Tractats Uere Aureus, De Lapidis Philosophici secreto, in capitula septem diuisius: nunc uero a quodam Anonymo, scholiis tam exquisite & acute illustratus, ut qui ex hoc libro non sapiat, ex alio uix sapere poterit, similis enim huic uix hodie reperitur. Tandem opera & studio Dominici Gnosii Belgae, utr. M. D. in lucem editus. Qui, quid nouit, loquitur, index Iustitiae est: Qui autem mentitur, testis est fraudulentus. Pro. 12. 1610 Lipsiae, Sumptibus Thomae Schureri. Roso Uiro., Ladislao Welen, Baroni A Zierotin, Domino In Triba, Lontenburck, & Honstein. Domino suo clementissimo. S. P. D. Hermetem Trismegistum, apud Aegyptios, Illustris, ac Generose Baro, maximi sacerdotis, maximi Regis, maximi Philosophi axiomata, multis modis clarissimisque meritis obtinuisse, nenini est ignotum. Inter alia is libris suis, quae extant, eam Philosophiam, praesertim de naturae secretis, admiscuit, quam non nisi ex sanctis diuinisque Patribus Aegyptios ipsos accepisse, plurima, sunt, quae nobis fidem faciunt plus quam plenam & certam. Et istius uero Philosophiae patrumdena turae secertisquam sit argutaratio, admirabilis sucunditas, euidentissima certitudo, & ineffabilis utilitas, illorum confirmabitur punctis, quos non inuidus & iniquus uexat affectus, sed aequus amauit Iupiter, ut in prouerbio dici solet. Cum igitur tanti auctoris & secretorum naturae scriptoris, & abstrusae Philosophiae patris hic liber ab omnibus solidae physicae ulris, amantibus & doctissimis desideratus nuperrime in manus meas incideret, & quidem de quo sibi omnes docti magnopere gratulabuntur, commentario supra modum egregio & pernecessario exornatus, utique peccati in publica commoda commissi ne reus perhiberi possem, nolui eundem diutius latere, sed e uestigio typis exscribendum curaui. Et hoc unum est, de quo lectorem Hermeticis πραγματειαις non assuetum admonere uisum fuit. Alterum est de caussa, cur hunc librum Tibi uiro tam literis quam bello excercitatissimo inscribendum curaui. Illud utique nemo mirabitur, quod pro ca, quae publice recepta est, consuetudine, propter & aduersus imperitos & iniquos iudices, huic libro, patronum & uindicem inquirere sategi. Ergo cum ex familiari multorum doctissimorum uirorum conuersatione, plusquam perspectum haberem Te non tantum cunctis uiris doctis, sed omnibus, aliis diberalibus scientiis impense delectari, & in natur: secretis inuestigandis, omnes, contendere neruos; iure quodam singulari antiquissimorum & eruditissimorum Philosophorum princeps ille Hermes Trismegistus quasi rediuiuus cum doctissimo suo commentatore Tuae Fidei & Curatelae fuit commendandus. Et apud quemnam potius deponeremus auctorem & commentatorem detantis abstrusis & secretis naturae disserentes, quam apud eum, qui totus totus, quantus quantus est, nil nisi in abstrusis & secretis inuestigandis occupatus est. Accipe igitur utrunque sereno uultu, & utrunque aduersus iniquos censores, si opus fuerit, uiriliter tuere. Deus omnipotentissim. felicia subinde excitet ingenia, quae solidam secretorum naturae inuestigationem strenuerm turgeant, & ad nominis sui gloriam, & ad publicam generis humani utilitatem expoliant. Uale. άπιμήκιστον T. G. obsequententissimus Dominicus Gnosius Belga Utr. Med. Doct. Theosopho: Iuris perito: Medico Hoc est, Comiti Palatino Domino Iacobo Alsteinio Patritio Romano: Equiti aurei calcaris, & Regiae Maiestati in Galliis a consiliis ualetudinis. S. P. D. Quemadmodom Chymici Philosophi solent, omnes, mundi Lapides in tres praecipuos, tanquam generales, reducere, in animalem uidelicet, uegetalem & mineralem: Sic. Tu quoque Alsteini, uir inclyte Patrone & Mecaenas summe abseruande, qui a cunctis nomen habes Lapidibus, hac principali, nominum triplicitate conspicue adornatus, instar stellae matutinae praemultis aliis fulges: & sic es Theosophus: Iurisperitus, & medicus. Liberae enum ac supercoelestis Ciuitatis municeps factus, hanc a Deo nactus es gratiam, ut cum quibus uis, et iam summi iudicii Theologis, conferres possis. Aurei uero calcaris Eques, imperterrefacto animo accipis armaturam, & armas te ad Pseudoiuridicorum, passim binc in mundo occunsantium ultionem. Induis enim pro thorace iustitiam, & accipis pro Galea iudicium, certum: & sumis tandem scutum inexpugnabile aequitatis, ut illos in auream iustitiae ueritatisque uiam reducas. Quanta etiam tua sit in. Medicina praestantia, nouit non tantum Gallia: uerum Anglia, Belgia, Heluetia, Italia, Bohemia, Morauia, Hungaria, Polonia: imo tota etiam Germania. Quapropter non solum Reges & Principes te, magnifaciunt; sed summum totius Romani Imperii caput, te aliquoties ad colloquium Sophicum sponte accensi iussit. Ut autem paucis multa complectar, tot tantosque bonorum titulos unicus sub se comprehendit Comitatus Palatinatus, hoc est Priuilegium & libertas in splendidissimum & sacrum Philosophorum palatium ingrediundi: ex quo solo huius modi dignitatum ornamenta, tanquam spolia Achyllis ex bello Troiano. neportasti. Sed quaeris fortasse, quisnam ego sim Anonymus, qui tam audacter te compellare audeam? Dicam id, & hoc quidem Disticho: " Ignis me genuit: sic nomen ab igne refumo: Non secus ac Lapidis tu quoque nomen amas. " Iam quidem satis me nosse debebas: sed propter alios imbecillioris qudicii, nominis mei rationem luculentius exponam. Uulcani naturam habeo, omniaque corpora, quibuscunque subiicior temporis, longinquitate demulceo, & in meam uerto naturam subtilem cuspiritualem imo lapidem ipsum, quam uis compactissimum & Adamantis instar durissimum, tandem flecto, soluo, & in tantam adduco mollitiem; ut cerae instar fluat. Mollior hactenus, an durior mihi factus sis, o Alsteini, nondum sat constat. Hoc tamen scio, quia & Iacob diceris, me iampridem a te supplantatum. Sed diuturniori hac supplantatione. quid quaeso effectum iri putas? supplantator nimirum Tu, me tandem uictorem sine dubio reddes: sicque Tuiacobus, ego uero, qui ignea girtute tandem praeualebo, Israel uocabimur: & sub duobus his nominibus, uno eodemque animorum consensu & conspiratione, constanter inuicem iuncti permanebimus. Ulterius nihil addens de nomine, hunc saltem foetum meum Philosophicum, abortium quidem & tumultuarium tibi legendum examinandumque offero: in quo praeter infinita alia, quae breuitatis causa nunc omitto, hoc unum haud dubie improbabis, quod a consueto Philosophorum tramite discedens, de tantis mysteriis, paulo liberius, quam par sit, scribam. Sed cutut se res habeat, non, tamen id, qualecunque tandem sit, rudiori promiscuaeque plebeculae obiectandum esse censui, priusquam tuae subiicerem censurae. Multo enim rerum usu, me longe antecellis, ita ut tuo iudicio, tanquam firmo & solido lubens meritoque acquiescam. Te igitur uehementer etiam atque etiam rogatum uolo: ut id placido serenoque accipias uultu: meque tibi unice commendatum habeas: maiora uero magisque expolita aliquando a me, si Deus longiorem mihi uitae usuram concesserit, expectes. Uale. Aureliis ad Ligirim, 23. Octobr. Anno recuperatae salutis 1608. Tuae Magnif. Subiectissimus Anonymus. Sap. 3. Fulgebunt iusti, & tanquam scintilla In arundineto discurrent. Excelsum est hoc apud Philosophos magnos, Lapidem non esse lapidem: apud Idiotas uile & incredibile: quis enim credit lapidem aquam, & aquam lapidem fieri, cum nihil sit diuersius? Attamen reuera ita est. Geber C. Ii. summae perfectionis. Et hoc est, quod facit eos opinari, impossibile esse eius constructionem, quia destructionem artificialem ( auri uidelicet ) ex cursu naturae ignorant. Attentauerunt forte, quod sit fortis compositionis, sed quam fortis compositionis sit, non attentauerunt. Hermetis Trismegisti Tractatus Aureus De Lapidis Physici Secreto, In Capitula Septem diuisus: nunc uero a quodam Anonymo scholiis illustratus. Capitulum Primum Hermes. Hermes enim inquit. In tam longa aetate non destiti experiri, nec animae a labore peperei, artem & hanc scientiam solius Dei uiui inspiratione habui, qui mihi famulo suo pandere dignatus est. Scholium. Tria potissimum sunt artis discipulo seu doctrinae filio necessaria: Studium, Experientia, & Benedictio diuinae. Quicquid enim Studio & diligenti meditatione in intellectum nostrum primo implantatur. ac inseritur, id postea experientia, si ue oculari demonstratione, ab operatione manuali producta confirmatur. In neutra tamen actione felices tibi pollicearis progressus, nisi fauorem, ac benedictionem diuinam, tibi prius quoque concilia ueris. In humanis enim rebus peragendis, primas occupat partes uoluntas & decretum Dei: sicut scriptum est, Rom 9. Non est currentis, neque uolentis, sed miserentis Dei. Hunc si propitium & bene uolum habueris, nullum extimesces obstaculum, licet uel totus etiam mundus, & diabolus ipse tibi ad uersetur: nihilominus tamen seliciter tuum perficies propositum. Contra tamen si iratum eundem senseris, omnis labor erit irritus, uanus & inanis, iuxta illud: " Nullius est felix conatus, & utilis unquam: Consilium si non detque iuuetque Deus. " Hippocrates ad perfectam medicinam septem haec sufficere contendit: Naturam, praeceptionem, locum studiis aptum, institutionem a pueris, studium, industriam, tempus. Sed quod prae caeteris summe necessarium, est praetermittit, diuinam nempe benedictionem: idque uel ex Dei ignorantia, uel ex suorum Deorum, quorum infinitum numerum gens olim ethnica colebat, contemptu. Ac quamuis propterea excusandus uideantur, quod Ethnicus suerit: ingens tamen inde discrimen apparet inter ethnicos Chymiae peritos & imperitos. Sed dices, Hermetem quoque Aegyptium ex ethnica gente oriundum fuisse. Fateor id quidem, ethnicus fuit natione: relligione tamen proxime accessit ad uerum & legitimum Dei cultum. Magi, qui ueniebant ab oriente ad Christum, non addicti fudaeorum ceremoniis in colendo Deo, neque ex eorundem populo, sed ex gentilitia familia orti, nihilominus tamen singulari Dei gratia illuminati erant: & dubio percul, in diuino cultu fideliter & realiter persequendo non cessissent uel ipsis Iudaeis, multis ue hodie pseudochristianis. Sed quinam fit, quod quidam Ethnicorum, ut Hermes, Plato, tres Magi, & similes adhuc plures. uidentur tam praeclaram, alii uero adeo exiguam, aut plane nullam de Deo habuisse cognitionem? Hunc quaestionis nodum sol uit D. Paulus in epist. ad Rom. cap. I. Ubi geminam proponit. Ethnicorum differentiam, quorum alios dicit Deum cognouisse quidem, sed non ut Deum glorificasse & gratias egisse: alios autem occasionem, Deum ex natura cognoscendi, sua propria culpa neglexisse. Praeterea si omnium aetatum tempora percurrimus, conspicue uidere licet, Ethnicos illos philosophos, qui Chymiam simul excoluerunt, prae caeteris maiori pietatis uirtutum. que splendore emicuisse. Absit enim ut Hermes, Pythagoras, Plato, Anaxagoras, aliique plures Chymici Philosophi, tam scabiose & impie loquantur de Deo, ac ipse Galenus Chymiae ignarus loquitur de Christo & Moyse. Multo enim maiori pietate & ueneratione excoluerunt almum, illud & diuinum aeternitatis Numen: Cuius infinitam potestatem & immensam gloriam ac maiestatem non obscure intuebantur in unico omnis mirabuitatis subiecto, in lapide nempe suo Philosophico in quo tanquam, in lucido speculo uidebant omnes omnium rerum naturalium, caelestium & elementarium uires atque uirtutes. Unde palam professi sunt in suis scriptis: Artem, Chymicam aut in uenire hominem pium, aut reddere illum pium. Ilos igitur nostro seculo omnes ueri Chymici, uiri probi ac cordati Deumque timentes, merito imitantur. Galenum autem qui sequuntur, maiori periculo expositi sunt. Uerendum enim, ne discipuli ex diuturna & crebra Galenicorum scriptorum lectione, praeceptoris mores & uitia imbibant, & eandem atheismi labem forte contrahant. Si liberet medicam historiam a centenis tantum annis repetere, plurimos utique uiros doctissimos & celeberrimos adducere possem, qui praeceptoris nimio amore effascinati, in hanc temeritatis, ne dicam impietatis, scenam prodire, non sunt ueriti. Sed his obliuione sepultis, sequamur potius Hermetem nostrum, qui ingenue, sineque omni tergi uersatione fatetur se in huius scientiae artisque possessionem non per tectum, ut fures, lupi rapaces, & Pharisaei solent, sed per legitimum Philosophiae ostium ex impulsu & inspiratione solius Dei intrasse. Huius enim sacrae Philosophiae ostium unicum ac solum uerum est Spiritus ueritatis: qui spirando, ubi uult, aperit & commonstrat Chymiae studiosis uiam rectam, eosque deducit in omnem ueritatem. Nam in quorum animis semel oritur, ille ueritatis lucifer ac stella benedicta, e uestigio inde fugantur & radicitus expelluntur, omnes errorum tenebrae. Diuinitus itaque, nec aliunde: inspiratur Hermetica Philosophia: nec eadem plures, quam unum solum authorem, nempe Deum agnoscit. Ab hoc uno, qui aberrat in hac scientia peruestiganda, suam miseriam & errorem haud dubie tandem deplorabit. Artes reliquas uulgares qui scire uolet, eas poterit facile ab artificibus & praeceptoribus, in scholis ad hanc rem destinatis perdiscere. Conati quidem sunt hactenus. multi in Scholis & Academiis, Philosophiae fundamenta, causas & principia quoque iuxta eandem methodum, e proprio cerebro enatam, studiosae iuuentuti inculcare: sed quo fructu, experientia satis superque demonstrat. Puris enim Philosophiae fontibus relictis, qui a solo patre luminum desuper in fidelium corda influunt, ad inanes & aniles quorundam Ethnicorum nugas, & hominum otiosorum figmenta, atque deliria delapsi sunt: & non solum hunc sacrum & fertilissimum Philosophiae agrum, innumeris mendaciorum commentis conspurcarunt & deuastarunt: sed alias quoque scientias, puras atque sanctas, suis quisquiliarum sordibus simul inquinarunt, & tam horrende deformarunt: ut uix ac neuix quidem scintillulam adhuc in illis agnoscas residuam, genuinae ac primae uaeintegritatis. Tantae cladis causa non minima existit mendosum illud & rixosum artis disputatricis in uentum, de qua paulo post infra dicetur. Hinc in uarias adeo partes distracta Philosophia, modo ab hoc, modo ab illo uiolentos deprauationum insultus passa est. Quid enim operae pretium hac in re facerent isti, qui lumine Naturae destituti, ex proprio cerebro, uno atque altero argumento dialectico in medium prolato, fabulosa principia & causas, pro artis fundamento, simplicioribus ac rerum ignaris obtruderent? Exquae re tanta opinionum uarietas emersit, quantus philosophantium numerus, ut quem nunc sequaris aut deseras, uix perspicias. Tam obstinato sunt interim quidam, animo, ut quam uis apud multos authores euidenter satis agnoscant rei falsitatem, tamen mordicus eos, tanquam milites Peterani & strenui antiquitatis defensores Propugnent, ac ignominiosum sibi fore existiment, si a sententia tot seculorum serie stabilita, & tam longo artificum usu comprobata, desciscant. Nec satis est, seipsos in tam uilia hominum mancipia degenerasse, sed eiusdem calamitatis participem quoque fieri cupiunt teneram & innocentem studiosam iuuentutem. Hinc suos discipulos nolentes uolentes in suam pertrahunt sententiam, iisque uoce & scripto, minis & obiurgationibus omnem interdicunt philosophandi libertatem: sicque claudunt regnum philosophicum ante homines, & ipsi intrare non contendunt, nec aduenientes intrare sinunt. Rectius facerent huiusmodi Mysosophi, si in tam ancipiti authorum electione comstituti, repudiata Aristotelis, Galeni, aliorumque authoritate, ad ipsum fontem suos deducerent discipulos. Fons autem iste ubi? Disce hoc a Sapiente, si sapis; qui lib. Sap. cap. 7. inquit: Deus est Sapientiae Dux, & sapientium emendator: in manu ipsius, & nos & sermones nostri, & omnis sapientia, & operum scientia & disciplina. Ex hoc eodem fonte Hermes quoque noster suam hausit scientiam, ut ipsemet fatetur his uerbis; Hanc scientiam, inquit, solius Dei uiui inspiratione habui. Pudeat hodierno seculo Christiani nominis Philosophos, quod se patiantur superari ab Ethnicis: quibus olim nihil constabat de ueritatis luce, nempe de Christo, in hunc mundum uenturo: qui fons omnis scientiae ac intelligentiae, ipsaque uera & aeterna Dei sapientia, saepenumero nos insuper in uerbo suo paterne ac fraterne allicit, uocat, & amice hortatur, uiamque ac rationem nobis ostendit amplissimam, qua possimus non tantum in eiusmodi scientiarum abstrusarum penetralia peruenire, sed etiam his maiora desuper a patre luminum adipisci: sed ingratus mundus plus diligit tenebras, quam lucem, potius delectatur in impuro ethnicorum impiorum coeno uolutari, quam puro ac salutari Dei uerbo obtemperare. Quid igitur expectandum his erit, pro tanta ingratitudine & summa contumacia? Nihil sane aliud, quam simile responsum, quale tulisse legimus inobedientes Israelitas apud Esaiam cap. 30. quod uerbis paucis ad nostrum propositum mutatis ita habet: Uae uobis Philosophi & Medici desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, & non ex me: & ordiremini telam, & non per spiritum meum, ut adderetis peccatum supra peccatum: qui ambulatis, ut sectemini Graecos mendaces, & os meum non interrogastis, sperantes singularem sapientiam ac scientiam in nugis Aristotelis & Galeni: & habentes fiduciam in deliramentis Graecorum, & erunt uobis nugae Aristotelis & Galeni in confusionem, & fiduciae mendacium Graecorum in ignominiam. Noli mihi hic exprobrare illud tritum in scholis, quoduis suo loco & tempore agendum, neque scientias sacras cum profanis confundendas. Nam si me recte capis, nihil profanum erit in Philosophia: eundem enim cum Theologia authorem habet. Tibi autem fortasse uana & profana uidetur philosophia, qui eam didicisti a nugaci & uano magistro. Recte igitur tibi erit in confusionem, mihi uero in semitam rectam ad sacras & profundissimas scientias indagandas. Si ex eodem fonte haurires philosophiam tuam, ex quo eam hausit Hermes, nihil utique profani relinqueretur, de quo conqueri posses. Considera quaeso tres illas tuae Philosophiae partes, Ethicam, Physicam & Logicam: nonne omnium harum authorem censes Deum esse? Prae nimio pudore id quidem uix negare audes, sed quomodo facto id neges, mox intelliges. In prima parte, quam Ethicam appellas, praecipue agitur de uirtutibus moralibus, quae a moribus uel ab assuefactione ita dicuntur. Quare? quia prout tuas fert opinio, Uirtus est habitus bonus, inclinans ad recte agendum. Habitus tecte agendi unde comparatur? Longo usu & assuefactione. Usus autem & assuefactio consistit, in arbitrio & uoluntate hominis. Ergo uirtus. moralis pondet non a diuina benedictione, sed ab homine: qui ex propriis uiribus, usis, & assuefactione, uirtutis habitum, sibi comparare potest. Sed quam absurdum hoc sit, palam fit ex eo, quod inter uirtutem Theologicam & Ethicam, differentia, quam pro tuae opinionis fundamento perperam constituisti, plane nulla sit. Omnium enim eiusmodi uirtutum essentia, mediate & immediate procedit ex Deo. Mediate per thronos, potestates, dominationes, angelos & archangelos. Immediate per Deum ipsum. Fortitudinis igitur an Alexandra Magno, Iulio Caesare, Lucullo, Sylla, Mario, caeterisque heroibus ethnicis alius author statuendus non est, quam fortitudinis in Samsone, qui unctus erat Domini. Et ne impie hoc forte dictum putes, pro certo habeto: Deum Solem suum oriri sinere super bonos & malos: neque hoc solummodo intelligas de Sole coelesti si ue firmamentali, sed de supercoelesti etiam, de Sole nempe iusticiae, qui filius Dei est ab aeterno genitus, in quo Deitas plenarie, omnesque uirtutes di uinae corporaliter inhabitant. Inde Corn. Agrippa lib. 3. cap. 58. " Qui uirtutem ", inquit, " aliquam possidere cupiunt, orandum illis est, & supplicandum crebro ad eum, qui in se omnem continet uirtutem. " Quis autem is est, qui omnem continet uirtutem? nonne Christus Saluator noster, & Deus, cum Patre & Spiritu sancto, qui teste Malachia cap. I. aeque uersatus & operatus est in gente ethnica, quam in populo suo electo. Sic enim scriptum legimus apud Prophetam: Ab ortu Solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, & in omni loco sacrificatur & offertur nomini meo oblatio munda: quia magnum est nomen meum in gentibus dicit Dominus exercituum. Sed reprobati fuerunt multi ethnicorum, quod cum Dei gloriam & magnificentiam non tantum inexternis creaturis, sed in seipsis quoque cognoscerent, aut cognoscere potuissent: Deum non ut Deum glorificarent, nec ipsi pro tam infinitis bonis ac donis gratias agerent: sed fortis fortitudinem sibi, non Deo: iustus sustitiam sibi, non Deo: diues diuitias sibi, non Deo acceptas ferrent. Quod conspicuo Nebuchodonosoris Regis Babylonis exemplo facile probabimus, si res postulat. Is enim non Deo, sed sibi ipsi adscribit regni sui splendorem & amplitudinem: dum imprudens in haec erumpit uerba: Nonne, inquit, haec est Babylon magna, quam Ego aedifica uiin domum regni, in robore fortitudinis Meae, & in gloriae decoris Mei. Sed cum adhic sermo esset in ore regis, uox de coelo ruit: Tibi dicitur Nebuchodonosor rex: Regnum tuum transibit a te, & homines eiicient te, & cum bestiis & feris erit habitatio tua: foenum quasi bos comedes. & Septem tempora mutabuntur super te, donec scias, quod Dominetur Excelsus In Regno Hominum, & cuicunque uoluerit, det illud. Dan. cap. 4. Quale quaeso hoc regnum erat, Israeliticumne siue fidelium electorum Dei? an uero Babylonicum ac infidelium ethnicorum? Maxime infidelium, in quo tamen nihilominus dominabatur Excelsus. Dominari autem dicitur Dominus in regno hominum, quod idem est ac dominari in hominibus regno praefectis. Ex quo meridiana luce clarius patet, uirtutem Theologicam & Ethicam, fidelium & infidelium, ratione essentiae & originis non in uicem disserre, sed ab uno eodemque autore, nempe Deo proficisci fidelibus autem in salutem, infidelibus uero & ingratis cuculis in iudicium & aeternam condemnationem cedere. Hinc facile elucescit discrimen inter Ethicam Hermeticam, quam potius Christianam appellare fas est, & inter Ethicam Peripateti, cam siue paganam. Hermetica siue Christiana agnoscit Deum, unum omnium uirtutum authorem, ad eundemque colendum, tanquam ad finem ultimum refert omnium quoque uirtutum actiones. Peripatetica uero siue pagana in uirtutibus excolendis, non Dei benedictione, sed propriis nititur uiribus, quod fundamentum est falsissimum, finemque similiter pectat spuriums & adulteriuum, gloriam uidelicet uanam & inanem. Et quod miror, hic paganismus nondum exoleuit in Christianorum scholis, sed tanquam pars. Philosophiae summopere necessariae, excolitur: Ex quo si ulla capitur utilitas, eius Professores in Academiis hanc capiunt solam, ut conscribant theses Ethicas, quas defendendas obtrudunt studiosis, a quibus postea amiplum aliquod expectaut honorarium: quale non ita pridem, quidam de liberalitate disputans, praesidi suo pro praesidio exhibuit, uiginti nimirum aliquot thalerorum imperialium: quam liberalitatem ut summopere in hoc lauda uit praeses, sic uicissim alios uitupera uit, qui minus obtulerant. Hac scilicet a professione Ethices emanat utilitas, ut Doctores nunc quaestum ex ea faciant: sed dum illi leges & praecepta uirtutum, aliis praescribunt, sibiipsis non cauent, quin interim in horrenda, uitia, in auaritiam nempe, & similia plura, imprudenter incurrant. Quod si quis praeter enumeratam utilitatem, & hanc intrudere conetur, quod nimirum. Ethices praecepta, plurimum, inseruiant. studiosae iuuentuti in moribus externis informandae: tunc huic telo oppono unicam pietatem, quae utilis est ad omnia, habens promissionem tam praesentis, quam secuturae uitae. In hac una si bene erudiantur, & proficiant adolescentes: tam externorum quam internorum morum elegantia, uitaeque integritate praestantissimi euadent. Ualeat igitur cada uerosa illa & emortua Paganorum Ethica, cum Christiana nostra e uiuis diuinitatis fontibus profecta, nos non tantum secularis felicitatis in hoc mundo, sed aeternae etiam beatitudinis in secutura uitas, participes efficiat. Huius namque uirtutes fiunt ex fide uera in Christum, sine qua nemo hominum Deo placere, aut salpari unquam poterit. Sin uero quis iterum hic inferat, quasi Ethicam cum Theologia confundam: sciat is me non authorem esse tantae affinitatis, uel potius identitatis in utraque scientia, sed ipsam aeternam Dei sapientiam, a qua tanquam a centro emanarunt omnium scientiarum, artium & disciplinarum radii, & rursus in eandem quoque tanquam in idem centri punctum, collimant simul omnes: ita ut quascunque scientias hominum curiositas & superstitio disiunxit & diuisit in Theologiam, Ethicam, Iurisprudentiam, Politicam, Physicam, Logicam, Astronomiam, Cabalam, Magiam, Chymiam, & alias plures: has omnes complectitur sub se unica Philosophia Hermetica siue Christiana: quae una unico aeternae ueritatis fundamento, firmo & immoto stabilita, plures quidem in aspectum externum producit, quae tamen omnes in idem redeunt principium internum. Omnia namque ab uno, & omia ad unum. Hinc D. Paulus recte & Christiane philosophatur, inquiens: Diuisiones sunt gratiarum, idem autem spiritus: Et diuisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: Et diuisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus, I. Cor. 12. Redite ergo in uiam o pagani Philosophi, & Deo reddite gloriam, non uestrae inani Philosophiae, per quam ne seducamini, fideliter uos admonet idem Apostolus. Abdicate falsas de uirtutum habitu comparando persuasiones: Deum omnium donorum & bonorum authorem, assiduis exorate precibus, ut uobis mittat intelligentiae & sapientiae spiritum, qui uos in ueritatis hortum, sanctis & angelicis uirtutum flosculis fragrantissimum deducat; in quem siintromissi fucritis: oculi uestri aperientur, & pulsis errorum tenebris, uidebitis philosophicae lucis claritatem, in qua postea piis uotis & meditationibus pascetis oculos uestros: sua uissimaque spiritualium melodiarum consonantia, harmonicoque concordiae concentu unanimes, Te Deum Ladamus cantabitis, & remotis tandem cunctis inanibus & friuolis disputatiunculis, aetatem in uicem in pace transigetis. Transeamus nunc ad Physicam, alteram Philosophiae uestrae partem: quae quam faede ementitis & fictis hominum opinionibus inquinata sit, uel cuiuis in hac parte leuiter initiato palam est. Hanc non repetitis a primo & uero fonte, qui est Deus, author, conditor, & creator rerum omnium, sed ab Aristotele, quem propterea per excellentiam Philosophum appellatis, quasi is solus sit primus in uentor, princeps & monarcha huius scientiae. At si Physices principia uera & genuina conferamus cum Aristotelis fictis & commentitiis: tantum discrimen inter utramque animaduertemus, quantum coelum distat a terrae. Hermetici cum Moyse, uere & recte statuunt, mundum hunc, & quicquid in eo continetur, conditum, & creatum esse a Deo, ex nulla alia praexistente materia, quam per solum uerbum Fiat. It primum enim Deus dixit: Fiat coelum: fiat terra facta sunt: ita ut principium rerum omnium, non inuestigandum sit aliud, quam solum hoc uerbum, procedens ex ore Dei. Sed obstant hic quidam nasutuli, dicentes, quod quam uis abnegari non possit, uerbum Domini esse causam & principium rerum omnium, tamen id solummodo intelligendum esse de causa efficienti, non autem de causa materiali. Absurdum enim esse autumant, si quis asserat, hoc Uerbum, quod non est nisi status, spiritus & anhelitus essentialis Dei, corporeum, & uisibile factum abisse in lignum, lapidem, etc. Sed quam ridicula omnique explosione dignas haec sit obiectio, ex eo constat, quod differentia haec inter causam formalem & materialem locum tantum habeat in rebus artificialibus: non autem in naturalibus multo minus in opere creationis. In artificialibus quidem, lignum tanquam subiecta materia, ex qua formatur mensas, separatum quid est ac diuersum, a scrinario siue artifice, qui efficientis siue formalis causae officio perfungitur. In naturalibus autem materia & forma non separatum quid existunt, neque ullam in iis diuersitatem quis inueniet, nisi idem uelit quoque sensuum fideli, testimonio relicto, fingere ea, quae nullus mortalium unquam uel uidit, uel audi uit, gustauit, olfecit, palpauit. Sed obstinati illi nimis in sua opinionis peruersitate, non sensuum sudicio semper standum esse dicunt: illudque Galeni placitum, tanquam clypeum aeneum huic ueritati opponunt, quod 2. de simpl. fac. cap. 2. & 3. author his fore uerbis descriptum habet: Ubi, inquit, sensus hebescit, ibi ad rationem ceu diuiniorem hominis partem deueniendum est. Sensus quippe brutis una cum homine communis est: rationis autem lucidior ille oculus ea percipit, quae sensus aciem nimis hebescentem effugiunt. Sed quam sophisticum hoc sit hominis uersatilis inuentum, quo quiduis probare, quid uis etiam diluere procli ue sit homini impudenti: facile percipiet is, qui recto ualet iudicio, & uel tantillum in ueritatis lumine uersatus est. Uideamus igitur, quomodo Aristotelis principia physica cum Hermeticis conueniant. Diximus, principium omnium rerum creatarum fuisse unicum Dei creantis uerbum: quod essentialiter ex ore Dei emanans, adhuc inseparabiliter rebus omnibus inhaeret, illas conseruat, & uiuifico suo uigore ad nouam iteratamque generationem continue a primo creationis puncto usque permouet, & in seculi usque consummationem permouebit. Aristoteles non ex ore Dei, sed ex uertiginoso suo & insipido cerebro proponit tria principia, materiam, formam & priuationem. Materiam uidelicet informem: & formam immateriatam. Priuationem autem dicit esse tertium principium, quod concludat duo in sese: negationem formae introducendae, ne prius sit res, quam fieri incipiat; & aptitudinem ad illam recipiendam, quae dynamis seu potentia est. Sed mera somnia mihi uidentur narrare Peripatetici, quoties eiusmodi fabulosorum & sterilium principiorum mentionem faciunt: imo maiorem certitudinem tribuo somniis, quibus interdum utcunque euentus respondet, quam illis principiis. Si enim uerum est hoc axioma philosophicum eiusdem Aristotelis, ut ipsemet non dubito uerissimum esse: Nihil uidelicet cadere in sensum, quod non prius fuerit in mente: nihilque uere existens in mente esse, quod non cadat in sensum: si, inquam, hoc uerum est, falsissimum econtra & mendacissimum, erit hoc de tribus principiis commentum. Quis enim unquam tam acuto sensu praeditus fuit, ut petiuerit uel oculis, uel lingua, uel reliquis sensicum organis comprehendere materiam, sinem forma, aut formam sine materia. Sed, inquies, ubi sensus hebescit, ibi ad rationem ueniendum est: scilicet idem est, ac dicas: ubi ueritatis lux non illucescit, ibi ad mendaciorum diuerticula fugiendum est. Hinc emergit manifestum discrimen inter Physicam Hermeticam & Peripateticam. Ilt enim illa a patre luminum, nempea Deo desuper hominibus sidelibus donatur: ita haec a patre tenebrarum & mendaciorum, cacodaemone nimirum, infidelium turbae, Aristoteli scilicet & eius asseclis insusurratur. Quam uis autem cogantur Peripatetici nolentes uolentes fateri primum ac supremum. motorem esse Deum: tamen gloriam Dei non quaerentes, id rursus negant per traditionem suarum fabularum de dictis illis tribus principiis & de aeternitate mundi. Dolendum sane est, tam infirmo ac debili Peripateticorum fundamento superextrui, tam elegans ac pulchrum physices aedificium: quod ex falsis & adulterinis principiis, corrumpi quoque & deprapari necesse est. Dato enim uno inconuenienti sequuntur innumerabiles falsae conclusiones. Quod cum maximo suo damno proh dolor expertuntur Naturalis Philosophiae studiosi: qui de causis physicis disputantes perpetuis incertitudinis fluctibus agitantur, adeo ut nuspiam locum inueniant, quo pedem tuto figere possint. Nihil dicam de medicina, his usdem suffulta principiis, qua nulla artium incertior ac mendosior sub Sole existit. Theologi quoque huius calamitatis consortes, ex horum principiorum falsitate, in plurimas hactenus inciderunt absurditates, & errores, quos facile euitarent omnes quarumlibet scientiarum ac disciplinarum alumni, si spretis ethnicorum fabulis, Hermeticae & soli uerae Philosophiae operam, suam addicerent. Credite mihi, inter Hermeticos Philosophos ( loquor de ueris, non de Sophistis & Pseudochristianis ) nullum, in scientiis & artibus dissidium, aut dissensionem unquam, fuisse, nec in aeternum, fore. In unico enim ueritatis centro, quod simplex, stabile, & immotum semper manet, conueniunt omnes. Tandem adhuc uideamus reliquam uestrae Philosophiae partem, Logicam uidelicet, siue Dialecticam: quae definitur esse ars bene disserendi, ratiocinandi, argumentandi, uerum a falso discernendi, disputandi, disceptandi, uel potius rixandi, altercandi, controuersias excitandi, lites spargendi, excitatas & notas pertinaciter & petulanter fouendi, rarissime easdem componendi: dubia proposita frigide & ieiune, uel uix & nunquam soluendi, & denique in salebroso incertitudinis labyrintho perpetuo uersandi. Hacenim arte in utramque partem, ut uocant, pro & contra disputandi in usum uocata, tot infinitarum opinionum portenta in lucem prodierunt, quae alias suo tenebrarum puluere obtecta diutius latuissent, nisi horum authores tam speciosis probabilium, hoc est, incertarum, infirmarum, fucatarum, non uerarum, ac falsissimarum rationum armis freti in quam uis disputandi arenam descendere se animose quidem, sed satis proterue ac impudenter obtulissent. Uis scire, unde tot schismata in Ecclesia sint ortae? Solo dialecticorum siue disputatorum, uel potius hominum contentiosorum & litigiatorum uitio: qui arte bene disserendi inflati, in ambitionem & gloriae cupiditatem inciderunt. Ambitio uero excita uit nouam opinionem. Noua uero opinio peperit dubium. Dubium Syllogismos. Sylogismi pro & contra disputandi, libidinem & aemulationem. Aemulatio contentionem. Contentio discordiam. Discordia uero schismatum proxima causa, est a Diabolo. Pax uero & concordia a Deo. Ergo omnes Theologi seditiosi, rixosi & contentiosisunt a Diabolo, & eius ministri. Pacifici uero & concordiae amantes, a Deo, eiusque fideles serui. Deus enim noster, non dissensionis Deus est, sed pacis. I. Corinth. 4. Sed dices, has ultimas enumeratas Logices proprietates, non legitimo artis usui, sed eiusdem abusui adscribendas esse: quem si spectare quis uellet posset pari tatione arguere, caeteras artes omnes non solum reprehendendas, sed e medio penitus tollendas esse. Recte sane occurris abusum praetendendo in quo quidem ambo in tandem imus sententiam. Nihil enim magis. ipsemet improbo ac detestor, quam malum rei usum. Sed opinionum diuersitatem tantum in eo habemus: quod eiusmodi abusus originem, aliunde, quam mea fert sententia, deriues. Existimas enim artem, quam ex Aristotelis aliorumque authorum, uoluminibus hausisti, perse esse bonam & laudabilem: abusum autem eiusdem super uenisse petulantum quorundam & sceleratorum hominum malitia. Eo uero contra primario artem ob culpam ipsorum authorum, iam uitiosa imperfectionis ( omne enim donum imperfectum est a Diabolo: perfectum solum a Deo: ut Paracelsi docet Symbolum ) ueneno infectam & deprauatam esse affirmo: adeo ut idem uenenum in artis cultores deriuatum, tantae abusionis pestem, introduxerit. Clarius hoc patebit, si artem perfectam & sinceram, cum imperfecta & contaminata conferamus. Contraria enim sibi inuicem opposita magis elucescunt. Perfecta nihil aliud est, quam impressio radiorum di uinorum, quorum ui sola, nulla librorum scriptorum, aut axiomatum dialecticorum, opee. Philosophus recte ratiocinatur, & uerum a falso discernit. Liber autem in quo conseripti isti radii reperiuntur, est multo maior, quam Sut tam angustis Logices carceribus includatur. Est enim abyssus diuinitatis, in quo infinitus rationum apodicticarum, certarum, firmarum, uerarum, ac plane irresutabilium, thesaurus uiget: Ex his locis si Philosophus argumentum, aliquod sumserit: certam utique & infallibilem, inferet conclusionem, contra quam omnes paganorum coloniae non praeualebunt. Imperfecta autem & corrupta. Logica est solummodo mancum mutilumque curiosorum hominum in uentum, qui totum hoc uniuersum, coelum & terram, Deum, angelos & homines, occulta, & manifesta, certis & paucis quibusdam regulis ac locis Dialecticis, ut uocant, comprehendere temerario ausu conantur. Quid enim ineptius uel auditu absurdius excogitari potest unquam, quam ex tam strictis & fictis Logices cancellis ratiocinari uelle de infinita: Dei maiestate & potentia, tam in uerbo suo, quam in naturae, partim manifestatas, partim non manifestatas. Infinitum, enim perscritari, nemo potest per finitum, sed per infinitum. Quod autem ut fiat, non ad organum Dialectices finitum, sed ad fontem infinitatis, Deum nempe ipsum, omnium artium authorem recurrendum erit: qui solus ex inexhausto & infinito suae benignitatis scrimio, petentibus & fidelibus suis liberalissime largitur spiritum discretionis inter uerum & falsum, adeo ut de qua uis quaestione proposita, rectum & inculpatum ferre queant sudicium. Cum econtra pagani, certis axiomatum limitibus in nimiam coacti angustiam, de rebus sudicandis timide admodum pronuncient, & e mille propositionibus, uix unam ueram & stabilem, quae non leuissimo quouis rationum momento euerti possit, proferant. Hinc nempe fundi istius calamitas, quod disputantes, copia rerum superati & confusi, in tot inextricabiles errorum syrtes praecipitentur. Quomodo enim inde pedem retrahant, cum canonum locorumque penuria pressi, quo se uertant, amplius nesciant. Ne autem idcirco uideantur indocti & artis rudes, nominis sui & existimationis salutem quaerunt rixis & altercationibus: ex quibus postea prolabuntur in conuitia & calumnias: sicque continuata serie de uitio, in uitium progrediuntur. Uides ergo abusum Logices primario adscribendum esse, uitiosae artis in uentoribus: secundario uero horum asseclis & sectatoribus, qui nimio paganorum, suorum praeceptorum amore excaecati, ueritatis lumen minus inspiciunt, sed ita antiquam illam erroris cantilenam cum ipsis canere pergunt: nec ab instituto desistunt, priusquam Mosaicam uel Hermeticam scholam ingressi discant, omnium artium & disciplinarum studia uana esse & irrita, nisi a Deo illarum, unico authore inspirentur, & eiusdem fauore & benedictione foueantur & conseruentur. Sed non absurdum Dauidicum, illud Psal. 13. in modernos Peripateticos & paganos usurpare nunclicet: Ubi scriptum legimus: Omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt: Corrupti sunt, & abominabiles facti, non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum. Ac licet ex tanto numero uix unus atque alter ueritatis lumine irradiatus resipiscat: uix tamen palam id profiteri audet, sed ex metu reliquorum Pharisaeorum, hominum fanaticorum, cogitur tanquam alter Nicodemus noctu, hoc est, in occulto sua artis negotia tractare, nisi uelit audire haeretico, magus, exorcista, sophista, Ramista, Paracelsista, Alchymista, etc. At sufficit his generatim tantum ostendisse differentiam inter Philosophiam Hermeticam siue Christianam, & Peripateticam siue paganam: ac breuiter simul originem, causam & principium utriusque lecteris iudicio subiecisse. Qui ex ueritate est, inquit ipsa ueritas, Saluator noster Christus, uocem meam audit: qui uero amat mendacium, in uia sua, antequam dimidium mundant absoluat itineris, misere peribit. Resipiscite o pagani philosophi: paganismum illum uestrum in Philosophia Deo & omnibus bonis abominabilem exuite, & Christianismum uerum induite: hunc non ore tantum profitemini, sed reipsa & factis ostendite, ac cogitate, quod ratio unicuiusque uerbi otiosi sit reddenda. Quae autem maior uanitas, quam sectari & defendere paganori deliria, quae tot manifestis abundant nugis ac mendaciis, ut in illorum scriptis uix occurrat unica pagella, quae non totidem errores, quot lineas atque uerba contineat, adeo ut iis emendandis una litura sufficiat. Haec itaque de inspiratione diuina, tanquam praecipuo artis capite, Paullo fusius ab initio tractare uolui, ut lectorum animi hoc Hermetis exemplo pellecti, primo statim limine aptiores redderentur ad ea, quae sequuntur, per uestiganda & cognoscenda. Quemadimodum aut em hortulano, coeli clementia & astrorum influentia non sufficiunt ad plantulas suas fouendas & educandas, nisi diligens quoque accedat soli agrique cultura: ita Philosophus uix aut nunquam dignabitur inspiratione illa di uina, nisi animum debito modo Praeparatum & instructum adferat, Praeparatio autem huiusmodi in duobus potissimum officinis perficitur. In oratorio uidelicet & laboratorio: quorum quodlibet propriis & peculiaribus utitur instrumentis. Oratorii praecipue haec sunt: Preces, orationes, uota, gemitus, & huspiria, incessabilia ad Deum opt. max. Item studium, diligentia, industria, assiduitas, indagatio & frequens meditatio in libris Bibliorum & Naturae Laboratorii autem in genere fere sunt carbones, furnus, forceps, uas, follis, & huius generis infinita alia, quae omnia singulatim recensere nimis longum foret. His paucis tantum in laboratorio recte aptatis, igneque tum in furno philosophico, tum in pectere pie acceso, artifextam demum Dei imploret auxilium. nec cesset ab instituto: donec uoti compos, expectatam certamque Dei benedictionem experiatur: non secus ac ipse Hermes, qui post uarios labores, di uinam sibi gratiam contigisse, libere ac ingenue profitetur, dum inquit: Animae non peperci a labore, & hanc scientiam solius Dei uiui inspiratione habui, qui mihi famulo suo pandere dignatus est. Hermes. Uerum rationabilibus iudicare uim rabitrandi tribuit, sed nemini occasionem delinquendi reliquit. Scholim. Deus hominem, a caeteris animantibus ideo distinxit, ut ratione praeditus caeteris creaturis praesset, & cuncta suo dominio subderet. Haec autem rationis uis nihil aliud est, quam portiuncula siue scintillula quaedam diuinitatis, spiritus inuisibilis, siue spiraculum uitae, quam inspirauit Deus in faciem hominis, & fecit hominem in animam uiuentem Gen 2. In hac rationis luce uult Deus, ut pie & sapienter ambulemus: & in lege eius tum scripta, tum per Naturam & Creaturam nobis reuelata meditemur die ac nocte. Adam quidem Protoplastus in ea luce, qua ante lapsum perfecte ornatus, prae caeteris omnibus creaturis, sicut Sol inter astra, fulgebat, tanquam in lucidissimo speculo contemplabatur omnia mirabitia Dei. Sed quia post transgressionem legis, hoc rationis lumen in posteris eius, a prima sua perfectione & claritate multum defecit: ad huius instaurationem sese ultro obtulit filius Dei Christus Iesus qui nobis fidelibus suis factus est in animam uiuificantem, spiritualem, coelestem. Hac anima in nobis, tanquam media, natura, duce, cooperante simul sacrosancto gratiarum ac donorum flamine, rursus a somno ignorantiae, improbitatis & mortuae Philosophiae resurgentes, & in latissimum scientia, sinceritatis, & uiuae Philosophiae campum excurrentes, in eoque strenue & assidue nos exercentes, merito gloriari possumus, quod in reparata rationis Luce, & in uiis Domini, prout decet sapientes, fideliter ambulemus. In hac enim suce si ambula uerimus, uoluntati di uinae minime reluctabimur. Deus, autem, ut Hermetis est sententia, hanc libertat em siue arbitrium philosophandi homini permisit. Contra uero nequaquam Dei uoluntas est, ut homo peccatorum uitiis se polluat, aut qualemcunque delinquendi occasionem oblatam arripiat. Hostis enim peccati infensissimus est, nec impune abibit ullus, quicunque peccatorum dominio obnoxius, frena nimis laxata non inhibet. Hermes. Ego autem nisi iudicii diem, aut animae damnationem, ob absconsionem huius scientiae metuerem, nihil de hac scientia patefacerem, nec cuiquam prophetisarem. Uolui uero debitum fidelibus reddere, uti author fidei mihi largiri dignatus est. Scholium. Si cui dubium est de Philosophia Hermetica, num Christianismo conformis sit, nec ne, huic relata modo uerba dubitationis istius scrupulum mox excutient. Quae enim maior possit esse affinitas & cognatio, quae propius accedat ad Christiani hominis ueram notam, quam qualis ex his Hermetis uerbis percipitur. Mandatum enim habemus, ut Deum diligamus ex toto animo, & omnibus uiribus, & proximum sicut nos ipsos. Author Deum tanta cum reuerentia & timore amat, ut, nisi in amore & timore cius constans persistat, uereatur, ne reus fiat iudicii aeternae damnationis. Proximum autem non aliter ac seipsum, fidelietiam amore prosequitur in eo, quod communem scientiae suae socium illum reddere percupiat: quod utique nunquam in animum induxisset suum, nisi exiremi iudicii terror, & Dei ac paucorum fidelium amor animum eius inflexisset. Sed quaeres forsan, quaenam sit husus tenacitatis in arcano isto re uelando causa? impietas nempe hominum, quorum plurimus numerus indignus est, ut in sacrarium Philosophiae intromittantur: propter hos nimirum, inquit, nihil se patefacturum fuisse: sed quia ex tanta impiorum & sceleratorum hominum multitudine, Deus semper in quibusdam quantum uis paucissimis reliquit semens Philosophicae pietatis: propter hos paucos dicit talionis legem, sancte seruaturum: hisque candem scientiam, quam a Deo reuelatam impetrauit, literis ita consignatam traditurum: ut nihilominus nons nisi digni doctrinae filii, ad quos, ut mox audiemus, hunc sermonem instituit, uerum inde sensum elicere possint. Hermes. Intelligite filii sapientum praeteritorum Philosophorum, non corporaliter, nec imprudenter 4. elementorum scientiam, quae sunt patientia suis rationibus, & cum sua abscondita operatione. Est enim eorum occulta operatio. Nam nihil agit, nisi componatur, quia non perficitur, nisi prius sui colores peragantur. Scholium. Compellat author filios sapientum, hoc est, discipulos artis dignos, pios, & electos. Non enim omnes, qui se dicunt filios doctrinae, in intima artis penetralia introibunt. Sunt etenim pauci, quos Iupiter aequus amauit. Frustra igitur conantur, huic sese arti ingerere, qui natura sua ad hanc minus apti sunt. Eundem enim euentum tandem experiuntur, qualem plurimi monachorum experiri solent: qui dum pueri adhuc, de naturali inclinatione non satis constantes inconsulto quodam zelo in caenobia ingrediuntur, adulti uero ad ingenium redeuntes, longe ad di uersa feruntur studia. Hinc uitam monasticam exosi, monasteriis ualedicunt, exeunt, discedunt, erumpunt, euadunt fitque saepenumero ex monacho maechus, ex raso Thraso, ex relligioso agaso. In idem turpitudinis barathrum incurrunt quoque ii, qui ultra genii & ingenii uires se insinuare conantur huic profundissimae scientiae: post uarios enim labores, frustra susceptos & insumtos, de summo artis fastigio assequendo desperantes, mirabiliquadam metamorphosi fiunt tandem ex Philosophis sophistae, ex medicis medicastri: quorum hodie ingens numerus ubique locorum occurrit: qui multiuariis constructis fornaculis, dies ac noctes coquendo, distillando, extrahendo, ( uel potius expilando nummos puta ex propriis & alienis loculis ) subtiliando, incrassando, summaque imis confundendo, magnum medicamentorum Chymicorum, ut uocant, aceruum sibi comparant, sibique multum in uano isto labore sapere uidentur: ac nisi manifesta reclamitaret experientia, multis equidem; nec non doctis ac eruditis sua persuaderent garrulitate, foetida sua, stercora esse meros sicos dulces & suaues. Ex Chymicis autem uulgaribus, neque adeo doctis fiunt Chyrurgi, balneatores & circumforanei: Ex deploratis uero & desperatis Alchymistis impostores, fures & surciferi, quorum non pauci nostra quoque aetate, patibulo suspensi & suffocati uitam misere finierunt. Ergo " Tu nihil inuita dices faciesue minerua. " Obseruaui frequenter in colloquiis, cum huiusmodi farinae hominibus institutis, ipsos neglecta omni scriptorum Philosophicorum lectione. ac meditatioue tantum in ore habere nummos: nummos loqui, nummos somniare, nummos uigilare. Ex quibus nonnulli tantaa uiditate auri argentique corradendi tenentur, ut non homines, sed lupos referant famelicos, qui octo plurium ue dierum inedin emaciati, escam ex rapina oblatam, ardentissimo deglutiendam stomacho appetunt. Eiusmodi lupi uaraces & Chrysophagi longe ab arte arcendi sunt, utpote quos uoluntaria Philosophorum paupertas non agnoscit pro genuinis discipulis, sed pro spuriis, e regno Philosophiae procul hinc in exilium relegandis, nec in aeternum nisi forte. resipiscant, re uocandis. Ridet enim Natura ( inquit doctissimus Seuerinus ) auaras spes: ac multo tolerabilior est in Philosopho imperitia, quam auaritia: tolerabilior item ignorantia, quam intemperantia & luxuria. Decet enim Philosophum esse uirum pium, probum, constantem in dictis & factis, firma fide in Deum, prudentem, & nullius rei a uarum, praeterquam sapientiae. Praemissis igitur his, quae praecipue in uero artifice reperiuntur, Hermes nunc orditur operis magni descriptionem, quod appellat scientiam elementorum. Ne autem quis putet, illum loqui de elementis, prout ea uulgo in scholis peripateticorum accipiantur: qui elementum aiunt esse corpus simplex, ex quo quidque primum constituitur; addit hac duo uerba, non corporaliter, nec imprudenter: Si non corporaliter nec imprudenter: Ergo πνευματιηως και σοφικως, hoc est, spiritualiter & sapienter. Iltuntur Philosophi Chymici semper hac licentia in docendo, ut artis uoncabulae, fingant pro suo cuius uis arbitrio. Nam quidam, principia artis dixerunt esse 4. elementa, terram, aquam aerem, & ignem, ut hic Hermes noster: alii uero tria tantum statuerunt principia, animam, spiritum, & corpus, ut idem Hermes alibi: uel salem, sulphur, & mercurium, ut Paracelsus: alii duo, agens & patiens: masculum & faeminam: sulphur & Mercurium: alii unum tantum, aquam uidelicet Philosophicam. Sed relicta nominum multitudine, quae pene infinita existit, artis potius studiosi se conuertant ad indagandum noscendumque unicum istud subiectum, de quo Philosophus hoc uersu: Est in Mercurio quicquid quaerunt Sapientes. Quia uero rei cardo in eo potissimum uertitur, ut artis discipulus omnium primum; exploratum, bene habeat hunc Philosophorum, Mercurium: in eius gratiam, hic proponam figuras aliquas hieroglyphicas: quibus uarii Mercurii proprietates & conditiones, quanta fieri potest luce & breuitate, adumbrabo. image 1 I. Circulus simplex. Hic circulus nihil aliud significat, quam uerum & unicum Philosophorum Mercurium, materiam primam, aquam Philosophicam primordialem, simplicem & sine diuisione unam. Nam rotunda circuli figura, carens angulis, unitatem simplicem denotat. Si quis enim circulum descripserit, neque principium in ueniet, neque finem. Ex quo colligitur, hunc eundem Mercurium esse principium, medium & finem operis: sine quo qui laborare praesumet, oleum & operam perdet, & nunquam ad ueritatis lucem per ueniet. nulla tamen plane image 2 2. Circulus duplex. Gemina circuli descriptio indicat duplicatum illum Bernhardi Treuisani Mercurium, agens uidelicet & patiens: siue sulphur & Mercurium. Ac quam uis binarius numerus confusionis author dlicatur, & proinde materiae diuersitatem aliquam arguere uideatur: est diuersitas. Ambo enim Mercurii eiusdem sunt originis, eiusdemque naturae & essentiae, quod uel ex utriusque forma circulari facile innotescit. Nihil autem refert, quod interior minor appareat exteriori. Maioris enim perfectionis ac praestantiae id tantum signum est. Res enim quoapparentior, eo quoque corpulentior: quo uero abstrusior & abditior, eo spiritualior, perfectior. & nobilior existit. Minor autem occultatus in maiorem agit, eumque sibi assimilat. image 3 3. Triangulum Philosophorum triplex. Sal siue corpus. Sulphur siue anima Mercurio sine spiritus. Eadem est utrobique horum ternorum triangulorum significatio. Sicut enim corpus & anima: sal & sulphur non possunt in uicem coniungi, & per minima uniri, nisi mediantibus spiritu & Mercurio: sic quoque Luna & Sol procreare non possunt sobolem sibi similem, nisi mediante Mercurio, qui loco seminis elicitur ex amborum: corporibus, inque terrae centro tanquam proprio uase digeritur & perficitur. Hoc autem centrum est in quouis triangulo Del punctum illud medium, uel numerus una rius, uel circulus iste medius. In secundo uero circulo obseruanda quoque est numerorum multiplicatio denaria. Non enim fit progressus ab unario ad centenarium & millenarium, omnium numerorum ultimum & perfectissimum ( numerato enim millenario, non datur alius numerus: sed per hunc fit progressus in infinitum ) nisi per denarium. Nam, ut ait author libri, qui inscribitur Aurora consurgens cap. 2. Decem in Decem respondent. 4. Quadrangulum secretum sapientum. image 4 Ignis Aer 44 De Lapidis Physici Secreto Hac in figura manifeste declaratur scientia elementorum, de qua Hermes agit in hoc capitulo. Recte igitur Aristoteles Chymicus ait: Diuide lapidem tuum in quatuor elementa, rectifica ea, & coniunge in unum, & totum habebis magisterium. Hoc unum, in quod redigenda sunt elementa, est circulus ille exiguus, centri locum in quadrata hac figura obtinens. Est enim is mediator, pacem faciens inter inimicos, siue elementa, ut con uenienti amplexu se in uicem diligant: Imo hic solus efficit quadraturam circuli, a multis hactenus quaesitam, a paucis. uero inuentam. Radiis enim suis ferit omnes elementorum angulos, & longa circumrotatione angularem hanc quadraturae formam uertit in circularem sibi conformem: de quo satis. 5. Anatomia magica uocabuli Mercurio. Capitulum I. 45 He tres figurs eodem significato unum tacite pandunt arcanum, quod non promiscue cunctis prostituendum. Sufficiat tibi Lector, quod elicere, inde possis ueritatem istius uersiculi: " Est in Mercurio, quicquid quaerunt sapientes. " Uides enim, quanta secreta comprehendat haec inica uocula: adeo ut sagax indagator, modo sitetalem hanc anatomiam in essentialem conuertere nouerit, ex illa dictione omnia ad artem Chymicam necessaria, h. e. principium, medium & finem operis magni, facile eruere queat. Maiora autem magisque stupenda perficiet, sicentralia ista tria interius adhunc occulte latitantia, punctum uidelicet, numerum octonarium, & circulum, in apricum Solis siue in lucem externumque aspectum produxerit. Hoc enim miraculose perpetrato, sequens tandem schema prodibit ultimum, omnique perfectione astrali, spirituali ac regali absolutum: a pluribus hactenus uisum: uix autem a millesimo intellectum. Cognito itaque Philosophorum Mercurio, occultum operandi modum Hermes in sequentibus indicat uerbis. Nihil agit, inquit, ( puta Mercurius ) nisi componatur. Rationem hanc acdit, quia non perficitur, nisi prius sui colores peragantur Sed quid aliud innuit autor per colorum image 6 significationem, quam operis totius complementum a principio ad sinem usque. Non enim fit transitus de uno extremo ad alterum, nisi per medium. Aprimo itaque calorum, opus incipiendum, h. e. Mercurius per se perfectus nihil agit, neque prodest quicquam in opere Alchymico, nisi mortificetur. Granum enim tritici, nisi in terram cadens putrefiat, nullum sert fructum, sed solum manet. Eodem modo Mercurius suam in terram proiectus, nouum generationis uigorem recipit. Rusticis enim notum est, quod quae uis semina quanuis arefacta & semimortua uideantur, si rursus mandentur suae terrae, in faecundum resuscitentur uigorem, & pro fatali cuius uis seminis conditione & interna naturalique scientia totum regenerationis opus ad finem feliciter perducant. Terra enim matricis siue uteri, uasisque rei generandae idonei uicem gerit. Estque terra nostra adhuc uirgo, quae mullius uiri consuetudine foedata super coelesti quodam modo concipit Pura enim cum sit, omnisque labis ac maculae expers, simile quoque semen purum & immaculatum concipere gestit. Quicquid enim semina uerit hemo, hoc & metet. At quamuis hoc quod seminatur sit per se simpliciter perfectum: in eo tamen simplici perfectionis statu non permanet, sed per nostram putrefactionem soluitur & corrumpitur. Est autem corruptio haec non ad speciei interitum, sed ad eiusdem conseruationem, & ad masorem perfectionem eidem inducendam. Legimus de tribus Magis, qui ab oriente adchristum uenerunt, quod tres fuerint reges, procul dubio potentes satis & opulenti. Hi licet regna pro hac uita simpliciter sustentanda satis ampla & spiendida possiderent: de alio tamen regno non ad centum annorum numerum, sed in sempiterna usque secula duraturo sunt solliciti. Quod ut impetrent, adeunt regem omnium regum, eumque ante pedes prostrati adorant. Quod nisi fecissent, suis regnis simplici illo mundano & caduco splendore nitidis frui, quidem potuissent, nunquam uero illa terrena ac momentanea cum coelesti aeterno permutassent. Quemadmodum, igitur his Magis, primum, instrumentum & quasi clauis ad aeternae salutis portam aperiendam, fuit animi submissio erga Regem coelestem, cuius potestas infinita, est: ita, primus in arte gradus est Mercurii, per se simpliciter perfecti solutio, & in terra sua, Philosophicae, putrefactio: quam postea sequitur digestio & concoctio continua: donec omnes colores appareant. Hermes. Scitote filii sapientum, quod priscorum Philosophorum aquae est diuisio, quae diuidit ipsam in alia 4. Unam duobus, & tria uni: quarum colori tertia pars est, humori scilicet eum coagulanti: duae uero tertiae aquae sunt pondera sapientum. Scholium. Quod supra author elementorum scientiam appellauit, nunc Philosophorum aquam nominat. Hanc in quatuor partes diuidendam ait: nempe unam partem in duas: stres uero partes uni addendas. Ex quibus omnibus consunctis septem inde partes, tanquam sparsim in uerborum contextu disseminatae, resultant. Unum enim & duo faciunt trias: Tria & unum, quatuor: Hunc quaternarium si addideris, priori ternario, conficies septenarium. Colorum autem differentias diuidit in duas tertias, hoc est, in tres rubeos spiritus, & in tres albos. Spiritus autem hos, primum ab unica Philosophorum aqua ortos, & in eandem resolui posse, certum est. Ita ut similiter inde eruatur numerus ille septenarius per additionem unitatis, quam supplet aqua. In his autem numeris tacite occultari sapientum pondera author non obscure astruere uidetur, praecipue in septenario, qui numerus sacer habitus fuit antiquitus, utpote in quo plurimum sapientiae sit reconditum: sed uim & uirtutem esus mentis oculis contemplari debes. Uulgaris enim hic oculus, teste Ioanne Dee Londinensi, caligabit diffidetque plurimum. Hermes. Accipe de humore unciam unam & mediam, & de rubore meridionali, id est, anima Solis, quartam partem; id est, unciam mediam, & de Scyre citrino, similiter unciam mediam, & de auripigmento dimidium, quae sunt octo, id est, unciae tres. Scitote, quod uitis sapientum in tribus extrahitur, eiusque uinum in fine triginta peragitur. Scholium. Pergit Hermes sapientum pondera ulterius explicare, adductis uariis nominibus. Humor enim, Rubor meridionalis, Anima Solis Seyr citrinum, Auripigmentum, uitis sapientum, & uinum nihil aliud significant, quam aquam Mercurii septies distillatam: quae post octenam destillationem, ui ignis uertitur in cinerem siue puluerem subtilissimum: qui ob puritatem & perfectionem suam igni resistit. Ne igitur mireris, quod octo partes & tres unciae aequiparentur: Ternarius enim numerus, qui etiam per trigesinarium repetitur, aeque perfectionis nota, est, ac octonarius secundum, illul tritum: Omne trinum perfectum. Hermes. Inteligite igitur operationem; decoctio ipsum diminuit: tinctura ipsum augmentat, quia Luna post 15. dies diminuitur, & in tertio augmentatur. Hoc igitur est initium & finis. Scholium. Sunt qui operationem, lapidis diuidunt in duas partes: in priorem, & posteriorem. Prior, quam Hermes exprimit per decoctionis nomen, ipsum diminuit, hoc est, lapidem in simplici suo ac naturali perfectionis statu existentem soluit ac destruit: solutum & corruptum per regenerationis medium pristino perfectionis splendori restituit. Quo peracto, incipit posterior operationis pars, cuius beneficio lapidis uirtus, maximo cum foenore multiplicatur in infinitum. Hoc confirmat author exemplo Lunae, quae post 15. dies, suae scilicet plenitudinis, diminuitur: & in tertio, uidelicet quadrato, rursus incrementum sumit. His paucis totum comprehenditur opus, ac tam initium, quam finis tuo Φρονουντι aperte satis detegitur. Sed non mirum uideri debet, quod tam arduum & magnum secretum tanto sermonis lanconismo possit explicari: cum quidam reperiantur, qui propter simplicem decoctionis uiam, quae in opere adhibetur, non uerentur asserere, totum opus posse tribus tantum uerbis perfecte & sufficienter edoceri. Sed non statim in censu Philosophorum habendus est, quicumque tam facili & compendiosa uia, in artem intra uerit. Nullum quod memini extat exemplum in historiis Chymicis, quo probari possit, aliquem aliquando fuisse, qui hoc pacto artem edoctus, in Philosophum statim euasisset. Eodem enim modo, & quilibet rusticus Philosophi titulo salutandus esset, qui, licet perspectum habeat modum, agrum bene colendi, in tempore seminandi & metendi: ignorat tamen internum, & praecipuum frugum maturandarum motorem: quo ignorato nemo se Philosophiae peritum, nisi forte quidam audaculus, mentisque inops, profitebitur. Hermes. Ecce uobis exposui, quod celatum fuerat, quoniam opus uobiscum, & apud uos est, quod intus arripiens & permanens, in terra uel in mari habere potes. Scholium. Operis secretum commendat suis filiis, & uocabulo Ecce ostendit, se rem perfecisse maximi momenti in explicatione artis nohitissimae & abditissimae. Geber, Morienus, aliique Philosophi subent artis indagatores, minetalium radices in seipsis inquirere. Unde inquiunt: si ortus tui noueris principia, semen si ue materia prima, ex qua lapis componitur, te amplius latere nequit. Tam uero rudi imperitoque naturalium arcanorum homini, absurda uidebitur haec locutio: cum non possit sibi ex suo cerebro somniare ullam similitudinem aut cognationem, quam semen hominis animatum habeat, cum inanimatis ut quidam ignari dicunt, metallorum aut lapidum corporibus. Sed si te cum Abrahamo ex crasso tuo & corporeo domicilio foras eduxero, teque in spiritualium astrorum omnibus in rebus occulte latitantium contemplationem induxero: non amplius eris tam refractarius, sed ambobus ultropedibus in nostram ibis sententiam. Tolle igitur oculos, & nostrum suspice coelum, Philosophicum infinita astrorum multitudine imirifice exornatum. Sicut enim uides, in superiori firmamento, astralia illa corpora tantum in eo differre, quod alia aliis praestent magnitudine & luminis splendorisque claritate: omnia autem in uni uersum constent ex una eademque materia purissima, diaphana, & pelluecila. Ita omnia corpora in hoc inferiori mundo, ad externum quidem aspectum multum inter se differre uidentur: quae tamen omnia intrinsecus considerata, ab uno eodemque principio si ue primo ente processerunt. Illud autem internum principium aliud nihil est, quam secundum Salomonem Sap. cap. Ii. materia quaedam inuisa, ex qua orbis terrarum creatus est: siue iuxta, Ioannem Euangelistam cap. I. Uerbum, per quod facta sunt omnia, & sine quo factum est, nihil, quod factum est. Sed dices, si ergo uerbum est omnium rerum principium: teste autem scriptura idem uerbum sit nunquam interiturum sed in aeternum permansurum: non igitur quaerendum aut in uestigandum illud erit in his sublunaribus & corruptibilibus rerum corporibus, quae cuncta moriuntur, pereunt & intereunt. Ad quam obiectionem ut succincte tibi & breuiter respondeam: cuncta equidem, quae creata sut per uerbum, erant ualde bona hoc est, summa beatitudinis perfectione a Deo ornata. Sed quia propter praeuaricationem Adami terra quoque fuit maledicta, mors introiuit in mundum, ita ut niliam sit intoto mundo, quod non spoliatum & orhatum existat Primitiua ista perfectione, & morti perconsequens obnoxium factum. Misertus a. omnipotens creaturae, hanc ut liberaret a morte, & uitae regno restitueret, idem uerbum, quod est Lux & Uita mundi, in mundum misit, & ita secunda uice mundum per hoc Uerbum regenerauit. Unus enim uitae dator, & regenerator semper manet idem Deus, extra quem nulla salutis spes. Per hanc autem regenerationem facta, est creatura, noua: Uetera enim transierunt, & ecce facta sunt omnia noua. 2. Cor. 5. Uerbum igitur hoc non secundum creaturam ueterem, sed secundum nouam considerandum nobis est. Neminem enim nunc nouimus. secundum carnem, hoc est, ueterem creaturam, sed secundum spiritum, hoc est, nouam creaturam. Sed quemadmodum Christus in renatis suis in uisibili modo inhabitat, nec manifestatur in hoc, sed in altero demum mundo: sic omnibus rebus Uerbum regenerationis inuisibiliter quidem inhaeret: quod tamen in esementaribus & crassis corporibus non manisestatur, nisi reducantur in essentiam quintam siue naturam coelestem & astralem. Hoc itaque regenerationis uerbum, est semen istud promissionis, siue coelum Philosophorum, infinitis astrorum luminibus nitidissimum, ad quod suspiciendum & contemplandum eductus fuit Abraham. Quamobrem quicunque hoc coelum nostrum, quod ratione quidem mundi minoris ac maioris, in duplicis saluatoris comsiderationem cadere potest ( quam uis idem Deus operetur omnia in omnibus ) intueri uolet, is abiectis oculis Adamicis, hoc est, carnalibus, qui nimis hebetes, non nisi de externorum, & corruptibilium intuitu censuram faciunt, spiritualia uisus organae, ex noua creatura, recipiat: his facile agnoscet totius mundi tam creati, quam regenerati unum solummodo esse authorem, unum rerum omnium opificem & effectorem, unum principium, unum ens primum, quod a natura nunquam separatur, sed ipsam potius a corruptione & labe repurgat, reuiuificat, & in pristinam perfectionis libertatem uindicat. Noli autem mirari, quod res morti subiectae, ueteris creaturae formam exnant, & quasi in nihilum reduci uideantur. Est enim mors uitae principium: uetusque tantum si ue Adamicum corpus moritur: Spiritus autem nonae creaturae, nouum, sibi fabricat corpus multo nobilius & gloriosius ueteri. Quod enim seminatur, non ui uificatur, priusquam moriatur. Seminatur autem in corruptione, & refurgit in incorruptione: seminatur in ignobilitate, & resurgit in gloria: seminatur in infirmitate, & resurgit in uirtute. I. Cor. 15. Et haec quidem omnia teste Hermete in Smaragdina tabula, siunt ab uno, meditatione unius. Idem enim Deus, qui dixit, morte morieris, dixit quoque saluus eris. Mors igitur & uita peridem Dei Uerbum, efficacem obtinuerunt operandi uim & potestatem. Essentiale enim est quod uis uerbum, ex ore Dei procedens. Nec est spiritus siue halitus, uanus & euanescens, ut multi ignari ac impiiex incredulitate sua in hac pernitiosissima sunt opinione. Uerba mea, inquit ipse Christus Saluator noster, sunt spiritus & uita, hoc est, nouae creaturaesemen substantificum & essentiale: & qui in hoc credit, saluus est, & essentialiter cum Christo unitur ac conglutinatur, ita ut caput & membra, hoc est, Christus & Ecclesia, sint duo in carne unae. Qui autem non credit, manet in peccato: & quia stipendium, peccati mors est, per Uerbum iam omnis incredulus iudicatus condemnatur, & morte moritur aeterna. Sicut igitur hominis salus pendet a solas cognitione Christi & uera, in eundem, fide utpote qui unicus est & solus microcosmi Saluator: sic uero Philosopho summe necessaria, est cognitio macrocosmici Saluatoris: qui coelum est Philosophorum si ue uerbum, regenerationis: quod non nisi unum solum, per totum mundum diffusum, ubique in omnibus rebus, in corporibus animalium, hominum, brutorum, plantarum, arborum, fruticum, metallorum, mineralium, & lapidum reperitur. Hoc unum ergo si semel cognoperis, ac intus in arcanum, & intimum cordis scrinium abscondideris, secreto illud ac tuto tecum portare quouis gentium poteris, si e per mare, siue per terram, si ue per saxa, per ignes iter facere libuerit. Hermes. Custodi igitur argentum uiuum, quod fit in intimis thalamis, in quibus coagulatum est. Ipsum enim est argentum uiuum, quod dicitur de terra residua. Scholium. Argentum uiuum esse primam materiam siue primum ens omnium metalorum, Apud Philosophos Chymicos sat constat. Sed caue existimes id esse argentum uulgare, uel mercurium uulgi, quem lythargyrum quoque nominant. Argentum quidem est, sed non uulgare. Uulgare enim mortuum, & ad opus physicum per se minus aptum: sed uiuum est, Philosophicum, hoc est, arte coadiuuante natura rite praeparatum. Mercurius est, non uulgi, sed Philosophorum, igneus, uitalis, currens, qui miscetur omnibus corporibus, & rursus ab usdem separatur. Locus, in quo generatur argentum uiuum, indicatur his uerbis: fit, inquit author, in intimis thalamis, in quibus coagulatum est. Philosophorum alias tritum est, quod iis in locis, ubi crescunt metalla, nulla reperiantur metalla. In uentu igitur erit locus eo difficilior, quo abstrusior est in mineris terrae absconditus. Sed hic distinctionem notabis inter mineras metallicas uulgares, & mineras Philosophicas occultas. In illis reperiuntur, sed non crescunt: in his uero crescunt, & non reperiuntur. Lege de his oeconomiam mineralem Paracelsi, qui fuse illic tractat huius differentiae causam: Hoc ipsum argentum uiuum de terra Philosophica residuum, si recte noueris, accurate custodiendum erit. Si forte metus est, ne diuturnitate temporis uitium contrahat: exemplum imitari poteris Romanae Ecclesiae: in qua umbilici infantum aduruntur in cineres, ut diu ad diem uidelicet usque cinerum, qui Mercurii dies est, Gallice des cendres, conseruari queant. Si pari modo argentum tuum uiuum ui ignis combusseris, ac in cinerem conuerteris, edacitati temporis magis resistet, & in infinitos conseruabitur annos. Dignum certe, ut diligenter custodiatur. Est enim thesaurus incomparabilis, & res auro ipso preciosior: Unde etiam auro longe antefertur a Philosophis Atrum enimin Rosarium Philosophorum fingitur ita mercurium compellare: An, inquit, praefers te mihi, & ego sum Dominus lapidum expectans ignem Dicit ei mercurius: Utique sed ego genui te, & ex me natus es: & ego sum secretum totum, & in me occultatur scientia: quia conuerto omnia corpora in Sol & Lunam, cum natura mea talis sit, quod durum molifico, & mole in auro. Hermes. Qui igitur uerba mea nunc audit, ipse ab eo inquirat; qui nullius malefactoris opus iustificat, & nullum benefactorem praemiis priuat. Quia omne quod celatum fuerat, de hac scientia detexi, maximum arcanum & scientiam, intellectum habentibus patefeci. Scholium. Philosophorum sermo parabolis, aenigmatibus & mille, troporum in uolucris tectus, non prima statim fronte cuiuis patere debet. Neque etiam omnibus con ueniunt omnia. Causa autem obscurioris dictionis in Chymicorum scriptis, partim supra explicata est, partim in sequentibus explicabitur. Sin uero quis diuturnioris meditationis ac inquisitionis impatiens, expeditiorem uiam ex hoc Chymico labyrinthoeuadendi desiderets en fidele authoris consilium. qui iubet a Deo sensum suorum uerborum petere. Deus enim in praeuis impiorum consiliis haudquaquam conniuet: nec uicissim piis & cordatis uiris sua denegat praemia. Fugere autem mala, & bona sectari, decet uerum artis, discipulum ab eius modi pietatis armis, qui instructus & probe munitus fuerit, intrepide ad hoc sacrum acedere potest studium, & sine dubio uoti compos fiet. Nam tantum sacris haec sacra nosse datum est. In male uolam autem animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore peccatis subdito. Sap. I. Aequam uis author multa de hoc nobilissimo arcano dixerit, & nihil intermiserit de his omnibus, quae scitu in haec scientia sunt necessaria: tamen palamfatetur, hoc tantum reuelatum esse mysterium intelligenti. Ex quo sequitur, eos qui fatuo & tardo sunt ingenio & animo malitioso, ab hoc arcano penitus excludi Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, & auseret se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu. Sap. 1. 6. Hermes. Scitote ergo rumoris inquisitores, & sapientiae filii, quod uultur super montem existens, clamat uoce magna. Ego sum albus nigri, & rubeus albi, & citrinus rubei, & certe ueridicus sum. Et scitote, quod caput artis est corpus, qui in nigredine noctis, & claritate dici uolat sine alis. Ex amaritudine in gutture existente, coloratio accipitur: a suo uero corpore, rubor exiit, & de suo dorso mera aqua accipitur. Scholium. Quare studiosi. Chymia, ab Hermete appellentur rumoris inquisitores, uidetur ideo fieri: quod utramque famae, fortunam, bonam & malam, laudem & uituperium experta sit alchymia: utpote de qua uarii per totum terrarum orbem sparguntur rumores. Sunt enim qui laudibus eam in coelum, usque extollunt, nullamque artem generi humano utiliorem post Ss. Theologiam praedicant. Alii rursus eandem a Plutone inuentam, & ab inferis in humani generis perniciem, productam, impie blasphemare non erubescunt: & propterea non tantum artem abrogandam, sed simul etiam artifices e medio nefande & crudeliter tollendos esse contendunt: immen ores uidelicet huius, quod quodam in loco Poeta canit: " Inscius, quae non capit, ea carpit: Doctus at mysteria tanta ridet. " " Ambo sic pergant: fatuus sed unus Inuidus alter. " Et sic ars innocentissima, per ora hominum passim uolitans, culpatur ab his, laudatur ab illis; adeo ut samosissima merito dici, eiusque discipuli rumoris siue famae, uel famosae artis indagatores non inepte appellari mereantur. Mons autem Philosophorum, super quem uultur sedet, summae est altitudinis, & in ima parte muro fortissimo igneo undiquaque cinctus & probe munitus, non habet nisi unicum ostium, per quod intrare & exire licet artifici. In hoc montis limine situs est Draco peruigil, nomine παντώ φθαλμος. Nam in utraque corporis parte antica & postica plenus est oculorum & partim clausis, partim apertis dormit oculis, adeo intentus est assiduis uigiliis in custodiendo montis ostio, ne forte indignus ingrediatur, & illotis manibus ascendat ad culmen siue summum fastigium, quo impositus est lapis Philosophorum, qui si semel auferatur a quopiam in unius horae momento, statim succrescit alius: ita ut in duodecim horis, uel die lino duodecies lapidem multiplicatum decertere liceat. Sed impossibile est quempiam per hoc ostium intrare posse, nisi Draco clausis oculis omnibus, sua ui & placido sopore correptus penitus indormiscat. Hoc opus, hic labor est, inuenire scilicet modum siue remedium aliquod, quo bestia ista circumuenta, in tam profundum incidat somnum, ne ante iustum tempus e sommis excitata, artifici intranti, & de monte rursus descendenti, & per ostium exire uolenti noceat, & praesentissimo suo ueneno, quod in postrema caudae parte absconditum gestat, misere hominem enecet, omnemque thesaurum acquisitum hactenus, montis possessoribus siue inquilinis restituat. Triplicia igitur medicamenta ad hunc assequendum scopum imprimis necessaria uidentur. Primum praeparandae sunt arte Chymica pilulae mercuriales ex argento uiuo crudo, & aloepatica Chymice praeparatis & depuratis, quibus adde in parua quantitate extractum absynthii & extractum centaurii ad amaritudinem in ipsis augendam: f. massa pilularum: ex qua formentur pilulae; numero 4. ad magnitudinem globuli plumbei bombardici, crucigeri monetarii rotunditatem aequantis: deaurentur, ne illarum interno amarore in lingua aut gutture percepto, Draco Prae nausea modo deglutitum pharmacum rursus euomere cogatur. Si igitur ad montem accedere animus fuerit, unam pilularum gestabis manu aperta ad uersus Solis lumen, quo irradiata, auri instar Ungarici optimi splendescere incipiet, & radiorum suorum reflexione excitabit bestiam, quae decepta aureo illo splendore, pilulam, quam pomum aureum ex horto Hesperidum ablatum esse opinabitur, mox deglutiendum affectabit. Quod si animaduertes, sine mora in terram proiicies pilulam, quam adhuc inter cadendum a uidissime excipiet, & deuorabit bestia: sed caue ne forte propius ad illam accedens in manu, uel alias corporis parte damnum capias. Prima deuoratas, ei quoque, porriges secundam, tertiam & quartam: donec assumtis omnibus, amaror pilularum cum acutissimo Mercurii ueneno, sensim a uentriculo sursum ascendendo guttur & fauces occupet, & ingentes ibi dolores, cum rubore & tumore, uariisque aliis symptomatis excitet, ita ut bestia prae mimio angore & squalore, in omnibus membris sentiat summam lassitudinem, & debilitatem. In tali imbecillitatis angustia, constitutus Draco, summopere desiderabit corroborari electuario quodam refectiuo. In quo casu nullum occurret praestantius remedium, quam electuarium confectum ex croco Martis, & soliis auri cum extracto rosarum rubrarum, & tantillo spiritus uitrioli ad aciditatis suauitatem conciliandam. Ex hoc electuario tres finges, bolos satis grandes, pro bestiae faucium capacitate, quos ipsi praebebis ingerendos: primo deglutito, dabis & reliquos duos, & statim paullo melius habebit. Quia tamen ex continuis eius modi uigiliis adeo exhaustae sunt uires, ut, nisi per quictem arte comparatam reparentur, uix ad integram redire possit ualetudinem. Accedendum igitur erit ad tertium & ultimum remedium, quod est aqua in hunc modum destillata. Recipe florum rosarum rubr. borrag. bugl. nenupharis, sem. papaueris & hyoscyami, addendo parum opii, a suo foetore & uenenata qualitate repurgati. Incidendis incisis & terendis tritis, fiat maceratio siue digestio in rore Solis per triduum aut quatriduum in loco tepido: postea inde destillabis aquam, cuius facultas erit confortandi cor, & suadendi somnum. Nam si de ea hauserit uncias, duodecim, quae faciunt libram unam, tam profundissimum subito incurret somnum, ut per diem & noctem integram, continuo somno oppressus requiescat: nec nisi maximo excitato strepitis expergefiat. Interea temporis tutus erit & liber introitus per ostium montis, & omnis periculi uacuus. In quem si intraueris, ibi commorari pro tuo arbitrio poteris, quamdiu uoles: Et singulis horis nouum tibi lapidem maioribus auctum uiribus comparabis. Sed post ingressum, ascendendo montem, uultur siue corbus tibi monstrabit iter, quo sit eundum. Ac quam uis hic tantum unius corui fiat, mentio: tamen tres in hoc Philosophorum monte tibi occurrent. Niger, qui caput est, artis: albus, qui medium: & rubeus, qui finem rerum omnium imponit. Ultimus enim appetitus naturae est in rubedine nostra. Neque mireris, quod tot colorum differentias siue uarietates in coruis statuamus, licet non nisi nigri uulgo sint noti. Fateor equidem, nigros esse uulgatissimos: post hos tamen non raro his meis oculis uidi etiam albos, in aulis principum & Regum, ut Dresdae in Misnia, in Electoris imperialis horto, & alibi. Tandem uero rarissimi sunt rubei corui, quorum non nisi duos memini me uidisse in magna ista Regis nostri Christianissimi cauea, quae extructa habetur, in horto regio apud pagum quendam, quem fontem bellum, uulgo Fonte in eblea uocant: quanquam & hi non omnino rubei, sed uariegati rubris plumis tantum erant. Toti uero rubei, ut dixi, rarissime se dant in conspectum hominum, nec, ut ingenue fatear ueritatem a me hactenus, nisi forte, me inscio, conspecti fuerunt unquam. Eos tamen uerissime, existere, testimonio uirorum fide dignissimorum. non solum probare possum, sed id etiam, dictitat ipsa ratio. Hi igitur tres corui, ut & antea praemonui, tibi praemonstrabunt. tam uoce siue clamore suo. Sed uoces illorum tam subtiles & delicatae sunt, ut non sensibus externis, sed internis potius & mentalibus uere percipiantur. De his lege Ps. 19. Ubi scriptum est: Non sunt loquelae, neque sermones, quorum nam audiantur uoces eorum. In omnem terram exiuit sonus eorum, & in fines orbis terrae uerba eorum. Primus equidem ex amaritudine in gutture suo existente, rauca & inconcinna, uoce suae, aditum tibi parabit ad album. Hic uero suauiori edito uocis sono promouebit te ad summum & ultimum rubeum, qui angelico suo & sua uissimo cantu, omnes canoras auicularum, lusciniarum, & cygnorum, uoces facile superante, te amice excipiet, & harmoniae, dulcissima, te ad laudem ac gloriam Dei canendam excitabit, praecantando: " Mirabilis, Deus in operibus suis: " & tu respondebis: " Pleni sunt coeli & terra maiestatis gloriae eius. " Et postquam gratias egeris summo, maximo, & omnipotenti Deo, in pace reuerteris ad tuos, ne e somnis resuscitato Dracone forte periculum, sit in mora. Hermes. Intelligite ergo & donum Dei accipite, & ab omnibus insipientibus celate. De cauernis metallorum occultus est, qui lapis est, uenerabilis, colore splendidus, mens sublimis, & mare patens. Ecce uobis exposui. Deo gratias agite, qui hanc scientiam uos docuit: bratos enim diligit. Scholium. Frequenter admonet author suos discipulos, ut hoc singulare Dei donum debita reuerentia agnoscant, & omnes fatuos ac insipientes ab eodem abigant, & excludant. Enarrat praeterea lapidis quasdam proprietates, eumque occultum nominat, hoc est, paucis cognitum: uenerabilem, hoc est, in summo precio habendum: colore splendidum, hoc est, rubicundissimum. Est enim rubedo ultimiae perfectionis certissimum signum. Mentem sublimem, id est, spiritum sublimatum & exaltatum. Mare patens, id est, aquam mercurialem perennem, fixam, & in igne permanentem. Has omnes proprietates in se continet lapis, quas ante ipsius confectionem, nemo tam exacte scire potest: sed tum demum erumpunt, cum praeparatus existit: non secus ac in arbore pyro ignoratur, quales protrusura sit fructus, donec tandem oculis tuis manifesto uideris, ipsam produxisse pyra, non poma, non pruna, non cerasa, nec alterius generis fructus. Quia igitur Hermes proprio experimento omnes istas uires & proprietates in lapide cognouit illas quoque docendo, liberaliter communicat suis discipulis, ad quos nondum per uenit experientia, ut & hinc aliquid utilitatis & emolumenti percipiant. Non autem pro fideli hac institutione sibi, sed Deo uult gloriam & laudem tribui. Deo, inquit, gratias agite, qui hanc scientiam uos docuit. Hermes plantat: Paracelsus rigat: Deus autem dat benedictonem & incrementum. Huic igitur soli grates immortales persoluendae sunt pro omnibus rebus. Gratos enim diligit: Estque gratiarum actio ad plus dandum inuitatio. Hermes. Ponite igitur cum in humido igne, & coquere facite, qui humoris calorem augmentat, & incombustionis siccitatem necat, donec appareat radix: deinde rubedinem, & partem leuem ab ipso extrahite, quousque tertia pars remaneat. Scholium. Concoctionis tres species sunt: prima fit a calore externo igneo in humido, & dicitur elixatio. Secunda perficitur a calore externo in licco, & uno uerbo uocatur assatio Tertia autem fit ab interno calore naturali in humido, & dicitur Graecis πέπανσις. Quaeritur nunc, de quanam specie hic loquatur author, num de prima, an de tertia: quia utraque fit a calore in humido. Sed disserentia tantu est obseruanda inter utramque, quod prior fiat a calore externo igneo: tertia uero a calore interno naturali. Si res meo staret suffragio, utramque sane speciem tam primam quam tertiam ad opus hoc admittendam statuerem. Est enim Natura internum generationis principium: non tamen operatur, priusquam accedat externum aliquod adminiculum, quod excitet illud internum. Ergo calor hac in arte adhibendus, duplex est: Externus, qui excitat: Internus, qui perficit: iuxta hos uersiculos: " Naturam in primis imitabere, in arte magister. Hanc massa exterior tantum calor excitat ignis: Aethereo interior sed perficit omnia fotu. " Quos ita in Galicam nostra transferre placuit: " Ouurier sur tout aye cure, Que l'art imite nature. L'externe feu de charbon. Rond la matiere alteree: Mais l'interne & l'aetheree Faira ton ouurage bon. " Uterque tamen in humido fieri debet. Omnis enim generatio naturaliter fit in calido humido, quod Hermes uocat ignem humidum: quasi diceret: duplicem ignis calorem, externum & internum hic adhiberi uolo. Uidemus enim ex quotidiana experientia, quod Solis calore post foecundam pluuiam superueniente, herbae, plantae, & omnis generis arbores, & fruges magis magisque ad generationem prolectontur, quae alias tempore arido, & Sirio campos nimis exurente, tanquam exuccae & exangoes sterilescunt. Lapidem itaque hoc duplici coquendum calgre, uult Hermes: in quo augmentatur; hoc est, in ultimam maturitatis perfectionem exaltatur, & tamdiu hoc ignis genere continue conseruatur, donec appareat radix, h. e. semen metallorum. Compertum enim habemus in omnibus plantis fere & arboribus, quod post reuolutum generationis terminum, tandem proferat semen, tanquam speciei suae propagandae & conseruandae praecipuum authorem. Eundem processum obtinet quoque Natura in procreandis metallis, quae post absolutam omnium generationem, tandem arte adiuuante, etiam producit ipsorum semen, quod solum uerus est Philosophorum Mercurius, in quem omnia metalla, resoluuntur, priusquam mutua in uicems, unius in aliud fiat transmutatio. Iuxta illud Aristotelis, meteor. cap. 4. Ubi inquit: Impossibile est unam speciem metallorum in aliam transmutari posse, nisi prius reducantur in suam primam materiam. Errant igitur omnes, quicunque metalla in mercurium crudum, & non in radicem, ut Hermes ait, siue in semen suum, quod primum & ultimum uiuens in metallis est, ut cor in animalibus, reducere conantur. Natura enim semper progreditur: nunquam autem retrogreditur. Sicut enim Sol cursu suo circulari, ab una coeli plaga orientali ad alteram occiduam progreditur: non autem, nisimiraculose, retrogreditur: sic quoque de omnium rerum generatione iudicandum erit. Quod author insuper his confirmare uerbis uidetur: " Deinde ", inquit, " rubedinem & partem leuem ab ipso extrahite, quousque tertia pars remanet. " De rubedine & ternario numero superius abunde satis dictum est, adeo ut non necessum sit, eadem toties repetere. Hermes. Fili sapientum, Philosophi hac de causa inuidi dicti sunt, non quod inuideant moratis, nec relligiosis, nec legitimis, aut sapientibus: uerum ignaris, uitiosis, lege & benignitate carentibus, ne mali potentes fiant ad peccata perpetranda, & inde Philosophi sint Deo reddituri rationem: Nam omnes mali indigni sunt sapientia. Scholium. Praeocupat hic author quorundam obiectionem, qui Philosophos accusant inuidiae: ab hoc igitur crimine ut eos liberet, differentiam, ponit inter eos; quibus in uideant, & quibus non in uideant. Non in uident, inquit, moratis & relligiosis, nec legitimis aut sapientibus. Cur enim his in uiderent, cum horum propria sit scientia. Nulla autem est scientia uera & bona, nisi quae a Deo inspirata sit, uti supra copiose demonstratum est. Deo uero quicunque in uidentia sua resistere conabitur, inanem ludet operam. Nam Theodidactus non usque adeo magnifacit humanam institutionem: alium magistrum is agnoscit longe superiore & doctiorem, quam sunt puluerulenti isti hypodidascali: utcunque ipsi clamitent contra nos & nostram doctrinam. Nouimus enim illorum cauillationes, dum se mirari inquiunt, quod & nos ad honorum & dignitatum gradus suscipiendos admittamur, cum uix unum atque alterum uerbum latine proloqui pessimus. Quasi uero artium & scientiarum dignitas pendeat a latinitate, & nemo doctus haberi debeat, nisi qui latini sermonis puritatem, & elegantiam ad unguem calleat. O miseri censores, uestram quidem gloriam in eo quaeritis, ut quicquid tentatis dicere, id pure, terse, eleganter, ornate, praeclare, urite, scite, polite, iuste, uenuste, gnauiter & grauiter dicatis. Sed hoc de uobis olim praedixit Esaias cap. 33. inquiens: Ubi est literatus? Llbi legis uerba ponderans? Ubi Doctor paruulorum? populum impudentem non uidebis, populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguae eius: in quo nulla sapientia. Hactenus ille. Solliciti enims magis estis de cortice, quam de medulla, rerum, & sic umbram, praefertis essentiae, fluxile & momentaneum stabili & sempiterno. Nos autem magis delectamur ueritatis doctrina, quae cum Christi, qui ueritas ipse est, & Naturae legibus essentialiter siue realiter, non autem tantum uerbaliter siue literaliter, ut ita loquar, condeniat. Hanc ut assequamur, summis uiribus contendimus, nihil morantes, in quacunque id fiat lingua: si ue illa fuerit Hebraica, Chaldaica, Syriaca, si ue Graeca, Gallica, Italica, perinde nobis erit. Sufficit enim nobis rem, ut est, perfecte & exacte tenere: uobis lubenter relinquimus superficialem illam & externam uerborum pompam. Ex qua quid tandem reportetis, exitus palam docet. Quia enim fumum uenditis, fumus quoque siue pessimus oris halitus & lingua gloriosa, petulans & superba, uestrum plerosque pesasundat. Sed aliis illatinae linguae peritioribus me, hanc uentilandi partem: relinquam, ne rudior Latinismi, ceu uulpecula, Ista Aesopicae, cui abscissae, erat caudas, aliis quoque hanc linguam deserendam suadere uidear. Diximus itaque, quibus Philosophi scientiam suam sacratissimam non in uideant, nempe iis, qui sunt moribus probatis exculti, fide & pietate praestantes, & genuinae sapientiae filii. Caeteris autem ignaris, uitiosis, lege & benignitate carentibus iure summo in uident. His enim si communicarent artem, quid quaeso aliud agerent, quam ut furioso committerent gladium, & lasciuam iuuenculam aut meretriculam praeficerent gynaeceo. An non hoc pacto peccandi occasio, quam author supra arripiendam serio prohibet, daretur amplissima? Ergo ne tale quid accidat, & ne Philosophi de his omnibus cogantur Deo rationem redaere nulla arte hoc malum melius praecaueri posse sudicarunt, quam ut secreta sua intra taciturnitatis cancellos tuto reseruarent, ac nemini quicquam de his, nisi probis & dignis, reuelarent. Mali enim indigni sunt sapientia. Hermes. Scitote, quod hunc lapidem nomine uoco: nam ipsum foeminam magnesiae nuncuparunt, siue gallinam, siue saliuam candidam, lac uolatilium, & cinerem incombustum, ut ab insipientibus, intellectu lege, benignitateque carentibus, celent ipsum, quem tamen sapientibus uno noto nomine nominaui, qui est lapis sapientum. Conserua igitur in eo mare, ignem & coeli uolatile ad momentum exitus. Deprecor autem uos omnes filios Philosophorum, per nostrum benefactorem, donantem uobis suae gratiae decorem, ut nemini fatuo, ignaro, aut cuiquam inepto huius nomen pandatis. Scholium. Tria hic agit potissimum author: Primo recenset uaria & multa lapidis nomina, e quibus unum sapientibus tantum cognitum, sufficere non obscure innuit. Quale autem istud sit, in superioribus satis superque explicatum fuit. Deinde bis hortatur filios sapientum, ne indignos, auaros, illiberales, fatuos, ignaros & ineptos in scientiae sacrarium introire permittant. Tertio & ultimo docet, in lapide conseruandum esse mare, ignem & coeli uolatile ad momentum exitus. Per mare intelligit humiditatem Mercurii. Nulla enim generatio fit in sicco, sed in humido, ut paullo supra nota uimus. Ergo in forma liquida mercurius conser uandus erit, citra tamen sui corruptionem. Res enim durae, inquit Raimundus Lullius, uirtutem coelestem non recipiunt, nec coelo obediunt: quemadmonum in durum lapidem figunam suam non imprimit sigillum, sed in mollem ceram: ita materia nostra per mollitiem uel raritatem fit habilis ad recipiendum influxum corporum superiorum. Et per consequens hoc ipso medio obedire cogitur motui solis. Hactenus ille. Per ignem autem & coeli uolatile intelligitur duplex ignis: externus & internus: qui uterque usque ad sinem operis continuo fouendus, & conseruandus erit, iuxata illud Augurelli poetae Chymici: " Hic igitur nequa tepidum summoueris ignem: Et genitalem intus uim ui subeunte moueto, Ales ut assiduo tepidis superincubat ouis. Nascendisque adhibent pullis intenta uigorem. Quem tu continuo morem seruare memento Hanc ut dum Phoebi circum se uerterit orbis. At si desistas, quo uis intermoriatur Ignea, continuo quae foetum fomite pascit, Nil agis & subito cum primis desinet ignis Cuncta ruent, quae non ulla reparaueris arte Amplituis, ac frustra tentes fulcire ruinam. " Hermes. Nemo quicquam mihi tribuit, cui non reddiderim, quod ipse dederit, nec ipsum honorare destiti, & in hunc optimam posui significationem. Scholium. His paucis tractat Hermes de nota quadam ueri filii doctrinae: ipsa autem est liberalitas, quam si in quopiam ad uertit, statim bonam de eo concipit spem: & per legem talionis, ipsi ex liberali quoque animo benigne reddit omnia, quibus ab ipso antea affectus erat. Praeterea eundem quoque debito suo honore non priuat, sed amanter colit, & reuerenter habet. Hoc enim maxime decet uerum & sincerum Philosophum, qui quo fuerit humanior, eo doctior quoque praedicabitur, & maiorem etiam saudem apud omnes merebitur. Hermes. Fili hic lapis est celatus multorum colorum, natusque in uno colore: cognoscite illum & celate. Omnipotente concedente, morbum maximum, tristitiam, omne nocumentum, & angustiam, eo euadetis, de tenebris ad lucem, de deserto ad habitaculum, & de angustia ad dilatationem ipsius auxilio uenietis. Scholium. De tribus praecipuis lapidis coloribus dictum est supra. Sed author hic plurium adhuc aliorum mentionem facit, e quibus tamen omnibus unum tantum cognoscendum, eumque cognitum celandum praecipit. Quis iste unicus sit, facile colligitur esse rubicundus. Quo enim res preciosior & praestabilior, eo citius etiam in electionem uenit. Rubicundus autem color caeteris omnibus laudis & praestantiae palmam facile praeripit, adeo ut nihil eo nobilius ac perfectius sub Sole excogitari possit: Quem si adeptus fueris, iuxta authoris monitum celabis. Denique enarrat Hermes eximias dotes atque uirtutes lapidis, quibus frui poterit omnis, qui illo concedente Deo omnipotente potitus fuerit. Summum enim ait esse praeseruati uum aduersus quoscunque corporis grauissimos affectus: tristitiam pellit, non secus ac medicamentum illud apud Homerum, quod Nepenthes dicitur, quo usa fuit Helena ad animi moerorem excutiendum, & hilaritatem ac laetitiam inducendam. Rerum iacturam & incommoda resarcit, & ab omnibus aerumnis & aduersitatibus prompte liberat. Euehit praetere a possessores de loco obscuro ad dignitates & honores maximos. Desperatos, & hinc inde in orbe circum uagantes, solatur, & patriis restituit laribus, eosque ex rebus ad uersis, omnique calamitatum genere ereptos, tam felici beat sorte: ut posthac in tanquillitate & pace totius uitae curriculum, ex animi uoto transigant. Finis capituli primi. Capitulum Secundum. Hermes. Fili mi, ante omnia moneo te Deum timere, in quo est nisus tuae dispositionis, & adunatio cuiuslibet sequestrati. Scholium. Uulgo notum est, Philosophia, esse nihil, aliud, quam studium sapientiae. In hoc autem studio, qui laudabiles facere cupit progressus, ante omnia in timore Dei se exerceat necesse est. Sapientiae enim initium est timor Domini, ut Sapiens inquit: cui astipulatur idem Hermes liber de pietate & Philosophia, inquiens: Qui pius est, summe philosophatur: & sine Philosophia sumne pium esse, est impossibile. Sed non loquitur de spuria ista gentilium Philosophia, quae nugarum tantum anilium & falsitatum horreum est plenissimum. Miror uos Academicos modernos, quod in ipsa Christianismi luce, tanta oculorum caligine & suffusione capti non uidetis miserandam illam cladem, quae promanat ex illa Ethnica Philosophia, quam nihilominus tamen publice profiteri non erubescitis. Cum enim in fidem uestram Deus commiserit tenellas iuuentutis plantulas, hortumque ueritatis uobis aperuerit amplissimum, in quo illas omnis generis salutaribus & utilibus praeceptis fouere & educare debebatis, uos neglecta Dei benignitate, in gentilium idololatrarum & mendacium hominum castra impudentissime transfugustis, & sic uobiscum hunc immerentem suuentutis florem simul seduxistis, & adhuc indies seducitis. Quod si horti huius fortassis, ignorantiam praetendatis, id supinae ignauiae uestrae, negligentiaeque euidens argumentum est: siquidem is non longe abest, sed tam in uobis, quam ante & circa uos plantatus existit. Ilt igitur post hac inexcusabiles sitis: ecce hortus iste est Christus Iesus, Deus & Homo: uel si mauultis, hortus iste in Christo unitus, alias tripartitus existit, & sic est uel Biblicus, uel Macrocosmicus, uel Microcosmicus: ita tamen ut neque tripartitus absque unito, neque unitus absque tripartito intelligi & perfecte cognosci queat. De hoc igitur horto recte cognoscendo Paucis nunc philosophari constitutum est. Primum itaque ut Christi Iesu naturam cognoscatis, scrutari debetis scripturam: haec enim est, quae de ipso testatur. Sed neque uestrum rigare, neque plantare in hoc biblico horto agnoscendo aliquid erit, nisi ipse Iesus Christus incrementum dederit, hoc est, uana & inanis erit industria uestra propria, qua conamini scripturam scrutari: ac quamuis totam scripturam ad unguem memoriter recitare didiceritis, non tamen haec scientia, de Christo, essentialis, sed tantum literalis erit. Cum enim scriptura essentialiter considerata, aliud nihil sit quam ipsemet Christus Iesus, & uicissim Christus Iesus sit scriptura ipsa: tunc nemo poterit uerum scripturae sensum elicere, nisi legendo & scrutando, illam in & cum Christo Iesu essentialiter percipiat: ita ut non literam, quae mortua est, & occidit, sed essentiam Christi, quae sola uiuificat, legat, hoc est, legendo eius essentialiter particeps fiat. Haec enim realis cognitio ingentes sapientiae thesauros suppetit. Est enim in illa, ut Sap. 7. legimus, spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suauis, amans bonum, acutus, quem nihil uetat, benefaciens, humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens uirtutem, omnia prospiciens, & qui capiat omnes spiritus: intelligibilis, mundus, subtilis. Si igitur nostri Academici Theologi pro mortua illa & literali, hanc uiuificam & essentialem Christi agnitionem adipiscerentur: Deus bone, quanta, inde utilitas miserae & mox cillapsurae Ecclesiae redundaret: non tot rixae, tot discordiae & uariae sectae ubique locorum gliscerent: sed pax totius & concordia, quam spiritus sapientiae incarnatae, per proprietates illas modo a Sapiente enumeratas, operaretur tam inter doctores, quam auditores abunde propagaretur, & constanter conseruaretur. Commendo igitur bunc biblicum hortum imprimis Theologis. Sufficiet enim illis hunc diligenter & esentialiter, uti dictum est, excolere: nec opus erit aliunde accersere tot ac tam uaria, hominim commenta: in quibus plerumque propria magis quam Dei gloria. quaeritur. Omnis enim scriptura, teste D. Paulo 2. Timoth. 3. diuinitus ( non humanitus ) inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum ad erudiendum, in iustitiae: ut perfectus sit homo Dei, ad omne bonum instructus. Et haec de horto biblico, qui est Christus lesus, dixisse sufficiat. Nunc de horto macrocosimico, qui est Christus Deus, pauca in medium proferemus. Sicut enim de Christo Iesu testatur, scriptura, sic de Christo Deo testatur creatum siue magnus mundus: & de Christo homine, microcosmus siue paruus mundus, qui est homo. Haec autem ad propositum nostrum, clarioris tantum doctrinae causa ita distinguo: quamuis non ignorem, quemlibet hortum de qualibit Natura in Christo testari. Si igitur Dei cognitonem in Christo habere cupis, ex macrocosmico horto eam tibi comparabis: non autem, priusquam lumen maioris mundi ex solius Dei gratis ubi ortum fuerit. Orto autem hoc lumine, mox cum Hermete Trismegisto exclamando fateberum Deum esse in uisibilem mundum: mundum uero esse uisibilem Deum: & cum D. Paulo adrom. Ii. Ex ipso: & per ipsum: & in ipso est, omnia. Idem Hermes lib. Ii. ad Tatium: Deus inquit, est uniuersum: & in uniuerso nihil est quod non sit Deus. Unde neque magnitudo, neque ocus, neque qualitas, neque figura, neque tempus cira Deum est. Uniuersum enim est. Uniuersum a. per omnia & circa omnia. Qui igitur uniuersum essentialiter cognoscere uolet, is necessario id cognoscet ex uniuerso, per uniuersum, & in uniuerso. Quamprimum enim quis desertor uniuersi factus fuerit, is non amplius uersabitur, in lumine, sed ab uniuerso, quod est Deus & lumen Naturae, in particularitatis tenebras, ex quibus nulla perfectionis salus unquam speranda, incidet. In hoc igitur uniuersali macrocosmico horto agnoscendo excolendoque maxime laborare, & omnem suam operam impendere debebant omnes Physici, medici, astronomi, Chymici, & aliorum artium naturalium magistri. Inuenient enim in eo omnis generis pulcerrimas & utilissimas scientiarum plantas, quibus professionem suam quilibet ornare & amplificare poterit: ita ut in posterum ab omni librorum de rebus Physicis scriptorum lectione facile sint excusandi. Libri enim illi scripti similes sunt terrae petrosae, in quam semen proiectum, continuo quidem exoritur, sed super ueniente Solis ardore aestuat, &, quia non habet radicem, arescit. In horto u. macrocosmico nostro, terra est optima, in quam si semen ceciderit, fructum dabit centuplum & millecuplum. Restat adhuc hort 9 terris, nempe microcosmico, qui est Christus homo: Hanc igitur tam in Christo quam in homine, ut cognoscamus, necesse erit nobis prius deponere carnem Adamicam, & induere nouum hominems, sicut est ipse Christus, qui primogenitus inter filios Dei factus est. Iam autem in nostra potestate situm minime est, ut exuamus ueterem Adamicam creaturam. Sicut enim Hermete teste, terrena non agunt in coelestia, sed coelestia in terrena, ita homo Adamicus non potest in Christum agere: sed necesse est, ut Christus agat in hominem. Nulla autem fit generatio noua sine rei generandae putrefactione uel mortificatione. Homo igitur ut de nouo desuper regeneretur, cum Christo moriatur necesse est, idque per agnitionem, suorum peccatorum & seriam ac ueram poenitentiam: in qua simul cooperante Spiritu sancto per fidem ueram in Christum, nouae creaturae semen concipitur, quod temporis progressu germina producit, & tandem fructus poenitentia, dignos abunde profert. Huius microcosmici horti cultores debebant esse omnes liberalium artium & Turis prudentiae professores. Sicut enim Adam, ante lapsum omnium artium cognitionem absque praeceptore perfecte tenebat: eratque iustus & perfectus 2. sic nouae creaturae homo poterit post regenerationem in Christo, ex Christo & per Christum omnium rerum artiumque scientiam, omnemque iustitiam, aequitatem, & iudicium rectum, sibi absque ullo magistro & absque ullo corpore & codice iuris perfecte comparare. Hic enim solus est ille Dominus, qui dat sapientiam: & ex ore eius prudentia & scientia. Prou. 2. Imo ille est ipsamet sapientia incarnata clamitans: & prudentia dans uocem suam: In summis excelsisque uerticibus supra uiam, in mediis semitis stans, iuxta portas ciuitatis, in ipsis foribus loquitur, dicens: Ueni dilecti mi in hortum meum, & comede fructum pomorum meorum. Ueni in hortum meum, soror mea sponsa, messui myrrham meam cum aromatibus meis: comedi fauum cum melle meo, bibi uinum meum cum lacte meo: comedite amici, & bibite, & inebriamini charissimi. Dilecte mi, descende in hortum meum ad areolam aromatum, ut pascaris in hortis, & lilia, colligas: descende in hortum nucum, ut uideas poma con uallium, & inspicias, si floruerit uinea, & germina uerint mala punica. Prouerb. 8. & Cant. Cant. 5. 6. Sed Sed quia, proh dolor, omnes omnium artium & facultatum magistri, hodie despicatui habent hunc saluberrimum & unicum omnium scientiarum hortum; qui est Christus Iesus, Deus & Homo: nec insuper eo, quo debebant, modo tripartitum istum hortum, Biblicum nempe, macrocosmicum & microcosmicum, uel minimo saltem digito attingunt: in duplicem sese calamitatem, una cum omnibus suis discipulis. turpiter consiciunt: in apostasian uidelicet, & imperfectam donorum scientiarumque adeptionem. Dum enim hoc ueritatis horto relicto, flores scientiarum in conspurcatis & foedatis gentilium agris colligere tentant, pro ueritatis floribus, rosis & tritico, metunt mendaciorum spinas, tribulos, lolium & zizaniam: & sic transfugae iniquissimi, debitas iustasque persoluunt poenas. Deus enim, ut D. Paulus loquitur, Rom. 1. trahit illos in desideria cordis eorum, utpote qui commuta uerunt ueritatem Dei in mendacium. Et sicut non probant Christum Iesum pro uero omnium scientiarum, horto habere: tradit illos Deus in reprobum, sensums, ut faciant ca, quae nons conueniunt. repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, auaritia, nequitiae, plenos inuidia, etc. Hi nimirum sunt fructus apostasiae. Homo enim apostata, uir inutilis, graditur ore per uerso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur, praedo corde machinatur malum, & omni tempore surgia seminat: huic extemplo ueniet perditio sua, & subito conteretur, nec habebit ultra medicinam. Prouerb. 6. Et, ut D. Paulis addit, qui talia agunt, digni sunt morte: & non solum, qui ea faciunt, sed etiam, qui consentiunt facientibus. Quotus quisque autem est Academicorum, qui postquam Conscientiam suam probe examina uerit, non hoc in catalogo inscriptum se quoque inueniat. Optandum itaque esset, ut resipiscerent in tempore, ne dociperentur amiplius per Philosophia & inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, & non secundum Christum, in quo habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter Col. 2. Si igitur sapere uultis, nolite amplius considere in doctis sapientiae humanae uerbis, sed in doctrina spiritus & ueritatis. Si a quis uestrum sibi uideatur sapiens esse in hoc seculo, stultus fiat, ut sit sapens. Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia, eorum. Et iterum: Dominus nouit cogitationes sapientum, quoniam uanae sunt. Nemo itaque glorietur in hominibus.: Cor. 2. & 3. Si uero perrexeritis sectari gentilem istam siue humanam & inanem Philosophiam, non tantum nefarii Dei desertores & apostatae permanebitis, sed insuper etiam semper discentes, nunquam ad scientiam ueritatis per uenietis. 2. Timoth. 3. Quae enim perfectio speranda est ab ingenio humano, quod post lapsum primi parentis tam misere foedatum & laceratum est, ut nisi desuper a patre luminum rursus illuminetur, per se nunquam ad perfectionem ullam respirare possit. Longe uos superat Hermes, qui Philosophiae suae originem deducit ab ipso Deo rerum omnium authore. In pura igitur huiusmodi & sincera Philosophia, Hermeticae, quae ab omni falsitatis lolio sequestrata est, omne uestrum studium & operam ponatis: cum haec sola alumnos suos ad maiorem & feruentiorem pietatis cultum pro uocet: adeo ut nullum alium finem philosophandi sibi proponant, quam ut ex pietatis uerae cultura, Deum, naturam, & seipsos cognoscant. Sapientia enim absque pietate uera est stultitia. Hermes. Fili quicquid audis, rationare: Non enim te puto ratione priuatum, nec insipientem. Igitur meas exhortationes suscipe, & meditare, & sic cor tuum coapta, ac si exhortationum author esses. Cui enim natura calida est, si frigidus fiet, non ei nocebit: similiter, qui rationalis est, claudat a se ostium ignorantiae, ne securus decipiatur. Scholium. Ex omnibus actionibus, quae inconsulto quodam & temerario suscipiuntur impetu, raro aut nunquam sperandus erit bonus & optatus euentus. Consilio uero & prudentia, si qua in re, in Chymia certe opus est: praesertim si cum magistris ipsis colloquium forte instituere uolueris. Hi enim non contenti rationibus, rationum insuper rationes postulant: adeo rigoroso probationis homo, omnem discipuli expiscantur angulum. At librorum solummodo lectioni deditus, si rem propositam ad rectae rationis amussim & naturae possibilitatem expenderis, saluus eris. Sin uero nudam tantum literam specta ueris, tanquam rationis inops & imprudens decipieris. Audi igitur fideliter monentem authorem, cuius consilio nullum approbabis propositum priusquam id firmissimis rationum momentis probe munitum fuerit. Sed unde rationes & argumenta illa, promenda sint, supra in capitulo primo euidenter satis declaratum fuit. Si igitur his armis tanquam lorica & fortissimo corporis munimento indutus fueris, duplex tibi pectoris robur conciliabis, omnesque sophistarum ictus a quacunque parte imminentes, sine negotio auertes & declinabis. Quemadmodum enim nix cadens super lapidem ignitum, statim diffluit, & in uaporem resoluta euanescit, sic sumpto rationum clypeo, omnes hostiles sophismatum, in scriptis sapientum ubique occurrentium, impetus propulsabis, & sic hostibus ignorantiae propriis fugatis, uictoriam tandem obtinebis gloriosissimam: & eos, quos tibi antea inimicos putabas, in ueram & sinceram, aeternamque tibi de uinctos amicitiam experieris. Hermes. Fili accipe uolatile, uolans submerge, & diuide ipsum a sua rubigine, quae ipsum interficit, extrahe & repelle ab ipso, ut fiat uiuum, ac tibi respondeat non uolando in regionibus, sed uolans aperte contineat. Si enim extraxeris ab angustia post angustiam, & in diebus tibi notis ratione rexeris conueniens comes tibi erit, & eris Dominus superans eo decoratus. Scholium. In Chymia duo sunt principia, ex una radice orta, quae lapidis subiectum, ab omnibus fere declamantur Philosophis, uidelicet argentum uiuum, & sulphur: quorum illud uolatile est, & superius: hoc uero fixum & inferius: ex quorum coniunctione saepius repetita, fit uera & Philosophica sublimatio ac fixio. Est enim fixio, cum corpus recipit spiritum tingentem, & aufert eius uolatilitatem, & fit per sequentem reiterationem, donec producatur cinis perpetuae durationis, & totum, in igne maneat. Est autem, a principio operis, lapidis substantiae, quae per se fixissima, spiritibus non fixis, uel ut Philosophi loquuntur, aquis ponticitatem habentibus, ueluti aceto radicato, ac similibus soluenda, ut fiat uolatilis. Hac enim ratione aptior erit ad separandam eius rubiginem. Rubigo enim putredinis genus est in metallis, & certissimum imperfectionis signum. Haec igitur ab illis amo uenda est per sublimationem, totiesque illa reiteranda, donec uolans a fixo retineri, uisui manifestum fiat. Non autem praecipitanter hic procedendum erit, neque una statim uice omnia peraguntur: sed gutta post guttam paulatim extrahenda. Possit enim alias fieri, ut ex nimia festinatione uel uas frangatur, uel materia, detrimenti quid capiat. Cum igitur teste Salomone, Sap. Ii. omnia Deus in mensura, & numero, & pondere disposuerit; non oscitanter praetereundi sunt dies noti, scilicet Philosophis. Sapienter enim, inquit author, si ita diebus notis rexeris opus, con ueniens tibi comes erit, & maxima inde honorum ornamenta tibi euenient: iuxta illud Poetae stellati ita canentis: " Proinde sophi ueteres subtili indagine quendam Commenti lapidem, sibi fida uiatica cunctis " Permansura locis, nunquam interitura pararunt. Quo auxilio, uarias terras, diuersaque regnacernere, & a multis quam plurima discerepossent. " Et paulo post: " Quem qui habet, ille potest, ubi uult habitare decenter: " Nec fortunae iram metuit, nec brachia furum: Sed paucis tanto dignantur munere diri. Hermes. Fili extrahe a radio umbram suam, & sordidum, eo quod nebulae ei supereminent, coinquinant, & a luce retinent, quia angustia, & sua rubedine comburitur. Fili accipe hunc ruborem, aqua corruptum, quemadmodum ignis lator est cinis uiuus, quem si ab eo semper aufers, quousque rubor tibi purificetur, fit tibi societas, qua calescit, & in qua quiescit. Scholium. Quemadmodum in Sole ambulantis corpus continuo sequitur umbra, tanquam comes in di uidua, sic hermophroditus noster Adamicus, quam uis in forma masculi appareat, semper tamen in corpore occultatam Euam siue foeminam suam secum circumfert. Haec uicem tenet patientis; ille agentis. Cum uero illa ob sexus imbecillitatem, uel potius insufficientem digestionem, impura adhic & uitiosa, ac nati ui splendoris perfectione orbata, ignis examen sustinere nequit: non secus ac aquila spuria, quae ad uersus solem uolans, splendorem eius ferre nequit: Degeneres enim lux arguit: idcirca omnes istae dotes, quibus exuta & spoliata existit mulier, sunt ipsi per ignis, uiui, hoc est, masculi beneficium reparandae: rubedo polluta & maculata in pristinam claritatem, puritatem, & integritatem reducenda: & tantisper depurationis opus continuandam: donec foemina masculi sui uim recipiens adeo roboretur, ut frigus calorem, & omnes externas iniurias sustinere, nullumque non examen subire, & tranquille tandem in naturali unitatis thoro cum uiro gaudere & quiescere possit. Sicuti enim Deus ab opere creationis quieuit die septimo: qui dies apud Mosen appella, tur Sabbatum, id est, dies quietis: ita Saturnus. nostrae magnesiae, ultimam manum imponit operi, & ab eo quoque dic Philosophorum septimo quiescit. Non tamen quiescendo interim opus, a se effectum plane deserit: sicut neque Deus a creaturis, post absolutum creationis opus unquam recedit: sed quiscere tantum dicitur uterque tam Deus, quam Saturnus noster, quod nouam speciem praeter illas, quas septem illis diebus alter creando, alter generando produxerat, amplius nullam superaddat. Siquidem, ut Deus omnem diuinitatis suae thesaurum, quem ab infinita seculorum aeternitate, in se tanquam archetypo absconditum continuerat, septenario dierum numero complexus, illum nobis per admirandum hoc creationis artificium in suis creaturis manifestauit, & tam perfecte ac graphice repraesentauit: ut ne minima quidem iota sit in creatore, cuius non simulachrum aliquod inueniatur in creaturis: eodem modo Saturnus occulte corporum metallicorum simulachra in se circumferens, per eundem septenarium dierum numerum tandem finito opere omnia corpora explicata in lucem profert. Quod autem, non otiosus neque Deus, neque Saturnus sit: manifeste demonstrat rerum. omnium continuata, hactenus multiplicatio: quae absque Deo, & eodem Saturno, tanquam secundo a Deo rerum naturalium dispensatore & gubernatore, alias impotens & inefficax fatisceret. Magna autem uis & potestas, summumque secretum in hoc dierum septenario latet: ut qui magice & ex interna sua anatomia, in partes suas siue membra refectus, repraesentat quodammodo uniuersale quoddam & essentiale tam Creatoris, quam creaturae nomen; ita ut unus septenarius omnem caeterorum numerorum uim ac uirtutem plenarie complectatur. Componitur enim septenarius ex ternario & quaternario, quorum characteres uulgo exprimuntur per 3. & 4. quaesi dicas, ter quatuor, quae faciunt duodecim: ita uiin idem recidant septenarius & duodenarius, qui simul per multiplicatum Naturae artificium sumpti proferunt octuaginta, quatuor: quorum Characteres sunt 8 & 4: qui duo numeri per simplicem additionem redeunt in suum principium, nempe in duodenarium & septenarium. Octo enim & quatuor faciunt duodecim. Duodecim autem resoluuntur in ter quatuor: qui per characteres hosce 3. & 4. reuertuntur in septenarium numerum. Ex qua conuersione colligitur: eundem Deum in creatione, eundemque Saturnum in rerum generatione, esse 7. 12. & 84. hoc est, principium medium & finem: siue omnia in omnibus. Uidemus praeterea eundem septenarium, ex germinato ternario & simplici unitate, duos illos ternarios in uicem copulante constare. Saturni enim dies est ille unus, qui ex caeteris omnibus diebus, in unum quasi fasciculum collectis ac colligatis, diem quietis siue sabbatum producit: ita ut in generationum progressione nihil amplius praeterquam unus ille dies septies numeratus reiteretur, & sic consequenter in infinitum usque per se ipsum multiplicetur. Obseruandum quoque est duplex horum ternariorum discrimen, quorum alius coelestis, alius elementarius existit. Coelestis refert tria principia pura & perfecta: Elementaris autem triae impura & imperfecta: quae per unitatem copulatiuam in unum septenarium perfectum & omnibus numeris absolutum reducuntur: ueluti uidere est ex his circulis & planetarum characteribus: 000 - 0 - 000, siue ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ◉ ( 000 ) Hi tres circuli primi referunt tria principia coelestia. ( 0 ) Circulus autem unicus medius, est unitas copulatiua ( 000 ) Tres ultimi sunt tria elementaria principia, quae per medium circulum in unum, uti dictum est, coeunt. Iohannes Dee Londinas Anglus, suam monadem hieroglyphicam in octonario demum numero sabbatizare asserit: quae opinio, si internam rei naturam & proprietatem probe pendamus, nobiscum minime pugnat. Uterque enim Sabbati dies, tam septenarius Saturni, quam octonarius Solis in uicem in essentia conueniunt. Sed hoc tantum discuminis interest inter utrumque, quod sicut ceremoniae & sacrificia ueteris testamenti praefigurabant Christum, in Maria uirgine, a sancto, Spiritu concipiendum, incarnandum, nascendum, occidendum, sepeliendum, resuscitandum, & ad gloriam siue dexteram patris euehendum: nos autem in nouo testamento iam Christum non amplius in figura siue typo, sed reipsa & actu agnoscimus conceptum, incarnatum, natum, occisum, sepultum, resuscitatum, & ad gloriam siue dextram patris sui euectum, & super omnes coelos exaltatum: sic Sabbathum Saturni per septimum diem indicat magnesiam nostram in terra Philosophica seminandam, corrumpendam, digerendam, coagulandam, sublimandam, incerandam & figendam: Sabbatum uero Solis per octauum diem candem magnesiam iam seminatam, corruptam, digestam, coagulatam, sublimatam, inceratam & fixam, & insuper uno gradu altius, & supra septimum Saturni coelum exaltatam aperte commonstrat. Sic igitur sabbatizat nunc turba Philosophica, & unusquisque manet apud semetipsum, nullusque egreditur de loco suo die septimo Saturni, ut olim in fudaismo, siue die octauo Solis, ut nunc in Christianismo. Hermes. Fili carbonem uita extinctum, redde aquae 30. diebus tibi notis, proinde tu es rex coronatus, quiescens super puteum, ab illo auripigmento, humore carente. Iam gauisa feci corda audientium, sperantium in te, & oculos tuos te intuentes, spe eius, quod contines. Scholium. Carbonis uita ignis est, quo remoto, corpori mortuo similis fit. Nec in Carbone solum, sed in caeteris rebus omnibus ignis uitam, excitat, fouet & conseruat. Imo uitae essentiae aliud nihil est, quam purus, putus ignis: non quidem ille crassus & corrumpens elementaris, sed subtilis ille, coelestis, & generans omnia, qui, teste Aristotele, respondet elemento stellarum. Hic in metallis ob molis corporeae crassitiem extinctus, aqua Philosophica, oleaginosa, & sulphurea, resuscitandus est: quod fit, ut author uult, spacio triginta dierum. Numerus certus dierum supra silentio inuolutus, hic manifestis exprimitur uerbis. Sed quamuis aperta dierum hic fiat assignatio: industria tamen artificis in hoc opere plurimum ualet. Hic enim potest uariis modis, operis regimeninstituere: tum ratione materiae, quam accipit: ubi una prae alia perfectioni propinquior existit: tum ratione ignis, in cuius susto ac aequo moderamine consistit totum arcanum & scientia. Si igitur scite peregeris omnia, ad hanc rem necessaria, regio diademate ornandus eris: quo olim omnes Philosophi praecaeteris huius doctrinae ignaris conspicue emicabant. Non autem existimes, reges eiusmodi moreregum & principum politicorum, externam potentiae & diuitiarum gloriam affectasse & occupasse: cum potius plerique Philosophorum, in spontanea paupertate quiete uiuere maluerint: quam colla sita molesto & pernitioso diuitiarum iugo subdere. Unde Anacreon Philosophus pecuniam omnem sibi dono oblatam, Polycrati tyranno restituit: utpote a qua custodienda plus molestiae, quam uoluptatis senserat. In quo Hermetici, Saluatoris ac Domini nostri exemplum imitari uidentur: qui coram Pilato apertis fatetur uerbis, suum regnum non esse de hoc mundo. Eiusmodi enim mundanarum delitiarum maximi contemptores Philosophi, summam uoluptatem quaerunt ex solo sapientiae studio, & rebus di uinis indagandis: tanquam obedientes Sapientis discipuli, qui Prouerb. 8. dicit: Doctrinam magis, quam aurum diligite: melior enim illius fructus est auro, & lapide precioso & genimina eius argento electo. O utinam hodiernum seculum id consideraret: non utique sacra auri fame tam plurimi laborarent: qui postquam magnam auri uim per fas & nefas corraserunt, eodem postea ad impios & nefarios usus proh dolor abutuntur, & sic ex propriis nummis sibi ipsis comparant infernum, & aeternum animae supplicium. Postquam igitur Philosophus, absoluto opere, potitus fuerit regio isto honore & gloria, super puteum, inquit author, quiescit ab illo auripigmento, humore carente. Puteus est fons Philosophorum, ex quo ipsi hauriunt suum auripigmentum, carens humore, hoc est, aquam suam currentem quidem, sed manus non madefacientem: quam tandiu digerunt & coquunt aliquot ignibus: donec omnis inde humor superfluus separetur & prorsus exiccetur. Credibile sane est, non leui, sed maxima inde & incredibili uoluptate affici artificem, qui tandem uoti sui compos, omne id quod hactenus tempore longo, spe dubia, & desiderio summo expetiuit & expectauit, nunc re ipsa experitur, oculis intuetur, atque utiliter & fructuose perfruitur. Hermes. Fili notum habeas, quod aqua prius erat in aere, deinde in terra, redde tu quoque eam ad superiora, per suos meatos non inepte eam muta: deinde spiritui suo rubeo priori collecto, & parce cam coniungas. Scholium. Turba Philosophorum inquit: conuertite elementa, & quod quaeritis, inuenietis. Sunt enim elementa, ut dicit Philosophus, circulariter conuersiua propterea quod unum elementum cum altero symbolizat. Terra enim quae est, sicca & frigida participat ex una qualitatis proprietate cum aqua, quae est frigida & humida. Aer autem humidus & calidus participat cum igne, qui est calidus & siccus: & sic consequenter terra cum igne, quo ad siccitatem. Sed unum est tantum uerum ac primum elementum lapidis, uidelicet terra, quae calcinatione Philosophica exusta, & rarefacta, soluitur postea loco humido in liquorem siue aquam turbidam, crassam, & ponderosam: haecque sublimatione subtilior reddita transit in aerem siue oleum: quod sublimationis continuatione totum igneum redditur. Sed ut penitus absumatur eius superflua humiditas, igne fortissimo hoc oleum ultimo reducendum est in cinerem siwe terram rubicundam. Et sic Draco deuorauit caudam suam: & Pelicanus proprio suo sanguine, e pectore emisso, pullis suis mortuis restituit uitam. Hic enim Pelicani sanguis est spiritus iste rubeus, de quo author hic loquitur. Nam quo ad colorem, rubicundus non solum est sanguis: sed in corpore etiam humano nullam inuenies partem ( quam uis is ex partium numero immerito excludatur a medicorum Galenicorum, turba ) quae plus abundet spiritibus, quam ille ipse, ita ut a medicis quibusdam praecipua, uitae sedes dicatur. Monet praeterea author, parce inuicem coniungenda, esse elementa, Leges enim naturae sunt inuiolabiles; adeo ut exacte & praecise sint obserseruandae: Quas ultra citraque nequit consistere rectum. Sed ne quis scrupulosius, quam par sit, de elementorum coniunctione sentiat: nihil cum ipsis coniungitur, quam quod antea separatum fuit: ita ut separationis & coniunctionis unus sit author, & una eademque causae, efficiens? quae nihil aliud est, quam Archeus terrae, qui in Philosophorum mineris, continuo suo labore operi praesto est. Huic inseruiunt Gnomi qui ex innata scientia norunt, quid separandum aut coniungendum, quid ue addendum demendumue sit: ita, ut non opus habeam sciolis quibusdam consultoribus: qui crassis fatuisque suis operationibus externis, fecem proterra, phlegma pro aqua, liquorem pinguiorem & subtiliorem pro aere, subtilissimum pro igne uenditant: haecque in uicem confundunt, miscent & tandiu macerant, donec tandem aut ab acuta illorum penetrandi ui, aut ab ignis externi uiolentia, uasis fractius omnia uel in cinerem & fauillam abeant, uel in fumum euanescant. Et sic quidem crassis stupidisque ingeniis, crassae eiusmodi merito con ueniunt operationes. Philosophi uero subtilius quid & dignius sua contemplatione indagantes, relicto externo isto cortice, in solum elementorum nucleum externum & in uisibilem eruendum incumbunt. Quem dum ignari isti sycophantae non percipiunt, insurgunt in Philosophos, eosque instar canum rabiosorum in uadunt, mordent calumniantur, criminantur: seque illis longe anteponunt. Quid enim inquiunt, sciat ille doctorculus: qui aetatem fere totam tantum in scholis & literis discendis consumpsit: qui nondum scit uitrum aut uas aliquod probe sigillare neque carbonum attrectatione manus unquam lasit: Maiore labore & sudore opus est, antequam subtilissimi & ingeniosissimi ( scilicet ) Alchymistarum labores perdiscantur. Huiusmodi quadratum Polyphemum uidi aliquando in amplissima nostra Parisiensium urbe, qui natione Graecus, sine dubio etiam semper mendax, mala bestia, uenter piger; non uerebatur oblatrare uiro cuidam doctissimo, magno Philosopho, caballistae, mago, & rerum abstrusarum peritissimo: cui sese non solum aquiparabat dicens: quantus tu es in lingua latina Philosophus, tantus ego sum in mea Graeca; sed ex contemptu quoque illum in medicis tantum rebus solerter satis uersatum esse blaterabat: in Chymicis autem ne secum quidem comparandum impudentissime mentiebatur. Idem mihi aliquando contigit in Heluetia, Augustae Rauracorum: cum in diuersorio quodam inter prandendum contulissem cum quodam Germano, uiro alias literatissimo, qui postquam meas obiectiones de arte Chymica, soluere nesciebat, & in praesentia aliorum suuenum medicorum, sibi familiariums, praepudore erubescebat, hac rixosa importunitat suae authoritatis salutem uindicaturus: Tu inquit, ut ex sermone tuo intelligo, prorsus ignarus es rerum Chymicarum, nec uel carbonem tetigisti unquam. Ego uero, quia antea ex propria, ipsius confessione, illum diu laborando ne tantillum quidem inde percepisse utilitatis, no ueram, simpliciter respondi: neque tot ego inutiles feci sumptus, ut multisolent. Sed si miser ille sciuisset, quam parum ueri Chymiae indagatores, de mortuis illis carbonibus solliciti essent: quamque mihi tum temporis labia carbone uiuo, ab altari Philosophico per angelicam, uel potius diuinam inspirationem, ad me perlato, tacta ac tincta, fuissent: maiori forte uerborum, humanitate meam quaesi uisset amicitiam: neque tam difficilem sese erga me exhibuisset. Sed antiqua est illa inter homines calamitas: ut semper uirtus & ueritas, uim patiendo, premantur: uitium autem & mendacium, instar spumae in hac immunda, mundi ollaebulliendo, semper summa, petant. Quis igitur Philosophorum, erudiat aut arguat eiusmodi impios irrisores: nisi forte sibi apsi iniuriam, facere, & maculam contrahere uelit? Missis igitur sycophantis istis, me nunc conuerto ad sapientiae filios, quibus Solis occasionem, dabo: & addetur eis sapientia: iustosque docebo & festinabunt accipere. Sciant itaque sapientiae filii, mixtiones nostras elementorum non esse corporeas, sed spirituales: neque manibus, sed Archei Gnomorumque opera perfici. Hunc igitur Archeum cum suis ministris, siue spiritibus disce probe cognoscere, & haud longe aberis a ueritate, mihique gratiam habebis maximam. Hermes. Scito fili, quod terrae nostrae unguentum est sulphur, auripigmentum, siretz, & colcothar, quod est sulphur, auripigmentum, sulphura, & similia, quorum quodlibet est uilius altero, in quibus diuersitas est. Ex quibus etiam est unguentum collae, quod est pili, ungues, & sulphur, de quibus etiam est oleum petrarum, & cerebrum, quod est auripigmentum, de quibus etiam est unguis felium, quod est siretz, de quibus etiam est unguentum alborum, & unguentum duorum argentiuorum orientalium, quae uenantur sulphura, & corpora continent. Scholilm. Tot ac tam multiplicium nominum enumeratio non facit ad aliud, quam ad cognitionem uerae materiae lapidis: Non, quod unum ex istis nominibus, quae partim nota, partim ignota & peregrina sunt, materiam uere & sine sophismate detegat: sed quod ingeniosi tantum sapientum filii, ex omnibus simul collectis, infallibilem tandem materiae ueritatem eruere queant. Inter omnia autem imprimis argentum uiuum uidetur eligendum. Nam Riplaeus Anglus, Philosophus acutissimus inquit: Philosophi uocant argentum uiuum, & non uulgare, sine quo nullum existens esse potest. Si igitur nihil sub Sole existit, in quo non reperiatur argentum uiuum: non absurde hinc illud omnium rerum nominibus appellare uoluit author: circa quod unicum subiectum multiquidem multos labores, uanos & inutiles insumunt, & diu quaerentes, nihil inueniunt: sed magis magisque labyrinthaeis sese implicant uinculis, adeo ut tandem omnem prorsus inde euadendi amittant commoditatem. Nimia enim, inquit Philosophus, festinatio ex parte a Diabolo est: & haec quidem non paruam ipsis erroris praebet occasionem. Siquidem praecipiti quodam raptu, ab insatiabili habendi desiderio ac cupiditate concitato irruunt in artem: &, dum illotis manibus, sacra Philosophiae mysteria, quae temerare aut polluere nefas est tractare, & re incognita, manum operi admouere conantur, ordine quodam in uerso, siue, ut in scholis loquuntur, per ὑστερον προ¬ τερον, in tantam confusionem illabuntur, ut nunquam hinc aliquid laude dignum consequantur. Cum igitur maximopere necessaria sit perfecta ac solida argenti uiui cognitio, antequam quid tentetur in hac arte: propinquior autem & facilior uia ad ipsius notitiam perueniendi non detur, quam quae sumitur a uirium & facultatum eiusdem contemplatione: omnibus huius profundae Philosophiae discipulis hoc fidele communico consilium ut omnium primo animo suo diligentissime considerent, perpendant, ruminent, uoluant ac reuoluant quascunque illas argenti uiui siue mercurii Philosophici uirtutes ac dotes, a Philosophis passim hinc inde in scriptis suis ipsi attributas: per has enim, tanquam per manuductionem, adiuuante simul diuina clementia, absque ullo dubio per uenient in penitissimam ipsius cognitionem. Hermes Amplius dico, quod sulphur tingit & figit, & continetur, & est per tincturarum connectiones. Unguenta autem tingunt & fugiunt, quae corpore continentur, quod est fugientium coniunctio unciae sulphuribus aluminaris, quaeque fuginentia continent. Scholium. Distinguit hic author inter tincturam ueram siue Philosophicam, & inter fictitiam siue sophisticam. Uera sit ex sulphure fixo & incombustibili, ob quam causam corpora quoque redduntur fixa, & incombustibilia. Omnis enim transmutatio sequitur naturam transmutantis, & non transmutati. Necesse igitur est, ut sulphur eligatur optimum ad hanc rem. Uulgare alienum est, quia inficit, denigrat, & corrumpit: habet praeterea duplicem superfluitatem, inflammabilem uidelicet substantiam, & terream seculentiam. Ergo indagandum aliud erit, quod ignis sit simplex & uiuus, quodque corpora mortua reuiuificet, caque in perfectionem summam, ultimamque maturitatem perficiat. Tale, inquit Auicenna, non alibi reperitur super terram, quam in corporibus Solis & Lunae: In Sole quidem perfectionis, quia magis & digestum & decoctum. Cum hoc igitur sulphure si tinctura praeparetur, deque infimo obscuritatis gradus per medium catenatim prouehatur in supremum usque dignitatis splendorem & spiritualitatem, quodlibet corpus, igne liquatum, tingit, & tam firmiter corporibus adhaeret, ut in aeternum non amplius ab illis separetur: quia sic tingens & tingendum una tinctura facta sunt. Sophistica uero tinctura, quae ex mediis mineralibus, ex sulphure adurente, arsenicali, aluminari, & similibus conficitur, neque corpora, super quae proiicitur, neque suam propriam substantia ab ignis uiolentia defendere potest, sed simul cum corporibus fugit, & ab igne euolat in auras. Hermes. Fili inquisita dispositio a Philosophis una est, in ouo nostro: hoc autem in ouo gallinae minime inuenitur. Ne autem extinguatur in ouo tanta gallinae sapientia diuina, ex 4. elementis compositio coaptata & composita. Scholium. Oui Philosophici descriptio uaria hinc inde habetur apud Philosophos: quorum alii substantiam eius in quatuor partes, diuidunt, iuxta numerum quatuor elementorum, ut hic Hermes noster: & sic putamen est terra: albumen aqua: tenerior pellicula aer: & uitellus ignis. Alii in tres resecant partes, in uitellum, quem sulphuri comparant; in albumen, quod mercurio simile perhibent, & in putamen, quod salem significare uolunt. Sunt praeterea adhic alii, qui luteum oui tres rubeos planetas repraesentare, uolunt: Martem, uidelicet, Solem & Uenerem: album autem, quatuor albos, Saturnum, Iouem, Mercurium, Lunam. Ambiens autem putamen esse tanquam coelum octauum, terra siue, cinere incombustibili, tanquam stellis fixis ornatum. Hoc ultimum, quidam aiunt, gladio igneo percutiendum, & in duas partes diuidendum esse: ita ut uerissime author sentiat, eiusmodi ouum minime esse gallinae. Rectius aliquis galli, quam gallinae esse dixerit. Si enim uera est historia, qua gallus decrepitus aetatis annum septimum uel nonum attingens, ouum parere perhibetur, ex quo nascitur basiliscus, serpens uenatissimus, qui solo aspectu hominem enecat: non sane ouum hoc, tanquam materia prima basilisci, adeo multum distabit a ueneno sapientum, & mortifero, siue aqua Draconis, foetente & menstruosa. It ut sit, in effectu certe consensum deprehendimus manifestum, ita ut minuo sit dubium de simili quoque eademque utriusque essentia. Hic est sine dubio gallus ille, quem quidam Aesculapio se oblaturum uouit, si per annum a morbis liber maneret. Hanc itaque oui cum lapide similitudinem & conspirationem cum uiderent tam ueteres, quam recentes quidam Philosophi, haud inepte eius exemplum in describendo arcano Physico introduxerunt. Sunt autem praeterea aliae causae, quibus approbaturo ui exemplum. Quemadmodum enim ouum optimi nutrimenti, bonum & laudabilem, sanguinem generat, uires ac spiritus uitales impense corroborat, & candidum: Praesertim oui, faciem a Solis adustione tuetur: Sic quoque mercurius sapientum, debito modo praeparatus & exaltatus, si in paruaquantitate sumitur, corpus humanum non tantum alit & nutricat, sed ab omnibus etiam praeseruat morbis: & praeterea corpora metallica: contra omnem uim ignis tuetur: adeo ut eo tanquam familiari & amico pabulo delectentur, & in eo, liceat mihi cum Philosophis loqui, meliorentur. Uidemus porro ouum uita prorsus destitutum, & corpus mortuum esse: a naturali uero gallinae incubantis calore uitam recipere & in certo & definito temporis spatio, pullum uiuum, plumis, capite, alis, pedibus, & omnibus necessariis organis ornatum excludere: Non secus ac lapis noster, qui in crasso suo corpore, nullum uitale documentum praestat, priusquam in propria aqua stygia soluatur, & in eadem tanquam in matrice sua, quae idoneum ipsi & moderatum praebet calorem, ad iustum tempus digeratur. Quo praeter lapso, in uiuificum, & spiritualem uertitur homunculum, siue medicinam praestantissimam: quae tot uirtutum energiis excellit, ut miraculose omnibus medeatur corporis infirmitatibus; lepram, quartanam, morbum caducum, apoplexiam, & omnes morbos, quos uulgus medicorum perperam iudicat insanabiles, tollat, atque perfecte curet. An non hoc est mortuos resuscitare, & mox perituros e faucibus mortis eripere? siue enim ouum spectes uita orbatum, siue metalla imperfecta & quasi mortua, sicut aegrotos languentes & moribundos, ubique dicti, ueritatem, agnosces. Sed confutandus hic occurrit eorum error, qui speciem unam in aliam transmutari posse negant: ignorantes distinctionem illam inter species perfectas & imperfectas. Quicquid enim adhuc, est in motu ad formam, ad quam ultimo ordinatur, dici debet imperfectum: cum autem fuerit in fine motus, dici debet perfectum. Ouum enim ratione pulli, dicitur imperfectum: cum uero in ouum introducta fuerit forma pulli, ad quam tendit natura in ouo tanquam ad ultimum suum terminum. tunc pullus perfectus erit: & species, quae antea in ouo erat incompleta siue imperfecta, nunc dicetur in pullo perfecta. Sic quoque aurum cum iam peruenerit ad sinem motus, & sic formatum secundum primam & ueram intentionem Naturae, ipsum solum dicitur perfectum, & cum reliqua metalla sint in motu ad formam auri, dicentur imperfecta: quam uis formas ad inuicem habeant diuersas, per quas permanent & terminantur, & sint perfecta quodammodo in sua specie: attamen non sunt in ultimo termino motus, in quo est ultima perfectio. Hermes. Scito fili, quod in gallinae ouo maximum subsidium est, & in natura propinquitas: in eo namque est spiritualitas & elementorum collatio, ac terra natura aurum est. Scholium. Utitur hic author rursus similitudine ab ouo sumta: qua inferre uult, quod, sicuti ouum gallinae omnia ad pullum generandum necessaria in se continet: sic quoque opum Philosophorum, siue mercurius noster in se habet quae uis sibi necessaria. In ouo, inquit, est spiritualitas & elementorum collatio, quae duo appellat maximum subsidium & in natura propinquitatem. Per spiritualitatem autem intelligit facultatem formatricem, spiritum opificem, & primarium pulli gignendi authorem. Is enim ex coordinatione elementorum, quibus utitur tanquam instrumentis, & mnia membra tam aui gallinaceae, quam Hermeticae, naturali sua & insita scientia disponit, & foetum Philosophicum perfecte elaboratum & omnibus numeris absolutum, tandem in hanc lucem edit: quem author respectu elementarii artificii, terram esse dicit: Terram uero esse aurum, hoc est, opus completum. Praeterea si literalem uocabuli ( Ouum ) anatomiam paullo accuratius examinabimus, inueniemus in eo omnia, ad metallicam Philosophiam necessaria. Fiunt enim metalla ex geminis principiis: ex tribus nimirum propinquis: qualia sunt Sal, Mercurius & Sulphur: & ex quatuor remotis: quae sunt quatuor elementa, ut terra, aqua, aer, & ignis. Ut igitur de prepinquis primum, philosophemur, litera O, Philosophorum, sal siue Sol est: qui primum fabricat corpus, quod artifex tractare, & in quamcunque formam ex naturae praescripto adaptare potest. Sine sale enim in aeternum non coagulabuntur reliqua duo principia, Mercurius nempe & sulphur, propter nimiam ipsorum spiritualitatem, qua praedita, sunt. Sal igitur hanc habet proprietatem, ut subtilia reddat grossa, incorporea, corporea: occulta, manifesta. Unde Philosophus in Turba ait: facite corpora non corpora: & incorporea corpora: Item, sumite occultum & honorabile arcanum, quod est magnesies albas, & quae est cum uiuo mixta, sed non accipiatis eam, nisi puram & mundam, & suo imponite uasi, & orate Deum, ut hunc maximum uidere lapidem uobis concedat. Quod uero attinet ad ouo ista Uu, eandem ambo habent significationem: & per hanc X, ut uides Positionem, in unam coeunt literam, uidelicet in X, quae litera apud latinos idem, quod denarius numerus, significat, cuius alias character exprimitur per has duas notas 10: quasi diceres. unus circulus, uel unica circuli reuolutio Ienim unitatis manifestus est character: O uero circuli: ita ut per hanc crucem X siue denarium numerum aliud nihil indicetur, quam ipsemet Philosophorum Mercurius: de quo supra in nostris hieroglyphicis abunde satis tractatum fuit. M. autem, quia millenarium aequipollet numerum: in quo reliquo, um numerorum ultima est perfectio, merito sulphuris obtinebit uicem. Est enim sulphur ignis, essentia quinta, & spiritus, qui omnia uiuificat & alterat, & omne germen germinat, & omne lumen accendit, & omnes fructus florere facit. Quia enim omnia in se possides ac complectitur, omnes quoque has functiones, in naturali rerum oeconomia administrat. Et haec de tribus propinquis dicta sufficiant. Addemus nunc pauca quaedam de remotis, ubi uidemus, Ouum ex quatuor literis esse compositum. Prima igitur litera O refert terram. Terra enim Philosophica rotunda esse debet. & circularis, ut coelum motu suo circa eam operari, & uim suam in illam mittere queat. Nisi enim rotunda esset terra, Sol & alii Planetae circa ipsam operationes suas exercere non possent: sed cursus illorum aut in circuitu impediretur, aut uelociori motu praecipitaretur: ut Paracelsus docet in sua aurora. Duae uero sequentes literae Uu, aquam repraesentant & aerem. Primum uero U, quia consonans est, litera obtusior, imperfectiorem quoque, crassiorem & obscuriorem aquae qualitatem denotat. Alterum uero U uocalis, hoc est, litera sonantior ac clarior, perfectiorem, subtiliorem, & clariorem aeris significat proprietatem. Est enim aer Philosophorum oleum, quod tincturam imprimit constantem, fixam & stabilem. Aqua uero etiamsi madefaciendo quoque tingat, ledi tamen momento ista tinctura rursus abstergitur. Ultima denique litera M, ignem manifeste nobis depingit. Ut enim M, millenarius numerus omnia continet: ita quoque ignis omnia tandem in se transmutat, adeoque cuncta ignea, hoc est spiritualia & coelestia reddit. Si igitur tria illa principia propinqua, sal, mercurius, sulphur; & quatuor haec remota, Terra uidelicet, Aqua, Aer, & Ignis, arte nostra secreta in unum reducantur corpus: septenarium metallorum numerum siue uerum illud Philosophicum siue magicum electrum conspicue nobis exhibebunt: in quo omnem naturam mineralem quiescere & sabbatizare, supra luculenter satis ostensum fuit. Ex quibus omnibus palam conuincitur: Ouum sibi ipsi ad partum philosophicum producendum sufficerere: nec opus habere aliena alchymistarum, sufflonum, & insorsaiorum hominum additione. Hermes. Fllius ad Hermetem inquit: Sulphura nostro operi conuenientia quae sunt, coelestia, an terrena? Et ille: quaedam sunt coelestia, quaedam uero terrena. Scholium. Sequitur hic breuis Dialogus, in quo interlocutores sunt filius & pater. Filius quaestione proposita scire cupit a patre: num sulphura in opere nostro sint coelestia, an uero terrena. Ad quae pater respondens ait: esse ea non uniusmodi, si ue eiusdem generis: sed quaedam coelestia esse, quaedam terrena: interim tamen in confesso manet: ambo esse sulphura. Per coelestia sulphura intelligo Solem: per terrena uero Lunam. Sol enim est corpus calidum, fixum, rubeum, & incremabile, qui Lunam foeminam suam frigidam, uolatilem, candidam & combustibilem perficit, & in gloriae suae solium euehit & exaltat. Quod autem ut fiat, miscendum est pugnans cum igne eis conueniente, praeliantur, & amicitia fit constans: ut mox in sequentibus, pluribus dicetur. Hermes. Filius: Pater, puto cor in superioribus esse coelum, in inferioribus terram. Pater: Non est sic: uerum masculus est coelum foeminae, & foemina terra masculi. Scholium. Aliam quaestionem proponit filius, rogans num coelestia a caelestibus, & terrena siue inferiora a terrenis gubernentur, foueantur, & uiuificentur. Cor enim uitalis functionis Principium in homine, hic locum uitae, hoc est, uirtutum formalium in quaelibet mundana, distribuendarum obtinet. Sed respondet pater duod res non opinioni filii consentanea, sit, sed aliter sese habeat. Coelum enim, inquit, est, masculus terrae: terra uero foemina coeli. Unde optime cum Hermete conuenire arbitror Platonicos, qui coelum intelligunt genitarum gignendarumque formarum omnium seminibus conspersum: eius uero animam seminales rationes comprehendere, quas una diuina mens omnes suo quasi sinu gerit. Quicquid igitur mundi uniuersitate comprehenditur, id Deus coelo elementisque conseruandum, ortuque assiduo continuandum subiecit, ut iam nihil, uel ex semine gigni genitumque conseruari sine coelo possit, nisi quid Deus, iis quasi ministris omissis, ex se proxime miraculo efficiat. Quaecunque etiam sponte sua, nullo semine prodeunt, ut stirpes pleraeque & animantes, metalla omnia, omnesque lapides, ex uno coelo formas proprietatesque sumunt, quod semper praesto est, & in omnem materiam idoneis praeparationibus instructam, formam immittit, qualem illa meretur. Haec itaque coelestis causa praestantissima & nobilissima omnium est formarum exemplar, cuius per omnia diffusa uirtus quocunque penetrat: quam Plato mundi animam, alius quidam datorem formarum, Aristoteles uniuersalem naturam appellauit. Terra uero est subiectum & receptaculum omnium radiorum influxuumque coelestium: ipsa a coelo foecundata, omnium ex seipsa est gignitiua: omniumque foecunditatum receptiua, & ueluti prima parens, etiam omnium pullulatiua, centrum & fundamentum, & mater omnium. Hermes. Filius. Pater, quicquid istorum est dignius altero, an esse coelum, uel terram? Respondit, uterque altero indiget: mediocre enim propositum est praeceptis. Ac si diceres. Sapiens imperat omnibus hominibus: Mediocris enim est melior eo, quod omnis natura cum sua adunatur socia. Inuenimus in uirtute sapientiae, quod mediocre coadunatur. At ille Pater, at quid illorum est mediocre. Respondit: unicuique naturae tria sunt duorum. Primo utilis aqua: deinde unguentum: inferius uero faex manet. Scholium. Si igitur magico quodam matrimonio copulanda sunt coelum & terra: quaeritur, utrum praestantius in arte sit, coelumne, an terra? Respondetur: Neutrum seorsim quicquam praestare, nisi simul ambo coniungantur. Cum uero coelum sit in substantia sua adeo simplex, purum, & omnis alterationis expers, ut & hanc ob causam ασύμβλητον ab Aristotele nuncupetur: dubium hic multis oritur, quomodo possit eius aliqua portio siue particula, huc ad nos demissa, commisceri cum terra, nostra crassa impura, & uariis alterationibus obnoxia. Sed scrupulum istum ex animo tibi eximit Hermes his uerbis: Mediocre enim inquit, propositum est praeceptis. Quid uero mediocre sit, explicat rursus in sequentibus, ubi dicit: Unicuique naturae tria sunt duorum: primo utilis aqua: deinde unguentum: inferius uero faex manet. Idem est ac si diceret: Coelum & terra non possunt inuicem coniungi sine medio: non secus, ac anima & corpus, ut alibi loquitur, non possunt in unum corpus uniri sine spiritu. Spiritus igitur mediator legitimus est omnis ueri matrimonii tam naturalis, quam supranaturalis. Coelum enim ob naturam suam simplicissimam, ac summam perfectionem, est instar animae. Ut igitur coelum siue anima cum terra siue corpore naturali unionis thoro copuletur, necessario spiritus, qui cum utroque participat, & propterea mediocris, hoc est, non simplex & purus nimis, neque nimis crassus & impurus ab Hermete uocatur, suo intercessionis iure & authoritate hanc copulationem firmam ratamque efficiat. De hoc spiritu ita loquitur Marsilius Ficinus lib. 3. de uita coelitus comparanda, cap. 3. Spiritus iste, inquit, est corpus tenuissimum, quasi non corpus, & quasi iam anima: item quasi non anima, & quasi iam corpus. In eius uirtute minimum est naturae terreae: plus autem, aqueae: plus item aereae: rursus igneae stellarisque quam plurimum. Hactenus ille. Hic quoque Hermes noster trium, facit mentionem. Aquae, unguenti, & faecis. Solam autem aquam, utilem, ponunciat: faecem autem ait in fundo tanquam inutilem residere: unguentum uero ad utrumque ambigens in medio relinquit. Est igitur unguentum, Spiritus ille, qui manet in medio: aqua uero si ue anima in coelo, & corpus siue terra in fundo. Iterum anima, defaecata sola in coelum ascendit, quia, prius de coelo descenderat, iuxta illud Iohan. 3. Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, filius hominis, qui est de coelo, mediator uidelicet & saluator generis humani, Dominus noster Iesus Christus, qui spiritu suo saluifico, hominem in tenebroso huius corporis ergastulo illuminat, & in uitam aeternam tingit. Is enim est uera lux mundi, cuius unica guttula totius mundi tenebras in meram lucem, ipso Sole septies clariorem, conuertit: & ut nenminus, uere, quam eleganter pieque canit Poeta: " [... ] cuius de lumine lumen Omne micat, sine quo tenebrescunt lucida, de quo Lucescunt tenebrae, atque inamenae noctis immago. " Et Solomon Rex lib. Sap. cap. 7. inquit. Is est candor lucis aeternae, & speculum sine maculae Dei maiestatis, qui omnia innouat, & per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei & prophetas constituit: quique speciosior Sole, & super omnem dispositionem stellarum luci comparatus in uenitur prior. Quemadmodum igitur Christus, almo suo ac diuino lumine huminum corda accendit, illustrat, & salutari sacrosancti Spiritus igne purificat: Sic quoque lumen Naturae, omnia haec inferiora, mundaria & naturalia non tantum illuminat, scuet & conseruat: sed accedente saltem elementorum separatione, miranda quoque praestat non tantum in metallis repurgandis, sed uim quoque habet maximam in lapidibus expoliendis & exaltandis, quos per multorum temporum circumuolutionem, in coelestem ac cristallinam claritatem perfecte conuertit. Hermes. Draco autem in omnibus his habitat: Eius autem domus sunt tenebrae & nigredo in eis, & per eam in aerem ascendit, qui est eorum coelum ex suo oriente: dum autem fumus eis permanet, non sunt perpetua. Sed ex aqua fumum depone, & ex unguento nigre dinem, & ex faece mortem. Et habita lutione munere triumphali, quoscilicet possessores uiuunt. Scholium. Diximus ium de coelo & terra, deque eorum matrimonialis coniunctionis medio, aere uide licet siue aqua, quam spiritum appella uimus. Est enim aqua nihil aliud, quam aer coagulatus: Aer uero est spiritus ille uitalis, Cuncta permeans entia, omnibus uitam & consistentiam praebens, ligans, mouens, & implens omnia. Unde senior Philosophus: Aer, inquit, est ex aquas nec separatur ab ea, & ex ambobus consistit uita uniuscuiusque rei. Uidemus enim non raro ex aquis stagnantibus, faetentibus, & putrescentibus statim infici aerem, qui ex tanta corruptione terram confinem omnem inficit, omnisque generis febres ardentes, pestilentes, aliosque similes horrendis affectus inducit, qui nullo remediorum genere a medicis curari possunt. Quod cum animaduerterent nonnulli sagacioris ingenii medici, huic malo sola causae ablatione succuirendum esse iudicarunt. Aerem itaque ueninatis & noxiis uaporibus contaminatum, magno lignorum incendio expiarunt, & tam exquisite repurgarunt, ut sublatis prorsus pestilentibus istis & nocentissimis halitibus, serenam, claram, optimam & saluberrimam efficerent aeris substantiam. Idem usu uenit coelo nostro Philosophico, quod in resolutione sua prima siue putrefactione adeo horrende inquinatur, ut tanquam uenatissimus Draco suo attactu omnia inficiat: Unde etiam dicitur in tenebrosa domo habitare: nigredinem, fumum, facem, & mortem ipsam in se possidere. Quamdiu igitur coelum ita infectum manet, in pristinam naturam simplicem, puram, fixam, & perennem redire nequit. Quamobrem author praecipit, ut Draco per nigredinem ascendat in aerem: quod uix continget, ob eiusdem crassam & ponderosam corporis molem: quae non sursum tendet, priusquam ignis ui & potentia in uitro Philosophico resoluatur in aeream & uaporosam substantiam: & ita soluta, frequenti aeris uentilatione exacte perpurgabitur: & primae uam coeli naturam recuperabit. Quem finem si assecuti fuerint artifices, Deo imprimis hymnum canentes, cum laetitia pie exultabunt. Hermes. Scito fili, quod unguentum mediocre, quod est ignis, est medium inter faecem & aquam, & perscrutator aquae, quia unguenta & sulphura dicta sunt, quia inter ignem, olcum & sulphur proxima propinquitas est, quia quemadmodum ignis accendit, sic & sulphur. Scholium. Author ipsemet iam explicat dubium, quod oriri possit ex uocabulo mediocris: & dicit esse ignem. Quanta autem sit uicinitas uel potius identitas inter ignem, oleum siue aerem, quem supra spiritum esse diximus, & sulphura: ( quae omnia cum ignis natura participant ) quod author probat ex omnium in flammatione, quam in momento, admoto igne, concipiunt tam apertis hic ab ipsomet Hermete declaratur uerbis, ut si pluribus in iis elucidandis immoraremur, uel ipsissimae & euidenti ueritatis luci, tenebras potius offunderemus. Sedulo tamen aduertendum interim est tam hic quam alibi, quod ex sulphuribus, de quibus Philosophi loquuntur, ea tantum sint eligenda, quae principiis suis sint propinquiora. Sicut enim, teste Hippocrate, calore naturali magis abundant infantes recens nati, & uix ab uberibus naturae ablactati, quam adultiores ita inter sulphura rerum, quorum differentia longe lateque se extendit, nobiliora & praestantiora sunt ea tantum, quae primitiuae si uemercuriali origini sunt uiciniora, quam quae longius hinc recesserunt. Propinqua autem sunt, quae extrahuntur ex ipso mercurio, auro & argento. Remotiora, quae ex reliquis metallis: Remotissima uero, quae ex caeteris mineralibus, omnibusque animalibus & uegetabilibus educuntur. Hermes. Scito fili, quod omnes sapientiae, quae in mundo sunt, huic meae sapientiae subditae sunt. His in mirabilibus occultis elementis, artes casuum sunt, quas finita & consecuta est. Oportet igitur illum, qui introduci uult in hanc nostram occultam sapientiam, arrogantiae uitium, a se expellere: & pium & probum, & profundae rationis esse, hominibus propinquum, sereni uultus, salutare diligenter, & sibi patientium arcanorum esse obseruantem. Scholium. Quod hodie apud nos Philosophiae, id olim apud uetustissimos Philosophos sapientiae studium appellatum fuit. Dicitur autem Pythagoras primus fuisse, qui tam splendidum & magnificum sapientis titulum recusarit: & ex singulari quadam modestia maluerit sapientiae amator siue Philosophus, quam sapiens, salutari. Cui astipulatur Theodorus, Zuingerus, magnum illud Germaniae lumen, uolum. 3. Theatr. uit. hum. Sapiens, inquit, solus Deus. Huius amator est, & imitator Philosophus, in intelligendo simul, & agendo. Amat, ut potiatur; imitatur, ut exprimat. In hanc sententiam quoque canit stellatus siue renatus ille Poeta Marcellus Palingenius in his uersibus: "... O demens, reperiri qui sapientem Posse putas quenquam in terris: sapere ille uidetur, Qui minus est aliis stultus, licet insipiens sit. Conuenit haud dubie solis sapientia diuis. " Hic igitur quando Hermes ait, omnes sapientias in mundo, suae sapientiae subditas esse, intelligendum id est, de omnis generis scientiis & artibus sine disciplinis, quas ut supra cap. I. demonstra uimus, sub se complectitur unica Philosophia Hermetica Theophrastus Paracelsus, magnum illud Philosophorum & medicorum fulmen, ex eodem Hermeticae Philosophiae fundamento, doctrinam suam aliquot centum, librorum commentariis comprehensam deduxit: & ex Philosophica libertate saepenumero Chymiae κατ ́ἐξοχην tribuit Philosophiae nomen. Hinc ἀταξιας & confusionis, in tradendis artibus inique a nonnullis accusatur. Sed si eius modi censores recte assecuti fuissent Paracelsi consilium, procul dubio non tantas, reprehensionis praecipitatione in eum surrexissent. Iacobus Zuingerus filius Theodori, uir alias doctissimus & in Philosophia tam, Hermetica, quam Peripateticas solerter admodum, & felici ingenio uersatus, Paracelsum ait confuse & indistincte nimis has tradidisse artes, easque sere omnes sub unae, Chymia complexum fuisse: cum tamen diuerso considerationis respectu singulae considerandae fuissent. Chymiae enim dicit sua esse principia peculiaria; item Physicae, Astronomiae, Theologiae, caeterisque artibus, sua quoque ab aliis diuersa esse. Sed posito hoc, ita esse: quomodo uero poterit quaeso aliquis Chymiae ignarus, solide perscrutari Physices principia, quae iuxta communem philosophantium opinionem, sunt tantum mera hominum somnia, utpote quae omni certitudinis fundamento carent, nec quaenam, aut qualia illa sint, uere aut perfecte sciri potest, nisi accedat Chymicus, qui ad oculum demonstret horum certitudinem. Astronomi quoque in prognosticis & diuinationibus saepenumero adeo a uero scopo aberrant, ut illorum fides nostro seculo ualde periclitari ceperit, idque ob nullam aliam causam, quam quod Chymiae imperiti ex astrorum superiori tantum firmamento affixorum, & longissime hinc dissitorum uiribus, situ, & constellatione, futura praedicere conantur: in quo tamen turpiter falluntur. Multo enim certior prognosticandi ratio sumitur ex illa Astronomia, quorum principia, Chymica demonstratione adeo sunt stabilita, ut non nisi insensatus & mente captus illa negare ausit. Astra enim Chymicus non longe hinc distantia, sed prope ante pedes iacentia contemplatur, imo non manibus tantum illa tractat, sed ascendentium quoque infortunatorum & malignorum cursum, huc illuc, prout uult, impellit, omneque, malum in tempore praecauet, & arte ingeniosa depulsat. In Theologia uero si forte incredulus quidam ac sacrarum literarum rudis & ignarus, quales olim fuere gentiles plerique, Deum negaret, diuini numinis potestatem, maiestatem, & gloriam tam perspicue, & sine omni haesitationis scrupulo demonstrabit Chymicus, ut quasi ui aliquis ire cogatur in confessionem Dei alicusus opt. max. cuius potestas & magnificentia sit infinita & immensa. Sic consequenter iudicium esto de caeteris quoque omnibus propemodum disciplinarum generibus. Quod cum ita sit, maximam sanae Chymiae dignitatem & excellentiam esse nemo inficias ibit. Este nim illa fax & lumen, cuius splendore, artium & scientiarum ueritas, quae alias Pseudodoctorum uitio in profundo & tenebroso mendaciorum pelago demersa sacet, eluctari & clare illucescere incipit: Et sicut nihil reperitur, quod, teste Psalmista regio, se abscondat a calore Solisque sic nulla est ars & scientia tam ambiguis & fallacibus fundata principiis, quae non per Chymiae scientiam, tanquam ad lapidem, Lydiums, probetur: & abstrusae, eius & abscondita, ueritas in lucem tandem reuocetur. Merito igitur reliquae scientiae, hanc tanquam suam dominam ac Reginam agnoscant, eique, ut decet, ancillentur, ac ministrent. Mirantur multi, cur Chymici authores, artem suam tam multiplici scribendi stylo prodiderint: terminos siue uocabula artis mutuantes modo a Physicis, modo ab astrononum, geometris, arithmeticis, medicis, theologis, etc. Causam si nescis, dicam. Chymia per sesimplex, perfecta, circularis, uniuersalis, amplissima, magnificentissima, & regia, sola in supremo artium solio constituta, caeterarum artium seu scientiarum opera & ministerio, tanquam regina famulabus & pedissequis suis utitur: unde etiam ipsae mirabili consensu & conspiratione in huius unius dominae suae ministeria promptissime undique concurrunt & confluunt. Sed qui crasso sunt & hebeti ingenio, consensum hunc in artibus uix olfacient, nec quantum uis praemoniti, capere satagent: Unde etiam sibi non temperabunt a bonorum uituperiis. Quibus uero " E meliore luto finxit praecordia Titan: " ita ut ab omni mentis uertigine liberi & immunes, artium & disciplinarum naturam penitus inspiciant, hi aequiori animo in Hermetem & Paracelsum erunt, & Chymiam artem nobilissimam suae eminentiae & dignitatis lauda non tantum non pri uabunt, sed tantorum etiam uirorum institutum, tanquam laudabile, nec sine graui receptum ratione, comprobabunt. Nullum plane dubium est, quin Zuingerus, uir alias acuto & perspicaci ingenio, hanc ueritatem iamdudum sat perspectam agnitamque teneat: interim tamen, dum in Peripateticorum placitis liberior uersatur, in iisquicunque tutandis sibi quoque partem aliquam uendicat, uidetur in hoc D. Pauli exemplum imitari, qui, ut multos lucrefaceret, multis similis factus est. Reliqui uero, qui sine rei cognitione, de tam praeclaris mundi luminibus, tanquam caeci de coloribus, per uersi iudicii sui uenenum expuunt, similes uidentur canibus ad uenationem ineptis, qui licet magnum quidem latrando excitent strepitum, nihil tamen capientes plus nocent, quam prosunt. Sed omissis his, nunc ea, quae in textu sequuntur, oreuiter perstringenda aggrediemur. Enumerat author quaedam artificis requisita: & primum necessum esse, inquit, ut is, qui occultae huius sapientiae lumen intueri cupit, sit ab omni superbia & arrogantia alienus. Superbis enim resistit Deus, & humilibus solis largitur suam gratiam. Deinde pius sit & probus. Nihil enim homini pietate ac probitate utilius, quibus & Deo & hominibus se commendat. Sit praeterea acri & profundo ingenio praeditus: sine quo uix se extricare poterit ex perplexis illis & salebrosis Philosophici tabyrinthi cassibus. Humanitatem etiam & comitatem erga homines, in alloquiis & salutationibus frementer exerceat: & denique sibi concredita a Deo uel a praeceptoribus arcana non temere in uulgus diffundat, nisi Dei in se iram concitare, & in praesentissimum uitae discrimen, se ipsum petulanter conficere uelit. Hermes. Et hoc scias fili, nisi sciat mortificare, generationem inducere, spiritus uiuificare, mundare, & lumen introducere, quousque bellentur, incolorentur, & a maculis mundentur, uelut a nigredine & tenebris, nihil scit, nec ei perficitur: si autem hoc sciuerit, magnae dignitatis erit, adeo ut reges ipsum uenerentur. Haec arcana fili, oportet nos custodire, & ab omnibus improbis & insipientibus celare. Scholium. Mortificare Philosophus significat in partes msuas dissoluere ac putrefacere. Senior enim Philosophus: Scias, inquit, quod non fit generatio absque corruptione: unde studeas in putrefactionem. Et alius. Philosophus in Turba: putrefactio, inquit, est maxima, & attrahit maximum arcanum. Magnetica haec arcanorum attractio, in omni generatione naturali perspicue relucens, & non nisi Philosophiae mystis & initiatis doctrinae filiis cognita, multa ubique operatur admiranda in Natura. Per hoc enim medium, tanquam per scalam Iacobi, fit in magno mundi alembico continuus elementorum ascensus & descensus, & unius in alterum conuersio: ita ut inferiora Cum superioribus arctissimo matrimorii foedere in uicem copulentur, & tandem illa per haec perficiantur. Quod matrimonium recte a Paracelso, magno Philosophorum antistite, Gamahaea dicitur. In principio itaque generationis, in putrefactione uidelicet, spiritus uitales languidi adhuic sunt & debiles, adeo ut prore sus mortui uideantur: qui ex digestionis continuatione indies magis magisque corroborantur, & quasi reuiuiscunt, & ad summum repurgati nouum recuperant perfectionis lumen: quod sua claritatis efficacia, omnes maculas & nigredinem siue tenebras in corporibus abstergit ac delet, non secus ac Sol discutit & pellit, nubes: ipsisque colorem inducit fulgentissimum & splend dissimum: quo inducto opus suum perfectum habebit artifex, & dignus erit, qui regiis afficiatur honoribus. Hunc autem scopum nisi assecutus fuerit, in uanum laborauit omnia. Rene igitur operanti, bene erit, Regesque illi fauebunt, maximisque ornabunt dignitatibus. Tandem conclusionis loco, in hoc paragrapho, addit author communem illam admonitionis formulam, de arcano ab improbis & indignis celando: quam ideo tam frequenter repetit, ne coeleste sophici silentii sigillum forte frangatur, & sic ars nostra sacratissima in impiorum munus delapsa, nefarie profanetur. Hermes. Et scias fili, quod lapis noster ex pluribus rebus, & uariis coloribus, & exquatuor coadunatus & compositus est elementis, quae nos oportet diuidere, & per membra scindere, & artus sequestrare, partim mortificare in eo naturam, quae in eo est, aquam & ignem in eo habitantem custodire, qui ex 4. elementis, & eorum aquis, sua aqua continere, scilicet, quae non est aqua, forma, sed ignis aquas ascendens, & continens in uase sincero, & ne fugiant spiritus a corporibus: nam sic tingentes fiunt & permanentes. Scholium. Elementorum diuisio & compositio, in lapidis & metallorum generatione, nulla potest similitudine melius explicari, quam per oleorum Chymicorum praeparationem. Ut igitur rem penitus a capite ad calcem usque oculis subiiciamus, exempli loco proponemus, olei baccarum iuniperi confectionem: quam aliquis uix aggredietur, nisi primo omnium ex semine quniperi e terra nasci instituerit arbusculam siue iuniperum, quae in primo anno sterilis, non nisi caudicem, ramusculos & folia prosert, quae omnia tanquam partes crassiores terrae uicem obtinent. Et haec est prima lapidis operatio, quae eius dicitur putrefactio si ue solutio in terram. Anno sequenti secundo pergit Natura operari in arbusculam, & nulla accedente alia cultura, uel extraneo auxilio, nisi Solis tantummodo calore naturali, quniperus incipit ferre flores cineritios. quasi & ad album colorem inclinantes, qui teneritudine & mollitie sua aquam repraesentant Philosophicam: uel lapidem in elementum aquae resolutum. Sic anno tertio, Naturae robur magis magisque crescit & augescit in arbore iuniperi, quae in tertia reuolutione annua ( annus enim producit non ager ) flores illas in bacculas albicantes commutat: iuxta illud Philosophorum axioma: Corruptio unius est generatio alterius. Eiusmodi bacculae iam continent quidem in se oleaginosam quandam pinguedinem, sed crudam adhuc, neque satis decoctam. Unde aeri comparandae ueniunt. Quarto & ultimo anno candentes. illae bacculae uertuntur in baccas nigras, qui color consummatae in illis, & perfectae maturitatis signum est: ultra quem natura sine artis auxilio operari amplius nequit. Continuato enim hactenus digestionis tempore tam exquisite a Naturae igne sunt excoctae & maturatae, ut igneae naturae participes redditae, totae in ignem euaserint: adeo ut per se altiorem elementorum ordinem ascendere nequeant, nisi arte adiuuentur. Quoniam autem admixta adhuc corporea crassities in his baccis, spiritualem & igneam medicinae essentiam multum impedit, adeo ut tardius penetrando, uires suas in corpore aegri, non libere exerere possit: artis adminiculo adhibito, corporea ista & inutilis substantia inde separanda est: ita ut interior tantum & purior Naturae uis, quae sola, iuxta Hippocratem, morborum medicatrix est, in oleo subtili, penetrante & iuuante relinquatur. Quod oleum Chymico artificio ita praeparatum, non amplius in se continet crassitiem ullam, nec igneam aut corrumpentem habet naturam, sed aetheream & coelestem, purissimam & subtilissimam: sic enim tinget corpus humanum in sanitatem summam, & in eo statu diu cum eo permanebit. Quicunque igitur cupit elementorum diuisionem & compositionem in magno Philosophorum opere exacte instituere: is sibi exemplum hos, de oleo iuniperino ante oculos ponat: naturam sequatur, & cessante natura, artem sibi operis adiu uantem sociam adsciscat. Ars autem, teste Bernhardo comite Treuisano, Naturam solo igne adiuuat. Hermes. O benedicta aquina forma pontica, quae elementa dissoluis. Oportet autem nos cum hac aquina anima, ut formam sulphuream possideamus, aceto nostro eam miscere. Cum enim aquae potentia, compositumque soluitur, clauis restaurationis est. Tunc ab eis mors, & nigredo fugiunt, & sapientia procedit. Scholium. Magna uis ac potestas inest aquae Philosophica, adeo ut menito benedicta dicatur. Satis enim laudari, aut uerborum encomiis depraedicari uix potest. Sicut enim aqua fontana sordes rerum abluit externas: ita haec aqua elementa non tantum dissoluit, sed quoque internas corporum impuritates aufert, & iuncta aceto Philosophico, elicit ex ipsis sulphur incombustibile, quod per proiectionem imperlecta metalla, tingit in aurum, & argentum. Haec aqua est, clauis artis, qua quo saepius aperiuntur, hoc est, soluuntur corpora, eo magis coagulantur, eoque fiunt nobilioras, praestantiora & perfectiora: adeo ut nullum prorsus, uestigium mortis, nigredinis & imperfectionis amplius in ipsis remaneat. Huius aquae praeparatio paucis cognita est, propter. artificii ingeniosam subtilitatem. quam uulgares illi Alchymistae in suis destillandis aquis minime adhibent. Quicquid enim in hac arte absque Naturae simul adiuuantis adminiculo praesumitur, opus uanum & irritum est. Aquarum enim fortium, regiarum, aliarumque similium ponticitatem, & soluendi uel atterendi potius facultatem habentium, & propterea aurifabris etiam usitatarum praeparatio, tam aliena est a uera Chymia, ut maior sit similitudo colorum in Aethope & Dano, quam in Sophistica illa & in uera praeparatione. Rectam itaque ueramque praeparandi rationem non a magistris sed ab ipsa natura discendam plane arbitramur. Uidemus enim ipsam ex profundis montium abyssis ad nos mittere riuulos aquarum, praestantissimis omnis generis uirtutibus ac donis, tam ad Chymiam, quam medicinam praeditarum: quarum praeparationem ipsa sola absque ullo consiliario absoluit. Huius generis fons habetur in Ungaria, cuius aqua facultatem habet omne ferrum in cuprum transmutandi. Sunt praeterea alii, in quibus si lignum ad tempus certum detinetur, indurescit & uertitur in lapidem. Similem fere fluuium quendam in Thracia quoque inueniri, aut hor est Ouidius his uersibus: " Flumen habent cicones, quod potum saxea reddit Uiscera, quod tactis inducit marmora rebus. " Praeter thermas autem & acidulas infinitas, quae passim in Gallia nostra & tota Europa occurrunt, nuper in superiori Germania, in Misnia uidelicet, prope Schnebergam urbem, sicut a quodam Germano amico ad me perscriptum est, forte fortuna a quadam muliere aegrotante per somnii beneficium inuentae sunt acidulae: quarum effectus in multis morbis grauissimis percurandis summopere praedicantur. Ad harum & similium aquarum praeparationem nullus unquam accessit Pharmacopaeus, nullus deploratus Alchymista: & nihilominus tamen Natura solers ac sagax simplici sua operatione, opus produxit multo artificiosius ac ingeniosius: quam pomposis & bulosis suis receptis & processibus, ut uocant, unquam praestaret ominis seplasiariorum & sophistarum cohors. Philosophi dicunt: ignis & azoth tibi sufficiunt. Disce igitur primum a Natura, azoth siue aquae istius Philosophicae praeparationem. Hanc postea aquam praeparatam, siue artificialiter adiuuante Natura productam, simplici operatione, ad imitationem eiusdem Naturae in igne solo coques, nec te taedeat: & sic haud dubie optatum finem consequeris. Haec quidem operatio si ue coctio simplex quidem est & linearis, sed tamen non rustico plane modo si ue ingenio perficienda. Igitur antea dixi, simplicem illam quidem esse, sed absconditam & paucis cognitam, hoc est, ingeniosam. Qui igitur ingenio ualet, in ea studiose & fideliter indaganda, spretis interim omnibus sophisticorum processuum ambagibus, haud frustrabitur: sed hac ipsa occasione, in profundissima alia Naturae secreta & penetralia penitus introibit. Finis cap. secundi Capitulum Tertium. Hermes. Scito fili, quod Philosophi nexibus ad pugnandum contra ignem, uinculant roboratis, quia spiritus ablutis corporibus, desiderant inesse, & ipsis gaudent. Habitis autem ipsis, ipsos uiuificant, & in eis habitant, & corpora eas continent, nec ab eis unquam separantur. Scholium. Ut spiritus cum corporibus perfecte uniantur, & arctissimo confoederationis uinculo inuicem coniungantur, corpora prius cum azoth & igne mundanda & abluenda sunt. Est enim ablutio nigredinis terminatio, uel mundatio, donec album; fiat perfecte album, & rubeum, plene rubeum. Mundatis hoc modo corporibus, spiritus ex naturali quadam propensione trahuntur in illorum amorem: quo ardenter inflammati, subito cum corporibus commiscentur, & sic ambo tam indissolubili societatis uinculo inuicem colligantur, ut in aeternum amplius non separentur. Sed noli existimare, hanc copulationem esse fortuitam: sed quia tanta inter corpora & spiritus intercedit affinitatis propinquitas: facile ineunt hoc perenne in uicem & indissolubile amicitiae foedus. Ab uno enim fonte & principio prodicrunt ambo. Corporibus autem priores & hinc etiam nobiliores, & praestantiores sunt spiritus, qui corpora, siue, ut Marsilius Ficinus loquitur, escas sibi congruas, quibus allicerentur, effecerunt: & semper libenteraue habitant in eudem. Hermes. Tunc elementa mortua uiuificantur & corpora composita tingunt, & alternantur, & mira opera permanentia operantur; ut inquit Philosophus. Scholium. Domus, ut loquitur Paracelsus, per se semper mortua manet: soli uero inhabitantes uiuunt. Sic corpora metallorum sunt domicilia suorum spirituum, qui, dum a corporibus recipiuntur, terrestrem illorum corpulentiam paulatim attenuant, corrigunt, & ui sua uiuificandi, uitam in ipsis sopitam excitant. Uita enim in metallis latenter quiescit, nec uim suam ostentare potest, priusquam corpora exaltata, & in spiritum spiritus enim solus uiuificat ) uersa fuerint. In hanc dignitatis ordinem adducta, tum demum perfectionem quoque reliquis imperfectis corporibus, ex ea, qua pollent, superabundanti tingendi uirtute & facultate, communicabunt: & attactu suo omnia in fixam & permanentem transsubstantiabunt naturam. Haec autem est proprietas medicinae nostrae, in quam corpora redacta sunt, ut eius una pars primum tingat corporis imperfecti partes decem: deinde centum: tertio mille: quarto decies mille, & sic fiat progressus in infinitum. Ex quo manifeste elucet summa uerbi istius efficacia, quo Creator creaturam uniuersam affatus, dixit: Crescite & multiplicamini. Quanto enim magis soluitur medicina, tanto magis crescit in uirtute & potentia: quae alias sine solutione in simplici suo perfectionis statu permaneret. Fontes igitur coeli & diuinae misericordiae sunt aperti, qui nullo ingenio humano, exhauriri possunt: nihilque a nobis desideratur aliud, quam ut uasa debita adhibeamus ad excipiendam tam salutarem ac diuinam aquam, quae ex istio promanat fontibus. Non enim deficient, quousque hoc mundi seculum durabit: hoc uero transeunte & cessante, Deus omnium fontium riuulos rursus in se contrahet: nec amplius ipsos emanare aut effluere permittet. Sic gratiae fons inexhaustus erga genus humanum est Christus, ex quo quanto saepius potamur in hoc seculo, tanto magis crescimus in spem, fidem & charitatem erga illum. Debemus igitur sedulo operam dare, ut assiduo feruentique pietatis exercitio, sacroque poenitentiae igne corda nostra soluta quasi & aperta, indies hauriant tam saluberrimam uiuificamque husus fontis aquam. Quicunque enim in hoc seculo gratiae, cum uirginibus prudentibus non sibi compara uerit huius aquae thesaurum & copiam sufficientem ad uitam aeternam consequendam: is frustra emptionem illius, cum fatuis istis uirginibus in altero sperabit mundo. Hermes. O aquina forma permanens, regalium creatrix elementorum, quae tuis fratribus regimine mediocri tinctura habita, & iuncta quiescis. Scholium. Quod author hic lapidis materiam non simpliciter aquam nominet, sed aquinam formam: in illorum gratiam factum est, qui aquae nomen audientes, de aqua communi aut artificiosis, nescio quibus, gradualibus, tingentibus, soluentibus, & similibus ipsum locutum, falso sibi persuadere potuissent. Multi enim adhuc hodie reperiuntur, qui aquas elicere conantur non tantum ex metallis & mediis mineralibus, sed & ex lapidibus, silicibus, & sexcentis similibus rebus: quibus perperam utuntur ad sua magisteria sophistica. Author igitur dedita opera non simpliciter aquae, sed aquinae formae mentionem facere uoluit. Sed plurimus numerus est eorum, quin inter eos etiam, qui Philosophiae titulum, sibi solis hodie in Academiis arrogant, qui hanc aquae essentialem formam, de qua author loquitur, me per transennam quidem adhuc aspexerunt: ac pertransennam quidem adhuc aspexerunt, utpote quam imperscrutabilem fere omnes falmso opinantur: sibique prorsus incognitam esse ultro profitentur: Et nihilominus uideri uolunt Philosophi summi & excellentissimi. Ego uero contra, de illis sic statuendum aestimo: quod quicunque substantialem formam ignorat, principia ut etiam scientiae naturalis ignoret, necesse sit. Quanta igitur illorum in hac Philosophiae parte scientia sit, aliis nunc iudicandum relinquo. In uno ambo peccant tam alcumistici, quam Academici sophistae. Cum enim inquirenda rei ueritas erat ex essentiali Naturae libro, tanquam quodam lumine certam ac ueram ad naturalis scientiae fontem uiam monstrante: ipsi hac luce neglecta defecerunt ad inanes & friuolas gentilium & sophistarum opiniones, ex quibus nullam hactenus certiturient unquam. Et sic dereliquerunt fontem dinem haurire potuerunt, nec in posterum hausi ue uenam aquarum uiuentium, & foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non ualent aquas. Ierem. cap. 2. Si nescis fontem, ex quo uiuificum illud deorum nectar & Ambrosia, siue aquae uiuae profluant: Ecce quaeso, quid Esther cap. 10. in suo libro dicat: Paruus, inquit, fons est, qui creuit in fluuium, & in lucem Solemque con uersus est, & in aquas Plurimas redundauit. Hic arrige aures Chymiophyte. Sin uero minus capax es tantorum mysteriorum, quae in enumeratis his uerbis compendiose comprehenduntur, audi Bernhardum Treuisanum, de hoc fonte fusius ita loquentem: Fons, inquit, est ualde mirabilis & terribilis uirtutis, prae caeteris, omnibus totius mundi fontibus. Pertinet autem ad regem solum huius patriae, quem fons optime nouit, & ipse fontem: Relucet insuper fons iste clarus uelut argentum, & coelestis est coloris. Hactenus ille. Est itaque aqua ex hoc fonte scaturiens, permanens & creatrix regalium elementorum, hoc est, ut Bernhardus id explicat: Fons attrahit ad se regem, & post centum & triginta dies tandem emergit Rex splendidus, nitens, & diademate regio coronatur: quo postea fratres siue aulicos suos quoque ornabit: modo prius bene in eodem mundati fuerint fonte, ita ut omnem deponant leprositatem, & internam corporis immunditiem. Hoc enim modo inter ipsos facta concordia & pace, regnum suum felici ac iugi possidebunt administratione. Hermes. Apis noster pretiosissimus in stercore eiectus, est carissimus, uilis & uilissimus, quia oportet nos duo simul argenta uiua mortificare, & uenerari, scilicet argentum uiuum auripigmenti, & orientale argentum uiuum magnesia. Scholium. Lapis dicitur pretiosus simul, & uilis, propter duplex argentum uiuum, ex quo componitur. Est enim primum argentum uiuum, res uilis & abiecta, quae omnibus in locis reperitur, in fimo, in uiis publicis, in planitie, in montibus & uallibus: & homo ne horulae unius momentum uiuere potest sine eo: imo omnia uiuentia, tam animantia, quam uegetabilia, ut herbae, planta, arbores eo indigent: omnia enim protegit a corruptione, & ipsa etiam mineralia cuncta sine omni exceptione. Uisne scire quid sit? Non est aurum, non argentum, non gemma, nec lapis ullus pretiosus: haec enim omnia magno constant pretio, nec numeranda ueniunt inter ea, quae sunt uilia & exilia. Ecce dicam: Sal est, non autem uulgaris ille, quo cibi culinarii condiuntur, quam uis ex una quoque qualitate, dissoluendi nimirum, cum eodem participet: sed est sal petrae: Petrae, inquam: quo mercurius currens in optimum & perfectissimum metallum, & silex in durissimum adamantem transmutatur. Pauci ( scio ) uerbis meis fidem adhibebunt: sed si aque ac Philosophi, experientia edocti scirent, quomodo eiusmodi sal petrae in omnibus rebus reperiretur, & quomodo ex iisdem omnibus artificiose posset extrahi: sibi ipsis tum, tanquam oculatis testibus, fidem sine dubio non derogarent, & tam pretiosum, salem, qui ab ignorantibus tantum, uilipenditur, & propterea uilis a Philosophis dicitur, non tam leuiter cum sordibus, quisquiliis, & simo abiicerent: sed maiori reuerentia & industria, illum ab omnibus potius mundi angulis colligerent. Neque hic specto authoris consilium, qui ex iusta quadam & honesta in uidia, ne uulgo promiscue innotesceret, auripigmentum uocauit. Non enim hic authori, sed cupidis discendi studiosis gratificandum esse duxi: quos in aequis & bonis conatibus suis pro uirili iuuare consilium hactenus fuit, & posthac semper erit. Cur enim persuaderem discipulo rem quaerere Romae, Prage: hic, illic; cum maximo sumptuum dispendio, quae tamen ubique & in omnibus locis reperiri posset. Exemplo rem declarabo. Si aegrotus aliquis solo radiorum solarium aut lunarium aspectu possit curari: ego uero medicus in consilium uocatus, suaderem aegrotanti, ut proficisceretur in Italiam, Solem uel lunam aspecturus, & eorundem ibi radios excepturus: an non stultum hoc esset consilium, cum idem mihi Sol, eademque luna hic in Gallia aeque ac in Italia singulis diebus per totum oriantur annum. Sic multi poenitentiam acturi, frustra in Italiam & Hispaniam iter instituunt. Minori enim pretio & labore illam domiemerent a Sole iustitiae, unico sal uatore ac Domino nostro Iesu Christo, qui gratis per fidem solam nobis promisit peccatorum ueniam. Sed tantum dixisse sufficiat de argento uiuo uili & uilissimo: nunc pauca quaedam annectemus de pretioso & carissimo: quod orientale argentum uiuum magnesiae author nuncupat. Sed non loquitur de argento uiuo, quod uidetur: neque de magnesia uulgo nota. Sed per argentum uiuum intelligit humiditatem illius mixtionis, quae est humiditas radicalis lapidis nostri. Et per magnesiam intelligit totam mixtionem, de qua extrahitur ista humiditas, quae argentum uiuum nostrum uocatur: quae quidem humiditas currit in igne, & in eodem igne totum compositum dissoluit, congelat, denigrat, dealbat, rubisicat, & perficit, hoc est, omnia facit in omnibus. Inde pretiosissimus est thesaurus ei, qui eam nouit, & possidet. Merito autem dicitur magnesia. Magna enim est eius uis & facultas, quae instar magnetis uniuersalis, omnia ad suum attrahit centrum, quaecunque in se uniuersus tam superioris quam inferioris mundi ambitus complectitur: adeo ut per huius beneficium in minimae quantitatis corpusculo, uix, aciculae mucronem referente, liceat totum comprehendero mundum. Sed maius secretum latet, in hac pretiosa magnesia, quam in argento ui uouili. Philosophi igitur miris illam modis occultarunt, nec nobis de illa plura dicere aut manifestare fas est. Hermes. Natura maxima naturarum, creatrix quae continet, & separat mediocria naturarum, cum lumine uenit, & cum lumine genita est, & quam tenebrosa nebula peperit, quae omnium mater est. Scholium. Una est natura uniuersalis, quae ab Aristotele definitur esse principium motus & quietis. Uel est, ut hic Hermes loquitur, creatrix omnium naturarum, hoc est, productrix rerum omnium. Et ob hanc causam, quia omnia procreat ac gignit, omnium, quoque nominibus a Philosophis appellatur. Deus enim summus rerum opifex, & totius mundi architectus, Naturam hanc unam ac solam, rebus naturalibus gubernandis praefecit, quas igneo suo ac perenni uigore, quem ipsi rerum conditor in prima creatione indidit, fouet ac conseruat. Estque eadem Natura linea quaedam uiridis, quae gyrat uniuersum: Unde causa sola est, quod singulis annorum reuolutionibus, ineum te scilicet uere, species rerum omnium reuirescunt, & nouam recipiant germinandi & prolificandi uim, per quam crescunt & multiplicantur: ne forte ipsae species intereant, & sic uacuum in Natura, quod maximum esset flagitium, daretur: Unde recte canit Uirgilius. " Uere tument terrae, & genitalia semina pascunt; Aria tunc resonant auibus uirgulta canoris, Et Uenerem repetunt certis armenta diebus. " Item Quidius: " Tunc blandi soles, ignotaque prodit hirundo, Et nitidum celsa sub trabe fingit opus. Herbaque quae latuit cerealibus obruta sulcis, Exerit e tepida molle cacumen humo. " Operatur autem natura in haec inferiora, per Solis, Lunae, & reliquarum stellarum radios; quos Hermes sub uocabulo luminis intelligit. Horum enim irradiatione siue illuminatione infunduntur rebus elementaribus uaria uiuntutum dona, pro uariis ac di uersis rerum speciebus. Quaeritur hinc, num Chymicus Naturae quoque opera & auxilio indigeat in elaborandis suis arcanis & magisteriis? Sed facilis est responsio iis, qui nouunt Chymiam, artem similem esse agriculturae, in qua partem sibi uendicat Natura, partem agricola, tanquam operator, & artifex externus. Ut enim solummodo hic principaliter occupatur in agro praeparando & seminando: reliquum autem generationis perficiendae & absoluendae opus, unicae committit Naturae: sic quoque Duce inprimis Natura, comite uero arte, opus suum Chymicum auspicatur omnis uerus artista siue Chymista. Hermes praeterea hic mentionem facit Naturae, quam tenebrosa peperit nebula: per quam nihil aliud intelligit, quam magnesiam Saturni. Saturnus enim, Graece χρόνος appellatus, hoc est, tempus non aliter uniuersa, generationi obnoxia, in hoc mundo generat ac producit, ac magnesia ipsa, quae mater & genitrix dicitur omnium. Hermes. Ubi autem regem coronatum filiae hostrae rubeae ei coniungemus, & in leui igne nondum nocentibus, concipiet, & filium coniunctum & supereminentem, quo igniculo permanentem cibat illa, & uiuit igne nostro. Scholium. Regina siue filia Philosophorum rubea, est Luna. Non autem mireris, quod, quae alias caput & splendor est albedinis, nunc rubea dicatur. Est enim Luna metallica siue Philosophica etiam masculinae naturae: quae Soli, regi coronato desponsata, concipit, gignitque filium, quem Philosophi suum uocant Mercurium. Hic ubique est mirabilis, cuius parentes, quos modo habuit altrices & nutrices, nunc ab ipso aluntur & nutricantur. Ut enim ingenio est uersuto, & miris imbutus artibus, inter alia nouit etiam epulas, atque dapes omnis generis gratissimas praeparare: nec uulgari coquendi modo: sed potius ad moderatissimum uiuifici ac coelestis ignis calorem ipsas, coquit paratque. Quibus paratis & in mensa Philosophorum rotunda, quae ultra decem aut ad summum duodecim personas non capit, appositis: pater, mater, & reliqui eius agnati accumbunt, & conuiuium celebrant, uere Philosophicum per integram septimanam. Alium autem cibum, praeter Mercurialem hoc est, quem filius ipsis offert, non admittunt: neque patiuntur quempiam ex peregrina familia, qui non proxima sanguinis necessitudine ipsis iunctus sit, cum ipsis accumbere. Sin uero, ut non raro fieri solet, cibi in mensa appositi forte refrigescant, Rex ex solo intuitu oculorum suorum instar ignis rutilantissimi resplendentium, in momento efficit, ut recalescant, & ita calefacti gustu fiant suaues & delicati, quibus se reficiunt mirum in modum, & ad sacietatum usque comedunt, ita ut ad multum tempus neque sitiant amplius, neque esuriant. De eiusmodi coquo, qualis est hic noster Mercurius, sibi prospicere debebant omnes reges ac Principes, propter summam eiusdem necessitatem. Non enim cibos parat tantum modo alimentarios, sed etiam medicamentosos, qui corpus ab omnibus morbis liberant, idque sanum ad ultimum usque uitae terminum praeseruant ac custodiunt. Ubicunque igitur talis reperietur, coquus, Pharmacopoeo amplius non opus erit: una enim eademque opera utriusque ille perfungetur officio. Hermes. Cum autem dimittis ignem super folium sulphuris, intret super illum terminus cordium abluatur eo, & eius coinquinatio extrahatur, tunc alteratur, & eius tinctura ex igne remaneat rubea, ut carnes. Filius autem noster rex genitus sumit tincturam ex igne: illum uero mors & mare fugiunt & tenebrae. Scholium. Omne quod uiuit, propter inclusum ignem uiuit, sulphur ergo in se absconditum quoque continet ignem, qui per ignem externum excitetur, uita ui uere manifesta incipit: & ita, quod antea occultum in sulphure erat, manifestatum nunc existit. Ignis autem officium est, non solummodo uiuificare, sed etiam depurare, & heterogenea segregare tantisper, donec separatis fecibus tundem appareat tinctura purissima & rubicundissima, quae calore repraesentat carnes, scilicet recens mactatas, & sanguine adhuc conspersas siue cruentas. Hic est sanguis iste Leonis uiridis, de quo passim, mentio sit apud Philosophos. Uiridis autem dicitur, non propter colorem uiridem externum, sed propter uitae uiriditatem, suxta hunc uersum: " Laeta uiror uita est, moerori conuenit ater. Color etc. " Unde etiam ista solummodo tinctura, quae carnibus recentibus, rubeis, & sanguine adhuc madentibus similis est, perfectionis gradum attigisse dicitur. Eiusmodi enim carnes, qua nihil aliud sunt, quam sanguis modo coagulatus, perfecto adhic & pleno spirituum uigore & uirore abundant: non secus ac sanguis Leonis uiridis, qui propter uiriditatem suam totus circumfluit spirituum uitalium copia. Multi hactenus uersati sunt in eo errore, quod putarint, uiriditatem indagandam esse in spiritu uini, uel uino, aliquot uicibus, ut uulgo solent destillato. Uiderunt enim, uinum, antequam ex uuis exprimeretur, & in dolia reconderetur, in uitibus, quae foliis, floribus, & uuis immaturis uirides apparebant, creuisse: unde ab hac externa uiriditate Leonem Philosophorum uiridem appellari opinati sunt: sed turpiter in eo decepti, a uero Leone uiridi & rubeo cognoscendo, longissime aberrarunt. Ut enim leo animal fortissimum, omnium caeterorum animalium robur in se solo complectitur: ina tinctura Philosophorum praestantissima, omnium rerum tincturas in sese contineis quae in tam fragili uitis ligno, aut in eo, quod exinde prouenit, minime quaerenda est. Quomodo enim potest ex re corruptibili & combustibili elici tinctura incorruptibilis, fixa & incombustibilis? Possuntne de spinis uuae, aut de tribulis ficus colligi? Simile sibi simile generat procreatque. Unde, teste Horatio, fortes solum creantur fortibus. Et cum secundum Hermetem in lapide siue tinctura nostra sit omnis fortitudinis fortitudo fortis, ex re nobiliori & perfectiori utique, quam ex ligno aut fructibus uitis, illam extrahendam esse, coniectare quilibet potest. Quae autem sit illa res, uidetur author aperte indicare his uerbis, ubi dicit: & eius tinctura ex igne remaneat rubea: item, Filius noster rex genitus sumit tincturam ex igne. Unde palam constat: ignem esse illam fortitudinem fortem, siue ueram Leonis uiriditatem. Quaecunque enim tinctura ab igne fugit: imperfecta & immatura censeri debet, & per consequens diutius in igne nutrienda, donec perficiatur. Sin uero in igne nutrita, antiquam pristinamque suam formam retineat, aut potius corrupta, in deterius uergat, ea tanquam res ab opere Philosophorum magno aliena prorsus excludenda, & procul hinc ad Anticyras ableganda erit. Quemadmodum enim inter homines, nonnulli reperiuntur, qui ex longo usu, & assuefactione, uenenum corpori humano alias contrarium & inimicum, sine noxa assumere, & instar alimenti alicuius familiaris in uentriculo concoquere ac digerere possunt: Sic etiam lapis noster, in quo ab initio mors & tenebrae, hoc est, imperfectio & impuritas dominabantur, paulatim in igne coctus, indies magis magisque ignis naturae assimilatur, & tandem in ignem totus uertitur: ac uoluti salamandra in igne, tanquam proprio suo elemento si ue matrice habitat, eoque unice gaudet & delectatur: qui etiam temporis diuturnitate transit in essentiam quintam & tincturam Physicam, tam ad metallica, quam humana corpora. Hermes. Solis radios draco fugit, qui foramina obseruat, filiusque noster mortuus uiuet, rex ab igne ueniet, ac coniugio gaudebit, & occulta patebunt, & lac uirginis dealbabitur. Filius iam uiuificatus fit bellator ignis, & supereminens tincturis. Filius enim est beneficium & Philosophiam habens. Scholium. Draco significat terram, & est nigrum nigrius nigro. Serpentes autem & Dracones gaudent potius locis subterraneis, petrosis & obscuris speluncis, quam luce Solis siue diei propatulo. Lucente igitur Sole fugiunt, & latibula sua repetunt, ne a tam claro luminis splendore, quem ferre nequeunt, nimis torqueantur. In uas igitur probe munitum ac clausum, nec nisi unicum foramen, paruum ac rotundum, per quod Solis radii intrare possunt, habens, Draco inclusus Soli exponatur per mensem Philosophicum. quo temporis spatio, membris eius penitus dissolutus, morietur: & foetore suo lethali, accedentem quoque regis filium inficiet, & neci tradet: Ambo igitur mortificati, & in uitrum aliud mundum inditi ponantur ad Solem per alium mensem Philosophicum: uel si hyemis tempore, Solis calor sit remissior: similem in hypocausto, uel alio loco conuenienti & idoneo excitabis. Et tum temporis filius calore Solis percepto, paulatim a uitae spiritu recreabitur & reuiuificabitur: draco uero ab eodem calore urgentius pressus, penitus consumetur, & redigetur in nihilum. Rex autem uidens, imbecillum nimis esse calorem Solis, pro filio suo a draconis ueneno prorsus liberando balneum parare iubet pro se & filio: & extincto dracone, ipse cum filio suo balneum, calefactum, ingreditur, quem ex amore paterno continuis amplexibus fouet, & interim lac uirginis ei ad membrorum refectionem in magna copia, quotidie praebendo, tamdiu hoc fomenti balneum continuat: donec filius, omnibus ueneni prauitatibus absumptis, pristinum corporis robur & uenustatem recuperet: & dignitate, uirtute & splendore prorsus, similis euadat patri, adeo ut uix inter illos agnoscas differentiam. Pater in aeternum non deserit filium, nec uicissim filius patrem. Sicut enim umbra corpus, sic filius patrem continuo sequitur: tam perfecto enim & constanti amore in uicem suncti manent, ut nulla uis elementorum externa, siue sit ignea, siue aerea, siue aquea, aut terrea, tam firmum amicitiae pactum dissoluere amplius queat. Praesertim filius, ut nihili nunc dicam de patre, qui in omnibus similis est filio, in noua hac generatione dux est tam potens & fortis, ut per media incendia uicorum siue domorum, absque ulla laesione transeat. Et sicut ignis, nihil iuris habet in aurum: sic nullam quoque habet, potestatem in aureum hunc heroem: qui meretur idcirco summo iure uocari aurei calcaris side auratus eques magnificus & inclytus: quique praeterea tanta sapientia praeditus est, ut e longinquis regionibus ad eum, ueluti Regina de Saba ad Salomonem, multi quotidie confluant. Philosophi, & solidam sibi Philosophiae cognitionem, ac scientiam ex quo enim rerum intelligentia potius requirenda esset, quam ex eo, qui eam ex lumine & flumine ipsius Naturae, tanquam ex ipso fonte uebertim haurit ) ab eo comparent. Quam assecuti siue adepti ( hinc Philosophi Adepti nominantur a Paracelso: indeque nomen suum habet Philosophia Adepta ) gratiarum actionem, prout decet, pro tantis beneficiis modeste referunt, & cum pace reuertuntur in regiouem suam. Hermes. Uenite filii sapientum, & nunc gaudeamus, & simul laetemur, quia mors consummata est, & filius noster regnat, & iam rubea toga, & Chermes indutus est. Scholium. Sicut uictor magnanimus e bello reuersus, publice & solemniter agit triumphum: & undique in publicis plateis acclamatio populi, in laetitiae & congratulationis signum exauditum: sic quoque Hermes existimat, sibi acclamantibus congratulantibusque simul sapientum filiis post partam in hoc Chymico bello uictoriam, nunc triumphandum, & manibus pedibusque in laetitiae signum plaudendum esse, ut qui tot monstra norrenda de uicerit: tot terribiles dracones: tot uenenatos serpentes, & malignos spiritus profligarit & mortem denique ipsam consaectam superarit. Sed cui potius prima gloriae palma debetur pro tanta uictoria impetrata, quam filio regis: qui tanquam alter Hercules, immensum & insuperabilem laborem in tam atrocibus debellandis hostibus, sustinuit: Unde etiam regni Philosophici haeres legitimus, & toga rubea ac purpurea indutus, summum dignitatis gradum obtinuit, & tanquam in uictissimus mundi monarcha, ab omni hostium insultu & impressione, regnum suum tuetur ac defendit. O terque quaterque beatus, qui diuina ope coelitus adiutus, huius reguli fauorem & gratiam sibi conciliabit, ipsique tanquam fidelis amicus, consiliarius, & cubicularius uigilanter assistet: salarium enim, quod suis expendit sidelibus & familiaribus amicis, superat omnes omnium Craesorum Crassorumque, quotquot hoc seculo uiuunt, thesauros. Finis tertii capituli. Capitulum Quartum. Hermes. Intelligite filii sapientum, quod hic lapis clamat, protege me, & protegam te, largiri uis mihi meum, ut adiuuem te. Scholium. Expandi manus meas, inquit Dominus exercituum apud Esaiam 65. tota die, ad populum incredulum, qui graditur in uia non bona post cogitationes suas. Quis quaeso similior est huic populo, quam Chymista erroneus & ignarus: qui neque lapidem clamantem neque recte Philosophantem audit: sed in seductionum de uiis continuo uersatur. Quomodo uero audiat lapidem, quem non agnoscit: aut quomodo benignam praebeat aurem Philosopho, quem neque intelligit, neque intelligere cupit. Uana enim scientiae persuasio, cum tamen nihil sciat, adeo illum excaecat, ut saepe numero de magno quodam mysterio aperte loquentem non capiat: sua tantum sibi placentea experientiam rerum multam habet in Chymicis operationibus: non doceri, sed docere, uult alios: unde etiam non abs re doctoris uel alterius dignitatis titulum gerit: quem turpitudinis forte infamia contaminaret, si doctiorem, praese agnosceret ullum. Haec uana, inquam persuasio multis hactenus nocuit, & adhuc indies nocet, quo ad finem artis non perueniant. Temeritate enim quadam in altum plus iusto uolantes, & uilut Icarus propius ad Solem accedentes, cum eodem in profundum erroris pelagus praecipitantur, ex aquo in posterum sine maximo labore uix euadunt. Lapidem & Philosophum uno quasi ore loquentes audit ueritatis studiosus. Lapis quidem rem ipsam nude sine uerbis exhibet: Philosophus uero rei ueritatem essentialem uerbis exprimit: & ipso opere, si res postulat, demonstrat: ita ut, etiam: si uiam eandemque ambo doceant ueritatem, Philosophus tamen sit tanquam praeceptor: unsermedius inter lapidem & discipulum. Praeteptor igitur clamat, audi me discipule, & docebo te: Largire mihi tempus auscultandi, & institutis te iuuabo optimis, tibique & tuis salutaribus: Me enim si auscultando recte perceperic: magnum Naturae lumen, de quo paulo post, uidebis & ipsius quoque lapidis profundum agnosces secretum. Discipulus itaque disciplinae subditus. & obediens, huiusmodi monita non sperni, sed fideliter sequitur, uotique tandem sui compos redditur. Ignorantiam enim suam, quam habet, commutat cum magna scientia, sultem auscultando & meditando, adeo ut non tantum praeceptorem, sed ipsum etiam lapidem quem antea surdus prae inscitia, non audiebat, nunc clamantem assequatur. Sed quam amplius utilitatem inde capiet discipulus? Uoluntati magistri obtemperauit: naturale quoque lapi dis desiderium, explebit. Obsequio disiciplinae satisfecit magistro: artificio pyrotechniae satis faciet etiam Naturae & lapidi. A magistro impetra uit scientiam, & sapientiam: per lapidem inueniet sanitatem, & opulentiam, & alia multa commoda, de quibus mox audiemus. Hermes. Sol meus & radii mei sunt in me intimi. Luna uero propria meum lumen est, omne lumen superans, & bona mea omnibus bonis meliora sunt, gaudium, laetitiam, gloriam, diuitias, & delitias intelligentibus largior, & quod inquirunt, agnoscere & intelligere facio, ac diuina possidere. Scholium. Quando Philosophi loquuntur de radiis Solis, de lumine Lunae, deque aliorum astrorum luminibus, non id accipiendum est de nudo splendore externo, qualis est lucernae siue candelae accensae: qui uicinum tantum aeris complexum illuminando, reddit perspicuum & lucidum, sine alia quacunque ui & impressione uitali & animata. Umbram enim & superficiem eiusmodi mortuam, siue relollaceam, ut Paracelsus loquitur, haud curant Philosophis sed ueram tantummodo & intus latit antem quaerunt rerum medullam, hancque solam singulari artificio uenantur per radios suos essentiales & lumen Philosophicum internum. Ut autem duplex horum radiorum differentia magis innotescat, clarioris doctrinae causa exemplum fulminei radii, huc producemus: cuius scientia siue proprietas naturalis talis est, ut non promiscue cum lumine feratur in quam uis aeris partem, nec aerem luce tantum externa, illustret, sed ui quadam magnetica & innata pellatur ac rapiatur in locum certum, suae naturae magis consentaneum & familiarem, quem solum caeteris omnibus illaesis tangit & ferit, uimque suam actuosam euidenti nota impressa, clare demonstrat. Hinc uidemus saepenumero ensem siue ferrum in uagina a fulmine dissolui, corio uaginae integro adhuc & illaeso: item hominis interdum cutem a fulmine aduri, uestibus externis intactis, aut uice uersa: ut eius modi plura uidere licet exempla in historiis naturalibus. Ex quibus palam liquet, quod Philosophi de radiis, qui absque uitalium uirtutum energia, lumen tantum praebent otiosum & sterile, minime sunt solliciti, sed de illis tantum, qui cum lumine, efficacem simul & uiuam formarum siue uirium essentialium oeconomiam administrant: quorum effectum eximium explicat author in sequentibus uerbis: Ubi ex eiusmodi luminum radiis, multa solerti indagatori bona euenire asserit, ueluti gaudium, laetitiam; gloriam, diuitias, & delitias: & tam magnifice extollit hanc scientiam, ut malit illam diuinam, a tam nobili & praestanti subiecto, quam humanam appellare. Hermes. Ecce quod Philosophi de scientiis celauerant lit eris septem scribitur: duas enim sequitur alpha, yda, & librum, similiter sequitur Sol, uolens tamen dominare, artem custodire, iungere bubae aquae filium, qui est Iupiter, quod est occultum arcanum. Scholium. Non certo constat de uocabulo isto septem literarum, in quo author totam scientiam occultari dicit. Impossibile enim est, omnia Philosophorum aenigmata ad unguem eruere: in quibus sapenumero rimandis, citius sensum, quam uerba inuenire licet. Quale enim istud uocabulum sit, ingenue ut ueritatem latear, ignoro prorsus ac quamuis, aliquis diuinando, propius ad authoris mentem accedere uideretur, semper tamen de eo dubio relinqueretur: cum nemo, absente authore, possit hunc haesitantiae scrupulum plane tollere. Ergo suspensa de uerbis lite, speram tantum dabimus, ut uerum sensum & ipsam rei essentiam cliciamus. Opinio mea sic fert, ( alteri interim liberum relinquo opinari quicquid uolet ) quod non procul a ueritate aberrare uideatur, qui dicat, uocabulum istud septem literarum esse septem corpora metallorum, quae sub unico uerbo, nempe Planeta, haud absurde comprehenduntur. Saturnus enim est Planeta: Iuppiter est Planeta: Mars est Planeta: Sol est Planeta: Luna est Planeta: Uenus est Planeta: Mercurius est Planeta: ita ut omnibus septem corporibus conueniat nomen Planetae. Accedit & hoc, quod si Graece scribatur, post primas duas literas sequatur alpha, & paulo post yda. Confirmat praeterea hanc nostram opinionem Philosophus lib. de coniugio Solis & Lunae, his uerbis: per Deum, inquit, si consideraueris stellas, id est, Planetas erraticos, id est, metallorum corpora, non est inter nos, scilicet Philosophos, differentia, id est, diuersitas, in hoc, quod opinantur, id est, de arte opinantur, quia ex his metallis, & per hoc praeparant sapientes lapidem suum, in quibus est Mercurius & sulphur, fixum & incombustibile per naturam rectificatum: & propter hoc praeparatio nostra surgit per seras, & claues aperientes seraturas, id est, problemata obscurata. Hactenus ille. Ut ut sit, alium sensum ex authoris uerbis uix extorquebis: quod uel ex consequentibus uerbis Palam euincitur: Ubi dicit: Solem cum aquae filio siue Ioue esse coniungendum, & hoc esse occultum arcanum. Per aquae enim filium innuit mercurium, & per Solem sulphur fixum & incombustibile: in quorum duorum consiunctione totum latet arcanum. Sed quia Philosophus supra inquit, lapidem suum praeparare sapientes ex his metallis, & per hoc: nihil aliud intelligit per hoc, quam aurum, siue Solem. Ut enim: Sol in firmamento tantam, claeritatem solus obtinet, ut solus cum est exortus, obscuratis omnibus aliis appareat: ita Sol Philosophorum siue metallicus ortus, siue in uase Philosophico natus, occulte in se continet reliqua metallorum corpora, & caeteris occultatis ipse solus apparet. Dictus enim est Sol, quasi solus, quod unus sit, & non plures: quique tanta, sit magnitudine, ut tanquam dux, & princeps & moderator luminum, cuncta sua luce lustret & compleat. Hermes. Auditores intelligite, & deinceps nostris utamur opinionibus, & quae scripsi subtilissima inuestigatione, & contemplatione uobis demonstraui, quoddam unum noui. Nam quis intelligit, quod sincera in uestigatione & ratione inquiritur? Ex homine non fit, nisi quod ei simile est, & ex tauro idem: & si quod animal cum aliena specie cubat, nascitur, quod neutro simile est. Scholium. Qui facile credit, facile decipitur. Ut igitur supra, ita & hic denuo monet author, ut dicta eius recta rationis bilance expendantur: non autem crasso modo, prout nuda sonat litera, accipiantur. Et sicut, res, quas proponit, non leui, quod aiunt, brachio tractat, nec quicquid illi in buccam uenit, statim suo inserit libro: sed in illarum descriptione & demonstratione utitur subtilissima inuestigatione & profunda contemplatione: ita lectorem quoque decet esse sedulum & diligentem in legendis & meditandis eiusdem scriptis. Qui enim oscitanter, & sine intellectu aliquid in hoc opere praesumit: is similis uidetur claudicanti, qui fracto aut laso altero crure, cursus certamini setemere immiscet. De sincera autem in uestigatione, per quam nihil aliud intelligit, quam rationem rectam, ueram & Naturae legibus consentaneam, supra dictum est. Deinde speciem per sui similem speciem propagandam docet. Frustra enim laborat, qui de spinis, ut supra diximus, uuas colligere tentat. Ex homine enim non nascitur, nisi homo, nec ex brutis, nisi suum simile. Ordo enim specierum propagandarum, quem Deus in creatione instituit, manet in uiolabilis. Deus igitur rebus omnibus, huic ordini subiectis, suam quoque addidit crescendi & multiplicandi benedictionem. Omnis autem generatio extra huc ordinem instituta, maledictionis diuina haud dubie obnoxia est. Cuius rei exemplum habemus luculentissimum in mulis, qui ex commixtione equorum & asinarum, uel asinorum & equarum procreati, foecundum semen pro suae speciei multiplicatione & propagatione non obtinuerunt. Cum enim specierum eiusmodi confusio sub hoc diuino creationis ordine non comprehendatur, merito etiam istis non indita fuit per benedictionem diuinam uis illa crescendi & multiplicandi. Loquor autem hic de speciebus completis ac perfectis, siue illas idaeas Platonicas, siue certas & specificas seminum rationes, siue scintillulas igneas speciales, si ue formas specificas, aliis ue pluribus appellare uelis nominibus: quas omnes in uniuersum mundum diffusas, & pulcherrimo ordine inuicem, distinctas; Deus in creatione per solum uerbum Fiat produxit. Contra sacrum autem & incontaminandum hunc ordinem maxime impingunt falsarii & spurii alchymistae, qui ex temerario quodam ausu, & confusione plusquam Babylonica, specierum inuicem mixtionem moliuntur. Coniungunt enim ea, quae Deus disiunxit: quae uero coniunxit, disiungere separare ordine in uerso impie conantur. Non igitur mirum est, si proximo illos pede comitetur maledictio di uina: isque ob causam modo relatam. Quicquid tandem agis, hoc tibi firma mente persuasum habeto: Deum omnibus actionibus, quas homo proponit, tam in uerbo suo scripto, quam in natura, siue creaturis, sua uirtute infallibiliter quoque adesse. Quomodo enim possit uis ac potestas omnipraesentis Dei infinita, quae essentialiter rebus unt uersis inest, rursus ab illis tam leui momento separari. Sed actionibus iustis, cum lege & ordinatione diuina congruentibus, praesto est ut aequus, benignus, bonus & misericors pater: Peruersus autem & ordini diuino repugnantibus, tanquam seuerus omnis iniquitatis, peruersitatis & confusionis ultor, & iustus uindex. Cum sancto enim, inquit regius Propheta, Ps. 18 sanctus erit, & cum uiro innocente innocens erit. Et cum electo, electus erit, & cum per uerso peruertetur. Discant igitur hinc alchymistae in posterum, sapere, ne falsis, & sinistris suis opinionibus & deliramentis, quae tam di uinis quam naturalibus ad uersantur legibus, plus iusto tribuendo, & frustra contra stimulum calcitrando, in grauissimas penas Deo & Naturae persoluendas, incurrant. Hermes. Iam Uenus ait: Ego genero lumen nec tenebrae meae naturae sunt, & nisi meum esset metallum siccum, omnia corpora mei indigerent, quia ea liquefacio, & eorum rubiginem deleo, & substantiam extraho: me igitur & fratri meo iunctis, nihil melius ac uenerabilius. Scholium. Uenus inter septem mundi dominos siue Planetas relata, dicitur mater amoris & pulchritudinis, cuius stella Solem antecedens dicitur Lucifer, quasi lucem ferens, uel, ut author loquitur, lumen generans: Libi uero lumen, ibi quoque uita: uehiculum enim uitae est lumen, quod nullam partem corporis Physici, a suorum radiorum contagione immunem relinquit. Ergo taceant inposterum, quicunque uitam derogant metallis. Nihil onim existit in rerum Natura, quod non mediante hoc Ueneris lumine, hoc est per generationem naturalem productu sit. Metalla uero naturaliter in mineris suis procreata quis negabit? Non igitur uita sua carebunt: licet haec in iis manifeste, ut in animantibus & uegetabilibus non sese prodat, priusquam a corporea sua mole, quae uitae actiones in ipsis obtundit & reprimit, liberentur idque per eiusdem luminis beneficium: cuius officium est, tenebras mortis fugare, & illarum loco inducere uitam. Non autem hoc lumen indagandum erit in corporibus metallicis, propter nimiam ipsorum siccitatem, hoc est, terrestrem crassitiem. Nisi enim siccum esset meum metallum, inquit author, omnia corpora mei indigerent. Neque cuprum aut as, sed Uenus, Planeta & sydus coeleste ait: Ego genero lumen. Per Uenerem igitur essentiam intelligo astralem, lucidam & splendentem: quae ignea sua ui non secus, ac carbonum ignis corpora liquefaciat: non autem liquefaciat simpliciter, sed liquefaciendo etiam simul rubiginem deleat, & substantiam, hoc est, occultam tincturam, extrahat. Quod tum fiet, si Uenus & eius frater in uicem copulati, & Uulcani fallaciis, catenae inuisibili tamdiu ligati teneantur: doneo Uenus in proprio thoro impraegnata, post 9. mensium reuolutionem, sobolem pariat ipsis parentibus praestantiorem & nobiliorem. Hermes. Rex autem dominator, suis fratribus, testantibus ait: Ego coronor & diademate ornor, & regno uestro induor, & cordibus laetitiam ingero, & ego uinctus ulnis, & pectori meae matris & substantiae eius, continere & quiescere meam substantiam facio, & inuisibile ex uisibili compono, tunc occultum apparebit, & omne, quod Philosophi occultauerunt, ex nobis generabitur. Scholium. Rex est aurum: Eius autem fratres sunt caetera inferiora metalla: Regnum omnes possident commune, in quo tamen supremum imperandi fastigium assequitur solus Rex siue Sol: qui propriis uirtutum insigniis, caeteris, longe antecellit. Ignem enim solus sustinet sine noxa, in quo diutissime detentus nihil, deperdit: nec uinci aut destrui potest, nisi a matre, quae est fons siue mercurius metallorum: Accidit autem aliquando, ut rex animi gratia fontem ingressus la uaret: sed reuersus a fonte incidit in summam corporis imbecillitatem quam sibi inter lauandum contraxerat. Conuocatis itaque fratribus in unum, de rege restituendo deliberatum fuit. Iubetur Mercurius Deorum nuncius colligere suffragia, a quouis fratrum uel consiliariorum: qui promtus in exequnenda munere alloquitur primo Saturnum: Tu, inquit, pater Deorum, & arcanae contemplationis author, nobis quaeso expone tuam sententiam, & libere eloquere, quid tibi uideatur de nostro Rege, quem uides hic ad summas imbecillitatis angustias redactum, nigrum, tenebrosum, & omni lumine priuatum: dic, inquam, qua ratione in pristinum fortitudinis & claritatis locum rursus euehi possit. Tunc exorsus Falciger ita respondit: Me, inquit, uocant dominum temporis, omnia destruentem & conseruantem, authorem mortis & uitae. Ne igitur mentiri uidear, ultro nunc ueritatem fateor, uobisque palam dico, me authorem esse Primarium tanta ruinae, in quam rex noster incidit. Cum enim in fonte ipsum lauare uiderem, statim sumtis meis armis haereditariis, ad eum clam in balneum intraui, & dormientem spirituali falcis meae ueneno, subito citra hominum opinionem sauciaui: ex quo uulnere experge factus rex, multum profudit sanguinis. Hinc tantae imbecillitatis causa. Haec tamen infirmitas non ipsi est ad mortem aeternam: sed proderit nobis in salutem nostram, qui fratres eius sumus, & proximi consanguinei. Ili igitur cum ipso regni quoque participes fiamus, profuso sanguine proprio, nos emundabit ab originali impuritatum illuuie. Quamuis ergo naturam adeo in ipso labefactatam cernatis, ut morti non absimilis uideatur: uitae tamen spiraculum prorsus extinctum non est: sed occulto temporis fomento, interim a me conseruatur, donec tandem, assistentibus mihi caeteris meis fratribus, corona quoque regia potitus cum eodem fuero. His dictis tacuit. Conuersus igitur Cyllenius heros ad Iouem, signum dedit, ut diceret sententiam: qui mox in hanc se effundit orationem: Iuuans, inquit, ego pater dicor, omnes excellens in bonitate, & dominus sum diuitiarum & sapientia. Ne igitur inani & uano nomine stulte superbire uidear, in Rege nostro iuuando nullum non mouebo lapidem: imprimis autem ipsum exornabo sapientia & diuitiis, omnesque mundi thesauros ipsius potestati subiiciam. Praeterea singulari bonitate & clementia erga omnes, praesertim autem erga nos fratres ipsius praeditus, pauperibus erit refugium, miseris & afilictis solatium, & moerore confectis gaudium & refrigerium. His finitis Luna compellata a Mercurio, in hoc argumentum fari incipit: Ego, inquit, soror Regis uterina, merito habeo, quod de tristi hoc fratris mei casu lugeam: sed unum est, quod me solatur, ne prorsus abiecto animo desperem: nempe hoc quod communi dicitur promuerbio: " Post nubila Phoebus: " Experientia enim me subinde edecuit huius dicti ueritatem. Quoties enim uidi fratrem, densissimis obscuratum nubibus, qui nihilominus tamen igneo suo ac radioso splendore illas penitus discussit, & tandem eluctatus, rursus auream nobis & fulgentem capitis comam benignus ostendit? Sed sicut in ipsius ministerium se ultro afferunt fratres, & cognati mei omnes, ita etiam meis officiis ipsi nequaquam dicero: & quia me appellant uulgo aquarum dominatricem, ipsum quoque aquae mea perenni & clara e fonte uiuo scaturiente potabo: omniaque corporis membra in eo ita reficiam, ut nihil remaneat prorsus infirmi, languidi, aut uitiosi: sed fortis euadat, robustus, pulcher, formosus, & regali decore prae caeteris omnibus maxime conspicuus. Absoluto candidae Dianae sermone, confestim surgit Uenus, quae blando placidoque uultu, subridens, fratrum turbam ita, alloquitur. Quid quaeso fratres amici, rei est, inquit, quod in rege ac domino nostro refocillando, tam longam nectatis moram? An nescitis neminem nostrum a se ipso uiuere? Nisi enim uita nobis ab hoc unico uitae lucisque creatore gratis impertiretur, iamdudum actum esset de salute nostra. Cum igitur omnia, quae possidemus, bona, ipsi soli accepta ferenda sint: utpote qui ex lumine & splendore suo nobis lumen & splendorem tribuat: merito quoque hunc coeli regem, & mundi principem, ueneremur, ipsique subditi & deuincti maneamus in aeternum. Exigua sane hac est opella uestra, qua ipsum fouere & restituere conamini. Nisi enim haec antea uobis coelitus concessa essent munera, minima certe aut prorsus nullae, foret in uobis ministrandi ac iuuandi uis & potentia. Festinate igitur, & unusquisque uestrum, quod acceptum tenet, ei quoque lubens meritoque rursus offerat. En, quod accepi, nunc reddo, illique tribuo multipotentiam, foecunditatem, candorem, amorem, misericordiam, & comitatem. His cunctis, & multis adhuc aliis praestantioribus uirtutibus hunc Regem nostrum ditandum & exornandum uolo. Hactenus continuatum orationis filum, abrupit Uenus, & silentio facto, statim Deorum nuncius in uitat Martem: qui uoce graui & impetuosa in haec subito prorumpit uerba. Magnificum, inquit, & geminatum mihi olim inditum est nomen: nec sine causa. Mars enim uocor, quod armipotente & magnanima uirtute mea, maribus in bello praesum. Mauors autem nuncupor, quod magna uerto, uidelicet imperia & regna. Sed quicquid armata & bellicosa manu edomare nequeo id ego & filius Uulcanus iunctis uiribus per maxima, ignium incendia, & per fumum in coelicas mittimus regiones. Igneae namque calefactionis dominus sum, nullique ego cederem unquam, nisi lux Apollinea, claritate & ardore suo nimio me uinceret, urgeret, pelleret, inque fugam uerteret. Ilt ut sit, tantum tamen uirium contribuo magno regi nostro, ut se & regnum nostrum a quacunque ui illata defendere possit. Habet enim ex me gladium flammeum & uersatilem, ad custodiendam uiam ligni uitae: ut nihil iam dicam de fortitudine, magna nimitate, generositate, & potestate summa ad quam uis iniuriam aliam: propulsandam: adeo ut iam sit perfectissimus, nihilque amplius ipsi desit ad regni sui splendorem amplificandum. His finitis, arbiter Deorum Mercurius annuit, & uota omnium collecta, tanquam aequa & pia comprobat laudat, praedicat. Rex igitur hactenus occultatus in umbra mortis, gloria & honore pristino, recuperatis, sine mora prodit in lucem, & uiribus longe maioribus auctus distribuit uaria in fratres dona, & beneficiorum memor, quibus ab ipsis multipliciter fuit affectus, aeque ipsos regiis honoribus ornandos serio mandat, uult, iubet, imperat. Quibus peractis omnibus, uisibile factum fuit uisibile, & occultum, manifestum. Hermes. Haec uerba auditores intelligite, custodite, meditamini, & nihil aliud inquirite. Homo autem principio Naturae generatur, cuius uiscera carnea sunt, & non ex alio. In hac litera meditamini: superflua uero respuite. Scholium. Fideliter hic author praemonitos cupit suos discipulos, & bis repetit hanc tanquam omnino necessariam, maximique momenti admonitionem: nihilque aliud inquirendum esse uult, quam principium Natura, a quo generetur homo. Idem enim principium, quod causa est hominis procreandi, lapidis quoque generationem promouet. Hoc autem principium est Natura, quam Philosophi ubique suis discipulis indagandam, probeque cognoscendam suadent. Tam enim necessaria est ipsius cognitio, ut absque eadem quilibet artifex oleum & operam, quod asunt perdat. Natura enim sola natura laetatur: & natura naturam uincit, & superat: & natura naturam continet: & tamen non sunt diuersae naturae, nec plures: uerum una tantum. De hac natura loquitur Rosarius in haec uerba: o Natura benedicta, & benedicta est tua operatio, quia te imperfefecto facis perfectum cum uera putrefactione quae est nigra & obscura. Postea facis germinare nouas res & diuersas, cum tua uiriditate facis diuersos colores apparere. Multi agnoscunt quidem Naturam, sed uirtutem eius ignorant: quam si scirent, non utique uilipenderent. Peripatetici nostri hanc quidem optime scire sibi uidentur, & interrogati, quid sit Natura, prompte admodum, uel sine libro memoriterque recitant Aristotelis definitionem: Natura est principium motus & quietis. Si uero quaeras, num Natura, per se ipsam existat ab aeterno: an uero ab aliquo priori principio sit progressa? Deus bone, quantam hic uideas illorum, in respondendo oscitantiam, quantam timiditatem, & inconstantiam. Quocunque enim se uertunt, nullam, prorsus elabendi uiam, occasionemque inueniunt. Si enim nihil ipsa prius fuisse dicerent, impietatis maximam incurrerent notam Propria enim conscientia uicti, rem aliter se habere norunt. Sin uero Deum authorem Naturae, ut & caeterarum rerum omnium faterentur: totum subito corrueret ipsorum Philosophiae aedificium: Super hoc enim Naturae & aeternitatis mundi fundamentum, illud superstructum est, quo diruto, omnia simul collabi nec essum est. Si enim Natura est ab aeterno, & principium motus & quietis: nihil illa differet ab ipso Deo. Solus enim Deus est ab aeterno, & rerum omnium principium. Sed ut huic strumae bitaphum praetenderent, mundana sua stultitia ( sapientia uolebam dicere ) hanc distinctionem, excogitarunt: ubi principii considerationem duplicem adducentes, aliud creationis, aliud uero generationis esse asserunt: & sic duplicia, rerum principium contra omnem, rationis sensum, & ipsam ueritatem, Theologicam, haud sine impietatis macula perperam statuunt. Nunquam enim uel subtilissimis acutissimisque rationum momentis, ullam demonstrare poterunt horum principiorum differentiam. Siue enim utriusque originem, siue naturam, aut essentiam, caeterasque singulas proprietates quis spectarit, ne latum quidem unguem, unum ab altero differet. Idem enim uerbum, quod principium erat creationis, principium quoque fuit generationis. Ab uno enim Deo tam uerbum " Crescite & multiplicamini ", quod uerum principium, est generationis? quam uerbum Fiat, quod est principium creationis, promanauit. Ualde demiror imprudentiam, uel extremam potius dementiam uestram, o Academici, quod alias eruditione & literarum cognitione conspicui, & claues regni Philosophici tenentes, non tandem hunc puerilem uestrum errorem recognoscatis, & ueritati subscribentes, ab hoc erroris labyrintho, & uos, & uestros reducatis discipulos. Sed, cum proh dolor minus anxii aut solliciti sitis de uera & essentiali rerum cognitione, sola litera mortua siue rerum umbra, cobis ad pompam mundanam, & diuitias conquirendas sufficit. Ego uero particeps minime ero praemii, quod inde reporiaturi sitis aliquando. Quoniam enim in agricultura Philosophica, non coadiutores estis. Dei & ueritatis, sed Aristotelis & mendaciorum: uereor quidem, & nimis uereor, ne opus uestrum; quod tam debili & ruinoso fundamento superaedificatum est, in die olim iudicii, sicut foenum & stipula exarsurum sit. Hermes. Unde dicit Philosophus: Botri fit ex citrino, quod extrahitur ex nodo rubeo, & non ex alio, quod si sit citrinum, tua erit sapientia, non sit tibi curae, si de rubeo extrahere non studeas. Ecce non circumscripsi, si intelligitis, paulo minus patefeci. Scholium. Duo sunt lapides: albus & citrinus siue ruber: hunc uocat hotri, quem ex nodo rubeo, hoc est, ex sulphure Naturae extrahere iubet. Sed paulo post inquit, quod si citrinum fuerit, non curandum sit, licet de rubeo amplius non extrahas. Causa est, quod uterque tam albus, quam rubeus ab una eademque radice prognatus sit: iuxta axiomata Philosophica illa: Quod me albificat, idipsum me rubificat: & ( quod quod me mortificat, id ipsum me uiuificat: Qui mecum moritur, mecum oritur. Errare igitur hinc conspiciuntur illi, quicunque dicunt, se scientiam habere tincturae Physicae siue lapidis Philosophici, ad albedinis usque gradum perducendi: ulterius autem ad rubedinem progrediendi uiam se ignorare. Crede enim mihi ), si rectam ad albedinem perueniendi uiam semel cogno uissent, non tam ασόφως & inepte loquerentur. Si enim rusticus uuarum in uitibus immaturarum adhuc & albarum generandarum modum se scire: rubicundae uero quomodo prouenirent, se ignorare, diceret: nonne se ridendum explodendumque exponeret omnibus. Fadem enim uitis per eundem Solis calorem externum, benignamque aeris tempestatisque clementiam, iam in principio quam in in fine, hoc est, tam immaturitatis, quam maturitatis tempore uuas producit. Alii rursus dicunt, se praeparationem quidem tincturae albae, quam uocant corpus, & rubeae, quam animam nominant, optime cognitam habere: sed coniungendi modum ipsos latere: ubi & hi euidenter satis produnt erassam suam in rerum, naturalium generatione ignorantiam, quam si in iisdem uuis diligentius obseruarent, facile animaduerterent, quaenamsit coniunctio artifici necessaria. Natura enim unica & sola coniungit & separat: neque patitur, ut sophista suis coniunctionibus & separationibus, ipsius operationes subtiles & spirituales interturbet. Si uero coacta, forte uim patiatur: mox ab opere desistit: & omnia, culpa erronei artificis corrumpi permittit: Est enim prouerbium antiquum: Coqui diuersi raro praeparant bonos & utiles cibos. Quod namque unus aedificat. alter rursus destruit. Quamobrem si quis in hac arte sapere uolet supra Naturam, is certius certo, maximum & irreparabile infine damnum experietur. Hermes. Fili sapientum comburite corpus aeris, nimio igne, & imbuet uos gratia, quam quaeritis. Et facite, quod fugiens non uolet a non fugiente. Et quod super ignem quiescat licet sit ignis aestuans, & quod calore ignis aestuantis corrumpitur, est cambar. Scholium. Per corpus aeris, perfugiens, per cambar, quod corrumpitur, aliud nihil intelligitur quam Mercurius uolatilis, qui per sulphur fixum & incombustibile in igne figendus est: ita ut in igne quiescat, & licet ignis sit uehementissimus, & quarti gradus, sibe fusorius & reuereberatorius: nihil tamen corruptionis aut detrimenti ab ipso prorsus sentiat: sed constans & fixus in ipso permaneat. Cum uero nihil sit in mundo, quod non obnoxium sit corruptioni, praeter coelum siue corpora coelestia omnia: Philosophus autem suum Mercurium in tantam perfectionem adducat, ut corporum coelestium perfectioni, uel, ut Aristoteles loquitur; elemento stellarum respondeat: facile hinc colligi potest: huius Mercurii fixi & incorruptibilis naturam totam coelestem ac astralem esse. Si uero quis causam tantae perfectionis, in ipsis corporibus coelestibus penitius scrutari cupiat: is per dicti Mercurii Philosophici artificium, quo ipsi summa ista & perfecta in igne constantia conciliatur, hanc quoque absque magno labore in ueniet. Ut enim ignis, omnia impura & heterogenea in Mercurio separat, ipsumque tandem in tam fixam & permanentem uertit naturam, ut nulli amplius cedat igni, sed libere potius in illo subilet: ita per eundem quoque ignem in principio mundi, separata sunt elementa, corruptibilia ab incorruptibilibus: Corruptibilia autem tanquam faeces crassae & graues deorsum uergentes, constituerunt triplicem elementorum globum; terrestrem, aqueum & aereum. Incorruptibilia, totidem in coelo produxerunt: ita ut omnia corpora coelestia uel sint terrestria, uel aquea, uel aerea. Sed ut illa inferiora elementaria sunt crassa, foeculenta, & impura: sic econtra haec coelestia sunt ab omni crassitie & faeculentia segregata, sunt pura, pellucida, clara & perfecta. Ignis autem locum suum occupans in medio horum sex globorum: partim participat cum coelestibus, partim cum elementaribus. Si igitur, quaeris, cur inferiora elementaria corpora non etiam perficiantur per eundem ignem, cum non minori propinquitati ipsi iuncta sint, quam ipsamet corpora coelestia? Respondendum est: causam hanc totam pendere ab ignis ui & actione, qui natura sua semper sursum agit, nunquam autem deorsum: hinc fit, quod nihil in coelum ingrediatur, nisi id prius per ignem purificatum fuerit: adeoque in coelo omnia pura & perfecta permaneant per hunc eundem ingnem. Si enim ignis tanta ui ageret in haec inferiora, ac in superiora, omnis statim auferretur impuritas & imperfectio ab inferioribus, haecque prorsus coelestibus fierent similia. Sed Deus hanc magnam & uniuersalem separationem sibi soli usque ad extremum iudicii diem reseruauit. Interim uero suis quoque fidelibus & electis in Christo membris, largitus est particularia ignis magisteria, per quae corporum horum inferiorum impuritatem separant, eaque adeo perficiunt, ut eandem cum coelestibus corporibus naturam & perfectionem nanciscantur. Hinc recte a Paracelso pronunciatum intelligimus: totum transmutationis arcanum consistere in igne. In hac igitur ignis arte, siue pyrotechnia, nisi quis probe exercitatus fuerit, uix aliqui id effatu laudeque dignum in Chymia praestabit unquam. Hermes Hermes. Et scitote, quod huius aquae permanentis ars est aes: eiusque tincturae & nigredinis coloratio, tunc in uerum uertitur rubeum. Scholium. Hic differentiam ponit author, inter aes, quod aquam permanentem appellat, & inter corpus aeris, quod supra comburendum praecepit. Haec est autem aqua illa permanens, quae omnium colorum tincturas in se continet: sublata autem nigredine, quae imperfectionis lignum est, permanens sola aqua retinenda est: hac enim sola Mercurius uertitur in uerum rubeum, hoc est, in tincturam Solis. Nihil enim perenne sub Sole, ut Sapiens testatur Eccless. 2. Et omnia uanitati sunt subiecta, hoc est, corpora quae uis metallorum, excepto solo auro, siue Sole, sunt adhic imperfecta & immunditie plena, ita ut corruptioni adhuc sint obnoxia. Ut igitur ab illis tollatur omnis corruptio, in auri naturam fixam & perennem sunt reducenda, idque per solum auris, non per rem corruptibilem aut peregrinam, ueluti solent facere erronei alchymistae suis sophisticationibus, qui ex rebus imperfectis & adhuic uanitati subiectis, suis nempe aquis gradualibus, cementis, stratificationibus, albificationibus, rubificationibus, & similibus ineptiis, perfecta educere uolunt corpora. Sed uanum est, quaerere rem perfectam in imperfectis, & uiuos inter mortuos. Sicut enim duplex est homo, uetus & nouus: sic etiam, dupliciter consideranda sunt metallorum corpora, ita ut alia sint uetera, alia uero noua. Uetera autem sunt corporea & mortua: noua autem spiritualia & uiua. Mortua uero in impuritatum sepulchro sepulta, resuscitanda sunt uirtute uiuorum. Christus enim Saluator noster, qui teste Paulo factus est a Deo maledictum pro nobis, corpus suum ex sepulchro resuscitauit, non uirtute ueteris Adamici, sed noui hominis, qui erat Deus & homo in una persona. Frustra igitur sollicitis se fatigant curis, curiosae illae mulierculae, quae una Sabbatorum ualde mane ueniunt ad monumentum, orto iam Sole, ut ungerent fesum. Unguento enim alio longe praestantissimo, spiritu nimirum sancto, a patre ab aeterno in uisibiliter, & rursus in baptismo sue, uisibiliter unctuserat Christus: cuius unctionis ui, tanquam propria potestate, seipsum & omnes secum mortuos resuscitare, & ab omni aeternae mortis corruptione praeseruare poterat: ita ut eiusmodi unguentis, ex aromatibus myrrha, & aloe, tanquam rebus corruptibilibus, concinnatis, neutiquam indigeret. Praeterea super uacaneum est earundem muliercularum, quamuis ex pio zelo institutum, consillum de lapide reuoluendo ab ostio monumenti. Hic enim lapis nihil aliud est, quam cor hominis, peccatorum mole, instar lapidis induratum. Haec igitur lapide a peccatorum moles, ut a condibus nostris auferatur, & blanda, mitisque noui hominis mollities inseratur, necesse est, ut angelus de coelo, hoc est, spiritus regenerationis in corda nostra descendat, & Adamicum peccatorum lapidem a cordium nostrorum monumentis reuoluat: & tunc orietur in nobis Christus, quo uictore solo, mundum cum concupiscentiis suis mortuis & caducis superabimus, & in coelestis & immarcessibilis gloriae suae regno, cum ipso in aeternum uiuemus ac triumphabimus. Podem plane modo regeneratio quoque metallorum intelligenda est, quae non fit per tincturus corruptibiles, sed per fixas & perennes: neque per peregrinas aut alienas, sed per uirtutem propriam ipsorum eorundem metallorum, non mortuorum imperfectorum, sed spiritualium perfectorum. Ex spiritualibus enim solis siluerum oleum Philosophorum, ad metallorum corpora imperfecta inperfecta ungenda & tingenda: non secus ac ipse Christus est uerum salutis uitaque recuperandae oleum: quo non tantum in agone mortis, sed singulis etiam uitae diebus, imo horis atque momentis, corpora nostra per pias preces, meditationes & actiones perungenda & re ui uincanda sunt: ita ut. Papistarum olea, chrysmata, aqua, panis, sal, cinis, ignis S. Iohannis, candelae, faces, cruces, & similia plura, ab ipsis, quidem benedicta uocata, sed citra expressum Dei mandatum per superstitionem introducta, prorsus sint uana & inania hominum inuenta: & inter alchymistarum sophisticationes, tanquam opera friuola & corruptibilia annumeranda. Sola enim opera, quae fecit Deus, perseuerant in perpetuum. Eccles. 3. Hermes. Per Deum confiteor, me non dixisse nisi ueritatem, quod deuastantia sunt emendantia, & inde corruptio uidetur in emendato, & inde emendatio apparebit, & utrumque est signum artis. Scholium. Iuramento confirmat author, se ueritatem dixisse de Mercurio: in quo reperitur utraque natura, destruens & emendans, hoc est, soluens & coagulans: unus enim idemque Mercurius corrumpit & destruit corpora, rursusque ea exaltat, perficit & fixat: & ita damnum, quod induxit, recompensat duplo. Emendat enim & restituit maximo cum emolumento, quod in putrefactione tanquam operis principio exinanierat. Argumentum uerae artis certius haberi non potest, quam quod ex materia una eademque ubique tam in principio quam in fine sumitur. Nihilque ab arte magis alienum est, quam quod ex rebus pluribus & diuersis ortum. est. Natura enim non emendatur, nisi in sua natura. Unde liquido constat, artis principium non esse nisi unum, & in idem quoque eandem finiri. Quale illud sit principium, ostendit Alanus his uerbis, inquiens: Ars nostra incipitur cum Mercurio, & finitur cum eodem Mercurio. Mitabilis enim est natura Mercurii, utpote. " Cui datur in uarias se transformare figuras. " Et est tanquam alter Protheus, qui super terram repens, mox assumit serpentis figuram: mox aquis immersus, piscem repraesentat: mox uero alitis instar plumatus pennatusque, supremum peruolitat aetheris orbem: & interim tamen non sunt plures Mercurii, sed unus tantum idemque semper & ubique manet Mercurius. Ab aurea enim, ac simplici unitate, quam Pythagorici Apollinem nuncuparunt, primum ortus, omnem rerum multitudinem prorsus a uersatur. Hinc uel totus manet in igne, uel totus ab eo auolat. Necesse igitur erit, ut quaelibet materia, ex qua noster componi debet Mercurius, ante omnia exuat multitudinem, & se recolligat ad primum unitatis numerum, qui, cum rerum omnium sit principium & finis, etiam res omnes in se continet. Sirca hunc unicum Mercurium haereat artifex, & cum illo instituat quos uis labores in hoc opere necessarios. Aptus enim est & idoneus ad omnia, ad putrefaciendum, destillandum, coagulandum, mortificandum, uiuificandum, sublimandum & tingendum. Absque hoc frustra laborant sophistae in omnibus operationibus suis. Non enim uident hunc simplicem unitatis Mercurium sed caeci uersantur in infelici diadis siue dualitatis numero, qui litis & confusionis author dicitur. Quemadmodum autem omnes, qui aeternae salutis, in secutura uita participes esse uolunt, a uariis & diuersis curis mundanis animum abstrahunt, & cum Lazari sorore Maria potius, ( quam cum Martha altera sorore, cui Dominus dicit, Martha Martha, tu multum sollicita es, ) meliorem partem eligentes, unico & soli Saluatori ac Domino nostro Iesu Christo continue assident, a quo asciduis suspiriis & uotis petunt aquam istam uiuam, quae in eis fiat fons aquae salientis in uitam aeternum. Sic ueri Philosophi non quaerunt, nisi hunc unicum & uerum unitatis Mercurium, qui agnitus, fit illis in fontem uiuum, ex quo hauriunt aquam istam Philosophicam perennem, ad corpora sua abluenda, & ab omnibus sordibus mundanda: ita ut in tali simplici unitatis perfectione, pura & immaculata in aeternum permaneant. Finis capituli quarti. Capitulum Quintum Hermes. Fili, quod ex coruo nascitur, huius artis est principium. Ecce circumscribendo dictum uobis obscuraui, & lumine priuaui, & hoc dissolutum, hoc iunctum, hoc proximum longissimum nuncupaui. Scholium. Legimus in primo capite Ceneseos, quod in principio, quando Deus creauit coelum & terram, terra fuerit inanis & uacua, & quod tenebrae fuerint super faciem abyssi: quodque Deus dixerit, Fiat Lux. Unde colligendum, tenebras priores fuisse luce. Eundem plane ordinem, quem Deus in creatione tenuit, uidentur hodie omnes omnium rerum generationes adhuc aemulari, sancteque obseruare. Nihil enim generatur, aut in lucem editur, quod non principium suum sumat ex tenebris siue ex nocte Orphei, hoc est, ex principiis inuisibilibus. Et quam uis uulgi hactenus opinione semina illa uisibilia, pro ueris rerum seminibus siue principiis fuerint habita: uera tamen principia aut semina non sunt: sed uerorum seminum tantummodo rudimenta quaedam & domicilia corporea: quam uis nec ipse spiritus in seminibus corporeis latitans, uerum per se semen nuncupari possit: quia corpore suo, quod mortuum est, retentus, simul in mortis aeconomiam conspirat, nec per se sine tertio spirituali, uiuo & uero semine, quod prorsus in uisibile, & ab omni corporeo uinculo liberum est, quicquam agere aut producere potest. Ex quo palam fit, seminis considerationem esse triplicem: aut enim semen est corpus: aut spiritus mixtus & corporeus: aut spiritus immixtus & incorporeus. Ex hoc tertio immixto, siue incorporeo & inuisibili, tanquam ex coruo, in noctis nigredine & obscuritate delitescente, quod proprie semen dicitur, inquit Hermes, sumitur huius artis principium. Sunt autem praecipue tres eius modi aues, quarum Hermes ac reliqui Philosophi hinc inde in seriptis suis mentionem faciunt. Uocantur autem a nomine Hermetis, aues Hermeticae, quae noctu uolant sine alis. Prima est coruus, qui a nigredine sua dicitur, principium artis: & elementi terrae refert naturam. Prope terram enim in campis, praetis, agris, & locis humilibus, aut super arbores. in syluis plerumque habitare solet coluus. Altera est cygnus, & haec dicitur ab albedine medium, eo quod aqueum elementum, circa quod cygni plerunque uersantur, repraesentat. Tertia est aquila, qua notatur aer siue oleum Philosophorum. Nulla enim reperitur auis, quae altius uolet in aerem, & propius Solem accedat, quam aquila. De his autem auibus alibi copiosius dictum est: ita ut hoc loco superfluum sit de iis plura addere. Obiter tantum coronidis loco addo: ne quis nominibus his, deceptus forte ducatur in errorem: aues has spirituum potius, quam auium habere naturam. Tanta enim pernicitate ac celeritate mouentur de loco in locum, ut omnium uolucrum uolatum, quantum uis uelocissimum, longissimo post se inter uallo relinquant. Tandem auther tacite hortatur discipulos artis ad mentis sagacitatem, & prudentiam: ubi dicit, se non perspicua docendi methodo, sed obscura circumlocutione, & confuso ac distorto sermonis genere usum fuisse. Hermes. Assate ergo ea, deinde coquite in eo, quod procedit a uentre equorum per septem dies, uel 14. uel 21. Tunc fit Draco suas alas comedens, & seipsum mortificans: hoc peracto ponite in petia panni, & in igne furni, & ne excat a uase, diligentius custodite. Et scitote, quod tempora terrae sunt in aqua, & fit quousque ipsum ei superponas. Scholium. In praecedentibus tractauit author plurima ex parte, quae ad theoriam spectant: nunc autem transit ad opus practicum, & subet materiam, quam supra uariis modis demonstrauit, assare & coquere in eo, quod procedit ex uentre equorum, hoc est, in fimo equino, uel colore simili, qui uidelicet respondeat calori uentris equini: idque per dies 7. uel 14. uel 21. Non dubium est, quin haec septenarii multiplicatio clam aliquid includat arcani: sed quia particula illa dubitatiua siue disiunctiua Uel, toties repetitur: non satis perspicios quid de temporis certitudine inde augurandum sit. Interim tamen paullo post temporis mensura manifestius ac clarius detegitur Llbi author dicit, tempora terrae esse in aqua: & fieri quousque ipsum ei superponas. Quod hunc in sensum accipi potest: Materiae cognitio uniuersa ad opus necessaria, simul complectitur. Hanc si noueris, de modo agendi quoque certus eris: ita ut materia uera & tempus coniunctionis sint inter se reciproca & conuersiua. Nisi enim perfectum ac completum coniunctionis tempus exploratum habeas, de materia perfecta non potes certi quid asseuerare: & uicissim, materiae perfectae cognitionem uix habebis, nisi totum cum toto coniungere recte sci ueris. His duobus igitur, materia uidelicet, & debito digestionis tempore, probe cognitis, prima decoctio siue assatio fiat igni debili, qualis est calor uentris equini, hoc est, qui sufficiens sit ad primum digestionis gradum. Quo peracto, draco comedit suas alas, & seipsum mortificat, hoc est materia incipit in terra Philosophica dissolui & corrumpi. Postea uero solutionis tempore completo & absoluto, calor ignis paulatim augendus, & materia in furno sine athanere Philosophorum continuis coquenda est ignibus. Uas autem, quod materiam continet, accuratissime sigillad um est, ne spiritus minerales, qui insignem penetrandi uim obtinent, transpirent, & relicta cauea, hoc est, corpore mortuo, euolent. ipus igitur erit luto sapientiae, cusus praeparato est, ut sequitur: Recipe Collae ustae unc. 1. Farinae hordei unc. 2. Cineris de ligno uiridi Salis Calcis uiuae Arenae Scoriae ana unc. 1. Omnibus in puluerem subtilissimum contritis, incorporentur cum succo plantaginis & albumine ouorum, ad iustam luti consistentiam. Si hoc luto uasis orificium illinatur, & probe claudatur: nulla timenda erit amplius spirituum euaporatio. Her¬ P 2 Hermes. Eo igitur liquefacto & combusto, accipite cerebrum eius, & acerrimo terite aceto, uel urina puerorum; donec obscuretur. Hoc peracto uiuit in putrefactione, fuscae nubes, quae in ipso erant, antequam moreretur in suo corpore, conuertentur. Reiteratus autem, prout, descripsi, iterum moritur, &, ut dixi, inde uiuit. Scholium. Lapis in se latenter continet omnes mundi colores, qui tamen non manifestantur, priusquam is liquefiat. Quoties enim liquefit in igne, toties ex eo oritur nouus color, donec tandem consummata omnium colorum serie totus in cinerem comburatur. Hic enim cinis est Phoenix ille occultatus a Philosophis, qui senio confectus seipsum in igne comburit & corsumit, & cuius cinere resurgit uermiculus, qui successu temporis per se reformatur in auem: ita ut Phoenix, mediante Pyrotechnia, cum iuuentute suam commutet senectam, & denuo quasi reiuuenescat. Post mortem quoque hominis, similis remanet uermiculus, qui non cum reliqua corporis substantia corrumpitur, aut in nihilum redigitur: sed reseruatur in spirituali mortuorum mundo, usque ad resurrectionem generalem: in qua omnes homines indutis nouis & incorruptibilibus corporibus reiuuenescent. Hic autem est ille uermis conscientiae, siue bonae siue malae, qui non moritur: de quo legitur apud Prophetam. Certius ex natura argumentum pro stabilienda mortuorum resurrectione non datur, quam hoc ipsum: quod si mundicolae nostri, quorum cor totum adhaeret caducis tantum, uanis, & corruptibilibus mundi thesauris, id penitius ac diligentius scrutarentur: maiorem forte curam susciperent de aeternis, stabilibus, & in perpetuum duraturis bonis conciliandis, quam proh dolor solent. Sed pergit author, & uocat hunc cinerem cerebrum, propter spiritum subtilissimum, qui in eo latet. Sicut enim cerebrum sedes est & domicilium spiritus animalis, purissimi & subtilissimi in toto corpore humano, siue microcosmico: ita hic cinis quoque est habitaculum nobilissimi & preciosissimi spiritus totius mundi maioris, siue macrocosmi. Aceto igitur acerrimo seu urina puerorum, hoc est, Planetarum metallicorum, teritur hic cinis; id est, soluitur tandiu, donec putrescat, & appareat primus operis color, si be nigredo. De tribus autem primariis operis coloribus, saepe hactenus dictum est. Sed sciendum nunc est, quemlibet ex istis bis apparere in lapide. Fit enim lapis bis niger: bis albus, & bis rubeus. Haec igitur causa una est, cum author hic repetat putrefactionem, de qua etiam paulo ante egerat. Sed & ipse, manifeste declarat rei causam, ubi dicit: Reiteratus iterum moritur, hoc est, semeli corruptus & putrefactus, secunda quoque uice putrefiet. Per cerebrum autem, ut dixi, intelligitur spiritus siue substantia mineralis subtilissima, in aceto Philosophorum radicato soluenda. Si aceti huius radicati rectificatio si de praeparatio innotuisset Philosophiae studiosis, aliud Philosophorum soluens non esset inuestigandum: neque alia aqua uitae metallica & mercurialis, neque alia lapidis aqua, quia aceti radicati praparatio haec omnia in se continet. Hermes. In eius autem uita & in morte spiritibus utimur. Sicut enim moritur, spiritibus ablatis, sic restitutis uiuificatur, & ipsis laetatur. Ad hoc autem peruenientes, id quod quaeritis affirmatione uidebitis. Narro etiam uobis laetificationis signa, & quod suum corpus figit. Scholium. Quando Philosophi locuti sunt de spritibus, aut lapidem suum opera spirituum confici dixerunt, multi sinistie spiritus uocabulum interpretati, sibi opinionem, nescio quam, finxerunt de spiritibus malignis si ue cacodamoniis coniurandis, & in operis sui ministerium accersendis, aut conuocandis. Sed qualem inde uitae exitum experti sint plerique, qui a magia hac naturali, scientia omnium nobilissima & diuina, ad nigromanticam illam & diabolicam temere desciuerunt, sat abunde testantur historiae, ita ut nemo sit uir pius, quin ex illarum relatione, horrore maximo concutiatur. Hinc multi quoque reperiuntur, qui rudes uerae magiae siue Philosophiae, traducunt magnum illum & insignem Philosophum Theophrastum Paracelsum: quem, licet summo iure Theophrastus, hoc est, ex Deo, non ex proprio cerebro aut cacodaemone loquens, appellatus fuerit, praeter suum meritum tamen cacodaemonum opera quoque usum fuisse impudentissime mentiuntur. Magus fuit, fateor, hoc est, Philosophus. Igitur & magicam secutus est loquendi formulam sine rationem. Spretis enim mortuorum corporum cada ueribus, de sola spirituum naturalium in uestigatione, prout uerum decet magum sollicitus fuit. Ex his spiritibus nonnulli sunt boni & benigni, utpote qui arte exaltati, & in arcanum sunt redacti: Aliqui uero praui & maligni, quorum uidelicet substantia adhuic circumfluit faece corporea, malignaque ac uenenata qualitate. Sed quam diuersis utrique praediti sint facultatibus, notum ac manifestum, fit in iis, qui uel bona uel ad uersa utuntur ualetudine. Sani qui uiuunt, hoc beneficium & donum maximum, solis spiritibus bonis, tanquam, ueris sanitatis authoribus, acceptum ferunt. Quod sane beneficium non exigum est, sed tanti aestimandum, ut caetera omniafelicitatis igenera facile huic uni cedant. Unde recte dicimus prouerbio Gallico: " Lasante surpasse tout; " id est; Nihil bona ualetudine optabitius aut praestantius. Homines enim in perpetua sanitate degentes, in hoc mundano Paradiso, hac in parte similes fiunt angelis in coelesti Paradiso, qui soli a morborum contagio immunes & securi uiuunt. Econtra uero qui crebra, uel etiam continua morborum tyrannide di uexantur, huius rei causam, non nisi malignis spiritibus, ascribere possunt: a quibus saepenumero ram magnis & intolerabilibus afficiuntur cruciatibus, ut uix maius supplicii genus excogitari possit: & sic omnes, qui in tanta miseria ac calamitate uitam transigunt, similem fere sortem cum damnatis & maledictis cacodaemonibus in hoc seculo experiantur. Hi uero spiritus tam boni, quam mali, hoc est, salubres & insalubres, in omnibus corporibus naturalibus mixti reperiuntur: praesertim autem in chao nostro Physico, ex quo elicimus medicinam nostram catholicam siue uniuersalem. Unde Hermes uitam & mortem ab iisdem quoque spiritibus induci affirmat: ablatis scilicet bonis mortem: reparatis uero iisdem uitam. In quo amnino consentire uidetur cum ipso Paracelso, ita ut plane stupido sint cerebro, quicunque non aduertant, Paracelsum de naturalibus tantum loqui spiritibus, quos interdum a tam, horrendis morborum ac symptomatum effectius, malignos siue demoniacos, per similitudinem uocat. Qui uero auium sensum Paracelso affiagunt, si illum uel non intelligunt uel ex singulati maliti eprauant. Sed redeamus ad authoris textum, in quo clare ostenditur: uitae & mortis causam in spiritibus esse indagandam: in spiritibus nimirum naturalibus: qui in tria genera diuiduntur, in animales, uegetales & minerales. Qui nouerit minerales tanquam mortuos reuiuificare, & sic praeparando depurare ut uegeti & animati in corpus humanum uires suas exerant ad maximum peruenit arcanum. Et hoc est ilud, quod quaerunt omnes: quod si adepti fueria gaudio maximo perfusi, Deo maximo opt. merito gratias agent infinitas. Medicinam enim non modo summam ad corpus humanum habebunt, sod poterunt quoque qualibet corpora perfecta & impura figere & in summam argenti aurique perfectionem tingere. Hermes. ac autem figuratione priores uestri, quemamodum ad propositum peruenerunt, ecce mortui sunt. Iam uobis metam demonstraui, & peritis librum aperui, occultas res celaui, sequestrata continere feci, diuersas figuras coniunxi, & spiritus sociaui. A Deo hoc munus accipite Scholium Indicat author, artis scientiam, antiquos Philosophos adumbrasse figuratis locutionibus & similitudinibus. Sed quia non amplius in uiuis supersint, illorum loco iam authorem artis scopum, ad quem omnes sapientes collimare debent, demonstrasse: ita tamen, ut non nisi periti, hoc est, genuini & legitimi artis discipulis, inde ueritatis saporem sint gustaturi. Celauit enim res occultas, iuxta illud: quod occultum uis, nemini dixeris: Rerum separationem absoluit: Res diuersas, hoc est superius & inferius coniunxit: & inter spiritus mortiferos & ui uificos pacem fecit, ita ut nunc ambo in perpetuam concordiae societatem conspirent. Qui igitur non poterunt ex his, quae dicta sunt hactenus, secretum artis capere, hi diuinam maiestatem precibus incessanter sollicitent, ut spiritum intelligentiae ac ueritatis ipsis largiatur. Finis capituli quinti. Capitulum Sextum. Hermes. Oportet uos Deo gratias agere, qui omni sapienti ipsam largitur, quae de miseria & paupertate liberat nos omnibus eius substantiis probabilibus miraculis sum tentaturus, & Deum suppliciter deprecaturus, ut, dum uiuimus, ad cum perueniamus. Scholium. Inchoat author hoc capitulum, ab exhortatione soria ad gratiarum actionem & pietatem erga Deum. Cum enim uerissimum sit, omne donum perfectum desuper descendere a patre luminum, qui largitur bona sua, & imprimis hanc scientiam, cui uult: merito nos gratos praebeamus erga tam benignum & misericordem patrem ac dominum nostrum. Misertus enim miseriae & inopiae nostrae, manum suam aperit, & ingentem sanitatis & diuitiarum ad nos e coelo mittit thesaurum: quo nostrum huius uitae defectum subleuat. O pium! O propitium! O clementem dominum, qui tam coelesti, tam angelico & diuino plane munere nos indignos dignatur uermiculos. Ecquis est inter mortales, cuius animus omni adamante magis induratus sit, qui ex recordatione tantorum beneficiorum non emollescat? aut quis est, qui non pro tantis donis, noctes diesque coram Deo flectat genua, ipsum adoret, & laudibus hymnisque infinitis celebret. Modo unica saltem guttula uel scintillula supersit pietatis in homine, dubium non est, quin, dum in memoriam sibi reuocat infinita illa & innumera, diuinae misericordiae ac benignitatis erga genus humanum argumenta, guttula ista pietatis residua in amplissimum mare, & scintillula in maximum incendium excrescat. Si igitur Deus tantis nos cumulat donariis in hoc mundo immundo, dum adhuc in corpore mortis, peccatis obnoxio, habitamus: quantis putas maximis & inenarrabilibus aeternae uitae bonis nos ornabit in secutura uita: Ubi ab omni peccatorum immunditie liberati, erimus illi, qui uenimus de tribulatione magna, & lauimus stolas nostras, & dealba uimus eas in sanguine agni: ideo erimus ante thronum Dei, & seruiemus ei die & nocte in in templo eiius: & qui sedet in throno, habitabit supra nos: non esuriemus, non sitiemus amplius, non cadet super nos Sol, neque ullus aestus: quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget nos, & deducet nos, ad uitae fontes aquarum: & absterget Deus omnem lachrymam ab oculis nostris. Apocalyp. 7. Hermes. Exinde filii Philosophorum unguenta, quae retrahimus ex unguibus, pilis, uiridi aeris, tragacantho, & ossibus in antiquorum libris sunt scripta. Scholium. Per unguenta intellige omnis generis sulphura arte Uulcanica e rebus naturalibus educta: ex quibus omnibus unum tantum reperitur fixum & incombustibile. Hoc uero in uestigandum erit in subiecto omnis mirabilitatis, ut Cornelius Agrippa loquitur, & est res, quae in terris & in coelis est: ipsa est actu animalis, uegetalis & mineralis, ubique reperta, a paucissimis cognita, a nullis suo proprio nomine expressa: sed innumeris figuris & aenigmatibus uelata, sine qua neque Alchemia, neque naturalis magia suum completum possunt attingere finem. Per sulphur autem illud fixum, cuius saepenumero apud Philosophos fit mentio, nihil aliud intelligitur, quam uerum Naturae balsamum, quo corpora metallorum mortua peruncta, a corruptione perpetua conseruantur. Uitae enim, diuturnioris longiorisque causa, est solum, hoc balsamum, quo res naturales si magis abundant, diutius etiam ab interitu praeseruantur. Ex rebus igitur, eius modi balsamo abundantibus, nostra medicina uniuersalis elicienda, ut eo fiat efficacior ad corpora humana insanitatis statu conseruanda, & ad morbos siue ex mala uictus ratione, si uel haereditaria propagatione, aut qua uis alia occasione subortos, abigendos & radicitus extirpandos. Noli igitur existimare, tale sulphur reperiri in unguibus, pilis, uiridi aeris, tragacantho, ossibus & similibus rebus momentaneis & cito perituris: sed haec sunt tantum nomina externa, quibus author ex libertate Philosophica utitur ad internam rerum essentiam ab indignis & impiis occultandam. Hermes. Amplius unguenti, quod tincturas continet, fugientia coagulat, & sulphura decorat, dispositionem oportet nos exponere, & omnibus aliis unguentis figura, quod est unguentum occultum & sepultum, cuius nulla uidetur dispositione, & habitat in corpore suo, sicut ignis in arboribus & lapidibus, quod subtilissima arte & ingenio oportet nos extrahere absque combustione. Scholium. Unguenti siue sulphuris ueri Philosophici conditionem, nunc author pluribus explicat uerbis: & primum id tincturas continere ait: Tincturarum enim magna est latitudo. Quicquid enim tingendo colorem aut proprietatem corporibus naturalibus imprimit, id tincturae nomen meretur: ita ut omnis medicina, quae corpora in bona & naturali conseruat constitutione, & aufert morbos, recte appelletur tinctura sanitatis: & sic econtra res destruentes, ac aegritudines corruptionesque corporibus inducentes, nuncupentur tincturae morborum & mortis. Quot igitur in mundo res in ueniuntur, sanitatis & morborum causae, tot etiam tincturae statuendae: quas in uni uersum omnes in se complectitur unicum istud Philosophorum unguentum. Habet deinde idem unguentum facultatem fugientia coagulandi, & sulphura decorandi, hoc est, uolatilia figendi, & obscura illustrandi. Eiusmodi autem uolatilia nihil aliud sunt, quam omnia inferiora & imperfecta metalla, quae per hoc unguentum transmutantur in optimum aurum & argentum. Tandem unguentum hoc absconditum latere dicit in corporibus, non secus ac ignis sibe calor naturalis ( non autem hic sermo est de igne uulgari, alias mechanicus dictus, omnia comburens & destruens ) tempore ueris in arboribus succum siue uiriditatem generat, & temporis progressu producit gemmas, folia, & flores, tandemque completam fructuum seminumque maturitatem absoluit: Uel sicut idem calor in montibus & intimis terrae uisceribus ( linea namque uiridis gyrat uniuersum ) simplicissima rerum corpora siue elementa primum miscet, & lapides inde diuersis proprietatum differentiis insignitos fabricat: sic sulphur naturae siue Philosophorum tincturas ueras, quas in se continet, per uarias temporum reuolutiones explicat: immatura perficit: inconstantia figit: immunda abluit: ignobilia & uilia nobilitat. Propter uarias eius modi & eximias dotes, quibus praeditum est, longe lateque antefertur caeteris sulphuribus, adeo ut propterea non immerito diuinum ab authore appelletur. Uas est hoc in loco materia ipsa, quae continet essentiam pretiosam, coelestem, astralem, & uitalium spirituum copia impraegnatam. Hi spiritus, qui instar Mercurii uolatilis, fugitiuam habent naturam, ingeniosa & mira arte extrahuntur, & per sublimationem magis magisque exaltantur, tandemque figuntur. Sed industria summa praecauendum, ne in gradibus ignis peccetur. Calor enim nimis materiam nostram, quae, ut diximus, coelestis siue astralis istius essentiae uas est siue domicilium, comburet, & sic fracto carcere, captiuus aufugiet. Hermes. Et scitote, quod mediocriter coelum cum terra iungitur. Mediocre autem est figura cum coelo & cum terra, quod est aqua. Omnium autem primo est aqua, quae exit de hoc lapide: secundum uero aurum: tertium autem fere & mediocre aurum, quod aqua & fece nobilius. Scholium. Hic agitur de tribus lapidis partibus. 1. de aqua. 2. de coelo, siue mediocri auro. 3. de auro siue faece terrestri, Noli uero mirari, quod aurum hic faecis uicem gerat, & aqua coeloque uilius aestimetur. Loquitur enim hic author de auro non uulgari, sed de Philosophico, quod in uno tanquam sacco continet omnia corpora, tam perfecta, quam imperfecta, pretiosa & uilia: pura & impura: gemmas & silices: aurum & plumbum: ita ut plumbum Philosopho nil aliud sit, quam aurum leprosum & imperfectum: aurum autem uicissim sit plumbum fixum & perfectum. Praestantius autem plumbo & auro, dicitur coelum mediocre, uel fere aurum. Mediocre autem ideo dicitur, quod auri quidem pondus, colorem, & coeteras proprietates habeat, sed multo sit spiritualius, excellentius & potentius: utpote cuius uirtutes exuperant uulgare aurum. Unde etiam uulgare, per proiectionem tingitur a mediocri, & plusquam perficitur: estque hoc aurum mediocre, uere lapis ille pretiosus, in cuius comparatione omne aurum, arena est exigua, & tanquam lutum aestimabitur argentum respectu illius. Sap. 7. Hermes. In his autem tribus sunt fumus, nigredo & mors. Oportet ergo nos ab aqua fumum superexistentem, ab unguento nigredinem, & a saece mortem depellere, & hoc dissolutione. Quo peracto, maximam habemus Philosophiam, & omnium secretorum secretum. Scholium. In his tribus, hoc est, in unico subiecto, ex tribus composito, quod notum est in capitulis, latent haec tria, fumus, nigredo, mors; quae non nisi unum sunt: caput nimirum mortuum: quod depuratur & reuiuificatur per solam dissolutionem. Nisi enim corpus saluatur, nulla fit spirituum coagulatio. Solutione enim corporis impuri & fumosi, spiritus puriores & nobiliores, tanquam succenturiati, nouas indies & praestantiores uires atque proprietates inducunt: & nigredine ablata, albos & rubicundos Philosophorum flores proferunt: morteque expulsa uitalibus & astralibus tincturis omnia perfundunt atque replent. Et haec est Philosophia consummata, & omnium secretorum secretum. Sed quid sit Philosophia consummata, in supcrioribus fuse explicatum est. At quamuis Hermes hic tantummodo loqui uideatur de transmutatoria Philosophia: alibitamen diserte fatetur, omnes sapientias suae sapientiae subditas esse. Cum autem Christus Saluator noster, unica & sola uera sit sapientia ab aeterno, non existimo, aliquem uerae sapientiae participem fieri posse, nisi is & spiritum Christi simul habeat. Per hunc enim spiritum solum, accessum habemus liberum ad abscondita tam di uinarum, quam naturalium rerum mysteria peruenienda. Is enim est, qui, teste Paulo, scrutatur omnia, etiam profunda. Dei. Nemo enim cognoscit, quae Dei sunt, nisi idem, quem accepimus, spiritus Dei. Huius sola uirtute similes efficimur in hac uita Enochio & Eliae. Sicuti enim hi, teste scriptura, uiuifuerunt assumpti coelum: ita & nos per Christi spiritum, in his terris adhic ambulantes, tanquam uiui in coelum extollimur. Cum enim per coelum nihil aliud intelligatur quam uita aeterna: Christus autem sit ipsamet uita: de se ipso enim loquens, inquit: Ego sum uia, ueritas, & uita: necessario inde sequitur, quod qui in Christo. manent, & Christus in illis, non amplius in mundo, sed in coelis, ubi Christus est, uersentur; hoc est, non amplius terreni ac mundani idololatrae, rebus caducis, sed spirituales & immortales Christo soli, adhaerent. Non igitur expectandus est alius Enoch, aut alius Elias, qui ante aduentum Christi in mundum ueniat. Sicut enim Antichristus non habitat in uno solummodo indiuiduo, sed in toto Antichristiano corpore, quod ex pluribus constat membris, diffusus regnat: ita Enochi & Eliae spiritum non accepit sola quadam singularis persona: sed omnes ueri Christiani & pii, praesertim Philosophi, qui in eodem ambulantes spiritu in uasis suis fictilibus, ut cum Paulo loquamur, habent thesaurum immortalem & incorruptibilem, nempe Iesum Christum: a quo Elias olim, tanquam de spiritali petra bibens, spiritum quoque eundem acceperat, ita ut spiritus Eliae, non alterius sed ipsius quoque Christi fuerit: qui solus est uerus Elias artista, nos deducens in omnium artium ueritatem: quin imo solus is est consummata Philosophia, & omnium secretorum secretum. Finis capituli sexti. Capitulum Septimum. Hermes. O filii Philosophorum, corpora sunt septem, quorum primum est aurum eorum perfectissimum, rex & caput, quod nec terra corrumpit, nec res comburentes deuastant, neque aqua alterat, quia eius complexio est temperata, & natura directa, in caliditate, frigiditate, & humiditate, nec superfluum quicquam in eo est. Ideo Philosophi ipsum praetulerunt, & magnificauerunt, dicentes, aurum sic haberi in corporibus, sicut Sol in stellis lumine suo est splendidior: eo enim Dei nutu, omne uegetabile, omnis terrae fructus perficitur: sic aurum omne corpus continet, uiuificat, quod Ixsir fermentum est, sine quo nequaquam perficitur. Scholium. Septem corpora, sunt septem metalla, aurum, argentum, st annum, aes siue cuprum, ferrum, plumbum, & argentum uiuum. Inter haec praestantissimum est aurum. Unde eniam reliquorum rex & caput ab authore uocatur. Sed erras, si hoc dictum putas de auro uulgari, Cuius usus est in officinis monetariorum & aurifabrorum. Aurum enim nostrum, inquiunt Philosophi, non est aurum uulgi, sed est aes, siue electrum minerale, cuius compositio in se, complectitur omnia metalla: iuxta illud, Omne aurum est aes, sed non omne aes est aurum. Hoc uero aes siue aurum recte comparatur Soli, qui, teste Hermete, post Deum gubernat mundum, & illuminat omnia mundana, siue animata siue inanimata: & est gubernator uitalium, uel totius uiuacitatis frequentator & dispensator: de quo Palingenius ita canit: " O Sol, qui tempora mutas, Et cum temporibus, quicquid generatur in orbe. " Huiusmodi uirtus generatiua & seminaria, cuius ui crescunt & propagantur omnia, inest quoque in uiriditate aeris nostri: de qua Philosophus loquitur: Totum illud, inquit, quod est perfectum in aere, est illa sola uiriditas: quae in ipso est: quia illa sola uiriditas per nostrum magisterium uertitur cito in uerissimum aurum nostrum. O benedicta uiriditas, quae cunctas res generas: quod uel inde constat, quod nullum uegetabile atque fructus nullus apparet germinando, quin sit ibi uiridis color. Ex quo manifeste colligitur, aurum hoc Philosophorum si ue aes habere longe alias proprietates atque uires, quam uulgare illud: quod, teste, Mirandula, paruo puluere insperso in igni, fugit: ac potest resolui in calcem & aquam limpidam. imo hydrargyrus id penitus destruit: ita ut longe differat hoc uulgare a uero Philosophorum auro: quod praeter commemoratas uirtutes etiam perfectissimum est, & incorruptibile: quodque naturam habet Elyxiris siue fermenti. Est autem Elixir, ut Rosarius inquit, medicina completa, magisque depurata & digesta, quam aurum & argentum, eo quod ipsum Elixir habet uim conuertendi omnia, imperfecta corpora in aurum & argentum, quod ipsa per se minime perficere possunt: quia si de perfectione sua alteri darent: ipsa imperfecta existerent: eo quod non possunt tingere, nisi quantum se extendunt. Hinc constat, aurum Philosophicum esse quid praestantius, nobilius ac pretiosius ipso auro & argento, caeterisque omnibus metallis uulgaribus. Quaesiuerunt multi hanc auri siue aeris uiriditatem in uitriolo, & cupro siue aere uulgari: sed errore decepti a uero scopo longe aberrarunt. Causa erroris fuit ipsorum crassa ignorantia, qua secuti sunt literalem, in scriptis Philosophorum sensum, cum tamen Philosophia Chymica non contempletur metalla, quatenus sint corpora, sedquatenus redacta sint in substantia subtilissimam, spiritualem ac coelestem. Est ergo aurum nostrum non corporeum: sed summe depuratum, & ad astralem naturam adductum: De quo haec dixisse sufficiat. Hermes. Sicut enim pasta fine fermento fermentari non potest, sic cum corpus sublimauoris, mundaueris, & turpitudinem a faece separaueris, eum coniungere & simul miscere uolueris, pone in eis fermentum, & aquam terram confice: donec Ixsir fermentetur; & ut pasta fiat fermentum. Meditamini & uidete, utrum rei fermentum fiat de alio, quam de suo natura. Inspicite ergo, quomodo fermentum non est, nisi de pasta ipsa. Scholium. Paulo superius mentionem fecit author fermenti, idque aurum esse apertis & manifestis uerbis indicauit. Pergit igitur nunc pluribus demonstraere necessitatem fermentationis: & aliquas ordine operationes ponit: quales sunt sublimatio, mundatio, faecum separatio, coniunctio & mixtio, quae singulae necessario requirunt fermentationem. Est enim fermentum quasi anima, quae pastam eadem proprietate, qua ipsa est insignita, fermentat. Ne uero dubites, id uerum artis esse fermentum, ab authore supra propositum: considera solummodo finem intentionis tuae, & mox fateberis aliud non esse, quam hoc ipsum. Aurum uis producere: Ergo aurum tuum quoque erit fermentum. Quemadmodum fermentum pastae ex, eadem materia constat, ex qua ipsa pasta: utriusque enim materia est farina: sic fermentum lapidis aurifici est aurum: argentifici argentum. Uide saltem, ut fermentum, quo uti uoles, semper sit re fermentanda efficacius, purius, & astralius, magisque digestum, & non errabis. Expurgate uetus fermentum, inquit D. Paulus, ut sitis noua conspersio. Ad regenerationem enim noui hominis, requiritur nouum fermentum, quod ueteri isto longe sit efficacius, purius, nobilius, coelestius, spiritualius. Tale autem nouitatis, puritatis, sinceritatis & ueritatis fermentum est ipse Christus, quo in baptismo per ipsius mortem omnes, uere credentes, fermentantur. Unde Matth. 13. simile dicitur esse regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum, est totum. Quale igitur hoc nouuum est fermentum, talis quoque debet fieri pasta inde fermentata. Nisi enim pasta eandem cum fermento uirtutem & proprietatem acceperit, uere & debito modo fermentata dici non poterit. Hinc eluces euidens discrimen inter Christianos ueros & falsos. Ueri, uirtute noui fermenti operantur iuxta nouum hominem ueritatem & uitam: falsi autem secundum ueterem hominem mendacium & mortem. Hac autem postremo tenebrarum opera, regenerato homini omnino deuitanda & fugienda sunt. Modicum enim enim fermentum, scilicet ueteris hominis, ut Paulus docet, Gal. 5. corrumpit totam massam. Quicunque igitur massam suam, tam theologice quam Chymice, recte fermentare uolet: uetera impuritatis & corruptionis corpora relinquat, nihil enim stabile aut laudabile in illis unquam in ueniet. Est autem in utraque scientia fermentatio necessaria. Qui enim in Theologia ignorat Christum, ab eodem quoque ignorabitur. Nosse autem Christum realiter, est credere ipsius uerbo, & seruare ipsius mandata. Sic enim cum ipso erimus una massa, & a proprio ipsius uerbo in essentialem & perpetuam amicitiam eius fermentati. famque non amplius nos dicet seruos, sed amicos. Amici enim, inquit ad discipulos, mei estis, si feceritis, quae praecipio uobis. In Chymia quoque necessariam fermentationem esse palam fit ex eo, quod si non misces fermentum cum Elixire, non coloretur corpus, sicut debet, quoniam sine fermento non exibit neque Sol, neque Luna. Est enim fermentum anima, quae corpori imperfect mediante aqua, uitam tribuit, quam prius non habebat, & in meliorem formam reducit. Herhermes. Et nota, quod fermentum confectionem dealbat, combustionem uetat, tincturam, ne fugiat, continet, & corpora laetificat, & inuicem coniungi & ingredi facit. Et haec est clauis Philosophorum, & finis operum, & hac scientia corpora emendantur, & eorum opus, Deo annuente, peragitur. Scholium. Dubium maximum hic de sermento oriri uidetur, quod antea aurum esse diximus: nunc autem fermentum confectionem quoque dealbare author confirmet: sed facile id soluitur per Philosophum, qui dicit: non est aurum, nisi prius fuerit argentum: Item aurum nostrum, est tinctura si uc anima si ue fome ntum operis, sine quo nequaquam peragitur, sed quando dealbatum fuerit aurum, hoc est corpus album: neque fit argentum, nisi pruis fuerit Mercurius. Uide Sol singitur a Philosophis tres habere facies, an coelo: nigram, candidam, & rubicundam: ita ut facile credendum sit, fermentum hoc non tantum dealbare confectionem, sed etiam, ut author paulo post docet, a cambustione & fuga custodire tincturam, eique in proiectione conciliare ingressionem. Sed quia fermentum non potest ingredi corpus mortuum, nisi mediante aqua, quae facit matrimonium & copulam inter fermentum & terram albam: id in omni fermentatione notari debet pondus uniuscususque Si igitur terram foliatam albam ad album Elixir uolueris fermentare, ut stabit in complemento tincturae super corpora a perfectione diminuta, tunc recipe terrae dealbata seu foliatae corporis mortui patres tres, & de aqua uitae reseruata partes duas, & fermenti partem alteram dimidiam. Fermentum autem sit praeparatum, ut fiat calx alba fixa & subtilis, si ad album tua procedit intentio: si uero ad rubeum, tunc sit calx citrinissima auri praeparata, & non erit aliud fermentum. Tanta igitur est fermentationis praestantia, ut author eam non dubitet appellare clauem Philosophorum, hoc est, principium & finem operum, uidelicet albi & rubei: utpote cuius beneficio corpora emendantur, hoc est, in superiorem perfectionis statum exaltantur: sicque tandem opus rubeum ultimumque diuina aspirante gratia, perficitur, & ad finem perducitur. Hermes. Negligentia uero & mala de eo opinione, opera corrumpuntur, ut fermentum massae, & coagulum lacti ad caseum & moscus in aromatibus. Scholiim. Ne forte quis erret in secreto fermentationis, & falsa quadam opinione, de eadem concepta, opus potius per ipsam corrumpi, quam corrigi & emendari existimet: author tria proponit exempla, quae tacite spectanda esse praecipit. Ut enim fermentum massam, coagulum lac, & moscus aromata non corrumpit in deterius, sed ut ex massa fiat panis: ex lacte caseus: & aromata grato mosci odore a corruptione & carie conseruentur: Ita etiam fermentum Philosophorum materiam nostram primo corrumpit quidem, & in nigredinem ipsam conuertit: non tamen, ut eo redactum opus ita in nigredinis morte relinquatur: sed potius tota confectionis massa, per omnes colorum mutationes fermentetur ac tingatur. Calor namque agens in humido primo efficit nigredinem: & calor in sicco causat albedinem: nec non in albo citrinitatem & nimiam rubedinem. Quae uarietas colorum soli fermento adscribenda est: & sic corruptio unius, est generatio alterius: estque fermentum, fermenti fermentum: ueluti Philosophus inquit: Qui non gusta uerit saporem salium, nunquam peruentet ad optatum Fermentum sermenti: fermentat enim finitum per excellentiam. Appropria ergo fermentum, quod est anima ante fermentationem, ut sit puluis calcinatus, solutus, & induratus: quoniam si bene non praeparas fermentum, nil ualei tuum magisterium. Et scias, quod non est fermentum, nisi Sol & Luna, hoc est, aurum & argentum, istis Planetis appropriata. Ideo quia sicut Sol & Luna aliis Planetis dominantur, & ipsa ad suam naturam conuertunt: ideo a plurimis Fermentum dicuntur. Oportet ergo fermentum in corporibus introduci: quia est eius anima. Haecque anima uitam inducit corporibus mortuis, & imperfectis: ut simul cum uiuis & perfectis uiuificentur & perficiantur. Sic enim uerbum Christi uerum est fermentum siue anima uiuificans in Lazaro mortuo, & quatriduum iam sepulto ac foetente. Quamprimum enim Christus dicit: " Exi Foras Lazare: " ecce statim mortuus resurgit, & prodit de sepulcro. Tam efficax enim est uerbum Christi, ut illico in effectum producatur id, quodcunque per illud pronuncietur. Quod infinitis propemodum exemplis, tam ab ipso Christo, quam a suis discipulis, aliisque sanctis uiris atque Prophetis, praestitis, passim in sacris comprobatur literis. Et hoc est integrum ac uerum uerbum Dei ex perfecta & uera fide profectum. Ideo etiam essentialiter statim per id efficiunt omnes sancti, quicquid uolunt. Multi equidem hodie gloriantur in hoc uerbo, sed dum putant, se integrum ac uerum habere, uix ac ne uix quidem dimidium sunt adepti. Nam ab ipsorum effectis siue fructibus, manifeste cognoscimus, ipsos non habere nisi nudam literam, & mortuam umbram uerbi, nequaquam uero ipsum uerbum uerum, essentiale & efficax: adeo ut meram paleam uacuam, granisque carentem triturare uideantur. Si enim uerum haberent, etiam per illud demonstrarent effectus, similes effectis uerbi, ab ipso Christo, ab apostolis & aliis uiris sanctis prolati. Lumen enim, quod non lucet, nec aerem finitimum collustrat, non est lumen, sed luminis tantum inane & sterile nomen. Lumen autem lucem simul ac splendorem rebus afferens, hoc uero luminis uerum & essentiale nomen incretur. Quamobrem sicut hodie infinitus est numerus eorum, qui hoc inani & sterili uerbo utuntur ad lucrandum tantummodo panem pro corpore suo alendo: paucissimi autem sunt, imo uix unus atque alter, qui hoc uerbum efficaciter & essentialiter adhibeat tam pro sua quam aliorum animarum salute: ita etiam ingens est alchymistarum deploratorum multitudo, qui artem Chymicam exercentes solummodo inhaerent rebus siue fermentis mortuis, & particulaeribus quibusdam sophisticationibus: pauci uero reperiuntur, qui uiuam & efficacem Naturae essentiam, & uni uersalem oninium corporum medicinam, legitimo modo inquirunt atque scrutantur. Hermes. Certus aurei color ad rubedinem, & natura non est dulcedo, ideo de eo sericum constituimus, quod est Ixsir: & de eo constituimus encaustum, quod scripsimus, & sic illo regis lutum tingimus, & in eo colorem coeli posuimus, qui se uidentibus uisum augmentat. Scholium. Quam uis non satis constet, quid author uelit per dulcedinem & sericum: inferius tamen sese explicat, adeo ut facile coniectari liceat, id esse fermentum aureum ad rubedinem: cuius descriptionem uel adumbrationem potius per encaustum, hoc est, figuras, similitudines, & tropicos loquendi modos, hactenus in hiscapitulis tradidit. Notandum autem hic est, sigillum regis, hoc est, auri siue Solis, quod lutum, hoc est, est massam mercurialem tingit, esse, unum exsecretis sapientum. Unde etiam a quibusdam, dicitur sigillum sapientum: uel sigillum Hermetis siue Mercurii. In quo inquirendo multi hactenus, sed plerique in uanum laborarunt. Non enim id est cera Hispanica, neque suber, neque colla siue gluten, neque luti quoddam genus, quo uasa uitrea, terrea, aut alia huius generis perlutantur, uel obturantur: sed est quaedam naturae dispositio certa, ad cuius legem infallibilem res in uase Philosophico inclusae, suis obsignantur proprietatibus ac coloribus, usque dum omnium facta fuit apparitio, & tandem etiam prodeat exoptatissimus ille color Cyaneus siue coelestis; qui falutari splendoris sui efficacia, uisum intuentis non obscurat aut obtundit, ueluti fieri cuidemus ab externo Solis splendore: sed acuit, potius eum, ac roborat: neque hominem suo uisu enecat, ut Basiliscus: sed potius morti iam proximos, profuso proprio sanguine reuocat, & pristinam uitae incolumitatem ipsis restituit, ut Pelecanus. Dicitur enim Pelecanus rostro suo in gyrum flexo, proprirum odere pectus, & sangoine inde effluente, pullos suos mortuos irrigare, & sicuitae restituere. Unde Chymici instrumentum quoddam habent destillatorium, quod huius modi Pelecanici gyri circuliue formam refert. Sed admonendi hic sut ueri artis indagatores de hoc Pelecano, magnum arduumque secretum in illo a Philosophis occultatum esse. Sicut enim Pelecanus auis est uia, non mortua, ita etiam Philosophi ad magisterium suum postulant corpora non mortua, sed uiuentia, hoc est, spiritualia, & summa uitalium, facultatum foecunditate praedita. Sicut etiam sangnis effluens e pectore. mortuis pullis reddit uitam: ita uiriditas nostri Leonis rubei, uitam in mortuis & obscuris metallorum corporibus consopitam resuscitat, eaque pristino splendori & claritati restituit: Et sicut tandem sanguis ille non elicitur, nisi facto prius ab ipso. Pelecano gyro siue circulo: dum enim rostrum applicat pectori, tutum collum cum rostro flectitur, in circularem formam sic artifex uerum & tingentem Leonis sanguinem euocare non poterit, nisi prius spirituum circulatio siue destillatio circularis, fiat: hoc est, exterius intro, interius foras: item inferius sursum, & superius deorsum pellatur: ita ut exterius & interius: inferius & superius simul in uno circulo conueniant, neque amplius cognoscas, quid uel exterius, uel interius, inferius uel superius fuerit: sed omnia sint unum in uno circulo siue uase. Hoc enim uas est Pelecanus uerus Philosophicus, nec alius est in toto mundo quaerendus: ac sine hoc frustra laborabit omnis falsarius alchymista. Sed ut melius intelligantur ea, quae modo dicta sunt, hanc placuit sequentem subscribere figuram. A est interius, & tanquam principium & fons, a quo reliquae literae defluunt: & simul etiam finis ultimus, in quem caeterae omnes, tanquam fluuii in Oceanum siue mare magnum refluunt. B. C. D. E. Hae quatuor significant exterius. image 7 C. F. Superius. E.g. Inferius. Quae literae in uniuersum omnes A.b. C. D. E. F. G. septenarium Magicum occultum, manifeste exhibent: de quo alias copiose satis a nobis tractatum fuit, ita ut super uacaneum sit, nunc plura de eo addere. Hermes. Aurum ergo pretiosissimus est lapis, carens maculis, temperatus quoque, nec ignis, nec aer, nec aqua, nec terra corrumpere potest fermentum uniuersale, cuncta rectificans temperata compositione, quod flaui siue ueri citrini coloris est. Scholium. Iam aperte fatetur author, aurum Philosophorum esse lapidem pretiosissimum, longeque plures dotes, & munera ipsi tribuit, quam uulgare possidet aurum. Et ut de caeteris nihil dicamus, manifestum hic apparet discrimen inter aurum Philosophorum & uulgare: quod uulgare lapidis pretiosissimi nomine, nullo qure appellari possit: siquidem simplici perfectione tantum ornatu, a corporea illa coagulatione nondum sit liberatum: Et quam uis sit purum, temperatum, & ab ignis, acris, aquae uel terrae iniuriis tutum & immune: non tamen ut fermentum uniuersale, cuncta ad temperatam naturam reducere potest: sicut flauus, uerusque ille citrinus color, hoc est, auri essentia quinta syderea & coelestis, a corpore suo crasso, impuro, ac terrestri segregata: " Si sapis, umbrarum fuge mortua corpora. Namque Constans est solus Spiritus: umbra fugit. " Uniuersalitas enim siue Catholicismus non consistit in corpore, sed in spiritu. Spiritus enim solus penetrat omnia, quantum uis solidissima, corpora. Sic Catholicismus relligionis, seu uerae Ecclesiae, non consistit in uisibili quodam & corporeo hominum coetu: sed in inuisibili & spirituali, piorum ac uere credentium in unicum Iesum Christum, consensu ac conspiratione. Qui enim extra hunc Regem omnium regum, uere catholicum, in quo & per quem sunt omnia, quique solus est & unicus spiritualis uerae Ecclesiae pastor, praesul, & episcopus summus, subscribit particulari cuidam Ecclesiae, is iam est sectarius, schismaticus & haereticus. Regnum enim Dei non uenit cum obseruatione, sed est, intra nos, inquit Saluator noster ipse Luc. 17. Item ibidem quoque hortatur suos discipulos, ut ab eiusmodi sectariorum seductionibus sibi caueant: ubi inquit: Uenient dies, quando desideretis uidere unum diem filii hominis, & non uidebitis: & dicent uobis: Ecce hic: ecce illic: Nolite ire, Neque Sectemini. Ex quibus palam conuincitur, quod certae externae sectae non sit subscxibendum: quemadmodum hodie fieri uidemus: ubi plurimi hominum, ex nimia simplicitate seducti, huic uel illis sectae nomen suum dant, falso sibi persuadentes, se sub numero certorum sectariorum, horum uel illorum, comprehensos, errare amplius non posse, sed certius certo inde animae beatitudinem & uitam aeternam reportaturos, cum neque Ecclesia, quam unusquisque suam solummodo ueram esse perperam opinatur, erret. Unde tot dissensiones & controuersiae in relligione repullulant, in quibus singula pars suam opinionem mordicus propugnat: magis autem plerique illorum occupari uidentur in particularibus siue propriis uerborum phrasiumque deliriis, quam in uniuersali scriptura sacra & uerbo Dei serio pieque excutiendo. Si enim huius uirtutem cognoscerent, infinitas quaestiones stultas, inutiles, & uanas, quae, non nisi contentiones & lites generant, intermitterent: & hominem haereticum post unam & secundam correptionem deuitarent, scientes, quia subuersus est, qui eiusmodi est, & delinquit, cum sit proprio iudicio condemnatus. Tit. 3. Sed quaeres; ubinam sint illi ueri Christiani: ab omni sectariorum contagione liberi? Et tibi respondeam ad hanc quaestionem, uelem scias, illos non esse quaerendos in monte Samariae, non Ierosolymis, non Romae in Italia, non Geneuae in Gallia, non Lipsiae in Germania, non Cracouii in Polonia, non Pragae in Bohemia, non Olsmutzii in Morauia: sed ubique per totum dispersos mundum, in Turcia, in Persia, Italia, Gallia, Germana, Polonia, Bohemia, Morauia, Anglia, in America, etiam ad extremos Indos. Ex omni enim natione Deus sibi colliget Ecclesiam. Uera autem uerorum Christianorum, nota haec erit, propria, quod est ipsa ueritate Christo, Ioan. 4. neque in monte hoc, uidelicet Samariae, neque Ierosolymis; neque alibi adorabunt patrem. Sed uenit hora, & nunc est, quando ueri adoratores adorabunt patrem in Spiritu & Ueritate. Nam & Pater tales quaerit, qui adorent illum. Spiritus est Deus: & eos, qui adorent eum, in spiritu & ueritate oportet adoraret. Ex his igitur, cognitis perspectis quounicuique nunc indicandum relinquo, quinam sint illi, qui sunt sub uera Ecclesia, nec ne? & ubinam locorum in hoc mundo, uerus Christianismus, ueraque colatur & exerceatur relligio. Facta itaque comparatione, idem esto iudicium de Chymia uera & falsa: siue de uniuersali & particulari: deque ueris & spuriis eiusdem indagatoribus. Hermes. Aurum sapientum coctum & bene digestum ignea aqua Ixsir conficit: Aurum enim sapientum est pendentius plumbo: quod est temperata compositione fermentum Ixsir: & e contrario distemperatum distemperata compositione. Scholium. Aurum & aqua ignea, quantum uis exquisitissime per artem cocta & digesta, nullibi tamen perfectiora, meliora & praestantiora reperiuntur, quam in mineris & radicibus suis: ubi nullum adhuc ignem sunt experta. Sicut in auro uidere est, modo e terra sua extracto, quod plane crudum adhuc existit, & a superfluitate sua nondum seiunctum aut separatum. Unde quoque eiusmodi aurum magis aptum est, & idoneum ad regenerationis opus. Siquidem spiritus eius adhuic, sunt liberrimi, nullaque forti corporum coagulatione detenti. Hinc promptius agunt, uelociusque tincturae praeparationem accelerant, quam si auri corpus prout uulgo habetur, accipiatur. Omnia namque corpora, sicut & supra mentionem fecimus, principiis suis uiciniora, praestant iis, quae per diuturnam coagulationem a primitiua sua spiritualitate & foecunditate longius recesscrunt. Non mirandum ergo est, quod patres primi in seculo aureo, quod creationi proximum & a benedictis & foecundis creatoris uberibus quasi nondum ablactatum, tanto uirium uirtutumque uigore, hoc ferreum nostrum longe superabat, in tam multos longae uitatis annos suam produxerint uitam. Hominum enim corpora, tum temporis nondum tam faede corrupta erant a teterrima illa luxuriae bestia: quae sensim per propagationem adeo increuit ut in hoc fere ultimo seculo, nihil ab ea sanum appareat. Huic corruptelae mox successit uitae breuitas. Unde iam " Nascendo morimur, pendetque ab origine finis. " Eidem calamitatis iugo quoque sunt metallorum corpora obnoxia, quae uix e mineris suis eruta, statim corporeo rigidoque mortis carcere includuntur, ex quo nulla speranda liberatio, nisi relicta nobis esset aurea illa uitae clauis, qua sola omnes portas clausas in mortis isto carcere reseramus, & captiuos inde spiritus in pristinum uitae theatrum producimus. Per hanc aute uitae clauem intelligo, uitales mineratium radices, in quas si corpora reducantur, fiunt nouae regenerationi apta, ita ut ueram ex illis tincturam tum habere possis. Accedit insuper aqua ignea, quae nihil aliud est, quam Mercurius Philosophorum ex iisdem minerarum radicibus eductus. Haec aqua est mater, quae aurum in uentre suo conceptum soluit, eique inter digerendum, debitum praebet nutrimentum, donec 40 septimanis elapsis, terminoque gestationis Philosophici foetus absoluto, pariendi tandem siue natiuitatis hora adueniat. In fine igitur digestionis, quando nimirum instat dicta hora natiuitatis, demum oritur anima: non autem prius neque citius. In hoc igitur puncto: totum est periculum. Transacto autem hoc puncto nullum amplius est periculum. Aurea igitur proles nostra in lucem producta, quam uis respectu Saturni senioris, siue plumbi, ob aetatis imbecillitatem inferior uideatur, longe tam elateque illum superat pondere, colore, uiribus, constantia caeterisque uirtutum donis Frigidis enim qualitatibus nimis corruptus Saturnus propter intemperiem suam, neque ignem, neque aerem, neque coeterorum elementorum iniuriis resistere potest. Infans autem noster fortissimae & temperatissimae est compositionis: ita ut non solum repellat a se omnem uim externam, sed propter faecundam uirtutum affluentiam & copiam, qua abundat, propriorum parentum infirmitates sanat, & quem uis corporum Mercurium in summam auri perfectionem tingit. Hermes. Primum enim opus ex uegetabili fit, secundum exanimali in gallinae ouo, maximum est subsidium, & elementorum constantia, ac terra nostra aurum est, de quo omne sericum constituimus, quod est fermentum Isir. Scholium. Distinguit, hic author opus magnum siue generale in duo specialia, nempe in uegetabile, & in animale, quod ultimu in gallinae ouo perfici ait. Sed quam uis plura & infinita huiuscemodi opera fingantur a Philosophis: tamen non est nisi unum uerum, quod ab elementorum aequali & temperata permistione solum constans, firmum & fixum est: ob quam causam maximu quoque sanitatis est subsidium, nec minus inopiae. Fundatur autem in terra auri, quae merito Isir, siue Elixir, siue fermentum Philosophorum appellatur. Hoc autem fermentum duplex esse, paullo supra monuimus: Solis uidelicet & Lunae. Per fermenta Solis intelligitur sperma uiri: & per fermentum Lunae sperma faemine: ex illis fit primo coniunctio, postea generatio uera & casta: fermentum auri, aurum est: sicut fermentum panis, panis est. Et sicut in operatione panis modicum fermenti leuat & fermentat magnam copiam pastae: ita etiam illud modicum terrae, quod continet iste lapis, sufficit ad nutrimentum lotius lapidis. Unde Auicenna inquit: Fermentum reducit sibi appositum ad sui naturam, colorem, & saporem ad omnem modum, uidelicet de potentia in actum. Nam confectionem dealbat, seu multiplicat, spiritualitatem corroborat, combustionem annihilat, tincturam continet, ne fugiat, corpora leuiat, & se in uicem facit ingredi, & coniungit, quod finis est operis, sine quo Elixir non peragitur, quemadmodum pasta sine fermento non fermentatur: quod dicitur fermentum fermenti, & coagulum coaguli. Non enim fermentat tantum corpora inferiora & imperfecta, sed ipsum quoque aurum reddit de perfecto corp re plusquamperfectum: estque foecundissima mater, quae, quo saepius impraegnatur, tante pluries concipit ac parit: & in infinitum suae speciei prolem propagat. Ipsa sola est clauicula, quae claudit & aperit: & itera claudit, & nemo aperit: sine qua clauicula nemo in hoc seculo potest peruenire ad perfectionem huius scientiae. Conclusio totius tractatus. Haec sunt, uir Nobilissime ac magnifice, fautor & Mecoenas obseruande, quae de septem huius tractatus capitulis, in tui gratiam commentari uisum fuit. Utinam quid in me esset, quo grati erga te animi significationem quantulamcunque ponere possem: me haberes utique ad omnia paratissimum. In Galliam enim quotiens te aduenisse audiebam, toties summo perfusus gaudio ac laetitia, mihi unice gratulabar. It enim de caeteris tuis meritis iam nihil dicam, quibus me multis tibi modis obstrinxisti: ex sola tua conuersatione & colloquio quotidiano, a quo me discendi auidum non tantum non repellebas, sed amice potius inuitabas, & humanissime insuper rogabas, in cursu meo Philosophico tantum hausi utilitatis, ut cum Alexandro Magno uere mihi nunc liceat dicere: uiuendi me principium a patre, bene uiuendi autem a te accepisse: ita ut generatus quidem a parentibus nunc uero per te ab Eliano quodam uel diuino potius spiritu regeneratus plane uidear. Hanc autem laudem quamuis tibi imprimis tribuam, nolo tamen inficiari, me quoque aliorum plurium adhuc uirorum doctissimorum colloquiis interfuisse, tam in Galliis, quam in Germania, quae ubertate quidem & fertilitate maximorum, & praestantissimorum ingeniorum, alias regiones in abstrusis eiusmodi artibus indagandis quodammodo languidam, ne dicam pigram, & omnino torpescentem, longo post se interuallo relinquit. optandum sane esset, ut alii, honesta quandam aemulatione perciti; hac in parte Germanorum industriam & solertiam summam imitarentur. Non enim honori & laudi tantum, sed maximo quoque emolumento id futurum esset communi patriae. Cum igitur, ut dixi, tibi imprimis acceptum feram omnem studiorum meorum fructum; equum esse duxi, tibi eorundem quoque primitias, pro debita gratiarum actione consecratas atque dicatas offerre. Quicquid autem hoc tandem sit, rogo ne patiaris in alienas incidere manus: antequam pro tuo, quo polles, ingenii acumine, & solida rerum experientia probe examinaueris, & limis tuis politissimis & exquisitissimis, splendidius, & magis exornatum reddideris. Sin uero accidat, ut ad aliorum quoque manus perueniat, & aliquis existimet; non omnino sibi satisfactum in quibi dam uocabulis obscurioribus, barbaris, & exoticis explicandis: uelim ne tam seuero id iudicio male uertat: sed culpam potius transferat in eum; qui scriptum hoc, ex natiuo sermone, non latinius puriusue traduxerit. Interim tamen operam pro ingenii nostra tenuitate sedulam nauimus, ut Philosophiae studiosis, ueritatis fontem, si non in minutissimis syllabarum & dictionum apicibus, tamen in generali totius operis explicatione, satis aperte commonstraremus. Sin uero quis dilucidiorem rei demonstrationem postulat, iniquum hoc Philosophis uidebitur postulatum. Secretissima enim est nostra scientia, nec nisi secretorum initiatis & Philosophiae mystis proprie conuenit. Ex his si unus fuerit per electionem diuinae prouidentiae uocatus, nihil amplius morabitur qualescunque locutiones, quantumuis maxime ambiguas & obscuras: sed in mediis his fallaciarum tenebris, illucescens solum ueritatis lumen obseruabit, quo duce omnia ipsi succedent in bonum & exoptatum euentum. Uiam ad hoc lumen unica parat, pietas. Finge te tanquum ferrum, cupidum esse, per attractionem magnetis alicuius diuini, in profundam huius secretissimi mysterii scientiam descendendi: sed uiam prae uitiorum multitudine, quae tanquam corpus densum, inter Deum, uerum piorum magnetem, & te, interponuntur, occlusam esse. Quid hinc aliud agendum censes, nisi ut uitiosum peccatorum corpus tollas, quo sublato radii huius diuini magnetis, statim te splendidissimo collustrabunt fulgore, mentemque tuam nebulosam ab omnibus obscuritatibus, & errorum tenebris penitus uindicabunt. Ego enim, inquit Christus, Saluator noster, lux in mundum ueni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. Ambula igitur in luce, dum lucem habes, ut filius lucis sis, nec te tenebrae comprehendant. Ioan. 12. Credere autem in Christum, non est tantum ore fateri, Credo: quod potius temeraria quaedam confidentia, quam uera fides appellari meretur. Nisi enim cor simul cum ore, & opera cum confessione conspirent, fides haec mortua & instar lucernae, cuius lumen extinctum, inutilis & uana habetur: Quemadmodum enim e diametro inter se pugnant, lucere, & non lucere, siue lux & tenebrae: ita fides uera distat ab orali sine operibus. Ex quibus differentia spectatur maxima inter Chymiae studiosos ueros & spurios. Qui enim ambulant in ueritate, ueritatem consequuntur: qui uero luce hac relicta, externamtantum splendoris umbram sectantur, ad ueritatis lumen nunquam perueniunt. Quoniam igitur maximam hominum partem uidemus, umbra potius, quam rei essentia delectari, hoc est, deliciis huius mundi caducis plures, esse deditos, quam perio pietatis studio: non mirum est, quin maxima sit raritas eorum, qui uoti sui compotes fiant. Multi enim sunt uocati: pauci uero electi. Et sicut terra magnam copiam luti suppeditat, unde sit fictile: paruum autem puluerem, unde aurum sit: sic etiam est conditio praesentis seculi. Multi enim creati sunt: pauci autem saluabuntur. Esdra 4. cap. 8. Quamobrem sicuti ab initio huius tractatus exemplum Hermetis, huius disciplinae studiosis imitandum proposuimus: ita nunc in fine idem propositum alterius Philosophi, nempe Alani testimonio confirmatum uolumus: qui in libelli sui, de lapide Philosophico, principio, ita artis alloquitur discipulos: Ad Deum, inquit, mi fili, & cor, & mentem conuertito, quam ad artem magis: ipsa enim donum Dei summum est, cuique beneplacitum fuerit, eam largitur. Deum igitur ex toto corde totaque anima tua diltgito, atque in eo solo & spe & fiduciam omnem locato, sic procul omni, dubio hac arte nobilissima cum gaudio perfruere. Deo Soli Gloria. Si Si adhuc hominibus placerem, Christi seruus non essem. Gal. 1. Nihilominus tamen, sit male locutus sum, testimonium perhibe de malo: sin autem bene, quare me caedis? An quid tanquam Aquila spuria radios solares, aspicere nequeas? an quod prorsus datus sis in reprobum sensum. Sed stultum si contudero in mortario quasi ptisanas, feriente desuper pilo, non tamen auferetur ab eo stultitia eius. Prouerb. 28. " Aperi, quaeso, O Iehouah, oculos eorum, ut uideant. " 2. Reg. 6. Finis. Ualentinus Am Ende imprimebat.