De Helia Artista, In quae de metallorum transformatione, aduersus Hagelii & Pererii Iesuitarum opiniones, euidenter & solide disseritur. Editio postrema corectior & melior. Accesserunt recens Canones Hermetici. De Spiritu, Anima, & corpore maioris & minoris Mundi, cum appendice. Hermes. Ταῦτα μὲν ἐννοοῦντι ἀληθῆ δόξιεν · ἄγνοοῦντι δὲ ἄπιστα Marpurgi, Typis Hutuuelckerianis. Illustrissimo, potentissemoque Dn. Mauritio. Hassiae Landgrauio, Comiti Cattimelibocorum, Dietz, Zigenhain & Nidda, & c. Diuinae & humanae Sapientiae Parenti; Diniuos nes clementisimo. Hancce Reuisi recusique opisciuli subcisiui diatriben Chemicam, Honoris, amoris, debitaeque obedientiae ergo, Cliens & seruus humilimus, D. D. D. Auctor Heliophilus Philochemicus. clc. Icc. Ui. Philochemicis Heliophilis Heliophilus Philochemicus. S. Ad asserendam ueritatem artis chrysochemicae ( quanquam ea multorum impostura pessime audit, & a prudentibus ac caetera doctis, quasi nulla esset planeproscribitur ) hanc disquisitionem instituere uisum est, qua causae aperiuntur eius difficultatis, ac quid sentiendum de ea sit, certis indiciis ostenditur, Helia artis ( quem uocant ) in lucem producto. Itaque patientem Lector huic disquisitioni aurem accommodabit, dum quid sibi Helias uelit, perpenderit, ut metallorum transformationem rectius intelligat. Constat inter eos, quorum sententia chymiae aduersaria est, nullos magis obniti, quam Physicos & Theologos. Itrique quae ex principiis & fontibus naturae hauriunt, quibus efficere conantur transformationem metallicam partim aborae er esse, partim ordini creationis aduersari, in progressu tractationis huius disputabimus. Quae autem mere Theologica sunt, & cum principiis Physicis parum aut nihil commune habent, ea paucis nunc praesando quasi delibabimus. Sunt autem fere duum generum: ab Exemplo & usu. Exempla singularium & uniuersorum. Prioris generis argumentum praebet huiusmodi. " Omnes scientiae naturales ac licitae notae fuerunt Salomoni: Scientia artis chemicae. transformationem metallorum docens, Salomoni fuit ignota: Ergo scientia artis chemicae, de metallorum transformatione, nec naturalis, nec licita putanda est ". Propositionis uis inde dependet, quod omnium mortalium sapientissimus fuerit Salomon, non solum recti iudicii excellentia, & act. one ac prudentia politica, sed etiam, quod de omni quaesito rerum naturalium & contemplationis physicae disseruerit, a Cedro Libani usque ad hyssopum parietis, & de rumentis uolucribus & de reptilibus ac piscibus? unde Reges uniuersae terrae, & imprimis Austri Regina illa sagacissima ( ut priscis olim philosophis apodemicis usu uenit ) ad eum audiendum accessit. 3. Reg. 4. 10. Itaque maior propositio uidetur plane ἀνἐνστατος. Minor multis probatur argumentis. Nam ex sacris literis perspicuum fit, ( contra quam chymici nonnulli hallucinantur ) Salomoni diuitiarum affluentiam tantam, non quidem ex chymia, sed ex innumeris prouinciarum locupletissimarum tributis, exactionibus, uectigalibus, Regiis donationibus & largitionibus constitisse: maxime uero ex auro Ophir Tharsis adrecto. Nam prae auri copia argentum uiluit, cuius tantum, quantum olim esset lapidum, Hierosolymae suppetebat. 3. Reg. 10. Quod si haec auri affluentia domi nascebatur, aut ullo artificio chymico parari poterat, quorsum foris quaereretur peregrinationis triennalis per maria periculo? quorsum pretio animarum redimeretur pretium terrenum, quod domi gratis habere liceret? Sic enim 2. Paralipom. 20. legimus naues attritas, sub losaphat diuina ultione. Consequens igitur, Chymiam Uanam esse, ac proinde nec naturalem, nec licitam. Respondemus ad maiorem propositionem, eam ἀπλῶς admitti non posse, sed cum conditione esse intelligendam. Pendet enim a circumstantia optionis & Uoti, quo Salomon nec gloriam, nec diuitias, nec inimicorum animas sibi, nec longaeuitatem postulauit, sed moderandi populi Sapientiam. Et si igitur ei Deus ad sapientiam ultro etiam gloriam & diuitias adiecit, quantae Regum nulli contigere: tamen longe est diuersa sapientiae eius donatio, ac diuitiarum adiectarum. Illa enim non studiis disciplinarum & institutione parta, sed plane θεόσδοτος M fuit, & extra communem rationem collata: Diuitiae uero communi ditescendi more adiectae, ex actionibus & tributis, & auro cum Rege Hyram aliunde importato constiterent. Quod si uero diuitias postulauisset Salomon, loco Sapientiae, quis non uidet, Deum singularem ipsi monstraturum fuisse parandarum opum uiam, peraeque ac exsorti Sapientia eum ornauit? Itaque argumentum non tam diluitur; quam retorquetur. Hinc enim apparet, esse aliquem concessum modum, & rationem Deo non aduersantem ditescendi, qua aurum & argentum non more communi, sed per scientiam exiortem, δέοσδοτον non Diabolicam, multiplicari possit, licet Salomoni, si respicias conditionem ipsius uoti, haec scientia atque exsors ditescendi ratio perinde fuerit ignota, atque hodie paucissimis est peruia. Atque hinc suspicari licet, cur de fossilibus, & rebus metallicis, sicut de uegetabilibus & animalibus expresse disseruisse non legatur. Cui uero sit dubium, Dei munere exstare exsortem scientiam rerum metallicarum talem, qua & aurum & argentummultiplicari, non certe contra ordinem, sed ex ordine naturae, aeque possit, atque multiplicatio solet fieri in uegetabilibquae ratio si cui ab ipso Deo immediate, siue per homines patefacta fuerit, is recte illam, naturae uestigiis insistens, pertractare poterit. Quicquid enim extra naturae ordinem & motum suscipitur in hac arte, uanum & inconcessum esse ipsimet agnoscinus, & ultro auersamur ac detestamur. Occurrunt uero hic nonnulli & aiunt non posse nos addere cubitum ad staturam nostram, nec capillum unum album aut nigrum facere, ut est Matth. 5. & 6. Luc. 12. Si igitur, quod minimum est, non possumus praestare, quomodo transmutabimus metalla? Responsio facilis est: Haec quo ad nostram uoluntatem sic dici, nempe, quod iurando per caput solliciteue cogitando nihil tale ex potestate & uiribus propriis facere queamus: interim medicamentis naturalibus nihil uetat ex atris capillis facere albos: non contra, sed ex ordine & uiribus naturae ipsius, ut lippis & tonsoribus notum est. Simile huic est, quod nonnulli dictitant Deo chymistas aduersari, qui quae in suo ordine & iuxta suam speciem perfecta crearit, ipsi uelint in genus melioris transmutare. Uerum eadem ratione non licebit pyris poma inserere, aut syluestria in cicuria traducere, aut fructus exossatos arte producere, aut ex uerme bombycino papilionem elicere, & quae sunt id genus uaria naturae miranda. Nos nihil hic contra ordinem naturae tentandum esse, iterum atque iterum profitemur. Quod si natura ipsa proprio suo motu metalla transmutat, ut ferrum in cuprum, ligna in lapides, ut notum est, etc. Quidni licebit etiam artificio, naturae aemulo, corrumpere formam unius metalli, & per naturae motum ac debita media, pretiosius ex uiliori metallo. producere? qua de re postea. Alterum argumentum ab exemplo, est uniuersale, idque huiusmodi. " Si chysochemicum artificium aliquoa esset, quo recte ditescere liceret, aliquod eius uestigium in scriptura, aut in tota Antiquitate extaret. At nihil tale extat. Ergo " etc. Respondemus Scriptura non ideo datam nobis esse a Deo, ut in specie doceat, quinam modi ditescendi sint liciti: Sed in genere satis esse eam tradere, Nihil sine labore parari: Nihil sine benedictione Dei ( quod plorique chymistae plus satis experiuntur ) Neminem scienter esse defraudandum, Nec media cum lege Dei & charitate pugnantia esse tentanda: Denique non usum & possessionem diuitiarum, sed abusum, & mentis deprauationem damnari, ut perniciosa & Deo aduersa, ec. Tale quidem cum nihil in naturalem chymiam per se cadat, quod cum scriptura pugnet, certe a legitimis ditescenti modis excludi nequit, licet in specie nullo scripturae exemplo, uel documento fiat euidentior: imo licet Patriarchae & caeteri, qui fuerunt diuites, nonex chymia, sed aliunde ditati fuisse legantur, cuius rei causa post assignabitur. Atque idem sane de tota Antiquitate dici potest. Etsi enim nullum prorsus extaret, chymiae documentum uel uestigium, tamen non efficeretur, nullam propterea esse ac fuisse artem, uel propterea eam fore per se illicitam. Itaque totum connexum in se est infirmum; quod alibipluribus a nobis pertractatum est, productis antiquitatis testimoniis intractatu contra Cardanum. Sed respondebimus tamen ad minorem. Quum Scripturae studiose adhibeant non solum similitudines metallicas, sed ipsi Dei seruires metallicas, insuper & gemmarias tractarint, satis apparet, studium earum rerum, quatenus ductum naturae sequimur, non posse in quoquam repraehendi. Quod ad similitudines, certe D. Paulus i. Cor. 3. de auro argento, & pretiosis lapidibus agit, quae non exuruntur. Manent enim in igne, omnibus aliis in fumum abeuntibus metallis; ligno, foeno & stipulis, nomine combustibilium rerum propositis. Quam quidem similitudinem a fulminatione per plumbum factam, sicut & Esa. 1. de exploratione monetaria, cum " Excoquam, inquit, ad purum putum scoriam tuam, & auferam omne stannum tuum ", quam diutheologi non intelligunt ( ut & alia epraefatio. iusmodi loca plurima ( inter sacrum, ut aiunt ) & saxum haerent. Sic Mosi mandatur purgatio auri, argenti, aeris, ferri plumbi & stanni per ignem, quae per ignem transire possunt: reliquorum, quae ignem sustinere nequeunt, per aquam. Num. 31. Quid uero de eodem Mose dicendum, omni sapientia Aegyptiorum erudito? Heb. 7. licet maiores arbitratus sit diuitias, probrum Christi, quam Aegyptiorum Thesauros, Heb. 11. Nam ueteres testantur ( ut auctor est Suidas ) ad Diocletiani usque tempora Chrysopoeiam inter Aegyptios fuisse celebrem: & ut refert Augurellus imperio Romano Diocletianum ex arte illa metuisse, an Sybillinis monitis nec ne, parum compertum habemus. Licet autem quo ad chymiam in specie de Mose nihil constet, tamen aeneum serpentem iussu Dei fecit & fudit Moses: aureum uero uitulum iussu Dei combussit & contriyit, usque adeo, ut inspersum aquae, populo bibendum propinarit, Exod. 23. Quod an ulli uspiam aurifices hodie praestare possint, ut aurum comburendo fiat potabile, ipsi uiderint. lam uero Reges Christum adorantes, & " Aurum, thus, Myrrham, Regique hominique Deoque " offerentes, non frustra Magos, nempe naturales, donorumque suorum scientes & gnaros fuisse constat: sicut & Arabes hac ipsa scientia Chrysochimica leguntur praediti, quorum nonnulla adhuc extant monumenta. Sed inquies, nihil haec ad Rhombum, nec dum liquet de transmutatione metallica. Age, dum igitur, uel ex S. Scripturis aliquid promamus, tincturae Philosophorum non absimile, unde constet aliquid auro pretiosus extare, aurificae tamen naturae. Habetur. Apoc. 21. u. 18. " urbem sanctam fuisse aurum purum, similem uitro puro ": quae per similitudinem dicta; summam excellentiam gloriae colestis Hierosolymae denotant. Hinc tale deducitur argumentum: Si urbs est aurum, & eadem est pellucida ut uitrum, Ergo quiddam quod est substantiae & naturae aureae, est pellucidum instar uitri, idque summum apicem gloriae denotat. Antecedens uerum est, ergo & consequens; nisi uelimus Spiritum Sanctum a rebus uanis, pucrilibus, & commentitiis similitudinem pretiosissimarum & uerissimarum rerum desumpsisse, quod absit. Tale autem aurum pellucidum ut uitrum, quod gloriae summum splendorem exprimat, in sola tinctura Philosophorum extat & a Paracelso ita describitur, Metam, suae 9. " Nostra tinctura rubea, ( inquit ) quae in se astra auri continet, est substantiae fixae, incorruptibilis essentiae, summae rubedinis, cuius puluis croci instar, sed toto corpore instar rubini, fluxibilis in modum resinae, translucida instar crystalli, fragilis ut uitrum, & superabundantis ponderis ". Ne quis igitur haec ad uitrarios, aut uulgares artifices, qui aurum uitrificato purpurant colore, referat, omnes uelim apicem gloriae attendant, qui in Scriptura hoc loco exprimitur, & per consequens nulla alia re, quam aurificailla superabundanti & clarificata tincturae rubeae substantia fixa adumbrari intelligent. Itaque cum in hac re nihil praeter naturam inquiramus, & omnia metalla alia aliis citius in igne euanescant, & proprie solum aurum in igne durabilissimum sit, ac proinde perfectionis metallicae simplicis terminus: licebit sane a minus perfectis ad perfectiora contendere, adeoque ad summam pulueris philosophici claritatem, in qua non est perfectio simplex, sed multiplicata, uiribus, qualis est in tinctura rubea, siue aurea illa substantia crystallizante, ac omnia imperfecta perficiente, nempe ex Mercurio Naturae, qui totus quantus potentia propinquissima aurum est, & in aurum praeparatus, transit: & semine aurifico, siue sulphure fixo, non ex auro communi, sed eiusdem cum Mercurio radicis ex re unica, cui proxime sal ex eadem stirpe extractum iungitur, conflata Uia uniuersali. Merito igitur negamus conclusionem, qua infertur artificium chrysochimicum aut nullum aut illicitum esse, non tantum propter maioris propositionis imbecillitatem, sed etiam propter subsumptionis ignorationem, ut iam declaratum est. Restat ut ad usum accedamus: undem Theologica promuntur argumenta huiusmodi: " Nemo potest ser uire duobus Dominis Deo & Mammoniae: Ergo Christianis non licebit operam dare arti chrysochymicae. " Respondeo, haec simpliciter inter se non opponi, sed respectu abutentium, & quatenus duo haec inter se sunt contraria. Nam alioqui nullis Christianis liceret esse diuitibus. Non igitur possumus seruire Deo & Mammonae tunc, si demergimus animum & cor ad thesauros corruptibiles, iis fisi: si malis & iniquis in proximum artibus opes cumulamus: si denique male possidentes; dispensamus pessime, qui mos est hodie toto mundo uulgatissimus. Hinc Apost. 1.tim. 6. " Qui uolunt ditescere, inquit, incidunt in tentationem & laqueum, & cupiditates amentes & damnosus, quae demergunt hominem in exitium & interitum. Si quidem radix omnium malorum est pecunia: quam quidam dum appetunt, aberrarunt a fide & seipsos transfixerunt ribus multis ". Haec uulgo usuueniunt, mutis etiam pseudochymistis causa fuerunt, cum secreta Naturae per se indagare non possent, ut sese dederent malis artibus, aut etiam illicitis & diabolicis mediis se ista adepturos sibi pollicerentur, quorum finis est iuxta opera illorum. At idem tamen Apostolus non omnem diuitiarum usum tollit, aut omne studium parandi opes ex benedictione Dei impedit. Addit enim: " lis qui diuites sunt in hoc seculo, denuncia; ne efferantur animo, neque spem ponant in diuitiis intertis, sed in Deo uiuo, qui praebet nobis omnia copiose ad fruendum ". & caetera quae sequuntur. Rursus instant, & uerbis Salomonis nos urgent, sic orantis; " Mendicitatem & di uitias ne dederis mihi, tribue tantum uictui meo necessaria: Ne forte satiatus illiciar. ad negandum, & dicam, Quis est Dominus? " Prouerb. 30. etc. Ergo nec nobis diuitiarum affluentia per chrysochymiam parta poterit esse utilis. Respondemus, non quidem nos Salomone esse prudentiores, & illis ipsis diuitiis abusum esse scimus Salomonem, quas ei Deus supra omnes Reges, communi ratione diuites, concessit: adeo efferus & procax est humanus animus: Interim tamen abusus non usus illis uerbis taxatur, & scimus in Deo gloriatos esse Patriarchas opibus sibi datis, & ista nnon secus esse quam ut cuiusque est animus. Sed & certis de causis factum aio, ut in commune fidelibus chrysochymia antehac nondum innotuerit, sed in Aegyptiorum ac in fidelium manibus fere haeserit. Animaduertendum enim est, distincta esse tempora, & sicut Apost. I Cor.7. inquit: " Hoc autem aio fratres, quo niam tempus contractum est in posterum, ut qui habent uxores, sint ut non habentes; quiflent ut non flentes; qui gaudent ut non gaudentes; qui emunt ut non obtinentes, & qui uotuntur mundo, ut non abutentes ": Ita pro diuersis casibus aliter atque aliter haec contingere posse statuendum est. Certe Paulus ipse Phil: 4. " Nouisse se dicit deprimi, nouisse item abundare, initiatum ubique & in omnibus esse, & ad saturitatem, & ad esuritione, & ad abunduntiam, & ad inopiam ". Et Dominus noster Iesus Christus, qui propter nos pauper factus est, cum esset diues, ut nos illis paupertate ditescerem, nempe diuitiis spiritualibus. ( 2. Cor 8. ) in casu necessitatis exsorti ratione subleuatus est thesauris Magorum, profugus in Aegyptum: postea uero a piis matronis, & mulieribus in reliqua uitacommuniter: Quid ergo uetat piis idem contingere; ut exsorti aliqua ope subleuentur per artificium δεόσδοτον Chrysochymicum, quo tempore Catastrophen Tragoediae claudet Antichristus? Sed de his in progressu diiudicationis & disquisitionis Heliae nonnulla dicentur: Negamus igitur chrysochymicum artificium homini Christiano per se illicitum, aut non naturale, adeoque nullum esse, quod fuit demonstrandum. Haec paucis praelibata uolui, Lector amice, ad eorum retundendas uoculas, quas multi per inscitiam spargunt; ne per liporem dicam, de rebus incompertis iudicium, ut coeci de coloribus, ferentes. Tuum erit quidque rectissimum sequi, & compertis incomperta non anteferre, Uale. De Helia Artista. Super Metallorum transformatione etc. Philippus Bombast Eremitanus ille Heluetius, qui se Aureolum Theophrastum ( forte more Academico, atque ab arte quam, factitauit ) & quidem Paracelsum, ut coniectura fert, gentilitio nomine a Germano Hohenheim ducto, nuncupat, primus ( quod sciam ) Heliae cuiusdam Artistae post se uenturi, in libris suis mentionem facit, quos de chymia & rebus mineralibus scripsit, quem & Alexander a Suchten in suo de secretis Antimoni libello sequitur, eidem adstipulante nuper Basilio Ualentino, scribentes libros chymicos per Heliam, qui uenturus est, nobis aperiendos esse. Hac occasione ductus Disquisitionem de Helia artis & metallica metamorphosi instituere uolui: Nempe, quidnam Heliae nomine Spagirus significet. Quae tempora ei assignet; & quid inde emolumenti sit sperandum, Deinde productis aduersus. Hageli & Pereri lesuitarum opiniones, rationibus & experimentis ostendemus, non omne, quod ueteri prouerbio dicitur, oleum & operam perdi, quod in studium Chrysochymiae impensum fuerit. Etsi autem, quod ad Heliam Theophrasteum attinet, disquisitionem tantum eius, molimur: tamen interponere iudicium non dubitamus, ubi Theophrasti authoritas uacillat, aut nobis suspecta est. Interim quae naturae consentanea, & multorum experientia, multoque usu comperta idem profert, quatenus fidei non aduersantur, accipimus: ipsum fato functum diuino, committimus indicio, nec nisi caute & cum iudicio legendum arbitramur. Quod igitur ad Heliam artificem attinet, bifariam fere de eo Theophrastus in suis libris loquitur: Semel in genere, ut libro de Mineralibus c. 8. cum de uitriolo in haec uerba scribit: " Quod uilius est Deus patefieri sinit, quod autem maioris momenti est " ( nempe transmutatio in aurum ) " uulgo adhuc latet, usque ad Heliae Artistae aduentum " ( quaedam Exemplaria habent, " usque ad artem Heliae, quando is uenerit " ). Quibus explicationis ergo addit: " Aeque enim artes Heliam habent, ac de caetero intelligitur ". Haec ille, quae indefinite & generatim dicta, nemo non ad periodos temporum referenda intelligit, quibus ad suam ἀκμὴν siue florem & maturitatem omnia perueniunt. Itaque de naturae absconditis, & artium arcanis perinde accipienda uidentur, atque in Euangelio de Euangelio Dominus & Seruator noster ait. " Nihil esse tam absconditum, quod non sit retegendum. Et " Euangelium regni omnibus, gentibus in toto orbe annunciatum iri, ipsis in testimonium, & tunc fore finem ". Nam ut is est Helias Euangelicus, cuius uirtute & spiritu restituentur omnia, qui in praecursore Domini, Ioanne uidelicet Baptista, in quo primum innouo Testamento promulgatum Euangelium, iam tum quidem uenit & emicuit; sed in fine mundi idem longe, lateque in spiritu corruscabit: ita ad eundem modum nobis Paracelsus chymicarum artium Heliam quendam depingit, quarum oculta in apertum sit prolaturus, quando illae magno quaestu uigentes passim florebunt, quae nunc radices agunt, qua de re postea. Iterum Paracelsus de isto Helia artium definite & in specie loqui deprehenditur, generalius dictum ad hypothesin referens, & uni fere singulari homini accommodans, non ut significationem generalem tollat, sed ut doceat collectiuum illud nomen Heliae ad certum usque indiuiduum propagari, [ Gr ] κὰτ ἐξοχήν. Sicut enim Ciceronis seculum aureum fu¬ isse dicitur, quo Linguae Latinae puritas, elegantia, nitor, ad summum plane maturitatis & uenustatis apicem peruenit, quae tamen in uno, & quasi cumulo uniuersas naturae opes profudit: ita siquis Heliam Latinae Linguae tum uiuisse dicat, hoc est tempore Ciceronis in quam, plurimis, in ipso uero Cicerone praecipue, nihil inquam a sententia Theophrasti diuersa dixerit. Heliam igitur artium, ac praecipue chymiae, sic proponit κατ ’ ἕνα in libris mineralium Tractatu primo: " Uerum quidem " inquit, " est, multa in terris adhuc latent abdita, quae iuxta cum aliis ignoro. Nam hoc scio Deum deinceps mirabilia multa patefacturum, & multo plura in lucem proditurum esse, quam antehac nobis omnibus cognita fuerint. Hoc item uerum est, Nihil est absconditum, quod non sit retegendum ideo post me ueniet ", inquit, " cuius magnale nondum uinit; qui multa reuelabit ". Haec ille μαντῶ¬ δης de certo ac singulari quodam homine. Eadem cap. 4. Tincturae physicae explicare uidetur cum inquit: " Horum arcanorum adhuc plura sunt, quae transmutationem efficiunt, licet perpaucis sint cognita. Nam si cuiquam a Deo pate fiunt, laus tamen & praeconium eorum non statim in uulgus percrebescit, Deo cum arte prudentiam alios celandi praestante, usque ad Heliae Artistae aduentum. Tunc enim patefiet, quicquid est reconditum ". Haec ille. Quin imo tunc aureum; & gratiae illud seculum pollicetur, cum dona Spiritus adeo luculente sese exsertura asserit, ut ab omni aeuo tantum scientiae & sapientiae neget auditum fore: qua da repostea. Mirum sane hominis augurium, praesertim de quodam uno homine singulari post ipsum uenturo, cuius ut inquit, magnale se uiuente nondum uiuat, hoc est, qui in rerum natura nondum extiterit. Fac enim in genere illud uerum esse, ut stato tempore & Heliana periodo in lucem proditura sint, quae uulgo adhuc latent: imo quae nunc Aegyptiorum fere spolia sunt ( ita enim appellare, istorum manibus nunc conclusa, placet ) eadem ad ueros Irraelitas deuoluenda esse, & ad ueros Naturae magos, qui ut olim Christo, sic eidem nunc in suis fidelibus profugituro in Aegyptum, aperturi sint thesauros suos, quae certe me impulit causa, ut ista mihi putarem peruestiganda: unde tamen ista peculiaris. Theophrasto futurorum denunciatio? unde, & a quo spiritu profecta Personalis nescio cuius Heliae post ipsum uenturi designatio? An ut in prognostico Theologico Adamus Nachemoser ( ita sonat inscriptio ) reformatorem quendam, quem mundi septimum ille numerat, part: 4. lib. 4. cap. 6. ab anno 1580. certo & sine exceptione spiritum Heliae gestaturum asseuerat: ita quoque consimiliter suum Heliam Chymicarum artium, & naturae magistrum nobis praedicit Theophrastus, naturaline sagacia, & apprehensione mentis ( praesertim puluere lapidis & tincturae physicae perpurgatae ) an prognosticatione quadam syderali & influentia coelesti? an peculiari afflatu, nescio quo, cuiusue spiritus? Possent ex Paracelso & Suchteno plura in hanc sententiam. uel disquiri, uel disseri: Sed quia mihi nec probantur, & de incompertis iudicium temerarium est, illis libens supersedeo. Transeamus ad alteram Quaestionis partem, inqua tempus Helianum explicandum. & eius emolumentum. Distinguit Paracelsus seculum, quo ipsemet uixit, ut profitetur, Arcanorum Monarcha, a seculo post ipsum uenturo, quorum prius intermedium; postremum hoc aureum & gratiae & ultimum uocat, in libro tincturae physicae ( Frustra enim sunt, qui hos tractatus Theophrasti esse dubitant ). Quinquagesimo igitur octauo anno ipsius Theoriam fore in flore ait: quo tempore ei omnes sint adhaesuri, & in naturae peruestigandis arcanis ipsius secuturi uestigia: Praxim item consecuturam admirandam operibus & signis, ita ut in uulgus passim atque infimam plebem abeat, & probetur. Haec ille. Quae in quinquagesimum octauum annum non seculi, quo ipse uixit, sed subsequentis ( isto nempe millesimo sexcentesimo ) euentura praedici apparet ex libris Mineralium, cap. de Uitriolo, ubi & de suo seculo, & de subsequenti in haec uerba scribit: ( excessit enim ex hac uita anno Domini 1541. ) " Longe ", inquit, " satius esset etiam hac hora siue nunc temporis, hisce rebus operam dari " ( nempe arcanis naturae ) " quam indulgere ebrietati, scortationi atque alteriusmodi nequitiae. Sed nunc ita fert tempus, ut scortationi incumbatur, tantisper donec tertia pars mundi occidetur gladio; altera absumpta peste: tertiam uix residua. Tunc in locum suum atque in integrum res restituetur. Sed prout nunc res sese habent, fieri. id nequit. Etiam ordines, interire, necesse est, & penitus e mundo tolli, alias fieri identidem nequit ". ( haec postrema pericope in exemplari Coloniensi in quarta forma edito ab Arnoldi Birkmanni haeredibus, anno 1570 abest ), " Tunc uero ", inquit, " auream erit seculum, tunc homo adsanum intellectum perueniet, uiretque humans more, non pecudum ritu, nec instar porcorum, neque in spelunca puta latronum " ). His protasis, Epitasis, & Catastrophe, quo ad tempus Helianum, Theophrasto constituitur. Protasis est in seculi sui moribus, quibus. non modo fit, ut naturae arcana negligantur & a Deo plerisque subtrahantur, iusto iudicio: Sed etiam quod eo grauius malum accersatur, ( per sceleratam uidelicet uitam ) internecionis nimirum tertiae partis hominum, ut Epithasis docet, linc in libris Mineralium c. 7. cum de Sulphure Paracelsus ageret. " Nisi ", inquit, " contra Deum esset ( sic sentio ne quiuis dires sit; Nam nouit Dominus cur caudam caprae non promiserit ) compendio multi iuuari pessent: sed quia opulentia. pauperem seducit, ab eo humilitatem & modestiam aufert; in nebulonem eum, transformat, satius est tacuisse, & tales in paupertate dimisisse ". Haec ille. Sic nos ipsi uidimus, cum aliquoties in particularibus ( quae uocant ) fructuosum aliquid operatione chymica productum esset: tamen eundem artificem idem opus rarenter instaurasse, an ob materialium diuersitatem, praesertim si non attendatur unde res pendeat, an ob coeli inclementiam, an ob uas sorum inaequalitate, an propter ignis moderationem ( qua in re plurimum situm ) an uero quodnon uisum esset Deo plantatis & rigatis, incrementum dare? Solus enim pro infinita sua sapientia Dominus minimos naturae motus regit, ut uel effectum sortiantur, uel dispereant. Non esigitur ut inficias eamus mores suae cuique fortunae fabros esse, ut haec in uulgus non conducant, Quid de Epitafi dicendum? cum tertiam partem hominum prius occidendam praedicat Theophrastus, antequam haec uulgentur & passim innotescant? Sane si uel exsibilandus sit, Theophrastus, nec eius augurationes attendendae, tamen; ut ex Sacris Literis apparet, post cladem ingentem piorum, qua mors & infernus, ( quae sunt portae inferorum ) quadrantem terrae occident gladio, fame, peste, perque terrestres feras ( ut est Apoc. 6. ) quando iacebunt corpora sanctorum, ac praecipue Ecclesiae testium in urbis magnae plateis, quae spiritualis est Sodoma & Aegyptus. Apoc. 11. finit o nempe illorum testimonio, sub desinentis bestiae tempus, quod antefores excubat, tunc interibit tertia pars hominum. Soluentur, enim Angeli alligati ad ueteris. Romani terminum Euphratem, parati ad horam, diem, mensem & annum, ut occidant tertiam partem hominum ( nempe impiorum ) Apoc. 9. Sane, si qua est, huc referenda uidetur Theophrastea illa ordinum abolitio, id est ordinum restiae, non Magistratuum & Principum piorum; sed quatenus bestia plena est nominibus blasphemiae, quae simul cum pseudopropheta exuretur igne uira, ut ante Ichannem sanctissimus propheta Daniel disertis de bestia uerbis testatur, c. 7. Tunc nimirum ires in integrum restituetur. Tunc enim Ecclesiae facies, renouabitur, & regna mundi subilcientur sceptro Christi; Iudaeis etiam ad fidem conuersis, ut ante hanc disquisitionem nobis alibi testatum est. Atque huc Theophrastea Catastrophe quoque pertinere posse uidetur, qua dicit, tunc futurum aureum seculum, quando homo non belluino more uiuet instar suum, & in spelunca latronum & usurariorum, sed ut hominem decet. Huc enim Paracelsica temporum distributio quadrat, licet nescio quo Spiritu ab ipso praedicta & ad axum Heliae artistae ab ipsorelata sit: quando ipsius Theoria cum Praxi florebit, & passim, ut ait, in uulgus dispergetur. Ex his satis animaduertimus, quid causae sit, cur in uulgus haud quicquam fere hodie perueniat ex chymia, quod alicuius sit momenti: licet omnia non solum plena sint librorum, sed inter Christianos & Mahumetistas nihil frequentius passim exerceatur atque ars chymica. adeo nullus non orbis angelus redolet fumis chymicis. Quid igitur? omnisne spes sublata? & ante Helianum illum temporis articulum non licebit. per Theophrastum arti chymicae ullis uacare, nisi penitus & se & sua perditum ire uelint? Non ita Theophrastus. Nam etsi nihil inuidentius est hoc hominum genere, nihil magis uarium & fallax: tamen in libro Tincturae Physicae aperte idem scribit, Non solummodo ultimum seculum gratiae & aureum sibi ad haesurum, cum ista in uulgus passim celebrabuntur: sed etiam nunc intermedio seculo promouendo se haec scribere ait, quo ueritatis amantibus usui & ornamento esse possint. Et in Manuali Philosophorum disertis uerbis ait: " Quae nunc scribo, ita scribam, ut astrales discipuli ea percipere possint, iisque uti & frui, & de iis gloriari ". Et addit, " Haec etiam alterius diligentia, quem discere non pudet, percipi possunt, cum ita grauia non sint, quin labore & industria percipi queant ". Haec ille. Quae si attendantur, appparebit Theophrastum non huic solum rei natos, quos non solum ex Angelicis superiorum astrorum naturis, sed & ex astris metallorum Philosophicorum Astrales. Suchtenus uero Mentales, uocat, uerum alios, labore & industria, quibus carbones ut alibi Theophrastus loquitur ) non sordent & qui experiendi cupiditate flagrant, posse ista uicunque consequi, quorum in numero meum nomen hactenus profiteor, quatenus: ex officio, & Naturae legibus, & charitati Dei & proximi haec non repugnant. Sed misso Helia Theophrasteo, cuius exquirendi causa ista solum attigimus: ( fides enim penes ipsum esto ) nos iam tertio & postremo nostrae Disquisitionis loco contra eos contendemus; qui transmutationem metallorum uel fieri posse negant; uel ordini creatoris aduersari, tanquam si potentia Dei attentaretur, affirmant. Grauis accusatio si uera sit. Sed praecipites hasce censuras, rationibus, & ad oculum propositis demonstrationibus, hoc est, experientia, quae, ut dicitur, etiam stultorum est magistra, refellemus. In cuius rei fidem syncere ante omnia profitemur nos nihil hic nisi naturalibus mediis attentare, cum sine motu naturae ars tota sit inanis, & naturae artisex duntaxat famulus & minister existat, nihil ad eam de suo addens. Petimus ergo primo ne praeiudicio premamur: deinde nesquod in omni scientia fieri consueuit ) illotis manibus, & ἀναλ¬ φάϑητοι lectores, hoc est, rerum mineralium prorsus imperiti, & criteriorum metallicorum expertes, huc accedant, ne uel in iudicando seipsos fallant, uel in reprehendendis alis suam prodant ignorantiam & liuorem, cum proprie artifices de arte iudicare & possint & debeant, ut uetus habet prouerbium. Principio igitur citra ambiguitatem de his iudicare uolentibus, ab aurificibus, & argyrocopis & metallariis probatoribus, discendae sunt solennes illae probae & examina, quibus adrum & argentum a reliquis metallis secerni, & reipsa sequestrari solet. Nec enim Lydius lapis hic sufficit, & in operibus Sophisticis inponere potest; si non alia accedant ad affricatum colorem criteria. Proinde & principatus & Respublicae omnes plurimum debent non tam Guardianis & aurificibus, qui examina haec usurpant, ne falsa nummorum & aeris non cusi merce adulterina simpliciores circumducantur, quam ipsis horum eximinum inuentoribus, qui quidem rerum mineralium peritissimi fuerint necesse est, quando & causas harum rerum inuestigare oportuit, & experientia probari, quod sine negociatione chymica fieri nequiuit. Itaque non omnes Alchymistae semel in uniuersum sunt proscribendi, licet impostoribus, & circulatoribus ( hoc est calchymistis ) non sit patrocinandum: cum non parum inter hos & ueros naturae indagatores & philosophos intersit, quod & in ipsa medicinali facultate satis superque res ipsa comprobat. Pridisquisitio. Primum igitur Criterium est ignis Cineriti, quod & fulmen dicitur, & ptobatio per plumbum. Quae quo se uerior sit, sumantur cineres ex solis ossibus combustis ad albedinem: alias uero tertia ex ossibus, binae uero partes ex cineribus uulgaribus per lixiuium defecatis & exustis denuo, & caueatur ne ossa suilla subintrent, quae omnia corrumperent. Omnia autem subtiliter trita per setaceum transeant: postea inspersa aqua tantisper humescant, ut uel in modellis ( quae & mortariola uocantur ) catilli, quae & capellae, per se, uel paropsides in uasis testaceis fiant, & probe leuigentur, desuper impacto pistillo ad id formato. Sed haec necesse est ab experienti demonstrari. Postquam igitur interiecta hora una atque altera, super imposita tegula, ut uocant, incanduerint in fornacula, imponatur duplum plumbi, uel triplumuel quadruplum, ratione materiae, quae imponitur & quae probanda est, idque sensim. Nonnunquam quindecim pondera plumbi adhibenda sunt, in extremis examinibus, si alia ratione edomari & quicquid est auri & argenti a caeteris metallis & scoria secerni nequeat. Ita fiet, ut cum plumbo reliqua metalla exurantur, & in fumum abeant, ac scoriam ad exteriora propellant, auro & argento solis residuis; quae propterea quod in igne sola perdurent, perfecta & superiora dicuntur, reliqua uero imper31 fecta & inferiora, ex fixo uel non sixo sulphure, ut post intelligetur, etc. Altera probandi ratio est per aquam ualentem siue fortem, quam uocant quartationem, eo quod minimum tribus partibus argenti opus sit, si quarta pars auri cum argento mixta rite sit inde separanda per aquam fortem. Quod si minus argenti fuerit, aqua fortis ( nisi modum excedat probationis ) id non soluet debita ratione: si plus argenti fuerit, solutionem promouent, sed aurum fere lancinat. Fiat ergo aqua fortis ex una parte uitrioli calcinati, altera crudi, tertia salis nitri, Haec fere communissima est ratio. Potest tamen tantundem salis nitri sumi, quantum est uitrioli, quae erit tanto fortior nisi faecum pars adiciatur ex aqua forti iam ante semel facta quod caput mortuum uocatur. Sed his de rebus editi sunt libri a monetariis, aurifabris & metallistis: quo ablegamus lectores, inprimis ad Georgii Agricolae de re metallica librum 10. Cum haec committerentur praelo incidimus forte in eruditissimos Libauii uiri clarissimi libros, qui omnium facile princeps est quos nobis uidere contigit. Is abunde omnia praestat. Aqua fortis purgetur ab omni faece: nempe soluendo argenti drachmam in semuncia aquae fortis in ampulla uitrea leui calore supposito, quae dissoluto argento mox iniiciatur in reliquam aquam fortem, siue una, siue duae Disquisitio 32 duae librae fuerint. Fiet haec instat lactis alba & turbida: mox residendi spatium detur per noctem, & aqua erit clarificata, omni faece ad fundum uasis depressa. Hac utimur ad separandum argentum ab auri ramentis, supposito calore ampullae uitreae ita ut unciae metalli in tenues bracteolas extensi & conuoluti, morecylindri, super fundantur unciae duae aquae fortis: residebit, si fere quarta pars auri argento permixta est, in fundo integra: sin minus plaerunque ramenta & nitellae pulueris nigri speciem referent, quae exemptae aqua tepida sunt eluendae & postea igniendae in crucibulo, auro se se, quale est, subiciente uisui, quod exemptum affricetur, coticulae probatoriae, aut fundatur. Sed haec non est nostri instituti longius persequi, cum unde peti possint ostenderimus. Tertia aurificum uulgata ratio est per Antimonium faciendi Reguli ex permixtis cum auro metallis, unde eliciunt aurum purum. si impositum catino per prunarum superinductam flammam, iuuante folle, mundetur. quoad omne stybium site Antimonium euaporauerit. Residuum per aridas, uini faeces & Halinitrum reducitur. Ultima probandi auri ratio, & quicquid fixum non fuerit, separandi, est Cementum regale cum lateribus minutissime tritis, quantifate dupla ad reliqua, & sale pisto, & uitriolo cascinato, ita ut stratum super stratum fiat super laminas siue bracteolas tenuissime extensas in tigillo uel catino fornaculae imposito, & probelutato. Ignis tandem carbonum excitatur, ut crucibulum post calefactam fornacem continuo rubeat, ita tamen ut laminae ne fundantur nimia ignitione, quod ad aliquot horas solet continuari, tres quatuorue, unde affinatur aurum. Haec specilla & criteria internoscendi auriargentique ( quae sola in igne manent ) propterea perdiscenda sunt, quod sine his omnis ratio sit caeca de metallis iudicandi ac disputandi, nedum tractandi. Itaque relegandi omnino sunt nasutili isti homines, qui censoriam uirgulam sumunt sibi aduersus chymicos, prius ad metallarios & aurifabros, unde discant, quae sit ratio & uis metallorum in igne, & quae examinandorum ratio, ne cum ratione insaniant, si contra experientiam contendere uelint. Sed his praemissis ad institutum accedamus. Qui transmutationem metallorum dari negant, orsi a principiis metalla componentibus, negant Chymistas hydrargyrum & sulphur componentia eorum principia recte statuere. Sic Balthasar Hagelius Iesuita Philosophiae in Academia. Ingolstadiana Professor, in ea quam de eoe tallo & lapide disputationem edidit, prolaurea respondente Andrea de Luchis Austriaco, anno 1588. Thesi. 7. poscribit titulo de materia ( libet enim Sectae causa, quae sola philosophiae penetralia iam sibi uendicat, inde arcescere disquisitionis huius fundamenta, quibus refutatis, caeteri tum ueteres, tum neoterici quorum uestigia Hagelius sequitur, sua sponte corruent ) Sic igitur inquit. Thesi iam dicta: " Alchymistae nouum & maxime superstitiosum genus hominum, metallorum omnium principia pertinacissime contendunt esse sulphur & hydrargyrum sire argentum uiuum ". Eadem explicans thesi 12. addit: " Res ad chymicos redit. Hi quod ipsi sese ex sulphurem & hydrargyro metalla fabricare putent, ex indem naturam conflare non sine multo fastidio contendunt ". Haec Iesuita nouum maxime & superstitiosum genus hominum, contra sui ordinis professores, qualis est Delrio & alii. At quomodo susceptum probare conatur? " Quod metalla ex sulphure, inquit, & argento uiuo non fiant, ita probandum est. Si res ita habent ut uolunt chymici, cur sulphur & argentum uiuum in uenis metallicis omnibus aut plerisque aut metalla in puteis ipsorum non reperiuntur? " Haec est prima lesuitae ratio, ab ortu metallorum, siue locque potius ducta. Arguit deinde ex proprietate componentium. " Et cur ", inquit, " proprietates sulphuris & argenti uiri non habent? Quid enim sulphure ad flammam concipiendam aptius est? At metalla non sunt φλογισά ". Item, " Nullum argentum uirum concrescit frigore, ut experientia & arist. Meteor. c. 8., auctor est. 35 " Metallum autem nullum est, quod non frigis densarit. Quomodo igitur ex hydrargyro factum sit? " Haec sunt Iesuitae principia, quibus metalla negat sulphure & argento uiuo constare: quibus fortasse rectius obuiam iremus, si ad oculum statim adhibita demonstratione, hoc est, ipso facto, euanidas istas, ratiunculas euerteremus, iuxta illud Poetae. " Nec locus ingenio est, oculi te iudice uincent. " Ueruntamen ad obiecta breuiter respondebimus, priusquam rem facto firmemus. Quod in metalli fodinis omnibus, aut plerisque sulphur & argentum uiuum, negat reperiri; ubi sunt uenae metallicae, & contra in puteis sulphur & argenti uiui negat metalla esse: quis non uidet inde fieri, quod hic semina duntaxat metallica sint, & quidem extrusa a natura & dispersa, antequam metalla fieri potuerunt ubi autem uenae metalli, sunt argentum uirum & Sulphur non ita frequenter comparent, eo quod principia componentia in composita iam transierint hoc est in metalla concreuerint. At si quid uellet, efficere, probaret, nullum in uenis metallicis, uspiam reperiri argentum uiuum & sulphur. Hoc enim ( tametsi probabiliter tantum arguit ) non solum Physici & Philosophantes caeteri asseuerant ( quod callide Iesuita declinauit ) uerum etiam Chymistae quidam non non ignobiles a mineraris minus experientibus decepti senserunt. Sed hoc aliter se habere, stibus oculatis & fide dignis & mineratum peritis monstramus, & quod ad rem facit, ab Alchymia alienis. Primus est Christoph. Encelius Salueldensis, qui de re metallica tres libros scripsit, quos praefixa epistola ad Christianum Egenolphum ciuem Francofurtensem. Dn. Philippus Melanthon curauit edendos, qui tamen demum imptessi sunt anno 1554 in 8. forma ab haeredibus Christiani Egenolphi. Is libro, primo cap. i in haec uerba scripsit: " Fuerunt ", inquit, " qui negarunt principia metalorum esse argentum uiuum & sulphur ". Causam affert ab iis adductam: " Quia olim talia scilicet argentum uiuum & sulphur in natura sua non reperiri dicebantur in fodinis. " Sed hi maxime errant, addit, " Nam reperiuntur in nostris fodinis in natura sua tum argentum uirum, tum sulphur uere metallorum principia ". Haec ille. Cui similla docet, experientissimus uir, Iohannes Mathesius, qui cum Pastorem ageret in ualle Ioachimica nobis explicationem locorum sacrae scripturae exhibuit, quae de fodinis, mineris & metallifico agunt, theologice & physice ista pertractans, ipse testis oculatus. Sic igitur in Postillis Sareptae luculentissimo stylo Germanice editis Norinbergae anno 1562. in tertia concione, de ortu, incremento, & decremento metallorum, parum quidem aequus Alchymistis, sed tamen quae uiderat fideliter commemorans; " Alchymistae ", inquit, " propositum ab ipsis traditum ad opus siue probam perducere non possunt, hoc uerum est: nihilominus tamen experientiae testatur, inquit, ubi uenae sunt diuites, & minerae uberes, quod sine sulphure & argento uiro non sunt ". Haec ille. Quae nominatim regionibus & fodinis citatis probat addens, " in generatione & incremento metallorum oportet ut sinamus adesse argentum uiuum ". Eadem documenta sulphuris adducens, multis locis testata, tandem concludit: " His adducti signis minerarum periti cum iis sentiunt, qui metalla ex argento uiuo & sulphure nasci docent; sicut elegans distichon Philipri Melanchtonis in hac ipsa ualle factum testatur, nempe ": " Lactea ubi fumis hydrargyra mixta coquuntur. Sulphureis, uenae semine prima nouae ". Haec Mathesius Ubi ista Melancht: lux Germaniae uidens indigne a quibusdam umbratilibus Philosophis & Pseudo Medicis flagellatur, quos ita scribere non pudet: " Ualeant somnia Melanchtonis, Titelm. & chymicorum qui his adhaerere uidentur, qui dum ponunt Mercurium & sulphur proxima pro metallorum materia, omnia confundunt ". Utrum somnia potius sint, quae isti ex cerebro suo comminiscuntur; an quae sensus & experientia Philippo demonstrarunt, & testes oculati fatentur, iudicet aequus lector. Rerefutata Iesuitae ratione, de loco ortus metallici, ad alteram e propriis consequentibus accedamus. Metalla, inquit, proprietates sulphuris & argenti uiui non habent, ergo. ex his non sunt orta. Priusquam de proprietatibus, & antecedente agamus placet conclusionem reapse euertere, & ipso facto demonstrare, metalla ex argento uiuo constare, in quodresoluuntur, & ex quo componuntur. Duae sunt uiae apud Alchymistas, altera quae dicitur, humida, quae fit per aquas & solutiones: altera quae dicitur sicca, quae fit per pulueres. Utriusque documentum edamus, quomodo metalla uel horae spatio tam mollia, quam dura in argentum uiuum currens conuerti & resolui queant. Prioris exemplum esto, in plumbo, quod limetur, uel rasile fiat, scalpro detritum: uel fusum inter duas patellas, ligneas puluerisetur minute, qualis est arena plumbea fete clepshydrarum. Ad huius analysin in sua principia ralis praeparetur aqua. Recipe aquae fortis purificatae uncias duas; dissolue in ea argenti uiui communis unciam unam in ampulla uitrea probe obstipata, leui carbonum igne supposito, donec in aquam limpidam abierit. Postea remoue a calore ignis, & aperto ore sensim iniice unciam unam plumbi rasilis uel puluerizati. Efferuescit enim aqua sponte, & tumultuatur, si simul omnia aut nimis ingeras, inde iterum obtura orificium uitri & aliquatisper dissoluere sine aquam: mox uidebis uulgare argentum uiuum, quod prius in aqua fuerat dissolutum, subsidere instar calcis & pulueris albi, plumbi uero ramenta oculis spectatibus, si agitentur, resolui sensim in argentum uiuum currens, adeo ut duae & quandoque tres, partes unciae ex plumbo sint futurae argentum uiuum, quarta pars circiter ( si rite omnia peracta fuerint ) scoria & faex sulphuris plumbi superstes. Quibus peractis, effunde aquam fortem in aliud uas uitreum. Reliquum argenti uiui ex plumbo facti exime, & traiice per corium uel linteum cum chorda ( uti moris est ) compressum & constrictum, & uidebis, quantum ex plumbo elicueris Mercuri uiui, & quantum restet faecis terreae & sulphureae. Calcem quoque albam ex dissolutione argenti uiuiprimo in aquam impositi subsidentem collige, quae uel ulterius praecipitari poterit in puluerem rubeum per aquam fortem, uel reuiuificari in pristinum argenti uiui pondus, per sublimationem & decoctionem, chalybis frusto imposito aquae communi, ut terum chymicarum peritis notum est. Ita ad oculum euidenter apparebit, quomodo plumbum in argentum uixum redeat, ex quo fuerat ab initio creatum, pondere etiam residuae faecis id testante, quantum plumbi in hydragyrum abierit, quod a communi nihil discrepat nisi quod sit liuidius paulo & segnius, prout cuiusque metali natura peculiaris postulat: sicut contra id quod ex ferro fit, omnium uiuacissimum & agilimum est. Neque hic disputo, cur unus Mercurius alterum resoluat, uulgatis ( inquam in aquam transparentem resolutus, eum qui inest plumbo eliciens, & uiuum permittens, cum prior ex resolutione in calcem totus subsidat. Hoc tantum animaduerti uelim, distingui manifeste duos hos Mercurios, ne quis permisceri putet, & proximum metalli esse uiuum, alterum in aquam resolutum remotiorem, quippe per quem ille metallicus elicitur, & non in aquam nubis aut transpatentem, sed in hydrargyrum resoluitur. Sunt & aliae uiae resoluendi plumbum in Mercurium citra omnem Mercurium, maxime per salia, plumbo prius calcinato: sed quia momento fieri nequeunt, idcirco commemorandis his supersedeo, ne aliquot dierum specimen afferat lectori taedium. Accedamus ad duriora metalla, quae rebus siccis dissolemus. Deligamus chalybem, ferri depurati nucleum. Huius limetur semuncia, & ponatur in Crucibulo, ac superimponatur semuncia salis armoniaci minutissime triti, cum uncia Mercurii sublimati ( qui non cum arsenico, sed cum salibus & uitriolo sublimatus sit permisti & prius pisti mox crucibulum collocetur in medio leniter accensarum prunarum idque sub camino, aut acre libero. Quam primum calorem senserit sal armoniacum cum sublimato incipiet sublimari ( Cauendus autem est odor, propter Mercurii uenenositatem: ne imprudentius naribus excipiatur ). Paulo post incipiet sal armoniacum cum sublimato fundi & fluere, quo ad tria uel quatuor momenta peracto ( uisu enim tuto percipitur sub camino ) statim crucibulum auferatur, & sponte refrigescat: postea super patella diffractum monstrabit chalybis limaturam magna ex parte sui in argentum uiuum abiisse, quod patella uel uitro exceptum per linteum exigatur, unde perspicietur limpidissimum & ita uiuacis naturae, ut in plano decurrens quasi subsiliat ) adeo igneae naturae est Mars siue chalybs. Quin nec in uase ligneo, ne sensim euolet, pene ulla obseruandi ratione conseruari potest, sed in solo uitro firmiter obsignato. Est tamen uerum & naturale hydrargyron omni proprietate hydrargyri constans. Sed apprime cauendum est, ne inter resolutionem paulo largior mora intercedat. Statim enim subuolat, longeque citius, quam aliud quoduis durorum aut mollium metallorum ac etiam se immiscet salis armoniaci & Mercurii sublimati massae. quod si fit in mortario cum aqua feruida eluenda erit massa, donec purus secernatur Martis Mercurius. Quod si fore quis dubitet, uiuum hunc mercurium ex sublimato defluere, is si uelit per alembicum in receptaculum exhalationem excipiat, & in phiala, uitrea haec eadem factitet, uidebitque sublimati & armoniaci pristinum pondus superesse, demptis faecibus ferti, siue sulphure terrenoso, chalybis, & inde producti hydrargyri. Sed & alia ratione probari, potest ex sublimato non defluere, nempe si loco limaturae, frustum chalybis immittas, facile experimento cognosces, nihil ex Mercurio sublimato ( qui tamen in aqua decoctus sine ferro non facile reuiuificatur ) Mercurii uiui relinqui, ac proinde ex, chalybe limato, non autem sublimato id hydrargyron fieri. Idem iudicium esto, de cupro & argento. Pari enim modo parantur, nisi quod paulo diutius fluere superiectos pulueres oporteat, quam in chalybe resoluto. Ac ex hydrargyro cupri ( separato iam sulphure uiridanti ) pretiosissimum paratur Turbit minerale, cum oleo uitricli, & spiritu uini, quod saltem cum sacchato rosarum sumptum in quantitate grani eximium & expertum est contra Pestem remedium, etiam post infectionem, & quidem citra omne periculum, priusquam elabantur 24 horae, quod ipsemet cogente periculo, cum caetera omnia deficerent, in meis expertus sum. Neque curo quod Suchtenus in tractatu suo antimoniali dirissimum uenenum pronunciat mixtum Marti, nescio an ullo experimento edoctus, nec ne?. Hoc enim meum certum est experimentum & hactenus innoxium. medica non tractamus. Diximus de mollibus & duris metallis. Aurum enim ueluti medium est & extremitatum centrum, ac proinde temperatum, in quo actiua non praeualent passiuis, & contra, ubi alius modus ineundus est separandi Mercurii ipsius per Mercurium Argentum uero, soror auri, & ueluti compar, pondere & colore deficiens & aequali complexione & fixionis infirmiore permanentia. In excessu uero dura sunt cuprum & ferrum; in defectu uero mollia stannum & plumbum, quorum hoc mollitie respondet duriciei ferri e regione. stanni antem mollities duritiei cupri. Sed est & aliud instar metalli, si non metallum, quod neque durum per se est, neque molle sub mallei extensione, sed duntaxat friabile & fusile, quale est Antimonium & quod ab eo degenerat Bysemutum ( Hydrargyron enim principium est metallorum, non metallum proprie. ) Distinguuntur autem mineralia in maioia & minora. Maiora, quae ex Mercurio & sulphure originem ducunt. Minora, quae Mercurio carent, ut Sales, alumina, sulphur & c. Antimonium igitur quoniam argento uiuo & sulphure constat licet non in metalum duratum sit. nec ductile: tamen & ipsum metallicum esse conuincitur. Potest enim beneficio uitri Ueneti ex eo puluis subcinericius in alembicum sublimari, qui tritus profundit Mercurium currentem ad made factum digitum. Ostendimus hactenus, ut Metalla in Mercurium resoluantur subiiciamus quomodo ex Mercurio, beneficio sulphuris metallici, metalla componantur, ut constet de eorum genesi, quod in efformatione plumbi patebit. Fundatur plumbum in testa, & reuerberetur agitando super carbones dum in calcem siue puluerem flauescentem abeat. Huic trito affunde Phlegma aceti destillati tantum ut spitamam supereminat, & simul permittantur ita triduum. Interea dulceset acetum per extractam animam Saturni. Limpidum, quod fuerit per inclinationem a calce, effundatur Huius aceti si aliquantum decoxeris ( saltem crucibulum plenum ) donec acetum totum euaporauerit ( leniter autem id fiat propter impetuosum tumorem aceti, ne ebulliens dispereat effluendo ) uidebis in fundo residere inpalpabilem puluerem subcroceum, qui est anima, sulphur & essentia plumbi, nullo pondere, ne forte plumbum ipsum corporale restare existimes. Hoc ad oculum subiecisse libuit, ut sulphur extractum ex metallis, quod tamen ad aliquam fixationem peruenit, cerneretur. Reliquum aceti siue extractionem illam ex plumbo animam continentis serua, & dissolue in aquae fortis communis uncia semiunciam argenti uiui, ( ut moris est ) cui dissoluto infunde sensim tantum reseruati aceti ( eius puta quod animae prumbi extractionem in se habet ) quantum est aquae fortis, & uidebis statim Mercurium resolutum instar pulueris residere tracta in se anima Saturni. Effuso igitur liquore, residuam illam materiam Mercurii in puluerem redacti in crucibulo per se funde, & habebis ex Mercurio plumbum uerum, naturale, per artem factum, ita ut nemo negare possit metalla ex Mercurio & sulphure gigni atque effici, naturali ac uera genesi. Sed tempus tandem est, postquam reipsa ostendimus ( ut quiuis experiri potest ) metalla ex hydrargyro, contra uulgares Physicos & philosophos, prtoxime originem ducere: ut ad Iesuitae rationem, ex propriis consequentibus dictam, respondeamus: quod quanquam opus non erat; quippe conclusione ipso facto & demonstratione, quo ad sensum, euersa tamen ut hominibus sibi placentibus in suis argutiarum uanitatibus, satis faciamus, non pigebit etiam haec somnia breuibus discutere. Non habent, inquit: proprietates sulphuris & argenti uiui metalla: Cur obsecro? quia inquit sulphure nihil ad flammam concipiendam aptius est, at metalla non sunt φλογιστὰ. Ridicule. Nam sulphur in metallis ad aliquam fixationem peruenit, ita ut in imperfectis cum Mercuri cruditate sulphur quidem euaporet, licet non sit inflammabile, in perfectis autem penitus hydrargiron fixauit, ut nec euaporet, nec cremetur. Quod quo melius intelligatur, sciendum est, τό φλογιστὸν esse quidem proprium omnis sulphuris, adde & solius sulphuris in omnibus rebus insiti, at non semper ei est proprium: Quippe fixari porest, idque imperfecte fixum & materiae immixtum non incenditur, tamen euaporat in in igne: perfecte fixatum manet. Atque hinc metallorum in igne euaporantium uel permanentium perfectio, uel imperfectio maxime oritur. Huius rei documentum insigne praebet Antimonium, nondum ad extensionem mallei usque fixum, sed tantum friabile & fusile, uti diximus. In eo enim sulphur, quod congelauit argentum uiuum in massam terrenosam ( extra reuerbationis artificium puta, quandiu manet compositum ) non inflammatur, sed cum Mercurio euaporat in igne penitus, nempe ipsa ambo in massam natura simul coniuncta. At si sulphur ex Antimonio eliciantur per extractionem, tunc est sicut sulphur commune, & perinde sicut illud φλογιστὸν. Non loquor de rubedine, quam chymistae extrahunt: sed de uero naturali sulphure subuiridi. Id hoc documento probabis. Rec. Aluminis & salis nitri ana quantum sufficit; Fac aquam ualentem, uel etiam communem aquam fortem sume ut moris est, cui ponderata immite dimidium salis tosti: Postea tere Antimonium subtilissime; & immitte in pauxillum huius aquae tantum Antimonii triti, ut ei supernatet aqua ad quatuor digitos: Sensim autem immitte, ne aqua efferuescat insolentius. Cum uirorem aqua conceperit, in phiala extracto sulphure subtilissimo, statim effunde, & aqua communi tepida in eam immersa subsidebit sulphur, ueluti commune uiride, quod ipso facto probabis esse φλογιστὸν, & nihil a uulgari hac in re differre. Colligamus igitur argumentum & lesuiticam proprietatem sulphuris euertamus. Si enim sulphur in Antimonio non est inflammabile ( quod tamen nondum ductile est metallum, & a quo separatum ardet ) quanto minus in caeteris siue perfectis, siue imperfectis metallis necesse est inflammationis proprietatem seruare, in quibus iam ad malleationis usque fixationem peruenit? Prius est uerum, ut experimento patet. Fundatur enim Antimonium ante follem, & euaporabit sine inflammatione. Ergo & posterius uerum est: idque tanto magis, quanto ad maiorem fixationem in metallo; quam in Antimonio, sulphur peruenit. Nam separatum a metallis non amplius inflammatur propter aliquam fixationem, ut patet in plumbo, qua de re ante egimus. Eadem ratio est argenti uiui, quod frigore non concrescit, scilicet per se & solum. At cum in metallum cum sulphure concrescit & fundi potest, & frigore congelascit, ut uidere est in genesi plumbi ex Mercurio & uel in Antimonio patet, in quo tamen fixionis permanentia nulla in metallum per extensibilitatem facta est. Apparet igitur elumbia esse lesuitae argumenta, & ad speciem sophisticam solum composita, ac nescio quid futilis, sed plane nihil solidae rationis prae se ferre. Hoc & illi, & eius complici Pererio responsum esto, qui in suis libris de communibus omnium rerum naturalium principis & affectionibus ita scribit lib. 8. cap. 19. " Quidam, " inquit, " rerum metallicarum peritissimi, de quibus etiam subtiliter & accurate scripserunt, affirmant, trimum ac summum fundamentum, quo nititur & sustendatur ars Alchymiae, nulum esse: quo intelligere licet, ipsam artem ( si modo ars dicenda est, quae inse nihil ueri ac, certi habet ) inanem ac falsam esse. Etenim Alchymistae putant materiam omnium metallorum esse sulphur & argentum uiuum: quamobrem profitentur, se ex uaria sulphuris & argenti uiri inuicem commixtorum temperatione, posse quodlibet metallorum efficere, in quo sane, uehementer falluntur. Nam si sulphur & argentum uiuum est materia auri & argenti, ergo in uenis, in quibus generatur aurum & argentum, apparebunt aliqua uestigia sulphuris & argenti uiri, similiter etiam in renis sulphuris & argenti uiri, reperirentur aliqua indicia auri & argenti: Sed ipsi qui totam pene uitam curiosissimo lustrandis considerandisque uenis & locis metallorum consumpserunt, nunquam tale aliquid reperire potutrunt. Quare falsa est opinio Alchymistarum, & aurum quod ab ipsis fit ex sulphure & argento uiuo non est uerum aurum. Non enim, ui dictum fuit, talis est materia ueri & naturalis auri, etc ". Haec hypothesis principiorum, quae metalla componunt, utrum a Iesuita Pererio recte negetur, & proinde ueri & naturalis auri effectio & generatio per chymiam explodatur, satis superque iam ostendisse putamus, unde non mirum est, eum praeconceptis huiusmodi falsis opinionibus fascinari, ignoratis principiis, & eundem in tota reliqua disputatione, quod & Hagelio accidit, nihil solidi posse asserere. Sed pergamus ad reliquam telam pertexendam. Altera aduersus Chymistas ab Hagelio suscipitur de metallorum distinctione defendenda opinio: qua specie ac differentia essentiali ea uult distingui, ac proinde metalla in metalla non posse transmutari colligit. Tertia deinde directe contra chymistas intenditur; de mutua metallorum transmutatione, in qua nullam substantialem metallorum transmutationem arte fieri posse statuit. Cui opinioni Pererius supra citato loco quartam adiicit, nempe nullam per artem non modo transmutationem 50 fieri, sed nec de integro effectionem siue productionem ueri auri naturalis esse: quibus explicatis & discussis, Disquisitionis nostrae fine faciemus. Quod igitur ad distinctionem metallorum attinet, cum omnia pariter ex sulphure & hydrargyro concreuerint, ut demonstratum est, & ipso facto deprehenderimus, ea solum quo ad hydrargyron purius uel impurius; & quo ad sulphur fixum uel cremabile differre, iuxta diuersam contemperationem eorum per sal siue terram metallicam concurrentem cum sulphure, non quidem eorum opinionem improbare possumus, qui negant essensifica differentia speciali metalla differte, sed tantum ratione accidentium diuersorum, in mineris superuenientium, quae diuersa metalla faciunt: sed tamen dicis causa supponamus ea differre speciali forma, nunquid una forma corrupta alteram inducere ars nequit? nempe si substernatur materia formam appetens, & impulsu causae efficientis naturalis, ac debitis adminiculis in actum prorumpens: Non enim species in species mutari dicimus, uelut argenteitatem in aureitatem, sed indiuidua specierum corruptioni & generationi obnoxia & mutabilia. Uideamus, igitur quomodo Iesuita suam sententiam tueatur. " Communis ", inquit, " multorum est opinio, solum aurum in51 ter metalla perfectam speciem habere, caetera omniae esse quasi quaedam rudimenta & initia auri tantum, ac proinde inter metalla aliud discrimen non esse, quam inter perfectum & imperfectum in eadem specie; uerum contra hanc opinionem sic agere possumus. Ferrum non est mixtum imperfectum, quale est Nix & caetera, quae ἐν τῷ μετεώρῳ fiunt. Quis enim credat? Ergo est mixtum perfectum. Egregia sane ratio, si hoc est ratiocinari, praesertim in philosophia & scientia naturali. Quis enim credat? inquit; Annon principium his apertie postulat, & mixtum esse perfectum colligit, quia ipse cum suis non credit, quod sit imperfectum? At cum saepe ferre pluisse legatur, sane quae in μετεώρῳ fiunt, louge uero similius est, ferrum & reliqua metalla imitari, quam secus. Itaque quod addit, idem licebit dicere de auro, argento & caeteris; tantundem ponderis habet, quantum prior ratio habuit. Reliqua argumenta, ut & alterius cuiusdam, qui ex suppositione terminorum Logicorum arguit, metalla differe specie, non tenent, nisi addicantur propriis principis naturalibus. Etsi enim de indiuiduo hoc plumbo praedicetur plumbum in specie, & de specie hac metallum in genere: tamen ista non re ipsa, sed distinctionis causa dici possunt, exusu loquentium, non rei natura. Sed pergit Iesuita. " Et, uel unica metallorum substantia est ", inquit, " & qualitates dipersae: uel non est unica substantia. Si unica est substantiae, tum uerae erunt illae, plumbum est aurum, & uiceuersa, aurum est plumbum. Tum quoque non erit difficile ex plumbo aurum conficere, cum non fit difficile, qualitates; quae a nulla peculiari forma cobibentur, a plumbo tollere, & quae auri sunt, inducere. Et tamen hactenus nullus omnino repertus est, quem aurum omni ex parte probatum confecisse liquido constet. " Ex quo conficit non esse metallorum unicam substantiam. Respondemus, satis patuisse ex substantia hydrargyri supra adductis experimentis omnia metalla constare, & penes sulphuris fixi uel non fixi differentiam, & diuersam contemperationem, uel imperfecta & igne cremabilia, uel perfecta & fixa esse. Proinde cum ad oculum ista pateant, non est opus de his conquisitis ratiunculis eristice & sophistice contendere Forro hae propositiones si uulgus spectes, paradoxis similes sunt: plumbum est aurum. At si naturam intrinsecus, spectes, non ita erunt absurdae. Unde chymistis plumbum dicitur aurum leprosum: Item interiora argenti sunt aurum: & similes propositiones recte intellectae, ex natura rerum, non uulgi loquela & opinione. Unde etiam facilis est qualitatum purgatio, & aurificae formae, ministetio artis, introductio per principium metallicum fixum, quod imperfectum tollit, & mateam perficit. " At nemo hactenus repertus est ", inquit, quem confecisse aurum ex omni parte probatum liquido constet ". Nimirum huc omnia redeunt denique, ut his Papistis apistis re ipsa demonstremus, contra inanes argutias philosophantium, metallorum transmutationem in aurum possibilem esse. itemque uerum aurum naturale ex principiis metallicis produci, quod deinceps praestabimus, Nam quod nullus hactenus repertus sit ( ut ait Iesuita ) quem aurum omni ex parte probatum confecisse liquido constet, non est cur refutemus, praesertim cum de Arnoldo Uillanouano scribat. Ioh. Andr. in addit. ad speculat. tit. de crimine falsi. " Nostri diebus habuimus Arnoldum de Uillanora, in curia Romana summum Medicum & Theologum, de quo scripsi de obseru. ieiun. consilium, qui & Magnus Alchimista, uirgulas auri quas faciebat, consentiebat omni probationi submitti ". En exemplum! Sed hac de re extant Arnoldi libri, qui testantur ex plumbo factum esse aurum. Possem adducere testimonia clarissimorum & fide omni dignissimorum uirorum, qui haec fuis uiderunt oculis, & manibus palparuunt, ac non ita pridem cum una tincturae parte, tria millia quingenta octuaginta quatuor pondera plunbi in aurum uersa sunt, cuius portio etiannum Basileae asseruatur. Sed nolumus inartificialibus argumentis agere: sed ad nobilis Eualdi Hohenlandii historiam transmutationis metallicae lectores remittimus, pro defensione chymiae super his experimentis. Ingerunt tamen hoc loco sese Medici, neque ullum e doctioribus chymiae assensum praestitisse, audacter asseuerant. Sed quid Fernelius de abditis rerum causis de Elixiri Arabum & de tota hac re statuat lib. 2. c. 18. & Marsilius Ficinus ( duo quouis Hercule superiores ) lib. 2. de uita Cael. Re.c. 3. ante oculos omnium & in ore doctorum uersatur, quos refutare nimis temerarium est, quibus Comitem Mirandulanum Comitem addo, ut silentio praeteream alios atque alios. Nos uero transmutationem metallorum possibilem & naturalem esse, experimento naturae & artis probabimus, si ad illud prius responderimus, quod nonnulli species, rerum perfectiores negant fieri nisi uno modo, hoc est ab agente naturali, eo quod generationes huiusmodi rerum determinatae sint, tam secundum actiuum principium & materiam, quam secundum locum in quo fiunt. Id hactenus admitti potest ( ut recte Petrus Bonus Ferrariensis notat ) quatenus ad artem eadem naturae proxima principia sunt adhibenda, quae sunt penes ipsam naturam. Nam si alia uel similia adhiberentur, non idem cum naturali auro produceretur, sed diuersum uel simile. Non loquimur de operibus sophisticis dealbationum uel rubificationum in colore: sed de eo quod in ipsa metallorum natura & essentia est, in definitione uniuoca, si metalla specie differant, & omnia criteria & omnes proprietates auri, argenti, aeris & c. sustinet: Unde Paracelsus aperte in libro de uexatione Alchymistarum, ueram Alchymiam non constare nisi de metallis, ex metallis, per metalla, & cum metallis, testatur. Sed quod ad locum attinet & genetationis media res aliter se habet, ut ex 9. Met. Arist. constat, qui fatetur ex agente & materia similibus, operationes semper similes esse quamuis media sint diuersa, ut & ante nos alii demonstrarunt. Nam ista & materia duo sunt, maxime cum habeamus aequipollentia uasa & media ad eundem istum finem. Haec quo melius intelligantur, placet ex Pererio ipso, sententiam Alberti Magni describere, idem testantis. Sic igitur Pererius Iesuita lib. 8. c. 20. " Albertus ", inquit, " in libro suo 30. de Mineralibus c.9. hanc de facultate Alchymiae quaestionem pertractans, primum exponit sententiam Auicennae, quae fuit haec, Sciant ( inquit Auicenna ) artifices Alchimiae species metallorum permutari non posse, quamuis aliquid illis simile fieri possit. Quod enim differentia specifica aliquo tollatur ingenio, non credo possibile, sed exspoliatio accidentium non est impossibilis, uel saltem diminutio eorum. Non enim permutantur species metallorum, nisi prius in primam materiam metallicam reducantur, & sic iurnamine artis deducuntur in speciem metali, quod uolueris. Atque idem quoque sensisse ait, Hastem philosophum praecipum in physicis & Mathematicis. Deinde Albertus subiungit ea quae sequuntur. Oportet nos dicere Alchymicos peritos non aliter operari, quam peritos Medicos, qui per medicinas purgant materias corruptas & nocentes sanitati & postea per media confortantia naturam, iuuant uirtutem naturalem, ut digerendo sanitatem inducant, quae sanitas est effectus & naturae & artis: sed illius effectiue & principaliter, huius autem instrumentaliter & organice. Sic Alchymistae primo bene purgantes materiam argenti uiui & sulphuris insitam in omnibus metalis confortant, deinde deducunt uirtutes elementares & coelestes tali materiae inhaerentes ad proportionem mixtionis metalli, quod intendunt inducere, & tunc ipsa natura operatur & non ars, nisi organice iuuando & exspoliando, ut diximus, & sic uerum aurum & argentum educere & facere uidentur. Quod enim uirtutes elementares & coelestes faciunt in uasis naturalibus, hoc etiam faciunt in uasis artificialibus, si artificialia formentur ad modum naturalium; & quod facit natura calore solis & stellarum, hoc faciet ars calore ignis, dummodo sic temperetur, ut non excedat uirtutem se morentem & informantem, quae est in metalis. Huic etum coelestis inest uirtus, quae primo commiscuit eam, & haec inclinatur ad hoc uel illud, per artis iuuamen. Alchymia igitur per hunc modum procedit, id est, corrumpens unum a sua specie remouendo, & cum iuuamine uerum quae in materia sunt, alterius spe67 ciem inducendo. Quare omnium operationum Alchymicarum melior est illa, quae procedit ex iisdem, ex quibus procedit natura, sicut expurgatione sulphuris per decoctionem & sublimationem, & expurgatione argenti uiui horumque bona permixtione cum materia metalli. In bis enim, & ex uirtutibus horum, omnis species metalli inducitur. Qui autem per alba albificant, & per citrina citrinant, mamente specie prioris metalli in materia, proculdubio deceptores sunt & uerum aurum atque argentum non faciunt, & hoc modofere omnes uel in toto, uel in parte procedunt. Propter quod ego experire feci aurum Alchymicum ( puto manente specie prioris metalli ) quod ad me delatum est, & postquam sex uel septem ignes sustinuit, tandem amplius ignitum consumitur & perditur, & quasi ad faecem reuertitur. " Haec Albertus, quibus Pererius addit: " Ecce supra dictis uerbis Albertus non solum docet, uerum aurum posse fieri per Alchymiam, sed etiam quis modus eius efficiendi sit possibilis, & quis impossibilis, manifeste declarat ": Sed inquam ego, An non hoc ipsimet Pererio est contrarium, quod ei attendendum erat & prius experiendum, quam exagitandum, si uera Albertum dicere fatetur? Sed tempus est, promissa exsoluendi, antaquam ad obiecta reliqua respondeamus. Quod igitur ad metallorum transformationem attinet, scribit Iohannes Mathesius uir experientissimus hac in re idem, quod Paracelsus de ferro & chalybe in cuprum transmutato, tum per naturam, tum per artem. Sic enim habet conc. 3. " Quod in fonte Cypsensi ex ferro fiat cuprum certum est ( En opus naturae ). Item, quod artifices sciant minerale lixiuium fundere, in quo ferrum itidem abit in cuprum in monte Kuticensi, probatum est " ( En opus artis! ) Sed nos aliorum inuenta nolumus referre: tantum hinc apparet Mathesium, chymistarum maximum aduersarium, eo ipso loco, ubi eos oppugnat, per imprudentiam non posse reticere metallorum transmutationem essentialem ( siquidem specie differunt ) possibilem esse naturae & arti. Neque hic disputamus de modis efficiendi cuprum ex setro, quos docet Paracelsus, quos non perse fieri, putamus, siquidem cum uitriolo fiunt ex quo per se cuprum potest elici. Unum afferimus nostrae Mineruae, & nostrae effectionis, ubi ex ferro uitriolum, ex hoc rursum cuprum generatur, beneficio naturae & ministerio artis per sulphur commune. Sumatur uncia una olei sulphuris per campanam facti, uti moris est, licet non rectificati, cui immisceantur unciae duae aquae fontanae. Mox chalybis siue ferri laminas tenuissimas ignias & multoties restinguas in uase pleno aequae frigidae, donec ita indutentur, ut nullo negotio forcipibus discerpi queant, quas in modum unguiculi lancina, & ficcas impone mixtioni aquae & olei sulphuris. in phiala, quam obstipatam colloca in uase repleto cineribus, sub quo ignem carbonum tantisper excitabis, ut bulliat lenissime ad horas sex: mox infrigidari sponte permitte, & inuenies superne in uase refrigerato generatum uitriolum splendens, uiride, optimum. Hoc in aqua communi dissolutum bulliat, donec superne cuticulam contrahat, mox aquae impone laminas nitidas & recentes chalybis, & paruo momento adhaerebunt eis nitellae aeris, quas collectas funde & habebis cuprum naturale, ductile & fusile ad omnem aeris proprietatem. Hoc unico experimento difflantur omnes rationes Aristotelicorum, quomodo pars chalybis possit retromeare in uitriolum: & iterum ex uitriolo reduci in cuprum, atque ita uere per artis ministerium beneficio naturae generari, nec tantum transmutari metallum. Aliud breuius exprimentum sed minoris quantitatis appono. Calcinetur limatura ferri cum tantundem triti sulphuris, & reuerberetur agitando super testa, donec sulphur comburatur, residuum in aquam feruentem ita candefactum immitte, & impone laminas puras chalybis, & adhaerebit eis cuprum in forma mucillaginis, quod detersum fundatur, & erit naturale cuprum. Hoc, ait Paracelsus, minus est quam ferrum aut cuprum transmutare in aurum, quod Deus uulgo nondum uoluit innotescere omnibus: sed quidquid sit, abunde sophistarum cauillos euertit. Proprocedamus uero ad argenti transmutationem in aurum naturale & omni specillo probatum, iuxta omnes proprietates auri. Ita tamen procedamns, ut possibilitatem duntaxat artis & naturae aliquam ostendamus, non utilitatem. Nam indigni sunt ut amplius aliquid consequantur, qui ista impugnant, quippe cum nemo ad proprium commodum, ut aiunt iurisperiti, sit cogendus. Paracelsus cum hac de re contra Aristotelicos ageret. lib. Mineralcap. 7. de sulphure, paulo post principium inquit; " Sciendum quod ( nisi Deus impediat ) in sulphure negotium mirabile inest, ac ita excellens, ut lumen naturale hominis obstupescat: aut si Deus non impedit, error est penes artifices, qui sulphur tractant, quod facile fieri potest. Sed ut ut sit, ea uis & facultas in sulphure inest, ut nemo peritus eam exhaurire possit, talis quoque uirtus, ut cuiuis admirationi sit. Confundit enim " ( inquit ) " Aristotelem, qui dicit, species non posse transmutari. Sulphur transmutat. Si uecors Aristoreles adhuc uiueret, eum ex stulto insanum redderet, plusquam ab ulla foemina est uictus ". Haec Paracelsus. Sed non ostendit, qua ratione haec transmutatio fieri debeat, nisi quod agens de sulphure minerali docet ex eo cum oleo lini epaticam conficere, qua recte distillata & rectificatam ( modum eius docet secundo libro Archidoxorum ) imponatur in eius oleum rubeum quoduis argentum, & permittatur addestinatum temporis terminum usque, ita fiet ut nigrescat, & calcem auri profundat, nempe in aqua forti, sed nondum est fixum aurum, sed uolatile, inquit: quod si autem perfectum terminum suum assequatur, omnia, inquit, efficit, quae efficienda sunt, de quo non est ex usu plura disserere. Haec Paracelsus. Plura de sulphure fixo in libello de mortificatione rerum, eiusque Metamorphosi extant. Sed nos misso Theophrasteo processu, monstrare uolumus quomodo uel crudum sulphur commune transmutet & uerum aurum naturale progignat. Recipe ergo partem unam plumbi, quod liquescat in crucibulo super carbonibus accensis, postea cum pyrolabe exime crucibulum, & prius quam plumbum congelescat immitte tantundem Mercurii, crudi ac uiui & leniter agita bacillo. Habeas deinde sulphuris communis partem item unam, quod fluat in alio crucibulo, cui fuso iniice frustulatim superius malagma coagulatum, ac agito spatula, & caue ne sulphur flammam concipiat aut aduratur, priusquam omnia inieceris. Inde sponte refrigeratum tere super marmore uel saxo & iterum crucibulo impositum fundatur, donec comburatur sulphur, & materia imposita tantisper fluat, ut in uirgam effundi possit metallicam, similem Antimonio fuso & friabilem. Huius triti recipe partem unam, & argenti laminati unam & fac stratum super stratum in crucibulo, & desuper minutim pistum uitrum uenetum imponatur, ad spissitudinem digiti, nec nimium repleatur uas, ne uitrum effluat: Ita per horae spatium continue fundantur omnia igne intenso, ut uitrum & reliqua sint in fluxu continuo. Postea permitte infrigidari, & diffracto crucibulo exime regulum in fundo, & compone cineritium, cui imponatur plumbum de more, donec intense currat, inde immitte regulum, & fulmina more aurifabrorum, donec argentum mundum subiaceat. Id laminatum uel granulatum mox in aquam fortem immissum & dissolutum, nitellas auri profundet, quae pulueris nigri instar ad fundum subsidebunt, quas elotas aqua tepida in crucibulo ignias & fundas, & nabebis micas auri ueri naturalis, puriputi, omnes proprietates & examina auri naturalis tam in Medicina, quam in reliquo usu sustinentes. Etsi autem non docemus totum argentum in aurum transmutare, sed portiunculam duntaxat leuissimam & minimam; tamen quia omnes partes argenti sunt homogeneae & similares, etiam micam argenti satis est in aurum uerum naturale transire, ad transmutationem metallicam oculis domonstrandam. Ne quis autem putet, antea infusum forte & admixtum argento plumboue aut Mercurio fuisse aurum, aut in ipso haesisse sulphure, sin63 gula prius scorsim, si libet, per ignis & aquarum fortium criterea examinabit, quo certius sciat non aliunde, quam ex transformatione aurum hoc existere, per artis experimentum. Quod si quis autem sulphur per calcem nonnihil figat, indeque aqua calida extrahat & insperso aceto separet, ac denique quinta essentia Uini tartarisata ad rubedinem & ad oleitatem edistillata imbibat, maius operae pretium fecerit: Haec commemoramus, ut principia naturalia metallorum proxima particulariter cognoscenda tradamus, & iuris consultos in recepta sententia confirmemus & constabiliamus, qui contra Angelum chymiam defendunt: quo quidem ablegamus & Principatus & Respublicas super hoc negotio uel dubitantes, uel minus recte sentientes. Postquam igitur promissa adimpleuimus ( ut ipso facto experiri licet ) reliquum est, ut ad manes obiectiones breuiter respondeamus tam Hagelii & Pererii, quam eorum, qui nos potentiam Dei attentare frustra clamitant, cum nihil hic contra naturam, nec contra essentialia metallorum principia tractemus, & proinde ordini creationis nullo modo aduersemur. Illud tamen praemittimus, Deum opus quamuis naturale posse destruere & impedire, non minus ac sationem uegetabilium, & generationem animalium: id quod & Medici in suis pharmacis saepe experiuntur, natura non semper operante, sed interdum a superiori causa repressa. Quinimo uim omnem crescendi ei soli tribuimus, qui dixit Fiat, sine cuius benedictione omnia ad nihilum rediguntur. Atque haud scio, an & istud eodem referendum sit, quod Hagelius de uirgula bifurcata indagatrice metallorum attingit, non omnibus scilicet mobili. Nam omni uitiorem carere, ex usu ostendemus. Caedatur uirga bifurcata horna, id est, unius anni, ex corylo uel quercu, cuius cornua sint aequalia & sine uitio. Quidam tamen eandem putant ante Solis exortum maxime crescente Luna, & quidem potissimum circa diem Annunciationis Mariae caedendam: Sed nos consulto nihil horum obseruauimus. Hoc facto sumantur duae surculae in utramque obuersam manum, coelum uersus digitis compressis, utrinque uidelicet extremitatibus flagellorum furcae ad utrumque compressum pollicem extra manum prominentibus: Ipse autem furcae caudex extrinsecus intra duas manus uergat. Quod si quis argenteos globulos thoraci praefixos gestet, etiamsi omni nixu comprimat. uirgam utraque manu, tamen gyrum mouendo per se faciet, & uersus thoracem sese introrsum usque ad globos caesa illa caudicis. pars uertet. Sin uero omni metallo exutus argentum, aut aurum ponas in terram, tunc etiam tenitente & inuito te, qui tenes uirgam, pars caudicis caesa extrorsum uerget, donec ualidissimo indicio & motu metallum percutiat. Quae sit huius rei ratio, Physicos latet: adeo miranda est naturae sympathia tamen & ipse uerum esse reipsa expertus sum, & in aliis identidem uidi. Quod si non cuiuis mouetur in manu ( ut Hagelius ait ) sane in Dei potentia & hoc reseruari quis non uidet? Sed iam ad umbilicum nostram Disquisitionem perducamus. Quae enim Hagelius praeterea affert argumenta, nullius ponderis sunt nec ualoris. Primum concedit ab iisdem causis produci, & easdem operationes tantum secundum maius & minus differentes habere metalla. At si proprietates sequuntur naturam, multo magis hae conuincunt, metalla proprie & constitutiue non differre, tantum abest ut ipsi patrocinentur, qui uult differre ea specie per essentialem differentiam. Nam quod de lapidibus excipit, non eadem est proxima essentia eorum. Non enim ex Mercurio uiuo originem proxime ducunt. Quae autem de elementis adfert, magis imperfectam mixtionem arguunt Ὡς ἔν τῷ μετεώ ρῳ. Quod autem addit: " Natura nec uult nec potest caetera metalla in aurum transmutare. Non uult: tum quia nunquam id fecit tum quia propter certos ac necessarios usus omnia ac singula producit, quos ex substantiali immutatione omnino amitti necesse est. Respondeo me agnoscere non naturam, sed Deum naturae moderatorem prospexisse usibus humanis diuersitate metallorum; ac proinde non omne metallum in aurum terminari, sed ex sulphuris fixi & uolatilis diuersitate cum Mercurio puro uel impuriore, & bona mixtione diuersa produci metalla, quatenus a temperato absunt, alia per impuritatis duritiem cremabilem, alia per mollitiem euaporabilem: sed si accidentia ista separentur, non magis transmutationi seruiunt, ac usibus medicinalibus. Nec tamen metalla ex immutatione omnino amitti necesse est. Etenim auro prae ferro ad certos usus comparato nemo utipotest. Proinde non est metuendum abolitioni eorum per artem. Quide quod Theophrastus idem operis esse & laboris fatetur, si quis meliora metalla uelit mutare in uiliora; adeo nihil attinet horum abolitioni timere. Quod autem naturam nunquam fecisse ait, tantum abest, ut etiam scarabaeum halitus auro correptum transmutarit, qualia multa miranda in mineris reperiuntur: nisi quis dicat occupatum illum halitum auri abolitione & exustione sacrabaei externam eius figuram induisse, cui libens adstipulor. Sed quis in hiatus naturae descendit, aut quis ita Lynceus est, qui naturam hoc nunquam fecisse dicat? Certe Petrus Bonus contrarium probat: & plumbum omne granum argenti natura continet, & stannum modica praeparatione granum argenti post se relinquit; quae sunt naturalis inclinationis indicia mauifesta. Non posse autem naturam metalla transmutare per calorem & frigus; frustra imperit, ut iam ante deferro in cuprum per naturam mutato uisum est. Haec eadem argumenta in quaestione de mutua metallorum transmutatione idem odiose repetit, cum negat substantialem metallorum transmutationem his interrogatiunculis, thesi 88. " An quia generatio est opus solius naturae? An quia quod natura non solet, ab arte fieri non potest? An quia nihil frustra fit in natura? " Item thesi 89. " Praeterea " ( inquit ) " metallum in metallo nec actu nec uirtute continetur ". Sed quam haec omnia sint falsa & futilia per hydrargyron ex metallo elicitum apparet, & per plumbi ex Mercurio constructionem, caeteraque superius patefacta. " At horum corruptio ", inquit, " fit in deterius ". Id quidem uerum est: sed Chymicus non corrumpit tantum, sed generat etiam per media naturae consentanea, ministerio artis. Quod autem aurum, quod facit Alchymia, non sit frigore constitutum, ut pyrotechnia docet, sane dicimus frigus non esse proprie rerum generatiuum, sed potius calorem. Ac metalla igni exempta frigore consistunt, id quod & Chymico auro non minus conuenit, ut ipsa fusio docet, atque idem naturali auro competit, quod usu facile perdisces. Superest una quaestio, partim Physica, partim Theologica, an aurum per artem productum, sit uerum naturale, & omnes proprietates auri naturalis tam in Medicina, quam in caeteris rebus tetineat, & si hoc non, an sit illicitum, & ordini creationis contrarium. Negatiuam tuetur Pererius capite 19. supra citato loco: " Aurum "; inquit, " quod fit ab Alchymistis, licet similimum uideatur uero auro, falsum tamen esse multis modis cognosci & iudicari potest; nempe uel ex pondere, uel ex eo; quia non sustinet uim ignis, uel ex eo, quia iniectum in urinam amittit colorem suum; uel quia non est ductile in tenuissimas laminas; uel denique quia non habet naturalis auri proprietates, quarum in primis illa commendatur confortandi cor humanum " Haec Pererius. At meminisse debebat ex uerbis Alberti ab ipso productis, aliud esse aurum & argentum ( aequiuoce sic dictum ) eorum qui per alba albificant, & per citrina citrant, qui procul dubio deceptores sunt: aliud eorum, qui ex iisdem procedunt, ex quibus procedit natura, praesertim cum ipsemet subscribat, Albertum manifeste declarare, quismodus ueri auri efficiendi sit possibilis, quis impossibilis. Sed in magno opere dormitare per nos quidem Pererio licet, praesertim cum eius ex philosophia depromptum iudicium multo sit sanius & aequius quam Hagelii, etsi procul dubio ad Pererium respexit Hagelius, cum thesi octuagesima quarta scribit: " Ultimo non desunt, qui aurum quidem ulla arte hactenus factum negent " ( haec. enim est Pererianae decisionis summa ) " sed tamen quin absolute artificio fieri possit, non infitiantur ": & tamen idem Hagelius contra complicem Pererium & Delrio statuere & decidere non erubescit, hoc fieri nullo modo posse. Taleest ingenium omnium Linguae quam naturae studiosiorum. Respondemus igitur ad Pererii aurum Alchimisticum, omnia quae dicit esse uera, si eadem de sophisticato auro & argento intelligat h. e. de albificationibus & rubificationibus duntaxat in colore, manente in eodem essentiae statu sulphure & argento uiuo prioris metalli. Et tale apparens & sophisticum aurum maximum est uenenum, & peccatum tale uendere propter arsenicales & narcoticas qualitates in medicina: quod qualecunque est, ignitum consumitur & perditur tandem, imo quasi ad faecem reuertitur, post iusta criteria & examina ignis, quale fuit aurum ab Alberto sexies uel septies probatum. Apparet autem ex Pererii indiciis eum per nebulam de auri examinibus loqui, cui opponimus iudicia se uerissima a Gebro & Petro Bono Ferrariensi physico & chymico in eorum operibus praescripta, & quaecunque praeterea ad ueri auri naturalis proprietates examinandas adhiberi debent, ut sunt Ignitio, Fusio, sub malleo per omnem dimensionem extensio, cineritium. Expositio super uapores acutos, & per aquam Regalem solutio extinctio, Cementum, commixtio rei adurentis, post calcinationem reductio, susceptio argenti uiui facilis uel difficilis etc. Si igitur ad omne specillum probatum aurum fiat, nec ut sophisticatum perdatur, sed substet, habens omnes proprietates, auri naturalis, omnes operationes & passione ( quale nostrum esse dicimus ) non simile, sed idem cum naturali erit, quicquid deliret, cum Aegidio Pererius. Nam quod de serpentibus & dracunculis a Magis & Mose factum affertur, illerum fuit diabolicae illusionis, huius a diuina uirtute. Nos uero neutrum praesumimus, nec tale quid attentamus, sed uires, naturales duntaxat sequimunt. Iam quod de muribus ex putredine natis ac differentibus specie a muribus generatis per semen obiicitur, unde inferunt: Sic aurum chymicum differre a naturali, licet proprietates auri naturalis habeat, prorsus est alienum. Siquidem ex aliis principiis, quam naturalibus metallorum uera ars chymiae non procedit, nec quicquam aliud usurpat, quam quod natura gene71 tauit ac generat, adhibita mixtione, & debita praeparatione. Itaque ut diuersae materiae suppositio sit in muribus, in metallificio certe nulla est Quod uero nonnulli eo usque procedunt, ut si omnes quidem proprietates auri naturalis contineat id, quod fit per chymiam, tamen istud recipere nolint, quis non uidet dimittendos esse tales, ac bonam eis mentem precandam? Quodcunque enim principia essentialia eadem habet, & passiones atque operationes alcuius rei, id idem est cum ea re, ut testatur, de formis agens, Aristoteles. Sic enim 4. Metaphys. arguit, ex operibus rerum & accidentibus super ipsas formas: " Quod enim facit operationes oculi, est oculus, quod uero non, non est oculus. Itaque oculus lapideus uel caecus, quia non facit operationes oculi, non dicitur oculus, sed imago oculi: & setra lignea, non dicitur serra, sed imago serrae ". Idem testatur totum Naturae lumen. At sophisticationes, fateor, non habent. tales proprietates: uerum autem aurum chymica operatione, ex ueris principiis & essentialiter metalla componentibus productum, continet omnes proprietates auri, ut experimento patet. Itaque si quid aurum ad medicinam facit ( puta crudum ) etiam hoc aurum chymicum praestabit, puta laetificare & confortare cor, & multo magis hoc ( ut testatur chymicus Plato in 3. stellicarum & Hamech. in commento ibidem, & similiter Haly in suis secretis: Itemque chymicus Aristoteles in suo libro de secreto secretorum, & lapidibus pretiosis; licet sophisticatum aurum chymicum faciat contrarium, de quo supra dictum est. Itaque uerum ab Alchymistico auro fucato & duntaxat alterato & adulterato, est discernendum. Nec libet sophisticationum ponere documenta, qualia leguntur apud Albertum Brunum in tractatu augmen. & diminut. & in correctorio Richardi Angelici, ac denique in libris de subtil. Cardani ( si haec est subtilitas ) & passim apud alios, partim albificationis, partim rubificationis, hoc est adulterini auri & argenti colorem tantum praeferentium quae prorsus damnamus. Ex principiis autem & criteriis proprietatum omnium in uero chymico auro licet colligere, nihil contra ordinem creationis a nobis attentari, quia aurum nostrum est naturale ac uerum, beneficio solius naturae per ministerium artis productum, ideoque nec ex suppositione diaboli occulte additum, ut uult Aegidius & Angelus, duo soli ex iureconsultis artem chymicam frustra impetentes & post hos uir quidam in Germania magnus, sed harum rerum imperitus, & ab aliis deceptus, si quidem ex essentialibus & naturalibus metallorum principiis, non diabolicis operibus hic proceditur; licet Deus Opt. Max. 73 inhibere at impedire, aut prorsus destruere etiam opus naturae & artis possit; Nec uero diuinae potentiae munus propterea inuadimus, cum non iussu & uoluntate & uerbis id producamus, ut in miraculis diuinis fit iussu diuino, sed tantum per insitam naturae generantis facultatem, cui seruimus tanquam ministri, nihil ad eam de alieno, nec de proprio afferentes. Quod si haec non sufficiunt ad probos artifices discernendos ab impostoribus, & ad artis ueritatem per se defendendam a uanitate sophistices, aut Diabolicarum artium imposturis, & calumniantium linguis; doceant, qui contra sentiunt, meliora, & uerioribus ultro parebimus: aut respondeant saltem Apologiae Clauaei aduersus Thomam Erastum medicum scriptae, uel solutiones Boni Ferrariensis Physici Aristotelici: quod a nonnullis attentatum quidem, sed plane praestitum est a nemine. " Quod si id fiat bona fide, ex uaria & diuersa rerum uentilatione, tanquam ex puteo emerget ueritas, & ita Helias artis tandem in lucem prodibit; Cui hanc disputationem impendisse hactenus libuit. " Conclusio Ex Hieronymode Zanetinis, qua disputationi & argumentis Angeli respondetur in cap. 1. Ext. de accusationibus An Alchimia sit peccatum, & ars reprobata? Alber. in Dict. iuris ciu. in uer. Alchimia arguit, & Ioh. Andr. in addit. Spec. in tit. de crim, falsi. Ioh. de Ana. inc. 2. de sortileg. & Pet. de Anchar. in c. 1. eod. tit. Bald. inc. 1. quae sunt regal. & Tho. secunda secundae q. 77. ar. 2. & finaliter uidentur, tenere, quod non uidentur peccare si attribuunt Deo: quia non mutant unam speciem in aliam ( ut eis imponitur ) quia hoc est impossibile: sed dicunt, quod ex una specie metalli ( scilicet stamno ). potest alia species metalli ( scilicet aurum, uel argentum ) produci. Nec hoc est inconueniens. Or uidemus quandoque quod ex re mortua producitur uiua, ut in uermibus, ex quibus producitur sericum. Nam omnia metalla procedunt ex eodem principio, scilicet ex sulphure, & argento uiuo: sed ex uirtute elementorum quadam habent maiorem influentiam in uno loco, quam in alio, & in una contrata fit stannum, in alia argentum in alia aurum & ideo est licita: dummodo non fiat per artem magicam, uel aliam legibus odiosam. leg. 1. Cod. de Thesaur. libro decim, in uerb. Alchimia, quae tenet, quod ars ista sit illicita ex multis respectibus tum primo, quia nullus in uenitur qui habeat huiusmodi ueram artem, licet dicatur de multis: sed falsum esse patet ex experientia: tum quia uidemus, quod communiter ipsam facientes multa consumant, & a communiter accidentibus est standum. Unde de ipsis dicitur illud ad Timot. cap. tertio, & d. c. nec mirum. 26. quaest. 5. Semper addiscentes, & nunquam ad scientiam ueritatis peruenientes. Experientias multas faciunt & nunquam ad perfectum attingunt: tempus uitamque consumunt, nec id quod operantur, habet ueritatem cum auro uel argento, sed solum apparentiam. Et ideo simpliciter sunt condemnandi Alchimistae. Et hoc euidenter probatur: quia nemo tam in publico uult facere: ut appareat quod male agunt: quia odiunt lucem & si aliquando uerum faciunt, aut fit cum damno, computatis expensis, uel ex aliqua deceptione, imponendo aurum uerum, uel aliqua diabolica fallacia, quae ut eos attendere faciat huiusmodi facit eis uerum aurum ex appositione auri ueri occulte aliquando. Cum ergo sit tale exercitium contra utilitatem publicam, ut patet ex consumptione rerum, & quia ut communiter faciunt ex his monetam falsam, ideo simpliciter sunt condemnandi eam facientes. Ego uero teneo communem opinionem: artem istam esse licitam, quia rationes summae Angelicae non concludunt artem ipsam esse illicitam, ei quod nullus habeat artem ueram: quia hoc non est ex defectu artis nec etiam aliae ratiunes concludunt, ut de se patet. Et idem tenent Tho. & Alber. An autem lutrum ex Alchemia sit licitum & uenditio reddatur. iniusta, dicit Tho. ubi sup. quod si per alchimiam fit uerum aurum, non est illicitum ipsum pro uero uendere: quia nil prohibet uti artem aliquibus naturalibus ad producendos naturales effectus: aut non habet ueram speclem auri, & est iniusta uenditio, postquam est aurum sophisticatum. Thom. Arsoncini Iu. Doctoris de iure Alchimiae responsum. Ad propositam quaestionem utrum ars Alchimiae sit licita, breuiter respondeo si communis Doctorum opinio facit ius ( ut inter omnes peritos constat ) sequitur ut Alchymia sit licita. Uerum est autem antecedens: quia Olrad. Bald. Ioh. And. Panor. mitant. And. Isernin. Alber. de Rosat. Alb. Brun. Guid. pap. & alii complures tam ciuilistae quam canonistae illam comprobarunt. Unus solus contradicit Angelus, in sua summa angelica. Sed praeterquam quod unius Doctoris contra communem nulla est authoritas, ut omnes sciunt, certe fuit unus magnus Cononista Hyeronim. de Zanet in. qui in c. 1. de accusat, omnibus & singulis ipsius argumentis exactissime respondit. Hoc est fundamentum adamantinum ex authoritate magnorum & clarorum Doctorum, & iurisconsultorum: ut omittam auctoritatem Thomae de Aquino, qui duobus aut tribus locis Alchimiam apertissime comproba uit. Plinius quoque lib 34. cap. 4. scribit. Caii. Imp. temporibus fuisse Alchemistas. Neque ad rem pertinet quod dicit, illorum artificium non fuisse quaestuosum. Primum quia in quaestione, an Alchemia sit ars licita: non quaeritur, an sit lucrosa, & fructuosa: sed tantum, an iure di uino uel humano prohibeatur. Deinde quia fieri potest, ut illi artifices, de quibus loquitur, non satis periti fuerint: cum alii peritiores esse potuerint; at uulgo dicimus, inter artifices. ff. de solut. Mira sunt praeterea. quae Suidas de Alchemia & artificiosa auri confectione narrat: quod Aegyptii potuerunt alere bellum diuturnum contra tyrannum Diocletianum, freti arte sua id est, aurificio. Sed uideamus alia quaedam argumenta. Scribit enim Aristot. libro. Metaphys. 2. & 4. quod ars naturam in quibusdam imitatur: Et quod multa naturalia confici & perfici arte possunt: & Colchotar & Calchantum exempli causa nominat, dicens, quod illa duo atramenta non tantum nascuntur in mineris, sed etiam conficiarte possunt. Tertium exemplum ponatur de Sale. Nam ( ut ait Plin. lib. 13. sal aut fit, aut gignitur. In Polonia est sal minerale, in Gallia est factitium, & huius eadem est proprietas, natura, efficacitas, quae illius. Quartum est, Electrum quod Plin. lib. 33. cap. 4. & multi alii scribunt. non tantum naturale: sed etiam factitium. De quo factitio & artificiali textus loquuntur in l. 4. ff. de legat. I. l. 7. §. uoluntas, ff. de acque rerum dom. §. si duorum; Inst. de de rer. diuis. Quintum est argentum uiuum, quod praedictus Plinius libro trigesimo tertio capite octauo dicit esse aliud natiuum, aliud factitium & hoc ad alterius differentiam nominat Hydrargyrum. Guillesmus Philander in commentariis Uitruii quatuor eius genera numerat: duo natiui, & duo factitii: atque ibidem ostendit, & chalybem, & sandaracham, & aeriginem, & calchantum, & cinabrium, alia natura gigni, alia hominum arte confici. Quae cum ita sint, non absurde concludere possumui sicut ars in tam multis aliis naturam imitari potest, non esse inconueniens dicere, illam etiam in auri & argenti operatione naturam imitari posse. Certe Cardanus libro de Subtilitate decimosexto scribit, & multi dicunt sibi hoc esse cognitum, quod ex ferro potest fieri cuprum chalchanto adhibito, & Sardanus eodem lib. testatur pharmicarium quendam Treuisanum coram illustrissimo principe Uenetorum & sapientibus senatoribus argentum uiuum in aurum conuertisse. Uerum est quod Iulius Scaliger negat, se id credere, sed nititur argumento infirmo, uidelicet, quod si Ueneti hoc uidissent, qui tanta sunt a uaritia ( ut ipse scribit ) ut etiam cum Turca hoste Christiani nominis foedus faciant, nunquam illum pharmacarium dimisissent: sed tormentis eum coegissent artem suam reuelare: & forte eum in Sabato suspendissent. Sed uerisimile est, pharmacarium allum fide publica fortassis etiam obside, aut alia securitate sibi cauisse & pro uidisse. Nec certe de omnibus omnia suspicari honestum est. Illud constat, innumeros & superioribus seculis fuisse, & nunc esse graues uiros, qui eam artem factitarunt, & sibi squaestuosam fuisse praedicarunt. In quibus fuerunt Albertus Magnus, Comes Treuisanus, Augurellus, Auicenna, Geber, Lullius, Bonus Ferrariensis, Morienus, ac Totod. & praesertim Arnal. de. Uillanoua, summus Medicus. Uidemus etiam nostris temporibus Iohan. Fernelium in arte medica principem existimatum in suo libro de Abdit. Rerum caus. eandem artem ad unguem tenuisse & in ea exercitatum fuisse quam uis circa finem ioculariter ex trib. Augurelli uersibus in cautum lectorem eludat. Unius autem illius Fernelii authoritas adiorum multorum medicorum contradicentium auctoritati ( ut quidam dicunt ) praeponderat. Sed principaliter & ante omnia, in quaestione: An ars aliqua sit licita? considerandum est, an di uino aut humano aliquo iure sit prohibita. Nam licita aut illicita ita discernuntur. l. r. ff. de concubin. l. cum senatus ff. de reb. dub. l. 1. & per tot. ff. de colleg. & corporibus. Quantum ad diuinam scripturam, certe nullum textum reperio, ubi Alchemia & auri confectio prohibeatur: cum tamen innumera uitia & crimina legislator diuinus Moses in Leuitico & Deuteronomio persequatur. Neque puto illum magis prohibuisse distillationes & alembicationes, & auri argentiue confectionem, quam iocalium, & annullorum, & caeterorum eiusmodi ornamentorum conflaturam: quib. Salomon. & alii reges ornabantur. Quantus etiam laminarum & bractearum auri usus apud populum Dei fuerit, praesertim in templo Ierusalem, nemini ignotum est. Quantum autem ad ius ciuile, certe nulla litera in Digestis Codice, Inst. uel Nouell. ostendi posset, quae in prohibitionem Alchimiae pertineat, quin potius Fusorum ars comprobatur, & laudatur & praemiis decoratur. l. I. C. de excusat. artific. Sic Uascularii fusores frequenter nominantur, quasi artem ( sine contro uersia ) legitimam exercentes in ol. apud Labeonem §. ult. ff. de praescript. uerb. l. ult. ff. de obligat, & action. l. penult. ff. de aur. & argent. legat. Et de Metallariis, quod legitimam artem exerccant, dibitari non potest ex tit. Cod. de Metallariis, lib. Xi. Quantum ad ius Canonicum, opponi solent duo textus: sed facile est utrique respondere. Primus est inc. spordent. Extrauag. de crimine fals. Ubi Papa Ioannes Xxii. Alchimistas reprobat, non tamen eos, morte damnat, sed tantum infamia perpetua. Sed textus ille non est infinite & generaliter scriptus de omnibus Alchimistis: uerum specialiter & proprie de iis tantum. qui ( ut textus uerba proferam ) aurum uel argentum Sophistica transmutatione confingut. Quare ad eos, qui non reprobum, & adulterinum, sed probum & uerum aurum conficiunt, textus ille non pertinet. Sicut Ioh. And. in addit. ad Specul. testatur, Arnoldum de Uillanoua suo tempore facere solitum uirgas auri, quas omni probationi submittebat. Itaque omnes Doctores tam ciuilistae, quam canonistae non curarunt illam extra uagantem Papae, ut superius diximus, quin etiam Ioh. Augurellus magnus poeta, opusculum suum de Alchimia libere dedicauit & praesenta uit Papae Leoni. X. cui gratissimum illud munus fuisse constat. Haec igitur ad illum textum responsio sufficiat: ut illud omittam, quod multi hodie non recipiunt authoritatem illius legislatoris, qui fuit Papa: & dicent, quod si in uno capite authoritas illius approbatur, etiam in altero capite proximo, ubi de Franciscanis & aliis monachis quaedam pro suo libito constituit, & approbanda esset. l. qui non cogitur. ff de iudic. Alter textus, qui opponitur, est inc. episcopi. 26. q. 5. qui tempus dicitur ex concilio Anquirensi, & sic scriptum est: Quisquis credit posse fieri aliquam creaturam, aut in melius, aut in deterius transformari in aliam speciem, uel aliam similitudinem, nisi ab ipso creatore, qui omnia fecit, infidelis est. Primum ridiculosa est allegatio ex concilio. Anquirensi quod nunquam fuit nec esse potuit. Corrigendum est Aquiliensi: sed magis deridicula est allegatio illius textus ubi damnantur qui credum transformationem fieri in aliam speciem. Certe nihilomagis hoc pertinet ad nostram quaestionem, quam quod Imper. scribit, possibile esse res omnes in pecuniam conuerti leg. 2. C. de constitut. pecuniam textus ille non loquitur de speciebus metallorum, aut similium rerum sed de speciebus personarum: hoc est, de mulieribus sortilegis, quae dicebant. quod noctu transformabantur in uarias species animalium, & per syluas ac nemoracum Diana uagabantur. Itaque in §. siquidem sathanas ( inquit textus, transformat se indi uersarum species personarum. Quare deridiculum est, textum qui de diabolica transformatione personarum loquitur contorquere ad transformationes metallorum, quae industria & solertia quorundam artificum fieri possunt, sine ullo diabolico uel magico artificio: ut Thomas de Aquino in praedictis locis ostendit. Quin etiam textus est sub eadem quaest. in c. nec mirum: ubi sic scriptum est: Insunt rebus corporeis per omnia elementa quadam occultae seminariae rationes: quibus, cum data fuerit opportunitas temporalis aut causalis, prorumpunt in species debitas. Addam etiam illud, quod legibus nostris comprobatur medicamentum factum ex uenenis aut rebus uenenatis, quasi ea, quae natura ueuenosa sunt, arte & solertia emendari & commutari ad salubritatem possint, ut de Mithridatico innuit textus in l. quod saepe. §. uenena, ff. de cont empt. Restat illud argumentum, quod multi Alchimistae faciunt falsam monetam: multi etiam fuerunt sortilegi, impii, athei, necromantici. Dicitur etiam quod Ramundus Lullus & Paracelsus fuerunt magicis artibus inquinati. Horum disputatorum laudanda est pietas & probitas: sed tamen rogandi sunt, ut cogitent, artificum uitia nequaquam arti imputanda esse. Quoniam aliud est ars, aliud artifex Aliud est usus artis, aliud abusus. l. quicunque & lib. seqq ad leg. Corn de fals. Ubi ars monetaria probatur: sed tamen damnatur qui nummos aureos aut argenteos tinxerint aut fixerint. Sic in l. t. ff. de extra orde cognit. artis medicae professores laudantur: inter quos tamen dicuntur esse, impostores, qui iacantationibus & imprecationibus & exorcismis utuntur. Sic Mathematicae simpliciter damnatur in l. 2. C. de malefic. cum tamen non omnes mathematici damnandi sint, sed impostores soli. Sic uenenarii capite puniuntur in l. capitalium §. uenenarii, ff. de poen. cum tamen ne uenena quidem ipsa damnentur, ut modo dictum est ex l. quod ff. de cont. empt. Quod si artes propter artificum abusum damnandae essent, quaenam hodie probaretur? An Iurisprudentia, in qua tot sunt rabulae? an Medicina in qua tot sunt uenefici? antheologia in qua tot sunt Sophista? Iudicium igitur & delectus adhibeatur. Separentur paleae a granis in area: mali pisces a bonis in sagena Adulterini nummi a probis in Rep. Sophisticantes aurum uel argentum a peritis artificibus: acerrimae, contra falsarios & monetae corruptores animaduersiones, inquisitiones, informatio, constituantur. Sed ( ut ait Iurisc. ) alieni admissi poenae ab iis quos nulla culpa contingit, remoueatur, leg. ult. de bon. demnat. Hermetici. De Spiritu, Anima, & Corpore Maioris & Minoris Mundi. I. Hermes τρισμέγιστος ob triplicis regni Mineralis, uegetabilis, Animalis, imo ob triplicis in una creata essentia subsistentiae indagationem, in qua uim omnem uegetabilis, animalis, & mineralis Naturae explorauit, Pater Philosophorum dici meruit. Ii. Uis uegetans in natura Mercurii uolantis, instar niuis candidi, concreti, non uulgaris inest; qui tam Maioris, quam Minoris Mundi quidam Spiritus est, unde Naturae ipsius humanae, secundum animam rationalem immortalem pendet mobilitas, atque fluxibilitas. Iii. Animans autem uis, tanquam Mundi glutinum, inter Spiritum atque corpus medium est, atque utriusque uinculum in Sulphure nimirum rubentis atque transparentis olei cuiusdam, ueluti sol in Maiore Mundo, & cor Microcosmi. Iu. Mineralitas denique tanquam corpus instar salis obtinet, mirabilis uirtutis & odoris, ubi sal a Scoria terrae feparatum fuerit, a Mercurio non nisi corporis crassitie, & consistentia fere distans. U. Hae tres subsistentiae in una creata essentia limbum minoris & maioris Mundi constituunt, ex quo formatus est primus homo, cum fingeretur e puluere terrae. Hic accedit anima rationalis Microcosmi immortalis a Deo immediate inspirata, horum trium & omnium functionum in homine motrix atque directrix caussa, ueluti Regina. Ui. Caeterum ut e quatuor elementis rum nostrorum atque uita integra est si Spiritus Mercurialis, tanquam humidum radicale, & anima sulphurea, tanquam ealidum naturale, una cum salis consistentia a putredine asseruantis, suauiter in unum conspirent: ita uice uersa animam immortalem a corpore conglobati pulueris terrae separari necesse est, si uel in uno Principiorum trium, pluribusue defectus oboriatur: in toto quidem, unde mors; In parte uero, unde morbus: quod in septem Principalium membrorum anatomia praecipue uidere est. Uii. Huic triplici defectui nihil aeque mederi potest, quam illa limbi, ex quo primus homo conflatus est, conglobata in unum e ternis Principiis massa, quae ad quamuis naturae potentiam atque uim excitandam ac fouendum ualet, si in corpus astrale fixum debite fuerit uersa. Iix. Ex quo intelligitur Balsamum subiecti Hermetici cum corpore humano singularem harmoniam habere: unde Helueticus ille Physicorum Monarcha Philippus Ab Hohenheim siue Paracelsus, libro de Lapide Physico, Manuali dicto, hac Medicina Microcosmum, qui in limbo terrae situs, & ex puluere terrae formatus est, Radicaliter Tanquam a Suo Simili, non autem secundum opinionem, sed uere ac proprie ad sanitatem posse perduci & conseruari rectissime asserit. Ix. Tanto uero id magis attendendum est, quanto Medicina uulgaris debilior est ad tria illa principia Microcosmi, eorundemque harmoniam radicaliter tuendam atque instaurandam: quippe ueluti ex accidenti ( quandoquidem tota fere in quatuor humoribus occupatur ) tribus illis principiis obstetricans. X. Mineralis autem Medicina Chymica e metallis & mineralibus raro uel recte paratur uel administratur: unde Paracelsus eodem in libro Medicinum sum omnibus praefert: negare tamen sese negat, magna Arcana item aliis in rebus Mineralibus inesse, sed longioris operae & laboris, neque facile recte usurpari, praesertim ab imperitioribus; qui in haec incidentes plus damni dent quam prodesse queant. Xl. Quaeramus igitur Limbum Microcosmi in quo is situs est; hoc est, globum illum uiscidum terrae, ex Mercurio, sulphure, & Sale concretum: qui quidem quoniam ex humido quodam exsistit, pulchre Uiscida humiditatis humiditas secundum Gebrum dici potest. Xii. Sicut enim Mundus, licet ex Nihilo conditus, originem debet Aquae, cui Spiritus Domini incubabat: rebus tam Coelestibus quam Terrestribus omnibus inde prodeuntibus: ita Limbus hic emergit ex Aqua non uulgari, neque ex rore coelesti, aut ex Aere condensato in cauernis Terrae, uel in Recipiente ipso: non ex abysso Maris, fontibus, puteis, fluminibusue hausto: Sed ex Aqua quandam perpessa, omnibus obuia, paucissimis cognita; Quae in se habet, quaecunque ad totius Operis complementum sunt ei necessaria, omni amoto extrinseco. Xiii. Est autem Natura haec quaedam media inter Maiorem & Minorem Mundum ubique repertitia, & tam ad pauperem, quam ad diuitem: uti adserunt omnes philosophi. Proiicitur enim in uiis, & conculcatur pedibus: licet tam admitandarum operationum sit foris: unde tria illa Corporis nostri Principia, diuersis proprietatibus gaudentia, sunt instauranda. Xiu. Haec materia resoluta in suam propriam aquam ( ab Aqua enim omnis Generatio profluit ) per 4. Elementa rotatur, donec in naturam Astralem fixam abeat, in Ouo Physico; quod a fotu Gallinae indesinenter ouis incubolis periret. Xu. Sic auis Hermetis semel inclusa Caueae, quae Furnus est, uaparosi Ignis nostri calore continuato gradatim excitanda est, donec se ipsam excludat, & suo partu omnes sanet. Xvi Ut autem in trium principiorum perpessae huius Aquae praeparatione nihil addimus substantiali Materiei, nihilque subsistentibus tribus proprietatibus in ea addimus, sed sola praeparatione superflua remouemus, hoc est; heterogenea siue Terram emortuam, & aquam insipidam: Ita opus Hermeticum trium principiorum praeparationum coniunctione inchoatur sub certa proportione; nempe pondere corporis, sesquialtera parte Spiritum Animamque propemodum aequantis. Xuii. Exinde fotu continuo regenda sunt omnia, ut Natura Agens Interior, neque cesset, neque excessum patiatur. Fiat igitur initio ignis mitis: & filorum: donec Materia nigrescat. Post adde ut sit quasi 14. filorum: donec se abluat, & Iris apparens in colorem Gryseum desinat. Inde urge quasi 24. filis, usque ad Albedinem perfectam, Niue superiorem, fluentem, fixam, quae est Luna Microcosmi. Xiix. Quod si procedere: cupis ad Rubedinem perfectam: per dies 70 continuabis ignem, donec Lapis uertatur in Rubinum pellucidum grauem, atque ponderosum: qui quidem est Sol Microcosmi. Eodem modo augmentandus, quo fuit inchoatus. Huius unum granum, sex mille granis aequipollet. unde in tenuissima Dosi est administrandus. Radix Elixiris. Δ R. E. I. Entheus est olli uigor, & colestisimago. Unde fluit nobis haec Medicina Dei. De Materia Et Praxi Lapidis Philosophorum Anonymi: Ex Germanicis Latinitate Ad Lectorem Philochymicum. Artis opus rectum, uerum, certoque probatum Assiduis tantum traditur atque piis, Qui recto insistunt Naturae tramite ducti. Non serui, uerum hinc efficiuntur heri. Festinare caue, neu rectum desere callem. Hinc operae pretium laetitiamque metes. Sique tuae Dominus dabit hoc tibi tempore uitae Munificam dextram porrige pauperibus. Esto fidelis, & artem mente reconde silenti, Et certo reputes id uoluisse Deum. Pacta fidemque datam serua; memor esto meique. Tutus & abs omni scommate liber eris, De Lapidis Philosophorum. O mihi dilecti, quotquot petam amantes, Uirtuti ataque Arti uos studuisse iuuat, Arti, quaeque Deo non est ad uersa, nec ulli Parti hominum, publico seruit, at illa bono. Discendi ardetis studio? uos ecce docebo Thesaurum ingentem quem coluisse decet, Postpositum Uerbo Domini tamen, atque saluti. Fons argenteus hinc, aurifer itque Tagus. Ipse ego sum, de quo sermocinor, omnia Mundi Non mihi regna & opes se similare queunt. Sim licet immundus uermis, plenusque ueneni, Gutture distento terrificusque Leo. Omnia me metuunt, quae sunt ubicunque metalla, Namque in frustra abeunt quae tetigisse datur. G 3 Si Si tamen artificis solertia docta manusque Me liget, & nodis urgeat implicitis. Summa medela ex me nascetur, munere Diuum. Quantum uis spiro diri uenene prius. Omne genus morbi depello, prorogo uitam: Nil tamen ad uersus coelicae fata queo: Sum ueterum unicornu: qui me findere nouit. Atque iterum in corpus restituisse potest Irresolubile: nae nimium mirabitur ille Uimque meam, nec non quid queo solus ego, Qud reliqus impossibile est compluribus. Ergo Si me for melius perdidicisse uelis. Utque patefaciam tibi me distinctus optas. Per me nec stabit: neue erit ulla mora. Tu modo mentem acuas, animi pulsesque recessus. Nec tantum exterius me, sed & interius Per uideas. Nihil hic memoratur manes nec est hic Quod scriptum iusto plusue minusue fiet. Assero ueridice non ullo tempore multis Haec adeo clare scripta fuisse Sophis. Sed quae me impulerit longum esset dicere, causa Distinuisse animum uolo loquendo tuum, Et Et primum quae sim specie spectandus & Nunc interuallo proloquar exiguo. Natura indutus gryseo sum corpore, lector, Corpus & est uestis concolor una mihi: Nec tamen aut mas sum, nec foemina: sum sed utrumque Naturas geminas possideoque simul. Id caro demonstrat mea sanguis & indicat: iste Masculeus totus, sed caro foeminea. Uis tamen amborum, uirtusque est spiritualis; Quodque uirile geram, foemineumque geram. Hermaphrodita, uocor: moror in tellure, metalla, Et mineralia, & his sunt ubi syngenea. Nec tamen unum ex his, ut multi forte putabunt Sum; uerum unitus sponte meaque physi, in speciem minerae proprii formamque metalli, Humidus & siccus, frigidus, & calidus. Non sum ductilis, Impositus sum fusilis igne, Exemptu fragilis conglacioque gelu. In me clauduntur bis bina elementa fluuntque Sulphura iuncta simul, Mercuriusque simul. Effe¬ G 4 Efferus, asper, lethalis, plenusque ueneno. Constans, inconstans, fixus & aerius. Sed neque florens herba animalue, aut dulce butyrum, Uitriolum, Arsenicum, Sal, nec Alumen. adhaec Sulphur, & his non syngeneum minerale, nec aurum. Nec quae praeterea quinque metalla uides Infecta: at proprio sum nomine, reque sophorum Mercurius, radix una duplexque mihi Surculus, abiecta cunctis sum uilior alga, Exterius quia non est mihi forma potens. Ueste mea grysea sum decolori & tamen illud Mel sum quod Reges degeneresque simul Diues, egens ( nullo mihi sunt discrimine cuncti ) Tros, Rutilusque solent expetiisse semel. Sed licet abiectus sim, nec non uilis in Orbe Res tamen extra me tingere nulla potest. Mercurium gesto intra me purum, atque coactum. Mobilis haud equidem, sed solet esse, fugax. Si tamen est clarus puraque albedine splenmortuus exterius, uiuus at interius. Rex rubeus constare facit me, aurumque sophorum. Id quaere in meipso, uisceribusque meis. Hoc sulphur rubeum fixum uocitatur ubique: Caetera praeter me cuncta repelle procul. Omnia nam possum solus, quantumlibet unus. Sum lapis, Argentum molo ego, molo Chryson. Mercurio infestus sum principio, medioque Atque in fine operis: Cunctam ego solus ago. Imbibe nil alieni in me, sed solue, deinde Coge, caput caudae iunge simula meae. Totius haec Artis consummati spina summa est. Qui sine ui me ulla dissoluisse potest, In uenit & Rubeum, sed & Album repperit in me. Tu modo me sine aquis, tu sine pulueribus. In statione loca tepide humescente, subinde Ex me prosiliet candida uena, uelut Luna G 5 Luca micans: Coruus sed porro innascitur Felices atrum quotquot habere queunt. Insta nec cesses ignemque tenere memento Assiduum, ne qua praecipitesue caue. Lumina continue pasces uariante colore: Hinc niueam Fixam concelebrare potes. Mercurium, Uenerem. Saturnum quippe, louemque Argenti uirgam uertet in aetheream. Perge bonis auibus, donec super igne rubescat. Tunc laudes summo dicito iure Dea. Omnia namque metalla potest traducere in aurum. Omnibus in rebus glorificato Deum. Omnibus ante oculos uersatur & unica res est, In se quae formam suscipit aurificam. Forma maris partes, sed foemina materie Obtinet: illa manet fixa, sed ista fugit. Et tamen ortu eadem, duplex licet, unaque sola est. Res, Minerae finis, principiumque suae. lunge mari uxorem, coniunctos solue, putrefac, Ablue, condensa, fige, fit inde lapis Aureus: hunc ale lacte suo, totiesque refinge, Tingat ut, & penetrans ceu noua cera fluat. Bracteolis tandem puri sociabitur auri Sic fermentatus spiritus intrat opus, Caetera siue uelis mutare ex arte metalla. Seu libet affectis applicuisse manus. Hae sunt Alchymicae mysteria totius artis, Non nisi diuinis experiunda sophis. De Capienda Utilitate Ex Inimicis. Quum Satyrus primum fulgentem cerneret ignem, Amplecti, simul huic oscula ferre cupit. Cui catus, Heus ( inquit ) nisi caueris hirce, Prometheus, Ambusto mento mox doliturus eris. Urit enim tactus, non hos ualet ignis in usus: Sed lucem praebet, resque calore fouet. Est & πάντεχνον πῦρ cuilibet organon arti, Si quis eum discat rite adhibere modo. Radix Elixiria Δ