Lapidis Physici Conditionibus Liber. Quo duorum abditissimorum Auctorum Gebri & Raimundi Lullii methodica continetur explicatio. Et Chymistarum omnium opera tanquam ad normam examinantur, uirum in perfectionis uia consistant, nec ne. Auctore Euualdo Uogelio Belga. Coloniae Agrippinae, Apud Henricum Falckenburg. 2 Domino D. Don. Guilielmo De Sancto Clemente, Equiti Ordiuis Sancti Iacobi de Espada, ac Commendatori de Horcasso, Ser. Hispaniarum Regi Catholico a Consiliis, atque eiusdem apud Sacram Caes. Maiest. Orarori. & c. Domino, ac Patrono suo plurimum colendo. Illustrissime Domine, Patrone uenerande. Ingeniorum & uirorum fortium alumna Hispania inter multos doctrina diuersarumque scientiarum notitia celebres, duos quoque in primis e gremio suo nobis produxit Chemiae principes, Gebrum, & Raimundum Lullium, hunc quidem uerae & catholicae regionis, illum uero Mahumetanae superstitionis cultorem, utrumque nobili stemmate & familia clarum; qui tanto caeteris eius artis scriptoribus praeluxerunt, quanto Sol & Luna reliquis syderibus. Gebro enim, qui tempore & aetate prior fuit, tantum antiqui & moderni Philosophi chemistae detulerunt, lerunt, ut ipsum Magistrum magistrorum uocare non dubitauerint, neque immerito: eius enim dicta tnaquam oracula a posteris recepta sunt, & omnium scriptis passim inserta. Qualis gemma, micant, fuluum quae diuidit aurum. Is si quis alius acutissime & breuissime totius Chemiae praecepta comprehendit, artemque docet, & miro simul artificio celat, non sub aenigmate, tropis, aut allegoriis, ut plurimi, sed ut ipse fatetur sub plana sermonis serie. Ordine praeterea utitur mirabili Chymicis auctoribus uix usitato, quo incredibili uoluptate legentium animos demulcet, nec satiat, aut taedium adfert. A principiis enim naturae exorsus in aureo illo suo libro, cui summa perfectionis titulum plaefixit, modum generationis eorum, mixtiones ad inuicem, effectus ac proprietates complexus, fundamenta artis tradit, operationumque modos explicat: & tandem ne quis operi non naturali praeter opinionem addictus fallatur, aut alios sciens imprudensue fallat, medicinae perfectae conditiones declarat & auri argentique puri examina edocet, Sophistica etiam opera ita nunc sparsim nunc distinctis capitulis prosequitur ut nulli hodie in mineralibus operantium errores dephendantur, quos non ille singulatim aut generatim attigerit. Non eo quidem animo ut quenquam seducat, aut falsa pro ueris, & fucata pro natiuis obtrudat, cum expressis uerbis fateatur unicam solam esse medicinam, quae a metallis uilioribus omnem corruptionem tollit, & cum omnis complementi differentia perficit, sed magis ut habita falsi notitia ueritas melius elucescat. Unde coniicere licet quantopere hic uir summus Chymicis operibus omnibus tam ueris quam ueritatis similitudinem prae se ferentibus insudarit, & quantum ipsis studii, & laboris: impenderit. Multa enim sunt in hac arte quae uirum etam doctum & philosophum exacte omnia excutientem rationibusque metientem ( artis materia eiusque principiis ignoratis ) prima fronte praeterire, ac specie ueri decipere possunt. Quod & Gebro euenisse ex ipsius uerbis facile colligimus. Sic enim Cap. 12 Sum. perfect. de seipso scribit. Ex errorum multiplicitate ueritatem nos collegisse, difficilis ac laboriosae cautelae coniectura, longaque ac taediosa experientia, multorumque sumptuum interpositione accidit, & aliorum error nostrae mentis discursum & rationem saepissime turbauit, & quasi desperationem adduxit. Et eiusdem lib. cap. 69. Nos similiter in stuporem adducti multo temporis spatio sub desperationis umbraculo delituimus. & c. Si in tantum Philosophum error & desperatio cadere potuerunt, quod ipsum de se quoque Raim. Lullius, & alii clari nominis uiri fatentur, quid mirum si minus exercitati & ingenio doctrinaque inferiores nonnunquam hallucinentur; & cum se ueram artis semitam ingressos arbitrantur, in deuia incidisse tandem depraehendantur? Quod eo dixi, ne quis desperet, si non statim studiorum suorum fructum capiat, aut uoti compos fiat, sed patiens sit, constansque ac firmus in proposito maneat, & in libros Philosophorum gnauiter incumbat, eosque euoluat, ac operi manum interdum admoueat, & experiatur; num principia animi conceptis respondeant. Atque eo etiam fine, ne quis errantem cito condennet & propter errores multorum artem friuolam & uanam iudicet: absque errore enim ad artem non peruenitur: felicissimus quisque, cui citissime omnium bonorum largitor Deus oculos aperit, & lumine superno illustrat, absque cuius ope nemo quamuis acerrimo ingenio polleat. quantumuis etiam libris & diuitiis abundet, finem desideratum consequetur. Raimundus autem Lullius natione Cathalanus, nobili Lulliorum Barcinonensium familia ortus, & in palatio Iacobi Regis Maioricarum enutritus, & ab eodem ob natalium splendorem morumque generositatem in Regiae mensae Seneschallum cooptatus ( quanuis postea Dei amore & mundiodio incitatus, posthabitis castissimae uxoris & filiorum ex ea susceptorum lachrimis & precibus, totum se Diuinae contemplationi, ac scientiis uariis addiscendis, conuertendisque infidelibus dediderit, ita ut etiam palmam Martyrii quam enixis uiribus anhelabat, circa aetatis annum octogesimum, in Africae urbe Bugia lapidibus obrutus, referre meruerit, cuius reliquias pia ueneratione Baleares etiamnum hodie ob miraculorum frequentiam prosequuntur, ) non tantum mineralium exactam cognitionem habuit, sed omnes alias quoque scientias cum laude tractauit: tantaeque fuit suo aeuo authoritatis & aestimationis ut iustissimi Aragonum Reges eum uocent; in priuilegiis ipsi concessis, Magnum in Philosophia & sacra Theologia Magistrum, mirandarum artium & scientiarum auctorem: Et Christianiss. Francorum Rex Philippus in superscriptionibus epistolarum ipsum salutare solitus fuerit titulo Orgam S. Spiritus, Doctorisque diuinitus illustrati. Neque minus cognitus fuit Italis & Anglis, qui eum non dissimilibus encomiis honorarunt, quae transeo, neque enim possum tam illustris uiri laudes & preconia paucis uerbis exprimere. Hic etiam e uegetabilibus aliisque rebus puriorem partem idistillationibus, uariisque digestionum modis secretam in medicamentorum tam simplicium quam compositorum usum conuertere docuit Quae quantum utilitatis in medicinam humano generi apprime necessariam inuexerint, non est huius loci disserere. Quantum autem ad artem Chymicam attinet, hanc ita illustrauit tot conscriptis de ea uoluminibus ut magis non potuerit, nisi eam uulgo prostituere uoluisset. Inter alia autem cius scripta longe eminent Tastamentum & Codicillus, quibus omnia arti necessaria abunde comprehendit, non eo quidem ordine plausibili quo Geber, sed ad artem docendam magis apposito & conuenienti, ipsius operationum modis non reprobando aut reiiciendo, sed eosdem suis preceptis accommodando. Sed quod in Gebro aliisque multis auctoribus, quibus dixisse aliquid sufficit, desideratur, hoc unum incommodum resarcire maxime annisus in eo totus fuit, ut dictorum suorum & eorum quae in arte fiunt rationes redderet, causasque explicaret. Quod quantum momenti in istiusmodi praesertim scientiis obscurioribus lectori adferat, sciunt potissimum qui in auctorum aliorum scriptis tanquam in uasto quodam pelago diu multumque absque clauo diuersorum uentorum impetu ac tempestate iactati in portum tandem se subduxerunt, in quo postmodum absque naufragii timore uentos ac maris procellas contemnere, & unde aliorum pericula secure aspicere possunt. Quae quanuis praestiterit, calumniatoribus tamen non caruit, neque etiam nunc hoc tempore caret: quidam enim sicut Gebri breuitatem nimis concisam, & oscuritatem, ita huius prolixitatem & loquacitatem, alii cum uiae intgritatem & innocentiam carpere non possint, sermonis barbariem auersantur. Quantum ad primum, non id naturae uitium, sed artis specimen fuit & documentum: considerans enim maximam in scientiis quibuscunque addiscendis difficultatem, & hominis miseriam deplorans, eique condolens, quod uix longo temporis spatio non mimus confusam quam exiguam rerum cognitionem assequeretur, & cupiens literarum cultores ex huiusmodi seruitutis iugo in libertatem asserere, ac breui temporis curriculo in summam omnium scientiarum notitiam deducere, libros aliquot conscripsit, quibus insigne prorsus inuentionis artificium continetur propositiones texendi, diffinitiones & diuisiones eruendi, argumenta formandi, ac diluendi, & ueritatem & scientiam de omni scibili & proposito consequendi: terminis preterea, propositionibus, & argumentorum generib rem eandem expoliendi, extendendi, explicandi, uariisque terminorum coniugationibus idem: uel simile significantibus apte & apposite enunciandi & exornandi. Ut itaque aliis exemplum & sue doctrine experimentum daret, ipsemet praeiuit, & libros suos artificio prescripto composuit: quo factum est ut unam eandemque rem siue operationem uariis ac diuersis modis enunciando & extendendo, uaria quoque docere & omnia confundere ignorantibus uideatur, cum tamen in rei ueritate unum & idem saepius sit quod diuersis uerbis locisque proponit. Quo fit, si quis diligentius aduertat, ut ipsius libri chymici aliorum auctorum libris multo sint dilucidiores: si quid enim lectorem praeterit uno in loco, id ex aliis diuersis abunde compensatur, & tandem quo magis quis profecerit, eo luculentius etiam inuentionis ipsius artificium sese aperit & ostendit. Quocirca tantum abest, ut loquacitas ei uitio uertenda sit, ut contra summopere collaudandus uideatur, & gratia immensa illi habenda, quod artem tam abstrusam & ab aliis tantopere uelatam tam artificiose manifestare dignatus sit. Quantum ad barbariem, cuius passim accusatur, attinet, ipsi certe ea uitio dari non debet, sed tempori, quo omnis politioris literaturae doctrina sepulta & densissima quodammodo caligine inuoluta iacuit. Et quid si ipsemet uolens sciens elegans dicendi genus neglexerit, cum animi sensa melius eo quo scripsit modo exprimere non posset? Quod enim potuerit ornatius loqui hinc patet, quia nonnunquam in ipsius scriptis flosculi quidam sermonis non illepidi hinc illincdispersi reperiuntur, qui nisi a curiosis conspici aut animaduerti non possunt. Sed quid absurdius, quam Philosophum, cuius est rem docere potius quam linguam expolire, uerborum ornatum sectando tempus terere, & rem sibi explicandam & demonstrandam minus apte proponere? Quod ipsum considerans M. Tullius Cicero. Tuscul. quaest. 1. scribit se inphilosopho eloquentiam si adferat, non aspernari, si non habeat, non magnopere desiderare. Sciebat quippe non minus prudens quam disertus homo, in philosophia res spectari, non uerba pendi oportere, & philosophorum esse, curare potissimum ne quid aberret ratio non oratio. Sed instabit quispiam cum Lucretio, & dicet. Etsi non egeant per se philosophica commentationes amoenitate dicendi, per eius tamen adhibitionem dissimulandam esse rerum de quibus agitur austeritatem & difficultatem. Sicut absynthia per se pellunt morbos, melle tamen illinuntur, ut puerorum aetas improuida lud ficetur. Ita sane fecisset forte & Raim. Lullius, si pueris & uulgo scribendum iudicasset, sed longe alia illius ratio fuit, qui uerborum quam rerum magis curiosos, imprudentes, indoctos, impios & profanum denique uulgus non allectare quaesiuit, sed absterrere, & quacunque uia arcere. Demum ut tanti uiri obtrectatoribus satis faciam, uerbis Ambrosii Camalduensis Ordinis quae pro S. Dionisii Areopagitae defensione attulit, illis respondebo. Condolendum est plerisque miseris, qui propter suam ignoranmiam acerbos se aliorum iudices atque censores prabent, quique acuta coeterorum inuenta prout ignorantia sua dictat acerbe carpentes cum legunt quae non intelligunt, scriptorem statim condemnant, neque eos pudet quod nec redarguere nec emendare possunt, quae putant male conscripta. In seipsos igitur iram suam conuertant, sibique ipsis acerbi sint qui per negligentiam altiora addiscere nequiuerunt, quique a doctoribus petere dedignati in dubiis suis contabuerunt. His igitur missis, cum uiderem hinc Gebri breuitatem, illinc Raimundi Lullii prolixitatem accusari a plurimis, operae pretium me facturum putaui, si mediam sequntus uiam, illius concisa & obscuriora dicta huius sententiis dilucidioribus illustrarem, & alterum cum altero conferrem, ac utriusque in omnibus conformitatem & consensum aperirem, & si quid in Gebro ( cuius Capita duo Libr. de Inuentione Perfectionis explicanda primario mihi desumpsi ) deesset, id ex Raim. Lullio abunde suppleretur. ( non quod uerisimile sit Gebrum quippiam omisisse quod ad operis chymici perfectionem conducat aut expediat, sed quod artem totam per diuersos libros & capitula, ut fatetur, disperserit, ne improbis & indoctis innotesceret; libri autem ipsius omnes ad manus nostras non peruenerunt, qui praeter quatuor typis excusos non uidimus, cum tamen colligere possimus ex ipso & aliis auctoribus eius dicta allegantibus duodecim ad minus ab eo conscriptos fuisse ) denique si utrunque preteritis superfluis in compendium aliquod seu methodum contraherem. Hunc meum laborem quamuis publicare non plane decreuissem, cum quod uererer, ne praeter philosophorum morem artem tantopere ab illis celatam tanquam uirginem quampiam nudam; aut ex parte tantum uelatam palam omnium, conspectui exponerem, unde fieri posset, ut ad eam improbissimus quisque irrumperet, & foede ea abuteretur ad proborum contumeliam & damnum, tum uero quod timerem ne arrogantiae aut uanitatis insimularer, si ego qui ingenio sum exili & inter doctos ne nomine quidem cognitus duorum grauissimorum Auctorum abditos sensus & arcana tot uerborum inuolucris tecta, & quasi uelis quibusdam obtensa detegere & reuelare conarer, uel auderem: tamen cum ingratitudinis uitium abhorrerem, nec aliud haberem hoc tempore quod Illustriss. D. Tuae offerre possem Uenerande Domine ac Patrone, animo meo hos scrupulos, qui me, ut uerum fatear, non parum stimulabant ac pungebant, euulsi. Ac priorem quidem in Deum omnipotentem reieci, qui gratiam in adyta huius scientiae penetrandi dabit quibus placuerit, & quos comunere dignos ex misericordia sua iudicauerit: speroque eius Clementiam ita mihi linguam & calamum moderatam fuisse, ne ullum per me grauius crimen admissum sit. Ad posteriorem quod attinet cum pro ueteri ac recepto scribentium more opusculum hoc meum alicui magnati nuncupandum ac consecrandum esset, non potui alium se ligere quam Ill. D. Tuam, quae praeter praecipuarum linguarum integram exactamque cognitionem, & uariam doctrinam; rerumque experientiam non uulgarem iudicio pollet admirabili ac prorsus diuino. Quibus dotibus fiet, ut ab Ill. D. Tua & exactius quid a me prestitum sit perspici ac examinari, & uirulentorum hominum calumniis simul obuiam iri possit: quod enim illi placuerit, id ipsum ab aliis quoque nisi temerarii, plane sint, & se plus sapere estiment, probatum iri spero & confido. Quod eo magis consequuturum me expecto quod Eximii ac nunquam sine honore a me nominandi Doctoris ac praeceptoris mei, cui merito quicquid in hac scientia profeci acceptum fero, Raimundi Lullii praeclaram & in primis nobilem hodieque etiamnum florentem familiam Iii. D. Tua sanguinis cognatione attingat. Quod solum si non erga Doctorem meum ingratus uideri uellem; mouere me e impellere poterat, ut has meas lucubraiunculas Illustrissimae Domine Tuae nomini potissimum dedicandas iudicarem: Sed accesserunt insuper in me beneficia non parua, eoque maiora quo minus expectata. Factum est enim nescio quo casu, nisi quod pro sua humanitate summa & erga omnes propensa benignitate, tam ignotos quam notos Regiae Ma. Catholice subditos ultro amplectatur, foueat, & ab aliorum iniuriis protegat ac defendat, ut Iii. D. Tua mihi prius beneficio qua nomine cognita fuerit. Nec hoc contenta, postea etiamnum me omni studio & opera iuuare, negotia mea promouere, & fauorem omnem mihi ( meisque polliceri non destitit: quo factum est ut meae erga ipsam obseruantiae & amori tantum accesserit, ut idem dies mihi benefactorum ipsius memoriam ablaturus sit qui & uitam. Interim pro declarandi animi mei erga Illu. D. Tuam officio & studio, ut hunc meum libellum & qualeincunque studiorum meorum fructum ipsi dedicatum, consecratum, nominique eius adscriptum obsequit mei pignus perpetuum ac sempiternum boaequo bonoque animo suscipiat, hancque gratiam, quam illi iure optimo ac meritissimo refero, benigne consulat, & me in clientum suorum numero perpetuo retineat, ac me meaque, sicut incepit, iuuare, ac patrocinio suo tueri pergat, supplexoro atque obtestor Faxit Deus, quem ardentibus uotis rogo & obsecro, ut omnibus Illust. D. Tuae coeptis ac conatibus adsit, ut quicquid optat, quicquid aggreditur tam priuatim quam publice, illi succedat ex sententia, eamque gratiam ac remunerationem consequatur a Reg. Ma. Cath, quam multorum annorum continua seruitus, diligentia, industria, & in negotiis Suae Mai. Cath. tractandis prudentia, ac fides singularis toto tempore quo Otatoris amplissimo munere apud Sacram Caesaream Maiestatem functa est promerentur. Ego uero Illu. D. Tuam diligam semper toto animo, & quam maxima potero reuerentia uenerabor & colam: neque tamen pares unquam illi gratias agere, ac ne partem quidem ullam ipsius erga me beneficiorum satis perpendere, aut animo compraehendere ualebo. Deus Opt. Max. Iilutriss. D. Tuam suis donis augeat, decoretque magis ac magis, & in plurimos annos sospitem ac incolumem conseruet. Datum Coloniae Agrip. 4. Calen. Iun. Anno a partu Uirgineo Ciɔ. Iɔ. Xcu. Illustriss. D. Tuae deditissimus cliens Euualdus Uogelius. In Librum De Lapidis Physici Conditionibus Praefatio. In qua diuersi ac uarii artificum labores recensentur, & Auctoris intentio declaratur. Quicunque Chemiae operam dant, scopum quidem omnes unum sibi proponunt, tydrargirum aut metalla uilia & impura in aurum argentumue conuertendi, sed ut id assequantur uarias ineunt uias, & diuersam fere ab aliis singuli materiam assumunt. Chemistarum uaria studia. Hi enim in animalibus illam quaerunt, & propterea e basiliscis, salamandris, uiperis, bufonibus, aliisque uenenatis eliciendam putant; In animalibus artem supponentes. eo quod Philosophi nonnunquam haec nomina per similitudinem quandam Lapidi suo accomodadarint. Adeo uesana auri fames hominum mentes inuasit, ut eius potiundi cupiditate uitam ipsam cuius prorogandae conseruandaeque gratia cuncta comparantur, negligant: ut non immerito exclamaueris Poeta quamuis alio respectu. Quid non mortalia pectora cogis Auri sacra fames? Illi non tam periculo se insanientes, nihilo tamen prudentiores ea quae ex animalibus ortum habent scrutantur, & in ouis, sanguine, melle, lacte, crinibus, et quod dictu foedum, spermate, menstruis, urina, aliisque excrementis laborem suum frustra impendunt. In animaliam partibus, humoribus, et excrementis. Absit Quare Philosophi uariarum rerum uocabula lapidi accommodarint. absit enim a Sapitntiae Deigloriosi & sublims, ut auri argentique semen, & thesaurum tam pretiosum in uilibus huiuscemodi & abiectis praeter naturae ordinem absconderit. Non negauerim in quibusdam supradictorum pulcherrima latere Naturae arcana, ad metallorum tamen metamorphosin inualida constanter affirmo, nisi in argentum uiuum & sulphur quae metallorum sunt principia prius redigantur; quod fieri non posse uerisimile est. Quamuis enim mihi quidam ex sale urinae se minuta grana hydrargiro similia uasis lateribus adharentia eduxisse asseruerint, speciem tamen quandam potius quam reutra argentum uiuum fuisse credendum est, cum grana illa non instar mercurii liquidi inter se coirent, nec alias eius proprietates referrent. Si autem lapidem physicum aut eius principia siue elementa his aut similibus uocibus quandoque nuncupauerint Philosophi, non abs re factum fuisse iudicandum. Nec enim his nominibus usi fuere tantum, ut artem celarent, & imperitos indignosque secluderent, sed etiam ut doctiores prudentioresque allicerent, & inusitatarum uocum & rerum proprietatibus eandem docerent & aperte declararent. In uegetabilibus artem sup. Alii uegetatitia preferenda existimant, & Philosophorum Lunariam, cum mercuriali, chelidoniaque & similibus solliciti peruestigant, montes, ualles, syluas plana, decliuia, roscida & arida percurrunt, & cum omnia tentauerint, operam & impensam amisisse se conqueruntur: deinde ad diuersarum arborum gummi & lachrymas, resinasque conuertuntur, nec tamen in his etiam fructum laberum suorum quisquam inuenisse se latatur. Quamuis enim supraedicti possibilis praesupponant per naturam, tamen citius, ut et Geber, pre labore deficientes uita excedent, quam ut incepta ad finem deducere ualeant. Tinctura auri per uini spiritum educta, quomodo ad transmutationem metallorum accommodandam. Quidam subtilius naturae secreta rimantes, uinis spiritum addito proprio sale quam potuerunt maxime subtiliarunt, & ad quintam quandam naturam deduxerunt, & cum eo auri colorem & tincturam. ilicientes non minimum arcanum nacti sunt ad deplo ratissimos morbos profligandos, coloremque naturalem fouendum, augendumque singulare remedium, in chrysopoeia tamen parui momenti, nisi auri tinctura uini spiritu segregatam proprio corpori albo in argentum uiuum redacto, quod maxime probatur, aut saltem spiritibus aliorum corporum metallicorum uariis sublimationum modis expurgatis & subtiliatis quis coniungere, & tincturis sapius repetitis, postes simul figere nouerit. In lapidibus fluoribus & gemmis artem ponentes. Nonnulli animalia uegetabiliaque taquam ab opere physico aliena damnantes, coralia, crystallum, gemmas, aut lapides lucidos, uel etiam obscuriores sed coloribus imbutos in metallorum mineris repertos, quos a fluendo Germani Flusse, metallici fluores uocant, quod ignis calore facile liquescant, eligunt, hoc putrefactionum nodis quibusdam soluunt, solutes percolatione aut per lacinias depurant, depuratos iterum coagulare nituntur, & quandoque in lapillos crystallinos & uisu iucundos concrescere uident: sed quoniam post eorum profectionem super metalla, ingressum non habere depraehenduntur, eosdem labores reiterant; nec quenquam tamen eorum tantae operae pretium retulisse unquam intelleximus, aeut etiam num ulla ratione referre posse iudicamus. In salibus, atramentis et aluminibus perfectionem inquirentes. Alii cum salibus, atramentis & aluminibus metallorum uilium immunditiem & sordes extrinsecus auentitias omnino auferri posse crediderunt, & postea per decoctionem conuenientem in aurum argentumque, mutari: aut metalla puriora ad intensiorem coloris & tincturae gradum per illorum admistionem & cementa promoueri, ut deinde exuberanti sua tinctura argentium uiuum & impuriora metalla in argentum aurumue conuertant: uel ut non modice peculioso compendio aes ferrumue, aut etiam argentum uiuum praecipitatum, ut uocant, horum adminiculo auro inseparabiliter permisceant. Non inficiam iuerim cum his alterationes quasdam, & forte etiam transmutationes, quibusdam adiunctis & & simul compositis, fieri in metallis, iuuare etiam quandoque ad solutionem & mundificationem, nec non coloris augmentationem opus tamen philosophicum intrare unione partium inseparabili, aut ex iis solis Elixir posse componi nego: quinimo talia opera laboriosa admodum & difficultatum plenissima semper cum Philosophis existimaui. In marchasitis artem supponentes. Qui uero in magnesia & tutia, praesertim uere in marchasitis operam impendunt, id commodi assequi uidentur, ut quoniam metalla omnia & ipsum Elixir ex sulphure & argento uiuo componi oporteat, non necesse habeant ea aliunde cum labore petere, quae in horum intimis abunde & leui opera inueniurtur, sulphur enim in se habent purum, & insuper argentum uiuum mortificatum, & mediocriter praeparatum, unde excusantur ab acceptione argenti uiui uulgaris. & a labore mortificationis eiusdem, cum meccurius necessaria mortificandus sit & coagulandus, antequam Elixir fieri possit ad alia metalla transinutanda. Sed hos non minus falli quam supradictos, propter proportionem & mistionem elementorum in his a metallorum natura alienam, inferius ex naturae principiis, ut spero docebimus. Quidam pro fundius naturae peretralia scrutantes, putarunt in spiritibus mineralibus solis, argento uiuo scilicet, sulphure & auripigmento uel arsenico perfectionem consistere: In spiritibus metallicis art pon. nec, omnino temere, aut inani coniectura. Cum enim necesse sit subtilissimae & purissimae substantiae ac celerrimae liquefactionis esse rem quae hydrargiro & metallis impuris adhareat, & formae alterationem inducat, in nullis melius quam in spiritibus has Elixiris proprietates reperiri posse crediderunt. Aterrestreitate igitur; quae ingressum impedit ac foedum colorem dat, per sublimationem eos mundant, sic enim splendidiores & magis peruii, subtilioresque multo redduntur, & facilius corporum densitatem subintrant & penetrant. Duplex tamen incommodum in iis depraehenditur, quia uidelicet non fixi, in examimatione a corporibus recedunt, firmiter enim & cum utilitate iis adhaerere non possunt ob naturae suae uolatilitatem & fugam, imo quandoque corpora secum eleuant, & simul aufugiunt. Si uero figantur, interream substantiam rediguntur, prout apparet in argenti uiui fixione, quae per praecipitationem peragitur: proinde ingressum non habent neque liquefactionem, nisi forte uitrificatoriam. In metallis ignobilibus artem flatuentes. Quae animaduertentes alii, utilius in corporibus Elixiris materiam quarendam censent. Itaque impura metalla in calcem redigunt. ut sulphureitatem adustiuam corrumpentem per ignem deleant, deinde denuo in corpus reducunt, idque multoties reiterant. tandem corpora iuxta intentionem suam sic purgata igne solo ad summum perfectionis gradum deducere, aut imperfecta cum perfectis iungendo simul per ficere conantur. Sed cum non sufficiat philosophis auri uel argenti frustumt facere, sed potius Elixir quarant, quod ipso auro & argento decuplo, centuplo, aut millecuplo sit perfectius, uidentur merito hi labores tanquam parum utiles fugiendi & reiiciendi. In metallis perfectis ars. Quocirca prudentiores nonnulli uidentes corpora imperfecta in radice sua immunda, nec facile nisi per medicinam extrinsecus aduentitiam purgari, quae superfluitates illorum tollat, argentumque uiuum eorundem consolidet & figat, in perfectioribus corporibus eandem perquirendam merito existimauerunt. statuentium opinio. Sed cum nulla fiat generatio nisi post corruptionem, haec autem corrumpi difficillimum sit, propter fortem ipsorum compositionem & difficiliorem resolutionem, argentum uiuum ipsis homogenium pro ratione asciscendum censuerunt, quo crebris digestionum sublmiationumque modis corpora perfecta ita subtiliarunt, & in uegetabilem quodammodo, ut putant, naturam deduxerunt, ut non solum in arborem auream argenteamue in cucurbita excrescerent, sed etiam aliud argentum uiuum in sui naturam perpetua augmentatione seu fermentatione conuerterent & coagularent. stupendo sane naturae miraculo, si postea debite ea fixare, fixis ingressum, & facilem fusionem cum alteratione inuariabili conciliare nouerint. Sunt tamen qui supradicto secreto non contenti cum sibi persuadere non possint, duo in opere naturae extrema, prout est argentum uiuum in una parte, & in alia metallum perfectissimum rite coniungi aut simul manere & tingere posse, dispositionem quandam mediam inter mollitiem argenti uiui & duritiem metalli inquisiuerunt, quae sit causa coniunctionis horum duorum: Alia operantium opinio. Istud autem medium dixerunt sulphur naturae, quod crebris imbibitionibus mercurio e corporibus perfectioribus educto turgidum, & per sublimationem philosophicam a terrea feculentia segregatum & mundum, corpas perfectum tanquam sibi simile ob puritatem facile amplecti, & sic fixum & proprio mercurio saepius imbutum, ad Elixiris complementum perduci posse sperant. In auri spiritu artem stamentes. Quidam sccretiorem indagationem moliti, & uidentes auri puriorem partem crassiore impurioreque abiecta, quam nonnulli uerum auri semen, auri spiritum, uel auri sulphur appellant tanta uirtute pollere, ut hydrargiro ad ignem feruenti superiectum ipsum in aurum permutare, ualeat, ita tamen ut quantitaetem corporis a quo detracta sit non superet, eam ipsam spiritu metallico amplius subtiliare, & ad naturam magis spiritualem deducere conantur, ut non decem, uiginti aut triginta pondera argenti uiui, aut Imperfectorum metallorum, ut prius, sed mille & amplius, immo infinita in aurum uerum transmutet. Aurum spirituosum quaerentes. Alii aurum recens e mineris excisum, necdumque ignem expertum & cuius spiritus nondum exhaustus sit, ut opinantur, ideoque spirituosum uocant, in opere praeferunt, & argento uiuo iunctum magis attenuare, & postea simul figere conantur. Sed quia Philosophi constanter affirmant lapidem omni loco & regione fieri posse, & ubique inueniri, uidetur haec scrupulosa nimium inquisitio. Atque hac sunt Chymistarum diuersa opera generatim mihi enumerata, quibus medicinam tam corpora humana quam metallica infirma & corrupta curantem, & naturae defectum supplentem componere nituntur, quae praemittenda huic nostro tractatui iudicaui. Errores operantium infiniti propter rerum & proportionum diuersitatem. Neque est animus singillatim omnia complecti, cum id fieri non possit: unum enim quamuis sit opus legitimum, & a philosophis descriptum, errores tamen artificum a tramite recto deuiantium in infinitum extenduntur, quoniam innumera est materierum inscibilium, quemadmodum & proportionum, diuersitas. Et quantumuis quis in conuenieuti materia operam collocet, tamen ex superabundantia uel diminutione etiamnum peccare, & labifacile potest, in quibus tamen possibilis est per doctrinam & philosophicorum librorum inuestigationem correctio. Si quis uero speciatim magis operantium uarios labores cognoscere desideret, scribentium de hac arte libros euoluat, qui errores suos & aliorum scriptis mandarunt, & forte damnatos ab aliis labores se quoque se quutum, & pedem ad eundem lapidem offendisse dolebit: nec minus quandoque erroris causam depraehendisse laetabitur. Auctoris intentio. Generaliter igitur de supponentibus artem in animalibus, uegetalibus, mediis mineralibus, spiritibus, corporibus metallicis, aut mistione utrorumque loquutum esse suficiat, ut uidelicet tanquam ad Capita uniuersalia singula chymistarum opera relegari & examinari possint. Decreui enim hoc libello septem Medicinae siue lapidis physici proprietates a Gebro, Cap. 2. libri de Inuentione perfectionis accuratissime traditas, & in opere omnino requisitas, tetidem Capitibus prosequi, easque adductis philosophorum huius artis auctoritatibus pro ingenii mediocritate explicare, & artificum uarios labores cum opere physico conferre, ut quilibet ueritatis studiosus in errorem non sponte prolapsus tanquam ad normam aliquam opus suum dirigere, & peccatum corrigere possit. Cum enim haec ars obscure admodum a ueteribus tradita sit, nec absque ratione, ita ut uix humanis intellectus nisi diuinitus illustratus ad eam pertingere possit, fit insuper ut plures obliquis & deuiis tramitibus insistentes a recta semita aberrent. Causa errorum diuersorum. siue impostorum & Sophistarum fraude & speciosis uerbis argumentisque Sophisticis illusi, seu chartis & schedis nebulonum & Sycophantarum auaritia & dolo confictis seducti, uel quod Philosophorum libris ad literam & superficie tenui intellectis, & sententiis paucis ac uerbis quibsdam a uero Auctorum sensu perperam & uiolenter detortis, & suis intentionibus ac phantasiis applicitis contenti, uerum nucleum qui sub duro putamine saepius latet eruere, aut auctores auctoribus conferre, & eos conciliare, sicubi dissentire uidentur, non conentur. Cum quibus sane melius ageretur si audirent Seniorem dicentem. Operationem secundum intellectum literarum esse dissipationem diuitiarum. In elaui Sap. me. Item Comitem Bernardum pulchre monentem, & alios suo exemplo instruentem, didentemque. Attente considerandum esse in quo conueniant maxime Auctores, ibi namque latere ueritatem, quae unica tantum, & simplex esse potest. Si quis uero plures lapides aut diuersas ad lapidis compositionem dispositiones esse imaginatur, is perbelle sibi & aliis imponit: cum unanimi consensu scribant Philosophi unum esse lapidem, unam medicinam & unum opus. Unus lapis multiplicabilis in natura. Imo subtili arcanorum natura indagatori & in arte uersato conspicutum & certum est ratione inconcussa & firma, lapidem in infinitum multiplicabilem, per naturam esse non posse, nisi unicum. Si autem quandoque pulueres reperiantur plura aut pauciora pondera conuertentes, id non ex Medicinae diuersitate, sed eiusdem maiori uel minori subtiliatione contingit, uel quod uirtus eorum pluribus proiectionibus diminuta uel exhausta sit. Dixi, in infinitum multiplicabilem, siue innumeras partes tingentem, quia non dubito, quin aliae tinctura componi possint imperfecta metalla tirgentes & alterantes, formamque ueram auri uel argenti inducentes, sed ea certis limitibus & gradibus coarctantur, nec ulterius se extendunt, in quibus sape laboris plus & sumptuum, quam lucri. Contra Paracelsi sectam. Quare si Theophrasti Paracelsi sectatores & in ipsius uerba iurati, alium sibi lapidem magis compendiosum ex magistri sui doctrina spondent, iuueritatis amator illis aures ne prabeas, sed antiquorum Philosophorum securiorem & naturae amicum progressum imitare, eorum scripta & libros euolue, & in iis ueritatem inquire, cum Paracelsus forte aequo iactantior solus sit, qui ueterum processum inuentionibus suis se pragressum glouietur, & paucissimis uerbis iiisque obscurissimis & supra modum ambignis, quae tamen ignorantibus plana & aperta uideniut, intentionem suam diuinari magis quam cognosci uoluerit, Sapientum uero antiquorum numerus maximus sit, qui unum nobis lapidem eiusque processum singularem, Cabalistico quodam more, & certis uerbis ac nominibus quib. se mutuo intelligunt, tradiderunt, e qnorum collatione & mutuo consensu ueritas, quamuis cum labore aliquo, erui facilius potest. Paracelso philosophorum lapidis compositionem non inno inisse. Quinimo asseuerare ausim Paracelso philosophorum lapidem nuuquam innotuisse, nec Raimundi Lullii uel aliorum huius artis doctorum scripta intellexisse. Quod meum iudicium praeter rationes certas, quibus ui id credam adducor, confirmauit mihi epistola quapiam sua uir quidam Illustri genere natus cuius pater Paracelsum familiariter nouerat. Neque tamen proptereae ipsius in spagyrica arte peritiae quicquam derogatum cupio, cum satis liqueat ipsi plurima natura arcana cognita fuisse, & in eamedicinae parte, quam Chyrurgica dicitur, excelluisse, sed habent sua dona singuli, nec cuiquam omnia concessit Deus. Quisquis igitur septem quas describemus Elixiris conditiones in opere suo inuenerit, aut, si manum nondum operi admouerit sela theoria contentus, inueniri posse sperat, is secure ad opus accedat, sibique prospera omnia pollic eatur: si tamen praeterea ignem philosophicum, cum fornace, & uase, proportionesque miscendorum probe nouerit, sine quibus reliquorum cognitio parum iuuat, Qui uero unam aut plures dicendarum proprietatum desiderauerit, certo sciat laborem suum inanem & sine fructu futurum: proinde ab opere tanquam nimis arduo abstineat, aut librorum bonorum studiis incumbat, donec plenam artis notitiam assequutus fuerit, & tum demum operi se accingat: alioqui de errore in errorem cadet, & impendia tempusque inconsulte amissum dolebit. Doctrinam experimenti pracedere debere. Oportet enim ut in hoc studio doctrina experimentum praecedat, & non contra, & ut exemplum Rhasis, Auicenna, & aliorum Philosophorum sequamur, qui nobis scripto prodiderunt, haec ipsis cognita fuisse ante experimentum, cum cogitatione subtili, uehementi, & longa. Septem itaque Capitibus Gebri explicationem finiemus, nihilque dicemus quod non rationibus aut Sapientum huius professionis auctoritatibus confirmemus. Sed primo loco Gebri caput de Septem Medicinae proprietatibus, cuius potissimum interpretationem pollicemur, praemitiemus, ne si cui Geber ad manum non sit, utilitate & fructu lectionis ipsius difraudetur. At quoniam secundum Caput a primo eiusdem libri dependet, & quia necesse est easdem conditiones quas habet Elixir perfectum, esse in rebus Elixir constituentibus, si non effectu & operatione, saltem potentia & natura, frustra enim alioqui in re quaereremus quod in ea non est, utrumque Caput Libide Inuentione ueritatis. adnectemus. Libri de inuentione ueritatis seuperfectionis. Cap. I. De sex proprietatibus rerum, ex quibus Medicina elicitur. Considerauimus in nostris uoluminibus, ex secretis principiorum naturalium facultatibus, quin etiam per experientiam nostram & inuestigationem inuentionis nostrae omnino certam, quod ea, ex quibus elicitur nostra medicina corporum transmutandorum, habeant in se has qualitatum proprietates. Primo quod habeant terram subtilissimam in se, & incombustibilem, aptamque ad figendum, omnimodo fixam cum suo radicali humore. Secundo, humiditatem aeriam & igneam uniformiter illi terrae coniunctam, sic quod si unum fuerit uolatile, sit & reliquum, & quod ipsa humiditas sit super omnes humiditates ex pectans ignis calorem, usque ad sui sufficientis inspissationis terminum completum, quoad indigentiam completionis ipsius, cum permanentia inseparabili terrae sibi annexae, sine euaporatione. Tertio, quod humiditatis dispositio naturalis sit talis, quod per beneficium suae oleaginitatis in omnibus suarum proprietatum differentiis, terram sibi annexam, conuersione utriusque in alterum homogenice, sic contemperet unctuose, & unione totali, & uinculo coniunctionis inseprabilitatis aequaliter, ut post finalis praeparationis gradum susionem bonam praestet. Quartqu quod haec oleaginitas sit tantae puritatis essentiae, & ab omni re combustibili seu urente artificialiter emundata, quod omnia cum quibus per minima coniungitur, non comburat, sed a combustione praeseruet. Quinto, quod claram & splendidam habeat tincturam in se, albam uel rubeam, mundam & incombustibilem, stabilem & fixam, & quod ignis nequaquam ualeat ipsam permutare, neque sulphurea adustiua seu acuta corrodentia ipsa corpora corrumpere & defoedare. Sexto, quod totum compositum inceratum cum suo complemento finali, sit tantae subtilitatis, materiaeque tenuitatis, quod post finalem suae decoctionis terminum, in proiectiectione tenuissimae maneat fusionis ad modum aquae, & penetrationis profundae, usque ad occultum rei permutabilis cuiuscunque fixionis ipsum extiterit in complemento: & cum uicinitate sua seu affinitate adhaereat suo simili naturaliter, cum inseparabili consolidatione contra impressionem ignis in ipsa hora, sua spiritualitate corpora in uolitum reducens. De De Septem Medicinae Proprietatibus. Caput Ii. His consideratis, inuenimus inuestigatione nostra, septem proprietates rerum in nostro lapide necessarias, & opportunas, & sunt he. Oleagenitas, materiae tenuitas, affinitas, radicalis humiditas, puritatis claritas, terra figens, & tinctura. Prima uero differentiarum proprietas, est ipsa oleaginitas, dans in proiectione uniuersalem fusionem & apertionem materiae. Nam primum quod necessarium est post medicinae proiectionem, est ipsius medicinae subita & conueniens fusio, quae cum oleaginitate minerali perficitur, ac inuisceratur. Secunda, est materiae tenuitas, siue ipsius subtilitas spiritualis, tenuissime fluens in fusione ad instar aquae, penetrans in profundum rei alterabilis: quia secundo post fusionem medicinae, necessaria est ingressio eius immediatae. Tertia est affinitas siue uicinitas inter Elixir & rem transmutandam, dans adhaerentiam in obuiatione sui similis, & retentione quia tertio post medicine ingressionem immediate adherentia conueniens est & necessaria. Quarta est radicalis humiditas, ingnea, contelans, & consolidans partes retentas, cum adherentia sui similis, unione omnium partium consimilium inseparabiliter in aeternum: quia quarto post adhaerentiam opportuna est partium consolidatio, cum sua radicali humiditate uiscosa, & necessaria. Quinta, est puritatis claritas mundifica. tiua, dans splendorem eminentem a comcombustione praeseruans, non adurens. Non post consolidationem partium purificatarum relinquitur, quod ignis actualis habet comburere omnes superfluitates extraneas, non consolidates: quare sequetur, purificatio immediate, & est necessaria. Sexta, est terra figens, temperata, tenuis, subtilis. fixa, incombustibilis, dans fixionis permanentiam in solutione adhaerenti secum, stans & perseuerans contra ignem: quia sexto necessaria est immediate fixio, post purificationem, & opportuna. Septima, est tinctura dans colorem splendidum & perfectum, album aut citrinum intensum, & Lunificationem seu Solificationem rerum transmutabilium: quia septimo post fixionem necessarius est & ultimus, color tingens seu tinctura colorans materiam conuertibilem in uerum argentum uel aurum cum omnibus suis differentiis certis & notis. Ci Conditionibus. Liber. De Medicinae subita & conuenienti fusione, quae cum Oleaginitate minerali perficitur. Cap. I. In quo metallorum materia prima, quid sit in arte oleum, quotuplex, unde petendum, eius praeparatio, augmentum, dignitas & necessitas, diuersa nomina & uariae facultates explicantur: Demum quid sit Ceratio apud Chymistas, & quot modis subita & facilis fusio Medicinae concilietur, cerationisque perfectae signa ac commoda inuestigantur. Omnium quae liquescunt materiam primam esse aquam, cum ex Aristot. Liquescentium materiam primam esse aquam. & aliis Philosophis constat, tum ratione etiam naturali deprehenditur. Quamdiu enim liquida sunt, quaerunt terminum alienum, nec quiescunt intra terminos proprios, quod est humoris: non enim alia de causa liquescunt quaeque, nisi quod humor eorum astrictus soluatur; redigaturque ad propriam uim & actionem. Praeterea, quae a frigore congelantur, abundant in sua materia prima humido aqueo: metalla autem frigore aeris & aquae congelari quotidiana experientia docet, igitur aqua abundant & ea constant. Sed quoniam humor omnis siue proprio corpori innatus, siue alieno affusus, facile euaporat ab igne quantumuis lentissimo, prout testantur eruditae Spagirorum distillationes, nam aqua ignis calore subleuata per operculi narem distillat, terra arida in fundo cucurbitae residente, metalla autem in fornacibus ardentibus suam conseruant humiditatem, non obscure intelligimus, eam non esse simplicis aquae, sed unctuosam & lentam. Metallorum humidum uiscosum. Neque enim uidemus alios humores difficulter separari ab iis quibus sunt naturales, nisi glutinosos, ita enim eorum partes inter se cohaerent, ut non facile diuelli possint. Sic singulari quadam prouidentia diuina humor animantibus ingenitus pinguis est factus, ut a calore naturali cito non exsiccetur, qua gratia diu uiuunt & uigent. Quocirca ut natura aquae in metallis permaneret cum durabilitate, alia esse non potuit, quam uiscosa & lenta. Sed quia humidum unctuosum uidemus in pluribus inflammari & comburi, metallorum autem humorem igne non dissipari nec consumi, aut difficulter admodum. Quare humidum unctuosum metallorum non conbaratur. non uidetur solum humidum unctuosum & uiscosum metallorum esse materia, sed ut est passum a terreis partibus tenuissimis, ita adaequatis, & forti unione commistis ut minimum unius sit idem factum cum minimo alterius, & unius plurimum cum plurimo alterius; quo contingit ut terra non permittat humidum alteri adhaerere quam sibi, neque in toto diffluere, sed quasi per globulos constare, humidum uero siccum terreum sic contemperet, ut fluat, & currat in superficie plana, & undique protegat, ne ab igne consumatur. Quocirca pars humida non derelinquit partem siccam, nec e conuerso, sed aut cum tota sua substantia recedit ab igne, aut cum tota permanet. Prima metallorum materia. Metallorum igitur materia omnium prima est humidum uiscosum siue unctuosum in combustibile, subtile, in corporatum terrestri subtili aequaliter & fortiter commisto per minima in cauernis terrae. Sed sicut in multis rebus duplex est unctuositas, quarum una est quasi interna, retenta in radicibus rei ne perignem possit euelli, nisi per consumptionem & destructionem substantiae cui inhaeret, altera quasi externa, foeculentum & cremabile aliquid admistum habens; ita in metallis omnibus excepto auro duplicem quoque unctuositatem constituimus. Unctuositas duplex in metallis. Unam quidem externam sulphuream & inflammabilem. quae peraccidens illis accessit, nec pertinet ad unionem totalem cum terrestribus partibus rei, aliam uero internam subtilem ualde, non cremabilem, quoniam est de substantiali compositione argenti uiui, ideoque per ignem eradicari non potest, nisi cum totius substantiae deperditione. Quare me¬ talla quaedam magis uel mi nus ignem tolerant. Unde patet quare metallorum quaedam plus uel minus in igne perdurent: quae enim magis abundant interna illa unctuositate, minus consumuntur, ut patet in argento, & maxime in auro, quae uero externa, magis, ut plumbum & ferrum: adurens enim sulphur illorum substantiae inclusum per inflammationem illa diminuit, & exterminat in fumum. Hinc Rosarius. Nullo modo inuenire potuimus, nec Philosophi ullo modo inuenire potuerunt aliquam rem perscuerantem in igne, nisi solam illam uuctuosam humiditatem perfectam, non cremabilem Utramque etiam insinuat Geber his uerbis. De Inuestigat. perfect. cap. Habent corpora imperfecta humid itates superfluas & sulphureitatem adustibilem nigredinem in ipsis generantem, ipsaque corrumpentem: habent etiam terrestreitatem immundam foeculentam & combustibilem, nimis grossam, ingressionem impedientem & fusionem. Et quia haec superflua accidentaliter in his superuenerunt corporibus, & non radicaliter, & spoliatio accidentium possibilis est, oportet nos cum igne artificialihis praedictis mundatis superflua demere accidentalia, sola substantia argenti uiui & sulphuris radicalis permanente. Sum. perfect. Et alibi. Ex praecedentibus sermonibus relinquitur duplicem esse in corporibus sulphureitatem: Cap. de natura Ueneris In Comment. unam quidem in profundo argenti uiui in principio sua mistionis, alteram uero superuenientem. Quibus in locis quamuis unctuositatis mentionem non faciat, tamen cum sulphur utrumque, adustibile uidelicet & radicale nominet, satis intentionem suam declarat, cum sulphur absque unctuositate esse non possit. Unctuositatis purae & mundae meminit etiamnum B. Thomas Aq. super Fab. Terra, inquit, id est, turbulentia terreitatis ab unctuositate intrinseca radicali pura & incombustibili separatur. Her. Et eximius Raim. Lullius. in Codicillo. Haec est illa unctuositas intrinseca, multum subtilis, non cremabilis, continens admistum subtile terreum deductum ad actum igneum uel aerium fortiter digestum, quod retinetur in radicibus rei taliter, quod per ignem amplius non possit euelli. Unctuositas interna dicitur oleum. Hanc itaque unctuositatem internam, puram, in radicibus metallorum retentam, & ignis uiolentiae non obnoxiam Oleaginitatem uocat Geber, aut potius ipsius interpres: alii Philosophi Oleum & Unguentum. Test. cap. 5. Sicut Uenerabilis Lullius in primis in hanc sententiam. Extremitates lapidis in primo gradu sunt arg. uiuum & sulphur, in secundo Elixir completum: sed media harum duarum extremitatum sunt unguenta & olea, quorum aliqua sunt magis cocta, magis pura, & magis digesta quam alia, & ista uocamus medicinam perficientia, & Elixiris fermenta. Epist. ad Asten de Recia. Et Auicenna. Hoc est Elixir quod tingitur tinctura sua. & submergitur oleo suo, & figitur calce sua: Cuius aquam inuenimus sicut aquam in mineralibus & oleum eius, sicut est sulphur aut arsenicum in mineralibus, & calx eius est, sicut calx in mineralibus. Oleaginitatem igitur inter medicinae proprietates primo loco ponit Geber, non quod ordine prima sit in opere Physico, cum aliae praeparationes hanc necssario praecedant, sed tanquam digniorem & reliquarum reginam, & ex qua totum artis secretum dependet, & in qua Sapientes sub diuersarum rerum nominibus totam scientiam occultarunt. Quare primo loco de Oleag. loquatur Geber. Huius naturam admirans exclamat in Turba Parmenides: Onatura illa coelestis, uirtutis naturas multiplicans? O natura fortis sua uictoria omia superans? maxima huius est sed naturalis proprietas, cui tribuit Deus, ut ignis ei non noceat, ideoque illam magnificamus, quia nihil ea pretiosius: in natura enim nihil simile inuenitur, quae cum corporibus suis mundatis liquefactione coniungitur, altissima operatur. De hac natura item Hermes. O natura fortis naturas uincens & superans, suasque gaudere faciens naturas. Item Aros. Ipse est totum in toto, & id totum quod quaeritur, & quod cogitatur, in ipsa enim est fugiens & fixum, tingens & tinctum, album & rubeum, masculus & foemina, simul composita compositione inseparabili. Test. cap. 47. Hanc eandem naturam nobis commendans Lullius, inquit. Spiritus secretus est aqua secunda, a qua omnis res accipit nutrimentum, & omne germen uegetationem, & omne lumen illuminationem. Haec secum portat lumen, uitam & spiritum. Quare autem aquam secundam uocet, quod ipsemet pluribus locis, & alii Philosophi similiter, oleum dixerunt, ratio est, quia secundo loco extrahitur, post spiritum uidelicet. prout ex infra dicendis patebit. Quae autem haec est oleaginitas aut oleum a Deo pretiosum, cui in rerum natura nihil simile inuenitur? Olei diffinitio prima. Possem paucis uerbis diffinitionem eius ueram proponere, & dicere ut supra, Oleaginitatem hanc nihil aliud esse quam humidum radicale metallorum, purum & incombustibile, in quo essentia & forma metallica potissimum consistit: sed quoniam non desunt Philosophorum in hac arte excellentium diffinitiones aliae, eas potissimum in medium adducam, nonnihil diuersas propter olei dissimilitudinem, non quidem in re, sed propter corporum e quibus educitur uarietatem, & in primis Uenerabilis Raim. Secunda. Lullii, qui Oleum definit substantiam corporis per aquam depuratam, & portatam inuentre uenti. Pract tesiu cap. 12. Dicit substantiam, quia est merum argentum uiuum maturum & sufficienter? natura in mineris excoctum. Corporis uidelicet Solaris, Solem enim siue aurum per excellentiam quandam corpus metallicum uocat, quiam reliqua omnia meralla necdum perfectionem illam adepta sunt, ad quam tamen per naturam peruenire possunt. Haec substantia praeparatur & depuratur per aquam Philosophorum, & tandem portatur in uentre uenti, id est, distillationibus crebris sursum minerali eleuatur & leuigatur, reduciturque ad uenti, hoc est, ad aeris & spiritus naturam. Cuius interpretationis auctor est Albertus explicans illud Hermetis. Lib. I. de mineralibus. cap. 3 In tab. Portauit eum uentus in uentre suo. Argentum enim uiuum, ut ait idem Lullius, quod a corporibus persectis extrahitur per dissolutionem, distillationem, sublimationem, & subtiliationem, dicitur Oleum incombustibile, anima & aer, & splendor corporum, quia corporibus metallicis mortuis & imperfectis uitam tribuit immortalem, & ea illuminat. Smarag. Diffinitio tamen est generalis, quae tam corpori Solari & Lunari, quam calci etiam metallorum imperfectorum quae etiam in arte Corpus dicitur, accommodari potest. Clang. Secundam Olei diffinitionem ex eodem Raim. buc. Lullio, ni fallor, adfert Innominatus, dicitque Oleum nihil aliud esse, quam limositatem omnium metallorum, natantem super menstruum post dissolutionem ipsorum. Tertia olei diffinitio. 8 De Oleag. Limositatem uocat limum siue terram metallorum non quidem grossam & foeculentam, sed eius partem subtiliorem quae cum grauioribus partibus mista fuit ante suam eductionem, estque instar luti cuiusdam uel coeni, pars enim Mercurii maior in ea quam terrae, ut in lib. Lucis Mercuriorum asserit Lullius; & idcirco extracta per menstruum, quod aquam & phlegma ibidem uocat, menstrui similitudinem quodammodo refert, nisi quod aeriae magis & igneae sit naturae: quocirca non mirum Ros. Cap. primum. 9 mirum est si aquae seu phlegmati innatet, cum leuiora grauioribus naturaliter superstent. Unde Rhasis. Omne oleum congregatur supra suam aquam. De hac Olei natura aeria Arnold. part 1. cap. 10. de Uilla noua. Olei perfecti signa sunt gutta spissior, abscolor, intensior, & leuitas aeria, ita quod si ipsum aquae nostrae miscueris, natabit superius. In Codicillo. Et Lullius. Si miscueris ipsum aquae, super natabit, & congelabitur ad modum tenuissimae pelliculae diuersorum colorum. In Luna Lum. Item Io: Rupescissa. Posita calce, mediante calore eleuabitur quadam pellicula in modum olei. Tertiam Olei diffinitionem adducit Albumasar Arabs asserens. Circa finem lib. de fermento. Oleum nihil aliud esse quam aquam mutatam in aerem ualida impressione aliarum qualitatum, per coniunctionem ab illis susceptarum. Quarta Olei diffinitio. Per alias qualitates innuit calidum & siccum quae in igne & terra latent, a quibus saepius eleuata & denuo coniuncta aqua qualitatem calidam assumit frigiditatemque sibi naturalem deponit, & in aeris naturam transit, fitque calida & humida, de olei natura. Diffinitionum collatio. Equibus diffinitionibus colligimus, Oleum Philosophorum nihil aliud esse quam aquam, non quidem fontis aut pluuiae, quae a metallorum natura aliena est, sed mercurialem, maxime unctuosam, crebris distillationibus leuigatam, & ad aeris quodammodo naturam redactam, in qua calidum radicale seu formale metallorum, delitescit, eorum 10 De Oleag. minerali materiam mundatam excoquens in uerum argentum & aurum, adiuuante tamen naturam, & internum calorem mouente & excitante, igne artificiali extrinsecus adhibito. Aut, calcis metalli cuiusque humiditatem radicalem multum glutinosam calidam, & subtilem, ( quae uerum est auri argentique semen ) per mercurium solutam, & leuigatam, ita ut nullam amplius unctuositatam, aut aliquam humiditatem euaporabilem, nec phlegmaticam in se contineat, quae quidem sentiri possit, cum impossibile sit alioqui calcem omnino a suis uiribus, quae in humido unctuoso consistunt, euacuare. Quotuplex oleum in arte. Sed attentius omnia perpendendo, triplex inuenimus in arte Oleum. Primum Solare, de quo Geber cap. 10. Solare Oleum. Lib. de Inuestigat. perfect. Accipiatur aurum & praeparetur ( modis ibidem enarratis ) donec totum fuerit in aquam clarissimam resolutum. Hoc est fermentum ad Elixir rubeum pretiosum, & uerum corpus spirituale factum Secundum est Lunare, de quo Cap. Oleum Lunare. sequ lib. eiusdem. Aqua Lunae dissolutae, est fermentum ad Elixir album, spirituale factum. De utroque Raim. Test. cap. 52. Lullius. Non erit fermentum de hoc uel illo, sed de Sole & Luna tantum, nihil enim petimus, nisi quod lapis conuertatur in suum simile, quia de ipsis est totum temperamentum, nec fermentum est antequam dicta corpora in suam materiam primam conuertantur. Fermentum autem non esse diuersum ab oleo ostendit Geber, his uerbis. Lib. form. cap. 27. Accipe fermentum Lunae quod est eius oleum, & appone ei duplum arsenici sublimati. & c. Et alio loco. Cap. 25. Fermentum Lunae ad album fit, cum Luna dissoluta fuerit in aqua sua corosina: & si hanc aquam decoxeris ad tertiam, & in aere posueris per se, aut in balneo, uel in fimo per aliquot dies, erir oleum Lunae, & ipsum fermentum, quod serua ad album. Quo loco pulchrum & admirandum artis arcanum reuelatur, quod omnes Philosophi maxime celarunt. Artis secretum. Nempe corpus Lunae simpliciter resolutum, non esse, aut dici Oleum, quod tantopere praedicant Philosophi, sed tantum tertiam eius partem magis glutinosam uidelicet & puram, inqua corporis Lunaris essentia potissimum & tinctura consistit. Uerba Gebri interpretantur. Quod autem dicit aquam Lunae decoquendam ad tertiam, non intellige, ita decoquendam prout iusculum aliquod carnium, donec duae tertiae euaporauerint, sed ita aquam Lunarem assuefaciendam uaporario, ut duae tertiae aquae argenti ascendant una cum spiritu, simulque uniantur, una uero reliqua sit quae olei nomen & proprietates obtineat. Solaris olei praeparatio. Oleum Solare quamuis Geber cap. 26 eiusdem lib. damno & corruptione spiritus, cum aurum multo plus digestum & decoctum sit a natura, & uerisimile sit parum de eo cum spiritu post praeparationem ascendere, nisi igne uehementi urgeatur, quod in artificis commodum non cedit. Imo Raim: dicat eodem modo decoqui & praeparari ut Lunam, digestiones quidem eius seu decoctiones uel praeparationes esse easdem non nego, sed ut ad tertiam tincturae suae partem redigatur, non opus est, neque fieri potest absque Pract test. cap. 13. Lullius afferit corpus Solis totum essentiale esse respectu argenti. Aurum to rum transite in ole um. Essentiale autem uocat, eo quod aurum non sit nisi mera argenti uiui puri, fixi, & incombustibilis substantia, aequaliter temperata & proportionata cum suo sulphure interno, qualem desiderant Philosophi ad Elixiris sui facilem fusionem & tincturam. Quod ipsum confirmat in Arte intellect. dicens. In compesitione auri est maior quantitas argenti uiui, & per consequens minor corruptio, quoniam tota sua materia est pure essentialis & incorruptibilis. oleum fulphuris. Tertium Oleum non est nisi tinctura sulphuris, de qua Geber. Sulphur est Lumen, alumen, & tinctura. Et Lullius. Test. cap. 10. Illud est argentum uiuum, quod apte & utiliter nostri sulphuris tincturam accipit, in quo lapis noster solutus est. Item in Codicil. Tinctura separatur a suo terreo grosio foeculento per distillationes lentas. Cum autem dico oleum sulphuris, non intelligo tantum sulphur auri & argenti, quod manifestum est omnium Philosophorum testimonio tincturam in se continere, quodque etiam efficacius esse fatemur, in compositione elixiris, sed etiam sulphur imperfectorum, quorum humidum radicale & primigenium in terra potissimum consistit, illique pertinacius adhaeret: quod quamuis paucumssit & exiguum in seipso, olei tamen metallorum perfectorum additione mirum in modum augeri potest, quae artis periti non tam in sulphur redigere ob fortem illorum compositionem ( auri praesertim ) curarunt, quam in mercurium, qui sufficiat sulphuribus ignobilium metallorum ad suam naturam & substantiam redigendis. Auri sulphur caeteris perfectius. Si tamen sulphur auri haberi possit, non aspernandum erit, cum in illo uia sit breuior paulo, absolutior, & perfectior. Oleum cor¬ porum imperfect. non diuersum ab oleo perf. Sulphuris oleum posset item distribui in tot species quot sunt metalla, sed quia humidum primigenium metallorum, quod quaeritur, non est diuersum, sed idem in suis principiis & qualitatibus, quamuis in uno paulo plus, in alio minus abundet, distinctionem hanc consulto praeterimus. quantitate. Illud tamen admonendum, oleum siue humorem radicalem imperfectorum quamuis exiguus sit ualde, & paucissimae quantitatis, tamen extendi posse & augeri ad libitum iuxta quantitatem calcium. praeparatarum. Cuius modus hic est. Cape calcem siue terram cuiusque corporis imperfecti praeparatam & ablutam, sicut Cap. 6. Olei sulphuris preparatio & augment. docebitur, ei superfunde mercurii similiter purgati tantum, ut supernatet digitis duobus aut tribus in uase longi & stricti colli, deinde subde ignem lentissimum ne mercurius ascendat, quousque uideris oleum instar pelliculae diuersorum colorum super mercurium eleuari, quod separa, & repone. Hinc iterum clauso uase ignem accende per aliquot dies, donec totum oleum extraxeris, & nihil amplius uideris ascendere. Tunc mercurium tuum separa a calce, & eundem alteri quantitati calcis cuiuslibet corporis purgatae affunde, & fac ut prius, lentum continuando ignem, quousque traxeris ab ea etiam uiuificatiuum humorem omnem. Istam operationem reiterare poteris quotiescunque uolueris, iuxta quantitatem olei quam desideras, addendo alium mercurium, si diminutus fuerit. Tandem oleum omne collectum in cucurbita pone, & adde mercurii eius quo oleum extraxisti partes sex ad singulas olei, & si quantitas magna fuerit, poteris eam diuidere per plures cucurbitas simul digere per mensem, tandem mercurium lento igne separa, ne cum eo ascendat oleum. Cum uero nihil amplius euaporauerit eo gradu ignis, quod depraehendes superposita uasis orilamina aerea aut ferrea, scito in fundo residere oleum pretiosum sulphuris, quod duodecim uel quindecim, distillationibus subtiliandum erit per se, ut feces terreas, si aliquas forte continet, deponat, & fluat tenuissime instar olei communis excalefacti. Quare oleum in arte requisitum. Nec alia de causa Philosophi oleum istud seu humidum unctuosum primigenium tanto molimine ab aquosis suis partibus siue phlegmaticis, & grossis terrestribus eruere studuerunt, nisi ut perfectisme subtiliari & mundari a sulphureitatius superfluis naturaliter sibi agnatis, digerique possit amplius per artem, quam a natura digestum fuit, & postea terrae purificatae & a foecibus liberatae, dealbataeque melius & perfectius coniungi, quam postea tingit, consolidat ac fluere facit: cum humidum unctuosum in metallis abundans maxima causa sit extensionis illorum sub malleo, & conuenientis liquefactionis. Olei facultates infra explicantur. Sed olei facultates circa finem cap. huius & aliis locis explicabimus; nunc quoniam Geber primo loco inter medicinae proprietates facilem eius fusionem desiderat, quae cum Oleaginitate minerali siue Philosophorum oleo perficitur, de ea potissimum sermonem instituemus. Quid Philophos mouerit ad olei inquisitionem. Thilosophi multi cum primam Operis partem, quae per mundificationem fit & coagulationem, naturaliter per artificium conplessent, existimantes se medicinam perfectam & omnibus numeris absolutam habere, eam super metalla ignobilia proiecerunt, sed tanquam puluerem inutilem uiderunt liquefactis corporibus supernatare. nec ingredi, quinimo puluerem una cum imperfectis absumi & euanescere. Itaque in stuporem uersi medicinae aliquid deesse iudicarunt; & tandem animaduerterunt radicalem metallorum humorem liquefactionis causam esse praecipuam. Quocirca eundem a metallis magna diligentia segregarunt, & pulueres suos siccos & non fluentes imbiberunt saepius, & tandem compererunt eos non solum fundi proiectos super corpora imperfecta, sed etiam ingredi cum alteratione. Quam Operis partem quod medicinam desiderent instar cerae igni admotae facilime liquescentem, ut equidem credo, Cerationem appellarunt. Haec diffinitur a Gebro, durae rei non fusibilis mollificatio ad liquefactionem. Sum. perfect. Cap. de ceratione. Ceratio quid sit. Corpus igitur siccum & durum per calcinationem priuatum humore & arefactum, mollificandum & ad fluiditatem reducendum imbibitione olei iterata, donec fluat ut cera super igne, & alia corpora penetret, & in grediatur, quod hoc loco apertionem materiae uocat Geber, perfectionemque inducat argenteam uel auream a fermento auri siue argenti, & decoctione maiori uel minori inductam. Atque hoc est quod requirit Magister, dicens primam & maxime necessariam esse post medicina proiectionem ipsius subitam & conuenientem fusionem, quae cum oleaginitate minerali perficitur. Ait autem cum oleaginitate minerali, ut excludat omnia alia olea, pinguia, resinosa, unctuosa, quae uel e uegetalibus, & animalibus, aut ortum ex iis habentibus, distillatione, expressione, aut alio quouis modo educuntur, aut sponte effluunt, cum omnia illa ab igne recedant, aut uelociter comburantur, humidum autem radicale metallorum propter homogencitatem & fortem elementorum unionem non consumatur, sed fixum sit & incombustibile. Oleum fixum esse debere. Unde Auctor Ros. min. Quantuncunque aliquid cum oleu ceratur. Part. 1. cap. 12. non ualet quicquam, nisi oleum prius sit fixum. Sed dicet quispiam. Non ne ipsemet Geber hoc eodem lib. Obiectio. De Inuent. perfect. cap. ult docet componere olea inceratiua alba pro Elixire albo, & rubea pro opere rubeo? & pro albo quidem sumi oleum albuminum ouorum, & teri cum medietate salispetrae & armoniaci partibus aequis, uel cum sale alkali, & denuo distillari ac pluries reiterari? aut praedictum oleum quorum coniungi cum oleo tartari, & simul distillari? Pro Elixire item rubeo nonne praecipit sumi oleum uitellorum quorum, aut capillorum humanorum, & adiungitant undem salis arm. & iterum distillari idque ter repeti? ibidemque etiam oleum uiridis aeris & sellis compon? Similiter & Raim. Lul. & alii praescribunt non semel oleum tartari, sanguinis, balsami. Responsis. & similia multa Fatemur haec quidem & alia plura scripta ab iisdem, sed ut decipiant incautos & imprudentes, qui absque ratione praeuia aut causarum exploratione ulla operibus naturae tam arduis sese immiscent: neque enim decebat artem ita tradi, ut tam imprudeus quam prudens eam sibi usurparet indigne, cum sic iuxta Rhasim sapiens insipienti, & doctus indocto aequaretur. quod iniquum esset. Cap. de ceratione Oleum non aliud quam minerale requiri. Quinimo Geber in Sum. perfect. expressis uerbis errorem hunc repraehendit Putauerunt aliqui, inquit, cerationem debere de oleis liquidis & aquis fieri, sed erroneum est illud, & a principiis huius magisterii naturalis semotam penitus, & ex manifestis naturae operibus reprobatum. Et consequenter rationem addit: quia non uidemus naturam in ipsis corporibus metallicis humiditatem cito terminabilem, imo diu durabilem, ad illorum fusionis & mollificationis necessitatem, posuisse. Si enim talem illis posuisset, relinqueretur necessario, ut citissime scilicet ignitione una corpora totaliter humiditate priuari contingeret: unde se queretur, post unamignitionem corpus quodlibet net malleari, nec fundi posse. Lib. de Inuent. perfect. Et cap. ult. praeallegato affirmat similiter, haec olea non date humiditatem radicalem mineralem quod si non praestent, ut non praestare certum est, nullus profecto illorum usus erit. Quod autem addit, ea tincturam saluari a combustione donec ingrediatur. & postea fugere in expressione ignis, ratioplane friuola est, solum adiecta ad fallendos improuidos, & quae a mediocri etiam ingenio explodi facile possit. Quomodo enim saluabunt a combustione tincturam, quae se ipsa praeseruare non possunt, quo minus igne conflagrent? Sed, ad tempus saluabunt. Id quoque non minus absurdum: duo enim corpora quamuis cognata simul coire & commisceri, nequeunt, nisi remotione tertii, quod commistionem illorum impedit. At olea istiusmodi tam tincturam quam corpus tingendum unctuositate sua insiciunt, & commisceri prohibent, donec plane recesserint ignis calore: nihilo igitur plus profeceris illis adunctis, quam non adiunctis, cum necessum sit ea prius absumi, quam tingens & tingendum unum & idem fieri possint. Olea mediorum mineral. operi inutilis. Idem plane iudicium, faciendum de aliis quibuscunque oleis, e salibus, atramentis, antimonio & reliquis marchasitis, & mediis mineralibus ui ignis eliquatis, quae quammuis flammam non concipiant, cum naturam potius aquarum separationis auri & argenti obtineant, quam oleorum proprie dictorum inflammalium, tamen nec ipsa in igne persissunt sed euaporantione recedunt; delnde tincturae per intima commisceri nequeunt, sed tantum superficiem eiusdem humectare, proinde nec ingressum illi in alia corpora metallica conciliare sed potius impedire Oleum autem medicinam fusilem reddens oportet ut minimas partes eius non solum ingrediatur, sed etiam iis per unionem incorporetur &, ut loquitur Cieber, muisceretur, & ut una aliam in fluxione non dimirtat. Metallorum olea inualida. Sed forre olea metallorum id praestabunt quod quaeritur, scilicet ut corpus durum non fusibile emolliant, & fluere faciant, ac ingredi cum alteratione? cognata enim cognatis facile iunguntur, nihil autem magis alteri cognatum, quam metallum metallo. Proinde ad incerationem Elixiris albi, quidam praescribunt oleum hydrargiri, stanni & argenti, siue mercurii, louis, & lunae; ad elixir uero rubeum, oleum plumbi, aeris, ferri & auri, siue, ut Chymistarum uocabulis utar, Saturni, Ueneris, Martis, & Solis. Sed profecto neque haec olea tincturae non fusibilis rigiditatem & duritiem tollent, aut citius fluere facient, cum intima ipsius non penetrent magis quam praedicta, quia a metallorum natura plane remota sunt, & mercurialem essentiam qua corpora metallica subsistunt plane exuerunt, aliamque prorsus ipsi contrariam assumpserunt: deinde & ipsa, non minus quam supradicta quaecunque, ignis uiolentia absumuntur, & euanescunt. Sed insurgent forte quispiam & dicet? Quaestio. Tu superius oleo philos. aeriani & uolatilem naturam attribuisti, iubens illud distillatione mundari, & eleuari: atsi uolatile factum est per artem, quamuis natu raliter antea fixum fuerit in totum, aut ex parte, certe neque istud ignem tolerare poterit, quin a facie eius fugiat. Solutio. Respondeo humiditatem hanc radicalem, quam oleum dicimus, aut esse argenti uiui Lunaris uel Solaris partem puriorem, & magis glutinosam, quae corporum suorum quae fixa sunt naturam refert, iuxta ilud Raimundi Lullii. argentum uiuum corporum perfectorum est fixum, cum sit calore sulphureo in uentre terrae decoctum actione caloris temperata: Argenteitas uero fixa in profundo substantiae auri & argenti est substantia fixa, & substantia subtilissima & purissima, facillimae ac tenuissima liquefactionis ad modum cerae; & est fixa super ignis pugnam. Aut, metallorum imperfectorum radicale humidum, subtile, igni imperuium, quod e calcibus illorum difficilime nec nisi magno artificio educi potest propter adhaesionem eius firmam & tenacem admodum cum reliquis parcibus metalla constituentibus: proinde magna quantitas argenti uiui ipsi additur, ut uolatile superet multis partibus summam fixi, & illud educat, & tanquam sibi simile & cognatum retincat. Lib. de figuris. De quo Senior loquutus uidentur, cum ait. Lapis est uiuus & immortalu, quem non patest ignis comburere, & propter hoc extrahitur tinctura uera, id est, fixa & incombustibilii. cuius granum erat prius incombustibile. Combustibile, quia uidelicet corpori imperfecto immersum, & per totam ipsius substantiam dispersum se contra ignem defendere nequibat, sed postea unitum potest: fortior enim est uirtus unita quam dispersa. Istud autem radicale humidum imperfectorum corporum, quod granum uocat Senior, est quasi semen quoddam argenti & auri, quod natura iis inseruit, ut data occasione in aurum argentumque excoquerentur per naturam longo tempore, uel per artem breui. De hoc grano & semine doctissimus Auctor Rosarii minoris part. 2. cap. 3. Corpora submersa in mercurium per conueientem putrefactionem reuertuntur in argentum uiuum, quod prius fuerunt: & grana metallica in propriam terram purgatam protecta multiplicantur, & mirabiliter erescunt. Et cap. 4. ibidem. Sitque semen seu fermentum mundissime purgatum, cuius una pars sufficit ad duodecim lapidis purgati. Omnibus merallis granum auri uel argenti inesse. Et potest istud auri argentique semen uisibiliter ostendi, & erui e plumbo, in quo aurum uel argentum inuenitur, ut ab expertis accepimus, sicut & ex argento aurum, & ex aliis metallis similiter alterutrum, si artifex non desit. Nec est aliud in substantia quam aurum & argentum naturale, omnes auri & argenti conditiones & differentias retinens: quocirca non mirum est si magis igni resistat, quam ipsa corpora, in quibus occultatur. Non tamen in arte requiritur ut aurum & argentum in specie ex imperfectis eruantur corporibus, sed tantum utillorum mundatorum calx habeatur, In qua granum hoc siue semen absconditum latet, donec per mercurium soluatur, & educatur, qui purus Solem uel Lunam puram absorbet. Quod ipsum satis aperte indicat Raim. rest. cap. 62. Lullius explicans illud auctoris innominati, Nam sub eius umbra latet haec substantia quinta. Mercurii substantiae quinta, inquit, non est nisi pura & incombustibilis, & non est. nisi aurum & argentum, quae corpora sunt uirtute ignis menstrualis ( mercurium intellige ) liquefacta & fusa intus & extra, & post depurata, & separata ab eo, & a tota sua originali labe ac macula. Nam aurum quod est incombustibile, remanet fusum & liquefactum, & est aurificans in dicto mercurio: & mercurius est in re seminali totus fermentatus propter dulcedinem auri, quae nutrit semen, mouet & multiplicat. Terra olei fixionem a diuuano. Praeter fixam autem humiditatem radicalem habe mus insuper in opere terram figentem, cui tanquam proprio corpori redditur, corpus uero illam tanquam propriam naturam amplectitur, inspissat, & figit, ut tandem omnem ignis uiolentiam pati possit: oleum uicissim siue humor radicalis corpori suo non fusibili & natiua humiditate priuato fusionem tribuit & ingressum in metalla liquata, ut ea ad naturam suam conuertat. De Oleag. minerali miniculo corporis siue terrae, in quam refunditur: alioqui si corpori alieno permisceatur & sibi heterogenio, non minus figi posse quam praenominatorum oleorum ullum; quia alteri corpori per minima non commiscebitur, teste Morieno. Anima corpus suum cito ingreditur, quam si alieno corpori iungere studueris, in uanum laborabis. Animam autem nihil aliud quam Philos. oleum esse, latius infra ostendemus. Medicinam fusilem reddendi modi quatuor. Sed forte auebir scire quifpiam, quomodo fusio haec facilis tincturae concilietur ut modi qua scilicet corporibus transmutandis sine difficultate commisceri possit, eaque subito ingredi, & alterationem inducere. Igitur dicimus oleum Philosophorum uolatile quidem factum per artem, haberen tamen in se naturam fixi, quod illud figere possit, leui scilicet ad24 Geber in Sum. Rub. Quomodo medicinis ingressio per artificium concilietur. perfect. tres modos tradit, quibus id commodissime assequi possimus: quartum gassioper addunt Raim. Lullius; & Arnaldus de Uilla moua. Gebri modos prius excutieimus. Unus est per solutionem eius quod ingreditur, & per disolutionem eius quod non ingreditur, & per commistionem ambarum solutionum. Primus per dissolutionem. Locus uidetur prima fronte intellectu difficilis, quid enim illud quod ingreditur, quid uero illud quod an ingreditur? Sed facile seipsum explicabit Geber, si meminerimus medicinam constare partibus fixis & non fixis, quarum si aliaenlias propottione superent, medicina facilius fluet; aut difficilius: fluxio enim & ingressio praestantur medicinae adiunctione rei non fixae Sed quoniam. suspicari quis posset solutionem tincturae non esse uiam ad transmutationem alterius corporis in aurum uel argentum, cum solutio tincturam uolatilem faciat, tacita obiectioni occurrens postea subdit. Non fiat tamen omnium partium solutio; sed quarundam. Loqui autem Philosophum de solutione medicinae, quamuis multa alia more suo inseruerit, satis declarant ipsius proxime praecedentia uerba. Soluantur res, quarum intentionis sit ingredi cum alteratione. Quarum autem partium solutionem requirit Philosophus? facilis coniectura est. Earum nempe quae minus fixae tincturae fixae non penetrantiadhaerent. Num igitur tinctu rai Physica pro parte fixa erit, pro parte non fixa? minime gentium. Tincturam enim omnimodo fixam quaerimus, & figentem, alioqui enim metalla uilia radicitus non mutaret in aurum & argentum, quae sunt metalla fixa, sed cuius partes artificio Chymico denuo reincrudari & solui possunt; iterumque a: partibus fixis condensari & figi, dones unum inde compositum inseparabile factum sit. Si enim non penerret aut non fluat medicina, indicium est, ipsius partes, non esse satis subtiliatas, aut perfecte mistas. Unde In Codi. tis subtiliatas, aut perfecte mistas. Unde In Codi. Raim. Lul. Nan subtiliat qui non coniungit per cillo. Raim. Lul. Nan subtiliat qui non coniungit per cillo. mininia, nec ille qui desiccat priti quam iibibat, nequit coniungere per minima. At, quid cum partibus fixis agendum sit, has enim innuit Geber, cum dicit solutionem faciendam eius quod non ingreditur. satis manifestum erit, si ad alios Sum. perfect. locos & capita praesertim de Calcinat. & Solut. recurramus: uidebimus enim partes fixas quas resolui cupimus necessario calcinari debere, cum calcinatio causa sit facilioris solutionis. Sic enim Cap. supra allegato subdit. Calcinat. Per solutionem completur fusio in rebus non fusilibus, & haec est causa quare quasdam res calcinamus, scilicet, ut melius soluantur, & ob hoc soluuntur, ut melius ab eis corpora impressionem suscipiant. facilius solui. Et Cap. de Calcinat. Omne calcinati genus facilioris est solutionis, quia partes calcinatae, per ignem subtiliatae, facilius cum aquu commiscentur, & in aquam conuertuntur. Et Cap. de Solut. Uidemus omnia uere calcinata selii: per reiterationem calcinationis & solutionis. Modus operandi. Modus igitur huius est, ut Elixir non fusibile soluatur, quantum fieri potest, partes uero ipsius sixae calcinentur, post calcinationem soluantur calore balnei uel fimi. Si uero omnes eius partes nondum solutae sint, reiteretur super eas calcinatio, & solutio donec maior pars resoluta sit: solutiones simul fundantur, ac denuo coagulentur, figanturque donec Elixir ingrediatur & tingat. Istius interpretationis auctor est ipsemet Geber. Sic enim in Cap. In Sum. perfect. De medicina Lunari tertii ordinis. Cum fixa fuerit, solue quad ex ea est solubile, quod uero non fuerit solubile, ad calcinationem mittas, & ab hinc super idem solutionem reitera, donec iterum quod ex ea solubile est, soluatur omnimode. Sic igiturordo iste seruetur, donec maior soluatur quantitas: Post haec uero solutiones omnes commisce, & coagula: dehinc uero leniter assando, in ignis temperamento conserua, quousque illi maior, ad illius exigentiam, ignu administrari possit. Atque hic quidem primus modus est subitae liquefactionis inducendae in Elixir, sed quia multi laboris & longi temporis, ideo faciliorem secundum addit Geber dicens. Secundus Cerationis modus. Aut ingressum damus his qua sua spissitudine ingredi non permittuntur cum multiplici sublimationis reiteratione spirituum non inflammabilium super illa, arsenici uidelicet, & argenti uiui non fixorum. Et Cap. de Solut. Ad hoc ut penetret & transmutet medicina, sine magisterio non peruenitur, quod est, scilicet, ut post solutionem & coagulationem illius, administretur illi aliquis ex spiritibus purificatis non fixis, & toties ab illa sublimetur, quousque secum maneat;, & illi uelociorem praestet fusionem, & ipsam in fusione a uitrificatione conseruet. Item cap. de Ceratione. Modiis cerationu est, ut toties super rem cerandam multipliciter spirituum praedictorum sublimatio, quousque in illa cum humiditate sua manentes fusionem bonam praestent. At hos spiritus denscribit ibidem his uerbis? In nullis rebus melius & possibilius ac propinquius hac humiditas ceratiua inuenitur, quam in his, uidelicet, sulphure, & arsenico propinque, propinquius autem & melius in argento uiuo. Et subdit. rationem, quia horum humiditatem non uidemus terram suam relinquere propter fortem rnionem, quam in opere mistionis naturae habuerunt. Quaestio. Si quis autem dicat, Concedimus quidem in spiritibus supradictis unionem terrae cum humiditate fortissimam, humiditas enim sulphuris a terra sua uon recedit, donec totum combustum sit, nec eius oleum per distillationem auferri potest, quemadmodum ab aliis rebus oleuim habentibus, idemque accidit in arsenico: argentum uiuum etiam multoties sublimatum nullas in fundo faeces relinquit: nam cum tota sua substantia ex igne recedit, aut cum tota substantia permanet, prout omnes asserunt, Chymici, & rerum magistra experientia docet: sed quomodo haec quae, tam facile ab igne recedunt poterunt fusionem facilem tincturae praestare, cum Geber Cap. de cerat. & Lullius, aliique Philosophi requirant ad id humiditatem, quae super omnes sit humiditates expectans ignis calorem? Solutio. Resuondemus. Sum perfect. cap. Gebrum non de sulphure uel arsenico uulgari, prout sunt in natura sua, loqui, cum illa dicat corrumpere, omnia & denigrare, ideoque moneat cap. de Sulphure, rt eo non ptamur sine magisterio, sine quo nihil praestat eorum quae quaerims, sed de media illorum substantia quae, ut inquit, per terreitatem non turbatur, ab ingressione, quae per fusionem bonam perficitur, & cuius impressio non remouetur de facili, propter subtilit item. Sed neque de argento uiuo uulgari; Sum. perfect cap. 17. uerba eius intelligi, cum expresse dicat, quod in fusione corporum spiritus illa dimit tunt, nec eis adhaerent, imo ignis asperitatem refugiunt. Et cap. praecedenti. Spiritus omnes fugam habent, plus argentum uiuum, & sal armoniacum, minus uero sulphur, adhuc uero minus compar illius, scilicet, arsenicum. Quale igitur erit illud argentum uiuum? per artem uidelicet praeparatum quale supra docuimus. Hinc Ros. minor cap. 12. part. 1. Cerantur corpora calcinata cum corporibus ( perfectis scilicet ) resolutis, & hoc imbibendo & sublimando Seu media Mercurii substantia de cuius proprietate est, ut inquit Geber, non aduri, sed ab adustione defendere, aec etiam figere ac fixum reddere. Sum. per¬ fect. cap. Pract. test. cap. 25. De qua Lullius. Natura in radice non cessat suum incerare corpus cum humiditate fusibilium, scilicet, sulphuris & argenti uiui, quia nullum aliud corpus magis conueniens natura reperit quam in sulphure sed bene credas quod totum procedat ab argento uiuo, & ista humiditat non est terminatiua neque consumptiua, sed potius perfectiua radicalis, multum subtilu, in qua calor naturalis omnium liquabilium conquiescit. Hunc secundum incerationis modum latitus persequitur Raim. Modus perandi. Lul in Codicillo, in hanc sententiam. Sumatur lapis, uidelicet corpus incerandum, & terendo illum imbibe in suo uase imbibitibe perminima per uices, postea decoque cum igne leni, donec pars illa fuerit in lapidis substantiam congelata. Postea uigora ignem de carbonibus paulatim, donec sublimetur ex eo quicquid resolutum fuerit, tam de aqua sulphuris sicca, quam de argenti uiui humida. Tunc iterum quod sublimatum extitit reduc super feces suas, terendo & imbibendo cum dicto spiritu qui magis in humiditate exuberanter abundat, & hoc iterata imbibitione, rerida decoctione, congelatione, & sublimatione cum ignibus suis succeßiuis, & diligenter continuatis, donec per continuam sublimationis reiterationem spirituum non inflammabilium super illas, & coutinuum motum, totum figatur deorsum. Tertius Cerationis modus. Tertius fusionis conciliandae modus a Gebro traditur his uerbis. Ad ingressum rebus impermiscibilibus dandum, bona cautela est, ut soluatur corpus, de cuius intentione est per has mutari & alterari, & soluantur res quarum intentionis sit ingredi cum alteratione. Uult igitur Philosophus & tincturam Physicam non permiscibilem solui, & similiter corpus quod alterari cupimus, & ambas solutiones confundi, simulque coagulari, quod fieri posse ostendimus, quoniam Elixir completum quamuis non fusile naturam fixi in se habet. Ratio huius est euidens. Quaelibet enim res propria natura gaudet, eamque amplectitur magis quam alienam, sicut uidemus in aqua, quam si alteri aquae affundas, facile commiscebuntur ambae. Si igitur & medicina soluatur, & similiter corbus metallicum transmutandum, utraque in Mercurium conuertentur: cum itaque utrimque sit mercurius, facile alter alteri commiscebitur. Questio. Sed quaeret quispiam, num Elixir non fusibile, & corpus metallicum, in Elixir mutabuntur per huiusmodi solutionem, an in aurum, argentumue? Solutio. Respondemus in Elixir, cum hoc loco non de proiectione agat Geber, sed quomodo medicinae ingressio per artem concilietur. Sed medicina ita soluta, & denuo cum corpore itidem resoluto coagulata, postea ingredi & alterare poterit metalli speciem, cuius spiritus ei admistus fuerit, de quo latius infra. Quartus Creationis modus. Quartus cerationis modus a Lullio & Arnaldo descriptus est iste: Ut medicina alba siue rubea ponatur in catillo super ignem leuem & stilletur super ipsum olei gutta una post aliam, donec fundatur prout requiritur. Sed ad fusionem metallicam non sufficit praedictorum notitia, sed desideratur etiam num perfecta cognitio administrationis ignis in medicinae coagulatione, seu reditu in terram post ipsius solutionem Unde Geber in Sum. Rubr. depraeparat. medicinae adhib. ut differ. propriet. debitas acquitat. perfect. Non praestat fusionem perfectam, nisi in illius fixione cautela adhibeatur, ut scilicet exercitetur artifex in administratione ignis in modo suae fixionis quo possit ex illo deleri humiditas intantum, quod sufficit ad fusionem perfectam complendam. 32 De Oleag. minerali Et est; Cautela in fusione concilianda. scilicet, ut si quaeras per hanc corpora fusions durae mollificare, in principio suae cerationis lentus adhibeatur ignis: ignis enim lentus humiditatis est conseruatiuus, & fusionis perfectiuus. Si uero mollia indurare, componatur ignis uehemens, talis enim ignis humiditatis est consumptiuus. Uide quam diligens sit Philosophus. & quami nihil praetermittat eorum quae artifici in perfecta medicinae preparatione cognitu necessaria sunt, quanuis pro more Auctoruni hanc artem tradentium non omnia ordine & continua orationis serie doceat, sed sparsim & per capitula diuersa, ne omnibus ex aequo pateat. Quare uelocissima fusio requitatur in Elixire. Quare autem requirant Philosophi tam uelocem in Elixire fusionem, ratio est, quia non solum modo metalla imperfecta sed etiam hydrargirum quaerunt in aurum argentumque conuertere: si autem Elixir non fuerit facilimae liquefactionis, argentum uiuum ignis uiolentiam tolerare non ualens, antequam ipsum ingrediatur Elixir & tingat, euaporabit. Sum. perfect. Sic enim Geber. Cap. de medicina. coagulante mercurium. argentum uiuum cum fugitiuum sit de facili, absque inflammatione, aliqua medicina eget, quae subito ante fugam eius in profundo illi adhaereat, & per minima coniungatur, & illud inspisset, & sufixione in igne conseruet, quousque adueniat illi maioris ignis tolerantia, eius humiditatem consumentis, & conuertat illud per hoc artificium in momento in Solificum & Lunificum uerum, secundum illud ac quod medicina fuerit praeparata. Signum perfectae cerationis nobis describunt Philosophi, & praesertim Lullius, & Arnald. si super laminam ignitam se reseluerit uelocissime sicut cera sine fumo. Alius. Quando uolueris tentare medicinam, pondus unius grani tritici super laminam candentem cupri ponas, & si intrans cum pauco calore laminam, se diffuderit per totum intus & extra, est perfecte tingens, & in igne perseuerans. Hactenus diximus quomodo facilitas fusionis medicinae concilietur, nunc diuersa aliquot olei nomina, & alias quasdam eius facultates explicemus. Olei nomina diuersa & facultates. Quo fine audiamus inprimis Raim. Lul. in Codicillo loquentem hoc modo. De 2. pract. Quanta erit multitudo olei, tanta etiam erit multitudo tincturae, quia hoc oleum est tinctura, aurum, & anima, & Philosophorum unguentum, quo totum perficitur magisterium. principio. Test. cap. 46. Idem Nos clamamus meliorem partem totius compositi digestam, & separatam, unguentum, animam, aurum nostrum, & oleum. Et cap. seq. Nostra secre ta bene temperata & humida in quae corpora uerfa sunt per artem magisterii, sunt unguenta, olea, fermenta, animae. & soles, qui lucere non cessant super terram nosttam & radiare. Ros. part. 2. cap. 10. In eandem sententiam Arnald. de Uillanoua. Aerem sic ablutum serua seorsum, quoniam est oleum, tinctura, & aurum, anima, & unguentum Philosophorum, quod colerat & tingit, & figit, & fluere facit. Oleum itaque Philosophorum, sicut ex supradictis patet, dicitur tinctura, anima, fermentum, unguentum, aurum & argentum, & aliis pluribus nominibus insignitur. Oleum quare tinctura appellatur. Tinctura nominatur quia colorat & tingitterram mundatam & puram ab omnibus sordibus tam terrestribus quam phlegmaticis, comparaturque tincturae tinctorum, quae in aqua deportatur super pannum, deinde recedit aqua per desiccationem, & remanet tinctura in panno fixa propter oleaginitatem: simili modo hic spiritus in quo deportatur tinctura corporunm perfectorum solutorum reducitur supet terram suam albam & purgatam, densiccatur ibidem, remanente in illa tinctura quae dicitur oleum. Oleum cur anima dicatur. Uocatur item anima, quia sicut per animam animalia & uegetabilia omnia uiuunt, crescunt, uegetantur, multiplicanturque, ita lapis Physicus cum post ortum ipsius anima illi affunditur, fulgore metallico illustratur, condecoratur, nutritur, crescit, augetur, & sui simile producit, artifice ei ministrante, naturamque adiuuante. Non quod lapidis anima sit uegetabilis, sicut plantae, aut uitalis, habens in se uitae potestatem, quod materia natuae suae terrestris & siccae non patitur, sed sicut artifex in suo opificio informans materiam ad libitum. Tes. cap. 63. & 49. Idpsum affirmat Raim. Lul anima est in semine natura sicut magister in suo artificio. Item. Ab anima totus prouenit effectus, quia nulla forma excepta Cap. primum. 35 anima est inouens naturam secundum proprium suum actum: & sine motu res generari non potest. Non tamen intelligas quod sit organicum corpus Physicum, & habeat potestatem uitalem & animalem. Test. cap. 83. sed sicut operator est in artificiosuo Ab eodem Lullio oleum istud alibi dicitur forma metalli. Olteum forma metalli. Appellatur praeterea fermentum, quia sicut fermentum totam pastam conuerrit ad naturam fermenti, ita & hoc oleum totum lapidem uertit in suam naturam, ipsique suam uim & actionem inprimit, tingendi & fluendi. Oleum fermentum dicitur. Ad hoc propositum aptissime Raim. Test. cap. 38. Lullius. Fermenti proprietas est lapidem uertere in naturam fermenti, scilicet, in naturam liquabilem, & fundentem, ratione oleaginitats subtilis, & olei incombustibilis, & ferment abilis, quod leniter intrat partes dictae materiae quaeiiliquore permanente submergitur. Oleum dicitur aurum Philosophorum & argentum. Nominatur similiter aurum Philosophorum, non uulgi, quia uidelicet non amplius corpus solidum est, ut prius, sed attenuatum & spirituale factum; quod & de argento intelligendum. Test. cap. 47. Sic enim Lul. Laborare te oportet in attenuatione naturae, ad formandum corpus Philosophiae, quouique sit aquaclara, quae uocatur aqua sapientiae, nam tota est aurum & argentum, delata in actionem elementalium spirituum, in quibus quiescit & gaudet quintae essentia spiritus, qui totum facit. ◉ Oleum dicitur unguentum. ◉ Nuncupatur etiam unguentum, quia sicut pinguedines omnes & unguenta emolliunt & lubrica reddunt ea quibus adhibentur, similiter oleum hoc partes duras lapidis emollit, asperas lenit, & fluere facit. Cuius quidem facultatis potissimum & primo loco meminit Geber, hoc Cap. de med. propriet. caeterum quod tingat, coloret, & figat, reticet more suo, cum idipsum aliis locis significet, sed nomine mutato. Quod enim hic oleaginitatem uocat, nomine admodum conueniente actioni scilicet facilem fluxum inducendi. hoc infra humiditatem radicalem igneam, & tincturam uocat, & alibi Sulphur, quia nimirum agit in materiam instar sulphuris coagulando & figendo. Sum. perfect. Sic enim Cap. de Sulphure ait. Per Deum altissimum ipsum illuminat omne corpus, quoniam est lumen, alumen, & tinctura. Cur Geber oleum sulphur lumen & alumen, ac tincturam uocauerit. Et Cap. eodem. Cum suo compari fit tinctura; & dat pondus completum unicuique metallorum, & ipsum a faditate depurat & illustrat. Uocat lumen, respectu animae, quae corpus mortuum & tenebrosum illuminat: dicitur namque corpus tenebrosum, quamdiu anima ei deest. Sic enim Morienus. Omne corpus quamdiu anima caruerit, obscurum & tenebrosum reperitur. Dicit Alumen, respectu fixionis, aut medii coniungentis spiritum cum corpore, similitudine desumpta a tinctoribus, qui tincturis suis alumen plerunque addunt, ut in pannis aliisque rebus tingendis colores firmentur, & pertinacius adhaereant. Tincturam uero appellat causa coloris rubei, uel albi fixi Cap. primum. 37 quem inducit. Philosophi quomodo sub diuicis rerum nominibus artem doceant & celent. Et hoc quidem pulcherrimi exempli loco nobis esse potest, quomodo Philosophi sub diuersis nominibus facultatem & naturam rei doctis aperte describant & eadem nominum uarietate indoctos & imprudentes ab arte arcent. Quod eodem Cap. dicat. Sulphur cum suo compari fieri tincturam, Compar Sulphuris Geber pluribus locis uocat arsenicum, id ipsum hoc quoque loco potest intelligi, ut uidelicet arsenicum sit tinctura albedinis, sulphur uero rubedinis, Quod aperte testatur cap. seq. de arsenico, dicens. Arsenicum est de subtili materia, & simile cum sulphure, idcirco non oportet illud aliter diffiniri quam sulphur. In hoc autem diuersum est a sulphure, quod sit albedinis tinctura de facili, rubedinis autem difficillime, sulphur uero rubedinis de facili, albedinis autem difficilime. Potest tamen hoc loco compar sulphuris etiam conuenientissime uocari mercurius ipsi homogenius, sub cuius specie, uel in cuius uentre absorptum latitat, donec actionem suam in decoctione prodat colore firmo, albo uel rubeo. Codicillo. Quod ipsum insinuans Raim. Lul. ait. Hoc oleum naturas incerans & coniungens, & indiuidua in medicinam inducens, spiritus colorem retinet usque ad sui reinspissationem, & tunc induit citrinitatem & formam metallicam. Oleum spiritus siue mercurii figuram & colorem refert. Et Lilium. Spiritus est lator uirturum animae, id est, sulphuris, per corpus magnesia siue terrae. Quod autem ea mens Gebri esse possit, hinc patet, quia paulo ante dixerat. Qui ex eo quaerit opus elicere, illud per se praeparando non eliciat, quoniam cum misto perficitur, & sine illo protelatur magisterium rsque ad desperationem Per suum compar igitur intellige spiritum siue mercurium, in quo absconditur, siue sub cuius specie latet sulphur siue corpus perfectum solutum, cuius ui aeria & ignea lapis digeritur, & figitur, formamque argenti uel auri induit. Quod uero addit sulphur fieri tincturam, & dare pondus completum unincusqui metallorum, & ea a foeditate depurare & illustrare, respexit finem decoctionis completae: Lapis perfectus uocatur sulphur. tunc enim lapis perfectus sulphur dicitur a Lullio, & Gebro in hunc modum scribente. Qui sulphur comni scere & amicari corporibus nouerit, inuenit unum de secretis naturae maximum. Sum. perfect. ca. 28. Quasi dicat, qui lapidem ad hoc perduxeris, ut fluxione ipsius facili mediante commisceri & coniungi metallis imperfectis possit, iisque firmiter adhaerere, penetrare & transmutare, is uiam perfectionis inuenit. Ab eadem conditione oleaginitatis, ad quam inceratiue totus lapis perducitur, uocatur etiam saepius gumma. Epist. ad d. Hinc Comes Bernardus. Lapis perfectus est gumma & sulphur. honorandum Bononia. Ex supradictis manifestum est, oleum istud non solum facilem fusionem inducere medicinae, sed eandem etiam tingere. De aliis facultatibus nonnullis. Teste etiam Aschane siuc Astano in Turba. Corpus imperfectum coloratione firma coloratur fermento mediante, quod fermentum est anima corporis imperfecti. Figere quoque, ratione qualitatis eius siccae & igneae, quamuis in nanifesto oleum istud sit humidum in forma spiritus. Dequoplura, Deo dante, Cap. 4. Alias quasdam olei facultates complectitur paucis Auctor Scalae his uerbis. Oleum est tinctura uiua, consolidatiua, multiplicatiua, colorificatiua, clarificatiua, purgatiua perpetuatiua, & confirmatiua. Et Richardus Philosophus Regis Persarum. Lapis fit solium currens, penetratiuum, coloratiuum, perpetuatiuum, oleum uiuum, perseueratiuum, depuratiuum, color uiuus, uiuificatiuas, faciens resurgere mortuos. De tinctura & colore nonnihil. dictum est, & dicetur diffusius annuente Deo cap. ult. Oleum consolidat. Consolidat, rationeliquabilitatis qua partes lapidis non fluentes, & per calcinationem discontinuatas, & humore priuatas soluit, & currere facit. ita ut humidum siccum suum non derelinquat, nec contra. Idque per cerationem perficitur, cuius modum descripsimus. Penetrat. Penetrat, ratione subtilitatis, & similitudinis ac affinitatis, qua facile suum corpus ingreditur, alienum uero respuit. Multipliat. Multiplicat, quia ipsum est merus sulphuris cibus & nutrimentum, quod in ueram quoque sulphuris substantiam conuertitur. Pract. test. cap. 27. Unde Lullius. De sanguinis substantia quae est humidum exuberatum, spiritus generatur in substantia corporis medicinalis, 40 De Oleag. minerali & de illo nutrimentaliter uigoratur. Oleum cur sanguis dicatur. Uocat autem oleum istud sanguinem, cum ratione coloris, qui potestate sanguineus est, tum ratione similitudinis. Sicut enim sanguis in animalibus uniuersas partes corporis peruadit, alit, fouetque, & uiuificos spiritus creat, ita etiam oleum siue radicalis humor in lapide. Hinc Auctor Ros. Cap. de Cerat. minoris. Aqua corporis, cum corpus redactum est in Mercurium, dicitur sanguis. Et, ut seipsum interpretetur, addit. Et istud oleum non habetur nisi ex metallis fixis. Propter hanc alendi nutriendique facultatem Hermes in tab. smarag. Nutrix eius est terra. Quod non intelligendum de ferra, siue sulphure, quod nutritur potius, quam nutriat, sed de humido radicali cui terreum subtile & purum immistum est, sine quo spiritus lapidis ut inquit B. Thomas Aqui. In comment. super eandem tab. nullo modo detineretur, nec complementum possideret suae uirtutis. Oleum clarificat ratione animae corpus illuminantis, ut diximus. Oleum clarificat & purgat. Purgat & depurat, amouendo impedimentum quo lapis prohibetur sui simile generare, & generandi uim & potentiam procurando. Uel, quia in fine decoctionis completae lapis cuius maxima pars & praecipua, ac causa totalis perfectionis est humidum radicale, purgat & depurat imperfecta a sordibus, ea transformando in aurum & argentum. Oleum uiuificat. Uiuificat, quia ab anima, lapidis forma dependet, & totus eius effectus, qui alioqui in rerum natura nomen non haberet, nec per se subsisteret, quia separarentur unita. Perpetuat. Perpetuat & confirmat, quia ipsum incorruptibile cum sit, nec ignem timeat, eandem proprietatem corpori infundit, & quia spiritum cum corpore coniungit, est enim medium quoddam interilla, naturam utriusque in se retinens, & sine cuius adminiculo facile a se inuicem dilaberentur. Oleum coniungit naturas contrarias. Unde Philosophus in Turba Unum coniungit, duo componunt medicinam. Et Astanus ibidem. Spiritus mediante anima cum corpore coniungitur, & ligatur, & cum ea simul incolorem fermenti conuertitur, & sit unum cum eis. In Apertorio. Et Raim. Lullius: Anima habet uiuificare & ligare duo contraria, scilicet. corpis & spiritum, subtiliando & miscendo corpus cum spiritu, & congelando & retinendo corpus in spiritu, & spiritum in corpore fixione permanente. Idem. Test. cap. 55. Illud medium defendit elementa a combustione, & adiuuat & iungit per proprietatem suae naturae corpus cum spiritu, & spiritum cum corpore. Rosarius. Anima uinculum est spiritus, sicut corpus inculum est animae, anima coniungit, copulat, & tingit. Et ut concludam cum Seniore Praparatio rerum a principio usque ad sinem, est aqua fixa honorata, nam illa manifestat tincturam in proiectione, & ipsa est mediatrix inter contraria, & ipsa eadem est principium, medium & ultimum. Epilogus capitis primi. Enarratis Olei utilitatibus & commodis quae in medicinam inducit, quis cum Philosophis eius naturam non admiretur, & exosculetur, auroque & argento pretiosiorem existimet? cum aurum & argentum corpora mortua sint; nec quicquam in iis commodi, praeter communem quem habent in uita hominum usum, reperiatur, ista uero natura tota aurum & argentum spirituale sit, que corpus Physicum tingat, figat, & fluere faciat, tincturasque iungat & uniat, & praetere speciem suam augeat, & in infinitum extendat & multiplicet. Si aurum causa fulgoris, soliditatis, & perpetuitatis ergo commendatur a Philosophis, haec natura tanquam ab auro prognata, & auri quasi filia fulgorem eundem in se habet, quamuis oculis non conspicuum, cum sub mercurii forma latitet, ut diximus, donec decoctione & ignis uirtute oculis omnium se manifestet, soliditate eadem praedita est, quippe quae corpus calcinatum & discontinuatum consolidet, & ad auri pondus perducat: durabilitatem & permanentiam in igne non minorem, quam ipsum aurum, assequuta, cum in igne nata sit, & idcirco ignis quodammodo dicatur filia, gaudens igne, & in eodem perpetua, si in terram reducatur mundatam & dealbatam, nisi enim fixa esset, & figendi in se potestatem haberet; non figeret. Cum igitur easdem cum auro proprietates obtineat, & multo plures, ac tanto auro uulgari praestet, Cap. primum. 43 quanto corpori spiritus, oleum hoc imprimis cuicunque uerae chemiae studioso diligentissime peruestigandum erit, & cum oleis aliarum quarumcunque rerum ex animalibus, uegetabilibus, mediisue mineralibus desumptarum conferendum, num simile in rerum natura reperiatur. Quod si non inueniatur, prout certum est non inueniri, huic uniadhaereat repudiatis caeteris. De Materiae Tenuitate & subtilitate spirituali. Cap. Ii. in quo de Solutione Philosophica secretior instituitur disputatio, & modi quibus corpora ac spiritus attenuentur, enumerantur: tenuitatisque materia commoda recensentur. Excussa prima Elixiris proprietate quae ab Oleo seu a radicali humore metallorum dependet, ad secundam transeo, quae in attenuatione materiae siue subtilitate spirituali consistit, quam ideo requirit Philosophus ut non solum facile, sed ut insuper tenuissime fluat medicina ad modum aquae penetrans in profundum rei alterabilis. Quare materiae tenuitas requiatur. Sed antequam attenuandi modos tradamus, sciendum primo erit, quae attenuanda sint; cognito enim 44 De materiae tenuitate subiecto attenuando, facilius operationum modi innotescent. Attenuanda autem sunt omnia elementa lapidis, quorum quaedam materiam nobis subministrabunt, quaedam formam. Materiam suppeditabunt elementa grauia magis ac densa, terra scilicet & aqua; forimam leuia & rara, aer uidelicet & ignis, siue ignis in aere hospitatus, nam ignis per se subsistere non potest, sed opus est ut aliud corpus assumat & subintret, in quo moueatur, & actionem suam exerceat. Quae elementa lapidi materiam, quae formam suppediscat. Aqua & terra sunt elementa patientia, aer & ignis agentia. Actus autem actiuorum iuxta Philosophum sunt in patiente bene disposito: quomelius igitur materia fuerit praeparata, & magis subtiliata, eo quoque aptiorerit suscipiendae formae. Et quo nobilior fuerit materia, eo nobilior erit forma. Et contra, quanto materia magis compacta fuerit & terrestris, & a sublimi natura remotior, tanto ad susceptionem formae erit debilior. Ideoque Elixiris materiam attenuari oportere nos, monent sedulo Philosophi, & inprimis Raim. De Intent. Lullius. alchy. cap. 2. Nisi res, inquit, ex quibus Elixir componitur ad perfectissimam & maximam subtilitatem reducantur, non potest in eis paulatim augeri nec induci tam altus gradus & exaltatio supra naturam, ut decies, centies, aut millies naturam superent. Idem. In aperto. Materia non bene praeparata non potest facere uut creare causam praeparationis. 210. Praepara ergo primo tuam materiam, & separa subtile a spisso, & nobile a uili, & quando res praeparatae fuerint, tunc exibit causa praeparationis. Sed elementa lapidis attenuari, imo ne haberi quidem possunt testimonio omnium Philosophorum, nisi e corporibus dissolutis: igitur corpora primum subtilianda erunt per dissolutionem, qui primus est operis gradus. Dissolutio primus operis gradus. Dissolutio autem haec nihil aliud est, quam ut corpora reuertantur in mercurium & sulphur, unde originem habuerunt. Resolui autem in mercurium aliud corpus non potest, quam metallicum, mercurio & sulphure constans. At cum metalla perfecta sint, aut imperfecta, iure dubitari potest, num haec, illaue assumenda sint pro Elixiris materia ad solutionem hanc peragendam. Quae metalla solutioni magis uel minus apta. Et imperfecta quidem facilioris solutionis uidentur, perfecta difficilioris, quia haec densam & compactam adeo habent naturam, ut uix ignis aut ars in ea agere ualeat, illa contra: Sed cum sulphur & argentum uiuum contineant impurum & immundum, uidemur excusari posse a labore praeparationis eorum & depurationis. cum habeamus corpora a natura munda, & quae per artem subtiliari & a corporalitate ad spiritualitatem deduci possunt. Et in hoc quidem maximus Philosophorum consensus inuenitur praecipientiuim Solem & Lunam dissolui, & in 46 De materiae tenuitate primam materiam redigi. Unde Uersiculi. Tu qui gliscis donum Dei, Contemplare huius rei Fontem peramabilem. Lunam, Solem transmutare, Tibi mando uoce clara, Lympham instillabilem, Sed si corpora perfecta sumenda iudicemus, cum illa sint duo numero, ambigemus merito, num utrunque simul capiendum sit, an uero sufficiat alterutrum, uidelicet, aurum pro lapide rubeo, argentum uero pro albo. Posterius innuere uidetur Arnald. Ros. part. 2. cap. 7. de Uilla noua, cum dicit. Consulo ut non opererum nisi cum mercurio & Sole, ad Solem, & cum mercurio & Luna, ad Lunam. Sum. perfect cap. 32. Item Geber. Aurum est pretiosissimum metallorum, & tinctura rubedinis, quia tingit & transfermat omne corpus. Et Cap. seq. Argentum est albedinis tinctura. Et. rationi consentanea creduntur dicere: si enim duo corpora coniungantur, forma Elixiris confundetur, & procreabitur corpus mixtum, neque omnino aureum neque argenteum. Quomodo Philosophi quam doque unum quandoque duos lapides conituant. Apparet igitur Gebrum & Arnaldum duo diuersa Elixiria constituisse, unum ad rubeum, alterum ad album, respiciendo simpliciter uerba eorum. Sed cum iidem dicant non semel lapidem esse unicum tantum ( Sic enim Geber. De Inuest. Inuenimus modernos unum tantum nobis scribere lapidem, ad album & rubeum completum, quod & perf. cap. 3. Cap. secundum. 47 uerum esse contedimus. Ros. pars. cap. 6. Et Arnald. Est lapis unus una medicina, cui nihil extranei additur nec diminuitur, nisi quod superflua remoueantur. Item Raim. Lullius. In Codicil. Unus est lapis, una medicina, una dispositio, unum opus ad album & rubeum sulphur simul & semel faciendum. circa finem 3. pract. principii. Et paulo post. Non igitur oportet te si sulphur album in rubeum conuertere uoluerum albedinem extrahere, sed solum coquere, donec totum rubeum fiat, atque fixum, quod erit signum completae decoctionis. Ros. pars. 2. cap. 17. Idem plane inculcant omnes alii, & ipsemet Arnald, & addit similitudinem. De mane, inquit, quando uideo urinam meam albam & indigestam, statim cognosco me parum dormiuisse: repono itaque me in lectum, & somno recepto urina citrinatur, quia citrinatio non est nisi plena digestio ) non immerito quis haesitauerit num duo Lapides sint, an uero unicus, tam ad album quam ad rubeum, praesertim cum magna Philosophorum pars utrumque corpus perfectum iungi praeceperit, & unum Elixir constituerit. Sic enim aperte & dilucide Hermes. in tab. Patercus est Sol, mater Luna. Et alio loco. smarag. Draco non moritur, nisi cum fratre & sorore suu interficiatur, non per unum, sed per ambos simul, scilicet, per Solem & Lunam. Quare utrunque corpus perfe. Et Morienus. Sine stultos quaerere, & quaerendo errare, quoniam ad propositum non peruenient, donec Sol & Luna in unum corpus redigantur. iungi praeceperint Philosophi. Quare uero utrumque corpus in arte iungi praeceperint Philosophi, rationes ab Auicenna, Hortulano, & Uia Uniuersali proponuntur fere tres. Ratio prima. Quarum prima est, quod aurum quamuis sit magis perfectum, compactum & fixum, quam reliqua omnia metalla, tamen post suam dissolutionem fiat totum spirituale & aerium instar mercurii, nullis relictis faecibus, quia aurum nihil aliud est, quam mercurius decoctus & inspissatus in uentre terrae actione caloris, separatus a suo sulphure externo. Argentum uero quamuis calcinatum & dissolutum saepius, tamen est magis fixum quam aurum. Secunda Tertia. Secunda ratio est, quod argentum paucam habeat in se tincturam, sed promptum sit ad auri tincturam recipiendam: & nisi aurum solutum habeat fetinaculum tincturae suae, nunquam figeretur, proinde neque corpora imperfecta figere, nec ad auri naturam fixam deducere posset. Tertia ratio traditur, quia cum utrumque corpus per se sit difficilis fusionis & liquefactionis, tamen si coniungantur, facilius fluunt & liquefiunt, quod scientes aurifabri faciunt ex utroque simul mixto solidaturam ad aurum. Quorum exemplum sequuti Philosophi, haec duo corpora coniungi praeceperunt, ut facilius multo medicina flueret, & ingrederetur corpora alteranda. Auctoris propositum. His non obstantibus, ut Philosophorum sententias uerbis quidem dissonas, re uera autem mirabiliter consentientes conciliemus, eorumque mentem explicemus, quod nostri potissimum officii, esse iudicamus, qui nihil plus dictis eorum addere cupimus, nec noua in medium producere curamus dicimus duo esse Elixiria, & indem unum tantum, diuerso tamen respectu. Quare philosophi dixerint unum esse lapidem. Opus enim Solare utrumque, album uidelicet & rubeum, in se comprehendit, quia, aurum solutum & terrae Physicae mandatum non transit in aurum & Elixin perfectu rubeum, nisi per albedinem, quae Elixiri Lunari sufficiat; & sic merito uocatur unum opus, & una medicina. Natura enim semper per media operatur, nec aliter ars facit, quam natura, Uidemus enim, in mineris quarundam regionum, in quibus argentum merum absque admistione metallorum imperfectorum cupri uidelicet, stanni, uel plumbi, generatur, argento saepissime admixtu aurum, totumque tandem argentum tempore longo transire paulatim in aurum, si naturae operatio non interpelletur effodientium auaritia & cupiditate. Auctoris consideratio. Quinimo, animaduerti dum quondam metallorum mineras studiosius peruestigarem & adirem; ut loca, & generationis eorundem modum, & naturas addiscerem, unam eandemque mineram argenti auro, praegnantem quanto profundius, cauaretur, tanto magis auri fuisse feracem, & multo plus auri continuisse, argentum ex imis cauernis, quam e mediis aut superioribus, effossum. Non alia equidem ratione, ut autumo, quam quod magis depuratum & prolixiori tempore excoctum digestumque a natura fuisset: uapor enim commistionis natu ralis argenti uiui & sulphuris sursum delatus broxima quaeque loca generationi congrua primum occupat, deinde illis oppleris ad alia transit, & sic tandem post aliquot secula admontium altissima fertur, donec tandem in superficie eorundem uel lateribus, aquarum illuuie aut alio quocunque casu prodatur, uel etiam metallicorum exercitatorum & eiusmodi peritorum industria, uel uirgula, quam diuinam uocant, depraehendatur. Quo pacto duo sint lapides. Philosophi etium expresse affirmant nullum esse aurum, quin prius fuerit argentum Si autem cum Luna sola quis elixir perficere tentet, is ultra albedinem Lunarem progredi non, poterit, nec metalla imperfecta conuertere in aurum, sed tantum in argentum. Et sic duae erunt medicinae, Solaris una, Lunaris altera. Et ratio satis euidens est, quia omne simile producit sibi simile: Sic ex homine homo generatur, ex Leone Leo, nec formam auri dare quid poterit, nisi formam auri prius habuerit Solius enim formae auri proprium est aurum generare, & solius formae argenti argentum generare. Omnis forma suo simili procedit. Unde Morienus Omnis tinctura a suo simili procedit: Clang huc. Quae dixi confirmantur auctoritate Raim. Lullii citati ab Innominato. Eius uerba sunt haec. Spiritus id est, aqua non coagulatur nisi mediante corpore quod in ea sit dissolutum, cum corpora sint coagulum lactis huius, & tale coagulum debet esse Sol & Luna, in ipso mercurio soluti: sed tantum modo Luna ad album, & Sol ad album & rubeum opus. Non inficias tamen iuerim, tam calcem argenti quam aliorum metallorum in aurum transire, & Elixir rubeum fieri, si oleo solari postmodum imbuatur, & ad plenum decoquatur. De Sulphure enim Lunae id aperte testatur Raim. De intentione Alchymistarum. Lul inquiens, Quando sulphur Lunae est circulatum, debes illud imbibere aqua corporis solaris paulatim, & coquere, donec suum habeat pondus. Et de calce aliorum metallorum ibi dem, Fili tupotes facere elixir ex calce cuiuscunque corporis uolueris, ad album uel ad rubeum, hoc modo, Accipe dictum sulphur ad album uel rubeum, & sincera, uel imbibes ex oleo corporis Solis uel Lunae, iuxta ulbum uel rubeum quod facere uis. Sed calx Lunae per se, hoc est mercurio Lunari decocta, & oleo eiusdem incerata, tantum in Lunam seu Elixir lunare digeritur, nec albedinem potest, praetergredi, nec ad citrinitatem pertingere. Et quannis possit per natum ram, hominibus tamem non est datum tam longum uitae spatium, ut decoctione sola argenti in aurum, siue sulphuris albi, ut loquuntur Chymistae, in rubeum mutationem expectare possiut. Quo pacto elixir album possit ad auri colore pertingere. Quod ipsum intelligit Geber his uerbis. Medicina tertii ordinis duplex est, est tamen in essentia una, & in agendi modo similiter, & ideo unica medicina nuncutatur. Sum. perfect. cap. 84. Est tamen additamentum citrinantis coloris, qui a sulphuris fixi mundissima substantia perficitur, differentia inter hanc & illam, Lunarem scilicet & Solarem, quod haec quidem illud in se contineat, illa uero non. Haec itaque cum ita sint, & elixiralbum non uirtute propria, sed aliena, rubeum fiat; rectissime Philosophi duo diuersa opera constituerunt, & album a rubeo distinxerunt; nec minus uere respectu operis Solaris, unam medicinam ad album & rubeum affirmarunt. Dixi superius posse nos excusari a solutitone metallorum imperfectorum quod non ita intelligi uelim, quasi solutio illorum omnino inutilis sit, aut quod illorum substantia mundata elixir album aut rubeum non ingrediatur, quod esset contra Philosophorum sententiam, qui tam mercurium eorundem quam sulphur depurare docent, mercurius autem eorum nisi per solutionem haberi nequit. Omnis corpora elixiris materiam suppeditare posse. Imo ex omnibus metallis elixiris materiam peti posse locuplex in primis testis est Arnaldus de Uilla noua. Ros. part. 1. cap. 7. 52 De materiae tenuitate dicina in Solarem conuertenda sit, id fies admistione rei tingentis eam, quae sit suae naturae, quae alia non potest esse quam aurum. Ex corporibus Solis & Luna cum suo sulphure & arsenico praeparatus nostra elicitur Deperf. Quocirca si Lunaris meelicitur medicina, & ex corporibus similiter aliis elici potestipsa. Deindo Aristot non quidem Stagyrita ille, sed Auicenna & Rhasi posterior. mag. Noui uerissime quod quodlibet corporum & spirituum si perfecta praeparatione fuerit praeparatum, album errubeum est elixir per se solum. De nucst. perfect. cap. 5. Et Geber postquam corporum imperfectorum praeparationis & depurationis rationem ostendit, tandem subiungit. Meliorationu & subtiliationu horum substantiae pura in generali modis hic est. Primo hoc corpus purgatum & reductum est iterum calcinandum cumigne, & adiutoriis mundatiuis praedictis, deinde cum his quae sunt solutiua, soluendum. Haec enim aqua lapi noster est, & argentum uiuum de argenta uiuo, & sulphur de sulphure ex corpore spirit uali abstractum & subtiliatum: quae meliorani potest, confortando in ipsa uirtutes elementales, cum aliis praparatis, quae sunt ex genere sui generis, & augmentando colorem, fixionem, pondus, puritatem, & alia omnia quae pertinent ad elixir perfectum. Quo in loco tria obseruatu digna ueniunt, Primum est, corporis imperfecti solutio, deinde post solutionem sulphuris ex eodem extractio, postremo eorundem decoctorum uidelicet & congelatorum melioratio, & confortatio cum rebus sui generis, scilicet merallis perfectis in mercurium seu potius oleum redactis, quae sola colorem, fixionem, pondiis, ppritatis claritatem imperfectis intundere possunt, cum in iis praecipue sit. 54 De materiae tenuitate Deinde frustra doceret Geber omntum metallorum solutionem in mercurium, nisi elixiris materiam praebere possent. Sic enim eiusdem libri cap. 6. Iouu aquam honorare debemus, ipsa enim est quam quaerimus ad album Eodem modo de aquis Saturni, martis & ueneris disserit. Nec Geber, Arnaldus & Aristot. soli, sed etiam Raim. Lullius pluribus locis idem affirmat, prout capitib. Sum. perfect. cap 69. seq. diffusius ostendetur Nec repugnat Gebri auctoritas alio loco dicentis, Aperfectione corpora diminuta foeda existere, & nihil in eis fulgidum inueniri, cum in eis secundum naturam non sit. Quia cum dicit nihil in eis fulgidum reperiri, respexit tincturam, quam non ex illis, sed ex perfectis solis peri debere auctor est Lullius, in hunc modum scribeus. De intent. Alchymista. cap. de modo ol. Fili scias non opus esse ut te molestes in extrahendo oleum & tincturam, nisi ex duobus corporibus perfectis, quia in illis est liquer, qui est oleum, aurum. faciendi & tincturam. tinctura, quae proprie dicitur Lux, & lumen illorum corporum, ( intelligit autem imperfecta, de quibus egit cap. praeced. ) aut in album aut in rubeum, ex quo proprie nostrum sulphur fit album aut tubeum. Sed cum dico tincturam e solis nobi libus metallis peri dehere, non propterea affirmare uelim alia corpora tinctura occulta omnino carere, quod dictis Philosophorum citatis & in medium adducendis refragaretur, sed quod faciliori opera, maiori copia, & uberiori fructu tinctura Solis & Lunae inceimperfecta corpora non omnino tinctura cascie. retur, corporum imperfectorum sulphur quam propria. In perfectis tinctura copiosior. Cognita materia dissoluenda non minor quaestio oritur circa dissolutionis modum. Qui in salibus, atramentis, & alumine, aut similibus horum naturam imitantibus operam impendunt? Sum. perfect. cap. 52. perbelle diffinitioni solutionis a Gebro traditae satisfacere uidentur, qui dicit Soluuonem nihil aliud esse nisi rei sicca in aquam reductionem Et post aliquot lineas addit. Omne quad soluitur, necesse est salis, aluminum, uel eorum consimilium naturam habere. Errores operantium. Item. Ex operibus naturae probare possums, sola salium & aluminum, & similium naturam seruantia solubilia esse: non enim. in operibus illius omnibus considerantes, inuenimus alia sdui, praeterilla. Item, qui in gummi arborum & plantarum laborant, Gebri mentem ex pirte aliqua assequi uidentur, sicut & hi qui ex animalibus & uegetabilibus aut ortum exiis habentibus aquas distillatione eliciunt, ierram siue foeces in uasis fundo relictas calunant, calcem deinde aqua propria imbibunt & soluunt; maxime cum Geber subiungit omnem solutionis perfectionem adduci tum aquis subtilibus & maxime acutis, & agibus, & ponticis foecem nullam habentibus. At quis neget in tanta animalium & uegenbilium diuersitate huius notae aquas non reperiri? Sed Philosophi non laborant de aquis tangenti adhaerentibus, aut diaphamis, quae cum metallis misceri non possunt. Unde legimus in Turba. Insipientes audientes aquam, putant eam esse aquam pluuia aut fontis, sed si libros nostros legissent, scirent utique eam esse permanentem. Proinde etiam illos non minus errare certum est, qui aquas ualidas seu fortes ut uocant ex sale petrae, calchanto, & sale communi addito etiam armoniaco, aut aliis similibus, distillatione excipiunt, & in iis corpora metallica corrodunt, non soluunt, ui existimant, solutione naturali & Physica, quae requirit corporis reductionem in argentum uiuum. Nec secus peccant, qui ex hydrargiro currente, siue per sublimationem cum salibus mortificato, aquam ui ignis ualida exsugunt, eaque se aurum & argentum in primam materiam reducere posse sperant. Uidentur quide ad solutionis cognitionem proxime accedere quae per cognala & homo genia fieri debet, mercurius autem & metalla perfecta non differunt, nisi quod haec per naturam plane decocta sint, illud autem tantummodo inchbarum, & imperfectum relictum; Mercurius disproportionatus operi inutilis. sed tamen quid faciant, non satis assequuntur, corrumpunt enim naturam mercurii spermaticam & proportionen, quam nullum restaurare potest humanum ingenium, mercurius autem semel corriptus & disproportionatus opus Philosophrum non ingreditur, cum perdiderit naturan metallicam: denique neque haec aqua, quam isti mercurialem uocant, magis quam praedictarum ulla corpus perfectum soluet, aut postmodum dissoluto adhaerebit, sed ab igne euaporabit & recedet. Quae igitur tandem erit Solutio Philosophica? Circa huius cognitionem multa defudarunt praeclarissima ingenia, & tamen eam assequi non potuerunt: Dissolutio Philosophorum secretissima. est enim totius operis chymici secretissimum arcanum, quod si quis sua industria, uel per doctrinam alterius inuestigatum nouerit, profecto neque reliquam artis regimina eum latebunt, si libri non desint; & in eos gnauiter incumbere non cesset. Asserunt quidem Philosophi corpora perfecta conuertenda esse in materiam primam, hoc est, in mercurium, quod fieri non potest nisi per corruptionem, unius enim corruptio generatio est alterius: sed iidem corruptionem inducendam dicunt per uias fiaturae contrarias, at metalla perfecta lento calore excocta sunt in uisceribus terrae, ibidemque humiditas eorum paulatim inspissata & fixa, igitur si in materiam primam deducenda erunt, calcinari & solui ac reincrudari ea oportebit: calcinationem enim & solutionem uocat Raim. Test. cap. 19. Lullius operationes naturae contrarias. reincrudatio autem haec siue potius destinctio corporum non uidebitur uia ad constructionem. Atque ut maxime sit, modum non descipserunt Philosophi, que fieri id possit, aut debeat. Praecipiunt quidem aurum & argentum soluiaqua sui generis, siue per mercurium in mercurium, sed tentaui ego per plures annos, tentarunt & alii, nec tamen audio quenquam laborum suorum fructu potitum, nisi immutata opens ratione. Quidam argentum uiuum forti & uehementi ignitione sublimarunt ab auro, ita ut eius subtilitas ascenderet, & citrinissimum cum eo crearet colorem, putaueruntque manum quippiam se consequutos, cum tamen nec ad primum operis Physici regimen peruenissent. De Intent. Alchym. Decipiuntur eim, ut ait Raim. Lullius, qui existimant posse coniungi sptritus cum corporibus in eorum crassitie, & diuersitate natura, quoniam id fieri non potest. donec deducantur ad unam aequalitatem formae. Qua pulcherrima & aureis literis notanda sententia duas nobis, proponit Philosophus rationes, quibus corpora cum spiritibus aptissime coniungantur. Si enim ad aequalitatem formae sunt deducenda, oportebit spiritum in corpus solare uel lunare prius decoquere, & ita auro & argento coniungere, quod factu difficile uidetur: aut corpus auri uel argenti reducere in naturam mercurialem, & argento uiuo addere, quod facilius erit: dedit enim nobis Deus media mineralia, quibus id commode praestari possit. Hinc est quod Geber ait, perfectionem magisterii consistere in consideratione rerum tam materialium, quam iuuantium. Metalla cum salibus id mercurium reducenda. Quae autem sint iuuantia satis declarat lib. de Inuestig. perfect. ca. 4. Res, inquit, praeparationem iuuantes sunt istae, sci licet omnia genera salium aluminum, & atramentorum. In Codiillo. & c. Et Raim. Lullius. Sunt in ordine primo quatuor practicalia principia, quorum duo sunt naturalia, & reliqua duo contra naturam. Naturalia sunt sulphur & argentum uiuum, & ex his duobus amor metallicus gignitur, per quem fit generatio rei petita Et paulo post. Contra naturam sunt natura uitrioli, & natura salis communis, ex quibus amor alterius generis oritur, generationis tamen propinquae, & sub ipsis fit corruptio tei petita. Uincent in spec. doctrin. Proprietas salis est quod liquefactat aurum & argentum cum uehementia ignis, & augmentet in iis colorem, scilicet in auro rubedinem, in argento albedinem, conuertitque ea a corporalitate ad spiritualitatem, abluitque a sordibus corpora, & eorum sulphureitutem corrodit. Dicit salem deducere aurum & argentum a corporeitate ad spritualitatem, quod nihil aliud est, quam reducere ea in materiam suam primam, siue in mercurium: Quod addit salem abluere a sordibus corpora, imperfecta intellige, nam perfecta exteriores sordes & sulphureitatem non habent. Ex quibus colligere licet, quam parce paucisque uerbis maximum huius artis arcanum describant Philosophi, absque cuius cognitione nemo aurum argentumque in pri60 De materiae tenuitate mam materiam; seu in mercurium currentem reducere potest. Obiectio prima. Sed insurget non nemo, & dicet, Philosophi in solutione desiderant unitatem & permanentiam soluentis & soluendi, at sales quamuis corpora soluant, tamen cum eis non permanent, sed recedunt facile per ablutiones aquae calidae, aut alterius, humoris. Secunda. Item Asserunt philosopli solutionem corporis & coagulationem spiritus fieri, eodem momento ac tempore; nec corpus solui, nisi cum spiritus coagulatione, nec spintum coagulari, nisi cum corporis solutione: at in hac metalli solutione nulla potest esse coagulatio spiritus, cum spiritus nullus corpori iungatur, sed sales, qui corporis, spisiitudinem tantum resoluunt, deinde separantur ab eodem. Responsio ad obiecta. Respondeo Philosophos quidem uera docere, sed nobis circumspiciendum esse, de qua solutione loquantur: Philosophi enim saepius more Poetarum πρότερον libros suos incipiunt, principium in fine interserentes. Dicimus, itaque cum Raim Lullio, Marsilio Ficino, & aliis huius scientiae peritissimis, tres esse solutiones praecipuas in opere Chymico. Tres solutiones in opere. Primam crudi corporis metallici, secundam terrae Physicae, & tertiam quae in lapidis nutritione siue augmento consistit. Nec aliud significant Philosophi cum dicunt, opus mhil, aliud esse, quam perfectam solutionem & congelationem, non quidem unicam, sed saepius repetitam. Quod autem Philosophorum tantopere decantata solutio, non sit prima crudi corporis, hinc liquet. Solutionem metalli crudi non esse solennem Phylosophorum solutionem demonstratur. quia starim post solutionem corporis praecipiunt elementa separari, & ea purgari, purgataque denuo coniungi. At dicunt iidem in uera solutione spiritum cum corpore ita uniri ut unum postea ab altero separari non possit. Quod si uerum est; sicut innumeris testimoniis huiusce artis auctorum probari potest, quibus allegandis breuitatis causa supersedeo, quae elementorum separatio aut purgatio nobis expectanda erit in corpore duro & splido, quod diuidi non possit? Asserunt insuper Philosophi ueram corporis & spiritus unionem non fieri, nisi utraque prius perfectissime mundata fuerint: at si unio nulla fiat corporis cum spiritu, ante perfectam eorundem mundationem, profecto neque ulla conueniens solutio fieri poterit, cum per solam solutionem, eorundem fiat unio. Si quis mediam affectetuiam, & putet in solutione Physica spiritum non in corpus siccum coagulari, sed tantum modo inspissari, aut densiorem reddi, nosnn secus ac si quis lacti aut aque farinae aliquid addens pulmentum inde decoquat neque plane tenue neque densum; In solut. Physica omnia in Puluerem uerti. is audiat Rosarium; & Assoten in Turba. Nisi omnia in puluerem uersa fuerint, nondum puluerem ea centriuistis, propterea coquite & terite, quousquae conuertantur & natura puluis fiat, Loquuntur autem de solutione Physica. Et Zinon ibidem. Nisi corpora uertatis in non corpora, & incorporea in corpora, nondum opus inuenistis: fiunt autem corpora incorporea, cum ethelia teritur, quousque fiat puluis, qui non fit, nisi fortißima decoctione, & contritione continua. At si in uera solutione omnia in puluerem uertenda sint, nullus relinquitur locus elementorum separationi, quae in liquido corpore fieri debet, in sicco fieri non potest, cum praesertim per distillationes & sublimationes ea peragenda sit, separanda ignem a terra, & subtile a spisse, iuxta Hermetis praescriptum. Solutio physica quae sit. Igitur cum Philosophi dicunt solutionem corporis non fieri absque coagulatione spiritus, & centra, intelligemus eos loqui aut de secunda solutione in qua aqua sic terrae unitur, ut una alteram non facile deserat, aut de tertia, in qua elementa uolatilia fixantur, & in terram rediguntur: tingentem, fundentem ac penetrantem: Solutio prima qualis. primam uero solutionem existimabimus simplicem auri uel argenti, aut alterius metalli in argentum uiuum, quod argentum uiuum corporum iam ad aequalitatem formae redactum cum argento uiuo uulgari, facillime illud amplectetur, illique iungetur perminima, non secus aclaclacti iunctum. Hinc Geber. Unum argentum uiuum alteri argento uino magis.. secundum. 63 edharet, & amicabilius est, deinde uero aurum, pocap stea uero argentum, reliqua uero corpora tantam affinitatem siue conform tatem cum illo uon habent, quia minus de illius natura participant. In Codicillo. Et Raim. Lullius. Solutio fit in lapide nostro, ut lapidem faciat omnino subtilem, & postea melius cum spiritibus coniungatur; quia quod subtilis & rara est substantia, cum subtili & rarefacto citius coniungitur, & celerius augetur. Corpus solutum iungendum esse spiritui & non contra. quam spissum, durum, & opacum. Uides quomodo eximius Doctor. Lullius, spiritum non coniungendum censet cum corpore duro & solido, sicut plerique omnes hodie, & ego quondam maximo errore, sed e conuerso, corpus subtiliatum & solutum cum spiritu? Geber etiam expresse fatetur, nullum corpus quantuncunque cu mercurio conueniat in natura, illi firmiter adhaerere, aut ipsum coagulare posse. Sum perfect. cap. 53. Sic enim ait: Non uidemus corporli aliquod in natura sua argentum uiuum coagulare, sed ab eu ipsum fugere, quantuncunque fuerint suae conuenientiae: ideoque considerauimus nullu corpus illi in profundo adhaerere. Quid his Gebri uerbis apertius, quid dilucidius, quid etiam uerius? Nullum corpus. inquit, quantucunque maxime cum mercurio conueniat; eum coagulat, precipue autem cum illo edhuenit aurum, ut testatur passim: Nullum corpus meicurium coagulat nisi solutum. quod si aurum non potens sit mercurium coagulare; profecto heque mercurius satis efficax erit ad aurum soluendum, cum unum opus sit coagulationis & solutionis, nec ulla tempotis differentia inter haec duo. 64 De materiae tenuitate Hoc enim modo Calid filius Iasichi. Lib. secretorum. Sοlutionis & coagulationis unu opus. Solutio corporis & coagulatio spiritus sunt duo, sed habent unam operationem, quia spiritus non coagulatur, nisi cum solutione corporis, & similiter corpus non soluitur, nisi cum coagulatione spiritus. Et paulo post. Scias quod inter solutionem corporis & coagulationem spiritus, non est differentia temporis, neque opus diuersum, ita quoa sit unum sine alio, sed eorum est unus terminus, & unum factum, & una & eadem operatio circuit super illa duo. Idem Cap. 1 non minus dilucide quam Raim. Lul. aut Geber, corpora prius subtilianda, dicit, quam spiritus cum eis coniungantur. His uerbis. Dico quod in corpore non morabitur spiritus, nec in eo erit, nec cum eo ullatenus remanebit, quousque ipsum iorpus habeat ex subtilitate & attenuatione, ut habet spiritus: & cum ipsum iam attenuatum fuerit & subtiliatum, & exierit a sua densitate & spissitudine ad tenuitatem, & a grossitie & corporeitate ad spiritualitatem, commiscebitur tunc spiritibus subtilibus, & sic euadent unum & idem, & non separabuntur sicut nec aqua mixta aquae. Aurum & argentum per mercurium solui non posse. Ex supradictis satis euidenter liquet, quanto in errore uersati sint hactenus, & uersentur etiam num hodie, qui aurum urgentumque uel alia metalla cum argento uius uulgari solui posse sperant, & ueram solutionem Philosophorum praetereunt. Unde necmirum est, si in principiis labantes debitum finem non, assequantur. Sed dicet alius, In lampidem nostrum Cap. Tertia obiectio. secundum. 65 nihil extranei ingreditur, nec ei admiscetur quippiam quod non sit de natura sua metallica, quomodo igitur suades ut corporibus sales & atramenta addamus, quae a metallorum natura aliena sunt? Responsio. Respondeo, aliud esse, simpliciter aliquid addere ad expurgationem uel attenuationem spirituum uel corporum, aliud ingredi & permisceri per minima in radice cum utriusque permanentia Ita Philosophi sales quidem addunt spiritibus ut expurgentur, corporibus uero ut soluantur, sed eadem substantia eorundem intimam non ingrediuntur, neque pondus eorum augent, neque ullo modo adhaerent, sed leuissimo lauacro aut ablutione recedunt, neci quicquam praeter naturam metallicam & mercurialem in opere simul iungitur, ex qua sola totum opus completur. Solurionis ratio duplex. Soluuntur itaque corpora perfecta & imperfecta, sed diuerso respectu: Haec enim soluuntur ut mercurium habeamus quo cum terra imbibatur, abluatur & sublimetur: Quid inscisit inter solut. corp. perfect & imperfect. illa, ut spiritus firmentur, figantur, ac tingantur, quia spiritus in terra figi non possunt, nisi per aquam corporum perfectorum Hocetiam interest inter metalla quod perfecta non egent depuratione aliqua ante solutionem, quia perfecta sunt & munda, sed tantum attenuatione. De Inuest perfect. cap. 2. Hoc ipsum nos docet Geber. Praeparare, inquit, est superflua 66 De materiae tenuitate. demere, & absentia supplere, & sic notam eis immittere perfectionem: Hac uero praeparatione non indigent corpora perfecta. Corppra perfecta ante solui praeparatione non egent. Indigent uero praeparatione tali, qua eorum partes magu subtiliemur, & a corporalitate sua ad spiritualitatem reducantur. Imperfecta uero cum contineant terrestreitatem immundam, foeculentam, & in combustibilem, nimis grossam, ingressionem impedientem, & fusionem, & humiditatem similiter combustibilem, & corrumpentem, & rarae substantiae & porosae, habentem fusionem sine ignitione debita, uel nullam, nec tolerantem extensionem sub malleo sufficientem: oportet depurari ante solutionem, & superflua, haec quae non radicaliter, sed accidentaliter iis superuenerunt, demere per artificium: De inuestiga. perfe. cap. 5. Cuius modum elegantissime tradit Cieber in hanc sententiam. Primo eleuanda est cum igne proportionali tota humiditas superflua & corruptae in illorum essentia, etiam super fluitas subtilis &: Imperfecta quo modo praeparanda ante sol. comburens, & hoc caltinando: deinde totalis substantia remantus corrupea in illorum calce luperfluae humiditatis comburentu, & nigredinis, corrodenda est cum aquis mundatis, corrosinis; acutis, seu acerbus, donec calx fuerit alba uel rubea, aut secundum corporis naturam & proprietatem colorata, & munda ac pura ab omni superfluitate seu corruptione. Postea uero delenda seu deponenda est, totalis terrestreitas immunda & foeculenta, combustibilis, Cap. secundum. 67 & grossa, ( um rebus praedictis, mundatis, uel puris, fusionem metallicam non habentibus ( sales intelligit ) cum calce pradicta depurata commistis & bene triti, quae in fusione seu calcis reductione re¬u tinebunt secum terrestreitatem grossim & immundam; remanente corpore puro ex omni superfluitate corrumpente mundato, & hoc totum descendendo. Sum. perfect. cap. 49. Descensionis autem modum & causam quoniam aperte & dilucide praeter morem suum tradit Geber, nos ne longiores simus, lectorem eo amandabimus. De elementis lap atcenuandis. Enarrata attenuatione metallorum quae per reductionem in primam materiam hoc est mercurium peragitur, & operis principium nobis exhibet, consequens est, ut de elementis lapidis sermonem instituamus. quae non minus subtiliari praeceperunt Philosophi, quam ipsum corpus metallicum durum & compactum. Quot operarionum modi. Modi uero quibus ad hoc perueniatur traduntur sex potissimum. Putrefactio, distillatio, calcinatio, solutio; sublimatio, & ceratio. Horum non nulli parti lapidis superiori, quidam inferiori: Lapis in superiorem & inferiorem partem diuisus. subseruiunt, aliiiutrique. Sic enim diuisit lapidis partes Hermes inquiens, Quod est superius, est. suut quod inferius. Superiorem autem uoco spiritualem non fixam, leuem & uolatilem, spiritum uidelicet & animam, quae mortificatum lapidem uiuificat & resurgere facit. Inferiorem dico terram quae manet fixa, & remotis ac consumptis omnibus superfluitatibus miscetur cum superiore; ex quibus coniunctis & unitis fit opus perfectum. Operat. Superiorem partem attenuat distillatio; superiori aut inferiori lapidi parti descruientes. inferiorem calcinatio, solutio, ceratio; utramque putrefactio & sublimatio. Posset his addi colario per filtrum, ssiue, depuratio perlacinias, cum ea quae depurantur magis quoque subtilientur: item maceratio & infusio, qua uirtutes & subtiliores rerum siccarum partes euocantur & liquoribus uini, aquae, uel olei infunduntur: similiter circulatio, qua perpetua rotatione, seu ascensione & descensione continua, liquores quidam supra modum ita artenuantur, ut calcem quae nullis distillatipnibus ab iis amoueri potuit, deponant, & in fundo relinquant, aeriumque quodammodo naturam assumant. Sed haec & similia quoniam uegetabilibus & iis quae ex animalibus procedunt, magis conueniunt quam metallis, quibus tamen eadem opera per similitudinem non nunquam accommodantur, consulto praeteribimus, praesertim cum ab aliis: qui de Quinta rerum essentia extrahenda scripserunt, haec sine ambagibus tradita sint. Nec tamen in metallicae metamorphoseos arte omnino repudianda: licet enim de Elixiris perfectione non sint, tamen ad praeparationem rerum non parum adiuuant quandoque Cap. secundum. 69 Colationi tamen per filtrum non inepte subtitui potest compressio percorium aut pannum duplicem, qua exploramus num argentum uiuum corpus aliquod metallicum in se contineat, nec ne si enim in corio aut panno aliquid remanserit quod traiici nonpossit, hydrargirum tale operi Physico inutile iudicandum erit. De putrefactione. Solutionem itaque sequitur Putrefactio teste Arnaldo de Uilla noua qui idipsum affirmat his uerbis. Ros. part. 2. cap. 4. Lapidem dissolutum accipe, & pona super calorem temperatum, ut putrefiat & digeratur melius, uidelicet per mensem Philosophorum. Codicil. Hermes in Turba. Secundus gradus est. putrefacere Raimund: circa finem primi practi. etiam Lullius in eandem sententiam scribit. principii. Intentio quam debes habere fili, est ut lapidem dissolutum accipias, & illum in secreto fimo collocare non differas, ut stet ibi per 40 dies, quia elementa alterantur, & ad inuicem corrumpuntur. Talis corruptio est argenti uiui nostri solemnis generatio, quae haberi nequit nisi post putrefactionem. Lib. I. de simpl. medi. facul. cap. 35. Putredinem autem attenuare minime ignotum est uel Platonis testimonio, quod Galenus adducit. Putiedinis diffinitio. Nam de iis quae sapore sunt acri uerba faciens, Eadem ista, inquit, interdum a putredine attenuata angustas ingredium ut uias, acidusque inde sapon emanat. Lib. 4. Putredinem definit Aristot corruptionem propriae & naturalis caliditatis in unoquoque humido: meteo. Lib. methodi me. den cap. 8. ab alie na caliditate ambiente. Gale. uero dicit putrefactionem esse mutationem totius putrescentis corporis substantia ad corruptelam a calido externo. Galeni diffinitio magis uegetabilibus & animalibus quadrare uidetur; Aristorelica uero Chemistarum operationibus, eamque ampelxus est Raim. Lullius, dum loco superius citato sic dicat. efssectus putrefactions est propriae & naturalis calid tatis ab innaturali caliditate corruptio Et paulo post. Sic complexionem mutat innaturalis calor quae substantia metalli conuenit in complexionem oppositam, quod tamen facere non raleret, quamdiu staret humiditas calore naturali informata, & ideo oportet ut prius corrumpat caloreni naturalem sub conseruatione illius. Dicit sub illius conscruatione, ut intelligamus calorem innatum non omnino tolli per externum calorem putrefactionis auctorem, sed tantum hebescere, & deficere propter humidum superfluens, donec eo amoto per distillationem, aut exsiccato per decoctionem, elementa actiua per calcinationes acutiora & ignea magis reddira uires suas denuo exerant, & demonstrent. Putrefactio elementorum diuisionem praecedit. Putredinem itaque elementorum diuisionem praecedere necesse est: nam si partium diuisionem quaerimus quas praecediti matura iunxit; putrefactio ad eam diuisionem uia est. Ut enim mixtio: teste Aristot. est. putredo: dissolutio. Ideo oninia putrefiunt; ut magis digesta melius separentur. Unde Lullius in Cod. In tali materia simplicis corrupta insunt quatuor elementa composita, separabilia, & resolubilia in aquam meucurii post putrefactionem. Uocat autem materiam simpli en corpus solutum, ad differentiam corporis solidi & duri. Elementa Chymistarum qualia. Dicit item elementa composita, quia ueri Chemistae non quaerunt elementa sim plicia, ex quibus nulla fieri potest generatio, sed elementa composita, quorum singula reliqua etiam tria annexa & adiuncta habeant, praedominante tamen uno pre reliquis tribus. Ita aquam uocant Philosophi in qua aquae uincunt qualitates, frigidum uidelicet & humidum; aerem in quo superant calidum & frigidum: ignem in quo caliditas & siccitas excellunt: Putrefactionum modi aliquos. terram in qua siccitas & frigi ditas exuperant. Putrefaciendi autem modus est; ut lapis solutus in uitro clauso sub fimo collocetur; calorque eius ad tempus praefixum conseruetur, siue urinae aspersione, aut calcis uiuae substratione, siue fimi adiectione, aut eiusdem octauo quoque die immutatione. Pract. artis intellect. Est & alius modus subtilior, quem insinuat Raim. Demateriae tenuitate mectet continuo & calefaciat; habeatque a latere item canalem aeneum, qui extra furni fabricam promineat, epistomioque suo stricte claudatur cum opus erit, perquem aqua calida denuo infundi possit pro arbitrio artificis mensurantis aquae diminutionem, ut tantum uidelicet infundat mane & uesperi quantum euaporauerit. Lullius, ut uidelicet totum compositum dissolutum collocetur in fimo prius posito in aeneo quodam uase subtus & circumcirca perforato, quod intret in aliud uas similiter aeneum, in cuius fundo sit aqua distans a fundu uasis perforati digitorum sex aut octo altitudine, ut uapor aquae excalefactae sursum eleuatus fimum in superiore uase contentum hu72 Superius etiam operculum ex aere sit, intrans stricte putrefactionis ollam, uapores eleuatos cohiben, & remittens. quod amoueri & addi possit pro libito. Element. Putrefactionem consequitur elementorum separatio, quae ideo fit, ut singula separatim melius possint mundari. separationem fieri post distillationem. Haec uero per distillationem peragitur. Distillat. diffinitio. Est autem distillatio partium cuiusque rei humidiorum in halitus seu uapores a calore extenuatio, atque in aethera sublatio, qui frigidis, alembici fornicibus, aut recipientis uasis lateribus occursantes, & inibi residentes frigore densantur, coeuntque in guttas, ac stillatitii facti refluunt, & in humorem abeunt. Distillationis diffinitio a Gebro tradita mutila potest uideri quibusdam cum inquit distillationem esse uaporum aqueorum in suo uase eleuationem Sed Geber non tam distillationes uulgares respexit quam Physicam, cui haec diffinitio sufficere putabatur. Curinuenta. Causa inuentionis duplex describitur ab eodem. Una quidem purificatio a foecibus altera, conseruitio a putrefactione: experientia enim ostendit distillataquaeque puriora effici & melius a putrefactione praeseruari. Maxime autem indigebanti Philosopli aqua purissima & mundissima sine terra; Media, cucurbita recta, sed inuersa Ini utraque uero receptaculum tantum additur uasis ori, in quod immediate propulsi uapores intrant, ibidemque Obiectio. Responsio. ut si quando imbibenda esset terra siue medicina mundata, aquam haberent quae foecem post iillius resolutionem non dimitteret, qua medicinae & spiritus mundati possent infici & corrumpi Sed obiiciet quispiam me superius paulo docuisse ex elementis simplicibus nihil generari, & nunc me requirere aquam puram sine terra, quod fieri uix potest, terra enim alimentum aquae est, sicumaqua aeris, & aer ignis. Respondeo Philosophos desiderare aquam puram, non quidem absque omni terra, sed quae percipi non possit in operatione, quemadmodum Cap. 1. idem dixi intelligi debere de terra omni unctuositate uacua, quantum ad sensum, sed non in rei ueritate. Distilla sum, sed non in rei ueritate. Triplicem autem statuunt periti artifices distillationis modum. Triplicem autem, quotu statuunt periti arrifices distillationis modum. Unum per ascensum, secundum per descensum, tertium per latus siue inclinationem; inter utrumque medium. Postrema distillatio cucurbita incurua, quam retortam uocant, uel cucurbita quidem recta sed in latus inclinata, & collum angustius habente, uentremque prominentiorem, peragitur. plexcondensantur in liquorem, sine aqueum, siue soleosum. Prima uero, cucurbita seu matula etiam erecta indiget, sed ei alembicus seu pileus rostratus superponitur, in quem primo halitus: feruntur, eiusqe cameras & parietes irrorant, deinde in humorem densati per canalem eiusdem & rostrum in receptaculum dilabuntur Distillationis ratio non modo per uas sed etiam ex ignis administratione plurimum uariat. Ignis uariatio in distillando. Alia enim calore fit balnei, alia cinerum uel arenae, alia item nudi ignis carbonum, aut flammae; taceo ignes inter hos medios. Per balneuin enim subtiliores. & sine colore, & ad naturam aqueitati simplicis approximantes partes tantum eleuantur, aqua enim ignitionem non suscipit: per cineres uero colores & grossiores partes terreae, etiamm ascendere folent, cum ignitionem recipiant Per ignem uero nudum distillantur quae contumacius liquorem remittunt, uel ob siccitatem: & paucitatem, uel quod ob uiscositatem & homogeneitatem terreis partibus pertinacius adhaereat. Uas distillat. quale sit. His distillationum modis uti possunt Chymistae, ea tamen cautione, ut per ascensum, distillando cucurbita non nimis alta sit, os eius amplum, & alembicus magnus. Prohibent autem cucurbitae altitudinem Philosophi, ne aquae eius parietibus adhaereant, & ad faeces relabantur, iicque reiteratione distillationis & laboris: magnitudine occupatus derineatur artifex. Os amplum eadem ratione quaerunt, ut uidelicet facilius uapores sursum in alembicum ferantur; absque ulla adhaesione; alembicum uero magnum & altum; ut aqua distillanda magis purificetur. In comment. super quarta Plat. Nam res non clarificatur, ut ait Hamech nisi prolongetur iter suum in sublimatione Sublimationem autem Arabibus pro distillatione saepissime sumi, quemadmodum & neorericis quibusdam, notius est, quam ut exempla in medium adferre necesse sit. ar Sicut per distillationem humida, ita per De Cald. calcinationem metalla, imperfecta & pars natione. antut. Ea diffinitur a Gebro rei per ignen Piffini. ar Sicut per distillationem humida, ita per calcinationem metalla, imperfecta & pars lapidis fixa & terrea mundantur & attenuantur. tio. Ea diffinitur a Gebro rei per ignem paluerisatio per priuationem humiditatis partes consolidantis. Sed quid intelligis o Philosophe per priuationem humiditatis? num corpus ita omni sua humiditate priuari uis, ut non fluat, aut uitrificatoriam tantum det fusionem? Scribis enim Cap de Calcinat & uere quidem. Omne corpus propria priuatum humiditate nullam nisi uitrificatoriam. dare fusionem, & tamen eodem capite etiami asseris; corpora per reiterationem calimationis & reductionis mundari, sicut & Cap. de descenmundat. per pastillos idem docuisti. Si igitur calces denuo reduci possunt in corpora, quomodo humiditate priuatae sunt Haererem nisi teipsum explicares, dicens. Cum corpus solidum sit. Diffinitionis explicatio. & propter soliditatem & latitationem occultae sulphureitatis in concauitate substantiae argenti uiui defendutur per illud ab adustione, necesse fuit continuitatem eius separare, ut ignu liberias ad quamcunque miimam eius partem perueniens sulphureitatem: ex eo comburere possit, & non defendat ipsum continuitas argenti uiui in illo. Itaque ed calcinationem perfectam metallorum? non requiritur, ut omni humiditate priuetur corpus calcinandum, sed tantum ut continuitas eiusdem diuidatur, & in minimas particulas redigatur. Sicut autem diuersitas magna est rerum calcinandarum, ita & causae calcinationis uariae. Calcinandorum magna diuersitas. Caltinatur siquidem terra Philosophica, ut omni unctuositate liberetur, & ut aperta fiat & spongiosa, ut aqua melius possit ingredi, & peragere opus suum, & sicut ait Raim Lullius, ut possit crescendo dilatari, & in ipsa praefocariconuolui, mundari, & purificari, atque in naturam illius conuerti. Test. cap. 66. Calcinantur etiam corpora metallica imperfecta calcinantur & perfecta: Calcinantur item spiritus, & aliae res extraneae a natura horum, utpote, sales, atramenta, alumina. De uegetabilibus aut animalibus, eorumque partibus quae in cineremaut in calcem rediguntur hic non agimus, cum iis in opere Philosophico non indigeamus. Cur metalla imperfecta calcinentur supra diximus, ut uidelicet eorum sulphureitas adustiua ea corrumpens & comburens tollatur, & ut liberentur a terrestreitate grossa ingressionem impediente & fusionem, deinde ut humiditate superflua combustibili & euaporabili exonerentur. Calcinatio uaria. In calcem autem rediguntur aut solo igne, aut expositione eorum super uapores acutos, ueluti aceti & consimilium aut cum adiutorio salium, aluminum, & aliorum corrosiuorum: calcinantur etiam cum sulphure uel auripigmento misto cum laminis uel limaturis eorum. Corpora perfecta calcinatione non indigent ut mundentur uel a ferra, uel sulphure, aut humiditate superflua corrumpente, quibus carent, cum munda sint & perfecta; sed tantum ut magis attenuentur, & soluantur facilius, quia omne calcinatum facilius suluitur. Itaque horum calcinatio melior est per ignem solum, cum salium adiutorio, aut per mercurii abstractionem per sublimationis reiterationem super illa. Calcinantur etiam sales, alumina, & atramenta, non quod tincturam aut aliqnam perfectionem in illis quaeramus, cum ea careant; sed ad praeparationem corporum & spirituum. Spiritus calcinari non possunt nisi prius figantur: modus itaque calcinationis eorum est, utieis ad fixionem approxi78 De materiae tenuitate mantibus ignis successiue & paulatim augeatur, quousque maximum eos tolerare contingat. Optima tamen eorum calcinatio erit si rebus sibi propinquis & conuenientibus coniungantur, & calcinentur simul. sic enim fiet calx praestantissima, cuius effectum nunquam satis admiretur quispiam aut praedicet. Sum. perfect. cap. 28. Unde Geber. Sulthurcum conusto facilius calcinatur. Quod & de aliis spiritibus similiter intelligendum. Signum perfectae calcinationis est, teste Raim. Lib. de mercurio solo Perfectae calcinationis signum. Lullio, quando res calcinata in aqua calefacta soluitur, & soluta post cuaporationem aquae coagulatur, & post coagulationem in igne funditur, & iterum coagulatur. Uas, calcinationis sit rotundum, planum instar paropsidis siue scutellae, undique contectum & clausum. Uas calcinat. De Solutione. Calcinationi proxima iest solutio tam corporis metallici de qua supra egimus, quam terrae calcinatae & mundatae, iti qua sicut spiritus terram soluit; ita uicissim a terra coagulatur, atque ita simul uniuntur, ut postea ab inuicem non separentur; sed per animam colligentur & firmentur, ut ignis omnem uehementiam tolerent.. secundum. 79 tallicam repraesentent. Quae soluenda. Soluuntur autem non solum corpora, sed etiam spiritus, uerum post eorum fixionem praecedentem. Eius auctor est Geber cum ait. Sum. Inuestig. cap. 52. Unde haec Philosophorum solutio fit, quando partes terre siccae humore perfunduntur & molescunt, ita quod earum siccitas quae est durities uertatur in molliciem, ut fluant, & ingressum habeant, nec non uirtutem, & formam mecap Causa inuentionis solutionis fuit, subtiliatio eorum quae nec fusionem nec ingressionem habent, de quibus magna utilitas amittebatur spirituum fixorum, & eorum quae suae naturae sunt. Quod autem spiritibus fixis contingere potest, id etiam intelligendum est corpori & spiritui simul coagulatis & fixis accidere posse. Soluuntur etiam alia quaecunque in calcem aut cinerem redacta, & ad salium naturam accedentia, ut per lacinias depurentur eorum aquae, & postea denuo coagulentur, si opus sit, & sic spiritibus & corporibus ad eorum mundationem uel subtiliationem coniungantur. Solutioquomodo fiat. Haec posterior solutio fit per fimum aut per balneum, una intentione, nec diuerso effectu. Differt, tamen in eo quod quandoque rei calcinatae humor aliquis addatur ad solutionem eius faciliorem reddendam, quandoque uero non, prout materia ad fluxum prona fuerit aut tarda. Si quid solutionem primam subterfugerit, denuo calcinetur, & eius solutio reiteretur, donec omnia fluant in aquam redacta. De Sublimatione. Quintus attenuationis modus est Sublimatio, quae definitur a Gebro rei per ignem eleuatio, cum adhaerentia sui uasis. Definitio Quid in sublimat. 80 De materiae tenuitate Et ab Auicenna. Eleuatio partium subtilissimarum a partibus fixis. Ab utroque recte, nisi quod Auicennae diffinitio magis generalis, uidetur posse etiam distillationi accommodari: Sed is finem sublimationis respexit, qui consistit in remotione terrae, a qua liberandi sunt spiritus. Geber uero ipsum sublimandi actum magis expressit, & quae sublimanda sint, docuit. In sublimatione enim duo requiruntur, quorum primum est, ut res sicca eleuetur; necessarium. secundum, ut uasis lateribus aut parietibus adhereat, nec in guttas coeat Ut autem res sicca eleuetur; oportet eam esse aut de natura spirituum, aut quae naturam corporis & spiritus in se contineat. Spiritus Chymici quot, & quales. Spiritus autem dicuntur in hac arte corpora uolatilia quae ignem fugiunt, & euolant in fumum, & sunt primarii tres, argentum uiuum uidelicet, sulphur, & arsenicum. Secundarii quatuor, sal armoniacum, tutia magnesia, & marchasita. Quae cum faecibus sublimanda, quae non. Et argento uiuo quidem, sulphuri, arsenico, & sali armoniaco res aliquae fixae adduntur, quae illorum grossitiem terrestrem detineant, nesimul cum sublimandis ascendat, & immunda ut prius remaneant. Tutia, magnesia, marchasita materiae alterius adiectione no indigent, quia in seipsis foeces habent sufficientes, imo superfluas, cuius signum est difficultas sublimationis eorum, quae absque ignitione non perficitur Corpora uero metallica in calcem redacta si sublimanda sint, necessario indigebunt spiritu ea subleuante uidelicet sale armoniaco, quanquam Geber & alii scribant quaedam etiam absque additiune spirituum sublimari igne uehementissimo, martem tamen propter fusionis sue tarditatem indigere arsenico, uenerem thutia, cum quibus facile eleuantur propter affinitatem & naturae conuenientiam. Sed spirituum horum secundariorum breui mentione contenti, ad sulphuris, arsenici, & mercurii ( quae naturae principia ditur in metallorum procreatione ) sublimationes transibimus, si primum causam inuentionis sublimationis, utilitatemque eius hreuiter perstrinxerimus. Haec duplex est secundum Gebrum. Una. quam ut remota terreitate spirituum praedictorum, & abiecta similiter ex iis subtilissima & fumosa illorum parte, quae adustionem cum corrutione inducit, relinquatur nobis media illorum substantia, siue pars illa quae in aequalitate consistit, quae simplicem fusionem super ignem facit, sine adustione aliqua ab igne fugiente Corpora uero cum spiritibus sublimantur, ut densitas elementorum per elequare inueta sublimi tio. ut unc tuositas sulphuris & arsenici de cuius proprierate est facile inflammari, & per inslammationem denigrare, auferatur: Altera ut a terrea superfluitate mundentur tam haec, quam argentum uiuum. Tota igitur intentio sublimationis non est alia. uationem transeat in raritatem, uidelicet siccitas terrae in humorem aquae, & frigiditas aquae in calorem aeris, & humor aeris in siccitatem abeat ignis. Quaestio. Sed cogitabit quispiam, Si per distillationem aqua siue mercurius a terreitate mundatur, & terra per calcinationem a sulphureitate illam defoedante & corrumpente, quid sublimatione opus erit, cum haec nihil amplius praestet operationibus praedictis: aut si per sublimationem solam utraque haec imperfectio tolli potest, cur distillationem calcinationemque superaddimus? frustra enim fit per plura; quod aeque commode fieri potest per pauciora. Responsio. Respondeo. Per distillationem quidem purgari aquam quantum possibile est humano ingenio, & terram per calcinationem, non tamen ita mundari, quin in solutione terrae noua denuo coorruptio se prodat, & demonstret, tam terreitatis superfluae, quam aquie tatis, & sulphureitatis cuiusdam tenuis & subtilis, quae omnia per sublimationes ingeniose reiterata tolluntur. Alia obiectio. Iterum dicet alius, Plures philosophrum affirmant totum opus physicum peragi per solam sublimationem, proinde calcinationem & distillationem, & si qui alii recensentur operationum modi nihil nisi ad uere artis obscurationem conferre, & ad ueritatem celandam. Dilutio. Fateor id dictum a pluribus, & quidem uere, si sane intelligantur; siquidem solius sublimationis uoce omnes alios operationum modos a philosophis descriptos compraehendunt, quibus materia philosophica uilis & & abiecta, respectu finis, ita depuratur, & tam alte euehitur & promouetur, ut nulla res mundi inferioris, excepta anima rationali, huic comparari possit. Qugmodo totum opus non fit nisi sublimatio. Unde cum admiratione exclamans Hermes, inquit. In tabula. Haec est totius fortitudinis, fortitudo fortis. Lapidis phisici potentia. Quasi dicat nullam potentiam totius mundi, nullas diuitias, nullos thesauros huic lapidi adaequari posse, cum haec omnia deficiant paulatim, & exhauriantur, lapis uero quo plus subtiliatus fuerit, & eius operatio repetita, tanto uirtute & quantitate magis crescit & augetur, si uelit artifex. Supradictae meae interpretationis luculentissimus auctor est unus Arnaldde uilla noua, qui in flore florum sic ait. Nostrum sublimare non est superium ascendere uel eleuare: sed sublimare philosophicum est de re uili pretiosam facere, & de re infima & minima altam facere, & magnam & puram. Sublimare quid sit apud Philosophos. Cum igitur dicimus corpora sublimata, intellige subtiliata, & in altam, puram, mundam & nobilissimam naturam conuersa. Hac itaque ratione cum depuratur & subtiliatur lapis abiinitio operis ad finem, totum opus non dicitur nisi sublimatio. Quantum autem ad sublimationis horum spirituum modos, Mercurii sublimatio duplex est. Mercurii sublimatio duplex. [ M/ ] Altera a calce aurie argenti. Una, quae fit per sales praeparatos ad scorias ipsius seu immunditiem exteriorem amouendam, quae toties reiteranda est, cum resuscitationibus successiuis eiusdem, donec albissimus sit, & liuor omnis illi naturalis recesserit. Et in hac sublimatione parua quantitas mercurii deperit, quia facile ab eo sales separantur per eorum solutionem. Altera mercurii sublimatio perfectior, fit a calcibus metallorum. Hoc enim uult Geber dum ait. Sum. perfect. cap. 41. Qui cum calce alicuius corporum sublimauit, bene sublimauit, & perfecte mundare potuit cum facilitate. Quorum autem corporum calx assumenda sit, satis innuit, cum eodem cap. dicat probationem administrationis foecum cum proportione sua esse, ut eligatur materia illa cum qua plus conueniunt spiritus sublimandi, & cui permiscentur profundius. Et subdit rationem quare talis materia sublimandis conueniens potissimum eligenda sit, quia uidelicet illa cui magis uniuntur sublimanda, potentior est in retentione foecum sublimandorum, quam cui non uniuntur. Nulla autem corpora metallica mercurio magis conueniunt quam perfecta, aurum uidelicet & argentum, idque cap. 45. expressis uerbis subdit, dicens. Ab istis enim ( scilicet salibus, calce ouorum, marmore trito, & similibus ) mundatur ab aliis uero rebus habentibus affinitatem cum eo ( nisi sint. perfectionis corpora ) corrumpitur potius, quiae sulphureitatem habent omnia talia, quae ascendens cum eo in sublimatione ipsum corrumpit. Sed num igitur corpora perfecta limata, aut in tenuissimas bracteolas reducta mercurio pro foecibus addenda erunt? minime, quia nihilo plus mundabitur, quam si foeces nullas haberet. Quod experientia uerum depraehendit, qui cum sublimasset mercurium ab auri scobe multoties, illum nihilo mundiorem reperit. Quocirca subtiliter addit Geber. Ideo a calcibus melior est sublimatio quam a rebus omnibus. Nec Geber solus a calce auri & argenti mercurium fublimari praecipit, sed etiam Auicenna, Arnaldus, & Raim. Lullius, qui omnes sublimationem mercurii a calcibus duorum luminarium facilem esse & breuioris temporis, artificique utilem asserunt. Sic enim inter alios uenerabilis Lullius, in Codicil. cap. De inquisitione causae quare fiat dissol. secunda. Si cum calcibus duorum lumiuarium sublimaueris, utiliter sublimabis, & mundabis cum facilitate. Mercurii aquo, fitas quomodo remoueatur. Sed haec quidem de sublimatione argenti uiui uulgaris intelligi cupio, non de mercurio corporum, qui melius sublimari non potest, quam a calce propria, cum nulla ei magis affinis sit quam haec Remotio uero aqueitatis mercurii superfluae est, ut quando commiscetur calcibus a quibus sublimari debet, teratur & misceatur illis cum imbibitione, quo usque de illo nihil appareat, & postes igne lentissimo, ita uet per eum 86 De materiae tenuitate mercurii substantia non ascendat, aqueitas imbibitionis remoueatur, qua recedente etiam argenti uiui aquietas recedit, residuumque per sublimationis reiterationem remouetur. Signum perfectae sublimationis argenti uiui nobis indicat Geber his uerbis. Signum perfectae sublimationis. Sum. perf. cap. 45. Quod si fusionem bonam dederit, lucidumque & albisimum habuerit colorem, & peruium, tunc sufficienter sublimatioeem administrasti, Sulphuris & arsenici eadem sublimatio est, sicut eadem quoque est, materia, hoc solummodo differens, quod cum arsenico elixir album, cum sulphure rubeum perfititur. Sulphuris & arsenici sublimatio que melior. Sublimantur autem recte a sale praeparato, uel a uitriolo, aut alumine in calcem rubeam redacto, uel a squamis ferri, uel aeris combusti, ut auctor est Geber, uel a calcibus metallorum, quod melius est, donec optime dealbentur, & candorem niuis assumant, siquidem similis est sublimatio horum cuim mercurii sublimatione, hinc Geber cap. de arsenico. Sum. per. cap. 41. Quae sublimatio melior. Figitur arsenicum sicui sulphur, utriusque uero sublimatio a calcibus metallorum melior est. Sed optime faciunt qui hos spiritus purgatos & subtiliantos coniungunt cum contritione & imbibitione, deinde leni decoctione coagulant, postmodum magna ignis uiolentia sursum protrudunt: inueniunt enim eos perfectissime tam a terrea foeculentia, quam a tenui & fumosa illorum parte adustionem cum corruptione inducente, mundatos. Atque id procul dubio intellexit Geber, cum de Sulphure uerba faciens inquit. Qui quaerit ex eo opus elicere, illud per se praeparando noueliciat, quoniam cum misto perficitur, & sine illo protelatur magisterium usque ad desperationem. Nulli autem rei facilius miscetur sulphur quam argento uiuo. Quod sciunt pharmacopei, qui ex hydrargiro unguenta aut malagmata componentes, illi aliquid sulphuris plerumque addunt, simulque terunt, atque eo modo & hydrargirum celant, & ut facilius reliquis simplicibus idem compositum intrantibus iungatur, efficiunt Id ipsum quoque docet Geber dicens. Sum. perf. cap. 53. Geber explicatus. Argentum uiuum commiscetur cum sulphure, arsenico & marchasita defacili propter communitatem in natura sua. Idem sublimetionem quoque hanc insinuat Cap. de Sulphure. Cum mercurio miscetur sulphur, & fit ex eis per decoctionem coelestinus color & delectabilis. Decoctionem intellige, quam sublimatio subsequuta sit, subticente hoc loco id Gebro pro more suo, qui in diuersis capitulis sparsim artem tradit, sed seipsum alio loco declarante, dum cap. de Sublimat. sic scribit. Ex multiplici contritione & leni assatione aqueitatis argenti uiui maior pars deletur, cuius residuum per sublimationem tollitur. Et cum uideris illud albissimumexcellens niuem albedine sua, & quasi mei tuum aludelis spondilibus adhaerere, aunc reitera sublimationem eius absque foecibus. Quod decoctionem superius appellauit, hic leuem assationem nomiuat, quod ibi de sublimatione reticuit, hic addit, & si non addidisset. tamen ex ipso effectu sublimationis intelligi posset, dum ait, cum uideris ipsum quasi mortuum aludelis spondilibus adhaerere. quod absque sublimatione fieri non potest. Nec est quod quisqiam imaginetur Gebrum aut ipsius interpretem per coelestinum colorem intelligere, coeruleumpurpureum uel uiolaceum, aut cinnabarim factitiam, nam eodem Cap. 28. praemiserat Sulphur mercurio associari, & per sublimationem fieri usifur. Usifur autem Arabum nihil aliud est quam Cinnabari arrificiale nostrum. Coelestis sine coelestinus color quid chymistis. Nec auctores chymici fere aliter usurpant nomen coelestis siue coelestini coloris, quam pro eo qui albedine sua omnes totius mundi albedines supergreditur, magisque coelestis uidetur quam terrestris. Sic Rosarius. Sublima mercurium donec coelestiuum habuerit colorem, hoc est, albissimus fiat. Hunc colorem mirabilem albedinis insinuat Mireris dicens. Hoc si subito ponderis, admiratio, timor & terror tibi eueniet. Quasi dicat. Si hunc colorem albissimum praeter exspectationem tuam uideris, admiraberis quasi rem supernaturalem, & timebis simul, ne aliqua subsit elusio; & ab oculis tuis euanescat. Dixi fere, quia aliquando coelestinus color pro caeruleo siue lazurio capitur. Sum. perfect cap. 32. Ueluti apud Gebrum cap. de argento hoc modque loquentem. Positum super fumum acutorum, situt accii; salis armoniaci, & agrestae, fit coelestinus color mirabilis. Cap. 45. De hac coniunctione spirituum sublimandorum aperte quoque disserit Geber alio loco. Sum perf. Ne sis in praeparatione argenti uiui, quae per sublimationem sit, negligens, quia qualis erit mundatio. talis & perfedio sequetur, unde quosdam contingit ferrum, quosdam uero plumbum, & quosdam uenerem, & quosdam stanuuin formare, quod contingit propter purificationis negligentiam. quandoque illius solius, quandoque sulphuris sibi admixti, uel eius comparis, scilicet arsenici. Atque haec de sublimationis modis sufficiant. Uas sublimationis. Uasa sint uitrea inferius lata in acutum desinentia instar figurae quae a mathematicis Conus appellatur, uel etiam conuexa & testudineata absque rostro, instar alembici coeci, quorum cameris & lateribus sublimati spiritus adhaereant. Scutella inferior sit terrea, quae superius uas apte intra parietes suos recipiat. Signum perfectae sub. Probatio uero bonitatis & perfectionis sublimationis horum duorum spirituum est, ut inueniatur lara & lucida, & non aduratur. Sulph. & arsenici. Ut docet Geber Sum. Creatio attenuat. perfect. cap. 45. Inter attenuationum modos etiam Ceratio non infima est, per quam medicina dura & non fusibilis aptatur ad liquefactionem, ita ut fluere possit & ingredi, quod non fit nisi 90 De materiae tenuitate per contritionem & imbibitionem. Quae autem imbibuntur, mollificantur, & quanto plus mollificantur, tanto magis partes grosse & durae fubtiliantur. Sed quia de hoc attenuandi modo, eiusque definitione & inuentionis causis abunde dictum est Cap. primo, ea hic repetenda non putaui, cum insinuasse tantum sufficiat. Tenuitatis commoda 3. Nunc in uniuersum tenuitatis Medecinae commoda recenseamus, quae potissimum sunt tria. Primum. Primo enim si subtilissima non fuerit medicina non penetrabit in instanti corpora transmutanda; si uero non penetret, nec miscebitur quidem, si non miscetur, non alterabit, nec tinget. Ideo terram omnem & aquositatem grossam accuratissime remouendam certis operationum modis docuimus, remanente sola media Mercurii substantia tenuissima & aeria: terrestre enim & densum penetrare non potest, sed tenue & aerium penetrat. facile & tingit. Hinc Philosophus quidam in Turba. Corpus non penetrat corpus, sed subtilis substantia congelata, quae corpus penetrat & colorat. Medicina attenuata ceri comparata. Hanc tenuem lapidis substantiam philosophi non potuerunt melius quam aeri comparare. Sic enim Rosarium. Si hic lapis non esset aeriae natura, non coniungeretur mercurio, nec ti commisceretur, nec ingrederetur ipsum, sed quia similes sunt, commiscentur & coniunguntur, adeo ut ignis non separet inter eos. Ubi considerandum Auctorem Rosarii lapidem perfectum conferre cum mercurio, non quidem decoctione, quae in Elixire maxima est, minima in argento uiuo, aut nulla, sed natura & radice, quia iisdem principiis constant, & quia materia Elixiris ad perfectionem deduci nequit, nisi reducta fuerit in mercurium, & subtilis facta instar argenti uiui uulgaris, cui Philosophi non minus aeriam tribuerunt naturam. Sic enim de eo Auicenna, Lullius, & Arnaldus, Argentum uiuum est homogenium in natura, quoniam aut remanet totum inigne fixum, aut totum ex eo uolat in fumum, cum sit in combustibile & aerium. quod perfectionis est signum. Quare sicut argentum uiuum sublimari potest, & in aerem propelli, ita etiam necesse est totam Elixiris, materiam uolatilem reddi, & mercurium fieri, ut in alembicum siue in aludel ascendere possit. Unde Aristot. Nihil lapidi nostro conuenit, quod uiuum non fuerit, & coelum aeris non petierit. Secundum subtilitatis commodum. Quae Lapidis aeria natura non mediocrem aliam utilita. tem adfert, cum causa sit aequalis & uniformis omnino fusionis, quam aeri adscribit Raim. Lullius. Test. c. 72. His uerbis. Si lapis de subtili substantia non esset, non posset habere fusionem uniformen, neque dulcisicationem cotinuam nec una pars bene consequeretur aliam. Et per hanc proprietatem opus est, ut aer in dicta substantia dominetur, hoc est, quod lapis noster de natura aeria sit generatus, nam alio modo proprietas aeris in eo dominari non posset, nisi de uera ei? substantia sii generatus. His duabus commoditatibus quas prestat in Elixire materiae tenuitas, accedit & tertia non minoris momenti, quod uidelicet ea sit causa ponderis. Tertium. Spissitudo enim ponderis metallorum causa est, quae sequitur bonam terrae cum aqua mistionem: quanto autem terra & aqua subtiliores fuerint, eo magis & melius permiscentur, coadunantur & densantur, quae densatio perfecta pondus adfert. Ponderis metallorum causa. Qua ratione aurum & arg. uiuum uidemus reliquis metallis praeponderare, aqua enim eorum non patitur terram poros habere, propter eorum internam & per minima permistionem, quod secus est in reliquis metallis, in quorum coagulatione propter scoriam a Mercurii natura heterogeniam iisdem metallis permixtam, pori insensibiliter fiunt, unde superuenit leuitas, quae non est aliud, quam absentia materiae & eiusdem porositas; ut grauitas non est aliud, quam solida appositio materiae. Sum. perf. cap. 75. Quod ipsum confirmat Geber, dicens. Causa ponderis magniest subiilitas substantia corporum. & uniformitas in essentia: per hanc enim tantum illorum possunt densari partes, ut nihil intercidat, & partium densatis ponderis est adductio, & illius perfectio. Idem de Auri natura loquens, aic. Lib. cod. cap. 61. Quia auram subtiles & fixas habet partes, ideo potuerunt mulium densari, & hac fuit causa magni ponderis. De argenti uini ponderositate Idem. Cap. 63. Argenium uiuum densam liabere substantiam manifeste uidet uel monociulus per ipsius aspectum, propler grauedinem sui ponderis immensi, quoniam praeponderat auro, cum in sua natura est Hec igitur tam de materiae ex qua Elixir conflatur, quam de Medicinae perfectae attenuatione omnino necessaria, subtilitatisque commodis dicta sint: pergo ad affinitatem Lapidis cum metallis declarandam, de qua in Cap. sequenti. De Affinitate Seu Uicinitat inter Elixir & rem transmutandum. Cap. Iii. In quo demonstratur opus Chymicum mere esse naturale, principia artis & naturae explicantur, aurique generatio per naturam exempli loco proponitur, & in quibus ars naturam imitari ualeat, in quibus uero non, ac quomodo medicina sibi simili adhaerendo metalla peruadat, docetur. Tandem Sophistarum opera examinantur, & quid ad propinquiorem Elixiris cum metallis uicinitatem defiderent philosophi, exponitur. Democritus, & Sapientes Turbae nihil tam frequenter lectoribus inculcant, quam naturam, hinc illae propositionis. Natura natura laetatur. Natura naturam continet. Natura naturam incit ac superat. Item. Natura naturam putrefait, gignit, & renouat. Quibus uerbis significare solueruut opus Chymicum mere esse naturale, & naturam esse, quae appetit, retinet, digerit, expellit, corrumpit, generat, & informat tam lapidem ipsum quam metalla per commistionem eiusdem, ministrante tantum illi artifice, e calorem conuenientem suppeditante. Opus alchymicum per naturam solam compleri ministerio artificis. Quomodo enim natura gaudet natura, nisi appetitu & attractione eius quo indiget? quomodo continet, nisi retinendo quod appetit, & illi familiare est? Quomodo natura uincit naturam, nisi retentum digerendo, & transmutando ab una dispositione in aliam & superflua sibique non conuenientia expellendo? Eodem modonatura seipsam put refacit; nisi enim in ea sit causa putrefactionis, quae ex elementorum siue qualitatem eorundum distemperantia oritur, frustra conabitur ars rei putrefactionem inducere; prout patet in compositione auri, quod propter omnium qualitatum temperiem nullo tempore putrefactionem sentit, nisi prius eiusdem forma per uim naturae illatam destructa fuerit, cum alioqui in sua compositione manens perenne sit & incorruptibile. Potest quidem ars uelociorem quandoque rebus putredinem inducere. & aliam fortassis quam natura nisi praeoccupetur, corruptio tamen rei ex sua natura proueniat necesse est, ad quantandem omnia sub Lunae globo existentia sponte deuoluuntur. Eadem ratione Natura seipsam gignit, nisi enim in re sit gignendi procreandique potentia, nequicquam laboratartifex, ut eam inducat. Sic non tantum galline incubatu, sed etiam arte ex ouis educuntur. pulli, nec miratur quispiam; sciunt quippe omnes natura id fieri, quam Deus ouis indidit, ut calore conuenienti fota producant speciem auis eius cuius fuerintoua: nec refert utrum calor ille naturalis sit gallinae, aut alterius auis, uel etiam hominis industria excitatus. Anguillas & alia animalcula per putredinem ab artifice procuratam gigni naturaliter. Illud magis admirandum, posse artificio humano anguillas, aut alia animalcula produci per putredinem animalis cuiuspiam, uel herbarum aliquot simul commistarum uel etiam unius solius conuenienter & debito modo administratae. Ars tamen dici non potest istiusmodi animantia produxisse, sed natura, quae nisi iis rebus arte dispositis insita fuisset, nunquam inde prodiissetanimal uiuum. Quod hinc maxime liquet, quia non ex quibusuis animalibus aut herbis putrefactis & eodem modo dispositis, quaeuis, sed ex certis quibusdam certa & determinata producuntur. Similiter Natura seipsam renouat. Lapis enim noster, non secus atque phoenix alter ueterum figmentis nobis cognitus, per naturam seipsum mortificat, & seipsum resuscitat. Lapis seipsum occidit & uiuificat. Nam, ut ait Haly, sicut moritur spiritibus ablatis, ita ad eum redeuntibus iisdem spiritibus uiuificatur, sicque renouatur per suam ipsius naturam, neque opus est ut aliunde aliquid mutuetur. 96 De affin. medic. & metal. Simili modo dixerunt Philosophi: Naturam non emendari nisi in sua natura. Quod tam de emendatione rerum elixir constituentium quam metallorum per lapidem conuertendorum potest intelligi. Si clixiris materiam primam consideremus, quamuis in se naturaliter tincturam suam contineat, tamen haec tinctura non sufficit aliis metallis transmutandis, quia natura operatur simpliciter ad sui perfectionem tantummodo, nec gradum illum transcendere potest: ideo emendari desiderat, artificis quidem industria & labore, sed tamen per propriam naturam, hoc est, ut tinctura naturalis ipsi insita subtilietur. uirtusque eius augeatur, quod fieri non potest, nisi spiritualis primum reddita sit, & e corpore compacto duro & solido exempta: Omnia spiritu insito mulriplicantur. omnia enim spiritu quodam se multiplicare, & simile sibi producere uidemus. Et sic, quamuis artifex adiuuet haturam, & quodammodo corrigat. tamen absque hatura quae ad perfectionem adipiscendam prona & inclinata est, nihil profitit, necesse est enim naturam in arte occulte & intrinsecus laborare, artifice extrinsecus solummodo ministrante. Natura intrinsecus, ais extrinsecut labotat. Aitisex naturae minister. Ideo artifex adiutor tantummodo est naturae & minister, eam subtiliando, & calorem in num in materia sopitum & languentem calore ignis externi mouendo & excitando, qui calor internus deinde actione naturali totus opus perficit sine adiectione rei extrancae. Quamuis igitur ars emendet naturam & quandoque eam transcendat & superet, tamen nouam naturam non producit, sed tantum nature uirtutem subtiliat, & subtilem naturam in re inclusam detegit & manifestat. Sic ars e cinere filicis aut alterius plantae uitrum educit. cuius substantia si in cineribus per naturam occultata non fuisset, frustra inde artifex uitrum elicere moliretur; nullis enim e rebus prolici aliquid potest, quod in ipsis non sit per naturam. Quare apte & apposite ad rem Senior. In lib. de siguris. Non est natus, neque nascetur in posterum, qui hanc scientiam possit complere sine natura, natura coelitus indita rebus, & infusa. In principio Rosi. Et Arnaldus. Manifestum est operationem medicinae esse operationem naturae, ipsamque medicinam esse eandem naturam, eo quod ipsa medicina solummodo composita sit ex natura. Si metallorum uilium per Elixir emendationem per hec dicta, naturam non emendari nisi in sua natura intelligamus, duplicem enim interpretationem innuimus supra, illa quoque non nisi per naturam fit, prout ex infra dicendis patebit. Nunc Naturae definitionem perpendamus, quam praetermissis ambagibus & longis disputationibus, dicimus cum Marsilio ficino esse uim quandam rebus insitam ex similibus similia procreantem. Naturae diffinitio ex Mat. fitine. Item, Naturam esse ignem inuisiuilem, seu igneum quendam uigorem rebus creatis insitum, quo cunctae res se multiplicant, teria apud naturam, eadem erit necessario & apud artem. Cum autem materia sit una & determinata omnino apud naturam & non multiplex, ergo necessario illa determinata materia, & eadem, erit similiter & apud artem, & non multiplex. Haec autem materia quae naturae subiicitur ut diximus, est argentum uiuum. secundum omnes Philosophos tam naturales quam chymistas, ergo & apud artem alchymiae materia erit similiter argentum uiuum. Et quia materia non producit seipsam in esse ad generationem & formam, sed ab agente proprio dirigitur & informatur, oportet necessario, ut illud argentum uiuum. Idem agens naturae & utis. quod est materia dirigatur. digeratur, & informetur a suo agente proprio ad terminum intentum naturae, qui est generatio metallorum & auri. Hoc autem agens est sulphur sibi in mineris propriis coniunctum, potestatem habens illud argentum uiuum coagulandi & digerendi per calorem naturalem mineralem, secundum omnes Philosophos naturales, ita ut in sine digestionis necessario aliquod metallorum inde generetur, & ultimo aurum. Quomodo ars naturam sequatur. uidetur ergo necessarium quod illud idem agens, in arte coniunctum esse deheat argento uiuo, ut illud dirigat, digerat & informet, ita ut in fine digestionis & complemento generet idem aurum omnino ex eo sicut facit natura. Idem ergo argentum uiuum & idem sulphur omnino quod subiicitur operationi naturae, subiicietur etiam arti, & non aliud: ex quibus simul commistis in arte orietur similiter uapor, qui postea uertitur in aquam subtilissimam, quae dicitur anima, spiritus, & tinctura, quae cum reducta fuerit in terram propriam, facit ibidem quandam fixionem, & tandem fit Elixir completum. Sum perf. cap. 1. Et in his quidem imitatur ars naturam, sicut & in secundo modo generationis auri paulo superius expresso, quam tamen in omnibus sequi non ualet. In quibus ars sequi naturam non possit. Ideo Geber. Charissime fili secretum tibi pandimus, quod in hoc ariifices errant, quod naturam in omnibus differentiis proprietatum actionis imitari desiderant. Modus enim agendi, digerendi & in formandi artis diuersus est a naturali, & similiter organum siue locus, & tempus. quamuis aequipolleant ad eundem ultimum finem. Ars etiam calorem aequaliter metallorum elementa ir spissantem imitari non ualet, nec metalla siue eorum principia de nouo generare, sicut natura, cum determinatam in iis elementorum proportionem & eorundem mixtionis modum ad inuicem ignoret: sed ea mutuatur a natura. & quod natura praestare non potuit quae simpliciter tantum operatur ad perfectionem 100 De affin. Metal. materia omnium prima. medic. & metal. materia omnium prima sicut diximus Cap. 1. est humidum uiscosum, incombustibile, subtile, incorporatum terreo subtili, aequaliter & fortiter commixto per minima in mineris. Propinquior. Propinquior uero eorundem materia, ut docent Philosophi, est argentum uiuum ex illorum forti commistione generatum. Sed cum materia non producat seipsam in esse, ideo sagax & sapientissima natura adiunxit illi agens proprium, ut ipsum digerendo & decoquendo in metalli formam conuertat. Propinquissima. Est igitur materia propinquissima & proxima metallorum, non argentum uiuum in natura sua, sed ut est ab agente proprio, scilicet sulphure liquabili coagulatum, & cum ipso sulphure commixtum, & in terrae quandam speciem conuersum; e quibus duobus sic mixtis oritur uapor per calorem temperatissimum ascendens, & super terram propriam reuerberans, quousque per temperatam decoctionem in longo tempore fiat ibidem fixio quaedam metallica, & iuxta naturam loci corpora diuersa. Metallorum generatio circularis ab inuicem, unde cognoscatur. Et quia metalla conueniunt in materia proxima, & agente, & mixtionis modo, ideo inter coetera mixta generationem habent circularem ad inuicem ut auctores sunt Hermes. Rhasis. & alii philosophi. In habentibus autem simbolum in materia, & uirtibus, & potentiis naturalibus, facilis est transmutatio ad inuicem, non tantum per artem, sed etiam per naturam. Signum autem transmutationis eorum a natura in aurum & argentum, est mixtio eorum in una minera, & successiua mutatio. Siquidem in in multis mineris argenti & aeris aurum inuenitur, sicut etiam in mineris plumbi, aeris, & stanni, argentum. Haec imperfecta tempore decoquuntur, & in aurum uel argentum secundum generationis locum transmutantur. Una sola metallorum forma persecta in auro. Una siquidem metallorum forma ultima, & perfecta, est aurum, quam natura sola dat in mineris, nisi peraccidens impedita fuerit & ars, extramineras. Si enim reliqua metalla essent perfecta & completa in natura illa in qua sunt, tunc proculdubio non essent conuertibilia ad aliam, nisi prius in materiam primam, hoc est, argentum uiuum & sulphur reducerentur. Duplex modus generationis auri per naturam. Sed natura duplicem modum assumit in generatione auri, unum per se, & primo, scilicet, quia generat aurum purum in mineris propriis & ex suis principiis, absque admistione aliorum metallorum: alterum per se quidem, sed non primario, quia primo generat aliquod metallorum imperfectorum ex iisdem principiis in sua minera, & conuertit ultimo ipsum in aurum. Mareria una naturae & artis. Si igitur artis intentio sit sequi naturam omnino, & in quantum fieri potest, ut faciat idem aurum quod ipsa, cum omnis generatio fiat ex conuenientibus & proximis, quae & qualis erit macum absqe calore nihil generari poßit. Hic ignis inuisibilis, siue haec potentia procreandi sibi simile in rei cuiusque forma consistit, per formam namque rei natura perpetuatur, eiusque uis summa in procreando simili maxime cernitur. Forma autem lapidis est anima metallica, quae calore suo materiam eiusdem digerit, et siccitate tingit, ac formam auri ac argenti ei imprimit. Omnis forma educitur ex materia sua. Sed cum omnis forma debeat eiusdem esse generis cum sua materia & potentialiter in materia sua, ( nam sola anima humana introducitur ab extrinseco materiae suae ) necessario haec anima dans formam Elexiri erit eadem cum materia lapidis. Similiter Elixir perfectum cum se habeat secundum Philosophos chymicos tanquam forma ad matoriam, & sicut anima ad corpus, oportet ut eiusdem plane sit generis et materiae, cuius sunt corpora metallica. Sed omnia metalla constant argento uiuo & sulphure, attestantibus omnibus philosophis, ergo & Elixir necessario iisdem principiis constabit. Uicinitas Elix & metallorum qualis. Quae autem eadem habent principia & eundem mixtionis modum, in radice maxime conueniunt, & maxime uicina sunt: & haec est ea affinitas siue uicinitas inter Elixir & rem transmutandam, adhaerens & retinons sibi simile, quam tertio loco inter medicinae proprietates requirit Geber. Ad quam magis explicandam de metallorum unica materia, & forma, generatione, & transmutatione ad inuicem secundum naturam, & quomodo ars eandem imitetur, uenerabilis Raim. Lullii in primis, & M. Petri Boni Ferrariensis qui Philosophorum antiquorum opiniones diligentissime collegit, sententiam auctoritatemque sequuti, paucis agemus: deinde quomodo Elixir conformitate sua & similitudine metalla ingrediatur, iisque adhaereat, docebimus. Imprimis omnium metallorum materiam unam & eandem esse manifeste demonstrat eorundem liquefactio: Metallorum omnium materiam unam et eandem esse probatur quinque rationibus. siquidem omne metallum ex quo liquatum est, ostendit naturam & accidentia argenti uiui, unde Philosophus 40 meteor. Plumbum cum liquatur proculdubio est argentum uiuum. Item coagulatio, & ductibilitas, & quod de facili simul commisceantur, omnis enim mixtio fit ratione similitudinis & identitatis. Sic aqua aquae, oleum oleo, uitrum uitro, metallu cum metallo facile commiscetur, iungitur, & adhaeret, propter conuenientiam uidelicet naturae. Demum, quod omnia metalla reduci possint in argentum uluum, unde ortum habuerunt, prout constat uariis experimentis doctorum uirorum, & confessione etiam aduersariorum, qui artis chymicae ueritatem conuellere nituntur. inter quos est Thomas Erastus Medicinae doctor. Ea autem metallorum ea depurat & subtiliat, & calore artificiali tandem in aurum, & ulterius in Elixir conuertit. De auri procreatione per naturam. Et haec quidem de generatione metallorum in genere, nunc de auri procreatione particulari paucula subiicere non abs re fuerit, ut quomodo ars naturam in eo etiam sequatur, euidenter appareat. Natura, ut diximus, ad generationem metallorum omnium pro proxima materia recipit argentum uiuum cum sulphure mixtum, generatum simul in mineris eorum cum bona digestione, & liquefactione metallica, & ipsa simul suauissime sublimando, conuoluendo & lauando decoquit & digerit. Sed quia sulphur in metallis, aut cum mercurio eorundem remanens, ea impura, porosa & adustioni obnoxia reddit, magis uel minus, iuxta quantita tem & qualitatem suam, nec ad auri perfectionem, quae in puritate, tenuitate, soliditate, & fixione potissimum consistit. Sulphur externum perfectionem metallorum impedit. peruenire permittit, ideo natura in fine actionis illud separat ab argento uiuo, in quo tota naturae intentio fuit, illudque deinde informat forma auri, fixat, & perficit absque sulphure, ex cuius remanentia ante completum digestionem ab auri substantia & fornia degenerat, & fit aliud metallum, aut aurum cum cocommistum. Et sic patet quae sit materia metallorum apud naturam, & quid agens, & quis finis in agendo. Quia igitur haec ars in mineris metallorum non reperit aliquid quod sit argentum uiuum in natura sua, nec aliquid quod sit sulphur similiter in natura sua, nisi rarissime, nam omnino non reperiri falsum est, sed aliquid ex iis generatum & comixtum, & in naturam terream redactum: quinimo cum uideat unum quodque illorum separatum nasci per naturam in minera sua propria: Artis materia praeparata a natura. ideo ars sequens naturam non recipit argentum uiuum solum, nec sulphur solum, nec etiam argentum uiuum & sulphur coniunctim, sed eandem materiam commixtam, & ex iisdem principiis compositam quam natura preparauit arti, sicut filie prouida mater, & coniunxit a principio generationis metallorum, non secus ac in lacte, butyrum, caseum, & serum: sed postea ars eandem separat & sequestrat, purgatamque denuo coniungit & digerit calore tantum extrinsecus adhibito & natura intrinsecus operante, donec sulphur istud extrenum ab argento uiuo separetur. Qua separatione facta necessario cogitur artifex informare argentum uiuum forma lapidis. animam ei infundendo propriam, & de materia sua desumptam, & non aliena, operique finem imponere; quoniam omnis materia recipit formam suo tempore, prout est capax formae, & non prius, nec posterius. Sed in eo differunt ars & natura quod natura unica decoctione argentum sed internum erit, ex quo argenti uiui substantia constat: proinde & tota auri substantia erit ex solo argento uiuo. Sum. perf. cap. 59. Id ipsum confirmat Geber hoc argumento. Argentum uiuum nihil recipit, nisi quod suae naturae est, At argentum uiuum maxime recipit in se aliud argentum uiuum, post illud uero aurum eidemque magis adhaeret & amicum est quam aliud quoduis metallorum. Igitur relinquitur ipsum magis esse suae naiurae. Maior & minor probantur per experientiam, quia omnes res mundi quantumcunque graues, modo quantitatem argenti uiui mole sua non superent, tanquam lignum aquae, ei innatant. etiam ipsa corpora metallica, preter aurum, quod parui ponderis in ipso mergitur, ob identitatem & consensum naturae, ac cognationem maximam quam inter se habent Cum igitur aurum ex solo argento uiuo ab externo sulphure digesto, & ultimo ab eo exspoliato sit generatum, & perfectum, ergo & lapis philosophorum ex eo debet generari. Quomodo lapis ad haereat & retineat sibi simile. Quia itaque Elixir solo argento uiuo constat, propter conuenientiam naturae & similitudinem super corpora metallica liquefacta proiectum, argentum uiuum erundem corporum appraehendit, ingreditur & penetrat, idque in aurum transmutat, sulphur uero externum illis admixtum tanquam alienum a natura sua respuit, nec ei commiscetur, sed separat & se iungit, solumque derelinquit, quod deinde ignis ui facile absumitur, remanente purissima argenti uiui substantia in aurum mutata, Idipsum aperte indicat Uenerabilis Raim. Lib. de met. solo. Lullius, his uerbis Cum medicinasit ex subtilissimis partibus mercurii, ipsa quaerit in metallis suum comparem, & sibi similem propter affinitatem & amicitiam naturalem. Sum perf. cap. 57. Et Geber. Medecina meriinii est, quae maxime illi in profundo eius ad haeret. & ei per minima commiscetur ante illius fugam. Ex rebus ergo el conuenientibus necesse est illam colligere: debet autem esse subtilissimae et purissimae substantiae illi adhaerentis natura ex sua Et ibidem. Natura propriam naturam amplectitur amicalim, & ea magis gaudet quam extranea. Sophistarum in uegetab. Ostendi auri generationem per naturam & quomodo ars eam proxime sequatur, ac qua ratione Elixir metalla ingrediatur & puadat, sibique uicino & affini adhereat, retineatque: aut animalibus labores examinantur. nunc Sophistarum & eorum qui in uegetabilibus & animalibus eorumque partibus aut excrementis, lapidibus, uitris, salibus, aliisque mediis mineralibus philosophorum lapidem inquirunt, opera paucis examinemus, & quomodo naturam imitari conentur, & quam affinitatem eorum materia cum metallis transmutandis habeat perpendamus. In primis iis qui in uegetabilibus, & animalibus, eorumque partibus aut excrementis, uel ortum ex iis habentibus laborant, unam fere intentionem habent, quoniam reperiunt in libris philosophorum lapidem componendum ex quatuor glementis per artem depuratis, & iterum iunsuam manifestare non potuit, sed postea per sulphuris externi actionem excitatum, & a natura sua mutatum argentum uiuum suum coagulauit & fixauit, simulque cum eo fixum factum fuit. Omne sulphur externum urit & uritur. Quod autem ea mens sit Gebri, hinc liquet, quia omne sulphur externum siue fixum siue non fixum adu rit & aduritur, argentumque uiuum, quantumque bonum & fixum, secum in fumum resoluit. Sum. per. Cuius rei testis mihi erit ipsemet Geber: peuf. cap. 63. hec habens. Per hoc inuentum est inuentione ueridica duorum secretorum genus mirabile duplex. Unum scilicet, causae corruptionis uniuscuiusque metallorum per ignem: quarum una est inclusio adurentis sulphuris in illorum substantiae profundo per inflammationem illa diminuentis, & exterminantis in fumum ultima consumptione, quantumcunque in illis argentum uiuum bonae fixionis extiterit. Altera uero est multiplicatio flammae exterioris super illa penetrantis, & secum in fumum resoluentis, cuiuscumque fixionis in eis ipsum sit. Tertia uero est rarificatio eorum quae clacinationem fit. Tres causa corruptionis metallorum. Tres ponit causas corruptionis metallorum. Primam, quod in omnibus excepto auro sit inclusum sulphur externum adurens, & inflam mans argentum uiuum, illudque diminuens quantumcumque bonum & fixum sit: sicut patet in argento, quod quidem argentum uiuum purum & fixum continet sed propter admistionem pauci suphuris ipsum tandem diminuitur, & totum etiam consumitur. Quod autem eius exterminationis causa sit sulphur ipsius non mercurius, testis Geber, Argentum, inquit, non ita fixam habet substantiam, ut aurum. Sum. perf. cap 62. Signum est, diminutio per ignem, & sulphur eius quod non est fixum nec inconbustibile est causa illius: & quod sulphur in eo huius fit dispositionis, per illius paululam inflammationem probatur. Secunda corrup. metal. causa. Secundam causam corruptionis ponit, quod omne sulphur externum iunctum argento uiuo illius substantiam porosam & spongiosam faciat, quo fit, ut flamma exterior mutiplicata super corpus metallium, ipsi corpus ingrediatur, & argentum uiuum & sulphur eius quantumcunque fixum exterminet, eo quod argentum uiuum sulphur illud sibi heterogenium non possit praetegere ab ignis uiolentia. Quod ipsum notat etiam Geber in natura argenti, his uerbis. Argentum diminutam habet puritatem ab auri puritate, & spissitudinem grossiorem, cuius signum est, quod non densantur partes eius. Tertia. Tertiam dicit rarefactionem corporis per calcinationem; quia tunc flamma ignis ad minimas quasque partes corporis humiditate eas consolidante priuati penetrare potest, & ipsas resoluere. Cum igitur omne sulphur externum quamuis fixum comburat, & comburatur, sulphur uero auri nequanquam, quod patet per omnem examinationem ipsius in igne, quia nec deterius fit, nec minuitur unquam, necessario sulphur istud auri cuius meminit Geber non externum 109 De affin. In quo differant ars & natura. medic & metal. uiuum perficiat in aurum ars uero ad Elixiris perfectionem duplici decoctione indigeat sed breuissima nature respectu, & in qua naturam mirabiliter supergreditur. Naturae enim operatio ultra auri formam non procedit, cum is sit eius finis ultimus: ars uero hoc non contenta, cum ad auri terminum peruenerit, ulterius illud decoquit & amplias colorat, ita ut abundantia coloris & digestionis imperfectis & uilibus metallis auri formam communicet & imprimat. Dixi supra, quod natura post completam actionem sulphuris externi argentum absque sulphure fixet, & perficiat. Quod non ita accipi uelim, quasi argentum uiuum proprio interno sulphure careat, cum in prima sui creatione multas partes habeat terreae substantiae sulphureae albae in actu, quae sunt de substantia materiali ipsius, & sine quibus substantia argenti uiui constare non potest: est enim compositum, ueluti patet per Philosophum 4. Argenti uiui compositio. meteor. ostendentem compositionem eius. cum inquit. Argentum uiuum est ut aqua quae miscetur cum terra subtili nimium sulpharea mixtione forti. donec non quiescat in superficie plana & hoc est ex siccitate magna terrea quae inest illi, & ideo non adhaeret tangenti; Sum perfec. cap. 30. Et per Gebrum dicentem. Argentum uiuum, quod etiam mercurius appellatur autiquorum usu, e st aqua uiscosa in uisceribus terra substantiae subtilis, terrae albae per calorem tempeperatissimum unita tali unione per minima, quousque humidum contemperetur a sicco, & siccum ab humido aequaliter. Aurum omni externo sulphure expoliatum. Ex quibus philosophorum dictis argenti uiui compositio manifesta est. Nec etiam intelligo, quod omnino deincepi absque ullo sulphure, decoctio perfecta fiat argenti uiui in aurum, sed quod sulphur externum, quod in principio argento uino iunctum fuit & separatum ab eo, extrahat perdigestionem in actum illud sulphur quod est album manifeste in argento uiuo, & rubeum in potentia, quod deinde informat ipsum argentum uiuum formaauri, & fixat actione sua. Ex praedictis liquet igitur & aurum naturae & lapidem sola argenti uiui substantia constare. Sed obiiciet mihi quisquam Gebri auctoritatem naturam auri & eius compositionem explicantis. Quaestio. Aurum creatum est ex subtilissima substantia argenti uiui, & clarißima, sixa, & ex substantia pauca sulphuris mundi, & purae rubedinis, sixi, clari. & a natura sua mutati, tingentis illam. Solutio. Quibus uerbis Geber uidetur afferere aurum constare non solum argento uiuo, sed etiam sulphure. Cui respondeo. Gebrum per substantiam sulphurius istius a natuta sua mutati non aliud intelligere quam sulphur internum argenti uiui, sine. 112 De affin. medic. & metal. ut praemissis putrefactionibus in fimo, per distillationes recipiant primo aquam limpidam per se, secundo oleum album, quod aerem dicunt, remanente in fundo foece siue terra, in qua est ignis. siue tinctura quam ut extrahant, reaffundunt foecibus aquam abstractam, iterumque putrefaciunt, ac paulatim aucto igne post euaporationem aquae oleum rubicundum, quod ignem putant, distillant: uel post album, nulla interiecta maceratione illud excipiunt. Haec sua elementa pluries distillando rectificant, ut uocant, tandemque terras omnes a distillationibus singulis residua, simul iungunt, & in calcem seu ciuerem redigunt, cinerem imbibunt paulatim, primo aqua, seu phlegmate, deinde oleo albo, & in fine rubeo, atque eo modo elementis rite coniunctis se elixir composuisse arbitrantur. Sed quando super metalla liquefacta materiam sic praeparatam proiiciunt, uident eam partim euanescere in fumum; partim non ingredi, multo minus alterationem ullam aut transmutationem, quam expectabant inducere. Causa erroris. Causa erroris manisesta est; quia principia, ex quibus natuta metalla in mineris perficit, inuestigare, aut affumere non curarunt, sed aliena & extranea quae comburuntur & euaporant, & uicinitatem tum metallis nullam habent. Qui rectius audirent Parmenidem in Turba dicentem. Nisi ueritatis naturas Quaestio. quo argenti uiui substantia subsistere nequit, quod prius sopitum actionem ras dirigatis, eiusque complexiones bene conpteris, & consanguinea consanguineis iungatis, nequicquam operamini. Et paulo post. Intendue noscere quae naturaliter habeat propinqua & longinqua & quis lapis cui lapidi sit amicus, & quomodo se iuitem diligant & complectantur, quibus notis manus uestras operi applicate. Quod si dictas qualitate ) ignoratis, nolite huic operi appropinquare. Sed dicet farte quispiam eorum qui in huiuscemodi friuolis operam impendunt, philosophos affirmare, Lapidem constare spiritu; anima & corpore: per spiritum autem intelligere aquam, per animam oleum siue humidum radicale, per corpus terram, igitur cum nos eadem possimus demonstrare in opere nostro, quid obstabit. quo minus ex iis lapis producatur? habemus enim aquam, habemus oleum, habemus & terram siue calcem. Habetis hec fateor; sed non solum a metallica natura aliena, sed etiam a uegetabili aut animali, ut etiam si uelitis ex iisdem, quae appellatis principia & elementa, eandein plantam, herbam aut animal, eiusue partem, aut excrementum componere; tamen id facere non possitis, quamuis ex iis elementa uestra eduxeritis: multo minus igitur metallum inde componetis, aut elixir ad alia corpora imper fecta transmutanda, cum quibus nihil similitudinis habent. Solutio. Elementa enim uestra disproportionata futur hec ulla arte ea denuo uhireaut permiscere potestis, ut oleum & aqua terram suam non derelinquant, & euaporent: cum in metallis humidum sicco sic unitum sit, ut alterum ab altero nunquam derelinquatur, sed simul in igne permaneant, aut simul euolent. Si autem elementa metallorum uel elixiris disproportionentur, ut uidelicet ex iis aqua educatur limpida aut diaphana terra per se derelicta, ut faciunt ii qui ad mulierum cosmeticen uasi ob longo igne excandefacto hydrargirum iniiciunt, & eius aquam excipiunt, profecto nec ipsa magis apta erunt lapidi producendo, quam supra memorata. Deinde si suffiiciat habere aquam, oleum, & terram, cum nihil sit in rerum natura quod aqua & terra non constet & humore aliquo radicali, ex omnibus rebus iuxta illorum iudicium metalla & elixir fieri poterunt, neque haec solum, sed aliud quodcunque, animal, planta, lapis. Cur enim metallum potius quam aliud quippiam sicque inualescet & renouapitur opinio illorum, qui asserunt quodlibet e quolibet fieri: quod quam absurdum sit, ne dicam impium erga Deum, qui omnibus fere a se crcatis semen proprium indidit, ut unumquodque speciem sibi similem produceret, nemo non uidet. In lapid. & gem. elixir. Sed forte qui in gemmis & lapidibus laborem insumunt affinitatem hanc cum metallis in materia sua inueniunt. inquirentium opinio praepostera. Sicut enim metallum generatur in montibus & mineris, ita lapides & gemmae, sicque eundem generationis locum habent: Lapides in quo conuenire uideantur cum metallis. & sicut metallum unctuoso humido constat & misto cumterra, sic & lapides, nisi enim glutinosa esset humiditas lapidum, siccum terrestre non retineret humidum, nec humidum aqueum existens intra siccum faceret continuationam, sed exhalaret, & terra sicca re maneret & friabilis. Dicimus ad hec, quod non sufficiat ad hanc uicinitatem eundem habere generationis locum, aut eadem multum remota principia, & gradibus distincta quibusdam, sed ea debere admodum esse propinqua & proxima: Quamuis autem humidum uiscosum terrae mixtum sit proxima lapidum materia, tamen metallorum est ualde remota, hec in mistionis modo conueniunt, nec in subtilitate substantiae. Humidum lapidum quomodo differat ab humido metallorum. Humiditas enim in lapidum substantia terrestri non est, ligata per siccum in mihimis partibus unius & alterius, sed in grossis partibus humidi & sicci, ita ut partes humidi cum terrestribus coniaceant sicut hami catebarum, ut ait Albertus: Lib. 10. de mineral. in metallis uero minimum terrei est mixtum cum minimo aquei, & e conuerso, & plurimum unius cum plurimo alterius, & unum ab altero non separatur, ratione homogeneitatis partium, & unionis elementorum, quod contra est in lapidibus. Uidemus enim eorum humidum in igne facilem euanescere, & lapidem in calcem redigi, quia humidum euaporat, nec terram suam ubique protegit. Neque tam unctuosum humidum habent lapides, neque tam copiosum: in metallis enim humidum uincit siccum, & propterea igne liquantur. in lapidibus uero humidum uincitur a sicco, & ideo lapis teritur. Cum igitur lapides non liquentur exceptis paucis, cum etiam extendi non possint sub malleo, nec misceri cum metallis, eorum principia non possunt esse eadem, proinde neque aurum ex iis, neque elixir, componi potest. Uitri similitudo cum metallis. At uitrum magis uicinum censeri poterit quibusdam. Sicut enim metalla liquantur a calore ignis, sic & uitrum: & quemadmodum metalli humiditas non euaporat, ita neque uitri. Uitrum praeterca uiscosam ac tenacem admodum habet substantiam: propter quas rationes ars uitriaria non inepte subalternatur huic arti, unde & monet nos Geber Ut uirtum capiamus in exemplum. Differentia. Negare haec omnia non possumus: quantum tamen a metalli natura recredat uitrum, facile uidebunt, si perpendant fusionem metallicam fieri per conseruationem humiditatis haturalis argenti uiui, uitrificatoriam uero ex ultima consumptione radicalis humiditatis uniuscuiusque rei adustibilis, quae per combustionem in cinerem redigitur; ideoque fere ex cinere cuiusque rei fieri potest uitrum. Et uidedemus quod cum plumbum & stanum fuerint calcinata & combusta, per ignem congruum postea conuertantur in uitrum, sicuti faciunt figuli uasa terrea uitrificantes, Similiter, de proprietatibus & passionibus metallorum est, extendi sub malleo. id enim proprie metallo conuenit, cum nulla res mundi talem humiditatem habeat, qualem metalla: uitrum autem percussum dissilit & comminuitur, post ignitionem etiam in aqua extinctum, aut in aere frigido detentum facillime rumpitur & crepat, non autem metallum. Item, metalla omnia in conflatione ad inuicem commiscentur, propter similitudinem materiae, uitrum autem & omnia uitrificata non miscentur in liquefactione metallis, sed supernatant sicut oleum, & omnis pinguedo aque. Uitrum etiam liquefactum ponderi superposito cedit, metalla liquefacta non item, noc magis quam argentum uiuum. Quibus notis facile percipitur uitrum a metallorum natura esse alienum, proinde nec ex eo aurum aut elixir. Cautio in opere. componi posse. Quinimo monent nos philosophi, ut si quis laborantium casu opus aliquod uitrificato. rium fecerit, ab ipso manum suspendat & operi finem imponat. Sales attramenta, & alumina quae sint ab arte remota. Sed si uitrum quod humiditatem uaporabilem non habet, non potest esse materia lapidis physici, quid de salibus, atramentis, & aluminibus iudicandum sit, nemo non 118 De affin. Sales atramenta, & alumina quam sint ab arte remota. medic. & metal. uidet, cum non solum humido facilime in aquam soluantur, sed corum etiam humor aqueus & oleosus arte spagirica perdistillationes elici possit, relicta terra quae ingressum nullum aut fusionem metallicam habet. quod secus est in metallis, quae facile commiscentur propter affinitatem, & humidum eorum a sicco propter homogeneitatem & fortem utriusque mistionem non sepatatur, sed simul in igne manent aut simul euanescunt. At secus forte de aliis mediis mineralibus iudicandum quis putabit, utpote magnesia, thutia, marchasita, que de eadem humiditate participant qua metalla, constant enim omnia argento uiuo & sulphure, quamuis immistas habeant multas partes terreas ac lapideas. Marchasita, magnesia, thutia quomodo a metallis differant. Dico haec humiditatem quidem eandem habere, sed indigestam, & alio modo terminatam per suas formas, quae illis accidunt propter diuersam proportionem mixtionis elementorum propinquorum componentium quamuis alioqui elementa sint eadem. Idque manifeste animaduerti potest ex metallorum passionibus propriis. & proprietatibus, quae sunt fusio, ductibilitas, & mistio, quae metallis omnibus communes sunt: Media autem haec mineralia, neque sub malleo extendi possunt, neque misceri per liquefactionem cum metallis. Imo terrea illorum pars multis partibus uincit aqueam, quod contra est in metallis Itaque his consideratis quilibet facile percipiet haec auri aut argenti uel medicinae materiam nobis suppeditare non posse. In spiritibus solis lap. quaerentes rustra. Sed ex spiritibus metallicis solis, uidelicet mercurio, sulphure, & arsenico, quidam medicinam facilius fortasse elici posse, existimabunt, maximam enim affinitatem habent cum metallis, quandoquidem sunt eorum principia. Uidemus etiam haec leui opera praeparata & super corpora quaedam proiecta alterationem quandam inducere, quamuis non perfectam, quae si forte debite praepararentur, lapidem etiam omnibus numeris absolutum praeberent. Quam opinionem illorum confirmat Geber, dicens. Sum. perf. cap. 19. cap. 60. Non inuerunt antiqui, nec nos, nec qui post nos erunt aliquid quod uniretur corporibus, nisi spiritus solos, uel aliquid quod naturam corporis & spiritus in se contineat. Et eod. cap. Quia in nullis aliis quam in spiritibus uidimus adhaerentiam ad corpora cum alteratione, per nullam causam fuimus ab eis excusati, quii, necessarium fuerit, illos praeparasse cum mundatione illorum, quae fit per sublimationem. Et alio loco. Quaecunque alterantur, per argenti uiui uiriutem, uel sulphuris, uel horum similium necesse est alterari, quoniam haec sola communicant in natura cum corporibus. Sum. perf. Esto sane, concedimus utique omnem alterationem fieri per spiritum, propterea, non sequitur alterationem fieri debere necessario per argentum uiuum uulgare, aut sulphur & arsenicum, cum argentum uiuum metallorum etiam spiritus dicatur, nec minus sulphur album aut rubeum ex iisdem eductum, quae sulphuris & arsenici nomine a philosophis saepe usurpantur. Deinde admittamus ut etiam hi spiritus uulgo cogniti alterationem inducant metallis, id perfecto nunquam facient, quamdiu fuerint in natura sua, qui in fusione spiritus hi corpora dimittunt, nec eis adhaerent, imo asperitatem ignis refugiunt propter fugam quae ab illis non est ablata itaque si mutandi sunt a natura sua, corruptionum causae illis adimi prius debebunt, que in sulphure & arsenico est inflammabilis substantia, in argento uiuo aqueitas super flua, &. Spiritun incommoda. absque imflammatione adustiua: in omnibus uero terrea seculentia. Et a sulphure quidem & arsenico inflammatio tolli potest per calcinationem, ab argento uiuo uero aqueitas per praecipitationem: Sed hoc modo in terream substantiam rediguntur fusione carentem & ingressu Quomodo autem metalla transmutabunt si non ingrediantur, nec penetrent? Sum. perf. cap. 58. Quibus difficultatibus non repugnantibus. dicimus ex philosophorum omnium. & praesertim Gebri sententia, mediam quandam ex hu substantiam elici posse, qua per terreitatam non imptditur ab ingressu, qui per fusionem bonam perficitur, & cuius impressio non facile remouetur propter subtilitatem eius. Sed tamen cum haec mediocris illorum substantia non fixa sit, quia e non fixo fixum elici non potest, licet eius impressio non facile recedat, non tamen firmiter perpetuatur. Igitur cum ad mercurium corporum perfectorum ad hanc mediam substantiam figendam necessario sit deueniendum, consultius fuerit in iis medecinam inuestigare. Metallorum medicinam a metallis petendam. Qui igitur medicinam quaerit metalla conuertentem, relictis supra dictis omnibus nihil aut parum ad rem facientibus, metalla capiat, atque in iis metallorum principia inquirat, argentum uiuum scilicet & sulphur, cum in iis sit per naturam, & metalla ex iis generata sint. Meminerit tamen auri argentique formam nihil dare posse, quod non prius eam habuerit, proinde nec imperfecta metalla, nec argentum uiuum, nec sulphur formam & fixionem elixiri necessariam adipisci posse, nisi auri argentiue forma prius informenter, & figantur. Unde consulit Plato quarto. 2. ut in perfectis potissimum operam impendamus. In perfectis corporibus utilius & minori labore inquire eadem. Sic enim ait. Quare calcinatii & soluitis alia corpora magno labore, cum in his ( scilicet perfectis ) quod quaeritis inuenire possitis. Si indigueritis usu eorum oportet primum ut conuertatis ea in similitudinem duorum corporum perfectorum. Et Hamech commentator in Platonem, ibidem. Hac corpora, scilicet im munda, egent praeparari primum, donec fiant in subtilitate & qualitate praeparationis sicut sol et luna, sunc praeparentur iterum, donec perueniant ad id quod oporiet. Et Arnaldus. de uilla noua. Ros. part.1. cap. 8. Si in prima naturae materia opus nostrum uellemus incipere, esset longißimum, & etiam impossibile, & magnae, & infinitae requirerentur impensae ad hoc perficiendum. Et cum per difficillimum artificium lapis fuerit factus de natura metallorum, camen opus physicum nondum esset inceptum, quippe quia est necesse. ut lapis philosophorum elici possit de natura duorum coiporum perfectorum, antequam de eo fiat elixit completum, quoniam est necessarium quod illud quod est elixir sit magis depuratum & digestum quam aurum & argentum. Dicit, antequam de eo fiat elixir completum, respectu forme auri uel argenti, sine qua elixir compleri non potest. elixiris tamen materiam ex aliis corporibus peti posse, non est quod dubitemus, ut supra ostendimus, & latius infra auctoritate philosophorum comprobabitur. Diximus hactenus quomodo elixir & metalla transmutanda conueniant in principiis. Recapitulatio ante dictorum. & quomodo eadem conuertibilia sint ad inuicem, item quomodo aurum naturae & elixir constent ex sola argenti uiui substantia semoto omni sulphure extraneo: demum quo modo elixiris forma non procedat nisi de materia sua, quae alia non potest esse, quam est in metallis in principio creationis sue. Atque inhis omnibus maxilue elucet affinitas elixiris. & corporum transmutandorum, tamen ad hanc uicinitatem augendam desiderant aliquid insuper philosophi: nempe, ut corporis conuertendi pars in lapide ponatur. Exempli gratia. Corporis conuertendi pars elixiri misceri debere. Uult quis lapide physico plumbum in aurum argentumue mutare, opus est ut plumbi substantiam prius cum eo misceat, ita ut simul unum quid fiant. Similiter destanno, aere, & argento faciendum. Idipsum expresse indicat Raim. Lullius his uerbis. Quando ui facere medicinam, considera primum ad quam perfectionem praparationis eam ducere proponis, & supra quale corpus uis proiectionem facere: Pract. tes. cap. 22. nam de illo corpore, super quod uis proiectionem facere, debes in ea ponere. Et in Repert. Si uolueris facere proiectionem super corpus, pone de eius spiritu in elixir, & per tal: artificium in illud babebit ingressum medicina Et Arnald. Ros. cap. 27. Si non misces de ipso corpore super quod uis facere proiectionem in elixir, & non mitigas, non diligei corpus spiritum. Ad hoc exequendum uariae nobis proponuntur uiae a philosophis, ad unum tamen finem tendentes, qui est, ut corpus elixiri addendum subtilietur. Sed quoniam diuersi sunt attenuationum modi, prout supradictum est, dubitari merito posset, quomodo corpus istud subtiliandum it. Raim. Opiniones philosophorum diuerse recensentur. Lul. cap. supra allegato uidetur innuere que sufficiat corpus tale amalgamari cum mercurio, terendo & miscendo, donec sit quasi butyrum, nec parrtes eius ulle amplius sentiri possint, deinde amalgama istud supersterni sulphuri rubeo uel albo, cuius uapor hoc amalgama penetrabit, coagulabit, & in suam naturam conuertet. Quae quidem operatio est facilis, breuis, & uerisimilis, & credimus philosophum expertum talia scripsisse: tamen alio loco dicit spiritum corporis conuertendi elixiri admisceri debere. Geber etiam monet corpus esse soluendum. Sum. perf. cap. 59. Ait enim. Est tamen bona cautela ad ingressum rebus impermiscibilibus dandum, ut soluatur corpus de cuiis intentione est per has alierari & mutari. Arnald de ulla noua dicit alibi corpus in calcem redigendum. Cum us, inquit proiicere elixir faries caltem de illa materia cuius fuerit corpus super quod proiicere uolueris. Geber quamuis calcis expresse non meminerit, uidetur tamen mediam sequutus uiam, ut uidelicet partes corporis solubilis soluantur, reliquae calcinentur, & ea calx cum elixire iucta spiritu suo imbibatur. Sic enim pergit. Non tamen fiat omnium partium solutio, sed quarundam, dehinc illud & non aliud imbibatur corpus uice post uicem, per hoc enim henificium in hoc solum ingressum habet necessario, non autem in quocunque alio corpore necessario hoc contingit. Nisi autem ea mens esset Gebri, non diceret, dehinc illud & non aliud imbibatur corpus. Quod enim corpus imbibendum nisi proprium, & quod ex solutio superfuit, cum alterius corporis no meminerit? Illud autem in elixir intrare non potest, nisi, purum, & a sulphureitatibus adurentibus & terrea feculentia, quae percaltionem potissimum tolluntur, mundatum: nihil enim elixir ingreditur iuxta philosophos, nisi mundum, & a superfluitatibus omnibus purgatum. Quare autem Geber illud corpus siue calcem multoties imbibi iusserit, causa fuit, ut possit deinde sublimari & magis adhuc purgari quam antea: quia calx sursum omnino non, aut difficulter scandit. nisi spiritu adiuta. Omnia elixir intrantia sublimanda. Quod autem calx corporis sublimanda sit, imo omnia quae in elixire ponuntur, conceptis uerbis affirmat Raim. ullius, Arnaldus, Albu. De Intent. masar, & alii in huc modum. Alch. cap. de fixatione Conciliatio Auctorum. Si non sublimas omne id quod ponis in elixir, neque aurum ueque argentum quod inde fiet, erit perfectum integre. Et rursus Ideo oportet ut calx quae mittitur in elixir sublimetur, ut sit omnino simplexet singularis. Nos ad concilianda haec dis similia philosophorum dicta, putamus non referre utrum calx, an spiritus corporis con uertedi elixiri admisceatur, modo eius portiuncula aliqua medicinae iuncta sit; faciliori tamen & breuiori uia spiritum in fine cum elixire misceri quam calcem, quae melius initio operis additur. Utrumque tamen fieri posse absque detrimeuto. Tamen meminerit quisque, mundis non nisi munda conuenire. Oportet igitur corpus illud subtiliari & mundari modis in secundo huius libri cap. 126 De affin. medic. & metal. enarratis, et sic demum elixiri adiungi. Ut lapis omnia metalla trans mutet, quid faciendum. Hine Mars. ficinus, Si perfecius ex imperfectis exemeris, & corpori persectiori addideris, totum effici perfectum quid ambigitur? Quin imo ut lapis uirtutem suam omnibus metallis infundere possit, eaque transmutare, poterit spiritu omnium imperfectorum uice post uicem sului & augeri. Quod idem ficinus satis indicat his uerbis Quid refragetur lapidem ex omnibus metallis compositum, totum mundum non posse tingendo rubefacere? Quod non de omnibus rebus quae in mundo sunt intelligendum, alioqui uegetabilia & animalia, lapides etiam quoscunque & saxa, terramque cui inambulamus tingeret, quod absurdum & a ueritate alienum est, sed de omnibus totius mundi metallis, continens pro contento, & totum pro parte licenter usurpando. Quibus Cap. huic de affinitate elixiris cum corporibus transmutandis finem imponentes, dicimus, radices minerarum simplices & compositas imprimis cognitas esse debere artifici: quia si principla naturae ignorauerit remotus ualde erit ab opere, cum non habeat basim supra quam intentionem suam fundet. Non igitur adhaereat huic arti, nisi eam penitus inuestiget. De Radicali Humiditate Ignea, Congelante & consolidante partes retentas cum adhaerentia sui similis unione omnium partium consimilium inseparabiliter. Cap. Quartum. In quo ostenditur, tres humores, primigenlum uidelicet, seu radicalem, nutritum, & elementarem non solum in animatis, sed etiam in metallis reperiri. Quid sit radicalis humor metallorum, & qua ratione congelet & consolidet partes retentas, & quomodo in metallis augeri possit, in uiuentibus non item. Tractatur insuper de humore alimentario siue spiritu lapidis, de eius uariis effectibus & operationibus. Unde educatur, & quomodo praeparetur, & an ex aliis rebus quam ex metallis elici possit, examinatur. Dictum est superius, quomodo medicina Physica oleaginitate sua quam citissime fundatur, materiae tenuitate penetret in profundum metallorum transmutandorum, affinitate uero & naturae uicinitate adhaereat suo simili uidelicet argento uiuo eorundem, idque retineat? nunc porro quomodo retentum coagulet & consolidet ex aminandum est, quod eam rudicali sua humiditate ignea efficere asserit hoc loco. Geber. Ut autem melius intelligatur, quid sit ea humiitas radicalis ignea, paululum excurrendum est. 128 Deassin. medic. & metal. Philosophi naturales & Medici triplicem statuerunt in uiuentibus omnibus, tam stirpibus quam animantibus humorum differentiam Et unum quidem alimentarium liue nutritium uocant, quod eo nutriantur & alantur animata: Tres humeres in omnibus animatis. Alimenta Eius. qui quidem quamuis ex concoctione iam mutatus fuerit, nondum tamen in corporum uiuentium essentiam ex toto conuersus est, estque aquosus & frigidus, parum a fontana aut puteali aqua distans, si uaporario cuocetur, & uase excipiatur, inhibetque quamdiu rebus inhaerescit combustionem. Primi geninius siue uitalis. Alterum nominant primigenium siue uitalem, & radicalem, pinguem & oleosum, qui quamuis oculorum effugiat aciem. arte tamen & industria secerni etiam potest, non secus atque prior, per distillationem, in forma olei albi seu rubei; uel coloris inter hos medii. In hoc spiritum & innati caloris fundamentum, atque primam substantiam constituunt, cum sit primus & uiuentium omnium communis, in quo spritus calore perfusus primum & per se considit. Elementarissimus Exemplum trium humorum in uno subiecto. Ab his diuersus est aqueus siue elementaris humor, quo tanquam uisco terreae corporum partes iunctae cohaerent, quique rerum omnium ex elementorum permistione concretarum est communis, unsuersumque inanimorum siue lapidum siue metallorum genus hoc ipso glutinatum lustinetur. Triplex id humorum genus ut plenius cognoscatur, exemplo omnia clariora reddentur. Si quis ligneam meteriam uiridem recensque caesam igni mandet, principio uidebit aegro incendi, propterea quod multo scateat humore quem e terra pro alimento sibi hauferat, is enim est qui ab eius extremis dum incalescit emanare solet. Hoc consumpto, reliquam substantiam prompte flamma depascitur, quia purior manet pinguis illa, quae olei speciem gerit, alio liquore nullo madefacta. Hanc cum omnem ignis depopulatus fuerit, flammae quidem tum nihil prorsus erumpit, aut euolat, in subiectis tamen carbonibus sua insuper inest soliditas ex relicto aqueo humore tenaci & cohaerente, quem in elementorum concretione acceperunt; quo tandem exeso dissipatoque, cinis duntaxat aridissimus, ut apparet, reliquus est, quamuis nec ipse cinis prorsus uiscoso illo & tenaci humore careat, subtili & fixo, nihilque inflammabili, qui in uitrum transire potest, & diaphanitatem uitream praestare. Elementarii humor omnibus rebus communis. Et hunc quidem elementarem humorem philosophi naturales tam animatis, ut plantis & animalibus, quam inanimatis, ueluti lapidibus & metallis omnibus communem dicunt, radicalem uero humiditatem & alimentariam uiuentibus duntaxat tribuunt. Tres humores in lapide. Chymici uero philosophi profundius nature arcana indagantes, non 130 De radicali humidit. ignea. tantum in uiuentibus, sed etiam in metallis, & praesertim in lapide suo tres istos humores inuestigarunt & inuenerunt, non quidem prout sunt in animam habentibus, sed prout sunt in metallis. Eorum comparatio cum animantium humoribus. In primis enim sicut in oleosa, & pingui substantia uita praeditorum, calor natiuus, spiritus, & anima, & sui similis generatio consistit, ita in radicitus metallis infixa humiditate corundem etiam propagatio, calor internus materiam digerens, & anima continetur. Radicalis metallorum humor. Animam autem dico Proprietatem fundendi fluendi, & extensionis sub malleo, ( neque enim haec tam uiscositati aquae & terrae, earumque subtili & perminima mistioni tribuenda suut, quam radicali humori, qui aquam terrae, terramque aque indissolubili nodo iungit ) forma praeterea lapidis, sine qua materia eiusdem subsistere non potest: Et, ueluti deperdito humore pingui & natiuo animantia et stirpes uita priuantur, ita metalli materia non manebit, nec lapis forma induetur metallica, si radicalis iste metallorum humor igne nimio dissipatus fuerit. Alimentarius metal. humor. Item sicut alimentarius uiuentium humor a primigenio secerni & separari potest, & ueluti codem nutriuntur & crescunt animata, tandemque concoctione transit in radicalem eodem modo nutritio suo humore, separabili a radicali, philosophi chymici lapide irrorant, qui eundem sibi apponit & digerit, crescitque tam quantitate, quam uittute, non secus atque in fans qui primium parce & paulatim aqua & lacte nutritur. deinde sensim augetur, donec copiosiori & solidiori cibo digerendo sufficiat. Elemntaris metal. humor. Tertius humor in me, tallis maxime manifestus est, cum aqua terram suam nunquam derelinquat, sed simul maneant, aut simul euaporent, neque Chymiste eum separare student, cum in his iunctis proportio metallica nobis a natura data consistat, quae semel interrupta aut disiuncta ullo modo restaurari nequit. De hoc itaque loqui supersedebimus, & ad priores duos transibimus. Radicalem humorem in hac arte Raim. Radicalis humor. diss. Lullius dicit esse argenti uiui substantiam calore sulphuris impraegnatam. nitio. Testica 55. Ex qua diffinitione colligimus argentum uiuum purum quo magis digestum fuerit suo a suo susphure, quodque magis uirtutis sulphuris particeps fuerit. plus humoris natiui & primigenii in se habere. Aurum itaque cum sit nisi argentum uiuum digestum uirtute & calore sulphuris sui interni, ab externo excitati & in actum deducti, magis quoque quam reliqua metalla humiditate radicali abundabit, post aurum uero, argentum: ideoque Raim. Lib. mercuriorum c. 26. Lullius aurum uocat merum humidum radicale. Alia uero corpora quamuis interno illo sulphure non careant, tamen admistione sulphuris externiurentis debilitantur, ut internum actionem suam exerere non possit, oportetque omnia prius externo sulphure spoliari, antequam ad eorum radicale humidum perueniri possit. Si autem aurum quod non est nisi argentum uiuum perfectissime digestum in gradu naturae tantum caloris & humidi radicalis in se habet, quod a sulphuris sui proprii qualitate adeptum suit, ut respectu mercurii uulgaris passim a philosophis merus ignis dicatur ipsius substantiam digerens & decoquens, quid de tinctura physica censendum erit. quae aurum humore radicali & calore superat, & merum sulphur philosophis dicitur, & reuera est? Test. ca. 64. Sic enim Raim. Lullius. Tinctura metallica non est nisi sulphur, ex quo fit multiplicatio per suum proprium naturalem calorem in argenti uiui substantia digerente illud & conuertente in substantiam sulphuris per certum digestioni modum. Ergo multiplicatio tincturae non est msi per augmentationem & multiplicationem caloris naturalu, qui est sulphur non urens nec ardens in materia argenti uiui. Radicalis humor non est nisi sulphur. Ex quibus uerbis colligitur radicalem humorem seu calorem naturalem qui in radicali humore consistit, non esse nisi sulphur, non quidem externum & urens, quale metallis imperfectis ingenerationis loco impuro adiectum est, sed internum non urens, quod argenti uiui substantiam sibi ab artifice appositam transmutat, & in se conuertit. Nam sicut aer qui est materia ignis induit eius formam in eo, ita argentum uiuum est materia sulphuris, & conuertitur in ipsum propter affinitatem naturae, & cum sulphur illud non sit nisi tinctura, argentum uiuum etiam ab ipso digestum non nisi tinctura erit, quae pluribus modis multiplicata & aucti, calore etiam externo materiam magis magisque semper digerente tam magnae uirtutis & efficaciae facta est, ut suo exuperante calore igneo metallorum liquefactorum mercurium coagulet & consolidet, quod uero de sua natura non est absumat uel separet. Radic. humor sulphuris respectu oleum dicitur. Sulphuris itaque huius iam dicti respectu radicalis humoroleum dicitur a philosophis, quia sulphur oleagineum est & pingue ( cum a Gebre diffiniatur pinguedo terrae per temperatam decoctionem inspissata in minera quousque indurata et sicca facta sit ) de quo cum abunde dictum sit cap. 1. hic parcius loquemur, illud tantum significantes eundem etiam humorem ratione caloris sui interni saepius ignem uocari. Rad. humor ignis dicitur. Test. ca. 29. unde Raim. Lullius. fili impraegna corpus ab igne, & multiplica suam combustionem, & fortem habebis tincturam ubi per ignem non aliud intelligit quam humorem istum radicalem quo lapis impraegnandus est siue imbibendus. Ros. ca. 24. Et Armald. Ignis totum compositum maturat, subtiliat & rubificat. & aerem permiscet & consolidat, ac terrae & aqua constringit frigiditatem, ut ed incolumis redeant aequalitatem complexionis. 134 De radicali humidit. ignea. Et non ineleganter Rhodianus in occulio lapidis nestri est caliditas & siccitas, quae caliditas est elementum ignis: oleum quoque est siccum, hoc enim siccum figit, quomam siccitas ignis lingit. Ubi quanuis ignem ab oleo uideatut distinguere, tamen ignis huius qualitates caliditatem nonpe & siccitatem declarat, eiusque proprietates aperte describit. Quare ignis dicatur. Uocatur, inquam humor hic ignis, propterea, quod in eo, sicut dictum est, canlor seu ignis naturae absconditus sit, non secus atque animantium calor natiuus in humido primigenio, quod quanto magis lentum & glutinosum fuerit, ac copiosius, tanto diutius calori sufficit, & tanto perennius est. Sed calor iste natiuus in animantibus paulatim restinguitur, uidelicet, absumpto a se humido cui inhabitabat, & quod ipsi uice pabuli erat; quae consumptio si sisti posset; perpetuari, & non finiendis etatibus sustentari posset animal. Humidum primigenium metal augeri posse, animantium non item. In metallis autem & praesertim lapide physico contra est, quia in eo non solum conseruatur humidum radicale, sed etiam mirum in modum augetur, & sicut humidum accrescit, ita etiam calidum, ita ut merito ignis dici possit; qui suo calore digerit metallorum imperfectorum humiditatem non satis a natura concoctam, & suo supersluo humore radicali corum humidum primi genium maturat, multiplicatque. Et propterea lapis dicitur non habere humiditatem terminabilem; licet enim siccus sit contactu, coplosus tamen est in humiditate unctuosa in eius occulto, quae nunquam potest destrui aut exturminari. Interpretatio ante dictorum Pract. Ad antedictorum & Gebri maiorem elucidationem uisum fuit in medit adducere quid de igneo isto calore sulphuris sentiat Raim. test. cap. 22. Lullius in hunc scribens modum. fili non mireris, quando res uidebis mutari coram oculis tuis per potentiam sulphuris, quia multum calidum est & siccum. Ideo necessarium est quod proprietatem ignis habeat, uidelicet aperiendi partes totius corporis & argenti uiui, & penetrandi, & terminandi, quia percalorenquem habet in se naturaliter aperit poros clausos & seratos. Ei cum ignis sit subst initialiter colligatus in substantia subtili, cum tota illa etiam uaporabiliter intrat io um corpus; cum eius substantiae per quam ligatus est & collectus sit multum sicca, terminat & congelat humiditatem quam intrauit, secundum sui caloris informationem. Dicit secundum sui caloris informationem, propter sulphuris istius siue humidi radicalis duplicem naturam, prout ca. I. declaranimus, quarum una Lunaris lapidi tantum formam argenti impartitur, altera uero Solaris, auri: & propter maiorem minoremue decoctionem ex artificis uoluntate directam, qui argentum uel aurum facere nititur. Non autem existimet quispiam Raim. Lullium per uocem sulphuris hoc loco intellige terram philosophicam, aut aliud quoddam sulphur externum, sed solum radicalem istum humorem igneum, de quo nobis sermo, qui materiam philosophicam hoc est, terram & aquam, quae corpus & argentum uiuum nominat, aperit, penetrat, & terminat, scilicet, formam inducendo & figendo. Test ca 55. Cuius interpretationis auctor est mihi ipsemet Lullius, sic loquens. humida radicalia per eorum naturalem calorem excitatione solius ignis terminantur & finiuntur in substantiam metalli, quod nunquam possibile esset fieri, nisi naturae metalli participarent. Superius dixit sulphur istud corpus & arg. uiuum calore suo igneo aperire, penetrare, & terminare, id ipsum nulla sulphuris mentione facta nunc de radicali humore asserit, & quod hic tacet de corpore & arg. uiuo terminandis per calorem sulphuris hoc supra expressit: neque enim putandum est, quod per se terminetur, sed in & cum terra sua. Humorem rad. lapidis metalli naturam participare. Affirmat etiam haec humida radicalia participare naturam metalli, quia uidelicet uersantur, ut alio loco ex Lullio quoque ostensum, inter dun extrema, quorumunum est argentum uiuum & sulphur, alterum elixir perfectum, quod nisi metalli naturam haberet, metallorum perfecta medicina non esset. Cum igitur humor hic radicalis medius sit inter duo extrema, oportet, ut sicut metalli naturam, ita etiam sulphuris & arg. uiui obtineat, & propterea uicinius sit metallo, quam duopraedicta, quae remota admodum sunt a metalli natura, nisi prius in formentur & terminentur a secundo hoc sulphure, e quibus oritur tertium sulphur. Sed sicut in superioribus uirtutem & uim humidi istius primigenii in materiam suam attigit Lullius, ita sequentibus potestatem lapidis qui nihil deinceps est quam radicalis humor et merus ignis in conuersione metallorum dilucide & praeclare, ut semper, demonstrat. De mercurio solo. Medicina, inquit, debite praeparata quam do super corpus fusum uel argentum uiuum calefactum proiicitur, ratione subtilitatis & igneitatis metallum figit & decoquit, inspissat & coadunat: inspissando autem & coadunando pondus praestat, partes uero terreas magis crassas pro scoria relinquit. Atque haec de radicali humiditate ignea quam medicinae necessariam affirmat Geber, ut partes retentas cum adhaerentia sui similis congelet, & consolidet, dicta sufficiant. Transeo ad humorem alimentarium, qui unus est extribus praecipuis chymice artis principiis seu lapidis elementis, comparaturque nonnunquam aeri, quemadmodum radicalis humor igni. De humore alimentario. Hic humor in arte spiritus, aqua, mercurius, uentus, fumus, acetum dicitur, & infinitis aliis nominibus a philosophis insignitur, saepiusque cum radicali humore con¬ funditur. Eius nomina diuersa. Spiritus diffinitionem inuenio in Innominato quodam auctore, qui eam diuersaut suspicor a Raim. Diffinitio Spiritus benefcia uaria. Lullio mutuatus est. Ubi dicitur esse uirtui mineralis, in qua natura metallorum quiescunt. Uirtus, quia spiritualis & aeriae, chymico loquendi more, est nature, ec absque suo corpore subsistere aut ignem tolerare ualet: & quamuis talis sit in natura propria, tamen totam metallica natura in ea quiescit, & ea constat, quia metallicum corpus non est aliud quam argentum uiuum a natura sua mutatum, & coagulatum, & iuxta sulphuris sibi agnati proprietatem digestum, & informatum. Huius effectus & beneficia sunt uaria. Corpora enim a combustione praeseruat. Unde Philosoppus in Turba. Sicorpas absque aceto super ignem ponatur, conburetur, & infauillam redigetur. Ustonem autem inhibet sua frigiditate & humiditate, quae qualitates sunt aquae. Soluit praeterea omnia corpora metallica, precipue uero aurum & argentum, solutione uera philosophica in aquam ex qua ab initio fuerunt; quod partium tenuitane efficit, eo quod terrestri materia plane expoliatus sit per frequentes distillationes, & circulationem diuturnam, ac penetrationis acumine, quod a metallico sale cum eo digesto & eleuato acquisiuit. Lauat insuper & abluit, quia nigredinem & sordes corporum dissolutorum & terrae eorundem per lotionem aufert: undem non semel sape Sapientum appellatur, similitudine ducta a sapone uulgi, quo interulae & uestes sudore aut aliis sordibus inquinatae mundantur. Has ipsius proprietates Raim. Lullius paucis complexus est in hanc sententiam. Pract. test. cap. 17. Preprietas quae est in aquae refrigeraet multum, dissoluit & lauat. Et ibidem. Argentum uiium est liquor inundans & fluens, praeseruans a combustione & arsura. Huic praeterea spiritui diuersae ac contrariae adscribuntur operationes. Contrariae operationes in spiritu lapidis. Dicitur enim congregare & diuidere: Congregare quidem homogenia, partiri autem & diuidere heterogenia. Quod ea fit ratione, quia homogeniis & de naturai sua mercuriali existentibus adhaeret, heterrogenia uero, hoc est, unctuositatem inflammabilem & & terram substantiam corporis se ponit, & tanquam alienam non attingit, ueque complectitur, aut si complexus fuerit, tandem deserit. Dicitur atiam mortificare & uiuificare, Mortificare quidem animam & tincturam a corporibus separando, quae deinde mortua remanent, cum nullus in iis amplius sit splendor, nec uita ulla quae infulgore consistit, & humido radicali iuxta dictum Morieni. Corpora cum suas non retinent animas, mortua & tenebrosa apparent. Uiuificare autem, cum animam id est mercurium corporum perfectorum in terram mundam & puram inducit Dicitur etiam corpora uiuificare cum metalla ad naturam suam, hoc est, in argentum uiuum conuertit; hinc Lullius. Id est. cap. 61. Aqua nostra sacit totum corpus spiritum, & corpus moriuum in substantiam uiuam uertit. Ubi corpus mortuum ea ratione dicitur, quia uires suas exerere non potest quamdiu compactum & durum est, sed demum post solutionem spirituale factum. Nec dissimilibus rationibus dicitur dura molificare. & mollia indurare. Mollificat, cum corpora soluit, & cum terram exuccam & aridamirrorat; indurat, cum humorem radicalem qui metallorum fluxui sufficiebat educit, & ne amplius fluere possit, inhibet. Item albificat & rubificat, Albificat, terram lauando, mundando, & extollendo, rubificat tincturam auri uel eius oleum infundendo. Hos omnes mercurii seu spiritus effectus breuibus uerbis conplectitur Auctor Ros. Part. 2. ca. 20. minoris, in hunc modum. Cum ista aqua laudabili corrosiua poteris in momento resoluere cuncta corpora tam cruda quam calcinata, qmnes spiritus & omniae mineralia, nec non lapides pretiosos, & coagulare quando ualueris. Ista aqua habet tales effectas mirabiles & laudabiles, quod reseluit solidum, & reddit liquidum, mandat immundum, corro lit superfluum, figit fugitiuum, consalidat disgregatum angmentat tincturam albam optime, & rubeam, omnia penetraet, duram mollificat & molle indurat, & discorlantes concordat, & est clauis totius artis. Quod addit, hanc aquam discordantes concordare, id dicit ratione animae & corporis, quae se inuicem non amplectentur propter distantiam remotam nisi per medium spiritus. Hinc Raim. Lul. Animae corpora ingredi non possunt, nisi mediante spritu Unde & ab Arnaldo de Uilla noua dicitur mercurius solutiuis philosophorum, faciens matrimonium. Et alius. Hac aqua coniungit corpora diuersa tali coniunctione, quod non potest ignis ea separare. Ipsa facit matrimonium inter corpus & fermentum, & corum unum mutat in aliud, & ab ignis combustione defendis. Hic humor quemadmodum albificat & rubificat, ita dicitur etiam denigrare. Unde Marchos apud Morienum. Aqua nestra soluit corpora, congelat, & den grat ea. Quod facit ratione putrefactionis, in qua nigra omnia redduntur. Unde Rosar. Aqua putre facit. ac postea facit germinare res nouas & diuersas. Huius spiritus naturam non satis ad mirari nec commendare potuerunt philosophi. Unde Auctor Lilii. O natura calestis, qualiter uertis corpora in sprritum O quam admirabilis natura, qualiter omnilus emmet, & omnia superat. Et ne de alio elemento loqui existimetur, addit. Et est acetum acerrimum, quod facit aurum merum esse sprritum, sine quo aceto nec albedo, nec nigredo, nec rubedo fieri potest. Spiritus quare humor alimentarius dicatur. Praeter superius enumeratas facultates hic spiritus lapidem aeris uel lotonis etiam nutrit & alit. Unde non immerito alimentarius siue nutritius humor dicitur. & a Raim. Codic. cap. de subl. Lullio lac uirginis, sanguis reincrudatus, menstrui. merc. et nutrimenio per multipl. in dealbatum, nutrimentum infantis, cibus cordis, uonerum uiuentium, cibus mortuorum uocat. Et ibidem. Operatio huius est nutrimentum uel multiplicatio lapidis in substantia mercurii, & cum nutritur aqua, augetur & multiplicatur sicut caeterae res. Quaestio. Cap. de modo fermentat. Sed dicet quispiam. Idem Raim. Lullius alio loco Codicilli affirmat hanc humiditatem non generare nec augere. rerum cerardacum. Sic enim scribit uolens sadiculis humiditatis differeotiam osteudere ab aliis humiditatibus lapidis. Ne putes hanc humiditatem, fere secundam, quia phlegmatica est, nec generat uel augere potest, quantum est de natura sui, nisi solum humectat lapidii partes, illas uaporabiliter deserendo. Solutio. Respondeo, humiditatem hanc multum quidem phlegmatis continere, quod facile ab igne recedit, mediam tamen ipsius substantiam nutrire & augere, donec lapis ad quantitatem debitam perueniat: quae tamen etiam facile cum suo phlegmate ab igne euaporat, nisi conueniente igne regatur, & postea per animam detineatur. Propter a concinne admodum Calid. Aqua non plus ponderis adiicit uel dat corpori, nisi quantum de humiditate metallina in se habet, quia humiditas aquae transit, & met allina manet. Metallinam autem humiditatem uocat mediam mercurii substantiam incombustibilem. Propter hanc nutritionis proprietatem Lullius hunc spiritum non uno loco uocat mercurium uegetabilem, uel aquam uegetabilem mercurii, uel menstruum uegetabile, eo quod uegetet, nutriat. & cresce re faciat. Iterum obstrepet alius & dicet. Nonne Raim. Lullius & alii philosophi pluribus locis affirmant humorem radicalem uerum esse nutrimentum lapidis? Test. cap. 14. Sic enim Lullius In teriia digestione lapa nutritircum perfectione, & augmentatur in crescendo, & lapis confortatur ad faciendum suas actiones in restaurando rem deperditam interra alba foliata. Tertiam autem, decoctionem fieri cum humore radicali, qui etiam oleum & anima dicitur, notum est, cum co lapis animetur, & tingatur, & absque eo terra dealbata & munda in medicinam perfectam mutari non possit, sed mortua & nullius effectus remaneat, aut euanescat. fatemur id quidem; sed propterea non sequitur alium nullum humorem nutrire. Solutio. Quod enim de uno asseritur, de alio recte negari non potest. Sed eam Lullius ubique sere constituit differeutiam, quod humorem alimentarium, de quo loquimur menstruo comparet, radicalem uero lacti. Differentia humoris alimentarii, & radicalis. Sicut enim infans ante partum menstruo sanguine per umbilicum attracto tantum alitur, cum non ualeat propter impotentiam digestionis & cruditatis per os alimentum attrahere, post natiuitatem uero lacte, & paulatim adauctis uiribus cibo solidiore: ita & lapis terrae cum sit frigidissimus in principio indiget, alimento sibi conueniente, non nimis calidone suffocet aut extinguat digestiuam in eo uirtutem, sed sibi in complexione simili: post ortum uero suum & partum, calidiore cibo & magis digesto, cum ipse quoque sit calidior, & plus attrahere meliusque concoquere ualeat; cui si tum frigidius alimentum suppeditaretur, mortificarentur in eo uirtutes conuertentes. Cum autem dico lapidem frigidissimum in principio, non intelligi uelim nisi respectu finis, cum alioqui nisi caloris aliquid in se contineret, humidum suum coagulare, & retinere non posset. Quod satis indicat Lullius in Codicil. his uerbis. Prima terra calida est, secunda calidior, tertia calidissima. Non negauerim tamen differentiam hanc quam dixi de menstruo & lacte aliquando confundi, cum secundus lapidis humor nonnunquam lacti comparetur, & etiam mediocris humor radicalis a Raimundo dicatur. Questio. Sed tum tertium humorem caloris nutritiuum & conseruatiuum, generantem uiuificos spiritus & sanguinem, ignem, & animam uocarunt philosophi, manifesta satis utriusque differentia. Differentia humoris alimentarii, & radicalis. Sed interrogabit quispiam, si spiritus hic, siue humor alimentarius non sit ita calidus, prout radicalis, quare Philosophi illum quandoque ignem uocauerunt, uel aquam igneam, igneum uenenum, aquam cholericam igne calidiorem, cum nihil possit igne esse calidius? Sic enim Menardiis in Turba. argentum uiuum est ignis corpora comburens, mortificans, & confringens. Et Dardarius ibid. Notate argenium uinum esse ignem omne corpus comburentem, magis quam ignis, & corpora mori ficantem, & quod omne corpus quod ei mis. etur teritur & morti datur. Repondeo cum Raimundo Lullio hanc aquam siue argentum uinum dici ignem a Philosophis non quod intrinsecus de naturam sua calidior sit oleo authumore radicali iam dicto, sed quod igne elementali potentior sit in actionibus suis, uidelicet comburendo aurum, & quia in se continet naturalem proprientatem & uirtutem se indentem & rumpentem, & sine ui aurum dissoluentem; quod ignis facere nequit. Sed quaeri posset unde humor istem alimentarius sine spiritus educatur potissimum? Unde petendus spiritus. quem non esse argentum uiuum uulgare hinc coniici potest, quod passim dicant Philosophi, mercurium suum non esse mercurium uulgi: deminde quod argentum uiuum uulgare non efficax sit in auro argentoue soluendo, nec etiam in calce corporum coagulari possit ob cruditatem: denique quod alias proprietates quas aquae suae attribuunt Philosophi non obtineat. Spiritum e corporibus petendum. Dicimus itaque spiritum hunc non esse nisi argentum uiuum e corporibus eductum. Unde Auicenna. Intentio operis non est nisi ut eligatim purissima mercurii substantia ex ipsis corporibus, quoniam Elixir constat solummodo ex ipsis, ltem Ros: Lapis noster apud omnes philosophos dicitur mercurius, qui non est natui, sed de corpore extractus. In Codicil. Et Raim. Lullius. Intentio tertii practicalis principii est, ut argentum uinum a corporibus abstractum per dissolutienem sui sulphuris, & illius uapore per reductionem congeletur. Quo autam corpora perfectiora fuerint, eo etiam spiritus perfectior erit, melius enim congelabitur, & humiditatis superflue minus continebit. Quorum corporum mercurius melior. Cum itaque aurum metallorum omnium persectissimum sit, & maxime decoctum, spiritus ex eo eductus reliquorum spiritibus perfectior erit, post quem argenti, deinde coeterorum metallorum, prout puritate & abundantia mercurii magis argento uicina fuerint. Quae autem illa sint ex libris philosophorum addiscendum est. Sed quoniam haec duo metalla perfecta multum de uirtute sulphuris non urentis, in se habeant, & proinde etiam radicalis humoris plurimum. plus aurum minus uero argentum, ne caliditate nimia terra suffocetur, adsciscendum erit pro ratione argentum, uiuum uulgare, quod horum corporum partes minus fixus secum euebat, & per mistionem carundem & digestionem debitam qualitates mercurii, corporum perfectorum induat: spiritus uero minus decoctorum metallorum plumbi, uidelicet, uel stanni additione argenti uiui uulgaris non indiget, eum crudus ad huc sit iuxta corporum naturam e quib. eductus est, cui si mercurius uulgaris crudior cumiungeretur, pro fecto timendum esset, ne a sulphure parum caloris in se habente congelari non possit, & sic opera labore frustremtir. Quod autem spiritus hic tam ex impfectis quam perfectis corporibus elici possit, satis indicat Raim. Lullius his uerbis. In compend. trans. animae. Noueris quod metallorum spiritus est altera pars & materia nostri lapidis, quem oportet te a corporibus omnium metallorum euacuare. Et ista euacuatio fit dupliciter, quia in duobus corporibus perfectis diuiditur per putrefactionem & elementorum diuisionem: sed in metallis imperfectis diuiditur per purificationem & sublimitationem simplicis unitatis. Et alibi: Deintent. Si fixes per aquam corporis imperfectis, incera cum oleo Solis uel Lunae, ut facias solem perfectum & Lunam. Alch. Sed si fixas per aquam corporis perfecti, sufficit ui modo fundatur: etsi uis leuioris fusionis, incera tum oleo corporis perfecti Quibus uerbis Lullis non solum ex imperfectis metallis aquam siue spiritum educi scribit, sicut ex perfectis, sed manifestam utrorumque differentiam tam in resolutione quam coagulatione eorum in terram, & incerationem diuersam docet. De Inuestig. Geber etiam aquarum Iouis & Saturni, Ueneris, perfect. perfect. & Martis praeparationes tradit; quod superuacuum esset, nisi spiritus iste ex omnibus metallis educi posset. Quinimo lib. sornacum cap. 17. expresse affirmat spiritum hunc siue mercurium ex omnibus metallis peti posse. Ex hoc magnum elicias secretum quod mercurius atque sulphur extrahi possunt tam a perfectis quam ab imperfectis corporibus debite praeparatis. Sunt hoc adminicula spirit purificati & media mineralia: 148 De radicali humidit. ignea. Quomodo autem corpora metallica dissoluenda sint, quoniam dictum est cap. 2. hic repetendum non putaui. Spiritus praeparatio. Praeparatio huius spiritus est ipsius subtiliatio quae per multiplices distillationes perficitur, donec splendore & cristallinam consequutus sit serenitatem. Auctor Scalae. Aqua depurantur multum ab illarum sordibus cum distillationibus, & subtiliando ueriuntur innaturam aeris per leuigationem. In codicil. Et Lullius. Aqua distillatur ad perfectae ablutionis signum, quod est splendor transpaerens, & fulgens ut cristalli serenitas. Qui ad hoc signum peruenerit, mercurium habet philosophorum omnia corpora soluentem, praecipue Solis & Lunae, ob naturae uicinitatem; qua de causa subtilitas spiritus illorum densitatem facilius penetrat, & intima corporum subiens illa emollit, & tandem in mercurium currentem conuertit putrefactione conuenienti praemissa. Reliquum est, ut excutiamus an in aliis rebus hic spiritus inueniri possit. opinio quorundam reprobata. Philoiophi lapidem suum animalem dicunt, uegetabilem & mineralem. ratio eos mouens alibi declarata est. Sunt tamen qui putent lapidem physicum ab hoc spiritu animalem dici, siue uegetabilem, siue mineralem, atque ita tres lapides constituunt. Animalem, si hic spiritus ex animalibus depromatur, uidelicet, si lac, sanguis humanus, urina, uel mel uariis distillationum circulationumque modis subtilietur, donec aurum & argentum soluat, & in liquorem deducat. Uegetabilem uero, si spiritus iste ex uegetabibus sumatur, qualem existimant, quintam uini essentiam, chelidoniae, lunarie maioris, radicis frumenti, malue & mercurialis, coeterarumque herbarum, fruticum, uel arborum quae natura calide sunt uel humidae. Mineralem autem, si aurum argentumue per mercurium in mercurium deducatur. Sed quoniam argentum uiuum deleteriae esse naturae, & uenenum perniciosissimum, aurumque per illud dissolutum uenenatis eiusdem qualitatibus imbui eximant, studentes potius incolumitati corporis humani, quam uilium metallorum in aurum argentumque metamorphosi, conati sunt ex animalibus aut uegetabilibus aquas elicere, quibus aurum argentumue in liquorem resoluerent, eodemque metalla imperfecta transmutarent. Quod quam absurdum sit & a ueritate alienum, ex supradictis quilibet colligere potest cum ostensum sit nihil elixir intrare posse, quod non sit de metallorum natura & substantia, & quod corpora metalloru penetrare ac peruadere, atque argentum uiuum illorum sua assinitate retiuere & ignea ui transmutare nequeat. Liquorem quidem saluberrimum cum quibusdam supradictorum, uel forte etiam aliis, addito auro uel eius tinctura componi, & aurum etiam in liquorem redigi posse post calcinationem cum similibus concedo, quando auro eximiae facultates sanitatis conseruandae, lititie inducendae, melancholicae minuendae & temperandorum quorumcunque corporis humorum a natura collatae sint, tamen eo liquore chrysopociam uel argyro, poeiam compleri, uanum credere. At qui concedamus mercurium toxici naturam in se habere; nemo philosophorum unquam asseruis mercurium solum absque aurouel argento metallorum impuritatem tollere, & ea in aurum argentumue mutare: imo axioma philosophorum generale est nihil ignobilitatem metallorum posse tollere, nisi prius fuerit aurum uel argentum Mercurius etiam & sulphur, cum sint lapidis extrema ab una parte, in elixir completum quod est aliud extremum conuerti non possunt, nisi per sua media, mea autem sunt ipsa metalla. Mercurius per digestionem uenenatam qualitatem exuit. Cum igitur mercurius supra terram per artem, in mineris autem per naturam in argentum aurumque conuertatur, qualitates proprias exuit quas ante concoctionem habuit inducendo alienas, quas per digestionem acquisiuit, uidelicet, primo argenti, deinde auri, & postremo Elixiris, quam auro 100600, salubrius & perfectius est. Unde nulla mercurii uenenata qualitas amplius timenda est cum in aurum & elixir conuersus sit, quod infirmitatem corporum tam humanorum quam metallorum tollit. Insuper cum philosophorum testimoni, corpus, spiritus, & anima misceri debeant per minima, unumque quid fieri corpus, spiriante elixiris complementum, quomodo hic tum, & animam oportes spiritus siue ex animalib. siue uegetabilib uniri in e¬ desumptus corpori & animae, quae e metal pere. lis petenda ipsimet confitentur, miscebitur per minima, cum diuersarum plane sint natu rarum, nec sub uno genere comprehendantur? quinimo cum spiritus huiusmodi ne uel minimum quidem ignem serat quin a corpore separetur? quo euascente, & animam a corpo re separeri necesse est, cum per spiritum anima penetret, & in terram ingressum habeat. Nec obstat quod Philosophi animam lapidis siue tincturam comparent tincturae tinctorum, cum dicunt, animam deportari in spiritu, sicut por tatur tinctorum tinctura per aquam superpannum, aquam recedere, & remanere tincturam in panno fixam, propier oleaginitatem. Non enim iis uerbis de¬comparatio monstrare uoluerunt philosophi spiritus animae lap. euaporationem a corpore, sed quomodo spi cam tinctura. tinctorum. ritus uehiculum sit animae, & quomodo aux lio spiritus anima in corpus reducatur. Quod manifeste colligere licet ex uerbis Arnaldi de Uilla noua ex Ros. cap. 11. desumptis. Spiritus est in quo portatur tinctura aeris, quae cum reducitur super terram albam foliatam. statim siccatur aqua spltitualis, & remanet in corpare anima, quae est tinctura aeris. Terram soliatam uocat sulphur perfecte mundatum & dealbatum. Et ne possit aliqua deinceps oriri dubitatio, addirexpresse sequentia. 152 De radicali humidit. ignea. Spiritus igitur retinet animam, sicut anima retinet corpus, quoniam anima non moratur in corpore nisi mediante spiritu: cum uero coniunguntur, nunquam separantur, quia spiritus retinet animam, sicut anima retinet terram. Tria dicit. quorum primum est, aquam statim si cari: at si siccatur una cum anima, non euaporat. Secundum, animam non morari in corpore, nisi mediante spiritu. Quod si uerum est, necessario sequitur spiritum non recedere. Tertio subiungit haec tria nunquam separi, quia unum est retinaculum alterius, neque ullum eorum per se subsistere potest absque mutuo adminiculo, cum haec tria corpus physicum constituant, non secus ac humanum: ita ut locus nullus relinquatur spiritui animalium aut uegetabilium euanido. Salium, araturni & aluminium aquam spiritus uicem non posse supplere. Sed fortasse aqua salium, atramentorum uel aluminum separatim uel coninnctim per solutionem siue distillationem procurata, spiritus istius solutiui locum supplere poterit? Quod an uerum sit expendamus. Imprimis si calore balnei aut fimi soluta hec addantur corporibus metallicis siue terrae philosophorum, cum primum ignis calorem senserint, subtilissimarum partium euaporatione facta, in sale atramentum, uel alumen redibunt, & sic densitate sua ingredi non poterunt, multo minus corporum compactam molem soluere, ac per minima commisceri & uniri. Si aqua e singulis uel coniunctis distilletur, phlegma eorum ab aqua communi non multum distabit: si spiritus eorum urgeantur igne, & uase excipiantur, metalla corrodent, & naturalem terrae calorem igne suo contranaturam mortificabunt, & inutilem reddent ad animam suscipiendam, sine qua persistere non potest, nec metalli aut elixiris formam adipisci. Mercurii et sulphuris aquae diaphanae reprobantur. Et quamuis his incommodis carerent, tamen quod omnino in Elixiris compositione necessarium est, in sulphur conuerti non possunt, cum quod affinitatem cum eo nullam aut ualde remotam habeant per naturam, tum quod paulatim ab igne enaporent. Idem de mercurii & sulphuris aquis diaphanis & transparentibus iudicium esto, que quamuis principia sint quodammodo metallorum, tamen cum terram suam, in qua proportio illorum & uirtus metallica latet, amiserint, in igne non magis quam antedicta perdurare poterunt, nec cum terra uniri denuo; neque in terram conuerti, imo & istiusmodi aquae non minus corrosiuae sunt quam praedictae. Liquores lapidum nullius in arte momenti. De liquoribus lapidum, gemmarum, corallorum, cristalli, & similium, eadem censura erit, quia aut aquae simplicis aut salium naturam referent, cum fere non resoluantur haec nisi calcinata, & onine quod seluitur iuxta sententiam hebri, salis, aluminum & consimilium naturam haebere debeat. Sed argentum, uiuum uulgare 146 De radicali humidit. ignea prout est in natura sua spiritus physici uicem forte supplebit, cum sit propinqua metallorum materia? Cum argentum uiuum uulgare spiritus locum locum obtinere posiit. Quodquam uerum sit, philosophi satis declarant, quiasserunt nullum argentum uiuum a terra coagulari quod antea coagulatum non fuerit, at mercurius uulgi in mineris terrae nunquam coagulatus fuit, proinde neque a sulphure siue terra purgata coagulari poterit: habet enim nimis crudam, grossam, & indigestam substantiam, quam ut ipsam penetret, & in naturam eius uertatur, aut cum anima misceatur eamque in corpore detineat. Non inficior tamen quin auro uel argento soluto iunctum post digestionem dibitam, subtilia honumque modos philosophis usitatos spiritus uice fungi possit, & in sulphur conuerti, aliasque omnes spiritus physici conditiones obtinere, in natura autem sua permanens, minime. Mercurius marchasitarum in arte reprobatur. At si uulgare argentum uiuum prout est in natura sua, spritum arti praebere non potest, quomodo mercurius antimonii coeterumque marchasitarum, & thutiae, & magnesiae in examine persistet, cum is sit multo ignobilior, contaminatior, minusque fixioni idoneus, imo proportionea mixitione elementorum, ac specie, ab hydrorgiro uulgari, aut metallorum mercurio plurimum differens, haec cum ita se habeant, necessario ad argentum uiuum metallorum recurrendum erit, cum id sit uerum artis principium, & clauis unica. Atque haec de radicali humiditate ignea, & alimentario humore siue aquae elemento dicta sint, nunc ad reliquas medicinae proprietates properimus, & ad quintam progrediamur. De Puritatis Claritate Muntificatiua, Dante Splendorem eminentem, a combustione praesertuante, nec adurente. Caput Quintum. Quo Axioma philosophorum, Imperfectum perficere non posse, nec immundum mundare, explicatur, ostenditurque aurum magis ab Elixiris perfectione remotum esse, quam metalla imperfecta ab auro, idcoque debere mundari & subtiliari magis quam per naturam depuratum & subtiliatum sit. Qualis puritas in opere requiratur, ac unde metallorim fulgor procedat, explotatur. Locus corruptus Gebri restituitur. Deinde num in aliis rebus ista puritatis claritas deprahendi possit, examinatur. ac postremo uiuum aurum & argentum per artem facta excedant aurum & argentum naturae disputatur. Philosophorum propositio est satis nota Imperfectum perficere nenposse, nec immundum mundare. Axioma philosophorum quomodo intelligendum Ex omnibus metallis lapidem componi posse. Quod non ita accipiendum est, quasi imperfectum perfici non possit, aut immundum mundari, id enim philosophorum auctoritatibus ueritatique refragaretur. Sic namque Geber Perfectum imperfectum adiuuat, & perfectum in nostro magisterio per se perficitur, sine administratione alicuius rei extrancae, & imperfectum hoc eodem magisterio perficitur. Et per Deum, seinuicem alterant, & se inuicem perficiunt, & perficiuntur, & per se tantum unuquodque perficitur sine alicuius adminiculo. Quibus uerbis Geber asserit elixir non solum e perfectis corporibus componi posse, uerum etiam ex mistione horum cum imperfectis, imo ex ipsis imperfectis solis. Nec dissimilia dicunt Rhasis & Aristot. chymicus qui ex unoquoque corporum si praeparatione perfecta fuerint praeparata, album uel rubeum elixir constitui posse scribunt. Eadem cum gebro affirmant Raim. Lullius, & M. Arnaldus de uilla noua. Frustra etiam a philosophis descripta essent tam uaria artis regimina, nec tam seduli & diligentes fuissent in uasorum & ignium doctrina, nisi imperfectum perfici e impurum depurari posset. Uanum etiam esset lapidis compositionem tentare, etiamli ex auro uel argento solo eundem elicere possemus, nisi eadem magis depurari possent, & subtiliari per artem. Quamuis enim in gradu naturae haec metallorum perfectio sufficiat, tamen si elixiris sublimitatem & excellentiam respiciamus, longius aurum ab Elixiris puritate & digestione recedere uidebimus, quam imperfecta metalla ab auro. Aurum magis ab elixiris perfect. a stare, quam met. imperfecta ab auro. Quod uel inde colligere licet, quia impersecta metalla in una hora uel minori temporis spatio in aurum per Elixiris admistionem tansire possunt, aurum autem non nisi longo & prolixo tempore in elixir. Alioqui si mundities & perfectio illius sufficeret, caperemus id ut natura nobis dedit. Unde Arnald. in Soliloquio. Necessarium est quod elixir magis sit depuratum & digestum quam aurum & argentum, eo quod ipsum debei conuertere a perfectione diminut a corpora in aurum & argentum, quod ipsa facere nequeunt, eo quod non possint tingere, nisi in quantum se extendunt: quoniam nulla res dealbat nisi secundum suam albedinem, nec ulla res rubificat, nisi secundum suam rubedinem. Gebri locus explicatur. Nec obstat auctoritas Gebrialio loco dicentis Corpora perfecta non ut magis subtilientur & attenuentur. De Inuestig. perf. cap. 10. Quia Geber respexit praeparationem primam, qua indigere praeparatione, cum perfecta sint, sed tantum indigent imperfecta ante eorum solutionem qua non indigent perfecta, cum humiditatem superfluam nigram & comburentem, ac terream faeculentiam immundam & grossam exteriorem non habeant, sicut imperfecta: sed tamen post solutionem non minus eorum calces & mercurium mundari debere, quam imperfectorum, philosophi satis attestantur. Aurum & argentum solui ut mundentur magis. Passim enim cum quaeritur cur aurum & argentum solui debeant, rationem aliam non reddunt, quam, ut separetur purum ab impuro, & ut terra ipsorum & mercurius in profundo seu radicitus mundari possint: ad quam mundationem natura peruenire non potuit, quia simpliciter operatur. Cum igitur legimus apud philosophos. Imperfectum perficere non posse, nec immundum mundare, existimandum est eos nihil aliud his uerbis innuere, quam quod nihil elixiris compositionem intrare possit nisi purum & mundum. & quod saltem in uia & mota sit ad perfectionem summam & perpetuitatem adipiscendam, quod fieri non potest, quamdiu corruptio & immundities in materia haeserint: omne immuudum egni subiectum. omne enim immundum & contaminatum corruptioni & ignis uiolentie obnoxium est. hinc Raim Lullius. test. cap. 51. Scito fili, quod cum nulla res imbuta corruptione possit pati rel tolerare ignem, nec ignis in se pati corruptionem oportet quod lapis mundus magistraliter trahatur separatus ab omnibus immunditiis & foeculentiis corruptibilibus, antequam profumas eum fixare, quousque sit natura pura. Quo circa lapis perfectus cum nihil inquinatum in se recipiat, etiamsi ad diem Iudicii in igne uiolentissimo detineretur, & ei omnes putrefactionum modi adhiberentur quotquot excogitari possunt tamen nec consumeretur, nec corruperetur. Lapis physicus incorruptibilis. Solus tamen philosophus sciens eius constructionem, eiusdem quoque corruptionem nouit: & perennis Qualis portas in opera requiratur. & quamuis multitudine metalli alicuius ignobilis parua eius quantitas obruta esset, ita ut uirtutem suam exerere non posset, tamen ex eo etiam corpore inuiolatus & incorruptus tandem prodiret, impuritate omni & superfluitatibus eiusdem metalli absumptis, quamuis non in forma pulueris ut prius, sed auri purissimi, subtilissiima & purissima eius metalli substantia sibi adglutinata. Cum itaque puritas tanti in hoc opere sit momenti, non temere quinto loco inter medecine proprietates eam requirit Geber. Sed non solum uult, ut medecina pura sit, sed ut puritas eius sit clara & fulgens, & talis quae mundificet, & det splendorem non uulgarem, sed eminentem, qualis est in auro & argeno postremo ut puritas illa non adurat, sed a combustione praeseruet. Quae sigillatim pertractanda sunt ad maiorem Auctoris nostri elucidationem. In primus igitur puritatem desiderat in medicina Philosophus, omnium uidelicet partium lapidis, tam spiritu alium quam corporalium, idque unanimi omnium philosophorum consensu: Impurit artem incommode Lib. quia nisi pura & munda omnia fuerint, partes spirituales cum corporalibus non coniungentur, neque fieri poterit matrimonium humidicum sicco. Si autem humidum a sicco non coaguietur, ad nihilum omnia redigentur. Unde legimus in Turba. Corpora & spiritus non recipiunt se ad inuicem, ita quod spirituale fiat corporeum, & contra, nisi utraque siut ab omni sorde perfectissime depurata. Et Calid. secret. cap. 7. Necessaria est in magisterio contritio atque cribratio, & mundificatio, & cum dulcibus aqum ablutio. Unde qui aliquid huius operaetis fuerit, mundificet ipsum bene, & abluat ab eo nigredinem & tenebras que appareni super ipsum, in eius operatione, & corpus subtiliet quanto plus poterit. postea miscebit cum eo animas solutas, & spiritus mundos. Lib perfecti magist. Et Rhasis. Praecedit operationem perfectae praeparat. omnis quadam rerum purificatio, quae quibusdam mundatio, a quibusdam rectificatio, a quibusdam ablutio, a quibusdam separatio nuncupatur, ipsa enim puriores rerum partes disgregat ab impuris, ut grauioribus abiectis partibus, cum leuioribus opus compleatur. Modi autem depurandi prescribuntur a Raim. Test, cap. 6. Lullio duo potissimum. Distillatie uidelicet & caleinatio. Depurationum modi duo potissimum. Sic enim ait. Necesse est quod post corruptionem lapidis compositum depiretur ab omnibus suis inim unaniis post separationem illius in quatuor elementa, per distillationem & calcinationem. Per distillationem autem spiritualia & uolatilia, aqua nempe lapidis & eius oleaginitas mundantur, per calcinationem terra, hinc eodem cap. subdit. Tibi dicimus quod sulphureitates adustiuae & corruptibiles beneficio calcinationis separantur, & peitus annihilantur, & per ignem & ab igne terra comminuiter, & multum per talem praparationem subtiliatur: & aquae a suii immunditiis depurantur per distllationem, & sublilianiur, & mnaturam uertuntur aeris; per leuigationem leuitatis Geber uidetur triplicem ponere purificationis modum cum inquit, Metalla mundificantur & fulgida fiunt tripliciter. Per res mundificantes, aut per calcinationis & reductionis modum, aut per solutionem. Sed Geber loquitur de mundatione imperfectorum metallorum ante eorum solutionem; Cullius uero de purgatione elementorum lapidis post solutionem. Quos depurationum modos cum superius explicauerimus; silentio hoc loco praeteribimus: Illud tantum adiicientes per distillationes sepius reiteratas subtilitatem summam, puritatemque aquis metallicis induci, que quo magis subtiliatae fuerint eo quoque magis densantur: Cum itaque purae, mundae & perspicuae fuerint, sicut diximus eas esse debere; Fulgoris causae. partiumque densatio accesserit, clarae euadent & fulgidae; perspicuum enim condensatum nitet, & fulget. Metallorum fulgor unde oriatur. Nec aliunde metallorum fulgor oritur, quam ex aquis subtiliter terminatis & condensatis in ipsis. Ideo quae subtiliorem habent humorem, puriorem & magis densum, magis quoque fulgent & resplendent. Qua de causa hac parte praestat aurum, quod proxime sequitur argentum, mox aes, stannum, ferrum & plumbum. Albi etiam coloris in metallis causa est, ut aiunt philosophi, humidum mercuriale terminatum per siccum terrestre; multum subtile & fortiter digestum, hoc enim est albissimum; ut patet in calce uulgari, & propterea argentum fulget albedine uera. Si uero metalla habuerint terram Intulentam, nigram, impuram, uel fuliginosam illa etiam fusca erunt, nigra uel fuliginosa, ut in plumbo & ferro apparet. Terram non secus atque aquam subtiliandam & sublimandam. Quocirca non tantum aquae subtilitas in elixire quaerenda, uerum etiam curandum ut terra pura, subtilis, & bene digesta sit, ut persecte possit desiccare suum humidum mercurialem, nec nitorem illius aut splendorem adimere. Si enim una pars lapidis nitid a esset, altera obscura, hec obliteraret & impediret splendorem alterius. Propterea tandem etiam sublimanda est, ut fiat uapor unctuos. Nisi enim corpus terrae uapor fiat, nihil huius operis direximus, ut inquit philosophus quidam in Turba. Et alius, Si sulphur non fuerit sublimaium substantiam ingredientem, & uirtutem penetrantem non habebit, & per consequens ad uerum clixir non ualebit. Tertio sequitur, ut claritas ista sit niundificatiua, quod ut melius intelligatur repetendum est metalla omnia in radicibus suis esse puram & munda, sed per accidens esse corrupta, ex generationis uidelicet loco, uel sulphuris extranei immundi accessione. De inuestig. hoc ipsum affirmante Gebro. perfect c. u. Imperfectorum, inquit, & perfectorum substantia una est ubique, scilicet argentum uiuum & sulphur, quae ante commistionenm suam pura sunt & munda. Et per hoc inuenimus cerruptionem imperfectorum accidentaliter superuenisse, quae maeteriae nouam & corruptam dedit formam. De Inuestig. perf. cap. 3 & 5. Cum igitur corruptio imperfectorum accidentalis sit, & non radicalis, & spoliatio accidentum possibilis sit, ut Geber etiam testatur, elixir quod nihil aliud est quam purissima argenti uiui fixi, & sulpuris optime digesti materia fulgens & splendida, mundissimam & sui similem tantum appraehendit & tetinet metallorum substantiam, relicta terrea & sulphurea, quae de metallorum compositione prima non est que simulatque superfluitatibus libi agnatis spoliata est, non minus fulgens & nitida euadit quam ipsum elixir, cum per se sit clara & munda, uidelicet ex sumis purissimis & tenuissimis in terre uiserib. creata, nisi propter sulphur adustibile, & terreitatem immundam & foeculentam ipsius splendor obscuratus fuisset. Mundat igitur medicina ad haerendo simili & propinquo, se parandoque superfluum & extraneum quod de sua natura non est. Requisita in Elixere. Quarto requiritur ri det splendorem eminentem; Det uidelicet per amotionem contrari quod fulgorem eius offuscabat, umbramque inducebat. Splendorem eminentem, uidelicet, non talem qualem metalla plaeraque in se habent, na omnia metalla praesertim polita aliquid splendoris continent, sed qui excellat & preemineat, qualis est in arguento & auro, que splendore suo superant reliqua metalla, non foecus atque Sol & Luna in firmamento reliqua sydera. Quinto, ut ea puritas non sit adureus, uidelicet, sulphureitate qua carct, cum omne sulphur externum adurat & aduratur. Sed a combustione praeseruans, humore uidelicet suo radicali & mercuriali fixo, qui argentum uiuum metallorum protegat, ne ignis in id agere ualeat, inspisset etiam & figat: talis enin humiditas sola ignem superit, & ab gne non superatur, nec se in partes compositiones suae diuidi permittit, quia cum tata sua substantia in igne permanens stat & amicabiliter in eo quiescit, & eo gaudet, & cum quibus iungitur, conseruat. Unde Geber, Quaecumque uidemus plus ab adustione saluari, illa considiramus plus argenti uiui naturam possidere: Ideoque relinquitur ipsum argentum uium esse perfectiuum, & adustionis saluatiuum quod est perfectionis ultimum. Uocabuli adurentis metione occurrit animo codices hoc loco uariare. Lectionis uarietas. Uulgaris lectio sic habet. Turitatis claritas mundificatiua dans splendorem eminentem in combustione existenti, non adureniis. Nam post consolidationem partium purificatarum relinquitur quod ignu actualis habet coniburere omnes siiperflu tates extraneas non consolidatas Que si genuina est, quod non puto. non adurentis referendum uidetur ad dictiunculam quae praecessit, puritaus ut intelligamus puritate illam non esse adurentem siue mundantem per adustionem, prout purgant sulphur sal lateres & similia ignis adiutorio, nec fieri per opus aliquos chymicum, uidelicet, calcinationem & reductionem, siue mundationem per pastillos aut cementatione, sed mere esse naturale, & propris elixiri, quod coniungit se suo simili & puro, separatis superfluitatibus, que per ignem deinceps consumuntur. In combustione existenti, scilicet metallo uel corpoti igni exposito & in periculo conustionis uersanti, pel propter extranei sulphuris sibi ad nati abundantiam, quod mercurium etiam fixum secum euanescere cogit, uel propter ipsis mercurii cruditatem & paucam fixionem: nisi forte per conbustionem ignem intelligimus. Alius codex hoc modo legit. Puritas & claritas mundificatiua, dans splen lorem eminen est in conbustione existenti, non adiunctis post consolidationem partium purificatarum quae relinquuntur, eo quod ignis. & c. quasi diceret, non a liunctis, hoc est separatis extraneis, quae no consolidantur cum puris, sed per ignem absumutur. Et quodammodo rectius Quamuis autem utrumque exemplar constantissime retineat & legit, in combustione existenti, puto nihisominus mendum irrepsisse quod ita corrigi posse existimo, si scribatur, a combustione praeseruans, non idurens Idque ex mente Gebri, qui cap. 1. Quomdo locus restituendu. eiusdem libri de eadem paritate loquens, his uerbis utitur. A Gebris iudicio. hec oleaginitas sit tantae puritatis essentiae, & ab omni re combustbili siue adurente artificialiter mundata, quod omnia cum quibus per minima coniungitur non comburat, sed a combustione praeseruet. Alioqui quid sibi uelit Gebri interpres per haec uerbi, dans splendorem eminentem incombustione existenti, fateor me non satis intelligere, quam enim supra attuli interpretationem, coacta est, nec mihi ipsi satis facit, quamuis alia uix esse possit, si uulgata lectio retinenda est, quod perspicaciorib. ingeniis diiudicandum relinquo. Utcumque legendum. mens Gebri alia non est, quam ut elixir non modo sit purum & clarum, sed etiam ut puritate sua & claritate superabundanti splendorem eminentem & fulgentem inducat, corporum imperfectorum partibus purioribus tanquam sibi similibus adglutinatis, separatisque superfluitatibus extraneis, que de compositione prima mercurii non sunt, sed extrinsec accesserunt, quas deinde ignis consumit. Que autem sint superfluitates metallorum, ex aliis huius lib. locis colligi potest. Mutant in aliis rebus quam in metallis splendor eminens reperiatur. ut hic repetitione opus non sit. Nunc num aliae res extraneae fulgorem istum eminentem communicare possint metallis uilioribus consideremus, & primum animalia & uegetabilia ortumque ex iis habentia examinemus. In quibus aqueum subtile esse non negamus. clarum & purum, & proinde naturam perspicui habere, que proprie est materia coloris, satemur: sed cum illud eorum humidum a terreis partibus segregatum non sit condensatum neque terminatum, fulgens & splendens esse non potest, multo mini impersectis metallis fulgorem siue splendorem inducere. Quod autem illorum humidum condensari non possit, hinc patet, quia nullo ingenio aut arte terra illorum humiditati suae iterum uniri aut coniungi potest, quin per artem separetur, quod in humido mercuriali contra est, quod terram suam nunquam derelinquit. Cum autem terra nisi humori mixta sursum ascendere & sublimari non possit, non sublimatam autem obscuram & sordidum remanere necesse sit, profecto terra eorum fulgens & clara esse non poterit, proinde etiam aquae sue mixta illam quamuis claram & puram obscurabit, & splendorem impediet. Questio. At dicet quis, fex uini distillati & mellis urine item & forte aliorum quorundam in salem redacta clarescit & sublimatur, proinde suum humidum clarum & perspicuum condensare poterit, & fulgorem in id inducere. Solutio. Respondeo, sales hos dissolutos in aque naturam transire quamdiu liquidi sunt & non posse aquam ita per hos condensari ut ab ea non separentur: quia aqua euaporat, & sales ab ea separati grossitiem & densitatem retinent, qua corpora metallica ingredi prohibentur, imo sales istiusmodi uolatiles supra corpora igne liquefacta proiecti recedunt: si autem cum humido suo permaneant, simul euaporant, nec intrant, quia a metallorum natura aliena sunt, & nullam alterationem corporibus imperfectis imprime rem possunt. Sales atramenta, & alumina fulgorem non posse aliis communicari. Idem de sale gemmae & armoniaco atramentis & aluminibus & id genus aliis quamuis perspicuis & intentibus aut ad perspicuitatem aut nitorem accedentibus iudicandum, quae densitatem suam retinentia propter grossitiem & a metallis differentem substantiam ea ingredi aut penetrare non possunt, imo calcinant & comburunt. Si uero aquae & olea ex iis distillentur, terra eorum in fundo remanet, aque sue nunquam denuo commiscibilis, ita ut simul uniri possint: aqua igitur absque terra euaporabit, terra absque subtilitate aquae non ingredietur. Et proinde sales omnes, alumina, & atramenta, ad fulgorem imperfectis metallis inducendum inutilia, cum terra eorum etsi antea ex pelluciditate aque suae aliquid nitoris e claritatis habuerit, eandem per abstractionem amiserit, & quamuis non amississet, tamen ea magis grossa est & crassa quam prius aquae sue coniuncta & unita, quod inde cognosci potest, quia postea neque aqua neque igni liquesit, nisi forte fusione uitrificatoria. Corpora tamen imperfecta & calces eorundem per haec purgari a sulphure extraneo, terraque superflua, atque auro & argento intensiorem rubedinis & albedinis colorem conciliari scimus, sed internam metallorum substantiam propterea non mutant. Lapides & gemmas claritatem metallis infundere non posse. At gemmae, margaritae, coralli, cristallus & uitrum aut fluores metallici, quorum quedam perspicua sunt & splendida corporibus metallicis fulgorem impartientur? Nihilo certe magis quam praedicta, nam propter dissimilem a metallis essentiam & grossitiem non modo ea penetrare, sed ne adhaerere quidem iis possunt. Si uero calcinentur, splendorem suum amittunt, & in calcem aut salem rediguntur, qui non magis rebus praenominatis penetrabit: si uero post calcinationem soluantur, adhibito calore in corpus redibunt, & densitatem retinebunt priorem. Elixiris autem materia quo magis igne exercita fuerit periti artificis industria, eo maiorem claritatem penetrandique subtilitatem acquirit. An marchasitae claritate alis possint immittere. Sed forte marchasitae claritatem hanc metallis imperfectis immittent, pondus enim & splendorem, aut saltem scintillas quasdam splendidas & fulgentes metallicam naturam referentes habent. At neque hae profecto, constant enim corporedenso, tam lapidis quam metalli naturam referente, ideoque inter media mineralia conuenientissime comnumerantur, quae quamdiu in sua densitata permanent, metallis liquefactis & argento uiuo supernatabunt, nec ingredientur. aut alterabunt: Si autem ea subtiliare uelimus per ignem, lapidea pars in calcem redigetur, sulphurea comburetur, mercurialis euanescet nec enim liquantur, cum materiam crudam & colorem metalli tantum modo obtineant, non speciem. In calcem igitur redactae marchasite splendorem amittunt, perindeque est, ac si nunquam habuerint, deinde neque eo modo penetrabiliores facte sunt. Frustra igitur. illorum fulgor quaeritur, & in iis subtiliandis lahor perditur. Atsi in marchasitis splendor & claritas a Gebro requisita non reperitur, multo minus in aliis eius generis mediis mineralibus magnesia uidelicet & thutia aut etiam bauracibus quae tantum fulgorem non habente depurari omnino non possunt. An spiritus chymici metallis ignobilibus possint claritatem. Sed spiritus chymici Sulphur scilicet, arsenicum, & argentum uiuum claritatis splendorem metallis uilioribus inducent? habent enim in natura sua aliquid fulgidi, quod per artem quoque intendi potest, & augeri. & splendorem dare. Sed hos non fixos diximus saepe non posse utiliter metallis adhaerere, quia calorem ignis facile fugiunt, & quod peius est, sulphur & arsenicum metalla omnia comburunt. Si uero figantur, in terream substantiam rediguntur non fluentem nec penetrantem. Si tamen figi possent absque eorum in terram conuersione, ita ut metallicam dent fusionem, lapidem quendam metalla tingentem ex iis fieri posse non est dubitandum. Sic enim de Sulphure & arsenico Geber. Sum perfect. cap. 29. Arsenicum est albedinis tinctura de facili, rubedinis uero difficulter: sulphur uero rubedinis de facili, albedinis autem diffisilime. Et de argento uiuo idem Geber. Sum. perf. cap. 30. Figitur & est tinctura rubedinis exuberantissimae refectionis, & fulgidi splendoris, & non recedit a commisto, donec est in natura sua. Sed cum haec opera laboris sint maximi, foetoris intolerandi, & experimenti periculosissimi, consulerem potius cum philosophis ut quisque in auro & argento operam impendat, quibus, ut iidem asserunt, insunt radii lucentes & tingentes caetera corpora albedine & rubedine pera, secundum quod fuerint praeparata. Imperfecta corpora quamdiu corruptionis aliquid in se habent non posse aliii claritatem tribuere. Imperfecta metalla quamuis in compositione sua prima fulgidi quippiam contineant, cum eorum materia non sit alia quam auri & argenti, uidelicet ex fumis subtilissimis & claris constans, tamen sulphuris extranei & foeditatis terrestris accessione ex caussa loci mineralis ita corrupta sunt, ut Geber testetur nihil fulgidum in iis inueniri, ideoque existimandum est ex illis fulgidam substantiam quae elixiris materiam. hoc est, mercurium & sulphur tingat & illustret, omnino non aut uix elici posse. Quod si uerum est, frustra conabimur per unum eorum alteri fulgorem inducere. Quod tamen intelligendum est, quamdiu foeditatis aliquid in se retinent; nam cum ab ea perfecte mundata fuerint, ad auri & argenti perfectionem & claram splendentemque naturam deduci possunt, uel ipso Gebro teste, cuius haec sunt uerba. De Inuestig. perf. cap. ultima. Cum corpora imperfecta per costram experientiam & per ingenium nostrum uidimus praeparata, & mundata ab omni superflua corruptione & immunditia fugitiua & terrestri liberata, inuenimus ipsa maieris claritaiis & fulgoris seu puritatis quam ipsa corpora natural ter perfecta. An aurum & argeutum artis, excedant naturalia. Dicit maioris claritatis puritatis & fulgoris, non quod inintelligat metalla ignohilia per elixir trasmutata puritate & fulgore excedere aurum uel argentum per naturam generatum, quod fieri non potest, cum ars non nisi satis difficulter naturam imitetur, & sufficiat aurum & argentum artis in eodem esse perfectionis gradu cum naturalibus, sed quod eorum materia praeparata & mundata possit fieri elixir, quod in suis principiis multo perfectius est, & puritate, claritate atque fulgore magis exuberat quam argentum uel aurum naturae, auxilio tamen oleaginitatis & anime, ut diximus, ex perfectis corporibus potissimum petitae. Asioqui si Geber indicare uoluisset metalla imperfecta per elixir transmutata in aurum uel argentum esse maioris puritatis & fulgoris quam naturaliter perfecti corpora, non faceret mentionem praeparationis & mundationis, sed diceret, cum uidimus imperfecta corpora conuersa, uel mutata, uel aliquid simile. Sed refragabitur quispiam, & dicet. Questio. Philosophi saepe asserunt aurum & argentum suum non esse aurum & argentum uulgi. Item: aurum & argentum suum excedere aurum & argentum naturae, quoniam a ditur eis additio magna in tunctura & perseuerantia inigne, & in proprietatibus actionum, & multarum utilitatum ad omnem infirmitatem expellendam. Solutio Comitis Ber. Respondeo. Ab una extremitate ad aliam transitum non fieri, nisi per media: Mercurius igitur & sulphur quae materiam praebent, & lapidis extrema sunt ab yna parte, non possunt elixir fieri completum, quod est aliud extremum, nisi prius transierint per media, quae sunt metalla: quo circa prius conuertenda sunt in argentum deinde in aurum, quae cum sint in uis & motu maioris perfectionis adipiscendae, & tandem fieri debeant medicina quae imperfecta conuertat, merito dicuntur argentum & aurum philosophorum non esse sicut uulgaria, imo excedere aurum & argentum minerale quia uidelicet puriora & subtiliora sunt, & in quo totius rei cardo uertitur, spiritualia, ita ut illorum perfectio mirum in modum intendi possit, iuxta arbitrium artificis, quod auro & argento uulgaribus ademptum est, quoniam sunt corpora mortua, & nullam possunt exercere actionem, nisi spiritualia prius facta fuerint, purgata, & digesta, sicut haec philosophorum. Quod ipsum aperte indicat Aros philosophus ad Regem Nephet, in hanc sententiam scribens in nostro lapide sunt sol & luna in uirtute & potentia, ac etiam natura, quia si haec in dicto lapide non essent, non fieret inde sol & luna; & tamen ipse sol in lapide existens, non est sicut sol communis, nec luna eodem modo sicut luna communis, quia sol & luna existentes in dicta confectione sunt mel ores & subtiliores, quam sint manentes in ipsa natura uulgari. parabola explicatur. Id ipsum quoque ex parabola Comitis Bernardi facile intelligi potest, qui introducit regem balneum foniis ingressam se ueste aurea primo omnium exuere, quod fit in solutione seu ipsius in mercurium conuersione, & tradere illam Saturno, dum uidelicet per putrefactionem denigatur, deinde Ioui & Luns, Ueneri, marti exordne, & denium soli flauo qui, illam diebus 40. asseruat & custodit. Quo medio temporis artulo auri natura prepollet in elixiris materia, sed quia tum tantum est in gradu naturae, non potest alia corpora tingere, nisi ulterius ad gradum coloris & uirtutis altiorem promoueatur. Quocirca addit Comes in Allegotia sua postea Solem pulcherrimum & sanguineum coloremque habentem papaueris rhekdis siue filuestris; seu croti sicci, superuenire, qui regis ueste se amciat, eamque retineat. Alia obiect. Sed obstrepet praeterca alius, & interpretationem meam cauillabitur prolatis in medium. uerbis M. Arnaldi de Uilla noua ex Ros. Pars 2. cap. 17. & 28. petitis. ubi sic ait. Prciice unum pondus ex eo ( scilicet elixire Lunari ) super mille partes mercurii sale & aceto abluti, & fiet pura luna melior quam de minera. Et cap. sequent. eiusdem libr. Proiice pnum pondus de ipso ( elixire solari ) super mille partes Lunae uel mercurii abluti cupi sale & aceto, & fiet sol uerissimus in omni examinatione, & melior ualde quam de minera productus. Quibus Arnaldi uerbis bis repetitis uidetur interpretatio uerborum Gebri quam attuli infringi posse, & ostendi aurum arte & per elixiris admistionem factum melius esse naturali. Possent sane non exercitatum & philosophorum loquendi formulas ignorantem sententia & loco mouere tanti Doctoris uerba. Dilmio. Sed faxo uti spero, ut dilucide omnibus appareat quid sibi uelit iis in locis philosophus. Affirmant omnes huius scientiae Unum pendus elixiris perfecti tingere mille millia professores, & ipsemet quoque Arnaldus. Ros. cap. 29. mercurii uel cuiusuis corporis imperfecti in uerum argentum, uel aurum. quod etiam exemplo comprobat capit. 31. dicens. Recipe centum partes mercurii abluii cum sale & ateto, & pone super ignem, cum autem coeperit feruere, pone unam partem elixiris praeparati super centum illas partes mercurii, & fiet iotum medicina super alium mercurium ablutum. Deinde proiice unam partem istius medicinae congelatae super centum partes mercurii in crusibulo feruentis ad ignem, & fiet totum adhuc medicina. Postea pone unam partem istius medicina ultimo congelatae super centum partici mercurii abluti, & fiet totum aurum uel argentum in omni iudicio. secundum quod primum fuerit elixir rubeum uel album praparatum & compositum. Tres lapidis proiectiones ( quas quidam multiplicationes satis male existimant, non uidentes elixir uirtute & potentia diminui prima statim proiectione, & multo amplius secunda ) proponit Arnaldus. Primo enim ( capio certum pondus pro incerto ) drachmam unam elixiris supra centum drachmas mercurii abluti proiicit. Secundo centum has drachmas centies multiplicat, nam dicit proyce unam partem istius medicinae congelata super centum partes, atque ita fiunt decem millia drachmarum, Tertio decem haec millia centies multiplicant. Ex qua computatione una drachma elixiris depraehenditur conuertere decies centum millia drachmarum mercurii. Iam cum superioribus cap. Arnaldus dicat una parte elixiris albi uel rubei conuerti mille partes argenti uel mercurii in argentum uel aurum melius quam de mineri producatur, non intelligit ultimam & finalem connuersionem lunae, uel mercurii in aurum uel argentum compactum & densum; sicut est aurum uel argentum fornacibus liquefactum; & in corpus siue massam reductum, sed tantum mille illas partes mercurii uel lunae in puluerem redigi ui & uirtute elixiris, uel ut dicit Arnald. in medicinam, quae nihil aliud est quam aurum & argentum, sed in forma pulueris, qui ulterius potentiam suam exerere, & cuius singulae partes in millealias adhuc diffundi possunt, & sic excrescere ad numerum elixiris perfectum, qui est decies centenorum millium. Et ea sola intentione dicit Arnald. locis supradictis illud aurum & argentum melius esse argento & auro de minera producto. Ideoque etiam praeter rationes praedictas, uocantur aurum & argentum philosophorum: quoniam ut subiungit postea Arnald. additio magna in tincturis iis adest, & perseuerantia in igne, & etiam maior. uirtus & utilitas in infirmi talibus expellendis, quam in auro & argento minerarum. Aurum & argentum per artem facta cum dem gradus perfectionis obtinere cum naturalibus. Quae comprobantur satis uerbis eiusdem Arnaldi supra descriptis. Nam postquam ostendit ultimam uirtutem elixiris, & eius finalem proiectionem, simpliciter addit, siet totum urgentum & aurum in omni iudicio, quod & uerum est. Proinde non est existimandum cum plaerisque aurum & argentum per Elixir facta meliora esse naturalibus, sed eodem gradu consistere, & eadem examina perferre posse, easdemque sacultates possidere, nec plures aut pauciores. Explicauimus quintam lapidis conditionem, puritatis nempe clari178 De terra figente. tatem & fulgorem, reliquum est ut de sexto agamus, de qua in Cap. sequenti. De Terra Figente, Temperata. Tenui, Fixa, Incombustibili, & c. Caput Ui. In quo de tertio Lapidis elemento, terra uidelicet agitur, eiusque diffinitioue ac proprietatibus, unde peti, quibusque modis acquiri possit, & postea mundari atque praeparari. Eius in arte necessitas proponitur, & an aliunde quam e metallis educi possit, excutitur. Item de fixione, figendique rationibus tractatur, & quomodo omnia tandem Lapidis elementa interram uerti debeant, ostenditur. Sicut actiua non possunt suas uirtutes demonstrare, nisi passiuis sociata fuerint, ita nec spiritus minerales, nisi corporibus coniungantur. Spiritus ac corporis efficia. Spirituum officium est, corpora soluere, abluere, mundare, uiuificare: corporum contra, spiritus coagulare, mortificare, & figere. Per corpora autem siue corpus hoc loco nihil aliud intelligo, quam terram, quam figeutem, temperatam, tenuem, subtilem, fixam, incombustibilem, dantem sixionis permanentiam in solutione adhaerenii secum, stantem & perseuerantem contra ignem esse uult Auctor noster. Qualis terra desideretur in arte. Figentem scilicet fixione quadam; sed non perfecta, imo aptam potius ad figerdum, ut ait Cap. primo, in principio scilicet operis; quia tunc terra cruda admodum est & indigesta, nec lapidis partem alteram uolatilem figere potis est, sed tantum coagulare, cum ipsamet fixa & incombustibilis non sit, sed corruptioni & combustioni adhuc subiecta. Unde Philosophi nos monent sedulo ut ab igne uehementi caueamus operis initio: paulatim enim terra haec digerenda & igni assuefacienda est. ut postea uehementissimum tolerare possit, post mundationem uidelicet suam & subtiliationem iam fixa & incombustibilis facta, & ideo patens etiam fixionis permanentiam dare spiritui in solutione secum adherenti, quod ante suam ipsius fixionem non poterat. Idque Geber tanquam per gradus quosdam ascendendo folertissime indicat. Temperatam, conuenientibus digestionibus & decoctionibus praemissis, quia terra haec, ut attestatur. Lullius, in principio natiuitatis suae frigida & sicca est in quarto gradu, & substantia eius pontica & adstringens, sed per digestiones & decoctiones debitas de natura in naturam mutatur, & de sapore in saporem, ita ut tandem temperatissima euadat. Uest. cap. 54. Terra frigida operis. initio per digestionem temperata euadit. Tenuem, quae per artis conuenientia regimina crassitiem omnem & spissitudinem corporalem exuerit, terreamque foeculentiam deposuerit, subtilisque reddita subtilitate sua corpora metallica liquefacta celerrime peruadat, & alteret. Fixam, cum proprio radicali humore, & fermento albo uidelicet uel rubeo, ignis regimine paulatim augmentato. Incombussibilem, post amotionem nempe pinguedinis & unctuositatis, quae spiritus in eo coagulationem impediebat, terram ipsam inquinabat, & ustioni obnoxiam reddebat. Dantem fixionis permanentiam in solutione adhaerenti secum. Hoc est, figentem omnimoda fixione partem lapidis spiritualem & uolatilem, quae terram soluendo adhaeret, & miscetur cum illa inseparabili unione. Aut, per solutionem intellige liquefactionem metallorum, quod huius artis scriptoribus nonnunquam usitatum: dum uidelicet elixir perfectum & in terram redactum metallis uilioribus liquefactis superiectum illorum argentum uiuum peruadit, relicto sulphure externo corruptionis causam adducente, quod sentiens amicam & propinquam sibi naturam, illi libenter adhaeret & commiscetur. Hic ad monendus itetum Lector codices uariare. Librorum uarietas. Communiter sic legitur, dans fixionis permanentiam in solutione adhaerentis cum eo. Sed ut ingenue fatear non intelligo quid sit fixo adhaerens in solutione, deinde non uideo quo referendae sint duae hae dictiunculae, cum eo. Alius liber habet, dans fixionis permanentiam, in solutiope adherens, secum stans & perseuerans. Sed nec ista uidetur genuina lectio, praeire tamen potest ad ueritaem eruendam. Ut enim legenduma dmittamus, in solutione adhaerens, ut intelligamus terram adhaerere soluenti se, nescio quid sibi uelit quisquis ita scripsit, cum dicit terram secum stare & perseuerare. Quomodo legendum auctoris iudicio. Itaque existimo omnino, prout superius scripsi, legendum, in solutione adharenti secum, uidelicet rei uel parti lapidis spirituali uel argento uiuo corporum imperfectorum, ut dixi, iudicium tamen aliis liberum super ea re relinquens, cum non temere alioqui librorum chymicorum correctioni manns admouenda sit. Stantem & perseuerantem centra ignem, idem intelligit quod supra cum dixit, fixam & incombustibilem, sed secundo id scribit ad maiorem certitudinem, & ut sciant omnes terram hanc perfectam & omnino completam, quae nihil aliud est quam elixir, sicut ipsamet fixa est & incomhastibilis, ita etiam metalla imperfecta in uerum aurum & argentum commutare, quae omnia ignis examina perferre possunt. Atque hec quidem pro expositione siue explicatione textus & uerborum Gebri dicta sufficiant. Nunc porro tertae diffinitionem. proprietates, mundationem, fixionem, & unde peti possit, perpendamus. Terrae appellatione nihil aliud intelligunt Philosophi, quam sulphur, quod cum argento uiuo omnium metallorum materia dicitur, & eadem ratione, elixiris, cum ipsum non fiat nisi ex eadem materia ex qua aurum fit & argentum, sed eo magis purificata, quo ipsum auro & argento praestat. Cur sulphur philosophis terra dicatur. Nominant autem Philosophi hoc sulphur terram plures ob causas, quarum una est, quod in principio operis qualitates terrae, frigiditatem scilicet & siccitatem summam, ut dictum est, obtineat, quamuis postea tem perata euadat, quinimo in fine ad ignis actionem accedat, & in ignem quodam modo respectu potentiae suae transeat. Secunda est quod sicut ex spissitudine trium elementorum & praesertim aquae terra concreta est, & facta subiectum & fundamentum reliquorum, ita in arte sulphur. Tertia est respectu finis, quo omnia fugientia & non fixa in terram uertuntur figentem & fixam. Quarta, quod non potuerint aptius lapidis compositionem describere aut docere Philosophi, quam per elementorum diuisionem: in qua calidum ignis, humidum aeris, frigidum aquae, siccum, ponderosum, & graue terrae denominatione intelliguntur. In lapide quamuis 4. Quanuis autem in lapidephilosophorum, imo in omni mixto quatuor ad mistionem conueniant elementa, duo tamen eorum sunt inclusa; sint elem. duo tamen uidentur tantum. ut ignis & aer; duo includentia, ut terra & aqua, & ideo in omni mixto inuenitur superabundans terra & aqua. haec duo uidentur & palpantur, eorumque uirtus & opus scitur, ut dicitur in Turba, & cognoscitur: alia uero duo nec tanguntur nec uidentur, nec uirtus eorum percipitur, nisi in duobus prioribus. Ignis & aer sunt principia magis formalia & mouentia, aqua & rerra magis materialia ac quietem. facientia & fixionem iuuantia. Tamen sicut uirtus formae non apparet nisi in materia, in qua inclusa est, ita ignis & aer non nisi in aqua & terra. Cum igitur inclusa sunt fortia, includentia uero debilia, tunc mixtum facile corrumpitur, quia principia formalia exhalant per quae datur forma. color, sapor, odor, ac similia & materialia remanent, quamuis non omni calore priuata. Si contra, includentia dominentur inclusis, non facile corrumpitur mixtum, quia propter fortitudinem includentium inclusa non facile resoluuntur. Si autem ambo debilia tunc una pars elementi non potest aliam retinere; cum uero uirtute ac potestate aequitur elementa; secundum omnem moduus naturae possibilem, tunc pariter inuicem continent & continentur; & pars minima cuiusque temperatur, ligatur, & retinetur a suo compari & contrario aequaliter, & fiunt omnia unum absque diuersitate; & perpetuatur mistum, cum nulla sit repugnantis elementorum componentium; nec conrarietas, sed identitas & homogeneitas totalis. Idcirco aurum propter temperantiam & aequalem omnium elementorum compositionem incorruptibile per naturam creatum, est, quod nec ignis minuit caetera omnia consumens, nec aer; aqua, aut terra foedant aut destruunt. Ad cuius cxemplum lapis per artem dirigendus & componendus est, omnia elementa aequatione uera secundum omnem naturae possibilitatem conueniant. Lib. perfect. De quo Rhasis loquens de elementis lapidis apparentibus, aqua uidelicet terra. magist. Cum alternatim congriio modo desponsantur, geneeratur ab eis substantia temperata, quam non potest ignis uiolentia superare, nec terrae foeculentiae uitiare, nec aequae limositas contaminare, nec contactus nec obumbrare. Igitur neque terra nec aliud elementum simplex aliquid utilitatis in arte confert, sed omnia elementa depurata coniungenda sunt & aequanda perpetuo; Simplex elementum in arte non prodest. quod fieri non potest, nisi artifex elementa simplicia penitus cognoscat, antequam eorum diuisionem & compositionem incipiat, absque quorum notitia labor omnis artificum cassus. Dicimus itaque in hac arte elementa uisibilia & palpabilia esse humidum & siccum, id est, aquam & terram, in aqua esse aerem, in terra ignem. Quod elementum primum faciu arte. Sed uetus est controuersia quod elementum primum & radicale sit in arte, unde elementa reliqua originem trahant, Aiii enim aquam dixerunt, respectu, ut equidem puto, liquefactionis metallorum, & quia priusquam coagularentur aqua fuerunt: alii uero terram. Unde hermes Terra est mater elementorum, omnia deterra facta sunt, & ad terram conuertuntur. Et Senior. Terra est mater elementorum, & mater colorum, & mater duorum fumorum, & est totum, & ex ipsa trahitur totum, quo indigemus in opere. Raim. Lullius. In terra debes fixare elementa, in quam opus est ut portetur. fumus auri nostri tanquam ad primum elementum, quod est omnium aliorum subiectum & fundamentum. Idem alio loco. Substantia aeru exiuit a substantia aquae, sicut aquae substantia, exiuit a substantia terrae. Quare apparet quod a terra exiuit tota lapidis nostri substantia mirabilis. Quorum sententiae magis accedo, parum enim nobis prodesset aqua uiscosa, quae prima metallorum est materia, aut argentum uiuum, nisi idem coagulatum fuisset, & in terrae speciem redactum. Aliorum tamen opinio non est repudianda, si sane intelligatur. Terrae diffinitio. Igitur de terra loquentes, dicimus cum Raim. Lullio ipsam esse ens metallicum in que uirtus mineralis spiritus quiescit. Diffinitionis explicatia. Dixi ens metallicum, ad differentiam sulphuri uulgaris aut alterius terre cuiuscunque ex mediis mineralibus, lapidibus, animalibus aut uegetalibus petitae, quia quamuis terra hec sulphur dicitur respectu materiae primae metallorum cum argento uiuo, tamen sulphur in tota natura sua non est, sed quasdam habet qualitates sulphuris in initio, scilicet, unctuositatem cremabilem, & odorem foetidum, unde non raro menstruale foetens a Lullio nominatur, quae tamen accidentia cum sint, & non in natura innata, artificio tolluntur. Test. cap. 56. Hinc Raim. Sulphur nostrum non est sulphur in tota natura sua, quoniam si esset sulphur, cremaret substantiam argenti uiui per eminentiam suae dominationis: Et ideo uirtus sulphuris non dominatur super uirtutem argenti uiui, nec potest ipsius claritatem metallicam consumere specificam, sed solummodo congelat eam & fixat usque ad gradum potestatis suae uirtutis sub conseruatione speciei mineralis. Praeterea si substantia ista terrae seu sulphuris metallica sit, necessario aut metallum erit, aut e metallis deprompta. Mineralem spiritum uocat aquam seu argentum uiuum, cuius uirius interra quiescit, cum terrae suam uirtutem communicat efficiendo eam fluentem & liquidam per unionem suae naturae: terra enim quae antea per priuationem suae humiditatis non fluebat, nec liquefactionem dabat, postquam argentum uiuum cum, ea coagulatum est ( cuius proprietas est fluere, & fluxum reddere, & ab igne conseruare ) fluit & denuo metallicam naturam assumit, quam ex parte perdiderat. Sed melius interpretabimur per uirtutem mineralis spiritus uaporem mineralem e terra egredientem, cuius uirtute argentuui uiuum coagulatur in sulphur, & postea in metallum & elixir perfectum. Qua ratione argentum uiuum in terram uertatur. Qua intentione sulphur Lullio dicitur nonnunquam matrix siue uas philosophiae, in quo naturae uirtus diffunditur. Uirtutes enim terrae ad se conuertentis aquam siue argentum uiuum, primo intrant substantiam ipsius & alterant eam, illique dominantes tenent, corrumpunt, & in terram siue sulphur conuertunt, non secus ac uirtus lapidificatiua cum diffunditur in aliquo loco, siue sit aqua siue terra, materiam quam tangit primo alterat, & postea dominans eidem, tenet eam, & postquam tenueritac uicerit, conuertit eam in lapidem. Art. intellect. Idque uoluit Raim. c. ult. Lullius dicens. Sulphur non est exterminabile, quum non sit nisi uapar & actio aerem & ignis. De hoc uapore Idem in codicil. Ceneraliter terra in se continet fumum illum tenuissimum, subtilissimum & insensibilem congelantem argentum uiuum de sua propria natura & substantia existes. Terrae proprietates. Proprietas itaque huius terre siue sulphuris est, ut patet ex antedictis, aquam suam siue argentum uiuum attrahere, desiccare, congelare, retinere, depurare & figere unde, corpus, hoc est terra, dicitur iu Turbababere maiorem uim fratribus suis, scilicet, spiritu & anima, Uirtus enim eius ita fortis est, ut post purgationem conuenientem spiritum & animam retineat, nec de caetero separari sinat. Quod insinuans Plato in suis quartis, non retinetur, inquit, res nihil a fortiori illa. Morienus. Omne corpus quod animam inuenerit, facile illam occupat. Et Rosar. Anima uinculum est spiritus sicut corpus uinculum est animae: corpus fixum est & siccum, retinens animam & spiritum. Dixi terram proprietatem habere attrahendi retinendi, disccandi, depurandi & figendi, nunc qua ratione haec praestet axaminemus. Qua ratione terra attrahit. Attrabit itaque primo ratione similitudinisi & propinquitatis. quia & sulphur & argentum uiuum unius sunt naturae & substantiae, quamquam in hoc humiditas maior, in in illo siccitas. Unde Pythag. in Turba. Scitote quod res quam multipliciter narrauerunt philosophi suum absque igne socium consequitur, prout lapidem maguetis consequitur ferram. Et ibidem Theophilus. Notandum quod si fuerit propinquitas interferrum & magnetem, inter as & aquam permanentem propinquior est affinitas. Item Belus. Theophilus uobis significauit inter magnetem & ferrum esse propinquitatem, similiter inter aes philosophorum, & aquam eorum permanentem, quorum utrumque scilicet attractiuum alteria sit Aes autem philosophorum nihil aliud est quam sulphur & terra, quanquam non raro etiam pro corpore metallico copiatur, unde sulphur elicitur, De quo Eximenus in Turba. Aes quid philosophis dicatur. Scitote filii doctrinae quod non fit tinctura uera, nisi ex aere nostro uel etiam pro ipso argento uiuo, seu aqua lapidis. Sicut illud Hyargi, ibidem, Aes de quo prodixerunt philosophi non est aes nec stannum uulgi, uerum corpus nostrum, quod opertet corpori magnesiae commisceri ut coquatur & teratur absque taedio. Uocat autem hoc loco argentum uiuum corpus ea ratione quod tangatur, palpetur, uideatur, & loco contincatur, quae propria corporum sunt, sicut alia ratione philosophi ipsum saepissime spiritum dicunt. Et paulo post. Hinc coquite & aegriptiaco terita aceto, & utrumque, uel aes ipsum, uel acetum seu aquam, as uocate. Zinon quoque sermone sequenti Dixiste Hyarge, quod utrumque quod in commistionem uenit as uocari consuetum sit a philosophis, & bene quidem, & c. In commistionem autem ueniunt sulphur & argentum uiuum, itaque utrumque aes quandoque philosophis dicitur. Qua ratione terra retineat. Retinet autem terra suum argentum uiuum causa affinitatis eadem, qua attrahit. Unde Raim. Test c. 24. Lullius. Spiritum per corpus ligare non possumus, nisi a propria sua natura detineatur, quae ligamenti illorum proprietas est. Ratione etiam uacui, quia haec terra post calcinationem suam discontinuata est & poris referta, multum sitiens, & cupiens restaurare amissum humidum. Idcirco Lullius non raro uocat eam terram desertam & depepulatam a suis spiritibus. Et in Turba lapis dicitur concauus, spongiosus, & salsus, propter porositatem uidelicet terrae, & quia aquam suam ebibit prae siti. Quomodo & siccet & coagulet. Ex siccat autem & coagulat retentum, propter ponticam suam naturam & uim astringendi qua praedita est. Unde Comes Bernard Terra est adstringens compositum, & prohibens fluida elementa a sua fluxibilitate cruda, habens secum ignem simbolice in siccitate. Figit, propter naturalem fixionem: & calorificam & igneam suam uim quam per calcinationem acquisiuit, quia omne calcinati genis fixius est quam non calcinati, ut ait Geber. hinc Raim. In aportorio. Lullius humiditas conuertitur in siccum locum suum, hoc est, in terram propriam, quia illa est proprius locus generationis sulphuris, Et hoc tunc apparet manifeste, quod illa terra ante praeparatiorem & calcinationem suam hoc non facit. & tamen post calcinationem id facit, propter calorem ipsius naturalem, qui fuit confortatus per sul tractionem humiditatis quae eam mortificabat, & totaliter fulimergebat. Depurat. ratione eadem qua depuratur, quia sicut aqua terram abluit, nigredinem & foetorem eius aufurendo, ita terra uicissim faeces aquae tenet, ne una cum aqua ascendant, quia faeces foecibus adhaerent, & aquae pars magis spissa & densa in terram inci¬ dit. Descriptis effectibus siue facultibus sulphuris, quaeri posset, unde ipsum potissimum eruatur. Unde terra petenda. Dicimus e metallis tam imperfectis quam perfectis. Lib. forn. cap 18. Id enim expresse affirmat Geber, his uerbis supra etiam allegatis. Mercurius & sulphur extrahi possunt tam ab imperfectis, quam a perfectis corporibus debite praeparatis, Idem innuit alibi in hunc modum. De Inuest. perfect. cap. 3. Ex quocunque elixir conficiatur album uel rubeum. nihil tamen aliud est quam argentum uiuum & sulphur, quorum unum sine alio nihil agit. Et postea subiungit. Et quia omnia corpora metallica ex argento uiuo composita sunt & sulphure, puris uel impuris, per accidens & non in materia sua prima innatis, etiam per praeparationem conuenientem tolli est possibile. Quasi dicat. In elixiris confectione argento uiuo & sulphure nobis opus est; non minus quam naturae in generatione metallorum, sed quia haec duo principia in quibusdam sunt impura & sordida, idcirco purganda prius sunt, & mundanda a super fluitatibus, priusquam elixiris compositionem intrent: quod possibile est, quia accidentaliter & non radicaliter corporibus superuenerunt, accidentium autem spoliatio posibilis est, ut dicit eiusdeo lib. cap. 5. Gebri sententiam confirmat multis locis illustris & eximius Doctor Raim. Lullius. Et in primis li. de compend. transmut animae. Modi inquit, mixtionis elementorum cum sulphure natura accidunt dupliciter, quia aut fiunt cum terra sua, aut cum aliena: cum terra aliena fit multipliciter, quanti uidelicet sunt modi mixtionis sulphuris naturae, cum ad beneplacitum artistae ueniunt. Quibus uerbis Lullius satis indicat spiritum siue aquam, & sulphur siue terram elixiris e diuersis corporibus metallicis peti posse. Exempli gratia, Si spiritus lapidis eductus sit e corporibus perfectis, sulphur eiusdem peti poterit non ex iis solis, sed etiam ex imperfectis; & propterea distinguit inter terram. propriam & alienam. Propria est quae ex eodem Corpore elicitur, unde & alia elementa scilicet aqua & aer extracta sunt, aliena uero quae ex alio corpore petita est. Et quia corpora metallica multiplicia sunt, ideo multiplex etiam est elementorum mixtio. Alia enim mixtio est que ex argento educti cum sulphure aeris uel plumbi, alia cum sulphure ferri uel starni, quamuis tamen sulphur metallorum omnium atque mercurius eorundem in radice unum & idem sint sed peraccidens distincta & uariata, quae nmen per artem post, conuenientem mundationem ad unam substantiam puram reduci possunt. De Intent. alch. Idem. Lullius, Sulphura creata ex, corporibus imperfectis, debent esse illuminata per tincturam Solis & Lunae, id est, ex eorum oleo, quia alterius non indigent. Etalio loco eiusdem lib. flitu poteris. facere elixir ex sulphure cuiuscunque corporis uolueris, aut ad album, aut ad rubeum. Ex quibus tribus lycis Raim Lullii allegatis praetermissis aliis, satis perspicuum est, sulphur artis ex imperfectis metallis poti posse. Quod cum uerum sit, dubitare tamen merito possumus, unde propinquius & facilius eliciatur. Respondeo ex oninibus quidem elici posse, sed facilius ex aere & ferro quam ex aliis, optime autem & facilime ex solo aere. De quo Uincent. in spec. doctrin. Commiscetur aes cum auro & argento, & recipit tincturam, fitque ex eo elixir albedinis & rubeditus, nec fugit euis tinctura. Unde facilius & propiuquus terra petatur. Quod non de aere sicut in natura sua est intelligendum, quia id falsum esset, sed de corpore siue terra philosophica ex aere producta, sicut postea ex eodem clarius patebit, cum loquitur de calceaeris, que non est alia a sulphure siue terra. Idem de ferro quoque affirmat. Ferrum inquit seruit magisterio, praeparari enini potest, ut ingrediatur & corpus fiat: sed non nisi grauiter soluitus, & cum magno magisterio. Ubi per corpus non aliud intelligit quam sulphur siue terram artis, quae sola post praeparationem congruam ingressum habet in corpora metallica: sed quia eius praeparatio difficilior est quam aeris, ideo rarius eo usi sunt philosophi. Quare autem in istis duobus metallis potissimum sulphur inquirendum sit, rationes proponuntur duae. Rationes dnae cur potissimum in aere & ferto terra quaera cur. Una est, quod hec duo corpora sulphur in se habent fixum, quod querimus nisi enim sulphur artis fixum esset, aut naturam fixi in se haberet, non figeret. Quod autem sulphure fixo praedita sint haec duo metalla, patet manifeste ex difficili eorum fusione quae enim plus de fixo habent sulphure tardius, quae de non fixo facilius & citius fusionem suscipiunt. Cum. perf. cap. 63. Ut nobis auctor est Geber, & experientia demonstrat. Non tamen negamus sulphur etiam aliorum, artificio figi posse, & ad eandem naturam deduci. Altera ratio est, quia corpora mollia, ut Iouis & Saturni, ante mundationem suam perfectam quae per calcinationem fit, facile in corpus redeunt propter sulphur ipsorum non fixum: haec uero calcinantis ignis uim sustinent, donec trrca substantia sulphur illorum coinquinans tollatur, & euellatur, cuius gratia potissimum calcinamus imperfecta. Si autem terream substantiam mollium corporum per calcinationem auferre uelimus, attentissime & segacissime regenda sunt, ne calces eorum reducantur in corpus ante perfcctionem, & ita labore & taedio reiterationis into lerando afficiatur artifex. Quae cum ita se habeant, philosophi occulte docentes unde sulphuris substantia petenda sit, ipsum aliquando ferrum, saepissime uero aes nominauerunt, ut infinitis exemplis posset ostendi, quae breuitatis causa omitto. Differentia sulphuris albi & rubei. Sunt tamen qui hanc inter metalla impura differentiam ponant, quod putent sulphur elixiris albi ex Ioue & saturno tantum, rubei uero ex Saturno, uenere & marte elici debere, sequunti illud Gebri. Pastam fermentandam extrahimus ex iniperfectis corporibus. Lib. forns. cap. 19. Et ex hoc tibi tradimus regulam generalem, quod pasta alba extrahitur de ioue & saturno, pasta uero rubea ex saturno, uenere & marte. Per pastam fermentandam autem nihil aliud intelligit quam corpus lapidis, in quo reliqua elementa figuntur, quod sulphur siue terram dicimus, quae fermentanda postmodum est & animanda fermento siue oleo solari uel lunari. Quae tamen differentia prout supra ex Raim. Lullio est ostensum, perpetua non est, cum constet unum & idem sulphur netallorum qualecunque sit per corruptionem primo debere denigrari, deinde dealbari. Plures foeditatem corporum imperfectorum suspectam habentes, securius putant imperfectis corporibus sulphur artis inquirere, propter munditiem, & quia in illorum calcinationibus primis laborandum non est artifici, ad sulphureitatem adustibilem & foeculentiam terream remouendam, quibus carent, cum perfecta sint, sed in illorum resolutione difficultatem inuenientes, propter homogeniam & fortem illorum compositionem, facile a proposito resiliunt. Quare in perfectis corporibus quidam terram inquirant. Eorum qui ex auro argentoque sulphur artis petendum asserunt, facile antesignaui sunt Auicenna, & M. Arnald. de uillanqua. Sic enim ille. sit sulphur album, & rubeum ex una metallorum materia ad plenum depurata, modo tamen diuerso decocta & digesta: idcirca in argeto est sulphur album, sicut in auro sulphur rubeum. Et omnino non est tale sulphur super terram nec album nec rubeum nisi quod in istis corporibus existit. Et ideo praeparanda sunt corpora subtiliter. ut sulphur eorum & argentum uiuum ex ipsis bibere possimus, ex quo aurum & argentum efficibatur subtus terram. Quae uerba Auicennae quamuis primum legentibus plana & aperta uideantur, tamen ualde sunt ambigua, & deceptoria, si ea exactius perpendamus. Interpretatio uerborum Auicennae. Quamuis enim, dicat in argento esse sulphur albin auro rubeum, non propterea sequitur: aliis metallis sulphur artis non reperiri. Nam primum dicit, sulphur album & rubeum ex una fieri metallorum materia, hoc est, materia omnibus metallis communi, nisi forte per unam intelligamus solam & unicam, & uelit ex solis metallis sulphur peti, quod non est uerisimile ipsum sensisse, quamiis id alioqui uerum sit. At si sulphur fit ex materia omnibus metallis communi profecto eadem erit tam in perfectis quam imperfectis, proinde & sulphur erit in iisdem. Quocirca adiungit ad plenum depurata, scilicet, aut naturae beneficio, sicut in luna, & sole praesertim: aut arte & humana industria, sicut in metallis imperfectis? Quod addit modo tamen diuerso decocta & digesta, tam ad imperfecta quam ad perfecta referri quoque potest: quia alter sulphur decoctum & digestum est in aere & ferro, alitcr in plumbo & stanno, non in solis auro & argento. Nec magis eam sententiam confirmant uerba impsius sequentia, cum inquit. Et omnino non est sulphur tale super terram, quale in istis duobus corporibus existit. Per tale intelligo ita perfectum & mundum, & tam bene digestum, quod uerum esse concedo, quia reliquorum metallorum sulphuri internum eam perfectionem nondum adeptum est, ad quam tamen per naturam in ipsis mineris tempore longo & prolixo, & super terram tempore breuiori per artem peruenire possunt. Postremo quoque cum dicit, praeparanda esse corpora subtiliter, ut sulphur eorum & argentum uiuui habere possimus, cum generali uocabulo corporum utatur. quod tam ad imperfecta, quam perfecta referri potest, tam illa quam haec insinuare quoque uidetur. Apertius multo Arnaldus sententiam suam expressit. Ros. part. 1. cap 7. A corporibus inquit Solis & luna extrahitur sulphur nimium album & rubeum, cum in ipsis sit purissima sulphuris substantia ingenio naturae summe depurata, quod certius & subtilius est, quia in depuratione ipsius ars debilior est natura, nec, consequitur illam licet multum laboret. Quamuis autem & alii quandoque dicant in auro & argento esse purissimam sulphuris substantiam, meminerit tamen artis studiosus, haec non ita semper intelligenda, quasi necessario ab auro & argento sulphur petendum sit, sed quod corum substantia resoluta, in sulphur optime conuertatur, & sulphur fiat. Neque enim est quod digestionem sulphuris auri & argenti usque adeo magni faciamus, cum sulphur eorundem non secus ac reliquorum metallorum reincrudari debeat & corrumpi, si elixir ex iis operari uelimus. Oportet enim argentum uiuum & sulphur elixit constituentia puriora & subtiliora esse auri & argenti sulphure ac argento uiuo: Sulphur & arg. ui. elixiris puriora esse debere. depurari autem & subtiliari non possunt, nisi post corruptionem, alioqui non in elixir imperfecta transmutans, sed in aurum argentumque redirent quod prius fuerant. quam auri & arg. Quod insum affirmant omnes philosophi, quorum sententiis adducendis supersedeo. Hoc tamen lucri ex sulphure auri & argenti capitur, quod in illorum mundatione ante resolutionem laborandum non sit, sicut in imperfectorum corporum praeparationibus, quae temporis multum absumuntt, & laboris plurimum adferunt artifici: proinde breuiori quidem uis sulphur auri & argenti haberi potest, sed maiori dispendio, si artifici minus constet de operis ratione. Diximus unde sulphur petendum, nunc qua ratione educatur e corporibus, inuestigemus. Quomodo terra habere possit. Geber duos proponit modos quibus id assequi possimus, in hanc sententiam. Sum. perf. cap. 64. Separatio terreae substantiae in radice metallo unitae alcius commisto fit, aut per eleuationem cum rebus substantiam argenti uiui eleuantibus, propter conuenientiam cum eo, & sulphur dimitientibus, ut est thutia & marchasita, quoniam fumi sunt quorum maior pars argenti uiui est quantitas, quam sulphuris, Aut cum lauatione per argenti uiui coymistionem: argentum uiuum enim tenet quod suae natura est, alienum. uero respuit Ad quorum uerborum explanationem meminissenos oportet, omnia quae sublimantur duobus modis potissimum sublimari aut per se, quia spiritus sunt, aut cum aliis, quia se incorporant cum spiritibus Mercurius igitur, thutia & marchasiti quia spiritus sunt, per se sublimari possunt, at calx corporum praecipue durorum non sublimatur limatur nisi incorporata cum aliquo spiriad suhlims tu. Ad sublima¬ tionem quid requiratur. Sed cum omnia sublimanda coniugenda sint rebus maxime sibi non uenientibus in natura, prout ex Cap. 40 Sum. perfect. aperte colligitur ideo Geber cap. 48. & 71. eiusdem lib. dicit uenirem si sublimanda sit, thutia indigere, martem arsenico, cum quibus maxime conueniunt. Hoc uero loco absque disttnctione asserit per thutiam aut marchasitam utrumque metallum sublimari posse. Hanc enim uidetur differentiam innuere in terra siue sulphure eliciendo e corporibus metallorum, ut duorum uidelicet aeris & ferri terra, per sublimationem eorum cum spiritibus, educatur, mollium uero, per lauationem cum argento uiuo Modum utrumque adferemus & tertium addemus in corporibus perfectis usitatum philosophis qui non differt a primo in agendi ratione, sed tantum immutatione spiritus tadiungendi. Sicut enim aes serrum & multo sulphure abund ant, ita etiam spiritu magis grosso terreo illis simili opus habent ad eleuationem: argento uero & auro, quia maxima in iis argenti uiui copia, mercurius illis quoque consimilis adhibetur, qui si ueneri & marti commisceretur, uerendum esset, ne corporibus in fundo relictis solus ascenderet ob subtilitatem & naturae dissimilitudinem. Modus primus terrae ducendae e metallis. Modus itaque terreae radicalis substantiae pecendae a marte & restere hic est. Uenus primum a sulphure adustibili & terrea foeculentia quae illi accidentaliter superuenit mundetur per calcinationem superius traditam: calx misceatur cum thutia siue marchasita, non sicut est in natura sua grossa, terrestri, & lapidea, sed cuius pars purior mercuralis iam antea aliquoties sublimata fuerit, iam alioqui frustra sulphur siue terram ueneris in foecibus marchasitarum quaereremus, & non recte diceret Geber, maiorem euis quantitatem esse argentum uiuum: cum fateatur Sum perfect. cap. 48. eam habere feces superfluas. Calx commista cum thutia siue marchasita teratur & imbuatur aliquoties aceto stillatitio, ut profundius uniantur, postmodum euaporata imbutionis aquositate, sublimetur ab ea thutia siue marchasita igni qui sufficiat thutiae eleuationitoties, donec multa eius quantitas calcibus adhaeserit. & cum iis unita sit. De hinc uero in uase sublimationis quod ualidissimum ignem perferre possit ponantur, ea tamen cautione, ne quantitas sublimandorum multa sit & fundus uasis non concauus, sed planus, ut possit aequaliter & tenuiter super eum spargi corpus siue calx ueneris, & aequaliter eleuari, quia multitudo sublimationem impediret, & propellantur igne statim ab initio uehementissimo, ut uidelicet spiritus corporis partem sibi conuenientem maxi202 De terra figente. me, nempe mercurialem, simul eleuare possit, relicta in fundo terra siue sulphure, quod quaerims. Cum calce martis eodem modo procedendum est, quousque maneat quantitas arsenici conueniens cum ipsa, deinde igne susionis & ignitionis protrudantur in aludel, & remanebit terra martis. Mollia uero corpora Saturnus scilicet & lupiter adiunctione praedictorum non egent, cum per se igne ualidissimo ascendere possint, ut docet Geber Sum. perfect. cap. 48. tamen eadem quoque per admistionem argenti uiui lauari possunt, & eo modo terra ex iis prolici. Modus secundus. Quod hac ratione peragitur. Capitur calx Iouis ubl saturni optime mundata, cui affunditur octuplum argenti uiui per sublimationem prius expurgati. Haec simul commisti in mortario marmoreo terantur, donec nihil de calcibus corporum sentiatur, sed in similitudinem argenti uiui redactae sunt. Tunc adiiciatur illis aceti distillati, aut alterius liquoris consimilis qualis est spiritur calchant:, quantum sufficit ut cooperiantur. & in patellam uitream, aut terram uitreatam effundantur, qua cineribus calidis super positam, agitentur digitis continenter & assidue donec in similitudinem pulueris albi omnia redacta sint, & acetum euaporauerit, ac omnia redeant iterum in speciem argenti uiui ut prius. Tunc puluerem nigrum aut cinereum, qui supernatabit, collige corneo cochleari, uel pergameno, prout aptius poteris, & serua, idemque opus reitera, donec habueris tantum terrae quantum elixiri componendo satis sit, cuius magna quantitate opus non est, sufficit scriptuli unius aut obolorum duorum pondus, aut paulo minus. Qui e corporibus imperfectis alium sulphuris naturae extrahendi modum inquirit, aut plura scire desiderat, legat Magiae naturalis. Raim. Lull. cap. de naturali euocatione corporum a suis spiritibus. Modus tertius. Sulphuris autem e perfectis corporibus educendi modus hoc loco a Gebro praetermissus talis est. Calx argenti uel auri mercurio imbuitur, teritur & digeritur calore lento, ita ne mercurii substantia ascendat, per aliquot dies, deinde mercurius ab ea sublimatur; igne quam fieri potest moderatissimo: Sublimatum denuo calcibus admiscetur, teritur, assaturque ut prius, donec mercurius eidem notabiliter adhaeserit, quod percipietur facile ex pondere. Tum demum mercurium a calce iam aliquoties sublimatum eidem redde, & igne quarti gradus sursum pelle. Sic enim mercurius omne argentum uiuum auri uel argenti in calce reliquum secum uehet, relicto in uasis fundo sulphure seu terra argenti uel auri, quam plurimi quaesiuerunt hactenus, pauci uero diligentiores & Pigilantiores, quos laboris minus pertaesum fuit, inuenerunt. Paucior tamen in hiscorporibus presertim in auro terre quantitas reperta est quam in ante dictis, sed uirtute non nihil praestantior, si eo uti, prout decet, nouerit artifex. Huc sulphuris educendi modu docere uoluit Richardus Anglicus, cum inquit. Corrector y cap. 11. Si corpus non resolueris per mercurium in mercuriuam occultam uirtutem ex eo babere non poteris. utpote sulphur digestum & decoctum per opus natura. Terrae necessitas in arte. Laborarunt autem philosophi maxime in terrae huius inquisitione hac praecipue ratione moti, quod uiderent naturam non procedere nisi per media quam imitari uolentes philosophi, & scientes non posse fieri transitum de mollitie argenti uiui ad duritiem metalli, substantia mediam duarum proprietatu scilicet sulphuris incombustilis & argenti uiui inexterminabilis participem per artem componere studuerunt in nature homogeneitate & proportione conuenientem. quae potestatem haberet colligandi simul animam lapidis cum spiritu, ut ex tribus iunctis fiat elixir perfectum. Ad hoc autem pertingere non potuerunt nisi terram prius metallicam haberent, in qualapidis elemeta uolatiliam figerent, & quae mercurii mediam substantiam attraheret & retineret, superfluo eius humido deposito. Hanc tanti fecerun, ut eam basim & fundamentum totius opeappellarint non semel Et Raim. Lullius monet sedulo omnes antequam opus incidiant ut pruis sciant sulphur diuidere a metallis, quia in eo tota latet uis magisteni, & ut inquit compend animae transmut, Totus labor & defatigatio in elementerum & sulphuris est diuisione, & eorundem, purificatione, cum postea respectus horum nihil fere, amplius peragendum restet; reliquum enim perficit natura, & artifex a labors quiescefe potest. Sed non sufficit habere terram siue sulphur nisi idipsum depurare, & exacte mundare quis nouerit: Sulphur quomodo mundandam. Nec. enim est quod existimet quisquam auri sulphur adeo purum esse ut opis humanae non egeat, quamuis enim reliquorum metallorum respectu mundum sit, tamen si elixiris perfectionem, repiciamus, megis immunditie differre & longius ab eo, distare uidebimus, quam argentum abauro, siquidem, ut saepe dictum est, oportet medicinam puriorem, subtiliorem, & magis digestam esle quam sit aurum in natura sua Sulphur itaque undecunque eductum sit has in se habet corruptionis causas. Nigredinem quae ipsius etiam mors est, unctuositatem cremabilem, & terream foeculentiam. Prima accidentaria est, reliquae duae internae sunt. Nigredo enim ex putrefactione orta est, & humore superfluo qui calorem eius naturalem mortificabat, ut germinare non posset, frigiditas enim magna calorem paruum extinguit. Hinc Ros. A corpore mortem expelle. Test. cap. Quo dicto aliud nihil quam humorem superfluum putredinis ratione ortum subtrahendum intellexit, qui calorem sulphuris suffocabat, & ne generare posset impediebat. Idem aliis uerbis, sed apertius indicat Lullius, in hunc modum. Duplex mors sulphur. Abiice humorem ubi submersus est draco, usque quo sit corpus minutum ex caelesti spiritu. Per Draconem autem terram significat, quemadmodum nonnunquam & alii huius artis magistri. Et hic est draco qui post mundationem deuorat caudam suam & caput, hoc est spiritum & animam. Est tamen duplex mors corporis, una quam diximus ad corruptionem, nisi amoueatur: altera ad uitam & resurrectionem gloriosam, ad quam peruenire non potest nisi post mortem, corpora autem resuscitata perpetua erunt. Haec autem mors illi accidit ex subtractione foecundae suae humiditatis per calcinationem. In spec. doctrin. Et sicut prioris mortis causa erat frigidi humoris abundantia, ita, posterioris, sitis & humidi radica. lis inopia, quod tamen illi postea cumulate restituitur. Quam calcinationem insinuans Uincentius. Calcinare inquit corporanihil aliud est, quam extrahere humiditatem corrumpentem, & intromittere humiditatem igneam rectificantem, per quam est uita illorum & essentia, postmodum stans in igne examinationum. Est autem haec calcinatio diuersa ab ea quam cap. 2. Uectuositas cremabilis quomodo amoueatur a corpore. attuli, quod haec terram philosophicam tantum, illa omnia corpora mineralia generaliter compraehendat. Unctuositatem autem cremabilem lauari praeceperunt philosophi aquis, ut dicit Geber, subtilibus, maxime acutis, acribus & ponticis fecem nullam babentibus, & decoqui sulphur tam diu, donec ab ipso decocto aqua clara & lucida emanet, postea loturas has distillari, & quod in fundo uasis remanet abiici, aquam distillatam reaffundi, donec tota unctuositas cremabilis ab eo egrediatur, & subtile unctuosum ignem sustinens & non cremabile tantum remaneat. Quod ipsum indicare uoluit Raimundus Lullius, his uerbis. Intellige quod natura talis sulphuris est multum lucens, fortiter munda, & ad puritatem deducta uirtute ablutionum fortium & acutissimarum, tali modo quod ullam unctuositatem cremabilem adurentem in se habeat, nec aliquam humiditatem uaporabilem, nec phlegmaticam. Aquae acutae philosophorum. Quales autem sint hae aquae acutae quibus sulphur abluendum est expressis uerbis indicat Geber, & inter eas nominat acetum distillatum, omphacinm, item & aquam pytorum acerborum, & malogranatorum. Sum. perf. cap. 52. Et Ros. minor addit urinam humanam purificatam, aquam sanguinis; salis, & aluminis, quae toties distilanda & circulanda sent donec seces millas in fundo relinquant. Reliquum est ut terreae sulphuris foeculentiae remotionem doceamus. Terrea foeculentia quomodo sulphuri adimenda In spec. Haec fit dupliciter. Per calciaationem uidelicet & sublimationem, sed tamen simul & semel in in eodem uase, & unica operatione. Que est, ut terra lapidis imbuatur & teratur cum mercurio, antea mundato, per se enim ascendere non posset, sed eget adiutorio spiritus subleuantis, & decoquatur lento igne in balneo per triduum ne mercurius ascendat, deinde ab ea sublimetur forti ignis expressione sub finem, ne quid de mercurio uolatili in ea remineat. Argentum uiuum terrae redde, tere simul, decoque, & ut prius sublima, idque reitera nouies uel duodecies semper augendo ignem in fine, donec terra frequenti sublimatione, & ignis calcinantis ui alba euaserit, & spiritualiot iam facta subtilior eius pars coeperit nonnihil ascendere a fundo uasis, & eius lateribus adhaerere. Quod cum uideris, bene spera, & terram quae ascendit pluma ad fundum depelle, & iterum irriga adiuncto mercurio, misce & tere, ac decoque diebus praefinitis donec maiorem terrae partem uasis lateribus adhaesisse uideris, relicta in fundo uasis feco terrea, & scoria nigra, uituperata & abiicienda, cui nihil uitae aut lucis inest. Has omnes operationes praedictas paucis uerbis perstringit Uincentius Monachus. Lauatur inquit as, ui eius immunditia auferatur, calcinatur autem ui eius materia attenuetur, in calce lauatur iterum cum fertissimis aquis, ut humiditatem recuperet quam in calce perdidit: doctrin. sublimatur autem ut magis attenuetur, & cum argento uiuo miscetur, ut natura sua praeparetur. Si in terra remanserit aliquid partium puriorum, quod ahimaduertere poteris ex albedine quadam intermicante, ne taedeat eam denuo cum mercurio eodem miscere, terram decoquere, & tandem ut dictum est sublimare, donec nihil purioris essentiae in ea reliquum sit. Terrae sublimatae uasiliterum imponendae, & tertio ignis gradu si quid mercurii in iis remanserit sursum propellandum est in alembicum, terraque omnis in unum redigenda, & asseruanda, donec usui esse possit. Terra sublimanda; & quare. Haec autem terrae mundatio quae per sublimationem peragitur omnino necessaria est, antequam opus physicum quis incipiat. Si enim sublimata non fuerit, substantiam subtilem & ingredientem non habebit, quia in sua corporalitate & densitate permanens spiritum non admittet; nec uirtutem penetratiuam habebit, & per consequens ad uerum elixir non ualebit: hon enim miscebitur metallis tingendis, nec ea poterit in formam perfecti corporis transmutare. Quocirca terra ante compositionem suam cum aqua, per argentum uiuum sit abluta, & argentum uiuum ab ea abstractum, ut remaneat calx aut cinis purissimus. Neque enim praecipiunt terram sublimari philosophi, nisi ut reducatur ad subtilem materiam & naturam, & ut sit sicut spiritus, & postea ingrediatur & tingat, post fixionem uidelicet suam, de qua superest ut aliquid dicamus. De fixione. quoniam Geber, desiderat terram fixam, & dantem fixionis permanentiam secum adhaerentibus. Sed ut de diffinitione eius auspicemur. Fixio secundum Gebrum est rei fugientis ab igne conueniens ad ignem adaptetio. Huius adaptationis modum inuenio in philosophorum libris quintuplicem. Fixionum modi quinque. Unus fit per Calcinationem: omne enim calcinati genus fixius est quam non calcinati, ut ait Geber cap. de Calcinat & Alibi. Per calcinationem omne fugitiuum deletr. Et alius. Sum. peat. cap. 76. Omne calcinetum in suo genere est fixum. Ratio manifesta est, quia per calcinationem corporum metallicorum naturalis humiditas que ea faciebat fluere & liquefieri, & moueri inigne ad modum aquae, & partes in eis tenebat continuas, remouetur, ut fundi, & liquefieri non nisi cum difficultate possint, sed stent in igne ut cinis uel calx lapidum. Similiter per calcinationem sulphur adurens in corporum substantiae profundo inclusum & per inflammationem corpora, diminuens & in fumum uertens, quantumuis bonum in illis sit argentum uiuum & fixum, tollitur. Cap. de fixione. Et hoc uoluit Geber dum inquit. Figuntur corpora a perfectione diminuta per suam calcinationem, eo quod absoluuntur per eam, a sulphureitate uolatiua & corrumpente. Secundus. Secundus fixionis modus contingit per decoctionem lentam & diuturnam, quia omne uolatile post mundationem suam adiutorio ignis figitur calore temperato & continuo. Sum. perf. cap. 75. Tomaeratus enim calor ut ait Geber, est humiditatis inspissatiuus, & commistionis perfectiuus: ignis autem uehemens est humiditatis consumptiuus, & fusionis turbatiuus. Tertius, resultat ex duobus antedictis & declaratur a Gebro ca. Tertius. decalcinat. in hanc sententiam. Modus calcinationis spiritum est. ut eis ad fixionem approximantibus, scilicet per lentam assationem, administretur iguis successiue & paulatim illum augendo ne fugiant, quousque maximum eos tolerare ignem contingat. Quartus. Quartus modus est, ut spiritus mundificati cum calcibus puris corporum sublimentur, donec figantur, hoc est, ut calx corporum imbuatur spiritu aliquo; qui ab ea toties abstrahatur, donec simul maneant; & ignis quantumuis magni asperitatem tolerent, & non fugiant ab eo. Ratio est quia spiritus sunt de natura corporum, & maxime cum eis conueniunt, & iis adhaerent, commiscenturque profundius. Cum itaque coniunguntur, cum illorum calcibus, & lente simul decoquuntur, fieri non potest, quin sentiant amicam societate, & naturam, & aliqua illorum pars eis paulatim apponatur, donec tandem per reiterationemi mbitionis, decoctionis, & sublimationis omnia simul figantur. Idque indicare uoluit auctor Rosarii minoris, dum ait. " Si sublimantur spiritus cum immundis, inmundantur, si cum adhaerentibus remanent magis fixi cum tinctura inferius, quod quaerimus. " Quintus figendi modus est, per rei fixae additionem. Quintus. Ideo Geber, cum Saturni & louis indurationem uult docere, ut magis appropinquent fusioni corporum perfectorum cum ignitione. Sum, perde Inuente uerit, cap. 13. " Praeparatio illorum est, " inquit, " ut ingeniemur illis permiscere argenti uiui substamiam fixam in profundo eorum, aut sulphuris fixi, aut sui comparis, aut cum rebus duris & non fusibilibus, sicut est calx malchasitae & thutiae. Haec enim illis uniuntur, & amicantur & illa indurant, quousque non fundantur, antequam igniantur. " Et alio loco. " Cum talco & mercurio praecipitato, uel utilius cum luna pura ad hoc deducta calcinando & soluendo peruenimus ad horum duorum corporum " ( Saturni uidelicet & Iouis ) " ignitionem & duritiem completam, cum splendore inenarrabili. " Per " substantiam argenti uiui fixam " non aliud intelligit Geber quam duo corpora persecta argento uiuo fixo constantia, quae necesse erit aliis corporibus minus fixis, aut spiritibus purificatis & sublimatione mundatis, si eos figere decretum sit, coniungi. Idcirco recte quoque Lullius? " Qui argentum uiuum extractum e corporibus non coagulat " in sulphur album ignem patiens per additionem eius cum argento, nullam uiam exigit ad albedinem. Et qui ipsum argenium uiuum non coagulat in sulphur rubeum fixum, ignem patiens, per additionem illius cum auro, procerto nullam uiam exigit ad rubedinem, " Sciendum tamen, haec corpora fixa praepatanda esse iuxta intentionem Gebri & aliorum Philosophorum, si iis uti uelimus, antequam coniungantur cum aliis corporibus uel spirius, quia in sua soliditare & grossitie permanentia commode misceri non possent. Calcinanda igitur sunt & soluenda, uel in bracteolas tenuissimas redigenda, & more aurifabrorum amalgamanda cum mercurio uulgari, donec instar pultis reddantur, & sic tandem corporibus aut mercurio uapore sulphuris coagulato addenda, ut diffusius docet Raim. Pract test. cap. 22. 23. & 24. & in Codicil. 4. Lullius & Arnaldus, quos consule. Est autem hic modus diuersus a superiore, quia in eo sublimationis reiteratione opus non est, sed tantum decoctione, & sub finem calcinatione. pract. principio. Ros. cap. 25. Sunt quidem & alii figendi modi cum spiritus uidelicet aut corpora metallica in terram rediguntur per calcinationem, aut praecipitationem uiolentam ad fundum uasis cum ignitione, aut in uitrum, sed quoniam eos non curat uera Alchymia, nos etiam consulto transimus. An sulphur aliunde quam e metallis peti possit. Restat ut discutiamus an ex aliis rebus quam metallis haec terra elixiris peti possit. Manifestum quidem est ex principiis naturae omne corpus coalitum esse ex aqua & terra: sic animantia omnia & uegetabilia ac ortum ex iis habentia continent in se terram suam, & post ablationem humiditatis in terram & cinerem uerti possunt. Quare terra uegetabilium & animalium operi inutilis sit. Sed quia non sufficit simpliciter terra quaecumque, alioquin eam quam pedibus calcamus acciperemus, sed quae potestatem habeat aquam suam attrahendi, retinendi, coagulandi, & ad naturam suam conuertendi, merito terra uegatabilium & animalium omniumque inde orginem trahentium operi physico inutilis erit. Qualiter cumque enim praeparetur, aquam suam retine. re non potest, multo minus eam naturae suae conformem reddere: Aqua enim cum heterogenia sit terrae suae, calorem uel minimum senties euaporabit ea relicta & deserta, idemque de oleis ex ipsis elicitis sentiendum. Quinimo terrae omnium supradictorum per calcinationem uel ignis uehementiam comburuntur; & in cinerem uertuntur amisso humore suo radicali, ita ut fundi aut fluere nullo praeparationis modo possint, nisi in uitrum conuertantur, cui postea in metalla ingressus non patet, sed iis liquefactis innatat sicut aquae oleum, propter semotam uidelicet ab ii, & alienam naturam: terra autem metallorum humidum suum natiuum etiam post calcinationes non deserit, nisi enim pars cius quamuis imperceptibilis in ea residua eset, spiritus ab ea non reciperetur nec retineretur. Sed dicet quispiam. Philosophi saepius salium faciunt mentionem, terramque suam salem nominant. Sic enim Lullius quodam loco. Quaestio. Quod in cucurbita remanet, est sal noster. Dicunt insuper terram suam debere fieri uolatilem. Unde idem Raim. Lullius. Accipe terram quae uolat supra capui iuum; huiusmodi autem sales quosdam inuenimus in uegetabilibus & ammalibus aut originem eorum referentibus Sal enim tartari & e uini extractus fecibus ita uolatilis reddi potest, ut una cum uini spiritu ascendat; sal item e melle eductus, & sal urinae, ac forte alii nonnulli. Solutio. Respondeo haec quidem uera esse, tamen sales huiuscemodi quocunque praeparentur modo, aquam suam side spiritum, quod omnino necessarium est, coagulare non posse, nec figere, imo in naturam aquae & uolatifis spiritus transire. Dicimus etiam eos ab aquis suis siue spiritibus semper esse separabiles, terram autem artis aqua sua & oleo inbutam, & ex philosophorum praescripto decoctam simul cum illis in igne manere & figi, nec ullo modo sigregari postea, aut diuidi. Deinde concedamus tales sales non separari ab aquis suis, tamen, quamdiu in liquida illa natura permanserint nulla arte sisti poterunt ut in igne perdurent, & quamuis etiam perdurarent, tamen cum affinitatem nullam cum metallis habeant, eadem ingredi obstante illorum dissimilitudine non poterunt, multo minus alterare, & in aurum argentumque conuertere, a quorum natura alieni sunt, & fixio in iis nulla aut tinctura. Terram salium, aluminum & atramentorum repudiandam esse. Idem de aliis salibus artificialibus uel naturalibus, aluminibus & atramentis censendum erit, quorum olea uel aquae distillatione prolicitae non magis cum terris suis uniuntur, aut ab iis congelantur, quam praedictae, sed contingit eas per ignem euelli; & quamuis id non fieret, tamen potestatem non habent terram suam eleuandi, cum elixir nihil intrernisi mundum & spirituale factum, depositis faecibus grossioribus, quae ingressum & penetrandi uiam praecludunt. Lapidum & gemmarum calx inualida Marchasitarum sulphur cur arti minus aptum. Lapidum, gemmarum, uitri, & fluorum mineralium eadem ratio est, quae in calcem abeunt non fusibilem, dissipato & consumpto eorum humido, quod antea colligationis causa fuerat, quod eidem reddi, ut inseparabiliter uniatur, impossibile est; & quamuis humiditas eorum a terra non separaretur, tamen densitate sua corpora metallica ingredi prohibentur. Si uero per calcinationem, ad salium naturam redigantur & in liquorem resoluantur, humidior pars ab igne euaporabit, altera in salem densabitur, qui a praedictis salibus siue artificio paratis sine naturalibus non admodum remotus erit, & proinde illis quoque nihilo aptior. Nec magis marchasitae terram hanc nobis suppeditabunt, cum terra earum a natura lapidum non differat. Sum. perf. cap. 60. Si quis uero inferat, illas sulphur & argentum uiuum in se continere, quod auctor itate Gebri idipsum confirmantis comprobatur, & proinde hoc spiritus illud terrae locum obtinere posse, respondeo sulphur earum & argentum uiuum heterogenia esse nec ullo modo ita sociari posse, quin separentur, comburantur, uel ab igne aufugiant; aut si figantur in terream substantiam redigi, nullius ui rtutis aut ualoris. Magnesia quoque & thutia, quamuis sulphur argento uiuo immixtum habeant, tamen cum proportione principiorum a metallis differant, & ea habeant magis terrea & inquinata, nec ab inuicem separabila, nisi cum totalis substantiae illarum de perditione, in arte parum utilitatis adferunt, quia illarum materia crudior multo est quam metalorum, ideoque praeparationi minus idonea. Quatuor terrae physicae necessaria. Uenerab. & eximius Raim. Lul. quatuor in terra physica requirit. Imprimis uirtutem attractiuam, deinde similitudine siue affinitatem cum attrahendo, tertio calorem naturalem in ea latentem, quarto uisu aut tactu imperceptibilem quendam uaporem e terra egredientem, qui praecipua causa est congelationis spiritus, hec eius sunt uerba in lapide nostro mouet & mouetur spiritus proue in suo corpore, operante tum uirtute attractiua nostri lapidis, tum similitudine quam dictus spiritus cum substantia tota nostri lapidis in mixtione prima acquisiuit, adiuuante cum toto hoc potentia a magis propinqua, scilicet calore naturali lapidis, qui respicit naturam in maiori proximitate generis & natura metallicae; & similiter adiuuante uirtute lapidis nostri imperfecti perforati & perosi, quae per corporis sui resolutionem continuam insensibilis & sine tactu per certam operationem causata est in eo: Et profecto ad terram physicam describendam nihil potuita quoquam dici aptius aut uerius. Quibus notis cum terrae quomnes praedictae, imo & aliae quotcunque excogitari possunt, careant, certum est eas opus phyficum ingredi non posse. Idem Lullius alio loco his quatuor terre philosophice facultatibus seu signis addit & quintum, nempe subtilitatem. Impedimenta terrae sophorum. 3. Sic enim in Codicil. Cap. de 3. humoribus specefice differentibus. Si scire uis causam quare terra nostra magis efficax sit ad penetrandum & congelandum argentum uiuum, quam terra Sophistarum, scias, quod hoc est, quia siccitas terrae nostrae per digestionem caloris complexionalis facta est, & ideo magis congruit, & subtilius penetrat in profundum, non solum substantiam argenti uiui, sed etiam caeterorum corporum, quibus applicaiur, quam penetrationem frigiditas terrae Sophistarum facere non potest, quia nec congruit, eo quod eiusdem complexionis non est, nec penetrat, quia per calidum uirtutes & subtilitaum non habet. Quibus uerbis tria describit impedimenta, quae alias quascunque terras ab arte exeluduut, nempe frigiditatem, qua attrahere, retinere, & coagulare aquam suam non possunt; dissimilitudinem naturae, qua aque sue terrae adherere eamque sibi adglutinate nequit: & grossitiem, qua ab ingressu in argentum uiuum & metalla imperfecta prohibetur. Quae cum contrario modo se habeant in terra philosophorum, illa sola artifici inuestiganda erit. An e spiritibus terra elici possit. Sed spiritus chymici primarii, sulphur, elici possis. arsenicum, & argentum uiuum forte nobis terram hanc tantopore expetitam suppeditabunt? At istos diximus saepe esse homogenios in natura, ita ut partes eorum terreae ab aquosis seu oleosis separari nequeant, aut difficilime & per consumptionem ipsorum. Quod experientia uerum depraehenditur, nam si ad sublimandum ponantur, tota illorum substantia ascendit, nullis in fundo uasis relictis fecibus. Si autem figantur per calcinationem, uel praecipitationem multum de illorum substantia deperditur & dissipatur, ita ut ex centum libris sulphuris uix tres residuae fiant, & in terram rediguntur, cui fusio non est neque ingressio, argentumque uiuum tanquam a sua natura alienum respuentem. habcat, frustra profecto in spiritibus istis fugacibus aliquid quod fixum sit quaeritur. non negeamus tamen quin per additionem corporum naturaliter fixorum & resolutorum figi aliquando possint cum magna cautela & industria. Sum. perf. cap 39. Deargento uiuo enim id expressis uerbis fatetur Geber. Figitur inquit, & fit tinctura exuberantissima refectionis. Per quae autem figatur satis indicauit eodem cap. his uerbis. Est amicabile & metallis placabile. Sed non sub mergitur aliquid in argento uiuo nisi sol. In eandem sententiam de sulphure loquitur eiusdem libri cap. 28. Qui in praeparatione ipsum commiscere & amicari co potibus nouerit, sciet unum de secretis naturae maximis, & uiam perfectionis unam, cum multae sint uiae ad unum effectum, & unum intentum. At quibus commiscendum erit sulphur? Deinde, cum terra iphilosophorum debeat mercurium siue aquam suam figere, ninil autem figere possit, quod fixum non sit, aut quod fixi naturam in se non Sum. metallis nempe puris & fixis, quia si cum impuris miscebitur, inquinabitur, si cum non fixis non figetur. Hinc Geber. perf. cap. 32. Cum auro commiscetur spiritus, & figuntur per ipsum. Arsenici eadem ratio est, figitur enim testimonio eiusdem Gebri sicut sulphur, eo tantum differens quod sicut sulphur rubedinis tincura dicitur & auro consociatur, ita arsenicum cum sit albedinis tinctura, argento melius coniungitur, & per ipsum figitur, fixione uidelicet lunari. Quamuis autem haec uera esse possint, merito enim ea quis in dubium, uocet, ne scilicet philosophi haec non de uulgaribus spiritibus, sed de suis inellexerint, tamen semper existimandum est. nediam substantiam horum spirituum in terra non propria, quae ab illis separabilis non est, sed in aliena coagulandam esse, & postea oleo Solari & Lunari incerandam & figendam. Itaque qui otio suo abuti non uult, & rem facere, terram physicam in corporibus coagulatis, hoc est, metallis inquirat, in quibus sulphur per naturam fixum est, quod quamuis impurum, per artem depurari potest: cum in nonnullis etiam purum sit, quod labore non magno ad praeparationem sufficientem indiget. Sed ut huic capiti finem imponamus, dicimus quicquid in elixire graue est, stabile. & fixum, terrae nomen sibi usurpare. Sic spiritus & fermentum, quando in terra coagulata sunt, terrae quoque & sulphuris nomen issumunt, imo elixir perfectum terra & sulphur uocatur. Unde Hermes. Uis eius integra est. si uersa fuerit in terram, id est, Lapis perfectus est & completus, si ipsius partes superiores, eues, spirituales & uolatiles, spiritus scilicet anima siue fermentum in terram uertantur & figantur. Unde teriae philosophicae dignitas cum ab ea tanquam parte primaria lapis nominationem accipiat, & necessitas etiam inspici facile potest, cum ea neglecta nemo ad lapidis arcani notitiam multo autem minus complementum unquam peruenerit, nec ut in posterum perueniat sperare audeat, nisi temere temporis, laborum, & pecuniae dispendia incurrere uelit. De Tinctura Dante Colorem Splendidum & perfectum album aut citrinum intensum, & lunificationem, seu solificationem rerum transmutabilium Cap. Uii. Quo declaratur lapidis formam esse tincturam; hancque duplicem esse, spiritus uidelitet & animae: Spiritum ex omnibus metallis, aniniam e solis perfectis peti posse. Utriusque differentia manifesta, & quomodo in lapide tinctura augeri debeat, indicatur. Item qua ratione lapis perfectus tinctura dicatur & forma, & quid ad reram tincturam requiratur, postremo quare Sophistarum tincturae non proficiant indagatur. Hactenus praeparandae lapidis materiae studuimus, nunc quomodo eidem forma detur, imo quomodo totus forma fiat, examinandum: Lapidis forma est tinaura. parum enim prodesset materia etiam optime praeparata, nisi formae coniuncta & annexa foret, sine qua subsistere non potest: forma autem lapidis est tinctura, quam cum adipiscitur, perficitur. Ideo septimo & ultimo loco eam ponit Philosophus inter medicinae proprietates. Sed cum tincturam nomino, non intelligo quem libet colorem album aut rubeum, aut ut colore albo aut rubeo in opere: apparente statim perfectus esse dicatur lapis, sed ut habeat colorem album uel rubeum intensum & exuberantem, ita ut sua exuberantia aliis metallis eundem colorem albedinis uel rubedinis absque sui coloris & bonitatis diminutione impartiri possit. Gradus quosdam esse tincturae in lapid. Habet enim gradus quosdam albedinis & citrinitatis lapis, ita ut quandoque sibi soli sufficiat. nec tingere possit nisi semetipsum. Unde illud philosophi in Turba. Aurum non tingit nisi tingatur. Et tum lapis est in gradu auri uelargenti per naturam perfecti, sed decoctione continua & rei tingentis additione paulatim ascendit, ut primo quantitatem alterius corporis sibi aequalem conuertat, deinde paulatim maiorem, decuplum uidelicet sui, centuplum, & millecuplum, & tandem in infinitum, inter quae tamen gradus etiam sunt, ita ut una pars quandoque centum & decem, alia 120. 130. & ita deinceps in argentum aurumue conuertat. Quocirca non absurde Rhasis. Ideo per artem melioratur eius tinctura, ut quadam decuplum, quadai centuplum, quaedam millecuplum & ultra tingat. Part.2. c. 3. Idem indicare Parta. c. 5. 224 De Tinctura alba Uel rubea uoluit Auctor Ros. min. Respice rubeum conpletum, & rubeum a sua rubedine diminutum & omnem rubedinem fixi & non fixi. Qualis tinctura desideretur in lapide. Respice album albific antem, & rubeum rubificantem, atque imperfectum proficientem. In quantum autem albeae prefecti augmentatur, in tantum tingit in albedinem; & sic de rubeo. Sed nec intensus qui libet color albus aut rubeus sufficit ad elixiris perfectionem, alioqui multae Sophistarum tincturae lapidis physici nomen sibi uindicarent, sed necesse est, ut det lunificationem seu Solificationem rerum transmutabilium, uel ut postea dicit, ut sit tinctura colorans materiam couuertibilem ( quae alia non potest esse quam argentum uiuum aut aliquod metallum imperfectum ) in uerum argentum, uel aurum, cum omnibus suis differentiis tertis & notis. Ueri argenti notae. Hoc est, corpus metallicum conuersum in argenti speciem sit album albedine pura, mundum, durum, sonans, perdurans in cineritio, sub malleo extensibile, ignibile, fusibile. Auri puri notae. Hae enim sunt notae ueri argenti: quibus si corpus aliquod in natura sua alteratum caruerit argentum uerum dici non poterit, sed sophisticum. Sic si corpus conuersum in auri speciem non sit citrinum, ponderosum, mutum, fugidum. aequaliter digestum, sub malleo extensibile, ignibile, fusibile, examina cineritii, cementi, & antimonii tolerans, aurum uerum non dicetur. Neque enim aurum & argentum dici quid poterit. nisi causas diffinitionis & differentias omnes habeat auri uel argenti. Quid autem sit examen cineritii. quod copellam hodie uocant. & cementi, & qualem ignitionem & fusionem corpora perfecta admittant aut suscipiant qui scire desiderat, is consulat partem ult. sum. perfect. Gebri, quae de probationibus perfectionis inscribitur: Auri uero examen per antimonium ueteribus incognitum perquirat apud Philippum Ulstadium, in Coelo philosophorum. Et haec quidem ad explanationem uerborum Gebri dicta sint, in quibus tamen mendum irrepsisse admonendus est Lector: Communis & maxime uulgaris lectio talis est. Mendum in textu quomodo emendandum. Septimo post. fixionem necessaria est tinctura splendida, & alterius color tingens, seu tinctura colorans materiam. In alio codice hoc modo legitur. Seprimo post fixionem necessarius est & ultimus color tingens, seu tinctura coorans materiam. Et melius meo quidem iudicio, nam praeterquam quod in priori lectione bis repetatur uocula tincturae non uideo quo referenda sit dictiuncula alterius: nisi intelligere uelimus alterius rei tingentis accussione lapidi tincturam conciliari, quod non semper uerum est, cum philosophi fateantur lapidem tincturam suam aliquando in se continere. Sic enim Lilium, Raim Lullius & Arnaldus. Quamuis lapis noster tincturam suam: naturalite? 226 De tinctura alba uel rubea. in se continenat, per se tamen motum non habet ut fiat elixir completum nisi moueatur arte & operatione. Et nos supra ostendimus elixir lunare si rubeum fieri debeat indigere admistione rei tingentis illud, elixir uero folare non item. Aut expungenda igitur omnino uidetur dictiuncula, alterius, aut legendum ut monui. Sed ad tincturam redeundo, dicimus eam in arte perpendi dupliciter. Tinctura duplici modo consideratur in arte. Uno modo quatenus lapis tingitur, altero quatenus tingit. Tingitur item lapis duobus modis. Priore cum post absolutam ipsius depurationem coquitur cum aqua seu spiritu suo, donec omnino albus fiat aut rubeus, iuxta spiritus naturam, hoc est prout spiritus aptus fuerit ad decorandum lapidem colore albo uel rubeo: aquae enim Iouis, saturni, & lunae lapidem dealbant, martis uero, ueneris & solis eundem rubificant: quamuis aqua Saturni propter diuersam ipsius calcinationem qua aut in cerussam aut in minium redigitur utrique operi albo uidelicet & rubeo accommodari possit, affirmante id ipsum non uno loco Gebro. Hinc Marsilius ficinus, Ad sulphur aureum tres rubelli spiritus, ad argentum tres albicantes reducuntur. Spiritum tinctura non carcere. Quod autem spiritus lapidis tincturam etiam in se contineat. Geber satis declarat, qui postquam docuisset ueneris resolutiouem in mercurium haec addit. Hanc aqua honora cum qua tingitur elixir in infinitum. De Inuestig perf. 2. Et Cap. de praeparat. martis. Solutum honora, aquam uidelicei sulphuris fixi mirauiliter colerem elixiris augment autem. Sed haec uerba Gebri, quod uidelicet hae aquae possint elixir tingere in infinitum, non simpliciter, ut sonant, capienda sunt, quod uidelicet ipsae solae sufficiant elixiri conponendo & augmentando, quia elixir uolatile esset e solis aquis imperfectorum corporum compositum, & non permaneret tinctura in metallis conuertendis, & sic sophistica esset sed intelligendum est illas haec prastara post animae infusionem, quae sola lapidem figit, & ignis patientem efficit. Postea enim eundem mirabiliter augere & multiplicare possunt Quod ipsum indicare uoluit Mars. ficinus dicens. Philosophi lapidem album, uideliciet fixum, spermate lunari per totum, aut ei addendo alios spiritus albos, uidesicet, e loue & Saturno eductos augmentauerunt. Obiectio. Sed obiiciet mihi quispiam auctoritatem Arnaldi Ros. cap. 12. dicentis. Aqua abluit tantum & mundificat, oleum uero tingit & colorat. Quibus uerbis Arnald. uidetur innuere nullam aquae uim inesse ad tingendum. Solutio. Sed Arnal. respexit primarium aquae effectum, qui in humectando, abluendo & mundificando consistit, nec propterea spiritui tingendi potestatem ademit, cui ipsemet tincturam adscribit. Sic enim ait in principio capitis allegati. Differentia est inter tincturam aquae & olei; Quod profecto non diceret si existimaret aquam omni tinctura carere. Differentia inter tincturam spiritus & olei. Sed ea est inter tincturam aque & olei differentia potissimum. quod aquae tinctura in alia corpora extendi non possit ante fermentationem, sed tantum fufficiat lapidi ad simplicem perfectionem albedinis, uel rubedinis: tinctura uero olei elixiri perfecto addita illud figant, & ita abundanter tingat, ut uim suam etiam ulterius in corpora imperfecta & mercurium diffundere possit, & ea conuertere ad auri argentique naturam & perfectionem. Quod autem spiritus lapidis etiam tincturam in se contineat, non solum Geber & Marsil ficinus, sed etiam alii philosophi passim affirmant. Sic enim Dardarius in Turba Aqua contrita cum corpere, corpus in spiritum uertit, & sic iis mixtis & in unum redactis corpus incorporat spiritum spiritus uero corpus in spiritum, tinctum prout sanguis uertit: nam omne quod spiritum habet, habet & sanguinem. Bene dicit spiritum conuertere corpus in spiritum tinctum, quia uidelicet terram suam tingit, non quidem tinctura fixa & firma, sed uolatili, donec animae adiectione firmetur, & in igne perpetuetur Lilium eadem fere profert. natura coelestis qualiter uertens corpora in spritum & est acetuum acerrimum, quod cum corpori admiscetur & sit unum cum eo, uertit, ipsum in spiritum, & spirituali tingit tinctura. Et Arnaldus in Soliloquio apertius & dilucidius. Corpus recipit tincturam a mercurio siue spiritu, & anima, naturaliter secundum gradus suos. Raim. item Lullius & Arnaldus saepissime aquarum albarum & rubearum mentionem faciunt, non quod ullae rubee aspectu & colore inueniantur, sed quod habeant albificandi tantum aut etiam rubificandi potentiam. Quomodo aliter consideretur tinctura. Secundo modo lapis tingitur cum ipsi iam orto & perfecto, perfectione uidelicet qua sibi soli sufficit, anima infunditur, quae non est alia quam tinctura & ignis agens in materiam iam decoctam, eamque digerens & coquens magis, donec uisibiliter uirtus ipsius manifestetur in stabilitate, & transmutatione corporum imperfectorum, quod ignea sua uirture efficit, ut diximus alio loco Haec anima non aliunde seu a rebus lapidi extraneis, sed ex ipsis corporum perfectorum uisceribus post illorum dissplutionem educitur. speciemque induit spiritus, donec terrae indita aquam in ea figat, & tingat amplius, imo exuberanter, gloriosioremque illam reddat millies quam prius. Huius operationis respectu Tinctura diffinitur a Raim. Tincturae diffinitio. Lul. esse compositio aeris & ignis argenti & auri. Uel sic Tinctura est compositum ex aere & igne argenti & auri. Uel hoc modo. Lib. de quinta esset distinct. 3. Tinctura est corpus tingens ortum & compositum e duobus elementis, scilicet aeris & ignis, argenti ad album, auri ad rubeum. Quibus tribus diffinitionibus Lullius constanter innuere uidetur lapidis tincturam non dari, nisi e corpore Lunari aut Solari resoluto in mercurium. Tincturam autem uocare compositum aeris & ignis, non quod propter spiritualitatem suam aut incorporeitatem uideri aut tangi non possint, aut quod sint instar aeris aut ignis in sphaeris suis, qualia elementa in arte non requirimus, nec habere possumus, sed ut inditaret haec duo elementa subtiliora lapidi formam & tincturam potissimum suppeditare, reliqua uero materiam. Quamuis autem Luna soluta admodum aeris, siue tanquam aer, solummodo operetur in lapide, eo quod Luna multo misius digesta sit Sole, in quo iam actu dominatur ignis colore citrino & rubeo se manifestante. qui tantum potestate est in Luna, sicut etiam in lapide argenti, quod ex alb: dine ipsius dignosci potest, quae cruda adhuc est respectu coloris citrini & rubei, & propterea dicant philosophi in elixir album non intrare ignem; Ignis quomodo non dicatur intrare elixir album. Et, Elixir album tribus compleri rotis, in quibus non est ignis, elixir uero rubeum quatuor, in quibus est ignis; tamen nec Luna nec lapis albus interno illo suo igne omnino carent. quia in omni composito est ignis naturae, qui mouet materiam ad aliquam formam, ad quam ex cursu naturae magis apta est & conuenit, & secundum quod artifex scit illam informare. Uocat itaque Philosophus Tincturam corpus tingens compositum e duobus elementis aeris & ignis, ea uidelicet ratione quia tincturam necesse est esse materialem, alioqui enim ignem suum actu manifestare non posset: tamen licet tinctura haec sit corporalis, nihilominus potentia non est nisi ignis aeri permistus, imo in aere deportatus, qui aer est aqua leuigata, & ad aeris naturam reducta. Sicut enim ignis materia est aer, qui illi est ueluti cibus & pabulum, ad cuius etiam naturam totus lapis reducendus est antequam ignis seu auri tinctura ipsi infundatur, ita aeris materia est aqua. Ad propositum Arnald. Res. part. a cap. 9. Aer distillatur cum igne, quia ipse est aqua tincta, & eius tinctura est ignis, quoniam ignis corpus est, & aer spiritis ignem deferens. Et Raimundus Lullius in Codicil. Anima est ignis in similitudine & ignis occultatus, & in uentre aquae deportatus, ex quibus resultat aer, qui est aqua tincta, & eius tinctura non est nisi ignis. Et ipse ignis non est nisi corpus ad ultimum subtiliatum, & lapis est ignis deportatus in uentre aeris. Lapidis tincturam augendam esse ua ulterius tingat. Notandum itaque, quod quamuis lapis perfectus tincturam suam in se contineat, tamen hanc tincturam non sufficere ad alia metalla tingenda, oportet enim ut elixiri maior tinctura rius tingat. accedat, quam naturaliter in se contineat, Hinc Geber & Arnaldus de uilla noua. Ros. part. 1. cap. 8. Ad hoc fit operatio in lapide nostro, ut melioretur eius tinctura in eo plus, quam in natura sua, & fiat Elixir iuxta Sapientum allegoriam ex speciebus limpidis condimentum, antidotum, medicina, & purgamentum omnium corporum purgandorum & transmutandorum in Solisicum & Lunificum uerum. Et Geber. De Inuestig. Tingens multiplicandum est super tingendum, dones tinctura appareat in corpore uel medicina. perf. cap. 5. Auctor Rosarii min, cap. 21. part. 1. In quantum plus tinctura cum adiuto iis argumentatui, tanto aliius tingit. Senior, Nisi aurum in aurum ponas, nihil habes. Aurum autem uocatur elixir, cum decoctione diuturna iam auri colorem siue rubedinem assequutum est. Quod & de argento intelligendum, cum uidelicet spiritus terrae suae iunctus & coagulatus in albedinem definit. Quo facto si uelimus elixiri tincturam augere, necessarium erit ut ci aurum argentumque insuper addamus, aurum quidem lapidi rubeo. argentum albo, idque non semel sed multoties, eoque saepius quo medicinam perfectiorem, subtiliorem, ac maiori pondere imperfecta conuertentem uolumus. Aurum & arg. subtilianda antequam elixiri coniungantur. Sed aurum medicinam subtiliorem & magis coloratam reddere non poterit, nisi prius subtiliatum sit, ipsiusque siccum conuersum in humidum, & grossum in simplum. Elixir enim post multiplices sublimationes & distillationes decoctionesque totum spirituale & simplex redditum, non recipit nisi quod suae naturae fuerit, densa autem & corporea simplicibus coniuncta non bene conueniunt. Quocirca non abs re Raim. Lullius. Corpus perfectum in sua grossitie permanens non potest habere uirtutem conuertendi ipsum commistum imperfectum ad suam naturam perfectam: netesse est ergo quod corpus perfectum subtilietur, antequam habeat talem uiriutem. Est autem subtiliatum, quando est in argentum uiuum reductum. & cum ipsum argentum uiuum corporis perfecti sit fixum, figit argentum uiuum non fixum corporis imperfecti. Aurum itaque & argentum primo dissulue in aqua sui generis, si illam noueris, si non, per sales, ut indicauimus, sufficit enim corpora perfecta in mercurium reduci, deinde elixiri paulatim coniunge, irrigando, decoquendo & sublimando, donec color ipsius & uirtus placeat, nam singulis irrigationibus calcinationibus & sublimationibus lucraberis aliquid. Idque fit tam ob tincturam quae in lapide augetur, quam ob digestionem. Quanto enim plus digeritur & decoquitur lapis; tanto ignis illi inclusus actiuior fit, ac lapis augetur quantitate & uirtute, non secus atque infans, qui conuenienti cibo enutritus crescit quotidie &: robustior fit, & tandem in uirum euadit perfectum. Altero modo consideratur tinctura tan234 De Tinctura alba uel rubea quam forma metallorum imperfectorum, & tanquam ea tingens in Solem & Lunam. Secundo modo. Et tum diffinitur a Richardo Anglico. Lapis dicitur tinctura & forma metallorum. Substantia quae tingendo tinctum in naturam suam transformat, & secum sine ulla separatione permanere facit, docens naturam contra ignem praeliari, ita ut natura figentis, tingentis, & tincti concordent. Diffinitio. Ex qua diffinitione elicitur, nihil tincturam dici posse, nisi quod tingit. Aurum itaque naturale quamuis albedinem argenti sibi certa proportione commisti celet, tamen tinctura dici non potest; similiter nec argentum aes sibi admistum habens, quia quamuis haec in se recipiant, & quodam modo abscondant, tamen illis colorem non praestant; nisi qui ipsis adimitur. Unde aurum quod argentum, & argentum quod aes commistum habet, perfectionis suae diminutionem patiuntur. Aurum non dici posse tincturam. Aurum enim purum & putum uiginti quatuor graduum, siue carattorum, ut uocant, per admixtionem partis unius uicesime quartae argenti, gradu uno descendit, & deterius fit, & postea non nisi uiginti trium carattorum censetur. Similiter & argentum quod in perfectione sua duodecim denariorum statuebatur, additione unius denarii aeris non iam duodecim ut prius, sed undecim tantum indicatur: & eodem modo de reliquis proportionibus decernendum. Deinde cum tingens tinctum in naturam suam debeat transformare, & aurum & argentum per naturam solummodo perfecta id non efficiant, tincturae dici non poterunt; per examinationem enim os argento immixtam recedit, & in fumum resoluitur, auri & argenti quantitate non aucta, argentum uero siue aes etiam ab auro per separationis aquam denuo diuiditur, idipsum intellexit Auicenna cum ait. Aurum est corpus perfectum sine superfluitate aut diminutione, quod, si imperfecta sibi commista sola liquefactione perficeret, esset elixir ad rubeum. Argentum uero est corpus fere perfectum, quod si fusione solae perficeret imperfecta, esset tinctura ad album, uel elixir, quod non est, quiae natura ad perfectionem solum operatur, & perfectio in his tantum est simplex, inseparabilis & incommiscibilis. Si itaque ista perfecta corpora cum imperfectis commiscerentur, non ideo imperfecta perfecta euaderet, sed potius eorum perfectio cum imperfectis diminueretur. Ut tamen ossendat aurum & argentum meliorari posse, addit. Quomodo aurum & argent. Sed si facta fuerint plusquamperfecta in duplo uel in quadruplo, uel centuplo, uel millecuplo, in tantum perficerent imperfecta. meliorari possit. Postmodum etiam docet quomodo id fieri possit Si ducantur, nempe, in fugam cum uolatili, hoc est, si debite dissoluantur, ita ut sublimari & distillari possint post resolutionem, & puriora reddi, quam sint in natura sua. Insuper cum tinctura philosophorum debeat corpus tinctum in naturam suam trasformare & philosophi aliam transformationem non quaerant, quam in aurum & argentum, tinctura haec non potest esse alia quam aurum uel argentum, non sicut prius densum & compactum. sed spirituale deposita omni grossitie, & quasi impalpabile propter subtilitatem suam, qua reliqua corpora subintrat, & ignea sua ui consolidat, & exuperanti sua tinctura, tingit. Forma elixiris ab auro & argento procedere Test. cap. 38. Et cum omne simile producatur a suo simili, necesse erit tincturam hanc fore metallicam, & formam eius a forma auri uel argenti procedere. Unde eximius Doctor Raim Lullius In auro & argento sunt tincturae, per quas nostrum argentum uiuum coloratur: & qui sine his tingere credit, coecus procedit ad practicam & ad transmutationum suarum effectum, nam aurum tingit metalla colore aureo, rubeo sicut sanguis, & argentum tingit metalla colore albedinis. Ros. part. 1. cap. 5. Et Arnald. Sol & Lana corpora lucentia sunt, quibus insunt radii tingentes caetera corpora rubedine & albedine uera, secundum quod fuerint praeparata. Geber. Auram est tinctura rubedinis, quia tingit & transformat omne corpus. Idem. Argentum est albedinis tinctura. In quibus considerandum est, philosophos saepe numero dicere aurum & argentum tingere reliqua metalla siue corpora rubedine & albedine uera, non quod aurum uel argentum in natura sua manens istiusmodi uirtute polleat, cuius contrarium asseruimus, sed quod sint causae efficientes tincturae, & quasi principia formalia ipsius Elixiris quia imprimunt cius materiae formam auri uel argenti, sine qua elixir non perficitur, nec metalla imperfecta conuertuntur in aurum uel argentum, cum a sola forma totus dependeat effectus. Quid amplius requiratur in uera tinctura. Amplius opus est in uera tinctura, ut tingens & tinctum inseparabiliter simul permaneant & unum fiant. nec ab igne fugiat, ideoque in diffinitione additur, quod tingens tinctum secum sine ula separatione permanere faciat, & doceat id contra ignem praeliari. Duae autem res forma distinctae unum quid fieri non possunt, nisi in genere concordent, Cum itaque elixir & metalla conuertenda concordent in genere & natura, quia utraque ex mercurio originem ducunt, quamuis postea metallis imperfectis corruptionis causa superuenerit, facile metalla propter affinitatem cum eliaire commiscebuntur, & unientur. Et quia elixir fixum est, & omnem ignem tolerans, cum in igne natum sit, & filius quodammodo sit ignis, & propterea igne gaudeat, qui ipsi est loco nutrimenti & conseruationis, quia idem ex metallorum materia purissima genitum est in primis metallorum aliorum substantiam puriorem appraehendit, & sibi iunctam & unitam per digestionem exuberantem & excedentem quam habet perficit & figit, secumque in igne permanere facit; & ita tandem natura figentis, tingentis, K tincti amicabiliter concordant, quod in 238 De Tinctura alba uel rubea elixire, hoc est uera tinctura, requiritur. An tinctura prior in aliis rebus quam in auro & arg. Nunc examinemus an haec tinctura duplex cuius mentionem fecimus, scilicet ea quae tingit elixir, & ea quae tingit metalla, in animalibus aut uegetabilibus aliisue rebus inueniatur. reperiatur. Priorem quidem non reperiri certum est. quia haec tinctura cum non sit nisi compositio duorum elementorum maxime subtilium ignis uidelicet & aeris auri & argenti, & haec non nisi ex auro & argento elici possint, satis constat animalia & uegetabilia omnia, aut ortum ex iis habentia non posse eam suppeditare, nisi prius in naturam proximam metallorum, hoc est, mercurium & sulphur, deinde in aurum & argentum conuersa fuerint: quae quanuis per naturam aut artem possibilia uanum esset tentare, cum ea metalla habeamus per naturam perfecta. Solum aurum uel arg. dare formam elixiri. De lapidibus, gemmis, fluoribus, salibus, atramentis aluminibus, marchasitis, magnesia, thutia, sulphure & auripigmento, aliisque mediis mineralibus, de metallis etiam quatuor imperfectis idem iudicium esto, quae nisi prius in aurum argentumque transierint, tincturam seu formam elixiri dare non poterunt, cum solius forme auri proprium sit in materia auri, que omnibus metallis communis est, aurum generare, & solius formae argenti argentum efficere Proinde cum hae forme soli auro & argento insint, manifestum est, nullam aliam rem esse sub coelo quae lianc proprietatem. sibi uendicare queat. Quod autem nulli rerum supra nominatarum formaiauri aut argenti effectrix insit, hinc patet. Cuicunque rei formaauri. uel argenti inest. id aurum uel argentum actu esse necesse est, nam quicquid praeditum est forma hominis homo est. Iconis. Ico, cedri, cedrus, magnetis, magnes, & sic in reliquis. Forma enim est quae dat esse rei; & id quod res est, & que nomen illi adfert, & qua absente res illa definit esse quod prius erat. Sed neque animalia aut uegetabilia, lapides, gemmae, fluores, sales, alumina, atramenta, marchasitae, magnesia, thutia, Sulphur, auripigmentum, argentum uiuum, aut metalla imperfecta, aut aliud quippiam simile in rerum natura actu est aurum uel argentum. Igitur nullum horum praeditum est forma auri & argenti: proinde neque lapidi tincturam, que nihil aliud est quan eiusdem forma, infundere potest, nisi prius naturae uel artis beneficio in uerum aurum uel argentum conuersum fuerit. Sed ne nobis contradicere uideamur, diximus ca. 1. metalla imperfecta humoris quippiam maxime radicalis continere, qui tincturam lixiri quoque dare possit, quamuis non ita abundanter, sicut auri uel argenti oleum; quod cum sit reuera aurum & argentum, omnes passiones & proprieitates eorum retinens, quamuis paucum, quin etiam auri & argenti formam dare queat elixiri, nepro¬ mo iure inficias iuerit. Proinde cum affirmamus imperfecta metalla formam auri & argenti lapidi subministrare non posse, id intelligendum de tota illorum substantia quamuis depurata non de partibus mundioribus fixis, ex illorum uisceribus secretis. Sed fortasse tinctura posteriore modo intellecta, qua metalla imperfecta in aurum argentumque conuertuntur, ex ani malibus eorumue partibus aut aliis quibuscunque rebus ex ipsis prouenientibus fieri poterit. Quod an uerum sit, proprietates huius tincturae singulas parumper examinemus. In primis in uera tinctura philosophica requiritur. coloris fixio; secundo tingentis & tincti affinitas & concordia, tertio colorantis cum colorato inseparabilis unio. Tincturae conditiones quatuor. Quarto tincti in naturam tingentis transformatio. In animalibus tincturam nullam esse. Ex aminalibus igitur aut ortum ex iis habentibus quamuis colores quidam pulchri fieri possint, ueluti ex ouis, sanguine, aut similibus, qui in aquam, lac, uinum oleumue infusi colorem eorum immutent, tamen tincturae dici non pussunt, quia coloratum in naturam colorantis non conuertitur, nec cum eo unitur, aqua enim post colorationem suam manet aqua ut prius, nec in colorantis naturam uertitur, imo nec colorans in naturam anquae quia post euaporationum, quae per distillationem color infundo uasis remanet: At dicet quis nonne fumus capillorum humanorum suspensam argenti bracteam citrino quodam colore inficit? Experimentum a is sophistissimum. Esto sed colore nequaquam perdurabili aut fixo, non enim nisi superficiem eius citrinat. heque interibra afgenti peruadit, frictionem cnim aut ignitione & in aquam conuentem immersione color pristinus ei restituitur taceo ut liquefactionem & auri examisna toleret. Deinde in elixire desideratur materialis tinctura, quamuis enim lapis absolutus a philosoplis forma imperfectorum metallorum dicatur, famen haec forma fundata est in materia, cum sit corpulenta, fumus autem capillorum corpus seu materialem substantiam non habet: & cum tinctum debeant uerti in naturam tingentis argentum ridiculo experimento deberet conuerti in sumum similem illi a quo colaratur, aut saltem in capillos, quod femo inquam cupiuit? Prdiflde citrinatio talls tinctura non est, sed experimentum artis sophisticum, & omnino inutile? In uegetab. frustra tinctutram inquiri. Sic in uegetabilibus colores quidam speciosi per haturam inueniuntur & per artem alii quoque sieri possunt, sicut uidere licet in croco, & aliis multis naturaliter sibi admixta colore suo imbuentibus, & in lacchari extracto per artem, quod uino autem eius stillatitiae aquae, permistum, nullis ad fundum fecibus dimissis, eam colorat. Uidemus etiam aes ignitum saepius oleo tartari immersum candorem quendam argenteum coucipere, tincturam tamen metallorum ex his fieri non posse certum est, quia oportet non solum, eam esse fixam, & ignis uiolentiae non obnoxiam, sed etiam fixionis permanentiam dare colorato, imo coloratum in naturam colorantis transire. Cum itaque Chymistarum propositum sit metalla in aurum & argentum conuertere, & non in uegetabilia, aut alia illis similia quae igni comburuntur, colores e uegetabilibus educti tincturae dici non poterunt. Sed fortasse lapides, gemmae, coralli. Lapides & gemmas tincturam praebere non posse. fluores, terrae coloratae tincturam chemistis exoptatam praebebunt quaedam enim eorum coloribus pulchris insignita sunt per naturam. Sed haec in corporea sua mole permanentia non ingrediuntur metalla, proinde ea alterare non possunt, & quamuis, penetrarent ea, tamen cum colorem exuberantem non habeant, sed sibi tantum sufficientem, alia corpora tingere nequeunt. Si uero illorum grossitiem per ignem imminuere tentemus, in calcem redigentur, & sic colores quibus antea fulgebant perdent, imo nec tunc subtiliora erunt quam prius. Et quamuis e terris quibusdam, gemmis, margaritis, & corallis color subtilior per uini spiritum, acetum distillatum, & alios li quores elici possit, tamen cum a metallorum natura alienus sit, nullaque ei cum metallis propinquitas & concordia, iis non permiscebitur nec unietur, demmum cum coloratum in naturam colorantis in uera tinctura hecesse sit transformari, & non quaeramus terram & lapides sed aurum & argentum, non sine ratione uidentur hi colores ab omnibus artis studiosis in metallorum metamorphosi repudiandi. Sales, alumina & atramenta tinctura carere. Eadem de salibus aluiminibus & atramentis sententia erit, quae quanuis alterationem aliquam inducere ualeant per cementa: exempli gratia, ut color aeris mirum in modum augeatur, & illustretur, quod auro non nimis: magna quantitate additum, eandem cum eo praebeat speciem, tamen cum reuera auro non uniatur, sed per cementi & cineritii exameri aut alia ratione separetur, aut per ignem comburatur, tinctura illa fixa dici non poterit. Ita auri rubor quanuis intendi nonnihil possit per artificium, tamen & ipsum debilius est in natura sua permanens, quam ut alia corpora tingere possit, quia fusione & liquefactione crebra color ille euanescit, relicto corpore in statu pristino. Sed propter hoc, uitriolum quamuis feerri naturam Ferri in aes transmutatio. Transmutationes tamen quasdam & miranda quaepiam per superadicta nonnunquam fieri non nego, ferrum enim per cemeutum uitrioli calcinati, uel laminas eius tenues candentes caschanti oleo crebrius restinctas in aes transire uidemus. 244 De Tinctura alba & rubes. immutet, philosophica tinctura non dicetur, quae non metallum uile in aliud minus pretiosum transmutare debet, sed in aurum & argentum, & hoc in instanti sola liquefactione & admixtione elixiris praecedente: quemadmodum nec aliae transmutationes quaelibet artificum industria repertae, quamuis etiam nonnihil fructuosae, nisi differentias omnes & notas diffinitionis supra traditae possideant. An iu mediis mineralibus tinctura inueniri possit. At in marchasitis, magnesia, thutia, sulphure, auri pigmento aliisque mediis mineralibus haec philosophorum tinctura depraehendi poterit. Uidemus enim aes admistum cadmiae, & cum eadem liquefactum, naturali rubedine deposita citrinum colorem assumere firmum & perdurabilem. Pondus aeris etiam mirum, in modum augeri, quod signum est uerae unionis colorantis cum colorato; aeris enim pondus centum forte librarum ante ebullitionem suam cum cadmia, postea centum triginta uel quadraginta aut circiter libras appendit, & mutato nomine aurichalcum uel quibusdam Orichalcum dicitur. Haec uera esse negare non possum, tamen propterea cadmiam aut simile quidpiam aes aut ferrum alterans tincturam dicere nunquam possumus. Quomodo Cadmia aes tingere uideatur. In primis enim Cadmia aeris pondus auget, quia plurimum aeris in se compraehendit, quod per ignem liquatum simili se associat relicta terra sua in qua ante fusionem continebatur, & quia eadem terra partes non satis digestas aut per naturam decoctas includit, sed magis naturae mercurii & sulphuris adhuc participes, quae utraque fumum album exhalant, in aeris fusione hi spiritus fugam quaerunt, unde oportet ut eorum suga sit per corpus fusum, sicque citrinant ipsum, quia fumus hic spirituum temperate albus est, & album istiusmodi mixtum rubeo reprimit rubedinem, fitque citrinatio, quae secundum Gebrum nihil aliud est, quam rubei & albi determinata proportio. Sum. perf. cap. 60. Quod autem spiritus siue uapores horum spirituum in cadmia conclusi: aes citrinent, hinc patet, quia idem cum thutia fieri posse tam Hermes quam omnes alchymici testantur. Thutia autem est fumus in metallicis fusionibus sursum eleuatus, & lateribus camerisque fornacum inhaerens. Seum, ut Geber ait, fumui corporum alborum, aut fumus mistionis Iouis & Ueneris lateribus fornacum & fornicibus adharens. Sum. cap. 78. Itaque Cadmia non tingit, sed colorem aeris rubicundum illi naturalem extinguit & palliat. Unde Geber. Tollitur rubedo Ueneris cum thutia & dealbatur, sed quia thutiae dealbatio non sufficit, ideo solum citrinat: & citrinatio quaelibet albedini est affinis. Amplius in uera tinctura necessum est tinctum in naturam tingentis transformari, aes autem non mutatur in cadmiam, sed potius e conuerso partes cadmiae 246 De tinct. alba uel rubea. aerariae conuertuntur in aes, & terreae separantur, spirituales uero & uolatiles euaporant. Tinctura homogeniniam esse debere. Postremo tincturam physicam, oportet esse homogeniam ut pars a suo toto non differat: si autem in substantia quapiam sint diuersae partes, terreae, metallicae, sulphureae & mercuriales prout in cadmia esse manifestum est, tinctura uocari non poterit, cum metallum conuertendum in tam diuersas partes heterogenlas, & sibi dissimiles transmutari sit impossibile. Sophistica artis experimenta. Non admodum diuersa ratione arsenicum, auripigmentum, argentum uiuum sublimatum, aut praecipitatum, aut a praecipitato aliquoties eleuatum, & Lythargirium, singula per se praeparata, aut quaedam eorum simul iuncta aes & ferrum dealbant, sulphur etiam argentum rubificat, quamuis opere difficili & laborioso admodum. Quidam etiam argentum uiuum aut stannum indurant. ut argentum uibeatur, denique per haec media mineralia mille imposturas committi posse non dubito, tamen omnes isti colores, sophistici sunt, & per ignem recedunt, corporibus in pristino statu remanentibus, aut quandoque simul euanescentibus, quia cum colores hi fixi non sint, alia corpora imperfecta figere non possunt, nec facere ut in examinatione & fusionum reiterationibus perco cit durent, quoniam tantummodo fumi sunt corpora penetrantes ob similitudinem, sed cito recedentes, cum materiale subiectum fixum & figens non habeant, quod corporibus uniatur, & illa in suam naturam sixam transformet. Sed diect quis. Quaestio. Sulphur arsenicum & argentum uiuum nonne tincturae dicuntur a philosophis? Sum. perf. cap. 28. 29. & 30. Sic enim de Arsenico & sulphure Geber. Arsenicum est albedinis tinctura, sulphur uero rubedinis. Idem, Argentum uiuum figitur & est tinctura exuberantissima refectionis, & fulgidi splendoris. Respondeo, Si haec de sulphure & arsenico mercurioque uulgaribus prout sunt in natura sua quispiam intelligat, eum non parum falli. Solutio. Sulphur tamen argento uiuo & argentum uiuum sulphuri aut arsenico commistum omnibus per artem depuratis & fixis in elixir transire non inficior, nullum autem eorum per se tincturam esse, aut fieri posse assero. Quod iisdem cap. confirmat Geber dicens. Non putet, quis quod sulphur per se compleat opus alchymiae, non enim esset hoc nisi uanum credere. Medicinam perfectam aliquando sulphurarsenicum & mercurium dici. Item. Non sunt sulphur & arsenicum materia perfectiua huius operis, ron enim sunt completa ad perfictionem, habent tamen adminiculum, perfectionis in casu. Idem de argento uiuo. Non est medicina nostra in natura sua, sed iuuare potest similiter in casu. Deinde notatu dignum est philosophos. saepe numero lapidem suum completum sulphur & arsenicum appellare, & sulphur quidem elixir rubeum, arsenicum uero album propter uiriutem susphuris rubei uel albi in eo dominantis, sicut & eundem mercurium uel argentum uiuum non raro uocitant, qui tota ipsius materia est mercurialis. Que auctoritatibus philosophorum comprobare operae pretium non duximus, cum alio libro, de his dictum sit. In Speculo doctrin. Simili modo ex, corporibus imperfectis fieri elixir & tincturam dicunt quandoque philosophi. Sicut de aere uincentius. Recipit, inquit, tinct uram siuque ex eo elixir rubedinis, & albedinis, nec fugit eius tinctura. De Inuestig. perfect. ca. 2. Idem de plumbo. Ex fit elixi maius rubedinis & albedinis & etiam aquae quibus relinetur argentum uiuum. Geber, etiam postquam causas perfectionis & imperfectionis imetallorum enarrauit, & osteiidit corpora imperfecta praeparanda esse per superfluorum ademptionem & absentium suppletionem concludit, hac postquam sufficienter praeparata fuerint esse apta, ut de eis elixir fiat album uel rubeum. Sed haec non ita capienda sunt quasi spiritus, aut corpora imperfecta sola, & per se, tincturam ad alia corpora tingenda nobis praebere possint, cum illam non habeant nisi paucam, sed quoniam illorum mercurius & sulphur praeparari possint, ut tincturam ampliorem & copiosiorem auri argentique suscipiant. Quocirca bene dixit Uincentius aes tincturam recipere quamuis haec ipsius dicta etiam de arae & plumbo philosophorum. quae est eorum terra, non male intelligi pos¬ sint. Sed ut unde digressi sumus reuertamur. Opus aliud sophisticum. Inuenti etiam sunt quidam qui auro aes ustum aut ferrum miro artificio praeparatum & aquis separationum maceratum ita subtiliter, & per minima coniunxerunt, ut in auri speciem transisse, simulque cum eo inseparabiliter unitum uideretur: sed experientia tandem depraehendit uani laboris imposturam. quia nulla fuit in aere & ferro formae mutatio, nec uera unio, sed tantum fucata quaedam mixtio Proindem omnibus ueritatis studiosis ut huiuscemodi opera friuola & sophistica tanqaam homine ingenuo & philosopho indigna, imo furibus & impostoribus propria euitent & ex animo abhorreant, consulimus, praesertim cum in iis inuestigandis non minus laboris, temporis & expensarum. requiratur, quam in opere philosophorum, quod nulla examina extimescit. Quae tincturae inutiles. Sed ut caput istud, imo librum hunc concludamus, dicimus cum Auicenna Tincturas, non proficere, seu quia aduruntur, ueluti ex animalibus & uegetabilibus, & omnibus ortum ex ii habentibus desumptae; siue quia nou fixae, sunt, sed euolant & fugiunt sicut spiritus quocun250 De Tinctura alba uel rubea cunque modo praeparati, primarii quidem sulphur, arsenicum & argentum uiuum, secundarii uero magnesia, thutia & marchasita; siue quia non ingrediuntur, sicut omnes terrae & lapides, aut quae sunt de eorum natura: siue quia non permanent fixa dispositionis, sed quelibet modo separantur, ut uitrum, & quae eius sunt naturae ut in uitrum transeant: siue quia non defendunt aurum & argentum per artem uidelicet factum, ne adurantur ad his quae adurunt reliqua metalla imperfecta, ficut as & plumbum, quia uidelicet in radice aurum & argentum non sunt; sed solum speciem eorum adulterinam exhibentia, nec perfectionis causam in se habent, quae est argentum uiuum rite in spissatum, purum & fixum, quod ab acutis & adurentibus non corrumpitur aut extorminatur, sed corpora sua protegit & defendit. Qualis sit tinctura Philosophorum. De. Inuestig. perf. cap. penult. Inquirenda igitur nobis est ex Gebri auctoritate tinctura coadunata & fixa, quam super ignem positam ignis non exprimat & quae liquatis permisceatur, & liquescat cum ipsis, ingrediaturque cum eo, quod est in ea de substantia ingressibili, & permisccatur cum eo, quod est in ea de substantia permiscibili, & consolidetur cum eo, quod est in ea de substantia consolidatiua, & figatur cum eo quod est in ea de substantia fixatiua, & non comburatur ab his qua non cumburunt adrum & argentum & adferat consolidationes & pondus cum ignitione debita & perfecta: Conclusio. Quas tincturae conditiones, seu proprietates qui habere desiderat, capiat res, in quibus eae per naturam sunt, despectis omnibus aliis quae in proprietate naturae metallicae non inueniuntur. Sed quia in anterioribus hae sufficienter declaratae sunt, huic libro finem imponens, precor omnibus fidelibus catholicis, piis, bonaeque uoluntatis artistis S. Spiritus gratiam, & felicem laborum successum: & peto ut si quippiam scriptum sit, quod a communi Philosophorum aliorum sententia discrepare uideatur, existiment eo fine factum, quod artis studiosus non possit conuenientiori modo aut meliori uia instrui, aut in scientiam hanc introduci: potiusque huius artis professoribus doctrinam & praecepta sua experientiae accommodantibus credendum esse, quam disputationibus & nudis argumentis, quamuis subtilissimis, & ex intimis Philosophiae penetralibus petitis eorum, qui nihil in hac scientia olfecere Rogo etiam, ut si quid minus aperte dictum sit aut explanatum quibusdam in locis, id non Auctoris inuidiae, sed huius artis professorum receptae consuetudini, & Alchemie dignitati tribuant. Inuenient tamen, qui legent, in hoc libello, quae alii prolixis & innumeris fere codicibus sparserunt & abdiderunt atque tam manifestis uerbis explicata artis. adeo obscurae secreta, ut minime dubitem, quin chemiae studium posthac multo facilius futurum sit: imo uerear, ne aliquando peccati reus accersar, quod praeter morem artis uocabula & elementa hactenus in pretio habita, & modis omnibus occultata in unum exiguum uolumen contraxerim, & cunctis palam proposita reuelarim.