Tractatus De Sulphure Altero Naturae Principio, Ab Authore Eo Qui Et primum conscripsit principium. Non nobis Domine non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Angelus Doce Mihi Ius. Ut possim diiudicare inter uerum & falsum. Coloniae, Apud Ioannem Crithium sub signo galli. Praefatio. ad Lectorem. Cum mihi non liceat Lector beneuole, apertius quam alii ueteres Philosophi scripserunt, scribere: fortasse scriptis meis non eris contentus. Praesertim cum tot Philosophorum libros alios prae manibus habeas; sed crede, nec mihi etiam libros conscribere opus est, quia ex illis nec commodum, nec uanam ostentationem quaero, ideo nec quis sum, euulgare cupio. Ea quae tuae utilitati iam in publicum tradidi, magis quam satis esse mihi uidebatur, reliqua ad Harmoniam, ubi de rebus naturalibus copiose proposui, releganda destinaui: attamen hortatu amicorum, & hunc tractatum de Sulphure conscribere debui, in quo an ad priora addere aliquid opus est, nescio, imo neque hic etiam si tibi tot Philosophorum scripta non satis faciunt, satis faciet; Et maxime si tibi quotidiana operatio naturae non satis exempli est, nulla exempla iuuabunt: nam si ista quomodo natura operatur maturo iudicio considerares, non opus haberes tot Philosophorum uolumina, quoniam meo iudicio melius est ab ipso magistro Natura, quam a discipulis discere. Satis in praefatione libelli 12. Tractatuum, tum & primo tractatu ibidem habes, quod in arte ista tot & tanti libri reperiuntur, ut iam inquirentes magis impediant, quam iuuent, & ita esse uidetur, quoniam scripta Philosophorum ex tam parua schedula Hermetis, in tam magnum labyrintum maxime erroneum excreuerunt, & in dies ad Eclypsim declinant; Et hoc non nisiab inuidis scientibus factum esse credo, cum ignorans nescit quid addi uel subtrahi debeat, nisi forte autoris manus non bene legi possit. Si in aliqua scientia multum iuuat aut nocet, si unum uerbum deest, uel superat, illud maxime in ista. Ad exemplum: scriptum est in loco uno: postea has aquas simul misceas, alter addidit ( non ) parum quidem addidit, & nihilominus totum caput contrarium fecit. Studiosus tamen diligens sciat apem etiam ex uenenosis herbis, mel colligere; si enim ad possibilitatem naturae lectionem dirigit, facile Sophismata separabit, & tamen legere non desinat, quia liber librum aperit. Sed ego ita intellexi, quod libri Geberi, Philosophus & quis scit si non & aliorum Autorum, ueneficiis maximis incantati sunt, ita, ut nullo modo possint nec debeant intelligi, nisi millesima lectione, & hoc ab ingenioso lectore? ( faiui plane ab illorum lectione excluduntur. ) Sunt quidem multi qui illum, sicuti & alios Autores interpretantur, sed uideo explicationem esse difficiliorem textu. Meum consilium est ut in textu maneas, & quicquid legis, omnia ad possibilitatem naturae applices, & quid sit natura in primis perquiras. Omnes quidem scribunt, quod res est uilis facilis, communis, & uerum quidem est, sed adiungendum fuit, Scientibus. Sciens & inter stercora illam cognoscit, & ignorans etiam in auro illam esse non credit; & hi omnes qui eiusmodi libros obscuros composuerut, si artem nescirent sed ex eiusmodi libris ( qui quidem uerissimi sunt ) artem quaerere deberent, illam difficilius inuenirent, quam moderni inquisitores inueniunt: ego mea scriptalaudare nolo, ille iudicabit, qui illa ad possibilitatem & cursum naturae applicabit; & si ex meis scriptis, consiliis, & exemplis, operationem naturae, & ministros eius, spiritus uitales aerem constringentes, tum & subiecti primae materiae cognoscere non poterit, uix ex Raimundo Lullo intelliget: difficile enim est credere, Spiritus habere tantam potentiam in uentre uenti. Hanc syluam & ego transire coactus sum, & illam quoque multiplicare iuui, tali tamen modo, quod meae plantae ueris filiis artis, & huius S. Scientiae studiosis, per syluam hanc transire uolentibus, in signa & quasi lumen ac duces esse debeant; sunt enim meae plantae quasi spiritus corporales. Iam enim setula praeterierunt, ubi confidentia amicorum floruit; & haec scientia oretenus dabatur, iam nonnisi a solius Altissimi Dei inspiratione acquiritur, ideo non desperet diligens ac Deum timens inquisitor. Si illam quaeret, inueniet, quoniam facilius a Deo quam ab homine impetratur: ille enim est immensae misericor. diae Deus, qui nescit fidentem deserere, apud illum non est respectus personarum, cor contritum & humiliatum non despiciet, qui & mei, eius Creaturarum indignissimi, misertus est, cuius potentiam, bonitatem, inexplicabilem misericordiam, quam mihi ost endere dignatus est, explanare non sum sufficiens. At si non alias grates dare possum, calamo saltem non desinam temporibus porrigere ista. Sis ergo bono animo Lector candide, & tibi quoque hanc gratiam non denegabit, si in illo spem integram posueris. illum adorabis & inuocabis, ille tibi aperiet naturae ianuam, ibi uidebis quomodo natura simplicissime operatur. Scias pro certo, quod natura simplicissima est, nec delectatur nisi in simplicitate; & credemihi quicquid in natura nobilius est, eo etiam & facilius, ac simplicius; quoniam omnis ueritas simplex est. Deus altissimus conditor rerum, nihil difficile posuit in natura, si igitur uis esse imitator naturae, tibi suadeo ut in simplici uia maneas naturae, & omnia bona inuenies. Quod si uero tibi nec mea scripta, nec consilium placet, ad alios Autores ito. Propterea ego non magna uolumina scribo, ut in illa non multum expendas, citoque perlegere possis; ut tibi sit ad alios Autores recurrendum tempus, & quaerere non desinas, pulsanti enim aperietur. Iam etiam illa tempora adueniut, in quibus arcana multa naturae reuelabuntur. Iam illa Monarchia quarta Borealis incipere habet. lam tempora appropinquant, mater scientiarum ueniet, maiora elucidabuntur, quam in his tribus praeteritis Monarchiis factum est, quoniam hanc Monarchiam ( ut ueteres diuinarunt ) plontabit Deus per unum ex Principibus, omnibus uirtutibus ditatum, quem fortasse nobis iam tempora produxerunt: Habemus enim in hac parte bore ali Principem Sapientissimum ac bellicosissimum, quem nullus Monarcharum uictoriis superat, humanitate ac pietate nullus excellit. In hac Monarchia Boreali, Deus omnium conditor rerum, maiora arcana sine dubio in natura elucidabit, quam illis temporibus, ubi aut Paganorum, aut Tyrannorum Principum sedes fuit. Sed has Monarchias Philosophi non secundum potentiores, sed secundum Cardines mundi numerant. Inprimis Orientalem, postea Meridionalem; iam uero Occidentalem habent, & ultimam Septentrionalem in hac parte Boreali expectant, de quibus in Harmonia dabitur. In hac Septentrionali attractiua polari Monarchia, ut Psalmista ait: Misericordia & ueritas obuiabunt sibi, pax & iustitia osculabuntur; Ueritas de terra orietur, & iustitia de coelo prospiciet. Unum ouile, & unus pastor. Scientiae multae sine inuidia, quod & ego cum desiderio expecto. Tu quoque Candide Lector Deum inuoca, time, ama, meaque scripta diligenter lege, & tibi certe diuinare bona. Quod si Deo fauente, natura operante, ( cuius imitator fis ) ad portum desideratum huius Monarchiae appuleris, tunc uidebis & iudicabis omnia me tibi bona & uera dixisse. Uale. A 5 De De Sulphure. Secundo Principiorum. Sulphur non est postremum inter Principia, quoniam illud est pars Metalli, imo 50 pars principalis Lapidis Philosophorum, & multi Sapientes uaria & uerissima de Sulphure reliquerunt. Imo ipse Heber Liber Summae Perfectionis cap. 28. dicit: Per Deum Altissimum ipsum illuminat omne corpus, quoniam est lumen a lumine, & tinctura. Nos autem antequam de illo simus tractaturi, uisum est nobis, Primo originem principiorum describere, praesertim cum Sulphur pro principali Principiorum antiquitus habitum est. Unde autem Principia oriuntur, pauci hucusque ostenderunt, & difficile est iudicare de aliquo Principiorum, sicut & de quauis alia re, cuius origo & generatio ignoratur: quid enim de colore caecus? Quod igitur antecessores nostri omiserunt, id nos in hoc Tractatu adimplere proposuimus. Sunt autem Principia rerum praesertim Metallorum, secundum antiquos Philosophos, Duo: Sulphur & Mercurius. Secundum Neotericos uero, tria: Sal, Sulphur, & Mercurius. Origo autem horum Principiorum sunt quatuor Elementa, de quorum etiam origine nobis imprimis incipiendum est. Sciant ergo studiosi huius S. Scientiae, quatuor Elementa esse: & quodlibet horum quatuor, habet in suo centro aliud Elementum, a quo elementatur, & haec sunt quatuor Statuae Mundi. ex Chao in Creatione Mundi, a Diuina Sapientia separata, quae hanc machinam Mundi per suum actum comtrarium, in aequalitate & proportione tenent, ac uirtutum caelestium inclinatione omnes res infra & super terram producunt, de quibus suo loco, hic ad propositum primo de propinquiori Elemento Terrae. De Elemento Terrae. Terra est Elementum satis dignum in sua qualitate & dignitate. In hoc Elemento alia tria, & precipue Ignis requiescunt. Est Elementum praestantissimum ad celandum & manifestandum ea, quaesibi concredita sunt: grossum est & porosum, graue respectu suae paruitatis, sed leue respectu suae naturae: est etiam Centrum Mundi, tum & aliorum Elementorum. Per eius Centrum transit Axis Mundi utriusque Poli. Est porosum, ut diximus, sicut spongia, quae nihil ex se profert. Sed quicquid alia tria in illud stillant & proiiciunt, omnia recipit, seruanda seruat, manifestanda manifestat: nihil, ut diximus, ex se profert, sed est receptaculum aliorum, & est in quo omne productum manet, ac per calorem motiuum in illo putrefit, ac per eundem, separato puro ab impuro, multiplicatur: quod graue est, in illo occultatur; & leue pellit calor in eius superficiem: est omnis seminis & commistionis nutrix & matrix: nihil quidem aliud praestare potest, quam tueri semen & compositum ad maturitatem usque. Est frigidum, siccum, temperatur aqua: extra est uisibile fixum, intus uero inuisibile & uolatile. ( Uirgo ) est ex Creatione ( distillationis ) Mundi, relictum caput mortuum, quod aliquando uoluntate diuina calcinandum erit, post extractionem sui humidi, ut ex illo noua Chrystallina creari possit Terra. Diuisum est etiam hoc Elementum in partem puram, & impuram. Pura utitur aqua ad res producendas, impura uero in suo globo manet. Est hoc Elementum occultatio & domicilium omnis thesauri. In Centro eius est Ignis Gehennalis, continens hanc machinam Mundi in suo esse, & hoc per expressionem aquae in aera, & accenditur Ignis ille per primum Mobile, atque per influentias stellarum causatur, & accenditur: huic obuiat calor solaris aere temperatus, ad maturandum & adtrahendum ea, quae iam concepta sunt in suo Centro. Propterea Terra participat cum Igne, & est eius intrinsecum, nec purificatur, nisi Igne: & sic quodlibet Elementum suo intrinseco purificatur. Intrinsecum autem Terrae seu Centrum, est summa puritas, mixta Igne, ubi nihil quiescere potest: est enim quasi locus uacuus, in quem alia Elementa suos actus proiiciunt, ut in Libello 12. Tractatuum dictum est: & haec de Elemento Terrae, quam Spongiam esse diximus, & aliorum receptaculum, quod ad nostrum propositum sufficit. De Elemento Aquae. Qua est Elementum grauissimum, plenum unctuosi phlegmatis, & est Elementum dignius in sua qualitate, extra uolatile, intus uero fixum, frigidum & humidum est, temperatur aere: est sperma Mundi, in quo semen omnium rerum conseruatur: est custos seminis cuius libet rei. Sciendum tamen est, quod aliud est semen, & aliud Sperma. Spermatis receptaculum Terra est: seminis uero receptaculum Aqua. Quicquid in aquam stillat aer causante igne, hoc aqua porrigit terrae. Caret interdum Sperma sufficientisemine, ex defectu caloris digerentis illud: Sperma en im semper est in copia, expectans semen, quod ex imaginatione ignis, per aeris motum portat in matricem: & interdum, deficiente semine, intrat sperma; sed exit iterum absque fructu: de quibus aliquando in tertio Principiorum, Salis Tractatu latius. Accidit saepissime in Natura quod Sperma cum sufficienti semine matricem intrat; sed matrix indisposita, repleta peccantibus sulphuribus, aut phlegmatibus, non comcipit, nec fit hoc quod debuit. In hoc Elemento etiam nihil proprie est, nisi ut in Spermate esse solet: delectatur maxime motu proprio, qui fit per aerem, & est miscibile rebus, propter superficiale corpus uolatile. Est, ut diximus, receptaculum uniuersalis seminis: facile in illo terra purificatur, & resoluitur: & aer in illo congelatur, ac coniungitur illi. In profundo, menstruum Mundi est, quod aer penetrando, uirtute caloris trahit secum uaporem calidum, qui causat generationem naturalem, earum rerum, quibus terra impraegnata est, sicut matrix; & quando matrix debitam proportionem seminis accepit, sit quid sit, iam progreditur, naturaque operatur sine intermissione usque ad finem; residuum uero humidum, seu Sperma, cadit ad latus, & agente calore in terram putrefit illud, ad latus reiectum, & ex illo postea generantur res aliae, interdum uariae bestiole ac uermiculi. Posset quidem sagacis ingenii artifex in hoc Elemento, sicut ex spermate, uaria uidere Naturae miracula: sed opus esset illud Sperma accipere, in quo est iam imaginatum semen astrale, certi ponderis: quia Natura facit & producit, ex prima putrefactione res puras; sed ex secunda putrefactione multo puriores, ac multo digniores, & nobiliores, ut habes exemplum in ligno uegetabili: ubi in prima compositione Natura facit lignum, quando autem illud post maturitatem corrumpitur, putrefit, & generantur ex illo uermes, & aliae bestiolae uitam & uisum habentes: Manifestum autem est, quod sesibile semper dignius est uegetabili: nam ad sensibilium organa multo subtilior ac purior materia requiritur. Sed ad propositum. Hoc Elementum esse menstruum Mundi, & trifariam diuisum dicimus, Nempe purum purius, ac purissimum. Ex eius purissima substantia caeli creati sunt, purius etiam in aera resolutum est, purum autem simplex & grossum in sua sphaera remansit & ordinatione. Diuina, Natura operante, custodit omnem rem subtilem. Unum globum cum Terra efficit: habet etiam suum centrum in corde maris: unam axim polarem cum Terra habet, per quam omnes cursus & fontes aquarum exeunt, quae postea in magna flumina excrescunt. Per eiusmodi egressiones aquarum Terra conseruatur a combustione, & cum hac humectatione deportatur semen uniuersale per poros uniuersae terrae, quod motus & calor faciunt. Manifestum autem est, quod omnes cursus aquarum, in cor maris reuertuntur, sed quo postea perueniunt, non omnibus constat: sunt enim aliqui, qui credunt omnia flumina, aquas, & scaturigines, quae cursum suum in mare habent, ex astris generari, qui cum aliam rationem, cur illis mare non excrescit, nesciunt, dicunt in corde maris has aquas consumi. Sed hoc in Natura locum non habet, sicut de pluuiis ostendimus. Astra quidem causant, sed non generant; cum nihil generatur, nisi in suo simili eiusdem speciei: astra uero sunt ex igne & aere, quomodo igitur generabunt aquas? Et si hoc ita esset, quod quaedam stellae aquas generarent, tunc necessario & aliae terram generassent, tum & aliae alia Elementa: quoniam haec machina Mundi quatuor Elementis ita, detinetur, ut unum aliud minima etiam particula non excedat, sed in aequilibrio uirtutibus certant; alias si unum aliud excederet, ruina sequeretur. At tamen maneat, qui uult, in sua opinione, nobis ita in lumine Naturae datum est, quod istis quatuor Elementis eorum aequalitate a summo Creatore proportionata, haec machina Mundi conseruatur, & unum aliud in sua operatione non excedit. Sed aquae super fundamentis terre, tanquam in dolioaliquo ab aeris motu continentur, & uersus Poli Arctici ab eo constringuntur quia non datur uacuum in mundo; hac de causa est in centro terrae ignis gehennalis caliditatis, quem Archeus naturae gubernat. Nam cum in principio Creationis mundi Deus Opt. Max. ex illo confuso Chao inprimis quintam essentiam Elementorum exaltauit, & facta est plus ultra, postea ignis purissimam substantiam ad locandam Ss. Maiestatem suam super omnia eleuauit, ac in suis terminis posuit & firmauit in centro Chaiuoluntate immensae sapientiae diuinae, accensus est ignis ille qui postea illas aquas purissimas distillauit. Sed quia iam ignis ille purissimus, firmamentum cum throno Dei altissimi obtinuit, aquae sub illo manserunt, ac in caelos sub illo igne condensatae sunt, & ut fortius firmarentur; ignis iam grossior priore distillauit. ( causante semper illo igne centrali ) qui in Spheram ignis sub aquis remansit, & sic aquae inter duos ignes in coelos congelatae & compressae sunt, sed ignis ille Centralis non cessauit, sed distillando ulterius, aquas etiam alias nimis puriores, in aerem resoluit, qui etiam sub Sphaera ignis, in Spheram propriam remansit, & ab ignis Elemento tanquam a fortissimo fundamento circumdatur; & sicut aquae coelorum non possunt transgredi ignem illum supercelestem, ita ignis elementi non potest transgredi aquas celorum, nec etiam aer potest transgredi & exaltari super ignis elementum: aqua uero cum terra in unum globum remansit, quoniam non habet locum in aere, excepta illa parte quod ignis in aetem resoluit propter fortificationem quotidianam huius machinae mundi. Si enim fuisset uacuum in aere, tunc aquae omnes distillassent, & in aerem resoluerentur: sed quia iam aeris Sphaera plena est, quae semper ex aquis per continuum calorem centralem distillando adimpletur, ita quod caeterae aquae ab aeris compressione circa terram uoluuntur, & cum terra mundi centrum tenent. & haec operatio fit de die in diem, & sic etiam hic mundus de die in diem fortificatur, & incorruptus mansurus est naturaliter, excepta Altissimi conditoris absoluta uoluntate, quia ille ignis centralis non cessabit motu uniuersali, & influentia coelestium uirtutum accendi, ac aquas calefacere; nec aquae cessabunt resolui in aerem, nec aer cessabit comprimere residuum aquarum cum terra, ac ita in centro continere, ut non possint moueri ex suo centro, & sic naturaliter hic mundus a summa sapientia diuina factus est & continetur, & sic ad exemplum huius omnia in mundo naturaliter fieri necesse est. Hanc creationem huius machinae mundi, uoluimus tibi elucidare propterea, ut scias quod quatuor elementa habent sympathiam naturalem cum superioribus, quia ex uno chao eadem sunt: sed a superioribus gubernantur sicut a dignioribus, inde & in hunc locum sublunarem haec obedientia deuenit. Sed scias ista omnia a Philosopho naturaliter inuenta esse, ut suo loco declarabitur. Nunc ad propositum de aquarum cursibus fluxuque & refluxu maris, quomodo per axem polarem ab uno polo ad alium feruntur. Duo sunt Poli, unus Arcticus in parte superiori Septemtrionali, alter uero Antarcticus sub terra in parte meridionali. Polus Arcticus habet uim magneticam attrahendi. Polus uero Antarcticus habet uim magneticam expellendi, quod nobis natura in magnete exemplum ostendit. Trahit igitur polus Arcticus aquas per axem, quae cum intrauerunt, iterum per Poli Antarctici axem erumpunt: & quia aer non permittit inaequalitatem, coguntur iterum ad Polum Arcticum centrum suum reuerti, & ita continue cursum suum obseruare. In quo cursu a Polo Arctico ad Polum Antarcticum per medium seu axem mundi per poros terrae diffunduntur, & hoc secundum maius & minus scaturigines oriuntur, & postea in flumina excrescunt congredientes, ac iterum illuc unde egressae sunt, reuertuntur, & hoc motu uniuersali incessabiliter fit. Has aquas aliqui ut diximus ignorantes, motum uniuersalem & polorum operationes, in corde maris consumi, sed ab astris genetari dicunt ( quae nihil materiale producunt nec generant, nisi quod uirtutes imprimunt & spirituales influentias, quae tamen non dant pondus. ) Aquae igitur non generantur, sed ex Centro maris per poros terrae in uniuersum mundum egredi scito; ex istis fundamentis naturalibus Philosophi inuenerunt uaria instrumenta ac ductus aquarum & fontanas, cum scitur naturaliter aquas non altius ascendi posse, nisi ut egrediuntur; & nisi ita essent in natura, ars nequaquam potuisset, quia ars imitatur naturam, & quod in natura non est, per artem non succedit, aqua ut diximus non altius ascendit, nisi ut assumitur. Exemplum habes illud instrumentum, quo uinum ex dolio euocatur; Conclusiue igitur scias, non ex astris scatu rigines generari, & omnes exitus aquarum, sed ex Centro maris quo iterum recurrunt, ac sic motum continuum obseruant. Si enim hoc non esset, nihil omnino neque in terra neque super terram generaretur, imo ruina mundi sequeretur. Uerum. ne obiiciatur quod in mari omnes aquae salsae sunt & aquae scaturiginum dulces, rationem esse scito, quod aqua illa per poros terrae distillatur & multa milliariaper angusta loca ac per arenas transiens amissa salsedine dulcoratur, ad cuius exemplum Cisternae inuentae sunt. Sunt etiam in aliquibus locis pori & meatus maiores largiores, per quos salsa aqua erumpit, unde postea salis fodinae, salis fontanae habentur, ut Hallae in Germania: In aliquibus etiam locis calido constringuntur & sal in arenis relinquitur; aqua uero in alios poros sudat, ut in Polonia Uuieliciae, & Bochniae. Sic etiam cum aquae per loca callida sulphurea continuo ardentia transeunt, incalescunt, unde Thermae oriuntur; sunt enim in uisceribus terrae loca in quibus natura mineram sulphuream distillat, separatque, ubi ab igne centrali illa accenditur. Per haec loca ardentia aqua currens secundum propinquitatem & remotionemmagis minusue incalescit, & sic in superficiem terrae erumpit, ac sulphuris saporem retinet; sicut omne iusculum a sua decoctione carnium. Eodem modo fit cum aqua per loca mineralia, siue cuprea, siue aluminosa transiens, eorum saporem acquirit. Talis igitur est distillator conditor omnium rerum, in cuius manuhoc distillatorium est, ad cuius exemplum distillationes omnes a Philosophis inuentae sunt, quod ipsemet altissimus Deus ac misericors, absque dubio hominibus inspirauit: qui poterit, quando erit sancta eius uoluntas, aut ignem centralem extinguere, aut uas frangere, & erit omnium finis, Sed cum eius bonitas in melius tendit, exaltabit aliquando Ss. Maiestatem suam, & ignem illum omnium purissimum, qui aquis caelorum in firmamentum est, altius extollet; dabitque gradum fortiorem igni Centrali, ut & omnes aquae in aera eleuentur, & calcinabitur terra; ut ita ignis, consumpto omni impuro, reddet subtiles, circulatas in aere aquas, purificatae terrae, atque sic multo nobiliorem mundum ( si alias licet philosophati ) efficiet. Sciant ergo omnes huius artis inquisitores, quod terra & aqua unum globum habent, & omnia simul faciunt, quia sunt Elementa tangibilia, in quibus alia duo occulta operantur. Ignis conseruat terram ne submergatur, uel dissoluatur, aer conseruat ignem, ne extinguatur, aqua conseruat terram ne comburatur. Haec ad propositum nostrum uisum est nobis utile describere, ut studiosi sciant in quibus fundamenta Elementorum consistant, & quomodo Philosophi eorum actus contrarios obseruauerunt. ignem cum terra, aerem cum aqua copulantes, licet quando aliquid nobile uoluerunt, ignem in aqua decoxerunt, animaduertentes quod sanguis unius altero purior, sicut & lacryma purior est urina. Sufficiat igitur tibi quod diximus. Elementum aquae sperma ac menstruum mundi esse, tum & receptaculum seminis. De Elemento aeris. Aer est elementum integrum dignissimum in sua qualitate, extra leue & inuisibile, intus uero graue, uisibile & fixum. Est calidum; & humidum temperatur igne, est dignius terra & aqua. Uolatile quid est, sed fixatur: & quando fixum est, penetrabile reddit omne corpus. Ex eius purissima substantia, creati sunt Spiritus uitales animalium; minus purum, in aeris propriam Spheram eleuatum est, residuum uero pars eius grossior, remansit in aqua, quae cum aqua circulatur sicut ignis cum terra, quia amici sunt, dignissimum est ut diximus, & illud est uerus locus seminis omnium rerum. In illo ita semen imaginatur sicut in uiro, quod postea motu circulatiuo proiicitur in sperma suum. Habet hoc Elementum formam integritatis, ad distribuendum semen in matrices per sperma & menstruum mundi: in illo etiam est Spiritus uitalis omnis creaturae, per omnia uiuentis, penetrantis, & constringentis semen aliis Elementis si cuti uir uxoribus. ille nutrit ea, ille impraegnat, ille conseruat ea; & docet hoc indies experientia, quod hoc Elemento non solum Mineralia animalia uel: uegetabilia, uerum etiam alia Elementa uiuunt. Uidemus enim omnes aquas putrefieri, ac sordescere, si non habent recentem aerem: Ignis quoque extinguitur, si illi adimitur aer. Inde sciunt Alchymiste ignem per aerem distribuere in gradus, & secundum mensuram aeris, registra sua ordinant. Terrae, quo. que pori conseruantur aere; In summa tota structura mundi aere conseruatur, etiam in animalibus. Homo necatur cui adimitur aer etc. in orbe nihil cresceret, si non esset uis aeris penetrantis & alterantis, attrahentisque secum nutrimentum multiplicatiuum. In hoc Elemento est imaginatum semen uirtute ignis, quod constringit menstruum mundi, illa ui occulta, ut in arboribus & herbis, cum per poros terrae ac spiritualis caloris, exit sperma cum semine, & uirtus aeris in proportione constringit illud, & congelat guttatim, & sic de die in diem, de gutta in guttam, crescendo arbores magnae eriguntur, sicut in li. 12. Tractatuum tractatum est, In hoc Elemento sunt omnes res integrae, per imaginationem ignis, & est plenum uirtutis diuinae. In illo namque inclusus est Spiritus Altissimi, qui ante creationem ferebatur supra aquas ( teste sacra Scriptura ) & uolauit super pennas uentorum. Si igitur ita est sicuti est, quod Spiritus Domini in illo ferebatur, quid dubitas, quod de uirtute sua diuina in illo reliquit?. Nam hic Monarcha solet ornare habitacula sua, ornauit enim hoc Elementum Spiritu uitali omnis creaturae. In illo namque est semen omnium rerum dispersarum, cui a creatione statim uis illa magnetica ( ut supra diximus ) a summo opifice inclusa est, quam si non haberet, non posset attrahere quicquam de nutrimento; sed sic semen in sua parua quantitate relinqueretur, nec cresceret nec multiplicaretur; sed sicut lapis magnetis trahit ad se ferrum durum, ad exemplum poli Arctici trahentis ad se aquas ut in Elemento Aquae scripsimus, sic aer per magnetem uegetabilem, quod in semine est, trahit ad senutrimentum menstrui mundi, id est aquae. Ista omnia fiunt aere, cum ille est dux aquarum, eiusque uis inclusa est occulta in omni semine ad attrahendum humidum radicale, & haec uirtus est ut supra dixims in omni semine semper pars illa 280. ut in tractatu 12. Tractatuum tibi ostendimus. Si igitur aliquis uellet esse bonus plantator arborum, animaduertendum est illi, ut cuspidem attractiuum uersus partem Septentrionalem uergat, sic nunquam frustrabitur labore. quoniam sicut Polus Arcticus aquas, ita punctum uerticale semen trahunt ad se, & quilibet cuspis attractiuus correspondet illis, & habes exemplum in omni ligno cuius cuspis attractiuus naturaliter ad punctum uerticale tendit, & trahitur ab illo. Nam fiat lignum quodcunque aequaliter elaboratum, si uis scire quis cuspis est superior, pone illud in aquam, ac submergatur ( extra tamen suam longitudinem ) uidebis semper cuspidem illum prius ex aquis emergere, quam eius appositam partem, nescit enim natura errare in suo officio ( de quibus latius in Harmonia de ui magnetica ( quamuis de magnete facile is poterit, cui natura metallorum coggnita est ) tractabitur: hic nos dixisse sufficiat, Elementum hoc esse dignissimum in quo est semen & spiritus uitalis seu domicilium animae omnis creaturae. De Elemento Ignis. Ignis est elementum purissimum & omnium dignissimum plenum adhaerentis unctuosae corosiuitatis, penetrantis, digerentis, corrodentis maximi adhaerentis, extra uisibile, intus uero inuisibile, fixissimum, est calidum & siccum, & temperatur terra, eius omnium purissima substantia & essentia, cum Throno Diuinae Maiestatis, in creatione primum eleuata est, quando aquae caelorum firmatae sunt, ut in Elemento aquae diximus, ex minus purissima eius substantia Angeli creati sunt, ex minus puriori cum purissimo aere mixta; luminaria & istellae creatae sunt, minus purum adhuc in Sphaeram ad concludendum & subleuandum coelos erectum est, impura uero & unctuosa in centrum terrae, ad continuandum motus operationem a summo Creatore sapientissimo relicta & inclusa est, quam nos gehennam uocamus. Omnes hi ignes diuisi quidem sunt, sed habent adinuicem sympathiam naturalem. Hoc elementum est omnium quietissimum ac simile currui, cum trahitur currit, cum non trahitur stat quiete. Inest etiam omnibus rebus imperceptibiliter. In illo sunt rationes uitales & intellectus, quae distribuuntur in prima infusione uitae humanae, & haedicuntur anima rationalis, qua sola homo a caeteris animalibus differt, & Deo assimilatur. Haec anima est ex illo purissimo igne elementali, in spiritum uitalem diuinitus infusa; propter quam homo post creationem omnium rerum in particularem mundum seu microcosmum creatus est. In hoc subiecto omnium rerum Creator Deus, sedem & Maiestatem suam posuit; sicut in purissimo & quietissimo subiecto, quod a sola uoluntate ac immensa sapientia diuina gubernatur. Propterea abhorret Deus omnem impuritatem, nihil sordidum, compositum, maculatum, appropinquare potest Deo. ideo nullus mortalium Deum uidere nec accedere naturaliter potest: nam ignis ille qui est in circumferentia diuinitatis, in quo deportatur sedes & Maiestas Altissimi, est ita extensus, ut nullus oculus illum penetrare possit, quoniam ignis non patitur accedere compositum, ignis enim omnis compositi mors est, & separatio. Quietissimum subiectum illud esse diximus ( quoniam est ) alias sequeretur, ( quod & cogitare absurdum est ) Deum quiescere non posse, est enim quietissimi silentii, plus quam mens humana imaginare potest. Habes exemplum in silice in quo ignis est, & tamen non sentitur, nec apparet, donec motu excitatur & accenditur in illo ut appareat; ita ignis ille in quo locata est Ss. Maiestas Creatoris nostri, non mouetur nisi propria uoluntate Altissimi excitetur, & sic deportatur quo est S. Uoluntas eius. Fit enim uoluntate supremi conditoris, motus uehementissimus & terribilis. Habes exemplum, quando aliquis Monarcha huius mundi in sua pompa sedet, qualis circa illum quies, quale silentium? & etiamsi ex suis aulicis aliquis mouetur, motus tantum unius & alterius particularis est, qui non consideratur. Sed quando Dominus ipse mouetur, fit rumor & motus uniuersalis, tum omnis assistentia mouetur cum illo. Quid igitur quando supremus ille Monarcha Rex Regum ac Conditor omnium rerum ( ad cuius exemplum principes mundi constituuntur in terris ) mouet authoritatem, qualis motus, qualis tremor, quando circa illum mouetur tota assistentia caelestis exercitus? Sed quaeret aliquis quomodo ista scimus cum caelestia ab humano intellectu abscondita sunt. Quibus respondemus, omnibus Philosophis ista manifesta esse, imo ipsa incomprehensibilis sapientia illis inspirauit, omnia ad exemplum naturae creata esse, & ex illis arcanis naturam retractum habere ac operari, nihilque fieri in terris, nisi ad exemplum celestismonarchiae, quod ex Angelorum uariis officiis habetur. Sic etiam non nascitur nec generatur quicquam, nisi naturaliter. Omnes humanae inuentiones, imo & artificia, quae aut sunt aut erunt, non nisi ex fundamentis naturae proueniunt. Uoluit Altissimus Creator omnia naturalia homini manifestare, propterea & ipsa Celestia naturaliter facta nobis ostendit; ex quibus ut eo melius eius absoluta ac incomprehensibilis potentia & sapientia cognosceretur; quae omnia Philosophi in lumine naturae sicut in speculo uidere habent;, propterea hanc scientiam ( non auri uel argenti cupiditate, sed cognitione non solum omnium rerum Naturalium, sed & ipsius Creatoris potentia ) magni estimarunt, & de his quam parcissime & non nisi figuratiue loqui uoluerunt ne mysteria diuina per quae natura elucidatur, indignis patefiant, quod tu si teipsum scire noueris, & non es durae ceruicis, facile comprehendere possis, qui ad similitudinem maioris mundi, imo ad ipsius Dei imaginem creatus es. Habes in tuo corpore Anatomiam totius mundi, habes in firmamentum quintam essentiam quatuor Elementorum, ex Chao spermatum in matricem extractam, & in cutem ( plus ultra ) constrictam, habes purissimam sanguinem loco ignis, in quo sedes animae ( uice Regis ) spiritu uitali locata est, habes cor loco terrae, ubi ignis centralis continuo operatur, & hanc machinam Microcosmi in suo esse continet. Habes polum Arcticum, os; habes aluum antarcticum, & omnia membra caelestibus correspondent, de quibus in Harmonia nostra aliquando latius relinquemus, in Capitulo de Astronomia, ubi scripsimus quomodo Astronomia ars, facilis naturalis, quomodo aspectus planetarum & stellarum causant, & quare ex aspectibus de pluuiis & aliis euentibus prognosticatur, quod hic longum esset recensere, & omnia ista sunt sibi concatenata, & naturaliter fiunt Deitatem tantum aliqua adimplere: quod ueteres omiserunt ( diligenti studioso huius arcani ) uoluimus, ut illi tanto clarius incomprehensibilis potentia Altissimi Dei ad Cor perueniat, & ille illum eo ardentius amet & adoret. Sciat ergo inquisitor huius S. Scientiae quod anima in homine mundo minori, Microcosmo Dei Creatoris sui locum tenens, seu uice Rex est, que in spirituuitali in sanguine purissimo locata est. Illa gubernat mentem, mens uero corpus, quando anima aliquid concipit, mens omnia scit, & mentem omnia membra intelligunt, & parent menti ac expectant cum desiderio adimplere uoluntatem. Corpus enim nihil scit, quicquid in corpore fortitudinis siue motus est, mens facit ista, corpus tantum est menti sicut instrumenta alicuius artificis. Anima autem qua homo a ceteris animalibus differt, illa operatur in corpore, sed maiorem operationem habet extra corpus, quoniam absolute extra corpus dominatur, & his differt ab animalibus, quae tantum mentem & non animam deitatis habent. Sic quoque Deus & conditor rerum dominus & Deus noster operatur in hunc mundum ea, quae ad mundi necessaria pertinent, & in his includitur mundo, unde Deum ubique esse credendum. Excluditur autem illa sua immensa sapientia, extracorpus mundi qua operatur extra illum. & alia multo altiora imaginatur quam corpus mundi concipere potest, & ista sunt contra l. extra naturam, solius Dei secreta, sicut est exemplum in anima, quae extra corpus multa profundissima imaginatur & hisce assimilatur Deo, quibus extra suum mundum operatur extra naturam, licet & ista sunt adhuc sicut candela accensa erga meridianam lucem, quoniam anima imaginatur sed non exequitur nisi in mente, Deus uero omnia eodem momento quo imaginatur efficit; sicut anima imaginatur esse Romae uel alibi quidquid fit in ictu oculi, sed mentetantum, Deus uero talia essentialiter facit, qui omnipotens est. Non est ergo Deus inclusus mundo, nisi ut anima corpori, separatam habet suam absolutam potestatem, sic etiam anima cuiuscunque corporis est, absolutam habet & separatam potentiam alia facere quam corpus concipere potest, maximam ergo habet potestatem in corpus si uult, alias frustra esset nostra Philosophia. Ex his igitur disce cognoscere Deum, & scies quibus differt Creator a Creatis. Tu ipse maiora concipere poteris, cum iam a nobis portam apertam habes. Sed ne nobis hic tractatus excrescat, ad propositum accedamus. Diximus supra. Ignis Elementumquietissimum esse, quod motu excitatur, quam excitatione nouerunt uiri sapientes. Omnem generationem & eiusdem corruptionem Philosophonecesse est scire; cui non solum Creatio coeli manifesta est, sed etiam omnium retum compositio & commixtio. sed licet omnia sciunt, non tamen omnia possunt. Scimus quidem compositionem hominis in omnibus qualitatibus, animam tamen infundere non possumus, quoniam hoc mysterium est solius Dei, & eiusmodi infinitis mysteriis superat omnia, cum ista sunt extra naturam, ista non sunt adhuc in dispositione naturae: natura non prius operatur, nisi quando illi materia porrigitur. Prima materia a Creatore, secunda a Philosopho. In operatione uero Philosoph. natura habet excitare ignem, qui a Creatore occulte in centrum cuiuslibet rei inclusus est; talis ignis excitatio fit per uelle naturae, aliquando per uelle sagacis artificis naturam disponentis, naturaliter enim omnes impuritates & pollutiones rerum purgantur igne. Omne compositum soluitur igne: sicut aqua lauat & purgat omnes res imperfectas quae non sunt fixae; sic ignis purgat omnes res fixas & per ignem perficiuntur. Sicut aqua omne solutum coniungit, ita ignis omne coniunctum separat, & quod suae naturae & proprietatis est, optime purgat & augmentat, non quidem in quantitate sed in uirtute agit hoc Elementum miris modis occulte in alia Elementaac in omnes res. sicut enim anima est ex illo purissimo, ita uegetabilis est ex Elementali quod a natura gubernatur. Agit hoc Element. in Centrum cuiuslibet rei, hoc modo, natura dat motum motus excitat aerem, aer ignem. ignis uero separat, purgat, digerit, colorat, & maturescere facit omne semen, maturumque expellit per sperma in loca & matrices, loca pura uel impura, callida magis aut minus, sicca uel humida & secundum dispositionem matricis, seu loci uariae res producuntur in terra, cuius etiam in libello 12. Tractatuum de matricibus mentio facta est, quot loca tot matrices esse. Ita conditor omnium rerumaltissimus Deus, omnes res constituit & ordinauit, quod una contrariatur alteri, & tamen ut mors unius sit uitaalterius: quod unum producit alterum consumit, & aliud ex hoc & quiddam nobilius naturaliter producitur; ac hisce conseruatur aequalitas Element. & sic compositi: omnium rerum praesertim uiuentium separatio mors, naturalis est, propterea naturaliter hominem mori oportet; quia cum homo ex quatuor Elementis est compositus, subest separationi, cumomne compositum separatur naturaliter. Sed haec separatio humana Compositionis, in die ludicii tantum fieri debuit, nam in paradiso homo immortalis erat, quod omnes Theologi, & ipsa Sacra scriptura testatur, rationem tamen sufficientem immortalitatis nullus Philosophus hucusque ostendit, quam huius scientiae S. inquisitori scire conuenit, ut uidere possit, quomodo ista omnia naturaliter fiunt, & facilissime intelligi possunt. Uerum & uerissimum est, omne compositum huius mundi corruptioni subesse ac separari posse, quae separatio in regnoanimali mors appellatur, homo autem cum etiam ex quatuor Elementis compositus & creatus est, quomodo immortalis esse poterat, hoc naturaliter fieri, credere difficile est, imo supra naturale. aliquid hucusque habetur, Deus tamen Philosophis uiris bonis ante complura secula hoc naturaliter esse inspirauit, quod tu a nobis sic accipe. Paradisus erat & est locus talis a summo conditore rerum ex ueris Elementis non Elementatis sed purissimis temperatis, in summa perfectione anatisatis creatus, & omnia quaecunque in Paradiso sunt, ex iisdem Elementis creata & incorrupta esse; ibi etiam homo creatus est, ex iisdem incorruptis Elementis, iusta aequalitate anatisatis constitutus, ut nullo modo corrumpi potuerat, ideo immortalitati consecratus fuit, quoniam paradisum hunc pro hominibus dumtaxat Deus sine dubio creauit ( de quo nos & ubi sit in Harmonia copiose: ) sed cum postea peccato inobedientiae, mandatum Altissimi Conditoris transgrederetur, in hunc mundum corruptibilem Elementatum, quem tantum pro bestiis creauerat Deus, homo ad bestias expulsus est, qui cum sine nutrimento uiuere non poterat, ex Elementis Elementatis corruptis nutrimentum sumere necesse fuit, quo nutrimento inficiebantur illa Elementa pura creationis suae, & ita lente in corruptionem declinauit, donec una qualitas alteram superauit, & ruina totius compositi, infirmitas, ac ultimo separatio & mors aduenit. postea adhuc magis corruptioni & morti proximiores fuerunt illi, qui iam in elementis corruptis ex semine corrupto & non in paradiso procreati sunt, quoniam semen ex corruptis nutrimentis productum durabile esse non potest, & quo diutius ab expulsione paradisi, eo corruptioni propinquius homines accedunt, inde & uitabreuior, & deueniet hucusque, quod & procreatio propter abbreuiationem uitae cessabit. Sunt tamen aliqua loca ubi aerem benigniorem, & sydera propitiora habent, ibi non ita cito naturae corrumpuntur, quia & homines naturalius uiuunt. Nostrates uero temere gula & inordinata uita, ad corruptionem festinant. Docet hoc experientia, quod ex infirmorum parentum semine nati non durant. Sed si homo in paradiso mansisset, in loco illius naturae conuenienti, ubi Elementa incorrupta omnia uirgo sunt, in eternum immortalis esset; certum enim est, quando elementa pura in aequalitate uirtutibus coniuncta sunt, subiectum hoc incorruptum esse, & talis debet esse lapis Philosop. tali creationi humanae, a ueteris illis Philosophis assimilatu? est, sed moderni Philosophi omnia ad literam intelligentes; ad huius seculi generationem corruptam intendunt. Haec immortalitas principalis fuit causa, quod Philosophi hunc lapidem quaerere ingeniati sunt, sciuerunt enim hominem ex talibus Elementis integris creatum esse. Meditati sunt igitur de Creatione ista, quam cum naturalem esse cognouerunt, coeperunt scrutari an talia elementa incorrupta possunt haberi, aut si illa in aliquo subiecto coniungi & infundi possent, quibus ipse Altissimus Conditor rerum inspirauit, compositionem talium elementorum in auro esse, quoniam in animalibus fieri est impossibile, cum ex elementis corruptis uitam sustentare debent; in uegetabilibus etiam non est, quia inaequalitas Elementorum in illis inuenta est; & cum omnia creata ad multiplicationem inclinata sunt, proposuerunt Philosophi in hoc regno minerali hanc naturae possibilitatem experiri, qua inuenta, alia innumerabilia arcana naturae inesse uiderunt, de quibus ut de secretis diuinis parcissime reliquerunt. Sic igitur habes quomodo elementa corrupta in subiecto cadunt, & separantur, quando unum aliud superat. quia tunc fit per primam separationem putrefactio, & per putrefactionem puriab impuro separatio, & si tunc fit coniunctio noua, tunc uirtute ignis acquirit formam multo nobiliorem prima. Nam in suo primo statu corruptio fuit ex grosso admixto quod non nisi per putrefactionem purgatur, & melioratur, & hoc fieri non potest, nisi coniunctis uiribus quatuor elementorum, quae sunt in omni composito: cum enim compositum cadere debet, per elementum aquae cadit, & dum ita confuse iacent, ignis qui est potentialiter in quolibet aliorum utpote in terra, in aere, conueniunt simul, & coniuncta manu uincunt postea aquam, quam digerunt, coquunt, & ultimo congelant, ac tali modo naturanaturae auxiliatur; si enim ignis centralis occultus, qui in uita captus erat, uincit, agit in id quod sibi propinquiac purius est, sicut & ipsum purissimum est, & coniungitur cum illo: ita uincit contrarium separatque purum ab impuro, & generatur noua forma, si adhuc adiuuatur priore multo praestantior, interdum sagacis artificis ingeniofiunt res immortales, maxime in regno minerali. sic omnia solo igne, & ignis regimine fiunt; & perducuntur in esse, si me intellexisti. Hic igitur habes Elementorum originem, & naturas eorum ac operationes quam breuissime descriptas, quod ad nostrum propositum hoc loco sufficit. Nam alias si quodlibet Elementum describeretur ut est, magnum uolumen oriretur, nostro proposito non necessarium. ista omnia ut diximus ad Harmoniam remittimus, ubi Deo fauente si nobis uita superstes erit, de naturalibus copiosius relinquemus. De Tribus Principiis omnium rerum. Descriptis hisce quatuor Elementis ad tria principia rerum descendamus, quomodo autem illa producuntur, ex quatuor Elementis sic accipe. Postquam natura ab Altissimo Creatore omnium rerum Priui legium feudi super hanc Monarchiam mundi acceperit, coepit loca & prouincias unicuique secundum dignitatem distribuere, & in primis quatuor Elementa principes mundi esse constituit, & ut adimpleretur uoluntas Altissimi ( in cuius uelle natura positaest ) ut unum in aliud incessabiliter ageret, ordinauit. Coepit itaque agere ignis in aerem, & produxit Sulphur. Aer quoque coepit agere in aquam; & produxit sal. Aqua etiam coepit agere in terram & produxit Mercurium. Terra autem cum non habuit in quo ageret, non produxit quicquam, sed productum remansit in illa, propterea tria tantum principia euenerunt, & terra facta est nutrix & matrix aliorum. Tria ut diximus Principia producta sunt, quod ueteres Philosophi non ita stricte considerarunt, qui duos tantum actus Elementorum descripserunt; uel si etiam uolentes obticuerunt, quis illos iudicabit, cum illi scripta sua filiis suis tantum dedicarunt, & sulphur cum Mercurio ( quod & nobis sufficiat ) materiam metallorum, imo & lapidis Pilos. esse nominarunt. Quicunque igitur uult esse uerus indagator huius S. Scientiae, necesse est ut sciat accidentia, & ipsum accidens noscat, ut discat ad quod subiectum seu Element. accedere proponit, ut per media sese ad id accommodet, si alias quaternarium numerum adimplere desiderat. Sicut enim haec tria Principia ex quatuor producta sunt, sic oportet per diminutionem, ut etiam haec tria producant duo, masculum & foeminam: duo uero producant unum incorruptibile, in quo erunt illa quatuor aequaliter syncera ad summum depurata, digesta, & sic respondebit quadrangulus quadrangulo. Et haec est illa quinta essentia omni artifici multum necessaria, a multis contrariis separata, & sic habes in his tribus principiis in quacunque compositione naturali corpus, spiritum & animam occultam, quae tria si separata & benepurgata ut diximus coniunxeris, sine dubio imitando naturam, purissimum fructum dabunt. Quoniam etiam si anima ex nobilissimo loco assumpta est, illuc tamen quo tendit, non potest peruenire nisi per spiritum, qui est locus & domicilium animae, quam si uis reducere in locum debitum, opus est ut sit lauata ab omni peccato, locus quoque sit purificatus, ut in illo anima possit glorificari & non amplius separari. Iam ergo habes trium Principiorum originem ex quibus tuum est imitando naturam Mercurium Philos. & eorum primam materiam producere, & ista principia rerum, maxime metallorum ad tuum propositum deducere, cum sine istis principiis impossibile est tibi aliquid perficere per artem; cum & natura ipsa sine ipsis nihil facit, nec producit. Hec tria sunt in omnibus rebus, & sine illis in orbe nihil est, nec naturaliter erit. Sed quoniam supra scripsimus quod ueteres Philosophi duotantum principia nominarunt, ne inquisitor aberret, sciendum est, quod licet illi sulphur & Mercurium descripserunt, sine sale tamen nequaquam ad hoc opus accedere potuerunt, cum illud est clauis & principium huius sacrae scientiae: illud est quod aperit portas iustitiae, illud est quod claues habet ad carceres infernales, ubi sulphur ligatum iacet, sicut aliquando latius dabuntur ista in tractatu tertio principiorum, de Sale. Nunc ad propositum, quod haec tria Principia omnino sunt necessaria, quia illa sunt materia propinqua. Duplex enim est materia metallorum. Proxima, Remota. Proxima est Sulphur & Mercurius, Remota, sunt quatuor Elementa ex quibus solius Dei est res creare. relinque ergo Elementa quoniam ex illis ni hil facies, nec poteris, nisi haec tria Principia producere, cum & natura ex illis nihil aliud producit. Si igitur ex Elementis nihil aliud quam ista tria Principia producere potes, ad quid tibi iste uanlabor, id querere uel facere uelle, quod iam a natura generatum est? Nonne melius est ire tria milliaria quam quatuor. Sufficiat ergo tibi tria principia habere, ex quibus natura in terra & super terram omnia producit, quae tria in omni re integre inuenies. Ex horum debita separatione & coniunctione, natura producit tam metalla quam lapides in regno minerali; in regno uero uegetabili, arbores herbas & omnia; in regno etiam animali, corpus, Spiritum, & animam, quod maxime operi Philosop. adaequatur. Corpus est terra, Spiritus est aqua, Anima est ignis seu sulphur auri. Quantitatem corporis auget Spiritus, uirtutem uero auget ignis; Sed quia magis est de Spiritu in pondere quam de igne, exaltatur Spiritus & opprimit ignem, trahitque ad se: & sic quilibet eorum crescunt in uirtutem, & terra quae est intermedium illorum, crescit in pondere. Omnis igitur indagator artis, concludat in suo animo quod quaerit ex his tribus, & huic in auxilium succurrat, ut possit uincere suum Contrarium; postea addat ad pondus naturae suum pondus, ut adimpleatur defectus naturae per artem, & ita uincet suum contrarium. Diximus in Elemento terrae, terram nihil aliud esse quam receptaculum aliorum, id est subiectum in quo ista duo ignis & aqua certant, mediante aere; si praedominatur aqua, producit res temporales & corruptibiles; si autem ignis uincit, quod ducit res perpetuas & incorruptibiles. considera igitur quod tibi sit necessarium. Scias praeterea quod ignis & aqua sunt in omni re, sed neque ignis neque aqua faciunt aliquid, quoniam illa inter se tantum certant & pugnant de uelocitate, & de uirtute; & hoc non per se, sed per excitationem caloris extrinseci qui motu caelestium uirtutum in centro terrae accenditur, sine quo ista duo nihil facerent unquam, starent uterque illorum quodlibet in suo termino & pondere; sed natura postquam coniunxit ista duo in proportione, tunc calore extrinseco excitat illa, & sic incipiunt inter se pugnare, & quodlibet illorum uocat suum simile in adiutorium, sicque ascendunt & crescunt, quousque terra cum illis amplius ascendere non potest, interim illa duo in eiusmodi retentione terrae subtiliantur: nam in illo subiecto terrae ignis & aqua ascendunt incessabiliter, & per poros reseruatos quos aer praeparat agunt, & ex illa eorum subtiliatione flores & fructus sequuntur, in quibus amici fiunt, ut in arboribus uidere est; quo enim melius subtiliantur & purificantur ascendendo, eo praestantiores producunt fructus, praesertim si aequaliter uirtutibus coniunctis finiunt. Purgatis ergo rebus, fac ut ignis & aqua amici fiant, quod in terra sua, quae cum illis ascenderat facile facient, & tunc id breuius perficies quam natura, si bene secundum pondus naturae coniunxeris; non sicut prius fuit, sed sicut natura requirit, & tibi opus est. Quoniam natura in omni compositione magis apponit de aliis quam de igne. Minima pars ignis semper est, sed natura secundum placitum addit ignem extrinsecum, ad excitandum illum internum secundum maius uel minus per multum aut parum temporis, & secundum hoc si ignis superat aut superatur, perfecte aut imperfecte res fiunt. sic in mineralibus quam in uegetabilibus. Non intrat quidem ignis extrinsecus in profundum compositionis essentialiter, sed tantum uirtute; quoniam ignis intrinsecus materialis, sufficit sibi si tantum nutrimentum habet, & ignis extrinsecus est illi nutrimentum, & quasi ligna respectu ignis Elementalis. & secundum tale nutrimentum crescit & multiplicatur. Cauendum tamen est, ne ille nimius ignis extrinsecus adueniat, quoniam si quis multum & extraposse commedit, suffocatur: paruum ignem magna flamma deuorat, ignis extrinsecus debet esse multiplicatiuus, nutriens, non deuorans, ita enim res perficiuntur. Decoctio ergo in omnibus rebus est perfectio, ita naturaaddit uirtutem ad pondus & perficit. Uerum quia difficile est ad compositum addere, cum hoc longissimum laborem requirit, consulimus itaque, ut de superfluo amoueas, tantum quantum opus est, uel natura requirit. Remotis superfluitatibus misce, ostendet postea natura quod quaesiuisti. Tu quoque cognosces, si natura bene aut male coniunxit element. cum in coniunctione elementa omnia consistunt. Sed multi laborantes stramen pro tritico seminant, aliqui utrumque, multi uero id proiiciunt quod Philosophi amant, aliqui incipiunt & desinunt, quod ex illorum inconstantia euenit; artem difficilem, laborem facilem quaerunt, optima reiicientes pessima seminant: sed sicut haec scientia in praefatione occultatur, sic & materia in principio proiicitur. Nos autem dicimus artem hanc nihil aliud esse, quam uirtutes Element. aequaliter commixtas, callidi, sicci, frigidi, humidi, aequalitas naturalis, coniunctiomasculi & foeminae, quem eadem faemina genuit, id est coniunctio ignis & humidi radicalis metallorum. Considerando quod Mercurius Philosophorum habet in se sulphur, suum proprium bonum secundum minus & maius depuratum & decoctum a natura, ex Mercurio omnia perficere poteris; sed si scies addere ad pondus naturae tuum pondus duplicare Mercurium, & triplicare sulphur, citius terminabitur in bonum, postea in melius, usque in optimum, quamuis unum tantum apparens est sulphur, & duo Mercurii, sed unius radicis, non crudi nec nimis cocti, purgati tamen & soluti, si me intellexisti. Materiam quidem Mercurii Philosoph. & materiam sulphuris eorundem describere non est opus, nemo mortalium potuit, nec in posterum poterit apertius, & clarius illam describere, quam ab antiquis Philosophis descripta & nominata est, nisi alias anathema artis esse uelit. Est enim ita communiter nominata, ut etiam non aestimetur; ideo inquisitores ad alias subtilitates se conuertunt, quam in naturae simplicitate manerent. Non dicimus tamen Mercurium Philosophorum commune quid esse & aperte nominari, sed de materia, ex qua Philos. sulphur suum & Mercurium creant, quoniam Mercurius Philos. non habetur per se super terram, sed ex sulphure & Mercurio coniunctis educitur arte. non prodit in lucem, nudus enim est, sed a natura miris modis inuolutus est. Conclusiue dicimus repetendo sulphur & Mercurium esse mineram nostri argenti uiui, ( coniuncta tamen ) quod argentum uiuum habet, posse metalla soluere, occidere, & uiuificare, quam potestatem accepit a sulphure acetoso suae propriae naturae. Sed ut adhuc melius concipere possis, audi quae differentia est, inter nostrum argentum uiuum, & Mercurium uulgi. Mercurius uulgi non soluit aurum nec argentum ut ab illis non separetur, argentum uero uiuum nostrum, soluit aurum & argentum & non separatur ab illis in aeternum, sicut aqua mixta aquae. Mercurius uulgi habet sulphur combustibile malum quo denigratur, nostrum argentum uiuum habet in se sulphur incombustibile, fixum, bonum, albissimum & rubeum. Mercurius uulgi, est frigidus, humidus: Mercurius noster, est calidus, humidus. Mercurius uulgi, corpora denigrat & inficit: Argentum uiuum nostrum corpora dealbat usque ad cristallinam serenitatem. Mercurius uulgi uertitur per praecipitationem in puluerem citrinum, sulphur malum: Argentum uiuum nostrum mediante calore uertitur in sulphur candidissimum, bonum fixum & fluxibile. Mercurius uulgi quo magis decoquitur, eo magis fluxibilis: argentum uiuum nostrum quo magis decoquitur, eo magis inspissatur. Ex his igitur circumstantiis considerare poteris, quomodo differunt inter se Mercurius uulgi ab argento uiuo Philosophorum. Si adhuc non intelligis, noli expectare, nullus mortalium dabit clariora sicut hic diximus. ( sed de uirtutibus ) talis uirtutis est argentum uiuum nostrum, quod & per se sufficit, & tibi & sibiabsque omni additione rei extraneae, sola decoctione naturali soluitur & congelatur: sed Philosophi propter abbreuiationem, addunt illi sulphur suum bene digestum & maturum, & sic operantur. Potuissemus quidem citare scripta Philosophorum sermonem nostrum confirmantia; sed quoniam clariora eorum scriptis scripsimus, non indigent comprobatione; is intelliget, qui in aliorum scriptis uersatus est. Si igitur nostrum consilium uis sequi, consulimus ut antequam ad hanc artem accedas, inprimis discas compescere linguam & naturam minerarum & metallorum inquiras, tum & uegetabilium, quoniam in omni subiecto Mercurium nostrum inuenies, & ab omnibs rebus Mercurius Philophorum extrahi potest, licet in uno subiecto propinquius quam in alio. Scito etiam pro certo, quod haec scientia, non in fortuna neque casualiinuentione, sed in reali scientia locata est, & non est nisi haec unica materia in mundo per quam & ex qua praeparatur lapis Philosophorum. Est quidem in omnibus rebus, sed in extractione eius uita desisteret: sine cognitione tamen rerum naturalium praesertim in regno numerabili, similis eris caeco qui usu ambulat. Talis quidem artem non nisi casualiter querit, & etiamsi sicut multoties accidit casuab aliquo materia tractatur argenti uiui nostri, tunc ubi incipere debet, opus suum finit, & sic sicut casu inuenitur, casu amittitur; quia nescit super quid suam intentionem fundare debet. Ideo haec scientia est donum Dei Altissimi, & nisi Deus per ingenium bonum uel per amicum alicui reuelauerit, difficile cognoscitur: nam non omnes Gebri, non omnes Lullii esse possumus. Et licet Lullius uirsubtilis ingenii fuit, tamen si ab Arnoldo artem accepisset, certe similis fuisset aliis qui illam cum difficultate inquirunt, siquidem & Arnoldus ab amico accepisse consitetur, facile enim scribere cui ipsa natura dictat. Est Prouerbium: facile est addere inuentis. Omnis ars & scientia magistro facilis, sed incipienti discipulo non sic, & ad hanc scientiam inquirendam tempus requiritur longum, copia uasorum & expensa magna, & quotidianus labor, cum immensa meditatione, quamuis scienti omnia leuius. Conclusiue dicimus hanc artem solius Altissimi Dei donum esse, qua cognita orandus est, ut etiam ad artem hanc benedictionem suam dare dignetur, quoniam sine benedictione diuina omnino inutilis est, quod nos ipsi experti sumus, cum propter scientiam aliquot grauissima pericula passi, plus infortunii ac incommodi quam utilitatis inde habuimus, sed credimus mundum tempus aduenisse, cum raro sapiunt Phryges. Iudicia Domini abyssus multa, attamen diuinam prouidentiam in eiusmodi nostris infortuniis admiratus sum. Semper enim Altissimi conditoris nostri protectionem praestohabuimus, ut nullus inimicus potuerit nos opprimere, custos fuit semper Angelus Domini Arcae huius, in quam Altissimus conditor rerum, tantum thesaurum inclusit, quem & usque tuetur. Audiuimus namque inimicos nostros in laqueum quem nobis parauerunt, incidere. Qui in nostram uitam irruerunt, uita priuati sunt, qui uero bona nostra inuaserunt, bona sua ( nonnulli & regna ) amiserunt, Praeterea illorum qui nostro honori detraxerunt, multos infames periisse scimus. Tantam custodiam ab omnium rerum Creatore semper habuimus, qui nos statim ex utero matris nostre sub umbram alarum suarum suscepit, spiritumque intelligentiae rerum naturalium infudit, cui sit laus & gloriaper infinita saecula saeculorum. Tanta beneficia ab Altissimo Deo Creatore nostro accepimus, quod non solum calamo uerum & mente comprehendere sit impossibile. Uix unquam mortalium alicui maiora, imo saltem talia contulit Deus. Utinam tantum animi, tantum Spiritus & eloquentiae intelligentiaeque haberemus, ut debitas gratias illi agere possemus, scimus enim talia non meruisse, hoc unicum credimus esse, quod in illo solo semper sperauimus, speramus, & sperabimus. Scimus enim non esse inter mortales, qui nos adiuuare possit, nisi hic solus Deus & Creator noster, quia uanum est confidere in principibus, quoniam homines sunt, ut ait Psalm. Omnes hi a Deo Spiritum uite habent, quo ablato, puluerem omnia esse; sed sperare in Domino Deo, ( a quo sicut a fonte bonitatis omnia bona abundantissime fluunt ) tutum & securum est. Tu igitur quicunque cupis ad hanc S. Scientiam accedere, pone in primis spem integram in Deo Creatore tuo, illumque precibus fatiga, & crede firmiter, te ab illo non derelinquendum; quoniam si Deus cor tuum candidum, & spem integram in se positam cognouerit, facile dabit medium, per hanc siue per aliam uiam adiuuabit te, ut uoto potiaris. Initium sapientiae timor Domini. Ora, sed nihilominus & labora, Deus quidem dat intellectum, sed tu illo scias uti: nam sicut sunt donadei, intellectus bonus, & occasio bona, ita est poena peccati, quando omittitur occasio bona. Sed ut ad propositum redeamus, dicimus argentum, uiuum materiam primam istus operis esse, & uere nihil aliud, quidquid additur illi, oritur ex illo. Diximus aliquoties quod ex tribus Principiis fiunt, & generantur om nes res mundi, sed nos aliqua ab accidentibus purgamus, purgata iterum coniungimus, additis addendis deficientia adimplemus, & imitando naturam ad finem summae perfectionis decoquimus, quod natura propter accidens perficere non potuit, & iam finiuit ubi ars incipere debet. Propterea si cupis naturam imitari, in his illam imitare in quibus illa operatur; nec te moueat quod scripta nostra contraria sibi uideantur in aliquibus locis; ita enim opus est ne ars proderetur. Tu autem elige ea, quae cum natura conueniunt. accipe rosas, relinque spinas; si intendis metallum facere, metallum sit tuum fundamentum, quia non generatur ex cane nisi canis, ex metallo metallum. nam scito pro certo, si non accipies ex metallo humidum radicale optime separatum, nihil facies unquam. Sine grano tritici, frustra colis terram, unica res, unica ars, unica operatio. Si igitur metallum uis producere, metallo fermentabis; si uero arborem, arboris semen sit tibi fermentum. Unica ut diximus est operatio, extra quam non est alia, quae uera sit. Errant itaque omnes, qui dicunt aliquod particulare extra hanc unicam uiam & naturalem materiam uerum esse, etenim non habetur ramus, nisi ex trunco arboris. Impossibile est & fatuum; ramum prius quam arborem producere uelle; facilius est ipsum lapidem conficere, quam particulare aliquid etiam simplicissimum, quod sit utile & in examinatione cum naturali persisteret. Sunt tamen multiqui gloriantur se posse facere lunam fixam, sed melius facerent ut plumbum uel stannum fixarent, cum meo iudicioidem labor est, quia ista non resistunt examini ignis, donec in sua natura sunt; luna autem in sua natura satis fixa est, nec opus habet fixatione Soph istica. At cum quot capita tot sensus, nos relinquimus cuilibet suam opinionem qui non uult sequi nostrum consilium & naturam imitari, maneat in suo errore. Bene quidem particularia fieri possunt habito arbore, cuius surculi uariis arboribus inseri possunt, sicut habita una aqua uariae sortis carnes decoqui possunt in ea, & secundum carnium diuersitatem iusculum saporem habebit, sed hoc ex eodem fundamento. Concludimus itaque non esse nisi unicam naturam, tam in metallis quam in aliis rebus, sed diuersam eius operationem, unam etiam uniuersalem materiam secundum Hermetem, ( sic ab hac una re omnes res nate fiunt ) Multi tamen sunt artifices, quorum quilibet sequitur suum cerebrum; quaerunt nouam naturam, nouam materiam, propterea etiam inueniunt nouum recensque nihil, quia non ad possibilitatem naturae, sed ad syllabam scripta Philosophorum interpretantur. Sed hi omnes sunt ex illis comitiis, de quibus in Dialogo Mercurii cum Alchimista scriptum est, qui sine conclusione domum redeunt; non solum absque medio, uerum & sine principio finem quaerunt, & hoc inde fit quod non ex fundamentis uel lectione librorum Philos. sed ex auditu & receptis circumforaneis artem assequi conantur; ( licet iam lib. Phil. ab inuidis fortasse desolati sunt, in multis locis addunt uel postea cum illis non supprimunt succedit, ad Sophisticationes conuertuntur, & tentant mira opera uana, dealbando, rubificando, lunam fixando, animam auri extrahendo, quod in Praefatione libelli 12. Tractatuum hoc fieri posse satis negatum est. Non quidem negamus, imo omni no esse necessarium dicimus, an nam metallicam extrahi debere, sed non ad Sophisticam operationem, sed ad opus Philoqua extracta & purgata, iterum corpori suo reddi debet, ut fiat resurrectio uera corporis glorificati. Nunquam hoc nostrum propositum fuit, si ne granotritici triticum multiplicare posse, sed ut illa anima extracta aliquod aliud metallum Sophistico modo tingere possit, falsissimum esse scias, omnesque qui de hoc gloriantur falsarios esse, sed ista in tertio principio de Sale copiosius, cum hic non est locus extendere calamum. De Sulphure. Inter tria Principia Sulphur merito Philosophi primo loco posuerunt, sicut dignissimum Principium, in cuius praeparatione tota scientia latet. Triplex enim sulphur est, & inter alia eligendum: Sulphur tingens, seu colorans: Sulphur congelans Mercurium: Tertium est essentiale maturans. De quo quidem serio tractare debuimus; sed quia per Dialogum unum Principiorum edidimus, ita & alia finire cogimur, ne alicui illorum iniuriam inferre uideamur. Sulphur maturius est ceteris Principiis & Mercurius non coagulatur nisi sulphure: ergo totalis nostra operatio in hac arte non est, nisi ut sciamus ex metallis sulphur elicere, quo in uisceribus terrae argentum uiuum nostrum in aurum & argentum congelatur: quod quidem sulphur in hoc Opere loco masculi, ideo dignius habetur; Mercurius uero loco faeminae. Ex horum duorum composito & actu generantur Mercurii Philosophorum. Descripsimus in Dialogo Mercurii cum Alchimista congregationem illam Alchimistarum, ubi consultabant, ex qua materia & quomodo faciendus sit Lapis Philosophicus. Scriptum est etiam, quomodo tempestatis infortunio sine Conclusione fere in uniuersum Orbem dispersi sunt. Surrexit enim tempestas ualida uentusque maximus, qui illos huc illuc dispersit, & aliquorum capita ita perflauit, ut ad hoc usque tempus sese nondum recolligere possunt, unde in illorum cerebris uariae sortis muscae generantur. Erant autem inter illos uariarum nationum ac comditionum homines, inter quos fuit etiam hic Alchimista, de quo in hoc Tractatu sermonem instituimus: erat alias uir bonus, sed sine Conclusione ex numero horum, qui casualiter Lapidem Phil. inuenire proponunt: & erat socius illius Phil. qui cum Mercurio certabat: hic uero dicebat, si mihi ita accidisset cum Mercurio loqui, paucis uerbis illum expiscatus fuissem: stultus iste alter ( inquit ) nesciuit cum illo procedere. Mihi quidem nunquam Mercurius placuit, nec credo in illo aliquid boni esse: at Sulphur mihi probatur, quia in illis Comitiis optime de illo disputauimus, si non illa tempestas nos disturbasset, primam materiam id esse conclusissemus: quoniam in meo capite non solent esse res leues, caput meum plenum est profundarum imaginationum: sicque confirmatus, instituit in sulphure laborare. Incepit itaque illud distillare, sublimare, calcinare, frixate, oleum per campanam ex illo facere, tum per se, tum cum crystallis, corticibus ouorum, & alios multos labores in illo expertus est, cumque multum temporis & sumptuum consumpsisset, & nihil ad propositum inuenire potuit, tristis fuit miser, multas noctes duxit insomnes, exibat etiam saepenumero extra urbem ad speculandum, ut eo commodius aliquid certi in suo labore excogitare posset. Accidit autem quadam uice, cum ita fere in extasi speculando deambularet, peruenit ad quoddam nemus uiridissimum, omniumque rerum refertissimum: in quo erant omnium minerarum & metallorum fodinae, omniumque animalium & auium genera, omnium arborum, herbarum, & fructuum copia: ibi etiam erant uarii aquaeductus: quoniam illis in locis aqua non habebatur, nisi quae per uaria instrumenta & canales trahebatur; & hoc per uarios artifices ex uariis locis: praecipua fuit illa, clariorque ceteris, quae a radiis Lunae trahebatur; & haec non nisi pro Nympha nemoris illius procurabatur: ibi etiam pascebantur tauri & arietes, & pastores erant duo iuuenes, quos Alchimista interrogans: Cuius, inquit, est haec sylua? cui responderunt: Est nemus & hortus nostrae Nymphae Ueneris. Alchimista huc illuc inambulabat. Placuit illi quidem locus, sed ille tamen semper de suo sulphure cogitabat, atque ita ambulando fessus, miser consedit ad latus canalis, sub quadam arbore, & caepit miserrime lamentari, deplorando tempus & sumptus in suo labore frustra impensos ( non erat alias deceptoriae facultatis, sed sibi ipsi nociuus ) aitque: Quid est hoc, omnes dicunt rem esse communem, uilem, facilem, & ego sum uir doctus, & hunc miserum lapidem non possum excogitare, sicque lamentando caepit maledicere sulphuri quod in illo tot sumptus, tot labores frustra consumpserit: & sulphur fuit etiam in illo nemore, sed inscio Alchimista: interim dum ita lamentaretur, audiuit uocem quasi alicuius senis: Amice curita lamentaris, cur maledicis sulphuri? Alchimista, circumspexit ubique neminemque uidens, perterrefactus est. Uox: autem illa iterum ait. Amice curita contristaris? Alchim. resumpto animo, Domine, inquit, Esuriens semper de pane, ita ego semper de Lapide Philo. cogito. Uox: Et quare maledicis sulphuri? Alch. Domine credidi illud esse primam materiam Lapidis Phil. ideo in illo laborando per aliquot annos multa consumpsi, & non potui istum Lapidem inuenire. Uox: A mice ego quidem sulphur noui uerum & principale subiectum Lapidis Phil. sed te non nosco, neque de tuo labore & proposito quicquam scio. Iniuste maledicis sulphuri: quia illud est in durissimis carceribus, non potest unicuique adesse; quandoquidem hic ligatis pedibus, in tenebrosissimo carcere positum est, nec egreditur, nisi quo illud deportant custodes eius. Alch. Et quare est incarceratum? Uox: Quia omnibus Alchimistis obediens esse uoluit, & facere quicqu id ipsi uolebant, contra uoluntatem matris suae, quae illi interdixerat, ut solummodo iis, qui illam nouerunt, obediret, propterea tradidit illud in carceres, & iussit ligare pedes eius, custodesque constituit illi, ut sine illorum scitu & uoluntate, nusquam ire possit. Alch. O miser, propterea & mihi non potuit succurrere: certe mater eius facit illi magnam iniuriam: & quando dimittetur ex istis carceribus: Uox: O Amice, Sulphur Philosophorum non potest hinc exire, nisi longissimo tempore, & cum grauissimo labore. Alch. Domino, & qui sunt custodes eius, qui illum cu stodiunt? Uex: Amice, custodes eius sunt eiusdem generis, sed tyranni. Alch. Domine, & tu quis es, & quomodo uocaris? Uox: Ego sum Iudex & Praefectus carcerum, & nomen mihi Saturnus. Alch. Ergo in tuis carceribus Sulphur detinetur? Uox: In meis quidem carceribus Sulphur detinetur, sed habet alios custodes. Alch. Et quid facit in carceribus: Uox: Laborat quicquid eius custodes uolunt. Alch. Et quid scit laborare? Uox: Illud est mille artifex, & est cor omnium rerum: scit emendare metalla, mineras corrigit, animalia intellectum docet; scit facere omnia genera florum in herbis & arboribus, atque illis omnibus praeest; corrumpit aerem, quem iterum emendat: est omnium odorum in Mundo artifex, omniumque colorum pictor. Alch. Ex qua materia facit flores? Uox: Custodes dant materiam & uasa, Sulphur uero digerit, & secundum digestionis uarieratem & pondus, uarios flores & odores facit. Alch. Domine, est ne senex? Uox: Amice, scito quod Sulphur est uirtus omnium rerum, & est secundus natu, sed senior omnibus: fortis, & dignior; sed puer obediens. Alch. Domine, quomodo cognoscitur: Uex: Miris modis, sed optime per rationem uitalem in animalibus, per colorem in metallis, per odorem in uegetabilibus: sine illo mater eius nihil operatur. Alch. Est ne solus haeres, uel si habet fratres? Uox: Amice unicum tantum eiusmodi filium mater eius habet, fratres eius alii, sunt malis associati; sororem habet, quam amat, & ab illa amatur uicissim, nam illi est sicut mater. Alch. Domine, uniformis ne est ubique: Uox: Quo ad naturam eius uniformis, sed in carceribus mutatur: cor eius tamen semper purum est, sed uestimenta eius maculata sunt. Alch. Domine, fuit ne etiam aliquando liber: Uox: Maxime fuit, praesertim illis temporibus, quando fuerunt illi uiri sapientes, quibs cum matre eius magna amicitia intercedebat. Alch. Et qui fuerunt isti: Uox: Innumerabiles fuerunt. Fuit Hermes, qui cum matre eius unum erat: post ipsum fuerunt multi Reges, ac Principes, nec non multialii sapientes, utpote hisce seculis. Aristoteles, Auicenna, etc. qui illud liberarunt: hi enim eius ligaturas dissolucresciuerunt. Alch. Domine, quid eis dedit pro deliberatione: Uox: Dedit illis tria Regna: nam quando illud aliquis dissoluit, & liberat, tunc illud custodes suos ( qui modo in suo Regno gubernant ) uincit, & ligatos huic, qui illud liberat in subditos tradit, ac eorum Regna in possessionem dat: sed quod maius est, in Regno eius est speculum in quo totus Mundus uidetur: Quicunque in hoc speculum inspicit, tres partes sapientiae totius Mundi in illo uidere & addiscere potest: atque ita sapientissimus in hisce tribus Regnis euadet: quales Aristoteles & Auicenna fuerunt & alii multi, qui, sicut & caeteri antecessores, in hoc speculo uiderunt, quomodo & Mundus creatus est: ex illo didicerunt coelestium uirtutum influentias in inferiora, & quomodo Natura per pondus ignis res componit: tum etiam motum Solis & Lunae, praesertim uero motum illum uniuersalem, quo mater eius gubernatur: ex illo gradus caliditatis, frigiditatis; humiditatis, & siccitatis, uirtutesque herbarum ac omnium rerum cognouerunt; unde optimi Medici facti sunt. Et certe nisi Medicus talis sit, ut sciat cur haec herba talis uel talis, cur in hoc gradu calida, cur sicca, cur humida sit, non ex libris Galeni, aut Auicennae; sed ex fonte Naturae, unde & illi ista habuerunt, fundamentalis Medicus esse non potest. Ista omnia diligenter illi considerarunt, & scripta sua successoribus reliquerunt, ut homines ad altiora studia allicerent, & discerent Sulphur liberare, atque sua uincula dissoluere: sed homines huius saeculi scripta illorum iam pro finali fundamento habent, & ulterius non quaerunt; sufficitque illis quod sciant dicere, sic Aristoteles sic Galenus scripserunt. Alch. Et quid dicis, mi Domine, potestne herba absque Herbario cognosci? Uex: Ueteres illi Philosophi ex ipsomet Naturae fonte sua recepta conscripserunt. Alch. Quomodo, mi Domine? Uox: Scito, quod omnes res in terra, & super terram ex tribus Principiis generantur, & producuntur: aliquando duobus, quibus tamen tertium adhaeret: qui igitur nouit tria Principia, & pondus illorum, ut illa Natura coniungit, facile ex decoctione gradum ignis in subiecto, an bene, aut male, uel mediocriter coctum idque secundum maius uel minus, intelligere poterit: nam cuncta uegetabilia ab his, qui tria Principia nouerunt, cognoscuntur. Alch. Et hoc quomodo: Uox: Ex uisu, ex gustu, & odore; in his tribus sensibus concluduntur etiam tria Principia rerum, & gradus eorum decoctionis. Alch. Domine, dicunt quod Sulphur est Medicina. Uox: Imo & ipse Medicus est, & qui illum ex carceribus liberant, illis pro gratitudine & sanguinem suum in medicinam dat. Alch. Domine, habita uniuersali Medicina, quam diu homo potest se conseruare a morte? Uex: Usque ad terminum mortis: caute tamen haec Medicina sumenda est: multi enim uiri sapientes hac Medicina ante terminum interierunt. Alch. Et quid dicis, mi Domine, est ne uenenum? Uox: Non ne audiuisti, quod magna flamma ignis consumit paruam? multi erant Philosophi, qui ex aliorum doctrina artem habuerunt, qui non ita profunde uirtutem Medicine scrutarunt; imo quo Medicina erat potentior, subtilior, eo sanior illis uidebatur, & unum granum eius multamillia metalli trasmeat, multo magis corpus humanum. Alch. Domine, quomodo ergo uti debet? Uox: Medicinam uti debuerunt, quae calorem naturalem confortando nutriret, non superaret. Alch. Domine, ego scio facere istam Medicinam. Uox: Beatus es, si scis. Sanguis enim Sulphuris est, illa intrinseca uirtus & siccitas, conuertens & congelans argentum uiuum in aurum, tum etiam omnia metalla & corpora humana ad sanitatem. Alch. Domine, ego scio facere oleum Sulphuris, quod cum calcinatis crystallis praepatatur: scio & aliud per campanam sublimare. Uox: Certe tu etiam es Philos. ex illis Comitiis: nam optime mea dicta interpretaris, sic, ni fallor, & omnium Philosophorum. Alch. Dominem, non ne est hoc oleum sanguis Sulphuris? Uox: O amice, sanguis Sulphuris non datur nisi his, qui illud sciunt ex carceribus liberare. Alch. Domine, scit ne etiam Sulphur aliquid in metallis? Uox: Dixi tibi, quod omnia scit, & in metallis multo melius quam alibi; sed custodes eius sciunt, quod ibi facile liberari possit, propterea ibi in durissimis carceribus detentum custodiunt, ita ut & respirare non potest, timent enim, ne ad palatium Regis perueniat. Alch. Domine, in omnibusne metallis ita incarceratum est: Uox. In omnibus, sed non uniformiter, in aliquibus non ita stricte. Alch. Domine, & quare in metallis ita tyrannico more? Uox. Quia tunc non amplius timeret illos, quando ad palatium suum Regale peruenerit: iam enim potest uideri, iam libere ex fenestris prospicit; quoniam illic est, in proprio Regno, licet nondum ita ut desiderat. Alch. Domine, & quid comedit? Uox: Cibus eius uentus est: cum liber est, coctus; sed in carceribus cogitur comedere crudum. Alch. Domine, possint ne istae inimicitiae inter illud & custodes eius reconciliari? Uox: Imo, si quis esset tam prudens. Alch. Quare cum illis de pace non tractat. Uox: Illud non potest per seipsum: quia statim ira & furore excandescit. Alch. Faciat hoc per aliquem commissarium. Uox: Felicissimus hominum certe esset, & aeterna memoria dignus, qui inter illos sciret pacem facere; sed hoc non nisi uir sapientissimus, qui cum matre eius conueniret, & cointelligentiam habeat: nam si amici essent, unus alterum non impediret, sed coniunctis uiribus facerent res immortales. Certe qui illos reconciliaret, esset uir aeternitati consecrandus. Alch. Domine, Ego componam istas lites inter illos, & liberabo illud: sum alias uiradeo doctus, sapiens, adhaec etiam sumbonus practicus praesertim ubi ad tractandum uenitur. Uox: Amice, uideo quidem quod satis magnus, & cum magno capite sis, sed nescio num tu ista facere possis. Alch. Domine, fortassis tu ignoras, quid sciunt Alchymiste: quoad tractatus semper illi sunt uictores, & certe ego non sum postremus, modo inimici eius mecum tractare uelint: si tractabunt, esto securus, quod causa cadent. Domine, crede mihi, Alchymistae sciunt tractare. Si tantum mecum tractare uelint, Sulphur confestim liberabitur. Uox: Placet mihi ingenium, audio quod probatus sis. Alch. Domine, dic adhuc mihi, si hoc est uerum Sulphur Philosophorum. Uox: Hoc quidem est Sulphur, sed si Philosophorum est, tuum est scire. Satis ego tibi de Sulphure dixi. Alch. Domine sietiam eius carceres inueniam, an cum liberare potero? Uox: Si scies, optime poteris; facilius est enim illud liberare quam inuenire. Alch. Domine rogo dic adhuc inihi si illud inuenero, faciam ne ex illo lapidem Philosophorum. Uox. O amice non est meum diuinare, tu ipse uideto: attamen si matrem eius noueris, illam secutus fueris, sulphure soluto lapis in proptu erit. Alch. Domine in quo subiecto est hoc sulphur? Uox. Scito pro certo quod hoc sulphur est magnae uirtutis: minera eius sunt omnes res mundi, est enim in metallis, herbis, arboribus, anima. libus, lapidibus mineris. Alch. Et quis diabolus inter tot res & subiecta illum latentem inuenire potest? Dic tu mihi materiam, ex qua illum Philosophi accipiunt. Uox: Amice nimis prope accedis, attamen ut tibi satisfaciam, scito sulphur ubique esse, sed habet quaedam palatia ubi solet Philos. audientiam dare; sed Philosophi illud in mari suo natans & cum Uulcano ludens adorant, quando illud uilissimo uestitu incognitum Philosophi accedunt. Alch. Domine in mari illud quaerere non est meum, cum hic propinquius est absconditum. Uox: Dixi tibi quod custodes eius illud in carceribus tenebrosissimis posuerunt, ne illud uidere possis, est enim in uno solo subiecto; sed si illud domi non inuenisti, uix in syluis inuenies. Ne autem desperes in inquirendo illo, tibi sacrosancte dico, illud in auro & argento esse perfectissimum, sed in argento uiuo facilissimum. Alch. Domine libenti animo facerem lapidem Phil. Uox. Rem bonam desideras, sulphur quoque libenter dissolueretur, & sic Saturnus discessit. Alchimistam uero fessum grauis sopor inuasit, & apparuit illi uisio talis. Uidit in illo nemore fontem aquae plenum, circa quem deambulabant Salcum sulphure inter se altercando, donec ultimo ceperunt pugnare, & intulit sal sulphuri uulnus incurabile, ex quo uulnere loco sanguinis aqua quasi lac candidissimum effluxit, ac in magnum flumen creuit. Tunc ex illo nemore egressa est Diana uirgo pulcherrima, quae cepit lauari in flumine illo; quam dum transiens Princeps quidam uir fortissimus ( & maior suis seruitoribus ) uideret, caepit admirari eius pulchritudinem, quodque esset naturae sibi similis, & eius amore captus est: quod cum illa uideret, uicissim eius amore exarsit; quamobrem quasi in animi deliquium cadens, caepit mergi; quod uidens Princeps ille, mandauit suis seruitoribus ut illam adiuuarent: sed omnes timuerunt accedere ad flumen. ad quos Princeps ille, quare ( inquit ) non adiuuatis Dianam uirginem? cui responderunt, Domine hoc flumenest quidem paruum quasi exsiccatum, sed periculosissimum. Quadam uice absque tuo scitu uoluimus hoc tranare, & uix a periculo aeternae mortis euasimus; scimus etiam quod & alii nostri antecessores hic perierunt. Tunc Princeps ille deposito suo pallio grosso, ita ut erat armatus in flumen prosiliit, ut opem ferret Diane pulcherrimae, porrexitque illi manum, que uolens se saluare, ipsum etiam Principem ad setraxit; atque ambo submersi sunt. Paulo post anime illorum ex flumi ne illo exiuerunt, uolitantes supra flumen, aiuntque, optime nobiscum actum est, aliter enim ab hisce corporibus liberari non potuissemus, quae polluta & maculata erant. Alch. interrogans ait: reuertimini aliquando in illa corpora? Animae. Non in tam polluta, sed quando purgabuntur & hoc flumen exsiccabitur per calorem solis, & prouincia haec saepius per aerem examinata fuerit. Alch. Interim, quid facietis? Animae. Hic supra flumen uolitabimus donec istae nebulae & tempestates cessent. Interim Alchymista in magis optatum somnium de suo sulphure incidit, & ecce apparent illi & uenerunt in illum locum multi Alchymistae quaesitum etiam sulphur: quod cum apud illum fontem a sale occisum cadauer inuenerunt, illud inter se diuiserunt: quod Alchymista uidens, etiam partem accepit, & sic quilibet illorum domum reuersi sunt, ceperuntque in illo sulphure laborare, & hucusque non cessant, huic uero Alchymistae Saturnus occurrit & ait: Amice, quomodo se res habent? Alch. O Domine multa mirabilia uidi, uix uxor mea credet ista; iam etiam inueni sulphur, rogo te mi Domine adiuua me faciamus istum lapidem Saturnus Libenter mi amice. Praepara ergo argentum uiuum & sulphur & uitrum huc da. Alch. Domine noli habere negotium cum Mercurio, quia est nequam, delusit socium meum & alios multos. Satur. Absque argento uiuo in cuius regno sulphur iam Rex est, Philosophi nihil fecerunt, nec ego aliter scio. Alch. Domine faciamus ex solo sulphure. Satur. Bene mi amice, sed ita succedet sicut iubes. Acceperunt itaque sulphur illud quod Alchymista inuenit, & fecerunt sicut uoluit Alchymista, caeperuntque laborare miris modis illud sulphur, tractare in fornaculis mirabilibus, quas plures Alchymista habuit: sed semper in fine ex quolibet labore euenerunt illis candelulae, quas uetulae ad accendendum ignem uulgo uendunt. De nouo inceperunt, & sulphur sublimarunt, calcinarunt, sicut Alchymistae placuit; sed utcunque fecerunt, illis semper in fine ut prius euenit: nam quicquid ex illo sulphure Alchymista uoluit, semper candelula fuit, & ait ad Saturnum, uere Domine, uideo quod iuxta meam phantasiam non uult succedere, rogo te fac tu solus sicut scis. Tunc Saturnus ait, uide ergo & disce. Accepit itaque duo argenta uiua diuersae substantiae, sed unius radicis; quae Saturnus lauit urina sua, & uocauit illa sulphura de sulphuribus, & commiscuit fixum cum uolatili, facta compositione in uas debitum posuit, & ne sulphur aufugeret, custodem supposuit, & sic postea in balneum ignis lentissimi ( ut materia requirebat ) posuit, & omnia optime fecit. Fecerunt itaque lapidem Philosophicum, quia ex debita materia. non nisi debitum opus euenit. Alchymista gauisus ualde, accepit lapidem cum F 3 cum uitro, colorem eius qui erat tanquam sanguis combustus considerans admirabatur, & prae nimia laetitia coepit saltare, in quo saltu elapsum est illi e manibus uitrum in terram & fractum est, sicque Saturnus euanuit. Alchymista quoque e somnis experrefactus, nihil praeter illas candelulas quas fecerat ex sulphure, in manibus inuenit, lapis uero auolauit, & hucusque uolat. unde uolatilis dicitur, & sic miser ille Alchymista nihil aliud didicit ex illa uisione, quam candelulas sulphureas facere, qui postea relicto lapide coepit esse Medicus, inquirendo lapidem Philosophicum, lapidem renum acquisiuit. Ultimo duxit uitam ut solent eiusmodi Alchymistae, plerumque fiunt medici aut smegmatistae, quod omnibus eueniet, qui si ne fundamento ex auditu aut receptis casualiter per dialecticam ad artem accedunt. Aliqui postea cum illis non succedit, dicunt: uiri sapientes sumus. gramen crescere audimus, si ars uera esset nos prae caeteris habuissemus, & sic pudore uestiti, ne habeantur pro indignis, ( sicuti sunt imo & durae ceruicis ) contra artem cuculant. Tales haec scientia odit, ac illis semper in fine principium ostendit. Nos autem indignis hanc artem nihil esse concedimus, uirtutis amatoribus uero & ueris indagatoribus filiisque doctrinae, summopere illam commendamus, ueramque esse & omnino uerissimam affirmamus, quam aliquoties coram uiris eo spectaculo dignis, magnae & infimae conditionis hominibus re ipsa comprobauimus. Non tamen nostris manibus haec medicina fuit facta sed ab amico talia accepimus, uerissima tamen, ad quam indagandam satis inquisitores informauimus; quibus si scripta nostra non placent, aliorum Autorum leuiora legant, hac tamen cum cautela, ut quicquid legerint semper ad possibilitatem naturae conferant, nec tentent aliquid contra naturam, nec credant etiamsi esset scriptum in lib. Philosophorum, quod ignis non urit, quia hoc est, contra naturam: sed si scribitur ignem exsiccandi, calefaciendi uim habere, hoc cum naturaliter fit, credendum est; natura enim semper cum sano intellectu conuenit, & in natura nihil difficile, omnisque ueritas simplex est. Tum etiam discant cognoscere, quae res in natura sunt sibi propinquiores, quod per scripta nostra facilius quam per alia fieri existimamus, cum satis scripsisse putamus, donec aliquis alius ueniat quito tam receptam, sicut ex lacte conficere caseum conscribat, quod nobis non licet. Sed ne omnia in incipientes uertamus, uobis quoque qui iam has transiistis aerum nas aliquid dicemus. Uidistisne regionem illam ubi uir suam sibi perduxit uxorem, quorum nuptiae in domo naturae celebratae sunt: Intellexistis quomodo hoc sulphur uobiscum uulgus uidit? Si igitur uultis ut uestram Philosophiam uetulae exerceant, monstrate horum sulphurum dealbationem. Uulgo dicite: uenite & uidete, iam enim diuisa est aqua & sulphur exiuit: redibit candidum, & congelabit aquas. Comburite ergo sulphur a sulphure incombustibili, & lauate, dealbate, rubificate, donec sulphur fiat Mercurius, ac Mercurius fiat sulphur, quod postea anima auri ornabitis. Nam si non sublimabitis sulphur a sulphure, & Mercurium a Mercurio nondum aquam inuenistis, quae ex sulphure & Mercurio quinta essentia creatur & distillatur, non ascendet, qui non descendit. Quidquid in hac arte est notabile in praeparatione, amittitur a multis, sulphure enim acuitur Mercurius noster, alias non prodesset. Princeps sine populo miser: hic Alchymista sine sulphure & Mercurio. Si me intellexistis dixi. Alchymista postea domum reuersus, lapidem amissum deplorabat, & maxime condolebat, quod Saturnum non interrogauerit, quale Sal hoc fuerit. cum tot uaria genera salium reperiantur; caetera uxori dixit. 81 Conclusio. Omnis inquisitor huius artis, debet in primis maturo iudicio quatuor elemementorum creationem operationem & uirtutes cum suis actibus examinare; si enim horum originem & naturam ignorat, ad cognitionem principiorum non perueniet, nec materiam ueram lapidis cognoscet, multo minus finem bonum assequetur; quoniam omnis finis supra suum principium terminatur. Qui bene scit quid incipit, bene sciet quod finiet. Origo enim elementorum est chaos, ex quo Deus conditor rerum creauit & separauit elementa, quod solius Dei est. Ex elementis uero natura producit principia rerum, & hoc per uelle Dei solius naturae est. Ex principiis postea natura mineras producit & omnia, ex quibus etiam artifex imitando naturam, multa mirabilia potest, quoniam natura ex his principiis quae sunt Sal, Sulphur & Mercurius, mineras ac metalla & omnia genera rerum producit; & non producit simpliciter ex elem. metallum, sed per principia quae sunt medium inter elementa & metalla: Ergo si natura ista non facit, multo minus ars poterit; & non solum in hoc exemplo, uerum in omni processu naturali dispositio media obseruanda est, propterea hic in hoc tractatu & elementa ipsa, & illorum actus & operationem, tum & principiorum originem satis copiose descripsimus, ( quod hucusque nullus Philosophus clariora dedit ) ut inquisitor bonus facilius considerare possit, in quo gradu lapis a metallis, & metalla ab element, distant. Non propterea tamen tractatum hunc conscripsimus, ut antiquos Philosophos redarguere uelimus, sed potius eorum scripta confirmaremus, & aliqua quae omiserunt adimpleremus; cum & Philo. homines sunt, non omnia ita ad amussim possunt, nec unus de omnibus sufficienter potest. Aliquos etiam miracula a uia lineari naturae seduxerunt, ut in Alberto Magno uiro & Philosopho sagacissimo accidisse legimus, qui scripsit temporibus suis grana aurea inter dentes demortui in sepulcro inuenta esse. Huius miraculi rationem certam non potuit inuestigare, sed hoc uiminerali in homine adiudicauit, & super hanc opinionem cecidit illi confirmatio dicti Morienis, & haec materia Rex a te extrahitur. Sed hoc erroneum est, nam & Morienes Philosophice ista intelligere uoluit. Uirtus enim mineralis in suo regno locata est, sicut & animalis in suo regno, ut in libello 12. Tractatuum ista regna distinximus & in tria regna diuisimus, quia quodlibet horum absque ingressu extraneo in semetipso stat & multiplicatur. Uerum quidem est in regno animali esse & Mercurium sicut materiam, & sulphur sicut uirtutem; sed animalem non mineralem. Uis sulphuris animalis si non fuisset in homine, non congelaret sanguinem Mercurius in carnem & ossa: sic etiam si non esset uis sulphuris uegetabilis in regno uegetabili, non congelaret aquam, seu Mercurium uegetabilem in herbas & arbores. Sic quoque in regno minerali intelligendum est. Non differunt quidem hi tres Mercurii in uirtute, nec illa tria sulphura, quia quodlibet sulphur habet uim naturalem Mercurium suum coagulare; & quilibet Mer