Paracelsicae Medicinae Ueteris Et Non Nouae, Per Flosculos Chimicos Et Medicos, tanquam in compendiosum promptuarium collectus. In Quo De Uita, Morte, Et Resuscitatione Rerum, De Tuenda Et conseruanda sanitate, necnon expellendo morbo per instaurationem uirium naturalium, de praeparationibus medicamentorum, in usum applicationibus ad quoscunque morbos, cum internos, tum externos. Item, de generatione Homunculi pygmei, ex Dampra nutrimenti sanguinis. Cum Elucidationibus Huius, Aliorumque obscuriorum quorumcunque locorum atque dictionum inibi passim occurrentium. Et Indice Locupletissino. Gerardo Dorneo Interprete. Cum Gratia & Priuilegio Caesareae Maiestatis. Impressum Francoforti Ad Moenum. Anno M. D. Lxxxi. Non priusquam intelligas temere iudicato, ne praeceps in casses quos alteri paras adhuc, turpius incideris, & calumniae conuitiaque tua, quibus uteris, in tuum redundent caput. Facile uitium est alios carpere, notas autem repraehensionis euitare difficilimum opus. Caeterum crede Deum esse uindicem iniuriarum, ex inuidiauel ambitione, siue male, siue bene meritis illac arum, item occultae obstinataeque maliciae reuelatorem. Fidere uiribus & ingenio, quid aliud est quam una cum Golia gigante cadere sub imbelli puero? Non iuuant hoc loco sophismata, nihil per sinistram interpretationem palliatae propositiones, minus scriptorum corruptiones. Ueritas ipsa per se debellabit inimicos, omnemque uindicabit inturiam, non sine maxima gigantum ignominia. Quid adhuc habes quod nobis obiicias, praeter incultum sermonem? Inde patet Paracelsum & suos, non Ciceronis, non Aristotelis, non Galeni, nec aliorum istius farinae hominum esse discipulos, sed ueritatis, quae nullo pallio, nullaque larua indiget, quinimo nuda belligeros armatosque Sophistas omnes prosternit. Illustrissimo Et Generosissimo Principi Ac Domino, Domino Richardo Dei gratia, Comiti Palatino Rheni, Duci Bauariae superioris & inferioris, Comiti in Spanheim, & c. Cum id imprimis pessime habere plurimos animaduerterem, & conqueri nullum in scriptis Paracelsi hactenus ordinem seruatum esse, alioquin eius doctrinae satis addictos, Illustrissime Princeps. E re ipsorum atque totius R. P. studiosorum utilitatis, & praesertim aegrorum esse putaui, si quomodo ea quae sparsim distracta diffutaque membratim erant, & non integra, neque seriata compage qua fuerant olim ab autore conscripta, resarcirentur. Neminem, ut opinor, latere puto ipsum ante mortem admodum paucos edidisse libros, infinitos autem reliquisse, partim propria manu, partim & pro maiori parte amanuensium ex eius oredescriptos, non editos, uariis locis & muris conclusos. Fortasse quod euenturum praeuideret, ut eius aduersarii ( quos Athenienses, istorum puta discipulos, uocat ) efficerent quocunque modo, ne a suis ubique locorum Typographiarum positis censoribus admitterentur, aut alias interciperentur, ac ad hunc aliumue modum deperirent. Ex aduerso speraret, si tantisper latitassent, futurum ut ab aliquibus probis inuenti uiris, una dierum post eius mortem, cessante per obliuionem inimicorum liuore, fato quopiam ederentur absque molestia. Haud secus accidit ex parte quam existimarat, in aliquorum enim Principum manus & potestatem inciderunt, at maximo omnium malo intercessit, ut post illorum obitum in idiotarum tyrannidem delapsi miserrime dilaniati sint. Quorum nonnulli suppresso nomine proprii autoris, sibi labores alienos adscripserunt, intersertis etiam ( quod pessimum est ) infinitis aliorum scribentum, & praesertim aduersariorum autoris, ne agnoscerentur, nugis, at frustra. Nam diu latere non potuit idiotica nimium haec ambitio, quin facilime detegeretur a discipulis Paracelsi magis ac magis indies. Plaerique alii surrepticie clamque descriptos a famulis, dominis tamen insciis, parua pecunia corraserunt, qui postmodum ab indoctissimis hominibus rursum descriptos plus uigesies magno pretio, toties tamque diuersis personis uendiderunt exemplaria priusquam ederentur, etiam ab aduersariis, non antea quam suo modo proque arbitrio corrupissent ac deprauassent, quo famam boni uiri post mortem denigrarent: omissa in plurimis negatiua particula, uel adiecta in aliis, ut haberent ansam arguendi falso de contradictionibus. His necdum contenti, singula sunt perperam interpretati contorquentes in sinistram partem iniquissime. Uerum enimuero huiusmodi Sophistarum technae plusquam manifestae sunt, quibus tamen haudquaquam excusabuntur, nec effugient iudicium publicum, quin ad lydium lapidem quandoque turpiter impingant. Sed in praesentia uindicias iniuriarum non suscepi, nec nisi summam arcanorum Paracelsicorum hoc libello, ex dispersis colligere, ac tanquam in formam compendii redigere, quoquisque mox ad manum, quicquid ex eiusmodi thesauris optabit, habeat ubiuis locorum existat, utque ex hoc unico admodum exiguo tantum emolumenti reportarequeat, quantum ex ingenti uoluminum copia, de quibus ista deprompta sunt. Partitus est in quatuor partes, quarum prima narrat uires atque uirtutes rerum naturalium in genere, uitam, mortem, & resuscitationem: secunda medicamentorum praeparationes simplices & compositas: tertiam morborum internorum & externorum curas: quartauero uocum obscuriorum in arte passim usui uenientium, ac ab autore impositarum elucidationes habet. Nihil adhuc omnino desideratur, preterquam uerus physicus, industrius chimista, operator impiger, & non ambitiosus philosophus, qui si forte fortuna quandoque conueniant in unum, rara mundo nascetur auis & medica phoenix. Uerum hac tempestate nihil agitur ( proh dolor ) de cognoscenda in occulto Physica, de manifesto solum Schola disserit, non de coelestibus uiribus in elementis & elementatis delitescentibus, e carceribus quibus detinentur eruendis, ac ad liberas operationes prouehendis, non de uiuorum Anatomia, neque de charitate in fratrem. Atqui mox atque titulus bullatus adeptus est, abiecto sanguineo pileo, de holosericeo sollicitatur anxie, de talari ueste, de gemmatis annulis, & id genus aliis. Tandem exercetur Physica pharmacaria uix per superficialem cognitionem; solae uirtutes reuolutorum receptorum operantur, Anatomia cadauerum immani crudelitate seuit aduersus mortuos, & loculorum maxime repletio curatur, aeger uero si modo possit conualeat, saltem ditescat medicus. Quid mirum? hac decausa multos annos in Academiis consumpsit, in quibus didicit Medicinam auaris opes affatim polliceri ac dare. Quid igitur medico commune est cum miseris carbonariis & ciniflonibus nil nisi sulphur uaporesque noxios redolentibus, hinc procul a nobis ( inquiunt ) Uulcani teterrimi sodales. Apollinis satellites decet serena facies, blandaque manus palpatrixpulsuum, ac uestis ambram, Zibetam, atque muscum spirans, animus preterea ad stipem magis quam ad sanitatem propensus. Horum enim uel admiratione sola conualescit aeger, spem sibi salutis faciens, ac melioris uitae, dum similes angelos ad se uenire de suo coelo delapsos intuetur. Contra uero si ueniat mortis ille nuncius ater carbonum hospes, aegris terrorem incutiens, si non mori uacet, eius tamen conspectu solo, sit opus. Haec & similia mundus a colorum apparentiis iudicat. Uerum si consideret aeger quid sibi praesagit externus ornatus medici, quid internus alio neglecto, statim ob oculos uersabitur sepulchrum hoc dealbatum & ornatum forinsecus, & intus scatens ossibus mortuorum atque uermibus, de quo Matth. 23. ab una parte, & ex aduersa Samaritani paratus asellus, de quo Lucae 10. Porro tum primum & non prius Medicina florebit, quum ex professorum eius centesimo numero Samaritanus unus exurget. Eo potissimum tendit, Illustrissime Princeps, Paracelsicae Medicinae Fasciculus, ut ex congerie Paracelsicae Chemiae tanquam ex sua coniuge hunc unicum aliquando producat in lucem. Uterque libellus Illustrissimae tuae Celsitati dicandus ergo uenit maxime, quod arcanorum naturae perfectissimam habeat noticiam, bonarumque sit artium promotor excellentissimus atque Mecoenas. In gratiam igitur male habentium, clientuli hac in parte pios conatus ab iniuriis protegere dignetur atque tueri, quam etiam D. O. M. optime ualere faxit in omnibus, precor. Datum Francoforti ad Moenum, Anno a Christo nato 1581. Calendis Septembris. Illustrissimae Cel. T. Seruulus humilimus Gerardus Dorn. Ad Lectorem. Statim ab exordio uisum est admonere Lectorem, nequos tanquam in fasciculum colligo Paracelsi flosculos, uariis scriptorum suorum libris dispersos, existimet a me ueluti per somnium excogitatos. Legat igitur quae de natura rerum scripsit autor hic, ob ingenii foecunditatem celebratissimus, ab iis praesertim quibus intelligitur, rudibus uero duntaxat inuisus: istorum quis ueritatem non persequitur? Legat ( inquam ) & reperiet quam insigniter suos doceat aenigmate uario, quos habere discipulos uoluit, & experiri quemadmodum suae tractationis medullam ut e cortice nucleum assequerentur, ne quidem indignos admitteret in album suae scholae. Quanquam futurum certo praesciuit, ut eius aduersarii ex nudo literae sensu captarent ansam calumniae. Nihilominus quam hac de causa remoratus, quinimo potius alacri non minus animo, quam foelici admodum successurem aggressus est, haudquaquam in dubium reuocans, quin ueritas per seipsam efficacissima, una dierum in lucem esset emersura. Quamobrem de sanitatis conseruatione tractaturus, primum omnium a generatione pygmei spagirici, qui male sanum pygmeum hominum, regeneratione quadam artificiali simul & naturali, transmutaret in gigantem robustissimaeuitae, coepit initium, tanquam a praecipuo uitae conseruationis arcano. Deinceps per minora particularia discurrens, in transmutationem abdidit omne quod prius palam fecerat, arcae tamen claue suis, & non aliis, tradita per mysterium. Inter alia docere nos intendit uitam rerum externarum, ad nostrae uitae propagationem maxime conducere, ac ea imprimis opus esse. Quandoquidem externa uirtus rerum internam hominis labantem uitam subleuat ( libera tamen a suis compedibus ) longe foeliciori successu, quam per nutritionem ex ordine praescriptoque naturae consueto. Similia nanque similibus maximopere corroborantur, ad resistendum aduersariis dissimilibus & contrariis inimicis. Quis ( quaeso ) reuocabit in dubium, saltem physicus, ob inaequalitatem ordinarii nutrimenticum primo humanae uitae subiecto spiritum pariter uitae consopiri, ac debilitari magis ac magis indies, usque dum paulatim ac tandem prorsum deficiat, indeque morbo dari locum, rimamque fieri per quam in monarchiam aequalitatis irrepat? Uerum enimuero, quia necessario corporis humani membra & elementa quaeuis impura, sibi similibus impuris nutriri oportet, non secus atque puris puriorauit alium facultatum subiecta, sagax natura cibum utrisque non separatum ordinauit, alioqui solae uitae facultates una cum suis uehiculis, & non corporalia crassiora membra secunda uitae subiecta nutrirentur. Proinde fieri non potest hac uia naturalis nutritionis, quin purae facultates uitae uitientur, contracta suorum domiciliorum imduritate nutrimenti. Quo sit ut si uita conseruari debeat instato esse, quod uocant, inprimis necessarium ut aequalitate seruat a nutrimenti uel fomenti, cum nutriendo, calor natiuus in organo hoc suo uehiculo, nimirum humido radicali, & primo uitae subiecto, retineatur. Idipsum autem aliter quam per nutrimenta fieri nequit, ab extrinseca natura mutuata, ne defectu liquidi uitam conglutinantis, flamma, uel impediatur, uel prorsum extinguatur in subiecto secundo, corde uidelicet, in quo centrum atque fons uitae corporis delitescit. Calore ad hunc modum cedente locus datur inimico frigidorigidoque mortis subiecto ut res uero sit dulcidior, statum esse uitae cognoscamus opertet. Perfectam igitur cuiusque rei naturam esse maturitatem, nemo non confitebitur. Nam a primouitae curriculo, spiritus uitalis motum intendens ad finem suum uel terminum, per medium necessario transire cogitur, quo priusquam perueniat, adhuc in immaturo consistit, qui quidem status imperfectus est ab infantia & pueritia iuuentutis usque ad uiristatum esse completum. Non est uero spagirorum opinio, uitam ad imperfectam reuocare naturam, sed ad uirilem, uiriditatis pariter atque uirtutis plenam, ut inter duas adolescentiae floridas ac frugales aetates, aliquanto quam per naturam consuetum est diutius iubilet, nec ad sinistram, neque ad dextram inclinans. Conseruaere naturam & uitam ergo, nihil aliud est, quam hanc a suo naturali cursu medium in statum uirtute, si non actu, sistere, & hoc ipsum etiam est morbum retardare. Non secus enim atque uidemus a naturae stationibus, uer absoluto suo circulo pueritiae, gradum sistere in aestatis adulescentulae motus initio, quae tandem cursum in autumni motum primum defigit, statum esse uidelicet perfectionis annuae uirens, ac flores & fructus inter medium. Est etiam totus uitae humanae cursus unius anni spatium, uitae autem sanae momentum, extra quod utrinque reliquum est imperfectio crescens, uel imminuens. Quicunque igitur in hoc momenti centro permanere aliquandiu poterit aut nouerit, aliquat enus degustabit, primis saltem labiis, arboris uitae fructus aliquos, quales autem Adamo primo nostro parenti gustare concessum est in uita, quo reuocaret in memoriam quantas in arbore ritam delicias amisisset. Proinde Paracelsus initio de generatione, & instauratione uitae, sub inuolucro docet sanguinem artificiatum in ouo gignere spagirico uitro ( hunc nutrimenti sanguinem alibi uocat, non spermatis ) ex quo posteriore basiliscum potius quam homunculum enasci asserit: ne forte quispiam temerarius interpres ad nefandum humani seminis abusum homines trahat. Tantum abest ut eo uelit quempiam allicere, quin potius hoc exemplo deterrere basilisci conatur, ut abstineant omnes a tam enormi facinore. His igitur fruere tantisper optime Lector, donec meliora dabit Altissimus donator luminum. Uale foeliciter & statumuius centri medium quod audisti, atque deinceps aternum fidelibus ac piis omnibus paratum. Iterum uale. Fasciculi Tractatus Primus, Ex Paracelso. Caput Primum. De Uita Rerum In Genere. Uita rerum omnium, spiritualis est aer ipsis insitus, qui praeter externum aerem in corporibus persistere, nequit. Est enim spiritualis essentia, inuisibilis, & insensibilis, hoc est, sub sensum non cadit. Nec solum modo quae mouentur, sed etiam immota, uel immobilia per seipsa, & insensata suo quaeque spiritu dotata sunt ab unico suo creatore. Uirtus itaque rerum, quae proprie uita dicitur, in spiritu solo consistit, & non in corpore quod mortis est subiectum, nisi per ipsum. Spiritus item est balsamus & uita rerum corporalium omnium, uti subiectum etiam est uitae. Nam in corruptione corporis, ab eo separatur spiritus, eoque sese recipit unde est, ad aerem, uidelicet chaos utriusque superioris & inferioris firmamenti. Caput Ii. De Uita Rerum In Specie. Uita compositorum elementorum ut aquae, est eius fluxio, quasi destituatur, est aqua mortua. Uita quidem ignis, est aer, qui perseipsum uiuit, aliisque rebus elementatis uitam tribuit. Terra uero per seipsam est mortua, sed eius elementum, inuisibilis est, & occulta sua uita: quae singula bene consideranda sunt. Uita herbarum, plantarum, atque radicum, est liquor terrae. Uita lignorum, ipsis est insita resina. Uita resinarum, terebinthinae, gummi omnium, & carabum, est muscilaginosa splendensque materia pinguedinis. Uita dulcedinosorum, ut sunt saccarum, mel, manna, cassia, etc. est subtilis admodum atque tingens dulcedo, quae & balsamita uirtus dicitur. Uita unionum, est splendor, quem amittunt in calematione. Uita corallorum & gemmarum omnium, est solummodo color ipsorum, qui elicitur per spiritum uini. Uita salium omnium, est spiritus aquae fortis. Uita sulphuris, est combustibilis & foetens in eo pinguedo. Uita lapidum & silicum, est muscilaginosa materia. Uita marcasitarum, cachimiarum, talcorum, granatorum, combletorum, & antimonii, est metallicus spiritingens. Uita argenti uiui, est calor eius occultus & internus, atque manifestum & externum frigus, ut in pellicea ueste uidemus huius exemplum. Uita metallorum, est insita pinguedo terrea, quam receperunt a suo patre sulphure, quamque patefaciunt a sua liquatione perignem, sine qua fieri nequit. Uita magnetis, est spiritus ferri, qui etiam extrahi potest per uini spiritum. Uita arsenicalium, auripigmentorum, realgarium, est mercuriale coagulatum uenenum. Uita excrementorum, est eorum foetor ingens. Uita aromatum, musci, ambrae, zibetae, etc. est eorum suauis & ingens odor, atque fragrantia. Uita carnis & sanguinis, est spiritus salis conseruans a putredine. Uita ossium, est liquor mumiae, de medullis. Uita postrema hominis uidelicet, est astrale balsamum, impressio balsamica, coelestis & inuisibilis ignis, inclusus aer, & spiritus salis tinctus. Huic unicae subseruiunt omnes praecedentes. Quapropter ad eius corroborationem quoties opus fuerit, uidendum ut uita sumatur ad uitam, uti supra narratum, alioqui loco subsidii, dispendium uitaeque periculum incurri posset, ubi uice rerum uitae, mortem administrari contingat. Sunt igitur medico singulatim annotanda ex rebus omnis generis utilia. Secundo autem tractatu praeparationes uel extractiones habentur amplissime. Caput Iii. De Morte Rerum Naturalium, & primo metallorum in genere. Mors rerum naturalium dupliciter accidere solet, uel per destinatam inimicitiam, uel per acceleratam correptionem. De posteriore hoc loco solum tractabitur, quod in usum ueniat potissimum ad eliciendam uitam rerum in humanae uitae conseruationem. De metallorum igitur morte primo praecipueque dicendum. Mors itaque metallorum est, solidi corporis eorum atque sulphureae pinguedinis ablatio. Quae quidem uariis modis tolluntur, ut calcinatione, reuerberatione, resolutione, cimentatione, & sublimatione. Metallorum etiam calcinatio diuersa, una per sal, alia per sulphur, una per aquas fortes, alia per mercurium uulgi, & per mercurium uiuum alia. Calcinatio Metallorum Per Sal. Brachteae tenues cum sale stratificantur & cimentantur. Per Sulphur. Lamellae cum sulphure stratificatae reuerberantur. Per Aquam Fortem. In granula uel brachteolas facta soluuntur, & exiccantur. Per Mercurium Uulgi. Ponitur mercurius uulgi in uas figulinum stricti orificii, & inter prunas accensas urgetur modeste donec fumus exeat albus, super quem tenetur lamina, uoluitur ac saepius in eo fumo reuoluitur. Per Mercurium Uiuum. Impastatur metallum cum mercurio uiuo ad ignem aurifabrorum more, massa postmodum igne reducitur in puluerem euanescente mercurio. Caput Iiii. De Morte Metallorum In Specie, ut Martis, uel Ferri. Crocus Ferri Ad Medicinam. Huius lamellae tenues saepius extinguantur in aceto forti ex uino, donec acetum colore tinguatur ualde rubeo. Postmodum excocto prorsum aceto colorato, manet in fundo uasis crocus. Alius Priore Longe Praestantior. Laminae statificentur cum sulphuris & tartari partibus aequalibus, reuerberentur in puluerem a lamellis abradendum sepius donec absumptae sint. Alius Ad Alchimiam. Brachteae ferri perlitae, uel aqua forti, uel oleo uitrioli, aut aqua salis, aluminis, aut si uoles aqua salis armoniaci, uel mercurio sublimato, crocum exhibent, ad alchimiam duntaxat utilem. Caput U. De Morte Cupri. Cupri Uitriolum. Humectentur laminae aqua salis communis, aut aqua salis petrae, ac in aere suspendantur tam diu donec aeruginem concipiant. Abluantur postmodum aqua fontana, siccentur & humectentur iterum, suspendantur ut antea saepius donec aquae uiridis satis habeatur, quae uitrioli plurimum supernatantis exhibeat, colligatur, & excocta aqua cupri uitriolum habebitur ad medicinam efficacissimum. Aliud Ad Alchimiam. Bracteae perlinantur aqua forti, aqua regis, uel aqua salis armoniaci. suspendantur, & quum aeruginem praebuerint, leporino pede abradatur a lamellis, quae exiccatae rursum illinantur, idque tantisper donec omnino consumptae sint. Aqua Salis Nitri Ad Hunc Effectum. Ponatur in uesicam, & in aqua calida non bulliente resoluatur. Aqua Salis Armoniaci. Sublimetur, & super marmor humido loco resoluatur. Uiridis Aeris Formula Ad Medicinam. Perungantur laminae mellis & aceti partibus aequalibus ac salis tanta quantitate quantum sat esse uidebitur ad unguentum rarum. Tandem reuerberentur in furno figulorum una cum ollis, tantoque tempore ut ollae. Suspendantur nigrae ut sunt ad aerem, in quo uirides efficientur. Alia Eiusdem Formula Ad Alchimiam. Stratificentur cum salis, sulphuris, atque tartari partibus aequalibus in tigillo satis magno, igne uehementi quatuor horis, ne laminae tamen liquescant. Postmodum ad aerem suspendantur cum adhaerente materia diebus aliquot, ut uiridem colorem concipiant. Crocus Aeris Ad Alchimiam. Brachteae perungantur sale & aceto forti mixtis in unguentum. Tum demum igne uehementi reuerberentur in tigillo per quartam horae partem, ne tamen liquescant. Postmodum ita candentes extinguantur in aceto in quo salis armoniaci uncia semis ad libram dissoluta sit. Perungantur iterum, candescant & extinguantur, crustis in aceto semper abrasis. Postremo destilletur inde acetum, & materia coaguletur in duritiem. Caput Ui. De Morte Mercurii. Sublimatur aut eleuatur a sale communi & uitriolo, & haec dicitur mortificatio per sublimationem. Per Calcinationem. Soluitur aqua forti. Postmodum exiccatur, & ad materiam pulueratam affunditur aqua gradationis fortissima, quinquies ac toties abstrahitur, & recens affunditur, donec placeat color rubeus. Tandem abluatur in dulcedinem quantum fieri potest, ac deinceps perfundatur aqua ardente rectificata, & per destillationem septies aut nouies abstrahatur, ac toties donec igne liquata materia non auolet in fumum, sed fixa maneat. Tum demum habetur mercurius diaphoreticus. Notandum si post calcinationem siue colorationem, antea dictam, profundatur aqua salis tartari, & abstrahatur plurimis destillationibus, recenti semper affusa toties donec aqua dulcis ab ea materia recedat, hoc artificio habetur mercurii dulce praecipitatum instar saccari ad uulnera, ulcera, & morbos uenereos, caeteraque praestantissimum remedium: imo quod magis, augmentum est solis, de quo summe gaudendum, laudandusque Deus in omnibus. Per Sublimationem In Cinabarim. Mortificatur cum sulphure flauo liquato, in pulueremque nigrum tunditur, ac sublimatur in aludele modo consucto. Caput Uii. De Morte Plumbi, Cerussa ad medicinam. Eius laminae suspendantur supra uaporem aceti fortis, in olla uitreata clausa, ne respiret, ponatur inter cineres calidos, uel post furnum hypocausti calidum hyemis tempore, & singulis quindenis octo diebus abradatur a lamellis color albus. Suspendantur iterum atque saepius donec prorsum consumptae sint. Cerussa Ad Alchimiam. Fit eodem artificio, sed in aceto soluitur multum salis armoniaci. Haec est omnium subtilissima, qua plumbum & stannum repurgantur, & cuprum dealbatur. Minium, Elusdem Est Mortificatum. Calcinatur plumbum in olla figulina iacente liquatum, & adiecto sale calcinatur agitando rudicula ferrea. Ubi ad mediam operationem uentum est, habetur flauum plumbi quod uocant. Caput Uiii. De Morte Argenti. Huius lamellae perungantur argento uiuo, & in uapore suspendantur aceti fortissimi, in quo truta piscis coctus fuerit, atque sal armoniacum solutum una cum tartaro calcinato. De caetero per omnia, ut ex cerussa dictum progrediendum ad coeruleum colorem. Caput Ix. De Morte Auri, Sulphure, & eius uitriolo. Eius laminae plures pondere trium marcarum, aut minori, suspendantur in uapore urinae puerorum, mixtae cum uinaceis uindemiarum, aut fecibus uini, & in cucurbita uitrea simul clausa, sepeliantur, uel in uinaceis, uel in balneum maris ponantur, ac absolutis diebus quindecim, uel uno & uiginti, color subtilis abradatur, idque saepius. Cum huius bona quantitas collecta fuerit, coquatur in aqua pluuiali destillata, spatula semper agitetur inter coquendum. Hac industria sulphur auri sursum ascendet ad superficiem, innatans aquae pinguedinis instar, colligatur cocleari argenteo tantisper dum emergit. Postremo quidem euaporatione residui liquoris, uitriolum ex auro residebit in fundo uasis, quod facile tandem, & per seipsum super lapidem marmoreum loco humido resoluitur. In duobus istis arcanis auri, latet omnium efficacissima uis atque uirtus diaphoretica. De his lege copiosius, libro Paracelsi, de morbis mineralium fossores infestantibus. Caput X. De Morte Marcasitarum, Cachimiarum, talcorum, antimonii, sulphuris, & arsenicalium uel auripigmentorum. Marcasitae ac similes cachimiales minerae puluerate sublimentur cum sale, aut uitriolo, ut earum uita sursum ascendant, quae spiritus est metallicus sale congelatus. Quod reliquum in fundo manet calcinatum, & in suum alcali postmodum redactum, nil nisi terram cuanidam atque mortuam relinquit. Sulphur flauum perfundatur aqua forti uehementissima, & per destillationem abstrahatur, affundatur alia recens & abstrahatur, idque tertio. Tandem exiccatum ac pulueratum abluatur saepius aqua dulciper destillationem, ac toties donec aqua ascendat omnino dulcis absque foetore sulphuris. Tandem reuerberetur in suos flores reuerberatorio clauso, ut fit cum antimonio. Primo sublimatur album, secundo flauum siue croceum, tertio autem rubicundissimum, uti cinabaris. Reuerberatum hoc sulphur tingit omnem lunam in solem optimum, atque humanum corpus in summam sanitatem. Arsenicalia tamen & auripigmenta, liquefiunt cum sale nitro, & super marmoreum lapidem humido loco resoluuntur in oleum, siue liquorem. Haec omnia morti traduntur ad resuscitationem, non ita de homine, sic enim inter ea quae sunt ipsi subiecta, quibusque dominatur, illi quoque seruiunt ac cedunt in usum necessarium, haudquaquam est comprehendendus. Alia siquidem est eius habenda ratio. Ad eum non potest mortificari modum, neque resuscitari, quo medicamenta, quae solum ad uitam eius augendum & instaurandum parantur. In summa, ut cuncta uiuunt ei perquem, & propter quem creata sunt, ac moriuntur, homo soli Deo uiuit, moritur & resuscitatur, in cuius glorificationem creatus est, reliqua homini uiuunt, & moriuntur, & resuscitantur in cuius usum a Deo condita sunt, atque donata. Proinde factum ut mortis hoc loco hominis nulla fiat mentio. Medici nanque munus & officium est, eam a monarchia hominis totis uiribus, toto conatu, & mente tota, totoque studio proculabigere, uitam etiam uti colonus bonus agrum foecundum, excolere. Hoc libello nil nisi uita quaeritur, nec alia de causa mors tantisper in eo recensetur, praeter quam in admonitionem cordati hominis ut uigilet, ne fur & latro mors nocturnis irrumpentibus umbris malis, perfodiat atque supplantet domum eius, & si qua facit impetum crudelis hic inimicus; resistat strenueque repellat, arma, & quae sibi ad hoc bellum necessaria sunt, exhibentur. De instauratione, & innouatione tamen uitae hominis cum potissimum agatur, & haec non probe fieri queat nisi praecedat mortificatio uitae prioris, inueniendum erit medium quo praeter laesionem suae uitae moriatur homo, ut melius uiuat, in modum qui sequitur. Bacillus ergo uitae hominis moriatur loco hominis, ut resuscitari queat in baculum robustissimum, qui columna sit uitae firmissima, super quam aedificata, mortis impetus non usque adeo uti prius reformidet. Non dubito quin aures arrigant aduersarii Paracelsi, quid inauditum sperantes quo uideant. Hac de causa, ut ipsis quodammodo gratificemur, habeant quod optant, sed masticent potius quam deglutiant, alioqui fieri posset, ut in gurgulione haerens buccella spiritum adimat saporis, unde gustum non percipiant eius, quod in sua coquina paratum non fuit, neque suo sale conditum, sed alcalisato balsamo. Nihil moramur quid ganniat quiuis deblatero. Bonis benefacere haudquaquam impedient & si conentur inuidi. In doctorum gratiam non idiotarum in lucem haec adferimus. Caput Xi. De Morte Baculi Uitae, siue homunculi Paracelsi. Nemo non mente captus negabit uitae baculum esse nutrimentum eius, & praecipuum in hunc effectum esse triticum atque uinum, a Deo & natura prae caeteris ad uitae sustentationem alimentum ordinatum, ut aliorum principem. Proinde Paracelsus nutrimentum hoc praetulit, ex quo sanguinem alimenti generaret, ac inde sperma formandi sui homunculi. Allusione haud inepta nutrimentum pro uita sustentetur, & potissime quia in uitam transmutatur. Uitam rursum pro homine, siquidem nisi uiuat, non homo sed cadauer est hominis tantum, & uilissima pars, quae pro homine haud congrue sumi potest, uti bene & eleganter nobilissima pro toto. Quatenus igitur nutrimentum siue alimentum uitae, uita est hominis, homo pariter dici potest, uel homunculus id quod ex hominis sanguine & uita generatur, utpote pygmeus umbratilis, homunculus postea natus gigasque renatus, & c. Haec pauca doctis sufficiant, qui plura uolet, intelligere nihil uidebitur eorum quae ad occultum sensum trahi consueuerunt in allegorico uel aenigmatico sermone. Rem tandem foeliciter, & alacriter aggressi prosequamur. De Generatione Sanguinis spagirici. Tritici optimique uini partes aequales uitro clauso sermetice, putrefiant equino fimo ( nimirum balneo maris dicto per similitudinem caloris ) diebus tribus naturalibus, uel usque dum habeatur materia germinata, quae mortario trita exprimatur per pannum lineum in succum album instar lactis, fecibus abiectis. Eiusmodi liquor ponatur uitro ut prius clauso ad digerendum, uel macerandum equino ut antea fimo marino diebus quadraginta, uel potius quinquaginta. Si probe temperetur balneum continuo & mediocri calore, materia conuertetur in sanguinem & carnem spagiricam instar embryonis. Haec est prima & proxima materia, ex quageneratur sperma duplexpatris & matris generantium homunculum, sine quibus generatio nulla fieri potest, quae ad humanam generationem, siue animalem accedat. De Utriusque Spermatis A Suo sanguine prolectione, ad humunculi generationem spargiricam. Ab huius embryonis sanguine & carne separetur aqua per balneum, item aer per cineres, & seruetur utrumque elementum per sepostmodum ad feces posterioris destillationis affusa aqua destillationis prioris, simul in balneo putrefiant diebus decem. Secundo iam destilletur aqua, uehiculum ignis, una cum igne simul, & balneo separetur aqua dum ascendere uolet quidpiam, & seruetur per se, deinceps in cineribus posito uase destilletur etiam ignis scorsim. Hactenus elementa quatuor ex suo cahos embryonio separata sunt, & non separata sunt, quod infra declarabitur, non prius tamen quam respondeam obiectioni quae hoc loco fieri posset ab aduersariis Paracelsi. Multa fortassis ( inquient ) olim de suis tribus concionari passim in omnibus scriptis suis, quae modo retractare palam est, etenim cahos ( quod embryonem uocat ) in quatuor elementa partitur: en quam sibimet constare uidetur nouus hic philosophus, qui iam tria rerum statuit prima principia, modo quatuor. Habetis ne? stricte admodum tenete, ne uobis euadat, partam occasionem hanc argumenti loco solidi scilicet, congratulamur. Historiola breui solummodo per prouerbium, quod olim arguto Poetae philosopho pictor inquit, Uerte folium, & uidebis, hactenus enim uidisti nihil, sed caecorum dux una cum tuis in foueam incidisti quam parabas mihi, responsum uolumus, interea respirabimus a priore labore homunculi. Quidam philosophus aegre ferens pictores uocari Poetas, arti pictoriae suisque professoribus per insidias ignominiae notam astute somnians, ut & apud uulgus ( quod nil praeterquam ex oculo iudicare solet ) pariter atque penes literatos existimaretur, non minus quam pictores uideret utrisque esse admirationi magis quam Poetas, celebrem pictorem adiit, a quo sibi tabellam depingi pretio; quodcunque pictor etiam exigeret, oblato, putans se nihil erogaturum ob rei difficultatem. Cupio ( inquit ) mihi depingi sagittarium tormentarium, uulgo sclopetarium, post arborem ita latitantem, ut nullatenus appareat, uerum certo constet ipsum ibidem esse, tum auiculam ab arbore globulo deiecisse, ac sonitum eruptionis cum foetore tormentarii pulueris, hominibus tabellam inspicientibus auribus atque naribus percipi, deinceps ornari caetera uariis Poetarum inuentionibus ( fabulis dicere noluit ) optime tibi notis, auro, argento, ac preciosissimis aliis pigmentis. Ad haec pictor qui non minus uafer istius astutiam, captiosamque mentem intellexit. Etsi res ( ait ) admodum ardua sit, ac difficilis, omnia nihilominus tibi praestare possum praeter strepitum & foetorem, quos etiam nisi uetitum esset nobis falcem in alienam messem immittere, statuto per nos etiam prolato, & confirmato, ne sutor ultra crepidam. Uobis enim Poetis aurium demulsoribus, & unguentariis, atque pharmacopolis narium cultoribus summa fieret, iniuria, si pictores oculorum pastores, in aures & nares aliquid sibi iuris uendicarent. Esto ( inquit Philosophus ) uideo te perspicis ingenii uirum, qui nedum ea quae desidero, sed etiam longe maiora praestare queas, modo uelis. Honestum atque modestum hac in re tuum animum laudo. Sonitus & foetor itaque maneant, reliqua uero de te tibi polliceris & mihi, pacto nimirum inito de pretio, tum etiam nisi ad pilum singula iuxta conuentiones oculo exacte repraesentaueris, me tibi pro labore nihil deberem, si uero contractui satisfacias, uicissim obligatus ero mox data tabella salarium persoluere, sub hypotheca bonorum meorum omnium mobilium, & immobilium in amplissima forma, iuxta leges tabellariorum, etc. Confirmato utrinque igitur pacto rem aggressus est oculorum pastor, & absoluto prorsum opere Poeta philosophus cupiens exitum rei cognoscere, secum assumptis comitibus eiusdem farinae, ut in aedes pictoris intrauit, nemine salutato, mox de tabella percontatus est. Porro pictor allatam obtulit, quam cum uidisset philosophus, toruo uultu pictorem intuitus, iram prae se tulit, gaudium interea celans in imo pectore, prae quo uix abstinuit quin exiliret, ac in cachinnum, quem furtim faciebat, erumperet, uerum simulata fronte hunc in aliud tempus reseruabat, quo fusius absente pictore cum suis de re tam insigniter gesta gloriatur. Stare pactis de praetio renunciare, non satisfactum a pictore dicere, sagittarium nullum sibi ullatenus constare post arborem, quam uidere fatebatur, ac artificiose depictam, poeticam inuentionem ullam extare negabat, & alia plaeraque subterfugia quaeritare. Patienter omnia ferens pictor, tabellam iuxta pacta perfectissimam asserebat, ut nihil eorum desideraretur quae philosophus desiderasset, nisi credas inquit, iudicem constituo pro parte mea forum, in cuius potestate depositurus sum opus, donec lis inter nos decidatur. Esto ( inquit Poeta ) stabo iudicio tecum quoties uoles, existimans causam inumcibilem pro sua parte. Congregato igitur foro, ac partibus comparereiussis, actor de salario primum egit apud iudices, reus de non seruatis conuectionibus certiores eos reddit. Replicuit actor omnia seruata, & Poetae plusquam satisfactum, quod nisi crederet, ait, uertat folium, & sagittarium uidebit quem tantope re desiderat. Poeta mox arreptam e manibus pictoris tabellam a tergo coepit intueri. Asseres ( inquit ) uideo, non sangittarium. Ad ea pictor, aperi oculos, auribus hac in re non est opus, indiges uideo conspiciliis. Quibus appositis naso diligentius tabellam aspexit, id quod prius, ait philosophus. Proinde trutinato negotio bilanx ad philosophi partem inclinare uidebatur, ut in animo iudices proreo pronunciare statuissent, legibus hunc absolui postulantibus actore non probante, nisi pictori uerbulum addere concessum fuisset. Uidete quaeso uiri iudices, pictor inquit, ac subleuata membranula, in qua solus truncus arboris depictus erat, apparuit miro quidem artificio repraesentatus, ut nihil in eo desideraretur quam diceret, en adsum Poeta, quid me uis? Hoc aenigmate pictorio tanquam truncus obstupuit, de suo negotio actum esse uidens & ad anchoram subter fugium nisi paratum sperasset, non magis quam sagittarius pictorius uerbulum ultra sonare potuerat. Reassumpto paululum igitur animo, Poeticarum inuentionum in tabella ullum, uel tantillum non adesse uestigium conquerebatur mifer philosophus. Quin etiam ( pictor inquit ) plus plurimo. Demonstrationem exigenti Poetae montem gibbosum, ac in flatum ad latus tabellae pictum ostendit inter alias alpes medium, atque rursum, uerte folium, ait, & uidebis nedum aliquot monumenta Poeticarum fabulationum, sed etiam Poetas omnes, quotquot hactenus ex hoc saeculo migrarunt, sub ista pregnante rupe latitantes, in quam uelut in matrem suam reuersi, quandoque renascentur, multoque sapientiores in lucem prodibunt quam antea mundo uisi fuerunt. Si rara iudicibus prior historia, haec longe monstrosior apparuit. Urgente Philosopho probationem, audire meruit quod prius, uerte folium, & subleuata alia membranula, nil nisi musculum exantro prosilientem uidere se protulit. Ad quae pictor, & hic quantuluscunque est, omnem uestrum in fingendis nugis cum aere transeuntibus, laborem, & uanam operam conclusit ex ore uestro proprio, canitis enim, Parturient montes, nascetur ridiculus mus. Ad hanc uocem canora musa Poesis obmutuit, muta pictoris industria, sic ars deluditur arte. Haud secus euenturum speramus inuidis calumniatoribus in Paracelsum, ut nempe gladio quem in ipsum & suos acuunt, breui pereant. Sed a iocosis tandem ad feria nos reuocat animus, ut reassumpto iam demum spiritu, homunculi fabricam ex instituto prosequentes, folium pariter uertere cogantur aduersarii, uideantque non quatuor esse prima naturae principia, sed tria dumtaxat. Terram itaque feculentam reuerberari iubet ars spagirica clauso uase, spatio dierum quatuor naturalium, interea tamen aqua prime destillationis destilletur balneo, ut quarta pars abiiciatur, reliquum eius destilletur calore cinerum, & affundatur suae terrae reuerberatae, ac in arena destilletur igne uehementi, refundatur, abstrahatur, ac refundatur cohobando quater, sic habebitur aqua admodum clara quae seruetur. Postmodum affundatur aer huic terrae, ac destilletur igne uehementi in aquam claram, splendidam, & odoriferam, seruetur seorsim. Tum demum affundatur ignis aquae suae primae, & putrefiant in balneo simul per tres dies, & inde per arenam aqua destilletur. quae adustionem ignis secum adfert, destilletur iterum per balneum quicquid ascendere poterit, ignis in fundo manens seorsim ponatur. Aqua haec postrema rursum affundatur suae terrae, ac simul balneo macerentur diebus tribus, ac deinceps per calorem arenae tota destilletur aqua, & balneo separetur quod ascendere uolet, residuum in fundo manens cum priori residuo seruetur. Aqua iterum terrae affundatur, abstrahatur, ac separetur ut prius, donec in fundo nihil reliqui maneat a separatione per balneum. Quo peracto aqua postremo iam separata confundatur cum igne suo residuo, ac balneo maceretur diebus tribus uel quatuor, postea destilletur in balneo omne quod isto calore poterit ascendere, quod in fundo resederit in cineribus destilletur ab igne, quicquid eleuabitur ex firmamento est inferiori aereum quid balsamitum influxus firmamenti superioris, & quod in fundo manerigneum quid impressum e demab eodem, id est inferiori a superiore. Hi postremi duoliquores adscribuntur duobus primis principiis, prior mercurio, posterior uero sulphuri, Paracelso non elementa, sed eorum uitales partes uelut spiritus & anima naturales quae ipsis inerant a natura. Rectificandum est utrumque & in suum centrum circulari motu reflectendum, ut mercurius hic una cum aqua sua superiore loco seruata clara & odorifera, praeparetur, sulphur autem per se. Modo restat ut tertium principium intueamur. Reuerberata terra trita super marmoreum lapidem, imbibatur aqua sua quae supra redundarat a postrema separatione liquorum balneo facta, ut haec sit quarta pars ponderis suae terrae, & calore cinerum congeletur in suam terram, idque toties fiat proportione seruata, donec terra totam aquam suam ebiberit. Postremo tandem haec terra sublimetur. in album puluerem instar niuis candentem, fecibus abiectis, que sunt inimici nequam lolium in agrum naturae satum, ex tenebris exterioribus ortum peccati semen, terraque damnata, binarius disiunctionis copulam unionis, & concordiae, in rebus omnibus naturalibus, non secus atque in supernaturalibus, impediens. Sublimata uero terra iam a tenebris libera, uerum est cahos elementorum, ista nanique occulta continet, cum sal naturae sit in quo delitescunt, tamquam in suo centro reflexa. Tertium hoc, est Paracelsi principium & sal, matrix in qua priora duo spermata uiri & mulieris parentum homunculi, mercurii uidelicet, atque sulphuris, indenda sunt, ac simul in utero uitreo sigillo Hermetis obsignato concludenda, ad ueram homunculi generationem ex embryone spagirio petitam. Folium hactenus uersum habes aduersarie, quo conuertaris & ipse a persecutione ueritatis naturalis. Quod reliquum est infradicetur, ubi de generatione latius agetur & regeneratione naturalium spagirico promotis artificio. Postquam igitur de uita & morte rerum naturalium audiuimus, aequum est ut ex ordine de resuscitatione spagirica ad uitam nonnihil in medium adferatur. Caput Xii. De Resuscitatione Rerum naturalium. Non solum alimenta, sed etiam alia quae in hunc usum haudquaquam ueniunt, ad uitam sanam conducunt, modo ipsamet in uitam sanam post mortificationem resuscitata fuerint. Inter quae mineralia & metalla principem locum obtinent. Proinde primo de his ac praecipue dicctur. Mors itaque duplex nobis consideranda uenit, ut antea tetigimus, praedestinata, & uiolenta: haec resuscitari spagirico modo potest, altera uero non. Quapropter de posteriore tantum agitur hoc loco: Metallorum aerugo mors est eorum praedestinata, quo fit; quia postremum scopum uitaeque terminum attigerunt in illa ut resuscitari nullo ualeant artificio. Calx uero metallorum terminus non est mortis eorum postremus, quapropter ad uitam resuscitatur, Cinis tamen ex metallis, non magis quam aerugo resuscitari potest. quia sale suo priuatus est. Ut ergo metalla fiant uolatilia & non amplius in metalli solidam formam reducibilia, sal est ipsis auferendum. Quo cum peruenerint, aperiri ualent per spiritum uini, ut ambo simul fiant uolatilia, de caetero nunquam separabilia. Haud aliter quam duplex metallorum mors, duplex pariter istorum est resuscitatio: una, qua calces ipsorum reducuntur in metallum: altera uero, qua reducuntur in primam sui materiam, in qua postmodum renascuntur ut infra. Caput Xiii. De Materia Prima Metallorum. Quoduis metallum in calcem adducatur mercurio uulgi, & adiungatur aequali portioni mercurii uiui in sublimatorio uase. Maneant aliquandiu simul donec in pastam abeant. Postmodum sublimetur inde mercurius, ac iterum teratur una cum dicta calce metallica, sublimetur, atque rursum terantur simul, idque toties donec ista calx postremo leuiter admota lumini candelae, fluat ilico tamquam cera. Quo percepto, ponatur in digestionem suo tempore, sic tota in mercurium uiuum transmutabitur, id est in primam materiam, que dicitur mercurius metallorum & philosophorum, a multis quaesitus a paucissimis uero hactenus inuentus. Caput Xiiii. De Resuscitatione Mercuriorum, lignorum, uegetabilium, etc. De Resuscitatione Mercurii Coagulati. Per destillationem ex uase retorto, cineres in fundo relinquit metallorum, aut sulphurum per quae coagulatum fuerat. De Resuscitatione Mercurii Sublimati. Decoctione fit in aqua bulliente post eius attritionem in puluerem minutissimum, soluuntur sal uitrioli & commune, quo fit ut in pristinum statum redeat. Si rursum ut prius sublimetur & resuscitetur nouies aut pluries, melius unquam purgari non poterit a sua nigredine, & immundicie. De Resuscitatione Mercurii Calcinati, uel praecipitati. Aliter fieri nequit quam per sublimationem, tandem ut sublimatus mercurius resuscitatur. De Resuscitatione Cinabaris, Azurii ex mercurio, & praecipitati. Quodlibet horum sumatur minutissime tritum super lapidem, & impastetur cum albumine ouorum, & sapone, ex qua pasta fiant pilulae non maiores auellanis. Destillentur in olla subtus forata, & cooperta per descensum, in aliam ollam submissam aqua frigida plenam, ut moris est. De Resuscitatione Lignorum, & similium uegetabilium. Cineres horum impastentur cum suo liquore mercuriali, & cum sua pinguedine sulphurea partibus aequalibus, igne lento liquescant in muscilaginosam materiam. Haec tria principia ligni sepeliantur in terram pinguem, ut uidebitur quemadmodum in arborem priori similem, imo longe praestantiorem excrescent. Exemplum sane quo probatur euidentissime, tria prima principia semen esse rerum omnium primum. De Resuscitatione Omnium In Genere. Restituatur unicuique rei quod in mortificatione fuit ablatum, & cum eo rursum incorporetur, ut latius habetur libro de transmutationibus. Ut metallorum etiam resuscitatio, nil aliud est quam in sua mortificatione, pinguedinis ablatae sulphurcae restitutio. Sic de caeteris omnibus iudicandum ex suis mortificationibus. Uerum quia hominis mortificatio non fit, neque fieri debet eo modo quide caeteris declaratur, eius etiam resuscitatio non fit per internam suam substantiam ablatam ab eo, sed per externam ab aliis rebus mutuatam, ut puta suis alimentis praesertim, & quandoque ab aliis in naturam alimentariam adductis. Maximam nihilominus sympathiam habet hominis instauratio, resuscitatio, uel innouatio, cum aliarum rerum resuscitationibus. Quandoquidem sanguis homunculi, uel potius alimenti hominis ex quo constat homunculus, idem est substantia & natura, quod sanguis hominis qui ex eo constat alimento, panis & uini uidelicet, cum ex istis generetur. Quid aliud igitur facimus, quum ex tritico & uino sanguinem elicimus, quam faceremus si sanguinem de uena hominis tractum acciperemus, qui ex tritico & uino pariter constat? Proinde, ut excusemur a carnificina, consideramus ablatum fuisse sanguinem spagiricum tritici & uini ex uena hominis, quem etiam si acciperemus, nihil aliud praestaret, maius aut minus, quam illa noster spagiricus. Unde possumus concludere a similitudine ualde congrua resuscitationem hominis, ut aliarum rerum esse restitutionem eius quod ab eo ablatum est. Ut res clarior fiat ex sequentibus, de generatione uel potius regeneratione rerum est quod audiamus. Caput Xu. De Regeneratione Et instauratione. Haud secus atque homopotest in uentrem suae matris redire, terrae uidelicet, & inde renasci in extremodie iudicii, metallum etiam in uentrem suae matris, id est argenti uiui sui reuerti potest ac renasci. Redire ( inquam possunt in mercurium uiuum, & cum eo solui, atque in mercurium suum resolui, necnon per ignem iterum nasci & clarificari, si quadraginta hebdomadas in continuato calore, quemadmodum infans in utero suae matris contincatur. Hoc artificio fiunt ex communibus metallis renouata regenerataque metalla tingentia. Nam ubi aurum & argentum, eo modo qui dictus est, regenerata fuerint, alia metalla quaeque tingunt in uerum aurum & argentum. Idipsum de sanguine, postquam regeneratus erit in aurum animale uegetatiuum, alium sanguinem tingit in uerum sanguinem aureum uel argenteum. Sic de aliis quoque intelligendum. Quapropter Hermes ait, animam solam esse medium, quo spiritus unitur corpori: intellige ad uitam. Etenim uita proprius qui definiri potest, quam dicere unionem esse spiritus & corporis per uinculum animae? Sulphur autem, est anima quae non secus atque ignis omnia coquendo ad maturitatem adducit, ac ad uitam: id est mercurium & sal uniendo per suum calorem: Non est aliud sulphur, nisi quinta sulphuris essentia ex reuerberato sulphure per spiritum uini tracta, rubea ac ad rubini similitudinem transparens. Hoc est excellentissimum prae caeteris arcanum, quo metallum album & mercurius uiuus coagulantur in constantissimum aurum, de cuius praeparatione habetur nonnihil, libro de resuscitatione. Pariter homunculus in suam animam sulphuream adductus, & in terram suam, hominem uidelicet, satus uel proiectus ( in quam redire debet tanquam in suam matrem ) ipsum tingit in uirum aureum uel argenteum, id est perfectum hominem, ac tingendo simul ambo regenerantur & renascuntur in unicum gigantem, hoc est robustissimae longaeque uitae ac sanae hominem. Hactenus de regeneratione & instauratione. Caput Xui. De Conseruatione uitae contra mortem. Postquam superioribus capitulis obiter de uita, morte, resuscitatione, regeneratione, & instauratione rerum omnium ad unicum & eundem finem, uitam puta conseruandam in homine, scripsimus, aequum est ut in conseruatione uitae huic primo tractatui pariter finem imponamus, a sanguine facientes exordium, in quo uita naturalis potissimum delitescit. Primum tamen uideamus quid sit conseruatio rerum naturalium, non aliud sane praeterquam a suis inimicis praeseruatio atque defensio. Sanguis igitur si conseruari debeat ab inimico suo ( qui corruptus est aer putredinem inducens ) tutus ac liber sit oportet. Quapropter a suo phlegmate reiecto separatus ( quae separatio per seipsum fit sanguinem ) eius loco affundatur tantundem aquae salis, ut infra docetur, paratae. Haec nanque statim sanguini permiscetur, ac tanquam uerum sanguinis balsamum naturale, conseruat & praeseruat ab omni corruptione, ut etiam in aeuum non foeteat, sed plurimis annis rubeum & floridum quemadmodum recens e uena tractum mancat. Qui uero salis aquam parare non poterit, eius loco balsami tantum affundat, hoc ipsum quod aqua salis efficiet. Quaeri posset ab aliquo, num hic sanguis e uena prolectus, non sit ad homunculum aptior, & ad medicinam eo qui fit ex alimentariis. Quamquam aliqui praeparant ex uena sanguinem ad medicinam, ego inductus rationibus pro mea parte spagiricum praefero. Abhorret enim natura quaeuis a deuoratione sui ipsius, id est per suam propriam substantiam ali, ac nutriri contra naturam est. Cum igitur spagiricum medicamentum nutriat non secus ac medetur, potiorem existimabit mecum alimenti sanguinem, quisquis id quod a Leuino Lemnio de naturae mirandis effectibus proditum est, leget. Scrilit autor hic de leprae cuiusdam specie, quam ab Indis reportarunt Hispani, ex permixtione cum eius regionis quam Antropophagi uoratores hominum inhabitant, mulierculis, eandem contagionem olim in cane comprobatam, cui per multos dies incluso nihil aliud praeter caninas carnes deuorandas fuit exhibitum, quo nutrimento uarias tuberes per totum corpus contraxit, leprosus quoque factus in tam execrabilem deformitatem miser canis abiit, ut nemo non aspiciens abhorreret. Item ab Hispanis in expeditione Neapol. tana militantibus, qui leprosorum sanguinem in uino hauserunt Gallorum ( ut fertur ) malitia, lepradegenerauit utrinque in morbum uenercum, & per totum orbem terrarum propagata, triplici appellatione proprium nomen amisit, ut ab Hispanorum indomita libidine morbus Hispanicus dictus sit: a Gallorum insidiis Gallicus: & a loco Neapolitanus, cum nisi lepra dici mereatur Hispanica, uel eorum maledictio: tortura Gallica: & scortatorum stipendium ubique locorum agentium. Cum igitur natura propriae specici sanguinem & substantiam sumere intracorpus adeo abhorreat, ut ex priore exemplo de Antropophagis coniectare licet, spagirico nostro sanguine tutius agere uisum est, quod natura non abhorreat illud unde elicitur, sed summo desiderio appetat, acceptumque in propriam suam transmutat substantiam. Sal igitur est balsamum uerum sanguinis, cuius defectus origo leprae sanguinis, atque totius uitae. Ut etiam separatus a suo corpore sanguis sale conseruatur extra corpus, longe praeclarius praeseruabitur in suo corpore, sale balsamito naturae, de quo supra in homunculi generatione, adhuc de sanguinis conseruatione dictum sit. Caput Xuii. De Conseruatione Metalorum in genere. Ad metallorum conseruationem inprimis necessarium, ut eorum inimici cognoscantur, a quibus praeseruari debent. Sunt igitur aquae fortes & regis omnes inimicissimae, cuncta corrosiua, & salia, suam enim demonstrant inimicitiam, quia metalla mortificant, disoluunt, calcinant, corrumpunt, & ad nihilum redigunt. Item sulphur crudum, antimonium, & argentum uiuum. Crudum sulphur inimicitiam suam in cupro demonstrat, cui fumo solo colorem adimit rubeum, albumque reddit. Albis contra metallis, argento, stanno, ferro, & plumbo, albedinem in rubedinem inuertit. Auro uero pulchrum colorem, croceamque flauedinem depraedatur, nigrum atque deforme reddit. Antimonium suam inimicitiam palam facit, dum cuncta metalla quibus adiungitur in igne, per liquationem cuolando secum in auras rapit, nec minus quam sulphur crudum ipsis colorem natiuum aufert, alium introducens. Argentum uiuum inimicitiam suam patefacit, dum metalla quaeuis emollit, ac in pastam redigit. Item funus eius mercurii uulgi singulis malleationem adimit, fragilia reddit, ac rubea albefacit, calybis & ferri praecipuus est inimicus, affricata namque robustissima quaeuis instrumenta ferrea uel calybea hoc mercurio uel eius oleo, non minus quam uitrum facilime rumpuntur. Eandem gerit inimicitiam cum lapide magnete, quem si attigerit, uel oleum dicti mercurii madefecerit, longo tempore postmodum ferrum non attrahet. Causa naturalis est, quia spiritus magnetis similis est spiritui ferri, quo fit ut istius spiritum attrahat, quam attractionem una cum spiritu depraedatur lapidi mercurius uulgi. Id ipsum cuenire solet inter alia cuncta communem spiritum habentia. Quinimo inter homines etiam uirtus quedam magnetica delitescit, qua alter ab altero, trahitur per affectum inter multos nunquam antea uiso non magis quam reliqui, ut si duos ludo quopiam inter se pro uictoria, uel pecunia, siue cartis, siue taxillis, & similibus concertantes, tertius animaduertat, etsi neuter sibi notus uel unquam uisus, nihilominus uni semper quam alteri magis uictoriam fauens congratulatur, spirituum sympathia, quae magnetica uirtus existit, hoc ipsum efficiente. Rursum inter se metalla habent inimicitiam non exiguam, plumbum enim aduersatur auro, ut ex agnata sua natura hoc membris omnibus dilaniet illud, disrumpat, ac persequatur ad mortem usque, magis quam reliqua metalla. Stannum autem, caeteris omnibus metallis est inimicum, etenim discontinuat ut malleo non obediant amplius. Caput Xuiii. De Conseruatione Metallorum in specie, & primo auri. Aurum conseruari melius non potest quam urina puerorum, in qua sal armoniacum dissolutum sit, uel in aqua salis armoniaci. His enim iniectum, ac suo tempore manens, ad summum gradum coloris & gradationis adducitur. De Conseruatione Argenti. Sale cum tartaro in aqua communi soluto, renouetur omne fuscum argentum, & praeseruatur. De Conseruatione Cupri. Illitione cum oleo salis, uel perfricatione cum mercurio sublimato, fit ut in multa tempora non concipiat aeruginem, nec uiride aeris, neque uitriolum de se praebeat. De Conseruatione Plumbi. Plumbum conseruari melius non potest, quam ut sub terra humido frigidoque hoc loco sepeliatur, cuius naturam etiam sortitum est. De Conseruatione Ferri. Huius conseruatio duplex, una ut adipe porcino, maris praesertim, non falso mense quolibet semel perungatur. Altera si cum eo liquefacto, & arsenico fixo permixto aliquoties ungatur, perpetuo ferme praeseruatur ab aerugine. De Conseruatione Magnetis. Contineatur in limaturis ferri, quibus nutritur, & optime praeseruatur spiritus eius, & uita contra mortem. Caput Xix. De Conseruatione Multorum aliorm. Sal conseruandum est ab inimico suo astro, siue ab incidentia solutionis, uasis clausis contentum, ut ab aere tutum sit, locis tamen calidis & siccis. Aquae, & alii liquores in uasis longi colli & angusti orificii, superfuso oleo altitudine digitorum duorum latorum, tutissime conseruantur, spiritus enim oleum non facile penetrant. Quum exeis quid exhauriendum erit, siringa profundius immersa subministrabit. Panni conseruantur mirum in modum, si mastix, uel camphora, ambra, siue muscus inter ipsos contineatur: maxime uero zibeta, quae nedum a tineis praeseruat, sed etiam a pulicibus, cimicibus & pediculis. Ligna quaeuis oleo sulphuris flaui communis, ad hunc modum pirato, praeseruantur a putredine. Tritum sulphur soluatur in cucurbita per uiolentissimam aquam fortem, ut quatuor digiti latis emineat. Postea per destillationem abstrahatur, & refundatur, cohobetur quarto, postremam destillationem ad siccitatem urgendo. Deinceps hoc sulphur in fundo residens nigrum, uel fuscum in uitro, uel super marmoreum lapidem statim in oleum resoluitur humido loco. Hoc oleo praeseruantur etiam omnia, quae diutius in aqua perdurare nequeunt, uti nauium uela, cordae, & similia quae maximo sunt hominibus usui. Potabilia quaecunque, ut sunt uinum, ceruisia, hydromel, acetum, & lac, ut a potissimo suo praeseruentur inimico, muliere uidelicet menses patiente, fiat quod infra. Uinum praeseruatur sulphure sublimato, uel eius oleo. Ceruisia conseruatur oleo cariophillorum, aut radicum peoniae. Hydromel, oleo saccari. Acetum, oleo zingiberis. Lac, oleo ab amygdalis expresso. Caseus, herba hypericone conseruatur & praeseruatur a uermibus. Mel conseruatur optime, si praeseruetur ac defendatur a praecipuosuo inimico, micis panis siliginei uidelicet, quae totum in formicas peruertunt, si in ipsum decidant. Absoluto igitur primo tractatu, ad secundum ueniamus. Tractatus Secundus, De Arcanis Rerum Naturalium Ex Medicina chemica Paracelsi. Praefatio Ad Lectorem. De naturalium rerum arcanis dicturi, quid sit arcanum prius in hanc sententiam operae pretium fuerit aperire. Substantiam propemodum incorpoream esse dicimus, a suo crasso domicilio naturali separatam, & per chemicum artificium ad supremum sue simplicitatis gradum adductam, ut communicatione quadam cum immortali, per similitudinem simplicitatis, si non immortalis, incorruptibilis tamen, ac uitae longae fiat particeps. Haec autem studio & industria philosophiae, non eius quae docetur in scholis, at ea quae in luce naturae per chimisticum ignem illucescit, atque per experientiam addiscitur, haberi potest. Quatuor itaque sunt arcana rerum praecipua, iuxta Paracelsi doctrinam. Primum quidem posuit materiae primae, quam in rebus creatis non sensatis, earum semina, & in rebus sensatis spermata esse docet: non ea quae natura producit in istis naturaliter, sed quae per chemicam artem artificialiter ex earum substantia praestantissima producuntur. Hac citatos iterum eos uolumus, qui aenigmatica uerba Paracelsi rudi nimirum ingenio suo ad literam reuocantes, in semetipsos potius quam in illum inuehi uidentur, dum ueris philosophis ignorantiam suam produnt. Ad hunc locum est quod referant quicquid alibi scriptum offendunt de homunculo, hunc uidelicet non generari ex naturali spermate, sed ex artificiali in giganteam naturam & complexionem adduci, hoc est in robustissimam corporis & animi ualetudinem, & non in staturae proceritatem, ut supra tractatu primo. Mentem suam aperte prodit his uerbis. Prima ( inquit ) materia depromenda non est exeis ex quibus creatum hoc, uel illud creuit, sed ex ea prima materia, quae exillo producitur & generatur: ac si diceret. Natura ex suo semine sua creata generat. Ars uero, non ex eodem naturae semine exquo nata sunt creata naturalia, sed ex suo semine quod produnxit ex eiusmodi naturalibus, naturaliter producta regenerat. Proinde cum non fiat arte naturalis generatio, at solum artificialis regeneratio, pariformiter non est opus naturali semine, sed potius artificiali artificialiter regenerante. Itidem de homunculo sentire uidetur sub allegorico sensu, quem etiam detegit, his uerbis: Indies ( inquit ) nutriendus est homunculus philosophicus, arcano sanguinis hominis, summa quidem industria in quinquagesimam ieptimanam, & quae sequuntur. Iam considerent in Paracelsum calumniatores, quid ipsimet ex sua scholadoceant. Ex eisdem ( inquiunt ) nutrimur exquibus sumus, & econtra. Qui fit igitur ut non intelligant Paracelsum docentem exarcano sanguinis nutrimenti generari homunculum, & non ex spermate? Error interpretis uertentis Dampra in sperma, non est adscribendus autori. Non parui refert sane Paracelsi scripta interpretari germanica, quae etiam a Germanis ipsis ut plurimum non intelliguntur, licet a quodam olim dum uiueret conquestum sit, Germanos inferiores, aut Belgas interpretari haec scripta. Sed ut ipsi ob amicitiam uiuenti parcendum esse duxi, mortuo magis remittendum: potuit admonere prius quam editis scriptis amicum reprehendere, tum quae pollicebatur melioradare. Uitiosa sunt, & incorrecta, quae ab indoctis passim uenalia circumferuntur exemplaria manu scripta, ut plerisque locis non nisi per coniecturam intelligibilia se praebeant. His tantisper fruimur, donec meliora contingant. Ut ad primam redeamus materiam. Haec ut cuique rel peculiaris est, haud secus ad cuiusque instaurationem sua praestantior erit, quamquam & externa, uel ab alieno prolecta non est inefficax, neque inutilis, modo similitudinem cum interno habeat naturalem. Natura similitudine plurimum gaudet in omnibus, cum substantiae tum qualitatis. Hoc etiam adduximus infidelium dictum, ex eorum schola etsi cum alio nuperrime citato prolatum, non tamen ortum habuisse putamus, cum illi qui haec in medium adferunt non intelligant, alioqui melius de Paracelso iudicarent, istorum discipuli, quibus scripta sua declararunt olim infinitis commentariis. Non tamen eo deuenerunt infideles, ut cognoscerent ueram physicam & artes omnes ex uerbo Dei pendere. In sudore uultus tui uesceris pane tuo, & quae sequuntur. Item: Non ex solo pane uiuit homo, sed ex omni uerbo quod procedit exore Dei. Quid per hoc suos docet Christus? nunquid in homine duplicem uitam esse considerandam: priorem ac potiorem aeternam uidelicet, aeterno pane ciboque nutririae potu, uerbo Dei nimirum: posteriorem uero quotidiano pane opus habere, de quo etiam alibi uult hominem sollicitum non esse, modo spiritualem cibum querat in regno Dei, reliquum ultro aduenturum pollicetur, quicquid ad caducam hanc & naturalem uitam est necessarium? Si ergo uita naturalis est quotidiano pane sustentanda, cur non in pane hoc ea quae faciunt ad eius uitae conseruationem quaeremus, cum per sudorem iniunctum sit nobis a Domino creatore nostro, post aeternum panem? Existo posteriore pane quotidiano, concludit Paracelsus hominem habere duo corpora, duoque semina, sanguinemque duplicem. Prius corpus esse dicit exspermate parentum, & hoc uiuere non posse nisi per posterius, quod exspermate est nutrimenti, sustentetur & ex uerbo Dei, quod huic pani dat baculum uitae naturalis. Hoc ipsum corpus uocat misericordiae, alterum uero quod habetur a parentibus, iusticiae. De his lege latius primo libro suorum scriptorum in Paramiricis, cap. 7. Proinde ex nutrimento misericordiae sanguinem sibi parat Paracelsus, & existo per concoctionem in artificiato stomacho spermaticum semen etiam misericordiae; quod primam uocat materiam, exquadocet arcanum ad medendum corpori iusticiae prolicere. Siquidem panis hic misericordiae uel sudoris, per Dei misericordiam in eius uerbo, quandam similitudinis energiam habet cum corpore iusticiae, non secus atque istud iusticiae tempore cum fructibus ligni Paradysi habebat olim. Hoc autem pane iusticiae propter suam iniustitiam priuatus homo, uitam pariter iusticiae perpetuam in Paradyso uiuere desiit. Uerum eius loco pane misericordiae extra Paradysum donatus, uitam longam uiuere potuit ac sanam, modo non abuteretur eo, alioqui labilem in uitam breuem & infirmam. Haud aliter intelligendum quod autor de generatione homunculi scribit, libro de natura rerum, primo cap. degeneratione, ut etiam praecedente tractatu exposuimus. Quis tam solidus philosophus, qui sibi temere persuadeat, naturale semen, extra naturalem sibique destinatam terram, aliud quam contra naturam quid posse producere, uirulentumque Basilisci, aut alterius serpentis monstrum? Fatuum est sane credere tantum uirum eo lapsum, ut ignari censores eius perperam intelligunt. Aenigmatica sunt omnia quae scribit, nec aliter quam aenigmatico sensu perceptibilia. Quod quidem in eo nisi deprehendissem ad literam non esse detorquenda, facile cum aliis ipsum insimulassem alicuius impietatis. At contra uideo hunc Philosophum, in uerbo diuino Physicam, atque medicam rationem prorsus fundatam esse uelle, quod etiam uidetur suos & non alios docere discipulos, id est eos qui ad aenigmata resoluenda nati sunt. Non omnes enim ad medicinam & physicam uocati fuerunt naturaliter, qui uiolente has profitentur scientias, at maior pars eorum per fenestras intrusa, ut ad eas apta, non melius illas etiam exercet. Quapropter abdita naturae, abdito sensu propalare non inconsiderate conatus est, quo probarentur illi, qui his arcanis digni sunt a tractationis intellectu: reliqui uero procul arcerentur. Haec erant lectoribus proponenda, & ex primo tractatu in memoriam reuocanda, priusquam arcanum primae materiae tractaretur, ne forte mox ab exordio, tractandi inaudito sibi modo perrerriti, a prima lecturae facie abstinerent, alia reiicientes etiam arcana, etsi non minus acista studio laboreque maximo, ad ea, cum intelligendum, tum acquirendum, sint praecaeteris arcanis physicis & chemicis dignissima, quae natura recondit in penitioribus. De Arcano Primae Materiae. Resolutiua digestione per mensem digeratur materia prima seminaria, de qua diximus. Tandem affundatur aequalis portio monarchie uel essentiae uini rectificati, & in eodem flacco, siue phiala uitrea longi colli, digeratur iterum altero mense, uel amplius obstructissimo uase, ac Hermetis sigillo, ne respiret, optime compresso. Postremo destilletur materia. Quod ascenderit, arcanum esto materiae primae, cuius uires atque uirtutes uix enarrari possent, ad instaurationem uitae longae & sanae. De Arcano Tincturae. Tinctura philosophica fit in septem principibus membris humani corporis, ut sunt, cor, cerebrum, hepar, splen, renes, fel, pulmo. Singulis externa sua membra correspondent, ut cordi, aurum, perlae uel uniones, coralla, macis, crocus, melissa, etc. Cerebro, luna uel argentum, saphirus, uitriolum, muscus, etc. Hepati, cheiri, anthos, alchahest, etc. Spleni, tartarum, tamariscus, etc. Renibus, camphora, etc. Felli, reubarbarum, flos cheiri, etc. Pulmoni, sulphur, etc. Ab eiusmodi membris externis igitur separabis elementa, ex quibus ignem solum pones in digestionem, & in ea tantisper maneat usque dum in fundo uasis nulla prorsus materia, nec in toto uase appareat in substantia. Quo percepto uitrum ut erat hermetico sigillo clausum, ponatur aliquo loco humido frigidoque, & rursum in materiam uisibilem resoluetur arcanum tincturae interni corporis membro correspondens, ut fuit externi membri materia. Hic est uniuersalis aut generalis arcanorum tincturae parandi modus. Alias uero praeparationes ponit, libro de uiribus membrorum spiriritualibus instaurandis, quas etiam hoc loco singulatim recensere minime pigebit, exordine superius praescripto. Ad Cor, Auri Praeparatio. Cimento regali in spadiceam calcem adducatur salis adminiculo, Tum demum ablutum in munditiem perfundatur aqua circulata, & igne lento digeratur uiginti quatuor horis, uelusque dum in superficie fluitet oleosa materia quaedam, quae collecta propinctur in aqua uitae rectificata. Ad Cor, Unionum Liquoris Comparatio. Ponanturi n digestionem cum aceto radicato, & ut in liquidam substantiam abierint, cohobetur inde pluribus destillationibus acetum hoc, donec in liquorem transeant. Ad Cor, Corallorum Solutio. Resoluantur aqua uitae a sale calcinato prius eleuata, per putrefactionem, & euacuetur color omnis, qui liquor est ipsorum. Ad Cor, Macis. Coci, Melissae, Uel chelidoniae tinctura. Contineantur in digestione cum optime summeque rectificato uino, clauso uitro hermetice, & balnei calore: macis uiginti, quatuor diebus: crocus duodecim: melissa, uel chelidonia quatuor tantum. Deinceps purum ab impuro separatur euacuatione, ac a puro phlegma totum. Addatur postmodum ei uinum uitae, & cohobetur cum eo donec in liquorem prorsum abeat, sic de reliquis herbis facito cordialibus, ut de melissa, uel chelidonia. Ad Cerebrum Liquor Lunae, Uel Argenti. Argenti calx in digestione contineatur cum uino uitae, diebus septem, quo tempore soluetur in uiscosum liquorem; qui latius in balneo digestus resoluetur in succum uiridem. Hoc summum est arcanum ad cerebrum instaurandum. Ad Cerebrum, Saphiri Tinctura. Saphirus tritus reuerberetur in puluerem, qui perfusus uino uitae per digestionem sex dierum spacio reducatur in liquorem. Hic administratus caduci species omnes, maniam atque phantasticos morbos in desperationem tendentes curat. Ad Cerebrum, Uitrioli Tinctura. Destilletur uitriolum optimum cum aequali pondere uini uitae. Postmodum circuletur tantisper usque dum fundum materia non occupet amplius. Quo percepto, uas cum tota substantia inuisibili, aliquo loco frigido & humido contineatur, donec in uisibilem substantiam redeat. Administretur cum oleo nucum myristicarum, ad maniam, uertiginem, paralysin, apoplexiam, & similes morbos, cum ut nonitrumpant, tum si forte infestare coeperint, propellantur. Ad Cerebrum Musci Tinctura. Coquatur uino uitae in succum instar storacis liquidae. Hic medetur a radice uertigini, scotomiae, principiaque morbi caduci coercetatque diuertit. Ad Epar Cheiri, Et Anthos Tincturae. Reuerberetur cheiri uel antimonium in suos flores albos, a sua nigredine. Administretur albedo haec una cum uino uitae. Corruptiones omnes emendat in hepate, ac per sanguinis correctionem lepram curat, etc. Ad Hepar, Anthos Tinctura. Resoluatur anthos perspiritum aquae uitae, & administretur ad omnia uitia hepatis, & in eius conseruationem, & instaurationem. Ad Hepar, Alchaest Tinctura. Congelatione & solutione toties in eo repetitis, donec mercurius sui similem uincat, medicinam exhibet alchahest, id est mercurius, ad hepar excellentissimam, & in praeseruatione hydropisis ac similium morborum in hepate suam originem habentium. Ad Splenem, Tinctura Tartari. Separetur ab coliquor eius a suo corrosiuo, per uehementissimum ignem, ex retorto uase. Tandem cohobetur uino uitae quinquies super suas feces, ac separetur. Eius administratio sit cum uino uitae rectificato. Splenem aufert omnino, ut nullus ei sit locus in corpore amplius. Ad Splenem. Arcanum Tamarisci. Maceretur in oliuarum oleo tamariscus, & cum oppopanaco simul permixtus destilletur in oleum per alembicum. Ungatur exterius regio splenis. Radicitus etiam non secus atque tartari tinctura splenem aufert ac absumit absque detrimento uel dolore pariter morbos omnes spleneticos. Ad Renes, Camphorae tinctura. Digeratur in suum liquorem cum uino uitae. Administretur uel propinetur, renes absumit ac omne quod producitur ex eis, suinmam quoque artificialem castitatem inducit. Eorum materia manet, operatio uero prorsum tollitur. Ad Fel, Reubarbari tinctura. Reubarbari tinctura, siue liquor una cum cheiri, per spiritum aquae uitae proliciatur digestionibus, & solutionibus, uti fit ex anthos, Non priusquam sedata cholera patientis administretur. Sequitur sumptionem eius maxima sitis, & hanc fellis correctio, cum sanitate. Ad Pulmonem, Sulphuris tinctura. Tritum eleuetura sale calcinato uel calce minerali tertio, tum demum administretur, etc. De Tertio Arcano Mercurii uitae uidelicet. Mercurius essensificatus, id est per naturam ad completam suam essentiam adductus, una cum antimonio sublimetur, non prius tamen quam ab impuritate sua fuerit separatus: & ascendant simul ambo, unumque fiant. Deinceps resoluantur super marmor, & ad quartam uicem iterum coagulentur. Hoc artificio habetur mercurius uitae, quo renouantur & instaurantur omnia corporis membra, cum suis naturalibus facultatibus. De Quarto Arcano, Qui Lapis dicitur a chemistis. Purum elementi mercurii repurgetur ab impuro, & inde post reuerberetur in albedinem, haec sublimetur ab armoniaco sale toties donec resoluatur. Resolutum hoc iterato calcinetur & soluatur, ac per mensem pellicano digeratur. Postremo uero coaguletur. Hoc non uritur amplius, nec ullo consumitur igne, sed in eodem statu permanet. Corpora quae penetrat, etiam in cimeritio sunt constantissima, ut in nihilum redigi non possint, minui, nec alterari. Aufert ab insensatis, & a sensibilibus minorem essentiam, & omnem qualitatem superfluam. Sunt & plaeraque alia tincturarum arcana, quorum praeparationum ponere modos non differimus. De Tinctura Auri. Extracta ab auro tinctura, corpus eius remanet album. Haec separanda est ab impuro, hoc est a suo corpore: quae separatio inprimis est necessaria. Postmodum clarificari & exaltari debet in suum gradum, qui duplatur semper binies, hoc est in bis duo, quatuor & in infinitum. 2. 4. 0. altius non progreditur. Tum demum administrari poterit, ad instaurandum & innouandum sanguinem in pristinam temperaturam, ut infra latius in administratione dicetur. Formula Extractionis Tincturae aureae. Corpus eius corruptione remoueri debet a sua metallica natura, ut malleum non sustineat amplius, idque per aquam salis. Tandem abluatur aqua dulci, & inde per spiritum uini trahatur eius tinctura. Postremo spiritus eleuetur a tinctura, quae residet in fundo uasis. Aquae Salis Formula. Ex liquido aut liquefacto sale paratur, quod ex sui natura, praeter omnem artificialem coctionem concretum fuit. Hoc liquefiat aliquoties, & pulueratum soluatur succo raphani, inque dissolutionem agitetur, ac destilletur. Eiusmodi destillatum admisceatur sanguineae dum adhuc uiridis existit, mixtaque simul destillentur iterum quinquies. In isto liquore lamine solis per antimonium repurgati soluuntur in puluerem. Hic aqua pura dulci saepius abluatur, quae tamen prius destillata sit, ut omnis acrimonia salis abeat, ne permisceatur in profundo uel radice materiae solis, at separetur: facile quidem ablui se permittit, ut puluis in seipso dulcis maneat sui ipsius persimilis, & in substantia non mutatus neque permixtus alteri cuipiam. Spiritus Uini Forma. Generosissimum recondatur amplo uase, ad sextam suae capacitatis partem uiximbuto, sigilloque Hermetis obstructo ne qua respiret. Collocetur in balneo maris, non profundius immersum aque quam uini superficies attollitur, ibidemque maneat spacio dierum decem. His finitis, exemtum destilletur e phiala frigide, usque dum spiritus ascendat, ubi signum suum dederit, uel exhibuerit, cessato mox a destillatione, quod enim sequitur uinum est adustum uel ardens, & non spiritus. Spiritum affunde pulueri solis ut alcolexistenti, ut sex digitis latis emineat, uitroque diligenter ut prius obstructo maneant amboper mensam in digestione calida balnei. Tinctura uel color transcendet in spiritum, albopuluere fundum petente. Separetur liquor a puluere hunc fluere curato, conflabitur inde metallum album, de quo iudicium fieri nequit, sub qua specie sit assignandum. Spiritum balneo lento separato, manebit succus tanquam liquor in fundo uasis. Hunc liquorem ad summum gradum amplo retorto uase quinquies adducito. Gradatio talis fit solummodo per eleuationem, quae materiam reddit subtiliorem. Uerum ultra quintam essentiam compelli se minime patitur, id est, in 2. 4. 0. Ulterius uero si progredi quis praesumat, aduritur. Administratio Et Usus tincturae solis. Tincturae solis drachma una, cum uncia una optimae theriacae uenetae permisceatur, & huius mixturae propinetur aegro scrupulus unus ieiuno stomacho sub auroram. Imperetur sudor, & excitetur stragulis in lecto. Processus huius administrationis repetendus, quoad ulcus non eiiciat sanguinem aut alium quemuis humorem sanguinolentum, quod plaerunque fieri solet decimo uel duodecimo die. Curetur postmodum quocunque uoles unguento uulnerario uel stictico. Elucidatio Quorundam Obscuriorum locorum. Huius artificii potissima difficultas consistit in auro corrumpendo. Uulgi siquidem opinio tenet, aurum arte nulla, nec ullo igne uinci posse. Uerum autor noster id aqua salis facilime fieri docet. Potest quidem aurum aliter calcinari, uel in pollinem redigi mercurio, uel fumo saturni, & reliquis, praeter utilitatem, qui puluis quocunque aliomodo paratus follibus & igne redit in pristinum sui metalli statum, id est in corpus malleabile. Puluerationem huiusmodi corruptionem esse minime uult in auro Paracelsus. Expresse nanque nobis innuit aureum corpus inter caetera metalla solidissimum, ad modum corrumpi debere, ut malleum non expectet amplius, aut sustineat, imo ut a sua metallica natura prorsum remoueatur. Aqua salis idipsum fieri docet obscure satis, ne palam arcanum hoc prae caeteris excellentissimum fiat indignis naturae non minus quam arti mortalissimis inimicis. Nihilominus quantum in me fuerit sal istud aperiam filiis artis, & naturae mysteriorum studiosis & curiosis indagatoribus. In terrae uisceribus igitur, & montibus, naturae sal occulitur naturaliter coctum, praeter hominis artificium, quod petreum nuncupatur, lucidum atque transparens, massa coagulatum ingenti mangis quam caetera quaeuis alia. Liquatum igne saepius uires maxime destructiuas metallorum acquirit, & auri, si postea soluatur succo radicum raphani. Hoc loco multi haesitare solent, an de raphano uegetabili radice fiat sermo, uel de minerali quopiam, quorum dubiosa mens me non remorabitur, quin ad literam istud prorsus intelligam. Etenim hoc loco non tantum acuitatis, quantum salis praescripti solutionis est habenda ratio: licet utraque nobis etiam non somnolente consideranda ueniant. Dicit enim Lullius uir chimisticae philosophiae doctissimus, quibusdam uegatabilibus menstrua philosophorum acutiora reddi. His tamen omissis ad solutionem salis ex Paracelso redeamus. Quis autem uel plebeius quispiam homuncio dubitabit, sal quodcunque per aquam communem aut aliam dulcem resolutum hebetari? quod etiam experimento patet, quo saepius, eo mitius ac debilius reddi. Hinc fit quod acrioribus liquoribus, & ponticioribus uegetalibus, suo corrosiuo sale naturali minime carentibus, solui sal doceatur. Idipsum de sanguinea dum uiridis est iudicandum esse non dubito, etsi nonnullis, imo quamplurimis qui de mineralibus intelligi uolunt, ad uitriolum se conuertentes aliter uideatur. Locus est per se manifestus, his uerbis, dum uiridis est, innuit eiusmodi uegetabilem succum assumendum eo tempore dum adhuc uiret, ac si diceret, non est, quod sinas arescere uel tabefieri. De uitriolo quidem non potest haberi suspicio, cum semper uirescat, & licet aliquando pallescat iuxta locorum qualitates, e quibus eruitur, ac in ceruleum colorem uergat, luteum, uel album, nihilominus ei uiriditas inesse plus minusue cernitur. Considerandum etiam sanguineam dixisse autorem, & non sanguineum, ut herbam innueret potius quam minerale quidpiam. Quaere igitur optime lector herbam non minori praeditam acrimonia quam raphanus, quocunque loco reperias, quae sanguinea nuncupatur, cuius & raphani succis dictum sal dissoluatur, acriorque reddatur in auri faciliorem solutionem. Frigida modo destillatio uideatur ab autore non appellata, sed ea dicitur frigide facta, hoc est calore temperatissimo, ut qui uix a frigiditate dignosci queat, respectu compationeque ad alias destillationes facta, quibus consuetum est in aliis extractionibus uti. Signum etiam esse putat in galea destillatorii uasis, quum radii, filamentaue corporei cuiusdam humoris apparent. Oportet enim spiritum inuisibilem esse dum ascendit, nec prius perceptibilem quam in corpus aut in suum uehiculum frigore coaluerit. Siquidem spiritus nostros chimicos habere corpus necessum est, aliter nostras manus effugerent atque potestatem, attamen admodum rarum, ut nisi cohibeatur aliquo uase, prorsum euanescat. Alcool uero dicitur puluis pistillo non, sed resolutionibus duntaxat attritus. Restat explicandum quod sub aenigmate celatum uoluit autor. Ad lydium lapidem hunc, qui Paracelsum uertistis hoc loco, pedem offendistis. Patet, cum in eo scopus totius negotii consistat in ista graduatione uidelicet. Aenigma hoc erat. Uitra quintam essentiam compelli se minime patitur, id est in 2. 4. 0. ulterius uero si quis progredi uolet, aduritur. Audite quaeso, uidistis unquam uos quintam essentiam, aut processum eius ignoratis? Nunquid eam circulatione fieri scitis? Quid aliud inculcare nititur doctrine suae filiis Paracelsus, quam ea duplicata semper, id est multiplicata uel continuata, circulum hunc in infinitum agi, donec in unitatem peruenerit ac in ea quiescat denariumque numerum, unitatemque secundam compleat. Colligitur ex numero primo facta progressione prima numerali hac 2. 4. 8. 16. 32. 64. 128. 256. 512. & 0. quae circularis nota postrema motum & progressum innumerum designat, fatigatione desinentem in quietis, hoc est fixionis caracterem aut centrum, uel potius unitatem. Non aliter intelligite locum hunc in exemplari germanico. Qui duplatur quinquies in bis, duo, quatuor, ad hunc modum in bis quinque 10. hoc est duplatur per 2. 4. & ultra usque in bis quinque 10. Uideamus quaeso qua ratione seducti sunt numeros istos exponere conati 2. 4. 0. Non animaduerterunt inter notas arithmeticas 2. 4. punctula, quae non 24. sed 2. & 4. denotant, initium binariae, uel duplatae progressionis. Hinc deprauarunt mentem autoris ornata quadam serie per aenigma loquendi, propositam, & in chimericam suam phantasiam, nullius rei praeterquam suae significatiuam. Potius dixissent ac melius, qui duplatur in bis quinque, per 2. 4. in 0. desinens. Hoc nobis & singulis apparuissent periti mysticarum rerum artis, & scriptorum Paracelsi. Nota uero circularis numerorum reuolutionem docet ad unitatem singulorum, quae ad chemisticam hanc artem applicantur, atque fixationem, quam uocant, centri in sua quaque monarchia: non eam qua dotatur aurum in igne praecaeteris constantissimum corporibus, sed qua spiritus ad tantam simplicitatem adducuntur, ut numerum omnem & corpus exuant. Uice uersa corpus etiam fixum esse dicitur, quum ab omni spiritu liberum efficitur, aut ubi cum unito spiritu fixo compactum est, unumque factum, ut amplius diuidi nequeat in alias partes, quam in unum, & unum idem. Fixatio spirituum igitur est, eorum ad suam simplicitatem & uim penetratiuam adductio, per quam corpora simplicia etiam facta subintrant, ac postmodum ita sese mutuo complectuntur, ut arte uix seiungi possint. Nam aut in igne simul manent, aut una simul abeunt in auras. Si tamen artificio quopiam ea segregari contingat, in aliud nil nisi in unum & unum idem id fiet, quod etiam cum nullo alio conuenire poterit quam uno. Referendum eo ubi Trithemius aenigmate suo proponit in arcanis, Reiiciatur binarius ( inquit ) & ternarius ad unarii simplicitatem reducibilis erit. Nec obliuiscendum etiam eius erroris, qui ab exordio descriptionis tincturae commissus legitur ad hunc modum. Transcendit color in spiritum, & manet puluis albus in fundo uasis. Separa, pulueremque liquefacito, conflabitur inde metallum aqueum, sed album lege metallum. Prouenit hic error ex autographo Germanico incorrecto, in quo Wasser habetur, quod Weisser esse debuit. Iam demum ad alias tincturas ueniendum est. De Arcano Tincturae antimonii. Redigendum est in alcool, tandem in reuerberatorio uase clauso per mensem igne leniter eleuandum, ut inde uolatile consurgat, primo album, deinde citrinum, & postremo rubeum, purpureum ac leue. Ab hoc lilli ad hunc modum preparato, spiritu uini lilli materiam altitudine digitorum decem excedente, clausoque uase color extrahatur. Haec est summa praeparatio lilliae ex antimonio. Frustra sunt in hoc operati negotio, quotquot ante Paracelsum arcanum huiusmodi quaesierunt aliis mediis, & alienis a uero lilli processu. Usus Eius Tincturae Est. Ut in dolio uini recentis mense Septembri, uel Octobri, ad quasque uiginti mensuras uncia semis huius tincturae affundatur, ac una cum uino digeri mundificarique sinatur. De hoc uino bibat aeger tribus, quatuor, aut pluribus septimanis aliis omnino potibus omissis. Ulcera tamen obiter communioribus muniantur emplastris. Operatur enim tinctura satis intrinsecus ad exteriora persananda. Omnis Huius Rei Difficultas Potissimum consistit in hac dictiuncula alcool. Nonnulli satis incongrue sunt interpretati pro puluere minutissime trito, pistillo uel mortario ferreis aeneisue, sed error istorum satis arguitur eo, quod uariis locis Paracelsus de alcoole uini scribit, proaqua ardente rectificata, quae quidem nihil cum puluere commune habet, nullamque similitudinem. Est igitur alcool rerum aut corporum quorumcunque nil aliud, quam purior & mundior substantia ab impura separata. Uideamus ergo quid sit alcool antimonii. Discretum hoc loco iudicium esse debet solidorum a liquidis. Possunt nihiloninus & concreta longe aliis mediis quam tussionibus in minutissimam substantiam redigi per ignem, calore, solutionibus, congelationibus, sublimationibus, etc. Sententia haec est autoris nostri, ut antimonium nedum atteratur pistillo & mortario, sed etiam in uolatilem suam substantiam a suo naturali colore non immutatam. Idque solo ignis & caloris beneficio regimineque fieri necessum est, ut postquam uulgariter contritum fuerit, philosophice tandem atteratur sublimationibus, quae pistilla sunt philosophorum & mortaria. Docet alio loco sublimationem hanc fieri debere sine omni capite mortuo. Satis igitur constat nihil fecum ante sublimationem adfuisse. Proinde necessaria est ista sublimatio stibii, uel frustraneum opus, & inanis labor ad antimonii flores atque tincturam suscipitur. Maxima pars eorum qui Paracelsi praeparationum anatomiam exercent rerum, tentantes arcanum hoc fallitur. Statim autem a uulgari tritione sublimant in fuliginem albam. Sed prius in coelum scandere posse, quam hac uia ueros flores citrinos aut rubeos elicere, suo damno saepius experti sunt. Uulgare non est, at mere philosophicum artificium, paucissimis etiam philosophis hactenus cognitum. Proinde filiis doctrinae duntaxat reuelandum. Eiusmodi porro sublimatio fieri debet igne admodum temperato, ut antimonii puluis minime liquescat, ascendat nihiloninus ut farinae flos parietibus adhaerere cernitur molendinorum. Ecce iam totum huius negotii habes arcanum, ut nisi truncus, intelligere quiuis potest. De Arcano Tincturae Corallorum. Corpus corum in alcool, non priori similem, sed in puluerem attritu minutissimum redigatur, ex quo tinctura per uini spiritum eliciatur quemadmodum exauro. Postea sexies atque decies ascendant per destillationem supra nudum ignem, separatio uero sexies in balneo, toties destillatum suis fecibus refundendo, uel quinquies tantum. Seruetur oleum, hoc in aqua theriacali uenit administrandum, a scrupulo in drachmam. Aquae Theriacalis Formula. Ad spiritus uini uncias quinque, assumito uncias duas theriacae, & myrthae Romanae rubeae unciam unam cum drachmis duabus, item croci orientalis drachmas duas. Destillentur omnia simul ac semel tantum. Usus Tincturae Corallorum administrationis. Eius uncia una & semis permisceatur aquae cichorii, uel chamedrios aut gamandrae unciis decem, & huius mixti quarta pars unciae propinetur aegro, mane & uesperi horis quinque ante prandium ac totidem horis post coenam, idque sex aut septem diebus successiuis. Cibetur patiens leuioribus, & potus eius sit aqua destillata ex fumo terrae, cichorii, uel similium aquis, quibus tamen sobrie tantum utatur. De Tinctura. Balsami. Ad uncias uiginti spiritus uini assumantur drachmae quatuor, uel uncia semis balsami ueri, simul ambo circulentur in pellicano ad solem spacio unius mensis. Postea destillentur ambo per alembicum, quae quidem destillatio melior est hoc loco, quam per uas retortum. Ista mixtura manet in sua compositione. Huic demum addatur adhuc uncia semis balsami, & ut prius uitro clauso digeratur ut alii melius permisceatur. Postquam & istud mixtum uolatile factum erit ut antea diximus, rursum addatur uncia semis balsami, idque toties agendum usque dum uncias duas balsami, spiritui dicto permiscueris, & ut audisti in summum gradum suum adduxeris. Administrationis Usus Tincturae balsami. Pondus granorum hordei quinque huius praeparati balsami propinetur aegro, in uino ueteri albo, quolibet die bis, donec purulentie nihil ex ulceribus effluat. Radice tandem & origine ulcerum amota, cessat effectus omnis cum causa, per intrinsecum usum istius arcani, & extrinseca cura perficitur. De Tinctura Salis Philosophorum. Commisceto salis auri uel eius alcali, salis antimonii, & salis aut alcali melissae ana, unciam semis, item salis puri petrosi uncias octo, & super frustulum panis aspersa commedantur. Nec est quo demireris salium auri, antimonii, & uegetabilium appellationem, ubi horum extractionem didiceris, quam ignorare medicum haudquaquam decet, non miraberis amplius. Alia Salis Tinctura. Salis gamandreae, uel chamedrios, salis cichorii, & salis ualerianae singulorum uncia una, commisceatur salis absynthii unciae semis, & salis uitrioli drachmae unicae. Condantur cibi & quidquid eduliorum aegris appositum fuerit, usque dum ulcus melius habeat. Eiuscemodi salium genera, proprie dicuntur ex arte alcalia naturaliter insita corporibus naturalibus omnibus, eliciuntur etiam ad hunc modum. Aduratur quoduis corpus in cineres, e quibus capitellum aut lixiuium elixetur, clarificeturque per filtrum, & clixatione fac omnem aquam abcedere, quod fundo subsederit alcali uel sal est eius corporis. Quamuis hoc loco tincturae ponantur ad curationem ulcerum, generalem nihiloninus uirtutem habent ad alios morbos, cum per instaurationem & innouationem sanguinis operentur. Hactenus de tincturarum arcanis, iam enim ad alia transeundum erit. De Quatuor Arcanis Ad contracturas. Primum Arcanum Compositum. Sumantur alcoolis uini librae sex, cantharidum unciae decem, florum tapsi, canabis, camomillae, hypperici, singulorum manipuli sex, contusa permisceantur, ac solis radiis uel calore fimi digerantur per mensem. Postea destillentur. Huic destillato liquori addatur canabi florum, tapsi, camomillae hypperici, centaureae, betonicae, prunellae, singulorum libra semis. Masticis mumiae ana uncia una & semis. thuris unciae quinque, lumbricorum terrestrium, ranarum ana libra semis. Destillentur in circulatorio per octo dies & utere, sicuti de balsamis diximus antea. Segundum Arcanum, Solidum. Succi flammula cum tota substantia, hoc est una cum floribus, foliis, caule, radicibus, & c. succi florum tapsi, ana librayna, digerantur cum alcoolis uini libris duabus in cquino uentre, diebus decem. utere ut superioribus. Quid alcool sit cum in liquidis, tum in solidioribus antea satis diximus. Tertium Arcanum, Elementatum. Chelidoniae, melissae, erucae, iuae arteticae, florum tapsi, papaueris, centaureae, betonicae, parthenionis, hypperici ana manipuli duo. Terantur omnia simul, aceti parum admisceto. Putrificentur, & ex eis succus expressus circulatorio uase rectificetur diebus decem, utere postmodum ut aliis. Quartum Arcanum, Metallinum. Metallum resolutum circuletur diebus octo, dulcificetur & in usum assumatur. Metallorum tamen faciendum est discrimen. Solis aqua prae caeteris ad contracturas est excellentissima, & praestantissima. De Arcano Tartari. Eius optimi reuerberatorio calcinati in summam albidinem librae tres, dissoluantur excellentissimo ardente uino, in balneo maris diebus septem putrefiant. Postmodum per uas terreum fortissimum igne leui primum, successiue deinceps aucto, ac sub finem uiolentissimo destilletur inde tota substantia, iuxta processum aquae fortis. Ascendet primo liquor subniger cum ardente uino, quod quidem a substantia tartari separari potest. Deinceps relictae feces calcinentur iterum in reuerberatorio uigintiquatuor loris ac destillentur cum aequali sui pondere uini ardentis madefactae. Processum hunc toties repetas donec tartari nihil amplius reliquum sit a postrema destillatione. Tandem collectos omnes eiusmodi liquores summe rectificatos calore solis in puluerem exiccari sinito, & abea materia spiritum ut ex calcinato tartaro factum antea fuit, prorsum elicito. Dosis eius est drachma semis, & granum unum mitridatii, unciae aquae cichorii uel plantaginis destillatae commixta, iuxta respectum personarum aliquoties administretur. Medicamentum hoc origines atque radices omnium ulcerum tollit funditus. Hoc loco paucis admodum uerbis instrui multi possent, & ad summum chirurgiae fundamentum adduci, necnon ad ueram uulcanicae transmutationis & gemmarum tincturae colorationis cognitionem. Uerum auaricia, pigritia, & ambitio huius mundi per summum arcanum ignis philosophici, uel aquae, non sunt prouchendae. De Arcano Antherae. Sublimetur stibium album pulueratum igne lentoprimum, auctiore postmodum usque dum in flauedinem, uel in croceos flores conuersum, ad colicam, & alios infinitos morbos optimum sit, medicamentum. De Arcano Anthos, Uel Honath. Sulphuris uncia semis perfundatur unciis uiginti spiritus uini, digeratur ad solem uno mense, postea destilletur. Reaffundatur destillatum, & rursum addatur sulphuris uncia semis. Digerantur ut prius optime clauso uitro. Tandem destilletur iterum, ut antea. Hoc artificio sulphuris unciae duae possunt addi, ac ad mummiam adduci terre, quod balsamum erit, ac remedium ad ulcera pertinacissima, sistens eorum fluxiones. Estque per os assumptum praeseruatiuum ab omni putredine. De Auro Poculento. Hoc repurgatissimum per antimonium soluatur aqua uel uiridi liquore salis in puluerem, qui coelesti aqua destillata saepius abluatur usque dum acrimonia salis abeat. Huic pollini uini tantum affundatur ut quatuor digitis latis emineat, & in uase clauso digerantur balneo maris, temperato calore, tribus uel quatuor septimanis. Et calore hoc tingetur spiritus citrino uel rubicundo colore, solis corpore albi pulueris instar in fundo residente. Spiritus a colore separetur balneo maris, & rectificetur. Aurum habebis poculentum, quod in corpus minime reuertitur quouis artificio. Alia Eiusdem Ad Contracturas Et alios insinitos morbos, formula. Auri foliati, puluerati, & in succum ut antea dissoluti unciae uni tantum, affundatur aceti destillati, quantum sat esse uidebitur, simulque toties destillentur & separentur, quoad saporis eius quod adiunctum erat in calcimatione nihil prorsum degustetur. Postmodum in aquae uitae infra scriptae unciis quoque pellicanico uase digeratur uno mense. Et aurum poculentum habebitur excellentissimum. Aquae Uiiae Uuius Formula. Uini ardentis rectificati libris decem addatur florum rosarum, rorismarini, anthos, cheiri, foliorum utriusque ellebori, & maioranae, singulorum manipulus unus. Cinamomi, macis, nucis muscatae, caryophillorum, granorum paridis, piperum omnium, cubebarum ana unciae duae. Succi chelidoniae, tapsi, melissae ana libra semis. Cinerum fabarum unciae quinque. Mixta simul omnia per duodecim dies in pellicano digerantur. Separa demum & utere. Elucidatio Praecedentium. Obscura satis formula quae de auro potabili posita est, requirit aliquam interpretationem ubi primum habetur, auri foliati, puluerati, & in succum soluti. Pulueratum intelligito calcinatum, quod autem diuersimode fieri solet. Primo, quum argento uiuo calefacto igne modico permiscetur, amalagma uocatur, aurifabris non incognitum artificium, & postmodum igne totum argentum uiuum pellitur in auras, aut in eius conseruationem destillatione uiolenta recipitur in aqua frigida, placenta solis in fundo subruffarefidente. Est & alia terendi auri ratio, si lamina eius super strictum orificium uasis ad hoc aptati locetur, & in uase subtus argentum uiuum sublimatum, aut plumbum liquefactum super prunas teneatur, ut eiusmodi uaporem hauriat, redditur admodum friabile ut alteri facilime ualeat in puluerem. Potestetiam liquatione permisceri sex aut pluribus sui ponderis partibus argenti puri, & in subtiles bracteas malleis tundi, ac aqua forti resolui, ut totum argentum in aquam abeat suo more, auro, quod ea nequit aqua solui, fundo forma pulueris nigri subsidente: qui quidem, ut reliqui omnes, salis gemmae, uel communis aqua demum in uerum puluerem solui debet, ut formam deponat metallicam. Posterior hic puluis auri communis fuerit abluendus aqua, uel destillata, aut in precedentibus aceto destillato, saepius, ac dum acredinem & uirus omneu aporum realgaricorum aquae fortis & salium deposuerit, quod gustu deprehendi potest. Hoc omni peracto, nec prius ad ueram cum aqua uitae digestionem aptum esse putato. Restat ut in aquae uitae formula quid per anthos & cheiri sit intelligendum indicetur. Quoties de uegetabilibus fit sermo, anthos pro floribus rorismarini, & cheiri pro caryophillatis intelligi possunt. Uerum si fiat mentio mineralium, anthos mumiam esse terrae putato de qua diximus, & cheiri elixae ex argento paratum. Quod superiore proximoque loco de mineralibus fiat sermo, indicant alia materialia, tum maxime quia de manipulis agitur, quibus mineralia non, sed uegetabilia metiri consueuisse medicos, cum spagiricae, tum alterius medicinae certissimum est. De Auro Uitae. Flat amalgama ex duabus partibus mercurii mundati, & una parte solis antimonio purgati. Per corium hircinum exprimatur mercurius, quod uero non transierit, rursum ut prius amalgametur & exprimatur, idque toties, donec solis uni drachmae, mercurii drachmae septem, uel octo coniungantur. Pasta haec soluatur aqua forti, ex uitrioli partibus duabus, & salis nitri parte una facta, argentique lamellis defecata: cuius aquae portio sit unciarum duarum, ad pastae drachmas octo, uel nouem, decemue. Destillatione postmodum separetur, & rursum affundatur cohobando: ad hunc modum fit puluis rubicundissimus. Hic in uasculo figulino & fusorio positus inter prunas modice candeat. Exemptus ac frigefactus abluatur in dulcedinem aqua rosacea, uel potius aqua uitae, siccetur & seruetur ad usum. Dosis esto iunioribus denarii medii pondus: fortioribus, & adultis, denarius integer, ad obstructiones, morbos intercutaneos, uenereos, pestem, lepram, etc. Item ad ulcera deprauatisma: si peros assumatur, siue unguentis & implastris permisceatur. De Auri Solutione per aquam mellis. Aurum foliatum & purum aqua mellis resoluatur, cui addatur alcoolis correcti portio aequalis, separetur aqua mellis. Dosis eius est a scrupulo semis in drachmam unam. Addi Poterunt. Succi centaureae, salis nitri ana unciae binae. Dosis huius esta scrupulo semis, in scrupulum unum & semis. Explanatio. Uel Amplificatio breuitatis processus. Notandum etsi hoc loco paucis admodum uerbis auri praeparationem ponat, a suis discipulis nihiloninus intelligi, tum etiam ab eis qui uel tantillum in chemicis initiati sunt, aut Paracelsi uaria scripta legerunt, potestetenim quod hic deficere uidetur, uel truncatum esse, quaerendum alio loco in quo dilucidius tractatur. Non est existimandum, ut quis ex unico uel altero tractatu, aut lectura quapiam obiter facta, hunc autorem admodum grauem & obscurum intelligat. Uariis enim locis, ac animaduersionibus in theoricis intelligendum se praebet legentibus: in practicis uero manum requirit artificis ad ignem, carbones, & experimentum applicatam. Proinde sciendum per destillationem mellis, quod in sua manifesta natura alioqui mitissimum ac dulce comperitur, corrosiuam complexionem exurgere, quam non acquirit igne, sed inuersione oculti sui in manifestum. Sunt enim haec duo contraria: ut ex contrariis omnia condita uidentur. Mel igitur corrosiuum efficitur ignis artificio, ut etiam aureum corpus prae caeteris compactissimum naturaliter, instar aquae regiae ( quam stygiam uocant ) resoluat, presertim ubi primum pauco huiusmodi liquore super marmor atteratur. Alcool correctum supra uinum correctum, uel ardens nuncupatur, cuius magisterium satis uulgare, sed industria parationis eius passim habetur uariis locis, ut non sit opus ea tractatione replere paginas. Solum id modo praestabimus, ut per additionem, correcti uini medicamentum aliud apponamus, ad uarios pellendum morbos innouatione sanguinis. De Aqua Uitae Penetratiua. Aquae uitae ( quam uocant ) rectificatae quinque libris affundantur aquarum, melissae, rosarum, cheiri, saluiae, balsami, singulorum libra una, piperum omnium, cubebarum, zingiberis, cinamomi, masticis, myrrhae rubeae, macis, caryophillorum, ana uncia. Item succi mellis libra semis. Digerantur omnia simul diebus nouem. Postea separentur, & in pellicano destillentur ad spiritum. Cui pomum tostum uel assum confractum, & aromata haec infra posita sunt adiicienda. Cinamomi, caryophillorum, macis ana unciae duae, anthos, & cheiri ana uncia semis, ambrae drachmae duae, musci grana quinque, zibetae drachma semis, zingiberis, cubebarum, nucis myristicae ana uncia una & semis, amoni drachmaeduae. Zeduariae drachmae duae & semis, granorum paridis uncia una & semis. Digerantur omnia super cineres calidos diebus tribus. Post digestionem separa, & serua. Dosis est granorum quinque singulis diebus. Anatomiae Astronomicae documentorum arcana quadam. Quatuor sunt corpora, quae inter caetera ad coelestem anatomiam comparata, humanis corporibus maxime conueniunt, eaque bifariam repertita, ut duo uiris proximius inseruiant, uidelicet lignum aloes, & antimonium: alia duo mulieribus, ut melissa, & ualeriana. Aquorum usu post mensem reuolutum, uiris conuenit oleum uiride salis, mulieribus uero liquor carabis: quorum omnium praeparationes quaere infra suis locis. Eiusmodi medicamentis natura corporis humani ad armonicam temperaturam coelesti similem adduci potest, ut ex coeli uiribus innouetur ac instauretur. Explanatio. Mirabunturne aduersarii, Paracelsum ponere inauditam hactenus anatomiam coelestem, & astronomicam, ipsumque in coelum blasphemum esse, pro suo more non iudicabunt? Sed quid tandem efficient aliud quam seipsos torqueant in carpendis eis arcanis, quae ipsos fugiunt, quo magis ac magis ueritati resistunt naturali. Sane horum me miseret, qui nec infirmitatem siuam noscere cupiunt, neque medicum ultro se gratis afferentem admittunt naturam. Putamusne frustra Deum nobis coelum & elementa proposuisse, uel cernenda solum absque alia consideratione, & non secus ac animantia bruta fruamur eis quae producunt, obiterque transeamus, quod plerique faciunt? Cadaueris humani corpus in mille frusta secuisse nouaculis, sat esse medico schola docet infidelium. Uerum quos uerae medicinae spiritus docuit, eos etiam anatomistas fecit, non cadauerum, sed magni totius naturae compositi, & uiui corporis, item & parui ad eius similitudinem, & ex eo conditi, & substantialiter compositi, praeter calybeam nouaculam. Hac de re pauca, uel nulla reperiuntur, nisi per idololatricas umbras tradita ab infidelibus, quae singula nedum ad Ideas, uerumetiam ad fictos deos retulerunt, quos adorarunt. Christiani uero uirtutes omnes, ex unica uirtute uerboque Dei solo pendere confitentes, nituntur etiam ex unico fonte, unico fundamento, membra singula totius naturae cognoscere ac introspicere, per unicum instrumentum inferioris naturae quod ignis est elementaris, & unicum in superiori naturae parte, quod ignis est coelestis. Quid ( inquiet aduersarius ) hoc noui, elementa in coelo assignare uelle, & uice uersa coelum in elementis? Uobis nouum, non ueritatis professoribus philosophis. Utinam & uobis familiare foret, anatomiam nobiscum inquireretis cum coelestem, tum elementarem in omnibus. Sed quo medio tandem? Date locum spiritui sancto, qui in uobis mansionem habere cupit, modo habitaculum repurgetis tanto doctore dignum & praeceptore, ut fiat per similitudinem ex reformata moralitate docile. Deinceps omnia, & quae in coelo, & quae in elementis, ut Salomon intelligetis, cernetisque mentalibus ut carneis oculis. Haec est uia qua scanditur in coelum, non solum naturale, uerumetiam supernaturale. Rursus qua ratione repurgaturus sum habitaculum hoc? Oratione primum ad Deum fusa, tandem sedula meditatione arcanorum eius, atque lectura sui uerbi. Hinc oritur solis aeternilumen, ad uidendum lumen hoc in caducis tenebris positum. Qui solem supernaturalem ignorat, naturalem nunquam Inueniet, qui non est aurum, sed aliquid auro, & gemmis omnibus longe pretiosius. In omnibus rebus naturalibus, quoniam uita rerum est naturalis, occultus est. Hic uero iuxta naturale uas in quo receptus fuit, uariatur, ex uarietate receptaculi materiae. Quodque namque membrum est uniuersi, & omnia membra simul unum corpus constituunt. Ut igitur membra cadauerum per nouaculam examinamus, uniuersi uiui corporis mundi membra per ignem introspiciamus, & innotescet nobis, quam similitudinem habent singula membra corporis mundi magni, ad singula membra corporis humani paruique mundi, per signa metheoricarum generationum arte chimica productarum, suis organis & applicationibus. Quid ultra desideratur, quin Astronomicam Anatomiam intelligatis? Singula corpora hic in terris, astra sunt inferiora singulis correspondentia superioribus astris in coelo, quae formae sunt illorum. Proinde arcanum innouationis, uel in singulis membris apparet, uel in toto corpore, si particulares formas ad uniuersalem adducere nouerimus extra suam speciem. In isto passu caligat oculus monoculi physici. Hactenus de Anatomia Astronomica dictum sit per transennam, quod haec peculiarem, & amplum tractatum requirat. Nunc demum ad essentias ueniendum est, easque primum quas quintas nuncupamus. De Quintis Essentiis. Postquam de rerum arcanis diximus, ad ipsarum quintas essentias ueniendum esse iudicamus oportunum, praesertim quod nonnihil affinitatis ratione uirtutum & efficaciae, habere uideantur. Quamquam praeparatione differunt. Primo sciendum igitur quid sit quinta essentia. Substantia quaedam est ab omnibus quae natura produxit, & ab unoquoque uitam habente, corporaliter tracta, ab omnibus impuritatibus, & mortalitate ( intellige corruptione ) separata, necnon ab omnibus elementis corruptibilibus segregata. Est itaque essentia quinta uirtus, & incorrupta natura medicinam in se continens, colores, uitam, & rerum proprietates. Similis est spiritui uitae ob immortalitatem, de qua plurimum habet: homo uero mortalis. Proinde ab huius carne uel sanguine quinta non potest haberi substantia uiua, quoniam ab ipso separata, uita pariter, quae quinta est essentia, priuantur. Non sic de rebus insensatis & uegetabilibus euenit, quae licet a sua radice truncoue separata sint, spiritum adhuc uitae retinent in uiriditate uegetabili, quo uel insita suo, aut alieno trunco, uel indita terrae rursum pullulant ac uegetant. Caro autem aut sanguis ab animali separatus nunquam conglutinari potest in uegetam naturam, quia nihil de anima retinuerunt a separatione. Bene tamen ab eis elici poterit essentia quinta, sed mortua non uiua, ut ex uegetabilibus siccis pariter non nisi mortua potest haberi, quoniam uiridi succo, spirituque suo uegetabili carent. Metalla autem non moriuntur, sed uita longa pollent incorrupta. Proinde perfectissimas exhibent quintas essentias. Ab his igitur exordium hoc loco habeant ad hunc modum, quintarum essentiarum praeparationes. De Essentia Quinta Auri. Aurum cemento regali, uel antimonio purgatum, per aquam salis metallica malleabilique sua natura priuetur. Postmodum residentia uel puluis abluatur aqua dulci, donec acrimonia salis ab eo recedat. Tinctura deinceps uini spiritu eliciatur, ut supra meminimus. Postremo uero spiritus ab ea per eleuationem separabitur, ut in fundo uasis maneat essentia quinta. Aquae Salis Formula. Sal mundissimum & albissimum natura sola procreatum, & non arte factum, tritum & liquefactum aliquoties, succo radicum raphani mixtum atque solutum destilletur. Rursum cum sanguineae, dum adhuc uiridis est, aequis partibus mixtum quinquies destilletur. In isto liquore laminae aureae soluuntur in puluerem, a quo sal & omne corrosiuum eius ablui se permittit facile, multis affusionibus aquae dulcis, & euacuationibus. Nam sal in profundo nequaquam permiscetur, nec adhaeret metallis. Spiritus Uini Forma. Uinum rubeum, potius quam album, excellentissimum circulatorio uase reconditum amplissimo ut rotetur melius, balneo maris ad uini profunditatem immersum, diebus quadraginta bulliat. Postmodum effusum destilletur a cucurbita frigide, donec spiritus uisibiles exeant. Caetera quaere supra ubi de tinctura auri scripsimus. Nec piguit eadem hoc recensere loco, cum & autor ipse uariis locis idem at diuersimode, quo melius intelligatur repetat, tum etiam quod excellentissimum sit prae caeteris omnibus arcanum, ad omnes fere morbos innouatione & instauratione sanguinis propellendos. De Essentia Quinta Metallorum omnium in genere. Metallum in aquam resoluatur aqua soluente, dissolutumque destilletur per balneum, & abstrahatur, putrefactionibus tam diu cohobando donec in oleum conuertatur. Hoc ipsum e cucurbitulis paruis destilletur alembico, & pars una metalli manebit infundo. Residuum hoc ex metallo rursum in oleum adducatur ut prius, ac destilletur, idque tam diu, donec omne metallum ascenderit. Possea putrefiat iterum per mensem. Tandem igne lento rursus destilletur. Uapores omnes ascendent ac descendent in uas recipiens, quos amouebis admoto alio recipiente. Postmodum ascendent obscuri duo liquores, unus albus, alter uero iuxta metalli naturam & conditionem. Et quum prorsus ascenderint, separabuntur in recipiente per se, ut essentia quinta sit in fundo mansura, color albus uero corporis natabit superius. Ista duo separanda sunt per tritorium, & essentia quinta peculiari phiala seruanda sola. Cui demum affundatur uinum ardens rectificatum, & maneat cum ea donec penitus acuatur. Postea coletur uel separetur ab essentia quinta, & recens uinum ardens iterum affundatur. Hoc toties feceris donec acuitatem nullam percipias amplius. Postremo aquam bis destillatam affundas, qua rursum abluatur & in suam dulcedinem adducatur, tum serua. Hac uia comparatur essentia quinta metallorum. Corpus uel puluerem album si reduxeris igne per liquationem, habebis inde massam metallicam, quae iudicari nequit sub qua specie contineatur. De Essentia Quinta marcasitarum. Processus noster ac modus eliciendi quintam essentiam a marcasitis, per omnia similis est ei qui de metallis. Essentiis quintis arcana longe praestantiora sunt, quandoquidem in se continent quintas essentias etiam, una cum suis peculiaribus arcanis uirtutibus. Marcasitarum essentiae quintae processus hic esto. Marcasitae cuiusuis minutissime tritae libra una, corrodentis aquae libris duabus iniiciatur, simul in digestione maneant duobus uel tribus mensibus, & in liquorem conuertentur. Hunc destillato per ignem, ut ascendent uapor & oleum, que putrefiant una in uno uentre per mensem. Postea destilla ut metalla, & pariter ut in illis duo colores ascendent, albus unus alter essentiae quintae. Album relinquito, nisi foret ex alba marcasita, uel stannea, tum a spissitudine cognoscas unum ab altero. Inferiorem serua, quem ad suam dulcedinem adducas, ut supra de metallis. Ad hunc modum extraxeris quintam essentiam a marcasitis, absque uirium uirtutumque suarum ulla corruptione. De Essentia Quinta Ex Pretiosis lapidibus, gemmis, & unionibus. Quoduis horum in fragmenta crassiuscula, & non in puluerem contusum ponatur in uitreum uas affuso radicis aceto, ut quatuor uel quinque digitis latis emineat, & equino fimo digerantur per mensem integrum. Quo tempore materia liquida fiet. Hanc alio recenti radicato lauabis aceto, perturbataque simul maneant, ut acetum lapidis uel gemmae colorem in se recipiat. Coloratum in uitrum effundes, & ad materiam residentem aliud acetum affundes priori simile, idque toties donec amplius non coloretur acetum. In aceto colorato continetur essentia quinta, reliquum est inutile corpus. Exiccetur colorata materia bullitionibus ut exhalet acetum, puluisque remanens in fundo colorue, aut potius alchitran, abluatur in dulcedinem. Tandem eiusmodi puluis super marmor soluatur in liquorem, qui gemmarum uel unionum est essentia quinta: horum calor est instar spissi lactis, corpus uiscosum & arenosum: gemmarum ueto pro conditione sua. De Essentia Quinta salium. Fixiora calcinentur, uolatilia tantum adurantur, & postmodum resoluantur, ac in aquam destillentur ( filtro puto potius quam alembico ) Aqua haec in putrefactione maneat per mensem, postea balneo destilletur inde aqua dulcis abiicienda. Quod eo calore noluerit amplius ascendere, ponatur iterum in digestionem unius mensis, ac destilletur ut prius, idque toties facito, usque dum aqua destillata postremo, secum adferat natiuam salis acredinem aut salsuginem. Hac uia habetur essentia quinta salis in fundo, & ex adusta libra uixduae unciae. Uerum alio modo procedendum cum alumine, & uitriolo, quae salia sunt etiam: ista nanque non sinunt se calcinari ad fluxionem ut salia reliqua. Quapropter, ab eis destillatione separandae sunt aquae, postmodum corpora calcinanda uel adurenda, & deinceps suis potius quam alienis aquis resoluenda, ut exprocessu praescripto auditum est, de caetero faciendum. De Essentia Quinta ardentium. Ardentia dicuntur corpora non comestibilia, picem, oleum, aut resinam in se continentia, ut sunt terebintus, abies, larix, iuniperus, cypressus, & reliqua ustionibus obnoxia facilioribus, & inflammationi. Similia trita repleant ollam fictilem, fortem ac uitreatam, coopertam lutoque sapientiae ( quod uocant ) munitissimam, ne respiret, igne tandem circulari uiginti quatuor horis urito, successiuo calore, sub finem tamen aucto, ut olla postremo candeat prunarum instar. Ab igne postmodum semota materia nutricetur in fimo septimanis quatuor, & inde mox destilletur omne quod ascendere uolet. Hoc ipsum equino uentre digeratur, ad superfluam humiditatem ab eo postmodum destillationibus, & in humationibus repetitis, ac multis amouendum: idque toties dum aliquis uapor superfluus ascenderit ( balneo puto ) eius tandem corporis essentia quinta habebitur in fundo uasis. De Essentia Quinta Ex crescentibus, aut uegetabilibus. Herbae, frondes, flores, etc. contusa uase ad hoc apto condantur, & in equino fimo septimanis quatuor. Postea destillentur per balneum, & rursum in fimum equinum ponantur diebus octo, ac destillentur balneo maris. Ascendet essentia quinta per alembicum, corpore manente quidem in fundo. Si quae tamen ex essentia quinta restitissent adhuc in fundo cum fecibus, putrefiant ut prius, ac destillentur: ad aquam hanc addatur iterum simile crescens, & pellicano digeratur sexdiebus. Inde spissus liquor proueniet coloratus, qui per balneum actus destillatione recedet, corpore cum essentia quinta in fundo manente. Hanc separa per retortum pressorium a fecibus, ac digeri sinito diebus quatuor. Ad hunc modum habebitur essentia quinta, spissa tamen substantia, nihilominus odore, succo, uirtuteque naturalibus, proprietates referens sui corporis. De Essentia Quinta Aromatum, seu redolentium. Muscus, zibeta, camphora, & id genus alia permisceantur oleo amigdalarum dulcium, & uitro recondita digerantur ad solem suo tempore, uel donec in pastam reducta sint. Postmodum a suis fecibus exprimantur. Hac uia separatur corpus a quinta essentia, quae oleo permixta tandem separabitur ad hunc modum uidelicet. Perfundatur oleum hoc ardente uino, & in digestione simul sex diebus contineantur. Per cineres postmodum destillentur, ascendet uinum ardens & essentia quinta cum eo, remanebit essentia quinta primum oleum, & orbatum in fundo. Postremo destilletur uinum hoc ardens per balneum maris, & in fundo manebit essentia quinta in olei forma quadam separata. De Essentia Quinta comestibilium. Comestibile quoduis minutissime discissum in cantharo clauso bulliat per tres dies. Postea per lintheum aut setaceum exprimatur, & per balneum maris destilletur. Ascendit primo quaedam aquositas, quae dum cessarit, in fundo relinquetur essentia quinta. Hoc est summum nutrimentum prae caeteris omnibus. De Essentia Quinta potabilium. Potabile quodcunque uoles, ut est cum tota sua substantia, pellicanico uasi reconditum digeratur in equino fimo per mensem, melius tamen per integrum annum, aut amplius. Reperietur in pellicano digestum quid, hoc per balneum primo separetur, secundo per cineres, tertio uero per nudum ignem. Ad hunc modum habentur essentiae tres ab omnibus potabilibus. Quaelibet peculiari uitro seorsim recipiatur. Duae posteriores latius balneo digeste, hoc eodem per destillationem essentiae primae plus exhibiturae sunt, & pluribus eiusmodi repetitionibus, quicquid eius habuerint. De Essentia Quinta antimonii. Florum antimonii uncia una & semis, cum aquarum melissae, uitae circulatae, succi chelidoniae, singulorum unciis tribus, digerantur diebus duodecim. Separatione facta postmodum balneo maris, inuenietur essentia quinta antimonii, cuius dosis est uncia semis. Flores antimonii quaere infra suo loco. De Essentia Quinta sulphuris specificata. Florum sulphuris libra semis, florum alborum antimonii uncia una & semis, succi auri uncia una, aquae uitae circulatae unciae decem. Digerantur simul per mensem, & in massam duram coagulentur. Eius uice qualibet drachma una tantum administretur. De Essentia Uitrioli specificata. Uitrioli hungarici librae duodecim, limaturarum cornu uniconis, uel eboris, & in istorum alterius defectu uel utriusque, spodii sumantur electi, & camphorae singulorum drachmae quinque. Irrigentur aqua seminis peoniae luna deficiente collecti. Postea simul omnia destillentur per descensum, usque ad rubedinem capitis mortui. Huius liquoris libraeduae, sui colcotharis librauna, alcoolis uini, aquarum chelidoniae, ualerianae, melitenae, plantaginis, chamedrios ana uncia & semis. Destillentur omnia simul per uas retortum, ut phlegma, spiritus uel oleum simulascendant. Phlegma tandem per balneum separetur, & per athanoreum surnum oleum rubicundissimum. Dosis esto pueris ante paroxismum caduci morbi, phlegmatis drachma una: uiris de spiritu scrupulus unus: senibus autem, olei grana tria. De Essentia Mercurii, Et, eius dulcedine. Soluatur aqua salis nitri, & abstractu per destillationem redigatur in puluerem album, cui uase fusorio figulino excepto & prunis candentibus affundatur aqua fortis facta ex alumine & uitriolo, & abstrahatur. Puluis aqua communi destillata pluries abluatur, ut acrimoniam & uirulentiam aquae fortis omnem deponat. Postmodum affusa aqua ardens per destillationem iterum abstrahatur, idque decies. Postremo uehementi admodum igne, ut uas ferme candeat, tota humiditas abstrahatur, ut Mercurii puluis rubeat instar sanguinis, dulcisque plurimum gustu percipiatur. Dulcedo Alia Mercurii, Quae balsamum eius, & hocmatina uirtus, & mumia dicitur. Extinguatur mercurius ouorum aqua, quae super suam calcem destillata fuerit, ea reducitur abstractione ut prius, in rubicundissimum puluerem admirandae dulcedinis, per quam citissime curat omnia cum uulnera, tum ulcera, etiam uesicae, alioquin incurabilia, faucium quoque ex ingluuie pracipitati uulgaris, optime perfectissimeque sanantur. Dulcedo, Balsamus, Et mumia antimonii. Antimonium resolue cum sale armoniaco, tum demum aqua pluuiali dulcorato, ac postea exiccatum super marmor toties resoluatur, donec colorem rubicundissimum lympidissimum ac perspicuum acquirat. Hoc medicamento fistula, cancrosaque ulcera uenereo morbo orta uel permixta, persanantur. Essentia, Dulcedo, Balsamus & mumia uitrioli. Eius colchotaris rubedo per aquam pluuialem abstrahatur, & rursum coaguletur. Ex eo coagulato iterum ut prius extrahito rubedinem, idque quinquies, sexies, aut saepius facito, ac donec ea materia coalescat in duritiem lapidis, qui admotus linguae suimam dulcedinem referat. Hoc remedio syrones, & alia grauiora cutantur ulcera. Maxima autem inest dulcedo uitriolo, qui ex cupro per chemiam elicitur. Mumia, Essentia, Dulcedo, & balsamus tattari. Calcinetur igne uehementissimo uiginti quatuor horis. Postmodum aqua culiculae dulcoratus exiccetur atque decies & quinquies aut seximes atque deecles iterum una cum uino rectificato destilletur, & per abstractionem semper exiccetur. Postremo super marmor in aquam resoluatur non pinguem, neque oleosam, quae dulcedine sua maxima persanat ulcera quaeuis. De Mumia, Dulcedine, Et balsamo plumbi. Calcinetur, & ex cineribus extrahatur balsamus per acetum euacuationibus, atque destillatione corpus exiccetur, & exaltetur in minium per reuerberationem, uel per aquam serpentine pictae, in cerussam. Ulcerum erit cum depascentium, & ignis perfici, tum prauorum omnium excellentissimum inter caetera medicamentum. Cupri Balsamus, Atque dulcedo. Extrahantur exeo flores per botim destillatum laminis eius inunctum, in quo resolutum sit prius uitriolum e cupro tractum, id est ex floribus eius per resolutionem & coagulationem in alcali. Ulceribus depascentibus optimum est remedium. Ferri Dulcedo, Balsamus atque mumia. Per aluminis aquam in resinam adducatur rubicundissimam, reiteratis plurimis calcinationibus, & solutionibus, seruata semper olesa pinguedine moderata. Genus omne fluidorum ulcerum, humidorum ac flaccidorum curat. Idem efficit crocus ferri reuerberati, & in suum alcooladducti. Mercurii Dulcedo, Mumia uel balsamus. Coaguletur perc olchotar, & in oleum reducatur ut supram de aliis, cum aqua parthenionis praeparatum, alia balsama quaeuis longe superat. Arsenici Et Auripigmenti dulcedo balsamus atque mumia. Fixanda primo sunt per sal nitri, & fixata resoluenda, soluta in alembico sublimanda, & in pinguem aquam abducenda. Hac enim praeparatione uenenum amittunt, & absque dolore depascentia cauaque persanant ulcera quaeque. Sunt & alia balsama, quae pariter ex eisdem elicere docet autor, ut ex sequentibus liquet. Auri Balsamum. Huius foliati & repurgati drachma una, cum olei de pino drachmis quatuor digerantur septimanis quatuor. Postmodum oleum ablue, manebit in fundo puluis, quem una cum tereniabin crudo poteris administrare. Aliter Praeparatur Id Ipsum, ad hunc modum. Foliorum auridrachma una, & olei masticis drachmae sex digerantur una per mensem. Separato postmodum ab oleo ut prius. Affuso tandem alcoole uini digeri sinito diebus octo, & balneo separetur alcool, oleo quidem hoc utitor: septimana qualibet ter duntaxat. Alia Praeparatio Eiusdem Ex utrisque praecedentibus. Solis foliati scrupuli quatuor, cum alcoolis uini de pino, de melissa, & c. unciis duabus, digerantur diebus quindecim. Postea butyrum abstrahatur, digerique sinatur per mensem. Postremo uero per balneum excipiatur balsamum auri. Hoc multo maiora curat quam ulcera. Auripigmenti Uel Arsenici balsamum. Accendantur subdio, propternoxios uapores & fumos, a quibus apprime cauendum, cum sui ponderis duplo salis nitri, prunis accensis ad hunc modum uidelicet. Excandescat primo uasculum figulinum fusorium ( tigillum uocant ) materiaquoque mixta sensim iniiciatur, donec tota salis nitri substantia suas flagrationes cum flatibus reliquerit: dorsum uento uersum habeas, ne quid eius uirulentiae naribus autemore haurias respirans. Tandem augeatur ignis per tres uel quatuor horas, inde fiet ut auripigmentum uel arsenicum ad butyri modum in fundo uasis liquatum conspiciatur. Frigefacta materia candens super marmor effundatur & loco humido resoluatur in liquorem, qui latius destillatione per cucurbitam rectificari potest, ad ulcera quaeuis & quantumuis putrida, manantia, & infecta. Cupri Balsamum. Hoc in uitriolum est inuertendum, istud in aquam, & eius colcotharin oleum rubeum. Ambo hi liquores ad ulcera quaeque sunt excellentissima remedia. Aliud Ex Eodem. Cupri limati libra semis, terebinthinae destillatae libra una, salis uulgi drachma una, uitrioli drachmae duae. Mixta simul recondantur in uase clauso tribus mensibus. Tum demum erit optimum balsamum. Ad etius drachmam unam addi potest olei communis uncia una. uel olei anetini drachmae tres cum olei uitellorum ouorum drachmis duabus, & linimentum fieri. Alia Additio. Ad eius cuprei floris drachmam semis addatur aloes epatici drachma una, & liquoris consolidae unciae quatuor. Misceantur in formam liquoris uiscoli. Cupri Uel Aeris Balsamum. Eius laminarum librasemis, uitrioli drachmae duae, postquam digesta fuerint in oleo ex terebinthina destillato, rursum in oleum destillentur quod cum aequali portione olei oliuarum permiscetur, ad inueterata & maligna quaeuis ulcera persananda. Hoc solo differt a praescripto, quod post digestionem destillatur, & sal commune relinquitur. Easdem igitur pati potest additiones quas illud. Stanni Balsamum. Calx eius in aquam fortem iniicitur, & in ea tam diu relinquitur usque dum appareant lapilli crystallini coloris, uel transparentes. Deinceps humore per arenam abstracto, destillatum acetum affunditur, balneoque digeruntur ad solutionem horis decem uel duodecim, & coquuntur. Frigefacto uase quod clarum est eximiturac destillatur. Huic exiccatae materiae destillatum aliud acetum affunditur, & coquitur ut prius, donec tota materia soluta sit. Quo percepto per destillationem acetum abstrahitur, usque dum in olei forma resideat in fundo. Calens adhuc materia fuerit eximenda, ne coalescat in mellis crassitiem. Expletur ut oleum ex plumbo ad uulnera recentia quaeuis, & ulcera persananda horis uiginti quatuor. Plumbi Uel Saturni balsamum. Ex cineribus eius uel calce, per acetum destillatum spiritus eruitur. Quae quidem plumbi dulcedo postquam in oleum deuenerit, ad ulcefa nedum, sed etiam ad apostemata, & uulnera summuni est remedium. Ferri Balsamum, & calybis. Crocus fiat eius cum aceto destillato per euacuationes tincture a quo postmodum eleuetur sal armoniacum octies aut nouies, inde post in suum oleum optime dulcificatum redigatur, quo ad ulcera per infusionem utendum erit, qualibet septima ter, ut auti balsamo, uel ferreo, singulis duodenis horis. Tartari Balsamum Tartari unciae nouem, salis petrae libra una, calcis uiuae unciae tres, arsenici uncia una, contrita simul omnia in olla fictili calcinentur, calcinata soluantur aqua, & per filtrum clarificentur. Coagulentur deinceps, & coagulatum hoc ter aduratur per se, postea cum aequali pondere salis petrae calcinetur interum, tertioque ut prius. Postremo uero ad ultimam coagulationem acetum destillatum affundas, hoc toties abstrahes igne uehementis. donec in dulcedinem abeat. Hoc oleo totum crus madefiat. Postea repleatur oleum alumine calcinato per acetum extincto, ut inspissetur. Singulis uigenis & quaternis horis, cum coligandum erit absque intermissione, donecomnis rubedo, & tumor abeant. Addiitio. Ad libras duas istius olei uncias duas addito dragacanthi in aquam rosarum dissoluti, camphorae tritae unciam semis. Commistis omnibus inungatur crus totumque membrum, & foraminibus infundatur ex eo medicamento pro discretione. Sanata ulcera perungantur oleo puro balsami citra ullam additionem, a cura diebus decem continuis. Singulis etiam annis aperiendae uenae conuenientes aliquoties. Mumiae Arsenicalis, Balsami & liquoris, triplex praeparatio. Arsenici Mumiae Formula. Huius albi unciae sex salis fusi colchotaris ana uncia una & semis commisceantur, & reducantur in secundo gradu reuerberationis tribus uel quatuor horis. Exemptum iterum tundatur, ac praeparetur ut prius, idque ad minimum quinquies, quod eleuatum est semper excipiendo singulis fecibus abiectis. Addi possunt ad huius mumiae liquorem terebotin, myrrhae ana uncie duae. Fiant in modum olei per marmoream, aut aliam resolutionem. Singulis duodenis horis utendum. Arsenici Balsami Forma. Elus albi unciae decem, talcis unciae quatuor, calcis uiuae unciae quindecim. Fiat mixtura quae reducatur in quartum reuerberationis gradum uiginti quatuor horis. Cum eleuatus fuerit in uitri formam, eximatur abiectis fecibus, in quibus uenenum remansit. Eleuatum hoc tritum uitro reconditum, uel super marmor humido loco resoluatur in oleum. Addi possunt ad eius balsami drachmas tres, olei uitellorum ouorum drachmae decem, terebinthinae destillatae drachma una. Fiat mixtura, cuius usus, ut mumiae dictae, singulis duodenis horis est innouandus. Arsenici. Liquoris Formula. Huius crudi & albi libra semis, salis nitri libra una, salis gemmae uncia semis, trita minutissime simul omnia reducantur in apertam reuerberationem uiginti quatuor horis. His ad hunc modum coniunctis, candeat adhuc arsenicus tribus horis, aucto postmodum igne liquefiat, quo percepto in aquam effundatur & extrahatur alcali. Possunt addi ad istius alcali drachmas quindecim, corticorum malorum granatorum unciae sex, thuris drachma una muscilaginis de botin drachmae tres. Fiat mixtura. Notandam hoc loco duas priores reuerberationes fieri uase clauso, ad modum sublimationis, tertiam uero apertouase. Arsenicum Fixum, Et Balsamum. Duratur per sal urinae, deinceps in oleum per seipsum, & super marmor conuertatur. Ulcera citissime curat, & persanat constantissime. Carabis Balsamum Uernicis ex carabe flaua decoctae quantum uidebitur expedire, herbis & floribus uulnerariis impleatur, ut sunt pyrola minor, ophioglossum, sanicula, agrimonia, consolida maior, hyppericon, & c. Florum eorundem, & prunellae, rosarum, camomillae, & c. addatur his ter tantum, quantum ipsa uernix fuerat, item myrrhae, thurisque ana medietas eius, atque mumiae portio iuxta proportionem compositi, a digestione tamen, & non prius, adiiciatur. Inde mirabile balsamum exurget. Eadem uernix, si cum oleo uulnerati quopiam adiungatur, & uino decoquatur, admirandas uires acquirit. Balsama Uaria Destillata. Primum Balsamum. Ariophillorum unciae decem, zingiberis uncia una, nucis myristicae uncia semis. Destillentur ex alembico separatione in suos gradus, ut iuxta gradus morbi dolorisque uti medicus ualeat. Secundum Balsamum Destillatum. Olei oliuarum libra una, thuris uncia semis cariophillorum unciae duae & semis. Destillentur alembico in suos gradus. Tertium Balsamum Destillatum. Terebinthinae libra una, petrolei uncia una & semis. Destillentur ut supra iuxta gradus. Quartum Balsamum Destillatum prae cateris optimum. Thuris, masticis ana uncia una & semis, cariophillorum uncia una, numiae unciae duae & semis, bdelii drachmae duae, galbani uncia una. Destillentur omnia, & separentur gradus. Additio Generalis Ad praescripta. Destilletur oleum oliuarum etiam per gradus, & ambo olea mirta simul aequis portionibus expleantur, floribus hypperici ad summum, in uitro macerentur, ac tandem ungatur ulcus extrinsecus & circumcirca sine intermissione, donec dolores sedati sint. Curetur emplastris ex calcinato. Balsamum Uulnerarium Absque urltramarinis, citra destillationem. Olei oliuarum libra semis, olei de nucibus nostratibus libra una & semis, mumiae de medullis unciae duae, mumiae pinguedinis unciae nouem, consolidae aureae, florum centaureae ana unciae quindecim. Digerantur ad solem. Balsamum hoc est excellentius ( etsi careat ultramarinis ) cunctis, ab antiquioribus medicis praescriptis hactenus. Balsamum, Ex Mumia. Mumiacum aequali parte mellis, ad mixta floribus hypperici, uase uitreo sigillato quatuor septimanis digeratur, & seruetur ad uulnera assiduo illinenda, & humectanda, usque dum persanentur. Balsamum Hypperici. Seminis hypperici quantum uoles in suum oleum, uel per expressionem, uel destillationem adducito, cui terebinthinae pondus addatur aequale, & cum optimo uino bulliant per horam. Deinceps oliuarum olei medietas etiam adiungatur; & iterum per horam bulliant ut prius. Tum demum adiungatur bona quantitas florum perforatae, & uinum ut antea, bulliantque per sex horas, uel donec uinum prorsus absumtum fuerit: oleis & floribus ad solem digestis permensem, balsamum hoc perficitur. Balsamum Ellebori. Herbam atque radicem eius contusae, in aqua propria digerantur in fimo, uase clauio & sigillato. Postea separetur humidum a putrefacto, & iterum putrefactum separetur a fecibus in singulare corpus. Tum erit balsamum in humido gradibus duobus, & uiginti duobus in putrefacto. Dosis putrefacti secundum gradus, humidi uero secundum quantitatem consideretur, in administratione post primum processum. Altius in essentia sua potest ascendere, si praemissus processus iteratus fuerit additione recentis herbae, putrefactioneque ut supra. Balsama Uaria Destii. lata ex distillatis. Primum. Terebinthinae destillatae librae duae, galbani destillati libra una, gummi elemi destillati libra semis, rursum destillentur in balsamum a suis fecibus & phlegmate separatum. Secundum. Terebinthinae, oleorum lauri, oliuarum, iuniperi ana libra una. masticis, myrrhae, thuris singulorum libra semis. Destillentur per se quae sunt eiusdem qualitatis, olca uidelicet per se, & alia seorsim. Mixta simul iterum destillentur semel. Tertium. Dipis taxi, seui ceruini, adipis ranarum, cerae ana libra una. masticis librae duae, thuris libra semis, euforbii unciae tres, destillentur ut supra. Quartum. Gummi oppoponacis libra una, galbani libra semis, ammoniaci unciae tres, bdelii uncia una & semis. Simul cum aceto permixta, coletur inde acetum reliquum, destillentur in oleum. Cui addantur terebinthinae destillatae librae tres, olei philosophorum libra semis, olei laurini destillati, masticis, thuris ana libra una. Destillentur omnia simul iterum in oleum. Huic addatur rursum styracis liquidae uncia una & semis, ranarum numero uiginti, adipis taxi librasemis, aceti destillati, uini ardentis ana uncia una & semis. Digerantur in sole, uase uitreo per mensem. Postmodum exprimantur & seruentur. Quintum. Lignorum iuniperi, fraxini, sabinae uel tamarisci, fagini ana libra una, arte communi per descensum in oleum destillentur, & hoc pellicano rectificetur. Sextum. Seui ceruini librae tres, adipum felium, ursi ana librae quinque. Destillentur in oleum. Huic addantur ranarum uiuentium librae quinque & iterum simul destillentur. Destillato eiusmodi addantur seui ceruini rursus libra una, adipis taxi librae tres, cerae libra semis aceti quantum sufficit, & una cum praecedentibus fiat unguentum, quo ad contracturas primis diebus potissimum utere. Postea quibusuis ex antea positis balsamis, contracta membra sunt optime perungenda singulis diebus ter, absque ulla intermissione. Hactenus balsama seriem essentiarum interruperunt, quare ad eas, & ad entia prima ueniendum esse iudicamus oportunum. De Essentiis Mercurii Laxatiuis, uariae definitiones, ex ordine triplici. Prima Species Mercurii. Sulphur continet uitriolatum, & uitriolum liquefactum. Secunda Species. Habet mercurialem seuam, & laxam chinoleam. Tertia Uero Species. Continet mercurium metallorum praecipitatum, & mercurium mineralium extractum. Definitiones Singulorum. Sulphur uitriolatum est quaedam extractio sulphuris a uitriolo per decoctionem. Dosis eius est ut ellebori nigri. Cuius Parandi Forma Haec Est. Exiccetur oleum uitrioli in puluerem, sublimationibus destillationibusue, saepius idem oleum refundendo, uehementissimo quidem igne. Postremo affuso eiusmodi oleo digeratur per mensem, ac postea destilletur. Poterit idipsum & melius fieri ex floribus sulphuris, & ex oleo uitrioli. Dolores omnes mitigat, somnum non impedit, & carnes bonas generat. Uitriolum liquefactum est quod ex cupro tractum, non coagulatur amplius. Eius Formula Uitrioli Ex Cupro. Cupri laminae madefiant aqua forti, regia, uel aqua salis armoniaci, harum una, & quum aeruginem conceperint, haec abradatur. Siccatae laminae rursum illinantur ut supra, donec prorsus consumptae sint. Aeruginem omnem aqua communi dissolutam & per filtrum clarificatam, si quis in alcali redegerit, uitriolum ex cupro sibi parauerit. Hoc solutionibus, & cogulationibus assiduis eo fuerit adducendum, ut non coaguletur amplius, sed in liquore maneat. Laxa chimolea, puluis est abstractus a floribus mineralium falis, cuius extractionis modum apud Paracelsum hactenus reperiri non potui. Mercurialis seua est humor ab aluminibus tractus in quibus generatur mercurius. Nec id hoc loco ponere ualeo, quod ex scriptis autoris legere nondum contigit. Mercurius metallorum praecipitatus, est reductio metallorum in suam primam materiam, & inde per seipsum praecipitatio. De Hoc Legi Apud Autorem ad hunc modum: Calcinetur metallum per mercurium uulgi, & adiungatur aequali portioni mercurii uiui in sublimatorio. Maneant simul aliquandiu, donec una reducantur in amalgama, quod uocant. Postmodum sublimetur inde mercurius, ac iterum teratur cum dicta calce metallica, sublimetur, ac rursum terantur simul ambo, idque toties donec ista calx postremo leuiter admota lumini candelae statim fluat ut cera: Quo percepto ponatur in digestionem suo tempore, quo transmutabitur in primam suam materiam, quae uocatur mereurius metallorum & philosophorum, a multis quaesitus, a paucissimis uero inuentus. Praecipitationem eius in sequentibus non difficile reperies ubi de industria chimica latius tractabitur infra suo loco. Mercurius mineralium est oleitas quaedam a mineralibus auri uel argenti tracta. De hoc lege in mineralium oleis passim in hoc opusculo descriptis. Hactenus de essentiis, ad entia prima tandem progressum faciamus. De Entibus Primis. Primum ens generaliter sumptum; est compositum imperfectum, ad aliquem finem a Deo & natura praedestinatum, incorporatiuum, etc. Et quia perfectum non est, omne cui incorporatum arte fuerit, alterat illud, non aliter quam ipse mercurius. De hoc ente primo non loquimur potissimum hoc loco, quatenus adhuc est imperfectum, sed de ente primo perfecto per nostram artem, expriore tamen imperfecto ente tracto, & ad instaurationis finem adducto, ut sequitur. De Ente Primo Mineralium. Mineralis auri, uel antimonii minutissime triti libra una, salis circulati librae quatuor. Mixta simul digerantur equino fimo per mensem, inde fiet aqua. Purum eius ab impuro separetur, & purum in lapidem coaguletur. Postea uino rectificato calcinetur, separetur iterum, & super marmor soluatur. Aqua haec putrefieri sinatur per mensem. Inde fiet liquor in quo signa demonstrantur omnia, quae in ente primo auri uelantimonii latent. Non secus de mercurio & mineralibus aliis intelligendum, a quibus etiam entia prima iuxtadatum processum extrahuntur, ad instaurationem & innouationem, uel alterationem uitae breuis, labilis, ac debilis, in uitam sanam & longam. De Ente Primo Gemmarum. Smaragdorum, aut aliorum pretiosorum lapidum uncia una, calcinetur sale soluto usque ad albedinem. Postmodum soluatur in phiala sigillo Hermetis clausa, & super nudum ignem, uitro nudoponatur, ut materia sit in altum suspensa fundumque no attingat, usque dum a spirituali natura decidat rursus ad fundum uasis, corporalisque fiat iterum instar liquoris metallorum, aut mellis. De Ente Primo Herbarum uel uegetabilium. Chelidoniam, melissam, aut quamcunque aliam herbam in pultes contusam, uitro hermetice clauso digeri sinito per mensem, & in arena postmodum etiam uno mense. Tandem separetur purum ab impuro. Purum una cum sale soluto uitro concludatur ut prius, & exponatur soli per mensem alium. Quo absoluto reperies in fundo liquorem spissum, & sal superius natans, hoc separato remanent uirtutes melissae, uel chelidoniae in hoc ente suo primo contentae. De Ente Primo Liquorum, aut liquefactibilium. Minera sulphuris & sal solutum per se resoluantur prorsum in aquam. Hanc destillare quater oportet, ascendet primo sursum albedo quaedam, in qua uires & uirtutes entis primi sulphuris demonstrantur. Usus Entium Primorum Est. Ut quoduis eorum ponatur cum uino, tam diu donec istud ab ente primo coloretur. Tum demum eius uini dosis est pro discretione. Singulis diebus sumatur sub auroram tam diu, donec decidant, primo digitorum in manibus ungues, postmodum ad pedes, inde pili corporis & capilli capitis, atque dentes, & postremo tota corporis cutis exiccetur, & recens nouaque renascatur. Quo quidem absoluto cessandum est ab eo medicamento. Deinceps nascuntur sensim ungues recentes, capilli noui, dentes, cutis, & omnia noua in corpore, in mente uero sincerus intellectus, & memoria tenacis. Iam ad elixira uitam longam producentia, uelum inclinemus aequum est, & necessatium. De Elixiribus Ad Uitam longam. Elixir hoc loco, dicitur praeseruatiuum quoddam medicamentum. Eius uirtus est praeseruatio corporis in eodem statu in quo reperit ipsum, in eisdem uiribus, & in eadem essentia. Colligitur hinc praecedere debere innouantia & instaurantia remedia, tandem conseruari his conciliatam sanitatem, & uitam per elixira. Si contingat igitur elixira sumi ab aegris, non emendari, sed praeseruari tantum ne morbus progressum habeat, in deteriora. De Elixire Balsami. Balsami ueri, ac optimi nobis optime cogniti pro uero libra una, cum auri quintae essentiae duabus unciis, & essentiae circulati maioris uncia semis. Omnia simul digerantur in fimo per mensem & postea in cineribus altero mense, lento quidem igne, ut dies noctesque uapores ascendant atque descendant. Postmodum augeatur ignis, ut guttulae uasis spondilibus adhaereant, & guttatim recidant aliis, duobus mensibus. Tandem in equino fimo quatuor mensibus maneant, suamque digestionem in eo sine defectu caloris habeant. Tum demum completum erit elixir balsami, quod inspiritum uitae hominis operatur, non secus atque fermentum in pastam, tincturam quoque uiuam inserit corpori. De Elixire Salis. Sal commune album, & mundissime praeparatum multis solutionibus & coagulationibus, ut artis est. Ponatur in pellicanum, cum aquae soluentis tanta quantitate, quae sexies pondus eius superet. Digerantur equino fimo simul uno mense. Postea separetur, aqua soluens per destillationem, destillata rursum affundatur, & separetur, idque toties donec sal in oleum conuertatur. Tum demum adiungatur auri quintae essentiae pars octaua simulque digerantur in pellicano, ac in equino uentre per quatuor menses. Postmodum circuletur uno mense. Deinceps addatur pars altera uini circulati, & maneant in ascensione per alium mensem adhuc. Hoc temporis spacio salis elixir adimpletum erit, non minorum uirtutum in conseruando & praeseruando, quam elixir balsami. De Elixire Dulcedinis. Troni quantum uoles ponatur in pellicanum, solique exponatur in digestionem duobus mensibus, melius tamen per aestatem Postmodum addatur essentiae quintae auri pars quarta, & in sole circulentur ambo simul duobus mensibus aliis, elixir hoc mannae est excellentissimum. De Elixire Quintarum essentiarum. Quintae essentiae chelidoniae, quintae essentiae melissae singularum unciae duae, quintae essentiae auri, quintae essentiae mercurii ana uncia una & semis, quintae essentiae croci, quintae essentiae mirabolanorum omnium uncia una. Permixta simul omnia ponantur in alembicum caecum, & maneant in digestione solis mensibus duobus. Postmodum addatur quintae essentiae uini, & magisterii ciusdem ana uncia semis, & iterum digerantur uno mense modo quo supra. Seruato in thesaurum ad praeseruationem & instaurationem. De Elixire Subtilitatis. Olei oliuarum, mellis, uini ardentis ana libra una. Destilla simul iuxta chemicum usum, idque ter Postmodum separa phlegma totum ab oleis, quae quidem suis coloribus destinguuntur. Colores istos in pellicanum ponas addendo, quintae essentiae melissae, quintae essentiae chelidoniae amborum tertiam alterius partem, uno mense digerantur & habebitur optimum elixir subtilitatis. De Elixire Proprietatis. Myrrhae, aloepatici, croci ana quarta librae pars. Mixta simul in pellicano, & in arena duobus mensibus ascendant leuissime. Separa tandem per alembicum oleum a fecibus praeter adustionem. Oleum hoc una cum circulato uino per mensem digeri sinito, pondere quidem aequali. Seruato demum, etenim uirtutibus naturali balsamo comparari potest, non immerito. Tantum de elixiribus, ad magisteria tandem nos uocat animus. De Magisteriis. Magisterium, est uirtutum a naturalibus corporibus extractio quaedam, per sua chimice praeparata media. Haec enim uires atque uirtutes rerum sibi infusarum ad se, quaedam potentia magnetica, per eandem artem acquisita, trahunt, ac retinent, separatis etiam corporibus, idque praeter elementorum praeparationem, aut quamcunque aliam eorum separationem, quam puri spiritus ab impuro corpore, infusionibus, digestionibus, & euacuationibus solummodo factam. A magisteriis igitur metallorum inchoabimus tractationem. De Magisterio Metallorum. Optime, ac ad summam suam essentiam adducto circulato, laminae metallinae admodum tenues, in limaturam, uel in bracheas reductae imponantur, iuxta discretionem proportionata simul ambo, circulentur septimanis quatuor. Eo temperato laminae reducentur in oleum, aut in formam pinguedinis supernatantis, iuxta metalli conditionem coloratae. Hanc per tritorium argenteum separatam serua, est enim poculentum metalli magisterium, exquorem aggressus es. De Magisterio geminarum. Gemmae contritae calcinentur iuxta reuerberatoriam artem, cum aequali pondere salis nitri. Abluantur postmodum ardente uino multoties, donec abeat omnis acrimonia superfluaque materia. Post ablutionem calcina rursum at per se, tandem per uinum, ardens euacua totam substantiam subtiliorem, haec enim in uinum recipitur. Postremo, per bullitionem uinum exhalare sinatur, & infundo uasis residebit alcali, hoc in aquam dissolutum seruetur. De Magisterio Unionum. Contriti digerantur in aceto correcto per mensem, ad hunc modum in aquam resoluentur. Tandem separetur acetum destillatione perbalneum, reperientur uniones in fundo uasis in modum aquae, quae magisterium perlarum est. De Magisterio Marcasitarum Tritissimae dissoluantur aqua soluente, quae quatuor digitis latis emineat. Postmodum putrefiant uno mense, Postremo destillatione separentur, uti de metallis dictum est. De Magisterio Pinguedinosorum. Carabis optime triti quantum uoles, cum tanto circulato quod sufficiat, in flacco digeratur per cineres diebus sex. Post ea destilletur inde circulatum, & rursum affundatur toties donec oleum reperiatur in fundo. Hoc erit carabis magisterium. De Magisterio Ex Resinatis. Terebinthina, gummi, resinae, & id genus alia quaeque digerantur per se uitro clauso, in digestione calida per mensem. Postmodum in ardente uino coquantur aqua soluente mixto, media tantum hora. Deinceps per alembicum cecum stillent in se redeutia per integrum diem. Inuenientur tandem olea a se inuicem distincta, si eaquae dicta sunt una fuerint assumpta. Posttemo separentur, quodlibet enim est magisterium in sua natura. Oleorum uero magisteria non indigent aqua soluente. De Magisterio Crescentium Lignum in frustula conscissum, in olla fictili cooperta carbonum igne horis quatuor aduratur, exemptumque putrefiat in fimo per mensem. Deinde per cineres urgeatur usque ad ultimos spiritus. Quibus perceptis mox cessandum est, ne magisterium ab igne foetorem concipiat. Ad eundem modum semina, radices, cortices, & similia suum ad magisterium adducuntur. De Magisterio Uini. Uinum excellentissimum uitreo uase contentum, ut uix tertiam eius partem impleat, & hermetico sigillo conclusum, contineatur in equino uentre, continuato calore mensibus quatuor. Quo tempore transacto, hyeme dum frigus acgelu maxime uiguerint, his per mensem exponatur usque dum congeletur. Ad hunc modum frigus uini spiritum, una cum eius tota substantia protrudit in uini centrum, & separat a phlegmate. Quod congelatum non est, spirirum esse uini iudicato, congelatum uero corpus, hoc abiiciendum. Spiritum hunc in pellicano positum, per aliquod tempus in arena digeratur calore temperato, suoque tempore, postmodum eximatur uini magisterium. De Magisterio Sanguinis. Sanguis in pellicano reconditus transcendat super uentrem equinum donec pellicani tertia pars impleatur. Omnis enim sanguis in sua rectificatione dilatatur, iuxta quantitatem, non autem secundum pondus. Quo percepto rectificetur per balneum. Hac uia phlegmata superiora petunt, in fundo residente magisterio. Hoc retorto luto Hermetis munito, nouies destilletur. Post magisteria despiritibus scribere non erit incongruum, quodcum ipsis non parum affinitatis habere uideantur. De Spiritu Uitrioli. A Uitrioli cuperosi librauna, phlegma totum abstrahatur per destillationem, & rursum ad corpus uel feces affundatur, destilletur, & affundatur, idque pluries, ut nouies, aut ut minimum quater, igne quarti gradis. Dosis eius esto scrupulus semis in scrupulum unum, ante & post paroxismum, ad caducum & omnes species eius optimum est remedium. Eiusdem Alia Forma. Destilletur igne uehementissimo nouies in erecta cucurbita, semper cohobando, uel refundendo. Postremo spiritus omnes, ad modum aquae fortis protrudantur, usque in quartum diem. Hic spiritus priori longe uehementior erit. De Spiritu Uini Et Auri. Uinum generosissimum in balneo per mensem, uel diutius digeratur, amplo uase uitreo clauso & sigillato. Exemptum postea destilletur, ac tam diu donec uenulae conspiciantur ad galeae medietatem propendentes, aut guttulae quaedam. Quibus perceptis, ablato mox recipiente admoueatur aliud, & liquoris tantundem abstrahatur ut prius. Postmodum amoto etiam hoc recipiente, & adposito alio quod reliquum est abstrahatur. Tres eiusmodi stillaticii liquores seorsim seruentur. Adhuc reliquum ex uino destilletur, usque dum in fundo uasis materia nigra & spissa conspiciatur. Huic affundatur liquor tertio prolectus, abstrahatur, & affundatur, idque tam diu donec materia spissitudinem mellis concipiat. Loco tandem humido posita lapillos edet ruffos, quos seruato. Materia rursum affundatur liquori tertio tracto, coquatur ut prius tam diudonec lapilli nulli proueniant amplius. Tum demum collecti spiritus phlegmate abluantur, & abluti secundo tracto liquore digerantur, & exiccentur toties dum albescant. Postremo uero prima uice tracto liquore macerentur & separentur tam diu, donec fiant uolatiles. Deinceps amalgama solis & mercurii uratur sulphure, & abluatur calx aqua destillata tepida, cuius uncia semis, cum uncia una & semis lapillorum, in aqua uitae rectificata digeratur diebus quinque, & ex erecta cucurbita uinum abstrahatur, ascendet aqua solis croceo colore tincta. Rursum ad feces lapilli recentes adiiciantur ac digeri sinantur, destillenturque toties, donec aurum totum in spiritum resoluatur poculentum. De Spiritu Uegetabili ex uino. Generosissimum uinum, amplissimo uase uitreo contentum, ut capacitatis eius uix quartam partem occupet, equino fimo uel balneo digeratur diebus triginta, uel tam diu, donec super uinum conspiciatur liquor olei formam referens. Hic remisso plurimum igne separetur, donec ascendere spiritus cesset, ac iterum balneo digeratur uiginti quatuor diebus, ut ex libra una uini uix scrupulus unus eiusmodi spiritus habeatur. Est ad uitae longae productionem utilissimus, etiam ad extrahendum tincturas. Iam de liquoribus nonnihil in medium adferamus. De Liquore Margaritarum. Puluerentur uniones, & aceto destillato perfusi, ut quatuor digitis latis emineat, inter cineres calidos soluantur, ac balneo destillentur ad siccitatem. Calci huic aqua coelestis affundatur, & rursum abstrahatur ad siccitatem, idque tantisper donec puluis acrimoniam aceti prorsum exuat. Postremo super marmor humido loco resoluatur in liquorem: uel spiritu uini perfusus puluis digestionibus, atque destillationibus in olei formam redigatur, cuius dosis sunt grana sex. Alius Margaritarum Succus, aut liquor. Margaritarum pulueratarum unciae quatuor, cum aceti destillati libra una, & aquae uitae circulatae libra semis, in circulatorio digerantur uno mense. Ad hunc modum subsidet substantia perlarum ut pinguis liquor. A quo separentur alii liquores; aceti uidelicet, ac uini, per euacuationem unionum succo seruato. De quo dentur grana sex uice qualibet. Sunt & aliae succum eiusmodi parandi rationem, uerum haec est omnium utilissima. De Quadruplici Liquore Mercurii. Uini sublimati libra una, antimonii in suos flores preparati libra semis. Commixta simul in arena destillentur tam diu, donec in galea clara manserit ardens aqua, fecibus iterum affundatur ac digeratur 24. horis. Tandem in arena rursum destillentur. Primo uinum ascendet: secundo pellucidum oleum flauum: tertio rubeum, & in fundo manet albus liquor. Primus liquor albus in fundo qui manserat, ad ulcera ualet, serpigines, clauos, callos, uerrucas, fistulas, cancrum, podagricos tophos, & uitia cutis omnia. Secundus & flauus ad colicos dolores, pleuresim, podagram, oris foetorem, sputationem sanguinis, spirandi difficultatem, abscessus, membrorum resolutionem ex frigore, ac similes morbos, pondere granorum duorum uel trium. Oleum rubeum quod postremo fluxit, extrinsecus applicatum, ad omnia quae superius dicta sunt ualet. Uinum autem quod primo separatum fuit, ad pulmonis exulcerationem, inflammationem laterum, pectoris angustiam, colicam, etc. conducit per os datum cum aqua uitae rectificata. De Liquore Tartari. Tartarum ex uino albo calcinetur in albedinem, & iuxta processum olei uitrioli destilletur in liquorem. Postmodum in erecta cucurbita separetur phlegma ab oleo, & deinceps per cineres in oleum aurei coloris, ad ulcera persananda, eaque potissimum quae ex morbo uenereo sumunt originem. De Liquore Arsenici. Arsenicum crudum & album pondere librae semis, cum salis nitri libra una, & salis gemmae uncia semis tritiss. reducatur in apertam reuerberationem horis uiginti quatuor, quibus absolutis arsenicum adhuc tribus horis candeat, & liquidum in aquam effundatur, & extrahatur eius alcali. Post liquores aequum fuerit olea ponere. De Oleo Auri. Postquam ab auri succo per uini spiritum prius tracto, postmodum aceto destillato mixto, quindenis diebus digestionem infra scriptam habueris, balneo maris omnia quae fuerant apposita separentur. Hac uia manebit oleum spissum in fundo, quod aurum est permixtionis expers. Digestionis Dictae Forma. In aquae uitae libram unam, & alteram succi chelidoniae, coniiciantur auri ut supra soluti unciae tres. Mixta simul bulliant diebus quindecim, & postea separentur, etc. De Oleo Ferri. Ferri uel calybis limaturae, in oleum per aluminis aquam rubicundissimum rediguntur, uel per destillatum acetum euacuationibus in crocum, a quo sal armoniacum nouies, uel decies eleuatur, & postmodum resoluitur in oleum, aqua destillata aliquoties abluendum: ad alchimiam magis quam ad medicos usus utile. Aliter Ad Hunc Modum. Soluantur eiusmodi limaturae in calcem aqua forti, qua per destillationem abstracta, pluuiali saepius aqua calx abluatur ab acrimonia corrosiuorum aquae fortis. Exiccatae postmodum affundatur acetum destillatum, & balneo maceretur ad solutionem. Postea destilletur, & aliud acetum affundatur, digeratur & abstrahatur, ut prius, toties donec materia resideat in fundo instar olei: quod quidem ad ulcera manantia, & alia quaeuis praestantissimum est remedium. De Oleo Plumbi. Plumbum in flauam calcem per se aduratur, & aceto destillato perfundatur ut tribus digitis latis emineat. Coquatur ad ignem, & amotum resideat. Effundatur clarum acetum, & recens affundatur. Cohabitationis hic processus toties iterandus est, donec plumbi dulcedo prorsus in acetum transcenderit. Collectum acetum hoc omne dulcoratum balneo maris destilletur, & in fundo residebit materia purpurea dulcis. Tandem aqua coelesti destillata perfundatur, sinatur bullire donec alba spuma superius innatet, quae colligatur. Tum demum igni apposita materia bulliat, spumaque albarursus collecta cum priore seruetur. Toties haec despumatio repetenda, usque dum spuma cessarit. Materia fundi adiiciatur. Albae spumae collectae balneo maris a residuo siccentur aceto, in materiam albam fundo subsidentem. Haec iterum aquae fortis affusione soluatur, & per balneum abstrahatur aqua, recenti simili rursum affusa, quae ut prius abstrahatur, idque tertio uel quarto, materia reddetur eiusmodi cohabitationibus albior. Huic iterum afsundatur aqua coelestis, & per balneum abstraliatur, idque quinquies aut sexies, donec acrimonia tota recesserit a materia saleque saturnio, quod humido loco per fluxionem resoluitur in aquam, uel oleum ad omnia uitia ualidissimum remedium. De Oleo Stanni. Redigatur in calcem, ad quam aqua fortis affundatur, ac simul tam diu reliquantur, donec lapilli quidam appareant clarissimi ut crystallum. Deinceps omni humore per arenam abstracto, sensim acctum destillatum affundatur, ac simul balneo digerantur ad solutionem horis decem uel duodecim, coquanturque, frigefacto uase quod clarum est eximitur ac destillatur. Huic materiae exiccatae destillatum aliud acetum affunditur, & coquitur ut prius, usque dum soluta sit omnis materia. Quo percepto abstrahatur acetum destillatione, affunditur & abstrahitur, donec in olei forma resideat in sundo materia. Que calida adhuc eximenda est ne coalescat in mellis crassitiem. Expleri potest ut oleum ex plumbo, ad recentia uulnera quaeuis, & uicera persananda horis uiginti quatuor. De Oleo Antimonii. Puluis eius, & salis gemmae in calcem usti ana librae tres. Trita simul & permixta destillentur in modum olei uitrioli. Manabit oleum ualidissimum ad ulcera quaeuis, atque putridam carnem, & emortuam a uiua separandam absque ullo dolore, item ad uulnera summum remedium. Aluud Eiusdem Oleum. Antimonii, tartari calcinati ana libra semis, alcool uini sesquimensura. Mixta simul per alembicum destillentur tam diu donec resoluta sint. Huius dissolutionis drachma una, & alcoolis uini uncia semis paulatim exiccari sinantur, & postmodum super marmor loco humido in oleum resolui. Maior cura potest ad uulnera uix ulla reperiri unquam, exceptis uulneribus in capite. Aliud Oleum Ex Plumbo, Priori non admodum dissimile. Plumbum in calcem adustum per se, in aceto destillato per duos dies in cineribus calidis digeratur, deinceps acetum effundatur, ac affundatur aliud priori simile, digeratur & effundatur cum alio, idque tam diu, donec omnis dulcedo per acetum sit extracta. Collectum id omne per balneum destilletur, ut in fundo materia salis instar alba resideat, quae humido loco fluit ac in oleum resoluitur, ad uulnera plurimum efficax remedium, carnis expletiuum. Datur etiam per os pondere granorum trium uel quatuor, ad intestinorum dolores colicos, etc. De Oleo Litargyrii. Perfundatur aceto destillato, & loco humido digeratur aliquandiu, effundatur & aliud recens affundatur acetum, digeratur & effundatur, ac toties donec acetum non coloretur amplius. Omne collectum acetum balneo destilletur, donec in fundo maneat oleum, ad exulcerationes, adustiones, tumores, atque dolores omnes ex nimio calore prouenientes, efficacissimum remedium. Ex eo fit etiam lac uirginis, ut uocant. Aliud Oleum Ex Eodem. Alumen, acetum, & litargyrium coquantur simul, donec litargyrium albescat. Iterum atque iterum coquatur, eodem processu redigetur in oleum, cuius etiam Archelaus meminit. De Oleo Mercurii. Amalgamatum cum stanno, pulueratumque sulphuri puluerato commisceatur, ac in oleum destilletur, & a phlegmate separetur. Aliud Oleum Eiusdem. Calcinetur Mercurius aqua forti aliquoties. Postmodum abluatur aqua ardente, ut corrosiuum aquae fortis exuat. In aceto tandem digeratur, & per filtrum clarificetur. Acetum balneo pellatur ut in aridum puluerem exiccetur album. Hic abluatur aqua chelidoniae. Postremo siccatus humido loco resoluitur in clarissimum liquorem, ad quaeuis ulcera persananda. De Oleo Mercurii Sublimati Contra morbillos. Huius sublimati libra una & semis, salis armoniaci albi, & per tartarum repurgati libra semis. Puluerentur ac sublimentur ambo simul toties, donec in fundo maneant, & ut cera liquescant. Postea huic materiae affundatur aqua salis armoniaci sola, uel ouorum aquae admixta, & iterum exiccetur, idque decies. Deinceps super marmor humido loco resoluantur. Et ad huius soluti libram semis, addantur foliorum auri & argenti, utriusque drachmae duae, ac in uitro digerantur horis uiginti quatuor. Postea balneo maris uel per cineres liquor abstrahatur, & uitro clauso humido aliquo loco & calido, resoluatur in oleum. Contra morbum uenereum excellentissimum est remedium, ac ad alios ex eo prouenientes, ad cancrum, & fistulas. De Oleo Auri Pigmenti. Huius uncia una, & tartari calcinati unciae tres, stratificata reducantur in quartum gradum ignis uiginti quatuor horis, ad hunc modum ipsa materia fluet, quae tandem exempta conteratur & coquatur in aqua, decidet in fundum puluis albus, qui est auripigmentum praeparatum. Hoc uitro reconditum, uel super marmor loco humido conuertetur in oleum, fistulis per siringam immittendum, uel madidis eo filis superponendum, aut puluis ante resolutionem inspergendus. Addi possunt ad eius praeparati auripigmenti drachmam semis, resinae pini uncia una, cerae ut omnium aequa portio fiat inde ceratum, quod fistulis applicetur. De Oleo Sulphuris. Huius triti libra una, silicum contusorum librae duae. Misceantur & ex retorto uase lento prorsum igne destillentur, sit uas amplum. Febribus, uulncribus, & ulceribus optimum remedium. Aliud Oleum Ex Sulphure. Sulphuris libra semis, salis armoniaci unciae quatuor, calcis uiuae libra una. Misceantur omnia trita simul, & eis aqua, in qua parum salis dissolutum sit, affundatur. Tandem exretorto oleum destilletur, & separetur a phlegmate. Aliud Ex Eodem. Sulphuris triti unciae duae, tartari calcinati unciauna, calcis uiuae unciae octo. Mixta destillentur ex uase iacente. Uelad Unc Modum. Sulphuris triti quantum uoles, tartari salis pro discretione, perfundantur aceto destillato, ac in balsameleum destillentur, ad uarios morbos, per os etiam administratum, uel extrinsecus applicatum excellentissime iuuat. De Oleo Uitrioli. Siccetur destillatione phlegmatis a colchotare, hoc tritum suo phlegmate rursum imbibatur, siccetur & affundatur, idque toties donec spiritus omnes effluxerint, quod quidem ab aciditate cognoscitur. Postea colchotar rubeum per se, uel cum fragmentis laterum exolla iacente uehementissimo calore protrudatur in oleum rubicundissimum & obscurum, quod per arenam rectificetur uitrea cucurbita. Si uero hoc oleum suo phlegmate perfundatur, uel potius aqua ardente, multoties, & abstrahatur, efficitur admodum dulce, & a suo superfluo repurgatur sulphure alumineque, ut suae pinguedinis tantum substantiam retineat. De Oleo Uitri, Uel gemmarum. Terantur in puluerem, qui calcinetur dupla portione sulphuris. Tandem reuerberetur igne uehementissimo. Postmodum affundatur aqua urticae destiliata, & simul digerantur equino fimo. Postea destillentur, ac ad feces alia recens aqua urticae affundatur, & abstrahatur ut prius, idque toties donec in fundo nihil resideat. Postremo autem in omnes collectas aquas destillatas, coniiciatur modicum salis fusi, & oleum separabitur ab aqua. Rursum ad oleum affundatur aqua destillata, & abstrahatur saepius, doneconinis acrimonia recedat ab oleo. Aliter Ad Hunc Modum. Gemmae sulphure calcinatae soluantur in aqua regia, quae destillatione tandem abstrahatur. Postea coelesti aqua destillata in dulcedinem abluantur. Postremo affuso uini spiritu uel aceti in oleum clarum separatione reducuntur. De Oleo Uiridi Salis. Salis communis librae tres, ocrae librae sex, salis nitri purgati drachmae duodecim. Commixta destillentur in modum olei uitrioli, eisdem organis & processu. Destillatum rursus ex cucurbita uitrea destilletur in cineribus, ad separandum phlegia. Cum oleo terebinthinae, cerae, uerbasci, uel camomillae mixtum, sedat padagrae dolores. De Oleo Colcotharino uitrioli. A Colcothare rubro trito perse, uel admixto sali, & uino destillato, si uoles, igne admodum uehementi, & exolla iacente prolicitur oleum rubrum & obscurum, quod est oleum uitrioli. Postea si uis, a fecibus alcali sal exuitriolo habere poteris. Cum foliis orizontis eiusmodi oleo admixtis, simul quoque digestis, fit oleum uitrioli solificatum. De Oleo Tartari. Combustum samech, & in albedinem calcinatum, & circulatum minus, destillentur simul, ut siccissimum in fundo maneat caput mortuum, & uitrum igne candeat. Deinceps recens affundatur circulatum, & fiat quod cum priore, idque tam diu repetendum, donec circulatum dulce penitus recedat, ac ut est ex seipso non immutatus aliquo sapore. Postremo resolui sinatur per seipsum, & solutum praecunctis omnibus erit optimum ad omne uulnus remedium. De Oleo Camphorae Soluatur aqua forti, & supernatabit oleum. Hoc separatum, uino ardente perfusum, balneo maris digeratur, & igne destilletur. De Oleo Mellis. Mel cum fauis digeratur equino fimo, & in uase fictilidonec materia innatans a melle separata sit. Omni hac ablata, silices minutissimi coniiciantur in mel. Postea per cucurbitam destilletur primo aqua acida, deinde oleum ad uulnera curanda, & ad podagricos dolores mitigandum idoneum, optimumque medicamentum. De Oleo Cerae. Cerae nouae librae duae, liquefiat cera, & calida infundatur uino generosissimo, ac frigefacta eximatur exprimaturque manibus, rursus liquata in uinum coniiciatur & exprimatur, idque septies. Tandem liquatae manipuli tres fragmentorum laterum iniiciantur, & mixta simul destillentur ex uitrea cucurbita lutata, lento primum igne donec phlegma totum ascenderit. Quo cessante mutetur uas recipiens, & igne parum aucto liquor citrinus oleum cerae uerum promanabit. Ubi guttulae turbidae stillare coeperint, rursus mutato recipiente totus liquor abstrahatur. Trium istorum quodlibet seruetur seorsim. De Oleo Iuniperino. Baccae contundantur inpultes, & pro libra qualibet earum affundatur aquae fontanae mensura. Macerentur una diebus tribus uel quatuor. Postmodum ex aenea uesica destillentur aqua & oleum simul, igne lentoprimum, auctiore tandem, usque dum olei nihil amplius profluxerit. Quum autem uidebitur liquoris tantum fluxisse, quantum aquae prius appositum fuit, cessandum erit, & oleum ab aqua separandum, ad multos usus & morbos ualde praeclarum. E fecibus ardens aqua destillari poterit aeque praestans, atque ex fecibus uini, ac magis. In uase ligneo contectae sinantur quiescere diebus quindecim, ut feruescant. Agitentur quotidie bacillo. Tandem e uesica destilletur uinum ardens, ut ex uino uel fecibus eius. De Oleo Siliginis. Siligo ponatur super laminam ferream excalefactam igne, & pinguedinem exhibebit oculorum doloribus aptissimam. Post olea, nonnihil de medicamentis, quae diaphoretica uocant, ponere uisum est. De Auro Diaphoretico. Auri purgatissimi & foliati drachma una, per essentiam uini inter duas scutellas etiam ex auro fabrefactas, ignis in athanore gradu primo resoluatur in liquorem. Dosis eius grana tria ex optimo uino bis terue sumpta. De Diaphoretico Mercurii puluere. Soluatur mercurius aquis ad hunc modum paratis. Ex uitriolo solo destilletur aqua, & ex alumine etiam solo alia, seruentur seorsim. Utrique aquae per se addatur, ad eius libram semis, aceti destillati libra una & semis, item albuminum ouorum coctorum in duritiem librae quatuor. Utramque aquam iterum per se bis destillato, & secundo mixtim. Et ad libram unam mercurii, sumantur huius aquae postremae librae tres. Dissolutione facta, rursus toties destillandum est cohabitationibus, donec puluis colore flauus appareat. Postremo autem affuso uini spiritum destilletur quoties uisum erit, quo saepius eo melius. Dosis est grana tria in quatuor uel quinque, ex optimo & pauco uino, uel rosarum cum electuario. De Diaphoretico Oleo dulci mercurii. Mercurius primo per tartarum calcinatum est repurgandus, & postea sublimandus a uitriolo, sale nitro, & alumine exiccatis, & in aqua ardente uel spiritu uini digerendus; usque dum in uiscosam & pinguem substantiam abeat. Abstrahatur aqua per arenam igne uehementi, & exudabit liquor in forma lactis. Hic iterum affusus in oleum albissimum transit ac dulce, praeter omnem corrosionem, caetera quaeque metallorum excellens oleo. Cum sole digestum & congelatum, summum artis magisterium exhibere potest. Per os etiam administratum, exulcerationes occultas in faucibus, uesica, & in renibus per sudores expellit, ac radicitus curat. De Diaphoretico Oleo Mercurii. Mercurius cum stanno coagulatus, ponatur in scutellam auream utcunque profundam, super acetum optimi uini natantem, & huic pulueri affundatur optimum alcool uini & in spiritum rectificatum. Hoc statim accendatur, idque saepius. Omnia uidelicet mercurius, stannum, & uinum in oleosam uertuntur substantiam. Dosis eius erit granum unum, ex generosissimo uino? Stragulis multis excitetur sudor, quantum sustinere queat aeger. Diaphoretica Potio contra pestem. Maximi praeparati mercurii granum unum & semis, theriacae Alexandrinae scrupulus unus, alcooluini rubei, in quo prius apiaria herba, uel melitena macerata fuerit uncia semis, decocti prunellae uncia una, decocti ualerianae drachmae sex. Misceantur & fiat potio, haec uenenum extirpat, estque medicamentum diaphoreticum ad excitandos sudores aegris. De floribus est quod etiam scribamus ex autore. De Floribus Antimonii. Huius in alcool facti quantum uidebitur, ignis quarto gradu reuerberetur in suos flores, calore leui primum, tandem aucto secundum artem, ut in extractione tincture habetur latius. Ad caducum & species eius est praestantissimum remedium. Dosis in accessu morbigrana nouem, in exagitatione decem & octo, cum industria, & alicui permixta liquori. Postremo quidem, & a recessu paroxismi post horam, ut prius grana nouem administranda sunt. Si uero morbus adhuc redeat, processus hic administrationis tertio fuerit iterandus. De Floribus Sulphuris. Sulphuris, & colcotharis, una cum sale tosto quantum uoles, sublimatione per mediocrem ignem eleuentur in galeam cucurbitae, coloris aurei leuissimique ponderis. Post flores ad salia ueniendum est. De Sale Anactron. Genus est salis in petris nascens, uelut usnea lapidibus etiam supernascitur, nitri similitudine, sed non est nitrum a uitrariis confectum, quod est spuma uitri. Est usneae simile quid, & aqua decoctum fit alumen acidum, ac deinceps uitri formam recipit, spumamque, etc. Falso putarunt antiqui fel uitri esse sal anactron. De Sale Uel Alcali ex argento. Agenti calcinati per aquam fortem, & per tartarum crudum postea reuerberati in quartum gradum quantum libuerit, alcoolis uini quot sat esse uidebitur, uel unciae decem, & tantundem aquae chelidoniae. Reducantur per euaporationem, iuxta praeparationem alcalium. Dosis est scrupulus unus in scrupulum unum & semis. De Sale Antimonii Composito. Antimonii, colcotharis, florum aeris ana quantum uoles, strato super stratum posito reuerberentur. Quo facto extrahatur anima uino rubeo, & inde fac alcali, quod cum oleo mixtum fit linimentum circum ulcerum orificia. Addi possunt ad huius alcali uncias tres, olei colcotharini uncia semis, olei lentisci unciae quatuor & semis. Fiat unguentum quo perungantur ulcerum orificia. De specificis modo remediis dicamus. De Specifico Anodino. Opii thebaici drachma una, succi pomorum punicorum, citoniorum ana unciae sex, cinamomi & cariophillorum ana uncia semis. Trita simul omnia digerantur in alembico caeco ad solem uel in equino fimo per mensem. Postmodum addantur musci scrupulus semis, ambrae scrupuli quatuor, croci uncia semis, succi corallorum, magisterii perlarum ana scrupulus semis. His commixtis, atque per mensem integrum simul digestis, addatur quintae essentiae auri scrupulus unus & semis. Qua caeteris permixta, anodinum specificum habebitur. De Narcotico Specifico diaphoretico. Zingiberis libra una, piperis longi, nigri ana unciauna & semis, cardamomi drachmae tres, granorum paridis uncia una. Conterantur in puluerem, & in uitrum ponantur, cum uncia semis optimae tritaeque camphorae, & aquae soluentis unciis duabus. Sigillato uitro maneant in arena digerenda, suae consummationis tempore. Separetur postmodum ab eis aqua soluens, & putrefiant uno mense, ac una septimana circulentur. Postremo exprimantur & seruentur. Hoc est optimum & potentissimum diaphoreticum, ad omnes frigidos morbos intercutaneos tollendum, in quibus essentia quinta nihil efficit. Cossatum enim annorum uiginti, per diaphoreticum hoc sanatum fuit olim. De Purgatiuo Specifico, uel essentia specificata. Magisterium tartari, & magisterium uitrioli ana quantumuis commisceantur, postmodum addantur partes aequales essentiae croci. Tum demum pellicano per mensem digerantur in arena, & in pharmacum asseruentur accuratissime. Nullo siquidem discrimine complexionum, aut qualitatum omnia purgat indifferenter. Nec dum animantia uegetare facit, uerumetiam uegetabilia, ut uitrioli magisterium, florem anthos arescentem, uel pene aridam instaurat, ac in pristinum uirorem atque uigorem restituit. De Specifico Attractiuo. Quintae essentiae gummi omnium, in omnigenere ana quatta librae pars, elementi carabis ignei libra una, magisterii magnetis librae pars octaua, elementi ignei masticis, eius etiam ex myrrha tracti ana librae quarta una & semis, elementi scammoneae unciae decem, alias sauinae. Fiat inde ceratum cum cera communi, tragacantho, & terebinthina. De Specifico Stiptico, Quinta essentia boli, quinta essentia ferri, quinta essentia cathebes ana libra una. Digerantur in cineribus uno mense. Postea imponatur acaciae exiccatae librasemis. De Specifico Corrosiuo. Aquae fortis a capite suo mortuo rectificatae libra una, mercurii sublimati librae pars octaua, salis armoniaci unciae duae. Haec omnia simul permixta consumi soluique sinantur. Deinceps mercurialis admisceatur aqua pondere aequali, & seruetur. Huic resistere corrosiuo uix posset adamas. De Corrosiuo Specifico, quo cutis adimitur. Succi flammulae libra una, cantaridum quarta manipuli semis, ignis gehennae dicti drachmae. Permisceantur ut supra. Eiusmodi cauterio cutis adimitur in lepra, morphea, serpigine, lentigine, panno faciei, & eius loco noua superducitur. De Specifico Matricis. Ficus cutis ab equo abscissus ad crura, super carbones positus, eiusque fumus exceptus utero menses restringit. De Specifico Menses Prouocante Splen bouis castrati in suum magisterium, uel in quintam essentiam adductus. De Specifico Odorifero. Liliorum alborum, anthos, basiliconis, cardamomi, rosarum ana manipulus unus, spicarum manipuli duo. Contundantur crassiuscule in pastam, cui addantur succi pomorum punicorum uel aranciorum duae quartae librae. Omnia digerantur in pellicano per mensem. Postmodum exprimantur ac separentur in succum a suis fecibus. Huic succo mox in pellicanum posito, addantur macis, cariophillorum, cinamomi, ana uncia una, ambrae uncia semis, musci drachmae duae, & zibetae uncia una. Terenda minutissime terantur, & in dictum pellicanum una cum aliis ponantur, atque digerantur. Deinceps addantur gummi arabici dissoluti uncia semis, tragacanthi etiam dissoluti uncia una, albuminibus ouorum uitro clauso indurescant. Mox atque uisum erit in modum uitri factum, eximatur fracto uase. Habebitur specificum odoriferum: quamuis addidisse bonum fuisset aurum potabile. Etiam de pulueribus aliquid. De Puluere Antimonii rubeo. Fiat sal primo ex tartaro calcinato, aqua tepida sed prius destillata soluto, a turbatione quiescant, aqua tandem inclinatione separetur in aliud uas, alia simili priori affusa, ac separata toties, usque dum in tartara nihil acrimoniae relinquatur. Collectae simul aquae per filtrum clarificatae, per bullitionem euaporent, hoc artificio habebitur in fundo sal tartari. Huius unciae tres soluantur in aquae libra semis, & iniiciatur antimonii triti uncia semis coquantur simul aliquantisper, aqua fit admodum clara, quae frigefacta rubescit & congelatur. Postmodum affundatur aceti modicum, & salis acrimonia cum antimonii malitia decident in fundum. Effundatur hic liquor, & affundatur aqua dulcis destillata ac tepida saepius, donec acrimonia nulla percipiatur amplius. Tandem exiccetur in rubicundissimum puluerem. Dosis est granum unum, uel dimidium debilioribus. De Puluere Mercuriicoagulati. Mercurii coagulati albuminibus ouorum uncia una, aquae aluminis unciae sex. Destillentur in cineribus, ut inde fiat puluis. Dosis est grana tria usque ad quinque. Purgatiuum est excellentissimum. De Puluere Cupri Sublimati. Cupri sulphure calcinati quantum uoles, soluatur aqua forti & coaguletur, addatur liquefacti salis duplum. Postmodum sublima reuerberando in puluerem uiridem & leuem, qui uulneribus inspersus breuissime ut perfectissime curat. Iam de quibusdam remediis ad extrinsecos casus, ut sunt uulnera recentia, ulcera, & id genus alia in quibus nullum os fractum sit. Uulneri Recenti Cadentique. Samech uel tartarum in albedinem adustum, cum circulato destilletur in siccissimum caput mortuum, usque ad excandescentiam uitri. Deinceps affundatur circulatum recens, ac destilletur, idque toties donec ab eo dulce recedat circulatum, ut est ex seipso. Postremo caput mortuum per se resolui sinatur. Hoc prae cunctis omnibus remedium est ad uulnus quodque praesentaneum. Addi poterit ad huius dicti samech balsami portionem aliquam, aequalis ex rubigine facti balsami per eandem artem. Istis addatur olei ferri libra semis. Mixta simul omnia superponantur ulceribus, quae lauentur in dies balneationibus conuenientibus, ut expedire uidebitur. Emplastrum consolidatiuum apponatur, ligamentis optime comprimendum in repressionem concurrentium: quod chirurgi sano iudicio reliquendum est. Ad Maculas Cute Remedium extrinsecum. Antea de corrosiuo specifico, qua ratione cutis & maculae sint auferendae, modo qua uia nouacutis abducenda sit audiamus. Balsami ad ulcus proxime positi, terebinthinae lotae, lumbricorum, & ouorum olei ana partes aequales. His nudatam sua cute carnem lauabis omnem. Post eiusmodi curam nulla requiritur amplius. Istius medicamenti proprietas est, ut nouum cum noua cute colorem inducat, ac naturalem duritiem, ut prioribus maculis contaminari latius nequeat. Restat modo ut de uariis in genere praeparationibus scribamus, ac primo de nonnullorum salium aquis. Aqua Salis Gemmae. Salis gemmae libra semis, aquae pluuialis libra una. Destillentur per retortum, usque dum tota substantia salis ascenderit, in uas quoque submissum descenderit. Balneo uide separare si ualeas. De Salis Gemmae Alcali. Salis gemmae, succi titimalli, id est esulae minoris ana uncia una, gummi excerasis ad pondus omnium. Fiat bolus, qui reuerberari sinatur ignis tertio gradu per duas horas, & extrahatur alcali. Dosis est a granis octo ad duodecim, hydropicis administratur in ouo sorbili. De Salis Communis Aquis uel oleis diuersis. Sal commune liquefiat igne, cui fragmenta laterum accensa coniiciantur, per uas retortum in aquam destilletur, ad resoluenda metalla. Uel Raphanus excauatus sale compleatur, & loco soluatur humido in aquam, in quam etiam laterum accensa fragmenta, ut prius coniecta, extinguuntur, ac simul destillantur. Uel. Admiscetur sal nitri pondere aequali, tum demum ad solem exiccata, & postmodum liquata simul destillantur in spiritum. Uel. Aceto aspergitur saepius & exiccatur, postmodum igne uehementissimo destillatur in spiritum. Uel. Rori admixtum destillatur ad soluendum aurum, & ad uarios morbos curandum. De Sale Peregrinorum. Salis nitri, salis fusi, salis gemmae ana uncia una, galange, macis, cubebarum ana scupulus unus. Fiat puluis. Dosis est grana quatuor mane ieiuno stomacho superfrustum panis. Confortat stomachum, bonam digestionem efficit, a putredine totum corpus praeseruat, etc. Quicunque hoc sale nauigans in mari fuerit usus, non euomet. Additio In Uitae Longae conseruationem. Elus praeparati salis peregrinorum unciae tres, alcoolis uini exiccati libra semis, extrahatur alcali. Ad eius drachmas duas addatur liquoris granorum iuniperi Kist unum. Reducantur in compositum. Dosis est granum unum in optimo uino, nil praeterea debet addi, alioqui uirtus salis deperibit. Haec salis peregrinorum structura cum eius additione Hermeti Trismegisto fuit in maximo pretio ad uitae conseruationem. De Salis Alia Compositione. Salis communis libra una & semis, thuris, mumiae, hoematis ana unciae duae. Misceantur cum sale quotidiano quo usus fuerit aeger; in omnibus quae comederit. Ualet potissimum mulieribus ad matricis tentiginem. Depotionibus familiaribus quas cardonia uocant, aut uinum conditum. De Cardonio Ex Uegetabilibus. Agrimoniae, saniculae, pyrolae, utriusque peruincae ana scrupulus unus, aristolochiae rotundae uncia una, herbarum pastinacae, perdetis ana uncia una, musti non maturi ex recenti uino centum Kist, uel ducentae mensurae, capit enim Kist mensuras duas, uel unam & semis. Macerentur omnia simul & cum uino repurgentur. De quo per medium annum bibatur, ad obscuram & prauam tentiginem, uel noli me tangere. Aliud. Consolidae regalis libra semis, aristolochiae rotundae unciae sex, diapensiae, alchimillae ana uncia decem, serpentinae minoris ad pondus omnium. Fiat cardonium exarte. De Cardonio Ex Uitriolo. Uitrioli optimi unciae quinque, suspendantur in uasis medio, uiginti mensuras uini recentis capientis, repurgentur ambo simul. Eius per uicem coclear unum assumatur. Poterit etiam idipsum fieri cum uino ueteri, & ulcerosis administrari. De Cardonio Ex Tartaro. In uini recentis mensuris quadraginta, repurgetur liquoris tartari destillati libra una, & eius coclear unum administretur per uicem ulcerosis. De Crystallo Reuerberato. Crystalli libra una, aquae entali librae duae. Fiat mixtura per imbibitionem, quae reuerberetur horis uiginti quatuor, ut ex una libra uerto fiat, hoc est quarta pars librae. Dosis est drachmae duae ad lactis productionem in mamellis mulierum. Addi possunt ad eius reuerberati crystalli drachmas duas, spermatis melissae, lactucae, ana uncia semis & drachma semis. Fiat puluis pereiccationem in amygdalina propinandus aqua. De Crystallo Sublimato. Crystalli uncia una, salis armoniaci unciae tres. Ambo subtiliter puluerata sublimentur, idque sexies, eleuatum uice qualibet amouendo. Addi possunt ad eius eleuati crystalli unciam semis, aquae communis destillatae unciae quatuor. Fiat alcali, cuius dosis est drachma semis. De Crystallo Destillato. Crystalli ut supra eleuati uncia una, aquae aluminis, & aquae nitri sine destillatione ana unciae duae. Digerantur optime, postea destillentur. Destillatum siccetur & resoluatur, postmodum coaguletur igne lento. Postremo resoluatur in aquam humido loco. Dosis est scrupulus unus. Iuxta praedictos processus, praeparari possunt etiam gemmae lapidesue pretiosi, ut sunt granati, saphiri, smaragdi, iacinthi, rubini, etc. cum suis additionibus. De Constrictiua Uirtute ad omnia. Limaturarum ferri libra semis, aquae aluminis libra una & semis, aceti destillati libra semis. Maneant in digestione per mensem, abluantur postmodum, & in crocum reuerberentur. Addi possunt ad eius croci orientalis scrupuli duo, tres, uel quatuor. De Corallato Uel Corallino mercurii. Praeparetur mercurius iuxta processum eius ladani & imbibatur aqua uitrioli rectificata, ut fieri solet in tartari spiritu. Tandem abstrahatur tam diu donec instar coralli rubeat. Dosis est granum unum cum mitridatio uel teriaca, iuxta morbi exigentiam. Aliter Ad Hunc Modum. Aqua ex ouorum albuminibus destillata congeletur, tritum imbibatur alia, ex albuminibus & corticum ouorum dimidia parte destillata. Rursum abstrahatur, & affundatur toties, donec rubeum & corallinum calorem induat. Uini spiritu postea persusum digeratur, tam diu donec in eum spiritu colorem omnem exerat. Postremo spiritus hic separetur ab essentia corallina. Dosis est, tres guttae ex generosissimo uino, ad podagram funditus euellendam, atque uenereum morbum extirpandum. Aliter Ut Infra. Liquor aquilae exiccatus, liquore praeparati uitrioli imbibatur, & iuxta processum tartari spiritus abstrahatur, tam diu donec corallatum sit praeparatum & coloratum. Dosis est granum unum in teriaca uel mitridatio, iuxta respectum aegri, bina ternaque uice sumptum. De Ladano Mercurii. Purgetur optimo quoque modo mercurius, & sublimetur cum aequalibus partibus uitrioli & salis nitri, prius tamen cum aceto fortissimo subactus sit in pila pistillo ligneo, quo saepius eo melius. Postea sublimetur iterum cum alumine calcinato & sale nitri, tum demum ad hanc rem erit purgatissimus. Perfundatur hic puluis aqua ardente, & abstrahatur, affundatur & abstrahatur, usque dum in fundo maneat in olei forma albiss. Siccetur in puluerem, tundatur, & super marmor humido loco resoluatur. Postremo exiccetur & seruetur ad usum. Theriaca metallorum appellatur. Dosis eius est granum unum cum bono mitridatio, uel theriaca uinoque praestantissimo. De Mercurio Laxo. Mercurio abstrahatur aqua ouorum toties donec coralletur. Eius corallati grana octo dentur in optima quaque confectione aromatica, fluxiones a sparadrapo collectas adimit omnes. De Maximo Praeparato mercurio. Mercurii uel argenti uiui libra una, aceto in quo sal dissolutum sit optime lauetur. Postmodum cum libra semis purissimi salis commisceatur agiteturque in marmorea pila pistillo ligneo tantisper, donec sal prorsum nigrescat, argentumque uiuum absorbuerit, & non appareat amplius. Quo peracto sol a mercurio per uas retortum, orificio sub aqua merso frigida pellatur, ut omne uel quod ex mercurio purum est in aquam descendat. Hoc pluries repeti poterit, usque dum satis repurgatus uidebitur, tandem in sequenti capitello bulliat. Calx uiua dissoluatur in aqua feruenti semper agitando, donec frigescat, & quod clarum est clarius per filtrum efficiatur. Colatum ad glasti cineres optime ustos iterum affundatur, & agitetur ut prius donec etiam frigescat, per filtrum rursus coletur. Tandem in isto lixiuio mercurius antea repurgatus bulliat, & postmodum aceto in quo sal dissolutum sit, abluatur, & a sale retorto uase postmodum separetur. Deinceps eius repurgati mercurii drachma una in aqua regia dissoluatur, & solutio seruetur. Alia drachma reguli ex antimonio soluatur in eadem aqua, & seruetur etiam seorsim. Tertia solutio sit unius drachmae auri foliati. Tres eiusmodi solutiones confusae per unicum uas retortum, & luto munitum sexies aut septies destillentur: uice qualibet id quod destillatum est, & id etiam quod sublimatum, ad suas feces rursus affundendo. Postrema destillatione quod mansit in fundo solummodo sumatur, abiecto liquore, Trita materia figulino uase contenta, super prunas a uirulentia aquae regiae, liberetur agitando tantisper donec optime rubescat. Postmodum abluatur aqua calente saepius, ut acrimonia salium aquae recedat. Tum demum exiccatae materiae uini spiritus, uel essentiae tantum affundatur, ut quatuor digitis latis emineat, & rase clauso digeratur quinque uel sex diebus, singulis ter agitando. Deinde spiritus uini balneo separetur. Sicca materia trita, rosarum aqua musco permixta perfundatur, in eaque maneat quatuor uel quinque diebus, quouis die ter perturbato liquore, quo per balneum abstracto, materia praeparati mercurii residebit in fundo, exempta uitro seruetur optime clauso. Dosis est a grano uno usque ad tria, & in drachmam unam pro personarum respectu morbique, in aqua mitridatica, uel teriacali peros adhibeatur, ad internos morbos, & ad principalia corporis interna membra, summam in sanitatem purgandum. De Mercurio Praecipitato. Congeletur primo per aquam aluminis, & postea conteratur in minutissimum puluerem. Tandem affundatur aqua facta ex albuminibus ouorum, & calce corticum eorum ana, abstrahatur & affundatur, idque toties, donec mercurius rubescat in modum coralli. Dosis est grana tria cum scrupulo theriacae. De Mercurio Praeparato. Soluatur in aqua forti, cui pars una salis fusi, & fragmentorum laterum duae partes inienctae sint, ac rursum exhis aqua fortis destilletur, & abstrahatur bis terue. Postmodum puluis teratur super marmor aqua ardente madefactus. Iterum destilletur & soluatur ouorum atque testarum aqua. Digeratur ac destilletur, etc. De Tribus Mercurii Corporibus, totidemque praeparationibus. Primum corpus mercurii est, quum erumpit ex sua matrice terraque minerali. Hic mercurius una cum suo corpore sumitur in primam praeparationem, eiusque primum usum. Secundum est, postquam enatum, in scipso separatum, a suo crasso terreo corpore iubilat. Tertium uero corpus est, ut praeparatum igne, & in forma adusti metalli reductum apparet. Prima Primique Mercurii Praeparatio. Minerae in aqua nascitur mercurius ut in prima sua coagulatione reperitur librae uiginti terantur, & coquantur in aqua pluuiali per horam. Separatur hoc medio omnis impuritas eius ad superficiem, quae per inclinationem effundatur, & quod subsederit, corpus uidelicet purum, exiccetur teratur, & per cribrum transeat. Postmodum e cucurbita destilletur igne uehementissimo. Liquot ascendet lympidus & albus, hic seruetur, & ab eo separetur phlegmaper balneum maris, & in fundo residebit quaedam oleosa materia ponderosa paulo minus ipso mercurio. Utendum hoc immaturae minerae succo, ad pondus granorum duorum, cum oleo spicae granis sex, idque iuxta mercurialem usum. Secunda Mercurii Praeparatio. Mercurium corporalem coagula cum aequali pondere stanni, fluere sinantur in aquam, cui tantundem sulphuris addatur, ac una destillentur. Ascendet lac oleosum & ponderosum sine corrosiuo. Hoc utere ut supra ad unctiones, ponderibus etiam obseruatis. Tertia Praeparatio Mercurii. Tam diu fatigatur, donec omnem acuitatem in dulcedinem commutet, exuto corrosiuo, tum demum assumitur ad usum iuxta consuetudinem artem, & experientiam. De Mercurio Praecipitato. Soluitur in aqua forti facta ex duabus partibus uitrioli, & una parte salis nitri, aequis cum aqua ponderibus, inter cineres. Postea per arenam aqua paulatim abstrahatur, donec puluis in fundo maneat siccus ut massa rubicunda. Exemptus tritusque in tigillo fictili sensim inter prunas calefiat, & affuso ardente uino rectificato, accensoque aduratur aliquoties. Tandem aqua rosarum abluatur & siccetur. Postremo ardente uino ut prius super ipsum accenso uratur & exiccetur. De Mercurio Praeparato uel coagulato. Coagulatur amalgamatione, uel in pastam massamue reductiduo, liquatis iniectus metallis, aut per aquam aluminis cohobando, De Spiritu Mercurii ad loturas. Mercurius per se absque ulla additione sublimatus, & postmodum ab aliquanto sale rursus eleuatus aliquoties. Postremo toties ab eo eleuetur aqua ardens, donec omnes corrosionis uires deposuerit, coquaturque in aqua persionis uel chelidoniae per dimidiam horam, sola coletur aqua in quam spiritus mercurii translatus est, hoc solo in aquis delitescente tutissimo quis uti poterit, ad morbos uenereos abluendos extrinsecus. De Mercurio Ad Fumigandum assumpto. Sulphure primum est mortificandus, uti praeparatur ad parandam cinabarim, & eleuandus postmodum ab aequali pondere salis petrae, caute tamen & igne lento primum: sed suaderem ut permixta prius in candens uas figuli num sensim coniicerentur, ad flatus & flagrationes salis nitri extinguendum, ne tumultu bombardico, non sine astantium periculo, erumpant. Postea habeatur figulinum uas in forma phialae uitreae, angusti superius orificii, & in uentre sit ostiolum, per quod modicae admodum prunae immitti queant, ut uix calor percipiatur, sed lentus uapor. His uel tantillum pulueris eleuati mercurii inspergatur, & ulceris centrum e directo uasis orificii tenendum, ut solus uapor inuisibilis subintret, nullo modo corpus eius mercurii, neque fumus. De Mercurio Laxatiuo. Mercurii coagulati albuminibus ouorum uncia una, aquae aluminis unciae sex, destillentur in cineribus, ut inde fiat puluis. Dosis est grana tria in quinque. Purgatiuum est efficacissimum, uenereo morbo praesertim infectis, cui totus mercurius constellatus est. De Uariis Medicamentis in genere. Uenenum Pellens Remedium. Coralla rubea trita pondere duarum drachmarum, aquae ligustici libra semis, uitrioli albi drachmaeduae uel tres, digerantur igne secundi gradus uno mense, quod rubeum erit extrahatur euacuationibus & coaguletur. Quum ad uenenum est utendum, spiritus eius a corpore est separandus, uti uenenum etiam corpore caret, remedii sola tinctura existens in fundo sumenda. De Uino Alcalisato Ad extrahendum tincturas. Destilletur uinum generosissimum, non adulteratum, in aquam ardentem rectificatam. Haec amplo uase uitreo sigillato contenta, non profundius quam eius in uase designat superficies, aquae balnei immergatur, sinaturque diebus octo digeri. Tandem eodem calore destilletur, donec in galea signa quaedam appareant, quibus perceptis cessandum est a destillatione spiritus, amouendumque recipiens uas. Ad moto alio phlegma totum excipiendum, uel preter destillationem igne pellendum, ut in auras abeat, materiaque maneat in fundo spissa mellis instar. Ab ea lapilli proliciendi, ut in extractione spiritus uini supra narratum est. Ad unciam semis lapillorum, addantur unciae duae spiritus supra tracti, simulque diebus uiginti quatuor digerantur in cineribus, & postea destillentur, destillatum rursus affundatur ad feces, & abstrahatur toties, donec sal totum ascenderit una cum spiritu. Hoc alcalisato possunt extrahi tincturae quaeuis. Uitae Longae Productiuum & conseruatiuum. Foliorum sectarum, uel macis, uncia una, foliorum daurae unciae quinque, essentiarum auri, perlarum ana uncia semis, croci, chelidoniae, melissae ana unciae quinque. Mixta simul omnia in compositum unum organis uitreis, ut artis est, seruentur in usum. Aliud Uitae Longae conseruatiuum. Folia ellebori nigri flatibus uenti subsolani, uel orientalis ad umbram exiccata, terantur in puluerem, & aequali pondere saccari albi & puri mixta seruentur in usum. Dosis ueteribus fuit singulis diebus mane drachma semis, anno primum quinquagesimo incipientibus uti, usque in septuagesimum, & inde usque ad octuagesimum, ac uitae residuum, sexto quoque die drachmam sumpserunt integram ( amo nihilominus trecentorum & sexaginta quinque dierum numero comprehenso ) centenaria aliquot eorum transegerunt, absque languoribus & corruptionibus. Uitrioli Summa Praeparatio. Separatur spiritus eius a suo colcothare, & additur aequali ponderi spiritus uel alcoolis uini. Postea commiscentur ambo spiritus pani ex siligine recens cocto, & ad ignem tosto. Simul equino fimo digeruntur uno mense. Postmodum separantur liquores omnes ad hoc pane mixto per cineres, & postea calore primi gradus balnei separatur alcool a uitriolo. Statim atque suam acetositatem deposuit uitriolum, nullius ualoris efficitur, quod uita sua destituatur. Alia Uitrioli Praeparatio Legitur infra, ubi de cura guttae & siphitae strictaeagitur inter morbos. Conseruatiuum Sanitatis Optimum. Sulphuris unciae quatuor, croci orientalis, mirabolanorum, chebulorum, belliricorum ana uncia una, olei granorum iuniperi, quod satis est ad incorporandum. Igne suauissimo sublimetur sulphur in suos flores. Addi possunt ad eius eleuati sulphuris unciam semis, myrrhae rubeae, croci orientalis ana drachma semis, & scrupulus unus, aloe epatici ad pondus omnium. Dosis est scrupulus semis usque ad scrupulum integrum. Sulphuris Eleuatio Contra pleuresim & pestem. Sulphuris uiui, colcotharis, salis fusi ana libra una, trita simul reducantur in eleuationem, & sublimatum rursus eleuetur quater aut pluries, quo saepius, eo melius. Addi possunt ad sulphuris eleuati huius unciam semis, olei nucis myristicae uel muscatae drachma una, aquae ueronicae praeparatae ad pondus omnium. Fiat haustus. Praeseruatiuum Contra Pestem, & ad uarios morbos curatiuum, in electuario iuniperi. Baccae maturae mense Septembri lectae, tundantur in mortario pultium instar uel pastae. Coquantur in aquae fontanae iusta quantitate, uel in uino semper agitando usque dum satis uidebitur, & per lineos sacculos densos exprimatur succus sub praelo: melius tamen fuerit non addere uinum, neque aquam si modo recentes & succi plenae sint baccae. Succus eiusmodi coletur per pannum mundum, & igne lento rursum excoquatur ad iustam spissitudinem. Coquendum inter agitandum est assidue ne sapiat adustionem, neuecfferueat. Postmodum aromaticis condiendum est, alioqui nequit perdurare. Dosis est adultis coclear unum, iunioribus uero dimidium, contra uarios morbos, colicam, arenam, & id genus alios. Aeri pestifero plurimum resistit, est enim ualde praeseruatiuum. De Aqua Tartari. Destilletur tritum, & per se solum igne uiolento admodum in liquorem obscurum, qui pellicano rectificetur ac separetur. Cum aequali pondere aquae uitae rectificatae mixtus, administretur pondere guttarum decem uice qualibet. Potio Quaedam Ex Elleboro, ad medicinam utilissima. Radicum ellebori conscissarum in frusta grandiuscula unciae duae, carnium pro arbitrio electarum quarta pars librae, aquae nucis muscatae uncia una, macropiperis aquae tantundem ut istius postremi, clauso uase digerantur in aqua bulliente horis decem. Quod humidum est eius effundatur ac seruetur, abiiciatur quod reliquum fuerit. Iusculum administretur pro necessitatis exigentia, personarumque respectu, non tamen plus aequo, neque minus. Iam ad emplastra ueniendum esse uideo. Emplastrum Optimum. Cerae mellitae librauna, uisci praeparati, mumiae excruribus ana unciae tres & semis, pulueris parthenionis, chelidoniae ana uncia una. Fiat ex his omnibus emplastrum. Aliud. Cerae mellitae, terebinthinae, uisci praeparati ana librauna, olei lini librae tres, litargyrii praeparati, calaminaris praeparati ana librauna. Coquantur in emplastrum. Emplastrum Sticticum Qua ratione fiat attractiuum. Addantur quaecunque uires attractiuas habent, asphaltum, & carabe, quae lignum attrahunt, paleas, & fragmenta pannorum. Magnes attrahit ferrum. Stannum & amethisti coloratiores attrahunt cuprum. Alabastrum attrahit plumbum, & lapides. Gummi, terebinthina, & asphaltum attrahunt carnium & ossium frustula. Serpentina uero est omnium attractiua. Haec etsi peculiares attrahendi facultates habeant, simul iuncta nihilominus, & unguentis permixta, uulneribusque applicata cuncta trahunt. Emplastra Cum Ultramarinis. Haud praetermittere uolo ( inquit autor ) ex ultramarinis etiam aliquot emplastrorum formulas addere, licet minus dignas, quaecum aliis a me praescriptis absque ultramarinis, prodant in lucem, ut tamen comparatione per experientiam facta, pateat error antiquorum, habete. Emplastrum Antiquorum. Olei oliuarum libra una, cere libra una & semis, litargyrii librae duae, coquantur in ceratum & adde thuris, masticis, myrrhae ana uncias duas & semis. Commisceantur & adiice minii uncias tres. Malaxentur cum oleo anethino, uel ex uerbasco, una cum uncia semis camphorae. Aliud. Olei oliuarum libra una, masticis, thuris, myrrhae, oppopanacis, serapini, storacis, bdelii ana uncia una, coquantur in formam. Postmodum addatur cerae libra una, calaminaris praeparati libra semis. Coquantur in ceratum, & malaxentur cum oleo & camphora, ut supra. Contra Ponam Aliud Absque ullus ultramarinis, ex meo. Cerae nouae librauna, salis parthenionis, mumiae medullinae ana unciae tres, liquescant igne & componantur. Inspice quaeso lector huius postremi sinceritatem, & paucitatem ingredientium, quam confercum praecedentium ultramarinorum labyrintho, & confusione receptorum, a Galenicis ( non sine correctione mea tamen ) praescriptorum, ac singulis ubi ex utraque parte fueris usus, iudicato. Emplastra Stictica Diuersa fodicatorum uulnerum & ulcerum cauernosorum ac profundorum. Cerae, litargyrii ana librauna, calaminaris, colophoniae ana unciae duae & semis, olei communis libra una & semis. Liquescant igne modico simul colophonia, oleum, & cera, postea lytargyrium & calaminaris in puluerem trita sensim iniiciantur, & coquantur in emplastri spissitudinem incombusta. Postmodum addenda. Oppopanacis, serapini, bdelii, ammoniaci, galbani ana uncia una. Praeparentur tamen, id est in aceto coquantur priusquam aliis admisceantur. Additio secunda haec est. Corallorum alborum & rubeorum, mumiae, myrrhae, thuris ana uncia una, antimonii uncia semis, croci martis drachmae duae. His pulueratis admisce partem larignae, & masticis, liquata simul omnia effundantur, oleo quoque hyppericonis & lumbricino, cum additione unciae semis camphorae malaxentur in emplastrum & seruentur. Nec est quod isto, sub lunari globo quaeras excellentius neque praestantius. Aliud Strictum Emplastrum. Galbani, oppopanacis ana unciae duae, ammoniaci; bdelii ana unciae tres, terantur minutissime, & in olla fictili uitreata posita, nec non aceto forti uinaceo perfusa macerentur uno die naturali. Postmodum igne suaui carbonum coquantur, ut gummi sensim liquescant, & in saccum effusa colentur, exprimantur & separentur a fecibus. Colatura haec rursum bulliat in olla ad euaporationem aceti semper agitando, ne gummi adurantur seruentur tantisper. Deinceps cerae nouae libra semis, olei oliuarum librae duae sensim liquescant in olla, tandem iniiciatur litargyrii triti libra una & semis. Agitentur omnia simul ut permisceantur, & spadicei coloris fiant, Tandem gummi prius cocta seruata iniiciantur, pro quantitate nucis uice qualibet, quousque mixta colliquataque sint omnia. Uidendum interea ne plus aequo calescant, ac efferueantur, cum ex propria natura gummi calida sint. Postremo tandem addantur, utriusque astristolochiae, calaminaris, myrrhae, thuris ana uncia una, terebinthinae purae unciae quatuor. Coquantur agitando summa cum diligentia. Postea bacillo intincto guttulae in aquam frigidam stillare sinantur, si digitis adhaeserit materia, mollisque fuerit, diutius coquantur donec durescat. Tum demum ab igne deposita in magnam peluim aqua plenam effundantur, & oleo camomelino uel rosaceo malaxentur horis tribus, uel quatuor, & seruentur in usum. Quadragesimo post compositionem anno, aeque bonum eritatque recens emplastrum. Usus Et Uires Huius Emplastri. Ulcera uetera & recentia exiccat, mundificat, carnem bonam producit, consolidat, persanatque, una septimana magis quam aliud integro mense. Putrefieri non sinit quod bonum est, neque malam carnem excrescere. Neruis truncatis uel contusis optimum est remedium. Ferrum, lignum, plumbum, & alia quaeque euulneribus extrahit. Uenenosorum animalium morsus & ictus periculosissimos curat. Apostemata quaequae maturescere facit. Contra cancrum, fistulam, ignem persicum, & similia prestantissimum est medicamentum. Dolores in summa mitigat omnes. De Uirtute Exiccatiua In Omnibus. Limaturae ferri librae duae, aquae uitrioli libra semis, macerentur eius mense, postea reuerberentur in crocum. Addi possunt ad uno praeparati uncias tres, balaustiarum drachma una, succi de acatiis ad pondus omnium, fiat electuarium. Post emplastra stictica est quod ponamus experimenta uaria, cum ad uulnera, tum ad quaeuis ulcera, & quantumius maligna. De Uariis Compositionibus, Et experimentis ad omnia ulcerum uitia. Olei mittini, cerae, minii ana libra una & semis, cinabaris, florum & aeris, mumiae ana uncia una, aloe epatici uncia una & semis, oppopanacis unciae duae, terebinthinae libra semis. Fiat unguentum. Secundum Experimentum. Florum aeris libra una olei anethini, cerae communis ana libra semis, colosoniae unciae quatuor, olei laurini unciae duae, terebinthinae libra semis, mumiae, masticis, thuris ana unciae duae, serapini, galbani ana uncia una & semis. Fiat emplastrum ex arte. Malaxetur oleo uerbasci. Tertium Experimentum. Spumae saturni, cerae rubeae, olei ana librae tres, chelidoniae, serpentinae, guttosae ana uncia semis, masticis, oppopanacis, myrrhae, mumiae galbani ana uncia una, aristolochiae rotundae, thuris, ammoniaci ana uncia una & semis, terebinthinae unciae sex. Fiat emplastrum, quod malaxetur oleo de spica, uel oleo de lumbricis terrestribus. Quartum Experimentum. Cerae medionis libra una, colophoniae unciae quatuor, coralli utriusque, magnetis, calaminaris lapidis, carabis, antimonii ana uncia una, mumiae, thuris, myrrhae, masticis ana uncia una & semis, Fiat emplastrum, quod malaxetur cum oleo de camphora. Experimenta Dulcia Quatuor Primum. Mumiae quantum sufficit igne tertii gradus aduratur in uitro, postmodum aperto uase per euaporationem exiccetur in puluerem. Secundum. Mumiae, quod satis uidebitur, affunde olei uitellorum ouorum quantum uoles, aut utriusque uncie quatuor, exiccentur primo ut supra, & secundo per descensum iterum in calcem reducantur. Tertium. Mumiae probe contuse quantumuis, & olei lini tantundem, per duos dies digerantur. Postea affundatur alcoolis uini tantum ut amborum pondus referat. Biduo macerentur, & postmodum euaporatione uini siccetur materia & seruetur. Quartum. Mumia aduratur in cinerem, usque dum alium colorem acquirat, & ex eo paretur lixiuium, quod in siccitatem excoquatur, & consolidetur. Alia Duo Experimenta Ex carabe, uel succino. Prius Ad Ulcera Depascentia. Carabis, & petrolei, utriusque quantum uidebitur, coquendo soluantur in liquorem, qui deinceps exiccetur. Alterum Ad Ulcera Cauernosa. Carabe destilletur artificiose, & exicceturiterum. Experimenta Duo Ex Myrrha, foetidis ulceribus curandis. Myrtha digeratur in alcoole uini quinque diebus, & exiccetur. Alterum. Myrrha cum tragacantho per descensum destillata prius exiccetur. Hoc puluere genus omne putridorum ulcerum persanatur a radice ad superficiem. Iam ad unguenta calamum applicemus. Unguenta Ad Ulcera, Ex uenereo morbo profluentia. Litargyrii, minii ana uncia semis, olei mirtillorum unciae tres, aloeepatici uncia una & semis, florum aeris preparatorum drachme tres, terebinthinae drachme due. Fiat unguentum per decoctionem. Aliud Ad Omnia Similia Ulcera uenerea persananda. Olei de mumia unciae tres, & drachma una, florum aeris drachma semis, mastices, myrrhe, thuris, mumie ana uncie duae & semis, alocepatici quantum sufficit, terebinthine lotae uncie tres & semis. Fiat unguentum, etc. Aliud Ad Eundem Effectum. Argentum uiuum, per salis nitriuires, in olei formam adducatur, & tum demum unguentis permisceatur, & quanto magis ex uenere sunt orta tanto citius curat ulcera. Unguentum Ad Omnia Uulnera totius corporis, intestinorum uulneribus dumtaxat exceptis. Axungiae, butyri ana libra una, liquoris parthenionis, consolide auree, consolide maioris ana uncie quatuor, serpentarie, plantaginis ana uncia una & semis. Omnia simul mixta ueteri suo more decoquantur ad unguenti uel butyri formam. Addantur uisci lumbricorum uncia semis, medullae bouis uncie tres, mumie nostratis uncie quatuor, cerequod satis sit ad unguentum in formam reducendum. Uestra iam uoluite reuoluiteque recepta, uestra scriptalegite ( inquit Paracelsus ) uidete Galenici, num ipsa simul omnia, hoc unicum a me iam positum uirtutibus aequare ualeat. Aliud Habete. Butyri crudi, mumiae, medullae ana libra semis, aristolochiae rotundae, consolidae auree ana uncia semis. Ex permixtis liquoribus fiat unguentum. Iterum uidete si huic unico uestris omnibus receptis oculsim eruere ualeatis. Uerum ne forte existimetis me uos Helueticis unguentis tantum expeditos uelle ( quae nihilominus in plurimis exercituum conflictibus, cuncta uestra medicamenta, chirurgosque uestros pudefecerunt ) hocetiam atque etiam perlegit, inquit Paracelsus. Aliud Unguentum Paracelsi. Mellis crudi libra semis, succi parthenionis, peruincae, pyrole singulorum unciae quatuor & semis. Inde mixturam in unguentum facite. Aliud Eiusdem Autoris. Mellis crudi librae sex, uisci consolidae maioris librae duae, croci martis libra semis. Permisceantur in unguentum. Si praescripta iam a me recepta pre manibus allata sumpseritis, quod non facile feceritis ob odium, tum primum intelligetis ab experientia, quam enormes errores commissi fuerint olim in uestris. At si fortasse haec nostra iam posita minus digna uideantur, quam ut recipiatis ( quae communis est Atheniensis doctrinae sectatorum conditio, ut quo meliora quequae fuerint, eo minoris facere ) iamiam altiora uobis proponam, ut sat sit uobis quod contemnatis. En Aliud Eiusdem. Terebinthinae, olei lini ana librae tres, florum aeris, croci martis, salis fusi ana uncia una, liquoris parthenionis unciae quatuor. Coquantur in spissitudinem satis corpoream. Et quamuis ego hoc unguentum non uocem balsamum, ut uestra est consuetudo, nihilominus quotquot habetis balsama conferte, quibus huic unico meo recepto rupsus oculum eruite, si ualetis: ait autor. Aliud Ex Eodem Autore. Terebinthinae, mellis cocti, succi parthenionis, serpentatiae ana libra una. Coquantur simul in suam spissitudinem. In hisce meis receptis quaerite, si corpus unicum ultramarinum inueniatis. Dico certoque certius assero uestris illis ultramarinis, plus impositum fuisse hominibus aegris, quam probe cum ipsis actum. Caeterum credite mihi fideliter asserenti, Graeca, & Arabica recepta regiones alias omnes praeterquam suas perditissime seducere. Haec Paracelsus. Aliud Eiusdem Autoris Receptum, Inquo mumia potentissime dominatur, ad omnium uulnerum curam. Olei anethini, lini ana libra una, terebinthinae lotae unciae tres, carabis triti uncia una, colcotharis, croci martis, florum eris ana unciae duae. Fiat uiscus. Aliud Simile Ex Eodem. Ollei ouorum unciae decem, olei nucum libra una, olei lini uncia semis, carabis contusi drachme due. Coquantur in uiscum, & addatur uisci consolidae maioris, & lumbricorum ana uncia semis. Quid opus multa uariaque me recepta ponere latius, cum duo, uel tria tantum eorum quae praescripsi, ad omnium uulnerum genera sufficiant. Mihi magis tribui posset inscitiae quam laudi. Sed antea factum ea de causa putetis, quo constet omnibus palamque fiat, uestra & non mea contemtu digna potius esse quam lectu. Minimum siquidem eorum quae praescripsi, omniaque uos scripsistis aut scribetis unquam, ex eo fundamento, excellat. Sed quod uaria chirurgorum capita sensuque diuersi, ut uni placeat illitus, alteri potio, tertio frixum uel assum, quo omnium appetitibus satisfiat, hec pluranotate que sequuntur: satiate uos in omnibus. Unguentum Mundificatiuum & corrosiuum. Mellis syluestris libra una, aloe epatici uncia una & semis, aluminis usti & aceto aliquoties extincti uncia una, ouorum uitelli numero uiginti terebinthine libra semis. Agitentur omnia simul in pultem, & lente coquantur in sartagine munda, ad formam unguenti subnigri uel spadicei coloris, quo quidem ad extrahendum uirus ex omnibus uitiis, atque defectibus utendum. Unguentum Attractiuum. Pyra pinea ex abiete recentia uel coni numero uiginti, coquantur in aqua ad extractionem resine, separetur, & addatur aequali portioni terebinthinae, ac medietati alterius partis resinae. Bulliant simul in unguentum. Unguentum Aliud Ad Eundem essectum. Gummi oppopanacis uncia semis, serapini, galbani, ammoniaci ana drachmae duae, bdelii drachme sex. Soluantur in aceto, & colentur, ac addantur reubarbari drachmae due, ephemeri non lethalis radicum drachma semis, carabis uncia semis. Trita reducantur in unguentum pro more solito. Uulnerum Stictica Fodicatorum unguenta uaria. Primum. Cerae libra una, picis Grece uncie tres, igne lento carbonum liquefiant, & sequentes pulueres iniiciantur, carneoli, corallorum rubeorum & alborum, magnetis, calaminaris lapidis ana uncia semis, carabis, masticis, thuris, ana drachme sex, myrrhe, mumie ana uncia una & semis. Contusa minutissime sensim iniiciantur & successiue, & optime permixtis omnibus adiiciatur uncia una & semis terebinthine, semper agitando quousque frigescant. Malaxentur postmodum axungia titimalli piscis. Unguentum hoc nedum ad uulnera, uerum etiam ad ulcera quaeuis est efficacissimum. Secundum Unguentum. Cere uirginee, picis Grece ana libra una, terebinthine uncie tres, liquefiant igne lento super prunas, quibus commisceantur infra positi pulueres. Masticis unciae tres, carabis flaui uncia una & semis. Permixta simul omnia coquantur leniter ad quartam hore partem, & mox addantur mumie uncie due, thuris, myrthe ana uncia semis. Coquantur in unguenti formam semper agitando. malaxentur postmodum axungia dicta, camphorae tamen uncia semis admixta. Unguentum Sticticum Tertium. Cere libra colophoniae, picis nigrae communis ana unciae tres. His liquefactis gummi ammoniaci unciae duae iniiciantur, bdelii uncia una, magnetis per se tusi unciae quinque, carabis flaui uncie tres. Mixta simul omnia impastentur cum oleo uitellorum ouorum. Excellentissimum est instauratiuum, ad uulnera ab imperitis chirurgis deprauata. Unguentum Sticticum Quartum. Olei communis cerae uirgineae, litargyrii aurei puluerati fingulorum libra una, liquata simul coquantur in unguentum, cui quidem additionum trium subsequentium una potest admisceri. Additio Prima. Ammoniaci, bdelii ana uncia semis, galbani, oppopanacis ana, drachmae sex. In aceto dissoluta, cocta, & per pannum lineum colata, permisceri possunt unguento postremo, adiunctis calaminaris lapidis, corallorum amborum, magnetis ana uncia una & semis, thuris, masticis ana uncia una. Et postremo addantur terebinthinae unciae tres, olei anethini uncia semis. Malaxentur cum axungia titimalli, uel cum oleo quouis in emplastrum. Additio Secunda. Cerati praedicti quantum ridebitur oppoponacis cum aceto plaeparati ut supra unciae tres. His optime permixtis addantur mumiae unciae tres, aristolochiae, masticis, thuris, myrrhae ana uncia semis, terebinthinae unciae tres, olei laurini unciae duae, camphorae drachmae duae. Impastentur cum oleo camomillae. Additio Tertia, Praeparati ut supra cum aceto ammoniaci unciae quinque, sanguinis draconis unciae due, picis naualis uncia una, colophonie uncie tres, masticis, thuris ana drachme sex, myrrhe uncia una, therebinthinem unciae quatuor. Omnia simul impastentur oleo laurino. Uulnerum Sticticum Emplastrum ad symptomata arcenda. Cerae uirginee, olei uulnerarii ana libra una & semis, lithargyrii aurei libra, calaminaris lapidis libra semis, reducantur ad cerati formam, cui etiam addantur uernicis cum herbis uulnerariis temperatae libre tres, terebinthinae lote quod satis esse uidebitur. Coquantur in ceratum. Paracelso Peculiare Sticticum. fodicatorum uulnerum emplastrum. Lithargyrium aureum prodiscretione sumptum, coquatur in uernicc horis decem, ac dum fiat massa dura, quae puluerari se permittat. In aliquo praescriptorum ceratorum dissoluto, cum reliquis gummi & pulueribus, hic postremo paratus puluis admixtus, optime omnium mihi successit, ait autor. Uulnerariae Potiones. Herbe decornibus cerui manipuli sex, pyrole, consolidae aureae, aristolochiae, parthenionis ana manipulus unus, agrimoniae manipuli duo. Digerantur in optimo uino recenti, fimi calore, postea uinum innouato, rursusque digeri sinito, idque tertio, per mediam hyemem, ex duabus mensuris hac ratione sex conficies. Alia Potio Uulneraria Ceruisie recens coctae mensurae uiginti, succi herbae de cornibus cerui mensurauna, simul digerantur ut supra. Alia Cicerae mellis recens cocte mensure triginta, serpentinae, agrimonie ana manipuli quatuor, parthenionis manipuli sex. Digerantur ut praecedentia. Alia. Suprema potio uulneraria, fit ex succo de cornubus cerui destillato, cuius haustus sit coclear semis, & preterea nihil bibatur amplius, eo ipso foelicissime sanatur omne uulnus. Uidete si quid excellentius habeatis, hoc adferte nobis in lucem, ait autor. Alia Potio Uulneraria. Pyrole manipuli duo, ciclaminis, saniculae ana manipulus unus, alchimille manipulus semis. Coquantur in duabus mensuris uini iuxta communem usum. Potetur mane & uesperi. Herbae autem a quibus decoctionem habuimus, uulneribus cum pauco sale admixto superligentur. Caue ne interea medicamentis aliis utatis Aliae Sex Potiones Uulnerariae Prima. Saniculae, pyrolae, centauree, betonice ana manipulus unus, consolidae regalis, agrimoniae ana manipuli duo, coquantur in uino ueteri albo & optimo, calore balnei clauso cantharo una hora uel altera, ut uinum respirare nullo modo ualeat. Secunda. Ophioglossi manipuli tres, alchimillae manipuli duo, pyrolae minoris manipulus unus, periclimeni manipulus unus & semis, reubarbari uncia una, reuponticae unciae tres, coquantur omnia simul in uino ut supra cantharo clauso. Tertia. Angelice uncia semis, mumie uncia una, spermatis caeti drachmedue, glandium uncie due, consolide minoris manipuli duo, ciclaminis uncie due, pyrole utriusque ana manipuli duo, uini quod satis esse uidcbitur. Poterit & aquae pars addi tertia pro arbitrio. Coquantur ut supra. Quarta. Pyrole minoris aquae destillatae mensura una, in qua quidem aqua, eiusdem pyrolae manipulus unus, sanicule, uince peruincae ana mapulus semis, coquantur captiore processu. Quinta. Baccarum iuniperi libre due, pyrole utriusque, periclimeni, sanscule albe radicum ana manipulus semis, ophioglossi manipulus unus & semis, consolide maioris, aristolochiae, uel symphyti ana unciae quinque persicariae unciae quatuor. Preparentur ex arte destillatoria. In eadem aqua destillata coqui poterunt herbae uulnerales ad libitum, ut expedire uidebitur medico, baccis iuniperinis iterum additis, cum cinamomo. Sexia Potio Uulneraria. Florum spicae manipulus unus, hyppericonis aut perforatae manipuli quatuor, uerbasci manipuli duo, betonicae, centauree minoris, prunellae ana manipulus semis. Praeparentur ut antea. De Oppodeltocho Unguento. Opopanacis, bdelii ana uncia una, serapini drachme due. Aceto contemperentur satis liquide, perpannum colentur, & excoquantur in spissitudinem mellis. Addantur mumiae drachma una, aristolochiae rotundae drachmae tres, liquoris de cachimia tantum ut reliquorum omnium. Fiat emplastrum. Alia duo oppodeltoch reperies infra, librode curationibus, unum ad apostemata communia alterum ad cinzillam. Unguentum Anodinum. Spernioli, succi solatri ana uncia una, liquoris uernicis yncia semis. Reducantur in formam unguenti. Uulneraria Olea Uel balsama quatuor. Primum. In oleo uel in balsamo, florum camomillae, rosarum rubearum, prunellae ana manipulus unus, hyppericonis manipuli tres, centauree, chelidonie ana manipulus semis, digeri sinantur ad solem, clauso uitro mensibus duobus. Loco balsami sumi potest terebinthina. Hoc oleo balsamito uulnera persanantur admiranda, sine dolore. Anno completo, per expressionem balsamum separari poterit ab antiquitatis iam floribus, & recentibus rursum expleri, ad nouas uirtutes attrahendum. Secundum. Balsami iam proxime parati quantum uidebitur, ophioglossi, pyrolae minoris, agrimoniae, saniculae ana manipulus unus, florum hyppericonis manipuli duo, consolide maioris manipulus semis, uermium terrestrium repurgatorum numerocentum. Confundantur omnia simul, & soli exponantur donec optime digesta sint. Isto balsameleo patiter uulnera citra dolorem perfectissime curantur. Addi possunt mumiae, masticis, myrrhae, thuris ana ad libitum & hyeme loco herbarum praescriptarum, earum semina, digerique. Tertium. Olei communis libra semis, terebinthinae uncie tres, florum hyppericonis tantum, ut oleum in mollem pastam cum ceteris efficiatur, per contusionem. Addatur florum uerbasci tertia pars omnium, & uini sesquimensura. Coquantur omnia simul ad uini consumptionem. Postmodum soli exponantur suo tempore digerenda. Laudabile balsamum habebitur ad mirabiles effectus. Quartuim. Uernicis ex carabe flaua decoctae quantum uidebitur, herbis & floribus antea dictis expleatur, & exponantur digestioni solis. Si uero masticis tantum quantum uernix fuit addatur, & myrrhae, thuris ana medietas eius, atque post suam digestionem, iuxta proportionem compositi, mumiae pars aliquota, mirabilius efficietur. Eadem uernix cum oleo uulnerali supra posito, & optimo uino decoquatur, admirandas uirtutes etiam acquiret. Oleum Uulnerum Et Ulcerum consolidatiuum, aut incarnatiuum. Mercurii praeparati in puluerem unciae duae, aquae regiae unciae decem, per destillationem aliquoties in balneo repetitam in oleum reducatur. Hoc citissime uulnera curat, ac ulcera. Uerum quia spumam efficit onssaque denigrat, cum cautela fuerit utendum. Uulnerum Incarnatiuum. Cinerum plumbi uelcerussae libra yna, coquatur in aceto quatuor horis. Incarnatiuum exhibent per se, uescum aliis permixti, cineres eiusmodi, Conclusio Praeparationum. Hactenus quaede medicamentorum praeparationibus dicta sunt, usum & applicationem requirunt. Proinde ad, morbos ipsos accelerandum esse duximus opportunum, omissis multis inutilibus praefationibus, quae nulli negotio magis quam replendae papyro conueniunt. Nostrum enim non est institutum centones in medium proferre, sed pauca sine fastu pompaue sermonis eloquentie, quae, sola experientia, atque ueritatis ornatu decorata, non uerentur cum caeteris in lucem prodire, ueris medicis proponere, qui non perfenestram, sed per ostium ad suam intratunt professionem. Multi ad medicinam uocati sunt, pauci uero electi. Eorum autem qui praeter ullam uocationem uiolenter, atque temere sese in eam ingerunt, infinitus est numerus. Non postremis hec, sed electis duntaxat, iisque uocatis, qui ad electionem disponi se facile patiuntur, scripta sunt. Habeant igituristi nostros qualescunque labores, ac potiantur eis, quos aequo & liberali animo libenter suscipimus, in congerendis tanquam in fasciculum Paracelsi flosculis. Ad curas igitur morborum ut ueniamus, hac secunda parte praescriptas praeparationes, est quod in usum, adaptemus. Finis Secundi Tractatus. Tius, De Morborum Curis, Ex Medicina Chemica Paracelsi. De Adustionum Extinctionibus, per extinctiones etiam remediorum, factis. Recentis butyri quantum uidebitur, liquefiat igne, ac in aquam recentem & frigidam extinguatur, agiteturque lignea spatula, donec albescant plurimum Abiecta postmodum aqua ubi postremam feceris extinctionem, pluribus enim opus erit, ungatur adusta pars bis terue, aut pluries die quolibet, ut locus affectus semper pinguescat eo butyro. Prodest omnibus adustionibus, ligno, lacte, oleo, ac si milibus illatis. Cura Postmodum Esto. Si profundae sint ulcerationes, a caloris extinctione, quae semper praecedere debet, curandae sunt uulnerariis sticticis emplastris, praescriptis in secundo tractatu. De Adustionibus Ex Metallis, ob insitum mercurium crudum uenenatis. Laridum porcinum liquefactum, & calidissimum effundatur in aquam solani uel solatri, & agitetur bacillo tantisper, donec in formam unguenti redigatur. Superligetur usque in omnimodam extinctionem. Deinceps curentur communibus uel strictis emplastris. De Adustionibus Ex Mercurio crudo. Potissimum contingunt in amalgamationibus aurifabris, etiam chemistis in his, & in sublimationibus cinabaris, unde nonnunquam dolorem dentium, aut membrorum tremorem sibi contraxerunt. Abluendi dentes aqua lauendulae, membra uero aqua uitae, saepius. Extinctio autem adustionis fit, superposito pannolineo lacte calente madido, uigesies, pluries, ac toties donec sit extinctus ardor. Postmodum unguentis ex butyro uel adipe suilla factis ut supra, & superposifis, curetur ad completam extinctionem. Qua tandem percepta curabitur unguentis & sticticis emplastris cum colophonia compositis. De Adustionibus A Sale, Uitriolo, alumine, etc. Olei nucum libra semis, ceruini seui libra una, butyri in aqua extincti libra una & semis. Ex omnibus fiat unguentum, quo bis die quolibet curentur usque ad extinctionem, & deinceps uulnerariis unguentis, balsamis, uel pulueribus, ut minores cicatrices relinquantur postcuram, Eiusmodi adustiones ut plurimum contingunt tinctoribus, ob alumina quibus utuntur. De Adustionibus A Sulphure Sale, nitro, & aquis fortibus. Butyri recentis libra una, olei nucum, seui ceruini ana libra semis, medullae tauri unciae tres. Liquefacta simul, & calidissima extinguantur in aqua nymphee, aut simili, quater uel amplius, & agitentur in unguentum, quo perungatur locus affectus. Mox atque incaluerit, innouetur unctio, idque toties donec ardor sedatus sit. Cura sit ex uulnerariis unguentis. Quae uero per chemicas aquas euenerit, post caloris extinctionem, curentur oleis, uel balsamis uulnerariis, & sticticis emplastris. De Adustionibus Ex Fulmine, Membris prorsum non absumptis. Spermatis ranarum destillati, succorum sedi, cancrorum fluuialium partes omnium aequales, admixto modico uitriolo, & myrthae parum, caloris ardorem extinguent. Cura tandem fiat unguentis ad alias adustiones praescriptis. Si tamen consumptum fuerit membrum, ut reparari nequeat, ambustum a sano separandum est hoc unguento. Colophoniae libra una, picis communis libra semis, cere unciae tres, terebinthinae & olei pusillum, reducantur in unguentum, quo quidem applicato, mortuum a uiuo decidet. Post modum ligetur & curetur sticticis emplastris. De Adustionibus A Spherulis bombardicis. Succi sedi, aceti rosacei, succi solani, succi nympheae, cancrorum fluuialium ana. Eiusmodi succis omnibus per pannum expressis, lauandum, atque madefaciendum usque in extinctionem, postea curandum erit uulnerariis unguentis & sticticis emplastris. Complures fieri possunt extinctiones per succos limacum, lumbricorum, ranarum, sedi, solani, nympheae, camphora, atramento sutorio, & similibus. Uerum prae cunctis omnibus excellentissima est ea quae fit aceto rosaceo, cum succo cancrorum fluuialium. Si tamen adustio lethalis esse uideretur, intrinsecus esset restringuendum aqua uel succoprunorum cypriorum minorum, hausta, uel succo herbae pistinacae, lacte, zytho minore, succo pomorum, & similibus. Ad Adustiones Et Rigidos Algores. utrinque remedium indifferens. Olei costi libra una, seui hircini libra semis, cerae unciae nouem. Fiat unguentum singulis quaternis horis applicandum, uel innouandum, saepius, ut eo liquore pars affecta semper madeat. Aliud Ad Eundem Effectum. Olei ex laganis auium unciae decem, adipis cerui unciae duae, cerae, liquorum ex ouis ana uncias quatuor. Mixtis utendum. Sufficiens est remedium ab initio curae usque in finem, citra quoduis aliud medicamentum. Mumiae siquidem in ipso fita est frigoris, & caloris potissima cura. De Estiomeno. Litargyrii libra una, tartari calcinati libra semis, salis communis, aluminis rupei quod expedire uidebitur, ignis gradu quarto reuerberentur, & per aquam fontanam ab eis extrahatur alcali. Addi possunt ad eius extracti unciam semis, pulueris chelidoniae, gallarum ana unciae duae. Fiat puluis. Aliud Pro Eodem. Auri pigmenti unciae tres, aluminis calcinati unciae sex, reducantur in alcali. Addi possunt ad eius praeparati drachmas sex, liquoris mumiae drachmae duae, olei rosacei uncia una & semis, muscilaginis seminum psillii ad pondus omnium. Fiat existis cataplasma uel unguentum. Si tamen ardores aut inflanmmationes adfuerint, illinenda sunt ulcera oleo camphorae priusquam applicetur unguentum. De eodem siue lupo, & herpeta mordace, infra lege ubi de cura herpetae agetur. De Albora. Limaturarum stanni, plumbi, argenti ana drachma una, in albuminum ouorum coctorum aquae destillate libra semis macerentur, hac madefiat albora. De Alcola. Realgaris praeparati, & succi chelidoniae quantum sufficit ad unguentum. De Alopetia. Picis calcificum librauna, colophoniae librasemis, bituminis de cornibus drachma una, casei praeparati libra semis. Fiat unguentum. Aliud Ad Alopetiam Remedium. Plebus nouem continuis ungatur caput gilla, & dolotes mitigentur unctione assidua cum oleo. Ad Alopetiam, Cossatum, Uariolas, & malum mortuum cura. Mercurius solis intrinsecus haustus, & extrinsecus inunctus, a radice curabit, nedum istos, uerumetiam alios plaerosque morbos curatu difficilimos. De Antrace. Antrax est apostema generatum ex realgare mercurii, quod in radice uenarum oritur, exitum sibi faciens, manente nihilominus in suo centro radice curandum est hoc diaphoretico medicamento. Diaphoreticum. Uini correcti unciae decem, theriacae uncia semis, myrrhae, croci ana drachma una, liquoris zingiberis, piperis ana drachma semis. Misceantur in potionem cuius uncia semis uice qualibet cum optimo uino bibatur. De Apostemate Communi. Curetur oppodeltoch superius in praeparationibus posito, quod huic & omnibus aliis est praestantissimum unguentum. De Arena, Pruina, Uel Grandine Saxifragi uncia una, boracis drachmae due, salis geminae drachime sex, salis fusi drachma una. Stratificata reuerberentur uiginti quatuor horis ignis gradu quarto. Postmodum extrahatur eius alcali. Dosis est drachma semis in optimo uino. Alia Eiusdem Morbi Cura. Saxifragi libra una, reuerberetur per se ignis supremo gradu. Tandem ad eius reuerberati unam unciam, addatur alcali ex radicibus raphani maioris drachma una, alcali ex radicibus petroselini scrupulus unus. Misceantur. Dosis est scrupulus unus in duos uel tres. Addi etiam possunt, ad eius praeparati saxifragi drachmam unam, seminis apii, erucae ana drachma una, medonis clarificati unciae decem. Dosis est a scrupulis quatuorin sex uel septem. De Ascite. Stanni purgati uncia una, antimonii unciae due, cineris nature ad pondus omnium, reuerberentur horis uiginti quatuor. Postmodum ad eius calcinatae materiae partem unam, addantur alcoolis uini partes quindecim, & fiat alcali: Dosis est drachma una in drachmam unam & semis. Addi possunt ad huius praeparati drachmam semis, sanguinis draconis drachmae due, liquoris tapsi uncia una, misceantur. Dosis est uncia semis. De Astcachilo. Post panaritii curam utendum est hoc emplastro. Olei de uitellis ouorum unciae due, cere uncia semis, colophoniae uncie tres, myrrhe rubee ad pondus omnium. Fiat emplastrum ex arte. De Asthmate. Sulphuris fusi libra una, de flaccis sandali rubei, cupressi, pini ana libra etiam una, stratificentur & reuerberentur, atque ex eis trahatur alcali. Huius uncie decem, & myrrhae unciae quinque sublimentur. Deficientibus omnibus aliis medicamentis, istud erit ultimum & optimum remedium. Addi possunt ad huius praeparati sulphuris unciam semis, thebaici correcti uncie tres, theriace quantum sufficit ad bolum formandum. Dosis est scrupulus unus in duos, uel in drachmam unam. De Aurium Tinnitu, Surditate, uisus hebetatione, etc. Auricularum pendulae partes pungantur in balneo, ut sanguis exeat. Si hoc non iuuerit, applicentur uentosae postaures. Si rursum non iuuerit, sectio fiat sub lingua. Post quod nullum est remedium. De Bocio. Prouocentur menstrua ad hunc modum: Liquoris pulegii, artemisiae ana unciae tres, uini correcti unciae septem, de liquoribus splenis bouis castrati uncia una. Reduc ad mixturam. Dosis est uncia semis mane & uesperi. Addatur aqua ex fruticibus sauinae, uel oleum ex granis eiusdem. Item prouocentur hoemorrhoidae ad hunc modum: Serapini colati uncia semis, bdelii, masticis ana uncia una. Fiat emplastrum per se, & applicetur hoemorrhoidarum loco. De Branco. Huius cura in arcanis consistit, & in aqua prunellae, tum in gargarismis. Piretri uncia una, succi hyppericonis unciae duae, succi persicariae unciae tres, oximellis stilliticii ad pondus omnium, commisceantur in gargarismum. Aliud. Liquoris mumie uncia una, succi persicarie uncie due, aceti communis unciae tres, fiat gargarismus. De Bubone Uenereo. Maturetur primum hoc unguento: De quatuor resinis uncia semis, de liquoribus altheae, bismalue ana unciae tres. Fiat mixtura. Curetur postmodum oppodeltocho hoc unguento. Oppodeltoch. De quatuor seminibus incarnatiuis uncia semis, cerae, colophoniae, ana unciae duae, picis naualis unciae tres. Reducantur in emplastrum. De Caduco, Et Suis Speciebus, analepsia, catalepsia, & epilepsia. Uitrioli cuperosi libra una, separetur a suo phlegmate per destillationem, hoc rursum ad colcothar affundatur, coliobando quater uel saepius igne quarti gradus. Dosis eius est scrupulus semis in scrupulum unum, ante & post paroxismum. De honc lege latius in praeparamentis, ubi de spiritu uitrioli agitur supra suo loco. Addi possunt ad uitrioli praeparati huius draclimam unam, liquoris uisci quercini, orizontis ana drachma semis & grana tria. Fiat mixtura. Nuca poterit inungi pinguedine castoris. De Callo. Olei rosarum unciae sex, calcis uiuae extinctae unciae tres, camphorae drachmae quinque. Fiat mixtura, & superponatur loco unguenti. Si uer callus in ulcus transiisset, utendum foret hoc eiplastro. Spernioli uncia semis, olei de camphura drachmae duae, succi papaueris, hyosciani ana ad pondus omnium. Fiat emplastrum ad sedandum dolorem caloremque extinguendum. Postmodum persanetur hoc remedio. Emplastrum apostoliconis, diachilonis ana uncia semis, mumiae unciae tres, cerussae drachmae duae, camphorae drachma una, misceantur & coquantur in unguentum. De Cambuca. Curatur unguento hoc, & oleo camphorato. Camphoratum Oleum. Camphorae drachmae duae, uitellorum ouorum uncie quatuor. Fiat miatura, quae posita super marmor, uertitur in oleum. Emplastrum. Mumiae uncia semis, resinae de botin ablutae per rosaceam aquam, quantum sufficit pro incorporatione. Fiat emplastrum. Alia Eiusdem. Morbi Curatio. Mercurii ex uenere confecti pars una, olei uitrioli non rubei partes uiginti quinque. In aqua parthenionis duodecim haustibus exhibeatur, diuersis uicibus. Postmodum curetur unguento oppodeltoch, uel unguento ex mercurio hoematino extrinsecus. De Cancro. Litargyrii triti libra semis, aquae salis, aluminis ana libra una, aceti librae quatuor. Simul bulliant omnia sensim usque ad exiccationem, affundatur postea aqua fontana, & calido loco macerentur horis duodecim, uel circiter, & inde mox exiccari sinantur. Preparatum habebitur litargyrium ad cancrum, & ad fistulas. Addi possunt ad istius litargyrii praeparati uncias tres, succi marubii, perlicariae ana uncia una, olei uitellorum ouorum quod satis uidebitur ad formandum unguentum. Eiusdem Alia Cura. Huius morbi cura triplex est, prima physica, per quam hoemorrhagiales menstrualesque fluxiones amouendae sunt: secunda chirurgica per anedinum unguentum mortificat: & tertia pariter chirurgica unguento consolidatiuo persanat. Glutinis aquatici aquae destillatae libra una, colcotharis, florum aeris ana uncia una & semis: Mixta simul ulceri superponantur, ac maneant usque dum putrescant, quod plaerunque die quarto solet fieri. Deinceps ablatis, apponatur mundificatiuum ad noli me tangere infra praescriptum, & postquam extraxerit putridam omnem materiam, super spargatur puluis infra mox positus. Puluerum ex succo chelidoniae, parthenionis, centaureae ana uncia semis, mumie uncia una, mane & uesperi quoties ligabitur. Anodinum Unguentum. Spernioli, succi solatri ana uncia una, liquoris uernicis uncia semis. Reducantur in formam unguenti. Mundificatiuum. Auripigmenti unciae quinque, fuliginis uncia semis, salis armoniaci unciae tres. Reducantur in reuerberationem quarti gradus per diem integrum, & inde fiat alcali. Addantur ad eius auripigmenti praeparati drachmas quinque, cinerum ex fimo columbino, & olei uitellorum ouorum, quantum sufficit ad formandum unguentum. Eiusdem Morbi Cancri Et Fistullarum certissima cura. Praeparati maximi & mercurio drachma una, oleorum, de lateribus uerto uel quarta librae pars, terebinthinae libra semis, cariophillorum olei per mixtionem facti unciae duae. Misceantur & per balneum destillentur. Destillato huic postmodum adiungantur, mastices, myrrhae, thuris ana unciae tres. mumiae uerto unus uel quarta pars librae. Omnia simul commixta per alembicum rursus denstillentur in oleum. Fiat linimentum quo perungantur ulcera dicta, postmodum emplastro ligentur. Lotio quaedam linimentum praecedere debet; ut Aluminis uncia semis, salis uncia una, mellis unciae duae, uini & aquae ana libra una. Per dissolutionem commisceantur, & hoc liquore lauetur. Linimenta supra scripto longe praestantiora sunt, olea dulcia, antimonii, plumbi, & mercurii. De Cancrena. Succorum nenupharis, solatri, papaueris, lolii, ana unciae duae, opii unciae quindecim, mandragorae drachmae tres, succi ex radicibus hyosciami unciae quinque. Reducantur in unguentum cum oleo de litargyrio. De Carbunculo. Cura habetur infra de squinancia. De Celsa. Cura ponitur infra de testudine. De Cerebri Doloribus, Hepatis defectu, atque de bilitate splenis. Argenti laminati drachme tres, salis gemmae drachme sex. Stratificata reuerberentur uiginti quatuor horis, postea extrahatur alcali. Hoc iniectum in alcool uini maneat diebus aliquot, & resoluetur. Fiat separatio uini, & in fundo residebit alcali, quod in uitro humidoque loco positum resoluitur in liquorem. Dosis a granis quinque in sex uel duodecim. De Cinzilla Primo, radix diaphragmatis est mundificanda per consolidam regalem, & postmodum oppodeltocho singulis duodenis horis locus affectus religandus. ¶ Oppodeltochi formam supra reperies in preparamentis. ¶ Aliam cinzillae curam habes infra, ubi de fistularum curis agitur, & de scrophulis. Cohibitio Cuiusque Materiae Peccantis in corpore ne progrediatur ulterius. Statim atque dolores colli, aurium, uel humerorum irruperint, purgandum est radice ellebori nigri, ad eundem modum praeparata, ut infra contra podagram, aut epilepsiam, & sub eadem dosi. Postmodum tinctura martis utendum, ut in hydropisi habetur. Huiusmodi purgationes annuatim fieri possunt, non iuxta numerum trecentorum & sexaginta quinque dierum, sed ab incremento uel interuallo paroxismorum. De Contracturis. Olei oliuarum, olei iuniperi ana unciae quinque, masticis libra semis, terebinthine unciae quatuor & semis. Mixta in aheno cupreo uel terreo, & inclusa alteri uasi ligneo ad latus forato, membrum contractum intrudatur, & supra fumum contineatur per medium diem, accensiones eiusmodi recentibus materialibus quum defecerint semper innouando. Alia Suffitus Forma. Ad eundem effectum. Pinguedinis taxi, olei oliuarum, adipis ranularum uiriditum calamitarum ana libra una, myrrhae, masticis, terebinthinae ana libra, semis. Accendantur ut supra narratum est. ¶ Aliam ad contracturam omnem inuenies curam supra ubi de balsamis sex agitur. Ad Tremorem Cordis Remedium inuenies supra de paralysi, & synthena. De Dentium Doloribus Cura, partim magnetica. Herba persicaria, & cortices iusquiami prolibito coquantur inaceto rosaceo, & isto decocto dentes abluantur, & in ore calidissimum teneatur, donec frigescat, idque sepius innouetur: omnis aufertur dolor. Quod a decoctione herbae & corticum reliquum erit, sepeliatur humido loco, & aggrauetur ponderoso lapide ut putrescat. Ubi putruerit, mortificatus erit omnis dolor, ut etiam persaepe non redeat amplius. At puto nedum quod residuum est a decoctione sepeliendum, sed etiam omnes ablutiones ex ore super eiusmodi feces expuendas, ut una sepeliantur cum aliis. De Dyarrhea. Hoematitis, aluminis glaciei, croci martis ana ad libitum. Fiant inde trocisci cum gummi arabico dissoluto in aqua plantaginis ex herbis & radicibus destillata. Dosis est drachma una, in drachmam unam & semis. Addi possunt ad huius hoematitis praeparati drachmas tres, perlarum scrupulus semis, mumiae liquefactae ad pondus omnium, & fiat mixtura. Dosis est drachmae duae in tres uel quatuor. Alia Diarrheae Cura per Cachimiam. Cachimiae preparate uti pro dyssenteria quantum uidebitur, olei nucis muscatae parum ad incorporandum, reducantur ignis gradu secundo ad formam boli. Addi poterunt ad eius cachimiae preparate unciam unam, theriacae unciae tres. Formentur in pastam. Dosis est per os a drachma una in duas & semis, mane, sub meridiem, & uesperum. Deinceps tribus diebus abstinendum ab huius pastae sumptione, quibus transactis, rursum uno die ter, ut supra administretur. Processus hic tertio repetendus. De Dyssenteria. Cachimiae bene tritae unciae sex, ferruginis ferri uncia semis. Calcinentur ignis secundo gradu, septem horis, postea reducantur in suum alcali. Addi potestad huius alcali unciam semis, assate columbae quod satis erit. Alia Dtssenteriae Cura. Hoematitis, corallorum rubeorum, spodii ana drach. quinque, seminis tanaceti tantundem. Fiant inde trocisci cum muscilagine uisci de botin. Dosis est drachma semis. Addi potest uinum in quo calybs candens extincta sit, & cum hoematite preparato ad ministrari, uel cum optima theriaca. De Elephantiasi Eius cura triplex est, prima hoemorrhoidarum: secunda menstruorum prouocatio: tertia uero liquorum exiccatio: quaerantur suis locis infra & supra iuxta suos indices. De Epilepsia, Et Speciebus Eius. Purgatio primo praecedere debet ad hunc modum. Radices ellebori nigri purpureos flores habentis, & recentis quantum uole, in ardente uino macerentur, ac destillentur igne lento primum, & postmodum aucto donec omnis liquor ascenderit. Postea separetur uinum ardens a substantia, per balneum leuiori calore, & in eo quod remanet soluatur faccari candidi quod sat esse uidebitur. Dosis est grana tria cum aqua mulsa, uel communi in qua hyppoglossum decoctum fuerit. Alia Eiusdem Morbi Cura, Cum suis speciebus. Antimonii in alcool facti quantum uidebitur, ignis gradu quatto reuerberetur in suos flores, leui primum igne tandem aucto ut artis est. Dosis est in accessus principio paroxismi, grana nouem, postea in exagitatione decem & octo: postremo autem a recessu paroxismi post horam, ut prius grana rursus nouem administranda sunt. Si morbus adhuc redeat, processus hic tertio repetendus erit. Aliud Remedium In Eundem effectum. Liquores auri scrupulus unus. Detur ante paroxisinum una hora, quum patiens aliquod indicium percipit accessus eius, item a recessu paroxismi tribus horis elapsis, adhibeatur scrupulus dimidius, idque sexies repetendum. Alia Epilepsiae Cura Sanguinis humani calentis adhuc unciae quinque, uini ardentis uncia una. Digerantur in cucurbita quadraginta diebus equino fimo, postea balneo maris destillentur, & separabitur liquor albus inutilis & uirulentus a flauo. Huius flaui liquoris detur scrupulus unus, a nouilunii temporis exordio sub primam accessionem. Alia Eiusdem Morbi Cura. Cranium humani capitis recens, quod nunquam sepultum fuit, contritum in minutas partes, per retortum destilletur igne mediocri, donec omni suo phlegmate priuatum sit. Hoc iterum ad suas feces affusum abstrahatur, idque tertio, tum demum aucto sensim igne ad quartum gradum, oleum etiam effluet, a quo phlegma per balneum est separandum, & oleum uitro seruandum. Dosis est est grana tria, quibus tollitur caducus. Animalia bruta quaedam uirtutes etiam habent, ad morbum hunc tollendum, ut sunt, apes, alcis, uultur, & similia. Alia Epilepsiae Cura. A Radice ellebori nigri per, uini spiritum humiditas tota, & oleum extrahatur. Deinceps spiritus ille separetur, ut radicis essentia tota maneat absque mixtura, optime dulcificetur, & c. Multo melior erit, si addatur uiscus quercinus, piretrum, & peoniae semen in extractione. Notandum tamen medicamenta ex elleboro tracta, non ita repente agere ut alia, sed successiue, eoque firmius curare. Alia Caduci Ac Specierum eius cura. Radix ellebori nigri luna deficiente, sub figno librae, & planeta ueneris euellatur ex terra, flatibusque uenti borialis ad umbram exiccari sinatur, & pulueretur minutissime. Dosis eius est drachme due, diebus tribus successiuis antequam paroxismi dies adueniat, quod quidem a suis signis cognosci potest, uti de podagra scribitur. Ueteres hoc saepius repetito purgationis processu morbum caducum curarunt. Ego uero Paracelsus, a purgationibus istis ad curam prius progressum feci, per essentiam arcani spiritus uitrioli, quam suo loco & formulam praeparationis eius habes in praecedentibus. De Erysipela. Aquae destillatae ex glutine aquatico uncie tres, bulliat cum fimo mineralium una hora, uel diutius, donec in pultes ambo reducantur utcunque spissas. Addatur camphorae uncia una & semis. Fiat unguentum, quo tybiae ligentur terno quoque die semel, spacio trium septimanarum. Postmodum abluatur ulcus decoctione foliorum quercus, uel aqua salsa, mundum seruetur, & sanabitur, non secus ac si superponeretur unguentum. Istius medicamenti conditio talis est, ut non ante septimanas tres operetur. De Esseris. Olei ex iuniperinis baccis libra semis, olei amygdalarum duicium libra una, olei de coste unciae septem. Fiat mixtura. Oleum de coste fit ex fraxino per descensum. Oleum iuniperi per ascensum cum uehiculo aquae, Amygdalinum per expressionem. Alia Eiusdem Morbi Cura. Olei de spica uncia semis, olei quercini librae tres, axungiae cati libra una, commisceantur & perungatur locus affectus. Unctuositas haec non sinit spiritus, eiusmodi morbum producentes penetrare, sed ab ipsis praeseruat membra corporis. De Exitura. Istius morbi cura solum consistit, in exctementorum abomnibus emunctariis extractione. Extractionis Per Nares formula. Lolii, seminis nigellae, ellebori ana scrupulus unus, maioranae, saluiae ana drachma semis, musci grana duo. Fiat sternutatorium, quod singulis diebus mane pernasum attrahatur, parum uice qualibet. Per Aures. Diagridii scrupulus unus, bdelii drachma una, cerae scrupulus unus & semis. Fiat emplastrum quod cum flaccis lineis imponatur auribus in forma epistomioli. Quum spuma uel aqua exudarit, bene est. Per Urinam. Croci orientalis drachmasemis, pilorum zenii uncia semis, cantaridum numero quinque. Fiat mixtura pro sacculo, subtus ad uesicam extrinsecus applicando, per unum aute alterum diem prouocabit urinam, donec in ea sanies apparere cesset. Zenii sunt folliculi circum leporum caudas. Per Aluum. Mellis quantum sufficit, diagridii scrupulus unus, Hermodactylorum, turbith ana drachma una. Fiant suppositoria exarte sine sale. In constipatione tantum uti poteris. Per Sudorem. Theriacae drachmae duae, alcoolis uini tantundem, euphorbii grana septem. Fiat haustus ante ingressum balnei, sudet aeger, ac postmodum lecto decumbens contectusque sudet iterum, idque ter uel quater, totiesue repetendum donec foetor abeat. De Febribus Et Morbis Acutis. Foliorum auri liquefactorum per aquam mellis drachmae duae, alcoolis uini correcti unciae duae. Separetur aqua mellis. Dosis est scrupulus semis in scrupulum unum. Addi poterunt ad huius praeparati scrupulos quatuor, succi centaureae, salis nitriana drachmae duae. Dosis est scrupulus semis, usque ad unum & semis. Alia Febrium Cura. Iacinthorum praeparatorum scrupulus unus, gummi ladani scrupulus unus & semis. Commisceantur ac destillentur. Dosis est guttae quatuor uel quinque, ad praeseruationem singulis annis bis, & in coniunctionibus solis cum luna. De Ficis Et Uerrucis. Corrosiuo hoc dulci curantur. Olei laterini uncia una, olei iuniperini uncia semis, olei ex myrrha unciae duae. Misceantur. Aliud. Olei laterini drachma una, aquae aluminosae uncia semis, uiriditatis salis ad pondus omnium. Fiat mixtura. De Fistulis. Aquarum ciclaminis, de foliis serpentine, sophiae ana uncie quatuor. Fiat mixtura ad haustum. Dosis est unciae quatuor mane & uesperi in finem usque sanationis. Alia Potio. Aquarum de cornibus cerui libra una, centaureae, consolidae aureae, parthenionis ana unciae tres. Addatur reubarbari, manne electae, spermatis ceti ana unciae una. Redigantur in potionem, de qua bibatur mane coclear unum singulis diebus, & statim a haustu coclearia tria uini. Emplastrum Ad Fistulas. De quatuor gummi unciae duae, caere uncie sex, liquefiant simul, & addantur uisci de botin unciae quatuor, ac inde fiat unguentum. Aqua Ad Lotionem. Anodi unciae duae, crystallini praeparati in lapillos drachme duae, aquarum plantaginis, ciclaminis ana unciae decem. Alia Ad Fistulas Cura per potionem. Aquarum de cornibus cerui librae duae, centaureae, consolidae aureae ana unciae tres, parthenionis unciae quatuor & semis. Imponatur reubarbari, mannae electae, spermatis ceti ana uncia una. Istius aquae commotae prius, aut perturbatae bibatur coclear unum mane & uesperi singulis uicibus, & moxinde uini coclearia tria. Potiunculis eiusmodi fistula mundificatur interne, ac sanatur per se absque alio medicamento extrinsecus applicato. Qui tamen applicare uolet emplastrum, hoc esto. Emplastrum Ad Fistulas. Ex gummi quatuor unciae due, cere libra una, coquantur simul in emplastrum cum tribus unciis uisci de botim. Alia Fistularum Cura. Auripigmenti uncia una, tartari calcinati unciae tres. Stratificata reducantur in quartum gradum ignis uiginti quatuor horis, ut materia fluat, quae postmodum exempta conteratur & coquatur in aqua, decidet ad fundum puluis albus, qui est auripigmentum praeparatum. Hoc uitro reconditum, uel super marmor positum humido loco, uertitur in oleum, fistulis per stringam immittendum, aut flaccis lineis eo madidis, uel ante fluxionem in oleum puluis inspergendus, qui etiam fieri potest per exiccationem olei, ac melior. Addi potestad eius auripigmenti praeparati drachma semis, resine pini uncia una, cerae tantum ut reliquorum. Fiar inde ceratum, & fistulis applicetur. Alia Fistulasum, Cinzillarum, Et scrophularum cura. Salis anatron drachmae sex, cinerum fabarum unciae tres. Reuerberentur in quarto gradu ignis horis duodecim, & extrahatur alcali. Uerum quia anatron in se mercurium uolatilem continet additione hac opus habet. Ad anatron praeparati uncias duas, adiiciantur butyri crudi unciae quatuor, pinguedinis murmentorum unciae tres. Fiat unguentum. Alia Ad Fistulas Cura. Olei laterini unciae tres, olei terebinthinae duplum, olei cariophillorum uncia una & semis. Destillentur simul, & addantur myrrhae, thuris, masticis ana unciae duae, mumiae unciae tres. Rursum destillentur, ac per siringam in fistulas immittantur in fundum usque, singulis diebus bis, & abluantur saepius aqua salsa, uel uino. Apponatur emplastrum calcinato permixtum, mane & uesperi iuxta communem usum. Oleum saturni, oleum mercurii, & aqua mercurialis, certissima sunt medicamenta contra fistulas, quae nullo modo fallunt medicum. ¶ Aliam ad fistulas curam habes supra, ubi de cura cancri per litargyrium agitur. Ad Fistulas Emplastrum. Cerae, colophoniae ana unciae tres, gummi maiorum omnium ana uncia una, resinarum quatuorana uncia semis. Fiat inde ceratum, cum oleo lauri, & terebinthina, temperetur in pastam non usque adeo duram. Alia Fistularum Cura. Olei ferri, olei saturni ana drachma una, olei mercurialis scrupulus unus & semis. His permixtis omnibus fistule circuitus inungatur, mane & uesperi diebus nouem, & curabitur. Alia Fistularum Cura. Aquae foliorum corni, aquaefoliorum tiliae analibra semis, aque herbae sophiae unciae tres, permixtae propinentur egris cum tanto uino. De Formica. Astarzof unguento curatur, cuius formula haec est: Litargyrii abluti uncia una, spernioli uncia una & semis, liquoris barbe iouis, succi nenupharis ana unciae tres. Fiat ceratum sine cera, panno illitum, & una nocte superpositum, frigore pellet formicam, ut amplius non redeat. Alia Eiusdem Formula. Aquae rosarum unciae duae, resolutae camphorae drachma una, commisceantur. De Fuliginoso Apostemate Huius cura tripartita est, in maturationem, mundificationem, & consolidationem. Aperiri non debet instrumentis, sed per se, maturatiuis tantum adhibitis. Maturatiuum. Olei laterini uncia una, oppopanacis colati uncia semis. Fiat emplastrum super prunas. Oppopanacum per acetum colatur, de inceps fit massa & induratur. Mundificatiuum. Mellis, prunellae ana uncia una, aristolochiae rotundae, aloe epatici ana drachma una. Fiat mixtura in modum emplastri, quo utendum posteaquam apostema fuerit apertum. Consolidatiuum. Uitelli ouorum numero quatuor, resinae de botin unciae tres, farinae tritici, hordei ana quod satis est pro incorporatione, fiat unguentum. De Furfuribus, Saphatis, squamis, & scabie. Liquoris resine terrae uncia una, olei mercurii saturni tantundem. Fiat mixtura qua semel aut bis ungatur locus affectus omnis. De Gangrena. Eodem utendum est medicamento, quod ad tentiginem prauam, & ulcera depascentia positum inuenietur suo loco, hoc solo mutato, quod addenda sit uncia semis scamoneae ( cui peculiaris cura corrosionum inest ) ad libram unam dictorum emplastrorum. De Gelu Membrorum Piperis longi, cardamomi, granorum paridis ana uncia una, euphorbii unciae duae, masticis uncia una & semis. Puluerentur & affundantur urinae puerorum mensure duae, uel cholerici cuiuspiam hominis. Coquantur ad consumptionem octauae partis, & colentur per pannum, eo quod supererit, ungatur membrum gelidum singulis diebus ter. Separabitur quod emortuum est a uiuo. Uiuum curetur uulnerariis unguentis. Notandum etiam si membrum alioqui non gelidum, sed sanum isto fuerit inunctum composito, a gelu praeseruabitur eo die. Idipsum efficit madida papyrus membro circunuoluta, atque fascia linea, aerem enim & uentum penetrare non finit. Si uero gelu penetrasset ad interiora, ut immineret mors, detur aqua uitae admixta modica camphora & theriaca, & post haustum imperetur sudor. Melius fuerit uinum generosum cum zingibere & calamo aromatico coctum. Item aqua uitae cum speciebus aromaticis & maxime croco. Quae singula hausta praeseruant a gelu transeuntes niueos rigidosue montes. Siquidem immoderatum gelu, nonnunquam incauta mors sequitur, aut lepra, uel ad minimum scabies. De Glandulis, Et Napta. Aluminis plumosi filo oleo de gilla madido, pernodum sensim & successiue comprimendo, tollenda est glandula. Postmodum ungendo, & cuellicando uenulae pergillam consolidentur. De Gutta Rosacea Citinulae, scabiosae, rebonae ana, destillentur in aquam, & cura haec dicitur ex tincturis. Alia Cura Guttae Rosaceae. Albuminum ouorum coctorum numero decem, calicis ouorum unciae sex. Destillentur in aquam, & addantur foliorum argenti, stanni, plumbi, ueneris ana drachma una, foliorum auri, marcasitae argentee, auree, chimoleae ana drachmae duae. Fiat digestio per mensem, & postmodum destillatio. Aliam curam uidere licet ubi de morphea agitur infrasuo loco. De Gutta. Cura habetur infratribus locis, primo ubi decura morborum agitur ex leprosa humiditate prouenientium: secundo ubi de paralyticis morbis tertio autem ubi de siphita stricta. De Haemorrhoidibus. Cura habetur infra de profluuio sanguinis in uentre, item de ragadiis. Prouocatio Talis. Serapini colati uncia semis, bdelii, masticis ana uncia una. Fiat emplastrum per se sola, secundum artem, & applicetur suo loco. Cura Hoemorroidarum. Marcasitae uncia una, alcoolis uini optime exiccati librauna misceantur. Addantur ad eius preparate marcasitae drach. una. Fiat puluis, & inspergatur antequam intumuerint. De Herpeta Mordace, Uel aestiomeno, uel lupo, muscilaginosum remedium. Liquoris de mumia, de mastice, de camphora ana uncia semis, muscilaginis de foenu greco, de psillio, de citoniis ana quantum sufficit, pro incorporatione. Usus eius est similis illi qui de emplastro oppodeltoch habetur. Refrigerium Fit. Ex sperniolo anodino, applicato quinque uel sexdiebus, post mumia fuerit addenda. Alia Herpetae Cura. Realgaris crystallini uncia una, olei ardentis uncie due, cerussae drachmae duae. Fiat unguentum applicandum in circuitu orificii, ut non intret. Innouetur singulis duodenis horis semel, usque ad sextum uel octauum diem. Tandem deponatur, circulus totus auferetur per se. Lauandrum postea hac aqua mane & uesperi, superponatur emplastrum infrascriptum. Aqua Loturae. Aquarum glutinis, rosarum ana unciae sex, parthenionis unciae quinque. X Emplaemplastrum. Olei lini libra semis, uiridis aeris, cerae ana uncie tres, fiat ceratum & addantur bdelii colati uncie due. Alia Cura Herpetarum, Tumorum, Ulcerum, & paralysis, ex morbo renereo, & per mensium suppressionem, uel inordinarium fluxum ortorum. Spodii unciae tres, mercurii lunae uncia semis. Mixta simul in uino exhibeantur. De Hernia Carnosa. Duplici uia curatur, per instrumenta ut ulcera alia, & per sola medicamenta. Olei laterini unciae septem, oppopanacis, bdelii, galbani ana drachmae tres. Reducantur ad formam liquidam, additis quae sequuntur postea, farinae fabarum drachmae tres, ficuum numero quatuor, camphorae, rutae ana drachma una. Fiat emplastrum, hoc maturat, resoluit, putrefacit, excrescere carnes prohibet, sedatque dolorem. De Hernia Aquosa. Ficuum libra una, olei granorum iuniperi unciae quatuor, farinae fabarum unciae sex. Fiat cataplasma superignem, & superponatur calidum mane, sub meridiem & uesperam. Aliud Remedium. Farinae fabarum libra una, seminum psyllii, citoniorum ana uncia una, consolidae maioris unciae tres, uini & aceti quantum satis ad emplastrum fingendum. Df Hernia Uentosa. Resolui potest suprascripto cataplasmate ad herniam aquosam, uel curari ut sequitur. Olei amygdalarum dulcium unciaeduae, farinae fabarum uncia semis, fimi columbini, fimi caprarum ana unciae tres, aceti quantum sufficit, fiat cataplasma, & superponatur mane, sub meridiem, & uesperi. Alia Descriptio. Uisci abietis unciae sex, mumiae unciae quinque, foliorum ebuli uncia una, commisceantur. Alia Formula. Terebinthinae libra semis, cumini unciae quatuor, seminum lactuce drachme sex, cerae quantum satis est. Reducantur in emplastrum. De Heresypela. Allahole curanda est, ne concurrunt alia salia, postea sperniolo mortificanda, postremo uero per oppode tochum consolidanda. Allaholis Descriptio. Salis anathron uncia una, anodi uncia semis. Reducantur ad formam cum oleo de spica. Sperniolum. Spermatis ceti, ranarum, cerefolii, iuniperi ana, fiat destillatio ad solem. Alia Descriptio. Glutinis aquatici unciae tres, destillentur in aquam, cui fimus mineralium imponatur, & bulliant simul per horam, uel donec in formam pultium reducantur, addatur camphorae uncia una. Fiat unguentum quo ligetur crus tertiodie quolibet, tres septimanas continuando. De Hydrophorbia. Generatur ex sale separato a sale trium primorum, estque unum ex lepre indiciis, apostema salis rubei narcotici utcunque leprosi. X 2 Eius Eius cura duplex est, prior fit per liquorem horizontis, quo natura corroboranda est: posterior uero per sequentem aquam. Aquae regis uncia una, olei de realgare uncia semis, olei euphorbii quantum sufficit pro incorporatione. Aliae Hydrophorbiae, Aut leprae cura. Liquore horizontis qui describitur secundo tractatu, natura corroboretur intrinsecus. Postmodum liquor bullarum est exiccandus aqua iamiam praescripta. De Hydropisi. Radicis ellebori nigri praeparatae, ut pro podagra legitur infra, drachmae duae pro dosi qualibet. Ea saepius purgetur patiens, intermissis tamen uicibus. Tum demum ad curam, nec prius aggrediendum. Haec in tinctura martis consistit, de qua suo loco legitur de praeparatis, tractatu secundo. Alia Hydropisis Desperatae Cura. Maximi praeparati mercurii granum unum & semis, quintae essentiae ex alandahal grana tria, saccari rosacei drachmae duae, croci grana tria. Commisceantur & fiat bolus, qui ter uel quater adhibeatur, ac toties donec tumor abeat. Postmodum administretur infra descripta potiuncula mane & uesperi, usque dum color pallidus, luridusue transmutetur in uiuidum. Alia Hydropisis, Et Ictericiae cura. Salis gemmae, succi titimalli uel esulae minoris ana uncia una, gummi ex cerasis ad pondus omnium. Fiat bolus, qui reuerberari sinatur ignis tertio gradu per duas horas, & extrahatur alcali. Dosis est a granis octo in duodecim. Addi possunt ad huius praeparati salis scrupulum semis, reboli, id est uerae mumiae, liquoris centaureae ana scrupuli quatuor. Misceantur. Dosis est a granis quatuor in duodecim cum ouo sorbili. Addi Possunt Ad Hanc Praeparationem ut ad alios etiam morbos efficax sit remedium. Eius praeparati salis gemmae drachma una, succi catapotiae unciae due, farine tritici ad pondus omnium. Fiat inde panis optime coctus, de quo detur drachma una, in drachmas duas. Alia Ad Hydropisin Cura. Croci martis e calybe optime reuerberati drachma semis, liquoris orizontis grana tria, olei nucum muscatarum grana quinque, aquae ueronicae unciae tres, commisceantur & fiat potio, quae sanguinem emendat, curatque. De Hoemoptoica. Curam habes ubi de oculorum collyriis agitur infra. Item de symptomatibus uulnerum sub finem. De Ictericia. Stanni calcinati libra una, salis uncia una, cinerum fabarum libra semis. Reducantur per ignem ad formam litargyrii pene. Huius uncie decem, alcoolis uini libra semis. Ex dissoluto fac alcali. Dosis est a granis sex in undecim. Addi possunt ad eius preparati scrupulos tres, aliptae muscate scrupulus unus, bdelii scrupuli duo. Dosis est scrupulus unus in duos & semis. Alia Ictericiae Cura. Litargyrii uncie quatuor, myrrhe, thuris ana uncia una aceti perfectissimi libra semis. Fiat decoctio. Addi possunt adistius praeparati litargyrii unciam semis, aluminis rupei unciae duae, aquae salis uncia semis, etc. Alia Ictericiae Ex Morbo Uenereo Cura. A saliorum unciae sex, mercurii martis hoematini drachmae duae, uitro recondita sinantur donec in oleitatem abeant, colentur per pannum. Dosis est guttae tres in sex, cum ouo sorbili. De Igne Persico. Cura primum inchoatur per ablationem carnium ambustarum, & separationem a bonis, emplastro hoc. Colophoniae librae tres, liquorum myrrhae uncie sex, degummi quatuor libra semis? Fiat emplastrum, & superponatur loco in quo uiuum & adustum sese contingunt, mox cessabit incendium, & adustum a uiuo separabitur. Carnium Recentium Cura. Aque salis ex raphano uncia una, ex calicula uncie tres, succi plantaginis digesti uncie octo. His permixtis mane & uesperi ligandum. Aliud Remedium Ad Eundem Effectum. Succi chelidoniae, aluminis rupei, aqua aluminis iameni ana uncia una & semis, nitri resoluti scrupuli duo, commisceantur in praedictum usum. Ceratum Ad Eundem Effectum. Olei de frumento, olei ouorum ana drachmae duae, olei de glandibus unciae quinque, cerae, picis communis, ana ad pondus omnium, componantur in ceratum ad usum ut supra. Alia Ignis Persici, Uel prunae cura. Duplex est, prior antequam morbus ortum confirmet, posterior postquam dudum senuit. Prior Cura. Spermatis ranarum libra semis, camphore uncie tres, myrrhe, thuris ana uncia una. Rectificentur ad solem digerendo. Hoc liquore madidi panni linei superponantur, idque tam saepe donec mitigetur, ac cesset omnis dolor. Posterior Cura. Terebinthine induratae libre duae, oppopanacis libra semis, colcotharis uncie tres. Reducantur in emplastrum, cui poterit addi mel despumatum calens, & attenuatum, ut in coliquore panni intingi queant, qui secto membro superponantur. Induratio terebinthine habetur tractatu secundo. Alia Ignis Persici Cura. Litargyrii libra una, realgaris rubei uncie due, salis armoniaci uncia semis. Commisceantur decies uel duodecies cohobando, id est toties destillatum ad suas feces affundendo. Addi possunt ad eius preparati litargyrii pondus, aequale pondus omnium simul que sequuntur. Uitrioli correcti unciae quatuor, gallarum drachma semis, thuris uncia una, aceti & uini quod satis sit. Utendum est eo remedio tam diu, donec membrum nullos uapores emittat amplius. Alia Ignis Persici Cura. Calaminaris crudi libra semis, aquae nenupharis uncie sex, aluminis plumosi uncia semis. Reducantur in digestionem equino fimo diebus octo, postea destillentur. Hec est Geberi descriptio, in qua Petrus de argillato plurimum errauit. Addi possunt ad eius preparati calaminaris uncias sex, aque uitrioli, gallarum, ut supra, uel quantum sufficit. De Iuncturarum Doloribus. Masticis unciae sex, terebinthinae uncie due, galbani uncie quinque. Destillentur per alembicum. Addi possunt ad eius destillati masticis uncias sex, olei laurini destillati uncia una, uini ardentis, aceti ana drachma una. Fiat unguentum. De Lactis Productione Mulierum uberibus lactantium. Crystalli libra una, aque entali libredue. Fiat mixtura per imbibitionem, quae reuerberanda est uiginti quatuor horis, ut ex libra uerto fiat, id est quarta pars librae. Dosis est drachme due. Addi possunt ad eius reuerberati crystalli spermatis melisse, lactuce ana uncia semis & drachma semis. Fiat puluis cum aqua amygdalina propinandus. De Lentigine. Heliotropii uel melissae gamandree ana uncie tres, manne clecte uncia semis, spermatis ceti, baccarum lauri ana drachmae decem, aquarum melisse, uerbene, ualeriane ana uncie quinque. Fiat potio, cuius dosis est a quatuor in quinque uncias, quamprimum incipiunt exire. Si reubarbarum addatur, non exibunt amplius, sed haud bonum est. Heliotropium herba solaris penes Paracelsum est melissa. Alia Lentiginum Prauarum Cura. Pesinae abietis, colophoniae, terebinthinae ana libra semis, cerae uirginee libra una & semis, ammoniaci, myrrhae ana uncie tres, realgaris fixi drachmae tres. Fiat unguentum. Si forte sit debilius aut tardius curet, sequenti hoc utendum erit. Olei realgaris, olei de aquila fixa ana drachmae duae & semis, olei de uitellis ouorum drachma una, terebinthinae lotae unciae duae litargyrii acetosi uncia semis. Fiat unguentum. Puluis Ad Lentigines. Croci martis, florum aeris, operimenae fixae ana uncia semis. Fiat puluis. Destillatur etiam aqua ab aquila fixa, uel a realgare fixo, ex herba lentiginosa nomine, qua locus abluatur singulis diebus semel. De Lepra. Antimonii libra ana, aceti destillati & acuti libraequatuor, tartari crudi albi libra semis. Terenda terantur, & in digestionem cum aceto dicto ponantur. Postmodum extrahatur oleum rubeum per retortum. Addi poterunt ad antimonii praeparati huius unciam unam, olei de fecibus uini drachma una, olei amygdalarum amarum scrupuli nouem. Commisceantur, & eo qualibet septimana semel aut bis leprosus locus inungatur. Alia Leprae, Uel Elephantiasis cura. Reducatur aurum in primam materiam, id est in mercurium suum, qui rursus coaguletur in solidam consistentiam, & adhibeatur per annum, nec bene curari breuiori tempore poterit. Abstinendum interea ab aliis remediis. Dosis est scrupulus unus, in drachmam. Alia Morborum Leprosorum, Pustularum, paralysis, guttae specierum, & hydropisis humidae cura. Mercurii coagulati albuminibus ouorum unciauna, aquae aluminis unciae sex. Destillentur in cineribus, & inde fiat puluis. Dosis est grana tria in quinque. Alia cura habetur supra, ubi de hydrophorbia agitur. De Lethargia, Paralusi, Et stupefactione membrorum. Aluminis plumosi unciae sex, aluminis colcotharini resoluti unciae quatuor & semis, salis armoniaci drachmae tres. Reducantur in resolutionem. Addi possunt ad eius praeparati aluminis unciam unam, sanguinis draconis, unciae tres, liquoris mumiae drachmae septem. Fiat unguentum, quo locus lethargiae in occipitio, & in principio nuchae perungendus. Insensitiua nanque uirtus ex plumoso procedit, quapropter inde est petenda cura. De Lupo. Realgaris crystallini uncia una, olei ardentis unciae duae, cerussae drachmae duae. Fiat unguentum, quod circum ulcus applicetur, ut non subintret. Ligaturae sunt innouandae singulis duodenis horis in sextum uel septimum diem. Ablata postrema ligatura, tantisper est abstinendum, donec loci uestigium ita circumscriptum abeat, & per seipsum. Quo facto lauetur mane & uesperi hac aqua, & emplastro infrascripto ligetur iuxta communem usum. Aqua Ad Lupum, Et Cancrum abluendum. Aquarum glutinis aquei, rosarum ana unciae sex, parthenionis unciae quinque. Emplastrum Ad Eundem Effectum. Olei lini libra semis, uiridis aeris, cerae ana unciae tres. Coquantur simul in ceratum, & addantur bdelii colati unciae duae, ligetur pro consuetudine. De Lupo, Noli Me Tangere, Et pustulosis ulceribus. Fumi aut fimi metallorum drachma una, mercurii martis hoematini drachmae tres, liquoris bdelii ad pondus omnium. Digerantur affusa aqua parthenionis ad libitum, applicetur singulis duodenis horis innouando. Alia cura habetur ibi de herpera mordace, & aesuomeno dictum, est. De Lyenteria. Cachimiae praeparatae ad diarthoeam, gummi arabici dissoluti in aqua plantaginis. Reducantur secundo gradu ignis ad bolum, formandum, uel pastam ut infra. Addantur ad eius praeparati unciam unam, croci martis drachme due, corallorum rubeorum drachma semis, theriacae quantum sufficit ad formandum bolum. Dosis esta drachmis duabus in tres uel quatuor, mane & uesperi singulis diebus. De Maculis In Facie Animal, fruticem, uel fructum illi similem cuius figuram aut simulacrum ipsa macula refert, uiuum uel uirens superligetur, tantisperque relinquatur donec per se, uel moriatur, uel exiccetur, aut putrescat. Hac uia macula tantum a carne tollitur, notandum tamen a cute, nisi prius illeueris eam aqua forti uel regia, tum demum cutis nigrescens corroditur, emortuaque decidit post quindecim dies, alia postmodum eius loco renascetur naturali similis De Maculis In Cute Tollendis, & noua cute reconsilianda. Postquam specifico corrosiuo cutis maculae fuerint ablatae, uti supra legitur in specificis remediis secundo tractatu, balsamo ad ulcus ibidem etiam posito, noua cutis carni suae superducitur. De Malo Mortuo, Cura per cauterium. Sulphuris liquefacti, liquoris de colophonia, olei de carabe ana unciae quatuor, thuris unciae tres, resinae abietis unciae septem. Fiat mixtura super ignem, ungatur calide singulis diebus duodecies, & aperietur. De Matricis Profluuio. Hoematitis uncia una, olei nucis muscatae, olei granorum actis, petrolei ana scrupuli quatuor. Misceantur omnia simul in compositum unum, de quo detur scrupulus unus cum aquam rosacea, in qua radices plantaginis coctae sint. Hoc medicamento sistuntur profluuia absque ullis doloribus aut conuulsionibus: si quae forte sub ista cura contingant, signum est lapidis. Addi potest ad huius praeparati hoematitis quod ex dicto composito resultat, aquae marubii, melissae ana uncia una, miscerique simul. Dosis est a drachma semis, in drachmam unam & semis. De Matricis Suffocatione Uitrioli a phlegmate separati, & a suo colcothare purgati drachmae duae, pulegii unciae tres, alcoolis uini uncia semis. Reducantur per destillationem. Dosis est scrupulus semis, & nonnunquam integer. Addi possunt ad eius liquoris uitrioli grana septem, granorum actis drachma una, alcoolis uini drachma una & grana septem. Fiat compositio quae ponatur super umbelicum. Si cum uomitu suffocatio fiat, utendum erit priore praeparatione uitrioli per os, ut supra. De Mairicis Doloribus. Hectica. & pleri pneumonia. Auri extincti per aquam chelidoniae drachmae tredecim, mirabolanorum indorum, chebulorum ana drachma una. Digerantur diebus septem, & separetur tandem aquositas a medicina. Dosis est a scrupulo ad drachmam unam. Addi possunt ad huius praeparati scrupulum unum, olei nucis muscatae uncia una, olei cariophillorum drachma una. Dosis est scrupulus semis, usque adintegrum. De Melancolicis Morbis Timidorum, incantatorum, uel obsessorum. Corallorum rubeorum unciae tres, uisci quercini hippericonis ana unciae quatuor, styracis calamite, ladani gummi ana drachma una & semis, urinae destillatae librae duae. Reducantur in decoctionem caeco alembico, & postea destillentur, destillatum ad feces affundatur, iterumque fiat ut supra. Hoc modo coralla magis ac magis rubentatque durescunt, ideno semper terenda. Addi possunt ad praeparati coralli huius drachmas octo, angelice drachme quindecim, uisci quercini uncia una & semis. Misceantur cum aqua hyppericonis. Dosis est uncia semis usque in drachmas sexde Menstruis. Hoematitis unciae quatuor, masticis dissoluti unciae decem, carabis uacia una & semis. Fiat mixtura cum decoctione per aquam aluminis, abluatur postmodum. Ubi materiam praedictam diutius. quis decoxerit, fiet inde pasta quaedam mollis, ex quatrocisci formari poterunt ad usum, ut supra. Notandum interca menstrua mulieribus sistenda dumtaxat ea, quae ipsis natiuum colorem adimunt, uiresque naturales praeter consuetudinem, alioqui facile committitur error. Addi possunt ad eius hoematitis praeparati unciam unam piperis longi, nucis muscatae ana drachma semis, cinerum rubetarum scrupuli quatuor. Fiant inde trocisci cum aqua mentae. Dosis est a scrupulo uno ad duos. Alia Menstruorum Cura. Marcasitae praeparatae ad restrictionem sanguinis in uulneribus infra, uncia semis, misceatur cum tanta scandaraca, ut satis sit ad formandum unguentum. Perungatur umbelicus semel, bis, uel ter. Menstruorum Profeuuii Restrictio. Corallorum rubeorum uncia semis, olei mirtillorum drachma yna, olibani uncia una & semis, salis fusi unciae duae. Misceantur, & ignis quarto gradu reuerberentur horis duodecim, non diutius, & postmodum aqua plantaginis abluantur. Addi possunt ad corallorum praeparatorum drachmam unam, seminum tanaceti, plantaginis ana scrupulus unus & semis. Fiat puluis cum bono uino, & sale modico in ouo sorbili sumendus per os alioqui non iuuabit. Menstruorum Prouocatio. Liquoris pulegii, artemisiae ana unciae tres, uini correcti unciae septem. Liquoris splenis bouis castrati uncia una, reducantur ad mixturam. Dosis est uncia semis mane & uesperi. Addatur aqua ex fructibus sauinae, ueloleum exgranis eiusdem. De Mola Matricis. Eius cura duplex, prior per expulsionem, posterior per conseruationem. Expulsiuum Remedium. Croci orientalis uncie quatuor, boracis, carabis ana uncia semis, scamoneae drachmae sex, lapidis lazuli drachma una. Fiat pessasarium cum oppopanacis succo inspissato. Animaduertendum tamen, hoc medicamentum tuto adhiberi minime posse, nisi molae adhuc parue, ut per uterum exire ualeat. Ante partus terminum: si quis magnam expellere molam conatus fuerit, morti mulierem exponet. Praeseruatiuum In Mola. Agarici trociscati uncia una, euphorbii uncia semis, oppopanacis colati & inspissati ad pondus omnium. Fiat pessarium, quo utendum priusquam mola magna fiat. Et si per noctem unam non desierit, cessandum est a medicamento quouis, quia signum est generationis prolis. Morbi Uenerii Ex Caduco cura. Sanguinis separati uncia una, uel olei camphorae scrupulus unus, aut Liquoris uitrioli grana quinque. In istorum uno mercurii corporalis grana quinque exhibeantur. De Mulierum Doloribus. Smaragdorum praeparatorum scrupulus unus, liquoris melissae drachma una, abrotani unciae due. Fiat mixtura. Dosis est a guttis tribus in sex. De Moro. Oleorum, iuniperi uncia una, spicae drachmae septem, laterini tantundem ut istius posterioris. Fiat mixtura qua morbus perungatur & euanescet. Purgetur sanguis. Purgatio Sanguinis. Gamandreae, cichoreae ana, coquantur aqua munda, & decoctum bibatur mane & uesperi multis diebus. Alia Mori Cura. Olei benedicti uncia una, masticis uncia semis, misceantur, & inungatur morus mane & uesperi. De Morsibus Serpentum, Et aliorum uenenosorum animaliur. Mitridatii unciae due, theriace uncia una, corallorum rubeorum pulueratorum uncia una & semis. Dentur in potum, si non iuuerit administreturaurum diaphoreticum, uel ladanum, aut materia perlata, uel gemmarum dissolutarum essentia. Ad superponendum uulneri sticticum hoc fiat emplastrum. Emplastrum. Litargyrii aurei, mumie ex gummi facte ana uncie tres, gummi unciedue. Hoc utendum tantisper donec uulnus melius habeat. Deinceps communioribus emplastris sticticis absque additione gummi infrascriptis, curari poterit. In istis occurrentiis prigritandum non erit. Defensiuum Hoc Loco Necessarium. Florum uerbasci, rutae, hyppericonis, rosarum ana quantum uoles. Ponantur cum aceto ad solem digerenda, & quum opus erit calida superponantur uenenato uulneri. De Morsibus Aranearum, salamandrarum, bufonum, uel rubetarum cura. Contra morsum araneae ualet terra sigillata uera. Contra morsum salamandrae uel stellionis ualet axungia solis. Contra morsum rubetae magne uel bufonis etiam ualet terra sigillata uera, non ea adulterina & supposititia quae uenditur passim in officinis. Terta quaedam e fodinis metallorum eruitur excellentissima, rara & chara, quam uulgo sancti Pauli terram uocant, ad intrinsecam curam hausta cum aliquo liquore, & ad forinsecam saliua dissoluta uulnerique superpo sita maxime curat prae ceteris. Morsus Rabidi Canis Cura. Fiat purgatio fortis absque respectu personarum, per uomitum atque secessum, idque coloquintida, uel agarico, esula, succo, corticum sambuci, reubarbaro, uel similibus. Extrinsecus autem refrigeretur uulnus sperniolo, uel spermate ranarum, oleo mandragorae, etc. Curetur fodicatorum uulnerum sticticis emplastris, in quibus non sit pix graeca. Si rabies non remitteretur, aut mitigaretur, administranda fuerit opiata ex usu consueto, rabiem enim aufert. Optimum omnium hoc loco est sulphur extractum ex uitriolo per calcinationem & praeparationem, ut habetur secundo tractatu. Morsus Rabidi Canis Alia Cura. Detur patienti aqua frigida, uel ceruisia bibenda, tanta quidem abundantia ut nauseam inferant, uomitumque plurimum. Cibus quoque frigidissimus adhibeatur eadem superfluitate, & administretur serum lactis in quo bullierint folia rosarum, & senae, cum pauca benedicta laxatiua. Morsus Uiperarum Cura. Detur patienti hauriendum per os oleum, in quo calybs ardens extincta saepius fuerit, ad libram unam huius olei addantur unciae duae pulueris corallorum rubeorum, & specierum de gemmis uncia semis. Primus potus sit calidus, reliqui uero frigidi, singulis diebus quinquies. Deinceps potus eius patientis, uinum sit optima theriaca permixtum, haustu quouis cum drachma semis corallorum rubeorum. Continuande potiones istae donec signum euidens alicuius salutis appareat. Ubi nimia sitis presserit, administretur lac calidum una cum puluere corallorum. Si mors in propinquo uideatur adesse, administretur ladanum ex nostris arcanis, ut supra docetur suo loco. Philonium persicum etiam eiusmodi potionibus admixtum est optimum. De Morphea. Huius cura duplex, prior in modum guttae rosaceae, posterior, ut in malo mortuo. Prior Cura. Liliorum conuallium libra semis, mercurii hoematini superius praescripti drachma una. Digerantur ad solem, & per alembicum destillata abluantur signa morpheae, singulis diebus ac saepius donec abeant. Melius tamen ac tutius erit in potum intrinsecus administrari, quam forinsecis ablutionibus, quibus a radice curari non bene possunt. Alia Morpheae Cura. Antimonii puluerati libra semis, tartari calcinati, aluminis ana tantundem. Stratificentur, & reuerberentur ignis quarto gradu. Ad eius antimonii praeparati unciam unam, addantur tragacanthi arabici, muscilaginis consolidae regalis, muscilaginis semi num psillii ana unciae duae. Fiat linimentum, quo perungatur morphea, item alopetia, bis qualibet septimana, calide se continente patiente. Nascentur squamae quaedam, quae etiam decident. Curentur unguento hoc: Sperniolae, camphorae ana drachma una & semis, olei de cerussa drachmae tres, ungatur octo diebus continuis a casu squamarum. De Mercurii Extra Corpus Humanum extractione, a cura morbillorum, uenereorum male practicata. Tribus modis expelli potest, primo per corallatum, secundo per aurum diaphoreticum ( utrunque supra tractatu reperitur praescriptum ) tertio uero per balneum lasse quod sequitur. Balneum Ex Iassa. Assae ueteris, persicarie, aquilegie, & serpentinarum specierum quantum sufficit, coquantur in aqua sulphurea thermarum, in quibus aegris imperetur balneatio. Hac ipsa mercurius a membris expellitur, ut imposterum ad aliorum medicamentorum susceptionem reddantur idonea nullo etiam respectu quorumuis accidentium habito. De Nacta Mulierum Uberum. Curatur unguento oppodeltocho praescripto supra tractatu secundo. De Natha Uel Nasda. Fecum uini unciae decem, uini ardentis uncie quatuor, axunginae uulpis unciae quinque, olei anetini ad pondus omnium. Fiat unguentum. De Noli Me Tangere. Resinae abictis libra una, farinae ordei unciae sex, resine pini uncie octo. Reducantur in ceratum. Si tamen attigisset periodi sui medium aut finem, mortificatio praecedat qua minuatur aerugo. Mortificatio. Realgaris crystallini uncia una, coquatur in aceto duabus horis, usque ad exiccationem. Affundatur olei maioranae uncia una. Misceantur, & hoc oleo perungatur forinsecus, unguentoque ligetur. Maneat immotum unguentum duobus diebus naturalibus, post quos sanies uel pus & aqua profluent. Quibus perceptis, mundificatiuum infra scriptum superponatur, donec putredo nulla supersit. Mundificatiuum. Picis naualis, uisci pini, uisci abietis ana libra una, uisci ex locustis delarice libra una & semis, larigne uncie tres. Mixta liquefiant una cum olei & cerae partibus aequalibus, ad emplastri compositionem, & superponatur. Consolidatiuum. Cere, picis communis ana libra semis, aristolochie uncie tres, mumie uncie due, antimonii uncie quatuor. Fiat emplastrum quo mane & uesperi ligetur. ¶ Alia cura habetur ubi de tentigine obscura & praua agitur infra. ¶ Item & alia supra ubi de lupo. De Oculorum Albugine. Tutia prunis candentis instar ignita in lacte muliebri, uel alio ob illius defectum, extinguatur. Postea maceretur in aqua rosacea per noctem integram. Tum demum hec aqua superligetur albugini, & tolletur. Addi possunt ad eius preparate tutie drachmam unam, uitrioli albi drachmae septem, camphorae tritae scrupulus unus & semis. De Oculorum Rubedine. Calaminaris ad scabiem infra preparati uncia una, aceti destillati uncie sex. Fiat extractio tincture que postmodum exiccetur. Addi potest ad eius praeparati unciam unam, aquarum feniculi, rosarum, eufragiae ana drachme tres, & fieri collyrium. De Oculorum Neuta. Cataractis, hoemoptoica, & tremore cordis. Granatorum destillatorum uncia semis, aloeepatici drachme tres, sulphuris preparati uncia semis. Fiat mixtura cum saccaro clarificato. Dosis est drachme due in tres quinque diebus successiuis. Cessante pulsatione uel tremore cordis etiam cessandum crit. De Oculorum Maculis. Tutie uncia una, uitrioli albi, succieufrasie quod sat esse uidebitur. Fiat bolus cum gummi arabico, qui coquatur in linimentum per secundum gradum ignis. Addi possunt ad eius tutiae preparate drachmam semis, uisci ranarum drachmedue, olei laterum scrupulus semis, Fiat inde collyrium ad maculas. De Oculorum Neuta. Et Aliis Doloribus mulierum ex partu. Uitrioli albi drachme quinque, olei de siligine uncia semis, olei excamphora drachmae duae. Putrescant in equino fimo per mensem, & postea destillentur per descensum. Neuta pellicula est. innascens oculis, auribus, uel mulierum pudendis partibus ex partu, quae destillata praescripto, cum aquis eufragiae, rosarum, & foeniculi aufertur. Addi possunt ad oculorum dolores, ad eius uitrioli praeparati scrupulum unum, liquoris eufragiae scrupuli duo, liquoris papaueris rubei drachma una, & inde collyrium ex omnibus fieri. De Ossium Fractura. Symphitum tritum coctum & superpositum curat ossium fracturas. Idem efficiunt aristolochia, & serpentaria, ac reliquae uulnerariae herbae. Efficacior ad eum effectum est herba sophia caeteris. De Panaritio Uerme. Panaritius uermis oritur ex materia, ex qua nascuntur ungues, centrumque ponit in locustis, ut in digitis manuum atque pedum. Cura triplex, una per caracteres, ut fieri solitum est in Carinthia secunda cura per superstitionem, de quibus tacendum est: tertia uero naturalibus medicamentis adimpletur, ut unguento narcotico facto ex sperniolo ranarum, quo sacculus in formam digiti consutus, madefiat. Facto per sperniolum refrigerio ter quaterue, curari poterit fimo porcorum cum aceto cocto. De Panno In Cuteflorum fabarum uncia semis, calcis ouorum unciae duae, salis peregrinorum libra una, aque consolide, alcoolis uini ana uncie quindecim. Destillentur alembico, & hac lauetur aqua pannus cutis, & fiet albior alia cute. Alia Panni Tinctura. Aluminis plumosi, scisci ana libra una. Destillentur, & addantur destillato camphore uncia semis, sigilli Salomonis uncie duae. Rursum destillentur in aquam, hac lauetur. De Paralysi, Tremore Cordis, & synthena. Auri puri & purgati a mineralibus drachmae duae, aquae salis gemme uncie sex. Reduc in unum, & separa per alcooluini. Postmodum addantur croci drachmaedue, & alcoolis correcti tantundem Misceantur in unum, cuius dosis est a granis tribus in quatuor uel sex. Addi potest ad eius praeparati scrupulum unum, aquae lauendulae correctae, alcoolis uini, aquae spiculae ana uncia una. Dosis est scrupulus unus. Alia De Paralysi, Gutta, Hemiplexia. & speciebus eius, cura. Radicis ellebori preparate ut pro podagra, & epilepsia reperitur, drachmis duabus purgetur patiens, idque saepius eadem dosi per uicem. Tandem aggredi per animam tractam ab esse animato curam, tuto medicus poterit ( puto balsamum ellebori, de quo suo loco dictum inter alia balsama ) & eo quod reliquum est ab extractione, tota paralytica pars corporis perungatur: etsi cutis unctionibus auellatur, minime curandum, quinimo progrediendum, donec patiens ea parte caliditatis tres gradus percipiat. Postmodum adiuncto suis fecibus ipso esse animato semper ungendum usque ad terminum tertii gradus mobilitatis. Postremo tandem ad complendam curam, utendum est naturalibus thermis per se, confortatiuis duntaxat adhibitis, & calefactionibus. Alia paralysis cura habetur ibi de lethargia, & membrorum stupefactionibus. De Pestilenti Carbunculo. Bufones aut rubetae maiores, perfossae baculo uiuae siccentur in umbra. Occurrente necessitate super pestilentem carbonem inuoluta linteo panno ponatur ac superligetur, intumescet uiua maior, & imbuto ueneno totum ad se trahens excipiet. Si uno bufone satis non erit, alterum adhibeatur uel plures, donec amplius non intumescant, signum id erit extracti penitus ueneni: si autem apostema fuerit apertum, efficacius erit remedium, sin minus attractio nihilo secius fiet. Curetur postmodum oppodeltochiis, & sticticis emplastris, & unguentis attractiuis. Pestis Epidemicae cura intrinseca. Praeparati maximi mercurii granum unum & semis, theriacae alexandrinae scrupulus unus, alcooluini rubei, in quo apiarium herba uel melitena macerata fuerit, uncia semis, decocti prunellae uncia una, ualerianae drachmae sex. Misceantur, & fiat potio que uenenum extirpat uirtute diaphoretica, excitatque sudores egris in lecto coopertis. Addi possunt in augmentum uirtutis & efficaciae, ad eius potionis drachmas duas, liquoris orizontis, id est auri, gemmarum ana scrupulus semis, aquarum destillatarum fumariae, cichorii, chamedrios ana drachmae tres, alcoolis uini rubei unciasemis. Fiat potio diaphoretica. De Peste, Et Pleuresi. Sulphuris uiui librauna, colcotharis, salis fusi ana tantundem. Trita mixtaque reducantur in eleuationem; & sublimatum rursus eleuetur quater aut pluries, quo saepius eo melius. Addi potest ad eiusmodi sulphuris eleuati unciam semis, olein nucis muscatae drachma una, aquae ueronicae praeparatae ad pondus omnium & haustus fieri. De Pleuresi. Salis nitri libra semis, tartari crudi libra una. Destillentur per sextum alembicum. Dosis eius est scrupulus unus usque ad unum & semis, in aqua fontana lympida, uel in optimo uino, ter quouis die, mane, sub meridiem, & uesperum propinetur, & sub mediam noctem. Addi possunt ad eius praeparati drachmas duas, aquae caesaris scrupulus unus, alcoolis uini exiccati drachmae quindecim. Fiat mixtura. Dosis est drachma semis in unam & semis. De Podagra. Maximi praeparati mercurii uncia semis, aloes optime lote aqua destillata ex chamepitios, drachmae duae, antimonii reuerberati scrupulus unus, croci martis e calybe correcti drachma semis, musci recentissimi grana quatuor, ambrae fuluae grana tria. Fiat massa cum essentia stecados massiliensis, in qua grana quinque aut sex olei uitrioli suerint infusa. Formentur pillulae pisorum instar, & a quinto uel sexto die, mediis intermissis, detur una deglutienda. Postea locus doloris inungatur oleo ceruino calido, cuius formula haec est. Sanguinis ceruini tres canthari, destillentur per alembicum igne lento tantisper, donec phlegma totum ascenderit, & color citrinus: tandem appareat, per athanor tandem igne uehementissimo pellatur oleum dum ascendere uolet. Postremo deinceps ad quartum gradum ignis progrediendo sublimetur omne quod ascendere poterit. Sublimatum fracto uase colligatur, & cum oleo suo commisceatur. Hoc mixto partes dolentes & podagricae aliquot septimanis a purgatione inungantur. Uinum ordinarium bibat patiens: cum radicibus cariophillatae dum aghuc herba uiret, & cum acoto uulgari etiam uiridi, feruefactum sit ac expurgatum. Hac uia tolluntur a radice penitus podagrici dolcres. Alia Podagrae Cura, Et specierum eius. Radix ellebori nigri deficiente luna, sub librae signum, & sub planeta ueneris euulsa, flatibus quoque uenti borealis ad umbram exiccata, & puluerata, pondere duarum drachmarum administretur, tribus diebus successiuis priusquam dolores percipiantur ( quod quidem a dolore dentium, capitis, oculorum, aurium, & reliquorum membrorum praecedente, cognosci potest ) purgatur eo medicamento patiens ut solum ad curam suscipiendam, ista dispositione fiat idoneus. Ueteres olim purgabant hoc ipso remedio saepius, absque ulla additione. Uerum ego ( Paracelsus ait ) additionem hanc utilissimam esse comperi. Addatur essentia specificata uitrioli, atque tartari, de quibus supra diximus tractatu secundo. Eiuscemodi remediis cuncta membra penetrantibus, radixeuellitur podagrica. De Polipo. Cura fieri debet incisione, & oppodeltoch applicatione, uti supra habetur de alcola. De Porro Et Callo. Oleum ex baccis iuniperi, besonnae, agarici ana drachma una, fellis boui castrati quantum sufficit ad unguentum, quo porrus ungatur atque ligetur dies & noctes, quo saepius eo melius calli exiccantur & putrescunt. Curetur postea per oppodeltoch. Alia Eiusdem Cura. Realgaris scrupulus unus, olei uitellorum ouorum drachma semis, calcis extinctae quantum sufficit in unguentum formandum. Hoc putrefacit, & exiccat in nigredinem. De Profluuio. Argenti limati uncia una, reduc in calcem per aquam fortem. Eius calcis drachmae duae, tartari crudi uncia semis, reducantur ignis gradu quarto, & extrahatur alcali. Aqua fortis fit, ex nitri, aluminis, & uitrioli ana libra semis per consuetam destillationem. Alcali ad hunc modum. Affundantur ad calcem alcoolis uini, aquae chelidoniae ana unciae decem, fiat alcali pro more solito. Dosis est scrupulus unus ad unum & semis. De Pruritu, Scabie, & furfuribus. Aluminis rupei lipra una, aluminis iameni libra semis, fiat mixtura pro scabie. Alia. Luminis plumosi, entali ana librae duae, fiat mixtura pro pruritu. Alia. Uitrioli, aluminis scisci ana libra semis, fiat mixtura in saphatis & furfuribus. De Pulueribus Ad Uulnera. Croci martis, croci ueneris, croci saturni ana uncia semis, mercurii dulcis drachma semis, fiat puluis. De Pustulis Ex Hydropisi productis. Liquoris tartari uncia una, uitrioli scrupulus semis, aquilae liquaefactae grana quindecim. Mixta propinentur aegro. Aa 2 De De Pustulis Podagricis. Mumiae uerae libra semis, axungiae uulpis libra una, fiat unguentum per se, & eo ungantur biduo partes affectae. Deinceps bibat aeger infrascriptam potiunculam. Liquoris hermodactilorum, ellebori foliorum ana uncia semis, aquilae hoematinae grana sex, fiat potio haurienda mane quinto quoque die ungendum inter. De Pusiulis Ex Catharro. Auri foliati scrupulus unus, mercurii corporalis hoematini ex saturno tracti grana sex, mixta quinto quoque die exhibeantur, idque ter ad purgationem corporis. Item ad confortationem & corroborationem debilitatae naturae, exhibeatur ladanum ex Paracelso, uel perlarum essentia in aqua uitae. Earundem Cura Catharrosa. Cariophillatae compositae, id est aquae ex benedicta destillatae, in formam aquae uite scrupuli duo, mercurii corporalis ex luna grana quinque. Mixta septem diebus exhibeantur. De Pustulis Ex Gonorrhea. Balsami mumiae uncia semis, mercurii ueneris scrupulus unus, permisceantur, & cum aquae raphani maioris scrupulo uno exhibeantur tam diu, donec foetor nullus, nulla sanies, & sanguis nullus per urinam effluat. De Pustulis Menstrualibus. Liquoris auri scrupulus unus, mercurii iouis liquefacti grana quindecim, liquoris melissae drachmae tres. Commixta simul digerantur diebus octo, & istius mixturae grana tria singulis diebus mane cum aqua pulegii exhibeantur. Isto remedio nimius fluxus restringitur, consistentes aut retenti cuocantur, & genuinus color restituitur. De Pustulis Ex Uariis Morbis. Essentiae uini de chelidonia drachma semis, mercurii saturni hoematino more praeparati uncia una & scrupulus semis, exhibeantur altero die quolibet in curam usque finitam. De Pustulis In Genere. Olei realgaris quantum sufficit, ungantur eo pustulae singulis diebus ter quaterue, citra ullas cicatrices decident, & si quae apparerent, oleo saturni, uel mercurii perlitae disparent. De Pruritu, Scabieque uenerea. Aluminis librae decem, uitrioli libra una, tartari calcinati libra semis, salis fusi libre tres. Coniiciantur omnia in aquam in qua lupulus maceratus fuerit prius, in ea balncare poterunt egri. Si uero inueterata scabies fuerit, in quarta parte uitrioli dissoluti, mercurius calens extinguatur quater, & ungatur eo scabies. Poterit ista materia coagulari ad hunc modum: Aluminis calcinati, plumosi ana uncia una, tartari calcinati, uitrioli colcotharini ana unciae quatuor, aluminis rupei, salis nitri, uitrioli crudi analibra una, casei praeparati in uiscum ad pondus omnium. Permixta simul omnia reducantur in pultes, quae in aere durescunt instarcornu. Quum utendum erit, aqua calida resoluantur, & c. Sal ex parthenione, serpentina, & bricnia confectum, & in praescriptam dissolutionem iniectum, scabiem atque pruritum ex morbo uenereo perfectissime curat. Item phlegma a sale nitro destillatum, cum aqua thermarum confusum, mercurii uires longe superat in curatione hydropicorum ulcerum, ex uenereo morbo prouenientium. Idem in herpeticis pustulis uenereis phlegma uitrioli praestare potest, sed longe plura oleum. Item aqua tartari hausta, morbum ictericium, ac alios qui ex menstruis oriuntur, & initia laeprae tollit. Oleum uero tartari rectificatum, hydropica ulcera curat, iniectum aquae thermarum. Alia Scabiei Et Pruritus Cura. Calaminaris abluti & puri ana uncia una, unguenti agrippini unciae quatuor, unguenti florum aeris uncia semis. Fiat mixtura. Addi possunt ad eius praeparati unciam semis, emplastri apostolici unciae sex, camphorae drachma una. Fiat emplastrum. De Phlegmonibus. Olei ouorum unciae sex, olei camomelini uncia una, serapini, galbani ana drachmae sex, uisci de abiete uel pino ad pondus omnium, farinae ordei, fabarum ana quod sufficit in unguentum effingendum. Lauabis uero mane & uesperi melle & aqua salis ad loturam permixtis. De Purgatione Sanguinis. Lege supra incura mori. De Ragadiis, Per Pessarium cura. Aloe succotrini uncia una, radicis aristolochiae rotundae unciae tres, terebinthinae lotae quantum satis est. Fiat pessarium ad sufficientem longitudinem. Aliud Pessarium. Terebinthinae lotae unciae 6. albi greci uncia una, cerae uncia semis, puluerum agrimoniae, consolidae, pyrole ana quantum sufficit pro incorporatione. Fiat pessarium. Sparallium Ad Mulieres. Muscilaginis psyllii unciauna, olei amygdalarum amararum unciae tres, succi florum tapsi unciae sex. Fiat sparallium in quo linteum eiusdem longitudinis cuius ragadia fuerint intingatur & indatur pudendo muliebri, maneat horis tribus, postea rursum intingatur & indatur. Puluis Ad Ragadia. Mumiae uncia una, laccae rubeae uncia semis, pulueris corticum arantiorum, antimonii ana unciae duae, chimoleae drachma una & semis, cachimiae drachmae quinque: fiat puluis. De Ranula Est apostema quoddam exuenis quae sub lingua sunt, accumulatum, & ex radice linguae sumens originem. Secentur uenulae dictae ut sanguis effluat, postmodum abluantur optime aquis brassatellae, alchi millae, diapensiae, agrimoniae, uel oleo hyppericonis, aut oleo de floribus centaureae. Si rediret, iteretur eadem cura. Si parua tamen sit ranula, saepius abluatur aquis superioribus. De Sanguinis Euena Profluentis cohibitione. Haec sunt quae sanguinem sistunt. Crocus martis subtilissime reuerberatus. Aes ustum ut crocus etiam praeparatum. Farina parietibus molendinorum adhaerens uulneribus inspersa, donec impastent sanguinem. Pili sub cauda leporum nascentes. Muscilago in capitibus mortuorum nata. Carneolus lapis manu contentus, uel ad collum suspensus. Cineres ex ranis adustis. Lapis hoematites. Lana quae fuerit in cottice nucis longo tempore compressam. Omnis uena quae perista non restringitur, per priora potissimum, difficilis & periculosae compressionis erit, nisi postquam iustum pondus effiuxerit. Notatu dignum ob choleram sanguinem abundantius fluere, qui nisi sedata sisti potest: si etiam sistatur, periculum ne intrinsecus in corpore accumuletur, erit maxime metuendum. Expectandum igitur actutius, donec symptomatum quorumcunque sedatio naturaliter adueniat. De Sanguine In Uulneribus sistendo. Marcasitae minutissime tritae unciae duae, olei lini unciae sex, misceantur & accendantur igne, ad hunc modum manebit in cauera natura. Addi possunt ad eius marcasitae drachmam unam, corallorum rubeorum drachma semis, seminis plantaginis uncia semis. Fiat existis omnibus puluis subtilis, qui per se uulneribus inspergatur uel aceto rosaceo permixtus superligetur, & ilico sanguinem sistet. Si autem quis ob casum ab alto sanguinem expuat, ex eo bibat. De Sanguinis Cohibitione, Cum In uentre, tum in haemorrhodis. Entali, tartari communis ana unciae duae, carabis, masticis ana drachmae due & semis. Reuerberentur: ignis gradu secundo, postmodum extrahatur alcali. Locus uentris profluuii est in umbelico, hoemorrhoidarum uero in spina dorsi. Addi possunt ad uentris profluuium, ad eius praeparati entali drachmam unam, boli adusti, hoematitis correcti drachma una & semis, ac una misceri. Ad hoemorrhoidas autem, ad entali dicti preparati drachmas tres, addantur corallorum praeparatorum scrupuli quatuor, olei nucis muscatae quantum sufficit ad formandum unguentumnde Sanguine Concreto, Foris & intra corpus. Florum uerbasci manipulus unus, hyppericonis manipuli tres, radicum asclepiadis manipulus semis, mumiae uncia una, olei oliuarum recentis librae duae, terebinthinae libra una, uini rubei mensurae due. Coquantur omnia simul, per septem horas, & postmodum ad solem digerantur uitro clauso. Tandem succus omnis per pannum expressus coquatur iterum ad uini consumptionem, & applicetur contusionibus extrinsecis. Ad Concretionem Intrinsecam. Reubarbari electi drachmae duae, mumiae uncia semis, laccae rubeae, spermatis ceti ana drachma una, boli armeni, terrae sigillalatae ana drachma semis, radicis hyrundinariae drachmae tres. Fiat puluis ac detur uice qualibet drachma una in aqua florum tiliae. toties ac expedire uidebitur mane & uesperi, necnon interdiu. De Sanguinis Repressione. Administrandus est in potu ladani puri, & praeparati scrupulus unus, aut praeparati seminis de lolio albo uncia semis, cum lacte canabis. Item corticum iusquiani decoctione madentes panni superponantur. De Scissuris. Radicum urticae minoris unciae sex, reponticae unciae tres, consolidae regalis uncia una & semis, aquae purae quantum satis sit pro decoctione. Supra uaporem eiusmodi decocti manus teneantur olla cooperta. Hoc fiat singulis diebus quater uel quinquies, postea purgetur sanguis ad hunc modum: Gamandreae, cichoreae ana bulliant in uino optimo, hac potione sanguis optime purgatur. Alia Scissurarum Cura. Farinae hordei, siliginis ana uncia una, pyrolae, agrimoniae, centaureae, prunelle ana uncia semis aquae purae quantum sufficit pro decoctione. Ad Scissuras Unguentum. Petrolei, axungiae cati syluestris, arungiae cerui tara ana uncia se mis. Fiat unguentum super carbones, quo mane & sero perungendum. Alia Scissurarum In Manibus Cura. Quatuor gummi, oppopanacis, serapini, galbani, bdelii ana uncia una, colophoniae unciae duae, terebinthine lote uncie quatuor. Fiat unguentum, quod liquatum igne superligetur manibus maneatque duodecim horis. Deinceps lauentur aqua munda, rursusque superponatur unguentum idem calefactum. Hoc toties repetendum, quousque nullum humorem emittant scissurae, quod plerunque fit decimo quinto die. De Sclirosi Olei mirtillorum unciae duae, nucis muscatae uncia semis, axungiae iumentorum drachmae duae, petrolei ad pondus omnium. Fiat mixtura qua spermatica uasa, ut sunt renes, etc. mensae quolibet perungantur. Hac uia selirosis impeditur incrementum. Alia eiusdem cura habetur ubi de sephiro. De Scrophulis. Uini ardentis unciae quinque, alcalium ex colcothare, & fimo mineralium quantum satis. Misceantur & ad eius mixti unciam semis, addantur aquae rosarum unciae duae, aquae chelidoniae unciae tres. Madidis eo liquore filis aut flaccis ulcerum foramina repleantur, usquedum semi sana appareant, inde praescripto ad ulcera cauernosa ligentur unguento. Alia Scrophularum Aut suillarum cura. Corrosiuum Remedium. Uitrioli albi uncia una, aquae rosarum unciae duae, litargyrii soluti uncia semis, commisceantur cum oleo rosarum, & filis madefactis orificia scrophularum expleantur & foramina. Consolidatiuum. Consolidae regalis libra semis, aristolochie longe uncie tres, myrrhae uncia semis, olei oliuarum quantum sufficit pro incorpoporatione. Fiat emplastrum. Alia cura legitur ibi de fistulis & scintillis. De Sephiro. Sephirus est apostema durum ex sicco sale productum, non maturescens, coloribus plurimis tinctum, sola resolutione curabile. Uisci iuniperini libra semis, soenu graeci unciae quatuor, aquarum iringii, lapatii acuti ana unciae duae, succi altheae quantum satis ad incorporandum. Alia Eiusdem Cura. Olei litargyrii, colophonie, mumie ana, olci uitellorum ouorum pro formando unguento, quod sephirum mollem facit, ac resoluit. Bb 2 Alia Alia Sephiri Et Sclirosis Cura. Alcalisato realgare purgentur & mundificentur, & postmodum mercurius martis hoematinus alligetur, curentur deinceps ut alia quaeuis ulcera. Olei Litargyrii Formula. Alumen, acetum, & litargyrium ad libitum, coquantur simul omnia donec albescant, addantur adhuc acetum & alumen, coquaturque tam diu, donec in oleaginosam formam adducatur. De Serpigine Purgatio Intrinseca. Succorum cichoreae gamandreae ana librauna, succi capillorum ueneris libra semis, mannae unciae duae, liquoris uitrioli drachma una. Fiat mixtura destillatioque ad oleum usque. Dosis a drachma una in tres. Utendum erit postea cauterio, ut in malo mortuo. De Siphita Stricta. & gutta. Uitrioli a phlegmate & colcothare suis purgatissimi uncia una. alcoolis uini unciae duae, aluminis iameni uncia semis. Reducantur in liquorem ignis gradu quarto. Dosis est extrinsecus drachma semis, intrinsecus autem grana sex usque ad nouem. Extrinsecus applicandum est medicamentum ibi morbus originem ducit. ut in pulsu, in quo symptoma. Si tamen latius extendatur, superligetur ambabus uenis pulsatilibus. In gutta uero medicamentum est in extremitate linguae ponendum ibi gustus. Addi possunt ad siphitam, ad eius uitrioli praeparati drachmam unam, seminis hyppericonis uncia semis, ambrae grana sex. Misceantur. De Squinancia, Et Carbunculo. Mellis rosacei unciae quatuor, aristolochiae rotundae, pyrolae ana uncia semis, aquarum prunorum, prunellae ana unciae sex. Fiat gargarismus quolibet die ter uel quater, postmodum in ore continendo, si tamen apostema fuerit apertum, sin minus haudquaquam proderit, donec aperiatur. Ad preueniendum nimio tumori, utendum erit hoc defensiuo extrinsecus. Defensiuum In Squinancia. Muscilaginis de foenu graeco uncie decem, cerussae unciae duae, camphore tritae uncia semis. Fiat mixtura & cataplasma extrinsecus ut mitigentur dolores & colli tumores. Ad Calorem Capitis In Squinancia. Aquarum rosarum rubearum, bursae pastoris, solatri, barbae iouis singulorum aequale pondus. Commixtis immerso madefactoque linteo caput inuoluatur. De Stomachi Doloribus. Masticis uncie due, alcoolis uini libra semis, galange uncia una, destillentur exalembico. Dosis est scrupulus semis: Addi possunt ad eius destillati uncias duas, macis, olei croci corporalis, galangae ana drachma una. Dosis est scrupulus semis usque in integrum. Alia Stomachi Cura Per Confortationem, & ad bonam digestionem. Infra habetur, ubi de sale peregrinorum agitur, in uitae longe conseruationem. De Strumis. Tutiae unciae quatuor, salis fusi, calcis uiue ana uncie sex. Stratificata ponantur in tertium gradum ignis, & inde abstrahatur alcali. Addi potest ad huius tutie preparate unciam unam, salis anathron siue fellis, salis fusi ana uncia una, urine destillate uncie quindecim. Fiat mixtura, que strumosis exhibeatur mane & uesperi, septimanis tribus uel quatuor. Huic medicamento strume nulle reluctantur, aut resistere possunt, exceptis Rhetorum strumis alpinorum, que naturales sunt. De Stupefactione Membrorum ex initio paralysis. Legitur supra de lethargia & paralysi. De Symptomatibus Uulnerum, curandum inter euitandis per nouem experimenta. Legitur infra ubi de uulnerum symptomatibus agitur inter uunerarias curas. De Synouiae Repressione Ad libram unam balsami uulnerarii absque ultramarinis, & citra destillationem prescripti superius inter balsama, addantur uncie duodecim testaculi tosti, commisceantur, & applicentur, synouiam e uestigio sistunt. Quamuis & emplastra Paracelsi ab hoc & reliquis symptomatibus preseruent, modo chirurgus eis ab initio sue cure fuerit usus. De Synthena. Legitur superius in cura patalysis, & tremoris cordis suo loco. De De Tentigine Praua. Litargyrii abluti libra una, aluminis rupei libra una & semis. Trita mixtaque reuerberentur igne uiolentissimo quatuor horis, tum demum extrahatur alcali per aquam fontanam. Procedatur ut moris est. Addi potest ad eius preparati litargyrii unciam unam, realgaris communis drachma una, succi chelidonie quod sufficit. Formetur linimentum quo locus perungatur tantisper donec cutis prorsum rubescat, & foetor abeat omnis. Tandem utendum erit unguento hoc per additionem infrascripto. Ad eius litargyrii ultimo iam preparati drachmam unam & semis, addantur muscilaginis foenu greci, muscilaginis de lumbricis, & nitri ana quod satis est ad formandum unguentum. De Tentigine Obscura, Praua, Etnoli me tangere. Triplici uia curantur, uidelicet, potionibus, sparalliis & unguentis. Cardonium ad hunc effectum reperietur supra suo loco. Item salis compositio quaedam ad matricis tentiginem. Sparallium. Aquarum plantaginis, serpentinae, persicarie, hyppericonis ana libra semis, lumbricorum terrestrium uncie sex, dragacanthi drachma una, consolide foliorum aristolochiae longae ana unciae tres, fiat sparallium optimo saccaro permixtum, & inde fiat clystere quod inditum pudendo maneat tribus uel quinque horis singulis diebus. Aliud Sparallium. Succi hyppericonis, persicariae ana libra semis, aquae de prunis, de cerasis ana libra una, terebinthinae lotae in aqua rosarum unciae septem. Fiat sparallium pro matrice, & indatur quolibet dic bis aut pluries pro necessitate. Aliud Sparallium. Olei hyppericonis, persicariae, aristolochiae rotunde ana libra una, olei lumbricorum, olei ranarum ana unciae duodecim, olei, ex uitellis ouorum ad pondus omnium. Formetur spatallium & indatur. Aliud Unguenium Applicandum dorso, ad eundem effectum. Mercurii absque substantia frigida, & ab omni mordicaci conditione correcti uncia semis, boli scissi unciae tres, axungiae ceruinae libra semis, olei aneti, olei ex uitellis ouorum ana unciae sex. Fiat unguentum cum cera. Omnia medicamina dicta simul administranda sunt quolibet die bis. Aliud Unguentum Ad Tentiginem prauam, noli me tangere, & ad serpigines ualidissimum. Realgaris sublimati uncia una, coquatur in aceto horis duabus inexiccationem, cui addantur olei maioranae unciae tres. Fiat unguentum quo tenuissime pannis obducto ligentur saepius, & circunuicinae partes inungantur oleo, nec maneant siccae. Renlinquantur ad hunc modum duobus diebus cum suis noctibus. Tandem eiicietur sanies & aqua. Quo percepto mundificatiuum emplastrum infra positum applicetur tantisper, donec sanies nulla, humorque nullus effluat. Mundificatiuum Emplastrum. Picis naualis libra una, uisci pini & abietis, uisci locustarum e larice ana libra semis, picis larigne unciae tres. Liquefiant omnia simul, cum sui medietate cerae & olei, uel tanta quantitate quae sufficiat ad formam unguenti. Quod hoc nequiuerit extrahere, minus alia quaeuis. Cura Tandem Unguento Hoc Postremo absoluenda. Cerae, picis communis ana libra semis, aristolochiae rotunde unciae tres, mumiae unciae duae, antimonii triti unciae quatuor & semis. Fiat emplastrum quo ligetur pro consuetudine. Aliud Emplastrum Ad Fluxuum extractionem. Resinae abietis libra semis, uisci consolidae unciae tres, succi chelidonie quantum sufficit: inde fiat emplastrum. De Testudine Regio circundetur alumine plumoso, & postquam eschphara deciderit, superponatur oppodeltoch, hac uia putrefit in eiectionem. Tandem communibus emplastris concludatur. De Tinea. Cichorii, gamandreae, capillorum ueneris ana unciae duae, cassiae extracte uncia semis, mumiae electae drachma una & semis. Reducantur in haustum cum aqua artemisiae. Omni anno mense Maio debet iterum administrari, nam redit. De Uaricibus. Aperiantur uenae suo tempore. Postmodum liquore gengiuarum leporis ungatur tribus quaterue septimanis, unam uice qualibet uenam aperiendo solum, & postea aliam. Quum autem redierint processus hic iterandus ungendo dicto liquore uel adipe humana. De Uermibus Uulnerum, & in corpore. Folia uel flores hyppericonis aut perforatae, uel siuis porosae, super uulnera uel umbelicum applicentur, contusi uel integri. Melius tamen in oleo uel in balsamo praeparabuntur ad uermes enecandum, qui postmodum leui purgatiuncula poterunt euacuari. Alia Uermium Enecatio. Terebinthinae libra una abluatur aquae centaureae libra semis, & addatur ad eius ablutae terebinthine drachmas duas, aloes epatici drachma semis, commisceantur. Dosis est peros drachma una usque ad duas uel tres. De Uermibus Alia Cura. Stanni drachmae tres, salis communis unciae quatuor, asphalti uncia una. Adustione fiat puluis. Dosis est a drachma semis in drachmam unam uel tres. Addi possunt ad eius praeparati staniii drachmam unam, seminis colocyntidis, plantaginis ana drachmae sex. Fiat puluis. Dosis est drachma una ad unam & semis. Alia Uermium Enecatio. Uermis terrestris uel lumbricus paruus aut magnus pro morbi quantitate, uiuus digito aut uulncri superligetur non usque adeo stricte. Relinquatur donec per scipsum emoriatur. Simul una cum eo morbi uermes etiam, per sympathiam quandam moriuntur si uno satis non erit, alio pluribus utendum. Uermium Alia Cura. Cupri calcinati uncia una, aquae hyppericonis, centaureae ana unciae sex, aquae plantaginis, uini acetosi ana unciae quatuor. Digerantur diebus octo postimodum extrahatur alcali. Dosis est scrupulus unus, & quandoque scrupuli quatuor uel sex, & non ultra. Addi possunt ad eius floris aeris drachmam unam, faccari taberzetur, succi liquiritiae ana drachmae duae & semis. Puluerisentur. Dosis est scrupulus semis usque in scrupulum unum. De Ulcerum Uariis Curis, per uaria medicamenta. Per Mundificatiuum. Terebinthinae libra una, ouorum uitelli numero uiginti, misceantur, & addatur aequalis portio puri bonique mellis. Coquanturigne lento in fuscum unguentum, quo mane & uesperi ligetur. Mundat foetoremque tollit. Addatur mixturae huius librae uni, terebinthinae lotae libra semis, commisceantur calide ne tamen bulliant, & addatur galbani, oppopanacis ana uncia una, quae posteriora prius in aceto bullierint, ut mixtionem facilius admictant. Postremo addatur aristolochiae rotundae pulueratae uncia una & semis. Hoc unguento quaeuis ulcera corrosiuo sale carentia persanantur. Per Calcinata. Ouorum uitelli numero decem, terebinthinae unciae septem. Reducantur in unguentum, cui addatur calcinati non corrosiui uncia semis. Hoc mane & uesperi ligetur, mirum in modum per mundificationem sanat ulcera quaeuis. Cc 2 Conconsolidatio Ulcerum. Resinae communis libra una, cerae libra semis, picis graecae unciae tres, mixtis admisceatur calcinati uncia una. Per Salia Corrosiua Calcinata. Alumen ustum & extinctum aceto, oleum ex arsenico per propriam suam resolutionem factum, existis fiat unguentum primum. Secundum. Fiat ex unguento de uitellis ouorum cum alumine admixto. Tertium. Fiat cum unguento de cerussa, & uitriolo calcinato. Cura primum a secundo unguento inchoanda, quo si curari nequeat ulcus, ad primum recurrendum est, quod si respuat etiam, tertium optime curabit. Ordo curationis hic non mutabitur, etsi secundo prius unguento utendum esse dicamus. Dolorum Mitigatio In Ulceribus, perputrefactionem, & extractionem ueneni. Putrefactio. Aluminis usti peracetum correcti uncia semis, salis armoniaci drachma una, ouorum uitelli numero quatuor, mellis coclear unum, farinae hordeaceae uncia semis. Fiat unguentum quo singulis quaternis horis ligetur implendo foramen superius linteo cerato, ne pus effluat, obstruatur. Ter uel quater eo peracto separabitur a bono malum, & inualidum citra dolorem. Extractio Ueneni. Uitrioli albi triti quantumuis, ponatur in ollam coopertam ad ignem lentum, & quum iam liquescere coeperit, terebinthinae pars tertia sensim iniiciatur mouendo semper, usque dum in uncia semis uitrioli, terebinthinae duas uncias introduxeris. Intingantur huic materiae filamenta linteorum, & calida superponantur. Si forte materia durior extiterit addatur olei lini parum. Curetur postmodum fodicariis sticticis emplastris ex colophonia, per quindecim dies, & uenenum in forma puris totum extrahetur. Poterit etiam post quintum diem unguento addi calcinatum. Alia ulcerum cura habetur supra, ubi de balsamo tartari agitur inter balsama. Ulcerum Cura Per Balnea. Conorum abietis recentium, & succi plenorum manipuli duo, locustarum, id est extremitatum iuniperi, corticum fagi ana manipulus unus, chelidoniae, cepee, anagallidis aquatice, foliorum quercus ana manipulus semis, hyrundinariae, aristolochiae rotunde ana libra semis. Bulliant omnia in aquae tanta quantitate, quantam sat esse putabitur. Hoc esto balneum ulceribus mane & uesperi. Aliud. Balneum. Diapensiae, pyrolae, serpentarie, uel ophioglossi, foliorum quercus ana manipuli tres, hyrundinarie manipulus unus, consolidae maioris, aristolochiae rotundae ana manipulus semis, conorum abietis uiridium manipulus semis, conorum albietis uiridium manipulus unus & semis. Coquantur ut supra, sed eiusmodi balneum tertio quoque die innouari debet, alioqui foetebit. Ulcerum Cura Per Olea Destillata, & per aquas ex gummiquatuor eiusmodi olea habentur supra inter balsama suo loco. Ulcerum Cura Per Sparadrap, id est fluxionum retentionem. Cocleatarum limacum adustarum, corticum ouorum calcinatorum ana unciae quinque, hoematitis uncia una & semis, boli armeni unciae tres, terrae sigillatae unciae duae & semis. Terantur & cum tragacantho in aqua rosarum dissoluto misceantur. Ligatura fiat supra ab inseriori ad superius ascendendo. Ulcerum In Tybiis Erumpentium cura. Quintuplex hoc loco necessaria cura est, prima fit per balnea: secunda per tumorum ablationem: tertia per mundificationem: quarta per consolidationem, & perconclusionem quinta. Balneum. Hyrundinariae unciae duae, saniculae uel diapensiae anagallidis aquaticae, usneae lapideae, florum sambuci ana manipulus unus. Coquantur aqua, & in eius uapore tantum, non in aqua fiat balneatio. Addi possunt camomillae unciae duae, fimi columbini manipuli tres, fimi gallinacei manipulus semis. Istis balneum reddetur efficacius, usus eius mane & uesperi semper ante ligaturam. Tumorum Ablatio. Florum tapsi, florum hyppericonis ana manipuli duo, florum sambuci, florum camomillae manipuli duo & semis. Coquantur omnia simul in uino & in aceto. Postmodum expresso toto liquore tumoribus applicentur donec abeantur. Mundificatio. Unguentum ex uitellis ouorum calcinato mixtum, singulis diebus applicetur, bis replendo ulcera tam diu, donec fundum bonum percipiatur absque immundicia & foetore. Consolidatio. Emplastri uulnerarii de colophonia unciae tres, unguenti uulnerarii de litargyrio unciae sex, resine purissime uncia una & semis. Liquata simul omnia permisceantur in unguentum addito croco martio & calcinato ad acuendum. Ligetur ex ordine emplastrorum quouis die bis, innouato etiam emplastro iuxta necessitatis exigentiam. Conclusio. Ouorum corticum calcinatorum uncia semis, aluminis usti & extincti drachma una, croci martis uncia una & semis, thuris, masticis, myrrhae ana drachma semis. Contusis in minutissimum puluerem utendum est donec prorsus concludantur. Suis uero temporibus laxandae uenae ne redeant. Ulcerum Foetidorum Cura. Conorum abietis recentium mense Maio, numero triginta, coquantur in aqua donec resinam totam emiserint. Bullitione euaporet aqua tota ut resina sola maneat in forma terebinthinae, cui admisceantur unguentum ouorum, & calcinatum pro necessitate. Consolidatio. Cere libra una, colophoniae libra semis, resinae conorum abietis unciae tres, liquatis adiiciantur pulueres aristolochiae rotundae, consolidae maioris ana uncia semis, masticis drachmae duae, myrrhae drachme sex, carabis flaui uncia una & semis, uernicis unciae duae. Fiat unguentum, quo mane & uesperi ligetur. Ulcerum Curatu Difficilium Sanatio, per mitigationem. Cariophillorum unciae tres, granorum iuniperi, sulphuris uitriolati ana uncia una & semis Destillentur per retortum in olei formam obstructissimis uasis. Huic oleo addatur medietas sui ponderis de oleo laterino, & quarta pars trium mitigatiuorum. Omnia rursum destillentur ut prius. Illiti hoc oleo dolores mitigantur. Mundificatio. Olei de arsenico fixo unciae quinque, olei de cariophillis unciae quatuor, realgaris clari perspicui, crystallini drachma una. Permisceantur, & intincto linteolo applicentur tam late ac ulcus extenditur. Singulis duodenis horis iteretur intinctio lintei, ac superponatur, usque dum escaram tenuem abiiciat, & subea fundum recentissimum appareat. Postremo autem ligetur alio quopiam ad ulcera posito mundificatiuo. De Corrosione Ossium Per ulcerum ardores. Olei camphorae per albumen ouorum facti, olei cariophillorum ana drachmae duae misceantur & eis cum ligetur, donec ossa carnibus obducantur. Ulcerum Serpentium, Et In latum circumodentium cura. Duplex estistorum ulcerum cura, prior per olea metallica, posterior uero per dulcedinem mercurii quolibet die bis inungendo. Potissimum & optimum inter metallica est oleum saturni, postea lunae, deinde martis, inde ueneris & postremo iquis. Haec omnia longe superat dulcedo mercurii pariter olei formam referens. Praeparatio Mercurii. Coaguletur per aquam aluminis, reducatur in puluerem, & misceatur cum unguento fusco. Locus affectus perlinatur eo, donec fundum recens appareat, nullo dolore patientem afficit. Emplastrum Ad Curam. Litargyrii, olei cerae ana libra una, in isto cerato bulliat colophoniae libra una, postmodum iniiciatur thuris uncia una & semis, uernicis unciae duae & semis. Reducantur ad formam emplastri. Ulcerum Defluentium Cura. Exiccetur croco martis, & mundificetur ut supra, satis erit ad curam. Habeat respiraculum siue fluat siue non. Ulcerum Ex Propria Constellatione cura. Chelidoniae manipuli tres, foliorum quercus manipuli duo. Terantur, in fimo putrefiant, & in oleum destillentur. Hoc ipso lauentur ulcera, & inspergatur puluis ex praecedentibus exiccatis atque tritis, ad ipsorum incarnationem, certissimum est in eiusmodi uitiis remedium. Ulcerum Cura Per Antimonium praeparatum. Antimonii, colcotharis, florum aeris, ana quantum satis uidebitur. Stratificata reuerberentur. Quo peracto extrahatur anima uino rubeo, & inde fiat alcali, quod cum oleo mixtum sit in linimentum circum ulcerum orificia. Addi possunt ad eius praeparati antimonii uncias tres, olei colcotharini uncia semis, olei lentiscini unciae quatuor & semis. Fiat unguentum, etc. Ulcerum Cura Ber Mercurium. Amalgametur cum stanno, pulueretur, & pulueri sulphuris permixtus in oleum destilletur, quod ab aqua separetur ad ulcera persananda. Ulcerum Cura Per Oleum mercurii. Oleum hoc habetur supra secundo tractatu inter oleorum alias descriptiones. Ulcerum In Ore Cura. Cupri cimentati unciae due, aluminis candidi usti, aluminis rupei ana drachmae sex, aceti destillati libra una, extrahatur alcali. Addi possunt ad eius floris aeris unciam unam, aquae chelidoniae unciae tres, aquae aluminis una. Fiat inde gargarismus. Ulcerum Purgatio Per Cardonium ex uitriolo. Cardonium hoc supra quaeratur inter cardonia tractatu secundo. Ulcerum Purgatio Per Potionem ex centaurea praeparata. Maceretur in aqua ardente centaurea, & postmodum extrahatur eius essentia quinta iuxta communem usum. Huius extracti guttae decem administrentur, cum cocleari uno alicuius aquae destillatae ex herbis uulnerariis. Ulcerum Purgatio Per Esulam praeparatam. Esulae recentis herba, radix atque semen in sero lactis coquatur, quousque liquorem habeas. Exprimatur & coquendo suauiter elix: turdonec indurescat. Administretur mane potandum aliquantula portione. Ulcerum Purgatio Per Sulandam praeparatam. Coquatur in aqua ciclaminis destillata, cooperto uitro, per horam. Expressa postmodum, admisceatur aquae recenti ciclaminis etiam destillatae, & bibatur mane singulis diebus, ad quantitatem coclearis unius. Ulcerum Purgatio Per iuniperum. Summitates iuniperi praeparentur in liquorem, & cum oleo de spica partibus aequalibus administretur in potum. Medicamenta haec omnia purgantia fluxiones salium mineralium sistunt. Ulcerum Cura Per Balsama metallica, & mineralia. Quaerantur secundo tractatu inter balsama. Ulcerum Cauernosorum Et putridorum cura. Croci, hermodactilorum ana grana tria, olei nucum grana quatuor. Permixta simul in quinque partes postea diuidantur, quarum una singulis noctibus administretur. Emplastrum Ad Ulcera Haec. Cerae libra una, uisci de botim librae duae, resinae communis libra una & semis, liquefiant omnia simul, & addantur olei nucum Dd 2 librae librae tres, minii, litargyrii, lapidis calaminaris ana libra semis, tutiae uncia una, carabis unciae tres. Terenda conterantur & ex omnibus fiat ceratum, cui postquam satis coctum erit, addantur calcis corticum ouorum unciae septem & semis, & in magdaleones malaxentur. Emplastrum hoc applicatum relinquatur duobus diebus cum suis noctibus. Tum demum amoto recens apponatur, idque ter repetendo fluxus excitabuntur, totaque uirulentia profluet, tumor omnis residebit, sedabiturque dolor. Deinceps isto persanabitur unguento. Butyri non cocti libra una, terebinthinae lotae libra semis, succorum parthenionis, chelidoniae ana unciae tres, cerussae uncia una & drachmae duae, cerae quantum satis ad incorporandum: Ulcerum Emortuorum Qura. Calcinatum permisceatur unguento de melle, pro ulceris malitiae qualitate, ligetur cum cotam diu donec fundum bonum percipiatur, nullaque putredo appareat, quod plaerunque die quinto fieri consueuit, ut optime sit mundificatum. Consolidatio. Fit per appositionem uulnerariorum emplastrorum de lytargyrio & colophonia, quinto quoque die renouato emplastro, uel permutato. Conclusio. Crocus martis per se adustus, praeter additionem aceti, uel alterius corrosiui, reuerberatusue, bis quouis die superspargatur, non prius tamen quam hoc lauacro fuerit ablutum ulcus. Lauacrum. Aquae communis pars mensurae quinta, aluminis uncia una, salis communis uncia semis. Ulcerum Aggregantium Cura Unguenti uitellornum ouorum unciae tres, olei mercurii drachma una. His permixtis in finem usque ligandum, uel olei mercurii loco sumantur calcinati magni drachmae duae. Aut loco horum omnium sumatur unguentum uulnerarium calcinato magno permixtum proratione ulceris. Per calcinatum maius intelligenda sunt ea quae per calcinationis & aliarum chimisticarum operationum, artem, extra sui naturam propriam, ad quandam dulcedinem adducta sunt, ut mercurii, plumbi, uitrioli, salium ac similium balsama. Ulcerum Interna Et externa cura. Ciclaminis manipuli duo, saniculae albae manipulus unus herbae sophiae manipulus semis. Coquantur in uino admodum uulnerariae potionis, & addatur olei cariophillorum destillatione tracti uncia una & semis. Propinentur quolibet die tres aequales haustus. Fistularum Eiusmodi Cura, per lauacrum. Olei laterini tres unciae, olei terebinthinae unciae sex, olei cariophillorum uncia una & semis, destillentur simul, & addantur huic destillato, myrrhae, thuris, masticis ana unciae duae, mumiae unciae tres. Secundo destillentur, & per syringam indantur ulceribus fistulosis ad fundum usque, singulis diebus bis, ac abluantur uino uel aqua salsa. Alia Cura Externa. Aponatur emplastrum calcinato permixtum, mane & uesperi iuxta communem usum. Dd 3 Calcalcinatum. Oleum saturni, oleum mercurii, aqua mercurialis, certissima sunt medicamenta, quae nullo modo medicum fallunt. Ulcerum Alia Cura. Terebinthinae unciae tres, succi allzekengi unciae septem, abluatae terebinthinae uncias quatuor, addatur thuris uncia semis, commisceantur. Dosis est drachma semis, & quandoque una. Addi possunt ad eius terebinthinae uncias duas, olei destillati non ardentis uncia una & semis, uisci lumbricorum terrestrium unciae quinque. Fiat unguentum. Ulcerum Cura In Accessione Prima calris, priusquam centrum ponant. Myrrhae rubeae, thuris ana uncia semis, utrunque peculiari sacculo conclusum coquatur in optimi aceti mensura semis, & uini mensura una. Postmodum hoc decocto madidum linteum calidum centro superponatur, siccum prae calore madefiat iterum & superponatur, idque toties, donec omnis calor sit extinctus. Altera Uel Secunda Cura Post Apertionem, fit & per mundificationem. Aluminis usti aceto postmodum extincti uncia una & semis, mellis unciae quinque aloe epatici uncia una. Pulueranda puluerentur, & mixta coquantur ad humiditatis consumptionem, nec tamen indurescant. Superligetur mane & uesperi. Si fuerit opus addatur parum calcinati. Cura Post Mundificationem. Emplastri strictici uulnerarii libre uni, admisceatur uncia una croci martis, & uncia semis calcinati. Hoc unguento mane & uesperi ligandum in conclusionem usque. Tertia Cura. Uidendum ne rursum erumpant. Singulis annis aliquoties aperiantur uarices ad suras atque talos, utrinque, id est ad utrunque latus, iuxta conditiones ulcerum. Ulcerum Quorumuis alia cura. Aluminis rupei librae decem, succi chelidoniae, plantaginis ana libra una, parthenionis libra semis. Destillentur omnia simul, & ad eius destillati libram unam addantur aquae communis librae decem, & fiat balneum calidissimum ut uix pati queat. Optimum est etiam in alopecia, & in tinea remedium. Ulcerum Cauernosorum cura. Sedandi primum sunt uarices, ut supra narratum fuit, & postmodum ad curam emplastro hoc ueniendum. Litargyrii, minii ana libra semis, reduc in emplastrum. Postmodum addantur puluerum aranciorum, chelidoniae, aristolochiae rotunde ana unciae tres. Formetur emplastrum. Ulcerum Atque Uulnerum communis cura. Talcis, cinerum fabarum, arenae analibra una. Reducantur per diem naturalem ignis gradu quarto. Deinceps optime lota siccentur. Fundum purificant mundant, & a fistulis tuentur. Addi potest ad eius talcis praeparati unciam unam, liquoris mumiae, terebinthinae ana quantum sufficit ad formandum unguentum. Hoc profunda caua, cauernosa, corrodentia, & manantia persanat ulcera. Dd 4 Ulceulcerum Cauorum alia cura. Nitri, aluminis ana libra semis aquae fontis libraeduae. Destillentur in aquam. Addi possunt ad istam aquam, aquarum plantaginis, chelidoniae, foliorum quercus ana libra semis. Ulcerum Communium Ex Putrefactione sanguinis cura. Hoematitis, luti lephantei, boli armeni ana unciae tres, misceantur cum dragacantho per acetum in bolum resoluto uel in pastam, postea reuerberentur ignis gradu quarto, & extrahatur alcali. Ad hunc modum praeparatus hoematites est utilissimus, cum ad uulera, tum etiam ad ulcera quaeuis, lupum, & herpetam, a quibus sanguis effluit. Constringit enim arctissime uenas, ut promanare nequeant post eius inspersionem. Addi possunt ad eius preparati hoematitis drachmam unam, gallarum scrupulus semis, serapini scrupulus unus & semis, olei de ferro, & de floribus malorum quantum sufficit ad incorporandum unguentum. Nam in foetidis ulceribus, ut in herpeta mordace, in aestiomeno ac similibus, oleum de ferro, & liquor mumiae ualde sunt utilia. Ulcerum Interiorum Cura. Masticis uncia semis, hermodactilorum drachma semis. Destillentur. Dosis est grana quatuor, & quandoque decem in optimo uino. Addi possunt ad eius praeparati masticis unciam semis, olei laterini drachma una, olei masticis scrupulus unus & semis. Dosis est a granis octo in duodecim. Unctio Per Os, Et Exterius. Masticis unciae decem, terebinthinae unciae quinque, petrolei uncia una. Omnia simul destillentur. Dosis est per os scrupulus unus. Exterius ungatur eo destillato quouis die ter, mane sub auroram, sub meridiem, & sub uesperum. Ulcerum Alia Cura. Cupri libra una, botri immaturi librae quinque, aceti libra una, salis armoniaci uncia semis. Ponantur in digestionem uase clauso per mensem, & fiat alcali, id est flos aeris. Addi possunt ad eius floris drachmam unam, unguenti agrippini uncia una, lumbricorum terrestrium drachmae tres. Fiat unguentum. Alia additio ad lauacrum. Ad istius floris drachmas quinque addantur aquae aluminis unciae quindecim. Fiat lauacrum. Ulcerum Et Uulnerum Curacum flaccis & fragmentis. Magnetis uncia una, calcis corticum ouorum unciae sex. Stratificata reuerberentur per diem & noctem in quarto gradu. Ad magnetis calcinatae unciam semis, addantur carabis unciae duae. His autem pulueratis addatur unguenti oppodeltoch, uel apostoliconis libra semis, cum quoquidem malaxetur emplastrum. Ulcerum Malignorum Et pustulosorum cura. Liquoris parthenionis unciae sex, sperniolae unciae ducae, misceantur & affectae parti superponantur duodecim horis. Postmodum aliis duodecim horis superligetur realgar fuscum una cum mercurio martis hoematino, alternis uicibus pergatur usque ad tertium diem. Postremo curetur emplastro oppodeltoch ad conclusionem ulcerum depascentium supra praescripto. De Undimia Realgaris drachma una, talci drachmae tres, uisci quercini quantum satis ad incorporationem. Fiat emplastrum ad aperiendum. Mundificatiuum. Colophoniae uncia una, cerae unciae quatuor, resinae de botin quod satis sit pro formando emplastro mundificatiuo. Consolidatiuum. Consolidae maioris, aristolochiae rotundae anadrachmae due uitellorum ouorum, terebinthinae ana quod satis sit ad formam unguenti. Alia Undimiae Cura. Consolidae maioris unciae duae, aristolochiae unciae tres, calami aromatici uncia una, radicum ireos drachmae quatuor, uincae peruincae manipuli quinque, saniculae albae manipulus semis, plumarum caudae pauonis in extremitatibus ad specilla scrupuli duo, myrrhe, masticis, thuris, mumie ana uncia semis, reubarbari drachmae quinque. Coquantur in uino, uel in aquis destillatis ex supra positis herbis, uel in pyrolae succo, aut in aqua communi, ut uidebitur, cantharo tamen optime clauso ne respiret. Fiat potio. Alia Undimiae Cura. Sed Externa. Realgaris drachma una, calcis drachmae tres, uisci quercini quantum satis ad incorporandum emplastrum: Postquam apertum fuerit, applicetur oppodeltoch nostrum. Mundificatiuum, & consolidatiuum, supra describuntur in prima cura Iam ad uulnera post ulcerum curas merito ueniendum est. Uulneraria Unguenta Quinque Primum. Butyri mense Maio collecti & crudi libra una, plantaginis utriusque, pyrolae utriusque, betae foliorum cum radicibus ana manipulus unus, ophioglossi manipuli tres. Omnia uitro clauso comprehensa, teneantur ad digestionem in solis radiis, tandem quod separatum erit coletur, & seruetur quod residuum est a colatione. Secundum. Butyri Maialis librae tres, consolidae maioris libra una ophiogiossi libra una & semis: uermium terrestrium purgatorum libra semis, aristolochiae uiridis uncie tres. Contusa pultium instar seruentur loco frigido, & si quae separata sit humiditas abiiciatur. Ueterum hactenus usum & consuetudinem in hoc negotio audiuistis. Paracelsum audiamus hac parte per tertium unguentum. Tertium. Radices & herbae duobus praecedentibus unguentis praescriptae, quae magis placuerint, selectae uirides conterantur in pultem, & addatur optimi uini parum ut solummodo contegantur. Duplici uase, id est cantharo clauso, & balneo maris, coquantur horis decem. Deinceps ubi refrixerint exempta conterantur, & per linteum uel saccum setaceum transeat quicquid transire poterit. Hoc omne cum fauo mellis crudo, non separato melle, uel cum butyro solo, aut ambobus commixtis in cantharo clauso rursus coquantur, & calida per pannum aut setaceum torculari pressa secernantur. Succus hic in alembico rostrato positus contineatur in solis radiis, ut repurgetur a superfluo & phlegmatico liquore. Postea conclusus lagena uitrea soli fuerit exponendus, & seruandus in praestantis. unguentum. Quartum. Ouorum uitelli numero uiginti, misceantur cam resina laricea, donec flauum inde fiat unguentum. Cui addantur consolidae minutim contusae drachmae tres, aristolochiae etiam tritae uncia una, farinae hordei drachmae sex. Permisceantur simulin unguentum, quo uulnera cuncta sine puluere curari poterunt. Quintum. Medullarum crurium bouis parum, in resinae abietis clarae libra semis igne liquescat, & cum aequali pondere consolidae maioris, ac lumbricorum terestrium reducantur in unguenti formam. quo tandem foelici admodum successucurantur uulnera. Uulnerum excellentissimum habetur supra tractatu secundo, ex olco tartari suo loco, & inter olea chimica, remedium. Aliud etiam ibidem in arsenici mumia & balsamo, reperitur inter balsama. Item aliud ad uulnera legitur ibidem in antimonio, inter olea. Item aliud ad eundem effectum ibidem in mumia, & in hyppericone, inter balsama. Uulnerum Cura Per Lytargyrium praeparatum. Litargyrii per acetum quater albificati libra semis, succi parthenionis, consolidae minoris, aristolochiae rotundae ana ad pondus litargyrii, misceantur cum muscilagine lubricata. Addi poterunt ad eius praeparati litargyrii uncias quatuor, olei de camphora scrupulus unus, croci martis scrupuli quatuor. Fiat linimentum quo uulneradie quolibet semel aut bis illinantur. Uulnerum Alia Cura Per mercurium praeparatum. Maximi praeparati mercurii drachmae duae, myrthae optime uncia semis, camphorae grana sex, croci grana quinque, olei puri cariophillorum tantum ut istius postremi, olei eorundem mixti tantundem. Fiat unguentum, quo uulnera quaeuis & ulcera peruncta solidissime sanantur, & quiuis alii tumores & apostemata. Uulnerum Cura Magnetica, mirabilis. Herbae persicariae, uel piperis, aut sanguinis aquatici uulgo dicti, in aqua recenti lotae, ad libitum. Contusa super uulnus applicetur, aut aliquandiu contingat solummodo, ut uulneris affectus nonnihil in se recipiat. Postmodum aliquo humido loco sepeliatur, & ingenti lapide superposito aggrauetur, ut citius putrescat. Ut ipsa marcescens successiue putrescit, itidem & uulnus quod attigerat sanabitur: cuius causa ex adepta philosophia perscrutatu minime difficilis, ut in his obiter attigi. Similiter equis in dorsolaesis a sella, quum applicatur integra non trita, inter sellam & dorsum, quanto magis postea fatigatur equus, tanto melius curatur uulnus eius. Alia uulnerum cura legitur superius tractatu secundo in cupro praeparato inter alia balsama. Uulnerum Et Ulcerum Cauernosorum cura, aestiomeni, pruritus, & scabici. Aluminis rupei libraeduae, aceti albi libra semis, salis fusi uerto unus. Fiat mixtura cum bullitione usque in coagulationem, qua lauentur ulcera, & uulnera ulcerosa. Uulnerum Alia. Cura. Terebinthinae libra una, aristolochiae rotundae unciae quatuor, lumbricorum terrestrium unciae sex, destillentur. Uel. Terebinthinae librae duae, olei communis uerto unus, aut unciae tres, olei laurini uncia una destillentur. Addi possunt ad alterutrius destillati uncias duas, consolidae maioris uncia semis, aristolochiae rotundae recentis, aloes epatici ana unciae tres. Fiat cataplasma. Alia Additio, Tam In Uulneribus, quam in ulceribus accemmoda. Ad praescriptae destillataeque terebinthinae libram unam addatur croci ueneris, & croci martis ana uncia una. Digerantur septem uel octo diebus, & uulneribus aut ulceribus superligetur quolibet die bis. Uulnerum Et Ulcerum Consolidatiuum aut incarnatiuum oleum. Mercurii praeparati in puluerem unciae duae, aque regie uncie decem. Reducantur per destillationem in balneo aliquoties, & redigetur in oleum. Hoc citissime uulnera curat & ulcera, sed quia spumam efficit, & denigrat ossa, cum cautela utendum erit. Uulnerum Aliud Incarnatiuum. Cinerum plumbi, uel cerussae libra una, coquantur in aceto quatuor horis, incarnatiuum habebitur optimum promouens carnes bonas atque recentes. Aliud Uulnerum Incarnatiuum remedium, stipticum, & exiccatiuum. Limaturae ferri libra una, salis communis libra semis, aquae fontanae quantum sufficit pro incorporatione. Maneant simul septimanis septem. Postmodum reuerberentur tam diu donec in puluerem transeant. Addi possunt ad eius croci unciam unam, boli adusti unciae tres, terrae sigillatae drachmae quinque. Fiat puluis ad uulnera & ad ulcera. Intra corpus etiam cum optimo uino administratur. Dosis est drachma una. Uulnerum Mundificatiuum. Sal armoniacum a tartaro sublimatum, & inde super marmor dissolutum, uulneribus infusum, aut illitum. Uulnerum Accidentia Remouens remedium. Uiride oleum uitrioli, aut oleum laterinum tepidum, lotione uel infusione curat omnia uulnera. Uulnerum Profundorum lotiones. Mellis, uini, aluminis, salis & c. quantum uidebitur, per syringam impellantur ac retrahantur, idque toties innouando liquorem, donec nundus & clarus exeat e uulnere. Potionibus interea utendum erit uulnerariis, & similibus emplastris. Uulneraria Potio. Olei de semine porosae uel hyppericonis librae quadranti flores eiusdem imponantur ad libitum. Digerantur ad solem pro more solito. Postmodum recentibus adhuc floribus suis repleatur, idque uicibus aliquot repetendum, quo saepius eo melius, mediis tamen digestionibus. Bibantur exeo singulis diebus ter, mane, sub meridiem, & sub uesperam, cochlearia duo cum decem cochleariis optimi uini, uel totius mixti huius posterioris, uel prioris cochlearia duo, uti uidebitur expedire. Addi possunt theriaca & mitridaticum pharmacum adlibitum, simulque digeri ad solem. Dosis est pro discretione medici. Alia Potio Uulneraria. Radicis ciclaminis uncia semis, herbae diapensiae candidae manipulus unus, solidaginis mediae manipulus semis. Decoquantur in libra semis uini ad consumptionem tertiae partis. Addi possunt ad eius decocti uncias tres, olei cariophillorum destillati scrupulus unus. Commisceantur in potionem, de qua bibatur singulis diebus ter. Uulnerarii Pulueres. Boli armeni unciae tres. Dissoluatur in aqua aluminis, & postea per destillationem abstrahatur, & ad residentiam alia recens aqua priori similis affundatur, abstrahatur, & recens affundatur denuo toties, donec bolus in oleum conuertatur. Hoc ipsum exiccatum ad solem pulueretur & addantur carneoli uncia semis, mumiae drachmeduae. Puluere hoc uulnera bis interdiu conspersa, & sticticis emplastris ligata, curantur absque metu periculoue tumorum, incendiorum, duritiei, aut aliorum quorumcunque symptomatum. Alius Puluis Uulnera Conglutinans. Exprimatur succus a prunulis syluestribus, uel a gallis immaturis coquatur in spissitudinem, & addatur octaua pars consolidae maioris optime contuse, & rursus coquantur in aqua aluminis per se facta, postmodum siccentur ad solem. Alius Puluis Uulnera Consolidans. Thuris, myrrhae, masticis ana uncia semis, corallorum rubeorum drachmae duae, aloe epatici unciae duae. Misceantur & fuit puluis, qui praecedentibus addi potest. Alius Puluis Ad Uulnera conglutinandum. Succi prunulorum & gallarum immaturarum, saniculae, pyrole, ophioglossi ana unciae quinque. Siccentur ad solem, & addantur gummi ammoniaci praeparati unciae duae. Deinde siccentur & conseruentur loco sicco. Notandum interea his non utendum esse pulueribus absque sticticis uulnerum emplastris, ad euitandum accidentia. Cibentur uulnerati siccis, & pauco potu contentu uiuant. Uulnerum Dolorum Sedatio. Radices hyoschiami digerantur in aceto rosaceo, & fiat exeis epythema ad solem, in quo lintei madefacti superponantur tepidi, saepius donec dolor cesset. Uulnerum Spasmi Cura. Oleum terebinthine quod in eius destillatione primum effluit, cum oliuarum oleo mixtum, si ad uicinas partes uulneris allita fuerint ambo saepius, spasmum tollunt. Uulnerum Symptomatum Uel accidentium definitiones & curae. Paroxismus In Uulneribus. Dicitur quando ulnera primo calescunt admodum, & postea frigus incidit ut in febribus, alternis diebus uel horis. Ardor. Ubi calor oritur in uulnere, qui per totum corpus extenditur, cessat, & iterum suo determinato tempore redit nullo frigore succedente. Stupefactio. Dicitur quando uulnus indormiscere uidetur, ac si formicae in eo discurrerent. Cura Istorum Trium Accidentium In uulnere, communis haec est. Calaminaris lapidis, litargyrii, minii ana libra semis, tutiae, cerae, olei mirtillorum ana unciae nouem. Cocta simul in ceratum applicentur. Similiter oleum camphorae uulneribus illitum prodest. Item uncia semis conseruae mitridaticae hausta. Singula per se curant, aut simul iuxta necessitatem. Tumor Uulnerum, Aut Saccus. Est quum uulnus tumet una cum calore, & si digito comprimatur fossam efficit manentem, ut in hernia aquosa, alii uero tumores non habentur accidentium loco. Cura Haec Est. Nasturcii aquatici, nenupharis ana quod sufficere uidebitur, coquantur simul in aceto rosaceo, & calida superponantur. Alia Cura. Melaones in aceto simili cocti, applicentur, uel etiam ictis spongia in aceto cocta. Alia Cura. Ex surnis argilla usta, & in aceto cocta superponatur. Uermes. In uulnere nascuntur incuria, uel potius imperitia chirurgi, medicamentum ad rem inualidum applicantis, quo fit ut caro putrescat in uermium generationem. Putrescentia. Quum uulnus ita putrefit ut curam non admittat. Foraminatio. Quando uulnus tarde nimium sanatur, aut retardatur, introducitur fluxus, & inde nascuntur foramina. Foetor. Nonnunquam siue sanetur uulnus, siue non, foetet. Indicium est, uel praui medicamenti, uel calidae naturae. Cura Istorum Quatuor. symptomatum. Mellis libra semis, aloecpatici uncia una, succi chelidoniae unciae sex, salis communis uncia semis. Omnibus permixtis fiat lotura, qua uermes & alia que dicta sunt accidentia quatuor arcentur acamouentur. Alia Cura Ad Eundem Effectum. Consolidae aureae, consolidae rubeae ana manipulus unus, mellis cocti & despumati librae duae, salis gemmae unciae duae, uini libra una & semis. Coquantur in loturam. Ignis Persicus, Aut Pruna. Dlcitur ubi uulnus sub curae finem intumesceret ob calorem, & glauco, fusco, & postremo nigro colore tingeretur, & incenderetur. F 2 Cancancer. Est quando uulnera calorem, & cum eo fluxum concipiunt, & iuxta uulnus foramina producuntur, circum circa depascentia & corrodentia. Cura Duorum Istorum Accidentium. Uitrioli uncia una, gummi amborum minorum ana unciae due, ocrae uncia semis, uini & aceti ana libra una, cocta calidaque superponantur, atque ligentur. Alia Cura Eorundem. Litargyrii libra una, aluminis libra semis, salis drachme duae, thuris unciae quatuor, gummi romani unciae quinque, uini, aquae, aceti ana libra una. Coquantur ad quartam horae partem, & calida superligentur. Item sanguis destillatus superpositus aufert accidentia dicta. Consumptio Membri Uel Aridura. Dicitur quando uulnera male curata sunt, ut liquores naturales liberos meatus habere nequeat, obstructione impediente quo minus ad membrum ueniant, sed absumuntur calore naturali, sic deficiente sibi alimento membra coguntur arescere. Tremor. Inuadit membrum & uulnus, etiam post sanationem, ut quiescere nequeant. Contractura. Membrum tam impotens ac debile redditur, ut uel minimum pondus uix subleuare ualcat. Contractio. Quoties membrum distentum aut curuum remanet, ut non possit extendi, uel incuruari. Cura Quatuor Istorum Accidentium. Galbani libra una, terebinthinae librae tres, olei laurini, olei oliuarum ana drachmae tres. Fiat oleum, cuius usus mane & uesperi, est ad praedicta utilissimus. Alia Eorundem Cura. Adipis uulpis, adipis taxi ana libra semis, medullae de mumiis unciae tres. Fiat unguentum, quo mane & uesperi peruncta membra conualescunt. Contorsio. Dicitur quando membra simul per neruos cum tremore contorquentur & incuruantur, item os & oculi deformiter inuertuntur, spauentosis torsionibus. Spasmus, Et Tetanus. Duae conuulsiones uulnerum existunt, & quandoque membri simul. Cura Trium Istorum. Sandali maris uncia una, amygdalarum leporum uncia semis. Fiat puluis de quo detur drachma unacum aqua basiliconis in potu. Si post priorem haustum redirent, adhibeatur secundus. Ad collum eiusmodi puluis nudam ad carnem suspendendus. Ad collum eiusmodi puluis nudam ad carnem suspendendus, manuque strictissime continendus, ut in ea concalescat. Ff 3 Fistufistula Dicitur. Quum uulnus clauditur superius excepto foramine paruo, subtus uero uirus omne delitescit ad huc. Cura Huius. Emplastride mumia uncie duae, uisci de botin uncia semis, liquoris consolidae rubeae drachma una. Fiat emplastrum, quod superpositum per sexdies maneat immotum, postmodum innouetur atque tam diu relinquatur, ut prius. Alia Eiusdem Cura. Aquae galitheni unciae quatuor, olei uitellorum ouorum uncia una, mumiae liquorum unciae sex. Fiat oleum quo madentes panni superponantur. Gluten Album Uel Stnouia. Quando clarum & uiscosum quid e neruis per uulnus effluit in forma albuminis oui. Sanguinis Fluxus In Uulnere. Ubi uulnus sub medicamento uice qualibet sanguinem emittit cum sudore. Caro Superflua. Nascitur in uulneribus praeter necessitatem, & putrida. Istorum Curatiuum. Cerati de mumia unciae tres, olei de spica drachma una, testaculorum tostorum drachmae tres. Ex omnibus fiat emplastrum. Tubercula, Uel Uerrucae uulnerum. Quoties in eis calli nascuntur, istis cum uulneribus curam & sanationem admittentibus. Cura Est. Ut locus singulis diebus inungatur oleo ardente. Fungus. Quando post uulneris curam, & conclusionem uerrucae quaedam enascuntur, & tumor spongiosus, quantitate quandoque duarum, trium, aut quatuor librarum, ut agaricus ex abiete, foetens & foraminibus scatens. Cura. Arsenicato filo per nodum stringendo abscindatur, sistatur sanguis, & oleo ardente uulnus optime perungatur. Hoc oleo consumentur uerrucae & fungi prorsum a radicibus & ranis, e quibus oriuntur. Consumptione peracta, curentur pori emplastro de mumia. Si tamen sanguis abunde nimium efflueret, laxetur uena retro fungum, & refrigeretur, uti de sanguinis repressione dictum. Fistula Pustulosa. Deprehenditur, quum uulnus repente nimium concluditur, priusquam fundamentum uel fundum solidum ponat, & ea de causa putrescit. Cura Liquorum carabis, asphalti, ammoniaci ana uncia semis, cerati de mumia unciae tres, misceantur simul in emplastrum & applicentur. Opilatio Uulneratorum. Fit ex debilitate naturae, ob nimiam sanguinis effluxionem, qua fit ut aeger beneficium uentris non habeat, neque uesicae. Cura. Serapino, uel mumia ultramarina purgetur aeger admixto iusto pondere uulnerariae potionis cuiuslibet, quibus una simul utendum. Hoemoptoica Sputatioque Sanguinis, inuulneratis potissimum. Procedit ex sanguine congelato, qui retentus intrinsecus, ab exordio non purgatus, per os quaerit emunctorium. Cura. Reubarbari, liquorum de lacca ana uncia una, mumiae unciae duae. Dosis est drachma hausta per os quamdiu sanguinis expuitur. Si forte non cessaret, addatur mumiae syluestris tertia pars, sed eius tum drachma semis tantum fuerit administranda. Symptomatum, Uel Accidentium in ulceribus cautio & cura, per nouem operimenta probatissima. Primum Experimentum. Aloe epaticum cum tereniabin crudo destilletur in oleum, quod optimo iure balsamum dici potest. Nam eo curantur, gangrenae, ulcera cauernosa, quae pseudomedici falso fictoque nomine poenitentiam S. Ioannis appellant, atque uindictam. Secundum. Salis armoniaci unciae tres, salis communis uncia semis, bulliant in aqua, & addantur gummi atramentarii unciae tres, bulliant iterum & in duritiem excoquantur. Huius pro quantitate fabae in aquae mensuram unam, iniiciatur, lauacrum exhibebit praestantissimum ad mundificationem ulccrum omnium, bonamque dispositionem ad curam & sanationem. Tertium. Aperiantur uenae tres ad pedes. Postmodum coquantur simul aloe epaticum, & tereniabin crudum. Et ista decoctione lauentur ulcera. Quartum. Parthenion, & consolida aurea simul contusae ulceribus superligentur & maneant tribus horis, abiiciantur postea. Tandem ulcera lauentur decoctione foliorum quercus. Quintum. Succi chelidoniae libra una, alocepatici unciae duae, mumiae uncia una, uiridis aeris drachma una, aluminis usti drachmae duae. Tritis terendis, una simul digerantur ignis uel fimi calore diebus octo, tum demum ulcera pannis eo medicamento madentibus ligntur. Sextum. Aquae decoctionis foliorum quercus libraeduae, olibani uncia una, uisci ex serpentina unciae tres, liquoris mumiae drachmae sex. Simul omnia misceantur. Medicamentum hoc plurimis doctoribus emit uestem nouam. Septimum. Uiridis aeris uncia semis, aluminis usti drachmae duae colcotharis drachmae sex, terebinthinae destillatae libra una. Misceantur & perlinantur ulcera. Octauum. Olei ardentis libra semis, consolidae aureae, parthenionis ana manipulus unus. Hoc medicamentum infinitos doctores decoctissimos releuauit a sua miseria. Nonum Experimentum. Argenti uiui mortificati uncia semis, cerussae unciae duae, euphorbii tantundem, saxifragiae, litargyrii, santalorum ana drachma una, axungiae porci ruffi quantum sufficit. Misceantur, & eo curentur ulcera quaeuis. Finis Tertii Tractatus. Tractatus Quartus, De Obscuriorum Locorum Et Uocum In Scriptis Paracelsi passim occurrentium, definitionibus. Praefatio Ad Lectorem. Aduersarii Paracelsi cum nihil calumniarum habent quod obiiciant. Obscure scripsit ( aiunt ) excogitatisque uocibus contegere sua de studio uoluit, ut non intelligatur, ne forte reprehensionem censoriam incurrat, hoc uelo potest tutius in alios animaduertere sine metu retributionis. Ecce quam insigniter sua iacula in hunc laxata uirum in seipsos retorquentur, ut opus non sit alia defensione, quam aduersariorum frustraneos conatus admirari. Si obscurus est igitur, & eius scripta magis intricata quam assequi ualeant ingenio, ut fateri uidentur, alioqui non dicerent obscura, & non intelligibilia. Quid eos mouit ut reprehenderent quae non intelligunt, nisi quod inuidos omnes seducere solet, ipsa nimirum cecitas mentis, fossorem proprium in foueam trahens paratam alteri? Proinde ne & hoc eis obstaculo sit quod minus intelligant, exponere uolui nedum uoces, uerumetiam aenigmata. Uideamus tandem si cautius mordere queant incudem quam fecerunt hactenus, & praeter laesionem dentium euadant. Paracelsus Grecorum & infidelium scholam non magis modo quam uiuens olim reformidat. Sciuit enim, quod & eius discipuli non ignorant, rupem & alpes a niuibus non dissolui, neque ab ardoribus liquescere posse, multo minus a mendacio ueritatem cuinci. An Graecorum figmenta, uerbum Dei, cui soli innituntur scripta Christianorum, superabunt? Absit, cadet potius lucifer hominum in tenebras, quam lux naturae, uerbo suffulta Dei, uacillet. Summatim uel Graeci philosophi sophorum Christianorum discipuli futuri, uel tenebrarum perpetuo mancipia mansuri. Quis non uidet palliatam uirtutem omnem infidelium in exitiosissimum finem tendere? Omnis enim origo, uel ex Deo est, uel ex Diabolo. Infideles uero lucem ex Deo nullam habent, sed quam habere uidentur, pallium est tenebrarum. Quapropter suadeo, si Paracelsum uincere uolent eius aduersarii, non hominum, praesertim infidelium, autoritatibus id faciant, sed scripturarum Dei, quibus innititur. Si male allegare credant, testimonium perhibeant de malo, & malum eius, bono suo, si quod melius habent, euincant, cedemus ueritati, cui etiam militamus, non Graecis. Iudica Lector, si quid male dictum, corrige, & uale. Paracelsi Dictionarium. A. Acetum philosophorum est, aqua mercurialis, quam alias lac uirgineum appellant, quo metalla solui perhibent. Acetum radicale est, acetum destillatum ex sua radice uel matrice, dicitur etiam aqua soluens. Adamita, est tartari quaedam species. Adech, est interior & inuisibilis homo noster, qui singulorum exemplaria praefigurat in animo nostro, quae manibus suis postea fingit acimitatur exterior iste homo noster uisibilis, uterque iuxta suam naturam operatur, inuisibilis inuisibilia, sensibilis eaque sub sensum cadunt, sub eadem forma tamen. Aes non semper cuprum denotat, sed quandoque aurum uel argentum a natura sine alterius metalli aut lapidis permixtione, purum & per se generatum metallum, exquo moneta cudebatur olim, ut modo ex aliis arte humana separatis. Primo natum in Galilea, sed in parua quantitate. Nostris temporibus uisum est simile, sed raro nec nisi pro miraculo reperiri contingit. Aethna dicitur ignis subterraneus, inuisibilis & sulphureus, qui lapides sub montibus adurit in carbones gagati per similes, resina & bitumine quodammodo pleni sunt, ut carbonum ex ligno uice nonnullae nationes utantur, & praesertim fabri ferrarii. Nonnullis locis uidendum se praebet uno tempore magis quam alio, ut in Siciliano regno, eo monte qui nomen hoc ipsum habet, item in regno Neapolitano Puteolis non longe a Neapoli. Olim ueteres causam eiusmodi flagrationis admirati, nec ualentes eam post multam indiginem reddere, tandem eo desperationis deuenerunt, ut inter celeberrimos philosophos, physicos, atque medicos, Empedocles unus in medias Aethnae flammas deuorandum sese coniecerit, uerecundia potius quam ignorantia uictum. Item Caius Plinius eiusdem ignis fumo sese non aliter suffocandum exhibuit. O uesana hominum ingenia, qui dum ignorare nihil uolunt, experiuntur multos labores sustinuisse ut nihil scirent, praeter ea quae dannosam mortem inferunt, existimantes satius esse non uiuere, quam non scire, quae tamen non ignorabant esse transitoria. Mulierculae quidem absoluta coquina, prunas ardentes in ollam norunt concludere, ne per minimam rimulam aeri pateat aditus, ad hunc modum prorsus emoritur & suffocatur ignis, qui nisi per aerem, & in ipso uiuit. Si tamen priusquam extinctus sit omnis, ut uel scintilla supersit, facto spiraculo reuiuiscit, ac in pristinum statum redit. Non secus de aethneo iudicandum, qui suam in mundi centro ducit originem, terraque ut olla continetur. Uerum non caret suis spiraculis circum terrae globum hiantibus, per quae modo per hoc, iam demum per aliud uitam & nutrimentum haurit ex aere. Si uero suis careat spiraminibus, haud aliter quam de ollari mulierum igne fiat necessum est. Uidete quaeso quam aniles causae philosophos infideles mouerunt, atque torserunt in mortem usque. Latiorem ignis huius naturalis rationem, ubi de mysterio magno increato Paracelsum interpretatus fui libro qui de luce naturae inscribitur inuenietis. Hactenus de aethna mineralium igne, ac patre generali dictum sit, quantum loci ratio patitur. Aethnici, dicuntur spiritus ignei, uel spirituales homines igne flagrantes, qui uariis modis & formis apparent, Et igneae flammae, titiones, globi sphericaeque prunae, iuque in sulphureis montibus. Alcali dicitur sal omne quod extrahitur e cineribus uel calce cuiusque materiae per lixiuium elixatum. Alcahest, mercurius dicitur praeparatus, nonnulli uolunt esse tartarum, mens tamen autoris facile deprehenditur a praeparationis eius descriptione. Alchimia est, impuri separatio a puriore substantia. Alcol, aliquando scriptum alcool, uel alcohol, est, puluis in minutissimum pollinem factus, ubi nihil additur ad nudam uocem, alioqui restringitur per adiunctum. Alcol uini est, aqua ardens rectificata. Alcubrith uel Alcur est, idem quod sulphur. Alcofol ( uel ut nonnulli uolunt ) alcofol est stybium siue antimonium. Alandahal est, colocynthis. Alembroth est sal mercurii uel sal philosophorum & artis. Alembrot defecatum est, sal tartari, & magisterium. Almizadir est, uiride aeris. Altey plumbi est, materia dulcis explumbo. Alusar est, manna. Amalgama est, impastatio auri, argenti, uel alterius cuiusque metalli cum argento uiuo. Amianthus est, lapis alumini scissili uel plumoso natura conditioneque similis, igne non uritur, quapropter & salamander appellatur. Amidum uel amilum est, albissima farina concreta in panes ad solem. Amigdalae apud chirurgos, caro dicitur superflua quae nascitur ad linguae radicem. Amnis alcalisatus est, aqua transiens per calces terrae, ex qua desumptum est alcali. Andena est, calybs ex regionibus orientalibus aduecta, quae liquescit igne haud secus atque aliud quodque metallum, fundique se permittit in formas. Anathron uel anachthron species est salis quod super petras in modum usneae albae & lapideae nascitur, nonnulli sal nitrum appellant. Falso putarunt antiqui fel esse uitri, cum sit potius uel lapidum. Anatrum est uitrum in colores uarios liquefactum, quod uulgari uocabulo smaltum appellant, uel terra saracenica. Anthos extra uegetabilem rorismarini significationem, & ad metalla usurpatum, significat elixir ex auro, uel eius quintam essentiam. Anatomia essata, parens est morborum. Anticar est, borax. Anatris uel antaris est, mercurius. Aniaday, uernum tempus significat aeternum, & nouum in futuro mundum, & paradysum. Aniadum est, coeleste corpus, quod in nobis Christianis plantatur a spiritu sancto, per sacrosancta sacramenta, uel est homo spiritualis in nobis regeneratus. Aniadus est, rerum efficacia. Aniada sunt, fructus & uires paradysi & coeli, sunt etiam sacramenta Christianorum, in physicis uero significant astrales uires, atque coelestes, ut sunt, quae per influentiam, imaginationem, aestimationem, & phantasiam nos ad uitam longam prouehunt, ex dono Dei tamen, & ad aeternam sollicitant. Anodina sunt indormitiua medicamenta. Anodus est, id quod ex nutrimento separatur a renibus. Anontagius lapis philosophicus. Anima saturni, est altey atque dulcedo plumbi. Annus philosophicus, est mensis communis. Anotasier est, sal armoniacum. Aliocab est, sal armoniacum. Alemzadar est, sal armoniacum. Antera est, medicina tractade hyacinthis, similitudine sumpta a flauo citrinoue colore floribus in nascente. Aphorismus ut pro consueto sumitur, scilicet regula generali in medicina. Aqua coelestis est uinum rectificatum, ut coeli quodammodo naturam & similitudinem induat, multis peractis reuolutionibus. Aqua coelestina est, aqua mercurialis. Aqua corrodens est, acetum & omnis liquor corosiuus. Aqua fecum uini est, ea quae fit ex calce fecum, uini super marmor dissoluta in modum olei tartari. Aqua lubricata est ea, quae fit cum muscilaginosis, ut sunt saccara, iulep & similia. Aqua permanens est ea, quae fit exduobus perfectissimis corporibus metallicis, per philosophicam solutionem. Aqua saturnia est ea, quae naturam in se retinet primorum trium, ut sunt aquae thermarum a naturadictorum naturaliter medicate, per quae transeunt. Aqua soluens est, acetum ut supra destillatum. Aquaster est, uisio nostris oculis aliquando repraesentans aliquid quod uere non est, at solum apparentia quadam, non re ipsa existit. Aquila quae auium regina est, usurpatur nomine pro sale armoniaco, propter leuitatem in sublimationibus. Uerum, Paracelsus in multis accipi uult pro mercurio praecipitato. Aquila philosophorum est, mercurius metallorum, id est metallum in primam sui materiam redactum. Arbor maris est, corallum, quod fruticis instar in mari crescat uegetetque. Arcanum in genere, ut ocultissimum quid significat, Paracelso pariter ocultam in rebus naturalibus uirtutem incorpoream, & ceu uitae perpetuae ac immortalis e coelo in eam deriuatae participem, que multiplicari possit arte spagirica supra priorem conditionem. Archaltes est Paracelso, terrae fundamentum, siue columna, quod a suis consortibus sustentari non uideatur, sed ab alio magnali & arcano Dei uidelicet, hoc ipsum Archaltem uocat. Archeus est, summus, exaltatus, & inuisibilis spiritus, qui separatur a corporibus, exaltatur & ascendit, occulta naturae uirtus generalis omnibus, artifex, & medicus. Item Archiatos supremus naturae medicus, qui rei cuique suum Archeum peculiarem, & membro cuilibet occulte per Arem distribuit. Item Archeus primus in natura, uis est occultissima res omnes producens ex lliaste, diuina uirtute nimirum suffulta duntaxat. Ares est, naturae dispensator in tribus primis principiis occultus, unde singula constant, qui rebus omnibus formam, speciem, & substantiam cuique suam peculiariter disponit, ut propriam, & non alienam, induat naturam specificam. Notanda est igitur inter haec tria pulcherrime ordinata diuinitus in natura differentia. Ut pro scholarum consuetudine loquar. Iliastes est generis generalissimi substantia consistens in prima rerum omnium uniuersali materia, hanc in tria genera primum disponit, uidelicet in sulphur, mercurium & sal, primus naturae dispensator Archeus, indeque res producit omnes in proxima sua genera. Tandem accedit Ares alter naturae dispensator, ex generibus formas & species producit in indiuidua. Ardentia sunt quae in cibum & potum non assumpta, sunt ustionibus obnoxia natura propria, ut ista carabe, terebinthina gagates, & similia. Aridura est, corporis uel membrorum omnimoda consumptio, uel syderatio, ut uocant. Arles crudum, guttae sunt mense lunio cadentes, roris instar in Maio stillantis. Aromata, cuncta sunt quae suauem & gratum admodum odorem de se praebent ac fragrantiam, quae alias aromatica generaliter appellantur. Aroph est, mandragora. Arsaneck dicitur, arsenicus sublimatus. Arsenicum est, fulgur metallorum, est etiam sal ipsorum, & saturni, quod alias artanek, uel artanech reperitur nonnullis locis. Artetiscus dicitur, qui membri defectum patitur alicuius. Arthoicum est, oleum rubeum, ex radicibus herbarum una cum pane simulin fimo digestis, arte tractum. Asphaltum, est bitumen ex limo tetrae & aquae tractum, ad similitudinem picis. Ascendentia, signa dicuntur, uel astra firmamenti coeli, & praecipue syderei spiritus. Asaphatum est, serpigo, uel impetigo, aut intercutanea scabies in poris generata, uermiculorum instar, edunt, si comprimatur cutis, fila oblonga nigro capite prosilientia. Assala dicitur, nux myristica. Assaliae uermes dicuntur in ligno nascentes, uel inter asseres, alias. teredones. Asthma, pulmonis est morbus, uel peripneumonia, unde grauia suspiria. Astrum hoc loco dicitur, uirtus & potentia rerum ex praeparationibus acquisita, ut sulphuris astrum est eius accensio, qua uertitur in oleum praestantissimum. Item astrum salis est eius in aquam uel oleum resolutio, qua pariter maiores uires induit quam antea habuerat. Mercurii pariter astrum, est eius sublimatio, qua miram acquirit uim & potentiam naturali sua maiorem, atque subtiliorem. Athanor uel Athanar, est furnus in arte spagirica potissimum reuerberatorius, nonnunquam etiam alterius usus, iuxta arbitrium artificis adaptatus. Atramentum uaria significat iuxta adiectionem, ut sutorium est cuperossa interius rubeum calcanthum, scriptorium ad pennam aptum: fuligineum ad typographam: item album, uiride, coeruleum, atque destillatum ex uiridi, quod romanum uocant, aut ex alio quopiam. Attractiua, dicuntur medicamenta, alias magnetica, quae uim ad se trahendi habent, ex similibus etiam attractiuis composita. Augurista, dicitur superstitiosus artifex, qui suam artem in speculis, crystallis, & in aquis exercet, praecipue in uolucrium cantu uolatuque, ut ex eis praesagiat: aliorum etiam ritus ob eandem causam obseruat. Aurum potabile est, liquor auri sine corrosiuo, quod paucissimi norunt eorum etiam qui parant indies in hominum perniciem potius quam ad salutem. Aurum uitae, est aurum praecipitatum, & in summam rubedinem cinabaris tritae similitudine reuerberatum, praestantissimum quod ex proprio suo mercurio fit, ac praecipitatur. Austromantia, alia est superstitioquaedam excogitata, ex uentorum obseruationibus, ut quum astra uentorum in summam, ultra consuetudinem, uehementiam erumpunt, inde futuri praesagium homines otiosi magis quam curiosi pronunciant. Axungia de mumia, quae interdum mumia de medullis etiam scripta reperitur, est medulla ossium. Azoth est, argentum uiuum ex quouis corpore metallico tractum, & proprie mercurius corporeus. Paracelso praesertim est, uniuersalis & indifferens medicina rerum speciem omnem exuta, & intensissimam induta uim, atque centralem quandam uirtutem generalissimam, reliquas omnes medicinas in se concludit, non aliter quam prima, reliquas omnes substantias, exclusis accidentibus. Hanc in ensis pomo conclusam quocunque locorum ierit gestasse secum perhibetur. B. Balneum Mariae, uel maris, ut multi uocari uolunt, est surnus destillatorius aquam continens, in qua calente uasa chimica ponuntur ad putrefactionem suae materiae quam capiunt, ad separationem, & id genus humidarum ascensionum perficiendas operationes. Balneum roris, uel roritum est, furnus in quo super uaporem aquae duntaxat, uasa destillatoria suspenduntur, ut aquae corpus non contingant, alio nomine uaporosum, aut uaporarium uocauimus. Balsamum est, substantia corporum, a putredine conseruans, balsamus alias a nonnullis scribitur. Est internus, & externus. Innus in humano corpore, temperatissima quaedam est substantia non amaram, non dulcis, non acerba, neque sal minerale, sed sal liquoris, quod a putrefactione ualidissime praeseruat humana corpora: dicitur etiam naturae corporis gluten temperatissimum. Breuius sic definitur. Est salis interioris liquor suum a corruptione corpus tutissime praeseruans naturaliter. Externus uero terebinthina uocatur a Paracelso, nullam ignis uiolentiam passa, sed digesta. Item est omne quod celeriter sanat, a germanico sermone ad chirurgiam adaptatum nomen duabus dictionibus bald zamen, id est celeriter coniunctum. Dicitur etiam oleum ex omni corpore destillatum, & ad summum gradum puritatis adductum. Balsamus de mumiis, est balsamus de carne tractus. Balsamus elementorum externus, est liquor mercurii externi, alias mumia elementorum externorum, & proprie rerum firmamentalis essentia, quam etiam nonnulli quintam uocant. Blachmal est, materia liquefactione plurium una metallorum confusa, in sulphuriniecta. Barnabas uel potius barnaas est, sal petre urinarium, quod etiam acetum acerrimum dicitur. Basiliscus minor est, stellio. Berillus est, speculum ex crystallo superstitiose consecratum ab auguristis. Berillistica est, ars in eiusmodi specillis uisiones obseruandi. Besachar fungus dicitur. Besonna uero muscarum fungus. Bisematum, est omnium leuissimum, pallidissimum, & uilissimum plumbum. Bitumen est, sulphurea terra. Bolus dicitur lutum quod minerale nullum in se habet. Bothor aut cossi, sunt apostemata paruula quaedam pustulosa faciei candida. Botin est, terebinthina certo suo tempore collecta, quum plus uirium a coelestibus hausisse putatur. Est etiam balsamus ex eadem tractatus artificiose, alias butimo. Botium est, apostema proueniens in gula ueluti struma. Boxus dicitur uiscus in arbore nascens, ut uiscus quercinus, etc. Brassadella uel brassatella est, ophioglossum, aut lanceola, quam etiam linguam serpentinam uocant. Brunus est, ignis sacer in membris, alias Erysipela, uulgo ignem S. Antonii uocant, nonnulli uindictam eius. Bruta, coelestis est uirtutis influentia, quae per animalia bruta rationalibus manifestatur, ut in chelidonia per hyrundinem, in sale per ciconiam clysteris usus, & id genus alia multa. Butyrum saturni est, quod supra altey atque dulcedo plumbi. C. Cabala uel Cabalia est, occultissima scientia, quae diuinitus una cum lege Mosi tradita fuisse fertur, asserentibus etiam Rabbinis Hebraeis, cuius Persae diligentissimi cultores atque professores extiterunt, ut patet exappellatione suorum sapientum. Magos uocant suos sacerdotes & arcanorum peritissimos uiros, quales fuerunt illi tres qui Christum ex oriente uenerunt adoratum, & non reges, ut stultum uulgus hactenus existimauit. Literis olim non, sed auriculariter tantum tradita, mox atque superstitiosi homines, simiarum genus, aemuli, coeperunt eam calamo suo conspurcare, degenerauit in superstitionis monstrum, quo factum ut Magia, uera atque diuinitus hausta per spiritum solum sapientia, pro Necromantia, & Nigromantia hac tempestate habeatur, ut etiam sapientem esse nefas sit, pericliteturque quisquis eam profiteri palam uolet: infidelium uero stultitiam publice docere, sit praeclarum & insignis scilicet sapientiae munus, nullusque sapere iudicetur, qui non cum infidelibus maxime stultescat. Caballi, uel Cabales sunt, lemures, & astralia hominum corpora, qui ante praedestinatum uitae curriculum repentina morte quapiam extincti sunt. Isti postmodum oberrare putantur super terram lemurum instar, donec terminus praedestinatae uitae completus sit, ut quod uiuere corporaliter debebant, spiritualiter adimpleant: si credere fas est, ueraeque religioni Christianae dissonum esse non comperiatur ex scripturis sacris, unde petendus lapis lydius, quo reprobatur omne quod ex auro non conflatum est euangelico. Cacedonium tartarum, est materia peccans in corpore humano, ob separationem facultate segregatiua factam, non succedente mox expulsiua. Cafa dicitur pro camphora. Cahos, praeter omnium rerum congeriem, Theophrasto est aer, & pro lliaste supra dicto, uel lliastro sumitur. Calcanthum est uitriolum. Calcinatum maius dicitur omne quod arte spagirica dulce factum est, quod ex propria sua natura non erat, ut mercurii dulcedo, plumbi uel eius anima, salis & similium, quae celerrimae consolidationis existunt. Calcinatum minus est, omne quod a natura dulce est, & citissime curat, ut saccarum, manna, tereniabin, nostoch, & similia quaeque. Callena, species est salis petrae. Caleruth est indicium desiderii ad primum perpetuum, ut quum quidpiam in primam materiam redire cupit exqua prodierat. Calliette, sunt fungi flaui in plantis iuniperinis. Calx mercurii, est praecipitatus mercurius. Calx ueneris, est uiride aeris. Calx saturni, est minium. Calx iouis est, spiritus iouis. Calx martis, est crocus calybis uel ferri. Calx solis, est aurum calcinatum. Calx lunae, est argentum, calx argenti, uel azurinus flos eius. Calxpermanens uel fixa, est incremabilis materia. Calx pereginorum, est tartarum. Calx lignorum, est cinis eorum. Chaomantia, est ars qua praesagium sumitur ex aere. Claretta, est albumen ouorum. Cambuca, est apostema uel ulcus in inguine. Carbones coeli, sunt stellae. Carbunculus, est apostema uel pestilens ulcus. Cardonium, est uinum herbis medicatum. Carena, est uicesima parsguttae. Cassatum, est sanguis in uenis inualidus, & mortuus, sanguinis boni transitum & motum obstruens. Caseus praeparatus, est residentia uiscosa manens in fundo lactis excaseo defluentis. Cathimia, est argenti spuma. Cauda uulpis rubicundi, est minium ex plumbo. Cautela in arte spagirica, est habitu comparata quaedam industria, qua facilius obeunt suas operationes, ac perficiunt artis huius professores. Cauterium, est instrumentorum chirurgorum, quo aperiunt eutem & carnes exustionibus, est etiam medicamentum in eius locum surrogatum, quod suo corrosiuo citra dolorem aperit. Celsa, musculus alias dicitur uitae, pulsus per singulas corporis. partes oberrans. Cenigdam uel cenigotam, est instrumentum chirurgicum, quo cranium capitis epilepsia laborantibus aperitur. Cinificatum, idem quod calcinatum. Ceruiculae, spiritus estossis de corde cerui. Chymus est fex. Chymia feculentiam. Chiromantia penes Paracelsum, non solum circa liniamenta manui m consideratur, uerum etiam in reliquis indiciis in toto corpore obseruatis, uenis atque ductibus. Cineritium, est cimentum auri uel argenti, quod a nonnullis regale uocatur. Cherua, est cataputia. Cheiri Paracelsicum absolute positum absque ulla adiectione si de mineralibus fiat sermo, argentum uiuum denotat, si uero de uegetabilibus, flores uegetabiles. Cum per adiectionem reperitur ad hunc modum, flos cheiri, ex argento significat album elixir, uel eius quintam essentiam; non secus atque flos anthos, auri rubeum elixir. Cherio, est externorum elementorum occulta accidentalis uirtus & non qualificata natura caliditatis uel frigiditatis. Cherionium, est id, in quo natura non potest alterari, ut crystallus a natura induratus liquefieri non potest, ut ille qui fabricatur arte. Cherubin, est uirtus & influentia coelestis, dominatio atque potestas super omnes dominationes & potestates, a Deo procedens in terram, & super omnes homines. De hac diuina gloria legitur amplissime apud Paracelsum, in expositionibus Psalmorum Dauid. Clissus, est uirtus rerum occulta uadens & rediens unde primum exiuit, ut uirtus radicum in caulem transit, ac reliqua quae surgunt exeis, tandem in eas reuertitur post autumnum, ibidem per hyemem totam delitescit usque ad primum uer, & aestatem. Citrinulus, est crystallus pallidus. Citrinulorum, pharmacum est ex colcothare, id est uitriolum calcinatum, & in suum alcali reductum: comparatione facta ad crystallum, ob transparentiam eiusmodi salis pallidam, diaphano crystallo persimilis. Citrinula, est flammula, herba Paracelso multum familiaris, ut passim in suis scriptis reperiatur. Chybur uel Cibur, est sulphur. Chifir minerale, a nonnullis interpretatur aurum, uerum ego ex praecedentibus iudico esse quodcunque sulphur generis metallici. Cist, uelalias kist, est capacitas duarum mensurarum uini, uel sesqui mensurae iuxta locorum diuersitatem. Coeli planetarum apud Paracelsum, proprii sunt orbes ipsorum spheraeque, non ficticiae quibus tribuuntur motus ab infidelibus, quos etiam aeque cognouerunt in coelo, atque potuerunt in terris Empedocles & Plinius Physicorum historiographus, Aethnicas flagrationes inuestigare. Si quod in terris est ignorarunt, quod immenso dissat interuallo, qui bene diiudicare potuerunt aliter, quam per fallaces coniecturas? Siquidem ob suam infidelitatem, ueri nullius fieri participes ex suis speculationibus ac imaginationibus aequum esset. Cum uerae uisiones meditationum fidelibus duntaxat reieruatae sint a Deo, falsae contra procedunt ab inimico ueri, speculadonesque sequuntur infidelium, quibus in sortem ea pars contiscohoph, Paracelso familiarissima dictio, repetitiones signinficat destillationum, ad feces reddito liquore ab eis tracto saepius, qui uel materiae proprius est & naturalis, uel in uehiculum adiecticius. Cohos, est omne quod cutis in toto humano corpore concludit, allusione ad cahos facta, quo iam in ordinem diuinitus redacto, & non ut prius informi, cuncta comprehenduntur quae creata sunt, ad minoris ordinati cahos, uel cohos utilitatem. Colcothar apud Paracelsum proprie intelligitur uitriolum, & serpens, aut lacerta uiridis quae propriam caudam deuorauit, hoc est, quod aqua propria fixatum est ad hunc modum uidelicet. Abipso tota sua per destillationem abstrahitur aqua, quae rursum capiti suo mortuo trito redditur & reaffunditur, abstrahitur ut prius, atque refunditur toties cohophando, usque dum eo deuenerit, ut nullam de se praebeat amplius aquam, quantumuis urgeatur igne seuerius. Communius etiam intelligitur caput mortuum, simplici modo citra cohophationem rubificatum ex uitriolo, quod etiam atramentum rubeum appellatur a nonnullis. Et ironice uocatur a Paracelso Henricus rubeus, in derisionem aliquorum ementitorum chirurgorum & circulatorum, qui hoc solo medicamento conabantur omnia cum ulcera, tum uulnera curare, & huic unico remedio tanquam anchoraesacrae innitebantur, perdentes potius aegros quam seruantes. Nec desunt adhuc qui hac tempestate uitriolum, sulphur & alumen concremata, uulgo passim per omnes fere nundinas exponunt magno pretio uenalia, quae uili pecunia compararunt, lapidem sanctum praedicantes e longinquis & ultramarinis regionibus allatum, imo ex proxima pharmacopolia, quo cunctacurantur ulcera & apostemata, praesertim loculorum negotiatoris ulcus in apostema rursum intumescit rusticorum nummulis. Sic mundus in aeuum decipi concupiscit, ut nullo unquam admonitus exemplo uel periculo resipiscat. Habeat igitur quod quaerit. Colica, est tartarus resolutus, morbus intestinorum sixus in intestino colo. Coleritium, est liquor compositus excorrosiuis metallorum inimicissimis materialibus, quo probatur aurum ad lydium lapidem affricatu, & cui nullum metallum praeter aurum solum resistere potest, unde cognoscitur e uestigio si quod aliud auro permixtum sit, hoc omne moxeuanescit mutato colore ea parte qua coleritium illitum fuerit, caetera non madefacta colorem affricati auri seruante. Putum uero ac purum nihilo prorsus immutatur coliquore. Cometz, est gutta semis. Complexio, est natura patris. Alias est qualitas calidi, uel frigidi: hoc habet naturam agnatam sibi humidam, illud uero siccam. Duae sunt igitur complexiones, & non quatuor. Nam calidum propria natura simplici non permixta, semper est siccum, & si quandoque humiditatem admittit a frigido mutuatur, ut hoc ab illo siccitatem, quam aliquando recipit accidentaliter. Confirmamentum, est astri corpus in homine, uel est sydereum in homine, uel astrale corpus. Confortatiua aut confortantia, sunt medicamenta quae corda hominum atque naturam corroborant, ut expulsiua uirtus eius ua leat accidentia noxia quaeuis excludere coho. Potissima totius medicinae methodus, in qua totus spagiricus labor potissimum insudat. Nam sibimet ipsi natura medicus esse debet, homo cui medici nomen tribuitur, minister nature tantum, & seruus ueri medici. Siquid ultra praesumat, temerarium esse naturae persequutorem, imo perditorem hominum, est quod sciatur, nec id celatum opotuit. Congelatiua, sunt medicamenta fluxus omnes sistentia, comprimentia, & exiccantia. Congluten, uel conglutinatum, est quod ex putrefactione in materiam glutinosam uertitur. Cor inter mineralia, dicitur aurum. Corbatum, est cuprum. Cornu cerui, in chymicis, cst alembici rostrum. Est etiam in medicinalibus apud Paracelsum herba uulneraria, ob similitudine soliorum ad eiusmodi cornua alludentem naturaliter, ex arte signata. Corpus, est subiectum in quo uirtutes rerum delitescunt. Corpora supercoelestia, sunt ea que per mentem in imaginatione solum, & non per oculos carneos cognoscuntur. Spagirorum subiecta sunt mirabilium operum. Corpus inuisibile, est anima, siquidem tenet medium inter corpus uisibile, qua de causa corpus ea parte uocatur, & inuisibile dicitur, quia participat cum spiritu inuisibili. Notandum interea has definitiones physicas, & non theologicas esse, ne quis ansam calumniandi sibi faciat. Corpus physicum, est subiectum naturae. Consolidatiua, sunt externa chirurgorum medicamenta, uulnera & ulcera carnibus recentibus explentia, & cicatricem obducentia. Consolida, quae alias dicitur a Paracelso Aurea Sophia, est herba quaedam flores habens citrino colore tinctos & rotundos ut flammula, frondes uero ysopo non absimiles, in Carinthia uulgaris admodum, in aliis regionibus non usque adeo frequens, neque nota. Constellatio, dicitur supernorum astrorum, uel corporum in inferna uirium atque uirtutum impressio, & operatio, qua conueniunt in concordantiam quandam naturalem. De hac habetur excellentissima praeceteris ars & scientia physica, quae proprie Physionomia signata rerum naturalium, in sympathia superiorum ad inferiora dicitur, non extans, sed eum plaerisque aliis Paracelsicis scriptis excellentioribus suppressa. Quae si prodiret in lucem, tum demum cognosceretur ab inuidis naturae persequutoribus, & ipsius, qualis Philosophus & Physicus extiterit Germanus Apollo Paracelsus, quantoque interuallo Graecos & infideles Philosophos omnes a tergo reliquerit. Constrictiua, sunt chirurgicalia medicamenta stiptica, sua uirtute labia uulnerum comprimentia. De his lege supra secundo tractatu, de specificis. Contorsio, tormentum est intestinorum. Contractio & contractura, membrorum est impotentia, uiriumque suarum naturalium destitutio. Corrosiua sunt chirurgorum medicamenta superfluas & innualidas carnes exedentia. Conseruatiua, Physicorum praesertim, sunt medicamenta, uitam & corpus a corruptionibus praeseruantia. Talia potissimum ex eis rebus petenda, quae longiorem uitam ac temperatiorem a natura nacta sunt, qualia sunt inter uegetabilia quaecunque semper uirent hyeme pariter acaestate, longiorique tempore perseuerant: inter animalia quae diutius ac sanius uiuunt: inter mineralia, quae mumialis essentiae liquorisue plus habent: & inter metalla, quae sunt aerugini minus obnoxia. Talia non sunt conserua rosarum, uiolarum, & caetera, quae conseruatione ipsamet indigent, ac mutuantur a saccaro. Pudet priscorum inuenta recensere. Coostrum, intermedia pars diaphragmatis. Cotoronium est liquor. Coruscus, est auricula muris. Cortex maris, est acetum Philosophorum. Cruor salis, est sal separatum a primo sale, uitio secundae digestionis. Cycima, est lytargirium. Cydar, est Iupiter. D. Daura, folium est ellebori, alias aureum. Demotinus lapsus, repentina mors. Descensorium, est furnus chymicus in quodeorsum fluit liquor a crassa materia separatus. Derses, est occultus terrae uapor, exquonascitur omne lignum & crescit. Diapensia, est alchimilla. Diaphonum, est id quod transparendo lucet. Diaphoreticum, est medicamentum sudoris expulsiuum. Diasatyrion, est confectio uenerem excitans. Diatessadelton, est mercurius praecipitatus. Dienez, sunt spiritus duriorum lapidum habitatores. Digestio, est operatio chymica, uel spargiticus gradus alludens ad stomachi humani digestionem, in quo & perquem materia decoquitur in separationem puri ab impuro. Nonnunquam usurpatur pro furno uel uitro in quo magisterium hoc adimpletur. Discus solis, est argentum uiuum exauro. Diuinatio, est incertum quoddam praesagium a cogitationibus ex propria luce desumptis, ut cum dicitur hoc mihi mens aut cor praesagiuit, uel animus meus angelus indicauit, & similia uulgo prolata. Diuertalium, aut diuertallum, est generatio quae fit ex elementis. Dubelech, est apostematum concauitas in genere. Dubelcolep, est compositio ex corallo & carabe. Duelech, est tartari species in humano corpore, lapis spongiosus ualde periculosus. Duenech, est antimonium. Durdales, sunt spiritus corporei inhabitatores arborum. Dracunculus, est brassatella, ophioglossum. Dulcedo saturni, est altey, uel cerussa. E. Edelphus, dicitur omnis qui ex elementorum natura prognosticat. Edir, est calybs uel ferrum. Electrum penes Theophrastum, est mixtura compositi metalli ex omnibus iuxta Planetarum obseruatas coniunctiones, in unicum metallicum corpus conflatis & colliquatis. Ex simili constabat Uirgilii campanula, tempore Regis Artus, quae adulterio contaminatos, tam uiros quam mulieres, de ponte in aquam praecipitauit solo sonitus clangore, liberato Rege a suspitione, quam sinistre de sua conceperat uxore. Fertur etiam ( quod experimento nonnullis spagiris constat ) ex simili rite conflato compositoque metallo, cyphus gustatorius fabrefactus, uenenum aut toxicum nullum admittere, quod si forte iniiciatur, ebullire quicquid liquoris eo continetur, edito strepitu maxime perceptibili, ac si nitrum in prunas coniiceretur. Aliud narrat Paracelsus tractatu de similis electri compositione, se uidisse quendam Hispanum, habentem eiusmodi campanulam, pondere uix sesquilibrae, per quam inscriptis nonnullis characteribus & uerbis, tot spectra prodigiaque quot uelles, conuocabat, edebat, & abigebat prosuo arbitrio. Uoluit is persuadere Paracelso uim & energiam campanulae totam in uerbis & caracteribus magis quam in sonitu, uel metallo consistere. Uerum Paracelsus rem non ita se habere ut asserebat, etsi pro uariatione scriptura uaria etiam ederentur prodigia, maximam potentiam in metalio sitam esse deprehendit. Haec dicta solum ut sciatur quid Electrum apud Paracelsum denotet, non semper carabem paleas attrahentem, neque cyprium es calaminari lapide tinctum, alio nomine Iaton. Essila, est tinctura solis calore facta, uel in facie, uel alia quauis parte corporis in cute. Elementum apud Paracelsum, est corruptibilis ac transitur. mundi essentia, & omnium quae patiuntur mutationem, anxietatem, atque necessitatem in diem usque postremi iudicii, consumptionisque huius inferioris mundi. Est etiam essentia spirituum in elementis degentium ac delitescentium, & astrum eorum. Elementa matrices rerum sunt, in & exquibus generantur, subalterna tamen elementis Paracelsi, quod istorum singula quatuor illa contineant, ac sint generaliora. Non praetereundum hoc loco, quod in Physicis notatu maxime dignum, & minus hactenus animaduersum. Quo quid in occulta natura simplicius, co generalius a spagiris & adeptis Philosophis esse comperitur: & quanto specialius, tanto compositius ac materialius, ut ita loquar ex arte. Exemplo, quanto magis ab indiuiduorum essentia species remouetur, tanto proximius accedit eorum materia ad elementa simplicia, necnon forma ad influxum uel influens uniuersale simplicissimum, attamen generalissimum. Non sic in manifesta natura, in qua partes specialiores, imo deteriores magisque degeneres existunt, quo remotius a suo toto recedunt. Hinc fit quia principia rerum naturalium in se continent omnia potentialiter. Uerissima est igitur spagirorum sententia, de occultae naturae ad manifestam, & econtra diuersitate. Elephas, est aqua fortis. Elixir proprie, est fermentum cuius minima quantitas, sui generis ingentem molem, in pastam sibi similem penetrando conglutinat. Pasta Paracelso hoc loco spiritus est uitae hominum, internusque uitae balsamus. Elixir autem externus arte balsamus ab externis conquisitus, ac praeparatus in spagiricum fermentum. Emunctorium, est locus expulsionis corruptum, per quem exitum habent, ualida pellente natura suffulta uiribus externorum. Entali, est alumen scissum, & quandoque ex sale gemmae conflatum arte spagirica. Enur, est occultus uapor aquae ex quo nascuntur lapides. Erodinium, est indicium alicuius rei, uel futurae historiae, quae tantisper adhuc latet homines donec adueniat, tum demum uocatur ex incerto notum & certius praesagium. Escara, uel estphara, dicitur caro nigra & emortua, quae per cauterium, uel medicamentum corrosiuum, a bona uiuaque carne per chirurgos separaturac decidit: Essarae, sunt pustule paruae scabiei bullarum instar, nisi quod carnem habeant exuberantem. Essatum essentiale, est uis, potentia, & uirtus quae uegetabilibus: & mineralibus inest. Essatum uinum, est destillatum & rectificatum herbis ac similibus expletum, ad earum essata essentialia extrahendum, ut uinum dechelidonia, persicaria, pulmonatia, melissa, & caeteris. Essentia quinta iuxta Paracelsi definitionem, est materia quaedam ab omnibus quae natura produxit, ac uitam habent corporaliter tracta, separataque ab omnibus impuritatibus & mortalitate uel corruptione, atque ab omnibus elementis subtilissime repurgata. De hac lege latius in Archidoxis. Essodinum, est certum reif uturae praesagium ex indicio, contrarium Erodinio supra definito. Esthiomenus, est corruptissimum apostema, totum membrum depascens instar lupi, uel herpetae mordacis. Euestrum, est firmamenti perpetuum in elementorum quadruplici mundo. Est etiam Propheticus spiritus, qui per signum, uel praecedens aliquod indicium praesagit, acaliquid futuri certo praedicit. Excrementa generaliter, sunt omnia superflua per naturam eiecta. Mulierum excrementa sunt menstrua. Exitura generaliter, est omne apostema quod saniem eiicit. Exorcista, superstitiosus est artifex, qui manes & spiritus adiurationibus euocat, ac apparere facit. F. Faba est tertia pars scrupuli. Fabiola, est flos fabarum. Fatum, estim armeni, perpetuum & insensibile quiddam astrorum coeli, solis & lunae. Flagae, sunt spiritus qui norunt occulta & secreta hominum. Fel draconis, dicitur argentum uiuum ex stanno. Fel uitri, est spuma uitri. Fermentum, est materia firma tanquam fixa, quae suae naturae materiam, ad suam firmatam conditionem praeparat, quam etiam ante praeparationem non magis quam illa habebat, ut fermentum panis est farina firmata uel consolidata in pastam, quae sarinam similem raram & discontinuam, in aliam pastam fermentatam adducit. Ficus cutis, est uerruca innascens cuti ad ctura equorum, medicamentum aptum ad matricem. Fido, dicitur argentum uiuum, & nonnunquam aurum. Fida, est argentum, & aliquando aurum. Filius unius diei, est lapis philosophicus. Filum arsenicale, est arsenicum sublimatum. Flegmon, apostema commune. Flos cheiri, est auri essentia. Flos sectarum croe, nonnulli uolunt esse flores ex croco, ob additionem croc, putantes errorem illorum qui scripta Paracelsi manu non exacte legerunte, proci. Ego uero per transpositionem deprehendi esse florem muscatae nucis, ut sonath anthos denotat. Foenix, uel Phoenix, est filius unius diei, ut supra. Foedula, est fungi species. Folia daurae, quasi folia aurea. Fons Philosophorum, dicitur balneum maris. Formae rerum, influxus dicuntur coelestium, quos a superioribus habent inferiora quaeuis, occulta potentia, uis, atque uirtus unicuiusque rei. Formicae, apostemata uerrucalia, porralia. Fugile est aurium in regionibus apostema. Fuligo metallorum, proprie dicitur arsenicum, sed usurpatur pro mercurio. Fulmen hoc loco, sunt flores cupellati argenti, in ipsius cum plumbo repurgatione, unde fulminare metalla, idem est ac repurgare, potissimum quae perfecta dicuntur. G. Gamathei, sunt lapides quibus coelestes uires, & supernae constellationes imprimuntur, mirandis characteribus imaginibus & figuris insigniti uel celati, quales aliquando natura fabrefactos uidere saepissime contingit e montibus erutos, quandoque secundum ripas aquarum. Kk 2 Glaglacies dura, est crystallus. Gladialis, est ars qua iuxta firmamenti cursum astrorum, gladii cuduntur & enses, quibus & incudes resissere non possunt, unde uocatur alias incusma. Gelion, dicitur pro folio. Geomantia, estars & scientia terrarum notissima. Sed hoc loco dicitur quum astra terrae sese palam faciunt hominibus, ut inde prophetiam aut praesagium sumant quod sortitur effectum. Dicitur etiam Astronomia tertae, quae dupliciter operatur, aut perastronomicas calculationes, uel per puncta. Geluta, est herba carlina. Gemma tartarea, dicitur lapis uel calculus generatus, ex diaphano & perspicuo tartaro. Genula, est planta degenerans ex transplantatione pastinacae. Gibar, est medicina metallica. Gigantes, sunt elati uel proceri supra, uel praeter naturam homines, aut citra leges naturae. Gillauel Grillus, apud Paracelsum est uitriolum sua sponte resolutum in aquam. Nonnulli putanta natura talem exhiberi liquorem. Sunt qui hoc nomine salis armoniaci aquam appellant. Gluten, est Paracelso sinonia, uel ut nonnulli uolunt sinouia, liquor uiscosus albus & clarus in omnibus iuncturis instar a cuminis in ouo, perspicua materia, in quasi generetur tartarus ob sal resolutum quod habet in se quandoque coagulatum, oritur inde podagra, cuius etiam locum, & uerum domicilium esse asserit. Glutinis tenacitas, est resina mineralis. Gluta, dicitur uis tenacis picis, & efficacia. Gnomi, dicuntur humunciones uel spiritus potius corpori sub terra uiuentes, alias pygmei, cubitali uix altitudine. Greca magia, est ars superstitiosa a Graecis inuenta uel saltem culta, uisiones uanas tractans, qua efficiebant ut appaterent ea quae uere non erant, indeque magnam apud ignarum uulgus sapientiae captarent existimationem, cum nihil aliud esset quam oculorum aciei, per obfuscationem uel obtusionem, transmutatio, ex imaginationibus hominum sumens exordium, quorum assensus cum infideli conatu, per omnis mendacii machinatorem coniungebatur in similitudinem. Quid non molitur in uanis hominibus hac uia nequam artifex? Grauus, lapis est porphyrites, cuius usus ut marmoris in arte spagirica, ad spontaneas rerum solutiones potissimum est idoneus. Guarini, sunt homines ex influentia coeli uiuentes. Guma, est argentum uiuum. Gumicula, est ualeriana. Guta rosacea, est rubedo praesettim in facie similis illi quae tinctura est in origine leprae. H. Hal dicitur sal. Halcyon, uel alcion, est glacialis auicula. Harmel, est semen rutae syluestris. Haro, species est filicis. Hel, est mel. Henricus rubeus, est colcothar uitrioli. Helebria, est species ueratri nigri, rubeos flores edentis. Heliotropium, est melissa Paracelsi. Hemorrhoides, est sanguinis in ano profluuium. Hydromantia, est ars sumpta ex astris aquae, quum in ea sese: palam faciunt hominibus, ab inundationibus inusitatis, fluctuationibus, aliisque apparentiis. Hydropiper, est persicaria, rubeis tincta maculis. Hinnicula, genicula, uel ut supragumicula, est ualeriana. Uerum puto uariationem exerrore scribentum. Homunculi, superstitiosae sunt imagunculae loco uel nomine Kk 3 alicuius alicuius fabrefactae, ut astralem hominem inuisibilem contineant, cuius causa fictae fuerunt in superstitiosum usum. Horizon, mercurius auri. Humor uitae, fomentum est & pabulum calidi naturalis, alias humor radicalis. I. Aspis, est lapis hoematites. Ilassa, est herbatrinitatis. Ictericia rubea, est Erysipelas. Idiotae, sunt contemptores uerarum artium, etsi falsarum sint peritissimi professores. Ignis leonis, est elementum ipsum ignis. Ignis persicus, est ylcus ardoris, incendio torquens. Ignis pruinus adeptus, est essentia quinta uitrioli cum tartaro rectificata. Ilech primum, est principium primum. Ilech supernaturale, est coniunctio supernorum & firmamentalium astrorum, cum terrenarum rerum astris inferioribus, atque uino. Ilech magnum, est ascendens uel astrum medicinae, quod una cum ea sumitur, in qua etiam occultum est non secus atque in firmamento superiora sydera, item in homine inferiora. Ilech crudum, est compositio ex materia primatrium primorum principiorum. Ileidus, est aer elementalis: in hominibus uero spiritus est qui transit per omnia membra. Iliaster, aut lliastes, uel lliadum, est prima rerum omnium materia constans ex sulphure, mercurio, & sale, quadruplex iuxta quatuor elementa. Primus, est cahos terre, secundus cahos aquae, tertius, cahos aeris, quartus uero cahos ignis. Item quatuor sunt hominum Iliastri concernentes longeuam uitam. Iliaster primus, uel insitus, est terminus uitae, imo uita ipsa, uel uitae balsamus in homine. lliaster secundus, uel praeparatus, est terminus balsami & uita quam habemus exelementis, & elementatis rebus. Iliaster tertius, est terminus balsami praeparatus, aut uita quam habemus ex quinta essentia. Iliaster magnus quartus, est mentis uelanimi raptus in alterum mundum, ut raptus Enoch & Eliae. lliaster tamen in genere, dicitur occulta naturae uirtus, ex qua res omnes habent incrementum, aluntur, multiplicantur & uegetant. De quo latius libro de metheoricis generationibus legitur apud Paracelsum. Imagines sunt metallicae figurae uel effigies, in quibus uires & uirtutes coelestes operantur. Imaginatio, est astrum in homine, coeleste & supercoeleste corpus. Impressiones, sunt fructus inuisibiles, ut stellarum in rebus inferioribus. Impurum alcali, est eius scuma quae aufertur in repurgatione post extractionem. Inanimati, sunt pygmei. Inclinatio, est uis naturae quae manifestatur in homine quorsum magis procliuis est eius uita, actionum & operationum demonstrationibus. Incarnatiua, chirurgorum sunt medicamenta uulneribus cutem obducentia, uel carnes concludentia. Inclusiua, uide supra, gladialis quid sit. Incubus, est nocturnus spiritus illudens, fallensque mulieres in somno, ac si cum eorem commiscerent. Influentia dicitur, attractio uirtutum & naturae syderum, ac planetarum superiorum in animum nostrum, per mentales imaginationes, quas semel haustas & receptas, retinemus, ut nobiscum maneant. Eaque duplex est, una per creaturam ad nos deriuat, ut inkk 4 fluentia fluentia coeli per firmamentum: altera uero sine medio quouis datur a datore luminum. Et haec proprie supernaturalis est, ut prior naturalis, uel artificialis atque moralis. Influentia uero naturalis, est ea quam infundunt astra superiora firmamenti, ex naturali praescripto in haec inferiora; quibus gubernant & regunt per inclinationes in hominum brutis aliisque, & peruires & efficacias in insensatis. Inde colligendum inclinationem esse brutinam quandam uim, & magneticam attractionen, cui per moralem influentiam reluctari ac resissere facue ( suffulti diuino tamen afflatu, alioqui difficillime ) possumus. Innaturalia, uel supernaturalia corpora, sunt ea quae concipiuntur animo duntaxat. Inde factum ut quandoque loquatur quis, mihi uidere uideor hominem prae oculis, qui tamen plus ducentis milliaribus abest, uelaliquando uita functus est ante uiginti annos. K. Kachimia, uel kakimia, dicitur immatura metalli minera, uel semi perfectum metallum, & nondum a natura absolutum, quod adhuc in primo suoente, ut infans in utero suae matris, delitescit. Eiusmodi Kakimiarum species triginta reperiuntur hactenus cognitae, quas hoc loco recensere longum foret, ac praeter utilitatem. Karlina, est anethum syluestre. Kibrith, est sulphur. Kymit eleuatum, est album cinabrium. Kist uel cist, est sesquimensura, uel pondus librarum quatuor alicuius liquoris. Kobolt uel cobaltum, siue cobletum, est metallica materia plumbo nigrior & ferro, splendore carens metallico, liquationem tamen & malleationem admittit. L. Labor sophiae, dicitur Paradysus, alter mundus. Lac uirginis, est aqua mercurialis. Laudanum, & non ladanum, est medicina Paracelsi ex auro, corallis, unionibus, etc. composita. Est etiam materia perlata. Lapis, pro fixo quouis accipitur. Lapis Philosophorum, est uirtus intensissima, & uelut incentrum arte eo: retata, quae distensa tincturam exhibet absque numero, de quo satis. Lapsus demotinus, est correptio repentina mortefacta, periculosior apoplectico. Laterium, est lixiuium, uel capitellum. Lato, cuprum est aureo colore tinctum calaminari lapide, quod ab idiotis physicis electrum dicitur: componitur ex unico metallo, cum electrum sit ex pluribus. Calaminaris metallum non, at miralis materia perfectionem non assecuta, & cacominerale corpus existit, metallum destruens potius quam emendans, et si adaugeat, nam ex ductili friabile reddit. Uerum electrum a natura sola compositum reperitur ex auro & argento nullo pretio persoluendum ob admirandas in eo uirtutes. Laudina, est angelica. Laxa chimolea, est sal adnascens lapidibus, uide supra de anathrone, & infrade usnea lapidea. Laxatiua, sunt medicamina sursum atque deorsum expurgantia. Leffa, dicitur praedestinatio herbarum. Leffas, est occultus & bulliens terrae uapor, per quem herbae & plantae crescunt. Lephante, siue lephantes, est prima tartari species, uel bolus medium tenens inter lapides & lutum. Lemures, sunt spiritus elementi aeris, quamquam Ethnici umbras & manes defunctorum interpretati sint. Lithargyrium Paracelso, est spuma mercurii, uulgo autem argenti, sed plumbi potius argentum repurgantis, eiusdem farine habetur aureum, eodem artificio utrunque paratur inter purgandum quae dicta sunt metalla. Lithargius, est inuestigator minerarum, qui pariter eas inuenit. Limbus Paracelso, est magnus & uniuersus mundus, seme & prima hominis materia. Estetiam coelum & terra, superior, & inferior sphera cum elementis quatuor, & quaecunque his comprehenduntur. Liquor aquilegius, est uinum destillatum. Liquor essentialis, est quia membris interioribus attrahitur, ac in carnem & sanguinem transmutatur. Liquor mercuri, est balsamus rerum, in quo latetac consistit omnis uis curationis, & persanandi uirtus. Eiusmodi mercurius est uehementissimus in tereniabin, & in nostoch. Liquor mumiae, dicitur adeps humanus. Liquor cum adiectione rei cuius est, oleum est eius, ut liquor terebinthinae est eius oleum. Liquor mumiae de gummi, est oleum gummi. Liquidum de resoluto, est quod ex sua natura liquidum culiquor herbarum, fit ex herbis contusis cum tota subitantia uitro conclusis, & in balneo maris diebus aliquot coctis, succo postmodum colato per pannum, calore cinerum, spissitudinem mellis acquirit. Liquor salis, est balsamus naturae quo sustentatur corpus ne putrescat. Locustae, sunt ramorum in arboribus extremitates adhuc recentes atque tenerae, quibus diuum Iohannes usum esse pro cibo scribit Paracelsus, & non uenenatis illis animantibus uolucribus, ut hactenus interpretati sunt Theologi. Certe mirum uideretur, si quis tam austerus, ut uino animalculo cum melle uesceretur in deserto, ubi tanta arborum copia longe saniores cum syluestri melle preberet escas. Lorindt, est aquarum commotio cum concentus resonantia, mutationis indicium, ut alterationis in firmamento cometa. Lorcha, dicitur tota locustarum dulcedo, usque ad centrum substantiae. Ludus, est lapis uesicae exscissus, qui tandem est remedium calculi. Lumbrici nitri, sunt uermes in fimo uel in terra reperti, a lubricitate sic dicti. Luna compacta, est argentum fixum uelaurum album. Lustum, est pinguedo lactis. M. Macha, est uermiculus uolans. Magia metaphysica, est ars christianis licita, & non ut multi fingunt ignari bonarum artium, uenefica neque supersticiosa, sed supernaturalis, perquam occulta quaeuis arcana reuelantur, ut mechanica industrium opus est manuale. Magia in genere, latine sapientia, duplex est. Una est naturalis & licita materque uerae medicinae, & est occulta naturae sapientia, in centrum usque latens & abdita, cum qua si humanam rationem conferas, nihil praeter meram stultitiam in hac reperies. Uere donum est Dei, cum quo rerum supernaturalium nobis, & naturalium cognitionem exhibet. Alia autem est magia illicita, tota superstitiosa diabolica, & ab Ecclesia christiana ueraque religione damnata merito, & prohibita, quam Necromantiam appellant, execrabilis & nullibi locorum toleranda. Hanc detestatur Paracelsus libelloquem scripsit de occulta sapientia. Magisterium Paracelso, est arcanum ex naturalibus rebus extractum, absque ulla separatione elementali, qua caetera praeparari consueuerunt, sola tamen additione rerum aliarum a quibus, quod extractum est, separatur. De hoc supra latius inuenies tractatu secundo, item in Archidoxis Paracelsi. Malek, dicitur sal. Magnalia, sunt opera Dei. Magnesia, communiter, est marcasita. Sed ex arte dicitur Li 2 stannum stannum liquatum, in quod iniectus mercurius una permiscetur in fragilem substantiam & massam albam. Est etiam argenti cum mercurio mixtura, & fusile metallum ualde, ut cera liquabile, mire admodum albedinis, quod magnesia dicitur philosophorum. Magnetinus tartarus, est lapis in homine durissimus, ut magnessed spongiosus. Mandella, semen est ellebori nigri. Mangonaria, est ars in ponderibus applicata, qua graue quodque paruo labore negotioque subleuatur. Mandibularum liquor, est oleum ex mandibulis. Manna, non solum dicitur ros de coelo prolapsus, qui species est balsami & fructus aeris, uerum etiam pro dulcedine sumitur ex qualibet re tracta. Marcasita, est materia metallica immatura tot specierum, quot solidorum metallorum, est aurea, argentea, stannea, serrea, plumbea, & cuprea, quae postrema pyrites, & lapis luminis appellattus, beo sulphure scatens, & scintillas ex calybe multas excutiens prae caeteris pyritum speciebus. Martath uel martach, est lithargyrium. Mathematica plurimis constat arithmetica, Geometria, Geomantia, Astronomia, Physionomia, Chiromantia, Perspectiuetc. Proinde quisquis se pro mathematico uenditat, has omnes firmiter callere debet. Mater metallorum, est argentum uiuum. Materia saphirea, dicitur liquidum cui nulla inest materia peccans. Matrices omnium rerum in genere, sunt elementa. Marmoreus tartarus, est lapis in homine durus, ut marmo, qui supra magnetinus etiam dictus est. Maturatiua, sunt medicamenta chirurgorum apostemata quauis ad maturitatem adducentia. Mechanopeotica, est inuentio artis aquaticae, ut fontium in aera pulsorum, siringarum, aquarum exaltationum per fistulas & uentilia, folles ac similia. Meditatio, dicitur quoties cum aliquo alio colloquium habetur internum, qui tamen non uidetur, uti cum Deo ipsum inuocando, uel cum seipso, uel proprio angelo bono. Melaones uel meloes, sunt scarabei uolitantes colore splendentes aureo, qui attriti suauem edunt odorem, in pratis mense Maio potissimum reperiuntur. Meliboeum, est cuprum. Melissa non pro apiastro, sed pro manna sumitur ex nobilioribus herbis tracta magisterio. Melusinae, & meliorae filiae regiae quondam propter peccata desper abundae, fuerunt a Sathana raptae & in spectra transmutatae, spiritus malignos, lemures horribiles, & in immania monstra. Uiuere putantur absque anima rationali, & in brutali solum corpore phantastico, nutriri elementis, atque una cum istis in extremo die iudicii transiturae, nisi cum aliquo homine forte fortuna matrimonium contrahant, tum demum ut ipse naturali morte interire posse, ut matrimonio naturaliter uiuere uirtute huius unionis. Eiusdem status atque generis plura spectra haberi creditur in desertis, in syluis, ruinis, monumentis, arcibus uacuis, & in extremis littoribus maris. Uulgo maledicti uocantur homines, sed proprio nomine spectra uocantur atque diabolorum sancti, cum quibus uersantur cacodaemones, suas illusiones & portenta perficiunt. Mensis philosophicus, est tempus digestionis, uidelicet quadraginta dierum. Mercurists a natura coagulatus, est solidum metallum. Arte uero coagulatur, aut cum metallis, aut mineralibus, uel sine ipsis per se, aut per alia extra mineralem naturam existentia. Uide supra tractatu secundo de coagulationibus eius. Li 3 Mercurius Mercurius crystallinus, dicitur qui per saepius repetitas exaltationes in crystalli perspicuitatem adductus est. Mercurius corallinus, est qui per ouorum oleum, & alias aquas in rubedinem corallinam adducitur. Mercurius crudus, est is qui nondum separatus esta sua matrice uel minera, in qua generatus est. Mercurius laxus, est turbith minerale. Mercurius metallorum praecipitatus, est mercurius ex metallis tractus & praecipitatus, qui mercurius metallorum alias mercurius corporalis dicitur. Mercurius mineralium, est oleitas uel unctuositas ae mineris auri & argenti tracta. Mercurius regeneratus, est primum ens mercurii. Mercurialis seua, est aluminum aqua, in qua mercurius generatur. Est etiam sal purgatiuum aurei coloris, quod in salinis cauernis reperitur, fossoribus optime cognitum, utuntur hoc peros ad pneumoniam. Metallum currens, est mercurius uiuus. Microcosmus, est paruus & medius mundus, inter firmamentalem & elementarem situs naturaliter, quia de utroque participat: quicquid in illis realiter & actum continetur, in homine pariter habetur spiritualiter atque potentia. Quo fit ut una sit istius & eadem, quae de illis fieri potest, ac debet anatomia philosophica uerba, non mortua cadaueris, sed uiua, essentialis pariter & essata. Minium, est mercurius saturni praecipitatus, sed potius crocus. Missadan, est argentum uiuum. Mitigatiua, sunt medicamenta chirurgica, praesertim anodyna, quae dolorem sopiunt ac mitigant. Mola matricis, est abortiuum quid in matrice generatum. Monstra sunt praeter naturam orta quaedam animantia, quae coelum excludit ouo suae putrefactionis, illicitae ae nefandae commixtionis nis. Nihil deinceps de se generant, quod ex coniunctione duorum contrariorum & specie differentium seminum enascantur, ut exhomine & bruto: nonnunquam etiam ex ueneficis parentibus. Inde sumpserunt olim gigantes originem, & alii contra naturae leges monstrosi homines horrendi uisu, & execrabiles. Non honestius hominum malitia factum, qui bruta diuersarum specierum una ui cogunt, ut equum, & asinam, in generationem baiulatorum sapientiae huius mundi: quae etiam monstra sunt ad generationem inepta ac sterilia, ab istis abhorrente natura prorsum ut ab aliis. Narratur historia quae non usque adeo multis elapsis temporibus accidit Salisburgi, de monstro in conterminis illis Carinthiae regionibus a uenatoribus in sylua reperto, qui cum canibus illud mordere, nolentibus comprehendissent, ab istis solummodo circunseptum ad Episcopum suum adduxerunt, humana planaque facie conspicuum, manibus pedibus ac digitis similibus, reliquis uero membris omnibus pilosum ut brutum. Quatuor gradiebatur satis demissis pedibus uti porcus. Apposito cibo ac potu gustare nihil unquam uoluit uerberibus, punctionibus, ustionibus ac uariis aliis tormentis tentatum est, si quid uocis articulatae, uel brutalis ab eo extorqueri posset, at frustra. Meticulosum ualde, lucem atque hominum fugiens praesentiam, abdere se quouis loco nitebatur, tertia tandem luce, quam raro comprehensa praeterire solent, interiit. Morbilli, pustulae sunt uenereae, nonnunquam etiam de uenereo morbo dicuntur. Morellum est solatrum. Morphea, est species leprae, alborae non absimilis. Morus, est apostema referens aspectu morum. Mulae, sunt pustulae exfrigore uel calore ortae. Mumia, dicitur non solum humana caro, balsamo condita, sed etiam alia quaeque, non per se mortua sed occisa, & medicata curatiuae facultatis. Mumia medullae, uel de medullis, sunt ossium ipsae medullae. Mumia elementorum, est balsamus elementorum externorum. Mumia transmarina, Paracelso est manna. Mumia uersa, pro conuersa, liquor est mumiae. Muscilago, est liquor uiscosus ac tenax. Mundificatiua, sunt medicamenta chirurgorum, inualidam & putridam carnem a bona & uiua separantia, atque repurgantia. Mustus, est calx alba in urina. Missadar, est mercurius. Mysterium magnum, est omnium rerum materia prima, principium & mater cunctarum corruptibilium creaturarum Dei. Uide libro ad Athenienses. N. Acta, est apostema pectoris. Nasda, uel natta, est gibbus. Narcotica, sunt medicamenta soporifera dolores auferentia, uel ut minus torqueant efficientia. Nebulgea, est sal ex humiditate nebularum decidens supe sapides, calore solis induratum. Necrocomica, sunt prodigiosa praesagia, rei cuiuspiam suturae praenuntia, per signa ex aera super terram decidentia, ut cruces olim ac alia multa. Necrolium est, quod mortem pellere, ac uitam conseruai potest. Necrolica, similia sunt medicamenta. Necromantica, est ars illicita, quae cum mortuis operabatur olim, ut quum astra manifestabantur apud mortuos. Is dicitur uere necromanticus, qui mortuos apparere & comparere facit, uoces aque responsa potest ab illis ex torquere, qui circuire cogit acedere mirbilia. Quicquid mortuorum capitibus, ossibus, acubus, linteis, pharetris, sepulchris ac similibus arripitur uel adimpletur, sub nefariam hanc artem cadit, quae necromantia tota superstitiosa est, a Christiano quouis detestanda ac fugienda. Nenufareni, dicuntur spiritus aerem inhabitantes. Neuta, est pellicula uel oculorum, aut infantum auriculis adnascens, & quandoque totam faciem contegens in partu. Nigromantia, est ars nefanda & execrabilis, qua diaboli malignique spiritus astute se cogi fingentes ab hominibus, ultro interim obediunt in eorum perniciem tantum & non aliter, ut repente quid e longinquis adferant, aut ad remotissima loca deferant: noctu potissimum est destinata, quia lucem fugiunt maligni demones, umbrarumque sunt ministri ac tenebrarum. Nitrum, est salsugo quaedam ex urinarum congregationibus in sal praeparata. Nitriales, sunt res omnes adurentes & in calcem redigentes, ut salpetrae uel nitrum, sulphur, etc. Noboch, instrumentum est necromanticum. Nodi, sunt articulorum tumores indurati. Nostoch, est iaculum alicuius stellae, uel potius eius repurgatione deiectum quid in terram. Inuenitur potissimum lunio, Iulio, & Augusto super latos campos uel in pratis, instar fungi magni uel spongiae foraminosum, quid, & leue tendens in fuluum & rauum colorem, & ut coagulatum ius, tactum contremiscit. Sunt qui per nostoch ceram intelligunt metaphorice. Nuba, est secunda species tereniabin aut mannae, roseo colore, qualis in Hybernia cadere perhibetur. Nymphae, sunt spirituales homines ac mulieres, uel corporei spiritus, aquas inhabitantes, qualis fuit Melusina. Nymphidica, metaphorice spiritus aquarum soluentium in artedici possunt. O. Obrizum, est purum aurum in spadiceum colorem arte calcinatum aut pulueratum. Odorifera, sunt medicamenta, que per suum odorem bonum aut foetidum morbos expellunt. Oleum ardens, est oleum tartari ad summum gradum correctum. Oleitas rerum, in omnibus sulphur earum est. Olcum uitrioll aurificatum, est quod auro dulcoratum est artificiose. Oleum colcotharinum, est oleum ex uitriolo rubeum. Olympicus spiritus, est astrum in homine, quod efficit ut umbram de se praebeat. Operimethiolim, est minerarum spiritus. Opitulatiua, sunt medicamentaque fluxus stipant & obstruunt. Oppodeltoch, Paracelsi praecipuum est unguentum. Ordoleum, est apostema paruum ordeo simile. Orexis, est ardor a tartaro excitatus. Organopeotica, est ars bellicorum instrumentorum inuentrix. Orizeum, est aurum. Orizeum foliatum, est aurum in tenuissimas bracteas malleo cusum. Orizeum praecipitatum, est aurum in crocum suum redactum, adminiculo croci mercurii. Orobo, est uitrum metallinum. Ossa paraleli, est uniuersale medicamentum in podagra. P. Pandalitium, paneritium, uel passa, est apostema in extremitatibus digitorum. Palantina, & Persina, Reginae fuerunt quales Melusina, & Melora. Pannus, est macula a natiuitate orta. Pars cum parte, est massa ex auri & argenti partibus aequalibus cimentata & graduata. Parthenion, est camomilla nobilior aut Romana, quae etiam pyrola syluana dicitur. Penates, dicuntur spiritus ignis elementi & coeli, familiates dicti, quasi penes nos nati. Pentacula, sunt signa, sigilla uel delineamenta mirandis & incognitis aliquando literis & characteribus implicata, quae collo appensa creduntur a malignis spiritibus, & fascino quouis praeseruare. Perdettae, sunt rapae paruae & flauae. Perdonium, est uinum ex herbis. Periodus, est celsa, uel musculus uitae, pulsus per uniuersum corpus discurrens. Peucedanum, est angelica syluestris. Pili zenii, sunt pili circa caudam leporum nascentes. Pilosella, est auricula muris, herba pilosa. Pinguedinosa, dicuntur quaeuis pinguia. Plumbum philosophorum, est ex antimonio tractum. Potabilia, quae per os hauriri possunt. Podagra, est tartarus sinoniae uel glutinis albi. Phantasmata, sunt spiritus syluestres non diabolici, in desertis habitant, & circa littora maris, cum hominibus imaginatiuis saepissime loquuntur, terrefaciunt aliquando, suam originem ducunt ex imaginationibus hominum quales uiui de uel cum mortuis habent. De his lege latius apud Paracelsum expositione prima, quam facit in Euangelium D. Matth. cap. 14. Phionitides, naturales dicuntur inimici, qui sese mutuo persequuntur ad mortem, ut ciconia ranas, felis mures, aranea bufones, etc. Phoenix, dicitur ignis quinta essentia, item lapis ille philosophorum celebratissimus. Physiognomia, dicitur ars illa qua hominum proprietas atque natura cognoscitur a facie usque ad pectus, ut ex habitu de cuiusque ingenio, & promptitudine iudicium fiat. Pulpezia uel pulpelxia, est stupor, attonitus, apoplexia, uel sydoratio. Praesagium, est praecedens aliquod notabile signum rei futurae historiam, ex quo prophetia quandoque sumitur. Praeseruatiua, sunt medicamenta uitam a suis inimicis, & corruprionibus defendentia. Pressorium, est torcular. Primales, dicuntur corpora fallacia nobis ab astris ob oculos posita, de quibus Paracelsus eodem loco super Mattheum fusius difserit: dicuntur alias Prumalia. Pruinum, est prima tartari species. Pruina, sed pruna, est ignis persicus. Pulsatiles, arteriae uenae dicuntur. Pusta, est saniei digestio, a pure dicta. Putredo, est generationis materia prima, sed melius. Putrefactio, pro corruptione sumitur in alterationem. Pygmei, dicuntur homunciones uel subterranei spiritus, quos etiam faculas aut scintillas uocant. Non natos esse perhibent, neque habere parentes, sed non aliter ex corruptione terrae, quam ex equino fimo putrefacto scarabei, generari. Pyromantia, dicitur ars ex igne praesaga, quum ignis astra se palam faciunt hominibus, ut inde ueri noticia prorumpat eius quod quaeritur, ablato quouis dubio, uel suspicione. Exemplo sit quod de buxo fertur, & foliis eius in ignem proiectis, singulis eorum de quibus habetur suspicio nominibus inscriptis, crepitare sontis foliculum & exilire perhibetur. Non aliter de futuris, coniectura multorum simul, fieri posse putant. Aliud est. Pyrotechnia, haec solum operatur in praeparationem rerum naturalium ignis adminiculo, sed medio, ac potissimo instrumento potius. Pyrola syluana, uide parthenion. Q. Qualitas, dicitur complexio calida uel frigida. Hactenus quatuor qualitates ore omnium praedicatae sunt, & quatuor elementis assignatae, cum nihil minus quam elementa sint, nec ista qualitates, at solum, quod ex elementis generatur, omne, hoc est, aut frigidum, aut calidum: Si frigidum, habet in se quandam ingenitam & indiuiduam humiditatem, unde ubicunque humidum, ibi etiam frigidum esse oportet, non aliter de calido & sicco iudicandum. Nam siccitas inest caliditati soli, nec fieri potest ut frigidum sit siccum, aut calidum humidum. Istae complexiones sunt ex Ares sic disponente natura, ut uterque parens elementum ignis masculus calidus, sperma siccum aerem habeat. Terra uero frigida mater, menstruosum semen aquam possideat, ut ista simul etiam coniuncta uidemus aquam sue terrae, & globulum unum efficere minimum, non secus atque aerem igni suo semper continuum, spheram unam, illa maiorem, firmamento uero minorem, & ideo medium globum dici, mediamque regionem aetheream elementatam. Ex quibus duobus parentibus generatur omnis foetus naturae elementaris, sub complexione, uel calida cum sicco per se, uel sicco resoluto, aut sub frigida cum humido per se, uel cum humido coagulato. Hinc fit ut saepissime frigida multa iudicentur ex oculo uel manifesto, quae calida sunt in occulto. Exemplo sit nobis crystallus apparentia frigidus & siccus, in occulto centroque suae naturae tamen humidus est, quia nihil aliud quam humidum coagulatum. Item petroleum quod natura sua siccum est resolutum, non perinde ut apparet oculo humidum. Proinde non parui refert physico probe cognoscere naturam & complexionem rerum, cum ex suis parentibus, tum ab externis accidentibus in compositione acquisitis. Haec etiam in artificalibus solutionibus & congelationibus immutari solent. In summa tam uastus est graduum in qualitatibus labyrinthus, ut non sine maxima fallacia quantumuis exercitatus, hac uia transire ualeat ad scopum uerum recuperandae sanitatis in medicina. Quod etiam a suis tractationibus deprehenditur, ut quod hoc loco sit affirmatum, alio negetur apertissime. Tum demum ad sacram distinctionis anchoram eis tanquam ad asylum confugiendum, quibus suum delirium demonstrabitur. Quapropter foelicissimum physici ac medici iudicandum est ingenium, quod a confusione physica, nouerit in spagiricam rerum unionem, infallibilem semitam deflectere. Hactenus de qualitatibus dictum, ut uideat lectoraliam esse de his Paracelsi mentem, & infidelium uel Graecorum opinionem. Quartatio, dicitur summum examen auri, hac uia uidelicet, ut argenti partes nouem ad unam auri commisceantur liquatione per ignem. Deinceps aqua stygia uel forti resoluantur ambo simul. Argentum totum in aquam confluit, auro solo subsidente pulueris instar spadicei nigricantisque coloris. Quinta essentia, dicitur spiritualis materia quaedam, corporaliter ex omnibus herbis, plantis, & aliis quibuscunque rebus uitam habentibus tracta, & ad summum gradum subtilitatis adducta, per separationem ab omnibus elementis, & impuritatibus: item uires & uirtutes, omnisque medicina incorruptibilis, in quibuscunque rebus delitescens. Dicitur alias rerum forma specifica, quae si a specie remoueatur, ad suum genus accedit, altiusque progreditur donec in centroquiescat. Quod his tribus characteribus elegantissime denotatur a Paracelso. 2. 4. 0. Hoc est per abiectionem confusionis & imparitatis impuritatisque elementorum quatuor, peruenitur ad duplatam quintam essentiam in decade sub unione creata quiescentem. Quintum esse cuiuslibet elementi per se solum, est animal ex eosolo productum. R. Ragadiae, sunt nolae uel apostemata pudendorum. Rana, est apostema sub lingua. Realgar, ex proptio significato, fumus est mineralium, sed metaphorice sumptum, est in humano corpore uitiosa natura, ex qua nascuntur potissimum ulcera, estque quadruplex iuxta numerum elementorum: ut realgar aquae spuma natans super aquas: realgar terrae arsenicum: realgar aeris tereniabin: & realgar ignis coniunctio saturnina. Rabeboia, radix flammulae maioris. Rebis, excrementum alui. Rebus uero, est ultima rerum materia. Rebisola, est arcanum urinae ad ictericiam: quae si coquatur ac despumetur optime, post triduum quiescens lapillos rebi soleos edit. Rebona, idem quod mumia. Reduc, est puluis quo calcinata metalla, & mineralia liquantur, iterum in metallinum regulum redeuntia. Relloleum, est uirtus ex complexione, ut in hyppericone prima uirtus est, in calido & curatiuo. Accidentalis uero cherionia & occulta, in eo quod uermibus aduersetur atque corruptioni. Regale, cimentum est, quo repurgatur aurum. Resina dicitur pix flaua & pulchra. Resina auri, est crocus ex auro tractus. Resina pini, id est, abietis. Resina terrae, est sulphur. Resina terre potabilis, est sulphur sublimatum in liquorem, balsamum, uel oleum redactum. Repercussiua, dicuntur medicamenta fluxiones retrorsum agentia. Reuerberatorium, furnus est in quo per flammam materialia calcinantur. Rillus, est instrumentum aurifabrorum, in quod effundunt liquata metalla in formas oblongas. Rosea, est idem quod heresypelas. Rubedode nigro, id est, de talco nigro. Mm 4 Sagani, Sagani, sunt spiritus quatuor elementorum. Salamandri, sunt spiritus ignem inhabitantes, uel ignei homines. Saldini, idem quod salamandri, homines quos influentia sustentat, & exelemento ignis nutriuntur. Ut fuit illagentilis mulier nomine zifer, quae statim atque infirmabatur, sese in ignem coniiciens reficiebatur & conualescebat, in eo sedens gaudensque, tanquam in aliquo balneo. Sal aluminosum, id est exalumine plumoso tractum. Sal anathron, est sal ex usnea lapidea tractum. Sal crystallinum, est sal quod ex urina hominis decoquitur. Sal colcotharinum, est quod excolcothare uitrioli factum est in alcali. Sal congelatum, nascitur in thermis. Sal enixum, id est resolutum. Sallena, species est salis petrae. Sal mercurii, dicitur spiritus uini qui inebriat. Sal petrae, est quod in testudinibus cellarum nascitur in conos oblongos, ex calce resoluta. Sal nitrum, ex terra decoquitur in quam urina diutissime coniecta est, ut in caulis ouium, stabulis equorum, boum & aliorum animalium. Sal practicum, fit ex mixtura salis petrae cum sale armoniaco partibus aequalibus, in olla figulina non uitreata, filo in cella uinaria suspensa, resolutione penetrat sal extrinsecus adhaerens ollae, quod singulis denis uel duodenis diebus abradendum est. Sal scissum, sed entali, & Alumen scissum, idem sunt. Sal resolutum externum, est quando quis aliquid comedens, sal esse existimat, omniaque salsa sibi uidentur. Saltz sultz uel Selenipum, est salsugo uel muria salis, ex sale resoluto frigore, uel humiditate penuarii uel cellae uinariae. Sal taberzet, est omnium albissimum tartarum. Sal tabari, est sal alembrot. Samech, est tartarum. Sandaraca, est auripigmentum. Saphirea materia, est liquor in quo non est aliqua impuritas uel corruptio, sed est liquidum ab impuroquouis segregatum. Sanguis calcetus, id est, instar calcis acer & albus. Sapo sapientiae, est sal commune praeparatum. Saxifraga, uel saxifragia, dicuntur omnia quae calculum, lapidem, aut arenam expellunt. Saxifragus, est crystallus pallidus, supra citrinolus uocatus est. Scacurcula, est spiritus ossis de corde cerui. Scaiolae, sunt spirituales mentis & animi uires, proprietates, uirtutes, atque potentiae, quae iuxta numerum elementorum sunt, quadruplices. Sunt rotae quatuor ignei currus, quo raptus est Elias in coelum, quae sumunt originem ex animo & mente hominis a quo recedunt, & in quem iterum reflectuntur. Sunt quidem phantasia, imaginatio, speculatio & agnata fides. Sunt etiam & praecipue quatuor illi principes articuli totius nostrae fidei Christianae, uti Baptismus, Fides in Christo lesu, Sumptio Sacramenti coenae Domini, & charitas in proximum quae fidei fructus maturos exhibet. Per quae omnia nedum uitam longam, sed etiam aeternam consequimur. De his latius lege Paracelsum in Eucharistia, & expositionis libro de Coena Domini, & audies quae satisfaciant animo pietatis & ueritatis auidoscirona, est ros autumni. Scuma, idem quod squama. Sebel, panniculus est oculorum ex uenarum inflatione. Secta croa, supra sectarum flos, ad macem interpretati sumus transpositione, quod alii uiderentur longius rem a rore marino, & croco petere. Sedatiua, medicamenta sunt ut mitigatiua dolorum quietem aegris adferentia, simul curatiua, & sanatiua. Sephirus, est apostema durum & exiccarum. Semen ueneris, dicuntur squamae aeris. Seraphin, est ineffabilis uirtus, & immensa potentia coeli, & presertim angelicus chorus & schola coelestis. Serpheta, est medicina lapidem liquefaciens. Serpentina pedemontana, est insignis herba uulneraria. Sibar, est argentum uiuum. Sibedata, est hirundinaria. Silo, est terra. Similitudines, dicuntur figurae coelestes, quae rebus assimilantur nos concernentibus. Simus, est gilla, uide supra. Sinonia, est gluten album articulorum. Sirones, sunt pustulae scabierum in manibus praesertim. Sirza, est eschara. Sol in homine, est inuisibilis ignis influens a sole coelesti, fouens natiuum ignem in homine. Somnia, sunt operationes quae fiunt inter dormiendum ab astris & syderibus in homine. Sophia herba, consolidarum est species nobilissima quo fit ut nonnunquam aurea nominetur, nondum quibusuis cognita. Illyricis uero & Liburnis familiarissima. Si folium eius ore masticetur, labia contrahit, & super caulem existens adhuc laceretur, per seipsum consolidatur, nobilissima dulcedine pellet ac balsamo. Sophistae, sunt magistri nostri, qui se praesumunt omnium sapientissimos, omnia scire ac intelligere, nihil etiam ignorare, cum nihil sit istorum Doctorum Graecorum sapientia, praeter meram stultitiam, eloquentia, uel facilitate linguae potius, astu fastuque palliatam, captiosisque munitam sylogismus, quorum omnium si neges ges principia, mox ruit eorum Gigantum fabrica Nembrothica. Sortilegium est praesagium spirituum. Spagirus uel Spagiricus, dicitur quicunque nouit optime discernere uerum a falso, a bono sequestrare malum, & impurum a puro segregare, separare, & abiicere binarium, unitate seruata. Spara, est uis mineralis ex llech primae substantiae, ex primo ente, id est, ex maioribus mineralibus. Sparallium, clyster uterinus. Sperma aquae fortis, est eius feculentia. Sperniolum uel sperniola, est cruor, liquor uel sperma ranarum, uiscosa & muscilaginosa materia in aquis concreta. Spiritus animalis, est uis animae, per quam corpus appropinquat acquisita similitudine, ad coeli proportionem adaequatam & incorruptam. Squinantia, est apostema colli. Stannar, est mater metallorum, fumus occultus ex quo metalla generantur. Stellio adustus, est cinabrium. Stibium, est antimonium, alias sulphur nigrum. Stiptica, sunt medicamenta constipantia & exiccantia. Struma, est botium. Succubus, est spiritus nocturnus muliebris illudens hominibus dormiendum inter, ac si rem haberent cum uenere. Masculus imponens mulieribus incubus dicitur. Succus albus. Sibar, stella eruta, idem argentum uiuum. Suffo, est panis porcinus. Sulphur uitriolatum, est sulphur a uitriolo decoctione tractum per aquam communem, cui innatat. Somna, est operatio syderum in homine, quae noctu fit in somno. Sylo, dicitur totus mundus. Nn 2 Sylphes, Sylphes, dicuntur pygmei. Syluestres aut Syluani, sunt aerei homines, & spiritus aerei, syluestres homines nemora desertaque loca syluarum inhabitantes, nobis statura multo proceriores ac robustiores, qui loqui nesciunt. Quandoque talis a Germanis mercatoribus captus, quem non usque adeo stricte retinuerunt secum, cibum & potum apponentes, edere tamen aut bibere noluit neque loqui. Timore maximo perculsus & anxietate continua post tertium diem occubuit. Diutius inter homines uiuere non posse perhibetur, ut monstrum contra naturam ortum inter animantia naturalia, praesertim ratione praedita. Syphita praua, morbus est uulgo chorea S. Uiti dicta. Syphita stricta, morbus est phantasticus ambulonum, noctu inter dormiendum. Syrenes, sunt monstra marina ex Nymphis nata. T. Talk, & talcum, est materia pellucida splendens & clara unionum similitudine, tenuissimis foliis compacta, & scissilis, cuius quatuor species existunt, alba, flaua, rubea, & nigra. Tassus est lumbricus. Tartarum, est uini calculus aut lapis uasorum lateribus adhaerens. Tartarus, a similitudine dicitur a Paracelso calculus in homine, renum lapis, & arena, reliquorum quoque membrorum, ut glutinis albi, cuius tartarum podagrae causam ponit. Tereniabin, est pinguedo mannae. Est etiam mel syluestre tendens ad modicam nigredinem, non ex apibus, sed ex aere decidens in campos, arbores, & herbas, dulce quemadmodum aliud mel. Reperitur in bona quantitate mensibus aestiuis, Iunio, Iulio, & Augusto. Ueteres threr uocauerunt. Telon, dicitur ignis, tanquam telum. Temperatum, est omne quod propriam naturam domat fraenatque aliam admittendo, ut est uinum adustum uel aqua ardens. Tenacitas glutinis, est resina mineralis, ut resina pini est abietis, terebinthina laricis. Terra auri, est lithargyrium aureum. Terra argenti, lithargyrium argenteum. Terra fidelis, est argentum, quod alias terra est coelestis, & coelum terrestre, pro luna si sumatur argentum, qua etiam ratione dici posset argentum coeleste, luna. Terra hispanica, est uitriolum. Tinkar, est borax. Tinctura dicitur, quod colore suo penetrat & tingit alia corpora, ut crocus in aquam iniectus. Thamatica, diciturars per quam inuentae sunt machinarum operationes aere, uel aqua motae. Thaphneus, est medicina munda & repurgata. Thisma est, minerarum ductus, aut uenae subterraneae. Toruscula, dicitur gutta, ut toruscula pini, pro resine gutta expino uel abiete, toto pro parte sumpto. Turba magna, est astrorum firmamenti coeli innumera multitudo. Est etiam praesagium quod fit ex omnibus, quae continet inferior elementorum quadruplex mundus. Turbith minerale, dicitur mercurius absque ullo corrosiuo in dulcedinem praecipitatus. Trachsat, est metallum in sua minera adhuc existens. Trarames, umbrarum sunt & spectrorum inuisibiles, auditae tamen, actiones. Trifertes, dicuntur spiritus ignem inhabitantes. Trigonum, est spirituum astrorum transmutatio quadruplex, iuxta numerum elementorum quatuor. Unumquodque regit ac durat ducentos annos. Ut quum trigonum igneum incipit, superni Planetae suam coniunctionem semper habent in igneo signo, donectrigonum hoc durabit, sic de reliquis. Nn 3 Tronus Tronus & Tronossa, dicitur coelestis ros exaere natus, omnium dulcissima species mannae, densa, tenax, & albissima prae caeteris, ex mercurio regionis mediaegenerata, & separata prorsum ab omni sulphure & sale, uere & aestate decidit, maneque reperitur foliis arborum adhaerens ut alia manna. Truphat, est occulta uirtus minerarum, quae quodque metallum cogit ac promouet in suum esse praedestinatum. U. Uegetabilia sunt, uiridantia radicem in terra defixam habentia, truncum & ramos in aere, ut sunt herbae, plantae, & arbores. Uerto, est quarta pars librae. Uiltrum philosophorum, est alembicus, absolute tamen positum, est manica lanea in modum hypocraticae, uel ut lingula per quam liquores clarificantur. Uinum correctum est alcool uini. Uinum essatum, est quod herbarum uires attraxit, uel aliorum quibus affusum fuit. Uiriditas salis, est liquor aut oleum eius uiride. Uiscaleus, est uiscus ramosus arboribus innascens, ut uiscus quercinus, malorum, etc. Uiscus proprie, est pixdecocta excimis uellocustis arborum. Uiscus secundae generationis, est cruor qui descendit a salibus. Uisio, dicitur supernaturalis spirituum apparitio, hominum oculis quodammodo conspicua. Uitriolum liquefactum, aut uitriolatum, est uitriolum ex minera tractum, & liquidum, quod coagulari nequit amplius, uel a minera aeris, tractum calcanthum. Uitriolum nouum, est uitriolum album. Uitriolum Romanum, est quod maxime uiret. Uolans, & Unquasi, est argentum uiuum. Uolatile, dicitur ingenere leuissima quaeuis & facile sursum lata materia, ut cinis, puluis, & similia. Uomitiuum, dicitur omne medicamentum, quod sursum pellens per uomitiones purgat. Uulcanii, siue Uulcanici, dicuntur operarii uel artifices semper circum ignem uersantes cudendo, liquefaciendoque. Ulcus aestiomenum, est cancrosum apostema depascens. Ulissipona, est herba serpentaria. Umbragines, dicuntur pygmei. Umbratiles, aut Umbratilia, corpora transmutata sunt in hominum conspectum ab astris & suis ascendentibus occultis oblata, quae non secus atque lemures apparent oculis, idque per magicam uirtutem & efficaciam. Undae, uel Undenae, dicuntur homines aerei terrenique spiritus. Undosa, dicuntur quorumuis animalium excrementa. Unitas Trithemii, est ternarii in unionem reductio per abiectionem binarii, estque supernaturalis & spagirica: Fundamentum abstrusarum rerum indaginis. Hac posteriore Philosophiae parte, fit transitus ad priorem, per medium Philosophiae moralis. Urina, est sal resolutum, generatum in hepate, per suum emunctorium, ut superfluum excrementum salis, a natura pulsum. Urina uini, est acetum, usurpatur pro hominis urina uinum assiduo bibentis. Uzifur, dicitur cinabaris. W. Uuarnas, est acetum Philosophorum. Uuismadt, est leprosum, rude, non tractabile uel malleabile stannum, liquale tamen. X. Xenechtum, est praeseruatiuum externum contra pestem collo Nn 4 appensum, appensum, ut argentum uiuum auellanae conclusum, & similia. Xeni nephidei, sunt spiritus quibus iucundum est, atque pro deliciis habent, delitescentis naturae proprietates ocultas hominibus aperire, quibus etiam est concessum. Xisinum, dicitur acetum. Y. Yrcus, est cuniculus masculus cuius sanguine uitra mollescere putantur & silices, modo rebus diaphoreticis impastetur. Z. Zaibar, est mercurius. Zaidir, est uenus, aut uiride aeris. Zephena, circuli sunt extremitatum labiorum in auribus. Zerna, dicitur impetigo ulcerata. Zinck, est metallica marcasita, & mixtura quaedam naturalis ex quatuor metallis immaturis, cuprea potissimum apparet. Ziniar, est uiride aeris. Zonnetti, sunt gnomorum corpora phantastica. Zuuitter, uel zytter, est marcasita. Conclusio. Compendiolo hoc omne comprehenditur, quod ex Paracelsi scriptis hactenus extare scimus, ad medicinam chemicam necessarium, ut ex eo tanquam ex promtuario quodam habere Lector optime ualeas, quicquid in usum tibi ac aliis uenire posse iudicabis, ut semper opus non sit ad quoslibet autoris libros concurrere, sed ubique locorum ad manum habeas, & quocunque etiam ieris, leue pondus hoc minime poenitendum deferre queas. Thesaurus est enim thesauro nullo unquam redimendus, ad uitam longam sanam tuendam & recuperandam uberrimus & non exhaustibilis. Qui nedum ipsos medicos, uerumetiam quoscunque & cuiuslibet professionis uiros, suae sanitatis ac aliorum studiosos oblectare debeat, cum ob raritatem & soliditatem doctrinae, tum etiam utilitatem, quae hinc obtingere cuique potest, nulla uel pauca saltem impensa, his qui sumptibus supplere nequeunt, opulentis uero satis ampla materia datur, & occasio charitatem in pauperes aegros exercendi, dum, quae his ob indigentiam denegantur, illi suis opibus parare studuerint, ac egenis subuenire necessitatibus aegrotantium. Nec in tam honesto prorsumque philosophico studio, iucundi minus exercitii reperient, quam in ociosis horis, uel alio mundano quouis oblectamento falsis, imo longe plus deliciarum in animo sentient, quam credere ualeant. Quo facilius & alacrius prouinciam hanc aggrediantur, cuncta quae difficiliora paratu uel intellectu uidebantur, pro uiribus exposui, ut nulla sit ansa conquerendi inposterum, quod olim de obscuritate rei, tum etiam in unum ex multis redegi, quo singula singulis comparari queant, praesertim quod unum per aliud exponatur, id facile factu non erat, si dispersa uariis locis, & interserta multis, tanquam in confusione permansissent. Uerum admonitum Lectorem uelim interim, ne uoces peregrinas passim occurrentes, aliter quam definitae sunt interpretetur, quod multi facere consueouerunt, alioqui si ad Graecam phrasim exponat, ( cui etsi consonare quodammodo uideantur ) toto coelo aberrare continget ab autoris sententia, qui nihil unquam in uita magis detestatus est, quam Graecas traditiones, nulla ( ut opinor ) alia de causa, quam ut passim ex eius scriptis apparet, sibi persuasum esset, Graecos fuisse mendaciorum primos inuentores, & bonarum artium omnium corruptores. Et quia istorum, ac aliorum infidelium errores, ab his per uniuersum dispersos, reprehendit, sectatores Graecorum ne infidelitatis aut falsitatis dicantur discipuli, conantur sophisticis argumentationibus reddere Paracelsum infidelem, ad hunc modum: Paracelsus ( inquiunt ) creationem factam esse asserit in momento, & per separationem ex mysterio magno increato, ac si aliquid extitisset prius ex quo Deus omnia condidisset, quod pugnat cum sacris scripturis omnibus, item deos somniat uicarios ut infideles, imo detestabilius: concludunt inde ex non probatis propositionibus, ipsum esse peiorem illis. Sed unde constat Paracelsum talia protulisse? Extant uerba ( inquiunt ) interim fatentur se non aliter quam ex uerbis intelligere iuxta literam. Paracelsus omnia sua ferme tradit per aenigmata, quae quicunque non intelligit, etiam non taxet priusquam intelligat, ne forte reprehendat, quod illi postmodum cedat in maximam ignominiam. Hac de causa uolui nonnulla declarare, quo uideant aequo praediti iudicio Lectores, quanta praeter omnem aequitatem inuidi Gigantes hunc uirum afficiant iniuria, qui minus prudenter impium, sacrilegum, ardelionem, sycophantam, haereticum, & si quid peius dici ualeat, appellant, etiam post. mortem, cui uiuenti ne minimum istorum ausi fuerunt unquam, ita mortuis bellum parant, quos respondere posse non credunt. Interea tamen turpiter sese produnt hoc ipso non esse bonos, neque meliores quam illum fuisse uolunt, qui sic in conuitia mox, etiam in mortuos erumpunt, quae haec est pietas, quae religio, quae probitas, quae sapientia, quae philosophica continentia? Sed quid obstabit quo minus: talia perpetrent in homines, qui nec Deo nec discipline Ecclesiasticae morem gerunt, quanto minus Philosophicae? Uideant isti quid Paracelsus doceat in expositionibus Euangeliorum, Psalterii, aliorumque sacrorum librorum, si tamen intelligant, si mereatur abimpudico ac temerario ore uocari haereticus. At uereor ne seipsos condemnent. Si conuitiis conuitia refellere decorum esset apud doctos uiros, putant ne calamos reperiri posse suis multo petulantiores, ut pro unico mille retribuerent maiore cum temeritate. Uerum quid aliud hoc est, quam seipsum ridendum praebere etiam idiotis, eisque ansam dare iudicandi non alia ratione, nisi quia deficerent argumenta ueritatis, ad calumnias diuertere sophistas omnes? Agant uerbis Philosophia dignis & sapientia, non argutis. Si mentem Paracelsi non intelligant, en pro uiribus ingenii declaraui in mysterio magno increato, libro quem de luce naturae inscripsi, pariter hoc loco quae sit homunculi sui generatio. Audiamus; quidnam ad eam opinionem adferant uel opponant, cum philosophica modestia, si quam habere putant, uel didicerunt. Nec deesset uoluntas, modo non otium, cuncta quae magnis uoluminibus. implicarunt figmenta, in Paracelsum perperam excogitata, simplici admodum ac facili sermone haudquaquam sophistico refellere, sed quis tempus inutiliter, ac in uanis potissimum argutiis refutandis sibi deperiisse cupit? Satis conuicti sunt hoc unico mysterio magno Athenienses, & homunculo gigantes adhuc, donec impetum faciant in hoc mysterium adeo magnum, ac maius quam ferre ualeanteorum ingenia. Siccine decet non intellecta carpere, ut momento labatur omnis arguta sapientia tanto tempore comparata? Tacendum potius quam praecipiti lingua debacchandum, & merito tandem audiendum quod inferre conatum est alteri. Non libenter in alium sponte feror, qui prius nominatim non aggreditur, maioremque mihi in retundendis iniuriis modestiam optarem. Sed quis uel Angelus haec audiat, cui non commoueatur bilis? Ardelionum, sycophantarum, hereticorum appellationes, non nisi a similibus hominibus usurpatae sunt, qui nimirum, uel idiotarum more, uel ebriosorum iracundia quicquid in buccam uenit, effutiunt. Quid uero de his qui talia committere praelo non erubescunt, iudicandum est? Interea docti uideri ac dici uolunt, sed qua doctrina potiore quam idiotarum? Non ardeliones neque sycophantas Paracelsus uocauit priscos medicos Graecos & infideles, at solummodo pseudomedicos, & erroneos, ac talia quae tolerari quadantenus possent, causis tamen redditis ueris, non argutis, cur idipsum fecerit. Si quae duriora, protulit non tam in ipsos, quam in sectatores, qui sic in uerba suorum magistrorum iurarunt, ut reluctari ueritati studiose malint, quam sui praeceptoris manifestum errorem confiteri: tales sunt in quos potissimum inuehitur, & quos uidebat suam patriam, in Graeciam transmutare propriis neglectis atque reiectis, imo ex uarietate rerum intricatum contexere labyrinthum. Non quod uarietatem rerum contemnat, quae summe propter eum qui condidit ueneranda est: In ea siquidem nobis ubertatem suae liberalitatis erga nos maxime relucere uoluit, idque magis quo attentius ac diligentius scrutaremur. At in hac uniuersitate quis unum abditum uidere nititur? quis operam dare ut intelligat? Deum autorem esse pacis, unionis, & concordiae, tum in multitudine confusionem esse nullam uelle? Non ideo multa uariaque largitus est nobis, ut confunderemus, at potius ut profunditatem immensae multitudinis, ex unico simplissimoque fonte consideraremus ortam, ac intelligeremus, quo gratiae donum hoc omne ipsi soli & uni feramus acceptum. Quicunque igitur unum omnia unum, intellexerit esse uitam omnium, & econtra duo multa duo, mortem ad ferre cunctis, perfectus erit philosophus physicus atque medicus: Quid multis igitur est opus in medicina, cuius finis & scopus est unum uidelicet, ut a morte uita protegatur per unum, & non per multa? Quo tandem medio inquies? Si putas id per multitudinem in dualitate fieri posse, falleris, quia per inimicum pacem quaeris, que solum consistit in unione multitudinis. Hanc uero non prius intelliges, quam mysterium magnum increatum probe cognitum habeas, quod adhuc tam enormiter in Paracelso persecutus es. Uerum quid inde rediturum ad te speras emolumenti, praeterquam contra stimulum ueritatis calcitrasse quandoque percipias? Non uidemus quid te remoretur aliud ab amplexu uerae medicinae praeter uanam ambitionem. Uereris enim ea semel retractare, quae per totam uitam professus es, etsi maxime scias inutilia, ac in perditionem exitum facere. Honestus pudor ab errore desistere, diabolicus honor, qui cum errore conseruatur. Multi uestrum mutarunt sententiam, attestante ueritatem conscientia, nec priusquam tamen experientia didicerint. Uerum adhuc ueritatem detinent, uel quod cum caeteris uereantur fateri palam, quod olim publice detestati sunt, uel quia suos collegas offensos nolunt: in summa detinet omnes, quod ex doctoribus fieri discipuli nolint, cum tamen optimesciant, quantumcunque sapientibus in foueam usque discendum esse, quia sapientiae nullus est finis. Fatentur Paracelsum fuisse excellentissimum repurgatorem medicamentorum, non inuentorem, at medicum esse non patiuntur neque physicum eum qui medicinam & physicam pudefecit. Quid mirum? non est amicus noster, qui nostra palam facit, quae contecta uolumus. Nunquam inuentorem se protulit fuisse eius artis quam professus fuit, quin potius honorem hunc detulit Arabibus & Aegyptiis. Audio quid uellent, Paracelsum nempe sibi fore famulum in repurgandis medicamentis, at bene soli tantisper domum a uisitationibus redibunt, donec id fiat. Sed ipsimet inseruiant potius illi, quo metallicas uirtutes elicere discant, suis Graecis ignotum doctoribus, alioqui hac de re etiam disseruissent, uti de uegetabilibus, quorum uires una cum corruptis corporibus, non aliter quam alimenta deuorare docent in sua medicina. Sed quis uel mediocriter physicus ignorat ueram medicinam precipue uitam alere debere, coquinam uero maxime corpus? Hac ratione Paracelsus Galenum longe superat, quod iste teneris eduliis ac potibus solidum corpus aegri nutriat, ille uero contra duris metallis spiritus uitae raros instauret ac foueat. Totius huius disputationis conclusio est. Quia Graeci sibi ipsis medicinae munus atque totum officium adscripserunt, naturae uero nihil, euanuerunt in suis cogitationibus. Contra Paracelsus hoc omne tribuit naturae, & medicum huius ministrum facit, unde super petram fundatus, uiolentos, aduersariorum suorum impetus. non metuit. Finis.