Lumen Chymicum, & Naturae Fonte Et Manuali Experientia depromptum, & in duodecim Tractatus diuisum: Cui accessit, Dialogus Mercurii, Alchymistae & naturae, perquam utilis. Coloniae, Apud Antonium Boetzerum, Anno M. Dc. Xiu. Praefatio Omnibus Chymicae Artis Inquisitoribus, Genuinis uidelicet Hermetis filiis, autor salutem & benedictionem a Deo precatur. Cum mecum perpenderem, Candide Lector, multos adulterinos libros, falsaque ut uocant Alchymistarum recepta. Impostorum fraude & auaritia composita, in quibus ne scintilla quidem ueritatis elucet, inter naturalium occultarumque artium indagatores uersari, quibus & quamplurimi decepti sunt, & adhuc decipiuntur, nihil me utilius facturum existimaui quam si Talentum a Patre luminum mihi concreditum, cum filiis & haeredibus scientiae commune haberem; ut & posteri animaduerterent, non solum prioribus seculis. uerum etiam hoc nostro, singularem illam Dei benedictionem Philosophicam, quibusdam hominibus non fuisse denegatam. Nomen meum certis de causis publicare non consultum uisum est, dum non mihi laudem quaero, sed Philosophiae amatoribus prodesse studeo: Ideo uanam gloriae cupiditatem relinquo illis, qui malunt Uideri quam Esse. Quae hic in ueritatis Philosophicae indubitata attestationem scribo, paucis comprehensa, a Manuali experientio mihi ab Altissimo concessa, deprompta sunt, ut ii, qui in hac laudatissima scientia, prima & realia posuerunt fundamenta, hac cohortatione, pulcherrimarum rerum exercitationem non deserant, & sic a scelerata Fumiuentulorum turba, cui dulce est decipere, tuti sint. Non sunt somnia, ut ignarum uulgus loquitur, nec mania otiosorum hominum commenta, ut stulti & insipientes, qui artem rident. ueritas est ipsissima Philosophica, quam ut Ueritatis amator, in ueritatis Chymica immerito proclamatae subsidium & confirmationem, occultare, aut silentio inuoluere, non debui, nec potui: quamuis hisce malignis temporibus ( ubi uirtus & uitium aequiparantur ) propter saeculi indignitatem, hominumque ingratitudinem & infidelitatem ( ne quid de Philosophorum maledictionibus loquar ) in publicum prodire maximopere pertimescat. Possem adducere Chymicae huius ueritatis testes, autores uidelicet grauissimos, iuxta unanimem uenerandae Antiquitatis in tot diuersis Nationibus consensum: At, quae experimento oculari uidentur, probatione non indigent. Uiderunt illam sine ueste Dianam, hisce elapsis annis ( sciens loquor ) multi & suprema & infimae sortis homines: & licet reperiantur quidam maleferiati, qui aut ex inuidia, aut malitia, aut metu detectionis imposturarum suarum, clamitent auro suam animam posse extrahi, & pomposa ac uana ostentationis delusione alieno reddi corpori, non sine temporis, laborum, ac sumptuum iactura & detrimento: sciant pro certo Hermetis filii, eiusmodi animarum, ut loquuntur, siue ab auro, siue a Luna ( quacunque uia uulgari Alchymistica ) extractionem, meram esse persuasionem, quod quidem a multis non creditur, sed tandem per experientiam, unicam & solam ueritatis magistram, cum damno uerificatur. E contra, qui ( uia Philosophica ) hoc sine fraude & fuco praestare possit, ut uel minimum metallum siue cum lucro, siue sine lucro realiter colore Solis uel Lunae ( in omnibus examinibus requisitis permanente ) tingat: Illum iure affirmare possum, habere fores Natura apertas ad ulteriora, & altiora arcana inuestiganda, & cum Dei benedictione acquirenda. Porro praesentes hos Tractatus, mea experientia conscriptos scientiae filiis offero, ut dum omni cogitatione, motuque animi in Naturae occultis operationibus inquirendis uersentur, inde rerum ueritatem, ipsamque Nuturam perspiciant, & cognoscant: In qua re sola totius sanctissima Artis Philosophicae perfectio consistit, modo uia Regia, quam natura in omnibus operationibus praescribit, progrediantur. Ideo hic Candidum Lectorem admonitum uelim, ut scripta mea, non tam ex uerborum cortice, quam e Naturae uiribus intelligat, ne postea tempus, laborem, & sumptum frustra expensum deploret: Consideret Sophorum hanc esse scientiam, non imperitorum: Et longe alium esse Philosophorum sensum, quam ut eum percipiunt, uel Thrasones gloriosi, uel literati irrisores, aut contra conscientiam uitiosi qui dum uirtutibus emergere non possunt, sceleribus & honestorum uirorum talumniis id moliuntur ) uel imperiti circumforanei, qui suis dealbationibus & rubefactionibus, cum indignissima laudatissima scientia Chymicae diffamatione, uniuersum fere mundum deceperunt. Dei enim donum est, siquidem ad eam, non nisi sola Dei intellictum illuminantis gratia per patientem & religiosam humilitatem perueniri possit, aut per ocularem experti praeceptoris demonstrationem: Quapropter a Deo alienos, merito a secretis suis procul abigit. Quod reliquum est, filios artis unice rogo, ut meum bene de ipsis merendi studium, animo grato accipiant, & cum Occultum fecerint Manifestum, atque Dei nutis, constanti labore in optatum portum Philosophicum appulerint, Philosophico more omnes indignos ab hac arte excludant, amorisque erga proximum egenum in timore Dei, postposita uana ostentatione, memores, Optimo ter Maximo pro speciali hoc munere, sine abusu, in tacito & pie gaudenti sinu, sempiternas gratitudinis laudes decantent. Simplicitas ueritatis. sigillum. Tractatus Primus. De Natura, Quidnam Ea sit, & quales eius debeant esse scrutatores. Multi Sapientes, doctissimique uiri, ante complura saecula, imo Hermete teste, ante diluuium, multa scripserunt de conficiendo lapide Philosophorum & tot nobis reliquerunt scripta, ut nisi Natura indies operaretur credibilia nobis, uix iam aliquis uerum existimaret esse Naturam, quia superioribus saeculis non tot inuentores rerum fuerunt; nec etiam antecessores nostri, aliud quicquam considerarunt praeter Naturam ipsam, & Naturae possibilitatem: Et quamuis illi in simplici tantum Naturae uia manserint, ea tamen inuenerunt, quae nos nunc in tot rebus uersantes, uix nostris ingeniis potuissemus imaginari: Hoc fit, quia nobis Natura, & Generatio rerum in orbe iam uilis simplexque uidetur: Et ideo ingenia nostra non ad res cognitas, sed ad talia, quae non, uel uix fieri possunt, intendimus: quapropter ita etiam nobis succedit, facilius excogitare res subtiles, & quas ipsi Philosophi nescirent, imaginari possumns, quam ad uerum Naturae cursum, & Philosophorum sensum peruenire: Et sic Natura hominum comparata est, ut ea quae scit negligat, alia semper quaerat, multo magis ingenia humana, quibus Natura subdita est: Exempli gratia, uides quemlibet artificem, cum iam ad summam artificii sui perfectionem peruenerit, alia quaerit, aut eo abutitur, aut plane definit: ita etiam generosa Natura, semper agit, usque in ipsum Iliadum, hoc est, Terminum ultimum, postea cessat: Nam indita est Naturae promissio quaedam ab initio ut per cursum integrum possit ad meliora uenire, & requiem habere plenariam, ad quam omni conatu tendit, & gaudet suo fine, non aliter, ut Formica senio, cui in senectute Natura creat alas. Ita nimitum & nostra ingenia eousque progressa sunt, praesertim in Arte Philosophica, seu lapidis praxi, ut iam fere in ipsum Iliadum peruenerimus. Nam Ars Chymiae eiusmodi subtilitates nunc inuenit, ut uix maiores possint reperiri, & eatenus differt a ueterum Philosophorum Arte, prout Faber Horologiorum, a simplici Fabro ferrario: Et licet ambo tractent ferrum, nihilominus neuter seiret alterius labores, quamuis ambo sint in sua arte Magistri. Si hodie reuiuisceret ipse Philosophorum pater Hermes, & subtilis ingenii Geber cum profundissimo Raymundo Lullio, non pro Philosophis, sed potius pro discipulis a nostris Chymistis haberentur: Nescirent tot hodie usitatas distillationes, tot circulationes, tot calcinationes, & tot alia innumera Artistarum opera, quae ex illorum scriptis huius seculi homines inuenerunt, & excogitarunt. Quicum tantum nobis deest, ut id sciamus, quod ipsi fecerunt, lapidem uidelicet Philosophorum, seu Tincturam Physicam. Nos dum illam quaerimus, alia inuenimus, & nisi ita usitata esset procreatio humana, & natura in eo suum ius teneret, iam uix non deuiaremus. Sed ut reuertar ad propositum: Promisi in hoc primo Tractatu Naturam explicare, ne nos a simplici uia uera, uana deflectat imaginatio. Naturam igitur dico, Unam, ueram, simplicem integram, in suo esse, quam Deus ante secula fecit, & spiritum ei inclusit: scito autem Naturae terminum esse Deum, qui & naturae principium est, siquidem nullum finitur initium nisi in eo, in quo incipit. Dixi unicam esse tantum, per quam Deus omnia facit, non quod Deus sine illa operari nesciret ( siquidem ipse Naturam fecit, & omnipotens est ) sed ita sibi placuit, & fecit: Res omnes ex illa Natura unica proueniunt, nec est in orbe aliquid extra Naturam: Et quamuis aliquando abortus fiant, hoc non est Naturae, sed uel artificis, uel loci uitium Natura haec diuisa est in loca quatuor, in quibus haec omnia operatur, quae apparent, & in umbra sunt, siquidem res potius in umbra sunt, quam ut uere appareant: Mutatur in mare & foemina, & Mercurio assimilatur, quia se iungit uariis locis & secundum terrae loca bona uel mala, res producit, licet, non sint loca mala in Terra, prout nobis uidetur: Qualitates autem sunt tantum quatuor, & hae omnibus insunt rebus, neque concordant; semper una excedit aliam: Matura autem non est uisibilis, licet uisibiliter agat, nam est spiritus uolatilis, qui in corporibus suum agit officium, locum & sedem suam habet in uoluntate Diuina, nobis hoc loco ad nil aliud ipsa prodest, nisi ut eius loca sciamus, quae sint ipsi conuenientiora, uel propinquiora, hoc est, ut sciamus coniungere rem rei, secundum Naturam, ne misceatur lignum homini, aut Bos uel animal metallo, sed quodlibet agat in suum simile, & tunc etiam Natura suum praestabit officium. Locus Naturae non est alius, quam ut supra dictum, in uelle Dei. Scrutatores Naturae, tales esse debent, qualis est ipsa Natura, ueraces, simplices, patientes, constantes etc. & quod maximum, pii, Deum timentes, proximo non nocentes; Postea diligenter considerent, num propositum suum cum Natura concordet, an sit possibile, ab exemplis discant apparentibus, ex quibus uidelicet rebus quid fiat, quomodo, & in quali uase Natura operetur: Nam si tum simpliciter aliquid uis facere sicuti ipsa facit Natura, sequere Naturam, sin uero praestantius quid moliris, quam Natura, id animaduerte, in quo, & per quid melioratur, & semper in suo id fiet simili: Exempli gratia, si cupis metallum ( quae est nostra intentio ) ulterius quam Natura fecit, in uirtute promouere, Naturam accipere oportet Metallicam, & hoc in mare & foemina, alias nil efficies Si enim intendis ex herbis creare Metallum, laborebis in uanum, sicuti etiam ex cane uel bestia lignum non produces. Tractatus Secundus. De Operatione Naturae in nostro proposito & spermate. Naturam iam dixi esse ueram, unicam, ubique apparentem, continuam, quae cognoscitur ex rebus productis, lignis uidelicet, herbis, etc. Dixi etiam scrutatorem Naturae esse oportere ueracem, simplicem, patientem, constantem, unicae saltem rei animum applicantem etc. Nunc de naturae actu incipiendum: sicuti Natura in Dei uelle est, & Deus creauit illam, uel imposuit omni imaginationi, ita Natura fecit sibi semen, hoc est, uelle suum in Elementis: Illa est quidem una, & tamen res profert diuersas, sed nil operatur sine spermate, quicquid sperma uult, operatur Natura, nam est instar Artificis alicuius instrumentum. Sperma igitur uniuscuiusque rei melius & utilius est Artifici, quam Natura ipsa: Nam e Natura sine spermate efficies tantum, quantum sine igne, auto uel argento Aurifaber, aut sine grano & semine agricola. Habito spermate, Natura praesto aderit, siue ad malum, siue ad bonum. Operatur illa in spermate, ut Deus in libero hominis arbitrio, & hoc est magnum miraculum, quod natura obedit spermati, non coacta, sed propria sponte, sicuti & Deus omnia concedit quae Homo uult, non coactus, sed ex proprio uelle: Ideo homini liberum dedit arbitrium, siue ad malum, siue bonum. Sperma igitur est Elixir cuiusque rei, uel quint abssentia, seu perfectissima rei decoctio, & digestio, uel sulphuris Balsamum, quod idem est; quod Humidum Radicale in Metallis. Magnus quidem hic de hoc spermate posset institui sermo, sed nos tantum ad propositum in arte Chymica tendimus: Quatuor elementa generant sperma, uoluntate Dei & imaginatione Naturae: quemadmodum enim uiri sperma habet centrum, seu uas sui seminis in renibus, ita quatuor Elementa motu indesinenti ( quodlibet secundum suam qualitatem ) proiiciunt sperma in terrae centrum, ubi digeritur, & per motum emittitur foras: Centrum uero terrae est quidam locus uacuus, ubi nil quiescere potest: Iti Excentrum ( ut ita loquar ) seu centri marginem & circumferentiam, quatuor Elementa suas proiiciunt qualitates, sicuti uir suum emitrit semen in uterum mulieris, in quo nil manet de semine, sed postquam debitam matrix accepit portionem, ceterum eiicit foras. Similiter in centro terrae accedit, ut uis Magnetica partis alicuius loci rem ad se attrahat, conuenientem sibi ad pariendum aliquid, ceterum eiicitur foras in lapides & alia excrementa: Nam omnes res ex eo fonte habent originem, nec quicquam in toto mundo nascitur, nisi per hunc fontem: Exempli gratia, Habeatur in aliqua mensa plana uasculum aquae, quod locetur in mensae medium, & circum circa ponantur res uariae, & colores uarii, item sal, & c. quodque separatim: effundatur postea aqua in medium, uidebis illam aquam hinc inde diffluere, & dum riuulus unus attinget colorem rubeum, rubefiet ab illo, si ad salem, salis saporem mutuabitur, & sic de caeteris. Aqua enim loca non mutat, sed locorum diuersitas mutat aquam. Simili modo e centro terrae semen uel sperma a quatuor elementis in centrum proiectum ad uaria loca transit, & secundum loci Naturam naturatur res; si peruenit ad locum terrae & aquae purum, fit res pura, semen & sperma omnium rerum est unicum, & tamen uarias res generat, uti e sequenti apparet exemplo: Uiri semen, est semen nobile, & saltem ad generationem hominis est creatum; nihilominus, si uir abutatur eo quod est in eius libero arbitrio, nascitur abortus: Nam, si contra grauissimas Dei inhibitiones uir iniret uaccam, aut aliam bestiam, facile conciperet bestia uiri semen, quia Natura non est nisi una, & tunc non nasceretur Homo sed bestia & abortus, siquidem locum non inuenit semen sibi competentem. Tali in humana & detestanda commixtione uirorum cum bestiis uariae bestiae producerentur hominibus similes. Ita enim fit, si sperma intrat centrum, nascitur quod inde nasci debebat, sed cum iam in locum uenit, & concipit, non amplius mutat formam, uerum dum adhuc in centro sperma est, aeque facile ex illo spermate produci potest arbor, quam metallum, tam cito herba quam lapis, & unus pretiosior altero, secundum puiritatem loci: sed quomodo Elementa sperma generent, nunc nobis dicendum est, & hoc modo fit: Elementa sunt quatuor, duo sunt grauia, & duo leuia; duo sicca, duo humida, sed unem maxime siccum, & alterum maxime humidum, sunt masculina & foeminina etc. Horum quodlibet per se est promptissimum ad producendum res sibi similes in sphaera sua, & ita uoluit Altissimus. Haec quatuor non quiescunt, sed semper inuicem agunt, & quodlibet per se emittit suum subtile, ac in centro conueniunt. In centro uero est Archaeus, Naturae seruus, qui ea spermata miscendo eiicit foras. Quomodo autem id fiat, in Epilogo horum duodecim tractatuum copiosius uidere est. Tractatus Tertius. De Uera Prima Metallorum materia. Prima Metallorum materia duplex est, sed una sine altera metallum non creat: Prima & principalis est: Humidum aeris caliditate mixtum, hanc Philosophi Mercurium nominarunt, qui radiis solis & lunae gubernatur in mari Philosophico: Secunda est terrae caliditas sicca, quam uocarunt sulphur, sed quia omnes ueri Philosophi hanc maxime occultauerunt, nos paulo lucidius illam explicabimus, pondus praesertim, quo ignorato, omnia destruuntur, inde fit ut multi ex re bona producant abortus: Sunt enim, qui totum corpus pro materia seu semine, uel spermate sumunt, alii frustrum, & hi omnes a recto declinant tramite. Exempli gratia si quis uiri pedem, & mulieris acciperet manum, & uellet ex hac commistione creare hominem, non esset possibile. Est enim in quodlibet corpore centrum, & locus uel seminis, seu spermatis punctum, & semper 8200. pars, etiam in ipso grano tritici, & hoc aliter esse non potest: Nam non totum granum uel corpus uertitur in semen, sed tantum est in corpore scintilla aliqua necessaria, quae a suo corpore custoditur, ab omni excessiuo calore & frigore etc. Si habes aures & sensus, hic animaduerte & securus eris, non tantum ab illis qui locum spermatis ignorant, totumque granum in semen reducere nituntur, uerum etiam ab his omnibus, qui in solutione metallorum uersantur uana, & metalla per totum soluere uolunt, ut postea ex illorum commixtione mutua, nouum creent metallum. At hi, si naturae processum considerarent, uiderent rem se habere longe aliter; Nam nullum metallum est tam purum, quod non habeat & suas impuritates, unum tamen altero pauciores uel plures. Sed tu, amice Lector, primum obseruabis Naturae punctum, ut supra dictum, & satis hambes, sed hanc tibi habeto cautelam, ne in metallis uulgi illud quaeras punctum, in quibus non est; nam haec metalla, praesertim aurum uulgi mortua sunt, sed nostra sunt uiua, spiritum habentia, quae omnino sumenda sunt: scito enim metallorum uitam esse ignem, dum adhuc in suis mineris sunt, & mortem etiam ignem, fusionis uidelicet. Prima uero metallorum materia est humiditas quaedam mixta aere calido, & est in forma aquae pinguis, adhaerentis unicuique rei purae uel impurae, in uno loco tamen abundantius quam in altero, quod fit, quia terra est in uno loco magis aperta, & porosa, uim attractiuam habens, quam in altero: Prouenit aliquando per se in lucem, induta ueste aliqua, praesertim in locis, ubi non habet adhaerere alicui, cognoscitur ita, quia res omnis ex tribus principiis est composita: In materia uero metallorum unica tantum sine coniunctione, excepta ueste, uel eius umbra, scilicet sulphure, etc. Tractatus Quartus. Quomodo Metalla Interrae uisceribus generantur. Producentur metalla hoc modo, postquam quatuor Elementa uirtutes suas proiiciunt in terrae centrum, Archaeus distillando sublimat calore motus perpetui in terrae superficiem: Est enim terra prorosa; & uentus stillando per poros terrae resoluitur in aquam, ex qua res nascuntur omnes: sciant ergo doctrinae filii, sperma metallorum diuersum non esse a spermate rerum omnium, scilicet uaporem humidum; ide a frustra quaerunt Artistae metallorum reductionem in materiam primam, quae tantum uapor est. Philosophi non talem intellexerunt materiam primam, sed tantum materiam secundam, sicuti Bernardus Treuisanus optime disputat, quamuis non ita lucide, quia de quatuor Elementis loquitur, nihilominus id dicere uoluit, & solummodo cum filiis locutus est. Ego uero ut clarius Theoricam detegerem, omnes hic praecauere & monere uolui, ut tot solutiones, tot circulationes, tot calcinationes ac reiterationes sinerent, nam frustra id quaeritur in re dura cum per se mollis ubique sit: Non prima, sed secunda tantum quaeratur materia, talis nimirum, quae simul ac concepta est, in aliam mutari formam non potest. At si quaeras, quomodo metallum in talem reducatur materiam, sequor in eo Philosophorum intentionem: Hoc tantum prae caeteris uolo, ut filii artis intelligant sensum scriptorum, non syllabas, & ubi Natura desinat, in metallicis uidelicet coram oculis nostris perfectis corporibus, ibi arte esse incipiendum. Sed ut ad propositum reuertar ( siquidem hic non est intentio nostra de solo lapide ) agamus nunc de materia metallorum. Paulo ante dixi, Res omnes nasci ex aere liquido uel uapore, quem Elementa perpetuo motu in uiscera terrae stillant, hunc postquam Naturae Archaeus accepit, per poros sublimat, & unicuique loco sua sagacitate tribuit ( sicuti in praecedentibus retulimus ) & sic locorum uarietate res etiam proueniunt, & nascuntur uariae. Sunt qui opinentur, Saturnum habere aliud semen, aurum quoque aliud, & sic consequenter metalla reliqua, sed uana sunt ista, unicum tantum est semen, idem in Saturno, quod in auro inuenitur, idem in Luna, quod in Marte. Sed locus terrae diuersus fuit, si me recte intelligis, quamuis in Luna Natura citius, quam in Sole desierit, & sic de aliis, quando enim ex terrae centro sublimatur uapor ille, transit per loca uel sicca uel calida: Si igitur transit uapor per loca calida & pura, ubi pinguedo sulphuris parietibus adhaeret, uapor ille, quem Philosophi Mercurium Philosophorum dixerunt, accommodat se, & iungitur illi pinguedini, quam postea secum sublimat, & tunc fit unctuositas relicto nomine uaporis, accipit nomen pinguedinis, quae postea ueniens sublimando ad loca alia, quae iam uapor antecedens purgauit, ubi est terra subtilis, pura, & humida, implet poros eius, & iungitur illi, & sic fit Sol: si uero pinguedo illa uenit ad loca impura, frigida, fit Saturnus, si uero talis terra pura sit & mixta sulphuri, fit Uenus, & c. Quo enim magis depuratus locus est, eo pulchriora reddit metalla, nam sciendum est, quod ille uapor continue egreditur ex centro ad superficiem, eundo purgat loca: Inde fit quod hodie reperiantur minerae in locis, ubi ante mille annos nullae fuerunt, nam progressu suo semper subtiliat crudum impurum, purum successiue secum trahens; Et haec est reiteratio, & circulatio Naturae, tam diu sublimatur res nouas producendo, donec locus deputatur optime, & quo magis deputatur, eo etiam nobiliores res producit, hyeme uero cum aer frigidus terram constringit, congelatur etiam ille unctuosus uapor, qui postea redeunte uere, una cum terra & aqua miscetur, & fit Magnesia, trahens ad se sibi similem Mercurium, aeris, qui dat uitam omnibus tribus, per radios Solis, Lunae & stellarum, & sic, gramen, flores & similia profert; Natura enim ne momentum temporis otiatur: Metalla uero sic procreantur, longa destillatione purgatur terra, postea accessu pinguedinis ea generantur; alio modo non proueniunt, sicuti quorundam Philosophorum scripta sinistre interpretantium uana opinio est. Tractatus Quintus. De Generatione Lapidum omnis generis. Lapidis materia est eadem, quae & aliarum rerum, & secundum locorum puritatem hoc modo nascuntur. Quando quatuor Elementa suum uaporem stillant in terrae centrum, & Archaeus naturae eundem eiicit & sublimat hic, dum transit per loca, porosque terrae, trahit secum omnem terrae impuritatem usque in superficiem, quam postea congelat aer, nam quod aer creat purus, aer congelat crudus, quia aer in aerem habet ingressum, & se iungunt inuicem, nam Natura Natura laetatur, & sic fiunt petrae & montes lapid ei, secundum magnos & paruos poros, & quo maiores terrae pori, eo etiam melius purgatur locus, dum enim per tale respiraculum maior caliditas, & aquae maior quantitas transit, eo citius depuratur terra, & sic postea in eiusmodi locis commodius metalla nascuntur, sicuti & ipsa testatur experientia, ut aurum non alibi, nisi in montibus quaeratur & reperiatur, quod in planitie, nisi raro, fieri nequit, nam saepissime talia loca humida sunt, non uapore, sed aqua Elementali, que ad se trahit uaporem illum, & ita sese amplectuntur, ut non facile separentur, postea Sol caeli digerens illam facit argillam pinguem, qua figuli utuntur; in locis uero, ubi est arena grossa, & uapor, non habet secum pinguedinem uel sulphur, herbas & gramen in pratis creat. Sunt & alii lapides pretiosi, ut Adamas, Rubinus, Smaragdus, & reliquae gemmae, generantur omnes hoc modo, quando uapor Naturae per se sublimatur, sine accessu pinguedinis sulphuris, & uenit ad locum aquae purae salis, fiunt Adamantes, & hoc in locis frigidissimis, ad quae non potest peruenire pinguedo illa, quia pinguedo non permitteret ista. Sciendum enim est, quod spiritus aque facillime sublimatur calore facili, sed oleum seu pinguedo non nisi magno eleuatur calore, & in loca calida, etiamsi enim ex centro progrediatur, leui congelatur frigore, & sic subsistit; uapor uero ad loca debita ascendit, & congelatur in aqui pura in lapides granulatim. Quomodo uero in gemmis colores fiant, sciendum est illud ratione sulphuris in hunc modum fieri; si sulphuris pinguedo congelatur motu illo perpetuo, postea spiritus aquae transeundo digerit & purificat illud ui salis, 20 Nouum Lumen donec colore digesto rubeo uel albo coloretur, qui color tendens ad meliora cum illo spiritu quia subtiliatus est, tot reiterationibus destillatis eleuatur cum spiritu, spiritus postea habet potentiam intrandi res imperfectas, & sic introducit colorem, qui postea iungitur illi aquae tunc partim congelatae, & sic implet poros eius, & sixatur cum ea fixatione inseparabili. Congelatur enim omnis aqua calore, si est sine spiritu, congelatur frigore, si habet spiritus, sed qui scit congelare aquam calido, & spiritum cum ea iungere, certe rem inueniet millesies pretiosiorem auro & omni re. Efficiat igitur, ut separetur, spiritus ab aqua, ut putrescat, & appareat granum, postea reiectis faecibus reducat spiritum ex alto in aquam, & faciat coniungere simul, illa enim coniunctio generabit ramum dissimilem forma parentibus. Tractatus Sextus. De Secunda Materia, Et putrefactione rerum. Diximus de prima materia rerum, & quomodo nascuntur res ex Natura sine semine, hoc est, quomodo Natura ab Elementis accipit materiam, ex qua generat semen: Nunc uero de semine, & rebus generatis ex semine, sermonem instituemus. Omnis res habens semen multiplicatur in eo, sed absque naturae auxilio non fit, semen enim nihil aliud est, quam aer congelatus in aliquo corpore, seu uapor humidus, & nisi hic resoluatur calido etiam uapore, nullius est ulus. Sciant ergo inuestigatores artis, quid semen sit, ne quaerant rem, quae non est, & sciant illud esse triplex, quod ex quatuor elementis productum est. Primum est Minerale, de quo hoc loco sermo est, alterum Uegetabile: Tertium Animale. Minerale semen a Philosophis cognoscitur, Uegetabile commune ac uulgare est, ut uidemus in fructibus: Animale ex imaginatione cognoscitur. Uegetabile nobis ostendit, quomodo natura creat illud ex quatuor Elementis, sciendum enim est, quod hyems est putrefactionis causa, siquidem spritus uitales in arboribus congelat, & quando hi calore solis ( in quo est uis magnetica omnis humiditatis attractiua ) resoluuntur, tunc calor naturae per motum excitatus, pellit ad circumferentiam uaporem aquae subtilem, qui poros arboris aperit, & guttas stillare facit, semper purum ab impuro separando; praecedit tamen interdum purum impurum, purum dat & congelatur in flores, impurum abit in folia, grossum & spissum in corticem, arboris cortex manet fixus, folia cadunt frigore uel calore, quando obstruuntur pori eius, flores congelantur in tali colore, qualis est ipsi calor, & adfert fructum uel semen: ueluti pomum, in quo sperma est, ex quo non nascitur arbor, sed in illo spermate est semen uel granum intrinsece, ex quo etiam absque spermate nascitur arbor, nam multiplicatio fit non in spermate, sed in semine; sic oculariter uidemus Naturam creare ex quatuor elementis semen, ne nos in hoc frustra occuparemur; nam quod creatum est, creatore non indiget. Hoc exempli loco lectorem admonuisse sufficiat, sed ad propositum Minerale redeo. Semen Minerale uel Metallorum oreat Natura in uisceribus terre, propterea non creditur tale semen esse in rerum Natura, quia inuisibile est. At non est mirum, quod ignari dubitent, siquidem id, quod prae oculis est, non percipiatur ab illis, multo minus istud, quod inuisibiliter absconditum est; sed uerissimum est, quod superius non est, nisi ut istud quod est inferius, & uice uersa, id quod nascitur supra, nascitur ex eodem fonte, sicuti illud quod infra in terrae uisceribus. Et quam praerogatiuam uegetabilia prae metallis habent, ut Deus illis semen inderet, & haec immerito excluderet? Nonne eiusdem dignitatis metalla apud Deum cuius & arbores? Hoc pro certo statuatur, nihil sine semine crescere, ubi enim nullum est semen, res est mortua. Necesse est ergo, ut uel quatuor elementa creent semen metallorum, uel ea producant sine semine: si absque somine producuntur, tunc perfecta fieri non possunt, siquidem res omnis sine semine imperfecta est, ratione compositi; qui hanc indubitatae ueritati fidem non adhibet, non est dignus, ut naturae secreta scrutetur, nil enim in orbe nascitur, quod semine dessituatur. Semen metallorum uere & realiter ipsis est inditum, generatio autem eius ita fit. Quatuor elementa in prima operatione naturae stillant per Archaeum Naturae, in terrae centrum uaporem aquae ponderosum, qui est metallorum semen, & dicitur Mercurius propter eius fluxibilitatem, & uniuscuiusque rei coniunctionem, non propter essentiam, assimilatur sulphuri propter internum calorem, & post congelationem est humidum radicale. Et quamuis corpus metallorum ex Mercurio sit procreatum, quod de Mercurio Philosophorum intelligi debet, tamen hi non sunt audiendi, qui putant Mercurium uulgi semen esse metallorum, & ita corpus loco seminis accipiunt, non considerantes, quod & dictus uulgi Mercurius, suum in se habeat semen. Etrores omnium horum, e sequenti patebunt exemplo. Manifestum est, quod homines habeant semen, in quo multiplicantur: Hominis corpus Mercurius est, sed semen occultum est in corpore, & ratione corporis quantitas in pondere exigua, qui igitur hominem generare uult, non Mercurius, qui corpus est, sed semen uapor aquae congelatus accipiatur: sic in regeneratione metallorum sinistre proceditur a uulgaribus Chymicis, corpora metallica soluunt, siue Mercurium, siue aurum, siue Saturnum, siue Lunam, & corrodunt illa aquis fortibus, & aliis rebus heterogeneis, ad ueram artem non requisitis, postea coniungunt, nescientes quod ex corpore humano dissecto non generatur homo, quia corruptio corporis, & seminis destructio hoc pacto praecessit. unaquaeque res in mare & faemina multiplicatur, ut in tractatu de duplici materia mentionem feci. Diuisio sexus nil creat uel producit, sed debita illius coniunctio profert nouam formam: Semina uel spermata ergo, non corpora sunt accipienda: Resp. ergo marem uiuum, & foeminam uiuam, hos coniungesimul ut inter se imaginentur sperma, ad procreandum suae Naturae fructum. Primam enim materiam nemo mortalium credat se facere posse. Prima materia hominis terra est, & nemo hominum ex illa hominem creare potest, solus Deus hoc scit, at e materia secunda, quae iam creata est, si in locum debitum posita fuerit, facile Natura operante generabitur id, cuius formae semen est: Artifex hic nil facit, nisi uut sciat subtile a spisso separare. & in uas imponere debitum. Nam hoc considerandum est, pro ut res incipitur, ita finitur, ex uno fiunt duo, ex duobus unum, & non ulterius. Unus est Deus, ex hoc uno Deo filius est genitus: Unus dedit duo, duo unum dederunt Spiritum Sanctum ab utroque pr ocedentem, sic factus est mundus & sic erit siuis eius. Considera priora quatuor puncta exactissime, habes in illis Partem, Patrem & Filium, ultimo Ss. habes quatuor Elementa, habes quatuor luminaria, duo coelestia, duo centralia: Nil amplius est, fuit, & erit, quam in hac figura patet, si deberem omnia mysteria hinc elicienda consignare, magnum oriretur uolumen: tedeo ad propositum, & tibi dico uerum, fili mi, non creatur ex uno unum, quia hoc solius Dei est proprium, sufficiat te posse ex duobus creare unum tibi utile, scias ergo sperma multiplicatiuum, esse materiam ecundam & non primam. Prima enim materia rerum non uidetur, occulta est in natura uel in Elementis, secunda uero interdum filiis doctrinae apparet. Tractatus Septimus. De Uirtute Secundae materiae. Sed ut facilius possis. compraehendere qualis sit haec secunda materia, uirtutes ex quibus illam cognosces, describam tibi: Ac primum scias, quod Naturain tria Regna diuisa est; Duo sunt Regna, quorum quodlibet per se stare potest, & si alia duo non essent, est regnum Minerale, Uegetabile, & Animale. Minerale per se subsistere potest, etsi nullus hominum in mundo esset, nec arbor, uel herba. Uegetabile itidem, etiamsi nullum metallum nec animal esset, per se stare potest, haec duo sunt ex uno per unum creata. Tertium uero ex dictis duobus, uitam habet, sine quibus esse non posset, & est nobilius ac praestantius, quam duo praedicta, sicuti etiam postremum est inter illa, & dominatur eis, quia semper in tertio uirtus finitur, & in secundo multiplicatur. Uiden in uegetabili Regno: Prima materia est Herba uel Arbor, quam tu creare nescis, Natura hoc solummodo facit: In hoc regno secunda materia est semen quod tu uides, in hoc multiplicatur Herba uel Arbor. In Regno Animali prima materia est Bestia uel Homo, quem tu creare nescis, sed secundam materiam, uel sperma tu nosti, in quo multiplicatur. In Regno minerali metallum tu creare nescis, & si gloriaris uanus es, & mendax, Natura hoc fecit, & quamuis haberes primam materiam secundum Philosophos, illud sal centrale tamen sine auro multiplicare impossibile tibi foret: semen autem metallorum filii tantum doctrinae nouerunt. In uegetabilibus semina apparent extra, Renes, digestionis eius est aer calidus: in animalibus semen apparet intus & extra, renes digestionis eius sunt renes uiri: Aqua in mineralibus semen est in centro cordis eorum & uitae: scenes digestionis eius est ignis. Uegetabilis seminis receptaculum est terra: Animalis seminis receptaculum est, matrix foeminae: Aquae mineralis seminis receptaculum est aer: & ea sunt seminum receptacula, quae sunt congelationes corporum: ea est digestio quae solutio: ea putrefactio quae destructio. Uirtus autem cuiusque seminis est, unicuique rei in suo Regno se coniungere, quia subtile est, & nihil aliud quam aer, qui pinguedine in aqua congelatur: cognoscitur ita, quia non miscet se extra suum Regnum naturaliter alicui rei, non soluitur sed congelatur quia solutione non indiget, sed congelatione. Necesse est ergo ut pori corporum aperiantur, ut emittatur sperma, in cuius centro semen iacet, quod aer estillud quando in matricem uenit debitam congelatur, & congelat quod reperit purum, uel impurum puro mixtum, quamdiu in corpore semen est, uiuit corpus, quando totum consumitur corpus moritur, omnia autem corpora. post emissionem seminis debilitantur. Experientia etiam testatur, homines ueneri nimium indulgentes debiliores fieri, ut & arbores nimios fructus ferentes, fieri postea steriles. Semen igitur, ut iam multoties repetitum 30 Nouum Lumen est, res est inuisibilis, sed sperma est uisibile, & fere est anima uiuens, non inuenitur in rebus mortuis: Elicitur dupliciter, suauiter & cum uiolentia: sed quia hic de uirtute eius saltem sermo est, dico quod nil sine semine nascatur, uirtute seminis fiunt omnia, & sciant artis filii in arboribus amputatis frustra semen quaeri, quod solummodo in uiridibus reperitur. Tractatus Octauus. De Arte, Et Quomodo Per artem operatur natura in Semine. Omne semen per se nullius momenti est, si non ponatur, uel ab arte, uel a natura in matricem debitam, & licet semen per se nobilius sit omni creatura, tamen matrix eius est uita, quae facit putrescere sperma uel granum, & puri puncti congelationem causatur, insuper calore corporis sui illud nutrit & crescere facit, & hoc fit in omnibus supradictis tribus naturae regnis, & fit naturaliter, per menses, annos & tempora. Sagax uero ars illa est, quae in regno minerali & uegetabili, aliquid abbreuiare potest, sed non in animali, in minerali solummodo perficit hoc, quod natura non potest, propter aerem crudum, qui sua uiolentia impleuit poros corporis cuiusque, non in uisceribus, sed in superficie terrae, ut antea in praecedentibus capitulis dixi, sed ut facilius intelligatur hoc, adhuc adiungere uolui, quod elementa certanter inter se proiiciunt in centrum terrae, quasi in renes semen suum, centrum uero per motum emittit illud in matricem, matrices uero sunt innumerabiles, quot loca tot matrices, una purior altera, & sic in infinitum fere. Scias ergo, quod pura matrix, purum dabit foetum in suo simili: Exempli gratia, in animalibus sunt matrices hominum, uaccarum, equorum, canum, etc. sic in minerali & uegetabili sunt metalla, lapides, salia, nam salia in hisce duobus regnis sunt consideranda, & loca eorum, secundum magis uel minus. Tractatus Nonus. De Commixtione Met Allorum, uel de eliciendo semine Metallico. Dximus de Natura, de Arte, de corpore, & de spermate ac semine, iam ad praxim descendamus, quomodo uidelicet metalla commisceri debeant, & qualis eorum sit inter se correspondentia. Scias ergo mulierem non discrepare a uiro, ex eodem semine, & in una matrice ambo nascuntur, nihil defuit praeter digestionem, & ut matrix purior est in sanguine & sale, sic Luna ex eodem semine cum Solem, & eadem matrice, sed matrix magis habuit de aqua, quam de fanguine digesto, secundum tempus Lunae coelestis, ut uero eo facilius tibi imaginari possis, quomodo metalla coeant, ut emittant & recipiant semen, intuere coelum & planetarum sphaeras: uides quod Saturnus supremus sit, cui succedit Iupiter, huic Mars, postea Sol, quem sequitur Uenus, hanc Mercurius, ultimo loco Luna statuitur. Considera iam, quod planetarum uirtutes non ascendant, sed descendant, dedit hoc & ipsa experientia, quod ex Uenere non fit Mars, sed ex Marte fit Uenus, utpote una sphaera inferior, sic etiam Iupiter facile transmutatur in Mercurium, quia Iupiter secundus a Firmento, & Mercurius secundus a terra, Saturnus primus a coelo, Luna prima a terra, Sol miscet se omnibus, sed nunquam per inferiores melioratur. Non autem te lateat, magnam esse correspondentiam inter Saturnum & Lunam, quorum in medio Sol constitutus est, sicuti inter Iouem & Mercurium, in quorum medio Sol etiam consistit: Eodem plane modo inter Martem & Uenerem, qui duo Solem etiam habent intermedium. Nouerunt Chymistae ferrum in cuprum seu Uenerem sine Sole mutare: nouerunt etiam e Ioue facere Mercurium: sunt & aliqui, qui e Saturno conficiunt Lunam, sed si scirent his mutationibus solis administrare naturam, certe rem omni thesauro inuenirent pretiosiorem. Propterea dico, non ignorandum esse, quae metalla inuicem sint coniungenda, & quorum natura naturae correspondeat: propterea unum datur metallum, quod habet potentiam alia consumendi, est enim fere ut aqua eorum, & fore mater: unica tantum res, humidum radicale, Solis uidelicet & Lunae resistit ei, & melioratur per illud: sed ut detegam, Chalybs uocatur, si undecies coit aurum cum eo, emittit suum semen, & debilitatur fere ad mortem usque, concipit Chalybs, & generat filium patre clariorem, postea cum semen iam nati imponitur in suam matricem, purgat illam & facit millesies aptiorem ad pariendum optimos fructus. Est & alius Chalybs, qui assimilatur huic, per se a natura creatus, qui scit ex radiis solis mirabili ui & uirtute elicere illud, quod tot homines quesierunt, & operis nostri principium est. Tractatus Decimus. De Generatione Supernaturali filii Solis. Tractauimus de rebus, quas Natura creat, & quas Deus creauit, ut scrutatores artis eo facilius possibilitatem naturae intelligerent, sed ne diutius differam, modum ac artem conficiendi lapidis Philosophorum aggredior. Lapis Philosophorum seu tinctura, nil aliud est quam Aurum in supremum digestum, nam Aurum uulgi est sicuti herba sine semine, quando maturescit producit semen, sic aurum quando maturescit, dat semen seu tincturam. Sed quaeret aliquis, quare aurum uel aliud metallum non producat semen? ratio redditur talis, quia non potest esse maturum, propter aeris cruditatem, non habet sufficientem calorem, & contingit in quibusdam locis, ut repertatur aurum purum, quod natura uoluit perficere, sed impedita fuit ab aere crudo. Exempli gratia, uidemus, quod pomorum Arantiorum arbores, in Polonia quidem crescant instar aliarum arborum: In Italia & alibi, ubi est illarum solum natiuum, dant & ferunt fructus, quia sufficientem habent calorem, in his uero frigidioribus locis minime, ubi enim maturescere deberent, desinunt, quia frigore opprimuntur, & sic nunquam a Natura hisce locis habentur earum fructus, licet aliquando iuuetur natura suauiter & cum ingenio, tunc ars iam perficit, quod natura non potuisset. Idem plane in metallis accidit. Aurum potest dare fructum & semen, in quo se multiplicat industria sagacis artificis, qui scit naturam promouere, sed si abs36 Nouum Lumen. que natura, id uelit tentare, errabit: Nam non solum in hac arte, sed & in omni re, nihil possumus, quam Naturam iuuare, & hoc non alio medio, quam igne seu calore, sed cum hoc fieri non possit, siquidem in congelato corpore metallico non appareant spiritus, oportet ut prius soluatur corpus, & pori eius apariantur quo natura operari possit, qualis autem illa debeat esse solutio, hic lectorem admonitum uelim, duplicem esse solutionem, licet multae sint aliae solutiones, at inutiles, una tantum est uera naturalis, secunda est uiolenta, sub qua aliae compraehenduntur omnes. Naturalis eiusmodi est, ut pori corporis aperiantur in aqua nostra, quo digestum emittatur semen, & matrici suae imponatur: Aqua uero, nostra aqua est: coelestis, non madefaciens manus, non uulgi, sed uere pluuialis: Corpus est aurum, quod semen dat: Luna nostra est, ( non argentum uulgi ) que recipit semen auri. Regitur postea igne nostro continuo, per menses septem, & interdum decem, donec aqua nostra consumat tres, & relinquat unum, & hoc in duplo, postea nutritur lacte ferrae, uel pinguedine eius, quae nascitur in uberibus terrae, & regitur uel conferuatur a putrefactione sale Naturae, & sic generatur ille infans secundae generationis. Nunc a Theorica ad praxin accedamus. Tractatus Undecimus. De Praxi, Et Confectione lapidis seu tinctura per artem. Per tot capita sparsa est oratio, de rebus per exempla, ut eo faecilius intelligatur praxis, quae fieri debet naturam imitando in hunc modum. Recipe Terrae nostrae per Xi. gradus Xi. grana, auri nostri & non uulgaris granum I. Lunae nostrae non uulgaris grana Ii. sed hoc admonitus sis, ne accipias aurum & argentum uulgi, nam haec sunt mortua, accipe nostra quae sunt uiua, postea pone in ignem nostrum, & fiet inde liquor siccus, primum resoluetur terra in aquam, quae Mercurius Philosophorum dicitur, & illa aqua resoluit illa corpora Solis & Lunae, & consumit ea, ut non remaneat nisi pars decima cum una parte, & hoc erit humidum radicale metallicum: Postea recipe aquam salis nitri de terra nostra, in qua est riuulus & unda uiua, si ad genuam foderis foueam, accipe igitur ex illa aquam, sed claram accipe, huic impone illud humidum radicale, & impone igne putrefactionis & generationis, non tali, ut in prima operatione fecisti, rege omnia magno cum ingenio, donec colores appareant, instar caudae Pauonis, rege digerendo, nec te taedeat, donec cessent colores, & unus per totum appareat color uiridis; & sic de caeteris, & quando uidebis in fundo cineres bruni coloris, & aquam fere rubram, aperito uas, madefacito pennam, inunge ferrum aliquod, si tinget habeo in promptu aquam, de qua postea erit sermo, & infunde tantum eius aquae, quantum aeris intrauit crudi, iterum coquito priori igne donec iterum tingit. Hucusque peruenit mea experientia, non plus possum, non plus inueni: Aqua uero illa debet esse menstruum mundi ex sphaera Lune, toties rectificatum, quod possit calcinare Solem: Hic tibi uolui omnia deregere, et si sensum meum interdum non syllabam intelliges, cuncta reuelaui, praesertim in opere primo & secundo. De igne uero adhuc dicendum restat. Primus ignis seu primae operationis est ignis unius gradus continuus, qui materiam circundat; secundus est ignis naturalis, qui materiam digerit & figit, dico tibi ueritatem, quod patefeci ignis regimen, si naturam intelligis: de uase adhuc restat loquendum. Uas naturae esse debet, & sufficiunt duo; Primi operis uas rotundum fieri debet: In secundo uero paulo minus uitrum instar phiolae uel oui, sed per omnia scito, naturae ignem esse unicum, quicquid operatur diuersum, locorum distantia efficit. Uas item naturae unicum, sed nos propter abbreuiationem binis utimur, materia una, sed ex duabus substantiis: si igitur animum intendis ad res creandas, considera primum res creatas: has utpote obuersantes oculis tuis, si non potes asse qui, multo minus res creandas, quas producere cupis, scito enim te nihil creare posse, quod solius Dei proprium est, sed res occultas in umbra latentes facere apparentes, & umbram ab illis tollere, hoc Philosopho intelligenti a Deo per naturam concessum est. Considera obsecro simplicem nubis aquam: E quis unquam crederet, illam in se continere omnia, quae mundus habet, lapides duros, salia, aerem, terram, ignem, cum tamen simplex per se appareat aqua. Qud dicam de terra, quae in se continet aquam, ignem, salia, aerem, & per se nuda terra uidetur? O mirabilem naturam, quae nouit ex aqua in terra fructus producere mirabiles, & ex aere illis suppeditare uitam: haec omnia fiunt, & uulgarium hominum oculi ista non uident, sed oculi intellectus & imaginationis percipiunt, uisu uero, uerissimo; oculi enim sapientum naturam uident aliter, quam oculi communes. Exempli gratia, oculi uulgi uident Solem esse calidum, oculi uero Philosophorum e contra uident Solem potius esse frigidum, sed motus eius calidos: Actus enim & effectus eius, per distantiam locorum deprehenduntur. Ignis Naturae, unus & idem cum ipso est, sicuti enim Sol inter sphaeras Planetarum centrum est, & ex hoc centro coeli deorsum calorem motu suo spargit, sic in centro terrae Sol terrae est, qui motu suo perpetuo calorem uel radios sursum ad terrae superficiem pellit, is calor intrinsecus multo efficacior est hoc igne elementali, sed temperatur terrena aqua, quae de die in diem poros terrae penetrat, illamque refrigerat: sic Solem caelestem, & eius calorem temperat aer, qui de die in diem circumuolat orbem, & nisi hoc esset, calore tali res omnes consumerentur, nec quicquam nasceretur. Sicuti autem ignis ille inuisibilis, seu calor centralis omnia consumeret, si non intercederet aqua, sic solis calor omnia destrueret, sine intermediante aere, sed quomodo haec Elementa inter se agant, breuibus dicam. In centro terrae est Sol centralis, qui motu suo, uel sui firmamenti dat calorem magnum, qui extendit se usque ad terrae superficiem. Ille calor causatur aerem hunc in modum: Aeris matrix aqua est, quae parit filios suae naturae, sed dissimiles, & multo subtiliores, nam ubi aquae introitus est denegatur aer, intrat, quando postea ille calor centralis, qui perpetuus est, agit, facit distillare aquam & calefacere, & sic illa aqua ui caloris uertitur in aerem, atque hoc pacto erupit ad superficiem terrae, quia se includi non patitur, ubi postearefrixit, resoluitur in aquam in appositis locis: interdum etiam fit, ut non solum aer, uerum etiam aqua exeat, sicuti apparet, dum nigrae nubes uiolentia in aerem attolluntur: cuius rei tibi sit hoc exemplum domesticum, facias in olla feruere aquam, uidebis igne uehementiori apparebunt nebulae crassiores: eodem plane modo calor operatur centralis, subtilem aquam in aerem eleuat, quod spissum est ex sale uel pinguedine distribuit terrae, unde res uariae nascuntur, residuum saxa & petrae fiunt. Posset aliquis obiicere, si ita se res haberet, tunc continuo id fieri deberet, cum tamen saepe nullus sentiatur uentus. Respondeo, si non uiolenter in uas distillatorium infunditur aqua, non fit uentus, nam parum aquae, paruum excitat uentum; uides non semper fieri tonitrua, etiamsi pluuia sit & uentus, sed tantum, quando ui aeris aqua turbida fertur ad sphaeram ignis, nam ignis non patitur aquam. Habes ante oculos exemplum, dum in calidam fornacem effundis aquam frigidam, unde tonitrua excitantur: sed quare non uniformiter aqua nonintret in illa loca, & cauitates, ratio est, quod multa sunt eiusmodi uasa & loca, pellit interdum una concauitas, uentos, aquam, a se ad aliquot dies & menses, donec iterum fiat aquae repercussio, ut uidemus in mari, cuius fluctus aliquando multa milliaria agitantur, antequam repercussionem, ut regrediantur offendant, sed ad rem nostram. Dico ignem uel calorem esse causam motus aeris, & uitam omnium rerum, & terra est horum omnium nutrix, uel receptaculum, sed si non esset aqua, quae refrigerat terram & aerem nostrum, tunc terra exsiccaretur, propter has duas rationes, nimirum ob motus centralis & solis coelestis calorem, nihilominus contingit hoc in aliquibus locis, quando pori terrae obstruuntur, ut humidum penetrare non possit, tunc per correspondentiam solis coelestis & centralis, quia uim habent inter se magneticam, accenditur terra a Sole, sicque etiam aliquando cadet grauis orbita mundi. Eac igitur, ut 44 Nouum Lumen operatio talis in terra nostra sit, ut calor centralis aquam possit mutare in aerem, ut in planitiem mundi egrediatur, & residuum, ut dixi, per poros terrae spargat, & tunc in opposito aer uertetur in aquam multo subtiliorem, quam fuit prima, & hoc sic fiet, si seni nostro aurum & argentum deglutire dabis, ut ipse consumat illa, & tandem ille etiam moriturus comburatur, cineres eius spargantur in aquam, coquito ea donec satis est, & habes medicinam curandi lepram. Hoc saltem animaduerte, ne frigidum pro calido, uel calidum pro frigido accipias, naturas naturis misce, si aliquid est, quod contrarium nature ( siquidem una tibi est necessaria ) separa illud, ut natura naturae similis sit, hoc fac igne non manu, & scito, si non sequeris naturam, uana esse omnia, & hic tibi dixi per sanctum Deum quod pater filio debet, qui habet aures audiat, & qui habet sensus animum aduertat. Tractatus Duodecimus. De Lapide Et Eius uirtute. In praecedentibus sufficienter dictum fuit, de productione rerum naturalium, de Elementis, & de materia secunda, de corporibus & seminibus, de usu & uirtute eorum. Conscripsi etiam praxin conficiendi lapidem Philosophorum: de eius uero uirtute tantum quantum mihi natura concessit, & experientia patefecit, nunc reuelabo. Sed ut prius adhuc summatim & breuibus uerbis comprehendam omnium horum tractatuum argumentum, ut Deum timens lector, mentem meam assequatur & sensum meum, ita se res habet. Dexeritate artis, si quis dubitat, legat copiosa Philosophorum antiquissimorum ratione & Experientia uerificata scripta, quibus ut fide dignis, in sua arte fides non deroganda est, qui uero illis fidem non adhibet, tunc contra principia negantem non esse disputandum nouimus: Surdi enim & muti loqui non possunt: Quam enim praerogatiuam in hoc mundo res omnes haberent prae metallis? Cur haec sola per denegationem seminis immerito a summi creatoris uniuersali multiplicationis benedictione excludemus, quam sacrae litterae affirmant, omnibus rebus creatis statim a condito mundo inditam & impertitam fuisse? si uero semen habent, quis tam fatuus est, qui non credat in suo semine illa posse multiplicari? In natura sua ars Chymiae uera est, uera etiam natura, sed raro uerus artifex. Una natura, ars una, sed multi artifices. Quod autem natura creat res ex elementis, generat eas uelle Dei, ex materia prima, quam solus Deus scit: natura creat res illasque multiplicat ex secunda materia quam Philosophi sciunt. Nil fit in mundo sine uelle Dei & naturae. Elementum enim quodlibet in sua sphaera est, sed unum absque altero esse non potest, unum ex alio uiuit, & tamen coniuncta non conueniunt, sed aqua est omnium elementorum dignior, quia mater est omnium rerum, hanc supernatat spiritus ignis, causante igne aqua fit mater: a prima, certatione uidelicet ignis cum aqua, & sic generantur uenti uel uapores apti, ut congelentur cum terra per aerem crudum, qui ab initio separatus fuit ab illo, & hoc sit sine cessatione motu perpetuo, quia ignis siue calor non excitatur aliter nisi motu, quod facile uidere est apud fabrum ferrarium ferrum lima comminuentem, quod eatenus motu uehementiori incalescit, ac si igne incanduisset. Motus ergo causat calorem, calor mouet aquam, aquae motus causat aerem omnium uiuentium uitam. Crescunt igitur res hunc in modum, ut supra dixi, ex aqua uidelicet, nam ex illius uapore subtiliori, res subtiles, leues proueniunt, ex oleo uero eiusdem graues & maioris pretii ex sale autem res prioribus longe pulchriores. Ideo si uelis, ut natura melioretur in actu, solue corpus quod uis, & illud quod naturae accessit heterogenium, separa, purga, coniunge pura puris, cocta coctis, cruda crudis, secundum naturae pondus non materiae. Nam scito, quod sal nitri centrale non accipit plus de terra, nisi quantum opus habet, siue sit pura, siue impura. Aquae uero pinguedo aliter se habet, nam nunquam habetur pura, ars purgat illam per duplicem calorem, & denuo coniungit illam. 48 Nouum Lumen Epilogus Seu Conclusio horum duodecim tractatuum. Conscripsi, amice loctor, praecedentes duodecim Tractatus, in gratiam filiorum artis, ut antequam manum adhiberent operi, naturae operationem haberent cognitam, quomodo uidelicet illa operando res producat, ne sine clauibus portam ingrederentur, & cribro aquam haurient, frustra enim laborat ille, qui sine cognitione naturae manus ad labores porrigit: in hac sancta & uerissima scientia, in nocturnis uersatur tenebris, cui sol non lucet, in densa umbra est cui de nocte non apparet luna. Habet natura lumen proprium, quod nostris oculis non est peruium, umbra naturae, oculis nostris corpus est, sed si quem lumen naturae irradiat, illi confestim nebula de oculis tollitur, & sine impedimento potest conspicere punctum magnetis postri correspondentis utrique centro radiorum, solis uidelicet & terrae, eo usque enim naturae lumen penetrat & interna patefacit, cuius rei tale tibi sit exemplum. Induatur ueste uniformi adolescens duodecim annorum, & puella eiusdem aetatis, si iuxta se locentur, nemo cognoscet quis masculus, quae faemella sit, oculi enim nostri penetrare non possunt, ideo decipit nos noster uisus; & falsa pro ueris accipit, sed cum uestibus sublatis denudantur, ut ita appareant, quales natura eos formauit, facile uterque in suo dignoscitur sexu. Simili plane modo noster intellectus facit umbre naturae umbram: Nam corpus nudum in homine est seminis naturae umbra, sicuti igitur uestimentis tegitur corpus humanum, sic etiam tegitur corpore natura humana, quam sibi Deus reseruauit? tegendam & detegendam. Postem hic prolixe & Philosophice disserere de hominis dignitate, creatione eiu, & generatione. Sed cum eiusmodi non sint huius loci, silentio praetereunda sunt, de uita eius solummodo paucis agam. Creatus homo de terra, ex aere uiuit, est enim in aere occultus uitae cibus, quem nos rorem de nocte, de die aquam uocamus, rarefactam cuius spiritus inuisibilis congelatus melior est, quam terra uniuersa. O sancta & admirabilis Natura, quae filios doctrinae errare non permittis, sicuti in uita humana indies demonstras. Porro in hisce duodecim Tractatibus, tot rationes naturales in medium attuli, ut eo facilius cupiens, & Deum timens lector, intelligere possit ea omnia, quae oculis meis Deo benedicente, uidi, manibus feci propriis sine ulla sophisticationis fraude, sine lumine enim & cognitione naturae impossibile est hanc assequi artem, nisi singulari reuelatione diuina alicui contingat, uel per secretam am ci demonstrationem, Res est uilis & pretiosissima, quam aliquoties descriptam, nunc denuo repeto. Recipe aeris partis X. Auri uiui uel lunae uiuae partem I. haec omnia impone uasi tuo, coque aerem hunc inprimis ut sit aqua, & postea non aqua, si hoc ignoras, & aerem coquere nescis omni dubio errabis, siquidem haec est ueterum Philosophorum materia, id enim accipere debes, quod est, sed non uidetur, donec artifici placeat, est aqua roris nostri, ex qua extrahitur sal petrae Philosophorum, quo omnes res crescunt, & nutriuntur: Matrix eius est centrum solis uel lunae tam coelestis quam terrestris: & ut apertius dicam Magnes est noster, quem in praecedentibus chalybem esse dixi: Aer generat magnetem, magnes uero generat uel facit apparere aerem nostrum, sancte tibi ueritatem hic manifestaui, roga Deum, ut coepta tua secundet. Et sic hoc loco habebis uerissimam explicationem Hermetis asseuerantis, Patrem esse solem, matrem uero lunam, & quod uentus portauerit illum in uentre suo: nimirum sal Alkali, quod Philosophi Sal Armoniacum & uegetabile nominarunt, occultatum in uentre magnesiae. Opera tio eius talis est, ut soluas congelatum aerem, in quo solues auri decimam partem, hoc sigilla, & igne nostro labora, donec aer uertatur in pulueres, & apparebunt, habito mundi sale, colores uarii. Descripsissem integrum processum in hisce Tractatibus, sed quia ille una cum multiplicatione, in Lullii & aliorum uerorum Philosophorum libris sufficienter contineatur, propterea satis mihi fuit, tantum de materia prima & secunda tractare, quod candide factum est, nec arbitreris ullum mortalium me luculentius illud praestitisse, siquidem id non e multis libris; sed ex mearum manuum labore & propria experientia feci. Si igitui uel non intelligis, uel non credis ueritati, noli meum librum, sed te ipsum accusare, & crede Deum tibi hoc secretum nolle reuelare, hunc igitur precibus fatiga, & multoties reiteratis lectionibus hunc libellum euolue, praesertim horum 12. Tractatuum Epilogum, considerendo semper naturae possibilitatem, & elementorum actiones, & quodnam sit in illis praecipuum, & praesertim in rarefactione aquae uel aeris, ita enim creati sunt coeli, & totus mundus: hoc tibi sicut Pater filio significare uolui. Ne mireris, quod tot Tractatus scripserim non mea causa factum est, cum libris non egeam, sed ut multos qui in uanis rebus laborant, monerem, ne frustra sumptus exponerent: potuissent quidem omnia paucissimis comprehendi lineis, imo uerbis, sed per rationes & exempla uolui te ad naturae cognitionem deduccre, ut ante omnia scires, quid quaerere deberes, an primam uel secundam materiam. Haberes etiam patefactam naturam, eiusque lumen & umbram: noli moueri, quod aliquando contradictoria in meis Tractatibus, more Philosophorum usitato tibi occurrant, opus habes illis, si intelligis, non reperitur rosa sine spinis. Perpende diligenter quod supra dixi, quomodo uidelicet quatuor elementa stillent in centru terrae humidum radicale, & quomodo sol terrenus centralis motu suo producat, & sublimet illud ad terrae superficiem. Dixi etiam solem coelestem habere correspondentiam cum sole centrali: nam sol coelestis & luna peculiarem habent uim & uirtutem stillandi per radios suos in terram: calor enim calori, sal sali facile iungitur. Et sicuti sol centralis habet suum mare, & aquam crudam perceptibilem, sic sol caelestis habet etiam suum mare, & aquam subtilem & inperceptibilem: In superficie terrae, radii radiis iunguntur, & producunt flores, & omnia. Propterea quando pluuia fit, accipit ex aere illam xim uitae, & coniungit illam cum sale nitro terrae ( quia sal nitri terrae est instar calcinati Tartari, sua siccitate aerem ad se trahens, qui aer in eo resoluitur in aquam: Talem uim attrahendi habet ille sal nitri terrae, qui etiam aer fuit, & est coniunctus pinguedini terre ) & quo radii solares copiosius tunc feriunt, eo maior salis nitri quantitas fit, & per consequens maior frumenti copia crescit, & hoc de die in diem fit. Tantum de correspondentia rerum inter se & efficacia solis & lunae, & stellarum innuere uolui ignorantibus, nam scientes non indigent hac instructione: Uersatur subiectum nostrum toti mundo ob oculos & non cognoscitur. O coelum nostrum. O aqua nostra. O Mercurius noster. O Sal nitri nostrum in mari mundi uersans. Quegetabile nostrum. O sulphur nostrum fixum & uolatile. O caput mortuum, seu faeces maris nostri. Aqua manus non madefaciens, sine qua nemo mortalium uiuere potest, & sine qua nil noscitur, & generatur in toto orbe. Et haec sunt auiculae Hermetis epitheta, quae nunquam quiescit, uilissima est, nemo ea carere potest: & sic habes rem omni mundo pretiosiorem delectam, quam plane dico nil aliud esse quam aquam nostram ponticam, quae in sole & luna congelatur, & extrahitur e sole & luna chalybe nostro, artificio Philosophico miris modis, per prudentem artis filium. Consilium meum non erat propter rationes in praefatione commemoratas hunc librum publicare, attamen uicit me de liberalibus & Philosophicis ingeniis promerendi cupiditas, ut iis qui me norunt, animum ostenderem bonum, simul illis, qui artem callent, manifestarem, me illis parem esse & socium, eorumque notitiam appetere. Non dubito, multos bonae conscientiae & uoluntatis homines illud donum Dei clanculum possidere, hi meo admoniti exemplo, & meis periculis cautiores & prouidentiores facti, Harpocratis sibi commendatum habeant silentium: quotiescunque enim me magnatibus detegere uolui, semper aut in damnum, aut periculum mihi cessit. Hoc scripto me adeptis filiis Hermetis patefacio, & ignorantes ac errantes instruo, ac in uiam ueram reduco. Credant scientiae haeredes, se nunquam habituros me. liorem uiam, cui insistant, quam quae ipsis hic demonstrata est, omnia enim aperte dixi: Extractione saltem nostri salis Armoniaci uel Mercurii Philosophici, & ex aqua nostra pontica, eiusque tantum usum non ita aperte reuelaui, quia a magistro naturae non habui ulteriorem loquendi licentiam, & hoc solus Deus reuelare debet, qui nouit hominum corda & animos, quem si diligenter oraueris, per reiteratam huius libri lectionem, poterit tibi intellectum tuum aperire. Uas, ut supra dictum, unicum est a principio usque ad finem, uel adsummum duo sufficiunt uasa: ignis etiam continuus in utroque opere, quo nomine legant errantes Tractatum X. & Xi. si in tertia materia operatus fueris, nihil efficies: hanc tractant hi, qui extra hoc unicum sal nostrum, quod Mercurius est, laborant in herbis, animalibus, lapidibus, & mineris, excepto sole & luna nostra quae obducta est sphaera Saturni. Et qui optatum desiderat finem, sciat conuersionem elementorum, & leuia facere ponderosa, & Spiritus facere non Spiritus, tunc non laborabit in re extranea: ignis est regimen, quicquid fit, igne fit, ut sufficienter in praecedentibus & hic conclusionis loco satis dictum est. Uale lector beneuole, & hisce per experientiam meam uerificatis laboribus, diu ad nominis Diuini gloriam, animae tue salutem, proximique commodum perfruere. Eiusdem Authoris Ad Filios ueritatis, Aenigma Philosophicum. Iam uobis filii scientiae, e scaturigine uniuersalis fontis detexi omnia, ut nil sit amplius residuum. Nam in praecedentibus meis Tractatibus, naturam per exempla sufficienter explicui: Theoricam & praxin quantum fas fuit manifestaui. Sed ne quis de Laconismo conqueri possit, quod aliquid omiserim, totam artem aenigmatice adhuc uobis describam, ut uideatis, quousque Dei ductu peruenerim: Infiniti sunt libri de hac arte tractantes, uix in ullo reperietis ueritatem eatenus uobis patefactam, quod hanc ob causam praestare uolui, quia cum multis, Philosophorum scripta se bene intelligere putantibus, sermonem contuli, sed deprehendi illos eadem scripta longe subtilius explicare, quam natura, quae simplex est, requirebat, imo omnia mea dicta ueridica, ipsis semper alta sapientibus uidebantur nimium uilia & incredibilia: Aliquoties accidit, ut quibusdam de uerbo ad uerbum artem insinuarem, sed nequaquam assequi potuerunt, non credentes aquam in mari nostro esse, & tamen Philosophi uideri uolebant. Cum ergo uerba mea oretenus dicta non potuerunt intelligere, non timeo ( uti alii Philosophi timuerunt ) ut quis tam facile concipere possit, Donum est, Dei dico. Uerum quidem est, si in studio Chymico requireretur subtilis ingenii perspicacitas, & res eiusmodi esset, ut ab oculis uulgi posset conspici, satis apta uidi illorum ingenia, ad indaganda talia; sed uobis dico, ut sitis simplices, & non nimium prudentes, donec arcanum inueneritis, quo habito, necessario aderit prudentia, tunc uobis non deerit lbros infinitos scribendi facilitas, quod longe facilius erit illi, qui in centro est, & rem uidet, quam huic, qui in circumferentia ambulat, & nil praeter auditum habet. Omnium rerum materiam secundam lucidissime descriptam habetis, sed hanc uobis commendo cautelam, quod si ad arcanum hoc peruenire uolueritis, scitote, quod in primis Deus orandus, postea proximus amandus sit: denique nolite uobis res adeo subtiles imaginari, de quibus natura nil scit, sed manete, manete inquam in uia nature simplici, quia in simplicitate rem citius palpare, quam eandem in subtilitate uidere poteritis: nolite in lectione meorum scriptorum semper inhaerere syllabis, sed tegendo utique considerate naturam, & eiusdem possibilitatem. Antequam uero ad opus uos accingatis, imaginamini diligenter quid quaeratur, & quis sit intentionis uestrae scopus ac finis, nam multo melius est cerebro & imaginatione prius discere quam manu & sumptibus. Et hoc uobis dico, quod opus est tem quaerere aliquam, quae occulta est, ex qua fit ( miro modo ) talis humiditas, quae aurum sine uiolentia seu strepitu soluit, imo ita suauiter & naturaliter, sicuti glacies aquae calidae beneficio liquesci, si hoc inuenistis, habetis rem, ex qua aurum a natura productum est: & quamuis omnia metalla, & res omnes ex illa ortum habeant, nil tamen ita amicatur ei, sicut aurum, nam aliis rebus adhaeret impuritas, auro autem nulla, propterea instar matris est ipsi? Et sic finaliter concludo, si hisce meis scriptis & admonitionibus cauti esse non uultis, habetote me, bene de uobis mereri cupientem, excusatum: feci fideliter quantum licuit, sicuti bonae conscientiae uirum decet, si quaeritis quis sim, Cosmopolita sum, si me nostis, & boni ac honesti uiri esse desideratis, tacebitis, si me non nostis, nolite de me inquirere, nulli mortalium, quamdiu uixero, plus a me reuelabitur, quam hoc publico scripto factum est. Credite mihi, si non essem huiusmodi status ac conditionis homo, sicut sum, nil mihi solitaria uita foret iucundius, uel cum Diogene sub dolio delitescere: uideo enim omnia quae sunt, uanitatem esse, fraudem & auaritiam inualuisse, ubi omnia uenalia sunt, & iniquitatem uirtutem superasse, futurae uitae meliora prae oculis uideo, hisce gaudeo. Iam non miror ut antea feci, cur Philosophi habita tali medicina non curarunt abbreuiare dies suos, quia omni philosopho ita est prae oculis uita sequens, sicuti in speculo apparet tibi tua propria facies. Quod si tibi Deus dabit optatum finem, postea credes mihi, nec te reuelabis mundo. Sequitur Parbola Seu Aenigma Philosophicum, Coronidis & superadditamenti loco adiunctum. Euenit aliquando, cum per tot annos uitae meae nauigarem a Polo Arctico ad Polum Antarcticum, ut singulari Dei nutu eiicerer ad littus magni cuiusdam maris: & licet maris illius mundi aditus & proprietates optime cognitas & perspectas haberem; nihilominus inseius fui, an etiam in illis oris generaretur pisciculus ille Echeneis, quem tot magnae & paruae conditionis homines hactenus tam sollicite quaesierunt. Dum autem in littore Melosynas hinc inde natantes cum nymphis conspicio, fessus etiam a praecedentibus laboribus, & cogitationibus uariis grauatus, ab aquarum murmure somno corripior, & dum suauiter obdormisco, occurrit mihi in somnis uisio mirabilis: Uideo e mari nostro uenerandae canitiei Senem Neptunum cum tridente egredientem, qui me post amicam salutationem in Iusulam deducit amaenissimam. Haec Insula pulcherrima uersus Austrum sita erat, ac rebus omnibus ad hominis necessitatem, & ad eiusdem delitias spectanter refertissima: Uirgilii Campus Elysius uix cum illa potuisset comparari. Totum Insulae littus, undique uirentibus myrtis, cupressis, ac Roremarino cinctum erat. Prata uirentia uarietatis floribus tecta, iucundissimo aspectu, suauissime redolebant, Colles Uineis, Oleis, & Cedris miro modo decorati erant. Nemora Arantiorum & Limoniorum arboribus referta: Uiae publicae laurorum ac Granatorum arboribus singulari artificio intertextis, utrinque consitae, gratissimam peregrinantibus praebebant umbram. Ut paucis dicam, quicquid in toto mundo est, ibi uidebatur: Inter ambulandum monstrabantur mihi a dicto Neptuno sub aliqua rupe, latentes duae illius Insulae minerae, Auri & Chalybis. Non longe illinc deducor ad pratum, in quo peculiaris Hortus uariis & spectatu dignissimis arboribus plantatus erat: Inter complures Arbores autem ostendit mihi septem Arbores nominibus insignitas, ac inter has duas praecipuas, aliis eminentiores obseruaui, quarum una ferebat fructum instar Solis lucidissimi & fulgentissimi, & folia eius erant instar Auri. Altera uero, producebat albissimos Liliis candidiores fructus, & folia eius erant sicut argentum finum: Uocabantur autem hae arbores, a Neptuno una Solaris Arbor, & altera Lunaris. Et quamuis in hac Insula omnia ad nutum essent, unicum tamen ipsi deerat, Aqua non habebatur, nisi magna cum difficultate: Erant quidem multi, qui partim tentabant illuc Aquam Fontis per canales deducere: partim etiam ex uariis rebus eliciebant: sed frustraneus erat attentatus labor, qui illic locorum nullo poterat haberi medio: & si habebatur, inutilis tamen fuit & uenenosa, nisi e radiis solis uel lunae, quod pauci praestare potuerunt, & qui in hoc perficiendo fortunam habuit propitiam, nunquam ultra decem partes potuit attrahere. Erat enim eiusmodi Aqua mirabilis, crede mihi, quod oculis meis uiderim & palparim Aquae illius niueum candorem, & dum illam aquam contemplarer, ualde miratus sum: Interim fatigatus illa consideratione, euanuit coram oculis meis Neptunus, & apparet mihi uir magnus, cuius fronti, nomen Saturni erat inscriptum. Hic accepto uase hauriebat Aquae partes decem, & statim de fructu Arboris Solaris accepit & imposuit, & uidi fructum Arboris consumi & resolui instar galicei in Aqua casida: quaesiui ex illo Domine, uideo rem mirabilem, Aquam esse fere ex nihilo; uideo fructus Arboris in illa adeo suaui calore consumi, ad quid ista? At ille mihi gratiose respondit: Fili na, uerum est, quod res haec est mirabilis, sed ne mireris, ita enim oportet esse. Nam hec Aqua est Aqua uitae, habens potentiam fructus arboris huius ita meliorare, ut postea non plantatione aut insitione, sed solo suo odore faciat sibi caeteras sex arbores uniformes. Insuper haec Aqua est, huic fructui instar foeminae, in re nulla possunt arboris huius fructus putrefieri; nisi in hac Aqua: Et licet fructus per se sit mirabilis, & res pretiosa: attamen si in hac Aqua putrescit, gignit ex hac putrefactione Salamandram in igne perseuerantem, cuius sanguis omni Thesauro pretiosior est, habens facultatem sex arbores, quas hic uides, fertiles reddere, illarumque fructus melle dulciores proferre: At ego petii, Domine quomodo fit istuc? Dixi tibi, inquit, Arboris Solis fructus esse uiuos, dulcex: at ubi nunc unus saltem ex illo saturatur, quando in hac aqua coquitur, possunt postea mille ex co saturari. Quaesiui porro, Domine coquiturne igne forti, & quandit? At ille; Aqua issa habet intrinsecum ignem, & si iuuatur calore continuo, comburit tres partes corporis sui cum hoc corpore fructus, & non remanebit, nisi pars minutissima, quae uix imaginari potest, sed in summa uirtute coquitur sagaci ingenio Magistri, septem mensibus primo, postea decem: Sed interea apparent res uariae, & semper in die quinquagesimo plus uel minus. Adhuc interrogaui: Domine, nonne potest etiam in aliis aquis coqui hic fructus, uel ad diturne illi aliquid? Respondit: non est nisi haec una Aqua, quae utilis est in hac regione uel Insula: Nulla etiam alia Aqua potest penetrare poros huius pomi, nisi haec; & scito Arborem Solarem etiam ex hac Aqua ortam quae ex radiis Solis uel Lunae ui magnetis extracta est. Propterea inter se magnam habent concordantiam: sed si aliquid peregrini ipsi adderetur, non posset id prestare, quod facit per se. Relinquenda igitur per se, nihilque ei addatur, nisi hoc pomum: Post decoctionem enim est fructus immortalis uitam habens & sanguinem, quia sanguis omnes arbores steriles facit portare fructus eiusdem. Naturae cum pomo. Rogaui, ulterius: Domine, Hauriturne Aqua haec alio modo, uel habeturne ubique? Et ille, In omni loco est, & nemo sine ea uiuere potest, hauritur miris modis, sed ista est optima, quae extrahitur ui Chalybis nostri, qui inuenitur in uentre Arietis. Dixi; ad quid utilis? Respondit, ante debitam coctionem est summum uenenum; sed post coctionem conuenientem summa est medicina, & dat uigint: nouem grana sanguinis; quodlibet autem granum octingentos sexaginta quatuor suppeditabit tibi fructus Arboris Solaris. Quaesiui; nonne ulterius meliorari potest? Teste scriptura Philosophica, ait, primum ad decem, postea ad centum, deinde ad mille, & decem millia, etc. potest exaltari. Instabam, Domine mi: noueruntne multi istam Aquam, & habetne nomen proprium? Ille clamabat palam dicens: pauci nouerunt, sed omnes uiderunt, & uident & amant. Habet nomina, sed multa & uaria. At nomen proprium eius est Aqua maris nostri. Aqua uitae non madefaciens manus. Petu adhuc. Utunturne ea alii ad res alias? Utitur ea ait omnis creatura, sed inuisibiliter. Nasciturne in ea aliquid? interrogaui: At ille: ex ea fiunt res omnes in mundo, & in ea uiuunt: sed in ea proprie nihil est, sed est res quae se miscet omni rei. Quaesiui, est ne sine hoc Arboris fructu utilis? Ad hoc dixit, in hoc opere nequaquam, siquidem nonnisi in solo hoc Arboris Solaris fructu melioratur. Incepi adhuc rogare, Domine quaeso nomina mihi illam tam manifesto nomine, ut nullum possim amplius habere dubium. At ille sublata uoce clamauit, ut me e somno excitaret, ideo non amplius poteram quaerere, nec ille ulterius mihi respondere uoluit, nec ego tibi plura dicere possum. Contentus esto hisce, & crede, quod non est possibile lucidius loqui. Nam si hec non percipis, nunquam aliorum Philosophorum libros assequeris. Post Saturni insperatum ac subitaneum discessum, nouus me sopor inuasit, & denuo mihi forma uisibili apparet Neptunus: Praesentem in Hortis Hesperidum congratulatur felicitatem, monstrando mihi speculum, in quo totam Naturam detectam uidi: Post uarios ultro citroque commutatos sermones, gratias ipsi proexhibitis beneficiis ago, quod suo uidelicet ductu, non solum hunc amoenissisimum Hortum ingressus fuerim: uerum etiam in optatissimum Saturni colloquium uenerim. Sed quia propter improuisum Saturni discessum difficultates alique querende & inuestigande adhuc restarent, rogaui enixe, ut hac exoptata occasione mihi scrupulum eximeret. His autem uerbis illum compello: Domine, legi libros Philosophorum affirmantium, generationem omnem fieri per marem & foeminam, & tamen solum fructum arboris solaris uidi in soniis, Saturnum Mercurio nostro imponere, credo etiam tibi ut Domino Maris huius, quod ista bene scias, responde que stioni meae, queso. At ille, uerum est, fili omnis generatio fit in mare & foemina, sed propter distractionem trium Naturae regnorum, alio modo nascitur Animal quadrupes, alio modo uermis. Licet enim uermes habeant oculos, uisum auditum, & reliquos sensus, tamen per putrefactionem producuntur, & eorum locus uel terra, in qua putrefiunt, foemina est: Ita in opere Philosophico mater est huius rei, repetita toties illa Aqua tua, & quicquid ex ea nascitur: more uermium, per putrefactionem nascitur: Ideo Philosophi Phaenicem & Salamandram crearunt: Si enim e duorum corporum conceptione fieret, esset res morti obnoxia: at quia se tantum reuificat, destructo corpore priori, emicat aliud incorruptibile. Siquidem mors rerum nil aliud est, quam separatio unius ab altero. Et in hac Phoenice ita fit, quod se uita a corpore corruptibili per se separat. Insuper quaesiui: Domine mi, suntne diuersae res rerum uel compositio in hoc opere? At ille, Unica res est, cui non misceatur aliquid aliud, praeterquam Aqua Philosophica tibi in somno aliquoties manifestata, quae in decuplo esse debet ad unam corporis partem: Et firmiter ac indubitate credas, fili, quae per somnia in hac insula pro more regionis, tibi a me & a Saturno fuerunt patefacta, nullo modo esse somnia, sed purissimam ueritatem, quam experientia unica rerum Magistra tibi Dei assistentia detegere poterit. Ulterius quaerentem sine responso post ualedictionem discedens, me a somno excitatum in desideratam Europae regionem sistit. Et ita tibi etiam amice Lector, satis hactenus a me dictum sufficiat. Uale. Soli Triuno Laus & gloria. Lectori Beneuolo. Quisquis sit Tractatuli huius auctor, amice Lector, quarere desine: quod autem eum conscripserit, hanc habeto causam. Ego quoque quis sim, quod scias non opus. Scius autem certo certissime Auctorem opusculi huius, Lapidem Philosophorum perfectissime tenere, fecisse, habere. Cum autem mutua & syncera nos prosequamur beneuolentia, petii, ut in amoris mei signum tria principia prima discuteret, Mercurium nempe, Sulphur & Sal si in iis communibus, aut aliis Lapis Philosophorum quari debeat, indicaret, idque uerbis faceret simplicissimis, & stylo tenuissimo. Postquam autem hoc tractatulo raptim conscripto mihi annuisset, certo mihi persuasi, fore ut eo in lucem edito, et si minus gratum id Auctori futurum uerear, Comnis enim ambitio ab illo procul est ) optime mihi uelint uerae Philosophiae amatores, minus enim iacturae, sumptuum, & damnorum ab impostoribus, temmporis, bonae famae & honoris, illo lecto & bene considerato, passuros non dubito. Quod si mundum probum ( prophanum enim uulgus Alchymistarum odi & arceo ) pro hoc meo beneuolo animo gratum sensero, enitar, ut & reliqua duo principia, & alia plura ab eodem Auctore sequantur. Interim hoc fruere & uale. Dialogus Mercurii, Alchimistae Et Naturae. In illo tempore conuenerunt Chymistae, & consilium fecerunt quomodo Lapidem Philosophorum facere ac praeparare deberent, & sic per uora quilibet suam opinionem ut diceret constituerunt. Et concursus ille fuit sub dio inptato quodam die serena quadam. Et multi concordarunt Mercurium esse illius primam materiam, alii Sulphur, alii alia. Sed de Mercurio maxima illorum fuit opinio, praesertim ex dictis Philosophorum, quoniam illi pro uera materia prima habent, & etiam pro prima materia Metallorum: clamant enim Philosophi Noster Mercurius. Et cum ita inter se certatent. laboribus uariis, ( quilibet enim illorum expectabat. cum desiderio & laetitia conclusionem ) sutrexit interim tempestas maxima cum procellis, nimbis & uento inaudito, qui illam congregationem dispersit in uarias prouincias, quemlibet seorsim sine conclusione. Quilibet tamen illorum impressit sibi qualis debebat esse illius disputationis finis. Coepit igitur quilibet labores suos sicut prius. unus in hac, alter in alia re quaerentes Lapidem Philosophorum, & hoc fit huc usque sine cessatione. Unus uero illorum memor disputationis, quod necessario in Mercurio quaerendus sit lapis Philosophorum, dixit ad se: Etiam si non est facta conclusio: tamen in Mercurio laborabo, faciamque ego conclusionem facto lapide benedicto, erat enim homo, qui semper secum solebat loqui, sicut solent Alchymistae. Coegit igitur legere libros Philosophorum, & incidit in Librum Alani, qui de Mercurio tractat, & sic factus est ille Alchymi staphilosophus, sed sine conclusione. Et accepto Mercurio coepit laborare, posuit illum in uitrum & dedit ignem. Mercurius sicut solet euaporauit. Alchymista miser, nesciens naturam, uxorem suam uerberauit, dicens: nemo huc uenire potuit praeter te, Tu mihi accepisti Mercurium ex uitro, Uxor flendo se excusat, dicitque tacite Marito: facies tu merdam ex his. Ac cepit Alchymista Mercurium denuo, & iterum imposuit uasi, & ne uxor acciperet, custodiebat illud. Sed Mercurius suo modo iterum euaporauit. Alchymista recordatus, quod materiam primam lapidis Philosophorum uolatilem esse oporteat, gauisus est ualde, sibi omnino persuadens non se iam posse falli, habita hac materia; coepit iam audacter Mercurium tractare, didicit postea illum sublimare, calcinare miris modis, iam salibus, iam sulphure, iam metallis, iam mineris, iam sanguine, iam crinibus, iam aquis fortibus, iam herbis, urina aceto, sed nihil potuit inuenire ad propositum suum, nihil in orbe intactum reliquit, cum quo non tractasset bonum Mercurium. Et cum omnino nihil proficere posset, incidit in hoc dictum, ( quod in sterquilinio inuenitur. ) Coepit. Mercurium cum stercoribus uariis tractare, simul & seorsim. Et cum ita satigatus fuisset, & plenus cogitationum, obdormiuit. Et in somnis apparuit illi uisio: uenit ad illum uir senex, qui salutauit illum, & dixit: Amice quid contristaris? respondit; libenter uellem facere Lapidem Philosophorum. Tunc ille: Amice ex quibus uis facere Lapidem Philosophorum? Alchum. Ex Mercurio Domine. Senex Ex quali autem Mercurio: Alch. Non est nisi unus Mercurius. Sen. Uerum est, unum esse Mercurium, sed uariatum uariis locis: una pars purior altera. Alch. O domine: Ego illum scio purgare optime, aceto & sale, nitro & uitriolo. Sen. Dico tibi, haec purgatio non est uera, nec Mercurius sic uerus est: alium enim Mercurium habent Uiri sapiente amque eius purgationem, & sic euanuit. Excitatus e somno Alchymista, cogitabat qualis esset illa uisio, cogitabat qualis esse deberet ille Mercurius Philosophorum: nihil potuit excogitare aliud, quam hunc suum Mercurium uulgi. Sed tamen desiderabat, ut cum illo sene longius loqui potuisset, laborauit tamen assidue, iam & in stercoribus animantium, & puerorum, postea & in suo proprio stercore laborare coepit. Et quolibet die in locum ubi uisionem uidit, ibat, ut senem illum iterum alloqui posset, interdum simulabat somnum, clausis oculis iacebat, expectando senem. Sed cum uenire nollet, putabat illum timere, neque credere quod dormiret, iurabat ergo dicens: Mi Domine Senex, noli timere, certe, ego dormio, respice oculos si non credis. Et miser ille Alchymista, post tot labores & consumptionem bonorum suorum, iam & in delirium cadebat. semper de illo sene cogitando. Et ex illa fortissima imaginatione, apparuit illi phantasma per somnum, in forma illius senis, & dixit illi: Noli desperare amice: Mercurius tuus bonus est & materia tua, sed si tibi non uult obedire, coniures illum, ne sit uolatilis. Tamen & serpentes solent coniurari, quare & non Mercurius? & sic discedere uoluit senex. At Alchymista ab illo petiit dicens: Domine exspecta; & praeclamore excitatus est miser, tamen non sine magna consolatione. Accepit postea uas plenum Mercurio, & coepit illum miris modis coniurare sicut illum docuit somnium. Et recordatus est uerborum senis, quod dixerit: Serpentes coniurantur, & Mercurius pingitur cum serpentibus, cogitauit, certe sic debet coniurari sicut serpens. Et accepto uase cum Mercurio caepit dicere: Ux Ux, Ostas & c. Et ubi debuit esse nomen serpentis, Mercurii posuit, dicens. Et tu Mercuri nequissima bestia, etc. Ad quae uerba Mercurius caepit ridere, & loqui ad Alchymistam dicens: qud uis quod me turbas mi Domine Alchymista? Alchym. Oho, iam me uocas Dominum, quando tibi uiuum tango, iamt biinueni fraenum, expecta patum, mox meam cantilenam canes, & caepit ad illum strenue, loqui, quasi cum ira, Tune es ille Mercurius Philosophorum? Merc. quasi timeret respondit ego sum, mi Domine, Mercurius. Alchym. quare ergo mihi obedire noluisti? nec te fixare potui? Merc. Omagnifice Domine, rogo, parce mihi misero; nesciui enim, quod sis tantus Philosophus. Alchym. Nonne hoc sentiebas. ex meis laboribus, cum ita philosophice tecum procodebam? Merc. Ita est mi Domine magnifice, attamen occultare me uolui sed uideo miser, qnod me occultare non possum coram Domino meo magnifico. Alch. Iam ergo nosti Philosophum? Merc. maxime mi Domine; uideo dominationem uestram magnificam philosophum esse excellentissimum. Alchym. Laetus in corde suo dicit: certe ego iam inueni, quod quaesiui. Iterum ad Mercurium dicit uoce terribili: Nunc Eia, iam ergo esto obediens, alias non bene tecum erit. Merc. Libenter mi Domine, si tantum possim: nam iam debilis ualde sum. Alchym. Quid iam te excusas? Merc. Non mi Domine, sed languesco: Alchym. Quid tibi nocet? Merc. Alchymista mihi nocet. Alch. Quid tu adhuc me rides? Merc. O Domine non, de Alchymista loquor, tu autem Philosophus es. Alch. O bene, bene ita est. Sed quid fecit tibi Alchymista? Mer. O mi Domine, multamala fecit mihi, nam commiscuit me miserum rebus mihi contrariis, unde non possum peruenire ad uires meas, & sum fere mortuus: cruciatus enim sum usque ad mortem fere. Alch. Odignus es istis, quia es inobediens. Merc. Nunquam inobediens fui alicui Philosopho, sed ex natura mihi est ridere stultos. Alch. Et de me quid sentis? Me O Domine tu es Uir magnus Philosophus maximus, tua magnitudine excellis Hermetem. Alch. Certe, ita est, ego sum uir doctus, sed me nolo laudare ipse, sed & Uxor mea dixit mihi, quod ego sim ualde doctus Philosophus, illa hoc cognouit in me. Merc. Credo facile: nam tales oportet esse Philosophos, qui prae nimia prudentia & labore insaniant. Alch. Age dicas mihi ergo quid faciam tecum? quomodo ex te faciam Lapidem Philosophorum? Merc. O mi Domine Philosophe ego nescio. Tues Philosophus, ego Seruus Philosophorum quod illi ex me facere uolunt, faciunt, ego illis in quantum possum, obedio. Alch. Tu mihi dicere debes, quomodo tecum procedere debeo, & si ex te facere possum Lapidem Philosophicum. Merc. Si scis facies, si uero nescis, nihil facies: a me nihil, addisces si prius nescis mi Domine Philosophe. Alch. Tu mecum ita loqueris, sicut cum aliquo simplici homine, fortasse ignoras, quod ego apud magnos Principes laboraui, & apud illos philosophus fui. Merc. Facile credo mi Domine, nam ista optime scio, adhuc sordeo ex huius laboris mixtura. Alch. Dic ergo mihi, Tu es Mercurius Philosophorum: Merc. Ego sum Mercurius, si autem sum Philosophorum, te scire oportet. Alch. Dic mihi solummodo, si tu es uerus Mercurius, uel si est alius: Merc. Ego summercurius, sed est & alius, & sic euanuit. Alchymista clamat, & loquitur, sed nemo respondet illi. Et cogitans inter se dicit: Uere: ego sum uir optimus, mecum locutus est Mercurius; certe me amat, & incoepit iterum laborare diligenter, coepit Mercurium sublimare, distillare, calcinare, turbisare, praecipitare, soluere miris modis & aquis uariis, sed ut prius, frustra conatus est, inaniter consumit sumptus & tempus. Quapropter tandem incipit maledicere Mercurio, & Naturam blasphemare, quod creauerit illum. Natura uero cum audiuit ista, uocauit Mercurium ad se, & dixit illi: Quid tu fecisti huic? quid mihi maledicit propter te? & blasphemat me? cur non praestas quod debes: sed Mercurius modeste se excusat, at Natura iubet ut sit obediens filius doctrine quaerentibus se. Mercurius promisit se id praestiturum, aitque: Mater Natura, sed stultis quis satisfaciet? Natura subridens discessit: Mercurius uero iratus Alchymistae, etiam ad suum locum uadit. Dost aliquot. dies, incidit in mentem Alchymistae, quod in laeboribus suis al quid omiserit, iterum ad Mercurium recurrit, & illum cum stercore porcino commiscere constituit. Sed Mercurius iratus, quod illum sinistre coram Natura matre accusauerat, ad Alchymistam ait: Quid tu stulte ex me habere uisacur me accusasti? Alch. Tunc es ille, quem ego desideraui uidere? Merc. Ego sum, sed nemo me coecus uidere potest. Alch. Ego non sum coecus. Merc. Maxime coecus es; nam teipsum non uides, quomodo ergo me uidere debes: Alch. O iam superbus es, ego tecum modeste loquor, & tu ita me contemnis: nescis fortasse, quod ego apud multos Principes laborauerim, & apud illos Philosophus fuerim. Mer. Ad Principum aulas stulti concurrunt, illic enim honorantur, & pre caeteris bene habent, fuisti tu etiam apu aulam? Alch: O tu es diabolus, & non bonus Mercurius, si tu ita uis loqui cum Philosophis: nam & prius ita meseduxisti. Merc. Nostine tu Philosophos? Alch Ego ipse sum Philosophus. Merc. Ecce nobis Philosophus, subridens dicit, & coepit cum illo ulterius loqui, dicens: Mi Philosophe, dic ergo mihi, quid quaeris, & quid uis habere? facere quid cupis: Alch. Lapidem Philosophorum Merc. Ex qua igitur materia uis illum facere? Alchym. Ex Mercurio nostro. Merc. O mi Philosophe, tunc ego discedam quia non sum uester. Alch. O tu es non nisi Diabolus, & uis me seducere. Mer. Certe mi Philosophe, tu mihi es diabolus, non ego tibi: nam tu pessime me tractasti, more diabolico. Alch. O quid audio. Certe hic est diabolus; nam ego omnia secundum Philosophorum scripta facio, & scio optime laborare. Mer. Optime scis, nam & magis facis, quam scis & legis: Philosophi enim dixerunt, naturam naturis miscendam, & ex tra naturam nihil iubent; tu uero iam me cum omnibus fere rebus sordidissimis, & stercoribus misces. Alch. Ego nihil facio extra naturam: sed semino semen in terram suam, sicut Philosophi dixerunt. Merc. Seminas me in stercus & tempore messis ego euanesco, tu uero stercus metere soles. Alch. Tamen sic Philosophi scripserunt, quod in sterquilinio materia illorum quaeri debeat. Merc. Uerum est quod illi scripserunt, & tu ad Syllabam intelligis, & non eorum sensum & mentem. Alch. Nunc uideo quod tu es Mercurius sortassis: sed non uis obedire mihi. Et coepit illum iterum coniurare, dicens: Uxux. sed Mercurius ridens respondit: nihil proficies, miamice. Alchym. Non frustra de te dicunt, quod mirabilis es. & inconstans ac uolatilis. Merc. Tu me dicis esse inconstantem, hoc tibi sic soluo. Constans ego sum constanti artifici: fixus fixo animo: sed tu, & tui similes inconstantes sunt uagantes ex una re in aliam, ex una materia in alteram Alchum. Dic ergo mihi, si tu es ille Mercurius de quo Philosophi scripserunt, quem cum sulphure & sale, omnium rerum principium dixerunt an uero alius quaerendus? Merc. Certe fructus ab arbore non procul cadit, sed ego meam gloriam non quaero: sum idem qui fui, sed anni mei diuersi sunt. Ab initio iuuenis fui tam diu, quam diu fui solus. Sed iam senior sum, sed idem qui sui ante. Alch. Iam mihi places, quod mihi dicas, quod iam senior sis: ego enim semiper talem quaesiui, qui sit maturior & fixior, ut eo facilius cum illo conuenire possim. Merc. Frustra me uisitas senem, qui me non nosti in iuuentute. Alch. Nonne ego te noui, qui te semper miris modis tractaui ut tu ipse dixisti, & adhuc non desinam, donec perficiam Lapidem Philosophorum Merc. O me miserum, quid sim facturus? qui fortasse iterum cum stercoribus miscebor, iam crucior denuo. O me miserum; rogo te o Domine Philosophe, noli me tantum porcino stercori miscere, nam alias iam peribo, foetore enim hoc, cogor meam mutare formam. Et quid uis ut amplius faciam? nonne satis crucior. te nonne obedio tibi? nonne misceo me rebus quibus tu uis? nonne sum sublimis? nonne praecipitatus: nonne Thurbit? nonne Amalgama? nonne masca? quid iam magis a me cupis? meum corpus iam ita flagellatum est, iam sputatum ut & lapis mei possit misereri: ex me habes lac, ex me carnem, ex me sanguinem, ex me butyrum, ex me oleum, ex me aquam, & quod unquam metallorum aut mineralium id praestare possit, quod ego solus? & non est misericordia mecum. O me miserum. Alch. Oho, non nocet tibi, tu es nequam, lic et te quouis modo inuertas, tu non mutas te, nisi formam tibi fingis, iterum semper redis in primam speciem tuam. Merc. Ego facio sicut tu uis, si uis ut sim corpus, corpus sum; si uis ut sim puluis, puluis sum. Nescio quomodo me magis humiliare debeam, quam cum puluis & umbra fio. Alch. Dic ergo mihi, quis tu es in centro tuo? & non te plus cruciabo. Merc. Iam cogor tecum ex fundamento loqui. Si uis potes me intelligere, formam meam uides, de hoc tibi non est opus. Sed quod de centro meo interrogas, centrum meum est cor omnium fixissimum, immortale, & penetrans, in illo est requies Domini mei, ego uero ipse sum uia; & cursor, peregrinus, & domesticus, fidelissimus sum meis sociis, non relinquo comitantes me, cum illis maneo, cum illis pereo. Sum corpus immortale: morior quidem cum occidor, sed ad iudicium coram sagace iudice resurgo. Alch. Ergo tu es lapis Philosophorum? Merc. Mater mea talis est, ex illa nascitur artificialitet unum aliquid frater uero meus qui in arce habitat, in uelle suo habet, quod Philosophus uult. Alch. Es ne tu senex: Mers. Mater mea genuit me, sed ego senior sum matre. Alch. Quis diabolus te potest intelligere? cum mihi ad propositum non respondeas? semper parabolas dicis. Dic mihi, si tu es fontina, de qua Bernardus Comes Treuisanus scripsit? Merc. Fontina non sum, sed aqua sum, fontina me circumdedit. Alch. Soluiturne aurum in te cum aqua sis? Merc. Quicquid mecum est amo, sicut amicum; & quicquid mecum nascitur, huic nutre mentum do; & quicquid nudum est, alis mei: tego. Alch. Uideo ego, quod tecum non est loqui, ego alia quaero, tu alia dicis, si non uis bene respondere, certe iam tecum eo ad labores. Merc. O Domine, rogo te esto mihi misericors, iam libenter dicam quod scio. Alch. Dic ergo mihi, si tu times ignem? Merc. Ego ipse ignis sum. Alch. Et quare igitur ab igne fugis? Merc. Spiritus meus cum spiritu ignis amant se, & quo potest comitatur unus alterum. Alch. Et quorsum soles ire, quando cum igne ascendis? Merc. Scito, omnis peregrinus semper in patriam suam tendit, & quando illuc unde egressus est, uenit, requiescit, & semper redit sapientior. quam exit. Alch. Reuerterisne iterum aliquando? Merc. Reuertor, sed in alia forma. Alch. Non intelligo quid hoc est, neque de igne quidquam. Merc. Si quis ignem cordis mei nouit, uidit ignem ( calorem debitum ) cibum meum esse: & quo diutius ignem spiritus cordis mei comedit, pinguior erit, cuius mors postea uita omnium rerum est, quaecunque in hoc regno sunt, ubi ego sum. Alch. Esne tu magnus? Merc: Habes me in exemplum, ex mille guttulis unus ero, ex uno multa millia guttarum do, & sicut corpus meum est in oculis tuis. Si mecum ludere scis, potes me diuidere in tantum in quantum uis, iterum unus ero: quid igitur spiritus ( cor meum ) intrinsece qui semper ex minutissima parte multa mllia profert? Alch. Et quo modo igitur te cum facere oportet, ut ita sis? Merc. Ignis si intus ignis est mihi cibus, uita uero ignis aer est sine aere ignis extinguitur: ignis praeualet aeri, propterea non quiesco, nec me crudus potest constringere aer, adde aerem aeri, ut sint ambo unum, & teneant pondus, cum igne calido coniunge, temporibus da ad custodiendum. Alch. Quid postea erit? Merc. Subtrahetur superfluum, refiduum combures igne, in aquam pones, coques postea, coctum aegrotis in medicinam dabis. Alch. Nihil mihi dicis ad meas quaestiones. Uideo ego quod tu me tantum parabolis uis eludere. Uxor, affer stercus porcinum ego istum Mercurium nouis modis tractabo, donec mihi dicat, quomodo lapis Philosophicus sit faciendus ex illo. Mercurius auditis hisce, incipit lamentari super Alchymistam, uaditque ad matrem Naturam, accusat ingratum laborantem. Natura filio Mercurio credit, qui uerax est, ira commota, ad Alchymistam uenit, & illum uocat, heus tu, ubi es? Alch. Quis est qui me uocat? Natura. Quid tu stulte cum filio meo agis? cur illi facis tantam iniuriam? cur illum crucias, qui tibi omne bonum facere uult; si tantum intelligere uelles? Alch. Quis diabolus me increpat, tantum Uirum & Philosophum? Natu. O stulte, plenum superbia stercus Philosophorum, noui ego Philosophos, & omnes Sapientes, quos amo, nam & illi me amant, & omnia mihi faciunt ad placitum: & quo ego non possum, illi me iuuant. Uos autem Alchymistae, ex quorum ordine tu quoque unus es, absque meo scitu & consensu, imo omnia contraria mihi facitis, propterea uobis etiam contrarium euenit. putatis, quod bene filios meos tractetis, sed nihil perficitis: & si recte considerare uelitis, non uos illos tractatis, sed illi uos tractant: nam uos nihil ex illis facere potestis neque scitis, illi uero ex uobis, quando uolunt, faciunt stultos. Alch. Non est uerum, ego etiam sum Philosophus, & scio laborare bene, fui ego apud Principem non unum, & fui apud illo: Philosophus, quod & uxor mea scit, etiam iam nunc habeo librum manuscriptum, qui erat aliquot centum annis in muro quodam occultus, iam certo sciam facere Lapidem Philosophorum, & etiam hisce diebus reuelatum est mihi per somnium. O ego soleo uera somnia habere: Uxor tu scis. Nat. Facies sicut fecerunt alii tui collegae, qui in principio omnia sciunt, & scire se putant, in fine uero nihil. Alch. Tamen alii ex te ( si tu es uera Natura ) solent facere. Natu. Uerum est, sed solummodo hi, qui me nouerunt, qui pauci sunt. Qui me uero nouit, non cruciat filios meos, neque me impedit sed mihi facit ad placitum, & augmentat bona mea, & siliorum meorum corpora sanat. Alch. Tamen & ego sic facio. Natu. Tu mihi contraria omnia facis, & contra meam uoluntatem cum filiis meis procedis: ubi debetes reuificate, tu occidis: ubi figere, tu sublimas: ubi calcinare, tu distillas; praesertim hunc mihi obedientissimum filium Mercurium, quem tot corrosiuis aquis, tot uenenosis rebus crucias. Alch. Tunc ego sic procedam cum illo suauiter per digestionem solummodo. Nat. Bene est si scis, sin minus non illi, sed tibi nocebis ipse, & sumptibus tuis: nam idem est illi, ita cum stercore se miscet sicuti cum auro, gemma semper bona est, & stercus illum non minuit, etiamsi in illud proiicietur, quando lauatur eadem est gemma, quae suit antea. Alch. Sed ego libenter scirem facere Lapidem Philosophicum. Nat. Ergo non sic filium meum tractato: scito enim, quod ego multos filios & filias habeo, & adsum praesto quaetentibus me, si sunt digni. Alch. Dic ergo mihi quis est iste Mercurius? Natura. Scito, quod est mihi unus tantum talis filius, unus ex septem est, & primus est, ipse quoque omnia est; qui unus tantum erat: nihil est, & numerus eius integer est. In illo sunt quatuor Elementa, qui tamen non est Elementum. Spiritus est, qui tamen corpus est: Uirest, & tamen uices foeminae agit: puer est, & uiri arma gerit: animal est, & tamen alias auis habet. Uenenum est, & tamen lepram curat: uita est, & tamen omnia occidit: Rex est, alter tamen possidet eius regnum: fugit cum igne, & tamen ex illo paratur ignis aqua est, & non madefacit: terra est, & tamen seminatur: aer est, & uiuit aqua. Alch. Iam uideo ego, quod nihil scio, sed non audeo dicere: nam perderem bonam existimationem, & uicinus meus non impendetet amplius in me, si sciret, quod ego nihil sciam: ego tamen dicam, quod scio certe, alias nemo uel panem mihi daret: multi enim illorum sperant a me multa bona. Nat. Etsi in longum pertrahes, quid postea erit? interim & uicini quilibet, repetent suos sumptus a te. Alc. Alam spe omnes quousque potero. Natu. Et tandem quid ultimo? Alch. Tentabo tacite uarios labores, si succedet soluam: sin minus, ibo in aliam prouinciam & hoc idem agam. Nat. Et postea quid erit? Alch. Ha, ha, ha, sunt multae prouinciae. multi quoque auari, quibus magnam copiam promittam auri, idque breuissimo tempore, & sic dies diem sequetur, interim aut Rex, aut Asinus morietur, aut Ego. Natis. Laqueus ( merito ) tales Philosophos manet: apage te, & finem tibi, & tali tuae philosophiae, mala cruce, quam ocissime impone; hoc enim unico consilio, nec mihi, nec proximo, nec tibi ipsi fraudi eris.