Presbyteri Secretum; Et Alani Philosophi Dicta De Lapide Philosophico. Item alia nonnulla eiusdem materiae, pleraque iam primum edita, Iusto A Balbian. Ex Officina Plantiniana, Adud Christophorum Raphelengium, Academiae Lugduno - Batauae Typographum. Iustus A Balbian Alostanus. S. D. Qumiquan non me lateat, amice Lector, a plerisque huius temporis hominibus Chemicae artis libros, non secus quam olim Sibylines, studiose adseruaii; aut qued eos huius secretissima artis studiosis inuideant, & prodere nolint; aut quod sibi persuadeant, non debere istiusmodi, ui ita dicam, arcana temere omnibus ac promiscue palam fieri. Ego tamen mecum reputans, & perpendens, fere omnes huius farinae lucubrationes non nisi sum mis inuolutas difficultatibus, aenigmatibus, tropis, figuris, metaphorisque, tam a ueteribus quam a neotericis conscribi esse solitas; atque ob id non de facili eorum sensum erui ac percipi posse, quam indefatigato, & longo studio, innumerisque in experiundo & laboribus & erroribus; ac uix aliter, ac ne uix quidem, ad ueram ac genuinam mentis eorum cognitionem perueniri: non dubitaui hocce Iodoci Greueri de Chemia luculentum sane luculenti authoris opusculum e tenebris in lucem producere, paucis ( uti existimo ) ante hac uisum; cum hactenus pralo ( quod quidem sciam ) commissum non fuerit. Utilitati igitur priuatae ( ut soleo ) communem praeferens, iuuandi studio incitatus, in gratiam eorum qui huic sacrae arti operam impendunt, scriptum hoc Philosophi sane in hac arte & diserti & expertissimi euulgandum censui, atque publicum esse uolui. Sic tamen quisque sibi persuadeat uelim, non prima se statim atque altera lectione authoris mentem assequuturum. Quaniquam enim prae caeteris, quos equidem aut uiderim, aut legerim, ( qui fere infiniti sunt ) minus obscure conscripserit, ac minus errorum continere uideatur; non tamen suis caret difficultatibus, quae non nisi longo & assiduo studio, taediosaque experientia tandem percipi possint: absque errore euim ad hanc artem non peruenitur, uel ipso Gebro id ita de se attestante: Nos, inquit, similiter in stuporem adducti multo temporis spatio sub desperationis umbraculo delituimus. Si rex tantus, & Philosophus tam perspicacis ingenii, id de se confitetur; quid ipsi de nobis quaeso censebimus? Merito id huic, si ulli alteri, quadrat quod dici solet, Ars longa, uita breuis, occasio praeceps, experimentum fallax, iudicium difficile. Porro tamen si cum aliis ueterum scriptis hocce conferre non grauaberu, ipse non difficulter iudicabis, quantum studiis tuis lucis adferre queat. Uale. Secretum nobilissimum & uerissimum uenerabilis uiri, Domini Iodoci Greueri Presbyteri Un honorem sanctae & indiuiduae Trinitatis, & beatae matris Mariae. semper uirginis, nec non in consolationem piorum, alleuigationem pauperum, & directionem philosophantium, Lapidem secretissimum priscorum, Philosophorum, multo cum errore, sumptu, labore, ac etiam uitae dispendio quaerentium, ego lodocus Greuerus Presbyter & Philosophorum minimus, nihil de Diuina desperans gratia & misericordia, ipsius Dei munitus adiutorio, aggredior describere: opus pulchrum & perfectum; uerum, non mutilatum, nec uerborum ambiguitate obscuratum; quod mihi ex immensa sua bonitate is tribuit, qui solus habet potestatem dandi & adimendi artem hanc: secretissimam cui uult. Ut igitur gloria ipsius qui tantam mihi indigno peccatori gratiam contuliti, per me apud eos in omnem postetitatem innotescat & celebretur; quos ad absconiodoci Greueri Presbyt. dita Philosophiae huius admirabilis mysteria uocauit atque etiam elegit; plana oratione, uera, & tamen Philosophorum rationi & connsuetudini quae respondeat, sine omni studiosa occultatione, rem omnem ordine & clare aperiam. Sat etenim scio; neminem haec sibi posse usurpare, nisi eum cui Deus ipse contulerit, qui solus & obscuritatem horum mysteriorum illuminat, uel claritatem offuscat; ut neque planissima quis intelligat, nisi ab ipso illuminatus fuerit; neque obscurissima quaeque consequatur, si ab ipso, illustrata non fuerint. Adiuro autem te quicunque hoc meum scriptum habueris, ne ipsum indignis, uel auaris, nec ipsis communices qui id ad proximorum suorum incommoda, uel etiam oppressionem conferrent, quales sunt homines tynanni, iniusti, adulteri, molles, & quorum uenter sibi Deus est. Spem igitur tuam in Domino Deo omnium creatore colloca, & operare cum timore eius, ad proximi utilitatem secundum mea scripta, expectans benedictionem a Domino caelitus. In primis scias, charissime, quod ars nostra imitatio est naturae: & quemadmodum natura perise producit arbores & plantas, quas deinde hortulanus multiplicat, seminando illarum seminaraut insefendo earum surculos; ita natura in terra montiumque profundis generat metalla, ut aurum & argentum, quae artifex multiplicat inserendo aut seminando ea in terrami debitam islaut truncum idoneum. Sciendum igitiur est tibi ante omnia, quae sint semina auri & argenti, qui trunci, quaeue terta. Dicimus ergo, quod Sol & Luna in se habent sua semina; quodque Saturnus, Iupiter, Mars, Uenus, sunt trunci; terra uero horum omnium est Mercurius. atque hoc pro fundamento stabili habeatur, ad quod omnem tuam dirigas intentionem, accommodando similitudinem unius ad alterius naturam & conuenientiam. siquidem & nobis author naturae Deus per huiusmodi contemplationem huius Philosophiae partem concessit intelligendam & perficiendam; quam nos hoc scripto dignis & electis communicamus, ut & ego & mecum alii plures ipsi Deo gloriam & laudes, cum debita gratiarum actione perpetuas offeramus. Ut igitur Philosophi consueti sunt naturae contemplantes operationes, Lapidis similitudines, ab animalibus, plantis, arboribus, ouis, faetibus, maris & faeminae commixtione, infinitisque propemodum aliis eius generis petere, ita nos quoque ad aliquam sternendam uiam, ad clariorem huius particularis operis intelligentiam, naturae ipsius uestigiis insistemus, accommodationesque legitimas & necessarias ab ea desumemus. Etsi autem hoc opus sit particulare, tamen in eo gradu ueritatis est, ut si quis penitius causas rerum introspiciat, animaduettat utique Lapidi magno triumphali proximum esse, certitudine, ueritate & potentia. Quae uero sit illa materia ex qua principia huius operis desumenda sunt, iam prudentibus in supradicta similitudine ostendimus: & ut porro melius ob oculos proponamus, dicimus, quod quemadmodum ex homine homo, ex asino asinus, ex ouo gallinae gallina, ex frumento frumentum generatur & Iodoci Greueri Presbyt. prouenit, ita ex omni simili fit suum simile, ex auro quidem aurum, ex argento argentum. Hinc igitur quam tu materiam accipere & tractare in hoc opere debeas intelligis: ubi id te quoque scire conuenit, non ex quouis homine hominem, nec ex quouis cane canem, neque ex quauis herba suae speciei herbam, semper produci: quandoquidem neque puer duodecim annorum, neque aegritudine languens homo utriusque sexus hominem ex mutuo coitu procreabunt, itidem nec catulus canem, nec pullulans herba aut putrida herbam: sed homo quidem maturus & bene sanus, cum muliere similiter matura & bene ualente faetum generabunt hominis; & animalia caetera itidem in sua specie; & herbarum maturatum semina aeque matura. Quapropter dicimus, quod sicut agricolae semina frugum, herbarum, arborumque diligenter seligunt, & non nisi matura accipiunt, itidemque etiam surculos pro insitione integerrimos deputant ab arboribus; sic tibi etiam in huius operis negotio faciendum esse iudicabis. Non enim in hoc opus ingreditur aurum uulgi, nec mercurius uulgi, nec argentum uulgi, nec quiduis aliud uulgare, sed Philosophorum: cuius dicti quae sit sententia, ex supradictis non obscure patet. Quod autem dictum, est de seminibus, idem & de terra dicendum, est; non omnem scilicet, terram idoneam esse ad producendum has uel illas plantas. quod ipsum etiam diuinus Maro in Georgicis monuit, & nos ab agricolis, & hortulanis semper obseruari uidemus. Dispiciendum igitur tibi erit, charissime, Secretum. 9 quaenam terra sit idonea ad suscipienda Solis uel Lunae semina, ne si ineptam elegeris, tam semina quam labores & sumptus misere amittas. Eligenda sunt itaque, & semina & terra magno iudicio: electa autem terra excolenda est, per omnia; sicut & terra agrorum, hortorumque, aratione, aut fossione, stercoratione, occatione, irrigatione, & id genus aliis modis excolitur. Hanc seminum terraeque delectionem & culturam appellant Geber & artifices huius diuini opetis Praeparationem, sine qua neque Sol Philosophorum, neque Luna, neque terra haberi possunt, neque ullus ad penetralia tantae attis aditus patet. Nam aurum quidem uulgi ut plurimum impurum est, mixtioneque aliorum, metallorum contaminatum, aegrum, morbidum, & ob id etiam sterile; & argentum similiter, cum contra Sol & Luna Philosophorum sint purissima, nullius mixiutae, peregrinae interuentu conspurcata, sana, ualentia, & genitali semine abundantia. Terra, quoque uulgatis inculta inarataque est; at terra Philosophorum tauris ignem spirantibus, ut in aurei uelleris fabula docetur, exculta est. Accipe itaque tu, charissime, uerborum meorum legitimum sensum, & intellige, quia Philosophi similes sunt hortulanis & agricolis, qui primum quidem, semina deligunt, & delecta non in uulgarem terram, sed in excultos agros, aut hortorum iugera seminant, seminata tandem calori Solis, caelique ac terrae benignitati commitiunt, expectantes debitum idoneo tempore fructum. Non dissimili utique ratione Philosophi, quoque antequam opus incipiant, acceptum in manibus aurum & argentum uulgi diiudicare debent, num sanum sit uel aegrum: ac si aegrum esse comperetint, ad sanitatem debitam conueniente medicina teducant, quae est ipsa praeparatio. Hoc aurum ita medicatum, sanum & purificatum, Sol Philosophorum est: atque idem quoque de Luna sentiendum. Habito autem Sole & Luna Philosophorum tanquam semine bono, terra ipsa ab omnibus suis immunditiis, & herbis inutilibus expurganda est, & diligenti cultura elaboranda, in eamque sic elaboratam Solis & Lunae praedicta semina mittenda sunt, ac continuo calori, caelique & terrae benignitate committenda, neque ante legitimum tempus eruenda radicitus; sed expectandi sunt fructus maturi, post folia & flores. Unde iam satis apparet quod etsi Philosophus accipiat aurum, argentum, & mercurium uulgi; tamen in hoc opus non inmiuit ea antequam ab humo uulgari ad gradum physicum extollat. Quidam uero haec magnis obscuritatibus inuoluentes, dubitationes non minimas, Philosophantium animis iniecerunt; quas ut tu omnes dissoluere ualeas, hanc generalem quam damus regulam semper obserua: uidelicet quod in opus physicum nihil intrat absque legitima praeparatione, cuius uirtus ea est, ut uulgaria faciat physica. Nihil itaque immundum, nihil aegrum, nihil incultum in opus nosttum ingreditut; licet ante opus ipsum, accipiamus immunda, aegra & inculta. Ex quo utique apparet, quodnani sit Philosophi officium, & quodnam ipsius naturae, cui Philosoplius famulatur. Est enim Philosophi accipere materiam a natura datam, & eam modo debito praeparare; terram quoque debitam eligere & excolere; post in eam mittere semina, & calorem aptum continuum subministrare. Naturae autem est in terram semina missa putrificare & dissoluere, radices agere, succum terrae attrahere, frondes, folia, flores, successiue producere, fructum concipere; perficere & maturare: in hoc termino natura quiescit, nec ultra procedit, nisi a Philosopho moueatur, qui progressum naturae non in fallacibus opinionibus, sed certis signis recte agnoscere debet. Cum ergo uiderit fructum exacte maturum, nihil illi cunctandum etit; sed colligenda sunt matura, fructus, semina, remotis si quae adsunt superfluis; ac statim noua excolenda terra est, in quam bene cultam sua immittat semina, ac rursus ut ante calori exponat continuo, in quo natura ipsa, iterum ad suum rediens officium, opus absoluat, & paulatim quotannis fructum seminaque multiplicabit. Iam uero & illud ex hac contemplatione suboritur modo perpendendum, diuersa esse temporum interualla quibus rerum naturalium generationes absoluuntur: nam plantae quidem anniuersariam habent pullulationem & maturitatem sere arbores ad quintum sextumue annum maturantur; animalia quaedam citius, quaedam tardius, ad generandi maturitatem ueniunt. Sic & metalla alia aliis citius tardiusue maturantur. Porro quemadmodum agricolas uidemus semina occatione obiuere & concludere, surculos ueto truncis insertos cera uel argilla obligare; quae non sunt de natura arboris, sed sunt media & adiuuantia, ut succus trunci non alio quam in insertum surculum feratur; ita etiam in hoc opere aptanda est quaedam cera seu argilla, quae succum terrae, exhalare alio non permittat, sed intus contineat. haec autem cera alligari solet panniculo obducto ab agricolis, ne pluuiarum uentorumue impetu, ad debitam usque inserti surculi coniunctionem, a trunco deiiciatur. Hinc itaque operationi nostrae, talem ex rebus quotidie ob oculos uersantibus similitudinem attulimus; quam si quis diligenter considerat, etroribus pluribus facile liberabitur, & operis nostri, finem consequetur optatum. Sed ne longiores simus, iam praxim ipsam ordine subiiciemus: ac primum quidem dicemus de instrumentis & materiis ad hoc opus requisitis; nostea de praeparationibus; deinde de modo seminandi, & maturandi; ultimo de reiteratione seminationis, quae operis est complementum.npaqiurmi inus Instrumenta huius operis. Sunt itaque instrumenta ad opus hocce nostrum requisita haec quae sequuntur. 1. furnus sublimationis; 2. furnus digestionis, qui & athanor, & cinerum uel arenae dici potest; 3. capella, uel olla pro cineribus, aut arena; 4. cineres, uel arena cribrata;. 5. olla sublimatoria; 6. aludelia parua sublimatoria numero sex uel septem; 7. argilla cum fimo equino conquassata; 8. ferrum oblongum curuum in altero siue ispatulare; 9. follis; 10. forceps pro carbonibus ignitis; 11. carbones; 12. bocia uel cucurbita uitrea; 13. crusibula aliquot; 14: capellae, uel testae ex cineribus ossium; 15. incus; 16. malleus. Materialia autem sunt, plumbum, antimonium, autum, aigentum, aes, argentum uiuum. Item cera flaua, uitriolum, sal nitrum, alumen, calx uiua, aes uitrum, urinale cum spatula lignea. Atque ita totus instrumentorum & materialium numerus quater septenario comprehenditur, quod non caret mysterio. Furnus autem athanor est idem fere cum furno sublimationis, nisi quod imponitur illi campella cum cineribus uel arena, in qua collocatur bocia uitrea cum materia, & desuper clauditur cum alia capella uacua, ita ut nec uentus nec aer uittum tangat. Praeparationes materialium, & primo auri. Aurum igitur pro opere hoc elige nouum, quod non in multis laboribus aurificum fuit, sed recens de minera uenit, nec multos ignes expertum est, coloris optimi ad carattos 24. uel iuxta: atque in hoc genere optimum est, quod suapte natura rude in frustulis reperitur in ipsa ferta excoctum & quasi colliquatum. quod si tale habere potes, nulla alia praeparatione pro hoc opere indiges, quam quod in laminas subtilissimas malleando diducas; atque idem de argento dictum existimes. Si uero tale habere non possis, accipe aurum florenorum Hungaricorum, & Iodoci Greueri Presbyt. purga uel fac purgari fundendo per antimonium in regulum, quemadmodum faciunt artifices qui aurum foliatum elaborant; nam antimonium habet proprietatem aurum ab omni superfluitate purificandi. Uerum si forte per antimonium purificationem non nosses, potes in caemento regali per 24. horas comburere, & postea in corpus reducere, & malleate in laminas tenuissimas. Sed ne nos mancum opus tibi tradamus, modum purificandi, auri per antimonium tibi describemus, qui est talis: Recipe auri unciam unam, uel quantum sane uoles, antimonii quintuplum respectu auri; pone aurum cum antimonio in crusibulo, & positum inter carbones ardentes permittefluere per horam unam uel dimidiam; tunc habeas instrumentum ferreum uel aeneum instar pyramidis ab interiori parte excauatum, quod sit intus planissimum & calefactum ad ignem, inunge intus cum sepo uel candela; & postea acceptum aurum cum antimonio ex igne, funde de crusibulo in hoc infusorium, & percutiendo leuiter fundum infusorii ut aurum decidat seorsim; tunc permitte ita infrigidari; post inuertas infusorium, & extrahe massam pyramidalem ex infusorio, cuius apex habet regulum auti, quem separara a teliqua massa, percutiendo iuxta ipsius apicem, & serua regulum auri ad partem. Massam uero antimonii recipe, & appone ipsi tertiam sui ponderis partem de nouo antimonio, & iterum in crusibulo liquefac, & effunde iterum in infusorium, ac separabis & hac uice regulum, si quis fuerit, quem coniunges cum priori regulo seorsim. Potes autem & tertio reiterare, si opus esse uidebitur, quod cognosces ex magnitudine secundi reguli; uel sic relinquere, si exiguus secundae fusionis fuerit regulus: hoc igitur serua ad partem, & cum regulis procede hoc modo: Accipe frustum regulae laterinae testaceae, quales in templorum antiquarumque turrium tectis haberi solent, & fac in eo foueam paruam, tuis regulis competentem, quod pone in foco & circumpone carbones, ponendo regulos in foueam eius; tunc accende carbones, & permitte antimonium per fumum a regulis tuis exhalare; cessante autem fumo cooperi, diligenter cum carbonibus, & suffla tandem cum folle desuper donec nullam maculam nec pelliculam super tuo auro uidebis, sed quod erit pulchrum, quasi gramen uirescens in igne: & hoc solet post duas uel tres horas fieri. atque tunc exemptum aurum una cum lateris frusto in quo purgatum est in urina clara extingue, & sic habebis aurum perfecte mundatum, quod aptum est pro opere nostro, ut fiant ex eo laminae subtilissimae per malleationem, quae inuolutae in charta seruentur ad tempus idoneum. Caeterum si uel in apothecis, uel apud pictores, inueneris aurum finum foliatum in quantitate sufficienti, poteris illud pro auro puro usurpare, nulla alia praeparatione adhibita. Idem & de argento foliato intellige, si illud purum apud eosdem inuenetis; sin minus, purifica hoc quo sequitur modo. Argenti praeparatio. Argentum, perinde ut aurum, id melius est quod recens de minera uenit; uel quod non multoties per artifices laboratum est, sed tantum capellatum cum Saturno in testa uel capella. Si autem tale non habueris, accipe argentum id quod habes; & si suspicaris adesse illi cuprum, uel aliam immunditiem admixtam, purifica in cineritio cum duplo uel triplo sui ponderis plumbi nigri, donec sit ab omni impuritate mundatum, tunc facies ex eo laminas subtilissimas, & in charta munda serua purissime usque ad suum tempus. Argenti uiui praeparatio. Argentum igitur uiuum eligere debes, quod non ex plumbo uel aliquo metallo confectum sit per artificium, sed quod ex sua propria minera uenit, ut ex cynobrio montano; uel ex marcasitis. Tale autem argentum uiuum praeparabis pro hoc opere in hunc modum: Accipe de eo libram unam, de uitriolo uncias tres, de sale nitro uncias duas, de alumine iameni uncias duas, de calce uiua uncias tres, de cera flaua libram unam; tere uitriolum, sal nitrum, alumen & calcem uiuam in mortario, & misce. Postea inipone ceram in uitreum urinale cuius fundus sit lutatus cum argilla fimo equino permixta & simul taminata, & collocetur urinale super furnellum in capellam arenam continentem, & subiiciatur ignis initio lentus, ne uitrum ex repentino calore rumpatur, donec cera in uitro fluat: interea argentum uiuum agita in patella uitrea uel uitreata, cum praedictis speciebus, optime miscendo, affuso pauco aceto de uino forti: & cum cera in utinali liquefacta fuerit, imponatur sensim argentum uiuum cum praedictis pulueribus permixtum, & coquatur mediocri igne in cera illa per tres horas, semper agitando & uersando cum spatula lignea. Elapsis uero tribus horis permitte infrigidari in urinali, & cum uirgula munda imprime foramen in ceram antequam induretur, & sic serua tuum mercurium optime praeparatum pro hoc opere, aptum uidelicet in quem Sol & Luna seminentur. Antimonii praeparatio; quod est medium coniunctiuum. Antimonium, quod in hoc opus tanaquam ligamentum duorum ingreditur, praeparabis per sublimationem hoc modo: Accipe de eo libram unam, & tere in puluerem in mortario, quem pone in ollam sublimatoriam, & superpone aludel cum foramine laterali, quod aludel utrimque apertum esse debet tam a parte latiore quam ab angustiore, sicut etiam reliqua aludelia; deinde iuncturas argilla tenaci cum fimo equino mixta communias; & sic ordine omnia sex aludelia inuicem coniungito, ita ut angustior inferioris pars, latiorem superioris partem subintret, iuncturis ubique firmiter lutatis. Supremum autem aludel caeteris minus foramen habere debet, utpote digiti grossitie, non latius; quod ligno arido ipsi optime conuenienti obturandum est. quo facto siccatis iuncturis, ponatur turris haec sublimatoria in suum furnum, & firmetur luto tenaci, ne huc atque illuc uacillet, relictis in circuitu foraminibus quatuor, per quae furnus a fumositatibus liberetur. tunc succendantur carbones in furno, & successiue augeatur ignis, donec antimonii puluis liquefiat: quod cognosces certo argumento si ferrum spatulare obliquum immiseris in ollam sublimatoriam per laterale foramen infimi aludelis. Cum igitur senseris liquatum in olla antimonii puluerem, tunc incessanter uersato & moueto antimonium ferro illo tuo spatulari, dando ignem fortem subtus, adeo ut fundus ollae sublimatoriae quae est in furnello totus candescat: sicque continuabis ignem & uersationem antimonii continue donec senseris antimonium totum esse sublimatum, nec amplius ascendere. Poteris autem huius rei certior fieri, si ligneam supremi aludelis clausuram aperiens, nullum ex eo foramine fumum exhalare conspexeris: tunc sensim cessa ab igne, & caute circumpone iuncturae aludelis infimi telam humidam, & cum iunctuta humiditatem omnem attraxerit, caute remota lutatura deme aludelia omnia, & collige ex eis sulphur album antimonii, quod ad latera eorum in forma albissimae farinae est sublimatum: hoc enim sulphur est admirabilis effectus in hac operatione, quia ipsum est & mercurio & Soli & Lunae amicum, ipsum est uinculum corporis & spiritus, & matrimonium spiritus & animae, ipsum, inquam, est uehiculum tincturae, & est cera illa continens uitalem trunci liquorem, ne aliorsum diffluat quam in surculum sibi insitum. Collige ergo hoc sulphur diligenter; & custodi tanquam thesaurum preciosum: cum ipso enim ad optatum finem peruenies. Atque sic compleuimus sermonem nostrum de praeparationibus materialium omnium ad hoc preciosum & ualde secretum opus pertinentium & sufficientium: nec in eo quicquam diminutum aut imperfectum posuimus, nec uerba nostra transposuimus. Iam igitur restat de seminatione dicamus. Seminis in terram proiectio. Iam habes, artifex charissime, magnam laboris tui partem absolutam; restat ut semina tua terrae mandes ad putrescendum, ut proferant fructum desideratum, duplum, triplum, centuplum, & millecuplum. Nisi enim granum frumenti in terram iactum mortuum fuerit, nullum fructum adferet. Accipe igitur, in nomine sanctae & indiuiduae Trinitatis, auti foliati unciam unam, uel quantum sane uolueris, & quadruplum eius de terra tua bene exculta, quae est in urinali uitreo, sub apum testudine conclusa. Sin uero paupertate ea laboras, ut Solis copiam tantam habere nequeas, tunc accipe de Luna laminata pondus praedictum, & de terra iam dicta sextuplum. Diuide laminas igitur cuiusuis luminaris frustulatim, & proiice in dictam terram in crusibulo frigido, continue agitando digitis uel pistillo ligneo, aut uitreo, donec laminae omnes in puluere terrae nostrae inuoluantur: tunc habeas aliud crusibulum mundum, quod pone inter carbones accensos, cumque candescere ceperit, exime ab igne, & pone in loco tuto inter duos uel tres lateres, ne facile inuerti possit, & habeas ad manum patellam mundam uitreatam in qua sit aqua pura, tunc calente adhuc crusibulo ignito iniice in ipsum laminas tuas tuae terrae inuolutas, & obstructo ore tuo ne fumus terrae per inspirationem attrahatur, agita ligneo bacillo eas, ut bene in terram ingrediantur, quod cito nimirum fieri solet: cumque eas bene in terram esse receptas ex eo cognoueris, quod nullas sub bacillo ligneo strumas aut glebulas senties, tunc effunde sine mora in patellam aquae frigidae purae: atque hac ratione semen tuum in terram tuam misisti. Hanc autem mixturam communiter Philosophi uocant amalgama, quod idem est ac si dicas mollificatum, eo quod durum auri uel argenti semen in terra tua mollificatur. Necesse est autem mixturam hanc aqua purissima & sale albissimo & purissimo, tam diu terere & lauare, donec nulla amplius nigredo in ea appareat, sed aqua clarissima ab ea egrediatur uel recedat. Tum tandem tela mundissima aquositatem mixturae adhaerentem exiccabis. Hoc igitur est principium operis tui, quod Philosophi multis nominibus appellantes, aes nostrum, aurum nostrum, terram magnesiae, totum compositum, & c. indignis celare uoluerunt. Nunc occationem prosequamur. Occatio agri seminati. Charissime, noueris hanc operis partem a nonnullis Philosophorum dictam esse impraegnationem, ab aliis dispositionem perpetuam: quam nos propter nostram ab initio inductam similitudinem, non temere occationem dicimus. Sicut enim ager seminatus occatione inuertitur & glebae eius maiores franguntur, quoad plane semina iniecta occultentur: ita in hoc opere nostro terra mercurii acceptis cuiusdam luminaris seminibus, teritur, inuertitur, & semina prorsus occultantur. Cum igitur iam agrum seminatum habueris, seu dictum amalgama confeceris, & ablutum siccaueris aliquantulum, tunc accipe farinam tuam albam ex antimonio sublimatam, & sparge modicum super amalgama positum super marmore plano, & mole totum hoc tam diu donec amalgama dictam antimonii albedinem ad se receperit: quo facto appone ei plus dictae albedinis, iterumque mole insimul donec eam suscipiat. atque hoc toties reitera, donec uidebis amalgama tuum nihil amplius de dicta albedine sulphuris antimonii posse inbibere. Hoc siquidem est dictae occationis absolutae signum determinatum. Tu uero collige tuum amalgama iam impraegnationi aptum, & impone diligenter in bociam uitream, quae sit tantae capacitatis, ut ager tuus seminatus & occatus tertiam duntaxat eius partem impleat, duabus partibus uacuis relictis: postea conclude orificium tuae bociae cum luto sapientiae, facto ex albumine ouorum, pulueribus laterum, & calce uiua, super panniculum madidum in eodem albumine extenso, quod permitte siccari; & habebis ouum Philosophorum perfectum, in quo impletur dictum Philosophorum, quod scilicet non est nisi unum uas, lapis unus, coctio sola. Sed hoc ad regimen maturandi pertinet, de quo iam instat dicendi tempus. Germinis pullulatio. Philosophi ab ouo similitudinem sumentes, quemadmodum nos a plantarum seminatione, primum regimen oui docuerunt esse putrefactionem, quam ad natiuitatem usque, non modo ad formationem pulli in ouo extenderunt, natiuitati nutritionem subiicientes. Nos pro clariore intellectu paulo aliter nobis assumptam similitudinem sequuti, de his loquemur, in hunc uidelicet modum. Quo modo uidemus herbam semina non ex toto in putredinem, & omnimodam cum terra mixtionem abire: sed humido terrae succo. madescere mollirique primum, post germen emittere, succrescere spicam, & umbellas protrudere, mox florere, tandem semina formare, eisque formatis postremo tandem maturescere: eodem utique modo etiam in opere particulari, eadem haec interualla animo obseruanda censemus, &: ad similitudinem mensium, rationem caloris accommodandam, hortamur. A conclusione enim oui tui Philosophici, dum adhuc niueam albedinem terrae tuae superesse uides, Martialem te administrare debere calorem lentissimum admoneris. Huius autem caloris auxilio, niuea illa albedo in griseum uel cinereum colorem abit, qui germen e terra ortum iam pullulare indicat, Aprilisque uim adesse testatur. Maia deinde uirtute caloreque enatum germen, paulatim succrescit, foliisque & surculis coaugmentatur. Tum uero post lunii caloribus urgentibus, spicas & umbellas exerit & dilatat, e quibus lulio urente flores, Augusto autem aestuante semina format atque connectit, quae partim eiusdem, potissimum tamen Septembris maturantur officio caloreque. Quale sit igitur caloris regimen in hoc opere, homini industrio ex his quae nunc retuli manifestum esse non dubito. tamen ut rudioribus quoque consultum sit, paulo apertius singula ordine declaremus. Concluso ouo tuo Philosophico, habeas furnum tuum Athanor cum patella sua terrea uel aenea, cuius sit profunditas sex uel septem digitorum transuersorum, in quam pone stratum uel de fimo equino recenti, uel de faeno mollissimo ad duorum digitorum grossitiem aut paulo plus, super quo pone ouum tuum uitreum, & circumpone ei fimum aut faenum, ita caute, ut nulla ex parte uacillare possit; hoc autem non altius circumponendum est quam ad materiae in bocia altitudinem. Quod si uero non satis firmiter uitrum stare animaduerteres, ne pigeat te orbem ex assere cum foramine tanto aptare quantum uitro optime conueniat, ad eiusque pattem aliquam, extra medium aliud quoque foramen, quod sit digiti spissitudine, per quod aperire possis quoties opus fuerit aquam affundere; tunc impone asserem hunc fimo circum bociam posito, ita ut bociae pars ex medio foramine exeratur; appositisque duobus uel tribus lateris frustis super asserem, muniatur asser optime. Hoc facto affunde aquam claram tantam ut tantum assetis superficiem tegat, non altius calami grossitie: tunc claude tuum furnum cum clausorio ipsius Athanor, & subiice lentum ignem, qui uidelicet aquam balnei Mariae uel fimi equini duntaxat ita calefaciat, ut tangenti eam cum acumine calida sentiatur: semper tamen absque bullitione; quod diligenter animaduertere debes, opertorio Athanor frequenter subleuato, moxque reposito. Continua hunc ignem noui ueris, siue primi gradus, siue mensis Martii, totis septem diebus cum suis noctibus, ca adhibita cautela, ut cum aquam balnei per continuam & lentam euaporationem deficere uides, statim apposito infundibulo in foramen asseris, rursum affundas aquam tepidam, minime autem frigidam, nisi per tuam negligentiam aqua bullire cepisset. Elapsis diebus praefinitis, exime bociam, & considera si primus color ex albedine iam mutatus sit in cinereum obscurum, uel nigrum albedine quadam dilutum, & tepone iterum in suum locum antequam frigescat. Caue tamen ne tua manus sit admodum frigida dum bociam tangis; alioquin ipsa rumperetur. Si igitur quem dixi colorem aspexeris, gaude; quia & calorem legitimum subministrasti, & iam semina tua germinare, hoc ipso signo conspicis. Nonne uides omnia germinantia prima sua pullulatione e terra croceum ostentare colorem? Scias autem, charissime tanti secreti inuestigator, nihil aeque tibi in hoc opere esse diligentiore cura animaduertendum, quam colorem, & quantitatis humidi uariationem: haec enim sunt duo sola quae artificem ab initio usque ad complementum operis sine errore perducunt. Proinde iubet Geber omnia signa quae in qualibet decoctione apparuerint diligenter in mente artificis sigillare, & eorum causas inquiiere. Sed hoc non peruenit ad artificem durae ceruicis, nec auarum, nec mollem, nec aliis huius mundi uanitatibus irteritum. Si uero praedictum signum in oculis tuis non appareret, continua eundem ignis gradum aliis subsequentibus quatuor diebus naturalibus: & tunc iterum considera, iterum reponendo si nondum apparuerit: atque sic fac de quarto in quartum diem, donec tibi signum a nobis dictum compareat. In hac autem decoctione ascendet ex terra tua quaedam humiditas argenti uiui, instar nubis, & adhaerebit superiori parti uacui tui oui ad latera eius, quam tu intactam dimitte, usque dum tibi de ea significem quid sit agendum. Nonne uides seminatum agrum & ante germinationem & post subinde multas ac diuersas exhalationes facere? quarum quaedam in pluuiam conuersae rursum agrum irrigant, & germini utile praebent nutrimentum, quaedam uero in aere euanescunt, nullam ipsi adferentes utilitatem germini? Quare considera magna cum industria quid hac in parte agendum sit, nec temere huiusmodi exhalationes conuerte in pluuiam, nisi sua sponte conuersae agrum tuum irrigent. Cum uero semina tua iam germinare euidenti argumento cognoueris, scias finitum esse tuum Martium, & ueris benigni factum esse initium Aprilis: itaque calorem qui exiguum quid a Martio differt summa diligentia imitare, scilicet absque bullitione aquae fimi equini, idque ideo ut natum seminis germen iam pullulare incipiat, & quodammodo roborari. Signum autem pullulationis germinis est copiosior humiditatis exhalatio, & coloris, ut supra dictum, quendam fuscum, aliqua rubedine uix notabili perceptibilique uariatio. Expectabis autem aduentum huius signi septimo uel octauo die, postquam calorem hunc antiqui ueris administrare ceperis. Atque ista duo temporum interualla tali regimine exequeris, quo germinatio seminis mediante putrefactione, & germinis pullulatio, accedente calore digestiuo, perficiuntur. Augmentatio germinis. Antiqui ueris finito tempore, ad praeceps uer ueniendum est, quando scilicet germen iam herba fit, surculisque suis attolli incipit, & uiriditatem ostentat legitimam. Hoc igitur Maii tempus eo imitaberis calore qui summus in aqua esse potest, non quidem cum bullitione, sed iam cum tremore bullitionis; continuabisque dum sequentia signa apparuerint. Primum color materiae obscura rubedine, fere nigricante, laterem ostentans, quem neque nigrum scilicet, neque rubeum, neque brunum, sed mixtum quendam ex omnibus his cognosces. Alterum terrae siccitas, quam ex eo intelliges, si diligenter quantitatem exhalationum ante factarum animo comprehenderis. Nam si manifesta quapiam nota cognoueris hoc calore minus exhalationum ascendere, easque quae iam ante lateribus uasis tui adhaeserant, non multiplicari, sed eadem in quantitate consistere, terram tuam siccam esse iudicato. Hic igitur iam augmentatum esse tuum germen, & in duritiem iustam herbae aut calami coaluisse & excreuisse, uisis praedictis signis protinus intelligito. Memineris autem, fili, non multiplicationem nos, sed augmentationem germinis describere, ne te Philosophorum loquendi formulae decipiant: non enim fit multiplicatio germinis, nisi post seminationem nouam multiplicati seminis. Augmentatio uero germinis fit ante multiplicationem seminis in eo. Nunquid non consideras omnium rerum naturalium progressum? Ubi. uidisti multiplicationem indiuiduorum alicuius speciei antequam idem semen germinauit, pullulauit, ac in suis partibus augmentatum est? & spicas, umbellas, uel racemos protulit, ex quibus tandem florent, a floribus semina, fructusque formant, & formatos maturant caloris debiti ministerio? nonne haec semina plura ex uno illo semine formata, postquam legitime maturuerint, colligere te oportet, purgare a corticibus, separare a paleis, eruere ex folliculis, & tandem denuo seminare, ac per eosdem generationis gradus, per quos antea a natura mouebatur, ad maturitatem usque expectare, & tunc primum multiplicationem indiuiduorum uidere & habere? O stulti quid insanitis? & rationem & opera naturae dimittentes, & sequentes capitis uestri irrationales fantasias? An non dixit uobis Geber, omnem actionem naturalem suum habere determinatum tempus, in quo maiori uel minori spacio suum effectum producens terminatur? At uero si adeo uacui estis ratione & intelligentia, ut ex ipsa natura eiusque operibus haec non intelligatis, ab hac arte occultissima nimium procul discedite, ac ad stiuam & aratra rusticorum confugite, uel saltem ab ipsis discentes naturae operationem imitari. Tu uero fili mi, qui Philosophiae studiis initiatus es, iam diu uerba nostra probe intellige, quae nos satis clara & bene intelligibilia scripsimus, nihil celantes praeter duo quae nullus unquam Philosophorum palam scribere ausus est, eo quod illa per manus tantum filiis doctrinae tradantur. Et nos quidem cum ab homine multum uenerabili & prouectae aetatis presbytero ea per manus acciperemus, adiurati fuimus & obstricti, nemini unquam in scriptis ea tradere, monstratusque fuit nobis per eundem locus in scriptis Calid Philosophi, ubi tentauit illa scribere, sed diuinitus prohibitus fuit. Per duo siquidem illa, & nullo modo alio, ad abstrusissimae huius artis desideratum effectum peruenitur. Quapropter & tu, fili, cum laborare uolueris secundum uerba nostra quae uera sunt omnino, absque ambiguitate aliqua, sic incedas in hac regia uia quam nos monstramus, ut duo reliqua ex inspiratione Dei, ueluti per manus tradita considerare & intelligere merearis. Ipse enim si cor tuum rectum fuerit coram ipso, mittet ad te in tempore oportuno, sicut & ad me indignum presbyterum misit, qui illa duo tibi per manus tradet, & sicut pater filio hereditario relinquet. Ab initio igitur tui operis semper memento duo esse, quae tantummodo per manus tradantur iis quibus naturae creator Deus concesserit: & huius memoria admonitus, procede cautissime cum magno timore Dei, & reuerentia naturae, opus tuum de gradu in gradum exaltando, ut cum augmentatum germen tuum habueris, ex albo scilicet colore ad rubeum obscurum deductum, terramque tuam conuenienter siccam; mox ad finem huius praecipitis ueris properes, nubesque omnes quae in tuo aere sunt, in pluuiam resolue, ut agrum tuum irrigent, ne plantae iam crescentes siccitate nimia emoriantur. Hic igitur quatuor a pluuia diebus naturalibus transeuntibus, in eodem caloris regimine ouum tuum cum irrigata terra, in fimi balneo guberna, & diligenter animo nota quantae & quales exhalationes ex terra tua iterum ascendant. Quinto autem die habeas iam ante paratum cinerem purum & cribratum in capella seu olla noua, similis quantitatis cum ea in qua balneum simi fuit, & circumpone iuncturae qua patella balnei fuit furno Athanor coniuncta; telam triplicem aut quadruplicem madidam, ut iunctura lutea facilius resoluatur, qua emollita excipe e furno totum balneum calidum; & statim impone patellam tuam cum cineribus cribratis iungendo diligenti ut prius cura, cum parietibus furnelli cum luto idoneo, & subiicias ignem lunii, scilicet secundi gradus, ut cineres bene calefiant, non tamen ut manus tangentis adutendo laedant. Cum igitur uitrum tuum in balneo adhuc caluerit, iamque cineres calidi fuerint, pone ipsum super cineres calidos, ita ut sub fundo sit altitudo cinerum bene compactorum, ad quantitatem trium digitorum inuersorum; circum uero ponantur itidem cineres calidi bene compressi, ad altitudinem usque materiae uel paululum altius. atque hic aestas noua initium sortitur, nouoque ignis in gramine gaudens solertiam requirit maiorem. adhibe ergo cautelam ut cinerum ignis sit aequaliter die nocteque calidus, quemadmodum diximus; ut uidelicet manus tangentis adurendo non laedant, neque fundus patellae in qua cineres sunt, unquam igne candescat. Hic enim est ignis lunii ardentissimus, de quo Maria prophetissa & turba Philosophorum ait: Decoque igne lento, qui sit ignis sicut ignis Iunii ardentissimus. Cumque huiusmodi ignem rexeris per quatuor uel septem dies naturales, scito segetem tuam in eo statu esse in quo germinis spicae, umbella, racemique, herbarum, plantarum, aliarumque uegetabilium specierum proueniunt. Signa autem per quae umbellas spicasue prodiisse cognosces, sunt ista; rubedo subnigra quae modo fuerat, iam clariorem rubedinem referet, apparentemque ante in rubedine nigredinem occultabit; exhalatio praeterea pauca in aerem ex terra ascendet. Memento autem supradictae regulae semper obseruandae, quod nubes tuas non debes in pluuiam conuertere, nisi cum animaduerteris, nullas amplius e terra tua exhalare, & cas quae iam ascenderunt non multiplicari amplius. Tunc autem non plus quam duos naturales dies continuato calore expectabis, & nubes tuas in pluuiam conuertes, quae agrum tuum irrigabit, ut fructum suum ferat in tempore suo. Florum emersio, & seminum formatio. Fili mi, gratias agamus Deo misericordi, & gubernatori naturae, quia iam semen nostrum germinauit germen, pullulauit, creuit, & umbellas racemosque produxit. Gratias agamus ipsi, quia ipsius nutu nubes nostra eleuata est, & dedit pluuiam oportunam, qua ager noster fecundior factus est. Gratias agamus ipsi, quia messis primae seminationis iam prope est, & uindemia ipsa imminet. Ager namque noster culmis, aristis, spicisque, armatae instar aciei horrescit, mox daturus frumenti expectatos aceruos. uinea nostra iam racemos protulit, qui mox in flores uuasque resoluentur. O fili, age gratias Deo, qui tam mirabilia secreta nobis largiri dignatus est. Sed dico tibi, fili mi, quod nisi lumen naturae sequaris, monstratoremque illorum duorum habeas, proximus es errori & deuiationi: nam quod nos paulo ante de nubium conuersione in pluuiam diximus, hoc antiqui Philosophi de cauda draconis, quidam de augmentatione, quidam de multiplicatione, quidam de additione noui mercurii protulerunt, & significari uoluerunt, non recte scilicet opera naturae examinantes. Quidam etiam terram nostram aquam nominauerunt, & cum iussissent terram nostram saepius irrigandam, accepto nouo mercurio torum agrum non modo irrigarunt, sed etiam submerserunt, non intelligentes nimirum huiusmodi irrigationem ex naturalibus ab ipsa terra nostra exhalationibus fieri debere, non ex affusione aquae peregrinae: neque hoc dictum Philosophorum intelligere potuerunt, quamuis tota Philosophorum turba clamaret, cauendum esse ne terra nostra submergatur & semina diluuio pereant. Quare tu, fili mi, cautus ut sis oportet, & naturam ubique ducem sequere: cumque uideris quartae stationis, in qua spicae emergunt, certissimum clarioris ruboris signum, uti dictum est, administra eundem calorem, aut paulo maiorem sequentibus quatuor uel septem diebus & noctibus, ut ex spicis & umbellis flores amenissimi sese expandant, suaeque indicium speciei exhibeant. Signum autem florum istorum certissimum erit coloris rubedo metallina, splendorem metallicum ostentans, & exhalationum antea ascendentium copiosius nunc exigua quantitas. Considera, fili mi, & uide an flores campi non attestantur super suo genere & specie, nunquid rosam non suus flos arguit? nunquid non suus cuphrasiam? nonne ergo metallum metallica rubedo uti flos ostentabit, & iam iam adfuturum significabit; imo uero. Hic igitur antiquae aestatis finis esto; quae non aliter flores ex spicis, quam noua spicas ex, crescentibus calamis, produxit, Iulii mensis calore continuo seminarium opus disponente atque mouente ad floridam perfectionem. Age uero, fili mi, tu cum uideas omnium, uegetabilium atque plantarum, flores, futuri seminis atque fructuum certissimum, signum esse, secundum, cursum, naturae; ( de monstris enim sermo, nobis non est ) erige te in optimam Augusti mensis aestatem, & post flores tuos metallicos, certissimum te metallum metallique semen, uisuraum confide, neque id, sane non multo admodum calore augmentato, sed quanta dumtaxat prima, Augusti pars, requirit. Cum ergo flores, segetis tuae iam apparuisse uideris, trium dierum ac noctium spacio eundem ignem cinerum administrato, quantumque exhalationum: uideris ascendisse, tantum fac in pluuiam conuertas, nec eam quidem copiosam, ne corruptio florum ante sequatur, quam semina formentur. Die autem quarto habeas arenam lotam siccamque &, cribratam, quam calefac ad ignem lentum, exceptoque cinere praedicto ex patella, furni Athanor, impone in eam dictam arenam, non nimis feruidam, in quam colloca uitrum tuum non frigidum, sed aeque calidum cum calore arenae, circum fundendo arenam ad materiae altitudinem, subtus uero ad trium digitorum latitudinis profunditatem. Cumque hoc factum fuerit spacio unius septimanae, da ignem arenae, absque ignitione fundi patellae, aut tam diu donec, uideas ruborem tuae materiae cum citrinitate & fulgore aureo, & cum paucissima aut fere nulla exhalatione. Quod cum uideris, elatis in caelum manibus omnipotenti Deo gratias age, quia aestas praeceps fructum suum dedit; & stirpes tuae seminibus refertae sunt, quorum signa sunt duo haec, uti dixi, quia exhalatio est paucissima, & color materiae propemodum citrinitatis aureae. Sed etsi aliquae exhalationes humidae adhuc adscenderint; nihil id te moueat. Nonne animaduertis formatum fructum & semen non statim ut formata sunt decerpenda esse, sed expectandam esse maturitatem quae illa perficiat? nonne ficus uno anno formatae altero tandem maturescunt; uuae autem mense lunio formatae & quandoque Maio, mense Septembri tandem maturitatem adipiscuntur? Retrahe igitur, fili; festinantem animi tui cupiditatem, & ne abrumpas opus ante sui maturam perfectionem. Esto patiens & magnanimus, expectans tempus determinatum. Ausculta Gebrum dicentem, parui spacio temporis artem perfici non posse; ideoque requiri in artifice patientiam, moram & instrumentorum aptationem. quorum autem instrumentorum, an non solius ignis? profecto. cum ipse sit solus omnibus in rebus naturalibus, atque adeo tota hac in arte occultissima, omnium instrumentorum, instrumentum. Disce igitur fili, summo studio ignis regimen, & ne sis in eius administratione negligens: nec te pigeat continuae decoctionis. decoctio enim debiti ignis, promouet naturam & opus nostrum de statu in statum, de colore in colorem, & de gradu inferiore in gradum superiotem, nec ullo praeter ipsum indigemus instrumento ad ouum nostrum perficiendum. Decoctio siquidem semen putrificando mollit, decoctio germen proffudit; decoctio surculos calamosque exaltat; ipsa flores expandit, ipsa semina format, ipsa denique eadem formata, ad expectatam digetit maturitatem, in uno eodemque uase, unicaque artificis operatione, quae in carbonum administratione consistit. O artem occultissimam! o scientiam secretissimam! o difficillimam operationem! Quantos quaeso sudores successiua carbonum appositio requirit! nonne ludus iocusque puerum est? O fili, compore buum, tuum ex uitello & albumine, & obducas membrana, coerceque super inducto cortice, subiice illi carbones accensos, & cum eos deficete animaduerteris, appone nouos, atque ila produc laborem tuum ab initio ad finem usque consummatum? cumque satis bene decoctum fuerit; fac cum eo sicut te Deus docuerit? Sed nos iam maturationis seriem ex ordine narremus. Maturatio Seminis. Est autem modus maturationis huius operis similis maturationi fructuum in suis arboribus, & seminum in suis plantis & stirpibus. Considera igitur motum Solis, mi fili; atque calorem mensis Septembris, & uide diligenter quid possit conueniens esse tuo operi, & quid disconueniens. nam in motu quidem Solis pro horisonte tuo, calor in Septembre minuitur, at in horisonte eorum, qui tibi sunt a latere aut ex opposito augetur, quemadmodum & iis qui sub aequinoctiali circulo habitant. Disce, fili mi, has diuersitates cognoscere, & intelligere agrum tuum in medio mundi esse, aequali, ab utroque polo distantia. Quapropter ne decipiat te diminutus Augusti & Septempris calor tui, horisontis, ne forte cogites in opere nostro, cum ad maturitatem semina fructusque sunt deducenda, eodem modo, imminuendum esse calorem quo minui incipit in tua habitatione, cum ad Augustum, & Septembrem peruenitur. Hanc enim similitudinem sequi, non esset nisi errori proximum. Prudenter itaque similitudines rerum in natura huic nostro operi applicandae sunt, ne male collatae in errotem potius quam rectam uiam seducant te innocentem. Scito igitur, fili mi, semen nostrum esse ueram Salamandram, quae igne concipitur, igne nutritur, igne, quoque perficitur. nihil itaque cuncteris. igne, paululum augmentato ad maturationem procedere, & quarto quoque die nubes si quae eleuabuntur, rursus in suam terram unde exhalauerant reducere, idque continuare donec aut nullus aut exigiuus admodum humor fumo potius quam, nubi similis exhalet. Perfectae autem maturitatis signa sunt, color rubeus cum citrinitate intensa nonnihil resplendens, & exhalationum defectus, &, quod certius his signum est, ut accipias de tali, tuo semine granum, unum, uel duo, & pondus eius, cognosce, post superpone alicui testae uel laminae ferri aut cupri, impositumque ualido igni adute, donec optime candescat. Si itaque in tali igne nullum omnino fumum dederit, ac exceptum ex igne pondus suum aut nihil aut exiguum quid diminutum ostenderit, satis bene maturum esse indicat. At si impositum carbonibus antequam candescat, fumum emiserit, & pondus suum multum imminutum fuerit, certum signum est maturitatem, quam Philosophico uocabulo Fixionem uocant, non esse connpletam. Quapropter secretum tibi, fili mi, aperio, quod maturationis ignis tantus esse debet post sui augmentationem successiuam, ut fundus patellae atenam continentis nonnunquam etiam ignescant: non tamen continue. Ut uero uitrum tuum non timeat tantum calorem, poteris ipsum munire cum aliquanto luto Philosophorum, ex subtili argilla purgata ab omnibus lapillis cum fimo equino taminata, & multum conquassata. ne sit tamen luto altius obductum quam ad altitudinem materiae in uitro, aut paululum altius, ut colores bene discernere possis. Ad hoc autem ut uitrum tuum luto obducas, necessario requititur, ut ipsum ex arena eximas, uel cum in arenae ignem imponere uolueris ante impositionem eius, postquam ex cineribus exemisti, infrigidari permittas, & luto tandem circummunias; a fundo scilicet usque ad materiam in uitro contentam: cumque lutatum probe fuerit, & exsiccatum, si nullis fissum est rimulis, impone in arenam aut frigidam aut tepidam, & sic ignem subiicias debitum & conuenientem. Sin uero rimas fecit, ptius easdem oblutato, ac tandem ita uitrum tuum in arenam teponas. Nec arbitreris, fili, nos contraria Philosophorum dictis docere, cum uitrum infrigidandum docemus ante sui lutationem, nam si calens, adhuc uitrum luto circundare tentares, frigente luto & humido contactum, uitrum protinus funderetur in rimas. Neque, enim dicta, Philosophorum requirentium continuum calorem eo faciunt, ut tu existimes, semen tuum mox destrui, si uel minimum ignis remiserit, aut plus iusto exarserit. Philosophi enim cum ignem requirunt continuum, id agunt, ut modum operandi exponant, simul docentes, eos ineptos esse operarios qui inceptum opus in ipso cursu delinquunt, neque ad finem usque continuant, sed imperfectum sinunt. Tu uero, fili mi, considera naturam, & caeli motus aspice, nonne aurae calor & terrae resolutio: calida, tam uere quam aestate, & aliis item anni partibus subinde uariatur? nonne media aestate cum dies sereni calidissimique esse deberent, saepe enenit, ut Sole nubibus obscurato, & pluuia uentisque tumultuantibus, frigidissimos dies habeamus, neque tamen continuo segetes plantaeque, emoriantur? Quinimo nonne si continuus aestus Solis ferbuerit, nec uicissim calor & frigus mutuo successu plantas refecerint, ut scilicet nutrimentum, humidum & frigidum calor subsequens digerat, calorique succedens frigus sua humiditate iterum nutrimentum adferat; nonne, inquam, tali continuo aestu terra fatiscet, & herbae, stirpes, ac segetes radicitus peribunt? Nonne itidem si eodem modo nubes pluuiaeque assiduae, calorem Solarem uegetabilibus adimant, longiori quam par est tempore, omnia hydrope tumescent & putrefacta corruent? Iusta itaque temperies, & debita caloris ac frigoris humidique & sicci uicissitudo, optime rerum naturalium generationi conuenit. Hanc igitur tu quoque, fili mi, in opere nostro sequere, & minime aberrabis. Illius autem perpetuo te memorem esse oportet, semper calorem aliquantulum esse remittendum uno uel duobus diebus, non tamen intermittendum, quoties tu nubes conuertis in pluuiam & terram tuam irrigas. Si enim statim postquam pluuia in terram descenderit a fortiore calore subleuabitur exhalatione uaporosa, nihil omnino segetes ac stirpes nutrimenti ex ea assument. Quapropter absque omni cunctatione, quoties id res ipsa requirere uidebitur, & infrigida, & calefac, & humecta, & desiccato terram tuam, nullo plane in hoc errore commisso, etiamsi ignis tuus aliquot, diebus aut septimanis non esset continuus. Id dumtaxat caueas, ne cum semel ignem extinxetis, perpetuo extinctum relinquas. nam & quoties uasa franguntur, toties te materiam tuam infrigidare oportet, ac tandem in aliud uas priori consimile reponere, moxque ad ignem suum referre. Rarissimum siquidem uas est quod ab initio ad finem usque perduret operis. Neque tamen existimes mentitos esse Philosophos, qui dicunt unico uase magisterium perfici. Cum enim hoc audis dici, protinus de specie non de indiuiduo uasis cogita, & sic ueritatem assequeris. Collectio Seminis. En aduenit, fili mi chatissime, messis tua desiderata. Gaude & age immortales immortali gratias Deo, qui ista nobis intelligere posse concessit, & uerba mea ad ueram & manifestam sententiae elocutionem direxit. Et tu, fili mi, supplex ipsum adora, ut cum laborare inceperis, duo illa abscondita arcana manifestare tibi dignetur, ut tu quoque Philosophiae tam excelsae studiosus ad preciosissimas huius sacri conuiuis epulas accedere dignus sis, & in horto Tantali aurea Hesperidum mala decerpere possis, sopito prius, ut fabulae monent, dracone peruigili. At quia hortus ille muro solidissimo cinctus est, quomodo eum ingredieris? quomodo aurea mala ferentem arborem cognosces? quomodo ea decerpes? O filii charissime, nonne uidisti hortum illum in altissimo & deserto monte constructum, cuius ima pars semper certantibus uentorum discordium uiribus murmurat, & ueluti chaos quoddam insatiabile, perpetuam calidi & frigidi pugnam alit, medium uero rubeos & nigros habet dracones, quorum perpetua cum chao insatiabili uentisque pugna est; cumque furor rubeorum draconum, extimulantibus uentorum contratietatibus exarserit, ipsi quidem suo ipsorum aestu pereunt, eorumque cadauer chaos illud excipit. Ne tamen aeterna illa pugna requiem habeat ullam, iam iam perituris draconibus rubeis nigri succedunt, qui & ipsi furore exardescentes ignescunt; itidemque ut rubei pereunt, aliis statim ut dictum est succedentibus. Atque nullo unquam tempore pugna haec finitur. nam neque chaos uentique finiti sunt, neque rursus progenies nigrorum draconum deficit unquam: Montis siquidem custos ac dominus ubique nigrorum draconum sobolem conquirens, eam certis temporibus in medium montem immittit: montis ueto cacumen singulis annis triplicem habet uariationem. Nam hyeme quidem feruentissimis fauillis, Aetnae montis instar exaestuat. uere autem toto beculto igne priore stagnantibus thermis & iuncis palustribus inundat: aestate porto absorptis penitus thermarum aquis, cinis eorum andhuc tepidus, interdum uero etiam calidissimus prope attollitur, quae hyberno igne combusta credi possunt. at autumno rursus cineres disparent, & sese arena subtilissima, & caloris seruidi, rubescens nonnihil, in eorum locum ingerit; quam ego existimo reliquias, uel saltem fundum esse aquarum quae uerno tempore stagnauerant. In hoc ipso monte, mi fili, uidisse te opinor regales Hesperidum hortos, in quibus rosae aureae & argenteae, itemque mala punica aurea & argentea proueniunt, annuumque fructum serunt. Ad hunc autem hortum accessus ipse difficilis, ingressus difficilior, decerpere autem ipsa mala aurea uel argentea longe difficillimum. Ea siquidem montis ratio est, ut neminem admittat nisi qui hyberno frigore accesserit. Quare & tu hyemis tempore accede; neque frigus horresce; ignis etenim qui est in aditu horti uix aestum perferrem poteris. Uidebis autem in summo montis custodem horti turrim altissimam, cum duobus propugnaculis, quae omnia in ardentissimo igne sita sunt. Oportet autem hortum hunc ingredi uolentem, ante omnia tauros naribus ignem efflantes domare, & per turrim ac propugnacula ignea transire. Hoc autem magno cum labore & uitae dispendio tentatur. Laboris certe magnitudo tanta est, ut non prius quam hyems finiatur transire possis. Periculum autem ex tot incendiis tantisque flammarum feruoribus non minimum utique imminet. Huc igitur ingressuro Medeae sunt acquirenda medicamina, quae ipsa lasoni olim hunc hortum ingredi conanti tradiderat. Quod si, fili charissime, medicamentum hoc non inueneris, da operam ut industria tua modum inuenias, quo praedictas munitiones illaesus transeas. Nam si eas praeterieris tantum, non autem transieris, hortum tibi ingredi, nunquam licebit. Ac ego quidem cum auiditate magna & desiderio horti tenerer, uideremque me flammas absque periculo transire non posse, nolui tamen prius abire quam expectarem si quis forte ueniret, qui transitus rationem monstraret, aut si sorte ignis ardor imminueretur. Et tunc quidem post me nemo aduenit, & iam iam hyemis finis erat pro foribus: ecce autem interea subito magnus motus factus est illius turris, flammaque diminui cepit, quae non multo post extincta est, & turris & propugnacula quasi absorpta sunt, quod ubi factum est, statim eadem illa hora qua turris steterat, ad hortum accurri, nonnihil attonitus ex his quae contigisse uideram. Atque ego quidem cum prope hortum accessissem, stagnantibus undique thermis impeditus sum ab eius ingressu. erat enim hortus adamantino & diaphano cinctus muto in medio stagnantium aquarum calidarum. Sed & aquae & hortus ipse lateritio foris muro cingebatur: uidebam autem gradus tres angustae cuiusdam semitae per quos spes erat accessus. ac nihil cunctatus sequi cepi, & apertus mihi est murus lateritius: & cum essem in primo gradu, ueluti quadam putredinis malcolentia offensus aliquamdiu haerere coactus sum. Calor autem erat ualde conueniens putredini: qui tamen absumpta putredine ulterius prodeundi copiam, dedit, ad secundum & tertium gradum, in quorum unoquoque semper occurrebat aliquid quod me remoratetur, adeo ut cum iam me horto proximum crederem, mox montis facto tremore, aquae absorberentur, & relinqueretur fossa profunda muro lateritio circumdata, cuius fundus calidis omnino cineribus aestuabat. Hortus autem in medio cinerum, ad quem tres fossarum ductus erant, quarum diuersi erant calores. nam qui horto etat uicinior, erat aliis item multo calidior. Tantum autem labotaui donec iam; ad aggerem tertii ductus ascenderem: cum iterum facto tremore mons concussus est, & cineres obscura caligine inuoluit, in quarum locum feruentissima arena successit, hortum undique cingens unico aggere. Iamque hic optimam spem concepi, finem laborum prope esse: quemadmodum & euenit. Nam cum ex aggere contemplater horti flores amenissimos, uideremque tanta miracula quanta non licet eloqui, attonitus factus sum tanto stupore, ut quo modo me Senior quiddam in hortum introduxerit iam tum uix succurrerit. Idem autem ille senior in manu sua septem claues habebat, quibus ego arbitror seras portarum horti ipsum interea aperuisse dum ego attonitus in aggere starem. Deduxit autem hic senex me uenerandus ad arborem aurei mali apud quam draco quidam mortuus non multo ante tempore occisus iacebat, eiusque sanguine mala aurea infecta erant. Mihi uero animus ardebat cupiditate decerpendi mala aurea. quod cognoscens senior, & me placide inspectans ait: Depone, fili; mundanarum concupiscentiatum illecebras. Fructus enim isti non nisi Diuinis mentibus dantur. Ad cuius uerba contremui totus, non enim antea uocem eius audiueram similem, ad quam quidem ego quasi immutatus sum, & multa intelligentia ornatior factus uisus sum mihi. Ille uero in alteram mihi uisus est transire formam; atque eam quidem augustam multum & quasi terribilem, iamque non hortulanum, sed ipsum horti dominum agnoscebam esse. Subiit uero me timor non exiguus, ne temeritatis meae poenas darem, qui tanti domini hortum furtim ingredi cogitassem unquam. Ac dum anceps uaria animo uoluerem, & hinc quidem metus, illinc desiderium & spes me tenerent, ipse extensa manu aliquot decerpsit poma aurea, inspectansque poma ac me uicissim, Hortum, inquit, hunc felicitatis & sapientiae, quem nos hominum gratia plantauimus, ac ut bestias arceremus adamantino cinxiinus muro, fraude doloque hominum peti uidemus, non intelligentium nemini hus ingressum patere, nisi iustis, castis, probis, bonisque, quos nos ipsi attrahimus; & si constantes eos quidem habuerimus, finitis tandem laboribus, huc introducimus, & huiusmodi muneribus eosdem ditatos placide dimittimus. Haec dicens mala quae decerpserat mihi tradidit: quae ego coram ipso procidens, quanta maiore potui reuerentia & ueneratione excepi, & in sinu meo recondidi gaudens. Quumque ut illi gratias agerem me paratem quas animo conceperam, Nondum, inquit, finis est, fili mi; sed hac me sequete: deduxitque me in officinam quae extergendis aureis malis draconis sanguine aspersis erat deputata, ac desumpto ex pyxide quadam lignea puluere nonnihil albicante pattem eius mihi tradidit; dicens, Hie est puluis detergens omnem maculam, & resuscitans omnem mortuum, discede, ac cela secreta, purifica conspersam igne & puluere, cole terram & semina purificatum, & crescat, & germinet tibi terra tua fructum copiosum. His dictis e conspectu meo disparuit. At ego attonitus obstupui: cumque deinde ad me rediissem, quasi ex somno excitatus lesse mihi uidebar, nam quasi fessus longo itinere & labore fatigatus domi meae inlectulo meo iacebam. putassemque omnino somnium me uidisse, nisi & aurea mala & pulueres in manu habuissem, uerborumque omnium tam exacte meminissem. Sed siue re uera hortum ingressus tunc fuerim, siue in uisione raptus eo delatus, siue insomnium uiderim, benedictum sit nomen eius in secula qui mihi tanta naturae mysteria aperire dignatus est, & donum suum a me indigno peccatore non abstulit. Laudetur, benedicatur, & superexaltetur Pater, Filius, & Spirirus sanctus, uniis Deus, in seciilloru secula, Amen. Conclusio. Habes, fili mi uniuersum processum operis nostri absque diminutione aliqua & absque omni, superfluitate, competenti orationis stilo comprehensum, Apta igitur cor tuum, ut gratiam in oculis Dei inuenias. Donum namque Dei est; habens mysterium indiuiduae unionis sanctae Trinitatis. O scientiam praeclarissimam, quae est theatrum uniuersae naturae, eiusque anatomia, astrologia terrestris, argumentum omnipotentiae Dei, testimonium resurrectionis mortuorum, exemplum remissionis, peccatorum, infallibile futuri iudicii experimentum, & speculum aeternae beatitudinis. Non est profecto, ulla hac excellentior: utpote quae una omnes scientias complectitur, & continet, ipsa a nulla earum comprehensa. Tibi uero, O ineffabilis Maiestas, sit sempiterna gratiarum actio, laus, & benedictio, quia me tuam gratiam non abscondisti, artisque secretissimae, mysteria mihi reuelasti, unde sit nomen tuum sanctum benedictum in sempiterna secula, Amen. Uir insipiens non cognoscet, & stultus non intelliget haec. Alani Philosophi De Lapide Philosophico, Germanico idiomate Latine reddita, per Iustum A Balbian Lectori benigno Iustus A Balbian Flander S. D. In Alani Dicta cum incidissem primum, cepi ea legere ( ut par erat ) attentius, idque sapius; quod mole sua scriptum, hoc pauca contineret, non tamen pondere. Quid dicam? complacuit apprime. Quidni? cum dilucide admodum de arte illa Chemica quam profitetur disserat. Erat autem libellus ipse quem nactus eram Germanico idiomate conscriptus. Author tamen ea lingua eum in lucem emiserit nec ne, incertus etiamnum sum. Quod cum ita se habeat, instituto meo non duxi alienum, eum in Latinum sermonem conuertere. Neque tamen id eo feci, ut ex tantillo labore gloriolam ullam aucuparer: sed quod philochymis meis gratificari uel tantilla mea operula desiderarem; idque iis potissimum, qui huius linguae essent ignari. Hunc igitur Iodoci Greueri opusculo adiungendum curaui, quod eiusdem sint argumenti; idque adeo ut Greuerus ab Alano pleraque sua mutuatus uideri possit. Addere uisum est & ignoti cuiusdam commentariolum in Lullium, & Ioannis Pontani summi Philosophi epistolam, quantumuis & antehac excusam; nec non & monumenta aliquot diuersorum, carmine certe parum polito, prisco illo seculo a uiris tamen peritissimis hac in arte exarata. Id porro cur ita fecerim, hi facile indicabunt, qui uel minimam huius scientiae cognitionem habebunt. Quid caeteri censeant, qui hanc neque norunt, neque ferunt, susque deque ferendum autumo. His, benigne lector, fruere, dum aliud proprio marte paro. Lege, perlege, relege, & reitera: neque te laboris, uti spero, paenitebit. Uale ac boni consule. Datae Gaudae Calendis April. 1598. Alani Philosophi De Lapide Philosophico, e Germanico idiomate Latine reddita per Iustum A Balbian. Alostianum. Ad Deum, mi fili, & cor & mentem conuertito quam ad artem magis: ipsa enim donum Dei summum est, cuique bene placitum fuerit eam largitur. Deum igitur ex toto corde totaque anima tua diligito, atque in eo solo & spem & fiduciam omnem locato: sic procul omni dubio hac arte nobilissima cum gaudio perfruere, linguae interea silentium indicens labiis compressis. Porro autem non est quod tibi persuadeas, nos dum sublimationis mentionem facimus, uel etiam sublimamus, separare eam partem quae superius est ab ea quae est inferius. In nostra enim sublimatione partes fixae non eleuantur, sed partes non fixae. Nos itaque & corpus & spiritum debemus una figere, ut facilioris efficiantur fluxionis. Atqui si calor agat in humiditatem, niger in primis color appatet: sin autem calor agat in siccitatem, apparet color albus, & in eo albo colore occultatus est color rubeus. Sic tamen statuant Alchymiae studiosi, & istius abditae artis inquisitores, non posse metallorum formas immutati, nisi reducantur in suam primam materiam: quae prima metallorum materia non alia est quam mercurius. Metallorum, autem haec in primam materiam, id est, in mercurium reductio, quamquam a plerisque artis indagatoribus impossibilis credatur; ob id tamen possibilis censenda est, quod metalla omnia e mercurio & sulphure in terris generentur. Cum igitur metalla ex mercurio & sulphure originem habeant, possibile dicendum est metalla per mercurium in mercurium reducere. Omnis enim res in eam uel maxime conuertibilis est exqua originem sumpsit. Primum porto huius artis diuinae opus est, lapidis sicci, puta Solis uel Lunae in mercurium soluti siue duotum alter utrius in suam primam materiam reductio, atque eo modo lapis siccus in eo soluitur & cum ipso colligatur, ut deinceps nunquam separationem admittant, quoniam unumquodque simile gaudet suo simili: idque ita ut si fiat solutio corporis cum coagulatione spiritus mercurii, una eademque opera fiat coagulatio; spiritus, mercurii per corporis, solutionem: fitque tunc res una de qua passim in libris suis Philosophi loquuntur dicentes: Est una sola res, quae unica & sola res mercurius noster existit, in se continens proprietatem & naturam metallorum omnium, & ob id mercurius Lapis Philosophorum nuncupatur a plerisque; & quamquam re uera non sit, est tamen clauis metallorum unica, carens nihilominus tingendi proprietate per se, nisi ipsemet prius tingatur cum anima Solis aut Lunae. Nullus igitur spiritus agit in alium spiritum, neque etiam ullum corpus in aliud corpus. Ars porro haec in solo spiritu & corporis anima consistit, puta sulphuris & mercurii: sulphuris enim animal essentia quaedam corporea existit. Quamobrem qui extrahere non norit: animam e corpore. Solis uel Lunas, asque eandem corpori in proiectione restiuere; is tota se sciat aberrare uia. Id autem hoc fit qui sequitur modo Corporis anima, Solis scilicet uel Lunae, elicitur siue extrahitur medio spiritus mercurii; atque ea ratione mercurii spiritus exaltatur & melioratur, ac anima cum spiritu conformis, counitur, quam unionem animae & spiritus corpus scilicet Ueneris uell Iouis postmodum in se recipit, ad uitam inde accipit perfectionis, atque sic corpora imperfecta: a sua imperfectione, ad perfectionem deducuntur ac reuiuiscunt, idque lapidis nostri uirtute & benificio. Fit ergo, uti dictum est, noster lapis ex una, solare, uno tantum magisterio & regimine. nostra enim aqua Philosophica, Solis &: Lunae soluit corpora, siquidem aqua nostra uiua existit, continetque ob suam exuberantem perfectionem in se omnia quibus indiget. Haec igitur inuenta uariae apud Philosophos nomina sortitur. Est enim pura illa & transparens aqua in qua & Solis & Lunae corpus soluitur, neque id proprie in alia ulla re huius mundi, id autem ita sese habere Phi52 losophos audi. Lapis, inquiunt, noster scilicet corpus Solis uel Lunae, dissoluit se in spiritu mercurii, qui una cum eo se coagulat, seipsum nigrefagit, albificat, & rubificat, ac per se animam Solis uel Lunae accipit, & se cum ipso desponsat, seipsum figit in Solis e Lunae anima. Lucianus Philosophus, Lapis, inquit, noster aereus est & uolatilis, extrinsecus frigidus & humidus, intrinsecus aridem & occulto suo calidus & siccus. Frigidum autem eius & humidum extrinsecum quod apparet, fumus quidam aqueus est, destructio, alteratio, & nigredo quaedam seipsum corrumpens atque alia quaeque secum: fugitque & aspernatur haec ipsa humiditas ac frigiditas ignem: calidum autem & siccum in ipso occultum aurum est, uel certe oleum illud purissimum corpusque penetrans, neque ignem fugiens aut metens. In Alchemia autem praeter calidum & siccum tingit nihil. Fac igitur ut frigidum & aquea illa humiditas & extrinsece apparens conformis atque similis fit calido & sicco intrinsecus occulto: id uide uti & unum quid deueniant, & homogenea, seu unius naturae efficiantur in essentia, id est, ut spiritus mercurii anima fiat & anima corporis fiat spiritus, ist hoc nempe modo tingendi ac penetrandi uim nancisceris: & potentiam. Humiditatem fit igitur per certos ignis gradus turbari siue alterari necesse est, igne uidelicet lento ac moderato. Lapis porro noster hoc fit modu, Sumito mercurium. Citra ipsum enim ne natura quidem ipsa potis est laborare, uti Rhasis testatur, inquiens, Per solum mercurium possumus perficere opus nostrum, ila ut omnem naturam superet. Mercurius enim de facilis omnibus metallis associatus, estque unicum medium per quod tinctuta adsciscitur. Reuera autem mercurii natura hoc unum, quod suae naturae est, e mineris auri uel argenti, ad se rapit, atque quid quod conforms est mercurii spiritui cum tota proprietate, & sic fit terreus Philosophorum lapis, naturalis, incomprehensibilis, innumerisque etiam aliis nominibus a Philosophis nuncupatus. Iste autem lapis benedictus quo magis ac diutius decoquitur, tanto magis soluit corpus Solis uel Lunae, & in solutione denigratur, & quo magis soluit, tanto magis siccatur, & albescit; ac post albedinem, quo magis decoquitur; tanto magis fit rubeus; idque procul ullo dubio. Lapis itaque noster istiusmodi e re abiecta & uili exaltatur in rem & thesaurum pretiosissimum. Ait enim Geber, Hos solum fit per nostrum mercurium, per nostrum ignem, per nostram aquam, per nostrum acetum; hoc est, per unicum cum suo corpore mercurium. Sumito agitur auri uel asgenti foliati, quali pictores uti consueuerunt, partem unam, quorum alter utrum quanto fuerit magis tenue, uel subtilius, tanto citius in mercurium conuertetur. Impone autem fornaci hermeticae formatae uti nosti, addens ei mercurii ut par est purgati partes duodecim; & amalgama facito, ponens bene, sigillatum uas in cinere cribrato & sicco, ita ut materiam cineres cooperiant, ac postea ignem administrato lentum & moderatum, continue coquendo tantisper quo ad sapientum dicta compleantur, quae ex signis agnoscuntur. Ubi iam mense uno integro in igne steterit sapientiae, nigrae oriuntur nebulae, paulatim sese disperdentes ac euanescentes: hoc est, colorem color sensim consumit, quoad tandem unus permaneat: estque hic Philosophorum mercurius & nigredo perfecta. Porro si tres tantum mercurii partes assumpseris, cum unica corporis parte, nimis parum mercurii habueris, quodque uix trium mensium putrefactioni sufficiat, atque ita citius quam par est, uel quam ipsa mercurii natura desiderat, mercurii aqua ab Solis uel Lunae anima absumetur. Praestat igitur statim ab initio duodecim mercurii partes cum unica corporis sumpsisse, & in sigillato uase cineri imposuisse: hinc coqui permittito trium mensium spacio, tunc siquidem quod occultum erat, uidelicet anima, fit manifesta, & manifestum, scilicet mercurius, fit occultus. Istiusmodi porro ex tractio animae per mercurii spiritum non una uice semel & simul accidit, sed uicibus pluribus, quoquo tempore & diebus; nec non singulis quibusque horis & momentis paululum quid, quoad opus ad perfectionem deductum fuerit, uti superius euam scriptum est. Id ita attestante Seniore dicente: Anima a corpore una non simul exit uice, sed pluribus elicitur: neque in uase continente solutionem, seu in quo corpus soluitur, unica in eo uice soluitur; sed quotidie in eo paululum quid, atque rursus alias tantillum, secundum operantis & naturae regimen: Non igitur cogites, una uice corporis solutionem fieri, sed successu temporis ac paulatim, prout superius Philosophorum dicta dilucide attestantur. Huius ergo artis inquisitorem ac in ea sese exercentem, constantis & immutabilis esse animi ac uoluntatis, apprime necessarium est. Idque praecipue caueat ne modo unum opus aggrediatur, ac modo aliud, relicto priore, experiri tentet. Ars enim ista in multitudine specierum minime consistit; sed in corpore & anima. Est autem re uera medicina nostri lapidis res unica, uas unum; coniunctio una, unum regimen atque decoctio: totum enim magisterium cum re unica, uidelicet mercurio, inchoatur, & cum re eadem, scilicet mercurio, terminatur & perficitur; quamtumuis in artis honorem Philosophi multas alias uias indicent, quales sunt continua decoctio, commixtio, sublimatio, contritio, desiccatio, aquatio, ignitio, dealbatio & rubificatio, & quotcunque aliis nominibus dici possit ullo modo, non est tamen aliud quam unicum regimen, quod contritio & decoctio recte dici possit. Mercurius denique uti terit uel conterit omnia, sic ignis ea in perfectionem decoquit. qua de causa & Rhasis ait: Coque, neque te taedeat, ne festines, aut inanibus animum torqueas cogitationibus, at cum diligentia patienter optatum finem expectato. Longanus praeterea ita inquit: Hoc in opere curato uti uas optime sigillatum uel clausum, assidue sit, caloremque continuum & uniformem habeat, nulla enim res sine calore & continuo motu ad perfectionem in hoc mundo deducitur. Si uero sedulus in operatione fueris, quaecunque decoctionis signa diligenter obseruabis, mentique tuae infiges. Denique ut uas pro media parte cineribus obrutum sit, atque altera medietas emineat curabis, idque ut quotidie inspicere possis. Porro autem plerumque 46 dierum spacio apparet nigredo quaedam instar picis, quae aliud nihil est quam corporis iam soluti indicium. quicquid enim spirituale effectum est, superiora seu altum petit, & omne terreum in fundo remanet, atque omne leue sursum, omne ponderosum deorsum tendit. Quando autem corpus ab aqua sua solutum fuerit, in nigredinem & essentiam incomprehensibilem reductum, tunc praesto est solutionis unctura in nigredine, sic denique in unum conueniunt quatuor elementa. Cum aere enim aquam habes, & cum igne terram. Caue tamen credas ( quod saepius monui ) tincturam una solaque uice elici uel extrahi: sed assidue paululum & rursus, alias parum quid, una nempe quotidie nigredo, tantisper dum successu temporis compleatur opus. Quicquid autem cum mercurio solutum fuerit id sese rursum eleuat, quantumuis maior portio continue inferius remaneat. Nigredo porro ista aliquot nominum millia sortitur. Nuncupatur enim ignis, anima, nubes, caput corui: & nigredo haec animam corpori coniungit. Istiusmodi autem nubem nostra calcinatio producit, id ita attestate Auicenna: Initium, inquit, nostium corpbre & splritu iam coniunctis dum coniungitur in opere, calcinatio dicitur. Ad huiusmodi calcinationem Plillosophi nos remittentes exemplum lumere lubent a lignis, in quibus adhuc uiridibus tria existunt humiditatum genera, primum quod lignum, a combustione praeserunt; alterum admodum pingue & oleaginosum inflammationis & combustionis, causam, administrat, carentque duo ista odore, & ab igne consumun tur; tertium autem, unctuosum ac quantitate exiguum in cinere remanet, subtileque est & perenne. Simili igitur, modo de lignis iam dicto lapidem nostrum mercurii, & corporis, calcinate iubemur. Hinc denique disces, nigredinem expectare primitus, dehinc albedinem: quae si in igne nostro per suum tempus digeratur, ad maximam perfectionem peruentura est. Philosophorum, uero ignes, duos tantum, in eorum libris reperias, siccum quidem unum, atque alterum humidum; siccum, quidem communem illum elementalem nihil non absumentem dixere, humidum, autem uentrem equinum nuncuparunt, in cuius humote occulius calor reseruatur. sin uero in eo humidum diminuitur uel consumitur, diminuitur etiam & calor. Phiares Philosophus de hoc igne agens ita dicit: Igni uentris equini proprium est, aurum non destruere, corrumpere uel minuere, sed ob humiditatem suam augere potius, cum alioquin id omnis alterius generis ignis alteret & corrumpat, ob eam quam in se habet siccitatem. Ob id ita loquitur Philosophus Alchidonus: Nostra, ait, medicina re uera in igne humido fimi equini occultanda est, qui fimus sapientum ignis censetur. Turba recenset, argentum uiuum nostrum esse ignem, quod corpora comburendi, corrumpendi, ac occidendi, maioiem alio quouis igne, uel elementali etiam ipso, uim obineat; Caid id quoque asseuerante: Est, ait, ignis quidam nihil non comburens; ut teri etiam possit. Idem ait & Senior, inquiens: Est aqua nostra ignis, aurum magis comburens igne elementali, & aqua nostra omni igne potentior est; siquidem aurum in spiritum conuertit, quod elementalis praestare nequit, quantumuis & is operi conueniat, tunc enim aqua nostra corpus penetrat & in terram conuertit post in puluerem uel cinerem. Nisi igitur in principio nigredo appareat, nulla etiam albedo subsequentut: cumque nigredo apparuerit, scito ultra 40 uel 50 dies non durare, estque hoc putrefactum corpus. Putrefactio ergo corporis, initium operis est, & fit exiguo admodum calore, ne quid summitatem petat, nam si quid ascendere contingat, tunc fit separatio mercurii a corpore: quod non prius fieri expedit, quam uit & uxor, mercurius scilicet & anima, unum quid deueniant, atque in unam perfectam essentiam nigram coniuncta uel commixta sint; quae perfecta duorum, scilicet spiritus & animae, coniunctio, desuper perfecte apparebit, solutionis uidelicet uerum ac certum indicium. O fili ex animo chare, ob id putrefactioni seu solutioni diligenter intentus esto, quam exiguo calore contingere necesse est, in uentre scilicet equino exigui caloris, hoc est, in mercurio, exili calore opitulante. Quod autem argentum uiuum fimus equinus sit, patet per Seniorem ita dicentem: Corpori soluto quod septimo die solutum est omni quatriduo fimus, id est, mercurius renouandus est, hoc est, addendus est. Haec autem innouatio seu additio propria imbibitio dicitur, maceratio, solutio & penetratio in solidas & duras auri uel argenti partes, eorum poros penetrans, idque ut ea ratione ex eis animam elicere possimus, per nostrum mercurii spiritum. Hoc certo statuito, statim post solutionem, id quod purum est in suo simili incrementum accipere, uti manifeste apparet in nucleis, quilsi aliquot diebus calori terrae committantur intumescunt, putrescunt, & quod in eis purum & bonum existit tandem ex ipsis emergit ac prouenit, crescit & in numerum millesimum multiplicatur & augmentum accipit; id uero quod impurum est perit ac euanescit. Ideo igitur & nos materiam nostram digerimus, ut intumescat, & quod purum est ex ipsa, accrescat, & augmentum accipiat; superfluum uero euanescat. In nostro itaque magisterio nihil praeter solutionem corporis in aquam Philosophicam necessarium est. Nisi enim nucleus corporis Solis uel Lunae eleuetur, seu reducatur in primam suam essentiam uel materiam, frustra in uanumque omnem laborem sumseris. Corpus siquidem per se solum efficit nihil, nisi solutum debite fuerit, uti iam saepius dictum est, solui uero aliter nequit quam cum suo mercurio. Omnis etenim res per quam crescit causam, per eandem etiam destruitur: neque quicquam naturae magis consentaneum est, quam ut quaeque tes uinculis quibus uincta est soluatur ac liberetur eius rei medio a qua sumpsit originem, scilicet mercurio. Porro autem uiae & modi soluendi corporis alicuius uarii sunt & multiplices: quidam in loco fit frigido & subterraneo, humido, uel etiam atenoso, prosit aquae mercuriales, alter: superiore praestantior fit in calore sicco, quod in aquis mercurialibus non contingit. Haec autem, nostra aqua fit in cinere sicco uase clauso & sigillato, estque uia cum primas tenens tum caeteris longe melior; alter autem; de quo supra memorauimus, incertus & destructiuus est. Ob id, ergo Philosophi solutionem suam dicunt, esse unicam, quae corpus siccum in aquam conuertat, quasi dicant: " Fac mercurium per mercurium, siue, per aquam mercurialem ". Ita enim corpus siccum, propriam recipit mercurii, humiditatem, atque sic res una & fiunt, & nominantur, quoniam, nihil eis, addimus extraneum quicquam. In eo namque neque superest quidquam, neque deest aliquid, quod destructioni ansam dare queat. Si uero materia tuam in penu aliquo in aquam nubis, loco, humido conuertere tentatis, destructionem isthinc accipiet, quoniam loco humido materia inficitur ac intoxicatur. Multos utique multa dicentes reperias artis huius prorsus ignaros, principiorumque metallicarum specierum plane, inscios, artem hanc diuinam hisce Aristotelis e 5 [ ss to ] Metheor. uerbis calumniantes & spernentes, quod is, praefato, loco ita dicat: Sciant inquisitores artis, species, metallorum immutari non posse, uelut ex aere, stanno, plumbo, ferro, argentum uel aurum ut fieri queat. Idque, uti dicunt, ifa se habet: nulla siquidem interueniet immutatio, nisi prius in primam suam materiam & essentiam aquae mercurialis reducantur ac resoluantur, atque sic in aliam essentiam quam prius erant reducta sint: Audi quid sequatur: Magisterium nostrum formam corporum maxime destruit: uidimus enim corpora in argentum uiuum conuersa, quod multi hominum impossibile credunt, estque in causa sola supina ipsorum ignorantia, quod nesciant omnia metalla generari & originem accipere ex mercurio & sulphure, Porro autem si ex mercurio metalla cunctam originem dutunt suam; quid quaeso obstet quin cum merrio in mercurium rursum reduci queant? Eius possibllitatis exemplum accipe? Ut glacies calore rursus, in aquam reuertitur, ita etiam corpora quaeque crescunt & incrementum accipiunt omnia uiuentia, quod & in arboribus, plantis, nec hon in animantibus conspicuum est, unicum enim granum aut nucleum aliquot mille millia producere cernimus, & unam arborem innumetos surculos. Si ergo & metallae terra nascuntur ac in ea crescunt, uerisimile utique est & credibile, & augmentum & incrementum, ut caeteris ipsis quoque dari posse. Sat superque iam de rerum conuersione a nobis dictum existimamus; cunctisque fatis iam probatam & cognitam ex praedictis conuersionis possibilitatem: quod ipsum Philosophos induxit ut ita dicerent: Quicumque aurum uel argentum ita destruere norit; ut postmdum in aurum uel argentum reduci non possint, is ad magisterium peruenit. facilius enim est cospora destruere uel eorum formas conuertere, quam re uera est quod accidere uidemus, cuprum scilicet recipere tincturam auri & fieri orichalcum; ex plumbo fieri cerussam & minium; & e minio uitrum, remanente semper plumbi essentia. Atque ita singula in propria & inconuertibili sua manent essentia. Hinc prudens, quisque facile collegerit, nullam recte corporis solutionem fieri posse, quam in proprio suo sanguine; neque quidquam utilitatis posse obtingere uel commodi, nisi prius corpus solutum fuerit: cuius solutionis modus & uia breuibus dilucide sequitur. Accipe in Dei omnipotentis nomine, mercurium septies optime sublimatum, ac eundem rursus uiuifica per calcis uiuae partem unam, atque eiusdem ponderis, partem dimidiam tartari crudi, & sic optime purgatus erit, uel purgato sane quam noris optime, utque commodum, censebis. Huius ita purgati mercurii sumito partes tres, & auri uel argenti in tenuissimas, lamellas uel folia redacti, qualibus pictores uti consuerunt, partem unam; impone lanci, uel scutellae solutionis, atque in ea optime, terantur & commisceantur, ut amalgama inde fiat. Hoc facto ac peracto alias nouem metcurii partes ut par est purgati ei addito, & impone uasi tibi cognito, atque id cineri cribrato & sicco imponito, ita ut cineres materiam paululum quid excedant, administrando ei calorem mediocrem & continuum. Atque ita senex in balneo sedet, quem in uase optime sigillato & clauso contine, quoad mercurius uisibilis inuisibilis fiat & occultetur, corpus autem inuisibile & occultum compareat & fiat uisibile. Atque hoc id ipsum est quod Philosophi solutionem, & sublimationem & infinitis uariisque aliis nominibus nuncuparunt; cum re uera una tantum res, unum 63 opus, unum regimen, uas unum, & unicus furnus existat. Porro autem, quando in mediocri calore 40. dierum steterit spacio, desuper comparere incipit nigredo, quaedam instar picis, quae caput cotui Philosophorum est, & sapientum mercurius. His finem facientes, soli Deo & honorem & gloriam adscriptam uolumus. Conclusio Summaria ad intelligentiam Testamenti seu Codicilli Raymundi Lullii, & aliorum librorum eius, nec non argenti uiui, in quo pendet intentio tota intentiua, quae aliter Repertorium Raymundi appellatur. Aqua uero nostra Philosophica secreta tribus, naturis componitur, & est aquae minerae consimilis, in qua lapis noster dissoluitur, & in ea ipsa terminatur, dealbatur & rubificatur. Non enim operi, coniungitur uisi essentialiter, humefaciens partes lapidis resoluti, cuius phlegma praeseruat totum opus a combustione, mediante industria artificis. Uerumtamen noueritis, totam eius substantiam, scilicet phlegmaticam, decoctione a toto composito separari. Est autem phlegma nostrum substantia media, & aqua mercurii prima, in qua principium lapidis est, scilicet eius dissolutio, nec intrat cum ea, quamuis se uicissim complectantur naturae nexu, ab altero, nisi tanquam phlegma exhumectans partes rerum; & non generans uel augens, unde radicales humores sunt essentiales partes lapidis sibi ipsis rebus imbibitae, ex quibus constant partes rerum duntaxatur, per istud utique augetur & nutritur. Est autem istud uere germinata natura, quae quanto magis in suo uase per ignem exigentem cum phlegmate decoquitur, tanto magis insita cum singulis partibus decoratur, & sic aptior redditur ut ex ipsa fructus multiplex generetur: hoc enim dicitur narura media, & lapis mercurius, & arsenicum, & spiritus subtilis duabus participans extremitatibus, sulphur album & rubeum, stringens mercurium, & conuertens: ipsum in argentum melius quam de minera. Phlegma autem in, quo decoquitur sulphur nostrum quod dicitur aurum, istud est in quo intercipitur, spiritualiter aer humidus in mercurii substantia, donec & ipsius pars media in aquam condensetur, actione caloris corporis mediante. Nam corpus metallicum uelut uirius agens; operatur tanquam masculus, & istud ideo quia de proprietate sui est, quoniam calor ipsius in humido concluditur aereo, qui cum intrat poros mercutii frigidi, patitur & alteratur pallatim & paulatim: atque ita quoque illud quod digeritur per calidum naturale, id resoluitur in aduam per minimam, quoniam de proprietate cuiuslibet elementi est habere contrarietatem in se, & agere ii suum conttarium: partes autem quae in aquam non resoluuntur, sunt in forma argenti uiui amalgamati cum corpore, quae resolui nequeunt, nisi magis subtilientur per sublimationem. Et ideo lutum si uolueris frigiditate resoluere, magis ipsum coagulas. Calor autem corporis digerit quidem & resoluit mercurium, quantum densatur, in aquam cum suis partibus mercurii alibi dissolutis. Et sic phlegma nostrum ex tribus constat substantiis essentialibus, quae quidem essentiae elementorum sic diriguntur ad inuicem, quod plurimum unius cuiusque cum plurimo alterius, ac minimum unius cum minimo alterius, alterans est ad inuicem qualitatibus ipsorum. Unde Alexander: Quod mixtionem elementorum faciunt, eo quod elementa quosdam effectus melius operantur in mixto quam in simplici, & id ideo quoniam in tali mixtione remanent propriae essentiae elementorum, quae sunt propriae uirtutes operatiuae, ut patet per aquam nostram philosophicam quae dicitur metallina, eo quodie solo genere metallico generetur. In hac enim aqua sulphuris est dispositio media, quae est inter mollitiem & duritiem mediante qua fit transitus a mollitie argenti uiui ad duritiem metallis perfectissimam. Unde, inquam, fit per dissolutionem determinatam, quae participat duobus contrariis: nec est ista dispositio essentialis argenti uini & sulphuris in sua substantia seu natura, sed solum pars illorum, ex quorum alteratione, essentialium partium ad terream substantiam mediam unanimiter peruenitur. Ideo fixionem quandam suscipit, tanquam spititus fixioni proximus in requiem fixionis; quoniam cum fixatur separatur phlegma eius per desiccationem a toto composito generato. Ad suscipiendum ergo phlegma condensa aerem per calidum & siccum, & siccum rarifica; & calidum & humidum habebis. aereum uaporeum spiritualiter suscipitur in auri materia; & aliorum mixtorum, & ideo in ipsum citius resoluuntur. Aqua uero nostra post eius separationem per alembicum est in colore clara sicut aqua communis, & in principio suae operationis per filtrum, est in colore pallida, sicut altitudo palearum tritici: cuius causa est digestio, conuertens corpus ad citrinitatem: & antequam separetur per filtrum, est nigra: cuius causa est corruptio terrestris tenebrosi corporis, lucidiores partes spiritus obtegentis in formac corrupta, quamuis ita non sit. Et post eius decoctionem completam; quod fit per rareficationem, est candida in occulto: qui quidem candor non est aliud quam spiritus ac corpore resolutus deportatus a phlegmate. Phlegma uero uariatur in colorei quotiescunque autem spiritus uariatur, & toties phlegma: quoniam phlegma non uariatur nisi in forma: nam spiritus in qualibet decoctione uariatur in colorae; & certe materia etiam in pondore augmentatur in uirtute & potentia. Cum enim nigrum imbibitur cum aqua post separatiohem per filtrum, albescit materia nigra super porphyde: sed istatim cum materia conteritur albedo occultatur in materia, & sic facit donet uirtus aquae uincat uirtutem terrae. Attamen antequam ad terminum: eius uerum in colore terrae peruenerit, multi & quasi insmiti colores apparebunt, de quibus certissime nesciret aliquis dare intelligentiam. Facita enim terra in decoctione sua cum aqua sua, multas glandulositates siue gibbositates ad modum ampullarum, in quibus apparent omnes colores mundi, ita resplendentes, quod raro quis crederet, nisi qui uidet uel expertus est. Substantia uero huius aquae est spiritus corporum lucidus atque illuminans, qui in radice naturae metallo erat unitus & coagulatus cum igne, scilicet uirtute minerali & cum coagulatus est inuenitur participans duabus. naturis & extremitatibus. est enim partim fixus & partim uolatilis, & ideo dicitur medium in quo est uirtus fixatiua: &. dum figitur sequitur naturam propriam metalli. Hoc enim uocatur sulphur & liquor durus; ad modum spiritus in puluerem sublimatus. nunquam enim potest creari liquabilitas in materia aliquam, nisi mediante isto spiritu liquoroso iste enim spiritus generatur ex substantia duorum humorum contrariorum, quoad caliditatem & frigiditatem, & unius generis quoad suam radicem, quorum unum est Sol, & aliud argentuim uiuum in uno gradu. In alio uero gradu est Luna & argentum uiuum. Ueruntamen hoc argentum uiuum differt in certo gradu quando cum Sole coniungitur: cum non sit argentum uiuum in natura sua, quod alias habeat uirtutes fortiores, quae sunt caliditatis. Argentum uiuum tanquam materia patiens, iungitur Soli tanquam agenti: non autem Sol iungitur cum argento uiuo ut masculus cum faemella; sed e conuerso; quoniam realiter natura argenti uiui media dominatur in auri materia & corrumpit ipsum, ac si ageret in eo sicut masculus. non autem solummodo corrumpit ipsum, sed alterans ingreditur humiditatem fixam & calidam Solis, cum suo spiritu; & hoc mediante illo spiritu, in quo deportatur utriusque germen, unde Sol non iungitur cum argento uiuo, nec argentum uiuum cum Sole, nisi per substantiam mediam; nec unum, diligit aliud nisi per talem dispositionem naturae affinem, quorum substantia una, scilicet argenti uiui, supereminet substantiam Solis in quadrupla sui parte, & Lunae in dupla sui parte, eo quod frigidior Sole, quoniam uirtutis actiuae maiores in Sole quam in Luna in principio confectionis lapidis. Ueruntamen quantitas materiae Solis non excedit precium in ueritate unius aurei, plus autem excedit in pondere materia Lunaris, eo quod terrestrioris naturae & fragilioris uirtutis est, & ideo cum auri natura confortatur, & sine ipsa debilitatur. Nam Luna quamuis frigida, sit apud omnes; calida tamen est in certo gradu; sed non habet tantam uirtutem; quod possit agere in materiam passiuam argenti uiui, nisi ei succuratur per materiam magis actiuam. Et ideo terra sulphuris praeparatur cum arsenico sicut argentum uiuum cum, sulphure nostro. Sulphuris autem praeparatio, est, quod si coquatur cum oleo suo, cum modico fermenti, infra octo dies, reuertetur in puluerem rubicundissimum tingentem argentum in aurum. Ubi seruetur materia quaesita. Separatio autem aquarum, & cur debeant poni in opere, & quid de ipsis debet fieri, iam enatratum est, & in libris etiam Philosophorum satis superque. Dixi quod materia quaesita reseruatur in humido phlegmatico conseruatiuo, & putrefactio cum sua spissitudine in furno secreto Philosophorum. Qualiter fiat destillatio. Destillatio fit per uenas uitri, absque separatione materialium, immo cum coniunctione in furno nostro secreto, & est nostra sublimatio. Et tam de mediorum naturis satis enarratum est. Quo modo corpora nutriuntur. Corpora autem non nutriuntur, sed solummodo germen eorum in seipsis cum decoctione ignis uarie recto, quoniam in hoc est aspicienda practica. Nam & corpora non sunt nisi eorum ipsorum germinis pabula. quoniam hoc certum est, quod corpora mutantur, alterantur; & reducuntur ad naturam germinis spermaticalis. Ipsum germen augmentatur congelando, & nutritur se ipsum dilatando. sicut puer in lacte matris, ita quoque corpora tanquam fercula eius resoluuntur, & in ipsum conuertuntur. Sicut quoque dissolutio corporum tunc fit cum spiritus congelatur & muratur, & congelatio spiritus fit cum corpora dissoluuntur. Coagulatio unius naturae non fit absque dissolutione alterius; nec e conuerso. Et forma, aduenientis non potest fieri absque corruptione formae praeexistentis. Forma quidem corporum propter formam spirituum aduenientem, & tota substantia corporum cedit in alimentum & formam substantialem: sicque omnis solutio mortificatio est; sicut omnis congelatio uiuificatio est, & causa uitae propinquissima. De forma uasis. Forma quidem uasis artificialis in quo dictum opus perficitur, talis est, aequalis scilicet formae uasis naturalis cum suis longis uenis in quibus fit puri ab impuro separatio: nec est alterius formae, & est, unicum uas cum, duobus cornibus, nam ad hoc debemus praecipue naturam imitari. Quomodo fiat fermentum. Fermentum autem fit post originem infantis, quo sibi administretur optimum ferculum, ut corpus existens cum tota sui substantia debile, magis ac magis sustentetur, & reducatur in natutam fortiorem. Nam fermentum nihil aliud est quam cibus cibalis, conuertibilis in essentiam infantis, ut totum: efficiatur opus unius naturae. Ueruntamen in tali cibo praecedit ipsius praeparatio, nam haec fermentatio cibalis debet esse de sua propria natura, & sibi assimilari: quoniam nisi assimilaretur ei, nunquam in eorum naturam incorporaretur, uel conuerteretur in naturam sulphuris. Quare fermentum praeparetur. Praeparatur quidem & subtiliatur, ut pure sit nutrimentalis & facilis conuersionis, tunc talis est natura nostri lapidis, ut sit conseruantiuus & confortatiuus. Quanto ergo magis praeparamus fermentum, tanto magis habile erit ad conuertendum & digerendum. Quot modis fiat praeparatio. Fit autem praeparatio multis modis. Uno modo per dissolutionem in aquam lapidis, & per reductionem: alio modo per calcinationem & lauationem cum argento uiuo, & eleuationem eius substantiae mediae. Deinde per dissolutionem lapidis, & aquarum coniunctionem, & per istum modum est faciliter conuersiuus. Alio modo per incerationem calcis, & per dissolutionem eiusdem. Alio modo per uacuitatem suae naturae terrestris, durae, & compactae. Lapis enim noster est coniunctio Solis & Lunae, donec Sol traxerit substantiam Lunae ad suam naturam & colorem. Hoc uero fit cum igne lapidis. Deinde continuetur donec perficiatur cum rebus sui generis. Quomodo medicina ingressum habeat. Medicinae autem tam albae quam rubea eundem possunt ingressum habere in id quod eis coniungitur per minima. Si autem uolueris proiectionem facere super corpus, pone de eius spiritu in elixire, & per tale artificium habebit ingressum in illa materia. In hoc latet practica apud complures. Nota quod quando fit coniunctio Solis & Lunae, fit sicut corpus simplex, quodo recipit formam cuiusque quod ei adiungitur. Cum igitur lapis fit ad album ut dixi fit. Iohannis Pontani, summi Philosophi, epistola, in qua de lapide quem Philosophorum uocant agitur. Ego Iohannes Pontanus multas perlustraui regiones, ut certum quid de Lapide Philosophorum agnoscerem, & quasi totum mundum ambiens, deceptores falsos inueni, & non Philosophos. semper tamen studens, & multipliciter dubitans, ueritatem inueni. Sed cum materiam agnoscerem, ducenties erraui, antequam ueram materiam, operationem, & practicam inuenissem. Primo materiae operationes, putrefactiones nouem mensibus cepi, & nihil inueni: etiam in balneo Mariae per tempus aliquod posui, & similiter erraui. Enimuero in calcinationis igne tribus mensibus posui, & male operatus sum: omnia destillationum & sublimationum genera prout dicunt seu dicere uidentur Philosophi, sicut Geber, Archelaus, & alii fere omnes, tractaui, & nihil inueni. Denique subiectum totius artis Alchimiae omnibus modis qui excogitandi sunt, & qui fiunt per fimum, balneum, cineres, & alios ignes multiplicis generis, qui tamen in Philosophorum libris reperiuntur; perficere tentaui, sed nihil boni repperi. Quapropter annis tribus continuis in Philosophorum libris studui; in solo praesertim Hermete, cuius uerba breuiora totum comprehendunt Lapidem; licet obscute loquatur de superiore & inferiore, de caelo & terra. Nostrum igitur instrumentum quod materiam deducit in esse in primo, secundo, & tertio opere, non est ignis balnei, neque fimi, neque cinerum, nec aliorum ignium quos Philosophi in libris suis posuerunt. Quis igitur ignis ille est, qui totum perficit opus a principio usque in finem? certe Philosophi eum celauerunt. Sed ego pietate motus eum uobis declarare, una cum complemento totius operis uolo. Lapis ergo Philosophorum unus est, sed multipliciter nominatur, & antequam agnoscas erit tibi difficile. Est enim aqueus, aereus, igneus, terreus, phlegmaticus, colericus, & melancholicus; est sulphureus, & est similiter argentum uiuum, & habet multas superfluitates, quae per Deum uiuum conuertuntur in ueram, essentiam, mediante igne nostro: & qui aliquid a subiecto separat, putans id necessarium esse, is profecto in Philosophia nihil nouit, quia superfluum, immundum, turpe, faeculentum, & tota denique substantia subiecti, perficitur in corpus spirituale fixum, mediante igne nostro. Et hoc sapientes nunquam reuelarunt: propterea pauci ad artem perueniunt, putantes aliquid tale superfluum & immundum. Nunc oportet elicere proprietates nostri ignis, & an conueniat nostrae materiae secundum eum, quem dixi modum; scilicet ut transinutetur, cum ignis ille non comburat materiam, nihil de materia separet, non segreget partes puras ab impuris ( ut dicunt omnes Philosophi ) sed totum subiectum in puritatem conuertit; non sublimat sicut, Geber suas sublimationes facit; similiter & Arnoldus, & alii ile sublimationibus, & destillationibus loquentes in breui tempore perfici. Mineralis est, aequalis est, continuus est, non uaporat nisi nimium excitetur, de sulphure participat, aliunde sumitur quam a materia, omnia diruit; soluit & congelat, similiter & congelat & calcinat, & est artificialis ad inueniendum, est compendium sine sumptu aliquo, saltem paruo: & ille ignis est cum mediocri ignitione, quia cum remisso igne totum, opus perficitur, simulque omnes debitas sublimationes facit. Qui Gebrum legerent & omnes alios Philosophos, si centum millibus annorum uiuerent non comprehenderent; quia per solam & profundam cogitationem ignis ille reperitur, tunc uero potest in libris comprehendi, & non prius. Error igitur istius artis est non reperire ignem qui totam materiam conuertit in uerum lapidem Philosophorum. Studeas igitur ibi quia si ego hunc primo inuenissem, ego non errassem ducenties in practica super materiam: propterea non miror si tot & tanti ad opus non peruenerunt. Errant, errauerunt, errabunt, eo quod proprium agens non posuerunt Philosophi, excepto uno qui Artephius nominatur, sed pro se loquitur: & nisi Artephium legissem & loqui sensissem, nunquam ad complementum operis pernenissem. Practica uero haec est. Sumatur & diligenter quam fieri potest teratur contritione physica, & ad ignem dimittatur, ignisque proportio sciatur, scilicet ut tantummodo excitet materiam, & in breui tempore ignis ille absque alia manuum appositione de certo totum opus complebit, quia putrefaciet, corrumpet, generabit, & Trac. De Lapide Philos. perficiet, & tres faciet apparere colores principales; nigrum, album, & rubeum. Et mediante igne nostro multiplicabitur medicina, si cum cruda coniungatur materia, non solum in quantitate, sed etiam in uirtute. Totis igitur uiribus tuum ignem inquirere scias, & peruenies; quia totum facit opus, & est clauis omnium Philosophorum, quam nunquam reuelauerunt. Sed si bene & profunde super praedicta de proprietatibus ignis cogitaueris, scies, & non aliter. Pietate ego motus haec scripsi, sed ut satis faciam, ignis non transmutatur cum materia, quia non est de materia, ut supra dixi. Haec igitur dicere uolui, prudentesque admonere, ne pecunias suas inutiliter consumant, sed sciant quid inquirere debeant: eo modo ad artis ueritatem peruenient, & non aliter. Uale. Ignoti. Est quaedam ars nobilis, dicta Alchimia, Quam non quaerat mobilis, uel stans in fantasia, Petit enim clericum ualde industriosum, Raro uero laicum nisi summe ingeniosum, Sinite corruptibilia, sales, & atramenta, Et quam plura alia, quae corrumpuntur per caementa. Est firma tinctura in mercurio latens In igne permansura, ut Sol, uel Luna nitens: Non tamen uulgari, sed crescente ut herba. Oportet speculari sapientem hac uerba: Anima extrahitur spiritu mediante, Et mundificabitur igne cooperante. Haec estque Lunaria arbores & folia Nomina habens uaria, uitrea scandens dolia. Quae cum sublimatur clara atque munda, Ex ea destillatur permanens sic unda, Cum qua etsi tingitur particula nostri aeris, quo Estque uilis precii in quo latet totum. Plures sunt huius inscii: Philosophis est notum. Lapis trinus est & unus, spiritus, corpus, & anima. Deificum est quoque munus bene sapere haec nomina. Haec est uera comparatio ipsius Trinitatis, Et nulla est deuiatio respectu unitatis. Alterius. Alchimia extat ars creabunda Ut in eius patet practica. Neque puluis, calcx, nec unda Corpora tingunt metallica. Alumina, sales, sulphura, terrae, Corpora nequeunt transferre. Uia artis neque physica; Sed nec radices herbae; nec uermes, Basiliscus, neque stellio: Sed haec res tingens, ut ait Hermes Solum latet in mercurio. Si non tingunt herbae, nec liquores, Quid uis tingat quam Mercurius? Non uulgi, sed auri portans flores, Et existens auro purior. Hoc est ixir uerum & perfectum, Et tingens aurum in melius. Alterius antiquissimi. Si felicitari desideras, ut benedictionem Philosophorum obtineas, Uiuit Deus in aeternum, uiuat haec ueritas tecum. Ouum in mundo obseruabis quod proprie dicitur Philosophorum. In testudine manet, album & rubeum continet. Unum masculus dicitur, aliud faemina nuncupatur. Animale, uegetale, minerale nullum reperitur tale. Actiuam habet uim & passiuam, substantiam mortuam & uiuam; Secum habet spiritum & animam, quam uocat ignarus rem uilissimam. Quatuor continet elementa in suo gremio contenta. Ubique est, ubique reperitur, ab omnibus communiter habetur: Paruo emitur precio; libra habetur uno solido. Ascendit per se & nigrescit; descendit & albescit; Crescit & decrescit; res est quam terra producit. De caelo descendit, pallescit & rubescit, Nascitur, & moritur; resurgit, & post aeternum uiuit. Per plures uias tendit ad finem: sed decocto eius fit per ignem. Est lenta, modesta, fortis, & augmentatur, Usque quo securius quiescendo rubificatur. Hic est iuxta uotum dictus Lapis Philosophorum. Alterius. Ad bonam pastam utere aqua atque farina; Nec non fermento, modo simili in lapide nostro. Haec tria reperies physicorum dicta referre. Est in mercurio secretum; in reliquo nullo, Mortificat sese Saybat, & uiuificat se. Nam metallorum cunctorum cum fit origo, Ex eo cum constent, sic resoluentur in illum. Finis, principium, hic extat; & est mediator. Extrahit, inducit animam suo corpore figit. Putrescit; lenit, tribuit bonum tibi pondus. Efficitur tale cui permiscebitur ipse. Qualia mercurio seminabis, talia metes: Quibus dum immoritur; ex se fructum dare fertur. Solis & Lunae sunt sulphur mercuriusque Opera naturae, longa per tempora coctae, Horum non solum sed cunctorum aliorum, Eadem principia cum nos habeamus ut ipsa, Cur non tunc opera faciemus sic ueluti ipsa? Aemula naturae ars semper dicitur esse, Nam sequitur aliis praeliis artem fugitiui In quantum potest, licet ipsa plus ea possit. Natura iungit sua facta, in se quoque creat. Ast cum fermento naturae, quod caret illo, Ars curtat facta, sine quo non perficit ipsa. Nam sine fermento nihil pinsare memento. Haec cum feruore consueuit & ars breuiare. Omnis in interitum ab imis trahitur aegre. Qui feraturas feratas uult reserare, Caudae caput iungat: sic tu poteris reperire Quid sit fermentum, tibi do tale documentum. Est panis similis pani, sic uitaque uitae. Extat fermentum per consimile specierum. Nam generat simile semper unus sibi quisque. Ex semine proprio fit quiduis, ut ab upupa quoque, Sic similis similem generat, leporem quoque lepus. Qualia quis seminat, is semper talia metet. Quod lapis est scimus, quis sit si scire uelimus, Extra nos imus, nisi donet summus & imus. Hic lapis a spiritu, simul & a corpore nasci, Nec non ab anima nominatur, sic bene iuncta Ac fermentata dicuntur haec tria mixta. Arsenicum fore dic animam, sed spiritus extat Argentum uiuum, calx corpus dicitur esse. Spiritus ac anima fermentant corpora munda. Tingens & mergens calx figit, & est elixir.. Quod Saybat figit, quod corpora plurima tingit „ Extat arsenicum nostrum, de corpore tractum. Extat hoc medium quod nunquam in corpere fuit, Perficit hoc dicta nullius egens in alchimia. Hac utaris aqua fructus producitur aqua. Albat, purificat, separat, iungit elementa. Par & mercurio tunc laton se decorabit. Qued solem causat, nec non Sole mediante Firmare debes spiritus in corpore omni. Corpus dissolui bene dum id solicitaui. Et est uita rei cuiusque, mundique caput, Ut separat Iouem stare quo nunquam stabilitur. Cum soluens sit Azot imbibitur & adaquatus. Nouies uel incirca, ita totum uidebitur, Azot, Et uolatile fit, cum spiritu quo adiuuetur. Recte figatur ut non separetur ab illo, Uertitur in animam corpus totum & uice uersas Et fit elixir mutans Saybat omne. In liquido Saybat opus omne figere debet. Intus & exterius, utrisque uel modis utor: Imbibet tibl ipsum, quia merito Sol soluendo. Si non sufficiant memorata renouabo. Exterion ignis non excipit interiorem Alio calore superueniente qualicumque: Sed si firmatur, scoriae totum similatur. Hoc cum fermento fermentum fortificatur. Argentum uolitans est ignis corpora adurens, Mortificans, fixans, stringens, regimine solo, Quo plus miscetur tanto plus attenuatur Azot, associatio lapidis contritio frequens Perficit, & unit, ars solum uasque requirit. Est ignis graduum non huius ratio tota Nunc caput est ignis humidus interiorque diuersus, Est tepidus ignis, bulliens quasi, & bulliens est, Quartus est feruens, sed quintus igneus extat. Ignem praeterea tribuere si scies igni, Mercurium cum mercurio, tibi sufficiunt hac. Sed cautus si sis in primis cum sociabis Partem cum parte, tunc signa haec bene tene. Primo pinguescit, nigrescit, plus & aquescit, Quarto congelat; iam tunc es certificatus Processus debite, sic coruus uult uariare. Est ideo internus ignis, humidusque diuersus: Mercurius penetrat, corpus figit, anima tingit. Fermentum in alchimia semen agens estque paternum. Sed patiens erit Saybat, semen estque maternum Imbibitur quoties cinere, id totiesque curatur, Et humiditatur quousque color uariatur. Nam emendatur, gaudet auro nisi solo, Putrescit, soluit aqua mercurii, densat quoque tingit, Extrahit hinc florem, fluxat; uexat separata, Ponderat & leuigat, mortificat, atque uitam dat. Ingressum facit, miscens suprema profundo Est in mercurio quidquid quaerunt sapientes: Nam sub umbra sua uiget haec essentia quinta. Alterius ignoti. Est lapis occultus, secreto fonte sepultus, Rupibus ex mundis, consurgens aureus undis. Iste salutaris lapis euenit orbicularis, Et magis in uena reperitur sanguine plena. Ars unam poscit rem quam quiuis bene noscit: Huic aptat aliam rem, res est tamen una. Est artis forma mundi rectissima norma. Sed non tentetur; naturam ni comitetur. Egregiae prolis mater est stirps regia Solis, Solem concipiat, & praegnans germine fiat: Si pariat uentum, ualet auri pondere centum, Si non, damnetur sine germine proiicietur, Candida si rubeo mulier sit nupta marito Mox complectuntur, complexaque concipiuntur; Per se soluuntur, per se quaque conficiuntur, Ut duo quae fuerant unum quoque corpore, fiant Semen ut humanum puro de sanguine natum, Renibus extractum, matricis corpore sumptum, Faemineo iunctum cum semine fit uelut unum, Dat calor innatus sibi uitae praemia flatus. Dirue rem captam tibi, per lympham satis aptam Leniter extractam, sic massam contere factam. Sed ne festines, naturae suspice finem, Cuius bis sena pars insit germine plena. Et dissoluatur lapis, & liquor egrediatur, Ac uas claudatur iugiter dum conficiatur. Ignis confletur, lentissimus ignis ametur, Non extinguatur totum nisi perficiatur. Hic lapis ex actu cum puluis sit sine tactu Simplex, corrosus, niger, multum preciosus, Instat conceptus, liquidi sic fonte receptus, Et cinis albescat, & toto fonte liquescat. Ignea uis mollis si sit, moderata sub ollis, Uertitur in mundam niger cinis aereus undam; Rerum mixturam coitus notat & genituram. Semina miscentur quae lac quasi mixta uidentur. Tunc lapis in uiuam uitae conuersus oliuam Cernitur, hinc primo totum releuetur ab imo: Per se stillabit, manabit, seque lauabit, Separat, inspirat, sese coniungit, & aptat. Cumque fluens munda stillis manauerit unda, Non extinguendus maior rogus est adhibendus: F 2 Sic quosic quoque conscendat ut rursus ad infima tendat: Sic sublimetur, sic per se purificetur: Tunc aqua candoris dolio purgata liquoris Expers faetoris lacti fit mixta cruoris: Per se stillabit & mortua uiuificabit, Sic desiccetur quod destillare uidetur. Consurgit nullus unquam sine semine fructus; In quo dum moritur semen tunc fructificatur. Est aqua scindenda pro corpore purificando, Altera seruanda pars est ad cocta pianda. Firmans inutatum praegnatio spondet hiatum. Menstruus hinc pascit donec suus exitus adsit, Sic fons stillabit, sic per se pocula flabit, Lympham insignem terram coniungii & ignem. Est fons sumendus uiua cum calce terendus: Partibus aptatis lac decoque uirginitatis, Igne tepescente caleat feruore carente; Et cum siccatur simili modo calx adaequatur. Unda sui fontis stillat de uertice montis, Alter & alterius fons fontis fluminis huius. Sic cibus in stomacho sincerum suscipit introomne merum reserat, & idem per membra coaptat. Est tamen grata, adaquatio sit moderata, Ne calx turbetur pelago quasi proiicietur. Dum caltem iungis faciet contraria signis Et leuibus lignis siccet lentissimus ignis. His ita siccatis amplexu uirginitatis Calx iterum mundam primi fontis imbibat undam, Suscipiat mulsum propria testudine pulsum. Et terat mundam siccatam sanguinis undam. Tunc aqua seruata stillando purificata Sic infundatur ut calxe submersa tegatur, Et dissoluatur, ut limpida conficiatur; Et desiccetur: & nouies hoc iteretur. Certe sui diuam trahit ad se fontis oliuam; Cernitur ut durum magnes sublambere ferrum. Sed fons exanguem stillans cum soluitur anguem, Ignis sub fimo surgat, ne siccet ab imo: Nam mors tolletur uiuo si fonte lauetur, Qui stillans reparat, nutrit, gratißime purgat, Abluit, emendat, renouat, rigat, unit, inundat, Germinat, & flores tellus quoque spirat odores. Ergo sibi deditur cibus, & potu satietur, Flumine mergatur, patienter conficiatur; Et cum siccatur uiuo potu satietur. Dum satur ad plenum fiet, candore serenum. Sic erit assandus alternatimque rigandus, Usque sui diuam sorbendo siccet oliuam: Sic infundatur quod ipsa tota bibatur Et desiccetur, totum cinis efficietur. Tunc Ueneris uena candentis fontis amaena Foris adhuc plena fiat sub Sole serena: Ignis marcescat, ut candida tota nitescat: Dulciter increscat, donec siccata quiescat, Accensus ignis, comburit fortior ignis. Ignem si spernii non ad sublimia tendit. Si uideas fumum paulatim tendere sursum, Tunc superadde rogum, facies descendere rursum. Cocturae rerum tria sunt septena dierum. Iungitur his uerum contraria uis specierum. Sic dissoluuntur species, sic conficiuntur, Et sic accedunt, neque associata recedunt: Sic fit summa rei congestio materiei, Et res certa spei uenit & candor seriei. Si manet, est fixum, si funditur, est bene lixum; Si nitet, est firmum; si transigit, est bene mixtum. Candida tunc uenas faciet candore serenas: Mysteriis plenas candore gignit, arenas. Ex hac mixtura bene consurgit genitura, Cuius natura dat in omnibus omnia pura: Haec calx alba nimis iugiter citrinatur in imis. Ut sit sublimis Solis tinctura rubinus; Tantum feruescat, magno feruore calescat, Ut non candescat, rosea sed luce nitescat: Ignis splendorem generat, tribuitque nitorem; Candida candorem generat, rubicunda ruborem; Et capit augmentum generans tibi millia centum. Per par fermentum totum docet experimentum. Alterius. Soluere qui nescit uel subtiliare metallum, Corpus non tangat, mercuriumque sinat: Nam corpus nequit spiritum retinere uolantem, Si non alterutrum facere bene noris. Fac igitur strictim sese amplectantur uterque. Id facit aqua uiuens nec non sal dissolutiuum. Tere bene & coquas lente ita ut illa priuetur. Ea matrice, quae illum occultat: Tunc clare uidebis obscuram fugere noctem, Et Solem totum lucidum pulchrumque reuerti, Multis cum floribus ornatum, formaque recta. Hic Lapis est illud tandem quod scripta maiorum Malleo percutier super incude posse fatentur.