Demonstratio ueritatis doctrinae Aduersus Ioan. Riolani Comparationem ueteris Medicinae cum noua, Hippocraticae cum Hermetica, Dogmaticae cum Spagyrica. Auctore Israele Harueto Medico Aurelian. Hanouiae Typis Wechelianis, apud Claudium Marnium & haeredes loan. Aubrii. Nobilissimo Atque Eruditissimo Uiro Hieronymo Groslotio Domino de L'isle. Israel Haruetus S. Iam ante uiginti annos, bellum a Riolano Chymistis indictum, ex eius scriptis apparet, uir nobilissime. Ipsum autem quam parum prospere aggressus sit anno superiori, ex eius uelitationum successu liquet. A primo enim iaculo quod in Chymiae studiosos contorsit, eorum telis perterritus, nulla salubriori uia, quam fugae, sibi consulere potuit, ut cuiuis, eius Apologiam pro Hippocratis & Galeni medicina, cum omnibus scriptis, quae eam subsequuta sunt, conferenti fiet compertissimum: Easdem enim principiorum petitiones ubique repetitas inueniet. Credideram itaque fugae eum pertaesum, tandem conquieturum. Uerum ne quid intentatum relinqueret, est enim uictoriae cupidissimus, experiri maluit euentum pugnae statariae, quam receptui canere. Quamobrem suis copiis, iam saepius fusis, in unum exercitum reuocatis, & collatis, hanc ultimam pugnam dare sibi proposuit. At sane solus cum sua umbra depugnasset, nisi uidissem, nunc mihi oblatam occasionem oportunissimam, eius iactationum, & minitationum Hydram opprimendi, hac unica ueritatis doctrinae Chymicae demonstratione. Ueritate autem cum nihil inuidiae, atque odio sit magis obnoxium, eam tuae fidei atque clientelae committendam iudicaui. Scio enim nullum, te libentius, hoc onus subiturum. Quandoquidem te ad id impellet, non solum tua singularis amicitia, qua me iam ab aliquot annis cohonestauisti, uerum etiam tua summa eruditio, atque probitas, quibus inter doctos, & probos maxime eluces; Et obligatio, qua te Chymiae deuinctum libere profiteris, quod eius opera, superioribus quatuor mensibus, te liberari uoluerit Deus, a tam graui dysenteria, ut eius leuiora symptomata, nihil minus quam praesentem mortem intentauerint spatio quadraginta dierum? Quid enim aliud expectari poterat ex excretis, prima hebdomade cruentis, & uitellinis, tribus uero sequentibus, prassinis, & instar picis liquidae nigris, & postremo purulentis, quorum euacuatio non nisi post mensem integrum, cessauit? Quid aliud quaeso, quam mors praesagiri poterat, ex deiectionibus adeo frequentibus, ut spatio octo dierum cogereris sexies, aut septies singulis horis desidere? Aliis uero sequentibus, octo diebus ter & quater, reliquis uero, bis & semel, ita ut spatio quadraginta dierum nulla illuxerit; qua minus quam decies aut duodecies e lecto surrexeris, atque excrementa deieceris? Atque haec, cum subsultus conuulsifici fere semper sint comitati, cum decima sexta die superuenerit singultus, qui sedari non potuerit ante diem decimam quartam, cum delirio duorum dierum, borborygmo incredibili, frigore brachiorum & tibiarum. Et postremo cum singultui uomitus successerit, cum uentriculi acutissimo dolore quo ties iusculum, aut aliquid aliud, etiam oleum amygdalarum dulcium, ingerebatur. Quid de tua salute sperari potuisset? Tot tamen grauissima symptomata superari a natura, Chymiae opera, Deus uoluit. A natura, inquam, iam a saeuissima nephritide sex dierum, cui successerat illa dysenteria, ualde debilitata, sed cui succurrerunt excellentissima cum alimenta, tum medicamenta Chymica: inter quae, cum ad uirium omnino fere labentium instaurationem, nullum praesentius remedium obseruarim laudano cum tincturis corallorum, margaritarum, & aliorum medicamentorum parato: huic praecipue, tuae sanitatis, atque uitae restitutae, laus, si quam laudem mereantur medicamenta, debetur. Eius enim usu, singulis noctibus sedabatur ille fluxus impetuosissimus, fugabantur uigiliae, atque desidendi, & e lecto surgendi labor assiduus, somnus conciliabatur, atque assumptorum praecipitatio impediebatur, sicque inanitis & exsiccatis partibus licebat attrahere quod utile & necessarium, eoque frui, humectari, refici. Sed quorsum horum omnium commemoratio? An ut intelligas, uir Nobilissime, quantum Chymiae deuinctus sis? Minime sane, uerum ut norint omnes, doctrinam Chymicam te tanto defensore non indignam: & Antichymistas immerito & ingrate eam doctrinam euertere conari, cuius opera tot bonorum sumus participes. 10 Demonstratio ueritatis Prima Sectio. Quod Alchymia sit pars philosophiae. Caput I. Alchymiae nomen non eadem, & unica significatione, ab omnibus usurpari certum est. Alii enim hoc nomine metallorum transmutationem intelligunt, ut Carrerius. Alii uero nihil aliud praeter medicamentorum praeparationem. Chymistis peculiarem, ut quidam Galenistae. Alii postremo, ut qui Paracelsici uulgo nuncupantur. Eam scientiam, quae non solum illam medicamentorum praeparationem docet, uerum & eorum caeterorumque corporum naturalium causas, partes, & affectiones inquirit, atque humano corpori medetur. 11 Doctrinae Chymicae. Haec ea est de qua instituta est haec Demonstratio, & quam merito inter philosophie partes numerari contendo. Omnis enim cognitio, quae uersatur circa corpus naturale, uel eius aliquam partem, eiusque causas, & affectiones inquirit, est pars philosophiae, cuius proprium est, ut inquit Arist. 4. metaph. posse de omnib. speculari; & substantiarum principia & causas habere. At, quis concedet Chymiam, dicet aliquis, quam scribit Riolanus ortam ab inferis, illius cognitionis, quae coelitus a Deo hominibus concessa fuit, partem esse? Hanc calumniam a Riolano passim obtrudi uideo, qua uero ratione impulsus, dicam. Existimauit Paracelsus humanum corpus, non solum morbis uisibilibus, & naturalibus; uerum & inuisibilibus, & supernaturalibus tentari posse. De illis, eorumque curatione, quamplurima scripsit uolumina: de his, quinque libr. quorum hic est titulus. 12 Demonstratio ueritatis De Origine morborum inuisibilium. Ex horum ultimo, tres locos producit Riolanus quibus conatur persuadere, merito a se scriptum Chymiam esse diabolicam. Ita enim scribit pag. 86. Apolog. pro Hippocratis, & Galenis medicina. " Ne quis existimet imponi Paracelso, quod suam medicinam diabolicam candide profiteatur, adscribam eius uerba ex libro de origine morborum inuisibilium. " Sane ut nemo, nisi insanus, negabit, diabolicum esse, suadere characteribus, & incantationibus aliquos morbos esse curandos; sic nullus unquam Riolano concedet, hinc recte inferri quidquid praeter haec scripsit, aut nouit Paracelsus, inuentum esse diaboli. Ergo immerito ex illis concludit, Chymiam, quia de ea scripsit Paracelsus, esse diabolicam, nisi prius demonstrauerit eam magiae subiici, quod absurdum. Opponuntur enim e diametro, uisibiles morbos, natura13 Doctrinae Chymicae. libus, uisibilibus, atque sensibilibus instrumentis expugnare. Et, inuisibiles morbos, supernaturalibus, inuisibilibus, & insensibilibus instrumentis curare. Nihil igitur aliud colligere, & concludere potuit Riolanus, quam Paracelsum magiae deditum fuisse: quo cum antiquior sit Chymia: ( si Mesueo, qui eius mentionem facit, atque ante sexcentos annos uixit, aliquid credendum est: ) An ideo reiicienda, an ideo magica, & diabolica censenda, quia eam tractauit Paracelsus? Suam senectutem idololatria infamem reddidit Salomon, nec tamen ullus eius diuina scripta reiicit. Bonarum artium dignitas, atque ueritas, artificum uitiis non inquinatur. At illa, Riolani instituto sunt conformia. Hanc enim comparationis tractationem suscepit, non ut aliqua ratione Chymiam ornaret, atque amplificaret, uerum ut eam αἰσχροποιέοι mnib. odiosam redderet. Hoc unum sibi semper proposuit. Quamobrem 14 Demonstratio ueritatis non mirum est, si illam calumniam toties repetitam in eius scriptis legamus: & nunc, in huius operis limine, primi capitis hac summa proposita, quod Alchymia sit uera philosophia ueteribus ignota, nihil in toto capite, praeter insulsa scommata & aniles ineptias, proponat. " Nisi Uulcanus esset claudus, " inquit, " cogereturque inniti baculo astenderet in coelum, ubi de astris essentiam quintam eliceret, & litem inter philosophos tandiu disceptatam dirimeret, si natura an anima regat astra: si anima, assistensne, an informans intelligentia. " Absit Riolane, Chymie studiosi tam male locent horas in his adeo uanis exquirendis sine Uulcano nunquam didicisses, in uulgari sulphure contineri spiritus acidissimos & incombustibiles, atque ipsos, congelationis oleosae partis sulphuris, authores esse. Ignorates etiam in guaiaco liquorem acidum contineri, ipsumque, contra id quod docet de acidis doctrina Galenica, esse sudorificum. 15 Doctrinae Chymicae. Ipse Uulcanus cum suo baculo, ostendit similares partes humani corporis, non in quatuor elementa resolui, ut credebatur, sed in alia corpora, salem scilicet, sulphur, & mercurium. Haec & alia multa similia inquirere, multo satius fuisset, quam illa inepta, ne dicam scurrilia de Uulcano scribere. " Sermonum inhonestorum arte, " inquit Hippocrates, " ea quae ab alis inuenta sunt turpiter incessere, non corrigendi, sed ea quae a peritis inuenta sunt, apud imperitos calumniandi studio, id non scientiae institutum & opus est, uerum petulantis naturae, aut ignorantiae indicium. " Nosti fortasse, quantus uir fuerit, Zuingerus; Ipse multo aliter, quam tu, de Uulcano sentit. Huius iudicium tuo anteponent, si sapuerint, medicinae studio si. Is igitur ita scribit. " Hippocrati certe Chymica historia euidenter attestatur. Inest humidum istud rebus omnibus naturalibus, sed in aliis magis sub una quam sub alia specie, alia namque pinguia, alia uiscida, alia fluida, alia 16 Demonstratio ueritatis gelida apparent: quorum tamen singula si sub Uulcani examen ueniant ( quem Iouis in edenda Pallade obstetricatorem fuisse tradunt fabulae ) & pingue, & uiscidum, & fluidum, & gelidum in sese humidum continere deprehenduntur, mira uarietate, & quo ad quantitatem, & quo ad qualitatem, & quo ad praeparandi modum uiris Asclepiadeis conuenientissimum. Quod Alchymia sit ars, eaque utilissima non autem Imaginationis figmentum, ut falso calumniatur Riolanus. Caput Ii. Chymiam artem esse satis superque patet ex praecedenti cap. quod rursus confirmatur ex ipsius artis definitione. Est enim iuxta Aristotelem, Habitus in efficiendo cum recta ratione positus, aut si mauis. Est collectio praeceptionum ad usum, uel utilitatem hominis tendentium. Et quis negabit Chymiam ea operari cum ratiodoctrinae Chymicae. ne, quae uitae, & sanitati hominis sunt utilissima? Sunt necessaria? Censor, Antaruetus, Riolanus. Absit, ut huic Gerioni, ut huic Laruae ( qua solos pucros commoueri decet ) fides habeatur potius, quam uiris omni doctrina, & eruditione cumulatissimis, qui de ipsa pronuntiarunt quae sequuntur. " Audio tamen multos, " inquit Gesnerus, omnibus de Paracelso prius enarratis, quae non nisi in hominem infamem, & intestabilem cadere possunt. " Passim ab eo in morbis desperatis curatos, & ulcera maligna ab eo foeliciter sanata. Callebat enim Chymisticam artem, " nota illud enim Lector, " qua liquores, succos, olea, de antimonio praecipue, & alia mirabilia medicamenta parabat. " Schegkius. " In separandis autem mixtis naturis, admodum ingeniosa est ars Chymica, ut digna sit admiratione & minime contemnenda, & negligenda a Medicis. " Idem iudicauit Zuingerus, ideoque nihil indignum medico, se facere cre18 Demonstratio ueritatis didit, si suo suffragio, quanti sit existimanda, testaretur his uerbis. " Maximi facio ministram medicinae Chymiam. " Carrerius, libro, quem ex professo scripsit contra metallorum transmutationem. " Artem sublimandi & distillandi ingenio philosophico, menti sublimia indaganti, animo demum ingenuo & regio ita accommodatam iudicaui semper, ut Alchymiam inutilem; & pernitiosam. Itaque saluti corporis, animique ornamento, salutaris & congruens seruetur incolumis, semper floreat, & omnibus suis numeris exactissime perficiatur. " Syluius. " Sunt uero formae uasorum aliae propemodum infinitae, praesertim Chymistis usurpatissimae, de quibus plura dicere supersedeo. praesertim quod intellexerim Ioan. Baptistam Montan. Ueron. medicum doctiss. in id opus magna cura, praecipuoque studio incumbere, ut habeat medicus, quae remedia ex metallicis corporibus, & aliis arte fusoria, & sublimatoria Doctrinae Chymicae. uires habent praestantissimas, & efficacissimas ad morborum pertinacissimorum curationem. " His, & aliis pluribus autoritatibus demonstratur, eam saltem Chymiae partem, quae uersatur circa medicamentorum praeparationem, artem esse. Quidni igitur toti Chymiae hic titulus concedetur, cum suis praeceptis & principiis multa ue erib. philosophis & medicis incognita demonstret? Ipsaque experientia confirmet? Itane tu de ueteribus indigne pronuntiabis? Pag. 140. Inquiet Riolanus. Sancitum est enim, ab eo, philosophi, & medici titulo eum indignum esse, qui contradicat Aristoteli, Hippocrati & Galeni & prius statuerat, totam uitam hominis in imitatione positam esse. Pag. 3. Sane ut qui negauerit, illos fuisse philosophie, atque medicinae praeclarissima lumina: eum omni mentis lumine carere necesse est. Sic qui affir20 Demonstratio ueritatis mabit eos, ita naturae omnia scrinia perspecta habuisse, ut neque a uero aberrare unquam potuerint; neque posteris perscrutandum quidquam reliquerint: uel impudentissimae adulationis, uel profundissimae caecitatis clarissimum praebebit argumentum. Et quis de Aristoteles scripsit. " Elusit sane Arist. ueterum physicorum demonstrationem eruditam, qua concludebant materiam esse priorem physica & singulari forma, quia quod permanet, sit prius & dignius, materia autem permaneat extinctis in ea formis. Elusit inquam hanc plenam sapientiae conclusionem alieno & parum accommodato responso. " & paulo post. " ad quem scopulum pariter offendit 6. Pag 17. & 18. philos. " Et nunquid rursus eandem opinionem defendis " hac tua comparatione " contra Aristotelem? Ad Turq. Praeterea, quis nisi tuipse scripsit. Apol. resp. pag. 33. " Apud nos plus ualet ratio usu longo confirmata, quam autoritas, mouemur quidem summorum uirorum autoritate Hipp. praesertim & Gal. sed ratione & experientia magis. " Postre21 Doctrinae Chymicae. mo sub finem huius tractatus demonstrabo, te, contra Gal. & perperam, defendere omnia usta seipsis effici calidiora. Quo iure, Riolane, quod tibi licet, fit Chymiae studiosis piaculum? Pag. 16. Quia " Alchymia sit reuera imaginationis figmentum ". Quomodo id probas? " Quia nulla ars bonum a malo, id est, formam a materia possit separare: quod se facturam promittit Alchymia. " Elegans sane argumentum, nisi sophismatis esset plenissimum: quod nunc demonstrare aggredior. Per separationem boni a malo non intelligi a Chymistis separationem formarum peripateticarum a materia prima. Caput Iii. Actionum mixtorum corporum aliqua esse principia, nulus unquam dubitauit. At quaenam sint, non ita inter omnes conuenit. Omnium opiniones hoc loco referre, superua22 Demonstratio ueritatis caneum fuerit: Aristotelis uero non modo utile, uerum & necessarium; quoniam Chymiae, & doctrinae peripateticae principia, iisdem aliquando nominibus designantur, quorum tamen diuersa est significatio. Aristoteles compositionis rerum naturalium non modo statuit quatuor elementa, uerum etiam materiam, & formam quae tanquam prima rerum principia ita definit, ut omnia ex ipsis, ipsa autem ex seinuicem fieri nequeant, nec a seinuicem separata, ( unica anima hominis excepta, ) existant. Statuitque, ipsam materiam esse interitus expertem, formae subiectum, passionis principium, & per formam existere. Formam autem interitui obnoxiam, extra materiam subsistere non posse, actionis principium, atque materiae perfectionem, utpote quae ipsi det esse. Atque inde factum est, ut forma, ab eo, aliisque peripateticis uocetur, Essentia, Actus, Perfectio, Ratio, Bonum. Materia uero, foe23 Doctrinae Chymicae. mina, Turpitudo, Potentia, Imperfectio, Malum. Chymistae uero mistorum corporum haec statuunt principia, sal, sulphur, mercurium. Actionem autem mixtorum, non a capite mortuo, sed a tribus illis principiis, tanquam a causis actiuis produci, existimant, ideoque horum tantum trium mentionem faciunt, quasi ea sola quae agunt, principii nomen mereantur. Eadem impulsi ratione, ipsa, bono comparant, caput autem mortuum, malo. Et quoniam peripatetici, formae nomine, actiuum principium designant solum, non autem materiam; sic illi, tria sua principia hoc nomine formae digna iudicantes, quod ea sola sint actiua, non solum id nomen ipsis tribuerunt, uerum & caetera eius attributa ante commemorata, sicuti nomen materiae, eiusque attributa, capiti mortuo. His ita positis facile est intelligere, formae & materiae nomina, & attributa, non una eademque significatione 24 Demonstratio ueritatis a Chymistis & peripateticis usurpari, cum Chymistis significent principia, quae sunt corpora, & a seinuicem separata existunt, quae conditiones, principiis peripateticorum minime conuenire possunt. Atque ex his sequitur, quicunque peripateticus, ex his nominibus significatione peripatetica sumptis, contra conclusiones Chymicas disputabit, eum nihil plane quod sit alicuius momenti illaturum. Ex homonymis enim terminis, nihil nisi aequiuocum colligi potest. Ideoque sapienter statutum est, ipsorum, nisi prius distinctorum, nullum usum esse in doctrina. Quid igitur Riolane, tibi argutatori acutissimo uenit in mentem, ut nulla distinctione nominum praemissa, ex ipsis disputes contra Chymistas? An inscitia hoc a te commissum est? Hoc sane necesse est, nisi fateri mauis, te scientem & prudentem uoluisse lectorem decipere. Pag. 18. Ita enim argumentaris. " Cum sola materia maneat uanescente 25 Doctrinae Chymicae. forma, quis dubitet solam materiam principii nomen mereri? Aristoteles respondet manere speciem, quaestio autem erat non de logica, sed de physica, reali & singulari rei cuiusque forma, quae si dispereat sola permanente materia, frustra illam quaeritis in materiae uisceribus. " Illius praemissae distinctionis ui, hoc tuum argumentum in fumum resoluitur. Concedunt enim Chymistae formas peripateticas a materia separatas euanescere; at Chymicis idem contingere negant. Tuo igitur argumento nihil efficis; non quod uis, sed quod non uis, probas, demonstras, tuam scilicet, defectionem ab Aristotele, cuius doctrinam omnibus amplectendam proponis, & a quo desciuisse summum nefas iudicauisti. Quid ab Aristotele imo a teipso, cum Democrito nunc uolente contra Aristotelem, solam materiam mereri nomen principii, qui alias scripsisti, ipsum Democritum iure, ob id, ab Aristotele reprehensum; nolo 26 Demonstratio ueritatis mihi quidquam credas, haec tua recognosce. Comment. in li. 2. Fernelius de abditum rerum causis cap. 8. " Quo iure Aristoteles reprehendit Democritum, quod caeterarum causarum uix ulla mentione facta solius materiae meminerit, in eamque uelut praecipuam causam res & motus omnes naturae reduxerit, omnium cum sit infima, & abiectissima, causa sine qua non uerius quam princeps causa, adiuuans quidem non efficiens. Eodem succensendum est materiariis medicis, " & tc. Et paulo post. " Nos uero in meliora schola instituti, eorum tria principia constituimus, materiam, formam, & temperamentum. " An respondebis, nunc te seniorem factum uidisse, quantum olim sis hallucinatus, ac proinde ut nos melioribus instrueres, nunc aliter, imo contra, a te scriptum? At uidequid sis dicturus, Hippoc. enim Arist. ratio, & sensus docent nullum mixtum constare ex unico principio. Et tu ipse nunquid huius tui secundi capit. initio scribis, " ipsam materiam formari, & in certam rerum speciem adduci praesentia formae? Haec sola, " addis, " facit ut unum27 Doctrinae Chymicae. quodque sit id quod est. " Haec scripseris Riolane, nec te pudebit statim sequenti pagina, eodem capite, scripsisse " solam materiam mereri nomen principii. " Quo teneam uultus mutantem Prothea modo? Tu, qui tot annos philosophiam peripateticam professus es, adhuc dubitas, quid pronuntiabis de eius primis principiis. Et tamen non te pudet scribere contra Chymiam, in qua nunquam institutus fuisti. Quod non solum ex iam refutatis patet, uerum & ex mox sequentibus. " Quae ostenditis magisteria, tincturas, sales, olea, sunt portiones materiae. " Si consuluisses Paracelsum, ex ipso didicisses, magisterii nomine, illud medicamentum designari, a quo, praeparatione nihil separatur, nihil deperit, sed remanet totum; quod non fit in tincturis, salibus, & oleis. Atque ex his, haec sequuntur. Primum, ut probares, Chymiam esse reuera imaginationis figmentum, male hoc a te ele28 Demonstratio ueritatis ctum medium, " cum nulla ars bonum a malo, id est formam a materia possit separare ". Quasi nihil aliud quam hoc agat, ut rursus innuis & declaras sequenti capite. Secundo, falsum esse, magisteria, esse portiones materiae medicamenti, cum totum, non sit portio. Sed neque tincturas, sales, & olea, esse, & existere sine omni materia, existimauit unquam ullus Chymista, uerum sine capite mortuo, quod malum uocatur, non autem materia prima, qua nullum destituitur medicamentum Chymicum. Horum omnium crassa ignorantia, hanc eiusdem farine conclusionem peperit. " Proinde si materia sit malum rebus omnibus adiunctum, spagyrica remedia iam per se naturaque sua mala, quia partes mali, ignis uiolentia redduntur deteriora. " Quam pluribus refutare uelle, esset actum agere, ut ex iam dictis patet: quod uero attinet ad ea, quibus asseris, ignis uiolentia, spagyrica remedia 29 Doctrinae Chymicae. reddi deteriora, suo loco postea de his agetur: nunc enim ad reliqua accedendum. " Quoties mistum in sua principia sales & sulphura, aut essentias dissoluitis, mistionis concentum diruitis, quo sublato perit, aut otiatur forma, cum forma omnes uires, & specificae proprietates formam consequentes abeunt. " Disce Riolane, non idem esse, soluere aliquod corpus in sua principia, & ex eo essentiam elicere: In illo enim separantur a seinuicem principia, in hoc uero coniuncta simul retinentur, sed a capite mortuo separata: in illo igitur separantur uires specificae, in hoc uero adhuc unitae conseruantur. Uerum mutatur, inquies, temperamentum. Nulla enim detractio, aut additio fieri potest, sine ipsius immutatione. Respondeo temperamenti aliquam esse latitudinem, qua conseruata, & specificae uires conseruantur, quoniam & ipsa substantia incorrupta, cum illa temperamenti latitu30 Demonstratio ueritatis dine conseruatur. Infunditur rhabarbarum, coquitur senna, non sine aliqua temperamenti immutatione, & tamen non pereunt eorum specificae uires. Extractum opii somnum conciliat, colocynthidis purgat, tinctura corallorum dysentericum fluxum cohibet. Ergo extractione non perierunt horum uires specificae. Praeterea obseruandum, aliquando toti mixto tribui, quod est unius partis proprium, atque in eo casu, non modo non perit uis specifica separatione, uerum augetur, hoc est, actio fit intensior, atque uegetior; ut oleum cerae, potentius calefacit, & contusa resoluit a cera separatum, quam cum cera coniunctum. " At quae ostenditis sales, principia, sulphura sunt factitia. Aliam enim formam a natiua ab igne acceperunt. Illa non est a natura insita, sed arte quaesita. " Supponamus haec ita esse, & quid 31 Doctrinae Chymicae. tua refert, dummodo id quod optas praestent ipsa medicamenta, quid refert; An sola arte, an uero sola natura, an postremo utraque curetur aeger, dummodo curetur? Uerum non meministi eorum que scripsisti comment. de spiritu, & cal. innato. cap. 3. " Praeter humorem oleosum, " inquis, " quem uiuentium communem confirmant Chymistae, quando igne suo de omnibus quae uixerunt, quin etiam de rebus in animatis oleum educunt, insunt in nobis alii duo. " Haec nisi curaueris expungi, nunquam mihi persuadebis tua auctoritate, olea, aut sulphura arte fieri, non autem separati. Quae insunt in re aliqua, & ab ea educuntur, non fiunt, nisi forte uelis idem esse, fieri, atque inesse, & educi seu separari. Sed supponamus denuo, quecunque ostendit Chymia, ab ea, arte fieri. Ergo Riolane, non est imaginationis figmentum Chymia, sed est ars, quae res artificiales nostris oculis, non autem phantasmata subiicit, hoc inquam 32 Demonstratio ueritatis ex teipso infertur necessario, nisi probaueris artificiale non deduci ab arte. Nihilominus tamen, rursus insurgis sequenti capite, quo, te diligentius definitionem Alchymie examinare scribis. Age igitur uideamus, num quid maius praestes. " Alchymia sua definitione pollicetur, " inquis, " purum ab impuro, potissimum a metallis & metallicis separare, atqui lapides & metalla sunt tota homogenea, constant partibus omnibus eiusdem nominis & rationis. " Alchymiae definitionem propone re debueras, qua, quae dicis promittit, sed uolo recte a te suppositum, Chymiam ea promittere sua definitione. Quomodo probas, eam non stare promissis? Quia, inquis, lapides & metalla sunt tota homogenea. Ad sensum esse talia tibi conceditur, non autem reuera, ut demonstrat ipsorum resolutio in partes sulphureas, salsas & mercuriales, quas rursus, ex quatuor elementis componi, certum est, sed Doctrinae Chymicae. aurum, totum est purum; hoc tibi conceditur, postquam antimonio repurgatum est, atque tunc non opus est ipsum diuidere in purum & impurum, hoc inquam post eius purgationem, tibi conceditur, ante uero negatur, suas enim sordes habet, alioqui ipsius non essent diuersa pretia. Hoc tuum primum telum est imbelle Riolane, nisi fuerint reliqua rigidiora, nihil promouebis. & tamen uidendum quam acriter his pungas. Pag. 28. In secretione puri, non quiescere Chymicum scribis, ideoque eo, tanquam medicamento uti, concludis; ipsum autem pernitiosum esse contendis, ac proinde ipsam Chymiam non esse ueram artem. At non satis fuit, scribere ipsum esse malignum, & pernitiosum, hoc fuit probandum, hoc enim est in quaestione, incidisti in illum elenchum, qui dicitur petitio principii. Quia inquam probare debueras, medicamenta esse maligniora a faecibus & capite mortuo separata, quam non 34 Demonstratio ueritatis separata, respondebis opinor hoc a te factum his uerbis. " Quis furor est inuentis frugibus uesci glande, non tantum maligna praeferre benignis, ut scammonium rheo, sed antimonio & praecipitato etiam in leuioribus morbis potius uti, quam manna, cassia, & agarico. " Iniquum est Riolane, ne dicam ineptum, cum quaestio est de comparatione medicamentorum a faecibus expurgatorum, & non expurgatorum, quae debent esse eiusdem speciei, atque in eo tantum differre, quod alia expurgata sint, alia uero minime: confetre expurgata, cum non expurgatis, specie ab illis differentibus, ut antimonium & praecipitatum cum manna & cassia; haec est comparatio Riolane. Praeterea a quo didicisti, illa medicamenta praeferri a Chymistis, in leuioribus morbis, rheo, mannae, & cassiae? Postremo illa medicamenta recte parata, sunt adeo maligna, ut uere possim affirmare, eorum usu, senes, Doctrinae Chymicae. puellas, pueros, ab hydropisi, conuulsionibus, & innumera quantitate uermium liberatos, nullo grauiore superueniente symptomate, quam si assumpsissent rheum. haec fortasse non credes: ut uoles, at scio ea esse uerissima. Ideoque non dubitabo concludere. Chymiam non esse imaginationis figmentum, sed ueram artem, omni ratione, & industria a ueris medicis excolendam. Omnem ignem esse naturalem, nullum autem artificialem. Caput Iu. Nauticis, atque militaribus uiris haec propositio; Nullum ignem esse artificialem, uidebitur fortasse paradoxa: Nihil est enim inter ipsos magis tritum, quam ignis artificialis, & graeci uulgo dicte nomen. Philosophis 36 Demonstratio ueritatis uero, quos non decet ex sola loquendi consuetudine, de rerum natura iudicare, aliter uidebitur. Nam praeter id quod norunt, graecum ignem artificialem dici, propter eius fomitis compositionem & misturam artificialem, non autem quod ipse ignis sit talis, sciunt, ex natura rerum, petendum discrimen, quod est inter naturale, & artificiale. Hos igitur imitati uideamus, quid sit naturale, quid uero artificiale. Naturale dicitur id, quod constat materia, & forma naturali. Artificiale uero, quod materia quidem naturali, sed forma artificiali. Utraque autem forma distinguitur a seinuicem his signis. Primum: quod nullum artificiale possit suae formae aliam similem producere; Naturale uero possit. Secundo: quod forma artificialis recipiatur tantum in superficie materiae; Naturalis uero quocunque diffundatur. Postremo; quod artificialis forma, non sit principium primo & per 37 Doctrinae Chymicae. se motus corporis, in quo existit. Naturalis uero sit principium & causa ut patet ex definitione naturae. Ex his concluditur necessario nullum ignem esse, qui non sit naturalis, quoniam nullus datur, qui non generet alium ignem, cuius partes internae, ut externae, non sint ignea forma instructae, & qui primo, & per se, non calefaciat, sursum feratur, atque pro ratione fomitis augeatur. Haec, cum luce sint clariora; Ea tamen impugnat Riolanus his obiectionibus. Pag. 34. " Anima utitur calore natiuo, ut pistor & faber ferrarius artificiali. Cuius duae sunt primae differentiae, flamma & carbo ardens, uterque eiusdem naturae: Uulcanus fingitur a poetis niti scipione, quia non potest ignis absque pabulo subsistere. " Nihil hic uideo, quod probet, ignem pistoris esse artificialem. Nam quod ait ipsum indigere pabulo; idem de natiuo & nobis insito calore dici potest. Quae crescunt corpora, in38 Demonstratio ueritatis quit Hippoc. plurimum habent calidi innati, plurimo igitur egent alimento. & ipsemet Riolanus comment. de spir. & calido innato, scripsit. " Ignis elementaris non potius sine pabulo subsistit, quam Uulcanus absque baculo. " Ergo ignis pistoris, non desinit esse naturalis, quod indigeat pabulo. At inquit. " Dicitur artifex struxisse, & accendisse ignem in camino, non natura: illa iniuste diceretur in foco ignem generasse. " Respondeo cum Scaligero, naturam e monte materiam non deuehere in fornacem, ignem non supponere, quod agat tamen, a natura esse, nec ignis naturam temere discerpendam a natura. Struit igitur artifex ignis fomitem, eique ignem supponit, at hic sua ui ipsum accendit. Pergit Riolanus. " Qui attritu silicis & chalybis scintillam excitat, ipse arte ignem effecisse dicitur, non natura, ipse motus uiolentia inflammauit interiectum aerem, non natura. 39 Doctrinae Chymicae. Scribit Cicero, agricolam nihil insitione solertius inuenisse. An ideo dices fructus, quos non ferrent aliquae arbores absque insitione, artificiales esse? An uinum & frumentum artificialia, non autem naturalia? Ubi multae, & uariae, ad alicuius rei generationem concurrunt conditiones, & cause. Non remotis, nisi improprie, sed proximis tribuitur ipsa rei generatio, illae enim ut plurimum sunt tantum causae & conditiones sine quibus non, ut qui iniicit oleum in flammam, non est causa eius inflammationis proxima, sed tantum causa sine qua non. Sic qui chalybem ferit silice, est causa sine qua non fieret hec collisio, at collisio, est causa scintillam excitans, quae non ab artifice, sed a natura hoc habet, ut excitet scintillam, quemadmodum excitat sonum, qui est affectio naturalis, corporis naturalis. Est igitur scintilla, non res artificialis, sed naturalis, ex collisione chalybs & silicis, uel aliorum similium 40 Demonstratio ueritatis corporum excitata, quam minime artificialem dicendam, aut esse, uel hac sola ratione intelligi potest, quod siue fortuna, siue casu, siue natura ipsa committantur, atque collidantur corpora, e quibus scintilla excitari possit, ea excitabitur. Atqui quae uere sunt artificialia, sine arte produci nequeunt. Postremum argumentum Riolani hoc est. " Candela accensa, est subiectum artificiale, ignis artificialis nempe flammae. Carboni, ligno, paleae non est congenitus, sed ascititius calor. " Sebum, & cera, non sunt pabulum, aut subiectum flammae, quia sunt artificiali candelae forma instructa, sed quia sulphurea; Illa autem artificialis figura, ipsis est ab artifice indita tantum, ut candelabro imponi possint. Quod addis ignem, non esse ligno, & carboni congenitum, sed ascititium, sit ita, quid inde inferes? Ergo ignem non esse horum " naturalem, sed alienam 41 Doctrinae Chymicae. formam. " Et hoc tibi concedo. Uerum hoc non est in quaestione; sed quid ageres? Alia tibi non suppetunt argumenta. Concludo igitur: Omnem ignem esse naturalem, nullum autem artificialem. Salem, sulphur, & mercurium perfecte mixtorum esse principia constitutiua. Caput. U. Nullus est in Aristot. Hippocr. & Gal. doctrina adeo parum uersatus, cui non sit compertissimum, mixtorum corporum principia constitutiua, non unius, eiusdemque ordinis ab ipsis constitui. Similarium enim corporum genus, & ordo, differt ab elementorum genere, & ordine, ut horum denuo genus, a genere primorum principiorum, quae sunt forma, & prima materia. Ex his tamen omnibus, & animalia, & uegetabilia, 42 Demonstratio ueritatis & mineralia componi, eos uelle, quia in ea resoluantur, nihil clarius, nihil saepius in eorum scriptis repetitum inuenitur. Ex his sequitur, principiorum, alia esse remotiora, alia propinquiora, alia etiam inter utraque media: Et rursus, alia esse communiora, alia uero minus communia, & postremo unicum mixtum, ex pluribus principiis diuersae naturae componi posse. In quo igitur aberrant, atque falluntur Chymistae, cum salem, sulphur, & mercurium, plantarum, animalium, & mineralium statuunt esse principia, cum in illa resoluant ea? Pag. 22. Hoc falsum est, inquit Riolanus, quia " sunt factitia, aliam enim formam a natiua ab igne acceperunt, illa non est a natura insita, sed arte quaesita. " Ecce quod praecedenti capite tam laboriose enitebatur Riolanus; Credidit enim si euinceret, ignem Chymistarum esse artificialem: sequuturum, quecunque faciunt ignis opera, 43 Doctrinae Chymicae. esse artificialia. Quod quam sit absurdum, ex eo solo potest intelligi, quod eadem ratione, sequeretur in doctrina peripatetica, formas elementorum, in quae combusta resolui uolunt peripatetici, non esse naturales, sed artificiales, quod est absurdissimum. Uerum age Riolane, cum nulla sit forma artificialis, quae non pendeat ab idea, quam habet artifex in mente: Dic quaeso, An existimes, formarum sulphuris, salis, & mercurii ideas extitisse in mente artificis, antequam fierent sal, sulphur, & mercurius? Hoc dici nequit. Ea enim separantur, nihil tale nobis cogitantibus. Non sunt igitur haec corpora artificialia. Sed, neque ab igne ea generari, his rationibus demonstratur. Prima est, unicum agens, ex diuersis materiebus, non eadem semper generare; Atqui ignis, ex omnibus partibus similaribus humani corporis, & reliquorum animalium, semper producit salem, Demonstratio ueritatis sulphur & mercurium. Secunda ratio est, idem agens, ex una & eadem materia, una, & eadem actione non generare contraria; atqui hoc fieret, si ignis generaret illa corpora, cum agit in aliquam partem similarem, illorum enim corporum, alia sunt combustibilia, alia uero minime: Ergo non illa generat ex parte similari, cum in eam agit ignis, sed eam in illa dissoluit, atque separat: Et quis nescit ignis esse proprium, heterogenea separare, ut homogenea congregare? Haec licet non minus rationi, quam sensibus sint nota, a Riolano tamen concipi nequeunt: imo sic contra disputat. " Id ex quo insito, & manente res fit, illius materia est. Atqui coelestis calor ex quatuor elementis generat hic omnia. Ergo sunt proxima materia sublunarium. " Si hoc proxima delere uis, ut debes, cum uitiosum reddat tuum syllogismum, nisi nos fallat regula, que docet, non plus assumendum in condoctrinae Chymicae. clusione, quam in praemissis; concedam tuam conclusionem. At non sequetur inde salem, sulphur, & mercurium, non esse mixtorum principia, cum huius cap. initio demonstrauerim, eiusdem mixti posse plura esse diuersorum generum principia. Unde fit ut neque tuo secundo argumento quidquam concludas, nihil enim aliud eo, quam primo proponitur. Ita enim scribis. " Cum ipso sensu testatum habeamus, mista constare quatuor elementis, sanguinea quatuor humoribus, quos continet semen & sanguis, quis furor est fingere noua neque sensu, neque ratione comprobata? " Disputatur, An dentur quatuor elementa, & si dentur, an alicubi existant pura, Tu ipse scripsisti, credibile esse terram in centro, & ignem in lunae concauo, esse pura. An hoc uocas, sensu testatum habere? Quod sensu comprobatum est, de eo dicitur, quod sit, non autem, possibile esse, aut credibile esse, ( haec enim philosophis Demonstratio ueritatis idem significant ) quod sit. Uerum sint quatuor elementa, existant pura, ex ipsis componantur mista, omnia tibi concedo, ergo non dantur alia principia, dices iterum. Et hoc tibi nego iterum, atque in posterum negabo, donec probaueris mista non posse componi ex principiis & specie & genere differentibus. Quamobrem negatur quoque, tria principia Chymica esse ficta, neque sensu, neque ratione comprobata: cum ea omnium oculis subiiciant quotidie Chymistae. Caeterum, si quis contenderet ex illis tantum, non etiam ex elementis componi mixta, quibus argumentis ipsum cogeres mutare sententiam? An his interrogationibus. " Quis prudens dixerit hominem potius oriri ex sale, sulphure & mercurio, quam ex semine, & materno sanguine? Quis nisi demens credat triticum proiectum in terram producere sibi simile ex sale, sulphure & argento uiuo? 47 Doctrinae Chymicae. Sumusne ita plumbei ut existimemus nos nutriri tribus principiis, non alimentario sanguine? " Haec tela Riolane, sunt plumbea. Nam si loco trium nominum salis, sulphuris, & mercurii, scribantur quatuor nomina elementorum: & in te retorqueantur, oportebit te confugere ad haec nomina, proximum & remotum. Uerbi gratia: si dixero. Quis prudens dixerit hominem potius oriri ex quatuor elementis, quam ex semine, & materno sanguine? Statim respondebis, semen & maternum sanguinem esse materiam proximam, elementa uero remotam. Quidni igitur eadem distinctione tua argumenta eneruabunt Chymistae? Dicent igitur salem, sulphur, & mercurium esse materiam remotam, non proximam. Hoc subolfecisti, ni fallor; ideo addidisti. " Quid si negem argentum uiuum esse principium metallorum, tantum abest ut sit plantarum, & animalium? 48 Demonstratio ueritatis Si credidisti, nomine mercurii, aut argenti uiui, intelligi semper a Chymistis argentum uiuum uulgare, ualde deceptus es. " Caue ne arbitreris, " inquit Seuerinus Danus, " Philosophos per haec tria principia, sal commune, sulphur & mercurium uulgi intelligere. Ex iis enim nullum corpus constituitur, cum sint indiuidua in suo genere absoluta, " & c. Et rursus idem docet, alium esse mercurium animalem, alium uegetabilem, alium mineralem. Et ipse Paracelsus plerunque nec Mercurii nec argenti uiui meminit, sed liquoris, ut cap. 3. Commen. de cal. secunda partae chirurgia magna tractatus 2: " sciendum hominis corpus, " inquit, " eiusque singulas partes, ex tribus corporibus, liquore, sulphure, & sale componi ". inn. cap. 8. Scribis, disputatori agendum ad mentem respondentis, & recte; At quomodo hoc perficies ignarus significationum nominum Chymicorum? Sed quomodo demonstras, argentum uiuum non esse principium metallorum? " Quia 49 Doctrinae Chymicae. cum sit, autore Aristotele, aereum potius quam aqueum, non concrescit, quod ad metallorum generationem necesse est. " At Geber cum aliis Chymistis existimat, ipsum esse aquam uiscosam: & ab hac sententia non recedit doctiss. Scaliger cum ait. Exercitationes 105 Pag. 50. Lib. 1. " Est argentum uiuum, sicut alibi dictum fuit, nihil aliud, quam aqua terrea, aut terra aquea, non sine multo aere. " Ipsum autem non concrescere, tuum est probare, Riolane, hoc enim negant Chymistae. Hic est error tuus perpetuus, hoc peccatum, ut multa dicas, multa uerba congeras, sednihil probes. Nunquam ea ratione Chymiam euertes. Anatomiae nomine quid a Chymistis significetur. Caput Uii. Anatomiae nomine, non ut a Galenistis, humani tantum corporis artificiosam sectionem, illiusque nademonstratio ueritatis turae cognitionem, uerum & aliorum omnium corporum, a Chymistis significari, eos solum latere potest, qui Paracelsi, aut aliorum Chymistarum scripta nunquam legerunt. Nihil enim frequentius in his occurrit, quam, artificiosa anatome, & humanum corpus, & eius morbos, & medicamenta cognosci. Haec si nouisset Riolanus, non scripsisset. " Chymici tamen hanc anatomen ut horrendam lanienam, theatricam carnificinam respuunt, tantum abest ut ad illius studium suos cohortentur: Excogitarunt nouam & ad hunc diem inauditam anatomen, quam formalem & spiritualem uocant, non materialem: uiuam non mortuam, essatam non localem illam quae cuiusque partis situm & conformationem demonstrat. Hominis essentiam non ostendit in homine, sed extra hominem, in uniuersi partibus, praesertim in mineralibus. Haec anatome non est dissectio cadaueris, sed dissolutio metallorum. " Huic calumniae, tres aut quatuor Doctrinae Chymicae. 51 tantum textus, ex scriptis Paracelsi, expromptos opponam, quibus, omnibus innotescet, quam uere & candide contra Chymistas disputat Riolanus. Tomus secundus liber sec. " Anatomiam duplicem constituimus localem alteram, Alteram essentialem seu essatam. de tumor past & ulcer. morbi gallici Pag. 70. Principio ergo propter animi uestri caliginem, localem anatomiam accipite in hunc modum, ut ex hac nonnihil quod sequenti rationi conueniat intelligatis: quod quidem aduersus eos est, qui huic tantummodo student, & abunde sufficere arbitrantur, scire pulmonis ac hepatis, aliarumque humani corporis partium situm atque cum aliis connexionem. de Orig. Sed & anatomia microcosmi dupliciter indagatur, nec idipsum male fit, una est localis. morbis ex tribus principiis substantiae cap. 6. Altera materialis. Localis est, quando homo per se dissecatur, ubi quid ossa, caro, uenae, etc. Sint, & quam sedem occupent, spectatur: sed hoc omnium minimum est. Altera potior est, ea nimirum, in qua quid sit sanguis, cuiusmodi sulphur, merdemonstratio ueritatis curius, & sal adsint, obseruatur, etc. Ergo tres anatomiae sunt in homine celebrandae. Prima Localis est, haec effigiem hominis, eius proportionem, & naturam, & quidquid his cohaeret, indicat. Altera uiuum sulphur, uolatilem mercurium, & acrem salem in quolibet membro commmonstrat. Tertia docet, quomodo nouam anatomiam mors introducat ( haec est mortis anatomia ) & qua natura ac effigie ingrediatur. " Hec Paracelsus; ex quibus, non reiectam localem anatomiam, sed essentiali postpositam, tantum colligitur. Ac proinde falsissimum est, Chymistas medicamentorum solum anatomiae, non etiam humani corporis, dare operam. 53 Ueritatis Pathologiae Chymicae Demonstratio. Sectio Secunda. Simiotice Chymica non differt a Galenica. Caput I. Cum Simiotice Chymica non differat a Dogmatica, de hac pluribus agere, esset superfluum. Illud autem esse uerissimum, fiet clarissimum, ex una atque altera descriptione morborum, ex Paracelsi scriptis, hic transcripta. " Colicae ex tartaro haec signa sunt, torsiones in uentre cum constipatione, dolores spinae, & compressio thoracis, uomitus felleus, amarus, nausea in comedendo, pun54 Demonstratio ueritatis ctiones per membra uagantes. " Rursus ita de Phthisi scribit. " Phthisis non consistit in solo pulmone, uerum etiam in cerebro, corde, hepatem, renibus, liene, & partibus aliis, sub uno autem nomine species uniuersae comprehenduntur, quae ex signis quae uaria sunt, percipiuntur ac discernuntur. Tremor indicat cor consumi, Tussis & puris screatio laesi pulmonis certum indicium exhibet. Copia urinae hepatis & renum uitia prodit. " Si quis plura exempla desideret, legat omnes libros, in quibus tractat de morbis. Ex his discet, signa morborum cognitioni inseruientia, sicut & partis affectae, non esse alia, quam que traduntur uulgo a Dogmaticis. Riolanus tamen, quasi haec nunquam legerit, postquam scripsit haec. " Praecessit comparatio physiologiae Chymicae cum Dogmatica, sequitur Pathologia, cuius prima & praecipua pars simiotice nominatur, quae partim salubria signa explicat, partim insalubria. " Quibus docet agendum de simiotice, quae est 55 Doctrinae Chymicae. de signis morborum praecipue, atque exposuit quae salubria, & quae insalubria dicantur, immediate addit haec. " Chymicis uero simiotice est signatura Physiognomica, qualem Quercetanus ex Baptista Porta descripsit, ex figuris praesertim, coloribus, & adiunctis plantarum: Inde quibus partibus, & quibus morbis conueniant illi dignoscunt eo fundamento, quo Chyromantae, & Physiognomi suam artem commendant. " Et quis non uidet, eadem fide, Riolanum proponere opinionem Chymistarum de simiotice morborum, qua praecedenti capite, proposuerat eorum opinionem de anatomia? Scio quidem a Domin. Quercetano seriptum tractatum de signaturis externis simplicium. Scio & ab aliis tales tractatus scriptos fuisse. At, nullane est differentia, inter haec duo, simplitium, & morborum, nomina? Ea sunt adeo inepta, & absurda Riolane, ut quotiescunque ipsorum memineris, tibi pudorem incutere debeant. Nam 56 Demonstratio ueritatis & ea pluribus persequi me pudet, cum sint omni refutatione indignissima. Aetiologice Chymica. Caput Ii. Si antea recte statutum est, humanum corpus, sicut reliqua mista componi ex sale, sulphure, & mercurio: Et nunc recte statuitur, ipsa, ubi a naturali statu recesserunt, morbos procreare; hoc autem fieri docet Paracelsus, ubi suo Astro in malum pergunt. Astrum autem sulphuris inflammationem, salis resolutionem, & mercurii sublimationem uocat. Postremo sulphuris, & salis multa, ac uaria esse corpora. Mercurii uero unicum esse, quod tamen uarie & in uarias naturas a suo Astro mutatur. Atque ex his uarias morborum species generari, docet. Haec si ita fuerint, dicet aliquis, quid fiet de quatuor humoribus? An 57 Doctrinae Chymicae. reiiciendi? Minime sane, uerum in his illa sunt consideranda: Neque enim existimandum a Paracelso humores ita negatos, quasi eos non esse, uoluerit. Ipsemet enim illa tria hominis principia, humores uocat: Et lib. de tart. scribit in humani corporis uasis inesse liquorem, in liquore faeces, & tartarum habitare, atque liquorem liquori succedere, eumque humorem uocat. At idem scribit, quatuor humores minime a medico considerandos, sed ab his desciscendum. Hoc scio, uerum hoc ideo fecit, quod uideret, horum primis qualitatibus omnium fere morborum generationem ut plurimum ascribi, & quod intemperies ipsarum qualitatum, morbi censebantur, quae absurda esse, iudicauit. " Nihil est, " inquit, " sine calido & frigido, & tamen illa nihil praeter signa sunt, ac haudquaquam morbi. " Et quis hoc a Paracelso factum merito reprehendat, cum in eo, summum Hip poc. sit imitatus? 58 Demonstratio ueritatis " Neque siccum, neque humidum, neque calidum, neque frigidum, neque aliud quidquam ex his putauerunt ueteres hominem laedere. Neque homini horum aliquo opus esse opinati sunt. Sed quod in unoquoque forte, & humana natura potentius est, ut ab illa separari nequeat, hoc ipsum id esse quod laederet, existimauerunt, idemque auferre quaesiuerunt fortissimum autem est, inter dulcia dulcissimum, inter amara amarissimum, inter acida acidiss. & in omnibus adeo rebus uigor ipse, ac summum. " Et paulo post. " Atque haec quidem mixta ac contemperata inter se, neque sensu deprehenduntur, neque hominem laedunt, ubi uero quid horum a reliquis separatum fuerit, atque ipsum per se solum extiterit, & sensu deprehenditur, & hominem laedit. " Haec Hippoc. lib. de uet. med. quibus fit clarissimum, quam parum, ne dicam nihil, tribuerit primis qualitatibus. Ad haec tamen. " Respondeo, " inquit Riolanus, " Hippoc. abusum reprehendere, non usum. Redar59 Doctrinae Chymicae. guit eos qui a solis primis qualitatibus morbos oriri existimabant, ab utrisque uult excitari. Pituita enim acida bonlimiam parit, salsa sitim, bilis ardore suo febrem excitat, acrimonia erodit & ulcerat. Anpropterea caloris & frigoris excessus morbos non pariunt? Imo longe plures & frequentiores, quam secundae qualitates. " Si hoc ita sit Riolane. Ergo primae qualitates, sunt in homine caeteris omnibus potentiores. Atqui hoc esse falsum, in eodem libro demonstrat Hippoc. praecedentibus enim addit haec. " Frigiditatem, & caliditatem ego omnium facultatum minime potentes esse in corpore existimo. " His, & aliis similibus locis satis aperte conuincitur, Hippoc. eorum opinionem reprehendisse, qui omnia fere in medicina, tribuebant primis qualitatibus, quique, his inquam, plus tribuebant, quam reliquis. Quod si morborum alias inuenerint causas Chymistae; si ipsis, earum inquisitio60 Demonstratio ueritatis nis & inuestigationis, primus auctor fuerit Hippocr. Cur existimas, esse dementiam, Riolane, eas in lucem producere? Quia, inquis, non sal, sulphur, & mercurius euacuantur, sed bilis, pituita, melancholia, sanguis. At in his, illa contineri antea dixi, ut te humorum anatomia, ( si Uulcanum dedignatus non fueris ) docebit. Scribis postremo. " Inter praecipuas & frequentiores morborum causas spagyrici recensent humorum coagulationem, coagulari autem a tartaro insito, quod tantum abest ut uerum existiment dogmatici, cum ex quatuor humoribus solum sanguinem coagulari, manifeste conuincant. " Et paulo post. " Possunt caeteri humores densari, & indurari frigore, uel a calore tenuiores partes, & liquidiores resoluente, sed coagulari non possunt. " Lege quae scripsit Geber c. 52. lib. 1. quart. part. de Alchym. atque tunc disces, Congelare; & coagulare, unam eandemque rem Chymistis significa61 Doctrinae Chymicae. re. Praeterea, & aliquos Arist. Interpretes, haec duo uerba usurpasse in una eademque significatione, facile est demonstrare, libr. enim meteor. hoc uerbum πήγνυσθαι alias uerbo congelare, alias coagulare uertunt. λογομαχία, Riolane, non decet Phi62 Demonstratio ueritatis Therapeutices Chymicae Demonstratio. Sectio Tertia. Quaerenda remedia naturae similia ex Hipp. & Gal. doctrina. Caput I. Multos morbos expelli a sola natura, sine medicamentorum opera, nullos uero sine natura, non solum docet ipsa experientia: uerum & illud Hippoc. celeberrimum dictum, " Contrapugnante natura omnia sunt irrita, " & rursus, " Naturae morborum medicatrices ". Quod Galen. exponens, " Illa est natura, " inquit, " quae omnia congruentia in animalium corporibus facit, suisque quatuor 63 Doctrinae Chymicae. facultatibus, propriorum scilicet, seu conuenientium attractrice, concoctrice, retentrice, & alienorum expultrice, non modo sanum animal tuetur, sed etiam aegroto sanitatem restituit. " Hanc doctrinam tanquam naturae instituto ualde consentaneam amplexati Chymistae, hoc primum atque praecipuum officium medici crediderunt, morbos expugnare, non alimentis solum, uerum etiam medicamentis, quantum fieri posset naturae conuenientibus, atque similibus. Et sane cum similia similibus iuuentur, & conseruentur: frustra medicamenta morbo quantumuis contraria exhibebuntur naturae curatrici, si ei non fuerint similia: uel fateri oportebit, illa etiam sine nature opera, morbos expellere, quod falsum, ut rursus colligi potest ex Galen. ita loquente. " Ex his uero abunde constat quantum sanitatis effectrices causas, natura dignitate antecellat, omnia enim reliqua materium ipsi parant, & suggerunt. " 64 Demonstratio ueritatis Unde & hoc infertur, Medicamentum naturae subiici, atque eius tantum esse instrumentum, quod regi a natura debet. At quomodo ab ea regi poterit, si ei non iungatur? Et quomodo iungi naturae poterit, si non fuerit simile? Iam enim didicimus a natura similia attrahi, expelli uero aliena, qualia sunt omnia naturae dissimilia. Et qui fieri potest, ut medicamenta, quae nobis sanis obsunt, & quae, si maioria copia quam sit par, assumantur, nos enecant, sint nostrae naturae similia? Ut huic quaestioni satisfaciamus, notandum nihil a Deo conditum, quod non fuerit alicui fini ab ipso destinatum, extra quem illius usus uel sit noxius, uel inutilis. Hinc fit, ut alimentum quantumuis nobis simile, familiare, & amicum, nostra laedat corpora, si assumatur, non postulante & indicante fine. Et hinc euenit, ut medicamenta, quae a Deo creata sunt, 65 Doctrinae Chymicae. ut eorum beneficio restituatur sanitas, nos laedant si optima sanitate prediti, ipsis utamur. Praeterea cum optimorum & delicatissimorum alimentorum excessus, nos laedat; quid mirum, si & hoc faciat medicamentorum excessus? Non igitur quod naturae nostrae sint dissimilia, ( nisi ita dissimilia esse uolueris, ut alimenta antequam a natura subacta ) nos laedunt, sed uel quod intempestiue iis utamur, uel quod male sint praeparata, uel quod cum excessu sint sumpta. Meministine Riolane a te scriptum comment. in lib. 2. Fern. de abd. rer. caus. cap. 17. " Experimentis potius quam ratione compertum est, radicem tamarisci, asplenium, & corticem radicis capparis conferre lieni: cichorei genus omne, passulas & agrimoniam iecori; propter hanc affinitatem naturae, ubi primum assumpta sunt, ab his partibus attrahuntur, quibuscum maiorem habent cognationem. Cathartica uero, quae humorem peccantem purgant cum delectu, ut rheum bi66 Demonstratio ueritatis lem, agaricus pituitam, eum trahunt ui & proprietate occulta, quam tu possis cum Galeno formae & substantiae similitudinem nominare, quae sunt uehementiora, ut scammonium, colocynthis, elleborus, lapis armenius, ad naturam uenenorum accedunt, quandoquidem etiamsi sumantur perexigua quantitate, nisi excludantur, nocent. Benigna uero & amica naturae quae minoratiua uulgo nuncupantur, ut cassia, manna, tamarindi, non aliter quam alimenta in substantiam nostram uertuntur. " Et paulo post. " Natura magnis uenenis, praeter communia cardiaca, opposuit alexiteria, a quibus expellantur aut alterentur. Utrumque praestant partim sympathia, quam habent cum corde & principiis uitae, partim antipathia cum uenenis. " Haec tua sunt Riolane, ex quibus si inferre nequeo, medicamenta alterantia, ( saltem occulta proprietate agentia, haec autem sunt plurima ) purgantia, & cardiaca agere, quia nobis similia, ac proinde ea esse eligenda, 67 Doctrinae Chymicae. quae sint talia; nescis quid significent, esse naturae simile, affine, amicum, cognatum, συμπαθὲς; sed a te delirante scripta sunt, ut ea, quae in me eructas his uerbis. 167. " Putasne, medicorum ignorantissime, colocynthidis, scammonii, elaterii, euphorbii, thimeleae, chameleae substantiam esse similem humanae, praeterquam tuae malignae & uenenatae, nisi arte corrigatur? " Homine imperito nihil iniustius. Nam si quesiuero a Riolano. Cur hec medicamenta non sint humanae naturae similia, ut mediocria, & alexiteria, quae ipsemet statuit habere sympathiam cum corde & principiis uitae; nihil praeter chymericas speculationes respondebit. Dicet enim, quae sunt mediocria, ea esse naturae nostrae similia, quia si suo frustrentur fine, remaneantque in corpore: uertentur in humorem purgandum, uehementia uero etiamsi sumantur perexigua quantitate, nisi excludantur, nocebunt. Et quomodo haec probabis? Pag. 166 Pag. " Si uipera cor68 Demonstratio ueritatis recta, est singulare alexipharmacum, quae solitaria, est summum uenenum ", atque ita " sympathiam habet cum corde & principiis uitae, antipathiam uero cum uenenis. " Cur quae ab ortu suo, medicamentorum naturam sortita sunt, si corrigantur, ( corrigi autem debent, cum & ipsa omnia fere alimenta aliqua correctione indigeant ) similitudine substantiae naturam nostram non iuuabunt? Non omnes Riolane omnibus commode & innoxie uescuntur alimentis. Alios, pisces laedunt, alios, carnes bubulae, alios, fructus horarii, alios uinum. An ideo desinunt esse alimenta? Quosdam purgat sola cassia, quosdam rheum, sunt qui, si uiolentioribus purgentur medicamentis, laedantur. An ideo sunt reiicienda ab eorum medicamentorum numero, quae similitudine substantiae agunt, purgant? Non desunt Riolane, qui non possunt utiliter aliis, quam his purgari; maximus est morborum nume69 Doctrinae Chymicae. rus, quos aliis nunquam eradicabis. uarias hominum naturas nouit is, qui eas creauit, ideo diuersa medicamenta, ut alimenta creauit, quibus tanquam instrumentis sibi accommodatis uterentur illae diuersae naturae. Delicata delicatis naturis, & leuibus morbis, uehementiora uero robustis naturis, & grauioribus morbis conueniunt. Postremo, cum natura perpetuo pugnet cum morbo, habeatque ipsum pro suo inimico, non metuendum, quae naturae sunt amica, ne non sint morbo inimica & contraria. Atque ex his concludo: Quaerenda remedia naturae similia. " Nunquam fuit ea mens Paracelsi ", inquit Riolanus. At tu nunquam eius mentem intellexisti, & quae fuerit, sciuisti, & fortasse nunquam eius scripta legisti, ita enim ait cap. 2. tract. pr. mag. chirurg. " Primum itaque scire oportet, quaenam sit efficiens causa curationis uulnerum, ea enim conueniens remedium indi70 Demonstratio ueritatis care potest. Scias ergo naturam corporis, carnis, ossium, neruosarumque partium radicalem ac congenitum balsamum in se continere, qui uulnera, puncturas, omnemque continui solutionem curandi facultate sit praeditus. Non enim leuis error est, si medicus sibi curationem ascribat. " His adeo clare & perspicue declaratur opinio Paracelsi, ut a quouis stupidissimo deprehendi possit. " At salem sale, sulphur sulphure curandum existimat. " Idem est Riolane, ac si diceres, Paracelsum uelie, naturam quae est in sale, & sulphure, exposcere quae sal & sulphur alterata, & immutata, restaurare possint. Atqui haec non pugnant cum iis, quae sentio. Non igitur discedo ea in re, ut existimas, a Paracelso. Imo neque a teipso, si quae superius citaui, tua sunt, & rursus haec. " Eo optatiora sunt remedia, quo naturae nostrae sunt familiariora. 71 Doctrinae Chymicae. Ea potius assumenda remedia quibus tanquam instrumentis usa natura melius expellit morbos. Caput Ii. Quotquot sunt medicamenta, in hunc finem a Deo creata sunt, ut his tanquam instrumentis usa natura morbos expellat. Ea igitur caeteris omnibus sunt praeferenda, quae ad hunc finem assequendum sunt aptiora. Itaque cum sit antea statutum uarias esse naturas, & uarios morbos, ex quibus petuntur morborum indicationes; nulla sunt reiicienda a medico medicamenta, sed omnia retinenda, ut ea naturae prout indigebit, subministret. Ergo suum officium ignorant, qui ab iis remediis, quae uehementia uocant, adeo abhorrent, ut ea tetigisse, piaculum existiment. Nam & si quae sunt, quae sint aliis preferen72 Demonstratio ueritatis da, ea sunt praecipue; quandoquidem iis solis magnos & contumaces morbos; quorum amplissimus est catalogus, expugnare possimus, eademque possint leuiorum medicamentorum uicem supplere, uel eorum praeparationis immutatione, uel quantitatis diminutione. Hoc norunt, qui saepissime pueros ab omni medicamento abhorrentes, duobus aut tribus granis scammonii, felicissime purgarunt. At sunt haec maligna. Sic audio dici: uerum contra res ipsa clamat, cui magis quam uerbis confido. Pag. 161. " At malitiam eorum ", inquis, " Mesueus docet dignoscere effectis, quia negligentius correcta, aut paulo maiore dosi exhibita, grauissima inducunt symptomata, febrem, dolorem capitis, uertiginem, uisus obscuritatem, superpurgationem. " Non medicamentum, sed medicum hic accusari uideo, qui ipsum male correxerit, uel maiore dosi exhibuerit. At si licet ex his inferre medicamentum esse malignum. Eadem 73 Doctrinae Chymicae. sequetur ratione, frumentum & hordeum esse alimenta maligna: quia male correcta, grauissima inducunt symptomata, atque panis repletio sit omnium pessima: & cum liceat uti fructibus horariis sine ulla correctione, & praeparatione, erunt praeferenda frumento & hordeo. quod absurdum. Praeterea ab omnibus purgantibus febrem augeri docet Gal. a quibus tamen non abstinet, cum utilitas sit maior humore detracto, quam nocumentum ab expurgationibus necessario, inquit, corpori illatum. Sed fortasse leuiora sunt quae exhiberi iubetmedicamenta, scilicet, Elleborus niger, & confectio diacolocynthidos, quam κάλλιστον φάρμακον ὑπήλατον uocat, optimum medicamentum aluum subducens. An Galeno deerant leuiora? Saltem agarico, cnico, polypodio, sero lactis, & similibus non carebat. At nulla existimabat meliora, quam ea, quibus curatur aeger. Demonstratio ueritatis cet, manna, cassia, catholicone, & rheo semel atque iterum fortasse repetitis, sed praecipue missione sanguinis intra quindecim dierum spatium decies repetita. In hoc ultimo remedio, nullum inesse periculum credit, quia sensim, & sine torminibus eo exhalatur anima. Uomitum uero & uomitoria, licet sine periculo curent languentem appetentiam, nauseam, cibi fastidium, crebram uomitionem, uentriculi & precordiorum distentionem, iterum cachexiam, febres intermittentes, hemicraniam, uertiginem, epilepsiam, suffusionem, omnesque capitis affectus, qui praecordiorum sympathia contracti sunt, ferre non potes. At cum illa obseruasset Fernelius, ita concludit, " Quae purgatio non eluit, extirpat uomitio, & quae e praecordiis non facile labuntur in alium, prompte in uentriculum remeant. Tanti igitur uomitionis uis aestimanda. " Et ipse Galenus cum non ignoraret, quae symptomata inducunt uo75 Doctrinae Chymicae. mitoria, nihilominus tamen inquit, lib. 5. de usu. part. " Recte igitur ueteres medici, ut alia omittam praecepta salutaria, uomitus a cibis in singulos menses repeti praecipiebant, alii quidem semel, aliuero bis. " An metuemus aegris dare remedia, quae laudat Galenus dari aegrotare metuentibus? At nolles antimonium dari, si quod habes praestantius, ipsum candidus imperti, si non, illo nobiscum sine inuidia, & calumnia utere. Ipsum parandi rationem, te docebunt eam, Chymiae studiosi, quae sit optima. At surdo cano, ut opinor. Illud enim cum aliis mineralibus, in perniciem generis humani a cacodaemone inuentum exclamas. Haec Riolane sunt uerba, dic aliquid quod philosophum & medicum, non autem rabulam redoleat. Dicis ea ad qualitatem ueneni propius accedere. At hoc, ex teipso falsum est. Scripsisti enim superiori pag. 29. " Medicamenta 76 Demonstratio ueritatis esse alimentis & uenenis interiecta, neque naturam corrumpere, ut uenena, neque tamen nutrire, ut alimenta, sed illam iuuare alterando aut noxium euacuando. " Atqui, quae pure & simpliciter negantur, non recipiunt magis, & minus. Ergo falsum est, medicamentorum, alia aliis, sua natura accedere propius ad naturam uenenorum. At mineralia nobis sunt ualde contraria. " Nam non solum loco, " inquis, " a nobis absunt longius quam plantae, & animalia, uerum etiam specificis differentiis absunt longissime. " Et sol & coeli longius absunt a nobis, & loco & specificis differentiis, quam mineralia, nec tamen ideo nobis sunt contraria. Et contra uiperae, scorpiones, phalangii, araneae, campe, cantharides, nubiae granum, aconitum, napellus, & alia innumera uenena, quouis minerali nocentiora, obuersantur nobiscum, uiuunt, crescunt, nutriuntur, simile generant: ( Hae sunt enim conditiones omnes, 77 Doctrinae Chymicae. & notae, ex quibus colligis similitudinem, quam nobiscum habent medicamenta ex plantis, & animalib. sumpta. ) Et tamen ea non dices naturae nostrae esse familiariora, saphiris, hyacinthis, smaragdis, terra sigillata, bolo armena, bezoar, & auri & argenti foliis, ex quibus conficiuntur cardiacae compositiones. In tot in commoda & absurda non incidisses, nisi contradicendi studio, postposuisses ea, quae olim scripto publico atque libero professus es, his uerbis. Cap. 17, comment 2, in liber Fernelius de abditum rerum causis Pag. " Scitur quidem generalis & indefinita causa, cur magnes trahat ferrum, nempe sympathia seu similitudo formarum, sed communio utriusque formae definiri & distincte explicari non potest: homines enim sumus, non dii, Iupiter sibi scientiam reseruauit, homini opinionem concessit. " Et rursus paulo post. " Caeterum cum sympathiae & antipathiae experientia non ratione cognoscantur, prouidebit physicus ne mirabilia quae circumferuntur pro ueris ponat, si nunquam ea fuerit expertus, 78 Demonstratio ueritatis etiamsi nitantur summi alicuius uiri autoritate: saepe enim caecus multos in foueam ducit. Mineralia a Chymistis igne parata non fieri calidiora, & magis erodentia. Quinimo calorem & erodendi uim deponere ex doctrina Galeni. Caput Iii. Flectere si nequeo superos Acheronta mouebo. Inquiebat Iuno, contra Troianos furore percita. Sic Riolanus, nullum non mouet lapidem ad persuadendum, mineralia ab omni usu medico reiicienda. Atque ideo, ad id, quod uulgo dicunt Chymistae, ea ignis beneficio reddi meliora, respondet. " Imo uero igne redduntur deteriora, & magis deleteria, metallorum calor qui omnibus inest, teste Galeno, externi caloris accessione intenditur. " 79 Doctrinae Chymicae. Item. " Illa ex ignis commercio, ut lib. 2 κατὰ γένη innuit Galen. mordacia redduntur. " Postremo. " Adusta omnia seipsis calidiora fieri docent Arist. lib. 2. de part. animal. cap. 2. & Galen lib. 2. de facult. natur. exemplo faecis ustae & non ustae. " Ad haec respondeo, uerum esse ex Galen. Omnia metalla esse calida, sed falsum caloris externi accessione, eorum calorem intendi. Quinimo eius est doctrina, quaecunque sunt acria, ab ustione reddi minus calida, & minus mordacia, omnemque mordacitatem deponere, si lauentur in aqua. Hoc inquam docet lib. 9. de simp. medicam. facult. & rursus li. 4. κατὰ γένη cap. 5. ubi ita scribit. " Nulli dubium est mitia pharmaca mihi dici, diphriges, sarcocollam, chalcitidem ustam, item combustum & aes, & aeruginem, & chalcanthum, quae ignem non experta, acria omnia sunt, combusta moderata, lota post combustionem lenia rosionisque expertia. " Ni80 Demonstratio ueritatis hil clarius, nihil expressius dici potest contra ea, quae obiicis Riolane. Et sane tibi ipsi conscius es, locos illos Galen. & Aristot. mala fide a te citatos. Primum enim non ait Galen. ex ignis commercio metalla reddi mordacia, sed nonnihil mordax perseruare, quasi dicat, ex ignis commercio, non omnem deponi mordacitatem, quam ante ustionem habebant, illam autem a lauatione deponi. Secundo hoc ab ipso dictum est, ut doceret illam preparationem, nisi sequeretur lotio, non ita retundere metallorum acrimoniam, ut facit eorum praeparatio, quae fit cum aceto, in sole, ignis loco. Haec inquam colliguntur necessario ex praecedentibus, & sequentibus textum Galen. & ex ipsomet textu, quem mutilauisti ex professo, ne ea deprehenderentur a lectoribus, in illis enim tuarum obiectionum continetur solutio. Quod attinet ad Aristotelis textum, Riolane, moneo te, ut rursus cum legas, atque ita inuenies scriptum. 81 Doctrinae Chymicae. " Adusta fere omnia aliquid habent caliditatis. " Aliud est dicere simpliciter, omnia. aliud uero, fere omnia. Et rursus, aliud est dicere fieri seipsis calidiora, aliud uero, aliquid habere caliditatis. Restat exemplum faecis ustae; quam scribis, uelle Galenum, fieri calidiorem ab ustione, quod tibi concedo; sed hoc exemplo nihil probas. eo enim non probat Galen. quae sunt calida, fieri calidiora, sed contra probat, quae sunt frigida ante ustionem, ut faex usta, ab ustione fieri calidiora. Quae est doctrina Galen. sed quorsum plura? Tu ipsemet fateris pag. 198. Acria usta acrimoniam perdere, quia non habent amplius satis potentem calorem, & qui tertium gradum attingat. Ex his omnibus, non solum infero Riolane, te, Arist. & Galen. imponere, atque contradicere, quodque est turpius, tibi ipsi. Uerum etiam, mineralibus, igne non acquiri, & intendemonstratio ueritatis di calorem, mordacitatem, & erodendi facultatem; sed contra, haec omnia minui, & lotione Chymistisfami liarissima aboleri, extingui. Atque ita illam ignitionum laruam, qua unumquemque territare studes, in fumum euanescere. De Extractis Chymicis purgantibus. Caput Iu. Extracta Chymica ita parantur. Accipitur medicamentum purgans, in frustula scinditur, uel conteritur, affunditur liquoris conuenientis quantum sat est, atque per aliquod temporis spatium fit infusio in aliquo loco tepido, donec satis tinctus appareat liquor, qui tunc transfunditur in aliud uas. ( uitrea autem potissimum laudantur uasa ) liquor calore blando, ut balnei Mariae, euaporatur, donec extractum inspissetur, in consistentiam uel syrupi, uel mellis. atque 83 Doctrinae Chymicae. ita in usum conseruatur. In quo quaeso, haec praeparatio differt ab infusione, eo excepto, quod ad medicamenti conseruationem, fit humoris maior euaporatio? Eam tamen condemnat Riolanus. Quibus autem rationibus persuasus, nunc uidendum. 167. " Nostris infusis, " inquit, " & decoctis retinemus medicamenti natiuum calorem, & formae proprietatem, a quibus uera & legitima purgatio absoluitur. Chymistae nil tale de suis essentiis purgantibus audent polliceri. neque enim trahunt natiui caloris opera, neque cum delectu. " Quomodo id probas? " Quia hunc humorem non prius aut potius uacuant, sed immodico suo calore non aliter naturam conturbant quam febrilis ardor: eandem uenenata sua qualitate non aliter quam assumpta uenena exagirant. " Garris Riolane, nihil probas. non est riobolaris medicus, qui non possit tales nugas effutire, dummodo eas probare non cogatur. Age uero, si ca84 Demonstratio ueritatis loris est proprium humores attrahere, & humores conturbare, cur id non facit uinum? Cur anisum, cinamomum, zinziber, mitridatium, uinum absinthii & omnia alterantia calida? Dices fortasse, quia carent delectu. At haec ratio est ridicula. Nam si tractio fit a calore, omnes trahent humores si non habeant certum, & definitum, quem trahant. Ad nauseam usque insulsus, & ineptus es. At scripsit Libanius. " Extracta purgantia esse tam uiolenta, ut ad naturam ueneni potius accedant, quam medicamentorum. " Ut prius autoritate Arist. & Galen. pag. 89. & 90. Ita nunc huius doctiss. uiri scriptis abuteris. Nam quae scripsit contra pseudochymiam, & quaedam extracta, de omni Chymia & omnibus extractis, ab eo uis dicta: Quod quam sit alienum ab eius mente, iudicabit lector ex sequentibus. " Plurimorum medicamentorum medici dant infusum in uino uel eius spiritu. Haec est spagyriae pars quaedam. Nam illae 85 Doctrinae Chymicae. uestrae extractiones ita solent fieri: nec improbo. Saltem hoc interest, quod in angustum contrahatis ad melius seruandum. Quod tamen raro nisi iterum dilutum propinatis. " Haec Libanius tract. de purg. ad Paracel. pag. 743. Et rursus in Antigram. pag. 728. ita scribit. " Ego plurimum tribuo minerali notitiae & recto usui: plurimum Chymiae: Atque utinam omnes mecum pari & sententia, & labore experirentur, breui politiorem haberemus Pharmacorum praeparationem. " Postremo, ita conuellit eos medicos, qui Chymiam condemnant, ut tandem in haec desinat uerba. " Eiusmodi fuci adeo procaces sunt, ut Chymicam medicinam etiam ueneni nomine infamare ausint. " Plura si requiris lege pag. 700. At haec opinor sufficiunt, ut intelligat lector, Chymiam non improbari a Libanio. Quod ad te attinet, Riolane, in po86 Demonstratio ueritatis sterum eam proba, improba, scribe, rescribe, eo nihilo plus mouebor, quam si tacueris, quia scio te non meliora quam antea dicturum. Doctissimo Et Excellentissimo Dom. Iosepho Quercetano Regis Consiliario & Medico celeberrimo. Israel Haruetus S. Refert Aelianus, Quercetane doctiss. Pythagoram dicere solitum. Duo diuinitus hominibus data esse longe pulueritatem amplecti, & beneficiis operam dare. Addo ego, a Deo non solum ea data, uerum & im87 Doctrinae Chymicae. perata: nullosque fortasse reperiri posse, quos magis, quam medicos, illa exequi deceat & oporteat: Quidquid enim peccatur in alterutro, plectuntur aegri. Qui fit igitur, ut hoc seculo non desint, qui doctrinam Chymicam, non solum doctissimis hodiernis scriptis illustratam, uerum etiam ipso ἔργῳ ut exposcit Hippocrates confirmatam criminentur, & tanquam aliquod imaginationis figmentum, ut loquuntur, e numero bonarum artium expungendam, eiusque studiosos e medio tollendos clamitent? Si quod uerum est, mihi licet eloqui, nihil aliud uideo, quod merito accusari possit, quam illorum summa inscitia ueritatis Chymicae, atque odium, quo ipsius studiosos prosequuntur. Oderunt enim quos metuunt; nullos autem magis metuunt, quam eos, a quibus se aliquid doceri posse uident. Ita enim suae existimationi, & lucro non parum detrahi putant. Atque hinc tot declamationes, & scri88 Demonstratio ueritatis pta nugis, conuitiis, & calumniis refertissima contra Chymiam eruperunt. Quae quo diligentius perscrutatus fueris, & eo minus ulla inuenies, in eo scribendi genere, conferenda, cum iis, quae hoc ultimo biennio euulgata sunt sub triplici nomine, Censoris scilicet a scholia Parisiensi, electi, Antarueti medicinae candidati, & Ioannis Riolani filii. Quamuis re uera, ab uno eodemque auctore Ioanne scilicet Riolano patre, postrema, ut prima & media orta sint. Hoc enim non modo stilus idem conuincit, uerum & Galenicae, & Chymicae doctrinae ignorantia ubique eadem, qua reliquos omnes antichymistas superat. Nam quid ignarius excogitari potest, quam. " Cognitione morbi nihil difficilius, nihil praestantius in medicina? Apolog. pro Hipp. & Galen. med pagin 15. Atque in eo uerti summam artis laudem? Pag 39. Antar. Alexipharmaca ad uenena reuocanda; pag. 17. & hoc idem significare, atque sub uenenis ea contineri? 89 Doctrinae Chymicae. " Omnia usta seipsis effici, calidiora? Compar. ueter. & noua med. Acria usta, quia ab ustione calidiora facta sunt, amittere suam acrimoniam? pag 90. Antar. p. 35. " Et quis adeo leuiter degustauit prima Chymiae rudimenta, qui ignorauerit, ut ille. Compar. ueter. " Per separationem boni a malo, essentiae a materia, non significari formam peripateticam, & materiam primam? & noua med. pag. 16. & sequent. Extracta Chymica non parari tantum cum aqua uitae? Apol. pag. 48. Compar. uoter. Nomine mercurii, ubi quaestio est de tribus principiis, non intelligi argentum uiuum uulgare, quod e mineris per se solum effoditur? pag. 44. Pag. 50. & 51. Anatomiae nomine, non solam naturae medicamentorum contemplationem designari? " Ut nec simiotices, solam medicamentorum signaturam physiognomicam? Pag. 57. " Et alia quamplurima, quae, si a se ignorata, Riolanum fateri pudet: malitiosissime dissimulata negare non poterit. Apolog. pag. 7. & Antar. pag. 6 & Breuu excurs. p. 4. Et tamen is est, cui negotium Chymiam refutandi, eiusque uanitatem, 90 Demonstratio ueritatis si Deo placet, demonstrandi commissum est: & quod, ut iactitat, libentissime subiit. Quod facillime credet, quisquis eius mores nouerit. Tanta est enim hominis temeritas, & ἀυθάδεια, ut nihil proponi possit, quod uel defendendum, uel impugnandum, nulla ueritatis habita ratione, sed uel amoris, uel odii affectione ad hoc, uel illud impulsus sophistarum more, non recipiat. Sibi enim persuasit, se, malis dictis, cum nulla suppetet ratio, quod impugnabit, repellere atque reiicere posse. Itaque mirum esse debet nemini, cum ipsum contra Chymiam, & eius studiosos scribentem ea plane deficiat: si conuitiis & calumniis suos libellos infarciat: si toties repetat illam ab inferis oriundam, eiusque auctorem esse Cacodaemonem: si eius cultores, ubique uocitet sceleratos, & impostores: si eos morte puniendos exclamet: Et postremo, si ut his omnibus aliquem addat fucum: exemplis confictis co91 Doctrinae Chymicae. netur persuadere, medicamenta Chymica uitae humanae esse perniciosissima. An hoc negabit? Quid sit facturus, pro eo spondere nolim. Ab ipso tamen in te, Quercetanus doctiss. Breuis Excurs. pag. 7. haec scripta scio. " Sume pilulas quas dedisti Bertrando ad uomendam bilem, ex quibus tantum abest ut leuationem aliquam senserit, cum hodie trahat uitam in miseria. Ab eo die quo illis usus est, dies noctesque misere cruciatur. " Quae falsitatis impudentissimae, manifesto conuicit epistola ad te, ab ipso Dom. Bertrando conscripta, in lucem nuper edita, cum Incursione ad ipsius Riolani breuem Excursum. Quod cum uidit non posse amplius negari, ut lectorum oculos auerteret ab inspectione turpitudinis illius imposturae, atque una eademque opera Dom. Bertrandum ulcisceretur, qui sua ingenua confessione ipsum tanto dedecore affecit, quanto te honore, nouam imposturam commentus est. scripsitque his uerbis. 92 Demonstratio ueritatis " Ictis a uenere succurrit mercurius, qua arte Bertrando, quem uenus momorderat, pilulis tuis succurristi, poterat hic honestius Bertrandi nomen taceri, neque debuit cum ista macula medici regi titulo insigniri. Incur. Quer. de puls. p. 25. " Mala mens, malus animus, hac noua iniuria contaminare Domin. Bertrandum honestis atque pudicis moribus uirum, tentauit, quia uidit eum ueterem tulisse, qua ipsum prius impetiuerat his uerbis. Quia tuo fuerat usus consilio. Breuis excurs. pag. 8. " Bertrandus te, Mayernum, & Seguinum inuitauit ad lautum epulum, putauit Bacchum medicis praesentibus esse innoxium, noctu prehenditur peripneumonia. " Haec quo magis mecum reputo, mi Quercetane, eo minus miror, eum, ut effugiat uim & aciem rationum eorum cum quibus disputat, quidquid uenit in buccam quo iure, quaue iniuria deblaterare. Ita glaucomam ob oculos obiiciendam lectoribus pu93 Doctrinae Chymicae. tat, ut quod uiderint, non uiderint, si fieri possit. Quanti fuerint uiri Scaliger, Rondeletius, & Schekius, quotquot uiuunt hodie medici atque philosophi norunt. Antar. p. 76. Duos tamen priores uix notos autores uocare, eum non puduit. Hac petulantissima exprobratione, ipsorum argumentis, quibus tunc premebatur pulcherrime responsum credidit, & paulo ante de Scaligero solo ita scripserat. Ibid. p. 60. " Scripsit aduersus Cardanum contentiose sane ad uictoriam potius quam ad ueritatem. " De exercitationibus tanti uiri ad Cardanum sic iudicauit magistellus in eos, cuius omnia scripta, rhapsodiae, atque ex uariis auctoribus furta in aliquot opuscula male consarcinata, non sunt cum unica tam docti, neque unquam satis laudati uiri exercitatione, conferenda. Eadem impudentia, Schekium summum Philosophum, ad sordes sub 94 Demonstratio ueritatis scamnis scholae Parisiensis latitantes praecipitat. Ibid. pag. 52. " Schekius, " inquit, " sub scamnis scholae nostrae inueniet huius controuersiae conciliationem. " Et cur modestius cum illis, quam cum Fernelio, cui multo plura debet, egisset? Commen. in liber de abditum rerum causis ca. 3. " Hanc calumniam, " inquit, " ut effugeret Fernelius, ueluti transfuga, desertis castris physicorum ad Theologos conuolauit. " Et rursus de ipso ita honorifice scribit. Cap. 9. " Quid ineptius quam de sex materiae morbis praecipere, & c. " Non satis fuerat Fernelium transfugam uocasse, nisi & ipsum in comparatiuo gradu ineptire, scripsisset. Uerum quid non erat dicturus homo tantae procacitatis, ut nulla reuerentia diuini praecepti, quo prohibetur, " Ne quis maledicat suo principi ", retineri potuerit, quo minus suis conuitiis Regem aspergeret? Accelerationis mortis, cuiusdam scribae praetorii 95 Doctrinae Chymicae. Parisiensis, quam doctiss. regio medico Dom. Mayerno imponit, mentionem faciens, ita scribit. Ad famos. " Tuis remediis accelerata mors auxit fiscum, functus es officio medici uere Regii. Turq. apologiae responsio pag. 89. " Mayernus Chymiam colit, eo nomine ipsi maledicere tuo iure, & more poteras Riolane. At non Regi. Eius abuti nomine, ut tuos sarcasmos aliquo sale condias, flagitium est: sancta, & sacra Regis est persona. Nulla explicatione, nulla excusatione, quod commisisti crimen, eluitur. Haec τεκμήρια & symptomata summae impotentae Riolani, licet sint grauissima, tamen leuissima iudicabuntur, si comparentur cum iis quae mox referam. Non solum magicis artibus, uerum & idololatriae deditissimam fuisse gentem Aegyptiam, abundantissime statur sacra Mosis historia. Ierem c. 43. & 46. Ezec. ca. 16. 20. & 23. Eius testimonium, licet indubitatum, uariis in 96 Demonstratio ueritatis locis confirmant prophetae. Cap. 19. Ex illis, ne sim longior, hunc unicum producam Esaiae, cuius ore ita pronuntiat Deus. " Exhausto spiritu Aegypti in medio ipsius, ubi consilium absorpsero, consulent sua idola, & praestigiatores, pythonesque & ariolos. " Nihil est hic ambiguum, & obscurum, omnia sunt adeo clara, ut sint etiam caecis conspicua. Riolanus nihilominus plusquam gigantea temeritate instructus, ea euertere conatur. ipsisque fidem plane detrahere. Commen. in pr. de abditum rerum causis c. " Aegyptios, " inquit, " accusauit antiquitas, quod multas belluas & plantas adorarent. pr. O sanctas gentes ( inquit satyricus ) quibus haec nascuntur in hortis numina. Qui tamen eorum mysteria penitius inspexerit, eos in plantis & belluis naturae numen coluisse mecum affirmabit. " Tunc Riolane Aegyptiorum mysteria penitius inspexeris, & uideris omnis luminis aeterno, atque infinito fonte? Tunc sacrosancto spiritu, 97 Doctrinae Chymicae. Aegyptiorum corda profundius perscrutatus fueris? Tunc eius testimonio obsistes, qui solus καρδιογνώστου nomen meruit, atque ore D. Pauli, & de Aegyptiis, & aliis omnibus, quibus Dei ueri uerus cultus ignotus fuit, ita pronuntiauit. D. Paul. Epi. ad Rom. c. 8. " Qui dictitant se sapientes stulti facti sunt, mutarunt enim gloriam incorruptibilis Dei in efformatam imaginem corruptibilis hominis, & uolucrium, & quadrupedum, & reptilium. Quamobrem etiam tradidit eos Deus cupiditatibus cordium ipsorum, ad impuritatem, ut foedarent corpora inter se, ut qui Dei ueritatem mutarint in falsitatem, & coluerint, ac seruierint rebus creatis, praeterito creatore, qui benedictus est in secula. " His ultimis uerbis, " praeterito creatore ", lectis, non obmutesces Riolane? Tantum philosophum obmutescere: tantum philosophum non habere quod respondeat, quod sancto spiritui opponat! Potius coelum cum in98 Demonstratio ueritatis feris miscebit, audias ipsum. sic enim pergit. " Est ne credibile bonarum artium primos parentes a quibus Mosaicae & Christianae religionis primordia dimanarunt, quorum sapientiae desiderio incensus Plato, tot tantaque terrae & maris pericula subiit, creaturas se abiectiores coluisse, cum quod quisque ueneratur, id seipso praestantius opinetur? Non ergo plantarum & belluarum corpora diuinae & humanae sapientiae proceres coluerunt, sed interiorem & communem illam formam, per quam uegetant plantae, sentiunt belluae, ratiocinantur homines. " Siccine Riolane, impietatem alia impietate detestabiliori fulcis? Ergo Mosaicae & Christianae religionis primordia, te iudice, dimanarunt non a Deo, non a Christo, sed ab Aegyptiis. Ergo te iudice, Sanctus Spiritus. O Deum immortalem, mentiebatur, cum Iudaeorum incredulitatem exprobrabat, ore D. Stephani, his uerbis. 99 Doctrinae Chymicae. " Accepistis legem per dispositionem angelorum, nec seruastis ". Actor. ca. 7. & rursus cum ita pronuntiabat de Mose. " Hic est ille, qui conueniente populo in deserto fuit cum angelo ipsum alloquente in monte Sina, & cum patribus nostris, quique excepit uiua eloquia, quae nobis traderet. " Ergo te iudice, suos discipulos decipiebat Aeternus Dei Filius Domin. noster Iesus Christus, cum ipsis dicebat, suam doctrinam non esse suam, sed Patris qui eum miserat. Ioan. Euan. cap. 14. " Qui non diligit me, " inquit, " sermones meos non seruat, & sermo quem auditis, non est meus, sed eius qui misit me nempe patris: haec loquutus sum uobis apud uos manens: Paracletus autem Spiritus Sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille uos docebit omnia, & in memoriam reuocabit omnia, quae dixi uobis. " Haec doctrina, fateor Riolane, nihil peripateticum redolet; ea est tamen qua Deus abolet sapientiam sapientum, & intelligentiam intelligen100 Demonstratio ueritatis tium tollit e medio. In hunc offendisti scopulum illa tua subtilitate. ab illa non receditur in quaestionibus theologicis, sine naufragio. Eho, dices, nunquid scriptum est. Act cap. 7. " Et institutus est Moses omni sapientia Aegyptiorum. " Hoc scio, nec tamen inde sequitur, quod nimium temere scripsisti de ipsius, atque Christi religione. Ut neque rursus, quod alio loco, de illo dixisti his uerbis. Commen. in liber 2. de abditum rerum causis c.16. " Non auderem referre in historiam, quod de Apollonio refert Philostratus, illum scilicet beneficio annulorum annum supra centesimum & trigesimum iuuentae florem retinuisse, nisi Iosephus Mosem & Salomonem annulorum ministerio res magnas peregisse affirmaret. " Dic quaeso Riolane, quid cause sit, ut tu, qui fidem & autoritatem Mosi & Prophetis uerissima de Aegyptiis narrantibus derogaueris, Iosepho tam leuiter, & contra omnem rationem, fabulam de Salomone, narranti cre101 Doctrinae Chymicae. dideris, de Salomone inquam. Nusquam enim uideo, Mosis illum mentionem facere. hic enim est eius textus. Antiquit. " Quin & eam artem diuinitus consecutus est ad utilitatem & medelam hominum, quae aduersus daemones est efficax. Iudaic lib. 8. Incantationes enim composuit, quibus morbi pelluntur & curationum modos scriptis reliquit, quibus cedentes daemones ita fugantur, ut in posterum nunquam reuerti audeant, atque hoc sanationis genus nunc usque plurimum apud nostrates pollet. uidi enim ex popularibus meis quendam Eleazarum, in praesentia Uespasiani, & filiorum, & tribunorum, & reliquorum militum, multos arrepticios percurantem. Modus uero curationis erat hic. Admoto naribus daemoniaci annulo, sub cuius sigillo inclusa erat radicis species a Salomone indicatae, ad eius olfactum per nasum extrahebatur daemonium: & collapso mox homine, adiurabat id ne amplius rediret, Salomonis interim mentionem faciens, & incantationes ab illo inuentas recitans. 102 Demonstratio ueritatis Non satis fuerat Riolano palam profiteri, se assentiri Iosepho hanc execrandam de Solomone fabulam narranti, nisi & ipsa Mosem inclusisset. Uerum cur his diutius immoror? Haec sufficiunt Quercetane doctissime, ut quiuis intelligat, non mirum esse, eum, qui illa omnia sit ausus, tot conuitia & calumnias, in Chymiam & eius studiosos, quos tanto odio insectatur, scribere. Non in te solum ruit, & dentes liuidos exacuit, in omnes suae maledicentie uirus iaculatur. Non uides, me ab eo uocarum, ignarum, in congruum, sophistam, impostorem, sceleratum, homuncionem obscurum, muscam, pygmeum, suem, nugiuendulum, fumiuendulum, furiosum, os putidum, caput Thersitis, aures asininas habentem, carnificem? ec. Et tamen ob haec ipsi minime succenseo: hoc enim si fecero, eo natura & habitu impotentissimo, fuerim impotentior. Ita natus est potius frangetur, quam corrigetur; nec tacere, nec bene dicere 103 Doctrinae Chymicae. unquam didicit. Quod si ab imposturis tantum abstinuisset, eum suis conuitiis otiose frui, atque delectari libentissime tulissem. At imposturas, quas fingit impudentissime, ferre, non modestiae, sed summae stupiditatis fuisset opus. Eas ego retegendas iudicaui, ut omnibus doctis compertum fiat, Riolanum omnium sophistarum indignissimum esse, cum quo in posterum disputetur. Uale. 104 Demonstratio ueritatis Breuis Declaratio Imposturarum, Quas Continet Riolani Examen animaduersionum Harueti. Ioanni Riolano sanam mentem. Non est quod mireris, Riolane, si in tuum examen mearum animaduersionum in Antaruetum, haec tantum paucula scripserim. In eo enim cum praeter principiorum petitiones, conuitia, & imposturas, nihil obseruari possit, aliquot tantum imposturas, quibus sinistram opinionem de me, in lectorum animos inducere studes, declarandas iudicaui: ut discerent, non ti105 Doctrinae Chymicae. bi omnium scriptorum impudentissimo leuiter credendum. Nam neque te puduit, in illa tua depulsione Incursionis Dom. Quercetani iactitare cum impudentissimo mendacio, a te copiose disputatum aduersus Haruetum de hac Quaestione. An alexipharmaca sint ad uenena reuocanda & rursus, a te pluribus demonstratum rhabarbari cum bile purganda, tantam esse similitudinem, ut si frustrentur suo actu, in substantiam humoris purgandi transmutetur. Cedo tractatum & pag. ubi hoc demonstraueris, & ubi illud copiose disputaueris. Quin imo, ut ab illo te extricares, in Antarueto respondisti tantum: Alexipharmaca reuocari ad uenena, idem esse, atque alexipharmaca sub uenenis contineri; cumque in hanc responsionem obiecissem, atque demonstrauissem, in animaduersionibus, esse falsissimum & contra doctrinam Arist. unum contrarium ab opposito contrario contineri. In tuo examine anim106 Demonstratio ueritatis aduersionum respondisti hoc unum. pag. 167. " Haec crambe, si contrarium unum possit ad alterum reuocari, toties non est recoquenda, ne docto lectori moueat nauseam. " Hec inquam a te scripta sunt, de hac questione, & tamen iactitas, eam a te copiose aduersus me disputatam. Riolane, Omnia tibi licent, praeter hoc unum, ueritatem dicere, ut iam copiosius demonstrare aggredior. Prima impostura. Pag. 156. ita scribis. " Duo sunt Pharmacopoei praecipua officia, deligere, & praeparare. Chymici suo modo praeparant remedia. Ergo sine delectu, nego iterum. " Nullus haec leget, qui ex duob. ultimis uerbis non inferat, me eum esse, qui negauit Chymiam habere delectum medicamentorum, non autem Censorem in sua Apologia, ut demonstraui contra Antaru. At haec impostura leuis est, & forte aliqua uenia 107 Doctrinae Chymicae. digna: hoc enim unicum Riolano supererat effugium, uel erroris sui ingenua confessio, quam cane peius & angue uitare consueuerunt sophistae. Secunda impostura. pag. 158. " Tuus syllogismus, qui sumit duo media pro uno, est tam logisticus, quam ista loquutio Ciceroniana. Non mirum est de censore meliora non dicere. " Cur hic duo media, ut barbaram loquutionem, non retulisti? Dices, breuitatis caussa a te omissa, sed indicatam pag. 106. scilicet, & quae hanc sequitur, saltem declarare debueras, utrum syllogismorum accuses: duos enim, eosque distinctos illic legisti, quos hic reponam, ut intelligat lector, quam sis dignus cui credatur sine testibus. En prior. " Quidquid est artis summa perfectio, est finis artis. 108 Demonstratio ueritatis Quidquid est in arte difficilius, est sum ma artis perfectio. Ergo quidquid est in arte difficilius, est finis artis. " Ubi sunt huius syllogismi duo media? En unicum [ artis summa perfectio. ] posterior uero syllogismus, hic est. " Quidquid est difficilius in arte medica, est finis medicinae. Cognitio morborum est id, quod est difficilius in arte medica. Ergo cognitio morborum, est finis medicinae. " Et huius syllogismi, rursus hoc unicum est medium [ difficilius est in arte medica. ] Riolane, cum illa scriberes, phrenitide laborabas. Nam qui in toto cerebro prudentiae, & intelligentiae, semigranum tantum habebit, imposturas, quae tam facile reteguntur, nunquam scribet. Quod ad loquutionem attinet, res ipsa loquitur a Typographo excusum pro. 109 Doctrinae Chymicae. Quamobrem hec exprobratio, indigna est responsione: scio enim Riolanum non nisi stolidis, & fatuis persuasurum, talia errata inscitia grammaticae a me commissa fuisse. Tertia impost. pag. 162. Haec cum ignores, tamen ueluti parta uictoria cum insulsa, & incongrua hac loquutione triumphas ( nisi schola te castigauerit ( Quod medicamenta quaedam maligna constitueris ) digna est quae in aeternum suspicetur. ) An insulsa, an uero salsa fuerit haec loquutio, nescio. At hoc scio, eam probe tuum tetigisse cerebrum. Ex illa enim tibi contigisse uideo, quod quibusdam, ut refert Hippoc. ex magno ictu capitis, desipientiam: quae agnoscitur, inquit Galenus loquentibus, agentibusue nihil consentaneum rationi. Omnes consule gram110 Demonstratio ueritatis maticos, ex ipsis disces, & congrue, & latine dici [ dignus est hic, qui in aeternum suspicetur ] cum uolueris significare, eum, hanc poenam meruisse, ut semper hoc agat, & hac actione, suspicandi torqueatur. An dices autorem animaduers. hoc noluisse? caue dixeris. Tuae amentiae nullum certius, & euidentius signum posses prodere. Nam cum unusquisque suorum dictorum interpres esse debeat: cur tibi potius sine ullo testimonio, & coniectura, quam mihi credetur? Scripserat Antaru. remedia Chymica esse suspecta scholae, quoniam quae purgant, aiebat, parua dosi, propius accedunt ad naturam uenenorum. Ob haec, credidi Antaru. a schola castigandum, eamque, si hoc negligeret, hac poena dignam, ut suspicando in aeternum suspicione laboraret. Ergo non minus falsum est, illam loquutionem incongruam esse, quam ueram, haec [ quod medicamentorum quaedam maligna con111 Doctrinae Chymicae. stitueris ] a te imponi. Ita enim scripsit pag. 110. " Nisi schola pro tuis meritis te castigauerit Candidate, digna est quae in aeternum suspicetur. Nam primum, quis est adeo fatuus, qui non intelligat, omnibus in posterum idiotis, te iudice licitum omnes omnium scholarum doctores, non amplius medicorum nomine, sed ueneficorum denominare? Quid enim frequentius quotidie praescribitur medicamentis purgantibus? Quae omnia statuis ad uenenorum naturam accedere, ut infertur necessario ex hoc [ propius accedunt, ]. Secundo est ne tolerabilis haec ignorantia, ab exiguitate molis, qua potest aliquid agere, concludere purgantia minima dosi potius ad uenenorum naturam accedere, quam ad alexipharmacorum? " Atque eo probato, exemplo lapidis bezoard, qui ad tria, aut quatuor grana sumptus mirifice depellit uenena, addo. " Postremo, cum nulla sit analogia, proportio, seu similitudo inter purgare, & interficere, quae potest esse similitudo in112 Demonstratio ueritatis ter horum effectuum causas efficientes? Nescis Candidate, purgantia, nostra conseruare corpora, & a morte liberare? Contra uero uenena dissimilitudine substantiae in nos agentia morti nos tradere? Nulla est igitur illorum cum uenenis similitudo, sed est maxima cum alexipharmacis, utraque enim sunt medicamenta, utraque salutaria, utraque naturae amica, & similia. " Ergo castigatione dignum existimaui Antaruetum, non quod statuisset quaedam medicamenta esse maligna; sed quod omnia purgantia ad naturam uenenorum accedere uellet: ( quod falsissimum esse comperitur, si pauca incorrecta exceperis, ) quam opinionem refutaui illis citatis & aliis rationibus, quibus honestius fuisset respondere, quam mihi tam inepte imponere. Consuetudine imponendi, nihil deterius excogitari potest in doctore, nihil turpius in professore Regio. Et tamen, quasi aliquid memorabile, & maxima commendatione dignum effeceris, haec 113 Doctrinae Chymicae. tuae imposturae subiicis. " Ecquid aliud suspicetur schola eruditissima, quae nil nisi tersum & politum audire consueuit, quam tibi aures asininas, Thersitis caput, os putidum & incongruum, animum furis agitatum. " Siccine oblatras canis? Non soles respicere te, ut inquit Comicus, cum dicas iniuste alteri. Quarta impost. pag. 164. " Nulla est pars medicinae in qua magis sudarint maiores nostri, quam in corrigendis medicamentis, nulla medendi uia certior & tutior, tu audes incorrecta suadere. " Cedo locum ubi hec suadeo, scripsi pag. 113. & sequentibus, medicamenta parua dosi purgantia, hoc perficere similitudine substantie, & cum delectu purgare, ergo ea male dici ab Antaru. accedere ad naturam uenenorum. His subiunxi Academiae Flo114 Demonstratio ueritatis rentinae decretum, quo probatur illorum medicamentorum usus, dummodo probum nacta sint medicum. An debuisti ex his inferre, me suadere incorrecta? Nullane est differentia inter has duas propositiones. Medicamenta uehementia possunt usurpari a medicis, & c. Medicamenta uehementia possunt usurpari incorrecta a medicis. Si, quid hec differant a seinuicem, nescis, pessime agitur cum tuis discipulis. Quinta impost. pag. 184. Cocta elixatio. ] " elixum plus minus coctum dici potest, elixatione coctum, nemo unquam nisi tui similis, id est rudimentorum physicae plane ignarus in scripta retulit, in medico tolerabilior est solaecismus quam paralogismus. " Ex Arist. sunt tres species coctionis. Maturatio, Assatio, Elixatio. Cur 115 Doctrinae Chymicae. igitur non mihi licebit designare, qua specie coctionis sit aliquid coctum? Maturatione coquuntur fructus, perdix & caeterae carnes, assatione, uel elixatione. Ergo licet dicere, haec perdix est assatione, uel elixatione cocta. An satin sanus es, qui haec reprehendas? Quid te grumnire audio? Non esse ea quae uoluisti dicere. Quid ergo uoluisti? Ad pag. correctionis erratorum lectorem remittis, ubi haec ita correxisti. Pag. 184. " Pro elixatione coctum, " lege, " elixationem coctam, ut non est motio motionis, ita neque coctio coctionis. " Qui te monuit haec corrigenda, melius honori tuo consuluisset, si ut hoc tuum opus supprimeres, tibi persuasisset. Nam quae haec est imprudentia & impudentia, uelle lectori persuadere, scriptum [ cocta elixatio ] & hoc substantiuum referri ad hoc adiectiuum [ cocta? ] Haec sunt quae scripsi pag. 149. " An existimas succum, qui extrahitur e perdice, siue assatione, siue 116 Demonstratio ueritatis elixatione cocta, sua ui nutritiua carere? " Haec construe, aut si te pudeat, iube aliquem alium pro te grammaticulum. Nisi cum tanquam adiectiuum cum substantiuo coniunxerit, minus quam perdix, minus quam tu, habebit cerebri. Sexta impostura. pag. 195. " Ecce sus Mineruam, Haruetus docet Aristotelem proprie & philosophice loqui. Actus inquit & potentia opponuntur. Ergo Arist. debuit dicere uinum actu esse aqueum, non substantia, potentia uero calidum. " Ut tertia, ita & haec sexta duplex est impostura. Prior est, qua supponis Antarueti loco, reprehensum Aristotelem, quod falsissimum: nisi forte existimes, nihil esse discriminis, inter Aristotelem & tuum candidatum. Posterior est, qua imponis hunc larua117 Doctrinae Chymicae. tum candidatum reprehensum, quod scripserit, uinum esse substantia aqueum. Nam & hoc est falsissimum, ut fit luce clarius ex his ipsius uerbis pagin. 32. " Nescis plurima aquea ut uinum, & sanguinem, plurima quoque terrena, ut calcem & cineres, substantia esse frigida, taliaque sentiri, potentia uero esse calida. " Haec sunt, inquam, quae scripsit ille tuus Antar. candidatus. At multum interest dicasne, uinum esse substantia aqueum, an uero, substantia frigidum. Negat enim Aristoteles hoc posterius, licet prius affirmet. Audias ipsum loquentem li. 4. meteor. cap. Ii. " quae sunt aquae, " inquit, " ut plurimum sunt frigida, nisi alienam habent caliditatem, ut lixiuium, urina, uinum. " At iam uideamus quam subtiliter extrices tuum candidatum. Scribis, " Aristoteles 4. meteor. scribit, uinum si spectes substantiam esse aqueum, energia uero esse calidum. " Hoc tibi concedo Riolane, iam conclude aliquid. Ergo dices, qui dicit 118 Demonstratio ueritatis substantia frigidum, idem dicit atque, substantia aqueum. Hoc tuum est probare contra Aristotelem. Id enim negat, ut iam demonstraui. Septima impostura. pag. 198. " Tune ciuem Romanum flagris caedes carnifex? In te recudetur ista faba, scripsit Galenus, acria perdere acrimoniam suam ustione, quam caetera non acria acquirunt, sed suae doctrinae causam ignorauit, inquit impudentissimus Haruetus. Cur ita? Propterea quod erat Alchymiae imperitus: uter dignior flagris, An Galenus, qui suae sententiae non potuit causam reddere, An candidatus noster, qui non potuit alienae? " Tuus candidatus est ciuis Romanus furcifer! Ut tu. uerum & filii Bruti, ciues, iisque nobilissimi erant Romani. Cur ergo flagris non caedetur qui eam poenam commeruit? At ini119 Doctrinae Chymicae. quum est candidatum ea poena castigari, quod alienae opinionis causam reddere non potuerit. Hoc scio, sed non ideo iudicaui ut imponis, illum flagris dignum: uerum quod cum pro Gal. id se facturum cum summo fastu iactitasset; uix ore aperto, se doctrinae Galeni ignarissimum prodidit: statuit enim excessu tertii gradus caloris, acrimoniam amitti, quod demonstraui omnino repugnare doctrinae Galeni, utpote qui, acrimoniae primas & praecipuas partes quarto gradu calidis, causticis scilicet tribuat. An fueris tam perfrictae frontis, ut, quemadmodum malitiose dissimulasti ea te uidisse, nunc quae dico neges? At te conuincam: En meum textum pag. 167. " Dignus es flagro candidate, qui doctrinae Galenicae adeo ignarus, ausus est tamen te pro ipso responsurum profiteri. Nam qui fieri potest, ut Galen. existimauerit ustione excedi caloris gradum, quo acquiritur acrimonia, cum scripserit quae sequuntur cap. 39. lib. pr. de simpl. facult. & libr. 120 Demonstratio ueritatis 4. cap. 18. & eodem lib. cap. 19. & tc. " Quibus locis docebam, Galeno esse summe calida, que sunt summe acria: que cum ignoraret tuus candidatus, ideo talem asinum flagris dignum credidi: quibus & tu illo non minus dignus es, cum ob hanc tuam imposturam, tum ob tuam supinam iustitiam atque contradictionem. Nam cum receperis demonstrandum: docte a candidato redditam rationem, cur acria, post ustionem, desinant esse acria, ipsi plane contradicis. En eius textum pag. 35. " Respondeat pro Gal. medicinae candidatus, acrimoniam acquiri aucto calore ad certum, puta ad tertium gradum, quem cum accedente ustione excedant acria, acrimoniam amittunt, caetera si modo fuerint tenuis substantiae, cum ad istum caloris gradum peruenerunt, eandem acquirunt. " En tuum. " Candidatus pro Gal. hanc causam assignabat, primum quae non sunt acria, acquirere acrimoniam ustione, quia fiuut ignea, & tenuium partium, quae duo 121 Doctrinae Chymicae. ad acrimoniam requiruntur. Si malis, ustio ne humor rerum non acrium absumitur, quo acrimonia retundebatur, proinde redduntur acria: sed cur acria ustione acrimoniam perdunt? Quia calor in pauco humido radicatus dissipatur, in ustis solae supersunt ignis reliquiae: Atqui ad acrimoniam desideratur calor potens, saltem ad tertium gradum extensus. " Hoccine est clientem tuum protegere? Imo enecare, suffocare, quod uult aedificare, diruis. Ustione uult acrium intendi calorem, & ideo definere esse acria: Tu uero contra: uis enim remitti, ita ut ne quidem extendatur ad tertium usque gradum, atque ideo desinere esse acria. Uerum quid mirum, si ipsi tam turpiter contradicas, cum teipsum a contradictione immunem conseruare non potueris? Nihil impone, res ipsa loquitur. pag. enim 83. ut demonstres mineralia naturae nostrae esse ualde inimica, neque igne corrigi posse, ut uolunt Chymistae, ita scribis. " Imo uero igne 122 Demonstratio ueritatis redduntur deteriora, & magis deleteria: metallorum calor qui omnibus inest, teste Galeno, externi caloris accessione intenditur. " Et rursus eodem capit. ad horum maiorem confirmationem, haec quae sequuntur addis. " Adusta omnia seipsis calidiora fieri docent Aristot. lib. 2. de partib. animal. cap. 2. & Gal. libr. 2. de facult. natural. exemplo faecis ustae, & non ustae. " Haec inquam addis, licet falso, ut eo loco demonstraui. Atqui haec opponuntur contradictorie. " Omnia usta fiunt seipsis calidiora: Quaedam usta non fiunt seipsis calidiora. " Qua ratione, te, ab hac contradictione expedies? Id uideris, aut alius pro te: dum interea demonstrabo nimium crasse, & ignoranter, a te doctore, hanc nobis datam pro candidato responsionem. Nam qua ratione probabis, acrium corporum paucum humorem, in quo radicatus est eorum calor, ustione absumi, eorum uero quae non sunt acria, id quod retundit acrimoniam, absu123 Doctrinae Chymicae. mi tantum, non etiam illum humorem in quo latet ipsa acrimonia? Et quae est causa, ut potius hic humor non acrium conseruetur, quam ille acrium? Si potius ignis absumere humorem retundentem acrimoniam, quidni, etiam absumet, eum in quo inest acrimonia? An dices, ignem agere cum ratione, non autem impetu nature? Haec si non potuisti animaduertere, homo es ineptissimus, si animaduertisti, impudentissimus qui nihilominus ea scripseris. utrumuis dicatur, indignus es cum quo in posterum disputetur. Praeterea ex tua responsione sequitur, quod relinquitur empyreuma acribus corporibus ustis, non attingere tertium gradum caloris, ideo enim ex te desinunt esse acria. Ergo nihil amplius in se habent quod possit urere, nihil enim infra tertium gradum caloris potest urere. Ergo sales, qui ex ipsis separabuntur, non erunt erodentes, non caustici. Ut ubique exclamas. Index Capitum. Caput I. Quod Alchymia sit pars philosophiae. pag. 10. Cap. Ii. Quod Alchymia sit ars, eaque utilissima, non autem Imaginationis figmentum, ut falso calumniatur Riolanus. 16 Cap. Iii. Per separationem boni a malo non intelligi a Chymistis separationem formarum peripateticarum a materia prima. 21 Cap. Iu. Omnem ignem esse naturalem, nullum autem artificialem. 35 Cap. U. Salem, sulphur, & mercurium perfecte mixtorum esse principia constitutiua. 41 Anatomiae nomine quid a Chymistis significetur. 49 Sectio Ii. Cap. I. Simiotice Chymica non differt a Galenica. 53 Cap. Ii. Aetiologice Chymica. 56 Sectio Iii. Cap. I. Quaerenda remedia naturae similia ex Hipp. & Gal. doctrina. 62 Cap. Ii. Ea potius assumenda remedia quibus tanquam instrumentis usa natura melius expellit morbos. 71 Mineralia a Chymistis igne parata non fieri calidiora, & magis erodentia. Quinimo calorem & erodendi uim deponere ex doctrina Galeni. 78 Cap. Iu. De Extractis Chymicis purgantibus. 82