De Secretissimo Antiquorum Philosophorum Arcano. Quo Non Solum Omnes Aegritudines Totius corporis humani mirabiliter sanantur: uerum & immunda ac leprosa corpora metallorum in perfectum lunificum & solificum transmutantur. In gratiam filiorum Hermiticae doctrinae nunc primum in lucem editus. Autore philosopho Anonymo. Anno Non Conf Undar In aeternum. Trismegistus, cum a Pymandro interrogaretur: Quidnam & audire & discere uellet: Respondit, ille, " Cupio, inquam, Deum rerumque causas cognoscere. Adeo generosis mentibus sciendi cupiditas innata est, ut summa eis sit consolatio & uoluptas, spatiari in campo contemplationis altissimarum rerum ". Illa enim a fonte aeternitatis originem ducens, semper suum principium respiciens, nusquam in rebus caducis ac transitoriis requiem inueniens: ab instinctu innato sublimiora ac altiora tractare semper desiderat. Hinc uetusti sapientes non contenti contemplatione siderum orbiumque coelestium, atque aliarum rerum physicarum, quae in hoc sublunari orbe continentur: quae omnia caduca sunt & corruptibilia. Uerum longe profundius abditissima naturae secreta indagantes: Gemmam repererunt preciosissimam, quae longissimo interuallo omnia ex elementis corruptibilibus generata atque producta post se relinquat. Quae merito ab omnibus sapientibus pro miraculo naturae habita est. Ipsa nanque tanquam centrum existit omnium rerum creatarum: Quin in ipsa omnes uires ac Uirtutes omnium syderum, plantarum, Lapidum, Animalium, ac Mineralium, essentialiter ac realiter, plenarie ac sufficienter continentur. Ita quod inter omnia creata huius mundi nihil preciosius nec utilius hac Gemma ipsa inueniri possit. Quae non solum mirabilem Sympathiam cum omnibus rebus creatis habet, uerum etiam efficaci potestate pollet, corruptionem ab omnibus praedictis amouere, eaque in sua interiori Anatomia reuocare & ad iuuenilem uirescentemque statum reducere. Ita quoque hominis microcosmi anatomiam essentialem integre complectitur. Et non minus in homine, quam in supra dictis omnem corruptionem, omnesque causas morborum mirabiliter tollit & eradicat. Hinc omnes morbi, qui per alias medicinas curatu difficillimi, ac impossibiles reputantur, facillima ratione absque ulla molestia subito & quasi miraculose hac mediante, radicitus curantur. Quemadmodum illustris ille comes Bernhardinus sua experientia luculenter testatus est, cum tot difficiles ac deploratos morbos curauit. quod longum esset recensere, ut ipsemet ille refert, Quod Podagricos, Epilepticos, paraliticos, calculosos, hydropicos, Physicos, Maniacos, phreneticos, stupendo ac rarissimo modo sanarit. Qui tamen medicinam Academicorum more nunquam didicerat. Item multi alii Philosophi, qui hanc pretiosam Gemmam indefesso studio sibi compararunt, praestitere. Et nostro seculo uir incomparabilis Theophrastus Paracelsus per uniuersam Germaniam saepissime multisque experimentis ista comprobauit. ac praeter immensas ac prope innumerabiles uirtutes haec Gemma Arcanum Philosophorum a sapientibus appellata est. Quod quidem arcanum non tantum in curandis morbis potens est & sufficiens, uerum etiam cuncta metallorum aegra corpora a leprae immunditie & corruptione purgat & mundat, eaque ad integram & perfectam formam auri & argenti reducit. Quod ipsum, etsi coram imperitis ridiculum apparet, tamen euidentissimis rationibus possibilitas eius demonstrari potest. Atque ita non solum ad tuendam ad integre seruandam sanitatem humani corporis: uerum etiam ad comparandas abundantes diuitias pro felicissima sustentatione huius uitae, hoc pretiosissimum arcanum nobis usui esse potest. Imo, quod maius est, cum sit speculum clarissimum totius luminis naturae: Atque hoc exemplar est luminis coelestis: multa inde depromuntur profundissima mysteria, quae alias humano ingenio perscrutari uel assequi difficillimum est. Sic enim Magi antiqui ex huius mysterii notitia, ut refert Bonus Ferrariensis, longo tempore praecedente cognouerunt Incarnationem Filii Dei, qui perditum genus humanum ad coelestia regna reducturus esset. Similiter & regenerationem nostram, resurrectionem mortuorum, & multa alia quae cum sacris Bibliis omnino consentiunt. Annon merito gaudeat & exultet mens hominis, ex uisibilibus creatis abscondita & inuisibilia Dei conspicii? ac immensam Dei potestatem mysteriaque naturae profundissima uisibiliter in praesenti oculis inuisibilibus intueri? Quo certe nulla felicitas maior homini in hoc mundo corruptibili contingere potest: Hinc est quod antiqui sapientes hoc arcanum pro summo thesauro habuerunt. Nec ullas diuitias huius mundi tanti aestimarunt, idque ore tenus sibi inuicem communicabant, intimoque silentio illud occultarunt: Quia Margaritae porcis non conueniunt. Ac licet multa de eo scripserint: eiusmodi tamen inuolucris id occuluerunt, ut a nemine nisi a scientibus ipsorum scripta intelligantur, uel tandem post multos labores ac profundissimas meditationes, singulari Dei benignitate fidelis inquisitor illius arcani cognitionem sibi compararet. Profecto dolendum est hanc praeclaram, nobilem ac utilissimam partem Philosophiae nostris temporibus adeo spretam ac contemtibilem iacere. Paucissimi sunt qui eius profundissima Mysteria intelligant, Quamplurimi uero, qui se Cyclopico ausu hisce altissimis rebus ingerant. Illi qui bonis literis imbuti, rerum sublimitate ac difficultate terrentur, quod saluberrimam illarum indagationem tangere formidant, ac negligant. Inter im Idiotae ne micam salis habentes, nec minimam scintillam possibilitatis naturae intelligentes, tanquam sues in agro fertilissimo se uolutantes, deuastant potius, ac lacerant optima quaeque, quam tantillum in hoc praeclaro Theatro erigant uel aedificent. Opinionibus, tantummodo uacillantibus, nituntur; cum in indagandis causis rerum absconditarum coeci sint penitus, uel saltem monoculi, ut mirari subeat si de subiectis huius praeclarissimae artis solummodo quaestio fiat: quot miriades opinionum dissidentium in medium emergant. Quid ergo de praeparatione dicturi sunt, cum in ea cardo totius negotii uersetur, eaque sit omnium occultissimum in hac sacra arte. Idcirco cessat causa admirationis, cur tam pauci ex tanto numero inquisitorum, finem optatum assequantur. Atque inde ratio eorum admodum debilis existit, qui ex paucitate inuentorum possibilitatem huius praestantissimae artis inconsiderate negant. Quapropter cum nemo cognitionem fundamentalem huius artis sibi comparare ualeat, nisi ex assidua conuersatione cum sapientibus, qui sunt illi qui hanc artem occultam sub multis Aenigmatibus & figuris absconditis posteritari sibi consecrarunt: Et omnium optima norma sit aduertere concordantiam ubi omnes illi conueniant; Ibi enim ueritas est absque ambiguitate & Sophismate. Quiuis autem secundum suum placitum usus est suo stylo proprio. Et quod unus occultauit, alter reuelauit & aperte dixit; Idcirco quemadmodum Apes ex multiplicibus floribus mel colligunt, ita uos quoque decet margaritas ex arena turbida ac lutosa eligere, rectum a falso discernere; frumentum a paleis separare: Sic tandem per diuturnam ac benefundatam experientiam iudiciumque acutum & maturum, annuente Dei misericordia, fiet, ut abdita & occulta nobis manifesta & conspicua, difficilia facilia fiant, Et intromittamur in illa dudum exoptatapenetralia occultissimorum secretorum naturae, ubi oculis apertis uidebimus illos tam eximiae authoritatis homines non aniles fabulas aut inania figmenta nobis praescripsisse, sed res serias, altissimas & saluberrimas, dignas, quae ab heroicis ingeniis magnisque regibus ac monarchis cognoscantur. Unde infinita bona ad uni uersum mundum promanare possint, si animum pium, ac fidelem inuenerint. Econtra autem multa mala contingere possent, si a Tyranno, uel pessimae uoluntatis homine, possideantur. Quapropter tanto studio propter indignos haec scientia semper occultata est. ut autem breuiter saltem ea attingam, quae ad rem spectant: unde pateat omnia ea, quae hactenus de mirandis uiribus huius pretiosissimi arcani dicta sunt, uera esse, & possibilitas eorum intelligatur, dicam, quae hactenus a paucissimis dicta esse memini. Sicut in corde hominis extat uiuus fons sanguinis, omnia humani corporis membra irrigans, motumque uitalem ipsis infundens: Sic quoque creator altissimus praecipue in Sole, qui est tanquam cor coeli, collocauit uirtutem multiplicis potestatis, quae ignis est inuisibilis coelestis, & calor uiuificus, omnes res creatas permeans, in quo omnia creata tam coelestia quam terrestria, uegetantur & in suo esse conseruantur. In ipso sunt omnes uirtutes Syderum coelestium, quae per eius ignea spiracula in hunc mundum inferiorem disseminantur. Omnes herbae, omnes arbores, ipsius uigore & uirtute germinant ac florent: Omnia metalla & lapides ipsius calore in suum esse producuntur. Inde Aristoteles: Sol & Homo generant hominem: Et nihil in mundo est, quod absente eius calore uiuifico in suum esse producatur aut uegetetur. Hic Phaebus coelestis produxit in hoc mundo inferiore subiectum peculiare, cui tanquam filio omnes indidit proprietates & uirtutes in forma sensibili, quae ipse possidet in forma coelesti. At nouo ualidissimo corpore circumdatum, & quasi adamantinis uinculis ligatum; Quae tu si tam sapiens fueris, ut ea solyere possis, apparebit tibi in uestitu pulcherrimo ac multum delectabili. Nondum tamen sufficit, sed oportet ad nouam generationem ducatur, moriatur, & de morte resurgat, tunc apparebit in nouo & incorruptibili corpore, uultu uero regio, cuius sceptro subiecta erunt omnia quae sunt in mundo sublunari, omniaque possibilia ipsi erunt quae sub Phaebo coelesti. Et quod magis est: Quae Phoebus coelestis per successum & interualla temporis operatur, haec noster Phoebus subito, & quasi in momento, perficit, sicut sol in Mineris, aurum uix in mille annis ad suam perfectionem deducit, Nostrum uero arcanum in paucis horis perfectam sanitatem aegrotantibus restituit, & spatio dimidiae horae leprosa metallorum corpora in perpetuum solificum conuertit. Quod ipsum licet a multis tanquam inane figmentum credatur: sufficienter tamen huius probabilitas ostendi potest. Quia omnium metallorum est una & eadem materia prima, neque differunt nisi secundum maiorem & minorem digestionem, & quod natura multas superfluitates in prima ipsorum compositione immiscuit, unde leprosa & corruptibilia existunt. Quae tamen superflua, uirtute ignea nostri arcani facile ab inuicem separari possunt ( per alia uero media propter ualidam ipsorum mixtionem hoc nullatenus fieri potest. ) pura deinde metalli substantia in momento maturatur & digeritur in perfectum lunificum & solificum: Uti omnes huius artis periti Magistri unanimiter testantur. Quia Phoebus noster, existens in corpore tangibili, uirtutem suam in forma sensibili continet, quam Phoebus coelestis in forma spirituali subtilissima aerea & insensibili obtinet. Idcirco tarde & quasi insensibiliter operatur. Atque haec est illa Gamahaea Magorum, qua multa mirabilia a sapientibus in hoc mundo perpetrata sunt, de quo multa apud Astrologos & Astronomos: pauci tamen eius cognitionem adepti sunt. Haec ergo si quis prudenter perpenderit, facile & praestantiam & certitudinem dignissimae artis nostrae intelliget. It autem ueritatis amator paruo labore pulcherrimam consonantiam omnium sapientum uidere, ipsamque ueritatem quasi manibus palpare possit: unde cuncta Sophismata ilico poterit cauere: iasi in compendium breuissimum contraxi omnia ea, quae a fidedignis Philosophis conscripta sunt, nec ullum uerbum praetermisi, quod ad rem spectet: Quia eiusmodi breuitas mirifice acuit & memoriam & iudicium. In hac uero potissimum laboraui, ut ueritatis studiosis aperte innotescant subiecta uirtuosissimi arcani Philosophici, quibus ignoratis, nemo sibi persuadeat uel tantillum in arte nostra intelligere: Quid enim de sequentibus sapiat, si ista nesciat? ubi prudenter animaduertendum est, sapientes in suis scriptis manifesta saepe Sophismata posuisse, ut deterrerent Idiotas, uel per similitudines, & indistincte saepissime locuti sunt: Ut cum dicunt; Aurum nostrum non est Aurum uulgi, quia aurum nostrum uiuum est aurum uulgi mortuum est. Uera sunt utraque, at non interueniente distinctione lector incautus decipitur. Quia Aurum uiuum descendit ab auro mortuo, uti & Raymundus aperte statur. Non igitur excluditur Aurum uulgi: Quia sicut ignis est principium igniendi, Sic quoque Aurum principium est aurificandi. Quapropter animaduertendum est aliam esse materiam remotam, aliam propinquam, si hanc respicias: Recte dicitur aurum uulgi non esse materiam nostri arcani, quia Aurum illud dum manet in forma uulgari ac mortuum, inutile est ad opus Philosophicum: Si uero per industriam periti Philosophi debite praeparetur, ut fiat uiuum quod prius erat mortuum, iam est uerissima & immediata materia. ex qua praestantissimum arcanum nostrum generatur. Sic illi distinctionem rerum peritiae lectoris committunt, qua neglecta, incautus in labyrinthum inextricabilem incidit. Atque similibus cautelis sedulo obseruatis, lector feliciter in reliquis procedere poterit. De opere autem sequenti plura in publicum dicere, quam sapientes hactenus dixerunt, inconsultum uidetur, nec aequum est. Intelligentibus enim sat dicta sunt, quae ad hanc artem requiruntur, tum quod ipsa est donum Dei, qui ipsam nulli concedit, absque singulari gratia sua, Cuius nomen sacrosanctum sit benedictum in omnem aeternitatem. Amen. Sequitur Catalogus Autorum, Qui In hoc opusculo continentur. I. Rogerius Baro, 2. Raymundus Lullius. 3. Rosarius Arnoldi. 4. Clamor Buccinae. 5. Rosarius Minor. 6. Richardus Angelicus, 7. Calid Rex. 8. Auicenna. 9. Bernardus Comes. 10. Turba Philosophorum. Rogerius Baco Alchimiae. Tinctura solummodo generatur ex Mercurio Sapientum, qui nominatur prima materia, aqua permanens, Acetum Philosophorum, lac uirginis. Mercurius corporalis, cum quo nihil extranei uel alieni commiscetur, uti sunt salia, alumina, uitriola, quia ex ipso solo tota uirtus huius Magisterii generatur. Quaelibet res ideo resoluitur, ut multiplicari possit. Praedictus Mercurius radix est & arbor, ex qua infiniti & multi rami oriuntur, & crescunt. Primus labor ad faciendum elixir est sublimatio, quae nihil aliud est, quam subtiliatio nostri lapidis, in qua mundatur ab omnibus suis superfluitatibus. Fixae partes & uolatiles non separantur ab inuicem, sed unitae manent & simul fixantur, ut utraque facilem habeant fusionem in igne. Accipe igitur praedictum Mercurium, quem in uitro sigillato pone in suum lectum calidum, per mensem Philosophicum, donec in se ipso incipiat putrescere & coagulari, omnisque sua humiditas in ipso sit consumpta, etiam in terram nigram conuersa. In ista sublimatione completa est uera separatio quatuor elementorum. Quia frigidum & aqueum elementum mutatur in terram calidam & siccam, quae caput est corui, mater reliquorum elementorum; Sic opus nostrum nihil aliud est quam transmutatio naturae & conuersio elementorum. Spirituales fit corporeum, liquidum fit spissum, aqueum fit igneum. porro terra nigra cum sua aqua in lento calore imbibatur & exiccetur donec sufficienter mundata sit & ad albedinem deducta. Quae tamen nominatur terra alba foliata, Sulphur nature Magnesiae. ibi facta est noua coniunctio Solis & Lunae & resuscitatio mortui corporis. Quando nostra terra frugifera cum sua propria aqua humectatur in sua siti, magna auiditate ipsam bibit, donec praegnans fiat ac deinde centuplum fructum ferat. am ulterius procede cum terra alba, cui augmentabis ignem, donec per motum continui caloris in rubedinem excellentissimam digeratur quae dicitur corallus rubeus. Sulphur rubeum sanguis, aurum purpureum crocus conibustus. Hoc ipsum ter uel quater repete cum materia noua, & habebis lapidem perfectissimum rubeum, uti sanguis est, quo tinges Mercurium & omnia imperfecta Metallaoportet autem ut accipias Sulphuris praedicti tres partes, Adde Auri puri unam partem & hoc in calcem subtilem redacti, aquae eius duas partes. Haec tria subtiliter misce, donec ex ipsis fiat una res inseparabilis: Haec igitur in suo furno digerantur in lapidem rubeum. Raymundus Lullius. Sol est pater omnium Metallorum, Luna est mater, quae lumen suum a sole mutuatur. In his totum consistit magisterium. Aurum reduci debet in Argentum uiuum fixum, quod est calidum & siccum. Argentum uiuum uulgare non potest in igne detineri, nisi per alterum argentum uiuum corporale, quod est calidum & siccum, & plus digestum quam ipsum uulgare. Si igitur nostrum, corporeum argentum uiuum mutatum fuerit in Argentum uiuum currens, non tangens digitos, amplectuntur se inuicem uinculo amoris, quod nunquam ab inuicem separantur. Et sic essentialiter inuicem uniuntur, unumque ingreditur ulterum, atque humiditas phlegmatica argenti uiui uulgi exiccatur, eiusque humiditas destruitur, & fit nigrum sicut carbo. Et ita argentum uiuum uulgi uertitur in naturam calidam & temperatam. Itaque argentum uiuum uulgi, non potest perfecte cum corporibus misceri, nisi corpora in formam & speciem argenti uiri reducantur. Quapropter cum uolueris aurum cum argento uiuo uulgi commiscere, tunc oportet ut ipsum corpus Auri in formam Argenti uiui reducas, per uinculum amoris naturalis, tunc unietur Masculus cum foemina, quia Argentum uiuum corporis est calidum & siccum actu, sed Argentum uiuum uulgi est frigidum & humidum passiue, Sicut foemella quae detinetur in cubiculo suo in calore temperato usque ad Eccilpsin, id est, nigredinem, quod est secretum nostrae uerae dissolutionis, quia tunc in uicem separari possunt, & conuertuntur in puluerem albiorem niue. Idem in testamento de Materia nostri Lapidis dicturi, sciendum est quod extraneas res per similitudines huic magisterio introduximus. Cum tamen una Sola res nostri lapidis existat: cui non addimus rem extraneam neque diminuimus. Tres etiam Lapides, scilicet mineralem, animalem & uegetabilem descripsimus, cum unus duntaxat sit Lapis nostrae artis. Quia hac compositum ex tribus consistit, scilicet corpore, anima & Spiritu, quod compositum dicitur munerale quia munera: animale, quia animam habet, uegetabile, quia crescit & multiplicatur, in quo omne secretum nostri Magisterii latet, quod est Sol Luna & aqua uitae Et aqua uita est animae & uita corporum, per quod noster Lapis uiuificatur & supplantatur. Ideo coelum & quintam essentiam, ac oleum incombustibile, & aliis infinitis nominibus eam nominamus, quoniam incorruptibilis est fere ut coelum in continua sui motus circulatione: Porro multi sunt errantes, qui credunt, quod una res sit indi uidua a natura producta, quae habeat uirtutem transmutandi Metalla, quod falsum est, quia principia nostrae artis in liber de quinta essentia demonstrata. Mercurius enim extractus ab Auro habens se sub conditione masculi & adiuuante forma est essentialis, quae dat esse Lapidi, soluitur in uentre foeminae, que se habet sub ratione passiua. Ex istis duo bus, nempe numerali & uegetabili componitur Lapis Philosophorum: Et nihil aliud hic misseri debet, quam masculus & foemina. Hinc oritur coelum nostrum siue Mercurius uegetabilis, qui est de natura coeli, & dicitur quinta essentia, Lapis Hermetis: Modi autem praeparationis multiplices apud Philosophos recensentur. Ut sunt coagulatio, Sublimatio, Distillatio, separatio, Calcinatio, Inceratio, Fixio: Quorum omnium significatio est decoctio, quia in sola nostra decoctione omnes isti perficiuntur modi. Ingenium uero huius nostrae decoctionis est, ut materiam compositi iuxta suam mensuram in uas, furnum, & ignem suum ponas, ipsam continue decoquendo, donec ad maturitatis complementum perueniat, quod in decem mensibus complebitur sine manuali operatione ab initio usque ad finem totius Magisterii. Sed per istos modos adsignatos significare uoluerunt sublimitatem nostrae artis, ut intellectus insipientum umbroso circundetur uelamine, ne indignus uerticem collis nostri arcani attingat, sed in errote relinquatur, donec Sol & Luna in unum globum, redigantur, quod nisi iussu Dei impossibile est fieri. Rosaris Arnoldi. Sine Sole & Luna nullum generatur corpus tingens. Ex auro igitur & argento uiuo lapidem tingentem extrahe, quia unius sunt naturae. Quia aurum aureum, argentum argenteum tribuit colorem. Qui ergo Argentum uiuum cum Auro & Argento tingere nouerit, habebit artem magisterii. Non ergo opereris nisi cum Argento uiuo & Auro ad Aurum, quia Argentum uiuum est pater omnium metallorum, & in ipsum omnia resoluuntur. Ipsum enim est homogeneum & informe in natura, atque continua decoctione depuratur, inspissatur, & per Sulphur album & rubeum in Metallum perfectum coagulatur, & est de natura sua conuersiuum ac fit unumquodque de singulis quos amplectitur ex planetis. Primum ergo opus est, ut accipias corpus, in quo Sulphur rubeum & fixum continetur, & illud in primam materiam siue in argentum uiuum reducas. Oportet enim ut corpora fiant incorporea & uolatilia, sic enim in naturam Spiritus reducuntur, ut Spiritus cum ipsis sublimetur. Quia solutio corporis fit cum coagulatione Spiritus & coagulatio Spiritus est cum solutione corporis, ut fiant unum & nunquam ad inuicem separentur. Quia tunc omnia ad primam suam homogeneam naturam, quae est Argentum uiuum, sunt reducta. Cum ergo in ipsa homogeneitate, soluuntur, tunc simul coniunguntur, quia utrumque agit in suum socium sibi similem. Sic ergo Elixio consistit ex illis tantum & non ex aliis. Mercurius enim si iungatur cum Solis radiis fit elixir perfectum. Comede ergo de carne pingui, non de filio leproso, & habebis aurum & Argentum. Modus ergo conuertendi corpus in argentum uiuum, fit per solum Argentum uirum & per conpersionem naturarum, siue elementorum. donec conuertantur in naturam ignis, quod est arcanum pretiosissimum quintae essentiae nostiae. Quia operatio nostra non est nisi naturarum mutatio, id est, frigidi cum calido, & humidi cum sicco amicabilis commixtio. Siccum primo fit frigidum, deinde humidum porro calidum. Tunc ignis noster est accensus inextinguibiliter. Modi autem regiminis sunt quatuor: Soluere, abluere, reducere, & figere, & quia argentum uiuum habet in se foetulentiam terream & adustibilem & aqueitatis substantiam, necesse est superflua demere si perfectam inde medicinam creare uelis. Clangor Buccinae. Sol non calefacit terram, neque uirtute sua terrae imprimit, nisi mediante Luna, quae inter alia sidera magis Lumen & caliditatem Solis est receptiua. Ita sol tincturam Solam non perficit, nisi mediante Luna, quia ad ipsam subtilitatem ut tingat nondum peruenit. Quare necessario ibi requiritur Luna, ut ipsum solem subtiliat, rarum & uolatilem faciat. Idcirco dicit Hermes: Sol pater eius est, Luna mater est & ager in quo solare semen, Seminari debet. Et sic non indigemus alio, ex quo noster lapis fiat, quam sol & Luna. Sol inquit, in sorore mea Luna crescit gradus sapientiae nostrae, & non cum aliquo alio ex seruis meis. Luna, dabo tibi pulchritudinem meam, lumen scilicet Solare, quando per minima coniuncti erimus. Sol calidus est & siccus, Luna frigida & humida. Luna accipit animam a Sole & Lucerna lucis solaris infunditur Lucernae Lunari & fit commixtio Luminarium. Quando coagulabitur corpus meum ero Sol oriens in natiuitate mea, & conuertetur corpus meum in decorem Solarem. Substantia propria Argenti uiui & Sulphuris fumosa & subtilissima, per nostrum artificium, generatum, in qua latet & habitat Spiritus quintae essentiae, est Mercurius Philosophorum, & est una res ex duabus composita: uapor unctuosus utriusque naturam in se continens, unum non potest fixari sine alio, illa est propria materia essentialis Sulphuris nostri. Cum aqua Mercuriali soluuntur omnia metella quae non possunt in alia aqua Solui. Si ergo quaeris medicinam Metalla generantem, de metallis erit eius origo: Quia nihil conuenit rei. nisi quod propinquius est illi in natura. Totum beneficium huius artis est in Sole & Mercurio. Ipsa enim in unum coniuncta Lapidum Philosophorum constituunt, & tincturam habent infinitam. Nam in corpore acquirit colorem Sanguine rubicundiorem, Modicum quippe talis coloris in luna infusum conuertit albi magni quantitatem in citrinum colorem. Cum ergo sol cum Mercurio componitur, erit gerimen pregnans. Nam anima Spiritus & tinctura possunt tunc ab ipsis per ignem temperatum extrahi. Per calorem enim temperatum extrinsece administratum, extrahitur a materia Metallica quoddam humidum unctuosum, subtili terreo mixtum & optime purgatum, quod Elixir dicitur: Iste calor temperatus, non debet excedere calorem intrinsecum, quo calor iste intrinsecus secum retineat suum humidum, quod naturaliter secum trahit. Quia omne corpus elementatum habet in se calorem radicalem seu formalem, quo persistit, suumque semen multiplicatur, quia iste digerit materiam ad formam & speciem debitam. Deinde quicquid est superfluum & immundum per decoctionem lentam paulatim purgatur, maturatur, melioratur. Semen autem in Mercurio non potest extrahi nisi mediante coagulo, quod est Sulphur Auri. Album & rubeum ex una radice procedunt nullo alio corpore interueniente. Totum Magisterium nostrum fit cum aqua nostra, quae uirtutem habet maximam alterandi & penetrandi corpora. Idcirco ipsa solui corpora solutione mera Philosophica, ut conuertantur in aquam, uti prius fuerunt & extrahit animam a corporibus perfectis. & de mortuo facit uiuum. Haec aqua primo est immunda, grossa & fugitiua, sed operatione & sublimatione artis renouatur, mundatur, inspissatur, ac in Sulphur album & rubeum coagulatur. Spiritus tingens est Mercurius Philosophorum cum suo Sulphure albo uel rubeo commixtus, iste Mercurius est tinctura permanens, qui a corporibus perfectis extrahitur per dissolutionem, distillationem, sublimationem & subtiliationem. Et talis Mercurius dicitur oleum incombustibile, Anima, aer, splendor corporum, quia corporibus mortuis uitam praebet immortalem, & ea illuminat. Extrahe igitur hunc Mercurium seu Lapidem, tam a corporibus, quam ab argento uiuo, quia unius sunt naturae. Nam quicquid ueritatis consistit in hac arte, non est nisi coniungere humidum sicco, id est, Spiritum liquidum cum corpore perfecto puro. Ipsorum operatio est solutio & coagulatio. Soluere est corpus in Spiritum uertere. Coagulare est Spiritum efficere corporeum & sixum: Sic obtinebis totum magisterium. Quatuor elementa extrahere nihil aliud est quam ipsas seminarius uirtutes, id est, qualitates actiuas & passiuas excitare. Ad creandum ergo Lapidem non accipe de primis elementis nec de ultimis: quia prima sunt nimis grossased de medis. Rosarius Minor. Solus Mecurius est Causa perfectionis in metallis: ipsum Solum igitur eligamus, & perficere studeamus: Quia Mercurius est lapis, quem Philosophi ubique laudant ac honorant. Inipso totum est quod quaerimus. Nec Deus creaturam nobiliorem ipso creauit praeter animam rationalem, ipse enim in se continet, animam, corpus & Spiritum. Anima uiuificat, Spiritus tingit, corpus figit: Haec tria in unico Mercurio existunt, qui congelatus est ex uirtute puri Sulphuris non urentis, Iste Mercurius dicitur aqua sicca qui uniformiter inspissatus est per uirtutem dicti Sulphuris, & iste est Lapis noster. Ex Mercurio omnia corpora suam originem habent, & ex ipso generantur & iterum in eum conuertuntur. Sicuti Aurum quod ex puro & uiuo Mercurio generatur, & iterum in Mercurium uiuum conuertitur, ac solummodo per Argentum uiuum & per nullam aliam rem omnia corpora in Argentum uiuum conuertuntur. Attamen hoc argentum uiuum quod factum est ex Auro longe maioris uirtutis est, figitque citius, quam illud Argentum uiuum quod nunquam fuit corpus, quia hoc ab isto multum superatur, quantum ad uim Sulfuream, quia Argentum uiuum ex Auro calidum est, masculinum & siccum, atque ista duo quo ad materiam nullam habent differentiam, saltem secundum digestionem differunt, in quantum alterum istorum per calorem naturalem in uisceribus terrae decoctum est. Quapropter tinctura nostra nihil aliud est quam Sulfur rubeum ex Auro extractum; quia pura substantia Mercurii coagulatur & tingitur per uirtutem Sulfuris non urentis. Quapropter omnis perfectio est in puro & fixo argento uiuo & alia nulla re. Si Argentum uiuum Metallorum, mundare & figere sciueris, habebis tuum optatum. Quia color in Argento uiuo causatur a Sulphure Aspice corpus Auri dum funditur ad furiosam ignis flammam: considera maximam ignis uiolentiam & potestatem, perpende, quoque firmam consistentiam corporis Metallici, eiusque pulchritudinem incorruptam, ita quod oculus uix humanus aspectum utriusque sustinere ualeat; & aperte uidebis omnia ea quae facile in igne comburuntur nullius esse momenti, quae uel tantillum facerent ad artem nostri magisterii. Quapropter memento ubicunque inueneris Mercurium purum & fixum, hunc tene pro summo Lapide, cui nihil aequale esse potest. Quando ipsum uim ignis sustinere feceris, quod fit cum suo proprio Sulphure congelato, tunc facies ex ipso nobilissimam & praestantissimam tincturam. Rectissima solutio & calcinatio Solis & Lunae fit cum Mercurio uiuo & aqua uitae, in igne calido & humido. Sol & Luna uirtute Mercurii sursum eleuantur, ac sublimantur, ut Mercurium tanto citius figant. Sic ergo corpora fiunt tenuia, & in Spiritum conuertuntur, atque Spiritus fiunt corpora: omnia uolatilia per continuam ac diuturnam concoctionem & per appositionem rei fixi figuntur. Quando Spiritus sublimantur cum rebus quae sibi auide a natura adhaerent, tunc cito fixantur, Oportet autem ut cum rebus puris sublimentur, sic & ipsi ueniunt puri. Glicus. Sulphur Philosophorum est ignis simplex uiuus alia corpora uiuificans & maturans ita, quod naturae defectum supplet, cum ipsum sit superfluae maturitatis, qui est uapor calidus & siccus, generatus ex purissima siccitate terrestri. In Sole autem perfectissimum Sulphur reperitur, quia magis est digestum & decoctum. Quomodo autem illa Sulphura ex corporibus perfectis dici possunt? Respondetur hoc fieri posse per solutionem corporis & reductionem eius in primam materiam, quae est Argentum uiuum ex quo facta sunt ab initio, & hoc absque ulla admixtione rerum extranearum, quia istae Lapidem nostrum non emendant, sed potius corrumpunt: Quia Medicina est natura simplex ex aqua Mercuriali producta. Itaque corpus solue in Mercurium cum Mercurio, alias occultam uirtutem ex eo habere non poteris. Et sic Lapis noster ex bina recomponitur, scilicet corpore & Spiritu quae dicitur Rebis, & tamen unum est. Immaturis succurrendum est cum maturis ut maturentur. Cum Mercurio seu Argento uiuo dissoluuntur corpora, earumque naturae reserantur, & aperiuntur, & in primam materiam reducuntur. Mercurius autem ex corporibus congelatis hoc facere non potest, quia per congelationem illud Sulphur alteratum est in natura, quod non corrodit sicut primum. Itaque solue corpus in aquam Mercurialem, quae solutio fit per putrefactionem Corporis & Spiritus in humido: Quia putrefactio est omnium naturarum seu elementorum ad inuicem ligatorum solutio & separatio: Quae per conuersionem denuo coniunguntur & fortius in naturauniuntur quam antea. Sic ergo Mercurius in subtiliorem ac altiorem formam naturae conuertitur ac transmutatur quam erat antea. Sic ergo Sulfur rubeum Philosophorum consistit in Auro & sulphur album in Argento, & tamen utrumque Sulphur consistit inauro. Hoc aliae res non habent, ideo dare non possunt: Cum meliore peius perficitur. Sic cum isto & imperfecta Metalla sanitati restituuntur, Aegra corpora continent in se Sulphur faetidum & adustibile. Immaturis ergo succurrendum est cum maturis ad plusquam perfectionem deductis, ut maturentur. Non est tingendum nisi cum illis quibus inest uirtus tingendi. Tinge ergo cum Auro & Argento quia isti Aureum & Argenteum tribuunt colorem & naturam. Calid Rex. Hoc nostrum Magisterium de Lapide Secreto & officicium honoratum est Secretum Secretorum Dei, quod caelauit suo populo, nec uoluit ullis reuelare, nisi illis qui fideliter tanquam filii meruerunt, & qui eius bonitatem ac magnitudinem cognouerunt. Compositio in hoc Magisterio. est coniunctio siue matrimonium congelati Spiritus cum corpore solato, illa autem non completur nisi post putrefactionem: Quia Spiritus non congelannisi cum solutione corporis. Et similiter corpus non soluitur nisi cum congelatione Spiritus, atque inter solutionem corporis & congelationem Spiritus non est differentia temporis, neque opus diuersum. Sed eorum unus est terminus & una & eadem operatio circuit super ipsa duo simul. Anima non coniungitur cum corpore, nisi per mutationem utriusque a sua uirtute & proprietate & post conuersionem suarum naturarum. Et haec est solutio & congelatio Philosophorum. Non morabitur Spiritus in corpore, nec cum eo ullatenus remanebit, quo ipsum corpus habeat ex subtilitate & tenuatione ut habeat Spiritus. Quod cum attenuatum fuerit & subtiliatum, & a sua densitate exierit, a spissitudine & grossitie & corporei tate ad Spiritualitatem, tunc commiscebitur Spiritibus subtilibus & imbibetur in eis, & sic uterque euadet unum & idem, & non separabuntur, sicut nec aqua mixta aquae. Qui ergo corpora subtiliare ac soluere poterit eaque dealbare ac rubificare, consequetur Magisterium. Nisi autem subtiliaueris corpus, quousque fiat aqua totum, non rubiginabitur, nec putrefiet; Quia subtile cum spisso mixtum fiunt res illae una substantia. Quia Spiritus sunt fugaces quousque corpora cum eius commisceantur. Qui ergo animam conuertit in corpus, & corpus in animam; tinget omne corpus. Decoctio generat res easque mutat a suis substantiis & coloribus ad alias substantias & ad alios colores. Lapis noster in manifesto est frigidus & humidus, & in occulto est calidus & siccus. Oportet ergo nos occultare manifestum, & id quod erat occultum facere manifestum. Illud autem quod est in occulto est oleum calidum & siccum. Et hoc tingit & non aliud. Illud autem quod est in manifesto, est frigidum & humidum, & est fumus aquosus corrumpens: Oportet ergo hoc frigidum & humidum coaequari, cum substantia. Istas ergo infirmitates oportet destruere in igne & per gradus ignis. Caliditas autem & siccitas destruit frigidum & humidum aquosum & adustiuum, uirtute diuina. Et tunc mutatur iste Spiritus in nobilissimum corpus, & non fugit ab igne, & currit ut oleum. Quod est tinctura uiua & aqua permanens, quae semper uiuit & permanet, & acetum Philosophorum quod rectificat & illuminat omnes mortuos. Et istud occultum est de natura Solis & ignis. Perfecta autem corporum & Spirituum praeparatio exercitio quatuor regiminum adimpletur. Primum est in aquam resolutio. Secundum in aerem Leuigatio. Tertium ad naturam ignis reductio. Quartum ad terram compressio. Et hoc innuit Hermes dum inquit: Ascendit de terra in coelum suauiter cum ingenio magno. Portauit illud uentus in uentre suo, quia per uentum, id est fumum in aerem leuigatur. Nisi enim Lapis noster fuerit aereus, non coniungitur cum Spiritu permanenter. Et iterum descendit in terram, quando Spiritus fit corpus ut super ignem perpetuam habeat perseuerantiam & fusionem sine fumigatione. Auicenna. Aurum est corpus perfectissimum Rex & dominus Lapidum, quod nec in aere minuitur, nec in igne comburitur, sed in eo melioratur, nec in eo aliquid superfluum nec diminutum inuenitur. Est enim creatum ex subtilissima & clarissima substantia argenti uiui & ex Sulphure puro, rubeo, fixo & claro, tingens ipsam substantiam argenti uiui. Aurum est corpus & fermentum Elixiris & albi & rubei. Ideo Philosophi magnifecerunt ipsum. Quod sicut Sol se habet inter stellas, sic quoque Aurum inter corpora metallica. Sol enim suo Lumine & splendore omnia uegetabilia germinat omnesque fructus perficit. Ideo dicit Hermes: nunquam fit tinctura uera absque rubeo Lapide. Si itaque Aurum factum fuerit plus quam perfectum, in duplo uel quadruplo uel centuplo, uel millecuplo in tantum perficit & aegra & imperfecta corpora metallorum. Argentum uero uiuum est frigidum & humidum atque aereum. Et ipsum Solum est Spiritus uiuus etiam in mundo non est tale quale ipsum est quod talia possit operari, qualia per ipsum operantur. Ipsum penetrat lomnia corpora, ipsum est fermentum corporum, cum quibus miscetur, & tunc erit totum elixir ad albedinem & rubedinem, Ipsum est aqua perennis, Aqua uitae, lac uirginis, fons & alumen de quo bibens non moritur. Cum uiuum fuerit habet quaedam opera, cum mortuum fuerit, habet alia opera, & cum solutum fuerit habet opera maxima sapientes faciunt ipsum spectare ignem, & tunc facit opera & mutationes: Quia sicut mutatur sic mutat, & sicut tingitur sic tingit, & sicut coagulatur sic coagulat: Itaque inter omnia nominalia Argenti uiui praeferenda est generatio. Sola aqua per seipsa omnia facit, omnia soluit, omnia coagulat, omnia diruit sine alicuius adminiculo. Permutatio corporis in aquam est tinctura cuiuslibet corporis. Et nostrum intentum non sit aliud quam ut eligamus purissimam substantiam Mercurii ex ipsis corporibus. Bernardus Comes Corpora Metallica uulgaria quae natura Solum in minera compleuit sunt mortua, neque possunt imperfecta perficere: Sed si arte ea nos capiamus, eaque perficiamus, decies uel duodecies, in tantum tendunt illa ad infinitum, quia tunc sunt intrantia, penetrantia, tingentia & plusquam perfecta, & uiua sunt respectu uulgarium, Ipsa itaque Metalla uulgaria dum sunt in forma metallica, non sunt Lapis noster, sed oportet formam ipsorum mutare ac renouare, quod ipsum fieri non potest, nisi primo reducantur ad primam materiam. Prima autem materia Metallorum sunt Sulphur & Mercurius. siue sperma masculinum & foemininum, quae cum simul unita fuerint in uirtute ita ut unum in se habeat uirtutem alterius, ista unio dicitur prima materia. Res quaelibet habet proprium suum & principale semen, ex quo sua radix fit, & multiplicatur. Requirit etiam rem sibi similem, ut generetur & augmentetur. Natura enim augetur in sua propria specie & natura, & non in alia: ita Metallum multiplicat Metallum. Nostra igitur Medicina fit ex duabus rebus unius essentiae, id est ex unionem Mercuriali fixa & non fixa, Spirituali & corparali, frigida & sicca, calida & humida, neque ex alia re fieri potest. Et sic ad faciendum hunc pretiosum Lapidem accipimus solam substantiam Mercurii per artem optime mundificatam & penetrantem, tingentem & consistentem in ignis examine, nec separabilem in diuersas partes, sed solum semper tenacis solius essentiae Mercurialis. Tunc est res coniungens in profundo radicali Metallorum imperfectam ipsorum formam corrumpens, aliamque nouam introducens, secundum uirtutem elixiris aut medicinae tingentis. Natura ex se ipsa facit materias spermaticas, easque creat, postea ars ea coniungit. Neque ars nostra ex se sola spermata creare potest, sed quando natura ea creauit tunc ars ipsa coniungit, tanquam ministra naturae. Inos ergo corpora Metallica reducimus in sua principia ut per eam reductionem siat coniunctio nouae materiae, eiusdem radicis. & ita hae duae naturae sibi inuicem auxiliantur, & quaelibet alteri suam uirtutem communicat, ut fiat dignior materia quam erat antea, dum utraque separata essent. Sic igitur absque ista reductione non potest fieri Lapis noster. In istis duobus spermatibus sunt quatuor qualitates elementorum, secundum uirtutem. Nam in spermate maturo tanquam digniori duo digniora elementa insunt qualitate, quae sunt ignis & aer & in alio spermate crudo & imperfecto in sua natura insunt duae aliae qualitates, & duo alia imperfecta & minus dignia, uidelicet aqua & terra. Et sic in arte ista non est aliud quam istae duae naturae spermaticae eiusdem radicis substantiae & essentiae solius substantiae Mercurialis uiscosae, & siccae, quae non iungitur alicui rei huius mundi, quam suo corpori, uti Morienes testatur. Fac durum aquatile, id est, coniunge sperma masculinum quod non est aliud quammercurius coctus & maturus, qui in se tenet elementum ignis cum spermate foeminino, id est aqua uiua, eaque pone in cubiculo rotundo, calefacto cum igne paruo continuo, & tam diu ibi relinque, quod conuertentur in aquam Philosophicam, quae tunc est materia Lapidis. Nam habet in se naturam fixi, quae eam figit & naturam Spiritualem quae ipsam exaltat faciendo ipsam Spiritualem & dignam substantiam nobilissimi Lapidis. Turba Phorum. 1. Accipe corpus siue terram ac intabulas tenues coaptate, quod cum aqua maris misce, quae dum regitur aqua permanens dicitur. 2. Istam compositionem bene coaptate, & consanguinea consanguincis iungite, quia natura quae mortificat, & in nihilum conuertit, eadem etiam uiuificat & renouat, istae naturae se inuicem complectuntur & post inimicitiam in igne lento concordes & amicae fiunt. Accipe igitur Argentum uiuum & congelate illud in corpore magnesiae, quia Aurum uertit in rubeum ignem, quod fit coquendo & assando. 3. Secretum ergo operis ex mare & foemina constat, hoc est agente & patiente, masculus gaudet suscepta foemina, & iuuatur ab ea: Foemina suscipit a masculo sperma tingens, & coloratur ab eo. Miscete ea insimul, & habebitis Spiritum tingentem, compositum ex masculo & foemina, & regite ea secundum quatuor anni temporain Hyeme soluite, qui est frigidae complexionis: Uere coquite: Aestate coagulate: ( flores producuntur ) Autumno fructus maturantur. Non potestis autem rubrum facere, nisi primo dealbaueritis. 4. Fundamentum huius artis est acetum acerrimum, quod cum corpori miscetur, continetur, & fit unum cum eo, uertitque Aurum in merum Spiritum, etsi corpus absque aceto super ignem posueritis, corrumpetur. Suauiter ergo ista tegite, donec Sulphur fuit incremabile, quia humor primo frigidus est, cui ignis immoderatus inimicus est, Acetum comburit corpus & in cinerem uertit, eiusque spissitudinem diruit. 6. Quando masculus foeminae coniungitur fit ipsa foemina non fugiens, & totum compositum fit Spirituale. 7. Gummi nihil aliud est, quam aqua permanens. Sine Auro Gumma non emendatur. 8. Non oportet re alia uti in toto regimine, nutritione & conteritione nisi illa nota aqua permanente. Quia uis eius est Spiritualis sanguis quae cum corpore contrita & incorporata uertit illud in Spiritum, & ipsa in corpus uertitur: quia sibi inuicem commixta & in unum redacta se inuicem conuertunt. 10. Ista aqua permanens dicitur Lapis & est aqua uitae munda. Item Gummi, uenenum, acetum. Nullum autem uenenum tingens generatur absque Sole & sua umbra. 13. Inter aes Philisophorum & aquam permanentem est maxima propinquitas, quia utrumque est attractiuum alterius. 15. Qui Argentum uiuum corpori Magnesiae iungit, & foeminam uiro, naturam extrahit occultam, per quam corpora colorantur. Quia Argentum uiuum est ignis corpora comburens, mortificans; & constrigens suo regimine, quod unum tantum est. 31. Et quanto magis corpori miscetur, tanto magis corpus diruitur, teritur & attenuatur. Et hinc resultat tinctura. Et Etholia ignem non fugiens, quae omnia corpora confringit, & omnes Spiritus retinet & colorat. Corpus non potest se ipsum tingere nisi spiritus occulto extrahatur e uentre eius & fiat corpus, anima & Spiritus. Spissum enim illud terreum non tingit, sed ipsum tenue naturae tingit, quod ipsum corpus perfringit. Cum autem corpus aeris regitis & ex eo tenuissimum extrahitis, uertitur id tenuissimum in tincturam & tingit condensum, id est, siccum iungitur humido & hinc generatur tinctura inuariabilis. 16. Haec tinctura est uita iis quibus iungitur. 31. Prolixitatem autem decoctionis patienter feras, & habebis optatum. 17. Masculus suam faeminam amplexatus uelociter transit in corpus eius. liquefit, diruitur & confringitur, & deinceps rubor non moritur. 18. Quia horum duorum est una natura, alias non ita cito commiscerentur, nec continerent se inuicem, nec unum fierent. 19. Natura non emendatur, nisi sua natura, idcirco nolite ipsis inducere alienum nec puluerem nec aliam rem. Sed sufficiat nobis conceptio, & uerus filius nascetur: leniter coquite: 20. Ueneuamini regem & suam uxorem, & nolite eas comburere nimio igne, sed regite eos donec nigri fiant, deinde albi, deinde rubei, ultimo uenenum tingens. 21. Cor suffle est totum compositum quod oportet septies assari, & tunc omne corpus tingit & uocatur plumbum, stannum, nummus, flos ferri, flos aeris, flos Auri. 22. Corpus & Spiritus in terram & cinerem uerti debeat, Aes, quando comburitur, fit melius quam ante fuerat, quia humore inspirato uitam suscipit, & augmentatur, ut aliae res. Opus ergo nostrum nequaquam tinctura est, nisi diligenter coquatur, quousque puluis fiat atque sperma per putrefactionem spiritualiter effectum sit. Sic enim & non aliter color inuenietur. 23. Aes incidens in aquam suam dicitur fermentum Auri, & tunc apparet rubedo. 24. In uentre cor suffle uera natura occulta est & haec uera natura est ille Spiritus tingens quam habuit ab aqua permanente. Idcirco corpus tere, dirue imbue, idque facit Spiritum tenuem & impalpabilem, quod fit quando teritur, donec fiat puluis, qui non fit nisi fortissima decoctione & contritione continua. Ars enim duabus eget naturis, quia non fit pretiosum absque uili, neque uile absque pretioso. Haec duo in putrefactione & decoctione simul unita sunt & unum alterum continet, ne fugiat. Opus ergo ex duobus est & haec duo coniuncte uocarunt compositum. 27. Oportet enim corpus, quod non erat, aqua simul cum aqua fiat, aqua & aqua aquae miscetur & fiant unum utrunque in aqua uertatur, donec torum fiat aqua. 28. Calore enim aquae facile totum fit aqua. 34. Ut homo compositus est ex aniina & corpore, sic oportet nos duo coniungere, quae coniunctio comparatur coniugibus ex quorum complexu exultat aqua aurea. Idcirco igitur bellum inter aes & argentum uiuum, donec ad interitum ueniant & corrumpantur, tunc aes argentum uiuum concipiens, coagulat ipsum, atque corpus utriusque diruitur & in puluerem uertitur diligenti & multa imbibitione & decoctione. Ista nanque contritione ex corpore Spiritualis, munda & sublimis, anima extrahitur, quae omne corpus tingit & est Sulphur naturae. 35. Illa occulta anima tingens & Sul67 phurea natura non potest extrahi, nisi corpora fiant incorporea, id est, Spiritus tenuis coquendi continuitate. Hoc autem totum fit per Argentum uiuum, quia ipsum est igneum, omne corpus comburens magis quam ignis, & corpora mortificans, quia omne corpus quod ei commiscetur teritur & morti datur. 37 Uterque fit fugiens. 44. Fiunt autem iterum fugientes, per ignis intercessionem se inuicem amplexantur & continent. Quando enim quatuor naturae in coelum ascenderunt, ita ut ignis in aerem, aer in aquam, aqua in terram incidat. Sic continens omnium eorum terra est, atque finis totius operis puluis & cinis. 39. Subtiles Spiritus ipsum corpus tenuem Spiritum fecerunt, & corpus in uenenum tinxerunt. Igne igitur res attenuatis, donec illae res ut Spiritus ascendant. 40. Huius artis scientia nihil aliud est quam Argentum uiuum corpori magnesiaeque coniunctio & aquae sublimatio, & uapor. Nullum Sulphur fit absque calce argenti uiui & Sulphuris aqua. 41. Unum Sulphur factum est ex pluribus Sulphuribus per mixtionem pugnan¬ D 4 pugnantis cum igne, & non pugnantis. Hoc arcanum ex duabus procedit compositionibus, Sulphure & magnesia. Hoc compositum in unum redactum uocatur aqua & spissum Aurum, Quae si in Argentum uiuum uersa sunt, aqua Sulphuris nominantur & igneum uenenum, quod ubi uere dealbatum est, dimisit sua corpora spissa & ponderosa. 43. Lento igne primum humiditas corrumpitur, & quando omnia unum facta sunt, corpora incorporea. Omne enim corpus dissoluitur cum Spiritu, cui mixtum est, & fit Spirituale. Et omnis Spiritus a corporibus alteratur & coloratur. Cui Spiritui color tingens & contra ignem constans miscetur, & fit Sulphur fixum & incombustibile, quod prius erat Sulphur fugiens. Qui potest Spiritum fugientem rubeum facere corpori sibi coniuncto, deinde ex illo corpore & Spiritu suam tenuem naturam in suo uentre occultam extrahere opus perficiet. 44. Argentum uiuum cum sua miscetur tinctura, tingit. Uapor alio argento uiuo sui generis continetur, ne fugiat, quod fit quam primo ipsum Argentum uiuum & aes coniungentur. Itaque Argentum uiuum Argento uiuo miscetur quousque una eademque aqua fiant munda ex duabus composita. Sola imbibitione aquae ad uerum operis finem peruenies. 47. Quando aes contritum & in aquam uersum est, fit fugiens & in Spiritum uertitur, Spiritusque in corpus & inuicem nectuntur, & uertitur in animam tingentem. 48. Argentum uiuum ad uisum album est, quando autem fumus ei aduenit, uertitur in rubeum & fit uenenum. 49. Argentum ergo uiuum, quod ex pluribus est confectum longe late, ut duo tria fiunt, & quatuor unum ac duo unum. 50. Tota perfectio Sulphuris in decoctione consistit. 52. Non sunt nisi haec duo Argenta uiua, D 5 uiua Solis humor & sputum Lunae. lungite ergo siccum humido, id est terram & aquam, & coquite igne & aere quousque Spiritus in anima desiccetur, quia tenue tingens sumit uirtutem ex tenuissima terrae, aquae & aeris parte. Corpora corporibus tinguntur, & figuntur. 53. Quando compositio rubea apparet, seruatum est illud regimen quo corpora in Spiritum uertuntur, & ad se inuicem nectuntur, quae habet animam tingentem & germinantem. 54. Tribus decoctionibus multiplicatis, acetum nostrum conglutinatur & ab igne coagulatur eiusque natura conuertitur in naturam, sputum Lunae Solis lumini iunctum congelatur. 55. Accipe arborem albam aedifica ei domum rore circumdatam, impone ei magnae aetatis hominem centum annorum, dimitte eos in sua domo octuaginta diebus, ille senex non cessat comedere de fructu arboris illius, donec anima illius in corpus iuuenile transformatur, & Pater filius factus est. 56. Illam mulierem quae suum interficit maritum. Philosophi neci dederunt. Illius enim mulieris uenter est plenus ueneno. Fac ergo sepulchrum Draconi, & mulierem sepeli cum eo, qui illi mulieri fortiter iunctus, quo magis eam nectit, ac circum eam uoluitur, tanto magis corpus eius in mulieris artubus mixtum, ad mortem declinat & totus uertitur in Sanguinem, quem ponunt ad solem, quousque sanguis consumitur & arescat. Tunc apparet uenenum & occultum manifestatur, & sic ex elementis non fit utile absque maris & foeminae commixtione. Hoc opus autem subtili meditatione regitur. 59. Una tantummodo est Philosophorum tinctura. 60. Omnis nostra scientia est natura masculi & foeminae. In principio miscendi oportet, elementa cruda & sincera super ignem lentum commiscere, & cauere ignis incensionem quousque in illo leni igne desiccetur. Liquefactio est Caput huius artis, quia humidum fit spississimum, & spissum corpus fit spiritus, & Spiritus fugiens fit fortis contraignem pugnans: Conuerte ergo elementa, & quod quaeris inuenies. Compositum generat seipsum, & nisi ipso, germinat id quod quaeritur. 63. Comburere non est nisi dealbare, & rubeum facere est uiuificare. Definitio huius artis est corporis liquefactio, & animae a corpore separatio, quia aes nostrum habet animum & corpus: Oportet ergo dirui corpus, & animam ab eo separari. Subtile naturae corpus penetrat, & est anima ipsa Argenri uiui, in uirtute ignea corpus perficit & uiuificat. 65. Signum perfectae decoctionis primum est nigredo, Deinde albedo, ultimo rubedo altissima. 67. Oportet Corpus dirui quousque moriatur, tunc poteritis animam suam extrahere, quae est Spiritus tingens. 68. Totum magisterium est, ut superius, fiat inferius, & inferius superius; compositio autem duplicis est complexionis: una est humida, altera est sicca. Ista, quando coquitur, unum fit. Inuest iga eius socium, & alienum nihil ei inferas. Conclusio. Ex praedictis igitur luce meridiana clarius patet, quam firma sint fundamenta huius nobilissimae scientiae, nihil enim obscuri uel ambigui in ipsis continetur cum plerunque scripta Philosophorum id commune habeant, quod non secundum nudum uerborum sonum accipienda sunt. Collegi saltem quasi ipsum nucleum, & talia quae confidenter, secundum simplicem literam genuinum autoris sensum referunt, nec alia interpretatio est quaerenda. Quae in eiusmodi breuitatem congessi, ut neminem sciam qui hactenus id praestare uel ausus uel conatus sit. Quod opusculum licet aspectu tenue & exiguum re ipsa tamen rarum est & magni pretii. Quia secretum maximum & occultissimum antiquorum Philosophorum continet: Si enim medicinam, qua corpusculum humanum ab omnibus infirmitatibus liberari atque felicissima ualetudine frui possit, spectamus, sufficienter hinc haberi potest. Si autem diuitias, quae in rebus maxime gerendis magno usui esse possunt, illas & hic serio naturae mysteria indagantibus abundanter inueniri concessum est. Quam uis secretum praecipuum: in quo scopus totius rei potissimum consistit, in Schola occulta seruatur. Attamen prima initia & fundamenta sat perspicue posita sunt. Reliqua diligentiae eius committuntur qui ad hoc maximum dei donum aspirat, Uale. Propositiones. Siue Maximae In Quibus Ueritas Totius artis Chemicae breuissime compraehenditur. 1. Uera augmentatio Metallorum non nisi ex suo semine quod est de radice, Metallica procedit, uti ex lumine naturae aperte patet. Omnis ergo intentio circa augmentationem Metallorum extra hoc semen falsa est & erranea. 2. Hoc autem semen oportet quod primo reducatur in suam primam, quia praeter hanc reductionem nulla potest fieri alteratio huius seminis. 3. Oportet autem hoc semen mori, Deinde ad nouam generatione tendere, quod tunc melioratur in decuplo, centuplo, millecuplo & ad plusquamperfectionem ducitur, per quam & aliis aegris corporibus perfectionem com4. Hoc nouum generatum Arcanum Philosophorum dicitur, quia illud, quod erat occultum, & abscondite latebat in semine in potentia, iam factum est manifestum, & actu apparet per industriam Philosophi, & est de natura coelesti. Ideo potens est corpora metallica alterare in nonum & incorruptam formam Auri & Argenti. 5. Omne ergo opus, quod non procedit secundum ordinem praedictum, falsum est, & contra possibilitatem naturae. 6. Quia ars nostra non perficitur ex rebus alienis aut peregrinis. Deinde incedere uia aliena, & non sicut natura requirit, uanitas est. 7. Omnes resolutiones enim calcinationes sublimationes, distillationes Sophistarum destruunt potius opus nostrum Philosophicum, quam aliquid utilitatis adferant. 8. Nulla igitur fieri potest transmutatio realis in metallis extra arcanum praedictum. 9. Tin9. Tinctura solummodo nostra fit ex Mercurio sapientum qui componitur ex fixo & uolatili Auro & Argento, in misce enim duobus totum consistit magisterium. 10. Earum unio debet esse formalis & essentialis, qua corpus in subtilitatem Spiritus conuertitur, quia tunc nunquam ab inuicem separantur. 11. Ex ista unione oritur tertium quod dicitur aqua uitae, quinta essentia oleum incombustibile, coelum, aqua permanens, acetum & Mercurius Philosophorum, prima & proxima materia Lapidis nostri: 12. Et sic Sol Pater est, Luna mater: Quia Sol uirtutem suam corporibus non imprimit, nisi Luna mediante, quia haec soluit corpora solutione uera Philosophica & ab ipsis extrahit tincturam permanentem. Et utraque ista sunt unius naturae homogemeae. 13. Argentum uiuum ex Auro est calidum masculinum & siccum. Tinctudum anni tempora regitur, aqua permanes oritur quod est acetum acerrimum, quia est ignis qui comburit & mortificat corpora: Item aqua uitae, Gummi: Uenenum dicitur: quia corpus comburit & in cinerem uertit, cuius uis est Spiritualis sanguis. 20. Perfecta autem praeparatio quatuor regiminum exercitio secundum anni quatuor tempora completur. Et sic ascendit de terra in coelum & iterum de Coelo in terram & recipit uim superiorum & inferiorum. 21. Atque in hunc modum gignitur Aurum potabile medicorum, quod est praetiosissimum super omne huius mundi arcanum, quo omnes totius humani corporis aegritudinas deploratae, miraculose sanantur, Uitaque sane integra usque ad mortis constitutum terminum conseruatur. 22. Et ita faciliter animaduerti, possunt deceptiones & Sophismata idio