Apotelesmata Philosophica, Mercurii Triumphantis, De Uera, Et Summa Antiquissimorum Philosophorum Medicina. In Quibus Elucidatio & Clauis totius Operis. Labore & studio Arioponi Cephali Eutopiensis. Aut Taceant Aut Discant [ Image 1 ] Cum Grat: & Priuileg. Caes. Maiest. ad Decennium. Magdeburgi Excudebat Andreas Seydner. Rudolpho Ii. Rom: Imperatori Inuictissimo Semper Augusto. Ex Intimis Animi Deuotissimi Penetralibus Humillimaeque obseruantiae ergo. Dedicat, Consecrat Et Submittit. M. C. M. D. Philosophantium minimus. Apotelesmatum Philosophicorum Mercurii Triumphantis. De Summa Medicina Liber Primus. Apotelesma 1. Exuperantissimus Deus in principio creauit Coelum & Terram: Fuit autem primum Essentia quaedam ineffigiata, confusa, quam Matrem & primam materiam Mundi, seu Chaos & Hylen Philosophi nominarunt. 2. Hancque ex Nihilo creauit Optimus Max. conditor omnipotens. 3. Nimirum Uerbo dicente & Spiritu fouente. 4. Deus namque omnium rerum principium & causarum prima est. 5. Cuius imago est uniuersa Natura. Naturatum autem sapit Naturam sui Naturantis. 7. Mundus enim hic uisibilis ad mundi istius intelligibilis exemplar, conditus est & effigiatus. 8. Omnia autem liberrima Dei uoluntate, prouidente, prospiciente & gubernante facta. 9. Ut autem Deus ex Nihilo ( non ex praecedente aliqua Materia ) contra omnes Rationis & Naturae Leges, cuncta creauit: ita creatarum rerum aliqua in Nihilum rursus abire nequaquam potest, nisi id fiat singulari Dei omnipotentia, contra omnes Rationis & Naturae Leges. 10. Hinc admirabiles rerum uires a nobis elici, fierique Metamorphoses uerae possunt, si modo artificiose Naturam iuxta Chemicae artis, tractemus & exploremus, Magisterium. 11. Duplices autem in rerum uniuersitate sunt aquae, Superiores & Inferiores. 12. Res inferiores motu ac lumine superiorum calescunt, fouentur & conseruantur. Solis Lunaeque uices, Ortus, & Occasus, labores, deliquia & stata tempora unde impressiones in inferiora corpora, & seminales radii emanant. 14. Igne caelesti omnia fouente & non consumente. 15. Hinc rerum naturalium, Inferiorum cum superioribus mira colligantia, continuitas, Influentia & Sympathia. 16. Haec est Cathena Homerica, Hi sunt annuli Platonis, Haec est combinatio rerum. 17. Haec Cabala Realis uera, non illa uulgaris Alphabetarea. 18. Quicquid enim in Mundo est, ad aliud quid ordinem, conuenientiam & conformitatem habet. 19. Sic res Inferiores Superioribus, Et Superiores Inferioribus certo, & suo quodam modo insunt, & sibi mutuo sunt coordinatae, con uenientes uel conformatae. 20. Per harum igitur rerum uel separatim in Natura existentium uel seminaliter prius in Naturae latentium in uolucris, Unione Met Actuationem A 3 Nem magis miranda naturaliter praestari poterunt, quam quis mortalis credere queat. 21. Natura operatur ab indole suae uirtutis & originis, prout Natura per se fert. 22. Artis ope tantum exigua indiget. 23. Idipsum docet Naturae concentus & optima Harmonia. 24. Qui igitur eligere nouerit Materiam dispositam & patiendi paratissimam, Agensque fortissimum: hic praestantiores, potentioresque producet effectus. 25. Deus ut omnium Autor, sic illorum expers omnium & super omnia longe eminet Maiestate sua. 26. Essentia eius tribus personis distincta est. 27. Effigiatio diuinae mentis in aliis creatis. 28. Propagatio & conseruatio specierum & indiuiduorum. 29. Dei essentia nulla imagine, nomine, figura, effigie, forma, uel corpore exprimi potest. Omnibus tamen Creatis sua uirtute inest, ac nostris mentibus se insinuat. 31. Claritas enim est & Charitas infinita, Amor Igneus, Lux inaccessibilis & uix cogitabilis, illustrans splendor & exuperans, Ardens fulgor, superans omnem intelligentiam. 32. Magna in Numeris sunt Mysteria, unde Pythagorica Cabala maximorum Naturae arcanorum plenissima. 33. Omnia in Deo sunt sicut Numeri in Unitate & in Centro omnes lineae Circuli. 34. Membrorum corporis humani uires ab Anima. 35. Unitas est fons & origo omnium Numerorum. 36. Et Deus unum est, ut Anima & Unitas. 37. Omnes res humanae fragiles & Caducae. 38. Deus semper sibi similis non mutatur. 39. Simul nostra omnia fouet, tuetur & sustentat. Deus ineffabilis & innominabilis, Trigrammus notatur in Natura, Tetragrammus lege, Pentagrammus gratia. 41 Deus in luce aeterna habitat, habens in seipso inenarrabilem splendorem. 42. Lumen est qualitas omnino formalis & simplex actus, seu prima forma. 43. Primae huius, & praecipuae formae scilicet Lucis ea est facultas, ut sine ea caeterae formae omnes agere nihil possint. 44. Sicuti Caelestia sunt formaliora terrestribus, ita sunt & actualiora. 45. Anima mundi media Natura. 46. Haec autem Anima mundi in Sole praecipue habitat. 47. Res quantum in se habet Luminis, tantum etiam habet Numinis. 48. Hanc ob causam Solem, Plato dixit, Conspicuum Dei Filium, & Dionysius perspicuam Dei statuam. 49. Et secundum Orpheum, Sol est oculus Mundi, qui omnibus rebus calorem, lucem uitamque inspirat. Hinc quicquid habemus boni, ut Iamblicus ait, Habemus a Sole, uel ab ipso Solo, uel ab ipso per alia. 51. Mundi igitur Anima in Sole fundata est, & collocata, ut quae globum Solis totum implens, radios suos undique quasi Spiritum effundit per omnia, uitam, Sensum & Motum, ipsi uniuerso distribuens & cuncta permeans entia. 52. Anima discedente omnia corporis fatiscunt officia. 53. Et Solem, Heraclitus, coelestis luminis fontem appellat, quo sublato, cuncta, ait, obtenebrescere. 54. Sol est Cor Coeli, sicut in humano Corpore Cor est scaturigo uitalis Spiritus & sanguinis, omnibus reliquis membris motum & uigorem impertiens. 55. In Sole igitur omnium rerum uegetatio & conseruatio. 56. Solis effectus sunt uarii: Lumen eius est actus simplex. 57. Sub regio Solis Imperio sunt reliqui Planetae. B 58. Solis est uiuificus: Cacalor hinc ipsius accessu omnia florent, recessu flaccescunt & emoriuntur. 59. Sic autem se habet Sol in Metallis, quemadmodum Sol in Stellis. 60. Metallorum enim purissimum est Aurum, in quo splendor Solis, Ignisque coelestis radius inest. 61. Solem igitur: Aurum, & Cor hominis tibi proponimus ex Anatomiae Magicae & Pyronomiae Philosophicae consideranda legibus. Apotelesmatum Philosophicorum Mercurii Triumphantis. De Summa Medicina. Liber Secundus. Apotelesma. 1. Prima & Communis omnium Metallorum causa est uapor Sulphureus & Mercurius seu Argentum uiuum. 2. Differentiae autem Metallorum secundum puritatem uel impuritatem utriusque Sulphuris nimirum & Argenti uiui. 3. Generationis Metallorum causae effectrices sunt Natura & Ars. 4. Ars imitatur Naturam, defectumque eius supplet, corrigit, castigat, iuuat & promouet, imo etiam Naturam superat. 5. Duo Philosophantium Genera: Quidam naturas rerum elementales, sub Sphaera Lunae, uulgari modo B 2 modo inquirunt: Quidam longe splendidiores & ueriori nomine Philosophi, arcana & Naturae secretiora uestigant: Hi Naturae penitiora adyta & sanctuarium eius ingrediuntur. 6. Triplex est Operationum Ratio & Causa. 7. Inferiora Corpora ad Naturam & perfectionem Corporum superiorum deducenda sunt. 8. Longe sed alia ratione, quam quidam ex Philosophastris falso opinati sunt. 9. Sulphur & Mercurius licet sint radix Metallorum & Materia, ad aliam tamen naturam deducenda sunt. 10. Illud autem uinculum quo Sulphur & Mercurius debita proportione coeunt, occultissimum est, & latet. 11. Igitur non Mercurius uulgi aut Sulphur commune pro Materia lapidis habenda sunt, sed potius id, quod ex ipsis est, purissimum, scilicet, semen. 12. Naturae uegetabile considerandum est, atque exinde huius artis processus est attendendus. Proinde Semina rerum a corporibus perfectioribus petenda sunt hac in arte. 14. Tum illa terrae ab arte praeparatae immittenda & leni ac iugi calore ceu decet decoquenda, donec seminibus illis debite maturatis & recoctis renata facies sese ostendat, ac inferiora corpora ad coelestium indolem & uigorem adaequentur & redigantur. 15. Hanc artem Philosophi ex arcano Dei consilio & inspiratione condidere & exercuere. 16. Uiderunt enim res animales & uegetabiles suo quodam se Spiritu innato & interno propagare & sui simile quiddam producere diuersis alterationum motibus. 17. Cumque omnium terrae nascentium semina senio quodam collapsa fatiscant, natura sua se subinde innata uirtute & Spiritu instaurare satagit. 18. Quem Spiritum seu naturam rerum generatiuam & prolificam etiam in Metallis residere, Ueteres illi naturae rerum consultissimi compertum habuere, aeque atque in aliis uegetabilibus. B 3 19. Idque Idque ex communi naturae data lege & uoto. 20. Spiritus autem ille generatiuus in metallis cum crassiore inhibeatur sui materia, mole seu illuuie, oportet ut secreta sublimatione, emulcebratione seu regimine Philosophico secernatur, defecetur & perpurgetur. 21. Sic enim cum obstaculum remotum est, Spiritus congeneus, in connaturali sua sede seu humido innato radicali tanquam uirtus Seminaria in metallis, fouetur, retinetur & conseruatur. 22. Inde statuerunt Philosophi inferioribus corporibus Lucem, decorem & nitorem Perfectorum inducere. 23. Cum illorum differentia non sit, nisi secundum maiorem aut minorem sui decoctionem, aut Sulphuris adurentis mistionem. 24. Mercurius omnium Metallorum uniuersalis Materia, & prima causa, eoque & Auri quod ad primam sui naturam reduci oportet. 25. Quae reductio cum non adeo difficile fieri possit, Igitur & transmutatio Metallorum, facilis est & possibilis. 62. Modo Modo detur opera ne forma Auri interna, inepta operatione dissipetur, sed retineatur. 27. Atque ita Naturae ab illuuie sua purificatio rite tentetur & fiat. 28. Unde & Lapis nomen ab effectu suo sortitur quod transmutans dicatur. 29. Sic nempe Artis industria. Naturae defectus ut suppleatur necesse est, cum Natura ad sui perfectionem semper tendat, laboret & anhelet, ipsa sua indole. 30. Multis uero ac uariis Philosophi inuolucris aenigmatibus & figuris usi sunt. 31. Duae autem sunt Lapidis partes praecipuae, Una est Sol terrenus Philosophorum, sine quo nihil efficitur. 32. In hoc enim aere Sulphur est Philosophorum purissimum, in quo Natura Sementem suam constituit. 33. Oportet autem ut colore, pondere, & omnibus Elementis reliquis omnimoda adaequatio fiat in lapide, instar Auri. 34. Didicunt autem in Auro ut perfectissimo Metallo omnia alia esse Metalla suo modo. 35. Omnes res secundum naturae suae contemperamentum & complexionem sibi simile progenerant. 36. Natura uero operantis industria & Magisterio purificata procreat. 37. Altera Lapidis pars est Mercurius uiuus Philosophorum. 38. Sine hoc Lapide Natura nihil operatur. 39. Sic quoque sine Sole & Mercurio non operamur. 40. Mercurius ille tantae est efficaciae & Uirtutis ut nulla alia res in uniuerso Mundo. 41. Inde non immerito id celebratur de ipso: Est in Mercurio quicquid quaerunt sapientes. 42. Sol & Mercurius, unum constituunt Lapidem. 43. Qui duo sunt Corpora mortua per se, nihilque agunt aut procreant, quam quod illis Magisterio Artis administratur. 44. Mermercurius Auri Semen soluendo concipit, portat in uentre suo, paritque tandem, & in auras excludit, interim Mercurio manente uirgine, & puerpera illaesum uirginitatis honorem seruante, dum in purum emicat Corpus. 45. Haec ars mulli reuelatur, nisi cui Deus illam reuelare uoluerit. 46. Hac ex arte omnium pene rerum noticia, Et hoc in Lapide uniuersa rerum Natura elucet. 47. Est enim instar Mundi minoris, in quo sunt quatuor Elementa, & super haec Quinta Essentia, quam Animam mediam Naturam nominarunt. 48. Haec Anima media Natura, in, & per uniuersum in opere hoc Philosophico. 49. Genitura rerum usque ad supremam mundi horam, qua simul & desinet. 30. Merito igitur indagatio illius, omnibus ueritatis studiosis deberet esse commendatissima. C 51. Calumcalumniantes autem & Ignorantes, quos & fatuos Philosophi uocant, ab hisce tam diuinis epulis, ut indigni arcendi, ut & delirantes suis sunt Euthusiasticis & Phantasticis somniis penitus relinquendi. 52. Haec enim est Margarita unica preciosissima & Minerua Philosophiae occultae. 53. Quae Minerua Iouis fuit filia & ex ipsomet capite Iouis prognata. 54. Nam cum Uulcanus caput Iouis aperuisset ferrea securi, prosiluit ex ipsius cerebro armata Minerua. 55. Haec igitur Minerua, & hic Unio rerum omnium aestimationem excedit. Apotelesmatum Philosophicorum Mercurii Triumphantis. De Summa Medicina Liber Tertius. Apotelesma 1. Natura est uis quaedam Seminaria diuinitus insita rebus, ex similibus similia procreans. 2. Natura item est Ignis uiuus, Caelestis, inuisibilis, seu uigor uitalis, Calorificus, omnium rerum germinatio & uiriditas. 3. Qua uniuersa generant, germinant & uigent. 4. Natura etiam definitur principium motus. 5. Ignorato enim motu ignoratur Natura quae uersatur in continuo motu. C 2 6. Cuius Cuius motus sex sunt notissimae Species, quae unicuique syncere Philosophanti ante omnia penitius considerandae. 7. Anima Mundi in rerum generatione & conseruatione uersatur. 8. Animae omnes, ad unam Animam Mundi, Et Planetae omnes ad Solem unicum, ceu Regem omnium referri debent, quod Philosophi omnes occultiores, summo Opere comprobare nituntur. 9. Ad unum Iouem enim omnia tendunt, ut ab eodem initium est, eiusdemque omnia plena sunt in hoc opere Philosophico. 10. Natura itidem retinaculum est, & arctissimum Elementorum uinculum & ligamen. 11. Haec Elementorum inuicem mixtionem efficit, quae omnibus rebus nascentibus suum dat esse, formamque qua a reliquis differunt. 12. Quae ipsa licet per se omnis expers coloris, ponderis & qualitatis sit: tamen his omnibus participat, ut quarum ipsa genitrix existit. Natura igitur est intelligibilis, formabilis, genitalis, primum Ens Physicum, ac quasi Manus & digitus Dei, quo Autore & factore omnia in lucem exclusa sunt, ut ipse est purissima quaedam lucis inaccessae Lampas, quae radio uigoris sui omnibus spirabile suum animae & uitae infundit. 14. Ita Natura ( eius quippe imago ) est Ignis inuisibilis, seu uigor Igneus, quo cunctae res multiplicantur. 15. Calor omnes res in uniuersa Natura excludit, & producit. 16. Et uirtus Edicti, de multiplicatione & generis sui foetura in uniuersum se diffundit. 17. Inde Natura prolifica est, eiusque uiriditas, in propagando. 18. Haecque Cabalistarum linea uiridis est, quae gyrat uniuersum. 19. Quae certo quodam motu suo, per gradus uicesque suas alterationis & augmentationis, non desinit, nisi in suprema Mundi calce, ubi se sistet fine quieta suo. C 3 20. Hanc Hanc Animam Mundi uocamus, freti autoritate Platonis, Arabum & Chaldaeorum. 21. Absque tamen omni superstitione & cultu Idolo latrico, habito interim uni Deo honore & gloria sua, quam alteri non dat. 22. Uenia tamen dignos censemus paganos, qui ex ignorantia magis, quam maliciae errore ducti & abrepti fuere, luce ueritatis illis nondum exorta. 23. Sed nos hoc in studiorum genere, Apum experientiam & industriam sequimur, sua quae fragrantissimo de florum succu mella stipant & optima quaeque a prauis segregantes & utilia tantum tractantes. 24. Praelustria illa Naturae uestigia & auspicia hinc inde se ostendunt, in Coelo, in Aere & uariis in meteoris. 25. Hinc Auri ferrique sua trahunt semina, hinc Iugi fontes scaturigine ortus suos habent. 26. Absit tamen Error & falsum Astrologorum commentum, qui peculiares suos Astris affingunt Spiritus & Genios. Sed Animam humanam, diuinae quandam Animae particulam esse statuimus, cum sanioribus Philosophis. 28. Qua ipsa Deus mentis suae semina quaedam & effigiationem, in nobis expressit. 29. Non absimili ratione, quam ut Echo ex reuerberatione aeris uocem suam de longo remittit: quo ipso Uegetalem exprimit animam. 30. Sic causae secundae a prima impelluntur, Unde motum suum participant & reliquis secundario communicant. 31. Haud aliter animabus nostris certae quaedam Spirituum & Angelorum deputatae sunt caelitus excubiae. 32. Licet Deus ipse hasce principaliter paterna sua exerceat & agat cum uigilantia. 33. Idipsum docent Coeli meatus, Syderum Ortus & Occasus, stata tempora, & alia passim. Quae nulla alia arte & industria quam qua pollent, ipsa per se, indigent. 35. Et hic omnia quorundam Astrologorum, ut Uana & uanissima, concidunt commenta & nugae. 36. Deo quippe soli illa sunt asscribenda ut uniuersitatis Autori, & Naturae, Legique eius, quae illi creatio rebus affingere non uerentur. 37. Quem uero hic Lapidem designamus, Spiritus est tingens, inuisibilis, inpalpabilis, extra omnem sensus rationem, quem alter quidem Spiritus foris exteriusque exprimit. 38. Atque hoc modo, & eatenus nostrum sub aspectum, & tactum uenit, quem uariis tamen inuolucris & aenigmatis nobis prisci reliquerunt. 39. Hic Spiritus est Quintum supra Quatuor segregatum, ligamen ipsum Elementorum, Compages, nexus, medium atque uinculum quo Sulphur & Mercurius arcte coeunt in unum Corpus Geogamicum. 40. Id uero cum in absconditissimo lateat uinculum & inuisibile sit, utpote Spiritus: Philosophi illud in perfectissimo Auri Corpore inuestigare & inquirere satagunt. 41. Ex eo nempe Natura seminalis generatiua elicienda, quae est uiuus Ignis Naturae, seu Anima media natura, Spiritus Mundi, Tincturae donum & Nobile germen. 42. Hoc igitur ut Tincturae adaptent, mundificant & ab omni sorde immune, & politum reddunt. 43. Atque ita infinito augmine & multiplicatione ipsam genii sui uirtutem stabiliunt, & decorem corroborant. 44. Ut autem homo in Corpus, Animam & Spiritum diuiditur: ita & Lapis. 45. Spiritus uita est Animae, Anima uita est Spiritus, Spiritus & Anima uita sunt Corporis. 46. Anima enim & Corpus cum sint extrema, opus habent medio, uidelicet, quod sit quasi non Corpus, sed quasi iam Anima uel quasi non Anima, & quasi iam Corpus, quo uidelicet Anima Corpori connectatur. D 47. Me Medium tale est Spiritus, cuius Spiritus beneficio illa euenit augmentatio. 48. Spiritus namque Animae nodus & uinculum Corporis, atque ita currus Animae uehiculumque eius est Spiritus. 49. Talis igitur Spiritus in arte hac necessario requiritur tanquam medium, quo Animae Caelestes insint Corpori crassiori & mirificas dotes largiantur. 50. Sic habes omni in Corpore Semina Naturae agentia, & uim generaturae efficaciamque in hoc Lapide nostro. 51. Tria namque illa Corpus, Anima & Spiritus tibi Lapidem constituunt. 52. Sub istis tribus tamen etiam quatuor Elementa Corporis comprehenduntur, Uno quasi in foedere & compagine sua. Sicque Quaternarius in Ternario Sacro quiescit. 54. Quod sic demonstro & conuinco. Nam Aqua Spiritus est, idemque aer, & qui utrinque resultat Ignis medius Spiritus est. Sed Terra non aeque Spiritus est, sed Corpus & aliorum Elementorum retinaculum, Materia & receptaculum. 55. Cum igitur Aurum sit Corpus fortissime compactum, & firmissime consolidatum in Natura, Hinc fit quod tale ligamen, Medium, & Uinculum, quo est coagmentatum & Concretum non possit ex eo facile hamberi, nisi per resolutionem. 56. Qua sed enim illud soluere possis ab arte, hic labor est, in quo se totius cardo negotii uertit. 57. Hic artis secreta latent, quae caute tentanda sunt. 58. Atque haec est illa solutio, de qua illud Eulogium perhibetur, quod de puluere inopem suscitet, & cum Regibus aequet. 59. Haec igitur ante omnia syncere Philosophanti attendenda est. 60. Hac enim impurum ab omni sua illuuie mundificatur, & soluitur Corpus, & Terra de fece sua nitescit. D 2 61. Se. Sequestrantur enim impuritates, & Terra intime purificatur. 62. Quod ipsum Natura non potest per se, cum simpliciter agat tantum. 63. Artis opus Magisterio & Industria. 64. Sic Secreta & remota omni iam immundicia & sorde, adhaerescente, quae Tincturae obstabant, & impedimento prius erant, foecundissima sese aperit genitura rerum in germine suo, & simile sui progenerat & educit. 65. Per Spiritum enim fit ea sui similis propagatio cum omnis Spiritus sit generationis Autor. 66. Hunc igitur Spiritum, si quis sciuerit ab aliis Elementis plurimum segregare, riteque secernere, ut sit in forma intensa is inter mortales satis superque erit spectandus. 67. Tunc enim is Spiritus poterit nobis prodesse quam plurimum. Immersus autem Corpori, & crassa nimis tenacique cohibitus haerensque materia, in actum suum & uim generationis erumpere nequaquam potest. 69. Igitur soluendus est uinculis Corporeis, ut libere, ceu impedimentis remotis uirtus sua coelestis & prolifica effulgeat. 70. Tunc enim augmentatur uiresque acquirit summas, & fit centies millies potentior quam fuerat prius in Natura sua. 71. Sic Aurum quoque quod mortuum est, animatur & Spirituale redditur, hoc est, in primam sui reducitur Naturam, nempe in Spiritum Aquae, & uaporem Terrae. 72. Hisce ex Seminibus Sulphur & Mercurius ortum suum trahuut, Unde omnium aliorum Metallorum foecunda propagatio & genitura est. 73. Perfecta autem illa perhibetur Solutio, si Spiritus & Anima Auri separata & nexus illius diuortia facta fuerint. D 3 74. Auri Auri uero temperies cum sit omnibus suis partibus absolutissima, & iustissima in proportione, & summa aequatione Calidi, frigidi, Humidi & Sicci: Ut igitur corrumpi & tam forti nexu exolui possit sub conseruatione suae formae, Hoc opus hic labor est. 75. Necessum igitur est in Elementis dissidium, diuortium, litem & Discordiam fieri: qua commissa fit solutio & mortificatio Corporis, & abluta atque exuta penitus ueteri: noua de recente emergit Natura. 76. Qua se ratione reseminare fertur Aegyptius ille Ales Phoenix. 77. Sie quoque Elementa ueteri abiecta palla & sorde sua exuta reuiroscunt, laeta quadam iuuenta sua, & Natura positis micat laetior exuuiis. 78. In hoc autem Magisterio Solutionis & Separationis, in primis opera danda erit Artifici, ne laedatur & euertatur germen Naturae, neue uis geniturae, & forma sua interna interimatur, comburatur, dissipetur aut perdatur in aliquo, utpote qua semel hausta & absumpta nihil plane effici poterit. 79. Sed Sed subito quasi ueneno, omnis Spes generis enecata, suprema in calce labascet, & euanescet. 80. Haec est syncera & folida Philosophia, de solutione & Analysi Physica, pressa tot umbris, tot nugis Stolidi uesana per omnia uulgi. 81. Est autem triplex Solutio: Una Corporis crudi: altera Terrae, quae huic operi apta & conueniens est, seminaque rerum alit: tertia est augmentationis. 82. In harum qualibet & illa tria rite notanda ueniunt, pondus, mensura temporis, atque Ignis: omnia suo cum moderamine. 83. Cum igitur noris pondus Mercurii, & Auri, mensuram temporis, & regimen Ignis: quo Solutio perficiatur, sat est. 84. Tum Signa in aperto se ostendunt, an recte uel perperam operatus fueris. 85. Et dies, Menses & Anni Philosophor: notandi sunt. Tribus nempe diebus se una dabit proba, quae te uel exhilarare uel tristari poterit. 87. Tres igitur tibi dantur dies & duae noctes in Opere Philosoph: faciundo. Tu uero, qui filius esse laboras Philosophicae ueritatis ardenter ora Deum, ut ultima, hoc est, tertia dies in Rubro tibi effulgeat. 88. Similiter & tres Sophiae Claues notabis, solutionem nempe, Coniunctionem, & Fixionem. 89. Et alias duas asserimus Claues: Unam Corpus aperiendi, hoc est, soluendi: Alteram claudendi idem, hoc est, figendi. 90. Quae duo Lapidem nobis sua uirtute figurant & exhibene. 91. Ut interim de nigro Corui Capite nihil moneam, cuius falsa & inani emersione quam plurimi miselli in errorem abrepti, & extreme seducti sunt. Apotelesmatum Philosophicorum Mercurii Triumphantis. De Summa Medicina. Liber Quartus. Apotelesma. I. Usus autem & praxis huius nostri operis, est ipsa Naturae refectio, & instauratio. 2. Omnium igitur hic Salium genus, omnia alumina, aliarum rerum exoticarum usus cessat, nullius quae nobis hic momenti sunt. 3. Siue soluas, siue sublimes uulgaribus hisce usus auxiliis, quae omnes uulgares operationes ad artem hanc sunt impertinentes & adulterae. 4. Cassa etiam illa omnia, quae in frustratorio illo rubefactionum, dealbationum, incrustationumque opere insumpta sunt a uulgaribus Alchumistis & artis impostoribus. E 5. Duo Duo autem Summa huius artis sunt puncta & rerum fastigia. 6. Primum punctum est de Solutione, & Separatione. 7. Secundum est de Coniunctione, & fixione, ubi & de augmentatione. 8. Sex autem numerantur Philosophicae Operationes, nempe, Compositio, Putrefactio, Solutio, Diuisio, Mundatio, Unio seu Perfectio. 9. Quod breuiore uia sic attentabis: Mercurii non minus quam duodecima pars sumatur. Et in proportione sua de soluto corpore ut fiat Solutio prima: Atque ita liquitur ac premitur magna uis Auri. 10. Oportet autem, ut Mercurius depuretur Sale ad id peculiariter parato, ut subtilissima & media eius Suhstantia haberi possit. 11. Huius Aquae purificatae aliquot partes bene commisceantur cum una parte Solis purissimi in folia uel bracteolas ducti. Post ponatur in apto uase uitreo breuioris & gracilioris colli. Stent in Cineribus ad Aquae superficiem. 13. Ignisque & Calor aequilibris Geometrica proportione adhibeatur. 14. Donec emineat ab ipsa Mercuriali Aqua Terra quaedam, subtili uaporum Spiritu. 15. Quae quomodo sit praeparanda, Philosophi est considerare. 16. Haec Uenus natans dicitur in aqua Mercurii. 17. Haecque illa άφζοδίτη ex Mari procreata: Iupiter enim iratus, patri suo Saturno genitalia excidit acuta falce atque ea in mare proiecit, Unde Uenus nata est. 18. Hic Sulphuris Aura in uersicolore sua Specie quasi in morem Iridis, in pura & fluente Aqua conspicienda. 19. Tota enim Sulphuris proprietas per Iridem exprimitur & praefiguratur. 20. Non E 2 Non enim nisi Sole fulgente Iris conspicitur, & occumbente Sole etiam Iris occultatur, quae etiam pluuiarum praenuncia est, & in signum gratiae a Deo constituta, Et plura alia Mystica sub Iridis imagine latent. 21. Sed Uenere extracta, sumes aquam, in qua est Anima Solis, uel Mercurius, eamque lento Igne distillabis ut inter lapsum guttularum momenta numerari possint. Sic Aquam habebis uiuam, quae ab effectu sic appellatur. 22. Corpora enim inanima tactu suo uiuifico restaurat, & duplici Naturae uirtute & germine pollet. 23. Est enim ex duabus naturis composita, scilicet, ex Spiritu & Anima. 24. Spiritus Animae currus est, eiusque uehiculum & retinaculum. 25. Uocatur haec Aqua multis nominibus: ut acetum acerrimum, Luna, Foemina, Sperma uel Menstruum foemineum, Coelum, Mercurius. Corpus autem uocatur Sulphur, Sol, Masculus, Semen Masculinum, Terra, & Mercurius. 27. Quae cum distillando depurantur, Mercurius sua defecatur ab illuuie, & sordibus eximitur. 28. Et sic Lucifer dicitur Coelo praecipitari ac delabi: & Anima sua in luce refulget. 29. Ita primum in Coelo fuit malum: Lucifero autem lapso, & detruso omni suam macula mundificatus est aether, Angelique reliqui in throno suo confirmati. 30. In hisce prima hactenus Praxeos pars fuit, scilicet in Solutione & Separatione. Sequitur altera hac priore longe sublimior, & diuinior pars quae est de Coniunctione, Fixione, & Augmentatione. 31. Haec autem pars est Secretissima, & maxime ardua, utpote Corpus inanime in Speciem uiuentem confingere. 32. Quo ipso Dei, non hominis tentatur opus: Animam nimirum ad Spiritum, hunc ad animam & rursus illa duo ( Spiritum scilicet & Animam ) ad E 3 Corcorpus reducere, ut haustum neruis animaeque uigorem in se recipiant uicissim. 33. Quis autem Animam dabit Lapidi, aut uiuificabit Metallum? certe non penetrat hoc Arcanum nisi ad Artificem solertissimi ingenii, & non durae ceruicis. 34. Nouisse enim exacte oportet quantum sit Animae, quantum & Spiritus, & quantum Corporis, quo in debita proportione Naturas homogeneas rite coniungas atque connectas. 35. Coniungere igitur discas duas Aquas Superiores & Inferiores, Sulphur & Mercurium, Animam & Corpus, Solem & Lunam, Masculum & Foeminam, duo Spermata, Coelum & Terram, & duo Argenta uiua. 36. Ex istis duobus fit uerus Mercurius uiuus, non Philosophastrorum, qui de Mercurio uulgi haec intelligentes misere hallucinati sunt. 37. Hic namque est iste Mercurius Philosophorum, qui Triumphans suo gradu & modo dici posset: in quo omnia insunt Metalla. Diciturque Hermaphroditus Foemina, Masque simul in ipso Animae & Corporis Matrimonio, sexu incalescens utroque. 39. Hicque Phoenix ille, qui sator ipse sui est. 40. Salue plena Dei mihi munere Uena: Tu das epulis accumbere diuum. 41. Hinc uera Solutio & Putrefactio Philosophorum dependet, dum Terra suo se Spiritu congeneo soluit. 42. Corpus enim in aere subtilissimo soluitur. Calidum enim & humidum sua ui corpus soluunt, Quia Anima media in Uitro & Natura colorem nigricantem principatu suo tollunt, quod caput Corui dixere, & Solem nigrum. 43. Hinc tres Circulos, tresque Soles: nimirum, Album, Rubeum, Nigrumque hunc notabis Solem. 44. Post nigredinem omnes Mundi Colores emergunt, qui tandem in albedine uera, tanquam Centro conquiescunt. Albus & Niger sunt extremi Colores inter quos Medii, Multiplices & Uarii. 46. Inde album Lapidem, Solem album, Lunam plenam, Terram albam, Calcem albam, Sal Metallorum, Terram calcinatam dicimus. 47. Ita quoque Terra uiua, Sulphur album & uiuum dicitur, cum Anima iam in Corpus introducta est, impedimento remoto, hoc est, illuuie omni emundata. 48. Terra autem non solum aerea est, sed etiam Ignea. 49. Ignis autem Naturae attendendus est. 50. Fit autem Terrae Solutio Igne industriali longe breuiori uia, & temporis Spatio, quam Igne Naturali. 51. Hic ut Ignis moderamen rite obserues oportet & quam uarie Ignis, eiusque strues habeatur. 52. Philosophi suum Ignem Balnea dicunt, fimum equinum, Solem. Et Lapis in triplici est Uase coquendus, ne Ignem adeo fortem trahat, sed qui sit instar caloris Gallinae, quando ouis incubat. 54. Quo Calore Draco, hoc est, Auri terra se mortificat, & omnibus Elementis exspoliat. 55. Post seipsum iterum uiuificat receptis & purgatis iam illis omnibus. 56. Sic Draco omnem prius exspuit illuuiem, & atrauenena, & caudorem iam recipit per uniuersa sua membra niualem, instar Gygni. 57. Et Coelum descendit in Terram, hinc Terrae fit sublimatio, & ex Coelo & Terra res una. 58. Tum Lapis ubi fixam contraxit albedinem: Tunc erit alius Mundus, aliaque uita, priore longe excellentior. 59. Nam tum Terra est Coelum Animae, & Anima est Coelum Terrae uel Corpori. 60. Anima uero purgatur per Spiritum, per eundem & Corpus. F 61. Et Et nisi Anima, & Corpus coniungantur: perpetua Elementorum inter se pugna, & Discordia esset. 62. Uti illa omnia pulchre uidere licet in Dialogo quodam Spiritus, Animae, & Corporis. 63. Post apertionem Solis a Luna, Sol eandem claudit, & coagulat in ipso Solis & Lunae matrimonio. 64. Solem prius in Lunam ire, Deinde Lunam in Solem, est omnino necessarium. 65. Non tamen hoc subito, sed paulatim fit. 66. Hinc igitur intelliges, quando in Luna Sol splendere debeat, & Phoebi Calor euigescere. 67. Cum Luna a Phoebi calore est accensa, tunc Solis fulgentis est Indicium, Cuius tamen fuluum exortum praecedit Aurora Citrina exoptatissima, quae Solis ortum Luce prima demonstrat. 68. Duo autem sunt Impedimenta intermedia, nempe, Uenus & Mercurius: quibus ablatis fit Solis & Lunae mirabilis & inseparabilis coitio. Tuncque Luna non amplius deliquium patietur Luminis sui, Sed Sol & Luna sua fulgebunt Luce propria. 70. Hic emerget felici omine dies ultimus Mundi prioris, post quem alia erit uita, aliusque Mundus, priori longe sublimior, ubi aut Lux impermutabilis, aut Tenebrae, pice flagrante, perpetuae. 71. Ignis enim de Coelo descendet, iterumque ascendet, & Imperfecta ad plenam suam perfectionem adducet, ac Tinget. F 2 Apoapotelesmatum Philosophicorum Mercurii Triumphantis. De Summa Medicina Liber Quintus. Apotelesma 1. Postquam igitur Lapis albicantem contraxit colorem, nondum plenos & maturos geniturae sustinet annos. 2. Fulcris adhuc, succo, & alimentis insuper indiget, ut germine suo se multiplicare possit. 3. Prisci Philosophi Naturae saltem ductu operantes, ex geminis Aquis suum auspicati sunt laborem. 4. Unam autem partem reseruatam tenuere, cui rubedinem super ignem indidere. 5. Alii post modum toti fuere in Rubro occupati, utpote, quod in eminentiore gradu, suprema uirtute praeualet. Quem laborem iterato, & multa uice repetiuerunt. 7. Omnia maiori Ignis, & operae industria, molimine & gradu. 8. Lunae addunt de Iouis & Saturni Spiritibus, atque ita per sublimationem Philosophicam, & per Sperma Lunare tentant, & complent augmentationem. 9. Quin etiam Lapidem de Solis Spermate, aliis rubellis Spiritibus Ueneris & Martis inaurant, & rubescere cogunt. 10. Inferiora enim Corpora Philosophica multum in se Tincturae recondiderunt. 11. Quae Corpora, Spiritus, & pueri dicuntur. Atque ita pueri dicuntur ludere cum Lapide. 12. Ut etiam Urina puerorum quatuor annorum, hoc est, quatuor Inferiorum Corporum. 13. Uide Aqua Philosophorum fortissima, quae Aurum soluit. F 3 14. Et Et Lapis Philosoph: ex Auro & Natura est, cuius uirtus efficacissima est, & usus in Medicina maximus. 15. Est & alius Lapis, non aeque pollens uirtute tali, in quo sola Radix, & Sulphur Auri & Argenti est. 16. Quod Sulphur se Spiritibus suis per inferiora Corpora, ac sua per rata pondera, colligit. 17. Unum nempe ad tria: Uel duo ad Septem apponendo: Atque ita duo Sulphura ad Septem Spiritus in proportione appendantur: Inde Nouenarius numerus Mysticus exurgit. 18. Tertius Lapis est, ex Sulphure omnium Metallorum, cuius Spiritus in Tincturae usu adhibetur. 19. Spiritus enim est, qui multiplicat, non Corpus: & Lapis est Spiritus Tincturae, seu tingens, & Spiritualis uirtus, & Igneus, quidam uigor, fortissima, sua penetrans impressione, Corpora Metallorum. 20. Qui Lapis nutritur Igne diurno, & nocturno, & ab Operis iteratione Incrementa sua trahit. Quo plus enim iteras Opus, Solemque soluis, eo plus tinges. 22. Soli uero & Lunae iunctis, pueros quoque iungas, hoc est, Inferiora Corpora, Sole illis praedominante. 23. Maxima numque Solis est uis, efficacia, & Effecta prae reliquis omnibus aliis Corporibus efficacissima. 24. Quae uero omnia, cum Mystica sint: prisci Philosophi uariis illa aenigmatibus condidere, iuxta illud Platonis praeceptum: Artes ut lateant sua perque aenigmata crescant. 25. Hinc crebrae Poetarum Fabulae, Quinquennia Pythagorae Silentia, & Aegyptiorum Oracula, ne gemma nobilissima huius Sapientiae, porcis & Suibus proiiceretur. 26. Hinc notabis Ouum Aquilinum quod Scarabaeus disrupit. 27. Aquila namque Auis uiolenta, & crudelis est. 28. Scarabaeus e contra, constanti, & alacri animo, nec uiribus caret, nec ingenio, licet inglorius in suo latitet fimo. Quum enim Aquilinum etiam ex Iouis gremio in terram praecipitat &, disrumpit. 30. Artificium igitur hoc Scarabaei inprimis attendendum. 31. Simul subtilissima fimi ars addiscenda. 32. Ut habere possimus dissolutum Aquilinum Quum. 33. Qui istius dissoluti albumen & uitellum considera attentius. 34. Simulque uoluendo, reuoluendoque contempera, ut pilas suas conglomerant Scarabaei. 35. Sic inuoluto albumine, in ipso uitellinoso liquore magna fiet Qui istius Metamorphosis. 36. Ex quo artificio certissimo, & utilissimo, excellentissima denique emerget Medicina. 37. Ut Lapis est ubique in Monte, & Cauernis, in Summo, in Medio, inque imo est. Et in omni Re, uel Natura, inest Lapis: una licet illi sit propinquior alia. 39. Corpora enim Perfecta suis animant Imperfecta uinculis, ut in uno foedere, sub Igne perstent, & maneant. 40. Atque hac de causa Lapis dicitur Mulieris opus, & puerorum lusus. 41. Mulier hic Terra, & Mercurius etiam uocatur, qui Opus hoc perficit: Pueri uero Corpora inferiora. 42. Tria enim Elementa ludunt cum Terra uicissitudine quadam sua. 43. Atque ita Lapidem augmentant. 44. Quomodo hoc Lapidis Opus Creationi Mundi, Hominis, & Naturae comparatur. 45. Hic graphica Uirginis Philosophicae descriptio, Aues sursum deorsumque uolantes. Hermes in sua Cathedra, & alia notentur, quid uelint. G 46. Tatalem Uenerem cum uidisset Paris, eam Iunoni & Palladi praetulit. 47. Item Allegoria Merlini & Balneum Regis probe excutiatur. 48. Est & alia uia Regia. 49. Ubi sumitur Lapis tritus ac Sale conditur, & cum Sole super Igne liquescit: Hinc una cum Salibus notis iam Solutis, una eademque Opera demittitur, optima inde illi facies effulget. 50. Iamque sua in uirtute Mercurius exultat & triumphat. 51. Graphica post notetur Lapidis seu Naturae ipsius descriptio, in Sene quodam. 52. Ubi Hermetis aperitur Schola: Liber aureus precium studii, Operae & uirtutis immortale proponitur. 53. Fons Regis eiusque descriptio, una cum fornace, ubi & tempus lotionis, & morae, dum Rex est in balneo, exprimitur. 54. Similiter & meta, gradus, spatium, moderamen & aetas tibi notanda ueniunt. Ita ut Ars Naturae defectum suppleat. 56. Totus enim Operis processus cum suis adiunctis & attributis est in Colore, Igne, Tempore, Serie, Regimine, Pondere, & iusta Materia, & Ordine. 57. In Sole igitur omnes Naturae uires, quasi in receptaculo, & fonte perenni reconditae sunt: Et Sol uicissim per uniuersam naturam suos spargit & infundit radios. 58. Praesertim autem Solis uis micat in Lapide. 59. Cum enim in qualibet re Naturali eius insit Spiritus, eo magis erit in Auro & Lapide, qui Naturam suo laborantem defectu, iuuat & instaurat. 60. Omnis enim Generatiua & Seminaria uirtus est in eo Spiritu. 61. Et uirtus Animae Mundi per eum dilatatur per omnia. 62. Cum nihil reperiatur in toto Mundo, quod suae uirtutis scintilla careat. 63. Per hunc Spiritum omnis occulta proprietas propagatur in res inferiores. G 2 Hunc Hunc igitur Mundi & Solis Spiritum aucupari possumus in omnibus. In primis tamen in Auro, cui maxime inest, & quod plurimum eius hausit. 65. Hae etenim res, in quibus Spiritus ille minus immergitur Corpori, ac minus cohibetur materia, Hae etiam potentius perfectiusque agunt, tum etiam promptius generant sibi simile. 66. Omnia item reliqua Corpora & Metalla uim suam huic uni contribuerunt Soli, seu Lapidi. 67. Sol omnis huic suas communicauit dotes, unde igneam & penetrantem habet Naturam. 68. Iupiter huic iustam addidit temperiem, per omnia Elementa, aequabilem. 69. Omnia in Auro summa insunt, ut illud nulla corruptio, uel Igne, uel Aqua inuadere, atque imminuere possit, Cum Corpus sit perfectissimum. 70. In Compositione enim Lapidis, & in Auro quatuor conueniunt, Elementa. Aequantur enim ibi omnia Elementa aequatione uera, secundum omnem possibilitatem Naturae. 71. Hinc Hinc mira tibi resultant Effecta ab illo Lapide. Per omnia enim membra interiorem instaurat uigorem. Humores uniuersi Corporis, temperamento quodam mirabili, sua in harmonia conseruat, & Naturam ipsam suo in Esse retinet. 72. Accedit eius Solutio, Depuratio, Exaltatio, & diuturna in Igne enutricio, unde Astralem penitus uim & caelestem acquisiuit, cum sit pura, & ipsissisima quasi forma Auri. 73. Et haec forma inter omnes formas Mundi non solum est Qualitas excellentissima, sed etiam Quantitas, quia conforme quoddam Corpus habet suum. 74. Hinc Uis, & efficacia ueri Auri potabilis, qui Lapis noster est, facile aestimari potest. 75. Dosis eius est in pondere Grani Synapi. 76. Elementalis enim ceu Materialis uirtus ut multum agat, multam etiam desiderat Materiam: Formalis autem in minima quantitate plurimum potest. 77. Anima quin etiam & forma unius cuiusque rei G 3 Specispecifica, multo & plures & praestantiores uirtutes operationesque habet, quam uel ipsum Corpus uel eiusdem rei Materia. 78. Hocque illud Corpus asserere non dubitamus, quod dicitur Analogum esse, seu proportione respondere Elemento Stellarum. 79. Compendiosiore etiam uia Lapidis confectio ita exhiberi poterit, quod Opus Minus quidam uocarunt. 80. Precium foliatum limatumue componatur cum Mercurio Masculeo in duodecima proportione, cui leuem subdas Ignem, quo usque Mercurio Uenus supernatet. 81. Soluente iam Mercurio Corpus: id ad imum usque extrahe. Quae pars Operis una. 82. Post Sulphur in uitro ponas sine Aqua, & Animam Lunae cum Aqua Corporis sui distillabis, ut Sulphuri in una eademque iungatur uitri ampulla. 83. Ut ita multis uicibus sursum, deorsumque in se exurgat, mergatque uicissim, donec aquam suam Uenus imbibat, atque sub Albo penitus concipiat, niuisque instar effulgeat. Quae est digestio & Operatio ad Album Elixir. 85. Tertia deinde sequitur Operis pars, quae est resoluti Corporis, maiore sub Igne Citrinatio, & Fixio ad Elixir Rubeum. 86. Breuior uia: Solue Corpus, cui adde Sulphur, & mundifica omni ab sorde sua: Spiritum sublimes, & illum Sulphuri addas, ut illud in Auro imbuat & inebriet. 87. Sic namque Spiritus, & Sulphur coniurant amice inuicem. 88. Ex quo totius Artis & Operis Magisterium patet. 89. Mercurium enim & Sulphur Auri habere est omnino necessarium. 90. Spiritus tingit: at Sulphur pondus communicat, & Corporis mensuram adaequat, quod sua per coagula nectit, uincit & figit. 91. In Uenere namque Auri nostri, uniuersum Naturae arcanum delitescit. 92. Idque ipsum coagulum suum esse ingenue fatentur Philosophiae huius Consultissimi. In quo omnia sunt huius Magisterii reconditissima Mysteria. 94. Mundificato igitur coagulo impedimenta, & obstacula cessant, felici iam Tincturae auspicio. 95. Ut enim immundus pannus lotione adaptatur, ad Tincturam in se recipiendam. 96. Ita quoque Sulphur Naturae, non comparatur, nisi prius aqua abluatur. 97. Quod abluere, seu quae lotio nihil aliud est, quam soluere, seu Solutio. 98. Qui namque soluit, abluit & mundificat & econtra. 99. Aquam uero hic intellige Mercurium, quo fit lustratio ab omni illuuie. 100. Ita Mercurius dicitur, clauis aperiens Corpus, Sulphurque albificans. 101. Sic namque omnia & uniuersa remouentur, obstacula, tincturam inhibentia, Quae sunt Mors aeterna, & nunquam Coelum petunt. Unde clarius adhuc haec tanta Naturae Mysteria patescunt. 103. Quae omnia syncere Philosophantium relinquimus consideranda, & excutienda Iudiciis, ut & alia in his Apotelesmatis, quam plurima. 104. Nihil etiam aliud est Sacra Lapidis scientia, quam Naturae aut Terrae mundificatio, quae fit mediante Aqua. 105. Illa iam obtenta, & rite secuta: omnis ultro recedet obscuritas & egestas. Finis Apotelesmatum Mercurii Triumphantis. H Famifamiliae Coporum De Caluis Insignia. [ Image2 ] Martinus Copus, Medic. Doct: Auspice Deo. Familiae Coporum De Caluis Insignia. Pegasus elata dum se fert calce sub auras De puro Sophiae fonte recludit aquas: Nam pede quod teritur sub uersicolore Rosetum In Uiridi, inque Albo, Signa decoris habet: Inde Sophi Consulta petunt, sua ut illinit Aurum Germina, de triplici quae patefacta iugo. Namque atri faciem Chypei fert Candor, at illum Miratur niueo Signifer Albus Equo: Artis opus laetum, Sophiaeque arcana renident, Unius ex gemino Syrmate inaurat Equus: Quae generosa tibi notat Ungula, & utraque famam Parthenope, ac Sophiae flore, Genetta refert. Para¬ H 2 Ad Clarissimum Et Doctissimum Uirum D. Martinum Copum, Utriusque Medicinae Doctorem, Philosophiae secretioris Coryphaeum, & Archiatrum excellentissimum, Amicum suum honorandum. Carmen Henrici Bolschenii. I. C. Ergo quid in remoram te, Consultissime, adegit, Ut coepto abstineas? & iniqua Nefarius audet Scurra loqui super arte sacra, quam Chemia rerum Ubertas foecunda suis opulentaque donis Pandit ab arce Deum. Protei fabula. Uelutide caelite Proteus Pyxide, uim flammae superum furto abstulit olim, Et gratis hominum partitus mentibus, auram Numtnis aetheream late diuisit, ubi omnem Impleuit nidore locum, propriamque sacrauit Flaminis igne Domum, sibi Numinis alma potestas, Qua se in Consessu Sophiae propago recepit. Consessus Philosophorum. Hinc Artes creuere bonae, quis dicere falsas Audeat, a superum quae processere reclusis Igniculis? Artium & Philos. origo. absit furor ille, & Erinnydos iras Ipsa suo Nemesis saturata dolore, per omnes Paenarum trahat exequias, sub uerbere saeuo. Artibus at suus est honor, & sunt praemia dignis Laude Uiris, sua quos fama aethere portat aperto: Quorum ego si numerum, si scripia, insignia scripta Uoluo, reuoluo, tui mihi mente recursat, in illis Instar, & ingenii, & studii, dum prisca Sophorum In lucem e tenebris euoluere scripta, laborem Haud trahis ingratum, nodosque incidis, & artem Ostendis Coelo, & manifesta in luce reponis. Quale peregrina sydus regione Uiarum Erranti, monstrante uiam face signat, ad oram Eupolis ignotam prius: Simile. huic discedere aperto Paulatim incipiunt tenebrae iam tramite, & illi Quam petit, ostendit uia praeuia Syderis, Urbem. Sydus Magis praeuium. Ut fatale Magis sydus cunabula, & ortum Bis nati ostendit Regis, dum ignota sequuntur Numinis admonitu uestigia, ad ipsaque Diuum Ora, pede inflexo, sua laeti munera promunt. Applicatio similitud. Tale tuis, nobis aperitur nobile scriptis Sydus, & e mediis lux praeuia nata tenebris Signat iter, Duce quo felices Eupolis oras Peruenimus, Sophiaeque toro interiore recessum Lucis in accessum radiis, propiore sed haustum Numinis auspicio libamus, & abdita rerum Quae simulacra latent, diuino euoluimus ausu: Quando hisce a Sophiae longe praesepibus arcent Ingratum Uespas, genus, actae Numinis irae Ut sese, aeterna, & macerent sua uota, querela. Gratulatio. Ergo tuis merito studiis gratamur, & illam, Quam nobis monstrante uiam face, & auspice signas Numine, felici ingredimur Duce lumine, & orsis. Palladis auxilio, res ut Romana labascit Ad sua regna nouo cum flore reuertitur, instar Arboris hac, illac quam uenti turbine pulsant, Imminuuntque suis concisam, & frondibus haustam, In fera bella Nothi exercent dum cominus iras. Simile ab arbore. At Coeli postquam facies mitescit, & aurae Iam posuere, nouo se uere reseminat arbos, Et Coeli inuicto fastigia uertice pulsat. Non aliter Sophiae dum formosissima in hortis Arboris effigiem metitur, & explicat almis Laeta comis sacra Palma, suis & prodiga donis: Uim rabidi patitur Boreae, aspera flabraque, in illam Quae coniurato ruit Aeolus agmine, ut hortum Turbine uastat atrox Sophiae, & graue uertice quasso Fulmen agit, facilem ni Iuppiter increpet iram: Hic subito in melius, sua resque est integra Musis. Continuo attollunt Zephyri, noua namque Fauonii Gratia ridet, & Arctoa de parte serenat Spem Sophiae, & studiis melioribus annuit aeuum, Fataque ab exuuiis, peregrino ex hoste receptis. Diocletianus Anno Christi 290 Christianae & Chemicae professionis hostis acerrimus. Barbarus excisas ut enim ui dissipat aras Librorumque facem, tollit face Miles, & ensem Pallidis ora super stringit, mucrone corusco, Et palmae satagit uirides incidere ramos: Uulnere de facto Sophiae generosa, sub auras, Erumpit soboles, & morte resemina traxit Planta ferax. Hydrae ueluti de sanguine proles Editur innumero foeturae semine, & auctu. Caroli 5. Carolus Imperii quo tempore sceptra gerebat Quintus & immenso sua robore didita Mundo Sese ostendebat uirtus: tempora. Hic Palladis arbos Exeruit patulos fido cum tegmine ramos. Huius enim ut felix erat arboris umbra, Sophorum Confugium illa fuit, nulli & sua palma negata est. Georgius Copus de Caluis, M. Doct. Hic primum se fama Copi tulit aethere toto Conspicua Imperii, Sophiae de fronde repertae, Aureus huic foliis se ostendit ramus, & offert, Quem Chemeia suis prius amplexata sub Ulnis Euexitque palam qua Solis uiroque salutat Phaebus ab Oceano Mundum, ut caput exerit ortu, Condit & occasu. Familiaris & intimus Paracelso. Helueticis qui lumen in oris Eminet hesperiis Roterodamus excitus Undis, Et latio sermone potens, calamoque disertus Magno in honore uirum, & coluit uirtute togata Conspicuum. Retulitque uicem per mutua dextrae Officia in scriptis, & fido pectoris usu: Ab ipso Paracelso & aliis eius aetatis Chemicis prestantissimis Paracelsi Praecepteribus Medimentorum praepationes accepit. Quo cum partiri curas, operumque laborem Eximium, insignem, Paracelso teste, secundas Huic merito asscribi partes, a seque remitti Laude sua, emeritamque uirum pietate, fideque Cecropis ad palmam, & laudem uirtutis auitam. Quando suum Alberto studium uigil arte probarit, Alberto, quo non Maior uirtute, nec orsis Si qua fides Sophiae sit habendaque gratia Musis. Illius auspicio stetit, & res integra eiusdem Durat opum auxiliis, & munere laeta fauorum est. Namque Patrocinio dispersas obside Musas Arboris ut felice sub umbra, condidit artes. Hinc Tutela bonis, & honor suus artibus olim: Alberti Cardinalis Archi Episcopi Magdeb. Quae sine honore suos pridem eluxere Magistros Sub uulgi pede trita, nec Ullo uindice gaudent Posse frui, ut passim Fas exul ab orbe, nec Aulis Ullus honos Sophiae manet, ut sua perdita res est In rerum illecebris, nec amor, neque gratia Musis. & Halbersta, Electo. Pauci adeo ad quorum penetralia subdit honestum Calcar iter Sophiae rectis insistere plantis. Mo. gunti. erga doctos, liberalitas & munificentia. Omnis in Alberto sed enim fauor eminet, illis Quando datus studiis, largo dum Principis usu Ipse, & Amicitiae decorauit ab omine Musas: Huic Copus in precio: Uelut unio fulget in Auro, Hosptiis omne sui preciumque excelsius effert: Gregor. Copus de Caluis. Sic & in deliciis habitus, dum Chemica tractat Abdita, quae studiis quanquam indagata priorum Eruta sed nulli sub apertas luminis oras Arctoi sub parte soli. Med. D. & Archiater Elector. Moguntini. Tulit unus, & unum In medio punctum, quod inextricabile multos, Arte fatigauit, sed inutile liquint ab usu. Excellens Chymicus. Hic uir hic irrupit nodum, & sacra texta corusco Dissecuit mucrone, & acumine Mentis, ad illam Euasit, nulli qua fas pertingere, metam: Qua secreta habitant Naturae, atque abditain ipso Lustra domosque colunt Sophiae intericre recessu: Hoc tempore Chemia floruit. Hac se parte ferax Natura exclusit, & usu, Humanae Consulta refert dum plurima Uitae, Quae latuere suis prius obsita, & hausta tenebris. Diis merito grates pro tali munere, & usu Luminis in Sophiis persoluimus. Accipe uotum Summe Deum, & nostri uestigia prisca minores Obseruata legant, & amore morentur in illis, Quando alias ullam ratione uidere salutem Non animae potuere suae, atque haurire medelam Corporis, afflictaeque diu solamina Uitae. Familia Coporum Medicinae & Chymiae studiis inde iam centum annos celebris & addicta fuit. Iamque fere decies statione peregerat annos Sole decem repetente suos, uice lucis, & umbrae Alternante, hominum sertemque, operumque laborem Decursis aeui spaciis, ut adacta frequentant Ex aliis noua fata, suosque recolligit ortus Ex casu alterius noua sors, & foenore pensat Funera, nascentum ut numerum cum stragibus aequat Humanis, ne forte mori, neque posse reuerti Extremam rebus mortali in sorte ruinam Afferat. Natura semper in opere est, & Artes propagantur. Ergo nouis Natura subinde racemis Protrudit gemmas, operosaque semper in actu est, Inque uigore suo perstat, neque deficit annis Hausta suis, Sed opus peragit, iustoque fruisci Fine cupit, Uersatque diu, quod in aetheris auras Enixu tandem emittit: Sic procreat artes Ex aliisque nouat studia intermortua quondam. Quando Minerua suo est gremio foecunda, Nepotum Expleat ui seriem. & felicem frugibus annum Et studiis messem fruticantibus imperet aruis. Martin. Copus, Pater, Med. Ergo bono sata progenies de patre resultat, Postumus inque haeret studiis, incoeptaque fausto Sydere prosequitur, qua liquerat orbe, parentum Et desiderium, & praereptum morte propinqua Uotum animi, quod iure suo, quod nomine & Haeres Aptat ab arte sibi, atque usu non degener ipso Applicat, ut multos sibi tabe reducit ademta Ad uitae meliora suae, decursaque fata. Doct. Prorogat ex uiuo Sophiae medicaminis haustu. Antimonii & aliorum praeparatio & Medicin. Quando Antimonii uel parua fauilla redacti Pulueris in lacrymam resolubilis omne Uenenum Ebibit, atque luem mira fert arte fugatam. saluberrima. Digressio ad D. Martinum Copum Medic. Illa tibi exemplo, Uir consultissime, Auorum Rite sequenda reor laudum simulacra tuorum, Et praeclara patrum uestigia, namque per illas Uirtutum hasce notas, Uiuasque in imagine formas Eminei Haeredis Pietas, & Nomen Auorum Posteritate legi sera cupit, atque fruisci Nominis hisce sui titulis, & honoribus aeui In sobole, ut quod erat fragili sibi sorte peremtum Uiuat ab exequiis, Nomenque uigescat ab umbris, Famaque ad aeternos propagine transeat annos. Doctor. Adhortatio ad iuuanda & continuanda illa studia. Ergo quod arte potes, series & auita tuorum Postulat, ingredere, atque tuis ne desine coeptis Ferre sub ora Ducum, non infima fama sequetur Inde, nec arguto me uincet Thracius Orpheus Carmine, facta sequar tua carmine, & arte canora Artem hanc, & numeris Sophiae illa decentibus unquam Non intacta meis simulacraque condita linquam. Caroli 5. liberalitas & munificentia erga hanc familiam. In mentem ueniat Patriae Uirtutis imago: Anno 1521. Carolus Imperii gereret dum sceptra tot amplis Quam laudum ornauit monumentis, armaque, & usum Armorum, de more Ducum, uel ab ordine equestri, I Euectae Euectae Uexilla domus gestanda reliquit, Ut memores horum proauito in honore Minores Sorte operumque pari sua per uestigia crescant. Utque habeas propius, Uiden ut super aethera anhelo Pectore tendat Equus, sua quem Candore niuali Colla, iubaeque uehunt, & Casside glorius effert Ungula, ut e gemino se librat syrmate in auras. Insignia Familiae Coporum de Caluis. Dum nigra texta suo candent splendoreque fulgent. In Clypeo sed enim proiecta in gramine pascit Ora sua, & circum uiridi & lactente iuuenta, Pubescunt flores, niueo, atque rubente colorum Prouentu in uario, pulcraeque in imagine formae: Parthenopes reor esse, piae immortale Genettae Donum, quod Caesar Musis sacrum immolat olim. Equus Neapolit: Inductus pietate Copi, & super arte sacrata Chemica quam tractat diuina professio, ut omnem Humanae super Artis opus transcendit, & alto Uertice se quantum tollit, radicibus haeret. Naturae defixa suis, & ad infima tantum Descendit regna, & loca foeta nigrantibus umbris. Gloria ex studiis Chemicis. Hic tibi Equus signat Uicturae gloria palmae Quae ueniat super arte sacra, mediumque, modumque Principium, & finem, saturata fauore uoluptas Annuit ipsa tibi, atque ultro sua praemia pandit, Munificis opulenta bonis, & muncre Diuum. Namque uides lateant, quaenam Secreta profundo Naturae in gremio. Magisteria, & miracula, Cornu Cerui. Cornu miracula Corui Quanta gerat, uigil haec docet experientia ab usumultiplici, & uario, tibi quem sacra pandit ademtis Cecropis inuolucris Sapientia dia Sophorum. Ari. 2. lib. Summus Aristoteles quando haec fastigia rerum Miratur: Hist. Animal. stupet, attonitis & mentibus haeret, Quando ex Cornigeris huic uni deflua certa Cornua sunt uice, & humanae medicamina uitae Certa souent, si quando suo resoluta liquescunt Flumine, & ex lacryma ipsius uis Mystica inundat. Lacryma Cerui. Agrippa. Spiritus hisce etenim Mundi est impressus, & aeuum Indulget, uitaeque moras fugientis ademta His carie annorum suspendit sospite uitae Munere, & immissa coelestis ab indole differt, Occultaeque poli uirtutis. Orpheus. In infima postquam Corpora demittit radium, & Iouis imprimit Astrum Influxu, & genio Naturae haud dispare, & auctu. Humidum radicale. Nam Radicali quod in ipso pascitur Udo In Densi uirtute sui decus auget, ut illud Ex pingui fouet amplexu, & sua fomite, & aeuo Robora confortat uiridante subinde Iuuenta. Naturae propiore gradu, quam si qua Metallis Gratia in humanos conuertitur utilis artus, Tabe leuare sua, Corpus qua saepe refertum est. Hic etenim uirtus faciles ut Analoga formas Induit, & certa uariat ratione, medullis Affixum uegetale suis, & principe Uoto. Hic sed ut Artis opus latet interiore recessu In Sophiae, tibi signa dabit, quo talia ductu Perficere, ac poteris felice quiescere ab usu. De Cerui miraculis. Ceruus enim ut latebris Serpentis uirus opacis Nare sagace legit, sua Cornua fonte salubri Mergere auet, totisque haustum dispellere membris Uirus: ei ruptis liquuntur uiscera uenis. Quae largo passim sudore perambula toto Spiramenta legunt animae conanime: Mysterium Lacrymae Cerui. ibi omnem Uirus ut eluuiem posuit uirtute recepta, Flore uirere nouo simul incipit, atque senectae Damna uigore leuat, decursosque integrat annos, Quando huic in Lacrymae sua Mystica uena fluorem Soluitur. Hinc tanti patefacta est gloria facti. Quid referam Cerui quod ab Osse repullulat intra Uiscera Cordis? Os Cerui in Corde. Eburne id Cartilaginis instar Naturae secreta suae manifesta recludit? Ut Crucis in formam, sacra toti Mystica Mundo Ostendit, resoluta sui & uis aeditur ingens. Ungula Alcis. Sic Alcis quoque multa tibi dabit ungula, nosirae Quae Medicina petit uitae, succosque salubres Elicit acta suis Essentia Quinta fluentis. Eboris solutio. Sicne Eboris solido guttas de corpore cernis Arte trahi mira, quod tostile fecit ab igni Septima pruna coquens, oleumque excludit, & undam, Quando soluta suis Essentia Quinta cauernis Intus anhelantem foris euocat ubere succum? Monocerotis Magisterium. Hac quoque Monocerotis agit ratione, profundi Dia Magisterii uirtus, quam uiscere Cornu Interiore gerit. Dum soluitur, imbre salubres Depluit expresso succos, uimque euocat omnem Humanae pro sorte Animae in statione tuendae. Quam uaria Electri medicamina ab ubere stillent Quis potis effari? Electri Medicina. tenet insanabile multos Ulcus in Articulis, & opem Medici expuit omnem, Id tacita leuat arte, simulque horrenda dolorum Tormina sistit, & attritos ope suscitat artus. Lapillorum Corallorum Perlarum, Margaritarum uirtus. Quanta Lapillorum generosis insita uirtus Coiporibus, manifesta patent, documentaque ab usuedita longaeuo testantur, ut illa Corallis, Gemmarumque satu, Cristallorumque solutis Uisceribus, quamque in gremio feri Margaris imopanditur effigies super arte, nec ulla renident Tanta Magisteriis opera, ut se laeta profundae Semina Naturae exonerant, mirabile dictu, Hannibal ui rigidas cautes perrupit ab ausu, Itala dum tellus, & uirtus excitat uliro. Hannibalis uirtus. Exemplo haud alio, quam si non fregerit Alpes Ingeniosa tui & uirius operosa laboris Non facile ascensu saperes, atque inuia uincas. Corpora soluenda sunt. Nam quae cruda manent, ea non tibi Corpora praestant Atque Magisteriis dum non suni obuia tantis Cassam Operum faciem, & nullum Medicaminis usum Portendunt. Struthionis stomachus. Strutionis ut igne liquescere tandem Frustra enitaris, qui Saxa, Metallaque in usum Corporis humanum stomacho male uertis inerti. Solutione omnino opus est. Ergo opus est aliis mediis, atque arte Magistra Ut tantae artis opus iusto Medicaminis usu Humano aptetur generi, Nam libera nondum Carcere quando suo, tibi iussa Solutio fecit Corpora, non usu tibi possunt esse salubri. Non aliter quam si Lapides uel cruda subintrent Frusta Metallorum tibi Corpus, & omne labascat Corporis officium, & iam Spiritus exeat umbris Laetus ad astra suis, & linquat triste cadauer. Digressio. Coetera praeteriens, quae docta Minerua tot illis Abdidit Astrorum facibus, ditemque Metallis Affinxit faciem, sed opaco semine pressam Et paucis notam, mortali sorte creatis, Nam quae Mercurio, quae Soli & gloria Lunae, Quae Marti & Ueneri data, famaque uisque medendi, Quaeue in Antimonii uenis inclusa uigescunt Indole Tincturae, sapienteque luminis Astro: Uis Medica in Planetis. Illa libens aliis post me memoranda relinquam. Transitio ad Salium genera. At Salium genus omne sequar, neque cognita uulgo Mystica in his tangam breuibus, maioraque pandam. Artis ab auspicio tantae, quam dia, sub auras Maiorum exclusit generi, atque Minoribus olim Promisit prece uicta referre Minerua, sine usu Abdita, ne iaceant Artis Mysteria in umbris, Cumque queas opus ingredere, ac tua Nomina Mundo Ostendas, quam clara suis atque excita Coeptis Brunoidum dum forte Duci sacra tanta recludis. Non sine laude tui, rumpantur ut Ilia Codri Qui sua post habitis iactant proscenia Musis. Namque tenes studia, atque operas, operumque laborem Fine, modoque suo, mensurae & lumine, & usu: Quae dum forte latent alios, super arte laborem Ingratum sine fruge trahunt, medioque fatiscunt In Cursu, ut temo currus iacet axe reuulso. In Salibus introductio Analogica, & Clauis ad Secretiora Artis, Hic omnes se operationum formae exhibent. In Salium genere est quaedam introductio, ad ipsam Effigiem Lapidis, quem Progymnasmata signant Haecce tibi, & uelut est sacra Clauis, ad ipsa Sophorum Abdita secretis habitata palatia in umbris. Namque Operum hic omnes pandunt sese omine sortes. Quaeque suo, & nullo penitus discrimine distant A Sophiae adducto conamine, quando laborem Arte, Metallorum exercent super augmine laeto, Dum fiunt perfecta, suo imperfecta repressu Corpora, & erumpunt facies sub dispare formae Ingenio, atque sua noua semina ab indole trudunt. Natura expetit Artis opus. Mirum opus, atque artes mirae, super illa laborum Auspicia, e propriis Natura puerpera uenis Quae sponte excludit, si quando iuuatur in ausis Laeta, operosa suis, ut nunquam deside hebescit A genii Uirtute sui, & propagine, & aeuo. Tria in Salibus Spiritus, Anima, Corpus. Nam tria constituunt quae res generante creatas Ordine Naturae: in Salibus quoque. Spiritus illis Namque ut inest, Animae uigor omnes Corporis artus Munere laetus obit Uegeto, seque aetheris aura Miscet agens toto diffusas corpore uires Talia qui sapiunt, ut Halatia prisca Sophorum Quaeque docent, manifesta his omnia luce patescunt Quae prius abstruso Sophiae uelamine inumbrant. Hic occulta fiunt manifesta. At Salia illa suis, longe interclusa renident, Facta Magisteriis Sophiae, quantum aethera ab imo Telluris spacio, tantum communibus arctant Haec sese a Salibus, neque gratia tanta resultat Illorum, Ut Mulieris opus plane impare ab ausu Id tentare queat minime, & super arte labascit. Et longe distant ab aliis Com: Salib. Namque quod Inferius fuit, hic super aethera molem Portat ab inferiore gradu, superumque uigescit Auspiciis, residetque suis uis utraque membris. Hic inferius fit Superius. Diuina est reuelatio. Arte Magisterium tanta eminet, aethere ab alto Quale Deum Igniculis e Pyxide Caelite Proteus Contulit humano generi, aeternisque sacrauit Artis ab auspiciis, felici & Luminis usu, Suntque alia. Solis Astrum. Ast horum describere nomina longum Ut foret, omittam. Pandagogum. Horizontis arcanum, & c. Et alia Elixiria & prima Entia infinita numero & Nomine. Tibi quaenam Solis ab Astro Quae Pandagogo, quaeque Horizonte resultet Uis arcana sui claro Medicaminis usu, Non latet, utque aliis sese Elixiria formis Entia dum monstrant sua prima, euoluere certant, Atque suis nondum quae babtisata feruntur Nominibus, certo Medicaminis omine passim Egregia, ut raris secretaque Uocibus hiscunt, Non uulgi de plebe, sed edita sanguine equestri, Praelustrique satu, & Diuorum Regia proles, Et quae complexu ueterum tibi principe in aurant Clara reperta suo, haud priscis ignota Sophorum: Non pedanea sed Regia. Queis ego non metas aeui, non nomina ponam. Repetitio priorum, & munificentia Heroum. Quando Moguntini fauor Albertique recurrunt Uota diu, quibus ardet Auum hac super arte probatum Saxoniaeque Ducis, quibus ille insignibus actus Naturae stimulis Augustus, Maior & ipsis, Egregium Patris arte decus superare merendo Toto animi intendit uoto: quos aethere aperto. Fama uolans, post fata, suae uehit inclyta uitae, Laus ut Auo, atque Patri sua floret honora, Nepotum Stirpe renascenti, in Patriae uirtutis amorem. Illa pio attendas, Copi, muliumque reuoluas Pectore, & ad tantas animo te glorius artes Uerte lubens. Adhortacio ad Martin. Ita spem generis praecelsius effers Maiorumque decus studiis insignibus exples. Cop. Medic. Brunoidumque Ducis, quem ingentibus aemula, ad illas Fert stimulis uirtus sua, & Artes increpat ultro, Uota pii superas, gratum & trahis arte laborem: Doct. Dux Brun. Fors ille Aesclapio, & sua cernet honora Maroni Praemia, honore Deum pietas quem remige portat. Henric. Iul. Rudolphi 2. Rom. Imperat. Dum loquor inuicti se gratia Caesaris ultro Fert medio, Sophiae studia illa fauoribus ardet Immensa eximiis, cui maiestate uerendum Pectus hiat, dignos Musis indicere honores Ac titulos gestare, suique insigne decorum. ad haec studia ardor & munificent: Parthenopaeus Equus, dum munere clarus Auorum Caesaris, attollit Clypeum, & super aethera famam Integrat, & Copis sua didita gloria Mundo Ex Sophiae studiis, & honoribus auctaque, & aeuo est. Praetereuntes, Praetereuntur. Qui Non Capit. [ Image3 ] Non Sapit. Finis.