqui solent argenti auspiciis, & officina, quanquam singulari ingenio. Quando uero ex suigeneris uena argenti uel nihil, uel quod non facturum sit operae precium continente eliciendum est, non alia quidem indigebat fornace, quam plumbea, nisi quod ob halitus uirulentos circumspectio debeat esse maior. Ueruntamen usus etiam hic nonnihil peculiare obtinuit. Quocirca referente agricola aliqui scrobes in rotundum deprimunt, easque farciunt carbonum puluere, postea lignorum segmenti decussatim compositis superiniectam uenam flamma facta per descensum agunt in scrobem, indeque marcasitam extractam ad purum recoquunt catinis. Displicuit taedium laboris repetiti in tam uili metallo ( Stibium & Busmutum ob mercurialem naturam prope accedunt ad metalla, eisque non iniuria accenseri possent, sed cum additamento nothorum seu spuriorum, quasi degener metallorum foetus forent, uel si mauis, immatura dicito quorum congelatio anteuertit, intercepitque motum & alio diuertit. Non enim sex metallis tam pertinaciter inhaerendum est, etiam his iudicibus, qui Bismuthum putant esse stannum celticum Aristotelis, qui aes Indicium eiusdem & ferrum chalybicum fossile, pro certis metallorum speciebus habent, quique nauigationibus adiuti apud nouos populos metallum quoddam a nostris diuersum plane conspexerunt, quodque nec argentum esset nec aes, nec ferrum, sed mistura aut medium istorum, cum inter excoquendum non separent: ita est de orichalco fossili, electro fossili antiquorum & tanta uarietate aeris Corinthii aliorumque mistorum. ) Quare inuenta ratio magis industria est, & depressus in foueam tumulus, cuius foueae latera lapidum strue concinnata luto metallico farciuntur, ne sorbeant metallum. Inde in decliue informatur catinus interior, eique producto canali iungitur exterior, in quem ex illo defluat marcasitha pura, & possit in pastillos ex haustu cochlearis perinde ut plumbum nigrum dispositis patinis ferreis digeri. Recrementa in lignis & fouea subsistunt, croceoque colore placentia tinctoribus pictoribusque inseruiunt, alicubi etiam reuerberii furno exercitata in Lazurium figulorum, uitrariorumque & similium transmutantur, titulo Zapharae ( fors ex Germanorum safran, quo crocum indigetant ) prostans. Et ne mireris, croceum mutari in coeruleum, disce ex Uitrunio Ochram in purpureum abire ustione, sicut ex aere tam uiror colligitur, quam rubedo & ianthinum. Minus operosa est excoctio in lintribus pineis supra scrobem, catini specie efformatam collocatis, in pronum altero extremo perfosso, ut pateat uia liquori in scrobem. Ita simplicis ingenii est super pulpito egestae terrae tabulis coercito eliquare uenam, & ex foco postea deterso colligere concreti metalli portiunculas, ex quibus recoctis poenitentia faciat pastillos. Uento committitur regimen. Is qua spirat ea uertitur tumulus, ut uirulentos halitus depellat. Itaque aliqui pulpitum istud mobile uel uersatile, statuunt super axe ligneo recto, & tabulis compactis loculum coagmentatum arenis farciunt, quibus latere coctili in dorso stratis imponunt cratem ferream, atque ita admotis lignis & iniecta uena uenti flatibus opponunt rogum incensum. Putat Agricola hanc excoquendi rationem huic metallo esse utilissimam, quod minime comburatur. Sed actum tamen repetita fusione digestioneque denuo est agendum. Nos praeferimus artificium descensorium, quo in superiore foco eliquata uena reddit metallum, quod surripitur statim canali in decliuiorem catinum ducente, ubi admotis paucis prunis ipsi catino liquidum seruatur, repurgatur uberius, & transfunditur simul in scrobes minores. Quin & similis ratio institui potest ei, quae in furno Goslariensi est exposita, praesertim si bismutho coniuncta sunt mineralia peregrina, silices, & similia; Uerum ita accommodato artificio, ut quoniam hoc metallum facile fluit, & nonnunquam etiam in suis doliis concepto ex fermentatione calore, colliquescit, ignis flatusque sit longe imbecillior lentiorque. Prepatari, uero & uena tusione elutioneque solet, sicut & ramenta per tabulas planas eluta ad excoctionem ueniunt, que tunc prunis peragitur, alioquin & lignis aridis, Agricola representauit fornacem ferrariae similem, quae, nisi malumus sequi plumbi nigri industriam, sufficere artifici potest. Ea sic est: Furni ferrarii speciem ponit, qui peculiariter est accommodatus ad excoquendum bismuthum Cadmie uenenatae expers, siue uena confracta assit, siue elutum eius sabulum A. Fornacis fornix in arcum reductus B. Catinus extemporaneus ex luto metallico. Super spiraculum follis foueamque pauimenti seu foci extructus, & foramine pertusus, T. Canaliculus, seu uia ex oculo catini in catinum ferreum inferioterm tendens, deriuansque metalli liquorem. A. Catinus inferior. Appinxi Praeterea & flammas, & image 42 cadum aquae, forcipem, prunicipem, segmenta lignorum, capsam follis, saxum, super quo uena frangitur, etc. Fecit & mentionem Marcasithae periculosioris ob spiritus arsenicales, cadmiae, etc. Super lateribus in ordinem directis quadrangularem, lignis collocatis ita eliquandae excoquendaeque, ut a latere dispositos uenae catinos flamma saltem calorque a uento impulsus tangat. Quod collicuit effunditur in cados maiores. Sed non est, ut singula persequamur. Cap. Xuiii. De furno stanni, quod plumbum candidum uocant. Aboriosam esse praeparationem, excoctionemque huius metalli constat. Itaque etiam pluribus, & sumptuosioribus indiget instrumentis. De tostrinis rogisque ante dictum est. Lapilli iam praeparati secretique ab alienis mineralibus in fornacem inferuntur muratam, altiorem, quam ampliotem, ut ignis imbecillior ( neque nm. ualidus aut acris huic operi conducit ) eo rectius excoquere uenam possit. Constat quatuor lateribus, sed altiore anteriore. & cum camino iuncto. A fronte enim non pater, sed a dextra & sinistra, ubi muri sunt depressiores. Extruitur autem super lapide arenario crasso, qui ignem tolerare queat, uergatque in decliue uersus oculum in antico pariete patulum, per quem uiest in praefurnium. Nullus hic ex luto metallicorum focus est: nulla forma, seu fistula ad defendendas follium nares. Saxum istud pro foco eiusque catino interiore est, pro forma ministrat foramen muri postici, per quod paulo altius inseruntur rostra follium latiuscula, dirigunturque in antici parietis oculum. Dextrorsum ascenditur per gradus, & materia in fornacem deiicitur. Spiritus & fumi eluctantur inter anticum & posticum parietes in caminum ampliorem, indeque ramentis relictis fumario subdiali prodeunt in auras liberas. Caminus iste camerae amplitudinem habet, soletque interdum elegantius construi, & duabus imponi fornacibus, uti satis exposuit Agricola. Sed & in fornace uarietas euenit propter diuersitatem lapillorum. Minuti, mediocres, maiusculi singuli non mistim, sed seorsm excoquendi sunt. Primi fornacem ampliorem desiderant, seu latiorem, at ignem lentiorem: Secundi pro suo modo mediocrem; Tertii graciliorem fornacem, at ignem ualidiorem. Latior quoque solet esse is furnus, in quo elaborantur lapilli sapulares collecti ex fluuiorum alueis, quae ramenta eluta uocant ( Germani Saiffenzin graupen / ex quibus tenerius fit stannum ) & urgenda haec sunt aestu acriore, que alias fossiles maiusculi lapilli, Quoniam autem plumbi huius, quod candidum appellant, uulgus stannum, mollior fugaciorque est concretio, quam ut ignem diu sustinere possit, catinus non intra furnum est, sed in antico, in quem continenter decurrit, igneo riuo cum flammis, ex oculo semper emicante, delabenteque. Is catinus ex luto metallorum constat, & altius collocatus sub se habet foueam uel scrobem loco catini secundi, itidem metallicorum fartam, itaque concinnatam, ut in hanc ex illa uia sit, qua deriuetur metallum. Clauditur autem eius foramen, quod oculum uocant, luto metallicocumque impleta est cauitas, scoriis detractis, per oculum referatum emittitur stannum. Qua arteplumbum nigrum ab iniuria flammarum, & rapacium minerarum defendatur, dictum est supra Huius speciem uel exemplar quoddam cernas etiam in praesente plumbi candidi magisterio. Nam ) ◉ ( ) ◉ ( catinum superiorem extra furnum ( praefurnium appelles licet ) tegunt carbonario puluere, ut sub eo plumbum stabuletur. Quocirca a sinistra parte catini, lapidem aut murum paruum statuunt, in image 43 image 44 quo cumuli carbonarii in hunc finem congeruntur, ut statim cum opus est, ( nempe tum post primam collectionem, tum quoties scoriae sunt detractae, & alicubi nudatum est stannum ) in catinum detrahantur. Catino uero seu scrobi inferiori non nihil prunarum adiacet, dum in eo metallum est, ut ad exhauriendum duret fluor. Caetera petantur ex Agricola. Furnum is exhibuit duplicem, singularem unum, geminum sub communi camera alterum. Ex hoc ille facile intelligi potest, sicut etiam ex specie excoctorii aeris, cuius exterior aspectus fere e regione patet, ) ◉ ( ) ◉ ( A. Gradus ad fornacem sinistram: B. Gradus ad dextram, & simul intelligitur istis muri communis regionibus inclusas esse fornaces totidem, quas tegit una cum officinae ergasterio camera fornicata, & inter columnas arcuata. Γ. fornacis dextrae oculus patulus. Δ. oculus patulus synistrae. E. catinus seu praefurnium ex luto superius, dextrae fornaci applicatum. Z. eius oculus reclusus ut decurrat riuus liquoris metallici. H. scrobs orbicularis, seu praefurnii dextri inferioris effigies. O. lapis uel murus sustinens carbonum puluerem dexter: I. sinister. K. praefurnii sinistri oculus clausus; cui Agricola apposuit magistrum cum conto ad recludendum. Apparet autem aliqua uarietas huius foraminis, dum modo altius efformatur modo humilius, sicut & in praecedente pictura exhibiti sunt oculi duo unius praefurnii. A. praefurnium inferius sinistrum. M. Testudo camerae. N. fenestra, per quam itrepit minister & conuersos cineres lapillosque refert. Caret enim foribus. Ξ. fumibulum. quod geminum solet esse laminisque aereis instructum, ut fauilla adhaereat. Ista uero camera excipiuntur lapilli, quos bis aestuantis fauillae secum rapit praesertim cum excoctor miscuit impares. Minuti enim ignibus rapiuntur citius, quam eliquati sint maiores. Itaque conducit in paribus elaborare. Deinde non tantum in testudinem euehuntur ramenta, sed & flamma per oculum a spiritibus follium compulsa eluctans, aliqua exigit, & sursum tendens antico muro allidit. Scopis inde deturbatur in catinum, quicquid adhaesit, simulque eliquescere cogitur, nisi recrementis misceatur. Carbonibus utuntur elutis, ne glarea adhaerens; una in fornacem illata, impedimento sit operi. Fornax intus incrustatur luto. Ei accrescit cadmia, nec raro lapilli seu crudi, seu semicocti. Multum quoque remanet in scoriis. Hae elutae, tusaeque recoquuntur cum paribus lapillis; aliquando & referuntur in crematotios furnos & segregantur elutionibus. Illa repurgata itidem reducuntur ad fornacem, & excoquuntur, Plumbum candidum purum super tabula aenea in clathros effusione trullae componitur, & notatur signo, Sed impurum relinquitur in massis. Nonnunquam tamen super foco liquatorio imbricato repurgatur. Is non multum abludit a plumbi nigri fusorio nec nihil habet de segregatorio plumbi argentati. Constas is focus ( inquit Agricola ) " ex saccis arenariis id decliue directis. Commissurae iunguntur luto. Forma fossae est, utrinque pronis parietibus clausae, a capite integrae, ab ostio apertae. In ea statuuntur partim ligna secta, partim sternuntur. Massae plumbi candidi impositi addita flamma eliquescunt stillantesque riuum per crenam seu canalem foci emittunt in ostio appositum catinum, unde exhauritur, & in clathros coniicitur metallum, sordes harent in foco & lignis, detractaeque postliminio fornaci restituuntur. Nonnunquam catinus in foco deprimitur. " Figuram Agricola exhibet, quam inde sumtam reponimus nudam: Cap. Xix. De furno heterophimoto seu amaebaeo. ἑτεροφίμα¬ στος, ἑτερὸκλειστος: οὗτος παρὰ τῆς ἐμῆς ψήφου λογισθεὶς ἐν κεφαλαίῳ δεδόσθω λόγος ( inquit in Timaeo Plato quem φιλοσοφού¬ μενοι etiam de his paruis libenter citamus, quod non pauca ex eius sententia soleant dicere, qui chymice philosophantur ) ὄν τε καὶ χώραν καὶ γένεσιν εἶναι, τρία τριχῇ, καὶ πρὶν οὐρανὸν γενέσθαι. Furnus excoctionis per puncturam. τὴν δὲ δὴ γενέσεως τιθήνην ὑγραινομένην καὶ πυρουμένην, καὶ τὰς γῆς τε καὶ ἀέρος μορφὰς δεχομένην etc. Tria nimirum ante coeli exortum fuisse colligit, essentiam, locum & generationem, cum qua est materia potentie indiuusse coniuncta. Disputat ille quidem de his suo more paradoxe, innixus suis principiis, quae uidetur ex ingeniosa architectura hausisse: sed nihilominus, ut in antecedentibus posuit, oportet " ὅπου ἂν ὁ δημιουργὸς πρὸς τὰ κατὰ ταυτὰ ἔχον βλέπων ἀεί, τοιούτῳ τινὶ προςχρώμενος παραδείγματι, τὴν ἰδέαν καὶ δύναμιν αὐτοῦ ἀπεργάζηται, καλὸν ἐξ ἀνάγκης οὕτως ἀποτελεῖσθαι πᾶν Respicere oportuit nos in his sensibilibus & generationi destructionique obnoxiis uersantes ad ideam illam essentiamque perpetuam, quae axiomatica scientia, demonstratiuaque nos poterat sapientes reddere. Tale enim exemplar aeternum, intellectus est, ut nos scire facere queat. " Sed demisimus ingenium ad captus tytonum, & singularia de si ngularibus sensiliaque de sensilibus dicere conati sumus. In his, quae iam proposita sunt, mallemus catholicas praeceptiones perpetui intellectus & essentiae sequi. Uidentur enim Gaα αo ig propius accedere. Sed & hic uerendum, ne obscuritas nimiaque generalitas doctrinae perspicuitatem elidat, & dum ad philosophorum cathedras haec reuocare cupimus, a furnorum ministris irrideamur. Sed unchecked. Furnum unchecked aliernis obstructilem & reclusilem appellamus quem alias etiam alternantem, & quodammodo amoebaeam. Hic pluribus metallorum generibus communis est, & ueluti exemplar caeterorum deinceps sequentium. Itaque idea eius diligenter explicata est ab Agricola, nec non extructio, locus & materia, quae priora dixit Plato. Locus eius iuxta riuum in decliui est, non procul a metallo ut tympano accommodari, agitatique folles queant ( quod est iuxta praeceptum catholicae scientiae & Entis platonici, commode ponendum esse, ut flitus sit opportunitas ). In eo statuatur paries, & iuxta fundamentum, ex cuius planta fornax ipsa educatur. Egeratur itaque terra & scrobo fiat ex sententia magistri, quadrangula, sexangula, recta transuersa, uti suadebit loci dispositio. Foueae huius latera lapide coctili struantur, & canali producto in anticum parietis in Ergasterio seu metallurgeo tubus ex terra emineat, ut conceptus productusque ui caloris ex terra focoque uapor inde secedat. Ipsa uero fouea tabula lapidea firma sterni solet. A tergo huius aquagium est, a fronte ergasterium officinae. Ei imponitur furnus structura quadrata. Materia eius lutum simplex, lutum metallurgorum, quod constat ex pulueris carbonarii binis, terrae succretae, seu luti aridi simplice, partibus adiecta pro modo misturae aqua. Est & cum limosa aqua, & mera carbonum farina utimur. Praeter haec & lapis siue coctilis, siue arenarius, aliusue ignis uim tolerans requiritur. Haec sensibilis materia platonicae analoga, generationis potentiam circumfert. Ex ea enim artifex secundum exemplar intellectus sui ad finem praestabilem furum concinnat, quadrangulari opere gracilem, cuius muri laterales & posticus sunt pares, sed anterior suspenditur non nihil a planta, & locum dat foco, idque eo magis, quia ianua haec quaedam est alternis claudenda, reserandaque, cum caeterae partes non diruantur, nisi inutili facta fornace. Posticus paries pertunditur foramine, per quod fistula in focum demittitur, ad nares follium excipiendas, subministrandasque auras. Ea uocatur forma, interdum ualuulis mobilibus operta, aut loricata, ne uitium faciat, sitque constantior conflaturae modus. Ferrea ut plurimum est; in plumbi uenis rapacibus & corrosiuis etiam aenea, nec in singulari constructione eius ponendae ars una. Generatim quidem ita inseri muro, & in focum dirigi debet, ut commode regat ignem & dirigat feruorem in materiam: sed in uenis procliuibus ad fluxum, seu facilibus eliquatu, obtusum augulum cum foco constituit, poniturque rectius: In difficilibus contumacibusque acute collocatur, ut acrem inuehat spiritum, & ui exerceat flammas. Respondere uero ei & folles debent, & foci constitutio. Folles magni naribus sunto latioribus, ne acutum spirantes impediant opus frigore. Qua focus concinnandus est fouea uel scrobs intra fornacis ambitum expressa, conspergitur primum carbonario puluere mero, mox terreo ex luto arefacto tusoque & per cribrum exacto. Affund untur aquae ut euadat limosa quaedam uligo, quam structor scopis huc illuc agitat, & simul etiam focum oblinit. Deinde iniicitur lutum metallurgicum, & pilis solidatur densaturque. Sed opereprecium est in uena difficili focum fieri altiorem; humiliorem in fluxili & miti. ( Ita praescriptum id ab Agricola est. Sed autor quidam Carnicus haec habet: " Si uis excoquere argentum rude plumbeum aerosum, farturam facito ex tribus doliis carbonarii pulueris & totidem alueolis luti terrei, cumque focum farcis, inter lutum & fistulam interesto spithama bona. Cum uena est dura & aspera, catinus foci non esto praeceps, nec nimis densatus: nec profundus immodice, sed in fundo angustus amplus in ambitu; Et sic orae uel margines eo facilius possunt effringi. Si excoctio futura est difficilis & lenta, fornax esto altior & uenam deiice in postici latus. ) " Extra fornacem statim sub antico muro fouea est altera praefurnio debita. Ea farcitur luto metallurgico madente itidemque pilis intrusis compingitur, ita ut cum iam pene impleta est, lutum uersus formam impellatur interstitio digiti unius, & hinc in decliue in catinum ipsum propendens foci pauimentum conformetur, ut sit excurrendi occasio metallo eliquato. Repletum iam istud spacium satisque fartum & solidatum cultro in semicirculum reducto excauatur, ut catini rotundi speciem accipiat. Dispar ei est capacitas. Nam quia plumbum metallumque excoctum capere debet, idque quantitate uariet, latitudo quoque catini diuersa est, pro centupondio scilicet plumbi, pedalis, sed dodrantalis pro libris septuaginta. Altitudo utrobique est duorum palmorum. His factis, fornax intus sublinenda est, & luto incrustanda, siquidem de nouo extruitur. Nam aqua post operis absolutionem, auulsa sunt recrementa & cadmiae fornacariae, eius lacunae prius opplentur laterculis aut lapillis, postea luto ferruminantur. Ista armatura pertingit usque ad fistulae seu formae orificium. Neque enim prominet in fornacem sed ex luto inspirat aerem. Restat ostii fartura. Eius lateribus, & imminentis antici muri labris apponitur lutum simplex: sed pauimento & confinibus foci catinique ante eum, aliud affigitur, quod, ut loquitur Agricola, tinctum sit puluere ex carbonibus facto, ne attrahendo foci puluerem, uitium iuducat. Quia uero exitus, seu foramen ( os uocat Agricola, alias oculum ) relinquendum est, truncus ligneus tres digitos crassus, longus nouem a catino in focum immittitur, & ut αυτυποσις aliqua sit, foris instar ianuae uestigium imprimitur carbone lato, uel duobus admotis. Hoc quoque peracto farcitur undique locus & stipantur rimae. Interim minister ne fathiscat, efformatio carbonum mediocrium alueum per fornacis fauces demirtit ( nam a magnis impeditur flatus ). Tunc redacto baculo, oculus praetexitur testa fictili uel carbone loricato. Notabis lutum in oculi exitu non nimis durari tundique debere, ut possit exiccari: Cadmiae ex aeris fornace eximuntur potissimum. Deinde fortius firmiusque debere esse foci lutum quam praefurnii: Item in durae uenae excoctione fistulam a fundo abesse magis; in facili propius accedere debere. Ita absoluta quidem fornax est, sed ut duretur, requirit ignem. Plinio & Diosc. Itaque catinum exiccant prunis & carbonibus praemissis: furnum ipsum sigillatim igne praemissario ex prunis, cumque difficiles uenae sunt excoquendae, exuritur penitus opere scoriarum, fluorum aut lapidis traiecti, idque potissimum immediate ante opus primarium. etiam in argenti fornacibus candidior leniorque: Porro plaerumque duae fornaces iunguntur & communi supponuntur testudini. Quia enim fauilli secum euehit nonnihil cinerum & ramentorum metallicorum, id camera excipitur, & cum cadmiis, scoriisque recoquitur, si magister iudicauerit alio modo elaborari non posse. quin & plumbi, ut cadmio seu Tutia citrina. Quo modo confletur ista fornace metallum, alibi quidem docetur; sed ne hiantem lectorem dimit tamus, sciat hoc furno excoqui uenas auri & argenti diuites; deinde etiam fusu difficiles & conmaces, quas oportet diutius ignibus urgeri ut eo probius eliquescant, idque diuites uenae faciletoserant. Alia cadmia est apud Agricolam, ubi sic uocantur fragmenta. Agricola seribit, tribus id de caussis fieri; primum ut post singlas unius dimensi ( quod pluribus constat partienlaribus excoctionibus ) operas experimentum liquoris rapiatur, sciatque magister, augerene debeat plumbum in catino praefurnii, an non; uel etiam effuso priore nouum inferre, id quod requirunt uenae rapaces; Deinde ut uena lenta, quaeque non facile coit, sed dispergiur in fornace propter ανεμοιομεριαν, tandem cogatur fluere & uniri: panum aereorum ex recrementis factorum, ex quibus aere citrino adiecto sit aes caldarium. tertio ne cum additamentis cirius ex fornace exeat uena, quam sit percocta. Artificium excoctionis plenum est industriae & peritum reum ex requirit magistrum. Ut plurimum tamen prius ponitur plumbum in catino ante fornacem ( postquam scilicet resiccata & fornax est, & catinus, & urgente uena, etiam scoriae per utrumque traiectae ) quod admotis prunis funditur. Deinde obstructo oculo furnus impletur uena, lapide, fluoribus, Molybdaena, lithargyro, carbonibus, sicque excoquitur. Cum artifex coniicit, percoctam materiam esse: ( neque enim citius, neque tardius recludere fornacem debet, ne detrimento afficiat dominos ) oculo effosso emittit riuum. Conflari & in auri fornacibus soet. Profluit tunc primum plumbum cum auro uel argento; sequitur lapis, & mistura stannea, quam speise uocant Germani; inde scoriae triplices diuites, mediocres inopes. In catino uero scoriae summum obtinent locum; Tuciam uocant aliqui Botryiten cadmiam, sed falso, ait Fernelius. his succumbit lapis & mistura stannea; in imo stabulatur plumbum argentatum, auratumue. Detractis scoriis lapideque & singulis in suum locum reiectis, ut possint cum suis additamentis sua fornace ( quae plaerumque est hypocleptica, quam uocant alii curuam, alii aliter Germani uber den krummen ofen / uber den gang / ubers hoelczlin ] /g ] / sicut praecedens ratio ex¬ coctionis appallatur uber den stich / quod est, si uerbum uerbo reddere uelis, excoctio per obliquam fornacem, uel super paxillo, quia bacillo figuratur catinus: alii uolunt esse spodium metallicum. super canali, a canali & uia ex interiore catino in exteriorem obliquo itinere tendente: super punctura, quia expungitur lutum, quo oculus erat obstructus ) recoqui, & metallo spoliari, plumbum exhauritur trullis in catillos ferreos, ut fiant panes fulminationi destinati. Tutia Alexandrina diciitur Botryites cadmia. Illa effusio fit in fine dimensi, nisi uenae opulentia, aut uoracitas corrosioque mineralium ferinorum ( stibii, marcasithae, cadmiae uenenatae, salium arsenici & c. ) cogant citius deplere, aut recreare submisso nouo. Si recrementa furcis contisque ablata foetent multum, adhuc praegnantia sunt aere & argento, prout metalli genus fuerit. Sed metallici cadmias fornacurias uarias habent. Si non fumant foetentque, excussa sunt penitus, & facile fluunt. Furni heterophimoti seu super punctura, haec est effigies. A. murus posticus. B. arcus ad regionem follium. C. axis, ad quem tympanum accommodacum agitat, uertitque eum & folles mouet. D. Lacuna seu fouea subterranea recta, quae ab antico fornacis tendic sub ea in aquagium. Eius est & alia forma. Nam in transuersum porrigitur ante fornacem & in posticum declinat canalem euehendis halitibus uaporibusque, quos focus incensus ex terra humida resoluit. Sed tamen consultius est in anteriore parte prominere tubum & non penetrare per murum anticum lacunam, ne aquas sorbeat. E. Tubus ex ferro, & emissarium uaporis ex lacuna per canalem, qui opertus est lapide, sicut & lacuna ipsa. F. fornax heterophima tripliciter repraesentata; Et quidem prima habet oculum obturatum in fornicato ostio; secunda eundem paulo humiliorem In quadrato, simulque indicatur, illam inseruire uenis difficilibus, hanc fluxilibus. Tertia ostium totum patens exhibet, ut foci instruendi locus appareat oculis. G. ostium acuatum foci; H. os eius seu oculus. I. Catinus seu praefurnium profundius. K. Fartura quadrata: L. praefurnium minus altum. M. Farturae locus patens in tertia fornace. Plura qui desiderat, Agricolam consulat. Hoc saltem adiicimus ex periti artificis ptaeceptis, si uena plumbargentea, aut alia facile fluens est excoquonda, lutum fornacis in foco debere propius accedere ad fistulam, & magis in decliue propendere: fornacem quoque minus altam esse. Lutum cogendum tunc est arctius, neque nimis multum adiiciendum oculo. Ita non opus erit promotione & uersione crebra. Istis tribus fornacum Iconibus item totidem in conspectum producuntur latera. Sinistrum enim prima & secunda innoteseit: dextrum tertia: anticum singulis: ubi simul uides anticum aequari quidem caeteris in faucibus orificio summo sed non iuxta focum, cuius amplitudo designatur luti seu farturae spacio. Praeterea media fornax amplior est, quam prima quae gracilior, quia in illa uenae mitiores, hac refractaris, magis solent elaborari, quanquam artifex industrius supplere ingenio & uigilantia defectus possit. Caeterum furni per puncturam excoctorii, & compendia sunt, & affinitates multae. Cum enim materia non multa, nec nimis difficilis, nisi praeparata solerter & mitis reddita fuerit, est excoquenda in plumbum, Docimastae utuntur suis fornaculis, & testa fictili, aut ecatillo cinereo, quibus imponuntur tamenta pulueresue praeparatarum uenarum cum plumbo, uel etiam caeteris additamentis, & excoquuntur, dum scoriis absistentibus a plumbo sorptum sit aurum argentumue, quo facta ad fulminandum image 45 se accingit magister, non aliter ac in opere maiore, cuius illud simulacrum est & praeludium. Quod hic est testa & catinus cinereus, id ibi focus: imo & praefurnii uicem patella fictilis sustinet. Effunditur ibi plumbum argentatum in catinas seu patinas ferreas ( Dioscoridi κογλους σιδηρους ): his in scrobeculas laminae ferreae. Caetera patent ex superioribus. Si fornaculae parcere lubitum fuerit; Catinum intra circulum super foco aurifabrorum extruimus, & eodem modo materiam excoquimus. Aliqui utuntur & fictilibus ollis triangulis, & ad has accommodatae sunt fornaculae uentosae aut fusoriae artificum stannariorum, quae follibus inspirantur. Chymicus quoque noster in eum usum statim sicubi res postulauerit, expresserit exemplar propositum simulacro paruo; focumque ex luto factum laterculis dispositis; & limo compactis, similiter instruxerit, ita tamen, ut loco praefurnii catinus intra furnulum secessum quendam habeat, quo se recipiat materia eliquata plumboque recepta, quam absoluta coctione pariete extemporaneo rupto repurget. Sed usus satis instruet solertem magistrum. Ne quid dissimulemus, fiat mistura ex luti terrei parte una, & duabus carbonarii pulueris. Intrude in circulum ferreum iustae amplitudinis, & effinge foueam, quae in medio rotunda sit, ut matula; hinc amplior instar paropsidis non altae. Huic catino circumpone ollam fundo carentem ( qualis solet parari in excoctione sulphuris ex pyrite descensoria ) ita ut tangat catinum aequaliter, eique insistat. Exicca lutum diligenter prunis additis. Ollae quoque imprime foramen iuxta catinum per quod inserere follis narem possis. Imple eam carbonibus & prunis ignem folle excita, & uenam paulatim per partes immitte, donec eliquata impleuerit carinum. Affla, donec prunae consumtae sint, Tunc abstrahe ollam: carbunculos & cineres deterge: affunde frigidam? scorias decute. Ita potes decem libras excoquere uno opere. Quod si diuitis uenae ( quae non sit argentum rude plumbeum libras 50. uel 100. uelis excoquere, compinge fornaculam ex tribus parietibus lapideis. In eius foco pone catinum: uel etiam adde praefurnium, in quod liquor excurrat. Forma seu fistula sit laminae reducta; Anterioris parietis loco applica laminam, quam possis inter excoquendum apponere, & remouere opere peracto. Iniectis itaque carbonibus & incenso igni submitte materiam, & perge secundum artem, cum excocta uena est, laminam tolle; carbones semoue: scorias abstrahe, plumbum effunde in catinum ex metallurgico exiccatum. Hoc peracto, repone laminam, & repete opus in uena noua, idque quandiu libet. Plumbum argentatum fulmina. Potes una uice excoquere materiae libras quindecim, quae constat ex uena & additamentis, omnibus in puluerem redactis: Addimenta sunt molybdaena, lithargyrus & salis manipulus. Affinitate uero istius furni gaudent plures, atque etiam urgente necessitate uicarias operas praestare possunt. Posuimus supra furnum ferrarium, & aliquos plumbi nigri diuitis, quorum os in catinis si obturaueris pro operis ratione, caeteraque peregeris ex artis more; quid ni uoti compos in tumultuario, aut breui opere possis? Ustrina quoque argenti non denegauerit suam operam; siue sub testu sine nudo foco super cinereo catino instituere excoctionem uelis; Et uidentur huc maxime facere exemplaria Agricolae, quae exhibuit in rei metallicae lib. 10. Ea sunt huiusmodi: Quatuor uno schemante exhibentur fornaces. ◉ Ustrina argenti est absque tegula: ◉ eiusdem usus fornax nuda, paulo tamen aliter efformata. ◉ fusoria capsa popularis intus luto crasso farta, & in catinum efformata. Fit ex bracteis & armillis ferreis tripes; & aura inspiratur desuper follibus. ◉ Uentosa est, seu anemia ad effigiem furni cineraris extructa alias confusioni seu commistioni stibii & auri destinata apud probatores: eaque fit ex argilla opere figulino duabus partibus sibi mutuo adaptatis, quarum superior circa limbum sustentacula habet ad sustinendam cratem ferream. Foris additi sunt globi manubrii uel ansarum loco. Ducitur satis crasso luto atque etiam ut firmior sit, craticula immissa intus sarcitur pollicari aut ampliore crassicie. Fit & ex ferri laminis una uel duabus partibus, quae intus in ergasterio sunt exasperandae ad lutum accipiendum. Parantur huiusmodi fornacule etiam absque ostiolo ergasterii, prunae enim imponuntur per orificiun in summo patens. Forma facile intelligitur, ex pictura, si induxeris ostiolum superius. Agricola quadratum schema habet, quod adiecimus. Ita Erkerus excoctorium aeris depinxit, ut facile possit pro hac anemia esse, atque etiam inseruire praesenti consilio. In furno primo litera A. Catinum in foco prunis plenum designat, in quas a tergo follis. E. inspirat. B. ansa depacta in focum est ad trabis ferreae pedatae; quam elementum. C. notat cuspidem recipiendam. Huic fulcro ligna imponuntur, ut eo luculentius ardeant. D. Ualuae ferreae uel aereae, quarum obiectu magister ab aestu defenditur. F. catinus secundae fornacis inanis. G. aurae per folles incussae foramen. H. testudo sub foco. Sub testu coctionem singularem supra ex Erkero promsimus, estque ea forsitan alienior, aut saltem remotior ab affinitate cum furno per puncturam. Sed quam formam Agricola exhibuit, ea propius accedit uti & caementatorius Uenetus Panthei: utriusque species sic depingi & oculis sisti potest: image 45 133 De sceuastica artis. ◉ Caementatorius Panthei, quanquam nos in sequentibus, quando de caementatione agemus, diuersam formam simus proposituri. Abscidimus caminum, ut conformes sint picturae. A focus est cum testudinibus areuatis: B. testudines sub foco, quibus solet supponi capsa cum aqua ad alliciendos ex foco halitus inter caementandum uagantes. In opere rero fusorio, excoctorioueremouenda aqua est. ◉ Ustrina Agricolae sub tegula ubi Γ. notat ergasterium concameratum, quod sursum abit in caminum subdialem. Δ. foriculae ferreae cum ostiolo sustinentes uicem ualuarum in furno praecedente. Porro in cineritiis magna fraus est, si lignei bacilli rel ramenta eis occultentur. Nam in combustorum locum secedit metallum, idque sibi solent fraudulenti excoctores rapere, de quo dispiciendum sedulo est dominis fodinarum. Cap. Xx. De furno patulo curuo. Patulum furnum appellamus, qui ore, oculoue semper patente, dum opus fit, euomit eliquatae materiae riuas. Hyppoclepten & descensorium eundem dixeris. Subtrahit enim surripitque metallum ignibus, & recrementis uiolentis, ne quid damni possint inuehi. Uere autem ex descensoriorum genere est, de quo & Geberus in sua Alchymia tractat, atque ideo propius accedit ad cognitionem Spagiri. Plures fingi excogitarique possunt, quorum omnium catholicum hoc est, focum parietibus in totundum uel quadrum coagmentatis circumdare ad temperandum auram, ignem, aquam, terram: postea continuo riuo, excoctam materiam ore patente semper, donec durat opus, effundere in catinum in antico situm, & furno applicatum. Agricola binis generibus tres dedit species easque, titulo pluribus metallis communi. Non enim uni generi destinati hi furni sunt, quanquam ut plurimum argenti uena, & plumbi per eos excoquatur. Primum genus est fornacis, quam obliquam seu curuam uocant Germani ( item per canalem, & baculum ubern gang / und holzlin ) secundum est crudae. Nos de priore primum. Obliqua fornax est, quae obliquo ductu ex foco in praefurnium emittit eliquatas mineras: estque duplex Rhetica, & Norica. Utraque eandem obtinet formam quadrangulum, constatque ex lapideis muris luto ex puluere terreo, carbonumque pari, interdum etiam cineribus secretis concinnato, coaptatis itaque conformatis ut anticus nonnihil celat foco, & humo absit, perinde ut & in antecedente. Itaque conueniunt structura isthac: sed & licet utraque dicatur patulo ore continenter euomere mineras fusas, tamen non fit sine punctura, quanquam non in foci pariete, sed in praefurnio. Unde emergit discrepantia aliqua in puncturae modo propter dispositionem catini diuersam, quae fornacum huius modi species peculiariter distinguit. Principio autem cum construenda, talis fornax est, uenae excoquendae natura est consideranda. In genere quidem destinatur utraque uenis mitibus & ad eliquandum procliuibus, aut saltem mediocribus: in his tamen altera saepenumero est rigidior duriorque altera. Quocirca cum mediocres fluxu & diuitiis Norica excoquantur, pauperiores & faciles eliquatu Rhetica, seu opere super bacillum ( ut solent cadmiae & fornacum recrementa conflari in pastillos seu lapidem; indeque recoqui ) utrobique tamen ad maiorem minoremue resistentiam est respiciendum; & ita construenda fornax. Qui ergo praeparare Rheticae focum ( caecam uel curuam intelligimus ) cupit, pro uena asperiore durioreque, eum non nimis deprimat, seu ut Agricola loquitur, non nimis decliuem faciat, necitius additamenta ( quae fluxus & aliorum gratia apponuntur ) elabantur, quam uena sit eliquata, atque ita metallum in cadmiis parietum subsistendo operam ludat. Decliuior autem ad uenam mitem ideo paratur, ut citae eliquationi analoga sit subductio. Deinde in uena dura non nimis densari durarique tundendo debet, ut respirare queat; quin & iacens pars orificii, seu labrum inferius oris non nimis solidari, ut libere secedat minerae riuus. Alias haec uenarum diuersitas etiam exigit, ut cum omnis quidem in luculentiorem regionem fornacis coniicienda sit, dura tamen fere magis in posticam, ubi fistula est; sed non in eam, uerum iuxta, qua parte lucidior est flamma: mollioris uenae unus atque alter alueus magis antico affunditur, ut reciproco motu & reuerberante ignis etiam in posteriore parte elaboret. Sed haec ad opus ipsum pertiient. Considerata uenae ratione, foci fundamentum perinde se habet, ut in fornace per puncturam: sed in Rhetica aliter effiguratur quam in Norica. In illa fit quasi Tricatinus ( ut ita loqui liceat, quod Graecus diceret τριπιθάκνιος, uel τριλοπαδιαιος και τριχυτρος ) nimirum tribus catinis instructa. Primus in fornace est; secundus ante posticum elatior, tertius in latere sub illo humilis, estque primus caecus: unde caecae fornaci nomen; quanquam non semper catinus uocetur, sed non taro simpliciter foci uocabulo. Fit tamen intra fornacem in fouea, decliui forma magis uel minus pro uenae; ut dictum est, ratione. Ante fornacem continue ( seu absque interuallo ) statim ponitur catinus secundus ex eodem luto concinnatus, sed amplior editiorque, tertio, ita ut ab humo absit semissem. Hic διστομος est, seu duplex os habet, quem oculum uocamus. Primus oculus luscus est & ex medio catino sub luto clanculum in fornacis catinum interiorem contendit, ita ut communi uia seu 134 itinere sibi occurrant duo exitus, fiatque canalis ( ein gang. unde Germani dicunt die gang arbeit ) caecus, per quem continuo aestu ex foco se proripiat fluxus & regurgitet in catino exteriore: quod ut commode fieri queat, intelligendum est ex foco altiore in decliue uergere canalem, sitque exitus eius humilior principio, sic Arethusa tacito itinere ex Graecia sub mari in Siciliam penetrat, ibique in diem erumpit. Dum iste lapsus apparatur curuaque uia struitur, bacillus teres inseritur, & manet, donec solidata sit compages, caeteraque absoluta. Notandum tamen est, si facile liquescit uena, altius deprimi baculum, & sic profundius locari: fin difficulter, minus alte, ut sic illa citius elabatur, haec moretur diutius & ignem experiatur ualidius. Secundus oculus in latus sinistrum deorsum tendit; & exitum perducit in catinum humilem. Hoc os clauditur luto, donec opere uno perfecto subtractis scoriis tempestiuum sit misturam metallicam emittere. Tunc aperitur, & lutum reuellitur conto praepilato. Notandum uero neque hunc catinum medium, neque imum sine calore & plumbo esse tanto, quantum exigere uidentur diuitiae minerae, & societas mineralium infestorum, uel blandorum, aut etiam pro ratione additamentorum, quandoquidem tam uena, quam additiones saepenumero non uacant plumbo. Catinus tertius humi stratus est a latere dextro uel sinistro, & potius scrobis nomen iure obtinet, quam catini. Hic excipit liquorem a scoriis repurgatum, & praebet lapidi pyromacho concrescendi copiam, qui etiam concretus crustatim inde, tanquam opere aposchistico, tollitur, & in placentas seu panes diuisus suo reponitur loco. Mistura stannea, quae est plumbum argentatum, uel auratum; distripuitur haustio in conchas ferreas. Ultima haec materia exhauritur, cum prima ex catino superiore defluxisset. Grauis enim quia est, fundum sequitur. Inter excoquendum si folles lucidae fiunt iuxta nares in fornace, percocta materia est, & si altera duntaxat, hic absumta uena intelligitur; Itaque supplementum mittendum. Hac excoquendi arte minus absumitur plumbi: metallum minus miscetur assistitque cadmiis: argentum minus comburitur: plus uenae traiicitur uno opere: sumtuum fit compendium. Quin & cum saepe argentum aurumque mollius sit, & argento uiuo propinquius, uel etiam eo perlitum; grauiores aestus & acriores ignes non sustinet: sed commode tali fornace excoquitur & propius respondet indicio docimastae. Ueruntamen durae immitesque & diuites uenae rectius elaborantur per puncturam. Matthesius in sua Sarepta tres illos catinos peculiaribus dignatur nomenclaturis: Nam interiorem uocat das spoht im ofen: exteriorem primum zahrtiegel: humilem den undern tiegel. Est autem spoht nihil aliud, quam catinus in metallurgico hoc negotio seu Dioscoridis uoce πιθάκνη πλατύστομος / Gr ]. Unde & spohystein dicitur pyromachus, qui ex fornace in praefurnium seu catinum luteum ante furnum procurrit, ibique concreuit in crustam lapideam sub scoriis stabulantem nuncupatur. Hahrtiegel itidem uas est stillatim excipiens liquorem, ad lachrymas guttatim cadentes alludendo. Opere peracto decutiuntur cadmiae, quae cum recrementis tum his, tum aliis eadem fornace recoquuntur: Ita se habet fornax Rhetica seu caeca. Norica parum differt. Nam in ea inter duos catinos sublata uia est, & confinia rupto interstitio iuncta, & sic factus unus ex duobus catinis, qui actu quidem unus est, sed potentia duo. Nam cum ampliatus sit, productusque intra fornacem, medium intra parietes in foco est, medium foras propendet, eo situ, ut ex illo in pronum prolapsus sit, & defluere metallum uergereque in margines exteriores queat. Hic ergo lacus fit, cuius os clausum, ut in priore; caetera quoque similiter se habent. Excoquunt hac & pauperes & mediocres, uenas, plumbumque catinis adiiciunt. Picturae harum fornacum nudae sunt huiusmodi: Furni Rhetici ( hypocleptae descensorii primi, caeci a baculo dicti, ραβδιαιου, ύπερξυιου, λοξου curui ) effigies. ◉ clausum habet focum, & utrumque catinum plumbo eliquato, uel si opus feruet, mistura minerali & metallica instructum. ◉ exhibet apertos uacuosque catinos, & anticum foci effractum. A. paries frontis; B. paries lateris sinistri. C. recessus foci, usque ad parietem posticum. D. catinus foci cum foramine, per quod subterfugit, quod eliquatum est. E. exitus catini for nacis in praefurnium: Praefurnium. Et haec est illa uia seu ductus curuus, quae inserto ligno effingitur, & nomen quod tam furno, quam operi apud Germanos imponit. uohrtiegel. G. Schoepftiegel: catinus humilis. F. fundus seu planta praefurnii ex aggesto luto furnali. G. humilis catinus seu scrobs, in quam editiore catino impleto detractisque scoriis fit punctura, & prosilit liquamen metallicum: ubi etiam lapis consistit & finditur in panes; stannumque plumbeum argentatum uel auratum exhauritur in patinas ferreas. I. Foci anticum ex luto. Farturam appellamus in furno clauso. K. catinus secundus editior, qui contiguus est fornaci, ut inde simul incalescat, fiatque metallica mistura purior. Materiam quidem intelligitur continere, qua occultatur uiae exitus; sed infra marginem, ob detracta recrementa, & quia nondum absoluta est excoctio. L. catinus humilis lateralis plumbum fusum habens, quod ut liquidum maneat, prunae adiici solent. M. murus posticus communis, per quem folles inspirant. image 47 image 48 Fornacis Noricae rudimentum. b. Clausam feruentemque opere excoctorio signat; ◉. feriantem perfractamque sub muro antico, ubi fartura foci est. Non multum differt dispositio a praecedente. Catinus saltem superior extra fornacem iunctus est ei, qui latet intra muros in foco interstitio rupto. A. pars media in foco; B. alterum medium extra focum. Interuenit autem farturain antico, ita ut cruribus pertingat catinum; diuaricatione uero liberum relinquat exitum, qui in clausa fornace oculi speciem refert, cuius in Rhetico furno nullum aspectui apparet uestigium; unde & ille caecus uocatur. Catini humiles modo in dextrum inflectuntur, modo in sinistrum. Quoniam autem istis furnis excoqui ut plurimum solent nobiliora metalla, aurum & argentum, siue in uenis sint, siue fornacum purgamentis, quas cadmias uocant metallurgi, & recrementis. Nec minus etiam prima forma furni alternantis, eisdem maxime inseruit; solent binae coniungi, & concamerato camino supponi, uiquicquid fauilla magistro etiam inuito, ne quid de oscitante & imperito dicamus, corripuit, & fornace extulit in sublime, exceptum redeat ad opus, & una cum scoriis cadmiisque, aut sui generis materia recoquatur. Structurae istiusmodi icon sequitur, potissimum Noricae fornaci accommodata, ex qua iudicium simile fieri de caeteris potest. A. furni Norici, iique tribus lateribus repraesentati, antico, sinistro dextro: B. fartura sub antico, foco praetenta. C. catinus superior: D. catinus humilis. E. supra fornacem dextram effracta camini uia, per quam ascefidit fauilla. F. caminus abruptus, ut in cameram spargantur fumi. G. camerae pauimentum aereis uirgis stratum, quibus accrescere solent quaedam mineralia. H. testudo camerae. I. caminus subdialis, cuius planca innititur pauimento; sed fenestrae quatuor lateribus additae halitum iam metallicis ramentis, & mineralib. corpulentioribus, quae uel puluerulenta specie euecta, relapsa sunt in pauimentum; uel flammis resoluta loci frigore iterum colerunt; acreueruntque alicubi; destitutum, reuolutumque emittunt, nihilominus una subterfugientibus spiritibus ex corporum concretione resolutis, quos aura absorbet & passim dispergit, aut etiam uaporibus aliisque halitibus mistos per pluuias; rores, aliasque apocrises reddit. Unde non mirum est alicubi tincturis, acrimonia aliisque qualitatibus imbutas pluuias & niues cadere, cum eiusmodi caminorum passim plena sint & habitata, & deserta loca, Uulcano etiam sub terra suos halitus in auras efflante. Huiusmodi fumis flores, qui sunt in uicinia, arborum nimirum uitiumque pereunt, si tanguntur. Plaerumque enim fumi ingrauescunt cum eluctati sunt, & recumbunt. Nec ideo uenenatae cadmiae, uel arsenici, marcasithae, stibii, mercurii, solorum esse putandum est: sulphuris & atramentorum saliumque spiritus, alias suo modo utilia medicamenta, idem peragunt, ut de sale nitroso, fumo sulphuris, & uitrioli uena, liquoreque constat. K. ianua in cameram ducens, ad quam pertingit scala. N. per eam irrepit minister cum scopis & uulsellis, materiamque conuersam & corrosam praecipitat deorsum in officinam per tubum litera M. signatum. L. fenestra, qua sola aliquae camerae sunt instructae, ianua remota. O. pilae seu atlantides columnae, quae testudinem arcusque sustinent. Eae opere Graeco pro Persis Captiuis, & Caryatidibus poterant captis Turcis, in perpetuam gentis ignominiam, expoliri, καὶ ταυτῃ μὲν δή ταύτα. Nunc nonnihil de Chymicis. image49 Descensoria ista iustrumenta esse ex chymicorum arcanis uulgo permissa, & nonnihil immutata usu & consuetudine, atque etiam uenarum peritia, apertum est. Geberus sane descensorium hoc artificium pridem, sed subtilius pro Chymiae metallurgicae ratione descripsit. " Descensio ", inquit, " reperta est, ut corpora metallica; quae ualidum & acrem ignem non fustinent, per eam a combustionis uiolentia sint tuta, & praeseruentur, cum ex calcibus reducuntur. " ( Nam ut metalla ad transmutationem praeparet, repurgat ea per calcinationem, ablutionem & similia; postea additamentis fluxilibus adiectis reducit, in qua reductione, ne comburantur, descensorio artificio caues. ) " Nam cum imbecillium metallorum calces reducere uolumus, non totam quantitatem uno impetu possumus conuertere; sed successiua est partium reductio. Si ergo quae prius fluxit, deberet in igni morari, donec & caeterae essent conuersae, in fauillam cineremque uerteretur, aut combureretur, reductionisque consilium eluderet, quocirca statim quod reductum est, subtrahi igni oportet. Hoc est potissimum descensionis inuentae argumentum. Hic usus descensorii artificii & instrumentorum praestabilissimus. Adiiciuntur autem & alii duo fines, quorum prior est, per descensionis prosurationem animaduerti decoctionis fusionisque initium, & sic constare materiam non destitutam esse eliquationis reductionisque potentia: posterior ut corpora a sordibus repurgentur externisque adhaesiu suo ea impura reddentibus, quandoquidem sic fusum metallum relinquit in catino, uel uase descensorio alienitates heterogeniasque & ipsum homogeneum seu similare, partibus talibus quodam naturae appetitu & coniunctione confluentibus, sese per foramen proripit, quanquam hic finis alio opere, quod dicitur purificatio per pastillos, melius peragiqueat. " Haec Chymica Geberi quis non uidet metallurgorum nostrorum exercitia esse? Excoctio perductum caeca fornace, peruetusta est apud Rhetos, apud Bohemos non ita. Ea uero quid aliud instituit, quam custodiam debilis uenae, & metalli inde exudantis, ne mora sui in fornace uertatur in fauilsam? Geberus artem calcibus imperfectorum metallorum, quorum inconstans est in igni mansio, reducendis destinauit: Metallurgi accommodato accepta inde ratione fluxilibus uenis admouerunt, estque consilium utrobiuis idem. Adeo uero hoc placuit, ut etiam in plumbo, cadmiis, scoriis, lapide, spinis, aliisque fluxu facilibus magno cum commodo attentaretur. Sed & uasa contemplemur. De metallurgicis dictum est. Geberus sua Chymica ita format: Urceum latioris orificii pingit, qui manicae hippocraticae instar in fistulam seu os angustum desinat lateribus paulatim arctatis & in rectum procedentibus; intus etiam laeuibus ne quid adhaerere queat, sed statim decurrere. Hunc uiceum circundat uentre, qui intus sustineat craticulam ex terreis bacillis ( ex qua materia opere figulino, etiam catinum ipsum parat ): sin aliter placet; in duas partes diuidatur, & seorsim uenter sit, seorsim catinus cuius labra cratem sustineant, sed in opere utrumque est iungendum, & luto commissurae astringendae. Ita formatum instrumentum imponendum pedamento est, & sistula dirigenda in patinam uel concham, quae excipiat liquorem metallicum. Haec furno Rhetico respondent ita: uenter est capacitas fornacis, quae prunas cum uena amplectitur & in qua ignis operatur: crates transmittens per traiectorium, infundibuli specie, materiam, est catinus furni cum ductu caeco: praefurnium est concha seu excipulum. Sed quia hic metallum non decurrit purum, ut in Geberiano artificio, ita adornandus fuit catinus, ut repurgari simul queat. Et haec ratio etiam facit differentiam fistulae rectae & obliquae. In Goslariensi furno subducit se plumbum recta, & restagnat purius, scoriis praeterlabentibus, sed in Rhetico opere decurrit oblique totum, quod eliquatum est. Et sic se habet primum Geberi de inuenta descensione institutum. Uasa repraesentari sic possunt. A. Concha seu urceus ( πιθάκνη πλατύστομος in tubum definens, infundibuli, aut sacculi colatorii instar, in cuius uentre crates terrea disposita est; quae item potest ferrea esse, sed luto indutis trabeculis. Feceris eandem etiam ex laminis pertusis. Eminet autem nonnihil ultra cratem, ut capere materiam queat egetque tantum pedamento. B. craticulato catino circumductus uenter, ad multam materiam capiendam; uel ipse catinus altiore margine circumdatus, & iuxta fundum prominens super suo fulcro. C. concha ferrea recipiens fluorem. Talis forma potest in fornacem fusoriam conuerti, potissimum si a tergo fiant spiracula ad inserendos folles. Loco cratis quis extruat focum cinereum, & tenerametallorum ramenta, ex fluuiorum fontiumque sabulo collecta per alueolum ita excoxerit, praesertim additis prunis etiam conchae excipienti, aut loco huius cinereo catino sub foco efformato. Ut autem defluere queat metallum, inclinandum cinerarium est in latus, & rostrum eius oblique deducendum, tali fere specie. Duris autem & facile recuperantibus consistentiam solidam, non conuenit haec excoctio, propter obstructionis metum, nisi & amplietur uia, & prunae subiiciantur sufficientes, quo modo a curuo ductu fornacis Rheticae parum distabit. Hac ratione putauerimus posse immatura metalla, ( hoc est nondum adepta fixionem iustam in uenis, sed adhuc mercurialiora ) atque etiam uenam hydrargyri, & hydrargyrum calcinatum & c. excoqui & reduci, praesertim si arimage 50 image 51 gento uiuo suppositus fuerit catinus, aquam continens. Sed ad Gebrum: " Si res difficilioris fusionis ", inquit porro, " fuerit, poni super tabulam potest planam, quae nonnihil sit inclinata & in cauum reducta, ut in cauitate diutius haerens maiorem ignem sentiat, sed mox ubi eliquata fuerit, per decliuia decurrat. " Haec dispositio fere conuenit cum segregatorio metallurgorum foco, in quo plumbum argentatum ab aere separatur, quemque Germani uocant, ein seigerherdt q. segregier herdt. ( seigern alias est descendere chymicis, & metallurgis in praeceps labi, more grauium & uiscitarum minerarum seu uenarum intractabilium, de quibus cum ex catino uel fornace profluunt non prosiliendo, sed tractim inque praeceps cum lentore quodam, qualis est in uino lentescente & minante uappam, dicunt sie fliessen. Seiger cuius contrarium frisch fliessen / sicut aqua & uiuum liquidum, subsultantibus guttis in uitro. ) Ueruntamen cum accedere debeat concauitas, fingenda est paropsis uel patella aut catinus cinereus ex concauitate superiore in decliue directus plane ad eam formam, quae obseruari in focis excoctoriis solet. Itaque & hoc probat, descensoriam esse illam metallurgorum operationem. Quod tertium descensionis finem attinet, nempe, ut corpora depurentur ab omni re externa, qua remanente seu subsistente in concauitate catini aut foci purum secedat metallum, requiritur ad hunc ea descensionis forma, quae obliquum habet catinum: sed in metallurgia uulgari, exempla habet multa. Ita enim solent plumbi uenas diuites & bismutum, hydrargyri quoque uenam & similia a sordibus, recrementisque & uenis repurgare & excoquere; ad quae omnia Chymicus sibi compendium fecit sola excogitatione artificii descensorii per obliquum catinum. Repurgationis tamen consilium etiam fusione per pastillam expletur, idque felicius, quam per descensionem; nec illud nobis aliud esse uidetur, quam separatio per fluxum, ut appellant, quae item est descensoria, & cuius species quaedam est repurgatio per antimonium & similia. Geberus enim addit calcem non fluxilem, qualis est calx ferri, aut lapidis calcarii. Cum hac miscetur metalli purgandi scobs uel calx, redigiturque addito liquore oui in pastillum, qui resiccatus excoquitur in catino fornace fusoria, seu uentosa aurifabrorum & probatorum. Metallum eliquatum descendit in conum seu fundum uasis, calx in superiore parte manet, retinens secum metalli sordes. Sed Chymicus talibus artificiis abundat, ut suo loco dicemus: nec deest metallurgis repurgatio per fornaculam per fusionem, caementationem, stibium & similia artificia quae a Chymicis sunt mutuo sumta. Cap. Xxi. De furno patulo crudo. Furnum crudum appellamus uenarum paupertimarum auri, argenti, aeris, plumbi excoctorium ita ut non exhibeat metallum absoluto opere, sed materiam lapideam ditatam, quae postea crematuris, ustulationibus aliisque artificiis perficitur, aliis fornacibus ad sententiam elaboratur. Non possunt istae uenae ( quarum centupondium saepenumero uix auri drachmam uel argenti semunciam continet ) superioribus excoqui propter sumtuum impensam, quae eorum ualorem excedit. Redigere in pauca, auf die minde¬ rung schmeltzen: Itaque crudo furno ad minorem quantitatem, in quam simul ex ampla mole in angustum colligitur metallum, rediguntur, subtractis separatisque mineralium alienorum recrementis, quae hic magno numero fiunt, uti & fornacum parietibus plurimae annascuntur inter conflandum cadmiae. Diffundere & dispergere, in die weite bringen. Conflatorium sane inde uoces iure optimo hunc furnum. Ex amplo enim in paruum conflantur uenae. Crudum dixerunt sua lingua Germani, uel rudem ( uber die rohe schicht / oder die rohe schicht / quasi dicas excoctio opere crudo, uel conflatura rudis ) quia quod excoctum est adhuc rude & crudum seu impurum manet; estque plane seruilis huius fornacis innentio, quandoquidem famulatur antecedentibus. Appellatur etiam pyromachi conflatori us ( uber den lech / wenn man auß kieß stein macht ) quia uena maxime pyrites aerosus; quem Germani marcasitham aerosam ( kupfer kieß ) uocant syluestrium recrementorum copia subtracta, domitaque feritate, in panes lapideos ( Germanis stein oder lech ) redigitur, idque duplici consilio, uel ut argenteae aureaeue uenae adiectis metallum sorbeat, defendat & plumbo tradat, uel ad excoquendum per se metallum fiat idoneus. Inde fit, ut aliquando pyromacho iam multis ignibus fatigato & exhausto reficiendo recreandoque noui pyritae accessu adhibeatur. " Haec excoquendi ratio " ( in quit Agricola ) " etsi rudis, & non magno usui esse " ( inualle Ioachimica aut plane omittitur aut saltem pyromachi preparandi gratia usurpatur ) " uideri potest, tamen artificiosa est & utilis, quia magnum uenenarum pondus, in quo exigua auri uel argenti portio inest, ad paucos panes, qui metallum in se continent, redigit, qui etsi primo cocti propter cruditatem habiles non sunt secundae coctioni, qua plumbo adiecto metallum elicitur, aut aes conflatur: tamen repetitis crematuris, septenis, octonis, nouenis fiunt habiles etc ". Compensat autem sumtus hic labor, tum quia minus preciosis scontentus est additamentis, ut pyrite aeroso, uel fluxili, scoriis, tofo, ferrugine, albo fissili & c. tum quia panes facti uarii sunt usus, & magna copia traiici continuo trium aut plurium dierum opere ( Matthesius scribit alicubi totos sex diens durare ) per focum possunt excoctoribus per duodenas horas sibi uicissim succedentibus. Fornax aspectuexterno similis est Norico. Muratis enim parientibus breuiore antico, & focum admittente extruitur in quadratum ex lapide. Fronti adiicitur catinus editior, in quem ex foco decliui continenter illabitur liquefacta cum pyrite uena. Itaque etiam patulum ei os est. Sed cum opus sit recrementorum multa & crebra abstractione, metallo grauiore semper ad fundum concedente, & sic ex magna mole homogenia naturae in patuam se contrahente, tarde impletur catinus, cumque id assecutus est coctor, rupto huius catini fotamine, quod interim luto obstructum erat, emittit liquorem in catinum humilem;, ubi in panes finditur. His ergo conuenit cum fornace Norica. Sed differt magnitudine. Nam amplior longe est, ut inseruiat multae uenae: folles quoque grandiores & spiritum copiosiorem ualldioremque postulat, nec non focum, & os liberalius patentiusque. Deinde cadmias plures generat; fineque operis multum est dispar. cum ut dictum est, fornace Norica in plumbum excoquatur metallum; sed hic in lapidem; ibi quoque lurum & argentum fiat, hic lapis, atque insuper etiam, uenae aerosae & plumbeae elaborentur. Itaque illius finis principalis est, huius seruilis. Est & alia catini forma, commisso scilicet interno & externo per image 52 communem ductum decliuem, non diuiso in medium eodem; quanquam fortasse parum intersit, cum necesse sit etiam ibi potentia duos esse in unum confusos sublato interstitio. Agricola dicit catinum huius esse non dissimilem primae fornacis praefurnio super puncturam, nisi quod patulae ore continue excipiat liquorem, & humilem infra adiacentem habeat. Focum non ita altum requirit, ut Rhetica fornax, quod materia sit fluxilis. Aliae quoque sunt differentiae ab apparatu. Nam priores fornaces sumtuoso opere sunt praeparandae, & saepenumero praemissa punctura recrementorum calefaciendae; Cruda dicta alis ratio. indigent item additamentis praecisioribus. Cruda uero modico paratu est contenta, potestque etiam statim, modo resiccata sit, ad usum adhiberi, tanquam cruda & non prius excocta ad eum ueniat, quae est altera impositi nominis ratio. Dictum supra est cadmias, scorias, & alia purgamenta, ( quae in cameris colliguntur ) recoqui fornace caeca: sed intelligendum est, si paupertate sint notabili, prius per hanc praeparari, nisi adeo mitia existant, fluxiliaque, ut sint uice additamentorum, ut molybdaena, lithargyrus & similia. lunguntur in eodem officinae solo fornaces plaerumque duae & eamino substernuntur communi, eoque instructo trabibus ferreis & murulis ad excipiendas cadmias, si quidem harum cura est metallicis, olim sane Cypriis aeris excoquendi caminis tales structurae non defuerunt. Ita enim Dioscorides: " Gignitur cadmia ex aere in fornacibus candente ( dum aes excoquitur ex uena; & deinde ad regulam perducitur; sed magis in cruda, ubi pyrites aerosus plurimus elaboratur ) fuligine egesta flatu, & lateribus, camerisque fornacum adhaerente, praegrandes autem sunt ferrea rudes, ab officinis appellatae Acestides, per summa fastigia connexae & concameratae, ut quae ab are iactantur corpuscula, superius cohaereant, & inibi detineantur quae cum spissius insident, in corpus concrescunt, & modo gentis unum eius, modo duo, modo omnia perficiunt. " Adhuc Dioscorides. Sane cruda fornax omne genus cadmiarum ( Botrytin, Onychitin, Placoden, seu Zonitin, Ostracitin, Spodon & c. ) praebere potest, si studium sit earum excipiendarum. A. anticus paries pro amplitudine fornacis latior: Et deficit ad farturam. Crudae fornacis simplicis forma haec est: B. Focus cum sua fartura, cuius species humiliosest, quam superiorum, propter fusionis copiam: Et sane cum pyromacho faciendo plurimum destinata sit haec fornax; ille uero saepius fiat ex pyrite tosto, crudoque & tamentis & scoriis ( fere tribus partibus tosti, una crudi pyritae, sabulo eluto pyritae aerosi, & scoriis, fiunt panes, qui restincti cremantur, iterumque quatuor plaerumque partibus iuncta una crudi recoquuntur in panes, qui si sat sunt dites cremantur & excoquuntur in metallum; si nondum aguntur denuo per focum crudum cum paucis scoriis mollibus & in panes rediguntur. Alia ratio commiscet pyritae sex partes uenae ferreae uel ferruginosi lapidis quatuor, duas scoriarum; Et haec excoquit, donec panes fiant, apparet fluxilem materiam esse, quae non eget alto foco. C. Os patulum grandius, ad quod recrementa saepius subsistunt & spatha solent auelli. D. catinus altior. E. humilis. Geberus in descriptione fusionis, & mundificationis per pastillos propositum ibi furnum fusorium ( qui non multum abludit ab anemio, uel reductorio probatorum, uel purgatorio aurificum ) dicit, mire usitatum esse inter fusores cineritiorum, & cementorum, quia omnia corpora calcinata, combusta, soluta, coagulata per eum reducantur in solidam massam, sicuti & cineritia, caementa, testae, in quibus saepe fusum argentum adhaesit. Si quaeras, quod nam genus istius furni sit, caecusne, an crudus iste aut alius, adhibitapictura nonnihil possis ostendere, sed in tanta uarietate, & mutationibus nouitatibusque de commodiore ratione uix responderis. Caementa molybdaenae, lithargyrus, cineritia & similia reducuntur non uno modo. Neque enim raro sunt additamenta uenarum; alias cum cadmiis, scoriis, spinis recoquuntur curua fornace: alias cum lapidosiora sunt, per crudam rediguntur in pauca & excoquuntur postea. Qui in minoribus operantur, si multum terrae, argillae, fictilium & c. una est, in puluerem redigunt, eluuntque per tabulas uel alueolos: Eluta ramenta, nisi crematuram requirant, in plumbum excoquunt in anemia, quam uidetur depingere Geberus. Hinc factum stannum inferunt in cineritium fulminatorium, uel cum suis fluxibus ante folles in catinis decoquunt, flatuque in testa purgant, & haec si aurum uel argentum una est, uel etiam horum ramenta impura ex aquis fortibus sint collecta, uel ex sulphure & stibio extracta etc. In lithargyro, molybdaena & similibus non multum ponunt studii, si tamen placet haec quoque reducere, id fit ante folles uel in anemia, prius imposito plumbo. Hoc enim eliquatum homogenea assumit, & reducit in pristinum. Calx stanni & aliorum metallorum per descensorium quidem reductiles sunt, sed & possunt per sua additamenta in catinis triangulis. Intra circulum, uel in fusoria anemia restitui. Uerum de his suus erit inter magisteria sermo. Cap. Xxii. De fornace fulminatoria, seu cineritio maiore. Fornax fulminatoria est, qua perfecta metalla fulminantur ad separandum admista imperfecta sordesque caeteras, & explorandum eorum synceritatem. Duplex enim potissimum fulminationis sinis est, segregatorius, & perfectionis exploratorius. Itaque etiam inter argumenta probitatis & examinatam a prioribus, quam posterioribus Chymicis & metallurgis enumeratur cineritium, quod ita uocant a cineribus stratis coactisque in formam foci & catini super tabula, ambiente testudine concamerata ad explendam fornacis formam. Ad structuram eius eligatur primum locus iuxta riuum semotus ab habitationibus propter metum incendii, qualiter etiam excoctorii furni solent collocari. In eius solo describantur digeranturque tum caetera spacia officinae, tum furni, quod fit circulare in plano non nihil egesta terra. Circulus iste diuidatur decussatim uersus mundi plagas directis capitibus linearum rectarum per centrum tendentium fere usque ad ambitum, quem tamen non attingant: Inde ad dextram sinistramque extendantur illae in latum; fiantque zonae decussatim sectae, ex quarum angulis quatuor prodeant demensa triangula duabus rectis & una circulari inclusa. Iam consilium ineundum est, placeat nespacia haec comprehendere muris & farcire, ut pilas triangulas referant, relictis Zonis per transuersum uacuis, an has macerie latericia instruere, ut relictis stationibus ad angulos consurgat murus humilis in formam crucis digestus iuxta descriptionem Zonarum. Utraque uero ratio probatur, sed ita; ut si pilae lapideae statuantur harum capita ad angulos rectos fenestellis seu meatibus spiritalibus fiant peruia, & quatuor ostiola opponantur principiis uiae decussatae: sin muratam in medio crucem malumus, ex laterculis ea fabricetur, cubiti altitudine, & in singulis alis parte superiore item efformetur foramen, ut discurrere transireque in orbem, & qua motus aeris externi impulerit, prodire halitus possint. Haec foramina digitum sunt altiora latioraque, quam fenestrae ambientis. Ita statutis in circulo rebus, ambitus ex secto lapide est conficiendus orbisque tanquam lapidea tunica concludendus; sed ita ut interuallum paruum sit inter muratae erucis capita & circumferentiam, quae insuper etiam sex locis pertusa esse debet fenestris paulo humilioribus, quam sunt illae, quas accepit murus internus. Eae a solo absunt pedem unum. Ni hoc fiat, cineritium attracta humiditate fathiscit in cumulos solutos & uitium facit. saxa autem sunto natiua, possuntque fibulis ferreis iungi ne diffluant. Alicubi non clauditur murus integraturque sed a tergo relinquitur hiatus, sed & si clauditur, in fronte tamen lacuna pro uia lithargyri efformatur: & a tergo caesura relinquitur. Est & hoc notandum, quod in hac dispositione muri decussati spacia angularia scoriis aridis farciantur, quibus insternatur carbonum puluis ut obambulare quidem spiritus queant, & inter hiantes lapides se subducere, sed simul caueatur, ne nimia humiditate euaporante, ut in speciebus concameratis fieri solet stillicidium existat. Sorbent autem recrementa & cineres humorem, & disgregando meantes uapores, uetant eos in aquam coire, aut consistere. Ita purata foci planta est. Focus ipse sic adornatur. Super pilas uel murum decussatum, orbis ponitur saxcus, cuius extremitas recipitur ab ambientis muri oris intus nonnihil excisis ( superiores enim lapides debent esse crenati pinnis, seu execti ad recipiendum orbem ) eo situ, ut qua parte frons & orificium foci futurum est, in eam nonnihil inclinet, & propendeat. Si displicet lapideum pauimentum foci aereum placeat. Huic fundamento imponitur lutum stramine facto mistum, cogiturque & addensatur pilis & manibus, ut digitali crassitie incumbat tabulae & orae diligenter farciantur fiantque margines palmares & luto eodem ad tegumentum foci accipiendum. Porro tam cineritio, image 53 Rudimenta dictorum haec sunt: Quanquam inueniantur plures pedamenti fulminatorii seu sciographiae, seu orthographiae, uariantibus iam ostiis, iam fenestris spiritalibus, situ, alisque ( nam quaedam ostia in antico praesertim sunt muris alata ) tres tamen proposuisse, una cum orbe lapideo, sufficiat, ◉ orbis lapideus: ◉ pedamentum cum macerie detussata ab antico effractum: ◉ pedamentum seu planta fulminatoria clausa cum pilis. ◉ focus stractus super pedamento. In effigie ◉, litera. A. signat muros e laterculo cubitales. B. foramina in alis. G. ambitus e lapide natiuo: De spiracula eius humiliora iis, quae sunt in alis muri interni & angustiora. E. interstitium triangulare inter alas. In pictura ◉ litera. F. signat pilas triangulas lateritias, quae tamen intus sunt fartae scoriis. Fenestrae in eis non sunt repraesentatae, quanquam alicubi negligantur. G. uiae inter pilas decussatae. H. margo muri ambientis. I. ostiola ad capita uiarum. In figura &, elementum. K. ambitum muralem ostendit, & in eo respiracula. P. minora quam in praecedente in catini ρεαα. L. lutum stratum cineritio; N. lacunae in ambitu pro ostio postici. O. lacuna ostii antici & uia argyritidis, ad quam poni solet tabula aerea nonnullo interuallo, ut obstet riuo lithargyri, ne fulminatorem laedat. Sed catinum informemus. Ad manum esto cinis probe elutus & ab omni pinguedine liberatus exustusque & secretus, postea aqua adiecta in pilas seu globulos compactus. Hunc magister in focum iniiciat, manibusque & aliis instrumentis distribuat solidetque sed ita, ut in decliue ad frontispicitum uergat. Fiat in medio rudimentum scrobis uel foueae pro catino cinerario. Ab eo fossula ducatur uersus anticum, ut sit alueus deriuandi lithargyrii. His designatis denuo solidandus cinis est tundendusque, & circino circumacto describenda catini amplitudo, & mox is efformandus cultro semicirculari, uel acutis lamellis in semicirculum reductis. Aliqui ligneis asserculis utuntur. Eius umbilicus est profundus undecim digitos: circuitus decem. Catino facto elaboratur fossa lithargyri cinere aggesto & pilis coacto, quae desinat in ostii anterioris rima seu lacuna, quanquam olim alius sub foco catinus ad excipienda recrementa fuorit concinnatus. quam fossae aridi cineris puluis aut laeuor accommodatus insternitur, perfrictusque manibus deprimitur. Inde foci ambiens margo farcitur, & saturatur madente cinere ut respondeat iam imponendo operculo, quod necesse est exacte cum foco committi, & nullis rimis hiare. Itaque cum applicatum est, irrepit magister & fathiscentia opplet solidatque eadem materia. Inde carbonibus prunisque admotis exiccatur catinus cum sua fossa, ea industria, ut nihil supersit humoris nigrantis, sed omnia arefacta ignem feliciter & cum fiducia expectent, licet pallida cinereaque facie; neutiquam uero nigra, aut maculata, post istam tostionem, seu exiccationem, scopis egeritur exturbaturque cinis, & catinus perfricatur panno madefacto cinerum diluto, ne inter fulminandum rumpatur, quasi sic ferruminaretur eius compages & superficies concaua. Tandem extergetur corio ceruino, oblinunturque lacunae & rimae, si quae extiterunt. Sinistrae canalis seu fossae margini laterculus, uel molybdaenae fragmenta apponenda, ut lithargyri motus fractus antrorsum pergat nec flatu in circulum agatur. Adduntur & medicamina catino, laeuor calcis, liquor oui in quo Thus uel mastix resoluta, uel medulla aut sanguis bubulus eodem temperatus. His & similibus adornatum est fulminatorium. Uerum enimuero cum Ergasterium eius sit testudine stratum, & in reuerberii concamerati formam redactum, aliqui id mobile faciunt, aliqui fixum. Mobile habet testudinem uersatilem ex ferramentis. Circuli enim ferret tres baculis iunguntur ferreis; interstitia explentur laminis. Ita fit rotundus pileus cum foramine uerticali, quod altero insternitur pileo seu operculo eiusdem materiae & artis. Intus luto crasso inductum est utrumque. Foris testudo maior cathenis tribus uel quatuor instructa, dependet a grue uersatili, ut adduci reducique, uel etiam eleuari & demitti uicissim queat. Ista omnia diligenter persecutus Agricola est, nec opus est repetitione. Fixa testudo clibani instar ex laterculis uel caemento, calceque & luto constat. Pertundi uero ostiis & foraminibus debent fornices quilibet. Singulis itaque in uertice est foramen rotundum, per quod carbones, pastillique aliqui iniiciuntur. Deinde a tergo ostium inserendis lignis; a fronte fenestra magistralis, per quam opus procuratur, & recrementa deducuntur, A latere dextro uersus murum officinae patet aditus follibus, duobus foraminibus paxillo interueniente diuisis quae fistulas follium capiunt foriculis suis seu ualuulis praefixas. Fornacum figurae simplices ex Agricolae decimo de re metallica ita oculis possunt subiici: Tres fulminatorii species offeruntur ◉ uulgata in Ioachimicis, Sclacceuualdensibus & aliorum locorum officinis cum testudine ferrea: ◉ Liberimontana, qualis est & ◉, sed diuersa orificiorum dispositione In signa ◉, character A. notat pedamenti ambitum ex saxo natiuo. B. spiracula: C. pileum duobus spaciis & tribus circulis coagmentatum: D, uerticale foramen tectum suo operculo, cuius seorsim ad latus repraesentantur duae formae obtusior una, acutior & annulata altera. E. catenae, medio & tertio circulo annexae: Tres aliquando, aliquando quatuor adhibentur. F. Fustis uel trabs cum unco, a quo pendet pileus ferreus: Et solet illa trabs inniti rostro gruis, & a posteriore parte intendi & remitti ad eleuandum pileum aut laxandum. Alicubi huius machinae etiam alia est ratio, de qua legatur Agricola. G. Tignum gruinum. H. murus posticus officinae: I. murus aduersus: K. ostium operarium & lacuna lithargyrii defluentis. L. exaduersum fenestra, per quam ligna inseruntur, quanquam & per orificium ergasticum immittantur. In schemate ◉ M. pedamentum furni: N. fornix saxeus. O. eius uertex operculo tectus mobili. P. ianua ergasterii, per quam opus curatur. Q eius alae. R. fouea in quam defluit lithargyrus, quae inde excipi & conuolui in fistulas potest. S. ianua opposita, cui item ala murata adiecta, quae signatur. T. elemento. U. foricula ad uiam decussatam. Nam hae testudines intus pilas triangulas habent, & uiarum diuortia seu biuium decussatum. In pictura ◉ X. plantam muratam image 54 image 55 lignat, Y. eius cameram item lapidib. compactam, cum possit & tota lutea esse ut alicubi elibani panificum. Z. Operculum hiatus uerticalis. A. Ergasterii aditus, B. Ostium lignorum imponendorum, quod statim adstat, cum alioquin e regione, uel saltem remotius statui soleat. T. Alae ergastici. A. Foriculae respirantes. Caeterum plurimum solertiae est in instruendo foco & cineritio. Itaque etiam hic haeret potissima pars magisterii. Reuerberantis ignis domicilium non ita arduae est operae aut scientiae. Quoniam autem, ut probe segregetur argentum in cineritio, certant inter se artifices, plura sunt producenda eius formandi documenta: Dictum est accurate cauendum esse, ne humor uaporue a terra attractus catinum cinereum labefactet, & ideo adiectas esse cauitates foci pedamento, quae certe emittunt euomuntque etiam uirulentos spiritus desuper per focum penetrantes, ita ut nonnunquam in labris consistat cadmia quaedam sulphurea & arsenicalis, quam Realgar & climiam uel cachymiam uocant barbarie gaudentes Faracelsici. Sed & prouidendum, ne qua panis mica, aut pinguedo uel acrimonia sit in cinere. Mica enim uti & humor labefactant compagem & resoluunt: acrimonia suffuratur argentum. Caueant sibi domini a fraude ingestorum surculorum, ut supra monuimus, quanquam alii etiam aliis artificiis ptocurant istud scelus, illapsumque in rimas & foramina argentum surripiunt. De cineritio uero artificiose parando ita praecipit quidam: " Cape ( ad duo plumbi argentati centenaria ) cineris eluti modium unum " ( quatuor centupondiorum alias est in uenis ) " arenae igniariae bene repurgatae mensuras triginta; duas luti per cribrum exacti, satisque lenti & ignem tolerantis. Remisce haec affusa aqua, & subige diligenter, ut fiat massa tenax. " Cum instruere cineritium instituis, focum luto fartum cineris diluto perlue, & probe frica. Deinde massam prioris misturae accommoda, addensa tundeque & adaequa: Hinc catinum efforma, tandemque cinerem siccum asperge & prunis omnem humorem exhauri, ultimo iterum perlue diluto cineris. Si cineritium istud solidare placet, & durare ( den test zu harten ) albumina ouorum per spongiam in aquam redige, ea resolue puluerem thuris masculi, uel myrrhae. Soluto obunge catinum, & torrefacito rite. Aliud: " Liquoris ouorum libra, medullae bubulae ( ex iuuenco ) librae duae recentis. N. B. Calx argenti in cineritio argentum ministras uberius. Eliqua & commisce, & ter quaterue perline testu. Deinde fulmen procura. " Potes & calcem aspergere loco medicaminum liquidorum; & plus educitur argenti, quam uulgari modo; ualor item uberior est. Haec artificia etiam agnouit Agricola, & ad nos uenerunt ex Tautiscis Germanico idiomate. Quod si quis uelit plura colligere, is probatoriam consulat, & quae exponentur suis locis in ergalia & magisteriis excoquendarum uenarum, & purgandorum metallorum. Ne haec ignota debere esse Chymico contendas Geberum ausculta, qui discipulis suis, & tyronibus Alchymiae haec pridem inculcauit. Ita loquitur: Cinerem cribellatum ( Elutum intellige & arefactum tosturaque & per cribrum traiectum ) " aut calcem aut puluerem ossium animalium combustorum, omnium aut aliquorum misturam analogam aqua consperge, & massam effice manibus subigendo, premendo, elidendoque. Fac super foco stratum firmum, solidumque, & in huius medio scrobem orbicularem compactam densatamque. Ei insemina uitri puluerem & resiccata impone metallum probandum, iniectis desuper carbonibus & prunis, folliumque spiritu immisso forti igni eliqua, eliquatis submitte massulas alteram post alteram donec quiescat. Caetera alibi recensebimus. " Ex dictis apparet Geberum ad hoc opus abusum fuisse foco fusorio, quem in repurgatione per pastillos depinxit, cuius forma haec: Anemiam dicas. Non repugnamus, eamque nos fusoriam Geberianam existimamus fuisse, Sed si crati imposueris ferreum orbem luto inductum, & super hoc extruxeris cineritium usque ad plenum, quanquam desit operculum, nonne legitimum fulminarium construxeris? Poscis pileum? Non quidem necesse est hoc uti in parua, quantitate fulminandorum. Ueruntamen si omnino flammam reuerberantem desideras, efforma ex luto figulino, fornicem concameratum, ut in Athannore Philosophorum, eumque ostiis & foraminibus peruium redde: Excinde etiam marginem foci una atque altera parte; & farci commissuras, rimasque. Experiere uim artis, si modo in caeteris nihil peccaueris. ): ◉ Quod autem etiam illa ratio, quae nudo foco absque testudine utitur, alicubi ualeat, Agricola docuit, image 55 image 57 nempe Morauos & Carnos raro bessem seu marcam argenti aut sextantem excedentes fulminando, nudo cineritio rem peragere sub dio uentis inspirantibus, utpote plumbum argentatum cineritio imponentes, huicque arida & post succulenta ligna, atque sic fulmineam puritatem procurantes. Adhibent autem etiam folles ex praecepto Geberi. Focus est ut praecedenti pagina liquet. ): ◉: ( ◉ Morauorum fulminatorium. ◉ Calix fulminatorius cum lacuna & fenestris in pedamento ad recipiendum lithargyrum, & auertendos halitus. ◉ Circulus super foco concamerato, ex cuius strato foramen in cameram descendere potest, si placet ad lithargyrum capiendum. Ne etiam putes axiomaticam praeceptionem & ideam artis alligatam esse perpetuo ad furni formam unam, nec admitti crypses & uarietates, considera Ungatorum & Polonorum fulminatorium itidem ab agricola descriptum. Huius iconem saltem offerimus: ◉ Fulminatorium, seu cineritium Hungarorum concameratum ex laterculo inducto arenato. ◉ lanua postica triplicis usus. Nam per arcum eius respirat fornax; per mediam partem focum alit; per imam & auram capit & respirat. ◉ Sunt ferreae trabes usque ad catinam pertingentes, in quibus ponuntur ligna, ut eorum flamma saltem opus urgeatur, sicut aliquando sola ex laterculis in cratem digestis in conchis fereis lateri appositis bismuthum excoquitur. ◉ Uia uaporum & halituum. ◉ Arcus ergasterii & fenestra, per quam uia est in catinum. ◉ Fossa deriuandi lithargyri. Tandem cineritii huius compendium duplex triplexue passim effingitur; Primum est fornacula, de qua supra. Ibi enim catillus cinereus pro cineritio est; Testu seu tegula pro fornice. Deinde ustrina argenti fulminati ad purum excepta drachma, de quibus fornacibus etiam supra. Ex tempore in usum uenit circulus ferreus cinere fartus. Postea abuti possumus anemiis foco ferrario aurifabrorum, bracteariorum & huiusmodi. Et hactenus quidem furni, quos Chymia mechanicis metallurgis permisit, quique in parasceuasticis sunt alieniores. Nunc gradu quodam affinitatis pergentes, ad χημκιώτερα acedimus. Cap. Xxiii. De milliariis draconinis & eorum furno. " Ahena ", inquit Uitruuius lib. 5. c. 10. " supra hypocaustum tria sunt componenda, unum caldarium, alterum tepidarium, tertium frigidarium, & ita collocanda, ut ex tepidario in caldarium, quantum aquae calidae exierit, influat, de frigidario in tepidarium ad eundem modum, testudinesque alueorum ex communi hypocausi calefacientur, etc. " Scire Chymicum conuenit, non tantum quae ex sua officina metallurgiae permiserit, & quo profectu, ingenioque illa in posterum sint ampliata, excultaque, ut cum foenore ad suos dominos possint reuerti: Sed & quae ex publico non ad Politicos tantum usus, uerum multo magis Medicos petita, illustrare suam artem, & copiam consilii in instruendis similibus queant suppeditare. Non itaque praetereunda ratio ueterum hypocaustorum est, & caldariorum, quae ea solertia sunt composita. ut maxime naturam in Thermis continue effundendis imitarentur, & tanquam iugi fonte riuisque perennibus calidam aquam, non sine uiquadam Medica, quam in transcursu acquireret, euomerent. Uitruuius quidem " loco citato " pauimentum caldariorum supra communem hypocausim ita suspendit, ut in decliue uergat uersus prefurnium flammaque ascendens subtus eo liberius uagetur, sicque caldaria & testudines calefiant. Unde intelligimus ahenum ex foco inferiore subterraneo accipere flammam, illumque constare furno in testudinem reducto, & prefurnio, cum pauimento obliquo: ahenum uero supra hypocausto collocatum in fornice esse structura uel contignatione concamerato, qui locus item caldarium uocatur, estque humilior tepidario, sicut hoc frigidario: Sed quae ratio fuerit continenter effluentis aquae calidae, ita ut proportione respondeat semper influenti tepidae, & haec frigidae, non explicat, & in hoc etiam ingenit uires impendit Baccius. Interpres eius pingit sellam triplicis pulpiti, quorum unum quodque olla milliaria operculo suo clausa instruit, ut intelligamus, per canales ex superiore in inferiores transferri aquam, qua dispositione utitur Chymicus in destillatione per lacinias, nec raro in aliis; uti suo loco monstrabitur. Tam autem caldarium, quam tepidarium a foco communi calorem accipit, sed differenter. Aestuarium enim sub caldario est; Seneca epist. 91. Monet suspensuras balneorum suo tempore iuuentas & impressos parietibus tubos per quos circumferretur calor qui ima simul & summa foueret aequaliter. uerum hinc per emissarium calor deducitur ad ahenum tepidarii, qui etiam ex cameris istorum abienorum per tubos in pauimentis & parietibus dispositos in balnea deriuatur, auram calidam occultis orificiis subinde proflantibus fistulis, quam rationem Chymici obseruant in balneo suo, ubi item, ut uidere in pictura Matthiolana est, ex eodem hypocausto & caldarium & tepidarium, incenduntur. Fingere licet feruore hypocausti miliarium aquae calidae continuo aestuare, ita ut ab allapsu tepidae non queat refrigescere, cumque tantum influat quantum exundat effluitque, non est operosum negotium procurare illud ipsum ahenis diuersis impariter locatis, & per fistulas coniunctis. Uerum aliam rationem bos per quos monstrauit Seneca ad Lucilium, ex quo huic rei lucem petiuit etiam Baccius lib. 7. de Thermisc. 9. Construi enim solitum in ipsis miliariis Dracones, quae erant fistulata uasa tubae instar aere tenui, per decliue miliario circundata, ut aqua dum ad os draconis conglomerati specie, pluries eundem ignem ambitet, per tantum flueret spacii, quantum acquirendo calori satis esset. Sed audiamus Senecam ipsum in 4. quaest. nat. c. 24. de aquarum calore ex sententia Empedoclis disputantem. " Empedocles ", inquit, " existimat ignibus quos multis locis terra opertos tegit aquam calescere, si subiecti sint solo, per quod aquis transcursus est. Facere solemus dracones & miliaria & complures formas, in quibus aere tenui fistulas struimus per decliue circumdatas, ut saepe eundem ignem ambiens aqua per tantum fluat spacii, quantum efficiendo calori sat est. Idem sub terra Empedocles existimat fieri, quem non " falli credebant. Quibus balnearia sine igni calefiunt, spiritus in illa feruens loco aestuanti infunditur. Hic per riuos lapsus non aliter quam igne subdito parietes & uasa balnei calefacit: omnis denique frigida transitis mutatur in calidam, nec trahit saporem euaporatio quia clausa perlabitur. " Haec ille ibi, ad que etiam alludit, respicitque epistola 87. ubi in delicias balneorum Romanorum inuectus scribit, aquam argenteis epistomiis fundi, & per gradus cum fragore labi, item recentem semper ueluti ex calido fonte currere, etc. Scribit Baccius organis hydraulicis aquam in summum euectam fuisse, effusamque in piscinam, unde in subiectum frigidarium, post ex hoc in tepidarium, tandemque caldarium sit illapsa; & hoc impositum fuisse strato hypocausti: Sed tepidarium uaporibus caldarii incaluisse, quae ratio difficulter intelligi potest, meliusque fuerit ad tepidarium ex hypocausi communi perducere calorem, qui prolixiore uia satis refringitur, & imbecillior ad abenum illum peruenit. Senece uerba, quia illustrantur simili in natura exemplo apertiorem quidem habent sensum, ueruntamen qui dupliciter queat exponi. Proponitur terra fistulosa, & sub ea aestuarium, cuius calore meatus riuique fontium foueantur; idque siue per ipsum focum tendant canales, siue pretereant superiore situ. Ars similiter excogitauit fistulas easque ex aere tenui, ut incalescere citius queant. Has contorsit in formas uarias, modo miliariorum, modo draconum, licet aliqui dracones uocent ipsas anguino, serpentinoue ritu contortas fistulas; Et uerisimile est, uestitas eas fuisse inductasque foris aere, ut constaret Draconi imago, cuius uenter tanquam in animalibus, gyris intestinorum aereorum fuerit turgidus. Ita gyri milliarii in huius uasis formam coniecti potuerunt amicti esse: Sed illud dubium habet, quomodo ad eos peruenerit tantus calor, citra uestiturae laesionem? Cur non ut in terra, ita & balneo nudis ignibus fistule sunt expositae? An non tantum nudo igni abena patebant, sed & aqua feruida in ipsis, ut uno eodemque aestuario & aqua calida funderetur, & spiritus seu uapor fornicibus exceptus inde per tubos in balnea deriuaretur? Nam hac ratione semper expirante aheno coacti sunt uapores se subducere tanquam in folle Aeolio. Flatus per fistulas calaefactas follibus immissus ut incalescat & hinc per tubulos in balnearia perducatur. Puerile fortasse fuerit fingere serpentinos ductus flammis feruefactos, ut incidentes aquas ita proatus per flatum follibus aerem halasse, quanquam hoc ipsum sic potuerit procurari absque absurdo commento. lmo, inquies, si ignis nudus dracones attigit, non fuerunt in caldario peculiari supra hypocaustum, sed in hoc ipso, ut ita cum magno fragore transierint, ut solet excitari turba, strepitusque frigido aqueo & calido igneo commissis. Uerum ille sonus per gradus delabentium aquarum fuit, cum prius in altum educte fuissent machinis etesibicis, ut lib. 10. docet Uitruuius. Itaque ahena imposita hypocaustis perinde, ut in uaporariis nostris, licet alia fornacum forma, adhuc concipimus. Accedit Uitruuii annotatio de tribus abenis super hypocausto, licet dicere queas dispositionem Uitruuianam absque fistulis fuisse. Sic ergo, discimus a Romanis olim ahena mutata esse milliariis & draconinis formis, in quibus fistulae dispositae contortaeque subinde aquam calidam funderent: Eas autem formas impositas hypocausto hinc incaluisse, interim ad tepidarium a latere pertingente prefurnio, aut camini ductu, ut abenum huius quoque nonnihil caloris conceperit. Et haec una ratio est, eaque simplex: altera coniungit fistulis feruentem aquam foris in aheno. Tertia fistulas nudas firmo luto munitas in ipso hypocausto, ignique collocat: Quarta includit quidem eas ahenis, sed nihilominus prunas in ea coniicit, ut fistulae ab imo, & desuper incalescant. Prima & secunda congruunt operi Romano, etiam hoc argumento, quod aere tenui confectae scribantur fistulae, quod nudis ignibus non potest diu resistere. Tertia uero & quarta propius ad Empedoclis sententiam de Thermis accedunt. Chymicus adiecerit modum quintum; eumque non tantum calidae simpliciter aquae consilio, sed & medicatae ad lauacra & potum. Sicut enim extinctio Chalybis & aeris aliquam impressionem relinquit in aqua, ita & iste transcursus serpentinus. Quocirca ferratas, aeneasque aquas ita praestabimus copiosas. Nec hoc fine solo fuerit contentus artifex. Nam inuentio eius structurae uiam monstrat ad concinnanda similia in metallorum & hydrargyri repurgatione aut etiam conuersione. Nonnulli ita compendium sumtuum quaesiuerunt in excoquenda salis gratia muria; seu sale per coagulationem faciendo. Quia enim ferreae machinae fistulis anguinis instructae, ubi semel excanduerint, immissis paucis prunis diu feruorem retinent, interim continenter transcurrente aqua, quae calefacta citius percoquitur atque etiam interim consumitur diuaporando resoluta parte aquosiore: ad salis addensationem propior uia est. Talem machinam uidimus in aedibus Adami Geysii Herbipolitani, quae nec milliarii nec draconis, sed columnae formam habebat, eratque ex solido crassoque ferro arte fusoria facta. Sed ut excandescat, includenda furno est, & postea intus quoque prunis farcienda, cineribus per plantam se subducentibus. Eodem ingenio abenum fistulatum excogitabimus, idque non prunis, sed aqua replebimus, foris expositum flammis, a quibus incalescat. A. Ferrea columna opere fusorio facta, & satis crassa. B. Caput ductus serpentini, quod prominet, ut tubus. Ipsi uero anguini ductus intus latent, & ex altera parte circa pedem fistulae columnaris prodit, Haec columna super trabibus ferreis, aut lapidea crate firma collocanda est, & deinde furno uestienda, ut indicat C. litera. Ut aqua illabatur, tubus infundibili specie in margine adiectus est, & potest etiam aliter idem effectum reddi. Iste tubus notatur D. Charactere. Addita sunt in imo spiracula & ostium cineritii. Furnus hic carbonibus impletur; ignis per ostium submittitur. Tandem etiam fistula ipsa in furno prunis farcitur, atque ita ilimage 58 image 59 lapsa aqua frigida, cum tonitrui strepitu perlabitur. Si quis tepidam potius, quam frigidam immittere uelit, dispendium operis fecerit. In aheno uero itidem intra fornacem suspenso talem possumus fingere disponsitionem: Ahenum latere fingendum est capsa fornacis, sicut in ipso fistulae serpentinae; quas conducit intus aqua opplere, quae communi hypocausti ex foco incalescat: Sed feruentior prodibit riuus, si luto obductae fistulae etiam intus prunarum igne incaluerint, quanquam adeo dense stipari queant, ut huius copia non facile, nisi in summo detur. Est autem in arbitrio artificum, hac uel alia forma aheni uti, atque etiam fornacem diuersimode adaptare. Possunt desuper carbones per os patens demitti, uel etiam a fundo ignis ex lignis uiuus subministrari, in qua re opus erit craticula, & clausa superiore parte efformanda spiracula ad emittendum fumum. In salinis, ubi ignium compendia quaeruntur, dracones huiusmodi accommodantus cortinis, ita, ut qua parte eluctatur ignis sub illis iuxtaque serpant; indeque redeant consurgantque & effundant aquam in cortinas calefactam, ubi postea eo facilius coagulat & salem reddit. Aliquando uapor ex ahenis consurgens concamerata testudine excipitur cogiturque ibi dispositum aquae lacum calefacere, qui calefactam muriam euomit in cortinam. Eodem loco etiam serpentini canales circumduci inuoluique possunt, ut per eos incensos perfundorio aestu continentur decurrat feruens liquor. Cap. Xxu. De uitrariorum Fornace. Uoluit Posidonius quamlibet utilium artium a sapiente inuentam fuisse quidem, sed cum minores plaereque iudicarentur, quam quas tractaret ipse, sordidioribus ministris cessisse. Ab eo principio deduxit architectonicam, pistoriam, textoriam, agriculturam & similes. Ep. 89. & 91. ad Lucilium. Seneca non concedit a Philosophia inuentas artes esse, quibus in quotidiano usu uita utitur, sed ab illis ipsis excogitatas externis quibusdam occasionibus, qui eas etiamnum hodie curant. " Omnia ista quidem ", inquit, " ratio, sed non recta ratioest commenta ". Hominis enim non sapientis inuenta sunt tanquam nauigia: Et si sapiens inuenit, non qua uel tanquam sapiens. Quapropter etiam Mathemata, Arithmeticam, Geometriam, Astrologiam, pictoriam etc. ex sapientum inuentorum numero excludit. Rideret certe is nostra quoque commenta, quibus studemus & uitae consulere, & uitae sanitati per Chymica artificia illisque famulantes artes mechanicas, negaretque liberaliter nos contemplandi facultate uti, cum ex officinis opificia compilemus. Uerum relinquamus ipsi spiritum Socraticum, & insolentiam magnificentiamque seu Stoicam, seu Platonicam condonemus, nec caremus multum eius Sophismata, qui plus tribuendum censet ex nobis natae Philosophiae, quam Diis, cum hi uitam saltem, illa uero bonam uitam concessisse existimentur. Cupiit certe Posidonio aliquem uitriarium ostendere, qui spiritu uitrum in habitus plurimos informet, qui uix diligenti manu effingerentur, quanquam uelit illa inuenta esse postquam sapientem inuenire desiuimus, qui tamen multa faciat, quae ab imprudentissimis, uel aeque, uidemus fieri, uel peritius exercitatiusque, quae non parua laus est talium artium, cum in se habeant, aliquid etiam sapientum Aristarcho admirabile, & quod non perinde assequi ualeat uel sapientissimus Stoicorum, omne sui praesidium in seipso quaerens, & ne fulminantem quidem Iouem metuens. Plin. lib. 36. cap. 26. 1. Pro Posidonio uero nos ei sistamus, & cognoscere illum tam mirabilem uitrarium iuxta Heraclitum in casa uitraria caloris inquisitionisque gratia sedentes desideremus, mira perfusi uoluptate, cum non tantum uiderimus uitrum aliud flatu figurari, aliud torno teri, aliud argenti modo caelari, fierique e massis smaragdos, hyacinthos, chrysolithos, uitra obsidiana, plicatilia, qualia Tiberii principis aetate & similia, etiam tam minuta, ut inuscae pennis tegantur nauigiola, sellae curules aliaque: Uerum ingenium, quod illa condiderit, simul fuerimus contemplati, itaque philosophati ingenue, ut Aristoteles uolebat. Part. an. 5. Admisere sane ueteres pictoriam, statuariam, plasticam, architectonicam etiam ad liberalium censum, legiturque Numaseptimum figulorum collegium instituisse; sed contenti sumus, Si quis Senecae aemulus haec nostra in propaedeumatibus ingenuis relinquit. Uideamus ergo, quibus clibanis aut fornacibus excoquat massas suas, temperetque uitrarius artifex. Haec contemplatio informabit tyronem Chymicum, initiabitque ad conflatoriam gemmarum & similia artis magisteria. " Leuibus, aridisque lignis coquitur ( arena uitraria ) " inquit Plinius, " addito cyprio ac nitro maxime ophirio Continuis fornacibus, ut aes, liquatur, fiuntque massae colore pingui nigricantes. Acie tanta est quaecunque, ut citra ullum sensum ad ossa consecet, quicquid afflauerit corporis. Ex massis rursus funditur in officinis, tingiturque & figuratur, ec. Item, in Uulturno mari Italiae arena alba quae mollissima est, pila molaque teritur. Deinde miscetur tribus partibus nitri pondere uel mensura, ac liquata in alias fornaces transsunditur, Ibi fit massa, quae uocatur hammonitrum, atque hoc recoquitur, & fit uitrum purum, & massa uitri candidi. " Haec ille. Fornace fusoria ueuerberante pura flamma opus esse innuit. Eam plaerumque in testudinem cogunt, quanquam etiam sterni plano tecto possit. E Saxo natiuo fluuiatili uidimus compactam fornicatam; sed quae ultra menses non sustineat image 60 flammarum impetus, aut ad summum trimestre tempus duret, tumque eius camera ergastiea mutatis saxis reficienda. In hac & fundunt materiam & recoquunt, conflantque. Sed Plinius indicat, non eadem fornace, peragi utrumque, cum scribat, massam una fornace colliquatam, in alteram transfundi, ut existat hammonitrum, quod uel eadem, uel diuersa fornace distributis in classes operibus potest recoqui. Fingas licet a manu in manum, peruenire; primos ministros molere, secundos fundere, tertios facere hammonitrum, quartos recoquere & conflare, ut sint diuisae partes, quarum secunda & tertia tamen iisdem commendari potest, licet diuersis fornacibus, aut etiam una eademque, si compendium quaeras. Cum enim non obruit multitudo, quorsum opus est fornacibus pluribus? Et massa & hammonitrum eadem reuerberante potest parari. Caruisse istas follium auxilio apparet ex lignis aridis, leuibusque adhibitis, imo & materiae puritate. At excitanda nihilominus impinguendaque flamma est. Focus itaque perflatilis subeunte aura debuit esse, & distinctum ab eo ergasterium. Non impingitur feruor, nisi reciproco igni: tum concameratum tegumentum cogit optime. Elicimus itaque, Plinianas fornaces non fuisse dissimiles hodiernis, quanquam fusoriam arenarum in massas uariare nihil prohibeat. Sed qui illi hodierni clibani? Describuntur ab Agricola aliisque sat luculenter. Si materia ex lapidibus praeparanda est, cum domari mollirique debeant, ustrina ab initio requiritur, siue ea sit furni calcarii, figuliniue instar, siue fusorii, siue peragatur metallurgorum industria, de qua supra. Inde pilis molisque & cribris fit arena, ex qua plaerumque adiectis quae oportet, fit massa in fornace distega antitypi ignis, in cameram reducta. Aliqui alternis operis eadem fornace massas praeparant, & recoquunt. Furni huius exemplar proposuit Agricola tale. Prima pars actu una, potentia duplex ferreo axe uel crate ab humo seiungitur, ut cinerib. Furnus fundendi uitri & massae gemmeae. & flatui sit locus. Per ostium ligna immittuntur, & simul aura subministratur. Sequitur ergasterium, pauimento diuisum. Est hoc fornicatum interstitium, in medio pertusum, factaque flammis uia, per quam ebulliunt, & in cameram, unde redeunt in pauimentum, eluctantur. Talis fornax apta etiam est recoctioni, si ita fiat. At aliquando, interstitium inter utramque fornicem etiam eratis uicem praebet, & sic conformatur. Agr. p. 471. Tunc ligna per superius ostium iniiciuntur, dispositisque catinis uel ollis, arenae, nitrum, sal, cinis, magnes, & c. mista eliquantur, cuius dispositionis causa margo ambitusque cratis debet esse solidus. Hoc modo mallemus cinerarii ostium ad latus uel tergum reiectum, ne obstaret fusor. Sed consultius est in hypeccausi focum fieri, in fornice seu testudine collocari fundendam materiam. Ita enim purior conflabitur. Sed & sic rectius disiungerentur ostia, secus ac pictura exhibet. Atque ita se habet fornax praeparatoria massae & hammonitri. Inde transfunditur materia in fornacem secundam, cuius figura parum differt a iam picta. Est enim in testudinem reducta, fornicibusque distincta modo duobus, modo tribus, iam etiam arcuatim extructa, ita ut arcus iungantur muris, in quorum spacio secundo fenestrae sint singulae pro conflaturis: iam absque arcubus simpliciter educta: Imo etiam inter dum solitaria, ut tristegos, interdum sociata iunctaque fornaci laterali ad refrigeranda conflata uasa, quod munus tamen in tristega mandatum est camerae superiori, ut sit compendium operae & spaeii. Tali fornaci construendae crudos parant lateres satis lentos purosque, ut contra ignes pugnent, durentque. Sed ut diximus, non semper hi sunt ad manus. Itaque natiui lapides quaeruntur, ut in furnis metallurgorum. Si socia fornax solidandi uitra causa adiicitur, minus alta fit excoctoria, & distegos: sed ita, ut a tergo communi ostio iungatur sociae, quae nihilominus a latere aliud ostium habet, per quod in intus collocatam tegulam, inferantur uitra adhuc feruentia. Sed tristegon proponamus. Eius figura ab Agricola pingitur ut folio uerso patet: Concamerata arcuataque fornax tria habet loculamenta. A. Imum, quam hypocausin cum Uitruuio uocamus, aut pyriaterium seu focum, in quo ligna arida super axe ferreo accensa luculenta ardent & copiosa puraque flamma: B. Spacium secundum seu medium, quod ergasterium est & conflatorium. C. Tertium seu summum sub testudine, quod est refrigeratorium, sed non sine flamma, caloreue. In eo collocantur capsae tegulorum forma, quae uitra illata defendant a flammis fumisque si qui negligentiae culpa existant, cum ars requirat ligua aαa, & eius gratia materiam singulari clibano uel sole feruente arefacere iubeat. D. Arcus lapidei diuidentes simul fornacem in stationes operariorum, & sustinentes fornicem. Illi in uertice centro communi coeunt, seque intersecant mutuo. Fiunt plures paucioresue pro arbitratu magistri & magnitudine furni, quanquam nulla necessitas arcus extantes imponat, cum alicubi placeat inoffensa rotunditas, fenestris nihilominus & stationibus dispensata. E. Spacia inter arcus, quibus explentur committunturque, sed illis extantibus. F. Ostium hypocausti, per quod inferuntur ligna, subit aura, irrepit famulus ad efferendos cineres. G. Margo fornicis diuidentis ergasterium & hypocaustum. H. Eiusdem fornicis solam, quod est hypocausti tectum. In eo stabulantur ollae hammonitrum continentes, ex quib. maturius iam liquor extrahitur & conflando figuratur. I. Ollae, quas ea forma exhibuit Agricola. Sed nihil prohibet humiliores esse, ut materia hauriri possit, & tamen oportet eas aequare fenestre marginem, uel non procul abesse. Tot sunt numero, quot fenestrae & stationes conflatorum. K. Crater fornicis inferioris, per quem flamma emicat consurgitque in impositam cameram, indeque reciproco flexu reuersa, plaerumque per fenestras elucet. Itaque stationes operatiorum potius sunt image 61 Comment. Alchem. Part. I. Lib. I. aestuaria, cogunturque illi satis caloris fronte aduersa & ore pectoreque excipere, unde raro praeter semicinctum & togam lineam ad talos usque demissam, quid amictus gestant, brachiis nudis uersantes uitra, tanquam Cyclopes & nudi membra pyracmones. Pallent plaerumque & sitiunt, non admodum longaeui propter colliquationes, morbosque capitis & pectoris, quae membra adeo habeant imbecillia, ut pauco uino uel cereuisia inebrientur. Intelligendum autem est; ea spacia; in quibus ollae & crater exhibentur, effracta esse, sublatumque murum cum sua fenestra. L. Fenestra, per quam ollae inferuntur in solum testudinis & iuxta craterem ponuntur. Ea patet tota. Sed cum conflatura peragitur, laterculis lutoque farcitur, ita ut relinquatur saltem aditus angustus, isque diuisus interdum paxillo. Id caloris coercendi gratia moliuntur, ut intensus materiam eo potentius elaboret. Cum enim subiens per hypocaustum aura impellat deducatque flammam, & spiritus a summo repulsi exitus querant, confertim ad fenestras angustas uenientes acutam ibi flammam exuscitant, unde cogitur uitrea materia eliquescere. Per ista orificia etiam immittuntur conflatoria ferramenta ad massulas hauriendas. In iisdem sicubi coagulat durescitque amplius uitrum, quam ut fingi porro queat, cogitur remollescere. Inde prorumpens calor stationes quoque calefacit, ne abrumpatur dissiliatque materia. Sed fartae fenestrae icon litera M. designatur. Sunt quidem operarii satis procerae staturae, ut singulis atlantas aut longuriones uidere putes; Ueruntamen scabellis opus habent, in quibus consistentes circumagant, rotentque uitra praesertim gerania ad quae in iustam longitudinem producenda, non raro opus est scamnis altioribus. N. Margo fornicis superioris, quae eius solum, quo tegitur ergasterium, simul indicat. Id litera O. notatum est. Recipit capsas uitrorum iam figuratorum, ut diximus. P. Foramen quadratum, per quod ex ergasterio admittitur calor reciprocus. Id in medio est, oppositum crateri ergasterii, sed angustius. Q. Ostium camerae superioris, per quod imponuntur tegulae & uitra. Ita se habet fornax ista. Est autem procliue uidere, quod, nisi urgeat operarum instantia, eadem fornax, sex aut octo conflatoribus opportuna, sola possit sufficere ad praeparandam, excoquendam, conflandamque materiam. Si enim octo sint fenestrae, quatuor destinari possunt praeparandae, quatuor conflandae misturae, aut alternis utrumque procurari. Quin & in hypocausto simul lapides uitrarii urentur, dispositione artificiosa, qua simul etiam defendi potest murus fornacis. Sed ubi uitra copiosa fiunt, & die nocteque mutatis operariis laborandum, ibi satius est diuersis diuersa peragere. Alioquin etiam hammonitrum nocte a pueris famulisue praeparatum conflatores die elaborant. Chymicus inspecto intellectoque exemplari, utetur Platonico more pro quinta causa ( quam & Seneca non repudiauit ) & inde sibi figurabit praeparatorium, fusoriumque gemmarum, si quidem uelit eas potius hoc modo, quam soluendo, coagulandoque per inhumationem conficere. Ueruntamen multae misturae magistrales tale instrumentum desiderabunt, ut suo loco traditur. Cap. Xxui. De Sulphuris & stibii Fornacibus. Suulphur aquis coniunctum densatur coagulatorio artificio in cortinis, uel ollis. Quod in sua uena est, seu terra, aut etiam pyriti & marcasithis coaluit, per descensum agitur, Chymica quidem inuentione, sed facili & plebeia. Hinc cum excoctores auri & argenti, docimastaeque metallici opus habent adiumento sulphuris, ad pyriten eo praegnantem confugiunt, eumque comminutum ollae includunt, cui alia in humum infossa, supposita accommodataque fundo prioris perforato, ignem addunt circularem, & sic in descensum agunt sulphur uenae alienitate in superiore olla haerente. Non est operosum hoc procurare. Olla eligatur firma, cuius fundus foretur crebro. Accommodetur operculum. Armetur luto utrumque & stipentur commissurae; Subiiciatur olla excipiens, cuius os congruat ad fundum exceptae. Haec uel infodiatur terrae, uel crypta includatur, & ferrumine agglutinetur ollae superiori. Igni addito in sudorem resolutum sulphur delabitur, & postea suis usibus accommodatur. image 62 147 De sceuastica artis. Quid opus multis? Rudimentum Chymiae descensoriae uides. Id tamen sibi usurparunt sulphuris excoctores plebei. Prima ratio ruditer depicta. Concessum est tibi cogitationibus efformare ollam superiorem, A. cui annexa sit inferior, B. Et ut agnoscas pertusam, signum ◉ inspice, quod superiorem repraesentat, in qua ◉ orificium est operculo obturandum: ◉ fenestratus seu foraminibus peruius fundus, quanquam alii subiiciant & interponant craticulam in duas ollas. Sed illud satius E. uenter eiusdem. Quem ambitum pinximus, finge pro libitu. Et sit Z. eius pauimentum in quo olla superior eminet, & ignis circularis excitatur, H. uel crypta, uel humus, uel capsa, uti mens iusserit. In ea latitare debet olla excipiens. Sed aspectui est consultum. ◉ Abacus, descensorius: ◉ olla superior itidem perforata & tabulae lapideae uel ferreae foramini adaptata. In ea est uena uel terra sulphurea. ◉ operculum. K ignis circularis ex prunis. A. olla sub Abaco excipiens sudorem. M. tabula. N. fotamen cui adaptatur ollae fuudus. ◉ excipulum. o. Trabes scamni: Aut ferreas aut lapideas esse potius est. Malimus lapidem integrum muris fultum, cuius planum aliquid fenestris sit peruium ad ollas capiendas. Loco eius in longum produci testudines possunt. ◉ paries seu pedamentum. Haec suo loco aptius compingentur. Nunc saltem per plebeia documenta tyronem Chymicum ducimus. Agricola lib. 8. rei metall. ita a uena separat sulphur: Separatorium sulphuris a uena. Haec structura uerbis Agricole sic habet: Cum de pyrito sulphureo commentabimur, exhibebimus fornacem singularem reuerberatoriam. " Fornax est concamerata, a fronte patens, & in duas distincta cameras Inferiorem murus per medium ductus distinguit in duos fornices longos, quibus supponuntur ollae aquam continentes, ad excipiendum halitum sudorem ue sulphureum. Superior in tres partes est digesta, dextram, sinistram, mediam, quarum haec non amplior est, quam murale inferiorum fomicum intersepimentum, & sic dorsum huius pro foco habet. Sed dextra & sinistra stratae sunt ferrea crate in qua ollae pyrite sulphureo plenae & operculis tectae, proque fundo cribri formam ex filis ferreis craticulam habentes disponuntur, ita ut ollis subiectis respondeant. In mediam cauitatem, quae focus est, ligna inferuntur, accendunturque. Flamma caloreque tactae ollae expirant sudantque in praeceps sulphureas enxeses, quae partim in ollis & aqua concrescunt, partim solo. Caeterum focus semper patet: Sed caemerae dextra sinistraque foriiulis ferreis occluduntur. Tectum pingitur acutum: Sed & in testudinem oblongam reduci potest, uel saltem concameratam figuram. A. spacium superius: " B. inferius. C. fornix descensorius in solo dexter: D fornix humilis sinister. E. sepimentum murale. F. ollae exceptoriae aquam tenentes. G. spacii superioris Ergasterium concameratum dextrum fore sua clausum. H. ostium foci in dorso muri intersepientis, carens ianua seu ualuis. I.laboratorium sinistrum, in quo super trabibus conspiciuntur collocatae ollae signatae elemento K. & duae quidem et iuxta fornacem una erecta, altera strata depinguntur. L. Ualuae ferreae. M. craticula fundo ollarum applicanda. N. opercula, quae agglutinantur luto. Si libet, in Agricolae schemate considera focum alium descensorium, in quo plana ex ferro tabula multis foraminibus peruiamuris in quadrum structis ita fulcitur, ut infra locus sit ollis disponendis, & ab antico liber accessus, a lateribus, & tergo pinnae eminentes ad complectendam uenam. Tabulae isti iniecta uena prunis urgetur, ut sudet demittatque, in cryptam halitus & sulphureas guttas uel ollis uel humo excipiendas. Fumus ex parte concrescit extra ollas specie uolatica, leuissima, pompholygis aemula. In aqua considit natatque luteum sulphur. Eadem arte & bitumen separatur. Est & quartus modus ab eodem autore lib. 12. explicatus. De hoc placet audire disserentem Matthiolum lib. 5 Dios.c. de sulphure. " Effossa sulphuris uena " ( non ex specubus & cuniculis, sed sudialibus scrobibus ) " fictilibus quibusdam magnis " ( inque ) " imponitur, Romanis hydriis non ab similibus longo ab ore dependente rostro intus uacuo, ac in humum spectante, uitrei pilei instar, quo stillatitiae aquae conficiuntur. Haec fictilia sulphurea uena repleta operculis ex argilla ad id diligenter paratis conteguntur, stipanturque tenacissimo luto, creta & equino stercore composito ne tantillum quidem expirare possit sulphureus halitus. Postea in fornacem cratibus ferreis intus instructam inferuntur, iungunturque craticulae luto, quo simul stipantur, ut ignis sub fundo fictilium accensus, nullo pacto in sublime ferri possit: " ( intelligimus inniti ollas basi ferrate, seu clathrato ferro, & iuxta colla obiecto pauimento, cui luto iunguntur prohiberi exitum ignis ) " ignis in alia crate inferiore subministratur Rostra fictilium in aliud uacuum fictile inserunt per quoddam in latere orificium, & eadem creta quam diligentissime circum linunt, abducunturque maxime. Igne succenso deputatum sulimage 63 phur in sublimo fictilium fertur, & per rostri concauitatem in uacuum sibi annexum descendit receptaculum, a quo tandem eximitur aperto in fundo foramine, & aliis uasis excipitur, ubi in magnos coit globes. " Haec ille, qui attestatur simul se in agro Senensi in montibus non longe a balneis D. Philippi & in maritimis apud Petriolum ita uidisse sulphur fieri. Artificium, quod describit, ascensorium est, ad modum destillationis ascensoriae. Furnus abaci forma distinguitur cinerario, foco & ergasterio. Cinerarium proximum humo spacium est ostio accessum. Focus super eo pro pauimento habet cratem ferream, cui imposita ligna ardent. Sequitur ergasterium, in quo ampullae, ex argilla nudam experiuntur flammam innitentes trabibus ferreis transuersis. Tectum planum est, per cuius duo foran ina eminent ampullarum seu ollarum colla operculo instrata, luto iunctis commissuris, uti & in compage foraminum & ollarum. Iuxta collum ex singulis ampullis singula exeunt rostra, quae in communis ollae furno astantis uentrem pertingunt, eique sunt agglutinata. Hic uapor sulphureus coagulans colligitur, proditque per fistulam iuxta fundum ollae recipientis sulphuris liquor in uas subiectum, unde haustum formatur pro arbitratu. Fornacis tegumentum ex ferreis constat laminis anguste stipatis. Miram uides uasorum deformationem, & confusam cum alembico cucurbitam, quomodo dicunt homines acephalas existere in nouo orbe, qui tamen obstipi incedunt demisso in pectus capite, obliterato collo, & humeris prominentibus ut procul conspecti carere collo existimentur. Non immerito acephalum appelles hunc destillandi modum, & tamen utilem esse uulgus experimento suo comprobauit. Negat Matthiolus permitti igni, ut in sublime feratur. Sed tamen circumdare uentres intra fornacem debet. Agricola tegumento addidit spiracula, idque recta cum ratione. Quomodo enim ignis sursum in laboratorium euaderet & in longum serperet iuxta scamni modum, si undiquaque obstructa esset fornax, & nulla spiritibus uia relicta? Resiliret sane flamma & ex ostio foci emicaret. Sed contemplemur orthographiam Agricolae. A. Pedamentum fornacis includens cinerarium, ad quod suum exprimitur ostium. B. focus cum ianua sua, quam aliquis humilius ponat, ut ignis calorem exhibeat cumulatiorem, C. tegmentum ex laminis ferreis, uel etiam lapideis. D. respiracula, fumique & flammarum exitus ad angules quatuor. E. ampullae ex argilla lapideae, ex ranino collo promittentes quaelibet narem suum. F. naris. G olla tertia excipiens uentre rostra superiorum. In hat concrescit uapor sulphureus ( ut loquitur Matthiolus ) consistensque decurrit per tubum l. in labrum K. Chymicus excogitauerit talem formam, ut sicut in succino apud Euonymum, continenter influens aqua per fistulam altius locatam eueheret sulphur in suppositum solium. Ita etiam coiret felicius. Sed non ita magni precii sulphur est, ut rumpenda propter id sint cerebella excoctorum. H. fulcrum ollae excipiendis fornacis antico adiunctum. Ceterum superiore descensorio etiam bitumina ex uenis pyritisque proliciunt: quin & stibium infossis nimirum telluri inferioribus ollis, superioribus uero repletis uena & circulari igni lignorum ccactis liquorum guttas stillare. Dispositio par est ei, qua licubi hydrargyrum exugitur. Ita enim uasorum figura & accommodatio est: Cap. Xxuii. De excoctione uenarum hydrargyri uulgari. " Est lapis in argenti uenis ", inquit Plinius, " cuius uomica liquoris aeterni argentum uiuum appellatur. Lib. 33. c. 6. " Cadmiam argentosam intelligit, ex qua argentum, quod uiuum propter perpetuum in eo liquorem, nuncupant, exudat, idque aliquando ad candelarum duntaxat lumen. Quomodo ulab eo lapide uomatur, arte, an natura, non expediuit. Aliud genus talis liquoris, ut ipse putat, quod Dioscoridis uoce hydrargyrum nominat, ex secundario minio excoqui docet. Lib. 33. c. 8. " Ex secundario " ( inquit ) " in uenit uitam & hydrargyrum in uicem argenti uiui dilatum. Fit a duobus modis, aereis mortariis pistillisque trito minio ex aceto, aut patinis ficdtilibus impositum ferrea concha calice coopertum, argilla superillata: Deinde sub patinis accensum follibus continuo igni, atque ita calicis sudore deterso, qui fit argenti colore & aquae liquore: idem guttis diuidi facilis, & lubrico humore confluere. " Ita ille. Non animaduertit de eodem ex diuersis lapidib. elicito se uerba facere, idque Dioscorides aperte scripsit εὑρίσκεται δὲ καὶ ἐν τῷ μεταλλεύεσθαι τὸν ἄργυρον πρὸς ταῖς στέγαις κατὰ σταλαγμοὺς συνεστῶσα. ἔνιοι δὲ ἱστοροῦσι καὶ καθ ' ἑαυ¬ τὴν ἐν τοῖς μετάλλοις εὑρίσκεσθαι τὴν ὑδράργυρον Libenter producimus autorum uerba, ut tyrones antique discipliimage 64 ne uocabulis assuescant. Aut per se inuenitur hydtargyrus in fodinis, aut arte ex uenis elicitur. Illa natiua est, sed non sine naturae aestuariis ex suis uenis, quibus, ut loquitur Aristot. ἐγκατακλειομένη ἡ ἀναθυμίασις, in illud fossilium genus profecit, expressa, & terrae cameris frigidioribus uaporis modo concreta. Altera uocatur artificialis, quae Plinio fit ex argentoso lapide: Postea ex minio secundario, hoc est anthrace, uel minio natiuo fertili. ( Est enim aliud sterile, duntaxat coloris gratia petitum, ) quae & cinnabaris dicitur natiua. Ille modus a Dioscoride oblique notatus est, cum dixit, inueniri ἐν τῷ μεταλλεύεσθαι ἄργυρον, quod interpres reddidit, in argenti fodinarum tectis stillatim concretum: Sed sensum etiam hunc habet, cum argentum rude in metallum excoquitur, inueniri in caminorum cameris, quo ignis uim fugiens se proripit & concrescit denuo. Id autem fit, cum ex cadmia hoc liquore praegnante argentum extrahitur, uel dum haec ipsa cremando praeparatur. Chymici etiam ex ipsis elieiunt metallis arte non ignota ueteribus. Intelligimus itaque argentum uiuum ascensorio artificio per sublimationem, & destillationem confici, prolectarique ex sua uena seu terrea seu lapidea. Et naturae quidem uasa sunt aperta. Est enim focus suppositus uenae: Est spacium frigidum superius, quo se recipiat uapor, ibique consistat: Est conceptaculum natiuum ubi relatae in imum guttae colligantur. Hae ipsae dispositiones obiter inter excoquendum quoque, dum alio consilio fit metallum, aut color minii secundarii eueniunt. Sed artis ratio, quae primo fine istam separationem, certoque consilio & proposito instituit, a Plinio intricatur magis, quam explicatur. Euidentius loquitur Dioscorides: unchecked Hoc est artificium Dioscorideum. Catinus super foco statuitur ex argilla factus opere figulino. Proculdubio cineribus, uel terra seu arena confertus fuit, quandoquidem non accepit uenam immediate, sed ampullam ferream, in qua uena seu minium, ut ita non nudo igni uiolentaque ustione eliceretur hydrargyrus, sed modico calore, quandoquidem uolaticae est naturae. Iniecta ergo in cucurbitam uel matulam ex ferro uena conclusa est operculo. Sed quo pacto? Num concha ferrea in cinerario catino aperta stetit, catinus uero ipse munitus calice, seu operimento secti globi: commissure diligenter luto munitae, ne respirare posset. Deinde succenso prunarum igni coacta est uena reddere halitus seu fauillae speciem hydrargyrum, qui in concauiate operculi frigida constitit, delapsusque super cinere mansit, donec peracto opere colligeretur? Probabilis sane hec ratio redditur: hodieque usitatis artificiis, de quibus mox ex Agricola. Sed nihil prohibet, quin accipiamus in catino fictili collocatam ampullam ferream per se fuisse tectam operculo, quod genus alembicum uocamus eoque uel ceco, sed uentrioso, & in lacunas marginales dilatato ad recipiendas guttas: uel rostrato, canaliculatoue, ut in sulphuris excoctione. Uidetur enim incommodum euenire, si in cinerarium relaberetur liquor, cuius calore tamen in summum ascendere erat coactus. Sed huic facile medelam affert ferri ratio. Nam ferrea concha fundo calorique fuit propior, & ob solidiorem materiam aestum concepit uehementiorem, qui per cineres in catino altiores non potuit tantus esse. Itaque hic tepor existens hydtargyrum tulit: non autem ferrea concha. Sed quaenam operculi materia fuit? Ferro hydtargyrus, si purum sit, & frigidum actu feliciter accrescit. Itaque sepe uidimus tersis e ferro cochlearibus & trullis, exceptum prompte coire: sepe gladiis cultrisque super halantem in pruna expositis insidere. Ferreum itaque operculum, seu galea, aut campana fuerit. Nihil tamen obstat, quin etiam lapideum & argillaceum fuerit, ne quid dicamus de uitreo. Hunc modum uasorum iudicamus Dioscoridem intellexisse. At num furnus una adhibitus fuit, an nudo catino suppositus prunarum ignis? Utrumque fieri potuit. Itaque uidetur id in artificis arbitrio fuisse relictum. potest declarari modis istis, quos Agricola recenset. " Olla maior ", inquit, " ( in 4. ratione uenae argenti uiui excoquendae ) super tripodem statuta completur uena comminuta: cui superfunditur arena uel cinis duos digitos crassus, & tunditur. Mox huius ollae ori alterius ollae minoris os imponitur, & luto obturatur, ne spiritum emittat. Uena igni cocta exhalat argentum uiuum, quod per arenam uel cinerem penetrans fertur in ollam superiorem, ubi in guttas concrescens recidit in arenam uel cinerem, quo lauato argentum uiuum colligitur. " Hec ille. Sed Dioscoridis modus est ingeniosior, tum, quia non cogitur uena per cineres arenasque penetrare iam ipso refertas, & hic reciproco motu laepius resolui, quin per uim rimas quaerere, cum uix ullum lutum tam sit firmum, ut omnem eius retineat spiritum, si feruefactus fuerit: tum quia prunarum aequali igni melius potest regi, quam lignorum, quo pinxit Agricola, atque insuper etiam quia nihil resorbet uena, & ferrum eam caloris augmento magis domat. Dicere possis, " cum per arenas cineremque eluctatur, simul purgari hydrargyrum, perinde ut per calcem destillatur. " Tribueremus huic aliquid, nisi relapsu suo in eosdem cineres iterum pollueretur, & postea dum argentum colligitur lotione, reciperet sordes relictas. Dioscorides repurgationem etiam seorsim poterat instituere. Uerum audiamns & modum quintum priori similem, qui quidem furno indiget, cum prior sub dio, uel camino in libero foco perageretur. Matulae fictiles ex argilla firma, a sphaerico fundo angustiore paulatim in amplius os consurgentes implentur uena: operiuntur patinis planis uitratis, postquam prius uena cinere fuit strata compacto, ut prius. Patinae firmantur pondere lapidis, ne hydrargyri spiritu amoueantur. Subdito ex lignis igni peragitur coctio. Furnus fere conuenit cum ascensorio sulphuris, potestque produci in abaci formam, & plura uasa eapere. Eius deformatio haec est. image 65 Abaci uel pulpiti forma apparet A. cinerarium, quod claudi & aperiri potest obice lapideo. B. focus intus a cinerario per cratem diuisus. Per cuius ostium immittuntur ligna. C. Tegumenti foramen, in quod inseritur olla. Subiiciuntur ei trabes ferreae, in quibus innitatur ampulla. D. ampulla ipsa prominens, quae integra adiecta est plantae fornacis. E. operculum planum adaptatum ollae collo. Et hoc integrum inuersumque conspicitur iuxta fornacem. F. lapides, quibus firmatur operculum. G. respiracula. Sed respondere potest ostio, senestra in postico loco fumarii, ut flamma in longum feratur, & praeterlapsa ollas singulas attingat. Ex dictis nonnihil lucis accedit Plinio & Dioscoridi. Sed non minus ex ratione tertia, quae concham ferream non ponit in olla fictili, sed pro hac utitur fornacula quadrangula, cui inserit conchas ex argilla apertas. Loco operculi uero Dioscoridaei, seu calicis ( ἄμβιξ apud Athenaeum, lib. Ii. κύλιξ φοξίχει¬ λος, ή εἰς ὀξὺ ἀνηγμένου, in acutum surgens, labris Thersiticis acuminatis: unde possumus colligere, si operculum Dioscoridis tale fuit, id amplum fundum habuisse, indeque reductum in angustum orificium quomodo matulae figurari solent uentre uastiore ) concamerata extruitur testudo seu fornix, cuius concaua superficie halitus hydrargyri, tanquam in galea inuersa cogitur, indeque defluit in pauimentum lapideum, scrobiculis & canalibus instructum, in quibus allectus liquor subsistit. Aliqui solent frondes disponere in fornice, ut his quoque adhaereat & commotis in solum deferatur. Prout copia est, ita fornaculae puluinares fiunt plures duarum ollarum capaces: uel potest in circulum agi abacus, & pro ollis capiendis componi. Ignis extra fornicem supponitur. Nam fornacularum ostiola accommodata sunt fenestris in pariete fornicis, ut per eas inserantur ligna, quomodo uulgo solemus triclinia & caenacula calefacere ex culina. Rudimentum hoc est: ◉ Fornacula intra fornicem. ◉ Fornix ipse. A. Fornaculae pedamentum & cinerarium. B. focus, super quo suspensae ollae trabibus innituntur. Costium foci per quod ligna immittuntur, & fumus redit. Non enim in fornicem penetrare debet. Istud ostium respondet foraminibus, in fornice litera H. notatis. Utrumque luto iungitur exacte, ne quid hiet. D. tectum fornacis planum. E. sedes ollarum. F. ollae. G. ostium fornicis, cuius item commissurae diligenter obstruendae. Per id intrat excoctor, & frondes recentes infert caeteraque, quae oportet. H. foramina ad furnum, Q. praefurnia, I. fenestrae lapide speculari uel orbibus tabulisque uitreis occlusae, rimis luto stipatis. Istae excoctiones hydrargyri rudimenta sunt destillationum Chymicarum ascensoriarum Propius accedit modus Agricolae secundus, adeo, ut iam pro homogeneo artis essentialique sit habendus. Nam fictilibus peragitur instrumentis in furno quadrangulo oblongo, ita ut ex ollis uenam continentibus fundo plano in alembicum rostratum cogatur ascendere subiecto igni hydrargyrus, ex quo decurrit, corriuaturque limbo in rostrum unde excidit tandem in conceptaculum duobus alembicis commune, in quo aliqui nonnihil aquae ponere solent, ut fumus una prodiens eo felicius congelet. Diagrapho seimage 66 image 67 image 68 151 A. ostium foci. B. ianua cinerarii, C. alembici impositi suis ollis in fornace ferreis bacillis innitentibus: Et quidem ad dextrum alembicus solus deformatus est Sub scabello catinus seu olla E. Alembicorum rostra binorum uni inseruntur receptaculo, quod signatur D. litera, idque a parte superiore. qua alias rostra excipulis committuntur. F. scabellum sustinens conceptacula. His expedita est ascensoria administratio. Est & descensoria, maxime usitata iis locis, ubi abundat anthrax, seu uena hydrargyri. liuida, ut in Hydriae montis fodinis non procul Goritia. De huius procuratione ita disserit Matthiolus: " Amplissima argenti uiui metalla uisuntur in Hydria monte, qui X. L. M. P. Goritia distat, ubi continuo copiosum elicitur e lapide quodam fragili potius, quam duro calore ex nigro, rufescente, & ad purpuram quadamtenus uergente ponderoso plumbi instar, & argento uiuo scintillante. Anthracis. Hanc uenam postquam effoderunt conterunt, & in fictilia quaedam angusti orificii coniiciunt & recenti arborum musco obturant. seu minii natiui descriptio. Deinde fictile alterum huic simile, latioris tamen oris, in torra sepeliunt, & alterius pleni inuersum orificium in illud inserunt, & argilla circumquaque muniunt obturantque oscula, & uasa simul connectunt & firmant, adeo, ut uacuum sectile totum sub terra sidat, plenum uero totum superemineat. Itaque in aperta area plurima seriatim collocant fictilia, & deinde ignem in ambitum succendunt, cuius ui calefacta uena, argentum uiuum guttatim destillat in substratum fictile, hinc suo tempore eximunt, & in utriculos reponunt, etc. " Describitur descensio in area subdiali, foci tamen aliqua specie instructa, altera olla infossa humo, altera eminente. Circulari igniex lignis non focus circumdatur, sed ollarum ordines atque adeo singulae, impositis in interualla lignis. Ita cogitur sudare anthrax, & lac uirglneum euomere deorsum, cum alias uolatica spiritualisque argenti uiui natura superiora petat. Sed flammarum contactum ferre non potest, nisi fixum sit. Quocirca fugit qua uia data: Et si non satis fixum est, etiam enectum reuiuiscit & aufugit. Quoniam autem is locus abundat minio foecundo, non erat difficile cryptam parare capacem, eiusque tectum multis pertundere foraminibus aggesta terra, & subiectis in fornice cryptae fertamentis ad sustinendos catinos, quibus inuersae ampullae musco obturatae adaptarentur, quae res artis dispositioni congrueret magis. Neque metuendi halitus forent alicubi relictis spiraculis, praesertim si conceptacula capaciora aquam continerent. Ingeniosius, sed & sumptuosius ex conceptaculis istis adiecta singulis fistula in noua uasa deduceretur liquor, ubi super aquis simul halitus coirent, atque ita hydrargyrus colligeretur copiosior. Sed proponatur schema. Restat Plinii locus, qui quanquam nihil afferat ad rem furnariam, tamen quia eius facta est mentio, non praetereundus in hydrargyri προπαρασκευασει. Uult minio secundario aer eis mortariis pistillisque trito ex aceto hydrargyrum confici. Separatione id fiat, an transmutatione, quemadmodum Galen. credidit, id non naturae, sed artis opus esse non docuit, nisi ita exponere το inuenire uitam, uelis, quasi ars producat, cum ante non sit. Ueruntamen nihil inconueniens scripsit. Anthrax enim aliquando adeo diues est argento uino, ut eo etiam stillet Reperiuntur, inquit Matthiolus, " in argenti uiui fodinis inter ipsius uenam peculiares quaedam lapidis illius ruffi Zonae, quem fossores fossitiam cinabarim uocant. Hic adeo argento uiuo scatet, ut saepius absque ullo igni inde per se guttatim fluat. Euenit praeterea dum fossores mucronatis instrumentis uenam effodiunt, ut purum prosiliat argentum uiuum, decurratque celerius, tanquam e fonticulo quodam. Talem uenam proculdubio ita elaborari Plinius indicare uoluit. Acetum additur repurgationis causa, & quia simul liquore suo contrite uenae halitus compescit, & facit ad guttarum, quas abstergit a sordibus confluxum. Sed parua copiaita elaborari potest. Quid si Plinius repurgationem hydrargyri descripserit, pro extractione ex uena? Acida muria conteri in mortariis, sicque emundari, constat. Tantum de illo artificio. Cap. Xxuiii. De fornacibus quibusdam Chymicis pluribus plaerumque operis inseruientibus Item diplomate. Aut perpetua officina fornaces sibi sufficientes struxit Chymicus magister, aut aliquando extemporaneas componit, atque e iam nonnunquam paucis structuris contentus, mutat ergasteria. Magnam uim habent, ut alibi, ita hic quoque circumstantiae. Quocirca cum singularia sint mutabilia, studere debet Platonicarum Idearum rectam rationem, & catholicam axiomatum scientiam animo circumferre, omnia sua bona, secum portans, ut ad eorum exemplar ubiuis gentium & locorum sibi concinnare possit necessaria, si modo ibi hominum uita esse potest. Nemo n.solitudines Arabiae sectetur, aut inter medios maris fluctus Chymiam exercere uelit. Ubi materia, quae elaborationem requirit, inuenitur, estque praeste lapis, lutum, catinus, ampulla, conceptaculum, materia ignis, omnia aut pro ut res exigit, aliqua, image 69 ibi effinget officinae rudimentum, & opus Chymicum peraget, & quidem quod fornacum disciplinam attinet, natura interdum ipsa cauitates in solo firmo, saxeoue exhibet, quibus pro fundamento uti licet: alioquin prebet lapides, componendos: ars lateres coxit, ex quibus suscitetur planta furni: ei insternitur craticula ( si quidem hoc est opus ) sequitur structura foci: cui transuersas trabes ferreas imponimus ad suffinendum catinum, si hoc utemur: aut saltem intra fornacem murulos facimus saxeos. Inde Ergasterium ex eodem lapide concinnatur, adaptaturque catinus pro operis futuri ratione. Iungimus etiam a luto, & spiracula efformamus. Ita nos saepe fornaces moliti sumus, easque opere peracto iterum dissipauimus, seruata in necessitates materia. Si opus fuit catinis, ollas conuenientes arripuimus, potissimum πλατυσταμκους, qualibus utuntur hortulani in pensilibus, quibus peregrinas plantas aiunt, transferuntque aut qualibus lac seruant rusticae. Si trabes ferreae defuerunt, forcipes, prunicipes, manubria cochlearium ferreorum, uincula forium, etc. iussimus nobis ministrare, quae ut eo minus detrimenti caperent, luto armauimus. Sane consilium ex tempore capiendum nonnunquam est & saepe post incessum uestigia turbanda, ne quis te sentiat ea prodiisse. Imponit nobis non raro necessitatem etiam penuria alimentorum ignis, quae cogit nos arctius contrahere fornaces, & in eam figuram conformare, quae pauco igni iustum foueat calorem, ueluti cum candelarum opera aliquid exequimur, aut materia tenui straminea, sarmentitia, etc. Uidendum quoque multumne fumi praebiturum sit fomentum, an parum: magna flamma arsurum, an parca: frigida sit constitutio, uel calida aut mediocris: uentosus aer an silens: locus apricus, opacus: nociturum opus uiciniae, uel nihil, siue id fumis fiat, siue flammis, siue halitibus, etc. Aequum enim est, ut Chymicus sit uir bonus, qui prosit omnibus, noceat nemini, nec sua commoda quaerat cum alterius detrimento. Non utetur terra, luto, lapidibus citius uitium facturis, quam opus sit expletum: aut si minitentur tale quid, industria queat succurrere. Sed innumera sunt huiusmodi & plaeraque usu fingularique exercitatione discenda, cum comprehendi praeceptis, ob nimis uagam amplitudinem, & mutabilitatem nequeant. Quod si spectare Tyro aliquas fornacum formas & exemplaria uelit, tametsi propaedia multa suppeditauerit, tamen non grauabimur etiam hic ei nonnulla subiicere, & qualitercunque describere, ◉ Furnus Catinarius Cilindrodes, cuius ima pars conisterium bifore: media pyriaterium seu hypocaustum: summa ergasterium. Huic adaptare uel abenum potes pro balneo, uel uesicam pro stufa sicca, ut appellant, uel catinum cinerarium, aut arenarium. si item placet, solidam continuamque fac totam & fixam ex latere secto in circulum: uel opere figulino partibus diuisam. Non opus est, ut admonearis trahe ferrea, aut murulis, aut paxillis ferreis muro insertis discernendum esse ergasterium, ab hypocausto, uti nec crate separandum conisterium. illud obseruant magistri, ut ouali figura paulatim ergasterium stringatur, & capacitas utraque ( etiam pyriaterii ) in eratulam angustam desinant, sicut supra uidisti in ichnographia fornaculae Fachsianae, & infra alicubi repraesentabitur. Nonnulli cinerarium spacium geminant. Sic enim calor ualidior subministratur, foueturque diurius. Itaque hi quatuor partes fornacis habent. Addunt aliqui quintam. Includunt enim totum opus, quod alias sub dio est, coelo, seu testudine concameratae, defensionis gratia, & ut calor eo felieius operetur. Sed in plaerisque hoc coelum actu non differt ab ergasterio, cum eius sit tegumentum. Caeterum ista fornax rectis uasis potissimum est accommoda: praeterea et inseruire potest operis apertis pro anemia, ut fusionibus decoctionibus, etc. Sed pictura altera ◉ incisuram habet pro retortis, siue nudo igni committendis, siue cinerario, aut arenario interuenientibus? & potest utraque ent quadrata, uel quadrangula specie construi, nec uni saltem uasi, sed pluribus communis fieri, siue ea singularibus catinis sint donanda, siue uno amplo communique comprehendenda. Ea sic potest fieri: image 70 image71 image72 Amant formas rotundas plaerique, quod accommodatae sint perfectioni ad exemplum maioris minorisque mundi & monadis hieroglyphicae. Pro eis aliqui polygonias faciunt, quibus substernunt quadratum pedamentum, aut pentagonum, hexagonum, octaedrum, plaeraque pro loci opportunitate & arbitratu. Imitare, quod tibi suaserit praesens confilium. Quas iam oculis sublectas uides ◉ cubum repraesentat, ◉ quadrangulum ετερμηκες. Cubi planum fecimus Rhombi forma: Tu fac quadratum rectilineum. aut Rhomboides. In eo unicum saltem foramen pinximus pro uno catino; si placet, tu exprime quatuor aut quinque, ita ut per medium descendat canalis in craticulam, per quas prunas deiicias. Circumstent ad angulos quatuor catini, quod maxime tunc fieri potest, cum in officina nullo latere impingit, sed undiquaque liberum habet accessum. Nihil tamen prohibet posteriore parte parieti cohaerere. Preterea etiamsi quatuor sint foramina, non tamen necesse est tot supponere catinos, si unus sit satis amplus: & pro hoc nos picturam dedimus, in cuius antico uides ab angulis paulatim uersus craticulam coarctatum spacium esse, sigura ouali, iuxta craticulam ostio peruia, Super illud ostium ab arcu duorum digitorum distantia fundus catini definit. Nos quidem ostio assignauimus tertiam partem altitudinis ergasterii & foci; sed tu in tua officina sequere rationes tuas. Tectum planum est, nimirum ex tabulis ferreis quatuor, totidem faucibus perfossis, & si libet addere canalem medium, quo loco concurrent, lunatim excisa debent esse, ut circusum exhibeant. Aliter pro uno uase id adaptabis. Pro ferreis laminis seruient fictiles, aut etiam testae, & lateres plani, nisi uelis tectorium inducere ex caementis uel luto, uel utroque, quae ut sustententur, trabes transuersae facient. Cinerarium duplo humilius est foci & ergasterii spacio. Sed in re manifesta non opus est uerbis. Itaque nec desudandum est in abaci explicatione. Occurrent suis locis uariae formae. Uarias quoque excogitare & adaptare cogent circumstantiae. Ista effigies diplomatis est ◉ orthographia fornacis instructae usque ad Uulcanum. A Cinerarium. B Focus cui iungitur ergasterium ahenarium. C Aheni collum. D Catinus, seu uas continens materiam. Est autem abenum aqua impletum. Uas innititur tripodi connexo abeni fundo, cuius coronae alligandum uas est, aut gryphis iungendum, uel aliquo pondere, ut circulo plumbeo praegrauandum. E Fundus aheni cum sciagraphia tripodis. F Orbis ligneus aheno insternendus, ex cuius medio foramine exerit cucurbita collum. G Uas diplomatis continens materiam. Id ex argilla potest esse, uel metallo: sed ita paratum, ne quid peregrini saporis accipiat decoctum. Itaque ex plumbo albo faciunt, uel aere plumbato, uel orychalco stannato. Fictile si est, uitro curant illici, & solidari. H Operculum hamis instructum, ex quibus dependet materia sacculis lineis inclusa, uel si massalis est, a filis suspensa. Nam utimur in chymia diplomatica hac constitutione in macerationibus, uaporationibus, extractionibus, etc nec raro ex ita praeparatis uaporatisque feliciter exprimimus essentias. Quod si metus est, ne deficiat uaporans liquor ante perfectionem operis, lateri canalis adiungatur: sed oportet commissuras luto aquatico ( quod in aquis & uaporibus duret ) diligenter munire. Diploma hamatum cum canali. Marinus in Mesuen commentatus diplomaticum balneum uulgari dedit forma. " Extruatur, inquit, fornax apud parietem ex lateribus crudis uel coctis, in qua aeneum uas accommodetur ita, ut non facile dimoueri queat. Ferueat in eo aqua, huic innatet aliud tenue ( sartago uel lebes cum materia ) uitreum uel aeneum res coquendas continens. Debent ista uasa committi per laminam aeneam, ut aquae fumus exhalare nequeat. Uerum ut aqua perpetuo caleat, neque cogamur frigidam calidae affundere, parieti supra fornacem & regione diplomatis uas alterum includatur aquae plenum, quae ab eodem fornacis igni per tubulum caecum delato incalescat, a quo per fistulam calida in diploma labatur. Diplomati Chymistae alembicum addidere, atque balneum Mariae totum id uocarunt, etc. Diploma ait ueterum Graecorum inuentum esse ad olea conficienda, quae ignis uim nequeunt ferre, apogemata coquenda & elixandum, quod ea coctio sit similima naturali, & medicamina gustu, odore, aspectu, gratiora exhibeat, & minore egeat sumptu. Haec ille in Commentarie. " image 71 Comment. Alchem. Part. I. Lib. I. Diploma Marini. Ista pictura Marini est. Sed num ex uerborum sententia dubites. Ex Mesue de oleo rosato. Neque enim iusta fornacis forma apparet. Iussit forsitan apertam ab uno latere F repraesentare, ut tubus pateret, & abeni dispositio; ubi uocatur uas duplex. sed non assecutus praecipientem est pictor. In Matthioianis iconibus balneum simili forma, sed aptius ad mentem Marini, & speciem fornacis est expressum. A signat ahenum, cui subiecta ligna ardent, confuso foco & ergasterio. B uas continens materiam forma sartaginis manubriatae. Et intelligitur operculo orbiculato ahenum stratum, ita ut in medio admittat sartaginem. C foramen est, per quod sufficitur aqua ex cympuuio ( gutto, προχόῳ, uel situla, ) a tergo parietis capsae incluso. D anticum fornacis abruptum. Ei appinxit ille ministrum sinistra manu sartaginis manubrium tenentem, dextra uersantem materiam cochleari. Uidetur itaque iste paries tantum obiectus esse calori, ne eo laedatur famulus, dum miscet materiam. Sed potest reduci in integram fornacis formam. E posticus paries, F tubus excipiens spiritus cum fumis, reddensque eos auriculis, ubi est H litera. Illa uero aperta deformatione furni non cogetur per eum apendere calor, cum sat laxum sit euadendi spacium. Alias non tubus, sed praefurnium ibi loci statuitur quadratum, fumique non in officinam emittuntur, sed a tergo muri in caminum communem, aut aerem liberum, interim excauata testudine, in qua aqualiculus calefiat, & praeterlabatur spiritus. G. gutturnium cum epistomio longo fere in ahenum pertingente, cui, si lubet, etiam committi potest, praesertim cum uelit Marinus, ita obstrui debere abenum, ne uaporet. Quale uero sit balneum, in quod conuersum sit diploma, seu uas duplex, suo loco apparebit. Uulgus aquam infundit aheno. Materiam includit cantharo ex plumbo albo, aliqui cucurbitis uitreis obturatis. Margines & commissuras iungit massa ex farina & oui candido, quibus inducit splenia. Rudius aliqui illinunt, pastam ex aqua & farina. Ita cum exiccata litura fuerit, coquunt herbas, capos, & alia pro aegrotis siue cibi potusque causa, siue medicationis. Cap. Xxix. De dispositionibus Acediae simplicis. Ὁ τῆς ἀκηδίας ἴπνος παρὰ τοῦ μὴ κηδεμονίας χρήζειν, incuriae furnus, quod non indigeat multa uigilantia, dictus, aut, ut Dornaeus ait, quia lentum subministrat ignem, peculiari est & differente a caeteris forma. Germani a negligentiore administratione, & quia curatori suo indulget quietem somnumque, & conniuet ad operas, pigrum Henricum uocarunt, den faulen Heintzen. Duplex autem potissimum ex eo compendium est: prius, subleuatio ab igni saepius nutriendo, cum tantum semel detur, quantum successiue horarum plurium spacio uix consumpserit, & tamen nihilominus eundem praestet caloris gradum. Unde intelligere est, adhiberi ad opera diuturniora, quae nequeant absolui breui. Posterius est plurium furnorum potentia ad unum compositum redacta. Nam cum alias plures furni pluribus ignibus essent fouendi, hic possunt uno multi instrui, atque insuper etiam diuersi scopi expleri, & nihilominus non affligi uigiliis curisque multis minister. Omne uero compendium & securitatis praesidium redit ad turriculam, uel canalem communem, & regulas gradatorias, quibus ignis gradus contrahitur aut relaxatur. Canalis aut uni additur fornaci, aut pluribus riualibus. Illam acediam simplicem appellabimus; hanc riualem. Utraque uel rectis uasis ministrat, uel inclinatis in latus, siue uelimus nudo igni rem procurare, siue interuentu abeni aut catinorum. Canalis seu capsa prunarum uel recte statuitur, uel oblique, utrobique tamen lateri fornacis singularis additur. Ex aere ea est, uel ferro, uel fictili opere argillaceoque, aut etiam procuratur circulariter, excisis laterculis recto situ. Forma satis procerae eminentiae. Itaque exurgit ultra fornacem ritu camini. Amplitudo pro operis ignisque quantitate. Magno igni debetur multum alimentum, & laxus canalis, paruo contra. Non tamen aequalis est ubique amplitudinis. Nam ab angustiore capite in tubum ampliorem definit, ut decidere, & ordine sequi carbones possint. Nihil offensae est in medio. Omnia glabra. Inseritur ostium inferius foco, firmaturque; sed ita, ut non tangat craticulam, sed paulo ultra absistat, indeque demittat alimenta. Recto statu demittitur quidem ad pauimentum usque exterior deformatio, sed non eousque pertingit cauitas. Cum itaque focum attigit canalis, iungitur ei ostio communi. Reliquum usque ad solum pedamenti loco est. Quainsiciuntur earbones, affixum operculum ex aere est, si metallo constat canalis. Sin minus, satis est figulinum, conchae id formam habet, cuius cauitas fistulam spectat. Cum opus instituitur, impletur carbonibus amplitudini aptis, & ita conformatis, ut sequi possint sine impedimento. Sed ignis accenditur in foco immissis prunis. Carbones ultimi cinere insternuntur, ne istac respirare fornax possit. Alia enim sunt spiracula. Postea adaptatur concha. Cum moram faciunt carbones, per fornacis ostium, quod est in foco paruum gryphe uel unco incerto, promouentur, quod etiam canalis quassu fieri potest. Postquam autem motae prunae sunt, clauditur denuo focus obice lateritio, uel foricula, prout instructus fuerit. Furnus quadrangulus est, uel rotundus, aut polygonos. Sed canalis in offense rotundus, seu teres, figura cylindri, excepta int erdum planta. image 72 155 Rotundam simplicis acediae ◉: & quadratam ◉ uides. In illa elementum A fignat cinerarium. B focum. C ergasterium. D ostium conisterii. E aditum ad pyriaterium. F spiracula. G canalem pigri Henrici infra ampliorem, quam supra, & per decliue insertum hypocausto supra eraticulam. Imutulum, cui insistit canalis, qui quidem productus ex foci muro est. Si quis non ita uelit, is pedamentum a solo educere potest, eique iungere canalem. H. ostendit operculum canalis, & intelligitur ex metallo utrumque factum, alias difficulter ita informari potest, nisi figulino opere. K Fibulae ferreae uel aeneae, quibus fornaci annexa est fistula. Fibulis possunt substitui duo unci amplectentes utrinque tubum, Acediae quadratae figuram ex Euonymo petiuimus, forma turrita, ex partibus quatuor concinnatam. Lib. 2. Euon. de ol. Author de ea sic disserit: Oleum uitrioli paraturus ( nam huic principaliter destinatur, licet multis aliis formis idem possit fieri ) " extrue quadratum furnum eius amplitudinis latitudinisque, ut oucurbita uitrea octo uel decem mensurarum capax, lutoque undiquaque perlita, uentre capace, facile & sine offensa in eo possit locari. uitrioli. Primum igitur a solo pedem fias altus, etc. " Uerba legat, qui potest. Uult muros in quadrum erigi, fierique iuxta solum cinerarii, spacium altum pedem, cui craticula insternatur; ab hac educi pyriaterium in altitudinem sesquipedalem, & in hoc a latere inseri canalem aeneum, quae caput hominis fere admittat: inde deformari ergasterium, & diuidi a foco interiectis trabibus seu ueruculis ferreis, quibus cornu Hermetis innitatur: ergasterium a trabibus sesquipedem altum fieri: latus posticum, ubi piger Henricus est, apertum detineri a crate usque ad summum, quousque imposita sit cucurbita, cuius collum eminere ex fornace debeat medium pedem, seu semissem. Inde firmandum uitrum luto; latus occludendum: operculum adaptandum, ita ut spiracula quatuor totidem angulis effingantur, sintque tria pollicari amplitudine, quartum ouali: operculum mobile construi, fastigiatum turris instar, & in uertice peruium ad manus inserendae modum, cui foramini suum sit operimentum. Ita se habet huius acediae ratio. Nos literis distinximus. A conisterium. B hypocaustum. Γ ergasterium. Δ turris. ◉ ostium cinerarii. Z ostium pyriaterii, quod omissum in pictura Euonymi, requititur autem ad prunas mouendas super crate, & contemplandum ignem. M craticula. H uerticulorum seu bacillorum ferreorum situs, & interstitium inter focum & ergasterium. ◉. piger Henricus in latus oblique deflexus. Debebat imaparte amplior esse. Eo situ potest per murum in carbonarium intrudi, ut hinc sufficiantur carbones: I. Retortae modus & situs: & illud est latus, quod author uult apertum teneri usque ad illationem uasis. Sed satius est, fenestram ibi relinqui tantam, quae possea laterculo & luto fareiatur. K. Spiraculo angularia, hic quadrata forma picta, cum in Euonymo cernantur rotunda. Λ. Os summum turris, per quod carbones & prunae iniiciuntur, ut plane tegatur cucurbita. Nam in reuerberante igni hoc requititur, nec potest praestari a canali aeneo. N. Conus ad os obturandum. Haec illa est figura. Proponentur suo loco plures, ex quarum collatione quisque iudicare poterit, quaenamsit conuenientior. Praeter istas duas acediae simplicis formas sunt & balnena acediosa, orbicularia, triangula, quadrain, quorum effigies exhibita est a Lonicero, eaque mobilis. De his ita: " Sunt aliae nouae formae ex solido cupro, in quibus poni possunt duae, tres, quatuor cucurbitae, forma orbiculata, triangula, quadrata, pedibus instructa tribus aut quatuor. Per medium aheni descendis canalis aereus, penetratque fundum eius, & praefixus est craticula sub extremitate in acutum desinente, ut cineres decidant. Carbones per orificium demittuntur. Aptari eis debet operculum non unum, sed triplex, propter gradus ignis, ita ut cum primo gradu egemus, imponamus operimentum angustioris: cum administrare uolumus secundum, imponamus alterum patens latius: cum tertium id quod maxime patet. Quartus erit, cum smalis nullo fuerit opertus. Ahenum praeterea tabula plana sternitur suis locis, quibus eminere uasa debent pertusa ad modum amplitudinis eorum. " Haec ille. image 73 Sed & alias duas acediae simplicis picturas idem proponit author: prima est furni totundi e lapide aquarii, cinerarii, arenarii ( pro usus necessitate ) catini, per quem medium canalis demittitur, quem tamen monet adiici etiam lateri posse, siue intra ambitum, siue extra. Quatuor autem ei appingit cucurbitas rectas, & occludit summum eius tabella plana duobus locis pertusa ad excipiendam regerendamque aquam, si balneum est. Altera est doli lignei uel cadi corbiculati tripodis, cui quinque addidit cucurbitas. Ipsam uero fistulam lamina marginali instructam clauis affixit fundo cadi, & crauculam apposuit ad cineribus dandam uiam. Legi potest autor ipse: quibus non est ad manum, uel non otium reuoluendi, has considerent apographas: Acedia haec est mobilis triquetra ex aere pro balneo. Aliae duae sunt eiusdem materiae, sed una rotunda, altera quadrata, quae facile intelliguntur ex triangulari. Nihil enim differunt, nisi figura, & quod ibi plura sint pro cucurbitis foramina, adiecti quo operculo abeni uncinuli & retinacula, quae tamen intelligi debent etiam in triquetra ista. A. Ahenum triangulare pro balneo. Ideo etiam aqua ei affingitur. B. Tabula trigona ad operiendum balneum. C. foramen transmittens canalem. D. cucurbitarum trium prospectus. E. Foramen tubi ad sufficiendum aquam. Addi potest epistomium margini aheni ad abundantiam deplendam. F. Fulcra abeni. Alias pedes ferrei adduntur. G. Canalis carbonarius, & una focus balnei. Nam in locum foci successit. Itaque & in medio ponitur, ut ambientem aquam omnem possit calefacere. Prolixus curtusue fit pro aquae copia, & altitudine uasis. Differt autem eius ratio & usus a uera acedia. Canalis enim acediosus uerus non habet focum, sed foco ministrat: deinde non iunctus est craticula, sed in eam directus, & aliquo interuallo segregatus. Insuper clauditur os eius, & obturatur post immissos carbones, estque procerior, ut securitatem operis, quam promittit, praestare possit: sed acedia ista una cum affinibus, nempe orbiculato abeno, quadrato, & cupa lignea, pro foco est, craticulam subnexam habet, non ita est prolixa; & orificio aperto tum fumos emittit, tum ignem temperat. Quocirea etiam non unum habet operculum, aut si unum, saltem moderamina in eo sunt permutanda ( die gra¬ dier Locher. ) Hinc acedia notha dici potest. H. Canalis acediae solutus. I. Margoimus, ubi craticula affixa, quae cineres transmittit sub abenum, & auram recipit. K. Operculum primum cum foramine primi gradus. L. Secundum gradus secundi. M. tertium gradus tertii. Uerum enimuero ne tot operculis artifex molestetur, curet sibi in uno tria fieri foramina foriculis uel conis clausilia, ut uno aperto primum gradum procuret, duobus secundum, tribus tertium, remoto penitus tegmine, quartum. Acedia simplex tetraconchos. Furnus ex laterculis rotundus est struendus, tribusque distinguendus spaciis. 1. Cinerarium. 2. Focus. 3. Ergasterium. 4. Locus ueruum, in quibus requiescunt catini. Conformentur uero bini decussatim, ut quinque sint loculamenta, in hanc formam: image 74 De sceuastica artis. Quod si ahenum unum quatuor cucurbitis capiendis facere uelis, amplum id debet esse, & sellis cucurbitarum seu tripodibus instructum, ita ut acedie canalis per medium transeat, commissuris ita glutinatis ferruminatisque, aut affixis, ne aquam transmittant. Nulla autem craticula subdita est canali, ut in precedente balneo. Nam his furnus per se suum habet focum & cratem. Saltem setuare & deferre carbones debet, quanquam una etiam aliquid praestet aquae calefaciendae. Sed si peculiares sint singulis cucurbitis catini, siue aerei, siue ferrei, siue fictiles, circinato & hemisphaerico sint fundo, capiantque cineres, uel aquam, uel utrumque, uel aquam & foenum, aut stramen, pro iudicio artificis. Si uaria sint contenta, ut unius aqua, alius cinis, tertii arena, quarti scobs ferri uno igni, impendioque prunarum codem, diuersos gradus diuersaque opera potest procurare, praesertim si per ostium foci illi catino admoueat plus prunarum, qui plus caloris requirit. Illae enim materiae graduant simul ignem. Praeterea cui ollae subministrare maiorem uult aestum, eius respiraculum faciat grandius; aut quod est ingeniosius, singulis respiraculis addat diuersae amplitudinis circulos & conos. Ita enim sat commode potest ignem regere, & luculentum parcumue dare, cui uelit: ueluti foramen quidem esto gradus quarti; sed si imponet circulum gradus secundi, tertii, ptimi, uel etiam cono penitus obstruet, pro libitu temperamentum excitabit, idque in diuersis catinis diuerse. Sed ad numeros. 5. ostendit locum craticulae. 6. ostium ad prunas mouendas, & considerandum ignem. 7. foramina cinerarii, & uentilabra. 8. laterculus ad uentilabra moderanda, atque etiam obstruenda. 14. corona & tegumentum fornacis nouem locis pertusum, 9. stationes catinorum uel cucurbitarum. 10. respiracula. Si balneum paratur, uidendum, ut ista apto loco ponantur, descendantque in focum. Tunc & alia foramina adduntur ad aquas supplendas & emittendas, item fibulae, quibus iungitur abeno operculum. 11. conus obturatorius. 12. acediae canalis, qui debet circa imum, ubi in focum pertingit, & trabes ferreas praeterlabitur uncis uel alis, brachiisue prominentibus praeditus esse; ut istis fulcris in suspenso maneat. 13. operculum canalis. Cupam ligneam describere nihil attinet. Potest intelligi ex praedictis, & non admodum magnae est industriae; imo labor perpetuus defluentibus circulis, & tabulis hiscentibus, nisi perpetua saturetur aqua. Hydrias lapideas in eum usum conuertere foret consultius. Sed non desunt artifici instrumenta tam ad necessitatem, quam oblectamentum, quanquam istis luxuriari perinde est, ac multas citharas magna uarietate in Musaeo suspensas possidere, quibus uel nunquam, uel rarissime utaris, interim tineis pectines & setas rodentibus. In Alchymia uero plura proponenda sunt, quia non omnium omnibus & ubiuis est facultas. Cap. Xxx. De Acedia riualium, seu societatis, pluriumque furnorum. Cedia societatis est, cum ad turrim acediae ampliorem duo uel plures construuntur furni, ut inde ex communi foco, tanquam praesepi beneficium caloris & nutrimentum ignis accipiat quilibet, Et est talis structura nihil aliud, quam recti furni crypsis, tum mutati ordinis, tum pleonasmi ad operis administrationem, uel uariam, uel copiosam. Cum enim ergasterium deberet imponi foco, deiectum hic ad latus est. Deinde potestas unius furni plurium catinorum, hic diuisa est in actus plurium, & tamen ea arte & methodo, ut eiusdem ignis seruetur tam compendium, quam securitas. Fines sunt multiplices. Hic possumus destillare, soluere, putrefacere, circulare; & destillare non aquas lenes tantum, sed & causticas spiritusque: hic olea conficere mineralium, & magnum administrare magisterium: hic digerere & extrahere, & omnino uaria uno calore agere, quem tamen regulis, respiraculis, uentilabris ita moderamur, ut unicusque operi conueniens suppeditetur gradus. Sapientiae ergo furnum potius, quam acedia, & uerum Athannora debebant illum appellare artifices. Est enim in eius apparatu magna solertia, maior in regimine, maxima in rerum ipsarum conueniente accommodatione absolutioneque artificiosa. Sed non opus est prolixis encomiis. Loco canalis acediae turris statuitur, & haec habet in imo cinerarium cum suo ostiolo, in medio focum cum craticula, & emissariis ad laterales furnulos. Quod reliquum est, usque ad summum, penu carbonarium est, ex quo orificio obturato delabuntur praebenturque foco carbones. Fit forma quadrata, rotunda, sexangula, pro furnulorum ratione; & quidem nihil prohibet a foco surgentem partem semper cylindri formem esse; sed pyriaterium & planta admittunt etiam formam angulatem. Fornaculae laterales uix tertiam partem altitudinis turriculae habent; & modo item rotundae sunt, modo quadratae, uel plurium angulorum. Una quaelibet etiam instructa est cinerario suo & craticula; praeterea etiam spiraculis iuxta marginem seu labrum. Nam turris ipsa non respirat, etiamsi auram subtus accipiat, uerum clausa est, ut subiens aer calorem deflectat auertatque in latera. Inter turrim & furnulos interiectae regulae sunt ad graduandum ignem: & cae uel a latere inferuntur, uel deorsum demittuntur, ubi nonnunquam clauis notata sunt graduum spacia, secundum quae demissae uel retractae regulae calorem maiorem minoremue admittant, aut etiam totum aditum occupent, feriasque uni uel alteri fornaculae permittant, si nolit artifex omnibus simul uti, in quo ipso quoque est aliquid dexteritatis, Sed cum differant potissimum fonma & numero fornacularum, repraesentabimus nonnullas oculis. 158 Comment. Alchem. Part. I. Lib. I. Acedia est bifurnia. Dextra & sinistra utrinque adaptatum habet furnum, ab antico liberi accelsus. Posticum liberum sit, nec ne, parum refert. Utuntur hac dispositione solertiores docimastae ad aquas fortes parandas, & hydrargyrum ab auro separandum. Quocirca etiam ab Erkero depictam huc transtulimus. Audire par est ipsum de eius constructione disserentem. " Statue turrim rotundam uel quadrangulam quatuor cubitos altam. Pyriaterio suppone ferream cratem, sub qua uentilabrum analogum. Postea utrique lateri adiice duos furnos paris amplitudinis, iuxta mensuram uasis uel cucurbitae, quae est imponenda, eosque item rotundos uel tetragonos, & craticula sua spiraculisque instrue utrumque, sicut turrim. Quae cohaerent acaediae, fenestras seu foriculas pone, ut calori sit uia ex turri in furnos. Eae sint aliae lichadem, seu octo digitos ( qui sunt duo palmi ) latae pedem quatuor palmos seu digitos sedecim. ) Attendendum est, ut cum turrim construis, eius crassities iuxta has fenestras fit minor ( alibi sat crassa existentis ) quo procliuius diuertat calor. Praeterea arte figulina regimina seu regulas para, quibus obiectis amotisue, caloris gradum modereris. Praestant autem fictiles ferreis, quae excandefactae nihil prohibent calorem, sed potius augent: quin nec tractari possunt pro libitu. Insuper singulis furnis sua opercula ex argilla sunt adaptanda, eaque biualuia, & in medio circulariter excisa, quo conueniant ollarum collis, & exacte claudunt furnos. Spiracula margini furnorum imprimantur, & pro iis obturandis concinnentur ex luto obicos coniformes. Turris orificio tantum accommodetur operculum, quantum eius capacitati respondet. " Ita se habet turris pigri Henrici. A. Turris acedie. B. eius orificium. T. operculum campaniforme. A. spiraculum turris interdum aperiendum, ut fiamus certiores de carbonum statu. Alias non debet respirare, ne omnis materia inardescat. E. obturatoriorum ad respiracula species. Z. claui gradatorii ( gradier Naegel. ) H. Regula fictilis. Θ. commissura turris & lateralium furnorum. I. Ostium pyriaterii apertum ( alias claudendum ) ut appareat situs craticule. K. foramen cinerarii. Λ. furnus dexter lateralis. M. orificium eius, qua infertur ampulla: & ponendus intus catiaus est cinerum uel arenae ex testa fictili ( in destillatione aquae fortis, & similium, alias & nudo igni potest uas adhiberi, si sit armatum luto. ) N. Respiraculum, cui ex altera parte opponitur secundum. Z. ostium foci cum craticula. O. uentilabrum conisterii. Π. operculum furni biualue excisum pro collo uasis transmittendo, id ex argilla est. P Furnus lateralis sinister rescissus, ut pateat interna constitutio. Σ. Spiraculum. T. Claticula, sub qua conisterium. Notabis, quod Erkerus iubeat crati imponere catinum arenarium, qui cucurbitam continet. Alias tamen interstitium relinquitur inter craticulam & uasa, ut si opus sit, ex turri prunae egestae possint supponi. Ideo enim ostium est ibi loci, cuius ulus alias apparet nullus. Addit, spiracula patere debere inter opus aquae fortis unciam, seu tres digitos, quo indicat, calorem multum usurpari. Fieri autem capaciora, innuit, cum non tota tunc uacare scribit: & in ista quidem fornace uel demitti, uel a latere intrudi possunt regulaicon ostendit a latere admoueri: & est integra dispositio talis. image 77 image 78 Ad separationem hydrargyri ab auro accommodatum est instrumentum. In turri non apparet uentilabrum, estque ostium foci clausum. Regulae insertae sunt suis locis. Turri astat uncus uersorius, quo prunae dimouentur, & cessantes protruduntur. Sed quadrangularis acediae haec est effigies. Hanc acediam posuit Hieronymus Rubeus " in destillatorii sect. 1. cap. 7. Hic est furnus arcanus, qui describitur in lib, 2. Pro circulatorio uase, inquit, extruitur turris geminis ostiolis, & crato ferrea. Ad eius latera duae aliae turres, dimidio minores, in quarum medio fundus utrique ponatur obstructissimus, tribus digitis latis, mediae turriculae craticulam excedens utrinque. de tinctura Philosusophorum, cap. Foramen utrique turri in fundi medio fiat, quod in mediam turrim penetret: superius prope uasa subtus foramen paruum. I. Tribuitur Paracelso, sed alius est ab impresso intomo 6. Media turris carbonibus repletur. Hac fornace non solum circulo agere liquores possumus, sed & destillare. " Haec ibi Rubeus. Eam picturam exhibuerunt etiam commentaria de lapide Philosophorum, quae nobis Sigismundus Schnitzerus, Philosophus iuxta ac Medicus eximius communicauit, eodem pelicanationis, ut loquuntur, seu digestionis circularis fine, ut uno furno spiritus Mercurii ad argentum praeparetur, alter oleum Martis ad aurum. Est autem notanda differentia ab acesia destillatoria. Haec enim circulatoria non adiicit furnis ostiola, sed fundum habet solidum usque ad foramina ergasterii. Itaque & craticula & cineritio focoque carent. Media uero turris seu acediae canalis eraticulam demittit altius, quam incipiant ostiola interna, ut nimirum desidere prunae queant, indeque calorem immateriatum sursum mittere. Quocirca etiam spiraculis paruis allicitur. Altitudo mediae turris est tres uel quatuor pedes. Cauendus calor nimius est, ne pelicani rumpantur. Ad moderationem non adhibentur in hac forma regulae; sed si calor minor est iusto, turricularum altitudini detrahitur, uno atque altero lapide summitati adempto: sin uehemens additur accessio, repositis iisdem, uel auctis. Focus mediae turris super crate ostium habet, ut uiuus carbo subiiciatur illis, qui sunt in cauitate intus: deinde ut impedimenta tollantur, Alias uel clauditur, uel saltem aer per id intromittitur. Acedia interdum in libera extruitur area fornicis, aut officinae alterius commodae, & pluribus et iam fornacibus stipatur, prout focum habet amplum. Rotunda forma mediocris tres furnulos patitur, ita ut ab antico sit accessus ad praefurnium & conisterium. Sexangula uel octaedros etiam quatuor, aut plures. Quadrata quoque foco dilatato admittere res potest, aut quatuor rotundos, maxime si inter duos relictum interstitium in collum non nihil producatur, ut commode adiri focus possit, quaequo oportet, in eo procurari. Regulae gradatoriae in his deorsum demittuntur. Uix enim a lateribus intrudi possunt. Integrum quoque artifici est foco anguloso turrim totundam imponere, aut si militer efformatam: sed cylindrodes, quaeque plurium est angulorum, melior est. Ex hoc genere sunt hae acediae. Δ. Acedia tricaminos, tota teres, cuius partes & explicatio satis patet ex superioribus. ◉ Acedia tetraconchos superius cylindrodes, inferius hexaedros. Eam excogitauit descripsitque Dornaeus lib. 2. artis chymisticae, cap. 4. Conchae ad angulos excisos sunt positae accommodataeque, ita ut inde incalescant. Cum itaque quatuor anguli & latera occupentur totidem furnulis, & nihilominus ab antico debeat esse ad focum aditus, pictor tribus lateribus expressis, caetera occultauit, innuens, alia dispositione adaptari tanta angustia aegre posse, nisi analogiam structurae excedere focum uelis. Ueruntamen Dornaeus de image79 quadrato fundamento cogitauit. Ita enim describit hanc acediam: " Quatuor lateres lateraliter erigendi sunt in quadrum, ut se mutuo non contingant ad interuallum quatuor digitorum: sed ab uno latere duo fragmenta sufficiant ad angulos ita posita, ut inter illa uacuus sit locus ostiolo, per quod cineres eximi queant, super hoc structum bacillos ferreos collocabimus in modum craticulae, sic primam concamerationem extruxerimus, etc. " Uidebitur tibi fortallo octaedrum potius describere, quam quadratum. Nam interstitia angulorum ualua augent angulorum numerum duplo, ita ut quatuor lateribus solidis, quatuor uacua adiungantur, existantque anguli octo. Sane quid ille cogitauerit, satis indicant uerba tum illa, tum haec: " Inferioris camerae quatuor anguli claudendi sunt, superioris uero concamerationis relinquendi aperti. " Ponere uoluit fundamentum quadratum pro cinerum loco. Deinde focum insternere craticula diuisum a cinerario: & hunc quidem lateribus clausum, sed angulis truncatum, peruium ad laterales fornaces. Quorsum itaque opus fuerat initio disiungere lateres, relicto interuallo, si excepto ostiolo totum cinerarium est claudendum? Sed explicemus picturam. A fundamentum ex lapide in quadrum strato circa cineritium, ita ut hoc in medio admisso, structura emineat ad conchis laterales sustinendas. B. cinerarii parietes, & concameratio inferior, ut loquitur Dornaeus; quam sane pictor sexangulam dedit. T. ostium cineritii. A. parietes foci & concameratio secunda super craticula extructa dupla ad cinerarium altitudine. E fenestra foci, per quam alia: clausam, moueri, uersarique prunae solent. In limbo huius apparent quinque puncta, quae sunc ueruculorum, ex quibus constat craticula, capita. Innuit tamen etiam, per ea repraesentari modum foraminum gradatoriorum, in conchis superioribus fornacum faciendorum ad gradum ignis explorandum. Z Acediae seu ameliae canalis, uel turricula terrea aut aerea superius angustior, inferius amplior, ut delabi carbones queant. Ea repletur carbonibus, posteaque obstruitur fictili operculo litera H. notato. Sed accenditur ignis per fenestram foci, ut ordine ad opus descendant carbones, quibus pene consumptis, submittuntur noui, referta denuo turricula, quae integri diei alimenta flammis sufficere potest. ◉ furni laterales testacei, quorum quilibet constat duabus conchis lata parte sibi accommodatis agglutinatisque mutuo. Quatuor illi destinantur operibus ◉ putrefactorius est, & digestorius: ◉ balneum praestat. Itaque etiam superioris conchae fundus totus patet ad abenum recipiendum: ◉ circulatorium: ◉ Athannor ad soluendum & coagulandum. Porro cum quilibet furnus duabus conchis constet. Inferior, qua parte foco iungitur, patet ostiolo sex aut septem digitos alto, quatuor lato. Superior uero in balneo quidem excussum omnino fundum habet: sed in caeteris tribus tantum sex septemue digitorum foramine peruium. Est & unicuique iuxta marginem addendum spiraculum ciceris amplitudine, ad explorandum calorem. Quidam id adiiciunt operculi uertici, ut in Athannore, quod placet magis. lt tripes fictilis, seu pinnacidia terrea, in tribus furnis caeteris. Balneum enim eo non eget. Illi uero imponitur uitrum cum materia. K Inutile figmentum. Ueruntamen sit sane etiam ostiolum furnorum alterum interiori appositum, sed in opere clausum semper, nisi quid acciderit, ut reserandum sit, caetera structura salua. Ita lib. 3. cap. 5. scribit, fixatorii & putrefactorii orificia tegi debere, & exteriora fotamina obstrui, relictis spiraculis superius a latere furnorum paruis. Alias quae in ima parte adminis stranda sunt, antequam conchae coaptentur, procurari debent. A. in sinistra fornace ◉ monstrat ostiolum interius, per quod ex foco communi calor subit. M. cucurbita putrefactoria. N coalitio labrorum superioris & inferioris conchae. Z. operculum putrefactorii. Tale est & in Athannore coagulatorio, nisi quod hoc altius cauatum esse debeat, si geranii rostrum sit procerius. O. Regulae ad obstruenda ostiola interna concharum inferiorum, & simul gradus caloris moderandum. Ferreas eas requirit Dornaeus, sed quas ferrea manus retraxerit in calore paulo maiore, nisi luto sint armatae, aut catenis suspensae, quod fieri solere, propositis supra exemplis patuit. Spatulas uocat Dornaeus, & ita regigit subleuando & deprimendo, ut iam una tertia pateat, iam duae, iam totum ostiolum. Π. ahenum balnei cum tegumento, cucurbita, alembico, excipulo, & tubulo in tegumento ad sufficiendam aquam. Extracta haec uasa sunt ex fornace, ut oculis eorum dispositio pateat. Caetera in suis sunt relicta, & duntaxat lineis adumbrata eorum uestigia, cum nihilominus intus latere intelligantur. P. Pelicani species, seu potius uas circulatorium ex cucurbita & parua ampulla inter se commissis, firmiterque, ne expirent, glutinatis Exertum nonnihil collum cum sua ampulla est, ut frigus & coagulet ascendentes spiritus, & repellat. Debebat in catino locatum esse uas inferius interuenientibus cineribus, aut fimo arido. Σ. Phiola ( ut enunciant Chymici plaerique ) arcanae solutionis & coagulationis. Itaque & tripes arcanorum, & penetrale operis mystici est. Solet alias geranium istud hermetice claudi obtorto collo, & in cineribus sepeliri, uel ouo physico gossypio addito includi. Diuersitas certe caloris & operationis est in solutionem & coagulatione. Quamobrem requiritur diuersa administratio. Uidetur autem Dornaeus uoluisse isto nudo uitro coagulationem potius, quam solutionem indicare, oculisque obiicere, quod haec tam modico egeat calore, ut etiam ex comparatione pro frigore haberi queant ( non enim exceditur primus gradus, isque temperatur uicissim principio, medio, fine ) illa postulat ignem cinerum, qui est gradus secundi, eumque in fine atrociorem, quam in principio, imo & uariatum pro primo, secundio, tertio ordine operis. Nimirum ad finem scopumque artificis, omnemque progressum informandum est instrumentum: & ex hoc uicissim intelligi operis ratio a solerte haud difficulter potest. Cum ergo Dornaeus sigillatim proposuerit putrefactorium, quo simul peragitur solutio, destinauerit sane hanc partem coagulationi tantum. Sed lege cap. 7. lib. 2. artis Alchymisticae, eiusdem autoris, & lib. 3. cap. 5. de usu furni acediosi, ubi hunc furnum dicat spiritibus in suam terram figendis & congelandis, uel terrae multo liquore soluendae. image 80 image 81 image 82 Cap. Xxxi. De fornacibus cuniculatis, & affinibus. Resistendum hic nonnihil est, & in officinis infectorum & eorum, qui colores parant, contemplandum, fornaces cuniculatas, seu in quas per cuniculum agitur calor, aut ignis additur. Plinius lib. 9. cap. 38. scribit. " uenam purpurae, addito sale triduo maceratam feruere in plumbo, modicoque uapore torreri, affusa aqua, & ideo longinquae fornacis cuniculo. " Quae ratio huius fornacis fuerit, inquisiuimus etiam in epistolis & proposito balneo, aut sicco calore ansam dedimus ingeniis & cotem porreximus, cui affricta nonnihil acutae inuentionis ederent. Sed relicti hactenus sumus, cum non libenter sese demittant in sordidas fornacariae disciplinae tenebras, ne quid inquinamenti trahant. Nos sordidati, atratique iam pluribus furnis, non pigebit denuo perreptare infectoriam, & resorptum in os bolum hunc ruminare. Inter omnes fornaces, quarum nobis succurrit species, nullam inuenimus aptiorem ad istam cuniculatam formam Acedia. Reuera enim haec in se accenso ignis calore non fruitur, sed aliis a latere positis ministrat, in quas immittit spiritum calidum latere pertuso in cuniculi formam secessumque. Tales sane cuniculos dicimus, cum a latere adiguntur ad aliquid inferendum subducendum ue caui, tanquam ab animali cuniculo uel gliribus facti. Sed cum longinquae fornacis cuniculum nominet Plinius, oportet nos non tam breuem constituere, & labra labris proxime iungere, uerum collum quoddam interiicere, per quod labens calor ad cortinam plumbeam perueniat debilior. Id dupliciter fieri potest, uel in eodem plano, uel foco inferiore & subterranea in crypta, sed cortina in officinae pauimento collocata. In eodem plano sic fere. Cuniculus, cuius praefurnium extra laboratorium. ◉ Cuniculus cum turricula in eodem conclaui, & puidem fornice in caminum educto. Spiracula utrobique sunt iuxta cortinam, potestque calor conis & regulis temperari. Sin placet ex erypta, quemadmodum opere conflandi orychalci, & ueteribus balneis, hypocausin per cuniculum ad cortinam ducere, huiusmodi confingi potest dispositio. Concipimus mento cryptam uel fornicem ◉, in quo hypocaustum, eiusque praefurnium D. Inde ascendit calor recta ad luterem seu abenum C, suo furno inclusum: sed oblique per cuniculos ad latera A & B ubi in pauimento officinae ◉ disponuntur duae cortinae, ut permutari uellera possint, prius in lutere elutriata. Sunt autem furnis sua spiracula, ut admitti maior minorue calor possit. Proponat aliquis fortasse talem quoque formam, prout est sagax ingeniorum natura in mechanicorum inuentionibus. image 83 Sed temere sudamus in re, cuius usus desiit, quanquam ludere iuuet expositione ueterum commentariorum ingeniosa. Plus utilitatis Chymico conferre potest alia forma, cuius euniculus in medium agitur hypocaustum in fuliginaria. Ne poeniteat nos, pudeatque inter fuligines uersari, audiamus de tali fornacum genere priscos Philosophos, Medicos, architectos, & ut ab hoc incipiamus, ita praecipit Uitruuius lib. 7. cap. 10. de fuliginaria: " Aedificatur, inquit, locus uti Laconicum, & expolitur marmore subtiliter, & laeuigatur. Ante id fit fornacula habens in laconicum nares, & eius praefurnium magna diligentia comprimitur, ne flamma extra dissipetur. In fornace resina collocatur. Hanc autem ignis potestas urendo cogit emittere per nares intra laconicum fuliginem, quae circa parietem & camerae curuaturam adharescit. Inde collecta passim componitur ex gummi subacto, ad usum atramenti librarii: reliqua tectores glutinum admiscentes in parietibus utuntur, etc. " Ad huc Uitruuius. Ne lateat Laconici forma, expressa uerba cauent: Parietem Et Camerae Curuaturam. Interpres ait Laconicum esse ueluti cameratam in hemisphaerium turriculam, in quam hoc loco uelit Uitruuius apposita astructaque fornacula fumum resinae deferri, unde fuligo seu densatus ille fumus parietibus laconici adhaereat. Operae pretium sane in medio positum est, quod oblectet scire materiam ueteris atramenti, quo ad nos omnis prisca sapientia fere peruenit. Resinam ita urit ille; Dioscorides uyaα seu liquidam picem. Plebs etiam faculas taedarum, & picis recrementa. Sed tam sumptuosam extruere officinam non solent syluarum nostratum accolae, utpote contenti ligneis casulis; luto intertexto illitoque: imo nec fornicem Laconici specie claudunt, sed quadrangula camera, in quam foci nares dirigunt, saccum extendunt, in quem colligunt fuliginem a lacunaribus pendentem. Itaque non raro totum incendio perit, pueris, quos ei labori praeficiunt, negligenter rem tractantibus; quandoquidem incuriae operarum pinguis fuligo nimis ex naribus emicante flamma inardescit, & tandem solida materia arrepta flagrat, quomodo & camini in praefurniis coenaculorum. Sed exhibeatur forma, ut inde colligamus Uitruuianam. Cuniculorum formae cum praefurniis a & naribus ß. Praefurnia obstruenda sunt, postquam immissa materia est, & ignis succensus; uerum ita, ut relinquatur aurae intrandae foramen. Craticula non est opus in pice & resina; in hastulis taedarum & recrementis picis plaerumque additur; nonnunquam & negligitur, & fit alia administratio per uerucula & trabes, ut cineres secedant. Forma testudinata est, uel quadrata. Illa melior. A casa fuliginaria uulgaris ex lignis lutoque Aliqui faciunt etiam caementis, & calce parietes trullissant. Itaque uidemus in fuligine saepenumero ramenta istius materiae. Quod enim sacco accrescit, tenerrimum est; crassius, quod parie tibus, praesertim inferius, cui flos insidere solet. Dum abraditur, simul detergitur calcis concretio, uel luti. B saccus lineus est, aut laneus, super nidore expansus. In eius medium fere nares cuniculi extentae sunt, quanquam satis sit, si modo pertingant in cauitatem. Ita obseruatum & quadrum est, & concameratum. C cuniculus materiam incendii continens. Ita plaerumque sunt uulgares casao fuliginariae, quibus adiiciendum ostium est, & uestibulum paruum, aut pro arbitratu domini etiam amplius. Ex his Uitruuii Laconicum marmore incrustatum intelligere facile est, nempe tale: image 84 image 86 image 87 Non opus est explicatione prolixa: intelligit quilibet, cumiculum prominere extra laconicum magis minus ue posse, atque etiam in illud similiter immitti. De fenestris & ianuis occludendis admonet quempiam res ipsa: & luxuriantia ingenia omnia excogitabunt uberius magnificentiusque, ueruntamen non ultra fuliginariam. Ianuae possunt esse angustiores, uti & fenestre quarum foramina ualuis ligneis potius obstruuntur, & pannis obturantur, quam uitro, aut lapide speculari. Cum opus est lumine, detersa prius fuligine possunt aperiri. istas maiores structuras medicaminum, colorumque praeparatores expresserunt simulacris & exemplis minoribus, quomodo parant rustici fuliginem in suis coenaculis, accensa taeda, cuius fumus concipitur operculo ex tecto dependente. Utuntur autem ista loco candelarum, & fuliginem excipiunt obiter. Sed Dioscorides etiam artis dispositionem tradit. Lib. I. c. 79. Ita enim fieri ex pice fuliginem docet: " In lucerna noua, quae ellychnium habeat, nonnihil picis Lib. I. c. 79. incendito, lucernamque fictili uase in clibani speciem conformato, superius in angustum fornicato, inferius perforato, ut clibani esse solent, operito, & adoleri sinito, consumptoque liquore nouum infundito, quoad sufficientem usui fuliginem collegeris. " Ita interpres. Sed Graecus euidentior est: εἰς λύχνον καινὸν ἐλλυχνιασμένον δούς τι τῆς πίσθης ἅψον, καὶ πωμάσας τὸν λύχνον καινῷ ἀγγείῳ κεραμεῷ κλιβανοειδεῖ, ἄνωθεν μὲν περιφερεῖ καὶ στενῷ, κάθωθεν δὲ τρῆμα ἔχοντι, καθάπερ οἱ κλίβανοι, ἔα καίεσθαι, etc. uult lampadis uasculum, quod sychnum uocant, instruere funiculo, uel turunda ex bombace, quod dicitur Ellychnium, deinde addere picem liquidam: postea operire lychnum fictili nouo formam clibani habente, utpote in parte superiore concamerato in formam oualem angusti uerticis, quasi metam fingeres; sed inferius perforato ad instar clibanorum, qui ostiolum habent. Inde accensa resina comburi sinitur. Intelligimus nimirum talem ipsi formam placuisse: A Operculum fictile. B Lychnus ex argilla. C. Ostiolum ad lychnum inserendum. D. Cacumen angustum rotundatum. De thuris, myrrhae, styracis & resinae fuligine similiter praecipit: Uide Bulcasin de forma comburendi clibanum, & colligendi. αἰθάλην λιβανωτοῦ ποίει οὕτω · λαβιδίῳ καθ ' ἕνα χόνδρον τοῦ λιβάνου ἅπτων πρὸς λύχνον ἐπιτίθει εἰς κοῖλον λοπάδιον ὀστράκινον καινόν. εἶτα περικάλυψον χάλκωμα ἔγκοι λον, τετρημένον κατὰ μέσον καὶ ἐσμηγμένον ἐπιμελῶς. tumum eius. ὑποτίθει τε κατὰ τὸ ἕτερον αὐτοῦ μέρος, ἢ ἀμφότερα λιθάρια ὕψει τετραδακτυλιαῖα πρὸς τὸ διαφαίνειν εἰ καίεται, καὶ ἵνα χώρα ᾖ ὑποτιθέναι ἑτέρους χόνδρους ἀεί, πρό τοῦ τὸν πρῶτον χόνδρον ἀποσβαθῆναι παντελῶς; καὶ τοῦτο ποίει, ἕως ἂν αὐτάρκη λιγνὺν δόξῃς συναγηοχέναι. συνεχῶς μέν τοι σπόγγῳ ἐξ ὕδατος ψυχροῦ περίμασσε τὰ ἐκτὸς μέρη τοῦ χαλκώματος. οὕτω γὰρ προσκαθίζει πᾶσα λιγνὺς μὴ ἄγαν αὐτοῦ πυρουμένου, ἐπεὶ ἀποπίπτουσα διὰ τὴν κουφότητα μίγνυται τῇ τοῦ λιβάνου σποδῷ. ἀποψήσας οὖν τὴν πρώτην λιγνὺν ποίει τὸ αὐτὸ ἐφ ' ὅσον ἂν δοκῇ. τὸν αὐτὸν τρόπον σκευάζεται καὶ ἐκ τῆς σμύρνης καὶ ἐκ τῆς ῥητίνης καὶ ἐκ τοῦ στύρακος " etc. Iubet grana singula thuris forcipula prehendere, & ad candelam accendere; postea in catillum testaceum nouum imponere, & ei insternere aereum operculum concauum in medio perforatum, diligenterque extersum, subiectis margini ad unum uel utrumque latus quatuor digitorum altitudine lapillis, ut num ardeant grana, cognosci possit, & simul occasio sit submittendi granula alia semper, cum fere priora fuerint consumpta, id quod faciendum est, quousque uideatur sat fuliginis collectum. Ipsa uero enea concha foris continuo permulcenda est. Spongia aqua frigida madefacta, ut tota fuligo adhaereat, uase non nimis calefacto. Quia uero propter leuitatem ( uolaticam & raram compagem ) delapsa fuligo miscetur cineribus combusti thuris: prior abstrahenda est detergendaque, & postea pergendum repetito opere, donec sufficiat. Pari modo paratur fuligo ex myrrha, resina & styrace. Hactenus Dioscorides, A Catilli fictiles, quibus imponenda grana thuris B Calices seu conchae aereae paulisper eleuatae, subiectis cubis lapideis. Foramina in medio uel uertice adiiciuntur, ut spiritus inflammato thure consurgentes relicta parte magis terrestri subterfugiant. Alias coerciti illi in concauitate prohibent fuliginis ascensum & adhaesionem. Fuligo aliter paulo ex butyro excipitur. Praeparatio eius ita describitur a Dioscoride: Lib. 2. c. 66. Lib. 2. " Butyrum in lucernam nouam ingestum ( εἰς λύχνον καινὸν ἐγχέας ) accende, & operi uase fictili, quod superne in siphunculi speciem declinat ( σωλεινοειδεῖ στενῷ κατὰ τὰ ἄνωθεν ) & infima parte cuniculos clibani modo habeat τρήματα ἐκ τῶν ὑπὸ πόδας ἔχονι, ὥσπερ οἱ κλίβανοι, foramina in planta seu podamento more clibanorum ) sineque ardere: & cum prius butyrum consumptum fuerit, aliud suffunimage 88 de, repetens idem pro arbitratu. Deinde penna detrahe, & utere. " Huius apparatus rationem tali fere schemate exprimere possis. Simili artificio Chymici spiritum sulphuris colligunt per campanam, aut galeam, aut alembicum: & istae fuligines etiam ferreis & fictilibus instrumentis comparari possunt. Sed oculorum gratia aenea praeferuntur, siquidem ad eorum exulcerationes ista fuligo petitur: Animi gratia possit aliquis expaciari ad furnum picis ex taedis conficiendae, de quo est apud Plinium lib. 16. cap. 12. & Mattthiolum lib. I. Dios. cap. 82. " Ueteres pinos " ( inquit de tractu Tridentino Matthiolus ) " quae prorsus taeda confectae sint, in particulas securibus concidunt, ut ex aliarum arborum truncis ad carbones opus fieri solet. Deinde uero area ex creta pauitur in medio paulum olata, extremitatibus aequaliter dependentibus, ut liquor e taeda resudans in canalem totam aream ambientem facilius defluere possit. Itaque concisam taedam in area struis congerio locant, uelut in carbonis artificio. Mox hac abietum picearumque frondosis ramis undique tecta circundataque, tum demum terrae septa, lutoque obstructa, ne quouis modo fumis & flammis pateat exitus, per foramen in cacumine paratum ignem succendunt, eadem quoque ratione, qua & carbones coquuntur. Quare cum desit locus, per quem flamma erumpere possit, sentiatque ob id congesta moles maximum ignis ardorem, pix liquatur, & per areae pauimentum confluens in canalem circumpositum defluit, qui per alios canales ibi artificiose paratos picem fluentem corriuat in scrobes ligneis asseribus circundatos, ne terra defluxam picem combibat: unde postea dolia, cadi & utres implentur. Operis perfecti signum, si rogus decumbat, subsidatque, & liquor defluere desinat. " Ad huc Matthiolus, qui appellat Theophrastum lib. 9. περί φυτῶν, cap. 3. Auscultemus itaque, quid hic de antiqua picis arte scribat: " τὴν πίτταν " ( inquit ) " καίουσι, τόνδε τὸν τρόπον · ὅταν κατα¬ σκευάσωσιν ὁμαλῆ τόπον, ὥσπερ ἅλω ποιήσαντες, ἔχουσαν εἰς τὸ μέσον συῤῥοῦν, καὶ ταύτην ἐδαφίσωσι κατασχίσαντες τοὺς κορμοὺς συντιθέασι παραπλησίαν σύνθεσιν τῆς τῶν ἀνθρακευόντων, πλὴν οὐκ ἔμβοτρον: ἀλλὰ τὰς σχίζας ὀρθὰς πρὸς ἀλλήλας, ὥστε λαμβάνειν ὕψος αἰεὶ κατὰ πλῆθος. γίνεσθαι δέ φασιν, ὅταν ἡ σύνθεσις ᾖ κύκλῳ μὲν ὀγδοήκοντα καὶ ἑκατὸν πηχέων · εἰς ὕψος δὲ ἑξήκοντα πλέον, ἢ πεντήκοντα, ἢ ἑκατὸν ἀμφοτέροις, ἐάν περ ἡ δᾷς τυγχάνῃ πίειρα. συνθέντες οὖν αὐτὴν, οὕτως καὶ κατασκεπάσαντες ὕλῃ, γῆν ἐπιβαλόντες κατακρύπτουσιν, ὅπως μηδαμῶς ἐπιλάμψῃ τὸ πῦρ. ἀπόλλυται γὰρ ἡ πίττα τούτου συμβάντος. ὑφάπτουσι δὲ κατὰ τὴν ὑπολειπομένην δίοδον. εἶτα δὲ καὶ ταῦτα ἐπάξαντες τῇ ὕλῃ, καὶ ἐπιχώσαντες τηροῦσιν ἀναβαίνοντες κατὰ κλίμακος ᾗ ἂν ὁρῶσι τὸν καπνὸν ὠθούμενον, καὶ ἐπιβάλλουσιν αἰεὶ τῆς γῆς, ὅπως μηδ ' διαλάμψῃ. κατεσκεύασται δὲ ὀχετὸς τῇ πίττῃ διὰ τῆς συνθέσεως τῆς ἀποῤῥοῆς εἰς βόθυνον, ὅσον ἀπέχοντα πεντε καί δεκα πήχεις. ἡ δ ' ἀποῤῥέουσα τῆς πίττης, ψυχρὰ γίνεται κατὰ τὴν ἁφήν. καίεται δὲ μάλιστα δύο ἡμέρας καὶ νύκτας · τῇ γὰρ ὑστεραίᾳ πρὸ ἡλίου δύναντος ἐκκεκαυμένη γίνεται, καὶ ἐνδέδωκεν ἡ πυρά · τοῦτο γὰρ συμβαίνει μηκέτι ῥεούσης. οἱ μὲν δὴ περὶ Μακεδονίαν καίουσι τὸν τρόπον τοῦτον. ἐν δὲ τῇ ἀσίᾳ φασὶ περὶ συρίαν οὐκ ἐκ πλήττοντες τὴν δάδα, ἀλλ ' ἐπ ' αὐτῷ τῷ δένδρῳ προσκαίειν φέροντας ὄργανόν τι περιπεποιημένον καὶ τούτῳ περιαλεὶφοντες. εἶθ ' ὅταν ἐκτήξωσι ταύτην πάλιν ἐπ ' ἄλλο καὶ ἄλλο μεταφέρειν · ὅρος δέ ἐστιν αὐτοῖς τις καὶ σημεῖα τοῦ παύεσθαι, καὶ μάλιστα δῆλον ὅτι τὸ μηκέτι ῥεῖν. " etc Dicit Philosophus: " Cum picem parare uolunt Macedones, in planum agi ab eis locum, ui fiat instar areae in medio excauatae, ut confluat humor, quae area exaequetur denseturque. Deinde stipites fissos componi in morem carbones parantium, excepto, quod fine scrobe lacunaque id fiat. Ligna fissa iungi recto situ multa in notabilem altitudinem, ut circulo obtineant centum octoginta cubitos, altitudine uero sexaginta, ut plurimum uel quinquaginta, aut utrobique centum, si hastulae fuerint pingues. Postquam ita composuerunt, & frondibus seu materia operuere, terra iniecta tegunt, ne ignis exuperet, appareatque, quo facto pix perit. Pyram succendunt per foramen relictum circa plantam, quo postea oppilato, materia terraque aggesta, per gradus scalasque ascendunt, obseruantque num sumus eluctetur, & eluctantis uias obstrunt terra, ne ignis efferatur. Pici uero eliquatae canalis paratus est, per quem in foueam deriuetur spacio quindecim cubitorum. Illa postquam effluxit, tactu frigida euadit. Crematio peragitur binis diebus & noctibus. Sequente enim die ante occasum Solis combustio absoluta est, & consedit pyra, remisitque, id quod cuenit, non amplius manante pice. Ita Macedones picem faciunt. Sed Cyri Asiatici non conscinduns arbores in stipites faculasque, sed ad ipsam arberem, quam cremare animus est, instrumentum quoddam artificiosum accommodant, perlinuntque. Colliquatione facta transferunt ad alia. Finis signumque cessandi est, cum non amplius fluit. " Ad huc Theophrastus. Differt a Matthiolanis, quod illi Tridentini aream elatam fossa circundent; Macedones scrobem in medio faciant, hincque cuniculis seu canalibus deriuent picem in lacunas. Illi quoque dicuntur in cacumine incendere pyram, hi relicto foramine ab imo pedamento, Quid opus ingenio? Syluatici descensorio opere rem totam peragunt, & aut ex rasa resina picem conficiunt, aut ex lignis. Ex his quidem in aggere aliquo uel structura incensis, ut in decliue fluat liquor: ex illa per ollas, aut scrobes diuersas, ita ut in una fiat crematio, in alteram decliuem influat pix flammis coacta Itaque relinquuntur diuersa recrementa. Qui flammam non admouent immediate, sed torrendo eliciunt picem ( aliqui id peragunt beneficio lapidum feruentium, aliqui ollarum, nonnulli cortinarum descensoriarum, aut catinorum in tumulis, superaggesta terra pro ollis efformatorum ) recrementa colligunt pro fuligine. Reliqui cineres multi usus parant, qui tamen & his sunt praesto. Sed Tridentinus apparatus sic fere oculis ostendi potest: 165 De sceuastica artis. Sed syluicolae, qui rasas resinas soluunt, fingendi sunt super scrobe in decliue uergente componere ligna decussatim: & imponere resinas cum corticibus. Postea frondes lutumque ingerere & sic cumulum loricare, quo facto igni circulari e liquata materia defluit in subiectas foueas. Quomodo Chymicus in pauca materia id imitetur, suo loco exponetur. Plinius parcus est uerbis. " Pix liquida ", inquit, " in Europa e taeda coquitur naualibus muniendis multosque ad alioo usus. Lignum eius concisum furnis undique igni extra circundato terra crematur, ut primus sudor aquae modo fluat in canali. Hoc in Syria cedrium uocatur, etc. " Sequens " liquor iam crassior picem fundit. Haec rursus in cortinas aereas confecta aceto spissatur & coagulatur Brutiae cognomen accepit, doliis duntaxat uasisque caeteris utilis, lentore ab alia pice differens, colore item rutilante, & quod pinguior est. E taeda omnia illa fiunt. Epicea, resina feruentibus coacta lapidibus in alueis ualidi roboris: aeut si aluei non sint, struis congerie, uelut in carbonis usu. Haec in uinum additur farinae modo tusa, nigrior colore. Eadem resina si cum aqua leuius decoquatur, coleturque, ruffo colore lentescit, ac stillatitia uocatur. Seponuntur autem in id fere uitia resinae corticisque. Alia temperies ad crapulam. Namque flos crudus resinae cum multa hastula tenui breuique auulsus, conciditur ad cribrum minuta, deinde feruenti aqua, donec coquatur perfunditur. Huius expressum pingue praecipue resina fit, atque rara. Resinae albae congium in duobus aquae pluuiae coquunt. Alii utilius putant sine aqua coquere lento igni tota die, utrique uasis aeris albi, etc. " Hec Plin. qui lib. 23. cap. I. picem nuncupat combustae resinae fluxum qui locus ex isto declaratur. Tres modos proponit picis ex resinae faciendae. Primus est Theophrasteus & Matthiolanus. Utrique enim indifferenter potest accommodari, quanquam uulgata litera sit distorta & manca. Chymicus tamen putet descensorium opus igni foris circumeunte designari, cum ait igniextra circumdato, & c. nec imus inficias stipides seu schidias ita quoque extrahi posse. Sed sic resina tantum fit, quae si recoquitur, in picem coit, quomodo syluicolae collectam scrobibus recoquunt densantque in picem. Plin. id peragit aereis cortinis addito aceto, ut minus expiret citiusque coeat, nec inardescat, quod alias facile euenit. Secundus modus piceas adoritur & uel resinam ab eis auulsam in picem resoluit, uel hastulas. Resina roboreis alueis includitur, & lapidibus feruentibus cogitur diffluere relicta sorde, quam ent ipsi retinent lapides: sed purus liquor canalibus sese surripit. Segmenta u. in struem coaptantur, ut in taeda, similiterque sudare coguntur foris uel intus admotis ignibus: stillatitiam cum nominant, proculdubio innuunt per descensum factam fuisse, idque ex resina impuriore, sordida & corticibus mistis uitiata. Recoquitur & haec, cum aqua, uel sine aqua igni prouido & lento ne inflammetur, fitque pix. Tertius modus est peculiaris flori resinae, seu puriori concretioni, quae seorsim abraditur, & cum multa hastula tenui breuique conciditur ad cribrum minuta, ut loquitur, quae uerba difficilia sunt intellectu. Solet sudor concrescere purus absque uulnere & ramis adhaerere. Uidetur Plinius uelle cum illis caedi, & per cribrum repurgari, ut ab ipsis hastulis tusis comminutisque secedat: Deinde adiecta aqua coqui in massas, ut sic eliquatione non indigeat. Et tantum quidem de pice, Cum inspissationis mentionem faciant, ut ex resina pix coalescat, non omittendum olei compendium est, quo modo potest etiam ex petroleo nigro, dum cortinis spissatur, purum oleum excipi. Id per uellera expansa super abeno fieri, pridem annotatum est a multis: Et Euonymus exhibuit administrationis typum, quanquam aquae potabilis ex sordidis lacunis extrahendae consilio. Quilibet fingat suo iudicio optima. Nobis non aliena haec dispositio uidetur. Fornacem extruimus ad instar balnei: Ei impositum ahenum est. Cum resina, uel pice liquida uel bitumine Ambitus canalem habet. Margini inter canalem & oras interiores furni impositae furcillae colligantur in uertice, itaque disponuntur, ut testudo, uel cameratus fornix repraesentetur. Furcillae uestiuntur foris uelleribus densis relicto saltem ad inspiciendum foramine, quod & ipsum claudi potest. Dum itaque lento igni caute coquitur pix, uel bitumen liquidum, halitus excipitur uelleribus, quae saturata, si stillant, in canalem deponunt sudorem, qui inclinata nonnihil fornace decurrit in excipulum. Quod relinquitur, expressione separatur. Sic obiter fieri pisselaeum & flos bituminis potest. Ingeniosior ratio etiam ex inspissatis oleaeliciendi, in essentiis Chymicis recensetur. Et hactenus parerga. Cap. Xxxii. De Athannore. Apud Bulcasem lib. 2. ubi de aceto stillatitio agit, uox Athanoris fornacem Chymicam indiscretim siagnificat. Qui in arcano lapidis uersantur, eam peculiariter accommodarunt furno suo, in quo hydrargyrum praparatum in lac uirginis conuertunt, seu soluunt, coagulant & perficiendo exaltant. Hic arcanorum furnus, seu fornax Hermetis & philosophorum ( magnificis enim & in admirationem rapientibus auditores delectantur uoimage90 image 91 cabulis ) ita debet esse concinnatus, ut tres caloris gradus ad magistri uotum exhibeat, cum res postulat, neque tangat ignis materiam, aut eius conceptaculum. Sed solummodo halitu δερμοποιον gradu debito moderandum conferat, adque cum constantia. Itaque foco instructus sit oportet, & si res carbonum subsidio, uti plerumque peragitur, ( Potest enim & fimo & lucernis ) non deerit craticula & cinerarium. Ergasterium per se est necessarium: foci spacium ignis causa. Inde ad reuerberandum calorem, testudinata imponitur camera, ut sic quatuor omnino demensis absoluatur structura. Ea in rotundum conformatur ad coeli formam: pertunditurque foraminibus graduatoriis & exploratorio uno in summo. Adiiciunt aliqui & uentilabra. Parum quoque abest, quin quisque sibi peculiarem excogitet dispositionem, quam non dubitet aliis anteferre. Enimuero circumstantiae facultatesque rerum saepe numero mutationes uarietatesque extorquent nobis. Nonnihil est in usu priuato. Rectius nagimus quid instrumentis consuetis, licet deterioribus paulo, quam incognitis, quale quid de uentriculis humanis etiam Hippocrates prodidit, interdum parum refert, qua utaris forma, si non absit industria, peritiaque. Nobis in commune scribentibus satius erat substantiam catholice per se nudum exponere, quam postea quisque uestiret pro rerum copia & arbitratu. Sed in seruiendum rudibus est. Itaque proponemus, quae de isto furno nobis sunt cognita. Quem Rupescissa pinxit, sat luculente descriptus est in Alchymia nostra, eumque opere fingulino etiam effectum curauimus, & operi adhibuimus, in quo certe uidimus nigritiem illam, quam caput corui uocant, totamque putrefactionem & separationem seu solutionem absoluimus. Sed cum nostra ratio non ferret tantam in coagulando moram, distulimus caetera in sua tempora & occasiones, contenti principium, & potentiam naturae cum artificum sermone conuenientem uidisse. Eius a. delineatio, si cui fortasse non est ad manum illius philosophi libellus, haec est. Duo sunt schemata, prius clausum, posterius effractum ad intuendam dispositionem interiorem. Litera A. appicta regule in utraque icone hanc ipsam notat. Sed intelligendum est, tres fieri debere. Nam in pictura effracta locus eodem elemento A. notatus, uiam regulae monstrat, per quam intruditur: sed ibi in pauimento foramen est quatuor digitorum, quod per se est quarti gradus. Itaque si tertium requirimus, imponimus regulam cum foramine trium digitorum: si secundum, cum foramine duorum, si primum cum unius. B nota ouum philosophorum sectile repraesentat, & in effracta figura simul tripodem, in quo locari solet. Sed designemus et caetera. C. conisterium seu cinerarium. D. eius ostium clausum. E. focus seu hypocaustum. F. ostium eius. G. in fracta fornace craticula terrea, sed ea forma non laudatur. Est enim amplior iusto, praesertim ad gradum primum & secundum. Aut ergo mutanda est, aut imponenda lamina ferrea ad legem graduata. Nos curauimus ex ferro pertusum in medio fieri pro istis gradib. Nam tertio & quarto amplior confici debet. Aliqui in medio recessum, & uelut catini aut paropsidis speciem cauam, qui margo latus ambiat, procudunt, & pertundunt ad instar cratis. H. ergasterium. I. Rima, per quam inseritur regula, in hac pictura plus iusto prominens. Satis est paruum manubrium seu capulus adiectus margini, qui exacte respondeat circulo commissurarum, & luto iungi queat, ne respiret. K. tabulam aeneam seu pauimentum ergasterii signat. In eius medio foramen conspicitur quatuor digitorum pro ultimo ignis gradu. Id circumit lamina ferrea in fistulam reducta, hic quidem a fronte aperta: sed nos clausimus totam relicta saltem excisa rima ad immittendam regulam. Pingitur ent hic tripes, ita ut pedes extendat ultra illam sistulam, quod non est necesse. Lamina enim ferrea intus tribus bacillis iungitur & affigitur pauimento ferreo. L. cucurbita clausa per conum. Sed alias requiritur phiala sphaerica obtorti hermetice colli. Resignant aliqui opus, aliqui neutiquam Si ex Rupescissae consilio iussuque ita pictor dedit figuram, uicissim aperuit clausitque suum arcanum. M. Uraniscus. N. ansae. O foramen caloris exploratorium. Ita constat haec image 92 structura, estque mobilis, & potest continua ex ferro fieri, proque quantitate materia maior, mior. Aliqui secum peregrinari quoque uoluerunt in aliquo Rhedae secessu, quomodo monetarum adulterinarum conflatores in itinere suos circumuehunt focos & conflatoria caeteramque supellectilem. Noster Chymicus non erit hirundo uaga & fraudum captator. Itaque etiam fixam construere poterit. Sed audiamus etiam & contemplemur alios modos. Alia species Athannoris, cylindrodes quidem, & Uranisco tecta, sed cuius pedamentum usque ad focum potest fieri, forma quadrata, uel angulosa alia. A. Cinera rii spacium cum suo ostiolo. B. focus item cum ostiolo. His parata sunto sua obturatoria & ualuae. C. eminens murulus super foco cum foraminib. graduatoriis, seu uentilabris, que obstrui solent conis, ex luto, & aperiri, cum res postulat. D. Sedes est pauimenti, seu tabulae fictilis aut ferreae, quae diuidit focum & Ergasterium. In eius medio foramen fingitur quarti gradus. Cum u. ceteros requirimus, peculiares tubi excogitati sunt, qui isti foramini appositi suos gradus ministrant. Eorum figura & rudimentum adiectum est lateri fornacis litera. L. sed elementum E ergasterium monstrat, quod lit. F diuiditur. Ibi trabes ferreae locatae sustinent patellam cum tripode & caeteris. Fundus patellae pertusus foraminibus est, ut directus in eum calor penetrare possit. Eum fundum ambit fistula seu tunica ferrea, in qua est tripos cum catino, qui continet uitrum. Aliquando tamen non est opus tali structura: Sed catinus cinerarius tripodi locato in patina perforata omne explet officium. I tunica ferrea super patina, cui subiecti bacilli. K. phiala hermetice clausa. M. Catinus Cinereus N. eius operculum, O. tripes, P. cymbium uel schapha Hermetis, qua aliqui utuntur pro phiala seu getanio. Constat duplici calice mutuo adaptato, ita ut medius habeat foramen. Sed ad alia: lodocus Greuerus presbyter uult fornacem Athannorem eundem ferme esse cum sublimatorio in quo argentum uiuum sublimari consueuit, nisi quod Athannori imponatur capella ( catinus ) cum cineribus, uel arena; in qua collocatur Bocia uitrea ( cymbium, uel geranium Phiol ) cum materia, & desuper clauditur alia capella uacua ( concha concaua ) ne uentus uel aer tangat uitrum. Ita ille. De sublimationis furno uidebimus suo loco. Notat a illas formas concamerato operculo tectas, quas iam repraesentauimus. In secretis nostris talis extat deseriptio: " Inter focum & ergasterium " ( paulo supra ostiolum pyriaterii ) " fictile locetur pauimentum, quod undique attingat fornacis latera, crassum digitum. Id in medio pertundatur foramine octauam cubiti seu ulnae partem amplo ( fere nummi Uallensis modo. ) Sint & praesto circuli ex argilla gradatorii, quibus foramini impositis calor subministretur pro operis ratione. Exaduersum desuper imminet foramini fundus uitri & recta accipit ascendentem ex foco spiritum calidum, sed non nude. Nam tripodi catinus cinerarius incumbit, uitrumque amplectitur, & suo ambitu claudit sepultum cineribus. Hi dense stipantur, & inter fundum uitri catinique intercedunt duorum digitorum altitudine. Fornax uranisco seu concamerato operculo, dimidii ue globi segmento clauditur, habetque regulam nummi semuncialis amplitudine, in cacumen fastigiatam, cui operculum insertum est. In huius uero uertice foramen est ciceris instar, aut tantum ut culmum pennae seu calami scriptorii colem admittat ad explorandum caloris gradum, atque etiam regendum balnei calorem. Et ideo non est simpless foramen, sed duplex: primum in ipso tubo, secundum in operculo. Catinus quoque ipse instratus suo operculo est, nempe concha fagina, qua exacte claudatur, praesertim in principio. Ignis fouetur arena & ligno tiliae. " Sed plura de haec scribere, religio est, & intelliguntut plaeraque ex superioribus picturis. Quidam uetustus autor hoc habet: " Furni figura teres esto. Ponatur substractio dimidium pedem alta, cum ostiolo. Foci hic est locus ad succendendos carbones. Focus tegatur lamina ferrea non contigua lateribus, sed nonnihil abscedens. Itaque inniti debet quatuor fulcris ex lateribus fornaculae prodeuntibus. In medio esto pertusa ad regendum calorem. Surgant inde latera aequaliter circinata, & post sex digitos collocentur trabes cum lamina, cui insistat tripus altus duos digitos. Tripodi imponatur pantina intus tribus dentibus seu fulcris instructa, quae sustineani uitrum obsignatum hermetice, undique cineribus aggestis. Claudatur hemispherio, seu dimidio globo, ad expressam effigiem oui physici a Rupescissa repraesentati ( nam patinae seu concha eius inferior pars est. ) Tandem tota fornax testudine operitur. " Sis ille. Aliqui balneum fimo iunctum in Athannore uolunt. Sed mystica hec locutio est, quo modo & Teruisanus senem balneo lauat soluitque, quia non tantum lacte uirgineo & menstruo hermetico perluitur, nutritur, soluitur, sed & calore balnei simique, qui est putrefactorius & solutorius fouetur. Uin & Gallum quendam auscultare? " Locus fornacis ", inquit, " erit Camera secreta, ne uentus, aer, & pluuia magisterium deprauent. Non sit nimis amplus, sed mediocris. Sit in eo etiam fenestra super furno ( imminens in fornacem ad immittendum directe lumen quo operis progressum contemplemur, & perspicuum sit, cum imponimus materiam, furnumque claudimus aut adornamus ) ut cum necesse est, queas uidere actiones, & colores in opere apparentes. Inferior pars quadrata sit, unum pedem alta. Ponatur craticula ferrea rotunda in medio. A foco quatuor spiracula decussatim fingantur, ut ad craticulam desinant. In uno angulo, fornacis ponatur tubus, seu canalis pro carbonibus in craticulam deuehendis, ut in pigro Henrico. Alitudo eius quinque pedes plus minus pro forma furni. In circuitu craticulae disponantur quatuor capellae terreae, & in medio una similis, sed eleuata in aerem. Nam priores quatuor sunt in pauimento, ad formam alembicorum. Orificium furni sit e regione foraminis quo tubus ingruit. Sint & instrumenta mundatoria craticulae, quibus cineres demoueantur, ( pyragrae, rutabula, uentilabra. ) " Haec iste. Quid sibi uelint istae quinque capellae seu catini, diuinet, qui potest. Uerba uero fors expresserimus sequenti pictura: 168 Comment. Alchem. Part. I. Lib. I. In ista Athannoris diuersitate, quaesiuerit aliquis sartean, quae nam probabilior, commodiorque ad magisterium sit dispositio. Considerandum illi primum proponimus magistri ingenium, peritiam uigilantiam, quibus praesidiis facile est ad usum conuenientem accommodare instrumentum istud externum. Rite comparatum debet esse agens internum in materia, & deinde calor operis moderator actuumque expressor & prouocator externus, qui cum aliqua capsa indigeat, certoque regimine, prohuius modo efformanda fornax est. Sed & simul externae circumstantiae non negligantur. Quocitca si ista forma ameliae recte concinnata fuerit, non erit in postremis. Ita & Dornaeus suae acedie tripodem arcanorum adytumque mysticum adiunxit. Nam calor administrari secure & ad libitum potest, ut interim artifex etiam sui non obliscatur. Si placet imitare tricaminam acediam & unam fornaculam assigna primo ignis gradui: alteram secundo, tertiam tertio. In prima putrefacies & solues: in secunda coagulabis, in tertia figes. Quod si omnino contenderis, ut aduersarius quidam noster, in una fornace totum operis processum perfici, delectare sane ista tua pertinacia, & constiue tibi sublimatorium furnum ad exemplum Geberiani. In hoc ubi sublimando praeparaueris lapidem, solue eundem, sed interna dispositione mutata in putrefactoriam cameram, qualis balnei uel fimi est. Hoc quoque absoluto, infer catinos cinerum, & tandem arenae, gradusque ignis ex arte procura: Et sic obtinebis unius fornacis, sed catinis ignisque gradibus mutatis, & adiecto operimento uotum. Uide tamen, ne tibi opus sit claue & menstruo Lulliano per crebras destillationes circulationesque parato, & an non hoc sit Galli istius consiliude quinque capellis. Neque enim simul omnes locum habent in Ergasterio, sed altera alteri submitipotest, in praeparando nimirum humiliore situ: sed in decoquendo perficiendoque altiore & aereo. Augusto Alueldo placuit fornax, quae a pedamento erecta sit duos pedes, cylindri forma. In hoc foco prunarum ignem Ellychnii calore accendit, attenditque ut capacitas iusta sit intra craticulam & catinum ne hic ab igni tangatur. Foco imponit laminam circularem quatuor foraminibus pertusam non in medio, sed in ambitu, ut transeat halitus a foco. Inde ponit catinum cum arena uel cinere, in quo uas materiae latet. Catinus operculo tegitur commissuras luto diligenter obruendo. Ita uero ponitur, ut circundetur calore quatuor foraminum sitque in medio eorum. Hinc capsa induit haec uasa, & sic ergasterium constituit calore intus coercito. Est autem illa capsa testudinata in summo, sed foramine relicto, tanquam tubo inuerso, cui imponitur concha alia in uertice pertusa, ut fumus inde secedat. Uult nimirum & hic in Athannore debere esse conisterium, focum, ergasterium & Uraniscum: sed a caeteris dissentit quatuor foraminibus in ambitu pauimenti quod est inter catinum & focum faciendis. Nescimus, an hoc modo uelit sua uerba accipi etiam Gallus iste, de quo ante, dum ponit quatuor spiracula ad focum decussato situ. Cap. Xxxiii. De structura recta plurium fornacum coniunctarum, uel etiam potestate plurium operum in una. Uxuriant nonnunquam inuentionum singularitate uarietateque ingenia, nulla rei cogente necessitate: Nonnunquam penuria, aut parcitas compendia quaerit, nec animaduertit non semper una fidelia duos dealbari posse parietes, nec fieri recte omnino, quae plura simul uni curae ignique committuntur. Praeclarus artifex nec prodigus est, nec parcus impensarum. Sua suis exequitur instrumentis, Suis coquit perficitque seorsim fornaeibus, quanquam uidet & carbonibus & spacio id constaturum uberiore, uel etiam tempore requirere prolixiora. Ueruntamen si cui libet multa uno labore tractare, unoque igni, is autorem habet Dornaeum, qui eodem tempore, iisdem prunis, cura eadem & loco angusto dispositione recta, non per acediae compositionem, destillari posse docet tripliciter, per ascensum nimirum balneo, cinere, arena: per inclinationem uase retorto, & descensionem. Nec difficile fuerat laxata fornace ampliatisque uasis in libero loco destillare simul stufa sicca, balneo mersorio, balneo rorido, cineribus arena, & sic πάντα ἐπὶ καὶ περὶ πάντων aggredi, ingentemque simul deuorare bolum, quem uix Uulcanus recte concoxerit. artis Chym. ca. 3. Talem autem pingit structuram: image 94 169 Erigit muros duos lateribus constructos iacentibus cubitum distantes, altos sesquipedem, tantundemque latos. Eos iungit insteruitque quatuor ferramentis transuersis ad sustentandos lateres primum solarium conficientes ( pictura habetsolaria seu spacia quinque A. B. C. D. E. & ubi sint illa ferramenta, non apparet: Intelligendum estsiam statutos quatuor muros imos, qui sunt pedamentum structurae claudi ferreis trabibus quatuor, quae limbo, quem litera O notauimus, indicetur, ut porro istae trabes fulciant sequentes muros. Sed caementariusiis carere poterit. ) Postea in medio dicti folarii foramen relinquit apertum, rotundumque latum quatuor digitos, per quod inferius promineat inuersae cucurbitae terreae & fundo carentis collum, cuius basis sit forata, quae possit obstrui cooperculo acuminato ( pingit infundibuli formam, superius fornicatam inque ampullae fundum pertusum reductam, cuius foramini imminet conus obturatorius: F uenter uasis in secunda Camera: G obturatorius conus, H collum descendens in cameram subiectam. ) Hinc super basi primae camerae educit tres muros uel duos appositos, altos cubitum; & se mutuo attingentes & respicientes ad angulos rectos ( cameram secundam uestis includitque muris uno latere aperto, cuius loco pictor arcuatas fores posuit. ) Istis imponit craticulam ex bacillis ferreis digitum inter se distantes ( facile apparent haec ferramenta sub retorta in spacio tertio litera I. ) Craticulam onerat tribus muris houis, ita ut ex duorum sibi oppositorum media parte ferreum retorte sustentaculum forma semicirculari ex armillis compactum existat; & in antico sit rima uel fenestra, per quam cornu retortae promineat. Quartum latus non clauditur, nisi inserta iam & adaptata cucurbita ( relinqui poterat totum anticum apertum, & post impositum uas caementis lutoque farciri ) & tunc obstruendum monet relictis duobus uel pluribus foraminibus, per quae insertis uncis prunae moueantur ( pictor huic consilio latus dextrum assignauit, pinxitque super collo retortae quadrangulos fenestras duas: K Prospectus retortae: L uenter eius. M fenestrae: N fulcrum retortae galeatum. ) lam trabes ferreas huic quoque structurae adaptat, ut sustentent lateres pauimenti, murosque camerae imponendae ( uide P literam ambienti limbo adiectam. ) Hoc spacium quia in reuerberii formam redigendum, testudinato cecto elauditur, quod in medio peruium sit uoragine quae sorbeat carbones. Eius obstruendi gratia laterculus praesto esse debet mobilis, ut pro libitu apponatur aut remoueatur ( Q. fornicata camera cum pauimento pertuso. ) Fornix grauandus eo monitore rursum est lateritio muro lato laterem unum spacium tegendum camera in uertice perforata. ( R. parietes, & quidem prior arcuato ostio apertus: S foramen testi pro craticula. Nam ibi debet esse focus balnei, ut sic calor fortassis a reuerberio sursum pergat: opereturque simul in balneo. ) Tandem conficit ultimos muros cubitales, eosque struit super testudine, qua quartum spacium claudebatur. Relinquit autem ostiolum, per quod later a supremae basis foramine possit remoueri, uel restitui. ( cur non craticulam fingit, ut cineres delaberentur, essetque respirationis occasio? ) Orificium argilla explet, inque eo efformat totundum hiatum, ad catinum accipiendum, siue ex terra is sit, siue aere. Angulos perforat digitalibus spiraculis, quibus conos accommodat ad calorem temperandum. Sic absoluta fornax est. A Latere pinxit dispositiones uasorum, tum quae materiam continent, tum destillata recipiunt & transmittunt, quomodo descensorio calicem subiecit, in quem fistula inuersae cucurbitae euomit liquorem. Literis ea signauimus, indicatque T spacium catini: V Spiracula: X catinum: Y cucurbitam rectam, Z alembieum ei impositum: A receptaculum B ampullam stratam quidem oculis obiicit: sed Dornaeus uoluit lib. 9. cap. 3. Galeam aeream rostratam, affixam cucurbitae aereae repraesentari. Pictorem itaque non assecutum fuisse mentem artificis consentaneum est, & quia accum modatur opus serpentinis canalibus, proculdubio rostrum ex medio uertice debuit educere. pictura alembici resurati. Γ. Uesica aenea continens uinum destillandum, uti lineae notant, quae uidentur item male pictae. Tertiam tamen partem, inferior mediam superior ex sententia Dornaei monstrare debet. Ad eam uesicam opus est tripodi. Nam uult imponi ascensoriae fornaci. Δ. Cupa refrigeratoria. ◉. brachium serpentinae fistulae exertum: alias intra aquam latitans. Z. Epistomium seu siphunculus, quo emittitur aqua plus iusto calefacta. Lib. 3. c. 2. de oleo uitrioli. H. Idem refrigeratorium cum excipulo. Θ. Conceptaculum. N. Retorta magna excipiens uitrioli oleum reuerberio destillans. Ea more Ulstadiano plumbeo circulo grauata est & armillis nexa, ut in aqua maneat. Λ. Uas aqua frigida plenum, in quo recumbere debet excipulus. M. Calix sub fornice primo excipiens descensorium liquorem. Facit autem eo opere olea ex lignis & animalium partibus, ut docet libr. 3. artis Chymisticae capit. 4. Ita si animus iusserit, compendium fecerimus trium fornacum siue illis simul usi fuerimus uno prunarum sumptu, siue seorsim, ubi tamen uidendum, ne reuerberii opus labefactet fornaces caeteras, aut etiam altera alteri sit impedimento. Incongruum sane est simul facere olea descensoria, spiritum uiui per ascensum elicere, & uitrioli oleum inclinatoria dispositione parare. Sed nihil artificis industriae, quae sibi et mirabiliora policetur, detractum uolumus. Qui seorsim sibi cupit fornaces ostendi, sequentes contempletur picturas: 170 Comment. Alchem. Part. I. Lib. I. A. Furnus catinarius cum foco, cinerario, capsa catini & spiraculis. B. Reuerberium pro destillatione per cornu Hermetis, cuius rostrum prominet a latere dextro. Non potest carete cinerario, ad cineres deducendos & subministrandum auram. Focus quoque ostiolum habet ad prunas supponendas: sed tertio & quarto gradu clauditur, prunaeque iniiciuntur per foramen tecti & laterum, quae foramina simul euentilant fornacem, possuntque pro ignis modo fieri plura. C. Descensorium in summoapertum. Conceptaculum materiae lapideum esse satius est. Crasso luto obductum uitrum forte item est aptum, sed non forari solet fundo. Dornaeus istam formam commentus est ad speciem inuersae cucurbitae. Sed olla est fictilis, cuius collum definit in fistulam more infundibuli. Foramen in uentris medio satis amplum esse debet, ut imponi queat materia: sed postea exacte claudi, D uesica cum alembico rostrato deorsum spectante: E. uesica cum alembico sursum ex uertice emittente fistulam, anguinis meatibus aptandam. F. uesica aenea cum alembico rostrum in latus recta emittente, qualem forte pingere Dornaeus uoluit. Tales compositiones possunt excogitari plures, sed uidendum, num sempet apte & utiliter. Commode iungitur balneum mersorium & uaporarium: nec absurde ascensorium multiplex, potestque una ampla fornace disponi balneum & cinerarium: Et simul destillari, circulari, putrefieri: Potest componi ascensorium & inclinatorium eodem aheno. Quin & uni fistulae adiiciuntur plures alembici: Et ne ferietur cinerarium, additur ei rectificatorium. Sic plures potestates licebit exequi uno furno ignique. Cum destillamus igne graduo acri, ut in aquis causticis, possumus una caementare, & calcinare: quin & fundere, si debite canali structo subducatur liquor. Sed nulla melior ratio est compendiorum, quam structura Acediae polypyrgae. In caeteris plaerumque una intentio & procuratio est principalis: reliquae perfunctoriae accessorieque, quomodo pharmacoposae multa peragunt alienis furnis & operis laterariorum, figulorum, clibanorum, pistoriorum & similium. Hyeme cum acriori igni triclinia sunt fouenda, saepe & erocum martis fecimus & cineres essentiis extrahendis parauimus. Sed non est, ut persequamur singula. Infra proponentur dispositiones uasorum multi usus. Cardanus in decimo de rerum uarietate, Clibanum proponit Mediolanensium usus in coquendo multi, & cuius beneficio commoditateque possit duorum ex tribus partibus compendium lignorum fieri. " Quadratam, inquit, efficies formam duorum ferme cubitorum latitudine, altitudine unius cum dimidio, e ceta, lateribusque: Superius quatuor foramina ampla rotunda pro magnitudine lebetum & patellarum. Superficiem totam superiorem intege aere: Sed ubi foramina adsunt, aes excinde, fientque fiusta haec pro operculis. Ubi ergo usus erit, patellas, & lebetes suis locis impones: ubi opus non est uase, operculum indito, ut clibanus nullibi respiret. Sub solio superiore cauitas est, ostiolumque quadratum, per quod ligna carbonesque immittuntur: a latere uero multo latius, sed humilius ostium, atque in inferiore parte. Medio solio crates ferrea simplex, per quam cinis demittitur. Constat itaque ostium per quod ligna immittuntur in parte superiore esse: reliquum autem in inseriore. Coquuntur & ueru carnes propositis cardinibus a lateribus eius ostii, per quod cineres extrahi solent. Nam ibi pruna torret carnes & flamma in superiore solio si aptetur rota, circumagit uerua. Uerum tunc, cum exhalare eam oporteat, non tantum fit compendium lignorum. " Adhunc Cardanus quantum ex uerbis colligere licitum est, uult non Clibanum, ( is enim in rotundum extruitur ) sed furnum quadratum fieri, qui distinctus sit foco & cinerario. Quatuor itaque ex luto & latere coctili extruuntur parietes super culinae solo, ita ut anticum pateat arcuato ostio, & claudatur cinerarium tecto concamerato in dorso plano, cuius medium pertusum sit foramine, cui adaptetur craticula ferrea simplex. Hoc foci pauimentum est in quo ligna accenduntur. Inde educuntur muri ab omni latere ad iustam eius altitudinem relicto ostiolo in latere dextro, cui accommodanda ex laminis ferreis uel aereis ianua clausulis, & reiectilis in sinistrum. Focus tegitur lamina ex aere firma: proculdubio suppositis trabibus ferreis, quibus fulciatur. Illa quatuor ( aut pluribus ) locis pertusa ollas materiae coquendo recipit. Iuxta ostium cinerarii etiam assandi commoditas est, additis prunis. Quocitca sat amplum hoc esse debere intelligimus. Uidendum num uerbis haec pictura respondeat: image 95 171 De sceuastica artis. Adiecimus angulis posterioribus spiracula duo, ne cum ligna prunaeque aere suscitentur, & ueluti nutriantur euentilenturque, calor suffocatus parum agat. Illa tamen obstaculis suis cum flamma deseuiit claudi possunt. Satis sane commoda illa dispositio est pro magirica professione. Sed Chymicus inde exemplum capere potest etiam proprii instrumenti polychresti, quandoquidem furno plurium catinorum structura ista non est absimilis. Nec est arduae operae parcendi temporum occasioni causa medio affigere turriculam acesiae, uel canalem, atque etiam testudinatam clibani formam super quadrato componere, eaque digerere, destillare, & alia peragere. Figmenti istius haec potest esse sciagraphia: Cap. Xxxiu. De caeteris uasis Chymico necessariis aut inseruientibus, utpote catinis, ollis, ampullis, etc. Plura de fornacibus restabant. Sed cum singularibus operationibus eae sint peculiares, repraesentabuntur suis locis. Nunc caetera uasa & supellectilem Chymicam expedire oportet. Non ita auguste statuimus de Alchymia, ut Pantheus, Cardanus, Michelius & alii, qui nihil ei tribuere possunt, praeter transformationes & sophismata metallorum gemmarumque: Sed in integra possessione ad assem pleno iure collocamus. In ampla uero officina multipliciumque operum disciplina uasa sunt uaria, eaque fusae multitudinis, ut uix ad methodum queant redigi. Distinximus tamen ea in Alchymia nonnihil, & carceribus ordinatae scientiae inclusimus. Uerum & hoc modo possunt distribui: Uasorum fornacibus inseruientium, caeteraeque Alchymiae quaedam media continent, quorum interuentu procurantur operae: quaedam materiam ipsam accipiunt, Et haec uocari utraque possunt prima. Alia sunc ministrantia primis. Mediorum conceptacula, quae plaerumque igni sunt proxima ( non enim omnia immediate flammas tangunt ) sunt abeni, catini fictiles, aut ferrei, iique solidi, excisi, foraminibus pertusi pro uaporibus admittendis: Postea patinae, dolia & cupae: Ouum Physicum seu Sphaera: Hemispherion ouale, & huiusmodi, in quibus poni solent aquae, cineres, arenae, fimus, stramina, lanae, scobes ligneae, metallicae, calces, eaque simplicia uel mista. Tyronum gratia oculis nonnullas subiiciamus formas. Omnes enim depingere nihil attinet. Uesicam adumbratam uides, a qua catinum terreum marginis integri, & alium excisi pro retortis, inde uaporarium pro scobe lignea aut stramine, postea catinum fundi plani, hinc abenum cum epistomio, cinerarium, patinam & ouum, quod Physicum appellitant, Quae uero materiam capiunt uasa, aut eam rudem confusamque accipiunt, aut quadamtenus aut penitus elaboratam. Istius generis sunt cucurbitae maiores, minores, rectae, retortae, ollae metallicae, Gerania, testae, calices, pyxides ( ut caementatoriae ) etc. & quaedam ex his continua compage sunt conflata, quaedam in partes distributa, disiunctaque, ita tamen ut masculis foemineisque iuncturis sibi adaptari inuicem queant, aut etiam trochleis uniri. Libet & horum nonnulla oculorum obtutui sistere minerua quanquam pingui. Magna copia est horum, & ab ingeniosis subinde excogitantur plura, circumstantiis, & cuiusque arbitratui & experientiae aptiora. A. Cucurbita uocatur ex similitudine fructus aliqua, quanquam productior sit, quam uentricosior. B. Cucurbita magna. Γ & E Cucurbitulae, qualibus utuntur in opellis separatoriis aurifabri & docimastae. Δ. Ampulla eiusdem usus, sed ex denso solidoque uitro, quanquam leui offensa, ut nobis euenit, talia uasa rumpantur. Z. Canna ex crasso uitro. Nonnunquam & ferrea fit cum trochleis & operculo ad figendum compescendumque hydrargyrum praeparatum. Nonnulli substituunt ei fistulam aeneam aut chalybeam manuarii tormenti seu sclopeti. H. Geranium, seu ampulimage 97 image 98 lula cum collo gruino. Globus est maior, minor collique prolixi aut curti pro opere & materiae quantitate. Phiolam uocant uulgo ( ein Phiol ) ut credi par est, corrupte ex Phiala. Eiusdem generis sunt Θ. I. A. M. In istis prolixicollibus tamen peculiariter praeparantur spiritus in sublimitatem celsiorem subyolantes. K diductum ampliatumque habet collum ad alembicum accipiendum quanquam & caeteris accommodari queat interuentu massae, cerae, papyri uel similium. N Cornu Hermetis seu cucurbita retorta, eaquo item capacior, angustior, rostri longi, breuis, rectioris, curuatioris, pro rei necessitate, ut apparet nonnihil in Z. O, Σ, Ψ. Sed Π. & P. duae sunt partes integrantes retortae metallicae, ut seiuncto rostro repurgari uenter queat. T. Retortula oblonga est ad instarmonoculi seu crassi in restini, qua ilio committitur. Ista forma inseruit potius excipiendis liquoribus, uti & sequentes Υ, Φ, X, Ψ. Ubi ceruicibus uides adiecta foramina ad infundendam aquam, si usus exigat, uel spiritus emittendos. Tales cucurbitae etiam materiam capiunt, & istud foramen ideo habent, ut in rectificatione submitti maior copia possit. X. ministrat potius excipiendo. Itaque & tubulum emissarium retorsit in posticum uentris, ut ei accommodari ampulla queat, estque sic medium uas inter excipulum, & continent, transmissorio simul & exceptorio fungens munere. Ω. Uocatur matula, interdum matratium, quod ex metreta est corruptum. Uox tamen matratii etiam tribuitur phiosae, ubi aduertendum, autores sibi indulgere abusum uocabulorum artis nonnunquam. ◉ Cucurbita terrea sublimatoria cum limbo ad sustinendum operculum, & iuncturas exactiores admittendas. ◉ Olla ferrea cum nodis clauatis ad aquas regias. ◉ eius collum respondens nodis, ut ferreis filis colligantur, quo minus hiscant. ◉ Pyxis cemmentatoria humilis elata. ◉ Cementatoria altior. Utraque firmari solet filis uel armillis ferreis si ex argilla sit, alioquin fit & ex ferro, & peculiari operculo clauditur. Id autem in uertice paruum habet foramen pro spirituum fuga, nisi consilium sit totum simul figere ◉ & ◉ Catini fictiles triquetri, quamuls etiam tereti sint forma. Caetera uasa sibi quisque pingat. Occurrent multa etiam in operationum explicatione. Sequuntur separationem accipientia. Horum quaedam tradunt aliis, transmittuntque, quaedam excipiunt demandatam, quaedam utrique operi possunt esse congrua. Sed abusus non tollit dichotomiam, Μεταδοντα seu tradentia acceptam rem aliis potissimum sunt alembici uocati, aliquibus etiam opercula: quorum quidam mox transmittunt; quidam una colligunt, & magistri manu uacuata reddunt collecta. Itaque illi per se rostris seu tubis fistulisque sunt instructi, hi uero coeci, quanquam in uertice foramen habeant, aut tubulum emissarium. Exactius eos declarabit pictura. Rostra sunt modo curta amplaque, modo prolixa & tenuia, interdum & apposita fistula producuntur. Pro alembicis aliquando ministrant campanae & pilei rosati, & fistulae turritae: aliquando uellera, & ollae: Et sunt nonnulli simplices, alii dupli, tripli, quin & quinque uel plures iunguntur continue, contigue, idque uel omnes coeci, uel omnes rostrati, uel mistim. Aliqui in Caluariae morem sunt rotundati, aliqui laxati in uesicas, seu fossas ad limbum amplas, aliqui fastigiati, sed non sine retinaculo interno, ne in cucurbitam relabatur abstractum. Quidam cincti refrigeriis. Uarietas sese offeret suo loco. Tradentibus uasis annumerantur & draconinae fistulae, quas serpentinas uocant ex multis partibus consurae, Et nonnunquam circulariter tortae, nonnunquam angulis informatae, quibus aliquandoadduntur alicubi parui tubuli perforati ad explorandam uim spirituum. Istae Syringes sunt & rectae, transeuntque per refrigeratoria uasa: reciprocantes uero uarioque plexu flexuque sursum deorsum meantes aliquando in uia excipiuntur uentricoso uase, ubi grauiores spiritus & aquae subsistunt, sed ex illis eluctantes denuo per sua refrigeratoria tandem in excipulos desinunt. Mandantia excipientiaque sunt & ex genere patellarum, conimage 98 charum, trullarum, & c. praesertim in filtrationibus, & destillationibus per lacinias. Plura suo loco. Iam demus picturarum rudimenta aliqua: A. Alembicus rostri prolixi. B. Alembicus curti nasi. C. Alembicus coecus, sed cum foramine in uertice decusso scilicet nodo. D. Alembicus reductus, & eiusdem formae amplioris. H. quo utimur in aquis interdum capiendis & hydrargyro, ita ut idem uas duo sustineat munia. E. Pileus seu campana rostrata potissimum ex plumbo candido, aut aere stannato. F. alembicus sublimatorius turritus cum foramine exploratorio in uertice. Eiusdem usus est & sequens G. Sed magis in apicem eductus. Ex argilla, confici solent retinaculis & mutulis intus instructi. I. Alembicus coecus cum tubulo ad immittendam emittendamque materiam; Et iste tubus etiam reclinari solet, ut in litera T. K. Campanae forma, sed minus commoda ad emittendum liquorem, nisi omnino aequales uertici turrito sint margines. Alias in altero angulo foramen est relinquendum, uel saltem in summo, nisi ansa impediat. Relinquitur in artificis arbitrio etiam tubulum affingere, modo figmenta ingeniorum imitari queant mechanici. Alii materiam, in limbi lacuna seu fossa collectam ex inuerso exhauriunt, cochlearibus paruis, aut spongiosis aut fistulis. L. Tiara pro serpentinis. M. Cydaris rostrata in apice, & nihilominus ductibus draconinis, accommodata. Spiritus grauiores deduci possunt per meatum, sed magis aetherei in fistulam contendunt. N. Operculum caluariae instar cum syringa in altum surrecta pro draconio. O. Alembicus cum refrigerio, cuius possunt etiam aliae esse formae. P. Alembici minusculi pro cucurbitulis & phiolis. Mulieres eis abutuntur ad lac ex mammis exugendum. Q. Alembicus coecus cum rostrato. R. Coecus triplex. S. Rostratus triplex. Praeter istos alembicos mentionem faciunt artifices etiam cuiusdam a latere aperti, ut uncus ferreus per foramen in catinum immitti queat, & materia continue uersari. Is usum habet in floribus sulphuris, sicut & campana, uel alembicus coecus, non in uertice, sed latere pertusus, ut spiritibus feruidis, qui non coagulant facile: imo obsistunt caeterorum coagulationi sit ad se proripiendum uia. Eius uicem supplere rostratum operculum potest, laudaturque in his materia fictilis. Nos ollas commodas substituimus. A Patina seu eatinus terreus: B. Uas secundum, tribus locis peruium, quod catino est adaptandum. C Idem figurae Camini. D Uas tertium, quod imponitur secundo. Si placet & ex re esse intelligitur, duplum triplumue fieri potest, alterumque alteri acimage 98 image 99 image 100 commodari. E. Uas summum cum tubulo seu spiraculo, pro quo licet & simplex foramen oblique impressum facere. Apud Pantheum, licet non magni momenti scriptorem, Aludel appellatur equi uenter ex lapide lebetum conficiendus, seu argilla crusibulorum. Isti insternitur aliud caracha dictum in magno magisterio, si credimus ex argilla tanquam eius operculum. Aludel Gebri fictile sublimatorium est. Sed ille cymbium, aut hemisphaerium pingit, eique adaptat angustum collum, ut non male respondeat sublimatoriae, florum dispositioni, possitque in eius locum uenire, si a latere foramenaccipiat. Sed tradentia uasa, quorum tamen quaedam etiam excipientium munere funguntur, ita se habent. Quae materiam separatam a mandantibus accipiunt, partim collectoria sunt, partim exaltatoria. Illa receptacula & excipuli dicuntur, suntque uaria ampullae, potissimum ex uitro, magnae, paruae, rectae, obtortae, longi colli, uel curti, aut etiam excollens: simplices, duplices: cum uel absque tubis. Non raro hoc officii sustinent etiam cucurbitae rectae, uel retortae: aliquando & ollae, ut in descensorio opere; nonnunquam conchae, & calices, alicubi catini cinerei uel lutei, uti in metallurgia, alicubi lacunae & aluei: In opere metallico etiam crusibuli, uti uocant ( sunt isti catini terrei triquetri, uel conoides ) & calices fusorii. Sed uarietas occurret in suis operibus, cumque catachresis hic multum ualeat, uidebit artifex quid ex usu sit, modo meminerit, non facile a regulis artis discedendum esse, in quibus ea probantur receptacula, quae experientia materiis suis commodissima ostendit. Iconas producimus paucas has: 1. Ampulla magna terrea ( aliquando etiam ex ferro, sed nexili eum collo, uel uitro ) qua excipiuntur spiritus acerrimo igni proflati. Tubum ex uentris initio promittit, uel ad exonerandos nimios halitus ( cuius loco interdum collo additur foramen, uel inter commissuras ligneus bacillus intruditur, ut uia existat, quae cum res exigit, recluditur ) uel ad secundum excipulum admittendum uti apparet numero 4. Eiusmodi ampullae luto armantur, & plaerumque intus aquae nonnihil continent, in quam propelluntur spiritus, cogunturque coagulare. Sed & foris aqua circa fundum aliquando adiicitur, aut madefacta lintea insternuntur, ut docebir praxis. 2. Ampulla uentricosa simplex, colli ampli & firmi ut calonis manus intromitti queat. 3. Excipulus coecus, ideo dictus, quia fistulam in uentre habet, non in uertice aditum. Potest tamen etiam ibi pertundi, aut ex duabus partibus fieri ferreus, ut sit usus multi. 4. Excipulus geminatus uentricosus, & in posteriorem spiritus subtiliores transfugiunt. 5. Excipulus geminus oblongus aqua delabente in inferiorem, spiritu ambulante in superiore. 6. Eiusdem instituti forma ampullosa. 7. Biuenter continuus cum respiraculo in priore, si necessitas postulet. 8. Excipulus furax. Suffuratur enim liquorem, statimque tradit conchae. 9. Ampullae species uulgaris usus, 10. Cucurbita exceptoria. De reliquis receptaculis monebit usus. Uasa transfusoria aliquam cognationem cum receptaculis habent. Materiam enim catinis fusam, excipiunt. Huiusmodi sunt tum catini ipsi etiam eiusdem generis, tum scrobes, ut dictum est, tum etiam coni & calices fusorii, & scutellae. Hos saltem oculis subiiciamus. Ex Ersceri docimastico haec pictura translata est, cui adiecta sunt ob affinitatem serultii in eodem opere etiam alia nonnulla. A. Calix fusorius est cum suo manubrio & pedamento. Germani uocant ein gießbuckel. Chymicus eo opus habet in auri separatione & repurgatione, quin & regulis stibii alio175 De sceuastica artis. rumque conficiendis. Inde fiunt meta, qualis signatur litera E. quae, ut facilius auellatur a calice, saebo ille prius inungitur, aut creta fricatur. Meta diuisa est in apicem & basin. Apex est regulus; Basis litera F. signata uocatur a metallicis das Plachmahl / constatque ex Medicina fusili, cuius beneficio regulus est factus; puta ex stibio, sulphure aut similibus. B. Conus concauus est uel eiusdem usus, uel ad excipiendum fumum hydrargyri in amalgamate. Scutellae enim, in quam feruens malagma effusum erat ex crusibulo, imponitur inuerso orificio. E. Scutella uel concha. D. alueus fusorius Germanis ein Guß / in quo concrescit fusum metallum in uirgas uel digitos. Eiusmodi porro uasa ex Orichalco, aut ferro plaerumque fiunt, ut sint usus diuturnioris. Aliquando etiam ex lapidea uel terrea constant compage. Sed de his satis. Exaltatoria uasa sunt Rectificatoria, digestoria & circulatoria, quanquam nec unius usus sint, nec semper formae peculiaris. Rectificatio enim fit in retortis uel cucurbitis rectis, uel ampullis supra propositis; digestio peragitur iisdem, quae inseruiunt etiam putrefactioni & similibus operibus. Peculiarem tamen aliqua habent figuram, uti & Pelecani, in quibus procuratur circulatio. Exaltat & fulminatio aliaeque operationes, quarum uasa exposita sunt in metallicis, & sequetur nonnihil de illis deinceps. Digestoria autem & Pelicani sunt huiusmodi: A. Cucurbita cum fundo uesicae iuncta ad digerendum: B. Cucurbitae duae osculantes. C. Cucurbita cum alembico coeco. D. E. Digestoria fistulata ex binis partibus. F. Digestorium continuum fistulatum. G. Pelicanus ex figura auis collo reflexo uentrem aperientis, alasque expandentis dictus. Collo uero adiectum hydrocephalum est, quod simplici foramine in uertice est peruium, sed litera H. eandem habet figuram in tubum productam. I. Circulatorium brachiatum: quale & L. hic sursum reductis iunctisque brachiis, ibi in latera infixis. Itaque I. superbiens dicitur L. miserans, aut finge phaetontidas esse uel Rebeccam cum hydria. K. Iubilans uocari potest. M. Bocia contra bociam, ut uulimage 102 image 104 176 Comment. Alchem. Part. I. Lib. I. go, loquuntur, suntque duo Cornua Hermetis osculantia columbissantes auhiantes nuncupantur: Sed N. tripudiantes. O. Crumena: uentres duorum Hermetis cornuum sub uno capite fistulato concurrunt. Etiam arietantes uoces. P. Aquilae. Q. Uultures. Uentribus enim & capiti inseruntur rostra, alteriusque succus ab altero exhauritur, tanquam aquila exedente Prometheaaut uulture Tytium. R. Cochlea uel serpens in gyrum reductus; seu draco reuolutus. Et est ea forma circulationis nomini congrua. Orificio enim obstructo per meatus internos liquores spiritusque a calore excitati sursum deorsum ambulant, & in gyros feruntur. Itaque & interni uortices seu turbines committuntur foraminibus. Aliqui excogitant Sphaeras tales, & in unum globum includunt multas minores ad exemplum magni mundi ubi primum & secundum mobise talem habent dispositionem. Si placet, imitare intestina humana, aut ductus uenarum arteriarumque ex communi corde prodeuntium & in uia conniuentium mutuo. Circulatorium M. Camilli Ferrarae Milesii, apud quem etiam alia uideas. Tandem qui cucurbitas, alembicos & conceptacula ordine iuncta uidere satagit, adeat porro interiora penetralia operationum Chymicarum, & uoti fiet compos, ut nonnihil etiam obtineat uestibulum rudimentum domus, quanquam ors. Est enim alia ratio dispositionis in praxi, & speciminis seu exemplaris qualiscunque. Cum uesicis ahenisque in collum coarctatis imponuntur alembici, si ceruix non satis alta est, aut etiam orificium iusto amplius, imposito collo angustiore constringitur, & fit ad alembici modum habile. Huiusmodi collaria fiunt ex aere, uel argilla uaria, nec raro rostrata inque tumorem assurgentia; ueluti: Omnino ista arte licet paruos alembicos magnis adaptare abenis, & uicissim fistulis phiolarum alembicos capaciores. Restant primis ministrantia instrumenta, que numero pene sunt infinita. Supellectilem tumultuariam in Alchymia appellauimus. quod cumulo potius, quam ordini expediri queat, nisi quod in officinasua magister singulis potest locum assignare suum, & mutare abutique pro negotio praesente. Chymicus ex istorum numero utitur magis alueolis lotoriis, seu separatoriis, conchis, scutellis dulcoratoriis, infundibulo, Retinaculis uitrorum in balneo & gryphibus: Praeterea tabellis scrobium plenis dioptra, uariis follibus, cratibus, trabibus, pyragris, rutabulis, uncis, pilis, cochlearibus, forcipibus, & huiusmodi plurimis. Habet peculiaria separatoria cum emissariis, pedamenta, tripodas, alueos coagulatorios, cupas, dolia, ahena, cortinas, lapides Britannicos, tegulas, conos seu obturatoria, fores, capsam catinariam, unco: uersarios, pedamenta, cappas, uti uocant, manicas Hippocraticas, colatoria, filtra, etc. de quibus qui plura quaerit, consulat Alchymiam, & quae deinceps sequuntur. Iam aliquorum simulacra proponemus. A. Scutella elutionis maior, qua nos saepe abutimur ad congelationes & coagulationes aluminis, chalcanthi, salium, etc. B. Scutella minor ad aurum a segregatione quartationis, ut uocant, abluendum edulcorandumque. C. Concha aurea & uitrea. D. infundibulum ex uitro. E. Separatorium olei subsidentis. F. Separatorium olei natantis. G. Colatorium. Est manica in eo pertusa, cui accommodatur chartaemporetica, ut transsudet liquor in salium purgatio ne. Ita usi sumus etiam infundibulo. Tubulus potest altius collocari, ut crassior pars subsidat effluente subtiliore. Nec una tantum, sed & duabus partibus, idque commodius effigurabitur. H. Tabula scrobibus plena ad masculas colliquatorum metallorum atque etiam fulminatorias. I. Craticula quadrata. K. Craticula rotunda. Utraque cum margine lato, sed image 105 image 106 De sceuastica artis. prior etiam quatuor spiracula in angulis habet. Ubi maiore ui ignis opus est, margines quoque perforantur. L. Dioptra circularis. M. Dioptra quadrata. N. Alueus elutorius acutangulus. O. Alueus elutorius obtusus. P. Alueus niger ad spectandum eluendumque ab arenis aurum. Q. Alueus seu linter sectus. Ista uasa a Germanis uocantur Sicher troeg. R. Retinacula cucurbite, in plumbeo circulo. Fieri & alio possunt modo, nempe ut armillae ferreae recuruae adhaereant tripodi seu coronae plumbeo circulo praegrauatae: fiunt & gryphes, de quibus apud Lonicerum. S. forfex ad laminas ex fila metallica secanda. T. cochlear effusorium cum labro prominulo: U. cochlear ferreum. Haec intus & foris aliquando luto atmantur. Cap. Xxxu. De specialibus quibusdam in uasorum disciplina obseruationibus. Supra exposuimus, quae in genere de uasis monenda esse duximus. Nunc specialia quaedam, sparsimque tradita, percurramus. Uult Cardanus in 10 de uariet. destillatoria uasa ex uitro auroque optimae esse primaeque notae; secundae argentea, tertiae ferrea. Figulina prope modum nullius usus esse docet, quanquam immerito. Neque enim damnanda materia illa est, quae non raro conflatura sua & uitrum & metalla superat, longeque ualentiores sustinet ignes, ut documento sunt fictilia Waldenburgica, Sibergica, catini fusorii, & similia, quibus ne Italiam fraudare possis, obstat Plinius lib. 35. cap. 12. ubi ab antiquo commendantur fictilia & nobilia & firma. Nonnulla lapidea cum fint, uitro incrustantur intus, quod nec ipsum repudiandum, maxime si, ut recte monuit Erkerus, primae massae scobs lignea aut furfur immistus unaque ustus primis ignibus relinquat cauernas, quae postea fornace secunda farciantur uitro. Quod si adhuc imbecilliora sint, succurret eis ex luto armatura, cuius copiam proposuimus in Alchymia, & generalibus hotis, nec minus foecunda est sagacitas ingeniorum in excogitandis pluribus. Sed in oblinendo nonnihil est industriae, praesertim si spirituum fortium ampullae sunt loricandae. Immune in aliquibus relinquitur collum, ut appareat spirituum proflatorum modus: Atqui id magis necessarium est in collo conceptaculi, in quod rostrum seu alembici seu cornuhermetis ita insitum esse debet, ut nonnihil sit eleuatum, prominulumque, quo guttae ex aliqua altitudine cadentes conspiciantur. Cum ergo ualidam flammam experiri sustinereque debet cucurbita, potissimum retorta, tota inducitur, una cum conceptaculo, sed hoc in dorso saltem liberum relinquitur, uentre imaque parte praemunita, & contra iniurias firmata. In uasis lapideis adiaphanis perit ista ratio, uti & metallicis. Non simul totum inducitur lutum, sed partim, ita, ut resiccatae priori armaturae inferatur sequens, quaelibet crassitie calami straminei, uel dorsi in cultello, quousque sphaeris iunctis placeat spissiimage 107 image 108 tudo. Ad numerum secundi mobilis septem orbibus aptantur orbes; aut addito quoque primo mobili, nouem uel decem. Ultimus solidatur muria. Rimae quoque farciuntur, & firmantur saebo, cera, resina aliqua & c. Nonnunquam cum dimidia crassities est, interponitur charta. Aliquando pannis papyroque, pulte inductis commissuras tegimus, aut proxime uitrum linteis muria uel lixiuio madidis circundamus: postea lutum addimus. Sed haec non in omnibus locum habent. Quibus imponendum operculum est, in illorum collo margo limbusque efformatur, seu ante, seu post adaptionem. Nihil enim refert. Lutum salsum facile auellitur uaporibus, uel aquis calidis immersum, Quoddam coaluit cum uitro, aut lapidea ampullas Si linteum, aut charta intercessit, uel unguen lentum in non ualidis ignibus, non est operosa reuulsio. Plaeraque est cum iactura uasis uitrei. Neque enim hoc acri materia, & uiolenta flamma exagitatum resistere deinceps potest ignibus; & denuo in opus uenire. Sed & capita mortua non semper illaeso uase eximi possunt. Uasa fistulata rostrataque non semper ad artificis arbitrium fiunt, uti & orificia caeterorum. Ne ergo haereat opus deficiente uitraria, ( nam de metallicis & lapideis alia est ratio ) Uulcanus adeundus: focus pertusus, aut olla instruenda, in qua prunis sensim admotis collum, aut canna rubescat mollescatque, quo facto dilatari, cogi, torqueri, corrigi potest ad libitum. Sed cauendus frigidi affluxus, & praematura festinatio. Si angustius est orificium acutiusque, quomodo in uitrariis conflantur cucurbitae rectae, molestusque est dilatationis labor, praefringitur pars, idque uaria industria, Apud Ulstadium id peragitur filis sulphuratis seno uel septeno ambitu circumductis, incensisque, circulo. Ita incalescit descriptus prius smiride locus, cumque adhuc feruet, frigida gutta immissa, uel forcipe prehensum orificium facile dissilit & sequitur. Alia ratio est per circulos aeneos aut ferreos, quibus candefactis collum, qua abscindendum est, stringitur ut feruefiat, & gutta frigida disrumpatur, Proponuntur istorum formae uariae, angustae, amplae pro uitrorum uarietate. Sed & fieri potest una, forcipis instar declinantibus a se mutuo dentibus, nec mordentibus: alia hiante circulo, qui queat expandi ampliarique, uel coarctari. Aliquando cum in uicinia est fenestrarius, huius utimur opera, aut ipsi forcipulis dentatis praemordemus, radimusque extremitates, donec placeat amplitudo; tandem margines exasperatas aequantes lima. Sed uitanda oscitantia est, & praecipitatio cum iracundia, ne limitem praesignatum exuperet fractura, totumque pereat uitrum. Alicubi pertusurus uitra, & foramen facturus, quin & tubulum immissurus, iuncturusque fistulas utere, arte hermetica. Arma uitrum luto excepto ambitu, qua foramen fieri debet. Adde prunas, donec molescat. Tunc intrude spiculum ferreum candefactum, & amplia foramen pro libitu. Sin iungere fistulas, uel tubulum inserere placet: labra labris compone, & asperge fluxum uitrarium, seu puluerem, qui sua liquatione & ignitione acrimoniaque etiam uitrum fluere faciat. Ita dextre coaptata orificia iungentur. Sicubi hiatus relictus est, ferrumine illum obstrue. Aliquando etiam glutine commissurae ferruminantur, perinde, ut fragmenta lapidum integrantur. Sed si quis exercitatus est in illo genere, laudabilius iungit. Excogitandus autem focus est pro rei aptitudine. Congruit hoc artificium fere cum hermetice stringendi industria, qua fistularum orificia & labra continuamus. Id fit dupliciter: compressu uel obturatu. Compressio sic peragitur: Foco descensorio subiectum uitrum emineat per medium foramen ea parte, qua est comprimendum: Admoueantur prunae circulariter per gradus, paulatim propius aggerendo, donec uitrum calori assuescat, iamque incipiat mollescere, & inclinari. Tunc praesto sit forceps ignitus tenui luto perlitus dentes, qui debent esse recti seu extensi. His correptum iam mollefactum collum comprimitur, & reclinatur, uel etiam torquetur, Cauendum; ne quid per focum hiantem delabatur in uitrum. Quocirca qua eminet collum, farcitur luto foramen; uel etiam uitrum loricatur, relicto nudo collo. Si dentes forcipis non inducti sunt medicamine pultaceo, coalescunt plaerumque cum uitro, & difficulter auelluntur, pereunte, ut plurimum oleo & opera cum uitro. Ut autem sensim aggestae sunt prunae, ita uicissim paulatim detrahantur, ne rumpatur uitrum. Aliqui fornaculam uentosam a latere perforant, ibique inserunt collum; desuper immisso forcipe. Nos ita adornauimus ollam sictilem. Potest & catinus a latere excisus, uel circulus eidem negotio inseruire. Quando torquendum collum est, ab uno ollae latere inserendum id est, ab altero opposito forceps adaptandus. Fundus luto crasso obducitur. Prunae administrantur desuper, nec opus est folle. Nam per se gliscunt prunae, & suspirando excitantur per aerem subeuntem per foramina. Itaque olla talis, uel catinus, uel circulus longe commodior est; quam focus descensorius. Sed ponantur Icones. 179 De sceuastica artis. A. focus descensorius capsa circundatus cum fenestra laterali, & testudine suffurnali. Forceps desuper inditur ut inter prunas excandescant eius dentes. Uitrum per cameram inseritur, ut attingat fenestram eius altitudo, qua est comprimendum. Locus insertionis farcitur luto. Prunae apponuntur. Cum incanduit ferrum & uitri collum, per fenestram inserto illo hoc comprimitur, uniturque. B Focus descensorius nudus, sed in medio habens foueam pertusam, catini metallicorum instar: Et est eiusdem usus. C olla super foco ad torturas collorum aptior. Idem praestat & catinus. D loco huius ferreum circulum licet usurpare ad stricturam tortilem, uel planam pro arbitratu. Secunda ratio signaturae hermeticae tam fistulis, quam aliis orificiis, modo non nimis sint ampla ( quanquam & haec ita queant solidari adaptatis tabulis uitreis ) communis est, fitque per conum uitreum respondentem foraminis amplitudini. Accommodandum uitri collum est foco plano descensorio. B ita ut per foramen prospiciat, maneatque stabiliter firmato uitro suis fulcris, & argilla cretaue munito. Deinde indendum operculum uitreum capitatum, ne delabatur. Postea aspergendus puluis fusorius, qualis est, qui constat ex Borace aurifabrorum, uitro Ueneto & felle seu recrementis uitri: uel etiam atramento albo, sale nitri & uitro puro etc. omnibus in exactum puluerem comminutis contritisque circumponatur ista mistura crassitie calami straminei. Deinceps prunae in circulum dispositae accendantur, admoueanturque paulatim proprius, donec ex uicinia caloris excandescant uitri labra cum obturatorio, & extremitates ui pulueris cogantur colliquescere. Et potes tunc ferrea spatha candefacta coarctare iungereque seu linere oras, ut eo melius cohaereant. Cum uoti compos es factus, iamque conus minitatur consessum & inclinationem, catinum oblongum candefactum inuersumque imponeut sub eo uitrum paulatim refrigescat absque ruptura. Tunc prunae amouetur, relinquiturque opus, donec eximi queat. Ita quaelibet uasa, ampullas, phiolas, alembicos etc. potes obstruere. Cucurbitas ampliores difficilius lamina sic iunxeris, nisi forte curaueris tibi massam uitream spissiorem ad modum coni obturatorii conflari. Nam periculum est ne tabellae diffluant, & diffiliant. Consultius fuerit tunc allinere glutinum saxorum, quod rasa prius & exasperata labra duricia lapidea iungit firmatque. Et sic interdum autores sumus, ut nobilium oleorum aquarumque receptacula muniantur, sed plaerumque surdis narratur fabula. Neque enim recedunt pharmacopolae a legibus antiquae & inolitae inertiae, sicut nec fenestrarii senes dediscere possunt consuetum modum; licet millies meliorem proponas. Sed de his supra quoque sermo est habitus. Uasorum metallicorum iuncturae ferruminantur per fluxus, adiecta eiusdem metalli scobe, perinde ut aurifabri solent. Aliqua iunguntur etiam plumbo candido, uel nigro; uel stanno. De his sua est praeceptio inter magisteria Chymica. Caeterum huius loci sunt admonitiones, & cautelae a Cardano repetitae " in decimo uariorum de destillationibus ", ubi iubet cauere, ne acria destillentur in locis foecundarum arborum: corrumpuntur enim eorum spiritibus flores, uti & uinearum: De hydrargyri fumis quoque admonitio non est inutilis, praesertim si sublimatum tractatur, ex quo cum ille pharmacopola Uenetus suum fecisset lapidem, negligentiae poenas dedit, uitae miserae emancipatus. Cauendae & rupturae feruente opere. Uidit Cardanus Galeazium Rubeum notis compunctum Chymicis ex imprudentia: sed ita lasciuientes, superbientesque discipulos interdum docent destillare concluso sale ammonio uel petraeo incorrecto magistri. Est & circumspectio in operum reclusione, qua fere enectum exanimatumque astu Paracelsi scribit Oporinus: Et eiusmodi insidiae tenduntur etiam curiosis, nimisque gulosis & deliciarum assectatoribus. Itaque qui furtim explorare operas satagit, damno suo intactas relinquere discit, sicut ille sacchari liguritor unguendum deglutiendo pro sirupo Cautius Cupedias affectare docebatur. Quomodo repurganda sint uasa supra diximus. Lato amploque collo, qui sunt, aut sectilia, facile emundantur. Sicubi capita mortua ex solubilibus constant, aquae feruentis ministerio utimur. Ita draconini ductus eluuntur aqua bacillo stuppa uel linteolo praefixo euerruntur perfricanturque, fere, ut sclopetos solent repurgare milites, donec aqua transiens clara exeat. Id fieri solet propter oleorum reliquias & ramenta, quin & croco calceque in metallis per acres spiritus prouocato. Alias turbantur olea succedentia. Quae uasa terrea seu post opus primum, seu alias etiam ab officina recentia transmittunt humorem, intus perluuntur tenui cera, uti & alembici terrei; foris saebo bubulo. Debent autem prius in furno incalescere; deinde infusa cera agitari; superfluum effundi: postea foris illini saebo, atque iterum in furnum inferri, ut impleantur meatus. Ita coercetur humor. Finis Libri I. D. O. M. A. Commentarii Chymici Partis I. Liber Secundus De Pyrotechnia. Caput. I. De instrumentis actiuis seu efficacibus. Protritum est inter metallurgos uerbum, bonum excoctorem illum esse, qui ingeniose queat elementa quatuor temperare, quod est terram, aquam, aerem, ignem in opere excoctorio uenarum, ut profluat metallum absque iactura feliciter, ita accommodare, ut uenarum genera requirunt, quarum tanta est uarietas, ut non tyronem, oscitantemue hominem; sed longo usu edoctum peritumque magistrum elaboratio requirat, qui focus terra sua formaque industrie instruat & fornacibus adaptet; postea ignem actualem, potentialemque ( per fluxus, uti uocant & caetera additamenta ) admoueat prudenter, regatque per gradus suos circumspecte: insuper follibus & spiraculis admittat flatus, dirigatque ex usu uenae, & operis sagacis; aquas tandem affundat prunis, fornacibus, liquori, ne quid inde detrimenti existat, quanquam nonnihil sit etiam in iam factarum massarum restinctione, ubi attendendum, ne ex mineris aut uirtutibus mineralium aquis saepe concreditis aliquid peregrini, noxaeue accedat metallis, sed potius inde meliora, puriora, tenerioraque euadant pro cuiusque metalli natura, Hoc est in metallurgia illud ex quatuor elementis temperamentum, cuius meminerunt etiam Georgius Agricola & Matthesius in Sarepta. Chymico idem dictum esse non opus est demonstratione, quandoquidem ex eius officina profluxit metallurgia, & ipse non tantum metallis elaborandis cogatur tale adhibere temperamentum; sed & caeteris pro cuiusque modo & natura. Uerum enimuero ut in reliquis subtilitate inuentionum, ingenioque administrationum exuperat uulgares metallurgos, ita & in hoc negotio. Neque enim ignem, aerem, aquam, terram temperando bonus & laudatus perbibebitur artifex; sed potius instrumenta illa efficacia caloris & frigoris: Et deinde istorum socias subordinatasque, quas qualitates passiuas comparate quidem uocant, uerum nec ipsas in operando inefsicaces, humiditatem, siccitatemque, ut sic formales materialesque potentias in elementis haerentes, atque insuper etiam coelestes studere debeat in sua potestate habere, quantum concessum est homini, & artis ratio postulat. Et ut de coelestibus uiribus, quas motu, lumine, & influxu in inferiora sese insipuare contendunt, primo loco dicamus, non est negandum, multum eas pollere in elementarium regione, in quam tam manifeste lucem demittunt suam, aliqua etiam astra tam euidentem calorem, ut sensuum testimonio conuincatur, si quis negare uelit. Sunt & adeo aperta mutationum a luna testimonia, ut sani, aegroti, homines, bestiae, plantae, atque etiam tempora & dies fere nullo non momento, iis astipulari cogantur, & iam pridem receptum sit in schola peripateticorum, syderum ui ex terra & aquis attractos halitus uaporesque fieri materias turbarum & tempestatum in aere & circa terrae marisque superficiem: solem uentos excitare & sistere, qui & ipse anni partes tam euidenter distinguit, foecunditates, sterilitates, maturationes, inquinationes καθ ' αυτό η συμβεβηκος procurat ut nihil proclamatius. Is non quidem plantis, animalibus, mineralibus potentias & naturam congenitam largitur; sed tamen prouehere potest ut felicius nascantur. Uirtutes και δυναμεις ipse Saluator in coelis statuit. Statuit & motus in illis perque illas efficaces adeo ut euidentia sua uehementiaque possint homines conuincere non procul abfuturae postremae lucis. Quis sit tam demens, ut coelestes potentias neget? Earum uero adminiculo indigere Chymicum quoque confitebitur, qusciet materias lectissimas ab eo peti, quaeque naturae primum robore, postea coelestium fauore quam absolutissimae euaserint, & tota sui natura perfectae, quantum eius rei fieri potest, prodierint. Quid de radiorum solarium subsidio dicam? Quid de lunarium? An non illi inseruiunt destillationibus, exaltationibus, separationibus & huiusmodi? An non hi putrefactionibus successus possunt largiri commodos? Uerum cum ista ponamus, nec negemus etiam aliquid occultius ad inferiora a coelestibus peruenire; id tamen homini incomprehensibile esse plurima conuincunt documenta. Uarie mouen tur in coelo astra, seque aspiciunt mutuo recte, oblique; procedunt, retrocedunt, declinant, iunguntur: iam uicina in nos dirigunt radios, iam remotius contra nos aliquid iaculantur. Turbant aerem efficaciter eundemque iterum in tranquillo & sereno ponunt, Sed non sola in medium mundum acceperunt uires. Immittit interdum Deus angelos gladiis pestilentiae, caritatis annonae, bellorum & c. accinctos, idque praeter omne siderum institutum, quod patet ex remotione caussae 2. Reg. 24. 4. Reg. 6. & 19. Dan. 3. & 10. etc. Aliquando sua ui mare commouetur & aer, unde, coelo saepenumero tranquillo & sereno, omniaque policente tuta, subeunt tempestates, & subtexuntur paruae nubeculae in summo aere nubibus ex terra marique emergentibus, sicut & uenti plures non coelo ueniunt, sed ex uoraginibus terrarum & maris, praeter omne meritum siderum, quin sole totoque coelo in istis turbis dissipandis omnes radios uiresque consumente frustra. Mare certe commotum immittit aquas, halitusque per cuniculos & cauernas terrae; unde aquae & nebulae repentinae? contrario uero motu aut tranquillitate uicissim oboriuntur dispositiones contrariae. Ex terrae spiraculis sole flagrante nos frigora rigere faciunt: ex Charoneis antris, Uesuuiique, Chymaerae, Aetnae etc. incendiis aerem inficiunt pestes, saepeque μιασματα contagione, & proflatu in longissimos immittunt tractus, phoebo nequicquam in coelo sagittas suas in pythones serpentes eiaculante. Taceo caeteras effectuum circa nos πρφασεις. Sidera, nisi disposita sit materia patiens, nil memorabile procutant. Sunt enim actus agentium in disposito patiente: Et si quid agunt, id tamen in mobili inconstanteque subiecto non est stabile, nec impressionem diu relinquit, sicut uidere est sub Zona torrida, ubi aestuantissimi dies permutantur frigidis noctibus; quo dementiores sunt astrologi, qui aspectibus & Ecclipsibus non tunc cum sunt actu uires asscribunt, sed cum pridem enanuerunt, & mille uariationes caeli & elementorum & uoluntatis humanae, Deique & angelorum actiones interuenerunt, quique uaticinando subinde magis magisque in fabulam uulgi uertuntur: & nihil ueri proferunt, nisi immotae naturae leges id etiam indoctis persuaserint, aut forte euenerit, quorum praesagia saepe etiam in sacris ariolorum, chaldaeorum, magorum nomine damnantur, & uanitatis arguuntur. Nil ualent istorum rationes sub Zonis intemperatis; nil in mari: nihil in India, Aegypto, Cypro etc. Iam audimus tempora ingressuum solis in quatuor cardinalia puncta exacti haberi non posse: nec horas & minuta esse certa, nec constare ex Ephemeridibus & tabulis motuum resolutis: Et tamen contendunt omnibus uiribus, in uno puncto maxima rerum momenta uersari, adeo ut Esau & lacob ob exile discrimen natiuitatis contrarias sortiti sint affectiones. Si maxima uis est solis, utpote qui traditur caeteris stellis lumen, & proculdubio cum hoc etiam uires aliquas conferre, nec certa est eius cum punctis cardinalibus coitio, quid de caeteris sperandum? Quotus quisque Calendarum scriptor est, qui non saepissime mentiatur in manifestis, ita ut rusticis in ea re maior sit fides. Quid de occultis sentiendum? Nouiluniorum puncta certa esse scribunt. Cur non & caeterarum phasium? Atqui in his quoque inuenimus, qui sub eodem climate & eadem poli eleuatione aliquot punctis, ne dicamus horis dissentiant. Cum uana persuasio subieeit aspectum hunc illum esse, quem quidem non ipsi computant, sed ex aliorum laboribus, ut ignaui fuci suffurantur, iam ex superis & inferis coaceruantur res gestae, omniaque facta ad illos regeruntur siue homogenea, siue heterogenea. Quid ni enim? Stellae in coelo tantum agunt. Speciales actiones quaecunque sint, siue conformes actioni earum, siue contrariae, simpliciter illis subiiciuntur. Par uanitas est promittere diuinationes ad hunc illumue eleuationis gradum, & tamen ab antipodibus nostris in nostros uertices Ecclepsium effecta inducere. Non defuerunt, qui natiuitatem Saluatoris, totumque redemtionis cursum, & Ecclesiae principia, incrementa, decrementa, quin & superstitiones & Idolomanias demumque ultimi iudicii horam ex coeli cursu supputare non erubuerunt. Reprehendit Cardanus priscos astrologos, eosque etiam nebulones & mendaces alicubi uocat, ipse mendacissimus omnium. Atqui huius regulae illinuntur diariis. Non ita pridem quidam molitor totam astronomiam accusabat errorum, & deprauationis, tantasque prae se ferabat correctiones, ut horrorem terroremque incussurae essent caeteris astrologis, qui etiam pontificem cum suo Calendario salse irridebat. Haec inter se professores ipsi agitant. Quid nos statuere par est? Scimus quosdam Chymiae deditos parum a magis distare, & ut ille impius Paracelsus ex siderum motu & constellationibus magica specula, gemmas, globos multaque similia ad futuros euentus explorandos, morborumque momenta uaticinanda concinnare. Sed fatuitas tam late se extendit, ut nec a Chymia abesse queat, estque in nobilissimis artibus eius conatus maior, quandoquidem ad nobilia maxime aspirant homines, sique non possunt genuinos in illis fructus assequi, adulterinos foetus introducunt. Nos astris suas uires relinquimus; sed tum singulares directiones, effectusque & dispositiones in plurimis sint incerta, & incomprehensibilia homini, iubemus Chymicum contentum esse certis, & haec uenari solicite. Non erit huic inconsultum solem & lunam, quae luminaria annum mensesque gubernant, diligenter obseruare, notareque constitutiones hyemis, ueris, aestatis, autumni & euenientium siue a superioribus, siue inferioribus, siue aliis caussis tempestatum conditiones & effecta. Sat auspicata habuerit illud sidera, quod sat feliciter & efficaciter est enatum. Imitetur Agricolas & Medicos, qui non incertis stellarum stationibus inhiant, sed ex propinquis signa capsunt. Ut ut enim a caelo profluxerit uirtus, certe bona illa fuit, si res bene constituta, En enta uero & turbas; quantum potest, arte corrigat, sique signis propinquioribus praesenserit incommoda agendi tempora, ita instituat opera, ut congruum sibi aestimauerit. A Deo quidem principe dependent omnia felicia; sed non a caelo, quod etiam uideatur Calendarum fauore nobis per totum annum clemens & benignum fore, tamen quam saepe nos fallat, quamque importune in aduersitates mutetur, & interrumpat spes hominum multis turbis, est in propatulo. Itaque non fingat sibi successus bonos ex coeli angulis, horoscopis, & caeteris positionibus, cum impossibile sit homini scire in felicibus quoque constitutionibus, uti apparent ex Astrologorum placitis, quo nam processura, inclinaturaque sint momenta; num aliquid interlapsurum, num nihil conferant reliquae quoque stellae, & coelorum ipsorum potestates, quorum tamen illi in suis Thematibus non habent rationem, & ex friuolis fundamentis opinionum incertissimarum extruxerunt regulas planetarias. Quod fit Deo fauente, & artifice industria, si ei natura praebuerit uim ex generatione praeclaram, satis fit recte. Fortuita praescire, aut regulis complecti, non est hominis, tametsi eorum metu sese aliquis sagacior possit praefirmare, atque etiam aliquid ex arte & industria correctionis adferre. Talis est & artificiorum iam institutorum ad finem perductio. Si enim coelum millies mutatur ante finem, nec est in thesibus auspiciorum aliquid fidei, quorsum attinet solicite intueri astra? Etiam progressus operum diriguntur Dei & artificis nutu, qui tamen anni tempora, solisque & lunae, quin & uentorum aliorumque incidentium ut in principio, ita in successu, rationem debet contemplari. Si praeclarum opus est assecutus, omnia fuere disposita bene: sin minus, etiamsi coelum promiserit omnia beata, tamen inauspicato laboratum est. Et tantum quidem de coeli uiribus. Quae in elementaribus & circa nos sunt potestates, euidentiores sunt, & humano captui subiacent, possuntque etiam arbitrio artificis parere. Proxime enim tangunt materiam; habent circa nos suas mansiones, & fomenta: gradibus possunt intendi & remitti, & admoueri procul uel prope; possunt amoueri ad libitum uicissimque applicari: Res quoque ipsa si mobilis est ( aut enim actiuum instrumentum mobile est in arte, aut patiens materia, aut utrumque simul: utrumque fixum motibus artis non conuenit ) subduci illis potest, uel uicissim, idque uarie adduci. Constat in quibus ualeant, aut imbecilliorem uim exerant; ubi sint indaganda, unde ad opus asciscenda. Si haec benigna commodaque sunt, argumento sunt, etiam caetera, a quibus processisse putantur, ( de naturalibus loquimur ) fauere, aut si non fauent, satius est instrumentum propinquum & necessarium, subiectumque arti esse conueniens, quam illa generica & uaga, quorum minae in non dispositis sunt inanes. Bonus itaque Chymicus fuerit, qui calores & frigora, humiditatesque & siccitates ex arte poterit attemperare, & ita admouere operi, ut laudabilem assequatur finem. Sed in his primae debentur calori, cuius est generatio motusque ad formam. Frigus si quid generat, ex accidente creditur id procurare, cum ex sua natura potius sit destructiuum. Sed id temperandum est, ut diximus. Nam inseruit coagulationibus aliquibus & separationibus, notumque est, metalla, licet sua natura sint id quod sunt, tamen externam concretionem alicui frigori debere. Humiditas solutoria est. Itaque huius beneficio multa soluimus & putrefacimus. Siccitas contra definit & terminat. Sed in omnibus sua est attemperatio, saepeque humiditates siccitate ad modum reuocantur. Sed de singulis agamus seorsim, maxime uero de calore, cuius in ea arte est dignltas & agendi munus primum. Cap. Ii. De calore, eiusque uarietate, & unde possit esse praesto. Instrumentum artis Chymicae praestabilissimum calor est, qui cum proprius sit ignis ( ut enim est it Alib. De respiratione cap. 8. de sens. cap. 4. sicca ignis natura est quidem, sed proprium eius est calidum το θερμον ) ars bene utendi calore πυροτεχνια nuncupata est: Internus ignis est calor. 2. Et sane alicubi caloris nomine ignis intelligitur ( ut cum in 2. de anima tex. 130. ignis omnibus sensibus dicitur esse communis, quod sine calore nihil sensitiuum; & cum de uita & morte, anima, uisu etc. agitur, perinde disseritur de calore & igni ): uerum cum Chymicus ad suam artem accommodatius distinctiusque docere uult, licet alias in magisterio occulto etiam calorem internum & principium motiuum uocet ignem, inter calorem & ignem nonnihil discernit. Quocirca nos de calore hic generalius contemplantes de igni seorsim deinceps uidebimus. Multae uero sunt de caloris natura & differentiis disputationes, nec desunt qui omne calidum per se ex coelo deducant, doceantque, omne eiusdem esse naturae & speciei, nec differre, nisi principiorum, quibus gubernatur & adest calor, ratione, ut sit animalis coelestisque, hic per se, ille analogus; alius elementaris, propter animas, coelum, elementa: aut etiam discerni gradibus intensi & remissi: aut uitalem quidem esse & elementarem ratione istorum principiorum; sed re unum idemque a diuersis principiis dependentem. Alii contra dissentiunt, nec a coelo producunt omnem: Nonnulli substantiam esse contendunt; alii qualitatem, & quidem autor libri de spiritu calorem, quo ars utitur, qualitatem esse concedit; sed quo natura, substantiam ponit, cum ut instrumentum & materia simul sit in natura, utpote igni, qui ab arte ad opus adhibetur non existenteparte operis; qui uero in natura habetur diffuso per ipsum opus, atque una cum caeteris substantiam eius expleri; Quocirca Medici calidum natiuum humido spirituique coniungentes eodem modo de eo loquuntur, nec uidetur ab ea sententia alienus esse Aristoteles, cum in 2. de gen. an. 2. scripsit, in semine omnium inesse calorem, qui facit ut foecunda sint semina, idque non ignem, nec talem aliquam facultatem esse, sed spiritum; qui in semine spumosoque corpore continetur & naturam in eodem spiritu proportione respondentem elemento stellarum & c. ubi calorem ex spiritu & coelesti quadam natura conficit, ut maxime necesse sit substantiam esse: quidam etiam calorem dicunt in mistis esse qualitatem, in igni uero substantiam, cui tamen nihilominus propri loco adiungunt calorem. Nos interim sepositis istis disputationibus ( quanquam nonnihil de illis debeat intelligere Chymicus, qui caussas generationum in animalib. uegetabilibusque exploratas habere cupit, & analogice de igni interno in magisterio magno lapidis, quin & de igni infernali & aliis multa proponit ) cum Zabarella dicamus calorem esse qualitatem actiuam, quae calefaciat alia, extenuetque & separet heterogenea, ut homogenea congregentur. Haec enim definitio uidetur ad artem accommodata esse; Et per se de calore loquitur. De caeteris autem, quae beneficio principiorum artis & naturae excoquitur, suo sequetur loco. fabri ferrarii, & coci caeterorumque: Illud saltem hic notandum, caloris naturam per se discernendam exacte esse, ab operibus sociis quae cum aliis perficit, idque ideo, quia ut est apud Macrobium, & in lib. de spiritu, in arte aliud efficit aurifabri ignis, quam quod ipsum etiam Aristoteli non fuit ignotum. aliud item sarmentitius, aliud arundineus, ferreus, ligneus calor, Porro calidum aliquando non simpliciter dici, sed comparate, alibi quidem explicatur, ut in 2. de pars. an. 2. de nouerit etiam calida humidaque maxime putredini esse obnoxia, non autem calida sicca; Calor morbidus febrilis humidus. 8. quod in illa facile impetum facere queat calor externus, & internum educere uel iugulare, materia in id procliui, & se praebente efficaciae agentis. Hoc praeceptum de multis in resoluendo, conseruandoque ipsum admonere potest, sicut & consideratio caloris domestici & sui in uno quolibet & externi. Quod enim calidum est aut suo calore est tale, aut externo. Plura colliget ex sequentibus. Unde uero suum calorem expectare & petere debeat, non est simplex quaestio in tanta operum Chymicorum uarietate, quibus non unus calor potest satis esse conueniens. Uelimus itaque hic quoque eum nonnihil in Philosophorum palastra sese exercuisse, ne quid, cum se uelit in eorum numero esse, praeter rationem statuat, faciatue. Calor calorem generat uniuoce, propter agentis naturalis ad simile procreandum instinctum. Haec ratio alium praesupponit calorem actu. Phys. tax. 89. Omnis enim motus est actu existentis in natura similis, quod formam iam & substantiam habet. non aquiescente mouetur: Sed & si quando aequiuoce omnis a coelo ducitur, per motum & lumen, putant aliqui ibidem prius actu esse. ergo uel a seipso semper uel alio meuenti. 2. Uerum peripatus ex potentia actuat per motum, quasi ex, accidente ut docetur in meteorologicis. Platonici ex magni mundi anima coelique potestate dispergunt in omnia, quo respiciunt etiam illa Aristotelica in 3. de ortis, anim. cap. ult. " Generantur ( inquit ) in terra humoreque animalia & plantae quoniam humor in terra, spiritus in humore, calor animalis in uniuerso inest, ut quodam modo plena sintanimarum omnia. Quamobrem consistunt celeriter, cum calor ille comprehensus est, etc. " Haec tamen opinio conciliatur cum priore, quia eundem & coelestem & animalem faciunt. Gen. an. 3. 2. de uita & morte de sensis etc. 2. Alicubi Philosophus hunc calorem seminibus includit, & hinc porro plantis & animalibus, potissimumque horum cordi aut analogo, quanquam nec sanguis nec spiritus excludantur. Unde & in humido radicali eum figunt. Ab igni aut ignea potestate simpliciter iste negatur procedere. Ueruntamen cum ignis pro prium sit calidum esse, intelliget Chymicus aliquem saltem se ab igni petere & expectare posse. de inuent. essen. Caliditatis anima. Iam ergo noster, si alborum philosophorum placita auscultare iubetur, ex quatuor principiis calorem arripere potest. lis principium in corda. 1 meteor c. 3. Ex calore enim alicubi actum existente, promittit sibi actu similem: deinde ex coeli motu & lumine: tertio ex animalibus & plantis; quarto ex igni elementari, qui cum per se sit substantia, potenum in corda, tiam caloris sibi adiunctam habet, & huius praesidio agit, & non qua est ignis, ut legitur 4. de sensu ( Qua ignis & qua terra est, nihil natum est agere uel pati, nec aliud quicquam. Qua autem inest contrarietas in his, hac omnia agunt, & patiuntur ). Sed excutiamus etiam loculamenta perspateticorum caetera. In I. meteor, cap. 2. ex necessitate quadam hic mundus statuitur continuus superioribus lationibus, ut omnis eius uirtus inde gubernetur quandoquidem in omnibus insit principium motus, ut stante coeli motu nihil caeterorum credatur moueri posse: sed in problemate 13 sect. 5. calor etiam ab inferiorum motu dicitur prodire. Quae feruntur uidentur saepe liquederi: " Motus enim " inquit, " calorem efficere potest, quanquam non quouis modo. " Animalia sane, quae intus caloris principium habent, motu incalescunt inde. In inanimatis quid possit affrictus & attritio, in oculis est omnium, quanquam experientiae obstrepere quidam conentur, & mirifice de suo coelo disputent, quos in praesens omittimus. uidemus motum disgregare aerem & ignire. 2. Cum de igni sermonem instituemus, huius meminerimus. Praeterea ut est in 2. de partibus anim. 2. adusta omnia habent aliquid calidi, ut calx & cinis. Hoc adeo certum philosopho fuit, ut etiam aquas minerales, lixiuia, maria etc. succis adustorum miscuerit, traxeritque inde qualitates & sapores, nempe a calidi uirtute, ut loquitur in acap. de sensu, quanquam non sola, sed etiam terrarum, quod tamen eodem redit. Nam utrobique calor est, ibi actu, hic potentia: Et explicatur id euidentius in 2. meteor. cap. 3. circa finem. Ex his Chymicus calores multos potentiales accipit, quin & actuales. Nam non tantum sales, cineres, calces etc. cauteria sunt potentialia, sed & ex illis expressae ignium, uehementia aquae, quas fortes dicunt; & ex calce, causticisque aquis cum metallicis affunduntur calorem actualem exuscitari etiam aurifabrorum rribui est perspectum. Terram accepto humore fermentatione quadam incalescere, idemque pati fimum humidum, cortices putrescentes foenum madefactum, uestes aqua perfusas nec excussas uentilatasque Theophrasto pariter Graeco, & Aristoteli fuit cognitum. Et quis nescit idem euenire in uinaceis recens cumulatis, & simili rerum farragine? Mustum & quae similem naturam habent efferuescere, edereque halitus calidos, etiam uulgo constat, Quid antiperistasis frigidi & calidi queat efficere, in meteorologicis & problematibus explicatur eiusdem autoris philosophia. Quamuis autem idem quorundam principiorum fiducia, scribat tanto frigidiora esse ima, quanto remotiora sunt a latione coelestium, idque etiam Zabatella cum plausu repetiuerit, sicut & caeteri eiusdem opinionis asseclae: tamen non potuit negare, multos ignes actu quoque terrae subesse, unde non calor tantum, sed & flammae peti possint, tanquam ex Pythagorico louis carcere, aut ut Theologi sentiunt, ignium infernalium loco. Hinc illae decoctiones in terra Liparae insulae ( 32. mirab. ) Hinc flagrationes in Media & Psittacina: Ec saxum Apolloniatarum circa Atitaniam: Et ignes extra columnas Herculis; in Pichecusis, Aerna, Lydia, exhalationes mirandae in Sicilia: spinus & smarilus lapides ardentes, & huiusmodi multa. Sane etiamnum hodie alicubi Thermae naturales effunduntur, & uaporariis calidis sudare licet absque ulla hominis ope, solo terrae calentis beneficio. Alicubi muriam, & ex stagnis marinis haustis aquas, uel etiam diluta & lixiuia decoxerunt inque sales & alios succos inspissarunt solis terrarum calentium halitibus: Et est ea res quidem plebeiae industriae. Sed Chymicus eam ingeniose in artis documentum conuertit, Plura non addimus. Patet siue potentialem calorem desideret artifer, siue artificialem, utriusque copiam esse ex natura, etiam confessione peripati, licet mirificis opinionibus ualde perturbati. Inseruiunt autem Chymico potissimum calor solis, calor ignis elementaris similiunque: praeterea calcis uiuae, & quae causticam uim habent in potentia. Requirit nonnunquam & calorem animalium; sed in aliis temperamenta quaerit ad similitudinem ueris. De calore innato rebus alia est quaestio. Nunc saltem ad instrumenti externi notitiam perducimus tyronem. Cap. Iii. Num aliquae dentur uerae caloris species. Est quidem odiosum cum aliorum opinionibus conflictari. Sed quia nobis obstrepere solent illi ex libris philosophi & speculatores umbratici, deuoranda & haec molestia est, & albi philosophi per nigrorum expersentiam & decreta in saniorem mentem perducendi. Ex Zabarella supra dictum est, statui ab hoc omnem calorem esse unius naturae, & speciei, & omnem esse a coelo; nec habere differentiam ullam preterquam intensionis & remissionis: deinde discerni etiam natura agentis primarii, utpote uitae, naturae, animae, coeli, elementorum & c. quo pacto ille de spiritu agens alium calorem tribuebat coquo, alium fabro ferrario, alium autifabro, balneatori, calcario, figulo & huiusmodi mechanicis, qui cum eodem utantur omnes, tamen maiore, minore, adhibitionis industria, pabulo & similibus discretum habent. Nil quidem laeditur Chymicus isto paradoxo. Finge enim ita esse, nec proponidariue posse essentia distinctos calores; modo in potestate eius relinquas, quod eundem uarie possit accommodare, & mirabilia opera efficere siue per se, siue mediante aqua, arena, cinere etc. adhibeatur; quid tum postea? Sed ueritatis naturalis indagator & amator simul est chymicus, osor autem falsitatum, Itaque non potest facere, quin istos sapientulos fuligine aliqua perstringat, doceatque nec cum rerum naturaeos consentanea pronunciare, nec cum peripato, quem sequi & explicare studiose contendunt. Certe ipse Zabarella cum affirmat calorem in igni substantiam esse, in mistis accidens, nisi ludere uelit accessorium obiter amb guitate, cogetur specie differentem agnoscere, modo natura & ratione distant substuntia & accidens. Negant autem alii in uno substantiam in altero posse accidens, exceptis diuinis; quibus suam negationem defendendam relinquimus: Id certum est, si calor elementaris in mistis inest prop. er ignem, in quo est substantia: Et partes seu membra substantiarum sunt substantiae: non posse in mistis calorem accidens esse, nisi forte xle ri. Sed in simplici elemento substantiam esse, non patitur peripatetica disciplina. Nam ut ait Aristoteles ignis non agit qua ignis: ( est autem ignis forma sua id, quod est & substantia ) sed qua contrarietatem habet, seu qualitatem contrariam, qualitatibus passiuorum. Hac euidentia conuictus Zabarella etiam confessus est in definitione caloris, eum esse qualitatem actiuam. Et hoc quidem nunc quiescat. Quod autem calor specie differat uera, hinc probabimus. Proprium ignis calorem dici, statuit Aristoteles, Et quidem de igneo is loqnitur. Proprium in communicabile esse ex sua natura omnibus notum est; Et siccubi est, ibi subiectum intelligitur suum. Iam autem idem etiam id, quod in semine animalium est eaque facit foecunda, calor dicitur in 2. de ortu anim. cap. 3. " Haec non ignis est ", addit, " nec talis aliqua facultas ". Quid ergo? spiritus in se mine contentus, & natura in spiritu eo analogo stellarum elemento. Unde concludit ignem nullum animal generare, nec constitui quicquam densis, humidis, siccis. Si calor est constans natura gemina, toto genere dissentiens ab igni & ignea potestate; necesse est specie & natura differre calorem ignis, & animalem, sed & hoc apertum est, alium esse solis calorem, & alium animalium, qui non est coelestis, sed huic analogus, seu proportione respondens, ita ut aliquam quidem habeat cognationem, sed substantia differat; unde etiam non omnia potest calor solis quae animalis, ut homines & boues procreare: emergit igitur & tertia species caloris nempe coelestis, cuius uis maxima est in sole. Memorabilis est sententia, calorem, qui in animalibus est, nec ignem esse, nec ab igni originem ducere. Non ergo est idem substantia cum calore igneo & elementari. " Praetereae calor animalis ", inquit alibi philosophus, " in uniuerso in est, ut quodammodo sint plena animae omnia ": Et hic quidem etiam uocatur temporis calor, & solis, a quo ille profluit contentus in aere ambiente ( 3. de ortu anim. ult. ) quique quod calor in animalibus regulari ortu & uniuoco satis efficit ex alimento, hoc ex materia terraque concernit concoquendoque constituit ut fiant animalia ortus aequiuoci seu spontanei. Neque tamen potest idem speciei esse a nimalis uniuocus, & temporis aequiuocus in procreando. Ab utroque igneum distare ex antedictis patet. Manifestum itaque est, calorem igneum & temporis seu solis, & animalium non gradu discerni, sed tota natura, idque ex dogmatis Aristotelis. His astipulatur prima rerum procreatio. Neque enim coeli calor animauit homines, bestias, plantas, sed principium in ipsis diuina potentia procreatum; cuius ui etiam genetando propagantur; nec ex aethere uel ambiente excipit comprehenditque terra & mare caloris principium & substantiae originem, sed ab antiquo in se habet, licet aliter statuat Aristoteles. Calor autem igneus & aeris ambientis ex sole, tantum conferunt motum externum, quo internus suscitatur & in actum prodit. Sic fundamentum caloris animalis in his, quae oriuntur uniuoce, non a coelo deducitur, non ab elementis, nec misturae modo; sed principio seminali, & in corde radices habere scribitur quod consonat isti oraculo diuino, animalis uitam animamque in sanguine esse, idque non absque calore analogo & suo. Neque enim alieno calore uiuunt animalia, licet externum in adminiculum subsidiumque, ad melius uiuendum cogantur asciscere. Quod autem ille disputator obiicit, principii ratione alium atque alium fieri calorem, nimirum eius, a quo gubernatur & dependet, non autem per se suaque natura, id est genericam rationem confundere cum speciali. Quis enim nescit, calorem habere aliquam generalem amplitudinem uti & hominum genus, & animalium, plantarumque? sed ea non obstat, quin inter se differant singularia specie & natura, quo modo Aristoteles etiam elementa discreuit, ut quanquam faceret communem materiam coelo subiectam, cuius partes aliter afficerentur, tamen non confudit numerum specierum quatuor. Puerile quoque est de calore nihil altius statuere, quam de ligno, quod unum idemque specie existens aliter a scriniario usurpatur, aliter a carbonario, aliter a fabro materiario & architecto, aliter a milite & calone. Calor iste socius naturae cuius libet generica quidem ratione coincidit in unum, sed interim cum sequatur conditionem speciei cuiuslibet, cui est innatus, & singulari potestate instruitur & commune opus eum spiritu connato obit, ad speciem singularem secedit. Uitalem & elementalem in animalibus dicit non differre, nisi principiis, a quibus dependent. Atqui h. e. species sub uno genere peculiares obtinere. Et certe non fieri id in animalibus a calore & reliquis potestatibus elementaribus, quod ab animali, pridem explicauit Aristoteles, cum ait: " Dura, mollia, lenta, rigida, & quicunque affectus partibus insunt animatis, a caliditate, frigiditateue effici possunt: at ratio, qua iam caro est, aut os, non potest: sed a motu proficiscente efficitur ab eo, quod genuit, quodque actu est id, quod potentia est id, ex quo gignitur, etc. " Illam autem uim postea nominat calorem animalem in semine, qui est spiritus & natura quaedam coelo cognata. Calorem elementarem aliqui etiam febres & morbos efficere tradunt in animalibus: uitalem nullo modo. Ex illo colligimus elementum id in misto esse, cuius proprium est calor, ex hoc animalis rationem intelligimus. Sed haec abrumpimus. Chymico haec disputatio conducit ad intelligendum discrimen calorum in substantia speciali, ut sciat, qua peruenire queat adminiculo instrumenti huius & quid sibi ex suis caloribus policeri debeat, sique calorem sideralem expetit, aut animalem, num eum ab igni elementari habere queat, aut si hic quoque adhibeatur, cui asscribendus potissimum effectus, & quomodo externus regendus, ne destruatur internus. Nam diuersi hi calores a se mutuo pati possunt, quo conuincitur materia consentire, formis specialibus & potestatibus dissentire. Cap. Iiii. Quae sit ratio caloris, quem ex coelo per motum & lumen deducunt, deque destinctionibus quibusdam eius. Perturbatam admodum philosophiam esse alborum philosophorum, constat inde, quod male conueniat physicae speciali, cum astrologia. Haec enim & calores & frigora ex coelo promit, & obseruare iubet. Frigida Saturni, quo sese stella receptet: Illa calores duntaxat inde fabricat, frigora autem detrudit in mundi medium ubi motus definit, & priuationum turbae stabulantur, si quidem uera narrant. Et coelum quidem conferre calorem eum, qui est in temporibus, non autem eum, qui est igni proprius, debebant si non ex Aristotele discere, saltem sensuum monitis percipere. Sed illi tanquam plane χμααloα, & ob id nigris philosophis infensi, omnem ex coeli motu & lumine deducunt, idque non praecedente rarefactione ex uilationis, sed consequente, ut sint eo superciliosiores, & in suum quoque magistrum refractarii. Quod catholicum hoc & generale emunciatum attinet remittamus eos ad elenchos axiomaticae praeceptionis, ut discant non enunciare generaliter, quorum natura & affectio duntaxat particularitatem inuehit, cum constet omnibus aethiopibus & Trogloditis non alta tellure feruidos solis aestus auerti, & tecto umbratico arborumque frondibus animalia ab aestu defendi, ita ut non possit in imam tellurem penetrare motus radiantis solis, ubi tamen quanti ignes sint, & feruores, Uulcanus, Enceladus, Typhoeus caeterique Cyclopes & gigantes cum ministris uulcaniis satis experiuntur, nec nos consueuimus aures dare friuolis argutiis, & deliria deliriis cumulantibus, sophistis, quasi influxus solis coelique tacitus in materia ibidem disposita exuscitet ignes tales: meminerint suae antiperistaleos, & mistionis elementorum, & fermentationis caeterorumque, quodque tota natura quinta coelum ab elementis remouerint, adeo, ut uix inueniant, quo inter se agere patique possint. Sed quomodo per motum & lumen omnis a coelo calor est, Et quis est ille tam potens motus? Arguta ratio est, " calor est qualitas prima. Itaque in elementis nihil habet prius, sed a coelo oritur. " Imo inquam non a coelo, sed ab alio principio, quod & coelum & elementa condidit. Neque enim coelum prius est elementis. Deinde " si in elementis prima, non ergo alius originis, primum enim est, quo nihil prius, quodque aliunde non uenit. " At inquiunt. In potentia sunt. Quid tum postea? Non si aliunde actuantur aut etiam quadam dispositione in actum ueniunt, etiam sunt aliunde. Sed nimis hoc est puerile. De motu uideamus. Omnes species si percurreris, latio offertur. Negant enim coelum & stellas calidas esse. Itaque alterationis motu non possunt in nostris sedibus quicquam caloris suscitare, multo minus generatione, corruptione, augmento, decremento. Aristoteles in I. meteor. 3. aditum ad istam sententiam sibi patefecit quibusdam, quae uult intelligi potius, quam sentiri. " Oportet intelligere inquit, aeris id, quod circa terram est, uelut humidum & calidum esse, quod uapores & exhalationem habeat terrae: quod autem super hoc, calidum iam & siccum, ubi magis ignis est, quam aer nec possunt consistere nubes, etiam oblationem circularem, quam & ipse aer experitur, quia ignis cum superiore elemento, aer cum igni continuus est. " Propter quam autem causam caliditas, quam sol exhibet, fiat, non talibus existentibus illis secundum naturam, dicendum est. Motus disgregat aerem, & ignire potest. Ut tepor ergo fiat calorque, solis latio uel sola efficere potest, quia & uelox est & non longe, cum astra uelotiora remotioraque, tarda idem & propinqua uti luna, non sint, apta ad rem istam. Qui tamen istud euenit? " Motus ", inquit, " solidis disgregat aerem, unde incalescit. Solis corpus solidum est, & aerem disgre"gare potest. Sed unde ad nos peruenit? Quia ignis ambiens aerem spargitur, motu frequenter, & uiolentia deorsum fertus. " Atqui uidetur locus superior calidus & ignitus: " Non est, inquit, quia si esset, discursus astrorum ibi fierent, sed deorsum, quanquam quae magis mouentur & citius, igniantur citius: Deinde sol uidetur maxime calidus: si actu calorem haberet, igneus appareret. Atqui est albus. " Haec ibi ludibundus Aristoteles, uel ingenii luxuria paradoxo themate sese reficiens. Mirum est solem in medio planetarum existentem aerem posse ita mouere, ut in igneum uertat, agereque nec repati. Longe mirabilius ignem, quem docuit elementum esse; nihil aliud existere, quam partem aeris a sole ignitam: Et tamen in doctrina animalium toto genere distant calor solis, & igneus, quod non debebat, si quidem igneus est solis foetura. Non minus mirabile calorem illum, quem sereno coelo maximeque tranquillo aere & rectius constituto sole magis sentimus, per uim ex sede ignea deturbari motu circulari. Quibus uero rationibus coelo calorem detrahit, eae sunt febricitantium somnia, Nam & ignis est albus. Et sol igneus non raro apparet; quodque non fiant ibi discutsus stellarum, latio fortassis prohibuerit concretionem, quanquam deprehensum sit cometas etiam lunae locum superasse. " Alibi coelum aeternum dicitur a araliis. Si calor ibi esset, etiam frigus, utpote altera pars contrarietatis. Si hoc, corruptionis non foret expers, nec generationis etc. " sed & haec facile diluuntur. Ista enim effecta in disposita materia sunt, non in coelo. Uerum tamen est, motum solidorum corporum conciliare calorem, quod Aristoteles declarabat fieri per rarefactionem; sed Zabarella pungens praeceptorem, pronunciabat calorem esse caussam raritatis, non raritatem caussam caloris, cum tamen certum sit disgregationem rarefactionemque a motu esse, & inde consequi calorem, si aer inter duo solida corpora motu attritus fuerit. Nam eius natura obnoxia est igni, in quem amissa humiditate & crassitie, accepta uero siccitate & tenuitate facile transit, sed utrum sit, & potest quidem etiam calor rarefacere merito coniuncti spiritus, potest & addensare, in coelo ad aerem affricto, neutrum est probabile, nec quae producuntur ex elementari natura exempla, sunt similia aut possint conuincere pariter in coelo fieri. Cum item totus planetarum chorus cum suo aethere obnitatur uehementiae primi mobilis, prohibebitur ille durus affrictus. Deinde cum superus aer, qui dicitur igneus esse uel ipso Aristotele iudice sit potius forma, quam materia, & tanto immaterialior, quanto coelo propinquior; non sustinebit istos affrictus, & calefactiones, ut taceamus, quod aliqui istum ignem ibi non actu, sed potentia calidum faciant, ut aliud sit ignis elementaris, aliud meteoricus, seu feruoris excessus. Si actus caloris ibi fit nullus, qui in inferiora per uim dispergetur? Uentos aiunt calidos esse. At ne maximis quidem flatibus, uiolentissimoque attritu ullus existit calor, sed contrarium potius frigus. Mare ab ortu in occasum circa Promontorium bonae spei, & Pontus Euxinus ualido moru praeteruehitur littora; sed nullus ibi excitatur calor. Terrea corpora affrictu incalescunt, quia creduntur semina caloris per naturam insita habere, quae actuentur & profiliant, motu apertis poris, & solutis retinaculis prolicitoque spiritu igneo. Sed albi philosophi istis delectentur pro arbitratu. Apud nos caussa cadit illud dogma. Qui negant coelum affici & mutationibus obnoxium non esse, dicimus, cogitent oracula de conflagraturo, olim coelo, sed illud philosophi in 2. de ortu tex. 3. & 6. Impossibile est corpus sensibile existens sint contrarietata esse. Coelum autem sensibile esse nemo negabit, qui stellis intueri potest. Sed num per lumen a caelo calorem possumus extorquere? Constat radiosum & calefacere aerem directiore casu geminationeque & posse incendere disposita. Id & nos confitemur: sed non, qua lumen est. Nam hyeme saepe serenissimi, plenissimique luminis dies sunt frigidissimi. Deinde negant albi philosophi lumen esse corpus. Quomodo ergo calefaciet? Insuper dicunt ex suo principe id esse actum perspicui, qua perspicuum. Itaque non calorem faciet, sed illuminationem in eo, quod potest illuminari. Id & sensus docent. Nam candelae multae in mediis conclauibus hyemalis constitutionis accensae ita ut undique fiant illustria, si prohibitus sit exire & se diffundere spiritus calidus interiecta laterna, neutiquam calefaciunt aerem. Si itaque non propria ratione, num per aliam? Dicunt quidem etiam a lumine disgregari aerem rarefactumque incalescere. Sed ista disgregatio non est, nisi respectu uisus, & perspicui in potentia, non autem ratione passionis elementaris, & qualitatis tactilis. Deinde si, ut uuli Zabatella, calor prior est, concidit disgregatio. Nescimus etiam, an non tunc quoque lumen debeat corpus dici. Sed calorem a lumine segregari, satis constat per experientiam. Quomodo ergo sol calorem efficit? Fons est lucis & caloris principalis: Et eius potestatem in se habet, eumque actu profundit cum operatur in materiam eius susceptiuam certo modo. Coelum inflammare non potest. Neque enim id similiter elementis dispositum est, & patitur, fitque perinde ac in spiritu calido, qui materiam dispositam procul accendit, cum interim in medio nulla eius uis percipiatur, qua arte quidam oblinunt res naphthaspirituosa, easque intra ambitum caloris tenuis locant. Non incenduntur media, nec ardent, cum naphtha inflammetur. Sic in puteo ea incendebatur non lumine laternae, sed calido spiritu, at ipsa laterna, & lapides cum aqua in uicinitate eadem uel etiam propiore constituta, nihil tale patiebantur. Ea res facit, utmontana frigeant, caua terrarum caleant: quia hic uapidi halitus facilius patiuntur a sole, quam editi colles. Accedit & radiorum in unum collectio uariaque repercussio, cuius nec in medio aere, nec caelo potestas esse potest. Quid si radius luminosus corpus esset? Neque enim tam potentes sunt rationes, quibus qualitas esse docetur, ut nos cogant eis assentiri. Cum tempore hyemis totus aer frigore horret, & solis radii per uitreos orbes in hypocaustum penetrant, ubi aer uapidus magis aptus est ad caloris actum concipiendum, sentimus quantum ualeant, & iam fornacum calorem mitiorem esse, si caetera sint paria, comprobamus. Refert ergo, in qua re excipiatur solis radius, & quomodo. Is autem per se, & sua natura calidus est, ut effluxus quidam spirituosus a sole & uel corpus, uel corporum naturae maxime uicinus, ut sit quasi nobilissimum tenuissimumque corporum, quod tamen dum per elementa tendit, aliquid inde trahit inquinamenti. Alias non patet ratio cur cum eo ueniat & abeat tam repente calor, cur tam exacte figuretur ad modum opacorum, umbrasque efficiat & cum sole accedat recedatque, & possit uiuentia tam potenter mouere. Haec sententia Chymico est longe utilior; quam illae scholasticae umbratilesque opiniones digladiationesque uanae. Sciet inde quanquam etiam diffusum lumen sit cum aliquo calore, tamen id debilius esse, quam ut actum queat producere: Radiosum uero ex certo illapsu, geminatione exceptione, pabulo etc. posse & ministrare operibus chymicis & flammam quoque prebere, qua in sua officina utatur castius, sanctius, & utilius, quam uirgines uestales in delubris idolorum. Ille calor fit instrumentum artis ad omne opus; sed in suo subiecto, nempe radiis debito modo exceptis directisque solutiones, rectificationes & alias operationes poterit procurare. Quo modo uero excipi, & dirigi debeat in destillatione per parabolam & aliis explicabitur. A motu parum est praesidii. Nam hoc calida quae fuerant, refrigescere posse certum est, uti & philosophus scribit calida in sole amplius refrigescere, quam in umbra, non aliunde nimirum, quam quod motus fiat & perflatio, uel quod ambiens educat id, quod inest una cum spiritu. Sed hec hactenus: Quamuis ergo species caloris propriis nominib. exprimere non possumus, discribuntur tamen subiectis, ut calor alius caelestis est, ueluti solis, & lunae: alius elementaris, in simplicib. aut mixtis: alius animalis, cuius principium ex natura seminis, radix uero in corde, spiritu & sanguine uel analogis. de part. Aliae distinectiones sunt huiusmodi: an. 2. 3. calor potentia est uel actu: ( uel potentialis, actualis, quomodo & ignis discernitur ): siccus uel humidus: masculus, foemineus: Gradus primi, medii, ultimi: naturalis, uiolentus: internus & insitus, uel externus & ambientis: Igneus, aereus: Et ratione mediorum in chymia, ubi simul gradus, calor balnei, cinerum, arenae, nudus: Et uernus, aestiuus, ex comparatione similium. Ueruntamen in istis quoque sui sunt gradus: Est enim balneum tepidum aestuans, feruens. Et in oleo aliud, discrimen, porro est occultus, manifestus. Alius per se agit, quod suum est, alius principaliter agendi ministrat, ut cum sanguinem ex disposito alimento facit ui cordis, epatis, lienis etc. uel serram fabricat motui artis inseruiens. Est uiuificatiuus, est destructiuus, ille etiam conseruatiuus & generatiuus: perfectiuus, concoctiuus, putrefactiuus, Et si quae sunt huiusmodi, quo pertinent etiam societates proprietatibus, ut calor strutionibus, qui ea facit, quae non igneus: calor infernalis etc. caloris differentiae aliquae indicantur etiam propriis nominibus, ut tepor, aestus, feruor, qui est caloris excessus. Chymicus in artificum commentariis comparationes inueniet plures, ueluti est calor embryonicus, qualis est in utero materno uitae administer, quo excluduntur etiam pulli tepore fornacum, & sinus muliebris. Interdum designatur eo gradu, quo manum constanter toleret, nec laedat: quo cera, aut plumbum in fluxu detineatur: quo sol in leone ardet, qui & iuuenilis, & uirilis; utpote acrior, quam est puerilis aereus, sanguineus, qualis est solis cum in ariete permulcet terras in nostro climate: ita calor auri, calor aeris, quorum ille mitior, hic acrior. Omnino infinita sunt discrimina temperamentorum, quibus caloris modus laestimari potest, ubi semper qualitatum tatio sequitur crasin interiotem & substantiam misti. Distinguitur & spaciis. Aut enim prope, aut procul admouetur externus: quomodo & internus animantium circa cor ualidior est, quam in extremis: dextra calidiora sinistris etc. Iuxta caloris discrimina distinguuntur & calida, de quibus non opus est prolixiore sermone. Cap. U. De effectis & operationibus caloris. Caloris in se & primum considerati effectum, esse calefacere, non opus est demonstratione. Itaque etiam inde definiri primum potest, quanquam delicatulus admodum sit Zabarella, qui putat tunc peneidem per idem definiri, quasi uero idem sint causa & effectum proprium, nec sine absurditate dicere queamus, lumen esse, a quo primum illuminetur perspicuum, motum quo moueatur mobile: doctorem, qui doceat, aut a quo doceantur imperiti indoctique etc. Sed cum istud primum caloris opus sit, perinde se habebit, ut calor ipse secundum existendi rationem & gradus & caetera, de quibus in differentiis dictum est: calor enim animalis per se calefacit pro ratione animalis, ad uitam motumque talem: naturalis naturaliter & sic deinceps, Propinquus a. id efficit ualidius, remotus imbecillius si caetera sint paria. Uariat & actio mediis, constantia, interruptione, pabulo & caeteris, de quibus etiam in igni. Multum n. differt, num calor igneus calefaciat ex materia solida, aut rara, ferro, lapide, ligno, stipula, arundine, aqua, cinere, arena etc. multum quoque est in spiraculis & uentorum impulsu. Ita uidendum, per se an ex accidente calefaciat; igni, potentiali, anactuali: Et sic de caeteris. Temporis calor pro diuersitate incidentiae radiorum, collectionis, directionis etc. item diuersimode calefacit: sicut calor in animali sedato, iracundo, bilioso, phlegmatico, naturaliter, preter naturaliter affecto uariat, ita ut aliquando uix moueat tactum, aliquando acriter feriat, & ita commotaspiritum habent uehementiorem calore, aestuantemque. Ita se habet & ratio motus & quietis, & si que similia temperant, remittunt, intenduntque calorem, de quib. ista monuisse sufficiant, cum nequeant percenseri singula. Eo pertinent ista philosophi: calor facile afficit parua: calidiora facilius calefacit: citius paruum spacium, quam magnum etc. quae proportionalib. caeteris & respondentib. sunt declaranda. Secundo calor consideratur respectu misti, quae consideratio specialis est, pertinetque ad qualitatem elementarem quam uolunt elementis inesse non per se, sed misti causa, ut mutuo agendo patiendoque per contrarietates in mistis alterabilibus fiat unio ista, quae usgis uocatur. De hoc accipiunt definitionem calidi, quae extat apud Aristotelem in 2. de ortu c. 2. seu contextu θερμὸν ἐστι τό συγκρῖνον τὰ ὁμογενή, τὸ γὰρ διακρίνειν, ὅπερ φασὶ ποιεῖν τὸ πῦρ, συγκρί¬ νειν ἐστι τὰ ὁμόφυλα. συμβαίνει γὰρ ἀξαιρεῖν τὰ ἀλλότρια. Quaerit eo capite Aristoteles principia sensibilis corporis; quod cum intelligatur secundum sensum, qui Tactus dicitur, formas contrarietatesque tactiles sibi producendas iudicat nempe primas primum, & deinde secundas, ut sic, cum de alio tactu, actione, passioneque, quibus mistum fit, uti & demistione egisset libro procedente, hic explicet ex mistione dependentes facultates, doceatque ex his etiam elementorum numerum, generationes, corruptiones, transmutationes mutuas, & tandem mistiones, quibus addit causas istarum mutationum & continuitatis. Maxime uero cum probare uellet, contrarietates primas in elementis esse actiuas & passiuas, ut illa possent misceri & transmutari mutuo, definitiones, calidi frigidi, humidi, sicci produxit. Patet itaque, substerni quidem aliquid mistionis modo per dictas contrarietatum & in his calidi definitiones, sed principaliter per eas explicari naturam elementorum. Quin id ipsa desinitio quodammodo docet. Si enim calidi est congregare ea; quae sunt eiusdem naturae, exclusis caeteris, quod minime facit ad misturam, quae ex diuersis constat materiis. Sane non respectu mistionis ita definiuit, uti plausibiliter disputat Zabarella. Experiuntur id ipsum etiam Chymici, qui per caliditatem peragere quidem mistiones possunt, si ea simul sit sicca ( siccum enim terminat & misturae limites praescribit, non calidum, nisi ex accidente ) sed saepius mista per eam resoluunt, separantque in partes constitutiuas quod ipsum non ignorauit Aristoteles, ubi calori externo putrefactionem, uiolento uero etiam corruptionem attribuit. Noster ergo Chymicus non patiatur istud fundamentum uanis opinionibus deprauari. Sed & aliud est, quod non leuiter corrupit interpres, idem dum contra Aristotelis mentem id reponit, quod is in aliis taxauit. Uolebat ille princeps peripateticae scholae calorem congregare homogenea, quod dum fit accidere simul, ut heterogenea secedant, cum illius studio necesse sit hoc euenire, ut ex confuso prius mistoque in unum coalescant ea, quae sunt naturae eiusdem. Hoc apertum est in tota Chymia & metallurgia, siue operetur quis igni actuali, siue potentiali, quae est in hydrargyro. Quocirca necesse est compagem solui, qua soluta, ut tam philosophus sentit, quam Ecclesiastes omnia redeunt ad sua, ignis ad ignem, aqua ad aquam, terra ad terram aggregatur, aer irrepit in aerem; unde simul perspicuum est contra Zabarellae acutam illam inuentionem, istam caloris proprietatem non misturae, quae est unio quaedam mistilium heterogeneorum in unum homogeneum, sed dissolutioni, quae est mistioni contraria deberi. Sed ille sic arguit: " per congregationem istam, quae est segregare heterogenea, ut homogenea congregentur, calidum a frigido secernitur: Item: Rarefacere est proprium calidi, & immediate sequitur calefactionem: Calidum in aquam agendo eam rarefacit & in uaporem aeremque conuertit. Proprium calidi est per raerefactionem segregare in uicem illa, quae sunt diuersorum generum, idque non sequitur aliam rarefactionem, quam illam, quae fit in misto. Ideo calidum a frigido recte separatur per segregationem heterogeneorum, quam insequitur congregatio homogeneorum, cum haec operatio fiat per solam rarefactionem & extenuationem, quae est propria calidi. " Haec illa ualde monstrose & imperite. Inuertit Aristotelis ordinem, & segregationem praemittit congregationi ( an utraque simul fiat, ficut Chymicorum solutio & coagulatio; fixio & uolatilitas, quanquam in diuersis in se mutuo agentibus: aut Aristotelis generatio & corruptio, alia quaestio est. Hic ordo naturae consideratur, quid secundum hunc sit prius ) eo fundamento, quia persuasum habet caloris proprium esse rarefacere, & attenuare; unde postea existat segregatio, quia rarefactio est segregatio quaedam, idque immediate, unde si coniuncta est homogeneorum congregatio, eam sequi & posteriorem esse necesse sit. Disputauit a. etiam supra, quod non rarefactio ex motu attritionis faciat calorem, sed calor praeexistens rarefactionem itidem contra sui Dei decreta. Sed noster niger philosophus experimentis etiam popularibus comprobat, quod cum nondum est actu calor sed futurus est, eius non possint esse actus ulli, & sic nec effectiones. Iam a. cum ex lapide & ferro frigidis actu scintillae excutiuntur, nondum est calor: Et tamen fit rarefactio. Quid apertius est, quam tunc actu existente motu attritionis rarefactionem huius esse, & non caloris? Quomodo ergo uerum esse potest, quod rarefactio sit proprium caloris opus? Rarefacit acetum. Id frigidum esse uolunt, uti & spiritus Camphorae. Separata est ergo a calore rarefactio ita, ut nec semper antecedat, nec semper sequatur, sitque necessario alterius principii. Age n. cape aes, uel ferrum uel stibium aut argentum frigidum actu. Affunde aquam causticam item actu frigidam. Tene manu. Uidebis oculis tuis motum attenuationis, nec senties calorem, nisi postquam iam illa actio & conflictus, seu pugna agentium & patientium aliquandiu durauit. Tunc calor exurget in ferro tantus, ut manum adurat, nec minus in aere & stibio similibusque. Rursus confunde spiritum tartari uel liquorem, cum oleo chalcanthi: uel acetum lixiuio: uel cretam, lapides cancri & huiusmodi iniice in acetum ( aliquando idem eueniebat nobis cum acriorem cereuisiam confunderemus leniori ) feruorem, attritionisque motum uidebis, & cum spuma multa strepitum: sed notabilis calor tactum non offendet: propterea quia spiritus attritu concalefacti mutuo ex materia ratione & imbecilliore se subducunt, ita ut tactu non possint admodum manifeste deprehendi, quomodo in solidis lignis, succino & panno, plumbo & ferro caeterisque commissis motu & affrictu, calor emergit, qui moueat tactum. sed non cum pluma plumae, spongia spongiae nisi compressae & solidatae, confricatur: Et tamen uerum est, rarefieri aerem & concretos spiritus, qui sunt in rebus, motu, sique manserint etiam actu calorem concipere, adeo ut nonnunquam inflammentur, quod euenit nonnunquam etiam uiolento in aere solo motu, ubi tamen neutrum necesse est actu calidum esse. Explodatur ergo illa Zabarelle subtilitas, qua suum magistrum uult corrigere, sed non animaduertit, se praeclaras sententias de ortu caloris ex affrictu, de affectu calidi in resolutione misti, & aliis deprauare. " At ", inquit, " calor rarefacit aquam inque aetem mutat. Item quo pacto ex misto possunt confluere homogenea, nisi prius facta sit resolutio per rarefactionem uel attenuationem? " Nouerat, inquimus, illas metabolas & corruptiones seu resolutiones etiam Aristoteles, & tamen secus statuebat. " Accidit una ", inquit, " separatio, sed calor agit calefactionis & homogeniae caussa. " Unde uero illa segregatio? Amotu segregantis calidi, quod non est sine spiritu tenui, quo impetus fit in compagem concreti corporis. Meminisse debet Zabarella, se aliqua calori asscripsisse per se, aliqua merito coniuncti & utentis eo principii. Non si calida res, ut spiritus igneus, attenuat aquam transmutatque in aerem, caloris id principaliter est: sed spiritus, cum quo est calor: Hic a. sui similem formam imprimit materiae, caloremque procreat primum: Deinde soluta compage, essentias homogeneas, prouocat, & facit ut confluant, unianturque ex partibus dispersis in cumulum, id quod non potest fieri, nisi immistum impressa ui agendi. In simplici, ut in aqua, perit hoc caloris opus, uti & in aere. In his enim natura spiritus ad spiritum contendit similem per motum in substantia, ut leuis & spirituosa natura existat: calor calorem progenerat. Non enim sunt elementa duntaxat contrarietates, sed & substantie materiales; quae non primis tantum qualitatibs agunt, sed & secundis, ueluti cum acumine & subtilitate spirituali penetrant, & cum primis opus promouent. Sed obiicis: " at Aristoteli το λεπτον & per consequens effectus eius attenuatio est in secundis qualitatibus, quae profluunt ex primis. Itaque calefactio prior est, & sic calor antecedit rarefactionem. " Confitemur, inquimus, istud: sed una dicimus, non ad hoc priorem esse, uerum ad aliud. Est n. non qouis cuiuis prius aut posterius in ordine nature. Aristoteles ex humido extruit tenue, non ex calido, quasi tenuitas sit humiditatis, crassities siccitatis: quia illa est subtilium partium, seu paruarum, potestque se insinuare, & penetrare in interiora, sicque replere, & toto totum tangere, ut uidemus in aceto stillatitio, spiritu uini, aliisque liquoribus, postea etiam in halitibus & uaporibus, quae istorum naturam participant aeris scilicet & aquae potissimum merito, quorum utrumque humidum statuitur, tametsi nos nec igneos spiritus excludamus. Quod autem rarefactio ex motu sit, & inde calefactio, aperte dicit Philosophus in I. Meteor. cum scribit: " Cum autem fertur primum Elemontum circulo, & corpora quae in ipso sunt, id quod in inferiore mundo semper est propinquum & corporis motu disgregatur, & facit caliditatem. " Illo ergo iudice disgregatio caliditatem antecedit, quae postea homogenea ex misto resoluto prouocare potest, ut appetitu naturae familiaris confluant. Ita cum terram a sole calefacit. ( cap. 4. lib. I. Met. ) motum rarefactionis, premittit ex illa hypothesi; Et calor quidem excitatus calefacit, sed motus attenuat & duplicem halitum producit, in quo seminaria simul caloris, fiatque duplici principio agente halitus, non uno quanquam nigri Philosophi, qui ab experientia & plurimarum rerum usu instructi turpitudinem albedinis, de qua Ouidius: ( " Et tu palladiae petitur cui fama coronae Candida si fuerint corpora, turpis eris. " ) Exuerunt, & ueritatem intellectus sensuum, oraculorumque uerorum adminiculo ( iuxta illud peripateticum: " Nihil est in intellectu, quin prius fuerit in sensu: Et oportet intelligentem phantasmata, quae ex sensu & memoria prosiliunt, speculari " ) sunt uenati consecutique, non tanti esse putent illud de coeli motu & rarefactione figmentum, sed compertum habeant, Solis radios non esse sine spiritu attenuante & resoluente, uti nec fulmina; magnam quoque, partem istius exhalationis deberi subterraneis potestatibus, ad quarum loca nec coelum nec Sol unquam penetrare possunt. " Flamma est ardor spiritus sicci ", inquit ille. Hic spiritus calore armatus & calefacere potest & resoluere. Sed facessat haec quaestio. Satis est Chymicum cognouisse calorem suum posse non tantum calefacere sed & resoluere & congregare, non quidem hoc, qua calor est, sed qua in subtili spiritu uel aqua est. Itaque hinc concludit, si uelit corporibus essentias homogeneas producere, se non debere, ignaui crassique corporis & sicci calorem adhibere, sed humidi, aerei uel aquei subtilis & penetrantis, & totum toto tangentis iuxta sententiam ueritatis & Aristotelis. Quod si calor in ea substantia est actu, bene est; sin minus, foris adhibeatur. A sicco crasso, frigido, tale nihil potest expectare, uti nec a fugace spiritu sicco, seu halitu. Hic enim praeteruolat, nec facit impressionem stabilem: sique uiolente quid procurat, id non est pro arte. Cum item intelligat calorem ministrare alicui principaliter agenti, & per se quidem, quod suum est, agere; uti & materia tenuis, In qua est, suum efficit tenuitate: sed effectum iuxta modum & naturam principil moderantis praesidentisque expectandum esse: praeclarorum operum habebit principium. Nam si ex rebus seminalem uirtutem cum suo subiecto legitime exceptam, calore conueniente, ita ut spiritus insitus non dissipetur, sed in motum saltem incitetur, demulserit; promittere sibi fructum similem naturae potest, ad cuius quidem actum ille nihil contribuit, sed instrumento caloris rite explicato naturae uim promouit, itaque rexit, ut tandem finis artificem non destituat. Neque enim is duntaxat artifex est & aliquid arte facit, qui lecticam & scamnum aliasque externas formas compactu materiarum, aut sculptura similibusque extruit, sed & is, qui naturae uim industria promouet adminiculis naturae & ingenii & caeterorum instrumentorum. In hoc principio latet aurificae artis & transmutationis metallicae, aliorumque corporum fundamentum, ne quis forte, ut albi illi Philosophi, qui suum Aristotelem uix superficietenus inspiciunt, & sub pallio latitantem limis intuentur, indeque multa in Chymicos declamant putet, illud paradoxum a tota exulare natura, nec consentaneum esse axiomatis Aristotelaeis. Caeterum calor etiam misturas peragere dicitur a Zabarella, quia nimirum sit causa coniunctionis humidi cum sicco in misto, dum attenuando faciat: ut siccum humido permisceatur, & quatenus calor est, formam misti de materia prius praeparata per alterationem praeuiam educat: quae uerba & febriculosa sunt, & minime sapiunt Aristotelem. Hic enim aperte scripsit, id neutiquam esse caloris opus, sed os, qua os, effici motu eius, quod generat, utpote parentis & seminis, sicut forma serrae, non prodit a calore ignis, sed motu artificis per instrumentum inductum, Ideae seu principii pridem ab experientia ducti, & intellectu comprehensi. Deinde frigido quidem ille tribuit congregationem similium & dissimilium, seu potius confusionem quandam & aggregationem in cumulum indiscretum, sed humido rectius potentiam terminationis a sicco accipiendae quanquam per se diffundatur interminate: sicco uero terminandi facultatem. Concedit itaque Chymicus, calorem posse ad mistionem facere, sed instrumentaliter, & κατά συμβεβηκος. Qua enim siccus est, terminat, humidus neutiquam: Qua item altioris principii potestati famulatur, potest formas producere: sine illo non potest. Ita attenuat & rarefacit non ex se, sed materiae tenuis, quam humiditati iunxerat Aristotelis, praesidio. Et tamen tanta caloris aptitudo cum sit, tantaque dexterias, amanda exoptandaque eius praesentia in mistione est. Nam ubi non est calefactio, omnia frigent. Ubi frigent omnia, uel confusae, consopitaeque haerent & silent potestates, uel agente frigore corruptio sequitur. Est enim frigus destructiuum. Itaque calor ut ex diuersis unitis mistiofiat, multum momenti praestat, sed ut in misto emergat etiam forma ossis, carnis, ferri, & c. seruiliter procurat, dum principio priori ad substantiam singularem tendenti suam locat operam. Etiam hinc multa pulcherrima potest extruere Chymicus, siue mistum, qua mistum spectes, siue qua aliquod singulare, ut aurum, aes, hydrargyrus, sal, sulphur & similia. Meminerit tamen, summum calorem misti esse destructiuum tum subalternantibus facultatibus, tum quia nimis calefaciendo uirtutem principalem uel impedit; uel dissipat & extra modum caloris naturaliter requisiti ponit. Ideo non operabitur sine arte & prudentia, quae supponit sufficientem rerum notitiam, ut sciat, quid quaeque ferre possit & quid sibi fieripostulet. Quo deteriores sunt Paracelsi feces illae impurissimae, quae in Chymiam ex mechanico inuolant, cumque nullam intelligant naturam, omniaque per uim trahant ad sua somnia, & sputa uirulenta, quae ex Paracelsi cloacis sorbuerunt, non immerito destruunt plura, quam construunt, & quod quaerunt, non inueniunt, tandemque inter coruos temeritatis poenam luunt. Sed pergamus in effectis caloris. Multa extant apud Aristotelem effata, quae explicanda sunt iuxta rationem praesentis materiae, quam Comment. Alchem. Part. I. Lib. Ii. tractat, & uel per se, uel per aliud seu ex accidente exponenda. Quedam etiam ad species calorum certas pertinent. In 2. de partian. 2. Calor habet uim liquandi & cogendi: alibi densa relaxat, rarefacit, indurat, licet diuersimode ad frigus, in 5. de Gen. an. 3. ubi dicit, a calore per se humorem euaporare, dum hic unacum illo abstrahitur, cum nullus humor sit sine calore. Hoc quidem ideo euenit, quia calor in materia est, indeque potest euocari, licet nunquam sine corpore, a quo est inseparabills. Inde uero sequitur exiccatio & induratio, sicut eum Chymicus coagulat resoluta per diuaporationem, destillationem seu alembicationem & similia subiecto uel admoto calore, qui quidem per se nec resoluit, nec rarefacit, ueruntamen id cum talibus spiritibus efficere potest, de quibus ante dictum est. Agit autem ibi Aristoteles de pilis & caeteris excrementorum concretionibus, unde fiunt lapilli, ungues, coria & c. calore nempe sicco. Relaxatio non est cuiusuis caloris, sed humidi, quod faciunt etiam tepores austrini. Ita enim humido sese insinuante uidemus fieri impletionem & mollitiem in dispositis, calore remouente frigiditatem concludentem etc. Omnino diuersa agit in diuersa materia, applicatione diuersa, & uiribus uel suis, uel sotiis: Calor externus actuat internum: sique praeualet, etiam educit & frigiditatem cum putrefactione & corruptione inuehit consequenter, & ex accidente. Itaque huc pertinet. Calor ambientis, qui uincens internum putredines procurat in dispositis, ut est in 4. De Gen. Meteorologico. uulgatum est, quod calor induret lutum, resoluat seu remittat ceram, unum per se, alterum ex accidente uel consequente, quae comparate dicuntur. an. 2. de luteo oui & cera. 3. Non calor, qua calor, resoluit, dissipatque seu expirationes facit & extrahit. Ita calor siccus resoluit metalla, lapides fluxiles, pinguedines concretas: quin & resoluta resoluit amplius; donec omnis spiritus uolaticus & humor exierint, quo facto caetera considunt & coagulant, ut in liquoribus & salibus Chymicis. Resoluit & humidus ea, quae salium habent naturam. Quae item post resolutionem emerserunt, possunt excessu caloris resolui & liquefieri, ut calces metallicae & sales. Diuersi enim diuersorum graduum sunt effectus. De part. an. 9. proble. 34. Ita analogus calor temporis concoquit & maturat, sed minor non perficit. Ita in 34. sect. 2 & probl. 33. In externo mundo cum sol dicitur aquas trahere emphasis euenit, radiis ita in rorido aere uel pluente reprobl. 33. concoquit rarefacit. 3. con maliumque actionum adiutor & director. Qui si igneus euadit, destruit: sect. 2 & animalibus calor est instrumentum generationis, nutritionis, conseruationis, & omnino uitalium anictiones, sit ne idem calor febrilis & naturalis substantia, an non. de uita longa. Et sane prolificum Aristoteles ab igneo multis seiunxit parasangis, aliudque principium est cum illo, aliud cum hoc, uti & aliae facultates, & spiritus. calor auget & concoquit 2. In problematis concoctio asscribitur natiuo, putrefactio externo. Sed tamen natiuus ab externo & concoquit non excedente iuuari potest, ut uidemus in frugibus. Hinc porisma Chymicum, tantum debere esse calorem externum; de iuu. & sen. 1. quantus interno actuando est satis, ne si excedit illum eliciat: dissipetque eius instrumenta & rationem, pereatque opus. Et pro ut resistentia est rei, in qua calor est internus, ita graduari potest calor externus. Unde ad quaedam ualidus requiritur, ad alia uix sensibilis. Quod in 3. de Gen an. 2. scribit Philosophus, concoctionem esse calorem quendam: id declarat exemplis terrae & incubantium ouis animalium. Ut enim illa suo calore concoquit, ita incubantia, quasi uelit dicere, concoctionem esse opus caloris, ut in 5. de Gen. an. 6. ait, concoctionem fieri calore. unde sequatur dulcedo. Insuper calori tribuitur uis mouendi 2. Gen. an. 1. item attrahendi, eleuandique: quia sursum fertur, estque causa leuitatis. Unde dicitur amarum salsumque relinquere, dulci subtracto, ut in mari; Et quod in externis fit, idem euenire traditur ab interno in animalibus & plantis: c. 4. de sensiu. Ex his Chymicus arripit id, quod de concoctione dicitur, quanquam in plantis & animalibus fiat presidio facultatis principalioris, ut uentriculi, epatis, cordis & analogorum. Sane determinato calore etiam panes suos coquunt pistores, & cibos coci, elixando, assando. Artifex similla facit in maturationibus succorum & digestionibus, circulationibusque, ubi crudamitescunt, & uertuntur in nobiliorem naturam. Multus est in concoquendi artificio tractatus magisterii arcani, ubi pene nihil aliud audias, quam Coque & c. & proponuntur exempla uegetalium & animalium, quibus declaratur opus. Consideret ergo diligenter Chymicus uim caloris in naturali coctione, ut ad eius exemplum possit respicere, & recte operari. Quod ad uim mouendi attinet, ea potissimum animallum gratia & plantarum producitur, in quibus generatio, & augmentatio caeteraeque actiones ope caloris perficiuntur: sed sunt facultatis interioris. Mouet & externus calor interiorem actuando: Mouet praesidio spirituum. Aqua quoque immobilis est & rigescit, nisi calorem habeat. Neque tamen calor principaliter mouentis rationem habet, nisi quis uelit etiam graue deorsum ferri caloris effectu, & coelum in circulum agitari facultate eiusdem. Chymico istud mouendi subsidium profuerit in arte descensoria, fusoria & similibus, ubi calore mouenda substantia est, motu separanda. Calor mouet alterando calefactiue per se, mouet & generando, corrumpendo, augendo, diminuendo per accidens. Motum localem iuuat spiritibus, aut resolutione praestita. Attractionis exempla sunt in meteoris: Et Medici per caustica potentialia ex alto exhauriunt humores, nec minus actualibus proliciunt: Itaque axioma est, ubi calor, ibi attractio & confluxus, ut in phlegmonis. Sed totum hoc ab accidente est, uti & in magnete, & succino calefacto debite. Propiorum enim facultatum, quibus coniunctus calor sua operatur, praesidiotractiones fiunt. Et est ubi uacuitatis praeuentio attractionem molitur; est ubi instaurationis appetitus. Ita enim exinanita externa trahunt ab internis. Et cum causticum sorbuit humorem proximum, partim implenda uacuitas est, partim compensandus defectus. Natura enim studiosa est conseruationis sui. quanquam certent inter se fasplendentibus. Alias trahere dicitur, cum resoluit radiis spirituosis, aereisque ( polluuntur enim & assumunt spiritus partim, partim ipsi sunt spirituosi: ) resolutum quod est & calefactum, leuitate sui sursum tendit, & ampliorem locum mole corporis aucta petit. Attrahit ergo calor per accidens; alias cum is non in medio aere. Sed in uicinia terrae habeat maiorem actum, debebat ex alto in ima, non contra ex imo inaltum trahere. Chymicus comperit nullo modo fieri attractionem, si uelit alembico addere calorem, imo tunc potius fuga procuratur opere descensorio. Itaque haec attractio ei est inutilis. Quae uero principali uirtute alia, cum qua est calor, peragitur, ueluti cum iuxta doctrinam Hippocratis plantae sibi familiatem succum ex terra trahunt, & partes animalium ex corde uel epate similiter qualem asscribunt etiam purgantibus medicamentis: hinc aliquid expectare potest. Ita ad se trahit magnes ferri scobem ex ramentis & sabulo eluto: Ita hydrargyrus assumit aurum, in calidis amalgamatis ( alii dicunt ab auro trahi, uti a caeteris metallis si calor interueniat, & cutem detergens liquor acris uel alia medicina. ) Sed fiunt haec nonnunquam etiam sine manifesto calore, quomodo charyophylli & sericum sitiens ex uase in medio collocato etiam citra contractum ex distantia omnem humorem exugunt: Et quomodo farina recens a mola asperginem pauimenti sorbet ( solent id facere molitores, cum pondus addere uolunt & fraudare dominum, ) item hordeum, triticumque ex hydropicorum tumoribus exugunt liquorem. Sane ita potest institui separationis artificium quoddam & similia. Eleuatio uero plurimum habet in tota Chymia momenti; & perficitur subtus adhibito calore mediante resolutione in spiritus leues sursumque euolantes: qui tamen aliquando per uim etiam in latera uel deorsum pelluntur. Et tantum quidem de caloris effectis. Cap. Ui. De uoce Ignis, & num solum sit Chymici instrumentum. Rusticus ille apud Uirgilium in aliqua beatitudinis parte ponit, Quando sese ipsi ultro offert suus ignis Amyntas: Et in amatoriis saepe est Uenus in uinis, ignis in igni, ut sic amasius, amor, uinum ignis uocabulo a poetis aliquando designentur, quod ipsorum licentiae non est inuidendum. Apud Aristotelem in 2. De color. ea neque ignis sunt neque species ignis licet lumen faciant. de sensu odoratus est igneus odorque ignis propter halitus calidos siccos. Platoni uero id prerogatiuae habet uisus, cuius instrumento ignem includunt, & uulgus inde percussu insilire ignem dicit, qui est lucidus spiritus; imo potius affectio & fulgor ex instrumenti parte nitida, qualis ignis est & in squamis piscium fungis, & similib. uiscidis laeuibusque nec non albis, quibus calor spirituosus tribuitur in 5. de Gen. an. 6. Ubi & plus aeris, quam aque assignatur calidis, ut & in doctrina de semine albo & spumoso. Uidetur ergo ignis uox in his significare spiritum aereum calentem. Ut enim est in 3. de longa & breui uita, aer ad alia ignis est. Platoni uero magis est spiritus mundanae animae, & animalis in homine & bestiis. Poetae quoque antiquorum Philosophorum imitatione ignes uocant astra, & putantur lucem intelligere, cuius similitudo est in igni flammeo. Supra indicatum est ita aliquando & calorem dici, praesertim si intensus sit ad gradum igneum, ueluti in febricitantibus, & qui igni sacro laborant. Hec si colligantur, preter poeticas metaphoras, nomine Philosophorum indicant ignem modo esse sydera, modo lucem in illis, modo spiritum sydereum & animalem in magno paruoque mundo: aliquando lumen ex luce propagatum ( utrumque etiam flammulae nomine uocant, unde spiritus animalis flamma definitur in scholis uulgaribus: ) interdum aereme non raro calorem. Quod si ingrediaris in acroat eria Physica & Meteorologica, non tantum audies Anaxagoram ( i. Meteor. 3. ) & Timaeum Platonicum cum aliis priscis aetherem igni eundem facientes, Pliniumque illis astipulantem ( lib. 2. 6. 5. unde stelle ignes aeterni Poetis ) sed & Aristotelem quartum elementum ( praeter primum, qui est mundus superior & quinta natura 2. Meteor. 3. ) ex consuetudine ignem uocantem, qui alias nihil dicitur esse aliud, quam spiritus calidus siccus, Pliniana uoce, qui aerem appellat spiritum, seu pars aeris superior astrorum latione calefacta, quo contendunt & ignes in imo accensi propter spiritus calidi sicci leuissimique cognationem: preterea alium ignem, cui per se competat id nomen, prositentem, qui sit excessus calidi, & feruor ignis, & hic meteoricus uocari potest, culus natura leuis in altosuspensa manet, si a pabulo pendeat, cuius amore & cognatione creditur in mistis retineri indeque semper in altum tendere alio amore & desiderio loci proprii ubi sit in sua forma, perfectione & quiete. Nonnunquam & Democritus disputat animam esse ignem quendam & calorem, in I. de an. tex, 20. Hinc igneus intellectus, qui & radius scintillaque ueluti a lumine coelesti prodiens, modificate licet, dicitur, tametsi ille de suis atomis rotundae figurae garriat, eaque similiter ignes appellet. Alias & artes ignes Promethei uocantur & ignea mobilitas ad effigies formandas apud Plinium. In sacris literis Angeli, apparent ignis specie: Uti & spiritus sanctus in Apostolis. Paragraph De affectu amoris & irae, deque calido insito & similibus ignis uocabulo aliquando a Philosophis indicatis plana res est. Neque enim si aliquando uisus est ignis ex draconum exagitatorum faucibus & oculis emergere aut calor feruens exire, statim confundenda doctrinae perspicuitas est, ut neque cum ardent phrenetici, & qui aliis febrib. laborant. Est aliquid in istis seu usib. seu abusionibus Chymico fiduciae. Non.nim succensere debent illi, qui de Aristotelsca doctrinaplenis buccis gloriantur, philosopho, Chymico, si & ipse loquatur suae disciplinae conuenienter, ut sit obscuritas inde emergens non in artifice, sed imperito isto, qui se alienum ab Alchymia, sua ruditate importunitateque demonstrat. Deinde cum olea sua, aquas, spiritus, sales, & similia ignes uocat, atque etiam id uocabulum essentiis quintis tribuit, habet sibi prelucentem Platonem, Democritum, Anaxagoram, Plinium, Aristotelem & alios priscos, cum quibus uere sentire ipsum non pudet. Insuper inter ignes peripateticos & Academicos inuenit etiam suum instrumentum, siue Solis radios intelligas, siue ignem meteoricum, siue calorem, de quo supra. Sed uideamus quo estimet ille suos ignes, & quos in arte professioneque sua agnoscat. In arte Chymistica Dornaei tres recensentur ignes instrumentales, externus, tribus gradibus distinctus, uiolentus & internus, qui est cuilibet substantiae proprius, & naturaliter insitus. Sed & uiolentus externus est. Itaque ad duo reuocatur distributio. Et haec quidem populariter disseruntur. Alii artificialem, & naturalem ponunt intellectu non arduo. Naturalis enim est, quem natura per se exhibet, sed artificialis, quem artifex ad opus perite accommodat, gradibusque distinguit, ut non faciat opus perse naturae suae ui, sed artis, a qua gubernatur, principio. De hoc Autor libelli de spiritu cap. 5. Ubi diuersum facit pro artium utentium discrimine, quod tunc sane admitti potest, cum facultas artis simul intelligitur. Hic in magisterio Philosophorum nouem differentiis, titulo famaque totidem ignium describitur, de quo nos suo loco. Sed sciendum est, agnoscere Chymicos, non tantum elementarem ignem, qui Aristoteli est uel pars aeris calida sicca, uel feruor caloris & siccitatis atque adeo excessus caliditatis ( 2. de ortu.c. 3. Ignis exarsio calidi, & sicci. 2. tex. 21. qui tamen locus conferendus est cum altero in meteorologicis, ubi inter ignis elementum & feruorem istum meteoricum discernebat ) eumque gradibus discernere, & mediis, ut cum uocant ignem balnei, cinerum, arenae, nudum & c. Item comparationibus ex Solis calore, seminum uotu tam in plantis, quam animalibus: Uerum & occultum quendam habere, & potentialem. Et hic quidem aliquando aperte dicitur ignis stygius, Gehennae, Infernalis, aqua stygia etc. ille uero Philosophicus, & sulphur, & Mercurius Philosophorum, mystico admodum sensu. Huc pertinent illa dicta: Sulphur Philosophorum est simplex ignis uiuus, uiuificans alia corpora mortua & maturans, etc. Tale sulphur est in Sole & Luna, & in tertio quodam, estque digestum & decoctum per opus naturae. Natura uero iam actu continet in se ignem naturalem maturantem. Idem est ignis Elementatus in auro, uti loquuntur. Cetera metalla non habent in se sulphur ignis simplicis non urentis: Sed sulphur adurens. Hinc euenit, ut duplex statuatur sulphur, & duplex ignis, unus urens & infectus inficiensque, uti sulphur impurum: alter purus, non inquinans, perfectus & c. In argento quoque ignis ille est, sed potentia, nempe occultatus albedine argentea; Unde tamen in actum produci potest, ut sic argentum sit aurum potestate, Deest enim illi maturatio, fixioque ad colorem & pondus caeterasque auri praerogatiuas consequendas. Aliquando sic loquuntur in explicatione elementorum artis arcane: Ignis est calidum siccum; at non uulgaris, seu elementum uulgare; sed Philosophorum. Ita autem nominant lapidem suum, cum iam quarto gradu caloris euasit rubeus & salamandricam naturam obtinuit. Patet itaque occultum ignem Philosophorum esse triplicem, unum sulphur perfectorum in ipsis potentia existens, estque insita auri uirtus & spiritus in semine eius contentus: alter est Salamandra Philosophica, seu calx rubea Lullii, que & ipsa sulphur uocatur: Tertius, est iam tinctura ipsa, potestate sua etiam ignis elementaris uim exuperans, & id praestans, quod a nulla alia re mundana, sed a solo creatore, expectare possis. Hic ignis cum ad Medicinam transfertur, alios peperit item Chymicis usitatos. Qui enim ad lapidem per separationem elementorum contenderunt, quanquam in aliena materia uersarentur, frustraque inhiarent tincturae uerae, tamen diuersas partes assecutisunt, quas uiderunt comparari posse cum elementis mundanis, & humoribus in corpore humano. Itaque phlegma & aquam appellarunt aquosiorem liquorem, aerem uero oleosum, spirituosum calidum siccumque, quanquam & hunc olei similem, ignem, terra cum sale est. Praeterea cum uiderent mysticos illos omnia promittere ex sua tinctura, quae non tantum ignis elemento responderet, sed & coelestibus substantiis seu astris, que ignes coelestes etiam uulgo nuncupantur, ( Uirg. Quos ignis coeli Cyltenius erret in orbes: Nam neque erant astrorum ignes & c. ) analogos existimaretur: actuosas medicinas similiter ignea natura donarunt, uocaruntque aliquas ignes Theriacales presertim cum Autor de Theriaca ad Pilonem, illam ignem expiatorium pestis appellauerit, quod sicut ignis elementaris in lino Asbestino maculas sordesque consumit, & saluum integrumque imo fere nouum & purum redhibet, ita potentia medicamentalegitimis preparationib. ignium coelestinum naturam adepta purificent corpus humanum, cumque putent ab iisdem conseruari calidum innatum propter similitudinem, etiam hoc ignem dixerunt, quanquam aliqui calorem simpliciter quoque in homine more peripatetico eodem affecerint nomine. Sed magnificum encomion est ignis Philosophici, de quo dicitur, quod sit ignis tingens: Lapis noster ( inquiunt ) est ignis ex igni creatus, & in ignem uertitur, & anima eius in igni moratur. Uolunt enim ignem esse, in igni educari, ignimutiri, in eo perseuerare & quiescere amice, non aliter, ac si ignis homogeneus igni iungeretur absque consumtione aut pugna, sed amice & concorditer. Ignem autem fortissimum appellant mercurium, ex quo sublimato fit etiam ignis Gehennae, cuius putrefactione claustra auri soluuntur quae reserare mundanus ignis nullus poterat. Est & sulphur uiuum sulphurque animatum ignis Philosophicus. Sed declarantur ista Gebri sententia, qua dicit non posse inueniri ullam rem perseuerantem in igni nisi solam illam unctuosam humiditatem perfectam, non cremabilem, quae est mercurius animatus, ex quo alius ignis similis, scilicet ignis uiuus, & tinctura Physica. Mercurius secum habet suum ignem & sulphur. Hi ergo potissimum sunt ignes Chymicis familiares: { { Coelestis. [ Ignis apud Chymicos est uel { { manifestus, qui & mundanus. { Elementaris { { Naturalis { Artificialis. Nam cum potestate artis & principio naturae Lignis fit ignis artis, & hic peculiares subit leges. { Occultus in rebus naturae latitans, ex quibus producitur arte, fitque { { Instrumentalis, ut lignis Gehennae, & quae alias caustica potentialia uocantur, quorum materia amplius elaborata transit in clauem artis mysticae & coeleste mestrum ad resolutiones & exaltationes accommodatum. { principalis Medicinae gratia, ut sit analogos Elemento stellarum, & calori natiuo tum ex { { Aliis potentia Medica instructis, ut sunt quintae essentiae, olea ignea & coelestia; Coelestes tincturae, etc. { Lapide Philosophorum, in quo est ignis Mercurii, Solis & Lunae, & dicitur diuersis gradibus Ignis Philosophicus, calx uiua, rubra, tinctura rubra, Elixyr rubeum, quarto Elemento comparatum & Solari naturae, quo iure & sulphur uiuum appellatur, etc. ] An autem ut naturae, ita Chymistarum proprium instrumentum sit ignis, sicut scriptum reliquit Dornaeus, uasaque non instrumenta Chymistica sed post fornaces materiae substantiaeque locum alterum obtineant, quomodo natura utitur cauernis & globo terrae facile est iudicatu. Ars abiuncta a materia est, diciturque principium effectiuum, sed in alio. At natura in ipso est, quod fit, quod dum alicubi existit tanquam in loco, euenit etiam ipsam loco includi, tanquam matrici & ergasterio suo, unde suppeditentur necessaria. Forma artis est in artifice, cum quo officinam subit. Sed cum is non operetur sine natura certo modo comprehensa, necesse est, ut mundanae constitutionis exemplo ipse quoque sibi construat cauernas, matricesque, sed non rudes & fortuitas, sed ingeniosas ad melius, citiusque producendum in actum naturam, & motum absoluendum, quam solet euenire in cauitatibus & uulcaniis terrae. Ministrant ad hoc ei uasa uaria, uariaque supellex Chymica, tum mero seruitio, tum etiam aliqua agendi potestate. Utraque tamen habent rationem Organi seu instrumenti, aut causae adiuuantis, sed illa nude duntaxat, haec etiam efficaciter, perinde ut natura corporum uiuentium utitur calore & spiritibus non nihil ad opus conferentibus, uti & uentriculo, epate, & similibus, sed quolibet agente, conuenienter suae facultati. Sunt ergo quaedam organa seruientia tantum, ut fornaces, uasaque, quorum opecoercetur, uarie admouetur dirigiturque tum materia, tum agens, ut pati illa commode possit, hoc operari feliciter: Quaedam & famulantur & efficiunt simul actiuis potentiis, quale instrumentum est id, quod ignem uocamus. Sunt & quaedam instrumenta interna, quaedam externa. Utraque etiam artifex usurpat. Nam multis rebus insitas potestates ad suum opus una cum ipsis adsciscit ut in actum productae agant, quod institutum est. Externa uero uasorum, caeterorumque farraginem conficiunt. Quanquam autem apud Aristotelem in 4. Meteor. Instrumenta quaedam aequiuoca dicantur, quaedam uniuoca & uera, quae possunt efficere propria facultate id, ad quod sunt destinata, ut oculus uiuus uidere: hoc tamen non conuincit ex instrumentorum classe exturbanda esse uasa continentia. Possunt enim & hec suum opus perficere, nisi sint laesa, aut potius imagines uasorum, ueluti olla picta, aut fracta, uel serra lignea aut stra minea. Tunc enim fiunt aequiuoca, non cum formae rationem opere possunt expedire. Recte Aristoteles in I. Politic. c. 2. " In artibus definitis necessarium est. Subesse propria instrumenta, si modo confici opus debet. Eorum autem quaedam sunt animata, quadam inanima, ut nauis est instrumontum naudleri inanime: Sed remex animatum. Minister enim in artibus instrumenti locum obtinet. Sic & res possessa instrumentum est ad uitam: Possessio uero multitudo instrumentorum Si possent instrumenta ad iussum uel nutum Domini sui opus conficere, quemadmodum Dadali aut Uulcani tripodes ( uel lapides Thebanae artis ) qui dicuntur sponte sua in diuinum certamen prodiisse: Sic & pectines texerent, & plectra citharam pulsarent, nec architecti sane ministris, nec dominis indigerent seruis. Instrumenta sunt om, utpote a quibus aliquid fit praeter illius usum, ut a pectine, etc. " At inquis, quid ab olla fieri potest, quid a fornace? Ignem facere aliquid & serram certum est. Dicimus uicissim quorundam opera manifestiora esse, quorundam minus: Et quaedam se habere formalius, quaedam materialius. Sane Chymicus per fornaces suas coctiones & alia peragit; per ampullas continet, & c. Non minore iure instrumentum est ouum Physicum, quam pyragra & rutabulum. Cap. Uii. De Igni potentiali Chymicorum. Ignis elementum, quod uolunt una cum systoechis, aere, aqua, terra mistum constituere, tametsi aliquoties scribat Philosophus aquam & terram esse mistorum materiam, unde in his potissimum est uita & nutritio uiuentium, potentia mistis inesse, indeque post resolutionem ad sua reuerti proclamatum est in uulgari Philosophia dogma. Talem ignem non desiderat Chymicus. Quae uero excellentem quandam potestatem obtinent, qua similem ignis soluti impressionem in materia facere queant, quanquam flammae nihil prae se ferant, quin prima aggressione ad tactum frigida occurrant, cum talis effectus latitantem intus igneam uim prodat, potentiales ignes appellantur, & si qui apti sunt, ad opera Chymica accommodantur. Est autem horum quaedam differentia. Nam nonnulla istam uim occultant penitius: nonnulla in fronte & pro patulo gerunt. Illa indigent praeparatione ea, qua internus ignis ex centro in cutem superficiemque protrahatur. Hoc assequuntur uulgo calcinationibus seu ustionibus, quomodo ex lapide calcario fit calx uiua per crematuram, cui inesse ignem, res loquitur experimento caloris, qui etiam inflammare queat. Que comburi possunt in cineres, cinefactione ignem suum reddunt, ut ligna, bitumen & similia. Ex cineribus aqua igneas partes abluit, fitque lixiuium igneae facultatis. Quaedam nec in calcem, nec in cineres deducuntur, & tamen alteratione quadam, uel potius mistura accipiunt potentiam talem, ut urina, & aquae minerales acres. Nonnulla etiam putrefactione dicuntur talia euadere, ut acetum, quanquam aliis hoc potius est ex latibulis producere, subtractis his, quibus antea occultabatur, ueluti quando aqua decocta in fundo reddit sedimentum salsum, quod antea nullo gustu poterat animaduerti. Uulgares Philosophi persuasum, habent ab externis ignibus, quibus talia praeparantur relinqui impressionem Empyreumatis in materia, unde alterata igneam efficaciam acquirat. Sane si quis olfaciat aquas fortes, & flammas candelarum halantes, deprehendat fere similem affectionem; Et non est absurdum tam forte actiuum agere gratia similitudinis in substantia, ut ex non igni faciat ignem, ex non spiritu quod tamen potentia spiritus est, spiritum. Alteratum quoque sequitur naturam alterantis. Quocirca in uulgaribus officinis terras crematas & alia, studiose abluunt sublaturi ita empyreuma, uti putant. Et ad usus certos, ueluti ad siccandum sine morsu ulcera & uulnera, ita praeparatae terrae, metallica, ossa & huiusmodi non sunt incommoda. Sed intelligendum est, agens conari sibi patientem materiam similem reddere, quantum potest. Non autem potest totaliter. Nihil enim mutatur ita, quin recipiat naturam prioris, cum non quiduis in quoduis sed in determinatum abeat. Ueruntamen cum externi ignes mediantibus spiritibus agant, quorum tanta est subtilitas, ut facile penetrent, & aliquid contagiiin materia relinquant, praeter quam quod igneam uim ex potentia in actum secundum naturam rei produxerunt, si quidem opus est absolutum: patet duas substantias & effectiones igneas in talibus esse, domesticam unam, peregrinam alteram. Haec tollenda quantum fieri potest, illa incolumi, si quidem operi, ad quod quaeritur potentialis iste ignis, sit incommodarura. Alias nihil refert. Non est autem intellectu arduum, non quemuis ignem potentialem, siue eum natura dederit; siue ars expresserit, cuilibet reiaptum esse, intercedereque inter res quasdam affinitates, iuxta quas non quouis, sed certo modo agant & patiantur, sicut & in aliquibus sunt talia dissidia. Exploratas ergo Chymicus habeat rerum naturas, & diligenter uideat, ad quae ex quibus ignem potentialem petere debeat. Ita uero separat Empyreuma alienum, ne quid detrimenti capiat substantia propria. Hoc dum in stillatitiis aquis & oleis uulgares officiuae non attendunt, saepe abluunt expirareque sinunt spiritum proprium, in quo potissima uis medicinae, cum alieno. Ita cum mineralia combusserunt, & sales aliosque succos ex potentia produxerunt, contenti sunt cadauere terreo; substantiam negligunt, belle sibi persuadentes, se empyreuma eluisse, & certe eluerunt, si quidem ad absolutam calcinationem separationemque peruenerunt, postquam idquod restat, nihil aliud est, quam terra mortua sapiunt, qui nonnihil relinquunt, unde uim medicam sibi proliceri queant. Cur alias sicci pulueris gratia uenas terrarum recludimus, & non potius testas, ossa, ligna, radices, lapides uulgares, & c. proponimus & elaboramus? Sed quod ad ignem potentialem attinet, is queritur uel instrumenti ad aliquod ulterius opus causa, uel statim ad medicinam internam, externam. Utrobiuis ratio habenda certarum naturarum, ne destruamus offendamusque dum construere & prodesse uolumus. Conati sunt nonnulli talem ignem parare, qui ultra omnem uim elementarem consurgeret, coelumque aemularetur nudum & catholicum, seu aetherem genetalem sine stellis, ita tamen, ut aptus esset omnibus suscipiendis. Hoc menstruum coeleste est ex uino petitum prae caeteris: sed cum ita ex uoto assequi sit difficilimum, neque praestet in solidioribus naturis, quod expectatur; ignes alii sunt excogitati, iique uarii, quorum quidam liquidi, quidam sicci: aliqui elaborati ad exemplum simplicitatis spiritus aetherei: aliqui citra relicti, prout natura rerum & usus dexter admonuit, Exempla siccorum sunt in coloritiis & caementis, tametsi haec etiam mediam dispositionem adipiscuntur admistione liquidorum. Liquores sunt uarii, ut acetum radicatum, spiritus chalcanthi, salis, aluminis, mellis etc. & omnino quas aquas soluentes & spiritus acres seu acutos appellant. Utiliores sunt ex uino, ut quinta natura uini, spiritus uini, spiritus Tartari alcalisatus seu circulatus, spiritus uini alcalisatus seu uini alcool & similes. Eodem pertinent & soluta, & diluta, ut liquores calcium & salium, lixiuia etc. in Calcinatione potentiali manifesta aquae causticae, & soluentes magnam uim habent: in arcana praedicatur acetum acerrimum aqua mercurialis, unctuosa uiscositas, & c. quanquam hoc acetum dissimile sit caeteris ignibus potentialibus, cum fiat pars substantiae, atque ita duplicem rationem sustineat, instrumenti & partis; agentis & patientis. Hic ignis etiam gradus admittit. Initio enim est frigidus humidus in suo manifesto; calidus siccus in occulto, sicut & niger in putrefactione, sed sub nigredine later albedo & citrinitas cum rubedine. Tandem quod occultum erat, prodit in apricum: Sed & tunc respectu ignis flammei potentialis est. Nam ipse sui respectu diuersorumque motuum & formarum ratione in gradus dirimitur. Iste est mercurius ex quadam compositione nulli reuelanda extractus & sublimationibus philosophicis exaltatus. Assumit autem & extrahit ex cognatis corporibus, nempe mercurialibus, quae sunt metallica, item ignes, ut fiat ignis animatus, coagulatus, fixus ex uolatico. Primum enim ei natura uolatica est, sed ab igne corporis perfecti alae ei comburuntur, & cogitur in igni mundano permanere, cuius merito dicitur aqua permanens. Sed & caeteri ignes potentiales gradus possunt admittere, siue sui respectu, siue rerum, ad quas adhibentur, & modorum utendi. Itaque aqua fortis modo fortior est modo imbecillior pro natura argenti, auri & caeterorum soluendorum. Ita spiritus uitrioli, & similia uariant: quanquam non semper gradus ex uno petantur, sed ex diuersis quoque, ut cum primo mitior ignis est admotus, postea alius asciscitur fortior. Neque enim horum regimen tam est in manu artificis, quam ignis mundani. In usu Medico similiter teneris corporibus cauteria potentialia apponuntur mitia, crassis & squalidis fortiora. Ita in ulceribus; Et omnino malo nodo durus quaeritur cuneus. Itaque si nil proficit, essentia salis saturnini & similium, decurritur ad causticum mercuriale, ad aquas regias, & septica cathaereticaque. Sed transeamus ad ignem externum flammeum, & explicemus, si quid praeter caloris supra declarati rationem super est. Cap. Uiii. De Igni flammeo elementari, & quidem primo quomodo comparetur. Refert Plinius, gentibus quibusdam ante Ptolemaeum Lathyrum Aegypti Regem, ignotum fuisse usum ignium ( c. 30. lib. 6. ) utpote nec rem agnoscentibus, licet ante oculos positam, nec uirtutem eius, nisi forte splendore tenus aut etiam comburere quidem & calefacere scientibus; sed qua arte ad opera efficienda accommodarent ignorantibus. In Som. Neque id mirum. Ut enim Macrobius inquit, multarum rerum experientia ad aliquas gentes recenti aetate peruenit; Scip. c. 10. Et consentaneum est patribus primis coelitus monstratum fuisse ad usum sacrificiorum, unde postea admitatores Orimasdae sui Persae maxima ueneratione illum coluerunt. Plinius uidetur & rei ignorationem illis tribuere, cum lib. 4. c. 12. de Dele. scribat, ignem ibi primum repertum fuisse indeque dictam illam Pyrpiten. Id ascribitur libr. 7. capit. 56. Pyrodi Cilicis filio, qui ignem e silice excusserit. Sed Plato in Politico uult munera, quae olim a diis tributa hominibus memorantur, necessaria quadam disciplina eruditioneque tributa fuisse: Et artes quidem a Uulcano eiusque consorte, sed ignem a Prometheo, quem in Protagora fabulatur consulturum humanae saluti surripuisse Uulcani mineruaeque έντεχνον συν πυρι σοφίαν, quae sine igni ( qui tamen hic exponitur de methodica Dialecticaque industria & excellentia ingenii ) nec acquiri potuerit, nec usurpari. Idem dicitur ad sapientiam ciuilem ex communi Mineruae Uulcanique officina έμπυρον τέχνιν subduxisse, quae res eodem redit. Plinius uult Prometheum saltem docuisse, quomodo ignis ferula, ( quam ait li. 13. c. 22. aptissimam esse ad seruandum ignem, inque Aegypto nasci praecellentem ) queat asseruari. Si Prometheus est lapeti filius Gentium conditoris, a patre potuit accipere rationem ignis ex aris coeloque petendi, quam ille postea tradendo posteris & simul monstrando rationem seruandi, non per nutrimenta in aris, sed ferulas, siue hae continuo micantes durauerint, ut fomites aeterni: siue prunis intus inter cineres sepultis, praestiterint uiuum, doctoris inuentorisque autoritatem sibi comparauit. In sacris peruetusta est ignis mentio per Seraphim igneumque Paradisi gladium ( Seraphim scribitur ignem lucidum signare, seu flammeum quod uel ignitum & lucidum a Seraph uerbo teste Peucero de diuinatione extispicum ) & sacrificia, & uulcaniam Tubalcainis. Nec eo carere potuit conflaturae temperaturaeque aeris inuentor Lydus Schythes, nec erariae fabrice Dela Phryx, Chalybes, Cyclopes, Dactylos Ideos, in Creta: Argenti repertor Erichthonius: auri Cadmus, Thoas, Eaclis, Sol & reliqui de quib. Plin. cum Saturnini isti homines inter calores & clementiam coeli omnibus rebus summoque otio perfruentes non essent de eo soliciti, si quidem ueri quid habet narratio. Nam qui turrim Babylonicam condiderunt usum ignium sciuerunt, & qui subflagrante sole habitant, nonnihil de eo cognouisse sunt comperti. Plato in Timao flammeum ignem habet, & postea feruorem inconspicuum cum potentiali isto, quem in calce & cineribus relinquit: sed in Phaedone Coeuos mundo in uoraginibus terre ingentesque ignium & thermarum amnes ponit, unde statuit in diem eluctari subinde eorum fluxus. In Theaeteto ignem caloremque gignit latione frictioneque, quem motum uocat. Marsilius Ficinus interpres eius coelum igneum: Scaliger. exer 9. Ignis non minus natura, quam regionis terminis coelo affinis est. Namque & lucis in se ipso principia continet, & admodum mobilis est & corruptibilium corporum purissimus, & parum abest ab essentia forme cuiuspiam. Itaque pro forma uera fuisse acceptum ab antiquis, ex Aristor. non uno loco potest colligi. Qua propter inter coelum purissimum, & nostratia impura quasi medium intercedere aequum fuit, & c. esse tradit etiam ipso elemento ignis contra Peripatetieos, quia ibi lumen sit, proprium ignis nimirum: uirtutes a. in sua natura fundentur. In coelo & calor & motus ignis: non quidem calor urens, sed tamen calefaciens radiis: nec rectus motus sed circularis: Nam motus rectus igni tunc est, cum ad suum locum contendit. In eo u. cum est, circulariter fertur, sicut & aer, quod nec Aristoteles negauit. Si iam ignem ad sua opera requirit noster Chymicus, eum ex coelo terraque petere potest. Nam utrobique inuenitur, & ex coelo quidem olim diuino quodam miraculo delabebatur, & studiose a sacerdotibs quiuetabantur peregrinum ignem inferre in tabernaculum ( Leuitici 10. ) in sequentes usus asseruabatur, adeo, ut et post eaptiuitatem Babylonicam scribatur in crypta subterranea specie liquoris inuentus indeque ad sabrificia productus fuisse: sed postea inuentae sunt artes, quibs ex radiis solaribus peti possit, per anaclasin, & multiplicationem ope speculorum incendiariorum, globorum. Saepe et incensiones fortuitae syluarum pinguium, & terrarum marisque bituminosorum ex sole accepta flamma documenta rei dederunt. Ex terris continuo ardentibus quomodo sumatur, apertissimum est. Iam ergo tres modi patent, unus diuinus, quo referre possumus et igneas pluuias, quibus Sodoma perdita, & tandem mundi conflagrationem: alter naturalis per refractionem radiorum solarium, quo ex potentia igni fit ignis actu admoto pabulo: tertius item naturalis, sed per propagationem seu multiplicationem ab actu praeexistente & sui similem ignem generante ueluti cum lumen de lumine accendimus. Plato quartum docet una cum Aristorele. Motun. rarefaciente ignem producit tam in coelo, quam in mundi medio, ita ut ibi fiant meteora ignita: hic tum illorum quaedam, tum etiam scintillationes illae ex silice, quarum mentio est apud plaerosque. Hi modi declarandi sunt disputationibus eruditorum, & experimentis naturae augendi. Fulgurare coelum; & igneas praesteres emittere, nec raro pluuias igneas effundere, comperta uulgo res est. Philosophi causam quaerunt partim in reflexione multiplicationeque calidorum spirituum inflammatilium, quales sunt halitus sulphurei, bituminosi & nitrosi simul: quos antiperistasis frigidi cogit: partim in motu, quo rarefacti inflammantur, & prorumpunt cum immenso fragore. Nota Paratum negare glanae plumbeam ex sclopeto emissam aeris attritu feruere eliquari. Sane motus expressionis & attritionis etiam ad aetem uiolentus inflammare potest, sicut Aceste sagittam apud Uirgilium: sed saeare elantis est etiam illa calidi spiritus addensatio & in unum conclusio. Si lignea feruenti fornaci sicca apponas uel etiam a latere admoueas, feruidi spiritus ea resoluunt in halitus, facileque accendunt, quanquam flammam nullam fornax emiserit. Nonnunquam tales spiritus alicubi coaceruati flatu externo amplius coguntur, uniuntur, & impulsi in cremiam materiam eam inflammant. Itaque uiua calx non penitus cestincta in angulum coactis spiritibus ibi existentia ligna arida corripit incenditque non aliter ac cinis feruidus uerbenas uirgilianas, aut quod experti sumus lignea aedium tabulata. Ita uehementius in tonat Aerna: ita nonnunquam terremotu facto spiritus & flammae erumpunt. Nos ita animamus fomitem alicubi gliscentem uel puncto paruo. Nonnihil itaque est in motu: sed multum in unione spirituum calidorum suppeditata esca, praesertim si qua uis externa cogat. Seneca lib. 2. nat. quaest.c. 22. duobus modis apud nos uolebat ignem excitari ( cum ex actu existente petitur, alia est ratio ) percussione, ut ex lapide: & attritu, ut ex duob. lignis. Hos modos Aristot. ad unum motum corporum solidarum rarefactiuum, atque etiam aetis reduxit. Sed Plinius longe uberius lib. 2. c. 110. Recensuerat semper ardentium locorum miracula: his subiungit haec: " Cum sit huius unius elementi ratio foecunda, " inquit, " seque ipsa pariat & minimis crescat scintillis, quid fore putandum estin tot rogis terrae? Quae est illa natura, quae uoracitatem auidissimam in toto mundo sine damno sui pascit? Addantur iis sydera innumera, ingensque sol. Addantur humani ignes, & lapidum quoque insiti naturae, attrita inter se ligna: iam nubium & origines fulminum. Excedit profecto omnia miracula, ullum diem fuisse, quo non cuncta conflagrarent, cum specula quoque concaua aduersa solis radiis facilius ent accendantur, quam ullus alius ignis. Quid, quod innumerabiles partus, sed naturales scatent? In Nymphaeo exit e petra flamma, quae aquis accenditur. Exit & ad aquas Scantias & in agro Mutinemsi. Reperitur apud autoros subiectis Arisia aruis, si carbo decideris, ardere terram: In agro Sabino & Sidicino unctum fla"grare lapidem. In Salentino oppido imposito ligno in saxum quoddam ibi sacrum, protinus flammam existere: Repentinos ignei existere & in aquis, & in corporibient humanis emicuisse, ut in lacu Trasimeno, & Seruii Tullii dormientis crine & L. Mar. Uir. 2. Aen. de Iulo. tii in Hispania concionantis, etc. " Adhuc Plin. qui omnes fere modos producit, quibus ignis existit. Quidam enim naturaliter ardent: quidam daemonio instinctu. Ex illis alii sunt aeterni, ut sydera, & qui in terra aeterno pabulo conseruantur, tanquam perpetuis mundi rogis: uel et ex terris scaturiunt: alii temporanei orientes, occumbentesque uicissim. Hic primum ignis ex scintilla propagatur, quae humano inuento excutitur ex lapidibus aut lignorum fit attritu, qui sunt modi a Seneca producti. Deinde in aere existunt ignes meteorici, & accendunt ex nubibus tertio a solis radiis per specula colliguntur per refractionem aut unionem directo apice in fomitem: Quarto per uices incendunt terrae, & aquae, idque uel aspersu aquarum, uel prunis delapsis. Et tot modis haberi potest ignis naturaliter, praebentibus eum tum simplicibus corporibus tum mistis: tum coelestibus, tum elementalibus. Ad daemonios, uel magicos pertinent incensiones ex summo uel imo in sacris: deinde est ardores crinium: quod tamen utrumque genus ad naturale quoque teuocari potest, Si enim ille lapsis feruidis spiritibus aestuat, imposita arida ligna incendi non est mirum, cum idem eueniat in hypocaustis & fornacibus nostris. Deinde astu sacerdotum colamine bituminis, quod aquam rudi plebi esse dicunt, perfusa, accepto e regione calore solis, uel pyrae, directe allabente cumulatimque refracto, facile inardescunt, sicut ille apud nos circulator putabat se cantharum plumbeum ex aduerso posito lumine accendere posse: Ita conflagrauit Medea: ita fortassis & Hercules. Crines a. flaminis lambi meteoricum est, quale quid euenit in ignibus fatuis, & uisae sunt equorum iube plaustrorumque longuriones, & pila militum, & antennae igne Castoris & Pollucis flagrasse et diuisis & saltitantibus facibus. Sed quod dicit Plinius de abstruso & insito lapidum nature, id non ratum habet Cardanus, qui ignem in actum producit facitque primo propagatione cum a praeexistente rapitur: deinde coitione & antispasi ( forte dicere uoluit antiperistasi, uel anaclasi ) tertio motu, quo refert frictionem & percussionem, qua portiuncula lapidis decussa ignis fiat. Mirum haec scribere Cardanum, & negare ignem esse substantiam. Habet & quartum modum communem istis trib. ut iudicat, nempe putrefactionem, quando incalescunt humefacta ligna, uestes, herbae, stercora animalium, etc. Spiritibus calidis efferuescentibus, unitisque & cum impetu in fomitem siccum impulsis. Ita E. incendium oriri potest, & commpertum est Theophrasto narrante, nauim humidis uestib. onustam sic conflagrasse: alibi horrea humido cordo feruorem concipiente perierunt: Sed is & in aliis multis delirus est. nec simi, humidique straminis in cumulum compacti, conclusique potestas latet etiam plebeios. Scaliger negat ignem in lapidibus actu continerim neque elici putat, sed generari. Igniculum enim concipiunt halitus conclusi. Sed Cardanus & motum peripateticorum disgregatorium explodit & negat in lapidibus latere, aut aeri potentia inesse, cui fors naturam frigidam decreto stoicorum assignauit, ut ita per se non sit aptus igni generando, quem tamen Aristotelici aiunt lapidibus ainter duo corpora solida elisum rarefactumque inardescere posse: & non tantum inter solida, sed & si unum illi soli uiolente affricetur, ut in missilibus: & si spiritus ui expressus impetuose per eum feratur, quo pacto fulmina incenduntur & incendunt aliquando. Peripatum defendit Scaliger exarcitatione 16. Productis tribus modis, attritione, elisione seu extrusione, & discursu: Plinius quoque defendi quodammodo potest. Uide Exercitat 16. Certum enim est quibusdam lapidibus inesse ignem potentialem, & halitus concretas sulphureos, bituminosos & similes, qui in actum produci facile possunt: Sect. 1. Et sunt manifesta argumenta calcis uiuae, quam non ars tantum, sed & natura praebet, suis incendiis. Fatendum est inquit, ex aere moto, atque eliso atque attonuato calore fieri. Eius genetis est & smarilus, & pumices Aetnei. Ipse per artem promittit compositiones, quas sputu uel aqua aspersa inflammet, Mirum ergo dixisse Plinium in uenis lapidum quosdam insitos esse? At ille de silice intellexit, cuius ad ferrum affrictus ignem prebet. In silice non uidetur abstrusus, licet id dixerit Uirgilius. Sed Plinius id nominatim alibi scribebat de pyrite, de quo li. 36. c. 19. Pyritarum etiamnum aliqui genus unum faciunt plurimum habens ignis, quos uiuos appellamus & ponderosissimi sunt. Hi exploratoribus castrorum maxime necessarii, qui clauo, uel altero lapide percussi scintillas edunt, quae exceptae sulphure, aut fungis aridis, uel foliis dicto celetius ignem trahunt. Ita se defendit Plinius contra loquacitatem Cardani experimento populari. Et sane non potuit latere Cardanum sclopetorum cum pyrite ratio, modo lapidis istius naturam explorasset, didicissetque multo sulphure in lapideam firmitatem cum caeteris concreto constare. Mauritani seu Arabes promittunt ex saepius cremato, seu, ut Chymicus loquitur, reuerberato pyrite naturam etiam calcis uiuae igneam uim exuperantem, unde uel solo sputo possit emicare flamma. Silicem quod attinet, non quidem iste constat tanto sulphure, aut bitumine, quanto lapis ille Scoticus, cuius Cardanus quoque meminit: Sed tamen peripateticus aliquis mistum diceret, & in se habere potentiam ut terrae, & aquae, ita aeris & ignis, eique astipulari posset Chymicus extracto inde sale & sulphure, liquoreque acri. Nescimus aunon est graphiis suis istam sententiam sint compuncturi uix initiati literis physicis pro certo axiomate habentes, resoluto misto, quolibet elementum redire ad suum ordinem. Sed ne morosi simus, concedamus sane, in silice tantum ignis non latitare ut inde percussu prodeat, sicut ex minio uenaque hydrargyri percussa argentum uiuum prosilit: Aliquid sane debetur duorum corporum affrictui, motuique rarefacienti, qui non quidem ex silice, si ferrum est corpus alterum, sed tamen ex hoc, quod sulphure non caret, abradit scintillas stricturasque et in mensa uel tabula, in quam impingunt resultantes, & igniculo lucido aerem illustrantes. Ferro spiritum sulphureum inesse si negauerit Cardanus, metallicos calones tanto opponemus philosophoeumque stultitiae condemnabimus & imperitie conuincemus. Iste u. motu rarefaciente educi potest, sicut exsuccino. Eductus, & uiolenta elisione expressus non aliter ignescit ac nubium halitus fulminei. Donabimus a. ei pro ferro chalybem, cuius duritia magis elidere spiritum potest, & Aristotelem declarabimus, quod non omnino simplicem uoluerit aerem motu inflammari, sed fumidum, halituosum, pinguemn, qualis est & ignitorum meteororum concretio. Itaque et cum sagittae & plumbei globi per aerem ui traiecti liquescunt, uel inflammantur, id ideo fit, quia ex illis per confrictum prolicitur Auerrhoes uoluit ignem a motu fieri non immediate, sed a coelesti calore in aerem effuso, quod improbat Scaliger ) halitus ad flagrandum aptus, in quo porro procedente motu & gradum circa lignum augente necesse est consistentiam multiplicationemque caloris fieri & tandem incendium, quod primum est in halitu ipso, postea corripit et lignum. Uel dicamus, id non accidere in aere quouis, quouis uero ligno uel lapide posse, si nimirum aer scateat sulphureis & bitumineis concretionibus, quae missili adhaereant, affrictuque eius incalescant, & flammam corripiant. Id n. fieri posse, docent ignita meteora, ut flammae discurrentes, dracones uolantes, & similia. Sed cum multa sint de igni flammeo excitando dicta, quibus tandem modis Chymicus poterit uti ad sua artificia? Plane multis. Nam tanquam alter Prometheus ex rota radiisque solis per parabolam & specula globosque petere flammam potest: uel ingredi Uulcani officinam & inde transferre: uel suo uti pyrite, silice, ferro: uel calcem uiuam & reuerberatum pyriten admouebit pulueri pyrio fomitique, & inspiratum solo proliciet flammam. Aliquid ex putrefactione, fermentatione, & similibus expectare poterat: Sed id fortuitum potius est, quam artificiosum. Si ludere ingenio uelit, absente naphtha & petrolei spiritum, Terebinthinae spiritum, aut oleiphilosophorum similiumque calentibus cineribus affuso aut radiis solaribus per speculum collectis subiecto, flammam excitabit. Pro calente cinere alicubi est feruens halitib. subterraneis ex uulcaneo foco terra, ut patuit ex Plinio. Sed qui sunt fomites, quibus spiritum feruidum immittere, & flamma telucere inardescereque cogere potest? Plinius recensuit sulphura, uel fila chartasque & similia sulphure perlita: fungos aridos, folia. Uirgilius arida nutrimenta Achati suppeditat. Protritum est ligna mollia, ut salicis, tiliae, palmae, ficus, & semiputria, lintea quoque & pannos gossypinos, crudos tinctos in carbonem comburere, & ante cinerem occupare restinctione. Sunt qui puluerem pyrium, similesque igniarias compositiones subministrant: & sane subtilissima naphtha, spiritu uini, oleis destillatis ex resinis, & oliuis uel a murca, caphura, similibusque delibuta tenera lintea, aut fungi, aut putria ligna molliaque arefacta, commodum sunt pabulum, cum Chymicus ex ligno iuniperino, abiegno, taeda, pinu, olea, descensorio artificio plicuit: restant carbones admodum teneri, qui non tantum fomes esse possunt, sed & pabulum diuturnae custodiae, si artifex nolit sibi concinnare lumina aeternae flammae. Scaliger exercit. 180. sect. 2. ex farfarae radice matura & repurgata hypocauma seu fomitem fecit lixiuio eam coquendo & resiccando, adiecto tantillo salis petrae. Sed Chymici lanuginem tum ex foliis tussilaginis, tum uerba sci & similium abrasam purgatamque cum nitro in nodulum coniiciunt, lixiuio coquunt, & sole siccant. Prima statim scintilla rapitur. Fomes fit et ex iunco salis petrae solutione macerato. Item ex fungis arborum arefactis & in lixiuio cum sulphure & salepetrae coctis, resiccatis sole, & aqua ardente respersis saepius, iterumque exiccatis. In istarum rerum penuria, imitetur nautas & neruos, funesque spissos affricet lignis. aut ligna committat lignis, aut ferrum plumbo. Narrant, qui miracula nauigationum Indicarum scriptis celebrant, Barbaros in America ligni aridi, quod appellant urakuciba, duos baculos digitali crassitie confricare, & puluerem elicere, qui motu calefactus incendatur. Iohan. Stadenus. Lerius annotauit eosdem populos lignum quoddam molle humi sternere eique infigere baculum, fusi instar, ex ligno durissimo, cit cumactuque elus uiolento calorem scintillasque excitare, quam arida materia ex lanis, uel foliis, ad mota in flammam proficiant. Non ignotum id fuit Plinio, ut ante dictum est. Sed & lib. 16. c. 41. idem scribit " calidas arbores esse morum, laurum, hederam, & omnes, ex quibus fiunt igniaria. Exploratorum hoc usus in castris, pastorumque inuenit, quoniam ad excutiendum ignem, non semper lapidis ( pyritae ) occasio est. Teritur igitur lignum ligno, ignemque concipit attritu, excipiente materia aridi fomitis, fungi, uel foliorum facilime conceptum. Sed nihil hedera praestantius, quae teratur lauro, laurumque terat. Probatur & uitis syluestris alia, quam labrusca, & ipsa hederae modo arborem scandens. " Haec Plinius. Fors & nostro Chymico non semper ad manum fuerint lapides. Uti itaque tali aliquo artificio potest. Causa & hic est extractus halitus pinguis, & neutiquam aer simplex, tametsi hic sese insinuando concurrat. Declarari res potest illo peropagationis modo quo halitus fumusque pinguis ad aliquam superiorem ignem actualem ascendens ab eo accenditur, tangentibus partibus primum flammas rapientibus, & magna mox celeritate eas communicantibus caeteris, ita ut ignis pabuli auiditate, aut saltem familiaritate naturae et contra suum morem descendere uideatur, quo modo aliqui putant ignibus sydereis accendi cometas, & alia in aere sicco meteora halituosa, de quo Aristot. in I. metic. 4. Seneca lib. 1. quaest. nat.c. 14. lib. 2 6. 24. & 25. Ubi tamen Aristotel. non ab ipsis stellis trahit flammam, sed ex ignea aeris parte motu concalefacta a qua succensio halituum, qui constiterunt, existit. Sed sydera discurrentia seu traiectiones uidentur et accendi a superiori flamma, licet ea obtenuitatem non appareat oculis, sicut inferior lucerna fumigans accenditur, quanquam malit Aristoteles talium generationem esse segregationem ab expulsione, & non succensionem. Seneca uult artritu aeris ignom accendi & uento praecipitem impelli, neque tamen id semper, cum nonnunquam ex aliqua aeris opportunitate nascatur, multis in sublimi existentib. calidis, siccis, terrenis inter quam oritur, & pabulum suum subsequens defluit, & ideo uelociter rapitur. Mireris hunc philosophumc. 26. libi2. ignem ex humido quoque, imo ex ipso humore educere, nisi id exponat de diuersarum partium affectionibus, sicut lignum una parte ardere potest: altera sudare: & mare alicubi flagrat, cuius rei historias recitat, ex Posidonio, & suae aetatis memoria. Scaliger: Illud uix credibile, quod ait nubes summas & humiles attritum ignem reddere, qui in superiora expressus parte syncera coeli cernatur, nisi istud est segregatio inexistentis feruidi spiritus, flammam motu & multiplicatione corripientis. Ita sentimus non fieri calorem, nisi propter aeris attenuationem. Est n.ut ait philosophus, flamma spiritus feruidi ardor. De magorum procurationibus, nolumus solicitum esse Chymicum, cui sat multos ignes potest natura suppeditare. Cap. Itaque fit non solum a solidis corporibus, sed a fluidis quoque ut nubibus. Ix. Quomodo ignis iam comparatus ex fomite transferatur in pabulum, deque materia apta ignibus Chymicis. Qui flammam & flatum eodem iugo nectunt, paruum ignis principium in fomite conceptum, aut est calorem in cineribus, calce & similibus exuscitari flatu, siue is sit halitus hominis, siue follibus excepta redditaque aura: Exar. 16. s.i. siue spiritus aereus, aut quilibet aeolius aurae motus, aut uaporum, halituum, fumorum irruptio, statuunt, indeque ueluti animari & uiribus crescere, ut comprehensa uberiore materia luculenter ardeat, quanquam talis aliquando fomes est, ut nullo fit opus flatu ignisque etiam parua scintilla repente existat magna, & in uastum se dilatet spacium, experimento Babyloniorum, qui Naphtha sparsa longum tractum subito impleueuerunt runt ignibus, & in pyrio puluere similibusque compositionibus uis eius non sit ignaua. Siue ergo ipse per sedato actus principio uiuescat, siue animetur flatu & sulphureis filis faculisue suppeditato nutrimento in foco, pyra, rogo crescat, mira ratio eorum est, qui inde uitam accipere uniuoce contendunt, idque comprobant uitae materia pabulo, quod auido admodum appetitu, si quidem sit in propiore potentia, & ignee naturae affinius, perinde ut uentriculus esuriens cibum conuenientem deuoret digerat, consumat, extractoque spiritu & succo nutritiuo reliquias tanquam excrementa dimittat, Calorem animalem philosophi & coelo & aeri, aquae, terrae, igni tribuunt. Unde plena animarum omnia. Quid ni, inquiunt, animata stamma? Ea ipsa et animalibus uiuendi principium est, ut pullis, & quam ex putri nascuntur materia. Qui intra animalia est calor, idem genere esse contenditur cum externo. Ille u. uiuit & uere alitur. Nec est ignis aliud, quam caloris feruor, ut ita magis sit uiuus, quo magis calidus. Argumentum ent a uirib. petitur, cum mortuum sit id, quod omni ui est priuatum. Nequit itaque ignis absque uita esse, cum tam sit actiuus. Quid quod absolutarum formarum conditionem sequatur? Omne corpus ei pro alimento esse potest. Nam & coeli & materia tandem ignibus absumentur. Seorsim itaque alicubi est: Cumque caeterorum corporum nullum sit, proprium habere constat: non sane inanimi: Omnia n.inanima caeteris constant. In igni nullum non uiuens potest esse. Psal. 104. Non frustra oraculo dicitur: " Qui facis Angelos tuos spiritus, & ministros tuos ignem urentem. Cum euantscit non interit, sed conspectui se subducit, actumque sensibilem duntarxat in pabulo habet. " Haec & similia illi disputant, quibus uidetur astipulari uetustus ille ignium cultus in Persia, & Romanorum superstitio ignem uestalem non nisi ex sole petentium, qui uiuificus similem sui radium ignemque confert. Nec parum adiuuat Angelus columnae igneae specie sese ostendens in deserto Iudaeis, & ignis uiuus coelitus descendens, uictimasque liguriens. Ex. 13. Manoah sacra faciente Angelus in flammam uersus coelum petit. Eam ob causam poterant illi etiam intellectum dare, ut platonici suis stellis, quo pertinent, quae lib. 8. Iud. 13. " Theologiae Aristoteli asscriptae c. 1. " ponuntur. " Essentia ignis " ( inquit autor ) " est ratio quaedam in materiae prima: neque ignis fit a confrictu, collisuque corporum ut ab agente, sed latens in illis apparet, propter huiusmodi mutuam collisionem: quae cum sint arida, calefiunt uehomenter. Neque ent materia prima est ignis potentia: Sed forma ignis tancum fit in illa, quando ratio forma trix ignis aliorumque entium illum efficit. Haec a. ratio formatrix est anima uniuersalis, eadem uita igni reliquoque mundo existens. etc. Item, Ideo Plato dixit, quod anima in quolibet corpore simplici agit hunc ignem sensibilem, caeteraque elementa. Quod cum sit causa: Igitur effectrix huius ignis est uita quaedam ignea, ignisque occultus, qui superne existit in aliomundo, qui cum sit uerus, proculdubio est quoque uiuidus, & uita quidem sublimiore, quandoquidem iste ignis est simulacrum illius. Haec & Cardanus est amplexus. " uide etc. 2. & reliqua, ubi singulis elementis aliquid uitae tribuit non aliene a Platonico decreto, quod totum mundum animat, & necesse est, ut partes uniuocae animati sint animatae. Dicat aliquis, etiam Galenicos eiusdem reos esse opinionis, dum calorem innatum uita & nutriendi facultate donant, & in cor per pulmonem immittunt animam seu auram, qua uescatur spiritus uitalis. Non frustra antiquitas aerem uocauit, tum spiritum, tum animam, innuens, non absque uita isthaec esse, uti nec ignem, qui isto nobilior est creatura. His & similibus etiam Chymici Platonici, qui sunt caeteris superstitiosiores, & magiae nonnihil tribuunt, igni uitam concernunt, nec effugere id paradoxum potest Cardanus, si uelit insistere suis principiis, quamuis ignem substantiam esse neget. Sed nos relictis istis, cum iudicatu sint facilia, ignem uiuum dicamus non alio iure, quam aquam uiuam: sexum uiuum ( Uirg. uiuoque sedilia saxo ) carbonem uiuum, argentum uiuum & similia, tametsi intercedat non nihil pro cuiusque natura discriminis. Actualem aliqui flanmam nominant, & ob motum uiuere dicunt, sicut aquam fluentem. Is pabulo seruatur aequiuoco, & animatio eius est non nisi ex materia exuscitatio dilatatioque per propagationis modum. Nam halitus decenter inspiratus ex una scintilla exuscitat prouocatque plures in materia comprehensas analoga. Ex iunctis postea fit illa continuatio & fluxus ignis, non quidem diu manentibus iisdem, sed deflagrantibus exhalante spiritu: incredibili uero actuositate celeritateque pro materiae propensione semper succrescente flamma noua, & in spirituum fumorumque continuo fluxu, unionis imaginem repraesentante. Ut enim spiritus flagrans seu halitus flammae se habet, ita & ipsa. Quo circa isto dissiliente dissilit: concidente concidit, strepente, exilienteque idem facit, & tingitur quoque coloribus. Illa uero flammae exparua in magnam fomitis spirituosi halituosique beneficio ampliatio, generationis rationem habet. Nam in materia proportionali flammagignit flammam: & potest declarari halituum ad speculum concretione, uel alluuione calidi aeris ad saxa leuia frigidaque: uel argenti uiui ex sua uena proflatione, consistentiaque. Initio certe uix deprehendas nubeculam: sed postea perseuerante allapsu, paulatim crassescit, consistitque copia maior, donec tandem gutte & scaturigines fiant. Ignis uero ab his differt actu efficaciore, quo per parua quidem, ut dictum est, progreditur, gignitque semper nouum, uetere intereunte ( ne momento quidem est idem, inquit Aristoteles, estque semper in fieri, & continuatur successu partium, perinde, ut spiritus uitalis in corde ) sed si materia paret, & accedit flatus conueniens, ( licet hoc non semper sit opus ) etiam plus generat, quam periit, & sic ampliatur copia. Idem patet per incrementi prohibitionem, & repressionem extinctionemque quo fit, ut si non excessit modum, possit in artificis arbitrio esse. Flatus animat augetque: sed idem etiam extinguit, si analogiam perdidit: Sic & pabulo aucto, augetur, deminuto deminuitur, si caetera aequaliter se habent. Hac philosophia uolumus instructum esse Chymicum potius, quam illa platonica, ne cum ignem iugulat, tam praestanti creaturae necem intulisse uideatur, aut ei uulnera inflixisse. Exere. 9. 7. Malebat Scaliger flammam succedere quam ali. Sed nos ob hoc bellum linguis non indicemus, modo cum Aristotele sentiamus aequiuocam esse istam nutritionem, qualis, quod pace Galenicorum, quos Scaliger scribit esse dissentientium hostes acerrimos, dictum sit, etiam esse, uidetur spiritus uitalis, animalisque & generatio & successio utisentiunt Galenici Hippocraticique saniores. ( Quidam enim insaniunt potius, & quoduis sputum sui magistri tanquam mel atticum lingunt, pertinaciusque defendunt, quam oracula diuina, que magis putant esse humanae arbitrariaeque expositionis, quam Galenici dictata. Quae u. fomenta, pabula, aut materia ( appelles uti libet ) igni debeatur, & quidem igni artificioso, non De Pyrotechnia & affinibus. est quaestio popularis. Cibum enim coquas, & hypocaustum calefacias lignis aut stipula, fortasse parum refert: quanquam propheta deprecabatur panis per stercus humanum coctionem, Deo permittente ei fimum bubulum, etiam hunc in poenam: nec consentaneum est cibos orientalium, quos fimo camelorum coquunt, nihil trahere oleti, perinde ut apud nos triclinia sapiunt materiam pyriaterii, uti & camini, cerdonumque uaporaria coriorum segmentis succensa non olent Sabeam messem: Sed experientia docuit, non aeque bene omni fomento fieri opera. Aristot. in 3. de Gen. an. 1. uideri ait ignem semper formam non propriam habere, sed in alio corpore, quia quod ignitum est, aut aer, aut fumus, aut terra esse uideatur: ex quo dicto duplex extructa est opinio, ignem accidens esse, aut si substantia sit, informari principio aliquo ex materia existente, ut sic formam suam actumque tunc nanciscatur, cum res ardens ei suppeditat materialem partem. Uerum ille non affirmat hoc, & potius ignem apud lunam querit, estque longe generalius axioma, quam ut Chymice informationi conueniat. Quis nescit, interdum ardere terras & terrea: interdum aerem: nec raro fumus in caminis? Imo & aquas inflammari notum est, ut constat de incendiis maris, quanquam non in proprio corpore aqueo: Ita aquas ardentes facit Chymicus & olea inflammatilia. Nec quaeritur ad opus artificiosum tam inconstans materia, sed que regimini artis sit subiecta. In 2. de par. an 2. apposite admodum pro Chymico disserit philosophus. Quaedam uult esse calida per assotiationem, affectionemque seu passionem, quale quid fortasse sit & ignis natura, cuius subiectum uel fumus, uel carbo & similia, quorum ille calidus, hic cum extinctus est, frigidus, uti & oleum & taeda, licet alio modo tam adusta, quam haec, quae celeriter in actum ignis mutari possunt, sint calida. Ignis ergo per se sui semper similis, associatione & subiecto fit alius atque alius, sicut & calor in ferro, alius est, quam is, qui in aqua est feruente, & flamma: & rursus alius flamme exiguae, quam magnae: alius lapidis & ferri, quam arundinis ut praeclare tum ibi, tum Sect. 3. prob. 5. philosophatur. Ignis nimarundinis propter materiae imbecillitatem infirmior est, quam qui a ligno praestatur, de qua obseruatione etiam alii monuerunt. Macrobius non tantum materiae densitatem, raritatem, robur, imbecillitatem & similia considerat, sed magis qualitates caeteras, easque actiuas quoque. " Esse in igne diuersissimas qualitates, nullam secum habentes societatam inquit, rebus manifestis probatur. Aurifices ad formandum aurum nullo nisi de paleis utuntur igni, quia caeteri ad producendam hanc materiam inhabiles uidentur. Saturn. in fine. Medici in remediis coquendis magis sarmentis, quam ex alio ligno igne requirunt. Qui uitro soluendo firmandeque curant de arbore cui Myricae nomen est, igni suo escam ministrant, calor de lignis oleae cum sit corporibus salutaris, perniciosus est balneis, & ad dissoluendas iuncturas marmorum efficaciter noxius est. " Haec Macrobius. Ita Plinius lib. 33. c. 5. " pineis optime lignis aes ferrumque funditur: sed & Aegyptia papyro: paleis aurum. " Diligentior nimirum tunc erat ignium ratio, quam nostro seculo, quo prunis nullus non studet pene artifex, nec curant Medici sarmenta. Indi nonnihil istius disciplinae retinent, cum persuasum habent, patinas Magolicas dictas non sulidari, nisi igni genistae. Salinatores experiuntur solida ligna salem exhibere firmiorem, quam stipulas. Non erit Chymicus noster imprudentior istis mechanicis, qui de bituminum igni & materiae non immerito quaestionem mouent, saepeque coguntur penuria aptioris aliquid facere, quam feriari. Quesiuit a. de isto igni ad metallica etiam Erkerus, nec dubitauit pronunciare bitumineis seu carbonibus seu glebis non posse commode excoqui uenas tum propter spiritus furaces, tum recrementa grauiora, quanquam calci urendae & fabrilibus operibus ex ferro fors minus noceat. Belge sane & cibos coquunt glebis, & corpora calefaciunt, prohibentque ab iniuria frigorum, quos poenitere uidetur natalis soli, quod effossum exurunt. Sed ut delectum habet Chymicus, cuius studium non in una re occupatur, percurrenda materia est, qua ignes suos possit instruere & conseruare. Cum a. rerum genera distribuant ur in coelestia & elementaria, coeleste pabulum non est in potestate artificis, nisi quo sensu putat in mistis latere essentiam aetheream, quae inde extracta flammam puram concipere queant quam etiam tam synceram esse posse in uini spiritu seu quinta natura aliqui philosophi statuunt, ut ipse per se simpliciter conflagret sine subiecti laesione, utpote lintei madefacti isto spiritu, quam tenuitatem arbitreris est diuina uirtute accepisse ignem furni babylonici in quo tres Iudaei absque ulla noxa ambulabant, nisi emergens ex cauo flamma curatores sui combussisset. Nobis sane ista disputatio de subtilitate ignis in uini essentia quinta est suspecta, cum constet in optimi spiritus notis esse contrariam, nimirum non tantum totum conflagrare & nihil post se relinquere humoris: uerum et linteum incendi, quod cum non fit, iudicio est non perfectum fuisse spiritum, sed humorem aqueum tradidisse linteo, quo defendatur. Cui alias ignotum est plagulas siccas leuinegotio comburi? Si quis tali igni manum admouerit uim tam subtilem non sentiet: sicut & inde potest candela accendi. Meminimus solis radiis conflagrare incensas syluas & ignem inde satis urentem peti, et, ne quid corpulentioris materiae ei substernas, per specula & orbes uitreos. Olea spirituosa maxime, ardent uiolente: Et qui dicunt aliquos ignes ex terris bituminosis exeuntes tam subtiles esse, ut non nisi noctu uideantur, imbecillemque flammam habeant, sicut & illi meteorici, qui lambunt crines citra nocumentum, ex alieno argumentum petunt. Aliud est non uideri oculo occupato maioris actus euidentia: aliud non urere: & antenne, uela, crines, ne laedantur, auxilium ab humore, quem combiberunt penitus, experiuntur, halitu inflammatili in superficie leniter haerente. Si tamen artifex noster tam leni igni opus habeat, alio modo eum procurare potest, ut non sit necesse promethei ausu coelum spoliare. Qui u. ignis a sole peritur, is in aliam materiam transfertur. In parabolis, caloris nomen & rationem retinet. Ea est ignis natura, ut flammam in nullo simplici uideatur exercere, Itaque nec soliciti erimus de isto: sed omne eius pabulum dicemus esse mistum, imperfecte, perfecte. In imperfectis parum spei & subsidii est artifici. Est enim eorum natura inconstans, nec paret regulis scientie, ut uidere est in meteoris ignitis, ubi & diuturni maxime cometae, aut alio modo fulgent, aut si igniti sunt, ex imo suggesto fomite conseruantur, quod imitari homo non potest intra artis terminos manens. Mista perfecte uel ab arte uel natura sumuntur in hoc negotio. Naturae sunt mineralia, uegetabilia, animalia. Ex prima classe ad opus igniarium Chymiae transferri possunt sulphura & bitumina, quam sunt illa eterna materia Plinii, qua sine damno sui ardent tot terrarum rogi. Neque uero illa illa per se simpliciterque intelliguntur tantum, sed & in mistione tali, quae non prohibeat flammae actum. Raro u. per se adhibentur: rarius si terrea materia sunt remista. Nisi artificialem compositionem experiantur, materia potius & subiectum artis sunt, quam instrumentum fomentumque procurandi ignis. Cum a. sulphura & bitumina nominamus, per species multas diuidenda cogitatio est. Uiuum sulphur aliud est, idque syncerum, aut lapidosum: aliud igni elaboratum: aliud liquidum, aliud concretum, etc. Ita bitumina sunt uaria, ut in tertio uolumine fingularium comprobauimus, maximeque commoda ad opera nonnulla pyrotechnica est Maltha, bitumen speciale, lithanthrax tenerior, Toruena, Darry, & Naphtha, & petroleum non absque Ellychnio regi possunt. Quocirca ars composuit tum sulphura, tum bitumina, certasque faces & alia concinnauit: sed & has ad alios usus potius, quam opera Chymica. Mineralibus accensere, quis possit et mella & mannam, tametsi aliqui solicite disputent ex imperfecte mistis esse: aliqui trium generum communia faciunt: Et nos quidem in principio ante separationem aquositatis & uaporis misturam illam imperfectam haud aegre concedimus: sed non post maturitatem & coagulationem, nisi adhaec residui sint spiritus uolatici, qui tamen non faciunt, ut res sit in censu imperfectorum, nisi multa fragrantia eodem referre uelis. Non quidem solent ista incendiariis annumerari: sed tamen potentiam habent talem, ut manifestum est in cera, & capite mortuo utriusque: quin & spiritus ex illis flagrans potest educi. Plantarum genus pyroticis operibus quam maxime fauet. Nam & oboedientem flammis materiam habent, & pinguedine ex terra & aquis attractam, excoctamque & remistam probe, ut nec nimis absit, ab ignis natura, nec nimis ei familiaris: unde temperandorum ignium legibus plaeraque ex uegetabilibus materia est conuenientissima, tametsi non negemus, inueniri & disparem, & aliquas, quam sint ignis ualde rapaces, aliquas eiusdem contemtrices, aliquas mediocres, in quib tamen magis minusue aptis reddendis plurimum potest humana industria, qua et inuentus modus est, quo flagrantia nimiusque flammarum motus coerceri queat, halitibus nimirum nimis uolaticis partim eductis, partim strangulatis, ne ultra magistri placitum uagetur, saeuiatque ignis. Uix a. inuenias ex genere plantarum ullam seu totam seu partem illius, quae non sit ignis ardori obnoxia, si propriam cuiusque & per se naturam spectes. Multae quidem in mari rubro dicuntur lapidescere, & nominatim de coraliis, quaeque commercio aquarum mineralium, ealcosarum, aluminatarum, atramentosarum, aut metallicum aliquem, succum uehentium insinuantiumque eum plantarum interioribus, pene in lapidem indurescunt, atque est lapidifactae dicuntur, aperta res est. Sed aliud iudicium est sibi relictae plantae, aliud a succis peregrinis affectae. Laricem olim scripserunt ignibus resistere: Sed id deperlita alumine similibusque succis intelligendum est, sicut & aliena ab ignibus concipiendis fit alnus, quercus & aliae sub aquis duratae, & mineralibus succis fartae. Multum quoque ars potest in talib. ingenio simili ueluti cum lixiuiis calcosis, salsisque incoquuntur, aut asbestina marmore aut calce liquoribus acribus contemperata: solutionibus item ferri, talci & similium plantarum animaliumque partes macerantur, cogunturque cum humore ramenta ignibus resistentia bibere, & quam proxime ad mineralium ignes respuentium naturam firmitatemque accedere. Sed haec non ignorat Chymicus, uti nec ineptas esse iis alendis quaecunque plus aque ignibus aduersissime continent. Inter plantas a. experientia cognitum, ignes alere quasdam primo, quasdam secundo, quasdam tertio censu. Quaedam n. ea sunt duritie, ut aegre incendantur, & incensa gliscant potius, micentque quam ardeant, ut lignum quernum, & maxime uetus ex annosis arboribus, quodque aerem diu sensit: postea Ebenum, Buxus & similia. In aliquibus radices aegre, sed ligna, foliaque & sarmenta facile incenduntur, nisi humor elementaris aqueus obsistat. Aliquando & contra se habet. Flammam prompte suscipiunt pinguia aridaque & consistentiae rarioris ligna: nec minus facile flagrant aridae arundines, sarmenta uitium labruscae, smilacis, clematum, & similium: Insuper ρραμα seu ignaria, ( alias Cremia ) & stipulae, scapi, stramina, cum caeteris eiusdem naturae: Idque celerius quo attenuata sunt magis ut stuppae & fila, quaeque ex his fiunt lintea & aliae telae, quae sunt uulgaris notitiae. Medium locum habent nec nimis rara nec nimis arida, nec pinguiora iusto, qualia sunt ligna colurna, betulacea, querna iuniora, fagina, & huiusmodi. Uulgus legit conos abiegnos, nucesque pineas, & Echinos faginos, castaneaeque: aliqui & arborum fungos: nonnulli euersarum arborum pinguium radices colligunt eradicantque. Quae pingui abundant, ut pini larices, Terebinthi, taedae, abietes, laurus, olea, iuniperus, pinaster & quae sunt huius generis, uberem praebent flammam, quidem maxime urticibus, quibus adhaeret resina, & frondibus aridis, recrementis quoque rasae & excoctae pinguedinis: Sed ob nimiam uolatilitatem, incommodum operibus ingeniosis. Nam & inconstantia & inaequalitas certis dispositionibus artis incommodat. Succurrit istiusmodi incommodis Carbonaria, quae ex arborum ramorumque & stemmatum earum truncis, taleisque carbones parat, in quibus maxima sunt ad ignes artificiosos momenta. Acerui, inquit Plinius " confergis taleis recentibus luto caminantur, accensaque strue contis pungitur calix durescens atque ita sudorem emittit. " Chymicus eos etiam obiter facit descensoriis uasis, du mliquorem oleumque quaerit. Sed & dum pix excoquitur ex lignis, carbones possunt comparari eo modo, quem supra exposuimus ex Matthiolo & Theophrasto. Hi differunt non tantum materiarum natura, sed & modo confectionis, & affectionib. externis. Ex solidis lignis carbones fiunt solidi, ut ex quercu & fago, etc. " Solido utuntur Carbone, inquit de quercu Plinis, aerariorum tantum officinae, compendio, quoniam desinente flatu protinus emoriens saepius recoquitur. Idene nouellis melior, etc. " Uult in solidis ex quercu carbonibus compendium esse aerariis officinis, praesertim si ex nouellis sint arboribus quia flatu cessante extinguantur, possintque saepius in usum uenire, nec scintillent, sicut ii, qui fiunt ex lignis mollioribus Quocirca & pessima halipheon carbonibus dixit esse, propter raritatem, & strepitum in ignibus. " Euite carbones, inquit scaliger exerc. 57. celerrime recipiunt ignem, celerrimo abiiciunt. Querni e contrario, multo uero magis etiam iuniperini. " Uide & Cardan. in 17. subtil. Rari quidem fiunt etiam ex taeda, pinastro & similibus: Et Cardanus e lignis uallium putauit praestantiores fieri, quam ex montanis: Sed noster Chymicus compescere strepitum, eosque indurare potest humidis cryptis, & nonnunquam affusa aqua, id quod fabri ferrarii & metallurgi in more habent duplicem ob causam. Quia enim non semper placent carbones querni ob duritiam, nec semper molles uel ob nimiam flagrantiam imbecillemque ignem, uel ob crepitus: aptiores reddunt molles maceratione aquarum, aut perfusione. Tunc enim solidantur, & ille spirirus intus coercitus, qui disrupta per uim compage, exilit, ueluti figitur & compescitur, ut sic non sint simpliciter optimi carbones molles. Ad certa tamen opera & calorem mitem etiam molles faciunt, quales sunt ex ligno tremulae ( quam populum Lybicam uocant ) ex tilia, salice, quin & iunipero, qui mediocres esse solent, & diu ignem moderatum exhibere. Nec improbantur ex fraxino, acere, genista arborescente, caeterisque eiusdem classis. Fungi, qui annascuntur nucibus & pyris carbonem praebent operibus exactis ualde commodum. Indi etiam carbonem parant ex putamine duro nucis Indicae, ad aurifabrorum usus: & quibusdam operis ualde conuenit cortex durus nucis iuglandis in carbonem uersus. Possunt & ex aliis corticibus nucum arborumque fieri: & ut alias, ita hic quoque magis minusue uri. Quidam enim carbones peruruntur, quidam propius ad ligna arefacta accedunt, aliqui mediocriter se habent. Et sane nihil obstat, quin lignosos dicas titiones, eosque arefactio lignis fere accenseas; quorum in uitraria magnus est usus. Ita uicissim putria ligna exiccata, & truncos ex quercu ueteres, nucesque pineas, cupressinas, & similes, parum a carbonibus differre dixeris; nec minus ligna aquis diu macerata, quaeque locis uapidis marcorem contraxerunt, & a teredinibus sunt exesa. Omnino uidendum est, siue ligna, siue carbones adhibeas, non tantum quam latam, uagam, amplamque praebeant flammam, aut quam repressam; sed etiam quibus spiritibus halitibusque sociatam. Non omnis ignis luculentus amplusque damnatur; & figuli, calcarii, balneatores, etc. abiegna urunt libentius: uitrarii quoque requirunt flagrantem flammam, sed ex lignis arefactis, nec pingui fuligine opera uitiantibus. Figuli non curant multum, ex pinu, pinastro, abiete, & similibus sumpta sit materia: plaerique enim neglectius operantur, & si qua fuscedo contracta est, eum redditis igni uasis obliterant. Sed qui puriora subtilioraque fabricant, illis & de hoc diligens ratio est ineunda, ut ante de patinis magolicis dictum est. Non uidemus, quid utilitatis operi chymico afferre queat flamma copiosa ex taedis, nisi fuliginem colligere instituat, aut clauso uase materiam continente in reuerberio operetur, aut ignibus apertis circularibus; uel aliis quid procuret, unde nihil damni accedere queat magisterio. Potest quidem talis flamma per cuniculos & media item dirigi: sed cum meliora sunt praesto, studeat horum copiae absque sordicie, si modo liberaliter in arte uersari uelit. Quod itaque ad plantarum familiam attinet, Chymicus ad opera sua inde in lignile suum conferat ligna querna uetera & recentia: fagina, betulacea, tiliacea, populnea, saligna, colurna, acerna, fraxinea, etc. item sarmenta uitium, hederae, genistae, etc. Abiegna quoque & oleae, & lauri, pyri, nucis, pyrastri, pomi, prunotum, cum similibus non contemnenda, si non deficiat ars recte usurpandi. Sint in promptuario etiam nucum cortices, nuces pineae, coni abiegni, & c. praeterea fungi, & putria ligna arefacta. In carbonario tam molles, quam duros carbones repositos habeat; molles autem etiam praeparatos, si sint ex pinguibus lignis. Caetera ex dictis assequi poterit, atque etiam experientia singulorum operum cognoscere. Nolumus enim eius facultatem adeo angustis includere carceribus, ut inde nequeat eluctari ingenio & uarietate igniariorum luxuriari, modo ab arte non aberret. Si ex carbonaria non potest earbones adipisci, ex signo congruo faciat taleas quantitatis arbitrariae, prout operi conducere intellexerit. Eas disponat in olla ampla loco camini calicisque carbonarii. Ore in terram uerso, ut in descensoriis lutum addat testae, & porro igne circulari per gradus cogat ligna in carbones fathiscere, quod fit citius tardius pro firmitate ligni, & administratione ignis. Si non uult ollam perdere, crustam ex luto insternat; ut in uera carbonaria; cumque liquor exudat, rara tellure excipiatur; uel deriuetur fossa. Si non satis usti sunt, repetat opus. Si molliores iusto & crepitantes deprehenderit, maceret aqua per aliquot dies, aut saltem horis 24. posteaque ad Solem siccet, uel etiam aqua perfundat, postquam flammam conceperunt. Eo modo fungos quoque praeparare potest, & funes, caeteraque, quae tum fomitem praebent, tum ignibus teneris pabulum. Caeterum contorquent aliqui stramina, & libros arborum, aut uimina flagellaque fruticum tenera, ut fiant restes uel funes, qui arefacti prunisque accensi ignem exhibent lentum, & aliquo usque fouent Castra sic uruntur funibus & stuppa linea, canabina, uel simili, praesertim lixiuio nitroso decoctis & resiccatis. Intelligenti satis dictum. Animalia pinguedines potius, quae aliis iunctae, ut corpus accipiant, ardent, suppeditare consueuerunt, quanquam partes habeant item cremias, si nonnihil praeparentur. Respondent autem illae arborum resinis, pici, oleis, liquaminibusque pinguibus, suntque adipes, saeba, medullae, cremores pingues ex lacte, qui in boum genere butyrum uocantur. Elicitur pinguedo etiam ex carnibus, ossibus, & similibus: nec non ardere solent cum suis fibris ad quandam moderationem redactae, Ardent & coria, pili, lanae, membranae, carnes exiccatae, pisces arefacti, spinaeque eorum. Narrant, neruum Balaenae exiccatum pro face esse. Qui argutis gaudent quaestionibus, rationem indagare possunt, quare tam arborum olea, quam animalium pinguedines per se; sine fibris, solidaque substantia non ardeant, cum uero attenuantur destillationibus, flammam corripiant prompte, & alias ellychnio addito, seu fllamentis tortis, lana, spiculis lignorum, medulla iunci, sambuci, & huiusmodi. Num ideo, quia olea destillationibus attenuata penitus euaserunt ignea, perinde ut naphtha? Aerea uero pinguedo adhuc aliquid humidi crudi continet, ut oleum ex oliuis aliisque expressum, quod flammam uel non admittit, uel admissam iugulat. Sin autem materia combustibilis addita fuerit; paulatim dum illa flammam alit, aquositas consumitur cumque fumo halitibusque secernitur, quod ante nondum stabilita fundataque flamma fieri non poterat; Sed cur succinum & ambra incenduntur quidem, quanquam ambra non nisi cum magis terrea euasit, ac non tolerant flammam, usque ad consumtionem: & si eadem parte iterum uelis accendere, aut difficulter id assequaris, aut diffluente succino neutiquam? Loquimur autem de portionibus, quae ad lucernam incenduntur. Oleum inde extractum respondet petroleo; spiritus naphthae, & spiritui Terebinthinae. Num ideo, quia aliquantulum concretionis terreae subest, quod stabilimentum flammae praebet, quo consumpto, oleositas noudum ignea facta exuperat, flammamque iugulat. Cur uiolento igni copiosoque totum bitumen & succinum conflagrat? Cur Toruenae? An in his mistura terrenae caleis inuexit temperamentum ligneum, aut stipulaceum? Ibi uero magnus feruor excessum humidi olei compescit uiolente, multaque simul comprehendens ualide in igneam naturam spiritusque naphthicos mutat, ut undiquaque existat flamma? Atqui pix & resinae, ueluti caphura, & aliae ardent prompte, sicut sulphur, usque dum perurantur, maxime uero caphura. Num ideo, quia sulphur, caphura, pix, ignes sunt potentiales, nullaque humiditate aliena misti, sed puri? Exers. 13. Num mendacium est, uti opinatus est Scaliger, quod Ctesias Gnidius oleum ex uerme Indico scripsit excipi, cuius illitu uel aspersu Reges Persarum sine ullo igni urbes hostium incendio absumere consueuerint? An potius Elenchus est τοῦ σχήματος τῆς λέξεως? Nam attenuatum ignibus illud oleum tam ardens euadere potest, quam est naphtha. Si ergo eo perfusa fuerint castra hostium, & tecta urbium, quod facile potuit tunc temporis per siphones fieri, aut fundas Solis radii incendent materiam quae postea inuoluat simul quaecunque cremia comprehenderit. Id est sine igni incendi: uidetur tamen uermem fluuiatilem nominasse, & naphtham Babylonicam ex aquis collectam intellexisse. Sed non scribimus iam problemata. Uarietate aliqua commentandi oplectamentum uoluimus nonnullis creare, qui tamen etiam fors inuenerint rationes interiores, si uelint flammarum materiarumque naturam penitus perspicere. Nam ignis in materia tenui feruet quidem, at non in flammam erumpit; nisi halet. Halitus enim & fumus igni corpulentiam & terminum praebent, quo accepto potest conspici. " Flamma ardor sicci spiritus est ", dicebat Philosophus. Quia uero coniunctae sunt interdum partes remissae, & aquosiores, quarum praesentia prohibetur estumatio, quae possit igniri, ut in butyro & oleo communi, item adipe, saeuo, cera, & similibus: praeterea substantia non apta, ut per se halet: requiritur halabileo externum, quod pinguedinis halitum remotius se habentem, aut prohibitum, praesentia alicuius adiuuet producatque. Caphura nostra merus purusque uidetur halitus, sed tamen concretus esse, uti & sulphur. Naphtha uero halitus purus resolutus, sed citra aeris ignisque liquiditatem. Uerum de his hactenus. In locis ubi non est copia lignorum & carbonum, & tamen paruo uolumus constare laborem, stercora animalium exiccata, ut boum, bubalorum, camelorum, columbatum, anserum, etc. item ad usus trahere possumus. Alicubi fimum equinum praeparant solerter. Quae nitrosa sunt, & pinguia, commodiora. Sulphurea inde quidam docent esse. Tot materias, & tantam componendi uarietatem potestatemque cum natura Chymico suppeditauerit, si non contentus est naturae solius operibus, arte rem aggressus, sibi innumera comparare potest ignium pabula; uti fila sulphurata nitrataque, faces plures & candelas ex pice, cera, saebo, lachrymis pinguibus, resinis, oleis: ex iisdem etiam globos incendiarios, corpore sumpto ex libris membranisque arborum, ex foliis, stuopis, funiculis, pannis, linteis, chartis, lanugine lychnidum, gossypio, aliaque lana & uelleribus: ex segmentis lignorum & assulis, spiculis, neruis, cornibus, & aliis innumeris, quanquam non omnibus necessariis. Ad quaedam requiruntur lychnuchi & candelae, & lampades, quas instruere potest funiculis, ellychniisque tortis ex filis herbarum, uel iunco, uel amiantho, & si quae sunt generis eiusdem. Damnosa est coquatum industria, qua non arsura ligna prunasque bulyro repurgato uel oleo, aliaue pinguedine perfundunt. Chymicus fimum arefactum nitrosum facile ardentiorem effecerit, mista aliqua resina, aut addita pinguedine alia secundum analogiam. Nonnunquam lignis praemissis submittimus carbones; nouerunt patresfamilias cutiam alia compendia, quibus per se non arsura aliis flammam facile admittentibus iungunt. Sordidi urunt, & fimeta straminibus foliis ue arborum, aut musco & cespitibus remista. Aliqui & solos cespites pingiaes, etc. alii addunt detritos calceos & coria, horumque ramenta a cerdonibus, pellionibus, aliisque detracta. Est & cum siliquis alitur ignis, & palea, & polenta, ex reliquiis cereuisiae frumentaceae, hordeaceae, triticeae, auenaceae, & c. Rnoe quoque coriariorum, & tinctorum sedimentis, & fecibus, corticibusque extracta tinctura. Et quantum quaeso est opificum, qui, quod superfluum est & abiectaneum possunt urere? Nihil enim fit ex toto, ut uolebat Aristoteles. Itaque & sartores & sutores habent, quo ignem procurent, ne quid dicamus de fabris, lignariis, arculariis, asserariis ( nam & scobs uri potest ) & huiusmodi innumeris. Caminorum purgamenta reddere itidem foco potes: potes & aliquas maris spumas, & fraces, & gigartas, totque fructuum opercula, & herbas arefactas cum radicibus. Paruo poteramus frigora pellere: sed nos sumptus facimus in ostentationem, pigetque facere, quod non alii in publico. Quaedam miscenda sunt aliis; quaedam praeparanda. Intestina animalium & uentres membra nasque, fimum ouillum, suillum, asininum, ceruinum, leporinum; caules arefactos, filicis radices, non omiseris in penuria. Quod si quis componat ista, miscueritque pennis auium, & pilis, & foliis, corticibusque resinosis, non omissa nitrosa murorum scobe, is facile in penuria lignorum, alteriusque materiae inuenerit aduersus frigora remedium, si non obrepat socordia, praesertim cum foetores quorundam corrigi queant ablutionibus, aut coctionibus ex lixiuio, aut adiectione suaue olentium, ueluti lignorum iuniperi, flagellorum pini, etc. Sed haec obiter. Cap. X. De diuturnis ignibus, quos perpetuos seu aeternos uocant. Lumina aeterna promittunt artifices quidam artis suae fiducia. Sed uerum Lumen aeternum unum est τῇ οὐσίᾳ, triplex ὑποστάσει, Lumen Gignens: Exod. 14 24. Lumen Genitum: Lumen Procedens, habitans lucem inaccessam & saepe item se splendore quodam ado. Matth. 17. Act. 2. irabili man festans. Estque pater lumen fundamentale Trinitatis sacrosanctae: Ebr. 1. Filius ἀπαύγασμα τῆς δόξης καὶ χαρακτὴρ τῆς ὑποστάσεως αὐτοῦ: Iohan. 1. 12. seu, ut Nonnus, λόγος αὐτοφύτοιο θεοῦ φῶς ἐκ φάεοσ φῶς: qui etiam lux uera, illuminans omnem hominem; Esa. 9. 60. imo & lux mundi, ut ipse de seipso profitetur: & Spiritus sanctus lumine agnitionis & uericultus cultus diuini Ecclesiam illustrans: ex cuius luminis aeterni plenitudine nos, quicquid luminis habemus, accipimus. Inde homo ad imaginem Dei factus, lumen intellectus habet: inde lumen pietatis uerae & infucatae quod lucere debet coram hominibus, & lumen etiam porro accendere. Sunt & Angeli πνεῦματα λειτουρηικὰ εἰς διακονίαν ἀποστελλόμενα διὰ τοῦς μέλλοντας κληρονομεῖν σωτηρίαν. Quaedam lumina & ignes, ut in Psalmo 104. appellantur. Haec lumina incorporea sunt. Philosophi etiam corpora coelestia aeterna nuncuparunt, utpote generationis & corruptionis experia. Quanquam enim principio & fine non careant, ut recte statuunt cum diuinis oraculis saniores Philosophi, tamen, ut Plato loquitur, non dissoluuntur, nisi eo iubente, qui composuit, suntque respectu elementarium uere immutabilia, & quodammodo aeterna, id quod experientia mundi comprobatur. Nam materialiter primo mundi die creata, die quarto in formas stellarum omnipotentis uerbi iussu coaptata, adhuc durant absque sui per se detrimento, nisi quod peccatum intexit nostrum, cum elementaria uarias experta sint mutationes κατὰ μέρη, atque etiam potentiam habeant totaliter pereundi. Uerumenimuero cum haec ita sint, nihilominus tamen in elementarium quoque censu ignes nonnulli aeternitatis famam meruerunt. Lib. 2. 5. 103. " Ardet ", inquit Plinius, " Aetna noctibus semper tantoque aeuo ignium materia sufficit. Flagrat in Phaselide mons Chimaera, & quidem immortali diebus ac noctibus flamma. Quae est ista natura, " interrogat idem, " quae uoracitatem auidissimam in toto mundo sine sui damnopascit? Arist. 2. met 2. " Prisci Philosophi quidam, ut Macrobius & alii referunt cum Aristotele, sydera quoque non durabilitate naturae suae in se aeterna fecerunt, sed pabulo & nutritione, quasi Oceanum & caeteras aquas ligurientes inde sustentationem sui peterent: Macrob. lib. 2. in som. putantque aliqui, huic rei destinatum potissimum esse mareaethiopicum, quod inter extrema littoris Australis Aethiopiae, & Meridionalis terrae intercedit, mare item Indicum appellatum; Scip. c. 10 Plin. lib. 2. quo non immerito scribantur ab Homero, dii comessatum iuisse, quasi apud Aethiopes conuiuium celebraturi. c. 70. & 8. Lib. 6. Et hi quidem humore sydera caloresque nutriunt: sed Seneca halitu spirituue. nat. c. 16. Ita enim loquitur: " Totum hoc coelum, quod igneus aether mundi summa pars claudit, omnes hae stellae, quarum inueniri non potest numerus, omnis hic coelestium coetus, & hic tam procul a nobis agens cursum Sol, omni terrarum ambitu non semel maior, alimentum ex terreno trahunt, & inter se partiuntur, nec uullo alio scilicet, quam halitu terrarum sustinentur. Hoc illis alimentum, hic pastus est, etc. " Hic a caeteris discedit etiam hoc paradoxo, quod non aquis, sed spiritu terrae, non tantum illo, quo se tenet, & partes sui iungit, qui inest etiam saxis mortuisque corporibus; sed illo uitali & uegeto, & alente omnia ( facit terram plenam animae, quam per diem & noctem ab omnibus sui partibus fundat, & sic sydera animata nutriat ) ali coelestia corpora affirmet, quale portentum nostro aeuo reuocare studuit Paracelsus. In Timaeo. Sed ex sententia Platonis conclusum est, mundum, aeternaque illa corpora talem naturam accepisse, ut sine senio, morbis, & consumtione perstarent, nec egerent peregrina alimonia. In igni uero elementari ipsa res docuit, non posse eum sine pabulopermanere, quanquam in 2. In lib. de uita & morte. meteor. 2. scribat Aristoteles, flammam propter continuum humidum & siccum, quae permutantur, fieri; & non ali, cum eadem existens non maneat ullo tempore, ut hic potius ignium durantium aeternitas sit apparens potius, quam uera. τὸ δὲ πῦρ διατελεῖ γινμενον καὶ ῥέον, ὥσπερ ποταμός. Ueruntamen quia conseruari posse constat suppeditata materia idonea, Uestales uirgines quin & sacri ignis in tabernaculo Iudaeorum custodes lignis uel oleo perpetuo suffectis, eum in ardore continuo detinuerunt, nec siuerunt deficiente alimento ex tingui, potissimum cum non uulgaris esset flamma, sed ex sacrificiis coelitus incensis translata, aut a Sole us. petita, quam conseruandi rationem etiam Persis placuisse, non est dubium. Uide Scalig. exerc. 9. Qui uero rerum naturalium contemplationi operam dederunt, uisi sunt sibi inuenisse materiam firmitate substantiae suae & pinguedine ad pascendam flammam sine suffectione saepius interpolata, in omne tempus sufficientem. In nouo orbe tradunt, lignum esse, quod accensum facile luculenta ardeat flamma, sed extingui non possit, nisi totum consumptum. Asbestum illam uocarunt, de quo lapide persuasio pridem occupauit animos hominum, semel accensum durare nec posse extingui, argumento nominis indidem sumto: narrantque, alicubi in templo Ueneris talem fuisse lampadem, quam extinctam esse manifestum est, cum nuspiam hodie appareat. Quidam non asbesto, sed carbunculo, qui ingenito lumine splenderet, illustraretque aliquod spacium, istud asscripserunt. Sed si rem, uti est, iudicare uolumus, additamento quodam ueritas pene in fabulam est conuersa. Non enim lapis iste semel accensus non potuit restingui; sed si abesset iniuria, nec deficeret oleum, non desiit ardere, & sic a caeteris lampadibus differt, quia hae ellychnium habent, quod pariter cum oleo uepinguedine consumitur, necesseque est, ut & hoc instauretur: sed lampas asbesti saltem renouari oleum requirit. Uerum huic explicationi uidetur dica scribi per naturam sulphuris & bituminis, quae se creditur restaurare, semper, quanquam semel sit absumta, siue illa instauratio a mari sit, siue aere & uentis, ut sic primum quidem in asbesto agnoscenda sit pinguedo tenacissimae uiuacissimaeque firmitatis; sed quae cum iacturam humoris palsa est, subeunte aere templorum uapido subinde reficiatur, ut fiat hic, quod in syderibus accidere tradidit Seneca, potissimum quia certum est, aerem nonnihil conferre ad ignium nutritionem, & sic solus hic satis sit, cum substantialis humiditas per se non deficiat, sed saltem inde refectionem petat. Ita sane coelestium essentiarum exemplar residuum esset in inferioribus ex uetere illo chao; in quo coelum simul & elementa confusa latuerunt. Non est haec indagatio sine aliqua iucunditate, & si non pascitur asbestus aere, tamen mens alitur cognitione & inquisitione, hisque epulis suauiter fruitur. Uideamus ergo, quomodo tales ignes aeternos facere studeant tum Physici, tum Chymici. Lib. 4. " Mirari subit ", inquit Baccius, " naturae consilium, qua ad id causarum syndromes, & quae propago materiae tam uegetae, quae Aetnae subministret perpetuo pabulum ad sempiternum ignem. Therm. 4. " Putant autem; materiam combustam uegetari iterum, iterumque ardere; Author de Aetna congessit sulphura, bitumina, & quicquid succi in terris concitat ignem, potissimumque id asscripsit molari lapidi, quod falsum pronunciat Baccius, quia illa lapidum genera non obtineant in se naturam ignis tenacem propriamque, & pyrites ignibus inimicissimus sit, nec unquam incendatur, sed attritione tantum ob duritiam reddat ignem. Affert autem ille porosum genus, pumicis instat, quod extra Aetnam soluatur in cinerem arenosum ( fauilla illa est smarilus ) sed relapsum in Aetnam uim ardendi concipiat iterum, idque non ex se; sed nouo incendii fomite, qui sit naturalis fuligo sulphurosissima; quae ex immensis Aetnae barathris ignium flatuumque ui iugiter eleuata, & in supernis caminis congesta, igne ui flatuum subeunte incendatur, conflagretque ingenti flamma, eodem plane loco & materia, quo prius. Hunc ignem postea, ait, corripere uicina, & uel iuga montium in pabulum uertere. Sed cum materia intus absumatur, unde instauratur? " Circa cauitates terrae, inquit, crassissima uaporum exhalationumque caligo a concluso flatu compingitur, fitque circulus generationis & corruptionis, sicut uapor in pluuiam uertitur, quae iterum in uaporem redit, qui circulus est praecipua causa tot incendiorum terrae. Deinde a mari circumfluo unctuoso alterum suppetit principium aeternitatis istius. Aperit uias dilatatque: praebet unctuosam sui partem radicibus primis in propagationem materiae incendii: tandemque compingit flatus penitus in cauernas, qui in fomite praeiacente flammas excitant. " Haec est sententia Baccii, de qua nonnihil etiam monuimus in " tertio singularium nostrorum ", cap. 14. Plinius lib. 33. cap. 5. de carbone bitumineo uidetur sentire, cum scribit, maiorem uim ei exusto esse, iterumque flagranti. Si quid in his ueri est ( quod nunc quidem indagare excutereque non libet ) ignes in natura aeterni iterum erunt, pabulo non deficiente, & hoc partim aliunde incrementa sumente ( ueluti ex maris pingnedine ) partim ex seipso. Fingamus enim spiritus bitumineos ex flamma exeuntes cum aere misceri, & fuliginis ritu concrescere, resorberique a suo ipsorum subiecto, tum familiaritate naturae, tum ariditate appetitum naturalem excitante: & sic in circulum redire rarefactionem & addensationem, potissimum cum inuicta natura sit bitumini. In capsula uel laterna posse lumen asbesti aeternum esse consequens est. Nam in libero aere spiritus effugerent, nec uiscidae caligines reciproco motu a testudine lampadis ad basim reuersae denuo coagularent circa consuetum corpus, ibique iterum se paterentur resolui. Dicendum una est refocillari istos halitus ab aere, & affici aliter ac prius, cum per ignem erant attentati. Alias uanus labor erit, nec denuo flamma concipietur, cum fieri non possit, quin patiatura flamma, tandemque ita attenuetur, ut plane nequeat inardescere conspicuo ardore. Non iam disputabimus contra haec, sed saltem experiri iubemus assertores huius opinionis, num talem nobis ignem queant procurare. Quin & in subsidium huius artis donabimus eis mirificas coeli constellationes, quarum benesico aspectu queant perfrui. Qua magia Trithemius Abbas Sponheimensis sua aeterna lumina compilauerit, legere est in uulgatis chartis; ubi tamen uerendum; ne quis ex occulto minister suffecerit pabula. Sed audiantur rationes luminis adhuc alicubi ardentis a tempore Maximiliani Imperatoris, si fidem habemus scripto. Certis ponderibus sulphur ex alumine sublimandum est in seraphino ( ita uocatur uas ignem tangens ) sublimato adiicitur borax, & conteritur una: postea affuso, iterumque abstracto saepius uini spiritu, sulphur ita elaboratur, ut absque fumo instar cerae in lamina aerea candente fluat. In hoc sulphure coquitur ex amiantho peniculus uel ellychnium, & postea eodem in aliquo uitro circundatum incenditur spe & promissione aeternae flammae. Non quidem inficias imus amianthoinconsumptam ignibus esse naturam, & aliquos tum alumini simplici, tum plumoso pertinacem contra ignes asscribere, quanquam qua aluminis litura tabulata defenduntur, id plumosum idemque est cum amiantho & pilis Salamandrae: sed num istud artificium sublimatione tam facili possit sulphuri conferre aeternitatem ardoris sine iactura sui, maxime cum uolaticus ille spiritus uideatur sulphur magis halabile reddete, non immerito dubitamus. Facilius est in hanc partem aliquid policeri, si contentus quis sit stabili flamma quidem, sed non sine suffectura sulphutis pluris, quod in absumpti locum ueniat. Itaque illa praeparatio saltem compescere sulphuris flagrantiam potest, & nonnihil figere eius spiritus in ignem propensissimos: aeternam sine consumptione praerogatiuam durationemque non potest dare. Alterum lumon fit ex uitro stibii, ex quo per acetum rubedo extrahitur, quae corpori post rectificationem in balneo iterum redditur, inceraturque, & cum eo per uini spiritum in oleum resoluitur, quod incombustibile uocant, estque eiusdem usus cum sulphure praecedente. Ait charta, aequaeuum mundo esse hoc lumen, quod nos credemus, cum uiderimus. Sint sane lusulphur fit incombustile: Scaliger tale quid de Pyromacho & Anthrace prodit exore. 74. Neque enim ex stibio tam leui negotio combustionem esse. Flamma enim uiuit in corpore exhalabili, & spiritus fundente aptos. & si incombustile quoque fieri posset, in lumine flammeo non potest extramina ista magica, ex principio metaphysico, quod potuerit Trithemius procurare, quem magum fuisse tam apertum est, ut illa charta inficiatione impudente, uel ipso Paracelso fiat mendacior, & Cornelio Agrippa longe uanior: sect. 3. [ 7 M ] Sed alius Aristotelis Pyromachus. Chymicum ad possibiles naturae operationes & uirtutes respicere iubemus. Indiget autem in sua arte non coaequaeuis mundo facibus, quae nunquam possint extingui, siquidem de igneo artis instrumento loquimur: sed tamen aliquando constantem aequalemque calorem diu ad perfectam coctionem maturationisque finem praebentibus. est. Baccius de Pyrite non recte scripsit. Itaque supra docuimus institui ab artificibus furnos Acediae, per quos sine multa molestia ignis in longum tempus produci potest, & si non defuerit pabulum, nec iniuria externa opus labefactauerit, pyra fiet immortalis. Aliquando requiruntur candelae constantis durabilisque flammae. Ari stot. Pro his potest esse lampas seu lucerna, qualem proponit Cardantis in 10. in 4. met. 9. σφρα¬ γίδα και άνδρακα minimum pati ab igni scripsit: uariorum, & primo subtilium, quanquam diuersa utrobique forma. Spes eius in annum, pabulo olei tanto tempore suffecturi: qua ratione Athenienses ante Mineruae simulachrum ignem perennem fouerint diuisa lucerna in impendia dierum. Ellychnium facit e lino Carbasio, quod negatur uri, si uerum: aut lapidum crustatorum filis. Plinium ita intellexerunt aliqui de lino byssino in Achaia circa Elim reperto, foeminarum deliciis pretio auri. Sed ille de uiuo asbestino id asserebat argumento naturae ignibus inuictae, ex ustis Indiae locis petito. sed non est iste Pyromachus, uerum potius ex genere bituminum. Carbasus Hispaniae, uti nec Indiae, non resistit machus, ae, ignibus. Non autem displicet olei ex oliuis pabulum. Id enim temperatam praebet flammam, nisi destillatione attenuatum sit. Ludit Scaliger exerc. 328. Chymistas prodere, ex iuniperis factos carbones ex genere bi. tanta esse ui, ut per annum integrum ignem seruent incorruptum, quod non didicerint a Prometheo, ut per manus traderent uestalibus. Rosarium Philosophorum ex Uincentio de elixyre ponit ignem artificialem, continuum, durantem in eodem gradu, quo uelis, per unum, duos aut tres menses. Alias Anthrax etiam minii uena est. Carbones fiunt ex ligno iuniperino, ut supra est expositum. In olla uel catino cineres ex eodem ligno contenti, collocantur super prunis, donec calefiant. & c. In horum medio disponuntur prunae iuniperinae, & tegunde Pyrotechnia & affinibus. tur alio cinere ex iunipero calente, ut sub hoc lateant. Super hos cineres uasculum seu phiola cum materia maturanda locatur, & catinus clauditur operculo, & alicubi reconditur. Ita calorem perpetuum reddentes prunae opus absque labore & cura absoluunt. Gradus augetur auctis prunis: minuitur minuris. Haec chymicus ille liber, ex quo fortasse descripsit Scaliger, sed aucta rei admiratione temporis annui mentione. Considerandum & hoc artificium est: Sanguinem humanum ( intelligimus sulphur ex marcasitha ) & seobem ligni iuniperini arefactam, optime commisce, & imbue aqua ardente, exicca, iterumque irriga, repetens hoc aliquoties, puluerem include pyxidi ligneae, cuius interna superficies sit sulphure oblita. Immitte prunam uiuam, & pyxidem claude quam arctissime. Si subito ignem desideras, aperi pyxidem, & fortiter elide spiritum, statimque excitabis ignem, quo candelam accendes, iniectoque rursum operculo, flammam cohibebis. Hoc ita nos accepimus, experiendumque ingeniosis committimus, Cap. Xi. Qua parte soleat administrari addique operibus ignis. Nimis plebeia haec quaestio est. Usu enim constat, ignem ( uisibilem, inuisibilem ) plaerumque subtus admoueri: aliquando a latere uno, aliquando in eodem plano per circuitum: nonnunquam desuper: nec raro ab omni parte, ut in antitypis. Nomina tamen in arte habent potissimum, Reuerberans & Circularis. Est & cum e longinquo adducitur, & cum prope admouetur mediate, immediate. Paucis itaque expedita quaestio est. Sed Philosophum non instruit, nec scientiam ex principiis deducit. Deliberandum initio de fine est, quam rem, ex qua materia exoptes. Ratio materiae seu uniuoca, seu aequiuoca monstrabit unum uel plura opera, in quibus tamen, quod melius, eliges. Hinc uertetur cogitatio ad instrumentum ignis, quod quanquam descensorio opere superius adhibeatur, ascensorio & digestorio subtus, & in aliis iuxta cuiusque operationis rationem ex experientia extructam: tamen non debet ignarus esse etiam causarum, cur sic sit agendum, & modo ualido igni utendum, modo mitiore. Contempletur itaque primo ignis flammei naturam, quod cum feruor in spiritu corpulentiore accensus sit, ita afficere possit rem patientem, ut spiritus & caloris feruentis coniunctorum ratio demonstrat. Deinde cum modo rarior sit, modo densior, impares etiam hoc nomine praestabit effectus. Preter haec purus interdum est, interdum impurus; unde urit magis minusue. Est & aliquid in motu uentilationeque eius. Nam immotus & sibi relictus a Scaligero dicitur plus calefacere, quam cum perturbatur. Unitus fortior est disperso. Flatu directus impullusque, aut ductus, dum uerberat rem, in quam impingitur, item uariat. Sic mora sua & comprehensione uiolentior est, quam in transcursu. De mediis suo loquemur capite, Comprobatum praeterea per experientiam est, ignem propagari sursum, deorsum, & ad latera. Alterat enim, & immutat, quod tangit, siquidem est dispositum, & sequitur alimentum, ut ostendunt maiectiones flammarum, & incensiones. Sed & flammeus potest tribus distingui spaciis seu regionibus, nempe ima, media, summa, secundum quas diuersarum est uirium. Qua eluctatur halitus fumusque in parte superiore, ratio ostendebat, debere uim maiorem esse. Ignis enim sursum tendit; & uidetur ibi maiorem habere actum debere, ubi maxime est suus, praesertim spiritibus halitibusque stipatus. Coqui experimento lebetum, in quibus feruent pisces, arguunt fundum ita repressum esse, ut manu extentaque palma sustentetur sartago seu lebes absque ulla molestia. Cardanus & Scaliger de igni aquae ardentis multa inter se disputant, utpote quod conflagret ipsa illaeso linteo, cui inhaerebat, neque tamen eius flamma tolerari potest manu obtensa. Ignes fatui lambunt uela, crines, antennas, & c. absque damno. Sed si digitum imponas flammae, uim sentias. Ardent sepe maria, aquis ipsis infra flammam intactis. Caphura quoque conflagrat eodem modo. Figuli & similes pyrotechnae focum in humo habent; a flamma uero media & summa maiorem uim expectant. In cameris montium ignibus emollitorum, maior feruor est sub testudine, quam in imo, idque norunt etiam balneatores. Sed his aduersantur longe plura. Et quidem, quia in summo subtilior est flamma iam resolutis spiritibus, puriorque, quia eluctata est ex terrea concretione; imbecillior ibi est, secundum rationem. Uide de fulmine claro Plin. lib. 2. Quo enim purior & tenuior flamma, eo ad urendum inhabilior. Quo densior, eo ualentior, idque etiam in uarietate materiae arundineae, chartaceae, stuppeae, ferreae, lapideae, manifestum est. Minus enim in rariore urit, quam in crassiore, quia hic densior, ibi simplicior. Atqui iuxta media & ima quis neget flammam esse confertiorem, & in materia herere compactiore. c. 53. ubi rara penetrat, solida liquas & frangit, ob addensationem. Quin & cineres feruentes impressionem habent, non sursum & ad latera adeo ( hic enim difflantur spiritus ) quam in pauimento combustili, ut ligneo, & simili. Pyraustam aiunt in ignibus nasci, & uiuere; at non qua dense stipatus est nodus, sed qua se aperit flamma. Mitior itaque hic ignis. Chartam super igni & ad latus exicces in medio & iuxta pabulum comburas. Ita assare torrereque iisdem interstitiis possumus, quod non licet in media flamma. Imo superiora tandem exilescunt adeo, ut etiam debiliter calefaciant, tandemque calorem plane perdant. " In Megalopolitarum agro " ( inquit Plin. lib. 2. c. 109. ) " Flagrans ignis internus iucundus est, frondemque densi supra se nemoris non adurit, & iuxta gelidum fontem ardet semper. Ad aquas Scantias flamma exit inualida, nec cum transit, longe durat in alia materia uirore aeterno hunc igneum fontem contegit fraxinus. " Quid certius, quam a materia progressum ignem puriorem rarioremque factum combustionis actum aut feruefactionis exhibere nulltum? At qua in materia bituminea sulphureaue haeret, qui uidit plumbi candidi uasa petroleo tandem eliquari, cum & ipsum in summo spargat flammam imbecillem, quantae sit ibi efficaciae intelliget. Certe enim, ut Plinius historia docet, arsit miles Luculli suis armis, cum Maltha fuisset ardente perfusus: & ita concremata Medea est: ita fere obiisset puer Babylonica naphtha perlitus, cum tamen prius tota platea sparso igni, imbecillique petrolei eiusdem flagrans, nihil aedificiis afferret noxae. Attulisset autem pauimenro, si ligneum, aut simile, & non potius terreum uel lapideum fuisset. Sed in re manifesta desudare diu, superuacaneum est, Chymicus ergo quem calorem in suo opere desiderat, eum ab igni potest petere, & si a latere adhibere, eum dirigere cuniculis & flatu; si subtus, tanto spacio seiunget, aut admouebit, quanto putauerit se consecuturum optatum. Si undiquaque, pari utetur arte ex istis principiis. Sis deorsum uim eius agere uelit, pabulum det ex lignis carbonibusque solidis, maxime bitumine & bituminosis cespitibus, caueatque, ne dissipetur circa fundum. Sulphura & resinae picesque etiam inferunt uim caloris penetratione & fluxu sui, nisi ad latus effugiant. Ita caetera pinguia: & calorem circa imum diu seruare potest feruens cinis uiuis carbonibus supra tectis intermistus, uel arena, & elimatum ferrum. Quod autem etiam mediae flammae proficuus sit usus, & ualida uirtus, argumento est uirrariorum officina & fornax. Nam quae constat triplici camera, foco, ergasterio, & refrigeratorio, in imo quidem ualentem habet flammam, sed impuriorem: in medio itidem fortem & fusoriam, sed puriorem, neque tamen ob id inualidam. In summo, ubi eluctantur spiritus, reuerberanturque, imbecillior est calor, adeo ut mereatur nomen refrigeratorii, si cum caeteris conferatur. Cum duo tantum sunt fornacis spacia, tertium lateri additum, a communi igni incalescit quidem, sed ignauius, ut & hoc uasis praestet lentam solidationem. Itaque & lateralis feruor imbecillior est. Qui ingenio ualet, istud argumentum explicet etiam Platonicae refractionis, seu ανακλασεως, & radiorum multiplicationis, obtuseque uel acute incidentium natura. Cum colliguntur radii per igniaria specula & globos, incendunt oppositam materiam, si pati ita potest. Non certe, quia sunt impuriores facti, ut aliqui uidentur innuere uelle: Nam per speculum solidum transeuntes, contagium, si quod habuerunt, reliquerunt: sed quia densiores, & in unum coacti, Eadem est ratio, cum in latus proflantur follibus, aut tubulis, aut ore, sicut in balneis solemus interdum ludere, afflantes coarctato ore socios tenerae cutis, cumque illi alias nihil incommodi sentiant a calote balnei, iam proflato inflictoque aere calido conqueruntur se laedi. Nam & impingitur spiritus, & proflando cogitur, fitque confertus; & altius cogitur subire, & impressionem in ueram cutem facere. Illud satis apertum est in officinis metallurgicis, ferrariis, & similibus. Quod autem Scaliger uolebat ignem non motum plus calefacere, quia plus imprimat, quam in transcursu, tantum locum habet in dispersione. Non enim confunditur diminuiturque, cum una relinquitur. Sed in proflatura fallit. Quin & euenit, ut fodicando incrementum capiat, sicut & asfusa aqua proportionali, id quod & prouerbium docet: Ignem gladio fodis, quo facto irritatur ardetque magis, cum alias cineribus carbonumque multitudine ab interiore pabulo intercluderetur. Coquae certe follibus & flabris mouent ignem, sed non reddunt imbecilliorem. Sed de his loquemur quoque in effectis. Quod autem attinet exempla feruoris in superiore parte ualidioris, ea non sunt contemnenda Chymico, quanquam Philosophi inter se certare queant subtilitate. Undecunque enim id eueniat, si sciuerit Chymicus, ibi ponere suam materiam potest, ubi calorem accommodatum inuenerit. Solet autem plaerumque in superioribus tunc maior calor esse, quam in imo uel medio, cum colligitur cameris, aut cum caetera spacia humore mitigantur, ut in balneis. Etiam lintea in uini spiritu, salua manentia humorem forbuerunt. Aliquando & pabulum ualde uicinum ignibus est, aut eorum ex procliurapax, adeo ut fere subuolet cum illis, & ebulliat, relicto fere uaeuo fundo, aut saltem nudato magna ei parte. Sic plumae incensae, & stuppe leues, cum flamma subuolant, maioremque uim habent in parte flagrante, quam circa imum. Contra grauia, quaeque pondere suo sidunt & inhaerent, siquidem tota gliscunt ardentque. Quid enim hoc miri habet, si gleba terrea supra ardet, infra incendi ob defectum alimenti non potest? Ita manibus luto crustatis, uel cinere instratis prunas citra laesionem portamus. Qui ignis non oritur ex solida materia, in qua possit consistere, & stabilem impressionem facere, non admodum urit. Quaedam etiam uia tangentia deserunt rursum, & fugiunt cum igni suo. Lebes aquae feruentis tunc fundo non laedit, cum tota aqua spiritibus feruidis ebullit, & ad superiora contendit, Debebat quidem impressio fortior esse, quo crassius metallum: sed calor urens non est sine spiritu, qui tunc totus sursum meat. Postea repressit istum impetum aqua, effecitque, ut ferrum non ita potuerit incalescere. Sic coquimus plumbeis stanneisque cortinis aquam intus contentam, qua dissipata, aut absente colliquescunt. Quod si ebullitione sublidente redierit ad fundum impetus aquae propter grauitatem innatam, tunc non amplius frigere lebetem, experientia docet. Duae itaque in hoc causae concurrunt: prima, quod aquae praesentia prohibeat feruere ferrum, plumbum, & similia: deinde quod halitus in bullas extollant, & a fundo arceant aquam. Quod attinet ad ignis reuerberantis, circularis, & similium procurationem, de iis suo loco in operationibus fiet mentio: & palam est, ignem circularem dici, qui in plano eodem ambit uasa pabulotalearum uel carbonum, ita ut e distante paulatim propius admoueatur, donec tandem accumuletur super uase ipso, sinaturque deflagrare, quousque signum absoluti operis appareat. Sed reuerberans ab omni parte circuit ollam, quanquam aliquando simplicem, aliquando geminatam, interuenientibus nonnunquam cineribus. Qui aliquid oblectamenti quaerunt per philosophemata acuta, inquirere rationem possunt gestati impune igniti ferri ad comprobandam dictorum ueritatem, aut innocentiam. Si enim naturaliter euenit, ex hoc loco uidetur expediri posse. Illud inique comparatum est, quod historici simpliciter factum recenseant, & potius admiratione stuporeque ducti, quam inquirendi studiorem enarrarint, medicamine manus perlinere, uel luto ex alumine plumoso & oui candido acetoque: aut substernere cineres, aut fallere oculos lamellis pictis, & huiusmodi, tza u6os est. Neque enim ut in lebete aqua pleno, sic in ferro nudo sursum flagrat calor, destituitque ima. Negabitur ergo, per se fieri posse; sed aut accidentario, aut per principium magicum, uel miraculo diuino. Cap. Xii. De gradibus ignis. Cum ignis caloris & luminis ratione intendi possit, & remitti, seu ut loquuntur, magis minusque recipiat: sed in substantia crescere & diminui maior minorque fieri: sequatur autem uirtus substantiam, ita ut in maiore quanto maiot esse dicatur: quin & flamma addensari queat, rarescereque uicissim, iuxta modum suae naturae conuenientem per coactionem reflexionemque radiorum, seu in angustias concursum: atque iterum disgregationem dilapsumque in libero spacio: gradus eius extiterunt, iique caloris potius, quam caeterarum qualitatum & uirium respectu. Iste enim actiuus magis est, quanquam non contemni debet etiam subtilitas & crassities, uelocitas tarditasque spirituum, quos fulminis natura docet mirabilia operari. Sed antequam de graduationis regulis plura proferamus, praesertim cum & uulgate notitiae res sit, & in Alchymia exposita, adeo ut non morari hic locus posse uideatur ingenium, aliquid sagacius interiusque ex disquisitione expectans, attingendae sunt subt litates nonnullae. Negant substantias intendi remittique posse, aut recipere magis minus contrarietates. Itaque ignem remitti aut intendi, qua ignis est, simul negant. Arqui intenditur neruus, remittiturque. Et est substantia neruus. Contrahi & relaxari quid ni queat substantia? Ista uero consanguinea sunt intensioni & remissioni. Densari posse ignem concedunt, uti & calorem. Nam radiorum multitudo coinciditsaepenu mero in unum cauum; aut speculo cogitur. Inde fit fortior impressio, etiam ad combustionem usque, Densatio materiae competit, quae est substantia. Qui uero negant magis minusue congruere substantiae, non animaduertunt, se iniuria afficere naturam, & eius conditorem. Lux substantialis in Sole magis lux est, quam in nitedula. Actus perfectus absolutusque in substantia; magis est actus, quam imperfectus & abruptus: pomum absolutum & percoctum magis est pomum, quam crudum, eiusque nodus. Aurum maturum magis aurum est immaturo: & tamen utrumque aurum. Quid? Diuina illa & aeterna substantia Deus non sine humilimo deuotissimoque cordis affectu cogitandus nominandusue, an non sit magis substantia, quam creatura? An non lux, in qua habitat; magis lux, quam cicindelae. Ex afflatu eius homo animam accepit immortalitatis participem. Hec an non magis substantia, quam culicis anima? Illi boni Philosophi, qui ista portenta in scholas intulerunt; geneficos amplexus aequaliter distribuerunt, non animaduertentes, quanquam species aliqua communi ratione concurrant, & sub eodem genere conueniant, id tamen inaequaliter fieri. Hoc cum deprehenderent sapientiores, non uniuocum tantum, & aequiuocum, sed & analogum genus receperunt, quod proportione aliqua conciliat species alias inter se substantie nobilitate, praestantiaque admodum dispares. De contrarietate uero nos quidem homunciones, qui penitus non inspicimus substantias, pauca possumus dicere, & plaerique inhaeremus actibus secundis, seu uiribus contrariis: sed Logici etiam in substantia admiserunt species contrarias, ueluti hominem & bestiam, & c. Quod si formae mistorum & ctases inde existentes sint substantiales illis, que totis pugnant naturis, omninoque in contrarium feruntur, contrarietatem in substantia introducent. Sed haec Chymico sufficiant, qui etiam plane haec contemnere poterat; nisi ei aliquando philosophandum esset de ratione dogmatum, institutorumque suae artis. Absque iniuria itaque naturae & ueritatis dicere potest, ignem suum intendi & remitti, densari & rarefieri, cogi & relaxari posse, neque tamen cum Cardano ideo accidentium censui adiiciendum. Scaliger exerc. 12. sect. 2. negat calorem calore maiorem esse ullum eo quo dicunt modo calorem intendi, metaphora ab arcu uel fune sumpta. Neque enim calor ia remittitur & intenditur, ut ista: " Nimirum intensio & remissio affectiones oppositas in substantia eadem manente designant ignis & calor, ut intendantur remittanturque in substantia mutationem coguntur suscipere. " Qui istud? Appositione mutua partes ipsae fiunt unum: Respondet Scaliger: " quod propter subiectam quantitatem maius dicitur, & in seipso sine quantitate consideratum maius item dicitur propter augmenti proportionem. Crescit enim pars partis appositione. Haec demonstrat per massam ferream ex raro mallei percussione coactam, in qua idem calor quidem fingitur, sed efficacioris potestatis ob coniunctionem, ex subiectarum partium coactione, & partium quoque ignis ipsius. Quid inde uero? Nimirum cum calor augetur, non dicendum id substantia factum sed unione partium ante dispersarum. Si intenderetur, intenderetur etiam effentia ipsa. Omne enim accidens proprium aequale est essentiae, & idem, Itaque non fit intensio qualitatum, sed accretio. Idem alia quoque rationem probat. Primum calidum & summum est ignis Principia non accipiunt, sed dant aliis Ignis ergo non aliunde accipit calorem combustiuum, quem tamen non habet in sua sphaera. Unde ergo acceperit, nisi a partium propinquitate, frequentia, coagmentatione, cohaesione, unione? Haec ille. Cum augetur ignis & calor, id fieri putat, cum ex raro laxoque in unum cogitur, ubi uim habet aliam, quam ibi, potestque hic comburere, ibi non: & hanc uult esse eius intensionem, remissionemque, hoc est, unius eiusdemque laxationem subiecto rarefacto diductoque in amplitudinem maiorem, unde necesse est simul uim distribui, inque partibus distribusionis minorem fieri: deinde contractionem, reuocatis ex laxo copsis in angustum, ut societate partium ualidior fiat impressio. Sane si donemus Scaligero istam graduandi tationem, quod scilicet non in substantia tunc augeatur calor secundum hypothesin, sed saltem effectu propter societatem: ueruntamen docendum est, chymico exemplum productum in ferro esse inutile. Neque enim maior gradus arti conferetur, si faro ferro, substit aecur densius. Qud ni uero? lmo rarum fecrum candefactum plus flammeorum spirituum suscipere potest. Ubimaior copia ignitorum halituum; ibi maior ignis potentia. Condensatio saepe exprimit excutitque flammam, prohibetque ignem exercere actus suos, ut cum terreus puluis in prunas iniicitur. Philosophice itaque ista disputari possunt, sed artiflei sunt inutilia. qui alio modo graduat ignem suum, quam rarefactione & addensatione e usdem mareriae. Exempli gratia: in stipula laxa solutaque flagrat ignis uagaturque libere. Dicetur eius calor minor propter dispersionem partium. Sed comprebendantur manipuli, iunganturque, & torqueantur. Licet concesseris Philosopho tunc, ualentiorem inesse calorem. Chymicus tamen respondebit, se effectum experiri contrarium. Nam ignis in raro ligno libere ardems; plura habet ad actum suum adiumenta, quam in duro solidoque, etiansi fingas trumque totum inflammatum. Ignis prunarum laxarum spirituosior est, perflatiliorque, sed duterum, licet contactu uideatur impressio ab his maior fieri, tamen minus habet spirituum, minus ab ere accipit alimenti, & quia conclusus est, etiam infirmior est, licet ob materiae robur diuturnior, Hec ita ex usu ignium respondebit Chymicus Scaligero, quanquam thesin principaliter non petiuerit. Potest autem etiam hanc subruere. Nam ista addensatio ex raro ferro, ut seruet eundem calorem, imaginaria potius est, quam uera. Sed etsi concedatur, ex lato seu amplo in angustum cogi calorem, & hic in substantia sua non fieri maiorem, quam ibi, ueluti in fauilla sparsa, & coacta unum eundemque esse magnitudine, quod tamen neutiquam per omnia probamus: non tamen est consequens, nec intendi illum, nec remitti, nisi effectus apparentia; item non sieri maiorem minoremue simpliciter. Ignis nm actus potens est, qui disposita corpora in sui similem naturam uertere, seque propagare potest, accepto pabulo, & sic crescere & augeri etiam in sua substantia, quomodo & calor natiuus in animalibus crescit decrescitque iuxta subiecti sui, nepe calidi innati, & spirituum dispositionem. Nec pendet augmentum & decrementum ex ista extensione & contractione partium: sed ex generatione propagationeque & multiplicatione spirituum, aut contraria eorundem paucitate. Est istud accidentarium augmentum & decrementum, cum colligitur massis densioribus, aut flatu impellitur duntaxat. Ignis natura est spiritus calidissimus. Spiritu aucto augetur calor. Quomodo uero augeri potest in angusto. " At ", inquis, " non flagrat in consinio Lunae; hic flagrat. Solis radius in amplo imbecillior est, quam in angusto. Nouimus illa exempla, sec agnoscimus magnam eorum & uarietatem, & dissimilitudinem. Non urit ignis iuxta Lunam. Non te refutabimus experientiae defectu. Iam enim constat, te non sensisse ibi ignes: deinde si ibi sit materia di sposita, incendi sane eam posse arguunt cometae, & similes ignes. In inferioribus autem, ubi halitus & materia alimenti est, eam uim exerit: neque potes dicere, hic augeri quia ex disperso seu ampla sphaera sublunari redactus est in angustum: imo creuit per generationem sui similis in materia incendiaria, nec flatu duntaxat est auctus, ut corpora hydropicorum in tympanite; sed analogo incremento uiuentium per materiae, in qua propagatur, aptitudinem & copiam maiorem. Eadem ratio est radiorum Solis, quorum ignis seu calor appareter quidem seu effectiue augetur reflexione & radiorum ex disperso in angustum compulsione. Sed & alia augmentatio est per generationem, perinde ut & in uaporariis nostris, non ille calor, qui in igni est, nos tangit & calefacit, sed ab eodem propagatus. Accidentia nm non egrediuntur sua subiecta. Si ex non calore & non igni potest ignis fieri per rarefactionem a motu, & ex parua scintilla sese ignis in immensum explicat dilatatque, ut mundi experientia certum est: quis tam impudens sit, ut neget calotem ignemque augeri? Ad substantiam satis est uel minima scintilla. Ad magnitudinem requiritur augmentum, non ratione ex amplo in angustum compulsionis, sed substantialis accessionis. Ridebunt istam subtilitatem Caculae, cum ex magno igni per conclusionem fornacum & obstructionem uidebunt non fieri auctiorem calorem, sed minorem. Ridebunt & illi, qui porcos ustulant. Nam tripla uel quadrupla fauilla etiam tota ignita, tantum non potest, quantum unus incensi straminis manipulus, ut taceamus, dementis esse, qui sperare ausit ex magno ferro raro posse ignem uel calorem eiusdem quantitatis in densam massam paruam cogi, manente gradu eodem quidem, sed effectu ualidiore. Sed de his satis. Quod autem Scaliger ita se exercet, id subtilitatis studio demus: neque is negat, omni modo augeri calorem, sed eo duntaxat, quem habet hypothesis, uidelicet num auctus dicendus sit, cum ex raro cogitur. Hoc nos corrigimus, asserentes etiam minui: crescere uero etiam posse, sed alia ratione, nimirum per propagationerum & pabulum, ut in incendiariis parabolis, etc. De Scaligeri uero thesi uide in fine huius capitis plura. Ignem admittere incrementum & decrementum, intensionem & remissionem certum est. Id autem fit uarii, modis Per se quidem crescit, aucto pabulo conueniente, & aere submisso liberiore. Nam non satis est ad augendum una duntaxat ratio. Qui enim pabulum augere uelit, nec permittere laxius spacium, nec aerem liberalius aspirare; laterem lauerit: imo copia pabuli oppresserit flammam, & calorem totum Loquimur autem de pabulo apro, in quo flamma crescere debito modo possit. Fiustra speres pinguedinis augmentum in porco, datis caulibus cum aqua simplici, nec crescet pauco feliciter. Si aptum dederis, &, uti decet, caetera adhibueris, uoti compos fies. Potest ignis esse etiam in lapide & ferro, & ligno humido. Adde haec prunis, temeritatem consilii tandem repudiabis. Lampadi si infuderis oleum, & similia copiosa, nec simul auxeris ellychnium, itaque disposueris, ut simul ex aere haurire spiritum possit, oppresseris flammam, non auxeris. Itaque sufficiendum nutrimentum idoneum compiosius est, & caetera simul administranda ex arte. Interdum solo flatu augetur. Nam cum materiae satis est, neque licet flammae in eam libere agere, propterea quia spiraculis obstructis coercetur, aut aer subire non potest afflatu per folles aut tubos, spiraculisque reclusis animatur, hoc est, pabulum suum adoritur, & inuadit lucide, non in fumum uertit dimittitque, sed depascitur, & sic quoque actum maiorem adipiscitur. Plebeiae est notitiae, cum ligna foco incumbunt, ita ut apte subire aer non possit, & ignem exuscitare, etiam liin illis nihil est, quod reprehendere queas, tamen malignam inde esse flammam, & maxime si cineres quoque offereiant, & nimis arcte illa sint composita. Uia ergo facienda est aeri, non ad ingressum tantum, sed & regressum fumorum, qua arte praefurnia adiuncta sunt fornacibus, & uenti labra. Quia uero spiracula possunt esse maiora, minora; plura, pauciora: flatus quoque fortis, imbecillis, multus, paucus: hinc quoque exurgit graduationis occasio. Ita cum folles fiunt maiores, minores, & diriguntur in materiam, aut obiter inspirant, diuersa ratio est. Quaerat iam Scaliger, utrum in libero rogo flamma maior sit, quam in angusto. Si rara siue composita ligna prius ardeant sub dio, uel in magno uase: & postea coniungantur coarctenturque in paruum. Et hactenus quidem cognitum est ex discrimine nutrimenti ignis gradum dependere: primum quidem, quia alia materia ardentior aut mitior est alia: deinde quia ex copiosiore copiosior est flamma, si simul locus & spiracula consentiant. Nam his maior est facultas regiminis, potestque artifex hoc praesidio flagrantiorem compescere, & minore gradu procurare: contra minus ardentem amplius excitare: postea gradum dirigi etiam uasorum continentium, & liberi aeris potestate: sunt enim capaciora, angustiora, tenuiora, spissiora: ostiis amplis, paruis, & c. Tertio adminiculis follium, & omnino inspiratione diuersa: quarto differentia spiraculorum ratione multitudinis & magnitudinis: apertionis & occlusionis aliquorum, uel omnium ex toto, uel aliquatenus, ad quam rem ualuae, coni, tabulae, integrae, perforatae fieri solent, Additur quintum ex spacio propiore uel remotiore. Nam ut praecedente capite dictum est, differt flamme uigor partibus. Deinde aliud est, cum per cuniculos & fistulas admittitur, aliud, cum propetangit; si tamen caetera pariter se habeant. Sexto per media quoque diuersimode procuratur, ut per aquam, cineres, arenam, ferrum, simplicia uel mista. Septimo attendendum & proprietati spirituum est, qui ex pabulo consurgunt. Nam quaedam acres ualde reddunt, ut sulphur, & bitumina: quaedam mitiores, unde gradui aliqua accedit differentia, & praeterea etiam operi aliquid alluuionis. Octauo regiones, unde admouetur flamma, ut sursum, deorsum, a latere, supra, infra, particularitet, omnino considerandae. Nam & in his est magnum ad gradus momentum. Nono nonnihil debetur climati, ut uariare gradus possint, aut illi saltem mutentur, quae est externa circumstantia quidem, sed tamen artificis industriam mouere potest. Decimo, Solis calor graduatur simplici apricatione, uel sociali praesidio. Et cum solus adhibetur, uariat exceptione in plano, in concauo, recto, allapsu, reflexo per specula incendiaria, concaua uasa, globos, etc. Istis enim multiplicari potest calor, & fortior fieri, uel etiam dirigi. Sociatur ei interdum aqua, cinis, fimus, fere eo modo, quo & in fornacibus. Cum opus peragitur in arena, Solis radiis aut terrae calore feruefacta, item thermis, & c. hic quidem distantiae a principio uigoreque caloris obseruandae: nam uis caloris determinata est, fitque imbecillior, quo remotior est a suo centro: ibi uero tum hae considerandae, tum arenarum euentilationes, conclusiones, raritates, densitates, etc. Plura usus suppeditabit. Notandum autem, in quibusdam modis plus praesidii esse, in quibusdam minus, nec calumnianda, quae usus edocuit. Certum quidem est, amplae patentisque fornacis ignem esse ualidiorem; sed hunc pabulo analogo opottet esse instructum, debetque fornaci respondere ignis proportionalis. Si aperire ostia omnia & spiracula uelis, & una subtrahere materiam ignis, non intenderis gradum, sed eum plane sustuleris. Sin tantum disieceris disperserisque, pariter contrarium augmento consequeris. In parua fornace magnus ignis proportionem excedit tota ignita, & feruefacta. Sin concludatur, ne magnus quidem esse potest, sed suffocatur. Studendum certo pabulo est, uti prunis conuenientibus. Harum natura motusque cum ardent, sciendus. Deinde decet nouisse etiam fornacis & caeterorum instrumentorum, in quibus est aliquid momenti ad gradum, conditionem & morem. Tunc poteris materiam debitam inferre, & regere ignem ostiolis, & spiraculis apertis, clausis, semiapertis, omnibus, aliquibus, item prunis auctis, minutis, maioribus, minoribus, solidis, raris, sparsis, cumulatis, irrigatis, aridis; addito ligno, uel sine ligno, & c. Ad ostia stabunt ualuae, tabulae, lateres, & c. ad fenestras paratae erunt regulae: ad orificia opercula, ad uentilabra coni, omnia haec uel perforata, uel excisa, uel integra. Agnoscere gradum primum ex tactu potes. Nam primus definitur placido calore: secundus acri, & iam laedente seu intolerabili manu nuda: tertius destructiuus est: quartus immodicus. Sunt & differentiae istorum graduum, ratione principii, medii, finis. Itaque tactus haec quoque discrimina obseruabit. De inde uisus diiudicat multa. Nimis lucida fornax, intelligitur magnum habere ignem: obscura paruum Fumus multus malignam flammam signat, caeteris paribus. Iudica postea alimentorum ignis proprietatem, multitudinem, paucitatem, dispositionem, raritatem, soliditatem, etc. Insuper laxitatem & amplitudinem ostiorum, & potissimum cinerarii, & orificii, cum respiraculorum conditione. Si aperta sunt multa, materia ignis multa, ardoreque simili, gradus est uehemens. Folles magni & acuti instigant ignem ualide, & gradum augent, & c. sic quae dicta sunt gradus praebere, ea etiam sunt indicia eorum. Praeterea in destillatione aut crebrae sunt guttae, aut rarae. Si ex materiae & operis ratione iudicaueris, debere rarius cadere: ignis maior iusto est: sin densius, minor. Quando uasa, item catilli fuscantur, ignis frigidus est. Cum candent, uel albent, & adhuc flagrant, magno urgentur, idque magis, si alembici, rostra, & conceptacula quoque feruent. Ex spiritibus quoque uagantibus aliquid est iudicii, sicut & cum guttae plane desinunt. Sed tunc attendendum est, ne sit peractum opus. Si caloris magni indicia non desunt, & cessat destillatio, nec uidetur pati materia uberiorem ignem: non potes inde de gradu coniicere. Quando albent spiritus, gradus maior est, quam cum rubent, ut in aquorum fortium destillatione, tuncque processit opus etiam amplius. Sed attendendum simul ad praesenrem materiam est. Sic cum prodeuntium stillarum color mutatur, addendum subtrahendumue sit gradui intelligis. Haiusmodi obseruationes adduntur singularibus operibus. Cum rumpuntur uasa, aut liquescunt, argumentum habes euidens ignis excedentis. Tunc & nares in consilium trahendae, & nidores uestigandi. Maiorem ignem requirit ferrum & argentum, quam aes: maiorem cortex guaiaci, quam cinamomum: maiorem ligna, quam flores. Aestimabis ergo & hinc de gradu. Docebit te spirituum ex uino & quintae essentiae destillatio, qui ignis, cui sit maior uel minor. Nam gradus non tantum absolute aestimandi sunt, sed & relate. Aliter de iis statuendum in uini essentia, aliter in aceti, aliter in salibus, aliter in metallis & lapidibus, ex quibus fiunt fortia olea & spiritus. Fixa & uolatica item sibi suos gradus admensurabunt. Si in catino cinereo opus peragitur, colores huius & fumigationes monent degradu ignis. Frigidior enim est, ubi circuli apparent, & testa fumigat. Cum uero detrimentum capit massa, & fugere incipit, maior plaerumque est. Quaedam cum uirescere incipiunt, indicant plus ignis si bi esse, aut deesse additamenta debita. Cum fluxus adduntur uel omittuntur, item iudicium uariat. Minor enim ignis debet esse cum fluxu. Nam hic partem operis ignei conficit. Excoctores metallorum in profluxu & scoriis quoque habent sua argumenta. Quae ignaue fluunt, citoque concrescunt, materia & operis ratione aliter postulante, deficere ignem arguunt. Potest tamen id etiam alio fieri uitio: & saepe spiritus seu uentus in fornace non afflat materiam recte. Potest enim fieri, ut pro calido frigidum inspiret, si non attentus sit excoctor. Plura petantur ex singularibus. Illud non uidetur omittendum esse, aliquos non quatuor, sed plures gradus ignis compilare. Asscribimus, quae in Rosario Philosophorum extant, his uerbis: Ix. modi adhibitionis graduum ignis. 2. " Est ignis multiplex " ( inquit author ) " & eius qualitas diuersa per quosdam gradus distincta. Quidam ignis calidus est in primo gradu, & humidus in secundo, scilicet uentris equini, cuius proprio tas est non destruere, sed augmentare propter suam humiditatem. Huic comparatur materialis ignis corporis humani ignis. " sani. Ignis Solis in eodem est gradu: sed siccus est " ( in pauca contrahemus disputationum causa. ) " Secendus est calidus siccus in gradu primo, ut pueri lactentis. Iii. Calidus siccus in secundo, ut ignis furni post entractum panem, Iu. Ignis fixionis in furno, qui simul fundit & figit. U. Flammeus cal. sic. grad. 3. Ui. Calidus siccus gradu quarto. Uii. Ignis follium dissipans & fundens. Uiii. Flammeus fundens & calcinans, & per ligna administratur. Ix. Ignis examinis fundens comburensque ". Haec ibi. Retinet quidem communes quatuor gradus: sed respiciendo ad magisterium lapidis philosophici istas ignium diuersitates assignauit. Nascitur hinc quaestio, num gradus ignis non calore solo sint distinguendi, sed & siccitate, humiditateque, quin & frigiditate. Nam sociae aduersaeque qualitates cum multum possint in caloris moderatione, non uidentur negligendae: imo cum hic non disseratur de gradibus caloris, sed ignis, plane una sunt considerandae, Ad hoc respondemus, cum ignis proprium maxime sit calidum elementare primum, quod & maxime actiuum, gradus eius principaliter definiri caloris merito, Humidum esse non conuenit igni, sed aeri, si calor coniunctus est. Tunc ergo non ignem graduamus, sed aerem, uel ignem in aetem mutamus. Quod si quis uelit siccitatem una respicere, is rem multitudine incertam faciet. Tanta igni inest siccitas, quantam proportionaliter requirit calor eius & spiritus igneus. Itaque calore in gradus distributo, intelligendum est analogice, siccitatem quoque distributam esse. Quocirca Rosarium cum ignem calidum humidum facit, aut aeri substituit uocabulum, aut comparate ad gradus uiolentiores locutus est. Et qui ille ignis uniuocus foret, cuius calor superatur uno humiditatis gradu? Act aut res aerea designatur ita proprie, quomodo alias Medici de mistis disputare solent, isque est calor humanus, nempe uitalis calidus humidus. Atqui procurari hic potest non per fimum & balneum tantum, sed & aliis modis. Hinc existit secunda quaestio: Quo nimirum iure ignis fitni & balnes primus gradus dicatur esse, cum constet, eum non pertinere ad ignem, noc esse in eodem genere cum sequentibus tribus, qui omnes sunt calidi sicci? Respondendum est, esse primum gradum caloris in operibus chymicis, & non ignis, tametsi per ignis primum aut alium gradum possit procurari, sed non sine medio aquae, uel similium. Itaque attendere debet tyro chymicus, qui se disputationibus exercere cupit, quidnam quo modo statuat. Alias istum gradum etiam in igni quoque sic nominare solemus, sed comparate, quomodo potest aliquia calidum frigidum, humidum siccum esse. Reuera quem ille scriptor Rosarii ponit secundum, is est in designatione graduum ignis primus: quem tertium, est secundus, quartus refertur ad secundi finem: quintus est tertius: sexus quartum locum habet. Hic postea uariari potest, & si ualidis follibus urgetur, impressionem habet ualentiorem, sed follibus possunt etiam priores gradus uti suo modo. Octauus item est quarti pars seu differentia aliqua, tametsi ligna ministrent etiam caeteris. Nonus indiserte pluribus competit, nec debebat gradus uocari, sed potius accommodatio ad praxin specialem. Nam examinare res possumus, etiam prioribus. Sed ille respexit ad examen metallicum, ubi non contenti gradu ignis summo, adicimus medicamina acria & corrosiua, quae omnia metalla laedunt, excepto auro. Ita iudicandum est de hac assignatione. In eodem magisterio gradus assignantur etiam certis operationibus. Uolunt enim artifices, ignem debere esse in solutione leuem: in sublimatione mediocrem: in coagulatione temperatum, uel qualis est calor Solis in Iulio: in dealbatione continuum: in rubificatione fortem. Sublimationi etiam tribuitur leuis, qui corpora in spiritum ducat & sublimet. Sed tu cogitare debes, non graduari hic ignem, sed accommodari ad opera gradus iam constitutos, idque uarie. Nam non est progressus continuus, sed interruptus, peruersus, crypticus, prout operatio requirit, uarie admoueri graduatum ignem. Notabis dissensum in assignatione modi primi ( nam modus adhibitionis dicendus, non ignis gradus. ) Nam cum calidus in I. gradu, humidus 2. dicatur modus primus: alibi requiritur humidus primo, calidus secundo. Imo hic gradus aliquando uocatur frigus. Nam initio destruere uolunt putrefaciendo. Frigus autem putrefactiuum. Haec uarietas inde est, quia calor externus internum educit, unde sequitur frigus. Potes & per aequiuocationem soluere nodum ex comparatione. Quod attinet ad frigoris interuentum, quasi inferiores gradus haberent aliquid frigoris, iuxta axioma: Remitti calidum, admisso frigido, sicut lumen tenebris infusis creditur fieri remissius; de eo Scaliger pridem egit cum Fracastorio, extercit. 12. sect. 4. Uerba eius ita recensentur: " Non uidetur frigiditas tota sua essentia contraria caliditati, sod secundum gradus. Quia calidum, ut octo, non potest ulla cum: frigiditate consistere. At calidum, ut septem, potest in unum nattirale cum frigido conuenire. " Fingit mere calidum octo partium. Quod hinc una parte minus est calidum, id statuit remissum accessione unius partis frigidi, ut fiant omnino nouem. 1. Scaliger ait, falsam hypothesin esse, & elenchum κατα τι: quia in mistis naturalibus non insint qualitates, nisi corruptae: & ideo, ut fiat unum mistum, posse coire: sed hinc non duci argumentum debere ad earum naturam integram. 2. Praeterea negat, in mistis fortuitis ullum calidi gradum societatem inire cum ullo frigiditatis, quia sunt actu tales: in compositis quoque naturalibus uult, calorem actu non seruare fidem, sed agere & consumere humidum. 3. Insuper ex metaphysicis promit dogma: Omne ens contrarium est suo contrario per suam essentiam, qua est id, quod est. Si remitteretur caliditas summa per contrarium frigus essentiae detraheretur. At gradus essentiae non detrahere, eamque mutare possunt: alias gradus caloris eiusdem diuersi; fierent essentia quoque diuersi. Quarto obiicit dogma de argento uiuo, quod aiunt quidam consture partibus frigidissimis calidissimisque, & tamen per minima iunctis, quod ipsum tollit contrarietatem etiam in ultimis gradibus. Consequens est, contrarium contrario non remitti, cum ita negetur contrarietas. Quintum argumentum in eiusdem sectionis prooemio est. Ait enim, se ostendisse partes ignis eas, quas gradus uocant coniunctione, non intensione uirium, consequi incrementum. Quod si est, frustra Fracastorius disputat de remissione graduum per contrarium. Haec argutia declaratur exemplis in exercitatione nona, ubi ait, ignem in ferro esse ualidissimum ob densitatem: in ligno minus, imbecilliorem in sana, tum in papyro: in flamma tam dilutum, ut manum traducamus sine offensione: in aqua ardente adeo tenuem, ut ea mad factum linteum illaesum relinquat, id quod etiam Aristoteles attigerit in 3. sect. problematum: ut sic cum ignis duplici de causa comburat, quarum una sit alieni solidi admistio: altera ubi ipse purus condensari posse concedatur: quae utraque ratio per accidens sit, & ad unam redeat partium propinquitatem, quarum coactione in minore spacio substantia maior & uis ideo maior. Nam quomodo refrigescit aqua congelata uberius: ita ignis calescit magis addensatione, etc. Haec Scaliger pro sua subtilitate. Qui Medicos sequuntur, thema Fracastorii non abiiciendum putant, ideo quia artis usu comprobatur, & si aqua sit feruent ssima, simulque alia frigidissima, calones quoque & ambubaiae sciunt illam temperari huius admistione, aut lente exhalante feruido spiritu, quofacto, necesse est rem seipsa frigidiorem fieri, sicut & in peotredine, & glacie, quae paulatim ad eum gradum peruenit expresso calore successiue. Siue ergo simplicia spectes, siue mista, nihil ille dixit absurde. Num ergo Scaliger in ueritatem impegit? Nos quidem nihil attinet illa de misturis quaestio. Ueruntamen quia iisdem argumentis pungi potest etiam graduum ignis remissio & intensio, excutienda sunt aliquantulum. Procul dubio non ignorauit Fracastorius, calidum, qua tale, seu omnino calorem non admittere in se ullam partem frigidi. Qualitates enim non recipiunt misturam contrariae, sed se iugulant expelluntque mutuo, nec possunt simul esse in uno indiuisibili. Cum autem subiectum sit, quod alterationem sustinet, idque diuisibile & receptiuum τοῦ μεῖζον καὶ ἧττον, ita ut idem possit esse magis uel minus calidum, intendique & remitti; quomodo constituuntur & contraria mediata ex extremorum in subiecto concursu: nihil absurdi habet thesis, nec debebat requirere Scaliger, ut de absolutis qualitatibus decerneretur idem, sique putauit, id uoluisse alterum, nescimus quam recte putauerit. Nobis enim secus uidetur. Et sic de mistorum constitutione alterationeque disserere solent etiam Medici. Non quaerit Chymicus calorem ignemue suum, qua absolute calor est, aut ignis intendere & remitrere: sed subiectum mutare uel alterare. Graduatio enim eius uon est caliditatis in seipsa per admistionem aut subtractionem mutatio; de ortu & int. 1. sed in subiecto alteratio. Ignis calor etiam in minima scintilla maximus est. Nihil patitur sibi detrahi per se, nec admittit in societatem & ius suum ullam frigidi partem. Calidum non est materia frigido, neque hoc calido, sed subiectum ambobus. At subiectum utriusque susceptiuum alterari nihil prohibet. Haes ipsa consideratio per se caloris eandem habet rationem etiam in mistis perfecte imperfecte. Non enim in indiuisibili fit per contrarium remissio, nec in per se caliditate, sed in subiecto, in quo uis alterius contrarii admisso al, hoc catero retunditur, & sic subiectum alteratur contrarietatibus agentibus, seque mutuo depellentibus pro uiribus. Contrarietates non transmutantur. Quod autem dicit, Ens enti contrarium esse ea ratione qua est id, quod est, non de omni posse accipi, sed de qualitatibus tantum specie distinctis & extremis, alio Philosophi decreto mani festum est. Ait enim, ignem, aquam, terram, neque agere, neque pati, qua talia, sed qua contrarie tatem habent. Et quorsum negatur contrarietas in substantiis? Quod autem uult caloris essentiae detrahi, si accepto frigore remitteretur, & sic gradus non amplius ratione maioris minorisque differre, sed substantia, inutile est sophisma. Inseparabiles sunt a subiecto qualitates istae, Hoc si alteratur, retuso altero contrario per immissionem contrarii agentis, sufficit & Medico, & Chymico. Quartum nihil habet absurdi, si minima intelliguntur ad sensum, & non ad naturam, cuius omne corpus est diuisibile. Componat idem ignem calidissimum, & aquam frigidissimam: terram item siccissimam, aeremque humidissimum, ut fiat inde corpus mistum homogeneum, cuius etiam minima pars ad sensum est mista, Num & hic tollitur contrarietas in ultimis gradibus? Alia ratio est separatarum cogitatione qualitatum, alia cum in subiecto utriusque susceptiuo concurrunt, & in diuisibili iunguntur. Sed argutiis istis nemo moueri debet. Rata est doctrina Philosophi in 2. de part. animal. 2. calidius frigidiusue, aliquid uel aliquo, uel seipso esse posse. Certum enim est, quod calidum refrigescat, idque diuersis gradibus. Huc pertinent illa aurea Thesi Scaligeranae non satis fauentia: Sed cum aliud ( inquit ) per se calidum, aliud per accidens sit ( flamma per se calida est, aqua feruens per accidens ) refrigescit quidem lentius, quod per se calidum est ( Fit ergo frigidius seipso, actum sequente fuscipienteue priuatione ) " sed saepe fit, ut sensu uehementius calefaciat id, quod per accidens calidum est: item amplius urit, quod per se calidum est, ut flamma, quam aqua feruens, quae tamen tactu amplius calefacit " ( At Scaligero aqua feruens calidior debebat esse igni intus comprehenso, & in densiore subiecto condensato. Flamma minor gradu calida, quia rarior. ) itaque iudicium, utrum ex duobus ( actu uel potentia, ut sic idem ad idem, diuersimode se habens, possit esse duo ) " calidius sit, non esse simplex, apertum est: quando fieri potest, ut hac alterum, illa alterum ratione calidius sit: nonnulla ex iis ne dici quidem simpliciter calida, aut non calida possunt. Subiecto enim quod tandem fit, non calida sunt: sed per associationem calida sunt, ueluti si ferro calido aut aquae nomen impones, etc. " Uide ibidem & reliqua, ubi pulchre disserit de graduum fundamento Philosophus, praesertim considerandum, quod ait, patere frigiditatem esse aliquam naturam, non priuationem, in iis, quorum subiectum calidum est per affectionem siue passionem, quia & natura ignis tale quid fortasse est, ut subiectum, fumum puta uel prunam, quorum ille semper calidus, haec post extinctionem frigida. Ita oleum & taeda effici frigida possunt: & uicissim aliqua calida, ut adusta, etc. De tali ergo graduatione praecipiunt nostri, & non ipsas in se caliditates intruso frigore remittunt. Quintum argumentum Scaligeri tractauimus quidem supra, & humaniter excusauimus ex uerbis his ( euerc. 12. sect. 2. ) Aio, nullum calorem alio alium maiorem esse eo, quo dicunt, modo, calorem intendi: Metaphoram uerbum oportet sequi, & tc. Ubi putauimus, eum nolle gradum caloris fieri maiorem distenso ipso, sicut arcus extenditur, etc. idque apertum est. Nam talis affectio caloris non est. Et si subiectum diducitur, dispersus calor ex accidente etiam minor fieri potest. Sed ille non patitur excusationem. Titulus est: Quomodo nullus calor alio alius sit maior; & iam profitetur, se ostendisse, partes ignis seu gradus augeri non uirium intensione, sed coniunctione, nimirum sicut exempla de ferro & similibus ostendunt, ut uel purus ignis seipso fiat solidior, uel alieno immisto addensetur, & sic urendi uim acquirat maiorem minoremue. Fracastorius quidem putabit, Scaligerum iocari. Nam si concedit, quouis modo intendi posse ignem, positum simul est, etiam remitti, & prius remissum, postea intensum fuisse: & neceslario aliquando esse seipso frigidiorem, siue per se, siue per accidens, quanquam negabit, in potestate eius esse, sic posse ignem, ut intensione & remissione tali uariet is, qui ne momento quidem est idem, & Scaligero quoque ignis non alatur, sed succedat, quia sit in perpetua generatione & corruptione: quo dato simul concessum est, aliquando maiorem eius quantitatem gigni & esse, aliquando minorem, siquidem esse eius est gigni, siue in ferro sit, siue lino & pluma. In maiore uero quanto semper maior est uirtus: in minore minor, si quantitatem non pugnis aestimes, sed natura. Nam in ferro paruo maior potest esse quantitas ignis, quam in multa stipula. Aristoteles dicebat etiam id refrigescere posse, quod est natura calidum, ut flammam. At quod refrigescit, aliquam partem frigoris admittit, siue priuationem hoc esse dixeris, siue actum calori contrarium. Nec absurde dixit Philosophus. Potest enim corrumpi ignis, & eius corruptionis aliqua initia & progressus habere, sicut & calor animalium natiuus id per aetates patitur. Uolens igitur nolens cogetur ille subtilis disputator cedere Fracastorio. Sed nos pressius etiam sic urgeamus. Uult ignem intendi uno modo, cum addensatur immisso alieno: alio, cum ipse purus cogitur. Oblitus est, non manere eundem, ne momento quidem: & ideo hiorum neutrum sustinere posse. Sed hoc ante. Deinde quem ille nobis ignem purum describit? Ignem substantiam esse concedit, & hanc inter elementa nobilissimam, ita ut media quodammodo fit inter coelum & spiritum aereum. Praeterea calorem ei maximum, eumque proprium assignare cogitur inter elementa omnia. Est autem calidus maxime, cum maxime suus. Nam tunc perfectissimus est, fruiturque suo fine, & ponitur talis ad sphaeram Lunae. Atqui leuissimum est, rarissimumque omnium corporum elementarium. Erit ergo tunc ignis calidissimus. Quando secus disponitur, & cogitur seu condensatur, quo id magis fit, eo magis a naturae suae perfectione deiicitur, estque necesse, ut a maxime calido desciscat remittatque. Finge iam crassescere ignem aliena admissione, uel puri sui condensatione, non fiet per se calidior, sed frigidior. Aristoteles concedere potest ex accidente ad sensum, scilicet tunc posse fieri urentiorem, at non calidiorem. Collabitur ergo tanta subtilitas Scaligeri, & contrarium plane elicitur, nimirum ignem rariorem esse calidiorem, densiorem frigidiorem, si non fortuito & accidenter disputare uelit, sed καθ ’ αὑτὸ, καὶ ἐπιστημονικῶς. Postea consideremus, quod scriptum est in 4, degentrat. animal. 3. " Omne agens ", inquit Philosophus, " patitur etiam a patiente, excepto primo: quod calefacit, refrigeratur a calescente. " Interdum etiam, quod agit, magis patitur, quam agit, magisque refrigeratur, quod calefacit: magis calescit, quod frigefacit, cum aut nihil fecerit, aut minus, quam ipsum affectum est. Age iam Scaliger, produc tuum ignem agentem calore. Philosophus dicit, repati ipsum, & frigefieri. Admittet ergo frigiditatem aliquam etiam tunc, cum actu agit, ne sit absurda thesis Fracastorii. Praeterea ut omittamus purum ignem, quem ipse nunquam coagulare potuit sine iactura, neque quisquam asseclarum poterit, siue elementum syncerum intelligat, siue flammam, quae semper est in fieri: & pridem hoc promittendo Paracelsus, in risum abiit: addensatum alieni solidi admistione arripiamus. Id non potest esse calidius igni. Summe enim hic calidus. Frigidius ergo. Quocirca cum sit substantia materialis, uel actum frigiditatis inuehet, uel potentiam, Poterit enim refrigescere materia, si nondum est frigida. Alienum introductum in alienum, id de sua natura nonnihil detrudit. Alterabitur ergo ignis, & fiet frigidior. " Ac ", inquis, " tanta uis est ignis, ut illud alientum alterare possit, facereque calidum, quin & in sui substantiam uertere. " Ridiculum istud, inquimus. Nam agendo re patitur, & alteratur in contrarium. Deinde non manebit alienum, si mutatum transit in substantiam, nec ignis sic addensatur, sed fit maior per generationem. Fumi & halitus iam potentis sunt ignis, & non addensant ignem, si in eum transeunt, sed augent generatione, nisi uelis confundere alterationem & generationem. Si non abeunt in eius naturam, sed saltem incalescunt, seruando propriam naturam, se accommodabunt quidem eius actui: sed tamen calor auctus fuerit, & propagatus. igni semper retinente calorem suum, qui non egreditur subiectum proprium. Num autem istud sine generatione & corruptione, augmento, decremento, per solam addensationem fieri possit, cogitet, cui explorata est ignis nat ira. Tandem cogitare debust Scaliger id quoque, quod Aristoteles ( aut quicunque fuerie author, qui quidem non est contemnendus ) in libro de spiritu posuit, ubi inquit: " Ignis differentiae iuxta id, quod magis ac ininus est, sumuntur. Haec aut, in fere in eo, ut mixtus sit, aut immixtes, consistis. Nam hic purior erit, & proinde intentior gradus: ille admixtione contrarii remissior. Eadem ratio in aliis quoque simplicibes habetur, etc. " Immixtionem agnoscit hic: at non statuit calidiorem huius merito fieri ignem. Et quid uulgatius in tora Physica, quam in mixtione qualitates remitti, & ad quandam temperationem concedere? Mediata contraria Philosophus extremis componit. Sed de his satis. Chymicus noster dum minuit ignis gradum, uel intendit, non in sola alteratione inhaeret, quasi putaret, candem numero & substantia flammam manentem ( quam tamen manere posse negat totus peripatus cum Scaligero ) addensari, & laxari ( quod erat uetustis congregatio & segregatio, in I. de ort. & inttext. 10. ) & sic euadero magis minus ue urentem, quod in sua potestate non esse, probe intelligit, cum fugacissimum spiritum nulla possit retinere capsa, & si includere otiam uelit, actum perdiderit: Sed gradus istos conficit modis pluribus, quibus moderatur ignem continuitate successus & propagationis eundem. Certe confutabitur experientia ipsa, si raris carbonibus uelit substituere solidos aut ferrum ignitum, inde ignem intensionem sperare, quanquam hoc in cauteriis uideatur magis conuenire. Iam enim usu cognitum est, maiorem ualentioremque ignem esse ex rarioribus, si caetera sint paria. Flamma enim halabile quid est. Densa minus halant, sed in se suos spiritus conficiunt, nec emittunt procul. Est & hoc indignum philosopho ex accidente de rebus per se statuere. Quod ualidiorem impressionem faciat ferrum, quam stipula, non sola addensatio facit, sed una etiam soliditas, & duritia materiae, quae urget magis. Alias tam intolerabilis est stipulae flamma, quam ferri: Et utraque exulcerat manum tangentis aliqua mora, ne ludamus cum Scaligero, celeriter per flammam traiiciendo manus. Mirum est scripsisse ignem comburere propter admistionem alieni solidi. Nullus ergo poterit extingui arenis, terra, luto. Alienum solidum non facit urentiorem ignem: Sed ipse cum in hoc pabulum inuenit, sese multiplicat. Est autem in solidiore spiritus ex mistione coagulatus, densior confertiorque & potest multo pabulo ignem augere: Sed tamen propter fixionem, non halat calorem expanditque ut lignam ardentia. In asbesto & auro similibusque gliscit quidem ille spiritus: Sed inconsumptilis est. Nisi aliquid familiare inueniret ignis in istis solidis, quod conuertere in sui naturam posset, aut cui saltem iungi, non ignirentur, ut aqua: quae tamen, & ipsa feruet, quia non est sine aeris spiritibus, qui igni sunt cognati. Ex dictis iudicari quaestio potest, quomodo constet illa ignis graduatio: Quantitate, qualitate, substantia: omnibus an aliquibus. Dicendum, quod Chymicus in sua flamma quidem spectet principaliter intensionem caloris, & remissionem: Deinde etiam halituum, qui sunt cum flamma, moderationem: ut sic pariter in quali & substantia, quibus adhaeret το πόσον, quaerat gradum: Et si solam qualitatem ad temperiem, uel alio perducere conatur, non tamen id semper facit eo modo, quoalias mista possunt tractari. Non enim similis est flammae natuta lapidi, aut radici. Itaque cum unum ignem habeat continuatione & successione: Cogitur pabulo subtracto uel aucto, uel aliter disposito, uel spiraculis aliisque instrumentis flamma gubernata, suum gradum consequi. Num per additionem frigidi aut frigoris minuitur gradus a Chymico? Puerile est hoc quaerere, cum non possit eandem numero flammam retinere. Generatione u. & corruptione uariatis, substantia mutatur uarie: Et cum substantia quoque proprietas crescit, minuiturue. Alias si aquam frigidam affundit flammae, nimia eam restinguitpenitus: minore propter aduersam qualitatem & subiectum diuisibile, quo comprehenditur prunarum superficies & occupatur, calore spirituque in interiora refugientibus, coercet flagrationem paulo momento: sed inde postea exurgit calor spiritusque densior & fortior. Si ergo ita licet dicerem, per frigidi humidi, aquei affusionem flamma crescit. Idem fit oleo affuso & alio pabulo. Et est in aqua simul potentia resolutionis in aerem, quam ignis immutabili materia tam efficace sui actu facile procurat. Quocirca est illa affusio nonnihil confert nutrimenti, & flammam auget. At ex hoc accidentario de aliis similiter iudicare uelle, in errorem est procliue. Aristoteles frigidiora facit corpora etiam per calorem nempe eum qui est in ambiente. Chymicus per uaporationes & putrefactiones suas. Sed hoc aliud est negotium. " Ergone ", inquies, " addensatione illa Scaligeriana crescit, cum cogitur ad interiora & multiplicatur calor? " Non inquam istud. Non enim densatur calor: Sed spiritus cogitur quidem, sed non fit in se feruentior, uerum ex accidente cumulatius postea erumpit, quia prius erat prohibitus se effundere: Et aliquid incrementi accepit ab aqua resoluta. Inde ergo postea calor maior & acrior: quia subiectum auctum: imo & tanquam folle impulsum. Redit enim ab imo spiritus ui contentiore, cum non possit subterfugere, naturaque altum petat, quia iam motum accepit a duplici causa: aqua nempe cogente: sed repellente solido, in quod erat impactus. Ne uero de frigiditate solummodo aquae uerba facias, cogita idem fieri etiam ab aqua tepida, uel feruente. Plus enim est in humiditate eius corpulenta. Sed tamen frigida est efficacior. " An non ita graduatur ignis artificialis, ut calor natiuus in animalibus: Est aliquid simile. Nam sicut consenescunt animalia fiuntque frigidiora non rarefacto calore, sed deminuto propter consumptionem aut detrimentum humidi natiui: ita etiam ignis artificialis facto minore deterioreue pabulo decrescit, nec parem habet actum. Quod si restitui posset & augeri humidum natiuum animalium, proculdubio etiam calor incrementum caperet: Praeterea sicut elementaris calor intendi adeo in homine potest, ut febrim excitet, laedatque actiones, quia peregrino humore seu pabulo excanduit: ita fieri in igni, rtificiali potest. Scribit Cardanus in subtilitate sua diminui calorem. Si fornacum superioribus parti bus addantur spiracula. Sed si pabulum seu fomentum non deficiat, contrarium euenit. Artis est prtenti fornaci multum fomenti dare, nisi uolumus, ut deficiat ignis. Tunc autem calor est uberior. Caeterum necessariam esse graduum ingeniosam obseruationem & diuersas ignis calorisque accommodationes, res ipsa loquitur. Cardanus quoque id coactus est confiteri in 17. " subtilium ", ubi ait, " Mirum, quantum intersit quomodo ignis adhibeatur in metallorum tractationo & reliquorum, quae igne perficiuntur. Prasertim in purpurina ignis uarietas perspicua est. Multum interest an ignem perpetuum aut interruptum adhibeas, acrem aut mollem " ( blandum, mitem lenem ) " magnum, paruum, sensim, repente. circum, aut ab une latere, agitatum follibus, aut quiescentem, diuiturnum, breuem, tangentem, aut extra uas: cum flamma uel per solas prunas: conclusum, liberum, simplicem reflexum: addita materia alia ardente, quae uim propriam etiam in igni retineat. Multum enim refert, cum quibus unumquodque, quod liquatur, societur, etc. " Uidetur hic nobis graduationes plurimas describere uelle, atque etiam modum quendam in additamentis ponere. Sed sunt modorum & accommodationis graduum, ut ante dictum, diuersitates. Quaeritur an non gradus quidem sint quatur, sed illi tam uarii, quam ignes per uarias materias procurati: exempli causa, si ignis flammeus sit per prunas, hic gradus quatuor iuxta intensionem & remissionem artis: Sip ligna, iterum quatuor: si per candelas totidem, ut una candela sit primi gradus, duae secundi, tres tertii, quatuor quarti. Eodem modo si stramina, arundines, φρύγανι lampades, soles, cineres, arene, limatuta ferri, aqua, & c. usurpentur. Unde consoquens uidetur non figendam esse cogitationem in argumentis a tactu καθ ’ ολου, sed gradus 4. tot modis esse distinguendos, quot sunt ignes. Imo adhuc maior uarietas erit, si singulis materiis alligetur suus ignis. Cum nim effectum simul comprehendamus, is autem uarius est pro uaria dispositione patientium: & definiatur ultimo gradu, cum est uiolentus & destructiuus, primo cum calor prima facit auspicia: iam autem in uiola aliisque floribus destructiuus & ultimus sit, qui in ferro nondum primus: consequens uidetur esse, gradus etiam ex potentia patientis materiae deducendos esse. Ignea enim uis exercet actum suum iuxta resistentiam passi, & ut Aristot. dicebat, agentium actus sunt patientum: & morus est actus mobilis, qua mobile, Respondemus gradibus accommodandas esse materias, qua accommodatione est illi aliquid uarietatis & differentiae accipiunt. Sed inde non necesse est, eos simpliciter mutari, cum comparate και πρός τι iudicentur. Nec ignorandum est, in diuersis ignium accommodationibus etiam describi gradus, qui referendi sunt ad analogiam genericae doctrinae. Itaque cum iubetur Chymicus ignem circularem per gradus administrare, incipiendum sibi esse a primo paulatimque progrediendum ad secundum & reliquos intelligit. Solet a. tunc circulus satis amplus fieri, ueluti capacitati dodrantalis inter circumferentiam & centrum. Primus gradus erit posito igni ad ambitum, secundus palmo propior, tertius iterum palmo: quartus cum olla obruitur flamma. In igne reuerberii binis, uel senis horis mutantur gradus, put admonebit res ipsa. Nam tempora non possunt definiri absolute: sed necesse est respici ad naturam patientis materiae. Nec parum est in artificis peritia. Itaque aliquis citius potest absoluere opus, alius tardius, pro ur industrie rexerit ignem. Quando erratum in graduando commissum est, reuocari non potest perustum. Hic enim ualet illud: " a priuatione ad habitum impossibilis regressus ". Itaque in alia materia denuo laborandum. Cum peccatum defectu est, succurrere poterit exuscitata diligentia. Ueruntamen & hec determinanda sunt ex rei natura, & errati magnitudine. Notabit Tyro, praecipi interdum progressum per gradus. Sed nihil aliud intelligi, quam ut a lento igni incipias, pergasque ordine ad finem, etiamsi nunquam transcensurus sis tertium gradum, aut ne hunc quidem attacturus. Uideat ergo, in quo opere id iniungatur. Neque enim in omnibus ad ultimum pergendum est. Caput. Xiii. De ignis effectis. Aliud calorem esse, aliud ignem, non est ignotum. De caloris effectis supra, quae succurrerunt, scripsimus, ex quibus nonulla etiam sunt ignis, si nolumus calorem & ignem confundere, sed hic substantiam, & potissimum flammam, quae artificis potestati subest & accommodari regique industria potest, de qua etiam hactenus praecipue disputatum est, intelligere. Et sane est aliquis calor ent humidus: sed ignis omnis siccus, adeo ut gradus quoque caloris & ignis non perinde se habeant, uti multis patuit. Quocirca different etiam effecta, ut aliter agere ignem dicendum sit, aliter calorem, qui non est ignis solius. Sunt quidem elementa actiua passiuaque ratione contrarietatum: sed cum a forma motus sit effectius & in materia potentia passiua, dispositioque ad contrarium, in substaniis diuersis uariare operationes ex proprietate naturae cuiusque apertum est. Ignis ergo licet etiam per calorem sit efficax, tamen non tantum qua calidus, est considerandus, sed & qua siccus, tenuis, crassos, uegetus, ignauus, acer, leuis, spirituosus, fumidus, hoc illo pabulo enutritus, quo necesse est etiam halitus, hoc est, substantialem eius partem mutari & ad diuersas actiones disponi. Hoc apparet etiam in lumine eius. Uariat nim hoc, si ignem sulphure nutrias, si aqua ardente, oleo, taeda & similibus. Nemo itaque putet, nos odiosa tautologia chartas implere. Quod si omnino uelit hoc caput illi iunctum esse debere, persuadeat sibi, non omnia nobis uno in loco succurrisse, aut etiam animi gratia, ne obrueremus copia lectorem, ibi omissa in hanc classem coniecisse. Nolumus a. repetere, ignem actiuum esse δυνάμει uel ένεργεία nec aliqua efficere καθ ’ αυτο aliqua κατα συμβεβηκός: & similia. Ex generica doctrina ista accommodanda sunt specialibus. & ex pridem notis ad sequentia deinceps transferenda. Nec putamus consultum esse, ut tempus teramus nugis illis, Cardanaeis, num agat ignis, ut substantia, an ut qualitas: Uitaline operatione, an naturali, cum uideantur aliqui non tantum uitam animamque igni assignare, uerum etiam nonnullam in agendo discretionem ad similitudinem operum, quae fiunt cum electione. Scire enim dicunt agentia naturalia ex praedestinatione sua, quid & quantum & quousque agere debeant. Unde istae Paracelsitarum uentosae iactationes, sua medicamenta prouidentiae dono nata, cum ignibus sunt praeparata, nihil agere ultra id, quod sciunt sibi praedestinatum, aut quaerere tantum inimicum suum, caeteris parcere, quadam discernendi prudentia. Quin & ignes istos scientiam ueneni & medicinae habere, & ideo utrumque separare, seruatoque auxilio damnosum destruere, & amouere. Modificate hi loquantur, an per essentiam parum refert. Neque enim consentanea sunt naturae rerum utro accipiantur modo. Si absque artifice sit, ignis simpliciter pro se agit & consumit corrumpitque sine discrimine quicquid tangit corruptioni obnoxium. Deuorat homogenea & heterogenea, dissipat, inque fumum uertit, nisi fixa sint. Sed his omissis dicimus, Quaedam ascribi igni interminate: quaedam certa ratione: uel si mauis simpliciter & absolute: quaedam alia comparate determinateque respectu graduum, & materiarum singularium. Hanc distinctionem quantum possumus, sequemur. Num mouere sensus possit ignis, non eget uerbis. Qualitatibus enim tactilibus, atque etiam leuitate, raritateque sui id comprobatum dedit omnibus. Nec minus id lumine contestatur, & motu. Sed philosophus Chymicus non solicitus est tam de genericis istis & euidentibus quam de considerato in sua singularitate. Itaque quaerit, num aliquis ignis dari possit, qui cum intra legitimum ad sentiendum spacium sit, nec applicationis debitae beneficio careat, tamen non moueat sensorium, nec det suae praesentiae signa alia, nisi per experientiam, quo pacto scimus totius substantiae natura & occultis qualitatibus quaedam agere, Rhabarbarum purgare, napellum occidere & sic de caeteris. Si ipse est actus quidam ( non enim de potentia igni loquimur ) motiuus, maximeque agilis, ita ut non egeat alio exuscitante, applicatus patienti, mouere debebat, ut tactum adoriri, uisum prouocare, & et De Pyrotechnia & affinibus. Sed euenit, ut istud uel non fiat, uel saltem non pro natura, & existimatione publica ignis. Id primum fit cum non est dispositum ad patiendum subiectum: Postea cum interuenit medicamen uel obstaculum: Insuper cum non respondet medium: praeterea cum ipse ad impressionem faciendam non idoneus: quam omnia cum caeteris, reuocantur ad indispositionem per se uel per accidens, unde tactus & affectio prohibetur in totum, uel intra gradum, qui poterat esse motiuus. Hinc quanquam ignis alioquin calefaciat & alia naturae suae conuenienter agat in sensus: euenire tamen potest, ut admotam materiam ipse corporaliter tangens non calefaciat: nec cum corpus sit, corpulentiae signa prae se ferat. Sic flamma lumen in medio perspicuo gignit natura sua: Sed fieri potest, ut & ipsa sit obscura: Et sane non omnis ignis uidetur, non tantum tunc, cum maior actus ocupauit organum uisus sicque efficit, ut etiam admissus minor non sentiatur, sed occultatus luminis alterius uehementia inch eruabiliter subrepat: Uerum est absque illo. Non dicimus de pruna intra ollam latitante, nec de cineribus sepulta: Sed de igni, qui ob subtilitatem sui non uidetur, qualem philosophi esse uolunt sub lunae ambitu. Non est calor nudus, qui generatione ignis fit in medio, quoque assantur res & torrentur, quin & uruntur, & saepe flammam rapiunt. Ignis est, qui & in altum ex flamma surgit, & ad latera propagatur. Hic cum actu sit, non tamen uidetur, Nec radii solares oculis apparent, nisi in termino, nempe folidi corporis, uel quando per aerem puluerulentum, aut roridum meant. Hinc oritur differentia, inuisibilem esse aliquem, aliquem uisibilem licet id et aliquando intelligatur de potentiali: idem de calore rebus congenito. Lumen ergo facit ignis in medio perspicuo, sed non semper. Raritas n.m spiritus, qui est pars essentiae eius materialis, suberfugit uisum, & nec se, nec alia terminat uisiue aut coloris modo. Cum corpulentior euadit, seu mistura, seu subiecto, seu addensatione, ueluti per parabolam, lumen excitat, quanquam in parabola non sine fomite halabili. Spiritus nm eius halitu crassiore accepto apparere incipit. Ignem esse in calce uiua, cum affusa est aqua, tactus sentit, sed non oculi, nisi signo accidentario. Cum aqua caustica affunditur ferro uel stibio uel plumbo ignem adesse idem percipit tactus cum damno sui, si uelit manus immorari. Oculi uident nullum Fornaculae ferreae non semper eam ignis quantitatem. ( Recten. Scaliger contra Cardanum disputat, ferri raritatem admittere ignem in substantia ) habent, qua lumen gignant: imo nec fictiles semper candescuntat urunt igneosque habent effectus adeo, ut ligna arida, lintea, similiaque crement & in illis in flammam abire uisibilem ignis possit inuisibilis. Quomodo autem tactum interdum omittat, dicemus infra. Nunc ad caeteros sensus. " Mirum ", inquit Plinius lib. 15. cap. 27. " tria naturae praecipua elementa sine sapore esse, sine odore, sine succo, aquam, aerem ignem. Neque ergo mouebunt olfactum & gustum. " At ignem pyrotechnae sentiunt nidore: Et manifestum est empyteuma gustui & olfactui. Unde etiam tam studiose adustiones eluere & extergere aut obliterare contendunt artifices. Halabilis est ignis. Halitus discernit olfactus, qui ideo etiam igneus dicitur. In historia sacra apud Danielem miraculi & prodigium instar erat, nullam adustionem naribus percipere in uestimentis & pilis in igneum furnum iniectorum. " Non debent ", inquis " sapor, odor, color, sentiri in igni. Est enim corpus simplex: Et istae sunt affectiones mistorum. " Satis est tactiles primas sentiri, quae simplicibus insunt ratione elementi ad agendum pariendumque mistorum causa. Non deesse, qui ita philosophentur, scimus. Itaque etiam coelum & aethera miscent nonnulli, seu elementis, ut Marblius aliique Platonici, seu Mercurio, sale, sulphure, ut quidam ex grege Paracelsi. Sed color non debetur misto, qua mistum. Terminati luminis est, ut pridem demonstrauit Aristoteles. De sapore & odore non quidem negare possumus, ea ex mistis exurgere, quanquam multis absint mistis, & Medici simplicissimam aquam faciunt insipidam. Uerum elementa circa nos, non usiquequaque sunt pura. 2.de ortu & interitu tex. 10. Halitus sane & fumi tam odorem, quam gustum mouent. His si ignis pollet, uti necesse est, si continuo apud nos fit in halabilibus: iam mouebit utrumque instrumentum, quanquam nos linguam accommodare non facile uelimus. Quod tactiles qualitates attinet, ita quidem disputare solent uulgatae scholae: Sed & ille debentur mistis. Purus enim undiquaque ignis tactum non mouet. Quae dicuntur de concursu admisturas, ualeant suo pondere. Non tamen desunt, qui iam olim uerbo omnipotentis creatoris facta esse mista rata seu stata determinataque & constantia uolunt, non iam misceri: ita ut elementa hodie uel imperfecta mista constituant tantum, uel composita potius per accumulationem: alias conseruationi magis inseruiant non per nutritionem: Simplex enim non nutrit: Sed externis adminiculis: Quam ob causam Seuerinianis placet elementa esse capsas potius rerum & loculamenta, quam partes mistorum essentialiter constitutiuas. Sed haec mittimus. Num igni quicquam generetur plausibilis & expectatione plena quaestio est, nec parum attinet Chymicum. Negatur enim hic quicquam facere & gignere posse, quia instrumentum, quo in arte sua utitur, non generet quicquam. Huius fundamenta petuntur ex peripato. Ignis nullum animal generat, scriptum est iu 2. de Cen. an. 3. neque constitui quicquam densis uel humidis uel siceis uidetur: Sed solis & animalium calor principium habet uitale. In 4. Gen. an. ult. calores & refrigerationes cum moderatione quadam, generationes sine moderatione corruptiones efficiunt. Calor u. igneus immoderatus est. Id fidem accipit ex 2. de Gen. & corr. tex. 21. seuc. 3. Ibin. haec ponuntur: " Ignis est excessus caliditatis, quemadmodum glacies frigiditatis. Congelatio n, & exarsio superabundantiae quaedam sunt: illa frigiditatis, haec caliditatis. Si igitur glacies est congelatio humidi frigidi: ignis erit exarsio calidi & sicci. Et ideo nihil ex glacie generatur, neque ex igne. " Haec ibi. Si immoderatio nihil gignit: Ignis a. est excessus modi: apertum putant esse, nihil gignere ignem: A pari quoque, quia glacies nihil generat, uolunt ignem nihil posse. Conclamatum itaque iudice Cardano est de Chymicorum Chrysopoeia, quia ignes nihil gignunt. Sed non parturbant nos isti clamores. Dent saltem quod dare coguntur, ignem destruere. Cum a, destructio unius, sit alterius generatio. ( Hunc enim circulum conficit philosophus ipse ) consequens erit ignem est generare: Deinde cum naturalis agentis finis sit similitudo passi, quantum fieri potest i Et simile naturaliter gignit simile: concedent opinamur, ignem gignere sibi simile in materia eum negare nequeant quod ualidum sit agens. Addat Cardanus ignis generatione per propagationem ex prexistente actuigni, qui ne carbonarii quidem & calones ignorant. Audiatur Pliml. 11 5. 36. de Pyrali siue pyrausta: Gignit, inque, " aliqua & contrarium naturae elementum Siquidem in Cypri aerariis fornacib. ex medio igni maioris muscae magnitudinis, uolat pennatum quadrupes Appellatur pyralis: a quibusdam Pyrausta. " Haec ille ex Aristo. qui lib. 5. hist. an.c. 19. non ex auditu, sed scienter scribit: " Quin etiam in illis, quae putredinem nullam posse recipere existimantur, nasci animalia Ouimus, ut uermes, in niue uetustiore: In Cypro aerariis fornacibus ubi chalcites lapis ingestus compluribus diebus crematur bestiolae in medio igne " ( Scaliger uolebat in parte superiore ) " quae per cum saliunt etc. Emoritur hoc genus, ouum ab igniillud a niue dimotum est: Exer. 23. seu ut Plin. Quandiu est in igni uiuit Pyralis cum euasit longiore paulo uolatu, moritur. " Haec illi, ne dicas omnia ab igni consumi. Item 9. Non ausus est ista negare Scaliger, sed porius confirmat, confutatque illos, qui ex oculis Galeni producta argutia contrarium statuunt. Tractat a. ibi eandem quastionem de generante ui caloris contra Cardanum, quanquam non in specie de igni, sed omnino de calore ut eo absurdior sit Cardani negatio. " Nihil phibet, inquit, ut in humidissimo elemento generantur pisces, ita aliqua animalia in siccissimo " ( Cardanus ideo negauerat gignere calorem, quia siccus ) " nec ideo quia consumit ignis, non generat. Non enim omnia consumit, ut aurum. Ignis materia est & formae ad certa opera instrumentum: Item ignis Aegyptus pullos ex ouis excludit: potestque ent serum uermes ex ouis producere. " Haec & similia Scaliger, quem uideas licet. Pugnas Chymicorum, quos immerito Carboniuoros uocat. quorumque fornaculas odit odio plus quam Uatiniano, pugnat uel inuitus. Et sane qui mista sua & nutritiones conficiunt ex quatuor elementis, ut in 2. de ort: & interituc. 7. & 8. seu tex. 49. ubi ex omnibus componuntur simplicibus, & nutritio et conficitur mistorum ex mistis, quanquam ibi ignem solum inter simplicia nutriri scribat, quia maxime sit formae, & quod nutritur, comprehensum cum materia forma est, non possunt negare ignem aliquid generare, & ex eodem fieri posse, licet non solo, mista. Nolumus producere exempla generationum apertissimarum per ignem: Illud Chymico constat, ignem posse accommodari industria, ut plurium operum pulcerrimorum fiat causa, ut in natura minerali, ubi ignis infinitas peragit generationes, ita in arte. Quam multa medicamenta Dioscorides, Galenus & alii generant seu faciunt ignis praesidio? Imo uafri sunt isti Chymici, qui non uno motu utunt ad generandum, & Cardanum rident de igni & igneo calore tam pueriliter balbutientem. Arist. in 2. de Gen. an I. a caliditate & frigiditate posse fieri scribit dura, mollia, lenta, rigida tam in naturae, quam artis operib. Ibi ratione ossis, carnis & caeterorum existente a motu seminis: hic ense, serra, etc. a motu instrumentorum, qui artis obtinet rationem. Triplici ergo potestate instructus est Chymicus ad generandum, nempe naturae ( nonn. facit quid, ut arcularius lecticam compingendo ligna, sed naturae fauore & auxilio ) postea artis, tertio instrumentorum artis partim ministrantium tantum, partim etiam principaliter agentium & naturam solicitantium, in quo genere est ignis. Itaque non est ut metuat illas fatuas morsiunculas eorum, quibus odio sunt & inuisae fornaculae Chymice. Rodant a, inter se ipsi aduersarii, & subtiliter litigent num ignis quicquam procreet, an nihil. Non magis mouebitur Chymicus, quam cautes Marpesia istorum digladiationibus. Si nolunt concedere Chymicum per ignes gignere, dicant sane ficere, quod alias arti tribuunt, & subtiliter discernunt inter gignere, facere, agere. Quid tum postea? Quod ad Aristotelis sententias attinet, excessum caloris ignei, qui tamen ad multa se dissimiliter habet, atque ideo ardorem quoque flammeum negat generare, generatione nimirum simpliciter & per se. Nam calor excedensdestruit. Quando a. instrumentaliter consideratur: Et pro cuiusque rei natura, moderatur, quidni habeat efficiendi procreandique potestatem? Non tamen ita, ut quis putet se posse per calorem ex stipula facere aurum, uel triticum aut adamantem. Quanquam enim hic famulari calor possit tamen forme ratio ab interiore dependet principio, quod si non est in materie potentia, ignis illud non procreabit. Discant hinc illi similarium ex elementis conflatores, non sicexistere partes animalium, ut uolunt, coeuntib. calidis humidis, frigidis, siccis: sed ita ut cum Aristot erplicant Chymici, quanquam utrique fateantur ista olim concurrisse, & in materiam mistorum assumpta fuisse, quod nostri sciunt non bruto coitu fortuitoque factum, sed certa ratione, cuius principium dependet ex prouidentia, & iussu diuino. Quocirca et negantur hodie nouae fieri species regulariter, sed eas tantum quarum pridem potentiam accepit natura. De Aristot. alias dictum est modo. Sed alia quoque effecta percurramus. Calefacit ignis caloris praesidio & facultate, de quo pridem. Illud saltem notandum, quod addidit philosophus in 4. de Gen. anim.. 2. &. 4. ubi inquit, " Ad terminum agit ignis. Neque nimquo maior fuerit, eo magis calefaciet aquam. Sed certus caloris terminus est, ultra quem si ignem augeas, nihilo reddas aquam calidiorem, sed facies, ut magis euaporet, demumque deleatur & exiccetur. " Informat ille artis magistrum, ut sciat, quo usque sese extendat instrumenti sui uirtus in materia passiua. Est enim aliquod primum, medium, ultimum in actione naturali, ad quod ultimum cum peruentum est, statur: Et si quis iusto diutius uelit perseuerare, subiectum potius corrumpit, quam alterat, nisi tamen huc contendat, id, quod Chymici saepe spectant in coagulando. Nouerit ergo sibi propositum debere esse finem certum in opere, cui ignem uelit adhibere. Hunc cum est affecutus, non amplius urgeat. Et haec est illa praedestinatio, quam admittere potest Chymicus in agentibus & patiemtibus naturalib. nimirum nihil ultra agere, quam possit: nihil etiam ultra pati, quam est dispositum, prouidentiae consilio. Sed cum unius agentis possint esse facultates plures, quarum succursu possit res etiam tota destrui: meminerit quorsum una facultate tendere possit, & quorsum caeteris. Ideo Aristoteles dicebat, non quidem amplius calefieri aquam cum ad terminum caloris, quem admittere potest, peruenit: sed tamen alia ignis uirtute aliter pati, donec conficiatur tota. Hoc praeceptum ualde utile est in excoctione metallorum & fusione nec unam tantum ignis qualitatem comprehendit, sed & caeteras si salem uis exiccare calore igneo: cum nihil actualis humiditatis superest, peruenisti ad scopum, eumque summum. Licet enim etiam citra subsistere. Si pergere uelis, aut perdes sumtus, aut igni aucto in aliud deuenis, nempe sal funditur, uitrescit calcinatur, proflatur in spiritum: qui tamen fines tunc non erant propositi. In argento ad purum excoquendo, statim subsistendum est, cum puritas apparet. Nam cum ignis sit actiuus, & materia passiua, si nihil depurandum restat corpus purum inuadit, & alio principio potestateque mouet, quomodo & in corporibus humanis purgantia pharmaca dicuntur substantiam aggredi, si nil est excrementorum: Et Plinius de aconito narrat, quod iugulet hominem, nisi in eo inueniat, cum quo luctet, Sic explicentur cumuli effectorum, quibs ignis dicitur exiccare, penetrare, liquefacere, attenuare, condensare ( soluere, unire, seu coagulare ) torrere, assare, comburere, & in elementa soluere, rarefacere, putredinem prohibere ( qua uirtute aliqui contendunt contra infectiones aeris & pestem facere, quanquam & aliae sint causae, quibus contagia dissipantur ) sudores prolicere: Leuino lem. in occultis li. 4. eosdemque sistere: emollire, indurare, etc. c. 8. lib. 2. 6. quorum quadam per se dicitur facere, quandam per accidens. Narrat Aristot. in 1. metaphys. Hippasum Metapontinum & Heraclitum Ephesium ignem fecisse principium rerum, quod fortasse non caret occulto sensu, & si de agendi facultate accipiatur, qua inseruit generationi rerum in natura & arte ( Prometheus eo est homines animasse scribitur ) non usque adeo absurda thesis est. Nuspiam in opere sex dierum scribitur ignis creatus: Et tamen esse creaturam Dei aliunde patet. Itaque Lucis uocabulo comprehenditur, nec a coelo ualde est alienus. Creator ergo uarias rerum species instituta natura progenerare uolens, uidebitur hoc instrumentum prius fecisse. Quid postea arti conferat, notum est mundo. In 2. de anima tex. 40. ualde fauet huic sententiae: " uidetur quibusdam inquit, ignis natura simpliciter causa nutritionis & augmentationis esse Etenim ipse uidetur solus corporum, aut elementorum ali & augmentari. Unde & in plantis & animalibus putabit utique quis, hunc esse id quod operatur. " Aristoteles etsi istarum facultatum & actuum causam per se & simpliciter dicat esse animam, & naturam, quam in singulis acceperit certam rationem magnitudinis & augmenti, tamen quodam modo αααo esse pronunciat. Si ergo Chymicus externum quoque ignem ad proportionem nature, accommodauerit, poterit per eum promouere istas facultates, uti conspicuum est in auium generatione in clibanis, uel ad teporem fornacis: item in generatione insectorum quorundam ui & efficacia eiusdem modo suo adhibiti. De liquefactiua ignis potentia subtiliter certat cum Cardano Scaliger, quem consulas, licet in exerc. 20. Sentit ignem rarefacere forma sua, instrumento qualitatis, quam uocatur tenuitas qua subeat & sese inter partes insinuet: tertio ob finem similitudinis, & conformitatis, quia ipse est rarus. Chymico, cui non licet esse ita subtili, satis est, si actum liquefactionis in materiae habilitate ponat ideo, quia concretio partium facta est terminatione humidi resolubilis, non penitus fixi. Ignem u. in talibus remouere terminans, & ex potentia in actum reducere humorem, ueluti in aquis fusilib. Platonis, constat. Qua u. ui? Num rarefactione? Minime. Hac enim attenuat & in spiritum, resoluit humidum, ut sic quod saepe liquefactum est, reperiatur seipso factum siccius. Humidum glutinatiuum in mistis diuersimode est affectum a frigore, & calore. Philosophus 4. met. c. 6. melius ea, quam a frigida concreuerunt, dicit ab igni solui, qui sit calidus. Remouet u. terminum frigoris sicci, calor, & sic humidum liberat a constrictione. Huc faciunt & haec uerba: " Quae a frigido concrescunt communium terrae & aquae, plus a habentium terrae, quam quidem quia calidum egreditur, concrescunt, haec liquefiunt calido iterum ingrediente, etc. " Materiae ergo rationem primum considerat eiusque externas affectiones ( fatui Aristotelem interpretantur de generationibus ad substantiam, & aurum, argentum, etc. Itaque diuersae hinc solutiones. 3. procreant frigore ) ab agentibs qualitatibus. Deinde harum actus contrarios adhibet, ut ad eos sequantur contraria. Chymicus stomoma facit ignis ope: emolrum & ferrum & cornua aliaque multa, de quib. Gen. an. ult. ibidem philosophus, ait molliri ferrum & cornua abundante caliditate, quia calidum pene omne cum humido euaporauerit, inde nequeat tenacitas humoris qui adhuc superest, in actum reduci, nisi calore uberiore. Illiqua bilia cornua & testae concharum, etc. Sunt. qui congregatione & segregatione coagulationem & resolutionem fieri docent, Plato in Timaeo igni tribuit angulos acutos, quibus penetret terram compactam, eamque soluat, nisi rarior sit, quam ut a subtili igni queant atteri afficique partes, ut in sale & nitro, quam aqua soluuntur. Sed & hic aquae terraeque inaequaliter in mistione existentib. & conglutinatis potentiam liquefactionis potissimum scribit: neque immerito. Ita nmest ignis actus, ut per materiae habilitatem esse potest: Et est humidum modo gelatione uisciditateque conspirantibus occupatum & constrictum. Itaque a calore facile soluitur, modo u. resolutione & diuaporatione in terra maiore deminutum, & modo minus, modo magis fixum. Inde difficilius ab igni remittitur, sed tamen diuersimode: Et in aliquibus ad eam paucitatem est redactum, ut non possit resolui. Itaque tunc temere agit ignis: imo plus indurat, aut tandem halitus specie educto illo in calcem uertit. Penetrationem igni inesse ob spiritus subtilitatem, non eget demonstratione. Cap. Xiu. De effectis quibusdam ignis definitis certa materia. Quanquam omnia tandem mundi corpora igni, cui ut Apostolus ait, seruantur ( communis mundo superest rogus, inquit Lucanus & Heraclitus, ut est in 3. phys. tex. 46. omnia tandem ignem fore dixit nec Plinius ea de re nihil olfecit ) sint conflagratura, nec quicquam eius uim subterfugiturum, coelo quoque & aquis eo perituris: uidemus tamen in diueisis materiis mirabilem eius potentiam, qui eo minus latere debet Chymicum, quo plura ex ignis adminiculo sibi spondet arcana. Non dicimus quod Aristot. in 3. de par. an. 4. de ea uariatione, quando idem dispariter magnum hypocaustum calefacit ac paruum, uti & calor in magnis cordis arteriarumque cauitatibus, & paruis diuersas exerit uires: Sed quale quid fit in sole & flamma respectu cutis humanae, de quo est in 38. Sect. probl. 7. & 8. Diuersi enim ignes in uno subiecto operantur diuersa: Et unus diuersa in diuersis: rursusque diuersi item alia atque alia in diuersis. Ignis flammeus adurens cutem nigro inficit: idem facit calor solis: sed non absque differentia tum altioris penetrationis, tum coloris modique ustionis. Creditur ardor solis fuscare Aethiopas, & sane aliquid ei tribuendum esse, docet experientia, quanquam non sint in illo omnia, ut alibi ostendimus: Igni, qui astant uitrarii, fere semper pallescunt inde: at fictile & similia inquinantur fuscedine. Horum causae. Sunt in promptu. Est enim discrimen in dispositione subiectorum: quae ob hanc aliter atque aliter patiuntur: Est & in ipso igni, non quidam tam, quia ignis est formaliter, quam quia halitibus constat diuersis solus agit, uel cum aliis: hoc illo gradu & applicationis modo. Sed alia sunt populi captui mirabiliora. In minerabilib. Aristotelis ignis subest terrae cuidam Liparensi inconspicuus, in qua ollis cum materia coquenda positis decoctio peragitur, quod fit & in sudariis, quas stufas siccas uocant, circa colles Euganeos & alibi. In Psittacina ignis syncera flamma ardens Regem Persarum induxit, ut ibi suas poneret culinas. In Pamphylia ignes noctu tantum cernuntur ex terra existere, uti & extra columnas Herculis, & in Lipara. Nihil ardui dicitur. Subtilis enim est, Itaque dispergitur interdiu. Sunt enim radii solares disgregatiui ob calorem & motum, Perdit & rationem uisibilis propter actus maioris praesentiam. Noctis frigore terminum accipit Quare & colorem seu lucem. Tunc & halitus sese insinuant crassiores, & praeterea summoto actu excellentiore, uisum mouere per se potest, quod interdiu sub dio flagrante sole etiam si actu extitisset, non tamen potuisset. Non enim discerni potuisset, & agnosci prae alterius copia. Quaedam de ignibus scribuntur uulgo incredibilia, quae tamen Chymicus philosophus nec absurda iudicat, nec sine ratione & argumento facili fieri explicarique posse pronunciat. In Pithecusis, si quidem mirabilibus auditionibus fides est adhibenda, ardens & supra modum calidus ignis repertus est: uerum qui non adureret. Iuxta confinia Apolloniatarum saxum emisit ignem, qui non fuerit perceptus: inflammatus tamen sit affuso oleo. Ignis Apolloniae circa Atlanticum omnibus anni temporibus flagrauit: Sed illaesis herbis, quae prope eum profundae creuerunt: arboribus quoque magnis uix quatuor cubitorum interuallo ab eo distantibus. Et tale quid Plinius quoque de aquis Scantiis prodidit. " In Lycia ", inquit Seneca lib 2. Epist. 80. " regio notissima est. Hephestion incolae uocant. Foratum pluribus locis solum, quod sine ollo nascentium damno ignis innoxius circuit. Laeta itaque regio est & herbida, nil flammis adurentibus: Sed tantum ui remissa & languida refulgentibus. " Haec ille, qui innuit niues quoque circa Aetnam esse, quas nec ignis eius nec aestas soluat. Artifices ne sola id possit natura, opere Chymico & organis destillatoriis ex caphura spiritum exugunt, quo illita palma ardere queat lumine debili: Sed pugnus combustionem sentiat. Qui de subtilibus sitigant, aquae ardentis ignem mirifice tractant. Negatur lintea adurere: Et quidem Cardanus raritatem protulit, dubitauitque num ignis esset dicendus. Scaliger ignem esse probat, quia guttur urat, & opera ignis fornacum ex uino collectus: Uincat aerem & aquam, etc. Negatur adurere cutem; quia purus ignis nihil urat: rursus urit cutem aquae uitae ignis, quia minus purus: quae quidem super lamina effusa aerem urere possit, sed sine luce, quia careat corpulentia, qualis est & ignis assans carnes, & ille sub luna. Ignis radiosus coactus urit, non coactus non urit. Non enim uidetur urere, nisi partium coactione, addensatione, coitione. Haec & similia illi. Scire conuenit haec Chymicum, quandoquidem aliquando etiam hos ignes adhibet, ut ille, qui catinum cum auro, cui puluerem quendam asperserat, in patina collocatum aqua ardente circundedit, eaque inflammata aurum dissoluit. Ridet autem istas subtilitates crassas philosophantium Carbonarius, optatque Scaligero fuisse paulo obesiores nates, ut fumos Chymicorum potuerit tolerare. Ignis aquae ardentis & spiritus uini adeo urit, ut etiam oua coquat, & lintea caeteraque simul consumat, nisi in illo latens aquositas phlegmatica linteum defendat. Est enim hoc signum imperfectionis: Sicut & cum in concha accensus ille spiritus uel non totus conflagrat, uel relinquit gutts, quae nullam admittunt flammam. Medici hydropicos aliquando laconicis includunt, & accensa aqua ardente potenter humoribus dissolutis sudores mouent, ne dicas illi nullam uim ad comburendum esse. Neque tamen naturae obloquimur, negamus ue illa historica Aristotelis, Plinii, Senecae. Cur non comburantur herbae & arbores in uicinia flagrantium terrarum, expedita ratio est. Calor allicit humores, quibus aluntur & defenduntur simul. Cur filum ouo circundatum non aduratur: Cur pili subtiles in auibus dum assantur, nihil accipiant detrimenti cum tamen igneus calor carnes tarreat & urat, quid quaeso est causae? Dicunt sudore ouorum ex albumine seruari fila: Et ichoribus defendi pilos, & fila. Sit istud, quanquam etiam subiecti dispositio aliquid conferat. Maior est impressio in solido, quam in tenui, ut docet fulminum effectus fractis ossibus, integra cute, & colliquatis metallis ruptoque ense, salua crumena, & uagina. Dicimus itaque etiam Plantas istas sui humoris praesidio posse esse tutas, quem eo attrahunt uberius, quo magis iuuantur externi caloris intra uitae gradum praesentia, sicut solis & ambientis calore etiam in aliis locis exuscitantur. Deinde si illae plantae intra spacium istarum flammarum essent, damnum certe sentirent. Iam dicuntur in uicinia crescere. Nimirum est determinata uis agentium, ut nullum, quod finitum est, in infinitum porrigat uires: Sed quodque limitibus suae naturae circumscribatur. Aliud itaque euenit in flamma: aliud iuxta, aliud remote. Uis enim spacio maiore exilescit, quomodo physici disputant, medium aeris ideo frigidum esse, quia radii euanescant absumanturque in uastitatem. Insuper dispersi corporis uirtus imbecillior est, quam uniti: Id docet & radius solis in libero aere, & post uirreos orbes, aut specula. Praeteream in perpetuo motu est aer, quanquam nos non semper sentiamus: Praesertim sicubi flamma est quae allicit eum mouetque dum in rarefacti mutatique locum succedit alius, & euentilat flammam, seque pabulo eius miscet. Eius rei documentum est in incendiis aere silente. Nam inter ardendum exurgit flatus. Hoc supposito, dicimus etiam ex rogis terrae emicantes ignes uentilari, & sic non posse colligere ad urendum uires: sicut solis radii etiam directi, non admodum calefaciunt aere uentoso. Postea pyrarum naturalium foci in summo interdum saltem exitum habent, ut Seneca de Aethna scripsit. Uis ignium in profundo est. Quando ergo intus iam deflagrarunt spiritus eluctatique ad etaterem perueniunt mistis semi ustulatis, coarctatione loci coeunt & aliquid emittunt flammae. Id rarum est & paucum. Quocirca non sufficit ad ustionem. Intra cauernas terrae materiam talium ignium esse sulphura & bitumina ( solida, resoluta ) omnes fere concedunt. At ista quam fortes ignes postquam inflammata sunt emittunt? Dicis: " Spiritus non possunt ualidos praebere. " At tu, inquimus, spiritum naphthicum accende in uase metallico. Uim cognosces. Alexander ita fere puerum suum perdidisset. Illi ignes eigo, qui imbecilliores sunt, quam ut adurant, dispersi sunt. Si uniantur, satis ualent, ne quid de caeteris causis dicamus. Illud autem simul manifestum est, quod ubi densior pinguior, solidiorque est exhalatio, ibi ignea porestas maior, ne nihil donemus subtilitari. Scaliger disputat multa de igni sublunari. Et bene consulit suae causae. Mundus enim confligrabit prius, quam quis eo per latus experimentum ad nos deportet. Magna quaestio est, num qui ex flamma exhalat spiritus; ignis sit dicendus. Nec in iudicium afferendi sunt illi ignes, qui propter alia multa non urunt, & non ideo, quia puri sunt. Flamma transiens, mobilisque non facit impressionem, non quia urendi uim non habet: Sed quia tactum non complet propter inconstantiam. De parabolis & speculis igniariis, peluibusque concauis & aliis, quibus ex Sole ignis paratur, non inuiti damus, plurimum momenti esse in reflexione, coitioneque radiorum; & in fomitem directione: sed praetendere poteramus simul aurae motum in libero spacio, qui dispergit, auertitque calorem cum subiecto, ne moram queat facere. Ille uero motus in concauis, & speculis & c. excluditur. Et experiere, num pariter possis incendere uel urere, si inspires aeremque moueas post illa instrumenta, uel intra cauitates. Perflatilis locus semper frigidior concluso, ob motum & immobilitatem, licet admittat gradus quoque. An uero non possit Chymicus spiritum uini tam tenuem facere; ut incensus tam debili conflagret flamma, ut inserta uel tenerrima manus nihil experiatur periculi? Credemus istud, cum uiderimus, si nihil interueniat medicaminis, inque igni quiescat manus, ipso item tranquille flagrante. Nouimus, quanto cum impetu & calore ardeant spiritus oleorum; Et experti sumus spiritus uini flammam, quam uix oculis uidere poteramus ob tenuitatem. Sed manibus calorem sensimus: Atqui stuppam inflammatam facile tractamus, atque etiam ore quidam contentam expuunt. Nouimus id quoque & uidimus; qui candelarum emuncturas ex faucibus proflarent. Sed ex accidente iudicium non debet causam per se deprauare. Cum igneus calor etiam in puro aere sit molestus, non uidemus, quid nobis policeri possimus in corporibus crassioribus. Graduatur ignis etiam materia, estque in fomite serico, uel qui fit ex mollissima lanugine, ualde debilis: sed cum scintillulae lucernarum in teneras manus illabuntur, dolor uini prodit. Tam rigidi sunt aliqui barbarorum, ut super nuda cute finant conflagrare pices. Non hic nulla uis ignis est, sicut nec, cum caphura accensa in mediis ardet aquis, uel niuibus, flamma eius est contemnenda. Debilis est ignis inconstantia tactus, dispersione, mobilitate, gradu infimo, paucitate materiae, raritateque intermisso aere multo, subiecto in disposito. Tenuissima quae sunt, tam celeriter deflagrant, ut calor impressionem nequeat facere, sicut cum pili deuruntur illaesa cute. In sacris debilis est etiam diuina prohibitione, ut in rubo ardente, curru Eliae, fornace Babylonia. Magi dicuntur ignes incendere super straminibus illaesis. Ni ista infecta sunt medicaminibus uel aqua larga perfusa ( super humidis uelleribus interiecto pauco cinere semper uapore subtus irrigante etiam instruxeris flammas ) aut aliis, altior uis subest. Non ignauos esse istos ignes, calor indicat, quo corpora fouent, pultes coquunt, & consumunt fomenta. Caeterum multa sunt, quae ob naturae suae indispositionem calorem igneum & flammas uel non admirtunt; uel admodum uariant. " Solidum lignum buxi ", inquit Plinius, " nec flamma, nec carbone utile est ferro. " Lithanthraces quidam flagrant promte: quidam difficilime inardescunt. Terra Coloniensis, pene gliscit, ut carbo tenerrimus. In fomite ex papyro, discurrit flamma sine uiribus incendii, ni sulphurata admoueas. Omnino ignis contraria quoque facere potest multis nominibus inter quae est & materiae diuersitas. Atqui corporis simplicis simplex est & uniformis motus. V ergo semper ascendit, nisi ui deorsum pellatur; aut alliciatur pabulo, ita semper calefacit, urit, consumitque sed diuersis adhibitionibus, quibus sinitur actu absoluere, uel interrumpitur, materia diuersa per accidens & aliis innumera exequitur: Quis putet ab igni chalybem posse, ferrumque liquefieri, cum id pridem Aristoteles difficile esse uel non crediderit? At liquescit tandem fluitque, non ignorante id Uirgilio, cui uulnificus chalybs uasta fornace liquescit, saepe tamen excandefactus induratur adeo, ut citius in calcem abeat, quam liquefiat. Si adieceris sulphur, aut stibium, uel similia, absque negotio per ignem fluit. Itaque etiam mirabilis est ars excoctorum per additamenta in metallorum uenis, metallisque ipsis. Inuenerunt & coqui, quibus additis durae carnes facilius mollescerent & coquerentur: sicut rursus aliqui argento uiuo uel similibus iniectis coctionis absolutionem inhibent: Et de aquis, quibus legumina non percoquuntur, publica est fides. Cap. Xu. De effectis ignis graduati. Non est arduum intelligere, quanquam determinatae definitaeque sint ignium actiones in materia, tamen intra finem diuersos esse motus actusque imperfecti potentias uarias, quas interrumpere artifex potest, & materiam pro arbitratu affectam subducere, unde existit aliqua in regendo industria. Deinde cum gradus admittat ignis, ut supra dictum est licet in diuerse dispositis diuersi uix efficiunt idem, tamen caeteris paribus maior est efficacia gradus excellentioris, minor inferioris sub eodem motus genere, quae uis conferenda est cum materiarum potentiis. Quoniam autem gradibus accensentur etiam adhibitionis modi, quorum discrepantia multum uariant opera, non alio opus est praecepto generali, praeter hactenus exposita, quibus cognitis ad experientiam accedendum & res in singularibus operibus spectanda ne quid desiderare tyro possit apponemus effecta graduati ignis in opere Philosophorum de lapide, idque ideo, quia ad huius normam plaerique docent applicare caetera, tanquam ad excellentissimum, maximeque ingeniosum magisterium, imo fundamentum, ex cuius analogia extructa sunt inuentaque reliqua magisteria & arcana. De nouem modis ignis Philosophici supra dictum est. Primus non est ignis flammei, sed potius caloris aerei. Itaque etiam uere & sanguini, & homini temperato comparatur. Tribuitur ei effectus solutionis, putrefactionisque. Unde fimo & balneo, quibus mediis in putrefactione utimur, destinatur. Sed idem etiam aliter accommodatur ad uiuificandum, nutriendum, augendumque. Itaque dicitur non destruere oleum, sed augere propter calorem temperatum & aequalem, quo paulatim maturat, & terminum humido adfert, idque inspissat. Mirabilis est eius assignatio. Iam enim temperatus dicitur, iam calidus humidus absque ullo excessu. Interdum calidus primo, humidus secundo gradu, mox contra calidus secundo, humidus primo. Id autem ideo, quia diuerse sunt magisteril constitutiones, & operis partes, progressusque. Cum itaque ad materiam aliter atque aliter se habentem accommodandus sit, istas uarietates accipit ita ut modo humor superet; modo calor, modo utrumque sit aequale. Humor in initio antecellit, deinde calor, donec incipiat siccitas. Et hinc secundus modus sequitur, qui ignem habet calidum, siccum, & coagulatiuum, seu qui domat humiditatem & terminum introducit, quo possit formam accipere res magisterii. Postquam ergo primo gradu soluimus; secundo coagulamus, ibi humiditate dominante, hic siccitate. Ita qui in caeteris quoque artificiis per digestionem in balneo aut fimo soluerunt separaruntque essentias, postquam repurgarunt, & exaltarunt singulas, eas uniunt uicissim calore sicco, quem cineribus tribuunt. Quo circa Lullii clauicula calorem balnei & cinerum in lapidis Philosophici praeparatione, nempe solutoria & coagulatoria expresse nominat. Tertius modus ignis calidus siccus gradu secundo aequiparatur calori clibani, qui relinquitur extracto pane, diciturque citra combustionem leniter fundere. Hic modus plaerumque addicitur secunda parti operis: Iam enim aliquatenus assueuit igni lapis. Itaque non amplius calor humidus requiritur. Ueruntamen attendendum est, quod etiam in aliis locum habent sicubi fusio postulatur, nempe non uiolenta, sed blanda. Quartus fundit simul & figit, nimirum & ipse in gradu secundo, sed morae longioris. Quod enim prius est fusum ( exemplo sit alumen, uel atramentum, uel nitrum ) id perseuerante igne eodem figitur. Hinc post imbibitionem lapidis cum coagulando pergimus, tandem figimus spiritus, eodem quidem gradu, sed tamen uariato secundum principium, medium, finem. Quintus modus est calidi sicci gradu tertio, cuius effectum extra fusionem calcinare. Res enim quae hoc igni tractatur, iam fixa est, quodammodo, nec debet fundi, sed sensim exiccari inque calcem redigi. Intelligunt tamen Philosophi non semper actualem calcis effectionem, sed talem laborem ignemque, quali alias calcinatur plumbum, lapis uel similia. Itaque & calx uocatur tunc lapis, licet calcis plebeiae nullam formam habeat. Aurum & argentum, funderet ille modus: sed non lapidem. Furnus ei calcinatorius addicitur, cum res possit fieri in eodem uase. Sextus quarto caloris & siccitatis gradu definitur, perhibeturque uiolenter fundere seu fortiter. hic scire conuenit tertio gradu perseuerante, & debite applicato, paulatim absorberi humiditatem, ita ut nulla fiat fusio: sed hic modus calcem isto modo factam dissoluit fortitudine caloris. Finge stibium paulatim absque liquefactione in calcem esse redactum gradu tertio. Ea calx quarti superuenti funditur. ut uitrescat. In lapide fixionem solemus experiri tali igni, licet nulla fusio adesset. Sed mystica est ista liquefactio. Simul enim cum fixione & constantia in igni intelligitur. Igni follium, quem septimum numerant, itidem uiolente fundimus; proflamus, separamus. Itaque non erit gradu inferiore. Eo nonnunquam flores antimonii facimus. Alias excoquuntur isto metalla: Potest idem etiam reuerberare, calcinareque. In fortibus spiritibus proflandis eius locum sustinet per ostia & spiracula uentus subiens, uti & in uitrariis officinis. Octauus parum differt a septimo. Procedit saltem eius operatio per fusionem ad calcem. Nonus dicitur in examinibus adhiberi, ut constet de fixione & caeteris argumentis bonitatis. In magisterio igitur lapidis cum aurum iam factum iudicio & examinibus subiiciendum est, iste modus usurpatur, sed non solus. Adiiciuntur enim medicamina, ut aquae causticae, plumbum, sales, sulphura stibium & reliqua de quibus apud Geberum, Alii scriptores quatuor ignium genera commemorant, nempe Naturale, non naturale, contra naturale & elementare. Ignem naturae uocant internum & connatum rebus: Non naturalem ( quomodo Medici appellant sex res non naturales ) ministrantem seruilemque & externum dicunt, qui occasione rei gerendae uarie administratur, ut ad putrefaciendum per balneum in prima operis parte, sed per cineres in secunda. Ignis contra naturam uiolente tentat, examinatque materiam, ut iudicium sit de fixione. Est idem etiam mysticus, nuncupaturque Draco uiolentus qui comburit ut ignis inferni. Ex Mercuriali menstruo iste praeparatur, estque intra uitrum & comburit efficacius, quam ignis elementalis seu is, qui lignis procuratur, & flammeus dicitur. Audies interdum coagulationem & dealbationem fieri calore temperatissimo, seu artificialiter attemperato, ut actus speratus existat. Sane artifex constantia caloris, & accommodatione industria, licet sit gradus primi, uel secundi; tamen assequi effectum tertii potest. Neque enim festinandum est & praecipitandus ignis, si uelis per eum scienter & perite. Calcinare potes testas ouorum igni uiosento. Sed si industrie agas idem assequeris etiam calore paruo interuentum aceti. Et sciendum in arte illa abstrusa intus esse menstruum potenter agens. Si importune uelis operari, & ita in arte calcinare, sicut uulgus facit calcem uiuam: euenerit tibi, quod laterariis, qui nimio igne perurunt lateres, & colliquant ita, ut uitro sint similes. Itaque bene monet quidam a uiolento calore, & subito frigore abstinendum esse, & moderato utendum igni ( ex arte per suos modos adhibito ) ne incurramus in uitrificationem. Lentissimus ignis in principio soluit & separat ( ut est in tractatu Petri dezyleto ) isque comparatur solis in ariete calori, item uerno, Gallinae ouis incubantis, Embryonis: quidam per balneum administrarunt: alii per stipulas, aut cinerem, aut candelas, aut carbones etc. Omnino incipiendum alieni est, eique diu insistendum, postea per gradus procedendum, quos experientia comprobat. ( ignium scientia est munus uniuersale doctrinae ) Idem ignis lenis nigritiem procurat, sique constanter perseuerauerit, etiam coagulat & sublato nigrore albedinem producit. Nihil est, quod aeque extrahit humiditatem ex corporibus, & conseruat, ac ignis lenis, quia ignis attenuat naturas & liquidum a turbido sequestrat. Lenis ignis est, quo magnesia ( Mercurius Philosophorum ) non refugit. Uisa albedine fixio successit. Itaque calor augeatur, ut similis fiat aestiuo uel leonis, & continuetur, donec massa in calcem fathiscat, fiatque instar cineris combusti ualde. Si hinc pergere cupis ad rubeum, ignem augere debes, cumque hic color apparet, tum demum forti locus est, qui alias fusorius dicitur. Intus operatur ignis argenti uiui, qui in auro & argento eam uim exercet, quae nullo externo igni potest obtineri. Comburit enim & calcinat ea longe potentius. Sed non est opus pluribus. Uolumus hoc exemplum propositum esse Chymico tyroni, ne putet, in hac arte temere admouendos esse ignes. Omnino assuescendum est circumspecto regimini, nec festinandum, sicubi res non requirit. Alioquin certum est detrimentum. Hoc cum non attendant illi, qui forinsecus in artem irrumpunt, putantque se posse quoduis quouis igni igni obtinere, cum se delusos uident, artem accusant mendacii. In Alchymia posuimus experimenta praeclara, ex iis quaedam sunt ab imperitis attentata frustra. Quid mirum in tanta oscitantia? Praemisimus sceuasticam doctrinam & pyronomicam operibus. At illi boni homines, quasi non opus foret ea cognita, aut eam pridem detriuissent, e uestigio in essentias conficiendas, quo spes & auiditas potissimum ducit, inuolant. Sciat tyro, se in plaerisque & magisteriis & essentiis frustra uersaturum, nisi instructissimum habeat pyronomiae praeceptis & experientia pectus. Si item dogmata in usum uertere uelit, non statim abiiciat opus, desperetque & despondeat animum, si semel atque iterum est delusus. Discatignes prudenter adhibere, & caetera recte disponere. Non frustrabitur spe sua: Ne oleum quidem ouorum potes facere, nisi calore conueniente. Et est illud certissimae artis. Quid putes futurum in difficilioribus? Arnoldus primo gradu ignis seu balneo separat ex soluto aquam. Secundo in cineribus aerem & ignem extrahit. Relictam terram calcinat fortiter usque ad album, uel rubeum, illud tertio, hoc quarto gradu. In lapide ista praecipiuntur. Sed tu transferenda cogita etiam ad destillationes alias. Si oleum extracturus, statim decurrere uelis ad ignes uiolentos, aliquid quidem elicueris, sed deprauatum. Disceergo obseruare modos ignium, & diligenter nota, quo quid possis efficere. Alio igne destillamus aquam, alio fugacissimum spiritum; alio spiritum acrem materialem, alio olea. Cum sublimationem instituimus, quaedam indigent leni, utpote si fugacia sunt & leuia, ut facile ascendere & efferri in sublimequeant: Quaedam mediocri eleuantur: alia forti, utpote grauia & magis fixa, quibus necesse est interdum addere uehicula, ut alas accipiant, sicut cum auri uel argenti calces per mercurium sublimatum, aut salem ammonium in alembicum impellimus. Cum nutrimus & inceramus, iungimus uolatilia fixis, eo igni, qui paulatim absumat humiditatem, seu exiccet, nec separat aut eleuat uolatile, quo facto frustra unionem quaeris. In circulandolitidem lenis admodum debet esse calor. In reuerberando & caementando fortis, pro rei tamen natura. Quaedam enim lento igni sed diu continuato reuerberantur, donec figantur, ut mercurius rubefactus: Quedam uiolento, ut cum crocum Martis facimus. Memineris ergo studiose in pyronomia uersandum esse, ne oleum cum opera perdas, & infelicitatem tuam deplores. Qui magiae seu naturali sed occultae student, promittunt mirabilia ignium ex materiis certis inter se iunctis effecta, qualia sunt spectra terribilia, ignis pauorem inducens, uirore, nigrore, uariisue coloribus inficiens conclauia, & quo ardente homines carere capitibus uideantur, uel bestialia habere tanquam Circaea uirgula tacti, uel cerberei tricipitesque appareant, ut pallidi & emaciati, emortualesque ( quod quidem sulphur, stuppa & uini spiritus procurant ) & similia multa, quae ex Alberto, Baptista Porta & similibus coaceruauit Ueckerus, nec sunt huius loci. Cap. Xui. De Ignis cohibitione & sublatione. Uirg. u. Non fuisse aliquando, uel alicubi usum ignis hunc, qui nunc est, ubi non contemnendarum artium & est instrumentum, illi senserunt, qui louem scripserunt extruso ex regno Saturno, ut otium torporque uite tolleretur, ignem remouisse, quo cogerentur homines tanto beneficio priuati inque miserias lapsi, uariis artibus excogitatis usuque confirmatis sibi aliquid solatii & releuationes inuenire. Georg. Si enim artium exprimendarum per calamitates & boni priuationem gtatia id factum, artibus prius non ad hibeatur, aut alius ab artificiali fuit ignis, nimirum benignus calor in ambiente, qui maledictione propter scelera amotus, aut scientiae: nam homo post lapsum amissis simul ingenii praesidiis, diminutusque luce intellectus coelesti, stupidior euasit coactusque est ex re praesente & tempore noua quaerere consilia, quae initio fuerunt satis inepta, ut arguit succinctus ex fici foliis, donec usus doceret meliora: aut amoris auxillique mutui: Nam sceleribus crescentibus refrigescit caritas, & nemine amplius succurrente, aut in commune quaerente, quisque sibi excogitare praesidia priuata compellitur. Et tales ignes intelligi debere Promethei indicat fabula, quam Plato de inuentione scientiarum accepit. Sed Uirgilius ex silice reparatum docuit. Naturae itaque ignis fuit, illaque remotio in silicem intrusio, seu ex actu in potentiam reductio, Deo criminibus commoto permittente summa hominum oscitantia ignem, qui prius saltem propagatione ex alio preexistente actu igni inerementum cepit, uariisque est distributus; perire & una etiam rationem ex sole petenti intercidere. Ex coelo olim demittebatur in uictimas a patribus in honorem Dei oblatas. Inde exceptus seruabatur in adytis sacris per uirgines Uestales, quarum in curia extinctus, plane desiisse est creditus, donec ex affrictu percussuque corporum solidorum restauraretur. Sed quicunque sane istius narrationis est sensus, admonemur saltem, nullum esse ignem elementarem, quin corrumpi interire, restinguiue possit, quod cum non simpliciter persuasum debeat esse Chymico, adisciendum est, non uno id fieri modo, nec similiter in omni materia. Explicanda etiam facti causa est, ut disserere solerter και περί του διοτι. Supra diximus, policeri quosdam ex Trithemii inuentione ignes & lumina aeterna, nec erubescunt alii affirmare inuentas esse lampadas in subterraneis, puta cryptis & Regum sepulchris, mille annorum spacio iugi flamma ardentes, sed quae aere externo admisso confestim euanuerit. Placet exemplum, arripiturque a mirabilium operum inuestigatoribus; & quasi coelum in suis haberent manibus, possentque sydera ex elementaribus extruere, accingunt sese illi, destillantque ex oleo, sulphure, calce uiua, ammoniaco, caphura, uernice & similibus, liquores in omne aeuum arsuros, tanquam haec materia quoque esse; Heclae, uel Aetnae montium. Calcar additum est, cum in absumtum aeternaeque potestatis ignem fieri posse beneficio magisterii, quo lapidem sapientum conflare quaerunt, cognitum est. Talem enim promittunt artifices. Sed confutauit istos euentus ipse. Non enim inextinguibilis fuit ignis, si aere immissoeuanuit: nec est similis hic ignis illi Gehennali, quem Saluator nunquam desiturum, sed semper in omnem aeternitatem in poenas Diabolorum & improborum hominum duraturum pronunciat. Et quis non uidet, si non deficiat pabulum ceteraque ad flammam recte se habeant perseuerare, ardorem, sed non eadem flamma? Et hec ipsa in corruptionem semper tendit, & eius iniuria absumitur pabulum, ut opus sit hoc semper instaurare denuo. Ille uero ignis Philosophorum non est externus aliquis, sed uirtus quaedam interior, quae dicitur in infinitum posse transmutare, semperque aucta materia sui similem tincturam facere, & nunquam exhauriri, si quid ueri scribitur, quanquam alias, quae Deus creauit, praeter ipsum nemo queat soluere, iterumque in nihilum reducere, semper unius corruptione existente generatione alterius; & nullo in nihilum recidente. Qui ergo ignes tractat ex fundamento constitutionis huius, & tam ignis ipsius, quam alimenti corruptibilitate scit nullum dari ignem posse incorruptibilem in elementorum natura, & ne coelum quidem olim immune futurum, flamma omnia conficiente, & tandem marcore extabescente, deficienteque & ipsa. Arist. 3. de caelo c. 6. sen. Duplex hinc ratio abolitionis ignis elicitur, eaque uulgo quoque perspectissima. tex. 52. Nam aut intra ipsum causa est, aut foris acce dit. Illa marcor uocatur, & euenit pabuli defectu consumtioneque, siue totali, siue ea, ut non amplius sit idoneum ad conseruandum ignis actum, nutriendumque, quomodo marcescunt etiam plantae & animalia, cum calor insitus humidum penitus absumsit, aut id adeo impurum crudumque accipit, ut nequeat amplius ex eo sustentari. Quoniam itaque principium huius defectus interius est, licet concurrant & externa quaedam quorum copiis facilius expugnatur calor & promouetur absumtio, uel saltem prohibetur pabuli idonei syncerique instauratio, quomodo cogi potest homo ut fame moriatur, & torrido sole plantae intercidunt, inde naturalis uocatur corruptio. Naturae uis opponitur ex contrarii externi iniuria. Hac cum destruitur ignis, interire dicitur extinctione. Est autem contrarium igni calido sicco, frigidum humidum, magisque frigidum, quia igni calor dicitur esse proprius. Unde Physici concludunt, a frigore potissimum iugulari extinguique ignem, quod cum de eo pronunciatum sit, qui in ipsam ignis substantiam uim facit, & intus expugnat calorem, aliqui tamen etiam intenso ambientis frigore quadamtenus explicant, nec possumus negare, aere frigidissimo siccissimoque minus calefacere ignes flammeos, & referunt, qui gelidissimum Septentrionis, Tartariaeque aerem senserunt, flammas; prae frigore exiliter ardere & pene iugulari, nisi subinde extimulentur. Per accidens dicas id euenire. Ubi enim minus sentitur uis caloris, ibi debilior esse perhibetur, aliter iudicante rigidi corporis homine, aliter teneri. Cum membra gelu intensum occupauit, fortiore ad relaxandum calore est opus. Deinde aer in perpetuo existens motu & tam frigidus, non immerito prohibet efficaciam caloris, quia uetat impressionem stabilem facere, ipse & copia & gradu frigoris potentior. Secus fit in locis conclusis, uti compertum est ab Hollandis luxta mare glaciale Tartariae. Uidetur ergo non in igni per se quaerenda causa esse, sed in aere, & corporibus humanis si responderet flamma capacitati loci, & aeris gradui, sentires actum eius euidentius. Sed de hoc permittimus unicuique ut statuat pro arbitratu. Pyrotechnia hactenus in nostro quidem coelo, demonstrauit iguem quidem extingui posse, sed insuria non una. Neque enim uno uiuit ( ut ita loquamur ) seu uiget, estque magna materiarum, quibus alitur & sustentatur, diuersitas, sicut & ipse inde uarias accipit differentias. Est ignis inuisibilis; saltemque feruore igneo sese prodens ( nam hac distributione iam contenti sumus, non quaerentes de ignibus potentialibus, & his, quos aiunt sub Lunae ambitu uagari, cum artifex istos iugulare, aut extinguere non quaerat, utpote absque noxa existentes ) Est alius conspicuus. Illum etiam in aquis & liquoribus sine luce esse posse, non negamus: sed tamen non tantam curam affert Uulcano, quantam flammeus, & qui in siccis, ut lapidibus, massis metallicis, catinis fictilibus, cineribus, calcibus & huiusmodi feruet: Et est maioris cautelae oleum feruens, item pix & similia, quam uinum, aqua, liquor resolutus, & similia. Flammeus uel flagrat in auras, uel in suo corpore candet micatque, ut in ferro candente, & pruna solida; Item in fomite cum homogeneis, & est aliquando in materia pertinace tamque ignium ob familiaritatem substantiae, rapace, ut ante consumtionem abigi non posse uideatur. Sed tamen omni feruori flammaeque inuentum contrarium est, quanquam diuersum diuersis, utpote cum alia aliis restinguendis sint aptiora, habeantue praesidia plura, nec minus uarias adhibitiones. De feruore & ambustione in corporibus animantium, uti & de febribus, soliciti sint Medici, quibus tamen persuasum est, posse impressum calorem euocari igni foris admoto, in quo prudentia ualeat, necesse est. Nos plus tribuimus medicaminibus. Feruores aquarum tam arte, quam natura calefactarum, uti & aliorum, ueluti lapidum & c. tandem per se exolescere, euaporante calido & expirante, notum est. Qui id mature statimque procuratum quaerunt, uel miscent frigidam, si aqua est, caeteris affundunt, uel motu, agitatione, transfusione, euentatione afflatuque aurae frigidae; aut etiam cum uase in gelidam, niues, glaciem, grandines, translatione feruorem compescunt aut abolent. Neque enim semper consultum est, frigidam infundere. Ex magia proferuntur ossa quaedam, & lapides, & herbae, uiuum quoque argentum, quibus demissis cessaturum mox feruorem autumant; Et est aliquid in his ueri. Nam ebullitiones sic possunt compesci. Aliqui lusu quodam proiectis in ollas quibusdam prohibent carnes percoqui. Halonitro admodum frigefieri aquas pridem est obseruatum annotatumque a multis. Sed cum flagrant olea, sulphura, bitumina, pices, malthae, & similia liquida, quibus & lardum accenseas, & quae ex istorum mistura solent fieri, nec affusio frigidae, nec euentilatio, nec collocatio in frigidam adeo non congruunt, ut iisdem etiam impensius ardeant. Flatu tamen nonnunquam extinguuntur, sic ut luminaellychniorum & candelarum ex saebo uel cera, praesertim cum nondum comprehendit tota ignis, nec feruor in furorem exarsit. Cum in illis saeuit stamma, alia praesidia quaerenda, aut expectandum, dum deflagrauerit, & marcore pereat, idque eo magis, si simul aliud pabulum subest, ut lignum: quomodo fulmine, cuius spiritus sunt nitrosi, sulphurei, bituminosi, incensa non facile restinguuntur inualescente flamma. Proponunt hic acetum alii, alii albumina ouorum discussa, nonnulli lac caprinum. Scaligermonebat quaedam sola urina uel aceto extingui. Plinius aqua accendi, restingui terra annotauit. Alicubi ad incendia cursum est cum fustibus, pannis, arundinibus, terra, fimo madido, suntque ista miracula frequentia in ardoribus terrarum, ut Aetnae, Heclae, & c. de quibus nos inter bitumina retulimus, Non afferat hic Philosophus maiores suos ignes & minores subrepto pabulo extinguat. Perniciosa ista extinctio est. Sed uideamus, quibus praesidiis ista fiat tum in his, tum in aliis incendiis. Afflatus uentusque eos extinguit ignes, quorum pabulum subire potest & spiritus fumosque flagrantes dissipare, uel cum ardent adhuc in superficie, immissus transfert, atque ita diuellit. Cum autem necesse sit; ut ignis pabulum suum & fomentum proxime tangat: hinc enim materiam accipit, & uelut accidens in subiecto haeret, estque ab eo inseparabilis: ideo prohibita, uel intercepta tangendi ratione, ipse interit, quo pacto nos iam istud uocabulum accipimus. Nam qui dicunt actum luminis calorisque in eo duntaxat quia rarescit, euanescere, ipsum autem ad sublunare spacium concedere, eorum alia est ratio, nec dum satis demonstrata rerum euidentia quanquam afferantur rationes probabiles: sed quibus non magis patet ignem in altum ad Lunam ferri, quam spiritum, qui tamen in aerem quoque ingredi & cum eo potest coalescere. Ista extinctio domestica est plebi. Picem, sulphur & similia flagrantia inspiratu extinguimus, quia spirituosa. Spiritus facile admittit aerem, & cum eo transfertur. Sed aliam memineris esse rationem, si subsit materia solida, quae pertinaciter retinet feruorem. Nam in hac iterum instauratur, quia afflatus cogit calorem in unum, eumque addensatum nouis donat uiribus, quibus se praesente fomite propagat denuo. Hinc ignes Aetnaei reuiuiscunt etiam flatu. Hinc cum candela extincta flatu mixtum habet uiuum, si obiecta manu caua inspires, uniri potest flamma & resurgere; sed oportet, ut flatum dirigas in eius principium, ut ab ellychnio solidiore densior rediens calor in flammam euadat. Aqua affusa ea copia, qua amplecti totum pabulum queat ( nam debilis aspersio, uel irroratio addensat augetque ) iugulat ignem corpulentia sua. Et quia diuisibilis est, totaque natura aduersa flammis, insinuat sese penitus, & totum pabulum corrumpit. Flammam halitu calido sicco pinguique uigere, saepe dictum est: Deinde requirere proportionalem auram & euentilationem. Aqua uapida est frigida, humida; & obstat aurae ingressui; dum uias praecludit. Unde facile intelligitur ratio extinguendi. Sed neque uentus, neque aqua in certis materiis uidentur quicquam posse, conficiuntur enim taedae & faces & similia, quae nullo dicuntur uento extingui posse, aliae fiulla aqua: quaedam etiam aquis aspersis flagrant. Hinc illa marium ardentium miracula, hinc illud de caphura in mediis aquis flagrante. Uerum enimuero istud ideo accidit, quia propter materiae tenacitatem, neque flatus, neque aqua ad ardoris fundamentum, & interiora admittitur, nisi magna copia & ui adhibita. Oportet tamen materias istas simul esse ignibus admodum familiares. Quocirca si aspires facibus istis, non restinguas, sed amplies, quia non peruenit spiritus in interiora obstante compactione & uisciditate: Et interim calor coactus inualescit, facitque, ut materia penitius ardeat. Uidendum tamen, ne superficietenus saltem flagret, aut nimis liquabilis, spirituosaque sit materia, ut cedere possit. Ideo iungunt talibus aliquid solidi pro Ellychnio, & immiscent stuppas, faculas ligneas, filamenta etc. Cum caphura, aut naphtha ardent, in aquis, obrui impetu copiaque possunt. Nam & bitumen & sulphur multa aqua extinguitur. Quod autem, incendia bellica uastiora non cedant affusis causa est, quia nec debita est affusio; nec iusta copia. Minor enim aqua excutitur cum fragore: maior domat. Id licet cuilibet facile experirin caphura. Posuimus in aquam; accendimus. Flagrauit, sed non deflagrauit. Nam cum aquam attingeret, crepabat & peribat. Quamdiu non admittitur aqua ( arcet autem eam caphura compactione suae substantiae, & pinguedine, ) tamdiu flagrat. Sic oleum bituminosum ardet super aqua, sed non in aqua, nec cum ad fundum est peruentum. Experientia uero in magnis bituminosorum incendiis remedium monstrauit ex terra & similibus. Quia enim aqua parua nihil efficit, sed exasperat potius flammas, perinde ut & in carbonibus ligneis, facitque; ut partim euefberent, partim magna cum uiolentia ex leuicula repressione emicent; Est autem materia tenax, quae res siccas facile retinet & cum illis concrescit, unde postea fit inhabilis alendo igni: ideo cineres, calces, terras, arenas, quin & stipulas pannos, similiaque, quae debebant nutrimentum praebere; iniiciunt, & ita domant ardorem inuoluendo, suffocando, materiaeque resolutionem prohibendo. Ueruotamen cum inflammatilia iniiciuntur, uidendum, ut id apte fiat, & ut perueniat in medios liquores, statimque aggeratur terra. Hinc subtilius inuentum est, istos pannos uel materias luto perlinire, & extensas in ipsos fontes flammarum deprimere. Qui picem excoquunt, & bitumina cogunt, si flamma corripuerit madefactis aqua lutosa linteis occupant statim ahena tota. Idem fieri debet a coquis sartagine flammam rapiente. Ad urinas & fimos confugiunt aliqui, sed maiore cum periculo. Sunt enim nitrosae res, & flammam augere possunt. Dilutum aluminosum, uel chalcanthosum, uel muria luto mista; aqua quoque crassa luto, fimus terra saturatus & cineribus probe remistus, omnem ignem flammeum possunt compescere. Itaque etiam in locis editioribus, ubi aquae parum est, in promtu debebant esse cinerum & arenarum tumuli magni, uel argillae, & similia, quibus in ipsos focos demissis strangulatur flamma, maxime si quid additum sit, quod adhaereat, & tamen non alat flammas, ut acetum, album ouorum, lac & huiusmodi, quae quia in magna copia haberi nequeunt, permutari possunt diluto argillae tenacis, uel calcis extinctae, etc. Alias in uasta incendia parum aquae infusum auget flammas: uel aquas subterfugit, relictaeque trabes & titiones denuo incenduntur. Talia diluta cum officinae metallurgicae & Chymica alicubi inardescunt etiam per siphones possunt in ipsa primordia infligi. Imitabimur enim sic industriam ueterum, qui alumineis lituris & amiantho chalcanthoque, aceto uel albugine subactis tabulata sua ab ignibus tuta effecerunt. In parua flamma nonnihil est in sputis, atramento scriptorio; & quae Plinius lib. 33. c. 5. producit, uisco, ouorum candidis, aceto, presertim si id sit puluere lithargyri, & similibus calcibus dilutum. Lixiuia calcium & cineris clauellati tantum pollent, ut etiam ligna in lapideam speciem conuersa plane ab ignium ardore immunia reddant. Nec minus ad eam rem ualent etiam in uastis incendiis aquae minerales aluminosae, ferrosae, & similes praesertim a fundo egestae & perturbatae. Mirum est aquis modice affusis flagrare bituminosa, sulphurea, picea, & c. oleo restingui, idemque euenire in calce uiua, idque promtius, si inflammata ista simul afflentur. Sed non debet esse oleum bituminosum, quodque destillatione uim igneam acquisiuit, ut Philosophorum, & spiritus Terebinthinae cum similibus. Haec enim flammam lignorum & similium augent. Nec minor copia idem praestat. Etenim coquae oleo butyroue titionibus & prunis affuso uiuidiores eas reddunt. Copiosum oleum maltham & bitumina flagrantia restinguit, quia insinuat sese specie familiaritatis, ut uenenum melle sublitum, promteque acceptum iungitur oleo domestico seu pinguedini, cuius merito ardet maltha; & simul crassitie sua oblinit, facitque illud ineptum ad porro ardendum. Nam oleum commune non ardere per se notum est. Unde uitiat oleum bitumineum penitus irrependo seque miscendo naturae eius. Non autem inflammescit sine fomite ideo, quia aeream habet humiditatem, nec carent olea expressitia reliquiis humidi aquosiitaque & a frigore coguntur & consistunt. Sin ignea reddita fuerint, non secius ardent, quam naphtha. Huius igneae naturae facultate etiam in ellychniis ardent, ubi separatur humiditas altera, subeunte aere propter fomitis raritatem. Ipsa olea per se alias suffocant flammam, quia non est euentilationis occasio in densitate, nec expurgationis humidi peregrini, ut sic ob tres causas potissimum, olea expressa sine myxo & non ardeant, & per se extinguantur mersis filis. Calx ideo non efferuescit oleo, quia ab eo caloris & ignei spiritus societate familiaritateque occupatur, nec mouetur. Notum est illud tritum: " quicquid patitur a contrario afficitur ": Idem eidem iunctum acquiescit. Necesse est ergo inter aquam & calcem intercedere contrarietatem: Inter eandem & oleum, imo & spiritum uini, similiaque cognationem, quae quietis potius quam motus est causa. De Salamandra scribit Plinius lib. 10. c. 67. quod ei tantus sit rigor, ut ignem tactum extinguat. Sed lib. 29. c. 4. ex ipsa ( inquit, ) quae Magi tradunt contra incendia, quoniam ignes sola animantium extinguat, si forent uera, iam esset experta Roma. Exerc. 74. sect. 3. Sestius negauit restingui ignem ab eis. Scaliger ex Olympiodoro indicat non esse fabulam, quia in caminis ne praesens aliqua ignem restinguat fornacarii diligenter excutiant papyri fasces. Exerc. 185. Alibi id fieri tradit non frigiditate, sed lentore, seu ichoroso succo ex carnibus etiam aliis destillante. Matthiolus lib. 2. Diosc. c. 56. redarguit Aristotelem scribentem istam bestiam per ignem ambulare, eumque extinguere, ubi & de lampyride dubitat argumento debili, ut Scaligero uidebatur. Non enim si id non uidit Galenus & Matthiolus, falsum esse sequitur. Deinde pro Salamandra pingit bestiam maculatam, quam Germani ein Mosdh uocant. Sed Plinius animal lacerti figura stellatum esse tradit, nec desunt, qui in Cambaiae fodinis inueniri contra ignes euidentis potestatis scribant. In quarta parte nauigationis Orientalis Hollandi dicuntur inuenisse Salamandram in arbore, quae pingitur stellata, & cuspidata instar sagittarum uncinatarum cauda. Num huius sit extinguere flammam, quaerendum est. Nobis uidentur illi ludere potius, quam serio arguere, qui aiunt istam bestiam magnis ignib. perire & comburi, tantum abesse, ut restinguat. Quid tritius, quam rei determinate uirtutem esse definitam? Polleat contra ignes quodam succo magis, quam res caeterae. Num mirum est, quod Plinius de uisco habet? Etiam semperuiuiorum succi tena ces & glutinosi, & albumina cum aceto sunt efficacia. Tradunt ex Pyrite aeroso & lapide fissili exudare quid amianthinum inuictum ignibus. Proportionale quid potest esse & in bestia, praesertim cum uelint dentes & alia quaedam difficilime peruri, constetque hydrargyrum aut totum fugere ignes, aut totum in eis manere citra sui iacturam. Sed de his statuat quisque quod per experientiam comprobarit. Chymicus ad ignium suorum restinctiones non mulgebit bestias. Sin durantem in flammis liquorem desideret, asbesto se difficilem praebente mercurium in consilium adhibebit, facietque Salamandram artis, de quo suo loco. Dictum est ignem marcore perire. Si Chymico nihil est praesidii, fiduciaeque in uiolenta oppressione, agat quod ptudentes solent in magnis incendiis. Circumscribat pabulum terminis, diuidatque, & sparsas flammas seu ui, seu tabe coerceat. Non sit ei minus sagacitatis, quam calonibus, qui hypocausta nimis ardentia spoliant lignis. A minore nutrimento fomentoque minor ssamma, quae facilior domitu, quam magna. Deinde sparguntur prunae & titiones. Uirtus dispersa imbecillior est, quam unita. Prohibere & respirandi occasionem potest: sed id caute attentandum. Nam spiritus sibi uiam inuenit etiam praeter nostram opinionem, ni manifestum sit nuspiam respirare posse. Ualidiora tamen sunt multa concurrentia. Itaque partim opprimat principium ardoris, partim dispergat fomenta, & omnino procuret ut initia extinguantur. Quid enim auxilii est flagrantes spiritus inuadere, & fontem relinquere? Si naturaliter quoque esca deficiente deficit ignis, quia continuatio eius est perpetua generatio, illam subtrahe, hoc prohibe contaminando pabulum, miscendo alienis, spargendo etc. Nimia apertio seu spacium in materia parua dispersa non sinit uires sumete. Itaque non tantum conclusio perfecta, sed & relaxatio amplissima detrahit impetui. Risimus sape in incendiis quosdam ad uerba magica decurrere, alios ouo Soteriis nato superare aedes, alios id traiicere: quosdam nescio quae portenta in flammas dare, surantes nil periturum, excepta quae cremetur aede. At interim diligentia diruentium, spargentium titiones, aquas effundentium etc. plus ualuerunt, & preterillorum promissa arserunt uiciniae, atque etiam in remotiora impactae fuerunt flammae. Tantae uirtutis est magia superstitiosa. Cap. Xuii. De munimentis contra noxas ignis & ambustionum remediis. Non tam metuendi sunt ignium calores, quam exhalantium ex materiis, qui igni tractantur, spirituum potestates, idque magis Paracelsitarum gregi necesse fuerit, quando in omni misto uenenum auxilio coniunctum esse contendunt. Notum quidem est etiam uulgo, cum angues decoquuntur, ut contra lendes anguillarum modo comedantur, quod remedium proposuit Plinius lib. 29. cap. 6. pernicialem inde suspirare uaporem, qui profecto non est essentia per ignem extracta & in altum eleuata more spiritus uini ad defendendam hominum salutem, sed uirus lethiferum. Opera danda, ne cum attracto aere hauriatur, aut ne admissus ullam uim in corpus splritusque nostros possit imptimere. Praeceptum quidem est in Theriacae compositione, uiperarum caudas & capita abscissa abtici debere, quod in his potissima sit ueneni sedes: sed cum sal Theriacalis admistis iisdem est conficiendus subetur sibi cauere pharmacopoeus summo studio, ne istius fumi caliginosi & turbidi ex olla, dum assantur bestiae exurgentis, quicquam spirando attrahat, cum id sine infectione fieri non possit. Qui arsenicum in sublime agunt, & hydrargyrum sale & chalcantho per sublimationem miscent, quin & lapidem philosophorum, quem ingreditur Draco & Buffo mysticus ueneni nequaquam expers, parant stibiique flores conficiunt, aut butyrum arsenici, Realgaris & similium, similiter non sunt extra periculi metas. Quocirca legimus passim alexipharmaca magistrum debere praegustare, seque munire antidotis, qualis est, quae fit ex ficubus, nuce, ruta. uel ex Zedoaria, Bezahare, Scordio: uel antidotus Ferdinandi, mithridatium, Theriaca. Minus sumtuosum est allium deglutire, uel ex eo & Iouis glande adiecto melle pultem coquere, eamque Theriaca uel alexipharmaco ex ouo, aut Dioscordio Fracastorii efficaciorem redditam uorare. Aliquibus placet pimpinellae & Zedoariae ex uino decoctum: nonnullis infusum carduibenedicti, & absynthii, ita ut satis amara fiat cum uino, uel cereuisia potio. Quorum uenenorum aut mineralium uis magis potens est erosione, quam tota natura, eorum noxa anteuertitur Butyro comesto, quo facto non dubitant asyrtae uel arsenicum deglutire, uel sublimatum argentum uiuum, quandoquidem eorum acrimonia retunditur pinguedine, ut sine noxa queat decedere. Sed istam temeritatem uolumus a Chymico nostro abesse, qui potius ita se armabit contra halitus sulphureos, & cadmiosos, dum uenae excoquuntur & metalla purgantur: neque hoc satis. Exemplo sint fossores metallici, qui minium; Cadmiam & similia persequuntur per cauernas terrae, quique sulphureos lapides & chalcanthum, seu pyritas ex foueis egerunt; praeterea etiam excoctores minii natiui. Hi uesicis praetendunt faciem, ne quid perniciosi halitus & ramentorum urentium, rodentiumque subeat, interim dataoccasione respirantes captantesque auras salubriores, quanquam nemo tam se munite queat, quin aliquid subrepat, Et sunt fossores plaerique suae uitae prodigi, & temerarii periclitatores. Saepe cogitur Chymicus salutares medicinas facere ex mineralibus per se in sua copia & ualido spirituum concursu ualde noxiis. Hi si aperto uel fracto uase in illum irrumpant, nonnihil inferunt periculi, quod expertum se malicia Paracelsi scribit aliquando Oporinus, medicaminum, quae illae coquebat halitu fere exanimatus. Prodest itaque aliquid praegustasse, & simul indumentis competentib. corpus premuniuisse, quae res laboratori concernit etiam halitum quendam singularem, quo in officina utatur. Aurifabri ope Zedoariae commestae & uini absynthitae putant se subterfugere noxas mercurii posse. Paracelsitae cum Galenicas compositiones, ut nominant, ex alto despsciant, & integra ueneni accusent, ( uti uidimus nuper quendam uerberonem in publico contra Theriacam, mithridatium & similia declamantem, ) contra uero suas essentias in coelum tollant, & nihil non ex illis nescimus, an sibi quoque, aliis certe quam amplissime promittant, rari tamen inueniuntur, qui non ad theriacam, & compositionem de nuce, aliaque Galenica confugiant. Itaque iubent nos capere allium, nucemque iuglandem & tusa commiscere melle, coquere, deinde dum spuma cesset; postea addere Theriacam, Zingiber, charyophillas, & nucem moschatam, Et hac antidoto noxas ex operationibs imminentes, potissimum dum materiam philosophici mercurii praeparant, arcere. Nonnihil est in istis uirium. Sed antiquitatem debebant gratius, honorificentiusque propter inuenta salubria tractare, nec damnare id, in quo contra perniciem operum, & hydrargyri, tam sublimati, quam praecipitati, & stibii caeterorumque praesidium quaerunt. Admonemus autem etiam tyrones circum spectae aggressionis eorum, quae graues spiritus halare possunt. Qui lapidem fissilem cremant, aut subdio plumbum nigrum, uel cinereum ex uenis excoquunt, auersi a uento illud peragunt, ut aura a tergo in contra se positam mineram inspirans; fumus in aduersum agat dispergatque. Illud imitari fas est, & praeterea, non excipere patente ore, naribusque spiritus suspectos, sed declinare eos quantum potest, compressa decenter anima; ne poenas det curiositatis aut furtorum, aut oscitantiae. Cum spiritus fortes prolecti ex acribus mineralibus sunt, iubent magistri expectare, donec refrixerit cum uasis fornax, Tunc enim securius recludi potest, & spiritus caeteraque detrahi. Rupturae feruente opere similiter caute sarciantur non sine uesicis animaque cohibita. Sed haec usus, optimus circumspectionis magister addocebit. Quia uero ignes tractandi sunt, feruoresque sustinendi, contra hos quoque instructus debet esse magister & si ambustus fuerit, scire medicamina decentia & in promtu habere. Plurimum hic consuetudo potest, & corpus contra calores frigoraque obfirmatum, quomodo uitrarii, salinarii, fossores metallici ubi ignibus uiolentis rumpenda sunt saxa, ut in Huba Slacceualdina, & caeterum genus Pyrotechnarum ita induruit flammis, ut cum Uulcano, Bronte, Sterope & Pyracmone certare possint, & quidam tam sint confidentes, ut etiam in furnum Babylonium insilire, uel per fornaces Cyprias more lampyridum saltitare non dubitent, aut etiam Scaeuolam imitari, & super nuda cute pices deflagrantes sustinere ausint. Sed non est omnium iste rigor, nec pariter Stoicis affecti sunt animi nostrorum, quos tamen uolumus etiam a magicis tartaricisque incantamentis alienos esse, ne diuinum donum execrabili impietate polluant. Salamandraeos aliqui appellant nescimus quo siderum concursu contra flammas constellatos, uti loquuntur, seu potius αναιθητους redditos. Sed iste magicae uanitatis est praetextus. Sydera ne seipsa quidem possunt a flammis ultimoque rogo tueri, ne dum alia. Non desunt autem adminicula quaedam naturalia, quibus oblitae manus, faciesque facilius calores sustineant, ne quid dicamus de ferreis chirothecis, iustrumentis manubriatis, pyragris, contis & similibus, quae in usu habent excoctores, aurifabri, coqui ( qui & arrepta segmenta, & madida lintea; & alia interponunt; cum feruentia uasa sunt tractanda ) similisque artificii homines. Albertus securitatem a combustione promisit ungenti hac mistura, quae constat ichthyocollae & aluminis plumosi ( uel amianthi, ut aliquibus placet, ) paribus aceto subactis. Negat res illa perlitas si in flammam iniiciuntur comburi, quod est magnae fidei. Nam qui Reges se amianthina uel asbestina tela, insutiin ignes inferebantur, non erant ob eam ab eius ui immunes. Ut ut enim flamma non tetigit, calor tamen igneus eis non pepercit. Iubemur etiam succo maluae arborescentis, uel Ibisci, intermisto ouorum candido manus oblinere: deinde inducere ex luto armaturam, cuius tutela & praesidio ignem absque nocumento tractemus; Et consentaneum est sic prunas nos tangere citra laesionem posse, atque etiam transferre uasa feruida. Nam si cineres substernas; facile manu portaueris prunas, modo illi sint frigidi. Inter munimenta uasorum multa sunt huiusmodi artificia, unde peti possunt, quae conueniunt, quo pertinent, mistura aluminis & albi ouorum, quae inducta panno, postquam arefacta est, armatur muria spissa: item quae fit ex auripigmento ( rubrica potius uel minio, uel ochra bituminea alumine & aizoi, seu Semperuiuii uel Telephii uisco, cui addunt aliqui fel taurinum. Tantam uim esse huius linimenti aiunt, ut impune quis possit ferrum candens portare. Tali forte usus est, quem scribunt argentum ex fulminatorio foco cum separaretur e plumbo, caua manu innoxie hausisse, in quo plus fiduciae est, si accedat manum agilitas, & celeritas. Sunt, qui alumen, magnesiam, talcum ( seu micam, & magnetin ) althaeae uiscum, acetumque componunt in eosdem usus. Ex Aponense Scaliger proponit succum mercurialis & portulacae, quorum mistorum illitio manum a plumbi liquati feruore defendat. Falloppius commendauit Althaeae succum ouique album; Ex. 13. sect. 3. 2. Alii calcem miscent aqua stillatitia Telephii, uel Solani, uel spermate ranarum, aut aqua eius uel ranarum & cochlearum: addunt succum maluauisci & portulacae manus obunctas toleraturas ignem affirmantes, ita ut gestari prunae queant. Idem poterit & lac uirginis ex aceto & lithargyro apposita calce magnetidis, uel micae. Albertus etiam totum hominem tuto inflammari posse persuasum habuit, si se oblinat prius maluauisci succo & oui candido; hisque siccatis inducat alumen plumosum seu puluerem amianthi: uel dilutho aluminis, cui iterum arefacto aspergat sulphuris pollinem, itaque incensus flagret. Sed nos non quaerimus spectacula ludicra, potestque chymicus minus sumtuose manus luto uel aqua lutosa armare, quae satis erit ad operandum citra temeritatem, potissimum si lithargyri pollen, & aliquid aceti fuerit additum. In Censu ab igne defendentium ponitur & hyoscyamus, psilii mucillago, Cydoniorum, Althaeae & similium cum aque papaueris uel solani in uiscum deductorum; & aluminis plumosi seu asbesti calce mistorum. Quidam annulos constellatos, nummosque & characteres contra flammas appendunt. In Archidoxis, magicae Paracelsi lib. 2. signum docetur fabricari, quod uocatur sigillum Leonis. Ei uis contra aestus marbidos asscribitur & febres, diciturque ambusto loco impositum mirabiliter aestum extrahere. Est autem eius materia aurum purum. Si attrahit feruorem, gestatu inutile erit contra flammas. Sin mitigat & restinguit, potior caussa fuerit plumbi hydrargyro perliti. Liquor plumbi, uel calx, aut caerussa, cum aceto & oui albo si contemperentur cum uiscedine auenae, ambustis praeclare succurrunt. Sed est & in uilibus magna uis medendi, Itaque coepe cum sale tritum: uel aqua saponis: sperma ranarum adiecta aqua salsa: mucillago ex radice filicis cum aqua rosacea, & stercoris uaccini: solutum aluminis ex aqua portulacae & discusso ouorum candido: lenticula palustris: decoctum raparum mistum cum uiua calce ubi subsedit: mucillago cydoniorum cum cerussa & lacte, praesertim muliebri: & similia innumera plurimum conducunt, sique statim in principio, admoueantur, non sinunt pustulas exoriri. Puls ex farina auenacea, momento salis, & ouorum albo, addito pauco unguento rosaceo, uel de althea, aquarum feruores in membro tollit. Sed consulat Thesaurum medicum, qui in ista re indiget consilio, tametsi Chymicus non minus ac Rusticus Catonis domi debeat habere praesidia. Cap. Xuiii. De natura frigoris. Prigora quoque in emolumentum artis uertit Chymicus, idque uariis modis. Nam caloris nat uram modumque & temperamenta non intelligit exquisite, ni contrarium eius frigus exploratum habeat. Eius praesidio praesentiaque modos dat ignibus: eo certos fines limitesque addit operibus, & aliqua magisteria circumscribit. Frigoris ope coagulat, densatque aliquando: nonnunquam cogit in unum essentias, & separationes exequitur beneficio gelu. Quaerit & oblectamenta miraculaque in oculis uulgi eiusdem artificiosa accommodatione, uel procuratione, non minus sagax lurconibus uetustis, qui gulae caussa & ut suauius inter aestus biberent, cogebant pocula alienis mensibus rigere. Monstrat & Medico occasiones per frigora sanandi. Et quae quaeso per attenuationem separata, non coire denuo frigore analogo facit? sed de his testabuntur res ipsae Plurimae sunt alborum philosophorum de isto quoque digladiationes, quae non raro impinguntur in Chymicos quoque ut diiudicare possit uerum, & a se suaque arte depellere calumnias, operae precium est frigorum naturam cognouisse. Ea intelligitur ex calore. Illustrant enim se mutuo contraria: Et est contrarium contrarii consequens, non minus ac utriusque disciplina. Quocirca etiam minus uerborum requirit haec tractatio. De Genan. 6. Frigus priuatione caloris definit philosophus non unoin loco, sicut nigrum priuatione albi, in subiecto, quod calidum esse poterat, & album. uide Scalig. Est enim calor ut forma Scalig. exerc. 18 Seneca lib. 22 quaest. exerc. & Entelechia. Huius contrarium in principiis στέρησις, Et calori frigus contrarium est. Sed intelligendum est, neutiquam esse solam in sublecto uacuitatem, quasi frigus sit, absentia, defectusque caloris in materia habili. Est enim ἐνεργήτικόν τι, & aliquis etiam actus ipsum. Itaque & 2. de part. an 2. Principium elementorum uocatur: Et aliqua natura, non priuatio, in iis, quorum subiectum est calidum per affectionem seu passionem. Quod a. modo priuatio dicatur, modo negetur, euenit ob aequiuocationem τῆς στερήσεως de qua in 5. metaph 22. Et in 10. cap. 3. innuitur quandam perfectam esse, quandam imperfectam: cumque contrariorum alterum, quae e regione ex aduerso sibi semper opponuntur, in comparatione ad alterum se habeat ut defectus & potentia alterius, ueluti uitium ad uirtutem: comiteturque unius positionem alterius destructio, euenit, ut id quod negationi, & passioni uicinius est, propter adhaerentem priuationem, item uocetur priuatio, cum non mera negatio sit, sed una forma in prioris depulsi locum inuecta per alterationis modum in subiecto utriusque susceptiuo. Est tamen ut alicubi ad simplicem priuationem accedat propius, ut in umbra excluso radio actum caloris inferentem. Uulgus uocat qualitatem tactilem primam actiuam aduersam calori primum, unde sensus frigide afficitur. In 2 de ortu & interitu, tex. 8. scribitur frigidum coniungere & congregare homogenea simul & heterogenea, quae res eandem quaestionem habet, quam supra in calore excussimus, dicente Zabarella intelligendam definitionem respectu mistionis esse, quia frigus condenset, constringatque proprietate sua, & hac ipsa a calido se seiungat. Sed eo modo & confusionem parit, ut in glacie, quam cum contentis suis implicat: postea etiam in simplicia ipsa, quae addensando definit, aliquam accepit potentiam. Est a. modo siccum, modo humidum, & comite siccitate fit principium elementi terrae, humiditate socia, aquae. Quapropter eo longius abest ab actu & nobilitate formae, quo remotiora sunt illa elementa a caloris sede. Illa ipsa quoque quia magis sunt materia corporum mistorum: materia uero non est absque potentia susceptiua contrariorum, & sic obnoxia passionibus: ideo frigus passiuum magis, quam actiuum dicitur esse in 4. meteor. 5. sed alia ratione etiam actiuum. Agens enim agit calido, aut frigido, quam actiua appellantur 2. de ortu & inter. tex. 8. Ueruntamen frigus magis corruptiuum, aut saltem secundum accidens generatiuum. Uidetur n. potius immobilitatis caussa esse, quam motus, & priuationis magis, quam formae uel habitus. Itaque etiam in sensibus, quibus primae qualitates subsunt, insensilitatem seu stuporem η αναιθησιαν procurat eius excessus. Si obiicias destructiuum esse gradus excessu. Ut enim caloris feruor igneus nihil generat sed corrumpit potius per uim, in glacies & exuperantia frigoris: sin gradu definiatur suo, posse esse generatiuum: facile responderit philosophus id generatiuum, quia motus a forma est, quae per qualitatem illam est efficax, calori per se debere, frigori ex accidente. Id enim addensando motum inhibet potius. Calor destructiuus per accidens est. Itaque uicissim se habent calor & frigus, estque alterum alteri inimicum. Unde & expellunt se mutuo, subiecto alterationem sustinente. Sed cum contraria siut, aequene potens utrumque? Uidetur frigus potentius esse, ex his, quae ad senlum eueniunt. Neque enim hyeme solis calor aerem tam potenter afficit, quam frigus: nec quod frigore constitit in aere medio, dissipari aut etiam prohiberi potest ulla ui radiorum etiam impense calentium media aestate. Quid quod nudi satis diu in balneis calentibus perstare possumus, in frigore pariter intenso sine laesione & dolore non possumus? Quantumcunque etiam rapidus sol incendit aerem, obiecto umbraculo, manifestum prodit frigus, etiam flabello prouocatum, argumento tam fortiter in aere restitisse, ut caloris impressio uix fuerit momentanea. Sub solis orbita permutantur calidissimis diebus frigidissimae noctes. In montium altissimorum iugis durant niues uel inuito calore ambientis. Sed si sensibus certandum est, earumque iudicio standum, cum excessus utriusque sit feruor igneus & glacies, & utrumque hoc extremum ( nam ad determinatum gradum quodque calescit & frigescit ) manu accipiendum est glacieipondus; idque postea in aquam resoluendum & feruefaciendum. Utrum sine laesione diutius tenere poteris, uidebis, & simul robur diiudicabis. Nec est ut dicas, calorem iuuari materie rarefactione, & penetratione, cum frigus astricta glacie non finat eam se immergere. Id n. est unde calor potentior pronunciatur. Considera postea stupidos a frigore, & agiles a calore; ακινησιαν και κινησιν, passiuum actiuum, potentiam, habitum & caetera. Facile palmam calori dabis, ne dicamus id elementum, in quo primum inest calor elementaris, ad nobilitatem coeli, & formarum accedere; sed aquam, cui tribuitur primum frigus, longius ab ea dignitate abesse: Insuper coelo cognatum calorem, frigus abysso terrarum pigro, calorem cum lumine societatem inire, frigus cum tenebris. Calor actiones animalium promouet, estque aliquis etiam uiuificus. Sed frigus uitae aduersatur, senectutis, mortisque procreatrix. Arguta quaestio est utrum prius sit, calor, an frigus? Facile est respondere, habitum priorem esse priuatione. Quid enim priuet, si nihil est? Est & affirmatio prior negatione. Ab habitu in priuationem iter est, sed non retrorsum. Sed non pauciora sunt, quae uidentur obstare. Si enim a non ente ad Ens est mutatio: cumque nihil esset in principio, inceperunt iussu diuino res existere, Et cum chaos extitisset, frigidum torpidumque id fuit ante introductam cum calore lucem: consequens est frigus esse prius. In hominis generatione semen potentia calidum & uiuens est. Inde existit actus. Possunt ista subtiliter disputari, & mirum est, non auctas esse superciliosas istas subtilitates hoc additamento. Sed non sunt confundenda diuersa rerum principia. Aliter de constituta natura loquimur, aliter de nondum iussa esse. Ibi non fit quicquam, nisi ex Ente potentia ab eo, quod iam actu est. Aliqua ratione etiam contraria sunt simul. Ante mundi ortum nec calidum erat nec frigidum. Cum lux crearetur, frigidum obscurumque est separatum, Et sic utrumque simul in actum prodiit; quanquam ante lucem tenebrae dicantur occupasse abyssum; sed illae nondum erant separatae. De quaestione, an in calido remisso sit aliquid frigoris, supra disseruimus. Meminisse decet, sicut calori iunximus materiam aliquam, nempe spiritum, aut fumum, aut halitum, in quibus tanquam in subiecto semper est, atque etiam interdum ignis flammeus euadit, ita de frigore statuendum esse, eique substernendum spiritum quendam frigidum, cuius societate possit fieri etiam meteoricum & substantiale frigus, flammae oppositum. Id frigus aut coagulatumest, aut resolutum, deque eo multa sunt in natura documenta, nec pauca inter manus chymici uersantur, quanquam scholae peripateticae nihil sciant de hoc frigore, cum de igniflammeo sint multae. Consentaneum est Storios & Plinium hunc aeris frigidi uocabulo designasse. Parerat Cardanum in huius naturam inuestigandam incubuisse potius, quam ista subtilia frigus nihil esse, nisi meram negationem, effutire, & summa imis permiscere. Sed quae sunt illius spiritus naturae? Quaeratur in glacie hyperborea. nat. cap. 53 Plin. lib. 2. cap. 106. Haec cum paruo caloris principio in mari glaciali in infinitas partes ueluti uno momento dissiliat, spiritus frigidi inclusi motui id debet. Consideretur postea fulminis glaciantis natura illa subtilissima, qua illaeso dolio in glaciem conuertitur uinum. Itaque in aqua, & aere inuenitur. Praebet eundem & terra: Nam aliquando terraemotibus existentibus, pruperunt tam potentes, ut animalia, & aquae repente constricta haeserint. Olaus Magnus de specub. subterraneis frigidissimo & stupefactiuo halitu in Scotia mitanda tradit, nec secus in Ungaria inueniuntur cauernae, in quibus aquarum scaturigines isto spiritu concrescunt. Uin & mista? Halonitrum plenum est eo spiritu, quem cum in aquam deponit, admodum frigidam eam facit. Inde est, quod coni eius seu pyramides & prismata cum manus calorem sentiunt, dissiliant perinde, ut mare hyperboreum cum incrustatum est glacie. Eodem foecundum est & argentum uiuum. Hic ubi coagulauit constanter, ignium contemptorem asbestum peperit. In hominibus quoque illi, qui conglaciant passione ista, qua catalepsin appellant, simili spiritu obrigescunt. Hoc frigus non minus est mirabilium operum caussa, quam ignis flammeus. Nam idem etiam in caelo est? uidebimus de hoc mox. Interim audimus Marsilium & alios nescio quid ex Platone & Astrologis magisque submurmurantes de frigida Saturni stella, cuius spiritus in aerem demissus non minus hic actum in disposito acquirere uidetur, ac solis radii cum refracti collectique in ignem euadunt. Non curamus Zabarellae & aliorum disputationes, quae coelo ignes, medio mundo frigora asscribunt propter motus & luminis actum & priuationes. Si descenderint ad Iouis custodiam, ubi est fletus & stridor dentium, non minus ad ignis Gehennalis; certiora nobis referent experimenta. Scaliger bona auspicia fecerat in calore igneo per suas condensationes, modo rem diligentius perpendisset, & quasi obiter aut obscure mussitauerat tale quid etiam de frigoris excessu, quasi & huius incrementa & decrementa euenirent ex raritate & densatione ( nam cum proflatur anima in progressu frigescit, quod ille dicebat ex rarefactione euenire, quo uero impingitur, ibi putat colligi calorem, quia fit addensatio ) imo potius frigus spirituosum reflexione, & unitione atque inualescit, ac ignis. Itaque & gradus admittit. Sed non hic solus motus est. Nam ut ignis crescit aucto pabulo, ita frigus aucto spiritus sui seminario & subiecto, ut niue, glacie, aliisque spiritum frigidum efflantibus. Sicut item calor crescit, contrario eius remoto, ita uicissim frigus, quo calor magis tollitur, eo abundantius succeditur, quanquam harum procurandarum rationes non omnes sint in potestate artificis, quem oportet uenari occasiones. Est aliquid etiam in antiperistasi. Cum ergo primum frigoris gradum affectabit noster, calorem amolietur, ut frigus tactui appareat modice. Et hoc facile potest consequi. Nam calidum ex affectu ( quaedam calida sunt per essentiam ) refrigescere potest, etiam sponte, ut aer; aqua, etc. Accelerabit id euentilatione, mistione frigidi, locatione in frigidis, ut umbraticis, cryptis & c. Secundum gradum eodem producet modo, adhibitis frigidioribus uel mistis uel ambientibus. Tertius & quartus aere hyemali, aqua hyberna, grandine, glacie, niuibus, praesto erunt: Et quidem aquae ex niuibus & glacie affusa alia frigida resolutae, non procul aberunt a gradu tertio. Extremus est in glacie & grandine, quorum facultas esse potest & hyeme & caeteris anni partibus. Est aliquid in halinitro. Sed non omnibus congruit: Maior commoditas occurrit in specubus Hungariae & similibus. " Caeterum " ( inquit Wernerus ) " non minus miraculi uidetum habere quibusdam, quod in monte arci ( Zepusianae ) contiguo intra specum quendam aqua per hyemem fluida, aestate itacongelascat, ut refrigerandis poculis glacies inde petatur. " Non est ut de aqua stygis in Arcadia, & de quodam fluuio frigidissimo sermonem instituamus. In nostris fontibus secundi gradus, aut etiam fere tertii aquae frigidae suppetunt per aestates. In hyeme se offerunt uulgo. Consulendus Baceius est lib. I. de thermis c. 16. ubi de aquis hyperboreis, decurrentibus per ualles umbrosas aestate; montis Atlantis fontib. frigidissimis: de halitibus frigidissimis ad radices Uesuuii montis: de fonte Sarni fluuii: de Trogloditicis quibusdam frigore suo dentes excutientibus: Gela fluuio Siciliae, cui ex argumento nomen: de specubus ad Parnassum frigidissimum spirantibus: de Uelini lacus spiraculis: & c. Est autem & in his discrimen, nec omnia competunt omnibus. Raro utendum est extremo gradu frigoris in Chymia: Et possunt ista opera in hyemes differri praesertim sub nostro climate. In aliis quaerantur niues Alpinae, uel fontes ipso meridiegelidissimi qualis fuisse dicitur Iouis Hammonii, & solis in Troglodyticis, nec nobis quoque desunt cellaefrigidissimae & fontes puteique profundi frigore fere rigentes aestate. Praesertim autem illae cellae spiritu frigido pollent, in quibus muri halonitro uel spumoso nitro scatenta. Quod attinet graduationes istas cum societate humidi, uel sicci, aestimari ratio ex analogia potest. In terra, terrisque quaerendum esse siccum gelu, ex physicorum principiis constat; sed non minus ex aere aquilonio. Humidum gelu in aqua, cellisque humidis frigidis inuenitur, nec raro incidunt tales constitutiones aeris, saepeque autumno, uere, hyeme pluuias niuosas experimur, & niues molles. Ita se fere habet natura frigoris in elementis. Mistorum ratio uariat ex principiis generis & procreationis unius cuiusque, qua tamen Chymicus non utitur instrumentaliter; licet ei nota esse debeat, sicut & Medico, praeparationis & usus gratia. Cap. Xix. De efficientibus frigoris, & destructiuis seu origine & destructione. Sse aliquid frigus, & quidem non priuationem nudam, sed qualitatem actiuam & formam, si non esset comprobatum argumentis in ratione, sensus euincerent. Id aut ab omni aeuo est; pariterque extitit cum mundo, & desinet simul: aut posterias incepit esse. Ibi principium est, a quo postea in mutabilibus propagatur: hic etiam per accidens queat produci. Fuisse autem semper frigus, seu per se, seu per accidens, natura caloris arguit. Est enim in contrariis relatio quaedam, eaque se ponunt & destruunt uicissim, & mutuo. Si item confert aliquid ad salutem uiuentium; & generationes conseruationesque rerum, non potuit ab initio deesse: multo minus, si una etiam mistiones peragit, & est in aliquo corpore primum. Per se autem & separatim non existit. Neque enim sine corpore & subiecto existunt qualitates corporum. Aut itaque in coelo prima sui fundamenta habet, aut elementis. Coelum id procreat aut motu, lumine, influxu, aut contrariis horum, idque per accidens, nimirum immobilitate, obscuritate, uirtutis priuatione, uel negatione. Elementis si inest, aut merito coeli inest, aut primitus proprieque inhaeret: Et sane si elementa quoque se coelo debent, una inde frigus hauserint, sin una extiterunt cum caelo ex communi chao, per se istam uim habent. Putant autem aliqui philosophi in prima rerum separatione calidum & leue in altum concessisse, indeque constitisse corpora superiora caloris uim totam habentia: Quod ftigidum, pigrum & graue fuit; id in medio quieuisse, quod quidem ita differat ab illo, prout se distanstiae & secessionis habet ratio & interuallum, ut iuxta centrum sint frigidissima; hinc paulatim calidiora, usque dum molli gradu & temperatura per medium ad ultimum perueniatur: Et huius caussa mundum continue cohaerere, sicque discordia maxime in concordiam adduci: per se uero totum ambitum ignibus caelestibus repletum, calere; medium uero frigere, indeque aerem, aquam, terram rigere, nisi circuitus ultimus calorem suum distribueret, dispensaretque cuius gratia planetae tam errones habeant motus, Per accidens autem frigus effici potest fuga caloris, quam quidem priuatio sequitur, sed necessitate nanaturae una subit frigus; cum omne corpus aut calidum aut frigidum esse conueniat maxime in sublunaribus. Aiunt & circumstante calore intus fieri frigus, ut in nube grandinem concipiente. Ea est coactio & manifestatio potius, quam generatio, quanquam porro primum frigus ex disperso collectum, augescat seque propaget actus sui uirtute in subiecto patiente. Non fit ex calore frigus. Contraria enim non transmutantur, sed id quod subiectum est. Et sicut calor non egrediebatur subiectum suum, ita nec frigus. Sed ex his quidnam sit uerisimile, non immerito quaerendum est, idque eo magis, quia philosophi fluctuant, & Paracelsitae per sua sulphura, mercurios, sales, & alia commenta ueritatem conantur implicare. Arist. in I. met. 2. mundi inferioris omnem uirtutem superioribs lationib. gubernat, & ideo continuum facit mundum extremum & medium, illumque dicit esse caussam primam quia motus principium omnibus inde sit: idemque in fine semper, perpetuus, nec finem motus loco habens: hunc a. materialem, & subiectum patiens, cuius accidentia a caelesti dependeant principio, tanquam formali uirtute, a qua sit principium motus. Eadem sententia repetitur capite sequente & uocatur elementaris mundus materia quaedam potentia calida, frigida, humida, sicca, & aliis affectionibus obnoxia, quae fiat & sit talis a motu & immobilitate, ut sic in medio & circa medium sit grauissimum frigidissimumque elementum segregatum, nimirum terra & aqua, circa quae attigua his aer, & ignis. Haec ille ibi. Num a. plane ita senserit, an saltem hypothesi hac sit usus, ut eo facilius explicaret meteororum naturam, forsan ex aliis locis poterimus colligere. Ignem sane proprie calidum facit, eumque cum caeteris elementis perpetuum ( 12. Alio modo negantur Elementa sempiternae esso in 3. metaph. tex. 5. ) si non ortus est a coelo, sed per se extitit coaequaeuus mundo iuxta ipsius placita, nec proprietatem suam alteri debebit. Notum enim est inter subiectum & proprietatem esse essentiale commercium, & consensum aeternum seu affectionem essentialem, ut inter se disposita axioma & principium constituant immobile & catholicum a και καθ ' αυτο cure. de coelo cap. 6. 3. Deinde ipsa ex seipsis gignit; negatque aliquod corpus prius ipsis esse. Nec minus definitio elemen¬ torum ipsa facit prima corporum, ex quibus primo inexistentib. de coelo tex, 53. & seq. componitur mistum, & ultimo in eadem resoluitur. Quod si caelum generat elementa, cur tota natura ab eodem seiunguntur? Habent illa naturam, motusque sui principium in ipsis primum. Aliunde itaque non acceperunt. Haec saniora esse illis, demonstrat mundi procreatio, qua tamen, iam non licet uti, quod Aristotelem Aristoteli committamus, illi uero, qui post hunc scripserunt, non debebant hypothesin καθ ’ ολου amplecti. Male itaque Zabarella tam pertinaciter in motu & immobilitate haeret, quanquam non sine auctario luminis. Perplexe & uersute Scaliger Platonica peripateticis miscet, cum uult par esse, ut credamus omnia, quae hic sunt, meliore potioreque modo existere in superioribus, tanquam in principiis secundis: Et simul haec ab illis pendere non operibus solum, sed & perpetuatione, quia ut est in 4. Mundus sensibilis est imago intellectualis mundi, aiunt magi, platonici lib. 7. Physicorum, continens est formae simile. Platonici quidem ista dicunt de mundo suo coelesti & exemplari seu sdeali, uolentes in coelo & extra coelum uniuersalium Idea tum existentiam esse a quibus dependeant rerum singularium sensibiliumque generationes, essentie, uirtutes, quasi necesse sit alicubi perpetuam esse existentiam eorum, quae hic mutantur, ut sit occasio renascendi, & sic tunicis sensilib. indutis, exutisque uicissim res appareant potius, & rursus se occultent, quam generentur & corrumpantur. Theol Ar. Alii ex intellectuali mundo, animaque quadam dispensante omnia distribuenteque suis sua, tanquam alter Epimetheus, producunt. c. 4. lib. 8. C. I. Uide Theologiam Aristotelis, Marsilii commentationes & aliorum Platonicorum decreta. Autor Theologiae Platonice potius, quam Aristotelicae lib. 6. c. 1. ait, dispositiones mundi inferioris prouenire necessario a superiore, necessitate ea, qua sunt spiritualia & perpetua, uariari a. hic, quia bonum caelesti misceatur malo in inferioribus etc. Hinc illa magica attractio ex coelestibus propter familiaritatem, eaque reciproca. Nam & coelum ad se trahit. Ex eodem fundamento sicut ignis in intellectuali mundo est & uiuit, immittitque uitam per influxum in ignem inferiorem: ita terra & aqua. Unde frigus horum elementare deduci ex coelesti terra & aqua seu intellectuali dependere consequens est, uti uidetur uoluisse Scaliger. Nos contra istam fidem in naturalib. repudiamus, & ita de rebus statuimus. uti sunt. In intellectu n. per abstractionem sunt, nec habent substantiam singularem. Uerum n. est illud Aristotelis; quod uniuersale aut nihil, aut posterius sit, utpote comprehensio collectioque singularium inductione facta rationis & intellectus uirtute. Sensibiles a. qualitates & elementares in suis sunt elementis inseparabiliter, quod est Aristotelis decretum uerius, cumque frigus sit una ex primis, quae insunt in elementis, & primo nihil prius: elementare non opus est ab alio petere aut expectare. Ualeat illud dogma peripateticum, quod conuenienter rebus ipsis & experientie sanxit in 2. de ortu c. I. " Principium primum " ( inquit ) " elementorum est materia inseparabilis & subiecta contrariis, estque potentia sensibile corpus, secundum principium sunt contrarietates, ut caliditas & frigiditas, tertium iam ipsa sensibilia olementa, ut aer, ignis, aqua, terra. Et aliud: Impossibile est sine contrarietate esse corpus sensibile. Necesse est n. aut graue, aut leue, calidum, aut frigidum esse: Et: igni contraria aqua, aeri terra, terra magis sicci, quam frigidi, aqua frigidi magis, quam humidi: aer magis humidi, ignis calidi etc. " ex quibus recte concludimus, nec elementa a caelo generari, nec earum qualitates insitas inde dependere, sed unumquodque suis instructum esse a primordio. Quod si philosophus ex immobilitate in imis proficisci frigus sensisset, extra illam de meteoris hypothesin praecario potius, quam uere sumtam, terram debuerat frigidissimam dixisse, non aquam, que terram sequitur. Ita est & de lumine, cuius orbitas item facit terram frigidissimam, & non aquam. Non persequemur istud paradoxum pluribus Satis est, nos probasse frigus formam & naturam quandam esse, eamque in elementis, secundum elementi rationem, quib. debetur, natura quoque & primum inesse; Et hoc inde elementare appellamus. An uero alio modo in caelo quoque sit frigus, non patet tam aperte, quia de coeli natura paucam habemus demonstrationem. Actu quidem ibi frigere aliquid non dicimus, quia improbabile. At talem spiritum & uim indedefluere, quae in disposita materia congregata in actum emergat, analogia caloris solaris docet, ut nonnihil sit, quod de frigida Saturni stella, deque polaribus pronunciant Astrologi. Hinc aerem posse frigus concipere, & caetera elementa, mistaque similiter pati consequens est. Ita enim patiuntur a calore coelesti, cui proportionaliter statendum est de frigore, ut sit unum coeleste, alterum elementare. Illud interdum tam ualide alterat aerem, ut nihil aut parum proficiant solares radii. Itaque non uenti tantum aliunde inferunt frigus, sed & stelle procurant uel eo ipso tempore, quo calorem ex anno expectabamus. Sic ergo concedere possumus, aliquando frigus in inferiore mundo ex caeli potestate existere. Alio uero modo modo etiam pet accidens, cum scilicet conuersa latione calor definit in ambiente uigere, Et sic frigus elementare dominatur propter illius absentiam, & actum suum. Haec est illa uerior gubernatio coeli in medio mundi, quam illa hypothetica. Explicauit autem eam philosophus in 2. de ortu tex. 56. & seq. deduxitque inde periodos particulares & uniuersales, non obstante interim naturae cuiusque in quolibet motu suo. Nam coelum generalis causae rationem habet. Actiones singulares ex cuiusque per se natura dependent. Est & coelum agens externum, quo tamen internum exuscitari & ex potentia in actum prouocari potest. Sed natura internum motus principium est. Quocirca etiam sol nihil animatorum generare potest, nec ullam plantam ex terra producere, nisi prius insita sit illi natura quaedam, quam accepit olim ex potestate procreantis Dei. Sicut autem elemento aquae, & terrae per se, sua natura inesse dicimus frigiditatem, unde existat imperfecte mistus spiritus frigidus extremo gradu, in terra quidem suo modo, in aqua si tenuitate aut affectione sinitur congelascere, ut plurimum forma glaciei: ita de coeli quoque seu partibus seu astris iudicandum putamus. Plin. lib. 2. cap. 8. Utrobique enim analoga eueniunt ut & in calore. Quod uero Saturnum ideo putant frigidum & Martem calidum excessu, quia hic uicinus, ille remotus a sole, ut sic Iupiter inter Solem & Saturnum sit temperatus, id friuolum est, nec ulla demonstratione deducipotest. Cardanus in 1. de iudiciis. Longe inanius Cardani figmentum in libris de iudiciis: Saturnum frigidissimum esse non actualiaut naturali frigore, sed priuatione, ut sic frigus nihil sit aliud, quam mera priuatio, cum tamen gradus admittere queat. Explodenda haec portenta sunt, non confutanda. Frigus caeleste num ad solum Saturnum pertineat, an etiam ad alias stellas, ut Helicen & Cynosuram, aut omnino ad quas tandem, dicimus homini esse incertum, quanquam putent astrologi, se de Saturno euidentes habere demonstrationes, quas non placet excutere, cum uideamus Cardanum accusare Ptolaemeum falsi, & Aristotelem somniorum. At illi tamen tanquam numina citantur in diariis pene omnibus, & arbitri uitae necisque & actionum omnium constituuntur. Putauit Zabarella multum esse in lumine, per quod apud nos plaeraque procurentur. Illi uero ant: signani de illo ipso litigant, unum, an duplex insit stellis, & nescio quas humiditates siccitatesque fabticant per attractiones halituum. Sed ualeant illa monstra. Cum concedamus aliquod in coelo esse frigus posse, idque ei non aduersum & destructiuum, licet cum ad elementa peruentum sit, hic non sit contemnendae efficaciae: certum quoque sit elementa quaedam per se suum naturaliter obtinere: facile est ex istis primis producere frigus tertium in subiecto eius susceptiuo per propagationem existens. Aer itaque, si per se frigidus non est, ab aquae terrae & coeli frigore talis euadere potest, & contenta porro afficere. Non aliter statuendum de externo mistorum frigore, quod istorum aliquo contactu suscipiunt. Est autem etiam aliud internum secundum potentiam, propter elementa frigida, ex quibus traxerunt corpus materiae. Et hoc in aliquib. excellit, neque negligendum uenit. Spiritum enim frigidum interdum etiam manifestat, ut in hydrargyro, sale petrae & similibus. Sed qui totas substantias potius considerant, essentiale aliud immistis constituunt, quod est frigus potestatis uirtutisque medicae, tametsi arcanorum scrutatores in extractis essentiis tales qualitates nolint agnoscere, & omnia coelestiapromittant. Nos in praesens non instituimus exactam istius demonstrationem dare; hoc saltem afferimus, quasdam mistorum essentias frigoris ex natura sua indicia praebere non obscura, idque non a coelo traxerunt, nec ab elementis acceperunt, sed primaeuae creationis exordio, & propagatione seminali, Non enim iam miscentur substantiae rarae ex elementis cum gignuntur, sed in materia apta ex semine ortum & motum habent. Haec natura accommodando sibi postea ex mistis & elementis autrimenta, substantiam suam auget & conseruat. Nihil enim procreat se ipsum, sed ex procreato semine existit, nisi fortuitum est; at iam progenitum assimulando sibi nutrimentum ( uel in analogis analogum ) seipsum sustentat. Quale iam sit frigus serpentum, papaueris, hyoscyami & similium considerent, quorum id interest. Porro praeter dictos modos frigus etiam aliter fieri constat. Nam uentilabris & proflatu excitatur etiam feruente alias aere. Introducitur & corruptione putredineque, consumto calore interno, uel per externum calorem euocato, uel ui extincto tanquam per cicutam. In proflatione subtilis est Scaligeri & Cardani disceptatio. Plaerique statuunt cum in aqua uel aere motus & agitatio fit, mutari partes, & tactui dissimiliter offerri, unde per comparationem frigidae appareant, quae denuo allabuntur, caeteris mora, uel calidis factis, uel insensibilibus consuetudine. Exer.c. 27. Nam a consueto nulla passio. Si aliger ita: " statuendum, inquit: sect. 2. aerem sua natura non esse frigidum, sed nostri corporis calori comparatum: Iccirco sentiri illum, qui nos ambiens nostro contactu non sit concalefactus, id quod fit in manus translatione. " Sed cur leni motu non sentit illum manus? Quia haerentem illum secum trahit neque nouum inuenit, cui occurrat. Haec de frigore, quod sentinus corporis translatione. Sane perflatile & halabile subinde est corpus nostrum. Itaque egressi halitus circa superficiem tangentem, aerem alterant. Cum transfertur manus paulo agilius; dissipatur uapor, & noui aeris allapsu pori coarctantur reprimiturque expiratio. Inde sensus frigoris. Cum leniter mouetur, minor est dissipatio, & aeris incursus seu impressio ignauior. Certum autem est, frigus seu absolutum seu comparatum tunc esse in ambiente. Idem euenit in aqua frigida; sed non in alida: Magis enim incalescimus motu: Et contra immobilitate refrigescimus quia aquae natura per se frigidaalienum calorem, qui etiam ad nostrum collatus feruor erat, paulatim expirat, & ad suum frigus redit. Quaeritur & de aestiuis euentilationibus, in feruente fere aere. Respondet Scaliger discuti aerem calidum & dissipari, posseque motu incalescere, & refrigescere. Dissipatus fit rarior, & calidae partes auertuntur. Ubi ergo discutitur & diuerberatur flabello; uentulus fit frigidus; qua impellitur, ibi densatur & incalescit. Haec ratio Scaligeri est. Sed cur eadem non ualebat etiam in motu manus? Quorsum tunc attinebat aerem frigidum relate facere? Dixisset manum pro flabello esse, & ipsam primum sentire raritatis effectum, eumque postea aliis communicare aere promotu. Uide de Etesiis, quos tamen ad aqui lonem referunt. 5. Sentiendum est ambientis calorem actiuum esse, & ex corporibus euocare halitus, uaporesque, quin & ipsa corpora per se expirare laxatis spiraculis. Illos dispellit motus flabelli, manus, uenti, lintei. Aer dispulsis, liberatur ab inertia, & ad suam naturam redit, qualis est extra reflexum radiorum, & uaporum in altis montibus. Cum ergo prius corpora nostra & per se calerent, & a temporis uel uaporarii calore essent calefacta, etiam minorem aeris actum senriunt, idque inaequaliter. Qui enim magis aestuant; iis parua uentilatio non sufficit: qui non iis etiam paruus motus aerem frigidum offert. Cur proflatus aer frigefacit? Negat Scaliger sibi placere, quae extant sect. 26. & 34. problematum. Est ibi probl. 29. aerem praecalefactum celerrime ac plenissime refrigerari. Id alias de aqua calida pronunciat philosophus, nimirum citius eam in glaciem uerti, quam frigidam, quia diuaporatio calorem insitum exhauserit. Num ergo aestiuus aer ob eandem causam citius frigescit flabellis agitatus? Non est par ratio. Rursus probl. 50. quaeritur, cur flatus frigidi ueniant, cum oriantur caloris commotione: Respondetur modo quodam prodire debere, ut frigidus sit, nempe per angustum, quopaulatim calor extinguatur. Sin uniuersa motio confertim irrumpat, calidum esse, unde modo calidum, modo frigidum ex eodem expiramus ore: non per se, semper nim calidum spiramus. Ex accidente ergo, si per angustum extrudamus halitum, is proximum sibi aerem impellit, talemque impingit, qualis est, calidum calidi, frigidum frigidi. Idem interrogatur sect. 34. probl. 7. & respondetur modo patulo ore multum efflari, modo arcto parum, quo facto ob exiguitatem delitestat calor. Definitur quoque efflatio spiritus strictim protrusus, exhalatio uniuersim profusus. Haec ibi. Scaliger refutat exemplo. Nam si quis tubulum admoueat, & proflet, putat frigidum percipi. Adhuc ergo persistit in sua raritate. Cardanus dixerat amploore efflari calefactam animam, angusto aerem frigidum. Et est sane in hoc aliquid. Nam halando repetimus spiritum ex pulmonibus, quanta potest fieri copia, & multum proflamus uaporum. Sed cum acute inspirare placet, uix ore buccisque comprehendimus aerem, & aut non reuocamus ex pulmonibus, uel parum. Sed attendendum est, ut tunc non calidum hauserimus ex ambiente, sed frigidum, qualis est respectu caloris nostri. Deinde haustus poppismate statim proturdendus antequam incalescat intus. Alias siue amplo, siue constricto ore profles in manum ori admotam ita ut excludatur mistura circumstantis, calet. Id patet etiam cum per nares respiramus. Morti uicini frigidum reddunt. Est aliquid etiam in dispersione, & parca copia. Haec enim maligne reddita, potest minus calida apparere, ob diuisam parcamque uirtutem. Cum confertim emittitur uapor, iam perfert uires integras. Ibi etiam alteratur in uia, hic non ita. Quod a. autor problematum dicit, omnem calidum proflari, uerum est, si ex pulmonibus reuocetur confertim, sin palato tantum admissus reddatur secus. Scaliger fallitur cum suo tubulo. Qui tubicinum spiritus excipiunt, uapidum, & non raro foetidum sentiunt halitum. Cum manum prope os tenemus, praesertim data opera, ne implicari queat ex circumstante aer, calidum omnino proflamus. Tubus quoque nihil reddit, nisi calidum, si iuxta cutem sit, idque maxime in uola manus. Cum uero interuallo aliquo potest una rapi aer circumstans; frigida fit afflatio. Et sane circumstantem una impelli in balneis patet, ubi ignitum non ex ore, sed ex medio inspiramus, si placet, manum in pugnum contrahe relicta fistula. Apponeori, & uel strictis uel amplis labiis perfla, nihil nisi calidum senties, si pulmones sunt sani. Altera quoque manus e regione excipiens flatum proxime calidum percipiet; frigidum remote, si quidem ambiens figet. Caussa itaque est in ambientis impulsu. unchecked. Quod autem calor cum humido expirans, subiectum relinquat frigidum, pridem demonstrauit philosophus, & eo nomine etiam membra quaedam animalium comparate frigida esse docet, ueluti ungulas, ossa, cornua, rostra, quae mollescunt calore. Alii ad spermaticas compositiones confugiunt, ut in ossibus, neruis, ligamentis, tendinibus, cartilagine, membranis. Sed de illis disputare nunc non uacat. Calore aliqua, aliqua frigore confecit philosophus in 2. de Gen: an. 6. Cardanus dixit calorem impeditum in materia frigus gignere: imo non gignit, sed actum non habens cedit locum frigori. Qui immobilitate frigus procreant, respicere uidentur ad inerriam & torporem animalium. Sed non fit ita in omnib. Quaedam enim etiam dum quiescunt fermentantur, quia non mouentur, & euentilantur, & sic etiam ad feruorem incalescunt, ut de madidis uestibus & cordo, & fimo similibusque patet. Immobilitas per se non facit frigus, sed priuatio actus calefacientis rem frigori prostituit, cum alterutrum contrariorum inesse necesse sit. Animalia fiunt frigidiora diminuto calido natiuo, & sanguine detracto uel uitiato humoribs frigidis, aliisque modis. Sed sufficiant ista de generatione frigotis. Destrui ipsum & aboleri contrarii uirtute, notum est uel lyxis. Calore enim pellitur, mutaturque subiectum: sed determinatus requiritur gradus. Cum frigus magis passiuum sit philosopho, calor autem agens excellentissimum, quaeri potest an non paueo calore magnum frigus possit domari. Sed experientia docuit, requiri analogiam. Frigus per essentiam, seu quod natura inest, potest calore per affectum expelli & obliterari ad tempus. Nam redit ad naturam subiectum, nisi penitus destruatur. Itaque aqua quandiu est aqua, ad frigus redit calore etiam sponte decedente. In mistis tamen calor relinquere dicitur empyreuma ut in calce ex lapide frigido. Sed spiritum frigidum ibi destrui, excitarique ex potentia calidum, statuunt, qui tamen & ipse potest tolli elutione, ut apparet in reuerberatis, calcinatis, cinefactis, quibus si salem detrahas, quod reliquum est, terra est iners. Caeterum aqua calida temperari uel mutari frigidam, & sic in caeteris confusis commistisque, quid opus est dicere? Domesticum tamen frigus in recessu manet semper. In Aegypto dicuntur uina frigida nasci propter circumstans calidum; apud nos calida propter contrarium. Si ita res habet, frigus internum externo calido non destruetur, ut docent cryptae aestiuae, quamuis & has frigidas faciant comparate. Externo frigore circa terram, iternum subterraneorum frigus permutarur calido, propter halitus compressos mistosque. Ignis substantialis frigori spirituoso substantiali etiam tota natura se opponit, potestque alterum alteri fieri deleterium, sicut noster calor iugulatur uenenis frigidis non qualitate tantum, sed & totius naturae dissidio. Non tamen aestate stellae frigidae in coelo iugulantur, nec in calidis climatibus: sed ualentior actus plus mouet, alteratque. Frigus etiam translatione amouetur per uentos, nisi pariter frigidi succedant. A calidis simul est alteratio. Cap. Xx. De differentiis quibusdam frigoris & frigidi. Ut in calore unam quandam genericam rationem concipimus, sed quae in species differentiasque quasdam discerni queat; ita de frigore est sentiendum, quanquam tam inopes sint linguae, ut usus iis non posuerit nomina propria. Neque uero etiam disceptabimus, num uerae species dari possint, an petius modi quidam & diuersitates. Nihil ad nostrum negotium facit ista subtilitas. Constat initio quoddam frigus esse per essentiam, quoddam per affectionem: Et illud internum insitumque rebus est, hoc externum, forisque accedit, & solent corpora, quae sic refrigescunt, sibi relicta ad propriam naturam redire, caloremque suum recuperare, sicut uicissim euenit, cum per se frigida incalescunt. Quod per essentiam est, inuenitur in simplicibus & mistis. In simplicibus coeleste est, & elementare, nempe aereum & aqueum. Nam haec duo elementa frigida sunt natura, idque de aqua concedit peripatus, de aere negat. Quidam dicunt, aerem esse comparate frigidum non absolute aut simpliciter; quia ita appareat respectu caloris & tactus nostri. Noster Chymicus sciat elementa non iudicari, nisi ex qualitatibus manifestis & primis, etiam peripatetieorum, decreto. Quis quaeso alius iudicat ista, quam homo? Hic quo organo nisi suo? cuius respectu nisi sui ipsius? Accersimus tamen in societatem etiam caetera uiuentia, & ex eorum passionibus similiter ad nos reuocatis, aliquid colligimus, nec segnes sumus in explorandis effectis in omni natura. Sed primum est de calido & frigido existimare, ut illa se ad nostros sensus habent, & quidem tactum, maxime tunc, cum syncera sunt quaelibet, & sui iuris. Tactus hominis sani aerem & aquam iudicat frigida. Illa ipsa ubi incaluerunt foris, redeunt sua sponte ad frigus, ut intra tropicos post solis occasum statim aeri frigus natiuum redit. Idem flabella & umbracula docent. Quo in loco maxime suus est aer, nec radiorum repercussu flagellatur, nec uapores halitusque tam potentes, ut in confinibus terrarum capit; ibi frigidus statuitur ab omnibus. Ibi sunt eius frigida effecta nubes, niues, grandines & c. Aereo frigore intenso glaciant aquae. Salus animalium & plantarum frigidum requirit; Et est aer horum gratia conditus. Quid ni sit natura frigidus? Si hoc, inquis, concresceret in glaciem & consisteret. Neutiquam uero, inquam, ita enim patitur quoduis, ut per naturam dispositum est, Non potest in glaciem abire aer etiam frigidissimus, nisi aqueam induat naturam. Itaque & cum uapidus est hyeme ad saxa concrescit & alia solida pruinae specie. Aer spiritus est. Spiritus non congelascit, licet alia in glaciem uertendi excessu frigoris sui potestatem habeat. Et quia aquae tam est uicinus frigore, tam promte haec duo elementa inter se transmutantur. Quid quod aer sit aqua frigidior? Frigidissimae aquae propter spiritus frigidos sunt tales. In omni aqua est calor aliquis. Nulla aqua congelascit, si absit spiritus congelans. In se habet potentiam talem non actiuam, nisi spiritus frigidi merito; sed passiuam. Itaque non ex sse, sed aliunde congelat. In piscina columbinarum frigore intenso uidimus situlam aqua eadem plenam ita inhaerentem piscinae, ut summa eius tangerent aerem. Quicquid continebat aquae, in solidam abierat glaciem, fluctuante lacu absque omni glacie Non negamus halitus ex terra subrepsisse, continuamque prohibuisse a gelu; sed si aer sua natura fuisset frigidior, excludere potuerat istos uapores, & alicubi in glaciem abire. Illi uero uapores in aere circa tigna herbasque haerentes in pruinam ab aere uersi fuerant, aqua sui simili manente. Ex his fundamentis non aqua frigidissima est, sed aer, qui & maxime penetrans & actiuus, potestque caeteras res, quas tangit frigefacere, ipse tum suo frigore gelidus, tum caeli, nec fit ab aqua talis, nisi uapidus sit & alieno calore incensus ut aestuosis diebus, ubi ab aquae frigidae aspersione mitescit; imo non ipse per se, sed in eo uapida natura. Ipse uero sese ad halantes ex aqua sparsa spiritus facile accommodat, & abeunte calefaciente, etiam per se refrigescit. Terram frigidam fecerunt per se; sed quo tactus iudicio? " Non penetratur lumine & calore solis, " inquiunt; " Est opaca, obscura, immobilis, remotissima ab ambitu. Frigida ergo. " Nimirum ita frigidum fecerant etiam Saturnum, quia longe a sole; Et mirum, cur non omnes stellas fixas, sed tantum eas, quae sunt circa polos. At non aliunde maiores sunt aestus, qua a caelo & terra. Ex terra exeunt etiam spiritus frigidissimi & aquae, at non ex terra frigus contraxerunt; sed terra ex ipsis. Illa hyeme calet, alicubi etiam feruet & flagrat, & expirat potentes feruores tam hyeme, quam aestate, uti & Thermas. Aestate frigent eius interiora, non ex se, sed exantiperistasi, quae frigidum spiritum retrudit, idque non semper, sed potius interdiu. Nam alicubi noctu calor redit. Corrumpunt mista terrea uiolentia ignium: Separant elementa. Quid tandem in cinere est? Sal. Posthunc quide Terra sicca, in qua potius calorem, quam frigus percipit tactus, nisi aliunde mutetur. " At ", inquis, " analogia elementorum & mistorum sic bene congruit. " Nihil, inquam, curo istas congruentias fictas. Afferunt harmonicam mundi compagem; quatuor humores in animalibus; totidemque elementa similarium eodem modo affecta; item aetates & alia plura, sed potius ad opinionem, quam demonstrationem. Alio modo sibi satisfacit & respondet natura rerum. Ad tactus iudicium nos compulisti. Ex eodem de qualitatibus elementorum primis iudicemus, & sententiam dicamus, non secuti speculatorum analogias, sed naturarum proprietates euidentes. Sed redeamus ad frigorum discrimina. Cum coeleste frigus & elementare positum sit simpliciter; est aliud in compositis agnoscendum, quod illorum merito insit. In quibus ergo aerei spiritus multum, illa frigida sunt, ut aphronitrum, hydrargyrus etc. Sed intelligendum est, non semper id existere ex generationibus mistionibusque, quas scholae uulgares tradunt, quasi frigida res fiat, cum exuperat gradus elementi frigidi, suo concursu rem constituentis, praesente mistione. Non ita se res habet: sed respiciendum est ad essentialem institutionem naturae in rerum primordio. Non enim fiunt nunc primum concurrentibus; sed olim Deo cogente & creante coierunt, & inde singulares substantias acceperunt quaelibet. Ex elementis quidem ( non enim negamus misturas ) sed tali crasi, quam nulla per se natura iam potest constituere. Deus erat, qui omnibus certos dabat modos, & iubebat secundum hos se multiplicare, & nutritione conseruare. Itaque recte sentiunt, qui augmenta & nuttimenta fieri dicunt non ex elementis qua simplicia; sed qua in se continent essentias pridem Dei uirtute constitutas. Ex aqua terra, igni, aere quid possis facere, experite. Misce, remisce, solue, coagula. Multum profeceris si fortuitum lapidem assecutus fueris aut imperfecte mistum quid. Patet itaque frigus perfecte mistorum ad elementa quidem referri posse, quia Deus illa usus est materia cum substantias conderet, sed altius superuenisse principium; quod singulis suum tribuit modum. Unde & tot proprietates frigorum in mistis, quot species frigidae. Quod attinet frigora affecta, seu foris immissa, ea uarie distingui possunt, nec opus est uerbis. Rursus aliae distinctiones emergunt ex frigore simpliciter, & comparato. Potest aliquid frigere hoc respectu, calere illo. Huius loci est & graduatum frigus, secundum classes quatuor, de quibus supra. Appellatur aliquando & aequiuocum, respectu uniuoci & simplicis; aliquando analogum. Aliud per se, aliud per accidens: potentia, actu. Et omnino quot modis calor distinguitur, totidem, & frigus. Itaque & rerum genera sequitur, & est frigus minerale, animale, uegetabile, quia in istis generibus mistorum inuenitur. Est frigus meteoricum spirituale; est glaciale. Quia etiam a uentis immittitur aliunde, Boreale est, Est Cauri & omnino eorum uentorum, qui ab occasu in ortum per septentriones disponuntur. Ita montanum dicitur, & campestre; medii aeris, ultimi. Respectu adhaerentium qualitatum, quoddam humidum est, ut aqueum; quoddam siccum, ut aereum. Est acre, mite, niuosum, pluuiosum. In malis humanis est & febrilis horror, rigorque: Est frigus morbosum in morbis frigidis phlegmaticis: Est senectutis. Dicas & foemineum quoddam, cum uelint foeminas frigidiores esse maribus, licet aliqui contrarium affirmarint. Exanguia quoque frigidiora sanguineis. Effecta quoque augent discrimina, quae mox attingemus. Ex causis itaque & effectis, subiectis, adiunctis, compatatisque deducere frigoris uarietatem potes. Cap. Xxi. De effectis frigoris. Tam frigus, quam calor magnam uim habet ad salutem & detrimenta rerum. Sed frigus magis reddiderunt suspectum, quia potius destructiuum; cumque in calido & humido uita sit, actionesque calore uigeant; mors frigus habet comitem, nec raro autorem, eoque torpent actiones. Sed excessuum istud uituperium est. Utroque enim carere natura non potest. Et quid mirum propter scelera humana poenas inde peti, unde administrari salus debuerat? Seruiunt Creatori creaturae, & in iussus sunt paratae. Assint iam illi, qui frigus nihil esse dicunt. Malo suo cogentur fateri potens actiuum esse. Nec minus id sensui apettum, quam calor. A calido & frigido passio ( inquit in 4. meteor. 5. Phil. ) aut praesentia; aut absentia eorum, quanquam non simpliciter. Succedunt enim sibi mutuo energiae, nec uacuum relinquunt subiectum, nec quiescunt si sint actu. Sed frigus quaedam per se agit, quaedam ex accidente. Per se frigefacit. Frigefactionem consequuntur affectiones multae, ut constrictio, densatio, induratio, corruptio, senectus, mors, arefactio, nutritionis inhibitio, & uaria iuxta naturam cuiusque in generibus rerum. Ex accidente etiam contraria agit, & calefacit, urit, 4. met. 5. " Actiuum frigidum, ut corruptiuum, aut secundum accidens. Aliquando enim & urere dicitur & calefacere, non ut calidum sed quia congregat aut circum obsistit calidum. " conseruat calorem, confirmat robur ( ut arborum, sicut Plin. ait li. 17. c. 3. si sit tempestiuum ) facitque homines robustos & intrepidos, quales Germani & Scythae memorantur. Quin & morbos affert, & sanat quosdam. Itaque est plurimae utilitatis instrumentum: est & multae noxae, refertque quomodo & quo gradu applicetur & agat: Et quia regimen accipere ab arte potest, non tantum officinae mechanicae illud usurpant, sed & spagirica, uti in principio diximus, gradibs eius utitur ad uaria, quomodo & medicina, quae non dubitauit ex hac quoque qualitate fundamenta generationis, morborum & salutis petere. Tanti est frigus. Agit autem diuersa in diuersis subiectis, ipsumque quoque materia sua uarsatum. Nos attingemus quaedam. Quare & quomodo frigus frigefaciat, quaeritur. Callide nimirum consuluit suo acroaterio Philosophus, excogitando principia, quibus responsis tandem omnis finiretur quaestio. Sed nos etiam de principiis dubitamus, in infinitas tandem turbas illapsuri. Cur frigns frigefacit, nisi quia frigus est, & uiactiua pollet, qua sui similem formam in susceptiuo exsuscitare queat? Illud a forma, cuius est uirtus, dirigitur. Respondent alii, quia calorem pellit, quia rarefacit, quia densatur in subiecto. Nimirum post principium multa sunt deinceps. Dic ergo etiam quia alterat patiens iuxta suae naturae modum: & quod frigefit, accipit actum frigefacientis. Sed quiescendum in primo est. Glaciem quomodo facit? Excessu sui in aqua uel aqueo respondet Philosophus. Est enim glacies exuperantia frigoris in aqua: ut aliis placet, aqua frigore concreta, siue ea sit pura, siue impura. Conglaciat enim & uinum, lotlum, acetum, atramentum scriptorium, & omnino in quibus est aquositas notabilis. Sed responsio ista aliquod prius habet. Quomodo enim excedens frigus glaciat? In Sectio. 24. probl. Ii. scribitur, frigus humorem nimio gelu absumere, indurareque & uertere in lapidem, quo modo narrant crystallum gemmam fieri. Gen. an. 3. 2. Philosophus omni aquae calorem asscribit. Hunc cum frigus una cum uapido spiritu excludit & exprimit, quod relinquitur mero frigore torpescit, fitque glacies dum consistit. Hist. nat. cap. 62. 2. Exire uero humidum aereum cum calore, Plinius confirmauit experimento, quia glaciei resolutae modus non respondet copiae priori: Et quid est, quod facit frigore glaciante dissilire uasa uitrea aut etiam lapidea cap. 62. & fictilia, & disrumpi gelata oua? Reducto calore, resolutaque consistentia redit fluor aqueus, sed iam longe imbecilliore aqua & procliui in putredines, nisi sit simplicissima. Nam congenitum humidum calidum excessit; Peregrino redeunte, quod ne sit sine Spiritu uel secum infert, uel ex aqua per resolutionem educit. Considerent hoc, qui negant qualitates exire de subiecto. Nam per se quidem non possunt; ueruntameu cum suo spiritu transferri nihil prohibet. In sectio. 24. probl. 13. dicitur, frigus externum calorem internum concludere. Ex eodem fundamento aliqui petunt causas fulminum; tonitrui coruscationis, quia circumstet frigus calorem inclusum nubi, ubi coactus sibi ui per obstantem contrarietatem cum magno impetu uiam faciat. Chymicus id experitur in uino, cereuisia, & liquoribus similibus. Quando enim dolia tota gelascunt spiritus incongelabilis aereus, uel igneus, in medium concedic, & ibi effracta glacie colligitur. Totam uim uini uel cereuisiae in angustum coactum esse dicunt. Quocirca Hollandi cum glacies resoluto non placeret, & parum ab aqua disparet, spiritum ex medio acceptum reddiderunt aquositati, & sic iucundius biberunt. Credere par est extremitatem liquoris undiquaque occupari & constringi, ut nulla sit fuga spiritui. Si ouorum superficies, & uitrorum fictilumque tam pertinaciter resisteret, etiam in his talem separationem fieri experiremur. Cur dura euadit glacies? Nimirum quia frigus siccum simul est terminatiuum. Fit enim glacies [ " In 4. met. 10. scribitur glacies fieri solius calidi priuatione, & sal solius humidi: quae principaliter intelligenda de illis sunt. Calor alias non egreditur sine suo humore, unde etiam non par quantitas aquae in resoluta glacie inuenitur. Non tamen mirum est, si diuersis occupatus Philosophus principia interdum mutat. Alia subeunt aliis occasionibus. " ] non humido frigore, sed sicco & spirituali, etiam tunc, cum per niues quid conglaciat. Philosophus ait frigus indurare, quia cogendo exiccat, exeunte humido ( aereo ) cum calore. Facit frigus etiam grandines, granulas, niues, pruinas, & nonnulla olea inspissat, quod est, temissam mollemque glaciem facit propter admistam pinguedinem. Ut enim est subiecti potentia seu dispositio, ita agit, & ex nube uulsa nix fit; ex principio guttarum occupato, granula; ex guttis iam factis grando: pruina ex uapore incipiente concrescere post fugam caloris, frigore sicco aereo anteuertente. Ita enim & in lapidibus cum ingentia frigora sequitur remissio & uentus calidus uapidum aerem immittit, pruinositas consistit, & in arboribus, quod nostri Zufft / uocant, unde saepe barbati rami. Et quomodo quidem ista eueniant hyeme, non uidetur arduum intellectu, tametsi adhuc Archimede aliquo indigeamus, qui nobis metiatur spatia & distantias. De grandine inter medios aestus cum priscis litem habet Philosophus, quanquam & recentes academici nescimus quid mussirent de recrementis stellarum frigidarum, postquam consumserunt pabulum, & reliquias fecerunt, non multum dissentiente etiam Plinio, ubi de stellarum alimonia agit, quanquam etiam suis sideribus asscribat sua lib. 2: cap. 39. dicatque alia esse foecunda humoris soluti in liquorem; alia in pruinas concreti, aut coacti in niues, aut glaciali ingrandines, alia flatus, alia uaporis, roris, rigoris, potissimumque uidetur Arcturum grandini praeficere, qui ex conglaciato imbre eam procreet, sicut & niuem constituit ex eodem humore mollius concreto, pruinam ex rore gelido. Sed nos in utilitatem artis Chymicae cupimus ista conuertere, ut si fors tale quid requireret ars, non ignarus modi esset magister. Non abhorret a uero, grandinem non in medio aere fieri, ubi tamen frigus ponunt, sed in imo, ubi halitus calidi & radii fortiores calorem reliquerunt, nube aquis praegnante sese in calidum demittente, & ex antiperistasi intra se frigus colligente, quod pluuiae materiam eo citius congelet, quo imbecillior est ex uapore calido aqua. Ueruntamen operam ludet artifex si aquam praecalefactam iterumque refrigeratam in calidum fimum uelit demittere, & expectare inde glaciem, etiam ita concluso uase, ut subterfugere ne tantillum quidem spiritus queat, Saltem magis frigere debebat. At praeter expectationem plus incalescit, fugituo illo frigore terga dante. Quod si eam inferre in cryptas frigidas sub sole rapido uelit, quia actu ibi est spiritus frigidus, foris circum obsidente calore constrictus, frigescet quidem; sed citra spem glaciei. At uero ubi excessu friget aer & siccus est simul, spiritibusque frigidissimis abundat, glacies fit absque negotio. Putandum itaque est Aristotelem simul nubibus inclusisse spiritum talem, qui gelandi potestatem habeat, qualisque est nitrosus & fulmineus, qui uina in glaciem aliquando uertit. Talem si una incluserit artifex, fors non nihil consequetur; quanquam eius copia non sit in potestate multorum, nisi ex specubus Hungariae & sale petrae similibusque excipiatur, uel ex ipsa colligatur grandine. In pauca materia, & disposita aliquid fiduciae est. Nam quod parum est, inquit Philos. 2. de part. an. 5. " facile afficia calore frigoreque potest "; Et quantum ualeat dispositio, argumento est gelu patinarum ( gelatinas uocant ) & glacies Chymica in sale petrae, nitro, alumine, atramento & similibus. Ista sane sunt glaciei naturae ualde similia, adeo ut iures utrobique eundem esse spiritum glacialem, cuius merito consistant, qui etiam coagulat simul in nitro, patiturque se includi. Perge hinc ad mineralium coagulationes. Quid spiritus sales nitrosi, & chalcanthini in his ad concretionem queant, analogia monstrauit. Ita succinum coaluit, ita hydrargyrum mutatur in lapidem crystallinum. Eius beneficio argentum uiuum & metalla sunt frigida: Ex metallis sal & chalcanthum elicitur, licet haec cum separatus est ille spiritus, calidae sint potestatis. Medici aerem refrigerant fronde saligna. Est alicubi salix, quae nitrum resudat. Huius spiritus frigidi cum calidis sulphureis accedente actu ignis commissi tantos excitant tumultus in nubibus & tormentis. Inde est illa fuga hydrargyri & halonitri ex igni, ut etiam uasa disrumpant, Plane multa mirabilia efficere id frigus potest. Non negamus frigus simplex elementare glaciem efficere; sed in grandine putamus illud alterum, quod igni meteorico respondet, efficacius esse. Attingamus & motus species, uideamusque quid in generando, corrumpendo, alterando, augendo; diminuendo & locali motu possit, ueruntamen modice. Non enim est Chymici Philosophari, nisi paucis. Generationem frigori detraxerunt magna ex parte, idque destructioni manciparunt, ut patuit. Sed illa sententia in multis est retractata, & pene eo peruentum, ut quicquid calore est resolubile, per frigus constitueretur, idque tam in animalibus, quam mineralibus. Consulantur illi, qui de metallis scripserunt, Certos inuenies autores. Consule & gemmarum similiumque fabros. Magno sese offerent numero. Philosophum ipsum aliquando audiebamus igni & calori igneo, deinde frigori omnem subtrahere in stirpib. De Gen. & animalib. an. 3. & 1. 3. procreantis uirtutem. " Dura mollia, lonta etc. a caliditate & frigiditate effici possunt, " ait; " sed ratio qua caro aut os est, non potest. De Genan. ult. 4. " De metallis quoque similiter docet in 4. met. 12. Dicit n. praeter animata similaria etiam metalla materiam ex elementis habere, & eatenus a calido & frigido constitui; sed rationes ( substantiae & rationes sunt idem ut ibidem ponitur ) esse immanifestas. Itaque ut factum sit aes aut argentum, causam quidem ponit caliditatem & frigiditatem & motum: sed substantiam acceptam refert naturae, sicut formam serrae arti. In fine addit materiam tantum expositam fuisse: rationem & substantiam quid sit quoduis porro accipiendam ut plena sit demonstratio. Sed in 2. de Gen. an. 1. haec legimus; " Humiditas, siccitus, caliditas & frigiditas materia sunt corporum compositorum, caeterae differentiae, ut laeuitas, grauitas, densitas, raritas, asperitas, lenitas, eas sequuntur, ut sic ex uirtutibus elementorum fiat prima compositio. " Rursus, " elementa sunt similarium partium gratia, similaria dissimilarium, quorum sunt officia & actiones, illorum uero sensus. " Quomodo uero similaria ex illis possint existere, docetur in 2. de gen. an. cap. 6. " Ortus similarium, inquit, frigore caloreue agitur. Consistunt cogunturque alia frigido, alia calido. Per uenas & meatus alimentum resudans in carnem uel proportionale conuertitur frigore consistens, ex quo fit, ut caro igni resoluatur. Sed quae terrena admodum oriuntur, parum humoris, calorisque adepta, haec dum refrigescunt, humore cum calore euaporante duram terrenamque formam ( μορὴν ) capiunt. " Quod si quaeras cum ergo calor & frigus eodem modo operando non ex qualibet materia carnem & os faciunt, respondet, " ex materia apta, & cum apte effici potest ἀλλὰ τὸ πεφυκὸς, καὶ ᾗ πέφυκε, καὶ ότε πέφυκεν ) Neque enim quod effici potest, efficietur a mouente, quod actu careat, neque quod actum obtinet efficere ex quolibet potest etc. Praeterea in illis, quae sponte oriuntur, caussa est motus temporis & calor. Frigus caloris priuatio est. Utitur his ambobus natura, uim habentibus ex necessitate, ut alterum hoc alterum illud faciat, etc. " Haec in illis locis Aristoteles. Hippocrates in liber de carnibus ex elementis quidem ista gignit, sed frigidum potius materiale & passiuum facit, calorem autem actiuum, licet aliquando frigoriuim congelantem tribuat. In lib. de ueteri medicina frigiditatem & caliditatem omuium facultatum minime potentes esse in corpore existimat, quanquam id de externis; sed " de natura hominis ", corpus constituit & generat ex calido, humido, frigido, sicco inter se contemperatis, & in eadem tandem resoluit. Ex his principiis postea extruxerunt medicinam; morbosque & sanitatem & medicamentorum uirtutes inde deducentes methodum medendi confecerunt. Sed & Aristoteles, qui alibi frigori uim generandi adimit, nihilominus in niuibus uermes gigni narrauit, qui extra illas nequeant uiuere. Omnino itaque uidetur generatio praeter calorem etiam frigoris opus esse, constituique eo membra frigida, quae spermatica appellant. Sed Aristoteli non istam mentem esse, quam prae se ferre quis uerba putet, constat ex multis. Quanquam enim dicat ortum similarium frigore caloreue agi, tamen intelligere externam duntaxat affectionem & formam sensibilem, haec indicant uerba, quae mox subiicit: " Quarum rerum differentias alibi exposuimus. " Id autem factum in 4. meteororum, ubi de externis philosophari eum constat. Deinde quis adeo sit demens, ut statuat unguium, cornuque formam internam & essentialem, qua est id, quod est duram & terrenam esse, & posse resolui in contrarium calore? Manent id, quod sunt etiam cum mollescunt, quod fieri non posset, si esse suum a frigore accepissent forma dura constituta. Praeterea cum caloris frigorisque potentiam determinat tempore & dispositione materiae, prioris principii facit mentionem, unde apparet ista cum iam sunt, & naturam habent: acquirere ex qualitatibus elementaribus, affectiones externas. τὸ πεφυκὸς, καὶ ᾗ πεφυκε, και ή ότε πέφυκεν praesupposunt naturam, aqua aptitudinem accepit materia, ut a calore frigoreue sic uel aliter possit disponi. Frigus non habet actum duriciei. Non ergo conferre potest. Id uero quod naturam habet, cui sit per eam ad indurescendum dispositum, agente frigore uel calore istam acquirit postea formam per alterationis potius quam generationis motum. Sed unde est istud gignens? " Inest hic calor ", inquit, " in excremento seminali, tantam talemque habens motionem & actionem, quanta conuenis cuilibet membro " ( σύμμετρος εἰς ἕκαστον τῶν πορίων ) Hinc est illa aptitudo ad suscipiendas affectiones; hincquoque excessu & defectus. Sicut autem nos foris coquendo inducimus formas externas; ita natura gignentis accommodat intus, & ossi duritiam, carni mollitiem confert, & perficit singula. Eo modo accipienda & explicanda ea quoque sunt, quae de cerebri generatione tradit, ubi Graecus textus longe euidentior est Latino. Cor uult primo generari, quia principium sensuum & totius animalis in ipso est. Quia uero calidum est, ubi in summo desinunt uenae, frigus oppositum ( [ αντίστροφον / Gr ] ) cordis calori constituit cerebrum ( σηνίστησιν ) Quocirca quae circa caput sunt, continuam post cor accipiunt generationem, & magnitudine ab aliis differunt. Frigus statuisse cerebrum, seu fecisse, ut consisteret circa arteriarum in capite fines, dicit. Num ergo generauit essentialiter? minime uero. In 2. de part. anim. 7. naturam scribit molitam esse crerebrum aduersus cordis calorem sedemque, ut eum moderaret temperiemque afferret; cum sit frigidissimum omnium corporis partium ob defectum sanguinis. Quae sit illa natura cerebri effectrix, aperte docetur in 2. de Gen. an. 1. nempe, quod insit motumque habeat in ipso; quod gignitur, profecta a motu generantis, qui est actu id, quod potentia est res gignenda: seu ab altera natura, quae actu obtinet formam; non a calore uel frigore, quibus solummodo affectiones sensiles & externae procurari possunt. Non aliter sentit Philosophus in 4. met. 1. ubi docet simplicem & naturalem generationem esse mutationem ab istis potentiis actiuis ὅταν ἔχωσι λόγον ἐκ τῆς ύποκειμένης ὕλης ἑκάστῃ φύσει. Materiam autem tradit esse passiuam humidi & sicci, in qua generent calor & frigus, cum praepollent, & dominantur. In materia ponit rationem sine qua non generant actiuae qualitates & c. Ratio illa est dispositio cuiusque naturalis ex principio interiore. In 4. met. 8. dicuntur membra similaria differre quidem humido & sicco; sed prior ipsis inest ratio, qua, dicuntur corpora naturalia, habentque non externum tandem discrimen; sed & substantiale internum. Ita interpretamur & quae in 4. met. cap. I0. inueniuntur. Nam cap. 12. ait qua similaria sunt, eatenus ex elementis & materia esse; qua substantiae, Ratione. Sed de his nimis multa; Et tamen scire debet Chymicus illa Aristotelica, ut uacet calumnia, nec assentiatur illis, qui rationes substantiarum conficiunt per qualitates elementorum. Generationi opponitur corruptio. Ad hanc frigus plus confert, quam ad generationem, ut cernere est hyeme subeunte. Prohibet quoque gestionem internae uirtutis & caloris, Et sic est caussa sterilitatis. Unde astrologi suum Saturnum ex argumento depinxerunt. Quod autem in niue uermes proueniant, & in aquis frigidis pisces plantaeque & insecta quaedam, id ex accidente frigori asscribitur, Compellit enim in interiora calorem, qui etiam modicus sufficit ad mouendam uim generatricem? Et ut durare possint in frigido elemento consuetudo, quae passionem elidit, facit, quo iure etiam in aquis calidis alicubi uiuunt pisces, alicubi ex terra effodiuntur. In motu alterationis manifesta est frigefactio; deinde consequentes uirtutes, ut siccitas, humiditas & c. Augmento obstat frigus tum constringendo, tum caloris motum reprimendo. Magnitudo si qua frigore augetur; ut uasta Scytharum corpora, ex accidente crescit calore intus fortiore. Hydropici intumescunt frigore, & catharrhosi, Sed id non est augmentum uerum. Ita motum localem accidenter efficit, non per se. Statum enim potius facit dum torpore quodam alligat membra. Caeterum & alia effecta adscribuntur frigori in certis materiis. In materia spirituque subtili colliquare potest; Et constrictione elidere humores, Inde frigus catharrhosum & morbiferum. Mortem consequenter inducit uel oppresso calore natiuo per uim; uel sensim impeditus facultatibus naturalibus, unde excrementorum crudorumque humorum colluuies. Ita in 4. de meteoris cap. 2. frigiditatis sunt, ax ebla quomo uohucar areiis: ex quibus morbi. Uirgilio frigus effectu est penetrabile & adurens. Unde creditur calefacere obsidendo calorem & congregando. Sed effectus similis ustioni, tribuit ei id uerbum. Nimius calor destruit calidum internum; facit idem frigus. Est caussa stuporis & immobilitatis in neruis animalium. Alligat enim spiritus, prohibet diuaporationes excrementorum, unde illi uitiantur, & impuriores, facti facilius a frigore patiuntur: insuper calorem retundit, quo simul refugit sanguis & spiritus. Sequitur inde tremor, rigor, pallor & alia. Uidetur & aliquid ad grauitatem conferre dum constringit, & calorem exprimit. Hinc uapores calore spoliati grauiores facti subsistunt, nec ascendunt altius. Meteor. 7. Haec potentia insignem Chymicis affert utilitatem. frigidum non solum congelat & exiccat, sed & incrassat, exiccat quidem aquam, incrassat autem aerem & facit aquam. Quia enim frigus coagulat condensat, facitque reuerti uapores & incrassari spiritus, ut in corpus reducantur; destillationes, sublimationesque suas perficere artifex commode potest. Quocirca si non satis est frigus aereum, addit aqueum. Frigus uapidum tamen etiam est solutionum caussa in cryptis subterraneis, non per se, sed humore suo, quo se insinuat; postea frigore, quo consistit humor inque rorem mutatur. Sic sales & calces in terra e cellis eliquescunt. Cerebro & neruis inimicum frigus est, uti & senibus ob sanguinis inopiam; unde frigidiora interna constitutione sunt ista. Frigus autem externum internum augere potest. Quod si quis calidioris crassitiorisque est sanguinis, ei frigus etiam conducit afferendo temperiem, & subtilitatem ( per accidens tamen ) spiritibus. Et est concretio quadam execcatio. 2. Sic cum calor timidos faciat ob dissolutionem, frigus fortes & audaces, ob caloris in unum compulsionem, habetque aliquid iuris etiam in ingenia & affectus. Sanguis dilutior frigidior est, inquit quadam ex. Philosophus, in 2. de part. an. 4. Talem sanguinem quae obtinent animalia, sapientiora sunt, quanquam non frigiditatis merito, sed tenuitatis, cui tamen comes est frigiditas. Si item sanguine uacantia frigidiora sunt, & quaedam animalia exanguia prudentiae laudem merentur; ut formicae & apes; non usque adeo pro deplorata habenda est frigoris caussa, quanquam coniunctus sit metus frigidioribus cordibus. Lachrymas & coryzam mouet frigus, exprimendo, ut uolunt; imo & aere frigus penetrabile & colliquatiuum est. Opplet interdum cerebrum cum spiritibus irrumpendo. Inde augentur humiditates & fluxibus praebent ansam. Frigore laesis & pernionibus prodest aqua calida & frigida; ut est in sect. 1. probl. 55. & 56. Frigida enim affluentem humorem sistit, calida in spiritum uertit & laxat. Aliqui uolunt perinde fieri, ut in uuis frigore perustis. Hae enim in aquam iniectae recipiunt succum: Et putatur extrahi frigus. Diluitur sane acrimonia & acerbitas. De extractione dubium. Itaque dolor ex siccitate ( frigus enim cum humore calidum exegit ) in pernionibus aqua frigida subeunte mitigaris potest. Aliqui putant antiperistasi restaurari calorem, qui sit sanationis caussa prima. Calida potior est, quia & exinanitionem tollit insinuando se, & aduocat ex uenis calentem sanguinem. Uidendum num satis uere soluatur problema; dum scribitur eadem uis frigoris colliquefaciendo in pernionibus facere dolorem; & siccando tollere. Imo quia humidum calidumque in fugam uertit, prohibuitque ex uicinis affluxum, lancinatio & dolor ex inanitione praeter naturam oritur, quae impletione est tollenda. Sed si frigidam submiseris, exiccationi satisfeceris quidem, uerum non defectui caloris. Neque etiam id humidum idoneum est. Mirum est frigus aquarum adeo ignauum esse, ut patiatur intra se calidissimas plantas nasci. Sed humor primigenius & calor intus coercitus agit iuxta naturae suae leges; cumque sata res & creata, & aucta sit in aquis, hunc pro naturali loco habet, gaudetque eo, nec desiderat alium. Ita iumenta & homines sub arctico frigore uitam tolerant. Eo illatus Aethyops febrim contraheret constricta cute, nec uitam perferret sine molestia, donec assuesceret. Quomodo somnos faciat, alibi dicitur, ubi etiam Aristotelica excutiuntur. Et tantum quidem de frigore, quae eo uberius persecuti sumus, ut Chymicus noster eius naturam penitus intelligeret, cum necesse sit artificem perspectam habere rationem instrumenti sui; & est frigoris dispar conditio & pyragrae. Cap. Xxii. De Humido & sicco. Magno studio & industria Hippocrates, Plato, Aristoteles, Galenus, & qui horum doctrinam sequuti sunt, de elementis, eorumque potestatibus disseruerunt, cumque intelligerent, ex illis agentibus actiuis calore & frigore, patientibus passiuis, humido & sicco, mistum constitui, hocque uicissim in eadem resolui, generationes, corruptiones, caeteraque omnia huc retulerunt, quasi ipsa naturae fundamenta in manibus suis habentes, nihil non explicare possent, & de omnibus rationem reddere. Fastuosius in hoc insolentiusque uersati sunt recentiores, non attendentes Aristotelem ex illis principiis nihil amplius extruere, quam materiae generumque notitiam, una cum caussis efficientibus manifestis, & quae utrinque dependerent, aut materiam affectam sequerentur: relinquere uero formale principium & rationem, unde potissimum rerum essentiae existerent cum proprietatibus formalibus, nulli nec elemento, nec qualitati debitis. Hippocrates quoque longe alias esse potestates rerum medicas & nutritiuas, una cum ratione substantiarum deprehendit, quam quae ex generica de elementis, qualitatibusque doctrina sufficienter exponi & sciri possent. Galenus cum omnem elementorum & elementarium angulum excussisset, & uideretur sibi iam methodum inconcussam inuenisse, qua & Physica & Medicina in solidum uteretur: Coactus euidentia maiestatis absconditae naturae, extra methodum reliquit ea, in quibus solis totus perfectae scientiae cardo uersatur, & communi nomine Totius Substantiae & proprietatum formalium, siue totius naturae inuoluit, negauitque dici & explicari posse uirtutes essentiales ex argumento άῤῥήτους δυνάμεις καὶ ἰδιότητος appellatas. In hoc luto haerent scholae etiamnum hodie, quanquam non defuerint, qui nihil occultum dicentes, omnia ad manifestas causas agentes, & materiales reducere sunt conati, stultitiae asylum uocare istas indictas totius substantiae uires, non erubescentes, cum Galenus nouem temperamentorum speciebus excogitatis, uno etiam duplicato, tamen non posset crasium occultarum rationem inire. Aristoteles sane cum in libris Physicis generalia, in aliis de coelo, de ortu, de meteoris specialiora, & potissimum in quarto meteorico de qualitatibus actiuis & passiuis, mistorumque affectionibus accurate locutus esset, restare tamen dixit inuestigationem substantiae & rationis internae singulorum, ut relinqueret contemplandum τὶ σάρξ ἢ ὀστοῦν ἢ τῶν ἄλλων ὁμοιομερῶν. " Habemus ", inquit, " ex quibus natura singularium constituit generaipsorum, cuius quodque genus, per generationem, ueluti ex elementis similaria: ex his autem tanquam ex materia uniuersa operae naturae ": Sed haec omnia ex dictis sunt tanquam ex materia. Ut autem secundum substantiam, ratione constant, quod ex posterioribus manifestum est; hoc est omnia, quae istis libris enarrauit, nihil amplius explicant, quam genus & materiam singularium: substantiam uero & rationem, que qualis sit, ex operibus sequentibus ( ueluti oculi substautia ex uisione ) & fine apparet, non declarant. Et ut in animalium plantarumque partibus fit idem, ita & in metallis, ἀλλ ' οἱ λόγοι αὐτῶν οὐκ ἀκριβεῖς / Gr ], hoc est, uerum de rationibus ( substantia nihil aliud est quam ratio ) nihil certi dictum est. Illa fiunt a calido, frigido & horum motu: Sed forma a natura uel aliqua alia causa. Restat igitur de definitionibus & substantia dicere, ut materiam seu genus habentes cum ratione seu forma, sciamus unumquodque tum διά τι, tum τι ἔστι etc. Hinc saepe legimus Philosophum substantiarum rationem nec ex calido, aut frigido, nec humido, siccoue, hoc est, elementis & eorum potestatibus procreare, sed per actum quendam & rationem internam naturaliter constituere, quae sui motus principium habeat ex generante secundum similitudinem substantiae, aut ex ambiente animalem uim sortiatur, inque materia comprehensum pro modo comprehensionis euadat nobilis ignobilisue substantia. Hec non inest absque uiribus & proprietate essentiali. Itaque quae ad illa manifesta referri possunt, sunt tantum materiae, & genera decernunt; monstrantque, ex quibus elementis, quibusque agentibus & patientibus mista sint & euaserint calida, humida, frigida, sicca, dura, mollia, subtilia, crassa, & caetera unde uero sint illud ipsum, quod sunt, talemque habeant substantiam & proprietates facultatesque solam substantiam sequentes, ex aliis discendum primordiis. Longo usu artis Medicae cognitum est, parum praesidii esse ad sanitatem ex notitia elementorum, & materiae qualitatumque primarum & secundarum, quocunque sane conglutinarentur modo; Et si nihil altius haberet Medicina, iam ad plebem illam deuenisse, neque posse scientiae & artis autoritatem defendere: Nutrimentorum uero & Pharmacorum, ratione & experientia cognitorum, uires totum fere ad se rapere Medicum, quem oporteat & scientia istorum, & usu prudente pollere. Intellectum & hoc est, in interiore quodam subiecto haerere essentiales rerum proprietates, quarum actionibus saepenumero obstarent illa externa, quia facerent, ut unum idemque simplex, contra scopum Medici diuersa, uel etiam contraria efficeret, aut molestiam pararent hominis naturae inter se colluctando. Excogitatae itaque sunt segregationes quaedam, in principio illae quidem rudes ad exemplum naturae & artis coquentium, & crassa separantium, sed progressu artis & experientiae, etiam ingeniosissimas, & hoc maxime Alchymiae ductu & auspiciis. Quod cum obseruarent quidam, iam inuentum esse gloriati sunt, quo defectum illum Aristotelicum supplerent, & non tantum Logice seu uerbis dicerent, quid res esset, uerum etiam oculis ingererent ipsis. Quod enim ex mistis separat Alchymia interioribus uiribus dotatum, non calido, frigido, humido, sicco, crasso, subtili; ec. quamuis tam arcta sit compositio, ut ista remoueri in totum nequeant, id substantiam rei, dixerunt, non quidem, qua uiuit res ( id enim animae incomprehensibilis munus est ) sed qua essentiam medicam, & nutritiuam, proximamque uitae sedem in spiritu congenito, calido natiuo & humore primigenio, inter se indissolubili uinculo iunctis obtinet. Ista elementaria cortices & domicilia dixerunt: has uero extractiones, essentias Medicas, iam diu in naturali scientia & medicina desideratas, inuolucroque elementorum tectas. Hinc euenit, ut autoritas doctrinae elementaris, & quaecunque Philosophus ingeniose simul & laboriose de illis excogitauit, annotauitque, pene sit collapsa, & exoleuerit: omne uero studium, licet non ab omnibus, in essentias Chymicas artis elicientis praeparantisque uocabulo dictas, conuerteretur. Ueremur ergo, nedum Chymico nostro de calido, frigido, humido, sicco, elementis & horum uiribus, scribimus, risu excipiamur, & potissimum de materia corporum, terra, & aqua, sicco & humido narrantes explodamur, Sed necessitas praeceptionis expositionisque de calido & frigido satis est euidens. Humidi uero & sicci quoque contemplationem non debere ei sordere, multa sunt, quae persuadere possunt. Fac enim Chymicum in essentias intentam habere mentem & his ex subiecto naturali excludendis, omnem nauare operam: quia tamen nulla sua arte omne elementare abiicere potest, semperque manet cognatio illa prima, quae est inter principalem essentiam a Deo ex elementis conflatam, & per generationem posteriorem in singularium successu, nutritionemque in his, quae nutriuntur in aliis per analoga, acquisitam, ita ut indissolubiliter sint unita posteriora prioribus, inque unum facesserint, ut fit in eo, quod exsemine quidem ortum habet, sed postea augetur & crescit per nutritionem, necessario congitur aliquid elementare retinere, cuius naturam si ignorauerit; non potest essentiae plenam, quae quidem in hominem cadit, notitiam consequi: Deinde quam multa sunt magisteria; quorum elaboratio ex natuta humidi & sicci existit? Quid quod & in ipsis essentiis inueniantur qualitates primae & secundae? An non & illae ipsae patiuntur a calore & frigore, & formis uariant? Cum ex calcibus facit liquores; & uicissim Chymicus, cum ex salibus olea, & spiritus; cum item soluit, coagulatque tam magisteria, quam essentias, certe per illas ipsas affectiones procedit, quas " in quarto meteororum, & secundo de ortu " explicauit Philosophus. Ex illa doctrina, potest discernere rerum genera & nonnihil statuere de uiribus & usu. Neque enim est, ut sibi persuadeat se extrahendo essentias plane quidditatem rei absque elementari materia consecutum esse. Est enim ea inseparabilis a corpore, in quo nata est esse, & operari. Subtiliorem partem magisque synceram ( concedi potest, naturam, uti ex creatione & generatione est, potissimum in ea fundatam esse & radices proprietatum substantiam primum sequentium positas ) abstrahit, cum multum ea in re proficit. Corpus cum remaneat, nec id possit esse sine corporeis proprietatibus; quae dementia agitat Paracelsitas, ut ista omnia quae prisci de affectionibus corporeis uere & scienter tradiderunt, despiciant? Et sunt quaedam, in ipsis corporibus erassis quoque relicta, commodiora ad usum, quam extracta, ut experientia in nutritione & medicamentis contestatur. Eia ergo; qui tyro ad hanc artem accedis, ne contemtui habe Aristotelica ista; sed potius stude, ut quam exquisitissime cognoscas, quo & ueri falsique iudex esse possis, & tuorum quoque opetum rationem reddere. Haec praefanda nobis fuerunt, ne delicatulae Chymicorum imperitorum & nouitiorum nares, quibus fortasse fumus aliquis ex Paracelsica & Seueriniana officina aliquid obduxit labis, fecisque, ut olfacere nihil possint, nisi quod ollulas istas fornaculasque spirat, statim percepto de Humido & Sicco halitu offenderentur, nosque cum Aristotele de ponte deiicerent. Nunc de rebus ipsis pauca, cum harum notitia implicata sit superiori doctrinae. De ortu. tex. 9. 4. Humidum Philosophus definiuit, quod sit τὸ ἀόριστον οἰκείῳ ὅρῳ εὐόριστον ὂν, hoc est, quod cum facile terminari puta a sicco agentibus actiuis, queat, proprio tamen termino non circumscribatur, quae definitio materialis est, & humidum non absolute considerat, sed in materia seu subiecto cum potentia passiua, Dixerat enim ante humidum & siccum esse passiua, & corporum materiam potissimum; Meteor. 1. & 4. Scaliger in 60. & in 4. exer. Met. ὑγρὸν καὶ ξηρὸν ταῦτα ὑπάρχει διὰ τὸ πάσχειν, καὶ ἐξ ὕδατος καὶ γῆς τὰ ὁμοιομερῆ σώματα συνίσταται etc. & cap. 4. sect. 3. non intellexisse uidetur definitionem cum conuellere nititur. 2. " passiuae qualitates sunt corporum principia ". Ex eodem fundamento extruitur definitio etiam sicci, quod sit εὐόριστον μὲν οἰκείῳ ὅρῳ δυσόριστον δέ seu quod cum suo termino facile claudatur; difficulter tamen admittat terminum patiaturque ab alio se finibus circumscribi. Corpora interminata sunt quae inordinate fluunt, nec redacta sunt coactaque intra certas subsistentiae seu consistentiae metas. Inde humidum, ut aer & aqua meant undiquaque, si suae naturae relinquantur, & confluunt, ut solent homogenea, si a nullo coerceantur. Est & siccum tale, ut terminum ab alio difficulter accipiat; redigaturque ad modum certi definitique corporis. Sed utrumque tamen terminari potest & mensuram certam hoc habet, illud accipere facile potest. Aqua enim facile diuidi potest & dispergi etiam in minimas guttas, quae se coniungunt cum sicco puluere per minima, quantum fieri potest, & coalescunt una. Sic coercetur, detineturque accepto termino, ne amplius sine modo fluat, & erret, sed cogitur subsistere & in certa forma mistionis manere. Siccum per se facile consistit etiam in minimis portionibus, si sensum respicias, ut in pulueribus patet. Sed ut & hoc accipiat definitum ad aliquam certam rem terminum neque seorsim, ut atomi uagetur, humidum quidem praestat, sed difficulter. Non enim admittit facile humidum. Et hoc etiam manifestum est in concretis & iam terminatis siccis. Si enim uelis ea redigere in portiones minores addito humido, aegre id assequeris, quia non facile cedunt partes siccae, sed respuunt aliena. Sic uides pulueres minutissimos affusae aquae innatare, & propter siccitatem recusare ingressum. Uerumenimuero haec ita declarari exemplis iam mistorum possunt. Ipsa uero natura simpliciter considerata, terminationis & interminationis rationem in se habet accuratiorem. Id tamen obiter notandum est si humidum sit acre, non diu repugnare siccum. Nam substantiae acrimonia sibi uiam facit, tenuitateque penetrat. Hinc est, quod quaedam aquae dicantur omnia sicca statim sorbere nec permittere, ut innatent: Uerum enimuero, ut certa corporis similaris mensura fiat, quid nam tandem est, quae illa difficulter terminabilia conciliat? Primum o connata uni, alteri superueniens, ut sic prima causa sit indispositione materiae patientis, in qua ratio est, qua admitti terminus possit. Itaque ut ait Philosophus, τὸ ὑγρὸν τῷ ξηρῷ αἴτιον ορίζεσθαι καὶ ἑκάτερον ἐκατέρῳ, alterum alteri, ut terminetur & modum corporis definiti accipiat, causa est, & ueluti gluten. Ut enim siccus puluis in massam certam cocat, & maneat, aqua proportionalis facit; sicut cum Empedocles farinam aqua subigit. Aqua terminum infert farinae, licet difficulter, ( nam sicca terminant se ipsa, nec facile admittunt alienum terminum ) sed rursus farina aquam compescit, ne interminate fluat. Haec est prima causa in ipsarum materiarum potentia. Secunda asscribitur actiuis, nempe frigori & calori. Nam ut est in 4. Meteor. 1. In omnibus uidentur caliditas & frigiditas terminantes, copulantes, transmutantes homogenea & heterogenea, humectantes, exiccantes, indurantes, mollientes: Sicca autem & humida terminata, copulata, transmutata, humefacta, exiccata, indurata, emollita: Et humidum, siccum materia generationum est substantia calori & frigori, si rationem seu dispositionem ad substantiam & affectiones habeat, itaque dominentur. Item humidum in generatione terminatur sicco operantibus actiuis. Palam itaque est ex istis fundamentis extrui omnia, quae de mistione elementari & uarietate similarium, eorumque affectionibus dici possunt. Nam & materiae ipsae uarie sunt dispositae, seu uarias habent rationes, & agentia diuerse sunt constituta, & multis modis possunt accommodari, & actiones modo perficere, modo non; Et certis gradibus relinquere. Hinc passiones materiales, & infinita corporum differentia existunt. Tantum hoc residuum est, cum nihil in natura fiat absque ordine & prouidentia certa, unde sint dispositiones ad substantias tam uarias & nihilominus omnes determinatas, & num sufficiat adhibuisse agentia ista & patientia, ut fiat non os tantum, sed & canis os, uel bouis, non flos, sed rosa, uiola, etc. quaelibet secundum modum suae naturae. Id altius principium est, existitque ex potentia creantis & uoluntate, propagaturque facultate generationis per motum ad simile, in semine uel analogo. Huic potentiae & uirtuti interiori, tribuendum suum quoque subiectum est: ex elementis quidem initio conflatum, sed analogum coelestibus factum, ut in eo existere & motum suum perficere principium substantiale possit. Et hoc quoque sibi uendicat interiores proprietates rerum. Platonici id subiectum per certas intelligentias ex coelo in materiam immitti docuerunt. Aristoteles tum seminarium principium proposuit, tum stellas, cum calore uniuersi. Et ideo hominis generationem ex homine & Sole pariter confecit, ne putes eum in istis elementaribus substitisse. Sed redimus ad humidi & sicci explicationem. Si non quid humidum, sed quid humiditas sit & siccitas quaeras, responderi potest qualitas, affectioue & ratio humidi, humidi corporis, qua humidum: siccitas humiditati contraria qualitas, & ratio sicci, qua siccum: uel ex superioribus definitionibus, humiditas est qualitas passiua in materia facile a sicco terminabili: siccitas est qualitas passiua in materia ab humido terminabili. Uerum eiusmodi definitiones per se extruere potest, cui natura istarum passionum est perspecta. Cardanus, qui siccitatem priuatione humiditatis definiuit, eamque nihil positiuum esse cum frigore dixit, pridem est explosus. Ut autem intelligamus, siccum terminari humido, & hoc uicissim sicco, agentibus actiuis, natura nullum horum per se & solitarium dedit; Sed ubiuis actiua iunxit patientibus, ut sic semper sit cum humido & sicco calidum uel frigidum, idque uice uersa. Omne enim humidum & calidum est aut frigidum; itemque omne siccum. Ex his fundamentis Chymicus praeclare disserere potest de sua mistione, incorporatione, inceratione, nutritione, fermentatione, & aliis. De origine istarum qualitatum differenter loquendum est. Aut enim ut principia, sumuntur, aut ut elementa, aut mixta. Principia per se sunt, nec potes afferre eorum causam in natura priorem. Mens enim diuina, cuius sussu extiterunt, extra naturam est. Itaque humiditas est principium humidi corporis per se; siccitas sicci. Elementa uero constituerunt concursu cum materia. Hic humidum maxime est principium aquae, ut est in 4. Meteor. 4. Et Galenus in I. de Elem. ait, " affirmare esse aliquod elementum summe humidum, simulque arbitrari illud esse quippiam ab aqua diuersum, extremae cuiusdam ineptiae est: " quanquam Aristoteles in 2. de ortu. aerem maxime humidum fecerit: Et est humidi aequiuoca ratio ut infra dicetur. Siccum est terrae propriissime. In mistis utraque qualitas ex agentibus scribitur existere. Inde axiomata: Humectantur res ( resoluuntur in humidum ) cum aqua fiunt ea, quae constiterunt, uel concreta liquescunt ( τή κονται ) quorum spiritus frigefactus cogitur in aquam. Frigus aquam exiccat, aerem incrassat & aquam facit. Item omnia exiccantur aut frigefacta aut calefacta, & calore uel interno uel externo. Frigore quae exiccantur, item a calore id patiuntur. Calidum enim quod exit ob frigus circumstans, secum educit humidum & euaporando separat. Unde frigus remota causa exiccationis internae est, calor propinqua. Sic exiccantur aquae species siue habeant connatam aquam, siue inductam, Quocirca siccitas & humiditas in mistis oriuntur ui agentium. Mirum hoc uideri possit, calorem a calore produci per se, frigus a frigore, & non posse siccitatem & humiditatem ab actibus suis primis & essentialibus procreari. Quid ni humiditas progeneret humiditatem, siccitas siccitatem? An non aer humidus, & aqua humectant? Nimirum ita loqui interdum solemus, quia istae qualitates passiuae, nunquam sunt sine actiuis. Deinde aer & aqua humectare dicuntur non agendo, sed patiendo quid, Nam cum recepta intus sunt, una secum introduxerunt humiditatem externam; non intus procrearunt. Ideo ergo spongia madet intinctu aquae, quia hanc cum sua qualitate hausit; Ideo quoque ab aere humido humescit charta, quia aer ipse se insinuauit, & haesit accretione. Est autem is in aquam procliuis. Discit hinc Chymicus fundamenta destillationum, & deliquii. Uult Aristoteles educi internum humidum cum calore uel quia frigus circumstans, uel calor prouocet: educi uero uaporationis aut halitus specie: utrumque iterum crassescere frigore & in aquam redire si uapor sit, sin halitus, in suum genus. Id destillatio conuincit uerum esse. Rursus cum ex istis principiis aqua per resolutionem fit ab agentibus, ut cum glacies soluitur, & liquantur cerae, & c. uel concreta in spiritum soluuntur, qui in aquam redit: tam destillationis principia audiuntur, quam solutionis per deliquium. Insuper alia ratio deliquii describitur per insinuationem externi humidi aerei uel aquei. Inde patet, quomodo saepenumero per uaporem balnei, aut balneum ipsum; aut fimum humidum, aut frigidum aerem soluamus. Ut sic utraque ratio in liquorem soluendi fundamentis Aristotelicis sit consentanea; Et simul pateat destillatio item duplex. Nam & in hac solutio fit uel interno humido colliquefacto, formaque spiritus uicissim in liquorem coagulabilis, & ducto cum calore suo, uel ingrediente humore externo ab aqua uel aere, seu aqueis uel aeris, qualia sunt menstrua soluentia & educentia in Chymia. In omnibus istis instrumenti uicem habent calor & frigus, quorum motus quidem est ex naturae potentia, sed accedit alius ab arte; & quia per uarias materias administrari possunt, artis praecepta & industria magistri uariant. Quemadmodum autem ars ad humefaciendum siccandumque utitur istis actiuis, ita putandum est etiam naturam agere. Nam non fiunt mista humida uel sicca indeterminate, neque etiam penes calorem & frigus est, distincte agere, & tantum humoris taleque in cerebro facere, tantum & tale, talique modo in sanguine. Materiae dispositionem producit peripatus; Et bene quidem. Nam ni sic pati posset materia, non factum esset hoc. Sed cum uni materiae sint potentiae plures, quis constituit & definit modum passionis? Si calor in aquam agit, non tantum calefacit, sed & consumere Comment. Alchem. Part. I. Lib. Ii. eam potest sustinento hoc quoque materia. Terminus adiicitur a sicco. Sed quaerimus & in hoc rationem. Aut fortuna ergo in fortuitis id praestat; aut ratio & principium definitum in his, quae natura constant. Patet ergo non sufficere agentia & patientia elementaria, sed in artis operibus eis praeficiendum esse mouens artificiale, in naturae, naturale, quod est ingenitum cuilibet rei & mouens ad substantiam talem tantamque hanc uel illam principium. Quod ergo cerebrum aliter est humidum, quam sanguis & caro, non sola illa qualitatum in materia contemperatio & motio facit; sed quae subest natura disponens singula, & certa lege ordineque motum dirigens. Illa uero primum instituta a Creatore est; & propagatur postea per singulares generationes, estque in hoc homine ideo, quia a quo hic est ortus, similiter homo fuit, ut praeclare Aristoteles in 2. de Gen. an. I. disseruit; item in I. de Gen. an. 18. & in I. de part. an. T. ubi ait: " Quamobrem censendum ita potissimum, ut ob eam rem membris his homo constet, quia hoc homini est esse. Non enim fieri potest, ut sine his membris homo sit. Item: Semen genitale, quod constiterat, uim talem habere oportet, & res, quae effecerat, prior est, non modo ratione, uerum etiam tempore. Gignit enim homo hominem, idque certus, talis specie euenit, quoniam talis, qui gignit est. " Sed quae differentiae sunt humidi & sicci? Dictum est, considerari ea primum ratione principii, deinde elementi, ubi nominantur duo, aet & aqua humida: duo sicca ignis & terra: tertio misti, ubi infinitum est in singularitate discrimen, quod pendet a natura potius cuiusque; quam crasi elementari, quae est posterior natura. Aliter, quoddam humidum calidum, quoddam frigidum;, & sic siccum, ut diximus. Praeterea allud terminatum, utpote mistum, aliud interminatum, ut simplex, quam rationem sequitur purum, & impurum: Philosophus discernit etiam ὑγρὸν, διερὸν, καὶ βεβρεγμένον. Humidum dicit, quod habet propriam humiditatem in profundo: διερὸν seu madidum uel udum habet alienam humiditatem superficietenus: βεβρεγμένον habet alienam humiditatem in profundo, ut cinis aqua subactus: Et dicitur irrigatum, ut cum terra sicca conspergitur & madefit. Est aliud actu, aliud potentia: illud ut humidum secundum & tertium: hoc ut gelu, glacies, nix sicca. Glacies enim sicca actu est, humida potentia. De paxi an. 3. Inde explicatur illud Galeni in 2. de temperamentis, ubi uult calidi & frigidi solum tactum esse iudicem ( quod tamen non catholicum, nisi de simpliciter talibus & actu mouentibus loquatur ) sed humidi & sicci non solum, sed cum ratione, quia non statim humidum quod molle, ( ut globus lanae & cinis ) nec siccum, quod durum, ut glacies ( at ita est in calido & frigido quoque, cum nullus caphuram tactum possit calidam frigidamue aestimare, uti nec opium. ) Aristoteles rectius glaciem actu siccam dicit, potentia humidam, quia frigus calorem cum aereo humido expressit: uel per accidens siccam, per se humidam. Cinis madidus humidus actu est & per accidens: siccus per se & potentia. Porto, est aliud humidum aqueum, aliud aereum: siccum aliquod igneum, aliquod terreum. Species iudicantur ex naturae argumentis. In 3. hist. an. 20. Ita uicissim omne terreum iudicatur per se, proprie & simpliciter siccum: omne aqueum per se & proprie humidum. aliud congenitum, aliud, annatum & posterius. 2. Discrimen per se & per accidens enuntiatur etiam aliter. Nam dicuntur alia per se humida: alia participatione seu societate. Chymicus suis utitur uocibus, & quoddam humidum uocat solutum, quoddam coagulatum; de part. sicut Plato aquas quasdam fluidas habet, quasdam concretas fusiles. Perpendamus etiam aliquas affectiones humidi & sicci. an. 7. 4. Humidum aqueum uaporabile est. Itaque aquae inde eliciuntur simpliciores. Met. 10. Quae euaporaent, suni aquae: Humidum aereum est spirituosum. Aer enim spiritus. Idem in aliquibus est pingue. Hinc ergo olea aerea. Siccum igneum spirituosum est alio modo. Inde spiritus ignei. quae non, terrae uel mistorum. Et idem in aliquibus halabile propter pinguedinem. Hinc olea ignea. Siccum terreum fixum magis est. Itaque non facile in halitus resolubile est. Imo a Philosopho & Platone aliquando terrae detrahitur transmutationis actus. Ueruntamen ualidi ignes hic quoque suam uim ostendunt. Uidebit ergo Chymicus, ut pro materiae pertinacia agens adhibeat. Sectio. 3. Humida omnia difficilius coquuntur; quia nullum humidum ipsum secundum se maturatur sine sicco: probl. 14. 4. Et non incrassatur facile aqua, quia humidum terminandum multum, calor uero paucus. Concoctio autem ab igni fit, qui est in humido. Hinc in cruditate est humiditas interminata, cum calor natiuus debilis non habeat commensurationem ad humidum. Hinc Chymicum porisma, ne in his, quae unire uult, & matura efficere, nimium ponat humidum, & ut calidum siccumque adhibeat proportionale. In opere lapidis & coagulationibus hoc fundamentum bonum est. A calido & humido putredinem esse dicit Galenus in I. de temperamentis. Pessimum enim temperamentum id esse pronunciat, sed in aere. Aliter enim se res habet in animalibus & plantis. Philosophus cap. 3. de longe & breue uitae. In calido humido uitam ponit, si non tantum copiosum sit humidum innatum, sed & calidum. Chymicus addit, si istud calidum humidum sit radicale, & naturae dono purum. Duplex inde artis dogma est. Nam calido & humido alieno potest putredines & solutiones quasdam procurare; Et si uiderit in eam constitutionem inclinare, quod non uult putrescere, mature occurrere. Deinde si calidi innati humidique primaeui substantiam eduxerit, se commodum uitae seruandae instrumentum elicuisse, & debere id quaeri in his, quae actum uitae & iudicia copiosi talis balsami habent. Sed quia in putredinis philosophema incidimus, uideamus & Aristotelica. Non existere putredinem quamdiu omnia recte gubernat causa prima δημιουργάς, & caetera parent imperio, notum est. Itaque & salis uim animam obtinere statuerunt prisci: Et hunc esse, qui putredines inhibeat, docent recentiores. Sed Philosophus suorum principiorum memor non ita uulgariter philosophatur. Quanquam enim ex omni misto salem eliciant Chymici, uti & ex putrefactis ipsis, in quibus inerat ut plurimum potentia, tamen hi non sunt causa principalis non putrescendi. Met. 1. 2. " Quae naturaliter corrumpuntur, " inquit Aristoteles, " eorum finis est putredo πᾶσα γὰρ κατὰ φύσιν φθορὰ εἰς τοῦθ ' ὁδός ἔστι ", hoc est, " Omnia naturaliter mista per putredinem in humidum, siccumque resoluuntur, ex quibus erant composita materialiter agentibus actiuis. " Et corruptio quidem fit " ὅταν κρατῇ τοῦ ὁρίζοντος τὸ ὁριζόμενον διὰ το περιέχον ", quando propter uim ambientis id, quod terminatum erat, exuperat causam terminantem, ita ut iam fiat interminatum seu solutum dissipatis uinculis: ueluti cum ignis ambiens in lignum agit humidum terminans consumit & dissipat, unde siccum fathiscit, uel, quando calor ambientis ex fungo uel pomo aut carne insitum calorem cum suo humido educit, terminans tollitur, unde fit, ut reliquum termino destitutum diffluat, euadatque prius humidum, postea siccum, non humidum insita humiditate, sed peregrina: Nam talis corruptio maxime fit in calido humido ambiente seu austrina constitutione. Dictum autem prius est, humidum fieri sicco ueluti gluten, & uicissim siccum compescere humidum, ut sic se terminent mutuo, uerum praesidio agentium. Quocirca etiam horum respectu accipienda corruptio est, cumque calor tam in concrescentibus a frigore, quam calore, potissimam uim habeat, quam sequitur terminus, & frigus magis sit corruptiuum, quam generatiuum, calore ( non externo sed interno ) sublato, corruptio sequitur. Hac autem consentit cum humidi eductione. Utrumque enim simul exit. Ita fundamenta iacta sunt tam uiolentae corruptionis, quam naturalis, quae dicitur putredo & seorsim definitur, quod sit destructio interni connatique caloris in humido quolibet, procurata ab aliena caliditate in ambiente, siue id sit aer, qui proxime tangit, siue aqua calida, siue simus & similia, qualia multa potest adhibere Chymicus, quin & terra calida humida pro eodem est. Haec diligenter sunt annotanda nostro Chymico, quia extractionum artificialium & resolutionum principia uolunt depingere. Materiam ex sicco humidoque, terra & aqua petiuit iam saepe Philosophus, aususque est etiam his Solis adscribere uitam animalium, quia essent materia corporum naturalium. Ex quo quid constat, in id ultima sui resolutione resoluitur per corruptionem uiolentam uel naturalem seu putredinem, uti & Hippocrates & Aristoteles pridem posuere. Horum ergo iudicio quid sibi promittere potest Chymicus ex resolutionibus, quam humorem aliquem, & aliquantulum terrae, seu cinerem & stercus, uti ipse ait Philosophus? Humor elementaris is inutilis est. Humor innatus cum proprio calido periit, idque scelere alieni caloris. Sed bene speremus. Nam aliquid solatii nobis relictum est in fine dolii pandorae. ζῶα ἐγγίνεται, inquit " in calce capitis ", τοῖς σηπομένοις. Cur? διὰ τὸ τὴν ἀποκεκριμμενήν θερμότητα φυσικὴν οὖσαν συνεστάναι τὰ ἐκκριθέντα. Separationem essentiae potioris, quae est calidum & humidum innatum, euenire aperte conceditur. Datur & hoc, posse eam consistere, & in animal euadere, ob hanc causam, quia ille calor erat naturalis. Ita in 3. de Gener. anim. cap. Ii. scriptum legimus, " omnia, quae isto modo spontaneo consistunt, aeut in terra, aut in aqua cum putredine gigni uisuntur, & imbre admisso. Cum enim dulce in principium constituendum secernitur, quod superest talem accipit formam, quanquam nihil gignatur putrescens " ( Est enim putredo corruptio quaedam & solutio ) " sed concoctum. Putredo & putridum excrementum est id, quod secernitur inter coquendum, cum nihil fiat ex toto. " O praeclara Chymiae fundamenta. Putredo ideo fit, ut aliquid oriatur nouum: illa uero stercora secernantur, sicut in arte mechanica seu fabrili sordes & alienitates. Itaque & in ipsa separatione per putredinem est noua constitutio & concoctio materiae ad substantiam, id quod est opus caloris natiui, uti sonant illa aurea in 4. Meteor. 2. πέψις ἔστι τελείωσις ὑπὸ τοῦ φυσικοῦ καὶ οἰκείου θερμοῦ ἐκ τῶν ἀντικειμένων παθητικῶν. ταῦτα δ ' ἐστιν ἥ οἰκεία ἑκάαστῳ ὕλη ὅταν γὰρ πεφθῇ, τετελείωται τε καὶ γέγονε, etc. hoc est, " coctio " ( ita dicitur in natura uoce ab arte mutuo accepta ) " perfectio est seu acquisitio Entelechiae substantialis, quae non a peregrino externoque peragitur calore, sed insito & familiari proprioque " ( proprietatis ratio in uniuocis dependet ex seminio ) " ex oppositis passiuis, quae quidem iam saepe dicta sunt humida & siccae, seu terra & aqua, sed restringuntur ex laxitate generica ad specificam proprietatem, & non petuntur ad determinatas generationes quaelibet " ( non enim fit quoduis ex quouis, sed ex determinato ) " uerum materia cuilibet propria. Coctione uero absoluta, simul absoluta & perfecta generatio ad substantiam est. " Mirifica sane haec sunt. Audiebamus duos grauissimos testes uno ore fatentes, elementa materialia ex corruptione naturali, redire, & unumquodque secedere ad suam classem, unde hac humidum, illuc siccum reuertatur. At nihilominus est aliud quiddam: quod ipsis tanquam excrementis sepositis consistat, nempe humidum calidumque innatum. Undem hoc in mistum irrepsit? Neque enim ignis est, aut ignea potestas. Id enim aperte negatur ibidem. Non est aer, sed in aere aliquid consistens, aut in animalibus, aut coelo. De Gen. an. 3. 4. Ita enim docemur: " Generantur in terra humoreque animalia & plantae, quia humor in terra, spiritus in humore, calor animalis in uniterso, inest, qui cum exceptus seu comprehensus est humoribus calescentibus " ( non certe illis alienis sed propriis: Nam in propria materia dixit constituere calorem natiuum substantias ) " fit quasi bulla spumosa, hoc est genitura, ut sic mare uel terra impraegnetur ab ambiente & pariat. " Quod autem calor animalis in an imalibus contentus potest, id analogice calor ambientis efficit concernendo ex terra mariue, concoquendo, constituendo. Alibi is calor Solis esse dicitur: Et omnino uiuificus ille in seminibus seu animalibus calor pronunciatur esse οὔτε πῦρ, οὔτε ἀπὸ πυρὸς ἀρχὴν ἔχειν, ἢ τοιαύτην δύναμιν εἶναι: hoc est, " neque ignis, neque ab igne principium habere, neque talem aliquam facultatem esse: " Sed neque caeterorum elementorum quicquam est. Neque enim constitui quicquam densis, humidis, siccis uidetur: ( intellige secundum substantiam & causam procreantem primam; datum enim iam pridem est, materiam aliquam ex aqua & terra sumi, quae proculdubio cognatione cum his conspirat & in ultima resolutione ad sua elementa recedit, quanquam Seuerinianis decretis ualde ista faueant ) Quid tandem est ille calor natiuus? Spiritus est, inquit, comprehensus seu contentus: In qua re? Num istis elementis externis? Non uero: sed in semine & spumosa genitura ( qualem ex animalibus in suo genere gignit, & aliam analogam forma bullae ex terra uel aqua educit: ) " Et porro in ipso spiritu natura " ( hoc est principium internum; cuius per se motu quod fit, nascitur ) " proportione conueniens stellarum elemento ". Itaque quanquam in meteoricis audiuimus similiaria componi ex elementis passiuis actione qualitatum efficacium, & iterum per putredinem in ista solui: tamen calidum humidumque tum " ibi ", tum " in tractatu de Generatione animalium ", natiuum, radicale, proprium & substantiale, comite spiritu & induci, & educi praeter ista discimus. Hic est ille balsamus Chymicus, & essentia quinta, quam Chymici uasis excipiunt inter separandum, & non sinunt uel perire, uel in alia materia consistere, sed elaboratione ulteriore in utile medicamentum conuertunt quod in se solo omnem uim habet simplicis, sicut in apice genitali nucis inglandis, cum prodit, ut fiat arboris principium; omnis potestas eius deprehenditur, caetero corpore fatuo, & sicut uinum congelatum omnem essentiam in angustum compulisse docet experientia. Quanquam ergo ista elaboratio Chymica rationem, qua ad animandum impellitur & natura fertur ille balsamus perdit, tamen caeteris potestatibus, quas solas quaerit, est contenta. Quocirca eo minus taedeat nos Aristotelicae doctrinae, quo magis uidemus in illa principia nostrae artis pulcherrime fundata, demonstrataque esse. Qui uero nostra dogmata oppugnant & in qualitatum primarum, elementorumque sordibus aut labyrintho mersi luctantur, illos relinquamus suo genio. Satis dant poenarum, cum manifesto Soli obloqui, & in media luce coecutire conuincuntur. Neque enim est, quod praetendant suam methodum & Aristotelica illa uelint maledictis uel explicatis Galenicis labefactare. Ipsa ita clamat experientia & sacrae literae attestantur. Haec ex putredine minime putrida colligere Chymicus potest, libenter etiam hoc fassus, quod est in 5. histor. an. cap. 31. omnibus uel siccis humescentibus, uel humidis siccescentibus creari animal; non quidem quatenus illae alterationes peraguntur, sed quatenus opus est termino materiae in elementis comprehensae. Met. 2. c. Non autem omittat Scalig. Scalig. exere, 60. exere, utilem speculationem de facile & difficulter uel nunquam putrescentibus. Plena enim est documentis Chymicis. sect. 3. Caeterum quia siccum & humidum sunt potentiae materiales, recte ex iis deducuntur qualitates, quas secundas, seu materi ae uocant, utpote tenue, crassum, molle, lubricum, aridum, durum & reliquae. Subtilem seu tenue humorem sequitur, quia, ut ait Philosophus, subit tangitque totum undiquaque & replet, id quod est humidi. Chymicus non aquei tantum, sed & acrei id esse nouit, & subtilitatem penetrantem inueniri in aquis, oleis, uaporibus seu spiritibus. Penetrant etiam spiritus fortes; sed non repletiue; imo uiam sibi ui parant igneo uirtute corrodendo. Sunt tamen cum ipsis spiritus humidi, ut etiam replere queant: id quod discit noster Tyro ex propriciate humidi, alias sibi persuasurus, aquas causticas & corrosiuos liquores omnes esse uniusmodi. Crassum sicci esse, ob humidi paucitatem, terrae uero siccae copiam, facile est colligere. Aridum perfecte siccum dicitur & congelatum ( πεπηγέναι ) propter defectum humiditatis propriae, uti pumex, ex quo non multum aerei uel humidi est expectandum. Itaque opera in eo temere non sumenda. Durum quoque sicci est, sed tamen diuerso modo. Potest enim in occulto habere humiditatem propriam, & ex accidente saltem exiccatum. Molle interna humiditate, ut cera, in spem humidi natiui multi erigit artificem. Et ita quoque pro ut quodque se habet, etiam facile uel difficulter potest in arte tractari, modo attendat magister, per se ne ista ita sint, an ex accidente. Ex hoc porro etiam iudicare potest, cum essentiam extraxit, propriamne habeat, an alienam, quae obiter irrepsit. Inde patent quoque adminicula & artis processus, item qua operatione quodlibet debeat elaborari. Proculdubio enim quod aliunde durum est, aliter aestimabitur, ac quod in se duriciam obtinet, & ita de molli. Gradus quoque istorum considerabuntur. Cum enim concrescant alia calido sicco, alia frigido, idque diuersis rationibus, resolutionis modum inde aestimabit. Quae a frigore concrescunt, aquae assignantur, possuntque reduci in liquorem a calido. Talia multa leguntur apud Philosophum, plurimam utilitatem allatura Chymico, si ea diligenter uelit perpendere. Sed Paracelsi stultitia abalienauit plaerosque a tanto Philosopho. quosdam etiam suspensos tenet Seuerini Idea & uerbis potius moratur, quam rerum dissensu. Itaque ad Aristotelis nomen quoque expuunt. Utinam uero eius dogmata inspicere exactius & iudicare mallent, quam supplantare & ridere; Chymicos haberemus eruditiores. Si relictis qualitatibus secundis uelimus etiam affectiones ex mistione exurgentes percurrete, disserereque de coloribus mistorum ( non enim in solis sunt mistis, & licet mistura aliquid conferat, tamen non fiunt ratione istius ) de odoribus, saporibus: Praeterea de coctione, cruditate, concretione, resolutione & caeteris, quae apud Philosophum in 4. Meteor. 4. & 8. alibique recensentur, prolixum admodum opus consurgeret, & ad magisteria essentiasque exacte diiudicandas praeparandasque multum accederet momenti. Sed legere autorem ipsum & intelligere iubemus Tyrones, qui non debent ad hanc artem accedere αναριστοτελικαι. Saepe ueniunt in iudicium & opus Chymici coctio, elixatio, assatio, maturatio & alia, quae calore in humidum & siccum agente perficiuntur, uti & contraria eorum, quae frigus procurat: Et extrahit artifex quaedam elixando, quaedam exprimendo, & aliis: Praeparat, coquendo, assando & similibus, quorum rationem nosse debet, nempe quod per assationem humidum intus coerceat; sed per elixationem euocet in humorem externum, quo facto res elixata fit seipsa humidior, & in liquore inuenitur essentia calidi numidique natiui. In magisteriis quoties est liquandum fundendumque? Quoties considerandum mollificabile, irrigabile, flexibile, fragile, friabile, impressile; ductile, fissile, sectile, uiscosum, combustile, coagulabile, exhalabile, & horum αντικειμενα? Sunt istae in materia rationes, & sequuntur conditiones humidi, siccique & actiuorum. Et licet dicat ex ratione generationis, motuque naturae ista posse intelligi, ut non sit opus materiali doctrina: scire tamen debes, ignorato genere, unam partem naturae ignorari: Et licet qualitates actiuae operentur ista in patientibus, tamen id non fieri sine praeside natura interiore, cui famulantur externa. Si famuli motum intelligis, facile protes heri nutum perspicere. Quid dices, si imitanda tibi natura proposita fuerit? Non enim tantum, ut noscas, illa tibi inculcantur, sed potius, ut uenias in locum naturae & per conuenientia instrumenta, quin & ipsa in societatem pertracta similiter opereris in apta dispositaque materia. Uerum de his satis. Illud sciendum est, sicut in caloris explicatione, & ignis, ignem posuimus meteoricum: In frigoris doctrina, frigus spirituale imperfecte mistum: Ita in humidi contemplatione inueniri uaporem: in sicci halitum: Ut sic quatuor corpora simplicia habeant sua analoga tam in perfecte mistis, quam imperfecte: Et sicut illa potes uel instrumentaliter adhibere, uel materialiter, uel loco mediorum: ita & haec: Et utrobiuis separatio est facilis propter fortuitam concretionem. Unde est consequens per externum halitum posse internum educi: per uaporem humidum internum: Et quia facile haec ingrediuntur, suntque diuisibilia, ita ut tota totis per tactum iungantur: Menstrua extractionum commoda ex ralibus parabuntur, siue uelis iis uti specie propria, siue coagulata. Est autem ubi halitus solus ualeat, est ubi uapor solus: Est ubi uterque mistus: idque non in essentialibus tantum mutationibus, sed & alterationibus, praesertim si halitus & uapores sint certarum rerum. Utrum humidum & siccum etiam in coelo sint, non opus est disputatione. Secundum potentiam enim inesse consequens est, si calidum & frigidum inest, & horum nullum sine socio. Uide Scalig. De humido quoque in coelo testis est Luna: exerc. 18. de siccitate Sol. Finis Libri Secundi. D. O. M. A. Commentariorum Alchymiae Partis Primae. Liber Tertius. De Distractionibus Caput I Quid operatio. Si natura faceret omnia, quibus ad degendam commode uitam indigemus, non opus esset arte, aut principio alio tali. sam autem plurima natura fac ere nequit, quibus haec uita carere non potest. Concessum itaque homini diuinitus ingenium est & mens, quae rationes inueniendo, experiendoque tandem habitum illum extruxit, quam artem uocamus, ad defectus naturae supplendos, & alia etiam mirabilia efficienda, quae naturae sunt impossibilia: Arist in 7. pol. circa finem & in mechanicis. 6. in quibusdam autem et iam illam imitandum. Sumit quidem ex natura materiam ars: Sed talem, quae aliter habere queat, & formam ex motu artis suscipere. Moral. Nicom. 4. " Omnis enim ", ut ait Philosophus, " circa generationem uersatur, comminisciturque & contemplatur, ut eorum aliquid. Uide par. an. I. 2. fiat, quae esse possunt, aut non esse. " Itaque circa mutabilia est, & quodammodo attingit fortunam. Sed dum non quoduis ex quolibet instiruit etiam naturam sibi proponit, quanquam sit ratio operis ab omni materia abiuncta, natura existente in illis ipsis, quae fiunt, & quorum ipsa est per se principium internum, & in necessariis occupatur. Interdum ars societatem cum natura init, facitque similiter Agricolae, aut hortulano, qui quae natura per se efficere non poterat, insitionibus & satione aliisque procurant, sed non sine natuta, quam ingenio adiuuant, disponuntque ita, ut proferat insueta. Ars alit perficit, quae natura non potest: Alia imitatur: alia cum ipsa agit, quae tamen quia primum motus principium ab arte prodiit, artificialia itidem dici solent, quomodo & mansuefactio artificialis est & disciplina, quanquam non fiat absque naturae instinctu. Eius fundamentum est experientia circa singunlaria, ut est in metaphysicis. Fit enim cum ex multis experientiae conceptibus una de similibus existimatio, seu decretum & dogma constituitur, & ex singularibus colligitur uniuersale artis axioma. Actiones enim & generationes circa fingularia sunt: ars uniuersalium, ut sit habitus effectiuus cum ratione uera, sicut definiuit eam in Nicomachiis Philosophus. Alchymiam artem esse ( ουκ ατεχνίαν ) manifestum est. Per experientiam enim inuenta perspectaque habet praecepta plura methodice digesta ad supplendos aliquos opere artificioso naturae defectus. Est & principium formaque eius, quod effici potest, in artifice extra materiam existens. Quo circa & boni alicuius gratia est, & utilitatem affert uitae humanae, nec promittere debet impossibilia, quorum experientia est nulla, quanquam res praeter naturam faciat. de Gonan 1. Quoniam autem non iam est, quod intendit, sed futurum est, ad quod non subito peruenit, sed ex potentia actum producit motu artificis per instrumenta. ( Non enim ars tangit ultimo, sed est primum mouens, quod utitur instrumentis tangentibus, & sic est habitus organicus, ex eo gnere, quod mechanicum dicitur ingenio & manu poteris, ut chirurgia, Pharmacopoeia, etc. Est & eius finis opus utile: Motus eius, qui & quot sint dicendum est. Et sane quia ars effectiua est, siue per sua efficiat instrumenta, siue utatur natura, motus eius est effectio quaedam, actusque imperfectus in re mobili, quae elaborari Chymice potest: Uerum cum ad opus aspiret, idque laborando seu efficiendo quaerat: effectio ista non immerito uocabitur Operatio. Iste enim est terminus genericus ad quem, qui solet motibus uocabula decernere ut est in 4. Physicorum tex. 48. At & caeteris artibus idem est propositum. Pugnat nomen cum norma scientiarum καθ ' αυτο. Nouimus istud, & soliciti saepe de proprio uocabulo fuimus. Sed uidimus usum sibi istud attribuisse applicatione speciali ex genere. Si placet, uoca χυμαργηματα, uel alchymurgias, & χυμειοτεχνηματα quasi μηχανeυματα της αλχυμιας, και εργασματα η εργασιας Retinuit istam uocem etiam Dornaeus, qui definit operationem, quod sit manuum & instrumentorum ad rem Chymicam exequendam applicatio: Et est reuera Chymiurgia operis Chymici effectio: uel motus Chymici operis cum ratione uera effectiuus: qui motus cum principium ex arte habeat dirigitur per artificem in materia eius susceptiua ad finem formamque absolutam, quanquam non semper manu, aut instrumentis tangat. Nam in aliquibus, ubi naturalibus utitur mediis, quae in se motum habent commodum, satis est applicasse agentia patientibus, & motum prouocasse, non aliter ac aestate solis calor exuscitat uim plantarum, quae si non desit fauor, coelique & aeris clementia, absint autem & caeterae iniuriae, per se promouetur ad finem. Itaque interdum operatio magis dicitur respectu operantis: interdum magis materiae, quae mouetur. Est enim & actiua & passiua potentia, inque mechanicis effectiua excellit, propter formam artis, quae est extra materiam. Sed interdum, ut diximus, utraque potestas concurrit, & ars initium dat motui, natura perficit, quanquam artifice gubernante. Cap. Ii. De operationum uarietate. Cum operatio sit motus quidam, & philosophus tam in categorica doctrina, quam naturalibus auscultationibus proposuerit sex motus species, inter quas due rectius mutationes ipso iudice appellantur: quin & differentia naturae & uiolentiae discerni soleant: Considerandum Chymico est, ne ignoret rationem & fundamenta artis suae: ars a. analogice ad naturam se habet: omnibusne illis, an aliquibus utatur, & qua spe fiduciaque dicere possit, se hoc illud effecisse. Nec est huius contemplationis ne cessitas nulla. Nam qui perperam exercent hanc artem, Parachymici dicti ( tanquam παραφροντοῦντες, καὶ παραλογιζόμενοι ἐν χυμίᾳ/ ) Saepe gloriantur de mirificis generationibus, cum si recte rem perpendas, ap¬ positiones duntaxat & alterationes aut similia sint assecuti. Nonnunquam eo impudentiae rapiuntur, ut non erubescant affirmare, opus suum generatione exaltatoria factum, seu generatione simplici, cum potius cor ruperint, deprauarintque essentiam, quam nobiliorem reddiderint. Latitare autem ambiguitate & licentia terminorum artis solent, atque ita imposturas machiari. Sed uerum artificem uolumus rerum naturae, operibusque uerae rationis consentanea facere, & polliceri. Quod initio attinet ad motum uiolentum & naturalem, utroque utitur magister, quia partim imitatur naturam, eiusque utitur gestione: partim preter naturam quid facit: τὸ δέ παρὰ φύσιν βίαιον. Sicut enim natura adiuuante calore, ambientis ex rebus efflorescunt, colligunturque succi, qui in illis etiam consistere, & cogi solent, ut Sacchar circa nodos suarum arundinum: & lachrymae: ita ipse in stirpibus uiuis procurat similia, nihil aliud faciendo, quam occasiones uiasque aperiendo, & admouendo adminicula. Exudat enim postea sponte sua succus, tanquam ex balsamo, quem exceptum elaborat penitius. Sed magis uiolento motu, coactuque essentias prolicit: Siue illa uis sit merae artis, siue etiam naturae. Nam uiolentum, & Spontaneum sub uno genere naturae possunt esse. Contraria enim genere & materia consentiunt. Quocirca sicut ualidus ambientis calor cogit sudare plantas resinas: ita ille calore fornacis. Sicut item sol in magno mundo, & Uulcanus in subterraneis peragunt destillationes & sublimationes, uti in Epistolis nostris explicauimus, ita Chymicus in sua chirurgia. In specie uero generat, corrumpit, alterat, auget, minuit, transfert: Et subalternando modo simplices instituit generationes, modo secundum quid: Et miscet componitque dumque corrumpit separat & diuellit omninoque quod optimum est usibus humanis ex naturae rebus elicere studet, quorum multa natura non potest. Generationis simplicis exemplum est, cum ex ferro es facit: Generationis κατὰ τι, cum ex lapide calcem. Alterationum infinitus est numerus, isque in exalta tionibus habet praeclara specimina. Augmentatio repraesentatur in nutritionibus & incerationibus. decrementum in superfluorum detractione elucet: motum localem non per se, sed seruiliter usurpat in sublimationibus & destillationibus, ubi leuia attenuataque ascendere, grauia delabi notum est. Si una est ex arte commoditas, unumque opus, uno sane motu & operatione uti posset. Sed ut ait in Mechanicis philosophus, natura semper agit eodem modo, habetque motum unum, isque est in simplicibus simplex, in mistis difformis, nisi quid ex accidente & per uim eueniat: Sed utile multifariam commutatur, multaque opera saepe fiunt ex re una. Est tamen in natura quoque & unum & multum, non tantum ex accidente, sed & diuersitate specierum. Artifex consilio agens & uoluntatis nutu uario, nullam praeterit bene periteque agendi occasionem. Itaque & hic naturam sibi pro exemplo propositam habet, licet maiore uarietate opus instruat informetque suum. Illud laudabilius procedit, quod fit astipulante rerum natura, & ueluti arte monstrante in quae feratur, & quibus se praebere uelit operibus facilem. Difficile enim est quaerere in natura, quod in ea non est, ut aurum ex ligno facere: nec tale quid suscipere debet artifex. Quod item in remotiore potentia est, raro aggreditur educere, ueluti ex compositione elementorum moliri stirpem: ex crystallo smaragdum uel adamantem. Per multas enim imperfectionum formas iter est, adeo ut ad desperationem prius, quam ad finem operis perueniat, quod euenit iis, qui fouendo caloribus argentum uiuum absque medicina expectant aurum. Itaque tandem frustratio & iactura sequitur temeritatem operantis. Et haec est illa scientia sine arte, seu potius uana persuasio, in qua detrimento corrigitur stultitia laborantis Parachymici. Si quid autem est illa Seuerini Dani praedestinatio, haec est, qua naturae quibusdam signis cum experientia potestatum conspirantibus, quo modo optime quid elaborari queat, cognoscit artifex. Sed sunt & inferiores subordinataeque potestates, licetque etiam citra subsistere usu monente, sicut ipsa natura, si non potest facere aurum, in plumbo, uel argento quiescit. Nec fit ex quouis ligno Mercurius. Etiam haec causa est, cur non una ard contenta sit operatione. Naturae procliuitas non est una, nec eadem bonitas, non usus idem, nec partes essentiae eaedem, nec necessitas. Rom. 9. Quid de libertate ex proeresi agentis dicamus? ἢ οὒκ ἐχει ἐξουσίαν ὁ κερὰ¬ μεὺς ἑν τοῦ αὐτοῦ φυράματος ποιῆσαι ὁ μὲν εἶς τιμὴν σεῖος, ὁ δὲ εἰς ἀτιμίαν Liberum est ex stibio uitrum facere, uel plumbum, uel calcem, uel flores, uel oleum, uel tinctutam. Quodque uero fit suo operandi modo. Cap. Iii. Quae sint operationes Chymicae. Prohibet quidem lex homogeniae in alias artes inuadere, & diuersarum praecepta heterogenea in unum chaos confundere. Ueruntamen cum omnes uno cognationis uinculo cohaereant, alteraque alteri copias mittat in usu & declatatione auxiliares, non uertendum est uitio Chymico, si quid accommodato petat ex uicinia. Saluo suo iure rogare molendinum utendum potest, & pistillum cum mortatio & in ceruiculo, quo res suas comminuat. Non accusabitur ars eius imperfectionis. etiamsi a bracteario accipiat auri argentique folia. Quid quod & ipse nonnunquam in magna rerum copia foras locat domestica, & per olearium colligit oliuum, per Rhizotomum succos Sylphii, cucumeris asinini, & similia? Carbones facere potest ipse: sed placet negotium dare carbonariis, ut arti ministrent. Resinas euocare idem sua arte ex resiniferis nouit. Sed resinariis operam locat. Ita de melle & caeteris. Multa enim concessit metallurgiae, uitrariae & aliis artibus. Ipse in nobilioribus potissimum elaborat. Plurimae u. enumerati solent operationes Alchymie, idque maxime, si totam artis amplitudinem spectes. Nam quod aurificium attinet, modo paucae, modo plures commemorantur, quae tamen cum caeteris analogiam habent, quales sunt calcinatio, solutio, separatio, coniunctio, putrefactio, congelatio, cibatio, sublimatio, fermentatio, exaltatio, multiplicatio, proiectio. Rosarium philosophorum nouem recenset, quos dicit ratione diuersos, re eosdem, nempe sublimationem, descensionem, distillationem, calcinationem, solutionem, congelationem, fixionem, iterationem, cerationem: Et sunt in his mirabiles isti philosophi, quomodo clamant coquendum tantum sine taedio esse: modo & soluendum & coagulandum. Nos cum artem colligeremus, distinximus eos probabili iudicio. Illud saltem notandum, multos occultari titulis eognatorum, uel est aliquos simplices & solitarios esse: aliquos generico communique nomine complectiplures, quos quia coincidunt & in unum tandem conspirant, symbolicos appellauimus. Torsit nos aliquando cogitatio, an non modi operationum & clansses deberent respondere magisteriis & essentiis. Sed cum uideremus, unam essentiam posse pluribus modis praeparari: pluresque ad unam simul concurrere: uel uno modo plures concininari: non conuenire istam partitionem congruentiamque incongruam esse ad methodum artis deprehendimus. Locuti u. de hac re sumus et supra. Ne u. quis putet, cum nomina plura operationum apud diuersos autores reperiat, nos mancam tradidisse artem. diligenter uidendum monemus, an non illud nomen, non re, sed sono saltem uocis differat a positis in arte: deinde an non sit aliene artis: uel etiam ex scriptis nominatisque profluat tanquam consequens. Sunt et nonnullae propter unius operationis fines diuersos, aut plurium mutuas operas dantium peculiaribus enunciatae uocabulis, quae tamen propriam classem non merentur. Purificat Chymicus, & ad synceritatem substantiae perducit metalla & alia multa: sed propriam ars non admittit purificationis differentiam; Comprehendit enim Si quid ad se spectat, separationibus, reuerberationibus, coementationibus & aliis. Caetera commisit artificibus aliis, ut auri purificationem segregatoribus auri & metallicis aurifabris, probatoribus, etc. Est frequens reductionis nomen in Alchymia: Sed genetale multis officium. Reducimus enim fundendo, destillando, segregando & aliis: quandoquidem reductio nihil aliud est, quam in pristinam formam consistentiamque restitutio ut cum ex lithargyro, quod ex plumbo factum erat, item ex cerussa, molybdena, plumbagine, denuo plumbum conflamus, quae est reciproca transmutatio & circularis conuersio, quo pacto ex aqua fit aer, ex quo rursum aqua. Imo ne transmutationem quidem inter Chymicas operationes seorsim retulimus, quamuis inter magisteria sit transmutatum, sicut & reductum existit ex reductione, & purgatum mundumque ex purgatione. Nam transmutatio fit corrosione, seu calcinatione, fusione, piectione & aliis. Alteratum quoties est in arte? At hic nomen habet magisterii uel essentiae, sitque graduarione, coementatione, ustione etc. Non ponimus tingendi & colorandi uocem, quae poterat esse Tinctio, uel infectura, in numero motuum & effectionum artis, quia procurator aliis, nec opus habet praeceptis singularibus. Fixatio est uolatici & fugacis ad permanendum in igni firmatio, & peragitur proiectione medicinae fixae, misturis, sublimationibus, digestionibus, destillationibus, graduationibus, coementis, etc. pro cuiusque rei natura. Induratio ei est affinis, facitque ex molli durum: & ex fluxo durabile, fitque similiter per motiones alias. Inhumatio solutionis quaedam differentia est, qua sepulta fimo uel terra uda res liquescere cogitur: sed mistica ex similitudine obscuri coloris intelligitur. Praecipitatio uia est ad praecipitatum, quod est in hydrargyro peculiate, cum corroditur reuerberaturque in calcem rubeam, & sic transmutatione quadam ex aquea specie obit in terream, ex qua tamen facile reducitur. Descensio partim ad fusiones excoctionesque pertinet, partim ad destillationes, partim reductiones. Est n.motus rei grauis ad inferiora, siue per fluxum fiat, siue desessum quomodo aquae limo turbatae subsident. Multiplicatio in artificio lapidis est uirtutis intensio. Augmentatio est corporis incrementum per subministrationem similis, quod in substantiam eandem cedere potest, peragiturque per incerationem, incorporationem, & modos exaltationum. Expressio & elixatio ad separationes pertinent, uti & excoctio. Probatio per se est iudicium de factis secundum axiomata artis. Alias etiam inuestigatio est contenti in mineris metalli: uel exploratio, cum iudicio simul, idque saepe exotericum est, ut in urina. Quis talibus singularem tribuat in methodo locum? Multa fiunt per accidens. Sed methodus homogenea duntaxat recipit. Itaque & de abusionibus nihil dicendum in puritate methodi, nisi quantum doctrinae gratia suis locis inter exponendum iuseritur. Mallemus diminuere potius operationum numerum, quam augere, si ita res ferret. Ratio impositionis nominum non semper sequitur metabolas physicas, in 5. Phys. tex. 4. ubi scribitur μᾰλλον εἰς ὃ, ἢ ἐξ οὗ κινεῖται, ὀνομάζεσθαι τὴν μεταβολὴν, hoc est, magis appellari mutationes ( generationem & corruptionem ) a termino ad quem, quam a termino a quo. Non omnis operatio Chymica ita se habet principaliter. Non n. segregatio inde dicitur, quia ad segregatum tendit, tanquam ad finem: sed segregatum est actus imperfectus in uia ad essentiam uel magisterium, neque in eo quiescit Chymicus, sicut natura in generato seu substantia, & corrupto seu non ente. Calcinatio inter dum in calce acquiescit, nec eam excipit motus alius. Aliquando uero elaborationes plures ad magisterium uel essentiam adduntur. Filtrario operatio Chymica est. Sed ad eam non tendit principaliter artis motus. Ueruntamen est aliquid simile. Nam etiam istae subordinatae & deinceps sequentes motiones possunt suis distinguifinibus & actibus imperfectis, quanquam postea progressio fiat ad aliud, motus principio alio sumpto. Et in hoc apparet naturam & artem dissimiliter agere. Nam in natura, in corrupto & putrefacto finis est: Sed ars istis utitur alterius ulterioris gratia, nisi fortasse dicendum sit, etiam naturam corrumpere, ut inde aliud existat: Sed non agit ex proaeresi. Est autem non leuis inde contra informationem artis methodicam obiectio. Uidetur enim omnis operatio a fine ultimo appellari debuisse, & si hoc non factum sit, non esse legitimam arti: exempli gratia: non elaboratio & exaltatio debebant operationes auspicari: sed magisterii effectio, & ut loquuntur aliqui, essentificatio: quia duo haec sunt artis fines generales. Sublimatio, destillatio & caeterae quia non semper magisteria & essentias faciunt, sed in subalternis ministrant, saepe loco moueri par erat. Ex hoc fundamento typus artis Enchiristicae plane intercidit & succedit in eius locum descriptio Chymica, quae talis foret. " Chymica operatio aut magisterii effectio est, aut extractio: Illa est alteratio, aut mutatio: alteratio est translatio qualitatis propriae aut productio manifestae. Mutatio consistit in transplantatione, uel solutione. Extractio apochylisis est, uel essentificatio: quae rursum productio quintae naturae: uel unchecked, qua fiunt olea ignea & aerea: spiritus & aquae: sales & Turpetha. " Quae ex aereis coagulantur flores dicuntur. Salibus accensentur quaelibet gelata. Tincturae ad extractos succos seu colores referuntur. Compositio communis est affectio plurium. Ita sane aliquis immutare dispositionem nostram posset. Sed quia fundamentum horum omnium sunt μηχανήματα, nec ex arte exturbari possunt, nec obiter aut per accidens sine confusione tradi. Riplaeus operationes uocauit Secreta Astronomiae inferioris: Et intellexit calcinationem, solutionem, sublimationem, & reliquas. Itaque accurate sunt in arte tradendae, licet Paracelsus iubeat usu eas disci. Cap. Iiii. De operationum ordine. Proposuimus ordine principales operationes in Alchymia, neque id sine magna difficultate. Magna enim est artis amplitudo, inque usu multa foris petere necesse est, quod non semper ita praepatae tes sint, ut decet: & famulitio defungantur suo multa popularia. Nec est cuius uis demestica propriaque a mutuatitiis discernere. Praeterea tot tantaeque sunt operum cognationes, & elaborationum affinitates, ut aliquoties altera surrepat in locum alterius, possitque una res pluribus fieri modis. Seruiunt item inter se multis modis, nec minus magna uarietas est in authorum commentariis. Quid quod cum speci les operationes selectae sunt, genera non appareant, ut continua methodo a summo per intermedia ad speciem ultimam transiri possit? Et tamen necessaria est continuatio. Crescit difficultas, si dichotomiis studeas. Uidemus autem placuisse priorem nostram dispositionem uiris industriis. Itaque non est, ut eam repudiemus. Quoniam autem subinde ad ulteriora contendit animus & cognitionum incrementa quaerit, & iudicium usu, contemplationeque continuata exacuitur: tabulam operationum nonnihil a priore discrepantem excogitauimus, studui musque, ut quam maxime fieri posset Enchiria responderet Chymiae, aut saltem ad opera speciesque Chymicas respiceret. Est autem ordo talis: " Operatio est elaboratio, uel exaltatio elaborationis complementum est rectificatio, quae uel iisdem operationum modis utitur, uel cognatis. Itaque non potest singularibus praeceptis seorsim instrui, sed suis in locis, in quae uis eius dispergitur, de ea monendum est. Nonnunquam etiam exaltatio pro rectificatione est. Sed distinguendae sunt Catachreses ab essentialibus. Exaltatio porro est solutio, & coadunatio. Soluimus liquando, uel separando, unde liquatio & separatio, species solutionis, Liquatio fusionem habet, & deliquium, quod uariis peragitur modis. Separatio est distractio, uel extractio. " ( ita nominibus utendum est. Feliciora ingenia aliquid aptius inuenient. ) " Distrahitur res in partes continui quae potest uocari discontinuatio, aut comminutio, estque alcolisatio, laeuigatio super marmore, granulatio, corrosio, quoque interdum ubi amalgamatio seruit & alii modi per quos pulueres facimus. Deinde est alia distractio in membra contigue cohaerentia tam in siccis, quam humidis, ubi erant plura confusa. Segregationem possumus appellare, quae constat ablatione, & subductione. Utraque modos habet plures, illa depletionem, exantlationem, exhaustionem elutionem, emersionem, detersionem, auulsionem, abstractionem per magnetem & similia, ita ut possint duae species ablationis constitui, per humida prior, per sicca posterior. Sunt & subductiones uariae, iisdemque distinctae modis. Nam cum sicca subducuntur, cribratio potissimum est. Haec enim maxime in hoc genere in artem recepta est, habetque in metallur, gia plurimum & usus & industriae, uti & in pharmacopaeia, molitura similibusque artibus. " Reliqui modi sine nomine sunt, nec opus est illorum meminisse n hac arte, quod polluantur uulgari nimis amplitudine. Quis enim uerriculum, & scoparum functionem, rastro rumque & sarculorum inueheret in methodum artis nobilis? Cum liquida segregamus subducendo; excellit Filtratio per colum Chymicum, & per uarsa infundibula calicesque epistomiatos. Inseruit huic rei etiam destillatio per lacinias, Cognata ei est defessio, cum collectione circa fundum uasis, quomodo fiunt sedimenta. Ita se habet prior pars distractionis in continuis uel contiguis, ubi nulla fit substantiarum mutatio, sed tantum diductio, uel disiunctio partium quantitatis. Altera substantialia separat, reducitque mistum in partes compositionis. Uolebamus eam Reductionem appellare, nisi huius uocis generalior suisset usus, Resolutionem quidam dicunt, eaque appellatio fauet etiam philosophiae peripateticae. Sed quocunque sane uocetur nomine duas obtinet species: una est reseratio naturarum omnibus partibus manentibus: Et ideo naturae quoque ascribi folet, proprieque opponi mistionibus, ut placuit philosophoquoque in 4. meteor. 1. altera per uim peragitur qua nonnihil deperdit; & dici inde potest φθορα seu corruptio uiolenta, aut combustio. Illa est putrefactio & disclusio, quam mysticam quoque nominant, disiectionem uel disparationem per medicinam. Combustio est calcinatio duplex, una per actualem ignem, altera per potentialem: Et hic sunt corrosiones per acres medicinas in calcem: Deinde cinefactio. Hae sunt species & modi distractionum. Extractio fit per prolectationem ( ita in praesens accommodamus nomen ) uel elambicationem. Illi assignamus excoctionem, in qua elixatio, assatioque primarium uim ad extrahendum habent: Deinde euocationem, seu eductionem aut extorsionem, ( uocauti libet ) cuius sunt expressio, extillatio per uulnus: exuctio per macerationem. ( Est enim haec quasi liguritio quaedam, quae sine coctione tantum per infusionem in humore essentiam sorbet & educit ex concreto. Potest iungi elixationi, quanquam tunc genus excoctionis est incommodius ) seu infusio, simauis uti Medicorum uocabulo. Elambicatio diuiditur in sublimationem, & destillationem cuiusmomodi sunt uarii, ut ascensoria, descensoria, transuersa, descensio per sartaginem & aliae rationes. His classibus distributa est solutio. Coadunatio duas habet Comites, diuaporationem & exhalationem, quanquam non perpetuas. Nam alicubi in unum fit coitio, nullo expirante. Diuiditur autem in Synistasin, & Synthesin seu consistentiam, & compositionem. Illa habet coagulationem, & concretionem: haec mistionem & compactionem. Mistionis formae sunt inceratio, seu imbibitio, ibi locum habet etiam tinctura, seu infectio & coloratio: Deinde synchisis seu confusio, & colliquatio. Compactio peragitur potissimum in hac arte, in corporatione, cuius modi sunt uarii: & conglutinatione. Tot sunt coadunationes in Chymia maxime usitatae. Qui modi foris petuntur, eos describere non attinet. Exaltatio, quae est sublimatio philosophorum Chymicorum duplex est: perfectiua una, altera graduatoria, quae & gradatio. Illius species sunt renouatio, quae & maturatio, ut digestio, & circulatio: Deinde regeneratio per fermentationem, & proiectionem, quibus speciebus maxime procurantur famosissimae illae tincturae, & transmutationes Chymicorum, quanquam mutatio in substantia etiam per alia artificia interdum instituatur, tasemque uim habeant etiam mistiones. Gradatio multis fit modis: Sed excellunt in ea in siccis quidem cementatio, & fulminatio: minus excellentes sunt afflationes, ustulationes, tostiones, ignitiones, etc. In humidis est ablutio exaltatorio sensu accipienda, fitque per coloritia, & coelestia menstrua: praeterea restinctio in liquoribus gradantibus. His absoluitur totum enchiriae magisterium. Sat multum curarum cogitationumque impendimus in digestionem illam neque tamen tantum nobis tribuimus, ut uideri uelimus penitus concoxisse. Optandus enim nobis Hercules fortior est, qui cum hoc Acheleo decertet peritius, & diuulsa cornua distribuat conuenientius. Chymici uulgares, & quidem Paracelsitae multi sunt in astronimia inferioris mundi Sed nondum compertus est, qui stellas seu astra in ordinem redigeret, finibus suis circumscriberent digereretque certis legibus. Cogendi tamen erant ut artem, ne uagabundo motu dissoluteque operando quiduis ex quouis, quouis quo quomodo facerent, & turpissimis imposturis Deo hominibusque amplius illuderent, Caput. U. De elaboratione, solutione, eliquatione. Onomatopoeiae quibusdam sunt inuisae. Sed tamen admodum inseruiunt artificum breuita ti, que in praeceptionibus amatur potissimum. Interpreti licet rem copiosius exponere. Satis itaque fuerit artis perito dixisse elaborationem esse operationem, qua res rudis crudaque elaboretur fiatque ad usum excellens. Est enim elaborare ex illaborato, rudi crudoque elaboratum facere & formam contrariam per laborem artificiosum inducere, siue id fiat alteratione figurationeque, siue compositione, augmento, decremento. Ut in natura ita & in arte uolebat philosophus haud quicquam fieri ex toto, utpote secedentibus inutilibus, assumptis idoneis. Hoc in Chymia quoque fit magna ex parte ( non enim omnino. Nam aliquando ex toto immutato fit totum nulla re abiecta, nisi interpretari abiectionem etiam de alteratione uelis, ut cum tota auri massa figuratur. ) Quocirca aliqui dixerunt, Chymici esse maxime separare purum ab impuro, quod est extractionum proprium, si impurum nominamus id, quod preter essentiam puram & homogeneam seu interiorem in re elaboranda inuenitur. Quoniam autem superflua detrahit Chymicus, deficientia supplere studet & qualitates qualitatibus aptioribus permutat, eductis ex potentia natura insitis, uel introductis aliquibus, ut tota ratio elaborationis constet, alteratione, augmento, decremento: ideo diuiditur in solutionem, & coadunationem, quae & coniunctiodici potest aut in unum collectio. Soluere est constrictum ligatumque libertati suae restituere, demtisque uinculis a iugo immune facere. Ita soluuntur iuncti boues, ita nodi dissipantur, & inclusa liberantur. In natura soluuntur concreta compactaque ablato termino, & glutinae, quo cohaerebant. Constat autem ex superiore libro terminatum esse humido siccum, & uicissim alterum alterius efficacia, retineri sub certa corporis forma operantibus actiuis. το συνέχειν formae quidem asscribitur. Sed instru etaliter etiam glutini. Termino ergo sublato uel remisso, ita ut contentum dominetur in continens & id, quod terminatum fuerat exuperet terminans: Solutio eueniet. Diximus remitti terminum, uel tolli. Remissio fit per calidum uel humidum introductum. Nam frigore, & siccitate erat facta constrictio. Inde duae solutionum formae existere debebant principaliter, remissio, & destructio. Sed Chymicus quoque analogas operationes non praeterit, & multa soluit similitudine quadam: Multa imperfecto nexu iuncta disturbat distrahitque. Ita solutionis uox ampliatur. Graecis est διάκρισις ἢ διάλυσις, uel λύσις Utraque uox est apud Philosophum in I. de ortu & inter tex. 5. & 6. & aliis. διάκρισις opponitur συγκρίσει; & illa corruptiones aliqui confecerunt has generationes: συνιόντων γὰρ καὶ διαλυομένων ἡ γένεσις συμβαίνει καὶ ἡ φθορὰ, ut est in textu primo. Sed alibi soluuntur aenigmata, & paralogismi, & debita, cum aliis. In 3. met. 6. ἥλιος διαλυεί τὴν σύστασιν τὴν ἐγγύς quod est dissipare & disiicere. διάκρισις quoque dicitur, cum aqua expassa diductaque in uaporem soluitur; & cum in putrefactione uel generatione per coctionem secedentibus ineptis consistunt apta. Nouimus istas aequiuocationes; sed si has ueriti abstinere ab usu uocabulorum uolumus, iam docendi muneri est ualedicendum. Cur autem solutionem hanc diacrisi conciliemus, & pro elaborationis prima specie ponamus, ratio est ex usus euidentia. Si enim διακρίνον¬ ται, quae in putredine, dum cocta a crudis secedunt, dissociantur: & quae cum aqua diducta in amplitudinem & raritatem putatur, sic in aerem uel uaporem abire, quibus utrisque satis commodum est uocabulum διακρίσεως: itaque & nos aliquo iure eo utimur, tum de his, quae diffunduntur linquanturque, tum quae segregantur. Illustrat autem uocum expositio rem ipsam. Quocirca compescant os suum, & illusiones illi, qui omnia iudicare insolenter, mihil autem per se facere, Momi instar, solent, nec nos garrulitatis aut tautologiae accusent in ea arte, cuius difficultati pauca uerba non satis faciunt, nisi ecclipses Solis tenebris Auerni puramus illustrari posse. Solutioni tribuimus duas formas methodi facilioris gratia, nempe liquationis & separationis. Uidemus enim quaedam solui, ut nix, uel cera in Sole, aut sal in aere humido, uel aqua: quaedam diffluxu quodam membrorum, ut ii, quos seps serpens momordit: uel ut cinis dispergitur, uel lapis continuitate soluta in puluerem fathiscit, & similiter. Exempla omnia collecta cognationis merito, in ista duo genera concesserunt. Liquatio in commentariis Graecorum Philosohorum plaerumque τὴξις uel σύντηξις dicitur, aut etiam. Liquescere uel liquari dicuntur metalla, quae Philosopho etiam χυτὰ: item lapides ( τήκεται καὶ ὁ λίθοις ὁ πυρίμαχος, in 4. met. 6. ) ita mella & sales ( τὰ δὲ λύεται ὑγρῷ, ibidem ) Et sane liquor tribuitur igni, aeri, aquae. Liquidus enim ignis est Uirgilio, liquidus aer, liquida aqua. Interdum tabe liquefiunt corpora, estque huius uerbi usus satis amplus: sed quae ex consistentia solida concretaque fluida efficiuntur, siue suo humore resoluto, siue alieno recepto, ex aere potissimum & aqua; ignis potius proprium resoluit: ea magis uim exprimunt huius uerbi, & sic liquatio erit concretorum in fluxum solutio. Patet autem sisdem exemplis duplex liquationis ratio. Nam cum ex potentia insitus uel inexistens humor in actum educitur per calorem, qui frigori constringenti contrariam infert dispositionem, una est forma; altera cum humor foris ingreditur. Cap. Ui. De Fusione. Fundamenta fusioni substrauimus in praedictis Prima enim forma liquationis fusio est, siquidem recte dicuntur fundi, quae cum frigore ex liquido constiterunt, calore subeunte, & quod reliquum est congeniti humidi resoluente remittenteque liquantur, & in consistentiam fluidam redeunt. τήκεσθαι quidem καὶ διαχεῖσθαι & haec dicuntur, sed generaliore, quam pro speciei proprietate uocabulo. Philosophus χυτὰ dixit metalla ex halitu uaporoso in 3. meteor, ult. Plato in Timaeo ὕδατα χυτὰ: unde χύσις τῶν με τάλλων a χεύω & χέω. Proprie χενείειν dicitur metallum; quod statuae uel similis rei causa funditur: & res ipsa fusura, uel a motu auxiliantis instrum. nti conflatura, ue [ enim conflatores, quorum officina fusoria χωνδειτήριον meα. Si id de metallis & lapidibus constat, quid prohibet etiam ceram fundere, & liquamina, & sales, igne uiolentiore? Ros. Philos. 1. Nec refert, etiam si alicubi legamus, liquefactionem uulgatem igni fieri philosophicam aqua; quasi non fusio, sed liquefactio sit appellanda. Imo & fusio eadem dicitur a Chymicis in Rosario, cum coagulatum mediante igni fluit. Illa uero altera ceratio nuncupatur, saepeque loquuntur illi mystici Philosophi per metaphoras & aenigmata. Patet ergo, fusionem esse liquationis speciem primam, qua fusilia calore eliquescunt. Fusilia autem sunt, quorum humor ad mediocritatem redactus, calore subducto constitit potestate superuenientis frigoris analogi. Non nimis diminutus debet esse humor, ut in actum subeunte iterum calore exuscitari queat, quanquam id semper fiat cum iactura. Calor enim ille actuans resoluit humidum, & postea id populatur, secumque educit. Frequente ergo fusione res seipsa fit saccior, aut consumitur. Hoc quidem accidit, cum excellit elementum humidum, ut in oleo concreto, glacie, liquaminibus, etc. illud cum per se est parcum, ut in ferro, proinde uti se habent gradus, ita passio euenit. Calor ille modo siccus est, modo humidus. Illo funduntur dura, quorum parcior humiditas concretionem terminumque accepit firmiorem: hoc leuius concreta & abundantia humore, ut butyrum, nix, & similia, quae tamen & calore sicco funduntur. Omnino artis est, cuilibet calorem competentem dare, & cum fusa res est ad arbitrium, non amplius urgere. Palam enim est, tunc detrimentum afferri humiditati, ita ut tandem etiam in calcem redigi & terram res possit. Sed qui ignes, quibus debeantur, concretionis docebit modus. Illud notandum, quaedam non fundi, nisi afflatu supra, infra, ad latus, uel etiam undiquaque igni reflexo adhibito. Quaedam ante fusionem igniuntur, quaedam mollescunt. Nihil itaque audimus de ignitione & mollefactione in diagraphe operationum, quia cohaerent aliis. Maioris quoque cautelae gratia in εὐχύτοις adhibentur media; ut aqua, cinis, & similia. Sed & haec in δυσχύτοις pro cuiusque modo & circumstantiis famulantur. Est enim liquefacere etiam per arenam. Plaerumque tamen nudo igni uasa fusoria committuntur, si uasa usurpamus. Aliqua enim fusio etiam sine uase continente in solo furno fusorio uel foco peragitur. Praeterea cum fusilia difficulter liquescunt, uel etiam concreta cum his sunt, quorum resolutio damnum afferret fusioni, & consumeret dissiparetque expirationibus, & acrimonia feruoreque essentiam, ut in metallurgia, & uitraria, gemmariaque, experientia inuenit additamenta, quos fluxus dicunt, qui non tantum promouent fusionem, sed & defendunt fusum. Quaedam impetum in se uertunt familiaritate quadam naturae, ut ferrum praesente stibio, ut liceat interim subterfugere liquori. Quaedam suscipiunt, suoque ampcau iouent metalla, ut pyrimachus, carbonum puluis, & similia. Fluxuum simplicium & compositorum cumulum proposuimus in Alchymia. Descripsit & Agricola sales artificiosos eiusdem usus, lib. 7. de re metallica, ubi agit de examine uenarum & metallorum, seu probatoria arte. Notandum in electione fluxuum ad mites uenas uel metalla mitiores accipi: ad pertinaces uenas & metalla ualidiores Ferrum stibio uel sulphure facile funditur, uti & chalybs. Hinc intelligitur ratio, cur, ubi arsenicum, cadmia uenenata, lapis plumbarius, stibium est, ferrum additum tutam praestet fusionem. Mitis fluxus praeter positos in Alchymia est hic, qui constat " ex aequis portionibus saponis, stibii, & halonitri, quae contrita coquuntur in uitro super igni paruo, donec cum illis coeat sapo, fiatque lapideus. " Alius: " Cape salis nitri, & fellis uitri " ( ita uocantur communiter salsae uitrorum spumae, seu recrementa ) " pares: contritis adde liquorem salis sodae, seu alcali, ut incorporentur. Arefacta iterum tero, & imbibe liquore tartari ad placitum. Tandem igni coagulato. " Hic fluxus peculiaris est in reductione caementatorum metallorum: sicut in reductione calcium lixiuium, cui sapo incoctus sit, in alcali redactum. Alius aeris uenis mitioribus destinatur, quem quidem posuimus in Alchymia, sed postea inuenimus exactius descriptum ab Erkero. Ita uero se habet: " Tartari duae, salis petrae una commisceantur, & in ollam calefactam iniiciantur, ut per se flagrare incipiant. Antequam plane refrigescant, contere. Cum uti uoles, misce cum uena trita, inspergeque salem dimidii digiti transuersi crassitie. Comprime nonnihil, & tunc recte fundes adhibito igni & reliquis, quae oportet. " Tales fluxus aliquando peculiaria nomina accipiunt ab usu. Nam aliqui uocantur reductorii, aliqui caementatorii, item descensorii. Quod enim facilius fluit, data uia facilius descendit. Adiuuans hoc fluxus ex argumento dicitur; & talis est hic: " Cape lithargyri, recrementorum uitri, salis fusi, plumbi granulati, scobisferri, singulorum tantundem. Misce, & in segregatione descensoria ad regulum uel similibus utere. " Ad auri & argentim uenas: " Coque tres cineris manipulos in aheno ex aqua. Decoctum funde per manicam seu saccum cineribus plenum. Muta cineres, & repete opus ter quaterue. Dilutum coagula in olla munda. Par uenae & coaguli " ( alcali uocant ) " miscentur. " Ad orichalcum & aes: " Orichalci elimati & arsenici singulae selibrae: Tartari rubri, & salis singuli quadrantes commisti colliquentur in catino clauso, ita ut operculum in uertice foramine paruo sit peruium. Liquefacta effunde in canalem. Cum uti uis, tere, & metalli libris adde semuncias. " Ad uenas auri: " Tartari rubri, salis petraei, salis communis pares contritas commisce. Pone in catino, & funde ad aquae limpidae speciem. Effunde in alucolum, Cum refrixit massa, tere. In usu, cape uenae auri ( in pyrite uel silice ) & fluxus istius partes singulas lithargyri uel plumbi granulati duas. Commisce & in catino lapideo excoque, effundeque in conum pro regulo. " Potes & stibium, salem, & pyriten auri commiscere, & similiter excoquere. Ita stibium & halonitrum colliquefacta effunduntur, ut coeant, ad usus eosdem. Alius: " Ferramenta uetera iniice in urinam per mensem, ut nonnihil corrodantur, & in ferruginem abeant. Hanc ipsa urina deterge, & coagula. Ubi stibium & sulphur iuncta sunt uenis, iquamam ferri, tonsum & salem adde, & excoque Ita nihil detrahitur metallo. Ad uenam elutam cuiuscunque generis, praesertim autem auri, quae tenaciter & uiscose solet profluere ex fornace: " Faciio liciuium ex patibus calcis, & cineris clauellati. Solue in eo salem fusum in puluerem redactum. Iniice etiam saponis ramenta: coque, ut colliquescant, & agita studiose. Post hoc immitte tartarum album calcinatum, & salem petrae, cum delicuerint, coagulae. " Etiam tenacissima uena facile domatur hoc fluxum misto. Carnorum metallurgi ualde commendant fluxus sequentes: " Sulphuris, fellis uitri, stibii binae drachmae, salis urinarii salis fusi salis patrae, lithargpri, uitrioli, tartari, calcis uiuae ( uel salis alcali ex lixiuio saponariorum ) capitis mortui de aqua caustica, aluminis calcinati, singulae semunciae, aeris calcinati uncia commisceantur. In usu compone partam unam uenae, duas plumbi, unam uel dimidiam fluxus. Include catino, & insterne fel uitri Ueneti Funde in anemia ut regulus exeat. " Alius ad contumaces uenas: " Glaream fusilem scobem uel squamam aut batituram, seu stricturas ferri, calcemque commisce paribus portmnibus. " Uel: " Tartarum salem fusum, salem petraeum contrita, calcina in olla uittata ad albedinem crctae candida. In usu miscetur cum pari lithargyro, & duplo uenae, addito plumbo, quantum uena exigit. " Contra damna Ribii: " Coque sulphuris halonitri, uitrioli, salis fusi pares in lixiuio, uel urina tribus horis, donec sulphur super prunis non amplius fumiget. Coagula in puluerem. " Ad quaslibet uenas: " Arsenici partes sex: sulphuris rubei, aeris, singulas contere, & in catino funde ad purum. Effunde in conum. Pulsa pro regulo, cuius una pars additur duabus uenae ad excoquendum item pro regulo. " Alius: " Salis alcali ( uel coaguli ) ex lixiuio saponariorum ( uel etiam salis sodae, aut cineris clauellati ) salis petrae puri binas libras: salis fusi, tartari ad albedinem calcinati fellis uitri libras singulas, mistas perfunde lixiuio forti, & dimidio mense repone indies bis terue conturbando. Tandem desessu facto, purum liquorem deple, & coque ad siccum, quod coagulare dicunt. Solue coagulatum aqua pura, & recoque. Coagula denuo, idque quater repete, donec candorem aluminis calcinati nanciscatur. Interpone uero colaturas suas. Serua loco sicco. " Alius ad auri aliasque uenas: " Calcis uiuae, cineris fagini binas libras, salis crystallini selibram. Solue aceto commistas. Cola. Coagula in puluerem rubicundum. In usu unciae eius adde lithargyri, pyritae ( cuiusuis metalli marcasithae ) singulas semuncias: sique aurum est, etiam argenti semunciam. Excoque in anemia. " Ad elutam auri uenam fit fluxus ex calcis uiuae, fuliginis caminariae, salis petrae, singulis semunciis. Salis tartari uncia, puluerati aeris didrachmo. Istis mistis additur uenaeoluicae sescuncia. " Fluxus niger pro aere: " Tartari libram, salis petrae sesquilibram, contritas commisce. Incende super lapide toties, donec non amplius flagrent. Tritis adde salis fusi selibram. " Quibus lapides fundere per medicamina consilium est: " Lixiuium forte parant ter fundendo aquam per cineres recentes, & per colum saepius traiiciendo. Id coagulant. Alcali facto, adiiciunt puluerem crystalli, saepe post ignitionem aqua frigida restincti. Item cerussam uel plumbaginem. Mista haec colliquant ante folles. " Utilis est hic fluxus gemmariis, & qui ex crystallo, silice, & similibus nagisteria concinnant. Sed & puluis glareae & crystalli subtilis catinis solent addi una, ut argentum facile lorbeatur a plumbo, & fundatur uena, cuius rei gratia etiam ex aceto, urina & tartaro coagulum parant. Quidam capiunt " minii ex plumbo selibram, aeruginis semunciam, silicis albi senis horis reuerberati, restincti aqua & triti sescunciam miscent, & in luto armato clausoque catino ( relicto tamen in operculo paruo spiraculo ) colliquant & fundendis metallis addunt. " Uocant plumbi uitrum. Aliqui tantum tribuunt fluxuum auxilio, ut sibi duplum polliceantur ex uenis, quam uulgares excoctores. De talibus autem in magisteriis uidebimus, ubi simul monebimus de natura fluxuum, & indiciis quibusdam, ad cognoscendum, quae, quibus addere oporteat. image 110 Quae ad apparatum fusionis requirantur, si non de fortuita, sed artificiosa fusione dicendum est, possunt intelligi ex superioribus de sceuasia & pyrotechnia: & dictum est, quaedam fundi in catinis, angularibus, uel teretibus; quaedam solis fornacibus. Catinii quoque solent uel in fornaces inferri, uel intra circulum poni, uel foci foueae, qua inspirant folles admoueri. Choneutae, seu fabri fusorii, ut qui ex ferro uel orichalco ( nam caetera metalla facilius fluunt ) uaria conflant instrumenta, & res alias, sicut & gemmarii uitrariique proprias habent fornaces, studetque in illis excogitandis alter alterum excellere. Alexius Pedemontanus in conslatura nomismatum, libro de secretis sexto, totam enumerat ad eam rem supellectilem. Imperat enim bono artifici, carbones ex lignis recentibus, duris, siccis: crusibula solida, cinerea ( alba & nigra improbat: ) chartam crassiusculam ad catinos euentandos: arundinem uel fistulam ad cineres proflandos: uncum ad carbones detrahendos: prelum ad formas, quibus infundendum metallum est, continendas: tabulas geminas roboreas, uel buxeas, uel aereas, politas leuesque, inter quas formae stringantur uertanturque: plagulas laneas ad uacuitates inter formas compressas farciendas, circinum, regulam, scalprum curuum ad formas figurandas distribuendasque lacunas: oleum & terebinthinam, qua charta uel bombycina fila imbuta possint accendi, & fumo interna typorum afflari: sed & leporinum pedem ad aequandum fuliginem, & sicubi cocta, sit detergendam, & tandem scopas aereas & setaceas ad sordium extersionem. Haec ille, non tantum ad fundendum per se pertinentia, sed & informandum, ut totum absoluatur numisma. Fornacis non fecit mentionem, quod fusiones tales soleant ante folles in foco peragi, uel saltem in anemia, cuiusmodi est haec cum suis instrumentis. A. Fornax fusoria eum antico ( χυνεια Graecis. ) B. eadem absque antico, ut dispositio cratis appafeat. Utrique in pauimento addita est designatio cinerarii, & fouea seu praefurnium, si placeat etiam multam copiam aeris fundere. C χωνος seu χωνειον catinus fusorius triangularis parua forma repraesentatus. Necessitas imperabit ampliorem. D. eius operculum. E. retinaculum seu capsa, cui inclusus catinus firmatur. Ea ex ferreis bacillis seu armillis est, & plaerumque luto defenditur. F catiniceps, seu forceps arcuatus ad prehendendos catinos, extrahendosque ex igni. G. H. unci uersorii, quibus metallum milcetur in catino. K uersorius prunarum, quod munus sustinet etiam baculus retortus. M nam prunae mouentur, detrahunturque istis, maxime cum argentum ad regulam excoquitur. L rudimentum prunicipis. N alueus ferreus, in quem fusum metallum immittitur. Sed sunt & aluei oblongi seu canales, item tabulae, typi, & alia, in quae effundi solent liquata, ut uel bacilli fiant, aut uirgae, uel certa forma figurentur. Fornax non est uniusmodi; & nonnullas nos supra exhibuimus. Fit & tali modo: Ponitur paries posticus, eique applicatur follis, ad animandum ignem in fornace, quae per decliue adhaeret, & in antico farturam habet ex luto, in quo foramen ad fusum metallum emittendum in catinum seu fossam in pauimento, cui prunae solent addi. Nec tantum ad fundendum apta ista fornax est, sed & excoquendum probandumque uenas aeris potissimum, uti admonet Erkerus lib. 3. " sui docimastici, caep de lapide aeroso probando ", ut quantum aeris contineat, cognoscatur: ( intelligit lapidem in specie dictum more metallico, seu pastillum ex pyrite aeroso corflatum. Ut multam copiam metalli pauco sumptu, compendioque fundant, excogitarunt nonnulli formam turritam, quinque partitam, cui duo sunt cineraria, unum pedamentum seu chytropodium, ergasterium uel chytrodocheum, & tegumentum. Figura est isthaec: image 111 image 112 In hac fornace litera A signat ergasterium, in quo olla E collocatur. Istud spacium simul focus est. Nam undiquaque prunis circundatur olla, ignemque reflexum seu antitypum, quem & reuerberantem uocant, sustinere cogitur. Et fornax quidem potest ex lateribus semicircularibus compingi; sed olla lapidea est, seu terrea, ex genere firmissimorum catinorum. Insternitur operculo mobili ansato, ut per uncum prehendi & retrahi queat ad considerandum fluxum. B pedamentum ollae est, in quo innititur ferreis trabibus decussatim iunctis. C cinerarium primum cum craticula foraminibus plena. D cinerarium secundum cum ostiolo. F eius tectum perforatum est uno tantum loco, sed amplo foramine in medio, ut aer subeat, & cumulati cineres defluant. Ideo uero duplex conisterium effictum est, ut calor diutius subsistat, & ex carbunculis cineribusque adhuc feruentibus augeatur. F. operimentum turriculae peruium tribus locis. In uertice uorago patet amplior, per quam prunae demirttuntur, opusque inspectatur. Ad latera duo uentilabra seu respiracula fumo exitum praebent, simulque moderando igni ministrant. Id, cum olla eximenda est, remouetur. Extrahitur autem forcipe arcuato. Quocirca olla pinnas circa collum obtinet, aut limbo debet esse instructa. Altitudo totius fornacis fere est duorum cubitorum. Ergasterium enim longum est dodrantem: pedamentum palmum: tantum & cinerarium primum: secundum uero sex digitos. Adde iam operculum, quod aliqui non hemisphaerii forma conficiunt, sed canalis instar oblongi, & in uertice hiatum unum saltem relinquunt. Magna copia aeris, ferri, orichalci, uitri breui in ea fundi posse dicitur. Post debitam uero liquefactionem extractus catinus effunditur, quo placet. Pro uitro fundendo, & crystallo, similibusque, ut inde fiant globuli, tessellae, tabulae, & alia, etiam potest parua specie extrui furnus uitrarius, de quo supra. Fors aliquis super solo statuerit ex lateribus cinerarium, & huic imposuerit focum pro igni lignorum aridorum uiuo, & utrumque spacium suis ostiolis peruium fecerit. Focum autem clauserit, tecto plano in medio pertuso amplo, ueluti camino seu cratere, per quem ignis flammeus sursum feratur, & in circuitu dispositas ollas uel catinos, in quibus uirri uel gemmarum materia lingat, & calore ualido fundat. Hoc ergasterium arcuato fornice instrauerit, relicta fenestra ad inferenda extrahendaque uasa, & liquefacta haurienda, plane ad instar furni uitrarii simplicis. Cardanus in 2. de subtilibus manicam metallicam descriptam dedit, in qua ualido igni uel liquescant, uel urantur metalla. Uas fit ex filice nigro, albis maculis sparso, longum cubitos quatuot uel tres, latum dodrantem, cranssum tres digitos, intortum in imo ad formam modumque cubid, sine fundo. In medio longitudinis foramine pertunditur ad accipiendum canalem spiritalem, accommodum rostris follium. Desinit in fistulam oris patentis, per quod fusa materia decurrit: & ut exitus sit angustior, luto metallico ex argilla & carbonum puluere, relicto foramine obstruitur. Consideranda hic authoris uerbasunt: Ima pars uasis obstruitur, eo, ut dixi, relicto osculo, argilla, & carbonibus, etc. Uidendum, an non fistulae exitus totus sit obturandus, & suo tempore refigendus, ut in metallurgia, cum clausa fornace fit excoctiomateria eliquanda alternis cum carbonibus, miscetur, imponiturque in capacitatem uentris e regione follis. Haec illa Cardanaea manica est, quam repraesentare queas tali specie. Fusoria ars magnum usum olim habuit in statuaria, fueruntque admodum ingeniosae misturae, de quibus in colliquatione. Hodie ex ferro, orichalco, stanno, similibusque uaria funduntur utensilia, ut mortaria, siphones, cannae tormentariae, tabulae fornacum, candelabra, etc. Chymicus fusionis ope excoquit & purificat metalla, uitra & gemmas conflat, calces & pulueres reducit, bonitates explorat, & ab adulteriis secernit; miscet multa, unit etiam fragmenta, alia separat, & plura peragit. Ars fundendi succini nondum reperta creditur. aliqui & cornua liquefacta fundere tentarunt, sed temerario conatu. Num fusione transmutatio fieri queat, quaeritur. Coniunctam quidem esse posse, non dubitamus, sed mutatio alterius fit praesidio: Nec sola fusio ferrum perficit, ut chalybs fiat. Imo, quo saepius funditur, eo fit intractabilius, sicut & cum aes miscetur, ex quo genere fortasse fuit illud, quod in Persia ex aere delapsum autumant, nullis ignibus fusile, ueruntamen & defectus humidi resolubilis idem efficit. Notandum, non omne fusum statim redire ad consistentiam, cum refrixit. Exemplo sunt, quae image 113 Chymici uocant Soluta. Ueruntamen addi eis solet medicamen, ut sulphur, pix, succinum, terra ampelitis, sperma ceti, & similia multa oleo incocta soluuntur, & eadem forma soluta manent, quamdiu oleum una est. Graeci uocant ανιεναι και συυανιεναι, resolui, solui, remitti, & c. Redigi tamen ad consistentiam potest solutum, remoto humore remittente. Quaedam ita mollefiunt tantum, siue quia humor oleosus certo gradu immissus est, siue quia cera uel aliquod tale ex mollibus, quomodo aurum, aes, ferrum, si plumbum eliquatis addatur, mollescunt. Metalla tale quid patiuntur etiam ab hydrargyro, si eorum calces cum hoc iungantur, separenturque denuo per destillationem. Ualent hic & restinctiones in oleo, similibusque succis, ut dicetur inter magisteria. Nam mollefactio gradus est ad fusionem, quanquam hec non in omnibus succedat. Hac arte multa per se non fusilia, fusionem recipiunt; & fit perinde his additamentis, ut cum metallis uenisque adduntur fluxus. Ut ergo in summam colligamus documenta fusionis, duplicem dicimus esse fusionem; unam per se, alteram cum additamentis. Utrique generi subsunt uaria fusilia. Rursum quae per se funduntur, plaerumque statim redeunt ad duritiam, frigoris analogi superuentum: quaedam non redeunt facile; & huius generis ambram esse animaduertimus, & quaecunque una habent aereos spiritus coagulatos, qui reducti leui calore, ampliusque rarefacti, oleosam induunt naturam. Talia imitantur extractorum naturam, de quibus alius est sermo. Fusa cum additamentis partim concrescunt denuo, partim in eorum naturam se diffundunt, & una liquida manent; aliud tamen alio facilius. Nam sulphur etiam oleo incoctum principio coalescit nonnihil, & aliqua deponit ramenta. Tandem tamen etiam totum in oleo manet. Quaedam deinde redeunt eadem consistentia, quaedam debiliore, ut lapides fusi, etc. Nonnulla a fusione fiunt, & perspicua propter continuitatem, ut sal, arenae uitrariae, etc. Caeteras differentias colligat quisque ex ante dictis, & rerum proprietate. Cap. Vii De Deliquio. Deliquium esse liquationem per humidum καθ ’ αυτο, dictum est. Quae enim huius excessu concreuerunt, seu abitu humidi constiterunt, uel ut Chymici loquuntur, coagularunt, restitutione eius resoluuntur. Itaque & apud Aristotelem ea res λυσις uocatur ( αλες λυτοιυγρω ) & Chymicos solutio, nimirum appellatione generis specialiter adhibita. Alias deliquescere est in liquorem abire, fathiscere, resolui, etc. quasi cum nix aut glacies diffluit uapido aere. Sed operae pretium est, uarietate exemplorum tanquam per inductionem, deliquii naturam rationemque ostendere & explicare. Deliquio diffluunt sales, alumina, atramenta, nitrum, & quaecunque horum naturam participant, quae omnia ex liquido ad siccitatem redacta concreuerunt. Deinde alio modo liquescunt corpora ualidis ignibus calcinata, adeo ut plurimum in salis naturam conuersa intelligantur, prout tamen calcinata fuerint, & rarefacta penitus uno uel pluribus laboribus, aut saltem quadamtenus. Itaque & soluuntur quaedam calces totae, quaedam duntaxat ex parte tenuiore: quaedam tantummodo humescunt seu remittuntur, quibus, si uolumus uberiorem eorum resolutionem, addere nonnihil liquoris necesse est, idque saepe acrimoniam habet, qua attenuat, suoque igni potentiali amplius rarefaciat consistentiam coherentemque compagem. Quibusdam non actualis humiditas additur, sed potentialis, ut cum liquatilia conterimus, uel iungimus difficulter fluxilibus, ut sales, etc. Nonnulla & reuerberata liquescunt, & per se, sed alio modo, ut tartarum, cuius calx facile diffluit: sed & ipsum aqua dissolui potest. Non hoc euenit atramento, & congeneribus, potestque etiam sal tandem illiquabilis reddi, Deliquio fluunt lachrymae quoque in puluerem redactae, aliquae uepore, aliquae aqua, aceto, & similibus. Caphura aqua forti deliquescit, sed num huc referendus ille liquor sit, postea uidebimus. His exemplis patet, deliquium suo amplexu comprehendere, solutionis uel liquatzonis modos aliquot, quorum primus est resolutio in uapi do aere, seu humido, siue is sit calidus, saue frigidus; magis tamen frigido, qualis est in subterraneis, & puteis similibusque: secundus, resolutio cum calcinatione pro firmitate compagis, ubi mirabile quid euenit, non solui in humorem rem, nisi humore in totum sit priuata. Id autem ideo, quia illud humidum erat glutinosum compactumque tenacius, quam ut dimitteret coniunctum siccum: & quidem horum quaedam salis liquescentis naturae sunt propiora; quaedam uero uidentur potius rarefacta inuisibilibus atomis humorem ingredi, & eius continuitate occultari, ut potius dicenda sint in liquore latitare, quam in eum resoluta esse. Nam reuerberatio ista ignea terrea fecit maxime: terra uero uel non, uel difficulter solubilis est. Idem arguit & hoc, quod tases calces interdum possint reduci in metallum, quod non fieret, si salium conditionem plane subiissent. Sales enim metallicae naturae sunt expertes. Eodem pertinet & hydrargyri sublimati solutio. modus tertius est remissio magis, quam uera solutio. Dilutionem itaque aliqui uocant, ueluti cum lutum exiccatum resoluitur affusa aqua; item mel, lachrymae, gummi, etc. quae ex liquido coacta inspissataque merant. Patet & hoc, quaedam suo humore liquescere, saltem adiuta aeris humiditate uapida; quaedam alieno ad nisso: item omne resolutum deliquio coagulari denuo posse. Genera ergo & species, seu potius modi ita se habent, ut deliquium sit uel per se, uel cum additamento: Diuisio deliquii ex natura liquabilium. 2. utrobique uel statim, uel praecedente praeparatione. Additamenta sunt uel actuales liquores, uel potentiales, ita tamen, ut facile deliquescant, quales sunt sales sublimati; & uel conteruntur una, uel per sublimationem, alios ue modos uniuntur. Cum item non possint deliquescere dominante siccitate, siue ingus coniunctum sit, siue calor, patet requiri commercium dominantis humoris: ex ambientis diuersitate. qui quo minus subit sua tubstantia, eo synceriorem relinquit liquorem. Hinc colligitur, artificiosam solutionem eam esse, in qua non substantia humidi, sed qualitas agit, aut saltem, si spiritus humidus uel uapor una subit cum qualitate, ninil tamen incommodet naturae. Quocirca similitudinem quandam solutionis per deliquium nabent ea, quae copiosa aqua uel aqueis diluuntur, non autem formam deliquii ueram; & sic ex numero ctarum specierum hunc modum excludendum esse, & uel sibi relinquendum, uel in posterioribus aliquid simile habentibus, reponendum. Porro humor natura inest uapido aeri & aquae: per societatem istorum etiam terrae, fimo madido, & similibus. Deliquium itaque chymicum omne in illis peragendum; & cum differentia etiam ex illis sumi queat, aliud dici potest uapidum, seu aereum, aliud mersorium, seu embapticum, quod uicissim est inhumationis in humida terra, fimo, uel similibus; & immersionis, quos modos cum aliis satis explicauimus in Alchymia. Iam apparatum oculis subiicere quadamtenus, & de finibus dicere tempestiuum erat. Sed cum commentatoris munus sustineamus, uideamus primum philosophemata non nulla Aristotelica, postea fusioni & deliquio terminos ponamus manifestioribus argumentis, & quaestionibus nonnullis haud iniucundis. " Quae a calido sicco concrescunt ( πήγνυται ) " inquit Philosophus, " eorum quaedam irresolubilia sunt ( άλυτα ut fictile, & lapides quidam, qui ab igni fiunt, una concremata terra ( τής γής συγκαυθείσης ) quadam solubilia humore ( λυτα υγρώ ) " Dum dicit. fusilia facta esse per concretionem agente calido sicco, indicat, liquida fuisse prius, habuisseque humorem secum, quem resoluerit eduxeritque calor, siccitas autem etiam partim sorpserit, partim terminauerit. Nam terminum acceperunt humida per siccitatem agentibus actiuis. Terminatio ista & actio est inaequalis. Nam in aliquibus ignis humidum ita diminuit, ut terra etiam combustionem sit passa, firmissimeque reliquo humori, qui est paucissimus, conglutinata. Ideo haec dicunάλυτα. Non enim admittunt humorem in profundo substantiae, quanquam puluerata madefieri queant, uel etiam humor per poros recipi. Intelligimus ergo uero deliquio solutionem fieri debere fluente humore domestico, idque ope contrarii eius, quod coagulationem fecerat, hoc est, humidi frigidi. Sicut enim agens externum calidum siccum, terminauerat, ita contrarium humidum frigidum determinans, terminum remittere debet, siquidem dispositio ad sic patiendum inest, & non totus humor sit exhaustus. Externus humor remittit internum. Subesse ergo aliquis debet, ut sit nulla folutio, ubi humor in potentia nullus, uel parcissimus, cumque terra adustus. Ex hac doctrina Philosophi ratio elucescit, quam saepe mirati sumns. Cum enim frequentissi me ex calcinatis extraxissemus sales, eosque liquefactos multa aqua per filirum chymicum traiecissemus, adeo ut nihil nec oculis appareret, nec tactu perciperetur; tamen post coagulationem cum denuo dilueremus salem, aliquam partem insolubilem deprehendimus, quae prius tota deliquio diffluxerat. Ratio patet ex Philosopho, quia calor siccus terminauit portiones quasdam amplius, & priuatas humore sicciores reddidit, quin & humidum remanens cum terra nonnihil adussit. Sed solutionem in humido frigido fieri debere, non tantum demonstratur axiomate: τα εναντία ατι: & uice uersa: " Idem eidem secundum idem non est causa contrarii ": uerum etiam exemplo docetur. " Nitrum enim & salis, inquit, solubilia sunt humido non omni, sed frigido. Quocirca liquescunt in aqua & speciebus aquae, non autem oleo, quia siccum calidum, quo erant coagulata. " Sed his obiici potest, quod sal etiam oleo soluatur, ut docet experientia, ueteresque oliuum suum, ut duraret, non sine sale fecerunt. Respondetur id fieri oleo non puro, sed aliquid succi aquei secum habente: deinde non esse solutionem ueram, sed tantum occultationem, si sal assumitur ab oleo, Uerum enimuero potior causa est in humido. Nam hoc tollit terminum sicci, Oleum quidem ab aliquibus etiam humidum uocatur; sed potentiam sicci obtinet, estque aliquando etiam igneum. At aer calidus & humidus item soluit: soluit & aqua feruens, ut in lixiuio. Non, inquam, caloris merito. Itaque & muliercule cum lixiuium facere uolunt, initio non affundunt feruentem; dicunt enim aduri seu terminari salem, atque ita fieri, ut lixiuium non euadat acre. Igitur humoris auxilio maxime peragitur deliquii solutio. Id cernere etiam hinc est, quod apparatus deliquii potissimum ea requirat media, in quibus aer uapidus facile concrescit, & humiditatem roridam relinquit, ut tabulas uitreas, plumbeas, marmoreas, ouorum durorum acetabula. Inde & uapor fimi & balnei soluit. Sed quomodo distat fusio a deliquio? Negat Philosophus, molarem lapidem solui deliquio, seu λύεως υργώ: rursus ait πήκεαθις θερμώ, uti & ferrum, licet alias άλυτον, ueruntamen τηκτον υπερζαλλοση θερμότητι / Gr ]. Ap¬ paret primum discrimen esse in efficientibus solutionis, quod est in fusione calidum, in deliquio humidum Deinde quae funduntur, concreuerant calidi exitum, sed deliquescentia humidi, non tamen totali uel nimio. Multa fusilia soluuntur oleo; deliquescentia non soluuntur, uel aegre saltem: illa a calore sicco non excedente modum, non torrentur urunturue; haec facile calcinantur adurunturque. Liquescentia coagulantur a calido sicco proportionali: fusilia in humore frigido concrescunt, tantum abest, ut diffluant, Atqui uidemus etiam sales & atramenta, alumineque a calore sicco efferuescere; & quid facilius fluit sale petraeo, etiam paruo igne? Dici potest quaedam ambigere, propterea, quod fufilibus & deliquiosolubilibus constent partibus, tanquam glacies & nix. Itaque quadamtenus calore constiterunt, quadamtenus siccitate. Ita comperimus, atramenta quoque & alumen auxilio calidi sicci superuacuum humorem dissipantis, indigere, & consistere paulatim uapore diluto: sed quia calor iste non est immodicus, comprehenditur multum humidi inter concrescendum cum terra. Ratione ergo istius humidi concreti, restituto humore uberiore soluuntur: sed ratione terrae fusilis ( habere uero talia terram, & nonnihil pinguedinis manifestum est ) non adustae, sed humore competente definitae, funduntur. Aristoteles dicit, istiusmodi res caloris excessu fundi, alias non fusilia, qui excessus definiendus est ex dispositione patientis. Olea concreta, glacies, & similia, cum soluuntur aqua calida, deliquium est an fusio? Haec scilicet Aristoteli uidetur esse. Nam non humore, sed calore, etiam sicco fit resolutio. Glacies tamen ambigit, ut dictum est, quia multum humidi obtinet in potentia; quia uero in frigida aqua non soluitur, sed remissa, ut hyemalia flumina testantur, magis ad fusionem pertinet eius solutio. Quando calces soluuntur per sales additos, & alia acria, fusione potius est, an deliquium? Uidetur enim perinde fieri, ac in aquis causticis, quae sunt ignes potentiales. Num ergo funduntur? Imo corroduntur; sed quia salis naturam quandam adeptae sunt reuerberii ignem passae, ideo ad deliquium traducuntur, licet concurrat aliqua corrosio. Cum cera in aqua cocta soluitur, fusio fit potius, uti & cum oleo resoluuntur sulphura, & similia. Acimage 114 cum halosanthos in oleum fathiscit abitque totum, quia ab humore uidetur fieri, num deliquium est? Nulla caloris uis adhibetur. Ita nix mollior aqua frigida liquescit tabescitque. Illud oleum est proxima potentia, haec aqua. Itaque confusio potius dicenda est: & sane ueterum halosanthos liquidum erat maiore ex parte. Si nix aqua frigidissima item liquesceret; calore uero sicco adureretur, mere posset ad deliquium referri. Nunc autem ambigue se habet. Quid de caphura per aquam causticam in oleum soluta? Fusio est ex igne subtili, qui est in aqua ista, quem tactu in ferro percipimus. Quod si euaporauerit aquam caustica, redit caphurae sua natura: nec deliquescit in aqua simplici, uel aere: imo tales humores repellit. Lutum concretum soluitur aqua. Deliquescit ne? Philosopho funditur ( τήκεται ) ignibus. Aqua non liquescit; sed diluitur. Apparatus deliquii uarius est, ut in Alchymia dictum. Quicunque sit, plaerumque ita instituitur, ut quod delicuit, profluat separeturque a nondum liquefacto, excipsaturque uel uasculo singulari, uel recessu aliquo eiusdem. Interdum una relinquuntur, ut partes citius fluentes ad fluxum perducant morantes, quae si ne sic quidem resoluuntur, attenuandae sunt nouo labore, aut potentiori humidocommittendae. Humidum enim hic non est mere passiuum, sed & actiuum, & saepe eligitur iuxta naturam resoluendi. Calx uiua quo siccior est, eo auidius aerem humidum sorbet, & dilabitur. Hoc obseruatum a Chymicis est, & in artem translatum, ubi item deprehensum, quo subtiliores sunt sales, eo citius eos fluere, sicut sal petrae elaboratus. Unde notum est, multa coagulata, quae humefieri nolumus, in calore sicco, uel aeri tali esse reseruanda, qualem naturam & saccharum habet. Inde postea collingitur, quo apparatu quodque indigeat. Uocamus crypticum deliquium, cum rem occultamus, inque cryptas deponimus, quae est species inhumationis, quae fit in terra humida, cellis, specubus humidis, puteis, fimo, etc. Aliud est manifesti aeris, & subdiale austrinis constitutionibus, uel humidis frigidis absque uento & pluuia, potissimum silente nocte. Abutimur & balneo tam mersorio, quam uaporario ad rem eandem: imo & immersione in aquam frigidam, uase clauso. Alios modos istis analogos monstrabit experientia, estque saepe non operosa ratio deliquii. Unde & suspendunt calces e testudinibus cellarum super uaporem feruentis musti, item uinaceorum & similium. Sequente schemate deliquium per tabulam proponimus, & aliud per ouorum segmenta, aliud per patinam & uaporem. Qui alios separationum modos instituere uelit, consulat distractionis & destillationis artificium. Unde transferet, quod utile iudicabit. Litera A. deliquii per tabulam modum quendam repraesentat. Deliquium crypticum. Est autem ea ex marmore uelsimili lapide, scrobiculis distincto, & corriuiis, ◉ tandem uno ore effundatur liquor in subiectam patinam. Inclusa tabula est cistae, & ualuis insterni potest, quo sit tutior resolutio. Collocari in cryptam subterraneam, cellam, uel fornicem humidi aeris potest, & transferri. Alii tabulam lacunis limboque instructam interpunctamque ad parietem lapidibus fulciunt, aut arenarum cumulis acclinant, qualia multa suo Marte quis facile excogitauerit. Qui utuntur uitrea, & stannea, planam quidem habent, sed aggeribus fossisque diuidunt ex stanno per hydrargyrum remisso ad formam pulmenti. Ea materia etiam tota obduci potest tabula, sed expressis scrobibus, sulcis, & colliquiis. Quetamen calx nondum soluta haeret, a pulte non facile reuellitur, & si uelis lotione separare, ne perdas partem liquoris, metuendum est. Cereae tabulae inutiles sunt, sicut & aliae pingues, sicubi deducere liquotem riuis uolumus, non tantum propter uiscosum humidum & lentorem, sed & calorem, & siccitatem, quae aduersatur deliquio. Nihilominus tamen aliqui ferreas tabulas stanno obductas cera tenui liniunt ad soluendum hydrargyrum sublimatum. Eadem cera etiam quarumuis tabularum extremitates praetexuntur altitudine digitali circumquaque, saltem in decliui margine pendenteque, relicto exitu seu canali. Frigidi lapides, & ouorum acetabula meliora sunt. Cauendum & fictile rarum, nimisque siccum. Nam sorbet humorem, & siccitate obstat solutioni. Quando quod liquescit, acre est, uidendum, ne ramenta trahat ex tabula. Ea interdum adeo sunt subtilia, ut ne colo quidem separari queant. Tabulas ligneas qui adhibere uelit, ei opera danda est, ut sint ex solidissimo ligno aut stanno obductae. Plumbum propter frigiditatem conduceret, sed mollities & inquinatio mercurialis est suspecta. Nec conducunt aes & ferrum, quia admittunt rubiginem & aeruginem, inficiuntque sapore. Auro argentoque utatur, qui Salomonios thesauros possidet. Caeterum in tumulis Septentrionalibus commodum quis posset cuniculo acto specum fodere, ea arte, ut utrinque relictis pulpitis tanquam muris imponeretur tabula interpuncta decliui situ; firmatoque retinaculis. Sub ea fimum humidum collocaret, uel aquae catinum, cuius uapore madefacta crypta, tabulaque deliquium maturaret. Litera B. dispositionem ouorum sectorum exhibet. Fit tabula lignea uel lapidea scrobibus exarata, & decliui situ cistae inclusa. Scrobes pertusae sunt iuxta imum ( quanquam etiam colliquiis iungi queant ) in eas collocantur segmentum oui indurati uitello exemto, quod similiter peruium sit parte inferiore. Instratus puluis ad capita deliquescit, stillatque per tabulam in patinam subiectam, per quam confluit tandem in excipulum. Ideo uero id excogitatum est, ut quod non fluxit in superiore tabula, soluatur in inferiore, si una sit delapsum cum guttis, atque ita liquor fluat purior. Sed & in priore cista disponi illa acetabula possunt. Et ut sane plaerique ingenio singulari, alius amat arenarum cumulos, alius terrae aggerem, alius aliud, in quo ponat segmenta hemisphaerica etiam non pertusa. Ita enim disponunt, ut a capite defluat colligaturque liquor parte ima, unde exhauritur instrumentis uel linteolis. Nonnulli segmenta iuncta colligant, & foramine facto, quod delicuit, emittunt. Aliqui suspendunt super uapore, uel in uapido aere super patinas: & est mirifica in his parandis inuentio, cuius occasionem habent loca, & caeterae circunstantiae. C monstrat tripodem super aheno collocatum, in quo uirgulae sustinent uesicas materiae resoluendae. ita uero interdum soluimus tartarum pulueratum: nonnunquam etiam remittimus seu irrigamus aromatum pulueres, ad aquam & oleum eliciendum, maxime tunc saculo lineo. Sed liquores uesicam requirunt. Ut uapor ualidius operetur, nec leui tactu praetereat, operculum D. imponendum est, per cuius uerticem pertusum se proripit spiritus. Si non placet tripodem adhibere, operculi cauitatem uncis multis instrue, & perinde etit. E. patinam resolutoriam subiicit oculis. Ea ex lapide torno fieri potest, aut argilla firma in soliditatem lapideam compacta. Sed & stannum seu plumbum candidum conducit, si materia non est acris. In medio eius confluxus est: a marginibus tanquam subselliis & loculamentis colliquiae ueluti in lacum communem tendunt, nec est huius operosa procuratio, potestque transferri in cellas, uel super aqua uaporante ahenis ollisue poni, modo calor non sit nimius, qui liquorem resoluit, sed tepidus saltem, aut etiam uix sensibilis. Tegitur patina alia; & sic infodi etiam humidae terrae potest, Uerum non est opus hac de re pluribus. Tempus deliquii definitur ex natura rei resoluendae. Solidius compacta crassioraque, & quae remotiora sunt a salis subtilis natura fluunt tardius. Quidam calces metallorum etiam in annum defodiunt, uel in puteos condunt longo spacio, donec deliquescant. Sed diligens praeparatio per attenuationem, laeuigationem, reuerberationem, uel additamenta conuenientia tempus potest de curtare. Fines deliquii principales sunt, ut liquor existat uariis usibus accommodandus: isque interdum essentiis comparandus: item ut uniantur per minima quam exactissime, quomodo Geberus sua metalla coniungit, calcinando, resoluendo, reducendoque: uolunt enim sic difficilime separari: & expectatur hinc quoque transmutatio. Alius finis est rerum depuratio, & ut quam subtilissimae euadant: & hic interdum aliis subordinatus est, seruitque essentiis per destillationem & alios modos perficiendis, quanquam salis deliquium amplius attenuat & purificat, repetitis operibus, & multis colaturis. Peragitur & extractio quaedam ope deliquii. Subtilis enim essentia defluit, subsistente crassitie & sordibus Apparet itaque, deliquium magisteria & essentias conficere posse; magisteria, ut potabiles liquores, transmutationes, commistiones, etc. essentias, ut alcali essentiale apprime elaboratum, tincturas liquidas, etc. Quod autem transmutatorium sit, facile ostenditur, quia ex terreo corpore facit aqueum, propter symbolum, quod est in utroque. Et est reciproca uia ex aqueo in terreum uicissim, quam reductionem uocant. Sed uidendum est, ubi aliena humiditas subiit, & ubi propria res delicuit, & quae una sunt corrosa. Inde enim transmutatio uel alteratio, aut mistio censebitur. Tollit reductio humiditatem dominantem, terminumque procurato sicco adiicit, agente calido sicco. Notandum igitur, quod ubi nihil deperiit reducto, aliena humiditas tantum remiserit: ubi uero diminuta est quantitas, propria deliquium fecerit. Cauenda in reductione adustio est. Itaque alicubi saltem tepor uel siccus aer satis est. Nominarur id coagulatio, de qua suo loco. De his, quae diffunduntur uel diluuntnr multo humore, nihil attinet facere multa uerba. Non enim est artis, saccharum perfundere multa aqua, & sic soluere: aut aceto coquere lachrymas, aut aqua pluuia aloen, indeque recoctione ad siccum reducere, modo adustionem tostionemque nimiam uites in recoquendo, & ut purgentur ita soluta, saepius per filtrum traiicias, & obserues gradum ignis pro aquae resoluentis copia, & natura rei. Sed de his praecipit coagulatio. Ad deliquium nulla alia ratione pertinent, nisi quia simile quid habent, non quidem simpliciter a αα α; sed tantum eorum respectu, quae per se difficilime aut plane non liquescunt, requiruntque ob hoc additamentum humoris, siue eiusdem, siue proportionalis, aut quem usus monstrauerit. Nam interdum quod tardius liquescit, irrigamus suo humore, qui prius profluxit, aut quem destillatio expressit, ueluti in tartari calce non satis elaborata, si fluxum maturare uelis, affunditur liquor eiusdem pridem exceptus: si salem absynthii cito resoluere placet, additur nonnihil de aqua absynthii, & sic in caeteris. Propria enim conueniunt magis, nisi ubi usus requirit diuersa, & firmitas compagis postulat humorem penetrantem reserantemque potenter ligaturas naturae, in quo studendum, ut quantum fieri potest, acre medicamen iterum subtrahatur, & liquor edulcoretur, siue in calce, siue alio modo. Ministrare enim debet, & peracto ministerio decedere, non dominari, nisi aliud sit consilium. Cap. Uiii. De ratione puluerandi. Non uidetur in puluerem detritio praeceptis egere. Itaque etiam in Alchymia eam reiecimus ad Nexoterica, & tantum species quasdam subtiliores, quibus magis utuntur Chymici, retinuimus. Uideamus tamen quaedam in genere, & postea si quid praeter ea, quae in arte sunt posita, suceurrerit, speciebus suis addamus. Philosopho mistorum affectiones enarranti, inter alias est & θραῦσις, quam interpretes Latini friabilitatem nominant, sicut τὰ θραυστὰ friabilia. Sed oportet hanc uocem latius extendere, quam alias apud Latinos sonat θραυστὸν enim Aristoteli omnino est, quod in partes continuitatis deteritur, ut crystallus, lapis, fictile, hoc est, quod comminui in puluerem, glaream, sabulumue potest, portionibus maioribus, minoribus, prout euenerit, & res requisiuerit. " θραῦσις ἔστι " ( inquit ) " χωρισμὸς ή διαίρεσις εἰς τὰ πλείω δυοῖν καὶ τυχόντα μέρη: Friabilitas seu friatio est diuisio separatioue in plures duabus partes, & quas contigerit fieri. διαίρεσιν καὶ χώρισιν cum uocat, confirmat distributionem nostram, qua distractioni subiecimus diuisiones in membra seu partes concretionis continuae. Cum plures, & quasuis fieri friatione ista docet, distinguit affectionem a cognatis, in quibus nec quaelibet, nec plures fiunt, ut in fractione, fissione, sectioneque, in quibus certa ratio est diuisionis, & non indefinita, sicut in tritione, cum lapis dissilit in rectum obliquum, sursum, deorsum, & ad latera, id quod indicatur per adiectam uocem εἰς τυχόντα. Ex eo genere, quae facile id patiuntur, εὔθραυστα καὶ εὔτριπλα dicuntur. ( Diosc. lapis armenius est εὐθριβὴς friabilis ) quae etiam in subtilissimum puluerem facessere possunt, quem zouuoglom Graeci, Arabes Alcohol appellare consueuerunt; unde noster in chymicis Alcolismus. Quae uero ratio consistentiae & concretionis faciat [ Gr}θραυστὰ explicat idem Philosophus, cum scribit: ὅσα μὲν οὕτω πέπηγεν ὥστε πολλοὺς ἔχειν παραλλάτοντας πόρους θραυστὰ μέ¬ χρι γὰρ τούτου δΐστατα · ὅσα δὲ εἰς πολὺ, καὶ τακτὰ, etc. Quaecunque sic concreuerunt, ut multos habeant alternis uariantes, uicissimque dispositos poros friabilia sunt, etc. " Causa itaque in modo concretionis poris seu meatibus huc illuc tendentibus, alternatim ipso iudice erit quaerenda, ut alia sint fragilia, quorum pori seu meatus ad multum distant, ut non in paruas, sed magnas portiones dissiliant, ut lignum, & fictile, quod tamen etiam friabile. Meatuum autem ratio ex modo terminationis dependet. Cum enim ab humido comprehensum est terreum multum pauco, ita ut siccitas dominetur, illudque non sit tenax, quale aqueum non pingue, aut etiam tostione fractum, pori existunt alternantes, propter siccitatem terream. Itaque talia conteri possunt facile. Eius rei argumentum est in his, quae ante tritionem torreri necesse est. Nam absumitur humidum, & lentor eius frangitur, efficiturque res terrea magis & siccior, uti sciunt omnes aromatarii. Atqui teruntur etiam succi concreti, ut sal, crystallinus, uitrum, gemmae, alum saccharum, gummi, & lachrymae cum similibus: & sunt istorum quaedam pinguia, ut sulphur, electrum, pix, & similia, ut nec humidi adustionem, nec defectum, nec aquositatem, nec terrae siccitatisque abundantiam possis praetendere. Quae ergo friationis horum causa? Glacies teritur; at humidum potentiale tota est. Ubi hic meatus, & eorum uicissitudinaria dispositio? Rident nempe Philosophi argutias aliqui propter dictas causas & exempla. Sed cum talia non ignoraret: produxit enim κρύσταλλον ( glaciem ) καὶ λίθον: & fortasse nouit etiam Adamantem, quem tota uetustas indomitae firmitatis esse dixit, eique ex argumento nomen imposuit, in scobem deteri & friari posse, non solum praefractum hircino sanguine, sed & per se. Quocirca si oculi in glacie non uident meatus, aliquos tamen esse, Aristoteles ex concretione coniecit, quae non potest fieri intus, & per totam substantiam, nisi calore educente humidum, siue foris frigus agat, siue calor. Humidum, quod expirat, necesse est aliqua euadere, & sic siccum relinqui, analogo tamen humido terminatum. Deinde subesse tales meatus inuisibiles ipsa fractio contritioque testatur. Ideo enim in partes multas dissilit concretum, easque indefinitas, quia poros ita dispositos habet, & cum foris percutitur, spiritus in illis impulsus concussusque continuitatem per uim rumpit. In glacie esse inclusum spiritum tantae conuincunt rupturae. Solida itaque adhuc est Philosophi doctrina. Cur uero lachrymae, pix, & similia, teri queant, licet multum habeant humidi, idque satis tenax, ut docet solutio, causa est, quia illud non actu dominatur, sed comprehensum definitumque est partibus terreis. Quocirca etiam facile aduruntur. Sales & alumina & atramentum saccharumque terrae multum obtinere, qui non nouit, periculum faciat per assationes calcinationesque, conuincetur natura ipsa & experimento. Ita se res habet in uitro. Sane tendines sunt admodum tenaces. Attamen cum humido consumptu exarescunt, dissiliunt ut gluten aridum. Ita arefacta pituita, sperma tanarum, similiaque multa, comminui possunt, ne quid de pilis & coriis dicamus, quae cum humido abundant, non teruntur quidem, sed post exiccationem bene, uti & plantarum partes, folia, flores, semina, radices, & reliquae. Ex dictis facile colligere est, quae sint ἄθραυστα / Gr ], nimirum qui meatus non habent ita dispositos, aut si habent, tamen humoris coplosioris praesentia remittuntur, flectunturque, aut extenduntur potius, ut fit in cera, auro, argento, plumbo, linteis, & quaecunque succum in se recentem habent, ut carnes, folia uiridia, succulenta plantarum, & his similia. Cur uero ferrum non potest in puluerem comminui? Cur lapides quidam e coelo lapsi, nullis ictibus possunt frangi? Cardanus meminit globi uitrei, qui in pauimentum lapideum incussus, ad tectum integer resiluerit. Quae istius firmitatis causa? Putant aliqui, etiam Adamantes ueros probatosque non posse comminui, iuxta sententiam ueterum: & qui friantur, illos negant optimae notae esse. Ad ferrum quod attinet, quia succum habet mercurialem metallicum, dilatatur, non frangitur. Sin autem ille per crebram combustionem absumptus fuerit, fragile & ipsum, friabileque seu ad conterendum aptum euadit, ut testantur stricturae squamaeque propter adustum sulphur absilientes. Sunt & silices quidam & nodi metallici adeo duri, ut omnes sctus malleorum tespuant, cum adhuc cohaerent monti. Id ideo fit, quia in tam uasta soliditate non habent, quo euadant inclusi halitus. Cum uero auulsae partes quatiuntur, dissiliunt. Alia causa est in humoris tenacissimi exactissima cum sicco similimistione. Uidemus enim pulueres aqua simplici commistos, & in globos coactos, non diu cohaerere, sed si uiscidum sit, & tenax humidum, solidescunt. Cum miscetur aereus nodus ferro, tam firma fit compages, ut uix ullis malleis comminui queat. Itaque illis coelestibus lapidibus dicimus tales succos primordium dedisse, concretionemque factam nullo caloris excessu, ut humidum non sit absumptum fractumue adastione, sed coagulatum firmissime, integrisque uiribus, & poris rum stractis, ut nulli dicipossint. Sane cum superficies externa tam solida est, ut spiritus incussos repellat ad ictum seu uersus ictum, non facile conteritur compactum. Si Chymico opus erit comminutione per detritionem considerata concretionis & humidi ratione, ex fundamentis talibus consilium inueniet. Quaedam in aquis comminuuntur, quod non debere fieri uidetur, propter humidi abundantiam. Sed de externo humido soliciti non sumus. Quae digitis friari deterique possunt, ut gleba, debili humido, & ut ita dixerimus, in aliquibus putrido cohaerent, quemadmodum uidemus deteri etiam & diffluere illa, quae computruerunt, quaeque ualidis ignibus sunt reuerberata, ut lapides calcarii, molares, pyrites, magnes, bitumen, carbones, cornua, & huiusmodi. Uiscositas enim humidi euicta est, & uinculi ratio dissoluta, ex quo patet, quod firmitas compactionis eidem humido debeatur, nimirum tenaci & diuisibili simul, & quod per minima comprehendere siccum, cumque eo coalescere accepto ab agente calore termino queat, cuius rei exemplum est in glutine tenacissimo, cum subtilissimis pulueribus, etiam in se diuisibilitatem summam obtinentibus exacte commiscentur, caloreque nec deficiente, nec nimio coalescunt. Ita metalla perfectiora cohaerent. Sed obiici ex pistrino argumentum farinarum potest. Quae enim grana molis franguntur, inque pollinem rediguntur, prius solent madefieri. Humiditatem hic esse, quae etiam ferro candefacto agnosci & elici queat, non potest negari. Non itaque necesse est humidum ita arefactum esse, ut concretum dissiliat, & in quasuis partes comminuatur. Sic farinarum nodi tanquam creta tenerrima digitis deteruntur, humorque etiam deprehendi potest, nec minus in detritis seminibus, lini, cannabis, raparum, amygdalarum, etc. Uitellorum quoque igne coactorum comminutio non tantum humidum exhibet, sed & pingue. Uerum enimuero gradus esse compactionum certos pro cuiusque rei natura, manifestum est, in quibus itaque humidum non penitius est arefactum, ad eum tamen modum redactum, ut terminet siccum, & contineat, quanquam leuiuscule & facile dissipantur. Terreae enim partes dominantur, nec ab humiditate coercentur arcte; quin & laxitas pororum multum admittit aeris. Quocirca consistentia est debilior, & cohaesio conglutinatioque imperfecta. Talium tamen quaedam si exiccentur modo competente, tandem acquirunt duritiam lapideam, & incussu corporis duri solidique comminuuntur, Attritio autem seminum, siue molis, siue pilis mortariisque fiat, friatio quaedam est, & definitioni subest, Sed de his satis multa. Cap. Ix. De tritione uulgari. Species χωρίσεων seu distractionum talium & puluerationum quod spectat, uariae sunt, & quaedam exhis in artem chymicam redactae, quaedam uulgo relictae, unde tamen petuntur, si iis opus habeamus Differunt uulgares finibus formisque detritorum: alias enim fit alcool, alias sabulum, modo glarea, modo ramenta: deinde discernuntur & contritionis procuratione. Quaedam enim machinis franguntur, quaedam leui digitorum manuumque detritu uel friatu, aut confrictu. Illius generis sunt molae, pistilli, mallei, dentes, radulae, limae, pila praeferrata, & c. Et potissimum in metallurgia uenarum arterendarum ratio est ingeniosa: utrobique additamenta ali quando requiruntur. Nam metallici molunt, aut contundunt pilis suas uenas, adhibita aqua, & immissa tum contra dispersionem pulueris subtilis & metalli iacturam, rum ut tusa propellantur. Rursus qui amylum conficiunt, maceratione in aqua utuntur, quo pacto & coqui, & pharmacopoei saepe per coctiones eliciunt medullas, quas postea resiccatas friare possint. Ita lactes ex seminibus conficiuntur inter terendum, additis liquoribus. Chymicum saltem non alienum esse oportet a modis talibus, nec eorum ignarum. Ita enim conficiuntur extracta nonnulla Deinde si Chymici est, metallorum uenas scrutari, explorare, coctioneque separare; scire conuenit modum contusionis earum. Notum enim est, si ad subtilissimum deducantur uenae, praesertim illae, quibus durus silex est coniunctus, ut aureis, in elutione per alueolum, aut praeparatione per aquas, metalli atoma corpuscula natare, & profundi cum aquis: aut si sicce terantur, in auras euanescere. Hinc Lazarus Eikerus in suo docimastico, lib. 4. non inscite monuit de uena plumbi maiore opere praeparanda, tundendaque, esse quidem graue metallum, sed quod facile abeat in pollinem tenuissimum, qui leuitate ex tenuitate & rarefactione acquisita innatet aquae ( urpote ad quam se partes plumbi habent leuiter, aqua ipsa grauiore; alia tamen ratione laminae & bracteae notant, quia nimirum latitudine sua multum comprehendunt, a quo sustinentur: & est hic quoque multa aqua comprehensa grauior, etc. ) & sic pereat, praesertim si uenae silex immistus sit; unde cernatur non rato caeruleus puluis riuis innatare, uel canalibus, ripis, murisque assidere, qui tamen sit medulla metalli. Docet ibidem etiam, quomodo ista uenarum comminutio per pila in capsis suis debeat institui, ne quid detrimenti eueniat metallo: unde patet, non sine arte & ingenio hanc quoque tritionem, licet uulgaris esse credatur, peragendam esse, nec nimis attenuanda ramenta, sed glareae uel sabuli forma relinquenda, pilaque praeferrata ordine mouenda, ne impediatur granorum deriuatio. Idem author cum de cassitero agit, notat, non tantum metalli excoqui, quantum explorator seu docimastes inesse pronunciauit, refertque culpam in contusicnem uitiosam; quod iterum argumento est, referre, quo quid modo & diligentia conteratur. In pharmacopolio eadem negligentia saepe animaduertitur, uti & apud aromatarios. Tyro Chymicus, qui ad extractiones praeparare uult medicamina, praesertim purgantia, non semper deterere ea in pilis aut molis in puluerem subtilissimum debet, sed ex magistro discere, quo quidque modo sit comminuendum. Nam quia Chymicus scit in spiritu connato, qui tamen forma coagulata est, in misto & succo esse potissimam uim essentiae; ille uero liberatus a suo corpore, succusque attenuatus exhasare solet, & saepe tenuissimorum ramentorum, pollinis, uel atomorum forma per officinam uolitare, quin & praetereuntium nares offendere mouereque non raro ex notabili distantia: praecipit, ne nimium comminuantur aromata, ne succi potissima parte perdita, corpus mortuum sine fructu cogatur mace are. Habent & Medici, quod annotent in contusionis artificio. Nam colocynthis nimis puluerata nocet intestinis, eaque erodit. De ramentis, scobe, & puluere ligni guaiaci simile quid annotatur. Nam serratura & tusio spiritus oleosos optimosque dissipat. Putant aliqui, se animaduertisse, distribui pollines purgantium, nec mouere aluum; quod tamen potius inde euenit, quia tundendo facti sunt euanidi, & exhausti, cumque postea seruantur in officinis aliquandiu, plane inutiles euadunt. Quocirca purgantes pulueres nec nimis subtiliter teri debent, nec diu asseruari, nisi munitissimis uasis. Inuenimus aliquando in pyxidi lapideae, cui puluis zingiberis erat inclusus, operculo interius oleum zingiberinum in concauitate coagulatum, saporis acris euidentisque. Id unde, nisi quia halauit spiritus essentiales, qui cum chartam penetrassent ( duplex enim charta intercedebat ) constiterant in solido lapide? Praesertim autem Rhabarbarum & Mechiocana, similisque naturae radices nimiam comminetionem auersantur, ut effectus inanis, uel minor opinione, non sit asscribendus distributioni ( quid enim in liquoribus diuisibilibus undiquaque simile potes accusare, cum manifestum sit, per totum corpus eos uagari, maxime si uini spiritus sit adhibitus, & tamen ualide purgant? ) Sed errato in tritura & asseruatione. Colocynthidis ratio alia est. Succus extractus non ita offendit intestina, ut docet experientia, quando clysteribus saepe multum ponimus pulpae nodis ex linteo inclusum absque ulla noxa. Ramenta uero intumescentia inhaerent diutius, suaque acrimonia uellicant & erodunt. Chymici quidam dicunt, tanti esse extractiones, ut integris noxiis, hae sint salutares, uoluntque aliqui hoc exemplo probare, uenenum coniunctum esse misturis, idque in corpore latitare. Sed refutantur contraria experientia multorum, uti & Yuca Americanorum, cuius succus lethalis est, corpus panis loco in alimoniam cedere potest Ex dictis intelligitur, non plane contemnendam esse Chymico contritionem. Praeterea quae supra monuimus, de praeparationibus ad contusionem, magis etiam a Chymico sunt obseruanda. Uulgo cremant, torrent, utunt uenas metallicas: aliqua ante tritionem sunt candefacienda restinguendaque. Si molere quis siliquas & stramina uelit, is cogetur ea aceto macerare, & arefacere. Qui cornua pilis in calcem redigere quaerunt, aut super marmore laeuigare, frangunt pertinaciam eorum aceto, uel lixiuio. Officinae sericum tusurae, torrent non raro, ut carbo potius reliquus sit, quam sericum. Qui uero circumspectius laborant, ustulant parumper, deinde forficibus minutim concidunt, additisque duris, ut margaritis, una in pollinem redigunt. In tanta uarietate non oportet caecutire tyronem Alchymiae studiosum, aut existimare, aliis manibus & curae exotericorum ista esse commen danda. Imo ipse opus aggredi debet, & cum uulgaris sit tritio, possitque uiuis aut non uiuis instrumentis, uel etiam rustici crassissimi lacertis peragi, non tamen uulgariter & imperite est tractanda, Multa facit uulgus sine arte, quibus modum iustum praescribit sapiens & peritus. Non ideo Dialectica negl igenda doctis est, quia etiam argumentatur, & caeteris tationis muniis utitur ex plebe quiuis. Cum silicis grumus in glaream est redigendus, ut sit auxilio oleis destillandis; candefactus aquis restinguitur aliquoties, postea teritur. Hoc est uulgi quoque. Sed electio & modus glareae non intelligitur a quouis. Redige in pollinem, & misce succino, pici, uel similibus; damnum erit praesto. At si sabuli granorumque paulo crassiorum, nec tamen nimis, forma adhibeatur, & si quid pollinis una est, prius elutum separetur, tunc conferet operi. Rursus si ex silice liquorem prolectare, uel eum resoluere uelis, non subsistes in glarea aut sabulo ( arenarum sunt species, & quidem sabulum ponderosius est, quam glarea, qualis cernitur in riuis elimibus, & littoribus maris, item qualis est arena uitraria: Oriesi uocant Germani, & respondet metallorum ramentis, per alueolum elutis & segregatis ). Sed subtilissimum laeuorem facies. Huic rei inseruiunt cribra, manicae, & similia instrumenta una cum tabulis marmoreis. Nam detritus pollen aquis diluitur copiosis, & traiicitur per lintea angusta; uel etiam siccus decutitur puluis, ut in molendinis. Sod horum artificia in Chymia sunt explicata. Non quaeuis praeparatio ad comminuendum competit cuiuis. Electio uero est experientiae, artis, prudentiae. Obstare uero huic annotationi uidetur turba Philosophorum, quae frequentissime inculcat quidem Tritionem: & Rogerius septies terere iubet lapidem. Calid ait, " nisi conuerteritis corpora in subtilitatem, ut sint tactu impalpabilia, non assequamini, quod quaeritis: & si non trita fuerint, reuertamini ad operationem, quousque terantur, & fiant subtilia. Diuisic est separare partes compositi: & cum iam corpus fuerit attenuatum, & subtile rodditum, exieritque a sua densitate & spissitudine ad tenuitatem: a crassitis & corpulentia ad spiritualem naturam. Spiritus commiscebitur subtilibis, & imbibetur ab eis, utrumque euadent unum, nec separari poterunt. " Ex quibus manifestum est, a Chymico etiam proprie & interius requiri Tritionem: sed omnes negant, eam peragi manibus, reprehenduntque eos, qui pilas, limas, molas, marmora, & similia parant, pronunciantes grauiter ab artis instituto eos longissime abesse, nec assequi sensum philosophicum: suam tritionem peragi Igni: Azoth & ignem sufficere. Enimuero in arte ista sunt solennia: sed oportet intelligere, tritionem esse duplicem unam plebeiam, quae non multis indiget praeceptis, estque plus in experientia, rerum notitia, cautelis, etc. Alteram arcanam, de qua ipsi speciatim loquuntur in artificio lapidis, & perficitur calcinatione per ignes, uel aquas coelestes. Calcinari enim & teri dicunt mercurium, cum igne exiccatur, ut in puluerem fathiscat, quomodo fit uulgariter praecipitatus: deinde cum progressu coctionis, & addita medicina ex humido frigido, in calidum siccum transit, & fit tinctura. Sed haec intelligentur rectius ex artificio isto. Caeterum monendus est tyro, cui terenda chymica committuntur, ne sit nimis temerarius aut confidens, uel etiam oscitans in opere. Nam metallica halare solent spiritus subtiles, atque etiam ramenta tenuissima una diffundere, quae si nulla alia ratione uim afferre possent, tamen insinuande se in partes spiritales, poros, rugasque, & alios recessus, siccitate sua & corpulentia, quam tandem acquirunt, accessione semper facta, nocumentum praebent. Sin autem sulphurea, arsenicalia, stibiata, hydrargyro sublita, uel etiam illa ipsa, & hydrargyrus sublimatus, cadmia uenenata, galena uel uena plumbi, & similia, sint terenda, non simplex inde existere solet noxa. Nouimus, qui cum sublimatum laeuigaret, uersaretque, etiam magna cum cautione, tamen dentes acciperet nigros, syalismi principia sentiret, & sternutationes uellicationesque narium, & iuxta cerebrum experiretur. Adeo subrepit ille spiritus occulte. Diosc. lib. 5. cap. 59. Munire tunc non tantum pilas decet operculis, sed & faciem uesicis, cauteque attrahere spiritum. de cinabari. Non autem semper est occasio permutandarum operarum, estque interdum pistillus capiendus: sed nec si marmore & cursore utaris, adhibito liquore, te satis tutum esse a talibus credere debes. Nam & sic calefacta suspirant. Quidam antidotis se muniunt, de quibus supra dictum est in pyrotechnia. Notandum & hoc est, cum res lentae flexilesque per tritionem comminuendae sunt, tostionem quidem aliquibus prodesse, & eas praeparare, ut obediant pistillo; sed aliquibus etiam inutilis est, & damnum affert. Succurrit autem maceratio in aceto, lixiuio, muria, & huiusmodi aliis. Ibi nota, ne aliena calx irrepat, & substantiam uitiet. Sales elui uicissim possunt. Itaque induratio per hos fiet rectius. Lixiuium si usurpare uelis, habeto rationem eius, ex quo est factum, & confer cum maceranda materia, Hoc in aquis metallicis, liquoribus calcium, spiritibusque acribus quoque est ponderandum. Cap. X. De Laeuigatione. Alcolismum calcinationem uocauimus, ampliato nomine ex more Chymicorum, cum sit puluis, isque ad sensum subtilissimus. Cum enim nihil aspredinis & corpulentiae occurrit tactui, sed totum pulueratum est, ut tenerrima farina, alcohol uocatur impalpabile, Graecis ἀπίαστον, ἄληπτον, ἄναπτον Subterfugit enim sensum, & nihil duri occurrit. λεάνσεως καὶ ἀπολεάνσεως uocabulo utuntur aliqui prolaeuigatione, siue super marmore fiat, siue alia ratione, quam Dioscorides in Cerusa attigit, ubi inquit: " τὸ γλοιῶδες εἰς ἀγγεῖον ἐγχυτέον, καὶ ξηραντέον ἐν ἡλίῳ · εἶτα ἀλεστέον ἐν χειρομύλλωνι, ἢ λεαντέον ἄλλως, καὶ σηστέον καὶ μετὰ ταῦτα λοὶπον τοῦ στερεμνίου λεπτοποιητέον, καὶ σηστέον ἐνάλλαξ τε τὰ αὐτὴ, καὶ τρίτον, καὶ τέταρτον ποιητέον: Uide Plin. lib. 34. cap. ult. hoc est, Ruellio interprete: Crassamentum transfundito, & in Sole siccato, mox trusatili mola terito, aut alias tritum cribrato. Postea quod superest duri, in tenues partes redigendum, cribrandumque. Uicissim eadem tertio quartoque facienda. " Talem apparatum habet Plinius lib. 33. cap. 5. de Chrysocolla. " Tunditur in pila, " inquit, " deinde tenui cribro socernitur: postea molitur " ( intelligi potest laeuigatio in marmore ) " ac deinde tenuius sic cribratur. Quicquid non transmeat, repetitur in pila, dein molitur. Puluis semper in catinos digeritur & ex aceto maceratur, ut omnis duritia soluatur: ac rursus tunditur: deinde lauatur in conchis siccaturque. " Haec ille. Duo haec exempla inprimis proponenda sunt studioso Chymiae, ut intelligat, diligentia & labore multo esse opus. Obiter notandum ex Dioscoride; quod caerussa primo loco succreta melior fit: deinde secundo, & hinc caetetam suo ordine. Nam ea res indicat, etiam laeuigationis esse aliquod discrimen, & Chymicum non omnia perinde aestimare debere. Primum, quod exit, essentiae comparatur: & de hoc monuimus etiam in deliquio. Nam tenuissimum est, & tenerrimum. Quod sequitur, quo contumacius tritioni resistit, eo est ignobilius. Sic ergo possumus laeuigationis artificio uti etiam pro extractione. Quod autem sit tenerrimum, usus ostendit. Nam ocularibus medicamentis accensetur. Deinde cum ait, ἢ λεαντέον ἄλλως innuit, laeuigationum plures esse modos, ex quibus unus per molam fit trusat lem. Sed Plinius in hoc non subsistit. Nam insuper etiam cribrum in auxilium accersit, & uim aceti ad corrodendum, si quae remanserunt tactui renitentia. Laeuigatio ergo una simplex est, ut quae terendo in marmore cum uel sine humore peragitur, sustinetque uicem molae: alia est laboriosior, & coniunctas sociasque operas habet plures, modo pilas requirens, modo molas, modo acetum, cum cribris, sacculis, & aliis colatoriis. Plin. lib. 34 cap. 18. In descriptione medicinarum ex plumbo proponitur modus alius, tam a Plinio, quam Dioscoride, lib. 5. cap. 47. d"e plumbo eloto. In mortarium plumbeum aquam iniiciens pistillo plumbeo terito, donec nigrescat aqua, & limi modo crassescat, aut lutulenta reddatur. Linteolo deinde colato aquam superinfundens, quo facilius, quicquid est resolutum, incerni possit. Hoc iterum facito, usque dum satis tibi habuisse uideatur. Ubi consederit, priore aqua effusa, nouam adiiciens, ut cadmiam lauato, donec nulla extet nigritia, etc. " Plinius cum aqua coelesti terit, donec crassescat: postea supernatantem aquam spongiis tollit, crassissimumque siccatum diuidit in pastillos. Sed diligentior est Dioscoridis ratio. Notandum praeterea in Pliniana phrasi est Uox Solutionis. Solui enim dicit, cum per acetum omnis duritia uineitur, ut euadat puluis tactu tenerrimus & mollissimus. Expressa autem sic est Dioscoridis διάλυσις qua utitur in caerussae modo alio, τὸ λεῖον καὶ λεανθὲν plae¬ rique generis nomine Tritum dicunt: sed species intelligenda est. In armenio lapide τὸ λεῖον exponitur. Ideo uero laeuigantur res, ut commodioris sint in medicina usus, nec offendant duritia uel asperitate: Deinde praemittitur haec operatio aliis succedentibus, ut mistionibus, deliquiis, sublimationibus, & huius generis aliis, de quibus suo loco. Consideranda tandem etiam Nymphodori ratio est apud Plinium, lib. 3 4. cap. 10. " Cadmiam lapidem quam grauissimum spissumque ussit pruna: exustum Chio uine restinxit zuditque: mox linteo cribrauit, atque in mortario triuit: mox aqua pluuia macerauit, iterumque triuit, quod subsedit, donec cerusae similis euasit, nulla dentium offensa. " Haec ille. Ubi quod impalpabile dicunt Chymici, ille dentium inoffensa expressit. Cap. Xi. De Granulatione. Granula uocant pilulas minores leuiusculeque gelatas inter ea, quae ex aere deferuntur tempore frigido: Germani appellant, Scolossen. In arte Chymica & docimastica quasi sicca psecas est, species nimirum puluerationis in glaream rotundam, alias crassiorem, alias minutiorem: quin & non semper sphaerica forma quaeritur, sed nonnunquam ent latior & hemisphaerica intus caua. Nomen ex natura in artem relatum est propter similitudinem. Interdum sponte fit, cum aes ad regulam coquitur, magnoque impetu sursum fertur. Puluerem aeris uocant, & florem, cuius usus in medicina: abusus pro puluere bibulo in scripturis. Plinio est flos aeris & psegma, quod dicit fieri in officinis aerariis iam liquato aere atque percocto, additis etiamnum carbonibus, paulatimque accensis, quo facto repente uehementiore flatu expuatur aeris quaedam palea, quae excipiatur solo strato. Docimastae ex plumbo auro argentato, misturis monetalibus, quas pagamentum dicunt: insuper etiam monetis improbis iudicandis, & in probas uertendis granula, quae & granalia factitant. Bullulas non admodum desiderant, nisi cum magna copiaelectri metallici separanda est per aquas causticas. Apertum uero est lapides fusiles eodem modo in puluerem posse redigi. De apparatu locuti sumus tum in operationibus manuaris, tum puluere magistrali metallorum, nec nihil in docimasia, ex quibus satis eius procurandi administrandique ratio intelligitur. Illud operationis descriptioni addendum, quod granalium fiat non tantum per Catinum, uel ali eum ligneum: uerum etiam per lebetem & pilas. Lebetis granulatorii formam proposuit Erkerus. Fit ex argilla firma lebes teres latitudine dodrantali, cum rima in latere ad marginem, ut follis nasus seu rostrum possit commode immitti. Munitur ferreis circulis, manubrioque instruitur annulato, ut regi uertique possit. Intus luto incrustatur. Qua parte rima est applicatur folli super foco, cui plano fundo innititur. Carbonibus prunisque additis exeitatur ignis, donec sic satis candeat. Inde per cochleare ferreum misturae metallicae ( pagamenti ) partes ordine iniiciuntur super prunas, ubi liquatae se surripiunt ad fundum. Liquatis submittuntur plures quoad satis. Fusum metallum agitatur misceturque accurate, & lebes manubrio prehensus effunditur super scopas, seu uirgas in aquam. Incommodior est haec ratio, quia inaequali ualore granula cadunt, & plus deperdunt. Copiae tamen fundendae occasio interdum eam iniungit. Quod si uel hoc uas, uel Catinus inter opus fractus fuerit, & metallum effusum conuersi cineres cum quisquiliis; luto & reliquis segregantur per elutionem a metallo puro. Ita si aliquid adhaeserit uasis, decussum comminutumque eodem repurgatur modo, quo Cadmiae, das Krantz / ( ut Germani uocant ) oder Ofenbrueche. Quomodo in specie quoduis metallum sit granulandum, in magisteriis & docimasia exponitur, Cur autem modo rotundae fiant pilulae, modo bullatae, & recauae, motus naturaque faciunt. Notum est in omnibus liquoribus rotunditatem amare naturam. Est.n. haec una ex perfectionis notis: Et natura ad formam finemque suum per se contendit. Pluuiae guttae & dispersiones aquarum per se omnes sunt sphaericae. Talis est & granula meteorica. Talis flos aeris regularis. Et in metallis ratio eo manifestior est, quia rudimentum materiae, seu cruda eorum materia hydrargyrus, exactam obseruat rotunditatem etiam in minimis guttulis, & halitu cum circa uitra, ferramenta & alias res concrescit, non minus ac uapor halitusque in speculis. Quid ergo miri totundari effusum liquorem? Etiam in alueis cum baculo agitatur in sphaerulas comminuitur. Concauitas autem ex motu aquae uenit. Cum enim in eam effundere uolumus fusum metallum, prius in gyrum uertitur, & in illum ipsum uorticem turbinemque liquatura praecipitatur. Notatum tamen a nobis est, plumbi guttas crassiores etiam in tranquillam aquam illapsas bullas hemisphaericas fieri. Aqua enim quia diuisu facilis est, cedit, sed propter congenitum tumorem, partes rotundas exhibet. Occurrit ergo delapsis guttis tumor, repellitque sua frigiditate & corpulentia feruentem partem, quam dum cedit, comprehendit aquam sibi occurrentem, & sic excauatur, Quod autem diximus de naturali rotunditatis appetitu, non leuem habet dubitationem. Nam grando, quae propius terram fit, non est rotunda. Deinde in matricibus metallorum; seu locis naturalibus, & cryptis terrae, ubi concrescunt uarii liquores, potius cubicae, & pyramidales formae sponte naturae existunt, quam rotundae. Idem fit in niue stellata, in congelationibus chalcanthi: ubi rhombos, teflellas, quadrata, & alia uidimus: in halonitro, & similibus. Sal grumescit quidem, sed cum concrescere recte sinitur, oblongam uel orbiculatam figuram acquirunt grumi: Ita & sal urinalis, saccharum candi, ramenta sulphuris, & plurima alia, quae uidentur aquae esse ex dominio. De aere dictum est, florem eius rotundari. At in pyrite aeroso quadratam figuram cubicamque potius spectamus. Et cur uitriolum ex aere ipso factum non habet similem naturam? Nimirum aliud iudicium est de concretis succis, in quibus saepe metalla: aliud de aqua & metallis syncerioribus. Mercurius in suo fluore cum diuiditur, rotundas guttas seu partes colligit: sed cum in crystalli speciem redactus est cum succis aliis, non amplius. Cogitur enim tunc se accommodare ad comprehendens, terminansque. Suo cum terminatur termino in totundum colligitur: cum alieno, non item. Nos a. in talibus succis agnoscimus aliquod principium Spiritus uegetabilis aemulum, uel proportionale. Non enim adeo ab aqua terraque commistis ad constituendam excerta dispositione interioris naturae, formam absunt. Succos istos terrae potius esse, quam aquae, documenta sunt amplissima. Niues figurantur spiritu tum intus expresso, tum foris praeterlabente. Accedit sicci tas, quae cum ad rotundum tenderent diuisiones, expresso calore humoreque cum spiritu coarctauit corpus, ut sic planum & stellatum euaserit non toto orbe continuato, sed interrupto. Grando inaequaliter formatur, quia partes se urgent mutuo, & altera in alteram illata, interceptaque figuram ex alieno accipit, sicut in malo medico grana stipata item efformantur angulis. Interdum euenit, ut ex confluxu guttarum ci, cies maugne quantitatis in aere fiat & delabatur. Sicut a. in figurando niues & similia spiritus uarie uaimage 115 gantes, atque etiam expressi, multum habent momenti, ita putandum est fieri etiam in subterraneis, dum concrescunt, succis, quanquam non abiiciamus internam in certas formas procliuitatem. Nam Adamantes & intra corticem acuuntur, & foris in libera matrice, sicut & fluxus crystallini seu filices, quos radios, & Pyramides ( Straglen ) uocant. Sal, qui intus continetur nitrosus, tales spiritus habet, qui ad tales figuras per se feruntur. Ita enim & ipse sal petrae per se concrescit. Dicas apices etiam ideo existere, quia spiritus coacti anticipatione concretionis sursum, quo & natura contendunt exprimuntur, securaque trahunt liquorem sequacem. Sed halonitrum etiam iacens accipit angulos, apices, latera plana, & tam laeuia ac si dolabra essent aequata. Et haec occasione granulationis. Instrumentum Erkeri, quod lebes granulatorius dicitur, hanc habet formam: Notandum est, interdum institui etiam granulationem per salem arefactum tritumque, qui fuso, non tamen nimis feruenti metallo, celeri manu ingeritur, & post concretionem aqua eluitur. Hoc modo quis etiam picem & similia comminuere posset inque granula redigere, non minus ac per effusionem in aquam sicut plumbum & reliqua metalla. Ita de sulphure, & bitumine fusilibusque, lapidibus. Imo & hydrargytus tali arte granulescit. Cap. Xii. De amalgamatione. De amalgamatione multa diximus alibi. Corruptum uocabulum esse ex Graeco μάλαγμα non dubitant. Uocant & pulticulam, & ipsum amalgamare molere. Est una manifesta, alia mystica. Sic ut enim uulgo faciunt aurifabri misturam ex auro & hydrargyro: ita qui misterium lapidis profitentur ex suo auro, suoque argento uiuo. Et est plane speciale opus. Nullum enim aliud est amalgama, quam ex hydrargyro & metallis: idque uarie: perfectum metallum, & mollia, item argentum facile suscipiuntur ab argento uiuo, nisi sordidata sint, & cortice peregrino obducta. Sed ferrum, & aes, ( aliqui addunt regulum stibii, & marchasitam seu plumbum cinereum)aliquando difficilius. Quocirca quia impuritatem multam habent in superficie, egent extersione per aquas acutas: Et tunc recipiuntur etiam comstanter. Similiter quae ex metallis commistis, aut Cadmia caeterisque fiunt, ratione metalli, una irrepunt: sed expuuntur tandem. Malagma seruilem quoque habet usum in colligendo aurum ex Sabulo eluto: Et quia ramenta eius saepe sordibus, & ente aliena sunt tecta, praemacerari aceto solent. Id enim sordes extergit: Si corium pertinacius est, acrior liquor adhibendus: & adiicitur aceto alumen, sal uel similia. Tentandum tamen prius est, num quid puri per se ingrediatur: Aurifabri usurpant inaurationis gratia, & postea hydrargyrum separant, sicut & illi, qui ex sabulo auriferorum fluminum ramenta auri, legunt. Chymico finis propositus est uarius. Primo eius ope calcinat metalla, non aurum tantum: sed & caetera. ( Uocant enim calcem, quamuis sit pollen puluisque tenuissimus, qui peculiariter in auro petitur ad artificium lapidis & fermentum ). Nam ope hydrargyri ferrum quoque domat. Deinde uarias peragit misturas, ut speculatem, & eam, quae est materia auri uitae: & qua utitur in Gallico. Nam praecipitatus talis ex omnibus metallis fieri potest: Insuper ad separationem, quomodo Ulstadius ex auro sulphur facit: Item ad examinandam metallorum puritatem, & ad diuulsionem iuncti caeteris rebus auri. Alexander Suchthenius negauit aliter conuerti metalla in mercurium posse: iuxta illud " fac mercurium per mercurium, etc ". Nec tantum malagmata, per calorem candenteque catino facit, sed & frigide uel sine, uel cum aquis extersoriis. Eodem etiam tendit uaporatio metalli per hydrareyrum, & huius ab illis crebra destillatio, unde tam mollia redduntur; ut liquescant ad candelam. Magnesiam uocant, de que suo loco. Mirum uero est, quod regulus stibii, cadmia & alia illiquata metallis tunc recipiantur, cum alias plane repudientur. Deinde quod cum aurum uel argentum, uel utrumque diu in illo maceratum fuerit, fauilla quaedam nigra expuatur, idque magis, si ista metalla prius fuerunt aqua forti caesarea, seu regia corrosa, indeque segregata uicissim & eluta. Putant quidam, non esse sulphur metalli, ut Ulstadius uoluit, sed sordes. Uerum falluntur. Nam etiam purissimo auro id euenit. Qui intelligit metallis inesse non sulphur illud uulgare: Sed metallicum, idque de natura chalcanthi: scit item, quod Mercurius debito modo praeparatus possit metalla resoluere ita ut tantum assumat retineatque partem Mercursalem, cuius gratia totum sorpserat metallum: reliquum uero expuere postquam separatum ex interna coniunctione est, perinde ut fit in orichalco, & argento, cui illiquatus stibii regulus est: is facile poterit credere, id quod post putrefactionem & resolutionem ab argento uiuo redditur, esse sulphur eius metalli uitriolatum. Quocirca & ex omni metallo potest uitriolum educi: & illa nigrities, cui nomen eapitis coruini imposuerunt, colcotaris instar, seu chalcitidis rubescit, si elabores. Haec autem cum ui hydrargyri per amalgamationem peragantur non uidetur ea recte annumerata esse comminutionibus, tritionibusque: Sed debere poni inter calcinationes, & separationes partium substantiae, aut corrosiones uiolentas. Non potest negari unius faepenumero rei operationisque esse usus diuersos: Sicut unius continui motus potentia sunt plures actus imperfecti antequam ad ultimum perueniatur: Ut semen hominis cum primum potentia fit animatum, in matrice uegetatur, post ad animal tendit, tandemque in homine acquiescit: Unde Philosophus hominem dicit primo uiuere uitam stirpium. In arte cum Pyrites aerosus elaboratur excoquiturque, opus per uarias panum formas transit, in quibus abrupto poterat magister cessare. Sic amalgamatio cum per hydrargyrum soluit metallum, id initio remittit humiditate familiari, ut fiat molle, imo & fluidum, & plane ponatur extra rationem molliciei & duritie, sicut cum gleba dura adiecta aqua primum mollescit, postea diluitur. Quocirca μάλαξις seu remollitio primus est actus amalgamationis, in quo subsistunt aurifabri, contenti nimirum ita molliuisse aurum, ut pultis modo illini queat quanta uolunt tenuitate. Nec refert, etiamsi eam postea Chymici transtulerunt ad tritionem, cum tamen nomen habeat a mollitie, uideaturque propter hanc ipsam saltem inuenta. De nomine non fuerunt soliciti. Actum perfectiorem eadem uia quaesiuerunt, qui est in arte ( aliter in natura ) calcis seu pulueris ad praeclara opera & medicinam per Mercurium talis praeparatio, ut maxime relinquatur suae naturae, nec alteretur peregrinis agentium qualitatibus. Hic est actus secundus in labore eodem. Accedit postea tertius, qui est substantiae separatio & transmutatio, in qua quiescit. Et hic solet etiam nomen mutari. Nuncupatur enim non amplius amalgamatio. Sed solutio, aut calcinatio, transmutatioque per commistionem soluentis, seu amalgamationem. Nec nos cum quopiam digladiabimur: Uocet sane attritionem, uel contritionem per amalgama, uel aliter, Potest autem puluis per hydtargyrum fieri, non tantum amalgamatione, uti est familiaris officinis aurifabrorum: Uerum etiam per uaporem. Et eodem modo peragitur beneficio plumbi. Qui enim aurum uel aes, uel ferrum mollius teneriusque desiderant, cum iam excoctum ad regulam est, & concrescere in catinis consistereque incipit, intermiscent nonnihil plumbi paulatim a superficie admoti. Altera uero ratione lamine exponuntur eiusdem halitibus, ut suo loco referetur. Quae uero sit ratio huius puluerationis & num aurum caeteraque metalla sic comminuantur per hydrargyrum, ut per aquas fortes, an alio modo, nimirum ut gleba resoluitur aqua, & postea resiccatur cum agitatione continua, quo puluis maneat. ( Sol puluerem ex luto facit uel citra motum uersationis ) an ita, ut per salem arefactum in granula, dum is in eliquatum metallum immittitur remisceturque, ut diuidat in partes minutas, non est difficile intellectu. Internam quandam cum metallis familiaritatem hydrargytus habet. Insinuat ergo se per minima, & ratione cognationis admittitur. Sic interuenit inter partes, quas tamen sua humiditate, licet a se mutuo disiunctas distentasque, continet, nisi excedat copia. Fit ergo tunc perinde, ac in gleba aquis resoluta, nisi quod cognatio maior sit hydrargyri & metallorum, & tandem ex amico fiat inimicus & destructor substantiae, quale non est aqua luto. Produci & exemplum calcis uiuae potest, quae cum lapis sit durus, affusa aqua in puluerem dilabitur uel etiam aura humida subeunte. Sed hic alia ratio est. Est & diuersa per salem granulatio. Hydrargyrus ipse, ut suo loco sequetur, in puluerem dirimitur, sed non a familiari, uerum a sicco hoste, ut sale sublimato seipso & similibus. Quidam solent comparare solutionem hanc cum niue uel glacie, quae adiecta aqua liquescit. Sed hoc nihil ad puluerationem, imo nec ad amalgamationem uulgarem, quanquam plane aquosa plus fieri queat. Administrationem amalgamationis, & deinde pulueris per eam faciendi rationem explicauimus in arte ipsa. Ueruntamen interdum describitur copiosius, & sequuntur quidam etiam priuata consilia. Euenit interdum, ut Mercurius eiam aurum respuat, nec admittat, id qui iod euenit propter sordes aut alienitates seu adhaerentes seu admistas. Tunc macerari prius solet aqua forti, iterumque ablui & extergeri. Quando etiam abutimur amalgamatione ad separandum a sabulo aurum, & hoc latet sub cortice, ita ut nec agnosci oculis, possit, nec ab argento uiuo sorberi: affundimus sabulo lixiuium acre saponariorum, relinquimusque in infusione per octiduum, aut dimidium mensem. Postea lixiuio abstracto elutaque arena aurum gliscens & conspicitur, & ab hydrargyro assumitur. Solet plaerumque semunciae sabuli iungi sescuncia argenti uiui. Quidam addunt salem & lixiuium etiam sine maceratione, tantumque una terunt. Amalgama per corium exprimitur: quod remanet, in catino opercull in uertice perforati expirare super prunis finitur. Sed si puluerem spectas, salem prius additum contritumque una oportet, & cauere, ne colliquescant pulueres. Quoniam uero in expressione per corium Mercurius tenuia ramenta secum trahit, auroque iacturam affert, malunt alii separatione per destillationem uti, in quae & ipsa cautio est, ne subtilis puluis per alembicum transeat. Non enim paruo igni scandit Mercurius. Sed ideo haec sunt artificia, quia diligentem desiderant attentionem, & industriam. Erkerus in secundo Docimastici: Sabulum uel arenam auriferam perfundit aceto uini forti, in cuius singulis mensuris soluti sint singuli aluminis quadrantes, & nonnihil una cocti. Ita macerat biduum uel triduum, ut sordes ab auro discedant. Effuso postea aceto sabulum aqua dulci perluit, resiccatoque addit argentum uiuum prout uidetur indigere quantitas auri. Subigit primo manibus postea pistillo ligneo donec hydrargyrus aurum combiberit. Hinc aqua calida adiecta deterget puluerem alienum, facitque, ut dispersus Mercurius uniatur. Humorem spongia sorbet. Malagma per pannum bombacinum, aut alutam exigit, Residuum separat in catino supe prunis. Haec quidem sunt separationis simplicis, auri ab arenis, aliisque, quibus immistum est: Ueruntamen inseruiunt etiam tyroni Chymico ad puluerem faciendum quandoquidem monent incidere aliquando circumstantias eiusmodi, ut aurum tanquam peregrinum abigatur ab hydrargyro contra naturae decretum. Hinc idem intelliget quare postea in magisterio inaurationis, opus sit aquis extersoriis: Et cur, cum omni metallo hydrargyrus sit cognatus, tamen non omne recipiat, quoque sit causa ut calces respuantur, & caetera quae una cum metallis irrepserunt. Puluerationi per amalgama affinis est illa, quae fit ope mellis. Hoc enim remiscetur similiter cum foliis auri in pulticulam, & conteritur quousque exacta commistio appareat, qua intelligitur disturbatum aurum in minima esse. Postea affusa aqua uel uino stillatitio mel eluitur, & puluis si non satis attenuatus est, adiecto sale amplius teritur ad formam Alchool. Sal eluitur aqua dulci calida. Quidam aurum promiscent mastiche ( uel sulphure ) subiguntque, & hac incensa consumtaque puluerem eluunt. Sed de modis hisce peculiaribus inter magisteria uerba faciemus. Malagmata seu Amalgamata uocant etiam irrigationes & nutritiones puluerum, de quibus in inceratione. Caput Xiii. De segregationum modis. Qui in arte de nouo constituenda, methodicoque ordine digerenda laborem sumit, eum saepe accidit & cum suis sententiis opinionibusque conflictari, & Aristarchorum iudicia momorumque dentes uel reformidare, uel experiri. Nobis id euenit tum alias, tum etiam in doctrina sepatationum & segregationum, quae uocabula modo eandem, modo diuersam uim habere uidentur, ampliataque a nobis ante segregatio est, nunc contra placet generaliorem esse separationem. Uidemus enim artifices solutionem, & separationem etiam in extracta diuidere. Dornaeus in artificio supernaturali unam ponit metaphysicam, qua elementa purumque ab impuro separentur: alteram uulgarem, qua qualitates elementales, uti loqui solent de alteratione. Illam rursus distinguit in eam, quae per se fiat, ut in uino: Et aliam, quae cum uehiculo per extrahentem liquorem, quae diuifio separationis nomen communius facit. Sic uulgari lingua separari dicuntur isthmis maria, ueritas falsitasque indiciis suis, alia cogitatione, alia detersionibus elutionibus ( ut incolae Aegypti loti capita papaueracea putrefacta lotione separant Plinio li. 13. c. 17. ) subsidentia, etc. Grecis quoque ea uox multis permutatur, ut sunt διακρίνειν, χωρίζειν, άφορίζειν, διαμεί¬ ζειν, διαιρεῖσθαι, ἀποσχοινίζειν ( funiculo separare ) ἀφιστᾶναι, ἀποσχίζειν, ἀποκρίνειν & huiusmodi. Segregatio uero quanquam in logicis omnem dissensum comprehendat, & axiomata segregatiua discreta, disiunctaque diuersitates & oppositiones in dispositionibus complectantur: Ut sic nihil possitesse, quod aliquo saltem modo non est unum uel idem, quin segregationem designet: tamen origine sua non est ita amplae significationis. Est enim tantum contiguorum & assistentium seu appositorum & societate aliqua iunctorum distractio tanquam e grege separatio. Quocirca eam opponimus distractioni continuorum, & comminutionibus. Quod si forte non satisfacimus omnium iudiciis, deponimus uocabulum apud sequestrum usum, qui cum uolet cum penes se habeat arbitrium ius & loquendi normam, litem decidet. Interim nos methodi euidentioris causa, & segregationem dicimus cohaerentium contigue appositorumque distractionem. Ea fit pluribus modis, nec minus uarias habet causas. Quaedam enim segregantur adminiculo qualitatum manifestarum, quomodo calida a frigidis discedunt: quaedam substantiali proprietate, uel quia fugiunt inimicum, uel amicum prosequuntur. Igni tribuebatur segregatio heterogeneorum, & congregatio similium natura. Plurimum est in grauitate & leuitate, quae cum non semper actus suos habeant liberos, sed potentia, ab aliquo constrictos retentosque adminiculis adiuuantur, ueluti cum affixa, uel sustentata, uel ferruminata dissociantur: cum resoluitur gluten macerationibus, uel consumitur ustione, uel disrumpitur uiolente. Tunc illa discedunt dissocianturque naturae suae momentis & inclinatione. Quaedam iuuari necesse est liquoribus, ut enatent a grauib. aut protrudantur, quam res usitata est in metallophysiis seu uenarum segregationibus per aquas immissas in pilas molarum, uel areas planas. Natura quaedam per fermentationem expellit, quo pacto succi impuritates suas secernunt, & maria. Plantae & animalia id coctionis praesidio peragunt: id quod philosophus fieri docebat ent in natis ex putredine, & artis operib. Per uim a. segregantur adhuc plura, ubi uariarum operationum auxiliares copiae coguntur famulari. Proflantur euentilanturque quaedam: alia trita secernuntur, excutiunturque uel per se, uel cum liquore, & propelluntur deorsum, uel in latus. Alia auelluntur detergunturque a superficies nonnulla exhauriuntur, emulgentur, exuguntur, exprimuntur. Seruit omne genus solutionum, ut fusio, deliquium, expiratio, euaporatio, sublimatio, destillatio, elixatio & similia, quae cum propria habeant officia, hic coguntur seruam praestare operam in segregandis appositis. Instrumenta ad eam rem quaeruntur uaria, filtra, cola, cribra, sacculi manicaeque, pilae, magnes, hydrargyrum, ouorum candidum, quod sordes sorbet, fistulae, spongiae, areae planae, rutabula, flabella, uanni, forcipes, aqua, acetum, lixiuium, aquae soluentes, pulueres seu medicinae segregatoriae, & huiusmodi innumera, quorum quaedam ministrant pluribus, quaedam aliquibus proprie. Tanta uastitas uix potest artificiosa methodo digeri. Cogitare tamon de tali quadam dispositione possumus: Segregatio fit uel natura, uel ui. Natura uel manifestis qualitatibus & maxime grauitate & leuitate: Et utrumque per se, uel cum uehiculo, & auxilio additi liquoris, aut famulantium operarum, quibus astricta leuitas immunis redditur: uel in terro motu: qualis fit in appetitu homogeneorum, & dissensu ab infestis: deinde etiam in fermentatione & coctione naturali, ubi familiari assumto, reliquum relinquitur uel propellitur. Huc pertinent segregationes per magnetem & hydrargyrum: item efferuescentiae maris, musti, & aliorum succorum. Praeterea desessus seu subsidentiae, ut in Geoplysiis, etc. quanquam hic aliquando & uis adhibeatur. Sed per uim alia auferuntur detergendo, abstrahendo, auellendo, defricando & similibus: alia decutiuntur, proflantur, desiiciuntur, disturbantur, deplentur, effunduntur, exhauriuntur fistulis aut spongiis & si quae sunt his cognata. Sin quis malit, ita diuidat: Quaedam segregationes sunt siccorum, quaedam humidorum: seu quaedam priuatae, quaedam communes: Priuatarum aliae inseruiunt siccis: aliae humidis: siccis: ut cribratio, excussio, euentilatio, auulsio, detersio, magnetismus. Et detersioni accensebuntur ablationes per spatulas, aut cultellos, conuersiones & similes operae: Humidis a. ut percolatio, effusio, subtractio per epistomium, exantlatio, absorptio, enatatio, subsidentia, destillatio perlacinias, segregatio per oui album ( quam est clarificatio ) per hydrargyrum, per aquas infusas, elixationem iniectos pulueres: Et ita porro per ministras operationes deliquii, fusionis, & reliquas communes segregationes sunt, quae per pennam; cochlearia & similia instrumenta fiunt, quibus innatantia, uel insidentia auferimus. Proflatio quoque siccis & humidis competit, magis tamen siccis. Praeterea destillatio & sublimatio quoque seruire utrisque possunt. Nam cum hydrargyrus arenis, & similibus mistus est, destillatio eum segregat: sic cum oleum combibitum lapidibus, luto & similibus Omnino prudentiae artificis committendum est, & industriae, ut ex tot modis seligat quam conuenientissimos, qui cum inseruire omnes studio Chymico possint, non tamen omnes donantur iure ciuitatis Chymice. Satis enim est de excellentioribus aliqua praecepta condidisse, praesertim cum una eademque segregatio pluribus possit peragi saepe modis, nec opus habeat peregrina auxilia accersere. Nam ipsae domesticae operationes sibi mutuo inseruiunt, quam quidem sua habent praecepta documentaque axiomatica: sed nihil attinet ea inter segregationes quoque reponere. Quorum autem propter excellentiam peculiariter ratiohabenda est, sunt potissimum. Ablatio & subductio ( αφαίρεσις καὶ ὑποχώρισις ) Ablationem tunc uocamus cum a parte superiore, uel latere aliquid segregatur, ueluti cum spongiis uel fistulis humorem exhaurimus: uel inclinato uase deplemus: uel per lacinias destillamus: item cum affuso liquore emergere facimus leuia, eaque postea abstrahimus. In siccis est detersio, conuersioque per pedes leporinos & similia. Postea abstractio per magnetem, cui affinis est collectio per hydrargyrum, quae tamen tam in siccis, quam humidis ualidis ualet, magisque est artificiosa in humidis cum detersorio liquore. Elutio per alueolum, & succussio habent interdum communem ad superiora & inferiora potestatem, ualetque illa in humore, haec in siccis. Quin & ad latera segregant heterogenea. Hypochorisis seu subductio per ima surreptis segregat: Et excellit in hoc genere elutio uenarum per areas planas, & per pilas immissa aqua: deinde separatio per foramina & fistulas: in siccis quidem cribratione, & excussione per lintea: in humidis emissione per epistomia, uel clepsydrias. Ad modos hypochorisium etiam subsidentia pertinet, quam nonnunquam iuuat uel pulsatio, uel iniecta medicamina. Multa separantur per confusionem, & concussionem, ueluti quando salsedines & acrimonias oleorum aqua dulci, uel similibus etiam in hydrargyro ( ubi acetum salsum adhibemus, aut salem siccum cum contusione ) eluimus & edulcoramus calcinata. Horum plaeraque reiicimus ad magisteria & essentias, quod tum uarietatem habeant magnam, tum quaedam aliquibus sint peculiaria. Cap. Xiu. De destillatione per lacinias. Est haec ablatio quaedam ex similitudine, quam cum stillicidio habet, nomen adepta, sicut & destillatio per tabulam in deliquio. Quantum a. distet a destillatione extractoria, ipse forme docent & fines. Laciniae non diuellunt essentialiter iuncta, nisi forte cum seruilem locant operam praecedenti putrefactioni, aut extractionis alteri modo: sed iam essentialiter diuisa, confusa tamen adhuc separant, idque non nisi humoris beneficio, qui modo est essentialis, modo seruilis. Nam liquor, qui separatur per lacinias saepenumero tantum simplex aqua est, quanquam destillata, aliquando uini spiritus, quo essentias uel magisteria correximus, ut in puluere auri extergendo & edulcorando, in calce hydrargyri alteranda & huiusmodi. Procuratio eius uel simplex est, uel multiplex. Quae simplex uocatur, etiam destillationis per linguam bubulam nomen habet, & fit panno ( laneo, uel lineo ) ad formam linguae bubulae secto, cuius pars latior seu basis in uase separandi liquoris est, apex in excipulo, debetque continens altiore loco situm nonnihil in pronum inclinare, ut sequi liquor possit. Itaque substernitur ei sella & fulcrum pronum: astat concha, uel simile uas excipiens lati oris, aut si angusti est, accommodato infundibulo: Lingua bubula uel integro apice, uel scisso & laciniato: imo & interdum integra basi, interdum diuisa, superiori ita applicatur, ne heterogenea sorbeat, sed tantum liquorem, quod ut commodius fiat, madidam esse necesse est ipsam, misturam uero prius per secessum diuisam, ne turbata trahatur confusim, quanquam interdum ex medio lentore eliciatur liquidior humor, & si quid una prorepsit, id restituitur operi repetitoque labore distrahitur penitius. Fit a. abstractio per fibrarum ductum, seu filorum rectitudinem. Quocirca extremitates laterales debent esse terminatae sutura uel limbo, aut saltem implicatae, ne propendentibus filis, aut uillis etiam in latus stillet lingua. Possumus rudia fila iungere, & laciniis textilibus substituere: uel etiam linum pexum, aut sericum. Lintea non nimis coacta stipataque debent esse, nec nimis rara. Hec enim lutulentius confusiusque hauriunt, illa nimis tarde subtrahunt, quanquam purius. Quod si aliquid una tractum cognoscimus quod non oportebat, mutatur trahens, & exprimitur, eluiturque pro rei nobilitate curiose uel neglectim. Si nobilis est liquor & talis, ut facile expiret iacturamque faciat, opercula addantur fiatque res intra capsas suas. Huius rei gratia duo uel plura uasa stannea, uitreaue possunt iungi inaequali dispositione, omnibusque simul commune operculum insterni. Nam & lingua ipsa, seu laciniae sunt operiendae, omnisque abitus intercludendus. Minor fit dissipatio in capsa conclusa, quam in libero aere. Si ergo displicet uasa continentia obstruere, saltem in talib. capsis detineantur, quae tabulis pluteisque sint distinctae, & communibus ualuis possint claudi. Sed non est operosa praeceptione opus in ea re, quae fere ex arbitrio artificis dependet & pluribus potest peragi modis. Illa monuimus propter acetum & uinum potissimum. Nam quia haec interdum repurgamus per lacinias, si procuratio instituatur in aere libero, aufugiunt spiritus nobiliores, remanente phlegmate, uel corpulentiore humore. Clausus itaque locus est conuenientior. Simile iudicium est de humorib. & oleis, quam repurgare, uel exiccare uolumus citra iacturam spirituum. Qui uero dubitat, spiritus profugere, periculum faciat in aceto spirituoso, & aquis stillatitiis. Habenda & ratio loci est, in quo fit administratio, & temporis. Calida haec attenuant spiritus & resoluunt. Itaque talium separatio instituatur frigidioribus, sed non glaciantibus, si succi, sunt huic passioni obnoxii. Uiscidi succi in calore segregantur rectius, atque etiam praecalefacti. Multiplicem per lacinias destillationem uocamus, cum una dispositione per ordinem gradatim quinque collocantur uasa, ut humor quater uel saepius, si necesse fuerit, transferatur. Quocirca excogitatae sunt sellae gradatoriae, tanquam in theatro altitudine & humilitate distinctae. Hoc modo non tantum separantur res confusae, & repurgantur liquores, uerum etiam quodam modo atimage 116 tenuantur translatione crebra per diuersas lacinias. Hoc enim obseruandum est, ut superiores sint rariores, inferiores densiores, quo magis depuretur humor. Et sic etiam adumbratur extractionis operatio. Sed cauendum est, ne nobiles spiritus sine inclusione saepius transferantur ob dictam causam, praesertim, si quis uelit etiam fusiones adhibere. Rarescunt quidem transfusa & commiscentur: Sed & expirant, ueluti uinum aut cereuisia peior fit crebro transfusa. Ne desit exemplum tyronibus, dispositio ita potest repraesentari: A. Destillatio per laciniam ex concha in concham suppositam: B. eadem ex concha in guttum per infundibulum. Γ. destillatio per lacinias in capsa, quae ualuis occludi potest. Fit per tabulata seu puluinaria scrobiculata. Capsa enim in tabulas scrobibus dispunctas diuiditur, quae stanno sunt inducendae, ut per se capiant materiam, uel si placet uitreae, aut aureae argenteaeue conchae scrobibus inserantur, & hinc dependeant laciniae. Δ. destillatio laciniarum per sellam, seu subsellia, qualem repraesentauit in suo destillatorio Paraeus, quanquam paulo aliter. E. lacinia utrinque diuisa in apices ad sugendum & reddendum aequaliter. Z. lingua bubula, cuius pars iacens in fibras est resoluta, ut sorbere possit: pendens uero in apicem definit. Dictum a. est segregationi per ablationem inseruire destillationem, & alias operationes. Libuit illius exemplum in hydrargyro ab auro in amalgamationibus repraesentare, quod tale est: ◉ Prima dispositio segregatoriae destillationis per alembicum fistulatum. ◉ Secunda per rostratum. A fornaces. B alembicus fistulatus, cuius soluta forma signatur litera. D. excipulus hic simul est, & alembicus. Itaque tubulum gerit iuxta uerticem, per quem effundi hydratgyrus possit. Limbum uero habet lacuna profundiore sulcatum, in quo colligitur argentum uiuum, interim obstructo tubulo firmiter, ne se possit proripere. E. olla ferrea, in qua est amalgama. F. eius collum. Nam diuisa est: nodi uero adiecti marginibus, ut colligari possint filo ferreo. G. alembicus rostratus cucurbitae uteae acaptatus. Tampula excipiens hydrargyrum, quae grandior, seu capacior est ut impetum eius sustineat, quamuis plaerumque in alembico concrescat, indeque deferatur, sed non sine feruore. Quocirca aquam recipienti addunt. Cap. Xu. De filtratione. Filtrum colatorium est seu colum quoddam, quo segregantur, quae liquoribus sunt permista. Origine barbarum uidetur, quasi ex Germanorum Filtz ( Gausape, hoc est, ex pillis animalium ) quo colantur nonnulla, profectum. Sed ex filis potest deduci, quasi filamentis contextus pannus nominetur: uel ex philura, quod corriceum sit colatorium seu papyraceum, olim ex membranis arborum, nunc ex pulmentis linteaminum. Filatrum, aut philutrum ( nisi a filice: nam & herbae ad colandum transferuntur: filictum uelis ) per syncopen sonat filtrum. Inde est filtratio, per filtrum segregatio. Colaturam, aut percolationem uoces, non moramur. Sed ista uox magis est Chymica, nec curant artifices latinitates, Ciceronianas. Noua ars nouis nominibus in formanda est, quo modo latini sibi non duxerunt probro Graecilmos seu, ut ait Homerus, Graecos fontes delibare, nonnunquam etiam Gallicos, Hispanos, Africanos, ut apud Plautum uidere est. image 117 Ut autem cola ita & filtra, sunt multa. Cola uinaria ex uiminibus erant: Niuaria ex poroso lapide. Filtra nobis sunt chartacei cuculi, manicae Hippocraticae, uel solae uel cum papyro: Cribra setacea adiecta charta bibula: Ollae minutulis foraminibus ψεκαδιζουσυς instratae denso linteo: ollae crudae, seu futes ( κεραμια Aristot. in 2. de Gen. an. 6. ) rarae patinae ligneae, ex hedera uascula, lanae, arundines, stramina, arundinum caudae, serramenta lignea, arenae. In catinis pertusis uel cribris: frondes laminae metallicae foratae pilis pertextae, & similia multa, de quibus in Alchymia; Et excogitare plura indies artis usus potest. Administratio est simplex, uel composita, uniformis, multiplex. Simplex simplici fit destillatione: quae si tardior fit; filtrum lutulentum euasit, & ob id repurgandum est. Uariat autem & hoc. Nam initio rarius sumitur, mox densius, tandem densissimum, siue id sit ex una materia, ut ex lana uel lino: siue lineum primo, mox laneum, hinc chartaceum, tandem ligneum, in quo attendendum est, qualis sit liquor quem colare uolumus. Imbecilliora cola facile ab acribus liquoribus corroduntur. Oleum haeret in charta & lana gossypina, transeunte aqua, sed si acre est, etiam ipsum permeat. Unde oleorum aromaticorum purgatio per gossypium. Metallica non sunt pro corrodentibus, uti nec lapidea. Diluta nitrosa & lixiuia per cola uiminea, uel tabulas ligneas perforatas iniecto stramine, interdum & linteo colantur. Hinc excogitarunt cupas interstinctas tabellis & capsis, pro colatoriis. Componuntur cola, cum iunguntur multa, sed ita ut gradatio quaedam obseruetur, & angustius sequatur rariore praemisso. Sic cupae ligneae triplicis spacii duo habent colatoria, quorum superius foramina habet liberiora, inferius strictiora. Bulcasis suo ministro seu seruitori iniungit tria colatoria: Primum minus ex panno rariore seu laxiore: Secundum maius; spissiusque: Tertium amplissimum stipatissimumque. Haec cum in formam manicarum coniiciuntur, ita sibi adaptantur, ut triplex fiat colatorium. Audiamus de hac reseruitorem ipsum: ( neque enim pudere huius debet tyronem, quandoquidem multa in Chymiam etiam a Paracelso ex hoc sunt translata. ) " Qui uult clarificare " ( inquit ) " aliquam potionem uel syrupum, quando erit completa eorum decoctio, primo colentur cribro setaceo: deinde suspendantur colatoria omnia " ( ista tria scilicet ) " coniunctim, ut paruum sit intra medium, hoc uero insertum maximo. In superius seu paruum collocentur folia cifolionum uel palmarum excusso puluere, uel pannus ex setis equis bene collutus. Suspendantur a pariete, distentque inter se tres digitos, subiecto recipiente ultimo. Liquorem infunde, sineque per se transire absque manus auxilio si haeret, elue feces, & repone colum, donec totum decoctum sit traiectum. Quae substiterunt, proiice seruato liquore puro. " Haec Bulcasis: Facile intelligitur posse tria uel plura etiam continue iungi sed habiliora sunt separata. Si non sunt arcta satis, philyris interpositis satis stipabuntur. Tali modo etiam plures ollae sibi accommodari possunt, semper minutioribus foraminibus, praesertim, cum aquam bibulam ex salsa amaraue uel lutosa reddere uolumus. Inferior olla sit solido fundo; huic incumbens linteum obtensum foraminibus strictum habeat: tertia imposita secundae fundum stramine tectum obtineat, ita ut pura glarea stramini incumbat crassitie sex digitorum. Quarta uel prima itidem stramen uel stuppam praetendat fundo perforato, sed sabulum aut rasuras ligneas stramini praemittat. Si placet etiam quintam addere, potes solo stramine uel serraturis confertam. Inferior promittat fistulam ex uentris medio, per quam colatura decurrat subinde. Si uina pendula aut turbida uolumus clarificare, utimur colis ex uiminibus, quibus lintea, & schidia colurna, uel fagina, aut horum lignorum ramenta praemittimus. Quae lentescunt, diuerberantur prius scopis, uel crebra transfusione franguntur, deinde colantur. Sed plurima pars alio utitur clarificationis modo praesertim in foeculentis. Inliciunt enim silicum glaream aliqui: nonnulli lac, alii calces, uel cineres, quidam medicamina certa, ec. Et sic subsidentiam expectant. Ista enim ad fundum trahunt feces. Rectius per istas ollas cum sabulo & glarea pura transmitterentur. Aquas stillatitias per triplex uel quadruplex colatorium manicae praemissa charta pura repurgare possumus. Filtratio iungitur expressioni, emulsioni, tritioni & aliis cum succi lenti, & spissiores a reliquis superfluis sunt segregandi. Saepius uero tunc seruit extractionibus, ueluti in oleis expressitiis & similibus. ◉ Dispositio filtrorum iunctorum cum glarea ad uina, aquas minerales & alia repurganda. ◉ Dispositio plurium manicarum ad aquas, succos, syrupos, decocta, etc. clarificanda. Orificia debent ligneis circulis distendi, & manica manicae nodo funiculisque iungi. image 118 image 119 Cap. Xui. De segregatione hypocleptica. Quomodo soleant per inferiora uasorum liquores, olea & similia segregari, dictum est in clepsydria, nempe in arte manuaria. Hypoclepticam hic uocamus paulo generalius, ut simul separationem per subsidentiam & per latus comprehendamus. Quae ad fundum secedunt, grauitate quidem congenita id faciunt, sed aliqua iam subtiliter permista sunt seu liquoribus, seu pastis, ut sine medicamine non possint secerni. Qua de causa in magisteriis occurrunt separationes per fluxum per puluerem, per acetum & alia. Exempli gratia: per fluxum fit separatio auri a caeteris metallis cum per sulphur aut antimonium funditur, & in cono segregatorio ad fundum pellitur. Ea ratio etiam in uenis excoquendis est. Itaque hic ministrat fusio cum fluxibus. Quod si id abstrahendum lenius est, etiam a superiore parte potest auferri, ut sic haec ratio sit in procurantis arbitratu. In separatione liquoris aquosi a succo cucumeris, asinini, peculiaris est subductio per cinerem suppositum panno triplici, ut aquositas ab eo hauriatur. Uide Bulcasin & Dioscoridem. Per pulueres fit, cum descensoriis medicinis terminamus inhaerentia, aquis, & una cum ipsis ad fundum praecipitamus, ueluti in aquis fortibus, ex quibus metallorum calces per salem segregamus. Audiemus suo loco arbitrari quasdam libentius subsidere quasdam in familiaribus laminis, quas fundo uasorum addimus. Per acetum & aquam, ut in lacte uirgineo, tinctura antimonii & similibus. Sedimento facto depletio uel exhausto succurrit, & peragit caetera. Itaque haec ratio ex duabus separationibus est composita. Cum olea, & aquae, uel diuersa olea, item olea & uini spiritus, & quaecunque proprietate naturae a se mutuo abstinent, sunt separanda, uti fit, cum in destillationibus simul exeunt, uel lotionibus, & extractionum consilio confunduntur, quies primum illis permittenda est, ut secedant, seque spaciis & finibus naturalibus feiungant, ad quod saepe numero maceratio, insolatio, & similia conferunt, ut cum olea inuisibiliter in aquis latent, cum in resinis liquidis, & melle corpulentiores partes & spiritus, indiscretim sunt permista. Deinde si depletio uel alia ablatio locum habet, potestque commodius fieri, illa sane administratur, sin magis commodat subtractio, infundibula, & clepsydrae ad manum esse debent, ut a latere, uel fundo alteram partem segregemus. Horum uasorum quaedam ( cum res ipsa sit intellectu facilis ) ponamus ante oculos. A. Uitrum oblongum manibus tenendum, uel suspendendum ab ansis, clauso inferiore foramine, donec secesserint misti liquotes. Hoc facto inferior emittetur recluso. B. Uas suo pedamento insistens, quod mistura aquae & olei implendum est eo usque, ut aqua finiat iuxta tubulum, oleum uero porro innatet, Recluso tubulo oleum exibit manente aqua. C. Eiusdem usus est, sed ita, ut aqua prior exeat a fundo: uel si oleum fidit, hoc subducatur. D. Infundibulum ad idem, quod suspendi potest, uel bacillis per ansas traiectis sustentari. E. Calix cum infundibulo absque fistula. Ei filtrum chartaceum est imponendum, ut liquor transeat, sordibus uel oleo haerente. Si liquor est copiosior, tubulum iuxta fundum addere potes, per quem emittatur, ut in figura G. Et tunc etiam pluribus locis infundibulum pertundas licet. F. Calix cum infundibulo, cuius foramen tantisper potest obstrui bacillo, donec discesserint liquores. Interdum olea ita separata adhuc aliquid aquae continent, praesertim si elota sunt cum agitatione forti. Itaque ne interim expirent, solent angustioribus includi uasis. Quando uero iuxta fundum aqua est collecta, obturato orificio inuertuntur ut aqua ad orificium concedat. Tunc foramine facto emittitur. Uero hoc dum fit, ne uacuum fiat aut nihil exit, nisi quod in proximo est, aut oleum perturbatur aere subintrante, eleuanteque oleum, quod dum relabitur, aquam turbat. Itaque tunc culmum solent immittere usque ad fundum, uel aliam paruam fistulam externo foramine occluso, ne quid capiat liquoris. Agglutinatur cera. Cum ergo inuersum iam uitrum est, fistula aperitur, cum foramine uitri. Ita aere libere intrante sine subsultu exit aqua. Quod oleum tenacius pinguiusque est, quam ut chartaceum filtrum transire possit, huius quoque auxilio exiccatur, item iuncorum medulla, & his, quae oleo neglecto aquam admittunt. Non desunt, qui obiiciant oleo madefactum gossypium. Aqua enim repellit oleum, sibi similem aquam transmittens. Quod si istam lanam oleo imbueris, hoc recipietur, aqua reformidante, nisi impetuose tractata aut ui coacta, aut etiam acris. Ad lauanda ol ea per concussionem cum aqua rosacea, ut mitia odore & sapore reddantur, ouale uitrum fit hac forma: Id utrinque perforatum est ut inter pollicem & indicem contentum concutiatur. Postea uno foramine obturato statuitur in basin, ut secedat oleum ab aqua, quo facto, recluso foramine sine negocio decurrit liquor. Sic oleum succini rectificatur. Si non est ad manum tale, perfora cucurbitulam circa fundum ignitam, ut supra. image 120 Cap. Xuii. De putrefactione. Computrescere est continente resoluto terminum concretionis amittere, & resolui in partes componentes humore dominante, idque propter ambientis calorem maiorem insito, uel uim septicam, quae proprietate sua putredinem infert, ut uenenum sepis serpentis. Id quod continet cohercetque mistum, ne diffluat, forma est secundum Philosophos. Hac sublata, putredinem uidemus sequi in animalibus, nisi quid prohibeat foris ingressum, ut balsamus aut aliud medicamen, quomodo in multa tempora seruantur cadauera. Sed intelligendum est cum putredo sit misti passio, formam crasinquemisti continere. Ea manet, quandiu dominatur calor insitus & siccitas connata humiditatem ita temperat, ut uinculi uice fungatur. Calore ergo spirituque & humore congenitis resolutis, secessio partium ea sequitur, quam putredinem uocant, si nimirum resoluens non uiolente destruit omnia simul, ut in combustione. Deprehensum est id fieri maxime naturaliter calore humido & constitutionibus austrinis: Postea etiam externo sicco, sed intus humido, qui quidem ab illo superetur, & euocetur: Nonnunquam contagio, aut ueneno septico: aliquando conclusione & negata excrementitiae expirationis facultate. Cum etiam internus calor copiam materiae humidae non potest regere, itidem fiunt putredines: Et hae referuntur etiam ad circumstans. Nam quae putrescunt in uentribus, item habent calorem obsidentem, a quo putrefactionis principium. Sed dispositam materiam esse necesse est. Disponit autem eam humor excedens, & aqueus. Nam igni & acres liquores putredini aduersantur. Ex his primordiis Chymici de sua putrefactione solent loqui, eamque determinare & circumscribere finibus certis. Hinc fit, ut putrefactio alia sit naturalis, alia artificialis. Illa propter inuadentem eausam potest distribui in simplicem, & uenenatam: simplex in conclusam & laxatam. Artificialis autem quanquam in re naturali naturaliter fiat, tamen quia ab externo principio, artis scilicet regitur & limitibus includitur, inde homen trahit, & ab illa distinguitur. Utrobique quidem ab externo oritur prouocatio, & motus primus ad putredinem: sed naturali, dum internum principium solicitatum ab externo obsequitur, egressoque imperante calore humidoque, sponte sua fertur in interitum, motus internus appellationem dedit. Fieret ipsum in arte quoque, nisi haec accederet, & motum gubernaret. Hinc percipit tyro se quidem procurare debere, ut putredinis principium naturaliter fiat, sed progressum arte regere, ut cum id, quod instituit per putrefactionem, obtinuit, non sinat procedere motum. Itaque putrefactio artis non absoluit motum, nec ultimum terminum attingit, sed citius interpellatur: Deinde dispositio artificiosa & agentium ad patientia applicatio itidem artificialem a naturali secernit. Et est artificialis propria, uel impropria: alia humida, alia sicca, quae & mystica. Propria quidem procuramus, ut secessio fiat partium cohaerentium, & homogenea ab heterogeneis seiungantur, possitque essentia ab alienis separari. ( Hactenus enim ministrat arti naturae motus, dum per putrefactionem conclusam similaria confluunt soluto uinculo, & sic dissimilaria separantur, ut & uulgo dicitur, quod corruptione naturali facta unumquodque feratur ad cognatum genus ) sed nec id quoque semper sinitur progredi, & finem, quem ars alias permisit, attingere. Itaque cum saltem principium motus ad solutionem factum est, & procliuitas aliqua procurata, itidem appellatur putrefactio, sed impropria. Nam maceratio duntaxat est, & primus gradus, seu uia ad putrefactionem. Ei substituitur aliquando elixatio. Nam hac citius tollimus claustra naturae, quodque alias simplici putrefactione in ambiente, tardius difflueret, hac putrescit uelocius. Etenim quae elixantur, deponunt calidum humidumque natiuum in succum, & sic intra se fiunt frigidiora siccioraque, nempe naturali dispositione. Aliquando principium facit putrefactio impropria; Elixatio opus absoluit, ut in destillationibus quoque, ubi tria concurrunt; nempe maceratio, elixatio, & elambicatio. Ideo conclusis uasis fieri has operationes ars imperat. Neque enim essentiales spiritus perire sinit, nisi constet, eos esse uenenatos. Monet Aristoteles feruens non putrescere. Qui ergo calor admoueri debeat putrefaciendo, patescit. Praecessisse tamen feruor in elixatione potuit. Multo minus frigidum excessum & gelatum soluitur. Frigus enim homogenea cogit. Quod fluit moueturque minus cito putrefit stante. Procuranda ergo quies est. Ueruntamen quando iam factam aliquam secessionem putamus, neque uolumus, ut ad gradum ultimum procedat motus; agitare certis interuallis conclusa solemus, tum ut homogenea congregari queant, tum prohibeatur partium interitus totalis, antequam ad terminum artis sit peruentum. Siue enim simplicia sint, quae putrefacimus, siue composita multa, constat interdum partem parte procliuiorem ad putredinem esse; ferequequae in superficie sunt. Iuxta aerem mucore corrumpuntur. Itaque miscendo aequalitatem inducimus, & nonnunquam etiam aliquid salis inspergimus, qua percipimus putredinem iusto maiorem. Praeterea multum minus putrescit, quam paucum: minuta quoque seu contrita & contusa facilius integris. In maiori amplior est ignis, inquit Philosophus. Is non facile exuperatur. Deinde contusio humori alieno aditum praeparat, facitque, ut essentia aequalius etiam ex paruis exeat. Debet itaque in uasis non nimia esse multitudo materiae, nec nimia crassities, aut magnitudo partium. Has regulas Chymico suppeditat uaturae consideratio. Quod si insuper etiam singularium notitiam habeat, & seiat diuersitates compagum seu concretionum ( aliud enim alio firmius est, aliud siccius, calidius, humidius, salsius, etc. ) ex arte administrare hanc operationem poterit. Hac ratione illi quoque, qui de putrefactione sicca ( quia fit per spiritum siccum ) scripserunt, non omiserunt naturae contemplationem. " Solutio ", inquit Richardus, " uniuersalis operis fit per putrefactionem corporis & spiritus in calido humido. Putrefactio enim est solutio & separatio omnium rerum naeturaliter inter se colligatarum, perque eam partes dissociantur. Fit per solutionem elementorum terrae & aquae, quae in genoratione sunt connexa. Ista separatio in corporibus fieri non potest, nisi per spiritum. " Haec ille, qui fines artificialis putrefactionis attingit dum nominat aquae & terrae solutionem, ut inde partes essentiales producantur, repurgentur, & iterum ad essentiam puram perfectamque coniungantur si quidem separatas adhibere ad usum non placet. Non uult in totum destrui, & in peregrinum transmutari corruptione totali. Riplaeus tamen alio modo scripsit putrefactionem esse corpotum interemtionem, & in composito lapide trium rerum diuisionem, qua corpora interemta ad corruptionem perducantur, & postea ad generationem reddantur apta. Nimirum perit mistum corpus; dum putrefit, sed partes perire non sinuntur, sed ab elementari crassitie separantur. Hos fines spectamus putrefaciendo, ut essentia, elementari, crassitie terrestrium aquosarumque partium, quae ad nobilitatem balsameam perduci non potuerunt, occultata separetur; purificetur, & fiat Medicina ad salutem humanam aptissima. Quocirca extractionibus famulatur putrefactio estque ad eas uia. In natura quae putrescunt; si ad quid proficiunt consistentibus succis genitalibus procreatur animal spontaneum aut planta. Sed saepius nihil superest, nisi fimus & terra elementaris. Ars non finit dissipari uirtutes in interiore substantia haerentes. Itaque & instrumenta sua ita accommodat, ut separatio citra destructionem homogeneae naturae in essentiis peragi queat. Id quod soluendum est praeparatur prius fracturis, & contritionibus: Postea conueniente humore perfunditur, cuius officium est suo excessu siccitatem auferre; & aliqua contritione occulta penitus misturam reserare: Insuper etiam ut pyromachus & plumbum in metallorum excoctione exeuntem essentiam aliqua familiaritate in se allicere & sartam tectam usque ad separationem praestare. Ille humor adiuuatur calore; nec raro, ut diximus, elixantur in eo res extrahendae. Opus autem est uase concluso ad hoc negotium. Id uitreum debere esse, uel lapideum experientia docuit, ex eo genere quod supra inter uasa digestorium, putrefactoriumue appellauimus, siue simplex id sit, siue geminum. Negauimus in frigore putrescere rem facile. Ambiens ergo debet esse calidum. Iam aestate calor temporis, hyeme uaporarii inseruire potest si libet uitrum his exponere, quo optimo modo id procuretur, Chymicus consideret. Sed pro uaporario ars excogitauit instrumenta commodiora: Cognitum est fimi & putridarum rerum contagio putrescere res uelocius. Talibus uas infoderunt, utque calor non destitueret rem, nec inaequaliter moueret, adiecerunt calcem uiuam. Ne iniuriis expositum esset opus, capsas inuenerunt, easque locis tutis reposuerunt. Ne deficeret calor calce semel exhausta, quaternis diebus eam cum fimo renouarunt. Inde est concinnata dispositio fimi equini ad putrefaciendum, & macerandum maxime, comparata; sed ingeniosius ab his, ab illis simplicius. Loco fimi usus ostendit balneum maris, uel uaporis, quod tamen sumtuosius est, magisque uarium habet apparatum. A fimo metuendum est inquinamentum propter putridi contagium. Balneum est securius, atque insuper etiam Pelicani digestorii uim habet, & separatoriae destillationis: quin plures scopos implere potest, quam fimus, quanquam studiosius, maioreque cum impensa sit continuandum. Humidus in utrisque calor est, sed eo regendus gradu, qui conuenit solutioni. Primus quidem dicitur totus; sed discrimina habet non tantum per se, sed & respectiue seu relate ad res putrefaciendas, quo maior debet esse Chymici experientia & uigilantia, ut obseruare possit iustitiae legem, & suum unicuique attribuere. Uariis quidem modis instrumenta excogitari possunt; Et sicubi internus habitus Ideaque operis bene comparata est, facile est addere externum uestitum, & multa docent coguntque facere circumstantiae. Sunt aliis diplomata, aliis aheni fornacarii & uesicae cum caeteris. Fimum quidam capsis ligneis includunt, uel abacis: alii serobibus ingerunt; Calcem addunt nonnulli, ignem alii. Aliquam formam & nos proponamus, tum fimi, tum balnei putrefactorii. Triplex fimi informatio repraesentatur. ◉ cum hypocausi, ut sine calce modicus ex prunis paucis calor subministrari possit. Prunae sunt Iuniperinae, eaeque inuolut ae proprio cinereeae instruuntur in pyriaterio, quod postea clauditur ostiolo; In cinerario quoque exiguum potest relinqui spiraculum. Figura ideo maiora habet foramina, ut ad alios quoque usus accommodari queat, & interdum introspici modus ignis. Ita simus subinde incalescit. Sed ne exiccetur aut arefiat, quinis diebus irrigandus est aqua calente. ◉ Secunda forma undique conclusa, calorem ex fermentatione fimi, uel gigartorum, siliquorum hordei, & c. accipit; Et distribuitur in duas capsas. Inferior pro foco est, unde calor potissimum surgit; Superior item habet fimum, sed in cuius medio recumbat uitrum cum materia. Fimus ternis uel quinis diebus in inferiore est renouandus. Nonnunquam calx uiua ei substernitur. Secunda capsa, quae primae inferiori imponitur, fundum habet multis foraminibus pertusum. Itaque etiam eius locum sustinere uas uel cupa lignea potest, ita adaptata, ut remoueri reponique possit. Nam cum fimus redintegratur, uel mutatur, prior aufertur cum uitro; Et seponitur. Interim fimus adornatur. Aliqui non reponunt biduo, donec feruere incipiat & fermentari seu incalescere fimus. Hoc potissimum praecipitur in opere arcano, quanquam aliqui per fimum accipiant Mercurium. Super fundo perforato collocatur tripes sustinens uitrum. Deinde fimus equi ( sine stramine, isque comminutus, & interdum etiam excoctus uel elutus ) circumponitur; ut in eius medio putrefactorium quiescat, semper ab inferiore parte assurgente uapore calido. Prominet autem fistula puimage 121 image 122 trefactorii, intra operculum, uel si non est uas fistulatum, saltem uertex eius eminere debet, ita ut comprehendatur inter duas tabulas semicirculariter exectas. Altitudo & amplitudo huius instrumenti diuersa est pro magnitudine uasorum. Partes sunt huiusmodi: A. Dimidiata circuli segmenta lunata pro putrefactorio globoso. B. Circulus ligneus pertusus pro fistulato. T. Inferior capsa, ubi simus calens. A. Superior cum fundo pertuso, in qua alius fimus in se uitrum habens. Tripes facile intelligitur, uti & operculum. Uitrum non totum impletum esse par est, sed tantum tertia, uel duab. tertiis, pro materiae ratione. Est & interdum hermetica signatura clausum, ut fistulatum & gerania seu phiolae: Interdum aliis modis. Euonimus fimum in scrobe instruit, uel uase. Ulstadius uidetur repraesentare uoluisse putei figuram. Ita enim loquitur: " Qui uult digestionem instituere, faciat foueam " ( scrobem uel puteum uocamus ein Schurff / Grufft / Schacht / etc. ) " quinque pedum profunditate, latam duos uel paulo plus, in loco humidissimo, ueluti in crypta uel cella. In fundo eius ponatur stratum calcis uiuae altum semipedem: super hoc aliud de fimo nec uetusto nimisque putrido, nec recente. Hinc sequatur uitrum cum materia, quod undiquaque uestiatur simo usque ad summum foueae. Tandem irrigetur fimus aqua tepida iuxta foueae modum, donec percipiatur calor circa putrefactorium, id quod plarumque accidit media hora " ( alii duas cum dimidia ponunt ) & si non succederet, plus tepidae affundatur, idque binis diebus repetatur, uel tertio quoque semper renouato fimo & calce. " Hic modus in omnibus destillandis seruatur. Idem autor gradus etiam addit, ut sit ordo quidam digestionis. Sed abutitur putrefactionis uoce pro digestione uera, cuius octo modos annotat, quos lege cap. 3. In tertia figura sub signo ◉ ligneam capsam expressimus diuiduam in partes duas, quarum inferior fimum calefactum habeat, altera uas cum materia item fimo circundatum. Balneum in putrefactione ab aliquibus improbatur ex sententia Rosarii, ubi scribitur: " Ignis fimi est agens in opere digestionis " ( putrefactionis ) " lapidis nostri ". Nec ualet ignis balnei Mariae, quamuis etiam temperatissimus. Igne coquere est rem abscondere in equi humido stercore. Nam sapientum ignis humidus est, & occlusus, calidus in secundo, humidus in primo gradu: cuius proprium est non destruere oleum, sed augere propter temperatam humiditatem. Solus ille calor aequalis & temperatus est, etc. Arnoldus in practica speciali igni humido includit phiolam fimo multo circum fusam eodemque etiam ad duos pedes tectam. Sed isti symbolici Philosophi aliud dicunt, aliud sentiunt. Multi contra non tantum in aliis separationibus, sed & in lapide exigunt balneum. Alius dicit, melius esse si uitrum a fimo non tangatur, sed liberum staret, ut homo in balneo uaporario, ut undique calor allaberetur. Autori Lilii placet putrefactio sicca per cineres & prunas iuniperinas: Bernhardo ignis uaporosus perpetuo digerens, etc. qui etiam de suis errorribus scribit: " Ego feci in fimo equino: nec profeci: Feci in igni immediate, & sublimabatur materia, nec soluebatur: sed ignis per uaporem perpetuo digerit, etc. " Ille uaporosus ignis ab aliquibus balnei uapidi esse creditur, de quo & Geber c. 7. libri fornatum & Turba, ubi quidam iubet inducere citrinum cum sua uxore post coniugium in balneum, donec color & corpus unum quid fiant. Lilium benedictum aquas ponit ad putrefaciendum in fimo: sed id explicat generice, unde intelligitur solutioni uerae studendum esse quocunque ingenio, ut assequamur id, quod alioquin per fimum solet procurari, uel per balneum. Inde quidam sic precipit: " Temperato calore elementa sunt coaequanda, ut fiat puluis niger in balneo calente, uel alias in fimo nostro dum noctes non aginta transierint, calor debet esse humidus. Riplaeus Ioh. Fornax est Athannor, etc. " Item, putredo citius sit si modo sit in humido, modo in sicco: nunc in magno calore, nunc in frigido ( quae uerba mirifica sunt inscio artis ) ne festines calefaciendo in putrefactione. " Iodocus Greuerus balneum & fimum iungit in opere uno. Haec enim sunt eius praecepta: Habeas Athannor cum patella sua terrea uel aenea, cui sit profunditas sex uel septem digitorum transuersorum, In hac pone stratum de fimo equino recente, uel foeno mollissimo ad duorum digitorum crassitiem, aut paulo plus. Super hoc pone ouum tuum uitreum circumposito fimo aut foeno, ne poppit uacillare, ea altitudine, qua est materia in uitro. Ut firmius stet, potes asserem circumponere tanto cum foramine, ut uitri amplitudine sit aequale. Fac in eo aliud foramen extra medietatem distantia digiti transuersi, per quod aquam affundere possis, quoties res requiret. Asserem, ex quo uitrum prominet, aggraua laterculis. Tunc affunde aqua claram, ut exuperet assorem calami altitudine, etc. " Haec ille. Sed quocunque modo illa arcana puttefactio fiat, & siue externa, siue interna aqua aut fimus intelligatur, constat extracturo essentias opus esse quadam premaceratione & putrefactione ad exemplum magisterii magni in lapide. Fingamus itaque dispositionem talem: A. Fornax ost constans pyriaterio, & cinerario. Ei impositum est abenum. B Ex quo prominet canalis. C. Ad aquae superfluitatem & exundantiam deriuandam. Addenda sunt retinacula, ut image 123 image 124 consistere in furno haerereque queat, uel trabeculae ferreae supponendae. D. Cupa cum fundo perforato. Foramina tanta sint quantum pisum, ut uapor ex abeno subeat. Utrumque ita coaptandum est, ut collum aheni comprehendat dolium, & per foramina uapor calidus sursum contendat. Cupae adiecta est fistula infundibuli officio. Nam per eam submittitur aqua tepida, ne abenum deficiat subinde uaporando. Notatur E. litera. F. Tabulae sectae, & in medio excisae. Hae cupae seu dolio insternuntur, transmittuntque per foramen suum uas putrefactorium, uertice tenus. Illud G. litera indicatur, & constat duabus cucurbitis conniuentibus, fortique luto conglutinatis, ne expirent. Sic autem hoc uas accommodatur. Super fundo perforato dolii stat tripes. K. Eius corona praeligatur humido, seu cocto foeno. Postea imponitur cucurbita cum materia, ita ut collum eius emineat cum uertice. Ex ligno est, tripes, altus dodrantem. Haec ita disposita circundantur foeno cocto adhuc calente, ita ut tripes cum uase fartus undiquaque sit. Postea secti semicirculi superficiem claudunt, quae tabellae firmantur laterculis impositis. Tandem imponitur operculum hemisphaericum, H. Hic focus omnibus rebus digerendis putrefaciendisque inseruit, & ut continuus sit ignis, prunae semper subministrantur; Sed non plures, quam pro gradu primo ignis, aut eo, qui conuenit, balneo uaporis iuxta naturam rei cuiuslibet. Non enim omnia eundem requirunt gradum. Prunae sunt nucum iuglandium instar, satis solidae: uel substituantur nuces picearum arefactae. In descriptione furni acediae monstrauimus eandem putrefactionis commoditatem. Itaque possunt instrumenta permutari. Cui balneum mersorium placet, is hoc utatur. Dispositionem suo loco dabimus. Si lubet, adiicere potes canalem isti furno in hunc modum: Abacum putrefactorium si quis desiderat ad plura uasa simul, is curet sibi, fieri ex lapide lintrem, quadrangulum oblongum tribus tantum laterib. clausum, capite apertum. Huic accommodet capsam ligneam altitudinis analogae iuxta mensuram uasorum, quae sit distincta tribus, quatuor aut quot libet loculamentis, pede uel fulcro in imo instructis, ut capsae particulares ei inniti queant. Deinde conficiantur cistae quadratae, que in illa loculamenta inserantur, quarum fundi pluribus fotaminibus sint peruii. Claudatur abacus communi ualua, uel singulis sua operimenta capsulis accommodentur pro arbitratu. Fimus componitur in lintre lapideo per ostium a capite eius. Loculamenta & capsulae uitra continent madido foeno circundata, uel herbis conuenientibus nonnihil emollitis coctione, aut uinaceis, siliquis frumenti, serramentis, etc. Subliciantur uasis tripodes sui, plane ut in praecedente dolio. Forma haec est: A. Linter lapideus, ( uel si malis terreus, aut ex solido ligno, uel later culis in muros coaptatis uel cemento. ) In eo calx & fimus ponuntur, B Caput eius ostio peruium, uel etiam totum apertum, cum tabula tamen lapidea, ut occludi queat. Per istam ianuam infertur & extrahitur fimus, estque tantae capacitatis, ut itrepere tyro possit. C. Sepulchrum uel capsa lignea ex asseribus alni, quernis, uel similis ligni firmi. D. Loculamenta cum mobilibus cistis, uel capsis quadrangulis oblongis, que contineant uitrum, & ut extrahi possint, foramina tanquam manubria in autico & postico habent. E. Tabula ad putrefactorium fistulatum. F. Tabula sectilis ad uasa pro tuberantia capitata. Hoc totum occludi tandem potest operculo concamerato in hunc modum: image 125 image 126 Cap. Xuiii. De resolutione per coagulum. In misto non tantum quaerenda elementa mundi esse, ut sciamus ex illis conflata esse quaelibet, inque eadem iterum resolui: nec in heterogeneis similaria Aristotelica, ut in capite, ossa, ligamenra, cutem, neruos & c. nec in tota membra, ut in hominis corpore, caput, uentrem, manus, pedes, cor, pulmonem etc. imo nec analogos illos elementis humores, bilem, pituitam, melancholiam sanguinem, de quibus multi sunt Platonici, Hippocratici, Galenici: sed multo magis medicinae & nutritionis causa, partes nobilitate & ignobilitate, utili, inutili & caeteris discrepantes, ur separatis rudibus, ineptisque uel inhabilibus ad bene iuuandum colligantur elaborenturque aptiores, uel si omnes prouehi in melius possint, omnes arte exaltatae in usum ueniant, ex tota apparet Alchymia separatoria. Sed inuenimus in natura tres potissimum, ( plures fortasse sunt, sed tres excellunt ) quibus id peragi solet, modos. Unus est uiolentae separationis per igneam quandam potestatem, ueluti cum comburuntur cremia, uel magno aestu aetnaeo resoluuntur lapides & metalla, ubi separata modo iterum consistunt nouumque mixtum pariunt, modo in uastitatem naturae discedunt temere: Alter est putrefactorius, de quo " praecedente capite " diximus: tertius fermentatorius ubi nihil putrescit, sed motu quodam naturae interiore impura a puris secedunt: Et in hoc modo insitum est id, cuius ui fit discessus, modo foris immittitur, ueruntamen tum demum separatio sequitur, si operi calor praesideat proportionalis. Isti modi etiam arti placuerunt. Itaque ex natura in hanc sunt translati & usu, experientiaque & studio artificis ita exculti, ut optima ratione peragi queant, & praeclara opera machinari. Neque tamen omnes aeque sunt procuratu faciles. Corruptio per ignem uel igneam potestatem, & putrefactio innumera habent documenta artis & naturae. Efferuescentia quoque seu fermentatio ( ita iam nominamus istam separationem, quae in musto & similibus succis, imo etiam in humano corpore aliquando euenit ) multis declarari potest argumentis. Sed est alia distractio separatioque partium in lacte per coagulum, & sanguine, quae non ita familiaribus & frequentibus occurrit spectaculis. Succorum separationem perspectissimam habuit Galenus, qui & sanguinis cacochymici, imo & aliorum imperfecte mistorum spontaneam separationem remoto continente coereenteque ( quod in pluribus est calor, uel frigus ) diuisionem non ignorauit. Sed talis separationis, in qua foris immissa medicina, dissoluerentur, discederentque absque putrefactione & corruptione partes, ut fit in lacte per coagulum; uix unum hoc nouit exemplum, utque extaret ratio generica de omnibus, in uotis habuit. Chymici multas quidem arte sua complexi sunt segregationum ingeniosissimarum uias, quales sunt distractoriae & extractoriae. Sed illae omnes dissimiliter perficiuntur, praeter pauca exempla, quae comprehendere sub hac classe, segregationis, uel resolutionis per coagulum, seu medicinam, possumus. Ut tamen amplietur doctrina, circumspiciendae, accersendaeque cognationes sunt, quas in alchymia " capite de resolutione per medicinam ", posuimus. Debet autem in conspectu esse exemplum lactis separandi per coagulum, uel quod parem uim habet acetum, balsamum, & similia ( non tamen omnino eandem, ita ut genere potius, quam specie sint idem ). Liquor id est: perfecte an imperfecte mistus, quaeratur ab aliis. Uidetur sane cum succis plantarum, siue expressis, siue sponte, tanquam excrementitium quiddam sit, profluentibus ( ut resinis, lachrymis & c. ) postea cum sanguine, quin & melle liquido, uti congeritur in aluearia ab apibus, magnam habere cognationem. Quae ergo similiter separare uolumus, ad liquoris formam tedigenda esse manifestum est. Enimuero talia quae sunt, facilius impressionem admittunt. Sunt enim ευόριστα, & facile diuidi in minima, penetrarique possunt. Deinde quanquam concepto putrefactionis principio ( notum est id facile fieri ) etiam sponte discedat: anteuerti tamen debet medicina, ne quid labis accipiant partes. Ratione graustatis & leuitatis, aereae spirituosaeque, & aqueae terrestrisque naturae, etiam per se fit aliqua separatio per quietem. Sed utraque pars separata adhuc mista est, Sanguis cacochymicus calore & spiritu se proripiente secedit non sine praesidio grauitatis terreae, & leuitatis aquosae, igneaeue, atque ita fit subsidentia quaedam; & secessu facto quaelibet pars se manifestat calore & aliis notis suae substantiae. Sed liquor lacteus non ita, siue flos sit, siue corpus lactis. Dictum autem in putrefactione est, eam iuuari elixatione, si res talis sit, ut elixari queat. Haec ratio etiam in lacte ualet. Coctio enim calorem intus continentem partes & terminantem dissipat, & uincula labefactat, Quocirca euenit; quod notum nulli non copae est, ut lac secedat interdum inter coquendum potissimum, si paulo sit antiquius, & principium acoris traxerit. Facilius coagulat istud subacidum indita ferina, uel pane fermentato, qui est medicinae loco. Hinc in mensas inferuntur iuscula lactaria, inter portandum coagulantia. Potest quidem etiam penitus absorpta humiditate coagulati, sicut succi, qui inspissantur: unde etiam destillatio aquam extrahit, & oleum, & terreum corpus relinquit: sed istas separationes iam non quaerimus. Cum itaque calefactum lac est, procliuitatem accepit ad secedendum promtius, id, quod fit coagulo diluto portione lactis, & commisto, haud absimili modo, qui obseruatur in fermentatione massarum ex frumento. Hinc aquea & terrea portio colligitur. Aerea enim prius est separata, sed non coacta sine opere manuario. Quia enim cremor lactis spirituosus calidusque est ex aequo; debilitandus est agitatione ut spiritu dissipato, pinguedo corpus acquirat & consistat, quod aliquo frigoris modo fieri necesse est, quandoquidem quod coactum est butyrum, calore resoluitur. Calor ipse erat, qui in cremore, seu flore pinguem partem cum serosa continebat, quo secedente fit inspissatio. Ita uapor calidus indiuisos habet spiritus, & aquositatem, sed cum calor spiritusque aufugit, consistit in nubem. Postquam autem iam per concussionem perditus est spiritus incoagulabilis, qui distinebat partes, & potentia inspissationis producta in actum, ut fiant massae grandiores propter uisciditatem quandam butyri, compressio efficere potest, quae tamen etiam nonnihil heterogeniae includit, quod tollitur elutione, & eliquefactione, adhibita despumatione, uel colo. Sic ergo in tres partes diremtum lac est, nempe aeream, cum qua est & ignea, quaeseparari potest destillatione; postea aqueam, & tandem terream, quam caseum uocant, sicut aqueam serum. Modi operis fuerunt 1. secessio per quietem, qua fit cremor & corpus lactis. 2. calefactio: 3. immissio medicinae separantis: 4. segregatio, quae diuersa est in cremore; & corpore lactis. Nam duae partens primum separatae suis elaborantur, penitusque secernuntur modis. Iam si imitari rem uolumus in aliis, si quidem concreta siccaque sunt, liquefacienda erunt, aut alio modo in humorem reducenda. Deinde iuxta analogiam caetera peragenda, Neque enim omnia similem lacti naturam habent, nec eadem patiuntur. Itaque analogiam iubemus respicere. In uino & aceto esse partem aeream aqueam, terream ( uti & in urinis ) notum est. Debilitabis naturam utriusque calefactione, uti in lactes Sed quia spiritus habent non contemnendos, hi excipiuntur uasis suis. Reliquae duae partes digestione possunt secedere, sicut & uulgus nouit ex uino Tartarum seponi. Sed quia non ita feliciter hoc fit, uti destillatione: idcirco tales res hoc modo non separantur. Est & differentia in hoc, quod non secedant prius in florem & corpus: item quod coagulo non segregentur, quod quidem sit cognitum ex usu artis esse. Nam aliquod esse tale; non dubitamus. Sed non ideo nullum est exemplum arti receptum, quamuis nec lachrymas, nec succos per coagulum, sed alio modo segregemus. Maxime familiaria sunt lactis separationi ea, quae uel ignibus fusa, iniecta medicina discedunt, uel lixiuiorum naturam habent, hoc est, liquores sunt acres non sine extractione & resolutione, tam in natura, quam arte. Illius generis sunt mista fusilia, quae ignibus eliquata cum sunt, iniectis fluxibus segregantur, siue id fiat grauitatis leuitatisque adminiculis, siue familiaritate & appetitu naturae, quo ad simile fertur. Huc ergo pertinent, segregationes in fluxu, de quibus etiam diximus in hypocleptiea segregatione, non quod confundere res uelimus, sed quod doceamus idem exemplum habere diuersas rationes obquas diuersis regulis possit accommodari. Itaque eo quidem pertinet separatio ista ( ueluti cum per sales artificiosos, stibium & similia confusa metalla separantur ) qua aliquid appositum potius, quam uniformiter naturaliterque mistum ita segregatur, ut subductio fiat: sed huc referenda sunt eo nomine, quo mistum undiquaque per medicinam separatur, siue id fiat per ablationem, uel per subductionem, uel ad latera secessum. Et mallemus quidem nos habere frequentia exempla perfecte mistorum: quia illae appositiones potius uocantur, cum metallum metallo illiquatur: sed non nimis morosi rerum censores debemus esse, & potius hanc classem in duas secernere, ut primi generis sint ea, quae ex mistione perfecta segregantur; secundi ea, quae ex imperfecta, quo pertinent & confusa. Et sane exemplum lactis potius est imperfectae misturae, quam perfectae. Primi generis sunt metalla; quae resoluuntur in liquorem per mercurium; Et deinde adiecta medicina in sulphur & hydrargyrum soluuntur. Occultissima arte idem fieri in fluxu potest, quo pertinet opus eius, quem aiunt ictu oculi ex auro fecisse hydrargyrum & sulphur, quod non tantum ex ore huius accepimus, qui se astitisse id molienti testabatur, sed & Picus Mirandulanus scriptum reliquit, nec desunt plures testes. Sed exempla sunt disparia. Itaque alius horum modus est, cum per claues artis soluuntur, quas aquas soluentes uocant, Ne putes nudam corrosionem per eas fieri, & calcinationem quandam quamuis una esse hanc quoque nemo neget, saltem intuere solutionem argenti & aeris. Ex illo solutio per suam aquam, albedinem & Lazurium exhibet, sicut ex auro tincturam auream uel rubram, & album corpus: ex hoc uiride aeris fit, quod in se habet flauam calcem, calorem uiridem, alium caeruleum, & tandem album corpus; quin si totum hoc exttahatur, salem, & atramentum uiolaceum praebet relicta citrina calce. Sic ergo solutio haec manifestat ea, quae in rei interiore sunt mistura. Est autem compendium in aquis soluentibus. Nam & in liquorem redigunt metalla, & simul medicinam suam segregatoriam secum habent; possuntque tam frigide, quam calide soluere, quia potentiales sunt ignes. Calide tamen opus peragunt uelocius: Dicimus autem, quod segregatoriam medicinam secum habeant hoc sensu, quia intus separant misturam & aperiunt claustra naturae. Quomodo uero postea affusa aqua dulci, uel etiam salsa, defiiuntur, turbantur, & sedimenta faciunt, haec est externa separatio. His accensentur & alia mineralia, quae uel aquis fortibus uel aceto, lixiuio & similibus resoluuntur, & postea sale, aqua aut similibus iniectis retunduntur, seceduntque. Iudicarunt Artifices talia lactis separationi ualde affinia esse. Ideo & lac uirginis confinxerunt cum ex hydrargyro, lithargyro, stibio & similibus, lixiuio, uel aceto extracta essentia latitans in humore, iniectis medicaminibus separatur. Et haec etiam sunt exempla generis secundi imperfecte mistorum uel compositorum. Qua enim interior essentia distrahitur disparaturque, sunt generis primi: ( non autem id fit in omnibus ) qua calx ex liquoribus segregatur, quibus inhaeret, licet saepe inuisibiliter; sunt generis secundi; Et hic medicina non semper est sicca aut acris; sed saepe etiam aqua simplex. Primi generis adhuc alius est modus, qui declarari exemplo potest. In uino pinguedinem actu nemo percipit, antequam in artem ueniat. Chymicus ex eius spiritu per coctionem separat oleum, ita ut innatet, sicut cremor in lacte. Nihil autem refert, siue una destillatio peragatur, siue omittatura Nihilominus enim separatur. Habet aliquam affinitatem cum lacte, quatenus coctio facit, ut partes eius segregentur, quod idem procurari maceratione, seu putrefactione physica potest. Quando aquis stillatitis oleum est immistum, ut saepe fit, id quoque per salem orionum coagulatum potest segregari, quanquam & alii sint in usu modi per coctionem in diplomate, uel insolationem & c. Natura imperfecte mistas aquas multas habet, in quibus sal, atramentum, alumen, calces etc. quae coctione, expiratione, destillatione & aliis artificiis segregantur. Sed quaesitum est, an non & per medicinam. De lapide quidam id asseruerunt, posse per eum sal ex muria sine coctione separari, cuius assertionis documentum per experientiam adhuc desiderant multi, nec nos habemus, quod asseueremus. Sed quaecunque sit ista medicina, per quam separamus misti partes, praesertim si sunt essentialiter elaboratae ( Nam haec artificia locum habent tam in magisteriis, quam essentiis ) aut separari postliminio & ipsa potest, aut una manet uel in omnibus, uel aliquibus partibus. Ubi uis eligenda familiaris, quae essentiam non corrumpat aut alteret secus ac par erat. Sales sunt separabiles, siue in aquoso liquore subsistant, siue calcibus Sed tamen a congenitis salibus, si qui facti sunt separatione, non possunt auferri, excepto sale petrae, qui aliquatenus secerni solet, uti & a chalcantho & alumine, licet difficulter. Aqua, quae item pro medicina est in aquis fortibus, quae continent calces metallorum, itidem separantur destillatione; sicut calces a salibus edulcoratione. Acetum, quo separantur lixiuia, quibus extraximus essentias mineralium ( lithargyri, stibii etc. ) manet in menstruo nec solet separari. Negliguntur enim quaedam, postquam quod maxime petebamus; assecuti sumus. Cardanus in 10. de uariis causam indagat, cur acetum, turbulenta claret, ut minima quantitas ut gutta ferme librae sufficiat. Dicit eam esse uim non solum acrem, sed potius acidam, quia acidum separet sua tenuitate, faciatque, ut separatum decidat quandoquidem quod turbulentum est, ideo superstet, quoniam licet sit grauius, haereat tamen quia tenax: acidum uero soluat lentorem efficiatque ut turbulentum subsidat. " Omne turbulentum lentum, omne acidum dissecans ": acetum ualde acre clarum: unde succos separet a fecibus. Haec ille. Non quidem refert quid ille olim declamauerit. Sed iuuentutis caussa effata ista sunt iudicanda, ne pariter deliret. Non uidetur ipse expertus rem esse, sed audisse ex aliis: ait enim: Referunt acetum clarare etc. At illi forte de lacte uirgineo conficiendo senserunt, ubi prius liquor clarus, affuso aceto turbatur; Turbatum quod est postea sua sponte secedit, sicut cum argentum ex aqua forti, uel hydrargyrus separatur, Id autem etiam aqua dulci fit, & sale. Non ergo uis est in acida qualitate, nec in tenuitate. Fluctuat autem ipse disputator, dum modo acorem, modo tenuitatem; mox acrimoniam, rursus claritatem producit, ne quid praeterisse uideatur. Facilius erat dicere omnia conspirare; & sic tota sua natura acetum clarificare, cuius rei periculum facere poterat in uino turbido, uel cereuisia, aut aqua lutulenta: in lacte coagulando fortassis etiam uidit. Omne uero turbi dum esse lentum, & incidi ab aceto, friuolum est. Aceto extrahimus cerussam, lithargyrum, & reliqua plumbea. Extractum clarum turbatur, subsidetque aceto recente quod spiritus suos adhuc habet, & acreest. Qui lentor hic sit: uel qui in aquis soluentibs & mineralibus, quibus succi inuisibiliter sunt coniuncti? Non ideo in aqua sunt calces & sales, quia lente, ut in muria, urina colata & similibus, sed alia ratione, quia nimirum spiritus per minima miscet, continetque misturam tanquam formalis caloris praesentia. Ille ubi coctione, uel medicina fuerit dissipatus, calces terminantur fitque secessus, ut in putredine cum humidum natiuum, calor & spiritus euaporauerint. Inde etiam turbatio est, quia prius inuisibilia propter spiritum custodem tenuitatis & misturae exactae, iam euaserunt, definita & aspectabilia, seu colorem acceperunt ex termino lucis. Alias quae uinum feculentum, oleum turbidum & similia clarificant, non omnia sunt acida, ut glarea, lac, calx cum caeteris. Lac adiaphanum est. Aceto infuso clarificetur. Quaeritur numtenuitate, & acore? At coagulandum non est acidum. Non est ista clarificatio sed secessus, cui accidit aquositatem claram esse; Et tamen serum iterum turbatur. Quando enim infuso aceto id coquimus, neutiquam adeo transparet, ut clarum dici possit. Gereuisiae adiecimus acetum saepe; sed turbatio non cessauit. Nec ideo clarum acetum, quia acre, cum acerrima eius pars turbida sit plerumque. Alia uero ratio est spiritus, qui ex aceto colligitur. In Chymia plura sunt exempla, quod acetum turbet potius, quam clarificet, sicut cum lixiuio infunditur, cumque lac uirginis facimus. Instrumenta & supellectilem ad hanc operationem supra in sceuasticis exhibuimus, nempe catinos triangulares, fusorios calices, cucurbitulas segregatorias, furnulum fusorium, capsas & tripodas seu pedamenta catinorum, & huiusmodi alia. Quando de calcinatione potentiali uerba faciemus, repraesentabimus segregatoriam fornacem, quam aliqui sibi peculiariter curant concinnari pro separatione per aquam fortem. Ea etiam hic ministrare potest. Calor, qui adhibetut, est inaequalis. Alius enim fusorius est, uti de fusione diximus: alius qui aquas soluentes actuet, qui quidem neutiquam est ualidus. Nam saepe ad teporem fornacis uel etiam in manu siuimus cucurbitulam calefieri, donec teneri propter calorem amplius non posset. Si quid prima opeta non soluitur penitus, noua aqua repetatur priore effusa. Admoueantur uero suae suis rebus. Num siue fusione seu liquatione possit aurum in mercurium & sulphur per puluerem mercurialem diuidi, non immerito ambigimus, considerantes homogeniam eius & concretionem fortem. Sed tamen ut dictum est, sunt, qui id affirment factum solo uini spiritu accenso. Franc. Picus Mirandulae & concordiae Domini lib. Uerba Mirandulae ex lib. 2. cap. 10. " Uidi ego non semel minus decima parte hora disiici metallum sicut sulphur alta petiuerit, hydrargyros ima. " Hoc fieri per mercurium sapientum, non est dubium, modo recte sit praeparatus. Cap. Xix. de auro tres, aditi Uenetiis anno 1586. De calcinatione per ignem actualem. Calcinatio est operatio, qua res mineralis, solutis ui ignea continuationum uinculis in calcem redigitur. Id autem artificiose fit in suis uasis fornacibusque, uarii consilii ususque gratia, quandoquidem calces ad multa expetuntur. In mineralibus maxime locum habet ista elaboratio, siue primum & naturaliter sint istius classis siue per artem ad hanc perducta, quanquam non omnium sit, sed eorum tantum, quae in continuum corpus concreta, compagem habent solidam, nec per se ardent, hoc est, terream potissimum ex praedominio. In animalium classe calcinari possunt, quae lapideam duriciem habent, ut testae concharum, ouorum & c. Inter uegetabilia sunt pauca, ut semina quaedam lapidea, coralli, & quae insinuatione calcium, & transmutatione euaserunt lapidea. Ita in animalibus nati lapides, ut margaritae etc. calcinationi subiacent. Modo uero quodam & metaphora etiam plura dicuntur in calcem solui. Aquae salsae, aluminosae & alia diluta non calcinantur, licet post separationem aquositatis terreum corpus relinquant. Succinum, & alia bitumina, cum sulphure si quis uelit in calcem deduci posse, improprie hoc illis tribuerit. Imo nec sal, nisi in aliud genus & lapideam naturam transmutatus recte calcinari dicitur, neque hoc quaerunt artifices, quandoquidem salis naturam calcinando saepe spectent ut sic sal aliquando sit calcinationis finis, siue ut extrahatur, siue ut deliqueseat calcinatum more salis. Alumen tamen & atramentum calcinantur, quod magis terrestris naturae sint, quam sales. Calx fit ignea facultate, idque duplicer, actualis nimirum ignis aut potentialis, qui est in his, quae corrodunt. Haec differentia etiam ex modis, quibus uinculum continuitatis tollitur, elucet. Nam aut absumitur dissipaturque per ignes humidum, aut corroditur saltem. Illud fit uiolenta flamma, seu caloris excessu per ignes reuerberantes: hoc per aquas soluentes & similia caustica. Interdum tamen utrumque concurrit, potissimum in his, quae fundi possunt. Quae per ignes fit actuales, propriissime uocatur calcinatio, cui analogos est altera. Illam maxime intellexit Geberus, cum scripsit, esse puluerisationem per ignem cum priuatione humiditatis, quae partes consolidabat, seu continuabat. Priuationem autem humiditatis dicit, non omnimodam totalemque in omnibus intelligendo, sed tantum eatenus, ut compages partium & cohaesio soluatur, & corpus in calcem abeat. Nam multa ita calcinantur, ut reduci possint, quod non fieret, si totaliter consumtum esset humidum insitum. Diceret aliquis elementale humidum solui, non autem primaeuum. Quomodo enim alias calces non tantum reducerentur aliquae, sed & deliquescerent, aut funderentur fusione uitrea? Metalla tamen possunt calcinando tam peregrinam humiditatem amittere, quam propriam, retinere uero insuper aliam, cuius merito uitrescunt, quam ideo habent, quia aliqua in illis est prior mistio, quae manere potest etiam destructa natura metallica. Geber uult in illa sua calcinatione, quae triplex est, una corporum durorum, altera mollium, tertia spirituum ( accommodauit eam ad metallicas transmutationes, & corpora uocauit metalla, dura quidem aes & ferrum, mollia uero plumbum & stannum: spiritus, quae ex igni fugiunt ut hydrargyrus etc. ) ad quae reuocantur & aliae res calcinabiles, humiditatem superfluam, & sulphur combustile quod foris per accidens in generatione accessit remoueri, manente interna humiditate & substantiali. Sed hos limites sibi ars pro diuerso consilio statuit. Nam ui ignium etiam tota compages solui potest, ut fiat calx irreductilis, quomodo licet ferrum exurere & aes destruere, calcesque populariter facere. Sed ut de calcinatione propria loquamur, sciendum est, quaedam per se solis ignibus in suo furno calcinari; quaedam cum additamentis, qualia sunt tum quae fusionem impediunt, suo interuentu, tum quae una soluendi corrodendique potentiam habent, ut sales alumina atramenta, Borax etc. quae quanquam aliquando etiam adiuuent fusionem, tamen fusilis humiditatem consumunt tandem, & copiosius intermista certo modo prohibent confluxum, seu colliquationem. Sunt & nonnulla, quae in calcem non diffluunt fathiscuntque, nisi extincta saepius aquis siue simplicibus, siue, & maxime quidem, medicatis. Quaedam prius corroduntur, postea reuerberantur; quaedam contra, ita ut duae calcinationes sibi mutuas tradant operas: Et hoc ingenio etiam illa fiunt ad calcinandum apta, quae alias id respuebant, ut hydrargyrus, aurum & similia. Difficilime enim calcinatur aurum ob humiditatem constantissimam indomitamque ignibus. Cum gemmas, margaritas, coralia & similia calcinare uolumus, combustilia interdum adiicimus, ut sulphur: uel praemittimus aquas corrosiuas & similia, ut sic dicere queas, id, quod per se calcinari nequit, aliis istius passionis caussam fieri. Omne corpus facilius in calcem abit, si prius sit comminutum. Igneus enim feruor diuisem humiditatem facilius consumit, quam coniunctam. Thura facilius mollibus calcinnantur. Quocirca student in aliquibus artifices, mollia prius indurare tostionibus, macerationibus in aqua indurante, extinctionibus, & simili artificio. Non enim succedit impetus uiolentus in mollibus, sed gradibus quibusdam & eorum calcinationem ascenditur, si scilicet tandem queant id operis sustinere, ut plumbum, etc. Quod si calx ad certam dirigitur uirtutem, praeparatio selecta instituitur, ne quod quaerimus, opere intereat, ut in tinctura coraliorum etc. Quae uolumus ita calcinare, ut in liquorem diffluant tandem, comminuta in sua uasa condimus, cum, uel sine additamentis, pro rei natura; & igne graduato paulatim reuerberamus. Postea liquoribus acutis, ut aceto, muria, aqua caustica, uino alcalisatho etc. Maceramus: Interdum etiam extrahimus: Resiccata laeuigamus, iterumque reuerberamus, & maceramus, aut extrahimus donec penitus in subtilissimum perducta sint laeuorem. Aliquibus inseruit extinctio. Sed quae in quolibet calcinando singulariter obseruari solent, de iis monebitur in magisteriis. Sunt aliqua, quae grandioribus massis calcinata humorem quidem perdunt, cuius beneficio cohaerebant, sed nihilominus non dilabuntur, nisi humore recepto, ut calcarii lapides. Humor analogus illis caussa concretionis erat: humor facit, ut diffluant in farinam: illo iterum coalescunt in lapidem, ut sic eiusdem rei uaria sint officia, pro certis gradibus, affectione, dispositionibus. Habet & fines diuersos calcinatio, & iuxta hos quoque distingui potest: In omni quidem hoc spectamus, ut calx fiat per solutionem humiditatis continuitatem efficientis connectendo partes & cohibendo tanquam glutine: sed fines ulteriores discrepant. Quaedam ideo calcinantur, ut repurgentur ab adhaerentibus alienis, ut metalla impura, quae imperfecta dicuntur a Gebro, in calces rediguntur, ut sulphur combustibile, corrumpens, foedansque per ignem tollatur, & ipsa in meliorem statum reducantur. Aliis per hunc laborem adimimus inconstantiam & fugacitatem, fluendique facilitatem, quae inerat propter copiam humiditatis mercurialis. Itaque ex mollibus fiunt dura, & igniri ante fluxum possunt, quod in metallis, unum est ex perfectionis argumentis. Spiritus calcinat Geberus ut melius figantur, faciliusque in aquam soluantur; quanquam ista calcinatio sit laboriosa simul & ingeniosa. Non enim facile exuunt suam naturam spiritus, ut de mercurio, sale ammonio, arsenico & caeteris notum est. Ideo quoque calcinari haec solent, ut fixitatem adepta pro tincturis se gerant, & imperfectis afferant aliquam perfectorum similitudinem, quae res in imposturas & sophismata tandem euasit, sed in neruum erupit, quanquam per se suo fine non sit culpanda. Praeterea calcinatio adhibibetur attenuationis rarefactionisque gratia, ut terreum quod est in aquam transmutetur, ubi saepe multa est operis repetitio, ut ante indicauimus. Et cauendum, ne attenuata in fumum uertantur, quod induxit artifices, ut antequam redderetur ignibus reuerberatum extraheretur per uini spiritum: crassiores uero partes iterum inferrentur in fornaces, praemissa aliquando corrosione. Multa misturarum subtilissimarum gratia calcinantur, ut in fermentatione Philosophorum, uti uocant, & lapidis magisterio. Omnino hic habet pictor, quod expectet; hic cementarius, hic Medicus, hic metallicus Alchymista, & alii innumeri. Uariat praeterea calcinatio etiam modo procurationis, & instrumentis. Quaedam calcinando una sublimantur eleuanturque, uel ad superficiem, uel per interualla in opereulum. Quaedam eandem dispositionem retinentia fathiscunt aequaliter, si ignis adhibeatur undiquaque aequalis. Nonnulla proflantur, unde calcinatio proflatoria. Quoniam etiam non statim calx fit ac ignem experta res est, sed gradatim absumitur humiditas uinciturque compages actus quosdam imperfectos calcinationem praecedere necesse est, ut sunt ustulatio, tostio, crematura ec. In his non raro subsistit artifex: Et tamen calcinatoriam operationem instituit. Hinc illae apud Dioscoridem crematurae & tostiones, ustiones que, quibus uaria praeparantur medicamenta. Administratio operis in multis quidem etiam ruditer fieri potest, & uel accidentaliter, calx inueniri per fortuita terrarum incendia; uel cum aliud instituimus, & obiter una calcinamus, sicut in sigulina, pistoria, calefactoria, etc. quibus abutimur nonnunquem ad hoc ipsum: sed qui ex professo id agunt, nonnulla calcinant fornacibus immediate: alia per uasa inferunt in reuerberia, eaque modo aperta, modo claussa, pro rerum natura. Aliqua armantur luto & pannis: nonnulla includuntur laterculis: Quaedam fornacibus conclusis in calcem ducuntur; quaedam sub dio in aere libero. Imo nonnullis ignis adhibetur in ipso uase, quibus adiecerunt combustilia, quae, dum conflagrant, alia sibi iuncta calcinant. Pluribus autem ignis foris accommodatur. Aliqua ollis apertis calcinantur fornace extemporaneo. Nimirum magna est rerum differentia, magna circumstantiarum uarietas, cogiturque artifex interdum ex tempore consilium capere, & abuti alienis opellis. Tyro paulatim informandus, consideret uulgares calcinationes, quibus gypsum uel calx caementaria ad architectonicam petitur. Multis in locis ea peragitur furnis in quadrum extructis ex saxo arenario, uel alio firmo, qualem supra ex Agricola repraesentauimus in praeparatione pyritae aluminosi. Sed Cato de re rustica cap. 38. aliam proponit formam. Ita enim praecipit suo uillico. " Fornacem calcaream pedes latam decem facito: altam pede uiginti: usque ad pedes tres summam latam redigito. Si uno praefurnio coques, lacunam intus magnam facito, uti satis siet ubi cinerem concipiat, ne foras sit educendus. Fornacem bone struito, farcitoque foras, ut totam fornacem infimam complectatur. Si duobus praefurniis coques, lacuna nihil opus erit. Cum cinere eruto opus erit, altero praefurnio truito. In altero ignis erit. Ignem caueto, ne intermittas, quin semper siet, neue noctu neue ullo tempore intermittatur, caueto. Lapidem bonum, quam durissmum, quam minime uarium in fornacem indito. Cum fornacem facies, fauces praecipites deorsum facito. Ubi satis foderis, tum fornaci locum facito, ut quam altissima, & quam minime uentosa siet. Si parum altam fornacem habebis, ubi facies, lateribus summam struito, aut caementis. Summam cum luto extrinsecus oblinito. Cum ignem subdideris, si qua flamma exibit, luto oblinito, ne nisi per orbem exeat summum. Uentus ad praefurnium caueto ne accedat. Ibi austrum caueto maxime. Hoc signi erit ubi calx cocta erit summos lapides coctos esse oportebit: item infimi lapides cocti cadent, & flamma minus fumosa exibit. " Haec ille. Locum calcariae fornaci minus perflatilem eligit: postea fodit aream. Inde muros a basi lata in apicem angustum educit, & fornacem orbe claudit, qua eluctetur flamma. Praefurnium a uento auertit, maxime ab austro. Fieri item forma diuersa posse docet, nempe alta, uel humili, cuius tamen summa pars debeat caementis uel laterculo cocto constare: praeterea cum uno uel gemino praefurnio, Et ibi quidem uicem inferioris praefurnii subit in fornace facta fouea ad recipiendos cineres, sicut cum Kali herbam & sodam urunt super scrobibus. Hic uero sufficit area plana. Caetera pertinent ad administrationem calcinationis, quibus utiliter mouetur tyro, ut quod scit fieri recte in opere uulgari, id accommodare queat ad Chymiam. Forma fornacis talis haec est: Quadratam figuram uoluisse Catonem, ratio mensurae exigit, & est dupla longitudo ad latitudinem. Orificium & fauces summae possunt esse rotundae, uel quadratae; Et sane fornacis interiorem dispositionem angulosam esse, exitum autem rotundum obiecto tectorio nihil prohibet. Latera in praeceps uergunt, ne calx sidat. Structura & exaedificatio debet esse iusta & foris fartura munita seu tectorio, quod nos incrustationem dicimus, ne calor uel flamma per hiantes rimas possit e uagari. Nam ideo in augustum surgit, ut coarctata flamma sit ualidior, & quasi reuerberans. Quae de electione lapidum habet, ea etiam sunt apud Uitruuim lib. 2. cap. 5. ubi iubet calcem coquere ex alboimage 127 image 128 image 129 image 130 lapide uel silice: ex spisso duroque quidem ad structuras; ex fistuloso uero ad tectoria. Ignis continuus est ad horas sexaginta, seu triduum fere, ut commentator Uitruuii scribit, quanquam alicubi etiam diutius aut breuius foueatur pro firmitate materiae; & aliis circumstantiis. Decedit lapidum ponderi pars tertia uel circiter. A. fornax Catonis unius praefurnii. B. duorum, quorum inferius est cinerarii ostium, & distinguitur a superiore seu pyriaterio crate, uel dispositis laterculis saxisue atenariis pro crate. Quomodo inferri saxa debeant, & ordine disponi, ut ignis potestas in omnes agat, discendum apud calcarios. Plaerique in cameratum fornicem circa Pyriaterium redigunt, sed relictis meatibus ad superiora. Chymici cum per ollas calcinant, suis utuntur reuerberiis: aliquando focis: nonnunquam ex temporariis furnis: ex quo genere sunt, quos in atramento calcinando depinxit Dornaeus. In eaeteris calcinandis uaria adhibentur reuerberia, furnique fusorii & similes. Olla chalcanthi calcinandi statuta. Olla strata in uentrem. Geberus calcinaturus metalla mollia probat fornacem magni ignis. Metallum in patinas ferreas, uel terreas digerit, inque furnum calcinatorium ita ponit, ut ignis subdi possit carbones supponi & sufflari. Statuit easdem super tripode, uel tribus columellis e lapide, & parietibus constanter interuentu lapidum iungit. Quid multis opus? Pingunt furnum quadratum & catinum rotundum, ita collocato catino, ut cutis concrescens detrahi possit, igne subtus ualido. Non subterfugit plumbum, ut in excoctoriis, sed cogitur ignem pati. Fingat sibi quisque furnum. Nos talem ponimus. Priore figura nudum intelligere possumus furnum, cuius catinus in medio quatuor lapidibus interpositis stabiliatur. Sed posteriore Camera tectum amplo orificio. Docimastae suum fusorium huc retulerint. Alius aliud finxerit. Plures alioquin sunt formae in superioribus depictae. Eodem referri & haec potest. Ex dispositis laterculis super foco extruitur ut latitudo longitudini sit dupla. A. frons. B. latus: C. cinerarium, quod tegitur crate, sed non tota patente. Lateres enim lati parietibus applicantur, ut in medio tantum foramen relinquatur pro spiritu & cineribus, crates constat ex bacillis ferreis triangularibus quibus interponuntur lapilli iuxta capita in muro, ne moueantur. D. Pyriaterion super erate, in quo accenduntur arefacta, ligna. E. Ergasterium cum tabulato ex lateribus planis in medio relicto foramine, per quod eluctentur & regerantur flamimae. Trabes ferreae tabulatum sustinent. In eo collocantur ollae cum materia calcinanda, nec abludit a uitrariorum dispositione, Foramen seu ostium. F. aliqui in antico faciunt, aliqui in latere, ut per id inferri catini, & opus inspici possit. Clauditur furnus laterculis transuersis. Quae spiracula sint relinquenda, & quae ratio graduandi, artificis committitur industriae. Quia uero eriam mentionem fecimus calcinationis proflatoriae, Iconem ex Hieronymo Rubeo, ubi de stibio agit, huc transferimus. 279 De distractionibus. A furnus anemius, sed cum conisterio & pyria. Calcinatorium stibi. Uide aliud imparie secunda de calce stibii. Uide aliud terio utroque suis ostiolis perfosso, Et quidem pyriaterii ostium in opere claudendum est. Prunae enim desuper immittuntur. Ideo tantum fieri intelligitur, ut uersari prunae possint & succendi. B. fistula canalis proflatorii, in quam follis rostrum inseritur, ut uidere est litera. E. Canalis uero uentricosus est figura cucurbitae oblongae, ut apparet ad literam. F. Tribus locis peruius est, in summo, ubi litera. G. per quod foramen materia calcinanda immittitur, & fumus uenenatus exit: deinde utrinque ubi. H. & I. quibus locis committitur cum fistulis. Ita iacens adaptatur fornaci, & super prunis ignem ab imo accipit. C. fistula secunda, per quam calx proflatur. D. fictile magnum, quod calcem excipit. Id tectum est operculo. Est autem id artificium uetustae inuentionis si ita accipimus uerba Dioscoridis de stibio: καὶεται ἐπ ' ἀνρθράκων ἐπιτεθὲν καὶ ἐμφυσηθὲν ἄχρι πυράσεως; " uritur carbonibus succensis efflatum, quoad igni deflagret ". Plinius tales calces etiam fauillam uocat. Chymici sublimatione assequuntur eas; quas cum appellent calces, ut in Rosario minore, tamen flores sunt, ut pompholyx, de quibus suo loco. Cap. Xx. De calcinationibus per ignes potentiales. In quibus est excellens uis ignis, & calor insitus cum subtili spiritu, & humore penetrante, uel actimonia corrodente, ea quoque dicuntur calces facero, id quod in aliquibus fere indiscreto ab ignibus actualibus fit effectu, ut in stibio & similibus: in aliquibus exuperatur quoque flammae potentia, Utrum autem ista, per quae id procuratur, etiam reuera sint ignes potentiales, & tali ui agant, dubitari potest. Nam acetum & succus oxycanthae, aut limoniorum; quin & argentum uiuum, & similia uulgo dicuntur frigida esse. Nullus ignis frigidus. Contra aqua fortis muria, cum affinibus, ignem in se habere occultum negari non potest, uti nec calx uiua. Haec agunt ui ignea, quam propter & caustica dicuntur: illa subtilitate substantiae aereae, nec causeos nomine effecture. Aliqui magnetin lapidosam uapore aquarum dulcium in calcem redigunt: Et compertum est lapides corrodi comminuique humore simplici, sine ui ignea, ut cum putrescunt. Sales Philosophorum censu terrei potius sunt, quam ignei. Generalior itaque erit horum ratio, quam quae igni potentiali conueniat, nec omnium calcinatio, sed quorundam sola corrosio uel pulueratio per corrosionem. Ista aliquis obiicere nobis posset scrupulosior uocabulorum iudex existens, & Ualla nonnihil morofior. Non negarmus hanc calcinationem nullas habere differentias, esseque quaedam media ualida & uere adustiua seu caustica; quaedam mitia minusque reformidanda: illorum item impressionem esse interdum tam potentem, ut etiam ueneni suspecta fiat, prohibeanturque illis factae calces ad internos in medicina usus adhiberi. Sed licentia artificum, & arbitrio uocabulorum libero tutos uos esse confidimus, Magna est agentium potentiumque diuersitas, & euenire potest, ut eadem Medicina diuersae tes calcinatae, diuersa exhibeant magisteria, hac puluerum, illa calcium, Quae pulueris rationem magis habent, quam calcis, eo referantur, dicique potest seruiisse calcinationem puluerationi. Acetum, acidos succos, muriam & similia quod attinent non carent ista igni quodam interno, cuius ui etiam uesicas excitare in corporibus nostris queant. Omne acidum frigidum esse dicunt multi; sed spiritus sulphuris & chalcanthi axioma configunt, dispunguntque. Aceti spiritus igneus est, uti & qui ex radice eius per uim exugitur. Phlegma ignauum sit sane frigidum, Succi acidi acres simul sunt & salem habent corrosiuum, uti & mel & manna. Penetrant quidem subtilitate essentiae aereae; sed ut impressionem faciant ignis similem in margaritis, & coraliis, non sufficit sola subtilitas. Haec uiam facit. Coniuncta potestas acris & ignea corrodit & ealcinat, & efferuescit aliquando, ut in lapillis astacorum, creta, & cognatis, spirituum collisu? Ferrum calcinatur etiam aquarum elementarium, & aeris iniuria, quae in insula Tercera tam potens esse scribitur, ut breui ferrum crassum in tabem resoluat, idemque etiam lapidibus euenit. Sanguis quoque, quod annotauit & Plinius, non inferius ius in ferrum habet. Argentum uiuum, ut idem scribit, exedit & perrumpit uasa tabe dira permanans. In corporibus nostris ossa quasi teredine perforat & corrodit, ut calcinari posse hoc solo modo uideantur, Et tamen frigidum esse in cute seu foris, conuenit inter autores. Nimirum etiam subtilis substantiae proprietatisque occultae aliqua uis est, ut sic donandum sit eodem modo affici posse aliquid a diuersis, atque etiam diuerse. Nam ferrugo oritur ab ignibus actualibus & potentialibus; oritur ab humore aqueo, uel uapido, uel halitu subtili. Austera dicunt esse adhuc cruda, & parum ignis habete, uti & fermentum. Attamen illis calcinantur metalla. Ueruntamen quia mista illa sunt, & efferuescere calorisque igniculum concipere possunt, ut foenum, uestis, fimus madens; non plane sunt extra omnem ignis potentiam, uti conuenit mixta diuersas uires exerere pro partium suarum diuersitate. Uentrem Struthionicum, cui argentum uiuum comparant, dicunt etiam proprietate naturae, licet non sine caloris auxilio atterere nomismata aurea, ferrea & similia; & ossa digeri a bestiis quodammodo notum est. Nemo tamen artificum hunc modum tentat, cum nequeat esse in potestate artis & arbitrii. Patet ex dictis, etiamsi diuersis uirtutibus potentialis calcinatio peragatur, tamen posse totum hoc genus ab igni potentiali nomen sibi uendicare, tum propter similitudinem, & conuenientiam effectuum, tum modo quodam, quo excellentior species nomen suum caeteris quoque solet communicare. Utile uero est tyroni istorum meminisse, ut consideret discrimina calcinationis. Quia enim instrumentalis operatio est; Et instrumenta seu media potentialia non sunt uniusmodi, siue medicinam quaerat sic calcinando, siue magisterium aliud; aut etiam essentiam, consideret diligenter, per quod ad effectum contendat. Debebat quidem calx ipsa per se simplex & sincera fieri: sed impressio aliquando elui tota, & separari non potest ualido alterante in sui naturam cedere cogente id, quod alteratur. Graue ergo empyreuma, uel similis affectio in elaborata calce non raro relinquitur. Nec confidendum est edulcorationibus rectificatoriis omnino, quasi undiquaque tolli per eas possit inducta qualitas. Uidimus stibiatas & uitriolatas potestates obliteratas adeo, ut omnem gustum fallerent. Sed cognouimus postea tardo progressu eas resumsisse uires, & paulatim inuexisse grande inquinamentum. Ita si uel gutta spiritus uitrioli, uel tenue ramentum liquescens in charta uel ueste semel imbibita est, licet putes refractam eius uim aut abolitam, tamen uires recuperat, & circulo sensim ampliato in spatia se dilatat & rodit. Ea ui est & hydrargyrus sublimatus, cum similibus, ut hoc bene notandum sit illis, qui talibus medicinis morbos pellunt, exuperante tandem harum potentia, & corpus nostrum sensim demoliente, cuiusmodi fortasse fuit medicamen Paracelsi, quo initio releuati, post annum interiere. Illam ipsam maliciam uisa est in aliquibus exercuisse Ambaldi panacearia cinabaris. Primum itaque calcinationis huius discrimen notabile recte sumitur a mediorum discrepantia: ut sit quaedam per medicinas ualidas, & cum sint suspectae alicuius malignitatis; aduersantesque nobis proprietatis, alienas ab internis usibus: Quaedam uero per familiariores, mitioresque, quae tamen in usu habent determinatum modum. Paracelsici quoque audacissimi omnium in offerendo mineralia medicamina, ex crebra infamia didicerunt illa appellare corrosiua; haec non corrosiua; Et sunt illius generis hydrargyrus sublimatus, oleum chalcanthi corrosiuum, aquae causticae ex alumine, uitriolo, sale petrae & affinibus: Huius, aquae descensoriae, seu spiritus descensorii ex lignis solidis, qui uim nitri habent: succi acidi limoniorum, Berberum etc. Sales resoluti uel concreti, quorum usus in uictu quotidiano; item solutum fecularum uini etiam nitrosum: spiritus uini alcalisatus, & huiusmodi multa cum aceto, spiritu aceti, melle & si quae sunt alia, quanquam diligenter uidendum, quo haec quoque sint praeparata modo. Nam ex melle & faeculis uini corrosiuae aquae fiunt, neutiquam ad internas medicationes utiles. Ita radicatum acetum fugiendum hoc scopo, & potius communiter destillatum, & spiritus eius usurpandus liquor salis, & spiritus sulphuris, spiritusque uitrioli, internum quidem usum habent, sed circumspectum, maxime si sal uiolentis ignibus est in spiritum soluentem redactus, Ille uero, qui fit per raphanum per deliquia, tutior est. Sed de his monebimus sigillatim; cum praxin docebimus. Alterum discrimen calcinationis huius est ex forma operationis. Uaria quidem haec potest esse ut per mercurium modo amalgamationis, de qua supra; per uaporem: per caementationes: per immersiones in aquas acres: per impastationem seu inunctionem & similes: sed inter eas excellit calcinatio per uaporem, & aquas acutas seu acres liquores: Et huic formali discretioni lucem affert illa prior, qua considerantur diuersitates potentiarum in mediis. Diximus quidem in Alchymia de istis calcinationibus, quae uidebantur: sed nonnullis lucem afferre etiam ampliorem studebimus. Cap. Xxi. De calcinatione per fumum seu uaporem. Fumigationem hanc appellauimus, quod potestate & acredine fumorum, quibus res calcinanda exponitur, peragatur. Nouimus fumum ( καπνὸν ) per se ardentium secretionem esse, & quidem lignorum primum sicut philosopho placuit in 4. met. 9. ubi καπνὸς θυμίασις σώματος ξυλώδους / Gr ], uel ξύλων dicitur: θυμίασις uero ὑπό θερμοῦ καυστικοῦ κοινὴ ἔκκρισις ξηροῦ καὶ ὑγροῦ ἀθρόως hoc est: " Halatio communis sicci & humidi excretio confertim facta a calido ustiuo. Unde necesse est etiam fumum sicci humidique esse. Tales exhalationes non solum ex ligneis secernuntur ignium resoluentium uirtute, sed & mineralibus, ut metallis, atramentis, salibus, alumine; imo & sulphure, & bitumine uariisque terris mistis, ex quibusdam uruntur, halitus prodeunt spirituosi simul & uapidi, quibus interdum accedit spiritus flammae & uiolentiorem efficit naturam. Fumus lignorum etiam per se est satis acris, adeo, ut callos exterat & mordeat, uidenturque spiritus descensorii ex lignis non ex alia materia esse. Id autem non propter combustionem per se, sed resolutionem nitrositatis & salium, aliorumque succorum in lignis existentium, quibus accedit spiritus a flamma penetrans & corrodens. Sed ars hunc excludit uasis, quantum potest, & ex lignis, metallis, & aliis mineralibus acres liquores synceriores elicit, quos si consideres etiam acceptos referas fumosae naturae & exhalantibus salium, atramenti, aluminisque spiritibus. Tanta horum cognatio cum fumis ligneis, cum sit non immerito quicquid halitibus acribus calcinatur, per fumigationem calcinatum dici potest, ut taceamus etiam metallorum aliorumque mineralium halitus saepe appellari fumos. Iam facile est uidere fumigatoriam calcinationem non procurari sine mediis halabilium, quae non fuligines aut nidores edunt, sed acres proflant spiritus. Et deinde oportere eas res uel in se actus resolutorios obtinere, ut in illis euenit, quae feruescunt calore intus concepto: uel ab externo resolui, ueluti igni admoto. Nam potentia fumum habentia operari non possunt. Itaque cum eorum quaedam sint liquida, quaedam sicca: quaedam irrigua, utpote quorum natura halabilis iuuanda est aliquo humore: Item aliqua in se calefacta halent; aliqua inducta ab admoto calore; hinc operationis huius discrimina sumenda sunt pro genere uno. Nota uero debent esse media halitum fortem edentia, qualia sunt ex siccis quidem, sales, alumina, atramenta, & quae horum habent misturam: ex humidis autem acetum, lixiuium acre, urina, uinum, aquae causticae: Ex irriguis, uino aceto & similibus perfusi fimi, uinacea, cineres, herbae etc. in quibus delectus est habendus iuxta calcinandi corporis naturam & usum. Secundum genus est eorum, quae proprietate singularis naturae calcinant, idque maximo cum in spiritus sunt attenuata, & calore actuali adiuta. Spiritus dicimus tum liquidos, qui aequi pollent aquis soluentibus siue destillatione fiant, siue deliquio: tum halituosos & fumidos. Utrobique enim naturae suae analogiam seruant, & in hoc opere fumi tam ex resolutis, quam corpulentis licet fusis, possunt ministrare. Potissimum hydrargyrus, & plumbum, & sulphur huic rei destinatur: quanquam & alia assumi in auxilium queant, ut cinabaris, hydrargyrus sublimatus, arsenicum, calchanthum, aes & quae similem habent naturam. Hydrargyri & minii, quaeque illius uim in se continent, fumis calcinamus corpora metallica, aurum maxime & argentum, quanquam possint & caetera dura: sed sulphure hydrargyrum, qui & cinabari sulphurea domatur. Hi sunt duo modi calcinationis fumigatoriae. Dicunt & magnetin uapore aquae feruentis in calcem solui, qui modus plane est singularis, si quis eum assecutus est sine reuerberatione. Quod si ita peragitur, ut calcis uiuae lapis super uapore aquae diffluit, nihil praestat aliud, quam remissionem calcinati pridem; quod etiam in glebis terreis euenire potest, quae est species dilutionis, non calcinationis. Porro in utroque genere interdum pergimus ad finem operis & calcem ( quanquam non in omnibus exemplis, monetque artis usus interdum addendum esse contritionem cum salibus ) interdum citra subsistimus, contenti uel mollitie uel friabilitate. Iccirco hic calcinationis modus etiam alios fines utiles habet, ita ut praebeat mollitorum magisteria, & inseruiat puluerationibus: Deinde etiam praeparet nonnulla ad extractiones essentiales. Propter istos fines non tantum mineralia soli ut lapides, metalla, gemmae & c. item quae in uegetabilibus & animalibus sunt similia; subiacent huic classi; sed & quaedam alia, quae mollire placet, ut cornua, ungulae, ossa, ligna etc. Praeterea in utroque modo potest uicariam operam praestare destillatio, uel sublimatio. Nam cum istiusmodi halabilibus per se uolaticis, iunguntur calcinanda; quae fixa per se intelliguntur, & dispositione destillatoria uel sublimatoria illa ab his crebro abstrahuntur, item calcem tandem obtinemus; sed attendere oportet ut talia eligamus, quae a calcibus separari queant. Sic hydrargyri & & salis ammonii uolatici adiumento metalla calcinamus facimusque simul uolatica, ut in alembicum ferantur. Sed & aquis acutis, quarum alias uaporibus corrodi poterant ( Chymici negligunt istas uocum minutias in praxi ) macerata, destillataque pariter calcinantur, nisi quod hic sit difficilior, & aliquando desperata separatio; nec tentatur talis calcinatio, nisi ubi nullum ex re est periculum. Hae uicissitudines tamen reuera alias classes introducunt, ut potius sit calcinatio, per aquas fortes, & pulueres calcinatorios, quibus propter commoditatem adhibetur destillatio, uel sublimatio. De his autem suo loco. Apparatum modi utriusque quod attinet, facile est intelligere, calcinandum a calcinato debere distare interuallo eo, quo fumus fieri, & uim exerere queat, cumque sursum tendant halitus; halans in imo collocabitur; loco superiore calcinandum, qua parte maxime attingi, & penetrari a fumo queat. Postea cum ignis actualis eo potentior sit, quo magis in se reflectitur relicta respiratione iusta, potentialem in uaporibus seu halitibus quoque cogi debere circa calcinandum, consequens est. Quocirca ex patente lebete in angustum fit expiratio, quae etiam eo compellitur ignium subditorum ui, uel fermentatione. Facilius uincitur attenuatum tenueque, quam crassum. In lamellas itaque cogendum esse, aut tabulas corpus calcinandum ratio monet. Eae uel suspensae accipiunt halitum utrinque, aut altero tantum latere uice operculi impositae uasis summo. Multis modis istud potest fieri. Nos fingamus scrobem, uel lintrem pro his, in quibus fermentatio expirat, eumque tegamus tabula hamata, a qua pendent calcinandae lamellae. Pro his autem, quibus subdendus est ignis actualis, ollam fictilem, aut cucurbitam uitream, uel lapideam proponamus, quibus imposita medicina fumiget & suspensas tabellas paulatim calcinet. Interdum tamen utimur occasione etiam uago modo & neglectim uaporantium. Non raro ad eam rem trahimus dispositionem fimi uaporosi cum cupa super aheno, sed sine foeno. image 132 ◉ Cista calcinatoria. ◉ eius operculum hamatum, a quo suspendendae lamellae. Eius locum sustinere olla similis potest, aut fortuitus aceruus gigartorum, aut polentae hordaei excocti etc. ◉ olla cineribus calidis plena, in quibus sepultae sunt prunae iuniperinae, & olla cum medicina acri halante, Operculum intus uncis instructum est ad lamellas tenendas. ◉ Arenarium cum foco uiuo. Ei lebes terreus imponitur cum hydrargyro uel plumbo, Libeti tuba inuersa affigitur luto. Tubae orificio insternitur lamina metalli, si hoc est calcinandum: sin hydrargyrus, is in sacculo super fumum plumbi uel cinabaris uel sulphuris demittendus est. Ista tuba potest fieri tricollis seu triuertex, ut signo. ◉ ad plures laminas simul calcinandas. Caetera committimus ingeniosis. Cap. Xxii. De Quartatione. In calcinaitone per aquas fortes non opus est multis. Iubemus saltem tyronem considerarem, quae nam caustica cui metallo, & quibus usibus sit accommodata. Ita de hydrargyro sublimato, margaritis, gemmis & c. Non enim omnia omnibus sunt apta, sicut aurum non calcinatur nisi regia; quod ipsum & sublimato tribuunt sed occulta ratione. Lapis Philosophorum, cuius materia est mercurius sublimatus, calcinatur quidem praeparatorie per menstruum causticum, sed id coelestis puritatis esse debet, ut nihil inquinamenti uel peregrini, inferat in subiectum, quod potius figi debet, quam calcinari, cum tamen calcinatio ei inseruiat, sitque huius gratia. Menstrua uero coelestia quomodo fiant, suis locis locetur. Ista differentia fecit ut calcinatio haec famuletur separationi magistrali in commistione auri & argenti familiaris, quomodo alia calcinatio per pastam & pulueres monstrauit artificibus eiusdem intentionis documenta. Nam caementando & cum coloritiis sulphuris etc. metalla in ignes inferendo, reuerberando, incendendo & c. soluitur debile metallum in calcem, durante firmo; Et sic hoc signum fit nobilitatis. Itaque docimasiae maxime inseruit haec opera siue ad segreg ndum, siue explorandum bonitatem. Ex isto genere est quartatio dicta Germanis Quarthier Refert Plinius in omni auro inesse argentum, dispari portione. Sed id ex angusto non potest segregari totum. Itaque aucto argento in quadruplum distenditur & dispergitur penitusque patefit aurum, ut accessus sit aquae causticae undiquaque. Haec operatio ut & simplex aurifabrorum separatio, perficitur interdum peculiaribus furnellis, quos separatorios uocant; alias anemiis, cucurbitis, tripode etc. Forma singularis haec est: A. Fauces duae, per quas immittitur cucurbitula separatoria & retrahitur. B. fenestrae ad contemplandum uitrum. Potest ibi pauimentum fieri, ut intersit inter pyriaterium & ergasterium. Calorem uero accipiat per foramina. C. ostiola fornaculae. D. cineraria & respiracula. Cinerario imimage 133 image 134 ponitur lamina terrea perforata quiescens super fulcris ferreis, seu bacillis. E cappa uitri, quae & fumo calcinantis idonea. F armillae fornacem coercentes. Alii tam laboriosam fornacem repudiant, contentique sunt foculo cum tripode armillari, qualem depinxit Erkerus in secundo docimastici. Tantum de Distractione. Sequitur de Extractione, Finis Libri Tertii. Comd. O. M. A. Commentarlorum Chymicorum Partis Primae Liber Quartus. De Extractionibus. Caput I. Quid extractio, & quot modis fiat. Pridem dictum est in concretis mistisque perfecte corporibus diuersas esse partes, nobilem & uirtuosam unam, ignobilem & abiectam alteram, quae tamen cum illa in unum corpus coaluit propter turbas periculaque mundi elementaris, tanquam claustrum, & tegumentum, munimentumque eius, aut etiam adiumentum in officiis quibusdam, sicut ossa mollibus partibus animalium sustentationes firmitatisque & ad munia officiaque determinata commodioris motus caussa dicuntur concessa esse. Uariis illae partes nominibus propter habitudines, diuersasque considerationes & respectus sunt appellatae. Interior enim illa, in qua est uirtutis sedes, essentia nuncupasa est; exterior elementa: illa nucleus & medulla, haec cortex, & cuntis. Illa substantia rei inuisibilis, solaque experientia & ratione cognoscenda, quasi intelligibilis duntaxat esset; haec sensibilis per qualitates elementarias; illa coelestis, haec terrena, Illa natura rei; haec capsa & superuacaneae abiectaneaeque sordes: illa medicina, haec uenenum: illa spiritus, haec corpus mortuum, quod relinqui quoque uolunt anima separata. Huiusmodi encomia & respectus quomodo a Paracelsicis sint deprauati, & quae uera sit eorum ratio, alibi dictum est. Quoniam autem Chymici suum esse intellexerunt bonum a malo, innoxium a nocente, purum ab impuro, essentiam coelestem: a corpore elementari, separare, & relicta matrice seu domicilio dominum ipsum incolamque producere, extractionum operationes inuenerunt. Nihil enim aliud est extrahere, quam intus latentem nobilem partem educere & ab ignobili separare facta quadam ueluti αναστειχειώσει και ανα¬ πλάσει hoc est solutione elementari, & nexus disiunctione, ut homogenea natura ab heterogenia continentium corporum impurorum liberari queat. Graece εκκρισιν uocarunt, quod excretio quaedam contingat, cum mixtum cogitur deponere tradereque alteri opes suas intus occultatas. Placuit aliquibus etiam occulti in manifestum productio. Quidam dixerunt extrahere esse binario abiecto seruare unitatem. Totum numero perfecto, Ternario, pythagoricorum more constituunt. Eius duae partes iudicantur elementares, una essentialis, & coelestis. Sunt autem inter elementa terra & aqua potissimum corporum materia, ut & Philosophus est confessus. Materia ergo abiecta formalem retinet essentiam. Ita accipiunt aliqui Chymici ista tria Aristotelis principia, ex quibus materia & priuatio ineptae censentur ad medicinam. Nonnulli tamen aequipollere dicunt mercurio, sali & sulphuri suntque diuersae diuersorum censurae & explicationes. Ista enim tria principia essentiae differentias potius designant, sicut & Chymicorum triangulus constans corpore anima & spiritu. Leg. Arist. in I. de part. In extractione potius spectanda est litera Pythagorae Tricornis consideratione exposition eque platonica & Aristotelica, secundum quam terra parens ex Ioue concipit coelestis essentiae semi narium, idque in se fouet & nutrit, donec ad perfectionem suam peruenerit. an. I. 2. de Gen. an. 1. & 3. & 4. Ille conceptus postquam in prolem adultam euasit, a Chymico extrahitur ex matrice, & ex utero terrae, cum qua est aqua, eximitur, & medicis usibus addicitur. etc. 3 de Gen. Ita relicto binario unitas assumitur. Haec declarari possunt etiam per monadem hieroglyphicam. an. ult. Cum enim haec quoque in se habeat ternarium, in extractione mercurii philosophici duae partes abiiciuntur, tertia Seruatur. Insunt tamen etiam alii numeri, de quibus multa Londinas. Porro extrahere aliquando explicatur etiam per puri ab impuro separationem, idque maxime Chymici esse creditum est ab his, qui ei spagiri nomen imposuerunt. Diuellit nm heterogenea, ut homogenea congregentur, hisque collectis illa negligit, tanquam sterilia & essentie medicae uirtutisque expertia. Sed non raro ista uox extractionis, etiam segregationes comprehendit, & distractionibus fit communis, quae tamen distinguenda esse dudum monuimus. Aliud est essentiam excerpere & seligere ex connatis extraneis ( quae etiam accidentaria, imo ab aliquibus accidentia dicuntur ut sic in considerationem hanc quopue ueniat illa rerum distributio in substantias & accidentia, quam Aristoteles excogitasse scribitur ) aliud discerpere, & in membra diuidere, quanquam hoc illi coniunctum aut consequens esse possit. Cum cortices detrahimus, & coria plantis & animalibus, nulla sit extractio, sed distractio, ut nos cogit loqui doctrinae perspicuitas. Cum mucillago fit per semina cydoniorum & aquam, abstractio est, non extractio. Quaedam tamen etiam internum succum emulgent, ur seminis psilii, & radicis Althaeae. Hae sunt extractiones, quanquam rudes. Despumatio abstractio est; sed potest extractionibus accenseri, si spuma est essentialis, quanquam id raro contingat. Ut in lactis cremore. Expuitio, abiectio & secreno sputi est, Sed cum per Mercurium separatio instituitur, qua dicitur sulphur metallorum extrahi. & quodam modo sublimari, etiam extractio est, quamuis expuitionis nomine aliquando appelletur: Sed leges abusibus praescribere, & singulas metaphoras explicare non est huius instituti. Illud notandum extractionem aliquando generalius intelligi, aliquando specialius, & principaliorem excellentioremque nonnunquam commendari prae caeteris. Unde fit, ut dissentiant inter se autores in extractionum modis, uno hunc praeferente, alio alium. Et est sane aliqua simplicior, pinguiorisque Mineruae; aliqua elaboratior & multiplicior, cumue in hac quoque operatione progressus sit per diuersas imperfectionum formas, donec ad aliquam ultimo expetitam perueniatur, fit non raro ex aliqua circum stantia, ut contenti simus citeriore aliqua, quae ad usum satis commoda sit, non pergentes ad ultimam, quam tamen ideo non repudiamus. Iustitiae etiam hic meminisse decet, & modestiae, ne statim probris laceremus aut explodamus, qui non ex nostro arbitrio pendet, & commendat a nostra opinione declinantem modum, sed cuique suum tribnamus, quod uerissmile sit, illum cur citra subsisteret, quam ad ultimum elaborationis contenderet, suas habuisse causas. Extractione fit extractum, differentia modorum extractionis. Itaque & hoc alias erit elaboratius, alias rudius, uti suo loco apparebit. Peragitur quam commodissime prius comminutis extrahendis; Et quanquam aliqua sint eiusmodi, ut etiam ex integris possit elici essentia, in pluribus tamen contritio est necessaria, Speciebus uero certis certa inseruiunt ministeria fusionis, deliquii, filtrationis, laciniarum, etc. Quoniam autem etiam plaerumque essentia, in qua uirtus haeret, in amplum diducitur, & exhaurirur subsidio humoris, uel proprii, uel alieni, competentis tamen, reuocari inde potest & in angustum cogi, ueruntamen pro arbitratu artificis. Nam interdum coagulatur extractum, ut spissus succus fiat, uel etiam addita arefactione puluis; interdum mellea consistentia relinquitur. Nonnunquam dilutum totum seruatur. Est & cum adiicimus quaedam usus uel conseruationis commodioris gratia. Itaque in extractionis artificio saepe plures concurrunt operae, de quibus in essentiarum censu. Sic solutio & coagulatio illa sapientum hic quoque conspirant, nec raro extractum distrahitur in diuersas essentiae partes, siue ut maneat unaquaeque seorsim, siue ut exaltatae denuo committantur, unianturque. Species extractionis genericae sunt duae, Exuberatio, & Elambicatio. Exuberationis uox ualde usitata est Lullio in magisterio lapidis, & signat emulsionem, uel exuctionem ( ἐκχύλισιν / Gr ] ) per se tan¬ quam ex uberibus extractionem: Postea etiam liquorem emullum, similem lacti, hoc est, solutione Philosophica, extractioneque arcana factum per destillationem potissimum, quanquam aliquis paretur etiam deliquio & aliis modis. Talis exuberatio nutritiua appellatur, quia confert ad imbibitiones & nutritiones lapidis Physici. Nos docendi causa non ita presse accipimus. Sed per eam designamus succorum extractionem, quae fit citra transmutationis medium. Poteramus etiam emulsionem, & exuctionem uocare. Sed illa uox familiarior est Chymiae: Euidentior etiam Graeca ἐκχύλισιν, quam ἄμελξις. Succi enim fiunt extractione ista cum primis licet postea in aliam transmutentur formam. Exuberatio seu apochlysis est duplex: Quedam enim per coactionem quandam uiolentam fit: alia per blandam prolectationem. Anas pasin illam dicere possumus, uel extorsionem, aut exactionem, ἐκβασάνισιν: estque duplex coctio, & expressio. Coctio diuiditur in elixationem; & assationem, cui adhaeret tostio, expressio modis distinguitur, ueluti elisione; quae est ἔκβλισις, expromtione, excussione & caeteris. Prolectatio fit per macerationem, uel uulnerationem seu apertionem, ut postea sua sponte stillet humor. Eo pertinet quaedaem sudatio, & lachrymatio, etc. Quae per macerationem peragitur, etiam extractio specialis dicitur, maxime si fit per uini spiritum non ex integris comminutis primum, sed ex expresso excoctoue succo, ut suo loco docebimns. Haesunt species exuberationis. Elambicatio continet sublimationem, & destillationem. De his aget liber hic quartus, in quo quae in Chymia uidentur desiderari, addemus, caetera de clarantes solummodo. Cap. Ii. De Extractionibus per coctionem: Coctionem in arte Chymica accipimus χειροκμήτες, seu τεχνικῶς quanquam eam explicemus ad exemplum naturalium. οὐδὲν γὰρ διαφέρει ( inquit Philosophus ) ἐν ὀργάνοις τεχνικοῖς ἢ φυσικοῐς ἐὰν γίγνη¬ ται. διὰ γὰρ τὴν αὐτὴν αἰτιάν πάντα ἔσται. Et rursus: ἐστι τὰ εἴδη καθόλου ταῦτά τέχνῃ καὶ φύσει. ὅμοια γὰρ τὰ γιγνόμενα πάθη, ἀλλ ' ἀνώνυμα. μιμεῖται γὰρ ἡ τέχνη τὴν φύσιν: hoc est, " nihil refert naturalibus an artificialibus instrumentis peragatur coctio. Omnia enim quae coquuntur ab eadem causa euadent cocta. Species in uniuersum eaedem sunt in natura & arte. Similes enim sunt, quae eueniunt affectiones licet nomine careant. Imitatur enim ars naturam. " Sed ut intelligamus, quomodo in natura fiat coctio, utque artis praecepta eo facilius assequamur paucis illam contemplemur. Consequens erit, non omnem coctionem esse extractoriam & simul lux accedet Philosophematis Aristotelicis. Ita definitur coctio: Πέψις ἐστι τελείωσις ὑπὸ τοῦ φυσικοῦ καὶ οἰκείου θερμοῦ ἐκ τῶν ἀντικειμένων παθητικῶν: quod est: " Coctio " ( loquitur de naturali, " quae " fit in mixtis ) " est perfectio ex oppositis passiuis, quae sunt materia unicuique " ( hoc est, humore & terra ) " facta per calorem naturalem insitum cuilibet. " Coctionem fieri dicit, cum ex materia subiecta & potentia eius producitur forma perfecta per calorem insitum, qui est principium naturale, a quo motus internus, qui tamen potest promoueri adiumento fomentisque externis, ut balneis. Finis itaque coctionis est natura, seu forma & substantia, in his, quae simpliciter coquuntur: in aliis ad quandam formam quantitatis aut qualitatis humidi per calorem redactio. Causa principaliter agens, calor internus: adiuuans fomentum externum. Materialis humidum potissimum, idque non quoduis, sed determinatam rationem habens ad suscipiendam certae coctionis perfectionem, & formam. Consequens est coctione materiam humidam ex superfluo ad modum quendam perduci, & crassescere rem coctam. Id enim signum est, quod calor humidum uicerit & terminauerit, unde siccius quoque simul coctum euasit. Haec generaliter de coctione posita, distribuuntur postea in tres coctionis species, nempe maturationem, elixationem & assationem. Quae si ita se habent, Chymico desperandum est de extractione per coctionem. Neque enim extrahitur id, quod crassius sicciusque euadit: sed potius in re ipsa, quod inerat, perficitur, ut sic coctiones ad exaltationem debeant referri, quam extractionem. Sed haec facile explicantur artis proprietate & motu. De interna coctione naturalique ista dicta esse patet. Sed ars externum principium est, & similiter in re agit motu foris introducto. Cum ergo extrahere quid per coctionem uolumus, & coctione Chymica perfectionis aliquam formam producere, iam in natura coctum assumendum est. Natura enim arti materiam praebet. Illud coctum artis respectu potest esse crudum. Non enim habet formam, quam ars quaerit. At si simpliciter coquere uolumus, non fiet extractio: sed exaltatio, ut in lapidis magisterio, in quo student rem plus quam perfectam coquendo reddere. Coquemus itaque ex hypothesi & obiter, donec assequamur, quod uolumus. Quocirca patet extractioni inseruire coctionem posse non per se, sed ex accidente: Ueruntamen simile quid moliendum est. Quia enim coctio est rei indefinitae, & abundantis humiditate interminata: quae per coctionem extrahere uolumus, oportet redigere ex terminato sicco, ad humidum interminatum, hoc est, certo liquore dissoluere, uel diluere penitus, ita, ut exacte comminuta plane uideantur humori immista esse. Ueruntamen iuxta rationem speciei, quam imitari uolumus extrahendo, nempe elixationis. Haec enim commodissima est huic operi: postea etiam tostio. Humidum autem debet dispositum esse & aptum extrahendae essentiae. Postea procurabitur in hoc calor artificiosus, qui facit, ut assumatur ex partibus contriti succus familiaris; fiatque aliquod mistionis rudimentum. Una cum hoc simul eueniet segregatio heterogeneorum. Nihil enim fit ex toto; sed ut in naturali coctione in plantis & animalibus reliqua sunt excrementa, ita & in artificiali. Haec separanda sunt; Et deinde coctio absoluenda ad ultimum usque finem, aut formam, quam uolumus: & sane haec fieri sic in extractione succorum artificiosa per modum elixationis ( siue expressum penitus, siue adumbratum duntaxat ) notum est, Illud saltem ingeniosus attendere debet, ut studeat tali humori, qui a coquendo possit denuo separari, aut si maneat aliquid, id consilio & usui non afferat aliquid detrimenti. Inde postea per coctionem extracti iudicia dependent. Si enim totum homogeneum est extractum similareque undiquaque, si crassius sicciusque factum, & perfectius ad usum medendi, quam prius in natura, recte peracta erit extractio per coctionem: Sin minus, dicendum est imperfectam esse uel consilio aliquo, uel errato, quaest ἀπεψία, uel iuxta oppositas coctionibus species, pollutio uel quid simile. Sed cum nostro instituto magis faueat ἕψησις seu elixatio, & assatio, cum sua στατεύσει seu tostione; de his in specie quoque dicendum est. Elixationem Philosophus uocat coctionem indefiniti inexistentis in humido per calorem humidum, hoc est materiae, cuius humidum fluit indeterminate & sine certa forma, quod humidum ad modum formamque redigitur per calorem humidum. Exempli loco producitur coctio cibi in animalibus. Corpus enim nutriendum suam habet caliditatem, cuius motu cibus humidus & calidus concoquitur & ex informi, fluidoque & indeterminato succo redigitur ad modum certae naturae de finitaeque substantiae, ueluti ossis, carnis, aut similium. Humidum etiam, quod terminari debet, putat esse πνευ ματῶδες, ἢ ὑδατῶδες, spirituosum uel aquosum, quanquam in arte fors nemo tentauerit spiritus ipsos elixare. Calor agens humidus dicitur. Siccus enim non elixat, sed assat. Is est in humido externo. Nam in elixatione duplex requiritur humidum: Unum, quod est in re ipsa, quod item est calidum natuta; alterum, quod foris est & calori agenti substernitur. Et illud tale esse debet, ut ab externo possit superari & elici. Itaque quae humore sunt destituta, aut quae tam firmum habent, ut non possit uinci, & produci, non sunt elixabilia. Ergo in elixatione fit separatio quaedam seu extractio ( διάκρισιν καὶ ἔκκρισιν uocat Philosophus ) succi intus in re existentis per humorem externum agente calore; siue ea res actu sicca sit, siue humida ut lac: Et illa quidem adiuuanda est comminutione, & maceratione donec humidum internum obsequatur. Consequens est elixata fieri intus sicciora, quia proprio humore spoliantur; foris humidiora: Deinde inaequales esse elixationes pro materiae disparitate; item fieri temporibus imparibus pro firmitate uel imbecillitate nexus, qui est resoluendus, ut humidum exeat. Metaphorica tamen est elixatio liquorum, uti & auri, sicut indicat Philosophus, quia succus, qui est in humore, in aliquam formam transit ui ignis, qui foris circumstat ambitque & calefacit. Differunt elixationes finibus. Fiunt enim gratia cibi, uel potus uel medicamenti. Neque uero etiam omnia hic concrescunt, quanquam genus coctionis, cuius praeceptum catholicum erat, coctum crassius & siccius fieri, id requirebat: sed quaedam spissantur, quaedam tenuia manent uel etiam fiunt liquidiora. Non fit elixatio sed pollutio potius, cum calor in humido ambiente non dominatur, uel quia nimium est humidum, uel dissipatur ille, & expellitur. Haec Philosophus de elixatione, quae artificibus Chymicis admodum sunt grata, praesertim quod attinet declarationem per coctionem naturalem in uentriculo animalis. Intelligit enim Chymicus suam extractionem per elixationem perinde fieri ac cum naturalis calor ex materia cibi elicit chylum & succum alimentarium. Ibi primum est materia elixabilis, nimirum, quae talem habet succum tali compage conclusum, ut & nutrire & per elixationem extrahi possit. Consequens est aurum, lapides, arenas, & similia inepta esse ad coctionem uentriculi. Praemisit autem natura molitores dentes, quibus frangitur cibus, ut succum eo facilius reddat. Deinde addendus est humor externus, qui istum cibum circumstet, & intro quoque penetret. Non enim potest sine hoc fieri elixatio & succi prouocatio. Is calidus esse debet actu eo gradu caloris, ut dominetur cibo. Potentia quoque calidus melior est: sed tamen calor etiam foris suppeditatur a uentriculo, corde & epate: nonnunquam is roboratur fomentis. Peraguntur haec omnia uase destinato, in quo se tangere mutuo possint agens & patiens. Postquam ergo peracta est elixatio ista humor externus succum interiorem assumsit; Et tunc instituitur separatio relictae fecis, a succo, qui cum humore uehitur ad alias officinas, ubi fit digestio, assimilatio, seu maturatio, separationesque nouae, ut abundantia humiditatis tollatur, id quod duplici accidit beneficio. Praeterquam enim quod idem liquor extractorius & elixatorius, distributoriusque fuit, etiam deductorius est excrementorum acrium biliosorum salsorumque. In hunc modum omnino Chymicus suas quoque extractiones per elixationem aut macerationem instituit, ut non uideatur ipse excogitasse; sed a natura sumsisse. Primum eligit materiam extrahendam, eamque praeparat, ut coquus & masticatio: aliena detrahit; optima assumit, eaque comminuit, & si iudicat difficiliorem fore compagem, eam frangit etiam pluribus laboribus, ut uaporatione, macerationeque in suo menstruo; si quidem proprio succo abundat, si non addit suum, quod ex artis praescripto & usu scit esse conuenientissimum. Nec raro id paulo acrius est & penetrantius, ut reserare nexus soluereque potenter ligaturas naturae possit. Hinc includit cucurbitae elixatoriae, cauetque, ne quid per orificium exeat. Ut enim natura stomachum, ita ipse uitrum claudit; sed tamen hac adhibita cautione, ut si uenenati suspectiue spiritus una sint, hoc sinat prius secedere. Deinde suo liquori calorem addit foris praebito foco uel balneo. Artificiosiores enim fiunt extractiones per diplomata & balnea seu uapida, seu mersoria, imo & tutiores, quam per ignem nudum modo sinat materia. In eo aliquando uersatur ingeniosius, ut quidam putant. Nam elixat non tantum per humorem circumstantem ita ut ei res fit immersa, sed etiam per uaporem. Portiones a filis suspendit ex operculo super liquorem in imo bullientem, uaporantemque, qui uapor insinuat se in materiam, concrescensque in aquam stillat, & simul deducit succum. Sed non in multis, nec omni consilio id ualet. Fortior est immmersoria elixatio si praecesserit comminutio. Peracto opere, si totus succus exhaustus est, recte est: sin minus repetitur opus contusione noua, menstruoque mutato. Nonnunquam prior succus malitiae quid habet. Itaque modica elixatione euocatur & profunditur. Sequens uero accurate extrahitur propter utilitatem. Negat Aristoteles lac & mustum elixari, nisi metaphorice; Et sane Chymicus quoque ista alio fine decoquit, nimirum ut coagulet, uel separet, quae res tamen similis est elixationi. Negat & aurum, lapides, & ligna elixari, Sed Chymici inuenerunt certa menstrua, quorum beneficio & ista queant elixando extrahi, tametsi macerationi debitae potius soleant subiici, sed quam facile in elixationem mutes. In lignis non est haesitandum. Nam apertum est horum scobes extrahi per elixationem posse. Coctione absoluta instituitur separatio essentiae a reliquiis, uti in natura, & ea itidem duplex. Aliquando tamen menstruum cum succo relinquimus, uel totum; uel aliqua ex parte. Seruilem hic operam habent expressio, & colaturae: Interdum & destillatio & aliae. De Assatione ea scribit Philosophus, quae non uidentur extractioni conuenire, sed potius aduersari. unchecked ( inquit ) unchecked: " Assatio est coctio a calore sicco & alieno. " Differt enim ab elixatione siccitate caloris ignei & externi, cum in illa adhiberetur calor per humorem, & insita humiditas euocaretur; sed in assatione potius resumitur, ita, ut assatum intus sit humidius, quam elixatum. Foris enim siccitas est, intus humiditas, contra in elixato foris humiditas, intus siccitas. Est & in artificiosis maioris operis assare; quam elixare, quia plus hiegotii & curae requirit calorem assando intus forisque aequalem adhibere, cum quae propiora sunt igni, citius siccentur, quam remotiora: Et maxime hoc pugnat cum extractione, quod dicit: unchecked unchecked: " Coeuntibus externis poris humor insitus non potest secerni, sed intus concluditur cum conniuerint meatus. " Quocirca Chymicus hinc sperare extractiones non potest. Ecquid ergo in stateusi, seu imperfecta pollutaque assatione aliquid praesidii? " Ustulatio " ( schmei¬ chen Germani uocant, aut sengen ) inquit, " deficiens assatio est propter caloris penuriam, quae euenit uel quia ignis externus iusto minor est, uel quia aqua interior copiosior existit, quam ut uinci a calore externo possit, " hoc est, utrobique calor non sufficiens, qui quidem motum incipere potest, sed non perducere ad finem & assationem complere. Ustulatur ergo res non assatur. Cum itaque hic mentionem faciat Philosophus internae aquae, & assationis imperfectae, qua non necesse est claudi poros, & humidum, quod fertur ad extremitates resorberi, uidendum an non exeat stilletque & sic succum secum deferat. Ut eo artificiosius res peragatur neque assabimus rem, neque aduremus ( quod fit unchecked sed imperfecte ita coquemus, ut modica tostione non absumatur aquositas, sed calefacta resoluat succum insitum secumque per meatus patentes educat. Quod si angustiores sint, quam ut ichorem possint emittere, confodiemus rem ueruculis. Insuper si aquaista, qua mediante educere uolumus essentialem humorem, minor sit; studebimus eam augere arte, id quod fiet, si factae intus cauitati incluserimus res aquosas; quae paulatim diffluant: aut saltem, si pingue humidum quaerimus, farciemus eam pinguedinibus. Sane ita solemus adipes essentiales elicere ex fartis felibus, catulis, anseribus & aliis, etiam carnibus solis. Hunc ergo unum modum extractionis ex assatione annotabimus. Est & alter longe conducibilior. Non omnis assatio fit sine humore externo, quomodo coqui solent in uerubus torrere: Sed est quaedam elixationi similis, quam etiam attigit Philosophus, cum scripsit, unchecked unchecked etc. Assum fieri dicit, non elixatum, si quid coquitur ignea caliditate; Et tamen is, qui coquit, elixans nominatur. Non possumus intelligere adustionem illam, qua inter elixandum humido consumto carnes & olera adutuntur. Cum enim elixatum priuatum sit propria humiditate: & elixatio peragatur calore in humore, non potest idem postea uere assatum, cui insitus humor restat, appellari, nec si postea combustum quid est, non fuit elixatum. Solent coqui ueteres gallinas aut capos assaturi, eos praemollire elixatione imperfecta. Sed nec talis assatio intelligitur, cum qui elixat, dicatur uti calore sicco, ut allet tandem, utpote propositum sibi hunc scopum ab initio habens. Itaque differentem nobis assationem uoluit proponere, quae elixationis formam habens nihilominus calore sicco peragatur, & finem assationis assequatur. Huiusmodi est illa, quae in sartagine adiecta pinguedine, ueluti oleo, butyro, liquaminibus etc. perficitur, ut in ouis frixis, placentis & similibus. De hac monuerat etiam ante in declaratione elixationis, unchecked ( inquit ) unchecked unchecked etc. " Quae in sartaginibus coquuntur, ea assantur. Patiuntur enim ab externo calore. In quo uero est humido, facit illud magis siccum in ipsum reassumens. Contrarium fit in eo, quod elixatur. Nam ex ipso humidum excernitur a caliditate externi humoris. " Sensus est, tam assationes, quam elixationes posse fieri addito foris aliquo liquore: sed discrimen esse, quod quae assantur in sartaginibus, id patiantur a calore in liquore naturae siccae, ut oleo & butyro, etc. Unde eueniat, ut humidum seu liquor talis, calorem; qui ante per se siccus est in assatione, magis faciat siccum; dum ab ipso assumitur. Nam in assatione, quae fit in pinguedine per sartaginem internus calor dominatur, exuscitatus ab externo. Itaque non dimittit proprium humorem, sed retinet: Eum quoque, qui est foris similis naturae in se sorbet, fitque tali modo assatum intus pinguius & humidius. Sed in elixatione calor externi humoris, qui non habet potentiam siccam, sed aquosam humiditatem, praeualet, & elicit calorem internum cum humore insito, sicut in putrefactione ( unde elixa facilius putrescunt assatis. ) Itaque elixara fiunt intus sicciora. Haec est assatio secunda in liquore pingui calido sicco potentia. At quid hinc utilitatis ad Chymicum accedere possit, si studeat extrahere? Quod enim sic assatur, scribitur potius sorbere, & in se trahere liquorem externum, quam aliquid ex se reddere. Olea Mesuae per impressionem. Atqui experientia euincit, multas res oleo incoctas in id deponere uim suam, & succos. Unde tanta farrago oleorum compositorum in pharmacopoliis. Necesse itaque est aliter sentire Philosophum, aut falli. Uerum notanda sunt apud eum primum haec uerba: unchecked. Causam, cur elixata non assumant sorbeantque humorem externum, dicit esse superiorem uim caloris in humido externo, quae euocat internum & non trahitur. Potentius autem trahit id, quod est imbecillius. Quod si inter elixandum eueniat, ut non externus calor, sed internus dominetur, docet futuram tunc non extractionem, sed attractionem, sicut in his, quae assantur. Quocirca si artifex uelit assando quoque extrahere; seu coquendo res in pinguedine per sartaginem, studere debet, ut internus calor non crescat; sed minuatur; externus uero sit potentior; utrumque uero certa proportione. Neque enim fiet extractio, si quis uiolento igne asset. Prohibetur autem interni dominium dispersione seu comminutione, quae ipsa etiam uetat, ne externus liquor assumi possit. Deinde opera danda est, ne pinguedo externa sit minor iusto. Insuper, si familiaritate quadam iungitur cum humido interno eique miscetur, cum non possit intus haerere, propterea quia corpulenta compages destructa est, necessario obsequetur externo & sic facile extrahetur. Praeterea cum Philosopho duntaxat de his sermo sit, quae per se sine uiolentia assantur: & doceat tali modo, quae in sartagine sunt, assumere exterius humidum, fierique intus humidiora; bene agi etiam sic Chymicus arbitrabitur. Nam istam uoracem, bibulamque materiam postea coget reuomere offam totam, cum eam torcularibus expresserit, & sic tam absorptum liquorem prolicuerit, quam comitem internum. " At ", inquies, " ita inseparabile erit ab extracto menstruum ". Sciendum, inquimus, est, has operationes saepenumero tunc tentari, cum apto menstruo uim quaerimus non tantum ex alteratione, uerum etiam ex assumto succo. Itaque in principio quoque non semper est animus diuidere ista & separare denuo. Quod si etiam curae fuerit hoc, non deest artificium per uini spiritum, & alia. Est & tertium, quod obseruare conuenit in tali extractione. Cum enim certum sit elixationem extrahere, & macerationem; assationes tales quam maxime studebimus elixationi & macerationi similes facere. Iam autem cognitum est elixationem peragi calore in humore externo tam actuali, quam potentiali dominante. Quocirca tales pinguedines eligemus, quae aereae & aquosae potius sint, quam igneae; Et coctionem instituemus in diplomate, seu Balneo, non immediato igne sicco. sic fiet elixatio magis, quam assatio. Hoc consilio prisci Medici in confectione oleorum compositorum aquosos liquores addiderunt oleis, ut assatio impediretur, & tamen pinguedo succum in se hauriret. Conuenientiores ii sunt si simul penetrant, & claustra compagemque laxant, ut acetum, uinum, aqua pluuia, & similes, qui separantur tandem per expirationem seu diuaporationem coctione continuata. His accedit colatura, expressio. clarificatio & similes opellae seruiles. Chymici animaduerterunt ex aceto & uino pluuiaque aqua aliquid relinqui cum oleis. Itaque huiusmodi destillata malunt, aut raro admodum hoc modo utuntur. Nam olea sua studuerunt ingeniosiore methodo conficere, uti suo loco exponetur. Ueruntamen etiam ille modus est extractorius. Si nolumus deficere artem, & aliquid homogenei praeterire non omittendus est. Quanquam ergo uulgati artifices ualde superciliose rideant olea ueterum; tamen si extractiones essentiarum sunt Chymicae artis, hoc autem pacto itidem extrahuntur nonnulla artificiose, & suo fine prosunt Medicinae, neque quicquam essentiale in traditione disciplinarum est negligendum: Cogimur & de his operationibus uerba facere, & praecepta poneres Quae uero per assationes extrahi queant, usus docet. Quae resudare humorem seu congenitum, seu impactum una cum suo succo possunt, maximeque pinguia, ita extrahentur. In aliis elixatione utemur commodius, uel assatione elixatoria. Quaeritur, cum Philosophus innuat, coctionem in sartagine cum humore, potentia calido & sicco, igneoque calore, assationem esse, num assatio sit, cum quid coquitur uini spiritu, uel lixiuio, muria, melle & similibus potestate calidis siccis? Non esse, respondetur, quod spiritus uini aeteus sit potius, aut si igneus sit, citius subterfugiat, quam asset, ubi stabilis impressio requiritur, & contactus: lixiuium uero & caetera aquositate abundent, nec sint sicca ignea potentia, sed potius terrea. At aquae fortes ignem habent causticum? Num ergo assatur his aliquid? Ne his quidem. Est enim in illis caloris exuperantia, unde sit combustio potius, in his quae apta sunt ad patiendum. Deinde consistentia harum quoque est aquosior seu dilutior, quam pro assatione. Estne assatio cum silex, uel later candens oleo perfunditur, aut in eo extinguitur? Sorbetur ab eis oleum, ut ab his, quae in sartagine friguntur. Unde fiunt intus humidiora. Sed deest ignis externus seu calor igneus, quo instrumento peragitur assatio. Sciendum uero est, quae sartaginibus assantur, ab aliis potius torreri & frigi dici. Celsus manifeste distinguit inter elixata, assa & frixa. Galenus quoque in I. de aliment. facult. panem seu placentam Teganiten describens, & mazae ex polenta frixa mentionem faciens, differre innuit. Ita lib. 3. eiusdem argumenti, ea, quae assantes homines mandunt, aut in sartagine frigentes corpori siccius dare alimentum docet, quae in aqua praecoquunt humidius, quae in patinis condiunt medium: Distant itaque assatio & frixio. Exilis est haec controuersia. Aristoteles coctionis tres species fecit, elixationem, maturationem & assationem. Hulc subieeit frixionem, si ad finem assati peruenerit. Tostionem ( στάτωσιν ) uocauit, si non. Manifesta sunt uerba, τὰ ἐπὶ τηγάνων, ὀπτᾶται. Et est τηγανίζειν πέπτειν διὰ τηγάνων. τάγηνον uel τήγανον sartaginem & patinam frixoriam appellant, & gregorianische semiologie deducunt quasi παρὰ τὸ τήκειν dictum a cibis liquefaciendis, contra ac res habet. Nam cibi potius concrescunt in frixorio. Caeterum ne pluribus rem persequamur, potuit elixationem extractionibus accommodatissimam esse inter omnia genera coctionum, quod & Galenus indicauit cum in 2. de aliment. facult. scripsit: " Nihil quod accurate coquitur, proprium succum seruare omnino potest, sed necesse est, ut totum abiiciat, si coctum diutius fuerit. Item, in I. omnibus, quae in humore coquuntur, usu uenit, ut quiddam ab eius facultate in se deriuent, ac de sua uicissim portione aliquam ipsi impartiantur, etc. " Quoniam uero nonnulla bis sunt elixanda ut genuinum succum adipiscamur; fors non erit inconueniens non ignorare illud magiricum, cauendum esse, ne id quod recoquimus aerem frigidum, aut aquam frigidam attingat, alias non oboediturum coctioni, & redditurum succum resolutum, sed oportere calidam praesto esse, quod idem Galenus admonuit. Meminerimus etiam aquarum frigidarum crudarumque & leguminum, quae ἀτέραμνα Graeeis dicuntur. Non enim quoduis in quouis liquore elixatur. Assationis extractoria exempla in essentiis ponuntur. Ne tamen quis nos frustra de ea uerba fecisse arbitretur, eum iubemus considerare extractiones pinguedinum ex lignis & animalibus; & praesertim oleum ex uitellis ouorum assando sen torrendo concinnatum. Imo & ustione fiunt nonnulla, cuius documentum erit in succo frumenti & similibus. Theophrastus in arte picis faciendae docet urendo secerni liquorem acrem una cum pice: Plinius de cedria idem monet, & in arte carbonaria, quos modos licet Chymicus accommodauerit destillationi descensoriae, tamen indicant, torrendo, assandoque, quin & comburendo posse itidem peragi extractiones simpliciores. Cap. Iii. De expressione. Si quod pluribus prodest, praestabilius est: ita enim aiunt praestantius magis sui esse communicatiuum: Expressio, quia inseruit multis operationibus, non erit in postremis habenda. Ueruntamen dubitari potest, num in principalibus operationibus fit numeranda, cum quod exprimitur; prius uideatur alia opera elaboratum liberatumque esse, ut expressio non per se separ et, sed ex accidente iam separata distrahat. Deinde cum eius uis & procuratio tot exotericis artibus sit communis, nihil proprietatis, aut iuris proprii habebit in Alchymia. Nec semper essentia est, quae exprimitur; sed non raro elementarius succus, isque interdum noxius aut saltem alienus liquor. Uerum enimuero expressionis uocem nos hic peculiariter adhibuimus, non tam ipsam designantes exprimendi rationem, quam extractionem per expressionum modos, qui quidem Chymicis exercitiis conuenire & utiles esse sunt deprehensi. Eius administratio specialis etiam uulgo intelligitur. Iam enim torcularibus & prelis utimur, iam ponderibus, ut res inter dura corpora cogatur ab incumbente pondere humorem in se contentum reddere. Interdum stringimus digitis uel aliis instrumentis, elidimusque succum; iam inter orbes comprimimus: aliquando affrictu simul & emulsione rem peragimus. Est quando concussus compulsioque & quassio accedit. In turgentibus succus succedens saepe extrudit antecedentem: idque interdum & spiritus facit. Sed Chymicus non de omnibus est solicitus, negligitque expressiones puluerum, halituum, excrementorum, nisi κατὰ συμβεβηκὸς & alterius gratia haec quoque cogitur assumere. Uarietas rerum & succorum requirit praeparationes uarias, de quibus in Alchymia. Ut hac quoque in parte inseruiisse nobis Philosophi ingenium appareat, quae de pressilibus scripsit quae πιεστὰ appellauit parumper contemplabimur. " τὰ πιεστὰ " ( inquit ) " ἐστι ὅσα ὠθούμενα εἰς αὐτὰ συνιέναι δύναται, εἰς βάθος τοῦ ἐπιπέδου παραλλάττοντος, οὐ διαιρουμένου, καὶ μὴ μεθισταμένου ἄλλου ἄλλῳ μορίῳ Pressilia sunt, quae cum impelluntur, possunt in seipsa cedere & coire, superficie in profundum subsidente citra diuulsionem, partium confusionem & subterfugium, " uti fit in aqua quae contra transfertur, ut reddidit interpres, id quod Aristoteli est ἀντιμεθίσταται. Cedunt enim eius partes, & premens inuoluunt, & circumobsistunt, seu obsident. Efficiens itaque pressionis causa erit motus externus uiolentus, nempe pulsio & incussio seu ictus: forma, partium coitio in profundum ex superficie manente uestigio prementis. Materia & subiectum patiens ea dicuntur, quae poros seu meatus habent corporis congeneris seu cognati. Nam quae premuntur, ideo in se cedunt, quia meatus habent, qui ex diducto amploque in arctum & angustum cogi possunt. Illi meatus ad sensum uacui sunt ( alias aere pleni ) aut corpore aliquo referti, quod necesse est relinquere locum suum in pressione & secedere, quod dum fit, expressio, seu ἐκπυεσμὸς nascitur quam exquirimus. Declarat aurem etiam rem exemplis Philosophus. Nam inter pressilia refert spongiam, ceram, carnem. Impressilia ( ἁπίεστα ) uocat carentia poris, aut eos oppletos non cessuro corpore habentia: ut ferrum, lapis, omnisque liquor. Haec de pressilibus & impressilibus Aristoteles, quae usui possunt esse Chymieo, quandoquidem premendo exprimit, & sic non quoduis pressile uidet suo negotio aptum esse, quod quidem ad extractionem per pressionem attinet, ( Nam in quibusdam magisteriis etiam utitur aliis pressionibus, ) sed illa tantum, quae in poris suis habent liquorem, uel succum separabilem, quanquam aliqua intra se contineant etiam alia corpora, quae eliciuntur premendo, ut cum ex spongia spongites lapis, ex capite cerebrum, quod tormenti quoddam genus dicitur esse apud Barbaros: Ec eliduntur compressione etiam alia contenta in intestinis, uentriculis, etc. Sit iam nobis expressio extractoria essentiarum proposita. Patet ex duris, & non cedentibus in se exprimi nil posse, uti nec ex circumfusis, quae pressionis uim subterfugiunt, nisi ad naturam pressilium perducantur arte. Deinde si essenria actu est humida, & in procliui, fluxuque, ruptis obstaculis facile potest elici, maxime si non minimis poris est digesta, sed cauitatibus maloribus contenta, ut mel in fauo, succus in malo granato, cerasiis & huiusmodi, resina liquida in uesiculis abiegnis, & c. Quo fluidior est liquor, eo compendiosius faciliusque exilit perruptis carceribus. Quocirca si non actu est, sed in potentia, Si arctissimis stipatus poris, si parcior, quam ut effluxu separetut, ars adhibet praeparationes. Et quidem primi modi exemplum est in his, quae succum habent fusilem seu liquabilem a calore. Haec in sua duricia concretioneque pressioni non obediunt, aut saltem difficulter, nisi calore liquefacta: Deinde in his quoque, in quibus per humorem resoluitur concretio sicca. Secundus modus competit illis, quorum compages frangenda tritione est, ut pori confusi amotis terminis commeent, simulque fundant, quod sigillatim dare non poterant. Et fit in his ut prior liquor collectus unitusque abluat & secum trahat secundum. Modus tertius praeparationem accipit per humiditatem externam, maceratione, uaporatione, elixatione collatam. Haec multa potest simul officia exequi. Nam septa emollit facitque peruia, deinde concretum succum remittit, facitque ut accepto humore intumescat: Praeterea ueniculum est ipsi. Secum enim dum exprimitur, trahit essentialem: Omnino etiam alias extrahendi potestates habet, & ex non pressili facit pressile, maxime si accedat comminutio ut undiquaque se insinuare externus liquor queat. Intelligit itaque tyro Chymicus, si per expressionem extrahere uelit, se, si non natura sua pressile sit corpus, & ita dispositum, ut reddere succum queat, quomodo id praeparare debeat. Alicubi coincidunt modi plures, alicubi unus statim succedit. Itaque inter expressionum exempla occurrunt nonnulla, quorum tritas offas aqua, aut uino aut simili liquore seu irrigamus, seu uaporamus ante pressuram, ut fit in seminum oleis: nonnulla in sartagine torrentur: alia macerantur: & sic unicuique suum tribuitur, quod exemplis in Chymia fit euidentius. Illud notare conuenit, cum liquorem addimus, quod pro consilio debeat esse electus. Nam si quaerimus extractum syncerum, ut ex arefactis cerasiis, uel uuis passis, etc. talis esse debet, ut pure separari queat, ut aqua dulcis seu simplex stillatitia. Deinde notandum tempus & ratio additamenti est. Nam ex aliquibus merum exprimitur prius, postea cum non amplius fluit, nec est spes in repetita calefactione, quae uim liquefacientem habet, submittitur uehiculum ultimo, ut abluat secumque educat essentiae reliquias. Sic ex aloe triplicem colligunt succum. Insuper est differentia quaedam expressorum, ut in uino, ita & caeteris. Etenim nobilior succus ex aliquibus primo statim conatu fluit, ut ex uuis protropum. Succedit ignobilior; & ille formalior, hic materialior censetur, quia ex concretione cum materia elementari firmiore traxit inquinationem maiorem. Sed non in omnibus ita se res habet. sunt enim quaedam, quorum balsamus in interiore recessu latitat, exeunte primo loco phlegmate crudiore & aqua elementari, ut uidere est in herbis succulentis, & seminibus his, quae aquam oleo praemittunt. Itaque & haec in pressilium genere non sunt praetereunda, sicut nec consideratio cruditatis, & maturitatis. Talis succus essentialis erit, qualis gradus perfectionis. Caeterum quoniam raro fit, ut non per uim expressio nis exeat etiam aliquid elementare & excrementitium: ideo expressum reuocatur ad incudem, & non tantum separatur seu per spontaneum sec essum, & feruefactionem, ut fit in musto: & oleo: Seu industria: Uerum etiam saepe separationi adiicitur extractio subtilior, ut sic primum extractum fiat materia secundo, secundum tertio, donec ad exaltationes iustas fuerit peruentum. Quomodo expressioni seruiat comminutio, tostio, colatura, cribratio, destillatio per lacinias & aliae operationes facile intelligitur. Illud quaeritur, num expressio sit, quando confricti fructus succulenti per cribra uel filtra manibus traiiciuntur, & non prelo. Uidentur enim prelum & pressio se habere correlato, iugoque essentiali cohaerere, ut non sit expressio, nisi prelo procurata. Sed non excludendum est id quoque, quod uim preli habet, modo premendo actum suum absoluat. Itaque Philosophus eriam causas prementes generalius enunciauerat uoce " ὤσεως, πληγῆς, ἄψεως. ὤσις ", inquit, " ἐστι κίνησις ὑπὸ τοῦ κινοῦντες ἣ γίνεται ἀπὸ τῆς ἅψεως: Impulsio est motus tactu, seu comprehensu mouentis: " Sed πληγὴ percussio seu ictus ὅταν ἀπὸ τῆς φορᾶς, ut cum mallei incussu urgetur prelum. Quocirca ad extractionem expressoriam etiam pertinebit, cum ex granis Ebuli, Sambuci, uuarum; & c. Succi fiunt. At cum faui exprimuntur, & tamarindi cassiaque extrahuntur, potius distractiones fiunt. Secus in aloe ex herba, & oleo ex nuce moschata eliciendis, quanquam & hic manuum confrictus locum habeat. Emulsiones quaedam sunt extractoriae per expressionem: quaedam duntaxat segregatoriae. Instrumenta expressoria. In oleo & uino describuntur a pluribus ut apud Catonem de re rustica cap. 18. & sequi item 66. & 68. Ubi de torcularibus, trapetis, prelis & ad haec pertinentibus uasis nonnulla leguntur sicut & apud Columellam, Uarronem & caeteros rei rusticae scriptores, traduntque nonnulli prelum esse trabem rectam cochleatam, cuius circumactu impulsuque fiat compressio: Sed Torcular totam compagem cum labro continente & reliquis. Uerum & Torcular a torquendo nomen inuenit, & significationem preli comprehendit. Istis instrumentis Chymicus seruiliter potest uti, & labore conductitio uinum oleumque & purpuras exprimere. In pharmaeopoliis prela sunt diuersa. Quaedam tabulis constant planis: alia inaequalibus, idque dupliciter: Nam iacens tabula Mesuae iudicio debet in scrobem excauata esse, in quam incumbentis tuber seu gibbus impingat. Aliis contra placet, iacentem debere in modicum collem protuberare, & in circuitu decliuia habere: impendentem uero scrobicula admissa ita adaptatam, ut decliuitates comprehendat, fiatque rerum aequalis expressio, & defluxus. Est autem iacens tabula ambitu septa, ut capsae instar referat, cuius cliui colliquium habent in limbo, ex quo iterum fistulae prodeuntes expressum effundunt. Ex oleae uel pyrastri similiumque arborum lignis parari prela huiusmodi solent, cum suis torcularibus cochleatis. Quidam ex ferro, uel alio metallo ea procudunt. Alii laminis ferri albi aut plumbi candidi praetexunt. Est & cum capsa ex lapide constat. Intra tabulas igitur filtro laneo, uel setaceo comprehensa materia exprimitur. Fistulis subiectae conchae uel alia uasa excipiunt succum. Qui in oleum amygdalinum Mesuae commentatus est, multa de prelis adiecit, quae tyronem informare utiliter possunt. Documenta autem exemplo seminum hec habet: " Primum emundanda sunt, pellibusque, si fieri potest, spolianda: deinde mortariis accurate terenda: postea trita offa calefacienda, ubi monet aptissimum esse in diplomate uitreo calore balnei calefacere, quia empyreuma uitatur, & non dissipatur igni oleosa humiditas potestque oculis considerari labor: reprobat affusionem aquae calidae praesertim, multaqua non oleum fit sed hydrelaeum. Addit magma expressum repeti eodem labore ut exhauriatur penitus. Ignobile fieri melis trusatilibus: prelum Mesuae ineptius esse, utiliusque opus peragi utraque tabula plana, sacculo canabino, & iacente tabula in circulum cauatae, canalibusque instructa & emissariis decliuibus ad instar torcularis uinarii: expeditius esse prelum librariorum ex quadratis lignis tres cubitos longis, palmum crassis, quae in extremis sint cochleatim pertusa seu trochlea mascula & foeminea per capita dispositis ferramentis cogi & remitti possint. Ita parato prelo semina in sacculo canabino uel lineo utrinque calefactis tabulis seu asserculis munito inferuntur, premunturque. " Haec ille: quae possunt transferri ad similia. Quae uero peculiariter sint in unoquoque exprimendo obseruanda, ea in singulis inter essentias explicantur. Cap. Iu. De extractione per uulnerationem. Ἔκκρισιν διὰ πληγὴν καὶ ἔγκοψιν appellamus, quam alias ἐπισμὸν. Ueteres, eo quod esset τοῦ ὀποῦ per incisuram collectio, quod ὀπίζειν dicunt. Exit ex plaga liquor & in accommodatum uas influit: uel circauulnus concrescit, uel in scrobem substratis foliis corriuatur, uel cauo ipsius plantae colligitur. Plaga non est uniusmodi. Fit enim ὀπισμὸς κοιλάνσει, ut in radice Thapsiae: uel ἐγχαράξει, ut in taedis, capitibus papaueris, etc. uel τρυπήσει ut in arboribus: uel κολοβώσι ἠκολάψει, ut in Chelidonia maiore, esula, etc. Theophras. lib. 9. hist. Plant. cap. 8. ἐπισμὸς γίνεται ὀπιζομένων, etc. Ibi. & χυλισμός. Sucus. uel ἐγκὸψει ἢ τομῇ, ut in Euphorbio. Itaque diuidi potest haec operatio in excauationem scarificationem, terebrationem, castrationem & puncturam. Omnes locum habent in plantis tantum, in quibus solis etiam tentantur; quanquam uulneratio & corriuatio uideatur aliquando etiam in mineralibus institui posse per incifuras terrarum, quae succis mineralibus sunt foecundae: Et collectiones aliquae sponte naturae in animalibus quoque peragantur, ut in his, ex quibus moschus, & Zibethum trahitur. Deinde uenarum sectiones Medicis non raro sanguinem analogum istis succis praebent, qui porro Chymice elaborari potest. Sed cum principaliter plantis competat opismus non tamen in omnibus, sed succulentioribus: Et nec his totis, uerum quae insignem uim medicam una cum liquore fundunt procuratur, idque certis partibus tantum. Nam aliquando ex surculis ramisque euocatur suecus: aliquando ex scapis & stemmatibus: interdum corticibus, nonnunquam radicibus, idque corticibus tantum uel etiam carne, & non una forma semper, ut ostendunt specierum nomina. Excauatio enim fit, cum corpulente carnose radices aliqua excauantur, ut scrobe in se recepta humor confluat, id quod de Thapsia sic narrat Dioscorides ὀπίζεται περιορυχθεῖσα καὶ κοιλανθεῖσα, αὐτὴ ἐν ἑαυ¬ τῇ θολοειδῶς ἡ ῥιζα καὶ πωμαζομένη, πρὸς τὸ καθαρὸν μένειν τὸν ἀπὸν: Radix in fornicis speciem in se excauata cooperitur, quo merus succus confluat. Ei tamen etiam comperit ἔγκοψις τοῦ φλοιοῦ Scarificatio est, cum raditur cortex uel membrana, ut exudet liquor. Non totum corticem detrahere oportet in arboribus, sed lacunis saltem interradere, uel ineidere, ut nihilominus nutrimentum ad arborem perueniat, quae in cortice uidetur uitale humidum obtinere. Unde eo illeso experimur malos, salices pinastros tedas, etc. uiuere: Sed detracto, mori. Respondent enim tales cortices carni anima lium & lignum internum ossibus, quae carnis ( utpote teste Aristotele in 2. de par. an. 8. principii & corporis per se animalium ) sustendandae gratia sunt data. Itaque saepe corrosa ligna sunt & excauata in quercubus & aliis, quae tamen beneficio corticis, quanquam alicubi incisae apertaeque uigent & frondent, Hinc, qui picem colligunt uulnera plura in longum infligunt arboris cortici etiam usque ad ligna, quae plaerumque putrescunt, aut teredinibus & cossis in cibum cedunt. Est tamen diuersa diuersarum natura. In papauerum capitibus incisurae in longum addunt cuticulae detractionem per rasuram, uel scarificationem. Id & in scapis & foliis potest institui. Terebratio perforat corticem & lignum simul. Castratio praecidit summitates coliculorum uel surculorum, foliorum, radicularum, quae stolonum instar principali radici adhaereat, ut uiuere queat planta, & abunde stillare. Ut enim Bulcasis ait, oportet ut uulneretur arbor uel herba ad lac uel lachrymam excipiendam, dum uiget adhuc in terra, non postquam euulsa est, aut mortua. Uocari & truncatio potest uel amputatio aut praecisio, quae in animalibus est mutilatio. Uulneri uasculum applicatur ita, ut inde stillent paulatim guttae. Id summitatibus reflexis in arcum alligatur: radiculis supponitur. Punctura ictibus uulnus infligit, idque aliquando ex interuallo per hastilia, ut in Euphorbio, in quo primum locum puncturae designant: postea elutum uentrem, aut utrem ei iungunt: tandem iaculis uel hastis inflictis sauciant, & ex uulnere profluit succus in utrem. Ita grauem halitum plantae & uirus declinant. Nec refert etiamsi caesim, quoque & aliis modis dicas peragi posse idem. Apertionem uel incisuram fieri necesse est, quocunque id peregeris artificio, Competit autem alius modus alii plantae magis. Instrumenta, quibus fit uulneratio, non sunt uniusmodi. Negatur balsamus ferrum pati. Nimirum ferrum & aes atramentosis succis, salibusque, ex quibus etiam spiritus halant, cum incaluerunt, graues, aduersanitur Plantarum uitae. Itaque & facile inquinantur, & in ferruginem soluuntur succorum commercio, ut patet uel plebi poma secanti cultris e ferro, praesertim impuriore. Chalybs minus fuscat, quia purior: sed non ideo est omnino immunis. Nec orichalcum placet ob eandem causam. Aurum argentumque & electrum minus sunt suspecta. Uilius peragitur opus ligneis ueruculis, & osseis, lapideis uecultellis. In pinastris & taedis ferramenta uulgo adhibentur. Quibus coliculi praecisi cruentare coguntur, celeritas motus de noxa cauet. Itaque forficibus mutilatio institui potest. Nec est par omnium causa, refertque nobilem Plantam balsami ( Nota Theaphrastum libr. 9. cap. 6. de Plantis scribere, quod balsamum incidatur unguibusferreis: Sed Plinius libr. 12. c. 26. ita: Inciditur uitro, lapide, osseisue cultellis. Ferro laedi uitalia odit. Emoritur protinus. Eadem amputari superuacua patiens. Incidentis manus liberatur artifici temperamento, ne quid ultra corticem uiolet, & c. Notant autem etiam recentium historiae, non interire sectione ferri. Uidetur ergo Plinius de ferro impuro sentire, & laceratio ne succique ferri receptione potius, quam de simplici incisione ) ita laesisse ut intereat: Esulam, lactucam, & similes ignobiles non refert. Quod si inquinamenti quid cepit uulnus, elaboratio, uel priorum guttarum profusio remedio est. Possunt praecepta dari castratoribus, ut ferramenta abstergant saepius, ne succus mora trahat uirulentiam, quam postea imprimat uulneribus nouis, sicut culter intoxicatus. Sed uinitores id negligunt, quibus Chymicum nostrum putamus fore circumspectiorem, atque etiam tenuia monuisse, saepe profuit. Tenera unguibus quoque oboediunt, ne penuriam & sumptus obiicias. Uasa, quibus excipitur succus, item nec aerea, nec ferrea, nec orichalcea oportet esse: Nec placent plumbea in acribus. Ramenta enim quadam calcinatione corrosoria trahuntur: Et quia mercurialia sunt potentia uiciniore, cauendum hydrargyri uitium est. Fictilia, lignea, aurea, argentea, lapidea, coriacea, membranacea modo non raritate nimia transmittant liquorem, aut aliena qualitate uitient: praeterea etiam cornea & uitrea famulantur satis commode. Minus tamen suspectum stannum plumbo est. In aliquibus supersedere hac cura magister potest, nempe concrescentibus circa uulnus, uel aliam partem Plantae, & his, quibus infodit scrobem. Exhauriendus tamen hinc succus est laciniis, uel argenteis cochlearibus paruis, uel lana arborea & similibus. Interim collector in Thapsia & Euphorbio admonetur prudentiae, ne quid detrimenti accipiat ab halitibus exulcerantibus faciem, quae uesicis munietur. Monent autores stillas, quarundam Plantarum, ut esulae, non excipi uasculis, sed ficubus prunis dulcibus & similibus, in quibus certo numero concrescendo postea una deglutiantur pro medicamento. Quomodo elaborandus sit potro succus, dicetur in ipsa praxi speciali, ubi commentando attingemus etiam inquisitionem & accuratam, distinctionem succi, liquoris uisci, lachrymae, stactes, χυμοῦ χυλοῦ, ὀποῦ, sanguinis, opismatis & caeterorum. Quaestio est, an non etiam alia ratione, quam non manuaria, possit procurari opismus. Ex placitis philosophiae Aristotelice discimus, materiales affectiones mistorum peragi ui agentium dominantiumque qualitatum, caloris nimirum, uel frigoris, & huic sententiae uidetur subscribere natura ipsa, quandoquidem in regionibus calidis, temporis seu ambientis calor tanta copia prolicit humorem, ut nequeant totum in se uertere & transmutare in similem substantiam plantae, sed ruptis corticibus effundant, aut etiam poris sudent. In frigidis quoque resinosae arbores pabulo luxuriantes quod superest ex succo, tanquam lac, aut adipem deponunt. Uidimus saepe calore uel frigore urgente maturas uuas exprimi ex illis guttas. Tales circa ficus, sacchari cannas, & alias plantas consistunt. Per frigus itaque & calorem: & naturae appetitum, luxuriamque & felicem coctionem uidentur talia peragenda esse non autem artificiosis caesuris. Quod sua sponte natura dat, non poscendum est iniuria rapiendumque. Insuper non uacat Chymico per plantaria, syluas, prata, ualles, montes, uagari ut plantas uulneret colligatque sanguine caede. Chymiae materia ista est, non essentia. Talia possunt contra hoc institutum dici. Non autem sunt repudianda naturae beneficia: Sed gratis animis excipienda: sicubi eorum compotes fieri possumus. Ideo quidam Chymici ista uocant extracta naturalia, quae uel per se tantum depurata in usum ueniunt, ut canphora: uel elaborantur a magistris ingeniosius. Sed naturae imitatricem artem profitetur Spagytus: Et quia tardior est motus naturae, ipse eum uel iuuare arte potest, uel imitari causis procuratis, ut felicius; citius, abundantius exhibeatur succus. Turgent eo plantae. Pori angustiores non transmittunt feliciter: Imo aer calidus in spiritus resoluit, facitque ut non perueniat in usus humanos. Uia igitur arte facienda est, & dissipationis, pollutionisque potestas intercludenda. Deinde cum certa remedia postulamus ex his, quae sponte non reddunt succum, hominisque gratia nihilominus sunt genita, ui sunt adorienda cogendaque. Imo natura liberalis est erga hominem, si solicitetur modo, quomodo pecora lac praebent & adipes. Quae uero Chymicus ipse non potest efficere, seruitiis & famulitio, uel condocta manu pro curet, si mercator deest. Quae sit ratio extillationis per uulnus siue sponte erepent cortices siue aperiantur manu, aut alio modo plaga fiat, inquirere Physici possunt. Quae innata cauitate colligunt succos ut cucurbitae quaedam, pepones, & tc. Possunt comparari uberibus animalium lac reddentium in illis collectum. Similitudinem seu simulachrum ars exhibet fossiculis & scrobibus in radices impactis, ut tanquam uentriculis succus confluat: Sed & haec, & aliter uulnerata, perinde patiuntur ac carnes & ossa sanguinolenta, quae sauciata sanguinem fundunt. De ratione huius ita philosophatus est, Aristoteles in 3. de partibus anim. 5. Ubi & declarationem a Plantis petiuit. " Cum partes ex sanguine omnes consistant, inquit, uenarum riui in omnes ratione recta expanduntur, ut in hortis rigandis ab uno fonte aqua riuis multis deducitur. Patet hoc etiam in iis, quae maxime extenuantur Nihil enim nisi uenae apparent, ut in frondibus arescendibus. Sanguis enim uel quod sanguini analogum est, corpus est potentia, & caro, uel proportionale. Ut ergo in aquatione, altiores fossae amplioresquo permanent, sed exiliores riui limo obstruuntur: sic in animalibus uenae ampliores meatus habent manifestos: sed minime refertae succo caro efficiuntur, quanquam potentia nihilominus uenae sint. Quamobrem etsi caro sit tamen inducto uulnere sanguis undique effluit, qui sine uena esse ( uniuoce ) non potest. Uide ibi plura. Haec ratio si transferatur ad corpus plantarum ideo inde stillare, si uulnerentur, succum monstrat, quia fibrae uenulaeque sunt ruptae, quarum extremitates oppletae alias succum coercebant. Is succus ex alimento attractus elaborationem accepit in corde Plantae, seu uicario epatis & cordis? quod in aliis est meditullium, in aliis cortex. Uniuersalem ergo habet potentiam, & uim principalem Plantae, praesertim si immutatus coctusque fuerit plenius. Patet ratio simul, cur in aliquibus solus cortex uulneretur, in aliis etiam meditullium, Addit Aristoteles excremento uaporis humidi, quem uocamus sudorem, exitum patere, qui tamen sanguini sit interclusus, quanquam ibi opus sit calefactione, quae una rarefacit & prolicit seu extrahit, & uenularum clausuras aperit. Hinc oritur differentia quaedam inter sudorem Plantae & succum, de qua suo loco. Interdum sanguis quoque sudatur, quod euenisse aliquibus narrat ( miraculosum id docent esse, uel euenire in maximis angustiis corpore. Salubriter habente: alias morbo [ Galenus in libello περὶ καθαιρόντων mentionem facit herbae sanguinem expurgantis: Et sic homines e medio tollentis, olim in Bithynia Thraciae inuentae ibique uulgo nascentis uel medicamine, ut in India Occidentali, de quo Monardes cum corpus laxum, fluxumque esset, sanguisque prae cruditate humesceret imbecillitate caloris, qui nequeat concoquere uenulis contentum humorem. Ex his oritur dubium aliud, utrum conuenientius sit arte administrare rupturas, an sponte sinere euenire. Si morbo Planta laborat, & cruditate, neutrum tutum. Sin ualido est uigore, & eo in loco, ubi multum nutrimentum bene queat concoquere, atque etiam sine damno sui aliquid seponere: utrumque etiam conferet. Chymicus autem aestimare de uirtutibus potest suis argumentis. Num ergo plenius nutriri planta debet, ut fundat copiosiorem succum? At uulnus cruditatem & corruptionem inducit ex contagio aeris, & quia natura male afficitur laesione. Non ergo poterit concoquere nutrimentum multum. Considerandum itaque, quomodo infligi uulnus debeat, & quandiu apertum tenendum & mutandum quando. Insuper ex radicibus subripere succum nunquid satis conuenit? An non perinde est ac si quis chylum ex uentriculo uellet rapere? Commercio terrarum umbrarumque & uliginum non uidetur radix succum commodum posse remittere. Quam ob causam consideranda naturae Plantae & locorum, temporumque est. Certe radices quaedam satis ualentem reddunt succum. Primo uere incidere uelle, cum aquositas nondum est in frondem absumpta, temerarium fuerit. Aestas antumnusque ferunt fructus coctiores. Praecoces etiam sub finem ueris possunt incidi. Theophrastus, ὀπισμὸς γίνε¬ ναι τῶν ὀπιζομένον ὡς ἐπίπαν τοῦ θέρου. τῶν μὲν ἐνισταμένου, τῶν δὲ προεληλυθότος etc. Cur autem prohibet Bulcasis plantas ex terra exemptas uulnerare. An non satius sit elementari aquositate exhausta post tabem aliquam elicere guttas? Sine id in expressitiis seu δια πιεστέρας εκτριβομένοις / Gr ] procurare licet: At non hoc opere opismi. Non enim stillabit essentialis liquor ex uulnere iuxta uotum, quanquam aliquid exire soleat. Causa est, quia natura euacuationem sentiens ( sensu naturae, ut ille loquitur ) statim succurrere festinat repletione. Sed cum nihil est, quod succedere uel submitti possit, nec illa patitur se totam exhauriri, nisi ui premente, intercipitur fluxus. Hinc colligimus, stillationis huius esse aliquem terminum. Nam primo fluit succus concoctus, postea alimentum erudius sicut fit quoque in corporibus cruentantium diu animalium, quae tandem intumescunt cruditate. Nam per uulnus etiam spiritus & calor exit. Unde necesse est frigidiores fieri plantas, si diu duret copiosa stillatio, & tandem putrescere. In maioribus autem maior uirtus est. Itaque parua uulnera facilius sustinent. Non totus succus semel rapiendus est, si uolumus ad eundem usum idemque beneficium saepius reuocare plantam: Sed ea coniectura & industria, quae uidetur conuenire. Itaque etiam in paruis uolumus circum specte agere artificem, Cap. U. De extractione per macerationem. " Quas medicamentorum facultates " ( inquit in 4. meth. cap. 9. Fernelius ) " ueteres olim memoriae prodiderunt, eas in integris illis primum sunt experti: alii postea, ut laborantium delitiis subscriberent, eas uarte a crassiore terrenaque materia seiunxerunt ut destillatione " ( qua putat extrahi alimentarium humorem & aquosum saepenumero paucarum uirium: Et postea oleum, nempe humidi primigenii portionem aeream ) infusione, qua simplicium uires purae synceraeque transferantur in liquorem, maxime eae, quae sunt in substantia tenuiore, minus, quae in crassa & terrena: Decoctione seu elixatione, qua rerum facultas & species a materia seiungantur: Et tandem expressione succi, qui omnem substantiam, saporem & summas uires obtineat, Mesuaeus similiter decoctionibus & infusionibus facit potiones: destillatione olea & aquas: alia olea succosque per expressionem: alia per impressionem. Num ex illis sit extractio per macerationem, de qua dicere instituimus, uidendum est. Nominamus extractionem per macerationem, ut indicemus aliam esse extractionem, aliam macerationem. Potest enim aliquid macerari etiam sine extractione, ut saltem mollificetur aut alio modo afficiatur. Maceratur etiam homo curis, tabeque conficitur seu macer redditur ἀτροφία. Alia macerata diffluunt ut calx in quibus macerare est idem, quod resoluere. Est aliquando idem, quod ἐναποβρέχειν, aqua irrigare, mollire, abluere, perluere. Lupini macerantur, ut dulcescant. Chymico in maceratione non unus scopus est propositus etiam in extrahendi consilio. Nam non tantum emollire rem studet liquoribus, sed & resoluere & exhaurire, ita, ut omnem sui uim de ponat in illos, cumque illis segregetur a reliquiis tanquam recrementis & capite mortuo, ut loquuntur, uel impuris sordibus. Per infusiones idem spectant Medici, ut Fernelius docuit, & scholiastes Mesuae scribit, infusionem esse, quando aliquae res medicinales infunduntur seu ( nam est & alia significatio infusionis quae ἔγχυσις ut, cum decocta, etc. In intestina, matrices, faucesque infunduntur ) ponuntur puluerisatae, contusaeue uel etiam solidae in aqua, uel uino uel aliquo liquore absque ulla decoctione & in illo remanent tenenturque per aliquod tempus: Unde colligitur liquor, exprimitur & colatur, & dicitur infusio, cui tamen aliquando accedit ebullitio uel leuis coctio, Ut uirtus melius, fortiusque assumatur. Talis cum sit infusio nihil impedit, quin etiam extractionem per infusionem dicamus. Nam infusio & maceratio simul fiunt, diciturque idem opus infusio, quatenus liquor affunditur rei, uel res immergitur liquori: Maceratio, quatenus ad calorem fouendo resoluitur cogiturque deponere succum in liquorem, unde exhaustae reliquiae in tabem abierunt & sunt macrae factae. Sicut autem non appellamus totam operationem macerationem, ita neque infusionem, nisi tropo. Fit quidem extractio etiam infusione; sed non omni: deinde non Chymico apparatu & consilio, neque ex iisdem materiis, nec menstruis, seu liquoribus iisdem. Chymicus sane etiam mineralia extrahit per macerationem, quae non infundunt Medici. Chymici eo artificio etiam tincturas faciunt, & auro, aliisque detrahunt colores, quod institutum pridem celebre fuit in Alchymia metallica: Sicut ars infectoria, pictoriaque aliquod simulachrum in plantis & animalibus exhibuit. Consentaneum est ad utriusque imitationem, Alchymia scilicet, & infectoriae, Medicos suas excogitasse infusiones. Notatu digna sunt uerba Mesuae, quae ipso sono Chymicam disciplinam referunt. Ita enim licet barbare, per interpratem loquitur: " Olea alia ficint per impressionem, sicut cum aliquod materiate suscipit id, quod in alio est secundum speciem suam: " ( Syluius: cum materiae in oleo maceratae, incoctae, qualitatem suam & uires in ipso relinquunt ) " quod generice aictum non tantum de oleo intelligi potest, sed de quouis per impressionem extracto, Nam materiale illud est materia extractionis seu liquor " ( Aristoteli ὑποκείμενον καὶ ὕλη ) " qui substernitur loco corporis pristini. Id quod in alio est secundum speciem suam, est cuiuslibet specifica potestas in humore spirituque primogenio, qui una transit, inhaeret. Impressio uero fit, cum agens patienti imprimit suum actum, idque alterat & immutat. " Haec declarantur pluribus, cum iam aggreditur illam oleorum per impressionem confectionem. " Fiunt ", inquit, " olea per impressionem, sicut imprimit forma sigilli in re habili suscipere illam, & proprie quando aliquid stans, sicut materia, ponitur in necessitate factum habile, ut suscipias uirtutem, quam res alia sortita est a specie sua ( Syluius: Fiunt & olea per impressionem, quae ipsis oleis, ueluti habili cuidam materiae, aliorum medicamentorum uirtutem a sua ipsorum forma proficiscentem inserit, quomodo sigillum formam suam materiae cuipiam ad eam suscipiendam habili imprimis. ) Requiris materiam, quae per naturam sit disposita ad recipiondam aliundo uirtutem, seu quae pati per impressionem agentis queat. Deinde assumit medicamentum uirtute specifica donatum, quod similiter debet posse transferre eam & communem alteri facere. " Quo modo fiat impressio, rudi declaratur exemplo sigilli formam suam & typum ceree communicantis: quo exemplo tamen non totum declaratur negotium: Sed id duntaxat, quod de specifica proprietate dicebatur, ut intelligamus impressione transire aliquid formale: non certe ita, ut id pariter fit in illo, unde transiit: Nihil enim relinquitur, nisi feces: Sed succo simul essentiali translato, Differt ea impressio ab infusione eiusdem authoris, quandoquidem infusio sola constat maceratione in liquore ad calorem per dies uel horas aliquot, aliquando mutatis rebus: Sed impressio infundere seu sepelire in oleo iubet: uitro clauso soli exponere: inde coquere: mutare infusum, iterumque apricare, cum repetitione sufficiente. Addere deinde eius rei infusum: digerere ad solem multis diebus, colare tandem & rectificare insolando diu. In aliquibus tamen uariant operationes, fiuntque olea talia etiam per contritiones, digestiones in pastis, expressiones, etc. Alicubi plura simul componuntur, Chymici etiam oleo utuntur ad extractiones suas: Sed saepenumero adiiciunt extractiones nouas per noua menstrua. Sentiunt autem similiter Mesuae nempe talibus extractionibus transferri potestatem formalem cum succo primitus insito. Itaque & essentias uocant extracta, item arcana, astra, etc. Nec contenti sunt impressione in materiam: Sed elaborant essentias amplius, & separato menstruo solas synceras que exaltant & reponunt in usus suos, nisi certo confilio aliquid una relinquendum censeant. Sicut autem Medici cum Mesue non quoduis cuiuis infundunt, sed habiles liquores competentesque eligunt: ita & Chymici, qui tamen studuerunt magis immateriali, communique & simplicissima essentia extractiones facere, quam materiales succos uel olea adhibere, quae parua ui penetrandi assumendique praedita, plus relinquunt, quam exhauriunt. Hoc consilium secutus & Fernelius est, dum tenuem & penetrantem liquorem, qui sit simplicium naturae consentaneus, suis infusionibus praescribit, maximeque probat aquam uitae, quae tenuissima, inque omnes commissae materiae partes se insinuans, concretum illius succum attenuet, incidat, colliquet secumque rapiat: post ea uinum album tenue, aquam simplicem, cui incoctae sint res attenuantes, stillatitiam, hydromeli, mel, oleum, in quibus simplicia arefacta, tusa concisaue ad tabem usque macerentur, donec saporis indicio omnem uim deposuerint, aut fermentatione mutua, si plura sint, ad eandem naturam peruenerint, idque tepide & tepido loco ad solem uel calorem prunarum, aut fornacis. Sic itaque & Chymici materias minerales, animales, uegetabiles comminutas, tritas, ustas uel calcinatas pro cuiusque modo, praeterea etiam liquidas aliquando. ( Non enim semper arefactas extrahunt, sed & succos, decocta, olea, composita etc. ) & cineres in uitro uel alio conueniente uase perfundunt suo menstruo, quod in plaerisque est spiritus uini simplex, nonnunquam alcalisatus, aliquando acetum stillatitium, aqua mellis, menstruum coeleste acutum, spiritus descensorius lignorum solidorum correctus, spiritus terebinthinae, aquae stillatitiae alteratae inter oleorum extractiones & huiusmodi alia, procuiusque natura, & usu. Perfusos pulueres confundunt exacte & clausum uitrum collocant ad solem aut fornacem: uel putrefaciunt. ( Ita enim loquuntur saepe de macerationibus ) in fimo, balneo, cineribus calidis, furno acediae per suum Mensem, hoc est definitum tempus siue horis id numeretur, siue diebus interim saepe turbantes materiam, iterumque subsidere per quietem finentes. Cum uident menstruum satis colors tum, uel sapore aliisque indiciis deprehendunt multam uim depositam esse, effundunt id sine turbatione, sique plus inest uirtutis in reliquiis, aliud reponunt, & macerando pergunt. Nonnunquam tamen tales res sunt, ut uni menstruo multum materiae repetitis uicibus possit immergi. Itaque tunc priori separatae, noua substituitur, idemque peragitur labor. Accedunt nonnunquam leues ebullitiones in diplomate, ut in carneis, & plantis, cum maturare opus placet. Sed in pluribus id uitandum est. Expressio adhibetur nulla, nisi cum denuo extrahere per hunc modum instiruimus, Menstruum enim per se duntaxat debet assumere essentiam subtilissimam, omneque crassuum relinquere. Itaque cum expressus simul succus est, is postquam subsedit, separatur nihilominus. Raro eriam colatura concurrit. Est tamen, cum consilio certo totum ius cum extracto statim praebere uolumus aut certis usibus similibus destinamus, etiam exprimimus ueluti cum Rhabarbarum extrahimus, ut extractio tota sumpta purget, cuius menstruum tunc est aqua cinamomi & Endiuiae. Interdum propius accedimus ad uulgares infusiones, & decoctiones facimusque hoc artificio succos inspissatos. Sed plaerique Chymici essentialiores extractiones malunt, quam materialiores, quod in succis crassis nihilominus sit tarda uirtus, cuius rei documentum sumere licet ex uulgatis officinarum ex senna helleboro nigro & similibus extractionibus, quae certe ualde inertes deprehenduntur estque interdum satius decocta & infusa usitata usurpare, quam istos succos inspissatos, qui etiam ob hanc causam non possunt esse synceri, quia ramenta ex subtili tritura una exprimuntur & coagulo miscentur. Sed de his in essentiarum explicatione dicemus plura. Postquam iam extractio per macerationem simplicem, aut repetitam facta est, subtracto menstruo extractum coagulamus relicta mellis, uel syrupi consistentia, si quidem ex genere succorum est: sin ex mineralibus, cineribus & huiusmodi, in puluerem uel coagulum siccum perducimus. Hinc exordimur operam nouam. Nam quaedam denuo extrahimus, & maiore industria, ut subtilitatem instam consequantur, elaboramus mutato menstruo, quod ut plutimum fit, cum prius usi sumus aqua stillatitia, decoctis & similibus. Nam hec reuocantur ad incudem, & quinta uini essentia in quintam naturam rediguntur, non amplius per putrefactionem, sed circulationem in Pelicano. Quaedam etiam crebris destillationibus attenuata coguntur per alembicum transire. In aliis si quid labis intulit menstrui acrimonia adhibetur rectificatio per edulcorationem, quae fit per macerationem in aqua stillatitia simplici. Quod si aliquid noxiae potestatis, suspectaeue qualitatis una transiit in succum extractum ( Paracelsici quidem id negant posse fieri, quia quinta uini essentia non assumat nisi medicam essentiam: Uenenum uero, quod dicunt esse tantum in sordibus abiectaneis, relinquat, quae opinio falsi conuincitur experientia communi: Et sunt quaedam essentiae per se uenenatae, unde natum id, quod ens ueneni uocant ) id eluere sedulo tentandum, aut alexipharmacis additis corrigendum. Quocirca Quercetanus & alii industrii Chymici extractis addunt olea corrigentia ex aromatibus uel extractos horum succos. Nonnulli menstruum sic alterant, ut simul extrahat, & noxam corrigat alterando. Est & aliquid in modica extractorum insolatione, qua spiritus noxii secedunt, pro qua nonnulli usurpant diuaporationem. Alii aquas Theriacales saepe mutatas inde destillant. Mineralium uirtus tolli potest exhalatione. Sales abluuntur aqua dulci. Ostendetur autem in praxi singularium, quid cuique conueniat. Hac ratione per macerationem facimus extracta simplicia & composita, liquida, arida, succulenta. Imo nonnunquam ex eodem simplici diuersas essentias elicimus non alia arte. Quae uulgo ex decoctis & infusionibus expressionibusque abiiciuntur, ea calcinant, & sales inde colligunt. Hos elaboratos redduns succo si placet. Eadem maceratione etiam extrahuntur olea. Solet committi errratum graue in officinis, quando extracta per destillationem machinantur. Certum enim est essentias in fundo subsistere, & non separari a fecibus. Illi uero boni uiri contenti sunt qualicunque spiritu cum aqua eleuato. Non parum delinquunt, qui extractiones compositas instituentes, mineralia uegetabilibus & animalibus iungunt, eodemque menstruo aurum tentant extrahere, & cinamomum, cum necesse sit, aurum inter sordes manere, & abiici. Uidendum sedulo est, quae eandem rationem ext ractionis sustineant, & quae diuersam diuersis liquoribus. Si compositum poscitur, extracta iam absoluta possunt commisceri, siue forma soluta, siue coagulata. Quaedam commode confunduntur, cum adhuc sunt in suis menstruis. Alia imbibuntur aut aliter concorporantur secundum modos adunationum. Cap. Ui. De Elambicatione. Uox Elambicationis Fallopio specialiter significat destillationem, quod elambendo humorem peragatur: Unde uasis operculum elambicus dici creditur. Alias destillatio per lacinias, seu linguam bubulam idem habet nominis, quod magis cum re conuenit. Lambere enim lingua solemus, paulatimque humorem delingere. Eius simulacrum habet ista operatio per pannos linguiformes. luste itaque lambicatio, Graecis ἐπιλίχμασις nuncupari poterit. Sed apud Mesuen Alembicus, uel Alembicus instrumentum sublimatorium destillatoriumque est, aliis capitellum, opertorium, operculum, ἄμβιχ κόγχας, λοπὰς, paropsis, calix, & c. qui imponitur cazolae, Aluteli, uentribus, cucurbitis, ollis, etc. ( Ita enim appellantur uasa sublimationum & destillationum, in quibus est materia. ) Hinc Alambicatio, uel ut ad latinam originem, tonumque perducatur, elambicatio dicta, communem uim habet ad sublimationem, & destillationem. Ignis enim utrobique elambit, exhauritque resolutum succum, & transfert in uas superius ex inferiore, quasi illud ex hoc lamberet more aeris calidi elambentis humorem terrae & in altum mittentis. Inde crediderit aliquis, alembicum dici Penulam quibusdam, quod quasi peniculo exhauriat. Sed a caudata nasutaque figura, aut pendendo. ( Penis enim ueteribus cauda est, ad detergendos pulueres ) potius deduxerimus. Cum autem a lambendo alembicum dicimus, metaleptica est locutio. Quod enim ignis resoluentis, extrahentisque & expellentis est, id accipienti tribuitur instrumento. Non tamen in omni sublimatione & destillatione Alembicus adhibetur, ut patet. Itaque putandum est a crebriore & euidentiore apparatu id nomen commune fieri, & quia hoc operculum in utroque est in usu. In Alchymia appellamus Prolectationem ab opere specialioris extractionis, quae fit proliciendo succum intus occultatum per resolutionem humidam uel siccam operante igneo calore, ut manifesta fiant prius abscondita. Non deiicimus hanc quoque uocem de gradu: Sed liberum eius usum permittimus artis gnaris citra exautorationem. Auicennae interpres sublimationem uocat, siue destilletur aqua, siue in sublime agantur spiritus sicci. Nec desunt, qui istam locutionem imitantur. In utroque opere sublime petunt spiritus. Inde commune nomen. Uerum tamen usus frequentior obtinuit, ut sublimatio dicatur duntaxat, cum in sublimi quod eleuatum est, concrescit, manetque: Destillatio cum liquore seruato defertur, quanquam & hoc: aliqui per uentrosos alembicos in sublimationem solam mutauerint. Uerum enim uero doctrinae gratia, seruandum discrimen est. Quocirca sit iam nobis seu prolectatio, seu elambicatio, extractio essentiae per transmutationem in spiritum concretilem, qui leuitatis naturalis, calorisque comitantis adminiculo propulsuque in sublime fertur, & ibi consistit. Essentia enim intus abscondita in misto est, quod hoc instituitur modo, quanquam eueniat saepenumero, ut etiam alieni humores, & excrementitia, uel essentiae inquinam enta, perniciosique spiritus sic separentur, quae est abusio quaedam eius, cuius finis perse & principalis erat medicina intrinseca cum uirtute substantiali, formalique proprietate, ad salutem hominum comparata, quo pacto segregatorium distractoriumque fit, quod per se erat extractorium. Sed & aliorum gratia procurari potest prolectatio, ueluti repurgationis, fixionis, rectificationis, exaltationis, etc. Transmutationem fieri dicimus more Aristotelico, qui aquam & terram in spiritus resoluta dicit transmutari. Ueteribus physicis ( fors & Chymitis ) placuit. Rarefactio, & attenuatio, quam apertissime ostendit Hydrargyrus. Hic enim ex cucurbita in subtilissimos halitus redactus per alluuieculas consistit, donec Psecadum more, tandemque guttarum facie concrescat in testudine, in quam est impactus, neutiquam mutata natura, sed non est iam de his disserendi locus. Ignem esse causam agentem palam est, qui tamen adhibetur gradibus modoque differente. Spiritus in sublime tendunt facultate non una. Est aliquid in leuitate: aliquid in appetitu loci superioris propter spacium laxius liberiusque: Aliquid in caloris comitatu: nonnihil in prouehentium per uim conatu, tanquam proflarentur, sine quo multa non scanderent. Quocirca grauioribus solent adiungi tales comites, qui comprehensas resolutas particulas, tanquam manibus suis uel alis uectas sustollant. Si calor, spiritus, & rarefactio non exacta est, non alio euehuntur terrestriora. Sed alia magis igneae aereaeque naturae, quam aqueae, uel terreae, prompte in actum ducuntur, ut manifestent motu spiritualem essentiam. Itaque in his non est opus socio, uel magno calore. Notum est ex dispositione uniuersi, coelestia a centro ad ambitum concessisse: in centro grauissima mansisse, quae maxime terrena nominantur; ab hoc uersus circumferentiam sequi deinceps posita, paulatim nobilioribus naturis ab ignobiliori eleuatis, donec proxime ad coelum perueniatur, & sic hoc uinculo medioque centrum circumferentiae, terra coelo continue cohaereat ab extremo, uno ad alterum paulatim per medium procedendo, & utrumque extremum comprehendendo continendoque. In artificio prolectationis seu elambicationis ueluti paruum mundi magni exemplum cernitur calore singula digerente. Nam quae in misto, ( chaos, id est, iuxta simulacrum primi in magno mundo ) sunt confusa, operante calore & spiritu secedunt. Subtilissima ad coelum Alembici, minus subtilia paulo citra subsistunt; inde sequuntur caetera, ex quibus terra fixa incumbit fundo. Ex his aestimare licet de uirtutibus. Nobiliora enim, & quae coelo sunt uiciniora, praestabiliora sunt. Procuratio talis separationis non semper in uno fit uase, sed artifici industria in aliis atque aliis, uel successiue mutatis operibus, & ignium spirituumque gradibus. Si quis ergo respicere uelit ad externimundi exemplar & elementa, huius artificii primos fontes facile assequetur, & simpliciter iudicabit desimplicibus, comparate de comparatis, obseruabitque discrimen operationis per se institutae, uel pei accidens. Aliud fundamentum sumitur ex natura fixorum & uolatilium, quanquam hoc cum illo consentiat quidem, sed tamen disciplinae est familiarius, & nonnihil apertius declarat extractionem per prolectationem, sicut & exaltationem & distractionem, quam consequenter per idem magisterium, lscet ex accidente ( nam ob sequentem se praebet natura in multis ingenio artificis ) peragere studemus. Quaedam res natura sunt uolaticae: quaedam fixae: quaedam uolatilia fixis commista habent: & in unoquoque genere sunt diuersitates respectusque uarii, ita ut nonnulla sint simpliciter uolatilia & fixa; nonnulla comparate, idque tum inter se, tum respectu operantis caloris & spiritus, modo ualidi, modo imbecillis, modo mediocris. Cognitum uero est, essentias nobilissimas esse uolaticas magis, & ideo sua natura petere locum digniorem; tetineri uero in imis per uim consortio & complexu ignobiliorum. Facile uero probat nobilitatem earum experientia uirtutum efficacium: deinde calor formalis; insuper spirituosa natura, puritas, & lucis coelestis aemula substantia, quae se in multum spacium propagare potest, ut lumen ab igni emissum. Hinc dixerunt Chymici, coelestium similia astra immersa esse in materiam elementarem: & tamen omnem uirtutem istorum solorum esse, quod fassus uidetur & Aristoteles, cum in meteoris scripsit, omnem uim medii mundi a coelo gubernari. Sed in turba elementari ista non morantur sine contagio & pollutione ignobilium, uolaticorum, uel fixorum. Quacunque ergo in re haeret ista essentia, separatio & extractio, per elambicationem offert modum liberationis. Si astrum est in corpore uolatico, totum poterit eleuari. Sed usus industria monstrauit primum praeparationes quasdam, quibus elementare, quod ad incrassationem fixionemque est procliuius, possit cogi, & ita disponi, ut non amplius tam firmiter cohaereat cum coelesti, sed discordia incipiat fieri, qua facilius postea obtinetur diuortium, Inseruit his maceratio, digestio, circulatio, putrefactio: interdum & qualitatum externarum adminiculum. Nam frigus aptius est ad coagulandum. Cum ergo sciamus, aliter affici elementariora seu materialiora, aliter formaliora, modum praeparationis inuenimus. Postea elambicatio facile extrahit spiritum coelestem. Alia ratio est per caloris solertem administrationem. Quia enim pars pigrior non leui, sed copiosiore calore excitanda est; sed uelox & uolatilis spiritus, stellarum elemento analogus, paruo calore incitatur, ingeniose assequimur extractionem. Res patere exemplo potest in destillatione uini prima, secunda, tertia, etc. usque ad septimam, Ita aquam totam attenuari posse, ut tota eleuetur, & in uaporem uertatur, quis ignorat? Sed spiritum ex ea elicit Chymici industria. Tertius modus singularis est in mineralibus nonnullis, & certe magni ingenii. Cum enim sint aliqua tota uolatica, quae ab imperito homine uel tota calore immodico scanderent, uel tota ab imbecilli manerent in imo, ut mercurialia, praesertimque hydrargyrus; inuenta subtilitas magno acumine est, ut spiritus duntaxat ex eo eleuaretur, elementaribus subsistentibus, quod difficilimum fuit excogitatu in tanta argenti uiui homogenia. Assequimur autem id retinaculis quibusdam conuenientibus; quanquam multa opera subinde ad carceres & incudem redeunte: praeterea etiam societate spirituum. Per retinacula figimus totum. Cum itaque necesse sit, ut impar fiat fixio, propter imparem partium in interno recessu ( non enim sensibus patet diuersitas ) dispositionem: euenit fixio & uolatilitas relata. Sed graue corpus Mercurii spiritualem partem quoque habet grauiorem, propter incredibilem conformitatem mistionis. Itaque aquilae alas ei iungimus, fitque quod in symbolo gryphis soculum plumbo grauatum per aerem ferentis repraesentatur, ut alarum adminiculo in summum uolet spiritus mercurii, plumbeo corpore semper in imum retracto, utut alis acceptis etiam uolare conetur. Sic fit tandem ille mysticus hydrargyri spiritus, qui est arcanum arcanorum, solaque materia mercurii sapientum ex terra extracta, quae terra post extractionem abiicitur, tanquam nullius usus, expectaturque alia coelestis, quae est arcanae fixionis fundamentum. His & similibus modis possumus elambicare essentiam ex mere uolaticis, sed tamen inaequali partium dispositione. Quae tota fixa sunt, ita ut non tantum corpus elementare constanter in imo maneat, uerum etiam illi commissum astrum, idque siue natura sua siue quia retinetur arctissimis claustris, quae perfringere non possit, & erumpere; itidem elaborantur arte, ut oboediant prolectationi. Famulantur in hoc studio calcinationes; comminutiones: macerationes in menstruis uolaticis, & similes operationes, fitque itidem, ut in praecedentibus diuersitas propter passiones distinctas. Putauerunt quidam, posse se generale menstruum conficere, quod omnia fixa reseraret, & astrum per se fixum in actum uolatilitatis abriperet: sed compage retentum firma, liberaret primo, postea ad uolaticam naturam praepararet amplius: & id crediderunt esse coelestem uini essentiam, uel simplicem, uel alcalisatam: uerum aliud alii rei conuenientius esse, usus docuit. Metallicis certe mercuriale menstruum congruit magis: interdum & soluens aqua, etc. Postquam ergo iam ad eleuationem praeparatum est astrum, uel solum, uel cum illo menstruo prolicitur. Quod si nonnihil de corpore una ascendit, id subducitur repetitis operibus. Interdum soluitur, fitque uolatile totum, quod prius erat fixum. Ibi consilium suppeditat praecedens industria, quae mere uolatica separabat: cumque magister non omnia puncta rei in sua habeat potestate, nec sit in sciendo agnoscendoque Deus, motu alicuius incongrui, in talibus potest retinaculum adhibere. Animalia & uegetabilia facilius separari possunt, uti & quaedam mineralla: sed in multis maxima est opus industria propter uincula naturae firmissima, & maxime homogeneam mistionem. Sicut autem retinacula adduntur parti crassiori, ita eleuatoria adminicula parti essentiali, ut priore modo, sicubi id opus est. Eleuatoris autem sunt in mineralibus dicti spiritus: retentoria corpora fixa integra, nec resoluta praeparationibus, sed duntaxat contrita cum illis in exactum puluerem. Notandum est, ex hac industria extitisse abusum quendam eleuationis. Nam eadem arte etiam totum fixum potest fieri uolaticum; sicut contra totum uolaticum fixum. Exempli gratia: Totum aurum potest eleuari adminiculis & praeparatione per attritiones, spiritusque: Totus hydrargyrus figi: & sicut illud fit per spiritus uolatiles; ita hoc per corpora fixa; ita ut utrobique sit affinitas essentialis. Nam ubi ex insita familiaritate appetitus & amor allicit, ibi procliuius faciliusque procuratur opus. Quae partim fixa sunt, partim uolatica, duorum sunt generum, Aut enim essentia est fixa, sed elementare corpus uolaticum: aut essentia uolatilis, corpus fixum. Ibi fit inuersa elambicatio. Extrahitur enim non astrum, sed elementum illo manente: Hic recta. Uerum enimuero quia in magna uarietate sunt istae dispositiones, multaque accidentaria possunt opus difficilius aut facilius reddere, prudentis peritique magistri est uidere, quid cui conueniat. Et haec uarietas prudentiaque artem non tantum peperit, sed & in generalia praecepta, & speciales praxes disclusit artificemque alterum altero fecit digniorem. Documentorum autem principia ex illis dependent. Media enim ex extremis constituta, utrorumque naturam participant. Itaque non opus est peculiari admonitione. Haec adeo in genere de elambicationibus possunt instruere tyronem. Quidam res eleuandas seu per eleuationem extrahendas in multas discerpserunt classes, nempe humidorum, siccorum, animalium, uegetalium, mineralium, medicamentosorum, alimentariorum, cibalium, potulentorum, aqueorum, aereorum, oleosorum, simplicium, mistorum, etc. Sed non opus est tam exista timari. Praxis singularis satis ostendet, si quid in his requiratur peculiare. Illud monendum simul est, artifices in aliquibus non tam ex rerum natura, quam luxu artis & arbitrio laborare: & sunt sane in hoc negotio aliqua compendia. Nam quae difficulter scandunt, in latus compellunt, ne cogantur tot praeparationibus opus tardare. Quaedam contra agunt, ac natura ferebantur. Debebant uolatica sursum trahere: at deorsum fugere compellunt obstaculo inuersi uasis, sicut hydrargyrum, qui etiam caloris uim non tolerans, ad frigida refugit. Hinc orta est descensio, quae tamen non in omni elambicatione locum habet. In talibus compendiis & arbitrariis permutationibus attendendum artifici est, ut si optimum efficere gaudeat, optimo quoque modo procedat, ne ex compendio fiat dispendium, & ex artificio sophisma, uel impostura & deceptio. Species elambicationis seu prolectationis sunt duae potissimum, si rem naturae procliuitate & ductu aestimamus, non arbitrio & abusu laborantis. Quia enim elambicatio fit mediante resolutione in spiritus: & hi sunt duplices, humidi & sicci: unde postea consequitur etiam diuersitas consistentiae & concretionis in extracto: ideo duae quoque species prolectationis proponuntur; sublimatio una, destillatio altera. Spiritus autem humidos & siccos frequenter nominant Chymici, quos Aristoteles uapores & halitus. Nec refert, etiamsi siccis spiritibus sit iunctus humidus aliquando, siue natura, siue consilio, ut sicci per humidos eleuentur. Non fit mistura operationum & confusio: sed aliquando sublimatio transit in destillationem per consortium spirituum humidorum. In aliquibus praecedit destillatio, sequitur sublimatio, si quidem spiritus humidi sunt essentiales, & non excrementitii, uel superflui, uti fit in sublimatione sulphuris, salis, hydrargyri. Neminem quoque incertum reddere debet, cum uidet sublimatum mox destillari. Non enim alligatus est artifex ad unam omnino essentiae formam auiconsistentiam, sed pro rei necessitate, uel lubitu, potest ex sicca liquidam facere, & uicissim, idque procurat suis operationibus exorato uel accommodatitio adhibitis. Tandem hi sunt pistilli & mortarii Medicorum uerorum, ut quidam scripserunt, si rem accipere uolumus de elaboratione medicamentorum praestabilissima, cui tamen seruilem operam debentet iam officinarum instrumenta. Cap. Uii. De Sublimatione. Sublimationem esse ex humili in sublime euectionem, naturali uel uiolento motu, quilibet facile intelligit. Et est aliquando corporum seu substantiarum, aliquando qualitatum, uirium, dignitatum, ut sit ex ignobili nobilem, ex obscuro illustrem, ex imbecilli potens reddere, & sordibus exemptum extractumque in puri splendoris, praestantiaeque eximiae loco statuque collocare. Chymici, qui mysterium lapidis tractant, interdum mitifice de hac operatione commentantur. " Sublimatio nostra est " ( inquit quidam in Rosario ) " partium non fixarum a partibus fixis eleuatio, quarum istae eleuantur per fumum & uentum. Sed uolumus, ut haec duo simul fixentur, & praestent fusionem facilem. " Indicat nimirum sublimando diuidi rem in duas partes, uolatilem & fixam, easque per interuallum seiungi interuentu halitus, qui uentus rumuappellatur, in quem resoluta pars non fixa effertur in summum. Hoc est illud Hermeticum: Portauit illud uentus in uentre suo. Nam specie halitus latet res sublimata, & ascendit in coelum seu alembicum coeliformem, ubi concrescit. Haec ergo forma & materia sublimationis physicae, quam ueram & certam uocant est. Additur finis. Non enim ideo tantum fit haec sublimatio, ut diuisae pattes seorsim existant, sed ut iterum coniunctae cohaereant, parsque non fixa fiat similis fixae, & aeque constanter in igne maneat, & se mutuo beneficio afficiant. Nam pars non fixa cum fixionem accepit per sublimationem crebram, non obliuiscitur omnino suae naturae spiritualis, sed eam in fluxum constantem conuertit, ut sic postquam a fixa accepit fixionem, ipsa uicissim ei communicet fusionem perfectam. Ita quod in coelum ascendit, descendit iterum in terram, & uim accipit superiorum & inferiorum fixorum & uolaticorum sub specie fusionis. Et hic est sensus dictae definitionis. Alibi lapis dicitur mundari per sublimationem, quod est a sordibus detergi, & crasso corpore liberari, ut sit totus spiritualis, quod non una sublimatione, sed pluribus peragitur, ita ut principio ei aquositas superflua detrahatur, deinde mundicies procutetur putissima; hinc figatur, sed ita, ut retineat fusionem metallicam: postea etiam ingredi possit, quem ordinem sublimationum uocant, prouectionem ad altiorem dignitatem & uirtutem, ueramque purificationem. Fixus postea iterum sublimatur, & in spiritum uertitur. Hinc dicitur fixum sublimari, esse corpus in spiritum mutare. Sed hinc denuo reuocatur ad fixionem per eandem operationem. Patet hinc, uarium esse finem operationis eiusdem, posse que nos etiam contraria obtinere, si accedat industria. Separat enim sublimatio fixum a non fixo; deinde nobilitat, tertio figit non fixum: quarto coniungit unitque; quinto nouas proprietates confert, ut res discat naturae suae obliuisci, aliumque uultum & morem induere, Hi gradus diuersique eiusdem artificii scopi nonnunquam ad duos rediguntur: Est enim sublimatio uulgaris: Est alia philosophica: " Scire te conuenit, inquit quidam, quod nostrum sublimare nihil aliud sit, quam corpora exaltare, id est, in spiritum ducere, quod fit leni igni. Uulgaris sublimatio est signum effectus, nempe, quod corpus philosophice sublimandum seu exaltandum effectum sit spirituale, ita ut aptum sit ad secundam sublimationem accipiendam. Nihil enim operi lapidis confert, quam praeparationem primam, qua inducitur aptitudo ad uerans spiritualitatem postquam totum absoluitur opus uno uase, una fornace & dispositione. Haec ille. Totum opus a principio usque ad finem sublimationi tribuit. Sed haec duas habet rationes. Prima est rudior, qua praeparatur materia duntaxat, & ab extraneis purgatur: posterior est exaltatoria. Illa fit per distantiam: haec per alterationem, quomodo & uulgariter sublimata primum eleuantur, ut ab elementari inquinamento separentur: deinde elaborantur digestionibus aliisque modis exaltatoriis. Amanda tamen uulgaris sublimatio ideo est, quia sine ea res exaltanda non habet aptitudinem ad sublimitatem dignitatis consequendam, & sic ad essentias completas perfectasque aditum foresque aperit. Inde sequitur in Rosario, duplicem esse sublimationem: primam, qua remoueatur superfluitas, ut remaneant partes purissimae a fecibus elementaribus separatae, sicque uirtutem quintae essentiae possideant: quae sublimatio sit corporum in spiritum reductio, qua corporea crassities transit in spiritualem subtilitatem: Secundam, quae sit extractio quintae essentiae ex ea re, quae prius est praeparata ad uirtutem quintae naturae per separationem elementorum, seu a fecibus elementaribus, ut iam flat anima tingens, ad quod necessaria est ablutio, ut per eam separetur arsenicalis pinguedo, & oleaginosa natura purissimae unctuositatis, quae fecibus erat colligata, a quibus impediebatur sublimatio. Qui itaque tyro cupit ad intellectum summimagisteri peruenire, omnia titulo sublimationis contineri artificia ex dictis intelligit. Quod enim iubent elementa detrahere, & separare, destillare, sublimare, & c. id totum figuratum est, & comprehenditur sublimatione nempe praeparatoria & exaltatoria. Nam elementa dicuntur separari, cum feces & impuritates abstrahuntur sublimando ab his rebus, quarum uirtute extersoria ( unde acetum, lixiuium, aqua fortis, & c. uocatur ) sordes tolluntur, sicut cum auri ramenta inquinata, & cute terrea obducta aceto aluminato abluimus, coriumque ab eo auellimus: item quarum est adminiculo, terrea retinentur in imo, spiritus uero ope aliorum eleuatur: item quarum siccitate humiditas elementaris absorbetur. Interim si quid nimis igneum, & aereum impurum inest, id quoque segregatur. Ita lapis ab elementis per sublimationem septenam uel nouenam repurgatur, & accipit dispositionem potestantemque, ut in quintam essentiam possit transmutari, quae quinta essentia uocatur anima tingens, diciturque extrahi per sublimationem, non eo intellectu, quasi post praeparationem aliqua fiat separatio partium corporearum, sed qualitas nobilitatur praestantiore succedente minus praestabili; & haec est etiam sublimatio secunda, quam, dum aliqui huius artis studiosi negligunt, non inueniunt, quod quaerunt, quia desinunt, ubi incipere debebant. Nam uulgariter sublimatum argentum uiuum, cum ad summam puritatem isto opere perductum est, tantum est materia philosophici lapidis, ex qua extrahitur Mercurius Philosophorum, qui nulla amplius indiget sublimatione uulgari, sed digestionum continuatione exaltatur figiturque, addita re fixa congeneri, donec uoto respondeat. Sed de his mysteriis nimis multa. Nos hic nulla praecepta ponimus de sublimatione arcana, quae petenda est ex exaltationum descriptione. Uulgaris sublimatio, qua separatur uolatile a fixo, purum ab impuro, requirit uas continens, deinde alembicum excipientem caecum, uel rostratum; tametsi & ille in uertice sit pertusus, in quo spiritus sicci coalescant, quod fit humidis primum per diuaporationem emissis, siue hoc extra uas continens in olla torrendo peragas, siue in eo sine alembico, siue cum alembico per foramen uerticale emittendo uapores: siue destillando per rostrum, quod consultissimum est, si modo sit breue. Nam humidi spiritus interdum non curant leuem ignem; & subsunt etiam ponderosi, qui egrediuntur flamma ualida, ut fic in aquis fortibus. Neque tamen isti possunt in alembico image 135 concrescere. Quocirca utilius est, ut pet rostrum sinantur elabi, quo sicci constentiam acquirant. Uas sublimatorium in uolatilioribus est altius; in grauioribus humilius; & interdum ita, ut cucurbitae collum quoque cineribus uel arena sit obrutum usque ad limbum alembici. Utrobique eminere extrafurnum debet, ut alembicus sit in frigido aere. Alias non coagulant spiritus, sed se subducunt. Collocatur in cineres, uel arenam altius, profundius, pro materiae quantitate. Cum fundus nudo igni exponitur, tabula excisa perforataque distinguitur: sed satius est uti arena, uel scobe ferri. In plaerisque sublimationibus fit repetitio operis. Quae enim eleuata sunt, exempta redduntur capiti mortuo, & cum eo trita iterum sublimantur, donec placeat sublimatum, & uniuersa essentia sit extracta. Sequitur correctio, quae item potest esse sublimatoria, & sic sublimatio alio consilio instituitur, nempe coniunctionis, seu unionis, exaltationis, rectificationis, uel etiam fixionis. Quidam ita calces quaerunt uolaticas, ut possit sublimatio etiam pro calcinatione & tritione esse. Caput mortuum, quod solubilia humore habet corpora, tam diu relinquitur in uase, donec concipiat a frigido humidoque aere humiditatem, uel irrrigatur pauca aqua. Inde eximitur. Quae fusilia sunt, effunduntur adhuc calente fundo. Sed in aperiendo cautus sit laborans, ne perniciosos trahat halitus. Itaque ubi periculum est, non fit apertio, antequam totum bene refrixit. Sed de his in Alchymia plura, nec praxis pauca admonebit. Quod ad dispositionem formalem sublimationis attinet, uariis ea solet modis institui. Est una per alembicum caecum, in uertice tamen pertusum aliquando, aliquando plane solidum: alia per rostratum. Pro alembico usurpantur etiam ollae, & cucurbitae: idque simpliciter, aut multipliciter. Nam interdum plures alembici uel ollae coniunguntur, alteraque alteri imponitur, ad quaternarium uel senarium usque numerum. Inferior in uertice pertusa est: summa exile foramen in latere habet; ut spiritus incoagulabiles se proripiant. Ita fit sublimatio recta in sublime, quae distinguitur tamen etiam spaciis, amplitudine & altitudine uasorum. Alia est in latus, uel unum, uel utrumque, ubi pro alembico ministrat cucurbita. Possunt & aliae differentiae excogitari; sed istae sunt communiores. In Saracenotum Persarumque scholis Medicis & Chymicis multi usus fuisse sublimationem, non tantum transmutatoria de lapide indicat, sed & medicamina plura ex arsenico, sulphure, hydrargyro, etc. Fuit tunc apparatus, ut colligere licet exemplis, hic: Trita res & commista cum additamentis, aluteli includitur. Forma Alutelis est, inquit Bulcasis, ( intelligit totam dispositionem uasorum: alias Aludel sublimatoria est cucurbita ) " ut patella terrea perforata accommodetur ollae " ( cucurbitae, matulae, etc. ) " iuxta orificium, & luto astringatur " ( hoc est, matulae adaptandus est orbis terreus, ut ex eius medio promineat collum; extremitates uero furnum tangant: si fornax quadrata est, laminam quoque talem esse decet. ) " Patella haec porro furno paruo applicetur, itemque luto sapientiae coniungatur: inde in ollam inferatur materia, & imponatur paropsis uitrea " ( alembicus ) " iuncturaeque inducantur ferrumine, ne quid expiret. Ita constructo furno & aludele, ignis accenditur, & regitur sex horis, quibus sublimatio peragitur. Tandem cum refrixere uasa, detergetur sublimatum, & caput mortuum abraditur. " Qui nobilius sublimatum expetit, bis, ter, quaterue id remiscet fecibus, iterumque in sublimeagit, praesertim si est res mercurialis. Interdum intra duas patellas terreas absoluitur opus. Haec & similia docet Bulcasis. Quomodo Geberus & alii instituerint sublimationes, partim notum est ex ipsorum libris, partim a nobis explicatum in Epistolis, & Alchymia. Nunc formas quasdam uasorum proponemus. ◉ Sublimatorium caecum: Uasa terrea uitrata intus, probantur prae uitreis. ◉ Sublimatorium rostratum. A cinerarium. B pyriaterium. C spiracula. D orbis terreus excisus in medio. E collum matulae; Fictilia lapideae soliditatis, quae etiam acerrimos spiritus retinent, meliora. & est fistula terrea, cuius duplem forma seorsim repraesentatur literis H. & K. Foima H amplectitur matulae collum, eique foris agglutinatur; sed K desinit in limbum excisum, qui inseritur in matulam, quam tunc intus oportet simili limbo instructam esse, ut superficies cauitasque interna fiat aequalis; Alias prohibebitur ascensio per latus, & impedimentum spiritibus obiicietur, quin haerebunt in extante margine, nec eleuabuntur ad operculum. Non autem tantum per mediam capacitatem sursum feruntur, sed & repunt per latera, quibus ueluti per uiam ducuntur & diriguntur: nonnunquam etiam accrescunt more pruinae. F. capitellum seu alembicus caecus foratus in uertice, ut spiritus humidiexeant; & deinde baculus M. inseratur ad explorandum sublimationis progressum, praecipitandumque deorsum, quod haerere nolumus, ut fit, cum hoc opere figimus, uel unimus. G forma matulae continentis materiam, quae uix tertiam aut quartam partem debet implere. Qui enim multum uasi angusto indunt, sublimationis successu priuantur. N in altero schemate cucurbitae collum designat. Nam pro matula etiam cucurbita ex amplo paulatim in angustum coarctata seruire potest: sed dilatatum oportet esse orificium. O. alembicus sublimatorius cum rostro curto. Addi illi nihilominus foramen in uertice potest, ad explorandum sublimationis euentum. image 136 image 137 Alia sublimationis ratio per ollas multiplices hac depingi potest specie: Nihil refert in hoc schemate, siue omnes sint ollae fictiles, siue alembici pertusi, excepto summo, caeci, aut rostrati, uel inferiores possunt caeci esse, summus rostratus, uel contra imus rostratus, cum humidi spiritus non tam alte scandunt, quam sicci. Summa olla est caput Arimaspinum, aut Cyclopicum monoculum. Pro eo interdum est galea ferrea, praesertim in sublimando stibio. Sublimationis in latus apud Euonymum fit mentio. Eius pictura est huiusmodi: Furnus est reuerberii, in cuius ergasterio duae cucurbitae oblongae obliquae sursum contendentes iunguntur, occurrentibus ampullis in uentre uno foramine pertusis. Sustentantur hae fulcris uel scabellis, aut tripodibus. Licet cuilibet effingere firmamentum pro arbitratu. Luto cucurbitae armantur, firmissimeque obturantur commissurae. Furnus tegitur laterculis, inter quos flammae eluctantur. Ampullae possunt pannis madidis sterni, & subinde refrigerari. Cap. Uiii. De Destillatione. ◉ Interpret: Cum aquam dulcem oppressorit calor, attenuantur partes eius, ascendit. Uocabuli destillationis magnus usus est in operibus naturae magni paruique mundi, atque etiam artis uulgaris, ut ostendimus in Epistolis. Graeci στακτὴν tribuerunt lachrymae cinamomi & myrrhae, & lixiuii colaturae: unde κονίας στακτὴ apud Galenum, & alios. Theophrastus lib. 9. cap. 8. historiae plantarum ἀπόσταξιν appellauit, cum scripsit, ὅσα καίοντες, καὶ ὕδωρ ἐπιχέοντες ἀπωθεσι, καὶ ἀπόσταξιν λαμβάνουσι, etc. que uapor, qui in fundo balnei erat, & recedum densae partes salsodinis. ubi de stillatio pro liquore per cineres traiecto, & assumpta salsedine destillante, Author de plantis ( siue Aristoteles is fuerit, siue Theophrastus ) lib 2 κατάσταγμον, & maxime proprie Chymicis dictam destillatio fundo nem describit exemplo aquae dulcis ex balneis salsis colligendae: item fontium montanorum, & humorum cerebri, quem locum, quia insignis est, placet asscribere, ut simul pateat fundamentum eorum qui nutritiones in corporibus animalium & plantarum per diuaporationem & concretionem conficiunt: neque enim exaeris sunt, genere, ut sequantur uaporem, qui unus post alium sursum pergit. αἱ ἀναθυμιάσεις ( inquit ) ἀναβαίνουσαι ὅταν συμπατγῶσι δύναται συμπεριλαβεῖν τὴν αἰτίαν τῶν βοτανῶν ὑπάρξεως. καταπίπτει γὰρ ἀὴρ ἐντεῦθεν, καὶ δροσίζει τὸν τόπον, etc. Uult exhalationes ascendere, & concretas comprehendere causas, quibus existere subsistereque possint plantae, quandoquidem aer ex sublimi delapsus, locum plantae ueluti rore madefaciat, unde astrorum uirtute concurrente prodeant seminum species, materia existente aqua; sed non omni, uerum dulci. τὸ γὰρ ἀνερχὸμενον οὐκ ἐστιν εἰ μὴ ὕδωρ γλυκύ. Sola enim aqua dulcis, salsa manente propter grauitatem, ascendit forma uaporis, qui aqua est tenuior, cumque trahitur ab aere; Cum itaque multi accesserint, absorbe: magis rarescit, altiusque attollitur; unde fontium montanorum origines. Id explicatur phlegmatis & sanguinis in cerebrum ascensu. Sicut enim cum exhalatione aliquid ex cibis eleuatur, ita cum uaporibus aq uarum ascendit aliquid eius, quod a calore est resolutum exiccatumque, Declaratio sumitur ex balneis. eos tectum inde coguntur spissanturque, & redit deorsum guttatim stillans aqua dulcis. ◉ ὁταν γὰρ τὸ ὕδωρ τὸ ἁλμυρὸν καταλάβῃ θερμότης, λεπτύνει τὰ μέρη αὐτοῦ. ἀναβαίνει τε ἡ ἀνα¬ θυμίασις ἥ τις ἐν τῷ ἐδάφει τοῦ βολανείου, καὶ ἀναχωροῦσι τὰ πυκνὰ μέρη τῆς ἁλυκότητος, μετὰ τοῦ ὑγροῦ φυσικοῦ ( οὐδὲ γὰρ εἱσιν ἐκ τοῦ γένους τοῦ ἀέρος ) ἵνα ἀκολουθήσωσι τῇ ἀναθυμιάσει, ἥ τις μία μετὰ τὴν ἄλλην προχωρεῖ ἄνω. ὅταν γοῦν προ χωρήσωστι πολλαὶ καταμιέζεται ὁ ὄροφος, κᾀντευθεν συνάγεται, καὶ συμπήγνυται, καὶ ἐπιστρέφει, καὶ κάτω στάζει τὸ ὕδωρ τὸ γλύκυ etc. Sensus est, calore agente in aquam salsam, attenuari partes eius, & cum halitu subuehi secessione facta a terreis salsis. Cum uero circa tectum dense stipantur, cogi & consistere, indeque reuenti, & destillare aquam dulcem: etc. qui est typus & simulacrum artificiosae destillationis, quae peragitur in materia halabili seu uaporabili per calorem rarefacientem, attenuantemque, quo secedente concrescit halitus, & consistunt guttae grauitate connata, in praeceps iterum labentes. Momenta autem ad hanc rem habere grauitates leuitatesque, & transmutationes elementares, eodem patet exemplo. Quae de fontibus & destillationibus ex cerebro habet is autor, leguntur etiam apud Aristotelem in 2. de part animal. 7. ubi docet, fluxiones ex capite oriri in iis corporibus, quibus cerebrum frigidius est, quam temperamentum modicum postulet. Cum enim alimentum per uenas sursum respirat, refrigerato ui loci excremento, fluxiones pituitae & saniei mouet, quod similiter euenit generationi imbrium. Nam quando ex terra uapor exhalat, efferturque in sublinie a calore, postquam aerem sublit frigidum, consistit denuo in aquam propter refrigerationem, atque in terram defluit. Haec ille. Ex quibus similiter apparatus & negotium, propriaque significatio destillationis colligi potest. Utitur enim uocibus ῥεῦμα, κατὼ ῥεῖ, etc. unde destillatio κατάῤῥοος. Baccius ex Fazelo lib. 4. de Thermis, cap. 5. in Patalaria insula narrat specum esse, ubi ex uoraginibus exhalans caligo sub ampla spelunca, qua excipitur, nubis instar conuertatur in tenues pluuias, quae ex suprema curuatura & inter parietum scabriciem destillantes, deducto per medium riuo, tantam aquarum copiam suppeditent in totam insulam, ut & potibus, & ad alios usus etiam pecorum sufficiant. Mirabilior ista destillatio fontiumque origo est in insula Canariarum, quam a ferro appellant, ubi arbor una perpetua nubecula circundata, sufficientem toti in sulae stillat aquam, quam incolae suppositis conchis & patinis excipiunt. Iohan. Bapt. Tam praeclaris in natura documentis expressa haec operatio est, ut non sit inquirendum scrupulose, quanam occasione extiterit inuentaque sit artificiosa destillationum procuratio, & num cocus aut Medicus pyrorum coctorum inter patinas halantium, succumque in superiore colligentium exemplo eam excogitauerit, artisque forma & usu postea excoluerit. Porta phytognom. lib. 6. cap. 22. Non tamen perinde apud omnes uocabulum usurpatur. Supra diximus, segregationem per lacinias, per manicam, per tabulam, item ligna rara, & ollas erudas item destillationes appellari: huc trahit plantas super aliis plantis nascentes, quasi abligutirent essentialem succum destillatione naturali separatum, etc. uiplantas super de Cardano differentia quaedam est huius artificii absque calore per frigus humidum. Deinde cum idem author in tractatu de uariis, destillationes nominat, cum fit extractio per calorem, macerationem, coctionem, expressionem, etc. quis non uidet eum abuti titulo, & confundere rem potius, quam explicate tradere? Inde definitiones quoque leguntur uariae. Modo enim dicitur transmutatio in substantiam tenuiorem, manente qualitate: quae ualde manca & uitiosa est definitio. Modo extractio rei humidae per conuersionem in fumum: quae nec ipsa satis sana est, congruitque etiam uaporationi & expirationi, nec totam complectitur naturam istius artificii. Langius lib. I Epist. 53. ait, destillationem esse humoris per calorem in uaporem resoluti, ac frigore rursum inspissati eliquationem, hoc est, extractionem, cum quadam tabe cα. Diligentius autem eam explicat separatque ab affinibus. " Si enim " ( inquit ) " absque calore Solis, ignis, aut putrefactionis fit, nempe per licium, penicillum, spongiam, ues figulinum crudum, humeris expressio, aut per cissymbium " ( uasculum ex hedera factum ) " relicta intus aqua uini per poros resudatio, non proprie destillatio appellatur: sed dum ex uase uitreo super arenam posito, ac floribus " ( uel alia materia ) " referto aprico Solis calore in aliud oblongum humor elicitur, hunc tum destillare recte dicimus. Si uero de uase fictili, stanneo aut uitreo supra furnibulum posito, ac fundo eius arena uel cinere ita circumsepto, ut collum eius instar cucurbitae, oblongum capitello rostri oblongi simili, naso resimo coopertum promineas, ignis succensi calore Uaporulentus humor extenuatus, & rursus frigore capitelli, & aeris ambientis ingrossatus, in ampullam rostro capitelli appensam guttatim defluxerit, id quoque destillationem appellamus, etc. " Propositis duabus speciebus, naturam destillationis interpretatur, quod omnis quidem fiat calore ( Solis, fornacum, fimi ) sed una sine apparatu fornacum & catinorum in Sole: Altera cum apparatu utrobique materia per calorem in uapidam naturam attenuata, iterumque coagulata frigore, & cum delapsa fuerit guttatim, uase suo excepta. Hac euidentia maxime opus est in medicaminum praeparatione, ut cum pharmacopoeus iubetur destillare secundum artem, intelligat elaborationem per ignem fieri debere, & extractionem essentiae subtilis crassis fecibus. Quanquam enim etiam abutimur illo opere ad segregationes, non essentias prolicientes destillando, sed aquas superfluas exinanientes, quod alias expirando, exiccando, coquendo & coagulando fieri poterat: tamen non hinc definiri debet, sed ex natura primae principalisque inuentionis, ut Destillatio sit elatubicatio ( uel prolectatio ) essentiae sub forma liquida per ignem uasis conclusis, ex materia halabili per attenuationem, eleuationem, consistentiamque, delabentibus guttis, & alicubi in receptaculo confluentibus. Aliqui malunt destillationem dicere, quasi sit διάσταγμα uel unchecked, separatio essentiae humidae a crasso corpore per guttarum psecadas rarefactas, iterumque coagulatas & confluxu collectas. Sed cum artificium uideamus respondere operibus naturae in maiore mundo, idque sapientes exposuerint per destillationis uocem, retinendam hanc censemus, ut non tam diuulsio, quae fit etiam in sublimatione, quam essentiae iam separatae iterumque coactae discessus per delapsum significetur, De uetustate huius artis alibi disseruimus, suntque apud alios quoque plura argurmenta, non recentem esse, imo nec Gebri aut Auicennae primum aetate cognitam, sed antiquae originis, praesertim in Orientalibus locis, apud Chinesios, Indos, Tartatos, Saracenos, qui eam in Hispaniam & Africam inuexerunt. Graecis citius innotuit, quam Latinis, cum omnem mundi angulum discendi gratia excusserint, & nihil non tentauerint in India, Chaldaea, Aegypto, & c. si quid sapientiae esset, expiscari. Itaque cum Democritus, Empedocles, aliique dicantur Alchymiae studiosi fuisse, ante Aristotelem Graeci sciuerunt destillatoriam, licet in arcanis tum temporis retentam. Locus Aristotelis de uino expositus lib. 4. cap. 9. Creditur & ipse Aristoteles nonnihil de ea percepisse, cum de uino scripsit, τὸν τυχόντα οἶνον μικρὰν ἔχειν ἀναθυμίασιν; καὶ διὸ ἀνιέναι φλόγα: item inesse ei pinguedinem, idemque oleo facere: habere item partes aquosas, quae relictae post abstractam essentiam, sint ὁνόματι οἶνος, ἔργῳ δὲ οὒ: quia non uinosus succus. Est autem hic textus a librariis imperitis mirifice deprauatus, ita ut etiam Latinus interpres non congruat cum Graeco. Cum enim Graece scriptum sit, οὐ γὰρ οἰνώδης ὁ χυμὸς. διὸ καὶ οὐ μεθύσκει. ὁ τυχὼν, etc. ipse reddit: Non enim uinosus sapor. Quapropter non inebriat. Quodcunque autem uinum inebriat proculdubio. Paruam autem habet exhalationem, quapropter & emittit flammam, & c. Sed Aristoteles agens de uaporabilium & exhalabilium discrimine, uinum dicit halabile esse instar olei. Id probat duplici specie, nempe dulcis ( generosi, quale Graecum, Creticum, Maluaticum ) & uulgaris ( τοῦ τυχόντος ) Illud halabile esse inde patet, quia pingue: pinguedo uero exhalat, cumque separata est, relinquirur humor aequiuoce uinum, non uniuoce; quia saporem uinosum abiecit. Nemo dicet, uere uinum dulce uinosum saporem non habete; nemo negabit idem inebriare, qui modo unquam dulcia uina ( non mustum; aliud enim γλεῦκος,, aliud οἶνος ) ultra satietatem bibit. Quomodo uino integro subtraberet Aristoteles, quod eius tanquam proprium est? Haec de nobili uino. Alterum quoque uulgare, ubiuis obuium, est exhalabile; sed non multum reddit exhalationis. Esse uero halabile, argumento est, quod separata eius subtilis substantia inflammari queat. Haec sunt & Aristotelis instituto, & ueritati ipsi consentanea, & sic debent restitui, non amplius corrumpi sophismatibus uini, quod tamen argumento Aristotelis rationem uini non potest defendere, quasi ille de cadauere uini potius uoluerit uerba facere, quam uino integro. Et unde quaeso cognouit ardere uinum? Num ex simplici coctione, in cuius procuratione inflammatum sit, sicut pix aut oleum? Sed id non accidere, pariter norunt caupones & copae. Non enim ardet halitus decocti, quia multo uapore est perfusus. Ex Dioscoride, Galeno, Plinio, & c. adduximus testimonia in opere epistolico. Hoc saltem addamus, cum lib. 33. cap. 9. scribat artem monetas iudicandi probandique, adulterae ne sint, an legitimae, inuentam placuisse, quanquam sola artium doceret uitia discere; implicite simul uideri destillatoriam statuisse. Neque enim sola coticula, nec cineritio, ut loquuntur, seu fornacula, & hydrargyro omnis, monetae & misturarum metallicarum ualor cognosci exquisite potest; sed requiritur & iudicium per aquas fortes & quartationem. Illae uero destillatorio opere conficiuntur. Intelligitur autem a Mario Gratidiano lex probandi denarios lata, postquam monetam M. Antonius triumuir adulterauit, & iam aurei argenteique & cerei nummi diu in Republica fuerunt in usu populari. Porro si de causis destillationis dicendum est, efficientium una calor est, altera frigus. Nam in proprie dicta destillatione solutio rarefactioque, seu attenuatio & prolectatio, uel etiam expulsio fit per calorem, cui coniuncti sunt aliquando etiam spiritus: sed coagulatio est opus frigoris analogi. Coagulatus liquor insita grauitate defertur. Itaque & haec aliquod momentum confert, & nomen operi largitur, licet potius externum quid, & motum essentiae iam factae extractaeque accidentarium procuret. De istis qualitatibus dictum est in pyrotechnia. Adiuuant opus instrumenta uasaque seruilia, ut fornaces, catini, cucurbitae, alembici, excipuli, fistulae anguinae, & huiusmodi alia, de quibus item supra. Materiam necesse est halabilem esse, aut uaporabilem: quia omnis propria destillatio perficitur resolutione in spiritus, & coagulatione succedente in liquorem. Sed non quaelibet halatio aut euaporatio intelligitur. Quia enim per se essentiam quaerimus specie liquoris aquei uel oleosi, non sordibus & excrementis uolaticam rem uolumus, sed parte essentiali & succo interno humidoque primigenio, quod isto modo queat ab elementari impuritate separari. Si tamen cum essentia est externum quid, quod totum possit in halitus uaporesque facilius promptiusque, quam essentia resolui, & hac subsistente separari, inuersa quodammodo fit destillatio, & accidentarius spectatur finis; quae tamen res potius distractio est, quam extractio, ut cum menstrua, phlegmata, aliaque superuacanea, assistentia potius, quam mista remouemus ab essentiae puritate. Quod si difficilius laboriosiusque in halitum resolui se patitur succus essentialis, adiuuamus promouemusque opus praeparatione & additamentis, ueluti tusione, putrefactione, liquoribus aquosis adiectis, sale, plumbo, calce, sabulo, subu, & huiusmodi aliis, non quidem in genere omnibus, sed his, quibus sigillatim istae res conueniunt, ut cognoscetur in praxi. Quoniam autem fundamentum destillationis est potentia resolutionis essentiae, in uaporem uel halitum, uideamus, quae Philosophus de istis annotauit, & cum nostris conferamus. Dupliciter ille disterit περὶ ἀτμίδος καὶ ἀναθυμάσωες: uno modo quatenus sunt meteororum materia & corpora imperfecte mista; ut cum aqua aporat, aut terra humida: uel halitus calidi sicei uaporibus misti in sublime uehuntur; unde meteora aquea uel ignea, etc. alio modo quatenus ex mistis calore resolutis educuntur, de quibus in quarto meteorologico, ubi ἀτμὶς dicitur, ἡ ὑπὸ θερμοῦ καυστι¬ κοῦ εἰς ἀέρα καὶ πνεύμα ( τοῦτ ' ἐστὶ ρὑῦσις σευνεχὴς ἐπὶ μῆκος ἀέρος ) ἔκκρισις ἐξ ὑγροῦ διαντική: uapor est a calido combustiuo in aerem & spiritum excretio ex humido madefactiuo ( in I meteor. uapor est exhalatio ex aqua, cuius narura calida humida, potentia uelut aqua. ) Sed " θυμίασις ἐστιν ἡ ὑπὸ θερμοῦ καυστικοῦ κοινὴ ἔκκρισις ξηροῦ καὶ ὑγροῦ ἀθρόως: Exhalatio est a calido aestiuo communis excretio sicci & humidi simul " ( in I. meteor. exhalationis natura est calidum siccum, potentia uelut ignis, magisque spirituosa ex terra Solis calore elicita. Hinc θυμια¬ τὰ dicuntur corpora, quae sic obtinent humiditatem, ut nequeant expirare absque ignitis ( [ Grχωρὶς πυρου¬ μένων sine incensis, uel ut nos dicimus, sine adhibito igni ) unde utraque excretio dicitur fieri a calido comburendi uim habente, quanquam halabilia etiam temporis diuturnitate expirent, & quaedam arefiant, quaedam fathiscant resoluanturque in terram, consequens est, halitus exire ex combustilibus, qualia sunt ligna, ossa, pili, etc. quae usta fumant: postea etiam ex pinguibus, siue per se inflamentur ardeantque, siue illis iunctis: item unctuofis, uti subtiliter discernit Philosophus, illisque tribuit fuliginem, his nidorem: & illius generis sunt adipes, olea, cerae, resinae, pix, lachrymae pingues, & c. huius carnes, & similia: quibus tamen coniuncta etiam humiditas uapida est. Solummodo uaporabilia sunt aquea ex praedominio. Uinum ambigit. Generosum enim & dulce, exhalabile est: sed crudum, aquosum, uulgare, potius uaporabile. Sed & multi succi sunt, qui utriusque naturam participant. Haec Chymicus quoque ita in natura esse deprehendit. Nam cum destillationis consilio in combustilibus ( mineralibus, animalibus, uegetalibus ) elaborat, halitum elicit, qui coagulatus calidam siccam exhibet essentiam, admisto nonnullo humore uapido, ne consistat in concretione sicca, ut sublimata; sed maneat liquor oleosus. Cum uero uaporabilia tractat, euocat aquae consistentiae liquores. Quae mediae sunt naturae, aquam & oleum praebent simul. Itaque noster artifex iisdem insistit naturae uestigiis, quibus Philosophus, sed hic superficialius, ille exquisitius. Non enim tantum ex singulis singulas differentias extrahit, hoc est, ex halabilibus calidas siccasque excretiones extorquet, ex uaporabilibus aquosas; uerum etiam ex multis utramque, & praeterea etiam essentias siccas, & spiritus acres, qui eum habeant consistentiam & fluorem aqueum, tamen igneae & adurentis sunt potestatis. Ut autem operum talium effector calor est Aristoteli, isque combustiuus, seu qui eo gradu esse possit, ut etiam comburat rem, & destruat: ita etiam Chymico, sed qui rem arte aestimans, iuxta axiomata principiaque suae facultatis, omnibus certum modum praescribit, itaque agit, ut nihil temere, sed prudenter periteque egisse deprehendatur. Neque enim comburit res, nisi cum ex cineribus & calcibus essentias quaerit: nec dissipat spargitque in aerem, sed determinato elaborat fine. Aristoteles combustilia Suiale fecit: sed Chymicus etiam ex his, quae ardere nec per se, nec cum aliis uulgariter possunt, exugit halituosas substantias, seu igneas, ut in aquis fortibus apparet. Oleosas tamen ex combustilibus, licet ob affectionem & misturam non semper actum assequantur. Finis destillationis iam patet. Essentiam enim ex misto Chymicus extrahere destillando satagit, eamque forma liquoris oleosi aquosi, ut fiant aquae stillatitiae, olea & spiritus, quasi mediae naturae inter aquas & olea. Num autem tota essentia, omnisque rei uirtus ex destillabilibus hac operatione queat extrahi, dubitant. Nam purgandi facultas ad alembicum non ascendit, nisi in paucis, uti docent Fernelius, Cordus, & alii exemplo uegetabilium purgantium. Chymicus tamen mutata destillationis forma fortassis etiam hic aliquid conari poterit, id quod in mineralibus certe facit, ex quibus seu ascensoria seu strata destillatione potest elicere uacuantia, quae tamen fortassis Medici ex catharticorum numero excluserint, ut mercurialia, stibiata, atramentosa, & c. de quibus iam non est disceptandi locus. Uim purgantem aiunt in magis terrena materia succoque inesse, quam per alembicum exeat, quae tamen per macerationes praeclare una cum succo educatur. Sed hoc dogma redarguit Rhababari coctio, cuius reliquiae non purgant, Deinde exempla infra sequentia, quae in spiritu eam esse docent, qui in uegetalibus est uolaticus, in mineralibus magis fixus, ut in sale petrae, lapide armeno, cyaneo, hydrargyro, & caeteris. ubi minus magisue constans inuenitur. Uerum haec lis pendeat. Nec est, ut se ostentare uelit Chymicus, & uanam gloriolam quaerere ex uno opere, quasi sicut in lapidis artificio una commendatur coctio, unum uas, fornax, ignis, & c. ita & in caeteris se habeat. Ideo ars constat praeceptis uariis, ut uaria possit efficere, unumquodque autem suo opere & modo per se & primum. Cum fateantur, ex floribus perfici & pruni syluestris facultatem produci etiam destillando, uidendum de solutiuis amplius est, & an non deficiat inuestigatio potius, quam naturae potentia. Neque enim catholicum erit, quod Cordus scripsit, solutiuam facultatem inseparabiliter inhaerere terrestri corpori, & relinqui in fundo. Illis exemplis non est inseparabilis. Deinde maceratio & coctio separat, ut docent infusiones & decocta purgantia. Terreum Rhabarbari corpus non purgat; succus purgat: purgare negatur aqua inde extracta. Sed quando extrahitur? Cum radix peraruit. Fiat experimentum in recente, ut in istis floribus. Aceti phlegma, & aquam seri lactis abluere potius, quam pusgare dixeris. Sed destilletur esula succulenta, elleborus recens, cortex sambuci, ebulus, & similia, cum adhuc alimentarium obtinent liquorem. Non dubium est, si recte peragatur opus, etiam purgantem uim fore in aquis. Garzias tale quid de Rhabarbaro annotat, quod licet non affirmet, non tamen abludere a uero uidetur. Euonymus lib. 2. " Quidam apud nos destillat aquam rosaceam, quae aluum soluit ex rosis rubris. Purgat autem primo prodiens liquor. Uomitum purgat aqua florum pomorum Arantiorum. " Paraeus lib. 26. chirurg. cap. 7. ex Rhabarbaro recente & uiridi purgantem aquam ponit. Hieronymus Rubeus sect. I. cap. 12. item aliquas recenset, licet non probet. Astrictoriam uim magis terrenam esse, multis probari potest exemplis. At ea per destillationem educitur, ut indicat aqua Faufelis apud Garziam, qua alui profluuia sanauit, tanquam singulari medicamento. Torrendo perit purgans Rhabarbari potestas. Exhalauit ergo. Halabilia destillationi sunt opportuna. Sed haec mittimus. Relinquit destillatio etiam salem in mistis. Itaque is alia industria est eliciendus. Fines accidentarii, & consequentes a quouis facile intelliguntur. Formas persequemur in speciebus. Locum in principio operis designauimus in officina. Tempus modo natura, nimirum cum absolutae recteque dispositae sunt materiae, ostendit, modo consilium & necessitas iniungit. Quandiu uero durent destillationes particulares, ignis regimen, apparatus totusque processus, in singulis arguunt; & est aliquid in praeparatione diligente & assiduitate. Quidam non tantum comminuunt in tegra destillanda; sed & si natura eorum fert, in pulmentum uel succum extractum redigunt, quem primam destillationis materiam esse dicunt. Alia cum sale diu macerant in humore suo, ut plane soluta compage, citra putredinem tamen extrahatur essentia. Quaedam cito reddunt, quod exigitur, quaedam non nisi post labores repetitos, aut putrefactiones. Defectus profluxionum stillarumque, & mutationes colorum, & signa uasorum, praeterea etiam reliquiarum considerationes tyronem informabunt. Quibusdam certum pondus mensuraque praefinita est, eam experientia & usus inuenit, & discitur praeceptis specialibus. Quando mutanda sint uasa, mutatio liquorum indicat, nisi uolumus uno excepta omnia, postea segregare repetiss operibus. Extant passim in libris destillatoriis ( sunt enim tanto numero editi, ut cumulatim in omni fere bibliopolio prostent, gratulante uendicanteque sibi quolibet aliquid singulare ) uariae regulae & admonitiones, quarum tamen uarietate saepe perturbatur tyro, tantum abest, ut erudiatur. Praecipiunt de loco, ibi instituendam esse destillationem, ubi aedificia & pomaria sint a flammarum halituumque iniuria immunia: utendum esse prunis electis, lignisque non semiputribus graueolentibusque, nec carbonibus scrobe suffocatis, nec lithanthrace, aut glebis Frisicis, ne destillatio corrumpatur terro odore. Excludit quidem halitus illos externos solers uasorum conclusio: sed cum res imponuntur, & extrahitur stillatitius liquor, non potest prohiberi inquinamentum, nisi translato uase. Deinde spiritus igneus materiam resipiens per poros subire potest indeprehensos. lubent itaque cucurbitis & alembicis uitreis bene coctis, bonaeque materiae, solidisque, & non uesicatis operari, aut fictilibus lapideis potius, quam aere plumbato. Uideat laborator, quo luto iungat uala, caueatque, ne, quod fieri solet, humiditas luti, quo alembicus & cucurbita, rostrum & conceptaculum conglutinantur, liquorem uitiet. Id enim saepe fieri animaduertimus non tantum in ualidis destillationibus, quibus etiam rostra excandescunt, uerum etiam modestis, ut cum Rhodostagma conficitur, & similes aquae, quas olere lutum fornacarium deprehendimus, quia imprudenter hoc illitum fuerat iuncturis, partimque etiam in interiora irrepserat propter inaequalitatem labiorum alembici & patinae. Detur ergo opera, ne lutum euaporet, sitque prius rite siccatum, antequam ignis succendatur; aut si id cauere non possumus, saltem interponamus, quae uetent intro irrepere; aut cum eo liquore id irrigemus, qui nihil inferat detrimenti, & alienae qualitatis. Si exacte conniueant labra uasorum, & se mordeant mutuo, minus id timendum, ut & in balneo & cornibus Hermeticis. Monent aliqui, cucurbitas aliaque uasa prius, quam imponatur materia, calore modico exiccanda esse, ne uapor eorum misceatur essentialibus spiritibus. Itaque aliquandiu iam accensis prunis uacua sinunt, donec expirent. Cucurbitae non farciendae, implendaeque materia nimia. Aliquando medium uacat; aliquando pars tertia; nonnunquam duae tertiae pro ratione diuersarum compagum. Ignis gradatim suscitandus, regundusque arte. Mensuram ei praescribunt ex guttarum frequentia uel mora. Sed incertum hoc est, nec in omnibus aequale, siue quod res sint impares, siue praeparationes, additamenta, dies. Macerata enim & succulenta spirituosaque citius apparent, & cadunt densius. Diebus pluuiis & addito sale, plus guttarum exilit. Itaque non potest esse catholicum, quod de tactibus decem inter guttas scribunt. Est cum sex, septem, octo, mediocri igni numeramus, in quibus duo & tria nimium significant. Aliquando octodecim & uiginti intercedunt, quod in quibusdam iustum est, in quibusdam tardius. Animaduertimus saepe colligi liquorem in alembici margine, ibique morari: mox principio moto, trahi caetera, & sic una uice multas simul cadere guttas; mox iterum intermissionem fieri, & sigillatim stillare, quod etiam in hydrargyro euenit. Causa manifesta est. Non enim tantum res differunt, calorque est inaequalis, sed & aeris motus, tranquillitas, alembici collocatio procliuior, rectior, asperitas, uisciditas intus haerens, resolutio & praeparatio partium inaequalis; concretio guttarum differens, & alia multa. Spiritus subtiles aliquando citius in receptaculo, quam alembico apparent. Si conspiciuntur in alembico, rectis lineis defluunt, uel parallelis, ut Ii. Crassiores corriuantur ad formam literae Pythagoricae, & ramorum Yyy. Itaque haec praeceptio non potest in omnibus locum habere. In quibus tamen potest, operam dant artifices, ut rostrum alembici uel retortae parumper extet in collo conceptaculi, quod debet esse perspicuum, ut casus guttarum obseruari queat. Quae destillata empyreuma redolent, iubentur apertis nonnihil uasis loco frigido humido reponi. Ideo diligentiores ea claudunt membrana acu perfossa. Alii imponunt conuolutam chartam satis leuiter. Sunt, qui apricent, idque in aliquibus non est inconsultum, nempe non empyreumatis tollendi causa, sed si quid crudi phlegmatis, aut turbidae aquositatis inest; quod non possit omnino separari, concoquatur, digeratur, attenueturque, uel secedat ad fundum, ut postea liquor essentialis pure depleatur. Sane separanda cruditas est per circulationes, repetitasque destillationes artificiosas, ad exemplum spiritus uini & olei terebinthinae, praesertim si liquores sunt calidi. In frigidis uidendum, sit ne uis in spiritu frigido, ut in aceto, an in succo corpulentiore. Qui oscitanter destillant, non attendunt, in quo sit uirtus, saepeque uolentes perdunt, quod maxime erat conseruandum, sicut in aceto fit, ubi dicunt, phlegma prius exire, inde sequi acetum: sed falluntur. Nam spiritus frigidus ex hoc, ut & ex caphura primo omnium prodit; inde sequitur aquositas; tertio acetosus liquor; quarto igneus succus seu spiritus aceti radicatus: sic in uino & caeteris. Hoc obseruantes alii, diligenter exceperunt halitus primos, & deprehenderunt, sicut ex uino, ita ex aliis calidis posse flagrantes liquores extrahi, statim primo loco, non secundo, quo fiunt aquae & olea uulgaria: & si uno uase omnia sunt excepta, tamen postea repetitis industrie destillationibus seorsim exhibent spiritum, mediam naturam, & phlegma, sicque ex uno destillato liquore tria faciunt. Ueruntamen quia usus medicus interdum indifferens est, uel ita sunt res comparatae, ut etiam phlegma sufficiat, nedum hoc cum media natura; quin aliquando spiritus sint nocituri ( sunt enim mirificae aegrotantium affectiones, sympathiae, antipathiae ) ideo prudentis erit imperare pharmacopoeo, quidnam ex usu siet. Neque enim uolumus Chymicum adeo solutum ab omni lege esse, ut pro se faciat quoduis, sed ad usum respicere, ne quid faciat, cuius non appareat utilitas manifesta. Et ideo etiam interdum necessitatibus sese debet accommodare, ut in potestate artis suae habeat, prout res postulat, sic uel aliter praeparare essentias. Fit interdum, ut humores meros, uel liquida copiose destillare oporteat, ne necesse sit exinanire uasa, & interrumpere opus, aliqui saltem alembicum amouent caute, & calefactum liquorem pertubum seu infundibulum longae fistulae demittunt, ne tangat cucurbitae latera, ipsaque frangatur, si uitrea sit, uel adhaerentia ramenta ambusta remisceantur caeteris. Alii non curant hoc in uasis metallicis, nec alembicum tollunt, sed in latere collitubulum instruxerunt, per quem liquor augeatur. In retortis aliquando foramen ceruici additum est eius finis gratia, maxime cum rectificare uolumus destillatum. Sed haec & similia declarabuntur aptius in speciebus & praxi exemplari. Cum uasa rumpuntur ante operis absolutionem, si quidem ruptura talis est, ut possit sarciri, ueluti cum rimae in parte extante euenerunt, emplastrum glutinans imponitur, quod spiritus coerceat, idque calidum actu. In aliis labor ad carceres est reuocandus. Differentiae destillationum sunt uariae. In artem uero receptae maxime sunt ascensoria, inclinatoria, transuersa ( quae tamen ad ascensoriam possunt referri ) descensoria. Hae dirimuntur in modos uarios, unde destillatio per balneum mersorium, per uaporem, per cineres, arenas, foenum humidum, fimum, & c. Est stufa sicca uel per uesicam: cum & sine serpentinis uel refrigeriis: multorum alembicorum, unius: plurium uasorum in una fornace, uel paucorum: quadrata, rotunda, oblonga: in Sole, uel igni: per patinas, per campanas, per ollas, per pannos, & c. Mediatae plaerumque in catino habent medium: aliquae etiam in cucurbita ipsa, ut cum thus destillatur: uel herbis supponitur charta, ut recrementa eo facilius a fundo liberentur. Sed cum in Alchymia generaliter & specialiter multa sint dicta, ne repetamus omnia, saltem dispositiones specialium destillationum nunc repraesentabimus. Cap. Ix. De quibusdam balnei ascensorii dispositionibus. Ascensoria destillatione coguntur, uel potius mittuntur in sublime halitus resoluti, unde ei nomen ascensoriae, uel sublimatoriae: estque hic alembicus rostratus, uel fistulatus. Cum uolumus circa capitellum colligi & concrescere spiritus, rostrato utimur, idque consultius est, quam cnmiidem operculum simul sustinet partes recipientis lacunis in limbo profundis & amplis instar sacci. Ratio manifesta est, quia liquor coagulatus per rostrum extra spacium caloris fertur, & frigore receptaculi defenditur. Quanquam enim dici possit, caloris uicinitate in succo simul fieri circulationem quandam & rarefactionem, seu attenuationem maiorem: tamen id hic locum non habet, nec est confundenda pelicanatio cum destillatione, cumque non tam exacte claudantur uasa destillatoria, quam circulatoria, metuendum, ne spiritus amplius rarefacti se subducant, fiat que phlegma magis, quam essentialis liquot. In aliquibus tamen nihil interest. Solet interdum simul alterari aut tingi liquor stillatitius, positis in capitello tincturis & aromatibus, aut rostro adiectis, uel etiam a medio alembici pendentibus. Cum spiritus synceriores expetimus, cucurbita obducitur papyro quadruplici, uel membrana; aut farcitur spongia oleo madida. In geraniis spongia in medio colli est mobilis: in orificio charta. Calx addita rebus non sinit eleuari acria sal diuidit, simul & retinet feces: retinent & glareae silicum. Utrumque non finit in spumam exurgete & ebullire liquores uiscidos Sed haec innotescent etiam praxibus singularibus. Capitellum fistulatum recta sursum in serpentinas emittit halitus, quin & aliquem impetum addit copia surgentium & urgentium antecedentes. Recta plaerumque est dispositio utriulque capitelli. Nonnunquam tamen etiam inclinantur, non ut rostrum modice dependeat ( quod omnino fieri debet, ne in limbo guttae maneant ) sed ut species inclinatoriae per retortam repraesentetur. Dicitur destillatio obliqua, uel strata, uel in latus. Discerni tamen debet a retorta, quae inclinatoria uocatur. Inter ascensorias siue rostrato fiant capitello, siue fistulato ( prima rudimentaartis, ut Dioscorides & Plinius referunt, uellera, patinas, conchas, calices inuersos, & c. habuerunt ) primum locum obtinet balneum ascensorium ( est aliud descensorium, & inclinatorium, de quibus suo loco ) propter primum ignis gradum, & tutissimam administrationem, praesertim respectu aquarum, quae felicissime creduntur balneo destillari. Id duplex est, mersorium, & uaporarium. Utrumque uarietates quasdam habet, siue res moneant, siue locus, tempus, occasio, arbitrium artificis, ignis, uasa, & alia. Antiqua forma apud Bulcasim seu Seruitorem extat in aqua rosacea, aceto, uinoque destillandis, ubi additur, apud multas gentes operationem seu confectionem aquae rosaceae uigere, ne mendacissimi impudentissimique Paracelsitae nobis obtrudant authorem suum Paracelsum. Sed notemus modum. Rosis ( intelligamus herbas, floresque similes, ut catholica sit praeceptio ) modo adiicit aquam, modo omittit, ( hoc est, in balneo eas destillat, uel stufa sicca, ) & utitur igni prunarum, uel lignorum. Uulgatiorem dicit eam, cui additur aqua subdito lignorum igni, licet minus odoratam, qua ui ualentior est absque aqua per ignem carbonum procura ta ( procul dubio prius tritis maceratisque suo succo rosis ) cum lignorum ignis in stufa sicca detrimentum odori afferat, ut scribit. Reges Abarach sic destillarunt. Officinam statuerunt satis amplam. Hanc diulerunt in duas partes, interueniente muro, ita ut unum spacium pro culina & foco esset, alterum pro ergasterio. Ita diuisus focus fuit ab ergasterio, ut inde in hoc nullus fumus potuerit ingredi, ne aqua rosacea contaminaretur. Culinam seu hypocauctum, aut pyriaterium ( uoca ut lubet ) aenea olla, uel abeno magno instruxerunt, ita alte locato, uel suspenso, ut inde aqua calida potuerit deriuari in destillatorium, quod ut commode fieret, muro, qui inter pyriaterium & laboratorium interiiciebatur, abenum applicarunt facto subtus foco uel hypocausi, retro uero uel etiam supra camino pro deducendis fumis. Ex illo abeno per murum canales epistomiati in laboratorium fuerunt immissi, fere eo modo, quo solent in ferinis, quae foco calefiunt, ex magnis ahenis tubi in balneum duci. Ita adornatum fuit pyriaterium, & subiecto igni aqua ex proximo puteo in abenum infusa calefacta ad feruorem usque & ebullitionem sufficientem. Post murum in laboratorio, ubi prominuerunt tubi, stetit Berchile magnum, hoc est, cortina plumbea quadrata, tantae saepe capacitatis, ut centum aut ducentas capere cucurbitas: saepe uero etiam minor, pro arbitrio artificis. Sic autem accommodatum id labrum fuit, ut ex fistulis abeni aqua illaberetur: & ne exundaret ab altera parte, iuxta marginem habuit emissarium & ductum, per quem exundans aqua proflueret extra officinam. Ex aheno itaque aqua feruente immissa, illud quidem repletum fuit noua item calefacienda: sed cortina cucurbitis ordine fuit impleta, ita ut rostra eminerent, & liquorem in conceptacula emitterent, quae non solum circa margines locata fuisse coniiciendum est: uerum etiam in medio satis alte eleuatis collis, sicut nostri solent una fornace quinquagenas centenasue cucurbitas, capitella ronstrata & receptacula disponere, Instratum postea operculum uitreum uel lapideum est, per cuius foramina prominuerunt capita, iuncturis bene fartis. Intelligere licet, istud Berchile distinctum fuisse loculamentis, ferreisque trabeculis, quibus inniterentur tabulae. Nam in tanta capacitate ineptum uidetur ad mouendum operculum uitreum uel terreum unum continuum. In minore uase facilius id locum habet. Ita ordinatis omnibus rosae iniectae sunt, capitella imposita, iuncturae obstructae, ut uapor aquae calidae intus opus absoluerit. Una destillatione peracta, euacuatae cucurbitae nouis sunt impletae, & similiter progressum, Aqua quoque ne refrigesceret, subinde refecta illapsu recentis calidae. Sicut autem ahenum uel cacabus super furno stetit; ita & cortina. Scribit enim seruitor ( laborator, quem uulgo laborantem & ministrum uocant ) Berchile fuisse constitutum super furnum infra cacabum, estque consentaneum, murum, qua parte focus fuit, habuisse foramina, per quae calor subire posset cortinam, eamque halitu suo a frigefactione prohibere, qualis fabrica est in Acediis nostris. Sed non patuit furnus circa cortinam, ne fumus officinam inquinaret. Magnam copiam aquae ita factam fuisse, pro regia magnificentia & liberalitate necessitateque multorum in aula, & populo, tantis totque uasis apertum est. Sed & laboriosior fuit administratio. Itaque a Medicis inuentus est modus facilior, nempe is, quem etiamnum hodie usurpamus. Nam ut narrat Bulcasis, abenum, simile tinctorum cortinis, statuerunt super furno & hypocausi. Illi aquam infuderunt, cucurbitas imposuerunt, operculum foraminulentum, per quod cucurbitae eminerent, accommodarunt, iniectisque rosis, & applicato capitello cum receptaculis, obstructis item commissuris, ignem supposuerunt flammeum ex sarmentis uitium, uel cremiorum aliorum. His cum satis concaluisset fornax, & ad medium destillationis peruentum esset, furni ostium clauserunt, atque ita siuerunt per se destillationem perfici. Pro cremiis carbones accepti aquam exhibuerunt odoratiorem. Uerisimile est, auriculam unam atque alteram relictam fuisse apertam, ne suffocaretur calor in scintillis carbunculisque reliquus. Matthiolus docet, simili artificio Uenetos stufam siccam pluribus cacabis uentricosis stipatam adornare. Si non placet pro aheno furnum peculiarem facere, indicat seruitor, posse illud etiam nudo in foco super tripode statui cum cucurbitis & operculis, maxime ex uitro. Sed quomodo tunc uasa immunia a flammis & fumo esse queant, non apparet, nisi circundentur capsa. Alioquin si & hic peculiaris est furnus, nihil discrepabit hic modus a praecedente, nisi capacitate & loco. Haec ille in aqua rosacea, quae possunt accommodari etiam caeteris. Nam in aceto destillando iubet Achannor seu furnum construere instar eius, quo destillatur rosacea: uti cucurbita uitrea, uel terrea uitrata quarta parte uacua tribus impletis: addere rostratum operculum; ignem lenem succendere: nec alio apparatu oleum & aquam camphoratam facit, quanquam unica cucurbita seu matula, quam appellat Batam uel uentrem. Intelligimus ergo huius balnei informationem habere usum multis communem. In secunda parte Euonymi repraesentatur modus dispositioque balnei Regum Abarach aliter ac uerba Bulcasis habent. Nam fine interstitio murali in eodem spacio locatur furnus cum olla abenea, ex cuius canale aqua calefacta in dolium ligneum influit. Libro primo de aque rosacea, ex Bulcasi longe absurdior proponitur figura. Nos sequentem picturam exhibemus, in qua intelligendum est, fornacem cum aheno per murum omnino separatam esse a loco destillationis, & ibi caminum ita euehere cumum, ut plane non possit intrare laboratorium. 308comment. Alchem. Part. I. Lib. Iu. A. Murus, quo pyriaterium ab ergasterio est diuisus, & in cuius parte anteriore est balneum, in posteriore focus & furnus. Uerba. Bulcasis: B. Furnus sub cortina, in quem putamus per murum foramina seu astuaria penetrare, ut aliquis calor, modicus tamen subintret, & balneum foueat. Berchile sit constitutum super furno inferius ab ella, ita quod applicet de calore ignis. Quanquam enim cortina plumbea est, non tamen facile liquescit aqua prohibente, sicut nec cum apud Plinium lixiuia decoquuntur ex eodem metallo uasis. C. Berchile seu cortina aquam & uasa continens. Eam quadratam intelligi, docent uerba Bulcasis, quae uolunt compingi inter se latera. Nihil tamen prohibet, quin etiam figura totunda exprimatur. Interpres scripsit, paruum fieri debere Berchile, & ollam aeream magnam: & tamen indicat pluribus cucurbitis capiendis fuisse aptum. Itaque illud Paruum putamus humilia latera designare. Berchilis ad ollam. D. operculum tot foraminibus peruium, quotur sunt cucurbitae, fuitque tantus apparatus procul dubio non unsus aque alterius gratia procuratus. Sed sensus est, uni ratio docet, balneum muro anteriori iungidebero super furno collocatum, ita ut calor a foco per murum subeat cortinam. Quomodo emineant cucuibitae & alembici, non est difficile intellectu. Itaque eos omisimus. E. Canales ex: heno post murum in cortinam spectantes, possuntque collocari humilius. Nam fere ex fundo aheni prodeunt. F. Aquae ductus, ad abundantiam deriuandam. G. Furnus cum aheno. H. Fumi canales. Quanquam autem haec balnei ratio hodie non est in usu: similis tamen dispositio excogitari potest. Talis fere est illa, in qua furnus quidem sub abeno ignem fouet; sed a foco in proximum murum recessus est & caminus, in quo abenum cum aqua collocatum eodem semper igni incalescit, aquamque calefactam per epistomium in balneum ante murum infundit. Gesneri quoque pictura similitud inem expressit: sed omnium accommodatissimae sunt acediae, in quibus balneum, unum aut plura turriculae ignem & carbones continenti accommodatum est, ut supra positae figurae ostendunt. Qui desti llationes & caeteras operationes ad exemplum lapidis referunt, & rotunditates maioris minorisque mundi amant balneum, idemque etiam cinerarium & arenarium ( nam mediis mutatis eadem dispositio pluribus inseruit ) similiter faciunt. Extruitur fornax teres ex laterculis; eique additur catinus aquarius ex ferto, abeno, argilla tenaci & lapidea, uel simili materia, qui catinus uel trabe ferrea sustentetur, uel ansis a labioprominentibus. Spiracula fiant in circuitu plani inter margines fornacis & aheni. Et hactenus parum difert ab usitato balneo. Uerum circa abenum capsa cum ostio ponitur, ut totum alembicum cum collocucurbitae ambiat, tantumque accessum habeat ea parte, qua rostrum prominet, Ea tegitur uranisco seu testudine concamerata, in hanc formam. Satis aperta est haec figura. Ubi litera A. ponitur, intelligas pyria terium paulatim coarctatum esse in uentrem angustum, cuius imapars seu fundus craticulam habet, litera B. notatam, quae ut conspici possit, ostium laxauimus. C. operculum furni cum spiraculis quatuor. Foramen in medio eius ita capax est, ut comprehendat abeni collum. D. Capsa ex ligno uel terra figulina non affixa, sed mobilis. E. Testudo. Quaeritur non immerito, sitne satis artificiosa haec forma. Cum enim alembicus debeat in aere frigido esse; uidetur capsa calorem concludere, & frigoris accessum prohibere. Sed non est pro quolibet liquore destillando. Qui inuenit, uidetur spiritibus assignasso pauco calore contentis. Quocirca non desunt, qui ui talem fornacem cubiculo iungant, ut e lectulo quoque eam possirat contemplari. Ut iniuriae arceantur, domicilium inuentum est. Si opus est aere frigidiore, ostium ad fenestras uertatur, ne tamen ueati flatu laedatur, & dissiliat uitrum. Cum in cubiculo statuitur, respiracula mutantur, daturque opera, ut per canales aereos halitus pronarum per fenestram aut muri foramen deducatur. Quidam lampades aut candelabta instruunt, horumque igni in cubiculo tutius utuntur, praesertim ubi aequalis & diuturnus requiritur. Minus id laboris & halituum habet, & simul illustrare cameram potest. image 139 image 140 Est aliud balneum phiolarum, quo spiritus subtilissimi, atque adeo uera quinta essentia uno opere & cura a crassiore aquosioreque succo ita secernitur, ut inuisibili specie per alembicum in conceptaculum decurrat, ibique colligatur. Quicquid in alembico coagulat ut uisibiliter defluat, id negant esse uerum spiritum essentiae quintae, tametsi alii dissentiant, & ut supra diximus, subtilissimas rectaque delabentes uenas item accenseant quintae naturae. Sed illi uolunt hanc penetrare debere per membranam chartasque & spongiam absque madefactione & ruptura. Itaque fornaculam statuunt cum olla, uel ahenulo aquae. Huic imponunt longissimi colli phiolam satis capacem, curantque tegi ollam operculo perforato, uel tabulum habente, ut suppleri aqua possit. Medio collo impinguat spongiam siccam filopraeligatam, ut reduci possit. Exitus seu orificium quadrupla charta. ( Membrana enim inutilis est, quia a spiritibus aduritur, tametsi hoc fieri non debebat, si ueri essent spiritus naturae quintae ) obyoluitur. Imponitur alembicus paruus. Commissura farcitur cera. Sed poterat dilatari orificium, ut responderet capacitati alembici. Receptaculo annexo ignis datur lenis. Per has machinationes & angustias quod eluctatur, subtile esse necesse est. Nos spiritum uini uulgarem quartae destillationis illo opere tentauimus: Sed circa spongiam ebulliuit, & breui madefecit chartas, pauco spiritu inuisibiliter transeunte, quod tamen uidimus in oleo succini. Quod transiit, praeclarae uirtutis fuit: sed non habuit ea signa, quae in uero spiritu requiruntur, de quibus suo loco. Dispositio est huiusmodi. A. tegumentum fornacis circulare cum quatuor respiraculis. B. operculum abeni cum foramine ad aqu amimmittendam. C. phiolae collum. D, spongia in eius medio. E. filum, cui alligata spongia. F. commissura cera farta, & charta. G. orificium phiolae prominens in alembico, inuolutum charta. Plura simplicis balnei exempla producere, non est nostri instituti. Socors & stupidum ingenium esse oportet, quod non ideam propositam exprimere materialiter possit, & aliqua ratione σκευασίαν tepraesentare, estque res tam uulgatae notitiae, totque exposita commentariis, ut taedere magistrum debeat multorum de ea uerborum. Uariari uero balnea solent, & coniungi refrigeriis, serpentinis, ahenis seu uesicis, quas stufas siccas uocant uaporariis. Eorum picturae elegantes sunt apud Matthiolum, ex quo has transtulimus: ◉ Balneum cum capsa circa alembicum refrigeratoria, quod fere conuenit cum sententia Diplomatis Marini apud Mesuen, & nonnihil habet de apparatu destillatorio regum Abarach apud Bulcasim. 1. focus est, sine peculiari cinerario. Ex eo in murum praefurnium, seu caminus tendit, cuius fumus eluctatur per fistulam numero 2. Sunt & in anteriore parte auriculae fumantes 3. Numerus 4. signat gutturnium concametatae parietis cauitati inditum; itaque accommodatum, ut a camino calor eifundum tangat & spiritibus calidis aqua foueatur, quae postea paulatim per epistomium stillat, uel etiam immittitur in ahenum numero 5. ut suppleatur, quod uapore deperditum est. In eodem muro supra caldaimage 141 image 142 rium, est infrigidarium signo 6. idque extra spiritus feruentes, quorum uia diuisa est interstitio satis crasso, estque cauum istud a postica & ima parte conclusum, & ex uase sibi commisso frigidam sufficit capsa circa alembicum, ex qua iterum calefacta aqua stillat tubulo 8. Figura 9. notat uerticem alembici: 10. rostrum eius: 11. conceptaculum. 12. zona circularis, uel tabula Speriens abenum, cui iungitur per fibulam. ◉ Dispositio balnei mersorii, cum uaporario. A. pyraterium. B. conisterium. C. spiracula. D. tabula operiens abenum sex foraminibus pertusa. E. tubulus ad aquam sufficiendam. F. alembici laterales balnei mersorii: G. globus habens foenum coctum, uel scobem serra factam, cum cucurbita. In eum uapor subit per canalem ex operculo balnei. Solet aliquando operculo hemisphaerico inniti, ut uapor collectus surgat potentius. Ubi committitur globo obiecta lamina pertusa crebris foraminibus est, ne quid decidat scobis. H. alembicus cum collo cucurbitae uaporem experientis. Furno grandius iusto datum est ostium, ut crates possit oculis conspici. Neque uero etiam opus erat tribus cinerarii foraminibus. Sed luxuriant nonnunquam pictores. Porro iungi balneum potest stufae siccae in tali forma: A. Ahenum cum aqua. B. collare abeno applicandum. C. Tubulus ad aquam sufficiendam. D. Uraniscus collo aheni iungendus, qui uapores excipit & colligit. E. rostrum eius, per quod guttae destillant. F. collum cucurbitae, cuius fundus stat in balneo herbido. Non enim mera aqua est in abeno, sed herbis iuncta, ex quibus aqua prolicitur, & colligitur Uranisco. G. Alembicus cucurbitae impositus. Ahenum, collum, uraniscus, ex aere fiunt intus plumbo candito perlito. Cucurbita & Alembicus e uitro, quanquam aliqui etiam plumbea uasa uel stannea adhibeant. Caput X. De cinerariis & arenariis. Ex pluribus locis iam innotuit, si catini cinere, uel arena impleantur, cinerarium uel arenarium dici, opusque appellari destillationem per cineres, uel arenas, quibus plaerumque gradus ignis procuratur illis secundus, his tertius, quod candefactae arenae stabiliorem, fortioremque impressionem faciant, quam cineres. Causa est raritas uel densitas materiae. Catini sunt ferrei, uel terrei, sed firmi: quadrati, rotundi, quadrangulares i esuxes, pro arbitratu magistri, & uasorum copia. Dispositio conuenit cum balneo simplici, quanquam luxurient aliqui iungendo arenis aquas, aut geminando catinos, ita ut in primo sit arena, in secundo aqua: uel in secundo cinis, in tertio aqua, qui nobis uidetur lusus potius eorum hominum, qui in arte oblectamentum quaerunt, quando id, quod spectant, alio modo poterant consequi. Non opus est picturis multis: Exemplum ex superioribus capitor. Abacum subiecissisatis fit. A. Capsa quadrangula e laterculis, in qua Catinus correspondens fictilis, uel ferreus, trabibus e ferro insistens, arenis impletus puris elotisque, uel sabulo ex silice. Capacitas tanta est, ut pluribus cucurbitis inseruire possit. Statuitur in officinae pauimento libere, uel sinistra parte muro cohaerens. Tegitur latere: relictis cucurbitarum foraminibus B. hypocaustum, cui duplex ostium, prius ab antico, posterius a dextro latere, ut digeri ignis possit. C. Conisterium eodem modo distributum. Magnae ampullae rostris commissae sunt, ut intelligatur hoc modo spiritus & aquas fortes destillari solere. Famulatur tamen & aliis essentiis. Nam mutari in balneum & cinerarium potest. Cap. Xi. Destillatoruii anguinis. Appellamus destillatorium anguinum a forma fistularum per multos flexus, anfractus, circulosque a more anguium intortarum, per quas longo tractu means spiritus paulatim coagulat, & in receptaimage 143 image 144 culum destillat. Procurari ea operatio potest uariis modis, balneo, cineribus, arena: Sed probarunt artifices ueficas, seu stufas siccas, cum ignis immediate uas continens tangit id, quod habet succos uel offas, ex quibus spiritus aut oleum est eliciendum. Uesicae imponitur alembicus cum fistula ex uertice prodeunte. Ei anguini ductus iunguntur ducunturque uel statim in decliue per frigidae dolium, aut cupas: uel in medio occurrunt ampullae, ex qua rursum surgunt perque ambages anfractuosas in refrigerium, & hinc in excipulum tendunt. Uasa intelliguntur ex superioribus: Et quomodo essentiae eliciantur, ex quibus rebus, qua spe, & praecellentia, suo loco disputabimus. Nunc faltem aliquas σκευασιας depingamus. Tali forma communiter utuntur aquarum ardentium & oleorum destillatores. Differunt accidentariis nonnullis. Nam furnum aliqui habent quadratum, ubi spiracula per fistulas seu tubos efformantur. Ostiola quoque in quadrum coniiciunt, estque cinerarium modo uno, modo tribus ianuis peruium. Alembicus plaerunque est pileus caecus cum foramine in uertice, cui inseritur fistula anguina. Nos ei non acuminatum, sed tuberosum uerticem fecimus, ut in galeam ueluti in uertice cristatam desinat. Prominenti inde cono demum inseritur meatus serpentinus in partes distributus, ut possit separari, & expurgari. Sed in opere commissurae sunt exacte obturandae, ne quis spiritus subterfugiat. Per dolium ita tendunt tubi, ut circulariter in decliue uergant, idque uel simplicibus meandis uel geminatis seu in orbem semper reductis more annulorum intortoum, quod germani dicunt geschlungen: llud gekruem¬ met. Ibi spira fit ex circulis parallelis: hic uicisum protuberans & cadens flexus. Dolio aliquando subdunt epistomium, ut aqua emitti possit. Idem praestat foramen cum cono. Artificiosiorem dispositionem proponunt Wierus & Iohannes Baptista Porta, quam & Camerarius in suum Matthiolum transtulit, praedicantque eam miris ad olea & spiritus. Nec multum differt Portae discriptio a Wieriana. Utrobsque furnus tetragonus, & serpentinae, antequam ad frigidarium perueniant, committuntut uesicae. Plures flexus angulosos habet anguina Portae, eaque caret nodis, quibus instructa est Wieriana. Ilsa uero uesicam, in qua materia etiam tubulo informat, ut submitti plus materiae possit: unde intelligitur, Portam liquida multa posse uno opere destillare, uel auctis aquis uehiculi loco exhaurire offas penitius. Non opus est repraesentare utramque picturam. Exemplum commune hoc esto: A. Tubus est, per quem aqua uel liquor sufficitur. Is inter opus arctissime obstruendus suo cono. Infigitur collo uesicae. C. B. Alembicus hemisphaericus fistulatus. D. serpentinae semicirculares, quas iudicamus aptiores ad lapsum spiritum angulosis. Qui putant in angulos reductos & melius ab opificibus formari posse, & angulos inseruire coagulatione uelociori, tanquam ibi morantes spiritus consistant, aut ab impetu nimio prohibeantur, imbecilli utuntur argumento. Illud citius implebit ampullam mediam, quam conceptaculum. Flexus anguini nonnihil propendere debent, ne subsistant collecta guttae. E. ampulla, in quam definit meatus primus, & in qua colligitur aquositas, quae ne augeatur plus iusto, per epistomium emitti potest in concham, & ab oleo separari. Quaerendum, si submittenda speciebus aqua est, an non conducat hanc potius, quam aliam in eum usum conuertere? Ueruntamen recente misceri potest. F. caput serpentinae in dolio conuolutae in circulos, quod excipit exteriorem, exitque in receptaculi fistulam. G foramen emittendae aquae. H excipulus caecus, ne expirent subtiles essentiae. Ille excipulus potest in aqua frigida locari, aut madefactis pannis uestiri, ut residui spiritus consistant celerius Neque enim hic obambulare debent, sed in Pelicano. Talis est ista dispositio, quae cui displicet, is contempletur, num sequentem praeferendum putet. In image 145 312commentar. Alchem partis I. Lib. Iu. In hac figura saltem formae alembicorum a superioribus nonnihil discrepantium sunt notanda. Sunt enim uesicae, uel ampullae basi hemisphaerica amplectentes collum aheni, & apice insertae in imminentem serpentinam. Talis est, quem A. notat. B. eiusdem formae alembicus ampullae stanneae uelaereae stanno obductae applicatus. Serpentinae ponticulis iunguntur firmanturque. C & D uasa sunt ahenea, seu frigidaria, per quae tendunt fistule. Si aquam mutare libet, iuxta fundum epistomia possunt collocari, per quae emittatur. Tabellis sectis foratisque teguntur, ut aqua infundi queat. Certare inter se ingenia subtilitate uarietateque inuentionum, retentaque idea operum in uniuersum in practicis singularibusque sua oblectamenta querere paulo indulgentius, ex hac maxime arte innotescit. Quocirca anguinos ductus alii excogitant alios, in quo & loci, & presentis copiae ratio habetur. Quae sequitur orthographia, & utilitate & subtilitate creditur cum ceteris contendere, quam tametsi alii aliter pingant, nos tamen hanc formam ponimus. Destillatorium cum rectificatorio iunctum est, utque labor esset continuus, sine molestia, & multe materie, inuenta sunt compendia, additusque securitatis seu acedie furnus. 1. Turricula cum pruns, 2. Eius operculum. 3. Rima, qua inserenda regula ad ignem moderandum. 4. Furni cinerarium. 5. Pyriaterium, cum ostiolo claudendo uigente opere. Incendimus per id prunas, & haerentes promouemus, 6. Spiracula; quae tamen etiam foris margini addi poterant. 7. collum aheni, seu uesice aheneae. 8. Canna pro alembico & cucurbita, intus testudinato fornice tecta, & qua rostrum exit, in limbum, inflexa. 9. roimage 147 image 148 strum cannae, per quod meat primae destillationis halitus & liquor. 10. Tubus, per quem plus materiae incorrupto opere submittitur, debet ultra limbum penetrare in collum uesicae. 11. Cannae pars secunda, quae sustinet uicem rectificatorii, accipitque calorem competentem a fundo partis subiectae per halitus. 12. Operculum fistulatum pro alembico. 13. Tubus, per quem infunditur spiritus uel liquor semel destillatus, ut rectificetur. 14. Anguina. 15. Fistula cui anguina iungitur, quae transit per frigidarium, 16. alia fistula, in quam rostrum inseritur, quod ex canna exit. 17. Refrigeratorium ahenum solennibus duobus recta transeuntibus perfossum, & aqua frigida plenum. 18. Frigidarium secundum, quo compensatur anfractus serpentinae. 19. ampulla spiritus uel olei rectificati. 20. ampulla primae destillationis. Quibusdam officinis quadratus furnus aptior est. Talem accepimus Babeberga ab amico nostro Sigismundo: A. Cinerarium. B. Intus existens, sed foris delineata craticula in medio latitudinis fornacis, quae a lateribus paulatim circumducta est in uentrem instar peritonaei, cuius exitus, ut in homine est posticum, ita hic crates, quae cineres carbonumque recrementa egerit. C. ostium hypocausti supra craticulam. D. sciagraphia uesicae abeneae. E. Canna ptunarum. Cetera sunt manifesta ex pictura praecedento. Cap. Xii. De Stufa sicca. " Stupham " ( inquit Baccius lib. 7. de Therm. cap. 25. ) " a, Graeca et mologia quidam apposite deriuant, quasi Stipa. quod arctissime hae concamerationes pro seruando calore stipari soleant. " Uocat nimirum ita Thermulas, seu balnea calida conclauibus undique obstructis, ne uapores subterfugere queant, parata, quasi ex Greco στυφειν,, quod est astringere, obturare, cogere, & c. appellationem traxerint ( aut a strigmentis, quae fricando in eiusmodi balneis abradi solent, στύμματα dicta, seu spissamenta ) dicitque priuatas alias esse, alias publicas seu mercenarias apud Germanos familiares in hybernis, non ad lauandum tantum, sed & hyemale frigus mitigandum. c. 16. ait stupham uocari stipatum conclaue, succensis a tergo, uel sub camino ignibus concalescens, cuius loco ueteres usi sint hypocausto communi ad caeteras aedium partes calefaciendas. Item: " Quocunque artisicio concalefactus aer careat noui aeris spiraculo, fit stupha. Stupharum ritus apud Germanos uarius est: Solent communiter caminum a tergo stuphae concameratum habere, unde calor e suppositis ignibus per fictilem testam, aut uitrum penetret, foueatque conclusum aerem, etc. c. 17. stupham siccam nominat cum in cubiculi angulo ponitur tuguriolum lectisterniis & toralibus circumtensis, quod nudus subintret aeger, ubi in sellula sedens, mox subditis per ministros claris rutilisque carbonibus, & conspersis odoramentis sudet ad tolerantiam, adaperta solum a facie interdum cortina, ut aliquem frigidi aeris respiratum accipiat. Stupham humidam illam ipsam appellat capsam, si humidi in sudatorio uapores sint, nempe decoctis in capaci lebete herbarum fasculis, etc. eoque bulliente supposito: aut lapidibus ( pyrite, molari, etc. ) seorsim feruefactis, in lebetem iniectis, extinctisque. ut ignei uapores excitentur. Talibus stuphis ille macerat morbo gallico affectos, etc. & aliquando in dolio sudationes procurat aut furno. " Haec ille. A Graecis didicerint loqui Germani, seu Teutones, an aliunde appellationem traxerint, non est res magni momenti. Nos idiomate nostro populariter uocamus Stuben / triclinia nostra, & refectoria, potissimum fornacibus contra uim frigoris, quod nobis familiarius est, quam utilius, aut gratius, instructa, ut succensis ignibus aeris calidi beneficio fruamur. Saxones fors latinorum more a fine quodam, et Dornsten qui tostrinas a torrendo nuncupant. Inde differentie multae, ex quibus et sunt laconica & uaporaria seu hypocausta, balneaque talia, siue comclauibus totis in hunc usum destinatis, siue doliis, cupis, & paruis quibusdam cellulis: Estque nobis siccum balneum idem quod laconicum & sudatorium, quando in calido aut feruente aere sudamus, siue id fiat halitu, siue uapore: Balneum humidum est, cum aqua soliis uel labris contenta lauamus. Ad imitationem & similitudinem horum operum Chymici quidam suis destillationibus nomina imposuerunt, & Germanorum uocabulo stuphas ( stubas: Ita enim uulgariter pronunciamus ) dixerunt destillatorias, cum fornace cacabaria, ueluti in triclinio igne sicco peragitur destillatio, qualem Matthiolus scripsit in usu esse apud Uenetos, & Neapolitanos, quorum furnum depinxit specie fornacum in nostris uaporariis ex compactis cacabis concauis extructarum. Ab hac significatione propiore digressum postea est, & stuphae siccae destillatio uocata, quocunque furno per ignem siccum & immediatum ( nam in stubis ignis adhibeatur, sine balneo, cineribus & huiusmodi, sola testa cacabaria, fornice uel similibus interpositis ) destillaretur, maxime si simul res, ex qua destillatum petitur, absque humore in destillatorium inferretur, quo pacto rosas & alia uulgo destillant. Postea quae per uesicam administratur operatio, nonnunquam item stupha sicca nuncupatur, quanquam aquae adiiciantur materiis. Baccio haec esset stupha humida, uti & destillatio per uaporem. Affinis foret item destillatio ad radios solares, quia item sicco peragitur calore. Sed intelligeudam est, stuphas tunc magis uocari, cum fiunt destillationes in fornace, igne uesicam, aut aliud uas, in quo image 149 image 150 image 151 materia, ex qua liquorem emungere uolumus, proxime tangente, siue aqua addita sit, siue nulla. Nam & nos fornacibus, hypocaustisque familiaribus magna ex parte uesicas & ahena adiicimus, ut humidum uel siccum calorem, cum libet, usurpemus, nec opus est ea de re uerbis pluribus. Ad hanc ergo classem reuocamus ea, quae Bulcasis de sicca rosarum destillatione habet. " Operatio aquae rosaceae " ( inquit ) " sine aqua & cum igne carbonum est, ut facias furnum quadratum, aut rotundum: qui habeat super hypocausto solium seu tectum, cui incumbant uontres uel cucurbitae ex terra uitreata, ut possint sustinere ignem, cumque accensi fuerint carbones, & inceperit aqua destillare, tunc claudatur ostiolum, spiraculis saltem relictis, per quae fumus egrediatur, & ita procedat usque ad finem destillatio, subinde mutatis rosis. " Huiusmodi furni inueniuntur magno numero passim in destillatoriis libris, nec libet & eos depingere. Uidemus ab eruditis probari fornaces Matthiolanas, & a multis repeti. Pertinent autem ad stupham siccam secundum mentem Bulcasis non tantum illa Neapolitana fornax, sed & quadrata plurium alembicorum, quam aliqui cochleatam faciunt, ut apud Lonicerum uidere est. Tales fornaces cum satis sunt calefactae, postea clauduntur, ut Bulcasis dixit, sinunturque reliquum operis absque cura absoluere. Inde mutata materia proceditur quousque calor respondet, qui cum exoleuit, instauratur. Rudimentum stuphae siccae quadratae proponimus ad sententiam Albucasis, quo faciliore modo id fieri posse putauimus. A. B. C. D. quatuor sunt latera, ex quibus, A. posticum iungi muro potest: C. anticum: B. D. duo lateralia. E. Conisterium. F. ostium hypocausti. G. muruli pro receptaculis. H. alembici priores ex uitro, uel plumbo candido, aut argilla. Adhaerent a. collis catinorum, qui intelliguntur ex materia terrea esse fundo plano, uel sphaerico, non profundo ita, ut ignem ferre nudum queant. I. Alembici auersi. K. alembici medii, quibus conchae subiiciendae sunt pro receptaculis. Nos decem repraesentauimus pictura. Sed praxis monstrabit commoditatem maiorem etiam pro pluribus. L. nigra puncta in antico signant, capita trabium ferrearum, quibus patinae seu uentres cum materia innituntur. Interdum tamen his carere possumus, si patinarum labra circulo extante praefigantur, ut in operculo fornacis haereant. Notandum est, posse istis trabibus pauimentum solidum seu tabulam tenuem lapideam imponi, tubo tamen traiiciente, eique insterni cineres, & his tandem patellas cum materia adaptari, id quod facimus populariter per uasa fictilia stufae siccae destillantes: Et tunc fundum patellatum tegimus charta, si res siccas inferimus. M. Tubus est, per quem fumus exit. Huic adaptandi sunt circuli fictiles seu capitella ad moderandos gradus ignis tali forma: Quibus signatur primus, secundus, tertius gradus. Operculum ipsum, ex quo colla patinarum eminent, sectum sit in partes, an integrum, nihil refert. Illud temen utilius est, ut caeteris alembicis manentibus, unus atque alter possit tolli, si quid aduersi euenerit. Atqui tunc supponenda sunt ferramenta, quibus partes imitantur. Hanc stufam aptam inuenies ad cinerarium, arenarium, nudumue ignem uti libuerit. Eidem inferes retortos, uel rectos uentres pro necessitate. Figuli partem transtulerunt ad suum opificium, & paruo exemplari maiorem dispositionem sunt imitatitales enim fabricant fornaculas: ◉ Fornacula fictilis distincta cinerario & hypocausto. ac. fornacula stuphe siccae absque cinerario diuiso. A. cinerarium, B. hypocaustum, quod craticula distinguitur a cinerario Γ. spiracula, iuxta haec intus sunt pinne seu parui muruli, uel circulus, cui imponitur lamina ferrea, si cinerarium uolumus. Lamina farcitur cinere, & luto iungitur fornaculae. A. Margo patinae. E. limbus alembici. Z. Alembicus. Θ. Patella, quae charta circulari insternitur, cum rosas uel alias res siccas imponimus, ut eo facilius reliquiae a fundo auellantur, fiantque placentae rosaceae. Alembicus quoque si est rarior iusto, ita ut metus sit, ne halitus tramsmittat, cera tenui inducitur in hunc modum. Sinitur incalescere. Calefacto iniicitur pilula uel globus cerae albae, quantus iudicatur oblinendo sufficere. Cum eliquata cera est, in omnem partem uertitur, ut tota cauitas incrustetur. Quidam alembico circumponunt uesicam frigida plenam, aut lintea madefacta. Dispositionem per uesicas, quae item ad stubas pertinet, non libet depingere. Nam ex superioribus facile intelligitur. Et quis quaeso est, cui non aliquando in manus uenit Lonicerus, Matthiolus, Sebicius de re rustica, Paraeus & huiusmodi Autores etiam sturnorum gregibus densiores numero? Ex illis petantur exempla, aut saltem consulantur officinae, & doliariorum uulgique tabernae, in quibus populariter fit aqua ardens fere nullo non in loco paulo ciuiliore. Ars enim haec etiam in praeclia & uillas recepta est. Cap. Xiii. De singulari per uesicam aeream destillatione. Nota sunt illa ex triuiis de plumbeis aereisque Organis, num sint ad destillationem adhibenda. Plumbum reiicit Paraeus ideo, quia aquae penula seu capitello plumbeo destillatae, acri & uehementius feriente uapore sint praeditae, quod salsuginis illius portio una dissoluta, & quasi ex interiore alembici seu capitelli fornice abrasa liquores stillatitios contaminet, & in substantiam uelut lacteam dealbet & inspisset. Accusat & malignas qualitates, quae dicuntur plumbo inesse, affertque Galeni autoritatem contra tubos plumbeos: Ita Hieronymus Rubeus ex Sauonarola plumbum repudiat, quia eius fumo cerebrum & partes respirationi inseruientes laedantur, & plumbum ustum uertiginem & epilepsiam gignat: Dioscoride teste lithargyros afferat in testinis & stomacho tormina & grauitates caerussa quoque multis incommodis afficiant corpus. Matthiolus atque ex parte etiam Cardanus negat uires per plumbea elici, argumento aquae absynthii per plumbea organa dulcis. Addit Chymos expertos esse odores saporesque stirpium in istis perire, fumum olere & adustionis nidorem: aquas item ex amaris acutisque nec amaroris nec acredinis quicquam obtinere. Autor Agriculturae Germanico Idiomate sub titulo Sebitii Argentorati edita, quae hic de plumbo dicuntur transfert ad eassiterum. Sed non parum dulcedinis gustantibus reddere. His & similibus argumentis inuisum fit plumbum, quanquam uideatur Paraeus aduersari Matthiolo, qui dulces aquas exire ex plumbeis tradit, cum ille acres & salsugine praeditas. Sed rursus commendatur illud metallum, quod plus aquae exhibeat, quam ceterae materiae. Itaque & legimus nonnullos consilio certo adiicere plumbeas portione oleis aliisque destillandis. Deinde quod de plumbeis canalibus & noxa huius metalli referunt, communi refellitur experientia, si modo non halitus aut resolutio intelligitur; sed ipsum integrum & concretum. Plumbeis cortinis ab antiquo multi succi sunt coagulati. Plumbum nigrum ab albo parum distat, alterumque in alterum transit: Et est regula artis stannariae plumbum nigrum albo miscere, imo additur cantharis & bismuthum plumbo perniciosius. Talibus cantharis potamus indies sine n oxa, cum tamen in illis saepe sat diu moretur potus. seu stannum lib. 6. cap. Ii. Quis autem iam est Paraeus hic distillator ab illo Chirurgo, qui lib. & cap. 10. Chirurgiae scribebat plumbo esse occultam quandam cum humani corporis, carnosa prae sertim mole, sympathiam & familiaritatem; Sed idem sibi contradicit, cum ex Matthiolo alembicos stanneos probat. & ideo id septem, octo pluresue annos in corpore haerens, nec putrescere, nec putrefacere nullo alio quoque superueniente symptomate. cap. 14. contendit, ne uenenum quidem suscipere posse plumbum. Ueteres in Iliaca ex obstructione pilulas plumbeas in corpus immiserunt, nil metuentes tam atrocia, quae ex Sauanorola producuntur. Uulgare est destillare campanis plumbeis. De infectione uero tam prodigiosa nihil est in obseruationibus. Aliud est resoluere plumbum in halitus noxios, aliud integro uti. Tanta est uanitas in Rhapsodis sine iudicio. Ueruntamen quia mollius est, quam ut possit diu durare, impurius etiam & mercurialius, quam ut inquinamentorum non sit suspectum, repurgandum id esse monemus, non simpliciter damnandum. Uidendum item; ne acria & erodentia per istud metallum agantur, nisi admisto stanno, imo in uere corrosiuis nullum metallum satis tutum est, excepto auro. De aere similes sunt controuersiae. " Cuprea seu aenea capitella ", inquit Paraeus, " etiam nocentiora sunt plumbeis. Aquas enim praeterlabentes aeruginosas reddunt. " Sed ille ipse lib. 26.. 12. de oleis destillandis, ut maior eliciatur copia, minori sumtu ac sine metu ruptionis, cui uasa uitrea sunt obnoxia, probat in uase cupreo destillationem fieri. " Neque enim uerendum " ( inquit ) " ne a cupreo uase malignam qualitatem oleum acquirat. Impadit enim id ipsum una cum oleo manans aquosus humor, si maxime cuprum stanno aut argento oblitum & incrustatum fuerit. " Ille ipse etiam macerat materiam in uase cupreo: & aquosum liquorem, qui cum oleo exit, seorsim seruari praecipit longe enim nobilior existimatur, ut ait, quam qui per balneum Mariae habetur, praesertim ille, qui statim ab initio, una cum oleo stillat. Haec si uera sunt, tam in oleis, quam aquis destillandis minime repudiandum erit cuprum, pot issimum stanno seu plumbo candido inductum. Unde fit ut Matthiolus uesicam aeneam aeneo alembico opertam non tantum in aqua uite, facienda non improbet; Uerum etiam omnibus fere plantarum aquis, uti eas myropolia publica autoritate faciunt. Caeteri quoque Autores plurima habent ahenea uasa, ut ideo si quid autoritas potest, non sint ab arte eliminanda. Mirum est in talibus contentionibus plumbum & aes tantopere accusari, & tamen non attendi quothomines uiuant cibis, potibusque, in eiusdem metalli ollis & ahenis coctis, etiam sine stanno. Sales fiunt cortinis plumbeis & aereis. Orichalceis & aereis ollis multae rationes cibos coquunt. Cupreis uasis plures bibunt. Et licet in principio stannati sint alembici & uesicae, quam breui tamen crusta deteritur? Sume recentem ab officina, & manibus frica eius stannum quam polluat & inquinet, deprehendes. Deinde uix ullus syncero stanno incrustationes peragit, sed plumbum nigrum intermiscetur. Audiuimus senem image 152 nem aquilegem, qui aquae ductus fabricabat, affirmantem, se tot iam solenibus plumbeis aquas duxisse, neque tamen unquam quicquam comperisse ex eis noxae. Ueruntamen recte monet Matthiolus de caerussa ex plumbo facili, cuius dulcedo & nauseabunda qualitas aquas inficit, ut fumum dulcem sapiant, Meliora itaque non sunt repudianda si assint, in caeteris diligens repurgatio anteuertet nocumentum: Sit iam concessum licere uesicis aeneis in destillatione uti, idque non tam compendii causa, quam quia experientia docuit, si alias nihil peccetur, uasa talia satis tuta esse modo repurgentur diligenter, & ab aerugine extergeantur, si quam forte conceperunt id, quod etiam in orichalceis, toti officinae usitatissimis ad omnes pene succos coquendos, est obseruandum: Quomodo uulgariter soleant coaptari furnis, plures picturis ingeniosis docuerunt, ad quorum scripta nos tyronem ablegamus, quanquam etiam exsuperioribus id facile queat discere. Nos iam damus aereum Pentathlum, cum rectificatorio, cuius tanta est dexteritas, ut ex una re uno igni elementa uocata; seu diuersae aquae & liquores possint elici simul, & rectificari. Fit autem totum ex aere iuxta hanc formam: Haec fornax etiam minore modo potest fabrifieri, cum annulis ad circumferendum, qualem meminimus quendam agyrtam circumduxisse. Potest & furnus ex laminis ferreis confici; sed uasa continentia ex aere optimo in interiore superficie plumbo candido perlito. A. Pyriaterium stuphae, siccae cum ostiolo & ianua mobili. B. Conisterium cum suo ostiolo & obice. Possunt & huic foriculae ex cupro addi clausiles. Γ. Uenter abeni continens materiam destillandam. Ea autem est uinum, uel uini spiritus, in quo aromata sint macerata. Nam hac fornacula potissimum destillantur aquae compositae & elyxiria uitae, quorum materia uini spiritus, & aromata, uel uinum nobile. Acetum cupreis uasis non est destillandum, uti nec stanneis. Radit enim ea, quin & aerea squama uitrata sigulina exedit. Is autem uenter modum fornaculae sequitur. A. Spiracula, quibus coni lutei destinantur, ut obstruantur cum res exigit. B. Canalis amplus affixus collo uesicae. In hoc effictae sunt alembicorum species quatuor fixae; una mobilis. Z. Inferioris alembici rostrum, per quod exit aqua grauior ignobiliorque. Intus limbum habet in quo confluit liquor. M. Secundi alembici fixi in ete expressi rostrum, cum interno limbo, quo colligitur aqua paulo melior. Θ. tertia species alembici ad aquam aeream. K. Quarta ad aereae portionem subtiliorem. A. Alembicus mobilis excipiens quintam essentiam. Quod si tamen feruore ignis ( nam aliquando dispariter regitur, praesertim si ligna supponantur aheno ) scandit etiam aquositas; additum rostro est conceptaculum geminatum: M. N. in cuius retortulam subtilior spiritus fertur ibique circumagitur & concrescit; in subiectum uitrum uero coagulatus liquor decurrit. Si libet oblectamentum creare imperitis, singulos limbos aliquo calore imbues, & profluat ex hoc rostro album, ex alio croceum, ex tertio sanguineum, ex quarto uiride. Facile persuadebis si summo adieceris extractum santali, uel croci, te igneum elementum cum suo colore elicere. Z. Sunt retinacula excipulorum, quae tamen aliquando omittuntur, eorumque loco funiculi alligati nodis uitra sustentant. O. Rectificatoria per retortas concurrentes, suntque item ex aere superiores, iunctaeque ipsi fornaci; sed inferiores uitreae. Foramen additum aereis est, ut materia destillata per infundibulum immittatur. Studeat Chymicus, ut sibi curet illas fieri ex duabus partibus exacte respondentibus & se mordentibus mutuo, aut trochleis coeuntibus, ne, cum repurganda sunt uasa, perfringere oporteat. Non autem opus est ad rectificationem igni peculiari. Nam calefiunt retortulae a carbunculis & cineribus. Qui uult minuere numerum alembicorum, ut in his, quos circumuehere uolumus, quo minor sit molestia, is infimum omittere potest, fietque humilior canalis. Certum autem est uolatiliorem partem magisque igneam altius scandere, & sic diuersos liquores uno igni fieri, si aequaliter, ut oportet, regatur. Itaque non erit temerarius lusus ista huius fornaculae inuentio. Supra proposuimus balneum mersorium, & uaporarium in una fornace. Fundo cucurbitae pertuso, itidem duplice facto alembico, duplex expectabitur liquor. Lonicerus campaniformem alembiimage 153 image 154 cum duplici distinxit limbo & rostro, & in balneo uel cineribus per uesicam duplicem ( ex duabus partibus format ahenum, ita ut inferior contineat balneum; superior materiam ) elementarem unum & phlegmaticum, essentialem & coelestem alterum, liquores prolectat. Delineatio seu sciagraphia haec est: Ita fere ille depinxit utrumque instrumentum. A. Ahenum seu catinus. Nam in balneo ahenum requirit, in cinere & arena terreum catinum. Hic abenum propositum est cum aqua. B. Tubulus uersatilis. Si aqua immittenda est, orificium sursum intorquetur, sin emittenda, deorsum. C. Uesica. Uitrum mallemus. D. Inferior discretio alembici, in quo colligitur aqua elementaris, exitque per rostrum. E. F. Superior, quam rotundum praeferimus, ut alembici Sphaerici figuram aemuletur. In ea spiritus consistunt exeuntque rostro. G. Si cui deest compositus, is a figulis petat uulgarem pileum, perfractoque uertici imponat alembicum uitreum. H. ahenum aheno impositum pictura Loniceri, pro balneo abenario uel uesicario. Plurium autem alembicorum coniunctorum formam etiam supra depinximus. In abaco sequente uesicas licet ponere, uel patinas libero igni, uel interuentu tabellae cum cinere? Quod ille de Poetis in arte pronunciat, nempe uelle & prodesse eos, & delectare, omneque ferre punctum, qui utile dulci miscuerit, id de Chymicorum quoque studio queas dicere. Nulla necessitas nos cogit uarias istas figuras effingere. Ueruntamen quae oblectamenta, ornamentaque alii in suis artibus quaerunt, ea Chymico, tanquam plane tetrico & moroso, non sunt detrahendae. Exemplum proposuimus, in quo geminatis alembicis, uel pileis & capitellis coniunctis rostro suo cuilibet adiecto per uesicas plura simul destillare licet, & diuersos liquores uno eodemque opere ex iisdem elicere, alicubi etiam tres simul; nec moramur quin etiam plura componantur uasa aut quae forma usitata Chymicis hic conspiciuntur, uertantur in uultus Cyclopum, Sphingum, Melusinarum, aliorumque seu monstrorum, seu natura existentium animalium, quemadmodum Baccius docet, aliquos loco fornacum cacabariarum, aut tabulis compactarum effingere uarias imagines, quae uaporem calidum reddant tubis, ore, naso, hydriis, follibus globis & huiusmodi. Qui opibus ualent in illustri officina tales abacos ornare possunt Baccho & Sileno, qui per guttos aquas uitae effundant in pateras uel calices subiectos. Aliis placuerit Neptunus ex tridente emittens liquores; aliis Uenus ex mammis: nonnullis Phactontiades ex oculis, brachiisye. Quibus simul pietas cordi est, illi efformauerint Saluatorem flentem, & saluberrimas humano generi lachrymas stillantem, uel guttas sudantem, aut in cruce ex uulneribus tinctam uitae aquam emittentem, & tc. Nec absona est a Chymicis liquoribus imago. Ut enim lachrymae Saluatoris animam sanant, ita prosunt corpori medicamina stillatitia, solentque artifices alias multas ex sacris allegorias suo mysterio declarando petere. In depicto abaco A. signat pileum alembico Sphaerico auctum, illo intus perfracto. B. Pileum pileo impositum refert. C. Iterum pileo alembicum rotundum. Sed cum rostro distomo, ut ex uno ore effluat aqua iam coagulata, ex altero spiritus transeat in retortulam annexam. D. Muruli sunt, in quibus locantur conceptacula. E. Dispositio uesicae in capite abaci positae cum suo alembico, ut tyro connexionem extra ignem uidere possit. Representantur autem haec oculis ruditer in pictura sciagraphica, non in manus dantur. Itaque nasutuli nostrum studium non ridere debent, etiamsi non ad amussim, cerebrumque culuslibet uideantur quadrare. Ita re ipsa fieri posse certum est. Rostra uertet quisque quo iudicabit quam accommodatissime in sua officina posse. Cap. Xiu. De Destillatione per parabolam in Sole. Uti fit in caeteris artibus antequam publice recipiantur, probenturque, aut totae constituantur, ut uariis concertationibus alius hoc, alius aliud praestabilius putet, donec ratio & experientia, uel consuetudo popularis finem imponat liti, ita in Chymia euenire nihil est mirum. Cum is, qui dicitur ad exemplum betae, uel pyrorum destillationem in uasis plumbeis instituisse, minus probaretur, accessum ad alia instrumenta est, magnaque contentione quaesitum, praestaretne per balneum mersorium destillare, an roridum: carbonibus, lignis, bitumine, sole, cineribus, uesica, balneo arenoso, balneo cinereo, balneo stramineo uel herbido, fimo solo, fimo cum calce, rectis, curuis, inclinatis uasis. In uegetalium animaliumque elaboratione potissimum lis haesit. Mineralibus cessum facilius. Magno supercilio praelatum roridum balneum mersorio est, quod fundus uasis non deberet feruentem aquam attingere, ne contraheretur nescio quid labis materia & liquor inde prolicitus. Alii mersorium uaporario aequarunt, quidam etiam praetulerunt. Fuchsius, Manardus. Illi subtili ratione usi uidentur. Nam cum Chymicus quaerat omnem uim naturae in pauca contrahere: ea uero maxime inhaereat spiritui & humido radicali, que obsequuntur externo calori facile, ut docet putrefactio Aristotelica, praesertim si fracta fuerit compages, resque ita comminuta, ut retineri spiritus, calor & innatum humidum ( quae tria simul educi pridem decreto pripati sancitum est ) non possit; Uaporarium primas defendere iudicatum est. Relinqui sane elementarem humiditatem, quod phlegma uocant, in re soluta necesse est. Non enim habet uim medicam, quam spectamus, & sua praesentia essentialem liquorem retundit, impurumque facit. At calor balnei resoluit exireque etiam aquositatem cogit. Repudiandum ergo balneum. Sed nec recipiendum in solidioribus quoque tenacioribusque. Ex his enim item phlegma elambicat, relicta substantia, cui euehendae longe est impar. Hinc factum, ut in quibus essentialis uirtus in superficie est, ut in uiolis aliisque floribus & herbis teneris, quod digiti frictu, odoreque & sapore explorant ( si enim euanescit & dissipatur leui tritu halitus, est in tenui parte sin durat, interius haeret ) uaporario destillare iubeant: In quibus autem compacta est, pertinaciusque fixa est, ea committantur cineribus; Matthiolus, Rubaeus, Paraeus, qui omnibus praefert balneum Sebicii agricultura balnearios destillatores sanientiores plumbariis & uesicariis facit. uel arenae, & quia phlegma quoque una exit, id post liminio separant balneo, ut sic hoc functionem plane seruilem retinuerit, inque paucis, quae mediae naturae esse censentur, adhiberi commode posse iudicetur. Sic balneum de gradu deiicitur, iubeturque in postremis esse. Sed rursus emersit auspicio & propugnaculo eorum, qui periculo facto aeque bonas aquas ex balneo & rore uapido extraxerunt, praetenderuntque tam ualidum posse esse uaporem, quam balneum; Et rursus tam mite balneum, quam imbecillis est uapor. Ut item non mediis tantum rebus inseruiret, rectificatoriumque esset, sed & firmioribus competeret arenas ei, uel stipulas, herbas, cineres, etc. miscuerunt, & in gradus diuiserunt intensionis & remissionis. Hinc in pharmacopoliis raro audias a uulgatis Medicis aliud destillatum postulari, quam balneo factum, ipsis tamen seplasiariis uesicas & cineres frequentius clam usurpantibus. Bulcasis in aqua rosacea ligna, carbonesque in dubium uocari fecit cum uoluit balneo subiectis carbonibus destillatam esse odoratiorem, quam balneo & lignis, que accusantur fumi, & inconstantis flammae. Alii crimen mitigant, quia medium nihilominus aequalem calorem seruet, nisi intermittatur plane ignis. In uesica uero haeret conuitium. Hoc ex superioribus facile potest dilui, astipulante industria & assiduitate. Bulcasis quoque remedium inuenit primo ignem sarmentis procurando usque ad medium destillationis; deinde claudendo furnum. Et est re uera contentioleuiuscula, & potius inertiae, imperitieque culpam monstrat, quam ipsius ignis. Scire Chymicum fas est, quando stramine, sarmentis, lignisque debeat uti, & quando carbonibus, nec minus, qua solertia defectus sit compensandus. Qui ligna ideo damnant, quia modo adurat eorum calor materiam, modo relinquat; modo aquam, modo etiam oleum excludat & empyreuma procreet, cogitare debebant, idem peccatum in carbonibus quoque euenire posse, nec uitium esse, si oleum cum aqua prodeat, sed si id recte fiat, artis uirtutem. Si non libet uti oleo, separetur ab aqua, inque suos usus reponatur. Cineres dicuntur aquam constantiorem reddere & aequalius dispositam mistamque. Itaque balneum iterum infamat nomine facile cortuptibilium aquarum. Dicitur enim spiritus, qui per medium se insinuat se coniungere cum spiritibus illius, & afficere destillatum, non obstante compage uitrea. Quocirca aqua instabilis, uitium hoc inferet in aquas herbarum. Cinis autem spiritibus salsis constantiam donabit. Illae saepius rectificandae erunt, & a phlegmate liberandae; hae uix semel. Sed procliuius peccatum in cineribus. Ualeat hic quoque industria & diligentia, delectusque materiarum, cum usus consilio. Quae seruanda diu sunt, calida plaerumque sunt & cineribus recte elaborantur si perite; Quae mox in usum transferuntur, suntque talia, ut balneum elicere uim intimam possit, committuntur huic. Uesica mediam habet constitutionem ad frigida & calida pro ut multa uel pauca aqua additur, & destillationis actus procuratur. Talia itaque quia externum principium habent, & ab arte industriaque magnam ueritatem possunt accipere, non facile ita simpliciter sunt culpanda. Destillationem per fimum suspectam reddit foetor. Sed o ridiculas ineptias. Non talem fimum Chymicus legit, qui foeteat. In eius locum magnis cum laudibus euehunt aliqui oleae expressae recrementa, uel uinacea. Ueruntamen rectificatoria & circulatoria haec potius sunt, quam destillatoria. De Solis calore etiam portentosa quaedam legimus encomia. Quia enim essentia quinta quaeritur, simileque facile elicit simile & in suam naturam immutat, non alio calore debere fieri quintas essentias persuasum est. Lege ipsum Portam lib. 17. Sed tales Praecones in coelum scandere Promethei more iubeamus, ut ibi impollutosole destillent. Magiae ubi de catoptricis agit, & in praefatione dicit ustoria specula non in radiorum coincidentia, sed in longissima distantia, non ustiones, sed terrificos ignes, & fulgura. iaculari: cap. 4. Qui radius apud nos calet, inquinatione elementari tantam uim acquirere potest, ut eosdem effectus habeat, quos ignis flammeus. Utimur autem eo in aliquibus destillationibus, resolutionibus, digestionibus, circulationibus & separationibus. Iohannes Baptista Porta Solem dicit optimam aquam elicere multisque remediis conducibilem, quia ignis uerum esse commutet, & calidas adurentesque qualitates conciliet. Hoc argumento calorem illum igneum facit. Itaque non maiore iure aget, quam alius ignis, si caetera sint pariter comparata. Si item conciliat adurentes qualitates, seu procreat, id quod Aristoteles in combustis terris fieri scribit, & lotio lixiuio, cineribus caeterisque, uidendum est, quam bonafaciat remedia. Sin ita conciliat, ut mitiget & ad aequalitatem perducat, id non calori solis deberi sciat, sed modo artificioso eius adhibiti. Ocularia medicamina tam praeclara alio igni, si non absit industria, possunt fieri, quam radiis solaribus, quos ait esse mitiores; & dulciores, non certe ita comperti Aethiopibus, & quos feruens cancer deurit, in zona torrida: Uti nec Germanis, quorum syluas aliquando Sol scribitur accendisse. Addit plus aque in Sole excipi, quia uapores soluti ilico descendant, secus ac in igni, cuius ui ascendere cogantur. Etiam hoc imperiti iudicis est. Non plus petendum ex materia est, quam inest. concauiis speculis metalla liquefacit, & c. Non copias spectat magister, sed uirtutes etiam in parua mole. Illud ascendere & descendere parui est momenti, potestque gradibus ignis & mediis aeque facile procurari. Si dum igni extrahuntur, lateribus haerent & refluunt in feces, artis principia uiolantur. Neque enim si id fit, probe instituta est & procurata destillatio. Ita c. 16. 14. 15. Tandem uidetur ideo praeferenda, quia rem familiarem nullo afficit dispendio, ficque sine lignis, carbonibus & artificis assistentia. etc. Negligenter ergo fit, nec potest plus praestare, quam image 155 acediae furni. Compendia pauperibus sunt grata, sed cauendum, ne per ea dispendium lucremur. Quocirca nec haec argumenta tanti sunt, ut caeterae destillationes loco moueantur. Retinemus autem solarium in arte propter ante dictas causas, siue ascendendo, siue descendendo aut in latus sit destillandum in quibus ea res locum habere potest. Dicitur autem destillatio per parabolam, quia fit reflexio radii solaris ex centro coni secundum lineam rectam, quae aequidistat a tertia coni linea, quam dispositionem Geometrae uocant parabolam e regione scilicet correspondentem, de qua legi potest Cardanus in 16. de subtilibus; Et Baptista Porta in 17. Parabolo interfectio coni ad angulos restos. Magiae cap. 15. 16. & 17. Hieroni Alexandrino οαραβολὴ ἐστι τομὴ τοῦ κώνου ὀρθογονίου Proponitur triangulus orthogonius ἰσοσκελὴς loco coni, A. B. C. uertex eius seu apex A. Basis B. C. Et semidiameter B. D. Centrum coni D. Ex hoc radius reflexus in E. Parabolam constituit, & intersecat conum ad rectos angulos, linea D. E. Aequidistante lineae A. C. In medio sectionis parabolicae ad literam F. Collocari potest, quod parabolice destillare uolumus, imo ita etiam calorem per gradus augere. Ellipsis intersectio eiusdem ad angulos acutos: Hyperbolae intersectio amblygonia seu ad obtulos. Nam debilior fit radius, quo altius surgit, donec tandem absorbeatur in medio inani, relinquatque regionem aeris superiorem frigidam. In puncto F. uim comburendi habet, si a speculo parabolico repercutiatur, quod collocatum sit ad centrum coni ubi D. litera. Sic inter speculum & solem statuitur uitrum, continens materiam. Eius collum, si quidem destillare placet, non rectificare, digerere aut similia peragere, extra radium posito receptaculo committatur, potestque distingui tabula, & fundus excipuli in aqua frigida in umbra tabulae locari. Caeterum speculi loco usurpantur etiam globi crystallini, ita circa uitrum in arena dispositi, ut ex illis radius reflexus similiter calefaciat. Alii lenticularia uasa, & concauas pelues, clypeosque & similia adhibent; Sic cum per igniaria specula & tabulas pilasque. Incendi possint castra hostium, naues, aedes, & c. radiusque uaria accommodatione possit gradum accipere, consequens est, ea arte item instrui solarium destillatorium posse in exedra Soli Orienti, Meridiano & Occidenti obuersa, sicut innuimus in primo libro, quando Chymico aedificium parauimus. Qui exactiorem parabolae uel intersectionis coni parabolice rationem uult cognoscere, Portam & Cardanum locis dictis consulat, cum Euclydaeis catoptricis aliisque, qui ea de re commentaria ediderunt. Uulgo istam ακειβειαν non obseruamus stricte. Nam quocunque modo Solis calorem rebus adaptare possumus, siue parabolice id fiat, siue collectiue nouoque cono, uel alio modo, utimur praesente bono. Cognitum etiam plebi est in concauis, plus, minus, colligi radios, fierique calorem ualidiorem. Non semper scrupulose centra & axes quaerimus. Gradum caloris exoptatum inuenisse sat est. Ueruntamen ne uideamur obstrepere uelle eruditis, resumamus illa, quae de hac re tradidisse uolunt. Scribit Iohannes Baptista Porta, ignem accendi reflexione, & refractione, simplici speculo & composito, dumque uult a reflexione incipere, exemplaponit speculi concaui, uel potius conchae uitreae hemisphaericae, post quam positus fomes ignem concipit, item columnae, & pyramidis; postea sectionis parabolicae. De refractione acturus iterum producit Cylindrum crystallinum & pyramidem: pro quibus possit esse cyathus aquae plenus. Praeterea Sphaeram crystallinam, & portiones eius, ut lenticulatem formam perspiciliorum, ec. pro qua possit esse phiala aqua plena rotunda, uitrea, Soli opposita insuper patabolam crystallinam, & nescimus quem alium modum in infinitum fere ignem accendendi, quod promiserat etiam per speculum quoddam parabolicum; ut hac ratione non sit difficile hominibus coelo bellum inferre, & utrumque polum inflammare. Promissa sunt mirabilia; sicut & cum de reflexione per sectionem parabolicam ait speculum tale omnium maxime esse combustiuum, & tamen aliquoties fortiores facit refractiones. Quae item exempla posuerat in reflexione cap. 15. lib. 27. ea reperuntur in refractione cap. 19. eiusdem libri, Ut sic uideatur hic Autor non multum curasse id discrimen. Sed omnibus consideratis, patet uelle eum reflexionem fieri cum parabolae sectione in puncto uno ab omnibus suae superficiei partibus coeunt radii: hoc est, cum in speculo concauo uel conuexo ita colliguntur radii ut uniti in uno puncto reflectantur, inde secundum rectam lineam parabolae in cono, tanta ui, ut argentum aurumque ignire, plumbum uero etiam liquefacere, combustilia uero & cremia incendere queant: Sed refractionem, quando in concaua figura, uel solida perspicua, siue tota sit crystallina, siue ex perspicuo uitro aqua impleto; radii quidem coniunguntur, sed non in uno puncto uitri coeunt, uerum quarta parte diametri parte, ut fingere necesse sit, colurum in uitro factum; ex se gignere nouum conum uel triangulum; cuius basis incipiat a superficie uitri a Sole auersa, uertex uero desinat in obiecto incensiuo. Est tamen diuersa ratio cylindri, pyramidisque ac Sphaerae, uel segmentorum eius. Hic enim in apicem punctumque tandem concurrunt radii concepti & transmissi, sed ibi linea: Per orbem planum uitreum sunt imbecilles, nisi ductibus in punctum tendentibus quos etiam radii sequuntur, aut collectis inaequalitate marginis. Nam tunc ex orbe uitreo solent in ima parte, qua duplicatur extremitas resplendere; aliquando & in medio, pro diuersa Solis exaltatione. Parabole uero non tantum in reflexione locum inueniet, uerum etiam in refractione. Nam tunc Sphaera uel uitrum perspicuum Solis uicem subit, & in conos nouos colligit radios, quorum intersectiones a speculo, uel re simili ( siue plana sit, siue connexa ) possunt fieri ad angulos rectos iuxta requisitum figurae parabolicae. Hos ergo duos modos deprehendimus Chymico ad destillationem parabolicam in Sole utiles esse. Aristotelici aliter disserunt de reflexione & refractione; Et illam uocant repercussum radiorum Solarium, quo intensior fit aestus, si fiat rectioribus lineis, quae est Geometrarum parabole: hanc uero image 156 image 157 luminis seu colorum, qua fingunt secundum opinionem opticorum ex oculis egredi radios, & in re laeui, ( uelut aqua, aere aut simili ) exceptos refringi ad corpus lucidum, Solem puta uel aliam stellam; Unde fiat, ut non res uideatur, sed lumen rei terminatum in superficie opaci, putemusque inesse aliquid systasi, cum mera sit Emphasis seu apparitio similitudinis, ut in Iride. Lib. 2. c. 61 Lib. 33. Plinius uult manifestum esse, radium Solis immissum caue nubi repulsa acie in Solem refringi, & colorum uarietatem in Iride mixtum nubium aeris, igniumque fieri: Imagines quoque in speculis reddi repercusso aere atque in oculos regesto. c. 9 Lib. 3. Sed Aristoteles ἀνακλασιν uocat tam reflexionem, quam refractionem. De coloribus enim coeli, & aeris Irideque scribit, τὸ ἄπον τοῦων πάντων ταὐτό εἶναι. Met. 2. πάντα γὰρ ἀνάκλασις ταῦτ ' ἐστι:: Anaclasin uero ad Solem fieri dicit uel aliquod aliud splendens. In I. Meteor. cap. 5. colores aeris statuit euenire ἀνάκλασιν δεχομένου τοῦ ἀέρος, idemque tribuit speculo tali, ut colores sine forma recipiat. Inde sententia de speculis, quam Seneca recenset. lib. 1. Uide & c.150 q. nat. cap. 5. imagines non esse in speculo, sed ipsa aspici corpora retorta oculorum acie, & in se rursum reflexa. Itaque anaclasis haec erit refractio, repercussio, retorsio, uel etiam reflexio ut loquitur Seneca. In I. Meteor. 3. Ubi de uera radiorum reflexione sermo est, itidem usurpatur uox ὠνακλάσεως. Dicit enim Philosophus mediam aeris regionem frigidam esse διὰ τὸ μηθ ' οὗτος πλησίον εἶναι τῶν ἄστρων θερμῶν ὄντων, μήτε τῶν, ἀπὸ τῆς γῆς ἀνακλωμένων ἀκτίνων αἱ κωλύουσι πλήσιον τῆς γῆς συνίστασθαι διακρίνουσαι τῇ θερμότητι τὰς συστάσεις. γίνονται γὰρ αἱ τῶν νεφῶν ἀθροίσεις οὗ λήγουσιν ἢδη διὰ τὸ σχίζεσθαι εἰς ἀχανές αἱ ἀκτίνες etc. Quocirca Aristoteli, Senecae & aliis quibusdam nihil differt refractio & reflexio, & uorutraque tam systasibus, quam emphasibus tribuitur, cum utrobique radii hic fingantur, ex oculo prodire, ibi sint. Uerum haec non multum faciunt ad institutum, nisi quod dignum sit liberaliter erudito homine posse uerba philosophantium intelligere & interpretari. Catoptricis permittendum est, ut suo iure utantur. Itaque & noster Chymicus, cum in Sole laboraturus est adminiculo radiorum eius, reflexionem fieri statuet, cum e regione tertii lateris imaginarii trigoni uel coni ab aliquo solido conuexo aut concauo potissimum, resultabit, radius attingetque rem destillandam uel aliter elaborandam eo situ, ut inter Solem, & locum reflexionis interiaceat, ueluti cum peluim aeneam ita disponimus; Ut in ea collecti, nec transeuntes radii, repercutiantur ad uas illis radiis obstans, ut in hac figura: Cum refractione agere uolet, operam dabit, ut uas post medium collectionis eo in loco disponatur, quo conus tefractus pertinget, ut sic globus crystallinus, uel uitrum cum aqua quaeque similis sunt usus, inter Solem & uas continens intercedat, quanquam & in hoc modo uarietatem quaerat artifex, iamque per se radium procuret simpliciter, iam ex accidente multipliciter, quemadmodum in priore quoque docuit Porta, posse per obliquum & ex longiore interuallo parabolicam reflexionem institui. Itaque cum rectifi are aquas stillatitias in animo est, non unum punctum radii applicant uitro, sed multa globis crystallinis multis, aliquando parabolam reflexioni iungunt, cauitates quaerunt Sphaericas, uel angulares: Arenis fulciunt specula, conchas, galeas, clypeos: tabulas ponunt: Pilis aeneis ferrisue committunt uitra & Soli accommodant, quas uarietates usus docere potest. Refractio post concham uitream sic potest procurari: In exedris uel moenianis suspendantur collocenturue certo ordine ampullae aqua plenae, & qua conus radiorum deprehenditur efficax esse, ibi collocabitur rectificanda materia suo uitro ad medium, uel tertiam partem contentaneque enim implendum nimis est, ne perrumpant spiritus. Aliquando iuuat collo applicasse frigidarium, ut repulsi halitus refugiant, consistantque, praesertim in circulationibus per cucurbitam duplicem, ubi etiam tertia duntaxat pars impleri consueuit, conusque refractionis in medium materiae dirigi. Conuenit autem destillatio per radios Solares magis descensoriae; quam ascensoriae: Postea etiam inclinatoriae, cuius umbraticam delineationem; in retorta designauimus: Descensoria exemplum apud Baptistam Portam est: idque nos postea in hunc Commentarium transferemus. Ascensoriam si quis requiret, in Solario faciat capsam concauam a fronte apertam, e cuius regione Scaphium ex orichalco collocet pro parabola. In capsam inferat cucurbitam, ita, ut collum eius post tabellam lateat, capitellumque sustineat, cum rostro dependente intra parietem solarii uel tergum capsae. Eo modo plures quoque cucurbitas disponere licet, singulisque subiicere coronam stramineam in qua requiescant. Cum Sol situm mutabit ita ut radii non amplius reflectantur eo robore; quod desideratur, aliter cucurbitae collocabuntur. Praestaret autem capsam illam in Maeniano mobilem esse, uel uersatilem ut cum Sole circumagi pro necessitate posset. Quod si fimi interuentu id peragere libuerit, non deest eius procurandi ratio, modo id prius aqua calente fuerit irrigatum, & postea Solis radiis ex malluuiis, uel speculis, aut alueis, cylindris, uel quibus utile fuerit figuris, repercussis expositum. Sed & in locis humilibs apricis tamen, & declluibus cumuli arenarum in formam pulpiti uel puluinaris concinnari possunt; & tabula coereeri. Solem respicient uentres; nasi alembicorum post tabulam in umbram propendebunt, stillabuntque in excipulum rores essentiales. Ne item a sole laedantur alembicorum concreti sudores, frigidariis circumdentur, aut obiectis ualuis occultentur. Haec ratio iuuabitur recrementis oliuae, filiquis polentae; gigartis, fimo, & similibus plane eo modo, ut in solario diximus. Si non sufficit parabole reflexionis, addi potest refractio, ut prius collecti radii reuerberentur ab aliquo concauo solido in uitra. Plura excogitari artificia insolationis facile est. Sed cum nulla necessitas cogat Chymicum sic destillare, si alias probe est instructus, non est, ut nos fatigemus speculationibus laboriosioribus. Cap. Xu. De inclinatoria destillatione. Inclinatoriam uocant, cum non recta sursum pelluntur in alembicum spiritus, sed oblique, & ueluti in latus. Est autem & haec quodammodo ascensoria. Itaque eam in Alchymia isti classi addiximus. Fit dupliciter rectis uasis, uel retortis. Ibi cucurbita recta cum suo alembico in fornacem oblique inseritur, ut prospiciat capitellum deorsum, & naso curto iungatur recipienti. Hic uenter per se ita factus est, ut pronus iaceat, cornuque retorto e fornace promineat, inseraturque uel alii retortae, quod uocant destillationem concurrentiae seu per concurrentes; aut Bociam contra bociam: uel ampullae. Utrobique ea destillantur, quae essentiam in crassiore subiecto habent, nec alte ascendunt: aut etiam spirituosa, quae miti igni facile segregare rectificando uolumus. Intercedit postea & abusus, ut aliqui perinde habeant, siue hoc, siue illo modo peragatur operatio, modo absit temeritas. Cogitandum sane est, subtiles essentias retortis facile aduri, nisi interueniat balneum. Plaerumque n. hoc genus uasorum luto armatum nudis ignibus infertur, uel arenis, uel cineribus & maxime seruit gradibus secundo, tertio, quarto. Sed ut diximus, industrie potest etiam primo accommodari, ut igni lentissimo, cum retorta nuda metallica calore obiter accepto ex pyriaterio destillatum rectificat; aut solis radii adhibentur, aut balneum roridum, mersoriumue. Destillationem inclinatoriam per cornu Hermetis aliqui transformant in uere lateralem, uocantque Transuersam & accommodant proprie mineralibus, quae propter spiritus graues difficulter ascendunt, nisi magnis ignibus: neque tamen possunt per descensum extrahi, quod liquefiant calore igneo. Itaque in latus proflantur idem quidem per retortas, sed quae rectiore cornu procedunt in aduersum secundum rectam lineam respondens conceptaculum. Ut eo melius intelligantur singula, proponemus primo typum inclinatoriae uasis rectis; postea retortis, tandem transuersis. In primo modo fornax construitur ex laterculis coctis, quadrata uel rotunda, quae ab asscensoriis nulla alia re differt; nisi quod reuerberatoriae instar in summo clausa sit, relictis saltem respiraculis: A fronte uero iuxta tectum obliquo foramine collum cucurbitae exerat, ad imponendum capitellum nasutum. Ostiola cineritii & hypocausti constituuntur a latere: Erkerus in destillatione aquae fortis exhibuit quadratam figuram cum acedia. Placet Iconem eius producere, quae est talis. A. Acediae turris. B. operculum eius. C. Regula ignis moderandi. D. ostium inferius clausum. E. furnus, in quo cucurbita. F. cinerarii ostium & spiritus subeuntis. G. fumaria. H. collum cucurbitae cum alembico. I. conceptaculum. Haec pictura est Erkeri. In turri foramen poterat iuxta craticulam poni ad pruhas mouendas. Ubi prominet ex furno cucurbita, satis ampla sit fenestra ad uentrem immittendum; cuius tamen hiatus luto sunt farciendi post uas illatum. Tectum diuisimus, ut tabulis ( quae ferreae sunt luto incrustatae, uel fictiles ) amotis recte locari cucurbita possit. Ubi locus patitur ampliorem fornacem, etiam geminari cucurbitae possunt, & uno igni opus absolui duplex. Quo apparatu retortae in usum ueniant, multa docent exempla, potissimumque Reuerberia, de quibus supra. Illud saltem addamus, posse misceri destillationem ascensoriam, & inclinatoriam, ita, ut per gradus fiat ascensio & descensio numero septenario, aut qui placuerit. Construendus furnus est quadrangulus, cum, uel sine turri acediae, eique ab anteriore parte particulares fornaculae, instar sellarum gradatim descendentium accommodande, quibus illatae retortae, quod liquoris ex primo uase decurrit, subinde reddant magis magisque attenuatum, & a phlegmate crassiore repurgatum. Gradus Salomonis hanc formam appellare postumus, atque ita depingere: Image 158 322comment. Alchem. Part. I. Lib. Iu. A. Cinerarium cum ostio satis amplo, ut accessus sit in interiora. Id obturari laterculis debet pro modo ignis. B. praefurnium: Estque furnus quadratus anteriore muro perfossus ea parte super crate, ubi regula C. est, ut calor in sellas accommodatas seu capsas per regulas graduum diuersorum immitti possit. Alias totus is murus solidus est; & in parte superiore ubi incipit prima capsa, nonnihil reductus, ut catinus qui continet cineres & retortam primam, in ipsius capacitatem insertus sit, ad communem a foco calorem accipiendum. Nam uesica, & prima sella calorem requirunt maiorem, illa quidem nude, sed haec interuentu cinerum, utraque iuxta rationem destillandae rei. D. spiracula. E. tubus ad supplendum liquorem ( uinum, cereuisiam, uel quemuis alium, ex quo spiritum educere uolumus: Nam spiritibus accommodata est haec dispositio ) F. collum uesicae. G. alembicus. H. prima capsa, in fornacem penetrans. I. eius obliqua insertio. K. sellae sequentes, quae calorem per regulas accipsunt, continentque retortas rostratas, quarum colla & rostra ex foramine prominent; sed uentres luto muniti incumbunt trabeculis ferreis, quarum capita designantur litera L. Debent autem foramina ista satis ampla esse pro uentribus inserendis, reducendisque; & ut respondeant commissurae, uasis immissis, farciri. Ita superiores calorem accipiunt intensiorem, inferiores remissiorem, quia liquores primi sunt materialiores; caeteri spiritualiores. Ut autem explorari calor & dirigi queat; laminis sellarum adiectum foramen est; quod cono suo obstrui potest, & reserari ad libitum. M. conceptaculum. N. foramen laterale, quo recluso interiora possunt conspici, aut etiam inserta manu tangi. Caeterum cum focus satis est incensus claudendum praefurnium est, & sic destillatio peragenda eo modo, quo faciunt aquas ardentes. Cum defecerit calor; restaurabitur. Si calor maior requiritur ad retortas sellarum, pertundi potest cinerarium, & cineres feruentes intrudi. Destillatio proflatoria in directum, ita tamen, ut fistula nonnihil in pronum declinet, hoc habet schema. Furnus est repercussorius, seu reuerberium, A. pars anterior, in qua ampla rima, per quam ampullae rostrum prominet. Ea luto obi uranda est, inserto uase. B. posticum. C. latus sinistrum, quod officinae parieti potest adhaerere. D. latus dextrum. E. tectum ex tabulis uel lateribus. F. cinerarii spacium. G. praefurnium. H. ostium cinerarii. K. signa trabium, quibus luto obductis inniritur ampulla loricata. Eas trabes ex ferro esse, & in medio curuatas ad recipiendum uentrem, utile est. L. ampulla accipiens. M. ampulla tradens, pro qua potest esse retorta. N. infundibulum in quod influit liquor ex ampullae fundo perforato. O. Recipiens secundum in aqua frigida positum. Haec uasa firmo glutine cohaerent. P. frigidarium. Q fenestrae, per quas super ampullam carbones immittuntur. Eis respondent duo spiracula in antico. In magnis officinis reuerberium tantum potest fieri, ut pluribus uasis simul capiendis sit idoneum, & uno igni multum extrahatur liquoris. Commodum id apparabitur prominentibus rostris ab antico, postico, & uno latere, ita ut libero furno & undique accesso; quartum latus destinetur praefurniis. Repraesentabimus apparatum geminis retortis, quae cum rectis ampullis possunt permutari. Cum res reret, quomodo tertio latere addenda sit tertii uasis dispositio, facile est intellectu. image 160 323 De Extractionibus. Hoc artificio destillari solent fortes aquae & spiritus, cum oleis mineralibus, sed obseruata cuiusque natura, ut in praxi exponetur. Furnus ex laterculo cocto constat; & potest pyriaterio, cinerarioque seruatis effringi, & pro uasorum ratione mutari. Flamma eluctatur, inter lateres, quibus tegitur. Quae a sinistris est ampulla; interdum in sublimiore uentris parte foramine pertunditur ne uiolentia spirituum rumpatur. Id autem ligneo cono obturatur, & reseratur, cum necessitas postulat. Ignis per stipites ligneos procuratur, postquam paulatim per gradus prunarum adminiculo est incensus, & fornax concalefacta. Uasa fulciuntur bacillis ferreis, uel capistris luto illitis. Caetera pridem sunt explicata. Quoniam autem occasione data iterum incidimus in mentionem destillationis inclinatoriae, tytones scire debent, non tantum immediate, & per catinos cinerarios, arenariosque eam solere adornari, uerum etiam per balneum, tam roridum, quam mersorium. Huius descriptionem & picturam dedit Iohannes Baptista Porta in 10. magiae cap. 9. seque eius autorem, inuentoremque appellat: quem ne gloria sua fraudemus, suis uerbis loquentem producamus. " Sunt quam plurimi flores " ( inquit ) " tenuissimim oleagenii, ut rosmarini, Iuniperi, aliorum, moschum, Ambara, Zibethum, succina & eiusmodi, ex quibus oleum elicitur odoratissimum, & medicis, usibus commendatissimum: Sed adeo tenuis essentiae, & consistentiae sunt, ut mirum in modum ui ignis urgeri pertimescant, quum illico comburantur, & sine ignis uiolentia nec pinguia ascendere, nec oleum extrudi potest, ut iis incommodis occurramus uas constituemus, quo absque ulla ustionis labe, & labore oleum descendet. Formetur igitur uas aeneum ouiforme, duum pedum altitudinis eiusdemque latitudinis, circa fastigium diuisum. Illud pro operculo usui sit, & intra suum sinum recipiatur, & commissurae adeo quadrent, ut apte concludi, & constipari possint. In inferiore uase circa medium spacio ab ore semi pedis; quasi septum transuersum, lamina aerea accommodetur, ut ap te imponi, & extrahi possit, in cuius rotunditate tria foramina excauentur, exceptura trium uasorum retortorum ima. Reliquum laminae spacium totum peruium sit, ut efferuens aqua, efferuendissimique spiritus suprae possint efforri. E uasis lateribus aptentur foramina tria, per quae retortorum uasorum colla immitti possint cum suis canalibus aegglutinata, ut apte stuppa farciri, & uesicis obligari possint, ne tantillum aurae, ne dicam aquae, expirent: Quum operi accingimur, repleantur retorta uasa uitrea rebus extillandis. Colla per canalicula foris pendentia immittantur: ima foraminibus septi insideant, parum eleuata. Spacium inane, si quod hiet inter collum & canaliculum, stuppa repleatur, constipetur, & supra uesicae taeniolis obligentur. Repleatur uas aqua, ut a septo subsideat trium latorum pollicum irtercapedine. Tantem operculato uase, & commissuris optime suffarctis, perlinitis, obligatisque, ne assurgentium uaporum uiolentia operculum in sublime attollat, & astantium facies feruore excarnificet, succenso igne paulatim incalescat, usque donec uehementissimus. Sufferuet aqua, & confluentes spiritus inter so perstrepunt, ut terrorem incutiant. Extillabit primum aqua: mox cum aqua oleum. " Haec ad uerbum Porta. Quae de succino & ambra scribit, imo & de Zibetho, uidentur in dubium uocari posse. Nam ex istis etiam alio modo sit oleum satis integrum. Apparatus satis est operosus. Si cum tanto feruore peragitur destillatio, quaerendum, an non excedat rationem balnei, sitque potius stufae siccae, aut cineris actio. Uult aquam tres pollices a septo abesse. Nihil itaque attinget uasa praeter uaporem, & interdum ebullientis aquae feruor, qui cum ualde sit inaequalis, non tantum inaequaliter resoluet attenuabitque materiam, uerum etiam uasa in periculum fracturae coniiciet. Nullum exuperantiae emissarium est; nullus supplemento tubus, Si ergo tandem consumta sit aqua, aut ad tantillum redacta, ut nequeat amplius calorem siccum humore sufficiente temperare, neque tamen in succino, ambra & similibus tam cito destillatio possit absolui, nihil erit reliquum, quam stufa sicca: tutiusque esset in cineribus opus instituisse, aut diluto cinerum, uel balneo herbido. Aquam prius exire dicit, postea sequi oleum. Si succinum una intelligit, neque tamen liquor est adiectus, uidendum, num sufficiat balneum, aut num balnei titulum mereatur apparatus. Sed cum is scribat, suis se experientiis talia inuenisse, rem iisdem committamus, modo non ignominia notentur aliae operationes, quibus idem consequi possumus, pictuta eius est huiusmodi. image 161 A. Concha, qua ahenum operitur. B. ansae eius. C. Ahenum e fornace extractum eleuatumque, iu cuius lateribus spectantur retinacula, quibus fulcitur haeretque fornaci. D. retortae. E. fistulae abeni, per quas colla retortarum prominent. F. colla retortarum inserenda conceptaculis. G. limbus recauus & per foratus excisusque, ut recipere cucurbitas capsis suis possit & sustentare. Eum adumbrauimus seorsim litera. L. H. ostium pyriaterii. K. cinerarii testudo utrinque peruia. Si quis totundam fornacem cum quatuor, retortis mauult, eius figuram apposuimus; adiectis spiraculis, tuabo, & foramine in operculi uertice ad explorandum caloris gradum. Inclinatorium uaporarium sic facies. Ahenum cum collo paululum eminente accommoda furno rotundo, uel quadrato pro arbitratu. Adde ei emissarium efferuescentis aquae. Impone conchanex aere cum eminente tubo ad submittendam aquam calidam cum opus fuerit. Ex conchae uertice surgacanalis amplus in hemisphaerium desinens, cui occurrat iucumbatque alterum hemisphaerium ex globo superiore. Et sint haec duo hemisphaeria conglutinata firmissime, uel etiam solida materia ( lignea, stanneaue ) fabrefacta, ita ut seorsim totum, hoc repraesentet calicem πλατύστομον ( πιθάκνην πλατύστομον Dioscoridis ) cum simili pedamento, in medio canalis nodo ouali existente, qui sit ex istis hemisphaeriis compositus. Explicatus hinc calix simili canali ex nodo prodeunte sustentetur, habeatque iuxta labrum quatuor fistulas ( in morem castelli aquarii si quidem liberam fornacem uolumus ) quibus inserantur rostra retortarum. Intus cubicula in limbo fiant super quibus retortae quiescant; Et pertundantur foraminibus. Compendiosius minusque operose statuentur super tripodibus mobilibus, in medio fundi ubi canalis incipit, lamina esto foraminibus plena ad uaporem transmittendum: lam fundus foeno cocto, uel herbis aliis, ( aliquibus placent ferratae scobes coctae, aliquibus fimus purus ) insternatur, inferanturque retortae, teganturque & farciantur undique eadem materia. Tandem claudantur uranisco in tritonem erecto, per cuius os exiens tubae similis fistula, semper nos possit de caloris gradu certiores facere. Cui ornatus placet, signis statuisque & picturis totum opus illustrabit, ut foris non destillatorium, sed potius sumtuosum templi baptisterium appareat, effundaturque liquorstillatitius per umbilicos puerorum, hydrias Naiadum, mammas Melusinarum, & similia. Quoniam etiam in uertice ponendum foramen est ad cognoscendum calorem; effingi ibi potest gallus aeneus, fistulis colli ita instructus, ut uapore transeunte uideatur quasi cantum repraesentare, ut in horologio Argentinensi. Caetera coloribus picturisque ad placitum domini illustrabuntur: Et ne fumus inquinare opus possit, praefurnium auersum statuetur; aut potius carbonibus acapnis prius calefiet aqua, postea adaptabuntur uasa cum ornamentis: uel regum Abarach instituto interueniat murus inter puoriaterium, & destillatorium, indeque aqua feruens in hoc influat. Ingeniosos paucis monuisse satis est, Figuram ita adumbramus. A. Collum aheni, quod in opere debet humilius collocari altiusque mergi furno. B. Canalis emissorius aquae superfluae; Et hic prout ratio furni conueniet, interdum per marginem eius prodit. C. Tubus per quem aqua demittitur in supplementum consumtae. D. Calicis pedamentum, operculumque concameratum abeni. E. Nodus, quo iunguntur calicis partes. F. patella, pars calicis superior. G. fistulae, per quas rostra retortarum exeunt. H. Uraniscus cum tritone. K. calix separatim pictus. L. alia eius forma sine nodo & fistulis quarum loco sunt foramina. M. patella intus repraesentata medio pertuso traiectorii instar, uel cribri. Haec recipit uentres cum ueno cocto calente. N. ahenum quod inniti debet transuersis e ferro trabibus; & simul retina, cula ansasque habere, ut immobiliter quiescat, nec pondere impositorum deprimatur. Sit ex aere firmo; aut eius loco catinus orichalceus usurpetur. Si metus est, ne parum firmiter sit sustentaturum superiora, fulera in auxilium possunt adiici, eaque supponicalicis margini. O. Retorta integra, P. Retorta diuisa ahenea, ut saepius reuocari in usum possit. image 162 Cap. Xui. De descensoria destillatione. Satis apertum est, hoc artificium a praecedente discerni, & forma & apparatu instrumentorum, Quanquam enim ibi quoque solenniter concretus liquor deferatur, tamen ex resolutione praecesserat ascensio seu recta, seu obliqua. Hic statim in imum se surripit, quod extractum separatumue est, siue uia recta, ut plaerumque, siue procliui. Caussa est grauitas liquoris proliciti: in aliquibus uiolentia, nempe quorum essentia resoluta in spiritum ascendere non potest propter circumstantes parietes & tegumenta; neque tamen copia patitur in angusto morari. Feruntur ergo deorsum & eluctantur gyris, tanquam proflata, aut ex nubibus excussi ecnephiae. Quaedam aduersa qualitas in fugam coniicit, quod de Hydrargyro statuunt, quae ignem ferre in sua uolatilitate frigiditateque non potest. Itaque se subducit. Grauitate id quoque fit, si prius fuerit coagulata. Sed saepe forma spiritus prodit, & super aquis uel pauimento concrescit, quod uulgo moliuntur in sulphure quoque & aliis, quae compelluntur deferri obstaculis sursum meandi. Intelligimus itaque una nonnulla forma liquoris prodire, alia spiritus; Et ideo apparatum debere esse diuersum. Quia uero quae uiolentis ignibus coguntur secedere, plaerumque & liquoris & spiritus consistentia apparent, maioris circumspectionis caussa, ab artificibus ita adaptantur uasa, ut neutrum perire possit. Uulgus metallicorum in sulphure, stibio & aliis negligentius agit, ut ex supra positis picturis apparet, propter copiam minerarum & uilitatem: imonon tam essentiae sic fiunt, quam confusorum separationes, quae essentiis materiam praebent. Interdum uirulenti spiritus, aut etiam nimis ualidi cogunt; ne nimis obstruamus uasa, de quibus praxis monebit. Ut obtineamus descensionis formam dispositio uasorum necessaria est, & agens resolutiuum, si quidem separatoria est descensio. Uasa rudius proponuntur, concinnanturque in metallurgia, suntque plaeraque ex Agricola & aliis supra repraesentata. In aliquibus ex natura locorum consilium petunt, & quauis dispositione procliui collium aut scrobium utuntur. Chymicis usitatata, mox referemus. Agens causa ignis est, qui, cum non in sublime, sed deorsum uergere debeat resolutum, pyriaterium suum in summo habet uel uasis continentis circuitu. Unde ignis circularis dictus. In aliquibus non ignis, sed potius humor aereus, uel aqueus requiritur, ut in destillatione per deliquium, quae huc accommodatur separationis caussa, ut essentiam puriorem procliuemque in resolutionem segreget ab impuris. Procuratur idem aliquando per frigus aereum aquosa congelans: sed id extra artem potius. Supra dictum est subsessum quoque habere aliquid descensorii: quem iuuat quies. Sed rectius in sepatatoriis relinquitur, uti & destillatio per lacinias. Quaedam adiuuantur adminiculis, siue excoctionis resolutionisque per desessum, de quibus in praxi. Est autem mirabile inuentum descensionis per calorem circularem foris adhibitum, quasi contra naturam duplici modo ars cogat & agere & pati materias. Ignis uiget in pabulo sibi familiari, cum quo attenuato assurgit: Et est calor eleuatiuus, ut docent meteorica. Debebat ergo non infra eum fieri resolutio, sed in loco uigoris, utpote in medio, uel contactus confinio superiore, qua tendit. Sed is communicatiuus est sui. Itaque calorem igneum in materias diuidit, alteratque eas & in ipsis producit similem formam. Neque hoc adeo est mirabile ac illud, quando ascensorie destillant non subdito igni ex hypocausto, sed circulari, uase humi defosso, ut non peruenire possit ad illud ignis. Altera huius operis inuentio mirabilis est, sperasse aliquem, se posse essentiam obtinere rarefactione & resolutione ignea, non in his, quae liquata a caeteris secedunt sed aliis in spiritum uersis, cum tamen certum sit, aerea surgere. Sed experientia uicit admirationem. Quaeritur num destillatio recte appelletur artificium metallurgicam aut etiam popinarium, quo eliquata delabuntur. Non uidetur hoc, sed alio nomine appellandum esse. Metallici enim uastis fornacibus ingestam materiam totam fundunt & uel per puncturam emittunt, uel profluxum continentem. Itaque non destillatio est, ubi nullae stillae seu guttae cadunt, sed profluit una liquor continuus: Uerum non putamus de istis odiose contendendum esse. Certum est Chymicorum inuento ita operari plebeios, siue stillatim exeat liquor, siue confertim, id quod aliquando κατ ’ ἄλλα ueris destillationibus procurant Chymici, ueluti cum alembicus est uentricosus, simulque receptaculi officio fungitur. Proprie huc illa metallurgica actio pertinet, quae in specie uocatur descensio, in qua non confertim, sed paulatim, guttatimque separatur liquor purus, haerentibus recrementis. Illae uero per puncturam, & profluxum eliquato toto ad segregationem per subductionem referuntur. Finis descensoriae destillationis est separare & extrahere essentiam relictis alienitatibus. Ei astipulatur forma administrationis, & dispositio uasorum ad actionem descensoriam. Haec ubi sunt, substantia operis est, siue concurrat segregatio per subductionem, deliquium, & alia; siue non stillet; sed fluat separatum. Hinc in Alchymia, Destillatio per descensum alia est colliquatoria ( συντηκτικὴ ) quae fit eliquata essentia, aut quod pro essentia est, prodeunte recta deorsum: aut resolutoria, seu attenuatoria, ubi subtilitas prius in spiritum fecisset, more ascensoriae, siue omnino, siue magna ex parte. Appellauimus tamen hanc sudatoriam, uel descensoriam per exudationem, quia quae ita destillantur ignibs coguntur sudare, & liquorem emittere, quod notare est etiam in hypocausi uulgari, cum foco uirida ligna inferuntur. Et licet sit una conuersio in spiritum denuocoagulantem, tamen non ideo perdit nomen; sicut nec nos, cum in uaporariis sudamus, stillamusque rore, nonnihil spirituum impendimus. De illa specie non opus est plurib. disserere. Hec dirimitur in modos multos, de quibus quam uidentur desiderari, monebimus. Illud genericis addendum est, quod in omni descensoria destillatione sit necessaria correctio etiamsi ea aliquando non utamur, uel in locum correctionis substituimus labotiosas, purorum separationes. Nam cum res non unum in se succum habeant, sed disparis naturae diuersos: quin & non raro ab ignium ui aliquid contrahant labis; Et una saepe prodeant impuritatis elementa, uel taet cmenta eorum: nec non aliquando praemittamus in receptaculo medicamina: repurgationem, sepaqiotren tem rationem, alterationemue denuo instituendam esse, nemo non uidet. Finiren refiniren fein brennen etc. a fine & perfectione dicta. Ita metallurgi postquam excoxerunt metalla etiam artificiosissime, tamen non statim obtinent pura sed coguntur pluribus ordine ignibus finem perfectionis ( quod finire uocant, Germanis Finiren / refiniren ( ut de saccharo loquuntur ) fein brennen / quod a fine est, quasi uelint ad regulam & perfectionem perducenda esse ) eis inducere, licet alius finis sit usus politicus, alius essentiale Chymicorum institutum. Quae autem correctiones & perfectiones cuique debeantur, in praxi monetur. Alias notum est quaedam denuo destillari, alia insolari, alia separari & rectificari destillando, uel apricando; alia aliter purificari. Solenne fere est per descensum praeparata, corrigere segregatoriis artificiis, & destillatione ascensoria uel inclinatoria. Cap. Xuii. De Descensoria destillatione per manicam. Cum uarietas magna sit descensoriae transudationis, ad methodum trahenda est distinctione accuratiore. Quoniam itaque operatio maxime inde aestimatur, quod inuerso modo ignis sursum sit, resolutio deorsum, quo & stillae feruntur, appellabimus unam Rectam, alteram obliquam: utramque apertam, uel conclusam. Aperta illa erit, in qua uas recipiens & mandans simul in conspectum ueniunt, hoc quidem superius, illud inferius in quodam fornice, uel suffurnio, hoc est sub foco eiistente crypta, aut camera, in quam dependet uas inuersum, committiturque excipienti libero. Duplex haec rursum est; una per aestuarium, altera per balneum. Aestuarium uel ab igni est, uel a sole, Illud iterum cum, uel sine aqua & refrigerio. Absque aqua peragitur per manicam, ampullam, cucurbitam, ollam, in quorum locum succedunt interdum & alia uasa. Sine aqua etiam fit sartagine per lintea, uittas, & similia; item per conchas, & pelues. Iam de descensoria per manicam. Huic apta sunt, quae reddunt oleum & aquam simul, ut ligna nec nimis recentia, nec arida; sed medio modo se habentia, nisi abundent oleo. Deinde etiam semina maiora, rasurae pingues corticum, cortices ipsi, carnes etc. Fiat uas ex argilla tenace instar manicae hippocraticae, ex tereti amplitudine in apicem fistulatum desinens. Ei adaptetur operculum ansatum. Longitudo ita distinguatur, ut acumen circulo a caeteroe corpore sit abscissum, transeatque per fornacis pauimentum. Deinde tria spacia formentur, similiter circularibus lineis foris notata ( non enim diuisio penetrare debet, sed foris tantum signari, ut solent mensura ) sic erunt uestigia trium ignis graduum. Quartus est in operculo, sed primus natura. Postea construatur focus in medio perforatus tanto hiatu, quantum requirit manicae collum. Sub foco sit Camera ab antico patens ostio satis amplo. Potest & postico peruia esse. In ea locandum est conceptaculum. Cum extruitur, satis altus fiat fornix ut ministrare etiam aliis descensoriis possit. Conceptaculum uero humilius aut altius statuemus subiectis puluillis altis, humilibus pro ratione operis. Planum foci claudatur lateribus in quadrum directis, ita ut muri tam alti sint, ut exaequent summitatem manicae non tantum, uerum etiam uno atque altero digito exuperent. Foco constructo uesica cutua ab aliquibus iubetur fieri, ut per eam liquot decurrat in decliue, sicque simul fiat destillationis per tabulam imitatio. Nam sordes in uesica haerent: liquor delabitur. Talem in aduersariis Sigismund Schnitzeri deprehendimus. Sed nobis consultius uidetur; aqualiculum ei substituere, si quidemoleum tantum exposcimus. Nam aqua simul defensionem & correctionem praestare potest. Sin autem etiam spiritum descensorium uolumus per se exceptum; satis idonea est uesica sicca, uti eam depingemus. E uitro aut figulina terra uitrata eam esse conuenit. Nam metallica ui acrium spirituum calcinantur, fitque ut liquor tamenta trhit, tametsi haec in rectificatoria destillatione, uel etiam separatione simplici amoueri queant, Uesica ista firmatur reticulo ad parietem alligato. Pro ea excisum ligneum scabellum seruierit commodius, ita ut sub co sit recipiens. Cum opus procurandum est; manica impletur materia, quae si minutior est, quam, ut haerear, uel transmittat liquorem, iux: a apicem periusa lamina erit instruenda, & opera danda, ne nimis densus consessus, stipatioque materiae meatum intercludat. Deinde operculum affigitur luto, ignem sustinente, ita rimis interceptis, ut nullus penetrate spiritus possit. Postea accommodatur pauimento foci, commissuraeque farciuntur luto. Circundatur tandem manica cineribus siccis, usque ad operculum, ita ut complanata omnia sint circa eam; tantum muri paululum emineant. Compositis omnibus recte, & uesica cum conceptaculo agglutinata in camera; paucae prunae admouentur manicae operculo, nimirum tres aut quatuor, ut sit calor gradus primi. Eas successiue augebis, donec appareat aqua decurrens per uesicam in conceptaculum, cumque aliquandiu destillauerit; accedes ad gradum secundum, cineresque remouebis a manica usqne ad circulum uel notam in ea designatam, & aggeres prunas; in principio paucas, postea plures, ut requirit gradus secundus. Ita oleum aquae mistum prodibit, quod cum itidem aliquiousque durauerit, transibis ad gradum tertium, iterum cineres tollendo, & prunas ordine apponemdo; itaque perges etiam usque ad quartum. Hac arte paulatim exhauris quicquid liquidae inest essenti ae, nec tam uiolenter agis, ut alioquin fieri solet, cum nuda statim uasa ignibus circumdantur. Peracta operatione, sines frigefieri uasa, exemtosque carbones in alio uase terreo igne teuerberii in cineres rediges: transmutabisque substantias. Nam Mercurium, Martem & Saturnum, oportet conuertere in Lunam, Solem & Iouem, iuxta artis transmutatoriae praecepta, uasorum delineatio sequitur. 327 De Extractionibus. A. Excipulus in medio cametae suffurnalis. B. uesica curua; nec est reuera aliud ab ampulla fistulata, cuius rudimentum est ad literam. H. siue fictilis sit, siue uitrea. Ad literam. F. adiecimus reticulum, uel funiculorum congeriem, quibus alligatur paxillo, seu hamo in obuerso pariete. Sed ut diximus scabello etiam sustentari potest, ut ad notam G. Elemento C. operculum incumbens manicae ostenditur; Et illud ipsum etiam seorsim. D. planicies cinerum, quibus foci capsa est referta. Focum absque muris seu capsa quilibet facile intelligere potest, si modo culinarium testudinatum cogitet, qui in medio sit peruius uoragine seu cratere rotundo. Et sane utrique usui idem potest inseruire. Coquere uolentes foramen lapide claudemus; sed destillaturi adaptabimus manicam; & opere tumultuario circumponentes lateres excitabimus muros in capsam satis capacem digestos. E. manica cum ansis, & circulis, quibus in gradus diuiditur. Cap. Xuiii. De caeteris descensoriis apertis aestuarii sicci. Contenta poterat esse ars Chymica apparatu descensorio, quem recensuimus praecedente capite, Sed cum non semper eadem sint praesto, consulendumque sit tempori, & circumstantiis caeteris: prudentiae est in praxi ideam operis posse aliter atque aliter repraesentare, non quod praeceptio & principium sit mutabile; sed quod singularis accommodatio uariet iuxta instrumentorum & adminiculorum modum. Socrati catholica intellectus perpetua sunt: sed sensibilia mutabilia. Chymicus noster non tantum χααα praecipere debet, & operis ideam proponere, sed & manuarias sensibilesque operationes dispositionesque in usum & praxin deducere, ut si illo modo non liceat destillare, nihilominus auxilio non fraudemur, sed aliter ad idem contendamus. Sciendum itaque primo pro manica posse esse ollam, cucurbitam, phiolam, concham, cacabum similiaque uasa & opus tunc institui sine cineribus igne circulari. Focus quoque uel omnino planus est, uel margine humili coronatur. Imo interdum ne focum quidem structum usurpamus, sed perfunctorio & extemporaneo opere, tabellam ferream, aut lapideam saxis aut scabellis fulcimus: lati colli uasa praeteximus quasi capistro; hoc est cribro ferreo, seu traiectorio cum tubo ad instar infundibuli. Res facilis intellectu est: Itaque picturas saltem dabimus, Tria exhibemus circulatorii appararus genera, unum quadratum, ◉ duo orbicularia, ◉. ◉ A. pauimentum foci lapideum, sub quo camera seu suffurnium fornicatum. B. margo humilis ex laterum fragmentis luto iunctis. C. foramen, per quod cucurbita demittitur. D. cucurbita uel matula lapidea, uel uitrea luto crasso armata. E. infundibulum cribriforme, quod affigendum est orificio cucurbitae. F. aliud craticula instructum, fistula horum inserenda est excipulo in foci camera. G. orbis lapideus pro foco, qui sustentatur lapidibus, uel muro in circulum ex laterculis structo. Ipsa praxis monebit fortuitum debeas excitare an temporarium. H. sustentacula laminae incumbentis. Notandum orbem illum seu laminam circundari luto tanquam margine, ne prunae & cineres facile decidant: K. olla inuersa, accommodata tabulae planiciei & foramini. M. eadem olla capistro iuncta. N. prunae circulo dispositae, quae incenduntur aridis lignorum facibus. Potes tamen & mera ligna loco prunarum adhibere. Utrobique gradus tres sunt in circuitu signandi; primus est in circumferentia; secundus in medio laminae; tertius iuxta ollam; quartus circa & supra ollam, ut tota igni sit obruta, quae cum candescit cessantibus stillis, intelligitur finis operis. Non alia ratio est, cum phiolas usurpamus, nisi quod hic foramen sit angustius & interdum focus altior. Pictura est lib. 10. mag. cap. 14 sed ad 12. pertinet Nota eandem dispositionem posse etiam, in solari destillatione retineri, sed uase non lutato, & parumper inclinato in radios pro repercussus. Deest etiam capistrum seu tubus cribriformis Iohannes Baptista Porta descensorium per ampullam super tripode ligneo instituit per aeneam peluim, " Nos ", inquit, " ut aliquid noui uetustis rebus addamus, ita faciemus. Fabricetur signeus tripes, cuius pedes duorum pocum longitudinis. In summa tabula medium perforetur ad excipiendum collum destillationum uasis. Supra lignum aere Fff image 164 image 165 " aerea concha concinnetur, ne lignum uratur, atque ferreis filis firmetur. In medio longitudinis pedum adaptetur tabella, supra quam receptaculum collocetur, quod apte inuersi uasis collum intra se reciperere possit. Repleto uase destillandarum, circum accenditur ignis. " Haec ille, uas destillatorium esse uitrum triplici uel duplici crusta loricatum & resiccatum, indicat in praxi. Materia in eo retinetur fidium orichalcearum intrusarum glomo, Nam Phiola repraesentatur. Spiramenta farciuntur luto. Ignis longiuscule datur per circuitum; post admouetur propius. Non autem putamus immune scabelli lignum a combustione esse posse, nisi inter eius fundum & tabulas intercedat cinis madefactus, uel lutum crassum, potest & aliquid cineris in ipsa concha poni, ne ignis uehementia nimis cito exuratur, frangaturque. In pictura desideramus capacitatem conchae maiorem. Praeterea eidem adiici debet collum seu fistula, per quam transeat phiola rostrum, sitque eo tutius ab iniuria. Inferius tamen prodeat, ut committi cum receptaculo possit. Commissurae exacte sunt iungendae, sitque conceptaculum amplius, & in aqua frigida positum, ut spiritus praecipitati locum habeant. Saepe enim magna ui confertim prorumpunt, praesertim si maior ignis uehementia urgeat. Qua uentus spirat, opponendae tabulae sunt, si quidem negotsum peragitur in zere libero, uel patulo. Dispositio picturae sic exhibetur. Prior figura ex Portae Magia traducta est, quam quilibet poterit imitari, proue sibi uidebitur consultissimum. Nos adiecimus nostram. Est repraesentatio destillationis descensoriae per ampullam talem, qualis adhibetur in aquis fortibus loco receptaculorum cum collo angusto prolixiore. Eius uice sumi potest phiola magna, parua, pro operis ratione. Si uitrea est, luto armanda crasso est: sin aenea, itidem quidem inducitur, sed sectilis fieri potest, ita ut iuxta colli & uentris confinia trochleis, uel limbis masculis & foemineis conseratur, commissuris arctissime obstructis. Tunc item fistulae principio potest praetendi lamina foraminulenta, ne opus sit glomo ex filis aeneis. Deinde in parato esse debet peluis ampla ad ignem circularem gradatorium accipiendum moderandumque. Ex ferreis laminis, aere, uel argilla fabricari potest, ita ut in medio canalem habeat, per quem demittatur collum ampullae. Itaque forma erit magni infundibuli. Intus luto incrustatur. Foris innititur cespitibus dipositis in disco, uel scamno, cuius pedes seu fulcra iunguntur tabula pertusa, ut per foramen demittatur ampullae fistula in receptaculum. Sed haec in figura satis sunt aperta. A. ambitus peluis seu lebetis. B. prominens tubus. C. uenter ampullae. D. collum ampullae prodiens ex tubo. E. conceptaculum sub scabello consertum ampullae. F. tabula fulciens. G. truncus ligneus scrobe excauatus ad sustentandum conceptaculum. H. discus tripodis. K. pedes duo: tertius latet. L. cespes inter discum & lebetem. Descensorium per sartaginem seu foculum a matribus familias leui opera perficitur. Nam super olla prius irrigata uel pelui aenea extendunt linteum tenerum, uel uittam. Ei imponunt flores, uel herbis tenellas concisas. Tegunt linteo. Chartam cineribus cribratis tectam imponunt. In sartagine aperta uel clausa prunas admouent. Ita resolutus liquor delabitur. Lintea madefieri debent uti & ollaalias spiritus subterfugit, nec coagulat. Aqua quoque absumitur. Aliqui ollam in frigidario statuunt. Fieri idem & sic potest. In aquis aut liquoribus ad uulnera, oculos & similia externa, licet etiam abenea mortaria, uel orichalcea usurpare. Quod attinet destillationem descensoriam per lignum, habet ea potius intentionem repurgatoriam, quam essentialem, sicut & Cardanus monet lic. 10. uariorum, ubi sic resinas purificat. De inde alteratio accedere repurgationi potest, & attenuatio, ut uini lentioris, aceti, & similium. Quid ergo tunc aliud est, quam colatorium quoddam? Ueruntamen aquas & soluta nonnulla possumus ea arte, non quidem ad regulam perficere: Nam rectificatione opus est: ueruntamen quodammodo praepatate, idque uel calore sartaginis, uel solis. Lignum plaerumque est Tiliaceum, uel hederaceum. Aiutit ita uinum posse ab aqua separari, sicut aqua dulcis a salsa per capsulas cereas: image 166 image 167 Cap. Xix. De descensoria destillatione ad parabolam uel anaclasin. Quando pro igni materiali calor solis in uitrum dirigitur parabolice, uel reflexiue, eadem descensoria peragi potest, sed in rebus imbecillioris resistentiae, quae essentialem succum reddunt facilius. Possunt tamen & firmiora nonnulla huc reuocari, si ingeniose fuerint praeparata. Si solarium in aedificio per exedras aut moeniana instructum est, res est facilis procutationis. Tabula plana statuitur super exedrae septo, ita ut umbra sit in parte inferiore. Ei ad angulos rectos accommodatur alia: uel fiat talis ex tabulis compages. Tabula iacens peruia sit tribus, aut quatuor foraminibus pro numero uasorum: sed erecta integra esto, ut ad eam collecti radii reuerberent seu repercussi fortiores ad uitra allidant. Foraminibus imponantur circuli straminei. Ampullae, uel phiolae rebus plenae & septae inuerso ore demittantur, iunganturque conceptaculis. Si inaequaliter fit operatio ( uti fieri consentaneum est ) radiis non aeque repercussis, artifex circumaget ampullas, & radiis partem intactam opponet. Si non est solarii copia, opus in area aprica, uel colle instituatur uel scabella, eo modo, quem Porta proposuit, aut nostro. Diographae hae sunt. I. Discus Portae. 2. ampullae plenae materia. 3. conceptacula. 4. Sol e regione, cuius radii ne tangant conceptacula, obiectum eis est septum. 5. capsa solaris. 6. phiolae. 7. recipientes sub tabula strata. 8. tabula strata. 9. tabula erecta ad repercussum radiorum. Duas tabulas iungunt angulares duae. 10. ostium, uel asser opponendus conceptaculis ne radii solares penetrent. Possumus eius loco umbraculum facere ex frondibus. Situm capsae ita proposuimus, ut oculis pateant uasa. Alias frons opponenda soli est, & tabula reclinata statuenda in rectum. Si placet, fiat turricula lignea super trochleato codace mobilis, cum tabula in summo decliui, & cauo operimento affixo, ut circumagi ad solem possit, & radios excipere multipliciter reflexos. Infra tabulam illam sit Riscus, in quo ponantur excipientes. Huic instituto inseruit etiam destillatio de qua cap. 18. Caeterum etiam aliter descensio solaris instrui potest paruis uasis, & quidem gutto angusti orificii impleto floribus; postea inuerso super aliud capacius uitrum; quod includendum est humido cespiti, uel cistella, frondibus aliisue obumbrandum. Haec dispositio etiam in fenestris soli expositis locum habet, & tali icone repraesentari potest. A. guttus inuersus. B. calix excipiens. Ei opponitur orbis pertusus, & per foramen demittitur collum gutti. Rimae & commissurae stipantur probe. Si opus est, adduntur fulcimenta. C. Tabula soli opposita; uel eius loco usurpetur muscus terrestris recens etc. uel in olla stet scutula, & per orbem ligneum demittatur guttus. Cap. Xx. De Descensoria in balneo utroque. Descensoriam destillationem Iohannes Baptista Porta suo inuento in balneo docuit procurari. Nos adiicimus uaporarium, & fimum. Lib. 10. cap. 9. Illam suus autor sic describit, pingitque: " Semiouum aeneum fabricetur, in fundi medio pertusum, cui canalis agglutinetur, qui usque ad summa uasis ora perueniat. magiae. Summum os hiet in formam tubae, aut infundibuli, ut per canalem uitreae cucurbitulae oblongum collum introducatur, & uasis in imo colli sensim tumescentis partes latum os recipiat. Huic uasculo operculum accomimodetur, ut optime immitti & agglutinari possit, ut diximus Clibanus ad uasis usum accommodetur. Nam ignis circa uas accenditur, non in fundo. Usus erit repleto floribus aut aliis uase uitreo, atque orichalceis fidibus immissis, ne inuersum, quod in uentre assumsit regurgitet. Immittatur collum per canalem aereum. Uas Clibano accommodetur, repleaturque aqua sub infunimage 168 image 169 " dibulo. Operculum indatur, & superlinatur. Sub furno receptaculum imponitur, ut quod stillatim descendit oleum & aquam, excipiat. Ignis circum accenditur, ut latera uasis calefiant. Dum ignis uiolentia urgetur, feruentissimae aquae uapores in sublime efferuntur, ac per operculi fornices supra fundum cucurbitae reuerberant, quorum feruenti aestuaqua & oleum in uaporem conuersum in inferius receptaculum excluduntur. " Haec ille. Picturam exhibet talem: Quomodo placeat artificibus ista structura & dispositio, fortassis religio est quaerere, cum ipsi autori, qui proculdubio se pro artifice gerit, non displicuerit. Uidetur tamen aliquanto ad institutum incommodior esse. Non balneo humido, sed feruente aquae uapore, atque ita potius stufa sicca peragi necesse est opus, si quidem in capacitate globi sicca eminet collum tubi cum uentre cucurbitae: neque posse id equari balneo uaporario manifestum est cum caloris excessu ignei potius fiant halitus, quam moderationem balnei seruent, sique istae res tenerae, quas hoc modo elaborari ob tenuitatem essentiae posse dicit, nihil a tantis feruoribus iacturae capiunt nec a caeteris destillandi modis, quibus calor est similis, patientur. Depinxit autem in sua figura tria ostia hypocausti addiditque singulis ignem lignorum exuperantem, & reluctantem multis fumis flammisque: Et ne dicas pictorem, sculptoremue istud augmentum addidisse, ipse scribit ignis uiolentia urgeri aquam, cuius feruentissimae uapores in sublime ferantur feruentis aestus etc. Haec non uidentur tenerae substantiae congruere. Deinde cum aquae explorandae aut supplendae nullum foramen posuerit, proculdubio nec ebulliendo exuperare tantis feruoribus possestatuit, nec absumi, ut sic breuis temporis necesse sit esse hanc destillationem, aut moderatius instituendam. Eleuat canalem aequatque hemisphaerii Margini. Si impositus fuerit ampullae uenter, operculum profundum requiretur, aut uenter erit pressus. Si item uapores non sunt ignei, sed pro balnei ratione temperati, non tutus erit tubus & ampulla ab irrigatione, sicque nihilominus perfluet aqua ex uapore coagulata; ne quid dicamus, tanto aestu bullas aquae marginem exuperaturas esse. Sin commissuras tenaci luto; & ab aquis irresolubili putat linendas esse, iam nulla est ratio, cur non uelit uentrem aqua mersum. Canalis quoque dum per pyriaterium tam aestuosum transit, quomodo se defendet ab ignitione, aut saltem ualido calore, etiamsi luto muniatur? praestaret extra ignem ttansitum esse, ut in caeteris destillationibus artificiosis, aut alio modo artificium institui. Ahenum nimis e fornace prominet: si mergendum sit, nec spacium hypocausti sufficiet, nec id capiet amplitudo fornacis. Solaecismus uidetur committi, cum scribit, uaporum feruenti aestu aquam & oleum in uapores conuersum in inferius receptaculum excludi. Aqua & oleum inerant in destillando non actu sed potentia. In actum producuntur & segregantur resolutione caloris. Uapor & spiritus inde factus coagulat. Coagulatum at scendit, nisi ignis uiolentia contra scopum nihil patiatur consistere sed halitus meros detrudat, aut si quid concreuerit in guttas, id tamen denuo resoluat, & per uim urgentium se copia spirituum motu, qua patet uia, subterfugere cogat, quod certe non potest conuenire rebus teneris, & subtilibus, quarum uim integram quaerimus. Sed haec mittimus. Balneum uerum aqueum & descensorium recta uia aliter est proponendum. Aheno iungatur ex tenui aere cucurbita inuersa, ut orificium in fistulam productum habeat foris in aheni fundo. Si quis industrium fabrum nactus fuerit, is procurabit sibi uentrem stanneum, quem committet canali aereo in aheno agglutinatum ferrumine, uel luto in aqua durante, quale supra proposuimus. Uel pertundatur aheni fundus ad capacitatem colli, quod transiturum est, ita tamen, ut breui limbo reflexo excipiatur, & luto in aqua durante digitali crassitie iungatur. Hic locum habent etiam uitra. Quod deorsum infra ahenum tendit collum armari luto debet, & receptaculo accommodari, caeteraque peragit, ut in descensorio artificio fieri solet. Ahenum postea suo furno applicatum aqua calida impleatur, adhibita uasorm uitreorum cura, ne nimio feruore rumpantur. Claudatur operculo. Hic iam duplex ratio esse potest. Nam calor non est ex igni sub abeno accenso addendus, sed immittendus ex furno laterali acediae, iuxta modum regularum ad gradum procurandum. Maioris securitatis caussa, qua transit sistula descensoria, singularis statuatur capsa satis spissa, ne calor laedat collum & gluten uasorum. Alia ratio est, ut ahenum aliud suae fornaci impositum, calidam aquam subinde demittat in descensorium ex opposito abundantiam emittente canaliculo. Deinde ex foco illius aheni foramen cum regula adeat spacium sub abeno, ut nihilominus etiam a fundo calorem accipiat, perinde, ut supra diximus, in uetere aquae rosaceae destillatione obseruari posse. Calefiet aqua item, si duo canales ferrei transeant abenum, & uentrem uasis in medio habeant. Illis autem prunae sunt inferendae. Si itaque necessitas postulet dispositionem balneatem ad descensum rectum, tali quodammodo poterit illa procurati. Uasa exhibere non est opus. Exempla sumantur ex furnis acediae, & destillatione per balneum apud Bulcasim. Uerum enimuero nos non putamus euenire unquam, ut ad hanc necessitatem adigatur artifex, quin potius utatur descensione obliqua, aut recta uaporatoria, quam nunc ponemus. Fiat globus aeneus ex duobus segmentis pro abeno, & eius operculo, quod iuxta testudinem in rostrum seu canalem extendatur, ad instar follis aeolii. Globus furno adaptetur, & aqua impleatur ad partem mediam, hoc est, inferius segmentum more aheni locetur in fornace: aqua impleatur; ei iunimage 170 gatur superius rostratum. Ignis tandem succendatur. Furno postea uel focus concameratus apponatur, uel tabula perforata super tripode. In hoc statuatur uas ligneum duplicis uel triplicis fundi, complectens ampullam cum materia, cocto foeno uel simili inuolutam. Penetret autem collum ampullae fundos & tabulam, occurratque conceptaculo. Inter duos fundos inseratur fistula globi & uaporem continenter inuehat. Facilius idem opus in fimo exequi possumus. Uas enim cum fimo & calce in medio habens ampullam exertam per fundum, statuitur super scabello forato & sic non alia ratione peragitur destillatio, ac digestio nisi quod inuerso uase prolabantur resolutae guttae. Sed neque haec proponimus tanquam necessaria arti. Ut pateat copia consilii ad libitum quoque & oblectamentum, commentando in haec quasi discedimus, ut uix sit angulus, quem non excusserit diligentia. Fimi ratio intelligi facile potest: difficilius altera. Adumbrabimus utramque, ne quid desideretur a cupido tyrone. A. sphaera aenea ex duobus segmentis. B. uas ligneum gemini fundi plenum cucurbita & foeno cocto. C. rostrum globi ex superiore parte in dolium immissum ad perferendum uaporem, qui, cum in aquam transiens restagnauerit, emittitur per tubum oppositum ubi litera, E. Operculum signatur litera. D. Sed. E. una focum & tubulum indicat. F. conceptaculum in Camera foci. G. cucurbita; cui si non sat prolixum rostrum est, agglutinetur fistula, uel infundibulum cum lamella perforata. H. fundus uasis medius traiiciens cucurbitae collum, & simul uaporem factis ctebris foraminibus. I. spacium inter duos fundos, in quod uapot intrat. K. fundus imus, super quo aqua colligitur: Commissurae debent exacte esse stipatae. M. fimi capsa. N. uenter uitri, O. operculum. P. Discus in medio pertusus. Cap. Xxi. De Descensorio cum frigidariis. In descensoria ad solem destillatione uas excipiens saepenumero in ollam aqua frigida plenam immitaritur, ut eo tutius sit destillatum a radiorum uiolentia resolutoria. Id procurare plebeiae est artis. Cum uero uiolentis ignibus olea per descensum proliciuntur, ut succini, bituminis ludaici, lithanthracum, Gagatae etc. aqua non tantum primo receptaculo additur, sed & dolium adiicitur, per quod meatus oleum ducentes tendant; quo fit, ut simul spiritus, qui una prodeant, consistant, & oleum alteretur, segregeturque fex crassa a subtiliore liquore. Apparatum & formas instrumentorum repraesentauit Euonymus in destillatione olei succini. Sed quia laboriosa res est, taedetque artificem unius caussa aliquid operosi fabricare, praesertim cum id negotio leuiore possit aeque feliciter expediri: non adeo grata est inuentio. Proponitur fornax teres ex ferro uel latere cocto sesquipedem alta, lata duos dodrantes; duobus locis longitudinis perforata ut utrinque promineant tubi primi receptaculi. Mandatur fieri cucurbita ex aere stanno oblito, sesquidodrantem alta: deinde uas excipiens trium uel quatuor mensurarum capax, utrinque fistulatum, una fistula sursum, altera deorsum spectante, ut per hanc exeat, per illam infundatur aqua: Eius collo committi cucurbitam inuersam, praetextam tamen post iniectam materiam, lamina foraminulenta ex ferro, uel aere: Ipsam fornacem super tripode statuere: recipiens cum aqua inferre & suis foraminibus applicare: agglutinare cucurbitam: seiungere spacia interuentum sepimenti ex luto & latere, atque ita facere pauimentum igni: canalem aquae infundendae obturare ligno: emittendi uero connectere tubis stanneis uel aeris, qui per dolium refrigeratorium transeant in receptaculum secundum. Sic dispositis omnibus igne accenso, defluit liquot resolutus per silicum sabulum, quod alternis cum succino erat iniectum, & tangit ultimo orbem perforatum. Si quis picturam exigit. Euonymum consulat, uel hoc simulacrum inspiciat. A. Capsa pro furno. B. uenter cucurbitae. C. Tubus recipientis elatus. D. Tubus emissarius, uterque per foramina capsae exiens. De. fistula frigidarii. F. Frigidarium. G. Epistomium. H. ampulla excipiens separatum oleum cum aqua. K. orbis foraminulentus affigendus cucurbitae. L. olla intra fornacem cum aqua primum fluxum excipiens. Loco huius apparatus descensorium per concham capitis 18. informari potest. Nihil enim differt, nisi quod frigidaria adiiciantur. Est & idonea talis dispositio, image 171 image 172 Comment. Alchem. Part. I. Lib. Iu. Frigidario aliquando serpentinae adduntur, ut in descensorio ex lateribus, Cap. Xxii. De Descensoria subterranea. Conclusam descensoriam & hypogaeam uocamus, cum secundum uas tumulis terrae, fimi, cespiti & similibus, cum uel sine aqua, committitur, obruiturque. Cardanus in uariis subterraneam appellauit, commendauitque optimae nota, & durioribus ex genere animalium & plantalium destinauit, utpote lignis corticibus, medullae sambuci, ramentis, cornibus & caeteris, quae prius siccata uult eo artificio reddere oleum, medullas quidem uehiementius, cortices medios leuiter, sed ligna mediocriter. Refert ad Albertum inuentorem. " Ollam pertusam fundo pluribus foraminibus uitro non oblitam implet mediam: fundo subiicit ollam aliam uitro inductam, lutoque sapientiae iungit, ut nihil respiret: defodit utramque sic ut prioris labra solo aequentur, & aeneum tegmen superponatur, cui ignis pro ratione contentae materiae multis horis insistat, quo fiat, ut propter distantiam ignis & circumstantis terrae udum, oleum eliciatur citra ustionem. " Haec ille, quem sua opinioni relinquamus. Certum est Albertum non esse inuentorem operis. Nam pridem id explicauit Bulcasis in aqua scillae ad mures necandos; & aliam rationem posuit Mesues in oleo ligni iuniperini, cuius uerba recensuimus in Alchymia. Duplicem omnino eam statuimus, inuersam & aduersam. Inuersa est, cum ollarum orificia iunguntur, ita ut superiorem inuerti necesse sit, & interuenire laminam foraminibus crebris confossam: aduersa cum superioris fundus foratus, inferioris ori occurrit, adaptaturque ita, ut utraque rectum habeat situm. Necesse autem est etiam analogiam quandam inter se tenere, ne abnormis fiat dispositio. Cum res sunt spirituosae, inferior potest esse uentricosior, & firmioris compagis; praeterea in aqua, quae mediante urceo in scrobem sit illata, collocari. Sed ista omnia adeo nota sunt, ut etiam ad rusticos peruenerint, qui sic ex uiridibus iuniperi lignis item expiceae, abietis, pini, etc. segmentis aquas & olea conficiunt. Duplex utriusque est administratio ratione ignis. Aut enim tota utraque obruitur tetra, saltememinente uentre summo, uel operculo: aut inferior duntaxat, ita tamen, ut agger comprehendat simul commissuras. In priore modo ignis per gradus in extante parte accenditur, donec artifex conieceritid, quod in uicino est, exhaustum esse. Deinde terra certo interuallo remouetur, ueluti ad medium fere ollae superioris, uel tertiam partem, pro uasis amplitudine; postque ignis simili modo per prunas accommodatur; ita proceditur usque ad marginem inferae ollae, plane eo modo, quem supra docuimus in descensoria aperta per cineres. Modo posteriore extat ferme tota olla superior, & circumdatur igni e longinquo afflante circumcumcirca, donec gradatim ad ipsam perueniatur, & fauillae ptunaeque totam comprehendant. Peracta destillatione transmutantur planetae, quae metalla aliqui uocant, Hunc modum exemplariter Bulcasis & Mesues descripserunt duplici, ut diximus, forma inuersa & aduersa. Descensoria aduersa. Mesuae ratio ex Alchymia petatur. Bulcasis sic praecipit: " Accipe ollam & perfora eam in fundo foraminibus paruis, & imple materiae concisa. Deinde fac foueam rotundam in terra, & sepeli in ea ollam aliam uitro illitam uacuam, cui accommoda fundum ollae impletae, ut orificio respondeat, coniunge commissuras luto, ut mutuo contactu cohaereant, ollam superiorem operculo tege, & luto astringe. Terram aggere circum circa, & operi ollam defossam, ne ignis eam attingere queat, superiorem cinge igne circulari, ut sis in medio eius, tandemque etiam obrue. Ignis fit ex stercore animalium uel simili fomento, duretque tota nocte. Mane inuenies destillatum in olla inferiore. In cola & serua. " Haec Bulcasis; cuius uerba uidentur uelle, ut superior olla ab initio statim non tantum cingatur igni, sed & obruatur. Uerum est crypticum artificis. Ratio enim monet paulatim admouendam flammam esse, donec ferueat opus: Inde in totum uas inferendam, & sic relinquendam per noctem. Quo firmior est olla inferior, eo melius colliguntur spiritus. Aqua non praemittenda est, quia perit spiritus descensorius. Si tamen olei multum expectatur, leuior erit eius iactura. Res nec nimis aquosae esse debent, nec nimis siccae. Ibi parum olei exit, idque suffocatum & immaturum plaerumque: hic plus fumi concrescit, nec uitari potest inquinamentum ex combustione. Si terrae, qua tumulatur olla, misceas muscum humidum; aut lentes marinas, seu lenticulam palustrem frigida delibutam, ab ignis uiolentia magis defendetur. Superuacaneum est quaerere, num subterranea destillatio fieri possit etiam balneo. Usus sane eam reliquit. Ueruntamen si quis ereare sibi uel aliis delicias uelit, is matulam proimage 173 receptaculo sepeliat. Affigat alembicum prefracti rostri, cui est frigidarium ferrumine iunctum; uel uesicam alliget, & aquam feruentem infundat; quandiu fuerit opus. Ita balneum subterraneum parauerit. Idem procurabit urceo ligneo perfosso, cuius foramen traiiciat cucurbitae inuersae collum tam exacte, ut nihil hiet, sed aqua feruens contineatur. Imo si libet, cura tibi ex aere fieri lebetem ex cuius medio promineat uenter deorsum patens ubi committatur ollae recipienti. Extet autem super terra lebes, & aqua repleatur tanta, ut uentrem matulae obruat. Circumpone prunas, atque ita aquam feruefacito. Debet autem instratus operculo lebes esse. Adhuc minore impensa, figulus tale uas ex argilla tenace confecerit, & non tantum inuersa matula, sed & recta, fundo tamen foraminibus repleto, instruet, ita ut nonnihil protuberans fundus congruat orificio ollae suppositae. Erit ergo ambitus pro abeno: Cucurbita intus fixa pro uase destillatorio. quod suo operculo claudendum. Qui fictilia duo continuant inter se, fistulam in inferioris uentre relinquentes, incommodius illis utuntur. Satius est seiuncta luto compingi, ut solui iterum possint. A. Adumbratio balnei subterranei inuersi: B. Balnei aduersi rudimentum. Intelligitur utrobique olla inferior inhumata esse, & ignis accensus circa ollam supetiorem, suo operculo clausam. Hac arte Porta rectius sua tenuia destillauerit. Cap. Xxiii. De Descensoria obliqua. Omnis destillatio per descensum aut Recta est, aut obliqua: illam considerauimus ratione dispositionis apogaeae uel hypogaeae: illiusque siccae, uel humidae: Sicca peragebatur Igne, uel Sole: igne quidem ger manicam, matulam, ollas capistratas, sartaginem, lignum, etc. Sole per ampullas, phiosas, guttos, lignum: Humida uel balnearia erat maris, aut uaporis: uel frigidaria. Ita se habebat descensoria apogaea. Hypogaea aduersa erat, uel inuersa, Solaris, ignea, per ollas, matulas & similia uasa, cum, uel sine balneo. Sequitur nunc de apparatu descensoriae obliquae, quam non dubitamus caeteris descendendi artificiis, quas titulo rectarum percensuimus, anteponere, siue in terrae superficie uel extra terram tota peragatur, siue sub terra, cum inhumatione inferioris partis. Causa excellentioris usus est commodior administratio, qua siue subtus detur ignis, siue supra, quod resolutum est, haerentibus caeteris decliui situ modice deducitur, defluitque, spiritibus quoque, qui una descendunt, sic paulatim citraque uim maiorem, se proripientibus, minusque sentientibus adustionem, a qua non sunt immunes, si recto situuasorum iuxta suam naturam circa summum uasis uoluuntur, nec in praeceps, nisi magna ui, aguntur: sed decliuitas quasi molli tramite eos deriuat. Praeterea dum reliqua materia in latus incumbit non itacomprimitur pondere, & uias humori intercludit, sicut praecipiti locatione. I. Baptista Porta per medium pyriaterium ducebat canalem uehentem liquores & spiritus. Id caueri potest situ obliquo. Quae autem sit ratio procurandae obliquitatis, non est arduum intellectu. Uasa enim ea sunt eligenda, quae in transuersum eleuata canales ex fornacibus, uel scrobibus & capsis emittant, stillentque guttis, idque fieri potest totidem pene modis, quot recta descensoria, ollis saltem humilibus latique fuudi demtis. Includetur ergo materia cucurbitae rectae oblongae, aut si longitudo non respondeat, capistro fistulato fiat productior. Materia intus cohibeatur, ne prolabi possit, obice orbiculato, foraminibus pertuso, & uel filis ferreis, si patitur qualitas, uel taleolis ligneis, aut faculis firmetur. Deinde situs obliquus procuretur. Idonea potest huic negotio esse etiam cucurbita alembico breuis nasi praefixa: Insuper ampulla, phiolaque non nimis rotundi, sed potius pressi & oblongi uentris, nec non retorta non nimis incuruati cornu: Et haec ex uitro, argilla, metallis, pro destillandi conditione & natura. Ignis applicabitur supra, infra, ad latus, siccus, aut mediante balneo: nudus uel cum cineribus, arenis & similibus. Solaris quoque ratio hic quam commodissime institui potest, obliquo uase in concauis reclinato atque ita Solis radios repercussos multiplicatosque excipiente. Idem fiet fimo adhibito. Quod si uelis refrigeria adiicere, horum quoque copia in tali situerit. Sed ne prolixiores simus in re per se aperta, schemata quaedam oculis subiicimus. Si oblique per cineres destillare descensu placeat, dispositio huiusmodi esse potest. Apparet statim oculis compendium operis. Neque enim opus est concamerato foco, nec scabellis & tripodibus: sed dolium uel catinus ex argilla cineribus impletur; Cucurbita oblique infoditur, ita ut uenter eius emineat nonnihil in summo, luto spissiore munitus, ut & caeterae partes. Prunae uentri paulatim per gradus dantur: Post egesto sensim cinere circa superiora cucurbitae, calor administratur etiam profundioribus, ut sic nihil impediat, quin primus liquor integer se proripiat, & deinde gradatim quod in imo est, itidem cogatur sudare essentiam. A. Uenter extans aliquantulum. B. Foramen capsae & collum cucurbitae commissum conceptaculo, quod tibi licet in aquam frigidam ponere, uel intus aqua instruere, ut res postulauerit. C. Receptaculum. D. Catinus, uel capsa. image 174 image 175 image 176 E. Orbis pertusus non tantum in media planicie, sed & extremitate ut sit circulus incisuris rotundis interruptus ad emittendos halitus & liquores, estque saltem matulis uel amplicolli uasis destinatus, & firmari debet ligneis segmentis intrusis. Imo si alia arte non potest, fulciatur cono similiter perforato, & excauato; uel rara stuppa opponatur. Si retorta uti uelis, uel cucurbita cum alembico; eodem catino sic ponentur uasa: A. Retorta sectilis. Rostrum enim abscissum est a uentre, ut materia intus recte disponi possit, uas emundari, orbiculus intrudi. B. Retorta continua, in qua materia, si prolabi posse putamus, retinebitur obiectum philyrae ligneae, uel membranarum tenuium ex tilia; uel musco sicco ex quercubus, aut stuppa. Similiter obturanda est & ampulla D. Sed cucurbita cum alembico, seu matula, orbiculum admittit. Est autem inconuenientior haec figura, ut quilibet aestimare potest, ueruntamen non absurda, praesertim balnei dispositione, & cum spiritus copiosi prodeunt, qui excepti capitello, ibidem coagulant, consistuntque felicius. Monstranda est tyroni dispositio, ut non sit inops consilii, siue in necessitate, siue artis ostentatione. Balneum descensorium decliue sic fiet: A. Furnulus. B. Ahenum. C. Operculum aheni, D. Cucurbitae dispositio. E. tripes, cui innititur. Ne autem aquae ui commoueatur, capitello uel circulo plumbeo degrauari potest. F. Spiraculum. G. Exitus cucurbitae, ubi rimae intus forisque luto sunt astringendae competente. Ne item ignis ad transmeantis uasis collum perueniat, discrimen ibi fornicatum statuitur, ut ignis saltem fundum uerberet partesque ceteras ad dexteram. H. Alia forma talis balnei compendiosior, ubi murus interiectus est inter rostrum uasis & ignem. Si uaporarium uelis, non opus est noua arte. Sit aqua in fundo abeni. Tripodi imponatur tabula lignea perforata. Huic insternatur herba cocta; huic cucurbita obliqua. Foramen abeni muniri quidem debet: sed tamen nihil refert, etiamsi aliquid aquae penetret. Si deficit, suppleatur iuxta penuriam: Talis destillatio in Sole per arenam procurabitur. Cucurbita locetur in tumulo arenario decliui situ: Et fiant cauitates ad latera, uel lapides statuantur, similiaue instrumenta ad parabolicam reflexionem Rostrum & conceptaculum lateat sub humido cespite, uel terra. Et est eadem ars in terra etiam cum pro Sole prunas usurpas. In uaporariis Germanorum super fornacibus ad talem destillationem bona est occasio. Sicut & in illis locis, ubi naturales sunt Thermae, & hypocausta hydrotica. In specubus, uel locis, ubi aquae feruentes deferuntur, destillatio per Embrocham fieri potest, nempe si cucurbita uasi cum fimo uel foeno cocto inclusa fuerit, idque statutum super scamno & iuxta fundum tubo peruium: decurrens aqua in fimum calorem suppetet sufficientem. Ubi haec commoditas deest, suppleatur stillicidio aquae per artem calefactae, ex superiore abeno continuo illabentis. Sic fimo & balneo uarie possumus obliquam descensionem procurare; nec deest consilium etiam, cum subterraneam rationem exquirimus. Nam ut dictum est, superius uas colliculo fultum mandabit stillatitium liquorem opposito defosso simili situ. Cap. Xiu. De Planetis seu astris & transmutatione destillatoria. Uidemur absoluisse, que in destillatorio artificio salubriter, utiliterque poterant moneri: Restat, ut de destillatorum elaboratione nonnihil adiiciamus. Tria emergunt uulgariter in destillationibus, aqua, oleum, caput mortuum. Haec, qui mystice hanc artem tradunr, quod iudicent coelesti disciplinae uocabula coeli maioris mundi adaptanda esse, Planetarum uocabulis assignarunt, appellantes Mercurium, Martem & Saturnum, quasi horum qualitatibus & naturis responderent res destillationum. Mercurio asscripta est aquositas frigida, humida, aptaque aliis excipiendis materia, utpote cum aqua macerationibus infusionibus, elixationibus, etc. ut plurimum inseruiat, sicut stella mercurii communis dicitur naturae esse, & assumere uires quarumlibet, quibus iungitur. Hac ratione hydrargyto quoque donarunt id nominis, quem iudicant extrinsecus frigidum humidum. Mars oleum sibi uendicat ob igneam uim, magisque corpulentam, quam subtilem, quasi oleum primum inelaboratum sit adhuc materialius, crassiusque aetherea natura. Saturnus frigidus siccus ob Senium exhaustum, capiti mortuo, & carbonibus cineribusque asscribitur, quanquam non sint illa adeo edentula & caloris expertia, quin igneum salem & liquorem adhuc contineant, ut res docet. Ueruntamen mystis istis ita loqui placuit, quia extracta elementari aquositate, & balsamo primigenio, nihil restare uidetur caloris natiui. Unde consequens foret, etiam Aristotele astipulatore, ignem salis acrimoniam & calorem in cineribus excitare, aut saltem uires has a naturali essentia esse alienas, pertinereque ad rationem elementarem, cum talis euadat exustaterra. Hos Planetas materialiores iubemur transformare in spiritualiores, magisque aethereos, nempelunam, Solem & louem, non quod substantia hi Planetae uincant naturam Saturni, qui quo sublimiorest, eo remotior debebat ab elementis esse; sed quod effecte operationes adeo sint dissimiles, ut hi Planetae magis olympici, quintaque essentia pollentiones sint dicendi, illi magis terrestres. Itaque Mercurius transmutatur in Lunam: Mars in Solem, Saturnus in Iouem per rectificationes exaltatorias. Aqua, quae etiam phlegma, destillatione cogitur reddere coniunctos spiritus. Hi sunt Lunae Chymicae. Phlegma excrementitium negligitur. Interdum insolatione, circulatione & aliis modis tota aqua elaboratur ad nobilitatem essentialem. Et tunc absque ulla abiectione, totus Mercurius in Lunam conuertitur. Mars in Solem mutatur cum repetita destillatione purius oleum separatur a feculento, aut cum idem totum attenuatur, redditurque astrale. Saturnus in Iouem transit, cum carbones, aliaeque reliquiae ex ascensu uel descensu calcinantur in uase fictili forti, & cum aqua ex diluto sal elicitur, qui ad puritatem exactam albedinemque louialem perducitur. Proinde hoc totum negotium nihil est aliud, quam principiorum magisterii in arcana mutatio: uel, quod magis placet, elementorum in astra conuersio, quo pacto & sensu aliqui accipiunt totum id, quod ueteres de metallorum Metaschemastica docuerunt, ut pluribus explicabimus suo loco. Quaeri potest, quomodo haec conuersio conueniat cum axiomate quodam Chymico, quo dicitur destillatio esse abiectio binarii seruata unitate, id qued etiam uidetur uero consentaneum esse. Nam phlegmate separato cum fecibus, seruatur essentia. Sed respondendum est, hic quoque idem fieri. Nam elementalis terra extracto sale essentiali abiicitur; Negligitur & aquositas elementalis, siue sit cum oleo, sque aqua. Tria uero ista, quae retinentur, sunt diuersae partes unius essentiae. Quocirca postulant nonnulli, ut separara, postquam repurgata sunt ( quod fit in transmutatione ista ) denuo uniantur, ut omnis rei uirtus in uno astro coelesti recumbat. Sed non semper hoc obseruatur, neque facile est in omnibus oleo ita iungere aquam & salem, ut homogenea essentia constituatur. Atque ita absoluimus quae de extractionibus proponere uolebamus. Caetera petantur ex praxi singularium. Finis Libri Quarti Commentariorum. Deo Gloria. D. O. M. A. Commentariorum Alchymiae. Partis I. Liber Quintus De Modis Coadunationum, Seu Compositionum. Caput I. Deceatne componere Chymicum. Non est dubium, Alchymiam uarias docere compositiones. Uerum disciplinae gratia, ut constet, num etiam legitimae professioni satisfaciat, suisque principiis consentanee operetur, excutienda ista quaestio est, & monstrandum, non esse artem confusam, & temerariam, quae aliud prae se ferat, aliud faciat; aut quae excedendo limites disciplinae aliena auxilia in supplementum perfectionis asciscat, nec possit esse suobono contenta. Non autem debere componere uidetur his argumentis euinci posse. Ipsi Chymici fatentur compositionis legem non requiri, nec obseruanda pondera rerum esse, nisi in relatione, & usu, cum alterum alteri comparatum diuersitate utriusque rationem conciliapositum habemus. materiam & instrumentum parauit, relinquere ut suo iudicio utantur & conferentia coaptent, uel ipsum monere potest uocabulum quod succorum ex quolibet extractionem policetur; Est uox spagiria explicatur per diacrisin & syncrisin, hoc est, solutionem & coagulationem, quib. duobus uniuersa comprebus fieri assolet. Deinde cum haec ars non faciat subiecta, sed ex natura sumta elaboret, ut fiant essentialia, separeturque purum ab impuro, iterum excluditur compositio, & adeo quidem, ut a natura coacta concretaque dissoluat & purificet, neutiquam uero denuo aliquid componat. Quid quaeso familiarius est Chymicis, quam artem suam separatoriam esse, & purum ab impuro secernere? Quae ipsa natura composuit, soluit legibus compositionis, eaque diuidit in principia, & elementa elicit arcana & astra mysticasque essentias; quae causa sit, ut componere tentet, quasi in odium & destructionem compositorum excogitatum opus? Quae itaque compositiones irrepserunt, peregrinae uidentur esse, nec ad artis substantialem complexum & methodum pertinere. Essentias Chymicum policeri, notum est ex tanta artis ostentatione, & inuldia eorum, qui res integras usui committunt. Dicunt hos dare uenenum cum substantia, quae duo in omnibus sint per naturam commista: Chymiam docere ueneno sublato essentiis meris salutem adipisci: Scelus esse componere, cum uel unum simplex catholicum omnibus sufficiat. Sufficere autem id, quod ad summam simplicitatem igneam, aethereamque sit arte perductum, quae magnifica notum uel uulgo est publice fuisse iactata, & adhuc extare in scriptis eorum, qui sibi maxime Chymicam scientiam uendicant. Et quorsum componerent, si in simplici sunt praesidia ad iuuandum omnia? ] Et pridem in Parmenide Platonis, te spiritus uitae unicus. Non opus itaque compositione est. Quod curatur Medicinis Chymicis ( has enim uel solas, uel potissimum arte ista fieri persuasum est, cum Medicinae uerae hoc unicum sit perfectissimumque instrumentum ) id simplicissimum esse traditur, utpophilosophorum Chymicorum apophthegma: Hipp. De natura hominis. 2. Omnia ab uno: Omnia in unum. [ Arist. 2. de Ortu tex. 17. Ueteres omnia unum esse dixisse ait, generantes alia densitate, & raritate: quod uidetur esse solutio & coagulatio Chymicorum in uniuersum. Nobile est illud axiomaticum in uestibulis henditur Chymia, peragiturque solutio attenuando, coagulatio reducendo solutum, ut in destillationichymiam non instituere collationes, sed res usibus praeparare, mistiones Medicis & alis, quibus tionis ineundam esse monet, ut finem consequamur, quem in usu procom. Alch. Tart. A. Lib. U. De Comp. aliisque dialogis, quibus intimae Alchymiae fundamenta continentur omnia ab uno oriri debere; & ab uno non nisi unum esse, in unum omnia desinere, cum το εν sit αρχη και τελος όντων, est pronuntiatum. Collocatur unum in gradu supremo, & principio. Nihil est superius supremo. Itaque non relinquit Chymica essentia post se compositionem; auersatur eam, fastidit, repellit, [ το έν και ειναι / Gr ] eiusdem sunt iugi. Essen¬ tias ( ουσιας ) facit Chymia. Non ergo transcendere unitatem debet, & in pluralitate elaborare. το εν ( ut est in Parmenide ) κατα πασαν κινησις ακινητον. Quocirca ne potest quidem haec ars essentiarum ultra unum progredi, cum nullus ei post unum sit motus, & ex simplici non fiat nisi simplex, utpote cuius motus quoque simplex est. Si coelestes essentias ex concretione elicit Chymia: Illae uero sunt simplices; compositiones negligere debet. Patet ergo unum & simplex summum Alchymiae & solum scopum uideri, ut consequenter in arte frustra soliciti simus de compositionibus, quibus non perfici eam necesse est, sed deprauari, contaminarique. Quicquid enim additur perfectissimo cum non possit ad eius absolutionem & ornatum quicquam conferre, necesse est peregrinum quid adiicere, & sic tantum detrahere perfectioni, quanto accessorium est alienius. Num ergo diuidenda est Alchymia in propriam specialemque, & aliam generalem practicam, sicut Theologia alia per se syncera est, alia totum officium Theologi etiam practici comprehendit, estque Euangelium alias per se duntaxat laetum nuncium, in exercitio uero tota doctrina Christiana, etiam legem complectens? Chymici sane iungunt Medicinam sibi, & non tantum purum ab impuro separant, arte sua separatoria, sed & ad usum per telationes multas scoposque accommodant. Etiamsi ergo professioni propriae, quae nihil refert ad aliud, sed omnia in se considerat iuxta propriam cuiusque naturam, & in hoc non habet mistos uariosque, sed simplices scopos, non opus est compositione, tamen practicae prudentiae, quae confert omnia ad uarios fines, & accidentia circumstantiarumque multitudinem item considerat, ea non est adimenda. Sed haec si concedantur, deprehendemur non artem per se dare, nec obseruare scientiarum leges, sed practicum opus ex communione plurium in omni Philosophia extruere, quod nimis uti uagum, ita inconsultum est, & alienum ab artium legitima conformatione. Infinitum est το κατα συμ¬ βεβηκος, nec potest sciri. Fortuita multa in usu eueniunt. Haec scientia comprehendi nullo possunt modo. Itaque cum omnes artes sint finitae & constantes, obseruationes circa singularia sunt infinitae, nec ullum unquam modum inueniunt, que res effecit, ut Socrates sapientiam, non in singularibus, sed uniuersalibus, non in concretis, sensibilibusque, sed abstractis & Ideis posuerit. Nec est ulla perfectio speranda in conatu circa singularia numero & passionibus infinita. Perfectum autem omne terminis perfectionis suae clauditur, & his ab imperfecto, dissolutoque segregatur, ut definitio, quam nolumus abesse nostrae arti, uti nec demonstrationes scientificas. Iam si Alchymia ars est, in unum & multa prospicere posse debet, uti Socrates apud Platonem ostendit. Neque enim unum axioma artem facit, sed plurium homogeneotum methodica conformatio; Atqui si sint multa unius scientiae axiomata, num omnia de simplicibus, ut sic, si non sit plane unum numero in Chymia ( quod tamen importune contra nos euincere conatus est quidam, quasi nihil sit Chymicum, nisi unum illud tantummodo quod lapidem uocant, reliqua, quae similiter parantur, esse simulacra quaedam spuria; non pertinentia ad artis essentialem complexum, quomodo Stolci de sua uirtute sola appetenda, & caeteris accessoriis disputabant ) saltem multa, sed simplicitatis aequalis, tanquam plures indiuisibiles unitates, gradu tamen & ordine differentes, ponantur extra omnem compositionem? Uerum ne hoc quidem admittit Alchymia, in qua certe sunt coniunctiones multae. Quid enim crebrius in ore etiam perfecti magisterii professoribus est, quam matrimonium, desponsatio, impraegnatio, impinguatio, imbibitio, nutritio, consunctio maris & foeminae & similia? Contendunt quidem ad unum, sed ex multis naturae homogeneae. Hinc illa, famosi, circuli quadra tura & huius in circulum reductio, sicut & trinitatis ad unitatem perductio. Matrimonio iungunt fratrem sorori, sulphur hydrargyro; fixum uolatile, spiritum & corpus conciliant: elementa in unum mixtum componunt: Solutionem & connexionem principia artis ponunt, quib. aquilam draconi sociant, ex tribus principsis, ex quibus metalla naturaliter sunt facta lapidem conficiunt, ita uniendo, ut nunquam possint separari. Basilius Ualentinus sponsum sponsae iungit, pascitque proprio sanguine & carne. Uocant & lapidem suum compositum, & huiusmodi compositionem frequentissime enunciant. In adminiculis quoque istius artis magnus est compositionum numerus, dum aquas & menstrua coelestia, clauesque faciunt, malagmata, electrum, elyxiria, & huiusmodi innumera fabricare miscendo, componendoque docent: Et sane, qui essentias quoque me as extrahere artis sue summo fine contendunt, conantur mista naturalia in principia resoluere, & ex his depuratis nouas compositiones facere; Quid dicemus de Elyxiribus compositis, & aquis uitae? Quid de balsamis, gemmis, spiritibus, Azothico sublimato & huiusmodi, quae tanta sunt frequentia ut ars maxima ex parte consumatur praeceptis compositionum? Dirimunt mixtum in plura, & iterum ex pluribus unum faciunt peragentes simulacra artis Logicae, quae definitione unit, & inductione geneta uniuersalia colligit, diuisione ex uno facit multa. Ad obiecta respondere non est necesse. Per se enim patet artem separatoriam dici Alchymiam, non quod ex mistis unitione naturali alteratorum elementorum, tantum faciat simplicia, sed quod ab essentiali parte medicaque separet crudam crassamque & uirium expertem, siue id fiat uno, siue multis productis, ita relictis, aut denuo unitis: uel etiam diuersarum specierum essentiis compositis, uti fit in Lulliana illa astrorum ad coelum affixione, in qua certe compositio fit quintae essentiae generalis, cum specialium rerum naturis, siue simplicibus, siue compositis. Quocirca delicatulis istis Paracelsicis non usque adeo inuisa debet esse compositio, ut somnient suauiter in omni suo simplici esse uim perfectam, nec requiri in Medicina aliud, quam ut impuri a puro segregationem: Spiritum spirituali simplicitate sanari, & quae plura portenta temere euomere cum iniuria artis non erubescunt. Cap. Ii. Quae res componantur. Cum integra integris, extracta extractis, & haec illis possint misceri, quid sequendum sibi Chymicus proponat, uidendum est, idque ob dubitationes nonnullas non leues. Contendunt enim aliqui quanquam compositio in Alchymiam quoque sit recepta, tamen posteriorem eam esse, non priorem, ut sic nihil componendum sit, nisi extractione exaltationeque elaboratum. Deinde cum quaedam sint fixa, quaedam uolatica, simpliciter an mistim haec inter se sint iungenda, interrogant. Plures eo tendunt, ut putent uolatica fixis iungenda esse, ut utraque facultas uni inde emergenti insit, ut fit in lapide. Alii mera uolatica requirunt Medicinae causa, tertii mera fixa. Nisi enim fixum medicamentum sit, negant stabiliter & cum laude operari posse. Praeterea heterogenea homogeneis addunt aliqui, plures homogenea omnia postulant, cum negent concordia stabili coalescere hoterogenea; ad imitationem Philosophiae Lapidis, quae prohibet excluditque omne alienum & peregrinum: Et licet heterogeneis quoque interdum utantur, seruiliter tamen id se facere testantur, ut instituto saltem famulentur, sed seruitute praestita iterum abscedant; uti fit cum per menstrua extrahimus, & exaltamus. Riplaeus scripsit coniunctionem esse copulationem separatarum qualitatum, uel adaequationem principiorum. Hinc opinio nascitur, Chymicum non studere corpora corporibus miscere, sed qualitates qualitatibus addere, quod fit per alterationem inducta uirtute noua: aut ex omnibus principia elicere, eaque inter se exaequare uiribus, ut tantum polleat unum; quantum alterum in compositione. Qui tria Aristotelis principia agnoscunt, materiam formam & priuationem miscent, dum saltem, sulphur & mercurium componunt, in qua re & dictione est absurditas. Forma enim materiae non miscetur, sed illa huic agente quodam ingeneratur, & nascendo iungitur. Ueruntamen qui qualitates componunt, molliunt sententiae inconcinnitatem Aristotelis, atque adeo potius peripati autoritate. Ita enim est in 2. de part. an. 1. " cum triplex sit compositio, prima statui ea potest, quae ex primordiis conficitur iis, qua nonnulli elementa appellant terram dico, aquam. aerem, ignem. Sed melius fortasse dici potest ex uirtutibus confici elementorum, iisque non omnibus, sed ut in aliis dictum est & prius ὑγρὸν γὰρ καὶ ξηρὸν, καὶ θερμόν καὶ ψυχρὸν ὕλη τῶν συν¬ θέτων σωμάτων ἐστιν. Caeterae autem differentiae eas sequuntur, ut grauitas, leuitas, densitas, raritas, asperitas, lenitas, etc. De Ortu 2 & 3. cap. Secunda constitutio ex primis illis natura similarium partium in animalibus, ut ossis, etc. Tertia & ultima dissimilarium, ut faciei, manus, etc. " Haec Aristoteles, qui in 2. de Ortu, elementa item conficit ex subiecta materia, & qualitatibus contrariis, tactilibus, primis: imo ignem facit ex calido sicco, aquam ex frigido humido, aerem ex calido humido, terram ex frigido sicco. In I. Meteororum, uestigia eiusdem doctrinae ubi prima compositio in materia communi ita explicatur, quasi ex motu & immobilitate exuscitentur qualitates calor, frigus, humor, siccitas, quibus materiae iunctis fiant diuersa corpora. Recenset & Hippocrates in lib. de natura hominis, Medicorum quorundam opinionem, qui omnia unum dixerint specie ac ui mutatum a qualitatibus actiuis calore & frigore. Quin ipse similaria hominis componens, qualitates istas quatuor nominat. Uidentur itaque & Chymici recte statuere, dum asserunt, non corpora componi, sed formas, & qualitates, praesertim cum ex ipsorum decretis corpota sint mortua, & omnia abiectanea, quorum separendorum gratia ars dicitur inuenta. Nec curant elementa, & compositiones naturae destruunt, eximuntque ex arcis & latebris essentias formales, & proprietates indiuiduantes. Quidni ergo dicantur componere non corpora, non elementa, multo minus humores Galenicorum; sed formas, qualitates, essentias, proprietates specificas, coelestes naturas, astra, planetas mysteria, & quae alia Chymicis operationibus procudunt. Quae si uera sunt, multa, quae nos Chymicae, praxi immiscuimus, magisteria, exilio sunt multanda, eque Chymico agro plane extirpanda, Tota res explicari facile potest declaratis allegoriis, metonymiis, relationibus & similibus. Si integrum id est, uti in natura inuenitur absque ulla praeparatione, plurima non componit artifex noster, nisi κα¬ τα τι, & fine sociae extractionis, elaborationisue. Nec coquus nec pharmacopaeus, nec metallurgus imparata miscet, studio operis per se & absoluti. Seruilia additamenta iam non respicimus. Neque enim compositum Chymicum est, quod ita non est mansurum & in usum uenturum. Quia uero in natura quoque multa sunt pura, qualia sunt, quae extracta naturalia dicuntur, haec in compositiones Chymicas uenire nihil prohibet. Pura puris iungi praxis multis magisteriis & essentiis docet, idque siue principali fine, siue citeriore, ut tandem pura ex iunctis exeat substantia. Sic fixa fixis uolatilia uolaticis & utraque inter se certo consilio maritantur. In magisterio lapidis alterum alteri & iungitur, & in unitatem homogeneamque essentiae adoptatur, ut quod inde coalescit, utriusque & ut loquitur Hermes, superiorum & inferiorum uim & naturam adipiscatur: Et est ibi sicut nulla Generatio sine corruptione, ita nulla solutio sine coagulatione. Dum enim fixum agit in solutum & contra, alterum ab altero patitur patiendoque unitur utrumque. Aliquando diuersorum generum fixa, & uolatica componimus. Familiare familiari miscetur facilius & constantius. Quare asserta illa priora particularia esse manifestum est. Studendum tamen homogeniae est in omni compositione, siue eiusdem statim naturae sint simplicia, siue ad eam deducenda. Uinculum enim constantis unionis est amot ex similitudine substantiae ueluti cum duae aquae, duoque mercurii confunduntur. Haec miscentur exacte, nec possunt iterum separari. Si itaque uelis essentiam piperis miscere essentiae rosarum, nihil in pulueribus stabilitatis memorandae reperies, nisi ad indiuisibile redactis; quod cum iactura essentiae fieri necesse est: Sed nec oleum aquae recte addideris, uerum oleum oleo, aquam aquae; qua de causa Geberus constantet metalla misturus, in aquas ea resoluit. Nam fusio licet iungat aurum argento, plumbo, & caeteris tamen sacile separatur postliminio, nec internam coniunctionem est passum. Chymicus si non omnino interius componere potest, saltem operam dat, ne procul absit ab eo, ut sic ex multis unum fiat indissolubilo pro facultate artis & naturae, nexu. Tantum est in homogenia mistilium. Nihil autem refert siue separatim elaborata ad similitudinem iungantur, siue ex praemistis unita essentia educatur, quanquam aliqua sint eius naturae, ut non nisi separatim praeparata, postea maximis laboribus, crebrisque repeticionibus ad unitatem essentiae conformitatemque perducantur, ut spiritus uini & sal fecularum: aurum & aqua coelestis, & c. Quaedam habent rationem tincturae formalis ad aliud materialius ut in orichalco aureo & argenteo, quod & philosophus non ignorauit. Tali sensu non est absurdum dicere tincturas, colores, formas, etc. misceri corporibus depuratis, uel materiae. Quae uero de aliis qualitatum misturis, coniunctionibusque referuntur, improprie componi dicuntur, siue subiectis mistis illa una ingrediantur compositionem, siue generatione, alteratione, corruptione, producantur & ex potentia in actum emergant. Uita & anima nulli miscetur corpori, uti nec uirtus, nisi tropo. Aristotelis prima compositio ex contrarietatibus & materia, generatio est, Et declaratio dependet ex meteoris. Nam in materia actus caloris & frigoris procreari dicuntur aliquo alio actu, uel priuatione. Interpretes de unione formae & materiae accipiunt, & qualitates primas uolunt esse formas elementorum: Sed rectius sentiunt, qui formarum ineffabilium potestates eas nominant. Nam in sensus incurrunt, suntque mutabiles manente subiecto, quod est accidentium non substantiarum, Non omittendum est, si fors quis ineptientium Paracelsitarum uelit nobis obstrepere, tantum Chymicos tribuere suis medicinis, ut non reformident asserere interdum etiam impuris corporibus eas coniungi posse, sed ita, ut impuritas simul ab illis consumatur, tanquam ab ignea uirtute. Multa alias sunt, in quibus impuritas compositioni obstat, ut hydrargyrus ferro puro iungitur, sed non impuro: Omnino uero nec interius quidem iungitur nisi in primam materiam mercurialem soluto. Ex hoc fundamento uti & ex homogenia dependet ingressio philosophorum, & transmutatio. Actus enim efficacissimi potentissimique symbolum habentem materiam, licet molem maiorem, conuertunt in aliam naturam, transformantque, Et simul corpus ipsorum ( nulla enim corporalis uirtus absque corpore esse potest, ) ingreditur, sed attenuatione dispersioneque ueluti absorbetur, ut a uini dolio paucae aquae guttae, ut Aristoteles monuit de sua mistione, quanquam dispar sit exemplum, fiatque contrarium in Chymicis per principium mole minimum, potestate maximum. Cap. Iii. Quibus agentibus coadunatio & compositio peragatur. Quae Philosophus de mistionibus, concretionibusque naturalibus disseruit, ad Chymiam naturae imitatricem recte accommodantur quandoquidem ea multa efficit naturae uiribus. Ille uero terminationes concretionesque docuit fieri, cum humidum sicco coercetur operantibus actiuis, nempecalore & frigore. His utitur & Chymicus, accommodatis specialiter ita, ut cuiusque rei natura, & coadunationis forma requirit: cumque uinculum cohaesionis, & terminationis sit humidum, forma coadunationis sicca absque eo fieri non potest, in his quae commiscentur, si ad modum per calorem reuocetur, aut frigore constringatur, coerceaturque, siccitate exprimente humiditatem superfluam. Sed sunt alia, in quibus ferrumina requiruntur, quorum quaedam constant humore tenaci & glutinoso, qui foris prehensa continet: quaedam aliorum sunt generum, ut sic uniens & componens causa interna aliquibus sit, aliquibus externa in his, quae concreta, siccaque sunt consistentia. Quae liquidam commiscentur, siue fluida per se sint, & maneant siue eliquata postea durescant, propter χμρεαα substantiae exactius commiscentur: Sique simul sunt familiaria secundum naturam, congenitus appetitus ea indiuull egignit. Hinc illud Democriti: Natura laetatur natura, natura naturam continet, etc. quasi dicat inseparabilis coniunctionis causam interiorem esse formalem consensum rerum, naturaeque similis ad similem procliuitatem. Continere est formae. Quocirca inuiolabilis est talis mistio, quam formarum conspiratio firmat. Non enim tollitur, nisi destructis formis, & cessantibus partibus id esse, quod sunt. Illam formam aliqui uocant animam etiam in his, quae uita carent, tropo sic utentes. In quibus haec causa non est, de iis ante diximus, quod nou queant apte misceri, ut oleum aquae, spiritus uini acetum, aqua fortis, aqua fontis, etc. Ita spiritus spiritui coalescit: Spiritus corporibus difficulter. Pulueres imitantur aliquatenus liquores, si sint exacti. Nam diuisibilia in minima facile miscentur. Uerum ista compositio non cohaeret fine glutine. Prius est, ut Gebri consilio commisceantur specie liquorum analogorum, si fieri id queat: deinde coagulata, uel solida forma, uel calcinata in usum ueniant. Nec opus est semper utrumque mistile liquescere. Nam unum alteri iungi potest artificio imbibitionis. Uerum de singulis modis consulendae sunt operationes singulae. Constat itaque, Chymicum internas & externas coadunationum causas habere, & non tantum frigore, calore, clauis, glutine, etc. iungere artificum manuariorum more: Uerum maxime interna rerum familiaritate & natura, quae est formalis quidam consensus, & amor inexplicabilis ex sympathia totius naturae existens. Talem conspirationem harmoniam, proportionemque admodum desiderant Medici in naturae conseruatione, & instauratione per confortantia. Aliquam agnouerunt etiam in purgantibus, quae scripserunt similitudine operari. Attractiones & retentiones immutationesque ualidissima ex similitudine 4. Hippocrates comprobauit in nutritione etiam plantarum. Nam similes succi coalescunt facilius, nutriunt laetius, & rem sustentant fidelius. Omnino hic ille amor est, qui etiam Socrati in conuiuio potissimas, stabilissimasque facit coniunctiones. Unde non immerito tantopere depraedicatur, & inculcatur a philosophis in lapidis artificio. Ueteres aurifices, ut ex Plinio apparet intellexerunt tale medium, hydrargyrum esse in metallis. Itaque huius beneficio inaurationes uti etiamnum hodie, procurarunt: Et Platonici uoluerunt tale uinculum esse, quod coelum connectat terrae: anthropologici non alio corpori animam conciliarunt. Medium enim extremis est familiare alterutra sui parte: Et hac cognatione similitudineque appetitus & amores prouocat, quibus absque ulla uiolentia sponte sua in societate & permanent, & modo citra uim fieri posset, quam diutissime una esse cupiunt. Amans amato iunctum esse desiderat adeo, ut etiam cum ui seiunctum est, propendeat ad idem. Declarari res potest etiam ignis ad locum ignis, terrae ad suum locum latione, quod ut formale esse intelligas, Philosophus scripsit, quodque elementum ad locum suum ferri tanquam ad formam suam & perfectionem. de coelo text. 12. Eo enim acquisito motus cessat, resque in suo loco, ueluti in perfectione & forma quiescit, nec inde, nisi ui depellitur. In suum locum ferri unum quodque ad suam formam est ferri. Chymici usurparunt exemplum magnetis & ferri, non in corporibus crassis, sed essentiis: item materiae, quae dicitur suam formam desiderari: Uxoris & mariti, etc. Et notandum est quaeri coniunctiones potissimum in genere similibus, ut metallicis, animalibus, coelestibus, etc. tantumque suam formam placuit haec mistionis & societatis causa, ut magna pars magiae ex ea sit extructa. Inde deducitur agentium & patientum regula. ( Quiduis agit in sibi determinatum, nec quoduis patitur a quouis. ) Inde coeli cum elementaribus affinitas, & tota ratio essentiarum Chymicarum corporibus elementaribus inclusarum. Cap. Iu. Quas rationes, proportionesque sequantur Chymici in suis compositionibus. Ignobilis admodum ea coadunatio est, quae malleo, clauis, glutine & similibus corporum superficies iungit. Itaque sermo noster non tam de hac, quam de artificiosiore, quae est χυμικωτερος accipidebet. Has dum moliuntur, finem quidem & usum respiciunt, sed eius documenta altius repetunt. Ut tuto, cito, iucunde iuuent Medici, sua auxilia, quorum maxima pars est in compositis, conformant. Minus suauibus addunt grata occultantque dulci sapore amaritudinem uel austeritatem medicamenti. Tadis apponunt celeriter operantia, actumque promouentia. Periculosa refrenant tutis, uelocia tardis inhibent & similiter in caeteris agunt. Chymicus confidit ista praesidia se obtinuisse praeparatione simplicium, ut non opus sit additamentis, idque in aliquibus non potest negari. Nam copiam ad paucitatem delectabilem redigit, & hoc ipso non parum placet: tarditatem corpore pigro & astringente abiecto summouet: pericula & noxas multis anteuertit modis. Sapores & acrimoniam cogitur aliquando additamentis delinire, quandoquidem in parua mole uirtus magna ualidius afficit. Nec semper confidendum est essentiarum spiritualium caloribus & tenuitati, uti nec cum ens ueneni paratum est. Quanquam ergo Parachymici tam sint fatui, ut impudenter talia indicia scoposque omnes in odium Medicorum antiquorum ausint inficiari & repudiare: Ueris tamen Chymicis ii non raro sunt propositi. Itaque sequuntur saepenumero eosdem, & non aliam ob causam compositiones instituunt. Sed non omnia ad Medicos usus faciunt, nec omnia extremo fine. Itaque opera & uires ad alia quoque coguntur respicere, ut quod simplicitate sua non est satis idoneum instrumentum, id tale eueniat societate. Huius proportiones sunt inexplicabiles, notanturque ut plurimum experientia singularium, qua constat, quid quaenam possit solitarium, & quid iunctum huic, illi. Aliquid fiduciae in sensibus est: nonnihil in ratione. Sed utrumque complectitur experientia obseruationibus crebris confirmata. Nihil temete contra sensum & rationem committendum est. Sed experientiae plus fidendum, cum inueniantur, que ad hoc sic sint miscenda, ad aliud aliter iuxta ideo syncrasias uel idiopathias singulorum: in quo lapenumero coniectura prudens excellit: imprudens uero & temeraria opinione fulta, non raro queresas excitat, & operum infelicitates, unde fit, ut Medici imperiti suas formulas tumultuarie consuant, dumque nolunt comprobatis uti, non assequantur maximorum morborum curationes, de quibus legimus ueteres passim gloriari. Nonnihil tamen est in simplicium quoque neglectione, & Pharmacopeorum uel auaritia, uel oscitantia. Chymici fideles facilius possunt lectas, uirtuteque praecellentes species promere, quandoquidem inani corpore separato reponunt essentias. In his componendis, quanquam praecedentes admonitiones minime contemnant, tamen ut solertius, naturaeque conuenientius ei pluribus unum faciant, respicere solent ad analogiam maioris & minoris mundi: quorum ueluti paruum simulacrum esse censent philosophiam mystici lapidis & hyeroglyphicae unitatis, septem Planetarum, metallorumque arcanum in se continentis, quos Planetas etiam hominis naturae iuxta numerum principalium membrorum tribuunt. Hinc lex compositionis extruitur, ut si catholica medicina requiritur, ea constet harmonia septem circulorum coelestium, in quibus sol & cor principalem obtineat uirtutem: Secundum luna & cerebrum, & sic deinceps. Hanc aestimationem appellant anatomiam mysticam, eamque etiam numeris pythagoricis expediunt: ut summa sit in septenario simplici, uel multiplicato quadrate uel cubice prout intelligunt conuenire. Sin autem non requiritur societas omnium Planetarum catholica: Et tamen plures uno, desiderantur: Iuxta rationem eiusdem anatomiae iungunt, quos oportet, ut lunam & solem: Solem & Martem: Martem, Mercurium uenerem: Et sic deinceps: Et hos non semper aequali proportione, nisi aequalis sit omnium affectio in corpore humano. sed iuxta numeros & gradus passionum & auxiliorum: debilitates quoque & fortitudines, sicut in coelo dicunt Planetas modo fortes esse, modo imbecilles, exaltatos, lapsos, obrutos radiis aliorum, & aliter dispositos. Imbecillis si est, aspectu & societate fortioris est adiuuandus. Si retrogradus & infelix: dirigitur feliciore, eiusque noxa prohibetur benigniore, Sic mistiones Chymicae ab aliquibus iudicari solent, qui & inimicitias & familiaritates plurimum uenantur. Si non placet in syderibus haerere: Considerant astra hominis, cor, cerebrum, Epar, lienem, renes, pulmones, & c. His familiaria medicamina dicunt existere in natura. Multis tis itaque patientibus uel consentientibus iungunt multa, & unumquodque ea proportione, ut exigit passio, & mutuus habitus iungendorum. Aliquando morbos caeterasque constitutiones diuidunt in mineralia, uegetalia, animalia. Consideratis uiribus mineralia mineralibus determinato gradu legunt: alia aliis: Ad mistos affectus miscent haec quoque, ut indicat naturae uirtus, & ratio passionis. Nolumus persequi omnia. Multum enim subest uanitatis, & superstitionis. Si similitudo ista & analogia affinium spectanda esset in medicationibus hominum, prima uis esset ex humanis, secunda ex bestialibus, tertia ex plantalibus, ultima ex mineralibus & coelestibus tanquam extremis. Sed fideliora sunt indicia compositionum, de quibus in libris Medicorum, Cum non humana affectio, sed aliquid externorum, ueluti transmutatio metallorum, spectatur, sicubi compositio requiritur, uires agentis, natura & dispositio patientis, effectusque ratio cum circumstantiis in considerationem καθ ’ όλου ueniunt. Sed superstitiosiores etiam hic ad lapidem, qui tanquam regula Lesbia omnibus ac commodabilis sit, respiciunt & unitatem ternario, ternarium nonario, quaternarium duodenario & sic deinceps conferunt. Unitas hieroglyphica in se habet unum, duo, tria, quatuor, quae denarium conficiunt, finem numerorum primorum, sacramque esse unitatem, dualitatem, trinitatem & quaternitatem, notum est. Deus unus essentia, trinus personis: quaternitas ineffabili Dei nomini competit, & signat trinitatem personarum, ita ut mediae accesserit natura humana, in consortium & unionem hypostaseos: Dualitas in mediaroris ratione continetur. Haec mysteria obseruant in compositionibus gemmarum, aliorumque multarum, quod perfectionis in se habeant argumenta. Iungunt uolatilia fixis dualitate essentiali: In iunctis annotant motus & signa quatuor qualitatum; & Elementorum, quem numerum olim uenerati sunt pythagorici. Utraque uero pars tam uolatilis, quam fixa tribus principiis constituitur, sale, Mercurio, & sulphure: Deinde totum uires & rationes exhibet animae, corporis, spiritus, Sic isti numeri complent unionem absolutam, coessentialem & homogeneam, de qua philosophari creditur etiam Parmenides Platonicus. Istis postea conciliant etiam mysterium matrimonii, ut sint duo in uno, maritus & uxor: qui generant tertium similis naturae, nempe filium, quem suo sanguine, lacte, carne nutriunt & educant, tantaque generationis praestantia donant, ut tanquam a ualidae potestatis indiuisibili principio, innumerabilis nepotum soboles eiusdem nobilitatis existat, Est autem mascula portio uirtute excellens, sed corpore subtripla ad foemineam. Si ergo iam Medicus uelit contra morbos inuenire remedium compositum, respicere iubent & fastidire iudicationes ab essentia loco affecto, uiribus natura remedii dispositionibus laborantis, etc. Sed ad ista tanquam fundamenta respicere, ut sit ex quatuor omnino rebus totum compactum, basi constante ex uolatili astro & fixo ( stella fixa & Planeta ) quae sit cor in cordis affectu primario: Stiparum constellationibus caeteris ad absolutionem quaternarii, & circuli in quadrum expansi, indeque reducti. Sed haes mittamus. Cap. U. De impulsiuis & fine coadunationum Chymicarum Quaedam artes materias praeparant, quaedam per compositionem industriarum modos artificiosa formas producunt: aliquae etiam sibi parant ea, quibus sunt usurae, siue componendo, siue solerter informando citra compositionem. Fabris aerariis metallicus materiam confert, uti & aurificibus, bracteariis similibusque: Scriniarius accipit tabulas ab asseratio: Pistor a molitore farinas: Sutor a coriario, fart or a textore, hic a netricibus pannos, & fila: Et sic in multis aliis. Sed coementarius simul lapidicida esse potest, Medicus rhizotomus, pluresque statim a natura accipere artis suae materiam. De Chymico dubites, num saltem praeparet Medico, caeterisque simplicia, an ut Pharmacopoeus etiam componat. Uidetur sane eius functio τη φαρμακοποιήσει contineri. Sed non desunt, qui contendant, tam sublimem esse hanc professionem propter mysteriorum dignitatem & admirationem, ut non tantum officinas medicas, sed & medicinam philosophiamque uulgarem longis post se relinquat multisque parasangis. Nihil agnoscunt seruile. Primas artis, mediasque & ultimas sibi uendicant: Nihil commune cum compositionibus medicis ferunt: Singularia omnia, sibique solis debita praedicant. Sed cum nihilominus hi habeant ergastula sua & medicinam faciant suo instituto, Pharmacopoei & Medici esse deprehenduntur, quanquam accessione nouitatis, ut sint noui Pharmacarii, noui Medici, uno que studio plures complectuntur partes, perinde ut ueteres Medici, qui simul erant Pharmacopoei, Chirurgi, Medici ( uti hodie haec accipiuntur nomina. ) Manet ergo quaestio, num potius Medicus componat, quam Chymicus: Et est argumentum plausibile ex scopo Medico. Hunc enim usus medelaeque ratio ad componendum prudenter impellit: propterea quod singularium innumerabilis uarietas citcumstantiarumque fortuitarum uel in horas & momenta mutatio uix admittat compositionem ante usum in indiuiduo: nisi fortassis persuadere possis, esse aliquid idem in omnibus, ut una artis compositio perpetuum habeat fundamentum. Sed similiter & eodem modo affectos non inuenias multos. Itaque pharmacopoei est saltem simplicia ad simplicem usum parare, & ita tamen concinnate, ut compositionis potentiam, cum consultum uidebitur Medico, in actum proferre queant, siue iam ipse Medicus digito suo annulari misceat, siue author & praeses sit alienae operae, quae tamen ex ipso prodiisse intelligitur. Quod si nihil referre dixeris rarione usus, quinam misceat, quanquam durum sit hoc auditu, cum aliud sit quomodo libet miscere, aliud perite & sapienter: tamen ad artis essentiam refert. Nos id ante comprobauimus, doculmusque non simplicia tantum. Sed & composita facere Chymicum professione & opere proprio. Iam res illustranda est fine, & impellentibus quibusdam causis. Cum in caeteris artis partibus propositum sit artifici roεα αα quae sunt in ratione finis perfecti, proculdubio etiam compositio huius gratia inuenta fuerit. At hoc concesso. arguuntur simplicia defectus pulchri & perfecti, quae nihilominus Chymici promittunt in illis quoque cum statiant naturae defectus excessusue compensandos esse artificiosa προσθέσει καὶ ἀφαρέσει idque non tam molo aucta, quam uirtute, ut πρόσθεσις sit potius qualitatum, quam quantitatum, & sic non respicienda sit compositio, qua corpulentia crescit, sed qua potestas medica. Sed aliud est ἁπλῶς de rebus iudicare, aliud προστι. Itaque utrisque sua perfectio proposita est elaboratque simplicia ars fine bono, & coagmentat compingitque pro ut experientia & ratio optimum esse demonstrauit. Itaque hinc natae sunt compositiones disciplinae solennes, & polychrestae, quas ars etiam principali fine propter usum comprobatum instiruit, & sine quibus ipsa imperfectior erat futura. Deinde sunt aliae compositiones, quas nec cessitas in praxi singulari nobis aliquando extorquet, uel etiam iudicium ex conuenientiore, uel aliqua circa usum circumstantia imponit, quales sunt fortuitae & extemporaneae, quas saepe quidem Medicus praescribit, non raro tamen etiam Chymicus, siue ut famulentur seruiantque caeteris, siue etiam principaliter agant. Saepe euenit, ut unius simplicis motus non sufficiat ad exequendum, quod proposuimus, ut ut glorientur nonnulli de catholicis artis. Saepe id, quod commodum fuerat, non est ad manum. Non raro sic non placet, sed alio modo: Ueluti requiritur sapor alius color, consistentia, copia ad diluendam uirtutis excellentiam, & c. Interdum unius simplicis uirtus maior est, quam desiderabatur: aliquando plures agentis sunt potestates, quae non omnes praesenti instituto sunt congrue, ne quid dicamus incidere posse necessitates huiusmodi, ut etiam ens ueneni in auxilium sit protrahendum, ueluti in externis morbis, cuius uirtuti frenum est iniiciendum, ne progrediatur ultra quam Medicus intendit. Quae res ergo Medicum Hippocraticum cogit, inuitatue, ut modo solennes compositiones asseruet, modo extemporaneas instituat, ea etiam Chymicum inuadit. Uterque imitator naturae est in multis. Huius morem & pulchritudinem componendo exprimere, & magicam quandam sapientiam mirabilibus operationibus repraesentare, non raro uolupe est & iucundum, idque feliciter potest assequi, per arcanas quasdam rerum inter se conciliationes. Omnino quod Hermes dicebat in tabula Smaragdina, ideo componit fixa uolaticis unitque, ut perpetrentur miracula rei unius, & efficacissima omnium fiat medicina, unde gloriam & opes inuenire postea queat artifex. Huc pertinet & coelestium cum terrenis coagmentatio, extractioque essentiae aethereae per menstruum coeleste uirtutis catholicae, de qua multus est Lullius, dum Planetas coelo affigit. Clissi & elyxiria, Balsamique artificiales cogunt Chymicum non tantum eiusdem in natura simplicis separatas, elaboratasque partes denuo ad unitatem perducere: & coagulare: Sed & diuersarum essentias copulare, ut arte exuperet etiam naturam. Qui magicis attractionibus directionibusque student, etiam hoc fine inter se componunt metalla, uel gemmas metallis, uitra & huiusmodi multa, ut familiaritatem quandam concilient, quam sequatur magnetica superiorum in inferiora attractio, tam in uirtutibus coelestibus, quam ut aiunt, spiritibus seu intelligentiis. Sed hic finis ab artis synceritate est alienus. Naturalem Chymiam uolumus, quae potentias naturae sequatur, iisque se accommodet, non magicae superstitionis assertricem artem, non cabalisticas naenias & daemoniorum euocationes. Spiritus aliis adminiculis solicitantur de quibus Theologia, & daemonica illa magorum professio. Ita ergo se res habet, Chymicum coadunare & componere uel seruitii causa, ut quaedam compositiones fiant idonea principalium operum instru menta, ueluti quando facit aquas gradatorias, soluentes, coelestes, etc. Uel ut exhibeat έργον suae artis perfectum intentione principali, siue illud postea saluti humanae contra morbos affectionesque praeter naturam ministret: Siue adminiculum sit uitae humana ad necessitatem, uel ornamentum. Illo consilio egregia medicamenta sunt excogitata ad anteuertenda mala, uel propulsanda: aliquando & nutrimenta, confortantiaque in omni genere praesentis uel imminentis imbecillitatis, ubi excellunt illa, quae totam naturam sartam tectamque contra uenena quaelibet praestant gestando, assumendo. Hoc fine assecutus est Chymicus praesidia uitae, & ornamenta externa, ueluti cum gemmarum simulacra, & metallorum uarias misturas inuenit ad pulpita templorum, & aularum, splendidarumque aedium tabulata exornanda: cum inopiam uite subleuat adminiculis licitis ex metallorum transmutatione, qua se Musae olim contra tyrannorum furores auato rumque hominum insidias sustentarunt. Sed non est, ut de singulis hic loquamur. In practicis sese offeret magna copia magisteriorum & essentiarum talium. Caput. Ui. Quibus artificiis coadunatio perficiatur. Ut ex multis inter se discrepantibus unum fiat, praeparatio tum alias requiritur, tum maxime in Chymia, quae artis arcane ingeniosissimaeque existimatione, excellens quid promittit. Non id dicimus tantum, quod in popularibus mistionibus precipitur, studendum esse, ut res iungende sint mistiles possintque exacta ratione in quandam substantie homogeniam per quandam partium comminutionem, uel ut aliqui uoluerunt, ad minima redactionem coire: Magis enim mistilia sunt, que diuisibilia magis possintque tota totis exquisite confundi, ut duo liquores symbolici: deinde ut sint genere eadem, specie contraria, obtineantque qualitates actiuas passiuasque, quibus se tangere & agere patique mutuo queant: Que interdum lectione magis, quam preparatione ingeniosa constant: Sed omnino ut electio ad scopum, & praeparatio Chymica singulis afferat propiorem congrediendi potentiam, quam plaeraque ante in abstruso habebant, nec nisi in actum euocata compingi, inque unum conflari recte poterant. Nam Chymicus aliquando quidem etiam externo contactu iungit, sicut magnes ferrum libi associat, & aurifex bractea aurea inducit argentum hydrargyri interuentu: Uerum interiores societates mistionesque magis respicit, ut non putet, exactam copulationem esse si aurum liquescat in hydrargyro & diffluat: uel plumbo argentum illiquetur. Sed cum auri Mercurio crudus commititur inseparabiliter, ad quam rem non uulgaris facit praeparatio, sed quaedam arcana, que non peragitur sine unius diligente repurgatione, & alterius transmutatione. Sic cum uult Rhabarbarum componere cum Zingibere, & Cinamomo, elaboratione essentiali loco praeparationis utitur. Tales preparationes uariis constant artificiis, quibus tamen nondum obtinemus coadunationis formam, sed duntaxat proximam, potentiam assequimur. In ipsa coadunatione non tantum ualere προθεσιν, sed & αφαιρεσιν mirum officinis uideri possit. Atqui ita se res habet, ut Chymicus etiam abstrahendo, seu segregando componat, non tantum exhalando, diuaporandoque, quo pacto etiam natura terminum inducit interminato per separationem humidi abundantis, aut coagulationem uel congelationem, tametsi & hic aliquid abscedat: Uerum etiam in principia & elementa resoluendo, uarieque mutando formas & qualitates, prout eupraxia artis requirit. Uerum id iam non quaeritur principaliter, sed hoc, quae necessitas cogat Chymicum noua precepta & artificia coadunationum excogitare & proponere, cum uideantur superiora sufficere. Nam solennes fiunt consociationes per confusionem comminutorum, & contritionem in marmore uel lapidibus: Quedam per se sunt liquida. Hec confundere non est artis operosae. Alia liquescunt in liquoribus, de quibus non requiritur nouum preceptum. Sufficit enim solutio. Multa postquam contrita sunt, aut manibus more massarum subacta, sublimando uniuntur, ut usisur, & Azoth: Quedam destillando, ut uini alcool, & Diana aqua, etc. Nonnulla amalgamando, quae ratio proposita est in calcinationibus. Sicut enim calcinamus uniendo, ita & congelando teste Riplaeo, frustraque fit per plura, quod obtineri potest paucioribus, amatque ut natura ita ars compendia, abutiturque instrumentis unis saepe ad multa. In exaltationibus quoque sunt maturationes, digestiones coementationes, coloritia circulationes, & alia, quibus simul optimas coadunationes perficit Chymicus. Natura nobis documenta in generationibus, augmentationibusque monstrauit. Est aliquid insaspirationibus infumationibus sudationibusque & aliis modis, quibus in terre cauernis fiunt liquores medicati. Sola conflatura artificiosa uidetur Chymicis superesse cum malaxatione & aliis modis, quos potius accommodato sumseris, quam proprie in arte hac explicaueris, nisi uelis etiam figuli, pistoris, coqui, excoctoris metallici, Pharmacopolae, aenopolae, cereuisiarii & huiusmodi infinitorum studia farturasque Chymiae obtrudere, & uel Agasonem Equisonemque, qui asinis & equis soleas affigat ferreas inter proceres Chymicos arcanosque philosophos arroganter ostentare. Ad dignitatem artis & professorum eius conseruandam in exilium mittenda coagmentatio & conflatura est. Quam coagulationem ueteres agnoscunt, ea sublimatione & destillatione comprehenditur. In ignominiam Chymiae cedunt adunationes caeterae. Ita enim uituperium eius in publico extat. Hos uersus nuper Grethserus Ghesuita ille Ingolstadianus Antimonii deliri coctor malesanus pro sua uesania in alchemiam, quam nos profitemur, impegit. " Alchemia est scientia sine arte Cuius principium est pars cum parte Medium strenue mentiri, Finis medicatum ire, Uel in cruce coruos nutrire Quod Paracelsicis solet euenire. " Istae compositiones spem fecerunt auaris infinitam. Itaque quo χυμικωτερος quispiam est, eo compositionibus admirandis inhiat magis, quae cum uanissimae sint deprehensae quod nulla insit constantia, sed omnes redarguantur, examinibus, nec rem, sed speciem sophisticam rei habeant non immerito uidetur nihil talium admittendum esse, Et Chymiam ueram constare solis solutionibus, & coagulationibus, per sublimationem, destillationem, aliosque affines modos. Hec adeo contra preceptum de coadunationibus proferri solent. Sed non sunt tanti, ut propterea artis legitimam ad plenum usque informationem deseramus. Quanquam enim coadunationes fiant ministerio auxilioque operationum quarundam superiorum: tamen distinguende sunt formis & fine proprio, cum certum sit non omnium esse unam rationem, perfectionemque ultimam. Quis non agnoscit aliter uniri separata, uel extensa rarefactaque, per imbibitionem: iliter per congelationem: confusionem, colliquationem, incretionem, concorporationem cum subactione, contritione, fermentatione & ceteris. Qui lapidem tractant, contritiones commistionesque manuarias repudiant: eas autem, quae interiorum uirtutum gestione, & concertatione peraguntur operante igni occulto ponunt. Sed hoc in parte artis una atque altera facile admittimus. Totam absque de fectu tradituris opus est sermonem facere etiam de ceteris. Non tamen inficiamur, distinctiones aliquas peti posse etiam ab istis prioribus, ut sit compositio una per contritionem, alia per sublimationem, nonnulla per colliquium: quedam per destillationem, & sic deinceps: Uerum hoc non est uniuocum, nec forma fineque principali definit essentiam & rationem operis, nec legitimum ei imponit nomen. Si hoc iudicium sequi uoluisset logicus preceptor, proh fidem Musarum, quantum operis compendium fecisset: Sed non sine crimine obscuritatis, & imperfectionis? Quatuor argumentis complecti poterat omne genus inuentionis. Quid enim dissentanea, comparata, certa, & inartificialia aliud habent, quam argumenta caussarum, effectuum, subiectorum & adiunctorum, modo consentanee, modo dissentanee, iam simpliciter, iam comparate: mox solitarie principaliterque consideratorum, iamru rsus complexe & deriuate? Sed unumquodque propria forma fineque erat proponendum citra confusionem, ut simul uaria dispositionum, iudiciique fundamenta, & rerum ipsarum pondera mani festius in conspectum uenirent. Non satis erat dixisse definitiones fieri per causas, effecta & reliqua: Sed formae proprietatesque iuxta prescriptum regularum scientificarum fuerant in demonstrationem producende. Ita se res habet etiam in Alchymia. Quae de accommodatitiis operibus uel mutuatitiis proferuntur, nihil ad rem faciunt. Quamuis enim Chymicus quoque compingit & glutinat aliquid, non tamen ob id aliena utitur opera, aut similiter omnino agit. Dictum, aliquonies est, artium in usu esse quandam copulationem: imo Chymiae uires facultatesque in uarias sunt dispersae disciplinas: Sed interim ipsa nunquam de suo iure cessit. Magnae artes riuulos quosdam mittunt in mechanicas plebeiasque. Sed interim ipsae fontium suorum manent Dominae. Conuitium in Chymiam de parte cum parte, infelicique exitu uanarum promissionum, abusus & Parachymicorum est, nec ulla ars excellens inuenitur, in quam non inuolent sophismata & fraudes, quas tandem sequuntur suae poenae. Cap. Uii. Num uires simplicium maneant in Chymicis compositionibus, & alia nonnulla quaeri solita. Quae coniungit unitque Chymicus, aut simplicia per se in natura inuenit, aut ipse ex mistis naturali bus separando elaborandoque produxit. Manifestum est illa uirtutes obtinere singulares, proportionales, uel contrarias pro cuiusque radice & natura, ueluti, quoddam purgat, aliud astringit: Hoc calefacit & siccat: illud humectat refrigeratque, Rursus panis nutrit, quod facit & caro, & alia multa, sed quodlibet succum determinatae potestatis praebet. Quae ex uno misto extracta segregataque iterum conpinguntur, non raro analogiam naturae integrae obseruant, gradu saltem discrepantia, cum saepenumero sint unius rei diuersae partes ex homogenia substantiae mistae iisdem potestatibus dotatae: Ueruntamen dispariter. Multa adeo differunt membris, ut plane aduersa efficiant diuersis: Ueluti succo spirituque deleteria sunt: Sed corpore salubria: Suncco purgant spirituque: Crassa parte solutiones coercent, & sic in aliis. Notum est quid Medici in talibus obseruent & obtinere conentur. Chymicus nihil uirulenti admittit in suas compositiones, utpote cum simplicia ad essentias uel magisteria perducendo, illa suspicione, potestateque exuere studeat nisi fortasse uenenum uoces id, quod homini alexipharmacum est, sed morbo deleterium. Multo minus introducere uenenum componendo, cum prius in simplicibus non esset uel non tanto gradu actuque existeret, uolet, si modo medicamentum ad salutem facit, & non exotericum quid, aut quod foris gestatum κατά συμβεβηκος ob cognationem moremagnetis, ut quidam aiunt, internum uenenum euocet, quo modo Paracelsus scripsit incantamentis immissas materias educi magnete chelidoniae, Azothi coraliorum pulueratorum, foliorum quernorum, centro apostematis incantati appositorum: De philosophia occulta Theriaca mithridatium El. uel si pars quaedam exempta includatur Sambuco aut quercui. Sic tabulas amuletorum ex arsenico, buffonibus, Realgare similibusque componunt, quae dicuntur pestem extrahere, ut scorpius impositus suo uulneri. Notum uero est hac in parte nimis licenter peccare Parachymicos, dum stulte sibi persuadent arte Spagyrica per ignes nullum uenenum manere, sed omne dissipari relicta essentia salubri, cum modo uenenum faciant, ut ex sale, hydrargyto & chalcantho mercurium sublimatum: modo exasperent, ut cum ex sale & arsenico conflant crystallinum arsenicum, cuius partes ante neutiquam erant tam infestae hominis naturae. Nec fidendum est correctionibus sublimati, quibus uel Azothicus fit, uel destillando in oleum, puluere mue transit, quanuis stibio adiecto clament tolli uenenum. " Probatis potius compositionibus utendum ". Hinc patet simul aliquando per compositiones nouas uires emergere, quae prius in remotiore erant potentia, aut saltem, quae in simplicibus erant expeditae, spectataeque exasperari. Hydrargyrum per se minus uoxium esse, inuniuerso innotuit mundo tot bestiarum & hominum sanationibus. Sales quis non tuto absumit modo seruato? Calcanthum ueteres non reformidarunt aliquando in uentres ingerere: docetque oleum seu spiritus eius usu prudente commodare potius, quam obesse. Sed non ita mitis est compositio sublimati, in quo non petiisse uires simplicium, sed restare, conspirareque in unum actum totius compositi uno quolibet agente quod suum est, & nihilominus adiuuante alterius operationem, apertum est. Ita iudicandum de praecipitato per aquas causticas, in quo subtilis est compositio spirituum coagulatorum cum hydrargyro: Unde id efficit ille puluis, quod non Mercurius nec aqua caustica per se sola. Rursus si cum sulphure societur, fiatque cinabaris metallica, tam uiolente non operatur, imo deprehensum est impostoris cuiusdam audacia, istam cinabarim, ex qua uiuus eductus est hydrargyrus, plane nihil effecisse, etiam satis copiose uoratam. Iniicit enim ei frenum sulphur. Hinc intelligimus componendo posse aliquas uires inhiberi, licet non aboleri. Nam argentum uiuum plane idem redit ex cinabari. Manent itaque in composito simplicium uires, modo intensiores factae, modo remissiores ex societate: Et ista putantur fieri duntaxat in separabilibus. Reduci enim talia pessunt. Quocirca obiiciat aliquis morosior Chymicus imperfecta esse artis ad rem medicam opera. Probandam rem argumento irresolubilium, ueluti precipitato fixo, & lapide philosophorum, quaeque separari iterum non possunt, ut mistura ex Mercurio metallorum & crudo, quaeque similiter iunguntur ad nouam formam per multas digestiones & elaborationes, ut cum spiritus simplicium commiscentur cum uini spiritu. Sed & hic patet experientia & ratione, aliquas simplicium uires in mixto permanere. Quorsum enim alias opus erat compositione? Coniungantur sales diuerforum cinerum. Separari hi amplius non possunt. In usu operari diuersimode secundum speciem cuiusque compertum est, licet generaliter salse omnes moueant. Sic aqua uitae unius generis, ab alia inseparabilis est post confusionem: Sed uires restant eo modo, quem patitur mutua actio & passio, quibus tanquam in mixto naturali ad certam quandam formam & crasin rediguntur. Sed quid de correctionibus? An non adiectis quibusdam pereunt quaedam, ueluti cydoniorum praesentia, noxa ellebori, & Beteles additamento pernicies Durionum; Theriaca quorsum miscetur praecipitato? Illa si bona est, purgantibus adimit motum uacuatorium. Dictum est frenare inhibereque, non tollere, nisi re destructa, quomodo interit concha uini confusa mille amphoris aquae, & interitu simul uim perdit. Nihilominus tamen si deleteriares fuit, suspicio manet. Quocirca cum Paracelsus adiecto halonitro corrigit arsenicum crystallinum, halitu copioso excitato dissipatur quidem uenenositatis acumen, sicut cum serpentes assantur uel elixantur: sed cum non quoduis in quodlibet abeat, uerum in determinatum, quod interdum uires recipit, ut atramentum, seu per se, seu in sublimato etiam represso & domito ( uel ut antimonium, quod item redit ad ingenium ) tales compositiones non sunt satis tutae, si per se in uentrem sint demittendae. Alia ratio est Theriacae, quod constat mundi libera experientia, quo furiosior fuit ille Paracelsicus, qui confictis criminibus eam uoluit excutere ex manibus hominum, & sua deliramenta substituere, male in hoc secutus magistrum Paracelsum, cui aliquando multum fiduciae est in ista compositione. de ouo a quodam Paracelsico flagellata. Uerum haec paucis attigisse sufficiat. De aliis coadunationibus per conglutinationem, & similia, non est, ut dieamus. Monendus saltem tyro est, ut diligenter attendat, quid cui allinat, ne more Aegyptio aut Persico eultellos floresque iuenenet in detrimentum humanae salutis. Itaque & incrustatores debent esse circumspecti, & qui uaporibus halitibusque peragunt misturas. Sed ut delicias physicas, floresque perspateticos nonnihil contemplemur, & argutis quoque ingeniis, quod placeat, proponamus, in palaestram producimus diuisionem coadunatorum seu compositorum in separabilia & inseparabilia, cum non loquamur de compositione formarum qualitatumque in materia esse natarum; sed mistilibus substantiis materiatis, quanquam Paracelsici adeo delirent, ut nihil materiatum aut corporeum, quodque alterari & pati a contrarietatibus elementaribus possit, admittant, sed meras formalitates proprietatesque ad rauim usque inculcent, quos Anticyras ire recte iusserimus. Ne separari posse composita negemus, magnis argumentis obtineri posse persuasum est nonnullis. Aut enim componendo interitus fit simplicium, aut saluis mistura. Quod interit, nullam constituit compositionem, nec homogeneam, nec heterogeneam. Quomodo enim totum sit, cuius partes non sunt? Manent ergo partes, potentia quidem per se suae naturae, sed actu sub iure & foedere naturae nouae per mistionem contemperationemque productae. Talia quae sunt, omnia separationis potentiam retinent, adeo, ut etiam, quae natura miscuit inimitabiliter homini, tandem resoluantur, aut ui corrumpente, aut naturali putredine, quo fiente, quodque simplex ad suam redit classem, dissipato termino. Hoc etiam in sacris literis celebre est, reuerti ad sua principia partem compositionis quamlibet. Illud ipsum in quolibet misto per artem procurant Chymici, dum non tantum elementa educunt, sed & substantiales partes interioris craseos, quae principiorum dignantur appellatione. Si id, quod Deus & natura composuit, resolubile est in sua prima, nec Chymicus obtinet potestatem sublimiorem; consequens est, aut separabile esse omne eius compositum, aut opere nullam mistionem, sed generationem corruptionemque prodiisse, in quibus non redit, ex quo corruptum aut generatum quid est, nisi κατ ’ αναλογίαν και?ύος: ueluti ex carne bouis non exit gramen id, quo pridem est pastus; & si ex corrupta nascitur, non est idem specie, sed genere. Plura possunt contra illud dogma excogitari; uerum libasse haec oblectamenti causa, quia uarietas & digressio ad liberaliora delectat, sufficit, ut paucis philosophemur. Ingens est, & ultra omnem diffidentiam Dei, sacrarum literarum, naturaeque authoritas. Hanc primum excutiamus. Scite admodum disputat apud Platonem Timaeus, mundum a suo fabro ex omni igni, aere, aqua, terra, ita esse compositum, ut nullam cuiusquam istorum partem aut uim extra reliquerit, idque ea ratione fecerit primum, ut totum hoc animal quam maxime perfectum ex perfectis partibus esset: Deinde ut unum: postremo, ne quis ipsum morbus aut senectus attingeret; quia uiderit, eam esse naturam corporis, ut importuna caloris, frigoris, aliarumue rerum nimis uehementium accessione laedatur, & in morbos seniumque depulsum deficiat: legantur & reliqua, quibus ρμμα factus mundus, animam dicitur accepisse ex eodem, altero, & substantia diuidua indiuiduaque compactam ( seu ex consentaneo, dissentaneo, ueroque immutabili in definitione & diuisione commistam. ) Hunc mundum Plato aeternum duratione statuit, utpote qui non possit resolui, siue corpus spectes, siue animam, siue totum compositum, nisi uoluntate potestateque eius, qui composuit. Inde molliter sequitur, hominem non posse mundum reducere in sua principia, nisi uoluerit Deus. Quocirca non omnium compositorum mistionem in sua potestate habebit, siue Dei fatum respicias, siue natutam. Quaere iam, si totum soluere nequit, num partem possit propria uirtute, nisi reu. Quae ars compegit, ut architectonica, quia rationes magister intelligit, retexi in componentia membra posse, non difficulter donamus, quanquam non de omni artis opere id donemus. Quae per putredinem exeunt, non sunt elementae primae compositionis uniuoca, sed analoga, id quod arte demonstratur, cum excipiuntur uasis. Sed secus se res habet in operibus naturae. " At " inquis, " mistum ex elementis in eadem reuertitur, putredine uel corruptione uiolenta, idque solidum & confessum est in tota doctrina naturali. Quocirca Aristoteles ex eo tanquam manifesto comprobauit quatuor in mistis naturas esse. " Secundum quid inquimus, id ita se habent; si exempla perfectorum consideres, nec imperfecte fortuitoque conglutinatis inhaereas. Quam terram illi destructores ex misto producunt: mista adhuc est, egetque magna fide ad demonstrandum ex taliter existente compositionem primum factam esse. Chymici quoque, qui olea, aquas, sales, terras, ex plurimis mistorum generibus extrahunt, segregantque, non possunt liquido cuincere, ista singula ante mistionem sic extitisse, multo minus demonstrare illa, quae pro simplicibus habent, uere simplicia esse. Sal certe & oleum, & terra extracta separataque & mista adhuc sunt, & uires misti habent, nec aliter de aqua statuendum est. Imo si iterum componas, non efficies mistum prius, ne omnibus quidem uiribus humanis, quod argumento est, longe aliter composuisse naturam, quam tu putas: & per consequens, tuam resolutionem non esse ueram in partes componentes, sed in eiusdem misti membra diuerse affecta, quae possunt analogia quadam elementis comparari; sed ideo non sunt illa prisca elementa, ut tu iudicas. Ne Ggg. 4 Ne torqueamus ingenia ( Est enim illa folicita contentio tormentum potius ingeniorum, quam oblectamentum ) audiamus iterum philosophantem non absurde Timaeum, si uerba naturaliter accipimus: ita introducit Deum mundi genitorem ad ortos Deos loquentem: " Quae a me facta sunt, me ita uolente indissolubilia sunt ( unchecked ) Omne siquidem, quod uinctum est, solui potest. Sed mali est, quod pulchre compositum est, seque habet bene, uelle dissoluere. Quapropter quia generati estis, immortales quidem & indissolubiles quidem omnino non estis. Neque tamen unquam dissoluemini, nec mortis fatum subibitis. Nam uoluntas mea maius praestantiusque uobis est uinculum ad uitae custodiam, quam nezus illi, quibus estis tunc cum gignebamini, colligati, etc. " Ita uero ille astra, quos Plato pro diis habet, fingitur allocutus esse, quae etiam Peripatetici uocant aeterna & indissolubilia. Chymicus putet de suis essentiis similiter eodem uocum tenore decretum esse editum. Uocat enim has astra. Hae cum compositae sint diuina uirtute, non poterunt humanitus solui; & licet potentia solutionis, si tollatur uinculum continens, intelligatur residua esse: tam remota tamen est ab humanis actibus, ut de ea producenda sit desperandum. Quae ergo Deus & natura miscuit, non tam facile dissipauerit, reduxeritque in sua principia homo, quanquam diuersas partes ex eis elicuerit, aut etiam terendo comminuerit. Et huiusmodi sunt, quae non fortuito coalitu, aut humano glutine constiterunt, sed quae generata sunt simul & mista. Cum ergo similiter aliqua instrumenta ad procurandas generationes simul cum mistura diuino beneficio accepit homo, rationemque habet, artificemque experientiam, similiter per naturam agendo ( ipse tunc administer saltem est; natura agens primarium ) potest inseparabiliter componere, nisi separatio sit cum diuersae affectae partes prodeunt, & non eae, ex quibus prima erat mistura. Hae uero etiam non raro transmutatione tales euaserunt, artifice sibi interim blandiente, mentienteque suauem separationem prius congressi ad compositionem & inexistentis. Ueruntamen aliqua uere separabilia esse, Timaeus quoque confitetur. Ita enim Dii ipsius in suo cratere moribunda miscent animalia. Et sunt in natura mista imperfecte, uel fortuito cohaerentia, & conglutinata uinculo mobili. Ars quoque multa compacta soluit. Quocirca diuisio nostra nec Deo, nec naturae, nec arti aduersatur. Quod a. additur, si non resoluitur mistum in mistilia, corruptionem generationemque accessisse, nec ueram mistione esse, non quidem id negamus κατά παντος. In quibusdam enim generationem una fieri, nihil est absoni a uero; & similares partes etiam post nutritionem & augmentum sunt similares, in quorum naturam, quae est mista, facessit nutrimentum, estque quadamtenus immistum. Sed alia ratione constat mistio; alia generatio, licet reipsa possint esse idem, & simul uno motu assimilationis uel transmutationis fieri. Quidam mistionem dixerunt esse misti generationem, quia ex non ente fit ens ( hoc est, non misto mistum ) quae ratio est generationis: euenit una corruptio, cum non maneant singula id, quod sunt, sed sub communi forma in aliud transeant, cuius sunt membra, quae suos actus habent in potentia. Hactenus ergo conciliatur mistio cum generatione. Alius modus est, cum id, quod miscetur; ante perfectam unionem in aliud mutatur, ueluti cum innutritione cibus in mistionis foedus recipitur non sub forma pristina, sed sanguinis similisue succi; uel cum chymicus balsamos facit compositos per destillationem non ueniente in mistionem resina, adipe, succino, lachryma, & caeteris sed horum liquoribus: uel ex parte, cum componit unguenta ex pinguedine lactis manente, sed herba in succum transmutata & corrupta. In talibus post resolutionem, siquidem ea fieri potest, non apparet primo sumtum, sed id, in quod inter miscendum abiit: uel etiam aliud, quod ex eo porro fieri poterat. Exempla etiam habet natura. Nam siue putredo resoluat, siue corruptio uiolenta, totum mistum aiunt solui, non quod propinquius ad mistionem uenit, prodire primo, deinde remotius, quasi organica dissimiliariaque primum in similaria, postea haec in sanguinem, sanguis in chymum, chymique partes; hinc in succos alimentarios primos plantales uel animales; tandem in elementa reciptoco motu, & mercuriali uersutiam debeant recedere. In aliquibus tamen etiam proxima redeunt, ut in separatione sanguinis, lactis, musti, etc. citra uiolentiam, que si arte elabores separesque, longe aliter affectae, uel aliae emergent partes, ut in destillatione musti, phlegma, spiritus, tartareae feces, sales, olea, etc. Refert multum, quomodo quid resoluatur. Hoc si spectare uelimus, aliquando concedemus id, quod inseparabile est uno artificio uel modo, alio separari posse: sed manebit quaestio, num in partes componentes; primum, an diuersarum habitudinum saltem membra, cum non ex illis constiterit primomistum, sed ea posterius emerserint progressu mutationum in misto, ueluti succus uuae non factas est ex aquoso, uinoso, oleofoque liquoribus, & recrementis elementaribus cum sale: sed tales habitudines postea acquisiuit, dum mistum ad maturitatem perduceretur, & nutriretur, uariis alterationibus obnoxium. In his ergo iudicandis oportet nos esse circumspectos. Non statim separabilis mistura est, si exmisto diuersa eliciuntur quouis modo, sique corrupta sunt quaedam ante mistionem, uel in ea, patet in prima reditum negari, cum ex priuatione ad habitum impossibilis sit regressus: quod si contendas, non quaeri illa, quae tunc miscebantur, quae & ipsa potuerunt mista esse; sed omnium prima: respondemus ut ante, nempe analoga exire posse, sed non synonyma: ueruntamen considerandum esse mistionis exemplum, cum non omnia sint irreductilia, praesertim artis opera, & fortunae seu casus, ut aes Corinthium. Primum argumentum ( ut & de hoc aliquid moneamus ) quod uult in misto debere manere partes, alioquin non fieri misturam ex eo, quod non est, elenchum habet non sequentis & particularis. Ex eo sane, quod simpliciter non est, siue inter miscendum pereat, siue nunquam fuit, non potest constare mistum: Ar bene quod aliquo modo est, etiamsi non amplius sit id, quod fuit, ut cum in mistione elementorum aer non manet sub aeris forma, sed liquoris, aquae, spiritus concreti, etc. Manere itaque partes mistionum concedimus, siue sic, siue aliter affectas, uel etiam transmutatas. Sed non si manent, etiam reducuntur omnino humana arte, ueluti cum uinum Rhenanum miscetur Francico: uel oleum iuniperinum spiritui terebinthinae, aut abiegnae resinarum. Et ante de naturae mistionibus diximas, quod eas nemo possat uere soluere, nisi Deus, qui composuit. Uulgares feparationes quomodo sint accipiendae, dictum est. " Atqui, inquies, ipse conditor peccato polluti hominis corpus in terram reuerti iussit, quod ante erat ex terra factum. " lmo uero, inquimus. Oraculi fidem ductumque sequimur: sed illa terra non est simplex elementum, & expers misturae. Cap. 19. Itaque etiam certum est, licet corpus nostrum consumatur, desinatque humanum esse, tamen nos resurrecturos, & in his membris Deum cum lobo uisuros, quod Chymici possunt explicare per balsameam naturam, quae occultatur specie terrae, nec dissoluitur, sed saltem separatur a crassis elementis per putredinem, siue in reliquiis subsistat, siue alio concedat. Id artis studio potest comprobare, Aristoteles putredinem aliquando causam esse nouae consistentiae, non ignorabat, cum intueretur uermes plantasque ex putrefactis emergere, humido nimirum natiuoque calido iterum comprehenso in materiae parte concocta Sed utut se haec habent, exempla testantur, quaedam inseparabilia esse post coalitionem internam, siue omnino non, siue difficulter separari queant, illudque maxime defendunt philosophi chymiei exemplo tincturae perfectae, in sua arte, in qua totum citius interit, quam in partes commistas secedat. Cap. Uiii. De formis coadunationum per typum. Ut unio fiat substantiarum & uirtutum homogenea omnino, uel apparenter ad aliquam similitudinis speciem & ornatum, uariae sunt excogitatae methodi, quibus tamen non omnibus solenniter utitur Chymicus, quem adeo uafrum uersutumque esse oportet, ut nonnunquam, non quidem necessitatis causa, alioquin imperfectam haberet artem, quae non in se omne sui praesidium και το αυταρκες contineret, adeoque τὸ τέλειον nisi alienis adminiculis, non posset assequi, sed uarietatis proque circumstantia extemporanee seu perfunctorie ad alias artes respiciat, easque in praxi consociet, non recusaturas manus auxiliatrices. Quoniam autem id, quod unire studet, aut continuum est, aut discretum, hoc est, extenuatum rarefactumque, quod in oppositum tendens crassum densumque euadit, uel omnino concretum & coagulatum: aut segregatum partibus per se concretis: duo summa genera coadunationis emergunt, quorum unum σύγκρισις, alterum σύνθεσις, coagulatio, compositio, quibus uocibus perspicuae distinctionis doctrinaeque gratia ita iam utimur, non ignorantes καταχρήσεις καὶ τροπολογίας saepenumero euenire, modoque genexaliter dici coagulationem solutioni cuilibet oppositam, modo specialiter concretionem eam, quae fit coagulo. Utrumque genus in societatem communem recipit efflationes uel expirationes, quae Philosopho sunt exhalationes euaporationesque, seu ἀναθυμιάσεις καὶ ἐξατμίσεις, sine quibus nec calor nec frigus terminationem suam potest absoluere, ut hac quoque in parte uerum sit, quod Aristoteles scripsit, nihil fieri ex roris, seu natura, seu arte, siquidem ex materia inelaborata fit. An sit tertium quoddam agens, quod omnia simul inuoluit comprehenditque, & ita cogit; ut ne minima quidem aura subterfugiat, suo loco quaeremus. Nunc satis est arbitrari chymicos tale quoddam esse, fierique expirationes in omni genere, licet non omnibus exemplis. Est & alius comes in obsequium utrique paratus, nempe efformatio, uel effigiatio, qua id, quod unitur, certam adipiscitur formam ex arte, quanquam hoc non sit perpetuum, sed interdum sinatur coire quouis modo, seu τυχή / Gr ], prout euenerit obiter. Sed coagulatio cum compe¬ scat uagabundam interminatamque fluxilitatem corporum spiritalium, uel liquidorum, sitque ob id coadunatio substantiarum fluidarum cum termino, quo adimitur licentia uagandi, & ad modum corporis reuocatur, quodammodo fixionem sibi uendicat, quae tamen non est solius; utpote cuius uis sit in pluraopera dispersa, interimque etiam coagulationem attingat, idque principalius. Est enim fixio etiam in compositionibus, sed minus excellens. Est alia relata, alia ultima. Quoduis enim ex laxo raroque & uolatico ad consistentiam stabiliorem redactum fixum potest dici: sed absolute fixum illud est, quod non amplius potest moueri, & uolatile fieri, cui proximum, quod non nisi difficulter, aut quod in certo genere omne examen constanter tolerat; sicut aurum in genere metallico, & lapis physicus. Porro coagulatio concretione constat, & congelatione. Nec turbabitur tyro, licet uideat haec nomina uel aliter usurpari, uel etiam uim suam compositionibus communicare, esseque cum incorporationibus, colliquationibus, aliisque etiam concretionem. Propria forma & definitionis ratione distinguitur, & sic ad se trahit sua exempla, quatenus in ipsis est concretio, quam uocamus coagulationem corporis distenti rarique ad unitatem substantiae spissae addensataeque, quo pacto ex liquoribus facimus succos inspissatos, ex lacte butyrum & caseum itaque deinceps in congeneribus. Uocant uulgo inspissationem, addensationem, aut proarbitratu. Aristoteli concretionis uox, chymicis generice coagulationis placuit, ut sic haec duo conspirent generis & speciei familiaritate, quanquam ille sic loquatur per interpretem Latinum, quod Greco erat συμπηξις, non rato & haec generalioris usus. Nam & congelationem complectitur, ut sit commune opus caloris & frigoris, atque eius, quod tacitam utriusque uim continet. Sed nos sequamur institutum praesens euidentis disciplinae causa, & congelationi aliud Graecum accommodemus, quale fuerit κρυστάλλωσις, unde in practicis crystalli, non ignoti Chymico Doctori: sed particularius hoc, nisi κατ ' ἐξοχὴν sumtum non satisfacit significato. Si libet, παγιότης uel παγίωσις appelletur, quod soliditatem, firmitatem, fixitatemque signat; qualis est in congelatis, quae παγετοί. Potest & [ Grκρυμότης ] uel κρυμνότης uocari. Coadunationis ( συνενώ¬ σεως ) altera species σύνθεσις uel σύνταξις est actu separatorum seu disparatorum corporum in unum coagmentatio. Corpora dicimus κατ ' ἐξοχὴν, quae crassioris sunt consistentiae, quam corpulentiam uocamus. Aerea enim & liquida rarefacta spiritualiora sunt, & pertinent ad classem antecedentem, quae tamen ab hac differt homogenea attenuatione magis, quam corpulentia mistilium, cum & in hac possint esse fluxilia, sed heterogenea. Constat ingressione & coaptatione. Ingressionis uox notissima est in penetralibus chymicis; significatque penitiorem insinuationem, qua subtile & acutum beneque terminabile terimino alieno irtepit in alterum, seque penitus ei iungit; idque non taro inseparabili amoris & constantiae nexu. Graecis παρείσδυσις est, ex παρεισδύω, quod est, insinuo me, & irrepo penitus, omnesque angulos peruado, quod subtilissimi liquores, olea, spiritusque facere solent assumti, uel foris admori. Ita qui oleum succini potant, aut iuniperinum, omnia membra narrant penitus ab illis occupari: sic plumbum hydrargyrus subit. Erit itaque ingressiopenitior cum penetratione totali commistio propter penetrantis diuisibilitate subtilitatemque, qua etiam perporos minimos admittitur, & serpit undiquaque. Quocirca aptissima haec compositio est tincturis, transmutationibus, & aliis penitioribus insertionibus, quas affectionum uel substantiae muntatio sequitur. Nec est arduum intelligere, quale debeat esse id, quod per ingressum commisceri uolumus, nempe ( ut Aristotelico uerbodicamus ) διορίστου ἢ διαιρέτου Deinde familiaris, ut mutuo amore cohaereant, nec facile separentur. Uehit id secum alias quoque uirtutes aut tincturas. Quocirca si fixatorium est, figit, si infectorium, tingit, & sic de caeteris scopis, quorum gratia isto utuntur uehiculo artifices, & habetur ingrediens non raro pro formali magis, quam per materiali, quod agnouit etiam Aristoteles in tinctura per plumbum candidum in aere, qui talia dicit ψελλίζεσθαι καὶ ἐπαμφοτερίζειν. Cum res ingressum susceptura alienior est, praeparatur, aperitur, extenditur, emundatur, cogitur Turbistis & schytanis Plinianis. Mundum n. a mundo suscipitur facilius: rarum procliuius admittit. Sed haec in speciebus exactius conspiciuntur. Earum una est combibitio, quae constat inceratione & infectura seu tinctura: estque liquoris penetrantis a qualitercunque concreto, disposito tamen, susceptio per modum potationis uel irrigationis, quo sorbet humorem affusum, inspersum, aut alio modo applicatum. Altera species est confluxus, συῤῥή uel σύῤρπαξις, qua liquida actu commiscentur tota totis, quantum fieripotest, quae si sua natura fuerunt aqueae consistentiae seu fluida actu, commistio uocatur confusio: sin ex concreto fusa uel eliquata, colliquatio: & hae sunt species ingressionis. Congregatio seu coaptatio ( σύναψις, συναρμοσία, ἢ συνόρσις ) est compositio tangentium per extremitates, siue id fiat continue, siue contigue. Itaque hic coniunguntur definita bene suis terminis, ut concreta siccaque prius dissipata, siue eiusdem speciei sint, siue plurium. Id fit pluribus contactibus, aut uno; seu una dimensione uel omnibus: & quo minutiora sunt, eo pluribus possunt coire. Itaque in duas facessit species, incorporationem & compactionem seu conglutinationem illa cumulat unienda, facitque massam: haec nectit glutine uel simili uinculo, quanquam nec ibi desiuinculum in exactioribus. Sed intelligendum est, haec compingi committique potius aliqua dimensione, sicut quae glutine coalescunt: illa magis pluribus componi. Incorporationem uocarunt diuisorum seu separatorum in unammolem, corpusque coaptationem, maximeque intellexerunt malaxationem & misturam illam, qua uulgo fiunt massae, boli, & huiusmodi, quae ex contusis contritisque & liquore tenace perfusis, nisi eum secum habeant, inmassam coguntur. Sed nos oportet paulo liberaliores esse in usu uocum, ut habeant, quo se recipiant magisteria chymica in magna compositionum, etiam puluereorum concinnatione. Subiicimus itaque incorporationi ( liceat tibi etiam congeriem nominare ) πρόσθεσιν καὶ κρᾶσιν appositionem seu coaceruationem, & mistionem, qualem Aristoteles ex parte uolebat: ( nam res chymicae res cogunt nonnihil ab eius angustiis deflectere ) conglutinatio uariis modis connectit diuisa, ut suo loco sequitur. Cap. Ix. De expiratione & efformatione nonnulla specialiora. Tyronum gratia deuorandum & hoc molestiae est, & nonnihil uberius de istis communibus in coadunatione dicendum. Uocant diuaporationem, cum aquea humiditas resoluta expirat, relinquitque subiectum siccius: sed exhalationem, cum siccum calidum resoluitur, inque auras abit. Itaque illa est propria aquosorum, haec oleosorum. De utriusque natura tum Philosophus multus est, tum in destillationibus sublimationibusque agunt Chymici, qui tertium quoddam genus addunt expirationem, quae mediam naturam inter uapidam & fumidam secretionem habere uidetur conueniens his, que nec aquea sunt, nec oleosa primum, sed acribus spiritibus, iisque uolaticis praedita, unde fiunt spiritus chymici acres, & fortes aquae. Communicatur tamen saepe nomen, dicunturque spiritus sicci & humidi. Non fit in omnibus resolutio. In aliquibus enim expirant intercepti halitus. Ubi uero resolutio est, ea peragitur calore, uel frigore, uel occulta potestate attenuitoria. Aliquando motus accedit: aliquando fermentatio, coctio, etc. Sed cum coadunatio fit fecedentibus quibusdam spiritaliter, & sicco dominium tradentibus ad terminandum humidum, artificis prudentis est uidere quale sit id, quod expirando secedit, & quis ἐκκρίσεως modus. Nam nobile coagulum seu compages maioris momenti, exquisitiore indiget cura, praesertim si nondum est fixum, uel totum, uel quadamtenus, cum fieri peroscitantiam possit, ut coagulato nihil restet, nisi fere corpus mortuum, anima ( liceat ita loqui tropo ) cum spiritu subterfugiente. Tunc ergo tecto uase lento modo sinimus resolui & subduci nimium liquorem, quale quid uase duplici quod diploma nuncupant, in officinis procurant, commissuris massa, & spleniis inductis. Sin alicuius pretii est liquor superfluus, excipiatur, quo in loco ministram se praebet destillatio uapida, uel mersoria, uel solaris, cuius gradus tantus est, quantum requirit & patitur essentiae coagulandae tenuitas. Et est quando aliquousque destillatione utimur, ueluti ad consistentiam olei usque: reliquum lenissimo fornacis uel Solis, aut uaporarii calore exarescere sinimus. Quae fixiora sunt, & humorem abiectilem habent: negligentius aperto uase, uel loco ad ignes uel Soles exiccantur. Qui plura requirit, consulat separationum modos, & species singulas coadunationum. Id tamen notandum est, aliqua insensibiliter expirare: quaedam satis obseruando diffluxu: nonnulla tam parua cum iactura, ut uix animaduertas aliquid decessisse moli. Frigus quoque dum calorem exigit, humidum una exire cogit. Aristoteles pridem scripsit, ab utroque agente compacta insolubilia esse utrique. Reductio fit restituto humido per irrigationem, uel uaporationem, similesque modos in his, in quibus ualet ingressus, & commistio. In aliquibus calor per resolutionem uiolentam humidum latens, in potentia actuat, ut in succino, etc. Sed haec non est uera reductio, seu perditi restitutio. Medici intellexerunt fere fieri non posse, ut tabefacta, seu interiore humido spoliata reducantur, quanquam intumescere accepto humore peregrino possint, ut caro elixata balsamo, priuata licet aqua impleatur, tamen semper manet seipsa siccior. Uerum id cauebit Chymicus in suo foro essentiali, ubi non ita coagulabit, unietque, ut essentialis humor absumatur, sed ut relicto peregrina aquositas secedat, & coagulum relinquat. Ut in natura πᾶν τὸ πολὺ πολέμιον τῇ φύσει, ita in arte. Quocirca qui per seruitia operantur, non raro fallunt spem Medici, dum nimis exiccant, non obseruantes, cum ad humidum radicale peruentum est, cessari debere, etiamsi id, quod unitum uolebamus, liquidius permaneat. Sciendum n. est, quasdam essentias semel resolutas, aegre reuerti ad coagulationem, & prius exolescere, quam corpus admittere. Itaque aliqui, qui nihilominus corpulentiam desiderant, solent adiicere, quae sint loco subiecti, quale est saccharum, mastix, & similia. Quod Quod efformationem attinet, cognitum est, quaedam suae naturae motu in certam colligi formam, ueluti sales, nitrum, atramentum, etc. quae interdum etiam secum informant succos alios, unde creduntur figurari adamantes, crystalli, cornua ammonia, dactyli Idaei, & huiusmodi. In alio incidit principium uegetale, cuius tamen simulacrum quoddam est in multis succis mineralibus, marinis & subterraneis, de qua re nos alibi. Itaque si artifex perspectum habet, talem uim inesse quibusdam concrescentibus, consiliumque est, forma rem ornare, ita disponet omnia, agetque, ut non interrumpatur naturae institutum. Itaque iuuant diluta, ex quibus expectant formas succorum coctione ad iustam spissitudinem, quomodo officinae sigurant saccharum crystallinum, alumen, & alia. Aliis forma accedit casu. Dum enim labuntur guttatim, exhalantque, columnarum uel stiriarum instar coalescunt: uel etiam granorum uarie figuratorum: aliquando tabularum, cuborum, & aliorum infinitorum. Administrare & haec potest artifex, si quid tale uelit. Maxime in eius potestate est, ad typos modulosque efformatos applicatio, sculptura, caelatura, picturaque, quomodo saccharum, succum cydoniorum, & alia multa mirificefigurant, conficiuntque statuas & imagines omnis generis. Sed quia de his in magisteriis dicendum erit, plura non addimus. Nihil tamen ea res habet necessitatis, sed est arbitrii uel naturae simpliciter per se agentis. Par iudicium est de additione colorum, saporum, & similium. Arbitrium aliquando euadit in necessitatem ex hypothesi, ueluti cum propositum est concretum certae figurae, coloris, & caeterorum, iuxta artis morem, aut praesentem circumstantiam, quam plaerumque usus & uotum, sic uel alio modo aliquid pro opinione poscentium, exprimit. Aliquando superstitio, quomodo fingunt homunculos, Gamaheias, uti uocant, & similia. In genericis est praeterea, quaedam uniri perfecte, quaedam imperfecte, quae ex Aristotelicis mistionibus facile intelliguntur. Cap. X. De concretionis modis. Quae concrescunt, uel ita coagulant, ut totum comprehendant, uel quaedam dimittant. Hinc nascitur concretio inclusiua & exclusiua, quanquam utrobique aliqua expiratio, aut pro ea elambicatio uel segregatio, sicubi copiosior est distinens, diluensque liquor, sit coniuncta. Inclusiuae concretionis exemplum est in natura metallorum, secundum Aristotelem. Halitus enim metallici lapidum massis implicati, & in iis etiam, ut matricibus nati ex seminario suo, una inclusi coagulant. In Alchymia nominauimus coagulationem per comprehensionem: sed nunc distinctius re proposita diuidimus modos, & aliquos congelationi subiungimus: alios, qui calore actuali, potentiali, aut occulta proprietate consistunt, hic relinquimus. Ne practica confundamus Theoricis, generalibusque specialia, remittimus studiosos ad essentias coagulatas, & magisteria ex hoc fundamento, ubi cognoscent, quaedam calore concrescere comprehensiue, ut ouum aqua feruente coctum, & crystallus oculorum: quaedam causticis, ut liquor plumbi, & olea nonnulla ui gorgonei seu orionei salis: & est insigne exemplum in hydrargyro, cui ut nihil decessisse uideas, pondus per reductionem ex coagulato redit: arcanae coagulationis exemplum habes in tinctura physicorum. Qua ui aquae lordanis & rubri maris coagulatae steterint, non inquirimus. Diuinam fuisse, & rem miraculo peractam, satis est. Caeterum talis concretio omnibus eandem donat formam: est enim homogenea, nisi discrimen interueniat, ut membrana, qua seorsim ab albo distinetur uitellus. Aliquando promouetur concretio concussu, compressu, additamento glutinosorum, etc. Coagulatio exclusiua est, cum secedunt heterogenea, excludunturque, ut cum sanguis cacochymicus coagulat, quod fit calore educente humidum sine uiolentia manifesta: item cum transudat liquidum, aut alio modo secernitur adiuuante compressione, contusione, & aliis. Sic caseum faciunt mulierculae rusticae. Intelliget tyro, magistrum artis in officina sua similiter operari. Satis enim iam est, rem etiam popularibus & physicis exemplis declarasse, ex quibus apparet, quae diuersae naturae sunt, seorsim concrescere, ut in catino excoctarum uenarum separatim consistit metallum, lapis, scoria, quanquam iunet secessum grauitatis & leuitatis ratio: item calor congregans homogenea, heterogenea separans: & hic unus modus est, cum secedunt quidem, sed tamen concrescunt singula, siue in eodem uase, siue diuersis, idque etiam fit in destillatione & sublimatione. Alter cum pars est concretilis, pars inconcretilis, ueluti cum coagulo lac spissatur, serum non coit, sed pars terrestris, idque fit etiam interdum sola coctione, ut & in diluto ouorum. Pulchriora exempla habet chymia in coagulationibus per medicinam: item aurifices in reductione metallorum ex aquis fortibus. Caetera petantur ex Alchymia & praxi. Quibus placet ingenue philosophari, ex hoc loco expacientur ad uiridaria naturae, ibique coagulationes contemplentur. Nos quidem in epistolis naturae documenta uaria produximus: Lib. 4. met. 5. 1. sed ut plenius intelligatur artificiosa concretio, ad imitationem naturae instituenda, huc reuocari possunt, quae Philosophus de matutatione, quam πέπανσιν uocat, disseruit, ubi maturatio dicitur esse ὑπὸ τοῦ φυσκοῦ θερμοῦ τοῦ ἐνόντος ὑγροῦ πέψις coctio inexistentis humidi a calore naturali terminum inuehente per uim dominantem, ἀδύνατον γὰρ ὁρίζειν μὴ κρατοῦν Ex quibus liquet, consistentiam concretionemque nostram coagulatoriam item requirere calorem, eumque non foris obuersantem primum, sed intus, siquidem naturae utimur ductu & ministerio. Alias cum ars principium sit externum, & adhibeat quoque sua instrumenta forinsecus, sicubi sola operatur, accommodari idem etiam foris potest, uti fit insolando, leniter digerendo iuxta fornaces, uel in uasis catinorum, & caeteris, estque etiam sic opera danda, ne detrimentum accedat substantiae, sed terminetur tantum coagulabile per abundantis humidi consumtionem. Est enim haec terminatio coagulatoria τε¬ λέιωσίς τις; & coagulatio perfecti finis formaeque. Nihil autem perfectum est, quod in substantia iacturam capit. Consequens est, coagulatum fieri siccius, & posse paulatim figi repetita opera solutionis & coagulationis, maxime si solutionis actus instiruatur per menstruum fixatorium citra discrimen substantiae & uirtutum. Haec ratio deduxit artifices in interioris fixationis magisterium, quandoquidem apertum est, ferrum saepius agitatum caloribus, liquatumque & reductum, tandem insolubile, per eum modum fieri; sed melius, si solutio repetatur cum fluxu fixatorio, qua industria in chalybem transmutatur. Ei succedit etiam extinctio in fixantibus liquoribus. Uidetur hic dubium incidere, an fieri possit talis coagulatio uel concretio; siue cum, siue sine fixione, nullo pereunte substantiali. Cum enim conniuncta sit expiratio, qua humidum resolutum abit, & cum hoc una calor ( nam & uapor & halitus calidus ) quis neget aliquid innati humidi calidique dissipari? Cum sudant animantia & plantae, nonnihil ex iisdem interit. Quocica etiam in concretionibus istis, Philosophus hic respondere facile potest, maturatione, quod concrescit, nondum esse maturatum & perfectum. Est enim in motu & uia. Itaque quod nondum est, non potest affici damno, cumque natura opusperficiat interioris caloris auxilio, non potest hic excessu peccare. Est enim dererminatus iuxta naturam patientis, licet ab externo calore iuuetur. At cum res maturuit, peregrinus ambientis feruor marcoreminducit. Dicamus itaque & nos, si industria artificis ad naturam sit comparata, nihil debere substantialis humidi calidique insumi, sed tantum elementarem aquositatem exire: humidum autem proprium. Si maturum iam est, conseruari; sin immaturum, concoqui, ut sic duplici ratione constet haec perfectio, nempe alieni humidi eductione, & domestici exaltatione, in quibus obseruandus est modus gradusque caloris, ne coagulando excedamus limites praefinitae perfectionis. Sed nec humorem duntaxat in hoc opere respicere debemus, quanquam utplurimum id, quod coagulandum est, liquidum sit & dilutum, constans partibus aqueis, quae diuaporant & essentialibus coagulabilibus, quae consistunt. Philosophus indicat, etiam ex halitibus huc perueniri, cum scribit: " ἐν μὲν οὖν πνευματικῶν ὑδατώθη · ἐκ δὲ τῶν τοιούτων τὰ γεηρὰ συνί¬ σταται, καὶ ἐκ λεπτῶν ἀεὶ παχύτερα γίνεται πεπαινόμενα πάντα. καὶ τὰ μὲν εἰς αὐτὴν ἡ φύσις ἄγει κατὰ τοῦτο, τὰ δὲ ἐκβάλλει. hoc est: Ex spirituosis igitur aquosa, ex talibus autem terrestria consistunt, & ex tenuibus semper crassiora fiunt qua maturantur omnia: & haec quidem natura in seipsam ducit iuxta hoc: haec autem eiicit. " Hinc extruxerunt quidam plantarum & animalium generationem nutritionemque singularem. Uolunt enim, omne, quod sic concrescit, prius fuisse spiritum, ex quo per coagulationem fit aqua, ex hac corpus solidum. Sed Aristo teleplantarum & animalium generationem nutritionemque non inchoat a spiritu, cum seminalem humorem, in quo spiritus δημιουργὸς utrobique agnoscat: & Chymici tam mundum magnum ex aqueo coaluisse docent, quam exemplar eius hominem, magisteriumque lapidis arcanum. Aliquando uero id euenite ostendit in arte destillatio & sublimatio, suntque etiam in natura exempla, ueluti in metallis, quae Aristoteles primo fuisse halitus dicit, nosque resolutione tales esse, nempe spiritus mercuriales certa forma informatos, non negamus; inde coagulant in liquorem, ex quo corpus. Ita quae per aerem a calore resoluta specie uaporis uel halitus feruntur, ibi consistunt in liquores, qui ulterius cogi in corpora possunt, ut fit in melle aereo, lapidibus, glacie, pruinis, & c. In metallorum specubus & fornacibus ita coalescunt cadmiae, sulphura, & huiusmodi multa. Ars chymica sic tractat mercurium, & similia, ueluti plumbunresoluit, & in spiritum sublimando, uel inclinatorie destillando agit; hic in aquam cogitur admistis uaporibus coagulando; ex aqua redit in pultem, ex pulte potest dura lapideaque consistentia uel puluis fieri. Si spiritus sunt sicci, statim etiam coalescunt in corpus, ut cernere est in cinabari & hydratgyto sublimato, similibusque. Quod ergo philosophus fieri dixit, id documenta habet in natura & arte. Utrum uero catholicum sit, difficilius est affirmatu, cum ipse contrarium docuerit autor, ostendatque naturalis maturatio & generatio tam plantarum, quam fructuum ex eis una cum nutritione, noc nasci ex spiritu, nec nutriri. Uniuersale uero alterum axioma est, quod uult, ea, quae maturescunt, ex tenui incrassescere, seu ex resoluto coagulare, ex uolatico & instabili figi, ex inde finito definiri, ut certam habeat formam uirtutemque. Pronunciandum ergo est, prius effatum duntaxat speciale esse, nempe uelle Aristotelem in aliquibus istum successum fieri, non in omnibus, omnibus tamen euenire mutationem ex tenui, in contrarium crassum, spissum, densum, solidumque, quod & terreum appellant aestimatione sensuali. Tale enim graue est, & instar terrae se habet, cuius putant propriam esse spissitudinem, caeteris elementis raris existentibus. Sed Chymicus rem ex interiore natura aestimat, & olea quoque ignea aereaque concressere posse docet, licet a terrae natura sint alienissima. Porro quod ait philosophus, inter maturandum naturam quaedam in se ducere, quaedam eiicere congruit eum distinctione nostra, qua concretionem coagulatoriam dicebamus inclusiuam, uel exclusiuam: item accommodari potest ad coniunctam expirationem. Alias sensus est, quae maturescunt, extrudere aliena tanquam excrementitia, assumptis propriis, cum nihil fiat ex tota quantitate confusa. Prouida uero natura extrusa illa nihilominus conuertit in aliquos usus. Nam cortices, coria, pili, & huiusmodi ex istis excrementitiis nascuntur. Alia resoluta in halitus, euanescunt. In genere animalium etiam peculiares aliquando sunt superfluitates, quae exeunt inter enitendum. Cap. Xi. De Congelatione. Gelu frigus & glaciem signare, maxime uero frigore concretum humidum, ut sit κρυμὸς καὶ κρύος, uulgaris linguae notitia deriuatisque constat. Tale enim quid uocamus congelatum, congelabile, congelascere, gelatinas, etc. Quocirca & lapidem crystallum, quod glaciando generatum putauerint, κρύος, ut indicat Aristophanis interpres, appellarunt. Inde est congelatio physica, cui supra Graecum nomen ex nostro instituto adaptauimus. met. c. 10. & 11. etc. lib. de mundo cap. 4. Aristoteli frequens est πῆξις καὶ σύστασις in descriptione mereororum a frigore consistentium, ut nubis, pluuiae, roris, niuis, glaciei, pruinae, etc. Sonat ergo gelu a frigore effectionem in materia congelabili, qualis est uapor, nubes, aqua, hoc est, humida, tali humiditate, qualis intelligitur in elemento aqua. Aer enim inconcretilis est, & sepe frigidissimus subtilissimusque seu tenuissimus existit Quae uero congelascunt, itidem crassiora fiunt omnia, ex contrario tenui uel soluto, agente frigore. Chymici ut in aliis sunt saepe singulares, ita & in congelatione. Aliquando abutuntur nomine loco coagulationis specialis. Idem usus extat in Resario philosophorum, ubi citatur Plato Chymicus: " Congelatio " ( inquit Riplaeus ) " est mollium rerum induratio in colore candido confixatioque spirituum uolatilium. " Duas res cogit gelando, molles, hoc est, dilutas, & spiritus: quod analogum est Aristotelicae πήξει, qua item consistunt uapores & aquae: sed ille Chymicus non tantum aqueos spiritus uapidosque intelligit; uerum etiam aereos & mercuriales. Praeterea calbre, frigore, uel tertia qualitate id fiat. Omne uocat congelationem, qua uafricie coruum deludit hiantem, arcetque tenebris offusis non initiatum sacris chymicis auditorem. soluite lapidem & postea congelate, etc. Insuper docet, gelationi interdum coniunctam esse fixationem, & talem se in specie uelle, cum instituerit sermonem de artificio lapidis. Alias non omnis gelatio figit fixione constante, quam spectant unicam in opere perfecto metallico. Requirit & colorem candidum in congelatione: ne hoc quidem sine mysterio, quasi naturae documento tunc uelit fieri gelationem, cum color cyeni, niuis, cineris adest, qui quidem etiam est cum aliqua fixione, sed non consummata. In argento quidem talis color constantiam aliquam habet, sed quae absolutae fixioni comparata, sit inconstans. Cum illa uero est rubedo ignea. Uerum enimuero cum abutatur illo uocabulo pro coagulatione, nihil mouemur data definitione. Concretio caloris est opus: gelatio magis frigoris, ibi fit concretum, hic congelatum. Quod si quid etiam gelascit occulta potestate, id ob similitudinem, ad illud reuocatur. In quibusdam operibus coincidunt concretio & congelatio, non uno indiuisibili actu, sed diuisis & succedentibus Nihilominus quaelibet sua constat ratione. Concursus autem iste non fit sine exemplo naturali. Cum enim quaedam spiritu aereo, calidoque uel igneo abundent, ut propterea non facile queant consistere, nisi magna ui domita: praemittitur diuaporatio per calorem, ut in coctione aquae, qua debilitatur superfluitas, simulque minuitur, ut postea facilius a gelante causa patiatur, & impressionem suscipiat. Sic diluta sua coquunt, qui nitrum, alumen, saccharum, & similia coalescere uolunt, quod fieri debet circumspecte, ne per coctionem uitium capiat substantia. Est cum frigus stipatiuum augemus refrigeriis. ut in destillatione. Interdum adiicimus adiuuantia gelationem, ut coqui solent facere, & aromatarii, qui uiscidos succos immiscent, ueluti mucillagines, ichthyocollas, gummata, & c. si simul puritatem, colores, sapor es, & c. spectamus, etiam talia adminicula, quae tamen nihil detrahant substantiae, immiscemus. Quin componendo interdum ad heterogeneam ascendimus, & sic coagulationem compositioni lungimus. Loca gelationis artificiosae raro sunt ista aquilonii frigoris in libero aere, nisi in paucis quibusdam, sed potissimum specus frigidi, cryptae, cellae, putei, & c. Uasa uero pro cuiusque congelandi natura, ut interdum alueoli, aliquando conchae, cupae, cortinae, cucurbitae, scrobes tabularum, ampullae, & c. ex lapidibus, uitro, plumbo, ligno, etc. in quibus disponimus bacillos ligneos, uel funiculos, & similia, circa quae concrescant coagulabilia: & si liquor obstat celeri coagulationi, coctione minuitur. Porro congelatio, quia frigore potissimum fit, hoc autem heterogenea & homogenea simul unit: sciendum est ex uago naturae cursu ad artem redactum opus esse, ut non instituatur proprie, nisi in homogeneis. Nam Chymici est potius separare. Transfertur tamen consequenter etiam ad heterogenea. Cumque per se ad unum contendat, per accidens tamen euenit, ut etiam separet, faciatque plura, ut in his, in quibus non est par ratio congelationis, nempe cum spiritus aqueis sunt intermisti, ueluti in uino & cereuisia, que uehementi frigore congelascunt, circumstante spiritum in medio comprehensum glacie. Uidetur tamen ille in uino fuisse forma subtiliore, nempe halituosa, cumque haec non potuerit suscipere, congelationem aqueam, & in glaciem uerti, spiritualem passa est, qua in liquorem essentialem, more aquae ardentis, constitit. Malunt tamen aliqui, separationem duntaxat hic fieri, sine coactione, quasi spiritus uini ante congelationem in uini corpore fuerit forma coagulata. Nos litem sub iudice relinquimus. Nihil enim refert, hoc uel illud asserere. Cum oleosus spiritus mistus est aquositate, diuersa prodit conglaciati forma, ut in oleis expressitiis, quae tamen inspissari cogique uult Philosophus, non glaciari. Sed Chymicus hoc non curat, Fit sane inaequalis congelatio, potestque separari liquor expressione. Uehemens tamen oportet frigus esse, ut sequatur σύστασις, praesertim oleo abundante, ut in mari & lacubus, quibusdam pinguibus ex oleo naphthae, uel pinguodine balaenarum, quam negant concrescere. Omnino longe amplius extendit Chymicus suam coagulationem per frigus analogum, quam physicus professor. Nam arte congelant halitus quoque calidi, ignei, aerei, ut in oleorum destillatione, & spirituum ardentium, licet non fiat gelatina coquorum, uel piscatorum glacies, sed liquor. Deinde congelant pinguedines multae, & resinae, etc. item soluta ignibus metalla & aquae, quaeque similis sunt naturae. Congelant & spiritus acres uel sicca uel humida forma: ut sicut in natura congelatio facit res humidas actu, nempe fontes, pluuias, rores: uel siccas actu, ut pruinas, niues, glacies, drosopachuas: ita in arte aquas chymicas, spiritus, olea, crystallos, etc. Multa uero in natura similiter consistunt artificiosis, ut alibi monstratum est. Reducitur congelatum calore, sed non semper totaliter. Cum enim terrestris naturae succi in homogenea coagulati existunt, ut in alumine, chalcantho; & similibus, aliquo usque procedit resolutio, sed tandem calx irreductilis manet. Cum uero calori iungitur aquositas dissipata, fere totum eliquescit, nisi inter gelandum admissus calor assans est. Nam quibus terrea est natura, ea etiam calore consistunt proportionali, ut atramentum: sed plaerumque assantur quaedam particulae, quae postea non possunt resolui: & in reductione plus aliquando ualet humor, quam calor, licet res congelauerit frigore. Sed si uelimus ad aquas elementares, ut uulgo gelascunt, & pinguedines, & similia respicere, potior uis est caloris. Non praeterire oportet, ex rebus disparatis beterogeneisque per resolutionem fieri diuersos spiritus, qui congelascunt in naturam homogeneam, siccam, uel humidam, idque aliquando procurari singulari ingenio, Nam una ampla fornace, aut pluribus acediosis diuersa uasa materias singulas habent, ex quibus ui ignium proflati spiritus concurrunt uel in uno alembico, uel receptaculo, uel serpentinis, ibique congelant in substantiam liquidam. Sed hoc opus plus laboris habet, quam commodi. Si enim omnino ex pluribus similarem substantiam chymiae desideramus, idem in uno uase quoque peragi potest. Metus adustionis imbecillium coniecit quosdam in illas cogitationes. Sed si gradus caloris obseruentur, quod rarius est, spiritus citius fundet, donec secedant caeteri. Quoniam uero hoc quoque modo uerendum est, ne caput mortuum diuerso liquore ( nam differentibus ignibus proliciuntur spiritus ) uitiet essentiam quaesitam, ut sic consultius sit, paria omnino uno uase prolectare, imparia alio artificio praeparare, & seorsim conficere: illud consilium fit irritum. Itaque si placuerit per conspirationem iungere & unire essentias, inaequalia secretim praeparentur, postea confusae essentiae destillentur denuo ex uno, uel diuersis uasis. Aliquando in eodem uase, quod imbecillius est, ponitur altius, ut sit extra aleam combustionis; aliquando etiam alembico committitur, ubi exhausta essentia rapitur, & una congelat. Nonnunquam spiritibus acribus siccisque aqua coagulatoria praemittitur, siquidem eos liquidos uolumus, ut in aquis fortibus accidit. Ea ponitur in conceptaculo, fortique igni coguntur insinuare se in eam spiritus, & una coalescere, Quod si aqua retudit uim acriorem, separatur eius portio repetito opere. Est, cum non aquam fontanam faul Wasser; ita enim uocant dulcem, quae potest corrumpi ) sed essentialem praemittimus, & coagulata cogimus spiritum susceptum itidem coagulare. Horum exempla occurrent plura in aquis soluentibus, ardentibus, & spiritibus. Quaedam gelascunt medicina pariter illis, quae concrescebant itidem additamento. Non dicimus de gelatinis & uulgari illa aquae concretione per radicem symphyti, althaeae, & similium. Sed de talibus, quae fiunt per acetum, ut lac uirginis, lac animalium, etc. quale ius habent in concretione balsama. Est in fulmine & halonitro similis potestas, quemadmodum & in spiritu frigido terrarum quarundam. Potest tamen dubitari, num acetum turbet, & consistere lac, similiaque faciat frigore, an alia potestate. Aquae fortis resolutiones coguntur etiam frigida affusa: sed nec hic effectus uidetur frigori debere, cum idem fiat calida, sicut ibi calido aceto. Pertinaciores interno frigori effectum asscribunt. Lib. 24c. 17. Nos considerationem differimus in alias occasiones. Quae Plinius habet de Pythagorae coriacesia & callicia, qua magi aquas glaciari tradiderunt: item quae de flore aquifoliae eiusdem uirtutis secundum eundem Pythagoram, uel magiam sapiunt, uel hieroglyphicum sensum habent. Cap. 13. Sunt sane quaedam, quae suo frigore humores in corpore humano conglaciant, seu congelascere faciunt: imo non humores tantum, sed & spiritus torpore astringuntur in gelatis. Si tale quid apud Chymicos reperitur, non statim damnetur effatum, sed quo sensu dictum sit, inuestigetur candide. Nam & Pythagoras excusari potest, quod mystica eius philosophia non intellecta sit a uulgo, praesertim cum Chymicus fuisse perhibeatur, uti & Democritus, quem eodem magiae nomine uexat Plinius. Sed fortasse citius reprehensum, quam intellectum, de quo nos in nostris singularibus. Radice Althaeae addita aquam sub diuo addensari, atque elactescere mirum, scripsit Plinius. Lib. 20. 8. 21. Si hoc dixisset Democritus, nempe radicem in aquam coniectam, facere, ut densescat coaguletque, statim magicum foret mendacium, quasi sensus sit, paucula portiuncula in oceanum indita id euenire, sicut somniant aegroti, statim remedium fore, uel gustatum momentum oblati medicaminis. Si Pythagoras narrasset herbas esse, quibus additis carnes in ollis concrescerent, magica nominaretur insania. Lib. 27. c. 6. & 10. lib. 25. At id idem Plinius de Symphyto Petraeo, seu Alo centaureo chironio, & Holosteo pronuntiauit, Gelotophyllin is irrisit: Cap. 6. at constat affectio de Dutroa Indorum, Explosit herbam pudibundam: At eam commentarii recentes toties confirmant, ut & Theophrastus pridem de arbore similia scripsit, & nauigationes docent tales esse in prouincia Pudifetania, & apud Troglodytas, & in Burneo, ubi arbor est, cuius rami sunt bestiae, ut narrat Pigafetta. Longe mirabilior est agnus Scythica apud Surium, aliosque autores. Nec est fabula, quae de herba incendiaria scribunt, quae & arte potest parari multis modis. Ita hominum imperitorum ingenium est. Quae non uiderunt, non credunt, & si uident, uix suis credunt sensibus, parumque abest, quin se fascinatos arbitrentur, incredulitate imperita persuadente, ut negent uidere, quod uident. Cap. Xii. De Inceratione. Ceratio uel inceratio eodem dicitur significatu, obtinetque nomen non tantum a cerea mollitie, uerum etiam fluxu & insinuatione, ut appareat fieri ingressus causa, & ingressionem quoque operi ipsi praeparationique esse coniunctam. Fit enim haec compositionis species per modum combibitionis, uno assumente, altero se insinuante, ingredienteque. Hinc definitur, quod sit reductio humoris super terram, calore mediante, ut ista terra inter calcinandum humore priuata arefactaque, mollefiat, potentiamque fluendi accipiat, & ingrediatur, quod fieri liquefactione uulgari non potest. Tales definitiones autem sunt exemplares, specialesque magis, quam catholicae & uniuersales; utpote extructae ex artificio lapidis philosophorum, in quo ceratio potissimam uim & dignitatem habet. Ex eodem fundamento etiam forma operis proponitur. " Lamina crystallina " ( inquit ille in Rosario philosophorum ) " lucida in fundo teritur. Deinde ceratur inceratione ultima, quae fit guttatim irrorando in catino ( quod crusibulum uocant ) super igne leui, de aere ( uel oleo ) albo proprio, donec fundatur, sicut cera sine fumo. Probatur absolutio eius lamina ignita. Si enim super hac inceratum ocyssime liquescit cerae instar, nec fumigat, perfectum est: sin minus, reuocatur ad incudem, additisque guttis denuo coratur, adiecto oleo albo, quousque signum perfectionis appareat. Item: Terra cum aqua ceratur, imbibitur & temperata decoctione caloris, qualis est Solis, siccatur, & in torram uertitur tota materia, quod est illud Hermetis: Uis eius integra est, cum in terram uersum fuerit, " Geber dixit, incerationem esse rei durae non fusilis mollificationem, ut possit liquescere. Haec & similia indicant, quidnam uelint esse cerationem, ex quibus intelligimus, principaliter duas res requiri, unam siccam, siue sit forma pulueris ( id quod potissime requiritur. Nam penetrari potest, eique res liquida iungi per minima, seu talis est διόριστος, maximeque inter sicca mistilis ) siue folidior, ut in metallis aliquando accidit. Est autem ea humore ita destituta, ut ad usum non sit idonea, nisi recepto eo. Itaque et modo calcinata est, aut cinefacta, seu calx & cinis: modo capitis mortui instar, quale sublimando, destillando, & similibus operibus relinquitur. Sed dilatato praecepto huc pertinet et alia res terrena, inque puluerem redacta, quae praeparanda est irrigatione per certum liquorem. Quocirca diximus, eodem referri est nutritionem Medicorum. Uocatur & fixa, & terra exhausta illiquabilisque propter similitudinem: sed non sine diuersitate respectuum, cum non omne incerandum sit absolute terreum & fixum, sed quoddam aliquo modo. Hoc ueluti subiectum & materia patiens est incerationis. Altera res est liquor, aqua, lac, oleum, aer, & similia, quanquam saepius nomine potius, quam substantia uariet, & aer appelletur liquoris, subtilitatisque aereae & penetrantis causa: oleum uero adhaerendi constanter facultate. Oportet enim ut liquor inceratione iungendus sit rei familiaris, qualis est aqua stillatitia, & oleum separatum a fecibus & sale: quae repurgata iterum componuntur, ut fiat essentia chymica composita, & clissus. In mercurialibus mercurius dicitur, ueluti in metallicis, quibus argentum uiuum tam est amicum, ut depuratis promtissime iungatur, sique recte praeparata fuerint, non tantum essentiae uisciditate oleosa cohaereat, sed & amore magnetico. Unde est illud mysterium incerationis arcanae. Mercurium fixum & calcinatum arte, absque ullo alieno per se solum igne suo & externo libentissime recipere mercurium uolaticum, qui ex eadem radice prodiit, & non aliter fieri, ac si quis glaciem pulueratam aquae guttis imbiberet, unde existit talis consociatio, ut separari postea nunquam queant. Quando uero hic consensus in incerandis non est, non coalescunt firmiter. Itaque & tales congelationes inceratiuae potius aequiuocae uel analogae iudicantur, quam uerae. Et est in his quoque obseruandum, ut non extreme aduersa inter se iungantur, sed symbolum habentia. Non enim coit calor cum frigore, ignis cum aqua: sed reducta ad familiaritatem & potentiam societatis propiorem. Difficilime oleum aquae immiscetur, & si aliquando recipitur, non tamen constanter perseuerat. Ita qui gummi pinguia incerare uelit aquis aduersis, infeliciter laborabit. Porro aquosae seu liquidae parti attribuitur uolatica natura, & tamen talis, ut figi per fixum, ab eoque pati possit. Nam compositioni proposita est unio ex multis separatis. Illa fieri uere non potest, nisi inter tangentia agentiaque mutuo, & patientia, que fundamenta Phelosophus quoque in mistione requisiuit. Qui ergo incerare uult quam constantissime, ei & familiaritas naturarum est attendenda, & potentia agendi patiendique ad unum homogeneum, in quo omnes partes sub una forma & uirtute firmiter coalescant, De analogis iudicium est simile. Idem quidem eidem maxime est simile & familiare, sique plane nihil discriminis est, nisi quod alterum ab altero tanquam homogenea parte separatum est, nihil fit memorabile in unione, ut cum uini poculum miscetur alteri eiusdem generis. At si ita sunt eadem, ut genere proximo conueniant, affectionibus uero differant in specie, nec remotissime sint alienata, sed proxima potentia conniueant, ut aurum philosophicum, & lac uirgineum, iam inceratio ualidissimum assequitur effectum: & tunc patitur alterum aeque ac alterum, fitque communitas consensusque ex alienatione & dissensu, quae obseruanda sunt tyroni, qui uult in philosophiae chymicae arcanis uersari, ut de uera inceratione non aliter statuat, quam fieri eam debere ad exemplum calei & lactis proprii: glaciei & aquae: auri & hydrargyri: salis & muriae propriae: mercurii coagulati per se sine ullo peregrino, & eiusdem ex eadem radice fluidi solutique. Efficiens incerationis internum est & externum. Nam in hoc opere natura cum arte concurrit. Internum dicitur uis agens, calorque connatus, seu ignis internus, cui naturarum propensio astipulatur. Agens externum est calor, siue Solis, siue cinerum, quem oportet siccum esse, non humidum. Hic enim magis soluit & putrefacit: ille coagulat. Deinde tam temperato gradu adhiberi debet, ut uolaticum a fixo non abeat, sed constanter inhereat, seseque indies magis magisque insinuet, & ad modum per siccitatem redactum, partes fixi tanquam uinculo undiquaque comprehendat, & sibi agglutinet. Hoc dum sit, quia humidum magis magisque definitur, in progressu operis calor quoque augeri nonnihil potest, donec ad ultimum fixionis & caloris perueniatur. Nam semper obtinemus hoc una operatione, quia terra non potest confertim bibere totam quantitatem liquoris. Itaque crebra repetitio ad septenarium usque, uel ulterius requiritur, pro ratione naturarum, & proposito scopo, Sic fixum soluitur, & solutum figitur simul mutua actione & passione, operantibus actiuis. Sunt & instrumenta externa, ut tabulae marmoreae, mortaria, catini, & huiusmodi. Nam aliquando opus peragitur in tabula, aliquando in crusibulis, uel phiolis dictis, & similibus, in quibus animaduertendum est, si res sit alicuius pretii, exactique magisterii, non operis tumultuarii, ut in nutritionibus pharmacopoeorum, uitra debere concludi, ne quid expiret. Ita enim in fundo retinetur liquor uolaticus, cogiturque ingredi. Aliqui eleuationem cauent superius admisso frigore. Sed satius est caloris tantum dare, ut non sublimari separarique possit humor: postea uase angusto, & uix tertia parte uacuo, totum coercere, hermetica signatura adiecta. Et hoc obseruatur in inceratione arcana, in caeteris analogum. Forma operis facile intelligitur. Terra ( calx, cinis, uel quoduis incerandum, ut tabula crystallina puluerata ) infertur in catinum. Liquor diuiditur, & extra ignem paululum irroratur, quantum combibi potest, ita ut sitis aliqua relinquatur, & eo auidius sorbeatur humor. Non enim ad satietatem ingerenda potio est, multo minus ad superfluitatem. Quantitas generali lege contenta est, aestimaturque iudicio magistri. Nam quaedam terra magis sitit, quaedam minus. Est alia copiosior, alia paucior: alia magis ignea, quae struthionico uentre digerere plurimum potest: alia magis aerea, quae pauco alimento contenta est, ut Chamaeleon. Hae differentiae non in diuersis tantum notantur, sed & in uno, quod diuersis coctionibus diuersimode est affectum, Hinc in initio lapidis cauta parcaque admodum est inceratio: sed in progressu liberalior, quod unum est ex arcanis disciplinae. Cum pabulum instillatum est, clauditur uasculum, siniturque irrepete liquor extra ignem. Non enim statim ad calorem ponitur. Cum sese insinuauit, quod biduo, plus minus, euenit: iam admouetur calor usque ad unionis complementum. Tunc recluso carcere, nouus praebetur cibus, itaque porro usque ad finem. Saepius enim est uoluendum idem saxum, donec adolescat foetus. Tam enim uafri sunt isti philosophi, ut totam rem transforment in allegoriam infantis educandi, cui quantum corpore, calore & uirtute crescit, tanto plus alimenti est subministrandum. Aliqui uolunt absque ulia uitri reclusione ad finem perducendum esse opus, qui quidem indicant, totum nutrimentum simul & semel proponendum esse, ut inde commutet, quantum potest. Sed nec negligendum est eorum consilium, qui cauere iubent, ne submergatur incerandum, sique naturam eorum, quae crescunt per nutritionem, contemplamur, hoc potius est sequendum. Obruitur enim & extinguitur calor internus copia humiditatis abundantis, & debet esse proportio inter agens & patiens, qua absente destructio sequitur potius, quam generatio, aut plane inhibetur motus. Ueruntamen qui nolunt phiolam reserari, potius ad unum actum imbibitionis respiciunt, & primam absolutionem. Cum enim terra suum humorem primo recepit, non interpellandus est motus conuersionis usque ad finem. Tunc autem idem opus denuo repetere, arti non aduersatur, imo id facere cogimur, modo medicinam perfectam cupimus, Fines incerationis sunt plures. In genere spectatur unio incerati & incerantis: in specie talis dispositio & contemperatio, ut instar cerae fluat totum absque separatione. Principaliter itaque etiam homogenea totius proposita est, in qua fixum conciliatum sit cum uolatico, & hoc iterum cum fixo, ut utrinque emersent una natura duorum particeps, sine separatione, Consequentes fines sunt, mollefactio terreni, determinatio liquidi. Ingressio aequalis & symbolica, balbutiensque tinctura: omnino incerando componimus, figimus, soluimus, calcinamus, emollimus, irrigamus, alteramus uirtute interna, & medica, ad usus pharmaceuticos & oeconomicos. Uicina incerationi est sublimatio, qua uolaticum a fixo tam saepe sublimatur, donec & ipsum figatur, maneatque in imo, ut in hydrargyro sublimato, & sale ammoniaco, & similibus. Quidam ita intellexerunt philosophiam mysticam de lapide, quia praecipi tale quid audiuerunt. Hinc Paracelsus magnesiam quandam, & philosophicum mercurium docuit conficere, saepius sublimato a metallis perfectis hydrargyro, donec mollescerent fluerentque ad candelam, uel in lamina candefacta. Simili arte alii sublimatum hydrargyrum excarnificarunt; sed spe uana: siquidem lapidis tincturam ita assequi studuerunt. Ad alia talis labor fecerit sane: sed ad magisterium perfectum plane est inutilis. His cognitis, tyro facile intelligere poterit, quae passim de inceratione, imbibitione, nutritione, impraegnarione, impinguatione, & c. apud Chymicos nartantur. In Philosophorum Rosario dicitur, Reducere, esse incerare & impinguare, & c. nimirum intricata phrasi. Uult enim reductionem arefactae & exhaustae terrae fieri per incerationem, qua liquor & oleum restituitur suo corpori, ut quod mortuum erat, reuiuiscat, animamque recipiat. Quocirca idem negotium comparatur etiam pluuiae irriganti terram aridam, & resuscitationi corporis mortui per animae coelitus immissionem. Mercurius mortificatur per res acutas, hoc est, per uitriolum, salem, acetum, & similia: deinde per animantem calorem reuocatur in uitam, iterumque per se occiditur: & secundo per anime infusionem seu incerationem exuscitatur. Hinc διφυης dicitur, bis genitus, bis occisus, geminae naturae, etc. Alii tamen priorem modum uitae & morti comparant, posteriorem conceptioni, generationi, educationi, etc. Cap. Xiii. De Infectura. Ad imbibitiones pertinere infecturas, populo potius commendatas, quam in arte seruatas, tum res testatur ipsa, tum Pliniana explicatio comprobat. Ita enim ille nobilissimam infecturam ex purpurae sanguine uel floribus describit: Lib. 9. c. 38. 39. 41. " In tingentium officinis, purpuris legitimo captis tempore " ( post canis ortum, uel ante tempus uernum, antequam foetificent, cum fluxos succos in foetura habeant ) " exemtis uenis " ( si sint maiores: nam minores trapetis franguntur ) " addi salem necessarium est sextarios ferme in libras centenas. Macerari triduo iustum. Quipte maior uis tanto, quanto recentior. Feruere in plumbo: singulisque aquae amphoris centenas atque quinquagenas medicaminis libras aequari, ac modico uapore torreri, & ideo longinquae fornacis cuniculo. Ita despumatis subinde carnibus, quas haesisse ueninecesse est, decimo ferme die liquatis, cortina uellus elutriatum mergitur in experimentum: & donec spei satisfiat, unitur liquor. Rubeus color nigrante deterior. Quinis lana potat horis, rursusque mergitur carminata, donec omnem Ebibat sanim: Buccinum per se damnatur, quoniam fucum remittit. Pelagio admodum alligatur, nimiaeque eius nigritiei dat austeritatem illam, nitoremque, qui quaeritur, cocci. Ita permixtis uiribus alterum altero excitatur, aut astringitur. Summa medicaminum in libras uellerum, buccino ducentae: pelagio centum & undecim. Ita fit amethysti color eximius ille. At tyrius pelagio primum satiatur immatura uiridique cortina, mox permutatur in buccino. Laus ei summa in colorem sanguinis concreti nigricans a spectu, ideque suspectu refulgens. Dibapha purpura dicebatur, quae bis tincta esset, ueluti magnifico impendio, qualiter nunc omnes pene commodiores purpurae tinguntur. In conchyliata ueste caetera eadem sine buccino, praeterquam ius temperaturae. Atque pro indiuiso humani potus excremento dimidia & medicamina adduntur. Sic gignitur laudatus ille pallor saturitate fraudata, tantoque dilacidior, quanto magis uellera esuriunt. Non satis est abstulisse gemmae nomen Amethystum. Rursum absolutus inebriatur Tyrio, ut sit ex utroque nomen improbum Tyriamethystus simulque luxuria duplex. Et cum confecere conchylia, transire melius in Tyrium putant. Poenitentia hoc primum debet inuenisse, artifice mutante, quod damnabat. Inde ratio est nata. Uotum quoque factum est e uitio portentosis ingeniis, & gemina demonstrata uia luxuriae, ut color alius operiretur alio suauior ita fieri, leniorque dictus: quin & terrena miscere, coccoque tinctum tyrio tingere, ut fieret hysginum. " Haec ibi omnia Plinius in exemplum ingeniosarum tincturarum in uelleribus & lanis. Fiunt ea arte & colores pictoribus, qualis est hodie lacca pictorum, & lutea creta ex succo cotyni, etc. Plinius de illis agit lib. 35. c. 6. " Purpurissum fit e creta argentaria, cum purpuris pariter tincta, bibitque eum colorem celerius lanis. Praecipuum est primum feruenti aheno rudibus medicamentis inebriatum: proximum & gesto eo addita creta in ius idem: & quoties id factum est, leuatur bonitas pro numero, dilutiore sanie. Quare puteolanum potius laudatur, quam tyrium, aut getulicum, unde pretiosissimae purpurae. Causa est, quod hysgino maxime inficitur, rubrumque cogitur sorbere. " Similia leguntur in tinctura chrysocollae lib. 33. c. 5. " Natura est ", inquit, " quae lino lanaeue ad succu bibendum. Tunditur in pila, deinde tenui cribro secernitur, postea molitur. Puluis semper in catines digeritur, & ex aceto maceratur, ut duritia soluatur: ac rursus tunditur, deinde lauatur in conchis, siccaturque. Tunc tingitur alumineschisto, & herba, quam Luteam appellant, pingiturque ante quam pingat. Refert quam bibula docilisque sit. Nam nisi rapuit colorem, adduntur & Schytanum atque Turbystum. Ita uocant medicamenta sorbere cogentia. Cum tinxere pictores, orobitin uocant, etc. " Materias itaque Plinius infectura colorandas proponit lanas, uellera, linum, cretas, terras. Lib. 22. c. 2. addit lapides & parietes. Nec ignotum est, telas, coria, membranas, chartas, & huiusmodi multa infici. Nos, quia hoc loco non exempla recitare, sed artem communiter explicare quodammodo decreuimus, ex illis quaedam documenta colligemus, & cum hodiernis conferemus. Sunt Sunt itaque materiae tingendae uulgares tum illae, tum etiam sericum, bombycinum, pili animalium, pennae auium, cornua, ossa, dentes, conchae, testudines, ligna, saccharum, & his affinia. Haec ut combibant tincturam, non raro praeparatione, simplici aut multiplici indigent, qua & detergentur a sordibus, fiuntque tenera & auida coloris potandi. Ita uulgo telas laneas pannosque rudes eluunt, & adiecta cimolia ( quae uim smegmatis nitrosi habet ) a pinguedine immunes reddunt: setas suillas lauant, & diluto aluminato coquunt: pelles obunctas eluunt, ungunt, exprimunt, expanduntque, idque operis etiam post primam tincturam repetunt: aliquas pumice prius poliunt, quam lauant: ossa aluminata aqua post dulcem coquuntur & raduntur. Sericum diluto saponis incoquitur, panno tamon inuolutum: post lauatur aqua salsa; hinc dulci: tandem diluto aluminis immaceratur, quo facto reuocatur ad dulcem, salsum, iterumque dulcem: atque ita unumquodque tingendum pro sua natura, ad potandum certis rationibus idoneum reddunt, ut in exemplis est uidere. Ut eo auidius combibant, medicamina adiiciuntur non tantum praeparantibus liquoribus interdum, sed & maxime coloribus dilutisque infecturae. Ea sunt alcali, cineres uarii, ut clauellatus, fecum uini, tartari, stercoris captini, ouini: praeterea sal tartari, tartarum ipsum, ex tractu simi equini, urina, lixiuia, aqua fortis, alumen: nonnunquam uinum, uel acetum, uel aqua calcis, solurum aluminis, cinis cancrorum ustorum, & huiusmodi, quae ab infectoribus priscis Schytanum & Turbystum sunt appellata. Uariant autem & haec pro tingendorum diuersitate. Neque enim omnia conueniunt omnibus seu materiis, seu coloribus. Hos olim in mari quaerebant, extractis inde purpuris & buccinis. Sed postera aetas, ut loquitur Plinius, non quaesiuit in profundis murices, seseque obiiciendo, dum praeripit escam, beluis marinis, intacta etiam anchoris, scrutata est uada: sed stans & in sicco carpsit, praeter Galatiae, Africae, Lusitaniaeque granum coccum, herbas, quibus Tyrium & Conchylium, aliosque omnes colores tinxit. Herbas istas recensuit lib. 21. cap. 2. nempe rosas coccineas ad purpuras Tyrias, dibapsasque Laconicas: deinde uiolam, ex qua lanthinus & amethystinus color: hinc heliotropium, maluam, uiolasque serotinas, ex quibus sequitur Conchylii color. Inde sequitur lutea herba amaranthus, cyanus, holochrysis, & reliquae, quas dicit ab Alexandri Magni aetate inuento Graecorum in eum usum uenisse, haesisseque apud Latinos seu Italos. Sed ut distinctim proponantur colorum discrimina, plaerique flauo tingunt auxilio cotyni ( scotanum appellant ) croci, luteae, geni, stellae tinctoriae ( quae & flos infectorius ) chrysonthemi, etc. Aiunt & Prasilium citrinum esse, Fustet dictum Gallis, ex quo aureus color. Creditur coccygria, uel cotinus. Miscentur aliquando acini ligustri croco: aliquando cortices spinae infectoriae, aliarumque quarundam plantarum, succus item Rhabarbari, & corticum mali punici, & c. tincturis immiscetur. Ruber ex genere plantali potissimus est in cocco ilicis, granisque bibinellae Italorum ( quae est sanguisorba, cuius grana purpurea seu sanguinea macerantur cereuisia, donec uermiculos rubros gignant, ex quibus color ) radicibus, ut putant, adhaerentibus: deinde in ligno Prasilino rubro, Santalo rubeo, ligno Pernambuco, radice Rubiae, Anchusae, Hylgino, flore papaueris erratici, mali punici, lapatho rubro, sanguine draconis arboris, rosis rubris, coride mompeliaca, Heliotropio tricocco, ut ait Lobelius, cuius granorum succus chartae illitus primo uiret, postea caeruleus fit, inde purpureus: quod euenit & in Pernambucanis segmentis. Aliqui colorem rubrum purpureum, qui & Tyrius, ex tomento purpureo extrahunt ope lixiuii, eoque postea colorant id, quod tunc fieri solet, cum deest peregrinarum tincturarum materia, assunt autem panni uel rasurae tales. Magna etiam succorum copia est, ut uuarum nigrarum Burgundiacarum, rosarum, Rhibium, oxyacanthae, mororum, & huiusmodi. Ex Canariis affertur Orizelo herba puniceo tingens. Ex Cypri ( quae & Alcanna & Ligustrum ) foliis in Aegypto fit puluis, qui cum succo citronum rubro tingit, qui color conspicitur in iubis & caudis equorum Turcicorum, ut annotauit Rhau uolfius. Coci colorem rubrum extrahunt ex panno coccineo, quem Tornam Solis uocant. Caeruleus ex eyani floribus est, item Heliotropii, Iridum, etc. Praeterea ex Isatide & Pastello ( qui tamen color purpureus est ad uiolam inclinans, petiturque ex India Occidentali, uel infertur ex Narbonensi Gallia puluis eius, ut ait Hollerius ) succo acinorum, ebuli, sambuci, ligustri ( quae tria interdum commiscentur ) Indico, ( quod tamen, num plantale sit, dubitant; sed adulterium quoddam eius ex plantis sumitur ) uiola, hyacintho caeruleo, uel uiolaceo ( purpureum uocant ) succo myrtillorum. Uiolaceo etiam tingunt Orisello herba Canariensi, & scobe ligni Pernambuccini, & Prasilii, certa nimirum temperatura. Mirifice enim uariant colores, & ex aliis in alios transeunt arte interdum leuicula. Uiridem praebet succus spinae infectoriae, petroselini, graminis, & c. Bibliopegae ex Indico & auripigmento temperant uiridem, qui transit aetate in caeruleum. Niger uulgo ex corticibus alni, gallis, & similibus elicitur, adiectis chalcanthosis, & cinere clauellato. Animalium genus excellentes quidem colores praebet infectoribus, ut purpureum, rubrum, uiolaceum, conchysiatum, etc. ex flore purpurarum, buccinorum, succo uermiculorum cocci, aut granorum sanguisorbae: sed minus est foecundum. Minerae amplissimam spem faciunt, & lucrum etiam propter grauitatem copiosum. Inde enim praesto est uiridis & caeruleus ex aerugine, lapide Lazuli, argento, plumbo cinereo, & eius uena, etc. Ruber ex sulphure, cinabari, ferro, & c. praesto est. Aiunt, ex nuper inuentis regionibus terram aduehi, que sit pro cocco. Mirum ni sit minium natiuum Plinii, seu cinabaris mineralis natiua. Tales terrae sunt multae, ut rubrica, ochra, terra coloniensis, chrysocolla, lazurium, etc. quae pictoribus inseruiunt, Transit & ochra in rubricam, multaque alia arte mutantur. Inde & niger color ex ramentis cotium aquariarum petitur. Aureus ex auripigmento, & sic de caeteris, de quibus suo loco, Miscentur genera in Indico natiuo & factitio, in purpurisso, in creta lutea, & similibus, quorum aliqua nos in praxi docebimus. Satis iam est, documenta infecturarum aliqua produxisse, ut methodus disciplinae non uacillet. Magni ingenii est recte temperare & colores & diluta, illisque sua addere medicamina, & coctiones debitas peragere, quae in singularibus rectius explicantur. Alligantur colores succis tenacibus. Itaque gummi adiicitur multis. Aliquibus praemittitur fundamentum, quod plus afferat gratiae & lucis, quomodo panni nigri super caeruleo aut rubro fiunt: sericum plaerumque lutea herba primo loco potatur. Sic color colori inducitur, &, ut Plinius ait, ipsa adulterantur adulteria natura, non tantum ex uno genere plantali, sed & diuersis plantali & animali, plantali & minerali, Iam fila, iam lanae, iam telae tinguntur, mistaque diuersicolor materia uariat aulae. Ex diuersis angulis diuersi colores uolatico liquore foluti, in aqua confluere sinuntur. Inde pinguntur applicatae chartae. Sed de his in practicis. Uasa officinae infectoriae sunt luter, cortina, fornax longinqui cuniculi, ut uult Plinius, cuius specimen nos in superioribus dedimus. Illis minoribus operibus substituuntur ollae, foci, cadi elutorii, etc. Refert qua ex materia sint confecta. Plumbeae cortinae placuerunt experientiae in purpurea tinctura: ex aere in uiridi: ex ferro in nigra. Lignea & uitrea terreaque communem habent usum, si patitur calor. Terrea tamen non sint incrustata metallicis tincturae noxiis. Praeterea sunt in officina solaria, prela complanatoria, extensoria, & huiusmodi. Sic opera destinata fiunt, aut perfunctoria, aut secundaria. Illis materiae per se & primum inficiuntur: istis nascitur purpurissum colore accrescente ahenis, uel innatante cum spuma: his creta tingitur in usum pictorum, etc. Formam operis quod attinet, quaedam merguntur cortinis, quedam extenta in superficie tantum colorem peniculo uel spongia illatum combibunt: alia macerantur: alia una coquuntur: alia intinguntur extrahunturque diuersis uicibus, donec color placeat. Experimentum rapitur ante omnia. Superfluus humor stringitur cultellis, uel exprimitur. Quaedam post primam infecturam obunguntur, fricanturque & ueluti denuo praeparantur. De purpurarum flore extrahendo uide Arist. lib. 5. Rem totam eleganter descripsit Plinius, quanquam uerbis non uulgaribus Ostendit artis fuisse, ut centum libris uenae purpureae ex muricibus maioribus extractae, adderetur sextarius salis ( est is sexta pars congii, & aliquando octodecim uel uiginti unciis, aliquando dupondio definitur ) misturaque maceraretur triduo. hist. cap. 15. Haec translata in cortinam plumbeam, perfusa est aqua, ea temperatura, ut sesquicentenarium medicaminis ( floris purpurarum medicati adiecto sale ) acciperet aquae amphoram ( quae continebat octo congios, uel sextarios quadraginta octo ) sicque leni calore coquerentur decendio, interim iure bene despumato, & extractis carnibus soluto succo, seu in ius deposito. Sextarius heminae duae: hemina definitur aliquando drachmis sexaginta. Postquam ita purificata & praeparata tinctura est, uellus seu lana eluta in lutere, ubi singulari medicamine a sordibus fuit extersa, & tenera reddita ( quasi quis uulgo eam smegmate & lixiuio macerasset eluissetque, & resiccasset ) immissa fuit intinctaque, ut coloris experimentum raperetur, quo constaret, num satis coctum ius esset, seu ad eum modum peruenisset, quo tingere ad uotum posset. Si dilutius de prehensum fuit, diutius procul dubio, sed lentissimo igne percoctum est, donec spei satisfecit liquor. Id urere uocauit Plinpro plenius coquere. Color inde euasit rubeus aut niger. Ex rubro enim in nigrum uia est. Sed melior existimatus fuit niger, nempe in sanguinea purpura, seu tyria, cui laus summa, si sanguinis concreti more nigricaret aspectu, & refulgeret suspectu. Arist. lib. de color. cap. 5. Intelligimus ergo, hucusque coqui debuisse succum, donec in experimento talis uel appareret, uel indicio quodam talem futurum legibus infecturae seruatis ostenderet. Inde lana praeparata immersa est, relictaque horas quinque: post extracta, resiccata, carminataque, & iterum immersa ad colorem spissiorem rapiendum, Non enim satis est semel intinxisse, sed toties, quousque color placuit. Plinius dicit id factum, donec totam ebiberit saniem, quod accipiendum est de lana proportionali ad liquorem. Alias primae summitti secunda solet, & reliquiae absumi indita creta argentaria pro faciendo purpurisso. Ius ad secundam infecturam instaurandum, ut interuallo dato possit pota lana siccari & carminari, seu denuo ad tincturam praeparari. Hec ergo tatio tincture generalis est, si specialem quoque colorem ad genericum reuoces. Nam in omni infectura quicunque color sit, eousque coquitur, I. hist. I. hist. an. 15. an. 15. donec experimento constet ad regulam coctum esse. Purpurae autem fiebant uariae. Harum diuersas contemperationes deinceps enarrare incipit. pelagiae magnae scabraeque sunt, quarium flos magna ex parte niger. Aut simpliciter poterant colores ad tincturam adhiberi, aut miste. In simplici infectura displicet Buccinum solum, argumento, quia remittit fucum ( siue quia colorem fuci marini languidum reddit, siue quia mentitur purpuram initio, posteaque euanescit, aut quia non stabiliter haeret, sed abstergetur breui. Parua ad littora inueniuntur flore rubro, etc. ) Pelagius quoque color solus nimis est niger. Itaque contemperantur buccinum & pelagium, ut ex illo nimis diluto, ex hoc nimis intenso nigroque fiat medius iustae temperaturae. Alligatur autem ei, seu commiscetur familiaritate quadam naturae, ut retineatur in uelleribus per ipsum, nec defluat aut euanescat, & possit obseruata certa ratione fieri coccinum nitidum cum quadam austeritate, seu maiestate & specie uenerabili, ne sit nimis delicatum aut effoeminatum temperamentum, sed seueritate uirili dignum. Utrumque succum uirus uocat, quasi saniem ex bestiis extractam, dicitque numero plurium permixtis uiribus alterum excitari altero, aut astringi. Nam pelagium excitatur, diluitur, splendensque fit, addito buccino: buccinum fluxile & euanidum, constans redditur admisto pelagio. Et haec communiter ad mixturam pertinent. Ut in specie colores fiant coccineus uel amethystinus, certa ratio contemperationis & proportio est tenenda. Ut enim amethysti color eximius emergat, ducentis buccini libris, miscentur pelagii centum & undecim ( nisi mendum est in numero ) eaque temperatura reuocatur ad certum pondus uellerum ( uidetur & hic mendum esse. Nam utriusque mistura euadit ad libras trecentas undecim, quibus libra uellerum una uix respondet, nisi in sano pretio multiplici tincturauelis exhauriri, aut coctura diuturn a ad paucum redigi. ) Sed tyrius color nigricans, sanguinis concreti instar, non postulat misturam in cortina: sed per se tingitur solis, ita ut uellus prius inficiatur pelagio non percocto, sed crudo adhuc: inficiatur autem ad satietatem: deinde transferatur ad cortinam buccini, ibique etiam hunc colorem potet. Ita fit tyrius, qui si semel perfectus denuo tingatur, dibaphus dicitur, unde purpura tyria dibapha. Conchyliata purpura fit quidem sine buccino, ex pelagio, sed pro eo additur urina humana aeque ex dimidio, nec tingitur ad satietatem, sed relinquitur color dilucidior, Sicut autem Tyrius bis inficitur, ita & Amethystus sed non eodem genere. Nam Amethystus absolutus mergitur Tyrio, sicque fit Tyriamethystus. Ad hunc modum uariat & Tyria purpura. Nam conchiliata primum, postea tyrio inducitur, ut tyria fiat excellens. Putat Plinius errorem inuento ansam dedisse. Cum enim displiceret conchyliata purpura, in cortinam tyriae tincturae est immissa, ut si non illa, tamen haec fieret, deprehensumque est nouam speciem coloris sic emergere, quae cum placuit, cepit regularis haberi, ut iam ars sit ita tingere, cum prius esset fortuna. Mutata sunt & genera superiora. Non enim tantum ( 1. ) buccinum pelagio per mistum fuit: ( 2. ) nec buccinum inductum pelagio: ( 3. ) nec amethysto Tyrius: ( 4. ) nec conchyliata Tyrio: Et inter haec Tyrius & per se factus & geminatus: Uerum etiam color ex herbis mistus est colori ex purpuris. Hysginum enim tinxerunt prius infecta lana cocco, postea purpura tyria. Et hactenus Pliniana. Cum infectura cognationem habent plures colorandi modi, de quibus exemplariter agetur in practicis. Paruis momentis colores mutantur, quae mutationes cum placuerunt artis sunt factae. Intelligere sane hinc est superficie corporis aliter affecta, lumen quoque terminari aliter, & sic exurgere colorem diuersum. Sed pertinaciores sunt opinionum praeconceptarum uulgatores, quam ut abiectis deliriis ad saniorem mentem redeant: nec est, ut in illis mutandis multum opere consumamus. Pilos mutat lupus non mentem. Est quaedam imbibitio inuersa, & accidentaria, in qua imbibitum non manet, sed decedens secum trahit sordes, quo pacto per irrigationes dealbantur lintea, lanae, panni, cerae, pili, agaricus & alia. Fumi quoque & ignes aliique halitus insinuantes se consistunt & tingunt: aliquando uiribus efficacibus mutant subiectum, coloremque inducunt alium. Sed haec ad praxin reseruamus. Cap. Xiu. De Confusione. Confusio per causas suas paucis expediri potest. Principium efficiendi esse ab arte, usu & experientia praestabilissimi spectata, & confirmata, quam in specie quoque usurum hac operatione instructum esse necesse est, constat. Materiae sunt fluidae actu, eaeque diuersae quidem, sed tamen symbolum habentes, & inclinationem ad naturalem concordiam, cuius προφάσεις & momenta si non sunt actu praesto, ex potentia producenda sunt, praemissa diligenti praeparatione, qua remoueantur obstacula & alienitates, & fluxilitas diuisioque & penetratio mutua ad unionem constantem concilientur. Id non tantum fit qualibet diffusione, resolutioneue, ut fluat res: Sed & extractione, separatione essentiae purae ab impuritate elementari, deinde exaltatione alterante spissitudinem, uisciditatem & crassitiem substantiae, ut euadat subtilis, tenuis & penetrans. Nec omittenda est substantialis homogeniae consideratio, ut res conformes reddamus iuxta requisita mistionis. Uaria est magisteriorum essentiarumque Chymicarum ratio, eaque in aliquibus arti tam facile oboedit, ut patiatur se diuersis formis elaborari. Quocirca si expetimus oleosam consistentiam, confundendum utrumque ad eam elaborando perducetur: Sin aqueam, ad hanc. Oleum enim aquae non facile confunditur. Natura quidem lacti inclusit homogeneo & aliis mistis substantias dispares, unde artifex eas quoque separare potest: quin & opera aliquando imitatur naturam, & pinguia aquosis uicissim aliquo modo potest commiscere: Sed infideli perennitate constantiaque nulla, nisi aliae operationes destructiuae pristinarum formarum interuenerint. Num etiam confusio sit, quando concretum in liquore tabescit, diffluit, & ab eo assumitur, quaeri potest. Uidebatur enim ad colliquationem quam σύντηξιν uel συνανίησιν uocant, pertinere potius: Ueluti cum oleum anisi concretum remittitur alio resoluto: uel Halosanthos Dioscoridis oleum subit: uel glacies aquam calidam intrat: aut Chymicorum Mercurius diluit aurum eorundem & huiusmodi multa. Sed parum interest utro uocabulo nuncupes. Neque enim nimia subtilitas artibus prodest. Alioquin dixeris ambigere, & partim colliquationis esse, partim coitionis per confusionem. In Chymia occurrit exemplum, quod informare queat discentem in hac quaestione. Cum enim Amalgama ( quae est species quaedam resolutionis mineralis & potius metallicae ) procurandum est, idque non uulgari aurifabrorum aut metallurgorum consilio; Sed philosophorum, qui sua quadam solertia in ea re utuntur, atque etiam malagmata iubent conficere, sed sua; dubitare queat tyro, quis sit eius praeceptionis sensus, nimirum satisne sit hydrargyrum metallis addere, atque ita frangere soliditatem & duriciam eorum, saltem praemissa utriusque praeparatione. Difficultatis huius explicatio ex artificio confusionis dextre intellecto sumi potest. Nam si praepares materias ita ut confusae una manere queant, & altera ab altera tam parum separari, quam aqua ab aqua, siue utrumque actu fluidum sit, siue alterum tantum, philosophicum amalgama feceris, Paracelsus alicubi metallum praeparat saepius ab eo sublimando destillandoque hydrargyrum. Sed neque haec neque aurifabrorum commistio artificibus placet, ut satis docet in clauicula Lullius. Quocirca praeparari uolunt metallum ita, ut hydrargyri naturam adipiscatur, & sic ad materiam primam mercurialem reducatur, quae res de uulgi metallis satis est aperta. Mysteriorum chymicorum contemplator similiter agat cum auro & argento philosophorum, in quo tamen est aliquid penitioris obseruationis. Nam sicut alias solenne est, ut fluidum actum tantum repurgetur, penetrantiusque efficiatur, & donetur pura natura, quae nequeat amplius diuelli a commisto; Sed alterum, quod erat concretum resoluatur, fiatque huic analogum: in mystico illo apparatu ordo inuertitur, soletque mercurius crudus quodammodo figi ad instar mercurii sapientum, & deinde uterque proflari, ut reuiuiscat. Nolumus hanc industriam uoces confusionem; Sed exemplum proponimus, quo discas, nos idem consequi qui interdum etiam aliis modis, & tamen philosophos non uti nominibus diuersis, propterea quia fieri potest quidem unio etiam per praeparatorum confusionem simplicem; Sed nihilominus aliqua occultior uis artis intelligitur, quae in penetralibus eius relicta non sinat artificis autoritatem euilescere. Quae sit forma confusionis, facile tibi uidearis assequi & intelligere. Sed cum de arte quaeratur, eaque non omnibus obuia, uerum sapientibus, non oportet tantum coquorum, Oenopolarum, pharmacopolarum, & c. plebeias operationes intueri, sed & uarietates noscere iuxta cuiusque confundendi naturam. Facile confunduntur, quae sunt eiusdem consistentiae, & leniter affecta. At ignea, spirituosaque & substantiae quadam proprietate occulta in se mutuo agentia, prudentia indigent. Itaque euenit, ut alterum in alterum guttatim duntaxat sit instillandum, ueluti cum acerrimi spiritus & aquae sortes sunt miscendae, item liquores liquoribus talibus, ueluti cum spiritus uitrioli committitur cum aqua forti, & similiter alia, quorum exempla occurrent in practicis. Uidimus aliquando cereuisiam alteri cereuisiae affusam in cantharo efferbuisse, & exundasse propter resolutionem spirituum. Liquores acres deliquio ex calcibus uel salibus facti adiectis spiritibus soluentibus coagulant, sicut olea affuso salis orionii liquore. Causam recensuimus in aliis. Si hoc fit in uase clauso facile euenite potest ut frangatur, spiritibus igneis resolutis uiam sibi per uim molientibus. Quibus uasis fiat synchesis, non opus est praecipere laboriose, nisi forte ualde temerariis & inconsultis. In acribus sicubi ex confusione halitus oriuntur copiosi, requiruntur ampullae spaciosae, uel grandes uentres, quas cucurbitas uocant, ex uitro firmo uel duplici, aut argilla in lapidis soliditatem cocta: Et fit confusio guttatim, statim obturato orificio, ut spiritus resolutus in spacio uacuo ad coagulum redeat. Quam ob remcapacitas inanis debet tribus partibus excedere spacium, quod continet liquorem. Caetera, quae modeste se habent, dum confunduntur, contenta possunt esse conchis, hydrochois, calicibus, etc. attendendo, ne talis sit materia, quae liquoribus contagium & pollutionem alienamque afferre possit qualitatem. Quaedam frigide possunt confundi: quaedam rectius calide, ut mercurialia, & sicubi alterius consistentia est ignauior & glutinosior, ut cum Terebinthina, uel uernix oleo confunditur, etc. Aliquibus opus est agitatione, successione, uersione. Quaedam facile concordant: quaedam fermentationem desiderant. Non est necesse ad disputationem illam declinare, sitne mistio uel confusio uera cum una gutta spiritus uitrioli infunditur in sextarium aquae rosaceae. Et materialis & formalis ratio spectatur a nostro Chymico, hoc est, tam substantialis e simplicibus compositio, quam alteratio in tirtute, & qualitatibus. Ita facimus elixyria nonnulla, & huiusmodi, in quibus nihil attinet annotare ista uulgaria de basi, & adiuuantibus, corrigentibus, refrenantibus, & c. Transferenda huc est medicinae praeceptio & prudentia per experientiam confirmata consulenda. Quae confunduntur consilio metallico, ut inseruiant operibus nonnullis, de his sequetur suo loco admonitio. Porro sunt & aliae confusiones nothae, in quibus non spectatur unitas substantiae, sed aliud quid, ueluti cum olea praebentur ex uino facilioris deglutitionis causa: cum eadem liquoribus affunduntur defensionis a putredine, difflatione & aliis gratia, ec. De his dogmata condere & decreta sancire, nil attinet. Cap. Xu. De colliquatione. Colliquatio est ingredientium se mutuo & comprehendentium per igneam fusionem compositio. Haec praesupponit naturae ad fundendum propensionem. Artifex modum operi praescribit iuxta praecepta artis. Eius instrumentum est calor igneus siue ab igni uulgariter dicto petatur, siue aliunde, isque accommodatus ad rerum naturam. Adminicula & uasa sunt uarii furni, praefurnia, catini, conchae, ollae & huiusmodi: praeterea etiam rutabula, unci uersorii, detractorii folles & caetera, de quibus supra. Sunt etiam quaedam opera fusoria huiusmodi, ut non tantum diuersas requirant officinas, sed & in factiones magisteriaque singularia discedant: Et est potissimum illustris, quae Conflatura dicitur, in uarias distributa officinarum & artificum classes, utpote qua utantur metallurgi diuersi, aurifices, fabri aerarii, ferrariique, magistri monetales docimaste, uitrarii specularii, cannarii, stannarii, statuarii & omnino uariae officinae, in quibus quod subtilissimum artificiosissimumque est, id totum ex Chymia dependet, hincque ortum in multas abiit familias, ubi peculiari accommodatione, & adminiculis Colonias peperit nouas. Sed non parum ex eo haesit in sua solum arte, in qua intelligitur proprietas ex cognomine Physicae colliquationis, quae & sapientum & Philosophorum nonnunquam mystica & parabolica. Praxis docebit Chymicum colliquefactionis ope & Enchyria modo uniformia efficere, seu plane similaria: modo dissimilaria. Ibi noua facies exoritur etiam in colore, si is discrepauit in singulis: Hic interdum retinentur, ut cernere est in uarietate smaltorum, distinctae formae, & communi ueluti materia comprehenduntur diuersae tincturae. Formam mixtionis, sequitur externa, quae est concretionis in genere: sed ars plaerunque addit etiam specialem, per ακτυπωσεις και διαμορφώσεις uarias. Inde exurgit Enchiria effigiationis, uel figurationis ex parte ( nam & aliis potest esse communis ) qua in typos effusa materia colliquefacta figuratur, quod tamen aliquando & extra typos, prout placet artifici, & res postulat, perficitur. Typos intelligimus, quas formas uocant & matrices, siue constantes sint, siue extenporariae, utpote descriptae & expressae in luto, terra, cineribus, gypso, osse sepiae, & similibus. Sed de efformatione plura dicentur exemplariter in practicis, quorum tamen necesse est radices ponere & fundamenta exhibere in Enchiria. Huic affinis est, quae per unam tantum aut etiam alteram fit dimensionem, de qua in incorpora tione & conglutinatione. Uera Uerae colliquefactionis species homo geniam essentialem primum requirit, a qua tamen interdum ad quandam heterogeniam deflectit, & colores tanquam in diuersis subiectis repraesentat iuxta exemplum naturae in gemmis pictis, sed ita, ut nihilominus omnium sit continuata, cohaesio, quasi non materiam diuersam dicas, sed eandem alicubi diuerse se habentem formaliter, aut per dispositionem accidentalem. Nihil autem refert etiamsi dicas concurrere hic nonnunquam glutinationem, cum principale opus semper maneat artificiosa colliquatio. Diximus materiam debere esse fusilem, hoc est, colliquatilem. Neque enim principaliter uolumus fundi duntaxat debere, quod fieri potest uel absque compositione: sed indicamus fusibilitatem & fusionis encheriam ministrare colliquationi. Quae ergo in ista operatione de fundendi adminiculis dicuntur, ea hic presupposita una intelliguntur, nempe ut & in colliquationis opere si quid aegre fluit, adhibeamus medicam ina, quae non esse uniusmodi constat. Maxime huc faciunt, que alienitatem termini tollunt, & sorbere cogunt, hoc est, auferunt impuritates siue interiores, siue in cute herentes, ut confluxus postea & unio fiat ex uoto artis, quale quid fieri solet etiam in glutinatione, qua auri bractee eri uel ferro per hydrargyrum inducuntur. Chymici ingressus procurationem uocitant in misturis totalibus, & huius gratia aliquando diligenter preparant purgantque colliquando, quo fidelius se amplectantur mutuo & hereant, quanquam repurgatio intelligatur etiam necessaria ad colliquefacti prestantiam & nobilitatem. Aliquando spectant familiaritatem, quod declarari exemplo posset, nisi de ingressu & proiectione peculiaris esset suo loco doctrina & preceptio. Commentatori licet prudentie methodo uti. Itaque sic dicimus: Si quis miscere conflareque uelit constanter, quod is debeat que rere tertium, quod utrique colliquando sit familiare, quomodo Plato docet terrena coelestibus coherere interposito uinculo dupliciter disposito: nempe altero extremo familiari medio, altero circumferentie, & talis est spiritus a globo terreno & aqueo usque ad ambitum coeli extentus, aerea igneaque constans natura. Hanc rationem sequimur in transmutatione per medicinam coelestem, que non heret corporibus imperfectis facile, nisi interuentu medii. Sed hec alieniora. Porro uti ex fusione, ita & colliquatione aliquando nempe sicubi impura committuntur, aut μα fiunt quasi per extractoriam quandam liquationem & translationem in subiectum nouum, quod facit excoctoria argenti & auri recrementa existunt, que quo pacto sint separanda, suis indicatur locis. Cap. Xui. De concorporatione. Concorporatio generaliter in corpus coactio uel coaptatio est in iis, que ob tenuitatem sensibilis substantie uidentur quasi incorporea esse. Corporis uox non unius est significationis. Mathematici & Physici id accipiunt, quod dimensionibus constat tribus, & naturaliter appellatur materia sensibilis. Unde corpus materiatum & subiectum potentie passiue quod opponitur forme tum substantiasi, tum accidentali. Hanc subtilitatem iam non obseruamus. Est & cum opponitur formis absolutis, quas Theologi uocant spiritus. Ne hoc quidem iam respicimus. Ueteres Philosophi, qui sensu & insensilitate, potissimum ad uisum discernebant entia, & non ens uocabant, quod non adeo manifestum erat sensibus, ueluti aerem & aerea, igneosque spiritus: sed ens quicquid esset aspectabile: aliquid lucis possunt prebere huic doctrine. Nam Chymici quoque nonnunquam eodem respiciunt, ueluti in coagulationibus & solutionibus, quibus faciunt spiritus & corpora, quorum tamen utrumque foret Physicis corpus naturale. Hoc sensu incorporatio foret spiritus in corpus reductio, hoc est, re uera coagulatio, uel congelatio de quibus suo loco. Et inde explicatur dictum, quod iubet ex corporibus facere incorporea, & hec in corpus reducere, quod est ex fixo facere uolatile, ex uolatili fixum, soluere & coagulare uicissim, Aliter accipitur corpus in separationibus & extractionibus, ubi corpus opponitur essentie uocaturque elementum, sicut essentia, coelum, ether, astrum & quinta natura. Neque hoc iam uolumus. Quanquam enim Chymicus interdum spiritus uolatiles fixo quodam subiecto compescere, & retinere studet, & sic dicitur corpus dare spiritibus: tamen differt sensus a quaesita nunc concorporatione. Haec ex Medicorum Pharmacopoeia prodiit & physicochymicam significationem, quasi natura & arte conspirantibus, ita ενσωματοποίησις ut nihil aliud sit, quam compositio quaedam comminutorum minime ad sensum, ut subacta, impastataque per fermentationem ad formam & corpus solidum, seu crassum uisu tactuque potissimum examinandum redigantur. Itaque primum incorporatio apponitur comminutioni, quae est maxime aridorum; siue fiat pilis aliisque contritionibus, siue corrosione, de quibus supra. Deinde corpulentiam, siue opocam, siue transparentem ( Nihil enim perspicuitas obstat, quanquam concorporata ut plurimum non transluceant ) requirit: Tertio unionem ad similitudinem mistionis naturalis per contemperationem ex fermentatione, licet ex arbitrio artificis & usus ratione ea non semper absoluatur, sed in aliquo gradu imperfectionis subsistat. Hoc differt ab appositione & conglutinatione, quanquam in hac enchiria nolimus ad superstitionem usque accurati esse, ut non liceat apposita, quae similitudine formae ad incorporationem proxime accedunt etiam incorporata uocare, ueruntamen non exquisite, sed quadamtenus, ut artifici, & Medico nihilominus liquidum sit iudicium, & in discernendis compositionibus accurata diligentia. Neque enim omnis appositio est incorporatio, cum & farrago puluerum isto nomine contineatur. Agentes potestates hic sunt primum internae quaedam uirtutes, quae in materiam agendo crasin inducunt, & homogeniam essentiae. Neque enim si absolutus motus est, iure obiicere queas ex tali incorporatione, ueluti ex pasta seu massa, reduci posse partes misturae, & ideo non uideri unionem substantialem factam esse. Reducere potes inde particulas quantitatis, sed non substantiae, que est intus in humido radicali, seu essentia Chymica. Itaque dicet Chymicus, te quidem posse corpora, hoc est, reliquias misturae segregare, sed non ex incorporatione resultantem crasin tollere, si modo ad formam haec est perducta. Corpora autem, quae exeunt, non sunt illa, unde haec operatio nominata est, sed elementaria quae appellamus extractionum elementa, & excrementa, seu impuritates crassas. Quanquam ergo hoc fieri possit, & incorporata massa, quae post motum iam non amplius congestum chaos est, sed quaedam similaris natura: extrahi ad essentiam Chymicam constituendam: tamen & ipsa per se Chymica est, gradu nimirum magisterii ab essentialibus speciebus distincta. Sic internum illud agendi mouendique principium ueram mistionem peragit. Sed externum est partim adiuuans, ut locus & uasa, etc. Partim item efficax ad terminum, ut siccitas cum frigore uel calore, licet discrepanter. Omnino concorporata necesse est terminari, quod fit siccitate succedente humiditati agente potissimum calore analogo: ex parte uero etiam frigore, hoc est, plane accidentaliter, cum non faciat ad substantiam perse, ueluti cum calor in humidum agendo ei terminum, quem artifex satis esse iudicat, conciliauit: ne amplius, quam fas erat, consumat, frigus submittitur, & sic coercendo constringendoque, imo & priuando motum inhibet. Modi incorporationum sunt plures. Cum partes omnes sunt aridae, humidum determinatum ad copulam & uires addendum est, & tunc solent in officinis subigere, impastare, agitare, etc. manibus, spathis, & similibus instrumentis. Populares in aliquibus utuntur & marculis & fustibus, uel pedibus & diligenter subigunt massam, quoad tactu uisuque homogeniam acquisiuerint, quo argumento solent Medici massas pilulares, electuaria & huiusmodi censere: sed insuper etiam odoris, saporisque conformitate. Sane si requiruntur mistilia ad sensum minima, hoc sponte sequitur ex incorporationis descriptione. In colore tamen non nimis superstitiosi debemus iudices esse, cum & ipsa natura exhibeat exacte mista, sed difformia coloribus. Chymicus ex incorporato essentiam eliciturus non semper expectat terminum ultimum. Nam compensat defectum exaltationis artificio, & sic circulando perficit crasin. Si & popularium studiorum uocabula nosse non officit liberali informationi, discet tyro uas, in quo subiguntur massae, Magin, uel mactram nuncupari. Pharmacopole plaerumque utuntur conchis suis, mortariis & pistillis. De alueis & lintribus subactoriis pistorum, ( unde nomen pistationi ) disciplina consulatur domestica. Alius modus incorporationis est, cum resolubilia liquoribus, quibus continuatum corpus tanquam uinculo seu termino astringimus, diluuntur, & postea caeteris ingeruntur, ubi & imbibitio potest seruilem operam praestare. Ita poteramus resinas & gummi aridiora in puluerem comminuere & speciebus immiscere de more officinarum: sed si libet, liquore corporis resoluta item intrabunt. Idem fieri potest in salibus, & calcibus liquabilibus in humido: quin & omnibus, quae corrodi acutis possunt. Affine quid fit, cum resoluta integris, per quorum poros se insinuant, ita incorporantur, ut obliterata uetere natura efficiant nouam, quomodo dicuntur plantae in lapides, & ferrum mutari a succis talibus receptis. Exemplo rem Chymico declatare quid prohibuerit? Si uoles cornua, ungulas, ossaue alces miscere cinere ex lignis cedrinis uisco querno, colurno, & c. & simul componere cum ciystallis chalcanthinis, ut fiat medicamentum ad epilepsiam eximium: pro eo, quod uulgo ramenta & pulueres componerentur excepti extracto liquidiore liliorum conuallium, seu uisco ex paeoniis, & c. hic licet facere lixiuium ex cineribus istis cum aqua competente: & in hoc segmenta cornuum macerare tamdiu ( uel etiam coquere, ) donec sal in interiora penetrauerit, totamque cornu compegem inferserit, eique induxerit lapideam naturam, Hinc alterabitur ita, ut postea etiam in lapide possit teri, & ad distributionem celerem pro isto morbo quam aptissime praeparari. Esse autem hanc solertiam quandam incorporationem sub specie combibitionis, manifestum est, quia corporis in corpus fit insinuatio & commistioper totum, abundantiore humore excluso, & ad terminum redacto. Una esse contemperationem ad crasin medicam, quid opus est demonstrare, cum agentia patientibus per contactum corporalem, uirtualemque commissa nouum quid inducant? Tertius modus occultiora Chymicorum magisteria in auxilium accersit, & sublimando, destililando, coagulando & similibus incorporat. In practicis docebimus ita componi uaria, ut usifur, Azorh, arsenicum crystallinum & huiusmodi: quibus coniuncta simul est essentialis quaedam elaboratio. Nam relicta impuritate pura tantum coniunguntur, sique repetatur opera, ita tandem partes sociantur, ut tandem uel omnino non queant separari, uel difficulter: Et quod separatur priori, non respondet ainplius, nisi analogia quadam, quia quodlibet non in quoduis transit, sed in determinatum: qua occasione physicis considerandum relinquimus, num quae ex misto prodeunt elementa, eadem sint simpliciter cum componentibus, an analoga. Cap. Xuii. De conglutinatione. Compactio circa superficiem per glutinum uocatur conglutinatio, quae Graecis est συγκολλησις, quanquam ex principaliore, uel notiore sit nomen. Non enim in omnibus modis interuenit gluten. Cum autem superficie tenus tantum ( uel longo, uel lato, uel profundo, aliquibus aut uno ) fiat coniunctio, puram hanc esse, & solius corporis absque inquinamento & sordibus, utile est arctiori compacturae, quae sibi proponit unitatem consistentiae naturalis in his, quorum partes maxime iunctae esse dicuntur siue contigue, siue continue. Eadem aliquando interraditur & exasperatur, ut retinaculis ex ipso corpore productis solidatio adiuuetur, sicubi fieri potest. Nonnulla excauantur, punguntur, uel lacunis sulcantur: quomodo Plebei artificii est lateres murarios intritis ferramentis uel glumis coquere, undo relinqui scrobiculas, quibus coementa se committunt, necesse est. Sed ut modos distinguamus in duos distribui potest omnis agglutinatio. Aut enim contiguitas fit, aut continuitas: quarum illa appellari usu emgllito uocabulo posset, contiguatio σύναψις, quae est contiguorum τῶν ἐχομένων: haec συνέχεια καὶ σύμφυσις continuatio latinis nuncupatur, & aliquando etiam perpetuitas & continentia, cum extrema continuorum sint unum: sed contiguorum simul: sicut philosophus loquitur in 5. Phys. tex. 26. ( ἐχόμενον ὃ ἄ ἐφεξῆς ὅ ἅπτηται. ) Et licet ibidem recenseantur quatuor coalitionum modi, in quibus omnibus quidem necesse est, fieri totum unum iuxta contactum extremorum: sed differenter, nempe ἢ γομφῳ ἢ κύλλῃ ἢ ἁφῇ, ἢ προσφύσει: nihil tamen obstat, quin ad duos reuoce mus omnes, πρόσφυσις naturae est, cum alterum alteri innascendo coalescit. Sed ars imitatrix naturae similitudinem agnoscit in ea ferruminatione, qua committuntur extrema in unum continuum. Germani uocant angeschweist / quasi resolutis in sudorem extremis confluerent partes fierentque concrescendo unum integrum & solidum. In uitris Chymice nuncupatur Hermetica signatura uel iunctura. Id Aristoteli est συνεχὲς, cuius extrema sunt unum. Huic ergo conuenit in genere ἁφὴ in specie uero πρόσ¬ φυσις uel σύμφυσις. Nam in omni continuitate est contactus: Sed σύμφυσις καὶ ἕνωσις τῶν ἂκρων tantum in synechia. Hanc rursus distinguere in duo potest Chymicus. Nam aut eiusdem homogenei diuulsae partes per se, uniuntur absque ullo medio, nisi forte externo, ueluti cum auri partes auro iunguntur additachrysocolla, quae nihil aliud praestat, quam facilem extremorum fluxum, & postea coalitionem continuam ipsa non manente, sed discedente exclusaque seruitio peracto: Aut eiusdem uel diuersorum fragmenta glutinantur tali medio, quod continue queat cohaerere utrique, ueluti cum ferrum chalybi iungitur per aeramenta: uel plumbum plumbo per stannum, & similia. Chymici tale medium genere substantiae faciunt idem, ita ut ab utroque, cui recte secundum contactum purum committitur, nequeat amplius separari, ut Mercurius Physicus. Uerum enimuero subtilius haec disputant Physici peripatetici. Neeque enim fieri continuitas ulla potest heterogeneis manentibus: sed per se omnis est homogeneor um, ita ut alterum arguatur altero, sitque homogeneum, quod continuum, & continuum, quod homogeneum. Quae clauo iunguntur a glutinatis absunt longius, possuntque affixa dici rectius. Sed quoniam ut natura, ita & artifex non facile multiplicat rerum genera, ponatur sane etiam affixio in aliqua parte conglutinationis. Comprehensio uel apprehensio, uti & coarticulationum species ( de quibus Medici anatomici praecipiunt exactius ) gomphosi adiungi potest. Quarta ratio Aristotelis δια κολλῆς magis est artificiosa, & in nostra arte secundum modum constituit, qui proprie appellatur conglutinatio, cuius gluten est aut familiare utrique glutinando, aut in genere saltem continens propter substantiae tenacitatem, qua & apprehendit extrema, & coarctat iungitque ut fiat totum contiguum. Adiuuare utrobique calor solet, ibi, ut extrema colliquescant: hic, ut glutinis humidi aquositate absumpta terminus superueniat, siccoque contineat & stabiliat compacta, seu coagmentata. Ex accidente & frigus conducit, quomodo comperimus linguam aeramentis frigidissimis adhibitam adeo eis adhaerescere, ut non nisi cum detrimento reuelli queat, idque non tam ob frigus sit, quam exuccum corpus & excessu frigoris sicci exiccatum quod combibit partim, partim glaciat humorem, quem attingit. Alias & determinatum frigus est, quod calori artificioso succ edens constipat eliquata, facitque ut terminata cohaereant. Bractearii argentum auro incussu mallei solo iungunt ita, ut utrumque simul extensum tanquam glutine affixum maneat. Fabri mollefactum ferrum eodem modo in focietatem cogunt: Et est ubi planae tabulae undiquaque sibi aequales solo affrictu excluso ab omni parte aere compinguntur. In nonnullis tanta uis est absumentis attrahentisque caloris. Contiguitatem fieri in his non est dubium. Quod ergo glutinum? In auro & argento exprimi halituosa specie quiddam familiare, tanquam ramentum, uel ut peripatetice dicamus, ἀποκριμα / Gr ] seu ἀπόκρισιν statui¬ mus, idque beneficio caloris, ex motu & compulsione. Hoc cum naturam uisciditatis mercurialis retineat, glutinosum est & hydrargyri uicem supplet. Qui dubitat de his apocrisibus, contempletur membranas bracteariorum. Alluuionum uim quandam sentiet & uel effectu ipso in bestiolis interficiendis comprobabit. At quae causa iungit tabulas exaequatas? Num fuga uacui? Frictu exclusum omne corpus est. Nec aditus est aeri succedenti propter superficies sibi exacte respondentes. Non fit diuulsio, nisi subeunte quopiam. Sed haec agglutinatio non solet esse constans, nisi obturentur externae commissure quam exactissime. Itaque & raro ab artificibus tentatur: nec semper succedit optime, ut in tabulis gemmarum, quas ideo felicius mastiche uel similibus coagmentant. Quae uidentur igneo calore iungi, similia sunt his quae in bracteis diximus. Resoluit enim calor non nihil. Resolutum quod est, intus subsistere potest, & denuo concrescens continere compagem pro glutine. Quocirca in hoc artificio exercitatum oportet esse magistrum, & attentissimum ad caloris gradus, & euentum. Sed ad priora reuertamur, in quibus quod uinculi loco est, uel simplicem habet naturam, uel est multiplex: hoc est, aut tantum glutine ( glutinosam materiam intelligimus siue uiscum sit, siue lutum, uernix, gummi, resina, pix, etc. ) fit coagmentatio, aut una cum glutine adhibentur ligaturae per splenia, tenias, clauos, etc. Non ignotum hoc est tyronibus Chymicorum in apparatu destillationum, sublimationum, caementationum & huiusmodi. Quod ad materias attinet, quaedam glutinantur calide, quaedam frigide. Aliquando sicca siccis committimus: nonnunquam siccis humida uti fit in lutationibus illitionibus, picturis, encausibus, trullisationibus, & c. Incrustatio siccis & humidis est communis. Praeterea aliqua in plano tantum glutinantur: aliqua extremis longitudinis: quaedam etiam undiquaque seu omni extremo, ut haec, quae saccharo, & similibus includuntur ut fiant tabule, rotulae, etc. Non frustra dehis sermonem fieri in arte Chymica is demum intelliget, qui sibi persuasum habebit fundamenta mechanicarum artium ad Chymiam reuocari debere in his, quae Chymica esse primum rerum cum praeceptis homogenia docet. Itaque delectabile philosopho fuerit, nosse saltem glutinationes fabtiles nihil esse aliud, quam riuulos fontis Chymiae liberalis, cuius gratia etiam illae non sunt plane sordidae, sed aliquid ingenuitatis habent. Sed & Chymicus per se utitur conglutinatione tum in magisteriis, tum adminiculis elaborationum. Magisteriorum exempla occurrent in efformationibus seu figurationibus quibus ornat nonulla Chymicus ad complementum finis in quo est το καλόν και αγαθον. Huiusmodi sunt tabulae amuletorum, gemmarum, etc. Est & in magisterio quantitatis augendae interdum necessaria conglutinatio, nec caret ea oblectamento quodam ex ingenio artis, ueluti cum grana argenti tudis plumbei in mensa iunguntur beneficio salis petraei, & c. Supplet ea aliquando & defectus formarum, farcit que lacunas. Quanti uero sit in opere seruili ad uitra aliaque uasa munienda, coaptanda, signanda, reintegranda, etc. experietur quisquis Chymico studio manum admouerit. Finis libri quinti. D. O. M. A Commentariorum Alchymiae Partis I. Liber Sextus De Enchiria Exaltationum Caput I. De Nota exaltationis plebeia. Solent artifices aliquando a uulgo sumta uocabula suae disciplinae accommodare, quod uideantur peculiarem quandam Energiam ad operum designationem afferre posse. Id euenisse etiam in Exaltatione Chymica omnino persuasum est nobis, etenim considerantibus rationem artis, & significati ususque popularis uocis istius, mirifica consonantia apparet, adeo ut tyro ad intelligendos actus motusque actis non immerito lucem ex lingua consueta petere possit & debeat. Ab alto deduci exaltationis uerbum, uerbaleque manifestum est. Altum oppositum humili est, signatque Geometris id primum, quod a centro ad superficiem, seu circumferentiam eleuatum est; sicut hoc, quod ad centrum est, correlatum illi. Postea uero utrumque etiam respectus alios in locatione Mathematica subit, ut licet ad unum tertium utrumque sit altum; tamen inter se hoc altum, illud humile existat. Inde altum & humile solstitia; coelestia in alto sunt, tertena in imo seu humilia. Physici illorum imitatione materialiter usurpant utrumque, & a sublimiore situ altum dicunt, ab inferiore humile; idque non tantum in discretis, sed & continuis, ut altum aliquando idem sit, quod procerum; humile, quod breue & minutae staturae. Catachresticum quis censere possit cum altum dicitur pro profundo, sicut uicissim hoc pro illo; ut maris & coeli altitudo & profunditas, quomodo Graecis το βαθος aliquando est idem, quod ύψος. Sed ne Grammaticorum scrinia excutere uelle, & confundere notatiunculas rebus Chymicis perhibeamur, illud nobis ad lumen artis nostrae inseruire sciendum est. Quae enim Mathematice & Physice ex situ & ratione situs formali deducuntur, admonent initiandum sacris Chymicis. Ut mysteria suae disciplinae agnoscat. Quod altum est formale est; quod humile, materiale magis. Itaque quod in altum contendit sua natura, quia ad locum formae perfectionisque fertur, & tanto fit coelo propius, quanto magis est aethereum, & formatum nobilitatem assequitur: tanto est perfectius & nobilius, ita ut Chymicorum instituto astrale fiat, atque etiam astrum possit nominari. Illud ipsum etiam positioni, Entelechiae, habitui, Categoriae, & omnino Enti secundum formam respondet, & in Logicis affirmationi consentit, Humile contra se habet. Materiale enim magis est, & hinc ignobilius, & analogum priuationi. Illud actiuius & subtilius: hoc passiuum & crassum. Illud caloris & animae uim repraesentat: hoc frigoris, & corporis inanimati aestimationem subit. Illud luci conforme est & substantiae discretae: hoc tenebris & chao aequiparatur. Emergunt itaque hinc iudicia prouida de diuersis entium habitudinibus, & quo in numero sit habendum, quod exaltatum dicitur. Ex eodem fonte allegoriae prodeunt de coelestibus & infernalibus: quintis naturis, & elementis: spiritualibus corporeis: absolutis, concretis, & quae alia Chymici ex Philosophicis contemplationibus sumta ad suam artem mysticam transferunt. Habernit autem Physici etiam exaltata qualitatibus; & quibusdam affectionum gradibus; quo pacto calores exaltantur, uulgo etiam eximios appellante & exaltatos & sublimes. Sed Ethici & Theologi hoc significatu delectantur magis, & saepenumero in eminente dignitate, gloriaque constitutos, eleuatosque dicunt in alto locatos. Unde illae Poetarum Metaphorae de altis fugiendis. In alto sic quod est, praerogatiuis excellit, estque in admiratione, & suspicitur: quin & plus potest, quam caeteri; lucem & nobilitatem habet maiorem; pro fide digniore habetur. Logici paria tribuunt suis catholicis & abstractis. Principium temotius est illis altius; quod inde explicatur, ab origine repeti dicitur, habetque tanto plus fundamenti menti, quanto principia uetustiora, cum quod constantius durabiliusque est, in sua natura sit solidius & credibilius, nullo leuiculo humilique tantam ferente uetustatem, quam ob causam Platoni ultima indiuidua sensibiliaque sunt suspecta, nec sustinent uim scientiae & dignitatem. Intelligimus itaque triplici argumento altum & exaltatum declarari, causa essentiali, unde est rebus esse, effectu, & adiunctis potestatibus. Quocirca si definienda sit exaltatio ad nobiliorem essentiam dicetur euectio; uel acquisitio qualitatum & uirtutum digniorum praestantiorumque, quod accipitur correlate. Quod enim exaltatur, ex humili procedit: siue absolute, siue κατά τι. Aut enim nullam prius habuit dignitatem, aut aliquam quidem, sed minorem: Et sic ueluti a non ente ad ens a potentia ad actum e materiae potestate ad formam & speciem fit motus. Graecis ea uox est ανυψεσις, και αξιωμα, sed differenter ut facile uident, qui linguam callent. Latini habent etiam alias uoces, quales sunt celsus, excelsus, sublimis: eminens, etc. Sed quoniam haec non linguae, sed artis causa in medium producimus, reliqua nomina in suo relinquimus loco, consensumque artificum specialium potius respieimus, quam uulgi & oratorum. Cap. Ii. Exaltationis uocabulum etiam Chymicis esse familiare, & quo intellectu. Qui artem methodo complecti uult, saepe cum inopia uocum idonearum conflictatur, cogiturque aliquas ex medio sumere, aliquas ex Horatiana sententia comminisci, ita ut Graeco fonte cadant parce detortae, & rebus quantum fieri potest respondentes. Non itaque necessitas nnobis imponebatur ulla, qua demonstrare cogeremur Chymiae professores uti exaltationis nomine, si modo id industrie ad docendum perspicueque adhiberi posse pateat. Sed ne defugiamus etiam hac in parte iudicium exautoritate, sciendum est tyroni non tantum nostra & pattum memoria crebros fuisse in exaltatori, praecepti mysterio magistros, sed & superiore, quanquam interpretes rem eandem non semper eodem uocabulorum sono exposuerint. In Rosario Philosophorum Belinus sic loquitur: " Scitote, quod pater meus Sol dedit mihi potestatem super omnem potentiam, & induit me uestimento gloriae. Ego sum maximus. Iam sciuerunt uirtutam meam & altitudinem. Ego sum excellens, qui exalto & deprimo cuncta, etc. " Turba. " Fundamentum huius artis est Unum quid, quod omnibus rebus fortius & sublimius est, sed apud incipientes uilissimum omnium rerum ut acetum acerrimum, etc. " de hoc & Hermes: Haec est totius fortitudinis fortitudo fortis etc. Uerum non tam hoc necesse est ostendere, quam quo sensu acceperint artifices istud suum exaltari, & sublime, excelsumque fieri. Parachymicos uerbis immodicis efferre etiam sterquilinia sua, & quisquilias pridem Innotuit Germaniae. Lullius in sua quinta essentia extollenda ad pudorem usque est hyperbolicus, quomodo suspecti sunt & hi, qui de lapide fere incredibilia scribunt. Usitatae quidem sunt huiusmodi laudes Chymicis; Sed extra artem in Encomiis ad alliciendum tyrones ad rem difficilimi laboris, & commendandum operum dignitates, quod magis est Oratorium, quam Physicum, cum scientiae seipsas suo bono deberent commendare, siue Theoriam respicias, siue praxin propter honestatem, pulchritudinem, & utilitatem, quae est ex ipsis. Malo hominum euenit, ut sicut in sanitatis conseruatione & restitutione ad rationem suae uitae salutisque habendum sunt solicite admodum interdum persuadendi aegrotantes: ita & in scientiarum studio, quod cum contingat diuinae sapientiae, cuius clamor perpetuus aures circumsonat, quid ni humanae? Huiusmodi exaltationes quod aliquando hyperbolicae esse uideantur etiam extra fallendi propositum, uitiis & pertinaciae auditorum, quorum animi malis obtuti, uanitatibusque occupati, uerum non admittunt, merito asscribitur. Alia est exaltatio in ipsius artis complexu, & haec modo generica, modo methodica & determinata. Quicquid ex rudi & informi elaborando formam accipit, & expolitur euaditque ulla ratione artificiosa nobilius; exaltari dicitur iuxta eos modos, quos antecedente capite indicauimus ex populari consuetudine. Hinc neque unum nomen est rei eidem. Iam enim extractio uocatur, iam sublimatio, ut apud Arnoldum. Riplaeus ait: " Exaltatio parum differt a sublimatione, si uerba Philosophorum intelligis. Si uotua corpora exaltare, illa sublima primum spiritu uitae, donec terra sit bene subtiliata per naturalem rectificationem omnium elementorum. Tunc preciosiora multo erunt auro propter quintam essentiam, quam retinent, etc. " Specialiter quidem is loquitur de magisterio lapidis: Sed quia hoc est ueluti compendium & Idea omnium caeterorum in tota Chymia, siue plantalia sint siue mineralia, siue animalia ( unde tres lapides ducti ) uim suam extendit in omne quod Chymice est elaborandum, seu Chymico artificio exaltandum. Quidam Chymiae inserunt etiam magicas illas exaltationes, in quibus putant certam uim syderum certo positu, hora, opere uerbis, etc. in determinatam materiam influere, propter magneticam quandam attractionem. Et de his agit Lullius in primo de quinta essentia. Sed cum ista ad extractiones quintarum essentiarum accommodet, doceatque coelo suo affigere stellas, easque exaltare; ad artem accedit propius: Quin & coelum istud suum praeparando exaltat prius per modos exaltatorios circulationem & rectificationem. " Haec quinta essentia " ( inquit ) " sic circulata & rectificata non habebit illum odorem " ( hyperbolicum ) " nisi corpus sit destillatum in ea. Haec quidem uocatur a Philosophis clauis totius artis Philosophiae, & tam coelum, quam nostra quinta essentia, quae eius adiutorio uenit ad tantam sublimitatem, nobili forma sunt impleta, & subtilissimam materiam habent, ut per se solum, & cum stellis terrenis faciat operator huius operis miracula super terra, etc. Ex quibus item intelligis exaltationem specialem quintae essentiae uini, & aliam generalem, quae nihil est aliud, quam extractio omnium essentiarum caeterarum per essentiam primam, & simul nobilitatio per rectificationem & circulationem, quibus duobus uocabulis item saepe designatur exaltatio, non minus ac extractione, quam aliquoties in eo opere repetit Lullius. Aliquando & separationem uocat, & affixionem stellarum terrenarum ad coelum: Alis etiam subtilis naturae, quae est in re inclusa manifestationem: nonnunquam plusquam perfectio est, & ascensio " graduatio, etc. Sed exaltationis uocabulum tamen non est primum huius artis, quandoquidem id Chymici ab astrologis mutuo sumserunt. In horum disciplina esse quasdam propietates Planetarum essentiales, quasdam accidentales, & inter essentiales etiam exaltationem, quam altitudinem interdum nominant ( ut Cardanus, qui septem genera dignitatum sic recenset: Carpentum seu solium, domus, altitudo, Trigonus, finis, persona, gaudium ) notum est. " " Est & alia ratio eiusdem per ascensiones & emersiones ultra Horizontem usque ad medium coeli, quod cor meridiei uocant, decimae domui plaerumque tributum, cui & fortitudines undecim & colorem rubeum assignant sicui Horoscopo duodecim & colorem album; quanquam Chymicis potius debebat horoscopus album tenere cum undecim fortitudinibus, sed medium coeli rubeum cum duodecim: ( congruunt haec cum artificio lapidis, & uidentur inde esse sumta: quandoquidem sextae domui ascribitur una fortitudo cum nigro, quod potest accommodari ad primam solutionem, etc. ) Illae ipsae habitudines oxplicantur & partibus diei, ortu nempe & meridie, in quo est exaltatio: item partibus anni uere & aestate, quandoquidem a uere incipit Sol exaltari & in aestatis initio in summo fulget. Ita & congressibus Solis Lunaeque & ecclipsibus. Hinc sunt illa in Dialogo Philosophiae: Uirtute ignis Sol tuus depuratur, quae depuratio a Philosophis pro Exaltatione intelligitur. Et quia in Ariete Sol incipit ascendere ad suum fastigium: Simili modo Sol tuus semper exaltetur usque ad finem operis. Si non sit mixtus Sol tuus, non potest exaltari, etc. " " Item: Sol Philosophorum, qui est una res uilis & parui precii per illud magisterium potest exaltari super aurum gradibus infinitis, & efficitur Thesaurus incomparabilis. Item, Quare Philosophi dicunt Solem exaltari in ariete debere? Sol superius exaltatur in arietis signo, quod est Saturni casus, & domus Martis, qui est Cholericus. Oportet ergo ut Sol infernus, ex quo opus tuum fit, exaltetur in domo Martis, in Ariete scilicet, qui est tuus clibanus, in quo deprimitur frigiditas Saturnina & calor exaltatur, qui est causa exaltationis tui Solis. " Haec ille de lapide potissimum, sed consequenter & de ceteris. Intellige uero non frigiditatem simpliciter, sed in subiecto cum caeteris quoque motibus ad perfectionem. Itaque huc pertinet a colore nigro progressus per album & citrinum usque ad sanguineum: item mutatio ex Saturno uel plumbo per stannum in argentum in opere albo; aut in rubeo ex ferro per aes in aurum; Et eadem est mutatio partium anni, & qualitatum; item separatio elementorum, destillatio, ablutio, circulatio, sublimatio, & c. Ex hoc potest explicari Paracelsicum istud; Quaere Leonem tuum in Oriente, & aquilam uersus meridiem: si uero uelis de unitate per dualitatem in trinitatem cum aequali cuiusque permutatione perducere, uersus Meridiem te uerte: " Item: " Optimum metallum foris in figura magni mundi est in Oriente astri Sphaerae Solis: alterum in astro Meridionali est in suo primo flore, etc. " quae tamen peculiare habent iudicium Solem, Mercurium & Lunam in hoc opere Philosophi nominant potissimum. Initium est Mercurialis substantia frigida, humida, quae tamen intus est Solaris calida sicca. Ex horoscopo Mercuriali & Saturnino promouendum opus est, ut perueniat in Leonem qui est domus Solis, in qua habet dominium. Leo abest ab ariete interuallo quatuor signorum, unde oritur aspectus trinus qui trigono designatur, situ sinistro. Idem Sol cadit in libra, quae est domus Ueneris altera. Hinc illae allegoriae de exaltatione & casu; altitudine & humilitate, quae in arte nihil aliud sunt, quam gradus quidam & dispositiones materiae in opere; cumque haec circulo saepius ad incudem reuocantur, & elaboratum denuo exaltatur ut euadat absolutissimum, subtilissimumque uirtute, circulatio Philosophica sibi nomen inuenit, quae modo est idem quod exaltatio, modo eius quaedam species, ut suo loco dicetur. Eadem astrologia Mercurio dedit nomen coeli, cordis Saturni; hyemis Occidentis, sudoris Solis, etc. Et postea in alia dispositione uocabula Lunae, Meridiei, medii coeli, ut est apud Pantheum, quanquam mirum sit, dicere pro eodem esse Meridiem & nigredinem seu tenebras. Transferuntur ad hoc opus & phases Lunae. Cum ad oleositatem post fermentationem, uel etiam secundam coctionem peruentum est; Astronomica nomina sunt Oriens, Sol, oleum Martis, etc. propter calidam siccamque complexionem, ut ait Pantheus, qua dicitur internum uersum esse foras, & in cutem tractum ex centro. Caeterum solent & Geometrici termini huc accommodari. Itaque alia ratione Altitudo lapidis appellatur cum in prima sui creatione est albus frigidus humidus, & c. Ne simus prolixiores, nobis propositam iam esse exaltationem Chymicam eam dicimus, que in methodo artis est subalterna, & sub generins ratione continet species quasdam de quibus paulo infra. Interim autem; ut uires tei exaltatae intelli gat, & mysteriis paulatim initietur discipulus, illa fuerunt praemitttenda. Cap. Iii. In quibus rerum generibus sit exaltatio. Exaltationem esse ex humili in altum progressum seu motum, non est obscurum. Humile in Chymia est tenebrosum, latensque in chao, quod & in potentia materiae dicitur existere, & ea occultari. Quicquid ergo in se absconditum gerit aliquid nobile, lucidum, uirtuosum, ita ut in eo tanquam capsula conclusum lateat, sicut in cinabari argentum uiuum, in uenis metalla: Secundo quicquid ex indigno fieri potest dignius, & actum accipere per progressionem motus ex potentia materiali ad Entelechiam & actum id subiectum erit exaltationis. Id autem uel relatiue consideratur, uel simpliciter. Hoc modo quae natura dedit integra elaborando exaltantur, & quanquam suo modo sint perfecta. nempe forma naturali: tamen artis ususque optimi respectu imperfecta dicuntur ita, ut propensionem habeant ad perfectionem determinatam suscipiendam. Relatiua etiam possunt esse res artis, ut quae prius motum Chymicae industriae expertae surt, sed nondum ad complementum perductae, seu siconferantur cum arcanis maioribus, possint imperfectionis iudicium incarrere. Illustrari haec possunt etiam consideratione priuationis & habitus; Principiorum Aristotelis trium, materiae; priuationis, & formae: tertio categorematum seu summorum generum in omni Philosophia, & tandem etiam transmutationis Planetarum, praeter ea, quae in prae cedentibus sunt indicata, de potentia actu, rudi elaborato imperfecto, perfecto, obscuro illuminato, Chao essentia, specifica, casu, exaltationem Astrologica, etc. Sunt item artificibus usitatae allegoriae de centro & superficie; de inuersione & productione ex interioribus in cutem, ex medulla in corticem, & c. quibus declaratur exaltatio satis euidenter. Iuxta Aristotelis principia id, quod exaltatur; materia est, cui adiacet potentia passiua per priuationem inexistentis formae, & susceptionem eius, quae deinceps sequitur naturali dispositione. Inde Philosophica ista de omni re materiata sub aliqua forma existente, quae a mobilitate ad immobilitatem perducitur, & successiuas mutationes ex forma in formam, imperfectione ad perfectionem sustinere potest. Notare tamen conuenit non eandem esse materiam operis omnino, & operis determinati; seu artis. Ratio est, quia artifex materiam in qua proxime incipere debebat, non semper inuenit adaptatam, sed cogitur ex materia naturae materiam artis determinatae facere; ueluti, si exaltare aurum uellet neque tamen hoc praesto esset, nisi in sua uena: cogitur opus peregrinum nonnihil seu aliquatenus suscipere, ut perueniat ad proprium, Neque enim uena erat materia exaltationis in auri essentia sed aurum respectiue ignobilius. Ita cum quaeritur exaltatio lapidis antequam incipiat hanc magister, debet sibi materiam praeparare, & resolutione repurgationeque debita primam educere ex eo, in quo est. Hoc autem nihil aliud est, quam ex remotione; seu generatione, facere propinquiorem, quomodo coquus ex rebus naturae parat ciborum materiam. Nihilominus illae res sunt naturae a qua & dispositiones suas habent, estque homini impossibile substantiam nouam facere, & crasin introducere, quae non prius erat in naturae potentia. Hinc aliqui ita loquuntur, quasi ars non posset facere nouas species sed tantum dispositiones mutare, ut una eademque res diuersis formis & faciebus conspiciendam se praebeat. Reuera nouum simpliciter solus Deus facere potest, uti & momento remotissimam potentiam in actum uocare; idque modo non naturali, sed miraculoso. At κατα τι noua exhibere nihil uetat. Si categorias peripateticorum sequi uelis, exaltationi subiacet corpus mobile ad aliquid excellens; itaque distribuetur iuxta categorias, in quibus est mutatio uel motus, & respectu substantiae ex uno corrupto generabitur alterum, primum & non secundum accidens. Est enim generatio potius ad formam: sed a forma motus, destructio: quanquam alias reciproce se habeant generatio & corruptio. Respectu qualitatum, subiecto eodem manente eueniet alteratio, ex materialibus ad formalia, fietque id, quod ante erat frigidum, calidum, quod humidum, siccum, quod crassum, subtile, quod ignauum, agile; quod obscurum, lucidum, & tc. Uerum hic motus coniungitur nonnunquam illi, dumque substantiali mutatione ueluti ex non ente, ens producitur, spectante motu artis simul finem, in quo est summum rei bonum, omneque pulcrum & conducibile: alteratio mutationi erit comes. Ita generabile & alterabile simul erit id, quod est exaltandum. Est & motus in quanto, iuxta quod exaltandum foret minus. Rarius hoc spectat artifex, ut qui contra potius soleat studere, ut quod magnum erat mole corporis, hac deminuta fiat magnum uirtute. Sed tamen in magno magisterio Philosophorum augmentum quoque habet aliquam dignitatem, ubi duplex est eius ratio, uel per corporis perfecti accessionem, uel repetitionem exaltationis in materia prima. Motum localem per se parui aestimat Chymicus. Ex accidente uero eo utitut in destillationibus & sublimationibus, & inde uim trahente circulatione. Planetaria ratio suppeditat nobis subiecta exaltationis tria, nempe, Mercurium, Saturnum, & Martem, quorum ille Lunae, medius Ioui, tertius Soli opponitur. Aliqui haec accommodant ad principia artis salem, mercurium & sulphur: ex sale magistrali parant essentialem; ex mercurio aquas lunares; ex sulphure olea & tincturas. Sed haec in processu artis practico elucessent. Num unum idemque subiectum in specie, sit ducendum per omnes exaltationum modos, suo loco dicetur. Cap. Iu. Cur inuenta exaltatio. Quaestionis huius solutio facile patet ex praecedentibus. Quia enim non in omnibus indiuiduis natura assecuta est praestantissimum absolutissimumque, sed diuersis substitit gradibus & quedam inchoata dedit, quaedam aliquo usque promota, sed non absoluta: quae tamen uiderentur denuo inducto per artem adhibitis adminiculis naturalibus motu perfici posse; ueluti ut ad exemplum auri arabici elaboraretur quoduis aliud aurum inferius: Et omnino ad perfectionem auri, aut ad regulam in qualibet specie probatam perducerentur imperfecta metalla; una fuit inuentae exaltationis ratio. Deficere uero naturam in aliquibus uel quia interrumpitur eius motus ante maturitatem uiolentia quadam: uel debilitatur, aut materia non est sequax, sed praua uel deprauata; uel aliquod deest ad miniculum; aut etiam de gradu deiicitur & damnum patitur externis iniuriis, experientia est cognitum. Hinc gradationes & interpolationes multiplices inuentae artem hanc locupletarunt, maxime omnium in materia minerali, & metallica, cum horum materia uarios artis motus facilius sustineat. Sed non tantum naturae impuritates; alienitates & errata compensare ars studuit, ut res integra nobilissima sui specie tum delecter; tum in usum ueniat: Uerum etiam plusquam perfecta reddere, atque ita ingenio naturam exuperare sunt conati magistri, ueluti cum aurum absolutissimum in natura aestimetur id, quod est uiginti quatuor caractarum: illi addere portiones unam, duas, aut plures & studuerunt, & uidentur assecuti conatuum summam esse. Ita moti sunt termini naturales; factumque finitum infinitum, & quod Aristoteles quoque agnoscit, exemplo declaratum, in aliquibus naturam ab arte superari. Mignifice hoc praedicant in perfecto magisterio Chymici, estque reuera admirabilis ingenii species, quae se in hoc ισοθεον quodammodo esse declarat, indicatque hominem adhuc esse simulacrum & imaginem Dei, dum umbram quandam aut si uis, radium diuinae sapientiae sapienter tractando elaborandoque res naturae ultra quam actus eius contenderat, repraelentat. Tertia causa est, ut familiarius fieret id, quod natura rudi minus erat familiare & amicum nobis. Quarta medicinas peperit ad mala contumacia habiles, quae uinci per se naturalibus non facile poterant. Et hae sunt frequentiores. Addere libet etiam lusus quosdam & oblectamenta sapientum in imitanda praestantia naturali, ueluti cum ad exemplum auri exaltamus argentum, ut aspectu ei possit aequiparari. Sic & aes faciunt aureum, & argenteum, quorum illud inter Thesauros quoque Regum Persiae, locum & autoritatem templi sanctissimi quondam meruit. Sic & gemmae ignobiliores studio iucundissimo exaltantur, & uitra, ut assequantur pene gemmarum admirationem; nec parua huiusmodi inuentis inest gratia, si absit impostura, cuius frequentia & foeditas fere excussit sapientissimis artificibus operum illiusmodi amorem & commendationem. Quocirca cum olim ista imitamina essent praeclara mirabiliaque artis effecta; hodie ab ipsis artificibus non quidem exulare ab arte iubentur: Ueruntamen indigniore uocabulo sophismata appellantur; ab aliquibus etiam uix admittuntur. Ut summatim dicamus causae, quae impulerunt, aut ansam dederunt exaltationibus, fuerunt primo necessitas quaedam correctionis operum naturae uitiatorum; deinde rei familiaris illustratio; hinc alimentorum condimentorumque facilitas: in quibus ipsis inest quoque aliqua magnificentiae & splendoris commendatio; maximam partem sibi uendicat Medicina; aliquam imitationis naturae cupiditas, nonnullam defectus adiumentorum uitae; aliquam item gloriae certamen. Abusus exortus est in uitiosis naturis, qui cum non assequerentur quod cupiebant, & tamen excellere studerent; aliqui etiam incommoda uitae uincere; adiecerunt exaltationum modos aliquos; caeteros uarie pro suo instituto accommodarunt. Cap. U. De modis exaltationum, & per se speciebus. Exaltatio aut suis per se, propriisque perficitur operationibus, aut mutuatitiis, seu Catachresticis. Ex propriis quaedam sunt ἐκτελειώσιος, quaedam ἀναβάσιος. Perfectionem poteramus illam appellare, quae est perfectiua, exaltatio in natura substantiae. Quod enim sic elaboratur in materia exaltata accipit formam nobiliorem, & respectu operum naturae, plusquam perficitur, non tam externis adiunctis seu accidentalibus dispositionibus, affectionibusque, quam τῷ εἶναι, ut sic ex imperfectionum, tuditatisque & immaturitatis formis paulatim motu ab arte accepto foris, in se moueatur amplius & proficiat ad speciem & actum. Quanquam autem haec perficiendi ratio una promoueat etiam affectiones, & dignitates externas producat; quin & in aliquibus exemplis potius harum gratia suscipiatur, quam ut in substantia mutatio eueniat: tamen ex principali est describesda, & inde explicanda, unde suam per se praerogatiuam & rationem obtinet. Qui opus lapidis magnumque magisterium tractant, Sublimationem uocant, & plusquam perfectionem, in qua etsi uaria homina operationum pronuncient, nihil tamen reuera aliud subest, quam exaltatio ista progressiua, cuius finis est substantia exuperans opera naturae. Caetera ex uariis allegoriis & respectibus suis locis adhibentur pro consuetudine artium mysticarum. Duplex est haec sublimatio perfectiua; coctio nempe, & instauratio. Coctionis uox quanquam polluta sit fumis ful ginibusque coquorum uulgarium, metallurgorum, pharmacopolarum: non tamen isto sensu ad hanc artem uenit, sed uti alia, ita & haec ad mysteria designanda adhibetur ex uulgari loquendi more petita. Usus ea est & Philosophus ad designandum opus quoddam naturale, quod uocat τελείωσιν ὑπὸ τοῦ φυσικοῦ καὶ οἰκείου θερμοῦ ἐκ τῶν ἀντικειμένων παθητικῶν Hinc Physici Chymici, quia licet ipsi motum primum per artem procurent foris, dirigantque opus totum ad finem sibi propositum, tamen potissimam uim ponant in motu principii interni solerter prouocandi, regendique, non dubitarunt & ipsi coctionis nomine uti. Neque uero reprehendendi sunt, quod de re minerali sic loquantur, ut alii de uegetabilibus, & animalibus, cum analogiae ratione alterum alteri sit comparabile. Pari modo & caeteras uoces, per quas species quaedam coctionum intelliguntur, in suam disciplinam traxerunt, ut sit in eodem studio etiam maturatio, assatio, tostio, etc. Nihil refert, inquit Philosophus, " in naturalibus organis ista fiant, an artificialibus, cum ob eandem causam utrobique procedat motus. " Sed de coctione etiam alias. Nunc hoc saltem seu iure, seu praecario ( neque enim moramur austeritatem quorundam & morositatem nimis superstitiose in uocabulis suis haerentium, & capitalia bella ob ea intendentium aliis ) obtineamus, unam exaltationum perfectiuarum esse, uel uocari posse Coctionem in specie, quam exaltatoriam artis ex genere intelligimus, si placet, utere potius maturationis nomenclatione. Neque enim re manifesta id prohibituri sumus. Quaeri uero ab argutis poterat, dum ita nominamus perfectionem quandam, utrum a fine potius, an motu uelimus appellatam, quandoquidem utrumque quidem accidere potest; sed si motus a termino ad quem magis sortiuntur uocabula, quam a termino ex quo, uel forma agitationis, quidni consultum sit etiam coctionem inde nuncupare? Uerum in praesens nihil illud interest. Permittimus Philosophantium amori, ut coctionem uocent cruditatis abiectionem, sicque eam explicent priuatione: uel cocti acquisitionem, ut finis & forma appareat: uel ab utroque ex crudo in coctum progressum agente calore interno, fouente externo, dirigente magistro artis, ut sic intermedius motus & causae operantes una in conspectum ueniant. Coctio reuera est motus, quo ad coctum tenditur; suntque subtiles admodum, modum, qui solum finem in his considerant, quasi ex hoc tracta sit appellatio magis, quam ex motus natura, ut Generatio a generato, corruptio a corrupto, augmentatio ab aucto, deminutio a deminuto, & sic in caeteris, cum mirabile sit motum denominari a fine potius, quam essentia & gestione propria. Cur quaeso non contra dicendum est, coctum ideo dici, quia coctione sit factum, & generatum quia generatione? Cum finis est, quies est motusque definit. Ex immobilitate motum appellare quid ni sit absurdum? Qui ergo nostris artificibus obstrepere fuerint ausi, scire debent, non usque adeo oboesae naris eos esse quin & istas subtilitates queant ludere. Nostra coctio est exaltatio perfectiua, qua abiecta crudioris rudiorisque seu imperfectioris naturae forma, inducitur perfectior agente interna potestate caloris adiuuante arte, in illo ipso, quod coquitur. Ea est duplex; Digestio & circulatio, de quibus suo in loco. Altera perfectionis species est Instauratio, in cuius uocabuli electione non minus laborauimus, quam in illo; Et poteramus uti etiam Renouatione, regeneratione, transplantatione, & c. Differentia formalis est, ut significetur perfectio per plusquamperfectum in alio, quod in se formam imperfectionis habet, ita ut coctio sit perfectio in ipso, quod coquitur, sed instauratio motus ad perfectionem in alio per id, quod prius in se fuerat perfectum. Ut exemplo res elucescat, sicut in natura coctio est, cum ex nodo pomi post florem fit perficiturque pomum agente intus principio naturali, & foris calore temporis: ita in arte prima materia lapidis interna uirtute, auxilioque artis & caeteris bene dispositis proficit ex crudo in coctum coctionis motu, nec fit transitus uirtutis & operationis in aliud sed manet in ipso. Sic cum uini quinta natura paratur, ipsa per se sola debitis adminiculis perficitur, nec agit in aliud. At cum haec ipsa iam ad summum exaltata committitur cum aliis dispositis, ut & haec exaltet, & sui similem uim illis conferat, aut saltem id producat in nobiliore genere, quod aptum est sic prodire: instaurationem uocamus, quae est exaltatio uel perfectio transitiua, qua per medicinam perfectam id, quod imperfectum est, perficitur, & in nouum genus transscribitur, eo quod natura aptum erat ad suscipiendum talem motum, sed accidente quodam fuerat prohibitum. Et haec est primum uis huius perfectionis. Deinde est & analoga altera, ut infra docebitur. Permittimus liberaliter Philosophanti, ut transplantationem uocet, ex eo, quod in hoc genere excellit. Aliis placebit interpollatio, μετασχημάτισις μεταμόρ¬ φωσις etc. Sed ut pedem figamus, innouationem, uel instautationem retineamus. Ea est Fermentatio, & proiectio, quae constat transmutatione, & Tinctura, de quibus specialiter deinceps. Secunda species exaltationis est Gradatio, quasi in gradu exaltationem dicas. In hac substantiam ponimus eandem, tanquam scalam quandam. Sed cum humilitatis, & altitudinis rationes, easque oαa permutatim uel alterne, ( Logici subalterne dicunt ) per successionem ita admittat, ut antecedens intermedium humile uel altum sit respectiue, quod fieri non potest, nisi in dispositionibus, uel partibus substantiae deinceps se habentibus: In Chymia uero exaltatoria substantiales rationes alii generi sint dicatae: relinquitur in affectionibus nobilitatio, qua gradatim euehitur res locaturque in sublimiore dignitate; ueluti: Aurum idem manet in sua natura; sed differunt gradu aurum Garumnae, Americum, Indicum, Arabicum: uel in auro eodem manente idem quoque est color, sed remissior huius, intensior illius. Ita fixitas discrepat gradibus. In tincturis rubedo generice eadem est, sed quae in purpura dibapha & hysgino altior est, quam tyria simplici. Hanc exaltandi rationem innuimus titulo Gradatoriae, quam & simpliciter Gradationem uocant, ut sit Exaltatio ad gradum qualitatis sublimiorem substantia manente eadem. Quam ob causam etiam ita tractanda est, ut salua essentia dignitas in accidentibus fiat sublimior. Quod si non tam firma substantia subiectumque est, ut id sustinere, queat secundum rationem speciei suae competentem, docimasticum inde nascitur iudicium, ut sic gradationi accida etiam examen iusti & iniusti, seu legitimi & illegitimi, idque iuxta peruulgatam probandi consuetudinem. Est quidem omnis Recti regula simul etiam improbi Elenchus: sed hic speciale quid euenit iuxta requisita artis probatoriae, quam in metallis & gemmis experientia constituit, & gentium consensus comprobauit. Huius operationis species cum sint plures, artificiosa dichotomia eas e suo genere deducere, non parui est laboris. Tentemus quantum possumus. Caeteros decet defectibus nostris ueniam dare, & aliquid exactius proponere. Duplex est Gradatio; Perustio una, Emundatio altera. Illam Graece appelles διάκαυσιν, hanc καθάρισιν. Discrimen in hoc est, quod diacausis magis interius graduet, sed catharisis magis foris, quanquam per industriam euenire possit, ut utrumque emergat ex utroque in certis speciebus singularique ingenio, qualis abusus ualde frequens est in hac arte. Deinde Diacausis totum scrutatur undiquaque, nihilque omittit intactum. Catharisis nonnunquam item penetrat, sed magis in cortice cuteque haeret. Illa interiora absolutioraque habet examina, haec ad oculum satisfacit magis. Accidit autem Diacausi & fixatio quaedam. Eadem sustinere & alia munia potest, & ministram opem porrigere pro artificis arbitrio. Distinguitur εκπυρωσει, seu ignitione acuta, & illuminatione. Illa sordes & alienitates fortiter delet, atque ideo inter examina ultima est, si rem metallicam spectes & perfectionis argumenta, exquisite quaeras. Sed illuminatio restituit dignitatem euidenter & deterget etiam, si quid per uehementiam uiolentiamque ignitionis acutae pollutionis & inquinamenti haeret, quandoquidem fieri non potest, ut tam ualida gradatione non aliquid pyreumatis sit contractum, aut alienus color inductus, aut halitus ex acutis Medicinis attractus & labecula assumta. Inde nomen est illuminationi, quia obfuscatum lumen restituit, luminaribus quidem metallicis principaliter, caeteris ex analogia, si quae sunt talia, ut sic graduari queant. Non enim omnia omnibus elaborari possunt modis. Ignitionis acutae species sunt cementatio, & descensio in Regulum: sed illuminationis Fulminatio, & affinatio, quae est ad regulam graduatio. Emundatio habet Ablutionem & Expolitionem. Ablutionis uox non inusitata est Chymicis: sed non uno accipitur modo, ueluti in lapidis praeparatione, ubi est nigredinis in albedinem mutatio absque omni materiali aggressione, duntaxat per cibationem & coctionis continuitatem, qua nigrum, in quo album latuerat; producitur; sicut si diceres ablui ceram, quae ex citrina per insolationem transit in candidam. Hoc in loco aliquanto popularius habet significatum ex similitudine eorum, quae abluta putrefiunt, ut sit emundatio separans impuritates abluendo detergendoque per quoddam medicamen liquidum: Et fit dupliciter, Coloritio; & Restinctione. De his uti & expolitione sequentur deinceps praecepta specialia. Hae sunt species exaltationis Chymicae. Quaeri potest, num haec ars ita se habeat, quemadmodum uolunt aliqui in Logica. Omne enim huius praeceptum commune esse contendunt omni Enti & non Enti. Num ergo & omnis species exaltationis omni subiecto Chymico debet competere, aut ni competat, negandum est informationem esse catholicam, seu dicendam, quod repugnet regulae κατα παντος και καθ’όλου? Sed ante insinuauimus, Chymiam non esse instar Logicae, quae communiter rationis Entia complectitur; imo nimis id morosum est etiam in Dialectica exigere, quandoquidem argumentum distributionis in specie non potest competere speciei ultimae, nec accidentium absoluta consideratio in Deum cadere potest, quodque finis est, qua est non simul est efficientis uel notationis. Lex iustitiae unicuique distribuit suum, etiam subiectis tenus & exemplaribus. Uerum enim uero etiamsi sit istud in generalibus artibus, non tamen necesse est pariter poni in specialibus: qui aliter sentiet, eum a sacris Chymicis arcebunt magistri. Fulminatio ergo gradatio est quidem, sed eorum, quae fulminari possunt; cementatio eorum, quae caementari. Quod si stipulas uelis illo iudicio subiicere, quanquam uerum inuenies, nempe eas non sustinere examen metallicum, nec in igni constare; sed conflagrare corrumpique, unde pateat minime esse aurum uel simile: tamen risum non effugles, qui cementationis opere uelis spectare id, quod aliis multis modis innotescat, oporreatque imperitum ualde esse, qui chartam auricolorem patiatur sibi pro auro obtrudi, quod non alio, quam cementi iudicio sit cognoscendum. Ualet in aliquibus etiam arbitrium, quin & rei euentus, ut non semper necesse sit ad superiora & exquisita ascendere, quia assecuti sumus uotum per inferiora. { { Digestio. [ Exaltatio { { Perfectio { { Coctio Philosophica. { Circulatio. { instauratio { { Fermentatio. { Proiectio. { { Transmutatio. { Tinctura. { { Cemmentatio. { { ignitio acuta. { Descensio regalis. { { Perustio. { Iluminatio. { { Fulminatio seu copellatio. ( Gradatio. { Affinatio. { ( Ablutio { ( Coloritium. { Restinctio. Emundatio. { Expolitio. ] Cap. Ui. De quibusdam accidentibus exaltationi. Quae per se sunt exaltationis, quodammodo praecedente tabula representauimus. Sed interim euenire potest, ut, siue arbitrium artificis inducat, siue persuadeat necessitas, aliaeque circumstantiae ferant, non istis, sed aliis operationibus instituatur, perficiaturque exaltatio, quae operationes per se aliis erant destinatae finibus. Quaedam etiam famulantur exaltatori. Ex illis potissimae sunt sublimatio, & destillatio cum suis speciebus: Quamquam enim sublimationis finis ultimus sit sublimatum, seu essentia per sublimationem ab impuritate elementorum separata: tamen eadem praesertim crebrius repetita, procurari potest & maior dignitas, subtilitas, constantia, cum eius instrumentum sit Calor, qui agens ad similitudinem sui, una cum suo subiecto, non tantum eleuat, sed & eleuatum attenuat, rarefacit & subtiliat, maxime si inter sublimandum addantur medicinae uel praeparationes ad exaltandum comparatae, qualis est praemissa maceratio in menstruo nobili, reuerberatio, ablutio & aliae pro cuiusque modo. Hoc ingenio elaborari exaltarique potest materia mercurii philosophorum, sulphur, arsenicum, aquila uolans ex sale ammonio, flos stibii & huiusmodi. Par ratio est destillationis, exaltatoriae; qua fiunt essentiae, quintae ex magisteriis liquidis hac arte, ut semper ad pauciora perueniat destillatum, relinquaturque id in cucurbita, quod ad Elementa accedit propius. Ita fit quinta uini natura & aquae coelestes plures repetitis destillationibus per alembicum, uel retortam: Ita nobilitantur olea & rectificantur, succeditque sic destillatio in locum digestionis, & circulationis; quin & saepe has comitatur, ut circulatio & destillatio per uices obeantur. Per se uero destillationis lationis finis ultimaque perfectio erat puri liquoris ex impuris extractio per modum uaporis iterum coeuntis in summo, & stillatim delabentis. Sed accedit ei dignitas exaltatoria & correctoria ut dictum est. Aliquid praestat & per lacinias, destillatio: nonnihil deliquium. Nam quod saepius coagulatum soluitur deliquescendo, tandem relinquit omne id, quod ad terrestrem naturam erat propensum, remanetque essentia subtilissima, quae in aliquibus eo perducitur, ut non possit amplius coagulare, cum tamen alias uulgaria soluta ex diliquio possint per coagulationem reduci. Exaltamus & per nutritionem, seu imbibitionem, cuius principale institutum erat commistio. Id tunc fit, cum ignobile nobiliori coniuncto simul nobilitamus non tantum societate, sed & quia aliquid patitur ab eo, quod potauit & fit subtilius. Unde & hic aliquando euenit coagulationis impotentia propter attenuationem & mutationem naturae unius in alterius. Praeterea in siccis reuerberationes & calcinationes repetitae potissimum cum medicinis alterantibus fiunt exaltatoriae, quanquam ignis per se ad formalius excellentiusque aspiret. Huic accedunt nonnunquam & fusiones, excoctiones metallurgicae, & aliae operae segregatoriae maxime in mineralibus quae ignem fusionis sustinent, quo pacto exaltantur sales fusiles, uitrea, metallica & c. Quo enim sapius fusio excoctioque repetitur, eo purior res euadit, uitiis, quae intus restiterant plenius consumtis Sed est tamen in his etiam modus suus, quem ars ostendit. Adiuuant hic quoque exaltationem certa medicamina. Peculiariter descripta est etiam infectura. Haec tincturam exaltatoriam aliquando aemulatur, & eius uim refert. Aliquid praestant etiam uariae abstractiones, de quibus non opus est disserere. Sicut autem exaltationes possunt ministrare elaborationibus aliquibus in specie, ut fermentatio destillationi, cementatio calcinationi & c. Ita uicissim illae his, idque etiam iure quodam debent, Nam licet & integra exaltationum possint fieri susceptiua: tamen principaliter eae debentur prius per magisteria quaedam elaboratis, ut sic illae has antecedant, eoque sint inferiores existimatione, quo in rudiore materia occupantur, nisi exaltatoriam induant. Uidetur hoc esse peripateticae disciplinae contrarium, in qua genera superiora debebant esse digniora, quia intellectui uiciniora tanto, quanto a materia remotiora, magisque abstracta. Sed Chymia physicarum artium est una, quae circa sensilia exercentur. Aristoteli forma est potior natura, quam materia Species ergo genere dignior. Itaque respectu operum praxeos aliter aestimat labores, quam respectu Theorematum. Deinde subtiliter poteramus logicae isti persuasioni obulam ire, dicereque non omnino formalius & dignius fieri, quod generalius; imo potius materialius. Nam genus magis est materiae; sicut species magis formae, ob quam caussam aiunt in specie plus esse, quam in genere, quia species uicinior est Enti & Entelechiae; sed genus propius non Enti. Atqui scibilius & demonstrationi affinius, quod uniuersalius. Ideoque & principii immobilis uim tandem assequitur, ex quo illa saepientiae lex praeclara καθ’όλου. Uerum hanc litem relinquimus ingeniosis Dialecticis, & interim Chymico nostro suademus, ne in praeceptionibus huius artis nimium uelit sapere, quia potest euenite, ut & ueritatem nimis altercando amittat, & desipientiae notam incurrat: In nostra descriptione Exaltatio tam est in Chymico complexu, quam elabotatio. Quocirca pari iure poterat frul, quia pariter abest a primo. Sed si respicias finem eius & subiectum, analogice potius ei comparabitur elaboratio, quam synonymice. Exaltationes porro Chymicae seminaria sua habent in multis artibus mechanicis, ut patet in aurificio, pictura, interpollatione, & similibus. Cap. Uii. De Digestione. Non unam esse significationem uocis Digero, & Digestio, Grammaticis notum est. Ut plurimum signat διάταξιν, ή διακρισιν, quomodo dies fastique ordinantur digerunturque Ouidios & Plinio arbores & semina etc. Interest tamen nonnihil inter διαταττειν & διακρισειν, estque haec uox cum separatione quadam successiua, qualem ipsa natura potius procurat. Illa uero magis est consilii & collocationis ex proaeresi, qualis fit in acie dispositio, & ordinum assignatio. Non raro quod Graeci uocant unchecked, id Latini reddunt Digerens, ut apud Galenum " in tertio de compos. med. sec. Genera. " Sed alii hoc uocant discutiens, cum quo est uis quaedam incidens & diuidens, aut etiam distribuens. Chymicus potius hoc uocaret attenuationem, exhalationem resolutionem, expirationem, difflationem, & similiter, quia diaphoretica in uaporem halitumque resoluunt potius, & sic discutiunt dissipantque collectiones humorum. Ideo & in sudoribus adhibentur interna diaphoretica. Aliquando idem est, quod πέψις seu coctio, quanquam comite diuisione & distributione seu διαδόσει. Illud indicat Macrobius in saturnaliorum septimo cap. 4. Ubi quaerit praetextatus, utrum simplex an multiplex cibus sit digestu facilior, quod decoctione intelligendum esse indicant sequentia, ut cum ait Disarius bestias composita uarietate crudescere: non sufficiente natura ad omnia, quae congesta sunt, coquenda: Quia non omnium, quae esui sunt, una natura est, non omnia simul coquntur. Ita fit ut digestionum sequentium ordo turbetur. Numerat quatuor digestiones I. in uentriculo, uirtute allooetica in succum uertente quicquid acceptum est 2. in lecore, ubi succus transit in sanguinem; 3. in uenis & arteriis, 4. in singulis membris, dum quod unicuique membro datum est, ipsi fit nutrimentum. Ad imitationem Macrobii etiam alii utuntur in eadem re digestionis nomine pro concoctione. Inde nos in Chymia artificiosam digestionem cum coctione naturali in animalibus comparauimus. Sed & in diagraphe paulo ante data, genus eius constituimus coctionem Philosophicam: sed nolumus tamen excludi etiam caeteras significationes. Nam in digestione Chymica una fit quaedam διάκρισις και διάταξις φυσικη calore segregante diuerse affectas partes, incidente crassas & attenuante, quin & reiiciente grauiora terrestrioraque in locum suum, subtiliore eleuante: ut sic tota natura artificiosae digestionis per ficiatur, incisione, distributione, ordinatione, & subtiliatione. Exaltatio uero potissimum est, quia digestum est sublimioris naturae efficaciorisque, quam crudum & indigestum. Itaque Chymica nominis ratio est, ab excellentiore termino immutationis ad statum praestabiliorem, quanquam coadiuuent quaedam uirtutes comites. Ita & quatuor sunt uirtutes in digestione Macrobiana, quae administrandam alimoniam receperunt; Et tamen uox est ex digniore, fineque allaeosios in naturam praestantiorem, qua digestum est concoctum, immutatum in succum naturae animatae conuenientem, inde in sanguinem, & substantiam membri cuiusque materialem. Ulstadio digerere interdum est idem, quod fermentare; ut cum inquit; " Est differentia inter fermentandum seu digerendum, & circulandum etc. " Uocatur aliquando & maceratio, propter affinitatem, uel etiam concursum. Similitudines facile gignere allegorias & catachreses, notum est. Differunt tamen maceratio, digestio, & fermentatio. Maceratio potius est praeparatio quaedam in putrefactione ad dissoluendam compagem continentiamque partium, ut facilius extrehatur essentia; uel etiam inseruit deliquio, puluerationi, amalgamationi, & aliis. Quod maceratur, proprie tabe resoluitur, seu extabescit, fitque exile & tenue, consumitur, attenuatur. Quocirca competit hoc opus rebus elaborandis separandisque; sed non elaboratis & exaltandis. Digestio uero non illis potissimum destinata est, sed essentiis nobilitandis. Nec refert dici aliquando digestionem, ubi pronuncianda erat maceratio, & contra. Aliud est praeceptionis propriae ius; aliud est precaria & amica iure cessio. Uulgo macerantur & ea, quorum sapores mutatos cupimus, ut salsamenta & lupini fumoque durata; item quae uolumus mollefleri ut pisces arefactos. Pharmacopoer Chymici macerant herbas siccas & aromata & c. ad aquas inde eliciendas, ad dissoluenda gummi & sic in aliis. Ab omnibus his modis alienam esse ueram digestionem, indicat eius descriptio & dignitas ad perfectionem exaltatoria. Fermentationem significare motum a fermento in aliquo subiecto mobili, mox comprobabimus. Solet autem in digestione agente calore existere partium modus quidam alteratorius agilisque & discessio, quod simile est fermentationi, qualis fit in electuariis & opiatis officinarum. Sed haec fermentatio est motus ad mistionem, non ad perfectionem, quam quaerimus exaltando, itaque alienius paulo Digestio fermentatio appellatur. Porro circulatio quoque uidetur aliqua digestio esse, Et sane nonnulla sunt communia. Sed Ulstadius recte inter esse inter utramque annotauit. Aliud est uitrum digestorium, aliud circulatorium, si rationem propriam spectes, quanquam alterum pro altero substitui possit urgente necessitate. Quocirca primo differunt instrumento concipiente. Deinde digestio segregationem habet comitem; sed circulatio nihil per se segregat. Ex accidente uero etiam in hac potest euenire separatio. Tertio digestiuum uitrum totum est in calore, sepultumque. Sed circulatorium aliqua extat. Unde & quarto illa perficitur calore solo; haec & frigore aliqua admisso: Quinto digestio magis in fimo peragitur uel Athannorem, pro quibus & balneum & c. potest instrui: sed circulatio per se fimum respuit. Ueruntamen & in his dominatur occasio, necessitas, arbitrium artificis, & prudentia. Alioquin fimus inseruit rectius putrefactionibus. Sexto propria forma & fine distant digestio & circulatio, cum hic in orbem sit reuolutio; ibi etiam in rectum progressus; imo digestio absque motu locali potest peragi, quod non circulatio. Sed haec patebunt magis in sequentibus. Cum putrefactio instituitur, una est maceratio, si quidem humor subest uel adiicitur, non autem digestio, quanuis & hic licentia laxet fores catachresium, Et est uix ulla disciplina, in qua practici occultandi caussa ( Paracelsicis obrepit etiam inscitia & ruditas ) tam mutent uocabula, & similia affiniaque transforment. Digestio est perfectio digestiua: seu est exaltatio per coctionem Philosophicam cum alteratione immutationeque ad formam digesti. Caussa foris agens calor est artificio sapiente administratus. Intus dominantur uirtutes perfectiuae & allooeticae, quibus fit motus ex crudo ( quod respectiue dicitur ) ad concoctum digestumque. Uasa adiuuantia comprehendentia sunt sui generis & quidem depingunt aliqui cucurbitam cum alembico caeco; aliqui ouum Philosophicum; nonnulli phiolam: quidam matulas mutuo iunctas & commissas. Sed abuti possumus etiam circulatoriis. Uasa caloris administrandi regulariter sunt fornaces, quae Athannores dicuntur ad similitudinem humani uentriculi expressae. Sed adhiberi possunt & digestorium uapidum, balneum maris, inhumatio in cordo madente, in uinaceis; item fimus, solis calor, dispositio ad fornacem uaporarii; diploma particulare & hususmodi. Athannor & siccis & humidis digerendis conducit. Itaque uas coctionis Philosophiae primum dicitur. Debet autem uitrum, uel quodcunque uas continens undiquaque a calore ambiri, ut sic reuerberatio quaedam fiat, & aequalis habitudo actioque. Nam quod digerendum est, minus subtile est & uirtuosum. Debet itaque undiquaque ab agentis uirtute tangi, ut & maturescat, & excellentius euadat. Hoc cum probe fiat figura coelesti, uel sphaerica, non immerito clausas, cameratasque fornaces digestioni destinant, quarum formas potes ex superioribus discere. Ne quid desideres, apponimus figuram talem. 372 Comment. Alchem. Part. I. Lib. Ui. ◉ Digestoria fornax. A. pyriaterium. B. aheni adumbratio. C. Tubulus in ahenum demissus ad aquam supplendam. D. corona, cui innititur circulus ligneus. E. capacitas, in qua lana, uel stramen, aut foenum etc. quibus inuoluta sunt uitra digestoria, F. uraniscus; G, gradarium caloris. Caeterum congruit haec descriptio balneo uaporario. Si in cineribus res peragenda est, pro abeno imponetur catinus cinereus. Sin in balneo maris; auferetur circulus ligneus. Sed consultius fuerit retinere hanc figuram pro digestione in uapore. Ad reliquas inuenies supra descriptas fornaces. ◉. Circulus ligneus pertusus. ◉. & ◉. uasa digestoria. Materia digestionum est humida, uel sicca: rectius peragitur cum humore, siuem proprio; siue ascititio iuxta prudentiam artificis. Neque enim repudiat digestio externa adminicula. Finis est absolutio ex indigesto, ut definitione expressum. Caeterum abutimur digestione pro uariis, ut maceratione, separatione, mistione, fermentatione etc. ad quae etiam saepenu mero requiritur adiuuantis uel ministri merito. Cum item in digerendo uariae sunt partes, ita ut non omnes pariter possint digerendo exaltari, peracto tempore legitimo, inhabiles segregantur a caeteris, ut tandem emergat, quod uolumus. Cap. Uiii. De Circulatione. Circum, & diminute circulum quid dicant Grammatici & qui notationes ex linguis explicant, nulli latino est obscurum. Ueruntamen ex aequiuoco significationumque uarietate illustrata unde ad Chymiam uox peruenerit, intelligi poterit. Dispositionem in orbem circumducta circumferentia, ambienteque undique aequaliter circinatam aream linea, circum appellant plaerumque quomodo & mathematici abstrahendo suam figuram in plano describunt: Et designatur res nonnunquam etiam motu, ut sic circulatio foret in orbem uersio, eodem puncto redeunte subinde ad id principium, unde prodiit: sed rationem dispositionis secundum figuram, περιβλημα seu circumpositio, & structura per ambitum circularem. Cum motus una comptehenditur, uaria habet nomina, qualia sunt uertigo, rotatio, circumactio, gyratio, κυκλοφοριαc. Nec abest a latina consuetudine alias uerbum, circulare, quod est circumducere, in gyrum agere, caput hinc inde circumagendo mouere etc. Male quoque audiunt, circulatores, qui circulos sectando nugas agunt, gesticulandoque & fabulando populum detinent: quales sunt circumforanei, Chymici situm & motum expresserunt in sua arte. Ut enim supra dictum est, circularem suum ignem in orbem disponunt & a circumferentia uersus centrum promouent. Sed actus agitatioque placuit in circulatione exaltatoria seu perfectiua, neque id ita nude, quast nihil abstrusius subesset, tantumque intelligenda ueniret rotatio quaedam uel in gyrum circum ductio, quomodo circumuolui sphaerae caelestes dicuntur, planetaeque circulo conuerti; uel maris fluius ab ortu in occasum, indeque ad eundem ortum reducitur, quem motum & aerem sequi obsetuatum est. Propius ad sensum artis accedit, quod de fontibus & fluminibus referunt, omnes nimirum a mari progredi & eodem redire, quod fit cum attenuatione quadam, & impuritatum depositione dum transcolantur, labemque inter arenas bibulat exuunt. Sed plenior illustratio est in magno, paruoque mundo. Sicut enim ex focis aestuariisque subterraneis profectus calor resoluit in quas agit, quasque tangit materias, & in sublime euehit ita, ut quicquid subest spirituosum, ad spiritus concedat igneos uel aereos pro analogia; crassiora coagulent deferanturque & sic separentur a subtilibus; quin & frigidis locis occutrentes spiritus ibi induant corporis compagem, consistantque, & alicubi ad usus humanos deferantur, uti fit in manna & melle: fere similiter in arte peragitur circulatio, nisi quod ibi fortuna quoque, & interpellata pollutio, reditusque ad impuritates elementales, coincidat: in arte uero magis dominetur ratio, & intellectus experientia praestabilissimi inductus. In homine circularem resolutionem & coagulationem dicuntur peragere uasa coctionibus, & quae illis respondent, ut uentriculus & cerebrum: Cor, uenae, epar etc. A uentriculo prodit succus alimentarius, & circumductus per Epar & cor ad eundem, quantum conseruando necesse est, redit, non eadem facie, & qualitate, sed immutatus ad tationem animalis, seu exaltatus calore cordis, & praesertim in eo & arteriis spiritual ior factus, ut sic calore & spiritu humidique essentia nobilitatus tria illa in uentriculo & quolibet alio membro apte possit custodire, & nutriendo salua praestare. Non inepte dicas hanc exaltationem circulatem perinde esse ac per imperfectionum subordinatatum formas crebro ad incudem reuocari, & ad Entelechiam contendere. Ita patet illa Chymicorum duplex circulatio, quarum una est Philosophiae huic interior, nempe digestio frequenter repetita & a uestibulo per eadem artificia officinaque ad speciem formalioris essentiae reductio, ita ut semper succendens priorem uincat efficacia coelestisque puritatis gradu. Hanc in lapidis confectione potissimum commendant, atque etiam circulari Elementorum in eo ipso maimage 178 image 179 image 180 image 181 gisterio ad imitationem naturae conuersioni tribuunt. Altera est exaltatoria nostra, quae uno continuoopere materiam uasi suo circulatorio inclusam perficit, nec interpolat uel mutat artificia; sed continuat idem. Uocant ab instrumento pelicanum referente, Pelicanationem licentia quadam artificibus in mysteriis suis designandis condonanda. Definitur, quod sit exaltatio essentiarum per circularem in uase Hermetis reductionem ad sublimitatem aethereis essentiis proportione respondentem. Materia enim est pridem elaborata & ab elementis crassioribus separata substantia. Integra non circulantur: sed nec fixa, solidaque & sicca; uerum ea, quae resolui coagulareque uicissim, & agilem fluidamque accipere possunt naturam, cuiusmodi sunt liquores, aquae, olea, spiritus. Haec attenuatur calore competente, & ex potentia in actum fluentis spiritus; qui undiquaque qua uia est, permeat, uocatur; & interim occursu contrariorum diuersimode afficitur separaturque ab his, quae heterogenea tandem euadere poterant & homogeniam simplicem uiolare, quanquam non semper comes sit separatio. Duo itaque agentia ex natura adhibet magister & circulationis procurator ad imitationem minoris mundi rerum; nempe calorem circafundum & latera; sed frigus a uertice, quomodo spiritus calore cordis resolutus ad summum contendit; sed occursu frigidi cerebri & pulmonum attemperatus coercetur, & quodammodo retrocedere, seseque etiam inferioribus insinuare creditur: Hinc facile est formam artificii explicare. Intelligitur enim potentia solutionis & coagulationis instructa esse materia; & ab agentibus diuersis ueluti diuersis actibus discerni, ita ut in circulum redeant coagulationes solutionesque perpetuo usque ad finem continuatae. Huic formae accommodatum est instrumentum; quod uas Hermetis aut pelicanum uocant, ueluti uentre, capite & brachiis peruiis compositum, quibus hominem potius pedibus carentem, quam pelicanum repraesentat, idque longe rectius, quandoquidem & interior gestio artificii humana similitudine declaratur. Sed cum non tam haec instrumentalis in circulum, eodemque reuersio spectetur, quam permutatio continua coagulationis & solutionis: non tantum id ansatum uas in usu est; sed & ouales figurae, & globi, quales fiunt ex phiolis hermetice signatis: Deinde etiam digestoria uarsarum formarum, quas exhibent Ulstadius, Lonicerus & alii multi. Inter ea saltem duo pingimus. Pelecanus. Geranium. Huiusmodi uasa plaerumque mandantur includi fimo non putrido, sed singulariter ad id delecto, iuxta requisitum formae, ita ut ab imo & lateribus calor; a capite aer frigidus secundum proportionem accedat. Pro fimo esse potest uaporosum digestorium, sed non instratum operculo. In phiola circulare uti & globo non usque adeo bene possumus. Itaque haec magis digestioni inseruiunt. Locari quidem phiola ita potest, ut fistula sua aerem tangat, porrectaque appareat; sed tunc rectius orificio dilatato imponetur concha, uel phiola breuis inuersa in hunc modum. Refert speciem pelecani absque brachiis. Excogitari & alia uasorum ratio potest; in qua destillatio circularis peragatur motu continuo, nempe si quis alembici rostrum igni mollefactum iuxta artem uitrariam, in uentrem cucurbitae fistulatum reflecteret, atque ita fistulae rostrum adaptaret, uel quid expiraret. Alia figura rostrum habet fissum in unci cuspidati morem, cuius pars reflexa in uentrem redit, pars porrecta committitur cucurbitule exceptoriae, qua arte quicquid attenuatum est, segregatur; Elementaria uero relabuntur in circulatorium, sustinentque uim ignis denuo. Picturae sunt tales. Est & circulatio scalaris, uel gradaria, quae fit per retortas rostri duplicis, una fistula sursum reflexa, altera deorsum, quae sunt in medio inter cucurbitam exceptoriam & retortam simplicem interiectae. Forma haec est, Si plures sint bicolles, circulatio fit frequentior, potestque reciproce essentia sursum & deorsum agi, prout calor superiori uel inferiori uasi admouebitur. Opus autem pro hac dispositione est peculiari statione fimi, uel structura sellari, cuius hoc fuerit rudimentum. 374 Comment. Alchem. Part. I. Lib. Ui. Porto finem summumque bonum circulationis inuentae esse nobilitatem essentiae & uirtutis ad similitudinem aethereorum, iam dictum est. Operculum Capsae tetartanum Fimi locus uel focus Concepta culi Sebes Operculum. Sed obiter, & quasi ex accidente concurrunt etiam fines alii, qualis est digestio, rarefactio, separatio, rectificatio turbidi, & sic depuratio; quin & aliquando fixio, qualis etiam spectatur nonnunquam in sublimatione. Inde euenit, ut dispositione circulatoria abutamur ad digerendum, depurandum, separandum, figendum etc. Supra mentio facta est circulationis misticae in opere perfecti magisterii pro tinctura Philosophorum, De hac aliquando ita loquuntur artifices, ut uerba uideantur circulationem alteram describere ueluti cum Riplaeus inquit: " Quando frigus uicit calorem, tum in aquam aer conuertitur, & sic duo contraria simul obuiam fiunt, donec cuique cum altero recte conueniat. Hoc modo igitur fac, ut circuletur unumquodque in alterum festinanter exaltans, ac in uno uitro bene sigillato haec omnia peraguntur, non manibus. Conuerte aquam in terram, quae est protinus nidus aliorum elementorum. Nam ignis in terra est, quae in aere quiescit. Istam circulationem debes incipere in occidente, tum post meridiem uersus donec exaltentur. " Haec ille, in quibus recte intelligendis debet exerceri tyro, ut paulatim assuescat, sermoni artificum, & mori. Dictum est in circulatione propria, superius esse frigus, in imo & ad latera calorem, ut sic solutio & coagulatio, uersioque materiae ad exemplar elementorum mutuo peragantur. Sed symbolica circulatio non hoc omnino uult, sed calorem considerat in subiecto, uti & frigus, Quando per motum artis & instrumentorum id, quod intus erat, foras est uersum, & frigidum humidum, qualis est ab initio mercurius philosophorum, transiit in calidum siccum; prima operatio est consummata. Sed hinc reuocandus in orbem labor est, & repetendum opus. Quocirca materia illa iam calida sicca coniungenda est aquae frigidae humidae hac proportione, ut calor uincatur a frigore, & siccitas ab humiditate: quo facto aer id est aerea lapidis essentia uel natura, ( quae diuerso respectu sicca uel humida dicitur ) coagulare in aquam dicitur, quod item est resolui, & uolatilem fieri. Haec duo contraria commissa agunt & patiuntur mutuo, donec in unam coeant naturam; quae res aliquando etiam gradatio & fermentatio dicitur. Id est etiam unum in alterum circulari, seu reciproce unius naturam in alterius mutari cum exaltatione inferioris. Sic aqua tandem abit in terram, seu induit naturam aeris, qui in terra existit, tandemque etiam ignis; quae terra, aer, uel ignis coactus fuerat in huius mutationis principio aquae naturam assumere, ut sic circumactus circulo a fine ad principium, hincque rursus ad finem sed nobiliorem contendat. Considerent haec, qui negant regressum esse a priuatione ad habitum. Quod autem terram uocat nidum caeterorum elementorum, facile intelligipotest. Nam perinde est ac si diceret in terra, seu lapide sub forma terrae existente, potentia inesse elementa caetera; utpote cum illa terra sit in aquam resolubilis, hincque possit coctione maturari & in aeream essentiam ( non quidem specie aeris inuisibilis & transparentis, sed de finiti & coagulati ) haecque rursus in igneam conuerti. In occidente ubi tenebrae sunt iuxta horizontem, iubet incipere, quibus notatur dispositio lapidis frigida humida, ita tamen, ut per putrefactionem solennem occultetur aspectus eius, quod mergitur, oriaturque nigredo, quae est caput corui ex terra uel aquaptospiciens. Eadem regio est ortus planetarum proprius. Quocirca contra signorum ordinem admeridiem exaltatio procedit, qua plaga ante iudicatum est, significari progressum coctionis usque dum ex frigido humido obscuroque lapis fiat calidus, siccus & manifestus, tanquam in summo meridie a uerticali puncto relucens. Et tantum quidem de circulatione. Cad. Ix. De Fermentatione. Duplex inuenitur fermentatio in usu populari, quarum una est domestica altera rei rusticae competit. Illa in panificio est insignis fitque per fermentum additum massae, quod est uel similare uel heterogeneum. Similare nihil differt a conspersionis substantia, sed tantum accepit alterationem, attenuationemque ad spirituosam substantiam cum acore quodam. Quocirca quodammodo prius fermentatur, quam fermentet. Dum calor agit in subactam coctamue aqua farinam iuxta proportionem, exuscitat uim internam, resoluit, rarefacit, & dum educere insitum calorem ammolitur, quoddam putredinis uestigium inducit, sicut in his, quae acescunt, sed antequam separatio & fuga fiat, in usum conuertendum fermentum est, quod tamdiu non cessat in massam agere ad similitudinem sui, quamdiu non terminatur humidum sicco, sed exuperat. Fit itaque tunc item alteratio in massa, & attenuatio, qua excitati spiritus undiquaque penetrant, incidunt, & auctis halitibus in tumotem attollunt materiam, ut sic tandem totum fiat fermentum, nisi inhibeatur motus. De hac ratione etiam alibi disseruimus. Heterogenea fermenta sunt non quidem plane aliena, sed analoga, ueruntamen non per se, sed spirituum & caloris caussa pro fermento usurpantur: cuiusmodi sunt feces uini, uel cereuisiae. ( Hae enim etiam pisturae inseruiunt & nonnihil alieni saporis communicant massae; uel ut magis ex artis intento loquamur, quaesiuerunt primi inuentores & fermentationem, & condituram quandam medicam simul. Praeterea quae ex Didymo Iohannes Baptista Porta recenset, nempe Nitrum, quod aiunt facere panes friabiliores ( Fermenti ratio in hoc exilis est; sed potius condimenti. ) Uuae pridie quam panis fiat, aqua maceratae, cumque in tumorem abierint, expressae, quod inde exit, pro fermento adhibitum scribitur panes facere iucundiores. Praeterea annuum istud, quod sic conficere docet: cum in doliis mustum ebullierit, spumosum illud, quod efferbuit, acceptum cum farina milii commiscetur, & diligenter tritum in offas cogitur, quas in sole siccatas loco humido reponunt, & quantum requiritur postea diuiditur in massas. Plinius hordeaceos panes olim fermentatos ait cicerculae farinae admistione, quod fieri potest & aliis flatulentis calidis, ut aqua ardente ex uino, cereuisia, medone, similibusque. Exaltatur autem his duobus modis massa, ut eo melius digeri, concoqui & mutrire possit, fiatque panis sapidior, & aptior ad spiritus sanguinemque meliorem. In aliquibus nullum externum usurpatur fermentum, sed calore humoreque dato, exuscitatur ex potentia interna; siniturque ad suum terminum contendere. Sed tempus requiritur prolixius, quod ideo notandum, quia indicat tales esse res quasdam, ut in occulto suum habeant fermentum. Sed cum moram abrumpere uolumus opusque accelerate, actuale fermentum addimus atque ita etiam potentiam intus in conspersione existentem maturamus. Fermentatio rustica interdum a sola natura peragitur, interdum arte adiuuatur: estque aliquando, adeo simplex, ut potius feruefactio uel digestio dicenda sit, quam fermentatio. Ueruntamen Plato indicat urrumque nomen accommodari eidem, cum in Timaeo scribit, " τὴν τῆς νοτίδος γεώδους ὁμοῦ κινου¬ μένης καὶ αἰρομένης, ζέσιν, καὶ ζύμωσιν ἔπιλην κληθῆναι,, humidi terrei in se moti, & tumefacti feruescentiam etiam fermentationem dici. " Et haec congruit etiam succis, & misturis quibusdam humidis. Sed agriculturae doctores indicant talem in aruis fieri solo exarato, egesto & humefacto, uel etiam stercore calido ( loco fermenti ) admisto, unde sequitur attenuatio, rarefactio, tumor & dissolutio tanquam exemplo putrefactionis cuius finis est κόπρος. Non autem manet illa spirituositas in subiecto, quae per fermentationem exorta est, sed secedit, terminanturque humida siccis, tandem calore externo promouente. Hinc intelligitur cum non ad corruptionem totalem instituta sit, sed ut motus praebeatur ueluti in prima materia ad essentiam, in qua acquisita est permanendum; quandam fixationem, & generationem una esse. Non opus est, ut agentia & instrumenta expediamus. Quomodo a uulgo ad artem Chymicam peruenerit, consideremus. Uolunt a feruore seu feruescendo fermentum dictum esse, quod massa feruescendo crescat; imo potius motu concepto agitetur, spiritibus exaltetur, & his inter se obtritis exuscitato calore similitudo feruentis musti exoriatur. Fit itaque una attenuatio, & reseratio naturarum seu contritio quaedam occulta, quae cum aptissima sit ad extractiones Chymicas, in artem est recepta. Sed si manet in sua hac forma, potius dicitur Putrefactio, quam fermentatio: estque non exaltatoria, sed praeparatoria cum & sepatet & ad separationem res procliues reddat. Hoc autem est potius destruere, quam generare. Quod enim soluitur putrefactione, corrumpitur. Atqui per se non debet corrumpere artifex. Alii ergo inseruit operi, ad quod per corruptionem est penetrandum. Unde solennis est in Chymia illa saluatoris uox: " Nisi granum tritici in terram coniectum fuerit & computruerit, solum manet, nec foetura multiplici genus suum auget etc. " Est secundo, ubi nec putrefactio iure appellatur, sed potius digestio, qua spiritus ex coagulo resolutus ad segregandum euadat maxime procliuis; quale quid euenit in uino, & succis similibus, qualeque ad imitationem naturae instituunt illi, qui aquas ardentes conficiunt. Hic fit ἑπανάστασις quaedam καὶ οἴδιμα adeo, ut interdum rumpantur uasa, nisi respiracula sint relicta. Obseruatum est ita uenam quoque Marcasitae, quam Bismutum uocant, efferbuisse, ut triplici generi rerum possit haec fermentatio esse communis, & sic quoque in arte usurpari. Bifariam discernitur ex fine. Cum enim instituitur spirituum per rarefactionem & resolutionem ex coagulato exuscitandorum caussa, una est eius ratio: altera cum ad crasin in misto contendimus, quale quid fit cum electuaria, pilulas & in Chymia elixyria, clissosque solidos fabricamus. Sed est adhuc interior quaedam & mystica fermentatio, quam proprie & principaliter in opere exaltatorio intelligunt Philosophi, quamque exaltationem perfectiuam instauratiuamque per fermentum possis dicere. Riplaeus ait, Ueram fermentationem esse animae cum corpore incorporationem, quae restaurat ei naturalem odorem, saporem & colorem per naturalem inspissationem rerum separatarum: quae descriptio indicat illam arcanam comparari posse cum manifesta digestione fermentationeque, quae in misto fit ad formam mistionis inducendam, quasi sit species quaedam certo subiecto definitam. Res fermentanda uocatur hic corpus, quod alias sulphur azymum; tanquam conspersio, seu φύραμαἢ μάζα. Fermentum est id, in quo uis animae delitescit, cuius corpus simul uinculi naturam habet, praestatque coniunctionis rationem, quae requiritur exactissima per familiaritatem quandam naturarum: " Sicut magnes " ( inquit idem ) " ad se ferrum trahit: sic nostra terra " ( res fermentanda, Elyxir, sulphur azymum, corpus; uaria enim habet nomina ) " per naturam deorsum ad se animam " ( nempe in fermento existentem ) " eleuatam cum uento " ( quae ante erat extracta in sublimatione, qua fixum fiebat uolatile ) " trahit ". Memorabile est illud Democriti; " Natura naturam continet; Natura gaudet natura etc. " quibus intimam illam conformitatem familiaritatemque substantiae inter utrumque uult designare. Hinc etiam in se agunt mutuo, quia se tangunt, suntque determinata ad patiendum propter aliquam ab initiodissimilitudinem, ex qua motus fieri debet ad similitudinem actu. Agens enim specie aduersatur, sed genere est idem cum patiente, contenditque ad similitudinem sui in qua acquiescit. Hoc & magister indicauit, cum scripsit, " Terra sine dubio est fermentum aquae & uicissim aqua terrae. Aquam inquit esse, esse, qua omnia corpora in oleum reducuntur, & qua medicina fit fluida, quae est & quinta essentia; & oleumsolis, lunaeque. Uerum enim uero non necesse est fermentum hoc omnino habere formam aquae uel olei, quanquam ita dicatur propter uim aquae & olei, illius nempe, quia est gluten, quo mediante cohaerent naturae; huius, quia subiectum est uirtutis, quae animae compatatur, tanquam foret calidum humidumque primaeuum, & seminaria coelestisque natura, cuius merito fit motus ad formam uiresque exerendas. Aperte loquuntur, qui dicunt in arte requiri duplex fermentum; Masculum unum, quod est solare, uocaturque aurum, quo materia ambigua indefinitaque ad certam formam alligatur, & disponitur ita, ut aliter agere non possit per se, nisi ad aurum in subiecto determinato: alterum foemineum, quod est lunare, contenditque ad album, & argentum nuncupatur. Quicquid seminabis, illud metes, & fiet ex corpore & fermento solis natura solifica; ex corpore & fermento lunae, lunifica medicina, si nihil erraueris. Nam metallorum conditio est, ut facile eorum materia possit in aliud abire, & cum aurum institutum fuerit, ad argentum declinare & delabi. Procuratio formaque huius fermentationis non est una. Quidam eliquato metallo immiscent fermentum: quidam resoluunt utrumque uno tertio, & postea resoluta iungunt; aliquibus placet unum tantum resoluere in liquorem penetrantem. Quocunque agas modo, opera danda est, ut & fermentum & res fermentanda sit recte praeparata, depurataque. Purum ab impuro non facile recipitur, ut mercurius a ferro sordido. Deinde necesse est, ut alterum sit penetrabile per totum, & sic ενοριεον, ut agens se undiquaque insinuet & minimis partibus tangat amplectaturque corpus per minima, quod fieri non potest, nisi in analogis & familiaribus. Insuper ut constans sit matrimonium ( uocant hanc coniunctionem fermentatoriam etiam coniugium, quanquam non semper uno sensu ) Arnoldus: matrimonium nihil est aliud, quam coniunctio fermenti cum corpore, super quo proiicere cupis: ubi signat tincturae aurificae uel argentificae cum suo corpore coniunctionem etc. ) & indissolubilis nexus necesse est in ipsa fermentatione alterum alteri aequari fixitate, uolatilitate nobilitate substantiae & caeteris ita, ut fermentum ueluti animet materiam; materia uicissim corpore suo animam, inde sumat, astringatque praecisis ei alis ne amplius queat effugere, quod est una secum figere, accipereque uirtutes inde, & suas uicissim illi communicare, ut fiat plane totum ομοιομερες και ομογενες, quod sub una forma acquiescat, sed cum potestate multiplicandi suum genus. Agens caussa hic est ignis duplex; internus & externus, quandoquidem in frigore nulla potest fieri fermentatio, utpote cum quo est geiis, potius, quam actus caloris. Sed in principio externus non desideratur. Nam haec fermentatio gradus quosdam suos habet, & distinguitur solutione & coagulatione, omninoque ita regitur, ut in initio Elixyr, in cuius operatione primum dominatur frigus humidum, interno tamen calore uim suam exerente: sed postea in coagulatione adiuuandus ille est, ut & in manifesto superior sit calor. Sic incidit cum hac fermentatione digestio & gradatio quaedam. Uas Athannor est, & globus Philosophorum ad circulationem mysticam ( quae item coincidit simul peragendam. Differt tamen uas continens materiam dum fermentatur, & uas, in quo fit coniunctio. Illud clausum necesse est esse, quousque omnia in unum sint redacta. Aliqui tamen finunt interdum respirare; Et si sequendum foret uulgaris fermentationis exemplum; non ita concludendi forent spiritus, quin separari posset, quicquid flatu nimio distendit diuellitque corpora, nec ita est affectum, ut coire in unionem queat & constanter manere. Uerum hic alia est ratio. Nam postulant Philosophi hanc proportionem inter fermentum & fermentandum, ut aequalia sint omnia; & summa uolatilis inter uniendum non superet summam fixi, nisi quadamtenus, nempe cum adhuc in motu res est; sed ita debet esse comparata natura uolatilis, ut absque omni expiratione & secessu tota figatur. Quorsum ergo opus sit rimis, & ad euadendum poris? Interdum tamen aliquid industriae artificum est relinquendum. Nam si ignem bene rexeris, non facile aufuglet spiritus amore sui corporis detentus. Finis huius operis est per se quidem corpus fermentatum: sed non ultimus, quem spectat artifex. Etenim fermentatio ab eo instituitur caussa altioris cuiusdam essentiae, ut sic non contentus sit fermentasse, sed per fermentum efficacem & plusquam in natura factum est perfectam medicinam solificam uel lunificam consequi; qua in natura minerali quidem utatur ad formam metalli optimi: sed in humana ad constitutionem solarem lunaremue contra planetas corruptores, seu morbos affectionesque alienas. Abuti uero fermentatione ad miscendum, digerendum, circulandum, soluendum & huiusmodi, quorum quaedam etiam coincidere solent, prudentiae artificis debetur, qui per unum saepe ad multa contendit; saepe pluribus uiis idem petit & consequitur. Caeterum fermentationi huic, qua dicitur corpus animari, ( unde mercurius animatus ) & ad coelestem formam perduci, respondet illa Lulliana astrorum terrenorum ad coelum Philosophicum affixio. Sicut enim in magisterio mercurius Philosophorum communem habet, & ad omnia metalla ancipitem naturam: ita quinta essentia Lullii ad omne uegetabile uel animale uel minerale: Et sicut mercurius fit solaris, si iungitur soli; seu auro: ita & quinta essentia uini euadit aromatica cum aromatibus: ut sic fermentum sit essentia ex mistis extracta; sed res fermentanda uini esse quintum. Huc possunt referri ista Riplaei, " Si uelis tua corpora exaltare, illa sublima primo spiritu uitae, donec terra sit bene subtiliata per naturalem rectificationem omnium elementorum. Tunc pretiosiora erunt auro propter quintam essentiam, quam retinent. " Sed haec etiam symbolicum habent sensum, potestque haec res referri ad extractiones. Iam si tyro uelit periculum facere, quam profecerit ista de fermentatione doctrina, is exerceat captum suum uerbis Philosophorum; experiaturque ueritatem opere. Fermentationes, inquit Riplaeus, per quas medicina nostra perpetuatur, fiunt diuersis modis. Agnoscit ille fermentationem non tantum ad medicinam, ut sit, sed & ut suppetat continue, possitque augeri & multiplicari. Idea enim modus est, quo fit ex Elixyre, & quo augmentatur. Resoluitur medicina per liquorem mercurialem, & additur ei fermentum; siniturque motu interiore pullulascere & ad perfectionem peruenire. Ita qui augere uolunt massas panum, dilutum fermentant denuo; Et notandum quod utrobique etiam totum fermentum fieri possit, cum sit actio & passio mutua ex conformitate naturarum, sed diuersimode dispositarum. Ex fermentatione postea, qua medicina augetur, ratio prioris, qua exaltatur Elixyr, intelligi potest. Indicat autem idem autor, quosdam soluere solem & lunam ( quae dicuntur fermenta ) in aquam claram, & cum eorum medicina ( quae est facta ex Elixyre & auro uel argento per fermentationem primam ) coagulare: qualem fermentationem ipse sibi non proponat. Insinuat nimirum aliquam speciem fermentationis esse, quando fermentum in aquam limpidam deducitur, ( quale quid fit in deliquio calcium, ut sic auri calx uel argenti in liquorem diffluat; uel quando haec soluuntur aquis suis ) & postea medicina in hac soluitur, uel prius & ipsa soluta commiscetur instillando, uel alia arte coniungendo; totum uero coagulatur, ut in formam corporis redigatur: putatque Geberus, ita misceri intime naturas posse, quia humores maxime sint penetrabiles; & sibi mutuocohaereant per minima, non aliter ac si aqua aquae simili confunderetur. Sed hanc fermentationem repudiat ille in arte lapidis. Alibi uero locum habere posse, non est dubium, nempe in commistione essentiarum ad Elixyr compositum, ueluti cum oleum macis ex concretione resolutum miscetur oleo chariophyllorum, & ad unam naturam deducitur; quod item fieri potest per solutionem unius in alio, uel imbibitionem etc. Uerius autem haec foret commistio, uel imbibitio ( pro ut formam habet ) cum digestione ad unionem substantiae, quam fermentatio, in qua fermentum est maioris actiuitatis & in suam naturam mutat rem fermentandam: Sed quam ille tandem fermentationem probat in mysterio? " Hoc totum est " ( inquit ) " de nostra intentione, ut prius atteras; quam fermentes. Fige tuam aquam & terram simul statim, & cum medicina tua fluit ut cera, tunc uide, ut supra amalgama eam proiicias; Et cum omne illud simul est mixtum, supra tuum uitrum bene clausum fac ignem, donec totum sit fixum. Tunc fac proiectionem, sicut placet tibi: quia ea est medicina omnino perfecta. Ita facies fermentum tuum tam rubrum, quam album. " Ita ille praecipit. Tyro primum consideret finem operis & intentum. Uult magister, ut euadat medicina perfecta, quae proiecta super mercurium uel metallum, possit transmutare. Quocirca ante nihil erat aliud, quam materiale Elixyr, nondum habens istam definitam potentiam; sed ex fermento desiderans. Iubet ergo hanc materiam prius atterere, quod est subtilem reddere; & talem, ut possit in igni liquari uel fluere ad instar cerae, quod est signum Elixyris constantis, si id simul fit sine fumo. Inseruit huic conctio. Materia est mercurius masculus & foemineus. Cum ergo iam praeparatum est Elixyr, signumque illud inesse deprehensum est; fermentum ei addendum est hoc modo, Si ad rubrum aspiramus, Aurum, sin ad album, Argentum miscemus cum hydrargyro Philosophico, ut fiat, quod amalgama uocant. Huic calenti in suo catino adiicitur calefactum & eliquatum Elixyr; uaseque clauso ignis admouetur de more artis, hoc est, ut alii exponunt: Tota illa mistura in uitrum, artis coniecta occludenda & obsignanda est hermetice, postea soluenda, coagulandaque eo ingenio, ut initio dominetur frigiditas cum humiditate; postea calor & siccitas, quae adiuuantur calore externo. Hoc fit continuo opere in eodem uase absque ulla manus attritionem, sed naturali actione & passione, donec tandem medicina seu tinctura in sua forma subsistat, & possit ad tingendum utiliter adhiberi. Nota tamen, quod alii hanc fermentationem aliter describant. Nam metallum eliquant, & tritum Elixyr in eliquatum immiscent, ut fiat pasta ex fermento & massa. Hactenus est prima aggressio fermentationis, quae constat commistione. Postea addunt lac uirgineum, seu mercurialem aquam, instituuntque fermentationis arcanae progressum solutione & coagulatione uel fixione, ( uocant & elementorum separationem, circulationem; gradationem etc. ) constantem. Quaeri hic potest, an non fermentatio tantum sit illa mistura; non autem conuersio, quae misturam sequitur? Sed responderi, potest interdum quidem illud opus tantum designari; sed non posse abesse motum subsequentem. Neque enim fermentatio est fermenti mistio qualiscunque, sed per fermentum ad specialem naturam & uim exaltatio. Ad hunc modum excutere potes & Arnoldina ista: " sine fermento nec solem, nec lunam potes efficere. Ergo addendum aliquid est, quod maneat in essentia & qualitate naturae, ut si addas corpus id, cum quo primum est praeparatus mercurius, hoc est, solem uel lunam, etc. Item si uis fermentare, misce corpus cum sulphure, ut umnia fiant fermentum: Et fermentum reducit sulphur nostrum in suam naturam, colorem, saporem, qualitatesque omnes. Fermentum ad rubeum esto rubeum, ad album, album; solis ad solem; lunae ad lunam, nec sunt plura fermenta, nec potest figi, nisi per fixum. " His uerbis explicat fermentationem Philosophicam in opere lapidis, qua Elixyr generalis mercurialisque naturae, ad certi metalli uirtutem procreatiuam alligatur & simul figitur per corpus fixum. Sed alia ratio est, cum scribit: " Pondus fermenti debet superare pondus sulphuris. Sulphur non potest ingredi sine medio aquae, quae inter sulphura & fermenta intercedit in quauis dispositione. Itaque sumenda est primum terra, quae uicina est fermento, deinde aqua, quae appropinquat terrae, tertio aer, qui accedit ad aquam, quarto ignis ad rubeum Elixyr etc. " hoc est, plus debet esse auri & argenti ad lapidem proiiciendum, quam tincturae. Uocat enim aurum & argentum nomine fermenti, quia quia in alligatione priore hoc uocabulum acceperat. Negant ingredi tincturam, nisi prius millo partibus sui corporis coniuncta sit medicina, atque ita ex uolatili figatur amplius. Quanto uero ita coniuncta sunt fermentum, & Elixyr; uult ordine progrediendum esse, ut signa elementorum appareant, & fiat ex terra aqua, ex aqua aer, ex aere ignis, per quae tanquam per separationem Elementorum & exaltationem proficit lapis & acquirit naturam igneam. Et tantum quidem de fermentatione. Cap. X. De proiectione, & ingressu. Proiectio artificialiter est species exaltationis, ex modo, gestuque manuali nomen sortita. Non est artis proiicere tela manu & alia similiter facere. Sed quia in arte motus talis instrumentarius ad perfectionem exaltationemque principali iure facit, proiectio dicta est, quam Graecus ἐπίῤῥιψις uel επιπασμον appellaret ab ἐπιπάσσειν, ( dicitur & συνεμπάσσειν ) quo utitur in similibus artificiis Dioscorides. Aristoteli foret quaedam σύνθεσις, ἢ μίξις, qualis est ψελλιζόντων, & formaliter tingentium. Requiritur in proiectione primum id, quod proiicitur; deinde aliud, super quod & in quod. Utrumque dispositum propinque, & in se mutuo procliue esse oportet. Quocirca omni uerae progressioni, quae est principalis & exaltatoria, comes est ingressio, seu proiecti in alterum insinuatio & comprehensio talis, ut se penetrent mutuo, nec post comprehensionem fixionemque queant denuo separari. Manet ergo proiectum cum subiecto, eique quasi anima & forma est, aut formam in eo procreat per motum suae naturae ad similitudinem, uel id, quod deinceps est, quem motum ars adiuuit solutionibus & coagulationibus adhibito qua oportet calore competente. Si res, in quam proiicitut, non est pura καὶ ἐνδιαίρετος, non fit susceptio, & cohaesio legitima & constans. Quidam tamen uolunt, si proiectile sit igneae naturae, qua omne alienum extergeat & consumat, nihil referre. Ingressio aliquando per se fit, aliquando cum medicamine, quod irrepere uel cogat, uel inuitet, cuiusmodi sunt pinguia, quibus & aurifabri nonnunquam utuntur, ut sebum, cera ec. Uulgo oleum ingressiuum faciunt ex lithargyro albo ex aceto in ferreo lebete cocto, donec erubescat, quo facto proiiciunt id in oleum, sinuntque triduo macerari; postea destillant, & res ingressuras hoc potant, seu ut loquuntur artifices, imbibunt, & nutriunt. Idem praestant & sales, quosque fluxus uocant, ex quibus potissimum ingeessiuus dicitur esse hic, qui capit " Salis Gemmae, ammonii, alcali singulas uncias, balenitri sextantem; salis communis quadrantem; salis tartari hessem. Cum uti uoles, coque in aceto, & hoc irriga perluitoque medicinas proiectiles. " Sal ammonius ingressum praebet spiritibus in corpora, praesertim factitius, quia deterget foeditates impuritatesque & nigritiem sulphuris tollit, purificatque corpora. Procuratio proiectionis fit, postquam res sunt praeparatae, modo per instrumentum, uelut cochlear, catinum etc. modo manibus ita, ut inspergatur medicina subigaturque ligno; uel cuculis inclusa, aut cera demergatur; idque aut sola, aut cum medicamine. Fit item interdum in fluxu, hoc est, eliquata materia, in quam est proiiciendum; interdum saltem ignita; nonnunquam immistione & c. Tunc calor adhibetur magis ex superiore parte, quam inferiore, quanquam non in omnibus par sit huius obseruationis necessitas; sed tamen ualet potius in principali seu arcana lapidis. Fines sunt proiectionum uariarum diuersi. In exaltatoria ad perfectionem, in qua proiectum manet cum eo, in quod prolicitur, est nobilitatio in substantia uel qualitatibus: Et interdum principalis est, aliquando sociatur alteri elaborationi. Principaliter fit, cum in lapide medicina proiicitur super suum corpus, ut melior inde consurgat tinctura; deinde cum super metalla ignobilia uel hydrargyrum ad uertendum ea in nobile & perfectum. Alias sociatur etiam fermentationi & multiplicationi. Aliae proiectiones alios habent fines, ueluti cum super aurum fusum, ut fiat tenerius proiiciunt nonnihil hydrargyri sublimati, uel plumbi & c. Excoctores quoque metallorum, & probatores; cum ad regulam coquunt uel spectant metalla, proiectiones quasdam suarum medicinarum habent quibus detersio & puritas aliaque argumenta praestantioris conciliantur. Hinc non raro est separatoria proiectio, ut cum aurum a caeteris metallis segregamus in fluxu, infusa uel iniecta medicina separatoria: Item cum calces metallorum & similium ex aquis soluentibus ec. Cap. Xi. De transplantatione & tinctura. Quam transmutationem ( " μεταβολν καὶ μεταμὸρφωσιν, μετάπλασιν, μετάβασιν, μετάλλαξιν " etc. ) appelglant uulgo, Chymici eruditiores transplantationem, quod ut opinamur, in uegetabili natura res haec ualde sit illustris, indeque transferatur etiam ad mineralem; quae aliquod rudimentum uegetabilis principii alicubi solet exerere, & motu quodam interno prodere. Pertinet autem ad generationem simplicem Aristotelis potissimum, estque ualde inuisa his, qui negant species rerum transmutari posse, quasi bellum illaturi toti Elementorum naturae, quae sublunari ambitu continetur. Aliqui coquorum arte persuasi, negant metallicam transmutationem. Sed cum rursus damnentur per figulinam, & metallurgiam ferri in chalybem & cuprum transmigrantis: tandem in auro & argento haerent, quae non putant ex hydrargyro, & imperfectis fieri posse, tametsi, cum & hic autores se fide dignos offerant Imperatores, Comites, Respublicae, Iuris consulti, Medici, Physici, Philologi, debebant tot testium cumulo permoti ueritati cedere, erroremque illum abiicere. Quidam fatentur; fieri aliquid posse: sed cum non uideant ex uoto suarum cupiditatum, fictaeque persuasionis rem succedere; nihilominus in transmutationum; studia pergunt iniqui esse. Uerum de his alibi actum a nobis est. Transplantatio, quam hic designamus, non est quaelibet ex substantia in substantiam mutatio: sed exaltatoria, quaeque generatio κατ ’ εξοχην primum solet appellari, quae cum in natura creberrime eueniat, etiam cum in reciproco motu, tamen in arte intelligitur ex proaeresi ab artifice intendi, & sic gubernari, ut motus fiat ad formam ab arte quaesitam ex altero, quod potentia hoc erat quidem, sed actu ignobilius, & uicinius materiae priuationique. Non autem semper spectat artifex, quid naturae aestimatione erat praestabilius, sed maxime quid suae arti, cum qua incidere potest, & una respici etiam natura; ueluti in natura melius erat, ex non uiuente procreare uiuens: melius enim uiuere, quam non uiuere, quod id sit actus excellentioris, quique magis facit προς το ειναι. At arti interdum non uiuere est satius, ueluti cum ex planta quaerit essentiam medicam, ubi destruenda plantae uita foret, quod Physico non generatio est, sed corruptio. Aliquando utrumque concurrit, & intendit etiam artifex uiuens ex non uiuente, sed alterius gratia, ueluti in granis sanguisorbae Sarmaticae ad eliciendam tincturam per uermiculos procreatos. Ita est quaedam ultima, quaedam alicuius ultimi administra, & subalterna: Quaedam naturae propinquior, quaedam arti, quanquam sine dispositione naturali haec ars parum ualeat. Fit in multis rebus; sed excellit maxime in proiectionibus cum ingressu medicinarum, ueluti in artificio transmutationis metallorum ex imperfectione in perfectionem, Quomodo adaptata medicina & res transmutanda praeparata debeat esse, expiicatum est in proiectione & fermentatione. Immutandum subiectum est uel ad formam agentis, uel aliam, quae sic agente potest induci. Aut ergo medicina habebit seminariam facultatem: aut actiuam ad aliud quidem, sed determinatum tamen pro artificis instituto, quomodo ignibus non semper ignes facimus, sed & panes & fictilia etc. utraque ex naturae procliuitate est, & ab artifice ad agendum taliter in tali patiente idonea redditur: uerum prior ex conformi educitur; posterior etiam ex altiter disposito. Illam referunt ad mutationem solificam & lunificam. Haec ualet etiam in aliis, ueluti in ablutionibus, macerationibus & recoctionibus. Sunt autem certa menstrua; seu aquae ablutoriae, quas & gradatorias uocant, quibus id peragitur. Aliquando fit transmutatio restinctione; nonnunquam caementatione, & reuerberatione, ut cum ex marte fit essentia martis & crocus. Est & cum aliae gradationes adhibentur; & interdum putrefactiones aut solutiones aliae. Nam modo multa concurrunt ad unum opus, modo paucioribus res perficitur, ut exempla transmutationum declarabunt. Est alia transmutatio per compositionem, qua fit ex similaribus simplicibusque separatis, uel similare aliud, uel dissimilare, adiuuante artem natura, & uicissim. Sed de hac abunde actum in compositionibus. Quia uero Aristoteli placuit etiam generatio κατά τι, quae est alterationis, & interdum tam prope accendit ad substantialem, ut non bene discerni queat, fiatque quasi formae cum materia coniunctio, ut in eo, quem chromatismum aeris per plumbum candidum uocat: ideo subiungere transmutationi physicam tincturam possumus. Haec aliquando idem est, quod transmutatio ignobilis & imperfecti me talli in perfectum per medicinae plusquam perfectae proiectionem. Sed ita non accipimus iam uocabulum, uti neque est, de qua supra egimus Infectura. Uerum signat formalem quandam per totum alterationem, quae calore, fixione & caeteris dotibus quam proxime referat illam priorem essentialem. Exemplo sit aes illud Persicum seu Babylonium, cuius Aristoteles meminit in mirabilibus, & liber Esrae in diuina scriptura. Hoc omne auri priuilegium obtinuisse scribitur praeter odorem postquam excanduit. Si non fuit aurum artificiale iuxta transmutationis negotium: tinctura hac nostra fuit conciliatum. Quod autem quaedam tincturae sint formaliores, ita ut distribuantur penitus, & constanter adhaereant propter fixitatem: magisteria illa Chymica docent, de quibus suo loco. Fit autem itidem prolectione; caementatione, extinctione & aliis modis gradatoriis per aquas, pulueres, coloritia etc. de quibus in gradatione Alchymiae. Quanquam autem usurpemus tincturae nomen, tamen non solum χρωματισμον intelligimus; sed caeteros modos fulgore, praecellentiores comprehendimus. Ita in practicis erunt exempla magisteriorum ad pondus, ad fixionem & similia. Quamobrem etiam Fixatio quodammodo hic locum habet. Aliud esse arcanum tincturae, quod in speciebus Chymicis etiam simpliciter tincturam uocamus, patebit suo loco. Quoniam adeo uicinae sunt proiectio, transmutatio & tinctura, ut non raro in uno opere concurrant; exemplo declarari uno possunt, donec plura in praxi proponantur. Ita scribit quidam de modo Proiectionis transmutatoriae; " Cape uas, in quo meicurius debet congelare " ( ita uocat fixationem eius per tincturam cum transmutatione in metallum ) " & aliqua pinguedine bene intus unge, ne uis ignis & siccitas absorbeant medicinam " ( saebo ad eam rem, quidam & sapone crebro utuntur " cum unctum est " ( intellige uas istud, quod plaerumque est catinus fictilis triangularis ) " impone mercurium, & subiice ignem satis lentum. Debet & medicina inuoluta esse cera " ( ingressus caussa, & ne excutiatur motu, resiliatque. Ad aurum rubram accipere consueuerunt ) " & cum incipit fumare tuus mercurius: apponere debes " " debes tuam medicinam, & eleuare uas modice de uiolentia ignis, quia mercurius ob uiolentiam ab igni saltando, expuit medicinam. Unde est error maxime non cogitantibus causas rerum. Sit igitur ignis temperatus post appositionem tuae medicinae, Et sit supra, non subtus: Et hoc intelliges de perfecta medicina; quia in medicinis non perfectis totum est oppositum, tenendum. Postquam igitur ignis steterit supra per aliquod tempus; tencas bene per octauam unius horae: deinde ponas in ignem fusionis; sciasque, quod habebis Lunam " ( nempe ex medicina alba " quae non indiget cineritio, quia perfecta est, perfectione totali. Quantum autem fermenti posuisti in pasta, tantum medicinae debes proiicere in mercurium, communiter nimirum unam partem super centum etc. " Cap. Xii. De Caementatione. Absoluta exaltatione perfectiua, ad gradationem accedimus, quam in Alchymia plures continere modos diximus, inter quos tamen peculiariter excellant caementatio, fulminatio & consimiles: Uehementer studuimus, ut hos ad legitimarum specierum existimationem perduceremus. Sed tanta est uarietas ususque multitudo, ut species factas in suo genere retinere non paruus sit labor. Uidentur tamen quidam modi ad specierum naturam accedere. Itaque exorandi sunt methodici, ut artis caussa nobis condonent licentiam illam, qua quod fere simile est, pro eodem accipitur, interim haud grauate laturis siue caementationem, fulminationem & caetera gradatoria excellenter, gradationes synonimice uocent, siue gradationes per caementationem, fulminarionem, extinctionem etc. cum haec ipsa non tantum graduando inseruiant; sed & aliis artificiis, quanquam subtile discrimen inuenerimus, dicentes, per se esse gradationes, utpote ab excellentiore frequentioreque habitu: sed per abusum, seu mutuam accommodationem, quasi ex accidente, ministrare aliis. Septem autem in specie gradationes describemus, non prohibentes, quin aliquis, qui forte etiam genus ipsum gradationis ampliauerit, & omnibus exaltationibus fecerit commune, plures numeret, & fatemur, quam paulo ante Tincturam diximus, & transmutationi adiunximus, posse item in consortium graduationum trahi, in qua tamen nos magis respeximus; Aristotelicam censuram, qui huiusmodi tincturas ambigentes formales & sic essentiae propinquas facit. Earum aemulae quidem sunt aliae multae, quae per gradationum modos quoque procurari possint, ita ut pertineant etiam ad fines gradationum, nec sint per se motus ad finem: uerum excellentioris maior habita est ratio. Illud sequuntur minus excellentia, & ea item adeo imparia, ut genus ipsum in analogis relinquant potius, quam synonymum faciant. Haec difficultas & hi nodi Gordii interdum Alexandri gladiosunt dissipandi. Alioquin ex illis nunquam nos extricabimus, potiusque de artis informatione desperabimus, quam excultam demus. Ualeat hic illud uetus: " Est aliquid prodire tenus, si non datur ultra. " Caementationem a caementando, & hoc a caemento primordium sumsisse, non negabunt Grammatici. Caementa uero uocant lapides ruditer caesos in lapicidinis. Aliqui transferunt etiam ad intrita ex arena, calce & aqua, quibus caementa in formam rediguntur iungunturque in speciem muri, uel similis structurae. Chymici quid spectauerint ex illis uulgatis fortasse non multum refetaurifabri, & auri repurgatores docimastaeque, qui pronunciant Cimentum, ab Alchymiae professoribus acceperunt uocem. Extat autem in translatione Geberi, ubi simul indicatur, quod operatio haec, seu probatio ( nam refertur inter probationes ) denominata sit ab incementando, hoc est, commiscendo res adurentes acri aliquo liquore, ut fiat pasta, qualis est intritum caementariorum ad muros extruendos. Ita enim loqultur: " Fit ex rebus inflammatilibus, quae denigrant etc. haec omnia incemenrantur cum uirili urina etc. " quod nihil aliud est, quam permiscere & subigere, uel etiam incerare, conspergere, madefacere & c. Quocirca patet ex populari minusque usitato eruditis caementi significatu, Chymicos suam caementationem petiuisse. Sed nihil prohibet etiam ex similitudine & analogia cum illa ducere. Nam sicut lapides caedendo franguntur in partes ad aedificandum habiles, indeque caementa dicuntur ita & res acres Chymicae; quin & id, quod caementando graduatur, spectaturque, secari in lamellas curtas solet. Sed ex his oriuntur studioso huius artis nonnullae difficultates, quas, quia Theoriam item amplectimur, uolumusque liberalium disciplinarum ritu etiam de Chymicis disseri, paucis declatabimus. I. Si caementare est interere, immiscere, subigereque liquoribus pulueres, non erit caementatio species gradationis quae non mistionem spectat, sed exaltationem in gradu affectionum & uirtutum. Necesse autem est, ut species finem generis communem assequantur, quandoquidem communis essentiae, cui naturaliter finis adhaeret, sunt partes. Ii. Deinde cum a Gebro probationis seu explorandae perfectionis in solo auro caussa sit proposita; non autem graduationis, seu dignitatis maioris, quia totus eius apparatus per se ad destruendum tendit magis, quam ad exaltandum: quamobrem caetera metalla plane corrumpuntur caemento; solum autem aurum manet quidem, sed adeo debilitatum, ut instaurandum sit aliis artificiis: longe uidetur abesse ab omni exaltationis instituto. Iii. Quin & extra artem Chymicam propterea esse iudicari potest, quia non ad faciendum sit comparata, sed ad facta iudicanda. Artem autem ueri cum ratione effectiuam esse pridem decretum est in consessu Philosophorum, Aristotele dicente esse ἕξιν μετὰ λόγου ἀληθεοῦς ποητικήν 6. Nicom. 4. Sed ad primum dicimus, quod uocabulum caementationis ex apparatus quadam parte ad totam operationem sit accommodatum, ut sic non amplius significet misturam & confectionem caementi, sed artificium totum. Sic destillatio nominata est ex delapsu guttarum, sublimatio ex ascensu; cum interim totae operationes longe contineant plura. Non ignorandum tamen est, nonnunquam respiciad illam misturam, & pro caementatione ( quanquam particulariter ) dici per caementum probationem, quasi opus artificis sit probatio, sed per illam misturam rerum acrium, quae cementum uocatur. Hoc modo nihil obstat, quin & Gradationem per caementum appelles. Notandum & hoc est, non semper fieri talem impastationem in caementatione, sed saepe tantum pulueres congerere, & posse uel unum sufficere. Parum itaque ualet argumentum a mistione. Secundum & tertium commune habent responsum. Nam unius eiusdemque praecepti uis est & ad faciendum, & ad factum indicandum. Si ergo caementatio est facti probatio quaedam, hoc ipso censetur inter praecepta esse, quia iudicat rectum & obliquum, nisi extra essentiam artis & peregrino quodam modo iudicet, hoc est, aliene & inscite, quod religio est asseuerare. Neque enim qui caemento probat, inerter probare, & aliene praesumitur, sed iuxta artis propria requisita institutaque. Iam si probare potest caementatio, etiam aliquid per se facere potest, quod sit arti consentaneum. " Quid? Ergone si probat aurum, etiam aurum facit ": Non ignotum est, apud alios & Paracelsum inueniri aurificia per caementationes: similiter item tincturas & huiusmodi multa. Sed attendendum est, finem auri probatorium propter affinitatem aliunde ( hoc est, ex eiusdem operis diuerso instituto ) translatum esse; Et quanquam non omnis etiam coctionem caementatoriam assequatur arte: tamen non simpliciter ea neganda est, possibilis esse, & in natura existere, cum caementatio artificialis quoque ualde prope ad eam accedat. Modestius ergo iudicando nolumus naturae praescribere & praeiudicare: cumque artifex non agat in hac arte absque natura, consentaneum est etiam arti aliquid tale competere. Ueruntamen ob difficultatem rei potius gradationibus exaltationibusque est dicata. Ut in summam contrahamus argumentum: cum caementatio sit opus quoddam artis: necesse est, ut alicuius sit factiua, quod formam & entelechiam finemque artificiosi operis habeat. Deinde cum in arte sit probatoria: necesse est, ut etiam sit factiua, si non huius, tamen cognati. At sola probatio per caementum destructiua potius est, & a substantia ad non substantiam mouet. Quocirca necesse est, ut non huius finis gratia potissimum sit inuenta, & in artem recepta, sed aliorum causa, quanquam ad probandum postea singulari consilio & ueluti extrario opere adhibeatur, non aliter, ac si quis fictile probaret aquae infusione, cum ita debeat illud factum esse, ut aquam non transmittat; aut ut in igni duret, non tabescat. Sed haec mittimus. Caementationis exemplum extat apud Dioscoridem libr. 5. cap. 43. ubi de aere usto. " Fit ", inquit, " aes ustum e clauis solutarum nauium fictili crudo compositis, subsperso sulphure cum sale pari, omnibus uicissim inspersis. Fictile circumlito figulari creta spiramento, fornacibus inditur, donec figlinum percoquatur. Quidam pro sale & sulphure alumen inspergunt. Alii sine sulphure & sale fictili multos dies urunt. Alii sulphure solo utuntur, etc. " Haec Plinius lib. 34. cap. 10. sic retulit: " Uritur cyprium in fictilibus crudis cum sulphuris pari pondere uase circumlito spiramento in caminis, donec uasa ipsa percoquantur. Quidam & salem addunt: alii alumen pro sulphure: alii nihil, sed aceto tantum respergunt, etc. Ad minii speciem debet perduci. " Ita Plinius. Operae precium est etiam Graecae disciplinae uocabula audire " σκευάζεται " ( inquit ) ἐκ τῶν ἥλων τᾶν λελυμένων πολοίων συντιθεμένων ἂν ὠμῇ κυθρᾳ ὑποπασομένοῦ θείς μετὰ ἁλῶν ἴσων, καὶ ἐπιπαθομένων ἐναλλάξ, πιομαθεῖσα δὲ ἡ χύτρα, καὶ ὑποχρισθεῖσα πηλῷ κεραμικῷ δίδοται εἰς κάμινον ἀχρις τοῦ οὗ τελείως ὀπτηθῇ etc. Manifestior est Graecus interprere. Si enim ex uerbis reddas, uult, aes ustum parari ex clauis nauium solutarum ( olim aereis clauis compingebant naues ) compositis in olla cruda, substrato sulphure & sale aequali & instrato uicissim. Olla uero operculo tecta, ( obstructa πῶμα est σκέπασμα operculum, unde πωμάζειν operculo tegere & claudere ) & luto figulino inducta, seu sublita inditur in caminum, donec perfecte sit cocta. Si uelis aestimare operationem hanc ex particularum compositione, nomen συνθέσεως praesto est. Sed potius quid est in alternatione illa mutua ex instratis & substratis, unde & artifices stratificationem dixerunt, iusseruntque in caementatione fieri stratum super stratum; quae res Graeco nostro esset ἐπιπασμὸς καὶ ὑποπασμὸς ὁ ἐναλλάξ. Nescimus, an non generice appellari posset καταμασμὸς totum negotium. Praeterea ex eodem autore etiam alia ad confirmationem nostrae sententiae argumenta sese offerunt. Si conferamus descriptionem istam exemplarem, inueniemus eam in apparatu conuenire cum praeceptione Geberi de caementatione; utpote qui & ipse dicit stratificationem fieri cum rebus combustilibus & acribus, quales sunt sulphur, sal, alumen, acetum, etc. Deinde monet quosdam etiam, absque caemento tantum reuerberare, sed diebus pluribus. Ollae uel pyxidi uterque res includit; uterque utitur camino seu reuerberio. Et interdum illinit metalla pastis, interdum tantum componit, sicce uel humide. Utrobique ergo caementatio intelligitur. Sed eam Geberus specialiter accommodatur ad spectandum aurum & argentum, & redarguendas misturas & Sophisticationes: At Dioscorides exaltat & quodammodo etiam transmutat aes in puluerem croceum minii facie ad bene medicandum. Non ergo tantum auro, & corruptioni destinata est caementatio, sed & aliis, generationique & exaltationi potissime gradatoriae. Ita patet non misturae tantum conuenire & pastis dictis, sed & pulueribus siccis, rebusque simplicibus. Item constare maxima ex parte Reuerberatione in camino uaseque suo, quae ad singularem speciem reuocatur per caementum. Neque uero etiam res noua est & a Paracelso primum introducta, cum Dioscoridis, Plinii, Geberi, etc. aetate fuerit in usu. Et Plinius sane etiam alterum exemplum de auro habet, de quo lib. 33. cap. 4. ita scribit. " Torretur & cum salis grumo, pondere triplici misso, & rursum cum duabus salis portionibus, & una lapidis, quem schiston uocant. Ita uirus tradit rebus una crematis in fictili uase, ipsum purum & incorruptum. " Haec est caementatio nostra exaltatoria, & si Plinii uocem sequi uelimus, appellabimus hanc operationem concrematuram. Huc & simul ad probationis, separationisque consilium spectant, quae habentur " capite praecedente ", ubi inquit: " Nec pondere aut facilitate materia " " materiae praelatum est caeteris metallis, cum cedat per utrumque plumbo: Sed quia rerum uni nihil igne deperit, toto etiam in incendiis, rogisque durante materia: Quin imo, quo saepius arsit, proficit ad bonitatem, aurique experimento ignis est, ut simili colore rubeat ignis, atque ipsum obryzum uocant. Et paulo post: Iam contra salis & aceti succos domitores constantia "; quasi dicat, aurum in caemento ex sale & aceto durare, neque quicquam iacturae accipere. Ad hanc operam, uti & fulminationem ( quam uocat cum plumbo, ut purgetur, coctionem ) referri potest illa ars probatoria, cuius meminit lib. 33. cap. 9. circa finem. " Ars facta " ( inquit ) " denarios probare " ( aes & ferrum auro argentoue admistum fuisse praemonuit ) " tam iucunda lege plebi, ut Mario Gratidiano uicatim totas statuas dicauerit, mirumque in hac artium sola uitia discuntur, & falsum denarii spectatur exemplar pluribusque ueris denariis adulterinus emitur. " Sed quid sit caementatio, & quomodo administranda tum iuxta ueteres tum recentes, postquam ei autoritatem ex antiquitate conciliauimus, consideremus. Nobis " caementatio est per caementum Gradatio, seu crematura exaltatoria. " Ita enim a fine potissimo definiendam censemus, quamuis ut infra dicemus, concurrant etiam alii plures. Ex Gebro, " Caementum " ( pro caementario, ut enunciant posteriores ) " est genus examinis metallorum, quod constat ex rebus inflammatilibus, ideo inuentum, ut omnia combustilia adurerentur, uno solo incombustibili remanente. " Omnibus metallis accommodum caementum est: sed diuersimode. Quaedam diutius durant, quaedam minus. Solum aurum, & quod praeparatum est ad auri naturam, constat in caemento. Itaque ei adiudicatur fixitas summa, & unum argumentum praerogatiuae seu excellentiae prae caeteris. Argentum est illi constantia proximum. Itaque si praeparatum per fixationes fuerit, per caementationem potest & exaltari, & spectari. Tertio ordine est ferrum, quatto stannum, quinto aes, ultimo plumbum. Uerum enimuero etiamsi haec non omne sustineant caementum, nec constantiae laudem possunt per id adipisci, tamen ex Medicinarum uarietate singulis metallis sua caementa gradatoria possunt accommodari. Augustinus Pantheus Uenetus Uoarchadumiam nominauit, definiuitque artem duarum caementationum perfectarum, in qua licet cementationes ponat instrumentaliter, seu motuum inseruientium Uoarchadumicae exaltationi titulo; tamen idem uult, quod nos uocabulo caementationis exaltatoriae. Tria namque dicit, peculiariter nos ista arte caementationum duarum ( repositarum ) consequi operando, quae maximum praestent dominis & mercatoribus emolumentum, scilicet, maiorem auri portionem ex caementatione extrahere. 2. Magis aurum depurare. 3 Paucioribus caementationibus & expensis aurum perficere, cum alii magnis lignorum caementationibus & expensis minus depurent aurum, & multiplicent. Hi fines nimitum omnes sunt exaltatorii ita ut probatio Geberi, tanquam obiter una fieri intelligatur. Quod enim caementatur, elaboratur ideo: ut euadat preciosius, purius & auctius: interim dum secedunt commista ignobilia; etiam euenit iudicium exploratorium, & separatorium. Nobile enim aurum censetur, quod non uilius, sed excellentius exit ex crematura caementorum. Docimastae tamen non tantum an sit aurum id, quod pro auro exhibetur caementando cognoscunt, sed & ut separatio fiat a commistis. Chymici adiecerunt gradationes uarias, ut sic pateat diuersis artificibus unam eandemque operationem ad diuersa inseruire instituta. Hinc Erkerus docimastes in suo probatorio ita definit caementum seu caementationem: " Caementatio est prae caeteris excellens artificium, quo argentum, aes, orichalcum, aliaque metalla ( imperfecta ) per puluerem quendam madefactum, ab auro separare ui corrodendi consumendique possumus auro ipso ab additamentis segregato integroque & illaeso manente. " Separationem quidem ille intendit principaliter in sua caementatione: sed mox addit in descriptione cementi, debere sumi tales res, quae simul colorem auro bonum praebere, idque gradare possint, unde intelligitur, exaltatorium scopum duplicem etiam docimastis placuisse, unum, quo gradus puritatis simplicitatisque regularis quaeritur, cui coniuncta est segregatio heterogeneorum: alterum, quo gradus coloris fit excellentior. His accedit & fixatio quedam in auro iusto molliore, quemadmodum hanc in uenis quoque & aliis metallis aliquando spectamus. Sed satis perspicuum est, rementationem esse artificlum quoddam exaltatorium, & Gradationibus magis competere, quam transmutationi. Causa agens, qua utitur artifex, est duplex; una igneus calor in ea forma, quam Reuerberantem uocamus: altera caementum. Hoc uocatur res uel medicamen inflammatile; acre, corrosiuum, denigrans, fugiens, penetrans, comburens, ut est apud Gebrum: sed hoc potissimum in cementatione auri, in quo dispiciendum est diligenter, quousque progredi uolumus & num etiam simul tingere, uel aliam praerogatiuam exaltare. " Scire debes ", inquit Erkerus, " quod caementum tuum debeat comparatum esse pro paupertate, uel abundantia auri in mistura caementanda ": In specie Geberus ponit uitriolum, salem ammoniacum, florem aeris seu aeruginem, testas fictiles ueteres tritas: sulphuris minimum, aut nihil: Uirilem urinam & similia acria & penetrantia. Pulueres siccos commistos irrigat urina uirili, & postea auro cementando admouet. Erkerus ait: " ad caementarium puluerem pertinent eiusmodi res & materiae, quae sua acrimonia argentum & cuprum corrodant, quales sunt acres salium species, quibus miscere oportet aeruginem, aes ustum & similia, propterea ut concilient auro praeclaram tincturam, idque graduent: uel pro iis haematiten, crocum Martis, Tuthian, Colcotar, etc. quae ex arbitrio artificis apponuntur, tantummodo cauendo ne quid auro inimicum a quo corrumpatur aut maculetur inquineturque accipiatur " ( Quenam he res sint, non perinde constat apuo omnes. Agricola scribit non esse addendas res a metallis ortas, quales sunt aerugo & atramentum sutor ium. Si enim haec fuerint in compositione, aurum aliquam uilis metalli particulam solere concipere, uel si eo caruerint, ipsis infici. Sed alii artifices & aeruginem & chalcanthum addunt, quin & cuprum ipsum. Cementi uis non sinit ista integra esse & metallum polluere. Prohibentur uero illa, que fixam tincturam habent ab auro alienam, aut tam pertinacem, ut elui non nisi cum iactura queant, & quae aurum quoque consumunt, ut cerussa, hydrargyrus sublimatus, flores salis ammoniaci, Marcasitha impura, stibium acre, etc. Sed alia sunt aliarum cementationum consilia. Itaque non temere quisqum damnandus. ) " Farina laterum " ( hi sunt ille lapis fictilis Geberi antiquus ) " ideo adlicitur, ut quicquid specius caetera in " " terae in auro corroserunt, separaruntque " ( ueluti argentum & cuprum ) " recipiat assumatque, quod alias adhaereuet auro. Itaque adiuuat auri repurgationem. " Notandum, quod Geberus monet, quosdam hoc opus peragere etiam absque medicaminibus, & similiter repurgare, si sint perfecta corpora. Sed requiri tamen ad hoc institutum longius spacium combustionis, solo operante igni, & imperfecta metalla in calcem redigente, id quod fieri posse metallurgis notissimum est. Nam & in solo igni quam diutissime manere absque damno, est auri praerogatiua. Caeterorum metallorum unumquodque eo uolatilius est & minus fixum, quo citius se ex igni proripit, aut comburitur, quod fieri aiunt propter sulphur & mercurium impurum, foedum, combustiuum, non fixum. Quoniam autem diuersi scopi sunt artificum, & diuersa quoque auri tum mistura, tum dispositio naturalis: Praeterea etiam caeteris metallis, aliquando & gemmis adhibetur caementatio, efficitur, ut caementa quoque sint mutanda, & tum scopis, tum materiis passiuis accommodanda. Geberus quidem quia docimastico consilio caementat, res ante dictas commiscet ad aurum integrae fixitatis comprobandum. Sed qui purificationem, & separationem magis spectant, seligunt materias non tantum respectu auri, sed & auro mistorum, ut haec quidem ex illo extrahantur, uerum cum spe facilis reductionis. Erkerus ergo ad aurum rhenanum tale facit caementum quod constat " farinae laterum besse ", ( laterem oportet esse antiquum, aridum, non nimis ustum nec atenosum ) " Salis triente, uitrioli albi sextante, contritis commistisque & irrigatis aceto, uel lotio uirili ad instar cineritii catillorum. " Hoc puluere aurum rhenanum ad 23. caract. perducitur. Exaltatur magis, si reddatur operi adiecto nouo caemento, hoc nimirum, quod habet " farinae laterariae uncias octo, salis quatuor, uitrioli albi duas, salis petrae & aeruginis singulas semuncias. " Quantum quolibet caemento assecutus sis, examen indicat: sique opus est, repetitur caementatio uel cum eodem ues acriore caemento. Aliud cementum Erkeri pro auro uiliore: " In prima caementatione fac misturam ex farinae laterum duabus & salis una parte: In secunda praedictis adde pares aeruginis, haematitae, & colcotaris. Perfunde misturam urina & coagula ad ignem. Coagulatum contere, & utere eo iuxta artem. " Ex his manifestum est, non statim acerrimo caemento discruciandum aurum esse, sed leniori submittendum acrius, idque tale, ut simul exaltet calorem auri, aliasque inferat dotes. Aliud Erkerianum quod commune dicitur esse omni auro. Cape farinae lateritiae uncias septem: uitrioli albi tres: haematitae duas, salis pitraes sescunciam: Croci Martis & aeruginis semuncias singulas. Commisceantur exacte, & cum auro urina madefacto pro secundario caemento seu gradatorio uicissim sternantur. " Quidam addunt antimonium & salem gemmae, sed putat Erkerus frustra plura capi, ubi scopum attingere possumus paucioribus. [ Uide plures formas apud Agricolam in decimo de re metallica: ubi addit solum puluerem lateritium & salem maxime fossilem totum argentum & aes ex auro elicere, ut non opus sit farragine caeterorum. ] Quod caementum capit salem ammonium, id Regale uocatur, & ponitur eius tale exemplum ab Erkero: Cape farinae lateritiae partes quatuor, salis ammonii, salis gemmae, salis communis partes singulas, commista uniantur & madefiant urina. " Ideo uero regale caementum hoc uocatur, quia soli auro probatissimo parcit: quemadmodum aqua regia solum aurum & hydrargyrum sublimatum dicitur soluere. Admonet quidam antiquus scriptor, salem istum non esse neque aquae regiae miscendum, neque caemento, propterea quod aurum ipsum quoque corrodat, & uitiet. Sed id intelligendum de natiuo, & non de factitio esse, dicunt alii. Erkerus occurrit huic obiectioni ita, ut dicat, salem ammoniacum crudum id non attentare, praesertim si mixtus fuerit sale uulgari ex aqua excocto, quo facto potius repurget id uelociter ita, ut nullum aliud metallum subsistere in auro possit. Quocirca & ultimo loco solet hoc caementum adhiberi, ut sit quasi ultimum imperfectorum in auro supplicium. Porro Paracelsici & alii Chymici multi sunt in uariis caementis transmutatoriis: Aliqui aurum caementando saepiusque cum cupro remiscendo ad summam rubedinem student producere, ita ut possit esse pro tinctura in proiectione super Lunam. Utuntur autem ad hoc singulari caemento, de quo nos alibi. Potes legere Erkerum in docimasti libro 2. capite de auro graduando. Loco caementi sunt & coloritia dicta, & alii pulueres, de quibus suo loco. Reuera caementum dicitur omne medicamen, quod ad caementandum usurpatur. De caementis argenti, Gemmarum, etc. agetur in praxi. Non omittendum, quod res caementi quaelibet per se praeparanda sit & in puluerem redigenda antequam misceatur. Non tamen omnium eadem est praeparatio; quaedam repurgantur solatione, filtro & coagulatione: quaedam calcinantur, & tc. mistio fit per contritionem in lapide, uel colliquium, confusionem, & c. Et haec de causis agentibus. Materia caementanda est aurum tum natiuum, tum artificiale quodcunque pro auro offertut, siue ut segregetur gradeturque ad summum, siue ut appareat, num sit aurum, etc. Postea etiam argentum maxime prius fixum. Nam ut Geber ait, cum argentum a natura auri non multum differat, pauco modo administrationis cum illo quiescit. Insuper Electrum & quod pars cum parte dicitur: Praeterea alla quoque metalla in caementa inferuntur siue praestantiae, siue essentiae & magisterii ex illis causa, quomodo aes & ferrum caementando figere & colorare seu tingere quaerunt; item plumbum candidum durum reddere, uel calcinare, etc. Tandem Gemmae quoque caementis consuenere seu mutari, seu tingi & explorari. Uerum unicuique est suus mos & apparatus. Notandum est in auro non semper corrodi totum argentum; & nonnunquam ita illud calcinari, ut simul aliquid ex auro abradatur. Quocirca tale argentum ubi reductum fuerit, aliquid auri secum uehit. Qui magis fauent transmutationibus, negant auro aliquid detractum esse, sed ipsum argentum ex parte simul maturuisse & in aurum abiisse, quod postea ex non mutato colligitur. Quod si super eodem argento repetita fuerit caementatio gradatoria uel transmutatoria, arbitrantur etiam totum facessere in aurum. Quaedam res praeparandi causa inferuntur in caementum, quaedam transmutandi ex non metallo in metallum ut cinabaris, in qua pro caemento est aurum & argentum. Patet ergo hanc operationem multis rebus esse communem; de quibus exempla crebra occurrunt in magisteriis tincturarum, & transmutationum. Porro materiae caementandae aliquando integrae relinquuntur, ut Gemmae, Coralia, Uniones etc. interdum franguntur, & attenuantur, ut undiquaque uis medicamenti tangere & penetrare queat. Exemplo potest esse aurum, iuxta quod statuendum de caeteris metallis. Huius nummi possunt quidem ita, ut signati sunt, in caementum inferri; nec perit signatura, si legitime fuerit administrata caementatio, sed pondus tanto fit minor, quanto maior fuit commistio imperfectorum, quam tamen non oportet excedere legibus sancitam alligationem: sed saepius in bracteas extenditur, siquidem malleo resistit & tractabile est: Aliquando & colliquefactum in granula caua hemisphaerica funditur idque bis aut ter repetitur, ut si quid rotundi corpulentique remansit, item attenuetur. De hoc apparatu sic scribit Erkerus: " Quidam cum magna quantitas est caementanda, neque tamen consultum ipsis uidetur, ut attenuetur in bracteas aurum, in catino eliquatum effundunt super aquam agitatam ut fiant concaua grana. Hac caemento repurgant, cumque integra grana corpulentaque fuerint commista, post secundum caementum confundunt omnia denuo, & granulant, tertioque per medicamina exigunt. Haec ratio accommodatissima est auro uiliori & intractabili, quod sub malleo dissilit. Et quanquam repetenda est bis uel ter granulatio: Conducibilius tamen hoc est, quam multo cum labore ante caementationem aurum mitigare, & tractabile reddere, & deinde tandem in laminas diducere. Quin & quicquid causa est fragilitatis ( ut plumbum album, uel orichalcum ) excoquitur una, caemento quater aut sexies administrato. Uerumenimuero tale aurum potest etiam colliquefactum in laminas fundi, haeque postea concidi, & semel atque iterum camentari. Deinde cum malleabiles euaserint, extendi, iterumque caemento exagitari, repetendo dilatationem & caementationem usque ad regulam caementi, seu donec satis purum & tractabile excellensque euaserit. " Haec de praeparatione materiae aureae Erkerus. De argento similiter statui potest. Ueruntamen obseruandum est quidnam tibi proposueris. Nam quaedam ideo caementantur, ut per totum corpus undiquaque immutentur, quaedam ut tantum superficietenus. Illa necesse est ita imponi, ut Medicina undiquaque ambiat & tangat. Hic satis est superficiem cingi. Notandum & hoc est, quod aurum repetito caemento exaltandum seu graduandum, subinde in singulis caementationibus denuo remisceatur pari aere cyprio ad regulam excocto; attenuetur in laminas, & in portiones. quales conueniunt caementationi, consecetur. Ita colorem acquirit excellentem, & qui conuenit igneo metallo. Sed ad formam caementationis perueniendum est, quae cum intelligi satis non possit absque cognitione uasorum; haec prius sunt designanda. Exceptis praeparatoriis & ministrantibus ( qualia sunt catini, canales effusorii, instrumenta granulatoria, mallei, incudes, unci, pyragrae, cera, sebum, fila ferrea, etc. ) duo potissimum uasa inseruiunt caementationi, pyxis seu olla caementaria ex ferro, uel figulina firmissima non inducta uitro: & deinde fornax peculiaris. Ollarum forma mox exhibebitur. Fornax reuerberii est, & ab artificibus docimasticis plaerumque peculiari dispositione fabricatur. Potest tamen inseruire huic negotio fere omne reuerberium; imo & in usum Chymicum trahi Clibanus caminusque uitrariorum, calcariorum, figulorum, etc. Sunt, qui caementatorium instruunt cinerario, pyriaterio & ergasterio. Et caeterae quidem partes suo modo sunt conformatae, sed ergasterium in medio sui pauimenti rotundum uel quadratum foramen habet, per quod penetrare flamma possit, & ex instrata testudine reluctari, cuiusmodi fornax fit interdum ex tempore coaptatis laterculis coctis, quadrangulis & crassis quidem ad parietes; sed latis ad interstitium pyriaterii & ergasterii: Praeterea craticula & ferreis trabibus ad tegulas sustinendas. Est & cum fornacula docimastica caementatans. Nonnunquam pyxis caementatoria obruitur prunis in foco nudo. Huiusmodi compendia & catechreses ipse docebit usus. Iam ex Agricola primam, ex Erkero secundam formam camini caementatorii proponimus, ex quibus sibi quisque fingere similem aptamque potest, aut etiam ex superiore fornacum disciplina unam seligere. Ita describit suam caementatoriam Agricola in decimo de re metallica. " Fornax tres cameras habeat, quarum infima sit alta pedem. In hanc & aura per os eius penetrat & cinis decidit, & lignis combustis, quae ligna sustinent bacilla ferrea sic collocata, ut cratis figuram repraesentent. Mediae altitudo sit duorum pedum, per cuius os in eam immittuntur ligna, quae uel querna, uel roborea, uel cerrea uel ilignea esse debent. Ex his enim ignis lentus & diuturnus, quali ad hanc rem nobis opus est. At suprema camera superius pateat, ut ollae in eam domitti possint, quarum altitudinem habeat. Eiusdem fundus constet ex bacillis ferreis tam ualidis, ut ollarum pondus & uimignis sustinere queant, tanto inter se spacio distantibus, ut hic bene penetrare & ollas calefacere possit, quae etiam ipsae inferius sint angustae, ut igni in medium inter eas interuallum recepto incalescant; superius amplae, ut coniunctae eundem aliquantulum arceant. Quin etiam fornax superius laterculis non admodum crassis, uel tegulis & luto obturetur, relictis tantummodo duobus uel tribus spiramentis, per quae fumus & flammae eluctari possint. " Haec ille de fornace, lignis & ollis caementariis: ubi quod de lignis ait, intelligatur non de uetustis; sed iunioribus, a quibus flamma copiosa & aequalis praestetur; eaque sunt arefacienda prius, & in truncos pedales aut breuiores secanda. Pyxidum forma non est semper illa, quam ponit, uti nec semper ligna lumimus, sed interdum etiam prunas. Ueruntamen ad institutum Agricolae illa satis congruunt. Pictura fornacis haec est: 385 De Exaltationibus. Commodior est furnus caementatorius Erkeri, si respicimus institutum docimasticum & segregatorium auri commistorumque metallorum. Lateres quibus tegitur furnus. Eum describit pingitque ipse, cuius uerba ex teutonico in latinum translata sic habent: " Cum magna quantitas caementanda est " ( uel cum crebro caementandum est, ita ut magister saepe ad eundem laborem redire cogatur ) " nulla commodior uia est, quam ut caminus iuxta sequentem diagraphen construatur. Quanquam enim & alii furni possint parari: hic tamen mea opinione est utilissimus. Fouet enim ignem horas uiginti quatuor ea constantia & continuitate, ut non multum in eius cura sit laborandum. Olla caementatoria. Fit autem in hunc modum. Ex laterculo cocto extrue quadratum, quod interna amplitudine habeat cubitum, tantundemque altitudine. Agricolae congruens cum Uitrariis Stibii cum plumbo utroque cognatio. Deinde reducatur modice ad angustias obliquatis lateribus in altitudinem dimidiati cubiti. Hinc educatur in altum turricula acediae usque ad sesquiulnam uel duas, cuius interna amplitudo sit sesquicubitalis, & longitudo totius camini tres uel quatuor ulnae. In anteriore parte duo efformentur orificia, inferius longum trientem, altum sextantem, ut aura possit penetrare: Superius amplum quatuor uncias & dimidiam & eiusdem altitudinis. Iuxta hoc disposita esto craticula ferrea, quae contineat laminam fictilem intra fornacem. Super lamina locetur tegula ( quali utuntur probatores in sua fornacula ) quae exaequet orificii altitudinem, sub quam caementum inferri, & in tuto esse possit: uel etiam sine tegula olla caementatoria ponatur super laminam. Qua se obliquat fornax, quilibet parietum habeat unum spiraculum. Turriculae accommodetur suum operculum, sub quo fere iuxta marginem aliud paruum respiraculum expressum esse oportet, ne suffocentur prunae. " Haec de sua fornace Etkerus, cuius pictura sequitur. Addit autem, si caminus aptus defuerit, posse caementationem peragi inter lateres dispositos super foco ita, ut olla caementatoria in illos inferatur, adiectis prunis. Sed hic opus est & attentione curaque maiore, & prunis pluribus. A. Spacium pyriaterii & ergasterii; quae duo distinguuntur craticula. B. Obliquatio fornacis, in cuius parietibus sunt quatuor fumaria; Et est haec ergasterii superior ueluti concameratio seu testudo ad reuerberandum comparata. C. Turricula acediae. D. Eius operculum. E. spiracula seu fumaria. F. Conus, quo obturantur: G Prunarum respiraculum in turricula, amplitudine digiti auricularis. H. Ostiolum superius, cum ansatis ualuis. K. Trabes, quibus innititur tabula fictilis & craticula. Eae hic prominent foras, ut item imponi tabella possit, uel reclinari super eas ualuulae. L. ostiolum inferius cum ualuis ansatis. M. Foramen aurae ingredientis sub ansa. N. Olla caementatoria uentricosa. O. Olla humilior, sed latior. P. Testa. Q. Pyxis caementatoria ferrea cum nodis, ut constringi operculum filis ferreis possit. R. Alia pyxis, utraque solet in caemento regali in summo habere exiguum foramen, ut uiolenti spiritus salis ammonii subterfugiant citra rupturam pyxidis. In figendo tamen foramina etiam obstrui possunt. Sint iam in abaco Chymicae officinae disposita pyxis, auri bracteae pro necessitate extensae, uel granalia, & deinde medicamen rite mistum, & siue siccum, siue madefactum aceto, uel lotio. Quidam auri bracteas ante quam componantur, candefaciunt, sinuntque per se refrigescere, ut si quid inquinamenti in cute haeserit id consumatur, & liberiorem accessum & impressionem relinquat acumini medicaminum. Omnibus rite paratis, ollae caementatoriae inspergitur medicamen, seu puluis aequaliter crassitie digitali. Huic imponuntur bracteae, uel grana hemisphaerica, prius aceto uel urina irrigata, eo ordine & modo, ut aequali situ se non contingant mutuo, possintque spiritus medicaminum etiam extremitati latitudinis adhaerere, & inde quoque commista imperfecta extrahere, quanquam contactus etiam ideo displiceat, ne corpus corpori cohaerens id accendat, caloreque aucto oras colliquet. Dispositae primo ordine bracteae obruuntur medicamine, quod Dioscoridi erat ἐπιπάθειν, sed officinis dicitur facere stratum super stratum, & signatur tribus literis initialibus Sss. Dimidii digiti crassitie plaerunque istud stratum seritur, ut sit subduplum ad primum in fundo. Sequuntur bracteae uel grana denuo, atque ita uicissim, usque ad ollae marginem, quam implere debet tantum medicamen, quantum est in fundo, nempe ad crassitiem digiti transuersi. image 183 Ultimo imponitur testa uel operculum alias cum, alias sine respiraculo pro ut exigit ratio medicaminis; nonnunquam item luto affigitur; alias & uinculis e filo ferreo. Communi caementatione seu uulgari prohibetur omnis spirituum exitus. Neque enim adeo uehementia sunt medicamina, ut in caemento regali. Haec dum fiunt, dumque gluten in pyxide perarescit, fornax incenditur paulatim, ita ut aliquando duobus horis calefactio anteuertat impositionnem ollarum. Nonnulli tamen illatis prius ollis modice calorem procurant. Ollae plaerumque sunt plures, & super craticulam, uel pauimentum collocantur diuiduae absque contactu mutuo. Si placet uti catinis triquetris, pedamentis eos potes stabilire sed peruiis calori. Si turrita est fornax, per turriculam prunis in cratem demissis submittuntur carbones, & opera datur, ut paulatim gliscant ostiolis spiraculisque apertis. Mox ut sufficere iudicatur flamma, clausis ceteris & obstructis luto, unicum in summa turri relinquitur foramen, per quod exhalent prunae. Quantitas caloris & graduatio dependet ex fine operis pro consilio magistri. Cum separatio uulgaris per caementum instituitur, tantus continuo calor est, quanto non diffluant bracteae, quo facto perit separationis consilium & sumtus, caeteris metallis iterum coalescentibus cum auro. Agnoscunt id iudicantque externo signo, satis putantes tantum administrasse ignis, ut ollae continuo rubescant. Nigrities uel inquinatio caloris defectum arguit: candefactio excessum. Neque tamen, licet eiusdem caloris perpetuitas requiratur, plane abest graduatio. Initio enim lenis debet esse; postea in augmento & statu persistere aequali usque ad decrementum. Pantheus suae caementationi tribuit augmentationem, fixationem; & alterationem, nimirum tria bona in auro quaerens, primum ut augescat pondere: Deinde ut figatur; tertio ut tingatur altius; qui gradus possunt accipi potius de repetitione caementi. Alii uulgaria caementa graduant senis horis iuxta ordinem graduum ignis pro conditione rei caementandae. Hanc gradationem sequitur & tempus. Nam uiginti quatuor horae asscribuntur singulis caementationibus in quatuor partes diuisae propter gradus caloris. Sed Pantheus aliter diuidit, nouem horas augmentationi assignans, totidemque fixationi; sed alterationi sex tantum. Geberus triduum totum requirit, una cum igni forti; sed non separationis proposito, uerum explorationis, num uere aurum sit id, quod pro auro est exhibitum, & num artifex transmutator scopum assecutus sit, naturamque rite imitatus. Nihil enim debet auro perfecto decedere etiam trimestri igni, utpote quod non deterius ulla nota, sed generosius nobiliusque fit cruciatibus, uti sentit Pantheus, & caeteri, qui auri praerogatiuas defendunt. Uerum enimuero licet uulgaribus medicaminibus nihil ei possit iacturae inferri; sunt tamen alia, a quibus destrui potest, uel etiam in tam tenuia ramenta corrodi, ut enecta ui spirituum dissipentur. Deinde non omne aurum aeque est fixum, quod exploratum magistro esse debet. Agricola si fornax non fuerit praecalefacta, horis diei naturalis adiicit duas, ut sicuiginti sex sint impendendae. Usurpatur interdum caementum mite ad aurum tractabile reddendum, & plane repurgandum: ( geschmeidig zu machen ) ut cum halitibus impuris fuisset afflatum; Tunc hora una: atque altera sufficit. Qui transmutationes & tincturas caementando spectant, etiam menses insumunt. Decurso spacio, quantum operi destinatum erat, prunae, uel ligna ardentia e fornace extrahuntur, ipsaque remotis tegulis perfracta eximuntur ollae. Sed Erkerus omnia claudit spiracula, sinitque eam paulatim deferuere. Tunc pyxidibus reclusis aurum colligitur, & aqua calente emundatur abluiturque: aliquando & lixiuio coquitur tartarisatisue aquis, ut quicquid ex caemento penitius sese insinuauit segregetur. Poteris lamellas extergere prius pedunculo leporino; postea aqua calente abluere, iterumque extergere, si uulgaris fuit caementatio. Granalia excoquuntur aqua salsa nonnihil, uel tartarisata. Rapto experimento per fornaculam ( uel etiam si rectificatum reductumque aurum est, ex lapide lydio ) si ad regulam peruenit puritas, absoluta opera est; sin minus, repetitur caementum. In binario uel ternario acquiescunt uulgo, ita tamen, ut sequentes non eodem horarum numero constent necessario, uti nec eodem caemento, sed pro iudicio & scopo artificis. Itaque aliqui cum aurum Rhenanum ad nobilitatem & ualorem Ungarici perduxerunt, cessant. Aliqui etiam ulterius contendunt, solentque Paracelsici promittere etiam uiginti quinque uel octo caractas. Monetariis propositus est pes suus, qui requiritur ad monetae ualorem. Sed quomodo repurgetur; & reducatur aurum ex caemento, quidque porro eum medicamine agendum, audiamus uberius. Uult agricola elapso caementi tempore, si res moram fert, paulatim refrigescere debere opus: sin minus exemtas pyxides effringendas, extractasque ordine lamellas, ( uel grana ) in uasculo ligneo uel abeno sensim urina uel aqua restinguendas: Omnino uero rutello uersandas ut medicamen comminuatur, separeturque ab auro: deinde per cribrum traiiciendos pulueres: aurum per se iterum uersandum, abluendumque: pulueres eluendos per alueolum, ut auri granula uel ramenta separentur; Aurum porro extergendum, etiam setaceis & abluendum crebrius semper super aliquo uase. ad excipienda detersa ramenta. Tandem quum resiccatum fuerit, experiendum coticula, num ad regulam sit caementatum; si non, restituendum operi cum medicaminibus nouis, praesertim his, quae careant aerugine & chalcantho. Aurum satis exagitatum & ad uotum repurgatum, cum borace, uel sale alcali recoquitur, & in bacillos effunditur. Erketus id ablutum coniicit in catinum borace illitum; fulminatque uel ante folles in foco, uel in anemia; & considerat, num euaserit tractabile & mite, cuius indicium, si sustinet flaturam. Tunc iniicit chartam saebo inductam & cera, quae incipit flagrare, dumque adhuc ardet, effundit aurum in canalem cera perlitum, tandemque digitum factum urina restinguit. Ideo uero charta adhibetur, ut aurum inter effundendum calidum maneat, non coeat in cutem, & pure effundi possit. Caementum ex auro repurgato recoquitur cum fornacum recrementis, & plumbo excipitur, reduciturque in argentum quod ex auro assumsit. Agricola exiccat pulueres, ligno terit, cum molybdena & plumbo de pauperato remistos excoquit in prima fornace, plumbum argentatum fulminat in foco cinereo: fulminatum ad regulam urit. Quaeritur num caementum, seu medicamen etiam aurum recipiat. Negant aliqui, quod medicamina debeant esse huiusmodi, ut solum aurum non admittant, caetera uero ut aes & argentum sorbeant, quales etiam aquas soluentes promittunt, ut sint aliquae: quae naturae quadam familiaritate omne metallum imperfectum adoriantur, aurum saltem inquinent: quaedam caeteris omnibus parcant, soli uero auro, & hydrargyro crystallino insidientur. Esse uero aliquas huius modi affectiones & sympathias, antipathiasque aut dyspathias in metallis, si non cognatio, stibii, ferri & sulphuris indicat, hydrargyrum satis comprobat. Si ergo medicamen ex his constat, a quibus aliena est auri natura, & inexpugnabilis: nihil detrimenti aut iniuriae afferri auro censendum est: sin ex aliis, quae aurum demoliuntur, secus fieri. Neque enim admittit natura opinionem eorum, qui sibi persuadent, aurum plane esse & simpliciter extra corruptionis aleam, quandoquidem uiolentissimo rerum igni resistit. Ne illis opponamus Spiritus sancti oraculum longe uerissimum i. Pet. 1. aurum & argentum appellantis φθαρτα, satis exploratum, id est, Chymicis experimentis de medicamine illo, quo ictu oculi, ut loquitur Mirandulanus aurum in sua principia disiicitur, ex quibus nisi per transmutationem reduci non potest. " Una sola res est ", inquit quidam, " qua aurum in terram corrumpitur, nosque uidimus hoc in opere philosophorum & ex hydrargyro mystico eam constaro nouimus. " Erkerus scribit medicamine caementi, in quo est sal ammonius, aurum aliquid detrimenti pati, & argentum ex caemento reductum adhuc aurum continere. Notum quidem est, illum salem, praesertim natiuum, in aurum agere admodum uiolente, adeo ut aliqui eum etiam repudient. Sed tamen non destruut naturam auri, nisi iunctus fuerit argento uiuo per sublimationem: unde postea fiunt aquae & puluer es mercuriales auri naturae infestissimi. In caemento ideo abradit aliquid de auro, quia in argentum, ceui aurum mistum est per minima, agit, & sic quicquid resistit imbecilliter, corrodit. Eo modo Mercuarius per se antimonium non recipit, nec in id impressionem facit. Sin autem illiquatum argento fuerit, tunc obiter etiam illud inuadit, & post actionem expuit terrenas partes, seruatis mercurialibus. Unde ille hydrargyrus ex tali malagmate extractus longe est aquosior crudiorque & fugacior, quam mineralis. Stibium saepius cum auro fusum afferre ei detrimentum, publica constat experientia, eique testimonium perhibet Erkerus in docimastico scribens nisi singulari arte caueatur, plus decedere, quam per caementum. Finis caementi est uarius, officinae monetariae & similes separationem commisti argenti, cupri, orichalci, plumbi, stanni, etc. Spectant, idque non semper exactissime, sed ad legem pedis praescripti autoritate principali. Dum hoc fit, etiam exaltatur aurum gradu puritatis, & coloris. Unde quidam hoc consilio ex auro Rhenano faciunt Ungaricum. Chymici eodem etiam explorant & iudicant metallum, & artificiale aurum, & ad exemplum natiui elaborant in imperfectis. Ergo praestitutus his finis est etiam transmutationis, & tincturae. Interim quia multae sunt praerogatiuae notaeque perfectionis, modo in omnes intendunt curam, modo in aliquas, ut sic tres ordines Gebri in perficiendis metallis caementando institui possint. Quocirca uolaticum aurum seu in uena ob immaturitatem, seu alias cum per se inuenitur, figere caemento peculiari tentant. Aliqui uolunt adhaerere tali auro aliquid argenti uel mercurii: sed cum utrumque horum iter ad aurum sit, modo non sit uulgi Mercurius recte immaturitas uocatur, ut sic cementum inseruiat etiam maturationi, & excoctioni. Abutimur caemento postea ad reuerberandum, calcinandum, colorandum, colliquandum & similia. Ex dictis diuisio caementationis facile potest institui. Quaedam est uulgaris segregatoria: alia exaltatoria in omni uirtute: Quaedam transmutatoria etc. Est una metallorum perfectorum, alia imperfectorum: alia gemmarum & similium. Potissima distributio est in caementum regale, & commune. Potro in caementationis opere occurrunt aliquando etiam singularia quaedam maxime apud Chymicos. Res exemplo declarari potest. Ad argentum sale Alembroth, qui fixionis dicitur, figendum taleextat praeceptum inter uetusta. " Cape cineres clauellatos & parem calcem uiuam. Fac capitellum, seu lixiuium forte, in quo solue uitriolum analogum. Cola per filtrum, & coagula lento igni. Tunc habeas pyxidem e ferro, quam calceuiua imple: uel sale gemmae. In medio eius fouea uel scrobicula esto, in quam pone sal fixionis cum laminis lunae: uel in pyxide ex argento pone salem fixionis, & super hunc calcem uiuam cum sale gemmae. Claude pyxidem & da ignem per horam, ut fluat. Reduc in catino cum lithargyro, cum repetitione operis. " Primum apparet singularis caementi confectio per solutionem & coagulationem adhibita una repurgatione per filtrum. Secundo materiam pyxidis inseruire nonnunquam singulari scopo ad fixandum pro rubea tinctura. Est autem aliqua uis fixatoria in ferro. Tertio forma ostenditur diuersa. Neque enim mutua est stratificatio, sed inhumatio & sepultura in medicaminum medio, ambeuntibus hinc inde aliis medicinis. Quarto alia forma occurrit, Si enim recte intelligimus barbarum scriptorem, ferrea pyxis implenda est calce & sale gemmae: Deinde imponenda in medium eius pyxis minor ex argento, quae implenda sale fixatorio, quae res stratificationem compensat. Quinto coementatio producitur ad fluxum: Sexto admodum est ualida, quandoquidem una hora peragitur. Huiusmodi singularia occurrunt in exemplis Chymicorum multis. Quo enim quisque est ingeniosior, eo solertius & multiplicius potest unum idemque opus accommodare, aut etiam uarie administrare. Cap. Xiii. De exaltatione descensoria. Inter examina auri, eiusque praestantiae, est apud Geberum commistio sulphuris adurentis, quo retdarguitur quicquid de natura auri non est: consumitur uero omnis impuritas, & caetera metalla, quae una fuerunt, segregantur, ita ut aurum reductione restituatur longe syncerius, nobilius, planeque suum, Separatorium hoc artificium esse, & hoc consilio etiam a monetariis, aurifabris, docimastis, & c. adhiberi beri non negamus. Sed cum Gebro sit docimasticum & exploratorium constantis naturae auri, unde ercellentius ergreditur, tantum abest ut corrumpatur, ent exaltatorium esse, quis non uidet? lmo & transmutatorium est, cum metalla imperfecta possit destruere & in aliud mutare. Ita enim per experientiam Geberus comprobauit, sulphur corporibus commistum & una erematum ex arte quaedam magis, quedam minus comburere, & quaedam a combustione reduci, qundam non: Aurum minime comburi: Inde plumbum candidum, hinc argentum, plumbum nigrum, aes, ferrum, quod facilime diffluit destruiturque ui sulphuris. Si hinc perspici potest, quod nam minus, & quod magis a perfectione absit, ent nobilitatio obtineri eodem opere potest deletis ex natura optimi his, quae eam labefactabant. Aurum sulphure exagitatum ualde citrinum euadit, aut rubeum lucidum, in quo argumentum perfectionis inest, cumque per fulmen reducitur, magnae est praestantiae. Quod si sulphur peculiari arte praeparatum fuerit, argentum quoque exhibebit excellens. Nam & hoc reduci potest. In aliis idem assequemur ingenio, quanquam cum iactura. Nam beneficio singulariter praeparati sulphuris ( quanquam aliquando antecedit & ipsius metalli medicatio per caementum & alia magisteria ) ex ferro, & aere stannoque promittunt sibi aliqui aurum. Obiter uero eueniunt & alia. Argentum enim potest mutari in ceruleum ( unde Geber ait a sulphure euadere argentum nigrum caeruleo mistum ) sed aes, si non nimis comburatur, nitidissimum amaenumque uiolaceum reddit: ferrum in crocum transit excellentem. Stannum in reductione abit in clarum antimonium, sed plumbum in fuscum, unde liquet, quam uicinum metallis sit stibium, ut quod Dioscorides pridem uoluit ustione in plumbum abire, & hic cognoscimus transmutationem reciprocam, nec ignotum est, regulum antimonii accedere ad plumbum cinereum cui cum argento est cognatio, sicut stannum habet signum perfectionis auri, quia a sulphure post aurum minime patitur & acquirit colorem rubeum mista nigredine. Ita Mercurius ex antimonio elici potest. Non immerito igitur aliquid perfectionis Chymici quaesiuerunt in hoc metallo, & ex eo elicitum Mercurium materialem exaltare in naturam auri excellentis studuerunt, cum deprehenderint cognationem ei esse cum auro & argento. Sed & aes exaltari hac ipsa opera idem contestatur Geberus cum ait, reductionem cupri ex combustione sulphuris esse ponderosam, citrinam, fuscam, mollem cum aliqua nigredine, & augmento ponderis sui corporis, quae argumenta concernunt ei cum auro cognationem, quae res persuasit, posse in aurum abire si non crudum, sed praeparatum sulphur adhibeatur. Sane etiam alias utriusque metalli conspiratio satis est nota. Uerum enim uero quoniam in antimonio plus praesidii esse ad auri augmentum & exaltationem in puritate & colore animaduersum est: pro sulphure in opus uenit antimonium, ultimum auri supplicium dictum, quod eius uirtute euadere possit purum putum caeteris omnibus segregatis, uel destructis. Quomodo hoc per caementationem adhibeatur, praecedente capite est expositum. Sed est modus quidam descensorius, quem communiter uocant fusionem uel separationem per antimonium, quae aliquoties repetita uulgo quidem est separatoria: sed Chymicis mysteriorum interiorum scrutatoribus etiam exaltatoria. Sed refert cum quo fiat antimonio. Duplex est stibium, louiale unum, quod est nitidum & purum & aureae naturae particeps: alterum saturninum, nigrum, impurum: Et paulo ante diximus ex duplici plumbo utrumque fieri posse. Stibium louiale aurum exaltat & ad summum sui gradum perducit & ipsum quoque fixam lunam tingere potest, & ex aere ferroque certa arte nobile metallum producere. Exaltatio in bonitate, puritateque nota est etiam monetariis. Ita enim scribit Budelius lib. I. de monetis cap. 9. " Hic ego recordor istius, quod reuerendissimus atque illustrissimus princeps elector Coloniensis Ernestus Bauariae dux, etc. nuper auri aliquot uncias per me, nostrumque speculem Docimastam aurifabrum ita tractari & per antimonium aliquot uicibus maiori, ut fit, cum foetore, quam foenore ( expirat enim antimonium halitum foetentem, & aurum deminuit tollendo ex eo alienitatem ) liquefieri, ac adhibito catino ferreo fundi, ac refundi iussit, ut ab omni extranea & aliena materia meracissimum, & excoctissimum fimplex, & purum putum existeret, dubio procul optime intelligens, ut istarum rerum abstrusarum diligentissimus in dagator & inquisiter, multis usibus tale aurum septies, ut scriptura ait, purgatum, & exploratum, accommodari posse. Neque etiam illud genus experimenti displicuit expertissimo medicinarum Doctori Adamo Knausfio, cui similiter Delectorum Rhenensium Zygostates generalis Tilmannus Wickraid, uir optimus, & integerrimus, me praesente, & negotium dirigente nummum quendam duorum & ultra lotonum ad culmen & absolutissimam probitatem auri reduenimus, & deinceps trium sanctorum regum imaginibus stampari procurauimus. Haec rara sunt, & non passim obuia, re uera tamen, non aspernanda secreta. " Hactenus Budelius, cuius uerba integra proponere uoluimus, ut tum redarguerentur illi, qui ex Plinio negant aurum ad purum excoqui posse & ad ultimum punctum exaltari: tum aperte conspiceretur antimonio uim esse auri nobilitandi. Bractearii negant ad extensionem ita praeparatum aurum aeque facere ac uulgare Ungaricum, cui aliquid argenti uel aeris subest, cum fiat fragilius. Imo inquam & Plinius hoc cognouit & ideo latius extendi uoluit subiectis argenti bracteis, quanquam hoc non tam ideo, ut dilatetur, quam ut stabilius sit, uacillante alias nimia subtilitate. Quidam etiam contendunt purum non bene formari in monetam, sicut & de plumbo candido narrant, eademque opinio argentum fabrile procreauit. Sed non est principalis in extensione praerogatiua, & nescio, an non humidius iusto sit id & ideo etiam fugacius, quod extenditur latius. Plus est in fixitate & caeteris dotibus quas si assequimur antimonio, satis est ad gradum excellentem. Mollities humiditasque facile procuratur addita parte plumbi uel hydrargyri sublimati, unde dicitur aurum fieri tractabile, seu obsequens malleo aurifabrorum & monetariorum. Sed inde simul fit imperfectius. Est autem uaria antimonii per descensum administratio pro uarietate uotorum, quae spectantur. Uulgaris ratio haec est. Eligitur primo stibium, estque in electione accurata plurimum momenti. Nam si combalticum seu saturninum imperatumque sumseris pro Iouiall electo, uix uotorum fies compos. Praeparatur autem ut plurimum per tartarum pari quantitate colliquefactum & uersum unco, donec ut liquor fluat. Ita cum linquuntur, subsidet regulus stibii argenteus. Aliquando tantum miscetur tartarum in usu: Aliquando figitur, & c. Id modo per se solum uenit in opus, modo cum aliis, sulphure puta, uel aere, uel fluxu descensorio, aut exaltatorio. Eligitur & aurum ( si in auro elaborare uolumus: Est autem huic potissimum dicatus hic labor, aliis secundum analogian competit. ) Id primo debet esse paucum. Nam magna quantitas hoc artificio non potest tractari simul & una uice: Deinde ualoris a sedecim caractis ad uiginti tres. Pauperius enim cum magna iactura sentit antimonium, suntque priora quaedam segregatoria artificia, quibus ex magna mole argenti separatur aurum, uel ad pauca redigitur uti fit in fusione per sulphur cum aere in granaliis. Praeterea praesto debent esse instrumenta operis, ut fornax anemia, Catinus fusorius, Catinus descensorius, coniformis: malleus, & reliqua. Iam si solum stibium adhibetur, & aurum sit diues, eius duplum cum auro simplo in catinum iniicitur, & in anemia, uel foco ante folles eliquatur. Cum probe fluxerint & confusafuerint, arreptus catinus fusorius in coniformem ferreum ( uel ex orichalco fabrefactum ) effunditur, margineque impulsa depellitur aurum in metae apicem, unde postquam refrixit decutitur malleo, Meta truncata uocatur Plachmalium ( ita nos oportet artificum sermonem propter euidentiam exptimere. ) Sed aurum decussum, Regulus appellatur, habetque tunc colorem citrinum misto cinereo. Idem repetitur communi more ter: sed Chymico septies. Ultimo quia aliquid halituum a stibio cohaesit auro, proflatur ante folles in ipsum aurum directo flatu, quem si fert recte, purum tractabileque pronunciatur, cumque concreuit, urina restinguitur. Uocant aurum Finum uel graduatum, Quod si aurum pauper sit, augenda quantitas stibii est, idque miscendum quarta parte sulphuris. Plaerumque tripla proportio est stibii ad aurum, & prima duntaxat uice sulphur intermiscetur, sequentibus omittitur. Agricola monet addi tres stibii ad unam partem auri cum aeris semuncia ad bessem si aurum uacat ere: sin particeps est, sufficere sicilicum seu duas drachmas. Erkerus uult quosdam adiicere aes coloris altioris causa, & tunc ideo stibium augeri, ut aes totum possit excoqui & consumi. Habet etiam peculia re quid Agricola in commistione. Nam auro prius eliquato in fictili praecandefacto cum in gyrum mouetur, immittit paucum stibium, ne exiliat, cumque colliquefactum agitatur in orbem, submittit reliquum, & catinum operculo sternit, & coquit, donec quis triginta quinque passus ambulando possit conficere. Hoc peracto, in conum ferreum praecalefactum, saeboque illitum fit effusio, concussuque ad fundum pellitur aurum, qui motus adiuuatur nonnunquam medicamine descensorio. Iubetur recoqui massula seu regulus quater, sed deminuto stibio, ita ut ultimo uix sit duplum. Regulum in testa fictili adiecto puluere fusorio ( ex recrementis uitri & duplo tartaro ) recoquunt & fulminant. Plachmalium incoquunt plumbo, & in cineritio repurgant, separantque. Si aliquid auri restitit in Plachmalio, recoquitur cum tertia parte stibii crudi, & eodem modo segregatur regulus. De his recte consules Erkerum in docimastico. Semper aliquid in uulgati praxi retinet stibium. Quocirca cum prima fusio decussioque reguli est peracta, Plachmalium in catinum iniicitur & addito plumbo ferrique scobe per interualla immissa tamdiu excoquitur, donec uncus uersatorius e ferro non amplius a stibio raditur. Inde fit regulus argenteus auri ferax, si in conum effusum fuerit. Ita Plachmalium secundae descensionis in catino liquatur perque uices iniicitur limatura ferri ut ante, Regulus seruatur. Sed nihilominus stibium denuo segregandum est ( muß geseigert werden / ) siue ita ut in plumbum incoqua tur, & submittatur regulus ex Plachmaliis in cineritio, fulmineturque & tandem quartetur ( uti loqui solent ) separeturque aqua forti: siue ut stibio tali addantur nempe librali, sextans ferri elimati cum tantundem plumbi, & lithargyri, semunciaque aeris: quae colliquata effunduntur in conum pro regulo, qui fulminatur in cineritio & aquae forti traditur, quae omnia ab Erkero requirere potest tametsi uernaculo Germaniae scriptore. Uerum cum hoc opus frequentius instituatur separationis, quam exaltationis causa, caetera differimus, ad praxin segregatoriam. Coincidit autem etiam affinatio quaedam, uti uocant, quae est ad finem absolutumque bonitatis terminum excoctio. Deinde eodem opere etiam fixatio contingit, & exploratio & transmutatio uti iam dictum est. Quocirca Chymicus per sulphur, uel antimonium uaria procurare potest: Quin & eadem operatio antimonium ipsum exaltat, facitque ex eo quoddam genus plumbi, quem regulum uocant, adiecto ferro. Ita maturatur, qui est in eo, hydrargyrus & fixionem acquirit, potestque deinceps stibium transmigrare in hydrargyrum ea arte, qua mutatur plumbum in Mercurium, quanquam Suchthenius uoluerit id non euenire, nisi ope Mercurii seu argenti uiui, uti ex mineris legitur. Idem artificium potest accommodari ad electrum & augmenta auri adiectis medicaminibus singularibus. Potest & congruere auro philosophorum, hoc est, usifuri, & quam uocant cinabarim factitiam, postquam experta fuerit suum caemmentum. Est & reductorium, sed non cum antimonio, uerum cum aliis medicinis. Interdum non per se exaltatio ultima est, sed uia quaedam & gradus ad ultimam, potissimum si spectamus essentiales medicinas, quarum subiectum tum aliis tum hoc quoque modo praeparamus. Sed in metallicis cognatisque mineralibus potissimum ualet. Utrum autem regulus hic fiat ponderis merito, an medicinae praecipitantis, non difficile est perspicere. In mineralibus sane metallicis pondus & firmitas substantiae habet aliquod perfectionis argumentum & iudicium. Ignis separat heterogenea, homogenea congregar & attenuat. Itaqua adiuuat penetrationem totius per tota. Inde stibium assumit familiaria, & consumit imbecillia. Elabuntur firma pondereque suo secedunt. Sed sunt quidam pulueres defensorii, quibus tum aurum imbecillius, tum argencum etiam per stibium exigi queunt, qualis est, qui habet ferri scoriam, uel limaturam. Alii citius diuiiunt & separant, de quibus suo loco in praxi, Lll 2 Cap. Cap. Xiu. De fulminatione nonnulla. De hac operatione alias in Alchymia, epistolis, & docimastico abunde scripsimus, & plaeraque instrumenta eius supra inter fornaces exhibuimus, ex quibus artificii quoque rationem perspicere haud est difficile. Itaque eo paucioribus eget uerbis declaratio. Nomen affinxerunt ei Chymici alienius. Cum enim fulmen sit ictus impetuosus spiritus sulphurei & nitrosi ex nube, qua conclusus erat erumpentis cum flamma, percutiens obuia quaeque non sine ingenti fragore & aeris conculsu: allegorica attributio nomen fulminationis decermit potius excussioni metalli e catino propter contraria aestus & frigidi, spiritu nempe foris aliquo frigido incidente in alta compulso, indeque cum impetu resiliente & secum rapiente liquorem metallicum, quod non fit sine crepitu, percussione & sicubi cremia attingit, incendio. Sed quam intelligunt fulminationem, potius fulgur & irradiatio, seu splendor quidam puri solis ex nebulis uel nubeculis dilapsis est, unde Germani uocant blicken / ab emicando: opus uero ipsum abtreiben ( quod impuritates & commista cum metallis perfectis, uel aliis iuxta analogiam proflentur & depellantur a puro putoque liquore, unde proflatura poterat dici, ) uel quia per plumbum fit. Apud docimastas, Blen Prob. Uocari uero solet a Catino cinereo etiam Cineritium: Italis La Copella: Unde facta copellatio uel cupellatio, quia catillum cinereum nuncupant cupellam uulgo, a capiendo nisi fallimur, quasi sit sub testa & concamerato fornice, quam tegulam dicimus in catino cinereo excoctio, tegula ambiente, & capiente catillum cum materia. Sed in uerterunt Germani uoces, & quod iuxta hunc sensum erat dicendum, under der Ca¬ pell / enunciant auff der Capell / & pro illo aiunt under der Wuffel. Describi & aliis uocabulis potest, ueluti quod quidam appellant excoctionem uel recoctionem in fornace secunda: uel examen fornaculae: examen plumbi a praestantiore, & c. An autem sit operatio gradatoria, cum uideatur separandi potius causa inuenta & celebrata, dubitet quispiam. Sed dubium ponet, qui considerationem non esse finem ultimum, quamuis concurrat. Id enim spectat fulminator, ut metallo fulmine exagitato, afflatuque igneo eliquato & excocto praestantiam coloremque genuinum conciliet & perfectionem homogeneam imperfectis heterogeneis in unoquoque genere cui competit ille labor, segregatis inducat, quae est exaltatio quaedam in gradu bonitatis Nam aurum & argentum cupellatum ( uti loquuntur ) non procul abest a puritate, quanquam magis, minus, pro instituto artificis & operis administratione. Neque enim dubitandum est per plumbum posse ad excellentem puritatem perueniri, modo in testa quicquid adhaesit halituum penitus profletur. Budelius ex Molinaeo tres gradus argenti boni recenset: quorum primus est absoluti utpote duodecim denariorum: Secundus deficientis sex: tertius duodecim granis, quorum utrumque cineraceum dicitur, cum diligentia artificum eo ascendere possit, ut uix, duo, tria uel quatuor desint ab apice perfectionis grana. Quid quod ipse Budelius palam ultimam puritatem, quae est 12. denatiorum ( seu 16. lotonum ) argento ex catillo seu copella, modo tractetur opus industrie & perite ascribat. Haec enim sunt eius uerba: " Equidem constanter affirmo " ( contra eos, qui negant argentum posse ad purissimum excoqui ) " me saepissime ex meracissimo & puro puto argento numulos animi causa, & ut aliis gratiscarer ob raritatem cudi procurasse Cuius rei etiam euidentissimum potest esse experimentum in massulis illis ex catillum cinericiis desumptis. Nam si eaedem denuo adhibita aliqua plumbi particula, ut eo citius liquescant, catillis nouis imponantur & altera uice in igni, donec sistant, seseque constantes & immobiles exhibeant, agitari patiantur, productae massulae eiusdem, cuius antea fuerunt ponderis prodibunt, de quo per aequilibrium ad oculum constabit. " Haec ille libr. 1. de Monetis capite undecimo, Lege & Parag. 13. 14. 16. etc. Ubi fundamentum artis probandi argenti in copella docet esse sententiam summae puritatis: Granum argenti fulminati est asperum in superficie, absque macula, in igni quieuit, & bene emicuit. Item: " Ecce hic in catillis offert se materia illa argentes purissima excoctissima, meracissima, & ab omni fece extraneaque & impertinente mundata, immobilis & praedura, stans atque persistens: Germanice uocamus ein rein Silberkorn / etc. " Eodem modo Chymici argentum de cupella seu cineritio purissimum debere esse indicant, cum ei summae puritatis laborem per fulminationem assignent, quasi nulla sit altior argenti examinatio. In hanc sententiam scripsit Pancirollus parte 2. nouorum titul. 7. In cupella aurum & argentum poliendum & ab omni macula expurgandum mittitur, ut nihil praeter purum putum aurum ibi maneat, etc. " Et mox: " Idque aurum Di copella dicitur. " Quanquam igitur resistant quidam, inficienturque ad summum excellentis puritatis posse excoqui argentum, uel aurum, & uulgo praetendatur maioris Cineritii imperfectio, utpote in quo argentum minime assequitur finem, sed in ustrinam deferendum est, in qua nec ipsa fit perfectum: tamen reiectis his opinionibus exaltatorium uere esse hoc artificium statuamus, siue prima statim uice prodeat absolutio, siue pluribus: Et siue ante finem cesset magister, siue pergat. Metallurgicae sane officinae & monetales, uti & fabriles non expetunt ultimum puritatis. Itaque satis ipsis est assecutum esse consilii sui gradum, licet porro procedere potuissent. Sed his missis, quaeritur quam pridem sit inuenta cupellatio. Pancirollus inter noua reperta ponit, cum de Alchymia ait: " Nouiter quoque reperta fuit La Copella siue cupella: Uasculum mirabile ex bubulo osse factum. In hoc aurum & argentum tenui bractea plumbi inuolutum & uasculo illi immissum, igni imponitur. Tum cupella siue uasculum istud, quicquid inest metalli, absorbet. Ipsum uero aurum aut argentum, quod in fundo " absque omni mixtura residet intactum relinquit. " Ita ille. Difficile est dictu, quam ille nobis nouitatem copellae fingat. Plato quoque in politico mentionem facit separationis aeris & argenti ab auro. Excoctionem per cineritium quid opus est probare, unum esse ex uetustissimis institutis? Promit Badelius loca Biblica tria quorum unus est Psalm. 11. alter Hierem. 6. ubi & artis uocabula. " In igne consumptum est plumbum, frustra conflauit conflator, etc " tertius Malach 3. Eadem tractauit Matthesius in Sarepta, concione Xiii. Quis autem etiam putet, uetustissimas ex puro argento monetas absque copella seu cineritio po uisse confici? Sed aes secernitur copella. Quid ni haec ars probandi argenteos nummos fuerit apud Plinium, quae isto tempore Romae non fuit noua inuentione, sed translatione & cognitione, quandoquidem a maiore opere cineritii ad copellam seu catillos facilis est accommodatio, estque fulminatio fornaculae par uum cineritii maioris exemplum, & ex amplo in paruum contractio. Deinde aliud est, per se nouum esse, aliud Romae nouum: Aliud in artificum penetralibus latere: aliud ad uulgus peruenire, & singulariter ad aliquod institutum accommodari. Cum itaque copellae inuentum aetate Pancirolli nouum per se uideri non debuerit, ne lapsum memoria dicamus, referamus sane narrationem ad uulgationem & cognitionem specialem, qua ratione cuilibet imperito nouum est, etiam Troiae excidium, & arca Noae. Hoc confirmatur mirabili illa descriptione uasculi ex osse bubulo, & absorptione metalli, quicquid inest, relicto solo auro, & c. uoluit nimirum describere catillum cinereum, cuius materia potest esse cinis ossium cum caeteris, in quo iuxta artem proflatura facta, pars plumbi in focum cinereum irrepit, quam molybdaenam uocant, pars consumitur, pars ad oras deducitur & secedit, relicto auro uel argento in meditullio puro, nisi quantum una in cinerem fese insinuauit. Materia quae fulminationi destinatur, & circa quam conflator fulminatorius occupatur, quamque perficiendam suscipit, principaliter est argentum. Nam hoc solum summum praestantiae per fulmen aequirere potest. Accommodatur & auro, sed non ad apicem synceritatis. Neque enim fulmen transscendere debet argenti perfectionem, cum non destruendi huius, sed perficiendi fit inuentum. At aurum saepenumero non est sine argento. Deinde ulteriora quaedam sunt auro destinata, in quibus argentum cedere, & detrimentum pati cogitur, ut antimonium, caementum regale, aqua regis, etc. Manet itaque fulminationi ad argentum proprietas & praerogatiua sua. Nec est, ut dicas, aurum quoque posse inferri in catillum seu cupellam, si nihil argenti habeat, ibique perfici. Nam tunc abusio quaedam fit, & argento dicata operatio applicatur ad aurum, quod item accidit, cum id, quod pro puro auro nobis offertur, num fit tale, cognoscere fulmine cupimus, nempe improprio examine, cum certum sit, ex catillo seu cupella omnino de auri exacta puritate pronuntiari non posse. Uideat ergo ille bonus Pancirollus, quorum sententiam & persuasionem secutus sit, cum aurum de copella putauit esse purissimum, Sed ut in auro fit abusio huius operae, ita & in electro, & quam partem cum parte uocant, uariisque tincturis: imo & aere nonnunquam. Uerum diligenter sunt cauendae technae sophistarum, quae adeo nonnunquam sunt ingeniosae, ut etiam decipere artificem peritum queant. Fuit olim persuasio, illud optimum, omnique iure probandum argentum esse, quod sustineret fulmen aliquoties constante colore, & caeteris, quae in fulmine una spectantur, qualia sunt emicatio, quies in igni, concretio, malleatio, etc. Sophistae ergo in hoc unice incubuerunt, ut aes aut ferrum eo perducerent, sicque se argentum fecisse per artem gloriarentur. Sed sunt fulminis diuersae procurationes, quibus facile potest obuiam irifraudibus. Sunt & quaedam medicamina mitia, quaedam acria, quaedam mediocria, quorum administratio facile detegit ueritatem, praesertim si ut in quartatione, ita & hic, amplificetur massa, adiecto argento indubio. Tunc enim soluitur connexio fucatae tincturae, & exponitur ignium, plumbi, & aliorum medicaminum potestati. Recte Geberus disserit, ferrum & aes non facile mercuriales tincturas, quin & aurum argentumque & mollia relinquere, propter siccitatem terream, qua combibunt retinentque tenacissime humorem analogum. Perinde fit in argento sophistico. Sed superinducto natiuo argento, satiatum familiariore l quore aes aut ferrum, alienius medicamen omittit. Ita calx uiua siti quadam interna cohibet partes, ut perstet forma lapidis concreti. Sed saturata aere humido, uel aqua, dimittit, & concidunt partes in fauillam pulueremque. Aquae uero sit materia, ex qua constat cineritium seu cupella, & quomodo item siue magno siue paruo opere sit apparanda, aliis in locis est satis expositum, & non est docimasta uel metallurgicus scriptor, quin id doceat. Hic quaedam saltem attingemus. Ita quidam efformant cineritium maius. Statuunt altitudinem foci usque ad lumbos, eamque in orbem ducunt. Medium, relictis spiraculis tribus, farciunt scoriis. Deinde in solo lutum praeparatum sternunt, postea carbones: hinc iterum lutum & carbones, usque ad metae formam. Lutum uero est in pilas conformatum, & arefactum. Accensis carbonibus, paulatimque descendente igne, lutum uritur. Ustum repurgatur, & miscetur dimidia parte pulueris carbonarii, cribratur, subigitur aqua, inque globos reducitur. Ita paratum est lutum carbonarium ad catinum. Huic super structura praemittitur fundamentum ex luto bono, quod scoriis imponitur, ut sit pauimentum. Exiccatur. Huic imponitur nouum lutum, ut prius, idque ad iustam altitudinem usque fit uicissim. Si rimae extiterint exiccando, eae diligenter farciuntur. Pauimentum absolutum conspergitur cineribus: & super his extruitur efformaturque catinus fulminatorius ex luro carbonario altitudine dodrantali, fouea in medio impressa. Catinus tegitur laeuore, qui fit ex luti usti repurgati lib iiii. & cretae lib. i. uel pro creta ponitur farina laterum, & pollen carbonum. In minore opere optimum olim cineritium pro cupellis habitum fuit, quod fit ex cinere colurnopraeparato, cinere ossium bubulorum, calce ossium hoedi castrati, arietumque paribus singulis, quibus additur pars dimidia ossium sepiae. Horum pulueres subtilissimi urina madefacti subactique, & nonnihil resiccati in modiolum coguntur, exacteque solidantur, aut pro operis modo figurantur. In medio efformatur scrobicula ferramento excilorio, pauimentumque & latera aequantur laeuiganturque accutate. Tota postea superficies interior cretae puluere sigillatim praeparato insternitur: paulo spissius tamen men in medio, sed non ultra modum, ne plumbum, quod solet immergi, excludatur. Creta autem ( uel similis laeuor ) ideo inspergitur, quia perfectis corporibus splendorem legitimum perhibetur conciliare. Catillos formatos ( uocant & testas ) ad calidam fornacem arefaciunt, ut prae siccitate impulsi resonent. Hae copellae in usu solent praecalefieri, & pauculo saebo uitulino potari, ut metallum inde fiat tractabilius, ipseque catinus duret: quod cretae & saebi uitulini beneficio acceptum referunt: atque insuper etiam cretae asscribunt mortificationem realgaris, seu arsenici, & alicuius plumbi receptionem. Hinc Carnorum praeceptio est, ut cineritium seu focus fulminatorius hac mistura perlinatur, quae medullam bubulam recentem temperat cum aqua albuminis ex ouis per spongiam discussi, donec fiat unguenti instar. Illitio ter quaterue repetitur, semper interposita resiccatione. Aliqui idem policentur myrrha uel thure, liquore albuminum solutis. Tam forte inde fieri cineritium uolunt, ut super eo ter uel quater repeti idem opus queat. Sed de his consule etiam Agricolam, Erkerum, & caeteros. Quaedam etiam infra occurrent in praxi speciali. Pro catillo cinereo ministrat fulminationi aliquando testa fictilis, seu patella, in qua alias fit affinatio, aut etiam in plumbum immersio. Qui praeterea margines catillorum firmiores uult efficere, is iubetur eos saepius illinere aqua salsa intus forisque, quod sic solidentur, & indurescant cohaereantque firmiter. Pro salsa tamen aliis placet aqua solutionis gummiarabici, quae mista sit dimidio liquore albuminum discussorum. Requiruntur autem ad perfectionis regulam consequendam medicamina nonnulla pro uaris scopis, nempe facilioris fusionis consumptionis impuritatum, distributionis, separationis, defensionis, collectionis homogeneorum, liberationis a testa, coloris boni, tractabilitatis, fixionis, & aliorum. Ista diuiduntur in plumbum, & quos fluxus appellamus, siue ea separatim & solitarie adhibeantur: siue coniunctim, simul, aut ordine deinceps per uices certas alterum alteri submittendo augendoque, Quare plumbum ( eodem referto & lithargyrum, molybdaenam, plumbaginemque, quae ex plumbo sunt: non semper tamen sine plumbo recente adhibentur, ut eo facilius in plumbum redeant ) usurpetur in fulminatione seu cineritio, non autem caetera metalla, si quando aurum & argentum elaborantur, nisi defensionis & aliorum gratia interdum opus sit aere, uel elimato ferro: subtiliter inquitit Geberus. Ratio eius est, quia plumbum facile quescit, citoque decedit, propterea quia habet multum terrei, parum mercurii ( tametsi alias deprehendimus parum distare naturam plumbi ab hydrargyro, facileque in hunc mutari ) mercurii uero beneficio creduntur metalla perfectis cohaerere, ita ut perfectius id sit, quod cum mercurio coit cohaeretque magis, unde familiarissimus auro dicitur hydrargyrus. Familiaria autem ob amorem mutuum non facile separantur. At plumbum prompte ab auro argentoque proflatur. Ideone minus habeat mercurii? Imo imbecillitas substantiae, & humiditas uolatilitasque mercurialis utrumque facit, nimirum ut corpora perfecta libenter intrent in plumbum ob cognationem mercurialem; sed facile iterum separentur propter humiditatem plumbi inconstantem. Stannum fixius est, & excoctius. Itaque non tam bene potest segregari; imo quia argumento quodam interno ad perfectionem auri contendit, aegrius auelli commistum potest, & fere non nisi cum iactura ab argento difflari. Geber ait, stannum esse purius & subtilius plumbo, & habere plus mercurii, minus terrestris naturae seu sulphuris combustiui: & ideo seruari magis in commistione. Intelligendum uero argentum uiuum purius, maturius constantiusque est, cum sulphure quoque stabiliore & synceriore. Quam ob causam alicubi etiam argentum teneritate & splendore aemulatur. Purum puro amicum: & constans constanti adhaeret fortius. Ueruntamen tandem abire cogitur, quanquam cum iactura, nisi solertia magistri id per medicamina defensoria anteuertat. Dicitur rapere & auferre secum aliquid argenti itidem propter cognationem & immistionem penitiorem. Cum enim proflatur in tenuia ramenta, & halitus diducitur, qui attenuant trahuntque secum etiam argentum; idem facit & stibium & marcasitha, nisi figantur. Unde minor argenti portio per fulmen inseparabilis est a copioso stanno. Dissipatur enim tota. Ferrum & aes inutilia sunt ad fulminandum propter tardiorem fusionem, quin & nimis feruens combustiuumque sulphur habent, nec eam humiditatem, quae facile se insinuare, iterumque recedere posset. Id autem colligitur etiam ex copia atramenti & scoriarum, quae ex utroque elicitur. Geberus ait, medicamen debere citius fluere argento uel auro, nimirum ut fluere faciat & haec, insinuandoque se peruagetur totum corpus, & inde assumat familiaria, abluat sordes, dissipet fuligines, & una secum auehat, nullo damno illato perfectis, sed potius recreatis humiditate mercuriali. Cum itaque haec praestare nequeant dura metalla, inepta sunt ad sulminis administrationem principalem. Interdum tamen adhibentur, ut manipulus furum in bello, nempe ut in se auertant impetum coniuncti stibii uel sulphuris destructiui, item Marchasitae, Cobalti, & similium rapacium feruentiumque minerarum, quae nisi fatigarentur ferro uel aere, nobile metallum consumerent. Agunt autem magis in dura, quam in caetera, propter singularem propensionem, quae est in natura ferri, aeris, stibii, sulphuris, & similium. Ferrum & argentum. non facile separantur cupella. Ferrum ob penuriam humiditatis reiicitur, & inter alias causas etiam ob hanc, quia ualde sitit humiditatem mercurialem ( unde si hydrargyrus ei recte fuerit unitus, non facile recedit ) quae cum sit in auro & argento praeclara & constans, non dimittet eam, nisi plane iugulatum & consumptum, quod fieret cum detrimento. Haec est potissimum sententia Geberianarum rationum. Cum autem plumbi uicem obeant, uel etiam suppleant fluxus dicti seu medicamina ex minoribus mineralibus, similibusque rebus, quales sunt plurimae, ut uitrum, sales uarii, borax, alumen, tartarus, & c. facile intelligimus apta ad fulminationis procurationem esse, quaecunque facili fluxu sui tabefaciunt & eliquant metalla, simulque extergunt, fugacia in eis corrumpunt, uel secum auferunt: tandemque & ipsa relicto metallo terso puroque discedunt, siue in fauillam abeundo, siue seorsim consistendo subeundoue catilli cinerem. Loquemur de his copiosius in purgatione metallorum. Interim notetur saltim, quod sal attincar ( Altincar seu borax quidam qui fit ex sale ammoniaco factitio, halinitro, & alcali coctis in urina ( siquidem ad aurum expetitur fluxus ) uel in aceto ( si ad argentum ) & coagulatis, apprime in opere fulminationis commendetur, utpote qui eliquet metalla, ingressum praebeat, lithargyrum demat, & plumbo uniat; defendat etiam aurum & argentum, ne difflando exhalent, reddatque eadem tractabilia; praeterea etiam si tarda fuerit incoctio propter ferri uel aeris praesentiam promoueat eandem; quae omnes dotes in unum conferuntur stibium recte praeparatum. Dicitur enim, posse omnia impedimenta testae depellere, si quae obstant purae excoctioni, siue sint ex frigore testae, siue aere, stanno, ferro superfluo, siue etiam caliditate metalli. Satius tamen est, praedicti boracis & praeparati stibii societatem inire, uel alterum alteri debita portione submittere. Praeparatio eius est fixio, ne copiose confertimque expirando rapiat secum perfecta corpora. Aliqui tamen pariter laudant antimonium crudum & reductum ( Lunare illud, quod cum pari tartaro excoctum nitescit ) item mineram plumbi, uel lapidem plumbarium bene tostum, tritum, elutumque per alueolum. Uitrum dicitur stannum operi subtrahere, & aes segregare, sibique sociare, praesertim si adieceris tartarum crudum, stercus equinum, uel segmenta coriorum, quibus etiam nodi aeris ferruminati fluunt. Qui cupiunt citius lithargyrum abstrahere, iniiciunt globulos ex cinere catinorum seu cineritii fulminatorii. Nam in hos irrepit plumbago, sicut in focum cineritii. Cutis inter fulminandum rumpitur adiecta mistura ex tartaro, & pari uitro Ueneto intermisto pauco halinitro. Cum fumigat opus ualde, inditur puluis tartari & salis; quo recedit aurum & argentum a superficie, nec una difflatur. Ita si stibium ualde rapax subest, prohibetur hoc nocere additamento ex sulphure, sale petrae, sale fuso, atramento: coctis urina uel lixiuio, quoad foetor sulphuris abeat. Potes & in lixiuio ex cinere & calce coquere & coagulare. Sed innumera est horum farrago. Forma administrationis non est in omnibus eadem, soletque aliquid etiam permitti artificis arbitrio. Infra quidem in praxi exempla exhibebimus, & alias in Alchymia & docimastico eadem de re locuti sumus: uerum ut aliquid claritatis hic quoque sit praecepto, unum atque alterum subiiciemus. Aurum fulminando sic purgant exaltantque Chymici: catillus in fornacula per duas uel tres horas ante opus est incendendus: postea imponendum parum saebi uitulini, uel similis unguinis, donec consumatur. Resiccato cineritio inferendum plumbum a scoriis, lapillisque repurgatum tanta quantitate, quanta est aurum fulminandum. Hoc ubi delicuit, & purum in catillo fluit: submittitur aurum, excoquiturque eodem calore usque ad fulmen secundum. Deinde per se refrigescat, Ita fit tractabile & nitidum propter cretam & saebum, quorum illa realgar coercet, hoc cupellam firmat. Fulmen auri intelligitur, cum post nubeculas digressas emicat gramineo nitore, aut uirore lazurino, consistitque aequaliter sine motu. Geberus cineritio puluere uitri consperso imponit metallum probandum ( aut graduandum ) prius. Additis prunis colliquat, sufflatque, cumque fusum natat, proiicit plumbum per uices, quousque id est necesse. Toties autem instaurandum plumbum est, quoties id est consumptum, adhuc mobili, necdum quiescente metallo. Illa enim trepidatio & concussio signum est impuritatum & immaturiratis exhalabilis. Quando uero consistit, & clare in superficie resplendet, absoluta est fulminatio, Fulmen enim argenti lucidam prae se fert albedinem, serenitatemque lunarem, sicut aurum inbar solare uirens in ambitu. Fulminandi argenti rationem compendio sic descripsit Budelius: " Fornacula candentibus carbonibus instructa & per spacium unius uel dimidiae plus minus horae accensa, catilloque cinereo imposito, & feruenti calore calefacto, ac tegula seu operculo ad amouendum undequaque carbones supra posito, eidem catillo primum plumbi nonnihil iuxta apparentem intrinsecum ualorem metalli ad examinandum propositi imponito. Deinde cum fumare plumbum ceperit, planeque liquefactum fuerit, iam tempus est, ut argenteas massulas libra pensili prius appensas catillis binis iniicias, quas uolui reuolui, coqui igne candenti ac recoqui itaque purgari sinas, idque forte per horulae quartam partem, ut tandem ulterius ibidem nihil sit, aut uideri possit, nisi purum putum, seseque offerens promptumque ac paratum exhibens argentum colore admodum hilari & grato, supraque modum nitido excellenti & splendenti, etc. quae massulae forcipe ex catillis extrahuntur, etc. " Hoc ille ad probationes ac commodate. Similiter autem de simplici fulminandi studio iudicandum est. Est & cum aes per copellam spectatur. Eius fulgur uiridis est & aeruginosus; quanquam si commixtum fuerit caeteris, ut auro uel argento, antequam segregatum sit, catilli cinerem soleat inquinare fuscedine, si non peccatum sit frigore, uel aliud quid, unde talis macula euenit. Interdum aurum uel argentum pro ualore, quem colligimus ex coticula, iungimus plumbi certo ponderi per experientiam cognito, & uel inuoluimus lamellis, uel granalia componimus. Ita funduntur una; de caetero submittitur fluxus aliquis, uel plus plumbi, si necessitas requirit, & pertinacior est impuritas, quam ut pauco plumbo possit excoqui. Cum ad summum argenti gradum contendimus, septuplum uel octuplum plumbum apponimus. Sed de his satis. Fines fulminationis sunt uarii. Principalis est, ut repurgatum metallum ( aurum, argentum, aes, electrum, & alia ) quam purissime spectetur, euadatque in summo sui gradu praestantissimum. Sed hunc finem sequuntur alii multi. Nam inde postea iudicium sumitur tum, quantum puri in massa sit, & quantum quoque modo excoqui ad regulam possit. Praeterea discernimus probum ab improbo, eadem occasione, conferendo naturam moremque boni cum malo. Insuper separare eodem modo alterum ab altero licet; quin & ministrat fulminatio separationi auri & argenti purae, estque huic praeparatoria. Copella inseruit & commistionibus metallorum beneficio fluxuum, quos loco plumbi apponimus. Nonnunquam reducendis calcibus accommodatur; interdum fixatoria est, praesertim adiectis medicaminibus figentibus. Fulminationem a plumbo plaerumque excipit affinatio super testa uel patella fictili, propterea quod etsi ad summum gradum perductum sit ( si nimirum huc aspiramus. Nam ante dictum est, posse nos etiam citra subsistere, & diminuto auctoue plumbo ignique agere, quousque consultum est ) tamen adhuc alluuio & nubecula ex halitibus plumbi sit coniunctus. Iubent ergo magistri proflare illos halitus super patella humili ante folles, de qua re in sequentibus. Cap. Xu. De Affinatione speciali. Uade Salmuthi notas in Pancirol. Uox Affinationis barbara quidem est, & a Pantheo in re metallica usurpatur pro absolutione finali, quemadmodum etiam officinis illa placuit, quibus solenne est, finire argentum, affinare saccharum, & alia: sed ita comparata ars chymica est, ut non barbaries terminorum, sed consuetudo artificum, ipsaque rerum substantia, & operum ratio potius sint respicienda. parte 2. tit. 5 de sacchare fine. Non est barbarum arti chymicae, quod experientia & consensu artificum comprobatum, & plus lucis affert doctrinae, quam si elegantias Tullianas nobis commendares, nihilque nisi auribus Caesarianis & foro eloquentiae Romanae gratum sonares. Intricauit ita metallurgiam potius, quam explicauit Agricola. Plinius non reformidauit Latio donare etiam metallurgorum & officinarum uocabula illa mucida & fuliginosa, Seythanum, Turbistum, Segullum, Alutationem, Canalitium, Apilascudem, Arrugias, etc. Uerum enimuero permittimus delicatulis, ut, cum incident in sermonem de re metallica, cum Cicerone, Caio Caesare, uel Augusto, usurpent nomen absolutionis. Est enim affinatio nihil aliud, quam absoluti finis opera: seu ad ultimum finem bonitatis tam intrinsecae, quam externae exaltatio. Haec generico significatu ad multa artificia se extendit. Quodcunque enim opus, siue per se, siue per accidens id assequatur, dici isto potest uocabulo. Sed nos eam consideramus nunc in specie inter exaltatoria: & quia licet a populo sumere uocabula congrua, respeximus potissimum ad illos metallurgorum, docimastarum, monetalium, etc. labores, quibus praeter fulmen, caementum, & huiusmodi dicuntur aurum, argentum, aes, & c. affinare, & ad regulam coquere. Hoc iam nobis est principale. Affinia facimus caetera, quibus aliquid affinari dicitur, quaecunque aliis non comprehenduntur. Pridem indicauimus difficultatem methodi, quodque cogamur operationes aliquas ad modos potius distinctos reuocare, quam speciebus essentialibus discludere. Ueniam itaque debebunt nobis rigiduli Grammatici cum Logicis illis, qui Critici potius sunt, quam operum laudatorum effectores, quorum saliuae quicquid non accedit, id respuitur. Est & usitatum Rectificationis nota; sed generalior, quam pro affinatione, prout laxum usum sibi permittunt condonantquea tifices. Alias proprie rectificatur id, quod inter elaborandum ab opere uel auxiliis aliquid inquinamenti accepit, uel nondum penitus est segregatum, uel cui postea aliquid superuenit alieni. Id ad rectum deducimus, seu ad regulam elaboramus id, quod cum affinatione in aliquibus exemplis potest concurrere. Ut pressius intelligas, quid sit affinare in specie, considera excoctionem metalli ad regulam, & ustionem; item sacchari affinationem, qua acquirit candorem eximium, & teneritatem puritatemque excellentem. Ita affinantur sales, nitrum, chrysocolla, borax, atramentum, hydrargyrus, etc. Talis affinatio aut absoluta est, aut relata. Nam & finis alias ultimus est, alias προς τι, suntque fines multi intermedii, seu subordinati, & deinceps sequentes, in quibus, quia motus artis ex proaeresi & arbitrio artificis nonnihil dependet, potestque sisti, cum uidetur, & bona sibi succedunt, non omnia sunt ultima, euenire quies potest, tametsi pateret progressus ad ulteriora. Exempli loco est argentum, quod cum per fulmen nondum est absolutum, uti fit in opere maioris cineritii, traditur ustori, qui id dicitur ad finem urere, hoc est, ad regulam puritatis perducere sub camino per crematuram. Atqui is finis non est ultimus, sed deficit drachma, ita ut bes talis argenti contineat semuncias quindecim cum tridrachmo, cuius absoluta puritas erat sedecim lotonum, uel duodecim denariorum. Ita imparitas finitionis est in saccharo quoque, & succis mineralibus. Deinde hoc opere uel interna fit exaltatio, uel externailla simul accidit digestio & maturatio, qua amittitur cruditas: item segregatio ab alienis commistionibus, ut substantia plane exeat homogenea: Hac sordes & inquinamenta foris adhaerentia tolluntur, ut in his, quae in se sunt absoluta, sed superficietenus nondum detersa repurgataque. Priore modo argentum uiuum affinatur exaltaturque, quo sensu Geberus scripsit, intentionem complementi, seu institutum & consilium absolutionis ultimae esse, ut Lapis, seu mercurius Philosophorum per sublimationis modum, perfectissime mundetur, ut quod uolaticum est, figatur, etc. uel ut superflua humiditas tollatur, & sulphur impuritasque terrena separetur: quem finem postquam est consecutus hydrargyrus, iam in aurum argentumque agit, & ea in mercurium conuertit, potestque coagulare. Aurum finum est pustulatum, uel obryzum; quidam etiam lotig Golot uocant, quasi ad complementum regulae excoctum, aut factum, ut pondus lothonum suorum habeat integrum. Alias id est purum putumque, ut & argentum. Uide Budelium libr. I. de monetis, cap. 24. ubi & meracissimum. Aurum & argentum tum intus tum foris affinantur per caminum, ubi duplex modus proponitur, prior sub lignis, posterior sub tegula. Utriusque fornaces supra ex Etkero repraesentauimus. Aliquando uero tantum foris affinantur, ueluti cum caemento, uel antimonio, sulphure, plumbo, etc. sunt percocta quidem, & intus ad regulam perducta; sed foris adhaerent ex medicinis adhibitis alluuiones, & sordes. Uocatur deflagratio, uel proflatio, quae plaerumque fit super patella fictili, ante folles uiuo carbone, donec tremore & nubecula transeunte purus fulgor & constantia emergat. Argenti affinati indicium est, si experimentum in bacillo est candidum, aequale & malleo obsequens. Candor autem intelligitur purae Lunae admodum excellens. Aees ad regulam coquitur peculiari fornace, quanquam pro sua bonitate natiua dispariter. Quoddam enim inde euadit tractabile & sanguineum: aliud durius aspersumque manet, nec bene fert malleum. Affinatur & stannum iteratis excoctionibus. In omnibus experimentum rapi solet, immisus in catinum, ubi sudor metalli seu liquor est bacillis ferreis. Id iudicatur mallei ictu, colore & caeteris bonitatis argumentis. Nonnunquam in auxilium exactioris cognitionis assumitur fornacula, & fulmen procuratur. Porro id quoque solenne est, ut uel per se elaboremus rem affinando; uel accessu medicaminum. Quocirca in metallis nonnunquam adiiciendum aes est, aliquando fluxus; aliquando plumbum. Si argentum aerosum est, pro ualore & copia argenti plumbum datur decuplum ( si est octo lotonum ) octuplum ( si usque ad duodecim ) sextuplum ( si a duodecim ad quindecim ) uel etiam quadruplum, nisi ad ultimum procedere uelimus, ubi conuenit paulo plus, ut quintuplum uel sextuplum, adiicere propter diuturniorem coctionem. Hic affinationem ustoriam sequitur proflatoria. Nam quod de plumbo adhaeret in patella, proflandum est, adiecto, si opus est, pauco borace, uel sale petraeo. De his autem specialis praxis est plenior. Nam euenit interdum, ut & hic plumbum sit apponendum, & patella seu testa puluere lithargyri inducenda, de qua re legantur docimastarum commentarii. Quicquid inter affinandum apparet sordium, id quod in metallis solet emergere ad superficiem, instrumento peculiari est detergendum: Quicquid ad imum concedit, medicaminibus consumitur; & saepe euenit, ut catini demissis uncis a fundo sint exuscitandi mouendique, uti singulorum documenta ostendunt. Potissima quidem affinationis ratio est instrumento ignis. Ideo etiam propter excellentius frequent iusque institutum affinationem exaltationi causticae & illuminationi asscripsimus. Sed is calor non seemper est in pari gradu, accommodaturque ad naturas rerum, uti cernere est in affinatione succorum resolubilium, qui calida soluuntur, filtrantur, ad purum per diuersa cola, reducunturque coagulando. Quaedam etiam subigere, fricare, & accurate abluere necesse est. Et est quando etiam hic adiicimus medicamina, ut est detersoria salsilago calcis uiuae in saccharo, sed quae studiose est separanda, magno scelere eorum, qui ut candidius sit saccharum, quod finum dicunt, ramenta tincturamque calcis cum eo relinquunt, & sic magnis in re medica erroribus occasionem praebent. Quaedam ut affinentur penitius, adiectis succis, aliisque detersoriis & combustiuis calcinantur in reuerberio, & ex calcibus reducuntur, quomodo exaltat metalla imperfecta Geberus, ut possint aliqua praerogatiua perfectionis commendari, uel etiam capacia fieri tincturae perfectorum. Sed his competunt etiam praeparationes mundificationesque aliae. Dicuntur quaedam affinari etiam sine igni, ut cum uera insolatione repurgatur. Quae abluendo, igniendo, restinguendo, etc. fiunt munda, absolutaeque bonitatis, ad alias classes reiecimus. Affinationi cognata est succorum extractorum, & decoctorum similiumque depuratio, quam administrant pharmacopoei per uarios segregationum modos, ut desessum & effusionem: Clarificatio. clarificationem per albumina: colaturas: destillationem per lacinias, & huiusmodi, de quibus in specie suo loco, sicut & operationes ipsae supra per se quidem sunt explicatae, sed hic famulari intelliguntur uarie, concurrentibus nonnunquam aliis, ut ablutione, mistione, subactione, destillatione, etc. Ista clarificatio ad affinationem adeo prope accedit, ut aliquando sit idem. Suo tamen uocabulo indicat rem claram fieri ex obscura, quod fit extenuatione, rarefactione, remotione terminantium, seu admistae alienitatis impurae, uel fecum, etc. ita ut calor Solis uel ignis etiam aliquid momenti possit conferre. In chymicis aliquando tale quid praestant medicamina descensoria ( Kellpuluer und niderschlagenes Stuck ut sales, aliique succi acres. Aqua fortis clarificatur argenti portione: uinum etiam iniecto puluere silicum, uel sale, uel calce Iouiali, uel lacte, & aliis, ut in exemplis uidebimus. Germanorum fein / a Latino finis, ut fein Gold / fein Tuch / ein feiner Mensch/ etc quae aliquando etiam ironica. Sed affinatio aliquid amplius requirit, quam clarefactionem, & perspicuitatem liquidorum, uti testatur opus sacchari & reliquorum, quae inde nuncupantur Fina, seu affinata ( Germanis finirt / affinirt / fein gemacht / hoc est, meracissima, pura puta, consummatae praestantiae, uel finis regulaeque determinatae ) ita ut quicquid finum censetur, id ad exacti iudicii finem perductum intelligatur, & omnes habere absolutionis suae dignitates. Animi gratia quaeritur, quae sit sententia Psal. apud Ebraeos 12. U. 7. " Eloquia Domini eloquia pura: argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum " ( exustum in uase fictili in terram fusam septies, ut alii interpretantur. ) Procul dubio intelligendum est argentum Finum, meracissimum, & summae perfectaeque puritatis. At non uid tunsepties transire caminum, testamque sentire debere, cum possit, post quam excoctum est, paucioribus ignibus depurari. Ex uena excoquitur [ ss 1 ] per pyrimachum, aliaque additamenta in plumbum; ab hoc separatur [ ss 2 ] tum aliis artibus, tum usitatissime cineritio maiore. Hinc transfertur [ ss 3 ] a in ustrinam: a qua redit purum, usque ad drachmam. Hanc quoque si tollere uelis, coquetur affinabiturque [ ss 4 ] in eadem ustrina sub tegula uel lignis; & tandem [ ss 5 ] fulmine examinabitur, proflabirurque [ ss 6 ], quae operae senarium perficiunt; sed non omnes sunt necessariae. Nam in eadem ustrina ad summum affinari potest, & sic in quaternario uel quinario desini, ut taceam primam excoctionem non esse repurgatoriam, sed confectoriam. Nodus numerorum septenarius est. Itaque hierophantarum more perfectissimam consummatissimamque uerbi diuini puritatem intelligimus, in qua nihil sit alieni aut impuri, nihil humanae traditionis uel consilii, ( Quis enim consultor extitit Domino 2 ) sed constantissimorum Dei decretorum, uoluntatisque syncerissima praeceptio, merusque spiritus diuinus nus. Inde aeternum Dei uerbum constanter manet cum piis in omni tentatione, quique eo imbutus est animus, non fathiscit ullis probationum, crucisque seu exagitationum ignibus, ad instar argenti absoluti. Quidam uolunt, tunc demum argentum censendum esse finum, cum septem genera examinum sustinuit, qualia forent, fusio, ignitio, extinctio, fulmen seu plumbum, caementum, calcinatio, reductioque, & sulphur uel stibium fixum. Aliquibus placet septena repetitio cupellae cum & sine medicaminibus, & his semper acrioribus, adhibita aliquando & quartatione. Hinc illa censura, uerum argentum fore, si septies per plumbum traiectum fuerit. Sed sophistae nihilominus inuenerunt adulterii speciem, quae item sex septemue ignes toleret. Satius itaque est, illud argentum in Psalmo non de totidem omnino ignibus intelligere; sed plane absolutae puritatis, cum uerbo Dei summa omnium examinum competat, quod licet summo studio deprauare sophismatibus suis attentauerint haeretici & sophistae, semper tamen ut purum Solis iubar emicuit, & non in se admisit pollutionem, sed foris iudicia hominum mentesque nubecula prauitatis inquinatae eius fulgorem purum saepe non perceperunt. Sed haec obiter. Cap. Xui. De Restinctione. Αποσβεσιν uocant restinctionem uel extinctionem indiscretae interdum significationis uocabula, ut cum ignis restinguitur, seu incendium, uel etiam extinguitur. Sed proprie extinguuntur inflammata lucidaque: restinguuntur ardore sicco feruida. Extinguitur uita hominis, restinguitur sitis. In hac nostra arte restinctio est feruentium actu uel potentia, siue una sit flamma, siue absit: Quae cum uaria possit esse, tamen principaliter intelligitur in hoc artificio exaltatoria gradatoriaque, qua uel interna aliqua dos accedit rei restinctae, uel externa, uel utraque. Omne restinguendum prius pati caloris excessum debet, seu feruorem. Quocirca prima administratio est per igneum agens, quo simul aperiuntur compages porique, & actuantur spiritus, caeteraque mobilia, quaedam attenuantur, & rarefiunt, ut impressio accipi uel inferri prompte inter restinguendum possit. Agit enim hic non una causa. Partem perficit corpus ipsum qualitatibus potentibus praeditum; partem spiritus & humor in corpore resolutus: nonnihil feruor potest, eique occurrens frigus in corpore alio similiter potentiis suis instructo. Inde accipit restinctum aliquid, aut deperdit, redditque, & patiendo reagit, reagendo patitur. Sed & si quae recrementa ex incendio uel cromatura resultant, absistuntque, ea quoque aliquid conferunt, & a resolutione per materiam restinctionis redeunt in coagulum, haerentque in subiecto, in quod sunt transplantata. Ex contemplatione horum extitit restinguendi artificium. Certa enim & determinata ex certis certo modo mensuraque procuratis prodeunt, quae cum sapientum usus & experientia comprobauerit, a populo in artem assumpta est Restinctio. Requiruntur primum in ea id, quod restinguitur: secundo alterum, in quo: quorum cum utrumque sit suo modo actiuum & passiuum, alterum tamen aliquatenus est actiuum magis, alterum magis susceptiuum. Duo uero esse dicimus, quia cum sua sponte incensum redit ad contrarium, frigefactio est, aut deflagratio, non restinctio, quae non naturalis & spontanea, sed uiolenta intelligitur. Est tamen aliquando, ut candefactum aut feruefactum per se sinimus deferuescere & extingui, seu intermori, ut de flamma loquuntur, quae defectu pabuli deficit. Ea res cognata restinctioni est, uel elliptica restinctio, certo consilio alicuius perfectionis instituta, & substituta restinctioni integrae. Simili modo suffocatio inflammati pro restinctione est, cum non fit fomentis, ut linteis, puluere, aqua copiosa, & c. tantum, sed & negata expiratione, per meatuum occlusionem, quo pacto fiunt fomites, & olea nonnulla parantur. In specie res in chymia restingui solitae in genere minerali sunt metalla non tantum ignem citra fusionem sustinentia, ueluti dura & media: sed & mollia, quae feruere possunt, quo & dura mediaque interdum adducuntur, sicut contra mollia indurari & figi possunt ad aliquem ignitionis gradum. Inde gemmae, saxa, succi uarii, etc. In genere animali sunt ossa potissimum, quaeque inflammantur, seu per se, seu cum aliis. In uegetabilibus inueniuntur ligna, cortices, & totum cremiorum genus, etiam carbones, stipulae, antequam deflagrent, & huiusmodi, perinde ut resinae, cum similibus. Id in quo sit restinctio, uel actu liquidum est, uel eliquabile. Ibi est aqua simplex elementaris, aqua mineralis, medicata, liquor resolutionis simplex compositus: essentiae liquidae, fucci, etc. ut oleum oliuarum, & alia: liquor tartari, sal resolutus, tinctura soluta, oleum philosophorum, aqua mercurialis, uinum, urina, acetum, cum caeteris eiusdem classis. Inter concreta liquabilia quaedam plane sunt sicca, ut sulphur, pix, etc. quaedam mollia humecta, ut adipes, saebum, unguenta, emplastra, etc. Quaedam sapali consistentia, ut succi spissiores, pastae, coloritia humida, & c. Num & terra restinguimus? Nihil prohibet etiam hoc fieri, praesertim si sit certo modo medicata. Constat ea ardores bituminum comprimi, uti & sulphuris, picis, & pinguedinum flagrantium. Eodem refer cineres & arenas, pulueresque medicatos. Caeterum cum feruere actu plaeraque soleant, quae restinguimus; sola tamen calx uiua etiam actu friget, cum restinguitur. Num etiam mustum feruens affusa aqua restinguitur, uti aqua in ahenis ebulliens? Reprimitur potius contrario, aut saltem disturbatur emisso spiritu tumorem excitante, uti fit in fermento confixo. Formae restinctionum sunt uariae, ex quibus nonnullae uulgares fortuitaeque, quas & ipsas aliter atque aliter fieri nihil prohibet: sed aliae sunt solertiores, licet & illis ars interdum utatur pro rerum dispositione & necessitate, uel etiam arbitrio. Fabri ferrarii aerariique prehensas metalli candefacti, aut feruentis massas in lacus seu aqualiculos immergunt. Idem fit, cum ferrum recoctum in chalybem mutamus, cum aeris excoctores abscissos panes aeris restinguunt, & c. Imo & cum medicatos potus facimus, utpote auratos, chalybeatos, ferratos, & c. Aliter etiam temere illis iacentibus aquas affundimus, quomodo & camini flagrantes carbonesque restinguuntur. Sed in metallurgia fabrilique opere catinis feruentibus, metalloque plenis ita affundenda aqua est, ne exiliat. Quamobrem obseruatis articulis ad parietes affusa aqua nonnihil incalescit, & tunc anteuertitur lucta qualitatum contrariarum, spiritusque non ita uiolente coercentur. Ita in foco fulminatorio aqua uel cereuisia modice immittitur in massam per cineritium uacuum. Alia est ratio, cum prunas affuso liquore recreamus: alia cum riuos in caminos uenarum ustarum, imo adhuc flagrantium inducimus, ut emolliantur: quod cum docimastae quoque requirant aliquando, inuertunt. Tostas enim uenas plaerumque in liquorem ( urinam, acetum, uel similem ) praecipitant: sed digitos prius in canali fusorio deferuere aliquantulum sinunt; postea restinguunt coloris & tractabilitatis melioris causa. Perfundunt aquis rogos aluminarii & atramentarii, sicubi saxa sunt tractata. Supplet hanc operam & pluuia, uel etiam ei succedit. Calx uiua uti restinguatur uulgo, notum est; sed tamen non usque adeo, quin si negligens sis, periculum euenire possit, uti euenit illi, qui non penitus restinctam, sed incensam potius aquis cumulauit, & in angulum ad ligna composuit, quo facto Uulcanus tabulata corripuit, aediculamque consumpsit. Bituminea, quaeque similis sunt naturae, possunt quidem item aquis restingui, sed confertim ad principium flammae immissis, non desuper asfusis; uel admista terra in lutum mutatis; quod praestant & madidi centones, fimus humidus, terra, etc. Chymicus Medicus non semper tractat uastam molem. Itaque cum aquas bituminosas, uel ex calce medicatas requirit, etiam iniicit pugnos, uel ardentes portiones in dolia aquarum, uini, uel alterius liquoris, & saepe uersat, iterumque finit clarescere. Si balnea uel lotiones medicatas requirit ex titionibus, uel prunis, uel cinere feruente: item in labrum aqua instructum demittit. Quae feruefacta eliquescunt, ut plumbum, etc. praecipitari quoque in lintres aquarum possunt, sicut fit, cum granalia conficiuntur ex plumbo, auro, argento, aere, uel misturis metallicis. Omnino in his perspecta debet esse natura rerum, & ratio finisque operis. Non enim tantum refert in multis, quomodo extinguas, sed & quo gradu caloris res ferueat, & quid consequi uelimus restinguendo. Itaque & saepius in arte aquas medicatas ( natura uel arte ) aliosue liquores ei rei assignamus. Alius modus est, cum irrorando aut guttas instillando restinguimus. Et est cum tota candefacta ita tractamus; est cum saltem aliquatenus, quod obseruandum etiam in praecedentibus nonnullis, ueluti cum apices & aciem cultrorum duntaxat restinguendo firmatam, non autem dorsa quaerimus. Quaedam oblinimus medicaminum pastis ante feruefactionem, simulque incensa restinguimus, siue toto id fiat, siue aliqua parte. Quaedam per se candefacta in pastas praeparatas demittimus, uel obruimus iisdem. Nonnunquam asseminamus pulueres fusiles, uel in iis sepelimus materiam. Quaedam defiguntur, qua parte candent, in terram, aut emplastra, uel unguenta, uel radices ( raphani, etc. ) uel caules, uel succos extractos, aut liquores calcium, salium ue. Qui ex restinctione olea quaerunt, ut ex ossibus feruefactis, ex lateribus, ex pyrite, & aliis, iubentur artendere, ut per interualla portiones pyragra correptae iniiciantur, ni uelint exardescere oleum, quanquam si hoc factum fuerit, madefactis pannis reprimi flamma queat; sed tamen iactura fit in spiritu. Fiunt & medicinae restincta sacchari puluere aqua ardente in calyce. Sed in his, si quae sunt singularia, ex practicis cognoscetur. Quod ad compositiones materiarum, operisque repetitiones attinet, de his item singularia sunt praecepta in praxi. Generice notandum est, in aliquibus scopum contingere, una in aliis pluribus restinctionibus; & interdum liquores medicatos praecedere aquas simplices; interdum sequi; interdum misceri uaria. Fines sunt uarii. Nos hic potissimum respicimus Gradatorium, ut seu res feruens, seu liquor aut materia, in qua fit restinctio, aliqua facultate qualitatue alteretur, uel immutetur. Dubitari tamen potest, num mutatio in essentia fieri per restinctionem queat, an alteratio duntaxat; & num transeat aliquid corpulenti ex restincto, an uero qualitas noua accedat, uel exaltetur pristina. Non uidetur mutatoria esse extinctio; uti nec Philosophi concedunt, qualitatem migrare de subiecto in subiectum. Corruptoriam esse posse restinctionem, in medicatis praesertim liquoribus manifestum est. Ignitio uel feruefactio fores aperit medicamini substantiam inuasuro. Quin & sola ignitio repetita combustiua substantiae est. Si accedat insuper restinctio ualide agentibus effectiuis, mutatio erit procliuior. Inde examen ignitorum dependet apud Geberum, quoniam sunt quaedam, quae a tali balneo recedunt meliora, aut saltem illaesa, quae est perfectionis nota. Unius corruptio alterius est generatio. Sequitur ergo, restinctionem posse mutare substantiam, si de toto opere rem accipias, & non diuellas partes. Philosophi deprehenderunt mysticam illam in oleo suo restinctionem uel illitionem, aut inspersionem tincturae in imperfectum metallum igni candefactum, producere nobilius, & perfectum reddere, seu esse transmutatoriam. Hoc arduum creditu uidetur in auro & argento. In aere & ferro pene est res ludicra. Nam ferri candefacti extinctique stomoma seu acies pro chalybe habetur; & transire ferrum etiam totum in chalybem, ista arte notum est. Restingue id saepius aquis atramentosis, in aes mutabis, quod perficietur coctione. Quidam persuasum habent, si aurum, argentumue ignitum saepius in hydrargyrum immersum rest inctumque fuerit, id abire posse in argentum uiuum. Mollitiem sane & tincturam inde contrahet. Iam autem, si ex illo paraueris aquam mercurialem, quae ingressum habeat, & fixam tincturam, non non dubitauerim, aliquid in hoc genere posse restinctionem aeris uel ferri. Notum autem est etiam metallurgis, quam pertinaciter cohaereat tinctura argenti, corpusque cum ferro, si ei per minima fuerit confusa; quamque contumax sit mistio argenti & stanni. Sed haec alibi disputantur. Num aliquid corpulenti fecedat restinctione, norunt fabrilis artis magistri, & excoctores aeris, Ideo hi suos panes aqualiculis restinguunt, ut quod abscedit, colligatur. Quae feruefactione sunt euocata, uel combusta, uel abscedunt, uel absistunt. Sulphur, in quo restinguitur argentum aerosum, extrahit argentum, Magna omnino uis est medicaminum, quibus imperfecta comburuntur seceduntque. Opus autem in aliquibus est auxilio mallei, quo decutiantur extracta corruptaue. Spiritus uero transire quid notius est? Sed & non otiosos hos esse, uerum una transferre qualitates, quid in tota metallurgia & medicina exploratius? Disputent iam scholae, qualitates non migrare de subiecto in subiectum, quia inseparabiles. At medio spiritu migrant, adeo ut etiam quod relinquitur, cadaueri sit affinius, quam saluae rei. Non tamen quaelibet uirtus seu transit, seu ita migrat, ut rationem habeat in nouo subiecto effectumque. Non enim quoduis cuiusuis est susceptiuum, quique spiritus transferuntur, saepe dissipantur denuo, nisi coagulent. Uerum de his ampla potest esse dissertatio, quae non congruit huic instituto. Exaltatoriam esse extinctionem seu restinctionem in caeteris dotibus, ut colore, calore, sapotibus, fixitate, mollitie, uolatilitate: quin & internis totius substantiae uiribus, res ipsa loquitur. " Aqua enim chalybeata aerataque purgandi turbandique aluum potestatem acquirit. " Ferrum molle uel durum redditur diuersis, in quibus restinguitur, liquoribus. Ita de caeteris, in quibus aliquam praerogatiuam & eminentiam, siue απλως quaerimus, siue προς τι. Hinc fiunt magisteria uaria pro usu domestico, & medicinae contra morbos, & prophylacteria sanitatis. Apud Geberum docimasticus est finis. " Multiplex ", inquit, " est restinctionis experientia, utpote qua cognoscitur, utrum in perfectione consistat magisterium, an non ". Aurum liquore extinctum citrinum fulgidumque euadit: argentum album. Fucus his suberit, quibus alienus color afflatur, conciliaturque restinguendo, de quo pronuntiatur exactius, si repetita fuerit ignitio & restinctio in aquis acribus, sale uel alumine; & metalla illa in scabiem squamasque hiscant nigras, quod arguit & extinctio in sulphure. Deinde quod ab extinctione malleum non sustinet, imperfectum esse iudicatur, si pro perfecto, quod debet de sua mollitie non remittere, aut parum saltem recedere ( argentum durius tandem efficitur restinctione acrium & sulphuris crebra ) erat exhibitum. Euidentius adhuc est iudicium & examen acrius, si his praemissa fuerit caementatio. Ex quo notandum, non omnia, quae restinguere uolumus, simplici igni incendi; sed interdum medicato, ut in caemento & affinibus. Praemittitur autem auro caementum regale ex aerugine & ammoniaco sale puerili urina mistis: argento caementum imperiale ex puluere laterum, sale, tartaro, & similibus. Si ita inflammatum metallum, restinctumque acribus aquis, cedit malleo, frangiturque, & colorem natiuum mutat, aut aliam praerogatiuam amisit, improbum iudicatur. Docimastae hoc ingenio explorant etiam tostas uenas, certis signis cognoscentes, si in urina uel aceto extinguantur, num quid metalli habeant Non mirum est, restinctionem esse docimasticam, cum & ignitio, quae illam in durioribus praecedit, estque pars tetius operis, sit. Alia uero est ignitio auri & argenti; alia aeris & ferri, quibus accedunt colores sequaces; & tractabilitas. Aurum & argentum funduntur citius metallis duris; sed ante fusionem igniuntur, exhibentia amoenos colores, ut initio caeruleum, postea fulgorem igneum oculis molestum, de quo in fulmine, Aurum in perfecta ignitione colorem habet rubeum intensum. Quod citius funditur, quam igniatur, si absit medicamen tabefaciens, pronuntiatur imperfectum, uel immaturum, aut fucatum. Ita si non nisi laboriose fortique igni candefiant. Uerum haec hactenus. Alius finis extinctionis est solidatio & recreatio, quam Germani uocant, abkuhlen. Ea etiam sine liquore fit apud uitrarios in camino singulari, uel eius secreta camera. Fabri ferrum ita solidant: prunas nonnulli sic & firmant & restaurant. Balneatores uaporaria incendunt, alio fine restinctis silicibus, uel diphyge ex catinis ferrariis & aerariis. Restinctio etiam seruilis est in uenis praeparandis, in calcinandis gemmis, in granulando: in fulminando etiam adiuuat perfectionem. Obiter parit balnea medicata quorum non erat primaria intentio, ut cum scoriae abiectaneae cupis aquarum restinguuntur, uel etiam panes aerosi, etc. Ita seruit oleis tenuissimis parandis. Quis enim ignorat uim ignis materialis in singulari subiecto? Non ignis tantum per se est attenuatorius calefactoriusque, sed & materia, in quo est, praesertim acris & diuidendi potestatem habens, & segregandi heterogenea; ueluti cum exclusis crassis lateres igniti combibunt tenuem liquorem, eumque attenuant magis. Inde & separatoria, ablutoria, percoctoria, seu maturatoria potest esse restinctio, cuius exaltatio apparet, quia priuationi submittit habitum, formamque & actum perfectionis calore, tenuitate & aerea natura procurata inducit, & ueluti ex materiae potentia uirtute effectiua in analogo educit. Motum autem rarefactiuum una esse, & quodammodo etiam localem per confrictum & colluctationem partium inter ebulliendum resolutis in spiritum aereum uel igneum nonnullis uel ipsi tyrones physicorum non ignorauerint. Motus huiusmodi quantum possit, pridem explicauit magister peripati in meteoris suis, etiam ad alieniorem physicam in hoc delapsus. Non est, ut dicamus de comitante extinctionem stridore, fulmineque, & huius gratia tonitrua, Solisque in Oceanum labentis iuxta priscam fabulam strepitus reponamus. Num extinctio et Medicos odores, uaporesque procreare possir quam rere utilius est. Iam a. ita dentes putridos, uermesque & humores in eos decumbentes aliqui per uapores inde exuscitatos, & tubulo exceptos directosque sanare aggrediuntur. Alii ita medicantur uaporaria. Et quid opus est persuadere medicatos halitus extincta expirare, cum id non ignorent populares balneae? Restinctionibus licet est efflofescentias metallorum prouehere. Ex his caeterae commoditates perspicerentur, praesertim si & naturam rerum intulti fuerimus, quam nobis uel miracula in ardentium montium cauernis & craterib. exhibet. Unde enim est fragor incendiorum quorundam nisi ex lucta aquis restinctorum? Unde thermae naturales nonnunquam? Tametsi enim haec est alias causas habeant, tamen possunt & inde euenire. Cum subterranea incendia fatigant lapides metallicos erosos, ferrosos, aluminosos, atramentosos & similes, superueniens aqua & restinguens rogos, trahit succos & ramenta cum spiritibus mirificeque alteratur, ut fere suam dediscat naturam. Si interroges, quae causa sit, alicubi aquas esse nitrosas, & aluminosas, sed sine uirib. densandi: restinctione impressionem spiritalem, non a. corporalem similiterque ablutionem talem factam esse, non immerito responderis. Iam atenues spiritus aqua coagulant quidem & consistunt frigore aqueo, ita, ut aliquandiu cum liquoribus manere possint: sed expirant tandem colore exuscitati iterumque resoluti. Prodest itaque extinctionum doctrina multipliciter, ita ut & schole physicorum habeant, quod argute causis reddendis queant producere. Est tamen ea et fraudibus obnoxia: & aliquando uarias figuras efformare potest nempe motu dissilientibus partibus & consistentib. forma locisque diuersis. Imposturam inuexerunt illi, qui callide intellexerunt abradi aliquid restinctione in certis liquoribus ex corporibus perfectorum posse, quod cum ita minutum sit, & ueluti ατομον, ut non ledat figuram imaginemque monete: artem inuenerunt sulpendio dignam, qua aureis argenteisque nomismatibus aliquid suffurantur: Pondus autem restituunt, medicamine minerali. De hac satius est tacere, quam multa uerba facere. Docimastis & Zygostatis haec notitia inseruiet ad improbitates deprehendendas, iudicandasque, quandoquidem, ut Plinius ait, in hac sola arte uitia discuntur impune. Cap. Xuii. De coloritio & bullimentis. Coloritium barbare a colorando tingendoque potissimum in cute dictum, itidem notum est in aurifabrica & docimastica, ubi adhuc corruptius enunciatur Kellericz lingua Germanorum. Farb: gold¬ farb. Antiquitus dicebantur pulueres uel medicamina ex sale communi fuso, atramento usto, sale ammonio factitio & alumine plumoso. silberfarb. Uide paulo infra. Hos inter caementa retulimus. Nunc intelligitur liquor esse detersiuus ob acrimoniam, in quo macerata metalla perfecta enitescunt. Est interdum spissioris consistentiae mellis, uel pulticule dilutioris instar. Omnino medicamen est coloris dandi in cute potissimum, humide misturae. Siccius uel et absque humiditate, transit abusu in cementum, atque et aliter accommodatur, nec raro restinctionibus ministrat, quo pacto potest uim et in profundum demittere. Intelligitur et coloritii uoce totum opus, non tantum materia medicaminis. Agens causa in ipso caustica quaedam & corrosiua uis est, saepenumero ad res certas certa & determinata. Adiuuari externo calore potest: Sed quo non indigemus semper. Regitur artis principiis per industriam, experientiam prudentiamque magistri ut alia 7. τεχνηματα. quibus dirigitur & producitur actio quo placet & necesse est. Materia in qua haec uis, potest quidem simplex esse: Sed plerumque ex multis componitur ut ex alchymia patet, fitque diuersa ad res patientes & scopos diuersos, sicut & mistionis modus uariat. Ad aurum plerique aeruginem, halonitrum, salem uulgarem, Gemmeum, ammonium, chalcanthum, certis portionibus aceto, uel urina miscent: ad argentum sal tartari, communis, halonitrum, uitriolum album cum aqua uel uino satis sunt: Et quia inaequalitas magna est istiusmodi auri uel argenti, ususque diuersus, prudentiae est uidere, quae quibus conueniant, & mitia acrioribus praemittere. Materia passiua & sublectum quod colorare placet, ut plurimum metallum est perfectum, habita ratione misture simplicitatis, crassitiei, subtilitatis seu tenuitatis & c. Postea eodem referri & gemme possunt. Forma & procuratio operis est non unius modi. Quod aurum uel argentum per se est, ut nummi aurei etc. Sepultum coloritio aliquo usque detinetur: mox exemtum abluitur, detergetur, perfricatur. Sin in poculis per modum inaurationis, aut bracteis tenuib. cauenda erosio est, ni sit examinandi consilium. Hoc enim lapidi lydio africatur satis euidens linea, inductoque coloritio paruo spacio detergetur. Perfecti metalli color heret; euanescente mistura imperfecti. Finis quoque est diuersus. Nos primum exaltatorium, gradatoriumque quarimus, quo ex profundo color in superficiem seu cutem trahitur quomodo loquuntur artifices: Euenit inter elaborandum ( fulminandum, cementandum, igniendum, extinguendum, etc. ) ut metallum, uel gemma uel sordidetur, uel alienum colorem induat, id quod notum uel plebi est. Nam halitibus ignium fumisque, uel alia ui ferrum, aes, argentum, etc. Fuscantur, uel tinguntur caeruleo, rubro alioue colore praeter consuetum. Natiuus eis restitui coloritio potest. Est deinde cum aurum pallidius est iusto, & argentum solito nitore non resplendeat, atque ita deficiat gradu, quem suppeditat coloritium. Syncerum a. est uerorum artificum studium, sophistae ut in aliis praeclaris operibus speciem ueri repraesentant fucis, ita in hoc quoque dum peregrinas tincturas in cutem inferunt, saturantque aemulis auri argentiue liquoribus, uel malagmatis, halitibus & caeteris. Proximus exaltatorio primum seu euocationi ad cutem est detersorius impuritatum splendorem nube occupantium. Tertius docimasticus intelligitur. Et tunc solet plaerumque coticula una adhiberi, definirique coloritium, quod sit " liquor compositus ex corrosiuis metallorum inimicissimisque materialibus, quo probatur aurum ad lapidem lydium affrictum. Definitio coloritii docimastici. " Ei nullum metallum in auri examine potest recoloritiu dosistere praeter aurum: in argenti, et argentum. Si itaque aliud his mistum est, id statim euanescit, auro armastici, gentoue suum seruantibus colorem. Inde capiuntur experimenta misturarum, estque hic certior lapidis herculani usus coloritio, quam absque hoc pronunciare de colore, & consistentia tantum. Patet simul coloritio communem esse materiam cum caementis & descensoriis medicaminib. ex parte quantum nimirum attinet ad fluxus acrium succorum, quorum sudor aquis diluitur. Hunc finem comitatur quartus, qui est segregatorius, alias non quaesitus coloritio per se. Quintus celatorius. Nam cum imperfecta metalla corrodantur medicaminibus coloritii, ferreis, aereis ue fundum inducimus pigmento: & in eo expressas lacunas, ductusque farcimus medicamine, quod placet. ( Nam diuersae est uirtutis diuersumque post se relinquit colorem.)cum exesum est, quod tetigit ad uotum, deducitur, abstergiturque, & postea politura emendatur exornaturque species. Hoc consilio pro aceto uel urina, miscemus medicinas nonnunquam aquis imperialibus & solyentibus seu fortibus quas gradatorias uocant. Unde & caelatura ipsa apud quosdam nomen trahit. Uocant enim Gradierung Germanorum idiomate, maxime si certos colores interdicimus, ut album per aquam mercurialem, uel soluti argenti, & c. Eodem instituto magis uariare quoque potest coloritium, ut iam non tantum illa superiora misceantur, sed & sal capitis mortui uel ipsum caput mortuum ex aquis regiis: hydrargyrum sublimatum, borax, alcali, & c. incorporatis spiritu chalcanthi aqua forti, spiritu sulphuris, aqua corrosium mellis, aceto stillatitio, spiritu salis tartari, & c. Sexto potest coloritium est transmutatorium esse, sed reductione opus est, ut in ferro in aes mutando & similibus. Idem potest cornua & ossa uertere in lapides, si paulo sit liquidius, & alumen lixiuiis ex calce cinereque clauellato dilutum. Gemmas ita mutari posse ex antiqtate annotauit Plinius, crystallo transeunte in smaragdum: sarda in sardonychen etc. Sed haec artificia rectius consequimur Bullimentis uocatis: quam sunt diluta acria, in quibus bullientes res colorantur, uel aliud quid in substantia quoque acquirunt. Facile est puluerem uel malagma aucto humore in bullimentum mutare. Quocirca eiusdem sunt quidem naturae: sed ob uarietatem aliud aliis accommodatius. Argentum ita enitescit aqua incocti tartari: aurum incoctum urina eru gine diluta. Gemmarum exepla apud Plin. sunt multa, utpote cuius historia gemmae omnes nitescunt decoctu mellis Corfici propter acrimoniam: Smaragdi uino & oleo fiunt meliores: carbunculi aethiopici aceto duodecim dieb. macerati fulgent. Simili ingenio splendere coguntur succina adipe haedorum cocta. Bullimentis & ligna tinguntur: ueluti cum in dolio uicissim componuntur cortices alni & ferramenta ( squama ferri ) affusoque acri lixiuio, uel tenui cereuisia, aliquot hebdomadibus tinctura elicitur, in qua cocta ligna nigrescunt, ablutaque dulci modice ex iccantur, ne hiscant. Hac arte ad montem Carpathum ex ferro es faciunt atramentosis aquis illo in lutum redacto, recoctoque. Sed non semper adhibetur coctio. Satis est & maceratio, qui intelligimus pro bullimento aliquando esse posse. Porro coloritio affinis est illa inauratio & inargentatio per pastas pulueresue affrictos: uel et incoctionem & macerationem in talibus liquoribus specie auri argentiue inducta. Huius exempla occurrent in magisteriis. Uide Alexium lib. 6. de secretis de albo ad numismata etc. Ut de bullimentis non nihil addamus, declarationis causa; & ut tyro uideat artificum morem, sermonique assuescat, referemus quam de auro & argento praecepit Pantheus. Ita ille. " Bullimentum pro argento. Sumantur de aqua coelesti " ( pluuiali ) " librae decem: de tartaro albo tuso libra una cum tribus uncius. Et opera ipsa argentea nigrificata " ( nigrata, fuscataue uel infecta nigritie fuliginosa ) " ad ignem in uase aeneo posita omnia simul bulliant, quo ad niuis instar albescant. Tunc extracta brustientur ad aquam frigidam " ( extergantur Setaceo metallico ) " limpidamque Tandem tripolo eburnita " ( expolit. ) " seruentur. " ( Alii artifices calcem tartari seu tartarum ustum contritum miscent aqua, ut fiat pulticula. Hac oblinunt res argenteas, & candefaciunt bene. Repetunt idem secunde. Postea faciunt dilutum ex aqua & paribus tartari crudi, salis & aluminis. In hoc coquunt ista probe, & niuea reddunt. ) " Bullimentum pro auro. Delotio hominis librae decem sumantur: sulphuris unciarum quinque tartari decem. Misieantur omnia tusa in uase aeneo. Et in hoc opera aurea igne primum calefacta imposita bulliant, donec crocea reddantur ut auripigmentum. Reliqua ad praemissum ordinem de argento omnia rite seruentur. Notandum est a. quod pars una floris aeris cum anachalcanthi Romani & partibus duabus nitri cum ana salis armoniaci bullita omnia simul cum dicto lotio, ut dictum est, colorem auri uixacissimam dant auro ultra charattos octodecim. Idem est iudicium redactis in bitumen praedictis simplicibus cum acerrimo areto slire aeris scilicet, chalcantho romano, nitro & sale ammoniaco per modum recoctionis. " Haec ille, Bitumen glutinis uim habet. Compositionem itaque huiusmodi notat qualis est coloritium uel caementum: & qualis fit cum boracem, quam est alias chrysocolla factitia, paramus. Ista pasta si aurum oblitum maceratur, exaltatur calore. Tandem coloritium & bullimentum aliquando concurrunt. Fit coloritium uiride ex sale ammonio & aerugine aequalibus adiecta portione salis petrae ( uel: aeruginis, salis ammoniaci singulas semuncias compone cum halonitri drachma, & stibii dimidia. Contere cum aqua super lapide: Primo uiret: postea flayescit: uel aeruginis, uitrioli, halonitri, salis ammonii pares misce aceto: uel salis ammonii ◉. ii s. aeruginis ◉. ii. halonitri ◉. i s. uitrioli ◉. i. misce aceto, ) uel: uitrioli ◉. i. aerug. salis am salis Pet. an. ◉ s. aq. q. s. Pelle sciti. uel aerug. salis am an ◉. i. salis pet. uitriol. an. ◉. s. alumin. ◉. ii. aceti q. s. conteruntur in lapide, & misientur ad formam pulticulae: uel misce & contere pares aeruginis & salis am. aerugo uero praeparata sit aceto. Adde parum carbonum tiliae. Ut cinerescat: Et tandem haematitae quantum placet. Si itaque auri Rhenani colorem placet exaltare, candefactum coque diluto salis & tartari. Deinde immisce coloritio, & in dolio uel alueo huc illuc agita & euentila. Uel aurum candefactum immitte in pastam ex puluere carbonum puro & aqua, itaque extingue: postea coque ex aqua tartari addito sale: tandem mistum coloritio agita: Ad argentum coloritia fiunt ex salis communis partibus duab halonitri & aluminis singulis miscentur aqua. Pari modo iunguntur restinctio & caementum, ut supra expositum. Exaltationem per bullimenta uocant aliqui Germanorum artifices krane / quasi granis augere: Exempli causa: si aurum rhenanum ex liga misturaue prodiit, idque deficit grano bonitatis: funde id in bacillos, & concide in portiones paulo grauiores. Cude monetam: quam candefactam coque ex diluto salis communis partium duarum, & tartari una. Ita bessis euadit melior grano uno. Sed exempla requirantur, in magisteriis. Exaltatio in cute seu depuratio est aliquando seruilis, & pro bullimentis utimur aquis detersoriis, quas Germanorum artifices uocant grundwasser / uerquickwasser / quia fundamentum ponunt inducendo auro uel argento, & faciunt ut malagma ex hydrargyro haereat. Talis fit ex aqua forti, in qua plumbum est solutum, & ad fundum secessit. Quod inde superest, usurpatur ad metallorum superficiem detergendam. Detersa abl uit aqua simplici pura, tandemque admouetur amalgama. Idem fit soluto salis ammoniaci. Alexius lib. 6. de secretis uitrioli Romani & salis ammonii singulas uncias, aluminis duas in puluerem redigit, additaque semuncia hydrargyri sublimati & florum aeris drachma coquit aqua communi. In decocto ferrum prius mundatum leuigatumque nonnihil bullire sinit: tandem inducit amalgama. Ita quia autum floridius nitet ex superficie aerosa, ferro & argento inaurando talem conciliat aceto, in quo per dimidium horae coctasit chalcanthum, sal ammoniacus & flos aeris in puluerem comminuta singula & remista. Coctione pacta ferrum uel argentum in ollam decoctionis iniicit sinitque una refrigescere. Aes coquitur ex diluto tartari, raditur & periculo facto, num haereat hydrargyrum, si non iungit, repetitur opus uel abluitur mistura ex aqua forti & fontana. Acrior fit ex quatuor partib. aquae fortis & una hydrargyri. Si haeret hydrargyrus, argenti malagma inducitur, distribuitur, aequat: immittitur in saebum feruens: candefit: coquitur terex aqua tartari ad albedinem. Ita bullimentum concurrit cum extersione albutoria. Cuprum fit aureum, si coquatur in soluto aluminis usti & salis ex aceto. Haec & similia exempli loco posuimus ut intelligatur uarietas operationis. Caetera ex practicis petantur. Bullimenta, & detersiones huiusmodi per macerationem aliquando & uenis praeparandis accommodantur, aut ent auri argentiue granis, quam pura per se in ueniuntur. Corroditur enim istis cutis impura, ut postea saltem per salem petrae, uel calcem saebi combusti excoqu possint. Quod si hydrargyri ope sunt segreganda, ut intrent item corium est detergendum aquis detersoriis siue maceratio tantum, siue una et coctio adhibeatur. Huc facit urina, acetum, lixium & similia, quam exasperari possunt salibus. Cum ex ferro, aes faciunt, bullimentum fit chalcanthosum, quod simul mutat & cortice detracto immundiciaque separata facit, ut es recipiat ab hydrargyro. Omnino usus horum est uarius. Cap. Xuiii. De politura, caelatura, interpolatione & similibus. Motu & dispositionum in superficie ratione situs mutatione multae fiunt elaborationes, quarum Iplaerasque tamen Chymici suis seruitis & exotericis artibus commiserunt: cumque possint rectius exemplis intelligi, quam generali praeceptione, non multa hic sunt dicenda. Aliqua duntaxat attingamus. Polituram uocamus cum detersa sordib. & inquinamentis superficies nitorem accipit, siue effigiesimul conformata sit, siue aequalis tota. Fit ea quidem cum perfrictu motuque agili & perito manuum: sed interdum ent agitatione in doliis in quib. res minutae uel deterunt suas sordes inuicem, uel additis pulueribus detersoriis, ut arena, sale, cineribus, etc. idem patiuntur. In aliquibus praemittitur calefactio, uel bullimentum: quaedam sicca poliuntur, quandam madefacta. Instrumentis & adiumentis res peragitur perfectis. Ea uocari possunt defrictoria, uel detersoria ex genere uegetalium aliqua: plura ex mineralibus. Poliuntur quandam lignis, quandam asperis herbis, ut equiseto, musco arboreo, straminibus, pannis lineis, etc. alia cineribus plantarum diuersis pro gradu asperitatis, siccis, dilutis, adhibita agili manu cum affrictu per pannum: uel in concauis agitatione, ubi nonnunquam maceratio aliqua concurrit, quam cum sint popularia, tamen aliquando cogetur tyro Chymicus administrare cum sua instrumenta perpurgabit. Eiusmodi est & detersio per setas suillas & lixiuia. Ex genere minerali uariae sunt atenae & sabula teneritate & asperitate duriciaquediscretae pro natura expoliendorum, Differunt & subtilitate & crassitie, nec difficile est secernere minutas a crassioribus. Ad subtilissima opera conducunt cineres metallorum, in primis stanni & plumbi: calx uiua collapsa, gypsum tritum, alumen ustum, sal tostus pulueres usti luti, laeuor ophitae, crete, adamantis, haematite, pumicis, & c. Inseruiunt ex hoc genere et integra, ut smiris, pumex, cotes uariae, setacea metallica, ferramenta glabra, nodi schisti & similes: item tubera ex uitro, marmore, alabastro, gypso, etc. Glebe ustae ex argilla uel lutae, testae fictiles, haematites hispanus, filices glabri, stibium, plumbum & huiusmodi multa. Probet nonnihil & genus animalium, ut cineres ossium & cornuum, ueluti cornu ceruinum, ustum integrum uel comminutum, os sepiae, etc. Spongie quoque sunt detersoriae cyndae uel uste, item panni lanei, cilicia, poliunt & conchis leuibus setis suillis, pilis equinis, unguibus dente canino, aprugno, suillo, ouillo lupino, ebore usto uel crudo, & c. Quin & coriis utuntur ad tenerrimas acies, quibus tamen asseminatur nonnunquam laeuor quidam, ut cinis plumbi, uel creta mollis, aut tripolitona terra, & si que sunt similia. Omnino artificis est conuenientia suis operib. eligere, atque et si non satisfaciunt simplicia miscere non tantum sicca, sed & humida ueluti aquas, lixiuia, olea, etc. Unde cotes aquarie, & oleariae pro polituris. Nonnullis accedit scalprum, aliquibus coloritium, ignitio, restinctio, & c. inseruiunt & circumactus rotarum, & orbium. Refert quam suspensa, aut graui manu utaris, & quibus ductibus uersionibus applicationibus quo tempore, quo quibus iungas, praemittas, submittas. Sed quoniam politura maxime excellit in re gemmaria, & speculis metallicis: cotem gemmariorum describamus, & postea aliquid de speculis poliendis adiiciamus, unde facile dealiis metallicis laeuigandis, extergendis, illustrandisque coniectura capi potest. Ita ex aduersariis Doldianis decote gemmariorum praecipitur. " Fiat lamina uel tabula ex quatuor uel sex libris plumbi fusi quadrangula, longa sesquipedem, lata palmum, profunda seu crassa dimidium digitum. Forma ent orbicularis uel quadrata esse potest. Affige eam laminam tabulae ligneae eo situ, ut altera parte nonnihil in decliue uergat, altera sit editior. Planiciem eius madefactam aqua consperge puluere Smiridis, quem aequaliter distribue & digitis forma apprimetur. Ita adaptata cos est. Sed requiritur ad gemmam prehendendam tenendamque bitumen seu gluten singulare. Id concinnatur hac solertia. Fac pollinem ex laterculo fracto contusoque per modum elutionis & traiectionis per colum, ita ut puluerem excutias per pannum & aqua copiosa dilutum secernas crassiore sedimento relicto, & tantum hoc assumto, quod est in medio aquae, quo pacto terras sigillandas purgant. Id arefactum tritumque in mortario & subtilissime excussum cribroque angustissimo secretum, aut per pannum traiectum misce cum duplo resinae percolatae, quam super prunis calefacies & laeuore seu polline lateritio remiscebis probe immisso stipite, & agitato circumactoque donec temperamentum placeat, possitque gemma per hanc misturam baculo molitorio, seu circumactorio affigi & constanter retineri. Uide ut hyeme bitumen hoc sit remissius, aestate astrictius seu durius. Cum iungere gemmam stipiti seu baculo cupis remitte & mollefacito gluten ad ignem, & ex portione excepta fac globulum uel pilulam tantam quanta est gemmae extremitas, quam agglutinatam quaris. Hanc ergo capite bacilli agitatorii prehende, ut adhaereat, attendens ne pilula excedat amplitudinem apicis seu capitis bacilli. Deinde aduersae pilulae haerentis parte gemmam rape quam debet in prontu iacere supe lamina ferrea, & actu calere, uel tepere. Ita glutinabitur stipiti: sed tamen dum adhuc calet glutem, digitis adaptata & comprime extremitates ut firma sit cohaesio: quo facto uel aere frigido uel aqua indura. Ita parasti cotem & stipitem gemmae iunxisti ad poliendum. Corripe cotem & dispone commode Genmam affrica & circumage solerter, quo simul incalescat. Nam ut in perforatione terebelli rota in gyrum uiolente ducti. calor plurimum iuuat ponetrationem, quiae nonnihil attenuat, rarefacit, & emollit duriciam, anteuertitque rimas & fissuras: ita in politura. Quod ut fatilius assequantur alique, solent gemmas prius medicaminibus emollire, quod tamen studium aptius est ad celaturas scalpturasque. Uti uero lubet & lex gemmae ratioque ( Nam certe forme certis gemmis antiquitus sunt destinate, notam ex arbitrio magistri, quam quod ita requitat luminis splendorisque comprobati modus, de quo apud Plinium suntmulta. ) " Postulat, forma in planum, sphaericum, angulosum. Cum attigisti scopum, ablue cotem & Smiridis laeuorem collige in alios usus. Gemmam u a bacillo refixurus, admoue prunis aduersum te collocatis, remollitoque nonnihil bitumine, cultello solue genmam, & a glutine auelle. Si quid glutinis sequitur & adhaeret, id abrade, & alia partegemmam prebensam eidem restituo ut & ceteris poliatur, sed oportet eam denuo super lamella ferrea calefacere. Sic enim iungitur tenacius. Cum absoluist polituras ad cotem, & abunde Lapsasti " ( Est haec artis uocabulum, quo lapsari dicuntur gemmae, quae ductibus uariis super cote plumbea uoluuntur reuoluunturque, quasi lapsae relapsaeque ) " transferenda est ad laminam sucotem aliam ubi splendidissimo nitore discat refulgere Ea est ex aere puro eiusdem formae & quantitatis cum plumbea, nisi quod spissitudo sit minor. Super hac lapsetur gemma, prius conspersa puluere candido subtilissimo. " ( autor occultandi gratauocat puluerem subtilissimum coloris tripolis, qui sit albus, magni precii, ex India ueniens, diligenter custodiendus: Intelligit a. calcem stanni, quam & album hispanicum appellant in subtilissimum leuorem redactum ) " qui puluis propter precium lapsatione pacta diligenter colligatur abluaturque de tahula per aquam in scut ellam stanneam, uel patinam ex uitro, Reducatur a. ex aqua per coagulationem, seu decoctionem usque ad consumtionem aqua Reponatur in abluta uel pelle filo praeligata, serueturque ad usus nouos. Ista politura supe calce iouiali in tabula aerea fit interueniente aqua, ut nitor eo sit aequabilior. Ne uero possit acrimonia aeruginis amarae gemma ladere edulcoranda anteusum est, quod sit, si candefacta immergatur in aquam chelidoniae. Inde dulcescit amaricie peunte & euadit malleabilis ab instar argenti. " Adhuc cos ista gemmariorum & ratio politurae. Ad specula metallica quod attinet, inspici Cardanus, Baptista Porta & alii, qui ea de re scripserunt, possunt. Arte fusoria in ectypo fit tabula specularis, plana uel concaua. Ea affigitur asseri uel abaco ligneo per gluten, & primum exaequatur aqua & arena, ut ruditas prima cedat: Deinde politur pumice uel Smiride: tertio calce louis accipit teneritatem splendoremque, qui quaeritur. Si in longum latumque duxeris manum, funditur imago spargiturque: si in gy. um colligitur: si in longum tantum cylones apparebunt: si in latum, os sparsum & dilatatum erit. Si loquentem audire Portam mauis, ecce tibi eius uerba: " Polituras supesse uideo, ut postquam conflata & constructa fixerint, laeuigentur, & perpoliantur, ut ex eo resiliens radius, simulacrumque redundet fluat, & imaginot speculum " ( in eo imaginem effigiemque repraesentet ) " multumque laeuor & partium concinnitas refert. Si u. laeue minime fuerit, scinditus simulacrum, ut hinc maior, minor appareat figura, & diuersa. Rudea. postquam fuerit speculum, rotae accommodetur ubi arma expoliuntur, & ad partium laeuitatem, & aequalitatem reducatur omnium. Si concauum, uel conuexum polierne rotae motus speculum frangat, lignum dolabis, & ad speculi formam reduces & pice glutinabis, ne moueatur. Inde Smiri subtiliter infracto, panno uel corio ualde perfricabis. Inde pumice in Pollinem redacta ( Facile enim puluerascit ) rite pumicabis, ut accommodetur, & leuiorem inducas: Uel ubi fixum adhaeret tabulae, stanni calx tripoli immittatur " ( submittatur ) & " extricetur. In extrema a. politura tartaro, fuligine, salicis uel iuniperi cineribus uti poteris, & maxime praenitebit. Smiris a. sic praeparatur. Optimus quaeratur: quem conteres & per pannum incernes: aqua madeat. " Haec ille in quarto magiae c. 19. editionis ueteris. Sed in auctis magiae libris specilla uitrea glutinat colophonia ( nempe ubi prius calefacta fuerint ) mox tripoli puluere perfricat, ut exactissimam accipiant expolitionem: Perfecte expolitis perspicuitatem addit hoc modo: Pannum laneum extendit super lignea tabula, aspergit aquam separationis & tripolitanum puluerem, affricatque diligentissime, quomodo & lenticularia specilla Uenetiis fieri ait. Capite sequente plana specula gypso agglutinat tabulae planae, ita ut infra subiaceat lamina ferrea politissima plana: arrenam dictam iniicit & innixo baculo affricat, quousque perfectissimam consequatur planiciem. Inde e tabula separat, & ex altera parte agglutinat, quae similiter perfricatur. Demum inducitur perspicuitas, ut specillis cap. 23. Specula metallica pumice perfricat, mox Smiri puluere: cumque perfecte superficies fuerit adaequata & perpolita, tripoli demulcet, tandem quis nitorem & lucem inducit stanno usto. Hactenus ille. Nihil a. refert siue fixo speculo manum mouendo circum ducendoque admoueas, siue quiescente manu speculum torqueas rotae affixum, si quidem ductus in gyrum sunt uoluendi. Ita gemmae & specula seu uitrea, seu metallica poliuntur. Quae iactatione, in dolis, uel uannis cribrisque, uti res minutae, aciculae, uncinuli, cathenae, & c. poliuntur puluere uel cinere miscentur, uel etiam addito extersorio liquore agitantur, de quib. accurate agere, non est nostri institutide coelaturis & interpolationibus satius est consulere magisteria singularia, ubi exempla erunt caelationum per caelum uel scalprum punctim, caesim: uel pro scalpro est aqua gradatoria. Quae secate uolumus, interdum praemolliuntur, ut uitra & crystallus, hircino sanguine & aliis, de quibus in magisteris. Weckerus ex Uillanouano annotauit crystalli sectionem uersibus descriptam. Sed ea est eius politurs quae fit super tabula plumbea clauis affixa conspersaque puluere subtilissimo laterum, addinta aqua conueniente ut facilius formentur anguli & planicies, sanguine hircino praemollire iubet, quo & adamas uincatur. Et tantum quidem de politura & cognatis. Ita Dei optimi maximi beneficio absoluimus primam partem commentariorum Alchymiae sex libris constantem. Cum idem ille autor & au spex uoluerit, sequetur magisteriorum & essentiarum copiosa, quam undiquaque congessimus, & ex pparte etiam ipsi experti sumus, farrago, intermistis philosophematibus non iniucundis. Interim his gerneralioriom bene pieque fruatur lector. Finis primae partis commentariorum Alchymiae. Deo Optim. Maxim. Gloria Et Honor In Aternum Per Christum Ie