Guintherii Andernaci Medici Clarissimi, De Medicina Ueteri Et Noua Faciunda Commentarius Secundus. Cum Caesareae Et Regiae Galliarum Maiestatis gratia, & priuilegiis. Basileae, Ex officina Henricpetrina. Anno M. D. Lxxi. Habes in hoc Commentario candide Lector, quae in generali morborum curatione ad medicinam exercendam sufficere tibi possint. Cum autem noua hodie medicamenta ueteribus olim incognita, usui esse incaeperint: singularum partium corporis humani curationes, de industria hic omisimus: ut tu hoc nostro uolumine antea perlecto cognitoque, ea que aliquando in lucem dabimus, facilius assequaris. Quamobrem fidem nostram, operam, & laborem agnoscas uelim. quod si intellexerimus, illa quoque non multo post communicabimus. Ὁυbeptoς Δamioς Ὁ Ἀnδepnaκεὺς φιλιατρὸς εἰς τὸν εἰκόνα. Σώματος ἡ μορφὴ τὴν ψυχὴν ουκ ἀποδείκνυς Πολλα γὰρ ἐν καλλῶ φαῦλος ἔνέστι νόος. οἷος Τουνθερίου καταφάίνει σώματος εἰκῶν Εν γεραι σεμνῶ, τοῖον ἂρ ἔνθα βλέπεις. Νοῦς δὲ καὶ εὑφυίαγ ἐξ αὐτοῦ γνώριμαβίβλων, Ἐργῶντ ἰατρικης, ὥσπερ ἑκάστος ἔγνω. Τοῦτον φιλόλογοι παρὰ πάντα σέβεσθε γέροντα. Πολλων εἶγʼ ἰατρῶν ἐξοχὸς ἔστι πάνυ. Andernaci Medici, de ueteri & noua medicina faciunda, Commentarii Secundi Dialogus Primus. Mathetes, Redeo ad te iussu tuo, honorate magister, ut sicut nuper me de cognoscenda medicina instituisti, ita nunc quoque de ea faciunda erudire digneris. Geron, Opportune aduenisti Mathetes. iamiam enim alios quoque meos familiares ad medicinam exercendam, sicut promisi, informare constitui, parum nanque commodi medicinae studiosi, ex sola rerum naturalium notitia consequi possunt, nisi usu quoque periti fuerint. Mathetes, Oro itaque te, optime praeceptor, ne institutum tuum diutius differas. Geron, Non te remorabor: modo diligenter auscultes. nihil autem te moueat, quod magna hodie inter medicos dissensio sit oborta: in qua alii Hippocrati, Galenoque, & eorum imitatoribus adhaerendum esse iudicant: Medicarum recentiorum a ueteribus dissensio. alii his non modo neglectis, sed etiam grauissime reprehensis, aut potius damnatis, nouo cuidam Theophrasto, cognomento Paracelso, natione Germano, credendum esse censent. Mathetes, Quibus de causis hi ab antiquis, & eorum sectatoribus discedendum esse putant? Geron, De hoc, & aliis eo pertinentibus postea sum dicturus: Secunda pars medicinae, quae graecis πράξις uocatur Medicina naturam imitatur. nunc secundam ueterum medicinae partem, quae in eius exercitatione & usu consistit, declarare aggrediar. Quemadmodum igitur summa uis in rerum natura consistit, quae omnia administrat, tueturque singula: sic ars medendi, nature legem semper imitans, in hunc finem accommodatur, ut bonam homini ualetudinem firmamque conseruet: infirmam autem reficiat, uitamque ipsam saluam, & incolumem longissime quam fieri potest, producat. Medicina in tres partes distincta. Qua de causa in tres partes a ueteribus diuisa est, ut una sit que uictu: altera, quae medicamentis: tertia, quae manu medetur. Prima, non solum sanitati tuendae, sed etiam morbis est communis, necessariaque: graecis διαιτητικὴ dicitur, secunda omnibus tum internis, tum externis est idonea, ac φαρμακεύτικὴ, tertia manu curat, externis tantummodo uitiis accommodata, ac χειρουργικὴ nuncupatur. Mathetes, Quenam ad primam medicinae partem requiruntur? Hippocratis praeceptum ad sanitatem tuendam Exercitium. Geron, Quinque ista, ab Hippocrate his uerbis comprehensa, Labor, Cibus, Potus, Somnus, Uenus, eaque omnia mediocria. Mathetes, Quomodo & quando corpus labore exercendum est? Geron, Mane, ubi aliquis hesternum cibum per somnum mediocrem bene concoxerit: aluum, urinamque reddiderit: os ex aqua momento aceti diluta fouerit: gargarizando pituitam euocarit, ut spiritus duci expeditius possit: nec non ubi caput pectendo repurgarit, faciemque & manus ex aqua pura eluerit, ad exercitia se conferet. Ubi uero non satis concoxerit, quod ex praecordiorum tensione, & ructibus deprehenditur, & quod os amarum sit, aut oculi caligent, aut uenter perturbetur, tum non dormiendum solum ieiuno est, sed etiam in posterum diem in lecto permamendum: nisi id cito quies sustulerit. Sin autem iam omnia, quae recensui, recte gesta fuerint, corpus exercere oportet, uel leui ambulatione, eaque per ascensum & descensum potius, quam plana: Exercitii species. uel clara lectione, uel pila, uel armis, uel cursu: idque tam diu, donec illud madere, nondum autem Iudare incipiat: uel certe usque ad lassitudinem, quae citra fatigationem siet. Exercitium matutinum ualidius esse debet. At ualidius mane quam uesperi exercitium conuenit. nullo autem uehementiore motus genere, corpus unquam exagitandum est. Moderatum, & immoderatum quid praestet. Quemadmodum enim moderatior exercitationis ulus maximum sanitati tuendae adiumentum, ita immoderatus summum corpori detrimentum adfert. Rursus, ut ille cibum praecedens ualetudini benefacit: Labor statim post cibum noxius. sic statim post hunc adhibitus, crudos adhuc succos in uentre contentos, per totum corpus distrahit: unde postea multiplices & uarii morbi generantur. hoc nocere etiam solet, si grauis animi cogitatio meditatioque, aut contentio protinus cibos sequatur. Illud quoque notandum, exercitationem primum leuem, deinde maiorem adhibendam esse: adhaec in eo qui minus laborauit, bene autem concoxit, ampliorem: qui uero defarigatus fuerit, & minus concoxerit, ei remissiorem conuenire. Porro exercitia pro locorum, in quibus fiunt ratione, inter se differunt. Exercitiae pro locis differunt. sub dio enim meliora, quam in portica: in sole quam in umbra: in hac, quam parietes, aut uiridaria efficiunt, utiliora sunt, quam quae sub tecto fiunt: adhaec potior ambulatio est recta, quam flexuosa. Exercitationis ordo intermissus. At si propter ciuiles aliquas aut domesticas necessitates, aut infirmitatem, ordo exercitationis intermittatur, alius corporis motus leuior substitui debet, qui uel lectica, uel pensilibus uehiculis, uel sella perfici potest: uel alius adhuc facilior, quo primum crura perfricantur: deinde brachia: postea dorsum: nouissime caput. Aluus ante exercitationem soluenda. Sciendum autem, quod si aluus ante exercitationem non fuerit soluta, hanc, praesertim ualidiorem differendam esse, donec illa per glandem, aut globulum, aut clysterem, aut alia domestica subsidia deiecta fuerit: alias salutaris esse non poterit. Mathetes, Quid si corpus in totum non exerceatur? Geron, Certe affligetur, praesertim repletum. Post exercitationem quid agendum Exercitationis utilitas Nihil subito mutandum. ubi uero iam satis exercitatum fuerit, rursus paululum conquiescet, donec prius quam cibus assumitur, spiritus & calor remiserint. nam his etiamnum intentis, crudi humores rapiuntur ad uiscera, & magnas saepe obstructiones illorum pariunt. Mathetes, Cur exercitationem tantum commendas? Geron, Quia illa natiuum calorem excitat, quo cibus ipse concoquitur: corpus firmat, & longam adolescentiam reddit. sic e contrario ignauia illud hebetat, immaturamque senectutem efficit. Mathetes, Quid si aliquid immutandum erit? Geron, Paulatim ei assuesces. nam facilius etiam puer, uel senex omnem laborem, quam insuetus homo sustinet. atque ideo quoque otiosa uita utilis non est. Mathetes, Qua de causa? Geron, Quia incidere potest laboris necessitas, & multa recrementa, quae per uniuersi corporis habitum transire solebant, intro plerunque remorantur, morbosque excitant. Stomacho imbecilles. Qui sto macho imbecilles sunt, sicut urbani praecipue, & literarum cupidi pene omnes, maiore obseruatione indigent, ut quod uel corporis, uel loci, uel studii ratio detrahit, cura restituat. Qui igitur bene coxit, mane tuto surget, parumque conquiescet. quod si horis antelucanis surgendi necessitas inciderit, redormiet. Qui uero non concoxit, ex toto conquiescet, ac neque labori se, neque negotio credet: ne crudi humores in totum corpus distrahantur. Mathetes, Iam satis te assequor: nunc de cibo ac potu te audire cupio, quos non longe post laborem exhibendos esse dixisti. Geron, Semper boni succi esse debent. Ciborum, potionumque uires & differentia. primum sane cibi liquidi, aut humoribus proximi, & leuiores, qui alios praecedant: deinde solidiores, iique omnes pro ipsorum qui illis utentur natura & temperamento, uti postea audies. Nemo autem uni se uitae generi addicet, sed licet interdum in conuiuio esse: interdum ab eo se retrahere: modo plus solito, modo non amplius sumere. bis die potius quam semel illum capere conuenit, & semper quantum natura ferre potest. nunquam utilis nimia eius satietas. nimia autem abstinentia saepe inutilis est. Eodem modo nimia satietas ex multa fame, & haec ex nimia satietate idonea non est. periclitatur etiam qui semel, & qui bis die cibum incontinenter contra consuetudinem assumit. Ciborum differentia Cibi ualentissimae materiae. Mathetes, Quomodo cibi inter se differunt? Geron, Alii ualenter alunt: alii mediocriter: alii parum. Primi igitur generis sunt omnia legumina, ut faba, lenticula, pisa, cicera, lupinum, phaselum: item ex frumentis panificia: nec non omne animal quadrupes dominatum, ut bos: omnis fera grandis, ut ceruus, aper, capreolus: quaeuis magna auis, qualis est anser, pauo, grus: adhaec quaelibet belua marina, qualis cete, sturio, & id genus alii: sicut etiam oua dura, mel & caseus, opusque pistorium ex frumento, adipe, melle, zaccaro, & caseo confectum. Opus pistorium. Potio ex frumento. ex potionibus quaecunque ex frumento ualido facta est, ut cereuisiatitem lac, mulsum, defrutum, passum, uinum, aut uehemens, aut mustum, aut magnae uetustatis. Alimenta mediae materiae. Mathetes, Quae secundi generis, hoc est, quae mediocriter nutriunt? Geron, Ex oleribus ea, quarum radices, uel bulbi in cibum assumuntur: Olera. Lepas. ut rapae, napi, pastinacae, caepae, allium, porrum. Ex quadrupedibus lepus, praesertim iunior: Aues minores. omnes aues minores, usque ad minimas: adhaec pisces plaerique omnes, qui salem non patiuntur, solidiue saliuntur. Pisces. Uinum mediocre Alimenta imbecillissima. Inter potiones, uinum tenue, quod aquam ferre nequit, greci uocant ὁλιγοφόρον, quodque paucorum annorum, uel austerum, uel lene est: nec non cereuisia tenuis ex auena & ordeo parata. Mathetes, Quae minimum alimenti habent? Geron; Quorum imbecillima est materia, ut omne olus, & quicquid in cauliculo nascitur, ut cucurbita, cucumer, & capparis: sic herbae, spinachium, beta, buglossum, lactuca, quae aliis cibis praeponi solent: omnia poma, oleae, cochleae, conchylia: item oua mollia, uel sorbilia. Ex fructibus horariis, praecocia, armeniaca, persica, fraga, cerasa, pruna, mora: ex autumnalibus, uuae, ficus. Ex potu imbecillima est aqua: Potus imbecillimus. primum cruda: deinde ex ordeo cocta: tertio ex modico melle, uel zaccaro: item oxycratum, & oxymeli dilutiora, & uinum tenue ualde dilutum. Mathetes, Suntne omnia quae sub eadem specie continentur inuicem similia? Res eiusdem speciei inter se differrunt. Geron, Minime: sed magna recipiunt discrimina, aliaque res alia magis alit, uel minus. Caro maxime nutrit. Siquidem in carne, praesertim magnorum animalium plus alimenti est, quam in ullo alio. Ualentius etiam nutrit triticum, quam milium: Triticum. idipsum, quam ordeum: siligo ex tritico maxime: simila deinde, cui nihil ademptum est: infirmior est ex polline: Legumina, Olera. minime alit panis cibarius. Ex leguminibus faba, uel lenticula nutrit amplius, quam pisum. Ex oleribus rape, napique, & omnes bulbi, quibus. etiam caepa & allium annumeratur, magis nutriunt, quam pastinaca, uel radicula specialiter dicta, iam brassica quoque, beta & porrum ualentius alunt, quam lactuca, uel cucur bita, uel asparagus. Fructus surculorum. Ex fructibus surculorum uuae, ficus, nuces, palmulae, amigdala, auellane, castanee, pistacea, nuclei pinei, olee, ualidioris materiae sunt, quam poma proprie nuncupata, ut cerasium, morum, sorbum, pirum, malum orbiculatum, uel cotoneum, uel punicum. Aues. Porro inter aues, quae in media specie sunt, ualentius alunt hae, quae pedibus, quam quae uolatu magis nituntur: rursus ex his quae uolatu fidunt, magis nutriunt grandiores; quam minutiores, ut ficedulae, & turdus. Hae quoque, quae in aqua degunt, leuiorem cibum praestant, quam quae natandi scientiam non habent. Quadrupedes domesticae. At inter domesticarum quadrupedum carnes, leuissimum suilla: grauissimum bubula exhibet. deinde quo maius quodque animal, hoc cibus ex eo robustior. Pisces. Talis: etiam piscium eorum est, qui ex media materia sunt, quibus maxime utimur. grauissimi tamen sunt, ex quibus salsamenta quoque fieri possunt, qualis lacertus est, mari peculiaris: deinde aurata, coruus, sturio, oculata: nec non plani etiam marini: qui licet teneriores, tamen duri sunt: post quos etiam leuiores sunt tum fluuiales, tum marini lupi, mullique: & ab his omnes saxatiles, de quibus iam satis. Mathetes, Sunt alia quoque, ac in rerum generibus discrimina? Discrimina. Geron, Sunt quoque in aetate, membro, solo, coelo, & habitu. Mathetes, Cur differunt aetate? Geron, Quia omne animal quadrupes lactans, minus nutrit: Ab aetate. item pullus cohortalis, quo est tenerior. sic pisces quoque mediae aetatis, qui nondum ad summam magnitudinem peruenerunt. A membris. Mathetes, Quae differentia ex membro sumitur? Geron, Ea, quod ex eodem sue, ungulae, rostrum, aures, cerebellum, minus alimenti praestent. adhec quod ex agno, hoedoue totum caput cum petiolis aliquanto, quam caetera membra leuiora sint, adeo ut mediae materiae asscribi possint: item in auibus, quod colla, alaeue recte infirmioribus alimentis annumerentur. Mathetes, Quod discrimen ex solo sumitur? A sole. Geron, Quod collinum frumentum ualentius nutriat, quam campestre: ac quod piscis inter saxa magis, quam in arena editus: & hic rursus, quam in limo natus, leuiorem cibum exhibeat. eadem uero genera ex stagno, uel lacu, uel flumine profecta, grauiorem: leuius etiam alunt, qui in alto, quam qui in uado uixerunt. Praeterea omne ferum animal leuius alimentum praebet, quam domesticum: quodque humido coelo, quam quod sicco natum est. Ab habitu. Mathetes, Qua ratione ex habitu alimentum mutatur? Geron? Ea, quod omnia pinguia plus alimenti habeant, quam macra: recentia quam salsa: noua quam uetusta: eadem quod res iurulenta magis alat, quam assa: haec magis quam frixa. Atque haec de rebus quae aut parum, aut mediocriter, aut minimum alunt. Mathetes, Quae reliqua sunt alimentorum discrimina? Reliqua alimentorum discrimina. Geron, Alia sunt boni succi, alii mali: quaedam leuia, quedam acria: aliqua crassiorem pituitam in nobis faciunt, aliqua tenuiorem. Insuper haec idonea, illa aliena sunt stomacho. nonnulla inflant: nonnulla ab hoc absuntur. nonnulla calefaciunt: nonnulla refrigerant. Sunt quae facile in stomacho acescunt: sunt quae non facile intus corrumpuntur. Rursus alia soluunt aluum, alia supprimunt: alia urinam citant, alia tardant. quaedam somnum mouent, quaedam sensus excitant. Mathetes, Quare haec omnia noscere oportet? Geron, Eo quod alia aliter, aut corpori, aut ualetudini conueniant. Alimenta sanis & infirmis necessaria. Mathetes, Quae sanis, quaeque ualetudinariis sunt necessaria? Geron, Qui eam uitae libertatem habent, ut ante cibos se exercere possint, non adeo curioso cibo indigent. Qui non curioso cibo indigeant. Quibus uero propter ciuiles necessitates, & negotia, uel cibum opportunum sumere, uel alimenta foeliciter concoquere non licet, hi a morbis tuti permanere nequeunt, nisi per interualla alui subductione, aut interdum ualida purgatione, tempestiuaque sanguinis detractione, & salubribus nonnullis medicamentis tempestiuius assumptis, sibi prospiciant. Cibi boni succi. Mathetes, Qui cibi bono sunt succo prediti? Geron, Ex frumentorum genere panes purissimi, bene elaborati, clibano cocti, anteaque farina subacti, fermento meliori, salisque mixtura conditi. Secundum locum obtinet a furno dicti graece ἐπνίαι: item triticum, siligo, halica, oryza, amylum, nec non tragum, ptisana: quae & stomacho apta sunt, & calefaciunt. praeterea omnis uenatio, omnesque aues bonum succum generant, & mediocriter nutriunt. huc pertinent medii inter tenues durosque pisces, mullus & lupus. ex herbis lactuca, malua, cucumis, cucurbita, portulaca: adhaec ouum sorbile, cochleae, & palmulae. Quae caro boni succi. ex pomis quodcunque neque acerbum, neque acidum est: nec non olee. Quinetiam uuluae, rostra, & trunculi: summatim omnis caro pinguis, glutinosaque, praesertim suilla, ut Galenus docet, si exacte in uentriculo concoquatur, in sanguinemque a iecore conuertatur, optimos humores gignit: quanuis haec nonnihil glutinosi in se contineat, quod iecur & renes, qui meatus natura astrictos sortiti sunt, obstruit: coque distributionem impedit. liberalior huius usus in superioribus particulis, uel grauitatem, uel dolorem nonnunquam parit. Ex potu uinum dulce, uel lene: sic passum, & defrutum. Mathetes, Qui cibi boni succi, inter crassos, tenuesque medii. Medii cibi inter crassos & tenues boni succi. Gecrassos & tenues Ron, Ualde exquisiti, integrique, tanquam in moderatione, ac mediocritate consistentes, uti ex panibus optimi: carnes gallinarum, gallorumque, & auium syluestrium, phasanorum, perdicum, columbarum, attagenum, turturum, turdorum, merularum. preterea pisces saxatiles, littorales, pelagii, gobiones, murenae, ligule, aselli: summatim omnes pisces, qui neque lentorem quendam neque foetorem, aut gustum insuauem in esu representant. Math. Qui hisce cibis tuto uescuntur? Geron, Qui pluribus exercitiis uti possunt, & quandiu libet, dormiunt: adhaec qui uitam ciuilibus negotiis uacuam degunt, hi etiam cibos crassi succi, & uiscosi, citra noxam capiunt: Qui crassis cibis. & mediis inter crassos & tenues uti possint. praesertim cum ob liberaliorem ipsorum usum, nunquam uel tensione, uel grauitate in dextris praecordiis laborent. Quibus abstinendum, si non exerceatur corpus. At quibus ob aetatem, aut quandam consuetudinem ante cibum exercitari non est integrum, ii recte omnibus eiusmodi esculentis abstinent. Proinde quibus sanitas duntaxat, non bonus corporis habitus, quali gymnastici student, curae est, ii a mali succi, uiscosisque cibis sibi temperent. Mathetes, Qui cibi crassi succi existunt? Cibi crassi succi. Geron, Panes, sicut iam antea dictum est, neque fermentati, neque satis conditi sale, neque farina multum subacti, neque in textu probe cocti, sed uiscosi cuiusdam humoris participes, quem glutinosum appellare solent. Mathetes, Qui alii cibi crasso succo praediti sunt? Geron, Casei omnes, ex quibus recentes quidem uitio carent: uetusti autem uitiosi sunt. differunt inter se pro animalium, unde fiunt, lactis natura. Lactis genera. Mathet. Quot sunt eius genera, quae in usum adhibentur? Geron, Bubulum, ouillum, asininum, & caprillum: bubulum quidem pingue est: ouillum crassum, ab asinino longe diuersum. caprillum neque pingue nimis, neque crassum, sed medium locum in actionibus obtinet. Lac tribus partibus constat. nam serosum & tenue, aluum magis subducit, quam alat: crassum e contrario ualentius nutrit, quam descendat. totum enim lac ex tribus constat partibus diuersis: una serosa & tenui: altera crassa, & caseosa: reliqua oleosa & pingui. Mathetes, In uniuersis animalibus aequalisne earum portio reperitur? Camelorum & asinorum lac ferosum magis. Geron, Minime: sed in camelorum, asinorumque lacte serosus humor exuperat: caseosus in ouibus: pinguis in bubulo. in caprillo nulla pars excedit: sed ueluti mediocritas omnium in eo consistit. Mathetes, Existuntne aliae praeter has iam dictas lactis differentiae? Geron, Non paucae: Lactis differcetiae multae. quaedam enim aetatis ratione proueniunt: quaedam pascuorum: quaedam temporis anni: quaedam illius, quod partum sequitur. Mathetes, Potestne caprillum lac tuto assumi? Geron, Non nisi melle adiecto. multis siquidem qui id sincerum bibunt, casei instar in uentriculo coagulatur, eosque grauat, & tandem suffocatu interemit: id quod etiam de sanguine in grumos coacto dicitur, siue is in uulnere quodam concreuerit, siue in uentriculum, uel in aliquod intestinorum confluxerit. Ideo quidam lac bibunt, melle, aqua & sale mixtum, ne in uentriculo coalescat. Casei omnes crassi succi. Math. Crassone igitur succo omnes casei pollent? Geron, Ita: ueteres etiam, ut supra dixi, uitioso: recentes cum melle assumpti uentrem subducunt, utpote minus crasso quam ueteres humore donati: Serum ex pressis caseis defluens. uitioso nequaquam. Math. Quid serum efficit, quod ex ipsis pressis defluit? Geron, Aluum insigniter subducit. Placenta ex lacte. Mathet. Quid placenta ex lacte, uel caseo confecta? Geron, Crassioris succi cibus est: eoque iccoris transitus intercludit. Similiter quae ex similagine, uel lacte paratur, aliaeque similes, uitiosos humores gignunt. Mathetes, Quae aliae escae crassi succi sunt? Cochleae & oua crassi succi. Geron, Cochleae, & oua ad summam usque spissitudinem incocta, uel cinere calido assa. Nam quae patellis, aut sartagine friguntur, etiam malum succum gignunt, & inter concoquendum nidor inde in uentriculo excitatur: qui secum alios cibos corrumpit. Qua tremula. At oua tremula facilius concoquuntur, digeruntur, aluntque, & bonos succos procreant. quemadmodum etiam sorbilia: que mediocriter cocta, faucium asperitates leuigant: eo quod succus eorum nondum incrassatus concreuerit. Mathetes, Quae bestiae aquatiles crassum uiscosumque succum generant? Bestiae aquatiles. Lolligines. Geron, Molles, quae graecis μαλάκία dicuntur, ut lolligines, sepiae, polypi, aliique huius generis: Sepiae. sicut etiam quae sub cetis comprehenduntur: Polypi. quales sunt tunni: pelamides autem magis sunt moderatae: Tunni. Pelamides. Ostrea. adhaec ostrea, buccina, & purpurae, omnesque testaceae, ut chamae, siue hiatulae, lepades, siue aures marinae, pectines, conchae, & id genus aliae crassiorem succum creant: Buccina. Purpurae. purpure autem, & buccina etiam duriore & crassiore carne quam aliae constant: reliquae humidiore, uiscosaque, praesertim ostrea. Id autem noscendum est, omnium horum succum non minus quam lactis serum aluum subducere. at solida horum pars tardius concoquitur, & crassi est succi, crudum humorem, crassumque & frigidum generans: quam naturam etiam habent euidenter brassica, & lenticulae. Reliqua igitur omnia crasso succo praedita, preter testacea, tum glutinosum, tum uiscosum humorem pariunt. Frassica. Brassica uero & lenticula eiusdem succi naturae non sunt participes, sed nitrosi, aluoque ducendae idonei, sicut & dracunculus acris, amarique admodum. Lenticula. Dracunculus. Aron. aron quidem utriusque compos est, sed obscure. bulbi tum austeri, tum amari: quos si pluribus cocturis absterseris, solida ipsorum pars, quae crassi est succi, relinquetur. Fungi. Ex omnibus autem huiusmodi escis fungi succum habent frigidissimum, maximeque uiscosum simul, & crassum: inter quos boleti soli innocentiores sunt: quamuis non cocti, ipsi quoque choleram morbum nonnullis excitant. Fungorum esu nonnulli pereunt: nonnulli mortem uix euadunt, alui profluuio, uel cholera correpti, uel strangulatu. Tuher. Tuber crassi, non tamen uitiosi succi est, quemadmodum etiam amylum. Amylum. Nuces pincae. Quinetiam nuces pinee crassiore succo, non autem prauo constant. Partes animalium crassos succos gignentes. Mathetes, Quae partes animalium crassos succos gignere dicuntur? Geron, lecur, renes, testiculi, uitiosum succum generarit: praeterquam gallinaceorum, praesertim si frumento saginati fuerint: Lien Cor. sicut etiam iecur suum, qui caricis nutriti sunt. Lien in aliis quidem animantibus admodum uitiosi, & melancholici succi est: in suibus autem minus. Atqui cor carne duriore, & magis quam reliqua uiscera fibrosa constat. quippe in illis sanguis quidem coactus, medio inter uasa loco apparet: in hoc fibrae solidae, multae, longeque, ut in musculis carnosa materia compactis, cernuntur. Musculi Tendines Ligamenta Filamenta Partes labra amobientes. Porro musculi, tendines, ligamenta, filamentaque ipsorum cocta, uiscosi, glutinosique succi cibum prestant. Similiter rio etiam partes labra ambientes coctura lentum quidem, sed non crassum succum gignunt: sicut etiam alae, quae a corporibus exercitatis decoquuntur. Alae. hae namque omnium excrementis carent quae uero in otio degunt, illis abundant. Cutis suilla. Caeterum cutis suum pinguium ubi probe cocta fuerit, succum glutinosum pinguemque obtinet: non tamen abunde crassum, neque concoctu facilem uti particulae eminentes: Cerebrum & spinae medulla. sicut neque bono succo, ut illae, sed ex crementitio praeditae. Mathetes, Qualem succum cerebrum spinaeque medulla habet? Geron, Crassum: eundem quoque glandulae, sed mediocrem sortitae sunt. Carnes uesturorum animalium. Hoc autem te meminisse oportet, carnes uetustorum animalium duras, siccas, & concoctu difficiles: iuniorum contra humidas mollesque esse: eoque facilius concoqui. Carues nuper aeditorum Hedina & uitulinum Glandulae, testes & lingua. Eorum tamen animalium, que recens in lucem edita sunt, carnes non statim in cibum assumi debent, ut quae mucosae sint, praesertim natura humidiores, ut agni, & porculi. hoedi autem & uituli, ut natura sicciores, melius concoquuntur aluntque. Similem succum habent glandulae, testes, & lingua fere glandulosa. Mathetes, Quem succum mammarum seu uberum glandulae habent? Mammae. Geron, Si lac in se contineant, crassum, sique ex animali boni habitus sumantur, alimentum copiosum bonique succi gignunt. Lac muliebre Lac ex animante boni habitus. Lac muliebre cum nobis sit familiarissimum, prae aliis omnibus commendatur: eoque pulmonis ulcere affectis a foemina sugendum esse potius, quam immulctum potui dare, medici consulunt: eo quod extractum nonnihil natiuae bonitatis amittat. Mathetes, Quae lactis species aliis potior est? Geron, Ea, quae ab animantibus boni habitus profluit: quia boni succi existit. Quod enim ab iis, quae uitioso habitu praedita sunt, immulgetur, non secus mali succi existit, ac sanguis, qui in illis continetur. Cilii crassi curpori incommodant. Mathetes, Quid cibi crassi corpori incommodant? Geron, Perspiratum ipsius difficilem reddunt & obstructiones quasdam pariunt, praesertim in iocinore & renibus: eoque ipsorum esus continuus, etiam si boni succi estimentur, interdicendus est, at si qui mali succi fuerint, aut tenues, aut crassos humores generant, uitari debent. Qui crassis cibis citra noxam utantur. fieri tamen potest, ut qui ualide exercentur ( modo uiscera non habeant uitiata ) crassi glutinosique succi cibis citra noxam utantur. Huc accedunt utrarumque glandium species, tum quercus, tum palmarum fructus. Glandes. Ex quercibus autem castaneae uocantur, & hominibus gratae suauesque existunt. Castaneae. hae igitur uel assae, uel elixae ab omnibus assumuntur. Oblongae glandes. At oblongae, & palmis similes, suibus potius, quam hominibus alendis sunt idoneae: nisi summa quaedam necessitas usum illarum nobis imponat. Ilignae. Caeterum ilignae glandes durae sunt & acerbae, eoque insuaues: quamuis ipsae elixae commedantur. nam difficulter concoqui possunt, crassumque succum gignunt: ob quam causam uitari debent. Succi astringentes. Porro differunt succi astringentes. alius enim austerus, alius acerbus magis est. austerus autem leuius astringit: acerbus uehementius: atque ideo quo ilignae glandibus quernis acerbiores sunt, eo hae castaneis. earum itaque usu liberaliore abstinendum est, non ideo quod crassi succi sint, sed quod aegre concoquantur, aluumque astringant, & inflationes excitent. Palmarum fructus astringentis simul & dulcis succi particeps est, graeci φόινικον appellant. Mathetes, Quid dulces cibi, crassique efficiunt? Dulcium ciborum effectus. Geron, locinoris ac lienis obstructiones: nec non incipientes uiscerum inflammationes, scirrhososque affectus, & abscessus procreant. Mathetes, Quod saluberrimum corporibus nostris alimentum censetur? Saluberrimum corporis alimentum. Geron, Quod neque crassi, neque glutinosi succi est. Alimentum tenue. hoc enim moderatum sanguinem gignit. quod autem tenue nimis est, uitio non caret: ut quod parum nutriat, & corpora, que ipso aluntur, tum gracilia, tum imbecilla reddat. Id ergo cibi genus ad prosperam ualetudinem spectare uidetur, quod mediam quandam naturam obtinet, neque nimium uiscosum glutinosumque est. uitiosum autem est nimis friabile: eo quod minimum lentoris in se habeat. Ordo bonarum carnium. Mathetes, Quem ordinem bonitatis animantium carnes seruant? Caro suilla. Geron, Suilla mediocris etatis principem locum obtinet. qui enim porci ad summum creuerint, hominibus aetate uigentibus, exercitiisque deditis conueniunt: qui uero adhuc augescunt, inclinantibus aetate idonei sunt. Porculorum. porculorum caro excrementis abundat. Hoedina. Mathetes, Quae huic succedit? Geron, Hoedina: Uitulina. deinde uitulina. agnina uero humida est, lenti mucosique succi. Aguina. Mathetes, Quid de reliquorum pedestrium carne sentis? Geron, Qui bonis succis generandis studet, ab illis abstineat. Mathetes, Quid semina, de quibus antea docuisti efficiunt? Ptisana. Geron, Ptisana probe cocta optimus censetur cibus, bonumque succum gignit. Oportet autem ordeum, ex quo conficicitur, non esse uitiosum. nam si tale sit, nunquam probe coquetur: Ptisane probe confectae uis. eoque madens aqua, non admodum intumescit, neque in cremorem liquatur. Mathetes, Quid prisana praestat probe confecta? Geron, Inter omnes cibos innocentior est: atque cum ad sanitatem, tum ad gignendos bonos humores quoque confert. quamuis minus, quam optimus quisque panis nutriatu. In hoc quoque ptisana, aliis quibusdam cibis prestantior est, quod hi, si liberalius assumantur, deteriorem succum pariant: illa autem, etiamsi quotidie ad satietatem usque assumpta fuerit, non minus bonum generet. Fabae Pisum Lenticulae Olyra, typha, panicum, milium. Fabae quoque laudarentur, nisi inflationes excitarent. non enim mali succi sunt, sed meatus obstruunt: quae duo in salubri uictus ratione praecipua ac principalia censentur. haec ipsa fabae sibi uendicant: eo quod abstergendi facultatem sicut ordeum, obtineant. Pisum non aeque ac faba abstergit, sed minus inflat. Lenticulae & uitiosi, & melancholici succi efficaces sunt, iisque persaepe in plerisque affectibus medicamenti loco utimur. Mathetes, Quod semen post ordeum succedit? Geron, Olyra: post hanc typha. Panicum & milium parum nutriunt, sed refrigerant: aluum liquidam durant & aegre concoquuntur: eoque his abstinendum est. Cicer non boni succi est, sed inflat: multumque ut faba nutrit, semen naturale auget, & uenerem incitat. Lupinus concoctu difficilis, crassumque non malum succum generat, eoque probe nutrit, & mediam uim ad aluum molliendam indurandamque obtinet. Fructus arborum. Fructus arborum omnes fere mali succi sunt, praeter glandes, quas castaneas uocant. hae si in uentriculo concoquantur, ualenter nutriunt, crasso quidem succo non autem uitioso preditae. Horarii fructus. Horarii, prauum gignunt, & si forte in uentriculo corrumpantur, similiter fere, ac letalia uenena obsunt: sicut etiam mora, quae licet persicis & prunis sint moderatiora: Ficus & uuae. tamen ubi corrumpuntur, non minus ac illauitiosa existunt Ficus & uuae, praedictis fructibus sunt laudatiores: sed non parum refert perfectene maturuerint, an minus: quippe ficus mature propemodum innoxiae sunt: Caricae Ficus cum nucibus optimus cibus. deinde uuae, eaeque pensiles. tales enim quicquid flatuosum est, amittunt, omnique penitus uitio liberantur. Carice duplici natura constant, nunc bono, nunc malo succo predite. nam ubi per aluum descenderint, & alimentum quod ex eis conficitur, per renes & corpus digestum fuerit, prodesse dicuntur. ubi autem remorantur, deteriorem succum, & pediculorum copiam progignunt. cum nucibus uero sumptae, laudatissimum cibum faciunt: nec non si cum amygdalis commedantur: sed tunc obstructionis reserandae, abstersionisque gratia expetuntur: non autem tam bonum succum exhibent, neque tantum nutriunt, quantum si cum nucibus misceantur: Antidotum ex ficubus, ruta, & nuscibus ad uenena. tunc enim ad omnia praestantiores existunt: unde etiam cum ruta, nucibusque praesumptae uenenis omnibus aduersantur. Mathetes, Qualia sunt reliqua nucum & pomorum genera? Mala, pira, punica, mespila. Geron, Mali succi: eaque potissimum, quae ex siluestribus arboribus & fruticibus proueniunt. Cucumis, pepo, melopepo. At malis, piris, punicis & mespilis, non ut alimentis, sed tanquam medicamentis, ad stomachum uentremque firmandum roborandumque utimur. Cucumeres, pepones, & melopepones, quorum nullus boni succi est, fructibus annumerantur: qui nisi celeriter per aluum descenderint, in ipso uentre corrumpuntur et in humorem fere letalibus uenenis similem, transeunt. Cucurbita. Cucurbita certe sola inter eiusmodi fructus laudata est: sin autem in uentriculo corrumpatur, ipsa quoque malum succum procreat: quemadmodum sycomora, si antequam corrumpantur, statim per aluum descendant, nihil mali pariunt, nisi quis liberalius ea comederit. Olera. Ex oleribus, nullum bonum succum creat. nam lactuca inter haec quae boni malique succi sunt, medium locum possidet: cui succedit malua: huic partulaca, atriplex, blitum, murex. Uerum lactuca agrestis, chondrilla, scandix, gingidium, seris, cichoreum, aliaque agrestia olera, succum uitiosissimum continent. Radices pariter olerum acrium, ut alii, caepe, porri, raphani & pastinacae agrestis, malo succo scatent. At ari, carique radix, & rapi, quod graeci βουνίαδα, latini napum nominant, inter ea, quae boni malique succi sunt, medium locum obtinet. Atque haec de oleribus. Pisces. Mathetes, Quid de piscibus pronuncias? Geron, Omnes boni succi esse censentur, preter palustres, & in fluminibus impuris turbidisque natos. hi enim minus natationibus exercentur: aerem uero deteriorem captant, modicisque alimentis utuntur: praesertim si in illis aquis degant, in quas urbis cuiusdam amplissimae, nec non cloacarum, balneorum, & culinarum sordes emittuntur, ac defluunt: aut in quibus tum uestes, tum alia id genus eluuntur: nam caro animantium, quae in eiusmodi aquis uiuunt, & earum praecipue, quae in illis duntaxat immorantur, est uitiosissima. Quae autem in melioribus aquis habitant, iis sunt deteriores, quae ex mari puro uictum quaerunt. At omnes fere animantes, quae in ea maris parte uersantur, qua dulcis aqua illi immiscetur, innocentes sunt, ut pelagicae, saxatiles: que tum ad bonos succos gignendos, tum etiam ad gustus suauitatem, caeteris longe sunt praestantiores: eoque frequens earum usus est tutissimus. At si quod animal sumatur ex iis, que ex utrisque aquis, tum marina, tum dulci, uictum capiunt, ut mugil, capito, cancer, gobius, murena, & anguilla, inquiri in primis debet, unde capti fuerint: deinde odore & gustu discerni. Etenim qui in aqua uitiosa uiuunt, foetidi, insuaues, & mucosi sunt. quinetiam cum pinguetudo multo amplior ipsis, quam aliis insit, etiam celeriter putrescunt. Marini pisces optimi Pisces niue conseruantur. Qui uero in puro mari degunt, tum odorem inculpatum, tum gustum suauem, & pinguetudinem paucissimam, aut nullam habent, diutiusque a putredine immunes permanent, praesertim si niue fuerint circundati. Hac ratione etiam duriores excellunt, dum carnem friabiliorem, uti saxatiles, & aselli, retinent. quod enim illis natura inest, id dura carne preditis, ex niue accedit. Capitonum taro. Quapropter capitonum in puro mari degentium caro ab his, qui in uitiatis aquis uiuunt, maxime est diuersa. similiter gobii, lupique se habent: adhaec murenae, quae ex eiusmodi aquis gignuntur. Anguillae. Prauissimae anguillae. nunquam enim boni succi sunt, quamuls ex pura aqua prodierint, nedum ex ea, quae urbis sordes expurgat. Pisces uariant pro locis. Iam etiam pisces pro peculiarium locorum alimentis meliores, uel deteriores fiunt, quam antea: id quod facile odoratu & gustu dignoscitur: sicuti ex mullis, ii quidem peiores sunt, qui cancellos depasti: reliqui uero duriorem ao carnem habent, non solum quam saxatiles, asellique: sed etiam quam capitones, quam lupi, & caeteri pelagici, eoque difficilius concoquuntur: sed ualentius nutriunt: nihil autem mali succi in se, sicuti reliqui, continent. Hoc diligenter obseruandum est, eum qui rerum uires ad amussim didicerit, neque praesidii, neque salubris uictus summe peritum fore, nisi corporum naturas, quibus illa adhibentur, idem cognoscat. Corporum naturarum cognitio necessaria. Alia nanque ipsorum densa sunt, & digeri per cutem nequeunt: alia rara sunt, & facile euacuantur. ac prima alimento indigent humidiore: altera sicciore: alia glutinosiore: alia tenu 30 iore: alia pauciore: alia largiore. Pari modo, qui sanguine melancholico scatent, humidi calidique temperamenti escas requirunt: biliosiores, humidas & frigidas: pituitosi, calidas, & siccas. Porro qui sanguinem probum paulo copiosiorem colligunt, pauciores cibos desiderant, qui nullam uim insignem obtinent, sed in medio consistunt, ut neque uehementer calfaciant, neque refrigerent: sic neque humectent, neque exiccent. eadem ratione neque crassum, neque tenuem, sed inter crassum & tenuem medium postulant. similiter inter uiscosum & ipsi contrarium, mediocrem, hoc est, friabilem poscunt. Qui ergo recte medicamentis usurus est, is in primis scire debet, quae nam laxae & densae cutis hominum sint discrimina: Cutis discrimina Quid in alimentis speccandum. deinde quale singularum partium fuerit temperamentum: idque num illae proprium retineant. Interdum enim corpus plus iusto calidius, uentriculus autem frigidior est: saepe etiam contra, hic quidem calidior, illud autem frigidius: eodem modo in aliis quoque partibus accidit. Quantum ad alimenta pertinet, huc spectandum est, primum ut optime concoquantur: deinde, ut succus qui ex illis coctis in uniuersum corpus distribuendus est, aliarum partium temperamento sit accommodus. Mathetes, Quae restant adhuc ex iis alimentis, quae bonos malosque succos gignere dixisti? Geron, Uinorum genera: Uinorum genera. quae igitur ex ipsis aquosa sunt & tenuia, urinamque mouent, minimum alimenti continent. Quaeparum alant. crassa uero non leuiter nutriunt: sed haec magis, illa minus, pro ut crassa, eaque colore nigra, existunt. Quae multuam nutriant. nulla enim crassa simul, ac dulcia inueniuntur, quae nigra non sint. Crassa uigra. quamuis ex flauis nonnulla etiam mediocriter dulcia percipiantur. flauis rubra crassiora sunt, & rubris, quae proxima nigris sunt: omnia uero pro crassitudinis ratione nutriunt. Mathetes, Quibus huiusmodi uina conueniunt? Geron, Qui refectione indigent: tunc autem praecipue, cum iecur ipsorum, lienque, & renes uitio carent. At quibus crassus humor in uenis collectus est, iis tenuia conferunt: quibus autem frigidus redundat, iis acria & uetusta prosunt: quibus non frigidus inest, ea prosunt quae neque sunt tenuia, neque acria. Mathetes, Quae igitur bonis succis generandis efficaciora? Quae bonos sucecos gignant. Geron, Odorata: sed haec caput quoque feriunt. Mathetes, Quae urinam facilius mouent? Urinam mouentia. Geron, Tenuia: caput autem nequaquam tentant. Crassa simul, & foetida, insuauiaque, & austera uitari debent. Que uina uitari debeant. quod autem neque insuaue, neque foedi odoris, neque crassum nimis est, imo neque acerbum saporem astringentemque habet, id neque bonum, neque malum succum, sed medium obtinet. Uini rusi seu rubei uires. Mathetes, Quos affectus uinum rubellum seu rufum, & austerum iuuat? Geron, Stomachum, & uentrem resolutum, praesertim cum intemperie calida afficiuntur. huius enim gratia, & ut fluidum uentrem sistamus, austeris uinis utimur, alioquin non usuri: quia neque alimentis distribuendis, neque sanguini bonisque succis gignendis, neque urinis probe ciendis, neque sudoribus euocandis, neque aluo subducendae, conferunt. Mathetes, Quibus uinum rufum & dulce conuenit? Geron, Pituitosis frigidisque temperamentis, & crudo humore plenis, ac illis qui frigidis in locis otiosius uiuunt: nec non in hyeme, frigidaque & humida anni tempestate. biliosos autem, nimioque aestu, & ardore multo, uel inaedia, uel moerore uexatos offendit, sicut etiam odorum. idem quoque capitis dolores, febresque facile excitat, & neruos nonnunquam laedere solet. Mathetes, Quam uim habet uinum rufum mediocriter dulce? Geron, Non eandem, quam rufa ipsa: eoque capiti & neruis innoxium est, nec aliorum ( de quibus dixi ) more, febres excitat. Mathetes, Quid uina crassa dulciaque possunt? Uina crassa at dulcia. Geron, Aluum deiiciunt, sicut etiam mustum. Mustum Uinorum color mutatur. quod licet aegre concoquatur, crassumque succum & inflationes pariat: aluum tamen mouet, idque boni solum in se habet. quod si interdum hoc efficere nequeat, no centius redditur. Mathetes, Manetne idem uinorum color semper? Geron, Nequaquam, sed longo temporis spatio flauescunt, ac alium igni similem acquirunt. nam nigra quoque uetustate rubescunt, aut rufa prius fiunt, deinde in flauum colorem transeunt. Album ubi inueterauerit, ita mutatur, ut prorsus non agnoscas. amarum enim quodammodo redditur, eoque potui minus idoneum. Uina uetusta & recentia uitanda Uina alba & tenuia. Itaque uitari debent, uina nimis uetusta, nimisque recentia. nam illa nimium, haec minime calefaciunt, ut nullum usum cibis concoquendis afferant: ita etiam ipsa aegre concoquuntur. praeterea neque commode per aluum descendunt, neque per corpus digeruntur, neque urinam citant, neque sanguinis generationi, corporisque nutritioni sunt idonea: saepe aque instar in uentre suspensa remanent, ut si paulo plenius ex illis hauriatur, facillime coacescant. Mathetes, Suntne alia adhuc uina praeter ea, quae recensuisti? Geron, Sunt quaedam alba, & tenuia, quae aquae propemodum sunt similia. nam gustu aquosum quippiam resipiunt: ac nullas astringendi uires magnas habent: neque liberalius aqua dilui patiuntur: unde Graecis medicis ὀλιγόφορα, nuncupantur, ut supra dixi, quod parum aquae sustineant. Quemadmodum autem rubella uina cum ualida sunt, caput stantim replent: Rubella. sic ea quae recensuimus, non solum huic penitus innoxia, sed etiam leues eos dolores, qui ab humoribus in uentriculo collectis solent prouenire, nonnunquam summouent. Dolor capitis ex uentriculi humoribus. non enim caput solum tunc dolet, quando propriis quibusdam affectibus urgetur: uerum etiam quando halitus, uaporque ex uitiatis uentriculi succis eo ascendit. Uinum aquosum dolori capitis prodest. Huic igitur dolori uinum illud leue, quod parum aquae sustinet, exiguamque astringendi uim habet, potui sumptum auxiliatur. At uina omnino inualida tanto his sunt deteriora, quae leuiter astringunt, quanto ipsa sunt aquis praestantiora. Aquae uitiosae potu dolor capitis qui fiat. Quinetiam aquae potu, praesertim uitiosae, nonnulli capitis dolore laborant. nam cum ipsa corrumpitur, & uentriculi debilis robur natiuum resoluit, sanies quaedam biliosae, ex reliquo corpore in spatium illius defluere solent ( sicut in iis etiam quos inae dia premit ) harum malitia & offensione uinum, quod antea dixi, contemperationis ratione hominem liberat, & paulo post, ubi uentriculum recrearit, noxia ad partes inferiores depellit. Aquae potio quibus conueniat. Atqui calidis ualde temperamentis hominum, uel natura, uel aetate, illa uino est commodior: quo si interdum opus fuerit, tenui & mediocriter austero utendum est. Hac ratione omnia esculenta poculentaque non simpliciter singula, sed pro eorum, qui ipsis utuntur naturarum discrimine, in usum adhiberi debent. Porro maxima in uinis est differentia, si species eorum distinctas consideremus: in aliis autem rebus, ut Galenus ait, exigua. neque enim reperies unquam, lentem, aut brassicam humectantem: sed minus quidem alteram siccantem: nullam uero humectantem. Praeterea, nunquam genus aliquod caeparum, uel porrorum, uel alliorum refrigerans inueniri poterit, sed quod minus, uel magis calefaciat. quare neque lactucam calefacientem, neque atriplex, uel blitum, uel portulacam inuenies, sed quod magis, & minus ipse inter se differant. In uinis differentia. Inter uina, uetustissimum tantum ab albo simul & austero, nouelloque & crasso discrepat, ut illud sane uehementer calefaciat, hoc autem manifesto refrigeret. Mathetes, Quid de melle notatu dignum habes? Geron, Non exigua eius est diuersitas. Mel. nam quod uitiosum est, ut quod malo odore, uel gustu, aliam quandam qualitatem admistam refert, mel quidem dici non debet: Eius discrimina. At inculpati mellis discrimina in hoc uersantur, quod alia magis, alia minus dulcia, uel acria existant, ut quod dulcissimum est & acerrimum, summe laudetur. Mathetfs, Quas uires quodlibet mellis genus habet? Geron, Calidas, eoque a calidis naturis assumptum facile in bilem conuertitur: qua de causa pituitosis senioque confectis, sicut & morbis frigidis V tile est. Oxymeli. oxymeli, omnibus etatibus naturisque sanitatis tuendae gratia, commodissimum dicitur: quia omnes angustos transitus aperit, ut nusquam crassus, uel glutinosus humor eis adhaerescat. Extenuans uictus ratio tutior quam crassa. Huius generis etiam medicamenta sunt, quae mectus ratio tutior dicis salubria uocantur, uim habent extenuatoriam: quae ad secundam ualetudinem tuendam securior est, quam, quae incrassat. uerum bonum habitum roburque corpori adhibere nequit. malunt enim nonnulli in dubia & incerta ualetudine, bono corporis frui habitu, quam in firma semper gracili & imbecillo. At ex his ipsis, qui sanitatem cum bono habitu, & robore desiderant, nonnulli sibi ipsis uiuunt nonnulli uitam militarem, uel ciuilem deligerunt: in qua & noctu surgere, & toto die necessariis occupationibus inseruire coguntur: quibus exercitatio, que ante balneum adhiberi solet ( ἀποθεραπεια Grecis uocatur ) ex usu est. multi autem propter occupationes, ne hac quidem uti possunt. Ergo non perpetuo sani esse possunt, etiamsi temperanter uictitent. Qui uero necessaria munia, pro ut res postulat, obeunt: Consueta munia obeuntes raro aegrotant. hi raro aduersa ualetudine laborabunt. Mathetes, Quibus cibis hos uesci oportet?. Geron, lis, qui crassos succos generant: sed moderate hisce utendum, praesertim eo tempore, cum manifestam sentiunt inaediam. reliquo autem quouis alio, mediis cibis inter eos, qui parum & multum alunt, uescendum est: semper ab iis, qui mali succi sunt, abstinendum: Cibi ad siccitatem tollendam apti. nisi cum aestate totius aegrorum corporis siccitatem curare oportet. Tunc enim mala, pruna, cerasia, moraque idonea sunt: adhaec cucumeres, pepones, melopepones: item praecocia & persica: nec non melce Romanis dicta refrigerata, spumaque lactis, & alia cibaria ex hoc confecta: Temperans bomo. sed parcius eis utendum est. ficus similiter, & cucurbitae sic affectis conueniunt. At temperans homo corporis sui squalorem ex laboribus contractum alio modo humectare refrigerareque potest. Nam reuersus ex balneo, aqua sane primum pota: deinde autem uino mediocriter aquoso: & eo toto quod bibit, uomitu reiecto, lactucam sane olus tum innocens, tum refrigerans prius assumere potest: postea exaceto & garo pedes suillos probe coctos, alasque galline, uel anseris, uel etiam eiusdem uentriculum: nec non piscem aliquem frixum: praete20 rea olus quoddam non uitiosi succi, qualis est malua & cucurbita. nouissime uinum aqua frigida ualde dilutum. Ante hoc uero salsamentum quoque, & oua tremula, & pisces ex oleo & garo. prestat enim siccum corporis calorem frigida, ut dixi, aqua emendari, sic ut semper cibi uitiosi succi uitentur. Halica. Halica autem frigida ex 25 mulso, & uino frigido eidem affectui succurrit, uitiosi succi expers. Ptisanae cremor Quibus refrigeratae potiones praescribidebeant. itahuiusmodi uitio conflictantibus, ptisanae cremor, bene refrigeratus potus eodem tempore ( quo paulo ante recensui ) plaerunque satisfacit. sed alia cibi potusque mensura, aliis praecribenda est. Qui enim niue uti consueuerunt, ut in calidis regionibus, per illam uinum prius refrigerant: qui autem fonte, ut in nostrisaccidit, aqua recenti utantur. Sit auten uinum, quod diluitur, similiter antea refrigeratum. sic nominatur, quod prius in aqua frigidissima inalserit, uase nimirum quod uinum continet, aquae insistente. Mathetes, Quibus huiusmodi potiones prescribende sunt? Geron, lis, qui uitam laboriosam agunt, ut populorum & urbium gubernatoribus, eorumque magis adhuc ministris. his adhuc non minus, qui in bello, uel longis peregrinationibus uersantur. Qui uero ab huiusmodi negotiis sunt liberi, siquidem exerceri solent, potu frigido rarissime indigebunt. Quod si uero sine exercitiis, estate summa uehementem calorem percipiant, ex fontana citra noxam bibent, a niue abstinentes. Quanuis enim nix iuuenilia corpora non protinus manifestoque offendere uidea tur, latenter tamen, noxa paulatim augescente, & processu temporis in aetate declinante, morbi ipsis in articulis, neruis & uisceribus insanabiles, difficilesque oboriuntur: Ex frigidae promotu noxae. id quod ante annos aliquot, cum alibi, tum in balneis naturalibus, quas ferinas uocant, in muliere quadam sum expertus. haec enim cum ex fonte balneis proximo bibisset, non multo post in omnium membrorum resolutionem incidit: ex qua cum rursus conualuisset, tempore aliquo interposito, saepius annis sequentibus morbo articulari laborare ad extremum usque uite diem consueuerat. Consentaneum autem est, illam corporis partem, quae est imbecillima, singulis quibusque noxis affici. Porro cruditas continua, siue ex boni siue ex mali succi cibis contrahatur, non parum momenti, ad humorum uitiositatem, & morbos generandos affert. Mathetes, Quae cruditas est deterior? Cruditas quae deterior. Geron, Quae malis succis fertur accepta. Cum autem ii duplices existant, ob hos sane, qui tenuem humorem gignunt, acuti morbi cum malignis febribus excitantur. sin autem uitiosi humores in particulam aliquam decubuerint, tum erysipelata, tum herpetes, tum alius similiter calidus affectus oriuntur. Succi crassos humores pariuntes quos morbos concitent. ob illos uero, qui crassum humorem pariunt, articularii morbi, podagrici, nephricti, suspiria, & scirrhosi lienis & iocinoris affectus nascuntur. At quibus succorum prauitas melancholica inest, iis cancri, laeprae, scabies, febres quartanae, nec non atrae biles, uitiosusque, & nigricans color, lienisque tumor incidere solent: item uarices, & nigrae deiectiones, haemorrhoindesque ob huiusmodi humorem contrahuntur, permixtique ex pluribus humoribus affectus, herpetes, & ulcera phagaedenica, siue ligna omnia, & febres acutas excitant quas recidicicua sequitur. Hactenus omnium alimentorum materias, & facultates masum persecutus: nunc restat, ut adiiciam, quo ordine singula offerri debeant: item quae potissimum, & quibus proprie conueniant. Nam qui ualentia ob imbecillitatem ferre nequeunt, leuioribus, uel mediis indigent, quae facilia sunt concoctu, & corpus optime sustinent: ex quibus licet etiam plus assumere: a firmissimis autem magis temperandum. Cibonum Ordo in prima mensa. Quod si iis quoque infirmus interdum uti uoluerit, tunc eadem tardius quam leuiora apponentur. nam si grauiora ualidioraque, leuibus, uel mediis praeponantur: haec in stomacho corrumpi, illa grauare eum solent. Humide. Qua de causa humida, aut humori proxima, ut herbarum siue olerum, quae superius nominaui, decocta: nec non sorbitiones, ac iuscula ex ptisana, uel auena, uel pisis, uel ex gallinis, capis, & aliis carnibus paratas, primo loco sumere conuenit. Pisces. summatim primum cibus liquidior, deinde densior assumi debet. His succedent pisces: qui facile post illa concoquuntur, si usus horum erit. Eiusmodi sunt funduli, lupi, tymalli, percae, trute, omnesque saxatiles. Hos aues recte sequuntur, ut ficedulae, frigille, linarie, pari, alaudae: post has mediae magnitudinis aues, ut merulae, turdelae, turdi: ab his paulo adhuc grandiores, praesertim quae pedibus magis nituntur, ut perdices, attagenes, phasiani: sicut etiam domesticae aues minores, ut columba, & pullus cohortalis: quoque hic tenerior est, eo magis stomacho conducit, & leuioribus annumeratur: his etiam addi potest gallina. Ferae quadrupedes. Ex quadrupedibus feris, capreoli, & lepores, si iuniores fuerint modice sumi debent. ex domesticis hoedi, uituli lactantes, & uerueces anniculi: agni non nimis teneri, iique assi magis quam elixi. Partes animalium. Ex partibus quoque animantium, aliae magis aliae minus facile concoquuntur, ut in sue quidem leuiores sunt ( ut supra memini ) ungulae, rostrum, aures, cerebellum: ex agno totum caput cum petiolis, aliquanto quam caetera membra leuiora existunt: ex auibus, tum feris, tum domesticis colla, alaeue. ad haec omnis esca iurulenta, licet plus materiae quam assa, aut frixa habeat, tamen infirmioribus magis conuenit. Sic caro mediocriter succosa, facilius concoquitur quam macra: recens quam salsa: noua quam uetusta. Ferum animal domestico praestat. Id autem adiiciendum est, omne ferum animal, magis quam domesticum, facilius concoqui. Quod ad panis spccies attinet, cibarius leuissimus est: Panis Potus. mox ordeaceus: postremo secalinus, triticeus, uel ex zea factus, boni succi est, nisi recens nimium, aut durus commedatur, tardiusque concoquatur. Mathetes, Qui cibi minus laudati & utiles sunt? Geron, Ex oleribus, rapae, napi, caules, raphani, omnesque bulbi, caepa, allium, porrum, brassica: ex leguminibus, faba, lenticula, pisa, cicera, nisi medicinae loco usurpentur: item lupinum, phaselum, ex piscibus omnes in limo aut stagno, aut lacu, aut flumine cuiuscunque generis nati, praesertim anguillae, tincae, cyprini, ostraca, limaces: adhaec marini grandiores, ut tunni, sturio, maximeque indurati, & alii salsi, ex auibus grandiores, quales sunt pauo, grus, gallus Indicus, & quaecunque in aquis uiuunt, ut anas & anser. caro cuiuscunque animalis dominati, maiorisque, ut bubula, caprilla, porcina: similiter ex omni grandi fera, uel ceruo, uel apro, uel alio: inter has sunt etiam carnes quaelibet muria conditae, aut fumo induratae. Leporum quoque capreoloruumque uetustorum carnes sicciores, & concoctu difficiles: quae ubi tandem concoctae fuerint, uitiosissimos humores corpori generant, qui prima potissimum uiscera uenasque meseraicas obstruunt. Inter panes uitiosus est, qui ex corrupto frumento absque sale elaboratus ac recens est, diuque madescit. Praeterea omne opus pistorium, quod ex frumento, butyro, adipe, caseo, & lacte confectum est, assumi non debet. Atque haec de cibis obiter dicta sunto. Mathetes, Qualis potus ad bonam ualetudinem confert? Uinum quale optimum. Geron, Uinum album, clarum, tenue, non dulce, non acerbum, uel acidum, sed maturum, lene, minus uehemens, quod per urinas facile redditur: sicut etiam quaedam rubella, tenuia, cuiusmodi in Galliis & Germania, nonnullisque aliis locis nascuntur. per estatem dilutiora: per hyemem meraciora. uesperi etiam sola rubella in coena conueniunt. nullum uetustius anniculo: nec recentius, & turbidum prodest: sicut neque mustum, neque defrutum, neque passum, aliaue cocta uina. Quod si calida aeris tempestas, & sitis nimium urgeat, potus ex frumentis, & aqua paratus ex usu est, qui uulgo cereuisia uocatur: clara, tenuis, non recens, Refrigerata po nec uetusta nimium. Refrigerata petio noxia. nam haec acore suo stomachum offendit: illa difficulter per meatus urinarios transit. Omnis potio siue uini, siue cereuisiae frigidior, uel ex aqua puteana, uel ex niue, quae adaestiuos usque ardores reseruata fuerit, uel ex sale nitri effecta, maxime uitari debet, ut neruis omnibus nocentissima. nam morbos tum articularios, tum alios ( ut paulo ante narraui ) processu temporis excitare solet. Quando in mensa bibendum. Mathetes, Quando in mensa bibendum esse iudicas? Geron, Ubi dimidium cibi iam assumptum fuerit: non autem liberalius, quam ut sitim possit extinguere. atque his prima mensa constare debet: quae quo est simplicior, eo etiam est salubrior. Secunda mensa. In secunda uero apponuntur placentulae ex amygdalis, & zaccaro confectae, quae Italis panes Marcii uocantur: nec non fructus autumnales, ut pira malaque astringentia, cruda uel tosta, zaccaroque aspersa. sic cotonea uariis modis praeparata: nec non nuclei pinei zaccaro excepti: item amygdala, pista cea, uuae grandiores passae, uulgo cybebae dicuntur. At aromata insigniter calida, ut piper, zinziber, caryophyllon, & similia, neque in prima, neque in secunda mensa consulo, nisi senibus: sic neque olera nimium frigida, ut cucurbitas, melones, cucumeres, quales in acetariis sum complexus. eodem modo panificia, ac placentae cuiusque generis, quae melle, uel zaccaro condiuntur, officiunt. Ciborum satietas Uarietas Ciborum noxia. Si quis sobriam uitam agere uolet, is neque cibum neque potum ad satietatem usque sumet: sed ita, ut eorum desiderium aliquod adhuc relinquatur. quo enim illi liberalius assumpti fuerint, eo magis naturam grauant, opprimuntque. Non solum autem copia cibi, potusque, sed etiam uarietas suspecta esse debet, ut quae concoctionem corrumpere soleat. quo nanque moderatiores simplicioresque extiterint, hoc naturae familiariores sunt, & salubriores. Potus largior. Priuatim autem potio uini, si largior equo sumpta fuerit, corporis & animi uires conuellit, maturamque senectutem accelerat: presertim si continuetur. Mathetes, Quid aget aliquis, si in coena expletus est? Geron, Quicquid assumpsit, potu aquae frigidae, si firmus sit, includet: deinde paulisper inuigilabit: postea dormiet. sin autem se interdiu plus satis cibo grauarit, neque estui, neque labori se committet. neque enim tam facile haec inani corpori, quam repleto nocent. Si uero quibusdam de causis inaedia futura est, labor uitandus est. Animi affectui in prandio & Caena uitandi. Inter prandendum caenandumque, animi etiam affectus, praecipue ira maestitiaque, tanquam pestiferae bestiae fugiendae sunt. nam concoctionem perturbant, feruoremque sanguinis augent. Non scribo haec illis qui ab adulescentia usque, si non cibis, certe potu uini, aut cereuisiae, quotidie se adeo replere solent, ut neque mens, neque pes officium suum faciat. Tales enim neque Deo grati, neque hominum numero digni censeri debent. etiamsi quosdam ex eis longissimam uitam degere: contingat indubie tamen paenas aliquando daturi. Motus a cibo lenis. Mathetes, Quid post cibum agendum censes? Geron, Corpus non magis est mouendum, quam ut ille ad inferiora descendat: deinde tempus honestioribus colloquiis terendum est, tandemque concoctione absoluta ad negotia consueta reuertendum. Quod si somnus obrepat, non statim ei indulgendum est. si uero quis superiori nocte inuigilauerit; Somnus a cibo. interdiu sesquihora, post prandium tuto captari, sed non diutius poterit. Somnus nocturnus septem horis perficitur. A coena uero horis minimum duabus interpositis, ille ineundus est: qui septem aut octo horis, longior non est necessarius, nisi consuetudo talem requirat: Cubitus Concubitus Uenere quae parates offendantur. Mathetes, In quo latere noctu conquiescendum est? Geron, Primum in dextro: deinde in finistro cubandum erit, idque si utrunque bene ualeat: si alterutrum doleat, eius ratio habenda erit. Mathetes, Cur Hippocrates concubitum quoque moderatum ad bonam ualetudinem sicut laborem, cibum, potum & somnum conferre prodidit? Geron, Quia corpus plenum recrementis inanit, excitatque, & auget, praesertim rarus. Frequens autem uires soluit, imbecillioresque reddit: quia non modo humor serosus, sed etiam spiritus uitalis, ab omnibus corporis partibus, per illum, accedente etiam uoluptate, excernitur. Cum uero frequens non numero sit, sed natura, ratione aetatis, & corporis, scire licet eum non esse inutilem: quem neque corporis languor, neque dolor, sed melior spiratio sequitur: eoque ille, neque nimis pertimescendus neque nimis concupiscendus est. Mathe. Quas partes frequentior uenus offendit? Ger. Renes, lumbos, coxasque, & pedes. Math. Unde hoc coniicis? Geron, Quia natiuus calor adeo imbecillis inde redditur, ut nulla etiam concoctio integra absoluatur. Ueneris incommoda. Qui ergo illa assidue utuntur, pallescunt, minus acriter uidere incipiunt, grauiter audiunt, aliisque sensibus internis parum ualent: nonnulli obliuiosi & tremuli redduntur: item alii coxarum articulis, alii renibus, alii uesica dolent: nonnullis os foedi odoris est: dentes cruciantur: fauces inflammantur: plaerique sanguinem, partim ob uiolentam spirationem, partim ob uenas & arterias iuxta partes genitales offensas, expuunt. Coitus frequentior, cur uitandus. atque his de causis coitus frequentior uitari debet. Mathetes, Quas commoditates adfert uenus moderata praeter iam dictas superius? Geron, Instrumenta seminaria indurata mollit, meatus dilatat, pituitam expurgat, impeditam mentis uim explicat, irasque maximas remittit: Ueneris commoda alia. unde melancholicis, tristibus, & maestis furiosisque conuenit: interdum comitiali morbo laborantes sanat: nec non capitis grauitatem, & dolorem emendat: praesertim autem morbis pituitosis succurrit: multos etiam emaciatos, qui alimentum non sentiunt, ueneris usus recreat: interdum aegre spirantibus opitulatur: quibusdam cibi cupiditatem amissam reddit: quibusdam seminis profluuium per somnia expertis, depellit. Mathet. Qua aetate eius usus est? Geron, luuenili: Tempus siue aetas ueneri idonea. relique enim semen, aut prorsus nullum, aut certe infoecundum, aut male foecundum habent. Faeminae citius ad concubitum idoneae. foeminae multo celerius semine abundant, ut etiam quedam anno quarto, aut quinto decimo, ne dicam citius pariant. Mathetes, Quae anni tempora huic rei conueniunt? Tempus anni ad uaenerem Ad uenerem idonei Habitus uitiosi quodmodo corrigendi. Geron, Uer potissimum. autumnus autem & aestas non item: imo neque hyems ob frigus commodaest. Mathetes, Quo habitu praedita corpora, ueneri accommodata sunt? Geron, Mediocri: sic ut neque plena, neque uacua nimis existant: item neque plus iusto, uel frigida, uel humida, uel sicca: & licet hanc mediocritatem non seruent, tamen non multum ab ea declinant. Mathetes, Quis inter leues harum qualitatum ex cessus, securior existit? Geron, Calidarum & humidarum magis, quam frigidarum & siccarum. Hinc etiam uenus natura calidis & humidis, qui semine abundant, est innoxia: frigidis & siccis, uel etiam humidis aduersatur: eo quod hi quoque fluxionum morbis maxime sint obnoxii. Mathetes, Possuntne habitus isti uitiosi corrigi? Geron, Indubie, exercitiis frictionibusque idoneis, cibo humidiore, parciore, & calidiore. In siccis quidem exustiones in sole, lassitudines, curae, uigiliae, & celeres motiones cauendae sunt. Medii uero inter siccos & humidos, magis sunt uel ad sanitatem, uel ad corporis robur comparandum accommodati, quam qui sunt ex illis intemperatiores. Concumbendi tempus. Mathetes, In quo tempore concubitus fieri solet? Geron, Interdiu & noctu: sed qui die fit, peior est: qui nocte, tutior: ita tamen si neque illum cibus, neque hunc cum uigilia labor statim sequatur. Recte igitur post exercitationem, balneum dulcis aque, & cibum moderatum succedit, non autem protinus, sed tempore aliquo interposito: antequam tamen somnus inuadat. Iassitudo siquidem ex coitione contracta, obdormienti statim se remittit. Hoc tempus etiam liberis procreandis oportunum est, tum aliis de causis, tum quod foemina consopita, semen facilius retineat. Mathetes, Estne aliquid in uenere obseruandum, ut salubrior esse possit? Uenus salubrior quae. Geron, Utique, ne corpus paulo ante repletum sit, neue uentriculi cruditas neue ebrietas, aut fames adsit: adhaec ne idem exercitiis, & balneis nimiis sit resolutum: preterea ne lassitudo, uomitusque, & alui pro fluuium precesserint. Habes nunc quinque illa Hippocratica breuiter explicata, quibus bene obseruatis, secunda ualetudo sine ullo medicamentorum auxilio seruari potest. Quare te dilgenter moneo, ne illis credas, qui hodie nullam illorum rationem habent, nihilque referre dicunt, quo quis cibi potusque genere, uel per sanitatem, uel in morbis utatur. nunc te dimittam ut haec cum sodalibus tuis diligenter conferas, ne postea, cum de morborum curationibus agam, eadem repetere sit necesse. Cras si placet, temioannis Guintherii Andernaci Medici, de ueteri & noua medicina faciunda, Commentarii Secundi Dialogus Secundus. Mathetes, Quandoquidem hodie morborum curationes executurus es, fidissime Preceptor, uolui maturius, ut praecipisti, ad te reuerti, orans ne id iniquiore animo feras. nam hactenus nihil aeque desideraui, quam eam partem medicine te docente cognoscere, que morbis curandis dicata est. Ger. Recte egisti Mathetes. hinc enim omnium tuorum laborum, diligentie, & studii, fructus amplissimos es percepturus. Math. Id faxit Christus Iesus. Geron, Bene optas. nam is uerus & coelestis medicus est: qui non solum corporis, sed etiam animi uitia sanare potest. idem me iuuet, ut hec, que de medicina, scribo, in gloriam ipsius, & hominum illi fidentium utilitatem faciant, Mathetes, Quales sunt morborum curationes? Curationes morborum quales. Geron, Quaedam communes, quae pluribus morbis opitulantur: quaedam propriae, quae singulis conueniunt. inter communes autem aliquae non aegris tantummodo, sed etiam sanis accommmodantur: nonnullae in aduersa ualetudine adhibentur. Mathet. Quid omne corporis aegroti auxilium efficit? Auxilia corporis uaria, & quid singula efficiant. Geron, Materiam aliquam demit, aut adiicit: euocat, aut reprimit: refrigerat, aut calefacit: durat, aut mollit: quedam non uno modo tantum, sed etiam duobus inter se non contrariis adiuuant. Mathetes, Quot modis materia demitur? Materia quot modis dematur. Geron, Septem potissimum: duobus sane generalibus, ut sanguinis detractione, aluique deiectione, seu purgatione, medicamento petita. quinque uero minus insignibus, ut uomitu, frictione, gestatione, omnique exercitatione balneo, & sudore. his addere licet cucurbitulas, urinam, sputum fluorem sanguinis e naribus, menstrua, haemorrhoindas, abstinentiam. Medici officium Medicina interdum naturam uincit. Mathetes, Quomodo medicus in hisce auxiliis se gerere debet? Geron, Quemadmodum dixit Asclepiades referente Celso, Ut Tuto, Ut Celeriter, Utiucunde Curet, adferatque remedia. id autem non solum tanquam nature minister: sed etiam interdum, ceu eius auxiliarius: interdum, ut opifex primarius. Nam medendi ars in multis plus quam natura prestare potest, ut que non modo eam imitetur, sed eam nunc quoque uincat. Mathetes, Quando? Geron, Cum articulos laxatos reponit: labra uulneris diducta rursus coniungit. Mathetes, Quid audio? Natura leues morbos sanare grauiores non potest. naturane hoc efficere nequit? Geron, Nequaquam, sed morbos quidem leuiores plaerunque ipsa sola absque artis auxilio sanat: grauioribus autem non sola per se, uerum medici etiam ope adhibita, medetur. Mathetes, Quae ad curationem requiruntur? Geron, Primum ut remedii genus cognoscas: unum ne sit morbo curando necessarium, an multa: Ad curationes necessaria. et si unum fuerit, simplexne an compositum: si multa, utrum simul omnia, an singula sint, & quo quaeque ordine admouenda. deinde ut scias remedii modum: hoc est quam ualens illud sit, & quantum a mediocritate recesserit, quoque pondere & quandiu usurpandum. tertio, ut perspectum habeas, qua ratione uti remediis oporteat, hoc est, per quae loca morbus sit discutiendus, cuique parti remedia adhibenda, quaque forma, quo tempore, & quota hora. Mathetes, Quibus & qualibus remediis unusquisque morbus curari debet? Remedia singulorum morboram. Geron, Ueterum sententia semper contrariis: recentiorum quorundam, ut Theophrasti Paracelsi eiusque sectatorum opinione, similibus. Mathetes, In quibus contraria subsistunt? Geron, In omni rerum genere calido, frigido: duro, molli: multo, & pauco: alto, & depresso: item pleno, & inani: integro, & corrupto: continuo, & soluto: nec non in numero, situ, & figura, ut antiqua medendi lex & ratio per contraria perpetuo maneat. Morbis aduersa quae. Mathetes, Quae morbis proprie sunt aduersa? Geron, Quae non in mediocritate quadam subsistunt, sed ab hac in oppositum declinant. Frigida nanque non temperatis, sed calidis tantumodo ad temperata reuocantur: tortuosa, in aduersum retorquentur, ut recta euadant. Mathetes, Cur Theophrastici nouam medendi legem ex similibus potius remediis, quam ueterem ex contrariis commendant? Curationes per similia quomodo accipiendae. Geron, Quod cum alia medicamenta, rum chalcanthum natura igneum Erisypelas, & alios affectus calidiores sanet: uti etiam argentum uiuum perpetuo frigidum, luenm ueneream cuiuscunque generis: quodque temperata auri materia, menses retentos prouocet, nimium fluentes siitat, beneque coloratos reddat. At ueteres, has illis uires non ob calorem proprium, aut frigus, aut temperiem aequalem, sed potius ob eius praeparationem mederi posse concedunt. adhaec alia quoque similia similibus curari saepe affirmamus: si morborum symptomata, non autem causas consideremus. Hac ratione Rheubarbarum quoque, natura licet calidum, febri succurrit, non quidem temperamenti ipsius, aut etiam praeparationis ratione, sed quod materiam illius expurget. Non igitur similia medicamenta proprie morbis opitulari fatemur, sed contraria: que primario, ac per se illos ipsos depellunt. Uidetur Theophrastus sui oblitus, quod alias docuerit omnia medicamenta igne ita immutari, ut quamuis morbo similia fuerint: tamen naturam illis contrariam acquirant. Potest enim chalcanthi liquor in ignem & aerem separari, sic ut sapor eius in lingua dulcis gratusque, citra ullum ardorem, acrimoniam, & acorem euadat, percipiaturque. sic etiam in piperis oleo fieri solet. Nec non hydrargyri frigus per ignem similiter imminui potest, ut frigido morbo opituletur. Quinetiam temperata auri natura, hac ratione morbis inter se contrariis mederi solet: Cur medicamenta igne parata aliis praestent. ob quod sane Theophrastus non immerito medicamenta per Chemiam parata commendauit. meliora enim illa ignis beneficio redduntur, dum ex eo subtilior rerum portio a crassiore seiungitur, probeque maturatur. Sic ergo praeparata uires suas sine omni naturae incommodo efficaciter exercere possunt. Quemadmodum enim subtilior cibi succus imbecilliori cuidam naturae utilior, concoctuque facilior quam crassior eius materia existit, ut in caporum, uel perdicum contusis accidit: ita in omnibus medicamentis usu uenit, id quod non solum tempore Paracelsi, sed etiam longe ante illum a multis fuit cognitum. In oleo aqua & sale plus uirium quam in radicibus. Experiuntur etiam hodie recentiores in uniuscuiusque herbae & metalli oleo, aqua, & sale plus esse uirium & efficaciae, quam in radicibus ipsorum, floribus & puluere. Quod si uero Chemica interdum desiderentur, non tamen ex radicibus, floribus, succis, serapiis, & aliis confecta contemni debent. nam licet in illis plurimum contineatur efficaciae: nihil tamen his inesse nemo dixerit. Mathetes, Fueruntne ueteres omnino chemiae imperiti? Extractiones hydrageri, sulphuris salis ante Theophrastum. Geron, Nequaquam. sed extiterunt etiam ante illum: qui liquorem aquosum, uulgo mercurium dictum, sulfur, & salem ex herbis elicere: adhaec non solum aquas, sed etiam olea potuerunt: ut in eorum scriptis deprehenditur. Quinetiam Galenus & Hippocrates bene habuerunt perspectum, quod in cinere, qui ex re qualibet post aquosum humorem & aeriam pingue tudinem extractam reliquus manat, salsa materia contineatur. Qui igitur remedia ex auro, argento, aliisque id genus preciosis materiis, ob aegestatem a medicamentariis redimere nequeunt: uilioribus, quae facilius comparantur, non sine fructu uti possunt, sed alia ratione, & modo, quam hactenus in lalia, Gallia, Germania & Anglia factitatum est. Mathetes, Eam mihi recenseas obsecro? Geron, Primum medici ad aegros accersiti purgatiunculam, aut uenae incisionem: Communis quondam medendi methodus. deinde serapia cum aquis destillatitiis tamdiu propinant, donec concoctionis notae appareant, siue uir, na flauescat, & in ea album, laeue, & aequale subsideat: posthaec, morbo uix cognito, ualentiora purgantia dari, oleaque aegris inungi, & quedam aluo ducende apta per inferiora infundi iubent: item cum nihil sub his proficitur, aut eger offenditur, ut sepe accidit, ad alia serapia ac medicamenta se conuertunt. Insuper si neque per haec aliquid efficitur, plures alii medici etiam aduocantur: qui morbo utcunque intellecto, eiusque causa tam exteriori, quam interiori, & signis, aegri temperamento, consuetudine, moribus, uitae genere, & medicamentis antea exhibitis, inter se deliberant, cogitantque de nouis praescribendis. Quae cum etiam nihil promouerint, tandem morbum curatu difficilem, & diuturnum fore praenunciant. Postremo ad lignum Indicum, aut balneas naturales, tanquam ad extremum asylum confugiunt, ibique persistunt. Ubi iam aeger ex his etiam nihil commodi senserit, rursus alii medici non tantum semel, uel bis, terue, sed etiam saepius quandoque consuluntur: & si neque hi malum istud tollant, insanabile & desperatum esse dicunt: quod tamen per se frequenter definit, aut a uetula quadam curatur, non sine maximo celebrium illorum medicorum dedecore & ignominia. Tales merito reprehendi: periti uero, & bene de republica meriti, laudari debent. Longe praestat enim paucis alimentorum medicinalium decoctis, que proprie contra morbum pugnant, uti, quam tam multis & copiosis serapiis, & aquis destillatitiis uentriculum infestare. Qui aliquid materiae morbi concoctae serapiis educunt, salutariter medicantur: qui autem crudam ac minus coctam mouent, delinquunt. Quanuis autem haec curatio, quae serapiis perficitur, leuiores morbos, praecipue febres propellat: grauiores tamen nullos, ut comitialem, contractionem membrorum, aquam subter cutem, dolores colicos omnes, melancholiam, resolutionem, & id genus alios tollere potest. Mathetes, Qua de causa? Geron, Quia hi ex crassiore humorum materia nimis concreta, uel adusta procreari solent. Mathetes, Quibus Theophrastus medicamentis difficiles istos curari docet? Medicamenta Paracelsica. Geron, Fossilibus quidem, sulfure, stybio, chalcantho, sale nitro, hydrargyro, auro, argento, plumbo, & ferro: ex gemmis uero, margaritis, corallis, rubinis, smaragdis, sapphyris berillis, & crystallis. At eximiis corporis partibus singulis sua prescribit remedia familiaria: ut cordi, aurum, margaritas & corallia: cerebro, argenti oleum, calcanthum: pulmoni sulfur: iecori, Rheubarbarum. Mathetes, Cur ueteres minus his efficatia medicamenta, exhibebant? Geron, Quia cum prima hominum aetate boni adhuc mores uigebant, solis herbis, randicibus, fructibus, & seminibus simpliciter paratis, ad bonam quidem ualetudi nem retinendam, malam uero comprimendam indigebant. Sequenti uero seculo, quia desidia & luxuria illos iam corrupuerat, morbi grauiores oriebantur: qui lacrymas quoque arborum resinas & gummi, nec non aromata, aliosque terrae & maris foetus requirebant: qauos partim Arabum familiae, partim Indiae populi suppeditabant. Theophrastus chemicam renouauit. Olim permulta remedia Chemici insignes repererunt: quae postea multis annis fere perdita Theophrastus nuper quasi de integro restituit, locupletamuitque aquis, liquoribus, salibus, oleisque: quorum paulo ante mentionem fecimus. Mathetes, Quibus de causis ille ab antiquis, & eorum discipulis discedendum esse putauit? Cur Theophrastus a ueteribus medicis dissentiat. Geron, Plures ob causas. Primum sane quod illos, neque uera propriaque rerum principia & materiam nouisse, neque idonea quibusque morbis remedia, uel praeparasse, uel adhibuisse arbitratus sit. item quod grauiores affectus sicut comitialem, uel podagricum, uel elephantiacum, uel aquam subter cutem, pro insanabilibus & desperatis habuerint. quae φυσιολογία graece dicitur, a subtili curiosaque corporis humaquid Hippocratici, Galenicique ad Theophrasti conuicia respondeant. Secundo, quod illi rerum naturalium contemplationem, ni consectione inceperint, quam ipse non multum adeo momenti ad morborum cognitionem, curationemque adferre, neque cum affectuum ( quos Galenici secundum homminis partes recensent ) ratione conuenire coneordareque existimarit: quamuis ob hoc potissimum doctrina ista anatomica aliis praeponi deberet. adhaec quod etiamsi iidem Galenici prolixiores in libris suis anatomicis existant, tamen plurimas insignes partes; quae in maximis affectibus sunt obseruandae, omiserint; aut prorsus ignorarint: qualis est saniosa illa articulorum aqua in podagra: nec non ossiculum illud triangulare, quod in syncipite comitiali morbo, insaniaque laborantium, licet non omnium inuenitur: Paracelsus breuem anatomen desiderat. & complures id genus aliae. Cuius rei gratia Theophrastus compendiosam ac simplicem quandam corporis humani anatomen, utiliorem commodioremque quam prolixam illam Galeni, & aliorum esse affirmauit: praesertim si etiam inquiratur quantum minor mundus, hoc est homo ( quem Aristoteles sua lingua μικρονωσμον appellat ) cum maiore conueniat. nam hunc firmissimum totius medicinae fundamentum esse praedicauit. Tria rerum principia Theophrasti. Tertio, quod ueteres illi omnia ex quatuor elementis, & morbos quoque ex totidem humoribus sanguine, pituita, & utraque bile generari opinati sintur: tum tria tantum ipsius iudicio horum sint principia, ut mercurius, sulfur, & sal. Quarto quod morborum signa partim uera, partim falsa prodiderint, temporum uero mutationes non obseruarint: quibus cum fatum indies magis magisque uariet, & mundus ex longa celi reuolutione, diuersisque circunstantibus periodis in contrarietatem sese pellentibus pariter senescat, eoque res omnes indies fiant deteriores, morbi in mirabiles formas transeunt: sic ut alii ex aliis uel orti, uel inuicem sint permisti: quod in lue uenerea, aqua inter cutem, & in aliis id genus uitiis est manifestum. Quinto, quod & ueteres, & recentiores siue Graeci, siue Mauritani, tam internarum, quam externarum partium corporis affectuum curationes ineptissime descripserint. Sexto, quod iidem omnis generis affectus ex humoribus, tanquam proxima & continente causa excitatos, medicamentis prope similibus tum immutantibus, tum purgantibus pariter cum roborantibus curandos esse tradiderint. Septimo, quod nulla fere propria singulorum morborum medicamenta habeant. nam si ordine illos conscripsissent, haec certe ipsis subiecissent. Octauo, quod falsam in medendi ratione legem constituerint, qua morbos contrarios, contrariis remediis curari iusserunt. Nono, quod praecipuas remediorum species, nempe sanguinis detractionem, purgationemque, primis morborum generibus, ut simplici, composito, & communi, male prescripserint. nam etsi illae morbis uaria ratione prodesse queant, tamen ueteres, & eorum sectatores non recta uia & ratione omnino in illis processisse opinatur. Decimo, quod nulla propemodum medicamenta, aut simplicia, aut composita, in id quod titulo promittunt, efficacia apud illos inueniantur: quanquam aliquot illorum formule non prorsus absurde paratae, sed interdum usu commode deprehendantur. Undecimo quod ipsi artis pyronomice seu chemice fuerint imperiti: sine qua nullum medicamentum salutare, sed uenenosum potius esse Theophrastus existimat. omitto complura alia, que ille ueteres ignorasse dicit. Mathe. Quid Hippocratis & Galeni imitatores ad hec Paracelsi conuicia respondent? Geron, Quod si ille Platonem & Aristotelem, ipsumque Hippocratem, & alios Alclepiadas sua lingua loquentes intelligere potuisset, non tam iniquus seuerusque in eos iudex fuisset, neque principiorum rerum imperitos, se uero, & medicorum & philosophorum ex omni aetate principem, & monarcham appellasset: quasi nullus ante illum scriptorum medicinam, aliasque scientias necessarias tradiderit: Paracelsus ob linguae Graecae ignorantiam Hippocratem non poturit intelligere. cum tamen nihil sit dictum, quod non sit dictum prius. Optarent sane Galenici, ut libri illius, uel latine, uel rgaece conscripti essent: quo facilius eum possent intelligere. Quia uero Germanico sermone, eoque non propriis uocabulis, sed alienis sunt compositi, sic ut ne discipuli quidem eius intelligant, quis recte de ipsis iudicare queat? Mathetes, Cur non sicut hominem eruditum decet, lingua potius elegantiori illos conscripsit? Geron, Recte quaeris: cum ipse omnes linguas ex Caballa sua facile addiscere potuisset. sed maluit uulgo potius quam eruditis & probis uiris inseruire. Quamuis autem nonnulli eius sectatores, illos in latinam, graecam, & gallicam esse translatos dicant: in nulla tamen earum uel excusi, uel manuscripti usquam apparent extantque. Cum enim Theophrastus orbem hunc commentariis suis indignum esse censuerit, eoque suo tempore nulli uel amico, uel discipulo illos comunicarit, sed intra muros potius incluserit, quis ipsos in aliam linguam conuersos fuisse credat? praesertim cum nemo eadem propter obscuritatem intelligere potuerit. Mathe. Paratelsus parum candidus in discipulos. Nuncquid Paracelsus tam male fidus in discipulos suos famulosque extitit, ut quod ab aliis accepit, sicut indubie accepit, impartiri illis non sit dignatus? Geron, Sic audiui, & res ipsa declarat. solent enim hodie etiam eius imitatores tam in fidi erga optimos quosque uiros esse, u t uiliores eiusdem libros quos furto compararunt, in lucem edant: praestantiores autem occultent retineantque, aut certe corruptos, non integros magno precio uendant, ex alienoque labore quaestum faciant: omnes alios medicos, qui Theophrasti libros non habent, prae se contemnant, infament, & tanquam perniciosos homines execrentur: cum tamen ipsi non eruditiores sint, quam quiuis mechanici, ac fabri ferrarii carbonariique, mendaciorum magis, quam ueritatis studiosi. Mathetes, Extantne mirabilium illarum Theophrasti curationum, de quibus sectatores eius multa gloriantur, exempla? Geron, Multa opinor. sed hoc interea uiros prudentes & pios grauiter offendit, quod a spiritibus malignis remedia morborum arte magica comparari iubeat, doceatque nihil referre Deusne, an Satanas: bonine, an mali angeli aegrotis succurrant. hos nanque a Deo coactos: illos uero sua sponte hominibus benefacere. Mathetes, Hoc ne de Theophrasto, ut homine Christiano dici licet? Geron, Quidam illius imitatores non obscuri, in libroquem ille propria manu conscripsit de morbo comitiali, uel ut ipse loquitur, de caduco, inuenisse affirment. sed de eiusmodi rebus nolo hic esse proxilior, ne quis me laudis & gloriae aliquid ei detrahere uelle existimet. Mathetes, Quid Galenici ad sententiam illius de compendiosa & prolixa nimium consectione anatomica referunt? Geron, Se quoque breuiorem, praesertim partium non adeo nobilium, pluris quam longiorem facere. Anatome fundamentum medicinae. quod autem anatome non sit addiscenda, nemo sanae mentis consulet, cum illa maximum medicinae cognoscendae faciundaeque sit fundamentum. Sed mirum non est Theophrastum minoris consectiones anatomicas facere, cum ipse sua aetate ob praeceptorum difficultatem, in illis non decenter satis uersari potuerit, patris precepto in illa Chemie parte, qua aurum ex aliis metallis conficitur, obtemperare coactus. Hinc etiam hodie complures Chemiste, & alii mechanici proprio magisterio relicto, in medicinae studium insiliunt, tanquam porci in rosas. Mathetes, Cur antiqui partes quasdam necessarias in corporis humani confectione omiserunt? Chemici fabri & medici. Geron, Quia ante illa tempora fuerunt incognitae: postea uero in iis tantum, qui morbum comitialem, uel insaniam experiuntur, inuentae: Partes quaedam corporis incognitae. eo quod contra eosdem morbos essent usui. Mathetes, Uerumne est, quod ueteres minoris mundi naturam cum maiore non contulerint? Geron, Minime, sed eodem modo, uel accuratius, quam Thophrastus utrunque mundum indagarunt. Mathetes, Tam longene ueteres a Paracelso dissident, ut non possint inuicem conciliari? Geron, Non certe. habent enim utrique principia quidem, aliaque multa diuersa, sed pauca contraria statuunt. nam tria antiquorum principia recepta, tribus Theophrasti a natura demonstratis conueniunt, & haec rursus illis. sic itaque Theophrastica principia, sub Aristotelicis continentur: sed illa sensibus, haec cogitationi sunt propiora. Quod rursus ueteres quatuor elementorum nomine intellexerunt, id Theophrastus trium principiorum, & spiritus, qui eis inest, uocabulo compraehendit. sulfur nanque igni: sal, terrae: liquor, siue, ab ut ille ait, mercurius; aquae: spiritus, aeri respondet. Mathetes, Quae sunt in Theophrasto a ueteribus diuersa? Geron, Humidum in carne, sanguis in uenis, & arteriis, pinguedo in crassitie, & uisus in neruis, eorumque similibus. Item quod ille omnes morbos elementis, tribusque principiis attribuat, atque ex his curationem eorum petendam contendat: ueteres autem quatuor humoribus: quos ille nusquam in corpore posse demonstrari affirmat, cum tamen in purgationibus inimoderatis primo humorem, que medicamentum peculiare attraxerit educi constet: deinde alios ordine: postremo sanguinem. Neutrorum igitur siue ueterum, siue Theophfrasti medicina in totum reiicienda, neque sic amplectenda, ut si que alia melior inuenta fuerit, huic quoque locum relinquamus. Semper enim secundadies, prioris magister est. Ueterum sane medicina propter auctoritatem primum obtinere locum debet: recentiorum, si quid primae attulerit, aut in ea correxerit, contemnenda non est, sed ambae simul conferri debent, & quicquid melius in utraque fuerit, retineri. Utinam Galenus omnia sua breuius accuratiusque complexus fuisset: Theophrastus autem apertius, & candidius edidisset. quia uero sua singuli habent uitia, & errores, suasque rursus uirtutes & certitudinem, optima quaeque ex utrisque deligenda uidentur. Mathetes, Quomodo igitur medicine candidatus in hac professorum controuersia se gerat, ne oleum & operam in ea condiscenda perdat? Geron, Ueterum medicinam prius addiscet, in eaque aliquandiu uersari, & communes morborum curationes exercere debebit. Post hanc satis perceptam, Theophrasticam inuestigare & cognoscere incipiet. Ita nanque summa cum laude, & aegrorum commodo officium suum praestare ac scire poterit, quid fructus ex Galeno, quid contra incommodi compararit: item qua in re Theophrasti scientia illi inseruire: in qua minus possit. Quod si Theophrasticam ante ueterum medicinam perdiscere malis, consuetum medendi morem uilipendes, nullaque methodo curationes exequeris. Plaerique hodie sic agunt, & antiquorum libros, quos nunquam uel lege runt, uel intellexerunt, tanquam inutiles comburunt. Mathetes, Si ergo Ueterum medicinam propter auctoritatem praediscendam, nouorum uero postea, oro te, ut quemadmodum incepisti, exercitationem usumque medicinae ueteris pergas absoluere. Geron, Reuoces igitur in memoriam, morbos primum in duas species diuidi, sic ut alii sint acuti, alii longi. Morborum diuisio. Quidam enim breues utique sunt, qui cito uel tollunt hominem, uel ipsi cito finiuntur: quidam longi, sub quibus neque sanitas in propinquo, neque exitium est. alii modo acuti, modo longi sunt: alii neque acuti dici possunt, quia non perimunt: alii neque longi, quia si occuritur, facile sanantur: adhec nonnulli in totis corporibus, nonnulli in partibus consistunt. Math. Qui in simplicibus oriuntur? Ger. Intemperies calida, aut frigida: humida aut sicca: item laxitas & & mollities: nec non corruptio, & putredo. Mathetes, Que uitia sunt humorum, & aliorum, quae in corpore continentur? Geron, Intemperies & corruptio: Morbi simplicet. nec non copia, quae Graecis πλη¬ θώρα dicitur: uel nimia agitatio fluxioque: item crassities, uel tenuitas: acrimonia, uel lentor uisci modo glutinosus. Mathetes, Quando partes compositae, siue instrumentariae uitiatae dicuntur? Geron, Cum meatus earum laeues, aut asperi: angusti, aut latiores: densi, aut rari: clausi, aut aperti sunt. Mathetes, Quibus remediis simplices isti affectus curari debent? Geron, Simplicibus contrariis: simplicium affectuum remedia Tempus ad calidam & frigidam intemperiem corrigendum. idque adeo facile fieri potest, ut nulla ad hoc arte peculiari, sed communi tantum animi notione sit opus: modo natura morbi sit tibi perspecta. Si nanque corpus, uel humor, uel aliud, quod in illo continetur, plus iusto incaluerit, sic ut causa eius efficiens desierit, solo refrigerante auxilio ad mediocritatem reuocatur: si frigidius, calefaciente: si humidius, siccante: sin autem siccans, humectante praesidio. Denique si materia humorum copiosior urget, adimentibus: sin eadem deficit, adiicientibus utendum est. Mathetes, Quo tempore calida intemperies discutitur? Geron, Eodem ac frigida. quamuis autem caloris maior, quam frigoris sit efficatia, illi tamen affecti corporis intem peries aduersa magis resistit. frigori autem urgenti, ut minus efficaci, minor quoque corporis offensi aduersaria intemperies occurrit. unde fit, ut aequali tempore uires suas exerceant, effectusque obtineant. Mathetes, Quorum auxiliorum usus tutior mitiorque existit? Quorum auxiliorum usus tutior. Geron, Calidorum, nam frigida, dum calorem naturae contrarium restinguere incipiunt, natiuo pariter negotium facessunt: calida uero, dum frigus pellunt, natiuum similiter calorem excitant, fouentque. Quinetiam genuinus corporis calor ascititio tanquam auxiliarius opitulatur, ut facilius mitiusque externum frigus expellat, eoque frigida intemperies, praesertim recens & leuis securius, ac lenius, quam calida auffertur. Intemperies frigida recens ac inueterata quid differant. inueterata autem consumataque difficilius multo, quam calida remediis cedit: sicut extrema senectus insito calore destituta, mortique iam proxima, minus sanari, quam febris hectica potest. eodem modo sicca intemperies tardius omnino, ac difficilius, quam humida tollitur. Si morbi species incognita quid a genaum. Mathetes, Quid si morbi species obscurior nondum mihi penitus cognita perspectaque fuerit? Geron, Huic remedia adhibere ne festines; sed rem totam naturae commitas. hec enim bona uiuendi ratione adiuta, aut morbum profligabit, aut patefaciet, forasque euocabit. Mathetes, Qua igitur uia & ordine singuli quique morbi legitime curari possunt? Geron, Primum causae eorum inquiri, eaeque prius tolli debent. quam diu enim hae perstiterint, morbi quoque remanebunt, neque in totum depellentur. Quantum uero ex his amouetur, tantum quoque continentes cause ipsos augent. uerum quanuis etiam morbi interdum leuiores euadant, minime tamen perfectam curationem recipiunt. At si nondum adhuc radices egerint, non raro toti causis prius sublatis, excindi possunt. Si uero iam pars quaedam eorum est genita, quaedam autem ex noua origine continue accrescit, tunc morbi, causis licet amotis, tolli nequeunt: alias tamen causae primum, deinde affectus curari debent, raro adeo usque illi euelli possunt, ut nihil deinceps ex ipsis recrescat. Causae morborum primum tollendae. At si causae longius quodammodo continuentur, sic ut aliae ex aliis progignantur, tunc ex suo quaeque ordine submouendae erunt: Plures causae qui ordine tollendae. initio quidem principes: deinde fecundariae: paulatim relique: tandemque morbi ipsi, suo cuique remedio adhibito. Hanc sane artificiosam medendi rationem, neque uulgares medici, neque medicamentarii, multo minus priuati homines, & literarum imperiti exercere possunt. Artificiosae modendi ratio. Mathetes, Exemplo eam declares? Geron, Si chylus uentriculi ex longiore, & immodico alterius materiae impurae calidiorisque usu factus acrior, penuriaque alterius in iecur raptus, bilem multam, & uitiosos humores progignat, posteaque in uenis facile corrumpatur, & putrescat: febris statim eiusque symptomata succedunt. hic primum causas, quae uitiosam illam materiam in uentriculo progignunt, educes: mox omnem humorum colluuiem, putredinis fomitem expurgabis: postremo quicquid caloris alieni, uel in humoribus, uel in ipsis partibus reliquum est, extingues. Mathetes, Alio exemplo interpreteris obsecro. Geron, Faciam, tu aduerte diligenter. Quood si destillatio cerebri ex nimio recrementorum prouentu nata infestet: hanc autem frigida humidaque illius intemperies, uel alimentorum refrigerantium usus, uel aeris frigidi occursus excitarit, primum statim illa tum uictu, tum aliis remediis corrigi debet: mox excrementa tolli: quibus sublatis, hec protinus conquiescet. atque ita quilibet simplex affectus curabitur. Mathetes, Quomodo connexi morbi, aut mutuo se consequentes discutiuntur? Simplicis cuiusque affectus curatio methodica. Geron, Eo sigillatim ordine, quo sibi mutua origine succedunt. Connexorum morborum curatio. prior nanque statim per initia tolli debet. Destillatio frequens quo pacto curanda. uerbi gratia si frequentior illa destillatio tandem in uentriculum illabatur, nullum huius uitium, siue nausea sit, siue cibi fastidium, siue concoctionis impedimentum, amoueri potest, nisi hic antea sit expurgatus. uerum id omnino fieri nequit, antequam humorum e cerebro in eundem destillatio sit inhibita: non autem inhiberi solet, nisi cerebrum prius humidis materiis sit liberatum, frigidaque intemperies illorum effectrix sit amota. Itaque primum frigidior coeli intemperies, nisi aliud quippiam magis urgeat, emendari debet: deinde quicquid excrementi, procreatum est, expurgari: & si quid postea gignatur, id in nares cursu naturali deriuari oportet. Ubi humor, qui illac destillat, sublatus auersusque fuerit, uentriculus omnino inaniri debet, donec nihil in eo sit reliquum, & casus, qui egrum affligebant, euanuerint. Atque hec est uera, acurataque medendi ratio, ex causarum affectuum que cognitione instituta. Mathetes, Quid uocas affectus nanaturae contrarios? Affectus naturae contrarii quid. Geron, Uel morbos, uel interiores eorum causas, siue partibus ipsis, siue contentis inhaerescant, siue ea, quae illis superueniant. Symptomata morbis ablatis euanesant sicut morbi causis. haec quidem plaerunque illis interiecta apparent: nullam autem propriam curationem exigunt: neque contrarium ipsis quicquam e diuerso opponitur: eo quod ipsa quoque affectibus sublatis statim euanescant. Mathetes, Qua ratione morbi disiuncti curantur? Morbi discuncti siue multi. Geron, Singuli sua peculiari, adeo enim sedibus inter se distant, ut sua cuique remedia caeteris intactis adhiberi queant. iam etiam iidem tum singulatim, tum generatim omnes curari possunt: parumque refert, cui primum remedia propria applices. Morbi impliciti quomodo curentur. Mathetes, Quomodo morbi colligati, implicitique, siue compositi sanari possunt? Geron, Insigni quadam ratione & uia. Cum enim tam uicinis partibus insideant, ut communiter functiones earum remorentur, uix propriam seorsum curationem recipiunt: compositorum autem sanatio, longe magis est implicata. nam cum uni eidemque particulae penitus inhaerescant, quasique in unum coeant, quodcunque remedium unum quendam attingit, idem reliquos etiam simul accedet. Mathetes, Cum igitur nulla propria remedia neque compositis, neque impliciatis singulis morbis scorsum licet accommodare, neque omnium curatio eodem tempore probe tentari potest, quomodo me in hisce geram? Geron, Eam in primis rationem adhibeas, ut hunc morbum primo, illum secundo, alium tertio, alium quarto denique ordine sanandum suscipias. Morbi interdum consentiunt. Mathetes, Qui accidit, cur morbi adeo uarie concurrant? Geron, Interdum, quod omnino consentiant, quando unius curatio alteri quoque sanando conducit: aut certe non obest: interdum quod dissentiant: quando utriuslibet curatio alteri incommodat, moramque inducit: Morbi aliquando discordant. interdum quod partim consentiant, partim discordent: atque ea lege curatio alteri tum prodest, tum obest. Mathetes, Quid si impliciti morbi, atque compositi infestent, qui aut congruunt, aut minime discrepant? Geron, Hos licet seorsum & pariter curare. cumque id fit separatim, ab quolibet incipere licet. Mathetes, Eius exemplum obsecro adferas? Exemplum morborum implicitorum. Geron, Si oculus affectibus implicitis, nempe suffusione, & albugine laboret, quorum sedes sunt proximae, illa potest acu, albugine substante, haec suffusione permanente discuti: nec non ambae illae simul, si placeat, curando tolli. Eodem modo iecur frigida intemperie simul & obstructione simplici occupari solet: ex quarum permistione morbus est compositus. Mathetes, Quo pacto is, & quibus remediis corrigi potest? Geron, Intemperies quidem medicamentis: quae obstructionem neque extricent, neque duplicent, & hanc quoque explicare, intemperie remanente nec non utramque etiam simul, iisdemque remediis tollere licet. Mathetes. Quid porro agendum, si simplices, aut compositi morbi omnino dissentiant? Geron, Neque prorsus huic, neque illi, sed utrique mediocritate quadam, & contrariorum permixtione succurrendum. Inflammationis incrementi remedia. Sic inflammationis augmento resistendo remedia astringentia reprimentiaque digerentibus permiscentur: uentriculum autem frigidiorem, & iecur calidius temperata iuuant: Uentriculi frigidioris & iocinoris calidioris auxilia temperata. item quae ex calidis frigidisque conflata sunt: nec non usus modo horum, modo illorum alternis uicibus opitulatur. At ubi ambo affectus increscendo uires assumpserint, quia contraria presidia requirunt, difficulter sanescunt, ac plaerunque desperati in sanabilesque permanent. Morbi desperati & insanabilis. Quod si impliciti morbi partim consentiant: Curatio a quo incipienda est, cum morbi partim consentiunt partim dissident. partim dissentiant, ab eo curatio illorum incipienda est, quod alteri nequaquam officit, & sine quo alterum curari absolute nequit. Sic fit cum albugo lippitudini implicatur: quia autem hec acribus detergi nequit, quin noua fluxio excitetur, & inflamatio intendatur: Albugo lippitudini implicata quando curetur. hec quidem inprimis curari, mox uero albugo abstergi debet. Ulcus uacuum inflammationi coniunctum quo pacto curetur. Simili modo cum ulcus cauum, & inflammationi coniunctum partem quandam occupat, neque conglutinari, neque ad cicatricem perduci oportet, nisi carne prius impleatur. non autem impleri bene potest, nisi ipsa imflammatione declinata, sedataque pristinam temperiem receperit. Quia uero cicatrici inducendae idonea carnis generationem impediunt: eo quod ualenter exiccent: carni uero gignendae apta, inflammationem augeant, primum hanc resolui conuenit. Id enim nisi fiat, curatio perfici nequit: hoc est, neque ulcus carne impleri, neque idem denique cicatrice obduci potest. Cui inter affectus connexos primum succurendum. Mathetes, Cui inter affectus connexos primum succurrere oportet? Geron, Urgentiori, idque ordine praepostero. Mathetes, A quo igitur incipienda est curatio? Geron, Ab eo, unde potissimum aegro periculum imminet: atque huc in primis medicus consilium suum dirigere debet. Mathetes, Quot modis affectus urget, & periculosus est? Affectus quot modis urgeat. Geron, Trifariam: uel quod ipse magnus sit, uel quod lesa functio insignis existat, uel quod facultatis que corpus uniuersum gubernat, offensio sit grandior. Mathet. Qui horum affectuum est periculosissimus? Affectuum quis periculosissimus Unde curatio incipienda, si periculum est a laesa functione, uel a magnitudinae affectus. Geron, Qui generalem facultatem deprimit, uiresque corporis gubernatrices conuellit. quarum conseruationis gratia, omnis curatio instituitur: hunc sequitur, qui eximiam quandam functionem offendit. Mathetes, Quiminus hoc est periculosus? Geron, Qui magnus quidem existit: sed absque praestantis functionis, aut uirium factura. Mathetes, A quo curationem exordiri oportet, si quando periculum, uel a functione lesa, uel ab affectus magnitudine grauius, quam a uirium iactur aegro impendet? Geron, Ab alterutro: atque in id, quod est grauissimum, omni cura & cogitatione primum incumbendum est, siue id ante susceptam curationem iam proueneritu, siue recens dum legitima adhibetur curatio, intercedat. Grauissimum, quid. Mathetes, Quid uocas grauissimum? Geron, Id quod maxime aegrum in uitae discrimen adducit, uel quod aegrum grauissime excruciat. Mathetes, Hec oro mi praeceptor nonnihil etiam explanes? Geron, Reuoces in memoriam, quae de frigidiore illa uentriculi intemperie; eiusque cruditate ex cerebri destillatione contracta, omnique eius curatione legitima docui. Math. Satis eius memini? In destillatione Cerelriin uentriculum a quo curatio exordienda In uentriculi languore quid inprimis agendum. Geron, Bene est: sed hoc preterea cognoscas: cum destillatio interdum adeo est frigida, ut totus eger inhorrescat, & uix possit pedibus consistere, tunc priium uis & magnitudo morbi leni ri debet: deinde destillatio, eius causa sisti, sicut aestuosus febris a dor, plerunque causa intermissa, restinguitur. Preterea, si uentriculi cupiditas pituitae congestae uitio, debilitatur; natiuusque eius calor adeo remittit, ut nihil concoquat, sinatque id, quodcunque assumitur, aut crudum per aluum deiici, aut uomitione reddi: tunc lese functionis necessitas, medicum huc compellit, ut inprimis uentriculum expurget, antequam omnis incidens destillatio sistatur. Rursus, si eadem pituita in os uentriculi sic defigatur, ipsumque tam ualde grauet molestetque, ut frigidos sudores, uiriumque defectionem, ac syncopen accersat, tunc sane curationis uiam ac rationem maxime inuerti oportetu, ac omnibus praetermissis festinandum, ut pituita accurrate abstergatur. Incursus curandi ordo. Cum igitur tria haec uitia concurrunt, postremum omnium maxime urgere solet, nisi morbi magnitudo, aut laesae functionis uitium, quod rarissime accidit, plus negotii facessat. Mathetes, Estne huiusmodi curatio legitima? Geron, Minime, sed extra ordinem: alias enim posterioris mali curatio, prioribus prodesse: alias obesse solet. Mathetes, In quibus obesse? Geron, In his, quae iam com3 memoraui. Quibus enim remediis posteriora uitia, iisdem etiam priora tolluntur. eodem nanque medicamento pituita e cerebro, ut ex uentriculo expurgari potest. Quod si posterioris mali curatio priori neque conducat, neque officiat, non utique magna celeritate absolui potest, sed fere longius producitur. Mathetes, Quid si duo mala uno tempore urgeant? Duo mala uno tempore urgentia. Geron, Uehementiori semper magis occurrendum, aliis tamen quoad fieri potest, minime neglectis. Mathetes, Quid agendum, si eius uitii quod magis urget, curatio ceteris omnino absit, contrariaque postulet remedia, dum illi soli studemus? Geron, Reliqua uitia deteriora fieri oportet: Uigentiori malo semper magis obsistendum. quorum deinde curatio methodica, uel difficilior, uel certe longior futura sit. Quanquam optabilius fuerit, tardius curari, quam urgentiori malo infestari, & aegri uires conuelli. nam offensio tolerabilior est, quam interitus. qui enim propriam curandi uiam, ac rationem in omnibus nimium pertinaciter postulat, plaerunque hominem simul cum morbo tollit e medio. Quod si pituita, que e cerebro in uentriculum defluxit, uenas tandem inuaserit, adeoque obstruxerit, ut bilis ibi retenta putrida. que, febrem ardentem accenderit: quis adeo imprudens medicus ac imperitus est, qui non potius febri, quae aegrum sit peremptura, quam destillationi sistendae totus incumbant? Febri citius quam destillationi occurrendum quando. quare festinandum illi magis erit, ut inprimis febrem ardentem tum exinanitione, tum refrigerantibus auxiliis discutiat, quam ut destillationi occurrat: Laterum dolor ex frigidorum bu morum influxii curatio. etiamsi quid in hanc peccet, aut magis irritet. Simili ratione in eo laterum dolore agendum est, quem humores frigidi, e capite destillantes, paulatimque menibranae succingenti illapsi excitarunt. Symptomatis grauioris curatio quando tentanda. adhaec grauiori quoque symptomati ex quo uires nimium conuelluntur, inprimis diligenter opitulandum: morbo etiam ipso interdum neglecto. Quamuis enim symptoma, morbo sublato protinus adeo euanescat, ut nusquam in corpore percipiatur: attamen, si graue nimium infestumque fuerit, mox leuari debet, ne laborantem eo uiolenter interimat, ipsaque medendi ratio inuerso ordine tentanda erit. Atque haec sane curatio est symptomatis, non quatenus symptoma, sed uirium offensarum, aut noui cuiusdam uitii causa existit. Quae uires debilitent. Quando consueta curandi ratio seruanda quando rursus mutanda. Nam uigiliae, omnis dolor excrucians, immodica exinanitio, excrementorum suppressio, impedita meatuum transpiratio, tum uires debilitant, tum morbos progignunt. Si igitur symptoma quoddam urgeat, quandiu uires corporis constant, solita quidem medendi uia obseruanda est: non autem contra medicinae legem in aegri gratiam soli resistendum symptomati. sin autem hoc uires resoluat, quam primum ipsi occurrendum est, morbo tantisper intermisso: ille autem omni studio recreandae, ut & morbo obsistere, & toto curationis spatio possint sufficere. Mathetes, Quomodo igitur temperanda sunt omnia? Geron, Ut neque aeger malorum ui grauius infestetur, neque delicata laeuique medicina, qua ille consanuisse uidebatur, mala recrudescant. Mathetes, Audiui qua ratione singulis affectibus idonea remedia inquiri debeant, nunc doceas, quo eadem ordine & regula, applicari oporteat. Geron, Morbo curando paria remedia opponi debent, Exempli causa, si corpis quatuor humeris supra mediocritatem incaluit, medicamentum totidem gradibus frigidum recte adhibetur. Contraria contrariorum remedia. quod autem tribus, aut duobus caloris mediocritatem excessit, affectui etiam totidem numeris frigido conuenit: donec mediocritas quaedam ex mutuo amborum certamine prodeat. quod uero secundo ordine frigidum est, non potest quarto calidum affectum uniuersum, ac una uice sanare, sed aliquam tantum eius portionem adimit. Quamuis enim medicamentum id a uehementiore affectu superetur, quasique obtundatur: ea tamen pugna, aut parem sibi, aut aliquanto minorem illius portionem tollit. Qua de causa remedium affectui curando contrarium alias sane par, alias infirmius hisce fere legibus adhibendum censeo. Leuior affectus quibus curandus. Leuior affectus aequali contrario, semel ac uno tempore summoueri potest: Breuis ac subita curatio. eo quod nullam id corpori seu uiribus uim insignem inferre soleat. Extremis autem morbis, extrema remedia adhiberi iubet. neque exuperans humor parua portione, uel scammonii, uel colocinthidis reiterata Cur furens materia per initia tollenda sit. Hippocrates. Mathet. Cuius rei gratia? Geron, Quia praecipiter sunt & acerrimi, sicuti morbus attonitus similesque: qui hominis uires statim conuellunt, opprimuntque. adhaec, quoniam illis morbis, in quibus materia furit, suoque motu, & inconstanter omnia perturbat, medicamentum ualentissimum protinus ab initio adferre oportet. prestantius enim est, morbum aliquo etiam uirium dispendio discutere, quam permittere, ut eiusmodi materia principem aliquam partem obruat, roburque corporis uniuersum, nullo subsidio statim corruat, concidatque. Affectus mediocris quo pacto adimatur. Mathetes, Quomodo mediocris affectus adimitur? Geron, Lente, ac paulatim, idque securius: eo quod neque praeceps sit, neque periculosus. Hippocrates ideo corpus subito, ac simul exinanire, uel replere: calefacere, uel refrigerare: uel alio quouis modo commouere, periculosum esse docuit. Nam omnia quae sunt nimia, naturae aduersantur: quae uero paulatim fiunt, secura. Mathetes, Qualibus remediis, & quot modis curatio paulatim fieri solet? Geron, Contrariis, siue aequali, siue inferiore ordine a mediocritate recedant, saepius repetitis: si exiguo pondere, aut mensura exhibeantur. quoniam medicina ordine tertio frigida, affectui aequalis ordinis modice oblata, non ex toto ac semel, subitoque morbum discutere: saepius autem reiterata, potest. atque haec sane licet copia non magnopere offendant: temporis tamen processu, qualitatem noxiam aliquam corpori inducunt, ut non tutus admodum sit eius usus. Immodicus enim corporis calor non commode, uel opio, uel manidragora, uel alterco, exigua licet portione repetita extinguitur: cum fructu detrahitur. Duplex curatio. Breuis. Lenta. Mathetes, Quae est inter has duas curandi rationes tutior? Geron, Altera, quae lente paulatimque lenibus fit remediis, iisque contrariis: ut quae inferiore sint ordine, sed tamen repetitis, aut interdum copia maiore adhibitis. Tollunt enim hec omnem affectum sensim, & longo interuallo: sic tamen, ut uires corporis nihil, aut certe minimum detrimenti indesentiant: neque corpus ullam noxiam qualitatem experiatur. Mathetes, Quales ergo remediorum uires esse debent? Geron, Non adeo imbecilles, & languidae, ut nihil fere proficiant. nam morbus uehementior plaerunque sic illas reiicit, & contemnit, ut eis etiamsi repetantur, nihil cedat. ita uero leues esse debent, ut aliquantum iuuent: non autem morbus ob ipsarum lenitatem, quod saepe accidit, exasperetur. Mathetes, Quibus aegris lenis ac tarda morborum curatio est necessaria? Quibus lenis & tarda curatio necessaria. Geron, Uiribus imbecillis: essetque ea semper optanda, nisi morbus uehementior interdum festinare cogeret. Mathetes, Quid si nihil hac medendi ratione succedat, etiamsi omnia recta ratione gerantur? Geron, Non protinus ad aliud est transeundum: uariis tamen multisque uti licet, si medicus in eodem remediorum genere perscueret: ne uni foli naturae assuescens, uim eius negligat, & aspernetur. Mathetes, Conferuntne medicamenta omnibus uitiis contraria? Geron, Nequaquam: sed plaerunque uni, non alteri. Mathetes, Qua de causa? Geron, Quia medicamenta, & corpora nostra proprietates saepe habent communes, quae sola experientia deprehenduntur. Quo medicamento frequenter utendum. Quod igitur permutatione utile compertum fuerit, eo frequenter utendum: quod uero noxium, statim mutari debet. In acutis morbis cito mutandum est, quod nihil prodest: in longis ( quos tempus ut facit, sic etiam soluit ) non statim condemnetur, si quid non profuit: minus uero amoueatur, si quid paulum saltem iuuat: quia profectus tempore expletur. Mathetes, Potestne lene remedium iteratum id praestare paulatim, quod ualidius semel, eodemque tempore? Lene medicementum repetitum, idem quod ualentius praestare potest. Geron, Potest sane, si neque genere, neque agendi modo, naturaque, sed tantum ordine ab alio distet. potest enim plantago, uel copia uel crebro usu, aeque ac semperuiuum semel aut rarius admotum refrigerare: non tamen id efficiet, quod opium: eo quod huic uis stupefaciendi insit. Iam neque agaricus frequentiore usu, id quod semen cucurbitae siluestris praestat: quia uis pituitae crassae, mucosaeque, e summis extremisque corporis partibus attrahendae, huic, non illi medicamento inest. sic autem remedia in qualibet curatione, siue unis, siue pluribus uicibus suscepta temperari debent, ut nihil non in morbo sit discussum: ne contrarium illi genus mediocritate praeterita inducatur. Mathetes, Eodem ne pondere medicamenta omnibus morbis adhiberi debent? Medicamenta quo pondere adbibeantur. Geron, Nequaquam: alius enim alio maior est: deinde partes corporis conformatione, & situ inuicem uariant: atque hemagis, aut minus quam illae sentiunt: uel rariores, aut densiores sunt: Partes corporis qibus differunt Reimedia partis densae. uel aliae in summo corpore sitae: aliae in imo: aliae longius ab sunt uel ab ore, uel ab ea regione, cui remedium imponitur: item nonnulle praestantiores sunt inter eas, que principales dicuntur: & corpus uniuersum gubernant, ut pote cerebrum, cor, & iecur. Praeterea quaedam munus publicum, & toti corpori commune habent, ut pulmo, uentriculus, intestina, renes, uesica: & his inseruientes uenae, arteriae, & nerui: quaedam est priuata, sibi duntaxat, non aliis utilis: postremo aliqua acuto sensu, aliqua obtuso praedita est. His sic animaduersis, remedii quantitas, atque uis immutari solet. Mathetes, Quae remedia pars densa postulat? Geron, Ualentiora, & quae magis extenuant: quorum uis interiores partes, ut renes, iecur & alias quascunque solidas penetrare potest. Partis rarae. Mathetes, Quae uero pars rarior? Geron, Mitiora, ut lien, pulmo, musculorum caro. Mathetes, Quale remedium affectus summa corporis infestans requirit? Geron, Par quodammodo. Mathetes, Quale in alto latens? Affectus in summo extans, quale postulet auxilium. Geron, Ualentius, & quod magis extenuat. fortius enim iecori inflammato, quam ab domini, extrinsecus imponi debet. Sic etiam uehementiora assumi in affectis renibus, quam in uentriculo conuenit. Mathetes, Quam ob causam? Geron, Quia haec uiribus adhuc integris predita, uentriculo illabuntur: ad renes autem perueniunt, cum hebetiora imbecillioraque iam sunt reddita: non autem qualia sunt assumpta. nam longior uia est per uiscera multasque partes, in quibus remedia aliis humoribus permiscentur, multumque immutantur. Ideo pro itineris longitudine, & partium; quas transeunt, numero, longem acriora uehementioraque deligi debent. Principis partis remedium. Mathetes, Quae tandem praestantiores partes exigunt? Geron, Leniora: ne facultas ipsarum uitae conseruandae necessaria uehementiorum usu, & contagione offendatur, aut dissipetur. Mathetes. Quae auxilia pars ignobilis, & priuata tolerat? Geron, Uehementiora, & quanta morbi magnitudo exigit. Mathetes, Quod remedium principi parti affectae conuenit? Geron, Nullum, quod nimium relaxet, uel refrigeret, uel aliena & occulta qualitate polleat, nisi id semper roborandi uim quandam obtineat. Mathetes, Quae sensu praestantes uel oculi, uel os uentriculi postulant? Geron, Lenia, non autem uehementia acri aque medicamenta sine incommodo sustinere possunt. Atque haec sunt omnia, ex quibus remediorum quantitas in morbis necessaria obseruari debeat. Nam ex his, & morbi magnitudine cognita, deprehendi potest, quam ualido, cuiusque ordinis, & ponderis remedio utendum sit: si affectum uniuersum, unaque uice amouere uoles: aut quoties, & quandiu eo utendum sit, si lente & paulatim tollere cogites. Mathetes, Quousque in curatione pergendum erit? Geron, Donec aeger in pristinum statum redierit. hunc autem quamuis uitiosum acceperit, conseruabit: non autem in meliorem reuocare conabitur, antequam morbus desierit: Quousque curatio promouenda. nisi ille huius, aut causa fuerit, aut eius curationem impedierit. Ubi uero morbus ablatus fuerit, & uires recreatae: tum demum, si quid uetustioris uitii supererit, id paulatim, & longiore temporis spatio amouere conuenit. Quae enim longiore interuallo sunt conflata, sensim etiam sumouere: Longius contracta tardius curari, breui generata, citius oportet. quae breui, subito oportet: ut tempora, quibus morbi generantur, curationi eorum respondeant. Mathetes, Quid si remedii quantitatem artificio assequi nequeam? Si quantitas remedii artificio deprehendi nequeat. Geron, Omnia paulatim curando ages, donec aeger sibi restitutus, pristinasque uitae actiones recepisse uideatur. Mathetes Potestne aliquis ex morbo in pristinum, perindeque ac antea salubrem statum redire? Geron, Cum febris, causa eius sublata, perfecte sanatur: corpus non modo ad pristinam ualetudinem, uerum etiam saepe ad multo meliorem, quam quae ante febrim fuerat, reuertitur. Ad meliorem statum reditus quando fiat. At fieri non potest, ut aeger ad habitum similem ei, qui ante morbum, & eius causam fuerat, reuertatur, si morbus sine causa continente exortus fuerit. Qui enim naturalis bonusque erat, ex morbo aliquantum immutatus est: & pars ex affectu nonnihil contraxit, cuius naturam, aut diu, aut perpetuo resipit, manetque illa imbecillior: quod in grauioribus morbis manifestius apparet. Mathetes, Cum iam cuiusque affectus remedium, ipsiusque certam quantitatem intellexerim, quid deinceps notatu dignum restat? Geron, Utendi remedii ratio: Utendi remerdi ratio. item, quod, & cui parti conueniat, quaque forma, & quo tempore abhibendum sit. Mathetes, Quae sunt remediorum facultates? Remediorum facultates. Geron, Alia materiam demunt, alia solum immutant, uitiosumque affectum abigunt. Quae autem duntaxat immutant, siue exteriora sint, siue interiora, parti quam proximae affectae esse adhibenda situs eiusque sedes, & consensus indicant. Cui parti remediae admouenda. Nam affectibus immutandis, remouendisque idonea, externae parti applicari debent, ut que nihil nisi contagione efficiant. Remedia intro sumenda quomodo exhiberi debent. At interioris affectus sedes, ei parti remedia extrinsecus imponenda indicat: quae illi proxima e directo re spondet. Mathetes, Quomodo remedia intro sumenda exhiberi debent? Geron, Id partis consensus, societas, atque uiae in easdem partes tendentes demonstrant. Mathetes, Quae cerebri affectus corrigunt, immutantque? Remedia cerebri affectuum. Geron, Quae capiti, praesertim syncipiti, & coronali commissurae foris adhibentur, quaeque induntur auribus, & quae uel per se, uel suffitu per nares intro penetrant. Mathetes, Quae idem cerebrum immutant? Geron, Uis parua lentaque eorum, quae bibuntur, edunturque. Mathetes, Quae interiorum pulmonis, laterum thoracisque uitiis auxiliantur? Geron, Quae pectori foris imponuntur, quaeque tanquam uapores una cum spiritu attrahuntur: Pulmonis, laterum thorascis auxilia. item quae sensim lambendo, & deglutiendo in arteriam illabuntur: minime uero quae ore accepta in uentrem statim demittuntur. Mathetes, Quae uentriculum, iecur, lienem immutant, corriguntque? Geron, Tum quae foris admouentur, tum quae per os assumuntur. Uentriculi, iecoris, lienis, remedia. Mathetes, Quae intestinis ex usu sunt? Geron, Superioribus, potus magis, quam quae per inferiora induntur: inferioribus ea, quae aluo iniiciuntur magis quam potiones. Mathetes, Quae renibus conferunt? Uesica & uterus per quas partes in aniuntur. Geron, Tum externa, tum intro sumptanec non, quae inferius subduntur. Mathetes, Quae uesicae & utero? Geron, Externa & subiecta. Mathetes, Per quas partes inaniuntur? Geron, Per uenas communes, apertasque uias: in quas natura commode tendit. Mathetes, Que has indicant? Geron, Partis affectae figura, & consensus: in illa quidem continentur spatia, in quae excrementa deponuntur: in hoc autem uiae ostenduntur, per quas excrementa locis certis excipiuntut: & inde alio rursus remittuntur, depellunturque. Quot modis humorum materiae demuntur Uomitio Clyster. Mathetes, Quot modis humorum materiae demuntur? Gerontribus: primus simplex est, ac exinanitio: alter reuulsio: tertius deriuatio appellatur. Grecis prior κένωσις, secundus ἀντί¬ σπασις, postremus παροχέτευσις. Uomitio igitur uentriculum, aut summa praecordia excrementis suis utiliter liberat: Purgatio. clyster, intestina: Sanguinis detractio. purgatio, uiscera, & uenas miseraicas: maiores autem, sanguinis detractio: uapores sudoresue, corporis habitum. atque haec simplex uocatur inanitio: reuulsio autem ex humoris motu noscitur. nam si constat, ex qua parte, & in quam ille defluat: facile est ipsum in contrariam reuellere. eiusque cursum impedire. Porro sanguis, uel alius quiuis humor cum illo, per uenas copiosius in quamlibet corporis sedem, supra iugulum sitam, irruens, reuelli potest: Ex parte inter iugulam. si cubiti uena caput spectans e regione incidatur. Ubi uero e uenis maioribus in partem aliquam inter iugulum, & renes sitam influat, retrahi potest, si cubiti uenae iecoraria, uulgo basilica dicta, e contrario incisa fuerit. Quod si in eam regionem decumbat, que inter renes, & foemora interiecta est, sanguis reuocatur, modo corpus humoribus plenum sit: Ex parte inter renes & foemora Humores purgatione reueliuntur. quod Graeci πληθωρι¬ κὸν uocant: primum si interior cubiti uena, deinde si talus incidatur: idque e partis affecte directo: sin corpus minime humoribus scateat, sola tali uena incisa satis reuellit. Quod si alii humores in quamuis sedem influant, etiam purgatione reuelluntur: praecipue si e iecore uenisque maioribus, uel in totum corporis habitum, uel in caput, uel in pectoris regionem, uel in renes, uesicam, uterum, uel in crura procumbant. At si humores e iecore, aut liene subito in aluum profluant, uomitu reuelluntur: sicut etiam uomitus alui deiectione repetitur. Deriuatio quot modis fiat. Math. Quot modis fit deriuatio? Geron, Uariis. nam quaecunquae humorum materiae anteriorem cerebri partem occupant, per nares medicamentis idoneis, quae Graeci ἐῤρινα uocant, deriuantur: quae uero summam possident, per commissuras: Errina. quae sedem imam illius tenent, per palatum medicamentis, Graece ἀποφλεγματίσμοις dictis, quasi pituitam educentibus: Apopblegmatismi Formulae medicamentorum quot. que latera obsident, plaerunque per aures: quae posteriora, eius uenae incisione, quae extrorsum ad occiput procurrit: oculorum fluxiones, & lacrymae, per coronalem capitis commissuram deriuantur: externa eorum uitia collyriis sanantur: interiora uero, quae e cerebro per neruos uisorios fluxerunt, per occipitii regionem. At humores in auribus congesti, per eas ipsas expurgantur: nec non, qui circum fauces haerent, per easdem, uel incisis uenis, quae sub lingua extant, ut in angina, uel gargarizatione abstersoria discutiuntur: quae pulmones, latera, interioraque pectoris loca obsident, per tussim excreantur: quanquam suppuratio, aut abscessus laterum interdum apertis illis foras deriuetur: summa uentriculi pars uomitione: ima, alui deiectione leuatur. Porro secoris pars gibba, per urinas: caua, sicut & mesenterium, pancreas, intestina, totusque lien, atque omnia denique intestina per aluum expurgantur: renes autem, & uesica per urinam: testes, uasaque seminaria per glandes, quas Graecis παραστάτας uocari diximus: uterus per suam ipsius ceruicem inanitur. At quae deriuatio aliter, aliaque per loca fieri solet, quam hactenus dixi, ea nec motu naturae, nec arte, sed humoris impetu contingit. Mathetes, Intelligere fere iam mihi uideor, quomodo remedia morbis sint adhibenda: sed qua forma, quoque tempore adhuc ignoro: ideo te rogo ut id quoque exponas. Geron, Omnia duabus tantum applicantur, nempe liquida, uel solida. Mathetes, Unde discam, utra ex eis usurus sim? Geron, Ex affectus specie, partisque laesae natura, atque situ. Mathetes, Id speciatim declares. Geron, Pars affecta, que longius a remediis distat, aut solida, & densa est, liquidiorem medicamenti formam requirit: quia haec altius promptiusque omnia penetrat: propinquior autem, aut rarior, etiam solidis iuuari potest. At quaecunque medicamenta intro sumuntur, uel emolliendi, uel extenuandi, uel abstergendi, uel dissoluendi digerendique gratia: nec non, que foris admouentur, tum ob eandem causam, tum ut dilatent; uel relaxent, omnia sane in liquidiore forma efficatoria existunt. Quae in liquida forma magis sint efficatia. Que uero uel reprimunt, uel attrahunt, uel incrassant, uel infarciunt, uel astringunt densantque, uel corroborant, siue intus, siue foris applicanda sint, solida forma ampliorem uim effectumque manifestiorem prestant, quam que medias quodammodo uires habent, ut abstergentia permulta, aut emollientia: Quae solidiore forma. Miediae formae remedia. his quoque media forma ut unguentorum est, & eclegmatum accommodari debet. Mat. Formas remediorum audiui: nunc tempus scire desidero, in quo illa exhiberi oporteat? Oportunum morbi cumnli tempus. Geron, Multum refert, an opportuno id fiat. nam affectus, qui aliquantum prorogatur, egre, nisi mutatis remediis sanatur: simplex uero, qui leuioribus medicamentis mature non cessit, ualentioribus discuti debet. non autem aliis diuersis curatio perficienda erit: nisi constet quid prius efficerit. neque enim durus scirrhosusque tumor, antea discutiendus est, quam is sit extenuatus emollitusque: neque erysipelatis humor digerendus, priusquam ille omnino deferbuerit. Medicamenta initiis fluxionum apta./m ] Quomodo curatio febrium exequenda. Porro sicut morbi per tempora ipsorum mutantur, sic etiam remedia uariare oportet. fluxionum igitur initio, sola astringentia, quae has reprimunt, sunt idonea: in statu uero cum fluxiones plane consistunt, digerentia: in augmento autem utraque permista. Quod si forte materia congesta minime digeri posse uideatur, suppuratio eius posthaec tentanda est. in febribus autem caeterisque partium morbis, primum quidem aliquam materie abundantis portionem, initio exinaniri oportet: deinde reliquam naturae exemplo praeparari: cumque iam auxilio ipsius concocta aliquo propellitur, illac etiam protinus artificio educi, prorsusque euelli debet. Atque si forte nullus, uel certe languidus naturae motus fuerit, industria ipse tempestiue adiuuandus est: quia tunc artis subsidium in nature uicem substitui potest. Recte igitur omnia morborum temporibus, & cuilibet mutationi accomodantur. Qui enim nature progressum imitatur, ipsam habet subsidiariam. Naturatm melicus imitari debet. ideo is quoque medicus foeliciter curat, cui natura opitulatur, in foeliciter autem, qui sine illius subsidio, aliquid curandum aggreditur. Mathetes, Quo tempore uictus, & qualis praescribendus est? Quo tempore uictas scribendus. Ger. Per initia quidem, tenuis: in augmento, tenuior, in statu tenuissimus. quando enim grauissimi casus urgent, & natura mor bo concitando tota incumbit, alio auertenda non est: neque pleniore cibo concoquendo distrahi debet. quo autem breuior morbus futurus est: hoc leuior cibus, pro cuiusque temporis ratione conuenit. quo uero longior, eo minus leuis. At cum plaerique morbi certis horis uehementius irritentur, exasperenturque, sic ut nullus fere perpetuo equalis existat: non summa tantum certi temporis, sed etiam horarum singularum in aegris tum alendis, tum curandis ratio habenda erit. quando enim morbi irritantur, natura cum ipsis pugnans, noua cibi concoctione, non est auocanda. Quantum periculi cibo importune dato accedat. Quinetiam calor concoctione ipsa excitatus, morbum plaerunque grauiorem efficit: sicut non pauci quoque in secunda ualetudine, dum cibus concoquitur ingrauescunt, aut non parum commouentur. Adhec corpus uniuersum in ipso morbi praesertim febris accessionis impetu, uapore maligno perfunditur: coque cibus recens sumptus uitiatur, magnaque ex parte corrumpitur: ob quod ille exhiberi non debet, uel in accessione, uel cum iam futura est: sed tunc solum, cum iam decessit, siue inclinauit, aut intermisit. Ideo quoque Hippocrates docuit, in accessionibus cibo abstinendum. nam eum, si detur, noxium esse. Mathetes, Qua hora medicamenta extrinsecus admouenda sunt? Medicamenta qua hora extrinsecus admouenda sint. Geron, Nulla certa, stataue: cum aut uentriculum, aut praecordia attingunt, tunc ante cibum praemitti debent. Quando introrsum medicamenta [ sic [ tuto sumantur. Mathetes, Quando illa intro sumi possunt? Geron, Ubi concoctio absoluta fuerit, & uentriculus exinanitus. Cibus autem offerendus antea non est, quam medicamenta ex illo sint elapsa, nisi forte ipsa maligna qualitate sint predita. tunc enim uis eorum, cibi permixtione obrunditur: neque longius potest ipsa sincerior prouchi. saepe eadem permistum cibum corrumpit: eoque cum uitiosa qualitas medicamentis assumptis, ut pote colocynthide, ueratro, uel scammonio inest, reliquias cibi in uentriculo contineri prodest: ne ipse exinanitus illorum contagione offendatur: quia hae medicamentorum efficatiam non aufferunt, sed asperitatem tantum ipsorum exuperantem coercent: Cibus cur & quando utilis sit medicamento sumpto. ob quod etiam, cum morbi accessio urget, uires aegri nulla exinanitione conuellendae sunt. Mathetes, Qua igitur hora aeger expurgandus? Geron, Ea, quae accessionem aliquantum praecedit: quia tunc materia congesta exacerbari mouerique incipiens, facilius euellitur. Cauendum autem est, ne uires immodica inanitione dissolute, succedentis accessionis impetum ferre nequeant. Lex & ratio curandi morbos optima. Mathetes, Qui optima curandi ratione & lege, cum in leuibus, tum in grauibus morbis utuntur? Geron, Non solum in ueterum, sed etiam in Theophrasti doctrina diligenter uersati. Hi nanque primum obseruant partes affectas, earumque statum, compositionem, situm, figuram, & actiones: mox naturam morbi, concretionem, aut resolutionem, mobilitatem, aut firmitatem: deinde in locone ille subsistat, an eum mutet: postea diuturnitatem, magnitudinem, & qualitatem: tandem quibus utendum sit medicamentis. nam si morbus facile moueatur, communibus herbis, syrupis decoctis, catapotiis, oleisque eum discutiunt: si difficulter, ualentioribus, ut extractis & aliis, arcana, & tincturas, quod metallorum colorem, unde fiunt, referant, more suo appellantes. His enim uiscosa recrementa uentriculo, intestinis, iecori, cerebro, magnisque uasis adhaerentia educunt. antequam uero huiusmodi humores euacuerint, ipsos praeparant, sic ut crassos extenuent, uiscosos incidant, tenues incrassent, affixos aptissimis quibusque medicamentis euellant. Morbi comitialis Curatio quomodo fieri debeat. Si quis igitur commitiali morbo diutius laborarit, corpore ualido, uenisque sanguine plenis, & tumidis praeditus, multum pituitae reiiciat, hanc per initia expurgare solent: deinde sanguinem emittunt: tandem morbum ipsum remediis generalibus, ut tincturis tum metallorum, tum gemmarum: nec non peculiaribus, ut spiritu chalcanthi, sanguine humano, caluaria, extractoque ueratri & similibus: sicut etiam alios affectus, propellunt. atque haec curandi ratio ex utrisque tum ueterum, tum Paracelsi doctrina mista, utilior potiorque existit, quam insignium Academiarum hactenus esse consueuit. Mathetes, Quibus ergo illa perficiatur, deinceps Ioannis Guintherii Andernaci Medici, de ueteri & noua medicina faciunda, Commentarii Secundi Dialogus Tertius. Mathetes, Cum humores naturae contrarios, & ea, quae in corpore superflua continentur, morbos generare dixeris superius, humanissime praeceptor: obsecro te, addas nunc etiam, quibus remediis iidem tolli possint. Geron, Dicam breuiter: Humores natuerae contrarii quibus tolluntur. precipue uictus ratione, & uaria illorum exinanitione. illa nanque bonos gignit succos, quibus corpus nutritur, conseruaturque: uitiosos autem corrigit, & contemperat: eoque nihil sine ipsa fructuose fieri potest. hec uero copiosos humores aliqua ex parte imminuit: uitiatos autem ex toto educit. Mathetes, Que principes sunt istarum rationes, & modi? Geron, Duae, nempe sanguinis per uenas detractio, & purgatio medicamentis petita. Mathetes, Quando, & in quibus corporibus morbisque eorum, sanguis commode detrahitur? Sanguis quando, & in quibus detrahendus sit. Geron, Ubi ille naturae, aut sui copia, aut uitiositate fit inutilis: in quarum priore periculum imminet, ne tum uenae, tum arteriae distendantur, uel aperiantur, uel rumpantur, findanturque, uel obstruantur, & calor natiuus inde extinguatur: πληθῶρα. atque affectio ista graecis πλητῶρα¬ κατ αγεεία uocatur, quasi maior sanguinis abundantia, quam ut uasa illam continere queant. altera, sub qua corpus non amplius nutriri potest, sed uires eius grauantur, premunturque: ueteribus graecis πληθῶρα κατὰ δύναμιν appellatur: quasi copiosior sanguis uasis insit, quam uires sustinere possint. Mathetes, Quibus autem amare bilis succus, aut atrae, aut pituitae, caeteros humores longe superat, iis ne etiam sanguinis detractio confert? Geron, Minime, sed purgatio. Purgatio quibus conferat. Math. Necessariumne est quibusdam auxilium utrunque? Quibus utrunque auxilium conueniat. Geron, Maxime: quibus humores tum copiosi, auxilium conue¬tum uitiati inesse uidentur: sic tamen, ut neque citra concoctionis terminos longe adhuc subsistant neque ultra nimium excesserint. Itaque si sanguis pituitosior, aut biliosior, aut magis melancholicus in uenis abundet, parce, sensim, ac per uices detrahi debet: largius autem expurgari. In summa, ut rectius intelligas: cum sanguis quidem ipse copiosior; Sanguis missio quid in omnibus humoribus praestet. uitiosi autem humores pauciores extiterint: tunc illum sane largius uena incisa emitti, hos uero moderatius expurgari medicamentis oportet. quod si maior humorum uitiositas appareat: parcior tunc sanguinis detractio, largior uero purgatio conuenit. Hoc tamen attendendum est, missionem sanguinis, si is reliquis humoribus plurimum infectus, uitiatusque deprehendatur: in pituitosis quidem, siue ab origine, siue ex uictus ratione tales existant, calorem natiuum adeo imminuere, ut concoctionem interpellet: cruditates, morbosque frigidiores adferat: & pro uno duplicem pariat: sicut biliosos toto corporis habitu, uel natura, uel confuetudine factos, nimis illos extenuare, consumere, & tandem ad marcorem, aut aliud grauius malum perducere, praesertim morbo regio, aut tertiana uera implicitos. in melancholicis quoque, si natura tales sint, idem quod in pituitosis dixi periculum accersire: sin ex adustione, id fieri, quod biliosis accidere solet. Intempestiua sanguinis detractio. Quid uerbis opus est? intempestiua sanguinis detractio, spiritum simul cum illo exhaurit: calorem natiuum eripit, & dissipat: principes autem partes adeo refrigerat, & torpidas efficit, ut actiones suas obire nequeant: unde aqua inter cutem, cruditas, malus habitus, aliaque incommoda subsequuntur: quod plaerique medici imperiti ignorantes, multos ex sanguinis missione in mortis discrimen praecipitant. Mathetes, Quomodo sanguinis missio, & purgatio inter se differunt? Sanguinis missio & purgatio differunt. Geron, Illa sane humores respicit, qui fieri duntaxat possunt: haec autem eos, qui reuera tales existunt. Quapropter etiam sanguinis missio in aduersa ualetudine humoribus adhuc quietis: purgatio ( ualentem intelligo, non eam quae aluum tantum soluere dicitur ) furentibus; & incitatis accommodari debet. Mathetes, At cum ambo auxilia requiruntur, utro prius utendum erit? In quibus ambo auxilia necessaria, & utrum prius tentandum. Geron, Sanguinis detractione: siue copia maior, quam uitium: siue hoc amplius illa, siue ambo aequalia extiterint Mathetes, Qua de causa? Geron, Primum, quia illa quanta cuiusque humoris, & qualis purgatio necessaria sit, euidenter indicat: Cur sanguis ante purgationem praecedat. eoque si post hanc sanguis mitteretur boni ex eo plus, quam uitiati exiret: deinde quia obstructiones liberat. purgatio autem presertim in pleniore corpore adhibita, illas afferre solet. Mathetes, Quid agendum ubi aliquis a detractione sanguinis abhorret? Commoda detractionis sanguinis. Geron, Purgatio laeuis, eaque frequentius repetita, uicaria illius erit. 49 Mathetes, Quae in uniuersum commoda sanguinis detractio corpori adfert? Geron, Dolores ex tensione lenit: corpus graue leuat: ad actiones omnis generis deinde expeditius reddit: natiuum calorem euentilat: uias arteriarum, & spiracula reserat: eoque morbos arcet, quorum pericula impendebant. Mathetes, Cuius periculi metus imminet, si copia sanguinis non fuerit per uenae incisionem imminuta? Pericula ex omissa sanguinis missione. Geron, Praeter quam eius, quod superius dixi, ne postea inflammationes uicinarum partium, & sanguinis profluuia contingant, insitusque calor restinguatur: uires quanuis ualide conuellantur: tandemne ardentissima febris, aut subita mors superueniat. Puri sanguinis detractio tutior. Porro tutior est puri sanguinis quam impuri detractio: eoque ille abundantius, hic autem parcius mitti debet. Qui igitur in malo corporis statu, uenas ad modum repletas habent, aut qui bono prediti cibis uitiosis segrauarunt, in iis sanguis eo usque exinaniri debet, donec non magis a pleniore corpore periculum immineat. nam si quod impurius in sanguine reliquum est, commode expurgari potest. Mathetes, Qualium humorum copiae sanguinis detractio est accommodatior, securiorque? Quibus humoribus securior sit sanguinis missio quibus item periculosa. Geron, Calidorum biliosorumque: ut quam illa non solum minuat, uerum etiam refrigeret. melancholicorum uero abundantia, eiusmodi praesidium minus postulat: adeo nanque calidi illi non sunt, ut refrigerari desiderent. at pituitosi cum natura maxime sint frigidi, tale remedium in totum non exigunt. Sin autemper imperstiam aliquis id adhibeat, tantam cruditatem excitabit, que nunquam concoqui emendarique possit. Uirium imbecillitas sanguinis missionem auersatur. sic etiam uirium imbecillitas largam sanguinis detractionem maxime auersatur. Quamobrem illa praescribenda non est, nisi uenae plus satis repletae, grauius periculum minentur: & cum necessitas requirit, non una uice & simul, sed paulatim tentari debet. Mathetes, Si ergo humores uitiosi in corpore abundent, ex inanirine illas purgatione ( ut antea docuisti ) an uenae incisione oportet? Geron, Ab hac potissimum: sine qua purgatio non satis tuta est. Nam medicamentum ualentius, quod & calore, & ui tractoria humores excitat, perturbatque: corpus omnibus ex equo succis repletum, in graue periculum deiicit. Calidi medicamenti periculum Moderata sanguinis missio. in summa, cum uene repletae sunt, turgentque, moderatior sanguinis missio, si non omnino prodesse, certe non obesse potest. Mathetes, Conuenitne etiam uene incisio, quando succi copiosiores corpori insunt, quam ut uires eius sustinere queant? An sanguis mittendis in uiribus imbecillis. Geron, Quanuis hi neque uasa distendere, neque disrumpere, neque calorem natiuum obruere possint: tamen quia uires imbecillas premunt, uenae apertione tantum minui ex his potest, ut ei quod reliquum manserit, natura facile dominetur: ne quis forsan humor putrescat corrumpaturque. quinetiam eiusmodi copia, cum nullum ei subsit periculum, aut uictu parciore, aut abstinentia commode subtrahitur. Mathetes, Potestne etiam uitiosus aut putridus sanguis, in uenis non admodum abundans, per earum incisionem utiliter aufferri? Uitiosus sanguis an uenae incisione tolli possit. Geron, Simplicium humorum uitiositas, modica illius detractione tuto minui potest, modo abundantiae eius & uirium habeatur ratio. Quanquam enim omnes humores ex aequo abundent unaque, & eadem sicuti prius proportio respondeat: tamen detracta quadam illorum portione, qua natura antea grauabatur, uires nihilo imbecilliores; sed alacriores plaerunque euadunt: ut relsquum facilius sustineant, minoreque negocio ipsum elaborant. Math. In quibus morbis id depraehenditur? Ger. In febribus continuis: quando enim summa adhuc cruditas, ac putredo uenis inest, sepius urine, que rubre, crasse, turbidaeque fuerunt, sanguine per uenam emisso, mox puriores concoctaeque apparent. Singuis mittendi necessitas unde cognoscatur.deant. Mathetes, Ex quibus igitur detrahendi sanguinis necessitas cognoscitur? Geron, Ex singulorum totius corporis humorum abundantia. neque enim si ex naribus sanguis erumpat, uel urine rubicundae appareant, statim uena incidenda est. Quae signa uenae incisionem dissuadeant. Nam sanguis facile non solum ob copiam, & quod natura eiusmodi exinanitionem moliatur, sed aliis plaerisque ex causis erumpit: nempe, quod interdum uasorum ora sint exesa, & uiscera praesertim iecur, imbecilla, uel schirrhosa euaserint: quando frequenter sanguis e naribus, perinde ac in hydropicis effluit. quinetiam urina in renum calculi attritu; rubra, cruentaque redditur: flaua autem ex morbo regio simplici, ex scirrho iecoris, & aquae inter cutem specie, quae Graecis ἀσκίτης dicitur. His autem malis nulla sanguinis detractio conuenit. Quibus uitiis sola detractio sanguinis ex usu sit. ea uero sola omnium humorum, qui inuenis maioribus conditi sunt, uitiis statim liberat: si ex illis, non autem ex uisceribus offensis originem habeant. his enim male affectis, expurgatio est utilior. Habes iam quomodo humores uitiati ex uenae incisione euacuentur: Reuulsioo deriuatio. nunc audias quomodo sanguis aut e naribus, aut ex utero foras erumpens, aut in partem aliquam abscedens recte sisti que at, si in contrariam regionem trahatur: hac enim ratione fluxionis impetus celerrime cohibetur. Mathetes, Quam regionem appellas contrariam? Geron, Quae in recto eiusdem uenae procelsu, per quem humorum cursus fit, longissime distat. Mathetes, Quae pars primum exinanitur, cum uena inciditur? Geron, Incilae scalpello propinqua: Quae pars primum exinaniatur. deinde ulteriores, idque rectis fibris opitulantibus. Sicut enim transuersae natura expellunt, ita illae attrahunt: eoque plus sanguinis ab iis partibus, in quas fibrae tendunt, & celerius quam a ceteris extrahitur. quanuis enim uenae nihil trahant: ere solent. Cursus humorum boni et mali. Sunt autem eorum cursus alii boni, ut qui in directum uergunt: alii uitiosi, qui oblique in transuersum tendunt: quasi naturae uiolatae perturbataeque nuncii. Mathetes, Quos motus uocas contrarios? Geron, Qui in priorem, aut posteriorem partem tendunt: ad dextram, aut sinistram: Humorum reuulsiones. sursum, aut deorsum: intro, aut foras. tamen humores sponte recto fibrarum processu flusiones. At in humoribus reuellendis nulla sunt contraria, nisi in quibus rectae fibrae uenaeque consistunt. Itaque cruri dextro inflammato, sinistrumest contrarium: pleuritidi autem dextrae, non item: quia in illo communis & directa uenarum societas existit, per quam sinistri cruris in cisio, sanguinem e dextro euocat: ex hoc autem nulla uena rectis fibris in sinistrum pertingit. Curpleuritidi dextrae sinistri late ris uenae incisio non conueniat. Quam ob causam uena in hoc incisa pleuricidem dextri lateris non tollit, sed humorem noxium uel in parte inflammata relinquit, uel sanguini puro permiscet, uel plaerunque sinistro lateri pleuritidem inducit. Mathetes, Meliusne igitur e parte directe sita sanguis detrahitur? Geron, Indubie: nam hinc plus sanguinis celeriusque, ac a reliquis partibus educitur: Quae uena in pleuritide incidenda Non eadem semper uena, sed pro affectus magnitudine incidenda est. ideo etiam Hippocrates non solum in laterum dolore, sed etiam in iecore inflammato, interiorem cubiti uenam incidi praecipit: quae si non apparet, mediam: si neque haec in conspectum prodit, humerariam: non autem interiorem sinistri brachii: quod Arabum imitatores hactenus factitarunt: quia uenae e directo site, ad praedictum morbum propellendum multo sunt aptiores. Mathetes, Eademne uena in eiusmodi morbo, siue magno siue exiguo incidenda est? Geron, Si magna uehemensque inflammatio, ex maligno humore cuius praeceps sit fluxio, contracta fuerit, & locus in quem decumbit insignis eximiique sensus, grandis uena loco uicino incidi debet: eo quod haec plus sanguinis citiusque & ualidius ab affecta parte euocet. Si leuior affectus extiterit, angustior uena longinquiorque eligenda est: quae minus sanguinis tardius & leuius extrahat. Reuulsio minor tarda & leuis cur fiat. Hiathetes, Cur talis reuulsio consulitur? Geron, Quia praeterquam quod fluxionem sistat, prius etiam ex parte affecta sanguinem uitiosum & putridum, quam benignum & purum, ex reliquo corpore educit: adhec quod nullam nouam fluxionem excitet. Quando enim pars aegra magis quam reliquae ita exinanita fuerit, ut eo rursus quasi indigeat, non facile alio humorum fluxu infestabitur: nisi id ex nouo uictus errore eueniat. Quae enim distant alimenti cupidae, proprium sanguinem non sinent abstrahi: neque pars affecta, nisi dolor aut calor uehementior supersit, ab illis quicquam abducet: Diuersae de pleuritide sententiae. cum sit imbecilla, neque multo egeat alimento. Mathetes, Haecne de sanguine in pleuritide eodem latere detrahendo omnium est sententia? Geron, Nequaquam. nam sunt qui dicant, hinc fluxionis impetum augeri: eoque, ubi magna adest illius copia, conuenire, ut illa primum, ne fluxus iteretur, ex pedis uena subtrahatur: deinde ex interiore aduersi cubiti reuellatur: tandem, ut reliquie ex eodem latere deriuentur. Quid autem opus est, egrum toties molestare, cui una uice possis succurrere? quando enim sanguis ex affecto latere per uene incisionem, quantum necesse est, euocatus fuerit: Sanguinis, copia ex quibus uenis imminuatur. pars inflamatione affecta leuatur sic, ut nullus fluxionis noue metus restet. At sola sanguinis copia ex aliis quidem uenis, non e directo incisis imminuitur: uitiati autem nihil attrahitur: neque grauata pars subleuatur: sed putris magis humor ex illa motus, puro permiscetur: ac malum quod corrigi debebat, pristino dererius redditur. quando autem e directo uena inciditur, sanguis exinanitur, reuellitur, atque deriuatur. Fluxio lenta & futura quibus locis reuellatur. Sicut igitur fluxio lenta longaque tutius locis distantioribus reuellitur, sic etiam futura arcetur: nam hoc pacto in longiorem nouae uiae tractum conuersa, paulatim a pristino citra uirium noxam desciscit. Mathetes, De reuulsione satis superque narrasti, quid nunc deriuatio sit etiam plenius audire desidero? Deriuatio quid. Ger. Id nimirum est quo humor in partem quandam elapsus, in aliam uicinam trahitur: idque per incisionem eius uenae, quae parti affectae inseritur: per quam modo alimentum capessit, modo noxium humorem influentem excipit. Quare cum ea uena scapello inciditur, pars maiore copia grauata illanc, pondus suum deponit. Deriuationis tempus. Mathetes, Quando opportune deriuatio ista tentatur? Geron, Cum fluxionis impetus, & ardor reuulsione praegressa iam remisit, neque alius recens & inopinatus metuitur: humorque simul adhuc liquidus parti inest, e qua reuerti potest. At si adeo illum loco dolenti infarctum coniecturaueris, ut quouis fluere refluereque nequeat, sicut in longis ac uerustis inflammationibus frequenter accidit, ubi scirrhosae quaedam reliquiae inhaerent: Scirrhosae reliquiae quomodo deriuandae. nulla sane deriuatio uenae in cisione, sed fomentis emplastrisque mollientibus experiunda est. Quod si neque tumor iste dissolui discutique possit, neque locus sit insignis, neque dolor uehementer urgeat, pars offensa incidi, diducique debet: praesertim si humor pernitiosus contagiosusque, proximas partes contaminet. quanquam autem illud deriuatio peculiariter, ac uere dici nequeat, ei tamen quasi uicaria succedit. Mathetes, Quibus morbis uel praesentibus, uel cauendis seu futuris, sanguinis detractio conuenit? In quibus morbis sanguis mittendus. Geron, Primum iis, quos eiusdem succi integri, siue corrupti abundantia concitare solet: dum uasa adaperit, aut disrumpit, aut suffocatu strangulat: praesertim, ubi consueta sanguinis per ora uenarum, tanquam capitibus quibusdam in ano turgentia, αι μοῤῥο ιδὰς graeci uocant, aut per uterum, aut per nares profusio substitit. Deinde uitiis ex sanguine anniuersariis, ut febribus continuis, quae Graecis σύνο¬ χοι dicuntur, uel aliis siue continentibus, siue intermittentibus: in quibus copia materiae obstructionem praecipue, & putredinem excitare consueuit: nec non affectibus ex sanguine a natura alieno extra uasa collecto, conuenit: ut phrenitidi, capitis, auriumque pulsatorio dolori, ueterno, uertigini, morbo cuidam attonito, & comitiali, acri rodentique destillationi, lippitudini, cordis palpitationi, inflammationibus faucium, humerorum, laterum, pulmonis, iecoris, lienis, renum, uteri, naturalium, inguinum, crurum, articulorum, omnium denique partium interiorum: item sanguinis sputo, & eiusdem profluuio e naribus, uulua, oris uenarum in ano extantibus, & tabe quae graecis φθίσις dicitur. Mathetes, Debetne etiam sanguis cum non abundat, Sauguis mitteu in morborum praecautione detrahi? Sauguis mittendus etiam cum copia non adest. Geron, Maxime: si ille quacunque de causa in partem aliquam decumbat: aut si quid fauces difficultate spiritus strangulet: si uocem subito supprimat: si ex superiore parte aliquis decidat: si contusus sit: si ex aliquo subito casu sanguinem uomat: si ruptum aliquid intus, atque collisum sit: si intolerabilis dolor, aut ardor similiaque infestent. At si exigua quedem humorum collectio affligat, nullus autem morbus adsit, neque instet: melius abstinentia, exercitatione moderata, at que iis, que concoctionem iuuant, quam sanguinis missione proficitur: praesertim, ubi ille uitiosus non est. Mathetes, Solane sanguinis detractio a morbis, quos recensuisti, uindicare nos, & tueri potest? Exigua humorum collectio abstinentiam & concoctionem magis quam sanguinis missionem requirit. Geron, Ab his quidem potest, qui ex sanguinis copia nascuntur. qui autem ex mistis humoribus conflantur, ii utroque auxilio exinanitionis, sicut admonus, precauentur. Hoc autem diligenter aduertendum est, nihil adeo sanguinis missionem profuturam, nisi congrua uictus ratio omni deinceps tempore obseruetur. Uictus ratio ad sanguinis detractionem necessaria. Nam intemperantes non modo nullum fructum, & commodum inde percipiunt: sed etiam saepe leduntur: dum bidui triduiue spacio, magis se quam antea crudioribus succis replent: quod cum alibi, tum in Germania nostra passim fieri solet. Mathetes, Retulisti iam, qui morbi futuri sanguinis detractione praecauentur: dic etiam rogo, qui praesentes illam desiderant. Morbi praesentes qui incisionem uenae requirant. Geron, Eadem est presentium, & futurorum medendi ratio. quaecunque enim morbis praesentibus recte accommodantur, ea quoque iam incipientibus, imminentibusque praemitti debent, si Hippocrati credimus. Praesemtium & futurorum eadem remedia Hippocrati. Omnibus igitur quos supra commemoraui ex copia subortis affectibus, sanguinis missio recte & perpetuo succurrit: nempe febribus non modo continuis: sed etiam iis, quas putrescens humor ob nimiam abundantiam obstructus, generat. Crassi glutinosique humores impacti sanguinis detractione non curandi. quos autem glutinosi crassique humores impacti putridique contraxerunt, non item: quia hi extenuati, incisique, medicamentis potius per aluum, urinas, & ludores, quam per uenam incisam educi possunt. Mathetes, Cur in febri curanda primum sanguinis detractionem suades? Cur in febri primum uena secanda. Geron, Quia haec obstructionem, si ex copia est, explicat, arcetque putredinem, quae inde prouenerat. Hinc sanguis in diaria ex obstructione orta, & in continua, quam superius graece σύνοχον nominaui, simplici, putredinis adhuc experte, copiosius extrahi debet, antequam materia putrescat. Quinetiam obstructio ex uitiosis humoribus nimium abundantibus procreata, tuto curari nequit: nisi hi prius per sanguinis detractionem fuerint imminuti. Quae sanguinis missionem interdum dissuadere interdum suadere resoleant. Mathetes, Nihilne interdumm morbis, quibus sanguinis missio, uel prodest, uel officit, interuenire potest: quod in illis quidem eam requirat: in his autem non item? Geron, Utique, & praesertim duo: nempe causa morbi, & id quod superuenire solet, graeci σύμπτωμα, latini casum uocant. Mathetes, Id exemplo exponas? In tertiana germana quando sanguis non mittendus. Geron, In tertiana germana morbo alioqui calido, cum bilis flaua, quae illam peperit, abundat, sanguis autem paucissimus existit, purgatio rectius, quam illius emissio congruit. In tremore. Aqua inter cutem. E contrario, si quis in tremorem, uel aquam inter cutem, uel in alium quendam frigidum morbum, uir sane ex sanguinis quem ora uenarum in ano fundebant retentione, mulier autem ex mensibus suppressis, inciderit, uenam ex Hippocratis consilio aperiemus. Hydrops recens. interdum sanguinis missionem postulat. Mathetes, Quo tempore hoc fieri debet? Geron, Cum morbus adhuc recens est: ubi enim radices iam egerit, aeger sanguine etiam exiguo carere nequit. Mathetes, Quamobrem? Geron, Quoniam ille huius calore concoqui, euincique desiderat. In dysenteria sanguis etiam mittitur aliquando. Mathetes, Dissuadesne igitur in torminibus intestinorum & alui profusione, sanguinis detractionem? Geron, Nequaquam: etsi enim multum sanguinis per aluum emanet, tamen etiam detrahere illum interdum cogimur: atque tunc nimirum, cum bilis ex calidiore iecore in uentrem effusa, uel in concoquendo ipsum interpellat, uel ad preproperam deiectionem incitat. Sic, ubi quaeuis humorum copia morbos minatur, ea tanquam effectrix causa per sanguinis detractionem tolli debet, etiamsi hic non semper abundet. Porro symptomata etiam interdum sanguinis missionem, tum morbo ipso, tum eius causa neglecta, requirit, nempe cum sanguis per nares, aut uuluam uenis apertis, uel ruptis, uel exesis prorumpit. Symptomata febrium missionem sanguinis quando exigant. nam in illis uenae incisio cursum eius in contrarium reuellit, coercetque. Sic etiam in cruento sputo, & interiorum partium inflammatione, maior ipsius usus existit: siue sanguis copiosus, siue modicus, siue integer, siue uitiosus existat. Quinetiam febrium ardentium symptomata, ut uehemens aestus, sitis, uigiliae, dolores, spirandi difficultas, sanguinis detractionem exigunt: licet neque morbus, neque causa eam poscat: presertim cum ille nimium paucus in eis, isque uitiosus existit. Eodem modo etiam in suspiriosis, & multo magis in laterum dolore, angina, similibusque morbis, quos bilis uel pituita abundans procrearit, mittere sanguinem oportet. Destillatio pituitae. nam hec ipsa pituita frigida, interdum ex cerebro per ceruicem in humerum destillat: hinc in latus delabitur: deinde altius in musculos intercostales penetrans, grauissimam, peneque fuffocatoriam membranae costas cingentis inflammationem, siue pleuritidem excitat. Alias eadem pituita in fauces, uel pulmones defluit, ac iter spiritus propemodum intercludit. In his certe, quamuis humor frigidus afficiat, qui expurgari deberet, tamen sanguinis detractio nonnunquam subsidio esse solet: ut quae pituitam circa tenuium uenarum ora congestam, in uasa exinanita euocans, periculo subtrahat. Quae uenae incisionem non exigant. At in neruorum resolutione, quam graeci παράλυσιν uocant, cruditate uentriculi, uehemenissimo uel colico, uel nephtrico dolore, & aqua inter cutem, detractione sanguinis utendum non est: eo quod nulla uena in illis offeratur, per quam noxius humor trahi, deriuarique possit, ut inde symptomatum saeuitia mitigetur. Mathetes, Percepi modo, quibus in morbis sanguis mitti debeat: Quae uenae in singulis morbis incidendae. qua uero ex uena etiam abs te discere cupio? Ger. Nulla sanguinis missio tuto fieri poterit, nisi accurate noueris, que uenae cum quibus membris communionem habeant. Arabum sane discipuli plurimas incisioni aptas enumerant: Galenus autem & alii Graeci pauciores. Uena frontis in quibus morbis in cidatur. Inter quas prima est media in fronte sita, quae commode in capitis doloribus, qui priorem eius partem infestant, deriuandis inciditur: sic ut gutture fomentis adiuto ceruix fasciis deligetur, digitis super illud interpositis, ne aegri suffocatu strangulentur. Uena autem in occipitio incisa, quibusdam puppis uocatur, posterioris capitis dolorum materiam euocat: Uena puppis. sicut etiam cucurbitulae ceruici, & humeris admotae. Uena in oculo rum angulis. At uenae in oculorum angulis eminentes, si incidantur, longis illorum, uel capitis affectibus conferunt. Temporum uenae. Temporum uenae, quae uulgo pulsatiles dicuntur, quod arteriarum modo pulsent, inter aurem & minorem oculorum angulum, ubi pili desinunt, sitae: Uenae narium Uiae sub lingua. aliquando propter capitis morbos feriuntur. At ex interioribus narium uenis, sicut ex iugularibus externis, sanguinis detractio, uetuste lippitudini nonnunquam succurrit: quanquam non sine periculo. Duae item sub lingua uenae extantes, nigrae uulgo dictae, si aperiantur, oris, & ceruicis inflammationes, anginamque iuuant. Humerariae incisio, capitis & ceruicis dolori ex calidis humoribus contracto, salubris & tuta est: Uenae humeraris incisio. eo quod n lus illi neruus, nullaque arteria & tendo subiectus, sit. hec ipsa uena humeraria, capitis affectus tum interiores, tum exteriores, siue ex paruulo incipientes, siue iam plene absolutos celerius, ualentiusque reuellit: Uenae inter pollicem & indicens digitum sectio. dextros quidem dextre: sinistros autem sinistrae. Ramus autem eius qui directe inter pollicem indicemque digitum manus porrigitur, ad eosdem optime inciditur: sed tardius, & remissius reuellit, euacuatque. Scarifitatus scapularum. Iidem etiam affectus scapularum & humerorum scarificatu, cucurbitulis, & sanguinis e naribus profluuio foras euocantur: sicut etiam phrenitidis, delirii, morbi attoniti, & uertiginis materia, per humerariam quidem reuellitur: arteriis autem, que post aures extant incisis deriuatur: quemadmodum etiam in uetustis capitis doloribus calidis, spirituosisque. In oculorum inflammationibus, & acribus lacrymis primum sane humerarie eiusdem lateris uene incisio: deinde uero cucurbitule, humeris ceruicique impositae, ad humores reuellendos conueniunt. Ea uero quae in maiorem illorum angulum infertur, deriuandis ipsis est aptissima. Humeraria etiam in auribus inflammatis, & auriculis parotidibusque ad humorum reuulsionem: sub auribus uero sita, ad deriuationem est accommodata. Eodem modo in gingiuarum, malarum & dentium affectibus calidis, humeraria ad reuocandam fluxionum materiam: sub labiis autem extantes ad deriuandam ualent. Iam humeraria etiam in angina ad materiae ipsius reuulsionem: quae autem linguae subiacent, deriuationi eius conferunt incisae. Quae uenae sub iugulo, & renibus extant, reuellendis deriuandisque humoribus sunt idoneae. Mathetes, Quae uitiis infra ceruicem urgentibus incidenda est? Fecoratia Uena pulmonis. Geron, Interior cubiti, siue iecoraria: uerum non satis tuto. primum quod arteria ei subiecta sit: deinde quia uarii nerui in ea parte discurrant: praesertim in flexu brachii interioris. At minor interna iuxta superius cubiti caput, cum tenuis admodum sit, & uix conspectui exposita, incidi commode nequit: sin autem nihilominus aperiatur, periculo non uacat: quod uarios tendines subiectos habeat, aut quod incisa minus apte ob multiplices anfractus cohiberi, & constringi fasciis queat. Mathetes, Quae uena ad pulmones inflammationem expertos, tum ad materiam illius reuellendam, tum adderiuandam recte feritur? Geron, Interior cubiti sinistri potius quam dextri. Mathetes, Cur magis sinistri? Uena quae in pulmone affecto incidenda sit. Geron, Quia pulmonum uenae ex dextro quidem cordis sinu prodeunt: hec autem sinistro, uenae cauae parieti inseritur: quae tandem per alam in cubitum excurrit. Eadem etiam in sanguine, qui per tussim reiicitur, tabe, palpitatione cordis, aliisque uitiis pulmonum incidi debet. Media uena. Quod si inflammatio internam pectoris regionem infestet, dextri cubiti media aperietur. adhec interior eiusdem lateris uena, in pleuritide siue interiore siue exteriore: item in pectoris & septi transuersi, alarumue & humerorum inflammationibus, & sanguinequi ex ulceribus sputo redditur, reuellendo, ac deriuando incisa conuenit. Mathet. Cuius uenae apertio tumores, qui uel alas uel humeros male afficiunt, tollit? Geron, Interioris cubits: sicut etiam renum inflammationem ex copia sanguinis nuper ortam reuellit: dextrae quidem, si ren dexter: sinistrae, si sinister affligatur: sin autem non immoderata copiaurget, inferiores uenae, quae e regione sitae sunt, uel in poplite, uel iuxta talum, ualidius tutiusque illum reuellunt. Mathetes, In quibus aliis uitiis etiam interior cubiti uena incidi debet? Geron, In iecore quidem inflammato oppressoque, dextri: Uena interioris cubiti incisio. in liene, sinistri: nec non in omnibus magnis cuiusque repletionis morbis, eorumque causis, & grauibus symptomatis: quae uiscera iam dicta, uel cerebrum, uel partes cordi uicinas connexasque occupant: praesertim si humor illorum auctor putridus, uenenosusque existat: sique corporis uasa adeo scateant, ut magna illius agitatio inde subsequatur: nec non si cibi fastidium, sitis, dolor uehemens, & uigilie urgeant. sin autem nihil horum appareat, nulla quoque detractione sanguinis opus est. si uero mediocriter illa infestent, pro eorundem sorte, uel liberalius, uel parcius educi sanguis potest, si uires constent. Mathetes, Nihil aliudne uena ista cubiti incisa praestat? Menstrua quae uena renellat. Geron, Menstrua quoque nimis largiter manantia reuocat, sursumque retrahit: sicut cucurbitulae etiam sub mammis, uel aliquando sub umbilico defixe: uenae poplitis & tali eadem supressa rursus euocare possunt. Mathetes, Mediane aliarum quoque ac dixisti partium affectibus incidi solet? Media cubiti uena. Geron, Tam superiorum quam inferiorum: sed cura adhibenda est, ne neruus & tendo subditi offendantur: id facile accidit, si altius feriatur. Mathetes, Quae uena in uteri inflammatione incidi debet? Uena in uteri affectibus incidenda. Geron, Per initia quidem cubiti interior. nam illinc, tanquam a fonte maior copia prouenit. Mathetes, At hoc pacto menstrua potius supprimuntur, quam euocentur. Geron, Fateor, si hanc uenam solam incideris. si ergo poplitis quoque, aut tali uenam e regione sitam post illam incideris, tunc menstruorum cuacuationem deriuationemque magis promouebis: sin autem ex inferioribus uenis potius antea sanguinem emiseris, non modo fluxionem augebis, menstruaque irritabis, sed etiam magnam inflammationem paries. Uenae inferiores an reuellantur interdum. Mathetes, Reuelliturne etiam materia interdum ex uenis inferioribus incisis? Geron, Utique: sed minus efficaciter: que autem in superioribus fit reuulsio, principalis est: per quam officina ipsa sanguinis, hoc est iecur, ipsique assistentes uenae amplae euacuantur. Ergo materia inflammationum subter renes ex superioribus uenis reuelli potest: si magna est illius abundantia, & uehemens cursus, primum interior cubiti uena e regione sita, postea poplitis aut tali incidenda est: sin lenior existat inflammatio, minorque copia grauet, reuulsio ex infersoribus uenis tentata satis praestabit: sicut eadem ualde periculosa est, si uene plene intumescant, & materie cursus sit uehementior. Uua Mena incisa quando magnis inflammationibus opituletur. Mathetes, Potestne etiam reuulsio per unicam uenam superiorem facta, magnis interdum inflammationibus satis opitulari? Geron, Indubie: id quod in laterum dolore & simillimis morbis non raro contingit. quod si ora uenarum in ano sanguinem fundentia nimium supprimere opporteat, interior cubiti incidenda erit: sin autem suppressa elicere, tali uena aperiunda est. Rursus si inflammatio, uel anum, uel naturalia, uel uesicam, uel inguen alterutrum infestauerit, primum cubiti uena, deinde inferiores si magna urgeat necessitas: unde tum reuulsio specialis tum deriuatio fiet. Quod si crura inflammentur copiosisque scateant humoribus, sanguis initio ex cubito reuelletur: deinde si adhuc magis euacuari desideret, uena poplitis, uel tali incidetur. sin autem non magna eorum sit inflammatio, neque copia materiae immoderatior, uenae inferiores, abunde satis euacuari possunt. Uenae inferiores. Praesens materiae abundantia, ex menstruis suppressis conflata, inferiorum uenarum incisione tollitur: sicut etiam copia materiae in uenis ani, quae antea diu fluere consueuerant suppressae. Ubi corpus qualiscunque materiae plenum morbos minatur, uena dextri cubiti interior aperiunda est. Mathetes, In omnibus ergo uitiis abs te iam recitatis sanguis per uenas istas mitti debet? Uena ad futuros morbos cauendos Uenae extremarum partium Cubiti & manusuenae inter se differunt. Geron, Maxime, si magni sint, eorumque causae multum accreuerint, & graues existant casus. ueluti si inflammatio aut aliamorbi species praua, iecur, uel cerebrum, uel partes cordi uicinas connexasque occuparit, & humor qui illam pepererit, putridus sit & uenenosus, eoque corporis uasa adeo scateant, ut magna illius agitatio inde subsequatur: nec non si fastidium, sitis, dolor uehemens & uigiliae urgeant, sanguis detrahetur: sin contraria his appareant, nulla opus est euacuatione. Math. Quibus malis pro sunt uene manus extreme inter annularem, & medium digitum interque minimum, & annularem, edirecto sitae, quas saluatellas uulgo appellari dixisti? Ger. Prima inflammationi flexure brachii, capitisque doloribus, in dextra quidem regione, dextre manus: in sinistra autem sinistre. altera lienis obstructionibus, calideque intemperature, & largi sanguinis e naribus sinistris profusioni. differunt autem inter se cubiti & manus uene: quod illius ualidius, huius imbecillius reuellant. Mat. Quibus affectibus uene inferiores, in poplite & talo conducunt, si aperiantur? Ger. Renibus modico sanguine repletis: ut cubiti interior, imodico grauatis, idque pro utriusque situs ratione: si dextri affliguntur, dextre uene: sin autem sinistri torqueantur, sinistre incidentur. Menstruis non respondentibus quae uenae conueniant. Eedem uene etiam menstruis non respondentibus accommodatae sunt, praesertim cum illorum purgatio instat. Namuene adaperiuntur, cum sanguinis cursus deorsum declinat: sin autem inflamatio quaedamorta fuerit, sanguis initio sursum e regione reuocari debet, sic ut poplitis, aut tali uena directe feriatur. Atque hoc menstruorum reuellendorum deriuandorumque promptum est auxilium: sin autem id non satis prudenter per initia statim tentaueris, fluxio inflammatioque augebitur. Mathetes, Suntne ex uenis istis iam commemoratis aliae aliis ad reuulsionem deriuationemque magis principales? Geron, Utique, cum enim plus sanguinis in uenis maioribus, quae in brachio eminent, contineatur, merito quoque amplior illius detractio inde fieri debet, quam ex inferioribus, tanquam minus insignibus. Itaque sanguis, ex quo inflammatio sub renibus excitatur, primum per internam cubiti, deinde per poplitis aut tali uenam e directo incisam, tanquam etiam ui quadam reuellendi praeditam, retrahi debet. has tamen si multo sanguine repletae sint, uehemensque earum fluxio, per initia ferire tutum non est. Mathetes, Quae uenae incisae, partes infra renes affectas iuuant? Uenae partes infra renes iuuantes. Geron, Cubiti quidem uena, hemorrhoindas nimium sanguinem fundentes: tali uero, easdem suppressas euocat. Superior cubiti uena, inflammationem ani minus uenenosam, uel partium naturalium, uel uesicae, uel inguinis alterutrius coercet inhibetque: deinde quaedam ex inferioribus supra dictis, si magna urget necessitas, prius ad reuellendum deriuandumque incidetur. Rursus cubiti uena, cum crura ualde inflammantur primum: deinde cruris, uel tali aperietur. sin autem leuiter, sineque magna sanguinis copia afficiantur, inferiorum uenarum incisiones satis fecerint, intactis superioribus. Atque hactenus de morbis presentibus. Mathetes, Quas uenas ad futuros morbos praecauendos incidere soles? Uenae ad praeceuendos morbos incidendae. Geron, Si quis ex suppressis menstruis immineat, inferiorum partium uenae aperiri debent: per has enim illa pariter euocantur, malique causa educitur. Simili modo inferiores, hoc est, poplitis uel tali uenae incidentur: si haemorrhoides iam diu fluere solitae supprimantur copiamque sanguinis congregent. eaedem crurum uenae fersendae sunt, si has ipsas obcaecare libet, ne posthac amplius fluant. Iecoraria uero in cubiti dextri flexu incisa impedit, ne morbi ex aliis fluxuum causis accedant. Mathetes, Per quam uenam ruptura uasorum, aut humorum repletio caueri potest? Geron, Per eam, que longissime e directo sita est. hec enim consuetum illorum cursum in diuersum auertit. Mathetes, Uideris iam omnes uenas enumerasse, quae in singulis morbis aperiri debeant: quot modis autem sanguis per earum incisionem reuelli deriuarique possit, deinceps referas? Reuulsio & deriuatio quot modis fiant. Geron, Tribus: nempe uel ad longum, uel ad latum, uel ad altum idque per uenas e regione partis affecte & recto tramite, hoc est, ut Hippocrates sua lingua dixit κατ ἐξιν, Galenus κατʼ ἐυθὴ, & κατʼ ἔυθύω ρίαν uel κατʼ ἰσότητα sitas. Nos autem sic intelligimus: primo quod humores, si sursum fluant, deorsum reuellentur: si uero deorsum ferantur, quod sursum retrahentur. deinde quod si ad dextram uergant, ad sinistram ducentur: huc autem inclinantes, quod dextrorsum reuocentur. tertio, quod si intro uergant, foras remittentur: si eo erumpant, quod introrsum referentur: si antrorsum tendant, quod retrorsum auocentur: si retro abeant, quod antrorsum retrahentur. atque his rationibus & modis reuulsio ad contraria, deriuatio ad uicina fieri debet: idque ad fluentium humorum cursus uel auertendos in hibendosque duntaxat, uel auertendo exinaniendos. Hoc autem animaduersione dignum est, in utrisque contrariis uenarum situs rectitudinem requiri. uerum in iis quae minus remote sunt non solum rectitudinem sed etiam comunionem illarum cum parte laesa & propinquitatem exigi: in ulterioribus autem eiusmodi solum rectitudinem sufficere, quae obliquitatis expers sit. Mathetes, Quam uocas obliquitatem? Obliquitas./m ] Quid sit iξic Quando fibris ctis indigeamus in reuulsione, de riuationeque. Geron, Quae secundum duas, aut plures differentias reuulsionum parti affectae opponitur, ueluti si iecore inflammato ex crure sinistro detrahas: liene uero ex dextro: aut si dextro oculo inflammationem experto, ex sinistra manu, aut crure illum mittas. Nam cum uenae recte magna ex parte, non oblique per corpus distribuantur, merito sanguinis detractio pro illarum situs ratione fiet. ad sanguinem uero in longinquioribus membris coercendum inhibendumque, ea uenarum situs rectitudo satis erit, que fecundum unam reuulsionum speciem quamcunque uoles duntaxat haberi poterit. sic tamen, ut non negligatur inflammationis magnitudo, corporis totius status, situsque partis affecte, & communio, quam cum aliis obtinet. Nam per illam, sanguinem in parte inflammata contentum non exinanire, neque immoderatum eius profluuium, quod iam praesens est prohibere, sed fluxionis impetum solum repellere conamur, ut ad remotiorem nouae uiae tractum conuersus sensim a pristino itinere citra uirium offensionem auertatur: sin autem oblique ( ut modo recensui ) retractio fieret, sanguis ad membrum affectum confluens, aut difficulter, aut fere non inhiberi posset. Porro qui fibrarum in uenis rectitudinem Hippocratis dictione ing: intelligi putant, secundum quam sanguis mittendus sit, non latis aduertunt partes egras, unde ille uel reuelli, uel deriuari debet: non ut simplices, sed ut compositas esse respiciendas, & auersionem in contrarium a situ earum indicari: adhaec quod sanguinis exinanitio incisa uena eiusque attractio consecutione ad uacuum fiat: quodque ille ad partem in qua mittitur, fortius illigatam multumque perfricatam, interdum etiam aqua calente perfusam promptius alliciatur: Qua de causa in reuulsione aut deriuatione, fibris rectis non admodum indigemus: quamuis illae sanguinem per uniuersum corpus distribuant, ut membra singula inde nutriri possint. Mathetes, Quem usum duplex iste contrariorum situs in sanguinis missione monstrat? Duplex contrariorum situs que usum indicet. Geron, Eorum sane quae longissime a parte laesa absunt, ut materia humorum ne ad illam confluat tantumodo reuellatur: praesertim ne inflammatio in ea excitetur, ubi ex toto corpore pleniore, aut aliis quibusdam membris ei transmittitur: hoc est, ut humores ubi fluere incipiunt, & quandiu ualenter irruunt, toto eo tempore ad contraria quam longissime reuocentur: sed tamen e regione, quod ille κατ ἐξιν appellauit, & recto tramite: Reuulsio per latitudinem. quanuis etiam per latitudinem in latere diuerso retrahantur. uerbi gratia, si inflammatio partem aliquam inuaserit & adhuc generetur, nondum autem absoluta fuerit, maxime ubi corpus humoribus abundat ( quod plaerunque in illa fieri solet ) uena in diuersa illique opposita regione incidetur. Manu laborante e cruribus mittendus Crure altero affecto ex altero uena incidenda Reuulsio duplex. Hac ratione Galenus cum manus inflammatione ex ulcere contracta laborant, ex cruribus sanguinem mittendum esse praecipit: altero autem crure affecto, ex reliquo detrahi. atque eo loco idem auctor de reuulsione tum hac, quae fit secundum longitudinem, tum de illa, quae per latitudinem adhibetur, mentionem fecit: licet per istam sanguis neque tam copiosus, neque tam celeriter & facile ex affecto membro educatur: eo quod illa nullam cum hoc communionem habeat: neque ei tam propinqua sit uti quae in eodem latere consistunt. Neque opus est hic tantum materie extrahere, cum illam inhibere solum ac coercere, non euocare contendamus. Nam sanguinis ad partem quandam confluentis impetus reprimi prius, quam duci debet: hoc est, causa future inflammationis subtrahenda, semperque auertenda primum est: praecipue si uniuersum corpus illius onere grauetur. Quinetiam in praecauendis uiscerum & aliarum partium inflammationibus tam internis, quam externis, ex diuersa & longinqua parte commode mittitur: ut ab ea quae leditur, auertatur. uerbi gratia, siquis capitis affectus ex materiae copia praenoscatur, uena humeraria, uel quae inter indicem & pollicem sita est, in parte aduersa incidi debet. Ideo ad morbum comitialem atronitumque, & uertiginem auertendam, sanguis in poplite, aut in talo: podagrae autem cauendae gratia in cubito recte emittitur. Eodem modo, siquis dolore lateris per aestatem quotannis corripi, uel sanguinis profluuio e naribus laborare consueuerit, uena interna cubiti aduersi incidetur. Mathetes, Quid reuulsio per contrarias partes minus ab affecta remotas efficit? Geron, Postquam sanguis per initia inflammationum, in corpore humoribus pleno ex longissimis partibus fuerit detractus, ea solum de causa, ut fluxio eius coerceatur, quemadmodum paulo ante retuli, statim altera reuulsio ex uena e regione propinquiore affecti membri sita celebrari debet: materiae, quae adhuc influit, tum reuellendae, tum exinaniendae gratia: unde haec reuulsio exinaniens, siue exinanitio reuellens dici potest: Reuulsio euacuatoriaquid sit & efficiat. sicut a Galeno reuulsio cum exinanitione uocatur. Per hanc etiam immoderata sanguinis e naribus, uel locis muliebribus eruptio iam praesens curatur: si uenas cubiti in illa quidem e regione partis affectae: in his autem dextri, uel utriusque lateris sitas, incideris, aut cucurbitulas mammis apposueris, aut manus calefeceris, fricaueris, aut deligaueris. Reuulsioe regione partis affectae cur optima & facillima. Quia autem haec reuulsio, sicut etiam deriuatio ex uenis e regione & diametro parti offensae proximis, iisque illi communibus & amplis, fieri solet, optima atque facillima censetur. Sicut enim eger, cum natura in iecore inflammato ex dextra nare: in liene autem ex sinistra sanguinis excretionem molitur, magnum sentit adiumentum: Naturae excretio quae salutaris. cum uero illa e contrario in iecore quidem ex sinistra, in liene autem ex dextra tentat, non modo nullam alleuationem, sed potius detrimentum & offensionem interdum experitur: eo quod uires inde resoluantur. Ita medicus in reuulsione ista exinaniente summum adfert naturae praesidium, si detractionem sanguinis ex uena e regione partis inflammatae proxime sita, communi, & ampla molitus fuerit: Medicus naturam imitari debet. noxam autem, si ex diuerso aut oblique posita. Mathetes, Cur reuulsionem simul & exinanitionem saepius in morbo fieri solere dixisti? Geron, Quia tanta interdum humorum copia infestat, ut una uice citra uirium offensionem exinaniri nequeat. Reuulsio & exinanitio repetita. Intelligo autem reuulsionem exinanientem, & deriuationem, quae materiam ex parte lesa duntaxat subtrahit Mathetes, Quomodo hanc secundum rectum e regione positum per uenas proximas fie ri intelligam? Deriuatio per rectum. Geron, Si cum in iccore aut rene inflammato sanguis deorsum uergit, ex uena poplitis aut tali mittatur: cum autem sursum is tendit si ex interiore cubiti uena detrahatur: cum uero uterus inflammationem senserit, si ex poplite, aut talo uena incidatur, aut si cucurbitulae coxis applicentur, sique crura calefiant, fricentur, ac deligentur: & cum dextra parte dolet, si ex dextro crure: cum autem sinistra, si ex eadem sanguis mittatur. Reuulsio et deriuatio per diuersas uenas fiunt. Mathetes, Ergo deriuatio non fi et per easdem uenas, per quas reuulsio? Geron, Nullo modo, sed haec per eas, quae supra membrum affectum, illa per istas quae inferius sitae sunt, recto tramite. Mathetes, Quando potissimum humores deriuandos esse censes? Deriuationis tempus. Geron, Cum impetus ipsorum, & ardor praemissae reuulsionis beneficio subsederit, neque alterius nouae materiae suspicio rursus adfuerit. Aduertendum autem, num humor qui deriuari debet, fluxilis adhuc agilisque existat. Si nanque adeo crassus infixusque parti sit, ut loco moueri nequeat, frustra laborabis: eoque tunc fomentis & cataplasmatis potius quam uenae incisione utendum erit. Mathetes, Quid si ne hic quoque humor dissoluatur, uicinam autem contagione contaminabit? Geron, Tunc scapello cutis incidenda est, modo locus ipse, quo continetur, non sit ualde insignis, nec dolor uehementer urgeat. Mathetes, Ergo humor qui in affecta parte continetur, non ex ea ipsa euacuatur. Geron, Nequaquam, sed ex alia ei coniuncta uenisque proximis & communibus: unde Galenus eam exinanitionem ἀποκένωσιν, non κένωσιν appellauit. Mathetes, Cum sanguinis detractio medici consilio tentata, multum in morbis conferat, quid prodest obsecro, si ille ultro e naribus, aut ex ore, siue tussi siue uomitu, aut ex oris uenarum in ano extantium, aut ex utero prorumpat? Geron, Non parum: Spontanea excretio sanguinis quid conferat. sin autem alia ex corporis parte profluit, rarum est, & naturae contrarium. sin etiam ulla ex corporis parte sensim, ac modice, licet naturaliter emanet, nihil commodat: non enim morbum tollit, sed potius idoneam exinanitionem postulat: ut quam illius uehementia accelerare compellat. Si uero idem liberalius, uel in copiosis humoribus corpus grauantibus, uel in febri continua erumpat, conducit, ut qui morbos die critico, quo de illis iudicatur, sepenumero finiat: quamuis in qualibet ardenti continuaque febri, in qua omnes humores alii in uasis maioribus putrescunt, sanguis etiam largiter effluens non perinde utilis existit. Nam qui per nares effertur, licet uigilias, deliria, capitis dolorem, aliaque symptomata alleuiet: aegre tamen morbum totum adimit, nisi forte immoderatius deinde profundatur, unde summa uirium resolutio succedat, quae semper est cauenda: quippe sanguis uitiosus e naribus postremus effluit, neque id semper, nisi aliquando magna eius abundantia profusa fuerit. Cur post sanguinis profluuium e naribus, uena in cidenda. Mathetes, Quid igitur in his febribus agendum putas? Geron, Quamuis largius sanguinis profluuium e naribus praecesserit: interior tamen cubiti uena etiam incidenda erit. Mathetes, Qua de causa? Geron, Quia sanguis frequenter & purus, & colore laudatus e naribus defluit: ex cubito autem impurus sordidusque detractus, apparet. Qui uero ex uenis ani, aut uteri copiose fertur, quanuis sane multo melior existat, eo quod proxime ex uena caua iuxta lumbos effluat: non tamen febris ipsius radicem, quae in uenis cordi proximis consistit plaerunque euellit. In menstruis & haemorrhoidibus nimiis quae uena incidenda. Ideo saepe etiam cum menstrua profluunt, & puerperae bene purgantur, sanguis ob febris ardorem e cubiti uena detrahi solet. Ob eandem causam etiam manifestiorem sanguis e cubito mitti consueuit, cum ora uenarum ani sanguinem fundunt. Mathetes, Qui alii affectus uenae incisionem adhuc postulant, etiamsi sponte sanguis erumpat? Geron, Qui supra iecur & septum transuersum consistunt. nam etsi in his antea sanguis ex utero aut ani uenis profusus fuerit: nihil tamen illi, aut minimum remittunt. Ita neque inferiorum partium morbi ex narium sanguinis profluuio discutiuntur, nisi cubiti quoque uenae incidantur: sicut neque sanguis e dextra nare profusus sinistros affectus tollit, neque e sinistra, dextros. Uenae incisio quot modis anxilietur. Mathetes, Quot modis igitur uenae incisio morbis curandis auxiliatur? Geron, Duobus. uel enim primario, dum exinanit sanguinem, aut reuellit: uel casu, dum nunc refrigerat feruentiorem sanguinem euocans, nunc obstructiones explicat, quae ex abundantia potissimum contractae sunt. Quibus affectibus semper uenae incisio adbibenda Quae indicant quantum sanguinis detrahendum. Mathetes, At quibus precipue affectibus uene incisio semper adhiberi debet? Geron, Quibus proprie, non autem casu subueniunt. Nam calidior intemperatura iocinoris, non sanguinis detractione, cum huius in opia laborat emendari potest, sed iis potius, quae peculiariter intemperiem refrigerant. Mathetes, Cum sanguinis missionem in morbis curandis tantopere extollas, quibus & quando adhibendam esse iudicas? Geron, lis, qui illam requirunt, citissime, & sine mora. quanquam interdum aliquis morbus adeo leuis existat, ut suapte natura sine ullo artis praesidio statim finiatur. quia uero interdum magnus existit, & uires imbecillae, accurate aestimandum est, quantum sanguinis detrahi magnitudo morbi postulet, & uires imbecillae sustineant: id quod non quilibet medicus, sed optimo iudicio praeditus, animaduertere potest. Mathetes, Unde morbi aut incipientes, aut iam procreati, aut futuri magnitudo aestimatur? Morbi magnitudo unde aestimanda. Geron. Uel per se, uel ex ipsius causa continente, quae in humoribus consistit, uel ex horribili quodam symptomate. Primum igitur inflammatio grauior quam simplex eius intemperies censetur: & partium nobilium ac principum, ut cordis, cerebri & iecoris grandiores affectus sunt, quam ignobilium: praeterea illarum, quae principalibus coniunctae sunt, ut pulmonum laterum, uentriculi & lienis maiora uitia existunt, quam earum, que longo interuallo disiunguntur, ut intestinorum, renum, uesicae, artuum, aliorumque extremorum. adhaec ex partium sensu acri, acutoque, aut hebeti. Mathetes, Unde causae magnitudo depraehenditur? Causae magnitudinis cognitio. Geron, Ex humoris in affecta parte contenti materia, conditione, & natura. nam alias est integer, alias uitiosus, uel putridus uel perniciosus, isque uel copiosus, uel modicus. Solet etiam causa praecedens, ex malignitate, ex uasorum, uiscerum, totiusque corporis repletione, & exinanitione, humorumque ibi collectorum puritate, aut uitio, magna appellari. Mathetes, Unde symptomatis magnitudo indicatur Geron, Ex eorum, quae incidunt uehementia, uel remissione: Symptomatis magnitudo. ut doloris, sitis, languide ciborum cupiditatis, uigiliarum, & reliquorum, quae uires conuellunt imminuuntque, Mathetes, Quis maximus grauissimusque morbus censetur, cui etiam maxima exinanitio conuenit? Geron, Inter alios, inflammatio iocinoris, cerebri, uel partium cordi uicinarum connexarumque, cuius uis late fundatur: humorque sit putridus & uenenosus: Morlius letilsimus. quali etiam corporis uasa adeo referta appareant, ut magna inde corporis agitatio, nunc cibi cupiditas, sitis, dolores acerbi, & uigiliae excitentur. Mathetes, Quis leuissimus, minimusque affectus, qui nullius exinanitionis indiget, existimandus est? Morbus laeuissimus. Geron, In quo contraria superioribus omnia depraehenduntur. Inter hos & priores etiam medii quidam sunt affectus, qui uel ampliorem, uel minimam sanguinis detractionem exigunt. Mathetes, Unde uires siue singulis corporis partibus insitae, siue communes, siue influentes aestimari debent? Uires unde estimandae. Geron, Ex functionibus. nam urinae aut alui excrementa cruda, qualia sunt tenuia, aquosa, aut car nium loturae similia: Naturilis uis. naturalem facultatem imbecillam, sicut uel retentionem, uel aliam quamlibet actionem oblaesam indicant. Uitalis. uitalis uis ex pulsu exiguo, obscuro, languidoque, licet inconstante, & minus certo indice: nec non ex respiratione parua, difficili, crebraque: item ex uoce exili, & parua: que neque pulmonis, neque pectoris uitio sit oborta, infirma ostenditur. horum contraria robur & firmitatem eiusdem nunciant. Math, Quae animalem uim debilem testantur? Arimalis. Geron, Motus sensuumque noxa, uigiliae, deliria, & aliae principes actiones offensae: uti his contrari: firmitatem ipsius & constantiam ostendunt. Notandum hic tum naturalem, tum animalem larga exinanitione, non minus quam uitalem debilitari. illis enim deficientibus, aeque ac uitali elanguescente, interimus. qua de causa omnes uires in euacuatione tentanda, obseruari debent. Nam ei, qui morbo uehementi, & diutino ut intestinorum leuitate, suma macie & marcore confectus est, sanguis detrahi non debet: quanuis etiam pulsus tunc plenior, ualidiorque appareat. Mathetes, Quoties ergo uires offenduntur? Uires quot modis offendantur. Geron, Dum uel opprimuntur, uel grauantur uel elanguescunt. Mathetes, Unde uirium spiritus interit? Geron, Ex aeris nos ambientis, & rerum quarumlibet irruentium intemperie: Spiritus uirium triplex. nec non ex uenenatis deprauatisque uiscerum, aut humorum qualitatibus. nam aeris feruor aestusque, & uis frigoris immoderata foris incidens, aura pestilens, uel aliud uirulentum contagiosumque, graues morbos corporibus nostris inducit, & uires labefactat: sicut etiam uirulentae cuiusdam bestie morsus, spiritus nostros contaminat. Eodem modo causae interiores & abdite spiritus immutant. nam ubi intemperies quaedam principes corporis partes infestarit, uirium robur imminuitur. Quicumque etiam humor uitiosus in corpore dominatur ex eius intemperie spiritus grauiter offendetur. Crudi nanque humores, qui uel corpus totum uel ipsum uentriculum, presertim eius os obsederint, tum calorem, tum spiritum natiuum refrigescunt, & infringunt: unde homo prorsus languescit, & omnibus interdum uiribus destituitur. Sic hilis ardentior grauia mala excitat, dum spiritus calore immodico accendit, uel os uentriculi uellicat, & tanquam aculeis stimulat. Bilis ardentior quid efficiat. Aliquando humor quidam uenenosus & exitialis, ut retentum putridum semen, aut menstruum, aut sanguinis grumus uapore spiritus inquinans, nunc syncopen, nunc uteri strangulatum, nunc morbum commitialem, nunc alia mala inferre & uires supra modum offendere solet. Mathetes, Quot modis ergo spiritus & uires resoluuntur? Spiritus & uires quibus resoluantur Animi affectus Uires opprimentia. Geron, Alias sua sponte, quando corpus est calidum, rarum, & laxum: alias ex aere feruente ac sicco, exinanitione immodica, motu uehementi, animi perturbationibus, dolore, & uigiliis: alias immoderata humoris, uel etiam inutilis excremefiti cum spirituum profusione: idque accidit cum aluus nimium uel per se, uel medicamento profunditur: uel urina plus satis prorumpit, ut in diabete: uel cum pus aut aqua ex thorace, stomacho, uentre inferiore, aut ex magno quodam abscessu, uniuerse ac subito profluit. Multo magis euidenter spiritus uiresque conuelluntur, immodica sanguinis aut salutaris humoris exinanitione, uel ex uulnere, uel ex naribus, uel ex ore, uel ex haemorrhoidibus, uel ex utero, uel alia parte facta. Sic inediae quoque corporis robur imminuunt, dum necessario utilique eius alimento per has amisso, aliud non substituitur. quinetiam labor & aestus corpus halitu, aut sudore digerit. Proinde qui uitam laboriosam degunt, aut in balneis circaque fornaces uersantur, non similiter excrementis ut otiosi & inertes diffluunt. Qui luxu, & uenere nimia fruuntur, nullam medicinam sustinent: eo quod etiam ex paruula seminis ex inanitione flaccescant languescantque. At doloris grauitas multo magis spiritus dissipat, uiresque conuellit. Iam animi affectus alii spiritum & calorem natiuum obruunt, strangulantque, ut timor & tristitia: alii resoluunt dissipantque uires, ut gaudium & laetitia. Porro uigiliae tum corpus uniuersum, tum maxime spiritum ipsius animalem exhauriunt, sicut somnus quoduis exinanitionis genus praeter sudores, & latentem perspiratum repellit. Mathetes, Quae causae uires opprimunt? Geron, Interiores & latentes: ut obstructio & nimia humorum abundantia: illa quidem uenarum arteriarumque ex lentis crassisque humoribus contracta, spiritus in angustum coercet, sic ut eos euentilari non sinat: unde illi usu uitae necessario cum natiuo calore impedito grauiter obruuntur: id quod in pulmonibus, iocinore, cerebri uentriculis arteriisque, & in ipso denique corporis habitu plaerunque euenire solet. nimia uero humorum copia non modo spiritum & calorem insitum grauat, sed etiam strangulat opprimitque. atqui repletio absque ulla obstructione, aut simplex, aut uitiositatis humorum particeps uires conuellit: sicut in pugilum habitu sanguinis: in aqua subter cutem, crudi humoris: in specie illius quae graece ἀνασάρκεαι, uel λευκοφλεγματία uocatur, pituitae: in arquato, bilis abundantis. Mathet. Quid si nulla tali causa praeterita uires imbecilles appareant? Ger. Tunc utique non resolutae, sed oppresse potius dicentur: praesertim si uel omnium humorum copie, uel multe illorum uitiositatis indicia fuerint conexa. Quamprimum igitur cause oppressionis sublate fuerint, uires statim recreantur, & se recolligunt, nisi affectus diuturnitate ium sint deiecte. atque sic tres uirium affeirum ordines existunt, putam opprimentes grauantes, & debilitantes. Uirium affectorum ordines tres. Mathetes, Quando sanguis mitti debet, cum uires materiae copia nimis premuntur? Sanguis uiribis oppressis quando mittendus. Geron, Cum materia pauco quidem tempore corpori insidet naturae molesta & grauis: quando uero diutius immorata; illas non modo grauat, sed tandem etiam praecipitat, nunquam. Mathetes, Cum tantam uirium rationem habendam esse doceas, cur detractione sanguinis uteris, que illas imminuit? Geron, Duobus malis propositis, leuius eligendum est. nam quaecunque uirium laesio inde prouenit, exigua est & breuis, ut que finita detractione moderata ipsa quoque statim desinat, & maius comodum sequatur: quia natura materie pondere, quo antea grauabatur, leuata, pristinum robur recuperat. atque ita tandem natura morbo facta superior quae reliqua sunt euincit partim concoquendo partim foras digerendo: ob quod etiam tenuis uictus egris prescribitur, ut illa morbi materiam facilius elaboret. Mathetes, Cum igitur omnes morbi, & exinanitio materiae illorum effectricis, uires corporis conuellant, quanta haec fieri commode potest? Exinanitio quanta conueniat. Geron; Non maior quam ut hae sustinere queant. aequa siquidem legitimaque morbum citra uirium offensionem discutit. Quando igitur ipsae ualentes & firmae existunt, quantum morbus requirit, fidenter educendum erit: quando minus ualent, parcius: ubi infractae, nihil omnino emoliendum est. Mathetes, Possuntne uires adeo infirmari, ut ne minimam quandam exinanitionem sustineant? Geron, Sua cuique uirium ordini exinahitio proportione respondere debet. non enim uerisimile est, uires etiam infractas, uncia sanguinis, uel semuncia sublata offendi posse. Sanguinis detractio duplex. alia enim exinanitio integra & perfecta existit, quae totam, aut certe maximam morbi materiam adimit. alia utilis, sed non integra, quae portione quadam illius detracta, reliquam efficit leuiorem. tertia est adeo exigua, ut nihil aegrum alleuiet. Raro sane uires adeo infirmantur, ut nisi in uictis malo & deploratis, ne minimam quidem exinanitionem tolerent. Quantum exinanitionem uires, uel robustae, uel medicores, uel in fractae ferant. Itaque robustae uires integram & perfectam, mediocres imperfectam quidem, sed commodam: infractae, ac deiectae nullam exinanitionem ferunt. Porro omnes morbi uehementures, ac magni largam eam postulant necessario: ut qui sine illa nullo modo, aut non tuto curentur: mediocres, moderatam: quae raro necessaria, sed utilis tantum censetur: qua morbi celerius, securiusque sanantur. Math. Quantam paruus morbus sanguinis missionem poscit? Ger. Exiguam, aut prorsus nullam: semper autem morbi magnitudo cum uirium robore conferenda est, si tutam curationem exequi uolueris. Sanguinis missio quando necessaria. Nam si uires prorsus integrae, & morbus mediocris fuerit, uenae incisio non adeo necessaria, sed utilis tantum existit. sanguis tamen, quantum morbus exigit, & tuto emitti potest. non enim periculosum est uires constantes, & firmas nonnihil debilitare, donec morbi materia radicitus exhauriatur, Mathetes, Ob quam causam? Geron, Quia ipsae promptius sine mora restituuntur. Uires in sanguinis missione debilitate statim restituuntur. Mathetes, Quando largior exinanitio praescribi debet? Geron, Ubi morbus ingens & periculosus, qui nimia copia uasa intendit, uiribus constantibus, & firmis, ingruit: sicut in pugilum statu, & febribus continuis, in quibus eousque sanguis educetur, donec animus deficiat, si aeger sustinere possit. non autem donec omnes uires in totum collabantur, quod malum Graece συγκωπὴ uocatur. Animi defectiones duae. Duae igitur hae animi defectiones differunt: prima in morbis extremis tanquam regula & legitimus exinanitionis modus existit: in qua aeger adhuc loquitur, audit, uidet, praesentesque agnoscit. altera priore maior est: in qua omnes simul uires intercidunt, & aeger neque audit, neque uidet, & summatim omnes eius functiones externae intercidunt. Mathetes, Quousque ergo sanguis detrahi potest? Geron, Ad leuem quidem animi defectionem usque: Quousque sanguis mittendum. id autem non in consulte, & temere. ubi uero iam uires ob exinanitionem aperte uacillare, & deficere incoeperint, cohiberi sanguis debet: neque unquam adextremam, ac ueram syncopenfluere sinendus est: ut que plena sit periculi, licet uires antea etiam robustae fuerint. Mathetes, Sanguisne igitur exuperans eousque solum educitur, donec aeger sustinere possit? Geron, Non ultra: neque donec uires resoluantur: quanuis enim superfluus adhuc sanguis restet, tamen cursus eius statim reuocandus est. Mathetes, Unde uires debilitari cognoscam? Uires quando debilitentur pulsus indicat. Geron, Ex pulsuum mutatione, cum ex magno paruus, ex aequali inaequalis, ex uehementi languidus & obscurus efficitur: cumque fluentis sanguinis tenor infringitur, aegerque iam elanguescit. Hoc igitur obseruandum tibi censeo, ut ne cum uires integrae sunt, & ualidae, sic eas sanguinis detractione imminuas, ut uitam simul cum morbo tollas, sicut Galenus de quodam medico imprudente dixerat, morbum quidem curabit, sed aegrum occidit. Mathetes, Quantum sanguinis emittendum erit, si uires aegri mediocres fuerint, Ger. Uires mediocres quantum sanguinis educi permittant. Si morbus mediocris existit, moderata etiam illius portio aufferenda est: quae sine magna uirium iactura totam mali materiam extrahat. Grauior morbus sub iisdem uiribus reiteratam missionem sanguinis postulat. Math. Quid agendum si grauior morbus sub iisdem uiribus inuaserit, qui plus sanguinis sibi detrahi postulent? Ger. Id non una uice ac semel fieri debet, ut quod uires sustinere nequeant, sed paulatim perque interualla: ac primum pro uirium ratione sanguinem educere: secundo id quod restat ex eo superfluum, reiterata uenae incisione emoliri: idque duabus uel tribus uel pluribus uicibus. Mathetes, Quantum denique sanguinis mittere oportet cum uires sunt infractae conuulsaeque? Geron, Nihil, etiamsi morbus requirat: Infractae uires nullam admittunt. nam licet paululum emit tas, quod uires non offendit magis, tamen nihil commodi, sed poriculi plus adferre potest. Mathetes, Quid ergo huius loco fieridebet? Geron, Huc omni studio incumbendum erit, ut uires imbecillae cibis boni succi modicis recreentur, paulatimque restituantur. Postquam enim recollecte fuerint, tunc commode aliquid sanguinis emitti poterit, ut in diutinis morbis usu uenire plaerunque solet. Mathetes Quae alia indicant; Uiribus recollectis aliquid sanguinis emittere licet. quantum sanguinis in singulis morbis extrahendum sit? Geron, Causae tum interiores nobis congenitae, ut temperatura, corporis habitus, & aetas: tum etiam exteriores & ascititie: Causae interiores & extemiae. ut aer, anni tempora, regio, & coeli tempestas: exinanitio immodica, uel supressa: uictus, aut uitae, aut euacuationis genus. Mathetes, Cur ista sanguinis mittendi mensuram nos mutare cogunt? Temperamentum suam quodque euacuationem postulat. Geron, Quia ex temperamentis quidem calidum & humidum solidis partibus insitum, cum materiae ipsius multum ui caloris natiui assidue digeratur, dissipeturque, non aeque copiosam exinanitionem, ut eius contrarium frigidum & siccum admittit: quod autem ex succo in uenis contento humidum appellatur, facillime illam sustinet. Habitus. Porro habitus corporis, tenuis, mollis, rarus, & tener, fit imbecillis, ac ualde resoluitur: e contrario carnosus, firmus, gracilis, niger, ruffus, flauus, amplis uenis praeditus qui humores crassos collegerit, facilius sanguinis missionem ferre potest, ut qui non ita prompte dissipetur digeraturque. Pinguis & oboesus, licet paululum digeratur, difficulter tamen uenae incisionem admittit: ideo quod exiles uenas habeat: quas, si exinanitae fuerint, pinguetudo facile stringit, adeoque deprimit, ut quasi natiuum calorem extinguat. Humores. In his humores quoque non negligendi sunt: tenues enim & calidi statim digeruntur diffluuntque: crassi & frigidi diutius persistunt. Mathetes, Quae aetas copiosioris sanguinis missioni idonea est? Aetas In iuuene imbecillo, & muliere infinna, quamuis grauida non sit, male sanguis emittitur. Geron, Media inter pueritiam, & senectutem intercedens: eo quod in ea homines plaerunque robusti uiribus, & bono corporis habitu sint praediti: quae autem uel infra annum quartum decimum subsistit, uel sexagesimum excedit, absolutae uel ampliori missioni accommodata non est: haec sane, quod imbecilla sit, & reliquum uitae calorem cum sanguine profundat: illa non tam quod uiribus careat, sed quod corpus calidum, & humidum; molle, tenerum; rarum, tenui humore plenum, assiduo fluore digeratur: ex quo parua materia non minus quam ex sanguinis detractione imminui possit. quanquam si rem penitius consideremus, nulla fere aetas est, quae non aliquam sanguinis detractionem ferre possit, nisi uires prorsus in ea sint exhaustae, defectaeque. Itaque non multum refert, quae aetas, sed que uires sint. Ergo si iuuenis imbecillus est, ut Celsus ait, aut si mulier quae grauida non est, parum ualet, non solum copiosior, sed etiam paucus sanguis male emittitur. uis enim emoritur, si que his supererat, et hoc modo erepta est. Potest tamen medicus imperitus maxime falli. quia fere minus roboris illis aetatibus subest: mulierique praegnanti post curationem quoque uiribus opus est, non tantum ad se, sed etiam ad partum sustinendum. Non semper ergo medicus annos numerare, neque conceptionem solam uidere, sed uires aestimare debet: ut ex eo colligat, possit nec ne superesse, quod uel puerum, uel senem, uel in una muliere duo corpora simul sustentet. An in pueris & senibus sanguis tuto detrabendus. Mathetes, Potestne ergo in pueris, & senibus tuto sanguis detrahi? Geron, Ueteres primam ultimamque aetatem hoc auxilii genus sustinere non posse iudicabant, persuaserantquesibi mulierem grauidam, quae ita curata esset, abortum facturam: postea uero usus ostendit, nihil ex hiis esse perpetuum, aliasque potius obseruationes adhibendas esse: ad quas dirigi curantis consilium debeat. Firmus igitur puer, & robustus senex, hoc remedio detractionis sanguinis tuto curantur: Puero & seni grauidaeque sanguis quibus mittendus sit. item grauida mulier ualens, praesertim in gestationis initio, quo foetus minore eget alimento, & sanguis magis redundat. Si enim natura sepe exuperantem sanguinem per nares, haemorrhoindas, uterum, sponte & salutariter excernit: sique menstrua statis temporibus citra noxam effluunt: certe licet etiam, cum necessitas, ut pleuritis, & alia inflammatio urget, sanguinis quoque detractionem moliri. Grauidae. Sunt mulieres, quae nisi uenam secundo, tertio, aut quarto mense incidi curent, abortum faciant: eo quod foetus sanguinis copia obruatur: id quod nos ipsi sumus experti. Attamen octauo, ac nono mense rarius sine abortu, sanguis mitti solet: quanquam in Germania frequenter octauo detrahere usitatum sit. Horrendum, & audax facinus plaerisque medicis uidetur, puerili aetati sanguinem detrahere: Pueris an mittendus sanguis & quando. attamen cum uiderim sepius tum pueris tum infantibus sanguinem interdum etiam copiosum e naribus, citra ullam corporis & uirium iacturam profluere, non dissuadeo illis in Italia & Gallia, a sexto saltem anno: in Germania autem decimo statim per morbi initia, unas, duas, aut tres uncias detrahere: in pueris carnosis ac plenioribus: quorum uenae amplae sanguine concocto & puro turgent. Melius enim est anceps auxilium quam nullum experiri: Senibus quibus sanguis mittendus. cum liceat postea cibo incommodum ex sanguinis missione acceptum resarcire. quanquam largius eum exhaurire, nulli consuluerim. Idem in ultima aetate facere non dubitarim, praecipue in magna lateris, aut pulmonis inflammatione cum uires nondum sunt debilitatae: magis autem in illis, quam in febribus continuis. Inueniuntur enim nonnulli septuagenarii, uel etiam octuagenarii ualentiores, quam plaerique quinquagenarii uel sexagenarii. in regionibus ualde frigidis sanguis in pueris nisi magno uite discrimine mitti non potest. Arabs Auenzoar trimulo se detraxisse sanguinem commemorat. Mathetes, Cur in pueris uenae incisionem cum uirium robur magis imminuatur, quam statim refici queat, permittis? Geron, Optabilius esse duco, ut puer sanguine imminuto, licet uires eius aliquantum offendantur, a morbo uindicetur, quam seruata eius copia intereatur. Cur Galenus non ante quartum decimum & post septuagesimum sanguinem detrabat. Quod autem Galenus non ante quartumdecimum, neque post septuagesimum annum sanguinem mittendum esse praeceperit, de pleniore sanguinis detrahendi mensura; quae ueteribus fuit consueta forte intellexit: moderatam uero, quae tum uiribus interdum, tum copiae sanguinis respondet, utrosque & pueros & prouectiores facile sustinere posse. Ideo ex Mauritanis Rhasis non dubitauit etiam senioribus in graui uehementique pleuritide, & pulmonum inflammatione sanguinem detrahere. Quae eausae minus sanguinis trabi postulent. Mathetes, Quae causae euidentes minorem sanguinis educendi mensuram, ac modum suadent, etiamsi morbus sit magnus? Geron, Regionis in qua aeger decumbit, natura. Cum enim feruens & sicca multum caloris natiui, & uirium humorisque uitiosi ex corpore euocet, minus quoque sanguinis in ea mitti debet: frigidior humidiorque, ut in qua calor natiuus & humores intus coerceantur, parumque resoluantur; largiorem educi permittit. At in ualde frigida, quae ad aquilonem maxime spectat, cum sanguis in ea quasi congeletur, & genuinus calor propemodum extinguatur, uenae incisio cauenda est. in illarum media, ut temperatiore, largissima sanguinis exinanitio conceditur. Inter anni tempora, uer, quo succi in corporibus uiresque augentur, sanguinem copiosius quam aliud educi sinit. Anni tempora. ex tempestatibus, aquilonia non amplam detractionem suadet, utpote frigidior: Tempestas. austrina uero sola uti clementior illam admittit: sic tamen ut nulla uehemens infestet. At si auster in regione aestuosa, & aestate spiret, sanguinem mittere periculosum est. sic quoque cum aquilo in regione frigida & hyeme perflat, nulla uene incisio tentanda est. Cum autem aquilo estum contemperat tutissima est. Mathetes, Sanguisne etiam emitti debet, cum sua sponte tunc etiam cum te tunc erumpit, quando uenam incidere statuimus? Sanguis an emittendus etiam cum ultro erumpit. Geron, Quod si natura nihil ex morbi materia per se eduxerit, nihilominus uena incidenda erit, ac protinus quod morbus postulat, emoliendum: praesertim si necessi S requirit, & uires ex naturali illa sanguinis eruptione nondum grauiter offensae fuerint. Quae sanguinis missionem prorsus dissuadent. Mathetes, Que symptomata sanguinis missionem prorsus dissuadere solent, etiamsi morbus postulet? Geron, Sudor, si forte per totum corpus effundatur, praesertim in uehementi laterum dolore: aut uomitus, aut aluus fluida. quanquam ubi remiserint illa, & uires paulum fuerint recreatae sanguis mitti possit: sicut etiam in febri ardenti, cum laeuitas intestinorum, quae ex immodico frigidae potu orta, superuenerit: sed id parcius fieri debet, eo quod uires inde paulo imbecilliores euaserint. Quod si uero exinanitio sponte proueniens, quae morbi materiam tollat, aegrumque alleuiet, ac quantum uis educat, nature prorsus curatio committenda erit. sin id minus praestare possit, tantum ex uena detrahes, quantum id, quod requiris ex utrisque exinaniendi modis coniunctis perficiatur. Naturae permittendum quod ipsa perficere poterit in eo quod non potest adiuuanda est. Quod natura obire tentauerit, tu ne aggrediaris: quod autem illa perficere non potuerit, tu ipse absoluas. Math. Id rogo magis declares? Geron, Si in pleuritide cui febris adsit continua, sanguis uel ex utero, uel ex haemorrhoidibus uel ex naribus largius profluxerit, unde eger satis leuamenti sentiat, uenam incidere non est necesse. sin parcius, imbecilliusque hisce ex locis emanet, morbus autem uehementius interim urgeat, quod reliquum est etiam in muliere pregnante, uel puerpera per uenam incisam educes. Non aliter in difficultate intestinorum purgans medicamentum exhibemus, ut quod paulatim & languide per uias non idoneas effluit, copiosius per meatus commodiores deriuemus Mathetes, Nihil aliuudne praeter ea, quae hactenus recenne obseruanda. Consuetudo in mittendo sanguine obseruanda. suisti, obseruari debet? Geron, Utique: consuetudo uictus rationis, uite instituti, & exinanitionis. Qui sobriam uitam agunt, siue quod ita assueti sint, siue propter morbum, iis parcior sanguinis educendi modus conuenit, quam his, qui liberaliori ac pleniors uictu utuntur. adhaec qui uenam incidere iam antea consueueerunt, facilius eam sustinebunt, quam nondum experti: modo uires ex crebra exinanitione non sint offensae. consuerudo enim omnia reddit faciliora. Prima uenae incisio cur salutaris censeatur Sanguinis quantitas cur obseruanda. Mathetes, Si hoc ita habet, cur uulgo solent primam uenae incisionem semper quandiu possunt, differre tanquam in extremis morborum necessitatibus salutarem commodamque futuram? Geron, Inepta est opinio, nulla ratione ac iudicio confirmata. Mathetes, Quid opus est tantopere mensuram extrahendi sanguinis obseruare? Ger. Quia uires ex nimia a deo debilitantur, ut alia morbi remedia deinceps & longitudinem sustinere nequeant, alimentoque postea intempestiuius indigeant: quodque nonihil eius ad reliquam curationem absoluendam requiratur. Mathetes, Unde uires futurae estimari debent? Uires futurae ande aestimandae. Geron, Tum ex causis externis praesentibus & perseueraturis: tum ex symptomatis, que fortuito possunt incidere. Mathetes, Quae est ex illis precipua? Ger. Celi status, nam si ille calidus & siccus euaserit, talisque in posterum expectetur, sanguis moderatius detrahi debet, quam si frigidus fore coniectetur. praeterea minus illius emittendum est in aegro, qui tenui sobrioque uictu utitur, quam in eo, qui liberalius uiuit. Mathetes, Quare? Geron, Uel quia cupiditas cibi, & potionis languescit, uel quia morbus, uti angina guttur praecludens, deuorare non sinit. Synptonmate quae uires furas indicent. Mathetes, Quae alia sunt praeter haec symptomata, uirium futurarum indices? Geron, Dolor grauis, uigiliae, insperata exinanitio, praesertim syncope: quam plaerique statim ab incisa uena experiri consueuerunt: idque ideo, quod uel natura sint debiliores, uel magno timore perculsi elanguescant: uel quod os uentriculi habeant flaua bile infectum, acrique ualde sensu praeditum infirmumque. Ex quibus praenuncietur extrinseciis num largus, uel exignus sanguis educendus. Quando igitur tale quippiam futurum suspicatus fueris, sanguis, etiamsi uires tunc ualeant, tamen uel nullus, uel omnino paucus educendus erit: nisi forsan antea huic periculo sit prospectum. largissime uero educetur si quis corpore quadrato, denso, firmo, aetate media, longoque tempore in luxu educatus, ualentibus cibis se repleuerit, & consueta corporis exercitatio, uenus omissa fuerit: sanguinis e naribus, utero, & oris uenarum in ano extantium eruptio, iamdudum suppressa, sic ut hinc corporis habitus ualde increuerit, uenaeque sint distentae. Quod si etiam grauis ac uehemens febris, uel inflammatio hominem sic affectum infestarit, ilico sanguis copiosior emitti debet: quoniam id tum morbi, tum eius causae magnitudo praeteritis confirmata postulat. Porro si his quoque praesentia respondeant, aerisque status ex regione, anni tempore, & rempestate modice frigidus & humidus fuerit, non si aeger ad exinanitionem facilis sit, morbus autem diutius nonprorogetur, nullaque calidior tempestas futura uideatur: Liberalissima detractio quibus necessaria. item si tractio quibus ne dolor, uel inaedia, uel uigilia, uel euacuatio spontanea augescat: nouissime, si omnia ista simul incidant, concordentque, liberalissima sanguinis detractio erit necessaria. His rursus contraria illam subito dissuadent: utpote si quis priore exercitio corporis intermisso, otio & luxui se dediderit cibisque repleuerit: sique solita quaedam exinanitio suppressa fuerit, unde corpus oboesum, album laxum, molle, & tenuis succi plenum euaserit: idque in aestate, regione aestuosa, coeli statu calido & sicco, tunc prorsus sanguis emitti non debet: cum fatis non occulte tantum, sed etiam euidenter sua sponte eruperit. Mathetes, Quantum in eo ipso habitu detrahendum putas? Geron, Parum si hyems adsit, regioque frigida, & coeli tempestas aquilonaris. Mathetes, Quid agam, si neque ex acri mentis iudicio, neque ex longo rerum usu depraehendere potero, quantum sanguinis educendum sit? Geron, Satius est infra iustam mensuram subsistere, quam illam accurate ex periri, aut excedere. Mathetes, Intelligo nunc in quibus affectibus, & qua ex uena, multumquene an parum sanguinis mitti debeat? Tempus sanguini mittendo quod conueniat. sed quo tempore, uel anni, uel morbi, uel quo die, quaue hora id faciendum sit, deinceps explices. Geron, Ad morbos praecauendos primum uerno: deinde etiam autumnali uena recte inciditur: quanquam in hoc minori copia quam in illo. Aestas omnium minime huic rei accommodata est, nisi summa necessitas postulet. At humores ex aequo abundantes, praesertim sanguinei, uel etiam biliosi initio ueris incisionem uenae exigunt: nisi forte in iis, qui non copia tantum sanguinis; sed etiam exercitatione accedente per aestatem periclitantur, aliter agendum sit: in quibus Galenus ad finem ueris ipsam differre consulit. Ergo, qui ex totius corporis lassitudine citra manifestam causam oborta admoniti morbum futurum prohibere, quique progressi reliquias ne ille reuertatur, exhaurire: item qui plenum corporis habitum tenuiorem reddere uelint, ne calor natiuus suffocetur, aut uasa prae copia rumpantur, corpus autem nutriri incipiat, his nullum anni tempus prescribi potest: quo morbi materie detrahantur, siue per sanguinis missionem, siue per medicamenta purgantia id fieri debeat, sed necessitati in eis acquiescendum est. Mathetes, Quodlibet ideo anni tempus ad istam medicinae rationem idoneum erit? Tempora sanguini middendo in commoda. Geron, Indubie: si aequinoctia, solstitia, temporum mutationes, & luminarium congressus excipias. In his enim nulla materia sano adhuc, praedicta curatione detrahi debet: eo quod tunc natura laboret. Mathetes, Quo alias morbi die sanguis emitti postulat? Sanguis quo morbi die emittendus. Geron, Quo ille intermittit, uel remittit, sicut maxime in febribus accidit. In harum igitur accessionibus omnino ab exinanitio ne abstinendum est: quia tunc natura nihil emolitur: sin autem aliquid forte superueniat, solius id morbi feruore fit, & impetu. nam si per accessionem dum natura agitatur uenam incideris, metus erit, ne materia illius in uenas exinanitas statim recedat, & febrim ex intermittente faciat continentem. Mathetes, Quae diei hora in cauendis morbis detractioio ni sanguinis conuenit? Quae hom diei ad senguinis missionem aptisima. Geron, Matutina potius quam pomeri diana. Mathetes, Quamobrem? Geron, Quia sanguis a solis exortu excitatur, uiget atque abundat: nec non ipso lumine serenus, tenuis, fluxuique aptior euadit, praesertim secunda hora ab illo, uel tertia, uel quarta: ita tamen, ut aeger iam unius saltem horae spatio insomnis fuerit. Mathetes, Quod in totius affectus curriculo tempus detractioni sanguinis opportunum censes? Tempus mittendi sanguinis. Geron, In graui laterum dolore, uel angina quae strangulat, uel in immoderata sanguinis profusione, uel immodica materiae uasorum copia, uel in aliis nimium subitis ac repentinis uiriis, primumquodque tempus accommodatum erit, modo alui & uesicae excrementa non sint retenta. Itaque in febribus ardentibus internisque inflammationibus, antequam sanguinis feruor aut amplior putredo augescat, sanguis statim per initia recte mittitur: ut portione aliqua materiae per hanc sublata, reliquam natura facilius concoquat, euincat que: modo uires constent, & uentriculus primaeque uenae humoribus uitiosis, crudisque cibis uacent. Mauritani sanguinem in pleuritide potissimum non ante mitti iubent, quam concoctionis note in urina appareant: idque non solum in partium morbis, sed etiam in febribus, praesertim synocho. Mathetes, Cur ita sentiunt? Geron, Quod opinentur noxios humores uena statim ab initio incisa extenuari, & per omnem corporis habitum impelli, sanguinique puro & sincero permisceri: quodque nihil prorsus uitiosi cum puro tunc educatur. contra uero, si sanguis nonante concoctionem emittatur, rectius omnia succedere. Mathetes, Quid tu de illorum opinione iudicas? Geron, Falsam esse affirmo. Humores post uenam incisam non extenuari. humores enim post sanguinis detractionem non extenuari, sed potius incrassari solent. quare si materia uitiosa cum sanguine ipso in uenis misceretur, certe ipsa quoque per illius emissio nem statim initio simul foras exiliret. Si igitur uehementes & acuti morbi ex abundantia sanguinis contracti fuerint, ut utraque synochos, febris putrida ex repletione, aut faucium, laterum, pulmonum, iecoris, aliarumque partium inflamatione, bonam ratione uena ilico per initia inciditur. Cum enim uires tunc adhuc sint integrae, copia sanguinis, unde morbus traxit originem & aegrum in uitae discrimen praecipitat, consulto prorsus tollitur. Ideo etiam Hippocrates in morbis ualde acutis differre hoc remedium malum esse docuit. Mathetes, Quam amambo ob causam sanguis in pleuritide tam celeriter euacuari debet? Sanguis in pleuritide cur celeriter mitteudus. Geron, Primum quia si retineatur, inflammatio augescit: deinde, quia purus tandem simul educitur, unde uires infirmantur: postremo quia uitiatus, aut niger, aut liuidus, febres inexpugnabiles excitat: unde mors plaerunque comitatur. Hippocrates illum eousque detrahi iubet, donec colorem mutet: quoniam non prius ex parte inflammata educi deprehenditur, quam ipse mutatus fuerit. Sanguinis coloris mutatio in in flammatione cui expectanda. nam qui in illa continetur, alienus a natura existit, ut pote plus satis excalfactus. Qui igitur per initia purus ac rubens erat, nunc rubentior aut liuidus apparebit: qui crudior antea erat, nunc ruber magis ac flauus erit: quiuero talis in principio apparebat, nunc Isuidior cernetur, aut ad nigredinem tendet, prout magis, aut minus assatus fuerit. Mathetes, Ergo, cum unica sanguinis missione tum reuellere tum euacuare etiam contendimus, uena cubiti interna e regione partis affectae incidetur? Geron, Utique, uerum si ea non appareat, media eiusdem. cubiti: si neque haec oculis pateat, humeraria. Coloris mutatio an expectanda sanguine mittendo. Mathetes, Semperne coloris mutatio expectanda est? Geron, Nequaquam: sed interdum antequam ille mutetur uenam supprimere conuenit. Mathetes, Quas ob causas? Geron, Ob uires imbecilles, uel ob prauitatem inflammationis ex qua nihil sanguinis nonnunquam emittitur, ut qui ualide ibi sit impactus. quinetiam magna sanguinis copia interdum prohibetur, ob humidam & calidam aegri temperaturam, corporis habitum mollem & tenerum, ut in candidis: nec non ob frigidam calidamque nimium regionem, anni tempus, & aeris statum. atque ideo tunc reuulsio tantum non etiam exinanitio simul fieri per eiusmodi uenae incisionem poterit. Reuulsio quando ex uena eiusdem cubici. Mathetes, Quando igitur, ex uena eiusdem tam largi sanguinis emissio quam morbus requirit, ob causam aliquam ex praedictis tentari nequit, aliaene uenae incidi debent? Geron, Minime: sed haec eadem cubiti interior e regione lateris affecti sita. nam quod semel ex illa detrahi, id etiam per uices, potest, ubi opus fuerit: licet pars inflammata parum inde auxilii percipiat. Reuulsio ex uena aduersi lateris. Eiusmodi autem uenae incisio, qua reuulsio solum perficitur, tunc conuenit, cum sanguis non ualenter fluit, nec totum corpus humoribus plenum existit. Mathe. Quid si ille uehementius irruat? Geron, Tunc nullo pacto uena cubiti eiusdem lateris reuulsionis solius gratia primum incidenda erit, sed quae longissime ab affecta parre distat: nempe in aduerso lateris cubito: atque sanguinem ad huius regionem prius reuellere, magisque in contrarium trahere oportet, sic tamen, ut rectitudo Hippocratica, hoc est, e regione positus, quicunque in reuulsione solum tentanda seruari potest, non negligatur. Rectitudo in una specie reuulsionis quae sit. Dico autem de rectitudine, quae in una solum reuulsionis oppositionisque, ut nuper retuli, differentia, non in duabus aut pluribus fiat. Mathetes, Ac huiusmodi uenae incisionem minus praesidii membro affecto adferre dixisti? Uenae incisio in aduerso latere. Geron, Fateor, sed securior tutiorque existit: cum fluxio minus per eam ad illud incitetur trahaturque: ueluti si teodem latere sanguis mittatur, uel potius prohibeatur, ut quae ad partes longissime dissi as auertatur. In summa haec est mea de interni utriusque cubiti uenis incidendis sententia, ut cum humorum abundantia corpus grauiter premit ac dolore afficit, uires autem adhuc ualidae sunt: uena insignior partique inflammatae propinqua incidatur. De interma utriusque cubiti uena se canda. Quando uero illae sunt imbecillae, reuulsio ac deriuatio fiat sursum, aut deorsum, aut utrinque, aut etiam per frictiones. Quanuis autem sanguinis missio ex uena e regione lateris affecti directo sita, euidentissimam sepe utilitatem aegro adferat: ex illa uero, quae in opposito diuersi brachii cubito extat, aut prorsus obscuram, aut longo temporis interuallo: tamen cum non semper ob causas commemoratas ex interna cubiti partis offense uena, detractio sanguinis fieri possit, rationi consentancum est, ut ex altera cubiti diuersi, interdum tentetur. Quando Galenus in diuerso latere mittendum sanguinem pracipit. Ideo etiam Galenus non obscure dixit, uene incisionem ex interna cubiti lateris inflammati praesentissimum saepe auxilium ad tere mittendum ferre, cum scilicet commemoratae superius causae non adsunt: cum autem hae praesentes illam dissuadent, ex oppositi cubiti interna sanguinem mittendum esse uoluit. melius enim est exiguum & certum praesidium, quam nullum experiri. Nam cum per huius brachii uenae incisionem, succi ad partem affectam confluentis reuulsio duntaxat, non autem euacuatio eius, qui in illa continetur, fiat, neque dolor statim in ea sedetur: Galenus recte docuit huiusce uenae incisionem, obscurum hoc est paruum auxilium, aut non statim sed postea adferre: si illam spectes, quae in cubito lateris affecti, reuulsionis simul & euacuationis causa fieri solet. Quid multis uerbis opus est, Aetius quoque & alii recentiores Graeci, ueterum illorum sectatores, si probe intelligantur, cum Galeno sentiunt, nempe in pleuritide curanda cum adhuc generatur, & humorum fluxio ualenter in partem laelam irruit, aut corpus totum illis scatet, uenam cubiti interiorem in aduerso siue opposito interdum brachio, reuulsionis tantum gratia incidendam esse: non autem adeo largum ex illa sanguinem mittendum, ut color eius mutetur, aut animus deficiat; sed modicum extrahendum, & tempore quod satis est interposito, repetita uenae incisione, rursus paulum eius aufferendum esse: eo quod aegri illum educi, donec color eius mutetur, reuulsionis simul & euocationis gratia, ob causam aliquam ex praedictis ferre nequeant. Nam in hisce inflammationibus quae adhuc generantur, sanguis ad affectam partem confluens prius inhiberi, quam euacuari debet. Mathetes, Ergo humores longissime a loco fluxionem experto reuellendos, non ad eum retrahendos esse censes? Geron, Non dubitanter, praesertim quando recrementa a toto corpore, uel reliquis eius membris ad locum affectum transmittuntur: quippe fluxionis motus semper ad contrarium retrahendus est. Mathetes, Quid si fluxionis causa ex ipso membro inflammationem experto, ut pote calidiore facto aut dolente oriatur? Geron, Tunc affectus ille etiam Galeni consilio primum curandus est: deinde quicquid inflammationis iam creatum est. nam quae ex illa adhuc generantur, eorum causae prius tollendae sunt At quidam nostro quorundam in tempore Galenicae doctrine professores; Galenicorum quorundam indocta pertinacia. semper uenam cubiti in ternam eiusdem lateris incidendam esse, ad pleuritidem curandam petinaciter asseuerant, mirum inmodum contra Arabum fi miliam de bachantes. Sic autem sentiunt, Galeni uerbis in libro de uene incisione scriptis nitentes, cum tamen palam constet, illum non precipere, ut perpetuo ipsa obseruentur. Etsi enim uene huius in eodem latere incisio manifestam saepe utilitatem adferat: non tamen semper eam prodesse docet, sed morbum quandoque grauiorem periculosioremque efficere: Quod saepe utile fuit interdum nocere potest. praesertim si fiat circa illius initia, & humorum copia in toto corpore abundet, fluxioque eorum ualida irruat, & uires imbecille, aut aliud quippiam ex praedictis sanguinem mitti donec corlorem mutet, prohibeat. Quis autem Galeni studiosus neget, tunc sanguinem reuulsionis solum gratia, commodius, tutiusque ex uena cubiti diuersi, aut iuxta talum eiusdem lateris, e regione partis offensae mitti ( in hoc quidem secundum longitudinem: in illo autem secundum latitudinem sita ) licet minus inde auxilii parti affectae adueniat? Id sane usu compertum est, praecipue in quibus sanguis uenarum in ano extantium, aut menstrua retenta sunt. Mathetes, Quid post reuulsionem in contrario cubito tentatam agere soles? Detractiones membratim factae reuulsionem efficacem efficiunt. Geron, Alteram ex uena cubiti eiusdem lactae reuulsionem teris aggredior. quanto enim plures singulatim fiant sanguinis detractiones, tanto reuulsio erit efficacior. Mathetes, Censes igitur uenam in opposito; seu diuerso brachio apparentem cubiti interiorem, aut in affecti lateris crure ad talum extantem, inter pleuritici morbi initia: deinde statim e regione partis laesae sitam, commode incidi, si haec primum ob causas aliquas non potest? Geron, Ita censeo sentioque. Uenarim incidendarum ordo in corpore pleno. uerum istam non semel, sed bis terue, & saepius, ubi opus fuerit incides, donec sanguis euacuetur, qui in parte inflammata retentus est: id quod ex coloris mutatione doloreque sedato cognoscitur. Uenae cubiti effecti lateris quando saepius incidenda. Mathetes, Quot sectas inter huius temporis medicos esse dicis, qui in pleuritide ab antiquis dissentiunt? Geron; Tres praecipue: prima reuulsionem simul & deriuationem ex una eademque uena tentandam esse docet. In pleuritide quot hodie dissereuant. secunda deriuationem cum reuulsione fieri quidem simul non posse contendunt, sed hanc prius: deinde illam, ubi fluxio desierit, die uno, aut altero, aut pluribus interpositis: eam uero reuulsionem, quae ad longissimas partes lateris diuersi adhiberi solet, externis morbis tantum, non internis curandis conuenire asseuerant, magno errore & ignoratione: ut ex rationibus nuper a me citatis constat. Tertia non quidem est indocta, sed paulo arrogantior, ac nouum placitum contra omnes ueteres inuexit: nempe quod interior dextri brachii uena. sit incidenda. utrouis in latere pleuritis inferiorum costarum, nouem aut decem spacia occuparit. Mathetes, Quam ob causam ita sentiunt? Geron, Quia illam utroque in cubito cum solitaria eiusque ramis communionem habere putant, & sanguinem in sinistro latere contentum nusquam nisi ad solitariam deduci posse. Solitariae sitas. qui si cogitarent, solitariam istam uenam, quanuis in dextro sit latere, tamen e media parte, tanquam centro cauae uenae oriri, ita ut aequo spacio in utroque latere a cubiti uena distet: adhaecisi Galeno crederent; plus alimenti ab infernis cauae uenae ramis; quam a solitaria costarum spaciis infra septum uicinisque partibus deferri: atque ideo pleuriticum morbum frequentius ex sanguine in ramis illius contento generari, quam ex eo, quem solitariae propagines suppeditant, certe a uererum doctrina non recederent, sed ipsorum more, si ille sinistrum latus affligeret, uenam in eiusdem cubito: si dextram, in huius latere interiorem incidendam curarent: quemadmodum etiam ipsa partium corporis inspectio admonet. Ex solitaria sanguis non remittitur. Non dico, quod solitaria sanguinem ex caua quidem uena haurire, ex se autem illum rursus ad hanc remittere non possit: quia ostiola ipsius cordis, uasorum, & uelicae urinariae instar sint constructa. Arabum studiosi quidam primum in poplite, aut iuxta talum interiorem lateris offensi, deinde plusculis saepe diebus praeteritis ex cubito partis affectae sanguinem mittunt. cum autem corpus humoribus plenum inter initia non apparet, neque illorum materia adhuc influit, tunc primum ex interna cubiti lateris affecti detrahendum censent. Alii primum iuxta talum lateris offensi: deinde in sani cubito sanguinem mittunt. atque hec de pleuritide, que superiores menbrane costas succingentis partes occupat, cognitu sunt necessaria. Mathet. Quomodo illa quae sub septo ima costarum spacia affligit, ex aliis etiam humoribus quam ex sanguine contracta curari debet? Geron. Medicamentis, si dolor sanguine etiam detracto, non fuerit in totum sedatus. Pleuritis quae medicamentis curitur. Quanuis enim Galenus medicamentum in huiusmodi pleuritide ante uenae incisionem uitauerit, ne corpus eo turbaret, tamen post hanc illud quoque admisisse uidetur. nam ipse cum Hippocratem simul, ubi curationem inflammationum, quae interiora membra obsedit, tradere aggreditur: primo sanguinem mittendum: deinde medicamentum purgans dandum esse docet, idque secure & mediocriter. Huius rei locuples testis esse potest Alexander ille Trallianus nobilis auctor: Quae medicamenta in pleuritidae spuria usurpanda. qui etiam non solum clysteres, sed medicamenta quoque purgantia, praecipue ubi dolor imas thoracis partes infestat, siuires permittunt, consulit. At ego fortia; qualia ueteres praescripserunt, exhiberi dissuadeo, prohibeoque, praesertim ubi febris adest uehemens: henigna autem & mitia, quae scilicet leniendo purgant ab Arabibus & recentioribus medicis inuenta, consulo: Medicamenta pleuriticis commoda. aut quae per tussim succurrunt, aut saltem non aduersantur, ut mannam, syrupum uiolaceum solutorium, uel rosaceum. His nonnunquam alia pro succi redundantis ratione admisceri possunt. Quod si crudi humores pituitosi aliique potius quam sanguis dolorem in lateribus sinterdum pariant, medicamentis duntaxat citra sanguinisi missionem expurgandi sunt. In quibus pleuriticis sanguinis missio periculosa. nam qui huiusmodi affectum uenae incisione curare moliuntur, mortis potius quam secundae ualentudinis auctores fiunt. Sin autem modicus sanguis cum aliis humoribus dolorem laterum fecerit, sic ut etiam in falsa pleuritide fieri solet, tunc sanguinis detractio non conuenit, sed eius loco cucurbitulae cum scarificatu adhiberi possunt. Uena temerem non secanda. Quare non temere uena incidi in quauis pleuritide neque corpus purgari debet, ut uulgo faciunt, sed prius discendum erit an humor, qui inflammationem pepererit, copiosus sit, idque in toto corpore. Mathetes, Quibus indiciis id cognoscam? Copiae humorum indicia. Geron. Si fomentis & sacculis parti affectae admotis dolor moderatior euadat, ut aeger manifestam inde recreationem sentiat, copia non subest. Mathetes, Quibus externis uti remediis tuto licet? Geron, lis, quae materiam inflammationis discutiunt. Mathetes, Quid si dolor per eadem non cedat, sed potius augescat? Geron, Copiae indicium est, quam partes incalescentes ad se attrahunt. Mathetes, Quae fomenta singulis humoribus familiaria ante uenae incisionem adhibenda sunt? Geron, Sanguini quidem ea, quae discutiunt & siccant, non autem ualide calefaciunt: qualia parantur ex milio. bilioso autem humori spongia ex aqua calente sola cum chamoemeli herba. pituitoso, ex sale & foliis lauri, aut eruo torrefacto: aut ex lanis oleo anethino imbutis. melancholico ex furfuribus in iure chamoemeli decoctis. Primum pleritidis auxilium. Mat Hetes, Primumne igitur in pleuritide curanda auxilium statuis fomentum? Geron, Statuo, eo quod etiam Hippocrates id suadeat, & Galenus aliique ipsius imitatores coimendent. Mathetes, Eademne uenarum incidendarum ratio in uiscerum, praesertim iecoris, & lienis inflammationibus obseruanda est? Uiscerum inflammatio quas uenas incidi postulet. Geron, Maxime. siquidem & illa cum humores adhuc ad partes affectas confluunt, reuulsionem: cum autem iam impacti sunt deriuationem postulant. Iecur autem cum sanguinem ad brachium dextrum per uenam cauam transmittat, ubi inflammatum est alariae incisio parum, aut nihil iuuat, sed cor, cuius uentriculum caua uena complectitur, tantum refrigerat. ideo pauci, imo uix ulli iccoris inflammatione correpti, liberantur: quam imperiti pleuritidem pestilentem uocant. Praestiterit igitur ex ratione anatomica, uenam iuxta talum incidere, si detractio sanguinis in hoc affectu prodesse debeat. Mathetes, Quid commodi in uiscerum inflammationibus, ex sanguinis missione expectatur? Reuulsio & deriuatio in iecore affecto. Geron, Primum quod ille ex ea conquiescant: deinde quod etiam cor, pulmo, & iecur hinc refrigerentur. Sanguis igitur tum qui fluit adhuc, tum qui iam influxit, ex uenis in brachio incisis, unicuique parti communibus reuocari, euacuarique debet: iccore quidem inflamato alaria dextra: liene, sinistra. Materiae uero deriuandae si iecur afficiatur, cucurbitulae dextrae prae cordiorum regioni: si lien, sinistrae applicatae prosunt. Mathetes, De uiscerum laterumque uenis incidendis quid sentias intelligo: quo tempore in iis morbis, qui per circuitum redeunt, sanguis mittendus sit etiam indices oro. Geron, um remittunt: Mathetes, Quid incommodi Sanguis in morbis per circuitum redeuntibus quando mittendus. quia in illorum principio uomitiones, in declinatione autem sudores plerunque erumpunt: que etiam tunc arte promouere possumus. adhaec quia humores tunc maxime quodamquasi aestu incitati efferuescunt, turbatique inuicem permiscentur, ac segregari nequeunt, In quacunque igitur diei noctisque hora morbi remissio inciderit, sanguis mittetur: caeteris quae ad id pertinent, rite administratis. accidit, si in accessione ipsa sanguis detrahatur? Cur in accessionis impetu non mittendus. Geron, Uires tum morbi feruore impetuque, tum materia adempta infirmantur: quanquam nonnulli hodie ex Theophrasticorum familia, & uulgares apud nos in ipso febris impetu sanguinem audeant emittere: unde si non morbus, & aeger simul tolluntur e medio, certe periculum inmminet ne corrupta illius materia extra maiores uenas efferuescens, tunc in minores exhaustas statim commigret, fiatque ex intermittentem febri continens, ut paulo ante audiuisti. Mathetes, Quid si auxilium hoc primis morbi diebus ob aegri metum ignauiamque, aut aliis de causis omissum sit neque ille sine hoc facile sanitatem recepturus uideatur? Quando etiam die uigesimo morbi initio mittendus. Geron, Si abundantiae quidem, & cruditatis signa permaneant, uires autem nondum interea infirmatae sint, quocunque die, etiam uigesimo sanguinem detrahes. Neque enim dierum numerus sui causa detractionem dissuadet, sed quod uires saepius processu temporis debilitatae sint, uel quod morbi materia ad concoctionem peruenerit. Mathetes, Quid ergo si concoctio apparet, faciundum iudicas? Concoctione apparente pureatio conuenit. Geron, Purgatione, aut aliis deriuantibus praesidiis uparente pureatio tendum, nisi ( quod interdum fit ) cruditatis signa iterum cernantur. sic in gutturis, laterum, iecoris, aut alterius partis inflammatione materiam concoctam, per alias breuiores & proximas uias ducere consilium est: in lateris sane & pulmonis inflammatione per sputum: in iecore si caua inflammentur; per aluum: si gibba, per urinas, renesque: in febribus per aluum, urinas, & sudores. Tunc enim naturam habebimus adminiculantem, quae secretos humores excludere contendit. Mathetes, Quid mali erit, si concoctis iam humoribus sanguis mittatur? Humuribus concoctis sanguis non mittendus. Geron, Hoc nimirum, quod non solum corruptos, sed simul etiam integros exhauries, & quod grauius est, eos qui ui naturae iam secreti fuerant, exagitando, puro sanguini permiscebis: atque ita hunc inquinabis, omniaque confundes, & naturae functionem optimam interrumpes. Mathetes, Si igitur sanguis in quolibet morbo per initia mitti debet, ut quicquid ex eo in posterum gigni solet, prohibeatur, quod autem iam est genitum; dissipetur: quando in febri, quae unum tantum diem remittit, ille detrahetur? In tertiana quando detrahendus sanguis. Geron, Eo ipso die, quacunque huius noctisue hora, illa remiserit: sin autem duos dies intermittat, uires considerandae sunt, quales prior accessio & excretio illam siue per sudorem, siue aliter subsecuta reliquerit. Mathetes, Quid agendum putas, si uires debilitatae fuerint? Geron, Priore die has recreandas, postero materiam corpori demendam esse: sin autem robustae, & nulla post accessionem insignis facta est excretio, per sudores, urinas, uel alio modo, neque accessionis uehementia naturam immodice perturbauerit, primo remissionis die sanguinis detractio tentanda est. Mat. Quid si morbus longissimas accessiones, aut continuas etiam habuerit? Geron, Sanguis paulo ante detrahi debet, quam ille inuadant. Sanguis in continuis febribus quando mittendus. in continuis mitius tempus deligendum est: siue id mane, siue uesperi, siue noctu fuerit. Sanguinis missio quando repetenda. Mathetes, Soletne detractio sanguinis aliquando repenti? Geron, Maxime, ubi materia quidem morbi simul uniuersa exhauriri postulat, sed uires id infirmae non patiuntur. Mathetes, Quanto ea temporis spatio interposito fieri debet? Geron, Breui: nam ipsa uel soluta ligatura, uel digito uulneri imposito, tandiu solum intermittetur, donec uires recreentur: ad quod nusic una hora, nunc plures requiruntur: ita tamen, ut non ultra diem illa prorogetur, sed eodem integra absoluatur: presertim in morbis totius corporis: in quibus unius exinanitionis gratia iterare detractionem oportet. nullam enim hi dilationem ferunt: ne putredo, aut alia incommoda inualescant. Si enim ex metu partiri exinanitionem uiribus nondum infirmis instituas, & minus sane proficies, & morbum reddes longiorem. Mathetes, In quibus potissimum affectibus, ubi uires etiamnum constant, missionis iteratio conuenit? Iteratio missionis in, quibus morbis conueniat. Geron, In partium quarundam uitiis, praesertim inflammationibus. Mathe. Quo pacto igitur tentari debet? Geron, Primum quidem parcius sanguis mittetur: Sanguinis missio quando in partium morbis reiteranda. deinde liberalius: interdum etiam tertio. Mathetes, Quanto interuallo diuisas hasce exinanitiones seiungi decet? Geron, Longiore quam superius dixi. quippe in laterum, & aliarum partium inflammationibus, & reliquis affectibus, quorum materia e uasis ad locum aliquem confluxit, iteratio detractionis utiliter in diem posterum, uel etiam in perendinum differtur: ubi aut reuulsioriis, aut deriuationis gratia uena inciditur, ut materia uitiosa interim ex affecta sede in uenas exhaustas subeat: quam inde repetita sanguinis missio promptius eripiet: eoque illa omittenda non est, etiamsi dolores conquieuerint. Mathetes, Quid si pestilens bubo, uel carbunculus infestet? Geron, Non in posterum diem praesidium istud diuides, sed eodem protinus iterabis, ne uirulenta contagio in uenis diutius haereat. Mathetes, In aliisne etiam morbis minus pernitiofis crebrior sanguinis missio tentanda est? Geron, Nequaquam nisi enim summa necessitas urgeat, saepius in anno fieri non debet: ut quae non parum spiritus calorisque adimat, senectutem maturam acceleret, eamque morbis grauioribus, ut malo habitui, aque inter cutem, morbo articulario, tremori, resolutioni, & morbo attonito, qui Graece ἀποπλήξia nominatur, obnoxiam reddat. Mensura sanguinis emittendi. Mathetes, Quantum in unoquoque affectu peculiariter emittendum erit, superius quidem pro ratione uirium sanguinis detrahendi modum aestimandum esse docuisti: nunc quoque propriam & definitam ipsius mensuram discere cupio? Geron, Recte facis. nam hoc incognito frustra, imo perniciose uena incidetur. Mensura sanguinis triplex. Est autem legitimus euacuationis modus, qui ex morbi materia citra insignem uirium lesionem detrahitur: ac triplex eius species est, nempe summa, media & infima. prima totam materiam morbi adimit, aut certe plurimam: altera partem illius tollens, reliquam reddit leuiorem. tertia adeo exigua est, ut nihil aegrum leuet. Magna mensura quibus morbis conueniat. Math. Quibus singulae affectibus conueniunt? Geron, Summa magnis, ut febribus continuatis, & ardentissimis uehementissimisque doloribus, & maximis partium interiorum inflamationibus: modo uires integrae sint, & ualidae. in his enim tandiu sanguis fluere sinetur, donec color ipsius mutetur: uel dolor mitescere incipiat: nisi nimium sit impactus, aut uires exhaustae resoluantur. quod cum fit, cursus sanguinis supprimendus est: ac quod superest, alia uice detrahendum: nunc eodem die: nunc altero. Caeterum magna ista sanguinis detractio, etiam praecauendis morbis idonea est. apud ueteres ea tres libras continebat: hodie una nobis, aut octo decemue unciae fatisfaciunt. media uero tum magnis morbis, si uires minus ualeant, tum mediocribus, si integre sint. atque haec olim sesquilibra constabat. infima exiguis: quanquam hi etiam a natura sola ualentiore adhuc, sine ullo medicinae presidio curari soleant. Eiusmodi mensura etiam in magnis morbis detrahitur, cum medicinam istam nonuniuersam, sed in uices diuidere, ob uirium imbecillitatem cogimur. Ista libram olim exigebat. nunc summa dici potest. Mathetes, Quid si uires omnino deficiant? Geron, Tunc nulla conuenit. siquidem ex Hippocratis praecepto, malo uictis & deploratis manus admouenda non est, Mathetes, Quanam uires defecturas indicant? Uirium defectionis in mittendo sanguine indicia Uires desectae quomodo restaurandae. Geron, Praeter ea quae supra recensuimus, labascens fluoris sanguinis tenor, pallidus faciei color, oscitatio, pandiculatio, aurium tinnitus, oculorum suffusio, singultus, nausea, quae cor natiuo calore destitutum languescere testantur: ita tamen ut aegres adhuc loquatur, audiat, & praesentes cognoscat. Non autem intelligo hic eiusmodi animi defectum, qui ex timore, uel ignauia, uel acri humore os uentriculi pungente oritur: nec precipitem omnium uirium lapsum, quo omnes externas actiones intercipi supra diximus. Mathetes, Quid absoluta sanguinis detractio commodi adferre solet? Geron, Febris ardorem extinguit, pleuriticis aluum citat, aut sudores elicit: unde alii sanitati restituuntur, alii plurimum adiuuantur, sed ego tutius esse puto intra modum subsistere, quam cum morbo egrum quoque iugulare, ut alias monui. Mathetes, Quid si uel metu, uel terrore, uel stomachi rosione animus deficiat? Geron, Aeger intermisso fluore sanguinis recreandus est aqua frigida in os data, & in faciem conspersa, uel acetum, uinum, muscum, aut id genus odoramenta naribus admouere oportet. Si uero ob materiam plus aequo detractam uires deficiant, statim fluxio cohibenda est, ne imbecillitas progressa, uel mortem, uel aliud incommodum adferat, quod postea resarciri nequit. Optime autem uiribus colligendis facit, si aeger supinus decumbat, ut omnes partes in spina dorsi, tanquam in corporis basi declinantes, conquiescant. nam sic omnis cessat labor, & principes partes plus sibi caloris & spiritus mutuo impartiunt. Mathetes, Quid si ne sic quidem aeger uires recipiat? Geron, Uomitus, aut faucium titillatu, aut oleo assumpto excitari debet: deinde uino, succo mali punici, iure carnium, mendicamento ex musco aliisque refocillabitur. Mathetes, Nonne lunae statum obseruas, cum aliquando per morborum principia sanguinem detrahere instituis? Lunae status. Geron, Nequaquam. satis enim est interlunium, plenilunium, & quartas respicere. Nam si lunae cursus aspectus semper considerari deberent, certe sanguinis missio saepe diu esset differenda, & aeger eius presidio destitutus interea moreretur. Quare imprudenter, ne dicam stulte ii facere mihi uidentur, qui adeo curiose in libellis calendariis aspectuum notas attendunt. quanquam astrologicam rationem in signis obseruandis non contemnam, modo necessitatis & humorum ratio habeatur. Mathetes, Quae corporis figura potissimum ad sanguinis detractionem apta est? Figuri corpora ad uenae incisionem apta. Geron, In praeuidendis morbis, quando uires adhuc firmae sunt, sedentis commodior est, quam stantis. In curandis autem, decubitus eligi debet: qui cum corpus, tum animum maxime tranquillum seruet, praesertim si uires infirmae sint, aut syncope metuatur. Mathetes, Cur non stantis, aut sedentis figura in his conuenit? Geron, Quia animalis facultas corpus sustinens in ea laborat, ipsaque intestina ac uiscera ex praecordiis pendentia, uitali naturalique facultati negotium facessunt: cum alias sanguinis missio animi defectionem adferre soleat. Situs partis in qua uena incidetur. Mathetes, Quomodo pars ex qua sanguis mittetur, figurata erit? Geron, In pronum, ut ille facilius in hanc confluat. Mathetes, Qua ratione uena magis in conspectum prodit? Uena qaomodo in prospectum prodaci queat. Geron, Si brachium, ex quo sanguis detrahendus est, frictione manuum alternante a suprema eius regione ad inferiorem calefiat, ut ille ab interioribus foras euocetur, & uena incidenda hinc intumescat. Deligatura brachii in sanguinis missione. Quo autem id iam facilius fiat, brachium duabus fasciis linteis ligandum erit: priore supra cubitum, altera inferius: nunc laxius, cum uena est insignior: nunc arctius, quando illa exilior, aut altius sita, ut uix oculis pateat, multa carne obducta: aut cum metus est, ne eadem tremula inconstansque ad scalpelli impulsum subter fugiat: aut a sede sua desiliat, uacilletue, dum chirurgus hanc attingit. Hodie certem tonsores parum illud attendunt: qui aut nulla frictione in brachio uti, aut manu frigida incisionem uenae tentare solent: qua fanguis intro potius repellitur, quam foras euocetur. Mathetes, Quomodo uena incidenda erit? Uena quomodo incidenda. Geron, Transuersum, per totam ipsius latitudinem solam. etenim ampliores hac plagae difficulter cicatricem admittunt: angustae nimium inflammationem pariunt, crassiorisque succi transitum impediunt. Plagae quales inferendae. In quibus autem secundo, aut tertio, aut etiam quarto sanguinis missionem reiterare oportet, obliquius uena incidi debet: quo cubitus inflexu dehiscens, non statim cicatrice obducatur. Mathetes, Quot igitur sunt incisionis figurae? Incissionis figurae. Geron. Tres nempe transuersa, recta, & media, siue obliqua. Mathetes, Quando singulis utendum? Geron, Prima, cum sanguinis missio repetenda non est, sed plagam magnam adhibere licet. alias in brachiis usitata. Altera, seu obliqua iis prodest, in quibus detractio est repetenda. Tertia, siue recta iis conuenit, in quibus illa non solum eodem die, sed etiam post unum, aut duos reiteranda est. hec etiam in capite, manibus extremis, uel pedibus fieri potissimum consueuit: eo quod ista celerius cicatrice obducantur, labris semper inter se coeuntibus. Uenae partium extrentarum quomodo in conspectum ueniant. Mathetes, Quomodo uenae partium extremarum, ut manuum, poplitis, & pedis utriusque praeparari debent, ut sanguis ab internis in eas prouocetur, ipsaeque incidendae conspicue fiant? Geron, Manuum quidem sicut cubiti uenae illarum frictione: poplitis autem & tali, itatione, siue incessu, sanguine replentur. apud nos aquae calidae fotu, eoque post cibum adhibito: quanquam ueteres etiam has, quemadmodum alias uenas ieiunis incidere consueuerint. Mathetes, Quid si ne hac quidem ratione uisui occurrant? Geron, Digitis iniectis inquiri debent, ac inuentae iam, atramento signari, ut certius eas scalpello industrius artifex incidere possit. Hoc autem diligenter aduertendum est, ne uel arteriam, uel neruum, uel tendinem, uel aliam partem flatu turgidam uenae loco incidamus. quippe interdum aliquid uenae simile ex ligatura arctiore intumescit: interdum arteria pressa, motu carere solet, & pro uena se profert. Mathetes, Multa hactenus de uenarum incisione dixisti: Scalpellersum differentiae. sed quibus scalpellis, & quomodo haec adhibenda sint, nondum ex te audiui. Geron, In Gallia & Italia habent maiuscula, lanceolae illis nuncupatae: quae directe acutissimo constant cuspide, quo tam amplas quam uoles plagas inferre licet. chirurgus enim acie oculorum acri praeditus, summis digitis cuspidem ad articuli digitalis longitudinem praehendet, tantumque eius proferet, quod ad incidendam uenam satis sit: Scalpella quomodo adigenda. altera uero manu partem brachii, & pollice eius uenam probe continens, sensim illud & leniter intro impellet. In Germania multo breuiora, & graciliora extant: quorum cuspide deorsum inclinato, punctim illas aperiunt: natura timidis minus quidem horrenda, sed non admodum tuta. Nam chirurgus eiusmodi scalpella sinistrae manus digitis apprehensa, uenae incidendae admouet, dextroque pollice in illam imprimit. si lenius, angustum nimis uulnus infligit, unde crassus sanguis non effluit: sin autem ualidius, totas interdum pertundit: quanquam id rarius eueniat: quia cuspidem non ita longum obtinent. Ego igitur chirurgos admonere soleo, ut uaria scalpellorum genera pro corporum differentiis sibi comparent. nam ubi crassus, aut uiscosus sanguis, aut melancholicus subesse putatur, maior plaga inducenda est: ubi tenuis, & aquosus, praesertim in calido caeli statu, angustior. Mathetes, Quae igitur tibi securiora uidentur? Geron, Ambo tam gallica & Italica, quam germanica sua habent pericula, nisi prudens & exercitatus medicus eis utatur. fit enim saepius, ut cum incautius uenis admouentur, ipsis nunc uel largius foramen, uel arctum nimis inferatur: nunc totae, ut supra dixi, perforentur. si latius est, nimium sanguinis effluit: sin angustius, in grumum concrescere solet. rursus, si uehementer illud infligitur, uel arteria, uel tendo offenditur. Post uenam incisam quid agendum. Mathetes, Postquam iam uena incisa fuerit, quid deinceps aget chirurgus? Geron, Uinculum a superiore parte brachio illigatum, statim laxabit, quo sanguis uberius effluat. id si commode fiat, nihil amplius tentandum est: sin autem minus ob crassitiem aliamue causam erumpat, aeger manum in pugnum arcte, & uehementer adducat: neruos, musculos, & latera, tussi, uoceque ualida intendat: nec non uulnus aquae calidae fotu irritet. sin autem ob ignauiam metumque aegri, sanguis parcius emanet, claudenda uena est, donec uires recreentur: imo etiamsi sanguis pro ratione prodeat, medio tamen ipsius cursu digitus uulneri imponendus est: tum ut uires recolligantur, minusque digerantur: tum etiam, ut sanguis deterior ex internis celerius ad partem diuisam confluat. Post missionem sanguinis ligatura omnis soluenda est, uulnusque exiccandum, ne cruore madens minus coenat, aut abscessus in eo excitetur: cum etiam octauo saepe die illud recludatur. quod si adeps inde exilierit, non proscindetur, sed intro referetur. Ubi iam uulnus probe detersum fuerit, penicillo ex rosacea, uel dulci aqua, uel oleo, si repetenda est detractio, expresso, superque imposito, brachium fasciis neque arctioribus, neque cutem, aut labra uulneris detorquentibus, deligabitur. atque ita habendum est, donec ualens cicatricula obducatur: quae celerrime in uena confirmatu Mathetes, Cum interdum per uenae incisionen arteria uulnerari soleat, quomodo hanc laesam cognoscam? Arteriae uulneratae signa. Geron, Si sanguis tenuis, rubens, pellucidus, & pulsatione quadam exiliat. Mathetes, Quomodo ei succuritur? Geron, Emplastro ex aloem, myrrha, thure, & bolo armeno: quae oui albore & pilis leporis sunt excepta: deinde linteis aqua rosacea imbutis, obligantur ualide ad triduum: postea hoc ablato, aliud imponitur. Quod si uero arteria his non coalescat, tota per transuersum discinditur, ut extrema utrinque reuulsa molli carne obducantur. Mathetes, Quae neruum, aut tendinem punctum notant? Nerui aut tendinis puncti notae. Geron, Dolor ingens, stupor, resolutio, brachii conuulsio, & tumor. Mathetes, Quid adfers remedii? Geron, Uulnus tepentis olei fotu curo, ne coalescat, donec ab inflammatione imminente uindicatum sit, quod biduo, triduoue fieri potest: deinde ubi dolor conquieuerit, neque aliud superuenerit, sino coire. sin autem fluxus adsit, emplastrum ex cerusa superiniicio: cataplasmate ex semperuiuo, solano, plantagine, aliisque in orbem circundatis. Mathetes, Quid si nulla inflammatio urgeat? Geron, Medicamenta abhibeantur quae aperiunt, attrahunt, aliaque neruis compunctis idonea, ut terebinthina cui paululum cuphorbii aliquando adiiciatur. Mathetes, Quando cibus a missione sanguinis offeretur? Cibus a missione sanguinis quando dandus. Geron, Post unam horam aut alteram exiguus dabitur, qui sit boni succi, & corpus alat, morboque abigendo accommodatus. duabus horis post hunc sumptum, si adhuc somnus urget, paululum obdormire licebit: modo aeger in brachium, in quo uena fuit incisa, non decumbat: aut ligaturam dissoluat: unde sanguis profundi, aut aliud incommodum accidere solet. Mathetes, Cur non cibus liberalis conuenit, tum aegris, tum iis qui pro spiciendis morbis sanguinem emiserunt? Geron, Quia natiuus calor imminutus, non potest illum plene conficere, & uene exhaustae crudum copiosumque rapientes, in totum corporis habitum deferunt. quanuis illi, qui nondum decumbunt, cibum probe concoquere possint: absurdum tamen uidetur, eas corporis partes succis uelle replere, quibus antea materiam adimere oportebat. Ideo etiam intemperantes neque sanguinis detractio, neque ulla etiam alia medicina iuuare solet. Qui sanitatis tuendae gratia sanguinem miserunt quomodo se gerent. Mathetes, Quomodo ii, 5. qui sanitatis tuendae gratia sanguinem miserunt, gerere se debent? Geron, Non statim ad consueta munia properabunt: neque celerius incedent: neque ullo exercitationis genere sese defatigabunt: neque ueneri indulgebunt: neque in balneum descendent: ne sanguis & spiritus uehementius hinc incitati dissipentur, & incalescant. Mathetes, Cur non licet statim post sanguinnem emissum tum in precautione, tum in curatione obdormiscere? Somnus cur non prosit statim a cibo. Geron, Ne calor languidior extinguatur, & spiritus imminuti obruantur: eoque praestat absque ulla animi, uel corporis contentione, & somno conquiescere. Mathetes, Cum iam omnia, quae ad sanguinis missionem pertinent, diligenter & clare mihi indicaris, hoc adhuc ueluti colophonem addas, quid in sanguine qui ex uena erupit, attendi debeat? Sanguinis emissi diudicatio. Geron, Color eius & habitus. nam si is crassus & niger est, uel lente fluit, & digitis tanquam uiscus adhaeret, uitiosus est: ideoque utiliter effunditur. sin autem rubet & pellucet, integer est ciusque missio adeo non prodest, ut etiam noceat, protinusque is supprimendus est. Quo autem facilius id deprehendas, linteo candido paulum eius excipias. qui enim tenuis admodum est, statim perfluit: crassior subsistit. Nec ea solum ratione obseruari debet, sed etiam cum uasculis exceptus est: quae aut fictilia, aut uitrea, aut etiam argentea, non autem stannea, uel enea esse debent: Uascula quibus sanguis excipit qualia esse debeant. ne quid essentiae ipsius, uel coloris, uel alterius qualitatis immutetur. nam hinc accidit, ut de corporis affectu minus recte iudicemus. Conuenit autem ut plura sint uascula, quo commodius uarietas sanguinis distingui queat: nec non ut ipsa puriore in loco seponantur, quo neque puluis, neque fumus, neque uentus, neque solis radii pertingant. Sanguinis notae. Mathetes, Quid in his obseruas? Geron, Ubi sanguis ocius concrescit coalescitque, crassus, densus, multisque fibris praeditus aestimatur: qui obstructiones, aliosque morbos pariat. Sin autem refrigeratus iam minime coit, is uel aquosus omnino, uel putridus est: cuius fibrae omnes dissipatae corruptaeque euanuerunt. id etiam rudicula explorare accuratius licet. nam crassus & compactus aegre finditur: tenuis facile: putridus findi non potest. Scrofus sanguis quid notet. ubi uero attingitur, totus in partes exiguas disrumpitur. Mathe. Quid sibi uult serum copiosum tanquam aqua lutea sanguini concreto supernatans? Geron, Potum liberaliorem, uel iecur infirmum, ut inaqua subter cutem: uel renes siue imbecillos, siue obstructos testatur: eoque abundans in uenis sanguini permiscetur. Mathetes, Hocne aliquando sanguini deesse solet? Geron, Non, nisi in his, qui frugalius bibunt, aut se immoderatius exercent. quanquam in bono corporis habitu, nulla omnino serosa pars in sanguine deprehendatur. in morboso aquea & lutea circunfunditur, omnibus sanguinis partibus in unum concretis. Subtilis pars sanguinis, & aquosa, cum bile commista consentire solet: crassior autem, & pituita, cum humore melancholico. Mathetes, Quid spuma sanguini innatans notat? Spuma sanguinis quid portendat. Geron, Eius humoris incendium ac feruorem, cuius colorem representat: rubra quidem, sanguinis: alba, pituitae: lutea, bilis flauae: liuida, atrae. Mathetes. Color sanguinis. Quid color sanguinis coagulati per summa rubicundus? Geron, Bonum utilemque indicat, sicut ruber & liuidus ardentem: qualis ex arteriis erumpit. ruber autem & obscurus temperatum, qualis uenarum existit: luteus aut plumbeus, atram bilem & perniciem. Mathetes, Quid dissimiles colores permisti referunt? Geron, Uarios humores abundantes: qui an etiam putridi sint nec ne, sanguinis materia commonstrat. Mathetes, Colores iam commemorati non aliunde interdum fiunt, quam quod indicant? Geron, Non, si album excipias, qui ex optima concoctione nonnunquam proficiscitur, idque in his potissimum, qui liberaliori alimento usi sunt, & urinas concoctas habent, multo alboque sedamento refertas. nam sanguis illorum in tenuioribus uenis concoctione iam albescit. Pingue in sanguine emisso quid signetur. Mathetes, Quid pingue illud, quod summa parte sanguinis innatare solet, telae araneae instar inhaerens, signat? Geron, Si corpus admodum pingue, & oboesum fuerit, sanguinem in adipis naturam transire indicat: sin autem gracilius, minusque oboesum, colliquari ipsum, & marcescere. Sanguinis sedimentum. Mathetes, Quid ima parte concreti sanguinis subsidet? Geron, Quod terrenum magis, & faeculentum, idipsum cum finditur, saepius uel obscure rubrum, uel nigrum, uel liuidum, uel uiride apparet, naturamque humoris qui sanguini permistus est, ostendit. nam ex colore coniicere licet, quinam humor in uenis abundet. Mathetes, Quid sanguis granosus portendit? Geron, Affectionem elephanticam: sicut foedus sanguinis odor, putredinem, corruptionemque deploratam. Sanguis granosus, & foetens. Mathetes. Sanguinis sapores quid notent. Nunquamne gustu sanguis qualis sit, percipi potest? Geron, Indubitanter, si quis experiri uelit. nam dulcis naturalis esse iudicatur: amarus autem, biliosus: acidus, aut astringens, melancholicus: insipidus, pituitosus: salsus, pituita salsa imbutus. Mathetes, Quod si sanguis totus aequaliter probus appareat, potestne sine incomnodo naturae euacuari? Geron, Sub perito medico potest: dum copiam illius non qualitatem respicit. Mathetes, Sin autem uitiosus & impurus in totum conspiciatur? Geron, Tum copiae, tum qualitatis ratione recte eductus est: qui etiam postea diligentius, aut uena incisa, aut medicamento adimi debet. Mathetes, Quid de cosentis, qui prius sincerus, postea uitiosus profluxerit: Sanguis prius sincerus postea impurus profluens qui corrigendus. quod in uasculis distinctis cognoscitur? Geron, Corpus tali humore multum abundare indicium est, qui & proba uictus ratione, & idoneis euacuationibus corrigendus est. sin autem hoc ex inflammatione accidat, absolutam & integram detractionem requirit: quae morbi materiam ex parte affecta euacuat. Mathetes, Quid si contra primum uitiosus, postremo autem purus effluxerit? Sanguis ex pedo uel manu quomodo iudicandus. Geron, Perfecta est exinanitio: quae omnem uitiosum sanguinem detraxit, donec laudatus ac bonus emanarit. Mathetes, Quomodo sanguis ex minoribus uenis manuum pedumque in aquam tepidam effusus iudicari potest? Geron, Diuulsis secretisque inuicem particulis, serum aquae omnino confunditur, ut internosci queat, cui etiam tenuior sanguinis portio permiscetur: crassior autem & fibrosa in imo subsidet. Mathetes, Quid si lucida, tenuis, subalbida, & coherens fuerit? Geron, Pura, & secundum naturam esse iudicabitur, ut crassior etiam crassi sanguinis index est: obscura autem & nigra, aut alio infecta colore, sanguinem uitiosorum humorum foecibus inquinari testatur, quos ipsa coloris differentia discernit. Mathetes, Quid si illa non bene cohaereat, sed distracta dilaceretur? Geron, Summae putredinis argumentum est. Mathetes, De uenis & earum sanguine satis iam tractasti: Arteriarum incisio. quid de arteriis censes? licetne eas etiam in morbis quibusdam incidere? Geron, Maiores, quales in cubito & poplite consistunt, nunquam: etsi interdum eas totas transuersum discindere cogamur, ut superius est comprehensum. minores autem in summis artubus, nempe manibus, pedibusque: nec non in capite, praesertim in molli humidoque corporem, licet. Pauci uero hodie arterias incidere audent, quod non admodum conspicuae sint, nec facile comprehendi possint. Mathetes, Quid confert illarum incisio? Geron, In temporibus calidiores, acresque oculorum fluxiones impedit: quarum gratia totae discinduntur, aut urente medicamento, aut candente ferro aduruntur. Post aures autem diuiduntur in uertigine site, diuturnis capitis doloribus calidis, flatuosis, & aliis quibusdam illius affectibus inueteratis: nec non in faciei rubore. Inter manus pollicem indicemque existens in diuturnis laterum doloribus diuiditur, qui inter uiscera & septum transuersum affligunt. Iuxta talum incisa, uetustos coxarum dolores lenit. Duo autem in arteriarum incisione obseruari debent: primum ut corporis totius ratio prius habeatur: deinde ut in ea parte incidatur, quae directe loco dolenti respondeat. Mathetes, Potestne alia ratione quam per uenas arteriasque incisas, sanguis emitti? Sanguinis missio per cutis incisionem ex fero, Scarificatio. Ger. Non una solum, sed triplici: nempe cutis incisione, quae scarificatio dicitur, cucurbitulis & hirudinibus. Math. Qualis sanguis per scarificatum educitur? Ger. Uitiosus & corruptus, qui in parte aliqua inflammata post uene incisionem remansit, aut in alio quodam tumore nature molestus, ut in scirrho, gangraena, sphacelo, & similibus inhaeresci siue is uenam distendat copia, siue acrimonia excruciet. Quando utendum scarificatu. Non autem antea hoc genus detractionis sanguinis tentandum est, quam fluxio iam constiterit, & aluus fuerit emollita. In quibus partibus & qualis ad bibendus scarificatus. Mathetes, Qualesnam concisiones, & quibus in partibus fieri debent? Geron. In cruribus, abdomine, thoracem, dorso, & ceruice, rectae secundum musculorum longitudinem: in capite autem, pro situ capillorum: in fronte, transuerse. Concisiones unde auspicandae. Hoc interim obseruandum est, ut ab inferioribus inflammati membri partibus sursum uersus administrentur, ne sanguis, qui ad exteriora erumpit, reliquas partes concidendas obscuret, Neque hoc negligendum, ut uniuersae concisiones eque inter se grandes sint, & pari inuicem spacio, & ordine distinctae. Scalpellorum genera. Scalpellum autem non feriendo, sed ducendo, seu trahendo parti affectae adigendum est. In Gallia & Italia scarificando, scalpellis utuntur, quae radendis pilis dicata sunt. in Germania uero singularia ad eam rem adhibent, eis fere similia, quibus ad uenas incidendas utuntur: nisi quod magis resima existant. utrobique autem peccatur, quod hi feriendo nimis arctas plagas: Praeparatio membri. illi ducendo nimis magnas inferant. Mathetes, Nullane preparatione membrum, in quo fiet scarificatus indiget? Geron. Lauari aqua calida, aut certe ea perfundi donec rubescat: aut spongiis foueri: aut igni admoueri debet: quod in Germania ad fornacem hypocausti: in Gallia & Italia ad focum luculentum fieri potest: interdum solis si estas est, eger exponi debet. Cucurbitulae quomodo adhibendae. Non est quod expectes hic, materiam ex alto, aut longinquo, aut aliunde extrahi posse, quam ex parte affecta Mathetes, Quid si hoc modo non satis sanguinis emanet Geron, Cucurbitulae statim, ubi pars affecta calente aqua perfusa fuerit, agglutinabuntur: & si ipsis auulsis illa rubescat, cutis scalpello concidi: mox iterum illae admoueri debent, donec satis materiae extractum fuerit. Notandum autem ipsas nunc cum flamma modica, nunc cum magna adhibendas esse: prout plus, aut minus sanguinis attrahere ac educere, aut reuellere uolumus. Nam ui flammae, atque caloris, non solum tenuem fluxilemque humomorum materiam, & spirituosam in parte circumfusam: sed etiam in ulterioribus altioribusque membris contentam, ualidissime extrahunt. Hoc etiam non praeteriri debet, cucurbitulas interdum integra cute applicari: Cucurbitula integra. atque tunc κούφαι graecis, nostris laeues dicuntur. Mathetes, Suntne alia cucurbitularum genera? Geron, Apud ueteres, si Celso credimus, duo potissimum fuerunt eneum, & corneum: Cucurbitularum genera. postera etate quedam ex uitro quedam qualibet alia materia parari ceperunt. harum nonulle altera parte patent altera clause sunt: uel altera parte eque patent, altera foramen habent exiguum. In eneam linamentum ardens coniicitur: ac sic os eius corpori aptatur imprimiturque, donec inhereat. cornea per se corpori imponitur: deinde, ubi ea parte, qua exiguum foramen est, ore spiritus adductus est, superque cera cauum id clausum est, eque inherescit. Ceterum alie is parue, aliae grandes existunt. in Italia & Gallia uitreis eisque amplioribus utuntur: in Germania eneis, exiguisque frequentius, & expeditius, quam in alia quauis regione. nam in laconicis, siue sudatoriis balneis, adeo communis est in illa cucurbitularum usus, ut fere nemo se ad ea conferat, qui non illas cum scarificatu sibi applicari curet. Mathetes, In quibus morbis potissimum huius remedii usus est? Cucurbitularum usus. Geron, In longis quidem, ut corrupta materia educatur: in acutis autem, si & corpus leuari desideret, & ex uena sanguinem mitti uires non patiantur praecipue: uero illis utimur, ubi non in toto corpore, sed in parte aliqua uitiosa materia haerescit, quam exhauriri ad confirmandam ualetudinem conducit. Mathetes, Nunquam ergo totius corporis gratia illis opus esse solet? Geron, Interdum sane possuut, tum ad ualetudinem tuendam, tum ad morbos propulsandos. Sanguinem saepe in anno mittere periculosum. Cum enim sanguis plaerunque in corpore abundet, aut uitiosus existat, periculosumque sit uenas saepe in eodem anno incidere, eo quod spiritus uitalis cum ipso copiosus adeo effundatur, ut tota inde corporis moles refrigeretur, & omnes naturae actiones fiant deteriores: non incommodum uidetur sanguinem per cucurbitulas, cute concisa detrahere, quantum res postulat: id quod ex corporis habitu, & consuetudine depraehendere licet. Mathetes, A quibus partibus tunc sanguis emitti debet? Geron, A minus nobilibus, ut pote cruribus: quod citra totius corporis perturbationem, commotionemque fieri potest. Cucurbitulae quando adbibeantur. Quibus igitur mediocris humorum materia subest, quae prauum corporis statum temporis processu minatur, statim hoc remedii genere tollenda est. satius enim est, uiscerum & corporis totius uasa ad bonam ualetudinem, non nimis immoderate repleri, in maximis autem & periculosissimis affectibus, in quibus multum sanguinis detrahere oportet, uenae incisio conuenit. Mathetes, Nul um alium usum cucurbitulae cum ferro praestant? Cucurbitularum usus ad prouocanda menstrua. Geron, In mulieribus sane, quibus menstrua non satis fluunt, ad faemora, aut talos cute concisa defixe, satis proficiunt: adhaec quibus prorsus non emanant, succurunt. statum autem illorum tempus expectandum est: & tunc si nihil, aut parum sanguinis menstrui effluxerit, adhiberi debent. Oribasius etiam uetulis, quae iam diu propter aetatem purgari desierant minus autem commode habuerant, foeliciter se adhibuisse prodidit. Nos autem tam audaces non sumus, ueriti ne fluxio menstruorum hoc remedio iterum incitata, postea non facile desinat. Cucurbitulae occipitio affixae quid praestent. Scalpulis admotae quid. In spiritus angustia. Occipitio inter duos caluariae processus affixae, capitis dolori, & imaginationibus opitulantur. Inter scapulas autem, oculis continua fluxione uexatis: tonsillarum inflammationibus: dentium & laterum doloribus, ubi prius corporis totius ratio fuerit habita. Quinetiam in spiritus angustia, quae ueluti strangulare hominem uidetur, thoraci admotae, per interualla saepe conferunt: modo frigus uitetur, & alimenti copia. Adhaec in pestilentiae tempestate ex cruribus sanguinem per cucurbitulas cum ferro detrahere optimum est: Cucurbitulae in pestilentia adbibitae. praesertim ubi ille copiosus in corpore abundat. Postremo iis qui a morbis se recolligunt, non autem pristinam ualetudinem facile possunt recuperare, auxiliantur: dum copioso sanguine extracto, bono, commodoque alimento locum faciunt. Mat. Cucurbitulae sine ferro quid praestent. Quid prestant cucurbitule sine ferro adhibite? Ger. Ex longinquioribus penitioribusque humores ad sumam cutem eliciunt, inflationi autem optime conueniunt: quia spiritum in membro affecto retentum discutiunt: quod Alexander pulchre in colici morbi curatione docet. Maxime uero, inquiens, iuuat ipsos etiam cucurbitula bene grandis circa umbilicum admota, ut nonnulli curationis celeritatem admirati, cogitarent magia quadam, & non ratione artis, leuationem doloris ipsis obtingere. Ideo etiam palpitationem, singultum, nephriticumque cruciatum celerrime persanant. quin & humores ad se rapiunt, fluxionemque irruentem reuellunt. sanguinem quacunque ex parte erumpentem, e regione agglutinatae sistunt. adhaec uterum inquietum, humoremque fluctuantem coercent: parti cuidam affectae impactum, alio deriuant, alteque infixum, ad summa euocant: eoque membro stupido resolutoque admotae conducunt: doloriquam inueterato accommodatum est remedium. Mathetes, Quae reliqua est sanguinis ex partibus affectis extrahendi ratio? Sanguinis detractio per hirudines, Hirudines in quibus uitiis adhibendae. Geron, Per hirudines cuti admotas: quibus in iis potissimum utimur, qui concisiones illius, & scarificationes cum ferro metuunt: deinde etiam in illis membris, quibus ob paruitatem, aut gibbosam formam, aut inequalitatem, cucurbitulas adhibere non possumus. Mathetes, In quibus eorum uitiis? Geron, In scabie, uitiligine, impetigine, pano, nasi, facieique rubore, & elephanticorum tuberculis, haemorrhoidibus suppressis Sciendum itaque hirudines sanguinem non ex intimis partibus, sed ex summis, & superficiariis attrahere. Hirudines unde trabant sanguinem. quanquam interdum ubi uenis maiusculis per summa dispersis, aut in ano extantibus puerorumque cubitis inhaeserint, tam copiosum sanguinem exugere soleant, quam per uenae incisionem, aut cucurbitulas cum ferro dentrahi possit. atque sic generalis euacuationis loco censetur. alias eas tantum partes euacuant, quibus inhaerent. nihil autem ex alto corporis, aut locis ulterioribus, aut certe minimum ex uicinis eliciunt: etsi corporibus teneris, ut puerorum, uulnus satis altum inferant. Mathetes, Qua ratione hirudines admoueri debent? Hirudines qua ratione admouendae. Geron, Nuper captae, diem unum in uase amplo aqua pura pleno seruari debent, sanguineque pauco infuso ali, ut uirus prius abiiciant, quam in usum adhibeantur. deinde spongia excipiendae, strigmentisque purgandae: & sic postea membro laeso admouendae sunt. id autem nitro ante confricari, fouerique aqua perdulci calida, aut unguibus scalpi debet, donec rubescat. Quod si post ista, hirudines membro non adhereant, id sanguine animalis cuiusdam delinendum est: deinde illis iam affixis, oleo tepido perfundendum: ne tum ab ipsis hirudinibus natura frigidis, tum ab ambiente ipsum aere refrigeretur. Sciendum autem hirudines inanitas exhaustasque, & accurate praeparatas ualidius, & tutius sanguinem exugere: nec cessare, donec illo repletae exaturataeque a membro cui adhaerent, decidant. sin autem eas antequam repleantur, decidere uoles, partem in qua haerent, sale, aut nitro, aut cinere conspergas. Mathetes, Quando hirudines istas a parte affecta auellendas esse censes? Hirudines quando auellendae. Geron, Cum dimidiam portionem eius sanguinis qui cuacuari debet, extractam esse conieceris. Mathetes, Quando reliqua, & quo pacto educetur? Geron, His iam amotis, cucurbitulam parti laesae applicare conuenit, si haec eam excipere uolet: Hirudinibus amotis quomodo pars tractanda. sin minus, ipsa foueri aqua calida per spongiam debet. qua ratione etiam uirus hirudinum cum sanguine extrahetur. Mathetes, Quid si cruentae lacrymulae adhuc ex membris laesis emanent? Geron, Mannam thuris, uel cuminum, uel farinam insperges: deinde lana oleo modico imbuta obduces. Sin autem sangnis etiam erumpat, linteola, uel telam aranearum ex aceto induces, uel gallam, uel spongiam recentem pice liquida illitam, crematamque: deinde chartam aceto imbutam illigabis. Haec autem in mediis corporis partibus fieri debent. nam in brachiis & cruribus, sola deligatura ad sanguinem cohibendum satis facit: quae postero die soluenda est: & si sanguis constiterit, abiicienda: sin minus, eadem utendum erit. Atque haec de sanguinis missione satis esse possunt, si unum adhuc cognitu necessarium addidero: nempe. quomodo corpus ad illius detractionem praeparandum sit. Corpus quomodo praeparandum ante sanguinis missionem. multum enim interest, quo pacto id habeat. Primum igitur cum sanguinem detrahere uolueris, curandum est, ut cibus in uentriculo concoctus, & sanguis in iecore sit elaboratus: nullius autem materie corrupte copia insit, neque aluus astricta neque os uentriculi nimis acri sensu preditum, aut infirmu existat. hec enim si adsint, sanguinem non in totum dissuadent, sed retardant, donec ipsa arte corrigatur. Math. Quanam obsecro? Ger. Si uentriculi & uenarum cruditas, cibis boni succi, quiete, & fomentis extrinsecus adhibitis, emendetur. Cruditatis notae. Mathetfs, Unde cruditas cognoscitur? Geron, Ex ructu, uentriculi grauitate, cibi ingesti abundantia, & tempore. quare si in hoc statu uenam incidas, plurimum succi crudi, in illius locum necessario attrahetur: quemadmodum ubi aluus non respondent, uenae exhaustae aliquam excrementorum partem ab intestinis rapient. Mathe. Qua autem ratione illa, ubi non descendit, sollicitari debet? Geron, Clystere infuso, uel glande subiecta, uel manna assumpta, uel casia, uel similibus. Mathetes, Quae notae uitiosum humorem in uentriculo, & primis uenis contineri indicant? Geron, Cibi fastidium, nausea, uomitio, frequens alui deiectio, uentriculi grauitas, dolor: nec non ipsius & praecordiorum tumor, distentioque. Corruptus uentriculi humor quibus educatur Corpus humorum materia infectum quomodo euacuandum. Mathetes, Quo pacto corruptus iste humor educetur? Geron, Si sursum uergit, uomitione ex aquae, uel hydrelei tepentis selibra excitata: si deorsum inclinat, aluus ubi bilis infestat, syrupo rosaceo, uel uiolaceo solutorio: uel ex floribus persicis confecto, singulis uncie instar, aut manne duarum unciarum modo, ex iure pisorum modice coctorum expurgari debet. crassus autem, & glutinosus, hiera, quam ab amaritudine graeci πικρὰν appellant, modo febris non refragetur: uel senae foliorum semuncia ex aqua feruente cum zinziberis modico macerata: uel syrupi nostri diasereos sescuncia, cum rosati solutoriis emuncia, ex aquae cinamomi destillaticiae uncia. Casia uero cum humor ille infestat, apta non est, ut quae tantum leniat, emolliatque: minus autem abstergat & subducat. Atque haec semel, uel iterum, uel etiam tertio, si res exigat, porrigi debent: ac deinde statim sanguis emitti. Mathetes, Quid si corrupta materia humorum omnes corporis regiones infecerit: Geron, Haec una medendi ratio est, ut suo singulae ordine exhauriantur: nempe primum intestinorum uenae: deinde maiores: postremo totus corporis habitus. Mathetes, Cur non maiores primum? Geron, Ne materia uitiosa ex primis in illas, aut ex his in corporis habitum transferatur. Mathetes, Ergo ex habitu istam prius in uenas maiores: hinc in primas, atque in aluum traduci oportet? Geron, Maxime: atque ideo uitiosi humores, qui uel in uentriculo generati sunt, uel ex capite, iecore, liene, aut aliunde ad eum confluxerunt: uel materiae commixtae sunt, utiliter medicamentis in aluum datis: uel potione ante missionem sanguinis extrahentur. Primarum uenarum excrementa cur euacuanda ante sanguinis missionem. At qui curationem morborum, quos dixi, ab illa statim ordiuntur, corpore adhuc illis repleto, plurimum aberrant. Tanti enim momenti plaerunque primarum uenarum corruptelae sunt, ut sanguinis detractionem non solum remorentur, sed omnino etiam impediant. Hinc in aqua inter cutem, uel in malo habitu, uel in scirrho iocinoris, uel lienis, nemo sanae mentis, sanguinem emittet, etiamsi uitium id exigat. Mathetes, Quid si humor uitiosus infestusque ante sanguinis missionem ex uentre non expurgetur? Incommoda ex retentione corruptorum humorem in primis uenis. Geron, Tunc in uenas longe maiore periculo quam crudus rapietur, easque sua uitiositate copiosa inficiet: unde nunc obstructiones: nunc mali habitus fiunt: nunc morbi quibus mederi uolebamus ingrauescunt, & saeuiora eis symptomata superueniunt: adhaec ille impetu suo, ferociaque concitatus uentriculum uellicat: ob quod nausea, conuulsio, defectio animi, & uniuersarum partium ruina, quae graecis συγκοπὴ dicitur, aliaque id genus pericula obueniunt. quae omnia bilis sola in os uentriculi effusa praecipue adferre solet. Mathetes, Estne os uentriculi ante sanguinis detractionem ob id muniendum? Os uentriculi quibus ante sanguinis missionem muniendum. Geron, Indubie iis, que illud corroborant, humorumque acrimoniam obtundunt, prohibentque influxum: quod genus sunt succi, mali punici, cotonei, citrei, limonum, oxyacanthae, & uuae acerbae, syrupique ex his confecti. Mathetes, Quae exhibenda, si frigida intemperies afficiat? Ad frigidam intemperiem exhibenda. Geron, Calida odoramenta, maxime syrupus menthe, & cydonites, aut panis mica uino odorato intincta. ac ubi aeger iam paululum recreatus fuerit, sanguinem detrahito. Mathetes, In omnibusne morbis haec quae recensuisti, ante sanguinis missionem fieri possunt? Geron, In mitioribus quidem morbis possunt: in seuioribus autem, & atrocibus, ut nimia humorum abundantia, uehementi laterum dolore, febri ardentissima, casu, & contusione graui, imminentis periculi euentus magis formidandus est, quam incommodum illud, quod ex corpore nondum sic praeparato usu uenire plaerunque solet. Mathetes, Si corpus ita praeparari debet ante uenae incisionem, soletne etiam humor praeparationem quandam requirere, antequam educatur? Humoris praeparatio. Geron, Quidni? si crassior magisque lentus sanguis fuerit, tum per se, tum aliorum hummorum admistione, mulsa, quae aliquid hyssopi, thymi, origani, nepitae, aut pulegii incoctum inspersumque habet: oxymelite tribus, quatuorue antea diebus extenuandus est, abstergendusque: nec non accurato uictu, frictione leni, exercitatione moderata, & nonnunquam etiam balneis. sed haec in plenis corporibus, que πληθωρικά uocantur, & inflammatione correptis, minus tuta habentur. Mathetes, Ad quid ista humorum praeparatio conducit? Humorum praeparatio ad sanguinis missionem quid conserat. Geron, Ut illi in diutur is partium affectibus tanquam idoneis fomentis ex tricentur: sicut etiam menstrua diu retenta: nec non artuum laterumque ex attritu dolores, suis quoque fotibus demulciti, ante conuenientis uenae incisionem repente soluuntur: qui ualidis antea purgationibus non cesserant. Ioannis Guintherii Andernaci Medici, de ueteri & noua medicina faciunda, Commentarii Secundi Dialogus Quartus. Mathetes, Priorem iam ex duabus praecipuis euacuandi rationibus, hoc est, sanguinis detractionem interpretatus, deinceps alteram quoque, quam per medicamenta fieri dixisti optime praeceptor, aggrediaris. Geron, Id faciam libenter, ne quid in medicina recte faciunda tibi desit. hac igitur corporis totius excrementa, humorisque superflui, & succi proprie dicti intemperiem, aut uitiositatem, & corruptelam experti, propriis singuli medicamentis, non inuita natura excernuntur: Purgatio unde. unde graecis κάθαρσις, nobis purgatio nominatur. ut autem ipsa comode perficiatur, materia humorum, & corporis meatus, in quibus illa continetur, ante istam praeparari debent. In humoribus purgandis quae obseruanda Humor facilis. atque ideo illorum qualitas, copia, tempus & medicamenta obseruari debent: quibus singuli tuto educi queant, ne interim periculum remedii loco inducamus. Primum igitur inspiciundum est, num faciles sint, an difficiles: tenues, an crassi: acres rodentesque, an lenes: sinceri, an sanguini adhuc permixti. deinde num copia naturae molesti, infestique existant. postremo utrum huc illuc agitentur, an quieti sint: item concoctine, an crudi adhuc, & concoctionis prorsus expertes. Mathetes, Quem uocas humorem facilem? Geron, Qui prompte medicamento ipsum trahenti expurgantique paret, ut est biliosus, tenuis, serosusque. Humor tenax. Huic contrarium appello difficilem, ac Humor tenax. lentum, qui uasis contumaciter adhaerescit: quales plaerique sunt pituitosi, & nonnulli biliosi ex crassiore pituita putrida admixta procreati: crassique pituita ipsa, & atra bilis. Mathet. Quem ais in corpore sic oberrare, ut nunc hanc nunc illam sedem inuadat, nullibi consistens? Humor oberrans furiens, seu ὀργῶν Humor ὀργῶν seu furiens duplex. Geron, Eum quem graeci ab animalibus lasciuiuientibus, & coeundi desiderio incitatis, ut loco stare nesciant, οργῶντα uocant: nos furentem, & incitatum uocare possumus. uugo turgentem appellant. Est autem is duplex. primus enim crudus, statim ab initio febrium acutarum, praesertim pestilentium aut morborum, qui illas habent coniunctas, affligit: in reliquis autem paucissimis, naturam uarie exagitat, acris, pungens, ardens, perniciosus, & impetuosus, quem Hippocrates per initia morbi expurgari praecipit: non cruda, inquiens, nisi furiant. Nam si natura medici ope destituta fuerit, humor ille inflammationes perniciosas in partibus glandulosis, uel pustulas, quas uulgo uariolas & morbillos, graeci ἐξανθήματα uocant: uel maligna ulcera, & carbunculos, similiaque non minus exitialia statim extrinsecus generat: uel in ipsis uisceribus letales uomicas parit: uel neque intus, neque foris aliquid excitat, sed uagatur, & prauitate sua occidit. Humor furiens qui excitari soleat. Talis humor etiam morbum lateralem, qui πλευρίτις graece dicitur, dum fluit adhuc, neque certam sedem obtinet, procreare solet. Altera furientis humoris species, non per initia, sed in processu morbi apparens. Alter furens humor dicitur, qui postquam in febribus quibusdam extenuatus, & humectante uictu solutus, ad uarias corporis partes diffundi, & quasi exitum quaerere incipit. Mathetes, Quomodo humores, & quando diffundi soluique, & ad excretionem iam incitari cognoscam? Geron, Ubi temperato, ac humectante uictu aliquandiu extenuati agitari, mouerique quodammodo, & titillationem excitare incipiunt: Humores quando ad excretionem incitari cognoscantur. qui prius erant immobiles: atque alias in alium locum descendere, uerbi gratia, nunc ad os uentriculi, nunc ad intestina, non profluuium uentris, sed rugitum in eis, & sonitum concitantes: alias ad cutem. qui humorum motus diligenter a medico animaduerti obseruarique debent. Mathetes, Qua de causa? Geron. Ne quid exhibeat, quod eos subducat, antequam oberrantes sic noxam inferant, in membrum aliquod nobile decumbentes. Conuenit autem ut ipsi soluti, non modo semel per aluum euacuentur: Humores soluti per uices purgandi. sed etiam, ut, si quae reliquiae ipsorum sicce & crassae adhuc subsint, rursus humectante cibo resolutae, leuiter expurgentur. sic enim illis modice subtractis, morbus etiam solo uictu in totum euinci, mutari, & ad meliorem statum reduci poterit: ut nulla deinceps medicina indigeat. Imperiti & uulgares medici, id genus motiones humorum non perpendunt: eoque uerae curationi contraria faciunt, ea quae siccant, & crassos humores reddunt humectantium loco adhibentes: unde illi purgantibus medicamentis neque facile cedunt, neque obediunt. Mathetes, Quid de pituitosis crudisque iudicas, qui non crassi semper, ac motu difficiles sed tenues interdum & aquei reperiuntur, praesertim cum sinceri non sunt, uerum aliis permixti: hine etiam furentes proprie, seu turgentes dici possunt? Geron, Minime. Etsi enim superflui nonnunquam per totum corpus deferantur, nulla in parte adhuc haerentes, nonunquam autem ad membrum aliquod principale, uel ei propinquum moueantur, grauentque naturam adeo, ut nisi ipsi succuratur, uel mortis, uel grauis alicuius casus periculum immineat, ut in attonitis, comitialibus, ueternosis, soporosisque affectibus accidit: tamen, quia febris coniuncta non est, furentes dici nequeunt: licet non minus saepe discrimen, ac illi adferre soleant: ut qui, si non in princeps aliquod membrum, aut uicinum ipsi irruant, certe in aliud uitae conseruande necessarium, uel admodum sensile, sicut asperam arteriam, pulmonem, gulam & os uentriculi ferantur. Humor tertianae & quartanae accessiones excitans. Mathetes, Quid de eo humore censes, qui tertianae quartanaeque accessiones excitat, estne etiam ex furentium numero? Geron, Nequaquam. Quanuis enim per uarias corporis partes furentium modo discurrat, in nullo tamen principali membro uersatur, neque in toto oberrat corpore, neque etiam tam malignus est, sicut in aliis per initia furientes. Humores quieti. Mathetes, Iam inquietos istos humores satis cognosco, quos autem quietos uocas? Geron, Qui in membro aliquo corporis firmati sunt, infixique. Mathetes, Cur ita in illo haerescunt? Concoctio quieti perficitur. Geron, Ut a natura concoquantur: concoctio enim non motu, sed quiete perficitur. Mathetes, Cum itaque uniuersi humores, unde morbi excitantur, euacuandi sint, cupio ex te audire, quando singuli, & qua ratione educi debeant? Geron, Docebo, sed breuiter. Medicus quid Considerabit ad aegrum accitus. principio ad aegrum accitus inquires diligenter quando in morbum inciderit: qualis is sit, ex furente materia, an quieta: acutus, an diuturnus: item num febris sola affligat, an alteri morbo coniuncta: uel utrum alius affectus absque febri prorsus inuaserit: deinde concoctionemne humorum aggressa sit natura, an nullae adhuc eius notae appareant: uel num concoctioquidem non sit expectanda, sed sola tum corporis, tum humorum preparatio tentanda: uel utrum statim ab initio citra concoctionem praeparationemque humores educi debeant. Mathetes, Nunquam ego de his praeceptores meos in scholis acurate quicquam docuisse memini, eoque non putaui rem adeo magni in arte medica exercenda esse momenti. Nunc autem deprehendo neminem recte cuiquam posse mederi, nisi omnia illa, quae tu modo recensuisti, cognita habcat & explorata. Geron, Recte sentis mi Mathetes. omnes enim medici nihil hodie frequentius in ore habent, quam concoctionis nomen: quid autem uere sit, & quae eius species: in quibus fieri soleat, & quomodo, uix unus & alter nostra aetate memoriae prodidit. Id ipsum ubique reipsa experieris, cum ad aegros una cum aliis quibusdam consultandi gratia in uitaberis. quamprimum enim digestiuas potiones, ut ipsi uocant, ad materiam morbi concoquendam praescribunt. Mathetes, Quinam ex ueteribus de concoctione aliquid memoria dignum literis mandarunt? Concoctionem graeci non ubique satis distinxerunt Arabes graeci non ubique. Geron, Graeci quidem non fatis digraeci non ubiae stincte, & diligenter: Maurorum familie prorsus ignorasse uidentur, quid sit concoctio, ut que ipsam cum praeparatione confundant. Utinam omnes qui hodie in curiis principum & regum, aut in ciuitatibus medicinam factitant, reuera intelligerent, in quae pericula aegros adducant, dum quaslibet statim medicinas sine iudicio & consideratione praescribunt, ut aliquid fecisse uideantur: idque ea de causa accidit, quod plerique omnes hoc seculo magis lucro & questu ducantur, quam ualetudinis egrorum curandae rationem habeant. Satis illis est formulas quasdam remediorum nouisse: ueram autem medendi rationem non curant. Mathe. Ne igitur ego quoque temere cuiquam medicinam adhibeam, oro te, & obtestor, ut dilucide & uerbis disertis ordine me doceas, quid decoctione sentiendum sit? Ger. Etsi plerique hodie eruditi uiri, & docte satis, & ample de quacunque re scribant: tamen in hoc non leuiter peccant, quod adeo obscure, & intricate omnia inuoluant uix ut assequi possis: cum tamen perspicuitate nihil in docendo laudabilius sit, & gratius. Mathetes, Nunc perge, si placet concoctionem interpretari. Coctio & concoctio. Geron, Coctio siue concoctio, quae Graecis πέψις uel σύμπεψις dicitur, apud medicos communiter, tam de cibo, quam de humoribus, eorumque recrementis pronunciatur: quae naturam ipsis immutandis, euincendisque superiorem fuisse indicat. atque haec etiam morborum, qui ex illis generantur, concoctio secundum eandem naturae functionem dicitur: Concoctionis generale nomen. & id generale ipsius est significatum. Mathetes, Est ne peculiare concoctionis nomen, quod cibotantum in alimentum πέψις & σύμ transeunti conuenit? πέψις & σύμπεψις proprie ciborum. Geron, Latini sane non habent. Graeci cum proprie loqui uolunt πέψιν cibo & benignis humoribus coquendis tribuunt: Galenus latius extendit concoctionis nomen. uerum Galenus ut πέψιν & συμπεψιν hoc est conextendit concococtionem cibi, ita humorum quoque tum benignorum, tum uitiosorum saepe uocat: praesertim autem cum rem non ex composito, sed perfunctorie, & obiter tractat: Concoctio morberum proprie πεπασμὸς, & quam late hoc potet. reliqui Graeci posteriores illum sequuntur. Mathetes, Quomodo humorum uitiosorum seu morbi concoctionem proprie appellant? Geron, πππασμὸν, quasi dicas maturationem, atque hanc non solum sanguini & pituitae, crudisque succis coquendis, sed etiam biliosis & melancholicis. imo recrementis quoque illorum, & serosis humoribus maturandis, hoc est partim coquendis, partim euincendis, partim ad expulsionem praeparandis assignant. Mathetes, Paradoxa adferre uideris. nunquam ego alios humores, praeterpituitam crudosque dictos, qui nondum ad sanguinis naturam satis sint elaborati, concoqui posse existimaui. Biliosos autem, & melancholicos, qui iam sanguinis terminos excesserint, non indigere coctione, sicut etiam ex Aristotele didici? Geron, Omnes fere medici hodie non unius, aut alterius, sed cuiuslibet humoris concoctionem statim syrupis nescio quibus moliuntur, antequam expurgent. Mathetes, Cuius auctoritate, aut qua id nixi ratione faciunt? Geron, Hippocratis nimirum, qui concocta, expurganda esse mouendaque, non cruda, nisi furiant, excretionem que postulent, iniunxit. Aphorismo. 20 libro L. Concoctioum quatuor specier. Sed non intelligunt illi quomodo Hippocrates dictionem Graecam πέπονα acceperit: deinde etiam perto peram, Arabum principem in testem adducunt, qui humoris aequabilitatem concoctionem esse docet: sic ut qui crassus fuerit, ex tenuetur, qui tenuis, incrassetur. quae sententia ex Galeno sumpta uidetur, & de praeparatoria potius concoctione, quam de nutritoria proferri. Mathetes, Cum igitur nomen concoctionis apud Hippocratem, & Galenum uarie usurpetur, amabo te accuratius explices quid proprie illud sibi uelit: ne forte in tanta sententiarum diuersitate errem, & aegris exitium pro salute adferam. Geron, Certe a plaerisque horum declinare cogar, & assentionem ab eorum decretis cohibere. Prima. Secunde. Tertia. Concoctionum quatuor species apud Hippocratem, & Galenum inueniuntur. prima est cibi, & humorum naturae familiarium, nutritioni dicata: altera humorum uitiosorum quidem, sed qui benigni nonnihil adhuc continent. tertia omnium humorum, & recrementorum quorumcunque euincendorum expellendorumque, communis. quarta humoribus meatibusque per quos illi feruntur, ad euacuationem praeparandis, est accommodata. Mathetes, Singulas ordine quid sint, seorsim persequere? Concoctio prima quid Galeno Simplex. Geron, Principem sane concoctionem Galenus immutationem esse prodidit: qua alimentum familiare in eius quod concoquit, essentiam permutatur. Cum autem quatuor sint facultates naturae & immutatrix quae uulgo alteratrix dicitur, non minimam inter ipsas uim obtineat, qua natura alimentum membris, quae ab ipsa gubernantur, assimilat: haec natura latinis concoctio nominatur, quae sit nutritoriae substantiae secundum qualitatem mutatio. Mathetes, Huius ne concoctionis primae, una quoque species existit, an plures? Geron, Una sane, causae eam efficientis ratione, sed partium in quibus sit, & modi respectu triplex censetur. Concoctio prima partium in quibus sit ratione, triplex. Primum enim uentricilus cibum in succum, quem Graeci uocant λύλον, redigit, & nonnihil inde alimenti sibi comparat: mox iecur, & uenae hunc in sanguinem conuertunt: deinde solidae partes elaboratum iam absolutumque omnibus numeris sanguinem, in nutrimentum singulis apponunt. Mathetes, Uniuersa ista concoctio, trifariam sic perfecta, quem habet auctorem ac opificem? Geron, Natiuum sanae auctor calor ne colorem, solidis particulis insitum: Concoctionis primae auctor calor natiuus. atque ideo in sanis quidem ea semper cernitur: in aegris autem rarius, minusque integra Mathetes, In aliane etiam materia praeterquam modo dicta, haec concoctio fieri potest? Geron, In uitiosis etiam humoribus, quales pituitosi crudique existunt: Concoctio pitosis & crudis. qui accuratius a calore natiuo elaborati in alimentum conuerti possunt: Mathetes. Si hoc uerum est, uti tibi credo, certe biliosus & melancholicus hanc concoctionem experiri nequeunt: cum plus aequo torridi, & exusti mereque sint excrementitii. sed quomodo appellatur proprie hec concoctio, ubi uitiata fuerit? Geron, In uentriculo αμότης graecis, latinis cruditas: Concoctio uitiati In libello de constitutione artis medicinae. in iecore & uenis ἀπψία, ueluti concoctionis frustratio, quanquam Galenus hanc ubique differentiam non obseruet, rei magis quam uerbis intentus: ut cum ait ἀπψίαν uoco, qua non modo coctio in uentriculo, sed etiam in uasis, iecore, & uniuersa corporis mole frustratur. Mathetes, Intelligo: una tantum est concoctio cibi, cuius opifex calor est natiuus: sed ordinem hunc natura seruat, ut ille, primum succus, deinde sanguis, postremo familiare singulis partibus alimentum efficiatur. Geron, Recte sentis. haec enim concoctio in materia, quae membris nutriendis assimilari potest, uersatur. Concoctio naturalis an medicinae auxilio indigeat. Mathetes, At cum haec concoctio a natura tantum perficiatur, artisne praesidio etiam indiget? Geron, Cum natura ualens est, per se concoctionem absoluit: cum languescit, adiuuari iis solet, quae calorem ipsius fouent, atque excitant: Concoctio quid. de quibus postea agetur. Mathetes, Quae est illa, quam in superiore diuisione secundam posuisti? Geron, Quam Galenus proprie πεπασμὸν appellat: In secundo primi libri de morbis popularibus commentario. morbi inquiens, maturatio, eorum quae contra naturam sunt, quaedam est concoctio: hec sane est eius, quod concoquitur, in essentiam illius: quod concoquit, transitus quispiam: non absolute dicit concoctio, sed adiicit, quaedam, nimirum immutationem aliam quam superius, nempe humoris non benigni, sed putrescentis, aut semiputridi intelligens: siue is nutritioni aptus natura, siue non existat, neque perfectam eiusdem immutationem, sed uel nullam uel modicam. quod Gale „ nus etiam ibidem testatur in hanc sententiam. Si febris ex humo „ ribus putrescentibus accenditur, huc consilium curationis dirigi „ debet, ut illi tum commutentur, tum euacuentur. Prima enim ra „ tione putredo lenitur, manente materia: altera, quicquid non im „ mutari potest, educitur. Mathetes, Haec ergo concoctio aut modica aut nulla materiae immutatio existit, sed putredinis tantum repressio manente materia. Geron, Recte colligis: prima nanque concoctio in humore grato, naturae familiari & benigno uersatur. Haec autem in uitioso putrescente, aut iam semiputrido, & a natura quodammodo alieno, non tamen in totum putrido, & corrupto. Adhaec illa uel totam materiam uel certe maiorem eius partem mutat: haec finit tantum eius putredinem manente materia. atque hactenus a priore differt, quemadmodum Galenus indicat: ubi corpus inquiens, bene habet, quando etiam id quod " coquitur, cum coquente familiarem habet naturam, tota quae co¬ " quitur materia, uel magna eius pars mutatur, commutaturque: " recrementum uero semicoctum minimum remanet. Quan¬ " do male affecti sumus, quod accidit, cum id quod concoqui debet, a mutantis natura & alterantis alienum existit, quod sane assimilatur, paucum est: excrementum uero semicoctum, copiosum. Mathetes, Quis huius concoctionis auctor est, & parens? Geron, Non alius quam qui primae fuit: Concoctionis secundae auctor. nempe calor natiuus solidis particulis insertus, etsi extraneus ei sit coniunctus. Quare si parua humoris, qui concoctionem requirit, putredo fuerit, facile corrigi ille & pristinam recuperare naturam potest. sin autem magna, nequaquam: sicut uinum ex toro acidum emendari nequit: ex parte uero acescens, ad priorem redire bonitatem solet. Natura itaque in ea concoctione cum morbo certare uidetur, ut si humores in alimentum mutare nequit, saltem euincat, praeparetque expulsioni, ne corpori diutius inhaerentes, incommodum accersant: atque ideo sanguini adhuc permixti aliquandiu relinqui debent, partim ut ad nutritionem coquantur partim ut ad expulsionem maturentur, euincanturque: sed alii maiore, alii minore naturae conatu, & labore: Synceri humores concoqui nequeunt. sinceri autem & a sanguine segregati, nullo modo superari, multo minus concoqui possunt. Galenus de crisibus. id quod Galenus elegantissime hisce uerbis indicat: " ubi natura ( inquiens ) superior euaserit, debellaueritque, & uehementissimo morbi impetui restiterit, nec non ea, quae offendebant, oppresserit, ( haec enim est graecis πεπασ¬ μός, nobis maturatio ) fieri non potest, ut postea succumbat. atqui si natura a morbo uicta non est, mors nullo modo obuenire potest. Simile est illud, quemadmodum maturationes fiunt, na¬ " tura, insalubres causas euincente, ita cum non est superior, contraria accidunt illud. Tale quoque est, maturationes celeritatem crisis, & securitatem sanitatis portendunt. Hec itaque concoctio secunda fit, ut Galeni uerbis utar: natura superante, dominante & euincente. Quanquam in eodem loco dicat, memineritis totam coctionem morbi, humorum comutatione constare: ubi coctionis uocabulum, quod πέψιν appellat quam nominat maturatione pro, πεπάσμα usurpat: quae commutando, manente materia perficitur ". Quod Hippocrates etiam docet hoc pacto: Quae concoctio in febribus expectanda. si febres languidae sunt, homo in febribus expe seruari potest, frigidi humoris copia, longiore tempore cocta euictaque a natura. Concoctio uera. Atque haec uera illa concoctio est, quam in febribus uniuersis, & morbis illarum consortibus expectare debemus, antequam corpora expurgemus: in morbis autem febrium expertibus, non item. Mathetes, Ex quibus notae huius concoctionis sumentur, quibus animaduersis purgationem moliri possimus? Notae concoctionis in febribus. Geron, Ex urinis, alui deiectionibus, & sputis. At in thoracis, & pulmonis affectibus praecipue sputa obseruari, non tamen urinae & deiectiones negligi debent. Concoctionis ordo quis in singulis morbis obseruandus. In uentris morbis, primum deiectio, deinde urinae considerandae sunt. Quod si febris uel ob folos humores putrescentes, uel ob particulam inflammatam excitata fuerit, urinae potissimum inspectari solent, atque inde concoctiones siue maturationes cognosci. Nam si natura humorem ex toto in alimentum conuertere potuerit, id quod in urina subsidet album, leue, aequale & modicum apparet. sin autem duntaxat euicerit, id quod subsidet, puri respondet. Obseruanda in iis quae subsident in urinis. Hinc necesse est, etiam ex Galeni sententia, ut in eorum urina, qui ex otio & repletione febricitant, si incolumes futuri sint, copiosissimum subsideat. Uerum concoctionis notae non solis ex urinis sumi debent: In quartana urinae saepius laudata. nam hae sepe ex alimento, quod aegri assumpseru it in uenis probe elaborato, concoctae apparent, humore, qui meatus uiscerum obstruxit, morbumque excitauit, adhuc crudo: id quod in quartanis saepius uidere licet, & plerunque medicos incautiores decipit. Mathetes, Quae ergo sunt notae quibus apparentibus cito licet hominem purgare? Purgatio quibus notis apparentibus, tentanda. Geron, Iam dudum superius audiuisti: cum humores quieti antea, nunc agitari incipiunt. Mathe. Tes, Quo natura in hac concoctione spectat? Geron, Aut ut prauam istam humorum materiam potissimum in alimentum licut in prima conuertat: aut si id propter illius prauitatem assequi nequeat, ut saltem ipsam euincat, ad expulsionemque praeparet. Mutationis materiae tres. Quare etiam recte Galenus dixit, tres in animalium corpore mutationes esse: unam plane secundum naturam: quando cibus in uentre concoquitur: aut in uisceribus, unde succus fit, qui unam quanque partem nutrit, ut in priore concoctione dictum est: alteram plane illi contrariam in omnibus putredini obnoxiis: atque has inuicem discrepare, tertiam mixtam ac mediam, naturali, & eius contrariae participem. siquidem mutationi naturali haec insunt, ut quod mutatur, a calore natiuo superetur, & familiare corpori euadat. Eam uero, quae contra naturam fit, immutationem, calor alienus producit, ad nihil utilem, mediam earum, ut in suppurationibus, calor quidem natiuus parit, non tamen in rotum uincit materiam: Recrementa quomodo concoquantur. ut non prorsus benignam, ita non omnino alienam. Hac enim non solum pituitosi putrescentes, sed etiam biliosi & melancholici humores, si sanguini adhuc permixti sint, concoqui possunt. Imo etiam recrementa, ut Galeni more loquar: " quae in sanguine per totum corpus citra immoderatam copiam feruntur, statum concoctionis tempus; singula proprium habent, si modo uniuscuiusque naturam inuenerimus. postquam concocta fuerint, separantur ab aliis: separata expelluntur a natura, si ualida est ". Ordo naturae in alinentis & morbis concoquendis. Hunc enim perpetuum ordinem illa, tam in alimentis quam in morbis seruat: primum ut concoquat, aut saltem euincat, deinde separet, postremo excernat. separatum autem iam, purum humorem nisi putrescens, aut ex pituitae genere fuerit, non amplius ipsa potest concoquere: sed ut in singulis febrium accessionibus, sic in ultima per crisim tanquam hostem euictum expellit, sin minus perfecte, medicus quoque nullam eius concoctionem moliri, sed in expurgando statim naturam adiuuare debet. Natura quando a medico adiuuanda. Nam si is diutius remoretur in corpore, ubi malignae febres, aut inflammationes uiscerum infestarint, hominem protinus, quia ipsum nutrire nequit, inedia occidit. ubi uero leniores, marcorem, & praeproperam accersit senectutem: dum aeger humore quidem nondum syncero alitur: genuinus autem solidarum partium humor consumittur. quod medici summo studio, & diligentia cauere debent, uti posterius docebo. Mathetes, Quomodo tertia uocatur concoctio, & qua in re ab aliis prioribus differt? Geron, Ab Hippocrate & Galeno etiam πεπασμὸς, uti secunda: ab aliis πέψις ἐπικρατηκαὶ, uel πέψις κατʼ ἐπικρᾶτειαν dicitur, quasi concoctio euincens, aut concoctio ex uictoria: generali nimirum significatu, pro quacunque commutatione: Quomodo tertia concoctio a secunda differat. per quam natura non solum humores, sed etiam illorum recrementa euincit atque in hoc a secunda discrepat, quod ipsa in quibuscunque humoribus tum putridis, tum integris, siue nutritioni aptis, siue excrementiciis appareat: illa uero in putrescentibus tantum, aut iam putridis, sicut in febribus perficitur. Tertia concoctio omnibus humoribus necessaria. Est ergo tertia haec concoctio nihil aliud, quam in quoslibet humores uictoria, & naturae dominium. ac necesse est omnes qui expurgari debent, hanc prius concoctionem experiri. qua, si non in alimentum conuerti possunt, saltem edomantur, uincunturque: ut colorem ipsius consequantur, expulsionique praeparentur: sicut in secunda concoctione etiam fieri diximus. Nonnulli uero hanc maturationem euictionemque materiae uitiatae non concoctionem, sed expultricis facultatis functionem appellant: uerum nihil refert, hoc, uel illo modo uocent. Ex Galeno superius didicisti, concertationem uictoriamque nature πεπασμὸν in febribus proprie nuncupari: De concoctionibus testimonia. Hippocrates libro secundo de morbis popularibus. hic autem generalius in omnibus fere morbis usurpari. Mat. Exemplis auctorum ista confirmari abs te cupio. Geron, Hippocrates sic scripsit: maturationes omnes eorum, quae ex quauis parte excernuntur tempestiuas, uel bonas, & criticos abscessus considerare oportet. Idem eodem libro: " maturationes celeritatem criseos, & securam sanitatem portendunt. Rursus: cruda concoctionisque expertia, & que in malos abscessus conuertuntur, nullas crises, sed dolores, aut morborum longitudinem, aut recidiuas ipsorum significant ". Similia in libro secundo de uictu in morbis acutis hoc pacto memorie prodidit: interdum etiam cruda, tum a capite, tum ex thorace biliosa attrahuntur, uigilieque ipsis simul incidunt: ob quas morbus non concoquitur. Galenus ea in comentario exponens, enumerat: deinceps omnia symptomata, a crudis biliosis exorsus. Concoctio recrementorum. uocauit enim hoc pacto ipsa, quoniam recrementorum quoque concoctionem appellat, etsi mutata nutrire corpus nequeant: sicut utraque bilis, & serosi humores, qui ἰχῶρές dicuntur. Mathetes, Hippocrates ergo & Galenus recrementa illa ea ratione concoqui censent, quae proprie πεπασμὸς dicitur, non nutricioni, sed expulsioni accommodata, qua natura etiam magis laborare solet? Geron, Sic habet: quod etiam clarius ex Galeni uerbis eodem in loco animaduertere licet, quae ita latine sonant. Attamen que ex recrementis huiusmodi natura euicit, cocta, quae uero non euicit, coctionis expertia seu cruda nominare consueuit. Idcirco pus quoque in inflammatione, quae concoquitur fieri dicit: quanuis nulla particula nutritionem ex pure, ut crudis dictis & pituita recipiat. Mathetes, Illa quidem paulo remotiora uidentur a uera concoctione, quam medici in morbis expectant? Geron, Iam ab initio dixi, naturam cuiuslibet humoris concoctionem aggredi, ut alimentum inde particulis suppeditet: ubi uero illam nequit absoluere, ob materiae concoquendae prauitatem omnibus uiribus agit, ut saltem superet eum, & tanquam hostem propellat. Quae itaque ad nutritionem fit, propria dici potest: quae ad maturationem humorum putridorum, febribus tantum ascribitur: quae omnibus euincendis humoribus accommodatur, absolute ἐπικρατηκὴ, quasi euictrix appellatur, & generalis. Propterea Galenus subiicit, " generalius autem significatum est, quando natura causis superior euaserit, easque suis ipsius uiribus immutat. " Quae uero tanquam in corpore exanimi putrescunt, cum naturalis calor nihil eis ad immutationem conferat, concoqui non dicuntur. Itaque hoc etiam serosis aquosisque humoribus, qui per urinas excernuntur, interdum accidit. Urinae concoqui dicuntur. atque ideo communi hoc significatu, urinas quoque concoctionis expertes, concoqui dicimus, etsi corpus ex illis coctis nutriri nequeat. Destillatio, grauedo, serosi humores concoqui quando dicantur. Quare & generali hoc concoctionis significatu utimur, quando destillationem, uel grauedinem, uel serosos ex his effluentes humores, aut eos qui in lippitudine cernuntur, crudos, aut coctos esse pronunciamus. Sic itaque & bilem, aut crudam coctionisque expertem, aut concoctam esse proferimus. Bilis cocta & cruda. Etenim cruda admodum flaua est, acris & fetida: dacocta uero pallidior, & minime foedi odoris. Rursus Hippocrates libro supra citato de urina ait. si quid in uentre moueris, urina non maturatur, sed febris, sudoris, crisisque expers longius protrahitur. Galenus eadem pene uerba in commentario usurpat: dogmatici ( inquiens ) uiri esset, docere, cur cum nos ita affectos purgamus, neque urina maturetur, neque febris sudore, & crisi finiatur, sed perseueret. Aristoteles ab Hippocrate nequaquam dissentit. cum enim libro quarto metheororum exposuisset, quid concoctio eiusque frustratio existat, tandem ad species, ei subiectas digreditur: τίπανσις apud Aristotelem. ac primum sane quid sit maturatio, quam πέπανσιν τίπανοι apud Auocat interpretatur: quodque haec sit generalis concoctio quae pluribus rebus attribuitur, non quidem proprie, sed translatione. Nam πέπάνσις primario dicitur alimenti, hoc est humoris, qui in fructuum inuolucris continetur, excoctio. uerba eius haec sunt: " inuolucri itaque hec maturatio existit: uerum ex concoctis etiam " plaeraque alia dicuntur matura, simili quidem forma, sed translatione: eo quod nomina, sicut etiam prius dictum est, cuique naturae operationi perfectae in iis quae illa calore suo, & frigore absoluit, non sint praedita. Est autem panorum, pituitae & similium maturatio, humoris qui eis inest, concoctio, a naturali calore profecta ". Mathetes, Cur Aristoteles dixit, que natura calore suo, & frigore absoluit? Geron, Non quod a frigore concoctio fiat, sed quod illud nonnihil ad concoctionem conferat. Quippe calor, humidum & frigidum, tanquam materiam in concoctione euincens, definitur. Aristoteles etiam eandem concoctionis distinctionem a fine stinctio a fine sumere uidetur ubi in hunc modum scribit: Latine haec ita fere sonant. " Finis concoctionis aliis natura ipsa est, quam dicimus speciem, essentiamque existere: aliis finis in certam quandam formam tendit: quando humor talis uel tantus euasit, dum uel assatur uel coquitur, uel putrescit, uel alio modo incalescit: tunc enim utilis est, & concoctus dicitur: ut mustum, quando uinum euasit, & pani qui φύμτe graece uocantur, quando pus in eis ortum fuerit, & lachrymae, quando crassior pituita angulis oculorum inhaeret. simi si modo etiam reliqua concoqui dicuntur ". id autem omnibus contingit, cum materies, atque humor ipse a calore naturali uicta fue rint. Phymatae cocta quando Fluxio oculorum quando cocta. nam hoc tandiu natura est, donec calor proportione quadam humori respondeat. Quocirca eiusmodi & urinae, & alui de iectiones sanitatis indicia sunt, & concocta dicuntur, quod humorem a natura uinci significent. Mathetes, Expone quaeso? haec Aristotelis uerba paulo dilucidius? Aristoteles latius concoctionis nomen quam medici accipit. Geron, Nihil aliud hic indicat, quam quod ratione finium concoctiones distingui uelit: et si ille multo latius quam medici coctionis nomen usurpet: aliam nanque nutritioni, aliam maturationi, euincendisque humoribus esse di catam pronunciat. ac tertia hec generalis omnium humorum con¬ 1o coctio, cum duabus superioribus quedam uidetur habere comunia: cum prima sane, quod humores nutritioni aptos, benignioresque immutet. cum secunda autem, quod uiriosos & putrescentes, siquidem pauci sunt, ad meliorem reducat naturam: si uero copiosi, eos domet, & euincat, ne corpori noceant. In quarto Hippocratis de uictu in morbis acutis. Mathetes, Adferas oro de singulis humoribus testimonia. Geron, Galenus de crudis & pituitosis humoribus mentionem faciens ait. Qui in reliqua parte elaborati fuerint, & absolute concocti, animal nutrire possunt. hi nanque semicocti, ab imbecilla facultate concoctrice relicti, ab eadem recreata, iterum concoqui possunt: uel ob aliorum ciborum penuriam in alimentum conuertuntur. atque haec naturae actio ad primam concoctionem referri potest. Pituita putrida quomodo concoquatur. De putrida pituita agens in quarto aphorismorum libro, secundae concoctionis meminit, quam etiam sub tertia compraehendit: Secuuda. ubi langulde inquiens, febres extiterint, homo conseruari potest, maiore frigi di humoris copia cocta, euictaque a natura. In his enim quod naturalem commutationem assequi nequit, saltem euincitur, ut co loris alimenti similitudinem acquirat. De salsa pituita ita Galenus scribit: Pituita salsa. si humor pituitae redundet, siquidem salsus fuerit, euacuari debet: acidum uero factum immutare tentandum est, naturam ad eius concoctionem adiuuando. Salsam hic pitiuitam, syncerum humorem separatumque a sanguine dicit: eoque nullo modo concoqui posse: acida nonnihil adhuc benigni habet, cum sanguini mista sit: Pituita acida. eoque etiam a natura coqui euincique solet. Mathetes, Quid de atra bile Galenus scribit? Melancholicus humor adustus Morbi longi. Geron, Melancholicus humor cum excellit, perniciosissimus est: ut pote grauissimanatura erodenti concoctuque difficili praeditus, & ad expurgandum contumax. Mathetes, Quem humorem melancholicum Galenus hic intelligit, cum duplicem superius statuerit? Geron, Non de benigno illo atro humore sanguinis fece, sed de adusto: quanquam ille etiam difficilius quam sanguis concoquatur: eoque lien multa habet uasa, ut efficaci calore eum extenuet. Sin ille uitiatus fuerit, adustus, aut semiputridus, multo difficilius concoquitur. " Ideo quoque morbos diuturniores quadraginta diebus non sudoribus solui, sicut neque crisi omnino, sed concoctione, uel abscessu finiri docuit. sunt autem morbi longi, qui potissimum ex pituita, uel atra bile contrahuntur ". Mathe. Cum autem humores diuersi natura existant, nempe alii tenues, alii crassi, alii glutinosi, alii moderati, quales nam fieri a natura hoc generali concoctionis modo solent, ut nutriant ne, an ut facilius educantur? Qualia sint quae concaquantur. Ger. Qui concoquuntur crassiora, calidioraque euadunt. nam calor ei quod coquitur maiorem molem conciliat, & crassius sicciusque reddit. Id etiam in externis experimur: cum materiam aliquam elixamus. nam quanto magis coquitur, tanto spissior euadit. ita quoque in corpore humano fieri censendum. calor nanque subtiliores humidioresque partes dissipat: quare etiam exiccat, condensatque. concoctio enim omnia cogit & incrassat. Idem Galenus in prognosticis affirmat: " concoctiones ( inquiens ) non urinas modo, sed etiam deiectiones in iis, qui coquere nequeunt in uentre, & sputa in peripneumonicis, & pleuriticis: Concoctiones omnia excrementa etiam incrassant. nec non pituitam in destillationibus, & grauedinibus: ac sordes in lippitudinibus: & pus in ulceribus inspissant ". Mathetes, Si concoctio humores incrassat, frustra medici tum ueteres, tum recentiores uarias potiones excogitarunt, quae extenuando humores naturam adiuua rent? Contrarium naturae opus in concoquendo. Geron, Natura humores sibi familiares concoctione reddit crassiores: alienos, si crassi sunt, extenuando: si tenues, inspissando: si tenaces, diuidendo praeparat, ut facile a membris expellantur. Siue enim materia alimenti puri, siue uitiosi sit humoris eius sane quod tenue principio erat, incrassationem: illius autem quod crassum erat, extenuationem, antequam concoquatur, a natura fieri dicemus. Hi igitur duo concoctionis huius generaliores ordines apparent: quorum primus spissando, secundus extenuando procedit. Nullus autem excessus hic, uel in tenuitate uel crassicie intelligi debet, sed temperamentum & quedam utriusque mediocritas. Adaequatio humorum Auicennae. ac ea per sanitatem retinetur: in morbis autem uiolatur adeo, ut si humores concoctrici facultati contumacius renitantur, instaurari nequeat. Nonnulli eruditi hodie omnem concoctionem, siue tenuis, siue crassi humoris, medicinae tantum auxiliis fieri posse arbitrantur: Naturae opera etiam sint medicamentorum auxilio. etsi multae gentes solo naturae beneficio a morbis conualescant. Galenus de locis affectis. Sin alius quispiam serosus, uel pituitosus humor sine febri in spacium thoracis defluit, difficultatemque spirandi efficit aegri per initia quidem cum magna tussi non crassa expuunt: ubi uero ea concocta fuerint, plura & crassiora. Inflamatio quomodo coquat. Adhaec inflamationis principio quidem tenuis sanies effluit: concoctione autem absoluta, crassior & puri similis euadit. Excremeta in febribus & aliis quomodo coquantur. Sic in febribus, ulceribus, & tumoribus initio tenuia apparent excrementa, succedente autem concoctionis tempore, crassiora efficiuntur. Calor natiuus quid in concoquendo agat. Mathetes, Calorne igitur natiuus in concoctione crassiciem inducit, tenuem humorem absumerns? Geron, Omnia sane tenuia, quae conla liene conco coqui debent, prius inspissare, crassa uero fundere: In liene concoctio Extenuatio humorum. deinde rursus modice incrassare alimenti causa nititur. Id licet etiam in liene condiscere: qui cum crassum humorem ex iecore attraxerit, magis atque magis calore suo fundit, extenuatque: deinde, ut sibi nutrimentum inde comparet, mediocriter inspissat. Id euidentius in pituitoso humore experimur: quem cum natura iterum concoquere aggreditur, prius fundit acliquat, si crassus est: sin autem tenuis, qualis ex capite in pectus defluere solet, densare tentat. Mathetes, Intelligisne hic crassa illa, sic a calore effecta? Geron, Non, sed ea que frigus constrinxit, sicuti crudos humores quasi glacie concretos. Mathetes, Extenuatio igitur illa, non est uera tenuitas, sed quaedam fusio liquatioque humoris crassi ex frigore congelati? Geron, Est sane: uerum due in ea peragenda miscentur naturae operationes, nempe segregatio, & coctio ipsa excrementi: quod nunc crassius, nunc est tenuius: siquidem tenue est, tunc id quod concoquitur, & illius, & concoctionis ratione fit crassius: si uero illud spissius fuerit, tunc quod concoquitur, tenuius fieri potest. quandoquidem per concoctionem solam crassescit: per separationem uero extenuatur. In summa extenuatio illa omnium naturae functionum ueluti praeparatio existit, uel in concoquendis, uel in expellendis humoribus. Siue igitur concoctioni ipsam attribuamus, siue peculiarem naturae operationem nominemus, nihil refert. Quod si quandoque humores contumacius ei resistant, medicinae quoque fortioribus indigent Qualis humor es auxiliis. Qualis humor esse debet, qui expurgandus est. Mathetes, Ergo humor qui expurgari debet, materiam mediocrem requirit? sin autem aequo tenuior, incrassari: si crassus, extenuari, si uiscosus, incidi medicamentis desiderat? Geron, Natura calore suo omnia ante concoctionem reddit moderata. ubi uero iam concocta euictaque segregauerit, non amplius uel inspissare, uel extenuare, aut incidere aggreditur: siue infebribus, siue in morbis illarum expertibus. Quare ubi ipsa humorem crassum, uel lentum, quod pertinacius inhaerescat, uel tenuem uehementer, quod imbibatur ac dispergatur, nequit excernere: Concoctio quarta Praeparatorio Concoctio. quarta concoctio adhibetur, quam Galenus προπαρασκεύαστι¬ κὴν, a praeparatione humorum appellat, qui purgandi sunt, nec non meatuum, per quos illi educi debent. Mathetes, Meminitne huius etiam Hippocrates? Geron, Ita, in aphorismo illo: corpora, ubi quis purgare uoluerit, fluida facere conuenit. Arabes & Barbari hanc praeparationem cum uera concoctione confundunt: quanquam magno discrimine inuicem discrepent. Nam concoctio maturatoria, quam πεπασμὸν uocauimus, a natura tantum fit, idque secundum ordinem dierum criticorum, & in febribus potissimum. praeparatoria uero a medico praestatur, non longo tempore, sed uno, uel altero die: nec solum in humoribus putridis, qui febrim excitarint, sed etiam in aliis: qui licet excrementicii ac synceri non sint, tamen educi debent: quia medicus persecte illos agnoscere non potest. estque maius periculum in mora, quam in euacuatione innutili. Corpus fluidum. Mathetes, Quid autem sibi uult illud Hippocraticum, quo corpora fluida esse precipit? Geron, Ut humores qui purgari debent fluidi, hoc est tenues, nullius lentoris particepes sint, & meatus per quos purgatio futura est, adaperti. Mathetes, Sed cum medicus ubique fere naturam imitari debeat, quid in tenuibus humoribus cum affligunt, agendum? nam si inspissandos dicas, iam non erunt fluidi ad expellendum idonei? Qualis in thorace humor expulsioni idoneus. Geron, Recte sentis, sed illud hic tibi obseruandum est, quod, cum dico tenues inspssandos, illos intelligam, qui per tussim expurgandi sunt: nam sicut crassa, & lenta materia adeo inhaeret arteriae, ut difficulter ab ea posset auelli: ita tenuis & aquosa prius per guttur & asperam arteriam delabendo in pulmonem funditur, quae a spiritu concitata per tussim subduci queat. Quare inspissari debet eatenus, ut neque aquosam, neque uiscosam essentiam acquirat, sed quae expulsioni accommodata sit. Mathetes, Cur id non in aliarum partium humoribus curatur, ut tenues inspissentur, presertim cum id tota Arabum familia doceat? Geron, Quia dissimili ratione partes spiritales, & alii euacuari solent: Uarii motus naturae in diuersis diuersis. id quod Galenus clare in secundo de symptomatum causis indicat. At neque idem in omnibus motionis modus cernitur: neque ab eadem fieri facultate, sed quae ab utero, uel intestinis, uel uentriculo, uel uesica excernuntur: his ipsa quidem membra circundantur: simili modo, id quod in illis continetur, expellentes, quo manus aliquid exprimunt. Facultus motuum Tussis. Facultas autem que hunc motum efficit, ex quatuor naturalium uirium una existit. At quando in asperis arteriis quippiam continetur, cum durae sunt, & cartila gineae, eoque circa id quod intra se habent, contrahi nequeant: natura uehementi spiritus ad exteriora impetu producit, tussim excitans. Efflatio. Ea fit per eadem instrumenta, per quae magnae & uehementes fiunt expirationes, quas Greci ἐκφυσησεις quasi efflationes appellant, ut tussis nihil aliud sit, quam uehementissima efflatio eorum, quae spiritus copiosissimus, & citatissimus foras erumpens, attrahit, propellitque suo impetu, quae uias ipsius obstruunt: & si primo conatu pellere nequit, quod offendit, bis, terue id aggredi non grauatur: atque plaerunque assequitur, quod tentauerat: ubi scilicet, tum spiritus ipse cum uehementia defertur, tum quae obstruunt minime expulsioni resistunt. Talia sunt quae neque aquosae, neque glutinosae naturae existunt. aquosa nanque propter tenuitatem, a spiritu potius inciduntur, quam ultra ferantur: Humores tenues. biliosi, serosique inspissandi ut educantur. glutinosa tenaciter arteriae adhaerent. Mathetes, Uideris mihi ex Galeni uerbis colligere, nullos tenues humores, siue serosi, siue biliosi fuerint, inspissandos esse ut educantur: praeterquam in thoracis & pulmonis affectibus: qui tussi & excreatu expurgationem postulant? Tenuis humor cicra febrem concoctione non indiget. Geron, Ea est Galeni sententia, nullum utique humorem tenuem, si citra febrim & obstructionem existat, concoctione indigere, ut medicamento purgetur. In capitis dolore ex tenui bilioso humor, non requiritur praeparatio. Nam ubi ille causas, cur natura aliquando humorem noxium non potest excernere, percenset, nullam de inspissandis tenuibus mentionem facit. unde etiam in capitis dolore ex humore bilioso, tenui, nullam eius praeparationem medicamentis, sed purgationem statim adhibendam suadet. In crassis humoribus praeparatio Ubi mediocritas essentiae necessaria sit. quod affirmat etiam in septimo de medendi ratione libro, ubi uitiosos humores tenues uentriculum infestantes, hiera uel aqua mulsa cui incoctum sit absynthium, purgat: tenaces autem, & crassos humores pituitosos prius incidit, extenuat, atque ab stergit: deinde concoquit, ut meliore eius portione in alimentum conuersa, reliquam deinde facilius educat. Mathetes, At superius mediocritatem quandam essentiae humorum ad concoctionem, tum nutritioni, tum expulsioni dicatam, requirebas? Geron, Ita habet: alia autem ratio est, ut dixi, in iis quae tussi & screatu excerni debent: alia quae per aluum deiici. illic nanque tenuitas materiae operationem impedit: hic promouet. et, si in omnibus morbis materiae humorum mediocritas expulsioni ipsorum esset necessaria: certe bilis facillime purgaretur, cum ea talem naturam obtineat. Nam atra bilis quidem crassissima est, serum autem humidissimum: bilis media inter utrunque consistit, nisi alteri humori aquoso sit permixta: eoque inspissari non desiderat, ut comodius excernatur: In morbo regiobilis crassa. cum saepius ob crassiciem, uel copiam, uel meatuum angustiam, uel imbecillitatem uirium expulsioni nitatur: quemadmodum euidenter in morbo regio apparet: in quo ut in aliis similibus morbis tam crassa existit, ut nisi prius extenuata, educi nequeat. Dilis sincera. Sincera enim bilis crassa est, summeque flaua, quam nonnulli uitellinam uocant, qualis in uomitione reiici, & per aluum descendere cernitur. Uitellina. Quae uero syncera non est, humidior, minusque flaua apparet, uocaturque proprie crocea, cui pituitosus humor, tenue, aut aquosum excrementum sit admixtum. Quomodo biliosus humor crassus redditur. Mathetes, Quomodo biliosus humor, cum natura tenuis sit crassus redditur? Geron, Sicut pituitosus humor syncerus, obfrigus quasi concrescit, ita rursus biliosus ob caloris excessum propemodum assatus spissatur, tenui eius portione per uaporem digesta. Biliosus humor coctus quis, aut crudus. Mathetes, Uter biliosus humor coctus uel crudus existit? Geron, Pallidus, crassiciae mediocris, non male olens, nec acris, concoctus: flauus autem grauis odore, acris, crassusque & exustus, crudus dicitur: qui generaliore concoctionis significatu extenuari potius quam inspissari debet, ut a natura edomari queat, expellique: cum ipse, quando natura sua concoctus est, etiam pallidior sit, minimeque foeteat. Mathetes, Qua ratione medicus humorem hunc tam calidum, medicamentis tuto poterit extenuare: Quibus medicamentis biliosus crassus humor ex tenuandus. cum ea magis adhuc illum sint excalfactura? Geron, Humectantibus, quae mediocriter tantum calefaciant dissoluant, & acrimoniam eius contemperent. Quanto igitur tenuior humor aliquis fuerit, tanto facilius a facultate medicamenti attrahitur, euacuaturque. At quem natura expurgare debet, eum prius generali illa concoctione quam ordine tertiam posuimus, expulsioni ita praeparat, ut si tenuis fuerit, inspisset, sicut in tussi & materia screatu expellenda: si crassus, extenuet: si uiscosus incidat. Discrimen inter naturae excretionem, & quae medicamentis tentatur. in summa, ut omnes ad essentiae mediocritatem redigat. Quare discrimen hoc inter naturae excretionem, & eam quae medicamentis tentatur, semper obseruandum licamentis tenta est. Mathetes, Cur non eodem modo natura, & medicamenta purgant? Medicamenta & natura contrariis motibus agunt. Geron, Quia motibus plane contrariis operantur. na tura nanque motu expulsorio, siue impulsorio euacuat: impetu quodam in humorem excernendum facto. qui ut recte siat, mediocritas materiae, & crassicies requiritur. si nanque tenuis nimium esset, facile motui in ipsum facto cederet, & irritus fieret naturae conatus, ut quae illum non posset appraehendere. medicamentum autem motu attractorio purgat: quo perficiundo nulla materiae crassicies, seu renixus est necessarius. Quare humor a medicamento euacuandus, quanto tenuior fuerit, tanto facilius a facultate illius attrahetur, expurgabiturque. Purgatio quomodo fiat. Nam medicamentum uentriculo, & intestinis subsistens, humorem ex omnibus corporis partibus ad se trahit, non ad illos accedit. Ergo humorem, quem natura euacuabit, mediocriter crassum esse oportet: quem autem medicamentum, eius tenuitas potius quam mediocritas eligitur. Mathetes, Cum ita habeat, quemadmodum dicis, cur recentiores quidam omnem humorem euacuandum siue a natura, siue medicamento essentia mediocrem, hoc est, neque tenuem, neque crassum esse oportere, ut eo commodius purgetur, affirmant? Querundam opinio de mediocritate humorum. Geron; Quia illi naturae facultatem expultricem medicamento semper succurrere opinantur: quod ex Galeno in primo Aphorismorum libro, comentario uigesimo secundo haurire uidentur, sed longem a uero aberrant. Non enim expultrix membrorum facultas medicamento purganti semper necessario subuenit: Medicamenti purgantis propria facultas. etsi interdum actionem eius promoueat: imo medicamentum propria facultate, etiam nullo naturae auxilio, humorem sibi familiarem ob similitudinem, ut magnes ferrum attrahit, nisi uincatur a corpore & concoctionem experiatur. quod Galenus in tertio simplicium capite uigesimo tertio pulchre declarat. Adhec licet etiam expultrix illorum uis, attractoriae medicamenti facultati, in tali euacuatione auxiliatur, tamen essentiae mediocritas non requiritur: sicut fit cum a natura sola humor excerni debet. Mathetes, Quid ita? Geron, Quia idem non est, si humor aliquis excrementicius, uel a sola tantum natura, uel a medicamento illa simul opitulante excernendus est. Crasities materiae naturae tenuitas medicamento ad expulsionem est necessaria. Nam ut euacuatio a fola fiat natura, semper aliquam essentiae crassitiem adesse oportet, ut autem a medicamento, natura etiam adiuuante fiat, nulla materiae humorum mediocritas est necessaria. Mathetes, Rationem huius explana mihi apertius? Geron, Quoniam tenuis humoris euacuatio uno solum motu a natura commode fieri nequit, duobus autem perfici potest, nempe medicamenti attractorio: idque ea de causa maxime, quod attractrix medicamenti facultas, motu naturae expulsorio sit ualentior. Medicamentum enim in tali euacuatione, quam obit, principalius, natura autem secundario, & a facultate illius excitata, operatur. Id clarum inde fit, quod nisi medicamentum adesset, natura non moueretur: quae etiamsi conquiesceret, illud tamen facultate sua attractrice, noxi humoris euacuationem moliretur. Mathetes, Nondum mihi satisfaciunt quae dixisti: nam si non alia ratione materiae mediocritas quam ad humoris noxii expulsionem, certe hac requiri uidetur, quod medicamentum humorem excernendum ad intestina tantum trahat, inde autem uis expultrix naturae extra corpus educat. Tenuitas humoris plus quam mediocritus ad purgationem facit. Cum igitur haec euacuatio a sola natura fiat, humor certe, qui excerni debet, essentiae mediocritatem postulat? Geron, Uera sane essent quae dicis, si humor ille excernendus, non primum a uenis ad uentrem medicamenti facultate attraheretur. cum autem haec attractio plus ad euacuationem, quam expultrix uentris facultas faciat, certe tenuitas humoris illi magis, quam huic essentiae mediocritas, est necessaria. Praesertim autem, quia medicamentum a uenis ad inferiorem uentrem, locum certe amplum, & expulsioni propinquum attrahit. unde etiam materia quelibet noxia in uentriculi fundo, & intestinis contenta, facillime a facultate illis insita moueri potest, & euacuari: modo non sit lenta infixaque tunicis, uel infusa. Ideo quoque Galenus primo aphorismorum libro, humores qui in parte aliqua corporis sunt firmati, nullo alio auxilio ante concoctionem mouendos, neque expurgandos esse docent eo quod tunc naturam habeamus euacuationi auxiliariam. Naturam habere adminiculantem quid indicet. nam ipsa quoque post concoctionem, quo tempore crises fiunt, humores discernere, ac superflua expellere consueuit. Eo autem loco non uitiati excrementiciique humoris euacuationem intelligit, quasi talis neque at nisi expultrice membrorum facultate opitulante expurgari, sed illum, qui concoctione proprie dicta concoqui potest. Nam talis euacuatio ante concoctionem tentata, nature in hanc incumbenti aduersatur. nam hec medicamenti attractionem ui retentricis facultatis impedit. Post concoctionem natura expulsionem noxii humoris promouet. post concoctionem uero illius quod assimilari non potuit, eductionem, ut quam ipsa quoque moliatur, medicamento concedit: atque hac ratione Galenus naturam tunc nos habere euacuationi opitulantem intelligit. Mathetes, Si ergo humores ante concoctionem purgari non debent, concoctio autem equabilitas humoris est ad essentiam mediocrem conuersio: ita ut si tenuis fuerit, incrassetur: si crassus, extenuetur: si uiscosus, incidatur, certe mediocritas essentiae ad euacuationem requiri uidetur. Geron, Auctores illi uerbis modo abs te commemoratis concoctionem, non commutationem intelligunt: que humorem noxium ad euacuationem medicamento praeparet, sed quae ad benignum succum reducat, prohibeatque eius putredinem, quatenus artis benficio fieri poterit: sic ut causam illius, hoc est malam qualitatem, siue modum, uel obstructionem: non autem ipsam putredinem, humori iam impressam amoueat. Auicennae concoctio biiisosi humorus. nam hoc solius naturae, non medici est officium. Sic etiam biliosi concoctio est, dum is ex tenui in crassum conuertitur. Precipuus enim medici scopus in febri putrida existit, ut putredinem futuram prohibeat. Medici consilium in febri putrida. Atque hoc pacto, si humor aliquis uel putrescens, uel putredini opportunus, supra naturae suae modum tenuis fuerit, is incrassari debet: ut antea docui: si crassus, extenuari: si uiscosus incidi: idque ea de causa ut putredo arceatur, & ipse postea ratione secundaria concoquatur: hoc est sic commutetur, ut putredo iam impressa desinat, eodem essentiae modo manente. Quod Galenus etiam affirmat in libello de concoctione artis medicinae. Omne inquiens, superuaca¬ " neum, expurgabis, sic tamen ut prius distinguas, copiane, an¬ " qualitate ( hoc est essentiae modo ) delinquat. Quod si in natura¬ " lem statum redire potest, contrariis immutabis: crassum & uisco “ sum extenuando, tenue incrassando, comm niter autem utraque concoquendo, & obstructiones adaperiendo. In omni materia euacuanda concoctio expectanda. Mathetes, Quid audio, omnisne materiae concoctio, quae uel in cauendis, uel in curandis morbis euacuari debet, expectanda est? Geron, Maxime, sed sua cuique propria. Mathetes, Non assequor, explica luculentius? Geron, In febribus semper est, tum quae a natura, tum quae arte fit concoctio necessaria, uti iam docuimus. In continuis febribus concoctio. hoc autem intercedit discriminis inter continuas & intermittentes, quod in illis plane nihil antem concoctionis tempus moueri oporteat, nisi materia furiat: In intermittentibus. in his, autem quia dies unus, uel duo integri sunt, presertim in tertiana & quartana, naturam in materia, quae accessionem parit, febri non propria, per uomitum expellenda etiam morbi initio, potu aquae tepidae purae, uel cum ordeo. Materia non propria, febri etiam initio expellenda per uomitum. Sin autem aliter faciamus, ut plaerique raphani decoctum exhibentes, magis offendemus aegros, quam iuuemus: tum in singulis, aut nonnullis accessionibus, tum in crisi. Mathetes, Nulla ergo alia dari possunt medicamenta in morbi principio? Per aluum. Geron, In diebus quibus aeger non laborat febre, eoque magis si longa sit intermissio, materias febri minime proprias, etiam per inferiora interdum purgamus: sed non aliis medicamentis, quam quae aluum leniter emolliunt; & urinam mouent, ut mulsa, & apomelite: quanquam haec etiam putridos trahunt humores, & biliosa Hippocratis testimonio deiiciant. Cur tenuis humor in principio febris expellatur. Mathetes, Cur natura in accessionum initiis, humores tenues prius pellit, cum materiae putridae nondum dominetur? Geron, Quia motus ille fit per uasorum fibras, eoque modo materia mala, si non sit lenta ex accidenti obedit. Mathetes, Quam concoctionem reliqui morbi febrium expertes desiderant? Concoctio praeparatoria in morbis febrium expertibus. Geron, Eam, quam ultimo loco a praeparatione humorum & meatuum, per quos illi feruntur, πορπαρασκευαστικὴν appellanuimus. Regius morbus. nisi bilis per initia purgetur aquam inter cutem adfert. Mathetes, Quando illi purgari debent? Geron, Biliosi sane ut morbus regius, statim ab initio, humoribus uiisque uon alteroue die ad excretionem praeparatis. quae si inter initia ipsius praetermittatur, aqua subter cutem aduenire solet. Sic etiam dolor capitis ex bilioso humore contractus, aliique similes affectus, curari debent: nec non tenuis, & aquosa humorum materia nullibi meatibus inhaerescens, etiam citra praeparatoriam concoctionem educi potest. Tenues & aquosi humores etiam sine praeparatione euacuantur. Quod Galenus tum alibi, tum in secundo de medicamentorum compositione, secundum locos docet: dum illos hiera uel per se, uel momento scammonii addito, uel catapotiis ex alome purgat. At crassi, glutinosi, & contumaces, qualis pituita, atra bilis, ac flaua: ubi calore nimium adusta spissior euaserit, si morbos minentur, aut iam excitarint, omnium maximi hac preparandi ad expulsionem ratione indigent: Crassi praeparari postulant. Cur in furente materia praeparatione tatur Galenus. que partim ipsos humores extenuat, incidit, & soluit: partim meatus per quos feruntur, adaperit, & dilatat. Galenus in morbis etiam acutis ex furente materia, que statim ab initio purganda est, occasione oblata hanc admittere concoctionem audet, eo quod tutius sit in omni humorum genere expurgando, hanc praeparationem precedere. Nam etiamsi in tenuibus scrosisque humoribus ea non sit opus, tamen meatus magna ex parte indigent. Humores fluidi & meatus adaperti esse debent. uerum tenues non ita diu, neque tam efficacibus medicamentis, ut postea intelliges. In suma hoc in omni purgatione obseruari oportet, ut humores, quoad fieri potest, ad fluendum sint parati: ac meatus, per quos traiici, ac deduci debent, adaperti. Mathetes, Cum itaque nulli uitiosi humores, ac mere excrementicii, crudique commode purgari possint, nisi prius concoctione, aut propria, aut maturatoria, aut generali, aut preparatoria, uel una, ut in morbis febrium expertibus, uel duplici, ut in febribus idonei euaserint, iuxta illud Hippocraticum: " concocta medicari non cruda, cui adiicitur, nisi furiant, siue ut alii dicunt, turgeant, non autem proprie, an uere crudi etiam furere possunt "? Geron, Interdum possunt, sed duplici ratione: An crudi humores furiant. Maligni copiose nimium. prima, qualitatis: quia non omnes illi absolute crassi sunt, sed nonnulli tenues, & aquosi reperiuntur, praesertim cum synceri, mixtionisque expertes fuerint. altera, quantitatis: cum redundant adeo ut naturam grauent, excitentque ad ipsos excernendos. Nam ubi nimium copiosi ( ut Galeni uerbis utar ) mouentur, totumque per corpus feruntur, nondum in parte aliqua firmati, tunc natura eis expellendis incitatur: sed medicamenti indiget presidio, quod ad aluum illos deducat: alias crudi, natura pigri ad motum sunt, & propter crassiciem & frigus inepti, uiasque in transitu obstruunt: atque ideo in parte cui insunt, concoqui potius quam purgari debere uidentur: quos natura etiam in hoc retinet contumacius: ut benignior eorum portio solidioribus membris assimiletur. omnes igitur humores supra naturae modum exuperantes, furentes dici possunt, licet id praecipue qualitati illorum, & modo essentiae attribuatur. Tunc enim crudi etiam furere dicuntur, ut superius annotaui, cum naturam adeo copia grauant, ut perfecte ab ea concoqui nequeant. Mathe. Audiui iam, qua ratione etiam crudi humores interdum purgari possint per initia, nulla concoctione nutritoria, uel praeparatoria expectata. Crassi humores cur non ante concoctionum purpandi. cur autem crassos, lentos, & contumaces membro alicui inherentes, purgare ante concoctionem non licet, ut natura ab eis liberetur? Ger. Quia multa incommoda crudae materiae eductionem commitari solent. nempe uirium conflictationem, animi defectionem, uertiginem, tormina, membrorum tabem, obstructiones, febris incendium, & quod humor e loco motus non amplius concoqui possit. Incommoda quae crudae materiae purgationem sequantur. postremo quod bonus malo permisceatur, & ille copiosius quam hic descendat. Mathetes, De quibusnam humoribus crudis intelligi, quae dicis, oportet: de iisne, qui uere, an etiam de illis, qui improprie sic dicuntur: qualis bilis est, & excrementicii, putridique humores uniuersi, sicut antea ex Hippocrate recensuisti? In quibus crudis non semper expectanda concoctio. Geron, De utrisque: licet Galenus in curatione doloris ex ebrietate, si uentriculus contineat humores crudos, aut bilem, aut humorem putrescentem, uomitu statim per initia ducere consulat: eo quod non tutum sit concoctionem illorum expectare: ut qui magis corrumpantur, & super ingestos cibos sint uitiaturi: uel quod etiamsi res ex uoto succedat, concocti illi uenas nimium sint repleturi: nec non dolores nouos capitis excitaturi. sic in nidoroso, & acido ructu agendum esse praecipit, modo uitium hoc non sit naturale. At uomitus in his, sicut etiam, ubi humores crudi ultra iecur fuerint, non medicamento, licet febris absit, sed aqua tepida excitari debet. alias eiusmodi humores uias obstruent. Mathetes, In febri, qua calor putridus non naturalis adhuc dominatur, si materia quaepiam nondum etiam cocta ad intestina trahatur, negociumque illis exhibeat, quid agendum consulis? Geron, Hanc quoque non expectata concoctione per initia febris educere oportet, uel lenibus medicamentis, uel clystere, qui etiam humores in uenis meseraicis, aut caua iecoris regione contentos, eliciat. Mathetes, Cur non efficatioribus medicamentis? Cur materia ad intestina per febres descendens non est acribus medicamentis ducenda. Geron, Quia ista humorum materia non ea ratione descendit, quod medicamento obediat, sed quod ob fecum & bonorum humorum grauitatem in ea prolabatur. Sin autem fortioribus quis uti uelit, exigua sane putrescentis materiae, maxima autem optimorum succorum copia descendet. Quare emollientibus tantum, si aluus dura est, nequaquam autem ualenter purgantibus utendum: si liquida, conquiescendum. Tenuis materia in tertianis etiam sine concoctione ulla lenibus medicamentis purganda. In summa, si tenuis febrium materia fuerit, ut in tertianis, licet etiam statim ab initio sine ulla, uel nutritoria, uel maturatoria, uel euictrice, uel praeparatoria concoctione, modo aluus non fluat, ipsam lenientibus iminuere. si crassa, ut in quotidiana & quartana, neque hic, si aluus astricta est, a lenientibus abstinendum: ut quae dum fluxile corpus reddunt, illam quoque sed in uia haerentem possint educere: neque inde periculum aliquod ex commemoratis sequatur, cum opus sit naturae. In quotidianae quartana lenientilus uti licet. quae uero ultra iecur continetur, materia uitiata, antequam concocta sit, medicamentis purgari non debet, ne forte illius loco boni trahantur. Mathetes, Nunquam ergo in febribus purgantia, ante concoctionem humorum adhiberi possunt? Materia ultra iecur haerens non ante concoctionem euacuanda. Geron, Nunquam, nisi materia illarum per totum corpus, aut praecipuas eius partes furentis modo agitetur, excretionemque postulet. Tunc enim ea materiae portio, quae in motu est, non quae moueri potest, aut in parte aliqua iam resedit, ualidiore medicamento expelli debet. Mathetes, Cur ualidiore, cum Galenus tale refugiat? Geron, Quia periculum est, ne lenius, aut non trahat, aut non totam: cuius reliquie postea egrum in summum discrimen praecipitent. Galenus non febris ratione eo in loco ualidum medicamentum dissuadet, sed inflammationis iam factae: quae post euacuationem relinquitur in pleuritide, & concoctione, multoque uirium robore ad expurgandum indiget. atque ea de causa eiusmodi purgatio ualde est periculosa, siue nimium ualida, siue leuis existat. Mathetes, Quid agendum, si furente febrium materia, crudi humores in meatibus, per quos illa ducetur, haereant: quod in principio illarum fieri solet? Crudi humores in uiis subsistentes, primum praeparandi. Geron, Si crudi in uiis substiterint, hos anteam praeparari, quam illam educi oportet. sin autem uias non obsideant, quod ex superiore uictu, & praecordiorum habitu coniectari licet: uel si ingens periculum immineat, eodem die purgatio tentanda est. maius enim in mora quam frustratione est discrimen. Mathetes, Furentis materiae purgationem, quamprimum tentandam esse noui: Forentis materiae purgatio quando impediri solet. num autem illa unquam impediri soleat, ignoro. Geron, Solet interdum, nempe, quando corpus crassis repletum cibis, aut crudis humoribus grauatum fuerit: aut quando obstructione magna ex praecordiorum tensione laborat: aut si uehemens calor illa affligat: aut si denique inflammatio urat. Quare etiam Hippocrates quosdam pestilentia laborantes, purgatione, quae nimum furenti materiae conuenire uidebatur, offensos suisse commemorat, eo quod praecordia ipsis intenta fuissent. Mathetes, At si nihil eorum quae recensuisti impediat, tutone licet furiosae materiae purgationem etiam in pestilentia moliri? In pestilentia an purgandum. Geron, Distinctionem ista requirunt. primum enim obseruari debet, quodnam sit pestilentie genus: idne quod sine febri hominem inuadit, an illud quod cum febri quidem, sed lenta, aut quod cum ualida infestat, uehementi calore ardentium modo affligens. deinde considerandum est, num extrinsecus contagio inceperit, ut pote ex aere uitiato, ex seminariis aliunde aduectis, sicut olim ex Aegypto in Greciam: item ex aegrorumne consortio, eorumque afflatu & spiritu corrupto, an rerum infectarum, ut pote uestis, operimenti, puluinaris & sellae contactu, an statim ab initio in nobis ipsis ex cutis densitate, humorum copia, malitiaque & uiscerum obstructione. postremo inquirendum est, quo in humore potissimum haereat: uel an in spiritibus tantum adhuc subsistat: item num in principio sit, an plurimum processerit. adhaec quae loca praecipue obsideat: intus ne tota delitescat, an foras proruperit, aut omnes partes inuaserit: insuper utrum solidas partes occuparit, an per summa tantum operret. Praeterea num uelociter & large, an tarde & parum serpat. pro horum enim differentia, curandi quoque ratio uariat. Quae ex humorum quidem copia, malitiaque, aut obstructione prouenerit, lenioribus medicamentis aluum ducentibus, meatusque aperientibus curari debet. purgantibus autem nulla, siue extrinsecus, siue intus in nobis orta fuerit. Pestilentia ex humorum copia, malitiae, obstructione, lenia medicamenta admittit nulla purgantia. Mathetes, Qua de causa? Geron, Quia materia contagionis cum late dispersa est, difficulter educi potest, nisi etiam humores, quibus inhaeret, simul euacuentur, & natura illam statim ab initio, ut rem noxiam foras propulsare conetur, non autem concoquere, ut in aliis solet, unde maculae, pustulae, abscessus, & plurimum alui deiectiones in illis excitantur. medicamenta autem purgantia ea, quae ad cutim feruntur, introrsum reuocant, motu nimirum naturae contrario, sanguinem maxime agitant, & permiscent, eoque multis omnes corporis uires conuellunt. sin autem aluus astricta fuerit, licet eam glandibus subiectis, clysteribus, & emollientibus subducere. Mathetes, Quid si in utraque pestis origine humorum copia adfuerit, quae cuacuationem requirat, purgantibusne medicamentis utendum erit? Geron, Erit, sed leuioribus, que corruptam tantum materiam per aluum subducant. nam magnam medicamentorum irritationem illa ferre nequit, ut quae ipsa lubrica sit, & ualde irritabilis. Medicamenta leuia ad pectem. Conueniunt itaque syrupus ex rosis, purgandi facultate praeditus, manna, cassia siliqua, catapotia ex aloe, croco, myrrha, cum aceto: nec non communes pilule, & rheubarbarum. quod si cassiores humores fuerint, etiam medicamentum, quod constat agarico, exhiberi potest. quanquam nonnulli celebres medici tum ueteres, tum recentiores alomen, & agaricum, corporis exiccandi potius quam materiae noxiae educendae ratione exhiberi affirment. Caeterum illis, quae modo recensui & similibus, pro aetate, tempore, & modo uti poteris, uel quotidie, uel tertio quartoue die, si morbus tam diu prorogabitur. Mathetes, Audio nonullos medicinae professores fortissima quaeque medicamenta exhibere pestilentibus, tum quae per aluum, tum quae uomitu ualenter purgant. Quae cauenda in pestilentia. Geron, Illi suo ducuntur iudicio. Ego malim ea sumere, quae naturam alioquin in his morbis debilitatam, non prosternant, sed potius iuuent. hoc etiam in primis caueri debet, ne motui ipsius naturae, quo noxiis expellendis incumbit, aduersemur: nempe ne medicamentis ualidis materiam, quam ipsa foras eduxit, intro rursus trahamus: aut quam per aluum emolitur, per uomitum diuertamus: sed quo ipsa inclinat, eo ducamus. Si uero segnis est, excitari debet, aut noxia primum per inferiora, deinde etiam per urinam, & sudorem euacuare conuenit. Illi maxime errant, qui statim febres contagiosas per sudorem tollere conantur, antequam perspectum habeant, obstructione quaepiam adsit, an copia, uel cruditas. quippe dum his aeger fuerit obnoxius, ea quae sudorem mouent, non solum non iuuant sed etiam offendunt: omnium autem maxime chemystica: quod insigniter sint calida, & febrem reddant ardentissimam, uiresque dissipent. Mathetes, Audiui hactenus abs te honorate praeceptor, quot sint concoctionum species, & quae ipsarum purgandis humoribus, tum in praeseruatione, tum in curatione morborum sint necessariae: nunc restat ut eodem ordine mihi indices, quibus remediis ad eas obeundas naturae sucurrendum sit. Geron, Ea requiris a me, quae in nullo unquam auctore ex professo, & distincte conscripta inuenerim. Enitar tamen pro mea qualicunque facultate, ut quae tum ab aliis, tum ex longo usu & experientia didicerim, luculenter exponam. Ciborum concoctio, quae prifcipem locum obtinet, in omni corporis statu requiritur: Concoctio ciborum. humorum autem; siue uitiosorum, siue excrementitiorum prorsus in morbis praesertim febribus: Cum autem omnes hae ab eodem fiant calore nature, tanquam opifice, diligenter curandum est, ut ipse imbecillior factus recreetur, corroboreturque. Calor naturalis quando efficax, aut imbecillis. Mathetes, Quando autem naturalis calor efficax, quando rusus imbecillis dicitur: item quae ipsum tueri, quae restituere solent? Geron, Cum in naturalibus temperamenti terminis, quam οικείαν ἐυκρασίαν graece appellant, permanserit ( mixtus enim calido & frigido est ) functionibus suis obeundis ualet: ac similia, hoc est, moderate calida & humida, tum intro, tum foris adhiberi desiderat. Notae caloris imbecilli. ubi uero aut frigidum, aut calidum praepollet, imbecilliorem fieri necesse est, & contraria pro eius quod offendit, ratione, ponstulat. Mathetes, Quae notae imbecillitatem illius significant? Geron, Uentriculus primum cibo quanuis bono, tanquam onere adeo grauatur, ut uix tempore eum possit conficere: quod alui deiectiones a consuetis alienae, nempe liquidae & pallide testantur. deinde uenosum genus non satis accuratem alimentum elaborat: quod urine crude, nunc albe, uel subruffe, & tenues, nunc albae, & crassae indicant. in quibus, quod subsidet non est continuum, sed solutum, & diuulsum: neque pineae nucis formam repraesentat. postremo in laterum & pulmonum affectibus nihil expuitur, sed tussis sicca infestat, aut humida & cruda. Hinc ergo aduertendum obseruandumque est, concoctionem non modo per sanitatem, sed etiam in morbis requiri. Non minus enim uitiata ciborum, quam humorum concoctio morbos parit. Mathetes Quare statim in febrium principio cruditas urinae apparet, cum nondum adeo natiuus calor debilitatus uidetur? Urinae crudae in principio febris cur. Geron, Quia natura a morbo irruente turbata solitam intermittit concoctionem: & cum febris uenosi generis affectus sit, actiones eius laedit, ut partis alterius morbus, illlus quoque concoctionem impedire solet. adhaec, quia cum uitiosus humor alimento se in uenis miscet, non modo concoctionem turbat, sed etiam urinas suo colore inficit, bilis transitum prohibens, suam autem qualitatem uitiosam uenis imprimens. Mathetes, Quae igitur auxilia tum alimento, tum humoribus uitiatis, seu concoquendis, seu euincendis conueniunt? Quies necessaria concoctione. eademne an diuersa? Geron, Partim similia, partim contraria. sicut enim cibo assumpto ab omnibus aliis motibus conquiescendum est, ut natura soli eius concoctioni incumbat: ita quoque humoribus tum benignis, tum uititosis, excrementiciisque, uel concoquendis, uel edomandis, quies corporis expetitur. Excercitatio cum morbus dat inducias. Rursus, ut per sanitatem exercitatio mediocris ante cibum utilis, post illum autem noxia, sic in morbis febrilibus ( nam de his potissimum hic loquimur, qui inducias, & interuallum concedunt ) etiam lenis motio commoda existit, eodem modo suscepta. Pedum frictio. In illis autem, qui nullum seuiendi tempus intermittunt, aut summa quies, aut lenis tantum pedum frictio competit: quae etiam ad cibum concoquendum adhiberi potest. id quod in hunc modum Galenus affirmat. " Neque enim ( inquiens ) aegrotabit quisquam omnino, si commode prospexerit, ne unquam concoctione frustretur, neque ualide se¬? cundum cibos moueatur ". Sicut enim excercitatio ante cibum obita summe ad sanitatem tuendam conducit, ita nihil est, quod magis illam offendat, quam motio quaelibet a cibo sumpto. Motus a cibo noxius. quippe alimentum, priusquam concoctum sit, ex uentre in corpus distribuitur: atque hinc in uenis crudorum humorum copia coaceruatur: quae omnigenos morbos procreare solet: nisi antea pluribus laboribus fuerint discussi, aut concocti, & a facultate quae in iocinore & uenis consistit, in sanguinem mutati. Mathetes, Quae uentriculo infirmiori imponi debent? Uentriculi infirmi remedia externa Decumbere in conclaui obscuro. Geron, Puellus, uel catulus, ut quorum calor nobis familiarior, quam fomentorum existat: nec non unctiones & cerata: toti autem corpori, operimenta, molle cubile, somnus, & alia, quae moderatum calorem concilient, tum alimento, tum humoribus conficiendis, euicendisque exusu sunt. Formentum ex lini semine. Quare Hippocrates quoque laborantibus febri graui, & molesta praecipit, morbi initio decumbere in conclaui obscuro, cubili admodum molli, diuque in eodem habitu permanere, nec iactare sese: id enim multum eos iuuat. praecordia uero lini seminis ex aqua, & oleo decocti iure tepido illiniri, cura adhibita, ne dum hoc applicatur, refrigescat. Huius unctionis facultatem humidam Hippocrates febris acrimoniae resistere putauit, praeterquam quod neque calefaciat uehementer, neque refrigeret, sed demulceat: qua ui concoquentia maxime indigent. & si illa concoctioni humorum confert, purgationes certe aduersantur, ut quae corpus uehmenter agitando disrumpant. atque sic & alimento & humoribus qualibuscunque concoquendis, similia adhibentur. Humores benigni quibus concoquantur. Integri uero humores, aut non adeo uitiosi, eisdem quibus cibus, nempe moderate calidis & humidis, tum intra corpus, tum extrinsecus adhibitis concoquuntur, quemadmodum fructus ( ut ait ille ) & stirpes a pluuiis & solis ardore producuntur. At noxiorum, ac omnium in uniuerlum, quae a naturae temperamento recedunt, contraria ad curationem requirunt. quae autem secundum naturam sunt, similia potius exigunt. Medici officium in noxiis humoribus concoquendis. Quare hoc est prestans medici officium, ut calidum refrigeret: siccum humectet: frigidum calefaciat: humidum siccet: crassum & uiscosum extenuet: tenue inspisset: comuniter autem utraque concoquat. sumatim ut & affectus contrariorum usu euincat, omnique arte & ratione conari, ut tanquam in bello decertans, egrum conseruet: Mathetes, Diuersis ergo modis alimenti, & morborum concoctiones fiunt, si refrigerantia eis promouendis interdum adhibenda censeas: cum tamen antea ex Graecis, Arabibusque haec, ipsamque frigidam post illas iam absolutas, non autem per initia conuenire docueris. Uictui omnium febrium. Geron, Uictum sane in febribus uniuersis concoctu facilem, boni succi, & humidum esse debere constat, ut minimo ipsum negotio membra, quae alieno iam calore infestantur, elaborent, in alimentumque mutare queant: ad quod peragendum natiuus calor externo quodam indiget auxilio, ipse iam imbecillior redditus. Mathetes; Quando igitur calidi excessu debilitatus est, eisdemne adhuc remediis ad temperamentum reduci potest, quibus cum frigido affligitur? Calor natiuus imbecillior quomodo restituatur. Geron, Certe calidis adiuuari nequit, sed refrigerantibus ad temperiem suam reducitur. Nisi enim humectantia & refrigerentia consequatur, quae ipsum contemperare possint, & lenire, uicina etiam depascetur. Mathe, Arabumne opinionem sequeris, quos in biliosis febribus humorum expellendorum concoctionem frigidis syrupis moliri dixeris, licet haec magis illam impediant, lentosque naturae motus pariant. Arabes non ubique damnandi Syrupi nimium frigidi ad concoctionem inutiles. Ger. Non sequor Arabum errores: sed eos qui uere aliquid pronunciant, non damno. ubi enim calorem natiuum serapiis modice frigidis ad pristinam temperiem reducere conantur, eumque contra humores plus satis calidos, ueluti hostes naturae debellandos euincendosque corroborant, minime reprehendendi uidentur. Siquidem etiam Hippocrates & Galenus in morbis calidis, uictus rationem humidam & refrigerantem instituunt: sub qua tum serapia, tum aliae dulces potiones refrigerandi facultate praeditae, comprehenduntur. ubi uero nimium frigidis & astringentibus, uel etiam uehementer extenuantibus actiones naturae impediunt, ac remorantur, improbandi. cum autem Galenus in quotidianis, quartanisque febribus, que procul dubio inter calidos morbos referuntur, uictum calefacientem praescribat, ratio est, quod solidiores particule pro sua ipsarum natura humores generent, & si equali temperamento sunt praedite, benignos, probeque concoctos in alimentum conuertantu. Quomodo febres eriantur. sin intemperie quadam laborant, calidae, calidos, frigide frigidos nutritioni ineptos pariunt. Atque hi, dum in loco calidiore diutius imorantur, neque in alimentum transire possunt, omni per spiratu destituti, necessario putrescunt, unde febres suam trahunt originem. Primum itaque curandum in omnibus humoribus concoquendis, ut si intemperies particulas solidiores obsideat, corrigatur, calida frigidis, humida siccis, frigida calidis sicca humidis: sicut etiam crassicies, lentor & tenuitas contrariis emendantur. Atque hinc tandem calor natiuus omnium actionum opifex corroboratus, si non uitiatos humores, uti benignos in alimoniam membrorum mutare queat, cerre ad similitudinem quandam coloris perducit, expulsionique praeparat: quae concoctio πεπαντικη & ἐπικρατηκὴ dicitur, ut supra est annotatum. Si ergo solide partes calida intemperie laborant, statim febri hectica coripiuntur: si frigida, aqua subter cutem funditur: in quibus nulla est concoctio expectanda. In his igitur calor nondum adeo excessit, ut ex eo solide partes licet imbecilliores humoribus ad nutritionem concoquendis existant, morbis tam magnis statim implicentur, quemadmodum Galenus memoriae prodidit. tota ( inquiens ) morbi concoctio in humorum immutatione conficitur. Morbi concoctio in quibus consistat. solidae enim partes, quarum facultas est dispersa, cum sanae sunt, humores concoquunt: sicut cum hae ipsae minus ualent, & morbus iam in habitu est, & nonnullos ipse in extremum adducit periculum. Curari autem ipse nequit, antequam solidae illae particulae propriam uim recuperauerint: quae in commoderatione calidi, frigidi, sicci, & humidi consistit. quare etiam ipsa solidarum partium sanitas, in humorum mediocritate sica est. Concoctio pro sollidarum partium facultate succedit. Hinc ergo constat concoctionem pro partium istarum facultate, uel robusta, uel debili succedere: sicut etiam cruditas non unius tantum humbris ( ut quidam opinantur ) sed etiam alterius esse deprehenditur. si enim solidae partes temperatae fuerint, humores probe concoquunt, sibique assimilant. sin autem incaluerint magis quam oportet, humores reddunt biliosos: qui ut ad mediocritatem redigantur, frigidis opus est auxiliis: si refrigeratae fuerint impensius, pituitosos, uel melancholicos, si adsit siccitas: eoque calida postulant praesidia, ne in euiuincendis concoquendisque humoribus fiant inferiores. Idem Alexander Trallianus quem nos latinum fecimus, libro duodecimo affirmat, de quartana ex nimia flauae bilis adustione concitata mentionem faciens. Mathetes, Recenseas igitur ordine, quenam medicamenta in singulis febrium generibus concoquendis exhiberi debeant? Geron, Recensebo: sed non absurdum uidetur prius obseruare, an unius & simplicis humoris, eodemque retenti loco concoctio in omnibus febribus expectari debeat. Nam alie ex simplici, conflatae sunt, ut pituitosae, biliosae & melancholicae: Simplices febres. unde etiam potissimum Graecis ἀκριβεῖς, nobis accuratae & exquisitae dicuntur: Compositae febres Febres ex uitio uiscerum. quepartim continentes sunt, si materia iplarum ex qua gignuntur, in uasis existat: partim intermittunt, si extra illa uagetur. Alie ex mixto, ut omnes spuriae, & illigittimae, quas nothas appellant. Iam congeneres typi interdum coeunt, ut due quotidiane, aut due tertianae, aut duae tresue quartanae, interdum diuersae febrium species complicantur, ut quotidiana tertiane: uel tertiana quartanae, uel alteri cuipiam alieni generis: nonnullae ob uiscera quaedam affecta, ut iecur, lienem, pulmonem, uentrem & cerebrum oriuntur: ex quibus nonnunquam unum tantum, nonnunquam duo, uerbi gratia, iecur & lien affliguntur: eaque nunc eodem, nunc duplici uitio. Cum autem simplex illis humor inhaerescit, febris hinc orta supra dictis respondet. imo, una ex illis erit, nempe uel biliosa, uel melancholica, uel pituitosa. ubi uero plures humores uni infarcti sunt, mixtas quoque febres gignunt. Itaque febres, 35 uel ob membrum aliquod affectum, uel citra illius offensionem, ex humore pituitoso, uel melancholico concitatae, longae sunt necessario: ex bilioso autem, breues. Ita etiam ob membrum nobile, calidum, rarum, quod motum frequentem experiatur, ortae, acutae magis existunt: ob ignobile uero, frigidum, densum, motus continui expers, prognatae, in longum protrahuntur. Mathetes, In omnibus igitur hisce febrium generibus, humorum concoctio procuranda erit? Geron, Maxime: si pectus, & pulmo laborat, sputorum praecipue: Pro uiscerum affectuum ratione, humororum concoctionis promouendae. non tamen urine, & deiectionum negligenda est concoctio. Cum autem febris citra uisceris alicuius affectu, aut iecoris, renum, uesice, lienisue, inflammationem affligit, urinis potissimum attendendum est: quemadmodum, si uenter egrotet, deiectio primum, deinde urina considerari debet. Semper enim cum febris inuasit, siue ex solis humoribus putrescentibus, siue ex membri cuiusdam inflammatione contracta, urinas praecipue inspiciendas, atque inde concoctiones noscendas esse iudico. Mathetes, Ita non tantum materie per totum corpus dispersae, sed etiam in membro aliquo corporis fixae concoctio erit tentanda? Concoctiones etiam uiscerum nobilium, & ignobilium obseruandae. Geron, Non solum certe morborum totius corporis concoctiones adiuuandae, sed etiam nobilium uiscerum, in quibus humores sunt impacti, ratio habenda: imo & ignobilium membrorum in que illi aliquando manant, uel indidem decumbunt. Si igitur recrementa ad uentrem uergunt, promoueri debentclysteriis, qui eo possunt attrahere, & uniuersa uictus ratione. si ad renes, iis quae urinam mouent: Simplices febres an citra uiscerum noxiam oriantur? si uero ad crassum intestinum, quod colon appellant, acrioribus medicamentis, quae illud excalefaciant, ut Galenus memoriae mandauit. Mathetes, Simplices illae febres, ex solisne uitiatis humoribus citra ullius uisceris noxam oriuntur? Geron, In his quoque membra nonnulla affecta quodammodo uidentur, non autem tam acri morbo, & euidenti. In tertinis iccur, minus integre habere uidetur: in quotidiana os uentriculi simul & iecur: Urina concocta, non semper uisceris humor concoctus est. in quartana lien: interdum etiam iecur. Mathetes, In febribus igitur, si urina probe cocta, & alui deiectio apparet, uiscerisne affecti morbus concoctus dicitur? Geron, Minime: fieri enim potest, ut licet aeger cibum boni succi, & exiguum foeliciter in uentre & genere uenoso per quietem tum animi, tum corporis, & somnum concoxerit, urinaque & deiectio, sanis propemodum similes existant: humor tamen, qui uisceri alicui impactus est, crudus adhuc subsistat. Mathetes, Cui ergo primum remedia adhiberi debent, materiaene per totum corpus dispersae, an uisceri, ex quo potissimum illa suppeditatur? Geron, Utrique simul. Mathetes, Quomodo hoc fieri poterit? Geron, Si congruis oberranti per corpus materiae remediis admisceas, que uisceris obstructionem liberent, intemperiem corrigant, debile corroborent. adhaec si primum medicinis intra corpus assumptis, tandem ipsum membrum extrinsecus adiuues. Mathetes, Exequere igitur id quod paulo antefacturum te recepisti. Sed cum alia sit praeparatio humorum, ut in aliis morbis, sic maxime in febribus, alia uero concoctio uera, enumeres iam quae singula seorsim requirant, ne praeparatorias potiones pro concoquentibus immutantes, & frigidas pro incidentibus calidis usurpem? Geron, Rem cognitu difficilem, eoque a uulgaribus medicis neglectam petis. Graeci uictus ratione febrium concoctionem moliri uidentur. Concoctio bisiosi humoris ex Alexandro. Nam Trallianus biliosum humorem ut probe euacuare possit, humidiore prius alimento preparat, balneisque temperatis, unctionibus & aquoso potu liberaliore. Ita enim diffusa bilis, & ueluti imbecillior facilius a medicamento ipsam trahente educetur: Uiscosi humoris concoctio./m ] Bilis sanguini mixta. uiscosi autem humoris uentriculi materiam prius extenuat tum cibo, tum medicamentis, ut apii radicis aut hyssopi diluto: exterius unguento nardino, uel gleucino, uel marciato: deinde expurgat. sic etiam bilem sanguini in uasis admixtam euacuandam esse docet. Mathetes, Quo pacto purgatio commode succedit? Geron, Si homini paucis ante diebus cibo temperato, & humidiore nutrito medicamentum ad bilem ducendam efficax porrigas. Purgatio quomodo commode succedat. sic enim humor etiam qui offendit, medicamento purganti facile cedit: sic ut uincatur potius quam euincat. Eodem modo si crassiores humoers medicamentis idoneis extenuaueris incideris, & calefeceris, promptiores ad expulsionem reddes. Potiones ueterum ad concoctionem. Idem etiam antiqui illi non solum alimentis, sed etiam quibusdam medicatis ad concoctionem utebantur, ut pertisana, mulsa & oxymelite: in quibus hyssopum, calamenthum, origanum, pulegium, & similia coquebant: cuiusmodi sunt apud posteriores grecos, Oribasium, aetium, Paulum, & Trallianumpotiones, quas a commodo & grato usu ωφέλιμα, καὶ ἡδέα πόματα nuncuparunt. His, inquam serapia, & zuapia nostra plane respondent, ex herbarum, aut expressarum succis, aut decoctarum iure cum zaccaro parata: queideo quiduam συνόπους, & χυλάρια appellant. Nam, etsi aliam compositionis rationem, & modum habeant, tamen in eundem finem usumque exhiqentur. Mathetes, Serapia ergo illa omnia, eandemne facultatem habent, an diuersam? Geron, Calida extenuant, incidunt, adaperiunt: urinas ducunt: frigida immutant: detergunt: putredinem arcent, membra imbecilla corroborant: utrisque autem commune est, ut materiam uitiosam concoquant, euincantque: malas tum humorum, tum membrorum temperaturas corrigendo prohibendoque, ne deteriores euadant. adhaec ut humores siue natura, siue medicamento, expurgandos praeparent, aluum emolliendo, meatusque adaperiendo. quod Philagrius etiam suis dulcibus potionibus attribuisse uidetur. Dulcis, inquiens, potio duplicem utilitatem adfert: primum, quia natura suauitatis gratia libenter eam amplectitur, ac inde refocillata, & ueluti reuiuiscens, uires suas longuidas, & morbi feritate defatigatas excitat: deinde quod aegritudini ea potio duobus modis resistat: " dum uim illius contrariis qualitatibus opprimit, & animales uires suscitat, ut morbi impetum uiolentiamque facile ferat: atque ita materiam quae subest, concoquat, superetque ". Mathetes, Cur ergo nos non eisdem etiam hodie utimur, quibus ueteres: cum tam foeliciter curationes hisce remediis, profecerint? Geron, Quia olim corpora humana robustiora erant, hodie luxu corrupta, delicatioraque euaserunt: quibus suauia, & palatui grata magis commendantur: quanquam hodie medicamenta arte chemica multo melius praeparari possint, ut stomachum, minus offendant. Uictus tenuis febribus cur utilis. Mathetes, Cur uictum tenuem febrium concoctioni prodesse dicis? Geron, Quia solidae partes, dum non satis alimenti inde suppeditatur, materiam morbi aggredi, & euincere necessario coguntur, si magis nutriri desiderent. Idcirco etiam Hippocrates nunc prtisana tantum, nunc eius cremore: alias mulsa, alias oxymelite: interdum sorbitionibus frumentaceis in aegris curandis utitur: neque tenui solum cibo, sed etiam simplici. Nam uarietas praesertim; cum ex diuersis facultatibus constet, noxia est, ut quae assumpta recte concoqui prohibeat. Quanquam autem interdum etiam inaedia humoribus concoquendis sit necessaria, non tamen in totum, uel potu, uel cibo destitui aegros oportet: sed ille concoctu facilis, boni succi, & humidus esse debet, ut particule alieno iam calore infestante, facilius eum in alimentum mutare possint. Tempus nunc est, ut subiungam que sint medicamenta, quibus humores uitiosi ad euacuationem praeparari debeant, ut eo commodius ipsa purgantur exequar, tum simplicia rum composita. Ioannis Guintherii Andernaci Medici, de ueteri & noua medicina faciunda, Commentarii Secundi Dialogus Quintus. Mathetes. Cum heri mihi explicaris, obseruande praeceptor, qua ratione & modo humores uitiosi corpus infestantes, & meatus, in quibus ipsi continentur, praeparari debeant, ut commodius, & citra naturae offensionem expurgari possint: pergas nunc obsecro remedia auxiliaque ad idem idonea enumerare. Geron, Libenter tibi morem geram: ne statim sine iudicio & discrimine quoslibet humores exinanire coneris: ut hodie plerique omnes uere medicine imperiti factitare solent. Conuenit igitur, ut primum cognoscas, quot & quas singula medicamenta facultates habeant: deinde quot earum sint ordines: Medicamentorum facultates quatuor. hoc est quanto interuallo illae se mutuo exuperent. Mathetes, Quot ipse sunt numero? Geron, In uniuersum quatuor: ac prime a qualitatibus summis, calida, frigida, humida, & sicca proficiscuntur: earumque modo illae, quantum cuique ab opifice suo datum est, operantur. Secundae meatus astringunt, aut aperiunt: humores incidunt, deterguntque: aut obstruunt coguntque. hae etiam a primis qualitatibus oriuntur, uel continuo, uel postquam medicamenta ipsas induerint. ambae autem toti corpori communes uires suas in omneis partes simul exerunt: non magis hanc, quam illam respicientes: neque unum modo humorem, sed uniuersos pariter uel calefaciunt, uel refrigerant: uel incidunt, deterguntque: aut cogunt, conglutinantque: & quoduis membrum uel aperiunt, uel occludunt, astringuntque. Tertiae facultates urinam citant: aluum soluunt: sudores euocant. atque ita appellantur, quod tertio loco opus suum edant. hae quoque a primis generantur: uerum non statim, sed amplioris commistionis, & naturae uirium interuentum. Quartae peculiari tum membro, tum humori dicatae sunt: dum ex iecore bilem, ex cerebro pituitam, ex liene atrum humorem, non alios educunt. Atque hae postremae facultates etiam, sicut tertiae non ilicom a primis creantur, sed maiore quoque naturae conatu & adminiculo indigent. nam illa calidum ac frigidum medicamentum facilius quam urinae citandae, aut huius illiusue humoris expurgandi efficax procreare potest. Quare etiam omne medicamentum tertiis, aut quartis qualitatibus preditum, primas quoque, & secundas obtinet: non autem contra, quod primis, aut secundis donatum est, illas etiam habet. non igitur satis est nosse medicamenta haec calefacere, illa refrigerare: alia astringere, alia resoluere: quaedam incidere, quaedam cogere: Medicamentorum gradus cognitu necessarii. nonnulla conglutinare, nonnulla detergere: aliqua per urinam, aliqua per aluum euacuare: sed etiam quatenus id possint, scire conuenit. nam ubi quis modice refrigeratus est, medicamentum quoque mediocriter, non uehementer calidum exigit: ideoque neque tapsiam, aliudue id genus, sed chamaemelum adhibendum est. Mathetes, Quomodo ergo ista, cum eiusdem fere sint generis, inter se dignosci poterunt, ne aliud pro alio sumatur? Geron, Quatuor sunt ordines, seu gradus a ueteribus instituti: Quatuor gradus medicamentorum. secundum quos alia ab aliis distiguuntur. nam quae obscure, uel calefaciunt, uel refrigerant, uel humectant, primo ordiniatrribuuntur: quae manifeste, secundo: quae uehementer, tertio: quae supra modum, quarto. Quo igitur ordine affectus aliquis calidus est, eo etiam medicamentum sibi contrarium postulat. si primo gradu frigidus est, simile quoque auxilium, non uehementer calidum requirit. Rerum gradus quomodo aestimentur. ita pariter de secundis, tertiis & quartis facultatibus sentire oportet. Est autem uniuscuiusque ordinis seu, classis tum initium quoddam, tum medium, tum finis. Mathetes, Possuntne haec accuratius inter se distingui cognoscique? Geron, Maxime, si prius illa aestimentur, obseruenturque diligentius: quae simplicium rerum uires uel minuunt, uel augent. Mathetes, Quae sunt illa? Rerum facultates quomodo minuantur augeanturure. Geron, Regionum, & locorum naturae, situs, tempus, cultura, praeparatioque. sicut enim homines diuersis regionibus, & locis orti, diuersas quoque naturas: sic stirpes & semina pro ipsorum ratione uarias quoque facultates, & uires acquirunt. Calida enim regio & aestuosa, omfrigida quas uienes uires acriores uehementioresque: Regio calida uel frigida quas uires producat. frigida uero & humida, obtusiores, ignauioresque producit. id Galenus aperte indicat, dum chamedryn, & chamepityn in Creta ortas, longe calidiores ac sicciores quam Romae natas esse recenset. ubi uero anni tempestas calida Romae fuerit, tunc ibidem herbas praedictas Cretensibus non esse inferiores. Mathetes, Quomodo res simplices ex locorum situ uariantur? Simplicium uires ex locorum uarietate quomodo uarient. Geron, In arenosis, & siccis, ut indesertis & incultis acriores gignuntur, contra, in frigidis, palustribus & uliginosis: nec non in iis, quae sedulo coluntur, magnoque labore subiguntur, uberiores quidem & laetiores, sed minus efficaces aeduntur. rursus in austrinis plagis praestantiores, quam in aquilonaribus proferuntur. Stirpium uires pro anni temporibus quomodo imminuantur augeanturue. Mathetes, Quo pacto in anni temporibus uariant? Geron, Uere, estateque media stirpes uniuerse multo succo, eoque maturo & cocto magis tument: in autumni fine minus: quia tunc foliis deciduis, succi expertes manent: ac prior stirpium generatio faecundior est posteriore. sicut etiam rerum facultates nunc imminui pro celi ratione & planetarum cursu, nunc augeri notum est. Caelum & planetae res mutant. Tempus quomodo uires immutet. Mathetes, Quid uarietatis rebus adferre tempussolet? Geron, Frigidas humidasque hebetat & obtundit, ubi iam prorsus inaruerint: calidas autem & siccas, ualentiores reddit: uerbi gratia, malua, uel althaea omnino arefactae, neque humectant recte, neque emolliunt. sic neque plantago, aut solanum, aut semper uiuum, cum proprio humore priuatur, efficaciter refrigerat. origanum uero, aut hyssopus, aut thymus decenter arefactus, ubi aquo sus etiam humor illis insitus dissipatus fuerit, tunc magis & calefacit, & exiccat. Praeparatione, quomodo simplicium uires immutentur. Mathetes, Qua praeparandi arte simplicium uires uel augentur, uel imminuuntur? Geron, Calida quae extenuant, atque detergunt, si paulatim arefacta, in pulueremque redacta offerantur, multo efficaciores uires exerunt, effectusque euidentiores praestant, quam expressus uirentium plantarum succus. hic autem ualentior est, quam aqua, cui ille sint incoctae. haec enim rerum calidarum, & extenuantium, quae in ea coquuntur, uim perpetuo obtundit: non autem calidis commista, calefacit: frigidis affusa, refrigerat. Mathetes, Quid praestat omnium rerum subtilium materiae coctio? Coctio rerum subtilium quid praestet. Geron, Uim illorum aut imminuit, aut prorsus dissipat: crassiorem autem ut metallorum astringendi exiccandique facultatem auget. quemadmodum rerum lotio, uim earum incisoriam, detersoriamque tollit: emplasticam uero augmentat. Quod si ergo haec similiaque non obseruentur, nullius medica: Lotio rerum quid efficiat. menti facultas, quam ualida existat, non a quouis certo constitui potest. Mathetes, Unde igitur simplicia medicamenta estimari, in classesque redigi possunt? Medicamenta simplicia Quantitas ex qua gradus simplicium constituuntur. Geron, Ex mediocri loco & regio ne sue originis, praeparationeque sicut etiam ueteres docuerunt. Mathetes, Quo pondere & mensura ordines facultatum in medicamentis designantur? Geron, Id difficulter cognosci potest. cum enim id medicamentum, quod secundi ordinis calidorum, uel detergentium existit, maiore copia sumptum, eque ualenter, uel eti am uehementius calefaciat, aut detergat, quam quod est tertii ordinis minore copia, & modo exhibitum, certe simplicium uires gradusque, ex pari eorum copia, constituentur. Mathet. Quae est ea portio & modus? Geron, Quod gradu secundo drachmae pondere calefacit, id unciae instar assumptum, tertio calefacit: atque in uarios gradus necessario refertur. Mathetes, Quis medicamenti immutantis, quod aut prima facultate, aut secunda agit, modus seu dosis constituetur? Dosis & modus. Geron, Si id scire uoles, non exiguam nimis quantitatem eius capies, ne protinus deficiat, euanescatque. nam scintillae uis, & calor quantus existat, percipi non potest, eo quod prius extinguatur, quam in nos agat, sicut neque minima piperis, aut pyrethri portio. Mathetes, Quae ad uires medicamenti experiundas quantitas sumetur? Medicamenti uires quomodo experiundae. Geron, Moderata, insignisque: sed in esu aestimari expendique non debet, quantum, quamque late, sed quam uehementer acriterque in corpus nostrum agat. nam piperis granum si manducetur, os & linguam uehementius ac acrius, quam foeniculi uncia calefacit: eoque piper toto genere calidius quam hoc iudicatur: quanuis una eius uncia plures oris partes ac latius quam piper calefaciat. Mathetes, Cui ordini attribuuntur, quae aequali sunt mensura? Geron, Si eadem quoque acrimonia uehementiaque agant, equali: sin autem inaequalis eis insit agendi uehementia, diuerso. Ut igitur facultatis robur, & ordinem exacte condiscas, qualitatem & uehementiam efficiendi inprimis obseruare debes. Mathetes, Unde certum immutantis medicamenti pondus praescribi potest? Immutantium siue inalterantium dosis unde sumenda. Uirium medicamenti indices. Affectus partis amplitudo & situs Docendi institutum. Geron, Ex partis quae immutabitur amplitudine, & situ. Math. Quid medicamenti illius uirium ordinem indicat? Geron, Affectus partis immutande, siue intemperses, siue obstructio fuerit, magnitudo. si nanque pars secundo gradu frigida existat, medicamentum secundi quoque ordinis ei opponetur: idque eo pondere, quod partis affectae amplitudo, & situs requirit. nam si illa maior est, & longinquius a medicamento assumpto distat, copiosius id postulat: si uero minor, & medicamento propior, magisque ei obusa, moderatius exhiberi debet. Ideo sex, aut octo grana piperis, crudum refrigeratumque uentriculum calefaciunt: uterum uero minimum, aut nihil. adhaec aquae rosaceae semuncia oculum ardescentem recreat: capiti autem calefacto nihil contulerit. atque his obseruatis, immutantia medica menta conuenienti modo, ac pondere praescribentur. Mathetes, Quod cuique medicamento pondus, uel uel numerus, siue in affectibus internis, siue in externis conuenit: quaeque illius notae sunt in seplasiis, & quid singulae ualent? Geron, Iam indicabo: sic ut primum res simplices, facultatibus donatas, quae ex mediis inter calidas & frigidas, humidas & siccas qualitates, ad nullam magis inclinantes ortae sunt, praeponam: deinde, quae in primo, secundo, tertio, & quarto ordine calefaciunt, aut refrigerant, humectant, aut siccant: postea secundis facultatibus praeditas, quae mediocriter, uel multo magis aperiunt, uel astringunt, extenuant, uel incrassant, emolliunt aut indurant, incidunt, aut glutinant coguntque: nouissime, que humores propellunt noxios, tertiis, aut quartis potissimum imbuta facultatibus subiungam. Non autem omnes hic res medicinales, sed eas tantum, quarum frequentior in seplasiis usus est, obiter & paucis enumerabo. antea uero sciri uolo, quomodo pondera, mensurae, ac numeri rerum distinguantur. Mathetes, Tu ergo nunc expedias. Pondera. Geron, Minimum omnium pondus existit granum, sdque duplex: unum sane tritici, uel ordei, uel ciceris, uel cuiusque frugis, uel leguminis: alterum, quo metalla, uel nummi penduntur: a quo ceu minimo, quod etiam momentum latine dici potest, reliqua, sicut numeri ab unitate sumunt originem. Grana duplicia. Nummaria. Mathetes, Utra grana medicis potissimum conueniunt? Geron, Nummaria, siue metallicanam haec sibi similia, certa & constantia permanent: quae uero ex frugibus sumuntur, non semper sibi respondent: sed pro loco & tempore ampliora, uel exiliora nascuntur. Itaque praestat, granum nummarium seu momentum, & reliqua inde profecta, pondera in usum adhibere: ut una eorum eademque apud omnes tum medicos, tum alios, ponderis ratiosiet. hinc nanque minus erroris, & periculi succedet. Mathetes, Dic quae sunt reliqua pondera & quomodo singula notantur? Granum. Geron, Granum duabus literis, uirgula superimposita, hac forma, gr. Obulus. Gr. Huic si plura grana accesserint, ex duodenis pondus fit, quod Grece obolus uocatur: Scrupulus. ex senis semiobulus: ex uiginti quatuor, scrupulus, seu scriptulum: unde Graecis γράμηά dicitur: quod apud recentiores uiginti tantum granis constat, hac figura ◉: ex septuaginta duobus, drachma, quae sic pingitur ◉. Drachma. apud recentiores ex sexaginta: uncia ex talibus drachmis octo: Uncia. semuncia, ex quatuor, quae sic non tantur, illa ◉, haec ◉ s: Semuncia Sescuncia Unciae compositae. sescuncia ◉ is. Porro unciae duae, bes: tres quadrans: quatuor, triens: quinque quincunx: sex, semis, uel selibra septem, septunx: octo, octunx: nouem, dodrans: decem dextans: undecim, deunx: duodecim, libra nominantur. Tutius esset drachmam, unciamque non eiusmodi notis, sed literis absolutis scribi, ne alteram pro altera, quod saepe accidit, imperiti seplasii usurpent, magno aegrorum detrimento. Apud Graecos ueteresque Romanos, & Arabes, longe plura pondera & mensurae inueniuntur: adhaec arida ponderibus, liquida mensuris certis aestimantur. aliud enim mensuralis drachma, uncia, & libra, quam ponderalis existit. nos hic communia tantum nostris temporibus usurpata, recensere uoluimus. His accesserunt duae istae notae. Manipulus. M. & P. quarum prior indicat id, quod manus, ueluti manipulus compraehendere: altera, quod digiti tres in extremo complicati, sicut pugillus continere possunt. Pugillus. Fasciculus. Cum autem medici fasciculum ponunt, id quod brachio altero complicato apprehenditur indicant: herbis quidem fasciculus & manipulus: floribus pugillus attribuitur: siccis autem illis, etiam alia pondera communicantur. Caeterum radices, & reliquae res simplices uniuersae, sicut etiam compositae, supra iam dictis ponderum notis penduntur. Unum adhuc pondus satis simplex, apud ueteres usurpatum inuenitur, quod graeci χόνδρον appellant, nos granum uel grumum interpretari possumus. Grumis. Tale fere est, quod ψυχιον Grecis dicitur: nobis mica, quod pani friato attribuitur. Mica. Id quoque obseruandum est, nunc eadem pondera, & mensuras, liquidis & aridis accommodari: quod minoris fit negotii, & magis certum. In liquidis adhuc una omnium minima mensura, gutta scilicet remansit, qua acetum, & ualentissimas aquas praescribunt. Gutta. Adhaec, aequalis plurium inter se iunctorum mensura, ac pondus, graeca dictione ἀνὰ quae latine singulorum uerti solet, a recentioribus significatur. Mathetes, Quod de simplicium rerum facultatibus exponendis promisisti, iam tandem abs te expecto. Geron, Herbae Calore Et Frigore Temperatae. Herbae temperatae calore & frigore. Attractylis, acanthium, carduus benedictus. Attractylis, aliis acanthium, uulgo Carduus benedictus, Gallis Branca ursina, secunda facultate extenuat, incidit, uiscerum obstructiones aperit, ulcera eorum sanat, pestilentibus, aliisque uenenosis ac putridis uitiis opitulatur. Eiusdem decocti in aqua ius, aut aqua stillaticia, aut pulueris drachma potui data, infantibus commitialibus: item quartanis, aut aliis febribus succurrit, quarum accessiones: cum frigore inuadunt. Praeterea carduus iste recte aliis decoctis miscetur, quae ex ligno guaiaco, cum uino & aqua, contraluem gallicam parantur: & quod maximum est, herba ipsa tam recens quam sicca, aduersus pestilentiam, uenenaque letalia, & contumacia ulcera, tum pota, tum extrinsecus admota, singulare est praesidium. Adianthum. Adianthum, & omnes eius species, trichomanes, polytrichum, & callitrichum, uulgo capillus ueneris appellatur, extenuat, discutit, aperit, & nonnihil etiam astringit, siccatque, menses urinaque educit: calculos comminuit: foeminas a partu purgat: aluum subducit: denique bilem, & pituitam educit leniter: uiscosa crassaque e pectore, & pulmone recrementa, excreationibus detergit: iccur, & uentriculum obstructionibus liberat: tum mac eratum in apii, aut intybi aqua, aut cicerum nigrorum iure: tum decoctum, cum momento zaccari inflammationes laterum persanat. atque haec omnia ex mediocri calore insito efficit: quatenus autem modice refrigerat, & astringit, uentris profluuium sistit, uentriculum roborat. Eupatorium Dioscoridis, quod Agrimonia uulgo appellatur, calefacit mediocriter, lenit, extenuat, incidit, abstergit, nonnihil astringit: Eupatorium Dioscoridis. ideo peculiariter obstructos iecoris meatus aperit, uiscus ipsum corroborat: Eupatorium Auicennae Eupatorium Gatiola quomodo differat ab eupatorio. diuturnis & erraticis febribus idoneum. Eupatorium Auicennae, hactenus pro uero a seplasiariis habitum est. Eius ex uino per noctem macerati dilutum, dimidiique cyathi instar pueris exhibitum, uermes mirifice necat. Eupatorium Mesuae, officinis etiam familiare, non multum ab illius uiribus dissidet, qui pro eo gratiolam accipiunt, falluntur nam hec herba multo est amarior. In puluerem redacta, scrupulique instar exiure aliquo sumpta, bilem & pituitam, non solum uomitu, sed etiam alui, deiectione ualidissime purgat, aquamque subter cutem educit: quod saepius experti sumus: cinamomi momento adiecto, quo uentriculus inde offensus reficiatur. Buglossum, uulgo borago dicitur, asperitatem gutturis lenit, ex mulsa coctum: Buglossum. uino mixtum, hilaritatem inducit. Unde Lucaniis corrago uocatur, mutatione unius literae: quod cordis affectibus maxime opituletur. Calidae Primo, Siccae Secundo Herbae calidae primo ordine sicae secundo. Cassuta. Cassuta, uulgo cuscuta, & herbariis podagra lini dicitur, abstergit, & cum astrictione corroborat: Cassuta Scolopendrium Absinthium Anethum eiusque uires. urinam pellit: adhaec iecoris & lienis obstructiones aperit: item materias pituitosas, & biliosos humores extenuat: puerorum febribus auxiliatur. Minus autem uentriculum grauat, si anisi momentum adiiciatur. absinthio mista, praecipue bilem euacuat, si decocti eius felibra cum zaccari sescuncia propinetur. Scolopendrium uulgo ceterach dictum, incidit, & aperit, calculum coniminuit, lienes liquat, consumitque: difficultati urinae & regio morbo salutare, potu assumptum. Calidae Primo, Siccae Tertio. Absinthium ponticum, quod nostrati uiribus respondet, quia amarum est, & acre: abstergit: humores biliosos per aluum & urinas expurgat, morboque regio auxiliatur, & menses prouocat. Quia autem leuem astrictionem habet, iecur & uentriculum corroborat: cibi fastidium inflationesque discutit: pituitam autem in uentre aut pectore, & pulmone contentam non educit. Alias frigidis & humidis affectibus auxiliatur: calidis autem, & febribus biliosis, post concoctionis notas exhibendum esse Galenus docet. Calidae Secundo, Siccae Primo, Anethum, calefacit secundo ordine intenso, aut tertio remisso: in oleo autem decoctum, discutit, dolorem sedat, somnum conciliat, crudos minusque coctos humores concoquit. Ustum magis calefacit, & siccat: eoque ulceribus humidis, mollibusque, praesertim naturalium prodest. Quae autem in praeputio sunt in ueterata, cicatrice obducit. uiride humidius, minusque calidum est, eoque magis concoquit, quam siccum: somnum inducit: minus discutit: uteri uitiis ad insessus expetitur. Beta, nitrosa facultate discutit, abstergit, per nares purgat: Beta Ocymum basilicum. idque praestat magis alba. nigra nonnihil astringit, praesertim eius radix. Cocta lenius digerit: inflammationibus aduersatur: succus aluum ad excretionem extimulat. Is etiam per clysteres iniectus, indurata alui excrementa ualide educit, ubi alia emollientia nihil profuerint. Ocymum uulgo basilicum, quasi Regium, secundo ordine quidem, ut superiora calefacit. uerum tantum habet humoris excrementitii, ut stomacho non conueniat. Extrinsecus illitum concoquit, discutitque: naribus admotum, cor, & cerebrum iuuat: capiti circundatum ex aqua somnum parit. Calidae Et Siccae Secundo Betonica, subacris & amariuscula est, incidit, calculos renum frangit: Betonica. pulmonem, pectus, & iecur expurgat: menses promouet: comitialibus prodest: rupta conuulsaque sanat: acidum ructantibus confert. Syrupus ex ea factus, omnibus frigidis affectibus capitis praecipue ualet. Hypericum, tenue est natura: menses & urinas prouocat, illitum uiride ad cicatricem omnia perducit ulcera: Hypericum. siccum, contusumque si inspergas, mollia, humida, & putrida sanabis. Oleum ex ea herba fit hoc pacto, Cacumina hyperici, trium unciarum instar macerentur in uino odorato per triduum: Oleum hyperici quomodo fiat & quid possit. deinde in duplici uase optime obturato inferuescant: postea exprimantur, abiicianturque cacumina, & rursus alia, in eodem uino triduum macerentur: postea addantur therebintinae unciae tres, olei ueteris unciae sex, croci scrupulus. Mixta in duplici uase coquantur, donec uinum absumatur, serueturque uase uitreato. arte autem chemica paratum multo est praestantius. Hoc oleum coxendicis doloribus accomodatissimum, ulcera insanabilia restituit. Hedera, uiridis partim acris est, partim aquea. Hedera. Arida autem tum astringit, tum acris est: folia eius uiridis in uino decocta, ulcera grandia conglutinant, & maligna restituunt: ambusta cica trice obducunt: ex aceto lienosis conferunt: flores aliquanto ualidio res sunt: in puluerem redacti, cum cerato ambustis opitulantur. Succus naribus infusus caput purgat: uetustas auriumfluxiones, ulceraque tum illarum tum narium sanat: si acrior est, rosaceo, aut dulci oleo diluitur, lachrima lendes necat: caput pilis nudat: leuiter urit. Saluia, leniter astringit: Saluia. suffitu menstrua immoderace fluentia, adeoque muliebrem fluorem sistit: succus eius potus cum modico sale, quarto post menstrua die faecundas mulieres reddit. Rosmarinus, emollit, digerit, incidit, & abstergit: Rosmarinus. decoctum eius regio morbo auxiliatur: succus tum radicis, tum herbae, mistus melle, oculorum aciem ex humorum crassitudine obtusam emendat. Scordium, amarum & acre est: Scordium Lupus salictarius uulgo lupulus Melissophyllon. expurgat uiscera, tum menstrua urinamque prouocat. Conuulsa ruptaque, laterum dolores ab obstructione, & frigore natos epotum sanat. Uiride illitum magna uulnera conglutinat: sordida uero purgat: aridum obductum contumacia ad cicatricem perducit. Lupus salictarius, uulgo lupulus: uim habet purgatoriam: nam bilem regio morbo laborantibus detrahit, ex sero potus: pituitam quoque in aqua inter cutem per aluum exigit. Calidae Secundo, Siccae Tertio. Melissophyllon, uentriculi frigidi & humidi concoctionem iuuat: obstructiones cerebri aperit: cordis imbecillitati confert: cardiacam affectionem sanat: Narrubium. melancolicos affectus remouet. Marrubium, iecur & lienem obstructione liberat: thoracem & pulmonem expurgat: menstrua prouocat. Succus eius ad aciei oculorum claritatem cum melle prodest, naribus inditum: auriginem purgat, & aurium dolores inueteratos tollit: in quibus meatus ipse, & membranae cerebri humoribus oppletae sunt. Chamaepitys. extrinsecus abstergit, & discutit. Chamaepitys, amarior quam acris est: expurgatque, & abstergit uiscera magis quam calefacit: iecoris obstructionem aperit, & arquato morbo opitulatur: menstrua & urinam tum pota, tum illita cum melle promouet: interdum decocta in mulsa coxendicis doloribus auxiliatur Herba ipsa uiridis uulnera magna glutinat, & ulcera putrida sanat: nec non mammarum duritiem discutit. Calidae Et Siccae Tertio. Ruta, domestica, gustu amara, & acris, urinam mouet: Rutae. crassos humores lentosque incidit, & digerit. Lauri. Lauri, fructus magis calefacit, & siccat quam folia, amarus, & acris. Radicis autem cortex, minus acris & calidus, plus tamen amarus, & nonnihil astringit. Calculos rumpit: iecori prodest, trium obulorum instar ex uino potus. Uerbenacae, utriusque species recta & supina adeo siccat, ut uulnera conglutinet: Uerbenaca. adhaec discutit, & corroborat, praesertim uiridis: imo etiam arida cum radicibus, & simul cum serpillo oleo incocta uulnera coniungit. Hyssopum, extenuat & abstergit: Hyssopum. decoctum uel perse, addito zaccari momento, uel cum ficubus & melle, pituitam in pectore & pulmone contentam educit. Hinc suspiriosis & tussientibus opitulatur. Quinetiam ad pituitosos cerebri, & neruorum affectus ualet. Caeterum urinam & menstrua ciet: febrium horrores, discutit: interaneorum tineas enecat. montanum efficacius est hortensi. Samsuchum, quod uulgo Maiorana dicitur, grati admodum odoris, extenuat, & discutit efficaciter. Samsuchum. Chamaedrys, graecum nomen est, quasi humilis quercus, unde uulgo quercinola, latinis autem trissago dicitur: Chamaedrys. plus discutit, quam calefaciat, excellenter amara, & quomadmodo acris. Decocta in aquis, crassos humores incidit, urinas & menstrua prouocat: lienem colliquat: uiscerum obstructiones aperit, eoque tertiana correptos liberat, & hydropicis succurrit. Abrotanum. Abrotanum, ualde amarum, incidit, & discutit, modicae acerbitatis particeps, eoque minus stomacho quam absynthium conuenit: iecoris & lienis obstructiones discutit: menstrua & urinas pellit, potui datum: rigores febrium extrinsecus infricatum minuit: tineas intestinorum occidit. Uitex, in officina agnus castus uocatur, acris & astringens: Uitex, agnus castus. praesertim eius folia & semen, digerunt, extenuantque: hoc frixum, potumque flatus discutit: uenerem cohibent illa substrata, sicut etiam flores idem prestant. Ceterum semen, tum esum, tum in potu sumptum, iecur & lienem induratum emollit, obstructa aperit, menstrua urinamque promouet. Calamintha, acris & paululum amara: Calamintha. abstersoria tum per se in puluere sumpta, tum ex mulsa pota totum corpus siccat, & digerit, sudoresque mouet. Origanum, incidit & extenuat. Origanum. Tragoriganum etiam astringit, bilem potu educit, urinam ciet: menstrua trahit: ex melle peripneumonicis, & tussientibus confert. Thymis. Thymus, purpureo, aut albo flore praeditus, incidit decocti ipsius ius potum, crassa ex pectore & pulmone expurgat: precordiorum inflammationes, lumborum, lateris, & thoracis dolores discutit: Oenanthe. urinam & menstrua ciet: foetum pellit, & ulcera expurgat. Oenanthe, quae uulgo in officinis Filipendula uocatur, urinam citat: eius stillicidio medetur: renumque tum calculis, tum doloribus: stomachi inflationes discutit. suspiriosis, aliisque ex frigido humore contractis affectibus prodest. Sabina, acris, & amara est, astringit, ualide digerit, & extenuat: Sabina Menta Dictamnus Pulegium. menstrua citat, imo sanguinem etiam per urinam mouet: foetum uiuum interficit: mortuum educit. Extrinsecus admota, ulcera putrida, & contumacia, atra, & sordida, cum melle expurgat: carbunculos discutit. Menta, tenuis, acris, & nonnihil amara acerbaque existit: hinc uenerem incitat: lumbricos necat: sanguinis sputum cum pasca sumpta reprimit. Dictamnus, & pulegium, eisdem utrunque prodest, nisi quod hoc magis extenuet, illud autem proprie ad partum accelerandum ualeat: alias ambo crassos, & uiscosos humores ex thorace, & pulmone educunt: menses mouent. Dictamni loco pulegium conuenit. Polium maius, amarum & acre est: Polium maius. uiscera omnia obstructionc liberat: menstrua & urinam ciet: foris adhibitum uiride magna uulnera glutinat, praesertim fruticosum: siccum in puluerem redactum ulcera maligna fanat. Polium minus, acrius amariusque priore est, eoque antidotis accommodatur. Polium minus. Centaureum minus. Centaurei minoris, folia acria, simul & paulum sunt astringentia: decoctum eorum in coxendicum doloribus per aluum iniectum biliosa, & crassa expurgat. Succus eius potus iecoris obstructiones aperit: duratum lienem emollit, menstrua, & foetum euocat, etiam extrinsecus impositus. Ex melle oculis illinitur. Frigidae In Primo, Siccae In Secundo Fumaria, non adeo frigida, neque caloris prorsus expers est ut que acris, amara & nonnihil acerba quoque sit. Fumaria Lapathum. Ideo decoctum eius iecoris obstructiones aperit, bilem & adustos humores expurgat: cum myrobolanis, sena, lactis sero, uuis passis sanguinem puriorem reddit: per se urinam biliosam copiose educit: roborat uentriculum, iecur & cetera uiscera. Syrupus & liquor stillatitius inde parantur: qui flauam bilem, & melancholicos humores educunt. ideo succurrunt quartanis, & aliis biliosis febribus. Item pruritui, scabiei, serpigini, leprae, elephantiasi, & morbo gallico. Lapathum, moderate discutit. oxylapathum autem tum dissipat, tum paululum etiam repellit. Semen eius uehementer astringit: unde etiam intestinorum tormina, & alui profluuia sanat, praesertim oxylapathum. At Hyppolapathum imbecillius existit. Frigidae Et Siccae Secundoplantago, uariis pollet facultatibus: Plantago. folia astringunt, & detergunt leuiter: extenuant magis: refrigerant minus. Decoctum illius intestinorum torminibus conuenit. exiccata adustaque sanguinis profluuio: omnibus fluidis uitiis, & externis ulceribus accommodatur. Semen & radixidem praestant, nisi quod magis siccent, minus refrigerent: haec autem spissat: illud extenuat. ideo decocta ipsorum iecoris, & renum obstructionibus conferunt: nec non radices ipsius manduntur ad dolores dentium, & collutionibus incoquuntur. Halisma seu plantago aquatica, abstergit paululums toque decoctum eius renum calculos commminuit. Halisma. Frigidae Secundo Excessu, Humidae In Primo. Seris, latinis intybus domesticus, & syluestris dicitur: Seris. haec utraque species, etiam duplex est: hortensis nempe una, latis foliis, communiter endiuia uocatur: altera angustis, que uulgo scariola quasi seriola nuncupatur. syluatica, cichorium appellatur: eius una differentia latior est, & in hortis quoque colitur: quae etiam scariola dici solet: quod domesticae similis existat: altera minoribus foliis. utraque intybi species, praesertim quae siccae & frigidae temperaturae secundo excessu existit, etiam humorem copiosiorem habet adiunctum, astringentis naturae particeps, subamara, calidis iecoris affectibus idonea: oscula uenarum eiusdem expurgat: uiscus ipsum corroborat: frigidas intemperies non magnopere offendit, sicut alia frigida, astrictionis, & amaritudinis expertia. Ad haec iuuat etiam intemperies solas, tum per se tum aliis humoribus admistas: ex melle quidem illos per urinam educunt: inpotu autem aridae inspersae idem prestant, sicut etiam decoctarum ius. Quod si obstructum sit iecur, non autem calida lalaboret intemperie, ex uino albo cum iis, quae urinam mouent, utiliter bibuntur. Mathetes, Quid aliud de intybi speciebus mentione dignum habes? Geron. Omnes peculiariter iecori conueniunt: primo quod obstructionem aperiant, ut pote amarae: deinde quod leuiter astringant: tertio quod refrigerent. In aqua inter cutem, cui adest calor, intybus, scariola, & cichorium commendantur: eo quod refrigerent, corroborent, & obstructionem tollant, abstergantque. Succus ipsorum, tum recens, tum siccatus, sicut etiam folia ipsa arida, tusaque, & potui inspersa, aut decoctarum ius in potione datum auxiliatur: Chondrilla. Chondrille, uulgo pes leonis, species cichorii est, & idem fere potest. cauenda autem lactuca syluestris, & hyeraceum, quae lacte turgent: nullam enim familiaritatem cum iecore obtinent. Frigidae Et Humidae In Secundo. Lactuca, somnum conciliat. Lactuca, cruda uel elixa somnum inducit uesperi comesta. Extrinsecus inflammationibus calidis, nec non Erysipelatis leuioribus, non magnis auxiliatur. Semen eius geniturae profluuium potu cohibet, & libidinosa insomnia impedit. succus eius caliginem oculorum discutit: adustiones cum lacte mulierum restinguit. Frigidae In Tertio, Humidae In Secundo. Portulaca, austera est modice, eoque comesta dysenteriam, muliebre profluuium, & sanguinis reiectionem iuuat: Portulaca ad dysenteriam. biliosas, & calidas fluxiones repellit, & immutat. Extrinsecus ori uentriculi, & praecordiis imposita, aestuantes in febri hectica adiuuat: necnon mitigat: mammarum, & podagrae inflammationes stuporemque dentium tollit egregie. Frigidae Et Siccae In Secundo. Oxalis, seu acidula, uulgo acetosa leuiter astringit, sicut omnes aliae acidae herbae. Oxalis. Decoctum ipsius contra dysentericos, coeliacos, & stomachicos bibitur. Radix trita potaque ex uino arquati medetur: Solanum. calculis renum conuenit, & menstrua ciet. Solanum, hortense, & esculentum dictum astringit, & refrigerat secundo ordine. recentiores quia strumas resoluere affirmant, diuersas genere, ac subtiles partes ei tribuunt. Frigidae In Tertio, Siccae In Secundo. Alterci, tres sunt species. Altercum graece lyosciamus. prima florem, & semen habet luteum. altera purpureum florem, & nigrum semen: tertia alba est, tum flore, tum semine, reliquis innocentior. Omnium usus, usus magis extrinsecus est, quam in corpore: nam quoduis genus doloris mitigant. Mandragora, frigida in tertio, sicca in primo est: due ipsius species reperiuntur: nempe mas & foemina. in Italia ualde frequens. Inueniur etiam tertia eius species, quae Morion dicitur. nullus eius praecipuus usus est. Frigidae In Quarto. Cicuta, torporem inducit, & altissimum somnum comesta, quod in multis uidere licet: Cicuta. ubi efficatior est, mortem adfert. Mathetes, Quae ponderum ratio in herbis istis usurpandis conuenit? Ponderum & mensurarum ratio in singulis herbis ad medicamentorum formas accommodadatis. Geron, Ad lauacra sane, siue recentes, siue siccae ille existant, fasciculis, uel manipulis pluribus adduntur: in clysteribus autem manipulo uno, uel duobus: in decoctionibus, dimidio, uel tertia eius parte: ubi minus idoneae, uel admodum efficaces, uel integrae fuerint. In pulueribus autem ad caput, cor, stomachum, aliasque partes inscriptis, drachmae instar usque ad semun ciam, uel unciam praescribuntur: quo pondere etiam tussilago sicca, in suffimigiis contra tussim, & folia rorismarini, ladi, costi & origani adhibentur. In antidotis colicis, nephriticisque, & pulueribus cordi, & capiti, aut uentriculo, uteroue idoneis, drachmae semissis pondere ad semunciam usque adduntur. In suma nunc maior, nunc minor herbarum quantitas, pro natura uel magnitudine remedii, siue illae aperiant, siue abstergant, siue gratae, uel ingratae sunt, adiungi debet. mercurialis autem, brassica marina, thymelaea, & chamelaea, in solutoriis medicamentis recentes magis quam siccae conueniunt, sicut etiam in uenereis, eruca, & mentha. siccae uero ad flatus discutiendos urinasque mouendas, & humores extenuandos. Flores Stirpium Calidi Et Sicci Temperati. Flores herbarum Stechas Arabica Mandragora. Stechados, summi apices, hoc est flores in officinis stechados Arabici, amari, leuiter astringunt extenuantque, abstergunt, uiscera obstructione liberant: eoque etiam totum corpus corroborant. Syrupus ex herba ipsa additis odoramentis, uel sine illis paratur: nec non conditum ex floribus ipsius, & zaccaro, capiti, uen triculo, & utero accommodatum. Lutea seu uulgo citrina staechas, qui flos est inodoratus & insipidus, mulierum genis ornandis, rubrisque efficiendis conuenit. Radix eius admodum acris 4 est, & astringens: ex mulsa cocta, pulmonis uitiis & iecoris affectibus auxiliatur: praeterea menstruis purgandis utilis. Calidi Et Sicci In Primo. Buphtalmi, uulgo crispulae herbae flores acrius, uehementiusque discutiunt, quam chamaemeli: Buphtalmi. ob quod cerato misti duritias discutiunt. Meliloti. Melitoti ueri flores nonnihil tum astringunt, tum discutiunt, magisque calidi sunt, quam frigidi. Chamoemoeli, rosis tenuitate quidem similes sunt, calore uero oleo: Chamaemeli. eoque discutiunt, laxant, & rarefaciunt. Decoctum eorum, febres citra uiscerum inflammationem ortas concoquit, discutit, ac resoluit: praesertim quae ex cutis densitate, & humoribus biliosis proueniunt: praecordiis gratissimi, lassitudini conferunt: do lores sedant: tensa remittunt, & resoluunt: modice indurata emol liunt: densata rarefaciunt. Calidi In Primo, Sicci In Secundo. Croci concoquunt, & nonnihil astringunt: Croci. facultatem uitatalem tum intus, tum extra medicamentis cordi idoneis adhibiti corroborant, nimius eorum odor capitis dolorem adfert. Calidi Et Sicci In Secundo, Cariophylorum, iecur, cor, & stomachum corroborant: Carophylorum. uenerem augent: quatuor scrupulorum pondere cum lacte ante assumpti. Erica flores strumas discutiunt, aliasque duritias per hali tum digerunt, dissipantque. Ericae. Genistae seu spartii, aluum soluunt: Genistae. succus uirgarum ualenter extrahit: herba ipsa arida, & in puluerem redacta in uino maceratur, potuique ad aquam inter cutem eliciendam datur: nec non pul uis cum uino ad idem bibitur, sicut etiam lixiuium ex ipso, & uino paratum eidem confert. Rorismarini, emolliunt, digerunt, incidunt, & abstergunt. Rosmarinus. Conditum ex eis, & zaccaro paratum, conserua anthos officinis dici tur, uentriculum corroborat, & utero accomdatur. Conserua anibos Iunci odorati. Herbae, & radicis eius succus melle mistus, hebetudinem oculorum a crassis humoribus ortam emendat. decoctum eius regio morbo siue arquato auxiliatur. Iunci odorati, qui uulgo squinanthos dicitur a graeco σχοίναν¬. θος. flores hodie ad nos non adferuntur, aut ualde raro, sicut etiam Galeni tempestate: quia cameli eos depascuntur. sunt autem illi similes, floribus arundinis. Radix, uel caulis magis quam flos probatur, nisi is collectus statim adferatur. nam uix annum durare potest. Galenus in Theriaca etiam non floribus, sed caule & radice usus est. Hodie solae palee, & radices uenduntur: Plerunque autem caulis, & radix in offcinis adultamen negligendae sunt: non lis & radixe in ofnum resistunt. Squinanthi caulis & radixe in officinis habentur, non autem flores. quia iniuriis tempestatum, & nauigatioterantur: modice astringunt, extenuantque. ideo urinas, menstrua proliciunt, siue intus potu assumptae, siue in fotu adhibitae. immationibus conueni¬ adhaec iecoris, stomachi, & uentris ins unt. in omnibus partibus, his maior, illis minor astrictio percipitur: eoque medicinae ad sanguinem coercendam dicate miscetur. Luhi salictarii, obstructiones uiscerum soluunt: Lupuli flores. serapium inde confectum, & aqua stillatitia febribus conueniunt. Amomi, hoc est flores pomi Hyerosolimitani: Amomi. quia raro & parce admodum, sicut etiam tempore Galeni ad nos feruntur: Acoris loco, Amomi. acorus eadem facultate preditus, in uicem illorum substitui potest, Quidam illud, uuam odoratam, alii aliud esse, prodiderunt. Nardi Italicae, uulgo lauefidulae, frigidis cerebri affectibus, conuulsis, & resolutis conueniunt: Nerdus Italica. uentriculum frigidum corroborant: iecur obstructum liberant: lienis infarctus aperiunt: uterum calefaciunt: urinam, menstrua, & secundas educunt. Aqua ex illis destillatur, oleumque conficitur, quod circulatores illi & circumforanei medici loco olei spicae nardi contra stomachi frigidam intemperiem porrigunt. Alidi In Secundo, Sicci In Tertio. Chamaepitheos, flores idem quod herba ipsa efficiunt. Chamaepiebis. Flores zambaci seu Iesmini. Flores zambaci seu Iasmini similes uiolis syluestribus, odorati 3 que incidunt, aperiunt, relaxant: ex quibus oleum fieri solet, quod Arabes Iesminum, & Zambach uocant. Calidi Et Sicciin Tertio, Periclymini, incidunt, urinamque mouent: Periclymini. diutius poti, sicut etiam fructus eius, & folia, urinam sanguinolentam cient: lienosos & difficulter spirantes drachmae unius pondere cum uino assumpta iuuant. Epithymi, & chamedryos flores superius sunt explicati. Epithymi. Oenanthae. Oenanthae officinis labruscae flos, fructus est uitis syluestris, & florescentis: astringit, & stomacho familiaris. Uiolae luteae, abstergunt, extenuant, presertim sicciores. Uiolae luteae. Decoctarum ius menstrua prouocat: Keyri Betonica. secundas, & partum mortuum educit, abortumque facit. extrinsecus ex copiosiori aqua admotum inflammationes, & ulcera difficilia sanat. Calidi Et Humidi, Temperate. Buglossum. Buglossi & cyrsii seu boraginis, corroborant, unde serapium ex ea, & aqua stillatitia parantur ad febres, humoresque adustos: nec non conditum ex zaccaro: quod in officinis uulgaribus conserua cordialis uocatur. Betonicae flores superius exponsiti sunt. Serapium ex eis contra frigidos capitis affectus paratur. Frigidi Et Sicci In Primo. Rosa Anemonae. Rosarum, astringunt, corroborantque uires tum uitales, tum animales. Recentium diluta, aut decocta aluum soluunt. exiccati astringunt: fluxiones siccant. Condita ex ipsis, serapia & aqua stillatitia quoque fiunt: sicut etiam zulapia. Frigidi Et Sicci Secundo. Aneomae, parui, purpurei plurimum, aliquando lactescentes, nonnunquam albidi eandem uim habent, quam herba ipsa. extrahunt humores, & ora uasorum aperiunt. Frigidi Et Sicci Tertio. Punici, id est mali uulgo granati dicti flores astringunt. Punici. sicuti etiam fructus. Frigidi Et Humidi Primo. Uiolae. Uiolae purpureae flore, aquosi, ac emollientes, feruidos acresque humores temperant, leniunt, siccam exustamque bilem subducunt, & dolores capitis inde ortos consopiunt, somnumque accersunt. Recentes in aqua calente macerantur, & serapium ex earum diluto, uel succo, deiiciendae alui efficax, sicut ex rosis paratur: daturque unciarum quatuor, aut quinque instar: uel minore mensura, in pleuritide magno successu: siccessentes pulmones humectando recreat, eorumque exasperatas uias leuigat: interdum acetum eis ad febres ardentissimas admiscetur. Siccae uiolae minus refrigerant, & humectant: iecoris obstructiones aperiunt: re gio morbo succurrunt: inflamationes discutiunt, zulapii, aut sera pii formula assumpti. In puluerem redacti drachmae pondere, ex galli gallinacei, uel pisorum modice coctorum iure, etiam uentrem subducunt, paulo ante cibum dati. Frigidi Et Humidi Secundo. Nympheae, officinis nenupharis flores dicuntur, aqua destillatitia fronti, uel naribus admota, capitis ex bile dolorem lenit: Nymphea Nenupharis. somnum inducit, omnemque ardorem extinguit. Serapium ex ea 40 febribus pestilentibus & acutis: pectorisque, columellae, gutturisque uitiis aptissimum. Conditum ex ea factum cum zaccaro semunciae instar somnum affert: item unguentum inde paratum cordis regioni, instar epithematis, cum opus est, ad refrigerium illinitur. Mathetes, Quod pondus flores herbarum exigunt? Pondus. Geron, Recentes, cum refrigerant, humectant & soluunt, in serapiis, apozematis, decoctisque aliis, sicut in clysteribus, dimidios pugillos, uel integros, uel duos, uel tres, uel plures. Hi enim parum efficaces sunt, nisi copiosiores iniiciantur. sicci in pulueribus cordi, capiti & stomacho addictis, nec non in conseruis, unguentisque, scrupuli pondere, usque ad drachmas duas ponuntur. Semina Calore Et Frigore Temperata, Sicca Autem Secundo Ordine. Lentes, ualenter astringunt, corpus desiccant: Lentes. uentrem sistunt: sed decoctum earum resoluit: ideo ipsarum iuris prior aqua abiicitur, ubi retentionis causa adhibentur. Palustris autem lens frigida & humida secundo ordine, tumoribus podagricis, igni sa cro, commode cum polenta adhibetur. Calida In Primo Humida Et Sicca In Medio. Lini, semen medici loco foenugraeci usurpant, quo tamen illud temperatius est. Semen lini. Hippocrati commestum aluum sistit. recens potum ad dolorem lateris optime facit, & refrigeratorium quiddam habet. Ex oleo & aqua decoctum, uel ipsius oleum confectum, ad neruorum conuulsiones, duritias, articulos contractos, haemorrhoidas, condylomata ani, neruorum dolores, foeminarum locos induratos ualet. Ex lixiuio coctum, parotidas dissoluit. Calida In Primo, Sicca In Secundo. Lupini, si natiua manet amaritudo, extergendi digerendique uim obtinet. Lupini seraen. Decoctum eius, & linctus ex melle, lumbricos necat: cum ruta & pipere, iecur & lienem expurgat: cum mirrha & melle, menses ac foetum locis subiectum elicit. Foris applicatum, uitiligines, achoras, exanthemata, ploras, gangraenas, ulcera mali gna iuuat: farina ipsius sine rosione digerit: choeradas & phymata discutit: Coriandri. summatim, eadem que decoctum, potest. Coriandri, in quibus parum calefaciendum, magis autem sic candum est, conuenit, ut in puluere ad caput, & uentriculum, sicut in tragematis a cibo sumatur. Quia uero exhalationes ad caput excitat, aceto macerari debet. quod seplasiarii praeparari dicunt. In uertigine & doloribus capitis, ex consensu factis uitare prorsus oportet. Erui, uulgo orobi, semen amarum est, incidit, extergit, atque obstructiones uiscerum expedit. Erui. si sumatur copiose, sanguinem per urinas euocat. ex linctu cum melle crassos pulmonis thoracis que humores educit. cutis asperitatem laeuigat, pruritum, lenticulas, maculas & ulcera, cum melle detergit. Apii semen. Apii satiui, petroseleni uulgo, adeo calidum est, ut & urinas, & menstrua moueat, flatusque discutiat. Tale est hyposelini etiam, seu magni apii semen. uerum petroselinum non habemus: quod uulgo sic appellatur, apium satiuum est: possumus autem ueri petroselini loco apio nostro uti. nam ambo easdem uires obtinent. Uenenis resistunt, & dolores internos sedant. quod super tecta & templa nascitur, acre est, sicuti Galenus quoque sentit. Apii semen ut radix, secundo ordine calefacit, tertio siccat, uenarum, arteriarum, & renum obstructiones, detergendo, extenuando discutit, flatus dissipat, comitialibus, grauidis & foetui inimicum. Erucae, calefacit euidenter, semenque auget, uenerem excitat? Erucae. uentris tineas enecat: lienem consumit: capiti etiam dolorem infert, praesertim si quis ipso solo uescatur. Fenugraeci. Fenugraeci, inflammationes minus calidas, magis autem duras, ao digerendo curat: feruidas irritat. admiscetur etiam decoctionibus, & medicamentis pectori conuenientibus. Caeterum aluum duram emollit, & intestinorum dolores mitigat. Calida Et Sicca In Secundo. Lauri. Lauri, ex baccis oleum & electuarium fit, non nisi frigidis morbis conueniens. In eclegmate tuto cum melle difficultati spirandi, & rheumatismo thoracis, prosunt. Hederae, corymbi, seu semen, urinas prouocat, & serapiis quae aquas ducunt, admiscetur. Hederae. Faeniculi, idem praestat, quod herba & radix, sed ualentius. Faemiculi Urticae semen. Urticae, discutit, extenuat crassos, & uiscosos humores ex pectore, & pulmone euocat, uentrem subducit, detergendo & titillando, non purgando. Gangrenosa & cancrosa, queque in totum exiccari leniter postulant, ea commode persanat, dissipat, cum alios tumores, tum phymata, & parotidas: ipsius decoctum uenerem languescentem excitat. Halicacabum alkekengi uulgo. Halicacabi, fructus rubentes renes, extenuante, detersoriaque facultate ualide expurgant, urinamque summe prouocant, sic ut aluum non excitent. Calida Et Sicca In Tertio. Ameos, semen subamarum, & acre existit, eoque digerit, & prouocat urinam. Ameos semen. Anisi. Anisi Nasturcii. urinam mouet, ac digerit, flatusque uentris discutit. Nasturcii, adurit. miscetur remediis, quae asthmaticis exhiben tur: crassos succos incidit: herba arefacta semini aequalem obtinet facultatem. Uiticis. Uiticis, uulgo agni casti, adeo calefacit, ut capiti dolorem gignat: sin autem frigatur, minus illud tentat. Quomodocunque autem sumptum, flatus discutit, ueneremque compescit: sicut herba ipsa tum esa, potaque, tum substrata, castitatem parit. Cyminum. Cymini, urinam mouet, flatus discutit, sicut anisi, foeniculi, carui. adhaec etiam nonnihil astringit: coctum, illitumque ex oleo & hordei farina, tormina, inflationesque discutit. Melanthii, officinis nigellae, aromaticum & nonnihil acre est, eoque piper aliud appellatur: Melanthii. id non nisi satum crescit. quod autem in tritico inuenitur, pseudomelanthion est: uerum extenuat, flatus discutit potum: uteri, & stomachi uitia emendat: menstrua prouocat: rectam spirationem iuuat: lumbricos tum esum, tum i5 foris admotum enecat. In ulceribus autem renum uesicae, & uteri non confert ob acrimoniam: in lintheo autem adhibitum, & continue olfactum destillationes sanat: clauos, lepras, atque myrmecias extrahit. Sefeli. Sefeleos, uulgo sileris montani semen, hoc est Massiliensis, nam aliud ad nos non conuehitur. Inuenitur Parisiis, Monspessuli, & alibi, quod est Peloponesiacum & Aegyptiacum. Massiliense uero praecellit: proximum huic, quod in montibus calidis, & siccis nascitur. Quando autem in compositionibus seseli citra adiectionem ponitur, Massiliense intelligi debet: opti¬ 25 mum medicamentum est, in discutiendis flatibus: urinas mouet, extenuat: eoque commitialibus, & orthopnoicis opitulatur. Staphidisagriae, quae est herba pedicularia, semen acre est uehe menter, ut ex capite pediculos purget. Pedicularia herba staphisagria. Item abstergit ualide, ad scabiem accommodatum: nec non urendi uim obtinet. Napi, contra uenena antidotis miscetur: Napi semen. decoctum eius purgationibus foeminarum, & uesicae conuenit, menstrua & urinas prouocans, sed non ubique nascitur. Cardamomi, semine carent officinae: Cardamomum. eius loco utuntur uariis seminibus odoratis: quorum primum Cardamomum maius: se cundum, nigellum, melanthii genus: tertium, granum paradisi nuncupatur: quae omnia neque Graecorum, neque Arabum cardamomum existunt. Arabum respondet sinapi. calefacit, discutit, lumbricos necat: scabiem ex aceto sanat: ex uino sumptum renibus & urinae difficultati medetur. Dauci semen. Dauci, tria sunt genera, primum Italicum, quod syluestrem pastinacam imitatur: alterum Creticum, quod legitimum est. Id crescit etiam in Delphinatu. folia foeniculi habet, & radicem ualde odoratam: huius loco pastinaca syluestri uti possumus: Tertium coriandri foliis apparet: omnia uenerem irritant, quanquam syluestris semen flatu careat, eoque urinam, & menstrua ciet. commune officinarum, species quaedam syluestris pastinacae existit. Quodlibet adeo menstrua promouet, ut etiam secundas, foetum que pellat, & strangulatum sedetu, calculosque expellat. foris impositum multum discutit, & oedemata dissoluit. Cedri, baccae id quod arbor, efficit. Calida Et Sicca In Quarto. Sinapi, adeo calefacit ut exculceret. Sinapi. sinapismus, & oleum ex eo parantur: lienis tumores, omnesque dolores ex alto in summa trahit: tusum, ori quouis modo inditum pituitam e cerebro ducit. Piperis, album, & nigrum eiusdem sunt arboris: Piperis triagenera. album, granum ueluti omphax immaturum est: longum arboris nuper geminantis est: hoc flatuosi spiritus crassitudinem soluit, & quae in praecordiis haerent, ad uentrem inferiorem depellit, & concoctioni ciborum subuenit: si huius copia non est, optimo utendum: Diatrion piperion. id uero fuerit, quod pondere praecellit. Ex omnibus medicamentum diatrion piperion dictum, paratur. Thlaspi, rubrum, acutum, & latum est: Thlaspi. acre adeo, ut internos abscessus potum disrumpat: menstrua prouocet, & foetum occidat: per aluum infusum sanguinolenta euacuans, coxarum morbis prodest, bilemque supra & infra acetabuli mensura potum efficaciter educit. Calida Et Humida In Secundo. Ocymi, seu basyliconis semen cor exhilarat: Ocyimi Psyllii. eius defectionem tollit: unde cardiacum etiam Graece uocatur: humidum stomachum corroborat, refocillatque. Frigida Et Humida In Secundo. Psyllii, ad multa utile reconditur. nam ad humores incrassandos, ad inflammationes refrigerandas, calidas defluxiones pro hibendas, sitim extinguendam, linguae, gutturisque scabritiem leuigandam in ardentissimis febribus utimur. Item semina peponis, uulgo citrulli dicti, melopeponis, cucurbitae, cucumeris esculenti, abstergunt: menstrua, & urinas mouent. Frigida Et Sicca, Ordine Secundo. Intybi agrestis, ualidiora sunt, quam satiui. Intybi agrestis Cedri baccae. uniuersa ea feruorem sanguinis, & aliorum humorum leniunt, ac ueneris appetentiam extinguunt: uiscera praesertim iecur obstructione liberant: biliosamque materiam in illis collectam discutiunt, uiuidumque " contrariis qualitatibus opprimit, & animales uires suscitat, ut morbi impetum uiolentiamque facile ferat: atque ita materiam quae subest, concoquat, superetque ". eisdem etiam hodie utimur, quibus ueteres: cum tam foeliciter cu rationes hisce remediis, profecerint? Geron, Quia olim corpora humana robustiora erant, hodie luxu corrupta, delicatioraque cua serunt: quibus suauia, & palatui grata magis commendantur: Mathetes, Cur ergo nos non Uictus tenuis fe: Uictus tenuis febribus cur utilis. quanquam hodie medicamenta arte chemica multo melius prae parari possint, ut stomachum, minus offendant. bribus cur utilis. Mathetes, Cur uictum tenuem febrium concoctioni prodesse dicis? Geron, Quia „ solidae partes, dum non satis alimenti inde suppeditatur, materiam morbi aggredi, & euincere necessario coguntur, si magis nutriri desiderent. Idcirco etiam Hippocrates nunc ptisana tantum, nunc eius cremore: alias mulsa, alias oxymelite: interdum sorbitionibus frumentaceis in aegris curandis utitur: neque tenui solum cibo, sed etiam simplici. Nam uarietas praesertim; cum ex diuersis facultatibus constet, noxia est, ut quae assumpta recte concoqui prohibeat. Quanquam autem interdum etiam inaedia humoribus concoquendis sit necessaria, non tamen in totum, uel potu, uel cibo destitui aegros oportet: sed ille concoctu facilis, boni succi, & humidus esse debet, ut particule alieno iam calore infestante, facilius eum in alimentum mutare possint. Tempus nunc est, ut subiungam que sint medicamenta, quibus humores uitiosi ad euacuationem praeparari debeant, ut eo commodius ipsa purgantur exequar, tum simplicia tum composita. Ioannis Guintherii Andernaci Medici, de ueteri & noua medicina faciunda, Commentarii Secundi Dialogus Quintus. Mathetes. Cum heri mihi explicaris, obseruande prae ceptor, qua ratione & modo humores uitiosi corpus infestantes, & meatus, in quibus ipsi continentur, praeparari debeant, ut commodius, & citra naturae offensionem expurgari possint: pergas nunc obsecro remedia auxiliaque ad idem idonea enumerare. Geron, Libenter tibi morem geram: ne statim sine iudicio & discrimine quoslibet humores exinanire coneris: ut hodie plerique omnes uere medicine imperiti factitare solent. Conuenit igitur, ut primum cognoscas, quot & quas singula medicamenta facultates habeant: deinde quot earum sint ordines: Medicamentorum facultates quatuor. hoc est quanto interuallo illae se mutuo exuperent. Mathetes, Quot ipse sunt numero? Geron, In uniuersum quatuor: ac prime a qualitatibus summis, calida, frigida, humida, & sicca proficiscuntur: earumque modo illae, quantum cuique ab opifice suo datum est, operantur. Secundae meatus astringunt, aut aperiunt: humores incidunt, deterguntque: aut obstruunt coguntque, hae etiam a primis qualitatibus oriuntur, uel continuo, uel postquam medicamenta ipsas induerint. ambae autem toti corpori communes uires suas in omneis partes simul exerunt: non magis hanc, quam illam respicientes: neque unum modo humorem, sed uniuersos pariter uel calefaciunt, uel refrigerant: uel incidunt, deterguntque: aut cogunt, conglutinantque: & quoduis membrum uel aperiunt, uel occludunt, astringuntque, Tertiae facultates urinam citant: aluum soluunt: sudores euocant. atque ita appellantur, quod tertio loco opus suum edant. hae quoque a primis generantur: uerum non statim, sed amplioris commistionis, & naturae uirium interuentum. Quartae peculiari tum membro, tum humoriidicatae sunt: dum ex iecore bilem, ex cerebro pituitam, ex liene atrum humorem, non alios educunt. Atque hae postremae facultates etiam, sicut tertiae non ilicon a primis creantur, sed maiore quoque naturae conatu & adminiculo indigent, nam illa calidum ac frigidum medicamentum facilius quam urinae citandae, aut huius illiusue humoris expurgandi efficax procreare potest. Quare etiam omne medicamentum tertiis, aut quartis qualitatibus preditum, primas quoque, & secundas obtinet: non autem contra, quod primis, aut secundis donatum est, illas etiam habet. non igitur satis est nosse medicamenta haec calefacere, illa refrigerare: alia astringere, alia resoluere: quaedam incidere, quaedam cogere: Medicanientorum gradis cognitu necessarii. nonnulla conglutinare, nonnulla detergere: aliqua per urinam, aliqua per aluum euacuare: sed etiam quatenus id possint, scire conuenit. nam ubi quis modice refrigeratus est, medicamentum quoque mediocriter, non uehementer calidum exigit: ideoque neque tapsiam, aliudue id genus, sed chamaemelum adhibendum est. Mathetes, Quomodo ergo ista, cum eiusdem fere sint generis, inter se dignosci poterunt, ne aliud pro alio sumatur? Geron, Quatuor sunt ordines, seu gradus a ueteribus instituti: Quatuor gradus medicamentorum. secundum quos alia ab aliis distiguuntur. nam quae obscure, uel calefaciunt, uel refrigerant, uel humectant, primo ordini attribuuntur: quae manifeste, secundo: quae uehementer, tertio: quae supra modum, quarto. Quo igitur ordine affectus aliquis calidus est, eo etiam medicamentum sibi contrarium postulat. Rerum gradus quomodo aestimentur. si primo gradu frigidus est, simile quoque auxilium, non uehementer calidum requirit, ita pariter de secundis, tertiis & quartis facultatibus sentire oportet. Est autem uniuscuiusque ordinis seu, classis tum initium quoddam, tum medium, tum finis. Mathetes, Possuntne haec accuratius inter se distingui cognoscique? Geron, Maxime, si prius illa aestimentur, obseruenturque diligentius: quae simplicium rerum uires uel minuunt, uel augent. Mathetes, Quae sunt illa? Rerum facultates quomodo minuantur augeanturure Regio calida uel frigida quas uires producat. Geron, Regionum, & locorum naturae, situs, tempus, cultura, praeparatioque. sicut enim homines diuersis regionibus, & locis orti, diuersas quoque naturas: sic stirpes & semina pro ipsorum ratione uarias quoque facultates, & uires acquirunt. Calida enim regio & aestuosa, omnes uires acriores uehementioresque: frigida uero & humida, obtusiores, ignauioresque producit. id Galenus aperte indicat, dum chamedryn, & chamepityn in Creta ortas, longe calidiores ac sicciores quam Romae natas esse recenset. ubi uero anni tempestas calida Romae fuerit, tunc ibidem herbas praedictas Cretensibus non esse inferiores. Mathetes, Quomodo res simplices ex locorum situ uariantur? Simplicium uires ex locorum uarietate quomodo uarient. Geron, In arenosis, & siccis, ut indesertis & incultis acriores gignuntur, contra, in frigidis, palustribus & uliginosis: nec non in iis, quae sedulo coluntur, magnoque labore subiguntur, uberiores quidem & laetiores, sed minus efficaces aeduntur, rursus in austrinis plagis praestantiores, quam in aquilonaribus proferuntur. Stirpium uires pro anni temporibus quomodo imminuantur augeanturue. Mathetes, Quo pacto in anni temporibus uariant? Geron, Uere, estateque media stirpes uniuerse multo succo, eoque maturo & cocto magis tument: in autumni fine minus: quia tunc foliis deciduis, succi expertes manent: ac prior stirpium generatio faecundior est posteriore, sicut etiam rerum facultates nunc imminui pro celi ratione & planetarum cursu, nunc augeri notum est Mathetes, Quid uarietatis rebus adferre tempussolet? Caelum & planetaeres mutaut. Tempus quomodo uires immutet. Geron, Frigidas humidasque hebetat & obtundit, ubi iam prorsus inaruerint: calidas autem & siccas, ualentiores reddit: uerbi tetgratia, malua, uel althaea omnino arefactae, neque humectant recte, neque emolliunt. sic neque plantago, aut solanum, aut semperuiuum, cum proprio humore priuatur, efficaciter refrigerat, origanum uero, aut hyssopus, aut thymus decenter arefactus, ubi aquosus etiam humor illis insitus dissipatus fuerit, tunc magis & calefacit, & exiccat. Praeparatione, quomodo simplicium uires immutentur. Mathetes, Qua praeparandi arte simplicium uires uel augentur, uel imminuuntur? Geron, Calida quae extenuant, atque detergunt, si paulatim arefacta, in pulueremque redacta offerantur, multo efficaciores uires exerunt, effectusque euidentiores praestant, quam expressus uirentium plantarum succus, hic autem ualentior est, quam aqua, cui ille sint incoctae, haec enim rerum calidarum, & extenuantium, quae in ea coquuntur, uim perpetuo obtundit: non autem calidis commista, calefacit: frigidis affusa, refrigerat. Mathetes, Quid praestat omnium rerum subtilium materiae coctio? Coctio rerum subtilium quid praestet. Geron, Uim illorum aut imminuit, aut prorsus dissipat: crassiorem autem ut metallorum astringendi exiccandique facultatem auget, quemadmodum rerum lotio, uim earum incisoriam, detersoriamque tollit: Lotio rerum quid efficiat. emplasticam uero augmentat. Quod si ergo haec similiaque non obseruentur, nullius medicamenti facultas, quam ualida existat, non a quouis certo constitui potest. Mathetes, Unde igitur simplicia medicamenta estimari, in classesque redigi possunt? Medicamenta simplicias Quantitas ex qua gradus simplicium consti tuuntur. Geron, Ex mediocri loco & regione sueoriginis, praeparationeque sicut etiam ueteres docuerunt. Mathetes, Quo pondere & mensura ordines facultatum in medicamentis designantur? Geron, Id difficulter cognosci potest, cum enim id medicamentum, quod secundi ordinis calidorum, uel detergentium existit, maiore copia sumptum, eque ualenter, uel etiam uehementius calefaciat, aut detergat, quam quod est tertii ordinis minore copia, & modo exhibitum, certe simplicium uires gradusque, ex pari eorum copia, constituentur. Mathet. Quae est ea portio & modus? Geron, Quod gradu secundo drachmae pondere calefacit, id unciae instar assumptum, tertio calefacit: atqe in uarios gradus necessario refertur. Mathetes, Quis medicamenti immutantis, quod aut prima facultate, aut secunda agit, modus seu dosis constituetur? Dosis & modus. Geron, Si id scire uoles, non exiguam nimis quantitatem eius capies, ne protinus deficiat, euanescatque. nam scintillae uis, & calor quantus existat, percipi non potest, eo quod prius extinguatur, quam in nos agat, sicut neque minima piperis, aut pyrethri portio. Mathetes, Quae ad uires medicamenti experiundas, quantitas sumetur? Medicamenti uires quomodo experiundae. Geron, Moderata, insignisque: sed in esu aestimari expendique non debet, quantum, quamque late, sed quam uehementer acriterque in corpus nostrum agat. nam piperis granum si manducetur, os & linguam uehementius ac acrius, quam foeniculi uncia calefacit: eoque piper toto genere calidius quam hoc iudicatur: quanuis una eius uncia plures oris partes ac latius quam piper calefaciat. Mathetes, Cui ordini attribuuntur, quae aequali sunt mensura? Geron, Si eadem quoque acrimonia uehementiaque agant, equali: sin autem inaequalis eis insit agendi uehementia, diuerso. Ut igitur facultatis robur, & ordinem exacte condiscas, qualitatem & uehementiam efficiendi inprimis obseruare debes. Mathetes, Unde certum immutantis medicamenti pondus praescribi potest? Immutantium siue inalterantium dosis unde sumenda. Geron, Ex partis quae immutabitur amplitudine, & situ. Math. Quid medicamenti illius uirium ordinem indicat? Uirium medicamenti indices. Geron, Affectus partis immutande, siue intemperses, siue obstructio fuerit, magnitudo. Affectus partis amplitudo & situt. si nanque pars secundo gradu frigida existat, medicamentum secundi quoque ordinis ei opponetur: idque eo pondere, quod partis affectae amplitudo, & situs requirit, nam si illa maior est, & longinquius a medicamento assumpto distat, copiosius id postulat: si uero minor, & medicamento propior, magisque ei obuia, moderatius exhiberi debet. Ideo sex, aut octo grana piperis, crudum refrigeratumque uentriculum calefaciunt: uterum uero minimum, aut nihil. adhaec aquae rosaceae semuncia oculum ardescentem recreat: capiti autem calefacto nihil contulerit, atque his obseruatis, immutantia medicamenta conuenienti modo, ac pondere praescribentur. Mathetes, Quod cuique medicamento pondus, uel uel iumerus, siue in affectibus internis, siue in externis conuenit: quaeque illius notae sunt in seplasiis, & quid singulae ualent? Geron, Iam indicabo: sic ut primum res simplices, facultatibus donatas, quae ex mediis inter calidas & frigidas, humidas & siccas qualitates, ad hiullam magis inclinantes ortae sunt; praeponam: Tutius esset drachmam, unciamque non eiusmodi notis, sed literis absolutis deinde, quae in primo, secundo, tertio, & quarto ordine calefaci Hocendi institus unt, aut refrigerant, humectant, aut siccant: postea secundis facul¬ ium. deinde, quae in primo, secundo, tertio, & quarto ordine calefaciunt, aut refrigerant, humectant, aut siccant: postea secundis facultatibus praeditas, quae mediocriter, uel multo magis aperiunt, uel astringunt, extenuant, uel incrassant, emolliunt aut indurant, incidunt, aut glutinant coguntque: nouissime, que humores propellunt noxios, tertiis, aut quartis potissimum imbuta facultatibus subiungam. Non autem omnes hic res medicinales, sed eas tantum, quarum frequentior in seplasiis usus est, obiter & paucis enumerabo. antea uero sciri uolo, quomodo pondera, mensurae, ac numeri rerum distinguantur. Mathetes, Tu ergo nunc expedias. Geron, Minimum Pondera. Mathetes, Tu ergo nunc expedias. Geron, Minimum omnium pondus existit granum, sdque duplex: unum sane tritici, uel ordei, uel ciceris, uel cuiusque frugis, uel leguminis: alterum, quo metalla, uel nummi penduntur: a quo ceu minimo, quod etiam momentum latine dici potest, reliqua, sicut numeri ab unitate sumunt originem. Grana duplicia. potissimum conueniunt? Geron, Nummaria, siue metallica. Nummaria. Mathetes, Utra grana medicis potissimum conueniunt? Geron, Nummaria, siue metallica, nam haec sibi similia, certa & constantia permanent: quae uero ex frugibus sumuntur, non semper sibi respondent: sed pro loco & tempore ampliora, uel exiliora nascuntur. Itaque praestat, granum nummarium seu momentum, & reliqua inde profecta, pondera in usum adhibere: ut una eorum eademque apud omnes tum medicos, tum alios, ponderis ratiosiet, hinc nanque minus erroris, & periculi succedet. Mathetes, Dic quae sunt reliqua pondera & quomodo singula notantur? Granum. Geron, Granum duabus literis, uirgula superimposita, hac forma, gr. Gr. ragrana accesserint, ex duodenis pondus fit, quod Grece obolus Obulus. Huic si pluragrana accesserint, ex duodenis pondus fit, quod Grece obolus uocatur: ex senis semiobulus: Scrupulus. ex uiginti quatuor, scrupulus, seu scriptulum: unde Graecis γράμκά dicitur: quod apud recentiores uiginti tantum granis constat, hac figura ◉: ex septuaginta duobus, draclima, quae sic pingitur ◉, apud recentiores ex sexaginta: Dracha. uncia ex talibus drachmis octo: uncia ex talibus drachmis octo: semuncia, ex quatuor, quae sic non Uncia. semuncia, ex quatuor, quae sic notantur, illa ◉, haec ◉ s: sescuncia ◉ is. Porro unciae duae, bes: Semuncia Sescuncia. tres quadrans: quatuor, triens: quinque quincunx: quadrans: quatuor, triens: quinque quincunx: sex, semis, uel selibra septem, septunx: octo, octunx: nouem, dodrans: decem dextans: undecim, deunx: duodecim, libra nominantur. sex, semis, uel selibra Unciae compesitae scribi, ne alteram pro altera, quod saepe accidit, imperiti seplasii usurpent, magno aegrorum detrimento. Apud Graecos ueteresque Romanos, & Arabes, longe plura pondera & mensurae inueniuntur: adhaec arida ponderibus, liquida mensuris certis aestimantur, aliud enim mensuralis drachma, uncia, & libra, quam ponderalis existit. nos hic communia tantum nostris temporibus usurpata, recensere uoluimus. His accesserunt duae istae notae. Manipulus. M. & P. quarum prior indicat id, quod manus, ueluti manipulus compraehendere: altera, quod digiti tres in extremo complicati, sicut pugillus continere possunt. Pugillus. Fasciculus. Cum autem medici fasciculum ponunt, id quod brachio altero complicato apprehenditur indicant: herbis quidem fasciculus & manipulus: floribus pugillus attribuitur: siccis autem illis, etiam alia pondera communicantur. Caeterum radices, & reliquae res simplices uniuersae, sicut etiam compositae, supra iam dictis ponderum notis penduntur. Unum adhuc pondus satis simplex, apud ueteres usurpatum inuenitur, quod graeci χόνδρον appellant, nos granum uel grumum interpretari possumus. Grummus. Tale fere est, quod ψυχιον Grecis dicitur: nobis mica, quod pani friato attribuitur. Mica. Id quoque obseruandum est, nunc eadem pondera, & mensuras, liquidis & aridis accommodari: quod minoris fit negotii, & magis certum. In liquidis adhuc una omnium minima mensura, gutta scilicet remansit, qua acetum, & ualentissimas aquas praescribunt. Gutta. Adhaec, aequalis plurium inter se iunctorum mensura, ac pondus, graeca dictione ἀνὰ quae latine singulorum uerti solet, a recentioribus significatur. Mathetes, Quod de simplicium rerum facultatibus exponendis promisisti, iam tandem abs te expecto. Geron. Herbae Calore Et Frigore Temperatae. Herbae temperatae calore & frigore. Attractylis, acanthium, carduus benedictus. Attractylis, aliis acanthium, uulgo Carduus benedictus, Gallis Branca ursina, secunda facultate extenuat, incidit, uiscerum obstructiones aperit, ulcera eorum sanat, pestilentibus, aliisque uenenosis ac putridis uitiis opitulatur. Eiusdem decocti in aqua ius, aut aqua stillaticia, aut pulueris drachma potui data, infantibus commitialibus: item quartanis, aut aliis febribus succurrit, quarum accessiones cum frigore inuadunt. Praeterea carduus iste recte aliis decoctis miscetur, quae ex ligno guaiaco, cum uino & aqua, contraluem gallicam parantur: & quod maximum est, herba ipsa tam recens quam sicca, aduersus pestilentiam, uenenaque letalia, & contumacia ulcera, tum pota, tum extrinsecus admota, singulare est praesidium. Adianthum. Adianthum, & omnes eius species, trichomanes, polytrichum, & callitrichum, uulgo capillus ueneris appellatur, extenuat, discutit, aperit, & nonnihil etiam astringit, siccatque, menses urinaque sducit: calculos comminuit: foeminas a partu purgat: aluum subducit: denique bilem, & pituitam educit leniter: uiscosa crassaque e pectore, & pulmone recrementa, excreationibus detergit: iecur, & uentriculum obstructionibus liberat: tum mac eratum in apii, aut intybi aqua, aut cicerum nigrorum iure: tum decoctum, cum momento zaccari inflanmmationes laterum persanat, atque haec omnia ex mediocri calore insito efficit: quatenus autem modice refrigerat, & astringit, uentris profluuium sistit, uentriculum roborat. Eupatorium Dioscoridis, quod Agrimonia uulgo appellatur, calefacit mediocriter, lenit, extenuat, incidit, abstergit, nonnihil astringit: Eupatorium Dioscoridis. ideo peculiariter obstructos iecoris meatus aperit, uiscus ipsum corroborat: Eupatorium Auicennae. diuturnis & erraticis febribus idoneum. Eupatorium Auicennae, hactenus pro uero a seplasiariis habitum est. Eius ex uino per noctem macerati dilutum, dimidiique cyathi instar pueris exhibitum, uermes mirifice necat. Eupatorium Mesuae. Eupatorium Mesuae, officinis etiam familiare, non multum ab illius uiribus dissidet, qui pro eo gratiolam accipiunt, falluntur, nam hec herba multo est amarior. Gatiola quomodo differat ab eupatorio. In puluerem redacta, scrupulique instar ex iure aliquo sumpta, bilem & pituitam, non solum uomitu, sed etiam alui, deiectione ualidissime purgat, aquamque subter cutem educit: quod saepius experti sumus: cinamomi momento adiecto, quo uentriculus inde offensus reficiatur. Buglossum, uulgo borago dicitur, asperitatem gutturis lenit, ex mulsa coctum: Buglossum. uino mixtum, hilaritatem inducit. Unde Lucaniis corrago uocatur, mutatione unius literae: quod cordis affectibus maxime opituletur. Calidae Primo, Siccae Secundo. Herbae calidae primo ordine siccae secundo. Cassuta, uulgo cuscuta, & herbariis podagra lini dicitur, abstergit, & cum astrictione corroborat: Cassuta Scolopendrium. urinam pellit: adhaec iecoris & lienis obstructiones aperit: item materias pituitosas, & biliosos humores extenuat: puerorum febribus auxiliatur. Minus autem uentriculum grauat, si anisi momentum adiiciatur. absinthio mista, praecipue bilem euacuat, si decocti eius felibra cum zaccari sescuncia propinetur. Scolopendrium uulgo ceterach dictum, incidit, & aperit, calculum comminuit, lienes liquat, consumitque: difficultati urinae & regio morbo salutare, potu assumptum. Calidae Primo, Siccae Tertio. Absinthium Anethum eiusque uires. Absinthium ponticum, quod nostrati uiribus respondet, quia amarum est, & acre: abstergit: humores biliosos per aluum & urinas expurgat, morboque regio auxiliatur, & menses prouocat. Quia autem leuem astrictionem habet, iecur & uentriculum corroborat: cibi fastidium inflationesque discutit: pituitam autem in uentre aut pectore, & pulmone contentam non educit. Alias frigidis & humidis affectibus auxiliatur: calidis autem, & febribus biliosis, post concoctionis notas exhibendum esse Galenus docet. Calidae Secundo, Siccae Primo, Anethum, calefacit secundo ordine intenso, aut tertio remisso: in oleo autem decoctum, discutit, dolorem sedat, somnum conciliat, crudos minusque coctos humores concoquit. Ustum magis calefacit, & siccat: eoque ulceribus humidis, mollibusque, praesertim naturalium prodest. Quae autem in praeputio sunt in ueterata, cicatrice obducit. uiride humidius, minusque calidum est, eoque magis concoquit, quam siccum: somnum inducit: minus discutit: uteri uitiis ad insessus expetitur. Beta, nitrosa facultate discutit, abstergit, per nares purgat: Beta Ocymum basilicum. idque praestat magis alba. nigra nonnihil astringit, praesertim eius radix. Cocta lenius digerit: inflammationibus aduersatur: succus aluum ad excretionem extimulat. Is etiam per clysteres iniectus, indurata alui excrementa ualide educit, ubi alia emollientia nihil profuerint. Ocymum uulgo basilicum, quasi Regium, secundo ordine quidem, ut superiora calefacit. uerum tantum habet humoris excrementitii, ut stomacho non conueniat. Extrinsecus illitum concoquit, discutitque: naribus admotum, cor, & cerebrum iuuat: capiti circundatum ex aqua somnum parit. Calidae Et Siccae Secundo. Betonica, subacris & amariuscula est, incidit, calculos renum frangit: Botonica. pulmonem, pectus, & iecur expurgat: menses promouet: comitialibus prodest: rupta conuulsaque sanat: acidum ructantibus confert. Syrupus ex ea factus, omnibus frigidis affectibus capitis praecipue ualet. Hypericum, tenue est natura: menses & urinas prouocat, illitum uiride ad cicatricem omnia perducit ulcera: Hypericum. siccum, contusumque si inspergas, mollia, humida, & putrida sanabis. Oleum hyperici quomodo fiat & quid possit. Oleum ex ea herba fit hoc pacto, Cacumina hyperici, trium unciarum instar macerentur in uino odorato per triduum: deinde in duplici uase optime obturato inferuescant: postea exprimantur, abiicianturque cacumina, & rursus alia, in eodem uino triduum macerentur: postea addantur therebintinae unciae tres, olei ueteris unciae sex, croci scrupulus. Mixta in duplici uase coquantur, donec uinum absumatur, serueturque uase uitreato, arte autem chemica paratum multo est praestantius. Hoc oleum coxendicis doloribus accomodatissimum, ulcera insanabilia restituit. Hedera, uiridis partim acris est, partim aquea. Hedera. Arida autem tum astringit, tum acris est: folia eius uiridis in uino decocta, ulcera grandia conglutinant, & maligna restituunt: ambusta cicatrice obducunt: ex aceto lienosis conferunt: flores aliquanto ualidio res sunt: in puluerem redacti, cum cerato ambustis opitulantur. Succus naribus infusus caput purgat: uetustas auriumfluxiones, ulce raque tum illarum tum narium sanat: si acrior est, rosaceo, aut dulci oleo diluitur, lachrima lendes necat: caput pilis nudat: leuiter urit. Saluia, leniter astringit: Saluia. suffitu menstrua immoderace fluentia, adeoque muliebrem fluorem sistit: succus eius potus cum modico sale, quarto post menstrua die faecundas mulieres reddit. Rosmarinus, emollit, digerit, incidit, & abstergit: Rosmarinus. decoctum eius regio morbo auxiliatur: succus tum radicis, tum herbae, mistus melle, oculorum aciem ex humorum crassitudine obtusam emendat. Scordium, amarum & acre est: Scordium Lupus salictarius, uulgo lupulus Melissopbylluum. expurgat uiscera, tum imenstrua urinamque prouocat. Conuulsa ruptaque, laterum dolores ab obstructione, & frigore natos epotum lanat. Uiride illitum magna uulnera conglutinat: sordida uero purgat: aridum obductum contumacia ad cicatricem perducit. Lupus salictarius, uulgo lupulus: uim habet purgatoriam: nam bilem regio morbo laborantibus detrahit, ex sero potus: pituitam quoque in aqua inter cutem per aluum exigit. Alidae Secundo, Siccae Tertio. Melissophyllon, uentriculi frigidi & humidi concoctionem iuuat: obstructiones cerebri aperit: cordis imbecillitati confert: cardiacam affectionem sanat: melancolicos affectus remouet. Marrubium, iecur & lienem obstructione liberat: Marrubium. thoracem & pulmonem expurgat: menstrua prouocat. Succus eius ad aciei oculorum claritatem cum melle prodest, naribus inditum: auriginem purgat, & aurium dolores inueteratos tollit: in quibus meatus ipse, & membranae cerebri humoribus oppletae sunt, extrinsecus abstergit, & discutit. Chamaepitys Rutae. Chamaepitys, amarior quam acris est: expurgatque, & abstergit uiscera magis quam calefacit: iecoris obstructionem aperit, & arquato morbo opitulatur: menstrua & urinam tum pota, tum illita cum melle promouet: interdum decocta in mulsa coxendicis doloribus auxiliatur Herba ipsa uiridis uulnera magna glutinat, & ulcera putrida sanat: nec non mammarum duritiem discutit. Calidae Et Siccae Tertio. Ruta, domestica, gustu amara, & acris, urinam mouet: crassos humores lentosque incidit, & digerit. Lauri. Lauri, fructus magis calefacit, & siccat quam folia, amarus, & acris. Radicis autem cortex, minus acris & calidus, plus tamen amarus, & nonnihil astringit. Calculos rumpit: iecori prodest, trium obulorum instar ex uino potus. Uerbenacae, utriusque species recta & supina adeo siccat, ut uulnera conglutinet: Uerbenaca. adhaec discutit, & corroborat, praesertim uiridis: imo etiam arida cum radicibus, & simul cum serpillo oleo incocta uulnera coniungit. Hyssopum, extenuat & abstergit: Hyssopum. decoctum uel perse, addito zaccari momento, uel cum ficubus & melle, pituitam in pectore & pulmone contentam educit. Hinc suspiriosis & tussientibus opitulatur. Quinetiam ad pituitosos cerebri, & neruorum affectus ualet. Caeterum urinam & menstrua ciet: febrium horrores discutit: interaneorum tineas enecat. montanum efficacius est hortensi. Samsuchum, quod uulgo Maiorana dicitur, grati admodum odoris, extenuat, & discutit efficaciter. Samsucbum. Chamaedrys, graecum nomen est, quasi humilis quercus, unde uulgo quercinola, latinis autem trissago dicitur: Chamaedrys. plus discutit, quam calefaciat, excellenter amara, & quomadmodo acris. Decocta in aquis, crassos humores incidit, urinas & menstrua prouocat: lienem colliquat: uiscerum obstructiones aperit, eoque tertiana correptos liberat, & hydropicis succurrit. Abrotanum. Abrotanum, ualde amarum, incidit, & discutit, modicae acerbitatis particeps, eoque minus stomacho quam absynthium conuenit: iecoris & lienis obstructiones discutit: menstrua & urinas pellit, potui datum: rigores febrium extrinsecus infricatum minuit: tineas intestinorum occidit. Uitex, in officina agnus castus uocatur, acris & astringens: Uitex, agnus castus. praesertim eius folia & semen, digerunt, extenuantque: hoc frixum, potumque flatus discutit: uenerem cohibent illa substrata, sicut etiam flores idem prestant. Ceterum semen, tum esum, tum in potu sumptum, iecur & lienem induratum emollit, obstructa aperit, menstrua urinamque promouet. Calamintha, acris & paululum amara: Calamintha. abstersoria tum per se in puluere sumpta, tum ex mulsa pota totum corpus siccat, & digerit, sudoresque mouet. Origanum, incidit & extenuat. Origanum. Tragoriganum etiam astringit, bilem potu educit, urinam ciet: menstrua trahit: ex melle peripneumonicis, & tussientibus confert. Thymis. Thymus, purpureo, aut albo flore praeditus, inciditt decocti ipsius ius potum, crassa ex pectore & pulmone expurgat: precordiorum inflammationes, lumborum, lateris, & thoracis dolores discutit: Oenanthe. urinam & menstrua ciet: foetum pellit, & ulcera expurgat. Oenanthe, quae uulgo in officinis Filipendula uocatur, urinam citat: eius stillicidio medetur: renumque tum calculis, tum doloribus: stomachi inflationes discutit. suspiriosis, aliisque ex frigido humore contractis affectibus prodest. Sabina, acris, & amara est, astringit, ualide digerit, & extenuat: Sabina Menta. menstrua citat, imo sanguinem etiam per urinam mouet: foetum uiuum interficit: mortuum educit. Extrinsecus admota, ulcera putrida, & contumacia, atra, & sordida, cum melle expurgat: carbunculos discutit. Menta, tenuis, acris, & nonnihil amara acerbaque existit: hinc uenerem incitat: lumbricos necat: sanguinis sputum cum posca sumpta reprimit. Dictamnus Pule gium. Dtmnus, & pulegium, eisdem utrunque prodest, nisi quod hoc magis extenuet, illud autem proprie ad partum accelerandum ualeat: alias ambo crassos, & uiscosos humores ex thorace, & pulmone educunt: menses mouent. Dictamni loco pulegium conuenit. Polium maius, amarum & acre est: Polium maius Polium minus Centaureum minus. uiscera omnia obstructione liberat: menstrua & urinam ciet: foris adhibitum uiride magna uulnera glutinat, praesertim fruticosum: siccum in puluerem redactum ulcera maligna fanat. Polium minus, acrius amariusque priore est, eoque antidotis accommodatur. Centaurei minoris, folia acria, simul & paulum sunt astringentia: decoctum eorum in coxendicum doloribus per aluum iniectum biliosa, & crassa expurgat. Succus eius potus iecoris obstructiones aperit: duratum lienem emollit, menstrua, & foetum euocat, etiam extrinsecus impositus. Ex melle oculis illinitur. Frigidae In Primo, Siccae In Secundo. Fumaria, non adeo frigida, neque caloris prorsus expers est ut queacris, amara & nonnihil acerba quoque sit. Fumaria. Ideo decoctum eius iecoris obstructiones aperit, bilem & adustos humores expurgat: cum myrobolanis, sena, lactis sero, uuis passis sanguinem puriorem reddit: per se urinam biliosam copiose educit: roborat uentriculum, iecur & cetera uiscera. Syrupus & liquor stillatitius inde parantur: qui flauam bilem, & melancholicos humores educunt. ideo succurrunt quartanis, & aliis biliosis febribus. Item pruritui, scabiei, serpigini, leprae, elephantiasi, & morbo gallico. Lapathum, moderate discutit, oxylapathum autem tum dissipat, tum paululum etiam repellit. Lapathum. Semen eius uehementer astringit: unde etiam intestinorum tormina, & alui profluuia sanat, praesertim oxylapathum. At Hyppolapathum imbecillius existit. Frigidae Et Siccae Secundo. Plantago, uariis pollet facultatibus: Plantago. folia astringunt, & detergunt leuiter: extenuant magis: refrigerant minus. Decoctumillius intestinorum torminibus conuenit. exiccata adustaque san guinis profluuio: omnibus fluidis uitiis, & externis ulceribus accommodatur. Semen & radixidem praestant, nisi quod magis siccent, minus refrigerent: haec autem spissat: illud extenuat, ideo decocta ipsorum iecoris, & renum obstructionibus conferunt: nec non radices ipsius manduntur ad dolores dentium, & collutionibus incoquuntur. Halisma seu plantgo aquatica, abstergit paululums toque de coctum eius renum calculos commminuit. Halisma. Frigidae Secundo Excessu, Humidae In Primoseris, latinis intybus domesticus, & syluestris dicitur: Seris. haec utraque species, etiam duplex est: hortensis nempe una, latis foliis, communiter endiuia uocatur: altera angustis, que uulgo scariola quasi seriola nuncupatur, syluatica, cichorium appellatur: eius una differentia latior est, & in hortis quoque colitur: quae etiam scariola dici solet: quod domesticae similis existat: altera minoribus foliis, utraque intybi species, praesertim quae siccae & frigidae temperaturae secundo excessu existit, etiam humorem copiosiorem habet adiunctum, astringentis naturae particeps, subamara, calidis iecoris affectibus idonea: oscula uenarum eiusdem expurgat: uiscus ipsum corroborat: frigidas intemperies non magnopere offendit, sicut alia frigida, astrictionis, & amaritudinis expertia. Ad haec iuuat etiam intemperies solas, tum per se tum aliis humoribus admistas: ex melle quidem illos per urinam educunt: inpotu autem aridae inspersae idem prestant, sicut etiam decoctarum ius. Quod si obstructum sit iecur, non autem calida lalaboret intemperie, ex uino albo cum iis, quae urinam mouent, utiliter bibuntur. Mathetes, Quid aliud de intybi speciebus mentione dignum habes? Geron, Omnes peculiariter iecori conueniunt: primo quod obstructionem aperiant, ut pote amarae: deinde quod leuiter astringant: tertio quod refrigerent. In aqua inter cutem, cui adest calor, intybus, scariola, & cichorium commendantur: eo quod refrigerent, corroborent, & obstructionem tollant, abstergantque. Succus ipsorum, tum recens, tum siccatus, sicut etiam folia ipsa arida, tusaque, & potui inspersa, aut decoctarum ius in potione datum auxiliatur: Chondrilla. Chondrille, uulgo pes leonis, species cichorii est, & idem fere potest, cauenda autem lactuca syluestris, & hyeraceum, quae lacte turgent: nullam enim familiaritatem cum iecore obtinent. Frigidae Et Humidae In Secundo. Lactuca, somnum conciliat. Lactuca, cruda uel elixa somnum inducit uesperi commesta. Extrinsecus inflammationibus calidis, nec non Erysipelatis leuioribus, non magnis auxiliatur. Semen eius geniturae profluuium potu cohibet, & libidinosa insomnia impedit. succus eius caliginem oculorum discutit: adustiones cum lacte mulierum restinguit. Frigidae In Tertio, Humidae In Secundo. Portulaca, austera est modice, eoque comesta dysenteriam, muliebre profluuium, & sanguinis reiectionem iuuat: Portulaca ad dysenteriam. biliosas, & senteriam. calidas fluxiones repellit, & immutat. Extrinsecus ori uentriculi, & praecordiis imposita, aestuantes in febri hectica adiuuat: necnon mitigat: mammarum, & podagrae inflammationes stuporemque dentium tollit egregie. Frigidae Et Siccae In Secundo. Oxalis. Oxalis, seu acidula, uulgo acetosa leuiter astringit, sicut omnes aliae acidae herbae. Decoctum ipsius contra dysentericos, coeliacos, & stomachicos bibitur. Radix trita potaque ex uino arquati medetur: Solanum. calculis renum conuenit, & menstrua ciet. Solanum, hortense, & esculentum dictum astringit, & refrigerat secundo ordine, recentiores quia strumas resoluere affirmant, diuersas genere, ac subtiles partes ei tribuunt. Frigidaein Tertio, Siccae In Secundo. Alterci, tres sunt species. Altercum graece hyosciamus. prima florem, & semen habet luteum, altera purpureum florem, & nigrum semen, tertia alba est, tum flore, tum semine, reliquis innocentior. Omnium usus, usus magis extrinsecus est, quam in corpore: nam quoduis genus doloris mitigant. Mandragora, frigida in tertio, sicca in primo estt due ipsius species reperiuntur: Mandragera. nempe mas & foemina. in Italia ualde frequens. Inueniur etiam tertia eius species, quae Morion dicitur, nullus eius praecipuus usus est. Frigidae In Quarto. Cicuta, torporem inducit, & altissimum somnum comesta, quod in multis uidere licet: Cicuta. ubi efficatior est, mortem adfert. Mathetes, Quae ponderum ratio in herbis istis usurpandis conuenit? Ponderum & mensurarum ratio in singulis herbis ad medicamentorum formas acconimoda datis. Geron, Ad lauacra sane, siue recentes, siue siccae ille existant, fasciculis, uel manipulis pluribus adduntur: in clysteribus autem manipulo uno, uel duobus: in decoctionibus, dimimas acconimoda dio, uel tertia eius parte: ubi minus idoneae, uel admodum efficaces, uel integrae fuerint. In pulueribus autem ad caput, cor, stomachum, aliasque partes inscriptis, drachmae instar usque ad semunciam, uel unciam praescribuntur: quo pondere etiam tussilago sicca, in suffimigiis contra tussim, & folia rorismarini, ladi, costi & origani adhibentur. In antidotis colicis, nephriticisque, & pulueribus cordi, & capiti, aut uentriculo, uteroue idoneis, drachmae semissis pondere ad semunciam usque adduntur. In summa nunc maior, nunc minor herbarum quantitas, pro natura uel magnitudine remedii, siue illae aperiant, siue abstergant, siue gratae, uel ingratae sunt, adiungi debet. mercurialis autem, brassica marina, thymelaea, & chamelaea, in solutoriis medicamentis recentes magis quam siccae conueniunt, sicut etiam in uenereis, eruca, & mentha, siccae uero ad flatus discutiendos urinasque mouendas, & humores extenuandos. Flores Stirpium Calidi Et Sicci Temperati. Flores herbarum Stechas Arabica. Stechados, summi apices, hoc est flores in officinis stechados Arabici, amari, leuiter astringunt extenuantque, abstergunt, uiscera obstructione liberant: eoque etiam totum corpus corroborant. Syrupus ex herba ipsa additis odoramentis, uel sine illis paratur: nec non conditum ex floribus ipsius, & zaccaro, capiti, uentriculo, & utero accommodatum. Lutea seu uulgo citrina staechas, qui flos est inodoratus & insipidus, mulierum genis ornandis, rubrisque efficiendis conuenit. Radix eius admodum acris est, & astringens: ex mulsa cocta, pulmonis uitiis & iecoris affectibus auxiliatur: praeterea menstruis purgandis utilis. Calidi Et Sicci In Primo. Buphtalmi, uulgo crispulae herbae flores acrius, uehementiusque discutiunt, quam chamaemeli: Buphtalmi. ob quod cerato misti duritias discutiunt. Meliloti. Meliloti ueri flores nonnihil tum astringunt, tum discutiunt, magisque calidi sunt, quam frigidi. Chamoemoeli, rosis tenuitate quidem similes sunt, calore uero oleo: Chamaemeli. eoque discutiunt, laxant, & rarefaciunt. Decoctum eorum, febres citra uiscerum inflammationem ortas concoquit, discutit, ac resoluit: praesertim quae ex cutis densitate, & humoribus biliosis proueniunt: praecordiis gratissimi, lassitudini conferunt: dolores sedant: tensa remittunt, & resoluunt: modice indurata emolliunt: densata rarefaciunt. Calidi In Primo, Sicci In Secundo. Croci concoquunt, & nonnihil astringunt: Croci. facultatem uitatalem tum intus, tum extra medicamentis cordi idoneis adhibiti corroborant. nimius eorum odor capitis dolorem adfert. Calidi Et Sicci In Secundo. Cariophylorum, iecur, cor, & stomachum corroborant: Caryophylorum. uenerem augent: quatuor scrupulorum pondere cum lacte ante assumpti. Erica flores strumas discutiunt, aliasque duritias per halitum digerunt, dissipantque. Ericae. Genistae seu spartii, aluum soluunt: Genistae. succus uirgarum ualenter extrahit: herba ipsa arida, & in puluerem redacta in uino maceratur, potuique ad aquam inter cutem eliciendam datur: nec non puluis cum uino ad idem bibitur. sicut etiam lixiuium ex ipso, & uino paratum eidem confert. Rorismarini, emolliunt, digerunt, incidunt, & abstergunt. Rorismarini. Conditum ex eis, & zaccaro paratum, conserua anthos officinis dicitur, uentriculum corroborat, & utero accommodatur. Conserua antbos. Herbae, & radicis eius succus melle mistus, hebetudinem oculorum a crassis humoribus ortam emendatur: decoctum eius regio morbo siue arquato auxiliatur. Iunci odorati. Iunci odorati, qui uulgo squinanthos dicitur a graeco σχοίναν¬ θος, flores hodie ad nos non adferuntur, aut ualde raro, sicut etiam Galeni tempestate: quia cameli eos depascuntur, sunt autem illi similes, floribus arundinis. Radix, uel caulis magis quam flos probatur, nisi is collectus statim adferatur, nam uix annum durare potest. Galenus in Theriaca etiam non floribus, sed caule & radice usus est. Hodie solae palee, & radices uenduntur: non tamen negligendae sunt: Squinanthi caulis & radiae in offecinis habentur, non autem flores. quia iniuriis tempestatum, & nauigationum resistunt. Plerunque autem caulis, & radix in offcinis adulterantur: modice astringunt, extenuantque. ideo urinas, menstrua proliciunt, siue intus potu assumptae, siue in fotu adhibitae, adhaec iecoris, stomachi, & uentris inflammationibus conueniunt, in omnibus partibus, his maior, illis minor astrictio percipitur: eoque medicinae ad sanguinem coercendam dicate miscetur. Luhi salictarii, obstructiones uiscerum soluunt: Lupuli flores. serapium inde confectum, & aqua stillatitia febribus conueniunt. Amomi, hoc est flores pomi Hyerosolimitani: Amomi. quia raro & parce admodum, sicut etiam tempore Galeni ad nos feruntur: acorus eadem facultate preditus, in uicem illorum substitui potest. Acris loto Amomi. Quidam illud, uuam odoratam, alii aliud esse, prodiderunt. Nardi Italicae, uulgo lauefidulae, frigidis cerebri affectibus, conuulsis, & resolutis conueniunt: Nerdus Italica. uentriculum frigidum corroborant: iecur obstructum liberant: lienis infarctus aperiunt: uterum calefaciunt: urinam, menstrua, & secundas educunt. Aqua ex illis destillatur, oleumque conficitur, quod circulatores illi, & circumforanei medici loco olei spicae nardi contra stomachi frigidam intemperiem porrigunt. Calidi In Secundo, Sicci In Tertio. Chamaepitheos, flores idem quod herba ipsa efficiunt. Chamaepithis. Flores zambaci seu Iasmini. Flores zambaci seu Iasmini similes uiolis syluestribus, odorati que incidunt, aperiunt, relaxant: ex quibus oleum fieri solet, quod Arabes Iesminum, & Zambach uocant. Calidi Et Sicci In Tertio. Periclymini, incidunt, urinamque mouent: Periclymini. diutius poti, sicut etiam fructus eius, & folia, urinam sanguinolentam cient: lienosos & difficulter spirantes drachmae unius pondere cum uino assumpta iuuant. Epithymi, & chamedryos flores superius sunt explicati. Epithymi. Oenanthae. Oenanthae officinis labruscae flos, fructus est uitis syluestris, & florescentis: astringit, & stomacho familiaris. Uiolae luteae, abstergunt, extenuant, presertim sicciores. Uiolae luteae. Decoctarum ius menstrua prouocat: Keyri Buglossum. secundas, & partum mortuum educit, abortumque facit. extrinsecus ex copiosiori aqua admotum inflammationes, & ulcera difficilia sanat. Calidi Et Humidi, Temperate. Buglossi & cyrsii seu boraginis, corroborant, unde serapium ex ea, & aqua stillatitia parantur ad febres, humoresque adustos: nec non conditum ex zaccaro: quod in officinis uulgaribus conserua cordialis uocatur. Betonicae, flores superius expositi sunt. Betonicae. Serapium ex eis contra frigidos capitis affectus paratur. Frigidi Et Sicci In Primo. Rosa. Rosarum, astringunt, corroborantque uires tum uitales, tum animales. Recentium diluta, aut decocta aluum soluunt, exiccati astringunt: fluxiones siccant. Condita ex ipsis, serapia & aqua stillatitia quoque fiunt: sicut etiam zulapia. Frigidi Et Sicci Secundo. Anemonae. Anenionae, parui, purpurei plurimum, aliquando lactescentes, nonnunquam albidi eandem uim habent, quam herba ipsa, extrahunt humores, & ora uasorum aperiunt. Frigidi Et Sicci Tertio. Punici, id est mali uulgo granati dicti flores astringunt, sicuti etiam fructus. Punici. Frigidi Et Humidi Primo. Uiolae. Uiolae purpureae flore, aquosi, ac emollientes, feruidos acresque humores temperant, leniunt, siccam exustamque bilem subducunt, & dolores capitis inde ortos consopiunt, somnumque accersunt. Recentes in aqua calente macerantur, & serapium ex earum diluto, uel succo, deiiciendae alui efficax, sicut ex rosis paratur: daturque unciarum quatuor, aut quinque instar: uel minore mensura, in pleuritide magno successu: siccessentes pulmones humectando recreat, eorumque exasperatas uias leuigat: interdum acetum eis ad febres ardentissimas admiscetur. Siccae uiolae minus refrigerant, & humectant: iecoris obstructiones aperiunt: regio morbo succurrunt: inflamationes discutiunt, zulapii, aut serapii formula assumpti. In puluerem redacti drachmae pondere, ex galli gallinacei, uel pisorum modice coctorum iure, etiam uentrem subducunt, paulo ante cibum dati. Frigidi Et Humidi Secundo. Nympheae, officinis nenupharis flores dicuntur, aqua destillatitia fronti, uel naribus admota, capitis ex bile dolorem lenit: Nymphea Nenupharis. somnum inducit, omnemque ardorem extinguit. Serapium ex ea febribus pestilentibus & acutis: pectorisque, columellae, gutturisque uitiis aptissimum. Conditum ex ea factum cum zaccaro semunciae instar somnum affert: item unguentum inde paratum cordis regioni, instar epithematis, cum opus est, ad refrigerium illinitur. Mathetes, Quod pondus flores herbarum exigunt? Pondus. Geron, Recentes, cum refrigerant, humectant & soluunt, in serapiis, apozematis, decoctisque aliis, sicut in clysteribus, dimidios pugillos, uel integros, uel duos, uel tres, uel plures. Hi enim parum efficaces sunt, nisi copiosiores iniiciantur. sicci in pulueribus cordi, capiti & stomacho addictis, nec non in conseruis, unguentisque, scrupuli pondere, usque ad drachmas duas ponuntur. Semina Calore Et Frigore Temperata, Sicca Autem Secundo Ordine. Lentes, ualenter astringunt, corpus desiccant: Lentes. uentrem sistunt: sed decoctum earum resoluit: ideo ipsarum iuris prior aqua abiicitur, ubi retentionis causa adhibentur. Palustris autem lens frigida & humida secundo ordine, tumoribus podagricis, igni sacro, commode cum polenta adhibetur. Calida In Primo Humida Et Sicca In Medio. Lini, semen medici loco foenugraeci usurpant, quo tamen illud temperatius est. Semen lini. Hippocrati commestum aluum sistit, recena potum ad dolorem lateris optime facit, & refrigeratorium quiddam habet. Ex oleo & aqua decoctum, uel ipsius oleum confectum, ad neruorum conuulsiones, duritias, articulos contractos, haemorrhoidas, condylomata ani, neruorum dolores, foeminarum locos induratos ualet. Ex lixiuio coctum, parotidas dissoluit. Calida In Primo, Sicca In Secundo. Lupini, si natiua manet amaritudo, extergendi digerendique uim obtinet. Lupini seraen. Decoctum eius, & linctus ex melle, lumbricos necat: cum ruta & pipere, iecur & lienem expurgat: cum mirrha & melle, menses ac foetum locis subiectum elicit. Foris applicatum, uitiligines, achoras, exanthemata, ploras, gangraenas, ulcera maligna iuuat: farina ipsius sine rosione digerit: choeradas & phymata discutit: Coriandri. summatim, eadem que decoctum, potest. Coriandri, in quibus parum calefaciendum, magis autem sic candum est, conuenit, ut in puluere ad caput, & uentriculum, sicut in tragematis a cibo sumatur. Quia uero exhalationes ad caput excitat, aceto macerari debet. quod seplasiarii praeparari dicunt. In uertigine & doloribus capitis, ex consensu factis uitare prorsus oportet. Erui, uulgo orobi, semen amarum est, incidit, extergit, atque obstructiones uiscerum expedit. Erui. si sumatur copiose, sanguinem per urinas euocat. ex linctu cum melle crassos pulmonis thoracis que humores educit. cutis asperitatem laeuigat, pruritum, lenticulas, maculas & ulcera, cum melle detergit. Apii semen. Apii satiui, petroseleni uulgo, adeo calidum est, ut & urinas, & menstrua moueat, flatusque discutiat. Tale est hyposelini etiam, seu magni apii semen. uerum petroselinum non habemus: quod uulgo sic appellatur, apium satiuum est: possumus autem ueri petroselini loco apio nostro uti. nam ambo easdem uires obtinent. Uenenis resistunt, & dolores internos sedant, quod super tecta & templa nascitur, acre est, sicuti Galenus quoque sentit. Apii semen ut radix, secundo ordine calefacit, tertio siccat, uenarum, arteriarum, & renum obstructiones, detergendo, extenuando discutit, flatus dissipat, comitialibus, grauidis & foetui inimicum. Erucae, calefacit euidenter, semenque auget, uenerem excitat: Erucae. uentris tineas enecat: lienem consumit: capiti etiam dolorem in fert, praesertim si quis ipso solo uescatur. Fenu graeci. Fenugraeci, inflammationes minus calidas, magis autem duras, digerendo curat: feruidas irritat. admiscetur etiam decoctionibus, & medicamentis pectori conuenientibus. Caeterum aluum duram emollit, & intestinorum dolores mitigat. Calidaet Sicca In Secundo. Lauri. Lauri, ex baccis oleum & electuarium fit, non nisi frigidis morbis conueniens. In eclegmate tuto cum melle difficultati spirandi, & rheumarismo thoracis, prosunt. Hederae, corymbi, seu semen, urinas prouocat, & serapiis quae aquas ducunt, admiscetur. Hederae. Faeniculi, idem praestat, quod herba & radix, sed ualentius. Faemiculi. Urticae semen. Urticae, discutit, extenuat crassos, & uiscosos humores ex pectore, & pulmone euocat, uentrem subducit, detergendo & titillando, non purgando. Gangrenosa & cancrosa, queque in totum exiccari leniter postulant, ea commode persanat, dissipat, cum alios tumores, tum phymata, & parotidas: ipsius decoctum uenerem languescentem excitat. Halicacabum al kekengi uulgo. Halicacabi, fructus rubentes renes, extenuante, detersoriaque facultate ualide expurgant, urinamque summe prouocant, sic ut aluum non excitent. Calidaet Sicca In Tertio. Ameos, semen subamarum, & acre existit, eoque digerit, & prouocat urinam. Ameos semen. Anisi, urinam mouet, ac digerit, flatusque uentris discutit. Anisi. Nasturcii, adurit. Nastureii. miscetur remediis, quae asthmaticis exhibentur: crassos succos incidit: herba arefacta semini aequalem obtinet facultatem. Uiticis. Uiticis, uulgo agni casti, adeo calefacit, ut capiti dolorem gignat: sin autem frigatur, minus illud tentat. Quomodocunque autem sumptum, flatus discutit, ueneremque compescit: sicut herba ipsa tum esa, potaque, tum substrata, castitatem parit. Cyminum. symini, urinam mouet, flatus discutit, sicut anisi, foeniculi, carui, adhaec etiam nonnihil astringit: coctum, illitumque ex oleo & hordei farina, tormina, inflationesque discutit. Melanthii, officinis nigellae, aromaticum & nonnihil acre est, eoque piper aliud appellatur: Melanthii. id non nisi satum crescit, quod autem in tritico inuenitur, pseudomelanthion est: uerum extenuat, flatus discutit potum: uteri, & stomachi uitia emendat: menstrua prouocat: rectam spirationem iuuat: lumbricos tum esum, tum foris admotum enecat. In ulceribus autem renum uesicae, & uteri non confert ob acrimoniam: in lintheo autem adhibitum, & continue olfactum destillationes sanat: clauos, lepras, atque myrmecias extrahit. Geseli. Seseleos, uulgo sileris montani semen, hoc est Massiliensis, nam aliud ad nos non conuehitur. Inuenitur Parisiis, Monspessuli, & alibi, quod est Peloponesiacum & Aegyptiacum. Massiliense uero praecellit: proximum huic, quod in montibus calidis, & siccis nascitur. Quando autem in compositionibus seseli citra adiectionem ponitur, Massiliense intelligi debet: optimum medicamentum est, in discutiendis flatibus: urinas mouet, extenuat: eoque commitialibus, & orthopnoicis opitulatur. Staphidisagriae, quae est herba pedicularia, semen acre est uehementer, ut ex capite pediculos purget. Pedicularia herba staphisagria. Item abstergit ualide, ad scabiem accommodatum: nec non urendi uim obtinet. Napi, contra uenena antidotis miscetur: Napi semen. decoctum eius purgationibus foeminarum, & uesicae conuenit, menstrua & urinas prouocans, sed non ubique nascitur. Cardamomi, semine carent officinae: Cardamomum. eius loco utuntur uariis seminibus odoratis: quorum primum Cardamomum maius: secundum, nigellum, melanthii genus: tertium, granum paradisi nuncupatur: quae omnia neque Graecorum, neque Arabum cardamomum existunt. Arabum respondet sinapi. calefacit, discutit, lumbricos necat: scabiem ex aceto sanat: ex uino sumptum renibus & urinae difficultati medetur. Dauci semen. Dauci, tria sunt genera, primum Italicum, quod syluestrem pastinacam imitatur: alterum Creticum, quod legitimum est. Id crescit etiam in Delphinatu. folia foeniculi habet, & radicem ualde odoratam: huius loco pastinaca syluestri uti possumus. Tertium coriandri foliis apparet: omnia uenerem irritant, quanquam syluestris semen flatu careat, eoque urinam, & menstrua ciet, commune officinarum, species quaedam syluestris pastinacae existit. Quodlibet adeo menstrua promouet, ut etiam secundas, foetum que pellat, & strangulatum sedetu, calculosque expellat, foris impositum multum discutit, & oedemata dissoluit. Cedri, baccae id quod arbor, efficit. Cedri baccae. Calida Et Sicca In Quarto. Sinapi, adeo calefacit ut exculceret. Sinapi. sinapismus, & oleum ex eo parantur: lienis tumores, omnesque dolores ex alto in summa trahit: tulum, ori quouis modo inditum pituitam e cerebro ducit. Piperis, album, & nigrum eiusdem sunt arboris: Piparis tria genera Diatrion piperion. album, granum ueluti omphax immaturum est: longum arboris nuper germinantis est: hoc flatuosi spiritus crassitudinem soluit, & quae in praecordiis haerent, ad uentrem inferiorem depellit, & concoctioni ciborum subuenit: si huius copia non est, optimo utendum: id uero fuerit, quod pondere praecellit. Ex omnibus medicamentum diatrion piperion dictum, paratur. Thlaspi, rubrum, acutum, & latum est: Tblaspi. acre adeo, ut internos abscessus potum disrumpat: menstrua prouocet, & foetum occidat: per aluum infulum sanguinolenta euacuans, coxarum morbis prodest, bilemque supra & infra acetabuli mensura potum efficaciter educit. Calidaet Humida In Secundo. Ocymi, seu basyliconis semen cor exhilarat: Ocymi. eius defectionem tollit: unde cardiacum etiam Graece uocatur: humidum stomachum corroborat, refocillatque. Frigida Et Humidain Secundo. Psyllii, ad multa utile reconditur. Psyllii. nam ad humores incrassandos, ad inflammationes refrigerandas, calidas defluxiones prohibendas, sitim extinguendam, linguae, gutturisque scabritiem leuigandam in ardentissimis febribus utimur. Item semina peponis, uulgo citrulli dicti, melopeponis, cucurbitae, cucumeris esculenti, abstergunt: menstrua, & urinas mouent. Frigida Et Sicca, Ordine Secundo. Intybi agrestis, ualidiora sunt, quam satiui. Intybi agrestis. uniuersa ea feruo40 rem sanguinis, & aliorum humorum leniunt, ac ueneris appetentiam extinguunt: uiscera praesertim iecur obstructione liberant: biliosamque materiam in illis collectam discutiunt, uiuidumque faciei colorem restituunt: eo quod amara sint, & detergentia. Praeterea stomachum, magis autem iecur, & renes astrictione quadam corroborant. Cichorii uero semen adeo est salutare, ut etiam si assiduo uel edatur, uel bibatur, nihil incomodi adferat. Frigidaet Sicca Secundo. Solanum. Solani, uesicatorii semen quod graeci ἀλικάκαβον, Arabes alka kengi uocant, urinae ciendae efficax est, misceturque medicinis, ad iecur, renes & uesicam idoneis. Solani somniferi, satiui, semine officinae carent, sed alio simili uiribus propemodum utuntur: Solanum somniferum. egregie urinam prouocat, renesque ualide purgat, & somnum inducit. Uerum solanum somniferum, quale Dioscorides describit, raro inuenitur. Eius radicis cortex ex uino drachmae instar potus, somnum accersit, papaueris succo imbecillior. furiosum solanum uenenatum est, nec non hortense: immoderatius assumptum, mentem perturbat. Papaueris, albi & nigri idem potest, uerum albi familiare magis est, dolores obtundit, & somnum mediocriter conciliat. Papaueris semen. Frigida Et Sicca In Tertio. Cicutae, astringens est, & uenenosum. Cicutae. porro internis remediis non additur: in externis, liberius: ubi stupefacere oportet, ut in mammis indurandis. Myrti, astringunt: Myrti. pulueribus, cataplasmatis, fomentis, clysteribus, & balneis similibus additur, Granum tinctorium, astringens & amarum est, leniter exiccat, magna uulnera glutinat: Granum tinctorium. potu sumptum ex ouo recenti cum pari thuris pondere ad abortus cauendos singulariter conuenit. Est autem neque granum, neque semen, sed uesicula quaedam, qua continentur oua paruorum insectorum. nam si non aceto extinguantur, abeunt in papiliones rubros. Nascitur ea tantum in foliis, uel caule, uel trunco, uel radice, quod ualde sit humida, priusquam glandem ferat. In sanie huius grani recentis sericum tingunt pro Arabica confectione Alkermes. Frigida Et Humida, In Tertio. Alterci, semen quod graece ὕοσκυμὸς dicitur, stuporem inducit, & colicis medicamentis admiscetur. Alterci semen. Mathetes, Quod pondus semina postulant? Geron, Non idem omnia: Seminum pondus. ut quae non unius nature sint, neque similes ad affectus prosint, neque eadem forma remedii usurpentur. Semina calida maiora. Nam alia sunt calida maiora, ut anisi foeniculi, carui, cymini: alia minora, ut dauci, apii, ami, amomi. Minora. Semina frigida maiora. sic etiam haec maiora frigida, ut curcurbite, citreoli, melonis, cucumeris: illa minora ut portulacae, intybi satiui, intybi erratici, lactucae. Minora. Temperata. adhaec quedam sunt temperata, ut masue, altheae, lini, bombacis: his proxime accedit semen lini, & foeni graeci, sed hoc paulo calidius illo existit. Seminum calidorum pondus. porro ex calidis quae magis grata, in tragematis a cibo sumenda sunt, ut anisi & foeniculi pondere drachmae unius, uel duarum, praescribuntur: quae uero minus odore, uel gustu placent, ut cumini, seseleos Massiliensis, carei, ameos, drachmae semissis instar, ad integram usque adiungi possunt. Acria semina. Acriora uero, ut rutae agrestis, nasturcii, thlaspi, synapi, crucae, scrupuli pondus ad drachmam usque internis remediis imponi licet: in externis autem duarum drachmarum instar usque ad unciam. Haec etiam in decoctione, siue intus, siue extrinsecus adhibeantur, copiosiora quam in puluere esse debent. Intro quidem in decocto drachma una, uel duae, uel tres: extra uero drachmae tres usque ad sescunciam dari possunt, ut in remedio, ad alopeciam seminis thapsi uncia, olei librae admisceri solet. Semina ad urinam ciendam efficacia quo pondere solutoriis ad dantur. At semina que ad urinam ciendam offeruntur, a drachme unius pondere, ad tres, uel quatuor usque exhibentur, sin autem solutoriis medicamentis addantur, ut uel humorem extenuent, uel medicamentum deducant, scrupuli unius pondere ad drachmam tantum adiicienda esse dicimus, ne deriuando ad renes, soluentis medicamenti uim impediant, ut aperientia solent, largiore pondere admixta. In arteriacis etiam scrupuli instar, uel summum drachmae pondere tantum imponi debent, ne fluxionem acrimonia sua excitent. In remediis ad tussim dicatis, eodem etiam pondere tantum admittuntur, ne pituita in pulmonibus retineatur, uel ob acrimoniam quoque defluxionem humorum prouocent. Quod si polypodio, aut iis quae flatus pariunt, adiiciantur: pondus eorum ad drachmas duas augeri debet. Semina odorata. Semina odorata, ut cardamomum, grana paradysi, cubebae, piper, carpobalsamum, quae etiam fructus appellantur, idem pondus quod alia acria postulant. Mathetes, Quod pondus semina frigida maiora exigunt? Pondus seminum frigidorum. Geron, In remediis, quae refrigerant, humectant, & urinam cient minimum drachmarum duarum, summum unciae unius pondus requiritur. In pectoris auxiliis, drachmae semissis instar, uel ampliore pondere, ad drachmas duas, uel tres usque admiscentur. ln medicamentis solutoriis a scrupulo ad drachmam usque adducitur. At in clysteriis, semuncia, uel uncia ipsorum admittitur: ad insessus autem unciae duae, tres, quatuor, aut sex. Oleum quod ex eis paratur, magis in externis aliis remediis quam ipsamet adhibentur. Mathetes, Quo pondere minora frigida apponam? 40 Geron, In pulueribus scrupulus eorum ad minimum, ad summum drachma una, uel duae sumuntur. In externis autem remediis, quibus magis conueniunt, eo quod leui quadam astrictione refrigerent, siccentque, ceu amariuscula modice; drachmae semissis instar, usque ad drachmas quatuor. Mathetes, Quod aliis seminibus praeter haec pondus ascribis? Geron, In medicamentis narcoticis, & colicis, arteriacis, & iis quae inspissant, minimum drachmae semissis, summum drachmarum duarum, uel trium instar praesertim papaueris albi & alterci albi. Seminis papaueris & alterci pondus. nam haec magis familiaria nobis sunt, quam nigri utriusque: ob quod etiam copiosiora & crebrius assumuntur. In colicis tamen affectibus maiore pondere apponuntur, quam in aliis, sicut etiam cicutae semen: quanquam raro id interioribus medicamentis inseratur: cum siccum, astringens, & uenenosum sit. In externis remediis, quae astringunt, refrigerant, & stupefaciunt, drachmae instar, usque ad semunciam adiungi possunt. Mathetes, Omnium iam seminum pondera explicasti? Geron, Non, sed restant adhuc quaedam ex iis, quae superius odorata uocaui, ut semina myrti; Seminum adoratorum pondus. corymbi, henderae, & nuclei mali punici, si eos annumerare licet. Myrti quidem, in auxiliis astringentibus tum externis, tum internis minimo pondere drachmae unius, summo drachmarum duarum iniici debent. Peculiariter autem in externis capitis auxiliis, & iis quae uentrem astringunt, cataplasmatis, fomentis, & insessibus pro instituto, & forma remepii, pondus ab uncia augeri minuique potest. Similiter etiam de uinaceis, quae uuarum semina uocant, censendum est. Rosarum seminis pondus. Semina rosarum tum externis. tum internis remediis a drachma una usque ad duas imponuntur. Coriandri semen a semuncie pondere ad unciam imponere conuenit, ubi siccare, aut uim aliorum medicamentorum ad caput ducere oportet. Coriandrum quibus obsit. At in uertigine, & doloribus capitis ex uentriculi consortio factis, abstinendum censeo: aut certe drachmae unius, ad summum semunciae instar tantummodo, praescribendum, sic tamen ut aliis multis permisceatur, zaccaroque condiatur, exhalationis, quam ad caput mittere solet, uitande gratia. In exterenis remediis, a drachmis tribus ad unciam addendum erit. Granum tinctorum. Huc adnumerare licet etiam granum tinctorum, in pulueribus ad caput exiccandum minimum scrupuli unius, summum drachmarum duarum, uel trium instar praescribendum est: in medicamentis enaemis, & conglutinantibus a drachmis duabus, ad semunciam, uel unciam usque augeri potest, Mathetes, Qua mensura fruges; Pondus frugum. quae seminibus sunt proximae in usum adhibentur? Geron, Integrae pugillis, uel manipulis adduntur, tum externis, tum internis remediis. Ordei. In farinam autem redacta, pondere librae, aut selibrae, aut unciarum aliquot, si non ampla eorum quantitas requiritur ut farinae ordei, & amyli. Sin autem ampla, possunt etiam manipulis adiungi, ut in furfure siue tritici, siue ordei, fieri solet. Eadem mensura fenugrae cum, & semen lini, siue integra, siue in farinam redacta praescribuntur. Omnia uero praedicta, pro remediorum forma, & ratione augeri, uel minui possunt. In balneis enim & insessibus, siue integra siue confracta pluribus manipulis adduntur: in syrupis, decoctis, uel gargarismatis pugillo uno, uel dimidio: in clysteribus pugillo uno, uel duobus: in cataplasmatis farina librae unius, uel duarum instar admiscetur. Ad herbarum succos inspissandos donec mellis fiat crassities, imponitur quod satis est. uerbi gratia, farina ordei, uel amylum, in bechico, uel arteriaco medicamento, drachmae unius, uel duarum, uel trium instar imponi solet. Fructus Temperati. Nux pinea. Nux pinea, nuclei pinei, grecis σροβιλοι uocantur, boni ac crassi succi sunt: multum nutriunt, uiresque reficiunt, & facile coquuntur: pectoris ac pulmonis uitiis accommodantur: uulgo uocant hos pineas, Resoluunt & concoquunt pituitam: ad dolores capitis non conueniunt: quia illud uaporibus replent. Linctus inde fit, quem officinae loch de pinu appellant. Anatardus. Anacardi fructus cuiusdam arboris, qui figuram cordis habet: due sunt species. Tegumentum ualde gummosum est, quod facile accenditur: Gallice la schoselle de brisille dicitur: calidus & siccus est ordine quarto: serpiginem, impetiginem, & lepram pellit: sed non multo post locus affectus aqua ablui debet. Medulla eius non habet tantam acrimoniam, quantam cortex: ea potius quam corrice utendum. Si uero cereamus, altera eius species, sed minore pondere est recipienda. Amygdala alia dulcia, alia sunt amara: Amygdala quibus prosint aut noceant. illa nonnullis non temperata omnino; sed calida & humida in primo: haec sicca in secundo ordine uidentur. dulcia extenuant & abstergunt, atque uiscera purgant: ex pulmone, & thorace sputa educunt. amara autem magis abstergunt: meatusque uiscerum expurgant, aperiuntque: humores extenuant: crassos lentosque ex pectore & pulmone mire educunt: coli, & renum dolores ex similibus creatos persanant. Lac amygdalorum non omnibus prodest. At quia omnia amygdala ob pinguetudinem aestuosa sunt, eoque bilem comnouent: febricitantibus, aut certe iis, qui uentriculum habent biliosum, afferri non debent: quia in bilem conuertuntur: adhaec caput replent, neque lac, neque succus eorum illi prodest. Ordeum mundatum ex lacte amygdalino. Ideo ex cremore ordei, & lacte amygdalorum cibus liquidior in febribus parari debet, ut in Gallia solet. Uiridia integra cum inuolucro commesta bonum reddunt uentriculum: humidum & frigidum emendant. Uuae passae ad thoracis & iccoris affectus, speciali quadam facultate, uel ut ita dicam, a tota essentia ualent: Uuae passae Mixaria seu sebesten. modo acinis, qui frigidi & sicci, exutae sint. nam hi pectus astringunt, obstructionesque pariunt: ob quod medici huius temporis uuas passas Corinthiacas, absque acinis natas aegris praescribunt: quae aqua, aut uino elotae, trium unciarum uel etiam minori, uel duorum, aut trium cochlearium instar sumptae ante cibum, aluum mouent, & purgant. quae uero acinos adhuc habent, stomachum corroborant, & aluum a cibo integrae commestae soluunt. Quinetiam eaedem siue per se, siue cum pipere commestae caput leuiter purgant: nec non leniendo detergendoque thoracis & pulmonis affectibus probe subueniunt. Myxaria uulgo sebesten prunis similia, sed dulciora aluum soluunt: bilem subducunt: sitim restinguunt: linguae ariditatem & scabriciem tollunt: pectoris uitiis utilia: humida in primo ordine. Palmulae uulgo dactyli stomachum corroborant, quamuis difficulter concoquantur: Palmulae. cinis uice spodii usurpatur. Nuclei persicorum, & chrysomelorum seu precocium incidunt, extenuant, resoluunt, & digerunt: Nuclei persicorum. unde uiscerum obstructiones aperiunt: Nuclci chrysomilorum seu praecocium. renes affectos iuuant: haemorrhoidum dolores sedant: tum in cibo, tum potu ex uino assumpti. qui amari in hoc genere sunt, pius habent efficaciae, quam dulces. Ficus minus mali succi, quam reliqui fructus autumnales, commestae pariunt: Ficus. facile in corpus distribuuntur, & penetrant: eoque renum calculos expellunt: flatus gignunt, sed minus durabiles: abstergunt etiam & incidunt: thoracem praecipue purgant: tussi ueteri, diuturnisque pulmonum uitiis prosunt: arteriae asperae, & suspiriosis, seu anhelatoribus idoneae. Caricae Zizypha iuiubae Sirupus ex iuiubis. Siccatae, quae caricae dicuntur Auicennae sunt in primo ordine calidae: incidunt, uentrem soluunt: renes expurgant: iecori autem, & lieni inflammatis obsunt: sicut alia dulcia. At cum thymo, aut pipere, aut zinzibere, aut hyssopo, aut similibus incidentibus, longe ante cibum tam a sanis, quam ab aegris commestae obstructioni, aut scirrho iecoris ac lienis opitulantur. Extrinsecus tumores concoquunt, & discutiunt: magis autem cum farina triticea, si concoquere studeas: hordeacea, si magis discutere, cum cera, & rosaceo subacta: cicatricem ambustis obducit. Calidi Et Humidi In Primo. Zizypha seu serica, uulgo iuiubae sanguinem biliosum inspissant, densantque humorem tenuiorem, ad pectus descendentem Contra huiusmodi affectus etiam serapium ex ziziphis, & decoctum cum aliis quibusdam pectori accommodatis, conficitur. Calidi In Primo Sicci In Secundo. Cupressi germina, seu pilulae recentes & molles magna ulcera glutinant: Cupressi germina & pilulae. in duris corporibus intestinorum ramices iuuant, roburque partibus prae humore laxatis addunt. Iuglans contra uenena & pestilentiam. Nux iuglans ieiuno stomacho commesta, latos lumbricos pellit: cum ficu arida, uiginti foliis rutae, & grumo salis contra uenenum & pestilentiam mane assumpta ualet. Calidi Et Sicci, In Secundo. Nux muscata condita indica. Nux muscata, capiti, stomacho, & utero grata utilisque, maxime zaccaro condita recens, qualis ex India affertur, mane & uesperi ante cibum sumpta scrupuli instar. Glans unguentaria; Glans unguentaria. Arabes ben appellant, auellanae magnitudinis, alba & triangularis ut plurimum, & cortice tenui praedita: intus autem nucleum pinguem continet, fungosa & alba tunica contectum: Oleum balanium. ex quo oleum parari solet, quod balanium appellatur, aperit, mollit, & digerit. Calidi Et Sicci Intertio Caryop byllon stomacho & iecori conuenit, & cordi amicum: Caryophyllon cum cinamomo certare potest. uentrem constringit, & cibum concoquit: extenuat cum astrictione. Ideo iuuat cerebrum mirifice, omnesque partes naturales. nullum hoc est, praestantius: imo id etiam cum cinamomo certare potest, ne dicam illi quasi praeferri: uenerem quatuor scrupulorum instar cum lacte ante cibum sumptum auget: oleum ex eo, sicut ex cinamomo multo est efficacius. Carpobalsamum desideramus. Carpo balsami bona pars in officinis nostris seplasiariorum semen terebinthi est, cui respondet? Uaria sunt eius grana iuniperi aut cubebae. sed gustu differt. Quia uero carpobalsamum uerum haberi nequit, cubebae, uel grana iuniperi eius loco substitui possunt. Calidi Intertio Sicci In Primo. Iuniperi baccae Dioscoridi modice calefaciunt & astringunt: Iuniperi bacca. crassos glutinososque humores extenuant: stomacho utiles: ad pectoris uitia, tussim, inflamationes, & torminabibuntur: urinam & aquam inter cutem euocant: calculos expellunt: ruptis, conuulsis, & uesicae strangulatui conducunt: sed caput tentant: decoctum earum ex uino calculos expellit. oleum ex baccis fit longe praestantissimum, cuius guttae paucae ex uino potae, calculos e renibus pellunt: ore calidum retentum, dentium dolores tollit: si ex frigida defluxione contracti sunt: resolutionibus neruorum, extrinsecus adhibitum confert. Calidi Et Sicci In Quarto Ordine Incipiente. Piperis tres sunt species: Piper. longum, album, & nigrum. Longum ab aliis distinctum est: Album. Nigrum. album & nigrum ex eadem arbore proueniunt: ut, qui in nouis insulis nuper inuentis fuerunt, testantur. Si piper longum conteras, semina parua, longaque apparent, si flos id, aut piper perfectum sit, semine caret. Ergo perfectum piper, non flos, neque piperis eius nucamentum existit. album minus coctum, neque perfecte maturum est: eoque magis astringit, & stomachum confirmat. Iongum magis aptum antidotis, quam alia. Quamuis autem omnia piperis genera aduersus uenenum ualeant: tamen longum praecipue colice medetur: eo quod calefaciat, & crassos humores incidat. album raro apparet, nisi primo cor tice ablato: quanquam id ipsum a nigro fere nihil differat. Frigidi Et Sicci In Tertio. Malum citreum, seu malum medicum, ueneno aduersatur. Malum citreum Malum aureum seu arantium. Olim in usum non ueniebat, sed hodie & crudum, & zaccaro conditum in delitiis habetur. Aureum, uulgo arantium triplex: dulce, acidum, uinosum. Primum calefacit, alterum & tertium refrigerant: prout magis, uel minus acida sunt. Mathetes, Ad quid acida, uinosaque conferunt? Geron, Ad sitim febricitantium restinguendam. Nam dulcia talibus non sunt exhibenda. Limones uaria figura conspiciuntur: Limones. ex acido limonis succo serapium paratur, quod mirum in modum febribus contagiosis ac pestilentibus, nec non aliarum feruori restinguendo ualet. Aqua ex eodem succo stillaticia serapiis mixta, febribus acutis, & contagiosis mirifice succurrit: per se pota uentris tineas enecat. Idem succus unciae instar praestat. Caeterum faciem mulierum expolit: uitiligines, uaros & maculas tollit. Pruna damascena & ungarica, grandia, oblonga, & dulcia sunt, ut nostratia pleraque. Pruns. Dulcia aluum soluunt: & bilis feruorem restinguunt. Acida, ut Hispanica astringunt, & laedunt uentriculum. Fructuum pondera. Mathetes, Quomodo fructus appenduntur? Geron, Partim numero, partim pondere, partim utroque. Magni quidem & integri numero I. Ii. Iii. Iiii. Xx. uel Iiii. U. Ui. Uiii. Xu. Fructus grandes Partes fructuum Fructuum numeris in externis remediis. Xx. L. Notandum autem grandes fructus, quales sunt contonea, & punica, ad eiusmodi numerum non peruenire. Cum autem ex his partes aliquas tantum aliis reiectis in usum adhibemus, pondere illos metimur, ut cum scribimus carnes contoncorum, quibus cortex sit detractus grana, libra, uel corticis punicorum quadrans: in sinapismis etiam hi pondere adduntur, ut sinapis unciae, ficuum selibra, uel libra, quod longe tutius est, quam si numero hae appendantur: quia aliae maiores, aliae minores existunt. Nam si ficus sinapi non responderent, aequa proportione, cxulceratio excitari posset. Idem obseruandum in apophlegmatismis, ex ficubus uel uuis passis, & acribus medicamentis. Qui fructus ad uarios usus accommodantur, etiam modo uariant: atque ita pruna, myxaria, zizipha, & palmulae indicae, si ad refrigerationem, uel bilis immutandae gratia adhiberi debeant, ad paria duo uel tria adiicientur: si alui soluendae causa circiter paria uito ginti, quia non sunt in id efficaces. Idem numerus in uuis passis & ficubus conuenit. in soluendo quidem magnus: ad abstersionem uero leuem, uel calefactionem, minor. At in externis remediis, ut balneis, quibus abstergere, & resoluere instituimus, maxima copia nempe parium quinquaginta, ipsae imponi debent: quia imbecillas uires habent, & forma remedii eam postulat. Caeterum, fructus uentrem resoluentes abstergentes & emollientes decem, aut uiginti parium numero appenduntur, refrigerantes, & lenientes, ut pruna, zizipha, & palmulae Indicae, clysteriis ad inflammationes uteri, uesicae, & intestinorum decem paribus adduntur. In Clysteriis. Sic etiam dulciores fructus iis iniectionibus immittuntur, quae dolorem sedant, leniunt, soluunt aluum, abstergunt, & uermes deorsum trahunt. Simili numero astringentes: in clysteriis ad alui fluorem usurpantur: in iis autem quae immutant minore, ne obstructiones pariant. Abstergentes ad paria uiginti, aut triginta, aut quadraginta, solutoriis adiungi possunt: immutantibus, circiter quinque uel sex paria: decoctis autem, uel serapiis pectori idoneis mediocri numero. Mathetes, Cur abstergentes fructus copiosiores in remediis pectori dicatis, quam in immutantibus tantum statuuntur? Geron, Ut medicamenti uis seruetur donec ad pulmones peruenerit. Mathetes, Cur autempauciores quam in imutantibus? Geron, Quia si aequali numero puta uiginti, aut triginta parium ponerentur, nimium abstergendo uentrem soluerent, & ad partes superiores non peruenirent. Itaque in medicamentis, quae immutant temperies, fructus quinque parium numero: in iis autem que soluunt, decem, ut medius modus seruetur, poni debent, nempe uue passae, zizipha, myxaria, & palmule, horum fructuum interior caro seu medulla, quam barbari pulpam uocant hoc pondere, prdscribi debet. in electuariis liquidis opiatas uocant, soluentibus unarum passarum unciae duae: Uuaram passarum modus ac pondus. in eglegmatis, seu linctibus mediocris modus. Prunorum sucfructuum minorum pondus. In cataplasmatis iecori corroborando aptis, uel malacticis pondus ab unciis duabus ad se libram, uel libram usque augeri potest. Prunorum autem dulcium medulla, iis tantum medicamentis & electuariis, quae soluunt, acidorum autem, sicut & aliorum omnium astringentium qualia sunt, pira, poma, mala cotonea, trientis instar usque ad libram misceri potest. Palmularum medulla in medicamentis Hepaticis corroboratoriis, uel malacticis librae instar addi solet. Mathetes, Quod pondus minoribus fructibus & uuis passis corinthiacis, myrtis, uel oxyacanthe seu berberis, uel leitisci, uel balsami, uel terebinthi ascribendum putas? Geron, Nunc maius, nunc minus pro instituto, natura, uiribus & forma remediorum: plurimum autem a drachma augendum usque ad unciam erit. At fructus qui inter se compacti sunt, uel contusi, ut palmulae Indicae, pondere etiam, non numero penduntur, uuae passae utroque modo, Nam alias ex rosis drachmas, duas, uel tres, alias paria decem, uiginti, triginta, praescribimus. Hic referendum etiam est, quod Galenus capita papaueris tanquam fructus numero de signare consueuerit, ueluti legumina quoque puta cicera, lentes sabas, lupinos, erua, & phaseolos, si ad externa auxilia in farinam redigantur, pondere metimur. ad interna uero, ubi urinam ciere uolumus, manipulis, uel pugillis integra adhibemus decoctis. Radices Temperatae. Acanthi radix Brancae ursinae. Acanthi, uulgo Brancae ursinae, radix exiccat, leniter incidit & extenuat. Asparagi, abstergit, citra manifestum calorem, aut frigus: Asparagi. ideo renes, aut iecur obstructione liberat, dentiumque dolores sanat. Glycyrrbiza. Glycyrrhiza, dulcis, simulque leniter astringens, arteriae asperitatem, & uesicae scabriciem mediocritate temperaturae mitigat, urinae acrimoniam obtundit, sitim abigit, cum modice sit humida. Calidae Et Siccae Temperate, Uel In Primo Ordine Altheae radix. Altheae radix magisquam herbae ipsius folia discutit, extenuat, mitigat: Linctus ex althaea. difficiles affectus concoquit: quanquam etiam ex herba in officinis paretur cum odoramentis, & sine illis, contra pectoris & pulmonis uitia. At radicis decoctum ad tormina intestinorum, uentris profluuium, & sanguinis reiectionem conuenit, cum nonnihil etiam astringat. Uitis albae seu Bryoniae, abstergit, & desiccat inflammationes & durities pota mollit & discutit: Bryoniae radix. abscessus rumpit: lienes induratos liquat. Foris imposita ficubus scabiem, & lepram sanat: cum fenugre co autem lentigines, uaros, sugillata, & cicatrices nigras dissipat. Ari, Commesta humorum crassiciem mediocriter incidit, ita ut excreationibus pectoris accommodata sit: Ari. sed mitius dracunculo. Filicis Filipendulae radix Rubiae tinctorum Tamaricis Sarsa parilla Cinae radix. Filicis, latos lumbricos occidit, quatuor drachmarum instar ex mulla pota: foetum uiuum necat: mortuum expellit, cum amara sit: quia autem astrictionis paulum obtinet, ulcera desiccat citra rosionem. Oenanthae, quae filipendula dicitur officinis, astringit, stomacho utilis: quare etiam stomachicis medicamentis annumeratur. Rubiae tinctorum, acerba & amara, lienem & iecur expurgat, & urinas crassas, multas & interdum sanguinolentas promouet, quin & menstrua ciet, abstergitque mediocriter: proinde uitiligines albas cum aceto illita iuuat. Tamaricis, medicina est lienosis dicata praecipue: abstergit etiam, & incidit, leuiter siccans: cum aceto decocta prodest lieni in durato: sanat etiam dentium dolores. Calidae In Fine Primi, Siccae In Secundo. Sarsa parilla, radix longissima, ex India nuper importata, non dissimilis, glycirrhisae tenuissime rugoseque quandosiccatur, comlore inter croceum & cinereum praedita: gustu subamara, odore obscuro, aut prorsus nullo. Uncia eius in duabus libris aquae cocta, uini rubri turbidioris colorem refert, tenuemque essentiam habet, & summe prouocat sudorem. Decoctum eius cum tenui ui ctum potum, per dies triginta luem ueneream, plusquam lignum indicum sanat, prodest morbis articulariis, ulceribus, laxis ex pituita, & defluxione tumoribus: cerebri & capitis uitia emendat: iecur confirmat: lienem extenuat: incipientem elephantiasin discutit. Mathetes, Quo pacto autem radix ista decoquitur? Geron, Tres ipsius unciae prius purgantur, & in aqua tepida elota minutimque incisa, ligni guaiaci concisi unciae duae macerentur in aquae feruentis libris quindecim, ad horas uiginti quatuor in cineribus calidis, deinde coquitur, horis quatuor ad ignem lentum, ex carbonibus in nouo fictili probe aqua calida eloto. Postea additur uuarum passarum corinthiacarum sescuntia, glycirhisae rasae uncia & incoquitur donec tertia pars absumpta fuerit, postremo ubi paulum refrixerit, percolatur, & loco frigidiore seponitur. Ex hoc decocto, quotidie sumantur uncie sex aut septem, tam calide quam fieri potest, summo mane: tantundem horis tribus ante caenam potatur, inter prandia & caenam quantum libet. Si bis quotidie mane & uesperi sumi potest decoctum, citius absoluetur curatio, sed consulende uires & stomachi robur. A potu eger sudabit horas duas integras, contectus: post sudorem liberior aeger est, quam in usu Guaiaci, potest enim solita obire munia, nisi frigus, pluuie, & uenti obstent. abstinendum sectione uenae, uenere, curis. Singulis diebus decem, conuenit crassos & lentos humores, catapotiis expurgare. Alii, aliter hoc decoctum, pro morbi ratione parant. Hodie radix ista in officinis adulceratur. at pro easmilax aspera uenditur, sed male. Cina, radixparua etiam ex indie regione ciniana, ad nos apportatur, crocei, ac subalbidi, seu pallidi coloris, gustus subacidi: obscuri aut prorsus nullius odoris. ualde extenuat, exiccatque, idque putre dini resistit: iecur confirmat: Hydropi auxiliatur: ulcera maligna sanat, lepram & elephanthiasin, curat: Gallico morbo succurit: corpus alimento destitutum reficit: scirrhis iecoris maxime prodest: ligno Guaiaco tamen a sarsa infirmius existit. Calidae In Primo Siccae In Secundo. Phu, Quae latinis ualeriana uocatur, odorata quodam modo est, nardo uiribus similis, sed tamen ad pleraque infirmior: Phu radix. urinas mouet, magis quam aut Indica, aut Syriaca nardus perinde ut Gallica. Eryngii. Eryngii, Radix temperate calida est, non parum autem siccat, extenuatque: ideo etiam renibus calculosis conuenit. Nardi, astringens & acris, non admodum calida, sed leniter amara. Nardi ridix. Iecori & stomacho tum pota, tum extrinsecus imposita conuenit: urinam ciet, rosiones stomachi mitigat, defluxiones in uentrem, ac intestina siccat iner omnes nardi species ad ea, quae in capite & thorace consistunt, educenda, indica est ualentior: Gallica imbecillior, praeterquam in urina prouocanda: nam haec calidior illis est, & minus astringit. Apii satiui. Apii samui. seu uulgaris petroselini suauis est, & stomacho grata: urinas menstruaque mouet: flatus discurit, sicut etiam illius semen. Asphodeli, uulgo aphrodilli, extergit: Asphodesi. crematae cinis calidior, exiccantior, subtilior, magis discutit, & alopetias sanat. Enulae campanae radix. Nota. Acorum uerum. Capparis radix. Enulae campanae, calida & sicca non exacte, sed cum recrementicio humore, optime conuenit linctibus seu eclegmatis, quae ad humores ex pectore & pulmone educendos ualent, partes frigidis & diuturnis affectibus obnoxias, uti coxas, & articulos ob humorum nimium procidentes, laxatosque ad robur reducit Capparis, abstergit probe purgat, incidit, discutitque tum amatore, tum acrimonia, acerbitate uero contrahit, stringit, & densat: quapropter lienes induratos, & pota, & extrinsecus iuuat: menstrua prouocat: pituitam per os educit: maligna ulcera sanat: dentium dolores sopit: tumores digerit: & uitiligines discutit: auriumque uermes enecat. Cyperi incidit, renum calculos expellit: Cyperi radix. urinam & menstrua prouocat: modice astringit: eoque oris ulceribus conuenit: & aliis quae prae nimio humore madentes cicatricem difficulter admittunt, mirifice prodest. Cucumeris agrestis abstergit, discutit, atque emollit: Cucumeris agrestis radix. succus ipsius & foliorum, fructusque eiusdem menstrua ciet: foetum interficit: ideo angina laborantes eo, cum melle, aut oleo ueteri illinuntur: idem regio morbo affectis in nares cum lacte infunditur: doloresque capitis sanat. Lilii desiccat, abstergit, discutit moderate: Lilii radix. menstrua ciet: utoerum emollit: tosta, & ex oleo rosaceo contrita ambustis recte imponitur, & ulceribus, quae aegre ad cicatricem ueniunt: melle autem mixta uitiligines, lepras, manantia capitis ulcera, similiaque abstergit: sicut foliorum succus cum melle & aceto: ita ut illius quinque, huius una pars sit. omnia ulcera persanat, quae exiccari absque rosione postulant. Zurumbet quidam interpretatntur hanc Zedoariam: Zurumbet. sed alia est ab hac diuersa, flatus & crassos spiritus discutit: uentrem astringit: colicum dolorem curat: uteri abscessus digerit: uomitum cohibet. Calidae In Secundo Et Siccae In Tertio. Pencedani radix Acori radix. Peucedani digerit, extenuat, absumitque lienem, presertim in duratum, ex a ceto, aut oxymelite pota: perforatorum dentium dolores sanat, cauitati imposita: foris squamas celerrime ab ossibus detrahit: & arida illita ulceribus contumacibus medetur. Calami aromatici, seu odorati radix, quae uerus est acorus, leuiter amara, modice acris, & odore grata est, extenuat: urinam moderate mouet, discutit, purgat & aperit. decocta ex uino, aut aqua mulsa, aut in puluerem redacta, eisque inspersa potu affectus frigidos ex pituita & flatibus contractos sanat: siue ii sint colici siue laterum dolores: siue spirandi difficultas: siue iecoris aut lienis obstructiones. Medetur iis etiam qui ex casu, uel contusione sanguinem concretum colligerunt: nec non urinae difficultate laborantibus: serpentum quoque ictibus succurrit: eoque antidootis, quae ad uenena parantur, imponi solet. Fumus calami decocti iuris per canalem ore exceptus, tussim impedit. 164 De Medicina Ueteri Et Noua ctionem iuuat, quotidie ex uino absyntite calido potus: idem zacca ro conditus contra predicta uitia utilis est. Fit etiam ex calamo serapium, uel oxymeli, quod lieni & iecori refrigerato conducit. Insessus ex calami huius radicis decocto factus, menstrua retenta uenasque uteri obstructas prouocat aperitque. Succus ex uiridi hac expressus oculis obscuris lumen & claritatem restituit. Seplasii, & medici eruditi uerum acorum hunc calamum appellant. Nam hic reuera non est radix, sed species quaedam odorata arundinis Indicae, seplasiis nostris incognita: ob quod acorum illum nominarunt. Errant etiam qui uerum acorum maiorem galangam esse dicunt: nam illa odoris sui nullum amarorem repraesentat. Colore non candicat, sed rubescit. longiora folia habet quam iris, similesque flores obtinet, nisi quod aurei sit coloris Hec herba falsum acorum, aut alienum appellatur. Sed de his plura apud alios inuenies. Calidae Et Siccae Intertio. Acori uulgaris, quae crassa galanga officinis dicitur, frigidis flatuosisque uentriculi, & cerebri affectibus medetur, & ore detenta uenerem stimulat: illiusque halitum commendat: naribus indita, cerebrum corroborat: ex plantaginis succo, uel aqua pota cordis palpitationem sanat: coli dolores, ex flatibus ortos lenit: nec non uteri affectus similes: renes refrigeratos calefacit: frigidis morbis omnibus confert: cruribus similiter frigidis admota, refrigerato cerebro utilisest. Asari aperit, incidit, extenuat, urinas & serosa educit: uentriculum ad uomitionem ueratri albi modo incitat. Asari radix. Radix efficacior semine presertim cum est trita: datur ex liquore simili, a drachma dimidia ad scrupulos quatuor: maceratur autem in eo ipso liquore a, drachma una & semisse, ad tres, expressaque bibitur. Decoctae radicis uis euanescit, sicut aliarum, quae uomitione purgant. Uomitio articuslariis utilissima. Eoque illa utimur: bilem & pituitam, aliosque crassos & contumaces humores purgat insigniter: ob quod etiam longis febribus ex meatuum obstructionibus ortis conuenit, quatuor drachmarum instar sumpta. magna uero eius copia cum iis quae uentrem soluunt, dari non debet: ne purgationem per inferiora impediat. Decoctum eius ad coxendicum dolorem initio per clysterem iniectum ualet: nam uomitione humores reuellit, quae articulariis morbis est utilissima. At si cum aliis, quae statim descendunt iungatur, sicut agaricum scamonio, citissime per aluum purgat: Angeliangelicae radix. non autem uomitum, sicut alias, prouocat. quod fit etiam si myrabolani, mastiche, & similia ei addantur. Nam haec astringendo uentriculum corroborant, eiusque os claudunt. Puluis eiusdem drachmae instar cum eodem cinamomi pondere mixto, concoangelicae, seu imperatoriae, aperit, extenuat, discutit, uenenis aduersatur: pestilentiam potu, aut esu frequenti arcet: per se autem sumpta, pituitosos; lentosque humores digerit. Decoctum eius idem efficit: tussientibus ex frigore auxilatur: interna uiscerum ulcera sanat: sanguinem concretum discutit: uentriculum corroborat: in puluerem redacta, animi defectionibus, & cordis, affectibus aliis succurrit: rabiosorum, & uenenatorum morsibus tum intra corpus sumpta, tum foris cum ruta morbis opitulatur frigidis. Contra quartanam magno datur successu: partus faciles reddit, & cerebrum expurgat, superfluoque humore liberat. Zedoaria ueteribus incognita: Zedoaria. Germanis zitwen: species est costi antiqua: ut in descriptione clarum est. radix non absimilis aristolochiae rotundae, sapore zinziberis. Centaxrei radix. Centaurei magni radix acris est, & astringens cum leuicula quadam dulcedine: menstrua prouocat: uiuum foetum perimit: mortuum propellit: ulcera glutinat: sanguinemque reiicientibus prodest. Bine eius drachme febricitantibus ex aqua: febris expertibus, ex uino datur: ruptis praeterea, conuulsis, difficultati spirationis inueterataeque tussi utiles sunt. Cyclamini radix. Cyclamini detergit, incidit, ora uenarum aperit, attrahit, & digerit. Est autem ipsa succo imbecillior: quanquam uehemens satis existat. Decoctum eius potum, uel inferius inditum, pituitam mirifice detrahit: coli cruciatus a pituita, aut excrementis retentis ortos tollit: nec non menstrua potu, siue appositu euocat: arquatoque prodest. Modus potionis est drachmarum trium: ex mulsa autem, uel passo, cutem detergit: alopecias, ephelidas, omniaque exanthemata curat: nec non lieni indurato auxiliatur. Dauci Cretici in officinis minus frequens, acris est, extenuatque adhec flatuosum quiddam habet ad uenerem idoneum: Dauti cretici radix Chamaeleontis. adeo uehementer pellit, ut etiam calculos extrudat. Chamaeleontis uulgo Carlinae radix, latas interaneorum tineas interemit: serpentum uenenis resistit: eoque in pestilentia opem fert acetabuli mensura: aqua subtercutem laborantibus ex uino salubriter propinatur. Orinthogali. Ornithogali, officinis doronici in carnium iure macerati, dilutum colatum, pecctoris & laterum humores expurgat, tussi confert: adhaec ipsa cordis affectibus conuenit, uenenis & deleteriis. Iridis illyricae contra pectoris uitia prodest: Iris illirica. tussi utilis est: humores in pectore uiscosos, & contumaces extenuat: hinc Electuarium solidum ex ea officinae parant, diaireos inscriptum. Pentaphylli razinziber. Pentaphylli cum quatuor eius sint species, ultima chyrurgis Germanicis cognita est, ut eius uel puluerem, uel decoctum ad interna uulnera, hernias intestinorum, & fistulas exhibeant. Nam desiccat uehementer citra rosionem: eo quod minimum tum acrimoniae, tum manifesti caloris habeat. Ziuziberis calefacit, sed non ita statim, ut piper: crassum quendam humorem in se continet. Uiride in India zaccaro conditum senibus pituitosis, ac frigidis maleque concoquentibus accommodatum est. Calidae Intertio Siccae In Primo. Foeniculi arquatis auxiliatur: Foeniculi. menstrua & urinas prouocat. Syluestris foeniculi radix, & semen magis siccant, quam domestici: eoque etiam uentrem sistere: & calculos quidem frangere, arquatos iuuare: menstrua urinasque ciere: minime autem lac gignere possunt. Calidae Intertio, Siccae In Secundo. Aristolochiae rotundae, sarmentacea & longa est. Aristolochiae radix. Haec amara, & subacris: sed rotunda omnium maxime subtilis, reliquis duabus frequentior, sed infirmior: longa calefacit & ipsa: sed minus quam rotunda abstergit & discutit: haec inquam rotunda ulcera carne implet: & crassum humorem ualidius extenuat: & dolores a spiritu crassiore natos exactius persanat: nec non asthmaticis, singultientibus, commitialibus, podagricis, ruptis, & conuulsis cum aqua pota auxiliatur. Costi uera diu in officinis esse desiit: Costi. nunc autem ex Lisibona Uenetias affertur, in multas secta partes: amara, leniter acris, a deo calida, ut etiam exulceret: oleum ex ea paratur. Gentianae extenuat, purgat, abstergit: Gentinae. obstructiones aperit: cum multum sit amara. Meu. Meu uerum hodie ex montibus Bononiensibus, aut Hispania Lusitaniaque afferri potest: non est foeniculum tortuosum, sed pastinacae species, quae radices aliquot obliquas, & flauas habet. Rome etiam uerum reperitur radice una crassa & nigra, aliisque multis appendicibus in terra sparsis. Eius loco substitui potest apii radix: urinas, menstruaque mouet. si uero liberalius sumatur, capitis dolorem adfert. Calidae Et Siccae In Quarto. Pyrethri urentem facultatem obtinet: qua dentes refrigeratos mitigat: Pyrethri. ad rigores ante accessiones febrium cum oleo corpori infricatur: stupidosque & resolutos adiuuat. Frigidae, Inprimo, Siccae In Secundo Recessu. Fragaricae. Fragaricae radicis & herbae decoctum, potum iccoris inflammationibus confert: renes, & uesicam purgat: uulnera, & ulcera sanat: muliebres fluxus, & leuitates intestinorum cohibet: cordis affectibus ualde succurit. Frigidae Tertio, Siccae Primo. Mandragorae, in duas fibras ueluti duo crura diuisa est: unde etiam semihomo dicitur. Ex hoc uinum parant medici; quod iis plaerunque exhibent, quibus membrum aliquod praecidere, aut urere cogitant. nam potu assumptum adeo stupefacit, ut egros in altissimum somnum deducat. Mathetes, Quid de radicum ponderibus ais? Radicum pondera. Geron, Serapiis, & apozematis parandis, quibus semel tantum uti uoles, tres drachmae illarum imponentur, uel semuncia, uel maius minusque pondus pro ipsarum natura, & uiribus praescribi debet. Nam aliae aperiunt: aliae detergunt: aliae astringunt, aut simile quid agunt. Itaque si aperientibus, ut apio, petroselino, gramine, asparago, & aliis, utendum sit in serapiis, quae saepius quam una uice exhiberi solent; singulorum bes satis erit. pro unauero dosi semuncia statuetur. Si plures sumantur radices, pondus earum omnium erit, quod unius esse dixi. Aperientes radices. Quod si radices aperiundi facultate praeditae serapiis purgantibus accommodentur: cesquo facilius humores crassi educantur: una, uel duae simul semunciam ad summum exigent. quia hae omnes, sicut etiam alia quae extenuant, & incidunt, si ampliore pondere praescribantur, alui deiectionem minuent: ut quae humores tenues, & serosos; a uentre ad renes deferant. Ideo tales radices, uel in uino albo, uel aceto maceratae, non recte serapiis solutoriis, maiore pondere admiscentur. In pectoris uitiis, uncia tantum earum satis est: in renum, aut uesicae obstructionum remediis, & iis quae sudores euocant, bes, uel quadrans radicum istarum indi poterit. Abstergentes autem, ad serapia pectoris, renum & uesicae uitiis idonea, si ulcus, & inflammatio absint, duarum, uel trium unciarum instar addentur: si partes illae ulcus, & inflammationem experiantur, uel grumo sanguinis obstructae sint, semuncia satis fuerit. Nam crassi humores, qui urinam remorantur, & sanguis concretus, uel pus medicamentis leuiter abstersoriis, a partibus tolli, & urina promoueri debent. Radices amarae. Mathetes, Quo pondere amare radices exhibende sunt? Helenium. Geron, Recentes, ut helenium, a drachma ad unciam: Iris. siccae uero a semisse drachma ad semunciam. Iridis radix recens, si purgandi causa offeratur, a drachmis duabus ad unciam usque, pondus eius augere licebit: sicca ad humores e pectore eliciendos, uel ad alios affectus scrupuli pondere, uel drachme unius, uel duarum, uel trium, ut in eclegmatis, & antidotis sumetur. Aristolochiae poudus. Aristolochiae utriusque, gentianae, & similis herbae radix, in puluerem redacta, per se quidem, unaque uice, scrupuli unius, uel duarum instar, ex copioso melle, & zaccaro, uel serapio quodam dulci dari debet: in decocto a semisse drachma ad duas, uel tres pondus augebitur. raro autem in remediis internis eas adhiberi oportet: nisi forte in antidotis, & catapotiis, iisque solis. Sic radices ualerianae, cyperi, galangae maioris & minoris, zedoariae, zinziberis bene albi, rubrique, & doronici, aliorumque odoratorum, in antidotis magnis, & compositionibus, pulueribusque: ad cor, pectus, & alia inscriptis, similibusque internis auxiliis, a scrupulo uno ad quatuor, uel sesqui drachmam usque penduntur. In externis autem, drachmae semissis instar, ut minimum: unciae uero ad summum commiscentur. Mathetes. Quo pondere abster soriae radices in iis medicamentis, quae urinam citant, & in illis quae aluum mouent, sumendae sunt? Geron, Mediocri: co quod utramque actionem adiuuent. Summatim omnia simplicia, que decoquuntur, amplo pondere: quae macerantur, mediocri: quae in puluerem rediguntur, aut alia forma parantur, infimo usurpari solent. In externis remediis, ut cataplasmatis, unguentis, & aliis, radices acres uniuerse, ut cucumeris agrestis, serpentariae, ari, asphodeli: sic illae, cepe, porri, alliorum, & similium, quae rodunt, uel abstergunt, uel digerunt, a sescuncia ad selibram, uel libram usque imponuntur: in balneis librae unius, uel duarum instar. Reliquae uero omnes radices in cataplasmatis, unguentis, lotionibus pedum, & capitis lixiuiis, fomentisque, idem pondus, quod in enematis poni solet, requirunt. Ligna Calidae Et Sicca Temperate. Aspalathus, spinosus frutex est, duplici specie distinctus. Aspalathus. Eius lignum absque cortice ex Rhodo insula affertur: officine ideo lignum aloes Rhodiorum appellant. cortex magis odoratus est, quam lignum: potest tamen hoc illius loco in usum adhiberi. Altera species est etiam frutex spinosus: uerum sine foliis nascitur: ac Italorum aspalthus dicitur: minus odorata, quam prior. Utraque diuersis constat naturis: acribus calefacit: austeris refrigerat, atque hac ratione desiccans ad putredinem & fluxiones ualet. Agallochum, seu lignum alomnes aduehitur ex India, Thiae ligno ut Aegineta scribit, simise: Agallachum. quod mansum animae suauitatem commendat, & in suffitus adhibetur. ramenta eius pota drachmae pondere, languidum ex humore uentriculum, resolutumque confirmant: adhec iocinorosis, dysentericis, pleuriticisque opitulatur. mangones officinarum aspalathum pro eo uendunt. Ebeni lignum, guaiacum, sanctum, & Indicum uocatur: Guaiacum lignum sanctum. multas habet facultates, non solum in morbo Gallico, sed etiam in tumoribus aliis ex pituita ortis. Eius decoctum uetustis ulceribus, scabiei, & impetigini conuenit, decenti uictus ratione adhibita. Hodie per Chemiam in aquam, in oleum, & in salem redigitur: quae illius studiosi, mercurium, sulphur, & salem nominant: quibus multo tutius; & celerius lues uenerea curatur, ut postea audies. Calidum Et Siccum In Secundo. Xylobalsamum. Xylobalsamum in Aegypto, & Peru insula recens inuenta nascitur. uerum odoris suauissimi est, primo aspectu uitis ramusculos figura, & colore referens: sed cum officinae raro id habeant, agallochum eius loco adhiberi potest. Nascaphtum lignum est corticosum, & uelut putridum, antiquitatem nimiam prae se ferens: Naescaphtum. quod officinae uocant Thymiama: quia in suffimentis praecipue ille utuntur. Frigida Moderate. Tamaricis abstergit, incidit, nonnihil astringit, & modice desiccat. Tamaricis lignum. Decoctum eius ex aceto confert lieni indurato: dentium dolores lenit. Cinis etiam ligni mirifice exiccat: omnia ulcera, & & ambusta sanat: plurimum detergit: parum astringit. Loti arboris lignum dysentericis utile est, in scobem redactum & in aqua ferrariorum maceratum, coctumque, & per clysteres iniectum cum uariis oleis, quae eiusmodi affectibus prosunt. Loti arboris lignum. Frigida In Tertio, Sicca In Secundo. Santalum. Santalum rubrum, luteum & album, non solum cor corroborat, sed etiam laetitiam inducit: ideo inter cordis familiaria habetur. Rubrum destillationes a capite ad inferiora corporis membra descendentes cohibet: delirantibus, & mente alienatis conuenit: temporibus eorum, fronti, & syncipiti cum aceto, & aqua rosacea applicatum: nec minuspulsibus admotum, uelut in ardretissimis febribus. Idem etiam pectus, cor, stomachum ex aqua rosacea dilutum refrigerat. Cortices Arborum Calidi Et Sicci In Secundo. Cinamomum apud ueteres olim uerum facilius haberi potuit, Imperatorum maxime subsidio: Cinamomum. hodie admodum raro in officinis inuenitur, ut non inmmerito quis nos eo carere dicat: quanquam alibi uerus cortex, & lignum ipsius cinamomi habeatur. In officinis haec duo saepe confusiduntur: quod ex eodem loco adferantur, in eademque arbore proueniant. Nam Galenus in eo dem ramo, & cinamomum, & casiam se uidisse testatur. Casia truncus erat: cinamomum superior ramus. differunt inter se crassicie, & tenuitate. Tu igitur cum apud autores Arabas casiam inuenis scriptam, crassum cinamomum intellige: cum autem cinamomum, uirgulta, & ramos. Uerum cinamomum foris est cinericeis coloris, intus rubri, odore origanum referens. Quare hodie casia lignea non uerum cinamomum, sed crassum dici potest. Cinamomum crassum. Ueteres quidem duplicatam eius portionem pro una cinamomi sub stituere solebant. Quia autem uerum cinamomum tenue existit, non exhiberi debet, cum uapores prohibendi sunt: Tenue uapore in caput attollit. sed potius casia, que os uentriculi claudit, concoctionemque iuuat. Quemadmodum enim ex uasis culinariis, in quibus aliquid coquitur, uapor exhalat: Exhalationes uentriculi in caput uertigines pariunt. ita ex uentriculo inter concoquendum, fumi ad cerebrum feruntur, qui uertigines, & capitis dolores excitant. Tragema ex craso cinamomo. Recte ergo tragema ex casia, seu crasso cinamomo, ad uentriculi concoctionem iuuandam, & cerebri fluxionem uitandam assumitur: ex tenui autem paratum illas, ob naturae ipsius subtilitatem excitat. Hinc uinum facticium, quod nominant Hippocraticum, ex cinamomo uero, & zaccaro: quia pituitam liquefacit, anginam parere solet, nisi aqua frigida superbibatur: ac omnes qui eiusmodi uinis zaccaratis utuntur, destillationibus sunt obnoxii. Quare crassum cinamomum magis in tussi, & defluxionibus conuenit, quam tenue. Crassum cinamomum menstruis educendis obest. Errant qui in menstruis prouocandis crasso cinamomo, hoc est casia utuntur: cum ad hoc magis cinamomum ipsum tenui essentia preditum conferat. In officinis etiam canella dicitur: casia illa Graecorum commendatur longa, odorata, rubescens, gustu acris, & grata. Calore Et Frigore Temperatus, Siccus Tertio. Maceris. Macer interior nucis muscatae cortex censetur, qui nucleum ipsum proxime ambit: lignosus, flauescens, acerbus, leuiter acris, astringens, crassus: suauis stomacho, & cerebo utilis. Calidus Et Siccus In Tertio. Macis. Macis in officinis, & Arabum scriptoribus uocatus, folliculus, ac membrana est, nucem muscatam totam propemodum ambiens, tenuis, ruffa, aut flaua: interdum nigricat, aromatica, odore suaui, & gustu subacris, nimium amara, subtilis: uentriculum roborat, & concoctionem adiuuat. unius itaque sunt arboris macer, & macis: uerum ille non omnibus incognitus: hic in frequenti usu celebratur. Cortices Fruticum, Et Radicum Herbarum, Calidi Et Sicci In Primo. Tamaricis dececoctum idem quod Guaiaci potest Sterilitas ex tamaricis usu. Tamaricis fruticis cortex ualde astringit, sicut & fructus ipsius: alias frutex, praecipue radix & coma, lienosis conuenit in aceto decocta: nec non dentium doloribus: abstergit, incidit, modice desiccat & astringit. Idem potest, quod lignum Guaiacum praestare, si decoctum ipsius cum uuis passis apparatum eadem uictus ratione assumatur: nam elephantiasin sanat. Cinis ligni omnia ulcera exiccat, ambustaque sanat. Qua de causa recte unguentis ad luem ueneream inscriptis miscetur. Ueteres ex huius arboris seu fruticis ligno calices potorios lienosis fieri commendant. Mulieres ex tamaricis usu infoecundas reddit. Calidi Et Sicci Secundo. Thuris Arabicae arboris, uel ut alii uolunt, fruticis cortex lachryma est, siue pars corticis cruste ipsius adhaerens, magis astringit, siccatque & incrassat, quam thus ipsum: Thuris. quod graecis λιβανωτίς ditur: exiguam habet acrimoniam: hinc hemoptoicis, stomachicis, coeli acis, dysentericis expetitur: ardet incensum igne, odore fragratite. Capparis cortex amarus, acer, acerbus abstergit, purgat, incidit, digerit, astringit: Capparis. ob quas uires lienem induratum, & coxarum affectus adiuuat, tum intro assumptus, tum extrinsecus, tum idoneis remediis admotus. Calidi Et Sicci Intertio. Sambuci idem praestat, quod sambucus ipsa: nec non pituitam crassam & uiscosam purgat. Cucumeris agrestis ualentius detergit, discutit; Sambuci. atque emollit, quam ipsa radix. Frigidi Et Sicci In Secundo. Cucumeris agrestis. Acanthae officinis incognitae loco, frutice Ribes dicto ad omnes fluxionum affectus medici utuntur. Cortices Fructuum, Calidi Et Acantha. Sicci In Secundo. Malorum aureorum, seu arantiorum ad syrupos accommodantur: qui partim cerebri & cordis affectibus frigidis, partim morbis ex mera bile ortis, & pestilentibus conueniunt. Malorum aureorum. Citreorum cerebrum, & uentriculum corroborant: si caro exiccata cortici addatur, melior est: quod si cortex aegro debili exhibeatur, uenenum est. Citreorum cortex imbecillis aduersatur. Cortex Calore Et Frigore Temperatus Siccus Autem Secundo. Glandis caliculus, qui uulgo copula dicitur, ad fluorem muliebrem & sanguinis sputum ualet. Cortices Herbarum Radicum Calidi. Apii. Apii, sfaeniculi, asparagi, apii uulgaris, petroselini, rusci, singuli in herbarum suarum ordine primarum qualitatum ad crassos pituitososque humores incidendos abstergendosque, & uiscerum obructiones aperiundas usurpantur. Mathetes, Quid de arborum, fruticum, & lignis & corticibus ipsorum, & herbarum ponderibus doces? Pondera lignorum. fruticum, arborum herbaum radicum & corticumi. Geron, Efficatia, odorata & cara, ut agallochi, seu aloes lignum, xylobalsamum, & santalorum genera omnia, in antidotis & pulueribus, quae cordi & capiti prosunt: item in unguentis & epithematis, uentriculi, iccoris, uteri, lienis & cordis, adhaec in suffitibus, drachmae pondere praescribuntur, crassiora, & minus nobilia, ex quibus decocta fiunt: ut ramenta guaiaci, palmae sanctae, fraxini, & tamaricis: unciae instar usque ad libram imponuntur. Corticum nobilium efficaciumque, ut cinamomi, thuris, nucis muscate scrupulus minimum pondus: tres uel quatuor drachmae summum erit. Ignobilium arborum & fruticum, ut guaiaci, capparis, tamaricis, sambuci, populi, ulmi, pini, quercus, malorum punicorum, nucum & suberis, in externis potissimum medicamentis, quae astringunt exiccantque, pondus ab uncia una ad plures extendi potest. Mathetes, Quod pondus cincribus horum tribuis? Cinerum pondus. Geron, Quia acrem naturam ex igne consecuti sunt, externis potius remediis induntur: maiore autem pondere quam internis dicati. Nam sarmentorum, uel salicis libra una, aquae tres ad lixiuia conficienda postulat. Brassicae autem, & fabarum minus pondus, ut pote magis acres exigunt. Fructuum, aut arborum astringentium ut oleastri, & similium commarumque, ut myrti, drachmam, uel duas, uel plures, si id remedio interno ex eis confecto adhibendum est, saepius usque ad unciam requirunt. Succi Herbarum. Mathetes, Quid de succis tum herbarum, tum seminum, tum fructuum adfers? Succi herbarum ad quid utiles. Geron, Omnes succi, qui ex herbis eliciuntur, ualentiores sunt, quam illarum decocta: praeterea utiles sunt quouis tempore, quando herbae ipsae haberi nequeunt: eoque non imprudenter seplasiarii plaerosque succos per totum annum asseruant, tam ad serapia, quam ad alia medicamenta conficiunda Calidi Et Humidi Mediocriter. Betae discutit, detergit, & per nares purgat: summatimomnia praestat, quae herba ipsa: Betae. quemadmodum etiam aliarum quas recensuimus succi agunt. Calidi Moderate, Humidi In Primo Bugloßi, boraginis, quae a Dioscoride κύρσιον dicitur, ut in serapio Bizantino, & ex pomis confecto inuenitur. Buglossi. Calidi Et Sicci In Primo. Brassicae succus uim habet purgatoriam: Brassicae succus Ablinthii succus Echii succus. quamuis etiam contrarias partes in se contineat: ut seorsum est compraehensum, coctus cum melle, linctu conuenit arteriacae. Calidi In Primo, Sicci In Tertio. Absinthii succus differt ab herba: haec enim astringit: ille uero magis aquosus detergit: Calidi Secundo, Sicci Primo. Echii officinis buglossi syluatici dicti, confirmare, ac exhilerare dicitur: hinc etiam, sicut ex buglosso domestico, dulcis potio cum zaccaro misto parari potest. Idem succus, sicut alii lenti & uiscosi, aegre exprimitur. Calidi, Et Sicci In Secundo. Lupuli ad sanguinem purgandum ualet: Lupuli succus. item ad febres compositas, & uiscerum obstructiones. Ideo aliis quoque aperiuntibus medicamentis recte miscetur. Rutae succus. Rutae lentos humores incidit, digerit, siccat, aperit: idque magis quam herba ipsa acida. Scordii compositionibus additur: Scordii succus. quia purgat uiscera: obstructiones aperit: urinas & menstrua citat. Calaminthae ad anhelationem: Calaminthae. tussim antiquam: frigidam uiscerum intemperiem: & Isenosis cum Zaccaro coctus exhibetur. Menthae cum zaccaro aut melle coctus, uentriculum frigidum corroborat: Menthae succus. nauseam, & uomitum sedat. Calidi, Et Sicci In Tertio. Chelidonii maioris ad caliginem oculorum: Chelidonii. minoris ad purgandum per nares adhibetur: uterque ualde acris. Frigidi, Et Sicci In Primo Intybi. Intybi ad iecoris calorem immoderatum cum zaccaro in usum adhibetur. Rosarum. Rosarum tum ad uentrem soluendum, tum ad stomachum roborandum, & calorem iecoris restinguendum usurpatur. Uiolaruns. Uiolarum ad bilis acrimoniam leniendam, & thoracis affectus calidos ualet cum zaccaro. Frigidi Primo, Sicci Secundo. Fumariu serosa excrementa purgat. Fumariae. Si eadem acurate coquatur, purgandi uim amittit, recte igitur succus illius exprimitur. Quod si media pars mercurialis succi ei admisceatur, sietque utriusque selibra, medicamentum fiet ad melancholiam propulsandam efficacissimum. Frigidi Et Sicci Secundo. Plantaginis refrigeratorius est, tum liquidus, tum siccus ad omnem calorem contra naturam efficax. Plantaginis. Acidulae, quae graecis ὁξαλίς dicitur, ad febres biliosas, & obstructiones uiscerum ualet. Acidulae. Frigidi Secundo, Humidi Et Sicci Moderate. Solani hortensis seu esculenti, ad astringendum & refrigerandum utilis existit. Solani. Frigidi Et Humidi In Secundo. Lactucae ad stomachum biliosum ualet: ardorem restinguit: nec non ad uigilias abigendas confert. Lactucae. Cotyledonis aestuanti uentriculo commode imponitur: item ad erysipelas conducit. Frigidi Tertio, Sicci Moderate. Cotyledonis. Semperuiui ad erysipelata, herpetas, inflammationes a fluxione ortas accommodatur. Semperuini. Cicerbitaepotus stomachi rosiones lenit, & lactis copiam mulieribus suppeditat. Frigidi Tertio, Humidi Secundo. Cicerbitae succus. Portulacae pueris quos uermes, & febris infestant, magno commodo exhibetur. Portulacae. Frigidi Et Sicci In Quarto. Papaueris succus, qui etiam meconium dicitur, reliquorum medicamentorum uim obtundit: Papaueris. quando eis admiscetur. Fructuum Succi Calidia Moderate. Malorum dulcium zaccaro conditus, cor imbecillum roborat: Malorum dulcium. eoque syncopen, & eius tremorem sanat. per se autem contra dolorem ex ictu bombardarum mire ualet: nec non decoctum eorum ex lacte, feruorem & incendium inde contractum restinguit. Serapium ex dulcium, & acidorum pomorum succis paratum, ad internos dolores conducit. Frigidi Et Sicci Primo. Cotoneorum aduersus biliosa alui profluuia ex melle, uel zaccaro ualet: Cotoneorum. uentriculum corroborat. Punicorum acidorum intemperiem calidam corrigit: uomitum compescit: Punicorum acidorum. & stomachum firmat. Frigidi Et Humidi Primo. Punicorum dulcium succus. Punicorum dulcium minus astringit quidem, sed stomacho tamen gratus, contra calorem & sitim efficax. Oxyacanthae. Oxyacanthi, hoc est acutae spine succus, in officinis herberis appellatur: uomitum ac fluorem alui sistit: zaccaro conditus coctusque cotoneati modo delicatus est. quamuis autem acidus sit, tamen aliquid dulcedinis admistum habet, contra capitis defluxiones calidas accommodatus. Ribes. Alterius fruticis baccarum succus, qui falso Mauritanorum Ribes uocatur, etiam frigidus, acidus, & acerbus est, sitimque extinguit, eo, qui ex puincis elicitur, acerbior. Qua de causa contra sitim in febribus ardentibus cum zulapio rosaceo, aut uiolaceo potissimum exhibetur: nec non ad biliosum uomitum coercendum fluoremque stomachicum restinguendum: sed frigidis stomachis, & pectoris angustiis aduersatur. Succi Seu Cremores Calidi Primo Ordine, Humidi Et Sicci Temperate. Cremores. Hi uulgo mucagines, seu muscilagines dicuntur, fiuntque ex illis aqua decoctis expressisque. Lini cremor. Lini cremor dolores ex acri humore ortos mitigat, inflammationesque partium corporis lenit. Calidi Et Sicci In Primo Recessu. Faenugraeci. Faenugraeci cremor inflammationes minus calidas, sed duras magis sanat, magnas irritat, & auget. Frigidi Et Humidi Secundo Ordine. Pylii. Psyllii cremor omnibus membris ardore infestatis auxiliatur: eoque refrigerantibus medicinis conuenit. Mathetes, Qua mensura succi isti hactenus enumerati compositionibus imponi solent? Mensura succorum Oleum. Geron, Pro remedii forma, magna, uel parua. Nam in iis, quae naribus induntur, ἔρρινα Grece uocantur, betae succus, a scrupuli mensura ad drachmam usque imponitur: chelidonei autem in collyriis, a guttis aliquot ad uiginti quatuor inditur. Liquores Calidi Temperate. Oleum ex maturis oliuis lenit membrorum, si eo illinantur, dolores: lassitudiues eorundem abigit: a frigida aeris intemperie tuetur: indurata mollit: uentrem astrictum subducit: tum poum, tum per inferiora clysterio datum. Calidi In Primo, Humidi Modice. Uinum aetate medium squale. Uinum aetate medium est saluberrimum: non diu nimis in corpore haeret: neque aequo citius acrimonia sua penetrat. Sapa dulcis est: Sapa. detergit leniter: serapiis pectori idoneis accommodatur: nec non compositionibus Diacodion, ad defluxiones capitis sistendas, eadem mensura, qua zaccarum, admiscetur. Calidi Et Sicci Secundo. Mel, ut medicamentum detergit, siccat, discutit: Mel. coctum, nimis acre, detersoriumque redditur: sinuosa ulcera conglutinat: corpora nostra, & omnes fructus, ut poma, pira, cerasa, aliaque a io putredine, quae ab aere prouenit, tuetur. nam is calorem natiuum debilitat, ac humidum resoluit, praeter mel, oleum, & uinum. Mellacs zeccari. Olim zaccari loco, quod tunc rarius erat, medici adhibebant: postquam uero maior illius copia oblata fuit, & palata hominum delicatiora effecta, maior quoque usus ipsius inualuit, melle neglecto: quanquam eiusdem facultatis sint, mel, & zaccarum, praecipue rubrum: sed hoc gratius aptiusque est formulis quibusdam remediorum inducendis. Quaedam compositiones mel potius quam zaccarum: quaedam hoc ipsum: quaedam utrunque recipiunt. antidota ex melle parantur: quanquam etiam ex zaccaro uino soluto fieri possint. adhaec serapia quaedam ad affectus pituitosos mel recipiunt, quae in officinis diastoechados, & dia artemi sias inscribuntur: nonnulla etiam pectoris uitiis idonea, ex melle, & zaccaro conficiuntur: sunt colica quoque remedia, quae ex melle componuntur. Calidi In Tertio Gradu. Uinum uetus. Uinum uetus non admodum salubre: ut quod interiora inflammet incendatque. Frigidi Et Sicci Ordine Secundo Uel Mixti. Acetum, quod ex uino sit, duplicem habet naturam: Acrtum. uinosam & aquosam: eoque tum aperit, tum repellit. quando uinum putrescit, utraque natura mutatur: uinosa seu calida fit acetum: aquosa in contrarium conuertitur. Si acetum ex uino acerbo crudoque fit, ut in Germania ad lacum Podamnicum, & alibi, astrii git etiam & siccat. Quod ex fece uini, uel assatione ex tartaro paratur, magis calidum est. Quod ex maturo, & optimo uino conficitur, magis aperit. quod ex cereuisia apud inferiores Germanos paratur, magis refrigerat, quam quod ex uino fieri solet. Quale igitur uinum est, tale & acetum erit: si id tenue, ipsum quoque tenue fiet, ad aperiundum efficax. Quod autem ex astringente uino, & acerbo factum est, ad repellendum conuenit, ut quod refrigeret, & astringit: inflammationes arcet inductum: fluxiones reprimit: anum uuluamque procidentem reuellit: ignem sacrum, lepras, impetigines, cum aliquo conuenienti remedio cohibet: ulcera serpentia, panum & pruritum corrigit: nec non tenui natura praeditum ualde digerit, uehementerque siccat: fotu calido adhibitum laxos tumores, suggillata, dolores podagricos tollit: feruens eius uapor aquam subter cutem absumit: & aurium tinnitus discutit. Acetum destillatum per alembicum multo fit tenuius: unde qui dam serapium acetatum componunt: quod aliquando exhibitum nonnullis conuulsionem peperit. In Germania uulgares medici acetum destillatum quartanariis potui exhibent, non sine mortis periculo: Acetum destillatum noxiuim. eo quod illud duas uentriculi tunicas; & peritonaeum penetret. Sunt qui panem recentem, calidumque adhuc, cum ex furno extractus est, aceto macerent: deinde per alembicum destillent ad quartanas. caeterum externis internisque morborum remediis admisceri solet. Calidi Et Humidi Temperate. Amygdalarum dulcium oleum. Amygdalarum dulcium oleum sedat asperitatem gutturis assumptum: extrinsecus mitigat dolores, praesertim pectoris & reliquarum partium: sicut etiam chamaemeli, seminis lini, liliorum alborum, tapsi barbati. Alia sunt calidiora: ut anethinum, constinum, & similia. Mensura oleorum non raro uariat pro natura eorum & proprietate: uel pro consilio, & instituto medentis, seu fine & scopo. Calidi In Tertio. Opobalsamum. Opobalsamo, quia rarissimum & ualde modicum ad nos pefertur, biennioque uires suas amittit, recte succedaneum substituitur myrrha stillaticia: graecis σακτὴ dicitur: quod easdem fere habeat facultates: carnem, & neruos consolidet. Officinae illo carent: Mensurae liquorum. eoque ipsius loco styracem liquidam, sed male usurpant. Mathetes, Quibus mensuris liquores medicamentis adhibentur? Geron, Cum uariae ipsorum sint species, diuersae quoque mensurae, pro natura singulorum, formulisque remediorum medentis consilio, & aliorum quae adiunguntur ratione, esse debent. Nam olei communis, si per se clysteribus admisceatur, minimum selibra: summum sesquilibra immitti debet: pro ut corpora sunt magna, & uenter plenus existit. Si enim hic uacuus est, & nulla eius pars tumet, maior illius mensura requiritur: cum uino autem mixtum, uel decocto, aequalis: in exiguo corpore triens: in maiorem, selibra: ut copiosius postea, ubi de clysteribus agetur, condisces. Idem de oleo chamaemeli, amygdalarum, liliorum, & seminis lini, aliisque temperatis sentiendum est. Cum cera miscentur illius unciae duae: huius semuncia. Atque haec etiam posterius audies. Mathetes, Quamensura uinum medicamentis admiscetur? Uini mensura. Geron, Noui, quod mustum uocant, rarus, aut nullus usus est in medicamentis: uetus & mediocre interdum ad insessus accommodatur cum aqua, uel altera, uel tertia eiusdem parte admista. Ita etiam in fomentis adhiberi potest. Mathetes, Que mensura mellis in medicamentis esse debet? Mensura mellis. Ger. Eadem, quae zaccari rubri. aridis medicamentis in puluerem redactis, si amara sint ualde, & acria, ampla: solutoriis autem, & antidotis, que efficacia retinere oportet, non adeo copiosa imponenda est. Uulgo nunc duabus, nunc tribus, nunc quatuor, nunc quinque, nunc sex pulueris unciis, mellis libram addunt: quanto autem plus aridorum statuitur, tanto ualentius fit medicamentum. Ideo etiam Galenus interdum septem uncias ipsorum prescripsit. Acati mensura. Mathetes, Dic nunc, qua mensura acetum corpori adhiberi possit? Geron, In externis quidem remediis, cum humores intro repellere conamur, uel alia medicamenta introducere, guttas aliquot ipsius unguentis, quando applicantur, addere satis est: ad capitis perfusiones, irrigationesque maiore mensura, pro natura morbi, & instituto admiscendum est. Oxyrhodinon. Nam si oxyrhodinon ad capitis dolorem, aut phrenitidem imponatur, semuncia aceti, ad quadrantem olei rosacei iungetur. sin autem per initia ueterni, aut alterius soporiferi affectus, illud adhibere uoles, secuncia eius ad quadrantem olei erit necessaria: Acetum uigilias excitat. quia acerum ipsum sua acrimonia, & siccitate uigilias excitat, suaque tenuitate incidit, & extenuat. Oxycrato, seu poscae, uel oxymeliti, uel serapio acetato simplici parando: ad inflammationes tantum aquae miscendum est, ut potari queat. hic autem natura aceti consideranda est: nam aliud alio acidius acriusque existit. Succi Densati. Et Concreti Liquores Calidi Moderate. Cera quamuis non sit succus, ut alii, sed in apiariis cum melse fiat, uolui tamen his eam annumerare. Cera. Multae eius sunt differentiae: alia est flaua: alia alba: alia pinguis adipi similis, qualis ex Moscouia, & Polonia affertur: Cera flaua. alia sicca, & densa. Flaua ob aeriam naturam ex melle magis emollit, relaxat, dolorem soluit: eoque illa utimur ad abscessus calefaciendos, emolliendos, concoquendos, & maturandos: Cera noua cur praescribitur. hinc saepe praescribitur in officinis, cera noua. Nam frequentius liquefacta aeriam naturam amittit: mamagis terrestris redditur: respondetque cerae albae. Quae autem talis efficitur, ut indurescat, facilius pulueres inmasticatorio accipiet. Eadem cera noua, & flaua, partibus que relaxari desiderant, ut pectori, conuenit: sicut etiam cum illud dilatare oportet, ut quae magis resoluat. Alba uero, ut refrigerans, renibus inflammatis, ubi materia repellenda est, magis utilis est: id quod hodie a factitantibus medicinam negligitur: magis externis quam internis remediis imponi solet: quanquam etiam catapotia ex cera fiant, & potiones cum iure sorbili, praecipue in ulceribus intestinorum, testimonio Dioscoridis. de oleo cerae postea docebo. Lycium Auicenne siccum in secundo recessu, diuersis partibus constat: Lycium Zaccarum. tum iis, que extenuent, discutiantque: tum crassis, & modice astringentibus: ideoque ad sugillata, oris inflammationes, ulcera, herpetas, putredines, aures purulentas, intertrigines, & paronychias ualet. Indicum ad omnia est ualentius. quia autem officinae plaerunque uero lycio destituuntur, amurca utuntur, aereo uase cocta: aut rhoe, aut certe eo, quod ex radicibus rhamni artificiose parari potest. Aliqus Et Siccus In Primo. Zaccarum stomacho gratum detergit, digerit; linguae asperitatem, & siccitatem in febribus tollit: quanquam id sitim aliquam facere uideatur. Salindus. Antiquorum zaccarum naturale, quod sal Indus appellatur, Auicennae Tabarzet, magis ea, quae dixi, efficere illorum temporibus potuit: nunc eo caremus: quamuis arte ex arundinibus eisdem incisis, decoctis, & expressis hodie paretur, ueteri non per omnia simile facultatibus. Zaccarum candum. Utimur autem eius loco zaccaro, quod officinae candum uocant, arte facto pellucido, salis fossicii modo dentibus fragili. Ualet id quoque ad scabriciem linguae, pectorisque asperitatem: praestantius autem id est, quod in fictilibus, in quibus serapium ex uiolis asseruatur, aestate concreuit: quia uiolarum diluti facultate humectat; & magis lenit. Zaccarum canariae Zaccarum S. Thomae. Quod ex Canaria adfertur, minus calidum aliis, neque ita candidum, quale est, quod ex insula. S. Thomae aduehitur: hoc rubrum officinae uocant. quanquam id Uenetiis rursum decoctum expurgatumque, etiam albissimum reddatur: unde resinatum uulgo appellant. Id ipssum crassum, & rubrum magis ad aluum soluendam conducit: uel clysteribus, uel serapiis quibusdam, maxime rosaceis inditum. Calidus In Fine Primi, Siccus In Secundo Ordine. Ladanum uulgo laudanum; Ladanum Scammonium. ex herba que hircina dicitur prouenit: sed uerum officinae non habent, licet comparari possit. emollit, digerit, discutit, concoquitque moderate, tenui natura praeditum: uteri uitiis proprie conuenit: capillos defluentes retinet radicibus fixos. Calidi Intertio Incipiente Gradv Sicci In Secundi Initio. Scammonium elaterium, & aloe, purgantia sunt medicamenta: de quibus alias agetur. Frigidi In Primo Sicci In Tertio. Acatia succus est, ex fructu spinae Aegyptiacae expressus, inuenitur haec Lutetiae in hortis S. Germani: Acatia. sed haec spina attollitur in rectum; Acatiae succidaneum. ut secunda Aegyptiace species esse uideatur. Cum autem ueram acatiam non habeamus, substiruere possunius succum prunellorum, uel baccas pruni syluestris in aqua cysternae maceratas, cum refrigerare, astringere, & repellere uolumus. Nam haec magis astringit: eoque non tam cito, ut alia putrescit, sed eosdem, quos acatia, effectus praestat. In monte Pessulano, acatiae succedaneum Rhu obsoniorum fieri potest: quod est semen fruticis illius cognominis. Acatia lota magis refrigerat. Frigidi Et Sicci In Tertio. Hypocisthis astringit: Hypocisthis. sicut is, qui ex floribus punicorum ex pressus est. Camphora lacryma est arboris cuiusdam ferulacie: Camphora. que in India crebris fulgetris, tonitruis, & terre motibus prouenit, ignique ad mota, uel soli, ex rubro albescit, perlucetque, & friabilis existit Praestat, magisque durat tenuior, quam crassa, fusca, nigra, assulis ligni sui implicata. Nota uerae comphorae. Uera sic depraehenditur, si pani calido imposita madescat: spuria est, si arescat. praeparata, alba esti non praeparata ad nigredinem tendit. odorata est, non ex calore natiuo sed externo. nam alius est medicamentorum calor internus, pro prius & insitus: alius externus a sole. Atque camphore resolutio effumatioque a calore solis, non interno, & naturali contrahitur nam si ab hoc fieret, etiam inpixide qua continetur, solucretur exhalaretque. Quare si in aere, uel manu calida uersetur, magis ex halabit: si in frigido aere, minus. sic tenuia medicamenta sunt odorata, licet internum calorem non habeant: quia ab externo ambiente aere calido dissipantur. si calor externus est in superficie, ex halat, ut in rosis. hinc istae mane collectae, multum redolent: a meridie parum, aut fere nihil: quia natura ipsarum dissipatur. Camphora frigidissima est: Camphorae uires Palpitatio ex camphora curata Zulapium camphoratum. rosa autem mediocriter, quae diuersis frigidis, & calidis partibus constat. quamuis autem Arabibus frigida; & sicca in tertio ordine esse dicatur: tamen mixtam habet calidam naturam, acrem odorem flammae ciendae idoneum. Hac sola quidam a palpitatione liberatus est, dum illam perpetuo super cor gestaret, aliis remediis frustra tentatis. diluta in aqua mulsa compescit sanguinis fluxum: quia citissime ad partem affectam descendit: naribus autem imposita, cum succo uuae acerbae, idem praestat: capitis dolores a calore ortos mitigat: inflammatio nes iecoris potissimum restinguit: renes refrigerat: semen genitale absumit: crebro usu canitiem accelerat: stomachum debilitat, somnumque conciliat. Actuarius, & alii auctores medici zulapiumcamphoratum praescribunt. Frigidi Et Sicci In Quarto. Meconium & opium inter se differunt. Meconum & opium. nam illud succus est papaueris nigri ex foliis, caulibus, herbamque ipsa tritis expressisque, collectus, ac in pastillos redactus: hoc autem lacryma est, siue lac ex papauere nigro, cultro inciso destillans, concrescensque. Quod ex Apulia hodie Uenetias ad fertur, in Gallia, & Germania meconium duntaxat existit, quo opium efficacius est: Opio caremus. ut cuius duo grana plus praestent, quam meconii quatuor. Meconii uires. Quando igitur meconium solumin officinis extat: tunc pondus eius augere oportet. si illud non bene exiccatur, quod fieri solet, facile putrescit. ceterum stuporem infert, doloremque sedat. Notandum autem, si dolor ex copia materie proueniat, eo utendum non esse, neque alias, nisi summa urgeat necessitas. Succorum & liquorum pondus. Mathetes, Quo pondere succi densati, & liquores concreti usurpantur Geron, Cerae tantum praescribitur, quantum ad reliqua medicamenta excipienda satis est. Cerae pondus. In ceratis, unguentis & emplastris, mollior cera expetitur, ut liquida inspissentur, crassiciemque acquirant: idque inaequali, & uaria mensura, pro diuersis remediorum formulis, & compositionibus, eorum materia, medentis consilio, & instituto. In partibus corporis illinendis cere drachme due singulis olei unciis admiscentur. Cerae pondus. In unguentis eadem seruatur proportio. at puluerum drachma, unciae olei iungenda est, ut unguentum crassescat. In ceratis, plus caerae adiungi debet: Zaccari pondus. praesertim, si nihil ad inspissandum addatur. Zaccari potidus uariat in mixtura aliorum simplicium, uel propter remedii finem, uel ob eius formam, uel ob naturam eorum, quibus admiscetur. Nam alia mensura in serapiis: alia in electuariis siue solidis, siue liquidis: alia in pulueribus: alia in eclegmatis ponetur, ut in exemplis formularum condisces Lycium, quia externis affectibus conducit, nunc maius, nunc minus pondus, pro membri, & affectus magnitudine requirit, nullumque in eo periculum est. Lycii pondus. Ladanum pondus cerae sibi uendicat: Ladani pondus. ut cuius uicem in unguentis, & emplastris saepius gerere soleat. Acaciae pondus in externis, a semuncia ad sescunciam peruenit: Camphorae pondus. sicut hypocisthidos pondus in emplastris astringentibus. Camphora granis aliquot, usque ad scrupuli dimidium, aliis? medicamentis adfrefrigerandum idoneis, imponi soset: extrinsecus maiore pondere, a scrupulo usque ad drachmam, usurpari potest. Meconium & opium, etiam granorum pondere tantum in colicis, arteriacis, & harcoticis praescribuntur: Meconii ac opii pondus. sic tamen ut calida medicamenta eis adiungantur. Gummi Calida Temperate Et Sicca Secundo Ordine. Gummi elemi, hoc est oleae cuiusdam orientalis resina potiuns, quam lacryma, aut gummi, ut quidam putant: Gumni elemi. quamuis autem u istius resinae origo hodie sit incognita, usus tamen eius apud medicos recentiores inualescere caepit. Oleum. Oleum ex eo paratur eodem modo, quo ex cera, prestantissimum in neruis, membrisque resolutis instaurandis remedium. Chirurgi hoc gummi, in caluariae fracturis, ac uulneribus sanandis utuntur: atque huius inopia abiegnam resinam substituunt. Cancamum, quod officinae laccam appellant, gunimi odoratum est. Caneamum. Lusitanis Anime, pro Aminea uocatur: ad quos ex Aethiopia Arabie finitima defertur. Tres eius species numerantur, prima fulua, & pellucida, succini crudi nobilioris aemula: altera nigricat, at taurino glutini, uel resinae colophoniae uulgo dictae, propemodum similis: tertia pallida, resinacea, & retorrida: omnes iucundi odoris, eiusdemque temperamenti: quanquam due posteriores gustu magis siccare & amarescere uideantur. Mathetes, Quid laccam esse putas, si a cancamo differre censes? Geron, Lacca liquor est uastae cuidam arbori inhaerens: Lacca. quam formicae magnae exugentes, in surculis, & minutioribus ramis elaborant: in quibus reuulsis, & in umbra siccatis, lacca postea concrescit. Laudatur sincera, lignique fragmentorum expers: quae uero propter sordes colliquatur, & in pollinem reducitur, uilior existit: eo quod terra huic maxime permixta sit. Mathetes, Quae sunt eius uires? Geron, Obstructa aperit: urinam & menstrua prouocat: Uires. oboesos extenuat: uiscosa incidit: & alimenta in humorem resoluit. Solent etiam compositiones ex lacca fieri, qualis est Dialacca maior, Mesuae inscripta. Si uera lacca desit, myrrha utimur, sed minore pondere: ut si haec drachmam recipiat, illa scrupulos duos habeat. Lacca autem artificialis, quam infectores pannorum uendunt, ex faece brassilii uirzinii dicti, & cocci parata, pictores pro conficiendo colore rubro utuntur. Calida Et Sicca In Secundo. Bdellium. Bdellium Scythicum acre, & resinosum est, emollientis admodum facultatis particeps. Arabicum autem splendidius est, exiccans magis quam emolliens. caeterum, cum plures eius sint differentiae, id, quod nitidum, cornu ungui, aut taurino glutino simile, pellucidum, pingue & molle existit, commendatur prae caeteris: in potu sumptum calculos renum frangit: urinas ciet: crudorum flatuum discursus abigit: laterum dolores dissipat: rupturasque sanat. Calida, Et Sicca In Tertio Gradu. Resina terebinthina uera hodie caremus: quae ex terebintho arbore desudat. Resina. huius ergo loco resina ex larice utimur, uel abieis gna: si haec etiam desit, laricina. Uenet a tenuis, & clara, flauaque est: utraque calefacit, & extenuat. Est etiam resina e pino crassa: sed hac non utimur. Abiegna inter laricinam & pineam, mediam habet spissitudinem: ut quae his sit temperatior. Mastichina arboris, unde prouenit, naturam sequitur. Sic itaque illae secundum naturam distingui possunt: ut alia sit liquida, qualis pinea: alia liquidior, qualis abiegna: alia liquidissima, qualis laricea: alia, sicca & dura, qualis cupressina: alia durior, qualis terebinthina: alia durissima, qualis mastichina. In medio harum consistit picea. Nam praeterquam quod liquida sit, etiam ualde spissa est picis instar. ueteres terebinthina, quae calida, uiscosa, & lenta est, pro subducenda aluo utebantur. Pix ex iisdem arboribus, a quibus resinae siccae proueniunt, trahitur, praeparatione tantum ab illis differens. Pix. Nam hae uulneratis arboribus sponte sua defluunt: illa igne extrahitur. Est autem pix duplex, nempe sicca, & liquida: haec posterior, etsi ad plaerosque morbos efficax sit, & commoda, possitque tam facile quam resinae liquidae comparari: hodie tamen neglecta iacet, magno aegrorum dispendio. Sicca porro magis externis remediis, quam internis: magis emplastris, quam unguentis, quae pus mouent, uel extrahunt, & dolorem sedant, & ad picationes ex usu est. Pix naualis. At pix a nauibus derasa, quia magis siccat, unguentis & emplastris ulcerum recte imponitur: detergit, concoquit, digerit: leuiter amara, & acris est: leprosos ungues extenuat: mista cum cera, impetigines detergit: duros & crudos tumores cataplasmatis indita concoquit: atque ad ea omnia liquida ualentior est: arida uero glutinandis uulneribus aptior. Myrrhae multae sunt differentiae: Myrrha. una boni odoris: altera uitiosi est. Prima ad compositiones antidotorum expetitur: nos odorata ueraque, ut quidam opinantur, caremus. Notandum autem a Graecis uocari ἐνωδῆ, id est, boni odoris, nempe fragrantis: sicut pix, & castoreum odorata uocantur. Alia destillat ex arboribus, ac σάκτη Graece dicitur: alia conficitur arte, quae plastica uocatur: sed non eodem omnes modo fiunt. Est quaedam species, quae bdellium refert, ita ut saepe myrrha pro illo, a quibusdam seplasiariis ostendatur: eo quod illud cum eadem massa myrrhae, uno in loco agroque inueniatur: quamuis non ex eadem arbore prodeant: ob quod inuicem differunt. Bdellium igitur cum digitis tractatur, lentescit: myrrha autem non item: quanquam Aminea, troglodytis, & alie species, quae representant ungues, lentescant. Nostra myrrha nigra, & retorrida species existit. Baeoticam desideramus. Capitis ulcera glutinat, euidenter amara: ob quod foetum, & lumbricos enecat, eiicitque. Habet etiam uim detergendi moderatam: quare ocularibus miscetur medicamentis, & iis que ad ueterem tussim, atque anhelationem prosunt, administrantur. Boeotica myrrha calefacit, fundit, & emollit. Mastiche, uulgo mastix lentisci arboris, resina est. Mastiche. Chia & candida astringit, emollitque: ideo stomachi, uentris, intestinorum, iecorisque inflammationibus conuenit. Nigra uero, quae Aegiptia dicitur, magis desiccat: minus autem astringit. Idcirco iis aptior est, qui ualidius discuti per halitum postulant. Calidain Secundo, Sicca In Primo Ordine. Styrax, uulgo storax arboris malo cotonei similis lacryma. Styrax. Excellit in eius genere, qui in calamis, seu arundinibus, ex Pamphylia fertur, pinguis, flauus, resinosus, odoratus: unde etiam, cum optimus praescribitur, styrax calamita nominatur: inter suauissima gratissimaque odoramenta habitus: ob quod etiam unguentarii ad poma odorifera, & suffitus suaues parandos adhibent. Mathetes, Quis eius usus existit? Geron, Humores in in pectore collectos euocat: raucedini, & destillationibus sistendis, tussique conducit: partes humoribus exasperatas lenit: somnum inducit: quia caput replet uaporibus. quare si hi ad cerebrum exhalent, utendum illo non est. Quamuis autem storax, cedri resina, gummi Arabico, melle, & amygdalis amaris adulterari soleat: tamen nostris temporibus sincerus, & purus ex Sana Indiae insula apportatur. Caeterum deterior, styrax est niger, furfurosus, friabilis, & cano situ obsitus, ut ait Dioscorides. Ambari tres sunt species: Ambarum. prima, & optima pulli seu cincricii coloris, uulgo grysii: altera flaua: tertia alba, quae aliis est deterior: per initia quidem, etiam optimum ingrati est odoris: postea uero suauissimi: ob quod poma ex hoc, & musco parantur: quae mulieres Hispanicae plaerunquae collo suspendunt, ut gratum odorem sibi concilient. Mathetes, Quas uires ambarum obtinet? Geron, Cerebrum corroborat: cor recreat: animum exhilarat: & sensus omnes reficit modice assumptum: senioribus & aliis natura frigidis insigniter utile. cauendum autem uertiginosis: quia si id olfaciant, tractentque, in apoplexiam uel tremorem incidunt. Mulieribus uteri strangulatum affert, si naribus admoueant: si intra uterum indant, is subsidet. Mathetes, Ubi ambarum inuenitur? Geron, Uariis in locis: primum in Africano mari. nam cum id aestuat, lapidesque ingentes ab imo excernit, quaedam eius frusta simul elidit: deinde pisces, presertim Balenae illud in mari commedunt: unde frequenter in uentribus eorum inuenitur. praestantius autem, in piscis Asel barbaris dicti, spinali medulla, in Maluae insulis hodie uocatis reperitur: unde postea in Europam adferri solet. Thus, quod Graece λίβανος dicitur, olim ex Arabia afferebatur: Thus. nunc ex regione Seir apud Indos appellata, ad nos conuchitur. Multus eius usus est in hemoptoicis, in stomachicis, celiacisque & dysentericis affectibus, tum extra corpus, tum intra assumptum. Manna thuris, quae parua mica est, concussu ex uectione elisa, quae easdem uires, quas thus obtinet, officinis olibanum nominatur. Fuligo thuris, ex eo concrematus efficitur: non autem in officinis paratur, efficatiores astringendi, & siccandi uires quam thus ipsum sortita. nonnihil etiam detergit: unde oculorum ulcera expurgare, & implere potest. Calidain Secundo, Sicca In Tertio. Galbanum, plantae ferulaceae succus, calefacit tertio ordine, siccat secundi initio: Galbanum. nec non emollit, discutit, digerit, ut postea latius de his agetur. Calida Et Sicca In Tertio. Cedri liquor tenuis est naturae: Cedri liquor. eoque mollem uiuentium carnem prompte, citraque dolorem consumit: mortuorum exiccat: & simul a corruptione tuetur: foetum uiuum interimit: extinctum eiicit: eoque partui aduersatur: dentium foraminibus instillatus eos constringit, & a dolore liberat: oculorum cicatrices extenuat: Opopanax. hebetudini ex crassis humoribus ortae medetur. Opopanax, siue Heraclei, siue Aesclepii siue, Chironii dicti, panacis liquor, ex radice ipsius cultro incisa extillatus, ad multa conducit: nam calefacit, emollit, & digerit: nec non cerebrum, & neruos expurgat: praesertim cum frigidis laborant affectibus: pituitam lentam, crassam, contumacemque a longinquis corporis partibus, maxime ab articulorum compagibus educit: ut postea prolixius de his docebitur. Calida In Tertio, Sicca Primo. Ammoniacum duplex est: Ammoniacum. prima ipsius species thuri similis existit: qua olim antiqui ad suffitus utebantur, uocabantque ipsam Graece θραῦμα: alteram φύρημα nominabant, minus bonam, arena & calculis permixtam: quod officinarum Ammoniacum dici potest. Emollit adeo, ut articulorum tophos dissoluat: lienes: induratos, & choeradas per halitum digerat. Plante sic etiam appellatae liquor est, qui pariter secundum primas facultates extenuat, ac nonnihil abstergit: ob quod oculorum cicatrices expurgat: suffusionibus eorum medetur: hebetudinem ex humoribus crassioribus contractam discutit: praeterea uitiosos humores per aluum purgat: ut postea largius inter purgantia. Calida Quarto Sicca Secundo. Laserpitium Graece σίλφιον duplex est: Laser pitium. unum odoratum, & sin cerum, quod Cyrenaicum dicitur, & Lybicum: alterum Syriacum, foedi odoris. Officinae primum assam dulcem, odoratum, & Benzoinum uocant: alterum assam foedam, & stercus Diaboli Liquor iste Laserpitii praeterquam quod humores euidenter extrahat, etiam excrescentias discutit, consumitque. Pondera Gummi, Et Resinarum. Pondera gummi & resinarum. Mathetes, Quae pondera gummi, & resinae postulant? Geron, Preciosa, & rara, ut Ambarum & similia, a granis usque ad scrupulum, aut paulo grauiore pondere usurpantur: reliqua drachmae instar, ad unciam unam, aut plures in remediis internis, praesertim pastillis, & catapotiis accommodantur. Resinae liquidae, ut pinea, laricena, & abiegna pro corporis affectu, & forma remedii, pondus recipiunt. Nam si dolorem leuare, & renes detergere uolumus, a scrupulo uno ad drachmas duas, uel tres exhibemus. Ubi aluum subducere oportet, pondus eius a drachmis duabus, a semuncia ad unciam unam, uel plures praescribimus. Ubi emplastrum, uel unguentum ex uiscosis, aut iis quae infarciunt, conficere oportet, paulum resinae liquidae satis est, quae efficit, ut illa adherere possint. si ex oleis tantum, spissiores resine, & maiore pondere adhibendae sunt. sin ex aridis parentur, resinae uiscosae magis, & grandiore pondere conueniunt. Nam in acopo ad dolorem leuandum, abiegna pluribus unciis imponetur: in suppurantibus, & emollientibus unguentis maior modus, quam in iis, quae carnem inducunt, ut mastiche, & resina fricta, ac colophonia uulgo dicta, requiritur. Picis utriusque, tum siccae, tum liquide pondus, a semuncia incipit, & ad integram, uel ad plures usque extenditur. Rustici Narbonensis Galliae picis in puluerem redactae selibram, uel integram, uel duas ex ouo sorbili, sanguinis, qui intus concreuit dissoluendi gratia, assumere consueuerunt. Quin etiam ea, non minus quam liquidis resinis, & eclegmatis, ad humores e pectore eliciendos eodem tempore uti licet. Quia uero haec deglutiuntur, paranturque copiosa, pro remedii quantitate, ex ea plus minusue recipi debet: sicut in aliis omnibus medicamenitis faciundum est, quae pluribus uicibus exhiberi conseruarique in usum medicum solent. Liquores, Metalla. Fossiliaque Terrae, Calidi Temperate, & sicci in secundo ordine. Succinum. Succinum Graece ἡλεάτρον, Arabice carabe, apud septentrionales inuenitur: eius species praestantior alba est: altera flaua: tertia nigra. Albae uero praecipuus, post hanc flauae, in medicina usus est. Mathetes, Quae eius uires sunt? Geron, Exiccat leuiter calefaciendo: ideo etiam ad humidos capitis morbos ualet. Fumus eius comitiales restituit: tussi immoderatae, & capitis defluxionibus medetur: dentium dolores mitigat: menses prouocat uteri strangulatum singulariter compescit: grauidis gestationem leuiorem reddit. in puluerem redactum ex uino propinatur ad album uteri fluorem, naturaliaque corroboranda: sanguinem reiicientibus, & tabidis conuenit: profluuio seminis ex ouo molli, uel succo portulacae, quotidie drachmae instar assumptum succurrit: intestinorum difficultati, & sanguinis ex naribus fluori subuenit: parturientibus drachmae semissis pondere ex uino albo potui datur, ad foetum maturandum, partumque accelerandum utile: quod saepe experientia didicimus. ad urinae difficultatem, simili pondere, ex aqua saxifragiae bibitur. Quidam nuper ea cum semine paliuri ex uino epota, urinam quindecim diebus retentam excreuit: articulari morbo conducit, si eius drachma semissis ex ligni Indici decocto, unciis duabus exhibeatur. Oleum, quod inde per chemiam singulari industria paratur, incidit, extenuat, aperit, & discutit: unde ex uino maluatico, uei alioliquo re exhibitum calculos urinamque educit: in strangulatu uteri efficacissimum est, si naturalia, & os eius ipso inungantur. Calidi Et Sicci, Ordine Secyndo. Bitumen, quod Grace ἄσπαλτος dicitur, materia est, uel ex terra, uel ex mari, uel ex stagno, uel ex fonte aliquo scaturiens: Bitumen. proprie autem ex Iudeae lacu, mari mortuo, uel salis dicto, in quod lordanus amnis influit: unde Iudaicum appellatur: id undis, uentoque agitatum in littore concrescit, densatur, coit, tenacissimum que euadit: atque hoc est praestantissimum. Mathetes, Qualis est aqua in lacu illo, cui supernatat? Geron, Salsa, & amara: ut in quibusdam fontibus experiri licet. Mathetes, Quot sunt bituminis species? Geron, Tres potissimum: prior olei instar lucida: altera crassa, & quasi limosa, liquida pice paulo corpulentior: tertia dura, & solida. Bituminis speeies. Iam alia est colore alba, alia ruffa, ceu inter album & nigrummedia: alia ex cinereo albescens: alia fulua: alia ingricans. Sapor omnis bituminis fere amarisculus est: sed in hoc magis: in illo minus. Albi, subdulcis percipitur: nigri, amarior. Odor albi magna ex parte gratus, ac iucundus: nigri foedus est. ceterae species medium quiddam obtinent. Hactenus seplasiarii nullo sincero ueroque, sed artificiali, uel potius pice, petroleo, & aliis rebus adulterato usi fuerunt, hodie uero ex Iudea Uenetias importari incipit: quanquam in paueis adhnc officinis apud nos inueniatur. Extat etiam aliud bitumen piceatum: quod Graeci ππάσπαλτον, Arabes mumiam appellant: idque duplex, unum, cui pix naturaliter est insita, ut Iudaicum: alterum, cui pix arte commixta est. Utrunque nonnihil foedum, ac in idem, quod pix, & bitumen seorsum praestare potest, efficax: nempe ut astringat: cruenta uulnera glutinet: abscessus frigidos discutiat: putredinem, corruptionemque arceat. Mathetes, Quis peculiaris illius in medicina usus existit? Geron, Quia Syrii, Aegyptii, & Arabes cadauera, ut a putredine conseruentur, condire solent: diuites quidem myrrha, alome, croco, balsamo, & aliis preciosis odoramentis: pauperes, & plebei, eo quod illa sibi comparare nequeant, uilioribus, nempe bitumine simplici, uel pissaspalto, hoc est piceato, seu natiuo, seu factitio imbuere coguntur. Ubi uero utraque conditura, puta odoratarum specierum, & bituminis liquori, qui ex carne humana deludare temporis processu consueuit, admixta fuerit: antidotum praesentaneum oritur, quod Arabice mumia nuncupatur, uariis affectibus salutare: Mumia & uires eius. drachmae quidem semissis pondere ex uino uertigini, morbo comitiali, obstructionibus, & uenenis auxiliatur: ex amarici autem aqua naribus indita, hemicranicis, resolutis, & ore distortis opitulatur: meatibus aurium cum leucoi oleo infusa, frigidos illarum dolores discutit: nec non rupturis, fracturis, plagis, & lapsis ex alto, eodem pondere ex uino potui sumpta succurrit: naribus indita cum moscho, castoreo, camphora, & oleo balanino ad longos capitis dolores, & contumaces recte exhibetur, cum alia remedia nihil profocerint, tribus diebus ex zizyphorum, hordei, & myxariorum iure pota, tussientibus auxiliatur: quatuor autem granorum pondere, ex mentae aqua sumpta, cordis affectus tollit: ex iure cumini, ameos, & cari, flatus tum uentriculi, tum intestinorum discutit: lapsis ex alto, cum siliquae Aegyptiae medulla prodest, si lemnium sigillum, & rubeae radix adiungatur: pota quoque trium, uel quatuor granorum pondere, ex cumini, & apii iure, singultum discutit: aduersus anginam, ex oxymelite, recte gargarizatur: ex cari decocto, lienis affectus dissipat: contraque scorpioto num ictus efficax est: foras illita, externa sanguinis profluuia astringit: pota autem, interna: eoque cruentas excreationes sistit: Album bitumen, ex aqua raphani destillatitia potum, nephritidem curat: nec minus cordis tremori; & difficultari spiritus prodest: rhagadibus inspersum, dolorem, & pruritum, praesenti auxiis lio mitigare creditur: extrinsecus illitum impetiginem dissipat: coxendicum dolorem lenit: pus colligi prohibet: duriciem colli emollit: adhaec in suffitu adhibitum, uteri procidentiam, & dolores eius sanat: Error in mumiae usu. ex aqua uero ordei per clysterem dysentericis medetur. Falluntur, qui siccatam cadauerum carnem, citra liquorem ex ea manantem assumunt. Male etiam faciunt seplasiarii, qui carnes ossaque contusa, medicamentis mumiae necessariis admiscent: Mathetes, Quid agendum, tum in nobilium, tum in plebeiorum hominum conditurae penuria? Mumiae utiusque succidanea. Geron, In prioris defectu, cadauera in nosodochiis nostris, alome, myrrha, croco, & oleo nucis muscatae destillatitio imbui debent: Cur odorata mumia raro ad nos feratur. sic ut liquor ex carne humana extractus processu temporis adiungatur. In bituminis Iudaici inopia, pix humida substitui potest. Quamuis autem utraque mumia haec praestare possit: odorata tamen & nobilior ad omnia est ualentior. Mathetes, Cur odorata ista conditura, siue mumia rarius ad nos, & alias regiones peruenire solet? Geron, Quia diuitum sepulchra diligenter sunt occlusa, mercatores illuc profecti, cadauera eorum difficulter, uel pretio comparare; uel clanculum subtrahere possunt: cum ne bitumine quidem uero imbuta nobis communicari queant. atque hec de mumia uulgari satis tractatum est: de Theophrastica uero, passim in libris ipsius copiose de scripta inuenies. Calida Intertio Fere Ordine. Naptha. Naptha, uel bituminis colamentum, uel petroleum dicitur, quod ex petra, uel saxo, uel rupibus, idque uariis in locis, Babylonia, agro Mutinensi, presertim in monte Zilio, in Liguria, Sicilia Neapoli, & Hispania. Nam hoc, illo magis foetet: adhec aliud colore albo, aliud nigro, aliud subruffo praeditum, & ad uarios usus efficax est. etenim extenuat, penetrat, siccat, digerit, omnemque materiam frigidam ex quauis corporis parte absumitur: morbum comitialem, membrorum resolutionem, conuulsionem neruorum, articulorumque dolores mitigat: lienis, renum, uesicae, uterique frigidiores affectus sanat. atque hoc oleum non artificio, sed natura prouenire solet. quanquam etiam aliud ex lateribus luteis, nouis, aut ueteribus praeparetur: quod modo flauum, modo nigrum existit. Calida Et Sicca In Tertio. Alumen crassarum partium uehementer astringit: Alumen.. digerit etiam, sed non summe: ulcera putrida emendat: humida exiccatu: carnem super excrescentem coercet: pruritum tollit: & scabiem sanat. Apud ueteres tres species inueniuntur, scissile, liquidum, & rotundum. Aluminis species. officinae ac barbari, primum uocant plumae, alterum rochae, tertium rotundum. hodie sex genera recensentur, plumae, rochae, foeculae uini, catini, scasole; & zaccarinum. Hoc postremum, fit ex crudo alumine rupeo, ouorum albo, & rosarum aqua. Scaiole ex squamoso quodam lapide, nitri modo pellucidum, asini speculum dicitur: ustum gypsi instar albescit, eiusque inducit speciem. catinum ex plantae anthillidis, in Hispania, Syria, Gallia, & Italia nascentis cinere conficitur, ad uitra in fornacibus expurganda idoneo. liquidum manibus ductum lentescit, maxime astringens. Sulfur tum uiuum, tum ignem expertum inuenitur: Sulfur. utrunque uim habet extrahendi, & adeo tenuem, ut ad morsus animalium uenenatorum ualeat, si uulneri siccum inspargatur, aut si ex saliua, aut urina, aut oleo ueteri, aut melle, aut resina therebintina illinatur. Quinetiam omnes cutis affectus, ut scabiem, impetiginem, & lepram dissipat, detergitque: Oleum ex sulfure. sic ut in altum non repellat. Chemici oleum, seu balsamum ex eo adeo efficax conficiunt, ut neque uiuum corpus, neque mortuum ad putredinem transire sinat: sed adeo integrum tueatur, ut neque ulla caelestis impressio, uel ab elementis profecta corruptio, uel ab ipso iam ortu inducta obesse ei possit. id quinque granorum pondere ex uino ueteri albo, uel alio liquore exhiberi solet: singulare in asthmate, pleuritide, abscessibussque pestilentibus remedium: membra resoluta, & marcorem experria restituit: uirulentarum bestiarum ictibus medetur. Liquor qui ex sulfure paratur, lac uocant, inflammationes, ignem persicum, ulcera rodentia restinguit, compescit & sanat. Chalcitis Grece, Arabibus colchorar dicitur: Chalcitis. mixtas habet facultates: acrem & astringentem, sed illam adeo efficacem; ut carnem adurat, crustasque inducat: cremata minus rodit: similiter autem exiccat. Quanquam non parum astrictionis ex ustione remittat. Itaque praestat ipsa tum adusta, tum elota, quod minus sic erodat. Errant ualde, qui Theriacae antidoto chalcitidem imponendam esse censent. Calida Et Sicca In Quarto. Chalcanthum. Chalcanthum uulgo uitriolum, Latinis atramentum sutorium dicitur. Duplex est: natiuum, & quod arte paratur, uariis coloribus insigne. Nam quod ex Cypro adfertur, aureas scintillas emittit. Germanicum coloris coerulei, oculis gratum. Romanum non adeo intensi gratique coloris, primas obtinet: Cyprinum secundas, processu temporis chalcitis efficitur. Chalcanthi uires. concrescit autem ex aqua quadam uiridi diligenter ex cocta. Insigniter calefacit, maximeque astringit: ideo totius carnis naturam siccat, & in se contrahit. Oleum chalcanthi seu uitrioli uulgo. Chemici oleum ex eo hodie parant, ad urendum candentis ferri instar efficax. Una eius gutta, aut altera aquis cordi familiaribus infusa ad febres pestilentiales ualet. ex uino autem ad omnes morbos frigidos, & pituitosos, praesertim uentriculi. Aquas reddit acidas, & nonnihil astringentes. Extrinsecus ad uerrucas tollendas, clauumque dissipandum singulariter ualet. Sunt quidam periti hodie medici, qui hoc oleum uiscosum, & pingue conficere possunt, quale non adurit, neque uesicas excitat. Nam cuti saltem inunctum, leniter colorem eius tantum mutat. Sed de huius, sicut & aliorum terrae fossilium praeparandi modo, facultate, & usu, consule Paracelsum & alios. Auripigmentum, Graece ἀρσήνικον dicitur, Germanice Operment: Auripigmentum Sandaracha. chemici & seplasiarii nomina inter se distinguunt. Nam arsenici uoce uenena ex metallis prodeuntia significant. Est autem duplex apud Graecos, & Latinos: unum sane in glebas concretum, & lapidosum: alterum in laminas fissile, lacteum, & purum: quod omnium est praestantissimum. Arsenicum commune, & uulgare a chemicis componitur. Mathetes, Quas uires obtinet? Geron, Siue crematum, siue ignem non expertum, astringit eroditque: nec non partem ipsam, cui admouetur, si diutius adhaereat, adurit: eoque medicinis digerentibus, & extersoriis recte commiscetur. Oleum quod ex eo conficitur; purgat, glutinat, extenuat, attrahit, cohibet & sistit: hinc narium, oris, aliarum que partium ulcera maligna, serpentiaque curat: callos fistularum erodit: cicatrices emendat: carnis excrescentiam consumit. Sandaracha, & auripigmentum in iisdem fodinis & glebis similique ex materia proueniunt: ac in nullo alio discrepant, quam quod illa magis, hoc minus in terrae uisceribus, ubi gignuntur, excocta fuerint: ob quod etiam eadem rubrum magis colorem contraxit, & efficaciorem uim extenuandi consecuta est. Sandaracha uulgaris, quae uernix scriptoria in officinis appellatur, uera non est: sed gummi iuniperinum: quod Arabica lingua Sandarac, non Sandaracha Graecorum appellatione uocatur. Ubi igitur in medicamentorum compositionibus apud Arabes sandarachae nomen inuenitur, iuniperinum gummi ubique intelligendum erit: ubi uero apud Graecos citatur, ea, cuius Dioscorides mentionem facit, usurpanda erit. Sandyae quare sandaracha dicatur. Mathetes, Estne alia adhuc medicina, quam sandaracham medici appellant? Geron, Utique, recentiores nonnulli sandycem e cerussa combusta paratam nominant: eo quod rubescentem admodum colorem sortita sit. Mathetes, Quas facultates possidet? Geron, Nullas fere alias, quam auripigmentum. Chrysocolla. Chrysocolla, quasin dicas auricolla, liquor est optimus, colore uiridis, qui hodie ex India aduehitur, ac duplex est: una fossilis, altera factitia. Rursus alia importatur ex Armenia coloris porracei, quae est laudatissima: alia ex Macedonia bonitate huic succedit: proxima est Cypriam. quanquam autem hae in terris naturales sint, tamen etiam praeparationem quandam exigunt. Uires ebrysocollae, Chrysocollae factitia borax. Mathetes, Quas uires illi tribuis? Geron, Purgat cicatrices: carnem excrescentem coercet, astringit, purgat: corpus modice erodit: iis etiam ascribitur, quae necem inferre possunt. Mathetes, Quid de factitia habes? Geron, Ea borax uulgo dicitur. haec potissimum ex urina pueri parari solet, tempore aestiuo, aut aere ad modum calido, sic ut in mortario pistilloque rubri aeris contundatur. Fit hinc medicamentum ulceribus aptissimum, siue per se, siue cum aliis mixta applicetur. eadem quoque magis desiccat citra rosionem, & extenuat, quam metallica. Nonnulli hodie chemici acuratius eam conficiunt, quam Dioscorides praescripsit, & incredibilem inde quaestum sibi faciunt. Caeterum, & natiua, & factitia mulieribus ad faciem decorandam, fabrisque aurariis, & pannorum infectoribus expetitur: alias in medicina faciunda rarior eius usus in officinis esse solet. Metalla Mathetes, Quae sunt metalla, fossiliaque ad medicitiam accommodata? Aurumi Usus auri. Geron, Princeps est aurum, ut quod omnium maxime fit temperatum, plurimisque ad tuendam ualetudinem dotibus praeditum. Nam cardiacae, melancholiae, cordis palpitationi, morbo attonito, comitiali, elephantiaco medetur: adhaec spiritus animales, uitalesque recreat. Mathetes, Qua utendi ratione, & forma? Geron, Uel candens iusculis, aliisue succis, uel destillatis intingitur; uel in puluerem redigitur, uel in oleum conuertitur? Atque tunc potabile chemici uocant. si liquidum est, duae, tres, aut plures gutte ex uino maluatico assumuntur: si puluerem eius exhibere uoles, scrupuli dimidium satisfaciet: hunioris candente auro imbuti cyathus. Mathetes, Quodnam aurum ad medicum usum expeti debet? Geron, Purissimum quodque, siue ex asperimorum montium uisceribus, siue ex fluminum arenis colligatur. Quod enim adhuc impurum est, ac uilius, sicut in Insula Peru: aut quod chemici ex aliis metallis, & fossilibus arte quadam conficiunt, non modo non humano corpori inutile: sed etiam est nocentissimum, ut pote ueneni particeps. Calida Et Sicca Ordine Secundoferrum extenuatur, siccat, resoluit: Ferrum. scobes ipsius candens uino & aqua tincta, stomachi imbecillitati, coeliacis dysentericis, lienisque abscessui auxiliatur: profluuio urine, menstruorumque, & sputo sanguinis, aqua cui ferrum candens intingitur, potu conducit. Est quaedam compositio singularis ex ferro, a chemicis propter colorem crocus Martis appellata: Crocus martis. cuius Paracelsus in opere chirurgico mentionem facit. Mathetes, Obsecro te, ut latine mihi illum adscribas? Geron, Faciam: sed ea conditione, ut pauperibus curandis gratis eam communices. paratur autem hoc modo. Limata scobes ferri, aqua calida ab omni spurcitia expurgatur, siccaturque, & aque regali dictae imposita, soluitur: deinde acetum ualens additur: postea hinc inde circum agitata eximitur, solique exponitur, exiccaturque: post haec rude ferrea reuerberata patellae imponitur, additurque aquae plantaginis, & haec in arena euaporare sinitur. Idem rursus fieri cum aliis aquis, ut rosarum solani, & similibus licet. Mathetes, Ad quae uitia adhibetur? Geron, Ad eadem fere, ad quae ferrum ipsum. Intra corpus quidem ad immodicum, & intempestiuum longumque menstruorum fluorem ( quod aliquoties sum expertus ) dysenteriam, omneque aliud fluxionum genus; scrupuli unsus, uel plurium pondere, cum rosarum conditi drachma una, uel duplici. Recte datur etiam lienosis, ex aqua tamarisci, & enulae campanae: item ex balsamo, & gummi ammoniaco paratum, ad urinae continentiam ualet maxime, si insessus ex uitrioli decocto succedat. Extrinsecus ulceribus, quae difficulter cicatricem admittunt, nec non uulneribus inductum auxiliatur. Calida Et Sicca In Tertio. Flos aeris crassum humorem extenuat: Flos aeris. eoque collyriis adhibitum, magnas superciliorum asperitates, quas Graeci εὑκώσεις uocant, abstergit: uitiosas narium excrescentias, & sedis uitia absumit: Aes ustum Diphriges. eruptiones papularum ex uino cohibet. Aes ystim acre est, & astringens leuiter: quare lotum optime cicatricibus inducendis conuenit. Diphryges eiusdem fere facultatis est, cuius aes ustum. Nam dum illud funditur, in ima fornacis parte subsidet: alias mixtae naturae, partim astringentis, partim acris. Qua de causa cum ad alia, tum ad putrida oris ulcera, uel per se, uel cum melle, cui spuma sit detracta, efficax est medicamentum. Preterea ad anginam, ubi iam id quod influxerit, consistit, utile est: adhec columelle praecisae opitulantur, cicatricemque inducit: summatim omnibus naturalium & ani, aliisque humidis ulceribus succurit. Frigida Temperate, Sicca In Secundo. Aerugo rasilis uulgo uiride aeris, ad aquam parandam miscetur: Aengo rasilis Aerugo uermicu laris. quae ad penis curanda ulcera putrida, & cancrosa ualet. Aerugo uermicularis, quae scoletia dicitur, acris est, digerit, detra hit & liquat non teneram modo, sed & duram carnem. Frigidaprimo, Sicca - In Stymmi. Secundostymmi optimum est coloris fului, ex aureis fodinis profectum: alterum plumbei: tertium nigri, quod est infirmum. Ueteres in puluerem redactum ad maligna ulcera, ad oculorum fluxiones, & psoras adhibebant. Hodie ipso ad interiores etiam affectus chemicae artis periti medici utuntur: primum ad uitri speciem redacto ad totius corporis purgationem: quae tum uomitu, tum alui ductione fieri solet: secundo per reuerberationem praeparato, ad deiectionem uentris magis, quam uomitionem: tertio diluti modo: quarto in oleum conuerso, ut postea condisces. Frigida In Secundo, Sicca Moderate. Argenti. Argenti scobes, seu ramentum, quod uulgo limatura uocatur, confert humoribus uiscosis, scabiei, pruritui, ulceribus, tremori cordis, & oris foetori. Liquor qui ex argento chemice conficitur, cerebrum roborat: lienis, iccorisque dolores tollit: uentris profluuia sistit. Spuma argenti, graece λιθάργυρος uulgo lithargyrium dicitur: puma argenti. quod etsi duplex, nempe auri & argenti spumam ostendat: tamen unum ex argento colligitur. Est enim lithargyros argenti spuma ex plumbo, aere, & argento conflata: quae in hoc, dum id expurgatur, super natat. Nam si spuma istaplus plumbi sortita suerit, ut argenti colorem inde consequatur, argenti lithargyrium uulgo appellatur: si aes in eo excellat, lithargyrium auri, uel greco nomine chrysitis uocatur. Eundem temperamenti ordinem, quem scobes illius, habet, aliisque facultatibus medium existit. Modice nanque astringit, emollit, explet caua, excrescentias reprimit, cicatricem ducit: unde intertrigines foemorum curat, & aliis medicamentis omnibus emplasticis, ut cerae, plumbaginis, & cerussae modo admiscetur. Mathetes, Quid aliud ex lithargyrio fieri solet? Geron, Oleum: quod etiam lac uirginis appellatur. Mathetes, In quem usum adhiberi solet? Geron, Ad omnem tu1o morem, inflammationem, doloresque sedandos, maxime calidos & pungentes: adhaec ad ambusta quacunque in parte fuerint, siue in naturalibus, siue in aliis, sic ut calidum superimponatur. Frigida Et Humida In Secundo. Argentum uiuum Mercurius sublimatus Praecipitatus. Argentum uiuum, quod graece ὑδράργυρος quasi aquae modo & fluidum, & latine uiuum dicitur: quod omnia metalla ex eo semen, & originem suam habeant. Duplex inuenitur, natiuum, & factitium. Ueteres exitiale potu esse censuerunt. Arabes, & alii illos secuti, purum sincerumque argentum uiuum; non modo adultis, sed etiam pueris & infantibus, ad uermes expellendos, sine noxa exhiberi posse affirmant. praeterea grauidis partu laborantibus idem scrupuli pondere salubriter dari. Quidam recentiores ante nostra tempora chemicos imitati, illud aliis quibusdam fossilibus adiectis parare ceperunt, ut ipsum in uasis ignium ui in sublime attolleretur, & sublimatum appellarunt: quemadmodum aliud quoque, quod uocant praecipitatum: idque ad ulcera contumacia sananda, praesertim a lue uenerea contracta: uim obtinet explendi, laxandique. Nonnulli eo per os dimidii scrupuli pondere deuorandum propinant, margaritis, aliisque remediis cordi tuendo familiaribus admixtis. Postremo nonnulli unguenta ex eo, & aliis quibusdam parari consuluerunt. Quanto autem commodo, complurium annorum experientia docuit. Multo facilius hodierno tempore mendici chemice artis studiosi, ignis potentia argentum uiuum corrigunt, ut eo tutius, & breuius morbum gallicum curare possint. Hoc quidem ueteribus laudi tribuendum esse, non negauerim, quod argentum uiuum singulare luis uenereae remedium esse cognouerint: dolendum autem, quod praeparationem satis idoneam nondum intellexerint. Mathetes, Quomodo tu eam faciundam esse existimas? Geron, Mercurius primum congelari per communem aluminis aquam debet: Mercurius. congelatus iam in tenuissimum puluerem conteri: deinde aqua albuminis ouorum, que a media calcis suae portione prolecta sit, a mercurio tantisper abstrahi, donec is colorem rubrum seu corallinum acquirat: atque huius grana tria cum theriacae scrupulo exhiberi debent. Oleum quod ex hidrargyro paratur, praestantissimum est remedium ad omnia ulcera, ut docet Paracelsus. habet hunc in modum: Hidragyrum in calcem aliquoties redigitur per aquam ualidam: deinde cum uino correcto uis aquae praedictae emendatur: postea in aceto destillato maceratur, extrahiturque eius sal percolando: acetum per balneum euaparari sinitur ad siccitatem pulueris albi: qui tandem aqua chelidonii corrigitur, & exiccatus in loco humido ponitur tandiu, donec soluatur in liquorem limpidissmum: quo ulcera curantur. Plumbum humida constat natura, frigore congelatum: Plumbum. item aeria & terrestri, sed pauca. Fit ex Illo pila, seu mortarium, & pistilsum ad usum medicum. Quicunque enim humor in eo aliquandiu residet, multo euadet frigidior, quam antea fuerit. Ideo oleum omphaceum, aut rosaceum, aut melinum, aut myrtinum, si illi infundatur, remedium optimum aduersus inflammationes, & ulcera contumacia, tum aliarum partium, tum naturalium, seu testiculorum, cancrosque, & articulorum fluxiones praeparatur. Quod si refrigerans aliquis succus, ut semperuiui, contyledonis, in tybi, lactucae, Chondrillae, psyllii, omphacii, portulacae, mortario eiusmodi imponatur, subigaturque in sole, aut aere, aliasue calefacto prestantissimum efficitur medicamentum ad feruorem, & calidas fluxiones restinguendas. Plumbeae laminae. Quinetiam plumbum in laminas deducitur: quae lumbis admotae, geniturae fluorem per insomnia prohibent, insigniter refrigerantes. Bractaea quoque tenuis ex eo facta ganglium dissipat, propius ei alligata. Bractaea plumbea. Porro plumbum ustum elotumque ad ulcera implenda confert: cicatricem obducit: item chironiis, & iam erosis ulceribus prodest. Illotum quoque ulceribus malignis auxiliatur. Oleum plumbi. Oleum ex eo paratur in hunc modum. Initio plumbum in scobem limatur, donec in flauum puluerem transeat: deinde tantum aceti destillatitii ei superfunditur; ut duorum digitorum latitudinem excedat. Ubi iam bullire, & spumari leuiter caeperit, ab igne deponitur, siniturque paulatim subsidere: atque tunc acetum sensim, a limata scobe plumbi in propriam uitreatam ollam deponitur. Inde iterum tantundem recentis aceti, quantum antea superfunditur. Hoc deinde reiterabitur, quousque omnis dulcedo plumbi euanescat. Post haec materia, quae dulcior euaserat, & acetum balneo maris imponitur, & hoc totum ab illa detrahitur. atque sic purpurea, dulcisque materia in fundo remanet. Aqua pluuialis destillata huic materiae purpuree superfunditur, bullireque sinitur, donec alba spuma superius exurgat: quae deinceps tolletur, antequam igni apponatur: bullietque, donec nulla magis alba materia appareat, maneantque sic purpureae faeces in fundo: quas tunc reiicies. Alba haec percolata materia iterum in balneum maris reponetur: ac ubi reliquum aquae caelestis expirauerit, perque balneum maris detracta fuerit, alba quaedam siccaque materia in fundo subsistet. Eadem postea ualenti aqua soluetur: quae rursus per balneum detrahetur, iterumque noua ipsi instillabitur, tolleturque ut prius: atque id ubi ter quaterue reiteratum fuerit, materia admodum subtiliter, & pulchre soluentur. Post haec aqua pluuialis albe materie superinfundetur, & per balneum maris rursus detrahetur. His ita peractis, iterum alia recens pluuialis aqua ei admiscebitur, & rurssus deponetur: idque quinquies, uel sexies, donec uniuersa acrimonia sublata fuerit. atque tum alba ista materia tanquam album & pellucidum sal, hoc est Saturni, aut dulce sal, efficitur: Quod si id in cella uinaria, aut alio loco humido lapidi superimponatur, in aquam, aut oleum quoddam redigitur: quod omnis generis uitia curat. Eodem igitur modo, quo sal stybii, aliaque praeparatur. Theophrastus sal corrosiuum dulce uocare consueuit, ad externa ulcera, ac rodentia efficax. Quidam olim eruditus, artisque chemicae peritus plumbo ualenti aqua soluto uaria maligna ulcera praecipue cancrosa linimentis eo imbutis in fectisque feliciter sanauit: sic tamen, ut cum aqua fortis esset ablata, fontanam in locum eius substituerit. Plumbago. Plumbago graeco nomine μολυβδαῖνα dicta, fossilis, & factitia, 25 idem quod argenti spuma efficit, ad emplastrorum lenientium materiam accommodata. Cerussa, quae Graece ψυμμύθεον nominatur, frigida & sicca in secundo ordine, emplastris idonea est. Cerussa. adusta in sandycem degenerat. Atque haec de metallis & fossilibus: quorum cognitionem, si desideras, ex chemicorum scriptis consequi poteris. Mathetes, Quod pondus metallica sibi uendicant? Pondera. Geron, Aurum & argentum ad remedia interna, granis duobus, uel tribus, usque ad scrupulum dimidium exhiberi possunt, siue in folia, siue in puluerem redacta. Potabile guttae unius, aut duarum instar in uino datur. Argenti spuma minimo pondere, unciae: summo autem selibrae, aut librae, ut plurimum: sicut etiam cerussa & plumbago externis remediis imponuntur. Aerugo, aes ustum, flos aeris, cum acria sint per se, uel ob ustionem, drachmae semissis, uel unius integrae, uel duarum pondere praescribi debent, sicut etiam Diphryges, quod eiusdem est naturae. Plumbum, stybium, cerussa, & alia quae sine morsu exiccant, drachmae pondere usque ad unciam, uel ampliore expenduntur. Bitumen, pissaspaltus, alumen, sulfur, chalcitis, chalcanthum, sandaracha, chrysocolla scrupuli dimidii instar, usque ad integram usurpantur, fortioribus remediis idonea. si lenioribus addantur, drachmae pondere. Alumen autem, & sulfur in remediis internarum partium scrupuli dimidii: externarum, drachmae semissis ad integram usque, uel amplius pondus miscentur. Terra Frigida In Primo, Sicca In secundo ordine. Terra lemnia, uel sigillata, uera nusquam uel rarissime apud nos hodie reperitur: Terra lemnia. sed illa potius, quae sub nomine boli armenici in frusta quaedam, aut glebas partita aduehitur. Ea drachme semissis pondere, usque ad duas appenditur, Ochra terra rubra, & lapidis instar concreta astringit, erodit, collectiones & tubercula dissipat: Ochra. excrescentias reprimit: caua ulcera explet: tophos comminuit: scrupuli pondere, uel drachmae semissis induci debet. Marina Calida Et Sicca In Tertio. Quae ex mari petuntur, ut testae ostreorum, concharum, & buccinorum, os sepiae, mytulorum: adhaec ossa magnorum piscium, ut siluri, sturionis, uel lucii cremata, & in puluerem redacta calefaciunt, abstergunt, purgantque lepras, uitiligines, lentesque emendant, oculorum cicatrices, & uitia cutis. Marina. Praecipue autem buccina, purpurae, umbilici marini, glutinantibus & collyriis ad fluxiones conueniunt. Buccina ex succo limonis detrita genas mulierum dealbant: praesertim si aliquid argenti uiui sublimati, ut barbare uocant, iisdem inieceris. Achymium. Alcyonii, quod uulgo spuma maris dicitur, omnia generacria digerunt, & abstergunt. Flos salis liquidum est medicamentum, & magis tenue quam sal ustum. Flos salis. Conchula. Blatta. adhaec acre, & ualde digerens. Conchula odorata, siue Indica, officinis Blatta Byzantia, graece ὅνυξ quasi unguis nuncupatur, seu conchylum, ex mari rubro, uel Aphrica allatum uiscera omnia, ut cor, uentriculum, iecur, & uterum corroborat. Onyx. Frigida In Primo Sicca In Secundo. Corallium saxeus frutex est in mari natus: Corallium. triplici constat differentia: alba, rubra, & nigra. prima est pretiosior: altera usitatior ultima rarior, quae uocatur graece ἀντιπαθές. Omne corallii genus refrigerat siccatque & astringit: menstrua nimis profluentia cohibet potum: sic dysenterias iuuat: nec non seminis profluuium in uiris: album uteri fluorem in mulieribus reprimit: sanguinem reiicientibus medetur: contra fascinationes, & uenerea in collo, & brachiis gestatur. Quinetiam comitialibus recte alligatur. Cinis ipsius oculorum medicamentis miscetur: ulcera carne explet: & cicatrices extenuat. Oleum coimlliorum Uniones & margaritae. Oleum corralliorum chemico more paratum rubicundissimum, scrupuli instar ex uino generoso potum, summum est medicae artis mysterium, ad omnem partium, tum interiores, tum exteriores affectus euellendos: comitialem sane quinque septimanarum spatio, tum in pueris, tum in iuuenibus propellit. similiter omnes alui, uterique fluores, & sanguinis quacunque parte manantes sistit. Frigida Et Sicca In Secundo. Uniones & margaritae cordi sunt familiares: eoque in antidota, uel pulueres corroborantes recipiuntur. Mathetes, Quo pondere singula ista praescribis? Marinorum pondera. Geron, Alcyonii, testarumque, ostreorum, concharum marinarum, & aliarum, que superius recensui ( si urantur, ut facilius in tenuissimas partes redigi possint ) drachma una, uel due, uel tres interdum imponuntur, modo aqua restinguantur, uel elota fuerint. in externis autem remediis semuncia, uel unciae duae. Corallium crematum in externis remediis drachmarum duarum instar, usque ad unciam unam expenditur. sin autem intra corpus sumendum est, scrupuli unius pondus usque ad drachmas duas porrigere licet. In dentifriciis autem a drachmis tribus usque ad semunciam, aut ab uncia una usque ad duas usurpari potest. Uniones in collyria scrupuli instar, uel masore pondere, usque ad drachmas duas adhibentur. Porro uniones integrae & incorruptae praestant perforatis: quia dum ferri acie perforantur, aere inficiuntur, uiresque earum immutantur. Lapides Calidus In Secundo, Siccus In tertio recessu. Haematites ocularibus medicamentis non lotus miscetur, & superciliis ex asperatis: Haematites Pyrites. si inflammatio adest, ex aqua: citra illam ex decocto faenugreci, aut ouo dilutus additur. Porro in tenuissimum pollinem redactus, excrescentias oculorum reprimit, eorumque ulcera solus per se cicatrice includit, attritus, uel affusus, uel inunctus. Hic etiam in cote contritus sanguinis sputo, & ulceribus gangrenosis conducit. Pyrites seu marchasita emplastris resoluendi, & discutiendi uim habentibus miscetur, sicut etiam schistos. Huiusmodi medicamentum, & pus saepenumero, & materiam grumosam in spatiis intermediis musculorum natam, per halitum discutit. Quinetiam in pollinem detritus medicinis oculariis, & sistentibus sanguinem muliebreque profluuium admiscetur: nec non iis quae ulcera glutinant, carne replent & cicatrice obducunt, additur. Frigidi In Primo, Sicci In Secundo. Hyacinthus Saphyrus Smaragdus. Hyacinthus, Saphyrus, Smaragdus, cordi recreando efficatiores sunt ex materia durissima, & ualde pura conflati, preciosi & rari. Fragmenta eorum minoris aestimantur. Smaragdus potus ab elephantico morbo liberat, illitusque cum melle illum, & impetiginem discutit. Lapis Armenus & Cyancus. Lapis Armenus & Cyaneus efficatiores magisque acres sunt: atque ideo etiam periculosi. Inter purgantia referuntur, quamuis id segniter praestare nonnulli scribant. Frigidi In Secundo, Sicci In Tertio. Belzoharticus lacryma cerui dicitur. Belzobarticus. In India ex stomacho, uel corde animalis cuiusdam extrahitur: praestantissimum ac diuinum antidotum contra omne genus ueneni, ac pestilentiam. tabellae ex eo; Carbunculus. & aqua rosacea parantur ad idem efficaces. Carbunculus forte lapis lunaris dicitur, quod in tenebris claritatem emittat, albus, pellucidus, igneas quasdam scintillas repraesentans: non rubinus albicans. Proprium eius est animum incitare, & alacrem facere. colores enim spiritum iuuant. Frigidi Et Sicci In Quarto. Gypsum maxime astringit, reprimit, glutinat: Gypsum. hinc sanguinis eruptionem cohibet: sed potum strangulatu iugulat. Cystallus gignitur ex humore in terrae uisceribus condito: Crystallus. unde etiam beryllus, & alii lapides proueniunt: nec non in marmorum, aliorumque lapidum, & metallorum fodinis Germaniae, Scythiae, Cypri, Hispaniae. Saepe in agris, ubi coloni aratro ipsius glebas effodiunt. idem facit, quod fere gypsum astringendo: eoque in puluerem tenuissimum tritum, ex uino austero dysentericis opitulatur: nec non alba uteri profluuia compescit: lac nutricibus auget. quinetiam cauterium ex pila crystalli fieri solet: quo delicati homines, qui ferrum candens reformidant, uruntur. Cauterium ex crystallo. Notandum est, ex eodem crystallo oleum arte chemica praestantissimum fieri: quod drachmae semissis, uel integrae ad calculum ex aqua cardi benedicti datur: nec non ad lac muliebre augendum exlacte amygdalarum. quamuis idem etiam crudus in tenuissimum puluerem redactus, eodem pondere, ex eademque aqua utiliter exhiberi possit. Adamas. Adamas, ex aqua tritus pilos retinet, ex aceto albos reddit, Mathetes, Quo pondere lapides isti in usum medicum ueniunt? Pondera latidum. Geron, Pro medicamentorum forma illud uariare oportet. In remediis internis, & oculariis medicinis, si una uice usurpantur, a dimidio scrupulo ad drachmam admiscetitur. Externis a drachma ad unciam, aut amplius induntur, praesertim, si in usum reseruentur, & multoties applicentur. Hyacinthus, Saphyrus, Smaragdus una uice in pulueribus ad cor inscriptis, ut minimum scrupuli, summum drachmae pondere usurpari solent. Armenus & eyaneus alio atque alio pondere pro instituti & praeparationis rationem sumuntur. In remediis cordi familiaribus septem granorum instar, per se usque ad decem una uice exhibaentur. In solutoriis medicamentis drachme unius, uel duarum modo per se, & una dosi offeruntur. In masore compositione amplius pondus requiritur, ut in confectione allermes, catapotiis ex quinque gencribus myrabolanorum, & ex lapide lazuli confectis. In quibus melancholici humoris purgandi gratia lotus ponitur. Non oportet autem hos lapides nimis exiguo pondere imponl: quia sic in uentriculo remorantur, eumque exulcerant. paulo autem maiore assumpti ualde utiles sunt uentrem mouendo purgandoque. Sin autem usti elotique, minore pondere quam non usti elotique prescribuntur. Lapides non acres, ut Iudaicus, & zynceus, calculis expellendis idonei, ampliore pondere, putam drachme semissis, uel unius, uel duarum usurpantur ex uino albo, uel aqua graminis, aut alio humore tenui, qui facile ad renes penetret. Quae In Animalibus Gignuntur, Pro animalum temperamento, & natura sanguis uariat: Haedi. alias humanus temperatus, calidus, & humidus dici potest, si ex corpore boni, ac salubris habitus est detractus. Anotis & anseris. Haedi, ad omnes internos affectus ualet. Hirci. Anatis & anseris, aduersus uenena efficax est. Hirci calidior est ad calculum renum conterendum utilis: si recte fuerit praeparatus. Frigidus Et Humidus. Tastudinis marini. Testudinis marini, ad comitialem morbum a plerisque medicis exhiberi solet. Testudinis terraestis. Testudinis terrestris, recens & crudus, ad hecticam sumitur. Carnis ipsius decoctum magis humectat, minus refrigerat. Turturis, uel columbae, ad oculorum recentia uulnera, ut cum sanguinem sistere uolumus, exiccatus & in crassum puluerem redactus, parti affectae imponitur. Sanguis turturis, uel columbae. Uulpinus adeps exiccatus, & in puluere datus ualet ad calculum tum renum, tum uesicae. Uulpinus. Sanguis leporinus. Sanguis leporinus illitus, articulorum doloribus ex materia frigida contractis prodest. Ranarum, uespertilionum & similium, ad pilos abolendos ualent. Ranarum. Sanguinis pondera. Mathetes, Sanguinis animalium inter simplicia meministi, sed quo pondere is medicamentis admisceri debeat, non addidisti? Geron, Anatis, anseris, testudinis marinae, terrestrisque & haedi, drachmarum duarum instar in antidoto Diahaematon recipitur: nec non ad drachmas septem Galenus libro secundo de antidotis, ex sanguine animalium, quae iam recensui, in magna illa compositione imponit. Hircinus a sesquidrachma ad tres, uel sex usque, cum aliis medicamentis in puluerem redactis ad calculum usurpatur. in externis remediis mensura non potest certa definiri: eo quod eius facultas non semper adsit. Columbae enim, uel turturis ad sistendum sanguinem guttas aliquot postulamus. In emplastris tantum sanguinis ponitur, quantum aridis excipiendis satis est, ut in illo fit, quod ex pelle arietina conficitur. sin autem non aequalem sanguinis huius uel illius modum in medicamentis depraehendas, non alia ratione, quam penuria accidit. Rana enim uiridis, & uespertilio parum sanguinis obtinent: turtur plurimum. Pinguetuo Adeps, Seuum. Pinguetudo in quouis animali inuenitur: Pinguetudo. in hoc quidem pauca, in illo copiosa, pro temperamenti ratione. Quod enim natura calidum, & siccum pinguetudinis expers est: quod calidum & humidum, modicam repraesentat: quod frigidum, & humidum, largam. Compraehenditur pinguetudinis nomine adeps, & seuum Haec duo a Celso diuersis animalibus tribuuntur. Hoc sane cornutis, quadrupedibus: illa omnibus, siue quatuor, siue duobus nitantur pedibus, non autem cornutis. Reliqui autores non ita curiose id obseruant. Axungia proprie suum adeps, seu pinguetudo est. Barbari, & parum latini autores, etiam adipem anseris, anatis & piscium pinguetudinem, axungiam nominant. Differunt etiam adeps, & seuum crassicie. nam illa facile igne liquescit, non autem prompte congelatur: hoc contra difficulter ignis calore liquescit: liquefactum autem celerrime congelascit, multoque durius adipe existit. Adeps Humana Moderate Calida, & humida. Adeps humana. Adeps humana, quae pinguetudo potius dici debet, ad ligationes neruorum, membra emaciata, contracta, induratamque, a chyrurgis applicari solet. Adeps suille. Adeps suilla, quae tum graecis, tum latinis axungia uocatur humana largius humectat, sed non aequalem, ut oleum commune, calefaciendi uim obtinetu. Anserina suillam calore superat, & ob naturae suae subtilitatem magis penetrat: Anserina. eoque recte iis per anum iniici potest, qui rosionem in alto corporis sentiunt. Gallinacea. Gallinaceorum & gallinarum adeps, media inter anserinam, & suillam consistit: Anatue & r anserum syluestrium. emollit, humorumque acrimoniam obtundit. Anatum & anserum syluestrium, efficacior est, quam domestiis corum, & aliorum animalium. Calida In Secundo, Humida in primo. Leonina in calore primas obtinet, & magis digerit: Leonina. ob quod si medicamentis ad ulcera & inflammationes idoneis ipsam admisceas, plus offendes quam iuuabis, maiore nimirum adhibita acrimonia. Inueteratis autem tumoribus, atque scirrhis, induratisque neruorum tumoribus, ἀγκόλας graeci uocant, maxime conuenit. Parti & ursi adipes. Pardi & ursi adipes, minus quam Leonina sunt efficaces. eisdem tamen uitiis accommodari possunt. Mathetes, Quibus corporibus singulae adipes conueniunt? Geron, Emollientes, & modice discutientes, ut suilla, gallinacea, & anserina, pueris, faeminis, mollique carne praeditis. Quae uero magis discutiunt, ut leonis, pardi, ursi, hyenae, damae, uulpis & similium, duris corporibus, messoribus, agricolis, aurigis, nautis, & id genus aliis. Inter has, recentes magis humectant, quam inueteratae: Seuum. minus autem calefaciunt. Seuum non adipem, in cornigeris animalibus pinguetudinem dici retulimus. pro aetate etiam & temperamento animalis ex quo sumitur, euariat. Moderatum Colore Et Frigore. Seuum uitulinum, & haedinum temperatum existit. Taurinum, bubulum, hircinum, & caprinum est efficacius: ad rosionem in recto intestino, aut colo: nec non difficultatem intestinorum, & tenesmun experiuntibus accommodatum. Capreali, damae, cerui, seuum. Capreoli, damae, & cerui seuum, alia superius enumerata uincunt, eoque magis siccae terreaeque naturae, & scirrhosis tumoribus emolliendis ex usu esse consueuit. Lac, Et Butyrum Temperata. Lac & Butyrum antipharmaca. Lac, & butyrum antipharmaca, seu antidota aduersus uenena existunt. Qui enim illa assumit, non potest toxico interimi: quippe ipsa, tum manifesta, tum occulta qualitate uenenis resistunt, quae asperitatem inducunt, cum uentriculi tunicas contingunt. Sic autem lac, & butyrum has inungit, ut uenenum ad ipsas peruenire nequeat. At pro animalium differentia, etiam lac uariare solet. Optimum unguentum ad ambusta ex butyro conficitur, si calidissimum iuri acido oleris brassicae infusum circundetur, & tandem puluis saluiae agrestis illi addatur. Primum autem illa restinguuntur ex oleo seminis canabini, adiecto modico salis Armoniaci: mirisice inflammationes restinguit, sanatque omnem ambustionem ex tormentis bellicis contractam. Lac asina. Lac asinae parum nutrit, eoque ad ulcus in tabido abstergendum magis, quam in aliis conuenit. Idem etiam morbis uentriculi, renum, uesicae prodest, nec non purgandi facultatem obtinet. Utrumuis autem tentare cogites, siue ad abstersionem, siue purgationem, non satis est semel, sed per multos dies usum ipsius experiri: sic ut primo die triens assumatur, altero, & sequentibus ea mensura, quam postea audies, Quod si ergo asinae lac nutritionis gratia exhibere uoles, minor eius erit portio. Id quod in phthisicis & consumptis obseruandum est. In his enim muliebre accommodatius, uel aliud cui candens ferrum sit intinctum. Nam cum lac asinae uentrem soluat, tabidis noxium est, quia fluore uentris superueniente, mors sequitur. Si quando lac asinae desideretur, potest in locum eius caprilli lactis serum institui, ut quod bilem & serosas humores expurget, & ulcera abstergat: quanquam lactis asinini serum magis id praestet. Lac caprillum febri hectica laborantibus, & phthisicis, consumptisque, ac emaciatis optime conuenit. Lec caprillum. Lac ouillum, aut uaccinum calido uentriculo conducit, & ad dolorem renum, & uesicae, sicut etiam muliebre exhibetur. Lac ouillum aut uaccinum. Serum lactis siue bubuli, siue ouilli, siue caprilli, siue asinini ad uentrem emolliendum ualet. Serum lactis. Non autem est uerum lactis serum, siue aqua, que modico coaguli tenui addito conficitur, sed que post caseum relinquitur rursusque coquitur, ut caseosa butyrosaque pars separetur. hac enim relicta, magis astringit, quam soluit. Melius itaque serum est, quod sine coagulo, aut alia re addita paratur. Gallion herba lac condensat, serumque ab ea separat, id quod etiam longa coctione fieri potest. Interea hoc obseruari debet, serum ad purgationem efficacius fore, si per noctem subdio constiterit. Nam rores nocturni alui subducendae facultatem habent, eoque fructus ante solis exortum collecti, illam percipere uidentur. Ceterum clysteres ex hoc tum inferius, tum in uterum, tum in uesicam parantur. Calidum Et Humidum In Primo. Butyrum etiam in externis & internis remediis adhibetur. Butyrum. Nam eclegmata, siue linctus ex eo conficiuntur, si zaccari portio duplo maior ipsi addatur. Coagula. Coagula hedi, agni, hinnuli, capree laticornis, dorci, apri, cerui, uituli, bubulique idem praestare possunt. Ad aconiti potum, ex uino: ad lac autem concretum, ex aceto commode assumuntur. Leporis coagulum ex uino uenenatorum morsibus, celiacis. dysentericis, & seminis fluxione uteri laborantibus, ac reiectionibus sanguinis concreti ex pectore accommodatum est. Mathetes, Quod pondus adipes, seua, lac, butyrum & coagulum requirunt? Adipis, seui, butyri, lactis, coagulique pondera. Geron, Omnia semunciae, uel integrae instar unguentis tum ad externa, tum ad interna ulcera ut in dysenteria, ulurpantur. Butyrum quia magis quam oleum emollit, ac concoquit, cataplasmatis, & unguentis resoluentibus emollientibusque a semuncia usque ad quadrantem, uel trientem pro amplitudine remedii usurpatur. In unguento autem ad morbum gallicum a selibra, ad integram praescribitur. Lactis asinae potus. Lac asinae per multos dies sumi consueuit, primo trientis, secundo quicuncis instar, usque ad libram, uel uncias decem, si medicinae causa exhibeatur. Deinde rursus quotidie uncia subtrahenda est, dum ad trientemuentum fuerit. Lac uaccinum, & muliebre selibrae mensura propinatur. Ouillum, sicut etiam caprillum, dodrantem postulant. Qui autem lacti asueti sunt, quantum uelint, possunt assumere, modo non capitis dolore, aut febri laborent. Lactis serum potui non nisi magna copia assumptum proficit. In eo eriam herbae decoquuntur ad clysteres siue per aluum, siue per uterum, siue inuesicam indantur, ea nimirum mensura, qua lac asininum exhibetur. Butyrum semunciae instar usque ad trientem addi solet linctibus: quia non semel, sed pluribus uicibus, quantum glycirrhizae bacillo compraehendi potest, ingeritur, lambendo, uel ad magnitudinem fabe. Caeterum in linimentis, unguentis, acopis, quae prus mouent, emolliunt, & resoluunt, unciae unius, uel plurium pondere adiungi solet, prout medicamentum amplum existitu. Coagulum eodem quo castoreum pondere exhibetur, minimo grani unius, summo duodecim, in remediis internis. Leporinum tribus obulis ex uino. Ad externa, scrupuli unius pondere minimo: summo autem drachmae imponitur. Medulla Calidaet Humida Eiusdem fere naturae est, cuius adeps. Medulla. Agnina inter reliquas humidissima: minus uitilina: adhuc minus ceruina, & ex capreolis: minime bubula & hircina. Ex his praecipue ceruina, deinde uitilina, membra indurata & scirrhosa emollit. Hircina autem & taurina acrior, & siccior est, quam ut durities scirrhosas emolliat. Pessi ex uitilina, & ceruina confecti, nec non alia externa medicamenta, ad uteros emolliendos parantur. Porro cum medulla adipi, uel seuo respondeat, eodem etiam pondere prescribi potest: nisi minor ipsius suppetat copia, ob quam causam parcior ipsa usurpari solet. Excrementa Animalium Calida Et Sicca. Excrementa animalium. Alui, & uesicae recrementa, Galenus ad interna remedia recipienda non esse censet, tanquam naturae nostrae horrida, & ingrata: quanquam ueteres urinam apri comitialibus dare ausi sint. Hodie etiam mulieres pueri trimuli urinam ad pestilentiae praeseruationem exhibent. sicut etiam ad aquam inter cutem, nimirum quod uim abstersoriam seri modo habeat. In clysteribus nonnunquam ad pituitam abstergendam, appetentiamque excitandam iniicitur. Quinetiam ad multa alia medicamenta conficienda, urina pueri impubis expetitur, ut in resolutione ab argento uiuo, in oculorum lippitudine, & obscuritate, ex crassis humoribus contracta, nec non aliis uiciis, ut postea condisces. Mensura pro loco uariat. Calida In Secundo, Sicca In Primo. Muscus, sanguis cuiusdam animalis Indiae uincornis est: Muscus. quod magnos dentes, sicut capra habet, exertosque. Hoc cum stimulatur ad uenerem, confricat se ad terram, & sanguis ad umbilicum confluit, ibique in abscessum coit: primum male olet: deinde exiccatus, suauius. oderatior est quam ambarum. corroborat omnes spiritus, & partes sub septo transuerso humidas, & uentriculum exiccat. Idem uentriculi & pulmonum humores pituitosos a putredine uendicat. In frigidis capitis doloribus, sicut ambarum ualet: in calidis autem non item: neque in defluxionibus. Quidam ob musci & ambari odorem, in tabem incidunt. Stercus gallinarum. Stercus gallinarum ad fungos efficax est, internis remediis, & externis accommodatum. Sic de columbarum, sturnorum, aliorumque fimis sentiendum est. Ouillum, ex aceto uerrucis conuenit, extrinsecus impositum. Quillum. Caprilluni ad fluorem sanguinis prodest. Stercus caprilllum. cum pipere, cumino & similibus potum, ad morbum arquatum conducit. Cum pipere, & cinamomo menstrua prouocat, & aquam inter cutem educit: splenis etiam duritiem discutit. ex aceto uenenis aduersatur. Extrinsecus adhibitum ad alopeciam confert, & ambusta ex aceto & oleo rosaceo curat. cum axungia autem coxendicum dolori medetur: Uaccinum. uentri impositum hydropicis auxiliatur, Uaccinum ex aceto calidum uomicis & parotidi dissipandae conuenit foris admotum. Fella Calidaet Sicca. Fella. Pro animalium, unde sumuntur temperatura uariant. Omnia habent acrimoniam, qua tamen inter se differunt, sicut etiam natura. Nam fel auium minus quidem acre, sed tenuius felle quadrupedum. hoc autem acrius, & minus tenue felle piscium quacunque in aqua uersentur existit. Mathetes, Qualia sunt excrementorum animalium pondera? Poneera exerementoram. Geron, Quia alia aliis sunt efficaciora, & magis acria, diuersa quoque existunt. Stercus gallinae aduersus fungos, ad interna remedia drachmae unius uel duorum sumitur. Columbarum, & sturni, drachma semissis, uel integra appenditur. Ad externa remedia minimum semuncia, alias unciae duae, uel plures praescri bi solent. Ouillum, caprillum, bubulum, ampsiore, sed non codem pondere medicamentis imponuntur. Nam primum ab unciis duabus ad sex in cataplasmatis usurpari solet, alterum ad quatuor usque, tertium ad libram, uel copiosius pro magnitudine remedii, & partis, cui admouendum est. Fella ut natura, sic etiam pondere differunt. quadrupedum drachma, auium duae, piscium tres numerantur. Urina cum aliis, trientis mensura in clysteribus abstergentibus interdum, per se autem librae instar infunditur. Excrementa Externa. Oesypus recrementum lane sordide, ex sudore ouium colligitur: qui precipue erumpit ex emissariis alarum, unguium, retro aures, ex femoribus & collo. Olim lanam ex aqua frigida eluebant: deinde ad spissitudinem, coquebant. Nam mense Maio cum eam lauarent, id quod in aqua natabat, colligebatur inusum: erat candidissimum, & in sole seruabatur. Si nunc uerum desideres, ut olim, preparato. Emollit, resoluit, calefacit, sedat dolores. Partes Animalium Calidae Et Siccae. Partes animalium. Intestina lupi, uentriculi gallinarum, iecur crinacei in cinerem redacta, uim habent exiccantem. primum ad colicos, secundum ad uentriculi dolorem, tertium ad uiscerum fluxiones efficax est. Hoc etiam pretereundum non est, cingulum ex intestino lupi factum, ad colicam mirifice prodesse. Calidae, Et Humidae Temperate Pulmo uulpis, ad articulorum affectus curandos ualet: Pulmo uulpis. item ad pulmonum uitia, & angustiam pectoris: unde eclegma, quod Arabes loch uocant, in officinis paratum habetur. Mathetes, Quo pondere animalium partes, uel ipsa animalia remediis induntur? Uermium poudus. Geron, Uermes toti oleo ex lumbricis inscripto imponuntur, & cum cineres ex eis parantur, toti etiam uruntur. Sic scorpiones toti, & cremantur & in oleum recipiuntur. Hirundines quoque, cicadae, cuculi, passerculi, trogloditae uiperaeque totae cremantur: ex his autem in pastillis conficiendis, caput, cauda, pellis, ossa & interiora abiiciuntur: carnes solae retinentur. quae etiam sic mutilata compositionibus immituntur, & tum pondere, tum numero solent appendi. Integra numero frequentius: quanquam pondere etiam si minora sint, ut cimices, asellae, & blattae. Cantbarides. cantharides in externis remediis, tum iis que uesicas excitant, tum aliis interdum totae sumuntur. Recentiores autem alas & pedes aufferunt semper. Partes animalium siue maiores, siue minores, siue tostae, siue alio modo praeparatae, omnes semissis drachmae, uel integrae instar adduntur. Intestina lupi drachmae unius, uel duarum pondere per se, uel cum uino assumuntur. In electuariis & pulueribus unciae unius, uel duarum instar imponi possunt, eo quod multis uicibus ea dari soleant. Pulmo uulpis siccatus in furno, dimidii scrupuli pondere, uel ampliore usque ad drachmam adiicitur. quod si odorata ei admisceantur, usque ad drachmas duas praescribi potest: sic etiam iecur lupi usurpare licet, quia uero ingrata sunt, & foetida, minus placent. Ossa. Frigida Et Sicca Moderate Unicornu Graece monoceras dicitur. Unicornu. Huius animalis cornu ramentum ex uino potum, iuuat partum & secundas educendas, nec non sudorem uenena, pestilentiamque abigendam, potu salubriter excitat. Eboris scobes, seu ut officinae dicunt, rasura, morbo regio laborantibus, ante cibum ex uino datur: Ebur. si febris adest, ex aqua cichorii & lupulorum. Singulariter etiam ad uermes in febribus ualet: quia eos non, ut reliqua calefacientia, auget. Confert etiam medicamentum hoc diuturnis obstructionibus, & stomachi dolores abigit: huius potu mulieres ad concipiendum fetum aptissimae redduntur. Item in puluerem lapide porphyrio redactum, & lactucae seminis aqua calybiata macerati cremore potum, ad albas mulierum fluxiones ualet. Ceruinum cornu, & caprillum, combustum lotumque, dysenteriam, & sanguinis fluxionem, nec non coeliacos affectus sanat, & arquato affectui duorum conchlearium instar potum conducit: Cornu cerninum Os cordis cerni. quinetiam colliriis, fluxiones oculorum desiccantibus miscetur: ad densium candorem, flaccidasque gingiuas contrahendas prodest. Primi cornu ceruini partus, uenenis, & pestilentiae non minus quam unicornu facere creduntur. Os cordis cerui, omnibus cordis affectibus contra uenena & pestilentiam ualet. Notandum cornu cerui, & ramentum eboris idem posse, quod unicornu. Sicut autem cornu capre idem potest, quod ceruinum: sic etiam ramentum eboris, quod unicornu. Sed pondus non idem est omnium. Unicornu enim granis sex ad drachmam semissem, uel integram exhibetur. Oßis caluariae cremati in puluerem redacti drachma ex aqua betonicae assumpta, commitialibus prodest. Primum autem aqua elui, deinde uino debet, ut facilus ad partem affectam penetrare queat. In paralysi ex aqua betonicae, uel hyssopi lauandum est, detritum & paratum diligenter. Ossiculum uerticis, triangulare ad formam lapidis piscis cyprini, uulgo carpionis dicti, in caluariae uertice ubi suturae com mittuntur, intus subsistit. Ossiculum uerticis. Id, ubi illam scapello penetra ueris; statim foras prosilit, anatomicis hactenus incognitum. Idem ( inquam ossiculum ) nummi Germanici cruciferi appellati magnitudine, diuinum epilepsiae remedium est: quod morbumhunc adeo efficaciter curat, ut is nunquam reuertatur: si quidem Paracelso fides adhibenda est. Atque hactenus propemodum omnia medicamenta sum executus, quae primis & secundis qualitatibus praedita, iaturam & humores immutant, Graece ἀλλοιώτικα, uulgo alterantia nominantur: nunc deinde ea commemorabo, quae tertiis & quartis donata facultatibus, recrementa sanguinis expurgant, Graecis καθάρικα dicuntur. Mathet, Quae uocas excrementa? Geron, Humores uitiosos, eosque aut unius, aut diuersi generis: qui ex mala uictus ratione in uentriculo, intestinis, iecore, totoque uenoso genere, & ipsa etiam carne prouenientes, omnigenas egritudines o pariunt. quemadmodum enim triticum, & zea, malanthio, eruo, & lolio purgata, bono pani conficiendo sunt aptiss ima: ita sanguis etiam recrementis perpurgatus, idoneum adfert corpori nunutrimentum: impurus autem uel nullum, uel insalubre, uel potius exitium gignit. Mathetes, Qua ratione & modo euacuatio ista humorum fieri solet? Euacuatio humo rum, quibus modis siat. Geron, Alias per aluum: alias per uomitum. utro autem modo tentetur, Graecis φαρκακεία, uel καθάρσις, nobis purgatio nuncupatur, toti corpori accommodata. At quae per urinas, aut sudores, alioue modo perficitur, minus principalis est, ut antea explicauimus. Purgantium natum. Mathetes, Quam habent purgantia naturam? Geron, Similem propemodum eorum, quae assumpta homini perniciem adferunt: unde grecis δηλητήρια, & φθαρτικὰ, nobis uenenosa, & exitialia, uocantur. uerum ab his uenenis illa dissident: quod etsi eodem modo & pondere sumantur, non tamen perinde occidant. nam moderata prosunt: immoderatius assumpta, quantitate ipsa offendunt. Mathetes, Qua facultate humores educunt? Geron, Attractrice: quae tamen nihil, nisi caloris nobis insiti ope, & auxilio prestare potest: quia cum medicamenta fuerint assumpta, haec ipsa extenuat, comminuit, & calefacit, inciditque, ut humores noxios; singula sibi familiares, ac proprios in uentrem attrahant, quos natura deinde tanquam uitae hostes, & aduersarios expellit. Mathetes, In quo uis ista consistit? Geron, In totius naturae proprietate. Mathetes, Cur non in simplici quodam temperamento? Geron, Quia plaeraque medicamenta, quamuis simplicia uideantur, diuersis tamen constant, naturis, & qualitatibus: quod in cinci semine animaduertitur. Nam & calidum est, & naturam pituitae ducendae idoneam obtinet, sicut brassica, alome, rosa, lenticula, & similia extenuandi facultatem habent exiguam, qua purgant: spissandi autem, qua astringunt, ampliorem. Quia uero corporum status affectusque nunc leuia medicamenta ad aluum emolliendam subducendamque: nunc paulo his ualentiora: nunc mediocria ad humores inferius educem dos, uel ad uomitum, uel ad urinam mouendam: nunc acriora desiderant, quatuor etiam illorum classes esse statuendas iudicamus. Primam lenissimorum: quae aluum duntaxat emolliunt, lubricanque reddunt, & excrementa eius subducunt: unde Graecis μαλακτικὰ, uel ὑπακτικὰ γάστρος, uel ἐκκοπρωτικὰ dicuntur, partim cibi, partim medicamenta. His non multo efficaciora sunt, que aluum subducendo, etiam humores peculiares in uentriculo primisque uenis, & intestinis contentos: alia quidem biliosum: alia pituitosum: alia melancholicum: alia mixtum euacuant, ad secundam referimus. Ad tertiam autem mediocria, quae humores uentriculo, intestinis, iecori, lieni, & renibus inhaerentes, sine molestia, & paulatim extrahunt, sic ut aluum etiam postea mollem & lubricam retineant. Quarte acerrima attribuimus: quae uniuersum corpus uehementer expurgant: idque uel ad humores noxios eliciendos uel alio deriuandos, uel ad affectum contumacem demoliendum remouendumque, uel ad corpus corrigendum, eiusque temperamentum immutandum: eoque grecis ab efficacia, quam habent, δραστικὰ, uulgo eradicatiua uocantur. Qui hos medicamentorum ordines non obseruant, corpora humana non sine discrimine, & uitae periculo purgant, ut nonnulli imperitiores hoc tempore factitare non dubitant. Mathetes, Refer ergo tu iam ordine singula, quae aluum leniter emolliunt, ac laxent? Aluum emollientia. Geron, Uuae passae acinis exemptis, e uino aut aqua lotae, unciae unius, uel alterius instar, uentrem laxant. Uuae passa. Idem praestant etiam pruna dulcia, quae hodie ungarica uocant, modice elixa, eorumque iuscula: sicut etiam ptisanae cremor. simile efficiunt ex oleribus asparagorum colliculi, spinachium, attriplex, buglossum, beta candida & blitum cum butyro recenti cocta, aut capi iure. Leuißimum ἐκκοπρωτικὸν mulieribus grauidis, puerperis, puerisque, & delicatis aliis est, quod ex duobus ouorum recentium luteis, & pisorum modice coctorum iuris unciis quatuor, aut quinque cum salis & zaccari momento paratur. Efficacior in id est mercurialis elixa, & cum sale commista, eiusque decoctae ius uino dilutum. Sic etiam maluae & brassicae semicoctae ius, aut succus eius, cum zaccari modico, aluum laxare solet. Similiter serum lactis trium, uel quatuor, uel plurium unciarum instar, paulo zaccari & salis adiecto, uentrem probe, quamuis tardius subducere solet. Uinum etiam, quod in cruda cucurbita excauataque per noctem substiterit, temperatum potumque ante cibum, uentrem soluit: uel totius cucurbitae elixae expressaeque succus, cum mellis, & nitri momento, aluum leniter ducit. ex his quaedam sunt cibi solummodo: quaedam tum cibi, tum medicamenta. Mathetes, Quae aluum benigne laxando, etiam humores ducunt? Aluum humores euecuantia. Geron, A Paulo Aegineta hydromeli, & apomeli dicitur mulsa, cui absinthium sit incoctum: humores in ore uentriculi contentos, deorsum una cum aluo trahit. Mel ex rosarum foliis confectum, pituitam & bilem cum uentris excrementis ducit. Mel rosarum. similiter etiam hydrorosatum Aeginetae prodest. praeterea idem mel cum oleo chalcanthi modico subactum: si non longe ante cibum exhibeatur, aluum soluit, pituito sosque humores ex uentriculo subducit. Manna recentioribus, Galeno, aliisque ueteribus mel aerium nuncupata: Manna. ros est, siue liquor suauis, qui ex aere horis antelucanis, mense Maio, in quo aer siccus est, super arborum ramis, frondibus, herbis, lapidibus, & solo haeret. Delectus mannae. In delectu mannae aetas, locus, & arbor consideranda. nam aliquid ex illa re, super quam cadit, sibi acquirit, & propter contactum facultatem attrahit. Hinc, quae super foliis arborum praesertim laricis reperitur, optima a peritis censetur: quia nihil ab illis recipit: neque ipsa ingrati est odoris. Quae uero ex caudice arboris colligitur, non tam bona, quam quae in foliis: attamen in trunco collecta melior est, quam quae super lapidem, aut terram recipitur. Rursus praestantior est, quae in saxo prouenit, quam quae in terra: ex qua facilius corrumpitur. Interdum lanae bene mundae arboribus subiiciuntur: ex quibus illa sumitur. Notandum autem Mannam non colligi, cum magna aeris siccitas praecessit, & humor terrae assumptus est: quia nullus ros tunc apparet. ubi uero is tempore sicco contrahitur, a calore aeris eleuatur, & in frigida illius regione condensatur. id autem fit magis in larice arbore, quam in aliis: quia illa minutissima, & ualde densa habet folia. In flosculis facile retinetur manna, & copiosior. Aliae arbores plura quidem habent folia, sed magis inuicem distantia. in larice uero parua, densa, & incisa cernuntur. Rami dissecari deferrique in loca sicca possunt. Inter eas autem mannae species, quae in arborum foliis colligi solet, Orientalis primum, Calabrina secundum, Prouincialis tertium locum obtinet. In his differentiis etiam praestantissima censetur, quae mastiche grana repraesentat: unde etiam Italis mastichina, & grumosa, seu granosa appellatur. Quae minus est bona, aut euanida, senioque confecta, aut dolis adulterata, Bombicina uocatur. quae ex oriente adfertur: uno tantum anno uires suas retinet, aut certe non excedit duos, sed rancida fit, & inefficax. Quae in Italia, & presertim in Calabriensi agro prouenit, diutius perdurat: sic etiam Prouincialis. Pauci manna, ob eius caritatem in Gallia: pauciores in Germania, praeterquam Auguste, Norimbergae, & in principum aulis utuntur. Arabes primam speciem, nempe liquidam, mannam, ut nosti, appellant: alteram Tirimiabim. Minus laudata est & efficax, quae inciso arborum, quas retuli, cortice, in Apulia, & Calabria diebus canicularibus collacrymari solet. Mannae temperes. Ramentum & ui Mathetes, Cuius est naturae & facultatis? Geron, Prope aequalis, nisi quod ad calidum nonnihil inclinet: aliis humida, calidaque censetur. Aluum tum solida ipsa, tum potu assumpta mouet, per se quidem imbecilliter: eoque pueris unciae instar: adolescentibus autem, & mulieribus grauidis sescunciae: adultis ad tres usque uncias tuto dari potest. aliis uero medicamentis addita, uires eorum auget: uentrem induratum emollit, abstergendoque purgat, non trahendo: pituitam & bilem ex uentriculo, & intestinis educit. Quia uero humida est, & dulcis, pectus, gutturque lenit, aperitque: sitim extinguit: laterum, pulmonisque inflammationem, & tabem sanat, adhaec iis medetur, qui hectica obuentriculi & intestinorum exiccationem laborant, alimentumque non sentiunt. Quae igitur in his pituitosa ob cruditatem fiunt excrementa, ad ea hoc medicamentum optime facit: ut quod citra calorem, exiccationemque iuuet. Quia uero in bilem facilem conuertitur, & uentrem mollit, sine molestia, ex pomo dulci sumenda est. id autem prius excauari: deinde illa repleri coquique debet. Atque sic manna aluum soluit, & purgat in febribus: ubi suspicio est, ne illa, ut mel & zaccarum in bilem transeat. In tertianis, & ardente febri, non bene conuenit: eo quod, ut reliqua dulcia in bilem degeneret. in sicco, & calido corpore, si turpetum, colocynthis, & agaricum dandum est, manna ut uiscosa, & humida, lenisque recte additur: ne illa nimis exiccent intestina, erodantque, & excrucient. Ius Gallinacei ueteris per se potu assumptum trientis instar subducit: Ius Gallinacei Uiolerum succus Rosarum persicarum. cum chici uero drachmis duabus, aut foliorum sene Alexandrinae drachma, pituitam, & melancholicum humorem modice detrahit. Uiolarum succus, unius, uel duarum unciarum instar: uel decoctum ipsarum adhuc recentium, copiosiore mensura potum, uuis passis, zaccari momento adiectis: item confectum inde, minimo pondere, unciis duabus: summo, quatuor; alui excrementa, & bilem educunt. Sic uiolae ipsae, cum zaccaro, & melle conditae sescunciae modo: uel in puluerem redactae, drachmae instar sumptae, idem praestant. Eodem pertinet serapium ex uiolis: quo etiam ex rosis in aqua dilutis factum tendit. Rosarum persicarum, quas incarnatas uulgo appellant, succus, duarum unciarum instar, cum aqua zaccarata potus, bilem cum alui excrementis detrahit. adhaec serapium ex rosis in aqua calente maceratis paratur, quod unciae unius, uel duarum instar, aluum mouet, bilemque educit. Cerasi flores. Cerasi arboris, quae dulcia profert cerasia, florum dilutum, sicut rosarum, & uiolarum, aluum quoque deiicit. serapium ex iis confectum, per totum annum asseruari potest. Persicae arbores. Persicae arboris flores, & folia in aqua calida, sicut rosarum, & uiolarum, macerati, in zulapium, uel serapium rediguntur, ad uentrem subducendum, & bilem expurgandam efficaces, unciarum duarum instar. Absinthium Remanum. Absinthium Romanum, uel Ponticum, uel Seriphium, quod ad mare nascitur, uel ex eodem ad hortum transfertur, bilem amaram, urinamque, & salsa, nitrosaque recrementa modice purgat: item bilem, & pituitam in uentriculo, & intestinis abstergit. In Gallia extat species absinthii, quae amara non est: in puluerem redacti drachmae duae, uel tres ex mulsa assumptae aluum ducunt: item coma ipsius, in aqua macerata, eiusque succus: Salahsinthii. adhaec sal ex absinthio arte chemica paratus, sicut etiam e ligno Guaiaco stomachum abstergit, & intestina purgat. Epithymbrum. Epithymbrum, quod in saturaeia, & stoebe nascitur, eadem quae Epithymum, sed imbecillius, sicut etiam quae officinis dicitur cassuta, uulgo Podagralini, efficit. Cuscutae. Mathetes, Quas uires habet? Geron, Earum herbarum, quibus innascitur, excalefacit quidem primo abscessu: siccat autem secundo: abstergit, & astrictione quadam roborat: iecoris obstructiones aperit: lienis infarctum expedit: uenas pituitosis, biliosisque humoribus liberat: urinam ducit, & regio morbo auxiliatur: puerorum febribus succurrit: sed diuturno usu uentriculum grauat: quae noxa tollitur, si anisi momentum adiiciatur. bilem deiicit, praesertim absinthio admisto. Decocti eius selibra cum zaccari sescuncia ad eadem quoque corporis uitia assumitur. Fumariae puluis drachmae unius, uel duarum instar mulsae in sparsus, aluum mouet: Fumaria. dilutum eius ex uino stomachum roborat? decoctum additis myrobalanis, & senae Alexandrine foliis, bilem & adustos humores purgat, unciarum trium mensura: decoctum per se, uel cum myrobalanis, sena, & uuis passis idem praestat: suc cus etiam eiusdem simili mensura ad deiectionem uentris propinatur. summatim fumaria praeter alui excrementa, bilem adustol que humores expurgat: nec non uiscera & meatus eorum aperit: Lupuli. urinam biliosam copiosamque prouocat. Lupuli salictarii succus crudus assumptus, aluum efficaciter mouet: coctus autem minus. omnes uiscerum obstructiones aperit: utramque bilem ducit: sanguinem purgat. Radix omne genus uiscerum, presertim secoris & lienis obstructiones liberat. Terebinthina instar olsuae per se, uel cum Rhabarbari momento mista, ac in orbiculos coacta, bilem cum aluo subducit. Terebintbina. Sic Mastiche drachmarum trium instar cum aqua tepida, uel sero lactis, ab Aetio pleuriticis ad aluum mouendam exhibetur, hodie sesquidrachma sufficit. Mastyche. Ad istum gregem referri debent omnia, quae uulgo Benedicta uocant. Styrax officinis storax: Styrax. qui a calamis in quibus ex Pamphylia adfertur, calamites dicitur praestantissimus est: pinguis & flauus: calefacit, emollit, & concoquit. Hinc tussi, destillationitionibus in fauces, & grauedini utilis est. sesquidrachmae pondere cum terebinthina pituitam abundantem sine molestia subducit. Casia fistularis, quae Actuario fistula nigra, ab aliis siliqua Aegyptia dicitur. Casia sistularis. ex Memphi, & Alexandria Aegypti conuchitur, non admodum crassa, pellucens, recens, grauis, farcta, & quae concussa inclusis seminibus minime sonat. Optima. optima est crassa, grauis, quae cum quatitur, nihil in ea sonat: cum autem franoitur, splendet, & pulpamento nigro, seu atramentario plena est. Primo ordine calefacit, & humectat: aluum commmodissime citat: quamuis eius uis non ultra primas uenas transeat: eoque medici eam in febribus inchoantibus, aliisque calidis morbis ante sanguinis missi onem securissime exhibent. Notandum autem, ut illam assumptam cibus statim sequatur, ne huius loco natura ipsam ad se rapiat. Quod si aluus fuerit astrictior, tunc uires eius augendae sunt simili facultate preditis, ut oleo imygdalino, aut psyllii spissamento, aut hyssopo, aut sero caprino. bilem utramque, & pituitam purgat, mundatque sanguinem: urine difficultatibus opitulatur, si cum medica mentis ad illam ciendam efficacibus, uel in potu, uel in electuariis assumatur. renes a calculis, sabulo expedit, praesertim cum glycirrhizae decocto, uel aliis etiam medicamentis, quae urinam promoueant: nec non frequenter deuorata calculos renasci prohibet: pectus & fauces mulcet: eorumque inflammationes discutit: adhaec calidis medetur febribus. Quibus absit & corrigatur. Mathetes, Quibus nocere solet? Geron, Nullis, nisi iis, qui uentriculi imbecillitate, aut intestinorum leuitate, aut flatibus, aut ulceribus renum & uesice laborant. Mathetes, Quae ergo illi admiscenda sunt, ut uitia eius corrigantur? Geron, Ad uentriculum imbecillem addetur paulum cinamomi, aut mastichae, aut hierae picrae: si aluus est lubrica, rheubarbari, aut myrobalanorum: ad flatus, feniculi, aut anisi momentum: uel ex decocto seminum extrahatur: ad laeuitatem ualet semen berberis, aut thamarindi. Mathetes, Quo pondere singulis exhibetur? Geron, Imbecillioribus drachmaedue, uel quatuor: robustioribus autem, & adultis uncia, uel sescuncia cum zaccari momento, & glycyrrhizae, aut rheubarbari scrupulo. Praecipue uero datur illa, sicut etiam manna pueris, & faeminis grauidis; si quando necessitas urgeat: nec non illis, quibus nullum aliud uehemens medicamentum conuenit: item, quos uehemens febris a reliquorum medicamentorum usu remouet. Qui corticem nuius casiae menses prouocare praecipiunt, in magno errore uersantur. Thamarindi. Thamarindi uocantur palmule, non quod, ut Clusius annotauit, earum arbor illis sit similis; sed quia aliud nomen aptius non inueniatur, & ossicula in eis conspiciantur. Mauritani per uocem thamar, dactylos significant, ut thamarindi sint palmulae, seu dactyli Indici. In officinis seplasiarii illos imitantes eodem nomine etiam thamarindos nuncupant: nonnulli fructus agrestium palmarum esse censent, sed perperam. Ueteres nihil de illis memoriae prodiderunt. Mathetes, Integrine, ac ueri in officinis habentur? Thamarindorum adulteratio. Geron, Uel nulli, uel pauci admodum. Mathetes, Qua de causa? Geron, Quia Persae, Arabes, & Indi ex contusis eis, saleque conditis succum exprimunt: quo aceti loco utuntur. Acidi sunt hi fructus, dum adhuc uirescunt: unde nonnulli eos graece ὀξυφοίνικας appellant. Praeterea in massam quandam eosdem redigunt: quae si dissoluatur, parui nuclei diuersas formas referentes depraehenduntur: Delectus. ac tales ad nos importantur. Mathetes, Qui praestant? Geron, Rubentes ex obscuro, molles recentesque, & neruosis quibusdam fibris infarcti. Mathetes, Quomodo adulterantur? Geron, Prunis: sed fraus facile depraehenditur, tum colore, tum etiam gustu: quippe nec admodum sunt accidi, nec colore nigricantes. Sale conditi in Arabiam, Persiam, Asiam minorem, Lusitaniam & ad nos deferuntur, ut temporis iniuriam facilius tolerent: quanquam absque sale, cum suo cortice asseruari possint, salubrioresque existant. Mathetes, Quo temperamento constant, quasque uires obtinent? Temperamentum & uires. Geron, Refrigerant, & siccant ordine secundo, nonnullis tertio. Bilem, & pituitam incidunt, attenuant, aluique recrementa expurgant, unciarum duarum, uel plurium pondere exhibiti: minoribus natu, & imbecillis uncia, uel sescuncia abunde satis est: interdum trientis instar, in aqua frigida, aut destillatitia intybi tribus horis macerati, expressique, & cum zaccaro modico assumuntur. Indiae populi his cum oleo coccorum se purgare dicuntur. Ex recentibus thamarindis zaccarum seu conseruam conficiunt, excellens medicamentum humoribus digerendis purgandisque idoneum. Melius faciunt ad febres biliosas, quam manna, aut casia: eo quod he ob dulcedinem, sicut & alia dulcia bilem generare solent. Adhaec torridos humores leniunt: insaniam, furoremque leniuut: obstructionibus, aquae subter cutem, morbo regio, & lienosis medentur. Quid ad externa uitia praestent, apud alios uidere licet. Mathetes, Nullane offensa ex usu illorum concitatur? Geron, Frigido quidem uentriculo praeditis, minus sunt utiles: uerum si macis, uel mastiche, uel casia odorata, uel nardus Indica iis misceatur, tuto exhiberi possunt. Efficaciores sunt etiam, si ex sero caprino, aut succo fumariae, aut lupi salictarii potui sumantur. Mathe. Mirobalani. Quae medicamenta aluo molliendae idonea his succedunt? Geron, Myrobalani, fructus quidamprunis similes, callo corporis compactili, osse intus lignoso, quinque discreti generibus: quae licet communi omnia uocabulo uocentur, tamen facie & uiribus inter se differunt: eo quod e diuersis arboribus generentur, Primum sane in Syria, & Aegypto: postea uero a Mauritanis ad medicinae usum sunt adhibiti, ueteribus Graecis incogniti. Solus Actuarius inter recentiores eorum meminit: quamuis hic quoque sua quae scripsit, a Mauritanis mutuatus sit. Mathetes, Quomodo singulae ipsorum species nominantur, & quas uires obtinent? Species & uires ipsorum. Geron, Alii flaui, uel ut uulgo dicunt citrini, alii indici seu nigri, alii bellerici, alii chebuli, alii embelici. Mathetes, Quo temperamento singuli sunt praediti, an omnes eodem? Geron, Flaui, indici, chebuli, & bellerici primo ordine refrigerant, secundo siccant: embelici uero primo tantum, & refrigerant, & siccant. Tria ex his genera aluum citra noxam leuiter euacuant. Nam etiamsi ui quadam purgandi praedita sint: tamen cor potius, iecur, & uentriculum, imo etiam totum corpus astringendi sua facultate roborant, & aliorum medicamentorum, quae deiiciendo negocium facessunt, malignitatem corrigunt: ob quod etiam recte scammonio, si eo utendum est, admiscentur. Noxae ex Myrebalanis. Mathetes, Nullane ratione ipsa nocere possunt? Geron, Obstructiones, & infarctus uiscerum augere dicuntur: eoque ne illis laborantibus exhibeantur, medici praecipiunt. At hoc uitium emendatur medicamentis, quae aperiunt, & urinam cient: uel si macerata caprino sero, aut fumariae succo exhnibeantur: uel si cum absinthio, aut agarico, aut rheubarbaro sumantur. Quinetiam si oleo amygdalino, & sesamino perfundantur, ut contracta inde pinguedine, uentriculo non inhaereant. Tuto etiam cum casiae nigrae medulla, aut manna, aut palmulis acidis deuorantur. Mathetes, Quomodo exhiberi, & quo pondere solent? Myrobalanorum exhibendorum ratio & dosis. Geron, Omnes quidem minimo drachmarum duarum instar: summo quatuor, aut sex e sero lactis caprini macerati, uel ex aqua fumariae, uel etiam ex cinamomi destillatitia: in puluerem autem detriti, duarum, aut trium drachmarum pondere. mediocriter aluumducunt: Actuario purgant, & priuatim superuacaneum capitis humorem exhauriunt. Frequens eorum usus lenectutem remoratur: colorem ipsi faciunt elegantiorem: corpori odorem iucundum conciliant: hilaritatem adferunt: uentriculum, cor, & iecur roborant: & haemorrhoidibus conferunt. Flauiseu citrini quid proprie praestent. Mathetes, Ad quid flaui peculiariter faciunt? Geron, Flauae bilis feruorem egregie reprimunt: eo quod illam priuatim detrahant, eosque peculiariter iuuent, qui temperamento calidi sunt: uentriculum, & intestina astrictione sua confirmant, roborantque. Torrefacti, ablutique plurimum efficaciae purgatorie exuunt: sed in tenuiores uires euadunt, magisque exiccant. Quamobrem quibus fluxio deorsum proruens molesta, intestina exulcerat, assumpti modice humorem defluentem subducunt, & robur notatu dignum intestinis adhibent. Ad externa prosunt cote fricati, primum ad oculorum collyria cum uuae acerbae, aut foeniculi succo, aut rosarum aqua: ideo nimirum quod illorum inflammationes reprimant: lacrymas sistant: defluxionesque cohibeant. Deinde quod puluere etiam ulcera resina, lentissima addita sanent. Mathetes, Qui in hoc genere myrobalanorum praestantiores sunt? Geron, Qui in uiridi plane flauescunt, ponderosi, farcti, gummosi, crassi corticis, & quibus simile ossiculum inest. Mathetes, Ad quid nigri, siue indici myrobalani ualent? Indici Bellerici. Geron, Utrique bili, praesertim exustae purgande sunt opportuni tremoribus membrorum conferunt: colorem nitidum pariunt: elephanticos iuuant: moerores aufferunt: & quartanam fugant. Inter istos excellunt maxime nigricantes, crassi, ponderosi, nullo intus osse, & qui cum franguntur, incompacti apparent. Mathetes, Quid bellerici possunt? Geron, Soli efficiunt, quae reliqui omnes: magis autem laudantur ex his, qui crassi, densi, graues: in summa quibus crassus sit cortex. Mathetes, Quem humorem educunt chebuli? Chebuli. Geron, Pituitam expurgant: mentem exacuunt: uisum reddunt clariorem: zaccaro conditi uentriculum tum purgant, tum corroborant: postremo aqua suber cutem, & febribus diuturnis laborantibus utiliter dantur. Inter hos autem probantur crassiores: colore nigro purpurascentes: cortice crasso: & qui in aquam deiecti fundum quam citissime petunt. Haec species summam meretur laudem, si recte condita, & non ita dura ad nos importetur. Mathetes, Quid autem embelici praestant? Embelici. Geron, Hi quamuis ab Indis non nisi ad densanda coria, rhois, & atramenti loco usurpentur: tamen cum copiosiores, recentiores, & melius conditi, quam reliqui nobis aduehantur, nostrates medici illis ad pituitam educendam: cor & cerebrum corroborandum: uentriculum a pituita, aliisque noxiis humoribus expurgandum confirmandumque: sitim extinguendam: uomitiones cohibendas, & cibi appetentiam inuitandam utuntur. Ex his laudantur, qui in maiora, crassiora, densiora, ponderosaque frusta diuiduntur, quique minus ossis quam pulpae habent. Hoc te de uniuersis quinque illorum speciebus admoneo. cum omnes uim astrictori am obtineant, iis quoscunque obstructio aliqua infestat, esse insalubres, ut superius annotaui. ubi uero illa non urget, commendari, ut in fluxione intestinorum, cerebri, & aliorum. Nam purgant, & partem affectam simul corroborant, impediuntque, ne ea afficiatur. Quemadmodum absinthium, aliaque astringentia non conferunt, quando pituita intestinis, & uentriculo insidet: ita neque myrobalani prosunt. Cum autem extenuata illa fluit, conueniunt magis, quam colocynthis, aliaque calida, & sicca medicamenta: quae fluxiones potius augent, quam curent. Ideo Auicenna admiscet myrobalanos medicamentis purgantibus pituitam, ut in catapotiis assaieret. Caeterum myrobalani in dysenteria, non sunt oleo amygdalarum dulcium confricandi: eo quod sic astrictionem amittant. cum autem soluere aluum uolumus, ex succo rosarum confricare licet. asperitas illorum in pectoris, & uesicae uitiis, oleo amygdalarum dulcium tolli debet. Myrobalani lutei ex succo rosarum magis aluum resoluunt. si coquere ipsos oportet, primum, sicut alia dura imponi ollae debent. Rheubarbarum & colocyabis non ferunt decoctionem. Rheubarbarum & colocynthis non ferunt decoctionem. quamuis illud astringat: quia uim solutoriam, si coquantur, amittunt. Quare, quae coquere diu non licet, per dies aliquot macerari possunt: quo aqua magis penetret, & facilius ipsa percoquantur. Quia autem macerando minus quam coquendo resoluuntur, minus etiam illa coqui debent. Atque haec sunt proximis fere similia medicamenta purgantia. Mathetes, Qualia uocas mediocria medicamenta corpori purgando idonea? Medicamenta mediocriter purgantia. Geron, Quae iam commemoratis paulo sunt efficaciora: ob quod etiam minore pondere usurpantur. gantia. 25mathetes, Recenseas igitur ordine singula, quemadmodum superius lenissima. Geron, Polypodium latinis filicula uocatur: Polypodium Polypodium quaereinum praestantius. quod filicis modo pennata sit: Graeci autem πολιπόδιον a pedum multitudine appellant. Idem nomen etiam officine retinuerunt. Est autem genere duplex. Primum omnibus notum, ut quod ubique locorum frequens proueniat: alterum paucioribus cognitum, folio aspleni, quamuis longiore magisque uiridi, & per ambitum laciniato: radice autem priori quidem simili, sed paulo graciliori. Quod in quercuum caudicibus gignitur, magis commendatur: eoque medicinam factitantes semper hoc eligunt: quod siccioris sit naturae. Nam quod in solo, & mucosis lapidibus saxisque prouenit, humore quodam excrementitio magis abundat: unde uentriculum offendit, flatibus ipsum replens, subuertensque, & nauseam excitans: qua de causa usus eius pertimescendus est. Nullum autem polypondium nimis uetustum recipi debet: quia naturalis eius humor amittitur: imo neque plus satis recens: quia nimis est humidum, sin autem aliquandiu asseruetur, etiam id quod in solo, & saxis nascitur, non minus utile interdum fit, quam quercinum. minori pondere sumptum uentriculum laedit: maiore purgat aluum, & non remanet in uentriculo. Mathetes, Quam habet facultatem? Geron, Secundo ordine calefacit, & tertio desiccat citra rosinem: dulces quidem & humidas partes habet, quibus aluum soluit: terrestres autem, quibus astringit. humor eius temporis processu absumitur: terrestris ipsius pars remanet. Proinde inueteratum polypodium astringit, non laxat uentrem: Galenus etiam, quia astrictoriam uim gustu repraesentat, inter solutoria medicamenta non recensuit: magis enim secundum manifestas, quam occultas qualitates iudicium protulit. Mathetes, Quibus confert uitiis? Polypodii uires. Geron, Bilem praesertim atram, & pituitam facile extrahit: colico morbo opitulatur: indurato lieni, praecipue cum epithymo, & sale Indico: Polypodii exhibendi nitio & pondus. adhaec febribus melancholicis. Mathetes, Quo pondere, & qua forma exhiberi debet? Geron, Drachmae duae radicis ipsius rasae, ex aqua mulsa dantur. Quinetiam in galinaceo iure, aut hordei cremore cocta semunciae, uel drachmarum sex instar mediocriter, & citra molestiam purgat. potest etiam cum aliis herbis maiori pondere cocta in syrupi formam redigi. Notandum autem, cum medicamentum hoc corpus siccet Dioscoridis testimonio, siccitas autem impediat, quo minus pituitosa, crassa, & uisconsa in articulis contenta, quae expurgari debet, incidatur, recte ex decocto assumi, quod siccitatem illius corrigat, que ex terrestri eius portione, humore absumpto remanet. Ideo ex hydromelite, uel iure piscium, nempe gobii, & aliorum saxatilium, uel gallinae, uel galli decrepiti, uel cum uuis passis decoquetur. Magno pondere praescribi debet: quia diu in officinis seruari solet. unciae igitur duae, uel tres, uel etiam quatuor interdum sumendae sunt. Insuper potest polypodium ipsum Guaiaci loco, in morbo articulario, per dies triginta, aut quadraginta exhiberi. Praeter haec omnia polypodium singulare est remedium ad laterum inflammationem, omnesque illorum punctiones, etiam si multos annos durarint. Oleunt, & salpoly podii. Oleum ex eo, & sal paratur: quae mixta exiguo pondere, uel per se, uel ex aqua ipsius destillatitia singulariter ad laterum dolores, & punctiones ualent. Mathetes, Quod huic proximum est medicamentum? Epithyusum. Geron, Epithymum, a Graecis sic dictum, quod in thymo duriore satureiae simile enascatur, nulla radice propria, sed thymi adminiculo fulcitur: hoc est, capitu la habet campillorum modo tenuia, & laeuia: qualia etiam in thymbra, & stoebe prosilire uidentur: unde epithymbra, & epistoebe uocantur: quibus medici epithymi penuria utuntur. Quod ex Creta affertur ( unde qui hodie medicinam exercent, in praescribendis auxiliorum formis Cretense magis usurpant ) securius est, quam polypodium Mathetes, Quas habet uires? Uirer. Geron, Easdem, quas thymus, sed omnia efficacius prestat: tertio ordine siccat, & calfacit: atram bilem caeteris medicamentis ualentius educit: idque facile, & citra molestiam, pituitamque purgat: efficax est ad cerebri affectus, nempe ad melancholiam, epilepsiam, diuturnos capitis dosores, aliasque melancholicas aegritudines. Preterea cordis tremoribus, & animi deliquiis conducit: nec non omnibus lienis, renumque uitiis, & melancholia a praecordiis orta, quae Graecis dicitur ὑποχονδριακὴ, uexatis, & quibus iccoris grauitas, difficultasque spirandi, flatusque dolori sunt, mirifice auxiliatur. Adhec carcinomata, lepras, scabiem, luem ueneream: item elephantiasin, ulcera maligna, & atra, febrimque quartanam sanat. Usus eius hyeme tutior est, quam aestate. Pondus. Mathetes, Quo pondere exhiberi debet? Geron, Cretense uerum in puluerem redactum, quinque scrupulorum, aut duarum drachmarum instar, ex sero lactis, uel aqua mulsa, uel passo, uel oxymelite, & salis modico, adultis datur: iunioribus autem, & mulieribus drachma. Decoctum in iure gallinaceo aut hordei cremore semuncie, aut uncie pondere mediocriter, & sine molestia purgat. Nonnulli etiam maiori modo, nempe usque ad uncias duas melancholicis offerunt: praesertim id quod in officinis habetur: non dico etiam, quod serapium ex eo conficiatur; ad eadem uitia, quae supra commemoraui longe praestantissimum. ad id quatuor unciarum mensura sumi debet, si quid mentione dignum per aluum educturum est. Mathetes, Sunt ne alia adhuc eius generis medicamenta? Medicamenta mediocri. Geron, Sunt utique, sed paulo ualentiora: quibus aetate iam confirmata, ubi uires robustae sunt, & tempus opportunum, utimur. Mathetes, Enumeres obsecro. Geron, Sena, aloe, rheubarbarum, agaricum, cnicus. Mathetes, Quale medicamentum est sena? Geron, Herba in Alexandria admodum frequens: hodie etiam in Liguria, & Hetruria celebrata: sed orientalis est prestantior, Mauritano nomine sic dicta. Ueteres Greci nullam huius mentionem fecerunt: inter recentiores Actuarius eius meminit: sed ex Arabum potius, quam sua, aut antiquorum sententia. Folia profert minuta: & folliculos, nigro semine refertos. Uitraque uim habent solutoriam. Uerum sunt nonnulli, qui maiorem efficaciam foliis ipsis tribuant, ex Mesue non satis re intellecta persuasi. nam folliculi duorum sunt generum: unum per se caducum, & in planta arefactum: ex quo semen nigrum, prorsussque euanidum eximitur. alterum ante maturitatem demetitur, crassum, ponderosum, succi plenum, & tegetibus expansum ab umbra siccatur: sed hoc raro uenund ri solet. huic non minor in aluo ducenda facultas, quam ipsius inest foliis. Primo generi, quo omnes fere officinae scatent, non tantum mitior, sed nulla propemodum insita aluum citandi facultas uidetur. in secundi ergo foliliculorum generis penuria foliis utendum erit. Senae facultas. Colutea arbor Thephrasto similia folia, & folliculos fere gestat, ut nonnulli hanc senem esse prodiderint. Mathetes, Quam facultatem prae se ferunt, tum folia, tum folliculi. Geron, Secundo fere ordine calida, & sicca in primo sunt. melancholica, biliosa, & pituitosa, serosaque recrementa purgant: adhaec cerebrum, cor, iecur, lienem, pulmonem, omniaque corporis sensoria instrumenta, excrementitiis malisque humoribus liberant: sanguinem abstergunt: spiritus illustrant: ob quod oculorum, & capitis doloribus tum extra, tum intus sumpta prosunt: obstructiones uiscerum aperiunt: animi hilaritatem adferunt: senium retardant. Mathetes, Nihilne sena uentriculum offendere, sicut reliqua medicamenta solet? Geron, Quia nonnihil obstructionis, siccitatis, & & amaritudinis in illius gustatu percipitur, quidam roborare ipsam potius uentriculum, quam perturbare, & imbecillum reddere existimant: ut nullo indigeat, quod eam corrigat. Recentiores tamen tum graeci, tum Mauritani zinziber, & ea quae cor, & uentriculum corroborant addenda putant. atque hodie omnes fere medici eam rationem imitantur. Mathetes, Quomodo uitia eius corrigi poterunt. Geron, Cum acris sit, iure pingui, uel medicamento abstergente, non exiccante macerata, aut modice admodum cocta assumetur: ideo in renum, aut uesicae affectibus recte ex ueteris galli decocti iure, aut cum aliis, quae urinam non mouent, exhibetur. Quoniam autem flatuosa etiam est, anisum ei adiici debet. Nota. Hoc longo usu & experientia didici, senam duarum drachmarum instar cum momento zinziberis in feruente iure tutius per noctem in calido loco macerari quam decoqui: adhec multo leniorem ex ea fieri purgationem, si non exprimatur. In puluerem redacta drachmae instar ex uino, aut iure capi, aut pisorum modice coctorum, cum uiolarum siccarum, glycyrrhize, zinziberis, & anisipuluere exiguo, hora ante cibum, uel citius recte datur. Uindemiae tempore, uinum etiam ex foliis sene, in mustum coniectis paratur: quod aluum deiicit. Foliorum decoctum tanquam lixiuium capiti superfusum cerebrum, neruos, oculorum aciem, & auditoriam facultatem roborat. summatim omnibus morbis melancholicis medicina est aptissima. Mathetes, Quod aliud post hanc medicamentum similiter purgandis humoribus & innoxium, & utile sequitur. Geron, Geron, Aloe succus, qui ex herba eiusdem nominis siccata coactaque, in pluribus locis Indiae paratur: atque inde ad Arabes, Persas, totaamque Europam importatur. Una eius liquoris species existit: quanquam alii plures esse affirment. Quod autem uaria interdum appareat, incolae in sordibus aufferendis negligentiores esse uidentur: nec credendum est, eam adulterari, cum magna eius copia apud Indos reperiatur: in aliis autem regionibus uitiari a mercatoribus posse concesserim. Quae a nonnullis caballina uocatur, quod ueterinariis conducat, non alia existit, quam ea, quae impurior relicta est. quae a sordibus expurgata est, solida, probe compacta, & iocinoris modo concreta apparet ( unde hepatica nonnullis dicitur ) ruffaque, splendeiis, friabilis & ualde amara. Ex Socotora Indiae insula affertur: unde socotorina recte nominatur. Alterius partes non ita coire possunt, quod succus ex diuersis plantis sit collectus, non solum in maritimis, sed etiam in desertis locis natus. Mathetes, Que sunt eius uires? Geron, Exiccat tertio ordine; Aloes uires. calefacit primo intentiore, aut secundo remissiore. Non autem simplicis naturae, sed, ut gustu percspitur, amara uehementer existit, & acida mediocriter: id quod per destillationem experiri licet. ideo etiam ob amarorem quidem expurgat, oraque uenarum aperit: ob acorem autem corroborat, & astringit. Quamuis autem ex eorum numero sit, quae a stercore excernendo ἐκκοπροτικὰ dicuntur: tamen ea bilem, & pituitam etiam uentriculo, aluo, ac intestinis inhaerentem, una cum insidentibus inibi recrementis citra noxam exigit. Hinc capitis dolori ex continuis exhalationibus, quas uentriculus ad ipsum mittit, procreato succurrit: adhaec oculorum lippitudini eadem de causa concitatae: & iis, qui ob bilem inhaerentem sitiunt; quibusque lingua admodum resiccatur, subuenit: insuper uentriculo inflammato, aut bilis abundantia aestuanti, nec non iis, qui preter rationem pallidiores euaserunt medetur: sensusque omnes; & intellectum acuit: iecur ab infarctu expedit: & regio morbo auxiliatur: ubique obstructio, & intemperies frigida, & sicca iecur infestat, commode exhibetur: illisque conuenit, qui alui quidem excrementa deiici postulant, sed clysteres per inferiora admittere nequeunt. ubi uero calida, & sicca, tum iecoris, tum uentriculi intemperies urget, ut in febri hectica, fluore sanguinis, ex imbecillitate iecoris contracta, hemorrhoidibus, ac ceteris ani inflammationibus, naturam offendit: etsi non omnium uenarum certe cerebri, adaperit. In quibus aloe noxia. Qui ergo ea in parte noxam aliquam sustinent, ab aloes usu abstinebunt. Postremo aloe uentris tineas ex lacte, uel melle sumpta necat, uel bubulo felle, & aceto subacta, umbilcoque imposita eosdem occidit. Aestate alomnes exhiberi non debet: eo quod tunc ualidius sanguinem per ora uenarum aperta, quam hyeme detrahat. Apud Indos aloe in pollinem redacta, lactique mixta iis foeliciter propinatur: qui renum, aut uesicae ulcere laborant, uel purulentas urinas excernunt. Mathetes, Cum tot internis affectibus conferat: Aloe quibus affectibus conferat internis. nonne etiam quibusdam externis prodest? Geron. Sinus glutinat: ulceraque sanat, quae aegre ad cicatricem perueniunt: praesertim quae in ano, & naturalibus habentur: horum quoque inflammationes, ex aqua rosacea, & uulnera eundem in modum glutinat: inflammationesque o is, narium, & oculorum discutit: summatim repellere, & dirigere simul potest: item abstergere paululum, sed ita, ut ulceribus puris non sit molesta. Quotidianus eius usus a lethalibus morbis homines tuetur: & a putredine non modo uiuentium, sed etiam mortuorum corpora myrrha addita uindicat: cum draconis autem sanguine, & myrrha ulcera contumacia sanat: Aloes dosis. quia citra rosio nem aliquam exiccare potest. Mathetes, Qua ratione & pondere exhibetur? Geron, Ad aluum quidem deiiciendam a tribus obolis ad drachmam unam: perfectae autem purgationis gratia trium drachmarum instar sumitur, aliis purgantibus medicamentis mista. Per se rarius exhibetur: sicilicique pondere ex aqua mulsa, in puluerem redacta, succoque corticis citri, aut brassicae, aut absinthii excepta, in catapotia redigitur, ciceris magnitudine: alii cum terebinthina, aut melle cocto, aut alio quodam simili assumunt: eius loco frequentius hiera picra a medicis usurpatur. Quo diei tempore, & hora, alome & alia lenia medicamenta exhiberi debeant, in posterioribus intelliges. Mathetes, Quod medicamentum mediocre succedit? Geron, Rhabarbari herba: Rhoubarbarum. in Chinarum prouincia nascitur: hinc in Indiam, Persiam, & Europam importatur: caule paulo altiore, quam palmus existit: foliis frequentibus duos palmos longis: iuxta caudicem tenuibus: ad finem latis, & rotundis, terram uersus inclinantibus: in circuitu minime incisis, sed tantum capillosis: interea dum crescunt, uiridibus: quamprimum maturuerint, & ueterarint, luteum colorem induunt. de his alios consulito. Radix eius, quae etiam rhabarbarum dicitur, & sola in usum nostrum adhibetur, duos uel tres palmos longa est, non eandem semper crassitiem sortita. Quaedam enim crassa, quaedam tenuis inuenitur: ubi perfecte absolura est, cruris crassitiem explet: aliquando etiam crassior apparet, cum plurimis filamentis, quibus se terrae implicat, alimentumque attrahit: extrinsecus repraesentat colorem rubro nigricantem: intus flauum multis rubris uenulis intertextum: succo constat flauo, ruffo, & uiscoso. Optimum rheubarbarum censetur: Optimum rheubarbarum. quod nondum cariem expertum est: sed nouum, recensque, & uehementer amarum, ponderosum odoratumque: foris nigricans: intus rubro flauescens: si manducetur, croci colorem repraesentat: quod itinere terrestri ad nos perfertur. atque hae rheubarbari ueri notae sunt. adulteratum autem obscurum, mixtumque colorem, & acrem gustum refert. Porro ne temporis spatio cariem experiatur, cera oblini, aut in melle reponi, aut in psyllii semine, aut milio sepiliri debet: unde tribus, uel quatuor annis integrum, sincerumque seruari potest. Nostras rheubarbarum peregrino non est absimile: ut quod etiam bilem deiiciat: Uires tharbarbari Usus. sed illo minus est efficax. Mathetes, Quae sunt, rhcubarbari uires? Geron, Non unius est facultatis, & naturae, quia nonnullis calidam & siccam secundo gradu obtinet: aperit, dissipat, & propellit: item amarescit, cogit, & astringit. Si in aqua destillatitia, aut uino maceretur, calida qualitas a terrestri separatur. lene est medicamentum: iunioribus, & senibus idoneum: adeo ut etiam pueris, grauidis & teneris tuto exhiberi possit. Mathetes, Solumne, an cum aliis mixtum, aut qua tandem forma sumetur? Geron, Non solum: sed nardi Indicae, uel iunci odorati, uel cinamomi momento adiecto, ex uino albo generoso, praesertim in obstructionibus reserandis: Dilutum. aut ex sero lactis caprini, aut intyhi, aut apii, aut plantaginis decocto maceratum, longe efficacius euadit. Dilutu rheubarbari macerati, expressiquemeatibus uiscerum detergendis, infarctibus adaperiendis, & recrementis deiiciendis accommodatum. ubi autem cum aqua & uino decoquitur, uires eius soluuntur. in puluerem redactum, quod uulgo dicitur in substantia, uiscera astrictione roborat: magis autem torrefactum. Ευχῶλωος seu extractum rheubarbari. succus eius, qui per chemiam extrahitur, omnibus praestat. Mathetes, Quodlibetne rheubarbarum in puluerem conteri probe potest? Geron, Densum, selectum, ac bene compactum, optime conteritur: rarum autem ac laxum, deterius: ut quod ex uehementi, & diutina contritione euanescat. Mathetes, Quem humorem rheubarbarum purgat? Geron, Non modo bilem, sed etiam pituitam ipsam in puluere assumptum, a scrupulo usque ad drachmas duas: in diluto autem ad semunciam, aut ampliore pondere exhibetur: ac propriam quandam cum astringendi, tum etiam uentriculum, & iecur roborandi, eorumque cruciatus punctorios discutiendi facultatem obtinet: sanguinem emendat: obstructiones aperit: omnesque affectus ab illis excitatos, regium morbum, lienis crassitiem, & diuturnas febres sanat: sanguinis sputo, & qualibet ex perte eruptionibus prodest. Quinetiam ab alto delapsis, ruptis, fractisque tam extra, quam intra corpus magno est adiumento: drachmae instar uinon austero mixtum, mumiae uerae, ac erythrodani radicis momento adiecto. adhec singultientibus, dysentericis prodest, praecipue quod igne est torrefactum, uino astringente, & plantaginis succo admisto. Mathetes, Nunc de agarico quid sentias explices. Geron, Agaricus fungus est in arborum glandiferarum caudicibus: Agaricus. iuxta Tridentum in sola larice, in Sarmacia, quae Agaria dicitur, Galatia, Asia, & Cilicia cedris nascens: Galenus illum ad radices arborum gigni putauit. Mathetes, Uniusne generis fungus hic inuenitur? Duplex agaricus. Geron, Minime: sed duplex, masculus & foemina. Mathetes, Quale praestantius Agaricum existit? Geron, Faemineum, album, leue, rarum, laxum, & fragile: id sigustetur, initio dulce percipitur: deinde amarum: paulatim acrimoniam acquirit. Quod hodie Allobroges aduehunt, superior eius pars melior estinferiore. Mathetes. Quale est uitiosum? Geron, Lignosum, nigrum, durum, ponderosum, & si frangatur, multa in eo filamenta reperiuntur. Mathetes, Quae sunt illius uires? Geron, Aerius, & terrestris calor extenuat, sic ut minimum aquosi humoris habeat: Uires auiri. eoque & discutit, & calefacit: utramque bilem, pituitamque tenuem, & aquosam, non autem uiscosam lentamque purgat: sed hanc potius difficiliorem ad excernendum reddit, quam antea fuerit. Ideo recte ei adduntur, quae incidunt, ut zinziber, cinamomum, galanga, & aliud id genus ex tenuandi facultate praeditum: alias quicquid humoris remanet, crassius adhuc euadit: & nisi rursus extenuetur, aegre poterit educi, sed zinziber magis agarico corrigendo conuenit, quam cinnamomum. nam illud calidum, humidum, & tenue est: eoque facilius penetrat. Quia uero pituita statim exiccatur, hyssopus, enula campana, & similia humida admiscentur. In quibus igitur morbis pituita lenta, & uiscosa est, quales sunt articularii, zinziber & alia, quae extenuant, adiungi debent. At in febribus pituitosis, que non ex tam lento humore, neque tam longinquis in partibus proueniunt, minorem copiam zinziberis, quam in articulariis morbis esse oportet. cum enim illae calidae & siccae sint, aegri facile talium medicamentorum usu in hecticam incidunt. Mathet, Quomodo igitur agaricum in hisce exhibendum est? Geron, Ex decocto sine multis incidentibus: in tertiana spuria, per inferiora dari potest. Praeterea id peculiariter cerebri, spinalisque medullae, neruorum & compaginum omnium excrementa euacuat. Cum enim illud sanguine pituitoso, hoc est pituita naturali nutriatur, necesse est, excrementum quoque pituitosum in eo generari: quod ubi plus iusto auctum fuerit, agaricum conuenit, ut hanc purgetu, illud siccet, & corroboret: unde commitiali morbo sensuumque uitiis, apoplexiae, uertigini, insaniae, melancholiae, inflammationi, capitis, coxendicumque dolori auxiliatur. Adhaec lentos uiscososque, & putres humores pectori insidentes expellit: uentriculum, iecur, lienem, renes, & uterum uitiosis excrementis liberat. Insuper uniuersis affectibus ex obstructione concitatis, ut regio morbo, aquae subter cutem, lienosis, & longis febribus succurrit. postremo urinam quoque, & menstrua commode promouet: uentris tineas occidit, expellitque. Summatim in omnibus malis ex pituita creatis, in quauis aetate tuto assumitur: ob quod Democritus medicamentum familiae appellauit. Mathetes, Nulline particulae corporis agaricum est noxium? Agaricu: uentriculo noxius. Geron, Uentriculo, in quo propter laeuitatem supernatare, nauseamque excitare solet: praesertim qui ab Allobrogibus adfertur. Quod si uino, zinzibere, caryophylis, nuce muscata, ac similibus corrigatur, minus offendit: sicut pastilli illi sunt, quos officinae semper paratos habent. Ego malim recentem agarici massam, quam pastillos longo tempore asseruatos, praescribere. Extrinsecus lixiuiis ad capitis, & memoriae corroborationem, uertiginemque abigendam, drachmae duae linteo illigatae, macerataeque per noctem induntur. Mathetes, Quo pondere & forma exhiberi debet? Geron, Scrupulorum duorum, uel drachmae instar, pro aegri natura, aetate, uiribus, consuetudine, morbi natura, & tempore, ex uino mero, aut dilutiore mulso, sapa, aceto, aqua, hydromelite, aut oxymelite. Mathetes, Nunc de cnico sententiam tuam audire cupio. Geron, Cnicus herba est, uulgo satis cognita: Cnicus siue carthamus. floribus ueri croci prope similibus: unde etiam Itali qudam crocum hunc Sarracenicum, Germani wildt Saffran / officinae ex more Arabum carthamum nominant. Semine constat albo, anguloso, duro, leui cortice tecto: forma ordei, nisi quod grandius existat: intus medulla candida, pingui, & dulci scatet. Mathetes, Quae cnici uires sunt? Geron, Tertio ordine calefacit Galeno: Mesuae uero primo calefacit, secundo autem siccat. Flos illius drachmae unius, uel duarum instar, ex aqua mulsa sumptus, morbum regium tollit. Pauperes floribus arefactis in cibo ad aluum laxandam, & colorem flauum illi conciliandum, utuntur. Semen pituitam, & aquas supra infraque educit: unde colico morbo, & aquae subter cutem mirifice auxiliatur. Mathetes, Quot alias modis, & quo pondere assumitur? Geron, Uariis: primo sane exiure gallinacci, aut cremore ordei decoctum colatumque trium uel quatuor, uel etiam quinque drachmarum instar propinatur: uel contusi eiusdem expressique succi uncia, cum aquae mulsae, uel iuris gallinacei unciis tribus. Deinde internae eius partis, quam medullam, uel pulpam appellant, drachma in catapotia ex serapio absinthite redacta, regio morbo auxilatur. Tertio in offulas, quas placentulas uocant, digestum, idem praestat. Seplasiarii ex Guidone componunt etiam electuarium, quod Diacarthamum nominant. Galliae medici, id frequenter semunciae pondere aegrotis praescribunt. Galenus medullam cnici, una cum caricis aequali pondere, nempe quantum harum duae, uel tres pendent, offerri iubet. Ex eodem tabellas parare soleo, ut postea audies. Cnicopharmacum. Optimum medicamentum purgans, ex hoc cum spiritu uini arte chemica praeparare iubeo: cuius una tantum drachma ex iure aliquo uitiosos humores cum excrementis alui lenissime educit. Quarto medulla seminis putaminibus expurgata, zaccaroque eclegmatis modo excepta, pectus & pulmones abstergit: uocem claram efficit: & semen prolificum auget. Postremo enicum cibis impositum, ut urtica, mercurialis, epithymum, polypodium & reliqua aluum modice ducentia, cauam iecoris regionem per inferiora uacuat. Mathetes, Quae iam enumeratis sunt, uel similia, uel efficaciora? Geron, Baccae tinctoriae, turpetum, sambucus uterque, genista centaureum, gratiola, asarum, radix iridis, succus radicis cyclaminis, & radicis bryonie, aristolochia, hermodactyli. Mathetes, Qualesnam sunt baccae tinctoriae? Geron, Sic dicuntur, quod adhuc crudae uiridem, ubi uero maturuerint, nigrum repraesentent colorem: Baccae tinctoriae Syrupus domesticus. & pictores eo utantur. Italis uocantur spinae ceruinae: Germanis wegdorn¬ beer. Succus in autumno expressus: colatusque per linteum, instar sescunciae, cum semuncia aquae cinamomi ex iure cicerum potui datur, paulo ante cibum. Aluum ducit, pituitososque, & serosos humores in podagra, hydrope, & morbo gallico expurgat. Fit etiam ex huius fruticis baccarum succo serapium, & zulapium cum cinamono, & zinzibere in puluerem redacto. Datur ex eo duarum unciarum, uel sescunciae instar. A quibusdam uocatur syrupus domesticus. Mathetes, Quid turpetum esse dicis? Geron, Actuario id est, quod officinae ostendunt: Turpetum. Arabibus Turbit album appellatum: quidam alypum: alii tripolium: alii pityusam nominant. At qui nuper Indiam peragrarunt, inter quos heros ille a Gratia Lusitanus praecipuus est, plantam esse testatur, cuius radix neque magna, neque longa existat: caule instar haederae per solum extenso, digitali, aut maiore crassitie, longitudine duorum palmorum, aut ampliore. Folia eius altheae respondent, floresque similes e candido rubentes: aliquando prorsus candidi apparent. Inferior caulis turpeti pars iuxta radicem utilis duntaxat existit: reliqua gracilior est, ac comosior quam ut usui esse queat. interdum radix cauli adheret, sed inepta: eo quod ille solum in medicum usum recipiatur. Quando planta turpeti colligitur, tota est insipida. Nascitur in multis Indiae locis non procul a mari. Excellentius turpetum est gummosum, & candidum; ad solem exiccatum. quodenim in umbra siccatur, nigrescit: quanquam nihil ad bonitatem referat, si purgans sit gummosum: nam gunimi etiam intus adhuc contineri potest. Mathetes, Quas uires habet? Geron, Pituitam, crassosque & lentos humores ad articulos, remotasque partes defluentes educit: uentriculum expurgat: & que ei penitus inhaerent, excrementa abstergit: pituitosos humores renibus insidentes excutit: pectus a lentis huis moribus liberat. in summa omnes pituita repletos euacuat: necnon morbos melancholicos uirtute sua discutit, Hinc non solum attonitis, & comitialibus: sed etiam insanis, furiosis, hydropicis, elephanticis, uenerea scabie laborantibus, & diuturnis febribus magno adiumento subuenit. At qui turpetum assumunt, cauere piscium esum, & uentos austrinos debent. Turpetum quando noxium. Mathetes, Nullamne turpetum offensam corpori inducit? Geron, Nigrum & subcineritium, magis quam album. Quia uero quodlibet calidum, & siccum medicamentum noxium est, naturaeque uenenatae, & uentriculum turbat: primum recte corrigitur uiolis, pastillisque ex eis, uel illarum decocto, aut aqua destillatitia, aut succo, aut serapio ex eis confecto. Ideo etiam iis, qui illud assumunt, temperamento calido, & sicco praediti, diluti, uel decocti eius forma potius, quam pulueris, aut catapotiorum, ex usu est: quia haec diu in uentriculo remanent, & ualde calefaciunt. Quod si actionem turpeti augere placeat, palmulas Indas addito, quae bilem purgant, & acrimoniam aliorum medicamentorum obtundunt: uel uuarum passarum, uel aliorum fructuum medullam, siccitatis emendandae gratia adiicito. Ne autem uirus illius noceat, cordi familiaria adiungemus, quae spiritus augeant, resolutionemque uirium auertant: non autem ea nimis tenuia erunt, ut moscus, & ambarum sed crassiora, ut arantii semen, & santalum. Quia autem turpetum uentrem turbare solet, nux muscata, macis, & zinziber adiungi debent. Porro calorem, & siccitatem illius psylii cremor lentus temperat: asperitatem eiusdem oleum amygdalarum dulcium, si co praeparetur, lenit. Mathetes, Nondum audiui, quo pondere, quaque forma exhiberi debeat? Turpeti dosis. Geron, Contrititurpeti drachma ex mulso propinatur. In iure gallinaceo trium, uel ad summum quatuor drachmarum instar decoctum, exhibetur. Sunt etiam quaedam in officinis compositiones celebres: una diaturpetu cum rhabarbaro appellatur: eaque uel liquida, uel solida ad omnes humores purgandos idonea: ut etiam dici possit holagoga. Altera uocatur diaturpetu maior, pituitae euacuandae dicata: graece dicitur phlegmagoga. Tertia est diaturpetu minor, leniter pituitam euacuans, ut uirulentia medicamentorum, ex quibus illae compositiones miscentur emendetu. Rectius ex uini spiritu arte chemica praeparantur. Mathetes, Quid alypum praestat, quod officinas turpetum album nominare dixisti? Geron, Nigrum eius semen, atram bilem per aluum educit, mensura epithymo pari, cum sale, & aceto sumptum. Alypum. Mathetes, Quale semen est? Geron, Paucissmi hodie herbam ipsam, aut semen eius uiderunt. nam sola radix ad nos adferri solet. Mathetes, Quid de sambuco habes? Geron, Duarum sane specierum est: una maior, ac arborescens: Sambucus. quae Graecis ἀκτὴ uocatur: aut herbae modo exilis: unde καμαιάκτη quasi humilis sambucus: Romanis ebulus dicitur. Mathetes, Quae sunt utriusque uires? Geron, Calidae, & siccae ordine secundo mediocriter humores digerunt. Radix sambuci uino incocta, aqua inter cutem laborantibus succurrit. Aqua e sambuci floribus destillatitia fronti, & syncipiti obducta, capitis dolores mitigat, qui e calido humore prouenerunt. Ebulus. Succus e radicum cortice expressus uomitum ualentissime commouet, & aquam inter cutem pellit Pari modo succus e radice ebuli, uel ex medio stipitis cortice extractus, cum ordei, uel uuarum passarum, aqua cinamomi, & zaccari momento serosos hydropicorum humores per aluum ex trahit. Baccae ipsius cocte zaccaroque condite drachmae unius, uel duarum instar assumptae, duobus, aut tribus diebus interpositis, ad aquas educendas prosunt. Idem potest acinorum ebuli tusorum drachma cum cinamomi puluere. Quin & crassampituitam ad articulos decurrentem extrahit. Ex chamaepyteos decocto podagricis, coxarum doloribus, & uenerea lue infectis utiliter exhibetur: dolores mirifice ui deiectoria lenit: humores eo fluentes, tum reuocat, tum expellit. Iam succus radicis ebuli sale exiccatus, in pastillosque digestus usui reseruatur: intestinorum, & coxarum doloribus a frigore, & flatu creatis per aluum iniectus auxiliatur: faeminarum locis ad menses euocandos exceptus lana subiicitur. adhaec ii, qui diutina febri uexati ad malum habitum deuenerunt, suffitum ex decocto illius recte parant: sic tamen, ut uentriculus interea, & iecur odoramentis astringentibus, aliisque idoneis medicamentis corroborentur. Mathetes, Quam naturam genista passim nascens obtinet? Geron, Eandem fere quam spartum Dioscordis. nam etsi hae duae plantae inter se differant, sunt tamen congeneres. Genista. Spartum quidem frutex est, qui foliis uiduus; floribus, ut alba uiola flauis constat. in Hispania prouenit: ubi sportulae, & corbes ex eo conficiuntur, ficubus, uuis passis, aliisque mercibus ad Galliam & Germaniam deferendis accommodatae. genistae uero folia longiuscula, lini fere modo: & flores luteos, interdum etiam albos pisi instar lunatos obtinet: semen lenticulae in folliculis phaseolorum modo nascens. Genistae seminis sesquidrachma, pituitam supra & infra ualentissime, spartii, aut ueratri albi fere modo ex mulsa purgat: humores ab articulis detrahit: podagram sanat, dum uiscosam humorum materiam illius effectricem per aluum extrahit. praeterea semen, & urinam prouocat: calculos renum & uesicae conterit. datum per se iure aliquo etiam aluum subducit. Planta tota corpusperturbat: urinam prouocat: humores crassos incidit, attenuatque, cordi & uentriculo noxia: nisi rhodomelite, aut rosa, aut mastiche, aut anisi, dauci, foeniculi semine corrigatur. Fit etiam oxymeli ex floribus: cuius usu indurati lienes resoluuntur. spartii uirgultorum succus cyathi mensura potus, coxarum doloribus, & anginae medetur. Dilutum ipsorum ex aqua marina per clysterem ad coxarum affectus infunditur. Centaureum minus. Mathetes, Quale medicamentum est centaureum minus? Geron, Radix eius inefficax est: ramulis & foliis etsi quidem utamur, flores tamen magis ualent. amara in eis qualitas uincit: quae nonnihil etiam astrictionis habet. Hinc iocinoris obstructionibus, lieni indurato, longisque febribus optimum est remedium: bilemque crassissimam, & uiscosam excernit. Mathetes, Quomodo assumi poterit, cum tam amara sit, ut fel terre uulgo dicatur? Geron, Olim quidem herbe ipsius scrupuli sex, in aque hemina ad dimidias decoquebantur: eiusdem ius potui dabatur: aut drachmae pondere in hemina aquae, cum exiguo salis, & aceti sumebatur. decoctum illius contra coxarum dolores per aluum infundebatur: quando autem ad cruorem usque euacuat, tunc pus adiuuare solet. Gratiola. Mathetes, Quid habes de gratiola? Geron, Herba per antiphrasin a recentioribus dicitur, quod minime gustui grata sit, ut pote amarissima. nascitur locis humidis, & in pratis caule sesquipalmum longo: folia eius hyssopo respondent, nisi quod latiora & magis laeuiasint, non aspera: duo semper sibi opponuntur: flosculos inter folia habet ex albo leuiter purpurascentes: radix eius est multis filamentis fibrata. Mathetes, Quas habet uires? Geron, Calefacit, & siccat: bilem unius tantum scrupuli pondere expurgat, tum per aluum, tum per uomitum: idque adeo copiose & uehementer, ut uentricnlum, iecur, & uiscera offendat, reddatque imbecilliora: quo fit, ut si commode ipso sine damno uti uelis, corroborantia quae dam addas, ut cinamomum, semen anisi, glycyrrhizae rasae, & zaccarum, eaque ex cicerum iure. Quidam foliorum eius semunciam: Uires. brassice marine, seminis anisi, singulorum drachmas duas: uuarum passarum absque acinis semunciam, decoquunt ex uino: donec unciae quinque iuris sint reliquae. hoc colatum mane propinant. Usus sum gratiola in hydropicis foeliciter: ut aquosi humoris serosiquam sextarii tres una potione euacuatae fuerint: adhaec febribus quotidianis, & tertianis illegitimis & spuriis potenter resistit. Agricolae folia gratiolae decem detrita ex ostia ad aluum purgandam deuorant. Asarum calidum est in secundo ordine: Asarum. siccum in tertio. Eius folia, flores, semen, & precipue radices in medicum usum ueniunt, ueratrique nigri modopituitam, & bilem non solum per uomitum, sed etiam per aluum, & urinas, quatuor, uel ut aliis medicis placet, quinque uel sex, uel septem drachmarum pondere, ex sero caprino, aut hydromelite efficacius expurgant. Mathetes, Quas peculiares uires obtineredicis? Geron, Aperit, resoluit, & penetrat: non tamen astrictione caret. Mathetes, Quibus uitiis medetur? Geron, Quia pituitam manifestius quam bilem educit, coxendicum caeterarumque compaginum dolori insigniter succurrit: praesertim in sero maceratum, aut decoctum. Adhaec iocinoris & lienis infarctus, scirrhososque tumoret discutit: ob quod aquae subter cutem, & regio morbo ex uino maceratum opitulatur: denique etiam febribus diuturnis medetur, quae ex communi potissimum obstructione proueniunt, Hoc autem obseruari debet, quod si largius coquatur, uim suam amittere: & si curiosius tritum in potu detur, uomitiones magis, quam aluum mouere. Mathetes, Nuncquid asarum confert etiam extrinsecus? Geron, Oleum ex quo illud in sole per aestatem maceratum est, febrium frigus, horrorem, & rigorem discutit si spina aegrotantis eo hora ante accessionem inungatur. Lixiuium in quo asari radix cocta sit, cerebrum corroborat: Uires. praesertim si ex frigore caput debilitatum fuerit. Asari succus, oculorum angulis instillatus uisum acrem efficit: membranas & nebulas adimit. Mathetes, Quando radices asari colligendae sunt? Geron, Cum illud folia producere incipit: quae in sole siccari debent, nisi recentium usus existat. nam in umbra subsistentes situm celeriter contrahunt. Mathetes, Pergas nunc optatissime Geron ad reliqua purgantia. Geron Iris sequitur, quam hodie latinobarbari Ireos appellant: Iris. cuius radix tantum medicis commendatur. Uariis in locis gignitur: sed Illyrica omnibus praecelsit: non quod genere ac specie ab aliis differat: sed quod coeli solius clementia praestantioribus polleat facultatibus: reliquae hac sunt inferiores. Galenus Gallica, alba, purgataque, tanquam optima in opere de compositione medicamentorum usus est. hodie nobis Florentina, aut in eius agro nata in uicem Illyricae obtruditur: quanquam haec etiam apud nonnullos seplasiarios non minus excellens inueniatur. Mathetes, Quas uires obtinet iris? Geron, Multas sane praeter eas, quas Dioscorides ei tribuit: secundo ordine absoluto, uel tertio inchoante calefacit, & siccat. Succus nostratis iridis ( nam Illyrica sicca ad nos adfertur ) expressus unciae instar, cum mellis rosacei colati besse, uel cum senae decocto; uel ex aqua mulsa ieiuno potui datus, bilem flauam, pituitamque, & aquam subter cutem expurgat: naribus infusus ex cerebro pituitam mirifice educit. At solus per se exhibitus uentriculo nocet: eoque mulsa, & & nardus Indica ei misceri debent. Mathetes; Quibus aliis uitiis Iris opitulatur? Geron, Uiscosos, & contumaces in pectore humores extrahit, tussique confert, in placentulas redacta: quas officine Diaireos inscribunt. mansa radix oris halitum commendat: dentium dolores lenit, si decocto eius foueantur: contrita & ex aceto sumpta omnibus uenenis aduersatur. Extrinsecus haemorrhoidas fotu elicit. adhaec coquit, abstergit, digerit, resoluit, lenit, reserat, & uulnerariis medicamentis mixta carnem gignit. Multa sane de hac radice praedicasti: dic ia m quomodo cyclaminum in officinis appellatur? Geron, Panis porcinus barbare: Cyclaminuae. quod porci libenter uescantur. Mathetes, Quot eius species habentur? Geron, Due: prima omnibus cognita est: altera quae sit, nondum satis constat lam primi generis etiam duae reperiuntur: maior, & minor. Huius radix parua, nucis auellanae, cicer: imque magnitudine cernitur: illa uero magni rapi in modum extuberat, pullo colore: frequens admodum est, ut quae passim in syluis, & umbrosis locis nascatur: minor in ualle Annarie montium copiosa prouenit. Mathetes, Quas uires repraesentat? Uires cyclamini. Geron, Tertio ordine calefacit, & siccat, abstergit, incidit, ora uenarum aperit, attrahit, & digerit. Mathetes, Quid succus eius praestat? Geron, Adeo uehemens est, ut etiam uentri illitus aluum subducat, foetumque interimat: naribus inditus, cerebrum expurgat: diuturnos capitis dolores lenit: hemicranicis, aliisque omnibus cerebri, & neruorum affectibus a frigore contractis, & resolutis auxiliatur: cum melle illitus morbum regium discutit: scirrhos pellit: menstrua, & sudores mouet. Mathetes, Quid de radice eius refers? Geron, Succo quidem imbecillior, sed ipsa quoque efficax est, ac duarum, aut trium drachmarum pondere ex mulsa, aut passo assumpta: uel per anum indita, pituitam uiscosam aquamque mirum in modum, & menstrua potum euacuat: extrinsecus floccis apposita euocat: licni indurato auxiliatur: cutem abstergit: alopecias, ephelidas omniaque exanthemata curat. Mathetes, Quid de uite alba adfers? Geron, Graecis, & officinis bryonia radix dicta idem fere praestat, quod cyclaminum. Uiti salba. nam abstergit, siccat, & calefacit moderate: eoque pota lienes induratos emollit. Quid extrinsecus ua leat, ex herbariis condisces: nempe quod scabiem, & lepram sanet, & fructus eius racemosus, & ubi maturuit, ruber. inter ea censetur, quae cutem pilis nudant: graecis ψίλωθρα nominantur. Me sue auctori adeo ualenter purgat, ut uentriculo, & iecori noxam inferat: nisi aromatis cinamomo, aut mastiche, aut cotoneis aut aliis astringentibus corrigatur. Succus radicis ex mulsa potus pitutam euacuat: puluis eius drachmae instar ex iure aliquo frequenter in anno potus, morbum commitalem, apoplexiam, uertiginem, & alios graues capitis affectus persanat. Optimum ex radice huius, & melle fit electarium suspiriosis, quibus pectus humoribus pituitosis repletum est, & tussis adeo molesta, ut strangulari uideantur: nec non contusis, ruptis, & ex alto lapsis salutare. Dilutum radicis ex aceto triginta diebus potum, lienem imminuit, si ipsa radix cum ficubus contusa extrinsecus imponatur, ad uteri strangulatum eximium est remedium. Remedium ad strangulatum. nam unciam ipsius diluti singulis septimanis semel ex uino ante decubitum potam, illum quotidie infestantem sanasse, Mattheolus memoriae prodidit. At grauidis mulieribus haec radix noxia est, uti que foetum in utero occidat. germina eius decerpta parataque iunioris asparagi modo, & commesta aluum, urinamque ualde promouent. Caeterum restat adhuc liquor, uinum bryonites uocatus: paratur autem hoc modo. caput: adicis adimitur, ipsaque terrae adhuc inhaerens excauatur: deinde eodem rursus tegitur, sinitur que dum merus succus eo confluxerit: qui in sequenti die, cochle ari eximitur: hoc exempto denuo radix contegitur, ac postero die liquor colligitur, ut antea: idque tamdiu, dum liquoris satis emanarit. Huius selibra cum duabus olei chalcanthini rubicundi unciis, olei macis drachma mixta, ad usum reconditur. Ne autem ob amaritudinem displiceat, cum mali arantii succo modico dilui potest. Huius mixturae drachma semissis ex uino generoso sumpta aluum soluit: urinam copiose ciet: longiore usu obstructam bilem, pituitamque cum multis flatibus detrahit, idque citra uentriculi molestiam: ob quod aqua inter cutem laborantibus mirum in modum prodesse constat. Mathetes, Quae facultates sunt Aristolochiae? Aristolechis. Geron, Radices habet calidas extenuatorias, abstergentes, amaras, & subacres. Tres eius species existunt: nempe longa, rotunda, & sarmentacea. duae quidem priores omnibus fere seplasiariis cognitae sunt: tertia autem rara, & paucis nota. Solius rotundae radix ad humores pituitosos purgandos est efficacior: ut quae cum aqua pota drachmae instar, pulmonem ac pectus ab humorum lentore, & putredine insigniter expurget: unde suspiriosis, singultientibus, commitialibus, podagricisque opitulatur: nec non ruptis, & conuulsis, si quod aliud medicamentum, idonea. Actuario sarmentaceae semen exiccatum, tritumque ex aqua pituitam simul & bilem prolicit: uentriculo gratum. Mathetes, Quid hermodactylus in officinis appellatur? Geron, Non uerus, sed uenenosum illudephemerum colchicum, uulgo bulbus agrestis, Germanice wysen zeyttlosen: ex quo seplasiarii cum alia medicamenta, tum catapotia conficiunt quae pilulas ex hermodactylis inscribunt. plus autem illud no xae, quam utilitatis adfert: Hermodactylus. imo aegros grauiter offendit. Mathetes, Quid uerus est hermodactylus? Geron, Paulo Aeginetae, & aliis Graecis πεντάφυλλον seu quinque folii radix: quae & per se, & ex aqua data uim purgandi habet, praesertim arthriticis, quando humores e capite defluunt, accomodata: Arabibus autem alia, sicut officinis. uerum cum facile haec corpus inflammet, 30 flatusque generet, & difficulter soluat, eius loco ad pituitam zinzibere, sale fossili, chamaepyti, enula campana, semine rutae agrestis, utendum est: quae omnia articulos iuuant, & medicamenta ad eos deducunt. Quae autem radix hodie nobis hermodactylus dici possit, nondum satis constat. Sunt qui palmam Cbristi uulgo dictam hermodactylum esse coniecturent, tum ex nominis etymo ( nam Mercurii digitum significat ) tum quod bulbacea sit, sicut colchicum: tum quod sumpta non modo uomitiones, sed etiam aluum cieat. At quod hermodactyli albi, & rubri nomine apud Actuarium, & Nicolaum Myrepsicum profertur, Ben alobum, & nigrum Mauritanis dictum repraesentat. Nonnulli hodie ephemerum aliis in locis, quam in Colchide prognatum, non adeo exitiosum esse, eumque hermodactylum dici affirmant, qui in usum medicum adhiberi possit: sed ego malim in totum ab eo abstinere. Mesue a drachma una ad duas illum exhibet. Mathetes, Satis iam intelligo, quae sint mediocria purgantia medicamenta: nunc eodem ordine acerrima persequere. Geron, Graecis δραστικὰ, uulgaribus medicis radicatiua dici solent: ut scammonium, colocynthis, ueratrum, tithymalli genera, lathyris, chamaelea, thymelaea, laureola, succus cucumeris agrestis, euphorbium, sagapenum, sal fossilis, sal ammoniacus, salnitri, & sales factitii ex arte chemica. Talia medicamenta humores in alto corporis haerentes expellunt, aegrosque a maximis affectibus liberant. Quia uero adeo sunt uehementia, ut facultates nostras corrumpant: ueteres ea minore pondere exhibere, odora taque ipsis, quae corroborant, uel contemperant, uel extenuant, uel incidunt, eaque singula, uel plura admiscere coacti sunt: quibus uirulentiam eorundem, & immoderationem coercent: quo aegri libentius uterentur. Postera uero aetas uires ex huiusmodi medicamentis extrahere didicit: ut paruula ipsorum portio extracta, plus quam magna praeparationis expers, & maiore cum gratia praestet. Scammonium. Mathetes, Quid igitur est scammonium? Geron, Herbae cuiusdam in Asia, Mysia, Syria, Iudaea, & Apulia nascentis, quae scammonia dicitur, radicis precisae succus, Mathetes, Quod dicitur excellentius? Geron, Quod ex Alia affertur: quale autem Dioscorides describit, adeo rarum est, ut paucis medicis uidere contingat. Mathetes, Quibus notis uerum sincerumque cognoscitur? Geron, Si leue sit, pellucidum fungosum, taurino glutini colore par: si tenues habeat discurrentesque lineas: si linguae saliua madentis contactu facile, ac subito, lactis modo albescat. aliqui lacrymosum laudant: unde Graecis δακρύδιον, quasi lacrymula appellatur. Officinae quod correctum praeparatumque est, corrupte diagrydion, pro diacrydion uocant. sic autem olim dictum est graecis, quod in forma lacrymae colligeretur: quamuis haec posterior nota, etiam in adulterato inueniatur, lacte scilicet tithymalli admisto. Scammonium officinarum. Mathetes, Quase in officinis hodie ostenditur? Geron. Syriacum, & Iudaicum, compactum, densum, graue, & erui fortasse farina, lacte tithymalli, aliisque imposturis uitiatum. Mathetes, Quid ergo in hoc faciendum censes? Geron, Admonendi seplasiarii, ne statim laudatum esse scammonium putent, si linguae admotum lactescat, sed aliis quoque notis animum aduertant. cum enim medicamentum hoc, omnium fere electariorum, & catapotiorum, quibus passim hodie ad humores uitiosos expellendos utimur, basis & fundamentum existat, indubie pessima & exitiosa conficient medimenta, nisi adulteratum a sincero distinguere didicerint. Uires scammonii. Mathetes, Quas facultates obtinet? Geron, Ualde calidum est, flauamque bilem ualentissime a uasis, & sanguine expellit. Uerum inter omnia medicamenta stomacho, aliisque uisceribus maxime aduersatur. Scammonii incommoda. Mathetes, Quamobrem? Geron, Primo quod flatus quosdam mordaces gignat: uelltriculum adeo lacescens, ut sumentibus nauscam excitet, & quia admodum tenue est, ad intestina descendit, dysenteriamque parit, & uentriculum laedit: Ideo coquitur ipsum in contoneo malo excauato, quod impositum sit clibano, aut prunis, pasta undique circundita additis. ut autem astrictionem quandam acquirat, recte illi galanga, uel semina presertim foeniculi, aut apii, aut dauci: Scamintu correctio. maioris autem securitatis gratia, myrabolani adiunguntur: interdum rheubarbarum simul, et myrobalani: ideo etiam diacrydio potius, quam scammonio utendum est. Nam hoc periculosum est: quia nimia acrimonia spiritus corporis inflammat: unde febres facile intenduntur, maxime in iis, qui obstructionibus uiscerum, & humoribus putridis sunt obnoxii. Hec scammonii malignitas, psyllii seminis spissamento, prunorum coctorum iure, rosarum, & uiolarum succo, aut diluto, aut aqua, aut aliis id genus, que refrigerant, & feruorem extinguunt admistis, tollitur. id etiam fit, si ante coctionem maceretur oleo rosaceo, aut uiolaceo, aut contoneorum succo, aut rhoe, aut spodio factitio addito. Tertio nocet; quod magna attrahendi aperiendique facultate immoderatas alui fluxiones excitet, uasorumque ora nimium aperiat. uerum haec mastiche, malis contoncis eorumque succo expresso, & myrobalanis flauis potissimum prohibentur. Quarto offendit, quod acrimonia intestina abradat: unde & tormina illorum tenesmumque generat. hoc autem incommodum humidis, pinguibus, & lentis medicamentis, tragacantho, bdellio, amygdalino oleo, aut rosaceo, prunorum expressorum succo per se, & ex zaccaro asseruato, psyllii spissamento, mastiche, malis cotoneis, ex calida aqua postea assumptis emendatur. ut autem illud a uentriculo, & intestinis citius expellatur, prudentes medici statim ordei iusculum super bibendum exhibent: Quinto suspectum est, quod totius suae naturae proprietate, cordi, uentriculo, & iecori incommodet, nisi tum calida, tum frigida medicamenta admisceantur, quae illis succurrant, opemque ferant. Ob hec igitur uitia & prauitates scammonii, ueteres peritiores, omnia medicamenta scammoniata damnant, cum tamen nihil egregium sine his fieri posse existiment: eo quod reliqua medicamenta minus sint efficatia, & in uentriculo diu remorentur, magisque offendant eum, quam dicraydion: modo exiguo pondere offeratur, in quibus morbis conuenit: id quod optime fieri potest, si ad chemiae rationem extractum, scrupuli dimidii instar exhibeatur. Hoc tamen aduertendum est, illud quouis modo paratum in uentriculo imbecilli, febri continua & ardenti, in qua magna uirium resolutio sit, neque ullo tempore, minus autem calido, & sub canicula, sicut neque alia quaeuis solutoria medicamenta, exhibenda esse: quia calor aeris, tunc materiam humorum foras extrahit: medicamenta autem introrsum alliciunt, febresque inducunt. Moderato anni tempore, ut uere, & autumno, eiusmodi calida & sicca medicamenta concedi possunt, ut etiam catapotia coccia: Scammonii dosis. in quibus colocynthis est, quae plus periculi, quam scammonium adfert. Mathetes, Quo pondere dari solet? Geron, Dioscorides decem, uel duodecim grana: summum scrupulos duos, uel plures, seu pauciores pro uirium ratione permittit. Eius autem quod hodie in officinis reperitur, decem, aut summum quindecim grana, aluum pluries resoluunt: Scammonium quomodo administretur. unde etiam illud ipsum non uerum sincerumque, sed tithymalli succo uitiatum esse constat. Mathetes, Quot modis administrari debet? Geron, Ueteres in malo contoneo interraneis purgato coctum clementius purgare scribunt, uellex melle, uel cum alome mistum, uel cum sale, thymo & pulegio, uel cum pipere, aut zinzibere, aut simili, quod statim corpus permeet. item in catapotiis cum gummi. Cauendum autem, ne scammonium ipsum ex iure aliquo, aut in catapotia redactum, cum iusculis praebeatur. sic enim perniciem potius quam sanitatem adferre solet. Uitare etiam is scamonium debet, qui stomacho infirmo praeditus, & ad uomitum procliuis est. Mathetes, Quod simile huic medicamentum purgans sequitur? Geron, Colocynthis, hoc est, cucurbitae syluestris fructus mali instar rotundus. officinis corrupto uocabulo coloquintida nuncupatur, nulli non cognita. Colocynthis. Laudatior ex orientali plaga ad fertur candida, & recens: aridiuscula autem, & nigricans damnatur. nostras minus efficax est. Mathetes, Quae pars colocynthidis ad medicinae usum maxime spect t, & quas uires possidet? Geron, Fructus, seu mali ipsius medulla, primum calefacit, & siccat in tertio ordine: mirum in modum amara. Deinde pituitam uiscosam, crassos humores, & bilem utramque, flauamque aquaam remotioribus ex locis, & articulis extrahit. ob quod cerebrum, neruos, musculos, thoracem & pulmonem etiam expurgat. Colocynthidis uarii effectus. Hinc uertiginosis, commitialibus, resolutis, conuulsis, hemicranicis, longo capitis, & coxarum dolore affectis, suspiriosis, difficulter spirantibus, & hydropicis prodest. Praeterea morbos inueteratos, & contumaces discutit: quos neque agaricum, neque turpetum, neque his ualentius adhuc medicamentum resoluere potest. At cum eadem medulla adeo acris situr, ac mordax, ut uentriculum, uiscera, corpusque totum perturbet: intestina rodat: tormina excitet: uenarum ora aperiat, ut sanguinem emittant, necesse est, ut si malefica eius uis lenioribus quibusdam medicamentis gummosis, & uentriculo gratis obtundatur, ex quibus etiam pastilli Arabicem alhandal dicti praeparantur: sicut oleo amygdalarum dulcium, & tragacantho, uel cinamomi, Zinziberis, mastiches singulorum quinque granis adiectis: melius autem esset, illam spiritu uini, & aliis quibusdam roborantibus mistis arte chemica emendare. Mathetes, Quibus, & qua formula hoc ualidum medicamentum idoneum est, aut noxium? Colocynibis quibus & quomodo exhibeatur. Geron, Robustis, ac aetate florentibus conuenit: senibus autem, pueris, & grauidis mulieribus, delicatisque periculosum. Si uero his dandum erit, in omnibus, uel ex iure aliquo pingui, uel in catapotiis, uel per clysteres, praesertim in colicis, & coxarum dosoribus, scrupuli modo, usque ad drachmam semissem exhiberi debent. Mathetes, De ueratro nunc me doceas? Ueratrum seu belleborus. Geron, Hoc officinae graeco uocabulo ἐλλέβορον appellant, tam album, quam nigrum. Hellebori duo genera, album & nigrum. Album ab omnibus: nigrum paucis seplasiariis cognitum. Ideo tutius est, eo uti, quod domi recoriditum habere licetnam aconitum cum illo affinitatem habetur, & pro helleboro saepe uenditur: nisi quis illud cognoscat. Quocirca mirum non est, si tantam inducat noxam. Differt autem ab aconito, radice, & flore: semine autem, folio, & caule, non item. Mathetes, Quae utriusque sunt uires? Geron, Ambo tertio ordine calefaciunt, & siccant. album gustu calidius: nigrum subamarum est. Ueteres olim tum albi, tum nigri radicibus, ad purgationes utebantur: Facultas & uires hellebori utriusque. sed albi potius per uomitum, nigri autem in aluo ducenda. At recentiores medici, trecentis ab hinc annis, album tanquam uenenum formidantes, nigri duntaxat usum admittebant: idque in ualidissimis tantum corporibus: unde quidam medicamentis suis ueratrum illud, non modo non admittere audebant, sed etiam a nomine eius abhorrebant. Qua de causa etiam Galenus nonnunquam albo ueratro, ad humores expurgandos usus fuisse uidetur: quanquam si recte praeparetur, medici peritiores maximis morbis, ut commitiali, uertigine, insania, hydrope, coxarum dolore, conuulsione, & elephantiasi, foeliciter eo uti possint. Sin autem nulla ratione corrigatur, periculosum est, quod leuitate sua in uentriculum reuertitur, gulamque ingrediatur, & hanc dilatando, asperam arteriam comprimat, hominemque strangulet. Mathetes, Ubi nigrum optimum prouenit? Helleborus niger ubi optimus inueniatur. Geron, In Tridentino agro, & locis uicinis: quia talis forsan aeris temperies illic existit, quae uim non adeo maleficam, ut in calidioribus regionibus, generet. Mathetes, Quid si tam bonum non adsit? Geron, Singularibus hoc medicamentis, ut dixi, corrigi debet: quidam malum plaerisque ueratri nigri radicibus transfigunt, coquuntque sub cineribus: quod tandem illis detractis, quartanam, ac alios morbos contumaces expertis, post materiae praeparationem, serapiorum usu factam, hyberno tempore commedendum tribuunt, ac omnes ipsius usu breui liberant. Id etiam cotoneum radicibus ueratri transfixum: sicut scammonio intus repletum apud Galenum praestarem in potest. Postremo nonnulli hodie ueratrum arte chemica extrahunt, coguntque in crassiorem succum: Ueratri extractum Ueratri correctio. ex quo pauxillum, ueluti scrupulum dimidium, ex iure aliquo, aut uino albo mirabili successu exhibent. Mathetes, Quo alio modo corrigi potest? Geron, Ueratri nigri drachme, cinamomi, foeniculi, anisi, mastiches singulorum scrupulus dimidius commiscetur, redigunturque omnia in tenuissimum puluerem: quo in Italia continue utuntur, ut in aliis morbis, diacrydio. Mathetes, Quos humores educit, quibusque morbis opitulatur? Geron, Utranque bilem, & pituitam quoque ex toto corpore euacuat. Actuario quidem, & Mesuae non citra difficultatem. Paulo Aeginetae absque molestia. Itaque febribus circuitu repetentibus, & diuturnis conuenit: item furore percitis: altera capitis parte dolentibus: & quos cephalaea diu infestauit: insania, & melancholia laborantibus. Iam utero & uesicae, si purgari desiderent, aptissimum medicamentum: adhaec si quid sanguinis, quod hunc uitiare possit, admixtum fuerit, peculiariter educere consueuit. Pondus ueratri & forma. Mathetes, Quo pondere, & forma? Geron, Radicum fibrae aqua primum macerantur: deinde cortex detrahitur, in umbraque siccatur, & tenui medulla proiecta in puluerem redigitur: qui robustis, & in quibus morbus inueterauerit, siliquarum sex, aut scrupuli unius, uel duorum instar ex passo, aut oxymelite offertur. Notandum autem ueratrum mediocri pondere, non exiguo, neque magno exhibendum esse: quia modicum manet in uentriculo, & aluum non expurgat: copiosum uti uenenum interficit: sin autem fortia medicamenta illi adiungantur, exiguo pondere tuto dari potest: non autem in catapotiis, nisi alia fortia addantur: quae uim eius excretoriam excitent, ut citius illud descendat. In decocto minus periculosum est, si scammonium, aut colocynthis adiungatur: quia strangulatus his prohibetur: cum agarico autem dari non debet, quia hoc quoque sursum ascendit. Mathetes, Quid efficit ueratri ipsius dilutum? Geron, Puluere quidem multo imbecillius est: sed complures quartanarii una, uel altera eius potione, etiam media hyeme, & maximo frigore, sanitati sine periculo restituuntur, materia morbi antea serapiis, & decoctis ad eam idoneis praeparata: sicut etiam albi ueratri dilutum melancholicis magno successu exhibetur aegrotantibus. Mathetes, Quale medicamentum peplion existit? Peplion. Geron, Non multum dissimile ab eo, quod officinae Esulam rotundam appellant. Esula. nomen peplion, & peplis, quasi paruum peplum significat. semen eius exiccatum, cribroque excussum, primum flauam bilem, deinde nigram quoque, & pituitam quatuor scrupulis ex mulsa admisto aceti modico educit, flatus disiicit: eoque flatuosis lienis, uteri, & coli intestini affectibus, auxiliatur. Mathetes, Quomodo lathyris officinis dicitur, & quae eius natura est? Cataputia earumque natura. Geron, In illis cataputia minor, tum succo, tum ui purgatoria Tithymalum referens. semen eius seu granum gustantibus dulce percipitur. calidum est in tertio ordine: humidum in primo: & ualentissime tum supra tum infra purgat. Mathetes, Quo pondere? Geron, Maiora eius grana quindecim, minora uiginti, pituitam, aquosumque humorem in hydropicis ualentissime educunt: Germanis Springkorner dicuntur. Si maior euacuatio requiritur, ipsa mandi: si minor, deuorari debent: ubi is qui sumit, uentriculum habet imbecillem. At Dioscoridi septem, aut octo deuorantur, sic ut aqua frigida superbibatur: aut cum fico sicca, uel palmulis exhibentur. Hodie tria, uel quatuor grana multis uentrem deiiciunt, ex aqua pura, aut mulsa. Quinetiam folia Lathyridis in gallinaceo iure, uel cum oleribus cocta, idem praestant. Mathetes, Quid uocas elaterium? Elaterium. Geron, Succum, quem officinae ex cucumeris agrestis fructibus exprimunt. Mathetes, Quas purgandi uires continet? Geron, Summe amarum est, secundo ordine calefacit, adeoque ualenter purgat, ut in testina abradat: uasorum oscula aperiat: intestinorum tormina excitet: aliaque inferat incommoda. Mathetes, Quibus, uis ista uirulenta obtunditur? Geron, Bdellio, aut tragacanthi lachryma, aut aqua mulla cum salis modico adiecto, aut lactis portione. Quod si fossitii salis momentum, aut puluis odoratus ei ad misceatur, foeliciter operari solet. Mathetes, Quem potissimum humorem detrahit? Geron, Pituitam magis, quam bilem. Quanuis hanc quoque interdum euacuet, si illi facilius obtemperet. adhaec serum sanguinis a remotioribus particulis, ut in articulorum doloribus elicit. Mathetes, Nullae aliae cucumeris huius partes purgandi uim obtinent? Geron, Radicis & cucumeris ipsius succus aqua subter cutem laborantibus, praesentaneum adfert remedium: eo quod peculiariter flauam aquam exhauriat. Id efficit etiam radicis decoctum, & regio morbo affectis, iecoris, lienisque obstructionibus conducit: inferius iniectum, coxarum doloribus opitulatur: sicut etiam radix decocta, si extrinsecus imponatur. Cauendum autem diligenter, ne plus iusto ex decocti iure assumatur. Porro elaterium utero appositum, menstrua ciet: cum lacte infusum naribus, regio morbo, & dolori capitis medetur. Radicis & foliorum succus imbecilliorem uim, quam elaterium possidet. Mathetes, Quo modo, & pondere sumi debet elaterium? Geron, Summo obolis tribus cum lacte: mediocri, obuli unius, aut semiobuli instar: minimo, granorum quatuor pueris datur. somnus iis, qui eo utuntur, interdici debet. Mathetes, Quae alia restant uehementia medicamenta? Tithymali genera. Geron, Omne tithymali genus, quod officinae communiter Esulam appellant. Mathetes, Quot sunt eius genera? Geron, Septem potissimum a Dioscoride describuntur, ut ipsemet apud illum inuenire poteris. Mathetes, Quas uires haec repraesentant? Geron, Quarto ordine calefaciunt, & amara sunt: characias autem, & myrtaceum ualentiora sunt. Mathetes, Quae tithymalorum partes efficaciores depraehenduntur? Geron, Primum liquor eorum, qui nonnullis lac dicitur: deinde semen, & folia, siue ramusculi uirentes: Uires uulgaristi thymali. postea radix. Mathetes, Quid ergo praestat uulgaris usus tithymali? Geron, Pituitam uehementer deiicit, & atrum humorem, pituitasque ad articulos decumbentes: Rusticorum medicamentum. aquam inter cutem uehementissime extrahit, totumque corpus exiccat: unde merito rusticorum medicamentum appellatur. Mathetes, Qua sorma tithymalorum species in usum medicum exhibentur? Geron, Actuario uirentes tithymali ramuli in testa paulatim torrentur; conterunturque. eorum scrupuli tres cum polenta in aqua propinantur. radix autem in uibra siccatur: & cum usus postulat, detracto cortice tunditur, cribraturque, & quatuor scrupulorum instar in ueteri passo diem noctemque maceratur, tandem uinum istud per linteum lacerum rarumque percolatur, ac modice calefactum potui datur: adeoque foeliciter purgat, ut nonnulli eo in omnibus uitiis utantur. Liquor tithymali apud maritima nati, sale, & pane exceptus idem praestat, sed ualidius aluum deiicit. Mathetes, Quibus corporis partibus id genus medicamenta officere solent? Geron, Nisi corroborantia quaedam ( ut cinamomum, spica Indica, nux muschcata ) illis admisceantur, cordi, iocinori, & uentriculo nocent. adhaec, nisi tragacanthi lacryma, uel gummi bdellium, uel psyllii spissamentum addatur, uasa disrumpunt, internaque abradunt. Insuper, nisi frigida, & humida adiungantur, ut sonchi succus, aut intybi, aut portulacae, aut hortensis solani, aut acetum cum cotoneorum seminibus diutius rudicula agitatum, uniuersum corpus exiccant. Mat, Nullum aliudne tithymalli genus, praeter septem iam enumerata inuenitur? Geron, Pityusa ipsis assignatur. nam cyparissie admodum similis est: nisi quod longe maior proceriorque existat. Quam ob causam officinae tithymallum, Cyparissiam, esulam minorem pityusam uero esulam maiorem appellant. Mathetes, Quid de Graecorum χαμελαία, & θυμελαία sentis? Chamaelaea Thymelaea. Geron, Arabibus, & officinis mezereon dicuntur: cuius licet duo tantum genera efficiant, puta album, & nigrum: tamen etiam daphnoindem, siue laureolam admiscent. Chamaelaea quasi humilem oleam refert: Thymelaea brassicae marinae respondet. Huius baccam ( cum siccata piperis acrimoniam gustu representet ) uallis Ananiensis incolae simul cum laureolae semine piper montanum granumque cnidium indifferenter nuncupant. hae stirpes in uallis Ananiae montibus, & agro Tridentino, monteque Pessulano generantur. Arabes & officinae herbas istas maxime confundunt. Utrasque enim mezereon uocant: cum tamen hoc nomen chamaelaeae proprie conueniat. Mathetes, Quae sunt stirpium harum uires? Geron, Omnes admodum sunt calidae, & siccae: rodunt, uruntque linguam: fauces, gutturque exculcerant. Hinc semina earum in catapotiis assumpta, difficultatem intestinorum in puluere febrim excitant. Nam plaerosque imbecilles abrasis uisceribus, apertisque uenarum oris in exitium precipitat. Mezereon pernitiosum. ideo Mesues nulli mezereon exhibendum esse praecipit: nisi admistis antidotis, que furiosam ipsorum uim obtundant, refrenentque, nempe myrobalanis, manna, thamarindis, & similibus. Sic etiam catapo30 tia in officinis ex mezereon ad aquas subter cutem extrahendas parantur. Dioscorides absinthii duas partes, ex chamaelaea uinam hydromelite excipi, & in catapotia redigi iubet. non enim ualentia huiusmodi medicamenta teneris, delicatis, puerisque & foeminis grauidis conueniunt. qui nanque sine iudicio, & ratione uirium habita illa assumunt, mortem plaerunque sibi consciscunt. Mathetes, Qua alia forma, & pondere chamaelaea utendum? Geron, Drachmae semissis, aut integrae, in aqua mulsa decoctae ius propinandum: Paulo autem Aeginete drachmarum quatuor instar, at in puluerem radacte siliquae minimum duae, sumum quinque exhibendum. Tbyniaelcauires Opopanax. Mathetes, Thymelaea, quid in purgando ualet? Geron, Tam efficax est, ut nisi magna cautione ad hibita uitae periculum inferat. Grana uiginti, aut summum triginta detrita, & cum polenta in unitatem coacta propinantur. Tutius autem detrita, & ex melle cocto in catapotiorum formam redacta, serosum, aquosumque humorem largiter euacuant: pituitam autem & bilem modice. His quoque respondent lacryme, liquores indurati, gummi, lapides: postremo ex metallis fossilibusque, purgantia. Mathetes, Quid sibi uult Opopanax? Geron, Panacis herbae liquor est, qui radicibus eius, & caulibus incisis emanat. officine hodie Opopanacum appellant. Mathetes, Simplexne herba est panax, unde succus ille colligitur? Geron, Non, sed alia dicitur Heraclea, quasi ab inuentore eius Hercule cognominata, non solum in orientalibus plagis, sed etiam in Apulia, iugis Apenninis, promontorio, argentario, maritimis Senarum locis: in plurimis quoque Italiae uiridariis nascitur: alia Asclepias ab Aesculapio: alia Chironica a Chirone uocatur. Mathetes, Cuius inter has tres species panacis lacrymae hodie in officinis usus est, & ubi nascitur? Geron, Heracleae tantum, sed adulteratae frequenter apud eos, qui ex quauis herba manipulos colligunt. quanquam autem in Italia etiam panax Heraclea proueniat: non tamen lacrymam ex ea colligi constat. Nam que Uenetiis uenalis reperitur, ex Alexandria Aegypti inuehitur. Mathetes, Quam facultatem repraesentat? Geron, Tertio ordine calefacit, secundo siccat: adhaec emollit, digerit, & ad multos morbos utilis: crassam & contumacem pituitam a remotis corporis partibus, praesertim ab articulorum compaginibus educit: cerebrum neruosque cum frigidis tentantur affectibus, expurgat: Uires & dosis Opopanacis. magis autem humores praeparat: concoctionem pituitae iuuat: crassam, & lentam ex thorace, & pulmone extrahit: postremo colice, ex frigidis tum humoribus, tum flatibus contractae medetur. Mathetes, Quomodo, & pondere dari potest? Geron, Drachmae semissis instar, uel summum drachmae integrae, ex decocto, aut aqua mulsa, aut uino dilutus. Mathetes, Quid semen & radix panacis praestant, nonne etiam purgandi uim obtinent? Geron, Semen quidem ipsius in potu cum absynthio menstrua prouocat, & uuluae strangulatum ex uino discutit. radix autem subiecta utero foetum extrahit. Uerum haec duo ad nos non adferri solent. Cum autem nudis ossibus carne replendis plurimum ualeant, optimi quique chirurgi in eorum defectu radicum segmenta; quae lacrymis compacta reperiuntur, quaecunque illa sunt diligenter se ligunt, & ad hunc usum in puluerem redigunt. Mathetes, Quale medicamentum est Sarcocolla? Sarcocolla. Geron, Liquor densatus, officinis admodum notus: unde sic dictus, quod carnis uulnera conglutinet. Optima est amara, ad ruborem inclinans, mannae thuris similis: calida in secundo ordine: sicca uero in primi initio. Mathetes, Quem humorem educit? Uires sarcocolae. Geron, Pituitam crudam, crassosque humores, praesertim articulorum compagibus infixos: cerebrum, neruos, & pulmonem purgat: tussientibus & suspiriosis conducit: eoque senibus, & pituitosis accomodata. ueteres purgatoriam uim ei non ascribunt: sed quia resiccando neruos, & carnes confirmat, Arabes inter purgatoria numerant. hinc catapotia ex Sarcocolla ad pitui10 tam ex cerebro euacuandam conficiunt. Aluum tarde deiicit, per turbatque eos, quorum uentriculus bile redundat: quare cauendum est, ne iis exhibeatur. Facultas ipsius deiectoria zinzibere, & cardamomo additis corroboratur: nec non myrobalanis, & aloe, uel turpeto, uel semine apii, & ameos. Trita quidem per se drachmae pondere ex potu: cum aliis autem medicamentis drachmae se missis instar exhibetur. Haec sane Arabum familiae debentur accepta, tam antiquis, quam recentioribus incognita: sicut etiam ea quae de Ammoniaco, & Opopanace prodiderunt. Mathetes, Quid est sagapenum? Sagapennum sen serapinum. Geron, Lacryma ex eiusdem nominis planta destillatitia. Officinae interpolato uocabulo illam Serapinum uocant. Adulteratum autem frequentius, quam uerum habent: quanquam Uenetiis praestantissimum uendatur, ex orientalibus plagis allatum. Mathetes, Unde uerum cognoscis? Geron, Inde, quod aqua rigatum soluatur: quod autem tale non est, minimum liquescit. Mathetes; Uires sagapeni. Quas uires habet? Geron, Tertio ordine calefacit; & secundo siccat, extenuandi facultate praeditum: sicut autem alii liquores, crassos, lentosque humores purgant; ita hic pituitam, & aquam inter cutem educit. Proprie uero cerebrum euacuat, ac neruos crassaque horum recrementa extrahit: adhaec diuturnis capitis doloribus, hemicraniis, commitialibus, uertigini, resolutioni, orisque distentioni confert: pectus insigniter purgat, doloresque eius, & lateris uitia mitigat: praesertim ex rutae aut helenii decocto. Nisi autem zinziber ei addatur, pituitam crassam euacuare nequit, nocetque iecori, & uentriculo. Ideo etiam mastiche, & alia odorata ei nonnunquam admiscentur. at flauis myrobalanis duplicato pondere adiunctis, aqua subter cutem laborantibus, singulariter succurrit. Insuper coli doloribus ex frigore, & flatibus concitatis, tum potu assumptum, tum clysteribus iniectum subuenit. Menstrua non modo potum, sed etiam locis subiectum educit: foetumque occidit. quanquam dolores uteri, & strangulatum tollat. Quid uero extrinsecus impositum, efficiat, ex aliis petito, Mathetes, Quid quaeso est Ammoniacum? Ammoniacum. Geron, Ferulae cuiusdam lacryma, siue liquor: quem officinae mutata litera Armoniacum uocant. Rarissime uerum, ac legitimum habent: quod suis minutis glebis, ut Dioscorides ait, thus referant: quo olim ueteres ad suffitus utebantur: unde etiam Animoniacum thymiama ab illis appellabatur. Ammoniacum Thymiama. Mathetes, Quale nunc in officinis habetur? Geron, Piceae resinae modo compactum cernitur, impurum, ac quam plurimis impostorum adulteriis uitiatum: ut uel illegitimum, uel deterius forsan esse dixeris, quod Dioscorides appellat phyrama. Phyrama Trausma. Alterum eius genus Thrausma uo¬catum, maxime probatur. Mathetes, Quae eius facultas est? Geron, Calefacit in tertio ordine propemodum, & siccat in primo: medicamenta purgantia corrigit: adhaec drachmae instar potum uentrem soluit: pituitam uiscosam purgat: aquam subter cutem, & alias corporis humidas materias: nec non foetum, menstrua, & urinam expellit: humores crassos, & lentos, ut bilem, & pituitam concoquit, emollitque: in uentriculo calido, & bilioso accenditur. Eodem pondere haustum lienes consumit: articulorum, coxarumque doloribus liberat: anhelationes, spirandi difficultatem, & morbum comitialem discutit. adhaec iis, quorum humor inpectore coit, cum melle, aut cum ptisanae crem ore uriliter assumitur. Quid extrinsecus prestet impositum, nonopus est hoc in loco recensere. Mathetes, Quid est Euphorbium? Euphorbium. Geron, Indicae cuiusdam arboris gummi, quarto ordine calidum, & siccum, officinis omnibus cognitum. Mathetes, Unde prouenit? Geron, Ex herba Euphorbii, sicut ex Dioscoride potes condiscere. Mathetes, Quam praeterea facultatem occupat? Geron, Pituitam subducit, sed ualentius aquam. Cum autem ignea ui praeditum sit, colicis, & aluum frigidiorem habentibus recte datur: ita tamen, ut ex odoratis seminibus aliqua ei commisceantur. Quidam eo ad pestem mastiche mixto utuntur. Mathetes, Quo pondere exhiberi debet? Geron, Trium obulorum instar, ex aqua mulsa./gr ] Praestat autem cum melle cocto in catapotia redigere: unde Arabes pilulas ex Euphorbio ad hydropicum morbum parant, qui ab utre grecis ἀσκίτης dicitur. primis annis, si bene condi¬ tum est, efficax permanet: quinto autem, & sexto resoluitur, & uiribus tandem elanguescit. Mathetes, Quos lapides habes, qui humores educunt? Lapis Armeniius. Geron, Primo eum, quem mittit Armenia: unde etiam nomen habet, chrysocollae modo infectus deprehenditur: nisi quod hic duritie praecellat, optimus est, maxime uiridis, communicato colore cum coeruleo. non solum autem in Armenia: sed etiam in plurimis Germaniae fodinis argenti reperitur. Officinae raro uerum habent, sicut neque alia pleraque medicamenta, ex metallicis sumpta: quanquam Germanico, Armeniaci loco recte & tuto utiliceat. Uires & usus lapidis Armeni. seplasiarii falso lapides quosdam uirides pro Armenio ostendere solent. Mathetes, Quas uires habet, & quomodo in usum praeparari debent? Geron, Easdem quas lapis Cyaneus, eodemque modo praeparatur: Si aluus ducenda est, ille conteretur, lauabiturque. si uis solutoria tollenda est, comburetur: nam acria si urantur, acrimoniam amittunt: sin ea quae acria non sunt, ustionem experiantur, illam acquirent. In ustione autem tenuitas dissipatur, terrena essentia remanet: ut in chalcitide, & auripigmento. in qua re acrimonia consistit, hec cum illa uritur, euanescit: ignis autem acrimonia remanet. Si igitur in tenuissimum puluerem redigatur, laueturque, omnes partes inde emendantur. Toties igitur lauari debet, donec aqua non amplius inficiatur, sed pura post lotionem maneat. Sic in pompholyge, & aliis agendum est. aqua enim nihil magis ex illis assumit: sed lapis, cum aqua eluitur, in fundo manet, deorsumque descendit: deinde illa reiicitur, recensque affunditur. Quod si medicamentum ex lapide lazuli, seu Cyaneo familiare cordi efficere uoles ( ut in confectione Arabica Alkermes ) primum aqua frigida elui, deinde aqua rosarum, buglossi, uel cichorei debet: si acrimonia minuenda solum, aut cichorei, aut portulacae. Mathetes, Quem humorem purgat? Geron, Atram bilem. Galenus, Dioscorides, Paulus, aliique uetustiores nihil de eo memoriae prodiderunt: Alexander Trallianus primus inter recentiores graecos: deinde etiam Aetius, & Actuarius mentionem eius fecerunt. Mathetes, Quae est Alexandri de eodem Armenio lapide sententia? Geron, Uerba eius in hunc modum sonant. Quod si cuipiam Hiera licet data, melancholiae tamen imaginationes adhuc infestare uideantur: tunc sine ulla cunctatione lapidem Armeniacum exhibere festinato. Noui enim praecipuos ueterum ad ueratrum album properasse: ubi affectum aliquem, ab aliis purgationibus nihil pene imminutum conspexissent. uerum ego lapidem Armeni acum ueratro albo praefero: eo quod qui illum assumit, experientia cognoscet, se purgationem, non solum efficacem, sed etiam facilem, & tutam experturum: ex quibus nihil ueratrum album praestare potest. Si igitur morbus purgationem non modo infra per aluum, sed etiam per uomitum fieripostulet, lapidem illotum exhibere conuenit. Sit autem modus illius scrupuli tres, aut quatuor, aut paulo amplius minusue, pro uirium simul, & copiae humo „ moris noxii ratione. At si humor uitiosus non per uomitum, sed „ per imum uentrem totus euacuari desideret, tunc lapidem duo „ decies eluere oportet. Sic enim is, neque turbationem stoma „ chi, neque compressionem excitare potest: sed minori cum mo „ lestia, nigrum terrestremque humorem ita educet, ut paucis prae „ teritis diebus, ex eo adiumentum prouenisse scire possimus. Dato „ autem ex hoc scrupulos quinque, aut sex, ut plurimum cum aqua „ tepida, semperque ex cognatis dictis coniectura deprehendens, plus„ne an minus exhibere debeas. Lapidis Armeni facultas Compositio catapotiorum ex lapide Armeno. Quod si aegrum iterum adhuc la „ pidem requirere suspiceris, cum fiducia rursus offerto. Neque e „ nim calorem habet, aut siccantem admodum, aut aliam quampi „ am ipsi insidentem amaram, & uenenosam qualitatem, ut aeger i „ deo medicamentum bibere recuset. Si uero nonnulli humidum „ aliquod medicamentum assumere nequeant, sicut plaerique in to „ tum auersantur, lapidem in catapotia redigito. sin autem libeat, „ etiam picrae insignem aliquam portionem, admisceto: aut ex aliis „ quibusdam, quae purgationem magis promouent, quam remo „ rantur. Ne autem is, qui lapidem praeparare uelit, apud alios com „ positionem ipsorum inquirere cogatur, uisum mihi est, illam hic „ quoque opponere. habet autem in hunc modum. Picrae semuncia „ epithymi sescuncia, agarici, lapidis Armeni ana scrupuli quatuor, „ scamonie uncia ( uel drachma ) caryophillorum grana uiginti. Con „ tusa, rhodomelo, aut succo citrii, aut rhodomelite excipiantur. „ Dentur scrupuli duo: plurimum quatuor. Notandum est haec, prae „ terquam quod stomachum corroborent, simul etiam uarios hu „ mores, praesertim terrestrem, & melancholicum citra molestiam „ purgare posse. Idem igitur lapis, ut diximus, & potus, & in ca „ tapotia redactus, ad purgandum est efficax. neque amplius quae „ rendum est, num strangulatus quidam, aut syncope subsecutura sit, quemadmodum id ex albo ueratro fieri contingit. neque necesse est, nos antea aegros praeparare medicamentis, quae metu strangulatus assumi consueuerunt. Mathetes, Quo pondere Arabes hunc lapidem offerunt? Geron, Mesue a drachma semisse ad sesquidrachmam: potum uero a drachma una ad duas. Caue autem ne glebam, quam bolum Armenum uocant, pro lapide Armeno usurpes. Mathetes, Quid de lapide Cyaneo dicis? Geron, Officinae Lazuli, aut Lazurium appellant. Cyaneus lapis seu lazuci. easdem uires, quas Armenius, sed inualidiores habet: lenis, planissimus, friabilis: alterius materiae expers, laudatior est. Graecis κυάνεος uocatur, quod cerulei coloris sit: quanquam magis nitrosi appareat. Itali Azurum ultra marinum uocant. recentiores in marem, & foeminam: ueteres in perfectum, & imperfectum distinguunt. In oflicinis imperfectissimus habetur, ut cui color ille desit. in aerariis fodinis recens inuenitur. Caeterum in usu medico, uel abluitur, uel uritur. Lotione seruat uim solutoriam: adustione amittit. eoque in confectione Alkermes, ubi corroboratione opus est, non solutione alui, duntaxat uritur. Lauari autem ad pilulas conficiendas, in aqua frigida, deinde cichorei, intybi, aliaque laxatoria debet: uel ex succorosarum, uel mercurialis. Quid uerbis opus est? lauatur, ut cadmia: uritur, ut chalcitis. Mathetes, Quae metalla aquae cliciendae sunt idonea? Squama aeris. Geron, Squama aeris, hoc est pars illa aeris, quae cum malleo percutitur, exilit: idque drachmae instar cum mulsa pota, praestat. Uerum aceti momentum superbibendum est, ne per uomitum reiiciatur. Praestantior etiam hodie aeris squama paratur, dum cupri lamellae candentes in liquore, siue oleo salis uiridi restinguuntur. haec si drachmae unius, uel ampliore pondere, cum theriaca, uel melle, uel zaccarato aliquo exhibeatur; humores tum supra tum infra egregie ducit: excellentissimum in pestilentia remedium. Huc quoque referri possunt alia metalla, quae quidem pro maiore Mercurii portione; qui singulis inest, maiorem quoque purgandi uim sortita sunt, & non nisi in difficilibus morbis exhiberi debent. Quemadmodum autem illa diuersa natura, & facultate praedita sunt: ita etiam hec parandi, utendique modo uariant. Quae igitur compositiones inde fiant, postea in formulis medicamentorum copiosius audies. Mathetes, Miror te de sale nihil dicere, cum hoc quoque uim satis acrem habere dixeris. Salis genera. Geron, Sal uarius genere inuenitur, nempe marinus: quo tota Gallia, staliaque utitur: item qui ex salsis quibusdam fontibus in Germania hauritur, ex aqua illorum ignium ui diu coacta, proueniens. Adhaec fossitius, qui in Calabria, & alibi lapidum modo excinditur, metalli instar translucidus: quo uniuersa Pannonia utitur: officinae salem geimae uocant. postremo fluuiatilis est, & lacustris, de quibus Plinius abundem tractat, nobis hactenus incognitis. Hoc autem inter illos discrimi35 nis reperitur: quod marinus, & qui in stagnis salsedinem habentibus nascitur, affusa ipsi aqua statim liquescat: fossilis non item. Sunt preterea aliae quoque salis differentiae, quae ex locorum diuersitate sumuntur. alius enim Ammoniacus dicitur, qui ex Cyrenaica regione aduehi solebat: nunc autem desiit, nomine, a graeca dictione ἄμμος, hoc est arena, comparato: sub qua in laminas concretus inuenitur. Sunt, qui ab Hammone loue, Ammoniacum dici putent, quod oraculum ipsius in Cyrenaica regione olim fuerit: Qui uero hodie passim pro Ammoniaco in officinis uenditur, fa¬ ctitius est, & adulterinus, plaerunque in Germaniam allatus, ni¬ gricantibus externis glebis: Nonnulli hunc ex Camelorum urinis artificio concretis, praeparatum esse falso arbitrantur, cum nulli illic Cameli inueniantur. Seplasiarii, & chemistae, sal Armoniacum appellant, quasi ex Armenia allatum: ubi innumeri sunt camelorum greges. Quidam ex durissimis fieri lapidibus affirmant: sed utrique fal¬ lutur. Alius sal Naphticus appellatur, & Indicus. Nam in Oromeno Indie monte lapis cinarum modo foditur ingentibus glebis. Hi duo sales Mesue, ceteros precellunt. Quanquam autem sal Indicus olim antiquis appellatus, nihil aliud fuerit quam zaccarum, in zacca¬ riferis arundinibus, gummi modo concretum ( eius loco nunc utimur suppositicio, quod officinae uocant zaccarum candum ) ta¬ men etiam uerus, & legitimus sal apud Indos extabat, sicut Tra¬ gasaeus, Tarentinus, Atticus, & Cappadocicus. Zaccarum Candum. Insuper hic ama¬ rus est, ille salsus tantum, alius dulcior. Mathetes, Quis dicitur sal communis? Geron, Fossilis, praeter Ammoniacum. Mathe¬ Tes, Quas uires tot hae salis species obtinent? Geron, Similes, ni¬ si quod e terra effossus natura magis compacta constet: eo quod crassior, & astringentior existat. Qui amaritudinem resipit, magis discutit: salsus tantum digerit, & astringit: dulcedinis parti¬ ceps, mediam naturam obtinet. Caeterum omnes secundo ordi¬ ne, & calefaciunt, & siccant, abstergunt, resoluunt, & quicquid humidum est, consumunt, dissipant: Sal Purgantibus miscetur. miscenturque purgantibus medicamentis, & aliis quae extrinsecus adhibentur: nec non glandibus, & clysteribus. Mathetes, Quid sal nitrum uocas: Sal nitrum. quod passim celebra¬ ri audio? Geron, Id quod ad tormentorum bellicorum pulue¬ res, & aquas fortissimas conficiendas expetitur: quibus argenta¬ rii fabri aurum ab argento separant. Uerum autem &, legitimum nitrum album, quod ex fontibus etiam olim hauriri solebat, ad nos non amplius conuehitur: quanquam in Italia hodie apud quos dam inueniatur. Mathetes, Adferas medicamenta a ueteribus descripta, quae salem, nitrumque recipiant. Geron, Paulus Aegineta libro septimo halatium, hoc est ex sale confectam purgationem hoc pacto describit. Purgatio Halatium. Salis communis torrefacti drachmae sex, apii seminis, zinziberis, panis sicci, singulorum scrupuli sex, anisi, piperis, singulorum semuncia: scammonii, epithymi, singulorum uncia. datur cochleare. Alexander Trallianus libro tertio halati¬ um his herbis describit. Salis Ammoniaci drachmae duae: piperis drachma, euphorbii tantundem. Datur pro uiribus scrupulorum quatuor, aut sex instar ex uuis, aut mulsa, aut olere, quomodocunque ipsos exhibere uelis. Idem ad externa uitia puluerem hunc Indicum praescribit. Salis cappadocei, salis communis, salis amari, salis ex nitri fontibus, salis Tragasaei, Alexandrini, Aphronitri, spumae nitri, pumicis, adarcae singulae librae. atque in hunc modum ueteres salis generibus utebantur. Noua hodie arte, chemica sales fieri solent: qui quidem olim quoque extiterunt, sed temporum iniuria, & hominum negligentia praeparari desierunt. Sales Chemici. Mathetes, Quas uires his salibus tribuis? Geron, Quidam purgant per aluum, quidam peruomitum: quidam per sudorem: quidam per urinam. Mathetes, Ex quibus rebus sales isti parantur? Sales Philosopicum. Geron, Ex herbis, fruticibus, arboribus, liquoribus, uino, sanguine humano, ceruino, hircino, fossilibus, metallis, & aliis. His annumerari quoque possunt sales factitii, Philosophorum appellati, ex ualerianae, cichorii, chamedryos singulorum uncia: absinthii drachmis duabus: chalcanthi drachma: salis communis libra. Uel sal ex uincetoxici, chamelionis nigri, chelidonii, singulorum uncia: salis communis selibra. Uel sal ex auri, stymmeos, melissae, singulorum semuncia, salis communis selibra. In cibis assumpti, sanguinem emendant: quaeuis ulcera purgando, consumendoque sanant. Habes nunc fere omnia, quae de medicinis simplicibus cum aliis, tum purgantibus etiam meminisse in praesentia potuerim. si quae alia adhuc apud medicos scriptores habentur, in horum ordinem referri debent. Ioannis Guintherii Andernaci Medici. de ueteri & noua medicina faciunda, Commentarii Secundi Dialogus Sextus. Mathetes, Cum iam simplicium medicamentorum facultates abunde satis mihi sis interpretatus, optime praeceptor, cupio etiam ex te intelligere, num illa sola morborum curationibus possint sufficere, an eadem simul inter se miscere oporteat. Geron, Recte queris Mathetes. quia nullum fere medicamentum, praesertim purgans, adeo benignum, innocens, & perfectum existit, quod non uel corrigi, uel augeri, uel pluribus commisceri desideret. Misturae medicamentorum causae. ac princeps summaque ratio est, quod uniuersae quatuor medicamentorum facultates ita inter se habeant, ut etiamsi primae uitio careant, tamen secundae culpam mereantur. Nam quae robur corpori nostro adferunt, ea quoque obstruere solent. quantum enim uis astrictoria augetur, tantum etiam roboris corpori, quod medicamentum assumit, adiicitur. Quando igitur paria sunt iuuamentis detrimenta, tantum etiam singula medicamenta nocebunt, quantum & iuuabunt. Iam hoc quoque obseruandum est, simplex medicamentum multo magis corpus nostrum offendere, ubi interiores illius partes non aequabiliter affectae fuerint: quod non rarissime contingit. Mathetes, Quando? Diuersae partiuaria etiam requirunt medicamenta. Geron, Ubi iecur quidem calidum, uentriculus autem frigidus in eodem corpore existit. quare zinziber stomachi excalefaciendi gratia assumptum, iecur indubie etiam urit, sic oxyacantha feruorem sane iecoris mitigat, uentriculi autem frigidi intemperiem augebit. Melius itaque faciunt medicamenta composita, quando uariae corporis partes affectae sunt. nam singulae ex illis id quod sibi conuenit, attrahere didicerunt. Eo modo calidae partes frigida medicamenta, frigidae calida ad contemperandam eorum naturam sibi uendicant. Mathetes, Exemplo id declares. Geron, Quod si lienosus capparis corticem in misto medicamento deuoret, hic a liene attrahetur, antequam uentriculo magnam noxam inferat, sin absinthium ei coniunxeris, hoc in uentriculo haerebit, non ad lienem deferetur. Quod si quis simplici capparis usu delectetur, no xam exuiscerum affectus composita requirunt. xam ex illo, tum in iecore, tum in uentriculo sentiet: ut quod acre nimis, & reserans sit medicamentum. Bona igitur ratione ueteres nullum uiscus principale, neque uentriculum ipsum absque astringentibus, ac aromatis curandum, sed omnes ipsorum affectus, imbecillitate excepta, quae contra naturam generatur, compositis medicamentis sanandos esse docent. Rheubarharum Lenissima medicamenta etiam nocent per se data. quanuis plerique huius tempestatis medici non incelebres, simplicia quaelibet compositis praeferant, Celsum, Scribonium Largum, Dioscoridem, Plinium, & alios aemulantes. sed pace illorum dixerim, non satis intellectos. Etsi enim Galenus uentriculi dolorem chamaemeli solius decocti iure sedauerit, & alii sola gentiana obstructionem, difficilemque spirationem, quae Graecis ὀρθόπνοια dicitur, & quartanas discusserint: adhec, licet rheubarbarum per se uentrem soluat, infarctus aperiat, partes corroboret, sanguinem profluentem reprimat, & contra illius spuitionem summum sit remedium: non tamen simplicia ista prorsus sunt innoxia. Imo neque benigna illa, & mitia medicamenta, que posteritas inuenit. Quanquam enim haec minus sint noxia, quam quae ueteres in usu habuerunt: tamen, si recte examinentur obseruenturque, profecto naturae non nihil inimica depraehendes. Nam chamaemelum uentriculo quidem impositum, ad dolores mitigandos praestantissimum est remedium: intro autem assumptum, licet purgans non sit medicamentum, illum, tamen subuertit, resoluitque: Non dico quod nonnulla etiam morbi, ob quem adhibentur, occasionem prebere soleant, nisi aliis corrigantur, ut brassica marina, quae uulgo soldonella dicitur, aquae quibus noceat. nec non potu abominabile, & ingratum existit, calefacitque humores, & extenuat, sic ut bilem augeat. Rheubarbarum quoque immodice calefacit, & siccat, eoque per se assumptum siccis corporibus non parum nocet: ob quod cum iure aliquo, uel uuis passis exhiberi debet. Quia uero crassum est, ex uino odorato, & spica corrigi solet, minus licet noxium sit, quam alia, eo quod plurium medicamentorum sacultates in se contineat. Quid multis uerbis opus est? lenis sima quaeque medicamenta purgantia uitio suo non carent: quod nisi aliis admistis corrigatur, parum tuto humores euacuabuntur. Si enim serum lactis inter ea, que aluum emolliunt, innocentissimum Galeni testimonio, flatus parit, uentremque turbat, nisi mellis, & salis mistura contemperetur, quid de aliis ualentioribus sperandum? Similiter etiam de syrupo ex floribus persicae confecto dixerit aliquis: nisi enim cum sero lactis assumatur, defectionem animi interdum adfert, & uentriculum subuertit. Idem in principio sebrium non conuenit, nisi cum aqua graminis & asparagi exhibeatur. Simplicia quaedam morbi occasionem praebens. inter cutem generi, quod graece ἀσκίτης appellatur, laboranti exhibita, licet huic morbo conueniat, tamen iocinori officit. Uitiositas purgantium medicamentorum mistione aliorum emendetur. Cum igitur medicamentorum praesertim purgantium natura sit uitio sa, malisque succis conflata, quorundam & uenenosa, merito ipsa aliis admistis emendari debet, ne uisceribus, & stomacho detrimen tum aliquod afferant. Id quod Hippocrates, & Galenus summi artis medicae principes, diligenter obseruarunt: dum ueratro, & peplio cyminum, aliaque odorata semina admiscenda docuerint: Zaccarum mel & zinziber purgantia corrigunt Cautio in correctione medicamentorum habendane facultas purgatoria tollatur. sicut nos hodie zinziber, cinamomum, spicam, zaccarum, & id genus alia, quibus catharcticorum ingratus tum sapor, tum odor, tum acrimonia, calorque, aut alia uitiosa qualitas obtunditur. Nam plerique stomacho sunt imbecilli: quidam renes habent infirmos: quidam iecur: quidam cor: quae medicamentis illis a natura alienis, magis adhuc debilitantur, nisi aliis quibusdam familiaribus, & gratis additis reficiantur. Quanta siquidem naturae fiat perturbatio, cum illa humores ad uentriculum attrahunt: quamquam uariis hunc motibus agitent, nausea fastidiumque, & nonnunquam conuulsio testatur. Hoc autem caueri debet, ne dum uitiositatem medicamentorum, ac uirus, quod cor ledit, & inflammat, emendare uolumus, etiam uires purgatorias ipsorum tollamus. Mathetes, Quibus igitur praesidiis uitia purgantium singulariter, ac tuto corrigemus? Tuta correctio quae. Geron, lis, quae purgandi facultatem minime impediunt. Et ideo agarico zinziber, rheubarbaro spicam, scammonio santalum, non succinum, aut crystallum adiunges, ut copiosius postea audies. Mathetes, Quae reliquae mistionum sunt causae? Geron, Quia purgantibus etiam necessaria uidentur, que ipsa ad partes ac membra affecta deducant: purgaturi uterum, artemisiam adiicimus: in morbo articulario hermodactilos, rutae semen, aut peucedani radicem. Adhaec ut meatus fhumoribus excernendis dicati aperiantur, semina urinae ducendae efficatia adiungimus. Item cum medicamenta morbis expugnandis ualentiora, aut certem aequaliter contraria adhiberi debeant, nulla autem simplicia eiusmodi facultatum ratione inueniantur, necessitas nos compositis uti compellit. Nam si morbus quatuor gradibus frigidior sit naturali habitu, medicamentum quatuor numeris excedens, eligendum est. Cum autem tale simplex nullum adest, duo alia sumere oportet, quorum hoc numeris duobus, illud tribus mediocritate calidius sit. Nam ex his mixtis medium efficiemus, quod numeris quatuor mediocritatem exuperet: praeterea si aeger uariis tentetur affectibus, ut si cor ex calfactum, iecur refrigeratum, lien obstructus sit, aut iecur solum calefactum simul, & obstructum, non immerito diuersa quoque remedia omnibus illis uisceribus respondere debent. Uerum cum omnia propemodum refrigerantia astringant, admiscere oportet ea, quae aperiendi uim obtinent. Antidota ueteruut ex uariis & contrariis composita. atque sic illa simul mix5 ta, & calorem illius imminuunt, & obstructionem liberant. Hac ratione ueteres antidota ex uariis, & inter se contrariis facultatibus composuerunt, ad diuersos scopos curandi consilium dirigentes. Interdum igitur facultates eiusdem generis, sed inuicem contrarias, ut calidas frigidis: interdum easdem genere, sed dissito miles, non contrarias, ut calidas humidis, uel siccis: interdum similes quidem specie, dissimiles autem gradu, ut magis calidum minus calido commiscuerunt. Sic etiam de secundis facultatibus statuerunt, cum aperientes astringentibus coniungerent, quae illis sunt contrariae: uel abstergentibus quae ipsis sunt dissimiles: uel remisse aperientibus, quae licet similes dicantur, dissimiles tamem ordine seu gradu existunt. Idem de tertiis docuisse uidentur: dum ea quae sudorem eliciunt, cum illis quae urinas mouent, consociant. In quartis etiam facultatibus, aliquando bilis ducende efficacia, cum iis, quae pituitam euacuant, coniungunt. Inter diuersi generis facultates, primas cum secundis, uel tertiis, uel quartis committunt. Plura & diuersa composita purgantia cur commisceantur. Similiter frigida cum aperientibus, uel sudorem prouocantibus, uel bilem per aluum, uel pituitam ducentibus, Ita etiam, plura, & diuersa purgantia, plerunque inuicem commiscent: & his quoque alia, uel odorata, uel singulari quadam facultate praedita adiiciunt, ut malefica, & aeris medicamenti uis, alterius hebetudine, & amica naturae nostrae qualitate, in uariis humoribus expurgandis obtundatur. eoque medicinae faciundae periti, scammonio myrobalanos adiiciendos esse praecipiunt, uel ut hebetudo unius, acrimoniae alterius adminiculo exacuatur ( ob quod catapotiis stomacho propriis, nonihil ex pastillis diacolocynthidos addunt ) uel ut diuersi humores diuersis euacuentur temporibus. Atque ideo in curando haemetritaeo medicamentum acre, bilis celeriter educendae efficax, cum eo quod pituitam tarde expurgat, admiscent: uel ut unius penuria, alterius adiectione compensetur: qua certe minorem rheubarbari modum manna, & casia supplet. Mathetes, Suntne aliae adhuc causae, cur medicamentorum compositiones, uel paratas habere, uel nouas instituere oportet? Geron, Suntcerte plures non contemnendae. Nempe, quia morbi plerique subito incidunt: ut siquis cicutam imprudens deuorauerit, satius est theriacam quam herbam aliquam simplicem assumete. nam hec in puluerem redacta facile euanescit: medicamentum autem compositum, zaccaro melleque conditum diu asseruari potest. Morbi compositis diuersis indigent medicamentis. Adhaec quia morbi saepe compositi occurrunt, diuersis quoque indigent medicamentis. Exempli gratia, inflammatio repellentia, & digerentia requirit: sed illa quidem initio copiosiora: in fine autem haec auctiora postulat. Praeterea si uentriculum, atque iecur, aut cerebrum, aut alia uiscera afficiantur, nonnulla medicamenta praeterquam quae morbo conueniunt, temperature ipsorum conseruandae gratia, admiscere oportet, sicut cordis remediis crocum, & alia odorata: uentriculo autem, iecori, lienique inflammato, astringentia: adhaec in febri quotidiana curanda, intemperies quidem contraria, frigida, & humida auxilia exigit: humor autem pituitosus presens illius auctor, alia medicamenta, nempe syrupum ex duabus radicibus postulat. Nam zaccarum, & mel, ex quibus ille constat, abstergunt: radices citra calorem incidunt, & extenuant. Adhaec notandum etiam est, quod si symptoma cum morbo pugnet, ut si pleuritidi sputum sanguinis superueniat, uaria misceri oporteat. Nam illa quidem postulat, que pectus leniant, materiamque ducant: Medicamentum proprium quomodo fiat commune. hoc autem, quae fluxionem impediant. Neque id praetereundum est, quod medicamentum idem etiam alios humores quam natura sua consueuit, interdum propter compositionem educere soleat: ueluti scammonium, quod bilem purgat, castorei mistura pituitam etiam, quam hoc incidit, euacuare potest: quod Galenus in commentario κατὰ τoπους indicauit. Eodem modo rheubarbarum in febri pituitosa exhibere licet, si cinamomum, & spica, quae pituitam incidunt, extenuant, preparantque, ei addantur. Sic turbetum ex longinquis partibus materiam uitiosam euocat, si zinziber adiunctum habeat. Ita syrupus rosaceus cum cinamomo mixtus, initio febrium utiliter dari potest: absque illo autem, quia solus per se datus astringit, prodesse nequit. Similiter rheubarbarum, & myrobalani, quia astrictoriam uim habent, in principio febrium ad liberandas obstructiones, & pituitam in primis uenis incidendam, ex aquae graminis, & cinamomi mistura conferre possunt. Commune medicamentum quomodo fiet proprium humori, parti & tempori. Postremo etiam haec medicamentorum miscendorum causa est, quod nonnulla omni humori purgando idonea, aliorum mistura alicui propria fiant, sicut ubi agarici dilutum catholico addimus, pituitam expurgat. Sic quae uniuersis partibus communia sunt, singularibus quibusdam propria aliorum mistione fiunt, ut hermodactylus, ar¬ ticulorum affectibus accommodatur, cum ea quae illis dicata sunt, ipsi adiunguntur. Nam partes affectae longius sitae sunt, & hermodactylus crassus adeo, ut citra aliorum adiunctionem eo penetrare nequeat. Aequali ratione bolum Armenum, renum & uesicae ulceribus peculiarem reddemus, si, quae urinam cient, ut quatuor semina frigida maiora, licet affectui illorum aduersaria ei adiungamus, ut ipsum ad partem offensam deducant. Non secus Theriaca generale aduersus uenena remedium morsui canis rabidi fit proprium: si cum cinere cancri fluuialis, uel marini ex aqua pimpinellae offeratur. Iam remedium, quod nullo non tempore usurpari potest, aestiuo peculiare fieri solet, ut compositio Alkermes, si puluere electua rii Diamargarito, & Diatragacanthu frigidi temperetur, ne sub canicula calidissimo anni tempore sit calidior: quia tunc calidis medicamentis uti non debemus: sin autem usus ipsorum necessitas ingruat, pulueres, uel aquas frigidas eis addemus, que feruorem ipsorum minuant. Medicamentorum quorundam per se usus periculosus. Huc accedit, quod nonnullorum medicamentorum usus tutus non sit, nisi antea aliquandiu uis ipsorum malefica, aliorum mistura fuerit infracta. Uerbi gratia, cum opii utendi necessitas incidit, quod recens, & solum periculosum est, compositio Tryphera Alexandri commode exhibetur: in qua illud iam sex mensibus contemperatum sit. Nam frigus ipsius pauculis diebus euinci nequit, neque in minores partes reduci. Quando plures compositiones in uicem misceantur. sic quando colocynthide utendum est, rectius catapotia coccia quam ipsa cum aliis exhibentur. Nam in his illa magis correcta, minus acris, & rodans existit. Sic etiam fit, ut plures compositiones inuicem misceantur, cum omnsa simplicia non uno eodemque tempore haberi possint. Sicut in Theriaca paranda aliam compositionem iam antea confectam admiscere oportet: nempe pastillos ex uiperis: qui non alio tempore quam cum illae inueniuntur, fieri possunt: eoque hi in usum futurum seruari solent. Item magma hoedychroi, quod ipsam inspissat, gratumque colorem conciliat. Quando aequalis aut inaequalis mixtorum portio esse debeat. Mathetes, Causae cur medicamenta mixta potius quam simplicia, ac sola in morborum curationibus adhiberi oporteat, efficaces satis & grandes esse uidentur, ut non grauatim cum alias, tum nunc quoque praeceptis tuis acquiescam. Dic autem honorate praeceptor, omnesne res istae simplices, quae miscentur aequales inter se pondere, ac mensura, an inaequales esse debeant? Basis in omni Compositione. Geron, Antequam de hac re tibi respondeam, uelim te primum intelligere, simplex aliquod ueluti caput aut fundamentum seu basim, in omni compositione perpetuo existere, unde postea nomina ei imponantur, ut Diarhodon, Diaambra, Diacolocynthidos. Quaedam peculiariter morbo aduersa. Deinde nonnulla esse, que peculiariter affectui curando resistant, occurrantque. Praetereaquaedam adiungi, sine quibus totius medicamenti actio fieri nequeat: nempe illa, quae materiam suppeditant, ut mel, zaccarum, cera similiaque. adhaec esse, quae omnium actiones meliores efficatioresque reddant: ut zinziber, cinamomum, nucem muscatam, spicam, & id genus alia. Quae actiones meliores reddant. Mathetes, Nunc tandem explices, ut promisisti, quando res simplices, que inuicem miscentur, aequali pondere, quando rursus inaequali componantur? Qua pondere singulae medicinae misceri debent. Geron, Cum pares earum sunt efficaciae, & iis quae contra naturam sunt, tollendis, medicamentique formae inducendae similiter idoneae, aequalis singulorum portio, ac modus recte praescribitur: quemadmodum in unguento Basilico, quod cerae, picis, resinae, seui taurini, uel olei partes aequales recipit, idque ea de causa, quod omnia illa simplicia suppurationem mouere possint, & materiam ad unguenti conseruationem suppeditare: quia pinguia & uisconsa sunt, uel ad formam inducendam, cum liquata aliis simul adduntur. At si impares, ut hec quatuor caloris gradus, illi frigoris duos habeant, inaequali pondere esse oportet: id quod Galenus etiam praecipere uidetur, dum copiosae ptisanae paululum piperis admiscet. Aequalia pondera in morbis contrariis. Rursus si morbi contrarii, & diuersa fuerint, aequalesque casus, & excessus simul urgeant, medicamenta quoque aequalia facultatibus esse debent. si uero non paria symptomata sint, neque simul urgentia, minus aequalia medicamenta requiruntur. Illud autem semper augendum erit, quod morbo urgenti, uehementiori simptomatique opitulaturum est. attanto ualentius erit, quanto morbus hic alterum superat. Dulcia quo pondere aliquando poni debent. Ad haec cum basis medicamenti amara, aut alio modo ingrata gustui existit, ea quae dulcem gratumque saporem conciliant, ut zaccarum, uel mel, uel sapa, uel id genus alia, maiore modo eis admiscebuntur: quanuis parum, aut nihil ad morbi curationem faciant. Mathetes, Id exemplo declares? Theriaca diatessaron. Mel in tberiaca. Geron, In Theriaca, quae διατεσσάρων dicitur, quod ex rebus quatuor constet, gentianae, baccarum lauri, mirrhe, aristolochie rotunde singuli sextantes, mellis librae duae praescribuntur, ut saporem commendet, formamque antidoti, quod opiatam uulgo appellant, inducat. ita mel reliquis dupla portione copiosius est. illa siquidem octo uncias, mel uiginti quatuor continet. adhaec quando nonnulla simplicia sola, uel plura etiam in compositione, morbo, quem curandum suscepisti, magis quam reliqua omnia competunt, tum quoque ea ampliori modo quam illa sumi debent: ut in compositione, quae ad Philonem auctorem refertur, animaduertere licet. Nam opium, castoreum, & reliqua, unde illa componitur, quia dissimilia sunt, & non ex aequo morbo conueniunt, impari modo recipiuntur: quia opii, piperis, singulorum drachmae uiginti induntur, alterci seminis drachmae sex, croci drachmae quinque, spicae, pyrethri, cuphorbii singule drachmae tantum adduntur. Mathetes, Referas igitur ordine summatim, quae aliis copiosiora in compositionibus iniici debeant? Copiosiora quae aliis medicamentis iniiciantur. Geron, Primum, quae formam ac speciem medicamenti inducunt, uel quasi materiam illi suppeditant, ut in syrupis quidem, electuariis, & confectionibus, mel & zaccarum: in catapotiis, alome: in unguentis, oleum & cera: in emplastris, argenti spuma, pix & resina: deinde quae praeterquam quod ueluti materiam suggerunt, male affectioni corporis discutiende, uel soli morbo, uel presenti eius causae, accommodata sunt, ut aloe, cuius tanquam summi medicamenti in hiera picra, centum drachmae ad azari, cinamomi, croci, spicae nardi, mastichae, xylobalsami, singulorum drachmas sex ponuntur. Mathetes, Que alia largiore pondere misturis imponuntur? Geron, Ea ad quae tota agendi uis refertur, medentisque consilium dirigitur, ampliora esse debent, quam quae ad humores uel incidendos, uel extenuandos, uel abstergendos, uel aduentriculum corroborandum, sunt admiscenda. sicut in hierapicra accidit, si formam medicamenti huius non spectes. Nam tota agendi potentia aloe attribuenda est, eo quod reliqua medicamenta pondere superat. Quae tolam uim aduersus morbos obtinent, largiera esse oportet. Eadem ratione cucurbita syluestris in hiera, quae graecis inscribitur Diacolocynthidos, quanto reliquis medicamentis ad rem institutam est aptior, praestantiorque, tanto maior eius modus inditus est. Mathetes, Quid si actionis uis non ab uno, sed pluribus pendeat, quantum tunc horum pondus erit? Geron, Amplius quam eorum, quae minus sunt necessaria. Ideo cucurbita syluestris, turpetum, agaricum, in remediis pituitae expurgandae efficacibus, pondere grandiore admisceri debent, quam quae alios noxios humores euacuant: quemadmodum in biliosis, scammonium, & rheubarbarum: in melancholicis, thymus, & epithymum. Atque hoc sic intelligendum, ubi simplex humor tantum educendus est: si uero plures euacuandi, disquirendum est, quisnam ex illis magis concoctus sit, aut qui inuiis per quas ducentur, hereat, etiamsi minus sit concoctus, ad euacuationem autem paratior, aut, qui magis urgeat. Mathetes, Ubi haec cognoueris, cuius medicamenti in compositione maiorem modum praescribis? Geron, Illius, quod humorem concoctum magisque furentem expurgare solet, ita tamen ne reliqui negligantur, qui non adeo ad excretionem faciles sunt, minusque urgent: nam uarii, mistique non facile ab uno medicamento attrahuntur. Rheubarbarum & agaricum in febri tertiana spuria. Ea de causa in febri tertiana spuria Rheuharbaro, & agarico utimur, sed huius minore, quam illius pondere: quia bilis tum citius concoquitur, tum ob tenuitatem suam, & calorem magis urget: in declinatione uero plus agarici uam rheubarbari conuenit. Mathetes, Qua forma Rheubarbarum in huiusmodi morbo propinas? Rheubarbari dilutum. Geron, Diluti, cui maior copia illorum, quae incidunt, aperiuntque, ut cinamomi, & spicaehardi adiecta sit: idque initio obstructionum gratia, quae tunc magis infestant, quam in declinatione. At in febribus compositis, in quibus bilis superior, haec primum euacuari, pituita uero, ut lenta, & uiscosa, postremo expurgari debet. Mathetes, Que praeter hec in compositionibus reliquis copiosiora esse debent? Geron. Quae mole quidem sua ampla sunt, uires autem habent imbecillas: quemadmodum flores, fructus, aliaque temperata, presertim in eiusmodi compositionis forma, quae haec non recusat. nam ista in catapotiis, & similibus formulis medicamentorum, minime locum habent: ut que non nisi exigua mole deuorari possint. Mathetes, Quae alia adhuc compositionibus largiore modo indenda sunt? Geron, Quae humores incidunt, absterguntque: sin autem incisoriis magis opus fuerit, tunc haec copiosiora abstersoriis esse conuenit: sin abstergendum magis est, tunc quae hoc praestare possunt, ampliora esse oportet. In summa ad id quod magis urget, consilium medicus diriget: ita tamen ut eius etiam quod minus urget, aut sine quo aliud fieri nequit, aut minus recte fit, habeatur ratio. Mathetes, Si ergo haec quae retulisti maiore pondere, & modo, compositionibus medicamentorum adiungi debent, reliqua omnia certe minore addenda esse intelligo: sed quae peculiariter semper modice imponenda sint, libenter etiam ex te audirem? Geron, Ingrata odore, sapore essentiaque ipsa, quae nisi usus eorum necessitas aliquando inciderit, admisceri non deberent: quia uero interdum requiruntur, pauca admodum, sed prius aliis mistis emendata, compositionibus ad internos corporis humani affectus admiscentur. Mathetes, Quae igitur adeo faedi sunt odoris? Geron, Laserpitium, seu assa faetida uulgo dicta, castorium, galbanum, opopanax, euphorbium, sagapenum, & id genus aliae acres lachrymae. Ex herbis autem, sabina, ruta domestica, & agrestis, pulegium, mentastrum, anagyris. Mathetes, Quae tetri saporis sunt? Geron, Acria, ut euphorbium, tapsia, pyrethrum, sinapi: amara, ut cucurbita syluestris, & succus absynthii: nitrosa, ut halinitrum nitrumque ipsum: acida, ut succus limonum, omphacium, & accetum quoque. Mathetes, Quae essentiam siue naturam habent ingratam? Geron, Uiscus, & uiscosa omnia: adhaec pinguia: quod uentriculum subuertant, ut deinceps postea munere suo fungi nequeat. Mathetes, Quae praeter haec modico pondere sunt inii5 cienda? Geron, Rara & praeciosa, ut moscus, ambarum, cybetum, & balsamum: quanquam haec non ob caritatem solum; sed etiam quod plerisque uehementi suo odore caput feriant; & quibusdam affectibus obsint, ut quae mulieribus uuluae suffocatum afferant. Similiter nimis acria uehementiaque: ut quae ordine quarto, uel calefaciendo, uel refrigerando corpus nostrum immoderate mutant, aut alio modo afficiunt, admodum exigua, sicut nuper docuimus, imponenda sunt. Huc referri debent uenenosa omnia, quae tota essentia corpori nostro aduersantur, ut caro uiperarum, scorpionum; cantharidum, & id genus alia: idem de metallicis quibusdam iudicato: que etiam tota essentia, & agendi efficatia periculum adferunt: ut lapis cyaneus, qui uentrem supra modum soluit, & crustas excitat: item chalcanthum, quod acrimonia sua non modo corpus nostrum, sed etiam alia erodit: alumen, quod nimis astringit: sulphur, quod plus satis exiccat. Mathetes, Quo pondere odorata illa meoicamentis a natura nimium alienis corrigendis, adiungi decet? Correctoria quo pondere aliis addantur. Geron, Si emendandis aliis tantum addantur, triplo minore: uerbi gratia, agarici drachmae, zinziberis scrupulus associatur, ne illud uentri culum offendat: Rheubarbari drachma, cinamomi lecti, & ueri, non semper tertiam partem, sed etiam minorem postulat: nempe grana quatuor, aut quinque, aut sex, aut decem odoris saporisque conciliande gratia. Mathetes, Quare tam exiguum pondus cinamomi addis? Geron, Quia Rheubarbarum minus noxium stomacho quam alia, ob uarias eius facultates existit. Non autem o crassum cinamomum, quod casia lignea in officinis dicitur, addendum esse censeo, ut quod nonnihil astringat, & parum adeo extenuet: Spicaenardi pondus Rheubarbaro quod addendum. spicaenardi autem, cum non adeo commoda propter ingratum eius odorem uideatur, sex tantum grana ad summum Rheubarbaro addenda sunt, si uti uelis: alias nauseam, & uomitionem excitant: Iunci odorati pondus. celticae uero spicae, & iunci odorati grana solum tria, uel quatuor: eo quod magis extenuent, rheubarbari drachmae adiiciuntur: nam maius horum pondus, illius uim purgatoriam impediret, ut quae urinas natura sua cieat, & materiam humorum ad renes deriuet. Zinziberis & nucis muscatae pondus turpetho mixtum. Turbeto etiam zinziberis, uel nucis mulcatae grana sex, uel etiam decem ad maliciam, eius corrigendam apponi solent. Mathetes, Quare tertia duntaxat purgantium ponderis pars, uel etiam minor correctoriis attribuitur? Geron, Quia haec non principali de causa, sed quasi fortuita illis miscentur: deinde, quia purgatoriae illorum facultati aduersantur. Fit etiam interdum, ut iis quae non corrigunt, sed purgantia promouent, corroborantque, tertia solum ponderis illorum pars tribuatur. Nam Galenus in hiera picra centum drachmis aloens, tringinta sex odoratorum miscet: quorum beneficio illa humores uentriculo infarctos educere potest, sola eo penetrare non potest. Cum enim hec calida sint, & subtilia, eoque magis penetrare queant, ideo quoque aloes facultatem secum trahunt. Salis fossitii pondus. Zinziber, & sal fossilis agarico, & turbeto ut actiones eorum in pituita crassa celerius attrahenda, expurgandaque promoueant minori pondere addantur, quia hic quidem illam extenuat, & incidit, ad excretionemque irritat: illud autem extenuat inciditque, sed ita ut non ualde exiccet. uerum salis pondus semper amplius, quam zinziberis ponendum est, ubi largius euacuare studemus. Mathetes, Quodnam utriusque esse debet? Geron, Zinziberis quatuor, aut quinque, aut ad summum sex grana: salis etiam sex, usque ad scrupulum agarici drachmae addentur. Turbeto zinziberis, uel salis fossicii dimidius scrupulus satis est: cucurbitae syluestri tria tantum grana sufficiunt. Nam duo ista medicamenta ualida: intestinorum exulcerationem nimia sua acrimonia, sicut etiam sal fossicius excitant. Id autem ne fiat, lacte, aut cremore tragacanthi, uel psyllii macerabuntur. Pondus eorum quae medicamenta purgantia ad partem affectam deducunt. Sic enim huius crassicie, tenuis illorum essentia obtunditur. similiter etiam ea, quae meatus reserant, aperiuntque, ut purgantia ad partem affectam deducant, minore pondere, quam haec praescribi debent, ut in renum & uesicae affectibus semina prius commemorata: in articulariis morbis hermodactylus, semen rutae, radix peucedani. Eandem ponderis rationem exigunt, quae urinae ciendae efficatia purgatoriis admiscentur, nisi proprii sui officii, hoc est urinae prouocandae gratia, adhibeantur. Urinas cientia purgatoriis quo pondere addenda. nam si maiore pondere purgantibus addantur, illa humorum cursum ad renes auertendo impediunt. idem pondus etiam omnia illa sibi uendicant, quae purgantibus adduntur, siue ut ea corrigant, siue ut ad locum affectum deducant, siue ut meatus aperiant, siue ut urinam citent Parem modum exigunt, quae medicamentis corpus nostrum inimutantibus uitiositatis illorum emendandae gratia adiunguntur. Immotantium correctio. nam castoreum cum opio corrigendo additur, tertiam tantum partem huius ponderis requirit. Mathetes, Possuntne aliqua ex iis, quae purgantibus addi solent, maiore modo quam dixisti, apponi? Geron, Quae tenuitate sua uim purgantium ad renes, & uesicam, aut articulos deducunt, & praeterea etiam ipsamet purgant, largiore pondere usurpantur, quam que simplicem deducendi facultatem obtinent, praesertim si lenioribus solutoriis medicamentis associentur. Recte igitur hermodactylus ampliore pondere quam rutae semen, tam domesticae quam syluestris, aut radix pentaphylli praescribitur. Nam ille, & medicaminis purgantis facultatem ad articulos ducunt, & humores inibi contentos educunt: hec autem tantum deducendi uim obtinent. Mathetes, Quae est altera causa, cur maiorem aliquando corrigentium modum esse oporteat? Altera causa curmaior corrigentium modus aliquando conueniat. Geron, Si me dicamenti purgatorii malitia non modo tanta est, quanta aliis quoque adesse solet, nempe quod stomacho sit inimica, & naturae pernitiosa, ut scammonii & celocynthidis, sed etiam longe amplior: certe odoramenta, & alia quae corrigunt, liberaliori quam tertiae, aut dimidiae partis modo, purgatorias medicinas superabunt: quod in medicamento Diacytonites manifesto constat. Quippe succi cotoneorum modus non solum duplo, sed etiam sextuplo, aut octuplo maior, quam scammonii in eo existit. Mathetes, Quando castoreum opio maiore pondere iungendum censes? Geron, Cum utrumque affectui ex aequo competit, sic ut illud materiam extenuet, hoc dolorem sedet: tunc aequalis utriusque modus, isque exiguus, ob uehementes ipsorum uires praescribi debet: Castorei modus amplior quando. quemadmodum in dolore colico usu uenit: ubi tum materia frigida ex calfieri, flatusque discuti, tum sensus obtundi postulat. Idem etiam in aurium doloribus acerrimis requiritur: ubi castoreum ad auditus sensum maxime conducit. Myrrhae & croci pondus. Item myrrha, & crocus eodem modo in renum, & uesice morbis opio adduntur: hic quidem, ut materiam concoquat, illa uero, ut eam abstergat. At in humorsbus euacuandis cauendum est, ne ea medicamenta siue simplicia, siue composita misceantur, quae inaequabiliter soluant. Mathetes, Quae eiusmodi sunt? lnaequaliter purgantia cauenda. Geron, Non quae uarios humores purgant, sed que uariis temporibus id efficiunt, ut scammonium, manna, & hiera picra: nam haec tarde, illud cito euacuat. Mathetes, Si recte omnia quae nuper dixisti, assecutus sum, ueteres etiam medicamenta uidentur miscuisse, quod diuersis temporibus 3 purgent: dum Rheubarbarum nonunquam casie coniungunt, & electuarium ex manna exhibent, quod id genus medicamentis constat, quae diuerso tempore humores educunt. atque id ea ( ni fallor ) ratione, quod uarios humores eodem tempore euacuari non posse, sed bilem prius quam pituitam, hanc rursus citius quam atram bilem, excerni doceant. Uariae medicamemtorum uires alui soluendae. Geron, Ut rem melius intelligas, haec te primum nouisse oportet, quaecunque medicamina uentrem soluunt, ea hoc uel eemolliendo, uel contrahendo, uel liquando, uel comprimendo praestare, uariisque modis & facultatibus operari. Quae inaequaliter euacuant commiscenda non sunt. Quae igitur eiusdem generis inaequaliter euacuant, id est, haec cito, illa tardius, ea ex Galeni praecepto non sunt commiscenda. Mathetes, Clarius id exponas. Geron, Quae celeriter emollient, uel attrahunt, cum iis quae lente id faciunt, ad corpus expurgandum misceri non debent. Que uero diuersi generis existunt, nempe quae alia ratione aluum soluunt, ut attrahentia, & emollientia, coniungi inuicem nihil impedit: etiamsi non eodem tempore actionem suam obeant, ut in electuario, quod recentiores Diamanna inscri 10 bunt: Diuersi generis purgantia conueniunt. ex emollientibus & attrahentibus medicinis confecto, copurgantia conue gnoscere licet. Nec incommodum ullum timeri debet, si attrahentia medicamenta, quae citius ualentiusque uentrem resoluunt, nonnihil etiam ex emollientibus admixtis simul euacuent. Nam reliqua illorum pars exigua, imbecillior per haec reddita, i5 multo tardius actionem suam absoluet. Nulla etiam alia de causa emollientia attrahentibus miscentur, quam ut hec ob illorum con temperationem facilius, & minore cum molestia operentur. Mathetes, Solane igitur medicamenta diuersi generis componi inuicem poterunt? Eiusdem generis purgantia quando misceri debeant. Geron, Non sola perpetuo, sed interdum etiam eiusdem generis, nempe attrahentia. Mathet. Quas ob causas? Geron. Primo, ut medicamina etiam contraria quasi subigantur inuicem, contemperenturque: Fermentatio. recentiores fermentationem appellant, per quam tertia quaedam forma inter illa media spacio temporis prouenit, & mistorum qualitates ita remittuntur, ut id quod tarde actionem suam obit, citam alterius uim reprimat: quod rursus cito operatur, alterius tarditatem acceleret: non minus tamen singula in proprium humorem, membrumque corporis peculiare, uim suam exercent. Atque hoc pacto media quedam purgandi ratio oritur, ut in hiera picra, & Diacolocynthidos uidere licet: in qua scammonium, & cucurbita syluestris, alome admixta sunt. Talia sunt etiam Arabum electuaria, ut quod a palmulis, Diaphaenicon dicitur: Item indum maius, & minus: & quod ad Hamech refertur. In prioribus enim Turbetum scammonio: in postremo cucurbita syluestris, & sena commiscentur: quae nimirum, ut uarios humores, ita diuerso quoque tempore expurgant. Mathetes, Eodemne modo ista omnia contemperantur, fermentescuntque? Geron, Non, sed quaedam citius ut electuaria nuper commemorata: Uario quoque medo fermentescunt medicameta. quaedam tardius, ut Theriaca. Mathetes, Quae altera est causa, ob quam inaequalia eiusdem generis purgantia misceri poterunt? Geron, Quae magne alicuius medicamenti copiae, exigua admodum alterius portio adiicitur, non ut haec purget, sed ut illius actionem exacuet, promoueatque, & ueluti calcar addat: ut si duo scammonii grana alicui imbecilliori medicamento, copioso comisceantur. Nam si etiam purgarent, haud commoda fieret mistio: Mathetes, Cur autem in secundis & aliis qualitatibus acrius medicamentum, imbecilliori mixtum non fit reaequalium miscarae. quia ualidum efficaxque medicamentum, id quod lente operatur, cito educeret. Mathetes, Si illa noxios humores qualitate sua trahunt, quomodo se mutuo ipsa attrahere poterunt, cum natura, & essentia differant: Medicameuta samutuo non trabunt: eoque diuersos humores singula sibi proprios, & familiares educunt? Geron, Non utique se inuicem trahunt, sed ita naturam perturbant, irritantque, ut omnia quae intestinis inhaerent, simul cum excrementis, & aliis humoribus a primo medicamento attractis, expellat. Mathetes, Nunquid prastaret, ut primum bilis, deinde pituita, postremo atra bilis euacuaretur? Nulla medicamenta ordinem firmiter seruant ut primum bilem, deinde pituitam: Geron, In dubie, sic minorem naturae uim inferremus. Cum autem nulla eiusmodi auxilia inueniantur, quae ordinem adeo accuratum seruent, ut non alium humorem antea moueant, quam primus, qui euacuari debebat, totus sit eductus: postea atram oilem purgant. enitendum est, ut alia componamus, quae quantum licet, simul, & una uice omnes, quos expurgare uolumus, ducant. quanquam difficillima sint inuentu, que uarios adeo exinanient humores, ut nullum intercedat temporis interuallum. Nam licet ipsa medicamina assumpta, natura id praestare possint, tamen humores alii aliis facilius cedunt. Consilium igitur est ea diligere praesidia, quae magis huic rei conueniant: Efficax & ualidum meditamentum imbecilliori mistum debilius redditur. uitare autem aliena. Mathetes, Pro uiribus ingenii id semper adnitar. Dic autem cum medicamenta duo facultatibus quidem similia, ordine uero seu gradu dissimilia miscentur, imbecilliusne corroboretur, an ualidius debilitetur remittatque? Geron, Cum insigniter calidum remisse calido permiscetur, uires illius Galeni sententia remittuntur. ueluti si aqua tepida feruentissimae adiungatur, temperata fiet mistio. nam id quod languidum est, contrarii rationem obtinet. Unde urina, quae in balneo redditur, frigida uidetur. Omnis enim cuiuscunque qualitatis remissio, ex contrarii mistione generatur: ideo leniter calida, uel frigida non absolute, sed quodammodo talia dicuntur, eruntque propter contrariorum commixtionem: atque illa in ualde calida, haec in frigida, pro contrarii sibi admixti ratione, agent. In secundis tertii & quartisqua litatibus uelida non remittunt imbecillium mistura. Mathe. Similiterne in secundis, tertiis, & quartis qualitatibus acria a lenioribus, ut in primis remittuntur? Geron, Minime gentium. Nam si radix apii, uel eiusdem, & peponum semina commisceantur, calor quidem illius remittit, apertio autem fiet maior, quam si sola assumatur. missius, in primis autem semper? Geron, Quia hae in se mutuo agunt: illae non item, nisi fiat contemperatio, seu fermentatio, medicamentis tam diu inter se commistis. Tunc enim in minimas partes diuiduntur: Quomodo ualida medicamenta fiant remissiora. unde non parua in eis fit immutatio, & primae qualitates adeo uehementer in se mutuo agunt, ut etiam secundis, & aliis qualitatibus illa fiat communis, ex qua immutantur. unde scammonium uel aliud ualidum pharmacum, purgandi facultate praeditum, alteri imbecilliori mixtum minus efficax esse nemo mirabitur, praesertim si tandiu ita admixtum permanserit, ut facta sit immutatio, contemperatioque. Ideo electuaria ista, quae & acria & lenia medicamina recipiunt, quanto uetustiora fuerint, tanto imbecilliora quoque erunt: quanto rursus sunt recentiora, tanto efficatiora existunt. Mathetes, Omniane ergo medicamenta, quae permiscentur aeque temperari possunt, & tempore eodem qualitates eorum refringi? Geron, Non, sed quaedam citius, quaedam tardius contemperantur, refringanturque, quo magis, aut minus aptam misturam habuerint. Mathetes, Intensae qualitates semperne sic remittuntur? Geron, Nequaquam, sed interdum a remissis corroborantur, non solum cum his similes, sed etiam ubi contrariae existunt, uti aperientes & astringentes, non sane, quod qualitas augeatur, sed quia casu mutuo se iuuare possint. aperiens nanque medicina id secum trahit, quod astringit, & hoc illud propellit: dumque sibi inuicem succurrunt, magis operantur, quam si sola essent: sicut & crassa, ut penetrent, a subtilibus promouentur. atque sic ista omnia medicamenti actionem, & uim efficatiorem reddunt, non quod facultatem illam reuera augeant, sed fortuito, dum aliquid illi adferunt, cuius beneficio melius agat. Mathetes, Quae ergo sententia tua est in medicamentorum mistura, facultatibus uariantium? Geron, Primae qualitates si actionem earum spectes, in medicamentorum mistura se remittunt: secunde autem, tertiae, & quartae non item: Nulla qualitas ex primis ualentior ab imbecillisecundae se mutuo augent, uel imminuunt corroborant, uel impediunt. nisi primarum, unde constant, ratione. At in primis mistorum medicamentorum qualitatibus, nulla ualentior ab imbecilliore inualescit, augeturque, siue actionis, quae in ipsis inest, siue eius, quam in corpus edunt, gratia: secundae autem mutuo se possunt augere, & remittere, corroborare, & impedire. Mathetes, Ob quam causam impediunt? Geron, Uel ob crassitudinem, uel aliud quippiam tale qualitate isti coniunctum, quod fortuito alterius actionem prohibet. Mathetes, Quomodo se mutuo corroborant? Geron, Casu ac secundario, idque uel ob medicamenti tenuitatem, uel quod hoc illud propellat, aut ad se trahat, aut ob aliud quiddam. Contrariae qualitates in medicamentis non perpetuo manen:, sed tertium quiddam ex eis procreatur temporis interuallo. Mathet. Quid si piper, & lactuca misceantur, utriusquene qualitates in ipsis manent, & ita refringuntur, ut tertium quiddam ab illis diuersum procregtur? Geron, Non sane perpetuo manet: nam Theriaca cum ex contrariis constet medicamentis, quanto est uetustior, tanto magis infirmantur medicamenta, quae recepit: eoque dum ipsa adhuc recens est, opii facultas uiget: ob quod euacuationes sistit, & humores incrassat, conuenitque calidis affectibus: cum inueterauerit autem elanguescit: idcoque ipsa calefit, & frigidis morbis ex usu est. Mathetes, Qua de causa? Geron, Quia cum medicamenta sint minimas in partes diuisa, longo tempore ita se mutuo infringunt, ut tertium quoddam, unumque fere efficiatur, & qualitates in iis, etsi contrariae in agendo esse dicantur, tamen facultates propemodum similes acquirant. Quemadmodum rosa, ubi a calore nostro imutata fuerit, aluo ducendae idonea redditur. Quas enim illa uirtutes in se continebat, hae statim fere ac primario prodeunt. Mathetes, Quae facultas in medicamentis hoc ad renes, illud ad lienem deducit? Similitudo essentiae ad peculiares partes corporis medicamenta deducit. Geron, Similitudo essentiae. nam ut scammonium eius gratia bilem trahit, sic reliqua medicamenta ratione similitudinis, hoc, aut illud membrum accedunt. Hoc autem notari debet, quanuis medicamenta suum singula membrum corporis adeant, & his propria uis insit, qua illa attrahant: Interdum aliquid membri gratia admiscetur. tamen aliquid interdum ipsis miscemus, quod facultatem istam membri augeat, Ut in calculo renum comminuendo sanguini hircino, uel succo citreorum nonnihil commiscemus, quod illum ad renes, aut uesicam deducat. Mathetes, Quid ergo in medicamentis eiusmodi componendis obseruandum censes? Quae in medicamentis obseruanda sint. Geron, Primum id, cuius gratia illa componimus, nempe, ut uel illa contemperentur, seu ut uulgo dicunt fermentescant, unde ad mediam quandam for30 mam redigantur: uel ut diuersis, & contrariis aegritudinibus aeque urgentibus conueniant: deinde etiam aequalitas graduum. Uerum haec non ratione quantitatis, & materiae, sed qualitatis aestimanda est. uerbi gratia cum lactucae piper admiscemus, illius selibra, huius uncia esse debet: quippe hoc tantum calefacere, quantum illa refrigerare potest. Mathetes, Compositane medicamenta sunt aeque acria, ut simplicia? Geron, Minime. nam cum ex zaccaro & melle parentur, multaque alia adiuncta habeant, quae malitiam eorum corrigant, multo remissiores qualitates consequuntur: eoque si illa munus suum, & actionem edere uelimus, maiore pondere quam simplicia singula offerentur. Mathetes, Quale medicamentum sumi debet, si morbus ex intemperie quadam ortus, tribus, aut quatuor, aut quinque gradibus, statum naturalem excedat? Medicamentum morbo aequale aut ualentius eise debet. Geron, Quod totidem gradibus mediocritatem superat. nam immoderatio, per immoderatum ad medium reducenda est. Mathetes, Quid si medicamentum morbo proportione aequale fuerit, quomodo id hunc superare poterit, cum ex simili, & aequali contrario non fiat actio? Geron, Naturalis calor, & uires quoque aegri illud iuuant, ut morbo fiat efficacius. Ideo satis est, si hac proportione ac gradibus, morbo respondeat. Nam si maius aut minus quam par est, expurget, febris post euacuationem remanet. Purgationis mediocritatem excedentis incommoda. Mathetes, Qua ratione suum cuique pondus idoneum intelligere potero? Geron, Difficillimum est, certum & unicuique aegro peculiare designare: hinc etiam doctissimi plerique medici in ponderibus praescribendis aberrant, dum minimo aliquod medicamentum praescribunt, offensionem inde nullam fieri posse arbitrantes: cum tamen exiguum magis quam copiosum saepe incommodet. sicut in ueratro superius admonuimus. Nam si quae purgare debent, minus id praestent, uentricusum tanquam inimica naturae offendunt. ueteres sane maximam, & minimam duntaxat uniuscuiusque medicamenti dosim prodiderunt. Ueteres medicamentorum doses infimas & summas prodiderunt. Quae uero certa, & singulis corporibus morbisque sit peculiaris, medicorum iudicio coniiciendam reliquerunt. Nam mediam inter illas, uel augere, uel imminuere pro aegri natura, & uiribus, morbique humorum, loci, & temporis ratione licebit. Mathetes, Quae ergo mihi obseruanda putas, ut medicamenta tuto in curationibus praescribam? Geron, Primum, optima quaeque semper deliges. Mathetes, Unde illa cognoscam? Geron, Ex notis quas Dioscorides & alii depinxerunt: Quomodo optima cognoscenda. nec non ex origine, & locis, ubi generantur: nam aliae regiones aliis praestantiora proferunt. Ideo synapi Alexandrinum, dictamnum Creticum, Sescli Massiliense, mirrha Beotica, uinum Phalernum, propter excellentiam uocantur. Sin autem eorum facultas non suppetat, loca in nostra regionem inspicienda, quae illis proportione respondent, ex quibus laudatiora colliges. Nam herbae in locis calidis, & siccis plerunque tam sunt efficaces, & bonae, quam Cretenses, quod Galenus de chamaedri & chamaepyti Rome natis, cum uer esset calidius, sicciusque, memoriae prodidit. Pulegium Narbonense bonitate cretico, sicut sinapi in sicco loco prognatum, Syriaco non est infersus: deinde intelligendum est, quae medicamenta magno tantum modo ac pondere, quae rursus exiguo, item quae mediocri, actionem suam perficiant. Aegri natum consuetudo. Postea aegri natura inspici debet. nam alii aquouis medicamento facile, alii etiam a ualentissimo difficillime immutantur, aut euacuantur. Imo sunt, qui solo purgantium medicamentorum odore, alui deiectionem experiantur: nonulli ne magno quidem eorum pondere assumpto, mouentur. Aegri uires semobseruandae. Insuper uires aegri, quae pro magnitudine morbi, & anni tempore etiam uariant, estimari debent: ne quoduis medicamentum, siue solutorium, siue imutatorium, uel Alexipharmacum copiosiore unquam pondere exhibeas, quam ille sustinere possint. Medicamenta nimis, aut parum euacuantia. Nimis enim soluens, eas conuellit, frangitque, minus autem quam par est euacuans, egrum ita debilitat, ut non facile restitui queat. Autidota quo pondere cito exhiberi possint. Antidota etiam quae peculiari sua facultate, uenenis aduersantur, maiore pondere ingesta corpus nostrum offendunt: quia ut Galenus ait, mediam inter illud, & uenena naturam sortita sunt. sin autem ex toto uenenosam obtinerent, prorsus quoque illud corrumperent, perderentque. Theriaca quibus danda. In Theriaca igitur cum uiperarum caro, & opium aliquid danaueneni habeant, exiguo quidem pondere exhibita, corpori nostro non nocent, maximo autem, laedunt, etiam robustissimum, ne dicam imbecille. ideo neque pueris, neque reliquis teneris, & imbecillis dare conuenit. Frigida & calida medicamenta quo pondere exhibenda Papaueris semen. Eadem ratione purgans medica mentum uenenosae naturae particeps, debilitatis, ac aliis, nisi exiguo admodum pondere exhiberi cautio est. similiter de frigidis & calidis insigniter medicamentis iudicato. Uerbi gratia, si opiis mandragorae, alterci, cicutae, succi lactucae auctior modus datur, naturalem calorem extinguet: minor, suam quoque noxam inferet, si quando praescribatur: At semen papaueris, licet ad quartum usque ordinem refrigeret, tamen quia cum natura nostra familiaritatem habet, non tam noxium est, quam mandragora: que ob frigidam nimis intemperiem, ipsius, imbecillo corporidari non debet: Castoreum, Euphorbium. ut quae eius calorem natiuum, extinguat. Inter calida autem, castoreum & euphorbium per se assumpta, corpori inualido febrem inducunt: quia uires imbecillae illa euincere nequeunt, & immoderatus ipsorum calor, hos resoluit, conuellitque. Qua de causa huiusmodi medicamentis nunquam, nisi summa urgeat necessitas, neque repente utendum esse consulo. Humectantia, & siccantia, non tam exquisitam ponderis rationem exigunt, ut quae parum, aut tarde, non subito in corpus nostrum agant. Imbecillius medicamentum fortiori miscendum Morbi & symptomatis natura perpendenda. Eadem ratione cum ualidiorum medicamentorum purgantium usus est necessarius, semper imbecillius aliquod simili facultate preditum, admisceri eis debet. Uerbi gratia, Diacrydio Rheubarbarum, aut syrupus rosaceus solutorius, Turbetho, agaricum, euphorbio castoreum; ut quod calorem illius imminuat, molem autem augeat. Quia autem singula haec tum fortia, tum inualida uisceribus noxia sunt, his quoque illa adiungi debent, quae illis corroborandis conueniunt: cordi quidem, & cerebro, caruophyllum: spica uel cinamomum iecori: zinziber stomacho. Praeterea morbi, & symptomatis natura inspiciunda est, ut medicamenti pondus recte coniectura deprehendas. nam in quo sensus intercipitur, uel mens nimium occupatur, ut in apoplexia, uel phrenitide & similibus: quia musculi anum amplexi non desinunt eam astringere, difficilis, aut nulla per eam euacuatio medicamentis licet copiosis, & ualidis fieri solet: ubi uero aluus plerunque fluorem experiri solet, exiguis, & leuioribus utendum. Aetas & sexus respici debent. Aduertendum etiam est, quibus medicamentis in unaquaque aetate, & sexu utendum sit. Nam iuuenes & uiri ualentiora quam pueri, adulescentes, senes, aut mulieres exigunt. Quinetiam obseruandum est, cui medicamentum exhibendum, quo anni tempore, & qua in regione aeger decumbat. Anni tempus. Regio. Non enim aeque illud in uere, aestate, autumno, & hyeme: sicut neque in temperata, aut calida & humida, aut calida & sicca, aut frigida & humida, aut frigida & sicca regione operatur. Qui nanque in calida & humida habitant, facilius purgantur, quam qui in frigida & sicca: eoque etiam illi mitiora medicamenta, & minore pondere quam alii requirunt. sic qui in calida, & sicca agunt, promptius euacuantur, quam qui in frigida, & humida commorantur: hi autem facilius, quam qui in frigida & sicca degunt. In suma qui ad austrumhabitant, lenioribus medicamentis, minorique eorum pondere, quam septentrionales moueri solent. Adhaec qui regionem plannam incolunt, citius, & leniori medicamento soluuntur, quam qui montosam, & altam inhabitant. Qui igitur in Germania in feriore uiuunt, ut Hollandi, Selandi, Flandri, & uicini, facilius mouentur: ut pote lubrica magis aluo praediti, quam qui in superiore habitant: ut Heluetii, Rheti, Sueui, Saxones, & qui septentrionalibus uentis sunt expositi. atque hi ualidi cuiusdam medicamenti, duas tantum drachmas, uel tres tollerare possunt. Rursus in Gallia Lutetiani, Montispessulani, & in Italia Romani, mitioribus medicamentis, & minore eorum pondere ad alui deiectiones mouentur, eo quod humidas regiones urbesque incolant. In Hispania uero difficilius purgantur, qui ad Perpiniacum habitant. Item humorum quoque natura examinari debet, ubi corus euacuare uoles. nam tenuis & serosus, nec non acris, ut bilis, exiguum pharmaci modum postulat: pituita autem, quae frigida & lenta crassaque est, difficulter mouetur, imo euacuationi aduersatur, eoque maius pondus requirit. Locus in quo humor consistit, medicamentorum pondus mutat. at humor melancholicus, & ualidius medicamentum, & amplius exigit. Postremo locus in quo humor noxius consistit, medicamentum, & pondus ipsius uarium desiderat. Nam si hic in cerebro, & articulis aliisque a partibus remotis, uel ultimis uenis, & habitu corporis delitescens euacuari debet, maior medicamenti uis, & quantitas necessaria est: alias nihil proficerent. Itaque auctior medicamenti modus in articulario, aut antiquo capitis uitio, colico, & nephritico ( si uires ferre possunt ) dolore praescribi debet, ut facilius ad membrum affectum peruenire queat. Quod si uero medicamenta bis, aut ter data nihil promouerint, eo quod morbus contumax sit, pondus illorum augere consilium est. At si, uel hi, uel alii humores in uentriio culo, & primis uenis hereant, exiguum satisfaciet. eo quod illi facile educantur, praesertim tenues. Quod si autem aeger clysteriis, serapiis abstersoriis, & extenuatoriis usus fuerit, minor etiam catapotiorum modus praescribetur, nempe duorum scrupulorum, aut drachmae unius, aut duarum; aut trium ad summum instar, quia maior dosis humores ad uentriculum attrahit. Ubi illi iam ex capite defluere cessarint, largior modus concedi potest. Mathetes, Deterres me propemodum tot obseruationum difficultatibus? Geron, Res sita est in artificiosa coniectura, qua imperiti, indocti, & minus exercitati, non aeque faeliciter ut eruditi, prudentes, ingeniosi, & experti uti possunt: quemadmodum hodie plerique ex recentioribus factitant. Occasio, & oportunitas medicamenti exbibendi Quartanae difficilis curatio. Uerum non satis est qualitatem, aut pondus medicamenti nouisse, quantum in singulis morbis, aegris, temporibus, & locis esse debeat, nisi etiam aduertas occasionem, & oportunitatem, qua illud exhibendum sit. Nam si alieno tempore offeratur, non modo non praestabit, quod promittit, sed etiam ex leui morbo grauiorem reddet. Hinc Theriaca, & similia antidota in febribus cum aliis, tum quartana ante concoctionis notas exhibita, praesertim corpore non satis expurgato, ex simplici efficiunt duplicem, sicut apud Galenum clare intelligi potest: quemadmodum si oportune, & in tempore aegris propinantur, plurimum in discutiendis febribus auxilii ad ferunt. At non omni quartanae illa conueniunt, licet concoctio humorum iam appareat: eo quod haec ex humore melancholico adusto, natura frigido, illa ex pituita transmutata, alia ex bile adusta calida, & acri contrahatur. Cur mediti quartanam curare ne queant. Bilis flaua, quae in atram transiit, suam quoque naturam in quartana seruat: eoque calida calidis adhibere noxium est: unde fit, ut medici nostri temporis, eo quod causas, & originem quartanae minus diligenter obseruent, nullam fere curare possint. Mathetes, Antidota ergo non conferunt, nisi in declinatione? Antidota in febribus quid praesiant. Geron, Non utique. Mathe. Cur in febribus ipsa dari solent? Geron, Quia haec in quotidianis sane, cause resistunt, & obstructiones materia iam concocta tollunt: urinas, & sudores eam euacuant. tertianas autem sanant, quia similiter materiam educunt, & effectus ratione illis sunt contraria, licet antea non fuerint. Nam morbi initio calidi, tandem fiunt frigidi, eoque etiam remedia mutare oportet. Sic in pleuritide, a bile & sanguine orta, ubi declinauerit, calidis utendum: si dolor remanet, morbus facile recrudescit. At antidota non modo iis febribus ex usu sunt, quae ob putredinem, sed etiam illis, quae ob occultam aliquam iecoris, aut uentriculi, aut alterius partis uenenosam proprietatem, longissime durant. Mathetes, Dixisti superius antidota, prout recenter, aut iam olim sunt composita, diuersas habere facultates? Antidota recentia uel inueterata quid efficiant. Geron, Recte mones, recentia enim cum refrigerent, fluxiones inspissant, siccantque: inueterata calefaciunt, & siccant, eoque illas discutiunt. Fluxionum species. Sunt autem fluxiones uel calidae, uel frigidae: aliae tenues, aliae crassae. Contra calidas, sane frigidis, & iis quae incrassant, & refrigerant medicamentis, pugnandum: aduersus frigidas, calefacientibus: Fluxionum remedia. quales sunt inueteratae compositiones, quae frigidam cerebri intemperiem auferunt: recentes autem in eiusmodi fluxionibus morbum augent. Quod si uero illae ex frigido aere excitatae fuerint, neque recens, nec inueterata compositio antidoti prodest. Mathetes, Quid agendum censes, si uetus compositio desideretur, recens autem adsit? Geron, Ad ignem, aut solem exponatur. Mathetes, Quomodo inueterata fiet recens, si haec requiratur? Geron, Opium cum uino odorato misceri debet, ad dolores leniendos, fluxionesque sistendas. Pro membri affecti natura & situ medicamenta uariare oportet. Sic etiam membri affecti ratione medicamenta saepe uariare oportet. Nam quae ad pulmonem curandum parantur, ualentiora esse debent, quam quae ad partes minus remotas conueniunt. Mathetes, Qua de causa? Geron, Quia primum a uentriculo ad intestina transire: hinc ad iecur, deinde ad uenam cauam, tandem ad pulmones peruenire coguntur. Nisi enim fortia essent, mutarentur in itinere, & priusquam ad partem lesam uenirent debilitarentur. Sic etiam thoracis uitia curatu diffcilia existunt, tum motus gratia, tum quod medicamenta difficulter ad locum affectum uenire queant. Pituita in articulis emolicnda quibus. Similiter in pituita ex articulis emolienda, medicamenti uis & pondus eius augere oportet, ut illa facilius ad membrum remotius statim permeet. Pituita in uentriculo. At si pituita quoque uentriculo, uenis & intestinis insideat, nulla purgantia astrictoria conferunt: sicut myrobolani, & absynthium. Quando autem illa extenuata destillat, tunc ipsa magis quam colocynthis, & alia calida, siccaque prosunt. dum per fluens. Nam haec destillationes potius augent, quam imminuant, preterquam quod uentriculus eiusmodi ualde resoluentia ferre nequeat, tum quod naturae ipsius inimica, tum humores alios ad partem aegram attrahant. Agaricus uentriculo conuenit, & cur. Ideo etiam agaricus magis quam turbetum, & reliqua id genus illi conueniunt. Nam pituita in uentre, & primis uenis haerens facilius euacuatur, quam que in remotis continetur. Fortibus cathariticis corroborantia admiscenda. Qua de causa cum fortia exhibere uoles, myrobalanos & similia, quae illum corroborent, & omnes eius partes iuuent, admiscebis. quemadmodum in catapotiis Assaieret dictis fieri solet. non autem quae solum astringunt, addenda censeo, sed quae soluunt, pariter & astringunt. Quod si uentriculi affectus sit, cum uomitu, tunc agaricus catapotiis indendus non est: aut certe pondus eius minuendum: quae autem astringunt, magis augenda sunt. Qui humores sacile aut difficulter purgantur. Mathetes, Ergo in medicamentis praescribendis, & humoris, & loci, in quo continetur, semper est habenda ratio? Quae obseritanpurgationum modi. Geron, Ita sentio. nam humores alii aliis, ut supra admonui, facilius, aut difficilius euacuantur. quippe scrosi, & tenues, ut biliosi, praesertim qui in uentriculo, intestinis, primisque uenis haerent, ac iam commoti sunt leui medicamento, & facile purgantur: crassi autem, ut melancholici, pituitosique, & lenti, qui in ultimis uenis, & circa habitum corporis haerescunt, ualentiore, & difficulter uacuantur. tum quae pectori infixa per tussim excerdam purgationibus. Quicunque igitur tuto, bene, & commode, salubriterque curare morbos desideret, omnia quae superius, & hic recensui, diligenter aduertat: ne uulgarium medicorum more, medicamenta sine accurata morbi, aegri, naturae, humorum, partium affectarum, temporis, aeris, regionis, & casuum superuenientium obseruatione praescribat, experimentaque, per aliorum mortes faciat. Mathetes, Omniane remedia ex solis quatuor facultatibus proueniunt? Geron, Nequaquam, sed etiam nunc ex una quadam singulari, nunc ex mista, uel totius essentiae, uel partis facultate. Itaque ipsa duplex est: una purgantium: altera immutantium: primario ac per se proueniens. Mathetes, Quae toti corpori dicata sunt? Geron, Purgantia, quae tum humores uitiosos per uomitum excernunt, uti asarum, & ueratrum album: tum quae per aluum euacuant, ut Rheubarbarum & scammonium. Mathetes, Quae partibus, quibusdam purgandis sunt accommodata? Geron, Quae pituitam e cerebro per os, & palatum euocant: unde graecis ἀποφλεγκατισμο: aut per nares educunt, & ἔῤῥινά illis uocantur: aut quae superfluum humorem ex utero per eius ceruicem extrahunt, ut aristolochia. Mathetes, Aliane adhuc medicamenta partibus expurgandis sunt idonea? Geron, Omnino, tum quae urinas prouocant, ut petroselinum: tum que menstrua cient, ut artemisia: nunt, ut hyssopus. haec enim non attrahendo, sed uel detrahendo, uel extenuando, penetrandoque, excrementa propellunt: quae licet aliquando euacuent, tamen purgantia proprie dici nequeunt: ut quae non ob similitudinem humores excrementitios trahant. Mathetes, Quae ergo similitudinis gratia id efficiunt? Geron, Quae uenenum, aut lethale medicamentum expellunt, Graecis ἀλεξιτηρια, & ἀλεξιφαρμακὰ uocantur: quale est lac scissile, agaricum, pulli gallinacei dissecti calentesque parti affectae applicati. Huc pertinent etiam que tela, spiculaque uulneribus infixa extrahunt, ut radix arundinis. Mathetes, Intelligo fere, quae sint eorum discrimina, quae ob totius naturae proprietatem, & similitudinem euacuant: quae proprie uocas immutantia? Geron, Quae primis, & secundis facultatibus agunt: quanquam etiam plaeraque tertiis, & totius essentiae ui actiones suas obeant: hoc est, quae latenti proprietate, totam rei naturam immutent. Immutantia. Mathetes, Quot sunt eorum species? Duae: una deliterium, altera antidotum, & antipharmacum nuncupatur. Prima uenenum proprie ex eorum genere dicitur, que praesentan ea uinos interimunt. Cum autem ex ipsis aliud, manifesta qualitate id praestet, ut euphorbium urendo, opium stupefaciendo: Uenenum. aliud secreta, hoc certe, non illud uenenum appellari debet. id ipsum ob totius naturae dissidium nobis infestum est, noxiumque, ut dryopteris, seu querna filix, pinorum eruca, & argentum uiuum: quemadmodum bestiarum uirulentarum, ut scorpii, phalangii ictus, & canis rabidi morsus. he siquidem uirus cum saliua icti eiaculantur, quod paulatim intro penetrans, principes tandem partes inuadit, uiresque earum, & essentiam dissoluit. quae uero ante recitaui intro assumpta, quando a calore nostro natiuo domari euincique nequeunt, hunc ipsum, & omnium facultatum essentiam corrumpunt. E contrario antidota, & antipharmaca deliteriis istis prorsus aduersantur, eoque totius essentiae discordia immutant, obtunduntque adeo, ut ne minimum quidem deinceps nos possint offendere. ex his alia ueneno, aut deliterio quoque medicamento hausto aduersantur, ut semen citrii: alia uirulentarum ferarum ictibus medentur, ut alyssum: rabiosi canis morsibus pimpinella. Huc spectant etiam quae morbos pestilentiales publicosque abigunt, & cauendis eis conueniunt, quale est inter alia confectio Mithridatica. Mathetes, Quae singulis corporis partibus ex propria facultate prosunt, & qua ex causa? Singularum partium, quae uel prosunt, uel obsunt. Geron, Saluia cerebrum iuuat ideo, quod ipsa totius naturae similitudine huic sit familiaris: buglossum cordi: cupatorium iecori: scolopendrium & myrobalanus lieni: saxifragia & betonica renibus: ac similiter alia aliorum sunt propria, grata & familiaria. ut autem alia medicamenta certas quasdam corporis partes iuuant: sic contra bestiae nonnullae ainimas offendunt: ut lepus quidem marinus solos pulmones totius essentie dissentione & repugnantia: cantharis autem uesicam tantum exulcerat. Porro admiratione dignum est, beluas nocentes malum quod corporibus nostris intulerunt, id rursus posse sanare, easque solas nos a uitae periculo uindicare. Exempli gratia: laesi a crocodylo, adipe ipsius uulneri imposita restituuntur: item muris aranei morsus ab ipsomet in puluerem redacto, uulnerique admoto sanatur. similiter uiperae, & scorpionis puluis aut oleum ipsorum uulneri quod inflixerunt medetur. Quinetiam aliqua ex his feris, aliis uitiis succurrunt. nam scorpius assus commestusque cum pane, calculos uesicae conterit: cantharis laeuigata, cum bryoniae radice pota, lumbricos educit. Mathetes, Solaene ferae nocentes ad medicinae usum adhibentur? Remidiai ex tetist animalibus. Geron, Non utique, sed etiam innocentes: ut cancer fluuialis tritus illitusque, spicula & surculos extrahit: terrae intestinum, seu uermes triti ex uino, sumptique ex mulsa regio morbo statim liberant: saepe etiam cum cerato rosaceo impositi podagricorum inflammationes discutiunt. accipiter in unguento susino decoctus, oculorum hebetudini medetur: scarabeus in oleo coctus, si auri instilletur, doloribus ipsius succurrit: alauda usta, si editur, colicos mirifice iuuat. Hic quoque notandum, cum integra animalia, tum etiam ipsorum membra, & particulas hominibus auxiliari. nam murium capita cremata, & ex melle illita, alopecias sanat: milui caput podagricis subuenit, si quis cousto sine plumis, quantum tribus digitis comprehendi poterit, ex aqua biberit: cameli cerebrum arefactum, potumpue ex aceto, comitialem morbum abigit: sicut etiam mustelae, hirundinisque cerebellum ex melle suffusiones oculorum tollit: ouillum, simili modo confectum, dentitioni infantium utilissimum existit: arietis propriis herbis enutriti, uel ouis nigrae adhuc lectantis cerebrum, furore & insania percitis singulare est remedium: ramentum cornu ceruini adustum, & ex uino tritum, circumlitumque dentes uacillantes confirmat: sicut etiam bouis talus. idem ex lacte potus lumbricos educit, lienemque ex oxymelite consumit. Cortices cancri fluuiatilis in pulerem redacti, quemadmodum, & tres perdicum pedes contriti ex uino poti, ad uentris fluorem, intestinorum difficultatem laeuitatemque, bis die sumpti conferunt. Leporis coaguli concreti puluis, alui profluuium sistit: cerebellum eius gingiuas infantium confirmat, & pruritum in dentitionibus discutit. os ex posteriore leporis flexura, genu gestatum, strangulatui uteri prodest: idem in puluerem contritum urinam promouet. uulpis sanguis siccatus, tritusque calculos renum & uesicae conterit: eiusdem pellis podagra laboranti succurrit. cerui genitale in puluerem redactum, ex uino ad tenesmum sumitur: cingulum ex dorso cerui iam dissecti, si gestetur, strangulatum uteri adimit. testes equi execti, infumatique, & ex iure triti, secundas expellunt. erinacei pulmo, ad suspiriosos efficax est. caprilli cornu scobes, uentris profluuium sistunt: eiusdem fumus cum uerrucarum equorum, & assae faetidae modico uterum strangulatum expertum restituit: iecur caprarum nyctolopas iuuat. Iupi in Martio mense capti intestinum crassum, & in aere cum stercore extensum, colicam sanat: cingulum ex pelle lupina gestatum idem praestat, quo tannis renouatum. oculi cancrorum, sicut etiam lapilli cyprinorum, drachmae instar ex uino sumpti, calculos expediunt. castoris testiculi poti, conuulsionibus auxiliantur: umbilico superimpositi tormina sedant. Non desunt animalia quorum fel, adeps, medulla, lac, cutis, sanguis ipse, nec non eorum stercora iuuare possunt. nam fel hyenae, ex melle uisum acuit: suffusiones oculorum discutit. adeps anserinus, inflammationibus ex rosaceo subuenit: ut superius recensui. cerui medulla ad acres dolores mitissimum est remedium. lac uaccinum potum, tormina intestinorum laeuigat. cutis hippopotami usta, & ex aqua laeuigata, corporique admota, panos digerit: ut etiam uiperae pellicula in puluerem detrita impositaque alopeciis, pilos mirifice regenerat. sanguis hircinus & ceruinus calculo & podagra laborantibus medetur. stercus bouillum aridum, crematumque trium cochlearium instar, hydropicum sanat: murium, ex aceto tritum alopeciis prodest ex potu sumptum uesicae calculos comminuit: caprarum, drachmae instar, cum tantundem cinamomi & nucis muscatae, adiecto zaccari quod satis est, sanguinem ex utero profluentem egregie comprimit. Sunt adhuc plura alia, quorum cum parum frequens sit usus, tum etiam in hisce regionibus haberi nequeant, non opus est hic recensere. Mathetes, Quot species eorum sunt, quae totius essentiae proprietate oriuntur? Geron, Duae: Remodia unius. una generalis, seu ut ita dicam uniuersalis: salia. sic quidem dicta, quod omnibus morbis, uel plurimis conueniat. altera specialis, aut singularis & propria, seu ut barbari uocant, specifica: quae uni tantum morbo peculiariter succurrat. sunt utraque uel simplicia, uel composita. Quidam hodie chemico medici eiusmodi remedia Hippocrati, Galeno, aliilque omnium aetatum medicis incognita fuisse falso prodiderunt. Mathetes, Quae generalia remedia potissimum existunt? Geron, Inter herbas melissa, ualeriana, chelidonia, uincetoxicum, cichorium, chamaedrys, ueratrum nigrum, uera persicaria, consolida maior, & pleraeque alie. Specialia. Mathetes, Quae sunt specialia? Geron, Praeter ea, quae paulo ante recensui: ad febres quidem curandas absinthium, & ruta: ad uermes, corylus, eiusque oleum: ad oculorum uitia, uerbenae folia: citrinum, ad hydropem, sterilitatem, & calculum: ad uenena hypericum: ad erysipelas oxylapathi semen: ad pleuritidem polypodium: ad odoratus uitia mentastrum aquaticum: ad ramices, symphytum maius, & sanicula alba: ad dolores capitis folia personatiae: ad ossium fracturas osteoregmata graece nuncupata: ad strumas, spongia marina, ipsiusque lapilli. satyrii radix, quod magnam cum corpore humano consensionem habeat, uel liquor eius, inde extractus, summum est ad faecunditatem acquirendam auxilium: peculiariter intestinorum difficultatem persanat. Quod si libeat uentris fluorem paulatim, non autem subito reprimere, unius ipsius radicis, uel duarum ex uino maceratarum dilutum potui detur: sin autem statim illum sistere uoles, duarum, uel trium, quatuorue radicum ex uino maceratarum coctarumque in eo ius potui sumatur. eadem herba memoriam, omnesque eius spiritus mirifice corroborat. Mathetes, Qua ratione medicamenta naturae nostrae contraria emendari possunt? Praeparatio quid praestet. Geron, Praeparatione, & misturis idoneis, uirulentia, malitiaque obtunditur, & uis opitulatrix augescit: ut in theriaca fieri solet: quando uipera, capite & cauda amputatis, reliquisque interraneis exemptis, ex aqua, cum bona salis & anethi portione coquitur, liquaturque. Similiter papaueris liquor, per se quidem potus exitialis est: cum aliis autem nonnullis praeparatus mixtusque aegrotos adeo frequenter iuuat, ut is medicamentum maxime salutiferum esse uideatur. nam phreneticorum deliria saepe discutit, & uigilia cruciatis somnum inducit. Mathetes, Quare in mistura hoc fieri solet? Geron, Quia cum uaria medicamenta permiscentur, una quaedam propria uis & facultas prouenit, quae plaerisque morbis curandis sit accommoda: ut in theriaca, & aliis nobilibus compositionibus uidere licet. Mathetes, Quo alio modo medicamenta corriguntur? Geron, Per ignem, Galeni testimonio in libro de theriaca ad Pisonem. ille siquidem latentem ipsorum naturam in apertum profert, & omnes res acres corporibus nostris inimicas euincit: nec non purgandis alendisque magis reddit idoneas. uerbi gratia: chalcitis, si cruda adhuc corpora attingat, crustas ex facili progignit: cremata uero cicatricem ulceribus inducit. Praeterea lapis Phrygius, ubi adhuc crudus est, acerrimus depraehenditur: ignem autem expertus, & cum aliis quibusdam tritus, praesens oculorum fit remedium. Sic plaeraque alia ex ignis ui, & commercio longe fiunt praestantiora: ut ex arte chemica olim, & hodie satis compertum est. sed de his alias copiosius agetur. Ioannis Guintheri. Andernaci Medici, de ueteri & noua medicina. faciunda, Commentarii Secundi Dialogus Septimus. Mathetes, Medicamentorum tum simplicium, tum compositorum naturam satis iam assequi me confido: honorate praeceptor: quibus autem misturarum formulis exhiberi debeant, nunc tempestiuum esse uidetur, ut has quoque me tandem edoceas. Geron, Lubenti id animo faciam: quo te celerius ad morborum curationes deducam. Obserues igitur formulas remediorum, uel ob morbos, uel ob membra affecta uariare: Remediorumm formulae quare inter se differant. tum quia aegris aliae magis, quam aliae gratae sint: uel quia medicamenta facilius per has quam per illas conseruentur. Adhec quod nonnullae earum ex liquida materia, nonnulle ex solida, & duriuscula: quaedam ex media parentur: siue intra corpus sumentur, siue a foris applicentur. Adhec quia aliquae ab affectu nominantur purgantes: aliquae immutantes: aliquae urinam cientes: quaedam menstrua prouocantes: quaedam sudores mouentes: quedam haemorrhoidas irritantes: praeterea quod plaeereque a partibus, aut oculariae, aut stomachicae, aut iecorariae, aut lienosae, aut nephriticae, aut colicae, aut podagricae appellentur. Mathetes, Cur amambo non eisdem omnes medicinae formulis exhibentur? Geron, Praeter causam, quam tibi ex sumentis gustu ac palato attuli, aliae adhuc non parui momenti super sunt. Liquida medicamenta cur densolida & sicca medicamenta cur parentur. Liquidae siquidem offeruntur: primum quod hae celerrime, quod he magis prosint, quam alie, cum humectare desideramus: postea quod cum uitiosos, ac noxios humores in uentriculo diutius haerere nolumus, optime conueniant: adhaec quod in obstructionibus extricandis, reserandisque magis accommodatae sint. nam tales facilius, quam solidae angustos, arctosque meatus penetrare possunt. Postremo quod cum menstrua ciere, urinas & sudores prouocare uolumus, liquidiores facilius per exiles uenas transeant. Mathetes, Quando solidae & siccae requiruntur? Geron, Cum uentriculum, & intestina humentia resiccare instituimus, aut eadem constringere, calefacere, aut refrigerare. Mathetes, Quae mediae inter liquidas, & siccas medicamentorum formulas dicuntur? Geron, Quae mediocrem essentiam obtinent, neque solidam, neque liquidam omnino: quae tam internis quam externis uitiis accommodantur: cuius generis sunt olea quaedam, ut oliuarum, & alia quibus aduersus uenena, & ad uomitiones prouocandas, doloresque, & inflammationes interiorum sedandas, utimur. Nam amygdalarum dulcium recens, uteri, coli, ilei, pectoris, & renum dolores mitigat, potui sumptum: Oleum uuorum. quin & pectori, & uentri inferiori, aliisque membris emolliendis leniendisque inducitur. Sic ouorum oleum doloribus interaneorum sedandis, & ulceribus curandis assumitur: nec non cutis maculis medetur. Huius generis est butyrum, & adipes: ex compositis autem liquidiora, linctus, electaria, pastilli, & collyria, ut in processu dicetur. Mathetes, Incipias nunc singulas ordine percensere, tum liquidas, tum siccas, tum medias, tam quae intro, quam quae extra, uel quae utroque modo exhibentur. Geron, Quemadmodum in omni ualetudine praecipue requiritur, ut aluus pro assumptorum ratione respondeat, non alienum fuerit ab iis remediis auspicari, quibus illa ueluti officii sui immemor sollicitari, uel ab aliis de causis impedita, solui possit. Aiuus bonam uel malam ualetudinem inducit. nam paulo diutius astricta, capitis grauitatem, uertiginem, stomachi subuersiones, nauseas, fastidia, uehementes uomitiones, oris siccitatem, & amaritudinem, ructus ingratos, foedum oris halitum, flatus molestos, torsiones uentris, colicos, ileososque dolores, & somnos inquietos parit. Alui astrictae incommoda. adhaec morbos in omnibus articulis, pedibus, coxis, & in humorum repletione grauatis, excitat. Omnes Denique Affectus Ex Astrictione Alui Sumunt Originem, augescunt, intendunturque: nonnunquam longiores quoque, & pernitiosi fiunt. De Clysteribus. Si igitur uentrem soluere uoles, praesentissimum est remedium, quod graeci κλυσμὸν, κλυστήρα, & κλυστηριὸν, quasi lotionem, uel lotiunculam appellant. Clyster quid eiusque forma. alii ἔνειμα, ueluti iniectionem: quidam latino barbari per iocum ani fistulam uocitant. Mathetes, Cur amabo sic nuncupant? Geron, Quia utriculus est, aut facculus ex corio, aut uesica bubula, una parte latior, altera angustior, utraque peruius: cui fistula aut canalis laeuis ex buxo, aut argento, aut osse sit alligatus: per quem decoctum, aut ius, librae instar intestinis infunditur. Illos autem clysteres, qui ex stagno in Italia, Gallia, & alibi parantur, non admodum probo: eo quod flatus una cum liquore medicamenti introrsum impellantur: unde non exigua tormina excitari solent. quanquam idem etiam per utriculos accidat, si medicamentis infusis complicentur fortius, ut flatibus ab intestinis erumpentibus nullus pateat exitus. Quare is qui clysterem iniiciet, fistula primum ano indita, latiorem utriculi partem sinistra manu apertam teneat: Clyster quomodo iniiciendus. dextra mediam, eius qua liquor continetur, famulo eum infundente, paulatim comprimet, ut si qui spiritus exire cupiant, non impediantur: quod medicamentarii hodie negligentius obseruant. Caeterum fistulae aliae longiores crassioresque: aliae tenuiores & breuiores: sicut etiam liquoris infundendi mensura, pro corporum differentia, aetate, & morbo accommodari debet. Mathetes, Qualem singulis mensuram praescribis? Geron, Pueris quadrantem: Clysterum mensura. adulescentibus selibram: adultis &, prouectioribus libram, aut sesquilibram. In summa, amplo corpori, & uacuo maior. exiguo, aut repleto, siue aqua inter cutem, siue foetu, siue recrementis, siue flatibus, siue cibo, minor conuenit: alioqui ingentes sepe dolores excitare solet. Preterea hoc non est pretereundum, in frigidioribus corporibus, & uitiis, ea que per inferiora iniiciuntur, calidiora esse debere, ita tamen ut egri digitus intinctus illa ferre queat: in calidioribus affectibus, & febribus, etiam frigida. nam tepidiora inflationes pariunt. Mathetes, Ergo uariae clysterum sunt differentiae? Geron, Opinor. nam alii sunt lenes, alii acres: rursus alii ex uariis simplicibus, & electuariis compositi, alii simplices tantum existunt. Mathetes, In quem ulum aluo iniiciuntur? Clysterum usus. Geron, Adeam soluendam ducendamque, si uis eius excretoria torpescit: ad emolliendam si indurata est: ad fluidam retinendam, roborandamque: ad crassos, & pituitosos humores, qui intestinis adhaerescunt, detergendos: item ad humores qualescunque euacuan30 dos, reuellendosque deorsum, si principaliores, & supremas partes obsideant: adhaec ad flatus digerendos, discutiendosque: ad dolores intestinorum, praesertim crassiorum, renum, & uesicae mitigandos, sopiendosque: ad intemperiem corigendam: ad ulcera abstergenda, & glutinanda: ad aegros nutriendos, cum ipsi alimentum per os recipere nequeunt. quinetiam senioribus, & natura imbecillis, quibus medicamenta purgantia per os dare non audemus, clysteres conueniunt: humoribus educendis accommodati. adhaec uermibus quacunque in parte fuerint, siue in renibus, siue in uesica, siue in alia parte occidendis, prosunt. Obseruatio. Notandum autem est, clysteres in ardentibus febribus, & continuis, quarum materia ad caput tendit, & in soporosis eius affectibus, cauendos esse. Praeterea in ramice intestinorum, graece ἐντερακήλη uocatur: ne ille in scrotum prolapsus, magis intummescat: nec non in hemorrhoidibus, nisi recrementa uehementer sint indurata. Mathetes, Ex quibus potissimum clysteres constant? Clysteres ex quibus componantur. Geron, Ex decoctis herbarum, earumque radicum, seminum, fructuum florum, & furfurum. Interdum carnium, pedum, cerebri, & uitelli ouorum: plaerunque mel, zaccarum, oleum, electuaria, & sal adiiciuntur. Est cum quaedam ex his omittuntur, ut in processu orationis satis intelliges. Obseruatio. Hoc quoque notari debet, olei mensuram, pro affectuum differentia uariare. Sciendum quoque illud est, nonnullis herbarum, florum, radicum, & seminum peculiarem facultatis, quam habent, nomenclaturam, certumque numerum ( quanquam multa eius genera existant ) recentiores medicos indidisse. Herbae emollientes. Itaque herbas numero quatuor emollientes recensent, maluam, althaeam uulgo bismaluam, uiolam, officinis uiolariam, acanthum, uulgari nomine brancam ursinam dictam. radices earum non exiguum lentorem habent. Mathetes, Quae, & quot radices clysteribus induntur? Radices emollientes. Geron, Emollientes quidem, maluae, althaeae, liliorum, & quaecunque uisconsum, lentumque humorem reddere possunt, ut symphytum maius: quanquam eo rarissime utimur. Abstergentes autem, glycyrrhizae, & id genus similes. Abstergentes. Aperientes. Quinque uero aperientes existant, uiscerum praesertim obstructionibus, retentioni urinae, a quacunque causa ( modo inflammatio desit ) siue a sanguinis grumo, siue a pituita crassa, uiscosa, & lenta, siue a calculo fiat, accommodatae. Hae ipsae contundi prius, deinde coqui diutius debent. sunt autem, apii, petroselini, rusci, uulgaribus brusci, asparagi, & faeniculi. Mathetes, Que, & quot semina commemorant? Semina frigida maiora. Geron, Tum frigida, tum calida quatuor: uerum alia maiora, alia minora: idque non qualitatis, sed essentiae, seu corporis ipsorum ratione. Frigida maiora sunt, curcurbitae, citreoli, uulgo citrulli, melonis, cucumeris. Obseruandum est Dioscoridem, & Galenum nullam cucurbitae seminis mentionem facere, & loco citreoli, non male collocari posse melopeponis: sed uulgarium medicorum conluetudo hucusque inualuit. Mathetes, Quae sunt frigida minora semina? Semina frigida minora. Geron, Portulacae, intybi satiui, uulgo scariole, intybi erratici, hoc est, cichorii ueri, lactucae. At notandum semina frigida maiora, ut folia cucumeris, cucurbitae, peponum, & reliquarum herbarum refrigerantium, cum emollientibus miscenda esse, ubisalui astrictio ex nimio calore renum, uel intestinorum est contracta. Mathetes, Quae sunt calida maiora? Calida maiorae & minora. Geron, Anisi, faeniculi, cari, cumini. Mathetes, Quae calida minora? Geron, Dauci, apii, ameos, amomi. uerum postremum hoc officinae uulgares non habent. nam quod ipsae repraesentant, odoris expers est. Mathetes, Quis ordo in hisce decoquendis seruari debet? Ordo coquendi in clysteribus. Geron, Primum radices in cacabum immittes, ut quae longiorem decoctionem requirant: mox semina: deinde herbas: postremo flores. quia essentia constant aeria, & coquendo facile uim suam amittunt. Cum enim aqua eorum, que miscentur, induere facultatem debeat, alia diutius aliis incoquenda sunt. Mathetes, Ex quibus singuli clysteres constant? Emollientis clysteris materia. Geron, Quatuor herbis paulo ante citatis: item buglosso, cyrsio, lactuca, atriplice, mercuriali, beta, parietaria, oxalide, blito, lapatho acuto, meliloto: nec non seminibus plaerunque ad flatus discutiendos, anisi, feniculi, & id genus aliis, ut lini, fenugreci, hordei, maluae, & althaeae. adhaec fructibus, uuis passis, ficubus, prunis dulcibus ( nam acida magis astringunt, quam emolliunt ) ziziphis, quae iuiubae officinis dicuntur, myxariis, quae sebesten uulgo uocantur, caricis, palmulis Thebaicis, quas thamarindos officinae appellant. primi ex his abstergunt, qui recte emollientibus miscentur. Radicibus maluae, althaeae, liliorum alborum, ebuli, sambuci. praeter haec melle rosaceo, aut uiolaceo, zaccaro rubro, butyro, uel decocto ueruecis capitis, uitellis ouorum, succis siclae, mercurialis, & parietariae. Decocti pondus in clysteribus. Mathetes, Quantum ex iure decocti colati sumetur? Geron, Libra, uel sesquilibra, ratione semper eorum habita, quae superius commemorata sunt. Medicamenta purgantia pro clysteribus. Mathetes, Quae medicamenta purgantia, & quo pondere clysteri induntur? Geron, Casia recens extracta, uel zaccaro condita, in calida intemperie: uel melle, in crassis humoribus, ubi abstersione opus est: adhec diaprunun, uel simplex, uel compositum: item hiera picra, aut benedicta, eaque duplo semper maiore pondere, quam per os assumuntur. his addetur mellis uncia, olei quadrans, salis drachma. Obseruatio. Oleum quando indendum clysteribus. Hoc autem notandum est, quod si altius ualde induretur, & siccescat, aut dolor ingens urgeat, olei triens, aut summum selibra commode indatur: alias quadrans in omnibus fere clysteribus satis est. At in aqua inter cutem, ueraque intestinorum difficultate, Graecis δυσεντερία dicitur, & in laeuitate, nec non in profluuio uentris, nullum iniici debet: quia etsi etiam astringat, tamen lentore suo aluum lubricam efficit, & in dysenteria ulcus sordidum reddit, humectatque: Zaccarum. sin autem in ea uehementissimus excruciet dolor, rosaceo uti licebit. zaccarum rubrum, mel & casia in iure clysterum diluuntur. Benedicta Catholicon hiera Mel. uerum cum aluus ducenda est: compositio benedicta recte imponitur: in colico autem dolore, hiera catholicon, & similia electaria: cum leniter abstergendum est, aut lumbrici ad inferiora adducendi, zaccarum conuenit. Mel autem ubi magis aluum mouere, & abstergere institutum est: mel rosaceum colatum, cum abstergere & astrictionem quandam relinquere uolumus: uiolaceum autem quando abstergere, emollire, & minus calefacere oportet, ut in febribus. uerum rore marino conditum anthosatum uocant, cum siccare, calefacere, abstergereque necesse est. Casia cum melle, emolliendo uentri dicata est. Si lautioris fortunae homo utetur, cum zaccaro ipsa adiicietur, aut catholicon. Casia. Ad aluum autem magis irritandam & flatus discutiendos, hiera prodest. si fortius requiritur, benedicta. Indum maius. Diaphoenicon. Indum uero maius, & diaphaenicon conueniunt, ubi pituita trahenda est. Buthyrum. Axungia. Butyrum olei modo ad emollitionem, sedationemque doloris, sicut axungia, & seuum ad ulcera siccanda efficax est. Seuum. Sal. Sal ad excretoriam facultatem irritandam instar drachmae unius, uel duarum admiscetur: maiore autem pondere, quando facultas expultrix torpida est, ut in apoplexia, & iis, in quibus aluus diutius retineri solet: contra, in quibus facile mouetur, uel iam fluida est, uel cum intestina humectare, non mouere, uel dolorem eorum lenire conamur, iniici non debet. Mathetes, Possuntne reliqua certis notis designari? Geron, Quidam herbarum manipulum nunc unum: nunc duos, aut plures ad compositionem clysteris recipiunt: seminum drachmas sex: florum pugillos quatuor: fructus numero uiginti: aquae libras tres, aut quantum illius, omnia commemorata trium digitorum instar superare queat: ad dimidias autem, aut tertias incoqui praecipiunt. Clyster Emolliens. Mathetes, Exemplum clysteris emollientis mihi praescribas? Geron, Quatuor herbarum emollientium, parietariae, atriplicis, mercurialis, singuli manipuli: radicum liliorum alborum leuiter contusarum, ebuli, singulae unciae: seminis lini, faenugraeci, singulorum semuncia: anisi, drachme due: ficuum pinguium, quatuor: prunorum quinque: florum uiolarum, chamaemeli singuli pugilli. decoquuntur usque ad libram, uel sesquilibram. In iure diluuntur, Casiae fistularis praeparatae, diaprunu simplicis, singulorum uncia: hierae picrae Galeni drachme quinque: mellis uiolacei, butyri recentis, singulorum sescuncia: his adduntur olei uiolacei, & liliacei singulorum unciae due, uel una cum semisse. Iniiciatur clyster tribus horis ante cibum, & retineatur ad horam unam. In officinis paratur decoctum commune, ad aluum emolliendam hisce medicinis: Decoctum clysteris emollientis. nempe ex maluae, cum radice, althaeae, acanthi, singulorum manipulo: siclae, parietariae, mercurialis, singulis manipulis cum dimidio: seminis lini uncia: maluae, anisi, singulorum drachmis tribus: florum uiolarum pugillo: furfuris pugillis duobus, uel hordei uno. decoquantur haec inaqua, uel iusculo pingui intestinorum, aut capitis ueruecis. In huius decocti iuris colati libra: mellis uiolacei, uel casiae unciae duae uel utriusque uncia: & succi mercurialis eadem mensura diluuntur. omnia mixta tepida, per clysterem aluo infunduntur. Siclae succus in clystere. In hoc enemate siclae succi uncia plus efficit, si febris adest, quam olei, uel butyri, uel axungiae liquatae libra: quae in illius locum substitui possunt. Alius Clysterefficatior Mercurialis, siclae, singulorum manipuli duo: maluae, althaeae, acanthi, singuli: anisi, drachmae duae: furfuris macri, pugilli duo. decoquuntur in aqua ad libram. In huius colato iure succi siclae, mercurialis, singule unciae, uel duae: salis, drachmae tres: benedictae semuncia: olei communis unciae duae diluuntur. Huiusmodi clyster ad astrictam aluum dari potest: cum medicamenta per os assumpta nihil promouent. In apoplexia uero, aliisque affectibus, cucurbita syluestris additur. Obseruatio. Cum aluus emollienda est, ea medicamenta, quae molliunt: si ducenda, ea quae soluunt, copiosiora esse debent: si ualentius mouenda, & materia ex remota parte trahenda, agaricum, uel cucurbita in panniculo ligata decoquetur, ne aliqua eius medicamenti portio intestinis iniecta, crodat ea, aut fluxum uentris acore suo excitet. Alius Simplicior, Si Medicamenta superiora desint. Olei communis, tepidi, libra aluo iniicitur. hic & aliis, & extremo senio confectis, intestinorumque inflammationibus conuenit. Alius Similis, Paratu Facilis. Olei, butyri recentis, singulorum libra per inferiora inditur. hic non solum emollit: sed etiam rosiones, & tormina intestinorum lenit. Obseruatio. Cura habenda est in febribus biliosis, quas ingens calor, stomachi subuersio, & cibi fastidium comitatur, ut loco olei communis, quadrans rosacei, librae iuris decocti misceatur: faenugrae cum autem uitetur. Sin aluus refrigeranda magis, quam calefacienda sit, ut in febribus tertianis ueris, ardentibus, hecticis, & caloribus renum, intestinorum, uteri, & aliarum partium, quae cum intestinis consentiunt, admisceri etiam debent, quae emolliunt absterguntque, nisi ulcus impediat. Eiusmodi clysteres plaerunque herbarum refrigerantium foliis, & seminibus constant. Cyster Refriger Ans, Sic Ut etiam emolliat abstergatque Maluae, uiolarum, lactucae, foliorum cucurbitae, uel cucumeris, uel peponum singuli manipuli: quatuor seminum frigidorum maiorum, cum folia baberi non possunt, singulorum semuncia: prunorum Damascenorum uiginti: florum uiolarum, cyrlii, seu boraginis singuli pugilli. decoquuntur in aqua ad libram. In hac mellis, uel zaccari rubri uncia diluitur: olei uiolacei quadrans. Mista ab inferiore parte dantur. Obseruatio. In eiusmodi clysteriis sal admisceri non debet, neque medicamenta purgantia, ne materia illorum citius eiiciatur, quam corpus sit refrigeratum. Clysterad Intestinorum rosionem. Cremoris ordei libra: olei chamaemelini quadrans: oui luteum, albumque. omnia simul miscentur, indunturque, inferioribus. Mathetes, Qualis clyster conuenit, si excernendi uis torpescit? Geron, Partim ex emollientibus, partim ex incidentibus conficietur. Cltsterexcretionem Promouens. Quatuor herbarum emollientium singuli manipuli: seminis cnici, uulgo carthami uncia: anisi, faeniculi, carui singulorum unciae tres: ex aque fontanae libris tribus ad dimidias decoquantur. Iuris decocti librae, addetur semuncia hierae compositae, uel benedictae, uel electarii diaphoenicon, uel Indi maioris: mellis despumati, uel succi sicle uncia: salis communis drachme due: uel si mauis, salis fossitii, seu gemmae scrupulus, aut dimidius. Huiusmodi clyster in aluum inditur: qui etiam ex paucioribus subito parari potest, nempe ex melle, & oleo, uel ex melle, & succo sicle, alioue decocto, aequali portione. Eneimata purgandis humoribus idonea. Mathetes, Ex quibus enemata ad humores expurgandos parari debent? Geron, Ad bilem e10 ducendam, quatuor herbis emollientibus, parietaria, oxalide, quae acetosa est, cucurbita, buglosso, cyrsio, intybo satiuo, cichorio, fumaria, lupo salictario, anetho: item ex seminibus quatuor frigidis maioribus: ex floribus autem buglossi, uiolarum, nympheae, cyrsii, seu boraginis: nec non ex uuis passis, palmulis Thebaicis, prunis, & aliis fructibus idoneis: ex radicibus maluae, althaeae, lilii albi: oleo amygdalino dulci, liliorum alborum, uiolarum: melle rosaceo: purgatoriis medicamentis, casia, & eo, quod catholicon dicitur, diaprunu simplici, electario ex psyllio, ut Enema Ad Bilem. Maluae, althaeae, parietariae, uiolae, intybi, cichorii, lactucae, portulacae, singulorum manipulus semis: radicum althaeae, liliorum alborum, utriusque uncia: prunorum Damascenorum uiginti: uuarum passarum purgatarum sescuncia. Mathetes, Quid agendum si ualidus calor simul infestet? Ad ualidum calorem. Geron, Quatuor seminum frigidorum maiorum contusorum, singulorum drachmae duae adiungentur: florum nymphee, cyrsii, buglossi, singulorum pugillus: ordei integri tantundem: omnia simul ex aquae sextario ad tertias decoquantur. In iuris colati libra, casiae fistularis praeparatae, aut electarii catholicon, aut diaprunon simplicis, zaccari communis, singulorum uncia: uitellumque oui cum olei rosacei, aut uiolacei, aut amygdalini dulcis unciis tribus additis: mellis uiolacei uncia: salis drachma dilui debent, miscerique, & subter infundi. Mathetes, Quibus eneima ad humores pituitosos per inferiora expurgandos recte paratur? Clysterium Ad Pituitam. Geron, Ex quatuor emollientium singulis manipulis: calaminthae, acori, chamaepytis Illyrice, saluiae, roris marini, samsuchi, agrimonii, polii montani, abrotani, melissophylli singulorum sescuncia: radicum helenii, asparagi, rusci, acori, singularum sescuncia: polypodii quercini uncia: seminis anisi, carui, cumini, ameos, seseleos, singulorum semuncia: cnici, quod est carthami, uncia: foenu graeci, rutae, baccarum lauri, singulorum drachmae duae. In decocti iuris, percolatique libra, aut sesquilibra electarii diaphaenicon sescuntiam & semissem: benedictae, uel amborum unciam: zaccari rubri, mellis anthosati, hoc est roris marini flore conditi singulorum uncias tres: olei anethini uncias duas: salis fossitii drachmam unam: mane ante cibum iniicito. Obseruatio. In anasarca quales prosint clysteres. In aquae subter cutem genere, quod graeci ἀνασάρκοο seu λευκο¬ φλεγκατίαν appellant, clysteres proprie conueniunt pituitae educendae peculiares: qui calefaciunt & extenuant, perinde ac ii, qui apoplexiae etiam sunt idonei. Clyster Hydropi Leucophlegmatiae dicatus. Pulegii utriusque, hyssopi, origani, singulorum manipulus: anisi, foeniculi, utriusque semuncia: agarici in pastillos redacti, ligatique in panniculo drachmae duae: florum rorismarini, staechados, centaurei minoris, singulorum pugillus: omnia decoquantur. In decocti iuris libra, diluantur mellis scillitici, uel samsuchini uel anthosati unciae duae: benedictae uncia. mixta inferioribus iniiciantur. Obseruatio. In appoplexia, uel capitis, aurium, oculorumue doloribus clysteres tum olei, tum salis multum recipiunt: in hydrope, huius quidem magnam portionem, illius autem nullam: uel si addere uoles, sit uetustissimum, uel calidissimum, ut quod ex nucibus comparatur, uel ruta. Mathetes, Quales clysteres in aliis hydropis generibus conueniunt? In tympanite quales conueniniant clysteres. Geron, In tympanite etiam similis, sicut in coli, & coxarum affectibus, & omnibus aliis picuitolis uitiis competit, modo febris, inflammatioque, & obstructio uiscerum absit, sic ut herbae detergentes, non emollientes ( nisi magna sit uentris astrictio ) neque humectantes, aut refrigerantes, ut uiolae addantur. uinum illis decoquendis adiici potest: interdum prodest illas etiam ex lixiuio decoquere. Ascitae hydropi, decoctum radicum, quae urinas mouent, aquasque extrahunt, indere consultum est. Cyster Hydropi Ascitae Singularis. Radices apii, petroselini, graminis, asparagi, rubiae maioris, quinquefolii, singulorum unciae duae: radicis iridis, helenii singulorum uncia: foliorum brassicae marinae, thymelaeae, chamaelaeae, mercurialis, rutae, singulorum manipulus: florum genistae pugillus: decoquantur in aqua quousque satis est. urinae pueri impuberis uncias sex in iuris decocti libra diluito: additoque benedicte semunciam: salis modicum. mixta inferius indantur. Sunt qui fermenti momentum, eo quod attrahat, adiiciant. Obseruatio. Eius generis clysteres etiam coxarum doloribus ex pituita ortis conueniunt. Clysteres coxarum doloribus utiles. Ueteres eos non ex aqua, sed muria ( quia soluit, & siccat ) parabant: aliquando etiam caustica facultate praeditis, ut auripigmento Andronis, uel Mesuae pastillis, ex cremore oryzae, uel ordei dilutis: idque ad putrida intestinorum ulcera abstergenda exiccandaque, praesertim si illa uicinas partes depascantur. Hodie uero, etsi tales adhuc, sed dilutiore muria ( nam intestina admodum pungit, & lancinat ) compositi prodessent: tamen, quia delicatiores sumus, aut timidiores, aut quia affectum ex foedo excrementorum odore non cognoscimus, usus illorum apud nos exoleuit. Clyster Ad Pituitam Quae Dolorem facit euacuandam. Radicum enulae campanae, pyrethri, utriusque uncia: Clyster ad dolorem ex pituita. marrubii, pulegii, calaminthae, rutae, singulorum manipulus: agarici in pastillos redacti, ligatique in panniculo ( si pituita, quae euacuari debet, crassa admodum est ) semuncia: florum chamaemeli, rorismarini utriusque pugillus. Ex horum iuris libra, benedictae uncia: mellis scillitici unciae duae: diaphoenicon, uel Indi maioris semuncia: salis fossicii drachma: olei nucum, uel rutae quadrans: uini maluatici unciae duae. Obseruatio. Diaphoenicon ad pituitam purgandam efficax. Medicamentum ex palmulis, quod casiae multum, & radicis turpeti recipit, magis quam Indum conuenit. Hiera etiam dia colocynthidos, uel Archigeni inscripta, nec non quae ad Galenum auctorem refertur, & pastilli ex colocynthide confecti, Arabice Alhandel dicti, huiusmodi humorem educunt. Uinum autem talibus clysteribus semper immitti debet, praecipue uetus, & tenue. materiam enim pituitosam concoquit, & dolorem sedat. Idem facit balneum ex superiore decocto, uel cataplasma ex reliquiis eius, cum axungia copiosa, aut butyro ueteri confectum. Ad euacuationem autem humoris pituitosi, conferunt catapotia ex hiera picra cum agarico, uel quae ex myrobalanis fiunt. Mathetes, Ex quibus constat clyster ad melancholicos humores idoneum? Clysterad Melancholicos Humores. Geron, Ex quatuor emollientium herbarum singulis manipulis: thymi, epithymi, scolopendrii, betae, singularum fasciculis dimidiis: quinque radicum aperientium singularum drachmis duabus: polypodii quercini uncia: florum buglossi, cyrsii, lupuli salictarii come, fumarie, meliloti, chamemeli, anethi singulis pugillis: seminis cnici, anisi, foeniculi singulorum uncia. Decoquantur omnia, ut decet: deinde hiere Ruffi, uel confectionis Hamech, uel electarii catholicon uncia: zaccari rubri, uel mellis uiolacei, uel anthosati uncia: olei anethini, liliorum alborum, uiolacei singulae unciae: in iure decocti diluantur, & mista aluo, mane, aut uesperi horis duabus ante cibum iniiciantur. Mathetes, Eodemne modo in clysteriis medicamenta commiscentur, quo in potionibus, & aliis, quae per os sumuntur auxiliis? Mediamentorum mistura in clysteribus. Geron, Quidam sane id in his quoque obseruant, miscentque medicinas affectis partibus peculiariter dicatas: ut in cerebri curatione, stoechada, bethonicam, florem rorismarini, quem graeco uocabulo ἄνθος appellant: item radicem acori. ubi uero aliis membris mederi uolunt, alia quoque illis idonea adiiciunt. Galenus superiora intestina oblaesa potionibus, inferiora clysteriis curanda esse docuit: nimirum ideo quod medicamentum potui datum ad cauam uenam per uniuersum habitum perferatur: in clysteriis autem uix ad iecur usque perueniat. Flatus quibus discutiantur. Mathetes, Quae materia est ad flatus discutiendos efficax? Geron, Maiorana, betonica, mercurialis, calamintha, origanum, pulegium, ruta absinthium, menta, satureia, chamaemelum, anetum, melilotum, beta, malua, althaea, parietaria: radix galangae: flores chamaemeli, roris marini, anethi: semina anisi, carui, cymini, rutae, faeniculi, uiticis, baccae lauri: adhaec mel rosaceum, uel rorismarini conditum: oleum chamaemelinum, anethinum, irinum, nardinum, liliorum alborum, rutaceum, & quod semine lini conficitur. uerum herbae, semina, & flores sicci esse debent, ne flatus pariant. Huc accedunt quoque medicamenta quae uulgo laxatiua dicuntur, Benedicta, Diaphoenicon, sal communis. Flatuum notae. Mathetes, Quae notae sunt flatuum infestinas intestantium? Geron. Frequentes sonitus, qui bullis crepantibus excitantur: hae autem fiunt ex aere cum humore incluso Clyster Clyster Flatus Dissipans. Clyster ad flatus Carminatiua. Mercurialis, calaminthae, origani, pulegii, althaeae singulorum manipulus dimidius: radicis galangae uncia: liliorum alborum sescuncia: seminis anisi, carui, cumini, foeniculi, singulae semunciae: baccarum lauri drachmae tres: seminis rutae drachmae duae: decoquantur in aqua ad tertias. In iuris colati libra diluantur benedictae, uel electarii diaphaenicon, uel Indi maioris semuncia. Indatur decoctum per inferiora tam calidum, quam digitus intinctus ferre possit: idque horis duabus ante cibum. Haec & similia decocta, uulgo carminatiua dicuntur. Alius Ad Idem. Radicis althaeae, liliorum alborum, utriusque selibra maluae, acanthi singuli fasciculi: mercurialis, siclae, utriusque fasciculi dimidium: ficus uiginti: seminis lini, faenugraeci singulae semunciae: anisi, faeniculi, carui, cumini singulorum unciae tres: florum chamaemeli, meliloti, utriusque pugillus. coquantur ex aqua, & in iuris colati unciis octo, benedictae unciam diluito. si primus clyster iniiciendus est, mellis roremarino imbuti uncias tres: butyri recentis drachmam per aluum iniicito. Obseruatio. Cum uenter flatibus distentus est, plenusque recrementis, magnam iuris copiam recipere nequit. Uenter flatibus distentus parum iuris requirit. maius itaque medicamentorum purgantium pondus, quam in aliis assumetur, ut excreta communia quandoque indurata euacuentur. Mathetes, Ex quibus enemata fient contra dolores colicos? Geron, Ex his quae discutiunt dissoluuntque: hoc pacto. Clyster Ad Dolores Colicos. cum uenter inanitus est. Iuris predicti uncie sex: Clyster ad colicum dolorem. uini albi ueteris, aut fului quadrans: olei nucum & rutacei, utriusque unciae duae & semis: mellis scillitici ( si pituita quaedam adhuc reliqua fuerit ) unciae duae: benedictae semuncia. Mathetes, Quid si non constet, an uenter recrementis nondum sit expurgatus? Geron, Clyster etiam ex iis quae flatus discutiunt, in hunc modum parari debet: Alius Ad Flatus Dissipandos. Anisi, foeniculi, apii, petroselini, seseleos, singulorum semuncia: Clyster flatus disipans. florum chamaemeli, meliloti, rorismarini, stechados, singulorum pugillus. omnia ex uino & oleo decoquuntur. Iuris libra aluo iniicietur. Olea dolorem lenientia. Mathetes, Quaenam olea dolorem cito sedant? Geron, Quae soluunt, & calefaciunt, ut chamaemelinum, anethinum, oleum dulce amygdalarum, sesaminum. Discutientia olea. Mathetes, Quae discutiunt? Geron, Quae ex ruta, & nucibus fiunt. hoc posterius ad flatus, omnium optimum, tum ob eius calorem, tum ob tenuitatem existit. Uenter inanitus multum iuris requirit. Notandum autem quod maior iuris copia iniici debeat: eo quod uenter iam excrementis sit inanitus. tum etiam, ut medicamentum altius penetret. Mathetes, Qualis ad pituitam incidendam, doloremque sedandum componitur? Geron, Qui in hunc modum habetur. Clyster Ad Pituitam Incidendam doloremque sedandum. Foliorum rutae, pulegii utriusque, calaminthae, origani, singulorum manipulus: Clyster ad pituitam incidendam Dolor perseue. seminis faenugraeci, carui, cumini, seseleos singulae sescunciae: florum chamaemeli, meliloti, rorismarini, staechados, uel sambuci, singulorum pugilli duo: decoquantur exiuris pinguis interaneorum libra. huic uini maluatici, uel albi ueteris, aut rufi triens: olei anethini tantundem addatur, mixta aluo, quando opus est, iniiciantur. Obseruatio. Notari debet, chamemelinum oleum recte in his primum in iici, deinde nucum: amygdalarum autem dulcium, & commune, imbecilliora esse, quam ut humores concretos, & frigidos concoquant. Adipem uero anatis, gallinae, & rancidum butyrum eos probe concoquere & digerere: nec non addi ipsis posse radices e nulae campanae, calami odorati, galangae, apii, petroselini, consti & asari. rans. Mathetes, Quid si dolor perseueret, & humor suo loco non moueatur? Geron, Extremum & praesens remedium est, castorei drachma una, ex iure hoc diluta. Castoreum. Mathetes, Nunquid etiam eiusmodi clysteribus oleum nucum commode imponitur? Oleum nucum. Geron, Maxime: imo ex solo isto iniectio fieri solet: aut uinum Cretense, quod uulgo maluaticum appellant, clysteri cum oleo nucum recte immittetur. Mathetes, Quid si uariae dolorum causae fuerint? Geron, Diuersa quoque remedia illis adhiberi debent. Cum autem doloris causa non constat, in hunc modum clyster praescribetur: Florum chamaemeli, meliloti, comme anethi, singulorum pugilli duo: decoquantur ex lacte. zaccari albi sescuncia ( rubrum enim rodit pungitque ) ex iure decocti diluetur, adiectis duorum ouorum luteis, olei anethini & chamaemelini, utriusque sescuncia. Uel etiam alius parari potestin hunc modum: Olei chamaemelini, anethini, uiolacei singulorum quadrans: ab inferio ibus iniiciatur. Sin autem eiusmodi olea desiderentur, ex conimunis unciis nouem; aut libra, clysmum conficito. Si uero dolores colici ex frigido & pituitoso humore procreati, superioribus remediis discuti nequeant, alius efficacior substitui debet, qui haec recipit: Ad dolores colicos ex frigido pituitosoque humore. Seminis anisi, apii; cumini, foeniculi, singulorum semunciam: olei chamaemelini libram. Modice illa coquentur, adipisque anserini insulsi uncia in ea liquabitur: deinde omnia simul rutae ramusculis saepius agitabuntur, indenturque per inferiora. Quod si neque hoc enemate dolor mitigetur, sequente utendum erit. Althaeae, chamaemeli, meliloti, pulegii, singulorum manipulus dimidius: faenugraeci, seminis lini, ordei sicci uncia. Incoquantur ex aqua in olla recenti ad tertias. In iuris ipsorum libra, adipis anserini uncia, zaccari albi sescuncia eliquentur, oleique anethini unciae tres adiiciantur: ac omnia per clysterem ab inferiore parte indantur. Mathetes, Solisne ex frigido humore colicis haec iniectio conuenit? Oxymeli colico dolore. Geron, Imo etiam aliis qualicunque humore, aut inflammatione obsessis accommodari potest: alias oxymelite utendum est, quando reliqui clysteres in pituitosa, praesertim uitrea materia nihil profecerint, ut in muliere quadam Metensi expertus sum. Eneima Ad Biliosum Et atrum humorem: Ordei excorticati, seminis lini singulorum unciae duae: in aqua coquantur: Iuris huius decocti librae, olei communis unciae quatuor addantur, & per inferiora infundantur. Si aluus tantum fuerit astricta, isthaec compositio ualebit: Hydrelaei, hoc est, aquae & olei calentis selibra, uel mulsae tantundem saepius aluo iniicienda. Clysteres ad dole resiliacos. Porro ad cruciatum iliacum, primum iis, quae emolliunt, & leuiter excrementa abstergunt, euacuantque utendum est ( cum enim dolor ille gracilium intestinorum sit inflammatio, acriter attrahentia, aut abstergentia iniici non debent, ne inflammationem augeant: deinde mitigatoria, quae partim laxent, & caloris acrimoniam obtundant, statim post excrementa euacuata infundentur. At si haec emolliriabstergique debeant, in hunc modum clyster parari potest. Clyster Emolliens Et Abstergens. Maluae cum radicibus manipuli duo: uiolarum unus: radicis althaeae selibra: florum uiolarum, & chamaemeli, utriusque pugillus. decoquantur in aqua hordei: ac in huius iuris libra diluantur mellis uiolacei & zaccari rubri singulorum unciae duae: addanturque olei amygdalarum dulcium unciae tres: Excrementorum uetentio in iliaco dolore. per inferiora iniiciantur: & si magna sit excrementorum retentio, succi betae unciam uel duas admisceto. nam facultatem expultricem incitat irritatque, & citra dolorem materiam euacuat. Clysteres dolores iliacos lenientes. Mathetes, Quibus dolor leniri potest? Geron, Lactis bouilli recenter mulcti libra, cum zaccari unciis duabus ( ne illud coalescat ) iniecta: uel, maluarum, uiolarum in aqua decoctarum iuris, olei amygdalarum dulcium, singulorum selibra ano indita: uel quatuor seminum frigidorum maiorum probe contusorum, singulorum uncia: cui olei amygdalarum mensura conueniens addatur, ac fiat eneima. Obseruatio. Ueteres compositiones colicas, quae opium recipiunt, ob uehementiam cruciatuum iniicere coacti sunt: Colicae compositiones. magis autem conuenire uidentur arteriacae, quae minus calefaciunt, leniterque abstergunt, oleo amygdalarum dilutae, & partes astrictas remittunt, aut certe minus comprimunt, & dolorem sedant. At in morbi declinatione oleum chamaemelinum, & anethinum. iniiciendum est. Quia uero clysteres partem affectam uix attingunt: imo ab insigni illa intestinorum inflammatione attrahuntur, ideo copiosius iniici debent, ut recrementa deorsum detrahant, aut prohibeant, ne uentriculus ea adse rrahat, & per uomitionem reiiciat, quod aegris permolestum esse solet: sed leniter illa e superioribus detrahantur, ne parti inflammate inhaerescant, & dolorem augeant. His sane clysteribus, sicut etiam balneis intollerabilis ille cruciatus mitigari solet: qui a bile plurimum excitatur, dum per intestina descendens, diutiusque illis inhaerescens, erysipelaceam inflammationem, aut erysipelas ipsum in gracilibus intestinis excitat. Mathetes, Quinam clysteres ad dolorem nephriticum bene faciunt? Clysteres ad nephriticos dolores Clysteres ad nephritidem quid praestent. Geron, Primum is, qui ad colicum inscriptus est, adhiberi debet, qui alui recrementa euacuet, flatusque discutiat: deinde qui emolliat, incidat, & extenuat. dolor nanque iste uel ob calculum e renibus per meatus urinarios descendentem, uel ob pituitam lentam, crassamque per eosdem defluentem fieri solet. Mathetes, Ex quibus igitur clyster parabitur, si calculus doloris causa fuerit? Geron, Ex seminibus, floribusque: nec non radicibus, butyro, uel axungia, cum oleo amygdalarum dulcium, uel ex scorpionibus confecto, quae meatus adaperiant, & pituitam, qua solet obduci, extenuent, ut minori cum negotio descendant. Clyster Incidens Et Emolliens ad dolorem nephriticum. Radicis althaeae unciae sex: radicis graminis, asparagi, singulorum uncias duas: maluae, geranii alterius; quod pes columbinus uulgo dicitur, singuli manipuli: foliorum faeniculi, marrubii, singulorum manipulus dimidius: seminis apii, petroselini, canssute, lithospermi, uulgo milii solis, singulae semunciae: florum genistae, chamemeli, meliloti, singuli pugilli: decoquantur in iure pingui, uel aqua, & uino albo dulci. In huius decocti dodrante uncie duae butyri, uel axungiae insulsae diluuntur: si in aqua decocta fuerint, uncie tres, aut plures: olei ex scorpionibus totidem diligente omnium specierum cura adhibita. Alius Ad Nephritidem. Althaeae manipulus: chamaemeli dimidius: furfurum unciae duae: faenugraeci uncia: ficus pingues octo: in aquae sesquilibra coquantur. decocti iuris colati librae addatur olei chamaemelini quadrans: zaccari communis bes. omnia mista per clysterem ab inferiori parte iniiciantur. Alius Ad Calidiores Nephriticos. Ordei cremoris selibra: olei rosacei, chamaemelini utriusque semuncia: ouorum lutea duo: commisceto, inditoque inferioribus. Mathetes, Quid summatim eiusmodi clysteres praestant? Geron, Non solum dolorem mitigant, sed etiam bonam locis temperiem inferunt, morbique causam imminuunt, & eos qui calculo affligi frequentius solent, ab affectu futuro uindicant. Obseruatio. Herbae diutius decoquentur, propter humores quibus scatent, discutiendos, minusque utendum casia, aut iis misturis, quae inde fiunt: quia flatus generant in colico dolore potissimum. si ea quae calculum comminuunt adiicere uoles, conueniet semen paliuri, atque alia quae nec terreae, nec crassae sunt naturae, sed quae decoqui possunt: ut ramentum paliuri & rhamni, praesertim nigri. Resina laricina clysteribus indiclysteres astringentes. Commodum etiam fuerit eiusmodi clysteribus resinam laconuenit, faciliusque internis renum, & uteri partibus sese insinuat: id quod ex lotio reddito, cum uiolam redolet, depraehenditur: quemadmodum etiam in iis, qui terebinthinam per os sumpserunt, animaduertitur. Mathetes, Suntne aliae praeter has clysterum species? Geron, Sunt indubie etiam astringentes, abstergentes, & glutinatorii. Mathetes, In quem usum astringentes adhibentur? Geron, Ad aluum nimis fluentem comprimendam, siue laeuitas intestinorum, siue profluuium, siue difficultas eorum infestet. Mathetes, Ex quibus conficiuntur? Geron, Ex herbis quae siccent, minus autem refrigerent, sed modice potius calefaciant: quales sunt folia, & nuces cupressi, absinthii folia pauca, uerbasci, radix uulgaris acori. Clyster Astringens. Radicis acori uulgaris, cyperi, heptafolii, seu bistortae, singulorum quadrans: rosarum rubrarum pugillus: balaustiorum unciae duae. Haec in aqua ferrata decoquentur. magis astringet, si acaciae, uel hypocisthidis succus in iure diluatur. Alius. Ex lactis scissilis ( hoc est, in quo calculi fluuiatiles rotundi, aut orbiculi ferrei, seu laminae candentes extinctae fuerint, uulgo lac ustulatum appellant ) dodrante, uel libra: amyli drachmasemisse, uel integra: gummi Arabici, uel tragacanthi, uel amborum modice frixorum, singulorum drachma semisse, uel integra, uel duplicata: boli Armeni, sanguinis draconis, singulorum drachmis duabus: olei rosacei & chamaemelini, singulorum sescuncia. Ab inferioribus partibus infundatur. Obseruatio. Notari debet, medicamentalaxantia, abstergentiaque, huiusmodi clysteriis miscenda non esse, ut sunt olea, zaccarum, mel, ouorum lutea, sal, & quaecunque aliis addi solent. Clyster Ad Profluuium Alui Ex calido & acri humore. Succi plantaginis maioris & minoris, polygonii, portulacae, singulorum seorsum, uel omnium simul recrementis expurgatorum siue per coctionem, siue digestionem lentam quantum ad eiusmodi clysterem parandum satis est: pulueres, oleaque supra dicta adiiciantur. Quod si uero necessitas subitum remedium postulet, ex decoctis superiorum herbarum, uel aquis destillaticiis, adiecta rosacea, clysteres in hunc modum fieri debent. Profluuii uentris subitum remedium. Decocti utriusque plantaginis, portulacae, rosarum, polygonii, singulorum equalia pondera. In horum iure colato, uel bolum Armenum, & gummi Arabicum, sanguinem draconis, & amylum drachmae semissis instar diluito; & utitor. Alius Ex Aquis. Aquarum plantaginis utriusque, portulacae, rosarum, polygonii, singulorum unciae tres. Pulueres quidam ex superioribus admiscentur, inferiusque per clysterem infunduntur. Mathe Interdumne semina etiam, & fructus astringentes adiiciuntur? Geron, Utique, modo acore careant, qui pungit & irritat. itaque myrti, acidulae, portulacae, plantaginis semina: nec non nux cupressi, hyppocistis, equisetum, & consimilia recte adduntur. Obseruatio. Quod si acria recrementa difficultatem intestinorum, & rosionem pariant, optime decoctum ordei, & lentium, serumque lactis conducit. si ulcus sordidum repurgari, abstergique postulet, zaccarum rubrum, & mel adiici copiosius debet. Clysterad Humores Acres. Ordei integri pugilli duo: decoquentur in aque libra ad tertias. In huius decocti iure mellis communis unciae duae, uel zaccari rubri tres diluentur. Mel rosarum in eneimata. Sin autem praeter abstersionem etiam siccare oportet, sic ut intestina non calefaciamus, in uicem mellis communis, mel rosarum admiscebimus. Quod si calor & rosio infestet, ordei cremor recte iniicitur, qui partes exulceratas leniat, eoque minus zaccari, aut mellis addendum est: ouorum autem lutea substituenda, ut quae humorum acrimoniam obtundant, & abstergendo mitigent dolorem. Clyster Ad Dysentericos Magnosque dolores & inflammationes. Dysenteriae per clysterem curatio Clysteres abstersorii quando adhibendi. Lactis uaccini selibra: medullae unciae duae: olei communis, aut uiolacei quadrans: simul miscentur, & in aluum dantur, uel Consolidae maioris in mortario contusae succi quadrans: se ui hircini uncia: in duplici uase commista calefactaque inferius subiiciuntur, uel Cremorem ptisanae, aut lac tepidum, aut oleum rosaceum, & butyrum cum albumine ouorum, aut decoctum seminis lini subter dato. Si uigiliae urgeant, coctum rosarum foliorum cum uitellis ouorum aluo iniiciatur. uel Tragacanthi drachmae duae, in rosarum decocti unciis quatuor soluuntur. his cremoris orizae tantundem per clysterem in¬ fundatur, uel Lactis caprini cyathi septem: amyli semuncia: lycii drach¬ mae duae. mista omnia aluo indantur. Obseruatio. Intestinis exulceratis, olea nunquam iniici debent, ut in dysenteria uera: quamuis plaerique medici id negligant, ignorantes oleum ulceribus maxime aduersum, uinum autem amicum. Mathetes, Qua de causa clysteres abstersorii induntur? Geron, Ut ulcera intestinorum, acribus & uitiosis excrementis abstergantur, liberenturque. Mathetes, Ex quibus parantur? Geron, Ex ordeo: & si magis abstergendum est, ex fabis, lupinis, & eruis, floribus rosarum, & centaurei: nec non ex seminibus, quae superius emollire diximus constant: uerbi gratia. Clyster Abstergens. Ordei integri pugilli duo: rosarum rubentium, chamemeli si dolor adsit, plantaginis, singulorum pugilli, qui in aquae sextario ad dimidias decoquantur. In iure autem colato mellis rosacei sesqui drachma, uitellum ouiunius, uel duorum diluentur, ac mista omnia per clysterem iniiciantur. Eiusmodi uero enemata ante astrigentia glutinantiaque adhiberi debent. nam ulcus non prius coire, & restitui potest, quam sordes & recrementa fuerint detersa. Qui secus faciunt, grandium malorum auctores fiunt. Ubi igitur ulcera modice abstersa fuerint, siccari astringique debent ex ordei integri torrefacti, rosarum siccarum & similium decocto, cui seuum admiscetur: minus mellis & zaccari imponendum est: ut, Clyster Siccans & astringens. Ordei integri torridi pugilli duo: uerbasci, uel polygonii, uel utriusque plantaginis, uel myrti, uel lentisci pugilli duo: rosarum pugillus unus: decoquuntur in aqua pluuiali, aut ferrata. In huius iuris libra, mellis rosacei colatiuncia: seui hircini liquefacti tantundem: succi plantaginis, aut pulegii unciae duae diluunrur, mixtaque per inferiora infunduntur. Mathetes, Quando glutinatorius clyster immitti debet? Clysteres glutinatorii quando conueniant. Geron, Cum tunicae intestinorum nondum excernuntur. nam hoc lethale est, & nulla medicina periculo subtrahit. Mathetes, Profer glutinatorii clysteris formulam. Clyster Glutinatorius. Succi utriusque plantaginis, portulacae, singulorum triens: boli armeni, sanguinis draconis, amyli, singulorum drachma semissis: seui hircini, uel caprilli uncia, uel semissis. Mixta in aluum dantur uti superiora. Obseruatio. Cum ulceri cicatrix nondum obducta fuerit, pulueres ex bolo, pastilli inde confecti, terra sigillata, lapis haematites, pastilli albi Rasis, non sunt ex usu, ut qui dolorem potius augeant: sed tunc succi, & decocta herbarum superiorum magis conueniunt. Nonnunquam ungumenta glutinatoria liquantur, miscenturque, praesertim ubi ulcera in propinquo sunt, & in crassioribus intesti nis. Lac quid in clysteribus agat. Est cum lac succorum uice indatur: quia caseosa eius portio astringit, & glutinat. Interdum lutea ouorum ad duriciem cocto rum, in asti ingentibus clysteriis diluuntur: neutris autem oleum ut admonui, admiscendum. Caeterum in omnibus clysmis quacunque de causa instituti fuerint, mensura eadem seruari debet: Clysterum mensura eadem in omnibus. quae in aluo emollienda, ut decoctionis communis colatae unciae decem: olei communis unciae tres: casiae fistularis, & hierae picrae, singulorum semuncia: mellis rofacei resoluti unciae duae iniiciantur. Quod si uentrem in dysenteria corroborare uelis, clyster ex omphacini libra, seui hircini uncia, & duorum ouorum luteis recte inditur. Ad astrigendumquae conferant. Porro ad astringendum conferunt decoctiones astrictorie, & aqua cui chalybs candens intincta fuerit: uel iuris carnis ueruecinae tantundem: uel cremoris ordei idem modus, si abstersione opus est: semper tamen is pro aetatis, sexus, & corporis ratione seruabitur. Aliarum partium clysteres. Mathetes, Adhibenturne aliarum quoque partium uitiis clysteres? Geron, Utique: Clysteres ad linem. etiam in lienis inflammatione, ac per morbi quidem initia, uel augmenta, cum calor non nimium ardens urget, in hunc modum paratur enema. Mulsae libra: salis drachma: ab inferioribus partibus induntur. In declinatione autem. Ordei excorticati pugilli duo: thymi, origani, singulorum drachma semissis: enici, corticum capparis, centaurei minoris singulorum unciae duae: coquantur in aqua ad dimidias. Iuris librae mellis sescunciam addito: olei uncias tres: salis drachmam semissem, & in aluum dato. Mathetes, Suntne etiam clysteres aduesicae & uteri affectus adhibendi: Geron, Indubie, nam haec membra magnam cum intestino communionem habent: quemadmodum cum peritonaeo, a quo omnia simul ligantur, integunturque. Mathetes, Quis clyster ad urinae retentionem pertinet? Geron, Si haec neque ab inflammatione, aut tuberculo, aut carnis excrescentia orta fuerit, is qui ad nephriticum dolorem conuenit. Si uero illa urine retentio ex inflammatione contracta sit, hic qui sequitur adhibendus est. Clyster Ad Retentionem Urinae ex inflammatione. Radicis althaeae quadrans: uiolarum manipuli duo: maluae sesquipugillus: passularum, iuiubarum, singulorum semuncia: quatuor seminum frigidorum maiorum fortiter contusorum, singulorum drachmae tres: florum chamaemeli, uiolarum singuli pugilli: decoquantur in aqua ordei. In iuris unciis sex, olei uiolacei uncias tres, adipis cuniculi, aut butyri recentis, singulorum unciam diluito, iniicitoque inferius. Ubi non est inflammatio, emolliente & abstergente utitor: hoc nullum est praesentius remedium. Mathetes, Qui clysteres ad uterum sunt accommodi? Geron, Si color acutus illum infestet, ex materia acri excitatus, ui in carcinomate purulento, aliisque ulceribus uirulentis, mitigato rii conueniunt, ex herbis emollientibus in oleo, & modico uino coctis, sic ut exigua eius mensura sine sale, aut medicamentis abstergentibus iniiciatur, quo diutius introm morentur, in hunc modum parati. Clyster Ad Uteri Scirrhum. Radicis althaeca triens: corticum radicis ulmi unciae duae: maluae manipuli duo: seminis lini, faenugraeci singulae unciae: seminis apii, petroselini, althaeae utriusque unciae duae: florum chamaemeli, uel maluae hortensis pugillus: ficus uiginti. decoquantur in iure intestinorum porci, aut ueruecis. Iuri colato axungiae selibra addatur, uel cum oleo, hoc modo. Clyster Emolliens Ex Oleo. Olei amygdalarum dulcium, liliorum alborum, irini singulorum quadrans: uini albi dulcis, uel sapae triens. mista aluo infunduntur. Obseruatio. Adeps felis, uel ius eius decocti multum humectat, emollit & soluit: adeps gallina, anatis & anseris ob tenuitatem essentiae, multum sunt efficaces: Adipum differenta. adeps porci praestantior est ceruina: illi succedit uitulina: sed humana omnes facile antecellit. Styrax recens ex oleo liliorum dilutus, non parum ad eiusmodi affectus ualet. sic etiam uinum dulce, quod minus siccat, sed abunde calefacit, partesque emollit. uerum hoc magis sapa. Clysterad Inflammationem Uteri, uesicae, rectique intestini, emolliens & modice refrigerans. Radicum althaeae unciae duae: maluae, uiolarum, florum cucurbitae, cucumeris, uel peponum singuli manipuli: lactucae, uel solani foliorum singulorum manipulus: prunorum, uel iuiubarum uiginti: seminis lini semuncia: florum uiolarum, chamaemeli, utriusque pugillus. Decoquantur in aqua: olei uiolacei trientem iuris decocti unciis octo diluito, atque in aluum iniicito. Mathetes, Quid aliud habes de clysteribus? Contraria actio eiusdem clysteris Clysteres nutritorii quibus utiles. Geron, Hoc, quod praeter omnium opinionem, & propemodum dictu incredibile est: uentri ex acrium humorum influxu citatiori quam par est, ordei excorticati decoctum cum oleo, pari utriusque mensura praesens adferre praesidium per inferiora iniectum: rursus astrictiori dolentique idem statim auxiliari: id quod in pluribus aegris saepe sumus experti. Sunt etiam clysteres qui nutrire possunt, pueris & imbecillis adeo utiles: ut cibum per os assumere nequeant: uerum exigua iuris quo illi constant portio esse debet: magna enim irritat aluum, non autem nutrit corpus. Mathetes, Quibus potissimum eiusmodi iniectio conuenit? Geron, Primum pueris &, debilitatis: item quibus uolumus inaedia periclitatis, uitam producere in dies aliquot. Aduertendum autem in assuetis prodesse: in aliis uero uires debilitare. In his uero conuenit ius carnium, uel cremor ordei cum zaccari momento, & uitello oui: interdum etiam uinum cum pauco iure, si febris adsit. Aegri de cubitus in exhibendo clysmo. Tepida omnia aluo infundenda sunt, cruribus quidem eleuatis, corpore autem toto multum prono, aut certe non adeo supino, ut rectum intestinum dorso adhaereat: horis minimum quatuor retineri debet. Quinetiam clysteris usus est in magna uomitione, qua aegri nihil in uentriculo retinere possunt, & ille inanis ex inferioribus trahit, quo nutriatur. nam intestina tenuia melius quam crassa concoquunt, & cremor cibi, qui chylus dicitur, ob uenarum meseraicarum copiam breuitatemque, ad iecur citius allicitur. Mathetes, Ex quibus nutritorii isti clysmi constant? Clysteres nutriterii ex quibus constent. Geron, Ex iuris pulli succullenti unciis tribus: oui luteo: uini albi, dulcis, non crassi, uncia: zaccari semuncia: inferioribus indantur. Aut in huius enematis uicem, si aluum prouocat, lac iniici potest cum pauco melle, uel zaccaro, ne coalescat. illa enim leui mutatione concoquuntur, & a meseraicis trahuntur, corpusque alunt: uel parari potest alius in hunc modum. Iuris decocti capi, uel pulli gallinacei, uel alterius carnis selibra, uel triens: zaccari rosacei drachma semissis: mixta aluo indantur. Uel ad idem, cremoris ordei selibra: uini albi optimi triens, uel tantundem. mixta simul iniiciantur. Obseruatio. Uinum augeri, uel imminui pro cremoris crassitie debet: qui ob lentorem alioqui iniici non potest. si adsit febris, augendus cremor, detrahendum uinum est. Hoc autem annotandum, clysteres iis infundi non debere, nisi excrementis alui deiectis, ut ipsi facilius retineantur, & corpus inde foueaturi sin autem aluus non sit libera, sollicitanda est glande subiecta, uel clystere euacuante. Nam illud quod nutrire debet, recrementis mistum corrumpitur, uel in extremis intenstinis retinetur. Si excrementa nulla adsint, maior copia iuris iniici debet, ut ad superiores partes etiam deferatur, & quandiu aegri possunt, retineant: sin autem ad excretionem urgeantur, portionem aliquam emittant: reliquam seruent, & superdormiant. recte exhibentur in his clysteres stomacho ieiuno, ut melius eos attrahat fruaturque. Mathetes, Qui clysteres lumbricos occidunt? Clysteres ad lion bricos. Geron, Qui ex lupinorum, aut absinthii Romani, aut seriphii, aut santonici, aut marrubii, aut persicarie, aut agrimonie, aut radicum gentianae, aut aristolochiae, aut seminis citri, portulacaecaulium, & florum centaurei minoris decocto parantur. In huius iure dilui possunt interdum lacrymae, aut succi, ut myrrha, aloe, succus absinthii, aliaque amara, ut fel porci, aut ouis, sale addito: quod eos expellat, uel mortuos exiccet. prohibeatque ne putrescant, & febrem excitent. nam putredo eorum febrem quotidianae similem parit. Obseruatio. Quod si lumbrici os uentriculi petant, aut per nares, aut per os reiiciantur, amara quaedam, uel acida, uel pinguia ante clysterem propinari debent: deinde ea quae aluum subducere possunt, ut lac cum zaccaro citra oleum, aut amarum aliquod medicamentum, si aegri febricitent, aluo inficietur: Clyster lumbricos deorsam ducens. sin autem febris urgeat, iusculum pulli, uel ordei cremor, cum melle, uel zaccaro. Librae uero iuris addatur triens, uel bes mellis, aut zaccari. nam lumbrici dulcia sequuntur, fugiuntque amara, pinguia & salsa. Mathetes, Clysteribus iam cognitis, glandium descriptiones & formulas persequere? De Glandibus. Geron, Glandes penicilla sunt, quae ano subiiciuntur: unde Graecis ὑπόθετα & βάλανοι: barbaris & officinis suppositoria dicuntur. Mathetes, Quis usus est glandium. Geron, Non solum cum uenter astrictus est, sed etiam cum sanguinem detrahere cogitamus, ne uenae putridam excrementorum colluuiem ab intestinis attrahant: id quod nostrates medici parum diligenter perpendunt. Deinde cum aegri clysterum iniectionem ob uirium imbecillitatem ferre nequeunt: nec non in febribus ualde ardentibus, cum materia ad caput facile rapitur: adhaec in frigidis, ac soporiferis capitis affectibus conueniunt: nonnunquam adhibentur, cum iniecti clysteres non satis tempestiue redduntur. nam pruritum in musculo astrictorio, quem anatomici σφιγ¬ κτηρα uocant, excitantes recrementorum expulsionem promouent. Glandium differentiae sccundum ipsorum effectus. Aliae glandes subduntur, ut materiam noxiam a superioribus reuellant, aliae, ut recrementa alui ducant: aliae, ut uermes necent: aliae, ut haemorrhoindas aperiant: aliae, ut ulcera recti intestini abstergant. Mathetes, Ex quibus potissimum glandes conficiuntur? Geron, Primum quidem ex melle cocto, aut cera, aut sapone, aut pice, aut radice betae, uel brassicae, tanquam fulcimentis: Glandium materia. deinde sale communi, uel fossitio, quod sal gemmae uulgares appellant: uel puluere euphorbii, cucurbitae syluestris, ueratri nigri, agarici, hierae picrae, absinthii, thymi, centaurei, & similium: uel succo cyclamini, uel scammonii: postremo butyro, oleo, pinguetudine, seu adipe suilla, quam lardum uocant, quibus illitae in aluum demittuntur. Mathetes, Quomodo parantur? Geron, Mel lento igne in exiguo cacabo ad spissitudinem usque incoquitur: Glandium conficiendarum ratio. mox in asserem coniectum quacunque figura uoles, efformare licet: ad mellis autem unciam pulueris medicamenti purgantis singulae drachmae semisses: scammonii, uel euphorbii scrupulus, aut grana aliquot alui promouendae gratia miscentur. At flatibus discutiendis semina cumini, anisi, foeniculi, carui, cucurbite syluestris adiiciuntur: doloribus sedandis, opium, crocum, castoreum: uermibus interimendis, succus absinthii, uel abrotani cum melle miscetur: haemorrhoidibus aperiundis succus cyclamini, fel tauri, & aliorum animalium. Glandes lenes ex quibus, & ad quos parentur. Mathetes, Multae ergo glandium differentiae existunt quae ad deiectionem faciunt? Geron, Tres potissimum habentur, nempe, lenes, mediocres, & acres. Ac prime quidem ex farina ordei, aut tritici, aut siliginis, ex aqua in massam reducta, & modico sale condita: aut ex sapone albo, aut ex pinguetudine suilla falsa, aut ex betae, uel brassicae, uel mercursalis caule, siue radicibus oleo intinctis, & modico sale respersis. Mathetes, Quibus conueniunt eiusmodi glandes? Geron, Delicatioribus, praesertim infantibus, pueris, & puerperis, tenerisque, & molli natura praeditis, qui secundam ac tertiam speciem superius comprehensam, ex melle cum sale, aut acribus medicamentis aliis admistis adeo grauiter ferunt, ut quasi in animi defectionem incidant. Mathetes, Quaenam mediocres sunt? Glandes mediocres. Geron, Quae ex melle solo, uel adiecto salis momento, uel puluere alomnes, uel hierae picrae simplicis, uel agarici, similiumque parantur. Mathetes, Quas acres uocas? Acres. Geron, Quae ex melle quidem etiam fiunt, sed ualidis medicamentis ad purgandum efficacibus additis. Mathetes, Uniuersisne glandibus eadem longitudo, crassitiesque conuenit? Glandes pro aetate hominum uariandae. Geron, Nequaquam: sed ex massa coacta iunioribus quantum minimi digiti, tum longitudinem, tum crassitiem expleat: etate mediocribus, annularis: prouectioribus, & adultis, indicis, aut medii figura debet componi. Itaque ex ordei, aut tritici, aut siliginis farina, cum aquae coctae semuncia, modicoque sale respersa glandem annularis digiti instar longam formabis: Glandium lenium formulae. uel ad caulem, aut radicem bete, seu mercurialis herbe, indicis, aut annularis, aut minimi digiti modo longam crassamque finges, oleoque intinctam, & sale aspersam inferius indes: uel ex saponis albi semuncia: aut si adultior est uncia, glandem indicis, aut digiti modo longam crassamque, aut tenuiorem facies: uel ex carne suilla pingui, salsa, & concisa ( lardum uulgo appellant ) glandem minimi digiti instar longam parabis, & subter aluum adhibebis: Glandium medocrium forma. uel ex mellis probe cocti semuncia, aut uncia, si prouectior aetate desideret, glandem conficies, indicis digiti instar longam crassamque. Mathetes, Quid si tam leni auxilio recrementa moueri non posse coniicias? Geron, Glandem mediocrem ex melse exacues, salis communis, aut fossitii drachma semisse: aut pulueris hierae picre simplicis, aut agarici, aut aloes scrupulo addito. Mathetes, Quae sunt glandes acres? Glandium acrium formulae. Geron, Mellis ad spissitudinem cocti semuncia: ueratri, scammonii, salis, singulorum in puluerem redactorum scrupulus: uel mellis concreti uncia: cucurbitae syluestris, aut succi cyclamini, aut scammonii, aut grani cnidii, grana quinque, in glandem indicis instar longam digesta, oleoque seu butyro inuncta: nonnunquam scrupulus integer, uel etiam drachma semissis, ualentium istorum medicamentorum adiicitur. Glandes ad flatus. Ubi magna opus est attractione, reuulsioneque, mellis percocti ad spissitudinem semuncia: seminum rutae, anisi, cumini, cucucutbitae syluestris, salis fossitii singulorum in pollinem probe redactorum obulus, hoc est, scrupulus dimidius: ita glans medii aut indicis instar magna butyro recenti illita in aluum datur. Obseruatio. Glaudes. Fiunt interdum glandes nuclei pinei instar, aut paulo maiores, ut apud Alexandrum Trallianum doloribus sedandis, ex myrrhae, thuris, opii, croci singulorum aequali pondere. Interdum globulorum modo, seu orbiculorum pollicarium crassitie, ex eadem fere materia parantur, magno cum fructu. Mathetes, Quid faciunt globuli? Globuli. Geron, Hi praestant glandibus oblongis: Globuli uice glandium. quod rotundum ani musculum minus lacessant, irritent, & rodant: eoque minus sint dolorifici, ut qui non diu ei adhaerescant, sed penitus delabantur digito indice impulsi. Fiunt autem in hunc modum ad excrementa educenda. Globulus Excrementa Educens. Mellis concreti, aut masse ex farina tritici, siue ordei, ex aqua coactae scrupuli duo: salis conimunis, aut fossitii scrupulus unus: redigantur in globulum crassitiei digitalis, aut pollicaris: qui ad solem, aut fornacem siccetur: ita diu etiam per menses aliquot asseruari potest. Ubi usus necessitas adfuerit, oleo, uel butyro intinges, ac in aluum sic penitissime demittes. Nunquam frustari successu utentes solent: eoque proficiscentes peregre, qui saepe in alui astrictionem incidunt, huiusmodi globulos, meo consilio circumferunt. Globulus Flatus Discutiens. Mellis ad spissitudinem cocti, aut masse ordeaceae unciam: seminum rutae, cymini, foeniculi, fingulorum in puluerem redactorum drachmam semissem: salis communis sesquidrachmam, uel colocynthidos, & salis fossitii, singulorum drachmam semissem in globulos pollicares redigito, & butyro illitos recenti, inferioribus penitissime indito. His accedunt qui in Galliis noduli appellantur, fabe figuram referentes, glandibus & globulis facultate pares. Nodult Forma. Uitellus oui, salis communis scrupulus: Nodulus ad excrementa alui. linquatur, ut extrahi possit. Mathetes, Taliane auxilia omnibus tuto adhiberi possunt? probe permiscentur, linteoloque excepta, ligentur filo, cuius appendix aliqua repericulosae. Geron, Cauendum est diligenter ne illis glandes, globulos, nodulosque subiiciamus, qui ani affectibus laborant, sanguinis ex uenis in illo extantibus profluuio, quod ἀιμοῤῥδις Graecis dicitur, aut fissuris, quae illis [ Grῥαγαδία uocantur, aut tuberculis dolorificis. Quare medicus hoc semper requiret, aluum glande soluturus, num aeger eam partem sanam habeat, an uitio aliquo affectam: item an alias glandium usum tollerare potuerit. Mathetes, Quaenam alia, si glandium, aut globulorum, nodulorumque duritiem ferre nequeant, aegris adhibenda censes? Tomenta. Geron, Tomenta, seu floccos, Mathetes, Eorum formulam mihi praescribe. Tomenti Forma. Geron, Puluerem hierae picrae simplicis, uel salis communis cum melle subacti, tomento uel flocco excipito, aluoque indito. Interdum licet uuam passam acinis exemptis, aut ficum pinguissimam, inuersamque, & in penicilli longiusculi formam redactam, momentoque salis respersam, aut sine sale, grauidis & puerperis, sicut etiam ex sapone & larido, ut uocant, sine prioribus subiici possunt. Aetius ex mercurialis uiridis herbe foliis, tritis redactisque in collyrium, optimam glandem fieri commemorat. Infantibus quoque grumum salis, uel cepam, uel capitatum prescribit. Mathetes, Nonne etiam utero interdum remedia immittuntur. Uuluae Iniectio. Geron, Ut per aluum liquida & solida iniiciuntur, ita uuluae quoque alia infunduntur, alia inferuntur: Uteri iniectiones Pessi ad quae uitia conueniant. ac instrumenta per quae hec administrantur graecis μητρεγχύτης & πέσσος appellantur: nobis uterina fistula, & pessarium. Mathetes, Quem in usum? Geron, Ad menses uel mouendos, uel sistendos: ad flatus discutiendos: ad dolorem sedandum: ad excrementa pituitosa, uel serosa purganda: ad uteri hydropem, ad ulcera, ad tenuis sanguinis fluorem, ad alium quemuis humorem expurgandum: ad uteri duritiem. Meusium ducendorum remedia. Mathetes, Quibus auxiliis menses ducuntur? Geron, Ruta, polio, roremarino, hyperico, serpillo, seseli, chamaedry, calamintha, dauco, rusco, sabina, asphodelo, abrotano, eryngio, samsucho, faeniculo, smyrnio, ualeriana, thymo, radice rubiae satiuae, marrubio. In summa ex omnibus quae abstergunt & aperiunt, cuiusmodi sunt amara, acria nitrosa, non astringentia: nec non ex gummis, styrace, sagapeno, aliisque apud Galenum comprehensis. Decocti autem herbarum unciae sex, aut octo sumentur: pulueris, uel electarii purgantis, si morbus exigat, semuncia. Mathetes, Proferas exemplum uterini clysteris. Clyster Uterinus Menses Educens. Geron, Rorismarini, thymi, ualerianae, sabinae, singuli manipuli: samsuchi, smyrnii, foeniculi, singulorum manipulus dimidius. Ex iuris colati unciis sex, duas styracis drachmas, catholici semunciam diluito: sub somnum infunditos. Uel si magis placet, radicum aperiuntium, rubiae maioris singulae unciae: radicis eryngii, cyclamini, utriusque unciae duae: parthenii, sabinae, mercurialis, singulorum manipulus dimidius: spice utriusque, asari, singulorum uncia: seminis melanthii drachmae tres. Decoquantur in aqua & uino albo, uel ex uino & oleo: indantur uuluae. Obseruatio. Ex succis herbarum, uel radicum recte extractis huiusmodi iniectiones fieri possunt. Iniectiones uteri ex succis. Sin autem excrementa uuluae simul abstergere uoles, decoctioni herbarum, ac radicum, lupini, & cortices fabarum fasciculi instar commode adiiciuntur. Mathetes, Ex quibus componitur is, qui menses sistit? Menses quae sistant. Geron, Alterco, fragaria bursa pastoris, cumino, cornu ceruino, lysimachia, myrto, nymphaea, luteis ouorum, glandium corticibus, balaustiis, uuis passis cum acinis, thure, semine paeoniae, mastiche, absinthio, ut Clyster Uterinus Ad Menses supprimendos. Absinthii, fragariae, bursae pastoris, singulorum manipulus: balaustiorum, corticum glandium utriusque manipulus dimidius: decoquantur in aqua ad uncias quatuor. Iuri addantur pulueris mastichae, thuris, myrtorum, singulorum drachmae duae: utero infundantur. Mathetes, Quae flatus uteri discutiunt? Geron, Origanum, petroselinum, nigella, samsuchus, cuminum, iuniperus, daucus, helenium, apium, anethum, anisum, spica nardi, acorum, nux muscata, cinamomum, smyrnium, & similia: atque hoc pacto componuntur. Alius Ad Flatus. Origani, iuniperi, smyrnii, singulorum manipulus: seminum anethi, anisi, cumini, singulorum drachmae duae: ameos, piperis singulae drachmae: decoquantur in aqua ad uncias sex. In iure colato diluatur hierae simplicis Galeni semuncia: olei rutacei uncia: locis mulicribus subiiciantur. Obseruatio. Uteri iniectio ad dolorem eius. Ad uteri dolorem ea, quae in doloribus intestinorum sine ulcere adhibentur, etiam competunt: nempe oleum amygdalarum amararum, cum lenire & aperire meatus, ac menses excitare conamur: at dulcium, uel liliorum, quando mitigare tantum uolumus. Sin autem excrementa pituitosa in utero haereant, abstergentium decoctio paranda est, qualis clysteribus eiusmodi conuenit, & aquae inter cutem, quae Graecis ἀσκίτης dicitur, praescribi solet, medicamentis quae soluunt uentrem in ea dilutis. uerum sine oleo & sale utero infundi debet, ne subito cogatur excernere: io sed eorum loco aqua, uinum, aut lixiuium e sarmentis, uel corticum fabarum cineribus, si aegra ualde sit humida. Sin humores se rosi & acres uterum infestent, enema ex ordei decocto, & zaccaro, uel melle rosaceo, sicut in torminibus intestinorum paretur Clysteruterinus Ad Sanguinis fluorem. Foliorum plantaginis, polygonii, agrimonii, scolopendrii quod ceterach officinae uocant, myrti, lentisci, uel colliculorum rubi singuli manipuli: decoquantur ex aqua ferrata, aut in qua plumbum feruens extinctum fuerit. In iure decocti diluito zaccari rubri, mellis rosacei, uel syrupi ex siccis rosis, singulorum uncias tres: olei modicum adiiciatur. Obseruatio. Interdum etiam succi, & aquae destillatitiae herbarum superiorum ex lactis sero, uel lacte, in quo chalybs candens restincta sit, utero iniici possunt. Iniectio uteri ex succis & aquis herbarum. Iniectio ad uteri hydropem. Si uterus hydrope laboret, infundas ei quae mucosos humores attrahunt, ut grana cnidii decem, cum oleo irino & modico melle. Uteri ulcera quibus curentur. Si ulcera affligant, & pus in naturalium sinum erumpat, citra magnum tamen dolorem, & fluxum sanguinis, rosarum, aut lentium decocto, aut ptisanae cremore, loci eluantur: sin autem inaequalia fuerint quae prodeunt, iidem ptisanae cremore, & melle rosaceo abstergantur. quod si difficulter repurgentur, iridis decoctum utero infundatur. Si ulcera fuerint ualde sordida, decocto lupinorum, fabarum, radicis cyclamini & aristolochiae, uel herbarum amararum, absinthii, marrubii, abrotani, artemisiae, uel etiam florum centaurei minoris, & rosarum siccarum eluentur. mel, uel unguentum Aegyptiacum, aut apostolicum, si magna adest putredo, ex iure illorum diluetur: Iniectio astringens & exiccans ulcus humidum Ad fistulas & callos uteri quae conferant. uel aliomodo radicis bistortae triens: corticis mali punici, balaustiorum myrtorum, singulorum uncia: foliorum equiseti, hypocysthidis, lentisci, singuli manipuli: acinorum uuae, seminis plantaginis utriusque semuncia: rosarum siccarum pugillus: omnia decoquuntur in aqua pluuiali ferro candenti extincta, in qua aluminis triens diluitur. Ius huius decocti locis muliebribus infundetur. primum ad abstergendum, deinde ad exiccandum. Interdum abstersione facta, myrrha, cortex thuris, radix panacis, uel iris, aut id genus alia siccantibus ad carnem generandam adduntur. Fistulis autem, & callo uteri tollendo lixiuia, in quibus radices acres ei accommodae coquuntur: uel medicamenta erodentia, quale est Aegyptiacum, aut ea quae ex aerugine fiunt, diluuntur. Uerum raro eiusmodi iniectiones fiunt, ob periculum, quod inde commitari solet. Quod si dolor quoque adsit, abstergentia leniter, & mitigantia ex eis mixta conueniunt, ut decoctum ordei excorticati, succus plantaginis, uel solani, uel oui albumen cum momento zaccari, aut syrupi ex rosis siccis: huc etiam facit oleum ex luteis ouorum, & alia quae ulceribus non sunt inimica, cotoneorum, myrtorum, hyperici, & similia. Ad tenuem sanguinis effluxum. Si tenuis sanguinis fluor urgeat, magis astringens esse debet, quod infundetur, ut succus plantaginis, polygonii, herbae quae uulgo bursa pastoris nominatur: nec non myrtorum, palmularum, lentium, pyri syluestris decoctum: aliaque id genus astringentia: deinde quae resiccant, & leniter abstergunt. Enena Uteri Ad Humorum fluorem. Ordei usti, amyli, thuris, singulorum uncia: Iniectio uteri ad humorum fluxum. aluminis scissi drachmae quatuor. Trita & increta lacte asinino diluantur, uteroque infundantur. Quod si uterus induratus fuerit siue ex scirrho, siue ex densitate, aut acrium medicamentorum usu, olea liliorum alborum, amygdalarum dulcium, & amararum, aliaque emollientia, & unguenta, susinum, narcissinum, irinum, glaucinum, amaricinum, metopium, & nardinum subiici debent. adhec radix iridis, narcissi, uel styrax, interdum bdellium adiicientur. Formula Cltsteris Ad Uteri duritiem. Radicis althaeae, liliorum alborum, singulorum triens: pulegii, uel origani, uel artemisiae, singulorum manipulus dimidius: seminis lini, fenugreci, utriusque uncia: florum chamaemeli, melilori, rosarum, singuli pugilli: decoquantur in iure intestinorum, uel in aqua, uino & oleo. His addi possunt adipis anserini, gallinacei, suilli recentis, uel omnis, uel singulorum instar uncie. uel loci muliebres lacte hubulo, aut cyprino oleo, cum adipe anserino eluantur. Obseruatio. Quod si uirgines uterum habeant induratum, non clysteres, sed insessus ex similibus herbis praescribentur, de quibus postea copiosius agemus. Mathetes, Quae solida parantur uteri praesidia? Pessi. Geron, Pessaria, quae Graeci etiam πέπους & πεσσάρια nuncupant: forma rotunda & longiora, crassiora autem quam glandes: nempe digitos octo, ut facilius in uteri os possunt inseri. mulieribus autem potissimum subiiciuntur. Mathetes, Quem usum pessaria habent? In pessis obsernanda. Geron, Maximum & uarium. non enim solum uuluae, sed etiam ano imponuntur, nempe ad inflammationes utriusque curandas: ad ulcera siccanda: praecipue uero ad menstrua euocanda sistendaque: item ad secundas educendas. Maxima autem cautio in hisce administrandis, sicut etiam in uteri clysteribus adhibenda est, ne totum corpus, praefertim cerebrum, neruosumque genus offendatur. Mathetes, Quibus pessi constant? Geron, Rebus molliusculis & teneris, cera, candela, uel melle cocto, tanquam basi, panno, & molli lana, uel linamento circundata. Medicamenta uero composita, uel etiam simplicia, quae morbo conueniunt, hisce rebus excipiuntur, condiunturque naturalibus, filo appenso, ut cum res postulat extrahantur. Hac autem ratione componentur, ut ad cerae, aut mellis cocti unciam unam, etiam medicamenti morbo accommodati altera misceatur. Mathetes, Qualia ulceribus siccandis, curandisque inflammationibus admouentur? Pessi, qui ulcera & infiammationes curent. Geron, Pompholyx, medulla ceruina terebinthina, crocus, adeps anserinus, lutea ouorum, plantaginis, & intybi succus, solani folia, papaueris capita, & opium. Composita uero diapompholygos, unguentum rosaceum, emplastrum diachylon. Mathetes, Exemplum pessarii ulcera siccans proferas. Pessus Ulcera Siccans. Geron, Pessarium paretur, quod unguento e pompholyge imbutum indatur aluo aut uulue: uel aliud unguento rosaceo imbutum, naturalibus, uel aluo subiiciatur: uel medullae ceruinae, adipis anserini, singulorum liquatorum semuncia: ouorum duorum coctorum lutea: terebinthinae drachma: croci scrupulus: subigantur, aluoque inserantur. At si maior inflammatio affligat, pessarium quod a succis graece διάχυλων dicitur, in duplici ua¬ se liquati, unguenti rosacei semuncia: Pessus ad inflammationem. succi plantaginis, & intybiutriusque drachmae duae naturalibus condantur: uel pessus ex capitum papaueris in passo decoctorum iure expresso, colatoque & momento ceruinae medullae, aut uitulinae, aut adipis anserini adiecto, imbuatur, indaturque naturalibus. Mathetes, Qualis pessus conuenit, ubi intensus calor magnum excitat dolorem? Pessus ad dolorem ex calido. Geron, Opii paululo miscetur, quod calorem nimium obtundit. uerum tunc pessus non longiore tempore, quam dimidiae horae spacio retineri debet, ne pars neruosa membranosaque a frigido noxam concipiat. Mathetes, Quae medicamenta menstruis educendis sunt idonea? Menstrua quae euocent. Geron, Calida, attrahentia, acria, expultricem facultatem irritantia: ut radix iridis, acori, hastulae regiae, cyperi, capparis, aristolochiae, rubiae tinctorum, cyclamini, bryoniae: folia abrotani, artemisiae, saluiae, absinthii, pulegii, calaminthae, mercurialis, hyssopi, marubii, sabinae, origani: fructus erui, baccarum lauri, pistaciorum: semina anisi, nigellae, urticae: flores stoechados: gummi myrrha, lacca, sagapeno, ammoniaco: ex purgantibus hiera picra Galeni, hiera diacolocynthidos, benedicta: ex antidotis Tryphera magna sine opio, & mandragora confecta: pastilli ex myrrha, ex medulla cucurbitae syluestris. Qui pessi ex his parantur, aliis aliquando crassiores esse debent, ut penem quasi repraesentent. medicamenta uero, quae cum illis adhibentur, panno serico tenui, & raro excipientur: idque duobus modis, nempe ut uel puluis simplicium, quae recensui, uel compsita succo aliquo excepta in glandis formam redigantur. Aluus autem, si supressa est, pridie clystere ducenda est: mox pessus huiusmodi naturalibus subiiciendus, Pessus Ad Menstrua Educenda. Castorei scrupulus: myrrhae drachma semissis: saluiae scrupuli duo: seminis nigellae Romanae, & uulgaris, singulorum libra Ex succo mercurialis, & pauca terebinthina, uel melle cocto formetur pessarium: aut puluis sacculo ex serico tenui, & raro cum modico gossypio, ad maioris digiti formam indatur, subiiciaturque locis naturalibus. uel hierae compositae uncia: cuphorbii, medullae cucurbitae utriusque scrupulus dimidius. Ex mixtis fingatur pessarium, ungaturque oleo nardino, uel simili odorato, uel ex succo herbarum. Odseruatio. Quae boni odoris sunt medicamenta, laxandis uenarum uteri spiraculis maxime conueniunt, eoque recte miscentur casia odorata, myrrha, crocus, maiorana, pulegium & similia. Oldorata utero conueniunt. Muscus, zibetum, singulariter uteri tumoribus & obstructioni conducunt, modica lana indita. Fiunt etiam eiusmodi pessi ex aliis medicamentis, nempe mercuriali, nepeta, uel artemisia, uel abrotano. hae teruntur, excipiunturque pano serico ad pessarium. Non praetereundum hic est, pessos recte fieri etiam ex puluere benedictae: eo quod plaeraque attrahentia, aperiuntia, & acria medicamenta recipiat, menstruis ducendis idonea. Per haec enim sanguis; cum in locos muliebres non fluit, attrahitur, & cum ad pulmones, cerebrum, aut mammas se confert, reuellitur. Eisdem etiam utimur, cum pituitosa recrementa ex utero purgare uolumus: sic tamen ut agaricum, & alia pituitae ducendae efficacia addamus: sin autem biliosa redundent, ea quae similes humores educunt. Pessus Ad Pituitam Educendam. Pulueris benedictae drachmae tres: agarici in pastillos redacti, non autem in tenuissimas partes, sed crassiores detriti drachmae duae: sic pessus fiet efficacior. Ad menstrua sistenda pessarium ex iis parari debet, quae astringunt atque consolidant, in hunc fere qui sequitur modum. Pessus Ad Menstrua Sistenda Sanguinis draconis drachma: boli armeni drachmae duae: stercoris porcini uncia: cum succo plantaginis, uel bursae pastoris fiat pessarium. idem quoque ulceratae uuluae utile est cerusa, uel pompholyge adiecta, stercore autem sublato. Atque haec de remediis quae aluo, & naturalibus mulierum subiiciuntur, medicinae faciundae studioso satis esse uidentur: nunc ea, quae per os assumuntur, eodem modo aggrediar. De Medicamentis Quae Peros Sumuntur. Horum alia liquida sunt, quae potui dari: alia solida, quae deuorari: alia media quae ingeri, seu aliter assumi possunt. Porro sunt illa uarii generis. Liquida sane partim er plantis, earumque radicibus, lignis, fructibus, seminibus, & floribus ex humore aliquo decoctis fiunt: partim ex succis parantur. atque haec in officinis graeco uocabulo, ἀππξήματα dicuntur: Apozemata. Serapia. cum autem zaccarum his inferuescentibus admiscetur, Mauritanis serapia, & zulapia uocantur. Zulapia. Diluta. Horum numero ascribuntur etiam diluta, quae Graeci ἀποβρέγματα, uulgo infusiones, uel infusa nominant: in quibus medicamenta quaedam simplicia solidaque in aliquo humore per noctem macerantur: Potiones. hae duae species etiam potiones uocari possunt. Mathetes, Quae solidorum medicamentorum differentiae existunt? Solidorum medicamentorum dif ferentiae. Geron, Aut simplicia quodammodo sunt, aut arte parata: Electaria. idque etiam diuersis modis: Quaedam enim ueluti placentulae finguntur, quae uulgo electaria solida, uel tabellas, & barbari lozengas appellant: Pastilli. quaedam pastilli dicuntur, Graecis τροχίσκοι, quod rotularum formam imitentur: uulgares hodie etiam graeco uocabulo, sed corrupto utuntur, trociscos nominantes: Puluis. nonnulla pulueris nomen apud nos obtinent, quae Graecis τρίμματα, inde quod terantur, & ξῆρια, quasi arida, seu pulueres dici solent: Pilulae. nonnulla in orbiculos rediguntur, unde nobis pilulae, Graecis a deuorando καταπότια, sicut etiam medicinam factitantibus catapotia, uel quod in grana cogantur, quae ciceris magnitudinem impleant, Graeci κόκκους & κόκκια appellant, unde uulgo pilulae cochiae nomen acceperunt: Media. nonnulla neque liquida plane, neque solida existunt, sed inter haec media, ut quae uel melle, uel zaccaro condiuntur, qualia sunt antidota, electaria liquida, quae uulgo opiatae uocantur, boli, item conseruae, condita, confectiones, rob, in officinis nota. Eclegma. Sunt etiam quae delingi possunt, unde nobis linctus, Graecis ἐκλῆγκατα, Mauritanis, & officinis lo hoc dicuntur. Linctus. Lohoc. Enhina. Eisdem mediis annume rari possunt, quae naribus infundi, aut inseri solent, unde Graecis ἔῤῥινα, uulgo nasalia uocantur. item quae manduntur, aut in ore continentur, pituitae ciendae gratia, eoque Graecis ἀποφλεγματίσμοι dicuntur, uulgo masticatoria. Abophlegmatismi. Adhaec quae gargarizantur, Graecis γαργαρίσματα appellantur. Gargarismata. atque haec suum quaeque usum priuatim praestant. Alia enim humoribus ad qualitatem primam immutandis: alia acribus contemperandis: alia crassis extenuandis: alia glutinandis, incidendis & detergendis, concoquendisque: alia expurgandis: alia membris corroborandis inseruiunt. Primum igitur decocta, seu apozemata: deinde serapia & zulapia, aliaque potionum genera explicare incipiam: postea reliquas formulas tractabo. Decocta Decocta ex quibus parentur. Apozemata, igitur, seu decocta ex herbis, seminibus, fructibus, & aliis quibusdam parantur. Mathetes, Quot, & qualia in medicorum usu habentur? Geron, Duo potissimum communia: unum a tribus floribus, qui cordi conueniunt, officinis cordiale: alterum, quod pectoris uitiis auxiliatur, barbaris pectorale Uocatur. utrunque uero colatura officinis dicitur, quod colotraii ci soleat. Mathetes, Quibus decoctum cordi peculiare constat. Geron, Prunis Damascenis sex: Decoctum cordiale Decoctum pecto. palmularum Indicarum, uuarum passarum, singulorum semuncia: glycyrrhizae purae sesquidrachma: trium florum cordi pecularium, ordei, singulis pugillis: seminum quatuor communium frigidorum singulorum drachma semisse: aqua fontana, quantum alia medicamenta tres digitos superare possit: in qua reliqua omnia coquuntur ad tertias: deinde ex iure colato datur triens, aut quincunx. Si saepius exhiberi debet, maior tum aquae, tum medicamentorum modus adhibeatur. Mathetes, In quem potissimum usum? Geron, Ad omnes calidos affectus. Mathetes, Quaenam alterum decoctum pectori idoneum recipit? Geron, Hyssopi, adianti, uulgo capillorum ueneris, utriusque manipulum semissem: rale. ficus, palmulas, zizipha, myxaria, singulorum quatuor: uuarum passarum, ordei, glycyrrhizae, anisi singulas drachmas: decoquantur in aque mensura quanta conuenit, ad tertias. Mathetes, Ad quid conducit? Geron, Quincunx una uice datur ad pectoris uitia, ut tussim, raucedinemque, donec totum absumatur. In utroque decocto medicamenta quaeuis purgatoria, uel macerari, uel dilui possunt, ut tandem in potionibus latius audies. Caeterum parantur etiam alia decocta pro morborum natura, ut ex iis, quae subiiciuntur cognosces, & propria dici possunt, sicut superiora duo, omnibus communia. Decoctum Ex Adianto, Biliosis & acribus humoribus proprium. Adianti albi, fumariae, lupi salictarii, singulorum manipulus: Ad bilem. uiolarum siccarum pugillus: pruna uiginti: zizipha decem: in aqua fontana quanta sufficit, ad tertias usque coquuntur: unaque uice unciae quinque exhibentur: uel adianti manipulus dimidius: seminis anisi, foeniculi, singulorum semuncia: cinamomi, mastiches singulae drachmae: coquantur ut superius. hoc etiam uiscera corroborat Decoctum Ex Thymo Ad Pituitam Thymi, cassutae, hyssopi, singulorum semuncia: Decoctum ad pituitam. radicum apii, foeniculi, singulorum drachmae sex: seminis anisi, dauci, singulae drahmae: uuarum passarum acinis exemptis unciae duae: glycyrrhizae drachmae duae: in aqua ad dimidias coquantur. In iure decocti, zinziberis minutim incisi drachma semissis maceretur: mane unciae quinque singulis uicibus exhibeantur. Decoctum Ex Succo Fumariae ad atrum humorem. Succi fumariae uncie tres: buglossi, lupi salictarii, intybi, cichorii, singulorum unciae duae: uuarum passarum acinis expurgatarum contusarumque uncia: glycyrrhizae drachmae duae: coquantur ad tertias colenturque. Iuris unciae duae cum recens est, aut quatuor, cum uetustior, propinantur. Obseruatio. Ubi iam bilem decoctis hisce aliquo modo compescueris, pituitam, & atrum humorem extenuaris, meatus uiscerum aperueris: putres, uitiosasque materias purgantibus medicamentis educes. Quod si naturam cito iuuare cupias: decoctis aluum emollientibus, leniterque ducentibus utendum erit: modo nulla febris aegrotantem urgeat. Decoctum Aluum Emolliens bilemque ducens Intybi, cichorii, eupatorii, quod uulgo agrimonia dicitur, singulorum manipulus dimidius: trium florum cordialium pugillus dimidius: thamarindorum pinguium uncia: prunorum damascenorum quinque: glycyrrhizae rasae sesquidrachma. decoquantur ut superius admonui, in aqua ad tertias. Decoctum Pituitam Educens. Foliorum hyssopi, thymi, utriusque pugillus dimidius: seminis cnici, hoc est cartami, drachmae sex: anisi, foeniculi singulorum sesquidrachma: radicum polypodii quercini semuncia: glycyrrhizae purgatae drachmae duae. decoquantur in aqua, ut iam saepius dictum est. Decoctum Ad Atrum Humorem. Buglossi, scolopendrii, singulorum manipulus dimidius: foliorum senae Alexandrinae uncia: florum uiolarum, thymi, epithymi, singulorum pugillus: seminis anisi, foeniculi, utriusque drachma semissis: zinziberis minutim incisi scrupulus cum dimidio: uuarum passarum semuncia: prunorum Damascenorum paria quinque: decoquantur in aqua ad tertias. Ex iure hoc sumantur uncie quatuor, uel succi fumarie, buglossi, utriusque unciae duae: intybi, cichorii, Iupi salictarii, singulorum quadrans: myrobalanorum luteorum, & Indorum singulae unciae: palmularum Indarum triens: omnia decoquantur, ut conuenit. Decoctum Ad Omnes Humores Accommodatum, multoque usu comprobatum. Cichorii, intybi, scolopendrii, siue ceterach uulgo, singulorum manipulus dimidius: uiolarum, buglossi, thymi, epithymi singuli pugilli: seminis cichorii, cnici, singulorum semuncia: anisi, foeniculi utriusque drachme tres: Decoctum admixtos humori Decoctum efficax ad renumie coris lienis & in testinorum humores superfluos. radicum polypodii sescuncia: uuarum passarum acinis exemptis tantundem: palmularum Indarum pinguium uncia: prunorum Damascenorum paria quatuor: palmulae due: decoquantur in duobus aquae sextariis ad didimidias. Ex huius iure unciae tres; uel quatuor exhibentur. Aliud Nostrum Minus Uentrem turbans affligensque. Adianti, polytrichi, scolopendrii, siue, ceterach, hyssopi singulorum manipulus dimidius: eupatorii Mesuae, radicum apii, petroselini, foeniculi, singulorum semuncia: tamaricis, glycyrrhizae singulae drachmae: polypodii quercini sescuncia: seminis anisi, foeniculi utriusque scrupuli duo: cnici medullae unciae duae: uuarum passarum purgatarum unciae tres: decoquantur in aqua, & in aceti, si uir assumet, in uini, si mulier, unciis quatuor. In iure colato macerentur per noctem agarici rotati sesquidrachma: rheubarbari drachma: foliorum senae purgatorum a stipitibus, & puluere sescuncia: zinziberis scrupulus. Mane rursus colantur sine expressione. Iuri addatur syrupi uiolacei solutorii, aut rosacei laxantis sescuncia. Iuris eiusdem triens potui datur, percolaturque aliquoties pro delicatis: percolato bis uel ter admiscetur aque cinamomi destillatitiae semuncia: prouectis quatuor unciae cum semuncia rosacei syrupi laxatorii: minoribus natu, & mulieribus tres unciae: imbecillis bes & semuncia uiolacei solutiui. Obseruatio. Huius generis decocta iis exhiberi debent, qui dulcia ferre nequeunt: Decocta quibus conueniant. qui uero amariusculis abhorrent, illis zaccari momentum adiicietur: adhaec dilutiora, & clara ex oui albumine effici possunt: postremo cinamomi, aut alterius odoramenti scrupulis duobus imbui, uentriculi corroborandi gratia: uerum tunc haec uulgo apozemata dicuntur. Apozemata Siue Serapia. Graeci nomen ἀπόφημα decoctis indiderunt: Apozemata quid & ex quibus. aqud quos illud nihil est aliud, quam humor, in quo herbae, fructus, semina, radices & similia, ex quibus ista parantur; inferbuerunt. Recentiores serapium artificiosum, siue syrupum magistralem appellant. In hoc autem differt ab utroque: a decocto quidem, quod zaccarum licet non copiosum recipiat, saporis commendandi gratia: Apozema qua¬ modo differat a decocto & syrupo. a syrupo autem communi, quod illud ex herbis recentibus aestate parari soleat: hic autem non solum tunc ex ipsis, sed etiam hyeme ex siccis fieri possit, plusculo zaccaro, uel melle indito, cum ad saporem conciliandum, tum bonitatem eius, adusus quotidianos per annum asseruandam. Syruporum differentiae. Mathetes, Quot ergo serapiorum sunt differentiae? Mathetes, Alia simplicia, alia composita: alia immurandis humoribus dicata sunt, quae Graecis ἀλλοιωτικὰ Uulgo alterantia uocantur: alia concoctoria: alia purgatoria, suis singula humoribus accommodata. Hinc nonnulla calefaciunt, refrigerant, humectant, exiccant: nonnulla humores concoquunt, & ad excretionem praeparant incidendo; extenuando, inspissando, aperiundo, obstruendo: nonnulla corroborant: aliqua uitiosos humores purgant: aliqua menstrua urinas, aquasque extrahunt: aliqua pituitam ex pectore, & pulmonibus educunt: haec uomitiones excitant: illa compescunt. Insuper sunt, quae medicinas ad membra affecta, ut pulmones, uentriculum, iecur, lienem, aliaque deferunt, quo spissa, & sicca auxilia peruenire nequeunt. Syrupi simplices qui & quomodo appellantur. Mathetes, Refer ergo quaenam simplicia uoces, & ex quibus constent composita. Geron, Partim ex singularium herbarum, aut fructuum succis: partim ex earum dilutis: partim ex decoctis fiunt. Hinc nomnia acceperunt, uel intybi, uel limonis, uel buglossi, uel rosarum, uel cotoneorum, uel mali punici, uel berberis, uel fumariae uel cucurbitae, uel acidulae. Huc etiam referri potest syrupus simplex acetatus, uulgo acetosus. Ex dilutis alius rosarum uiridium, alius siccarum, alius florum huglossi, alius uiolarum, alius refrigerans, alius solutorius appellatur. Ex decoctione herbarum simplicium, alius ex adianto seu capillo ueneris: alius ex floribus nymphaeae, officinis nenupharinus, & qui ex aliis confici possunt aliter inscribuntur. Syrupi qua ratiotione parentur. Mathetes, Quomodo hi parantur? Geron, Omnes herbae in optima aqua, nempe pluuia: si haec desit, fluuiali: huius inopia, fontana: uel si haec quoque desideretur puteali coqui dehent: ea mensura; quae periti medicamentarii iudicio satis esse uidetur. nam maceratio herbarum, longiorque decoctio, & amaror insignis, maiorem eius copiam postulant. Iuri decoctorum colato zaccarum plaerunque per se adiungitur, uel mel, uel sapa: Succi plus zaccari interdum aequale pondus recipiunt. interdum uinum, & acetum. Succi plus zaccari, aut certe aequalem ipsis modum exigunt: eo quod efficatiores sint decoctis, & facilius putrescant. Hinc serapium ex limonibus, succi quidem, quia acidus & efficatior est sesquilibra: zaccari autem libris tribus constat. At succi apii, & foeniculi aequale zaccari pondus ad serapium conficiendum postulant, praesertim si acetum addatur. Sic buglossi succi librae quatuor, eadem quoque zaccari mensura indigent. Succi cotoneorum & punicorum, ita parati cum zaccaro, saepissime uentriculi corroborandi, aperiundi, refrigerandique gratia adduntur. At dilutorum, seu macerationum rosarum, & uiolarum librae quinque, zaccari quatuor exigunt: Diluta quantum zaccari recipiant. florum autem nympheae dilutum, zaccari aequalem modum ad serapii formulam recipit. Mathetes, Quae herbae decoctae plus zaccari poscunt? Herbae amarae plus zaccari quam dulces in syrupis postulant. Geron, Amare: nam dulces & insipide, non admodum eo indigent, nisi diutius asseruari debeant. Mathetes, Quando; & ad quid serapia ex melle parata usui esse possunt? Geron, Hyeme potissimum, ad pituitam ex cerebro & pectore detergendam. Syrupi ex sapa. nam illud magis quam zaccarum incidit, calefacit, & excretiones mouet. Mathetes, Quae serapiorum specles ex sapa fiunt? Geron, Quae non nimis ex decoctione spissatae, aliis fere respondent: Linstus. quae autem spissitudinem ex illa consecutae sunt, linctus imitantur, pituitae detergende ex pectore, aut fluxioni eius sistendae consecratae: qualis Galeni compositio διακοδιών existit. minus enim sapa, quam mel defluxiones capitis mouet, minusque acris est. Mathetes, Cur zaccarum id generis serapiis non miscetur? Zaccarum cur non syrupis omnibus admisceatur. Geron. Quia tum aliis membris affectis, tum aliis humoribus conuenit: quemadmodum uinum in mulierum, acetum in uirorum morbis curandis aliquando exhibetur: ubi non uehemens dolor, aut acris nimium sensus intestinis adest. In his igitur simplicibus & aliis, de quibus postea audies plaerunque zaccarum, nunc mel, nunc sapa: interdum priora duo simul, interdum tria miscentur. ueteres praeter haec penidias etiam adiunxerunt. Mathetes, In quem ulum simplices isti syrupi exhibentur? Simplicium Syporum usus. Geron, Ad intemperies corrigendas: in febribus quidem ad calidam & siccam: in aliis autem morbis ad aliam: siue ex succis, siue ex dilutis, siue ex decoctis herbarum parentur tenuiores, qui etiam longi officinis uocantur: Syrupi longi. cum uero ad iustam spissitudinem cocti sunt, hi breues seplasiariis dicuntur, ut melius asseruari possint. in usu aqua fontana, aut stillatitia, sicut compositi dilui solent, ut postea disces. Syrupi breues. Ubi dilutiores, & minus coctifuerint, statim in praesenti morbo citra misturam aquae offeruntur: atque tunc eos recentiores medici zulapia appellant. Mathetes, Quot modis fiunt zulapia & in quem medicinae usum. Zulapia. Geron, Tribus potissimum: Zulapia quot modis fiant. primo cum succi herbarum, uel diluta, uel decocta cum modico zaccaro leuiter coquuntur, mox colo densiori traiiciuntur, subigunturque oui albore, ut dilutiora fiant: quemadmodum rosaceum, uiolaceumque, ex floribus nymphaeae, quod uulgo nenuphorinum uocant, & similia. Deinde syrupos tum simplices, tum compositos, de quibus postea agemus, duplo aquae fontanae, aut stillatitiae ad praepositum finem miscemus, & colo traiectos clariores efficimus, odoramentoque imbuimus. Ea uero seruatur ratio, ut cum uires corroborare uolumus, singulis ipsorum unciis aquarum duae misceantur, aut quadrans: cum autem immutare, & calorem restinguere, harum selibra ponatur, ut Zulapium Ad Uires Corroborandas. Zulapium corroboras. Syrupi rosacei, ex corticibus citri, ex buglosso, aquae buglossi, cyrlii, rosarum, singulorum triens: mixta redigantur in zulapium, quod colatum clarius fiat: & cinamomi drachmis duabus imbuatur. Zulapium Biliosum Humorem tenuem refrigerans. Zulapium refrigerans bilem. Scrapii rosacei, portulacae, oxalidis, id est acetosae singulorum unciae duae: aquae rosarum, plantaginis, cichorii, uel intybi, uel portulace, singulorum uncie duae: aque coctae, uel calybiate, seu ut uulgo dicunt, ustulate, hoc est, in qua calybs candens sit extincta, si alui profluuium adsit selibra. clarum fiat zulapium, & imbuatur santali rubri, uel lutei, uel utriusque scrupulo: aut si stomachi, uel cordis imbecillitatem sentimus, solo cinamomo. Obseruatio. In febribus non est utendum syrupis astringentibus. Quod si nullus alui fluor, sed febris infestet, tunc neque syrupis, neque aquis astringentibus, sed potius frigidis, astrictionis expertibus, ut ex intybo, uel ex portulaca, uel ex uiolis, uel ex nymphaea, uel ex adianto confectis utendum erit. Et si maiore adhuc restinctione opus fuerit, ut putredinis malitia arceatur, syrupi ex aceto inscripti acetati, frigidi propinari debent: qualis est ille acetosus uulgo dictus simplex, qui in utraque causa, tam calida, quam frigida exhibetur. Syrupi ad putredinem arcendam proprii qui. Idem praestant oxy zaccarum simplex, syrupus ex acido citri succo, uulgo ex acetositate citri, syrupus ex limonibus. At si uenter ex calidis humoribus in diarrhaeam inciderit, syrupi ex aceto, seu acetosi minime conueniunt: ut qui intestina rodant, & uellicent. Qui uero ex berberis, ex cotoneis, ex succo acidulae parantur, concedi possunt: quod mediocrem acorem repraesentent. Porro in biliosis febribus syrupus uiolarum praesertim solus dari non debet: ut qui ob dulcedinem facile inflammetur, uertaturque in bilem, & calorem augeat: cum eo autem, qui ex acido citri succo, uel ex limonibus, & similibus paratur, recte miscetur. Qui etiam ab adianto, seu capillis ueneris inscriptus est, eiusmodi febribus inutilis est: eo quod humores reddat tenues subtilesque: qui inspissari quodammodo postulant. Zulapium Ad Pituitosum Humorem praeparandum. Zulapium ad humorem pituitosum. Syrupi ex quinque radicibus, siue ex aceto, Bizantini, & ex hyssopo singulorum sescuncia: aquae thymi, asparagi, petroselini singulorum triens: mixta, clariora fiant, odoreque zinziberis, nucisque muscatae, utriusque scrupuli instar imbuantur. Zulapium Ad Atrum Humorem. Syrupi ex aceto simplicis, ex pomis dulcibus, ex scolopendrio, singulorum unciae duae: Zulapium ad atrum humorem. aquae fumariae, buglossi, Iupuli uniuscuiusque triens: mixta sordibusque expurgata odore cinamomi, & corticis citri imbuantur: tribus, aut quaternis uicibus potui porrigantur. Mathetes, Quis tertius zulapiorum modus? Geron, Quando aquae ipsi stillatitiae cum momento zaccari coquuntur, ut hoc, quod Alexandrinum uocatur, ad sitim sedandam in febri ardente, & hectica efficax. Zulapium Alexandrinum Ad Febres ardentes & hecticas. Aquae lactucae, cichorii, intybi, buglossi, singulorum quadrans: Zulapium Alezulapium Regium. zaccari libra: coquantur donec despumare desinant: clarumque fiat zulapium: postea santali lutei drachma imbuatur, & propinetur. Aliud Regium. Aquae rosaceae librae tres: zaccari librae duae: ouorum albuminibus perpurgentur, & ad zulapii formam coquantur. Huius unciis singulis miscetur aquae optimae fontanae triens: quae prius calefiet, deinde artificio refrigerabitur. Obseruatio. Biliosis omnibus febribus, & aestuantibus sapore gratissimus, sitim egregie sedat. Parisiis a Rege Galliae Francisco eius nominis primo, qui eo utebatur, regius appellatus est. Aliud Ex Aquis Multis ad sistendum sanguinem. Aquarum apii, poligonii, roiarum, bursae pastoris singularum quadrans, zaccari modicum. Zulapium ad sistendum sanguinem. Aliuo Ad Pectus. Aquae uiolarum, adianti, buglossi, singulorum unciae duae cum zaccaro coquantur. Zulapiui ad pectus. Obseruatio. Aquae destillatitiae decoctis, & syrupis ipsis multo sunt suauiores gustu, & gratiores aspectu: unde etiam aegros multo plusquam illa recreare solent, si commodis in uasis destillarint: deinde aliquid zaccari, & odoramenti recipiant. Haec autem aquis adduntur, quod plaerunque fumidum aliquid resipiant, & si mixtae aliis similibus seruentur, corrumpi soleant. Zaccarum enim lentore suo illas conseruat, & odoramentum uires stomachi corroborat. Caeterum zulapia ex aquis, & zacearo confecta idem efficiunt, quod superiora ex syrupis, aut succis, aut dilutis, aut etiam decoctionibus parata. Mathetes, Quanam ratione aque destillatitiae recte fiunt? Aquae Destillatitiae. Geron, Si herbae, & flores in uitreis uasis balneo impositis destillentur, proprios tum sapores, tum odores referant. Quae uero in aureis, argenteis, aereis, terreis, stanneis, plumbeis, aut aliis metallicis destillantur, non proprias plantarum ac florum qualitates, sed fumidas, uirosas, nidorasque, praesertim si uasa aerea, ferreaque sint, resipiunt: interdum etiam dulcedinem quandam ascititiam prae se ferunt, ubi uasa quidem fuerint plumbea, herbae autem calidae, & acres, ueluti absinthium, & abrotanum. Mathetes, Ob quid amara haec qualitas uertitur in dulcedinem? Amarae herbae cur in destillatione dulcescant. Geron, Quia plumbum ab eiusmodi herbarum uaporibus, terrena quadam essentia, in summa inficitur: quae statim in dulcissimam, ueluti cerusam conuertitur: amaror autem extimis partibus insitus, ignis potentia facile resoluitur. Quare ne uenenum pro auxilio & remedio exhibeas, diligenter obserues, neque aquas herbarum inmetallicis organis extractas, pro aliis propines. Nam ipsae non parum molestiae aegris afferunt, nauseam mouent, pectori, uentriculo, iocinori, & aliis uisceribus omnibus nocentes. Mathetes, Dic ergo quomodo in uitreis uasis elici debent. Geron, Herbae & flores, instrumento amplo & oblongo, quod chemici uesicam appellant, indentur: Quomodo aquae ex herbis eliciantur. sed ita ut non multo ultra mediam eius regionem pertingant: deinde illud tegumento, seu operculo simili, quod uulgo capitellum, chemistae alembicum uocant, probe clauditur: hoc autem canalem extuberantem, & prominulum iuxta marginem ipsius habet, quem communiter rostrum, aut uasum nuncupant: Destillationis modus. postremo totum uas uitreum herbis & floribus sic refertum, lebeti cuidam, aut alteri uasi grandiori aereo aqua repleto imponitur: huic ignis mediocris ex lignis nulla putredine uitiatis, antea fere perustis, aut carbonibus prius incensis, undiquaque subiicietur: cuius ui tandem uapor ex herbis inditis sursum attollitur. Hic autem cum superius penetrare nequeat, sed iam remotior ab igne capitelli frigore densatur, & in aquam concrescit: alueolo in marginem operculi insito exceptus destillat per canalem, cui uas in imo subiectum est, quod uulgo receptorium, uel matellam appellant. Omnia uero tum inferiora, tum superiora instrumenta coaptari, conglutinarique debent, ne uapor uspiam ex halet. Destillationis causae. Mathetes, Cur aquarum destillatio inuenta est? Geron, Primum quod herbae unde fiunt decocta, plaerunque non adsunt uirides: deinde quod nonnullae siccae etiam conseruari nequeant, neque succus earum ex tempore haberi possit. nam fumaria mense Aprili & Maio tantum colligitur. Tertio quod siccatae aliam prorsus qualitatem acquirant, quam prius habebant, cum humidae adhuc essent: id quod ex rosis manifesto deprehenditur, quae uirides aluum resoluunt: siccae astringunt. Quarto quod aque stillatitiae herbarum siccarum decoctis efficatiores existant. Recte igitur officinae aquas stillatitias reseruant, ut quocunque tempore iis opus sit, in promptu habeamus. Mathetes, Qui sunt syrupi compositi? Syrupi Compositi Geron, Qui ex uariis herbis, radicibus, seminibus, floribus, fructibus, & aliis medicamentis conficiuntur: hi autem non solum singulos humores, aut flatus inter se mixtos immutant calefaciendo, aut refrigerando, humectando, aut siccando: sed etiam extenuando, aut inspissando, incidendo, aut cogendo, aperiundo, aut obstruendo, soluendo, aut comprimendo pro ut linguli cum affecto membro conueniunt. Mathetes, Enumeres ergo materiam, unde syrupi tales pro singulorum humorum natura fieri solent? Syrupi artisiciosi ex quibus constent. Geron, Omne genus adianti, oxalis, scolopendrion, intybus, cichorium, hepatica, lactuca, beta, Iupulus, portulaca, lenticula aquatica, semperuiuum: flores rosarum, uiolarum, nymphaee semina quatuor frigida maiora, nec non lactucae, portulacae, intybi, atriplicis, asparagi, plantaginis: fructus, cotonea, pruna, myxaria, zizipha, quae graecis σερικα dicuntur, palmule Thebaicae: item qui berberis, & ribes in officinis dicuntur, uuae passae, ficus: cortices capparis, salicis, tamaricis: radices salicis, glycyrrhizae, cichorii, graminis, althaeae, buglossi, asparagi, rusci. Obseruatio. Cum autem non solum calor, sed etiam uiscerum obstructio urget, primum quidem uiolae conueniunt, intybus uterque portulacae semen, & consimilia refrigeratoria: deinde radices foeniculi, apii, anethi, eorumque semina: nec non anisum, & carum quae extenuant, infarctus extricant, & humores per urinam educunt. Si uero non insignis calor appareat, illa adhibeto, quae magis concoquunt, & infarctus reserant, ut semen petroselini, acorum, capparis radicem, trixaginem, centaureum, & similia. Quod si obstructio liberata sit, & calor tantum mediocris adhuc affligat, semen maluae, eupatorium, buglossum, buphthalmum, melilotum, chamaemelum, glycyrrhizam & id genus alia. Porro haec sequenti pondere & mensura, inter se misceri debent, ut alia in aliis serapiis, non modo ad bilem, sed etiam ad reliquos humores idoneis: herbe quidem plurimum fasciculis quatuor, qui manu compraehendi possunt: florum autem earum, totidem: fructuum paribus decem: seminum drachmis sex: radicum, corticum, lignorum singulorum sescuncia. In aqua tam copiosa, quae ipsa iniecta tres digitos superare queat, ad tertias aut dimidias coquentur. Iuris colati selibrae, zaccari tantundem, saporis commendandi gratia. odoramenta uero, ob naturae confirmationem adiicientur. Serapium Seu Apozema Biliosum habitum refrigerans humectansque Cyrsii, buglossi, intybi domestici latioribus foliis, lactucae, cichorii alterius agrestis, quod dens leonis dicitur, singuli manipuli: pruna Damascena, myxariam, singulor umparia quinque: quatuor seminum frigidorum maiorum, singulorum drachmae duae: anisi, trium florum cordi familiarium, singulorum pugillus: decoquantur in aqua ad tertias. In libra iuris colati zaccari quod satis est diluito, formatoque serapium: uel aliud in hunc modum. Intybi domestici, & latioribus foliis, cichorii, singuli manipuli: radicum glycyrrhizae purgatae, cichorii, intybi, singulorum sescuncia: uuarum passarum uncia: prunorum Damascenorum, myxariorum, singulorum paria decem: palmularum Indarum quae sordibus expurgatae sint, uncia: florum uiolarum, buglossi, cichorii, singulorum pugillus. Iuri colato zaccari libra addatur: purioris rosarum succi uncia: cinamomi drachma. fiat apozemat cuius triens singulis uicibus propinari debet. Ratio Compositionis. Cyrsium, buglossum, hieracium humectant, & refrigerant: cichoreum meatus aperit: anisum flatus discutit: uue passae uires confirmant: palmulae Indae, rosarumque succi bilem flauam moderate uacuant: zaccarum gratum saporem efficit, cinamomum odorem: radices glycyrrhizae, & cichorii detergunt. Aliud Ad Idem Efficax. Intybi recentis cum radice, seu ut uulgo dicunt, cum toto adianti, seu capilli ueneris, cichorii, portulacae, lactucae, semperuiui, intybi satiui, quod scariolam uocant, lenticule aquatice, singuli manipuli: seminum frigidorum maiorum, singulorum drachma: radicum cichorii, acidule, graminis effoliati, singulorum se muncia. Haec omnia simul decoquantur, ac herbarum, quas modo recensui, succi uncie tres, aut duae adiiciantur. In libra iuris colati, senas zaccari uncias diluito, additoque succi malorum punicorum sescunciam, uel aceti semunciam. Omni sordium spurcitia detersa, claram efficito potionem, eamque santali rubri, uel albis uel utriusque scrupulo imbuito. Hoc apozema refrigerat: meatus urinae, & uiscerum aperit: crassam bilem incidit, praeparatque Mathet. Quaenam pituitae extenuandae, incidendae, & meatus aperiundi, urinaeque ducendae materia idonea est? Quae pituitae sint accommoda Pituita crassa quomodo purganda. Geron, Smyrnium, origanum, hyssopum, menta, serpillum, eupatorium, saluia, chamaedrys, betonica, mentastrum, calamintha, nepeta, pulegium, satureia, polium, thymus, scolopendrium, constus, rubia tinctorum, pulicaria, apium, libysticum, marrubium, absinthium, abrotanum, hypericum, sambucus: radices ualerianae, liliorum, cyperi, peoniae, hastulae regiae, dauci, saxifragae, rubiae tinctorum, capparis, glycyrrhizae, eryngii, rusci, asparagi, faeniculi, apii, asari, polypodii, peucedani, meu, pyrethri: fructus, fici pingues, pistacea, erui, uuae passae, piper nigrum, carpesium, hoc est cubebae, bacce lauri, lupinus: semina anisi, urtice, capparis: flores stoechados, croci: cortices, cinamomum, xylobalsamum, & caetera. Obseruatio. Si stomachus, uenterque perfrixerint, praeter herbas, radices & fructus idoneos, benefaciunt semina foeniculi, anethi, cymini, seseleos, libystici, carui, & similia flatibus discutiendis accommoda: praesertim si uenter spiritu distenditur: adhaec piper, zinziber, agallochum, calamus odoratus, cinamomum, & reliqua odoramenta. atque ex his eiusmodi conficiuntur serapia. Serapium Pituitam Immutans. Radicum apii, foeniculi, anethi, trixaginis, aiugae, centaurei lingulae unciae: hyssopi manipulus unus: mentae sesquimanipulus: absinthii manipulus dimidius: seminis foeniculi, apii, anisi, singulorum drachmae duae: rolarum rubentium uncia: decoquantur in aqua ad tertias. Iuri colato addatur mellis sesquilibra, fiatque clarum apozema, quod cinamomi drachmis duabus imbuatur, deturque uniuersum quaternis uicibus. Usus serapii istius est, cum pituita ob erroneam uictus rationem, & frigidorum abusum, in corpore etiam non adeo frigido, & aetate adhuc uigente contracta fuerit. sumetur autem ante purgationem, mane hora ante cibum. Mathetes, Quae huius compositionis est ratio? Ratio Compositionis. Geron, Radices cum alios, tum uiscerum meatus obstructos recludunt: semina urinam ducunt: hyssopum crassos humores extenuat, uiscosos incidit, crudos concoquit: atque ita triplici modo, frigidis & humidis affectibus conuenit. hinc etiam non immerito pondus eius maius existit. menta cum calida sit, & sicca uentriculum confirmat, putredinem arcet, humores, extenuat: atque ideo pondere proxima est hyssopo: absinthium etiam aperit meatus: rosae autem uires stomachi corroborant: mel potius quam zaccarum admistum est, quod cum hoc calidius sit, quam illud, crassiorem humorem facilius extenuare, & infarctos transitus explicare potest. Sin autem corpus humidis omnino, & frigidis scateat humoribus: satius erit puluere diospolitico uti, qui frigidam habitudinem excalefacit, & humorem exiccat. Interdum mellis unciae decem, zaccari quatuor praescribi possunt: uel si febris adsit, aequalem utriusque mensuram, uel etiam solum zaccarum addere licebit. Aliud Ad Idem. Radicum apii, petroselini, foeniculi, uel si febris adsit grami nis, asparagi, singulae unciae: hyssopi, betonicae, uel marrubii, uel pulegii, uel calaminthae, singulorum manipulus: anisi drachmae tres: uuarum passarum purgatarum, ficuum, singulorum uiginti paria: florum rorismarini, stoechados, cyrsii, buglossi, singuli pu gilli: glycyrrhizae semuncia: decoquantur in aqua. Iniuris colati libra, mellis despumati & rosacei, quod satis est, uel mellis partes duas, saepe unam diluito. Obseruatio. Pituita siue in cerebro, siue in pectore, siue in uentriculo, siue alibi hereat detergenda est, incidendaque: nisi nimium sit tenuis. Que uero pectus obsidet, emollientia potius, quam incidentia desiderat: ideoque fructus augeri debent, palmularum purgatarum paribus sex additis: quatuor autem seminum maiorum frigidorum semuncia, quae medicamentum minus siccet: pituita uero ex ipsis humectata, facilius educetur. Recte talis syrupus, si pituita in pectore collecta est, iridis radice, ueluti odoramento imbuitur: sin uentriculum obsideat, cinamomo: si cerepro & neruis infixa est, zinzibere. Mathetes, Quae humorem mesancholicum concoquunt? Geron, Seriphium, abrotanum, absinthium, lupus salictarius, calamintha, origanum, adiantum omne, chamaepitys, acanthus: radices foeniculi, cyrsii, petroselini, graminis, asparagi, apii, tamaricis, tormentillae, buglossi, filicis, cichorii, althaeae, fumariae, stoechados, glycyrrhizae, capparis: semina citri, citreoli, anethi, cardui benedicti, haederae, cichorii utriusque foeniculi, dauci, ameos, anisi: flores meliloti, chamaemeli, uiolarum, rosarum, buglossi, buphthalmi, cichorii: fructus, caricae: denique omnia calida, aperiundi facultate praedita. Serapium Ad Atrum Humorem. immutandum. Foeniculi, buglossi, herbae & radicis, asparagi, graminis, singulorum semuncia: gallitrichi, fumariae, cichorii, adianti, singulorum paria decem: corticis capparis, tamaricis: seminum melonis, peponis ( qui citrullus uulgo dicitur ) singule drachme: anethi, cumini, utriusque drachme due: ordei pugilli duo: thymi, epithymi, singulorum sescuncia: decoquantur ad tertias: percolatis zaccari unciae tres: uel mellis unciae duae: & aceti unciae tres addantur. clarum fiat apozema, & duabus santali lutei ( quod citrinum dicitur ) drachmis imbuatur. Ex hoc quatuor unciarum instar exhiberi potest. atque ita quinque uicibus totum exhaurietur. Obseruatio. At si humor melancholicus ex adustione bilis factus fuerit, immutari detergique debet cyrsio, buglosso, intybo, adianto, & aliis quibusdam temperatis & discutientibus, siue decoctis, siue aquis destillatitiis serapio adhibitis. Serapium Ad Atrum Humorem immutandum. Intybi tum latioribus, tum angustioribus foliis domestici, buglossi, cyrsii, uiolarum, lactucae, portulacae singuli manipuli: uuarum passarum unciae duae: quatuor seminum frigidorum maiorum drachmae tres: florum cordi familiarium pugillus: uiolarum pugilli duo. in iure decocti colato zaccari quod satis est diluito, & redigito in serapium. Mathetes, Quibus serapiis omnes humores adusti concoqui debent? Serapium Humorem Melancholicum ex pituita adusta ortum concoquens. Geron, Radicum buglossi, cyrsii, glycyrrhizae purgatae singulis unciis: radicis graminis, asparagi recentis singularum unciis duabus: herbarum capillarium singulis manipulis: foliorum buglossi, cyrsii, uiolarum, singulorum manipulo: uuarum passarum acinis exemptis uncia: quatuor seminum frigidorum maiorum singulorum unciis duabus: florum chamaemeli, buglos si, uiolarum, cyrsii singulorum pugillis quinque. In libra decocti iuris colati diluito zaccari albi quod satis est: zinziberis autem drachmam semissem. id cinamomi scrupulo imbuatur, condiatur quem. Mathetes, Quibus humor melancholicus ex faece sanguinis orto praeparatur Humori Melancholico Qui Ex Faece sanguinis est, praeparando idonea. Geron, Humor iste praeparari debet calidis, humidis, lienem obstructum aperientibus, & crassitiem illius extenuantibus ac incidentibus, ut buglosso, cyrsio, uiolis, uuis passis, herbis capillaribus, radicibus aperiundi facultate praeditis, corticibus radicum capparis, floribus, foliis, & cortice tamaricis, sambuci, enulae campanae recentis, glycyrrhizae. Quod si humor melancholicus ex foece sanguinis ortus concoqui debeat, hoc serapium dato. Radicum buglossi, enulae campanae, glycyrrhizae purgatae singulas uncias: graminis, asparagi, & apii, singulas semuncias: uuarum passarum unciam: herbarum capillarium, uiolarum, melissae, cichorii singulos manipulos: calaminthae, chamaedryos, chamepytyos utriusque manipulos dimidios: quatuor seminum frigidorum maiorum singulas drachmas: seminis xyli quadrantem: apii, petroselini, singulorum drachmas duas: florum buglossi, cyrsii, rorismarini, uiolarum singulos pugillos. Decoquantur in aqua diligenter: radices macerentur inuino albo: in aquis autem, si scyrrhus in liene existit: si ille imminuendus est, radices in aceto rectius macerantur. In iuris colati libris duabus diluito zaccari quod satis est. Serapium condiatur cinamomi drachmis duabus. Caeterum quinque, aut sex diebus propinari debet. Obseruatio. Apozemata dilutiora: Artificiosa ista serapia, seu apozemata hactenus commemorata, ad humores incidendos, concoquendos, praeparandosque excretioni, recte per initia morborum exhibentur dilutiora, ut quae zaccari minus receperint, & lenius sint decocta, in praesentes usus magis, quam ad futuros accommoda. ideo etiam syrupi longi dicti Apozemata quomodo conseruari possint. nam estate potissimum cum herbae uirent, parari solent: minori autem mensura offeruntur, nempe trientis, aut quadrantis: quia alterius humoris adiecti mistura non indigent. At cum hyeme quoque non raro facultas illorum requiratur: inuenta ratio est, qua ipsi in aestate confecti, etiam pro hyeme, imo per torius anni curriculum conseruari possint: nempe si plus zaccari, uel mellis assumpserint, & ad iustam spissitudinem percoquantur: unde recentioribus syrupi perfecti dicuntur. Syrupi perfecti. Mathetes, Exempla obsecro proferas. Serapium Perfectum Ad Humorem biliosum praeparandum. Geron, Eupatorii, buglossi, buphthalmi, intybi utriusque, adianti, singuli manipuli: radicum cichorii, fumariae, apii, foeniculi, intybi satiui, glycyrrhizae, singule drachmae: trium florum cordi familiarium, seminis intybi, portulace, singulorum semuncia: uuarum passarum sescuncia: decoquantur in aqua fontana ad dimidias. Iuris colati librae, zaccari libras duas admisceto: rursus ad iustam spissitudinem incoquantur. Obseruatio. Utimur huiusmodi serapiis non per se, sed cum duplo quodam humore, aut aqua ordei simplicis, aut glycyrrhizae, aut alicuius ex herbis commemoratis destillatitia. Syruporum perfectorum usus. Ex hoc autem praesenti syrupo tria cochlearia, cum aqua glycyrrhizae, uel ptilanae, uel uuarum passarum plus duplo exhibere licet. Si maior adsit feruor, hoc quod sequitur dare conuenit. Seminis cucumeris, papaueris, lactucae, singulorum uncia: seminis portulacae, intybi, utriusque semuncia: radicum intybi erratici, & satiui, utrarumque drachmae sex: florum rosarum, uiolarum, nymphaeae, singulorum drachmae tres: pruna Damascena uiginti: zizipha, myxaria singula quadraginta: decoquantur, ut superius dictum est. Serapium Ad Pituitosos Humores. Syrupus ad pituitam. Hyssopi, origani, calaminthae, singulorum manipuli dimidium: seminis anisi, foeniculi: radicum petroselini purgatorum, singulorum drachmae tres: glycyrrhizae rasae drachmae duae: uuarum passarum purgatarum semuncia: trium florum cordi familiarium singuli pugilli: decoquantur in aquae sextario ad dimidias. luri colato addatur mellis rosacei expurgati, syrupibizantini, zaccari, singulorum triens: Mel pituitosis humoribus magis quam zaccarum conuenit. fiat serapium perfectum, imbuaturque cinamomi drachma, & ligni alomnes scrupulo. Mel ad pituitosos humores, & febres inde ortas magis conuenit, quam zaccarum, ut quod plus calefaciat, abstergat, meatusque aperiat. atque in his etiam medicamentis insigniter refrigerantibus abstinendum est. Serapium Ad Melancholicum humorem. Fumariae, buglossi, cyrsii, lupulorum, asplenii, adianti, singulorum manipulus dimidius: Serapium ad melancholicum humorem. radicum asparagi, apii, cucumeris, buglossi, capparis, glycyrrhizae, singulorum drachmae duae: florum buglossi, buphthalmi, uiolarum, epithymi, singulorum pugillus: seminis saeniculi, dauci, citri, citreoli, singulae drachme: decoquantur in aquae selibra ad dimidias. Iuris colati addatur mellis puri, & zaccari optimi, utriusque tantundem, fiatque scrapium perfectum, & clarum: quod deinde cinamomi drachma, & zinziberis scrupulo imbuatur. Uel succi lupulorum, fumarie, buglossi, cyrsii, pomorum dulcium orbiculatorum ( quae Galli capendata uocant: Germani in horum uicem sua erotbeeroettlingi usurpare possunt ) expurgatorum, singulorum drachmae quatuor. Puri autem redduntur, uel decoctione, & alboris oui subactione: uel spurcitiis eorum in fundum subsidentibus, decoctis ad tertias, zaccari optimi libram addito. Obseruatio. Ubi iam cognoueris, quae serapia, & quid primis, secundis tertiisque facultatibus agant, necesse erit diligenter inquirere, quid etiam quartis praestare queant. Serapia non solum primis, sed etiam secundis, tertiis & quartis facultatibus agunt. Nam si aegro, qui non modo refrigerari, sed etiam aluum comprimi desiderat, uiolaceum, potius quam cydonitem, aut myrteum exhibeas, non laeuiter illum offendes. Sic in febribus, ubi magna est uentris astrictio, si eos syrupos, qui refrigerando aluum supprimunt, non autem qui eam emolliunt soluuntque, porrigas, similiter peccabis. Syupi uarii quando recte miscentur. Qua de causa, ubi calidos, aut frigidos syrupos exhibere cogitas, tales eligito, qui cum membro affecto, uel ei, quod morbi materiam in se continet, respondeat: sin autem frigidi syrupi, ea que res postulat, praestare nequeant, non incommode alius quidam eiusdem propemodum efficaciae illi addetur: ut syrupo ex adianto, adhumorem ex pectore emolliendum commiscebitur is, qui ex glycyrrhiza constat: aut mellis exiguum, aut uuarum passarum, aut glycyrrhizae decoctum. Eodem modo ad bilem a iecore detrahendam, sic ut illud non debilitetur, syrupo ex intybo recte admisceturis, qui ex cichorio, & rheubarbaro compositus est. Mathetes, Referas ergo nunc, qui syrupi membris affectis, & humoribus simul in eis contentis auxilientur? Geron, Faciam: sed principalium tantum corporis partium peculiaria remedia, pro cuiusque humoris illas infestantis natura prosequar, a capite sumpto exordio. Mathetes, Quae ad sanguinem, aut biliosum humorem capitis conueniunt? Capiti sanguine & bile infestato quae conueniant. Geron, Radices buglossi, cichorii, folia lactucae, cucurbitae, uiolarum, myrti, portulacae: ligna & cortices salicis, santalorum: semina myrti, portulacae, cucurbitae: fructus berberis, ribes, myrta: flores utriusque nymphaeae, rosarum, uiolarum, & si que his sunt similia Serapium Biliosum Humorem in capite concoquens. Curcurbitae, lactucae, singuli manipuli: radicum cichorii, buglossi, singulorum unciae duae: corticis salicis semuncia: seminum myrti, curcurbitae, utriusque drachmae duae: florum rosarum, betonicae, uiolarum, singulorum pugillus. Omnia sicut ars exigit ad dimidias decoquantur: syrupi ex nymphaea & zaccari, singulorum selibra iuri colato adiiciantur. Hoc serapium clarum reddatur, & santali rubri luteique sesquidrachma imbuatur. quatuor ex eo unciae, singulis uicibus exhibeantur. Atque sic erit quasi apozema, seu artificiosum serapium: quod si perfectum efficere uoles, ut asseruari possit, addito zaccari libram, & ad spissitudinem incoquito, Mathetes, Quae materia ad frigidum, pituitosum, & melancholicum capitis humorem conuenit? Geron, Origanum, menta, pulicaria, uerbena, euphrasia, siler montanum polium montanum abrotanum, maiorana, utraque saluia, ruta, calamintha: Capitis pituitosi & melancho lici remedia. item saturcia, hyssopus, pulegium, melilotum, chamaemelum, lauri folia: radices acori ueri, paeoniae maris, chelidoniae, betonicae, faeniculi: semina sileris montani, apii, anisi, faeniculi, abrotani, amomi: flores utriusque stoechados, heliochrysi, meliloti, rorismarini, chelidonii: fructus, carpesium, uulgo cubebae, uuae passae, nux muscata: ex animalibus, muscus & ambarum. Serapium Ad Pituitamin Capite. Quinque radicum, & acori maceratorum in aceto, singulorum semuncia: betonicae, melissophylli, maioranae, singuli manipuli: saluiae, hyssopi, thymi singulorum manipulus dimidius: uuarum passarum acinis exemptis semuncia: seminis faeniculi, apii, anisi, singulorum drachmae duae & semissis: florum stoechados, rorismarini, heliochrysi, singulorum pugillus unus & dimidius: decoquantur in aqua ad tertias. Iuris colati librae adde mellis libram, fiatque mediocre serapium: quod clarius redditum imbuatur cinamomi drachmis duabus: nucis muscatae drachma. Praestat autem aquae cinamomi destillatitiae cochleare, uel guttas olei nucis muscatae, quam essentiam admiscere. Trientis mensura mane in aurora exhiberi debet, sex diebus insequentibus. Obseruatio. Quod si herbarum penuria est, serapium ex illis quae asseruari solent, in uicem illius porrigetur, ita ut aquae calefacientes addantur, ut hyssopi, aut betonicae, aut thymi, aut similium. Pneumonica quae pulmoni bile obsesto conueniunt. Mathetes, Quae pulmoni & pectori calidis humoribus obsessis conducunt? Geron, Radix ungulae caballinae, utriusque cichorii: folia peponis, cucurbitae, melonis, quinque capillarium herbarum, adianti, bechii: fructus, zizipha, mori, myxaria, amygdala dulcia, ordeum: semina quatuor frigida maiora & minora, papaueris, acidulae, psylii: flores nymphaeae, uiolarum: ex lignis santala: ex liquoribus, tragacanthum. Serapium Ad Bilem In Pulmone. Foliorum cucurbitae, melonis, bechii, singuli manipuli: radicum cichorii utriusque, glycyrrhizae, ungulae caballinae, singulorum semuncia: seminum quatuor frigidorum maiorum & minorum, singulorum drachma semissis: florum uiolarum, nymphaeae singuli pugilli: ziziphorum, myxariorum, singulorum paria decem: decoquantur in aqua ad dimidias: zaccari & syrupi ex capillis ueneris iuri colato addas selibram. serapium clarum santali lutei drachmis duabus imbuas. Mathetes, Quae frigidis pulmonum humoribus conferunt? Pulnonibus frigidis quae conferant. Geron, Hyssopum, polytrichum, satureia, pulegium, marrubium, melilotum, calamintha, crocus, origanum: radices eryngii, althaeae, maluae, uuae passae, glycyrrhizae, enulae, iridis, spicae nardi: fructus, uuae passae, amygdala dulcia, nuclei pinei, pistacea recentia, palmulae, squilla: cortices zinziberis, cinamomi: semina urticae, nasturtii, chamaemeli, & si quae sunt huiusmodi alia. Serapium Adpituitam In Pulmone concoquendam. Serapium ad pituitam pulmonis. Absinthii, marrubii, hyssopi, pulegii, singulorum manspulus dimidius: radicum eryngiorum, althee, enulae, iridis, singulorum semuncia: calami aromatici drachmas tres: baccarum iuniperi, lauri, singulorum uiginti: florum utriusque stoechados, utriusque pugilli duo: uuarum passarum uncia: decoquantur in aqua ad dimidias: zaccari & mellis, singulorum selibra iuri colato addatur: fiatque apozema clarum, quod zinziberis drachma imbuatur. Obseruatio. Pituitae crasse abstergendae, incidendae in thorace, decocta enule campane, ungulae caballine, radicis poeonie, glycyrrhizae, uuarum passarum, & ficuum conueniunt. Pituitam tenuenquae inspissent in pectore. At si tenuis pituita adhuc fluida inflammationem pariat: inspissantes, & leuiter detergentes syrupi ex usu sunt: presertim laterum, pulmonisque inflammationibus, & in eum defluxionibus. Sin autem pituita iam defluxerit, & ex pectore sit educenda, extenuantibus serapiis, que superius retuli humida addantur: que ariditatem illorum contemperant, ne pituita exiccetur, maneatque in pulmonibus indurata. Sunt autem frigida uiolarum, quatuor seminum frigidorum maiorum, seminis gossipii, malue, & uuarum passarum, ziziphorum ordei cortice exuti, myxariorum, seminis papaueris, glycyrrhize cum sapa uel melle decocta, que detergunt & inspissant. Serapium Ad Tussim, Et Pectoris angustiam excellens. Adianti, hyssopi, utriusque semuncia: radicis faeniculi, apii totidem: glycyrrhize purgatae drachme sex, uel octo: seminis foe, niculi, anisi, cotoneorum, singulorum drachme due cum semisse: ac seminis malue, melonis, peponis, singulorum drachma una & semis: lupinorum tantundem: zizipha, myxaria singula uiginti: uuarum passarum acinis exemptis uncia: ficuum pinguium semuncia: tragacanthi drachma: in aqua horis uiginti quatuor macerentur: Calidis cordis & uentriculi humoribus quae idonea. mane ad dimidias usque coquantur. Iuris colati sextario zaccari librae duae adiiciantur, fiatque serapium perfectum. Mathetes, Quae calidis cordis & uentriculi oris humoribus conducunt? Geron, Lactuca, uiolae, nymphaea, oxalis: radices utriusque cichorii, oxalidis: ligna santalorum: fructus myrobalanorum bellericorum, mala cotonea, pruna acida: semina oxalidis: flores rosarum, & nymphaeae. atque haec cardiaca, siue cordi familiaria. Serapium Ad Calidos Cordis humores. Oxalidis, uiolarum, singulorum manipulus: Ad calidos cordis humores. radicum cichorii, oxalidis, utriusque semuncia: myrobalanorum bellericorum, prunorum acidorum, singulorum paria decem: seminis oxalidis, intybi singulorum drachmae duae: florum cyrsii, rosarum, uiolarum singulorum pugillus: decoquanrur in aqua ad tertias. In iuris colati libra, zaccari uncias decem diluito, ac serapium clarius factum santali lutei drachmis duabus, corticum citri drachma diluatur. Ad frigidos cordis humores. Mathetes, Quae ad frigidos cordis humores ualent? Geron, Buglossum, polium, rosmarinus, menta, melissophyllum, crocus, hypericum, sisymbrium, betonica, calamintha: radices, ualerianae, enulae campanae, doronici: fructus, nux mulcata, amomum, cardamomum, cubebae, caruophylla: cortices cinamomi, citri: ligna, alomes, calami aromatici: semina origani, calaminthae, pulegii, ocymi, cardamomi: flores cyrsii, buglossi. Mathetes, Qualc serapium ex his fieri potest? Serapium Ad Frigidos Humores. Mentae, melissophylli, buglossi, singuli manipuli: radicum enulae campanae, cyperi singulorum semuncia: seminum origani, calaminthae, utriusque drachmae duae: florum cyrsii, buglossi, singulorum pugilli duo: decoquantur in aquae mensura conueniente ad tertias. Iuris colati librae addatur zaccari tantundem, fiatque serapium: ac cinamomi drachmis duabus, zinziberis drachma imbuatur. Mathetes, Quae peculiariter calidos stomachi, & uentris affectus sanant? Ad calides uentris affectus quae possint. Geron, Lactuca, portulaca, plantago, intybus uterque: summitares uitis, uinacea: radices cichorii utriusque: fructus, pira, limones, cucurbitae, citra, berberis, malum punicum, & caeteri fructus austeri: semina cucurbitae, melonis, cucumeris, citri, intybi satiui, quae scariola dicitur: flores uiolarum, rosarumque. Serapium Ad Intemperiem Calidam & biliosos humores. Intybi satiui utriusque, lactucae, singuli manipuli: radicum cichorii utriusque, plantaginis, singulae unciae: seminum quatuor frigidorum maiorum, intybi, seriolae, quae uulgo scariola dicitur, singulorum drachmae duae: florum uiolarum pugillus: succi limonis, citri, berberis, singulae sescunciae: decoquantur in aqua ad tertias. Iuri colato zaccari libra addatur, clarumque fiat serapium, & santali lutei sesquidrachma imbuatur. Adhibeantur uncie quatuor: sin autem magis incoquere uelis, plus zaccari addas. atque io tunc ex eo uncias duas, cum aquae eupatorii, qod agrimonium dicitur, & intybi singulorum totidem dabis. Obseruatio. Cauendum autem ne huiusmodi uentriculi affectibus alia quam modice refrigerantia, astringentiaque exhibeantur. Mathetes, Quae frigidis affectibus? Uentriculus ualde frigida non tolerat. Geron, Saluia, nepeta, absinthium, maiorana, daucus, marrubium album, siler montanum hyssopus, stoechas utraque, thymus, careon: radices galangae, zinziberis: lignum alomens: cortex cinamomi, citri, casiae: fructus amomum, cardamomum, nux muscata, caryophyllum, piper omne: flores macis: semina cumini, anisi. Serapium Ad Frigidos Uentriculi humores. Hyssopi, thymi, maioranae, absinthii, singulorum manipulus dimidius: radicum intybi, cichorii, utriusque uncia: seminis anisi, foeniculi, singulae drachme: decoquantur in aqua cum uini unciis tribus ad tertias. In iuris colati dodrante, zaccari rorismarini selibram diluito: cinamomi, macis, singulorum sesquidrachma: corticum citri scrupulo: zinziberis sesquiscrupulo imbuito. Obseruatio. Uentriculo humoribus frigidis obsesso, uel citra illos imbecilli, congruent calida & leuiter astringentia: Tentriculo quae apta. uel quae modice refrigerant, astringuntque: praesertim ubi iecur calidum fuerit. In praeparanda autem & educenda materia conueniunt illa, quae minus astringunt, quam absinthium, quod Galenus in ea non exhibendum esse censet. Mathetes, Que calido iecoris uitio prosunt? Geron, Hepatica, hieracium, plantago, portulaca, fragaria, asparagus: precipue uero ex herbis amaris, que leuiter abstergunt quales sunt omnes intybi species, chondrylla, & sonchus: nec non quae mediocriter aperiunt, sic ut etiam eis addantur, quae magis astringunt, ut adiantum: quod cum aqua intybi refrigerat, & leuiter obstructiones aperit: cum cassutae decocto calfacit, & corroborat. Radices intybi, asparagi, rusci: ligna santalorum: fructus uuae immaturae, pruna, berberis: semina intybi, aritplicis: flores rosarum, uiolarum, nymphaeae. Serapium Ad Calorem Iecoris, Et sitim ex flaua bile, morbum regium, & uiscerum obstructiones. Radicum eupatorii, cichorii, singulorum semuncia: Ad iecoris calorem & uentriculi imbecillitatem. foliorum portulacae manipulus: florum uiolarum, rosarum, singulorum pugillus: seminis intybi satiui, papaueris, cucumeris, singulorum drachmae duae: decoquantur in aqua ad dimidias: addantur colatis zaccari unciae octo, ut spissescant: santali lutei drachma: corticum citri scrupulis duobus condiantur. Serapium Ad Calorem Iecoris & intestinorum. Radicum apii, foeniculi, singulae unciae: Calor iecoris & intestinorum. asparagi summita tum manipulus dimidius: seminis papaueris drachmae duae: rosarum pugillus: spondii, baccarum myrti, singulorum drachmae semissis: baccarum uesicariae drachmae tres: succi berberis semuncia: coquantur in aquae libra ad tertias. Colatis addito zaccari selibram, & redigito ad spissitudinem: santali lutei semidrachma imbuito. Mathetes, Quae frigido affectui medentur? Iecoris frigido affectui accommoda. Geron, Absinthium ponticum, betonica, origanum, eupatorium, samsuchus ligusticum, chamaedrys, fumaria, cassuta: flos iunci odorati: radices foeniculi, dauci eryngii, graminis, apii, rusci, asparagi, zedoariae: semina anisi, asparagi, rusci, ameos, dauci: fructus amygdala, amomum, uue passe: ligna, casia, cinamomum, calamus odoratus. Serapium Ad Frigidam Iecoris intemperiem. Absinthii, adianti, origani, eupatorii, cassutae, singulorum sesquimanipulus: Syrupus ad frigidam iecoris intemperiem. samsuchi manipulus: radicum graminis, apii, asparagi, eryngii, singulorum sescuncia: seminis anisi, petroselini, apii, singulorum sesquidrachma: uuarum passarum absque acinis pugilli duo: decoquantur in aqua sufficienti ad dimidias. Iuris colati librae, addas zaccari libram, & fiat serapium clarum: quod condiatur cinamomi, & nucis muscatae singulorum drachma, corticum citri sesquidrachma. Mathetes, Quae calidis lienis humoribus auxiliantur? Lienis obstructi ex calidis humoribus remedia. Geron, Asplenium, adiantum, polytrichum, hepatica, buglossum, uiolae, melilotum, nymphaea, barbula hirci: radices tamaricis, ualerianae, lilii, intybi satiui, salicis: sermina quatuor frigida maiora, & minora. Serapium Ad Calidos Lienis humores. Adianti, asplenii, buglossi, singuli manipuli: Serapium ad calidos lienis humores. florum uiolarum pugilli duo: nympheae pugillus: raditis intybi satiui, tamaricis, salicis, singulorum semuncia: seminum quatuor frigidorum maiorum & minorum, singulae drachmae: decoquantur ad tertias in aquae libra, & aceti unciis duabus. Iuris colati dodranti, zaccari uncias octo adiungas, & ad spissitudinem serapii concoquas, santalique lutei drachma una, corticum citri drachma, & semisse condias. Lieni frigido idonea. Mathetes, Quae frigidis proficiunt? Geron, Thymus, epithymus Graecorum & Arabum, scordium, chamaedrys, chamaepitys, buglossum, fumaria, rubia tinctorum, alarum, calamintha, pentaphyllum, lapathum, siler montanum, lauendula, hypericum, melissophyllum, melilotum, ualeriana, chamaemelum: radix acori ueri, genistae, capparis: cortex medius fraxini, sambuci: semina buglossi, thymi: flores genistae. Serapium Ad Lienem Ex Humoribus frigidis obstructum. Serpylli, scolopendrii, quod cetcrach uocatur, calaminthae, chamaedryos, buglossi cum radicem, commae tamaricis, singulorum manipulus dimidius: Ad lienem obutructum ex frigidis humoribus. herbarum capillorum ueneris manipulus: corticis radicum capparis, radicum communium ex aceto maceratarum, singulae sescunciae: seminis portulacae sesquidrachma: seminum anisi, foeniculi, singulorum drachmae duae: quatuor seminum frigidorum maiorum singulorum sesquidrachmat florum uiticis, genistae, singulorum drachma cum semisse: trium florum communium, singulorum pugillus: aquae cui candens chalybs, aut ferrum intinctum fuerit, quantum satis est: uini triens: aceti unciae due: decoquantur ad dimidias. Iuris colati sextario, addatur zaccari libra: fiat ueluti apozema, hoc est, serapium mediocriter coctum, & clarum: quod aquae cinamomi destillatitiae unciis tribus imbuatur. Ex hoc sumantur una uice unciae quatuor. Serapium Ad Scirrhum Lienis. Ad scirrbum lieuis. Scolopendrii, chamaedryos, chamepityos, rubie tinctorum finguli manipuli: radicum capparis, apii, enulae, iridis, glycyrhizae, singulorum semuncia: corticum radicis myricae, tamaricis, cyperi, singulorum drachmae tres: seminum anisi, faeniculi, apii, singulae drachmae: uuarum passarum acinis exemptis uncia: decoquantur in posca ad tertias. Iuris colati librae, addantur zaccari unciae septem: fiat apozema clarum, quod aquae cinamomi destillatitiae unciis tribus imbuatur. Ex his unciae quatuor exhibentur ad dies tres, mane ante cibum. Mathetes, Quae ad calidos renum, & uesicae affectus ualent? Geron, Oxalis, lactuca utraque, uirga pastoris, plantago utraque, lingua ceruina, intybus: radices symphyti, chelidoniae minoris: cortices radicis salicis: semina peponis, melonum, cucumeris, cucurbitae, coriandri, papaueris albi, ordei: flores nymphaeae, rosarum, uiolarum, salicis. Serapium Ad Calorem Renum mitigandum. Adianti, Iupi salictarii, intybi utriusque, singuli manipuli ( si maior ardor adest ) oxalidis, portulacae, utriusque manipulus dimidius. Ad calidos renes serapium. at si magis adhuc infestet, papaueris albi modicum: seminum intybi, cichorii, lactucae, singulorum drachmae duae: ordei pugillus unus: radicis glycyrrhizae, symphyti, singulorum semuncia: uuarum passarum uncia: prunorum Damascenorum paria quinque: florum nymphaeae, uiolarum, singulorum pugillus: in aqua coquantur ad tertias: zaccari libram iuris colari sesquilibrae indito, efficitoque apozema clarum, quod santali corticis drachma imbuatur. Ex hoc quatuor unciae mane exhibeantur. Obseruatio. Urinae ardor & acrimonia quae postulet. Quando urinae ardor est, & acrimonia, calidis & biliosis humoribus, quatuor semina frigida maiora imponi non debent. nam etsi frigida sint, tamen urinam mouent: unde postea ardorem augent. quare etiam ab omnibus aliis similibus in huiusmodi affectu abstinendum, neque aceto, neque uino albo tenui, salsis & acribus, sed modice refrigerantibus, humectantibusque, & contemperantibus acrimoniam humorum utendum esse censeo, ut postea commodius expurgari possint. Nulla enim membra corporis magis offenduntur, quam renes & uesica, medicamentis acribus, quae inflammare purgareque solent: praesertim inter initia, & cum humores adhuc sunt crudi, & inflammatio feruet: quia recrementa multo promptius ad illa deferuntur, quam aliquid ex iis dissipetur: nisi eius, quod inflammat, & totius naturae concoctio fieri depraehendatur. Mathetes, Quae frigidis ex usu sunt? Frigidis renum & uesicae affecacetum uesicae non conuenit. Geron, Saxisraga, betonica, abrotanum, pimpinella, urtica, scolopendrium, eruca, tribuli marini: radices eryngii, paeoniae, saxifragae, rusci, asparagi, petroselini, foeniculi, seseleos, urticae, petroselini: fructus capparis, baccae lauri, cicera, nasturtium, seu cubebae, baccae iuniperi: flores genistae, hyperici: cortices capparis, & prope omnia calida, quae iocinori lienique conueniunt: exempli gratia. Serapium Ad Frigidos Crassosque humores, qui meatus renum & uesicae obstruunt. Corticum radicum apii, petroselini, foeniculi, intybi, radicis eryngii, glycyrrhizae, singulorum semuncia: absinthii, cassutae singuli manipuli: adianti, saxifragae, singulorum manipulus dimidius: seminis anisi, faeniculi, apii, eupatorii, singulorum drachma semissis: baccarum iuniperi pugillus: uuarum passarum acinis exemptis uncia: florum genistae pugillus: decoquantur in aqua ad tertias. Iuris colati libre, addatur zaccari libra: fiat apozema clarum, quod aque cinamomi destillatitie unciis duabus condiatur. Quatuor uncie mane per dies aliquot exhibeantur. Obseruatio. Cum uesica crassis humoribus grauatur, ea que incidunt exhiberi citra acetum debent. ubi uero summa necessitas, magnaque obstructio urget, tum etiam ualde aperientibus, & oxymelite uti cogimur: quia in illa uis aceti iam percocta est, antequam ad affectam partem perueniat, & pituita crassa lentaque, illius acrimoniam obtundat. Mathetes, Que talidis uteri morbis prosunt? Uteri calidis morbis accommoda Uteri frigidos affectus quae curent. Geron, Agnus castus, plantago, nymphea, salix, scolopendrium, polygonium, semperuiuum, acidula: radices symphyti, intybi satiui, que scariola dicitur: fructus galle, ribes: flores utriusque stechados, balaustiorum, rosarum, nymphee, & propemodum illa, que renes refrigerant, & menses supprimunt. Serapium Ad Calidam Uteri Intemperiem & inflammationem. Scolopendrii, polygonii, oxalidis, singuli manipuli: radicum intybi domestici foliis latioribus, plantaginis, singulorum uncia: seminis urtice, quatuor seminum frigidorum minorum, singulorum drachma: berberis, ribes, singulorum semuncia: florum nymphaeae uiolarum, stoechados utriusque singuli pugilli: in aqua coquantur ad tertias. Zaccari libram in iuris colati libra diluito: fiatque serapium lenius & clarum: condiatur santali drachma una, ambari grisei scrupulo uno. Dentur ex eo unciae quatuor mane, donec totum absumatur. Mathetes, Quae frigidis uteri uitiis conueniunt? Geron, Artemisia, calamintha, mentastrum, nigella, cassuta, origanum, pulegium, parthenium, ammi, balsamina, rosmarinus, siler montanum, chrysanthemum, melissophyllum sabina, nepeta: radices aristolochiae utriusque, gentianae, ualerianae, galangae, rubiae tinctorum: semina nasturtii, sesami, rutae, dauci, petroselini: cortex cinamomi: fructus, nux muscata, lupini, baccae lauri, & iuniperi: queque renes excalefaciunt, & menstruacient. Serapium Ad Frigida Uteri Uitia Artemisiae, calaminthae, origani, rorismarini, melissophylli, singulorum manipulus dimidius: radicum rubiae tinctorum, galangae, apii, faeniculi, singulae semunciae: seminum dauci, petroselini, anisi, singulorum sesquidrachma: uuarum passarum acinis exemptis semuncia: florum stoechados utriusque, rosarum, sambuci, singulorum pugillus: omnia decoquantur in aqua ad dimidias. Iuris colati librae, tantundem zaccari addatur, fiatque serapium spissius, quod cinamomi drachma una, nucis muscatae scrupulo, & pulueris ex ambaro semiscrupulo condiatur. Triens ex hoc mane singulis diebus aegrae exhibeatur. Articulorum ex calidis humoribus laborantium remedia. Mathetes, Quae calidis articulorum uitiis auxiliantur? Geron, Psyllium, lactuca semperuiuum utrunque, myrtus, mercurialis, portulaca: radices pentaphylli, intybi utriusque: ex fructibus pruna, pira: ex seminibus, plantaginis, lactucae, portulacae, ordei: ex floribus rosarum, nymphaeae. Mathetes, Quae articulorum peculiaria habes serapia? Syrupi articulorum dolentium. Geron, Nulla sane ipsorum, sed humorum potius, qui ad eos confluunt. Etsi uero serapia ex stoechade, similiaque praescribantur, que articulorum affectibus utilia uidentur: tamen non horum, sed pituitae eos generantis gratia offeruntur. Obseruatio. Diligens cura adhibenda est, ut serapia commoda in articulorum uitiis offerantur: Animaduersione cessaria in articulorum doloribus. obseruandumque calida an frigida sit morbum efficiens materia: diffluatne ad partem affectam, an in eam sensim citra defluxionem iam decubuerit. Nam si morbus pituitosus ex illa fiat, nulla medicamenta, que uel nimium extenuant, uel abstergunt, serapiis sunt admiscenda: ut que defluxiones augeant: neque illa antea dare conuenit, quam materia in parte aliqua constiterit, aut sit assumpta. Tunc itaque serapia siccantia, & leuiter astringentia, ut ex rosis siccis, aut myrtis utiliter dari poterunt: ad calidum quidem, & tenuem humorem, id quod paratur ex papauere, ex ziziphis, cum decoctis, & aquis astrigentibus. Quod si uero humor sensim in parte aliqua coaceruatus sit, serapium ex stoechade, melle scillitico, & oxymeli, cum decocto iuae, arthriticae, saluiae, pulegii, uel betonicae conuenit. Mathetes Quando serapia dilutiora, aut spissiora exhiberi debent? Geron. Syrapiis quando utendum. In totius quidem corporis affectibus, febribusque, post uniuersam illius euacuationem, tum eam quae per sanguinis missionem, tum illam quae per medicamenta purgantia absoluitur: aut in declinatione ipsarum, praesertim quarum materia partim per secessum, partim per urinas extrahi debet. Quando igitur febris aegrum adhuc infestat, & obstructiones quaedam sunt reliquae, non quaelibet radices adhibeantur: sed que citra calfactionem aperiunt, recrementaque per membra idonea expurgant, ita ut nulla offendantur: sicut in hoc proximo uidere licet. Serapium Aperiens Citra Calorem, excrementaque enacuans. Radicum asparagi, uel graminis, uel oxalidis, uel plantaginis, uel cichorii utrcia, uel drachmae duae omnium, uel singulorum semuncia: intybi utriusque, buglossi, cyrsii, hedypnoidis, adianti singuli manipuli: quatuor seminum frigidorum maiorum singulorum drachma semissis: seminis apii, petroselini, anisi, singulae drachmae semisses: trium florum communium, singulorum pugillus dimidius: decoquantur in aqua ad tertias. Syrupi acetati simplicis quadrantem in iuris colati libra diluito: zaccari quod satis est admisceto: datoque potui. Mathetes, Quae est serapi istius misturae ratio? Geron, Quia ad urinas ducendas magis idoneum est. maiorem enim illorum, que ipsas citant, quam quae aluum soluunt, copiam recipit. Mathetes, Qua mensura serapum, & id genus alia, ad singulos humores praescribi debent? Mensurae huius serapii ratio. Mensura Syruporum Exhibendorum, quae δόσις graece, dicitur. Geron, Duarum unciarum instar, uel cochlearia tria, cum duplodecocti glycyrrhizae, uel ordei, uel uuarum passarum, uel anisi, uel oxymelitis simplicis, uel hydromelitis, uel aquae stillatitiae, ut fumariae, & aliarum. Syrupi qua mensura exhiberi debent. Tota itaque potio quincuncem, uel selibram continebit. Uerum ea dosis, pro aegrorum natura, augeri, uel minui potest. nam qui bibaciores sunt, maiorem postulant: qui uero parum bibere consueuerunt, & qui uentriculum habent debiliorem, exiguam. Mathetes, Quando, & quomodo honoratissime Geron serapia ista purgatoria efficere soles? Syrupi Purgantes. Geron, Ubi humorum materia, tum uera tum spuria, cruda adhuc est, superioribus ad concoctionem promouendam idoneis utor: Syrupi purgantes quando & quomodo suma muntur. ubi uero iam concocta, aut putris, uel semiputris existit, ex qua morbi, uti febres, generati longius prorogari solent, purgatoriis. Ea commode ex concoquentibus, siue praeparatoriis fiunt, si medicamenta addas cuilibet humori educendo accommodata: pituitae quidem plures ficus, & uuas passas, si obstructiones quoque ex ea factae urgent: medullam cnici, bessis instar, & agaricum, si aeger minus delicatus, magis autem pituitosus, & frigidus existit: Quae singulos humores purgent in syriupis: humori melancholico polypodium quercinum, senam, epithymum, cassuthae semen. His omnibus mercurialis herba adiungi potest, nisi uentriculus ualde laboret: bili expurgandae conueniunt pruna, myxaria, eaque copiosiora, nec non palmulae Indae & Rheubarbarum, aut succus rosarum, aut serapium exeorum diluto. Mathetes, Singulorum exempla proferas. Geron, Quanquam supra nonnullos concoctorios recensuerim, quibus purgantia addi possent: tamen hic etiam aliorum formulas describam. Serapium Ad Pituitosos Humores spurios, & febres inde ortas. Radicum apii, faeniculi, petroselini, sordibus expurgatorum singulorum drachmae tres: hyssopi, origani, calaminthae, singulorum manipulus dimidius: seminis cnici unciae tres: polypodii quercini recentis unciae duae: anisi, santali, ameos, singulorum sesquidrachma: glycyrrhizae rasae drachmae tres: uuarum passarum exemptis acinis semuncia: trium florum communium, qui cordi attribuuntur, singulorum pugillus: decoquantur in aqua fontana, quanta satis est, ad tertias. Agarici recenter in pastillos redacti unciae duae, in iuris colati libra macerentur: ab horis decem excrementa colo eximito, exprimitoque: deinde syrupi uiolacei, Bizantini, zaccari optimi, singulorum uncias quatuor adiungito: omniaque ad syrupi perfecti formam coquito: & cinamomi drachma & ligni alomnes scrupulo imbuito. Obseruatio. Syrupus hic instar sescunciae, cum dupla portione mulsae uel alterius decocti porrigitur. Atque potio eius, quarto, aut quinto quoque die repeti potest: totus autem sex, aut septem uicibus absumetur. Caeterum licet etiam, pro ut illum uel copiosiorem, uel contractiorem efficere uoles, medicamenta purgantia augere uel minuere: ita ut ipse uniuersus, uel una, uel duabus, uel tribus, uel pluribus uicibus absumi queat. Si gratum uoles efficere, minus incoques: spurcitiam adimes, donec clarus fiat: deinde aquae cinamomi destillatitiae singulis dosibus unciam admiscebis. Serapium Refrigerans Bilemque purgans. Intybi utriusque, buglossi, cyrsii, hedypnoidis, quod uulgo rostrum porcinum dicitur, singuli manipuli: radicis cichorii uncia: glycyrrhizae drachmae duae: prunorum Damascenorum, myxariorum, singulorum paria sex: uuarum passarum uncia: anisi drachmae duae: palmularum Indarum uncia: medullae seminis cnici drachmae tres: trium florum communium pugillus: decoquantur in aqua ad tertias. In iuris colati libra zaccari uncias septem diluito. Ubi syrupum hunc clarum effeceris, uel dum id agis, addito succi rosarum uncias duas: syrupi ex diluto ipsorum, uncias quatuor. imbuito autem ipsum cinamomi drachma, simulque ei rheubarbari drachmam indito. Obseruatio. Clari syrupi minus efficaces. Syrupi eiusmodi odoramentis imbuuntur, efficiunturque clari, ut palato gratiores euadant: praecipue quando aeger opulentior est, aut morosior: quanquam efficatiores sint, qui non clari assumuntur, sicut apud ueteres solebant. Commendantur autem ad hos odoramenta gratiora, quae uentriculum, aliasque partes, per quas medicamenta transeunt, corroborant: non autem, que aut odoris, aut saporis iucundi expertia sunt, sicut corallium, aut diatragacanthum, aut similia. Rheubarbarum non odoris cuiusdam gratia, aut saporis tunc indetur compositioni, cum syrupus odoramentis imbuitur: sed quia ipsum cum reliquis decoqui non debet, ne uim suam solutoriam amittat, aut astrictionem remittat. Tunc autem, cum rheubarbarum adiicere morbi causa oportet, plus cinamomi addendum est, ut illius odor obtundatur Idem de agarico sentio: ob quod zinziber, & alia odorata adduntur. Hoc autem notari debet, radices aperiundi facultate praeditas huic syrupo duplici de causa non imponi: prima, quia in morbis obstructione liberis, aut cum uesica fellis, uenae mesaraicae & meatus, per quos bilis e uenis, aut a iecore trahenda est, iam aperiuntium medicamentorum auxilio patescunt: altera, quia ex intybi speciebus conficitur, quae aquosa quadam essentia uentriculum refrigerant, & iecur amarore quodam abstergunt, lenique astrictione partem, in qua bilis maxime abundat, corroborant. Ne autem mireris, quod minus ex glycyrrhiza syrupus recipiat, si pituita esset educenda aut obstructio reseranda. Glcyrrbiza. nam ipsa abstergit, & cum zaccaro aliorum amarorem contemperat. Pruna. Myxaria. Pruna uero, myxaria, & palmulae Thebaicae inditae sunt, ut bilis acrimoniam obtundant, purgentque. Palmulae Thebaicae. Unae passae. Uuae autem passae pauciores: quia cum dulces sint, iccoris naturam, praesertim integrae corroborant. Anisum. Anisum ad flatus discutiendos recte hic additur, & alias cum ex radicibus, herbis, & fructibus humidis decoctum paratur qui plaerunque sint flatuosi. cum enim medicamenta, quibus Hippocrates odorata semina adiungi praecipit, tum sena torsiones in uentriculo excitare solet: semper anisum, aut foeniculum adiicere consultum est. Cnicum. Sena. Porro semen enici, & sena, licet huic syrupo minus accomodata uideantur, triplici tamen ratione indita sunt: Nullus syncerud humor in corpore nostro inuenitur. una, quod nullus syncerus & purus in corpore nostro humor inuenitur: Bilis mixta difficillime trabitur. altera, quod bilis, si pituitae mixta sit, difficillime medicamentis cholagogis trahatur. At si minor agarici & cnici medullae copia, succo rosaceo, uel scammonio adiungatur, multo facilius tamen ea recrementa purgantur. Tertia, quod bilis, si quotidie am natura per intestina excernatur, in corpore non redundat. Cum autem uesicula eam a iecore non attrahit, nimirum obstructa, aut cum ad intestina non transmittit, tunc in corpore retinetur: Medicamenta phlegmagoga recte cholagogis ad iunguntur. quare medicamenta pituitae purgandae, & obstructionibus reserandis dicata, bonaratione syrupo ad bilem euacuandam inscripto adiiciuntur: nempe medulla cnici, ut quae iecur obstructum aperiat, & pituitam ducat: Bilis flaua in atram tempere transit. nec non sena, quae per se pituitosa, & melancholica recrementa purgat. Nam bilis flaua si diutius in corpore haereat, mutatur in atram: Scammonium Semina quatuor frigida maiora quibus commode addantur formulis. eoque sena ad eiusmodi humores euacuandos recte adhibetur. Insuper omnia ista medicamenta, si cholagogis addantur, eorum naturam induunt, aut certe adiuuant, si Galeno credimus: Nam si enula campana, iris, hyssopum, & alia huiuscum cesterio pituitam purgat. qui scammonium pituitam purgare, adiecto castoreo, prodidit: quippe hoc liquefaciunte calore suo pituitam efficit, ut diacrydion purget: quemadmodum etiam in hiera picra, alomem: modo ea addantur, quae extenuant. Caeterum quatuor illa semina frigida maiora, serapio ideo non sunt imposita, quod urinas mouere hic non sit institutum: deinde quod medicamenta non sint nimium uel sicca, uel calida: ob quae potissimum illa adiici solent: item quod difficillimum sit humorem per aluum & urinas, simul & semel expurgare: quippe alterum alteri aduersatur. Quare iis tantum commode imponuntur, quae meatus aperiunt, urinasque citant: nec non medicamentis ad laterum, & thoracis uitia inscriptis siccitatis eorum temperandae gratia. modi extenuantia praescribantur, quae primis suis facultatibus pituitam exiccant, quo minus ipsa ex pulmonibus & pectore educi queat, non absurde semina illa commiscentur. Minora quoque semina frigida hic addita non sunt, quod magna astrictio, ut in iis syrupis, qui temperamenta immutant, necessaria non sit: adhaec quod maxima herbarum pars aliquid astrictionis habeat, sicut uuae passae, & radices cichorii: deinde quod ea medicamenta, quae mature aperiunt, & ualde soluunt, huic serapio non conueniant. Succus rosarum. At succus rosarum, uel syrupus, qui ex diluto earum admixtus est quod liquida liquidis magis quam sicca congruunt, eodem modo quo rheubarbarum uentrem soluunt. quanquam hoc minus astringat. Cinamomum ideo iniicitur, ut astrictionem in hoc medicamento, quemadmodum rheubarbarum imminuat, aut pituitam incidat. Rheubarbarum quando medicamentorum misturae addendum Usus syrupi ad sebres tertianas impuras. quinetiam id cum zinzibere medicamentis pituitae purgandae efficacibus additur. Caeterum rheubarbarum adiungi debet, cum syrupus clarus redditur: aut bene tritum, pannoque illigatum in syrupo suspendatur, maxime cum diutius asseruandus est. Serapium Ad Bilem Flauam. Intybi teneri, seu uulgo nouelli latifolii, cichorii, singulorum manipulus dimidius: trium florum cordi familiarium singulorum pugillus dimidius: glycyrrhizae rasae drachma una, & lemissis: prunorum Damascenorum quinque numero: uuarum passarum semuncia: palmularum Thebaicarum, seu Thamarindorum pinguium drachmae sex: anisi drachma semissis: decoquantur ex aqua. In iuris decocti colati unciis quatuor, dilue syrupi uiolarum, & intybi singulorum semunciam, uel unciam: zaccari albissimi quod tabarzet appellant unciam: rheubarbari electi maceratique sine spica, & expressi drachmas duas addito: ac rursus cum aliis instar apozematis igne lento fumi experte incoquito, ita ut rheubarbarum in lineo panniculo illigatum ualide exprimatur. Syrupus hic clarescat, imbuaturque odoramento. Quod si pluribus illum uicibus, quam una dare uolueris, omnia seruata inter se proportione augeri possunt: sin autem diutius illum conseruare placeat, ad perfectam spissitudinem decoqui iubeto. Serapium Ad Biliosam Materiam spuriam, nempe uitelinam, & febres tertianas inde obortas. Intybi nouelli, cichorii, adianti, scolopendrii singuli manipuli: seminum quatuor frigidorum maiorum, singulorum drachmae tres: seminis cnici sescuncia: polypodii quercini recentis unciae duae: palmarum Indarum pinguium uncia: seminis intybi utriusque, glycyrrhizae rasae singulorum drachmae duae: uuarum passarum purgatarum semuncia: prunorum Damascenorum paria sex: trium florum cordialium singuli pugilli: decoquantur in aqua ad dimidias: folia sene, agaricus recenter in pastillos redactus drachme instar, in decocti illius iuris colati unciis octo macerentur: deinde exprimantur, & eorum diluto, syrupi ex adianto, seu capillis ueneris, & uiolacei utriusque uncias tres, zaccari optimi uncias duas commisceto, subigitoque. Coquantur omnia lento igne, fumi experte, ita ut rheubarbari electi, maceratique, & expressi recenter, sex draclime adiiciantur: ac syrupus ad perfectam spissitudinem coquatur, imbuaturque cinamomi drachma semisse: santali rubri scrupulis duobus: uase terreo, aut uitreo condatur in usum. Mathetes, In quem usum syrupus hic exhibetur? Geron, Ad tertianas impuras, quas practici graeco uocabulo nothas, id est spurias nuncupant, magis quam ad legitimas, synceras, & exquisitas: quia enicus, & agaricus pituitae: sena, atrae bili: rheubarbarum flauae euacuandae idonea medicamenta in eo syrupo commiscentur. Febres ab uno aequinoctio ad alterum durantes quomodo curari debeant Maceratio purgantium in syrupis. Materia igitur eiusmodi febres, quae 20 ab uno aequinoctio ad alterum nonnunquam protrahuntur pariens, ex longis etiam interuallis purgari debet: ergo non quotidie, neque tertio, aut quarto quoque die, sed pluribus interpositis syrupus iste semel offeretur: quemadmodum etiam Auicenna intertianarum impurarum curatione, docuit. Aliud Ad Idem. Radicum foeniculi, apii, quae expurgatae sint, & per noctem in aceto maduerint, singulorum semuncia: foliorum hyssopi, adianti, scolopendrii, intybi, cichorii, singulorum manipulus semissis: seminum quatuor frigidorum maiorum contusorum, singulorum drachmae duae: glycyrrhizae rasae drachmae tres: uuarum passarum exemptis acinis semuncia: trium florum corroborantium singulorum pugillus: in aqua ad dimidias coquantur. Agarici in pastillos nuper redacti drachmas sex: foliorum senae orientalis, sordibus & stipitibus expurgatorum unciam: in decocti colatiiure macerato. His rursus percolatis, syrupi ex adianto, seu capillis ueneris, & uiolacei utriusque uncias tres: zaccari albissimi uncias quatuor diluito, coquitoque syrupum accurate. Postremo dilutum rheubarbari electi, quod trium drachmarum instar in eodem iure maduerit, expressumque sit, adiicito. Coquatur autem syrupus lentissimo igne sine flamma & fumo, usque ad perfectam spissitudinem. Ex hoc syrupo unciae duae, aut sescuncia, cum duplo decocti intybi, & cichorii, uel glycyrrhizae modo, uel dupla portione seri lactis caprini assumi debent. Obseruatio. At si primus syrupi modus instituto nostro non respondeat, admisceri poterit, quod eius humoris, quem educere uolumus, excernendi potestatem habeat, in hunc modum. Purgantium uires quomodo augeri possunt. Syrupi praescripti sescuncia: seri lactis caprini unciae quatuor: potui offerantur. Quod si ne sic quidem id, quod sperabamus, euenerit, addas, uel cassiae fistularis semunciam, uel diaprunon solutorii drachmam unam, duasue, aut electuarii diaphenicon, si pituitam magis respexeris, sesquidrachmam, aut duas, uel etiam rheubarbari, nonnihil adiungas: idem faciundum erit insyrupo ad pituitae euacuationem accommodato. Serapium Ad Atram bilem purgandam. Polypodii quercinsi recentis unciae duae, & dimidia: Ad atram bilem purgandam. palmularum Thebaicarum pinguium uncia: epithymi Cretensis unciae duae: scolopendrii, adianti singuli manipuli: trium florum communium singuli pugilli: decoquantur in aqua ad tertias: deinde foliorum senae purgatorum unciae tres, in colati decocti iuris libra macerentur per noctem. Huic diluto colis rursus expurgato mox succos lupi salictarii, & fumariae, singulorum purgatorum uncias tres, uel duas: syrupi uiolacei uncias sex: ex buglosso, & zaccari optimi singulorum totidem adiungito, coquitoque ad spissitudinem perfectam: deinde syrupum clarum efficito, & cinamomi drachma, uel aque cinamomi destillatitie uncia imbuito: zinziberis albi & rasi scrupulo. Huius syrupi modus est unciae duae, cum aqua buglossi, uel lupulorum, uel fumariae, uel seri lactis unciae instar. Obseruatio. Ubi bilis adusta syrupo concoctorio, quem superius descripsi, praeparata fuerit, expurgatur commode, si eidem syrupo ex intybo, polipodium, sena, epithymum adiiciantur. Haec autem quibusdam humidis, quae siccam ipsorum naturam contemperent, indigent: nempe quatuor semina frigida maiora, uuas passas, uel radicem buglossi, glycyrrhizam purgatam, & similia, in hunc fere modum. Serapium Melancholica, Biliosa, & serosa excrementa purgans. Radicum buglossi, glycyrrhizaerasae, utriusque uncia: cichorii, & intybi domestici, quod latiora habet folia, buglossi, cirsii, fumariae, uiolarum, singulorum manipulus: uuarum passarum unciae duae; quatuor seminum frigidorum maiorum, anisi, singulorum drachmae tres: sene Alexandrinae, polipodii quercini, epithymi, singulorum uncie duae: palmularum Thebaicarum semuncia: trium florum cordi familiarium, pugilli duo: decoquantur, colenturque: deinde in iure eorum zaccari quod satis est, syrupi ex uiolis multoties maceratis, uel rosacei soluentis quatuor, aut quinque uncias diluito. Obseruatio. Serapium hoc, quia recrementa biliosa scrosaque, & melancholica euacuat, indubie morbum atrae bilis imminuit, ex quacunque eius specie procreatum: id quod in iis, quae immutant, tum in illis quae aluum soluunt, animaduerti potest. Nam eam quae ex quolibet humore adusto prouenit, insigniter humectat: Praestantia huius Syrupi. quae uero citra adustionem orta est, calefacit. Quae autem ex pituita exiccata nascitur, modice refrigerat: quae ex adustione bilis flaue contracta est, eam egregie refrigerat. Serapium Humorem Melancholicum ex pituita purgans. Glycyrrhizae uncia: enulae campanae recentis semuncia: mercurialis manipulus: adianti manipulus dimidius: uuarum passarum acinis exemptis unciae duae: ficuum paria decem: anisi drachma: seminis melonum drachma semissis: medullae seminis cnyci, polipodii quercini unciae duae: agarici in pastillos redacti drachmae due: florum uiolarum, cyrsii, buglossi, singulorum pugillus: epithymi, cassute utriusque semuncia: decoquantur in aqua ad tertias. In iuris colati libra una & dimidia, diluito mellis uiola cei uncias tres: zaccari quod satis est: imbuito zinziberis drachma. Hoc serapium quatuor uicibus, aut tribus ( ut aliis placet ) exhibendus est. Obseruatio. Aperiuntia, & urinas cientia, modico pondere purgantibus syriipis imponi debent. Medicamenta facultate aperiundi ciendique urinas praedita, syrupis solutoriis nunquam, nisi exiguo pondere imponi debent, ut illorum actionem promoueant: sunt autem graminis, & asparagi radices. Ita neque uuae passae copiosiores adiiciendae sunt, ne soluendo, uel emolliendo aluum, concoctionem pertubent, sed humorum praeparationem adiuuent. In earum locum substitui pruna possunt. Syrupus Ad Humorem Melancolicum naturalem. Corticis medii sambuci uncia: polypodii unciae duae: uuarum passarum exemptis acinis, ficuum, singulorum unciae duae: agarici in pastillos redacti drachmae duae: florum genistae, uiolarum, singulorum pugilli duo: mercurialis, manipulus. In aqua decoquantur ad tertias. In iuris colati libra, confectionis hamech diaphaenicon, diasenae, uel hierae Logodii quantum pro tribus dosibus requiritur: zaccari etiam quod satis est. uel syrupi ex fumaria compositi, aut ex epithymo uncias nouem diluito, & rursus ad spissitudinem coquito. Ex hoc syrupo uncias duas, cum duplo decocti mercurialis, uuarum passarum, & cicerum rubentium potui dato, per triduum. Syrupus Sanguinem, Impurum immutans purgansque. Radicis hastulae regiae, cichorii cum radice manipulus dimidius: foliorum buglossi, fumariae, filicis, lupuli, singulorum manipulus: Syrupus ad sanguinem purgandum efficax. thamarindorum, casiae fistularis, singulorum uncia: florum uiolarum, stoechados, buglossi, singulorum pugilli duo: decoquantur in aqua sextario ad tertias. Iuri colato addatur zaccari optimi selibra: syrupi ex limonimbus, & ex acidula, singulorum unciae duae. Totus hic syrupus quatuor uicibus propinatur, singulis unciae tres: ad humores mixtos, & uiscerum obstructiones efficaxtybita men bilis superat: is qui a nobis Diasereos inscribitur. Serapium Diasereos. Intybi latifolii nouelli, cichorii, singuli manipuli: adianthi albi & nigri, eupatorii, quod uulgo agrimonium dicitur; scolopendrii ueri, lupi salictarii, fumariae, singulorum manipulus dimidius: uesicariae seu alkekengi, singulorum drachmae tres: uiolarum pugillus: radicum apii, foeniculi, asparagi, singulorum semuncia: polipodii quercini recentis uncia: glycyrrhzae rasae drachme sex: seminis cnici sescuncia: quatuor seminum frigidorum maiorum, singulae drachmae duae: ordei non excoriati pugilli duo: seminis intybi latifolii, cichorii, utriusque drachma &: semissis: uuarum passarum purgatarum uncia: pruna Damascena paria decem: trium florum cordi familiarium singulorum pugillus: myrobalanorum citrinorum, & chebulorum, singulae semunciae. Omnia in aqua ad tertias decoquantur, & in huius decocti iure colati libra, & semisse, macerentur seorsim rheubarbari selecti, unciae duae cum semisse: agarici in pastillos redacti uncia: foliorum senae Alexandrinae a puluere & stipitibus purgatorum sescuncia: zinziberis, cinamomi, singulorum drachma. Expressis colatisque iterum addito zaccari optimi libram unam: syrupi rosacei solusolutorii uncias tres: mixta omnia rursus modice coquantur ad iustam spissitudinem. Uires. Ex hoc syrupo interdum cochleare unum, uel semunciam, cum modica ordei aqua, cui cinamomi aliquid in incoctum sit, pueris bile suffusis, uel obstructionem, & duritiem uiscerum expertis, aut lumbricis infestatis ante cibum salubriter exhibuimus: prouectioribus tum uiris, tum mulieribus in similibus affectibus duo cochlearia, cum syrupi uiolacei, aut rosacei solutorii uno, & quaternis aquae intybi, aut ordei, aut alterius, morbo, quem curandum suscepimus, conuenientis: ualentioribus uncias duas, cum una syrupi rosati solutorii, & aquae cichorii duabus, prout syrupum spissum, aut dilutiorem aeger aslumere uoluerit. Quod si ille delicatus sit, & febri careat, aquae ex cinamomo destillatae cochleare unum, aut alterum admiscere soleo. Obseruatio. Syrupus hic peculiariter iis conuenit, qui non satis accurata ratione uictus utuntur, atque inde uarios congregant humores, qui febres spurias excitare solent, ut in Germania, & partim etiam in Gallia usu didicimus. Multo etiam gratior est huiusmodi syrupus, quam potiones illae horridae, & abominabiles, ex electariis diaphaenicon, indo, hamech, hiera composita: quae saepius stomachum adeo perturbant, ut aegri nullam amplius purgationem admittere dignentur, etiamsi res maxime postulauerit. Alius Syrupus Ad Humores Mixtos in quibus pituita excellit, a nobis inscriptus Diacnicu. Serapium diacni cu. Adianti, hyssopi, thymi, origani, chamaedryos, chamaepy os, scolopendrii, buglossi, singulorum manipulus dimidius: cassute, uesicarie, singule semunciae: radicis angelice, glycyrrhize, foeniculi, apii, asparagi, singule unciae: ligni tamaricis, semucia: polypodii quercini sescucia: seminum anisi, foeniculi, ameos, dauci, singulo rum uncia: seminis cnici, uulgo carthami, leuiter contusi, uncie quatuor cum semisse: uuarum passarum acinis exemptis unciae duae: decoquantur in aqua ad tertias, coloque traiiciantur: deinde foliorum senae Alexandrinae, puluere & stipitibus amotis sescuncia, in iure decocti per noctem maceretur. adhaec agarici in pastillos nuper redacti semuncia: zinziberis drachma: rheubarbari drachme sex. Haec sequenti die colentur, ualideque exprimantur: postea zaccari albissimi libra, syrupi uiolacei, & rosacei utriusque solutorii unciae duae: acetati simplicis tantundem admisceantur: atque iterum modice coquantur, dum satis spissescant. Ex hoc syrupo unciae duae adultis cum aqua destillatitia hyssopi, aut thymi, aut pulegii unciae instar, cinamomi semuncia, aut cochleari rectem exhibentur. Pueris, & mulieribus delicatis uncia una, cum syrupi rosacei solutorii semuncia, & aqua cinamomi destillatitia ex uino modica. Notandum autem hunc syrupum autumno, & hyemis, uerisque initio, maxime idoneum esse: Quibus & quando hic syrupus conueniat. qui per interualla saepius in febribus inueteratis, quotidianis, quartanis, & obstructionibus uiscerum, lienis, & iecoris, ex pituita, & crassis humoribus potissimum creatis: deinde etiam serosis, & aqueis, flauescentibus citrinos uulgo appellant, ut in aqua inter cutem, exhibeatur. Plus enim saepe eiusmodi syrupi proficiunt, quam fortissima quaeque medicamenta. Quippe humores partim incidunt, extenuantque partim meatus uiscerum aperiunt, partim eos expurgant: unde natura aliquantum leuata, reliquias humorum minore negotio uel superare, uel excernere leui adiuta praesidio poterit. Syrupus Aperiens, Aquasque educens. Quinque radicum aperiuntium, radicis rubiae maioris, singulorum unciae duae: radicis ualerianae uincia: adianti utriusque, intybi syluestris, & domestici, chamaedryos, singulorum manipulus dimidius: absinthii tertia eius pars: seminis apii petroselini, seseleos, asari, singulorum drachmae duae: florum gentianae, & tamaricis, singuli pugilli. Paretur syrupus, ut supra dictum est. Obseruatio. Si scirrhus in iecore, aut liene sit, macerentur radices in aceto: Aceto quando in Syrupis utesidum. sin autem aqua subter cutem, quae ἀνασάρκα dicitur, infestet, uel mulier aegrotet, in uino albo. In iure colato syrupi aperientes, uel zaccarum dilui potest; uuaeque passae addi: quanuis non ut urinas moueant, sed ut radices aperiuntes attemperent. Quae si sint uetustae, interdum acrimonia sua renes, uesicam, & iecur offendunt. hi syrupi, aut indica nardo, seu Celtica, aut asaro, aut uino odorato, aut cinamomo, aut galanga semper condiantur: quia ista iecur & corroborant, & urinas mouent. Quin & aquae ex radicibus, & herbis destillatae exhibentur: quod tenuioris sint naturae, & ad mouendas urinas aptiores. iidem syrupi, quos iam retuli, solum fere urinas mouentia recipiunt: non ea, quae aquosa essentia id praestant: ut quatuor semina frigida maiora, nisi cum hydrops calori coniunctus sit. Syrupi autem purgantes fiunt ex iis, quae aquas ducunt, ut thymelea, & chamelea: sic ut eis quedam corroborantia, aperiuntiaque admisceantur; quo commodius operentur. Medicamenta uero haec soluentia optime formula syrupi exhibentur, ut quae facilius per corpus distribuantur, aquasque educant, quam solida. Aquas duceutia medicamenta. etsi ueteres, & maiores nostri illas hisce tum euacuare, tum exiccare conati sint, ut puluere Mezereoni. Cum autem medicamenta aquis ducendis idonea sint calidissima, & febres excitent, melius syrupi forma dantur, quo citius e uentriculo ad intestina descendant, aquamque facilius attrahant. Porro plurima eius generis sunt, sed non pauca ex eis ualde periculosa, que iecoris, & aliarum partium robur dissoluunt, quale est elaterium, & omnes fere tithymalli species, thymelaea, & chamelaea. Notandum autem, quenam hydropis species existat. nam etsi in omnibus aqua contineatur, tamen non equali portione. Hydrops ascites Tympanites. In ascite enim copiosa: in tympanite paucior, plus autem flatuum: eoque illa desiderat, quae hos discutiunt. Anasarca. In anasarca multum pituitae subsistit: ob quod incidentibus, aperiuntibus, purgantibusque utendum, cum iis, quae aquas ducunt. At si ascites ex intemperie calida, aut post inflammationem ortus fuerit, medicamenta ista, quae aquas ducunt, syrupis modice refrigerantibus, ut ex intybo simplici, uel composito adiungemus, uel ex cichorio cum rheubarbaro, aliisque similibus, quae iecur aperiunt, refrigerant & corroborant: uel hoc pacto. Serapium Ad Asciten. Uuarum passarum unciae duae: brassicae marinae manipulus: thymelaeae, chamelaeae manipulus dimidius: seminis hedere & seseleos, singulorum drachmae tres. In horum decoctorum iuris colati libra, diluito syrupi ex intybo simplicis libram unam, uel syrupi ex intybo compositi selibram: syrupum facito, qui condiatur cinamomi drachmis duabus, uel nardi Celticae drachma. Obseruatio. Cichorii species, & herbae capillares, loco syrupi ex intybo substitui possunt, atque inde syrupus alius confici cum zaccaro in hunc modum potest. Serapium Ex Speciebus Cichorii & herbis capillaribus. Radicis ualerianae, rubiae maioris, cyclamini, singulorum unciae duae: radicis apii, petroselini, singulae unciae: intybi domestici, & syluestris purgati, herbarum capillarium, singuli manipuli: seminis hederae, brassicae marinae, chamelaeae, thymelaeae, singulorum uncia: uuarum passarum unciae tres: seminis anisi drachmae tres. In decocti iuris libra diluito zaccari, quod satis est. condiatur syrupus spicae Celtice, & cinamomi utriusque drachma una, & semisse. Triens exhibeatur, uel per se, uel cum aquis intybi utriusque. Serapium Ad Hydropem Anasarca Medicamentis propriis addito ea, quae pituitam ducunt, ut agaricum, semen cnici, senam, polypodium: aut illa, quae in syrapio pituitae concoquendae peculiari compraehensa sunt. Serapium Ad Tympaniten. Uuarum passarum unciae due: seminis apii, petroselini, seseleos, singulorum drachmae due: radicis apii, ualeriane, singule semuncie: mente, absinthii, betonice, singulorum manipulus dimidius: marrubii manipulus: mercurialis, brassice marine, singulorum manipulus dimidius: sene Alexandrine, medulle seminis cnici, singule uncie: florum rorismarini, geniste, singuli pugilli. In decocti colati sesquilibra, diluito zaccari quod satis est, ac fiat serapium: quod condiatur puluere diagalange, uel aromatici rosati drachma. Detur diebus alternis. Compositionis Ratio. Constat hoc serapium aperientibus, odoratis, & iis que flatus discutiunt: Pituita teuuis & aquosa flatus generat. quibus adiecta sunt pituite purgande efficacia: quia, si ipsa tenuis, & aquosa sit, flatus generare solet: eoque euacuanda. Adhec addita sunt iis, que aquas ducunt, diagalanga, aromaticum rosatum: ut uentriculum, & reliquas partes corroborent, siue in peritonaeo, ac utero, siue in alia quadam parte, ut in tumoribus aquosis, pituita contineatur. Mathetes, Quae ad hydropen & lienis scirrhum conueniunt? Hydrops cum lienis scirrho quibus indigeat. Geron, Incidentia & lienica dicta, ut est cortex radicum capparis, sambuci, uel fraxini, populi, & tamarisci. macerari autem illa in aceto, & decoqui debent. Mathetes, Que ad malum habitum, & menstrua prouocanda prosunt? Syrupi ad malum habitum. Geron. Superioribus fere similia ex aperiuntibus, & iis que tum urinas, tum illa cient composita: Syrupi ad menstrua idonei. que uero ad urinas mouendas prescripta sunt, menstruis quoque educendis idonea fieri possunt: si addantur radices eryngii, folia artemisie, uel parthenii, uel sabine, sique condantur cinamomi uncia, uel sescuncia. urinas autem mouent ferapia ex duabus, uel quinque radicibus confecta, oxymelique. Syrupi ad urinas Ex aceto parata utero aduersantur. At que ex aceto parantur, non admodum menstruis accommodata sunt: quia illud utero aduersatur. poterunt igitur in hunc modum parari. Serapia Ad Menstrua Prouocanda. Quinque radicum aperientium unciae tres: radicis rubiae maioris uncia: radicis quinque folii, & eryngii, singulae unciae: pulegii utriusque, calaminthae, origani, singuli manipuli: quatuor seminum calidorum maiorum singulae drachmae: florum rorismarini, leucoi, genistae, singuli pugilli: decoquantur in aqua & uino: radices autem in eis per noctem macerentur, & in iuris colati libra diluantur: mellis despumati unciae quatuor: zaccari quod satis est. postremo condiatur serapium aquae cinamomi destilla titiae quadrante. Obseruatio. Differt hoc serapium ab eo, quod urinas prouocat: Quomodo serapium hoc ab eo quod urinam mouet differat. quia crassos & uiscosos humores, obstructionum auctores, & menstrua impedientes magis extenuat, incidit, & detergit. Qua de causa, ipso uel similibus utimur: nam si post longam sanguinis profusionem ex utero, uel alia quadam parte, menstrua ob sanguinis penuriam retineantur, serapia eiusmodi exhiberi non debent: eo quod corpus adhuc magis exiccent. Recte autem exhibentur, antequam menstrua fluant, aut tempus purgationis instet. Menstrua prouecantia post sanguinis effluxum danda non sunt. Quia etiam in retentione urinae ab eadem causa orta conueniunt. Mathetes, Quis huius serapii usus est? Geron, Ad uterum calefaciendum, aperiendum, & resiccandum: item ad conceptum facilem per se, aut ex decocto artemisiae; & mercurialis, cum serapii ex artemisia modico: uel aquis herbarum praecedentium. Haec serapia, si cum decocto persicariae maioris offerantur, multo erunt efficatiora. Mathetes, Audiui iam materiam medicamentorum, quibus serapia constant: item quomodo, & qua ratione parentur misceanturque: nec non ad quae uitia singula ualeant: unum adhuc scire desidero: omniane recens componere oporteat, an etiam in usum retinere ac asseruare liceat: cum non semper hec bas uirides habere possimus? Geron, Ne aegri penuria remediorum diutius laborare, aut interire cogantur: posterior aetas operaepretium censuit, ut estate, quando herbarum compia suppetit, se rapia, seu ut barbari dicunt, syrupicomponantur, que in officinis per totius anni curriculum ad usum futurum asseruentur. Mathetes, Quid singula ista praestant? Geron, Alia humores extenuant, praeparantque: alia refrigerant, calefaciunt, aliterque immutant: quaedam uitiosos humores purgant: quaedam partes corroborant, astringuntque: cuiusmodi haec sunt, quae infra posita propriis passim seplasiariorum uocabulis nominantur. mae tres. In decocti iuris libra diluito zaccari, quod satis est. condiatur syrupus spicae Celtice, & cinamomi utriusque drachma una, & semisse. Triens exhibeatur, uel per se, uel cum aquis intybiutriusque. Serapium Ad Hydropem Anasarca Medicamentis propriis addito ea, quae pituitam ducunt, ut agaricum, semen cnici, senam, polypodium: aut illa, quae in syrapio pituitae concoquendae peculiari compraehensa sunt. Serapium Ad Tympaniten. Uuarum passarum unciae due: seminis apii, petroselini, seseleos, singulorum drachmae due: radicis apii, ualeriane, singule semuncie: mente, absinthii, betonice, singulorum manipulus dimidius: marrubii manipulus: mercurialis, brassice marine, singulorum manipulus dimidius: sene Alexandrine, medulle seminis cnici, singule uncie: florum rorismarini, geniste, singuli pugilli. In decocti colati sesquilibra, diluito zaccari quod satis est, ac fiat serapium: quod condiatur puluere diagalange, uel aromatici rosati drachma. Detur diebus alternis. Compositionis Ratio. Constat hoc serapium aperientibus, odoratis, & iis que flatus discutiunt: Pituita teuuis & aquosa flatus generat. quibus adiecta sunt pituite purgande efficacia: quia, si ipsa tenuis, & aquosa sit, flatus generare solet: eoque euacuanda. Adhec addita sunt iis, que aquas ducunt, diagalanga, aromaticum rosatum: ut uentriculum, & reliquas partes corroborent, siue in peritonaeo, ac utero, siue in alia quadam parte, ut in tumoribus aquosis, pituita contineatur. Mathetes, Quae ad hydropem & lienis scirrhum conueniunt? Hydrops cum lienis scirrho quibus indigeat. Geron, Incidentia & lienica dicta, ut est cortex radicum capparis, sambuci, uel fraxini, populi, & tamarisci. macerari autem illa in aceto, & decoqui debent. Mathetes, Que ad malum habitum, & menstrua prouocanda prosunt? Syrupi ad malum habitum. Geron. Superioribus fere similia ex aperiuntibus, & iis que tum urinas, tum illa cient composita: Syrupi ad menstrua idonei. que uero ad urinas mouendas prescripta sunt, menstruis quoque educendis idonea fieri possunt: si addantur radices eryngii, folia artemisie, uel parthenii, uel sabine, sique condantur cinamomi uncia, uel sescuncia. urinas autem mouent ferapia ex duabus, uel quinque radicibus confecta, oxymelique. Syrupi ad urinas. At que ex aceto parantur, non admodum menstruis accommodata sunt: Ex aceto parata utero aduersantur. quia illud utero aduersatur. poterunt igitur in hunc modum parari. Serapia Ad Menstrua Prouocanda. Quinque radicum aperientium unciae tres: radicis rubiae maioris uncia: radicis quinque folii, & eryngii, singulae unciae: pulegii utriusque, calaminthae, origani, singuli manipuli: quatuor seminum calidorum maiorum singulae drachmae: florum rorismarini, leucoi, genistae, singuli pugilli: decoquantur in aqua & uino: radices autem in eis per noctem macerentur, & in iuris colati libra diluantur: mellis despumati unciae quatuor: zaccari quod satis est. postremo condiatur serapium aquae cinamomi destillatitiae quadrante. Obseruatio. Differt hoc serapium ab eo, quod urinas prouocat: Quomodo serapium hoc ab eo quod urinam mouet differat. quia crassos & uiscosos humores, obstructionum auctores, & menstrua impedientes magis extenuat, incidit, & detergit. Qua de causa, ipso uel similibus utimur: nam si post longam sanguinis profusionem ex utero, uel alia quadam parte, menstrua ob sanguinis penuriam retineantur, serapia eiusmodi exhiberi non debent: eo quod corpus adhuc magis exiccent. Recte autem exhibentur, antequam menstrua fluant, aut tempus purgationis instet. Menstrua proucantia post sanguinis effluxum danda non sunt. Quin etiam in retentione urinae ab eadem causa orta conueniunt. Mathetes, Quis huius serapii usus est? Geron, Ad uterum calefaciendum, aperiendum, & resiccandum: item ad conceptum facilem per se, aut ex decocto artemisiae; & mercurialis, cum serapii ex artemisia modico: uel aquis herbarum praecedentium. Haec serapia, si cum decocto persicariae maioris offerantur, multo erunt efficatiora. Mathetes, Audiui iam materiam medicamentorum, quibus serapia constant: item quomodo, & qua ratione parentur misceanturque: nec non ad quae uitia singula ualeant: unum adhuc scire desidero: omniane recens componere oporteat, an etiam in usum retinere ac asseruare liceat: cum non semper hec bas uirides habere possimus? Geron, Ne aegri penuria remediorum diutius laborare, aut interire cogantur: posterior aetas operaepretium censuit, ut estate, quando herbarum copia suppetit, serapia, seu ut barbari dicunt, syrupicomponantur, que in officinis per totius anni curriculum ad usum futurum asseruentur. Mathetes, Quid singula ista praestant? Geron, Alia humores extenuant, praeparantque: alia refrigerant, calefaciunt, aliterque immutant: quaedam uitiosos humores purgant: quaedam partes corroborant, astringuntque: cuiusmodi haec sunt, quae infra posita propriis passim seplasiariorum uocabulis nominantur. Officinarum. Serapium Bizantinum simplex. Succorum intybi satiui, apii, singulorum librae duae: Serapia humores extenuantia praeparantiaque. lupuli, cyrsii, buglossi, singulae librae: inferuescant, incoquendoque purgentur, donec inclarescant, duaeque iuris librae absumantur: postea duabus zaccari libris, & dimidia additis, lento igne ad serapii spissitudinem coquantur. Uires Usus Obseruatio. Mathetes, Quas uires serapium istud obtinet? Geron, Mistas ad iecoris lienisque obstructiones expediendas, morbo regio, arquato nigro, & longarum febrium reliquiis peculiare. nam crassos humores, & lentos incidit, digerit atque extenuat. Bizantinum Compositum. Succorum intybi ueri, apii, singulorum librae duae: succorum lupuli, cyrsii, buglossi, singulae librae: rosarum siccarum unciae duae: glycyrrhizae drachmae quatuor: seminis anisi, foeniculi, apii singulorum drachme duae: decoquantur, colataque aceti selibra: zaccari albissimi libris tribus commisceantur. Nonnulli hoc serapio non utuntur, quando copiosius acetum inditum fuerit: alias superiori efficacius febres putridas, ex humore bilioso, & pituitoso, lentoque contractas sanat: obstructiones iecoris, lienisque aperit: unde morbo arquato precipue nigro succurrit. Notandum autem per initia febrium non conuenire, sed eius loco illud, quod ex duabus radicibus constat, substituendum esse. Medicamenta quae huic induntur, calida & frigida mediocriter existunt: eoque diuersis id uitiis conuenit. Mathetes, Quae alia his similia extant? Geron, Quae sic inscribuntur. Diastoechados Simplex. Florum stoechados quadrans, & drachmae sex: thymi, calaminthae, origani singulorum uncia, & drachmae duae: anisi drachmae septem: uuarum passarum triens: in aquae libris septem, aut octo coquantur, donec duae consumantur. Residuum coletur, & cum zaccari libris quinque ( aliter mellis libris quatuor & dimidia ) rursus incoquatur ad serapii spissitudinem: postea cinamomo, calamo aromatico, zinzibere, singulis sesquidrachmis crassiuscule contusis condiatur, pannoque raro suspendatur. Mathetes, Quas uires habet istud serapium? Geron, Pituitam crassam & uiscosam ualenter incidit, digerit, & extenuat: Uirer. ideoque frigidis cerebri neruorum uitiis, resolutioni, morbo commitiali, conuulsioni, spasmo cynico, & tremori auxiliatur, destillationesque curat. Sumitur ex aqua foeniculi, uel smyrni decocto: potissimum autem ualet ad pectus anhelosum a destillationibus: uentriculum denique confirmat. Diastoechados Compositum. Florum stoechados quadrans, & drachmae sex: thymi, calaminthae, origani, singulorum drachmae decem: anisi, pyrethri, singulorum drachmae septem: piperis longi drachmae tres: zinziberis drachmae duae: uuarum passarum drachmae quatuor: in aqua, ut superioris serapii medicamina ad spissitudinem usque coquantur: deinde cinamomi, calami aromatici, nardi, croci, zinziberis, piperis longi, & nigri, singulorum panno illigatorum, suspensorumque sesquidrachma condiantur. Serapium Ex Artemisia. Radicum foeniculi, apii, petroselini, asparagi, rusci, saxifragae seu pimpinellae, enulae campanae, dictamni, cyperi, rubiae tinctorum, iridis, asari, pyrethri, peoniae, singulorum manipulus: se minis iuniperi, smyrnii, petroselini, apii, anisi, nigellae, carpobalsami costi, cubebarum, cardamomi, cassie ligneae, calami aromatici, ualerianae, singulorum semuncia: mercurialis, pulcgii utriusque, calaminthae, nepetae, orlgani, melissophylli, betonicae, stoechados, chamaedryos, chamaepityos, sampluchi, sabine, marrubii, parthenii cum flore, centaurei minoris, rute, singuli manipuli: artemisie persicarie, singulorum manipuli duo: hypericonis, rute, buglossi, singuli manipuli: omnia contusa, tritaque in aque pluuialis, aut hydromeliris libris octo, & modico uino macerentur. Primum coquantur radices: deinde semina: tertio herbae: postremo pyrethrum, & aromata ad tertias. Usus. Iuri colato expressoque, zaccari & mellis, utriusque sesquilibra addatur, fiatque serapium: quod obstructiones ex crassis & glutinosis humoribus efficacissime aperit, eosque incidit, & flatus dissipat: uteri affectibus confert, e umque regione sua motum restituit: dolores lenit: neruos corroborat: menstrua ducit: materiam ipsorum contumacem expellit. Serapium Ex Marrubio Uulgo Diaprassiu. Marrubii albi recentis uncie due: adianti albi, hissopi, utriusque drachme sex: glycyrrhize uncia: polypodii quercini, radicum apii, foeniculi, iridis, singulorum semuncia: calaminthe, thymi, satureiae, tussilaginis, singulorum drachmae sex: seminis anisi; maluae, singulorum drachmae tres: seminum cotoneorum drachmae duae: uuarum passarum purgatarum unciae duae: ficus passae pingues decem: decoquantur in hydromelitis dilutioris libris octo, ad dimidias. Iuri expresso, addantur mellis & zaccari albi, utriusque librae duae, fiatque serapium: quod radicis iridis florentinae tritae uncia condietur. Uires. Pituitam crassam, lentam, & putrem ex pectore, & pulmonibus purgat: eoque anhelationi, & tussi inueteratae prodest. Serapium Ex. Quinque Radicibus. Radicum apii, foeniculi, petroselini, asparagi, rusci, singulorum, uncie due: in aque fontane libris sex ad tertias coquantur. Iuri expresso zaccari librae tres addantur, misceanturque aceti albi unciis octo: ac rursus incoquendo ad serapii spissitudinem redigantur. Uires. Hoc serapium pituitam uiscosam, crassamque abstergit, extenuat, praeparatque: uiscerum obstructiones aperit: tumores discutit: pallores uirginum tollit: urinas, & menstrua prouocat: febres contumaces, & inueteratas soluit. Serapium Ex Calamintha auctore Mesue. Calaminthae domesticae, & syluestris, utriusque uncie due: seminis ligustici, dauci, iunci odorati, singulorum drachmaequinque: uuarum passarum acinis exemptis selibra: in sex aque libris ad dimidias incoquuntur: ius expressum colatumque cum mellis puri libris duabus in serapium redigitur. Uires. Id autem crassos humores incidit, extenuat, abstergit: interanea calefacit: meatus uiscerum nutritioni seruientium obstructos aperit: contumaces humorum materias excretioni praeparat: menstrua retenta prouocat: lienis tumorem, duritiemque ex aqua scolopendrii iuuat: tussi antique, asthmati, intemperiei frigide, & senum affectibus opitulatur. Aliud Eiusdem Auctoris. Succi calaminthe, punicorum acidorum, uini albi odori, singulorum libre quatuor: ad dimidias incoquuntur. Ubi ius per biduum resederit, ut clarius appareat, zaccari albi libre quatuor adduntur, omniaque simul ad serapii spissitudinem percoquuntur: id postea galliae moscate drachmis duabus, gratioris saporis causa conditur. Uires. Ex aqua menthe sumptum ad uomitum, singultumque flaua crassaque bili, & pituita ortum ualet: uentriculum, & iecur, & quod ex mentha inscribitur expurgat simul, & roborat. Quia uero medicamenta cum alimentis hic coniuncta sunt, compositio ista melior salubriorque nonnullis censetur. Hippocrates etiam, & Galenus eiusmodi remedia prae caeteris commendasse leguntur. Mathetes, Quod serapium huic respondet? Geron, Ex aceto simplex, & compositum: uulgo acetatum, uel acetosum. Serapium Ex Aceto Simplex Mesuae. Aceti ex uino albo, ualenteque librae tres: zaccari, quod aqua clarum factum sit, librae quinque: in uase factili bene excocto, aut lapideo inferuere ad serapii spissitudinem debent. Mathetes, Hanc compositionem non intelligo? Geron, Ex aquae fontanae libris quatuor, zaccari librae quinque, in uase fictili uitreato ad dimidias igne lento sine fumo coquantur: sic ut semper spuma aufferatur, tandemque aceti albi clari, librae duae addantur. Alii zaccarum cum aceto coquunt, despumandoque purgant, nec aliter clarum reddunt. Quod si quis serapium leniter acidum uelit, aceti libras duas: si mediocriter, tres: si ualentissime, quatuor imponit. Saepe intra duas libras consistimus, pro ut morbus, & aegri natura exigit. Mathetes, Quibus morbis conuenit? Geron, Biliosis febribus. Usus. nam bilem tenuitate, & calore furiosam compescit, extinguitque: crassos autem humores extenuat, incidit: obstructiones aperit, urinas ac sudores mouet. Serapium Ex Aceto Cum Radicibus compositum. Radicum apii, foeniculi; intybi singulorum uncia: seminis apii, foeniculi, anisi, singuiorum uncia: seminis intybi semuncia: omnia lento igne ad dimidias, ex decem aquae fontanae libris coquantur. Iuri colato zaccari repurgati pondo tria: aceti albi pondo duo adduntur. Rursus incoquendo ad serapii spissitudinem rediguntur: interdum acetum omittitur: atque tunc officinis dicitur serapium ex duabus radicibus sine aceto, quod ex quinque urinae ducendae propriis duas habeat. Sin autem acetum recipiat; tunc serapium acentosum, ex duabus radicibus cum aceto, aut ex radicibus confectum uocatur. Auicenna id ex seminibus appellat. Mathetes, Quid huic serapio tribuis? Uires. Geron, Crassam, & contumacem bilem, pituitanique incidit, abstergit, iecoris, lienis, & renum obstructiones aperit: urinas promouet: febres compositas, & spurias discutit: affectibus frigidis sine aceto accommodatior: uteri uitiis, & uentriculo frigidiori, neruorumque malis, & melancholicis, tum hoc, tum superius noxium est: nisi extenuandi, incidendi, & aperiundi causa exhibeatur: ut in quartana, & lienis obstructione Galenus praecipit. Aliud Ex Aceto, Et Zaccaro Uulgo oxyzaccara simplex uocatur: auctore Nicolao. Zaccari albi pondo: succi malorum punicorum acidorum unciae octo: aceti unciae quatuor: ad iustam spissitudinem incoquantur. Quod si zaccarum purificatum fuerit, aceto soluitur, coquiturque ad crassamentum usque: ubi refrixerit succus punicorum ei miscetur. Sin impurum fuerit, aqua prius diluitur & clarum redditur: deinde aceto & succo percoquitur in serapii formam. Nonnulli aceti loco, uinum malorum punicorum miscent. Uires. Ualet ad febres tertianas, tum simplices tum duplices, ardentes, & hecticas: bilis aestum, ferociamque compescit: humorum crassitiem stomacho inhaerentem, discutit. Aliud Eiusdem Oxyzaccara composita dictum. Adianti, phyllitidis, siue linguae ceruinae, scolopendrii, asplenii, polytrichi, hepaticae, uiolarum: radicum foeniculi, rusci, asparagi, graminis, singulorum libra: omnia ex uino, aut succo malorum punicorum per triduum macerantur: deinde percoquuntur. Iuri fortiter, expresso zaccari quod satis est additur, & rursus omnia coquuntur, donec serapii fiat spissitudo. Haec compositio febribus impuris, nothis, & longis, tertianis, omnibusque affectibus qui ex sanguinis, & bilis feruore crassitieque nati sunt auxiliatur: uiscerum nempe iecoris, lienisque obstructiones aperit, & concalfacta corpora iuuat. Serapium Ex Glyctrrhiza Mesuae. Glycyrrhizae unciae duae: adianti uncia: hyssopi semuncia: in aquae pluuiae libris quatuor, ad uiginti quatuor horas macerentur, coquanturque ad dimidias. Iuri colato addantur mellis clari purgatique, zaccari puri, & clari, penidiorum alborum, singulorum unciae octo: aquae rosarum totidem, & iterum coquendo ad serapii spissitudinem redigantur. Uires. Quod calefacit, incidit, extenuat, abstergit, expurgat; lenit, siccat, eaque omnia moderate. Ideo ad pectoris, & pulmonum uitia ualet, lenit asperam arteriam, materiamque ex illis educit: nec non ad tussim siccam efficax est: quae a modica, neque crassa, neque lenta pituita excitatur. Praeterea frigidis pectoris affectibus, & pituitosis per initia conuenit: postremo etiam fluxionum principiis in thoracem, si ex aquarosacea assumatur. nam modice astringentia talibus uitiis ex Galeni doctrina congruunt, sicut Rheubarbarum, & tabellae, quae manus Christi uocantur: ut sua astrictione partes fluxione calida potissimum tentatas, eoque languidas, & imbecillas, roborent. Serapium Ex Hyssopo. Hyssopi mediocriter sicci, radicum apii, foeniculi, petroselini, glycyrrhizae singulorum drachmae decem: ordei puri librae quatuor: seminum maluae, cotoneorum, tragacanthi, singulorum drachme tres: adianti albi drachme sex: myxaria, & zizipha, utriusque triginta: uuarum passarum acinis exemptis drachmae duodecim: ficus siccae, palmulae pingues singule decem: in aquae libris octo ad tertias coquantur. Ius colatum cum libris duabus compositionis diapenidion barbaris dictae, ad serapii crassitiem decoquatur. Uires. Extenuat, purgatque frigidam, crassam, & lentam pituitam in pectore contentam: eoque conuenit asthmaticis, & tussiculosis, ex decocto pectorali, aut aqua scabiosae, bechii, aut marrubii: obstructiones uiscerum aperit, & praecordiorum dolores lenit: interdum renum calculos, ex aqua asparagi, aut foeniculi potui assumptum, expellit: fluxiones sistit, humoresque inspissat: quanquam id modice praestet. Mathetes, De his satis: quod est altetrum genus serapiorum? Geron, Illud, quod corpus aut refrigerant, aut calefacit, ut exempli gratia. Serapium Ex Succo Cucurbitae Succi cucurbitae expressi librae quinque: Serapia quae corpus aut refrigerant aut calefaciunt. cum zaccari libris tribus in serapium incoquentur. Id in febrium ardentium, & biliosarum aestu mirifice prodest: refrigerat & humectat innocenter: internas inflammationes restinguit: sitim ualde sedat: gutturis asperitatem lenit: linguae, & faucium a: dorem mitigat: aluum nonnihil proluit: urinas excitat: magis prodest, si parum aceti addatur: unde etiam ardenti febri correpti, saepius persanantur. Serapium Ex Intybo Simplex uulgo ex endiuia. Succi intybi domestici puri, qui cichorio respondet, librae octo: zaccari optimi librae quinque & dimidia: decoquantur diligenter, fiatque serapium, quod omnem iecoris, & aliorum uiscerum nutritioni dicatorum calorem nimium peculiariter adimit, laterumque dolori subuenit. Aliud Ex Intybo Compositum. Intybi recentis, scarrolae, lichenis, uulgo hepaticae, lactucae, agrimonii, cicerbitae, hyeracii, singulorum manipulus unus, & dimidius: quatuor seminum frigidorum maiorum singulae unciae: santali albi, & rubri contusorum, rosarum rubrarum singulae drachmae: florum cordi familiarium drachmae quatuor: decoquantur ex aquae libris octo ad dimidias. Iuri colato zaccari albi librae quatuor adiiciantur: succi intybi puri una: deinde succi punicorum acidorum purgati unciae quatuor admisceantur, & in serapii crassitiem percoquantur. Bilem obtundit: iecur refrigerat, ex purgatque, & corroborat: arquatum, aliosque iecoris morbos ex obstructione ortos discutit. Aliud In Officinis Frequens. Succi intybi, hepatice, utriusque librae tres. Ubi ad ignem in clarescunt, uiolarum, rosarum rubentium, trichomanis, uulgo polytrichi, singulae semunciae: adianti uncia: ordei purgati, seminum frigidorum maiorum, singulorum tantundem: contusa, horisque duodecim in succis macerata coquuntur. Tres zaccari albi librae iuri colato ad serapii spissitudinem adduntur. id postea santali rubri, albique, oxyacanthae, seminum contoneorum, corticum citri, ligni aloes, cinamomi, singulorum drachma condiuntur. Obseruatio. Perperam in hac descriptione ordeum purgatum, seu ut uulgo dicunt, mundatum ponitur: cum potius integrum scribi deberet: eo quod illud externa sua cute, magis quam interna abstergat, aperiatque. Idem uero primo loco recte ponitur, ut interea, dum semina succedunt, decoquatur: quia longiore coctione, quicquid flatulentum in se habet, expirat: deinde herbae, postea flores decenter imponuntur: ne diuturniore coctura uis eorum in fumum euanescat. Succi per initia decoqui non debent, sed in fine tantum: quia illi tali coctionis modo uim suam amittunt, Ideo quando clari euadunt, santalis & cinamomo condiuntur, aliis omissis. Semen etiam cotoneorum in hoc non requiritur: eo quod multum odorem inspiret, & mucore suo inspisset, cum extenuare potius deberet. Cotonei seminis loco, illud quod oxya canthae est, in decoctione substitui debet: quia dum succi clarefiunt, nullam ex decoctione refrigerandi, extenuandique uim acquirit. Cinamomum omnium humorum uitia corrigit, emendatque. Huic similia sunt haec, quae iam sequuntur, ut Serapium Acidum Seu Acetosum uulgo Diarhodon Mesuae. Succorum intybi, apii, lupuli, singulorum librae duae & semis: radicum intybi, apii, foeniculi, singulorum unciae duae: rosarum siccarum uncia: glycyrrhizae semuncia: nardi Indicae drachmae duae: seminum anisi, foeniculi, apii singulorum drachmae septem: macerata in aquae libris sex, ad dimidias coquuntur: deinde additis zaccari libris tribus, aceti duabus, redigantur in serapium. quod febres compositas, & corporis habitum affligentes, obstructiones iecoris, & lienis discutit. Serapium Ex Acido Citri Succo uulgo ex acetositate citri, Mesuae. Succi citreorum acidi librae sex: zaccari librae quatuor, coquuntur inuicem ut conuenit. Aestum, ac feruorem bilis flauae, febriumque ardentium, & pestilentialium mitigat: sitim uehementem restinguit: ebrietati resistit: & uertiginem prohibet. Serapium Ex Acido Limonum succo. Acidi limonum maturorum succi colati librae sex: zaccari albi librae quatuor: coquantur uti decet. Hoc magis quam superius refrigerat, penetratque acrius: lumbricos enecat: putredinem praecauet: cor, & stomachum roborat: calorem febrilem lenit: affectibus biliosis magis quam superius conuenit. Serapium Ex Succo acidulae. Succi acidulae uulgo acetosae purgati librae tres: zaccari clari librae duae: coquantur accurate ad serapii spissitudinem. Id febribus biliosis, & pestilentibus opitulatur: cordis & uentriculi calorem restinguit, ipsaque roborat. Serapium Diaomphacioon uulgo ex agresta. Omphacii, hoc est uuarum quae nondum maturuerint succi librae quinque: zaccari clari librae tres: coquantur in serapii spislitudinem. ualet in magnis ardoribus, ad sitim restinguendam: alui profluuium biliosum sistit: febribus biliosis succurrit: grauidarum uomitiones reprimit: uentriculum earum firmat: uenenis aduersatur: cholerae morbo, & difficultati intestinorum duarum unciarum instar, ex aqua chalybeata ante cibum sumptum: post illum autem uomitum biliosum, & stomachi subuersionem sanat. Serapium Ex Zyzyphis uulgo iuiubis. Zyzyphorum numero sexaginta: myxaria uiginti: florum uiolarum, seminis maluae, adianti albi singulorum drachme quinque: ordei purgati, glycyrrhize, singule drachmae sex: seminis cotoneorum, papaueris albi, melonum, lactucae, tragacanthi singulorum drachmae tres: ex aquae fontanae libris quinque decoquuntur ad tertias, sic ut semina contoneorum, maluae, tragacanthi cum caeteris panno prius illigata sint. Iuri colato librae duae zaccari albi adduntur in serapii spissitudinem. Hoc raucedini, tussi, & pleuritidi conducit. Serapium Ex Papauere simplex. Capitum papaueris albi, & nigri recentium singulorum drachmae sexaginta: in aquae pluuialis libris quatuor coquuntur, donec due, & dimidia absumantur. Ius colatum cum zaccari albi & penidiorum singulorum unciis quatuor, ad serapii formam redigitur: quod ad tenues cerebri, & acres in thoracem defluxiones, quae asperam arteriam, & fauces exulcerant, ualet, uigiliasque inducit. nam frigore suo illas coercet, humoresque incrassandoa cursu retinet, cogendoque expuitioni aptos reddit: tussim inanem sedat lentore suo: gutturis asperitatem laeuigat: caloris incendium mitigat: sitim delet: somnum unciarum duarum instar, si ante illum assumatur, conciliat. Aliud Ex Papauere Compositum. Capitum papaueris albi & nigri, singulorum drachme quinquaginta: glycyrrhizae drachmae decem: myxaria seu sebestentriginta: seminum lactucae, maluae, cotoneorum, singulorum drachmae undecim: in quatuor aque libris, ad dimidias coquuntur: zaccari penidiorum singulorum unciae octo, iuri colato admiscentur. Hoc serapium superiori est efficacius: refrigerat, humectatque eoque somnum inducit: fluxiones biliosas reprimit: calidam, siccamque intestinorum intemperiem emendat: pthysin, tussim sic cam, defluxionemque capitis coercet: alui fluorem, intestinorum difficultatem, ex bilioso & acri humore natam sistit. Porro semina mucosa, lineo panniculo illigari debent, & inter coquendum serapio immergi, ut facultatem illinc intestina acquirant, & mucor in linteo remaneat, ne ingratum saporem inducat. Serapium Ex Nymphaea Symplex Mesuae. Florum nymphaeae librae duae: in aquae fontanae libris quinque modice coquantur: zaccari librae tres & dimidia iuri colato addantur. mixta omnia in serapii formam rediguntur. Actuarii Nymphaeo zaccar huic respondet. Serapium istud ualde refrigerat, humectatque: atque ea de causa biliosarum, ardentiumque febrium estus, capitisque calores, uigiliasque, ex acri humore ortas discutit, sitimque tollit. Aliud Ex Nymphaea Compositum. Florum nymphaeae unciae duae: florum ungulae caballinae aquaticae, psyllii integri, acidulae, singulae unciae: seminum cucurbitae, citreoli, cucumeris, melonis, singulorum semuncia: seminum lactucae, intybi domestici, & agrestis, portulacae, singulorum drachmae duae: radicum foeniculi uncia: in ordei decocti iurem, quanto opus est, coquantur. Iuri colato addatur zaccari libra: aceti albi, uini punicorum acidorum, singulorum unciae duae: redigantur in serapii crassitiem. Id postea santalis luteis, & spicanardi, singulis drachmae instar conditur. Ad eadem efficax est, quibus simplex conuenit. quanquam hoc ualidius existat. Mathetes, Quae serapia his succedunt? Geron. Ea, quae humores educunt, purgantque, ut Serapium Uiolaceum Ex Diluto Uiolarum libre quinque: nouies, uel pluries in aqua calente macerantur: dilutum earum cum aequali zaccari albi & clari mensura, in serapium redigitur. Quatuor eius uncie modice purgant: febribus ardentibus, & biliosis, sitique inexhaustae succurrunt. Aliud Ex Succo Uiolarum. Succi uiolarum librae tres, cum Zzaccari libris duabus in serapii spissitudinem deoquantur. Hoc minus quidem est, quam prius, magis autem efficax existit, bilisque acrimoniam obtundit, & calidis thoracis affectibus medetur. Serapium Ex Rosarum Diluto Rosarum persicarum, quas Galli incarnatas uocant, albo rubentium, librae sex: in aquae calidae libris quindecim uase uitreo seu fictili uitreato obtectoque per horas octo macerantur: posthaec exprimuntur reiiciunturque: ac rursus aliae recentes diluto calefacto induntur, idque uulgato modo septies, aut nouies: non nulli quinque tantum uicibus illas macerant. quanquam id pluribus fieri satius fuerit, praesertim in rore, qui mense Maio ex tritico, uel secale colligitur. Sunt qui denis quaternis uicibus illas macerare consueuerunt: iuris autem colati libras quinque, cum zaccari quaternis in serapii spissitudinem incoquunt. alii aequalem zaccari modum admiscent. Mathetes. Quid praestat hoc serapium? Geron, Biliosos serososque humores ex primis uenis educit, menstruaque prouocat: febribus biliosis discutiendis, praesertim aestate accommodatum. Recte ex aqua ordei, aut fontana cruda ( si non adest obstructio ) quadrupla, aut sextupla, aut liberalior sumitur, hoc est, cochleare unum serapii, cum quatuor, aut sex, aut pluribus aquae potui exhibetur. Aliud Ex Succo Rosarum. Succi rosarum librae tres, cum zaccari libris totidem, uel duabus perpurgatis ouorum albuminibus, lento igne coquuntur ad serapium: quod aluum compressione soluit tribus unciis assumptum: sed lenius quam superius ex diluto rosarum paratum. Serapium Ex Floribus Persicis. Florum persicorum recentium librae tres: in aque, uel roris maialis calefacti libris septem, & dimidia, per horas octo, septies aut nouies macerantur: deinde huius diluti libre due, cum zaccari sel quilibra, aut duabus, ad serapii spissitudinem incoquuntur. Hoc serapium acres, tenuesque humores in biliosis febribus uti rosarum trium unciarum, uel quatuor instar exhibitum, educit. Aliud Ex Succo Florum persicorum. Hoc eodem modo, quo rosaceuim conficitur, similesque humores expurgatur. Serapium Ad Iantinum Seu Ex Capillis ueneris simplex leniter extenuans. Adianti omnis generis recentis manipulus: glycyrrhizae uncia: in aquae fontanae libris tribus, ad horas uiginti quatuor macerentur: deinde ad dimidias decoquantur. Iuri colato zaccari puri clarique libra, cum aquae adianti albi unciis octo admisceatur: ac omnia ad serapii spissitudinem percoquantur. Aliud Ex Adianto Simplicius. Adianti albi unciae quinque: exaquae sontanae libris quatuor ad tertias incoquuntur. Iuri colato zaccari librae duae iunguntur, coquunturque iterum ad serapii crassitiem. Uel Sic Paratur Adianti recentis unciae quinque: in aquae fontanae libris tribus, per noctem tertiam macerantur: postea iuri colato zaccari librae duae adiiciuntur, & utraque simul coniuncta ad serapii formam coquuntur. Id ad calidos pectoris affectus, destillationes, obstructionesque primorum uasorum ualet: adhaec initio pleuritidis conuenit, cum materia calida, aut calido, & frigido mista fuerit. Adiantinum Compositum. Adianti albi manipulus: glycyrrhizae rasae unciae duae: saxifragae, betonicae, pimpinellae, asplenii singulorum manipulus dimidius: in aqua calente horis uiginti quatuor macerentur: deinde ad dimidias decoquantur. Iuri colato addantur zaccari clari, penidiorum, & aquae adianti singulorum unciae octo: rursus incoquantur ad serapii spissitudinem. ualet ad calidos thoracis, & uiscerum affectus, ut pectoris, iecoris, lienis, renum, & uteri. Quinetiam ubi aliquandiu in usum adhibitum fuerit, aluum quoque resoluit. Itaque non solum humores praeparat: sed etiam praeparatos educit, praesertim pituitam crassam, & bilem: quod tum albi, tum omnis adianti decoctum praestat. quanquam Dioscorides illud aluum sistere docuerit. Serapium hoc uariis quidem partibus commune est: sin autem singularia quaedam admisceantur, peculiare partium fit remedium. Nam si decocto adianti uuae passae, aut glycyrrhiza adiungantur, thoracis uitio conuenit: si agrimonium aut cichorium, iecoris affectui: si asplenium aut thamariscus lienis: si ea, quae urinas, aut arenulas promouent, renum uitiis prosunt. Serapium Ex Cichorio Compositum auctore Nicolao. Intybi satiui, & domestici, taraxicon, utriusque manipuli duo: sonchi uulgo cicerbitae, lichenis, scariolae, lactucae, fumariae, lupuli, singulorum manipulus: ordei integri, uesicariae, singulorum unciae quatuor: glycyrrhizae, adianti albi, & nigri, asplenii, polytrichi. cassutae, singulorum drachmae sex: radicum foeniculi, apii, asparagi, singulorum unciae duae: in aqua fontana, quanta requiritur incoqui debent. Ius colatum, clarumque cum Zaccaro rursus coquitur, ut serapii acquirant formam. Inter coquendum autem addentur drachme quatuor, rheubarbari: scrupuli quatuor spicaenardi. Obseruatio. Serapium hoc non bene a quibusdam est compositum. nam inter intybi, siue endiuiae species magna est confusio. Taraxicon enim lactuca syluestris, & uenenosa existit: eoque non conuenit. Satis est intybum satiuum, tum amplis, tum angustis foliis praeditum, & cichorium huic serapio miscere. Praeterea rheubarbari dosim augere, nempe ut uel unciae quatuor ad iuris decocti libram, uel tres, uel duae saltem imponantur, si quid humoris educeredebeant, uti Lutetiae ipsum componunt. Hoc serapsum arquato morbo, iecorisque & lienis obstructionibus ex aqua aspagi, & intybi confert: bilem flauam per urinas, & aluum educit: cupiditatem cibi excitat: instrumenta nutritioni dicata reficit: & uenenosae materiae aduersatur. Serapium Ex Fumaria Compositum Mesuae. Myrobalanorum luteorum, cepulorum singulorum uncie duae & dimidia: florum cyrsii seu boraginis, buglossi, uiolarum, absynthii, cassuthae singulorum uncia: glycyrrhizae, rosarum rubrarum, singulorum semuncia: epithymi, polypodii, singulorum drachmae septem: pruna centum: uuarum passarum acinis exemptis selibra: palmularum Indarum, medullae casiae, singulorum uncie duae: in aque libris decem ad septem usque incoquuntur, & succi fumarie cocti purgatique, & zaccars, singulorum libris tribus additis serapium conficitur. ualde est ingratum ob crassa medicamenta quae ei induntur, ut casiam, palmulas, pruna, & uuas. Mathetes, Quid hoc serapium efficit? Geron, Trium unciarum instar usque ad quinque aut sex assumptum, ob diuersas simplicium quibus constat uires, comprimit, soluit, & pituitam salsam, bilem utranque adustam educit: obstructiones aperit, febres putridas curat, scabiem, lepram, impetiginem, & serpiginem cutis discutit. Serapium Ex Lupulo. Succi lupuli puri libre quatuor: succi fumarie puri libre due: zaccari libre sex. omnia in serapium ex aqua coquentur, ut ars seplasiaria postulat. Hec compositio sanguinem impurum expurgat, caloremque eius immoderatum restinguit: febribus biliosis, & synochis confert: nec non dolori capitis ex calore, internisque feruoribus auxiliatur: bilem arquato laborantibus detrahit: pituitam in hydrope per aluum exigit. Serapium Ex Epithymo Mesuae. Epithymi drachmae uiginti: myrobalanorum flauorum, indarum, singulorum drachmae quindecim: cassuthae, fumariae, sin gulorum drachmae decem: thymi, buglossi, calaminthae, myroba lanorum emblicorum, belliricorum, glycyrrhizae, polypodii, agarici, stoechados, singulorum drachme sex: rosarum rubrarum, faeniculi, anisi, singulorum drachmae duae & semis: pruna uiginti: uuarum passarum uficiae quatuor: palmularum Indarum unciae duae & dimidia. Omnia in aquae fontanae libris decem ad septem usque incoquuntur. Iuri colaro zaccari clari librae quatuor adduntur, & sapae duae librae admiscentur, simulque coquendo serapium efficitur, quod ut superius ex fumaria condiri etiam debet. Atram bilem, & alios humores ustos euacuat, eoque morbos hinc ortos, elephantiam, cancrum, lepram, scabiem, ulcera maligna, fistulosaque praecauet, & curat. Serapium Ex Polypodio compositum. Polypodii quercini drachmae decem: melissae, buglossi, singulorum manipulus dimidius: cyperi, corticum radicis capparis, acori, asari, senae Alexandrinae, epithymi Cretensis, singulae unciae: seminum lactucae, intybi latioris domestici, intybi angusti folii, singulorum sescuncia. Coquuntur in aqua: iuri colato additur mellis rosati puri libra, & serapium formatur. quod humores crassos, lentosque digerit ac uacuat: ut bilem atram, pituitamque ab articulis auellit. ideo melancholicis affectibus prodest, ut quartanis, & lieni indurato. Serapium Ex Hermodactylis auctore Nicolao. Quinque radicum singulae unciae: seminum quatuor frigidorum maiorum singulae sescunciae: hyssopi, adianti, asplenii uulgo ceterach, singulorum manipulus dimidius: uiolarum, florum rorismarini, cyrsii seu boraginis singulorum manipulus & dimidius: cyperi drachmae tres: chamaemeli drachmae duae: uuarum Corinthiacarum uncia: senae drachmae duae: hermodactylorum, cuscuthae, singulorum semuncia: anisi, carui, faeniculi singulorum drachmae duae & semis: polypodii unciae tres: agarici drachmae duae. Omnia in aquae libris tribus coquantur, & zaccari libra & dimidia: rosarum uncia: rheubarbari, drachmae quatuor cum semisse: turbethi drachmae tres, iuri colato adduntur, ita ut in tenuem puluerem detrita, pannoque lineo illigata in syrupo cocto suspendantur. Serapium istud omnis generis humores purgat, & obstructiones tum iecoris, tum lienis, renumque aperit. Mathetes, Quae reliqua habes serapia? Geron, Ea, quae partes imbecillas corroborant, astringuntque, ut Serapium Diactrsion. Succi cyrsii puri librae quatuor: Serapia corroborantia & astringentia. zaccari clari librae duae: commisceantur, coquunturque aliquandiu: deinde florum cyrsii recentium contusorum libra: in decenti aque mensura ad serapii spissitudinem coquuntur. Ius colatum, expressumque reliquis affunditur. ualet ad cordis palpitationem, eiusque syncopen: item ad melancholicos furiososque morbos. Aliud Sic Conficitur Succi buglossi purioris ex oui albumine effecti librae tres: zaccari librae duae: florum buglossi uulgaris, non Italici libra: contusa omnia ex aqua coquuntur. Ius prioribus affusum ad perfectam serapii spissitudinem redigitur. Serapium Ex Eupatorio. Radicum foeniculi, apii, intybi, singulorum unciae due: glycyrrhize, iunci odorati, cassuthe, absinthii, rosarum, singulorum drachme sex: adianti albi, cardui benedicti, radicum eiusdem, florum buglosse, anisi, foeniculi, eupatorii, singulorum drachme quinque: rheubarbari electi, masticis, singulorum drachme tres: spice nardi, asari, folii, & intybi, singulorum drachme due: zaccari librae quatuor: coquantur ad serapii spissitudinem. uentriculum & iecur confirmat: frigidis iecoris uitiis, & eiusdem obstructionibus, aque inter cutem, & malo corporis habitui succurrit: humores crassos incidit, extenuatque: urinas mouet, & flatus dissipat: precordiorum tensioni medetur: totius corporis corruptionem, que male affectum uentriculum, & iecur sequitur emendat: prodest etiam febribus tertianis, spuriisque ex bile, & pituita crassa contractis. Serapium Ex Mentha Auctore Mesue. Succi malorum cotoneorum dulcium, & acidodulcium, punicorum & dulcium, & acidodulcium singulorum sesquilibra. In his bene purgatis menthae parum siccate, non prorsus aride sesquilibra: rosarum rubearum uncie due: horis uiginti quatuor macerentur, coquanturque ad tertias. Iuri colato zaccari albi librae duae addantur, per coquanturque ad serapii crassitiem, sic ut postea galliae muschatae drachmis tribus condiatur, raro linteo illigatis. Uentriculum moderato calore iuuat, leuique astrictione corroborat: concoctionem promouet: nauseam, uomitum, singultum, laeuitatem intestinorum comprimit. Aliud Eiusdem Minus. Succi mentae purgati, punicorum dulcium, punicorum acidorum singulae librae: zaccari aut mellis libra. eodem, quo primus modo paratur, similibusque uitiis conuenit. Serapium Ex Succo Myrtorum simplex. Myrtorum succi puri librae octo: zaccari clari librae quatuor: artificiose decoquantur, misceanturque in serapium: quod uentriculum & uiscera corroborat: eoque fluorem alui inueteratum etiam comprimit, tussimque mitigat. Aliud Ex Myrtis Compositum. Baccarum myrti drachmae uiginti: santali albi, rhus, balaustiarum, oxyacanthae singulorum drachmae triginta: mespilorum drachmae centum: succi punicorum malorum agrestium, singulorum librae duae: omnia in succis supra dictis coquantur, fiatque additis quinque zaccari libris serapium, pro ut componendi ratio postulat. Id uentris fluorem inueteratum screatumque sanguinis supprimere consueuit. Serapium Ex Cotoneis Simplex. Succi cotoneorum masculorum puri librae decem, ad dimidias coquantur: deinde biduo subsidere debet, donec inclarescat. luri colato tres zaccari librae addentur, iterumque coquentur. uulgo miua simplex dicitur, que secundum Mesuen auctorem in hunc modum paratur conficiturque. Miua Cotoneorum. Succi cotoneorum acidorum librae uiginti ex uini ueteris optimi libris decem igne lento incoquantur ad tertias, expumenturque. Ius colatum, purgatumque, eo quod subsidet, dum inclarescat, cum mellis, aut zaccari libris sex additis despumando iterum ad serapii spissitudinem incoquetur. Imbecillas uentriculi uires resolutas recreat: cibi fastidium, nauseam, & uomitum sistit: concoctionem iuuat: uiscera omnia reficit: laeuitatem intestinorum, fluxumque uentris ex humore bilioso, torminaque illorum, quaegrecis ἡπατικὴ δυσεντερία uocatur, ex humorum acrimonia obortam commpescit: cibi appetentiam excitat: in uentriculi quidam imbecillitate, unciarum duarum instar ex aqua mentae chalybeata, aut plantaginis ad alui fluorem sumitur, sic ut materiae acres prius fuerint euacuatae: alias febres putridas excitat. melle condita magis calefacit, abstergitque, minus autem grata est. Miua Ex Odoratis Composita, officinis aromatica dicitur. Cinamomi, cardamomi, singulorum drachmae tres: caryophyllorum, croci, singulorum drachmae duae: zinziberis, mastiches, ligni alomens, singulorum sesquidrachma. trita omnia praeter crocum, linteo raro, succo cotoneorum & zaccaro bene percoctis suspendantur, immerganturque: tandem magis adhuc condiantur hisce odoratis: Galliae moschatae drachmis duabus, & musci scrupulo. Haec compositio ualet ad uentriculum, & uiscera frigida humidaque intemperie laborantia, ubi aquae inter cutem suspicio est: praecipue uero diuturnis alui profluuiis ex aquoso, pituitoso, & frigido humore concitatis: nec non intestinorum laeuitati ex simili materia ortae succurrit. Serapium Ex Malis Punicis Galeno Diarhaeon dicitur. Succi malorum punicorum acidorum, dulcium, & acido dulcium singulorum selibra: mellis libra. primum succus per se ad mellis spissitudinem, deinde cum melle iterum coquitur, seruaturque in officinis ad usum. Aliud Mesuae Succi malorum punicorum acidorum librae quinque: zaccari optimi librae tres: parantur ad modum praescriptum. Succus ad dimidias coqui, deinde biduo subsidere, postea colari, cum zaccari aequali propemodum mensura ad serapii spissitudinem debet. Alii zaccarum aqua solutum, albuminibus ouorum purgatum, colatumque percoquunt: deinde, ubi succi calentes refrixerint, purioresque euaserint, rudicula ipsos agitant, & insolatu, uel inde quod subsederint, clariores redditos condiunt. Mathetes, Ad quid utrunque confert? Geron, Acidus succus refrigerat, humectatque, ob tenuitatem ipsius meatus obstructos nonnihil aperit: ideo febribus ardentibus, biliosisque conducit. Dulcis autem succus tussim ex siccitate natam, humectando abigit, sputum promouet. huc spectat etiam compositio Pauli Aeginetae, quam ipse uocat hydromelon, in hunc modum. Hydromelon Pauli. Succi contoneorum librae quatuor: mellis librae octo: coquantur in modum zulapii: quod aduersus biliosa alui profluuia ualet: uentriculum firmat. similis fere compositio est, in officinis seplasiariorum, quae inscribitur. Diamoron. Succi mororum batinorum, seu rubi libra: succi mororum Celsi, seu domesticorum selibra: mellis tantundem: sapae unciae tres: coquantur lento igne ad mellis spissitudinem. Confert ad faucium ardores, serpentia oris ulcera, gulae, columellae, & tonsillarum inflammationes. Diamoron Galeni Simplex. Succi mororum domesticorum librae quinque: mellis libra: succus primum clarus redditur, deinde una cum melle, ad mediocrem formam coquitur, seruaturque in usum. Temperatura medium plurimis utile est, ad uarios fluxionum casus, & inflammationum principiis salubre. Diamoron Eiusdem Compositum. Praeter ea quae simplici indita sunt, haec recipit: myrrhae, croci, singulorum sesquidrachmam: omphacii unciam. Omphacium cum melle, & succo coquitur: myrrha, & crocus sub finem immittuntur, quando medicamentum ab igne tollitur. Ad depascentia oris ulcera, dentiumque, & gingiuarum uitia prodest. Serapium Ex Pomis Seu Malis Mesuae. Succi malorum dulcium, acidorum, singulorum librae quinque: incoquantur ad dimidias: deinde biduum resident, donec inclarescant: postea colentur, & tribus zaccari libris adiectis, in serapium redigantur. Id cor recreat, eiusque palpitationem, & syncopen sanat: nec non omnibus ex melancholia ortis affectibus opitulatur: laetitiam inducit: uentriculum roborat, & sitim sedat. Aliud Ex Malis, Saponis Medorum regis. Succi pomorum odoratorum librae tres, aut quatuor: succi buglossi domestici, & syluestris, singulorum librae duae: soliorum senae, unciae quatuor: croci drachmae duae. Sena in succis per horas uiginti quatuor maceratur: deinde semel, aut bis inferuescit. Ius colatum cum zaccaro in serapium percoquitur, sic ut crocus in panno lineo sit illigatus. Serapium hoc ualet ad insaniam, melancholiam, aliosque affectus ex atra bile natos: cordis etiam robur fouetrefocillatque. Serapium Ex Corticibus Citri. Corticum citri recentium in aqua maceratorum, praeparatorumque libra: serici, quod Arabibus cherme uocatur, drachmae duae: in aquae fontanae libris quinque, ad tres usque coquantur: deinde zaccari libra una, aut duabus admistis in serapium redigantur: quod postea moschi granis quatuor conditur. Si uero sericum grano tinctorio infectum, in aqua, cui cortices citri sunt incocti, maceretur, praestantius euadet. Aliquando moschum, & sericum omitti possunt: praecipue uero sericum, eo quod naturae nostrae non adeo conuenire dicatur: quanuis Arabes id ualde commendent. Nonnunquam limonum, & arantiorum cortices, antea propter amarorem in aqua macerati, loco citreorum substitui solent. Id serapium cor, cerebrum, & stomachum roborat: ad frigidam uentriculi intemperiem ualet: & putres eius humores, foedosque corrigit: oris halitum commendat. propter moschum etiam ad febres pestilentes, & morbos uenenatos confert. Serapium Ex Rosis Siccis. Rosarum siccarum triens in aquae feruentis libris quatuor, bis aut ter maceratur: deinde in serapii spissitudinem cum zaccari libris tribus incoquitur. Huius serapii compositio ad uentriculum roborandum, ualenterque astringendum, & fluxiones uentris sistendas est efficacissima. Qui in febribus eam pro simplici, aut ex maceratis rosis factam usurpant, magno errore tenentur. Serapium Uiolaceum Simplex. Sic etiam fit ex uiolis purpureis, in aqua calente maceratis serapium, ad eadem fere efficax, quibus rosaceum conuenit. Aliud Compositum Mesuae. Uiolarum unciae duae: seminum contoneorum, maluae, singulorum uncia: zizipha, & myxaria singulatim uiginti. Ex aquae cucurbitae libris sex ad tertias coquuntur: zaccari sesquilibra additur, & serapium ex arte paratur: quod laterum dolori, & tulsi, ex calido humore contractis auxiliatur. Serapium Ex Absynthio Mesuae. Absynthii Romani selibra: rosarum rubrarum unciae duae: spicae nardi Indice, drachmae tres: uini albi ueteris, boni, odorati, succi cotoneorum, singulorum librae duae, & dimidia. Arida ex succis in uase uitreato per noctem macerantur: deinde conquantur. Iuri colato mellis, aut zaccari librae duae admiscentur, redigunturque ad serapii spissitudinem. Id uentriculum, & iecur roborat: eoque appetentiam cibi excitat: retentricem facultatem firmat: regium morbum tollit: flatus discutit: humoresque per urinas educit. Praeterea febres biliosas iam ueterascentes, non recentes, neque ualidas discutit, nisi frigidum quippiam misceatur: sine hoc enim nihil in morbo calido prodesse potest. In stomachi affectibus ex aqua mentae assumitur. Mesues ipsum cum melle aromatico ad frigidam intemperiem prebuit. nonnulli in albo mulierum fluore exhibendum censent. In summa id astringit etiam modice, abstergit, & aperit. Mathetes, Quaenam ex his modo commemoratis serapiis, cuique corporis parti insigniori sunt dicata? Geron, Parata ex stoechade, ex hyssopo, ex marrubio, ex artemisia cerebro sunt peculiaria. quanquam ex illa confectum utero magis sit ex usu: nihil tamen recipit, quod cerebrum offendat: precipue, ubi crassus humor euacuari postulat. Cordi, & humori melancholico concoquendo familiaria sunt, mediocriter calida, temperataque, ex cyrsio ex buglosso, ex malis odoratis, ex acido citri succo composita. uentriculo apta sunt modice calida, & nonnihil astringentia, nempe ex mentha, ex absinthio, ex corticibus citri, ex myrobalanis citra cassiam confecta. Iccori propria sunt ex eupatorio ( quod agrimonium uocatur ), & similia: quae leuiter quidem aperiunt, magis autem astringunt. Lieni proprie ascribuntur, quae magis aperiunt, & minus astringunt: adhec serapium acetatum simplex, & compositum, oxyzaccarum, oxymeli, quod ex scolopendrio paratur. Utero peculiariter conueniunt, quae incidunt, & extenuant: ut ex artemisia, ex stoechade, ex marrubio, ex duabus radicibus confecta: quaeque citra acetum obstructionibus conferunt. Renibus, & eorum meatibus obstructis accommodata sunt, quae ex duabus, uel quinque radicibus constant. Illud notandum quoque est, apozemata eodem modo, quo etiam serapia ad spissitudinem cocta, non adeo crassa uentrem quoque resoluere posse, si medicamentis ( ut modo audiuisti ) purgatoriis sint admista. Uerum hoc inter illa discriminis intercedit, quod succi ex serapiis perfectis admisceri, cum duplo alterius humoris, uel aquae, uel decocti exhiberi debeant: apozemata uero, seu imperfecta, hoc est minus cocta serapia, per se, & citra alterius misturam propinari. Mathetes, Intelligo iam quae tua, quaeque officinarum serapia sint: nunc eodem ordine etiam decocta, quorum supra mentionem fecisti, mihi percenseas uelim. Geron, Recte me monuisti Mathetes: sed ea prius a nobis tractata esse debebant, quam ad serapia uenissemus. pauca eorum in officinis passim hodie extant: ne autem eorum obliuiscaris, ordine omnia recensebo. Decocta Officinarum. Decoctum Commune Calidum. Uuarum passarum; glycyrrhizae, ziziphorum, myxariorum, prunorum Damascenorum, dulcium, hordei puri, adianti albi, seminum anisi; foeniculi singulorum partes aequales, in aqua fontana, quanta satis est incoquantur: atquae huius unciae quatuor, uel plures potui dari per se possunt: uel medicamenta purgantia eodem decocto dilui, pro morbi praesentis, & egrotantis ratione, Hoc remedium in morbo, & caelo frigido conuenit. Decoctum Frigidum. Uuarum passarum, glycyrrhizae, uiolarum, ordei excorticati, prunorum Damascenorum nucleis exemptis; seminum quatuor frigidorum communium, singulorum partes aequales: in aquae mensura decenti coquantur. Hoc decoctum in morbis calidis, & acutis febribus, praesertim tempore aestiuo commendatur. Addi possunt etiam quae partem affectam respiciunt: in capitis uitiis, stoechas, sampsuchus, betonica, aut nux muscat at in pectore suspirioso, & sputi difficultate, hyssopum, palmulae, tragacanthum, & adiantum: in uentriculi affectu cinamomum, mastiche, menta, absynthium: si lienem urget obstructio, capparis, tamarix, & asplenium: si iecur, eupatorium, & cichorium utrunque: si renes & uesicam, radices, & semina communia prosunt. Decoctum Commune. Prunorum Damascenorum, palmularum, uuarum passarum, glycyrrhizae, ordei purgati singulorum partes aequales: inaqua fontana, quanta satis est, decoquantur. Aliud Commune Ex Fructibus Uuarum passarum, glycyrrhizae, ordei, seminum communium, singulorum semuncia: zszimpha decem: pruna sex, nucleis exemptis: coquuntur ut superiora. Decoctum Obstructiones uiscerum aperiens. Radicum graminis, asparagi, foeniculi, apii, petroselini, cicerum rubrorum singulorum semuncia: in aquae sextario adquartas coquantur. radices praeparantur antea, ut par est, & medulla eximitur. Decoctum hoc urinas retentas, uel herentes prouocat ideo etiam renum, uesicae, iecoris, lienis & aliorum uiscerum obstructionibus succurrit: flatus egregie discutit: humores crassos, ut pituitosum & melancholicum incidit, extenuat, & praeparat. Decoctum Cordi Familiare. Pruna septem: uuarum passarum uncia: myxaria sedecim: zizipha decem: florum cyrsii, buglossi, uiolarum, melissophylli, adianti, singulorum manipuli dimidium: seminis basilici, glycyrrhizae, dauci, singulorum drachmae duae: coquuntur, ut superius indicatum est. Si refrigerans hoc decoctum esse uoles, addito semina communia, & alia quae decocto superiori frigido iniecta sunt. Decoctum Ad Pectus Idoneum. Hyssopi sicci, adianti albi, ficuum, palmularum, myxariorum, ziziphorum, uuarum passarum, ordei purgati, glycyrrhizae rasae, singulorum partes aequales: in aqua fontana quanta conuenit, coquantur. Horum ius ad excrementa pectoris, & defluxiones pituitosas, sputaque educenda singulare est remedium. Aliuo Ad Pectus. Anisi, foeniculi, adianti, singulorum partes aequales: cinamomi, mastiches, singulae drachmae. omnia coquantur in aqua, donec quarta eius pars absumpta fuerit. Huius decocti ius, faucium, & thoracis asperitates lenit: excrementa ad excretionem promouet: nec non robur uisceribus addit: uentriculi uires excitat: flatusque intestinorum discutit. Aliud Pectori Familiare, Uuarum passarum uncia: myxariorum, ziziphorum, singulorum quindecim: palmulae septem: ordei purgati uncia: glycyrrhizae semuncia: adianti manipuli dimidium: hyssopi drachmae duae: coquuntur more solito. Decoctum Cephalicon Calidum. Staechados, betonicae, saluiae, singulorum manipuli dimidium: radicum paeoniae drachmae duae: uuarum passarum uncia: glycyrrhizae, anisi, & dauci, singulorum drachmae tres: nucis muscatae drachma semissis: coquuntur ut superius. Quod si refrigerans efficere uoles, addito ordei purgati unciam: palmularum Indarum semunciam: seminum communium maiorum singulorum drachmas duas. Decoctum Ad Flatus Discutiendos. Anisi, dauci, cymini, foeniculi, singulorum drachmae tres: glycyrrhize semuncia: florum chamaemaeli, manipuli dimidium: uuarum passarum sescuncia: coquuntur ut indicatum est. Mathetes, Suntne decocta, quae praeterquam quod uentrem molliant flatus discutiant, pectus leniant, humores praeparent, illosque etiam expurgant? Geron, Permulta: singula suos peculiariter, ut Decoctum Adianti Sanguinem bile flaua purgans. Adianti ueri recentis sescuncia: fumariae comarum, lupuli comarum, uiolarum siccarum singulae unciae, pruna Damascena, uel Ungarica, quadraginta: myxaria uiginti: zizipha decem: in tribus aquae libris coquuntur, dum duae absumuntur. In iure decocti colati casiae medullae uncias tres diluito: palmularum uncias duas: mannae unciam: rheubarbari lecti drachmas tres. Frigidum manibus fricato, colato, & propinato. In huius locum dilutum fructuum substitui potest, quod Mesues sic describit. Dilutum fructuum. Pruna quadraginta: myxaria, zizipha, singulorum triginta: palmularum Indicarum unciae duae: macerentur in aquae libris tribus. His addatur cassiae recens extractae quadrans: mannae uncia. Ius decocti feruorem sanguinis, & flauae bilis coercet: sanguinem clarum reddit, excrementaque biliosa educit. Decoctum Fumariae Mesuae. Succi cichorii, intybi, lupuli, cyrsii, seu boraginis, singulorum triens: succi fumariae unciae octo. His coctis purgatisque adduntur myrobalanorum flauorum, Indorum, singulorum drachmae duae: uuarum passarum acinis exemptis uncia: palmularum Indarum unciae tres: fricentur, & colentur, seruenturque. Flauam bilem, & adustos humores purgat: obstructiones iecoris aperit: regiumque morbum inde natum, sanat. Decoctum Eupatorii Mesuae. Eupatorii, absinthii, azari, nardi Indicae, adianti, cyperi, rheubarbari, comarum fumariae, singulorum drachmae quatuor spina alba, spine Aegyptiaca, singulorum drachmae totidem: myrobalanoru Chebulorum, Indorum singulorum drachme octo: uuarum passarum uncia: ex aqua coquantur. Triens potui datur, ad iecoris, & lienis obstructiones, doloresque inde ortos, & febres compositas. Atque haec fere sunt omnia decocta, que in officinis celebrium ciuitatum plaerunque confici, & in quotidiano usu haberi solent. quamuis diu, sicut serapia, & aliae humidae compositiones ex zaccaro; uel melle copiosiore coctae parataeque, asseruari nequeant. Mathetes, Suntne aliae adhuc potiones zaccaratae, aut mellitae, quae serapiis respondent? Geron, Sunt, quae zulapia uel Iulepa uulgo appellantur: ea in hunc modum apud seplasiarios parantur. Zulapia Uel Iulepa. Zulapium Rosatum Mesuae. Rosarum recentium librae sex: in aquae fontanae calentis libris quindecim, uase uitreato per horas octo macerantur: deinde exprimuntur, abiiciunturque. Ius diluti iterum inferuescit, & aliae recentes rosae, rursus in eo macerantur: idque toties fit dum aqua diluti rubeat. Tandem zaccari librae quatuor, illius libris quinque admiscentur, & simul ad ignem lentum incoquuntur, donec crassitiem acquirant. Hoc zulapium Mesuae, in officinis Syrupus rosatus simplex, uel ex infusione dicitur. Refrigerat, & humectat, ex aqua quadrupla sumptus: uiscera nimio calore dissoluta reficit, corroboratque: ad febres pestilentes, & alias ardentes praestantissimus: putredini, uenenis, & aeri uitioso odorata sua qualitate resistens, & sitim in extinguibilem restinguens. Aliud Ex Aqua Rosacea Stillatitia Mesuae. Aquae rosaceae librae tres: zaccari librae duae ouorum albuminibus purgate, ad zulapii formam incoquuntur. Ex aquae fontanae optimae, prius calfactae, deinde rursus refrigeratae quadruplo, aut sextuplo, aut etiam copiosiore mensura, pro aegri arbitrio sumi potest. In febribus biliosis, & aestuosis longe gratissimum tum sapore, tum quod dilutiore sua natura, & humore commendetur. Aestate media, & aere calido sitim insigniter restinguit. Parisienses medici Regium zulapium uocant, ut quo Rex Franciscus frequenter uti consueuerit. Zulapium Uiolaceum. Uiolarum recentium librae sex: in aquae calfactae libris quindecim, fictili cooperto horis octo macerantur. deinde hisce uiolis expressis, reiectisque, aliae reponuntur, miscenturque aque iterum calfactae. Iuris colati libris quinque, cum zaccari libris quatuor lento igne coquuntur, dum coeant. purgantur autem ouorum albuminibus, ut in rosaceo. Ex quadrupla aqua calfacta, deinde refrigerata assumitur ad febrium aestus, biliosos, acutosque morbos, uiscerum inflammationes, & sitis magnae cruciatum: asperitatem gutturis lenit, calidis thoracis, pectoris, totius inferioris uentris affectibus succurrit: tussim siccam suo lentore sedat: aluum nonnihil molliendo bilis acrimoniam retundit. Zulapium Ex Aqua Aquae uiolarum librae tres, cum zaccari libris duabus, coquuntur ad zulapii formam. Ex aqua fontana, ut rosatum usurpatur. refrigerat & humectat: gratius quam serapium ex succo est: sed uiribus inferius ad calores internos accommodatum. Zulapium Ex Succo Uiolarum. Succi uiolarum librae tres, cum zaccari libris duabus incoquuntur ad serapii spissitudinem. Caeteris quidem ingratum est, sed efficacius. Actuarius lozaccar uocat. Mathetes, Quae compositiones fiunt ex fructum succis zaccaro conditis? Geron, Uariae, & similes zulapiis, ac serapiis, quae ex herbarum decoctis fiunt, uocanturque nonnullae serapiorum nomine: aliae sapae Arabibus, & officinis Rob appellantur: que partim supra positasunt, partim hic quoque recensebo: ut, Apomeli Ex Philagrio Cit Ante Paulo. Fauorum melle turgentium alborum libra: aquae fontanae libre tres, & dimidia. Mel expressum in fictili coquitur, donec spuma, & quod cerosum supernatat, ablatum fuerit: deinde uase bene obturato reponitur. Sputum educit: urinas mouet: aluum emollit: & humores extenuat. Aquamulsa Seu Aqua Mellis. Mellis libra: aque pluuialis libre octo: lento igne incoquuntur, donec spumare desinant. Interdum mellis mensura augetur, & ad zulapii spissitudinem incoquitur. ubi medicus id diutius asseruare uoluerit. Conditur cinamomo, foliis saluiae uiae, & similibus, pro ut usus postulat. Duo autem sunt aque mulse genera: unum, quod statim in usum adhibetur μελίκρατον Graece dictum: alterum, quod in officinis reseruatur, ὑδρομέλι, grecis appellatum ( eius supra inter serapia mentionem fecimus ) Frigidos cerebri neruorum, & articulorum affectus iuuat: sitim restinguit: puris, & pituite crasse expectorationem promouet: colicis prodest: & calculum in urinariis meatibus gigni prohibet. Quod si ea, que in decocto ad pectus idoneo, superius descripta sunt, addantur, aqua pectoralis dici poterit. Ea si minus diluta, aquolaque fuerit, biliosis, & calidioribus naturis febribusque, ut in quibus precordia sint tumida & inflata, periculosa censetur: eo quod in bilem facile transeat. Oxymeli Simplex Galeni. Mellis dispumati librae duae: aceti albi libra: ad quartas, Mesuae ad dimidias coquuntur. Potest etiam acidius, aut minus acidum, pro sumentis natura, & palato fieri. Oxymeli Minus Acidum Mellis librae duae: aquae fontanae librae quatuor. Coctis simul, & probe despumatis aceti libra addatur: deinde omnia rursus coquantur, donec bene permisceantur. Interdum mel, aqua, & acetum eodem tempore miscentur, & ad tertias, uel quartas percoquantur. Oxymelis uires. Crassos, lentos, ac pituitosos humores incidit, extenuat, abstergit, obstructiones auffert: sputum educit: & sitim sedat. Nimius oxymelitis usus neruos laedit: uterum infestat: tussim excitat: sputum acidius retinet, potius quam prouocet. In obstructionibus, quas crassi, & uiscosi succi, ex siccitate, & calore contracti pariunt, noxium est, Tralliano teste. Oxymeli Compositum. Corticum radicum apii uulgaris, foeniculi, petroselini, asparagi, rusci singulorum unciae: seminis apii uulgaris: faeniculi singulae unciae: aquae librae duodecim: coquantur ad dimidias. Iuri colato addantur mellis despumati librae tres: aceti scillitici librae duae: incoquantur rursus ad tertias. Humores crassos pituitososque incidit, & abstergit: eoque iecoris, lienis, & renum obstructiones tollit: urinas mouet, & sudores ciet. Oxymeli Scilliticum Mesuae. Mellis despumati librae tres: aceti scillitici librae duae: superiorum modo coquantur. Crassos, lentos, frigidosque cerebri, pulmonis, uentriculi humores, & melancholicos radicitus euellit, extenuat, incidit, & abstergit: eoque ad ciendum uomitum efficax: ructum acidum, & urinae incontinentiam curat. Eodem modo paratur oxymelli scilliticum compositum, in officinis seplasiariorum, quo oxymeli compositum. Acetum Scilliticum Mesuae Sicut & Galeni. Scillae candidae laminas, inter corticem & cor medias, acu lignea filo traiectas, tanto interuallo ne se contingant, siccato in umbra dies quadraginta, ex aceti boni libris octo in uase uitreato angusti oris, bene obturato insolabis: poste a colabis, seruabisque in usum. Quanuis autem raro hodie ob acrimoniam eius utamur: serapium tamen ex eo, & zaccaro factum exhibemus. Ualidissimum est ad frigidos, ac difficiles cerebri morbos, commitialem, uertiginem: item gingiuas laxat: & putridas sanat: dentes confirmat: oris odorem commendat: pectus expurgat: guttur roborat eoque uocem clariorem efficit: concoctionemque iuuat: in stomachicis, iecur & lienem expurgat: eorumque dolorem leuat: retentricem facultatem intestinorum, & uesicae roborat: uuluae strangulatui, & articulorum affectibus prodest: bonum colorem inducit. Diacaryon Galeni Et Mesuae. Succi corticum nucum iuglandium uiridium, per dies caniculares extracti librae quatuor: mellis libre duae: aliorum compositionum instar coquuntur: nonnulli mellis, & serapii rosatisingulas partes aequales praescribunt, adduntque balustia, & alia simplicia, prout res postulat. Admodum ualens est, ad oris inflammationes, anginasque, & tenues destillationes in fauces, quae suffocationem minantur. Sapa Seu Rob Arabum Ex succo oxyacanthae simplex. Succi oxyacanthe libre dece: coquantur lento igne ad tertias, colenturque. ubi subsederint, claraeque euaserint, rursus igne mediocri percoquantur, aut insolentur, donec crassescant, & in usum reseruentur. Haec compositio refrigerat, astringit, uentriculum, reliquaque uiscera nimio calore dissoluta recreat, confirmatque: sitim ex aqua pota restinguit, siue ex cordis, & aliarum partium intemperie calida orta fuerit: biliosum uomitum, choleram morbum, & sanguinis eruptionem cohibet. Diaoxtacant Hae Compositum. Succi oxyacanthe purgati libre septem: zaccari albi quinque: iustam spissitudinem incoquantur. Gratius hoc, & lenius ad eosdem affectus existit. Sapa Seu Rob Ex Succo Oxyacanthae: diaberberis Arabibus uocatur. Succus baccarum oxyacanthe in eundem modum seruatur: sin autem ille desideretur, baccarum siccarum librae due: in tribus omphacii libris triduo macerantur: manibus fricantur, exprimunturque: humor expressus ad spissitudinem incoquitur. quin etiam oxyacanthae succus cum zaccaro in serapium percoquitur. Inflammationes, & sitim restinguit: bilis feruorem temperat: uomitiones, & alui fluorem biliosum sistit. Mathetes, Quae aliae praeter has sapae species sunt reliquae? Geron, Nullae propemodum: sed officinae his contentae: etsi non pauci succi medicati extent. Sin autem quandoque ex ipsis nonnulli desiderentur, serapia in eorum locum substitui possunt. Mathetes, Quae medicamenta humoribus immutandis, concoquendisque ante serapia praemitti debent, modo indicasti: dic nunc obsecro, quae post illa conueniant. Geron, Indubie catharctica: quorum misturas licet in decoctis, apozematis, & serapiis purgantibus aliqua ex parte sim executus: tamen aliam iam partitionem subiungam. Differunt enim inter se partim forma, partim materiae ratione: partim functionis modo: nempe quod alia ducendo seu trahendo aluum soluant: alia emolliendo, seu liquando: alia astringendo. Medicamentorum formae tres. Mathetes, Quot ergo formae sunt medicamentorum purgantium. Geron. Tres potissimum: liquida, solida, & media. Mathetes, Quot liquidarum sunt species? Geron, Tres etiam: quarum primas, & leniores, in decoctis, apozematibus, & serapiis purgantibus iam percensui: secundae graecis ἀποβρέγματα, nobis diluta, seplasiis infusa dicuntur: postremae, medicis recentioribus potiones uocantur. Mathetes, Quomodo fiunt diluta? Diluta. Diluta Mistura purgantium qualis obseruanda. Geron, Medicamenta cathartica, simplicia & sicca minutim incisa, uel paulum contusa, uel interdum integra, cum iis quae malitiam illorum corrigunt, in conuenienti aliquo humore, nempe iure alicuius decocti, uel in aqua stillatitia, uel ordei, uel mulsa, uel oxymelite, uel etiam in uino ( si nulla febris urget ) horis uiginti quatuor, aut minimum duodecim macerantur: deinde manu exprimuntur, coloque traiiciuntur, ut quaeuis recrementa aufferantur. His dilutis, serapium aliquod humori, quem educere uolumus, idoneum, unciae instar, & aromatis cuiusdam drachma, ad uires roborandas admisceri debet. Obseruatio. Medicamentorum maceratorum uires ex humore feruente facilius, quam ex egelido aut frigido extrahi possunt. adhaec diluta illorum multo leniora sunt, quam decocta: id quod in foliis senae manifesto experimur. Haec nanque multo acrius quam macerata intestina uellicant, presertim si colando non exprimantur. uerum hoc quoque obseruari debet, diluta citra expressionem minus esse efficacia, Mathetes, Ex quibus, & quomodo altera species potionum, proprie sic appellata, parari debet? Geron, Ex decoctionum iure, aut alio humore: in quo non solum simplicia, sed etiam composita purgantia sicca macerantur: liquida, aut media diluuntur: in puluerem redacta insparguntur: sic tamen, ut serapium etiam instituto congruum admisceatur. Cura autem habenda est, ut quanto plus medicamenti aluum soluentis una cum aliis simplicibus tum herbis, tum fructibus, ac radicibus decoctum fuerit, tanto minus cathartici compositi eorum iuri addatur. Mathetes, Quae amabo tam simplicia, quam composita singulos humores expurgant? Geron, Rheubarbarum sane, myrobalani lutei, palmulae Inde, psyllium, succus rosarum, & iridis, manna: Simplicia ad bilem purgandam idonea. item casia fistularis, bilem, & humorem serosum euacuant: quanquam illa etiam pituitosum expurget. Composita. Composita uero ad bilem purgandam efficacia in officinis uocantur, electarium ex succo rosarum, ex psyllio, hiera Galeni: diaprunon simplex, & purgans: catholicon, tryphera, diamanna. Pituitam purgantia simplicia sunt, agaricum, myrobalani emblici, turbetum, colocynthis, & similia. Pituitae catarctica simplicia. Composita uero, diaphoenicon ( quod forma electarii liquidi, siue opiatae inuenitur ) diacnicu ( uulgariter diacarthamu ) electarium Indum maius, & minus: Composita. hiera simplex: hiera composita: benedicta. Melancholici humoris simplicia cathartica in officinis existunt, epithymum Cretense, polypodium quercinum: myrobalani nigri, seu Indi: Melancholici humoris purgartia simplicia. folia senae: ueratrum nigrum: lapis Armenus: lapis lazuli, & alia. Eiusdem humoris cathartica composita sunt, diasenae: catharticon Imperiale: hiera Ruffi: confectio hamech: Composita. catholicon. Mathetes, Purgantia medicamenta differuntne etiam in potionum, ac aliis formulis, membrorum corporis ratione, quasi singula his magis, quam illis conueniant: quemadmodum in serapiis quoque fieri docuisti? Geron, Maximenam inde quaedam cephalica appellantur: Cephalica purgantia. quod pituitam e cerebro, in quo potissimum abundat, educant, trahantque insigniter: Pneumonica & pectori dicata. quaedam pneumonica, hoc est, pulmonibus, & pectori dicata, eo quod pituitam ualide ab eis expurgent, ut diaphoenicon, Indum maius, & minus, & alia quae turbetum, agaricum, colocynthidem recipiunt: idque in morbis, qui citra inflammationem infestant. Nam si haec quoque urgeat, magis conueniunt, quae molliendo potius, quam quae fortiter trahendo aluum soluunt. Satis enim haec lenia materiam uentriculo, intestinis, & primis uenis inhaerentem, exinanire possunt. Lenia medicamenta. quae autem humores fundunt, agitantque, maiorem defluxionem excitant, & nihil a membro inflammato extrahunt: sed expuitionem impediunt, dum in aliam partem illos trahunt. Recte igitur ante missionem sanguinis calia per se, uel cum manna exhibetur: per initia quidem defluxionis, rheubarbarum supradictis utiliter admiscetur. id enim & purgat, & defluxionem astrictione quadam intercipit: quemadmodum etiam serapium rosarum. Quod si materia membro iam impacta sit, ita ut spuitionem retineat, satius est eo abstinere, & in biliosa tantum pleuritide uti, sicut agarico in pituitosa inflammatione. Splenetica purgantia uocantur, quae humorem melancholicum a liene extrahunt. Splenetica purgantia. sic hepatica, quae bilem in eo redundantem purgant, & leniter ipsum astringunt, ut rheubarbarum: Hepatica. quod ideo iecoris anima dicitur, & succus rosarum. Rheubarbarum iccoris anima. nam bilem euacuant, & uiscus astringendo corroborant. Scammonii usus Stomachica Artbritica. Scammonium uero, quanuis bilem purget, tamen quia astrictione caret, iecori aduersatur, nisi in malo cotoneo ( ut Galenus docet ) coquatur, aut cum myrobalanis exhibeatur, ut Auicenna praecipit. Stomachica & gastrica nuncupantur, que uentriculi humoribus abstergendis citra eius subuersionem, resolutionemque conueniunt. Qua de causa medicamentis pituitam ex uentriculo ( in quo illa plurimum ob cruditates colligitur ) ducentibus, recte adduntur odorata, & quae stomacho congruunt. Agaricum in pastillos redactum ualde ei conuenit, ut rheubarbarum, myrobalani, & succus rosarum astrictionis gratia. Turpetum uero, colocynthis & scammonium, maxime illi aduersantur. Hiera picra Galeni, alome, & quaecunque 15 ex odoratis, aluique excrementa ducentibus componuntur, uentriculo prosunt. Ita serapium absinthii, & per se, & ex uino, siue ex cotoneorum succo ad bilem abstergendam, & uentriculum roborandum ualet. Arthritica medicamenta sunt, quae pituitam ab articulis detrahunt: sic ut eis quaedam illam incidentia, & ualide soluentia addantur sicut in pulmonis uitiis, zinziber, hermodactyli, been album & nigrum, semen rute agrestis, & sal gemmae. At his utendum est in illis tantum morbis articularibus, qui per humorum decubitum generati sunt. Morbi articularii alii ex defluxu, alii ex decubitu humorum. In uitiis autem, quae ex defluxu prouenerunt, aut quorum influxus iam constiterit, corpusque plenum recrementis adhuc extiterit, ab eiusmodi medicamentis abstinendum est. Mathetes, Quae pulmonis affectibus exhiberi solent? Pulmonis affectibus quae idonea sint medicamenta. Geron, Quae materiam modo fluentem euacucuant: non autem eam, quae articulos obsidet. nam haec externis potius discutienda est: ficut quae in penitioribus partibus, uentriculo, & intestinis ualde remotis collecta est, multo commodius uel per urinas, uel per sudores euacuatur. Arthritica. Quinetiam arthritica uteri affectibus inflammationis expertibus, & renibus, aliisque ad modum longinquis membris conueniunt: quia hec meatus suos excrementorum euacuationi accommodos habent. Satis autem est in illorum membrorum morbis redundantem corporis materiam auertere, eamque per loca idonea educere: quae autem in utero sunt, per eius meatum: quae renibus & uesicae inhaerent, per urinas. Mathetes, Quae potionum expurgantium formulae ad singulos humores idoneae existunt? Geron, Potio Ad Bilem Ex Diluto. Rheubarbari exquisiti drachmae duae: Potionum expurgantium formulae. cinamomi drachma semissis; myrobalanorum flauorum semuncia: macerentur in aaquarum stillatitiarum, absinthii, & fumariae, singulorum unciis duabus. In iure colato ferapii rosacei solutorii uncia additur daturque aegrotantibus potui. Alia Ad Pituitam Purgandam. Quinque radicum singularum drachma. Potio ad pituitam. radicum ebuli drachmae duae: polypodii quercini drachmae quinque: chamaepicyos manipulus dimidius: florum sambuci, stoechados singuli manipuli: decoquuntur in aquaelibra ad dimidias. In iure decocti seminis cnici drachmae tres: foliorum senae drachmae duae: cinamomi drachma: ginziberis drachma semis per noctem macerantur: Mane percolatis serapii diacnicu sescuncia additur & horis duabus aegro ante cibum propinatur. Alia Ad Atrum Humorem. Buglossi, fumariae, origani, singulorum manipulus dimidius: Potio ad humorem atrum. polypodii quercini semuncia: ex aqua decoquantur: deinde senae electae drachme duae: lapidis cyanei loti, & triti drachma, in iuris huius colati unciis quatuor per noctem macerantur: deinde serapii ex Iupulis semuncia in eodem iure colato diluitur, potuique egrotanti exhibetur. Alia. Foliorum selectorum sene Alexandrinae drachmae tres: zinziberis, aut cinamomi incisi drachmae duae: uasi fictili, aut uitreo, aut argenteo indantur: & superfusis aquae, uel seri caprini calentis unciis decem per noctem macerentur. uas autem angusti oris esse debet, atque ita occludi, ut nullus spirandi pateat exitus. sic enim dilutum calore conseruatum, omnem medicamenti in se facultatem recipit. Huius unciae quatuor cum serapii rosacei solutori uncia: Dexter senae usus. uiolacei semuncia potui exhibeantur. Ego etiam saepe duas, aut sunimum tres drachmas senae, cum zinziberis & cinamomi, utriusque semisse in calentis uini, aut aquae unciis quinque maceraui: mane dilutum non expressum cum scrapii rosacei solutorii semuncia exhibui feliciter. Potio Ad Sanguinem Puriorem reddendum. Adianti manipulus: uiolarum pugillus: glycyrrhizae rasae drachmae duae: uuarum passarum semuncia: ficus octo: myxaria sex. In aqua decoquantur ad dimidias: rheubarbari incili drachma: radicis nardi scrupulus: senae drachmae tres: per noctem in iure decocti macerantur. Mane leuiter exprimuntur, colanturque: iulepi uiolacei semuncia additur, potuique datur. Obseruatio. Hoc aduertendum est, quod duplo plus medicamenti cathartici in tali potionis forma requiratur, quam si in puluerem redactum quocunque modo assumatur. quanuis autem medicamenti purgantis facultas humori, in quo madescit, imprimatur: pars tamen eius ab illo obtunditur. Mathetes, Quae sunt decocti formulae? Geron, Potio Ad Bilem Ex Decocto emolliente. Palmularum Indarum pinguium uncia: Potio ex detocto. trium florum cordi familiarium, singulorum pugillus dimidius: glycirrhizae rasae sesquidrachma: prunorum Damascenorum paria tria: decoquantur in aquae libra. Palmulae e iure decocti ualde exprimantur, & ubi id colatum fuerit, casiae fistularis recentis uncia, uel drachmae decem in eo diluantur, denturque potui. Alia. Diaprunon simplicis semuncia, uel drachmae sex: diaprunon solutorii sesquidrachma, uel drachmae duae: serapii ex adianto uncia. Sin autem metuas offensionem ex diacrydio, rheubarbari expressi drachmam, uel scrupulos quatuor in locum illius surrogare poteris, & ex iure communi dilutum potui exhibere. Alia. Casiae fistularis recentis unciam: rheubarbari minutim incisi duorum scrupulorum instar: spicae nardi grana tria: ex decocti communis, uel aquae intybi unciis quatuor diluito, additoque serapii ex aceto simplicis unciam, & propinato. Obseruatio. Huiusmodi potiones in febribus biliosis, & in quibus alienatio mentis timetur, efficacissimae existunt. Potiones in sebribus Bilis cum pituita mixta quibus purganda. nam materiam a superioribus partibus auertunt simul, & refrigerant. Possunt autem medicinae purgantes etiam ex communi decocto, loco illius superioris, uel ex aqua fructuum, uel ex mulsa, uel ex stillatitiis intybi, cichorii, & lupulorum aquis, uel ex sero lactis dilui. Potio Communis Ad Febres tertianas. Uuarum passarum purgatarum drachmae tres: glycyrrhizae purgatae, anisi, singulae drachmae: prunorum Damascenorum paria tria: palmularum Indarum semuncia: trium florum communium, intybi recentis latifolii, cichorii, singuli pugilli: decoquantur in aqua, colenturque. In iuris huius decocti unciis quatuor, rheubarbari selecti drachmam: uel scrupulos quatuor macerato per noctem: mane exprimito, ac in iure eodem casiae fistularis recentis unciam, uel drachmas sex diluito: cui syrupi uiolacei semunciam, uel unciam admisceas. quinque uel sex horis ante prandium in die, quo morbus minus affligit, potui exhibeto, idque per febrium initia. Alia Simplicior. Catholici unciam ex aqua ordei, aut uiolarum unciis tribus diluito, additoque syrupi uiolacei uncias duas, ac propinato. Interdum licet rosaceum syrupum solutorium copio siorem addere, ubi aluum soluere cogitamus. Obseruatio. Quod si bilis pituitae mista sit, etiam medicinae soluentes tum bilem, tum pituitam pro ratione earum miscebuntur. At spica nardi, quae semper rheubarbaro adiungi solet, cum ingratasit uentriculo, uomitumque citet, & in mulieribus grauidis menses acriter prouocet, neque in harum, neque in uirorum ad uomitum procliuium curationibus admisceri debet: Spica nardi in quibus dari non debeat. quanuis obstructiones uiscerum ualide reserat. quare si eam adiicere uolueris, tria eius grana, aut quatuor rheubarbari drachmae satis esse poterunt. Potio Ad Pituitam. Ex communi decocto glycyrrhizae, uuarum passarum, anisi, singulorum unciarum quatuor instar: diaphoenicon unciam semissem, uel ( si ualentior assumet ) drachmas sex: serapii uiolacei unciam diluito, datoque potui. Obseruatio. Si duo electaria, quae aluum soluunt cum reliquis medicamentis miscere uolueris, dimidium unius ponderis, alteri accommodabis: Electariorum mistura & pondus. uerbi gratia: Diaphoenicon & Diacnicu, singulorum drachmas duas, uel tres. nam si unum tantum scribas, drachmas sex, uel quatuor appendere oportet. Uel, Diaphoenicon semunciam: serapii uiolacei unciam, in iure decocti communis, uel aquae hyssopi, uel mentae, pro una dosi dilues, dabisque potui. Dosis autem iuris magna ex parte praeter serapium, & electarium, unciarum quatuor esse debet: uel medicinae ex aliis liquoribus supra commemoratis, uel ex decocto emolliente in hunc modum diluentur: Decocti ad pituitam educendam, quantum satis est: agarici in pastillos redacti drachmam unam, uel scrupulos quatuor, uel sesquidrachmam macerato. Ex eodem iure colato, uel ut uulgo dicunt, in colatura diacnicu, uel diaphoenicon, uel benedictae drachmas tres, uel semunciam: cum syrupi uiolacei uncia dilues, potuique propinabis. Mathetes, Cur hic minus electarii purgantis indidisti, quam in decocto communi? Geron, Quia ibi alia etiam emollientia inferbuerunt: quod obseruandum superius annotaui admonuique. Potio Ad Atram Bilem. Confectionis Hamech semunciam in aque fumarie, aut mercurialis, aut cyrsii unciis quatuor diluito, additoque serapii ex lupulis semunciam, & potui dato. Obseruatio. Quando medicamentum purgans minus proprium habemus, decocto quodam peculiari ipsum diluemus, aut quod ob causam aliquam conuenit: ut, Catholici semunciam, uel drachmas sex in decocti proprii unciis quatuor dilues, addesque serapii uiolacei unciam, & potui dabis. Confectio Hamech etiam ex aquis idoneis, uel decocto mercurialis assumi potest. Alia Potio Ad Atrum Humorem. Fumariae, commae lupulorum, singulorum manipulus dimidius: trium florum communium singuli pugilli: uuarum passarum expurgatarum drachmae tres, uel semuncia: polypodii quercini recentis drachmae duae: cassute, epithymi Cretensis, singulorum drachmae tres: anisi, glycyrrhizae, singulorum sesquidrachma. in aquae libra ad dimidias incoquentur. In iure decocti foliorum senae purgatorum drachmae duae, uel tres: electarii catholici uncia macerabuntur: serapii uiolacei tantundem adiungetur. Tota potio una uice propinabitur. Obseruatio. Syrupus uiolaceus senae cur addaetur. Syrupus uiolaceus, & flores cordi familiares potioni huic admiscentur, ut siccitas foliorum senae, uel epithymi natura contemperetur. Sin autem ualentius atrum humorem purgare uolueris, hieram Ruffi semuncie instar addere licebit, que apud Parisienses in usu non est: uel confectionis Hamech tantundem, que propter magnam colocynthidis copiam amarissima est, Montispessulanis medicis in morbo gallico familiarissima. Ad serosa autem recrementa, ut in scabie, utuntur confectione Hamech, exdecocto quod habet: Brassicae marinae manipulum: Potio ad scabiem Epithymum nostrum minus efficax quam ueterum. uuarum passarum mundatarum unciam: anisi drachmam: in iusculo gallinacei, uel pulli decoquito, & confectionis Hamech drachmas tres: syrupi fumariae drachmam in iuris praedicti triente diluito, datoque potui. Potiones Ad Atrum Humorem ex sero lactis. Caeterum medicamenta humorum melancholicum purgantia recte ex sero lactis caprini diluuntur: in quo alia superioris potionis simplicia, uel decocta sint, uel macerata: quae in hunc modum praescribi possunt: Omnia, uel bona eorum pars, quae prior compositio recipit, in sero lactis caprini coquantur. In iure decocti colato foliorum senae drachmae tres macerentur per noctem, in eoque catholici, uel cathartici Imperialis drachmae duae diluantur cum syrupi uiolacei uncia, ac potioni exhibeantur. Alia Ex Sero Cum Senae Foliis. Foliorum senae expurgatorum drachmae tres in sero lactis macerentur per noctem. In iure expresso colatoque, diluito catholici unciam unam, uel drachmas decem, uel sescunciam, ac potui assumantur. Alia Ex Eodem, In Quo Epithymum inferbuit. Epithymi Cretensis uncia inferuescat in sero lactis caprini. Hoc deinde coletur, & ex primatur ualide, addita syrupi uiolacei uncia: quae si parum soluere uentrem uideatur, nonnihil catholici reliquis adiici poterit. Obseruatio. Galenus huiusmodi potione cancros, omnesque morbos melancholicos praecauens, semunciam tantum epithymi iniiciendam praecipit. Hodie autem tantillum pondus nihil efficit, quod forsitan tam bono epithymo careamus. Quare integram unciam, uel sescunciam omnes propemodum faciundae medicinae periti ad elephantiasis nondum inueteratae tum praecautios nem, tum etiam curationem adhibent. Potio Ex Decocto Gallinacet ueteris ad colicum dolorom efficax. Hyssopi, calaminthae singuli manipuli: Decoctum galli ad colicum dolorem, tam ex pituita quam ex flatibus contractum Usus decocti gallinacei. uuarum passarum expurgatarum sescuncia: anisi, foeniculi, carui, singulorum drachmae sex: seminis cnici unciae duae: polypodii quercini recentis sescuntia: trium florum cordi familiarium singuli pugilli: florum chamaemeli pugillus dimidius. Omnia gallinacei cursu agitati defatigatique, & praeparati, uti decet, uentri imposita, ex aquae sextariis quinque ad tertias decoquito. In fine dum adhuc feruent, iniicito foliorum sene purgatorum uncias duas, & dimidiam: agarici recenter in pastillos redacti drachmas decem. sinito per noctem macerari: deinde ius colo traiiciatur, serueturque usui. Cum necessitas postulat, uncias quatuor sumito, additoque syrupi uiolacei unciam, ac potui exhibeto. Si parum proficere medicina uidebitur, quod aeger forte aluum habeat difficilem, electarii Diaphoenicon, aut Benedictae sesquidrachmae, aut duarum drachmarum instar adiicito. Haec potio ad morbos, tum ex atra bile, tum ex pituita ortos plurimum ualet: uerum praecipuus eius usus est ad colicos dolores, partim ex pituita, partim ex flatuosa materia creatos. Obseruatio. Agaricem cur omittatur in decocto gallinacei./m ] Chamaemelum decocto gallinaceo cufaadatur./m ] Corroborantia cur exiguo pondere purgantibus addantur. Quanquam agaricum hisce potionibus addi soleat, tamen consultius in doloribus intestinorum omittitur: primum quod clysteribus iniectum essentiae suae laeuitate adhaerens interanea pungat, stimulet, defluxionemque ad ipsa prouocet, ac frequentissimam desidendi cupiditatem pariat: deinde quod uim humoris a longinquis partibus attrahendi obtineat. Chamoemelum autem recte hisce decoctis imponitur: quanquam medici hoc in illis uti non soleant. Constat autem ipsa experientia, huius solius decoctum omnibus internis doloribus, praesertim colicis & nephriticis, praesentissimum esse remedium, ut permulti magno salutis suae commodo comprobarunt. Aqua stilliticia chamoeli idem fere praestat, sed decoctum, efficacius. sin autem delicatiores hoc propter amarorem assumere recusent, zaccaro gratius reddere poterunt. Alia Ex Gallinacei Iure Potio ad colicos dolores praestantissima. Gallinaceum ueterem quatuor nimirum annorum cursu defatigatum interficito, exinanitoque, & repleto salis fossicii drachmis tribus: seminis cnici, polypodii quercini recentis & contusi, hyssopi, singulorum uncia: seminis dauci, anethi, ameos, singulorum semuncia: turpeti drachmis tribus. Deinde resarto uentre, in duodecim aquae libris ad dimidias coquito. iuris decocti uncias quatuor, aut sex potui exhibeto. nonnunquam etiam libram ab inferioribus per clysterem infundito. Mathetes, Qua formula gallinacei decoctum ad spirandi grauitatem propinatur? Geron, Qua in colicis, nisi quod hic admisceri debeant, quae pectori conueniunt auxilia in hunc modum, Potio Ad Spirandi Difficultatem, aliosque pectoris affectus. Ungulae caballinae, enulae campanae, singulorum manipulus dimidius: seseleos, uulgo sileris montani, quarta manipuli pars: seminis cnici officinis cartami unciae duae: anisi semuncia: radicum iridis, enulae campanae, glycyrrhizae purgate, singulae semunciae: ficuum pinguium, non rancidorum paria duo, uel tria: palmularum pinguium expurgatarumque membranis paria duo: ziziphorum, myxariorum, singulorum paria sex: trium florum cordi familiarium singuli pugilli: decoquuntur in uentre gallinacei ueteris cursu prius agitati, & ut decet praeparati. In iure adhuc feruente indatur sene & agarici quantum instituto satis esse coniecturaueris. agaricum in huiusmodi affectibus commode semper adhibetur. Mathetes, Danturne etiam soli pulueres catharticorum ex humore aliquo? Potiones Ex Puluere Et humore aliquo. Geron, Utique: sed ita, ut nonnulla eis, quae uires corroborent, aut illorum uitiositatem corrigant, aut actionem accelerent, adiiciantur: ideoque exiguo pondere: uerbi gratia, si puluis rheubarbari dandus erit, recte paulum spicae, aut cinamomi addetur: ut in sexto dialogo annotaui: si turpeti, zinziberis exiguum: sin autem senae, aut epithymi, salis momentum, Mathetes, Cur roborantia exiguo pondere purgantibus adiici debent? Geron, Ne uim solutoriam imminuant, ut antea admonui: quanquam salis fossitii, qui gemmae dicitur uulgo, aut communis, paulo plus adiici possit, quod detergendo, extenuandoque purgationem adiuuet. Si ergo bilis purganda est, uenterque resiccandus, & constringendus, rheubarbari puluis ex humore idoneo conuenit: si pituita, agarici in pastillos redacti, & salis fossicii: item cinis fecum uini albi exiccatarum, tartarum barbari uocant. is enim abstergendo soluit, & intestina exiccat. si humor melancholicus, Diasene. Porro zaccarum rubrum, aut mannae paulum saporis commendandi gratia potioni admisceri debet, quae ad bilem abstergendam ex decocto ordei petetur: ad pituitam, ex galli ueteris iure: ad atram bilem ex mercurialis decocto: ad uermes occidendos, expellendosque ex portulacae, aut graminis aqua, sicut cum uenter astringendus est. Potio, Cum Puluere Ad Bilem flauam. Rheubarbari electi scrupuli duo: Potiones cum puluere ad bilem. myrobalanorum luteo20 rum drachma semissis: cinamomi grana septem: zaccari rubri paulum. Singula in puluerem redigantur, misceanturque, & ex ordei decocto potui dentur. Alia Ad Pituitam. Turpeti drachma semis: zinziberis grana octo: zaccari ru Adpituitam. Adpituitam. bri scrupulus. In pollinem redacta mixtaque, ex iure decocti gal linacei potui exhibeantur, Alia Ad Atrum Humorem. Senae Alexandrinae, myrobalanorum nigrorum, singulorum Adatrum bumoe rem. sin autem hac non opus sit, sed corroboratione, diamargariton frigidum drachmae unius pondere, cum seminibus portulace, & citri singulorum scrupuli dimidii instar, Ad atrum humoerem. drachma semissis: zinziberis, glycyrrhizae, singulorum grana quinque: bene contrita ex decocto mercurialis, adiecto modico zaccari rubri, potui offerantur. Alia Mitiorad Soluendam Aluum. Ad aluum laxandum. 15 Uiolarum siccarum drachma semis: foliorum senae selectorum scrupulus: glycyrrhizae, zinziberis singulorum grana septem: faeculae induratae uini albi ( uulgo tartari ) grana quinque. singula in leuissimum redacta puluerem misceantur, ac ex iure ipsorum potui sumantur. 21 Alia Communis Paratu Facilis. Foliorum senae a pulueribus & stipitibus purgatorum Potis paitu faa scrupuli duo: Potis paitu facilus. zinziberis grana quinque optime trita, mixtaque cilus. ex iure decocti brassicae, aut pisorum cum modico zaccari rubri 25 propinentur. Uel simplicior, Decocti brassicae unciae octo: zaccari rubri drachmae duae: cinamomi scrupulus. Mixta potui dentur iis, qui medicamenta ferre non possunt, ut puerperis, & grauidis, aliisque delicatulis. Potio Ad Lumbricos Tum 30 enecandos, tum expellendos. Uermium expura Seminis citri, seminis santonici, singulorum drachma se gatio. Uermium expurgatio. missis: rheubarbari, hierae picrae, singulorum scrupuli duo: zaccari modicum. in puluerem redacta drachmae instar ex aqua stillaticia graminis, uel portulacae potui exhibentur. Obseruatio. Cauenda est huiusmodi potio, ubi febris, & fluxus uentris infestat: eo quod illa hunc abstergendo augeat. Praestat igitur tum rhcubarbarum cum myrobalanis luteis, & portulace aqua uti, si 4o necessaria est purgatio: ex aqui ua portulacae, & serapio ex acido citri, uel limonum succo conducet. Mathetes, Quae aliae obsecro formulae potionibus medicamentariis sunt proximae? Electaria, Barbare Boli Seu Opiatae. Geron, Molli temperamento praeditae: Boli & opiatae. quales sunt nunc ex simplici medulla casiae, uel pulpa palmularum Indarum, uel ex manna humore aliquo modice diluta: Electaria liquida. nunc ex compositionibus, quae electaria liquida ab eruditis communiter appellantur a barbaris autem improprie boli, & opiatae: quasi pars & frustrum, quod una uice ore comprehendi potest. Hi ipsi boli interdum in morsellos rediguntur: unde medici dicere solent, fiat bolus per morsellos tres, aut quatuor, aut quinque, prout medicamentum aptum extiterit. Mathetes, Exempla apponas? Geron, Bolus Ad Prima Alui Excrementa simplex. Casiae fistularis medullae recentis uncia: Bolus simplex. palmularum Indarum pulpe drachme duae: seminis anisi scrupulus. Ex zaccaro fiat bolus: qui in quatuor, aut quinque morsellos diuidi potest. Alius Compositus Ad Idem. Diacasias, Diaprunon simplicis, singulorum semuncia: cinamomi, anisi, utriusque scrupulus dimidius: zaccaro admisto fiat bolus. Prima compositio Diacasias in hunc modum parari poterit, si aeger fuerit mollis, & delicatior. Mercurialis manipulus: sicle manipulus dimidius: uuarum passarum, prunorum, myxariorum, ficuum, singulorum paria uiginti: anisi drachmae duae: florum uiolarum pugillus unus. Ex decoctorum iure fructuum pulpa extrahatur, iungaturque medullae casie quadranti, ac fiat opiata. Ex hac licet unciam unam, uel interdum sescunciam, aut duas assumere. Quod si diutius eam asseruare uoles, zaccari quod satis est, addito, ac in serapii spissitudinem incoquito, conficitoque, casia addita, opiatam. Mathetes, Ista omnia ad aluum mouendam ualere dixisti: quibus autem humores uitiosi educuntur? Ratio compositiouis. Geron, Si casiae, uel compositioni isti Diacasias rheubarbarum, aut myrobalanus luteus, aut succus rosarum, aut serapium earum solutorium addatur: medicamentum bilis euacuandae efficax erit. Ad bilem efficax Ad pituitam. sin autem cnici, aut hermodactylorum, aut turpeti puluis, uel compositio Diaphoenicon dicta, uel Diacnicu, uel benedicta adiiciatur, pituitam expurgare poterit. Ad atrum humorem. Quod si atrum humorem euacuare uoles, puluerem senae, aut polypodii, aut ex compositis confectionem Hamech, uel Diacydoniten adiungas. Si ulcus in renibus, aut uesica fuerit, nullum ex his addere conuenit. Sin autem calculus urgeat, ficus etiam adiicere licet: quod in ulcere uetitum est. Mathetes, Quo pondere singula? Geron, Simili in omnibus: ut etiam in odoramentis, & serapiis, quae hisce compositionibus miscentur, obseruandum censeo. Bolus Add Bilem. Casiae fistularis medullae, uel diacasias recenter paratae drachmae sex, uel octo: Bolus ad bilem. palmularum Indarum pinguium sesquidrachma: rheubarbari lecti drachma semissis, uel scrupuli duo, uel drachma una: zaccari quod satis est. In bolum redigito. Alius Paratu Facilis. Diacasiae, diaprunon simplicis, singulorum semuncia: electarii ex succo ronsarum drachme duae: zaccari uiolacei semuncia: serapii ex oxalide, quod bolo formando satis est. Alius Ad Pituitam. Diacnicu, & diaprunon singulorum drachmae duae: Ad pituitam. hermodactylorum drachma: mastiches scrupulus: turpeti drachma semissis: zinziberis scrupulus dimidius. Hisce diligenter tritis, addito conseruae hyssopi, & rorismarini singulorum tres drachmas: zaccari lauendula conditi totidem: syrupi ex marrubio, quod satis est: & concinnetur bolus. Alius Ad Eandem, Ac Lentos humores, qui longos pectoris morbos, tussimque excitant. Medullae fistularis recentis per colum setaceum uapore aque calentis traiectae sescuntia: Ad alios humores Bolus ad bilem & lentos humores. diacnscu drachmae sex: penidiorum recentium, electarii diairidos simplicis, singulorum semuncia: conseruae uiolarum drachmae sex: anisi, glycyrrhizae, utriusque in puluerem redacti drachma semissis: serapii uiolacei quod satis est: in formam electarii; seu opiate ducantur: quae boli instar deglutiri queat. Huius compositionis sescuncia, hora una, aut sesquihora, nonnunquam etiam quatuor, ante prandium horis propter electarium diacnicu, quod scammonium, seu diacrydion continet, exhiberi debet. Id enim non recte cibis iamiam sumendis praeponitur. Caeterum hoc medicamentum etiam ex pulli decocto, uel cremore ordei, uel decocto communi pectorali horis quatuor, aut quinque ante cibum potui dari potest. Bolus Ad Atrum Humorem. Confectionis Hamech drachmae tres: Bolus ad atrum humorem. myrobalanorum Indorum accurate in puluerem redactorum drachma: turpeti scrupuli duo: zinziberis scrupulus: conseruae buglossi, fumariae, singulorum drachmae duae: syrupi ex thymo quantum ad formandum bolum satis est. Bolus Ad Sanguinem Purgandum. Catholici, diasenae, singulorum drachmae tres: rheubarbari scrupulus: Ad sanguinem purgandum. spicae nardi hoc est radicis scrupulus dimidius: senae Alexandrinae drachmae duae. His studiose tritis addantur conserue buglossi, & cichorii, singulorum drachmae tres: syrupi acetati quod satis est: redigantur inbolum. Obseruatio. Casia cum lenta sit, & emolliat, resoluatque, adeo uehementem dolorem intestinorum, praecipue debilium interdum excitat, ut aegros in syncopen inducat. Casia quibus danda non sit. Quare ii, qui hanc partem habent infirmam, casiae usum, siue in boli forma, siue per clysterem uitare debent: semper interrogandi antea sunt, quomodo alias ex ea assumpta habuerint. Nonnulli hanc ex casia noxam tolli posse arbitrantur, si granorum oxyacanthae, uel zaccari rosacei momentum ei admisceatur: Casiae correctio. eo quod uentriculus, & intestina, ex illorum astrictione roborentur, dolorque abigatur. Idem etiam in ulceribus renum, & uesicae, nec non in ardore urinae faciendum est. Quomodo actio asiae acceleretur Casiae quando ani sum aut piper addendum. Nonnulli solutorii cuiusdam medicamenti paululum, casiae adiiciunt, quod tarditatem ipsius acceleret, ut citius elabatur, delcendatque. In colico dolore, & aluo fluida, anisum, aut foeniculum, aut grana aliquot piperis casiae adiungere conducit. Mathetes, Quomodo igitur illa praescribi debet? Geron, Medullae casiae fistularis recenter extractae uncia, Casia cum berbe uel drachmae decem: Casia cum berberi. granorum oxycanthae scrupulus semissis: e zaccaro rosaceo in bolum formentur. Aliter. Medullae casiae fistularis recentis uncia: Diaprunon solutorii scrupuli duo, aut drachma, uel duae: Casia cum medicamento acriori. zaccari rosacei in tabellas redacti, quod satis est. Aliter. Casiae fistularis recentis uncia: seminis anisi scrupulus dimidius: grana piperis quinque: zaccaro mixta, in bolum formantur. haec mistura non solum humori noxio euacuando, sed etiam parti affectae, in qua ille continetur, idonea erit. Bolus pectori ideneus. Pectori sane, quatenus ex uuarum passarum, ficuum, & palmularum pulpa, constet: pituitae autem excernendae ratione, quatenus ex agarico, aut cnico, aut polypodio, aut sena cum ferapio uiolaceo, aut glycyrrhiza inspissata confecta sit. Alius Bolus. Polypodii quercini recentis quadrans: glycyrrhizae purgatae uncia: uuarum passarum acinis ademptis, ficuum, singulorum paria uiginti: palmularum purgatarum, quae in aquis ordei, uel simplici, uel albo uino macerate fint, decem: anisi, foeniculi, singulorum sesquidrachma: seminis maluae drachmae duae: altheae, semuncia: uiolarum pugilli duo: decoquantur in aqua, donec emollescant. fructus contundantur, & perrarum pannum canabinum traiiciantur. Iuri colato zaccari quod satis est; addito: cinamomi drachmam semissem, coquitoque syrupi crassi modo, & fiat electarium liquidum, siue opiata. Huic adde agarici decoctum, cnici medullam, seu ipsius essentiam: senam in pulucrem redactam Obseruatio. Hac ratione electarium istud non modo pectori, sed etiam capiti conuenit, eo quod ad hoc penetret, humoresque ipsum infestantes, excernat. Cinamomum etiam adiectum est, gustus commendandi gratia: penidia uero, & zizipha rectius omittuntur, eo quod inspissent, molemque augeant: quanuis etiam abstergant paululum. Bolus ad iecur. Mathetes, Quomodo haec eadem compositio iecori adaptabitur, praesertim, cum fuerit obstructum Geron, Si pauca quaedam ipsi addantur abstergentia, pituitamque trahentia. Nam haec obstructiones, aut potius, ne illae fiant, impediunt: dum pituitam auertunt, ne uenas subeat: ad quod spica nardi, uel Celtica, asarum, uel cinamomum, singula modico pondere conueniunt. Quod sriecur a calore mimio sit obstructum, eadem ratio conducit. Mathetes, Quomodo superior electarii mistura calefacta uentriculo astricto seruiet? Geron, Fructus, qui bilem feruentem restinguunt, ut pruna, myxaria, palmulae Iudicae, adiungi debent in hunc modum, Myxariorum, prunorum, singulorum paria triginta: uuarum passarum uncia: seminis anisi drachmae duae: seminum quatuor frigidorum maiorum singulorum drachmae tres: florum buglossi, uiolarum, singulorum pugillus: decoquantur in aqua intybi domestici: fructuum pulpa indem extrahatur, & per linteum asperum traiiciatur. deinde adiicito palmularum Indicarum drachmas duas, casie fistularis recentis uncias quatuor, seminis oxyacanthe drachmam semissem: Bolus ex electario. rheubarbari electi macerati in iure decocti drachmas tres: & cum una iuris parte in syrupum redigito, formatoque electarium: uel cum syrupo rosaceo solutorio sic concinnato, ut cinamomi scrupulus adiiciatur. Huius electarii unciam mane, instar boli, diglutiendam, uel ex decocto cichorii, uel pulli, potui exhibeto. hoc electarium pituitam ex liene educit, si folia senae Alexandrinae selecta & cassutae semina, mercurialis decocto addantur. Bolus Ad Pituitam E Liene expurgandam. Mercurialis selibra: senae Alexandrinae, seminum cassutae, comae thymi, singulorum drachma: florum geniste, rorismarini, cyrsii, tamaricis, singulae semunciae, decoquantur. In iure decocti diluitur zaccari quod satis est: ac in syrupi perfecti formam redigitur: deinde is inspissatur medullae cassiae unciis semis: uuarum passarum, myxariorum, singulorum pulpae uncia: senae Alexandrinae in tenuissimum puluerem redactae sescuncia: medulle cnici, epithymi, singulorum drachmae tres admiscentur. Ad Calculos Renum Et Uesicae, ulceraque, & ardorem: Electarium fit ex medicamentis, quae detergunt, soluunt, discutiuntque flatus, leniter incidunt, & urinam prouocant, hac mistura: Eleltarium ad calculos. Radicis altheae unciae duae: glyzyrrhizae purgatae, eryngii singulae unciae: uuarum passarum, ficuum, myxariorum, singulorum paria triginta: anisi, foeniculi, utriusque drachmae duae: apii petroselini, singulorum drachma semissis: florum uiolarum, chamoemeli, genistae, singulorum pugillus unus. Decoquentur iniure cicerum rubrorum, redigenturque ex melle, & zaccaro in syrupi spissitudinem: deinde additis medullaris casiae unciis sex, cum pulpa uuarum passarum corinthiacarum, & ficuum, in electarii forma per bolos offerentur. Ad Ulcus Uel In Flammationem renum. Ea quae leniter tantum sine rosione detergunt, ne ulcus irulcus renum, uel ritetur, ex usu sunt: Electarium ad ulcus renum, uel inflammalionem renum. nec non quae ardorem restinguunt, hoc pacto: Casie recentis triens: palmularum Indarum selectiorum, & myxariorum pulpae, singule uncie: cremoris seminis psyllii drachinae sex. Ex syrupo uiolaceo fiat electarium. id uel boli forma, uel cum aqua, & pulli decocto sumi potest. Obseruatio. Ficus, quia partem ulceratam acrimonia sua offendunt, recte omittuntur: itidem sena, que idem facere creditur, adhec ea que flatus discutiunt, in his uitari debent, nisi forsan momentum anisi adiicere uoles. item oxyacanthe semen, & que urinam mouent, in hoc affectu cauere oportet: quia acida partes exulceratas pungendo laedunt. Mathetes, Quod electarium morbo articulari prodest? Electarium ad morbum articula rium. Geron, Quod communiter aluum emollit, & pituitam educit, materiae non extirpandae, sed deriuandae gratia: quodque etiam excrementa alui educere potest. Atque haec fere sunt omnia electaria, quae, ut supra dixi, boli, seu opiatae barbare appellantur: quae iam sequuntur, passim in officinis usurpantur. Electaria Officinarum. Hiera Picra Galeni Simplex. Cinamomi, xylobalsami, radicum asari, nardi, mastiches chiae singulorum drachmae sex: croci drachmae quinque: alomnes electae drachmae nonaginta. trita, & in puluerem redacta, melle quod satis est, excipiuntur. Haec est mediocris compositio inter eas, quae octuaginta, & quae centum, aut quae centum, & uiginti drachmas recipiunt. Recte autem antea succo brassicae, aut absinthii, aut uino subiunguntur, ut fermentescant. Excellentissimum est medicamentum ad humores uiscosos. Hierae pircae uires. nam bilem flauam, & pituitam, quae uentriculo, intestinis, & meseraicis uenis insidet, educit: eam uero praecipue, quae in uentriculi tunicis inhaeret: summatim omnes humores, qui ex stomacho exhalantes suffusionum imagines, & alia symptomata pariunt: adhaec iis, qui aluum astrictam habent, & mulieribus, quae non probe purgantur, quarumque faciem pallor decolorat, conuenit: quanuis non ulterius quam ad iecur progrediatur: ructus nidorolentos corrigit, crudosque humores, qui in uiris literarum studiosis ex uita sedentaria prouenire solent: stomachi subuersiones, inflationesque discutit: tardae concoctioni medetur: biliosae uomitioni succurrit: amissam cibi appetentiam reuocat, & nauseam tollit: calido, & sicco iecori, stomachoque aduersatur. Galenus drachmae unius, uel semissis pondere exhibebat: hodie semunciae instar dari tuto potest. Quidam medici idem pondus cum medicamenti ex palmulis drachmae praebent: sed frequentius aridam absque melle, ad drachmas duas magno successu praescribunt, eamque uel in catapotia redactam, ut amarorem alomnes fallant: uel ex hydromelite, aut mulsa, ut Paulus: uel ex aliquo humore, ut uino, & aqua: nonnulli agarici praeparati partem dimidiam aloe addunt: alii quartam satis esse putant. ideo sic nonnulli prescribunt. Hiera Cum Agarico. Hiera cum agari. Pulueris hierae simplicis, agarici in pastillos redacti, singunlorum drachmae quatuor: co. alomnes electae uncia: mellis despumati unciae sex. atque sic pituitae magis educendae fit idonea. Si uero diacrydii momentum adiectum sit, bili: si epithymum, atrae bili. Quando largius expurgare uolumus, alome illota compositioni indenda est: cum parcius, elota: adhaec cum hieram purgantem magis desideramus, centum: aut centum, & uiginti alomnes drachmas praescribemus. cum autem gratiorem, minusque efficacem, sed calentem magis, & mulieribus, quibus menstrua flucre desierint, accommodatam requirimus, intra octoginta subsistemus. Hiera Picra Nicolai, Quae magna & composita dicitur. Cinamomi, nardi Indicae, croci, calami odorati, asari, casiae ligneae, xylobalsami, carpobalsami, uiolarum, absinthii, epithymi, agarici, rosarum, turpeti, medullae colocynthidos, mastiches, singulorum drachma semissis: alomnes, quantum alia omnia, hoc est, drachmae octo: mellis despumati quod satis est. Clysteribus ualde est apposita. nam pituitam lentam, crassam, & frigidam intestinis adhaerentem eluit: stomacho etiam benefacit: iecoris obstructiones liberat: lienis duritiem emollit: renes, & uesicam iuuat: uteri intemperiem corrigit: capitis affectus, oculorumque, & aurium uiria ex pituita crassa orta soluit: ad enemata semunciae instar, usque ad uncias duas conuenit: per os autem drachmae pondere sumi potest. Hiera Archigenis Ex Aetio. Colocynthidos uncia: chamaedryos, agarici, marrubii, stoechados, singulorum drachmae decem: opopanacis, sagapeni, singulorum uncia: petroselini, aristolochiae rotundae, piperis albi, singulbrum drachmae quinque: cinamomi, nardi Indicae, mirrhae, polii montani, croci, singulorum drachmae quatuor: mellis triplicata portio, hoc est, librae tres. Haec fere cum Antiochi hiera apud Scribonium Largum conuenit, & cum ea, quae Rufo ascribitur. Opopanax, & sagapenum adiecto melle tenui, hoc est, liquidissimo teruntur: deindereliqua arida trita eodem excipiuntur: haec compositio Archigenis. Urires hieraegenis. Confert asfectibus melancholicis, & ex pituita crassa natis: ut uertigini, morbo comitiali, conuulsioni, difficultati spirandi, scabiei, leprae, & caeteris tuberculis a crassa materia, aut seroso excremento contractus: item intestinis, uentriculo uteroque flatibus, aut humoribus, quos predixi, infestatis. Muleo plures eius affectus recitat Scribonius Largus, putatque ipsam ad omnem propemodum morbum ualere. Arida, uel ex liquore quodam, uel in catopotiis a scrupulo dimidio ad duos exhibetur: condita uero a drachmis duabus ad quatuor, aut quinque. Eadem, Secundum Mesuen. Medullae colocynthidos drachmae duae: marrubii, stoechados, ueratri nigri, chamoedryos, scammonii, piperis albi, piperis longi, singulorum drachmae duae: scillae assatae, cuphorbii, aloes, croci, gentianae, petroselini, ammoniaci, opopanacis, singulae dra chmae: polii; cinamomi, sagapeni, mirrhae, nardi Indicae, calami odorati, calamintae montanae, aristolochiae rotundae, singulorum drachmae duae. melle excipiuntur omnia, quanto opus est. Hiera Logadii, Citante Nicolao. Hiera logadii. Medullae colocynthidos, polypodii, singulorum drachmae duae: euphrobii, polii montani minoris, seminis thymelee, absinthii, mirrhae troglodyticae, singulorum drachma una, grana duodecim: centaurii minoris, agarici, ammoniaci, folii, aut succedadei eius, nardi Indicae, scillae assatae, diacrydii, singulorum drachma: aloes, comarum thymi, casiae ligneae, seu odoratae, chamaedryos, bdellii, marrubii, singulorum scrupulus, grana quatuordecim ( aliis scrupuli duo, & totidem grana: cinamomi ) sagapeni, castorei, aristolochiae longae, trium piperum, croci, petroselini Macedonici singulorum drachma semissis: ueratri nigri & albi utriusque grana sex: mellis despumati tripla portio, hoc est, libra & semuncia: aliis unciae decem, drachmae sex, scrupulus, & grana quatuor. Affectus longos ex melancholia factos, comitialem, uerciginem, conuulsiones, hemicraniam, elephantiam, impetigines, lethargos, sanat. adhaec medetur iis, qui spumam edunt, & linguam mordent, quique lethalia uenena sumpserunt: iocinerosis, pleuriticis, & lumborum dolore infestatis: uitiosos humores educit, & menstrua mulierum promouet. Hiera Logadii Secundum Aetium. Colocynthidos drachmae uiginti: scillae assatae, agarici, ammoniaci, scammonii, corticum radicum ueratri nigri, hyperici, singule drachme: epithymi, polypodii, bdellii, alome, chamedryos, marrubii, casie, singule uncie: mirrhae, piperis albi, & nigri, cinamomi, croci, opopanacis, sagapeni, castorei, petroselini, aristolochiae longae, singulae semunciae: Uires hierae logadii. mellis despumati librae tres. Laterum dolores sanat: epilepsiam, insaniam, melancholiam, uertiginem, cephalaeam, asthma, subitam praefocationem, incubum, tetanum, spasmum cynicum, contusa ex ictu, lapsu, tremorem, resolurionem, morbos articularios, spinae dolores, mammarum durities, cancrosque earum, stomachi imbecillitatem, ructum acidum, inflammationem, nauseam, colicum dolorem, & menses suppressos prouocando iuuat. Hiera Diacolocynthidos Ruffi, secundum Mesuen. Stoechados, agarici, chamaedryos singulae drachme, colocynthidos drachmae uiginti: sagapeni, opopanacis, singulorum drachmae octo: petroselini, aristolochiae rotundae, piperis albi, singulorum drachmae quinque: casiae drachme septem: cinamomi, croci, nardi, mirrhe, polii singulorum drachmae quatuor: uini quod satis est: mellis quantum requiritur. mirrham uino macerato: reliqua terito, & melle despumato excipito. Caput, uentriculum, & totum denique corpus a crasso, lento humore, atraque bile purgat: Hierae diacolocynthidos. eoque insanie, melancholie, morbo commitiali, resolutioni, conuulsioni canine, & uertigini confert: flatus etiam discutit: uentriculum corroboratu: concoctionem iuuat: ulceribus malignis, fistulosis, cancro, & elephantie auxiliatur. Diasenas, Auctore Rasi. Uuarum passarum, quibus nuclei sint adempti, uncie due: Diasenae, electari um lenitiuum dicta. adianti nigri, uiolarum, ordei purgati, singulorum manipulus: myxariorum, ziziphorum numero uiginti: glycyrrhize semuncia: prunorum exemptis nucleis, palmularum Indicarum, singulorum drachme sex: sene stipitibus, & puluere expurgate, polypodii, singulorum uncie due: mercurialis recentis manipulus uiius & dimidius: decoquantur leuiter in aqua, colenturque. In iure colato diluantur, casie, palmularum Indarum, prunorum pulpe cribro traiecte, zaccari optimi, pulueris sene uncie tres, & totidem drachme, & semis. omnia rediguntur in formam electarii: interdum omittitur sena. cum autem addenda est, eius drachma singulis electarii unciis admisceri debet. Aluum emollit, & lubricam reddit, in febribus ex putredine ortis, & in pleuriride, dum ualentiorum medicamentorum usus non est: bilem mixtam leniter educit. Ueneti medici, & reliqui Itali, crebro hoc medicamento uti consueuerunt. Electarium Ex Myxariis Uulgo dia sebesten, Montagnana auctore. Myxariorum, prunorum siccorum, pulpe palmularum Indarum, singulorum uncie quinque: Diamyxarion. aquae uiolarum libra: aque iridis, angurie, singulorum uncie sex: succi mercurialis puri uncie octo: seminum cuncurbitae, cucumeris, melonis, citreoli, singulorum unciae duae: diacrydii drachmae tres. Myxaria, palmulae, & pruna coquuntur, & ex aquis stillaticiis simul resoluuntur, miscenturque cum medicamenti diaprunon simplicis sesquilibra: deinde adduntur penidia: atque his dissolutis, reliqua rediguntur in electarium. Hoc quoque aluum emollit, subducitque leniter: idcirco medici ueneti eo frequenter ad febres biliosas, continentes, intermittentesque utuntur: bilis ardores, & sitim ex tinguit: uigilias arcet: acres humores etiam per urinas, unciae aut decem drachmarum instar assumptum, excernit. Electarium Diacasias Nicolai quod etiam casia condita dicitur. Pulpae casiae libra: Diacasias Nicolai Diacasias Nicolai. pulpae palmularum Indarum, mannae electe, penidiorum, zaccari uiolacei, zaccari candi, singulorum sescuncia: scrapii uiolacei unciae tres. Haec in sequente decocti iure diluuntur. prunorum, uiolarum, glycyrrhizae, seminum communium nucleis ademptis: polypodii singulae unciae: foliorum sene semuncia: foeniculi, anisi singulae drachmae: in aqua coquuntur ad tertias. Iuri colato superiora adduntur ad formam electarii. Haec compositio non tantum casiam, sed etiam mannam, & senam, purgantia medicamenta recipit. Duram aluum emollit, & leniter eam, flauamque bilem educit: febres inde ortas mitigat: thoracis, pulmonis, & asperae arteriae inflammationes tollit. Alia Compositio Diacasias cum manna, superiori fere similis. Prunorum Damascenorum unciae duae: florum uiolarum manipulus, & dimidius: aquae fontanae sesquilibra & uncia: coquantur artificiose ad dimidias. In iure colato diluantur medullae casiae uncie sex: pulpae palmarum Indarum uncia: mannae optimae calabrinae unciae duae: serapii uiolacei unciae quatuor: zaccari candi, Zaccari penidii singulae unciae: zaccari uiolacei unciae quatuor: redigantur ex arte in electuarium. Confert delicatis, qui aluum habent astrictam: saporis est grati & salutaris: uiscera lenit, bilem purgat, & febres mitigat. Diacasias In Galliis Usitata, quam extractum sine foliis senae uocant. Prunorum numero duodecim: uiolarum manipulus, ordei puri, anisi, polypodii, seminis cnici, singulorum drachmae quinque: adianti nigri, thymi, epithymi, singulorum manipulus dimidius: uuarum passarum semuncia: seminis foeniculi drachme duae: seminis portulacae, malue, singulorum drachmae tres: glycyrrhizae drachme quatuor: decoquantur in aqua. Ex iure decocti colato diluantur pulpe casiae libre due: pulpae palmularum Indarum uncia: cinnamomi drachme tres: zaccari optimi libra: deinde rursus ad spissitudinem incoquantur. Haec lenissimen aluum emollit, uncie uel semuncie instar: intestinorum asperitatem lenit: morbis cholericis appositissima. Quod si efficaciorem uelis reddere, senam addes in hunc modum: Casiae Compositio Cum Sena. Compositionis superioris libre due: pulueris foliorum sene uncie due: misceantur, & singulis unciis compositionis, singule drachme foliorum senae Alexandrinae indantur. Diacasias Nicolai Communis, seu uulgaris. Florum uiolarum, malue, mercurialis, bete, parietarie, singulorum manipulus. Herbe iste uirides in aque communis libris decem coquentur ad dimidias. Ex hoc iure colato casia elicitur, & ad singulas eius extracte libras, adduntur mellis despumati uncie sex: uel zaccari sesquilibra. In formam electuarii coquuntur. Aliterin Hunc Modum. Succo uiolarum, bete, mercurialis, malue, herbe muralis, hoc est, parietarie, singulorum uncie tres: succi absinthii pontici uncie duae: mellis quod satis est: medullae casiae libra. Succi primum cum melle ad spissitudinem iustam incoquuntur: postea casia additur. Aluum leniter, & citra molestiam omnem subducit: eoque delicatis, & teneris naturis conuenit. Quidam addunt diacrydion: sed hoc non nisi cum iudicio agendum est. Clysteribus hoc electarium accommodari solet. Diacasias Artificiosa. Ziziphorum, prunorum, adianti nigri, seu capilli ueneris, palmularum Indarum, myxariorum, uiolarum, singulorum quantum manu comprehendi potest. In aqua coquantur artificiose, & in iure colato diluito medullae casiae libras decem: zaccari albi libras quinque: percoquantur donec satis erit. Diamannae Nicolai Alexandrini. Diamannae Nicolai. Adianti nigri, seu capilli ueneris, scolopendrii ueri, uulgo ceterach, lichenis, uulgo hepaticae, singulorum drachmae tres: seminum cucurbite, citreoli, melonis, cucumeris, uiolarum singule uncie: prunorum Damascenorum numero uiginti. In aqua coquantur ad dimidias: deinde percolentur, exprimanturque. In iure colato diluatur manne optime pure, conserue uiolarum, casiae recenter extractae singulae unciae: zaccari albissimi librae quatuor: coniuncta rursus ad spissitudinem iustam incoquantur: postremo quae sequuntur, adiiciantur: semina cucumeris, cucurbitae, citreoli, lactucae, seriolae, seu scariolae, portulacae: florum uiolarum, nympheae: rheubarbari electi: foliorum senae, singulorum uncia. His rite subactis fingatur electarium. Quod lene ad aluum i0 soluendam, medicamentum sanguinique & utrique bili expurgancdae ualde accommodatum. Diaprunon Simplex Nicolai. Prunorum electorum centum, coquantur ex aqua; usque ad cremorem: ubi refrixerint, cribro raro incernantur: pulpae libra cum iure decocti, in quo semuncia uiolarum cocta fuerit: in serapium cum zaccari libris duabus, lento igne ad spissitudinem cocto, redigito. Inspissatis, casiae recenter extractae, & palmularum Indarum aequalis pars, unciae instar, in decocti iure diluantur, subigantur, & colentur: reliqua ad ignem lentum diligenter rudicula moueantur, usque ad perfectam concoctionem. Igne ablatis agitatisque pulueres qui sequuntur addantur, santali albi, rubri, spodii, rheubarbari singulorum drachmae tres: rosarum rubrarum, uiolarum, seminis portulacae, intybi, uulgo scariolae, oxyacanthae, uulgo berberis, succi glycyrrhizae, tragacanthi, singulorum drachmae duae: seminum cucurbitae, cucumeris, citreoli, melonis singulorum drachma. Omnia simul trita, & per cribrum probe traiecta iniiciantur lebeti, & calefacta, simulque subacta in uase reponantur. Confert acutis; ardentibus; omnibusque aliis febribus, ut tertianis, continuis, hecticis, & in marcorem de lapsis, lipyriis. Quod si purgatorium magis uoles efficere, in hunc modum parato. Diaprunon Solutorium. Diaprunon simplicis libra: Diapranon. diacrydii semuncia. Mixta probe redigantur in electarium. alii unciam integram scammonii addunt: alii drachmas septem apponunt. Idem pondus in Italia usurpant in lenibus medicamentis acuendis; quae per se nihil fere purgant: qualia sunt serapium rosarum solutorium, manna, & casia. Ad singulas Diaprunon simplicis drachmas, quatuor diacrydii grana, aut paulo amplius propemodum admittitur. Nam si drachmis quatuor diaprunon simplicis, uel quinque, aut sex, nonnunquam in astrictione alui, diacrydii modus iste retincatur, ualde efficax medicamentum erit. Bilem ualide educit, & biliosis febribus per aestatem ualde conuenit. Diamanna, Mesue Auctore. Mamnaee lectae libra: diacrydii uncia: succi rosarum rubrarum libra. mannae ex succo dilutae, cocteque lento igne additur mastichae in puluerem redactae drachmae tres, fiatque electuarium. Bilem flauam sine molestia educit: eoque omnibus morbis biliosis salubre est. Diapsyliu Auctore Mesue. Succi buglosse domestice, & syluestris, intybi, apii, singulorum librae duae: Diapsyliu. succi fumariae, unciae tres. In his claris factis macerentur per horas uiginti quatuor, cuscutae, anisi, senae, singulae semunciae: adianti nigri manipulus: asari drachmae tres: nardi Indice drachme duae. Feruefactis addantur uiolarum recentium unciae tres: epithymi uncie duae. his rursus feruefactis, colatisque adiungantur psylii unciae tres: quae etiam uiginti horis macerabuntur in illis, sic ut crebro rudicula agitentur: deinde totus succus ex omnibus exprimetur, in eiusque libris quatuor coquen tur lento igne; zaccari optimi librae duae, & dimidia: diacrydii unciae tres semis. omnibus coctis sequentia in puluerem detrita admiscentur: pastillorum Diarhodon, Diaspodiu, rheubarbari singulae unciae: pastillorum ex berberis semuncia. atque ita fit electarium. Bilem flauam educit: eoque febribus tertianis, ardentibus, acutis, curatuque difficilibus auxiliatur: dolori capitis, & uertigini a bilis uapore oborto, arquato regio, & calidae iecoris intemperaturae: quanquam raro in usu sit. Electarium E Succo Rosarum. Succi rosarum rubrarum, zaccari albi, singulorum libra, & triens: Electarium ex succo rosarum. diacrydii sescuntia: santali rubri, albi, lutei, singulorum drachmae sex: spodii drachmae tres: camphorae scrupulus: zaccaro ex succo rosarum cocto, reliqua trita iniiciantur, fiatque electarium. Flauam bilem leniter expurgat: ad morbos articularios ex biliosis, & calidis humoribus procreatos: nec non ad febres tertianas conducit. Notandum autem, magnam diacrydii copiam huic medicamento indi: ita ut singulae ipsius unciae, duos fere scrupulos excipiant: cum tamen solennis omnibus medicamentis scammonio infectis, ut singulis ipsorum unciis, unus huius scrupulus admisceatur. Qua de causa una scammonii uncia in hac compositione satis esse poterit. Exhiberi solet communiter quatuor drachmarum, aut sex, interdum octo instar. Nicolaus castaneae modo praebet. Tormina interdum excitat: quare medici caute hanc compositionem exhibere debent. Itali uocant zaccarum rosatum laxatiuum. Electarium Rosatum Mesuae. Succi rosarum rubrarum librae quatuor: zaccari optimi sesquilibra: mannae exquisite & recentis uncie sex: diacrydii sescuntia Lento igne ad mellis spissitudinem incoquuntur, iisque deinde haec quae sequuntur, probe trita, cribroque increta adduntur: pastillorum e spodio uncia: galliae moscatae, croci, singulorum drachmae duae: pastillorum ex berberis semuncia. atque his mixtis conficitur electarium. Hoc utimur in catapotiis aggregatiuis, & quae ex hermodactylis fiunt. Clementer bilem euacuat: in biliosis affectibus salubre est: articulario morbo calido, capitis dolori, uertigini; oculorum dolori, & morbo regio. Nonnulli hac compositione libenter utuntur in puellis adultis, quibus menses difficulter erumpunt. Datur drachmarum instar, usque ad sex. Trallianus simile medicamentum diarhodon describit. Electarium Episcopi Mesuae. Diacrydii, turpeti, singulorum drachmae sex: caryophyllorum, cinamomi, zinziberis, myrobalanorum emblicorum, nucis muscatae, polypodii, singulorum drachmae duae, & semis: zaccari unciae sex: mellis despumati libra, & triens. Cocta redigantur in electarium. Raro in usu est, uideturque in polypodii pondere uitiatum esse. nam unciae duae, uel tres potius illi conueniunt, quam drachmae duae, & dimidia. he enim parum, aut nihil expurgare possunt: ita etiam zaccari & mellis mensura descripta magis quadrabit. poterit triens omitti. Caeterum bilem flauam, & pituitam educit: flatus ex toto corpore expellit: doloribus articulorum, laterisque prodest: item colicis cruciatibus: praeterea humores ad renes; & uesicam decumbentes elicit. Dosis ipsius est minima drachmarum quatuor; secundum alios sex: media, drachmarum octo; praesertim iis, qui aluum habent astrictiorem: maxima drachmarum decem: rusticis, & fossoribus ex usu magis est, quam mollibus, & delicatis. Diacnicu Arnoldi Uillanouani. Pulueris diatragacanthi frigidi semuncia: medullae cotoneorum uncia: medulle seminis cnici, hermodactylorum, singulorum drachmae quatuor: zinziberis albi, drachmae duae: diacrydii drachmae tres: turpeti albi drachme sex: mannae granatae drachmae duae: mellis rosati colati uncia: zaccari candi tantundem: zaccari albi unciae octo. Mixta redigantur in electarium. Descriptio Nicolai nonnihil ab hac differt, probaturque magis. his etiam zaccari uncias octo addi prohibet, nisi cum exhibendum est. Pulueres autem sine melle & zaccaro seruandos iubet, ne haec uires illorum penitus exoluant. Bilem, & pituitam purgat, omnesque ex his affectus ortos sanat, ut podagram, haemitritaeon, & cephalaeam. Datur quatuor drachmarum instar, nonnunquam sex. Quinetiam tessellae ex hoc electario formari solent: quarum drachmas tres sepe foeliciter exhibui. Benedicta Simplex Nicolai. Turpeti electi, zaccari, singulorum drachmae decem: diacrydii, esule, hermodactylorum, rosarum rubrarum, singulorum drachmae quinque: caryophyllorum, nardi Indicae, zinziberis, croci, saxifragae, piperis longi, amomi ( eius loco acori ueri, seu calami aromatici ) cardamomi minoris, seminis apii, salis fossilis, galangae, maceris, carui, foeniculi, seminis asparagi, rusci, granorum solis, id est mylii solis, singulorum drachma: mellis despumanti optimi sesquilibra, unciae tres, & totidem drachme. Nonnulli mellis libras tres ponunt, ad medicamenta ualentia magis obtundenda. adhec diacrydii drachmas tantum duas addunt: esulam omittunt, Nicolaum secuti: cuius etiam tutior uidetur descriptio. dosis eius drachmarum sex, uel octo: Nicolao castaneae instar. Humores pituitosos, glutinososque ex imo corpore reconditos educit: eoque arthritidi, & colico dolori auxiliatur: a renibus quoque, & uesica peculiariter crassos & frigidos humores detrahit: menses suppressos prouocat: paralysin praecauet. Diaphoenicon Mesuae. Ex palmulis olectarium. Palmularum purgatarum drachmae centum, penidiorum drachmae quinquaginta: amygdalarum purgatarum drachmae triginta: turpenti electi triginta quinque: diacrydii drachme duodecim: zinziberis, piperis longi, florum rute, cinamomi, ligni alomens, macis, anisi, foeniculi, dauci, galange, singulorum drachmae due semis. Palmule per triduum, & totidem noctes ex aceto macerantur: deinde cum amygdalis, & penidiis contunduntur. reliqua tenuissime teruntur, ac omnia simul commixta, mellis despumati libris sex, in electuarium rediguntur. Uires. Ualde usitatum est medicamentum ad pituitam singulariter, deinde etiam ad bilem euacuandam efficax: febribus compositis, & diuturnis auxiliatur: colicis & uentriculi doloribus, aliisque id genus uitiis ex crudis humoribus ortis succurrit: podagras frigidas, nec non frigidos thoracis, & capitis affectus iuuat. Notandum autem scammonium hic crudum admiscendum esse: eo quod odoratorum & palmularum mistura, aut penidiorum lentore temperetur. Quamuis autem medicamentum hoc frequenter in usum adhibeatur: tamen nauseam, ob palmulas aceto maceratas promouet, tormi5 naque facit: praesertim si melle non satis expresso condiatur. Quare nonulli zaccaro, lybistico, & nucleis pineis additis, solida id forma parant, gratius quidem, sed non aeque efficax futurum. Mesue exhibet a drachmis tribus ad septem usque: nos drachmas sex ex diluto aliquo, aut senae decocto multum perficere experimur. Electarium Indum Maius. Cinamomi, caryophyllorum, nardi Indicae, rosarum, casiae, macis, cyperi, singulorum drachmae quatuor: santali citrei drachmae duae & semissis: ligni alomnes, nucis muscatae, singulorum drachmae uiginti: galangae, cardamomi utriusque, asari, mastiches, singulorum sesquidrachma: diacrydii uncia, drachme quatuor. omnia terantur, & ex oleo amygdalino dulci fricentur, serapioque sequenti excipiantur: Succi cotoneorum, punicorum, apii & foeniculi, singulorum sordibus purgatorum selibra: mellis despumati librae quatuor & dimidia. succi ex melle ad spissitudinem iustam decoquantur. Proprie pituitam educit? deinde etiam bilem. ualentius est eo, quod ex palmulis conficitur. Huius drachmas sex cum tribus casiae ad renes expurgandos quidam exhibent. Grandioribus natu uncia datur, praesertim si mellis libra una tribus pulueris unciis misceatur. Humores pituitosos ac putridos uentriculo, & aliis nutritoriis partibus inherentes educit: flatus crassos discutit: inflationem uentriculi tollit: colicos & renum dolores lenit. Electarium Indum Minus, Mesuae. Turpeti optimi drachmae sex: zaccari tantundem: macis, caruophyllorum, piperis, zinziberis, cinamomi electi, cardamomi maioris, nucis muscatae, singulorum drachmae septem: diacrydii drachmae duodecim: mellis optimi despumati triplum, hoc est, librae duae, unciae tres, & totidem drachmae. Minus quidem hoc dicitur superiore, sed efficacius existit. nam etsi simplicius minusque calidum, tamen ualentius pituitam purgat, quam maius. iisdem affectibus quibus illud, conuenit, praecipue cum pituita ex intestinis, iecore, & aliis corporis partibus extrahenda est: febribus quotidianis, & nothis ualde salubre est. Datur quatuor, quinque, aut sex drachmarum instar, cum duae pulueris unciae, uni mellis librae apponuntur. Quod si medicamento statim utendum erit, diacrydion imponetur: si diutius reseruandum scammonium crudum. Solent huiusmodi medicamenta lenioribus, ut casiae & mannae exacuandis admisceri. Diaturpetum Mesuae. Turpeti albi & gummosi drachmae quinque: mastiches drachmae tres: zaccari albi unciae & dimidia: ex melle quod sufficit, fiat electarium. Quidam ualentius efficiunt, diacrydio, & hermodactylis additis. Pituitam crassam & uiscosam ex remotissimis partibus egregie educit: quo nomine morbis articulariis magnopere auxiliatur. Diaturpetum Cum Rheubarbaro, Montagnanae. Turpeti, hermodactylorum singulae unciae: rheubarbari drachmae decem: diacrydii semuncia: santali albi, rubri, uiolarum, zinziberis, singulorum sesquidrachma: mastiches, anisi, cinamomi, croci, singulorum drachma semissis: zaccari albi libra, unciae tres. formetur electarium. Id. flauam bilem & pituitam purgat: aqua inter cutem laborantibus mirifice confert: ad uermes efficacissimum remedium. nam rheubarbarum maxime illos necat: turpetum pituitam, uerum eorum fomitem euacuat. Electarium Hamech Mesuae. Myrobalanorum luteorum unciae quatuor: chebulorum, Indorum, rheubarbari, singulorum unciae duae: agarici, colocynthidos, polypodii quercini, singulorum drachmae sedecim ( alii octodecim ) absinthii, thymi, senae, singulorum uncia: uiolarum drachmae quindecim: epithymi unciae duae: anisi, rosarum, foeniculi, singulorum drachmae sex: succi fumariae libra: pruna numero sexaginta: uuarum passarum purgatarum unciae sex. Omnia ex sero lactis caprini diebus quinque in uase uitreato angustiore macerentur: deinde inferuescant, dum semel, aut iterum ebulliant. Iuri colato addantur medullae casiae unciae quinque: manne unciae tres: fricentur manu, colenturque: postea adiiciatur zaccari albi sesquilibra: diacrydii sescuncia. Coctis ad mellis spissitudinem inspargatur, myrobalannorum luteorum, chebulorum, Indorum, bellericorum, emblicorum, rheubarbari, seminis fumariae, singulorum semuncia: nardi Indicae, anisi, singulorum drachmae duae: fiatque electarium. Familiare hoc medicamentum est ad omnes morbos ex flaua bile, pituita salsa, & adustis humori bus creatos: nempe ad impetiginem, scabiem, elephantiam & cancrum: summatim ad quaeuis cutis uitia, & ad luem ueneream: confert etiam melancholiae, uertigini, & obliuioni. Drachmae quatuor minoribus, sex adultis crebro exhibentur: interdum uncia una robustioribus datur. Catarthicon Imperiale Nicolai. Diacrydii, zaccari, singulorum uncia: cinamomi, nardi, radicum saxifragai, polypodii, zinziberis, singulae semunciae: nardi Gallice, piperis longi, albi, cardamomi, amomi, caryophyllorum, singulorum drachmae tres: omnia terantur subtilissime, & ex melle fiat electarium. Bilem utramque, & pituitam sine molestia educit: caput optime purgat: orisque spiritum comendat. Diasenas Nicolai. Senae unciae tres: auellanae ustae quinquaginta: serici tosti drachmae duae: lapidis Armenii loti drachma: lapidis lazuli eloti drachmae tres: zaccari unciae sex: cinamomi, caryophyllorum, galangae, piperis nigri, nardi Indice, folii, seminis ozymi, cardamomi, croci, zinziberis, zedoariae, florum rorismarini, piperis longi, singulorum drachmae duae: mellis despumati librae duae. melancholicis, insanis, quartanariis, tristitia affectis, lienosis, elephanticis, & omnibus ex atra bile uitiis contractis opitulatur. Electarium Catholicon. Medullae casiae fistulae, palmularum Indarum, senae munde, singulorum unciae octo: rheubarbari, uiolarum, polypodii, singulorum uncia: glycyrrhizae rasae, penidiorum, zaccari candi, seminis cucurbite, citreoli, cucumeris, melonis singulorum drachmae duae. Quae teri possunt, conterantur: seminum nuclei indantur: deinde omnia simul ex serapio sequente conficiantur. id autem fiet hoc pacto. Polypodii recentis uncie tres: seminis foeniculi unciae duae: in aque communis libris nouem coquantur ad dimidias, colenturque. Iuri colato addantur zaccari albi librae duae: coquanturque ad serapii spissitudinem: superioribus coniunctis fiat electarium. Huius uaria inuenitur descriptio. in antidotario communi ualde est uitiosa. inde autem nomen accepit, quod uniuersos corporis humores expurget. Usus huius tutissimus, creberrimusque est. peracutis enim morbis conuenit, leniter humores per inferiora subducens: iecoris, & lienis affectibus praecipue conuenit: adeo benignum, ut familiae medicamentum dicatur: febribus tertianis, quartanis, & quotidianis, adhaec articulorum & ca40 pitis doloribus succurrit. Mathetes, Quae post haec electaria liquida inofficinis extant? Tessellae. Geron, Nonnulla solida: quae in placentulas rediguntur: unde postea tessellae, & rhombi finguntur: quarum alie purgant, aliae corroborant. Mathetes, Ex quibus purgantes componuntur, & quomodo? Geron, Ex medicamentis, que aluum soluunt, in puluerem redactis: quibus serapia, uel aque stillatitie humoribus quos uacuare uolumus, accommoda, & zaccarum, sicut etiam confectiones quedam seu conserue interdum adduntur. Ad singulas autem puluerum drachmas, singule zaccari uncie ( si hoc solum adiicitur ) aut conserue, & zaccari utriusque semuncia apponi solet: ut in sequentibus uidere licet. Tessellae Ad Purgandam Bilem. Manne electioris uncie quatuor: succi rosarum rubrarum libre due: conserue, buglossi, cyrsii, singulorum uncie due: diacrydii drachme sex: zaccari albi quod satis est, ad placentulam formandam, que diuidetur in tessellas singulas semunciam pendentes. Aliae Ad Bilem. Santalorum trium, Gallie moscate, pastillorum, oxyacanche, singulorum drachme tres: manne quadrans: succi rosarum rubrarum sesquilibra: conserue cichorii, buglossi, utriusque uncie due: diacrydii uncia. Ex zaccaro formentur tabelle, drachmas duas aut tres pendentes, quot robustis exhibere soleo: imbecillis uero unam. Diacnicu Ad Pituitam Et bilem, serosaque excrementa. Diatragacanthi frigidi semuncia: carnis cotoneorum uncia: zinziberis albi drachmae duae: medullae seminis cnici triens: diacrydii drachmae tres: turpeti albi drachmae sex: mannae, mellis rosati, colatique singulorum uncia: zaccari optimi drachmae decem. Parentur tabellae pendentes semunciam singulae. Tessellae Add Melancholicum humorem. Succi cotoneorum, mellis optimi despumati sesquilibra: caryophyllorum, zinziberis, cinamomi, singulorum drachma: conseruae buglossi, cyrsii, uiolarum, singulorum unciae duae: epithymi Cretensis, foliorum senae, utriusque semuncia: ueratri nigri drachmae sex. Ex zaccaro fingantur tabellae paruae, drachmas duas pendentes. Mathetes, Quae sunt in officinis hac forma purgantia medicamenta? Tessellae Seu, Rhombi purgantes officinarum. Geron, Ad bilem quidem inscribitur tessella ex succo rosarum: ad pituitam uero diacnicu: ad pituitam, & bilem, diaturpetum cum rheubarbaro: ad atrum humorem, diasenae cum zaccaro. haec omnia semunciae instar, uel trium, uel duarum drachmarum, pro aegri uiribus, & temperamento praebentur. Ad mixtos humores, pituitam, & bilem, tessellae in hunc modum praescribuntur paranturque. Pulueris electarii diacnicu semuncia: diaturbeti cum rheubarbaro drachmae sex: zaccari unciae tres, & femis: redigantur in placentulas pendentes drachmas tres. haec de tessellis purgantibus. His similes sunt formulae compositiones, quae graecis τροχί σkoί, latinis pastilli uulgo rotulae nominantur. Pastilli, Seu Trochisci. Mathetes, Quomodo parantur? Geron, Ut catapotia fere. nam arida medicamenta teruntur: trita ex humore coguntur: coacta indurescunt: quando iis utendum est, simili humore diluuntur. Trochisci cur inuenti sint. Horum alii purgant, alii naturae habitum, uel calefaciendo, uel refrigerando, uel siccando, uel humectando, uel mixta facultate immutant: nonnulli astringunt: nonnulli aperiunt: quidam uires infirmas corroborant. Pulueres cur statim xires anucitant. Porro forma pastillorum a ueteribus ideo inuenta est, ut medicamenta in pulueres redacta, per eam diutius conseruentur, que alioquin perirent, exhalarentque, & uires suas amitterent. Nam pastilli sic indurati, densique facti, facilius aeris iniuriis resistunt: pulueres minime: quia cum tenues sint, aer statim eos subit, atque ita immutantur. Obseruatio. Notandum autem, pastillos quosdam ex rebus, quae in pulueres redigi nequeunt, confici: sicut illi, qui a uiperis, theriaci, & a scilla scillitici, & qui excrementis testudinis constant: deinde uino, aut alio humore excipi: odorati, aqua rosacea, ut qui dicuntui in officina ex gallia muscata: ex uino, qui diarhodon inscribuntur, ad uentriculi, & iecoris meatus aperiundos: succo intybi, uel absinthii, qui inde nomen acceperunt: succo eupatorii, qui ab ipso eupatorio appellantur. Mathetes, Exempla singulorum pastillorum enumeres. Geron, Pauci sunt purgantes: ut, Pastillus Bilem Purgans. Mastiches, nucis pineae, uuarum passarum detractis acinis, singulorum grana quinque: cumini grana septem: diacrydii scrupulus Ex melle fiant pastilli: qui una uice assumi possunt. Mathetes, Qui in seplasiariorum officinis extant? Pastilli Officinarum. Geron, Alii ad Hamech referuntur citante Mesue, qui uentrem molliunt, & pituitam e thorace educunt: alii diacolocynthidos dicuntur, Arabibus Alhandal, tam acres, & uehementes sunt, ut eorum paucula grana tantum, reliquis medicamentis exacuendis adiici soleant: alii ex rheubarbaro magis aperiunt, quam purgant: alii ex agarico, unde hoc dicitur trochiscatum. Mathetes, Dic igitur, quomodo singuli componantur? Pastilli Ex Rheubarbaro Mesuae. Geron, Rheubarbari electi drachmae decem: succi eupatorii, amygdalarum amararum, singulorum semuncia: rosarum, nardi Indice, anisi, rubee, tinctorum seminis apii, absinthii, asari, singulorundrachma: aqua cassute excipiuntur, fiuntque pastilli drachme unius, & semissis. Aquosum, acrem, serosum, & biliosum humorem educunt: eoque obstructiones, tumores contra naturam, dolores, & affectus iecoris inueteratos tollunt: febribus ex decidentia acutis, maloque habitui ex intemperie iecoris frigida: nec non morbo regio, & aque inter cutem prosunt: drachme unius pondere cum aqua absinthii dati. Pastilli Ex Agarico Mesue. Agarici uncie tres: salis fossilis semuncia: zinziberis drachme tres, agaricum in puluerem redactum, oxymelite excipitur, formanturque pastilli. Hi crassos, putridos, uiscososque humores ex pectore & thorace educunt: pituitam bile permixtam ex cerebro ipso, & toto capite expurgant. Pastilli Ex Uiolis Artificiosi. Uiolarum nigrarum drachme sex: turpeti drachme tres: succi glycyrrhize, manne, diacrydii, singulorum drachme duefingantur pastilli: possunt etiam sine scammonio fieri. Pituitam crassam, & bilem purgant. Pastilli Diacolocynthidos Alhandal dicti, Mesuae. Medulle colocynthidos drachme decem: minutim incile fricentur ex olei rosati uncia: Trorbisci albandal. tragacanthi, gumi Arabici, bdellii singulorum drachme sex. Hec macerentur in aqua rosacea quatriduum: colatis expressisque pars una cum colocynthide permisceatur, fiatque massa. Siccata in sole, rursus terantur, eisque addatur altera pars iuris colati, & formentur pastilli, qui cuilibet compositioni, quae colocynthidem recipit, iniici possunt: multoque ipsa salubrior existit. Mathetes, Qui sunt pastilli immutatorii, ad intemperies uiscerum corrigendas peculsariter idonei? Geron, Quos iam tibi recensebo: ut, Diaspodion Refrigerans Ad febrem acutam, & iecoris calorem. Rosarum drachmae quinque: spodii, seminis portulacae, succi glycyrrhizae, singulorum drachmae tres: tragacanthi candidi, amyli, singulorum drachmae quinque: zaccari drachmae tres. Ex psyllii succo fingantur pastilli: qui ex malorum punicorum latice potui exhibeantur. Diasantalon Ad Calorem fecoris, & stomachi imbecillitatem. Santali rubri, candidi, & citrini, rosarum, spodii, seminis portulacae, lactucae, cucumerum, singulorum drachmae duae. Contusa, cribrataque ex zulapio camphorato subigantur, ut fermentescant, & in pastillos redigantur. Pastillus Calefaciens Ad uitia uentris ex frigore contracta. Absinthii, seminis apii, anisi, cinamomi, casiae odoratae, singulorum drachmae tres: myrrhae bonae, spicae Indicae, castorei, singulorum drachma: piperis longi, lacrymae papaueris, croci singulorum scrupuli duo. contrita cribrataque ex succo foeniculi in pastillos formantur. Pastilli Aperientes. Ex eupatorio, quemadmodum illi, qui ex rheubarbaro parantur. obstructiones iecoris liberant. Pastilli Ad Lienis Oedemata. Ex capparibus fiunt, qui recipiunt corticum capparorum radicis, costi Indici, laccae, casiae, enulae, iunci odorati, hierae picre, singulorum drachmas tres. Ex apii aqua, aut aceto finguntur pastilli. Pastilli Astringentes Ad sanguinis eruptionem. Ex terra sigillata, ex succino, seu carabe, ex chalybe, seu ferro, igne laeuigato, crocum martis uocant. Sumuntur ex aqua polygonii, uel plantaginis. Mathetes, Qui alii praeter enumeratos sunt pastilli? Geron, Ad renum, & uesicae exulcerationem, cruciatusque mitigandos, profluuium sanguinis, & mucosa strigmenta, uehementesque dolores inscripti, graeci ἀνωδυνῦς uocant: quemadmodum illi, qui Δδιαφυσταλιδῶν nominantur, ex uesicaria Arabice alkakengi parati: quorum compositiones inferius ordine per censebo. Appendix. His annumerantur, qui ex coralliis, ex seminibus, & contra diabeten inscribuntur. atque hi omnes uidentur suis singuli partibus accommodati. quanquam plures sint omnibus communes. Nonnulli autem sunt etiam extremis affectibus utiles: quemadmodum ii, qui oculis adhibentur, quod collyrium album Rasis dicitur. adhaec ad aerem pestilentem corrigendum fiunt pastilli uarii: in calida tempestate ex odoratis, siccis, & frigidis: in frigida, odoratis, siccis, & calidis: ut, Pastilli Ad Aerem Uitiosum & pestilentem in aestate. Rosarum rubrarum, florum uiolarum, nympheae, singulae drachimae: corticis, & seminis citri, utriusque drachma semissis: coriandri, santalorum rubrorum, pulueris diarhodon, singulorum scrupuli duo: boli armeni drachma. Ex lento cremore traga canthi aqua rosacea extracto, fingantur pastilli. Obseruatio. In his pastillis odorata minus sunt calida: item quae calefaciunt, diariam febrem excitare solent. Propterea omnes morbi tempore pestilentiae exitiales, & contagiosi fiunt. quare fiumores commouere, & calefacere noxium est. Quia uero haec deuoranda sunt, nonnihil boli Armeni addere conuenit, qui crassa sua essentia prohibet, ne humores agitentur, inficianturque. Infrigida anni tempestate, hyeme potissimum, pestilentiae obnoxia, calida odorata esse debent: ut, Pastilli In Erigido Pestilentiae tempore idonei. Pulueris aromatici rosati, diamargariton calidi, singulorum drachmae duae: boli Armeni sesquidrachma. Ex cremore lento tragacanthi aqua rosacea extracto, parui pastilli formentur in ore continendi. Obseruatio. His corallium addi potest: interdum ex solo musco, bolo, & zaccaro conficiuntur pastilli, Muscatellini dicti, ad oris foetorem, & grauem anhelitum conueniunt, frigido pestilentiae tempore, ut superiores etiam tribus granis musci additis. Atque haec de pastillis satis: supersunt adhuc alia medicamenta solida, que sepla liis catapotia, seu pilulae, uel orbiculi nominantur. Catapotia. Mathetes, Ex quorum misturis parantur? Geron, Ex alomem potissimum, aliisque amaris medicamentis, tum acribus, tum lenioribus, alui soluendae facultate praeditis, ut colocynthide, scammonio, sagapeno, sarcocolla, myrrha, sena, agarico, eupatorio, quod Mesue usurpat, & quod uulgo dicitur gratiola. His autem aromata, & alia quaedam adiiciuntur: partim ne illa stomachum offendant: partim ut deuorantis gustum fallant, sicut cinamomum, nux muscata, caryophylla, similiaque: nec non tragacanthi humor uiscosus, colocynthidis: caro contoneorum, scammonii, ut malitiam illorum corrigat, obtundatque. At sicca ista medicamenta liquore aliquo iunguntur, ut in orbiculorum formam redigi possint, humoribus qui euacuandi sunt, conuenienti. pituite quidem syrupo ex menta, aut absinthio, aut ex hyssopo, aut marrubio, aut stoechade, aut corticibus citri, aliisque id genus. Quibus syrupis singula purgantia in catapotis coniungi debent. Bili autem syrupo ex limonibus, succo oxalidis, rosaceo solutorio, cichorio, & oxyzaccaro. Atro humori, ex oxymelite simplici, & composito, aut ex syrupo rosaceo soluente, stoechade, eupatorio calamintha, duabus radicibus. uel ex stillatitiis cinamomi, aliarumque herbarum quas recensui, aquis conniungi possunt. Obseruatio. Catapotiorum actionem quae iuuent. Compositioni catapotiorum addi etiam oportet, quae actio nes eorum iuuant, siue purgando, siue extenuando, siue liquendo. ea uero sunt ex purgantibus scammonium, diacrydion, colocynthis, & pastilli ex ea parati. adhaec turpethum, ueratrum nigrum, lapis cyaneus. Ex incidentibus autem, & extenuantibus, zinziber, semen apii, foeniculi, seseleos, cinamomum, spica, carpesium, asarum. His accedunt que abstergunt, & emolliunt, ut bdellium, & myrrha: aut quae fundendo aluum ducunt, ut opopanax, euphorbium, sarcocolla, sagapenum: uel quae fundunt soluuntque calefaciendo tantum. Haec sane exiguo pondere medicamentis, unde catapotia fiunt, addita, actionem eorum promouent. At zinziber, cum incidat, & extenuet sine exiccatione: mecdicamentis quidem aliis phlegmagogis, sed non colocynthidi additur: quia haec nimium tenuis est, & exulcerat intestina. Pulpa uero palmularum Indarum interdum iis catapotiis miscetur, que purgant bilem: Spica & cinamomum quando rhebarbaro addenda Liquoe chalcantinus quid praestet. uel quae ad urinae ardorem dantur. Spica, & cinamomum adiiciuntur rheubarbaro, cum huius astrictionem mecuimus, obstructiones autem extricare studemus. Ubi uero aluus soluenda est, & astringenda simul, omitti debent: myrobalalanorum autem, & mastiches pondera augeri. In hac re praestanda, optime ualet etiam liquor chalcantinus. nam siue aluum expurgare, siue comprimere oporteat, medicamenti facultatem incitat, guttarum trium, aut quatuor, aut quinque in catapotiis, aut aliis formulis exhibitus. Mathetes, Quot modis obsecro Geron catapotia inter se differunt? Geron, Tribus. primum quod alia aliis humoribus euacuandis prosint: Catahptiorum differentiae. unde uel cholagoga, uel phlegmagoga, uel melenagoga appellantur. deinde quod alia ex aliis membris illos educant: unde uel cephalica, uel stomachica, uel hepatica, uel arthritica dicuntur. tertio, quod alia ualenter purgent: alia moderate: alia leniter: ob quod priora congelatis, crassis, & minus fluidis, qualis est pituita uitrea, & mucosa, expellendis congruunt: mediocria tenuibus, & fluidis idonea sunt. lenia ueritris, & intestinorum excrementa, humoresque interdum ibi contentos extrahunt. Huc accedit, quod nonnulla tantum aluum soluant: nonnulla soluendo astringant: nonnulla rursus astringendo emolliantur: nonnulla attrahendo educant. Mathetes, Proferas singulorum formulas. Geron, Quae humores purgant, sic parantur: Catapotia Ad Bilem. Rheubarbari scrupulus: alomnes, mastiches, singulorum scrupulus dimidius: diacrydii grana sex: spicae nardi, nucis moscatae, singulorum grana tria. Ex syrupo rosaceo solutorio subigantur, formenturque catapotia, seu pilulae. Alia Ad Febrem Biliosam. Rheubarbari electi drachma semissis: cinamomi, spice nardi, singulorum grana sex: palmularum Indicarum scrupulus: succi apii scrupulus dimidius. Arida in succo rosaceo solutorio macerantur, fingunturque catapotia ex eodem, aut ex serapio rolaceo: quae tuto exhibentur. Obseruatio. Quia tota medicamenti massa in magnam molem excrescit, non absurdum est drachmae reliquorum purgantium duo grana diacrydii, quae simul cum aliis in humore maduerint, adiicere. Diacrydii pondus in catapotiis. Notandum autem huiusmodi catapotia ad bilem sinceram siue ea febrim aliquam, siue nullam excitent, conuenire: Catapotia in febribus biliosis. non autem danda esse, nisi in illius declinatione. Quanquam uero sicca huiusmodi medicamenta febribus minus conferant: tamen cum aeger nulla alterius formae remedia assumere potest, his utendum necesse est. Quando autem aegrotus non facile excernit, neque onus uentris ferre potest, clyster statim ei iniiciendus est: deinde catapotia exhibenda: postea syrupi uiolacei uncia una, uel duae cum modica buglossi, aut uiolarum aqua potui dandae sunt: quibus medicamentorum siccitas temperetur, leniaturque. Medicamentorum siccitas quibus temperanda. Praeter hec fiunt etiam alia ad bilem catapotia ex electario, quod a succo rosarum inscriptum est, uel ex myrobalanis, & ex scammonio. Uerum talia tam sicca & astringentia medicamenta febricitantibus ex usu non sunt: Medicamenta sicca quibus ex usu sint. in capitis autem doloribus a bile excitatis, morbisque articularibus & aliis, qui citra obstructionem infestant, recte dantur: absque diacrydio quidem, si defluxio humorum, aut alui fluor adsit: cum pauco autem, si ista non superuenerint: idque, ut tarda aliorum medacamentorum actio in omnibus morbis biliosis acceleretur. Diacydii mixtura, eiusque natura. Notandum autem, diacrydium non incommode myrobalanis, & rheubarbaro adiungi. Nam ut cita illius purgatoria facultas, tardam horum in soluendo actionem ad mediocritatem perducit, ita horum ipsorum tarditas illius celeritatem contemperat. Imo hanc naturam habet diacrydium, ut, si medicamentis tardius aluum soluentibus adiungatur, neque diu eis inditum fuerit, non modo non acceleret purgatioab nem, sed etiam remoretur, ac reddat difficilem. Catapotia Ad Pituitam. Agarici in pastillos redacti scrupulus: turpeti scrupulus dimidius: pastillorum ex colocynthide ( alhandel Arabes uocant: grana quinque: zinziberis, cinamomi singulorum grana sex. Ex oxymelite orbiculi fingantur. Obseruatio. Sicut pituita alia tenuis est, quae in uentriculo & intestinis nascitur: alia crassior, quae in membris magnis remotis, ut pulmonibus, cerebro & articulis gignitur: ita duplici catapotiorum genere euacuatur. prima quidem illis quae agarico, multisque abstergentibus, & paucis incidentibus constant: ut, Catapotia Ad Pituitam Tenuem. Hierae picrae simplicis scrupulus: agarici in pastillos redacti scrupuli duo: ex uino pilulae sex, aut septem formentur. Crassa pituita catapotiis expurgatur, quae agarico trochiscato, id est, rotato, seu in pastillos redacto, in uinoque albo macerato constant, cui additum sit zinziber, aut sal fossitium, aut turpetum, aut colocynthis, aut pastilli ex ea parati, in hunc modum: Catapotia Ad Pituitam Crassam. Pulueris hierae picrae scrupulus: agarici trochiscati scrupuli duo: ex oxymelite conficiantur orbiculi ad deuorandum idonei, Uel agarici, turpeti singulorum drachmae duae: zinziberis, salis fossitii singuli scrupuli: cinamomi, nardi, myrrhae, mastiche singulorum grana sex: ex oxymelite, uel terebinthina formentur Obseruatio. Cum affectus est in parte neruosa, aut in pulmonibus, aut cerebro, aut cum materia fundenda est, ex terebinthina formari debent. Pilulae ex terebinthinae quando somiaudae. ubi uero crassities pituitae fundi, incidi, & extenuari postulat, ex oxymelite. Conuenit etiam his catapotiis addere ea, quae ex opopanace, & sagapeno fiunt, aliaque multa. Astringentia uero illis non prosunt, nisi quae contrarias facultates habent, ut mastiche. Mathetes, Quibus catapotiis pituita fluens euacuanda est? Pituita fluens quibus purganda. Geron, Phlegmagogis medicamentis, quibus adieti sint myrobalani chebuli, & mastiche, quae astrictionem quandam, postquam humores euacuerint, in membris relinquunt, neque illos in aliqua fluere sinunt. Mathetes, In quibus morbis potissimum hisce catapotiis utendum est? Geron, In defluxionibus, quae Graecis καθάῤῥοι dicuntur, & in morbo articulario, aliisque affectibus ex defluxione concitatis, ut in uentris profluuio, quod ex cerebri uitio accidit. Catapotia Ad Pituitam defliientem. Agarici drachma: myrobalanorum chebulorum scrupulus: mastiches scrupulus dimidius. Ex melle rosato fiant catapotia. Obseruatio. Agaricum ubi non conueniat. Huic compositioni nulla incidentia, neque extenuantia, neque multum abstergentia, sicut neque agaricum trochiscatum inditum est: ideo quod illa defluxiones moueant: materia autem quae educi debet, tenuis sit & fluida. At si aromata, quae astrictionem quandam habeant, addere cupias, deligito cinamomi crassi & spicae nardi, utriusque momentum. Mathetes, Quae catapotia melancholico humori euacuando idonea praescribis? Geron, Quae ex lapide cyaneo parantur, & ea, quae uulgo ex lapide lazuli nomen habent. Catapotia ad bilem atram idonea. haec enim, & alia omnia, quae ex medicamentis melenagogis componuntur, melancholicum humorem purgant. Cum autem hic terrenus, & siccus existat, eoque neque facile fluat, neque prompte a medicamento sicco trahatur, satius est potionibus, aliisque id genus liquidis medicamentis eum euacuare: Humor melancholicus liquidis potius euacuandus. idque ea potissimum de causa, quod medicamenta ad hunc humorem euacuandum idonea, crassae sint essentiae: quae non facile in catapotia redigi possint: praeterquam quod uentriculum offendant, ut lapis cyaneus, thymus, polypodium, & sena. Ne autem catapotiis humorem istum euacuantibus destituaris, licebit uti Indicis, foetidis, & ex lapide lazuli, ut in seplasiariis uocantur: nec non nostro chylismate ( quod holagogon in scripsimus ) scrupuli unius, uel duorum pondere, uel per se, uel cum aliis mixto, & in catapotia redacto. Mathetes, Quae habes ad serosa excrementa? Geron, Catapotia Ad Serosa Excrementa, & aquam inter cutem. Hierae simplicis cum agarico uncia: Catapolia ad serosa excrementa, & aquam inter cutem. rheubarbari electi, myrobalanorum chebulorum, singulae drachmae: foliorum chamelaee uerae in aceto uini albi, cui mala cotonea incocta sint, ad horas uiginti quatuor maceratorum, rursusque in umbra exiccatorum: postea in alio aceto, cui poma dulcia, aut acida incocta sint antea, totidem horis maceratorum, iterumque exiccatorum uncia: pastillorum ex colocynthide drachma: nucis muscatae Indicae, caryophyllorum, singulorum scrupulus dimidius. haec ex succo radicis iridis in massam coguntur: ex qua scrupulus unus in catapotia redactus datur a primo somno, aut in aurora: sic ut aeger rursus superdormiat: & posteaquam surrexit, iusculum pisorum, uel cicerum leuiter coctorum assumat. Hydragoga haec a nobis sunt longo usu comprobata. Obseruatio. Catapotia ex chamelaea, uulgo ex mezereon, periculosa sunt: Catapotia ex chamelaea ad hydropem. quanuis ueteres ea hydropicis exhibuerint. nam medicamenta, quibus constant, magna ex parte corpori diutius immorantia, magnum facessunt negotium. Deinde etiam astringentia illis addita, magis ipsa offendunt, quam dulcia: ut quae acrimoniam eorum obtundere, hebetare, & aluum liquare possint. Mathetes, Quomodo singula officinarum catapotia nominantur, & ad quos humores expurgandos unaquaeque conueniunt? Catapotia Officinarum. Geron, Ad bilem quidem sinceram nulla propemodum peculiaria inueniuntur, quae eam solam euacuent: Catapotia ad bilem sincemm nulla Ad bilem spuriam, mixtosque humores. plaeraque autem ad spuriam efficacia extant, ut sunt quae inscribuntur, ex hiera simplici, uel cum agarico: ex rheubarbaro: item aurea, aggregatiua, ante cibum: Ad pituitam bile permixtam Ad corruptos, & fatidos humores. imperialia, quae praeciosa sunt. Ad pituitam cui bilis aliquid admixtum est, inueniuntur ex agarico, ex hiera simplici & composita: item coccia, lucis maiora & minora, stomachica, alephangina, sinequibus non. Ad corruptos magis & foetidos humores expurgandos existunt foetida, ex hermodactylis maiora & minora, ex sagapeno, ex sarcocolla: item arthritica grandiora & minora. sed haec magis articulariis morbis conferunt, ubi bilis exuperat: illa uero cum pituita dominatur. Sic etiam de iis, quae ex hermodactylis fiunt, sentiendum est. Ad humorem molancholicum. Ad humorem melancholicum, ex fumaria, ex lapide Armeno, ex lapide cyaneo, seu lazuli: item Inda. Ad sanguinem impurum euacuandum habentur, quae ex fumaria, & ex rheubarbaro nominantur. Ad sanguinem impurum. Obseruatio. Pro uarietate humorum corpus infestantium, plures quoque catapotiorum species coniungi solent: nunc duae: nunc tres: nunc una tantum usurpatur. uerbi gratia, si bilis & pituita affligant, in hunc modum praescribere poteris: Catapotia Ad Bilem Et Pituitam. Catapotiorum ex hiera picra cum agarico, ex rheubarbaro, singulorum scrupulus: Catapotia ad bilem & pituitam. ex cocciis scrupulus dimidius: cinamomi, nucis muscatae, singulorum grana quatuor. Ex aqua absinthii fiunt pilulae undecim. Mathetes, Que singulis humoribus quacunque ex parte euacuandis idonea in seplasiis extent catapotia, breuiter retulisti, perge etiam quae certis quibusdam membris peculiariter conueniant, explicare. Catapotia ad uentricnlum ex quibus constent. Geron, Stomacho humorum materia aggrauato attribuuntur, quae materiam in uentriculo collectam euacuant: ex lenioribus medicamentis, alui tantum excrementa purgantibus, & abstergentibus, nempe aloe composita: item quae pituitam purgant, incidendae eius gratia, cinamomum crassum, & carpobalsamum: abstergendae autem myrrham: concoquendae crocum recipiunt, Obseruatio. Notandum, medicamenta odorata, quae purgantibus admiscentur, non copiosa nimis esse debere, sed illis pro portione respondere. nam quo plura & maiore modo adduntur, eo magis soluentium facultas imminuitur. Satius igitur est medicamenta efficaciora & modica esse, quam multa & inualida: Aromata purgantibus non nimis copiosa admiscenda. quemadmodum in utriusque Lucis catapotiis deprehenditur: in quibus rectius quaedam odorata, nec non diacrydion, aut scammonium, aut colocynthis omitterentur. Mathetes, Quomodo igitur tu catapotia ad uentriculum purgandum componenda esse censes? Catapotia Ad Stomachum, Unde Graecis στομαχικὰ dicuntur. Aloes non lotae ( que magis purgat quam lota ) uncia: Catapotia stomachica. myrrhe scrupulus: cinamomi, asari, spice, singulorum grana sex. Cum syrupo absir hii, sex aut septem catapotia ex drachma totius medicamenti formantur. Haec mitiora sunt, quam quae in officinis parata habentur stomachica. Obseruatio. Multum hic alomnes inditum est: quia haec sola ex omnibus aluum soluit: deinde etiam plus myrrhae quam reliquorum additum est: eo quod detergentia etiam aliquando uentrem soluant. Quod si tenuis stomachum infestet, proxima his prosunt: Catapotia ad pituitam tenuem. Alomnes lotae semuncia: cinamomi, spice nardi, iunci odorati, carpobalsami, singulorum scrupulus dimidius. Ex uino catapotia sex aut septem ex una drachma finguntur. Obseruatio Myrrha hic non est adiecta: quia humor non adeo adhaerescit. sin autem illam addere uoles, minorem eius modum, quam superius praescribes, sicut etiam alomes. Crocus huic compositioni inditus non est: quia materiae crassae concoquendae potius conducit. quare si illius concoctio adiuuanda sit, addere eum licet: modo nulla fiat humorum ex uentriculo ad cerebrum exhalatio. Crocus & myrrha capiti nocent Aloe quando miscenda. In hac enim ueluti in doloribus quoque illius & uertigine, non solum crocus, sed etiam myrrha uitari debet, ut quae illud offendant, si Galeno credimus. Iam aloe quoque cum haemorrhoides adsunt, in catapotiis recipi non debet, sed eius loco terebinthina, uel palmularum Indicarum expressus humor, uel syrupus aliquis, uel mel additur. Idem fit nonnunquam in declinatione febrium, ut in uicem alomnes, succus absinthii, aut apii, aut smyrnii substituatur: eo quod uiscerum obstructiones tollant, abstergantque: minus autem exiccent. Mathetes, Quomodo igitur catapotia superiora immutari debent, si pituitam mediocriter purgare uoles? Geron, In hunc modum praescribes? Catapotia Mediocriter pituitam expurgantia. Ex superioribus catapotiis drachma semissis: agarici praeparati scrupulus: ex syrupo mentae fingantur catapotia. sin autem bilis urgeat, & nulla adsit obstructio, haec praescribito. Catapotia Bilem Modice purgantia. Catapotiorum ex alome lota scrupulus: rheubarbari scrupuli duo. Ex syrupo rosaceo solutorio fiant orbiculi. Quod si hec magis efficacia reddereuoles, scamonii aliquid, aut diacrydii addito? in pituitonsis quidem scammonii grana tria, uel plura pro aegri natura: Seammonium in pituitosis. Diacrydion in biliosis. in biliosis autem diacrydii grana duo. Mathetes, In quibus affectibus he due catapotiorum compositiones exhibende sunt? Geron, Prima quae alomnen non lotam, & scammonium loco diacrydii recipit, eoque magis uentrem soluit, recte porrigitur, ubi obstructionis suspicio est, uel pituita expurganda: altera, quae lotam aloen ideo recipit, ne nimium excalfaciant, eiusque scrupulum duntaxat, eo quod medicamenta incisoria facultate praedita sint admista, biliosis ex usu est, ubi nulla obstructio infestat. Quinetiam rheubarbari scrupuli duo ex serapio rosaceo solutorio, citra diacrydion dari possunt, ut quod uentriculus male affectus, aut anni tempus, uirium imbecillitas, & aluus liquida non admittant. Mathetes, Percenscas nunc ordine, quae catapotia ex iis quae seplasiae componunt, ad singula quaeque membra corporis, praesertim principalia conueniant. Catapotia ad singulas partes dicata. Geron, Stomacho quidem propria sunt, quae conficiuntur ex hicra picratitem aromatica, siue Elephangina: nec non ante cibum, & id genus similia. Stomacho. Capiti. Capiti idonea, quae pituitam ex cerebro & neruis detrahunt, sic dicuntur, Coccia ex Turpeto, ex Agarico, ex Opopanace, ex Sarcocolla, & Euphorbio. Oculis. Oculis familiaria uocantur. Lucis maiora & minora, quae siccando & abstergendo uisus instrumenta iuuant. Quia uero in his nimium multa odorata medicamenta appenduntur, purgantium uim solutoriam imminuunt, ut supra indicaui. Obseruatio. Propria etiam oculorum catapotia sunt, quae uentriculum detergunt, si illi huius consensu afficiantur: item ex hiera picra, Stomachica ante cibum, Elephangina. Sin autem ex cerebri affectu cor doleat, catapotia quae pituitam uehementer cuacuant eis familiaria sunt, non quae foeniculum, aut euphrasiam recipiunt: sic in quibus nihil aut parum croci inditum est. Mathetes, Quae aliarum partium sunt propria? Iccori dicata. Geron, locinori purgando peculiaria inscribuntur ex rheubarbaro, ex agarico ( si obstructio adsit ) ex eupatorio. Ftero. Utero conferunt foetida, & quae cerebro, ac neruis idonea numerantur. Articulit. Articulorum propria sunt, Arthritica maiora & minora, quae articulis pituitam detrahunt. Mathetes, Audiui ex te, quibus humoribus, & ad quas potissimum corporis partes singula catapotia conferant: nunc pergas recensere ex quibus & quomodo in officinis componantur. Geron, Prima communia, seu ad pestilentiam dicata, in hunc modum inscribuntur. Catapotia Ad Pestem Salutaria. Alomes uncia: myrrhae, croci, singulae semunciae uino albo odorato excipiuntur. Tutus horum usus est in pestifere luis contagione praecauenda: si quis scrupulum unum, aut maius pondus quotidie ieiunus sumat. nam excrementa biliosa, pituitosaque uentriculo, intestinis, iecorique inclusa euacuant: cerebrum roborant, & corpus a putredine uindicant. Alia Contra Pestem Arte Confecta. Catapotia artifitiosa. Myrrhae, croci, boli Armeni, corallii rubri, succini, singulae drachmae: myrobalanorum chebulorum drachmae duae: alomnes drachmae septem: uino albo odorato excipiuntur. Ex his finguntur catapotia, quae ad eadem sunt utilia, quae superius retuli. Catapotia Ex Hiera simplici Galeni. Pulueris hierae simplicis Galeni unciae duae: mellis rosacei colati ad ea excipienda quod satis est. Uentriculo ex humoribus biliosis pituitosisque offenso prosunt. Catapotia Ex Hiera & agarico. Pulueris hierae simplicis Galeni, agarici in pastillos redacti, singulae semunciae: aloes uncia: mellis rosati colati quod satis est omnibus excipiendis, rediguntur in catapotia. Alii ex syrupo rosaceo ea formant. Stomachicis, suspiriosis, & aliis uentriculi & thoracis uiciis, a crassis & pituitosis humoribus ortis, opitulantur. Catapotia Alephangina, Uel aromotica, hoc est, odorata, Mesue auctore. Cinamomi, cubebarum, ligni alomens, calami aromatici, maceris, nucis muscate, cardamomi, caryophyllorum, asari, mastiches, iunci odorati, nardi Indicae, carpobalsami, singulorum uncia: absinthii, rosarum rubrarum, singulorum drachmae quinque. Omnia terantur crassius, & in libris duodecim aquae communis per diem macerata, coquantur ad dimidias: deinde alomnes saepius lote in aqua coelesti, rursusque siccatae, & in puluerem redactae libra, in iuris colati libris duabus diluatur, exprimaturque. agitatis simul in sole frequentius, myrrhae, mastichae, singulorum drachmae quinque, croci drachmae tres addantur. Tritis curiose reliquum decocti superioris affundatur, sit ut tandiu in sole agitentur, dum exiccescant, & in iustam crassitiem redigantur, catapotiaque inde fieri possint. Recte itaque mense Iunio, aut Iulio conficientur. Mirum autem est, quod Mesue aromata decoqui iubeat: cum inde, ut tenuissimis trita essentiis facile resoluantur. Humores crassos, pituitosos, putridosque ex uentriculo, cerebro, sensuumque instrumentis purgant, & dolorem inde natum discutiunt. Eadem ob magnam aromatum copiam, uentriculum & alias partes nutritioni dicatas magis roborant, quam purgant: concoctionem firmant: putridam colluuiem, & pituitosam desiccant: digerunt, & crassiores succos dissipant. Quidam aromatum decoctionem minus probant, eoque horum catapotiorum usum officinis interdicunt, & confecta ex hiera in illorum uicem substituunt. Catapotia Ex Tribus purgantibus. Rheubarbari, agarici, alomes lotae, singulorum drachmae due & dimidia. Ex syrupo rosaceo formentur catapotia. Catapotia Ex Rheubarbaro Mesuae. Rheubarbari drachmae tres: succi glycyrrhizae, succi absinthii, mastiches, singulorum drachma: myrobalanorum luteorum drachmae tres semissis: seminis apii, foeniculi, singulorum drachma semissis: pastillorum diarhodon drachmae tres, & dimidia: pulueris hicrae simplicis drachmae decem. Aqua foeniculi excipiuntur fingunturque catapotia. Febribus diuturnis ex humoribus pituitofis, & putridis, aliisque uiscosis succis contractis conferunt: iocinoris, & lienis obstructiones aperiunt: aquae inter cutem principiis conducunt. Catapotia Ex Mastiche. Mastichae drachmae quatuor: agarici electi drachmae tres: alomes optimae drachmae decem. Agaricum bene purgatum in oxymelite maceratur, aliaque simul omnia in catapotia rediguntur. Alii loco oxymelitis, succum artemisiae, alii syrupum ex stoechade substituunt. Uentriculum leniter purgant, intestinaque biliosis & pituitosis humoribus liberant: cerebrum, oculosque roborant: utcrum iuuant, eiusque putridos humores cuacuant. Catapotia Assaieret Auicennae. Pulueris hierae picre Galeni uncia: mastiches, myrobalanorum singulorum semuncia: alomnes optimae unciae duae. Excipiuntur succo, aut aqua maioranae, aut syrupo ex stoechade, fiuntque catapotia. Bilem flauam, & pituitam, quae uentriculo insidet, purgant: ideo etiam capitis affectibus, qui ex uiscosis stomachi humoribus generati sunt, auxiliantur. cum autem peculiariter capitis uiriis prodesse debent, agaricus, aut aliud quippiam, quod e capite humorem educit, adiungetur. Mastiche hic additur, ut bur uentriculi confirmet: myrobalani autem, ut biliosos & calidos uapores in eo haerentes a capite arceant. in tenuibus uero & acribus capitis fluxionibus offeruntur, ut tenuem materiam facile decumbentem sistant repellantque. Catapotia Ex Fumaria Auicennae. Myrobalanorum luteorum, cepulorum; indorum, singulorum drachmae quinque: alomnes unciae septem: diacrydii drachmae quinque. Succo fumariae excipiuntur, siccanturque rursus: deinde trita succo iterum excipiuntur exiccanturque: & sic tertio fieri debet: tandem in catapotia formantur. Humores acres, biliosos, pituitososque, salsos & adustos educunt: ex quibus pruritus, scabies, & id genus uitia contrahuntur. Catapotia Ex Agarico, Mesuae. Agarici drachmae tres: mastichae, iridis, marrubii, singulae, drachmae: turpeti drachmae quinque: pulueris hierae picrae drachmae quatuor: myrrhae drachma: colocynthidis ( huius loco recte ponuntur pastilli alhandal ) sarcocollae, singulorum drachmae duae. Agaricum in puluerem redigitur: reliqua contunduntur: omnia sapa excipiuntur, fiuntque catapotia. Crassos, uiscosos, pituitolosque humores e capite, thorace, remotisque partibus educunt: tussim inueteratam sedant: asthmaticis, & peripneumonicis quatuor scrupulorum instar conferunt. Quidam agaricum simplex, non in pastillos redactum ponendum esse censent: Catapotia Omnibus Humoribus Purgandis communia, uulgo aggregatiua Mesuae. Myrobalanorum luteorum, rheubarbari, singulorum drachmae quatuor: succi eupatorii, succi absinthii, singulorum drachmae duae: diacrydii drachmae sex: myrobalanorum cepulorum indorum, agarici, colocynthidos, polypodii, singulorum drachmae duae: turpeti alomes, singulorum drachmae sex: mastiches, rosarum, salis fossilis, epithymi, anisi, zinziberis, singulorum drachma. Excipiuntur electario ex succo rosarum solutorio, fingunturque catapotia. Omnes humores quauis e corporis parte, presertim cerebro, capite, uentriculo, & iocinore expurgant, & nulli non morbo conueniunt: ideo etiam febribus compositis, & antiquis accommodantur, cocta iam illarum materia. Drachmae instar pondus ex illis communiter exhibetur: uirium tamen, aetatis, & sexus ratione habita. Catapotia Sine Quibus Non Nicolai: Haec optima, quibus nemo carere debet, uulgo inscribuntur, Sine quibus esse nolo. habent in hunc modum. Alomes elotae drachmae quatuordecim: myrobalanorum luteorum, cepulorum, indorum, bellericorum, emblicorum, rheubarbari, mastiches, absinthii, rosarum, uiolarum, senae, agarici, cassutae, singulorum drachma: diacrydii drachmae semis. Diacrydium panno lineo illigatum, in succo foeniculi quantum opus est, maceratur: deinde manibus oleo uiolato inunctis ualide exprimitur. Ex hoc iure caetera in massam rediguntur, formanturque catapotia. Hodie autem seplasiarii scammonium per se tritum caeteris etiam in puluerem redactis miscent. Uires. hoc melle, cum quo succus foeniculi coquendo sit consumptus, excipiunt. Pituitam, bilem, & humorem melancholicum ex superioribus partibus, praesertim ex capite, oculis, sensuumque instrumentis extrahunt, eoque suffusiones oculorum tollunt, claritatem eis adferunt, uisumque conseruant: aurium dolores & tinnitum sanant. Catapotia Ad Oculos Maiora, Quae uulgo lucis dicuntur, Mesuae. Rosarum, uiolarum, absinthii, turpeti, colocynthidos, cubebarum, calami aromatici, nucis moscatae, spicae Indicae, epithymi, carpobalsami, xylobalsmi, iunci odorati, mastichae, asari, caryophyllorum, cinamomi, anisi, foeniculi, apii, casiae ligneae, seminis rutae, seseleos, croci, maceris, singulorum drachmae duae: Pilulae lucis maiores. myrobalanorum luteorum, cepulorum, indorum, emblicorum, bellericorum, rheubarbari, singulorum semuncia: agarici, senae, singulorum drachmae quinque: euphrasiae drachmae sex: alomnes electae ad pondus omnium, hoc est, unciae undecim, drachmae due. Succo foeniculi omnia excipiuntur. Haec catapotia frequenti in usu sunt ad pituitosa, biliosaque capitis, & oculorum excrementa educenda, eoque oculorum morbis, unde nomen habent, sunt accommodata. Pilulae lucis temere compositae. at compositio ista temeraria uidetur, quod omnia simplicia, tam frigida quam calida confuse recipiat. Catapotia Ad Oculos Minora, Mesuae. Xylobalsami, carpobalsami, singulae drachmae: radicum chelidoniae maioris drachmae quinque: rosarum, uiolarum, absinthii, euphrasiae, singulorum drachmae tres: senae, epithymi, myrobalanorum luteorum cepulorum indorum, bellericorum emblicorum, agarici, colocynthidos, iunci odorati, lycii, lapidis lazuli loti, singulorum drachma semissis: aloes lotae ad pondus omnium. Succo foeniculi, aut chelidone excipiuntur, formantur que in catapotiorum massam. Minora haec dicuntur, quod pauciora simplicia recipiant, quamuis ualentia. Bilem atram, humoresque adustos magis, quam pituitam ( quemadmodum maiora hanc potius, quam illam ) educunt. Catapotia Utiaurum Preciosa Nicolai. Alomens, diacrydii, singulorum drachmae quinque: rosarum rubrarum, seminis apii, singulorum drachmae duae & semissis: anisi, foeniculi, singulorum sesquidrachma: Catapotio aurea. mastichae, croci, medullae colocynthidos, singulorum drachma. Trita modo crassio re, tragacanthi diluto, quod ex aqua foeniculi paratur, excipiantur. Haec catapotia ob uires eximias uocantur aurea. ualenter enim purgant, sic tamen ut nihil negotii naturae facessant, nec tormina excitent, ut alia fortia consueuerunt. Crassos e capite, aut tenues humores, noxiosque uentriculo insidentes, & flatus ipsius, arque intestinorum educunt, dissipantque. caeterum obstructiones iecoris aperiunt. Catapotia Ex Turpeto, Auqi Modo preciosa, Mesuae. Aloes drachmae duodecim: mastichae, rosarum rubrarum, singulorum drachmae septem: myrobalanorum luteorum drachmae decem: croci drachmae quatuor: turpeti gummosi drachmae quindecim: redigantur in puluerem, & succo absinthii quanto opus est excipiantur, fiantque catapotia. Haec sunt praedictis ob magnam turpeti copiam ualentiora, eoque tormina excitant: etsi Mesue zinziber non addiderit, quod medicamenta acuere solet. Uires. Nicolaus Alexandrinus his utitur ad stomachicos, colicos, Uires. nephriticos, & inflatos: bilem & pituitam sine molestia purgant: iecur, & uentriculum roborant, concoctionemque iuuant. Catapotia Coccia, Rasis. Pulueris hiere simplicis drachmae decem: medullae colocynthidis drachmae tres, scrupulus unus: diacrydii drachme due semissis: Pilulae cocciaecur ita appellentur. turpeti; stoechados, singulorum drachmae quinque. Ex uino albo, uel syrupo stoechados fiat catapotiorum massa. Haec ita uocantur, quod Galenus sua ex alome in granum erui magnitudinis redigenda praecipiat. Ualentia sunt, ut tormina sumentibus excitent, idque ob magnam turpeti et scammonii copiam: nec admodum tutam sunt, nisi magis corrigantur, ut turpeti pondus fiat drachma semissis, & addantur bdellii, stoechados, mastichae, dauci, galangae, seminis foeniculi, zinziberis, gumi Arabici, singulae drachmae, ut annotauit Musa. Pilulis coreis non semper utendum est Uires. Periculosum est alias illis uti quouis capitis dolore, idque per initia, & materia non satis cocta, aut obediente, nec dum fluxili. tiis Galeni Dia alomes, uel Rasis ex hiera: quae sunt haec, Catapotiaex Hiera Picra Rasis. Recte pro iis utimur cataposis. Rosarum rubrarum, nardi Indicae, mastiche, xylobalsami, carpobalsami, cinamomi, xylocasiae, asari, singulorum drachma: alomnes optimae unciae duae. singula exactissime trita, & criuires. bro increta usui reponuntur. Haec igitur omnia cephalica dici possunt, ut quae crassos & frigidos humores ex capite & neruis euacuent. Qua ratione conferunt ad capitis dolorem, hemicranium, destillationem, lippitudinem. Catapotia Diacolocynthidos Galeni. Colocynthidis, succi absinthii, singulorum semuncia: aloes, diacrydii, singulorum uncia. Trita omnia succo brassicae excipiantur. quidam rheubarbari drachmas tres addunt. Pituitam e cerebro & aliis neruosis partibus expurgant: eoque frigidis capitis doloribus conferunt. Catapotia Diacolocynthidos Mesuae. Medullae colocynthidis drachme sex: myrobalanorum Indorum, citronorum, sagapeni, bdellii mollis, sarcocolle, singulorum drachme quinque: alomnes drachmae septem: nigelle, cymini orientalis, origani Persici, seu Cretici, nasturtii albi, seu thlaspios, salis fossitii, seu gemmae, absinthii, singule drachme. succo porri quod satis est, excipiantur. Affectus pituitosos & melancholicos, ut alphos curatu difficiles, & articulorum dolores curant. Catapotia Ex Pastillis Colocynthidos, siue alhandal Mesuae. Pastillorum colocynthidos drachmae duodecim: pulueris hicrae picre simplicis drachmae septem: mastiches drachmae due: salis fossitii sesquidrachma: ladani uncia. Ladanum & mastichae oleo nucum inuncta tunduntur pistillo calido in mortario aereo: deinde reliqua trita adduntur, formanturque catapotia. Ualent ad cephalaeam, & hemicraniam difficilem, neruorumque & 35 articulorum affectus. Catapotia Ex Hermodactylis. maiora, Mesue auctore. Hermodactylorum, myrobalanorum luteorum, aloes, turpeti, colocynthidos, bdellii, sagapeni, singulorum drachmae sex: castorei, sarcocollae, euphorbii, opopanacis, seminis rutae & apii, singulorum drachmae tres: crocl drachma semissis. succo brassice excipiuntur: dicunturque maiora catapotia, quod ex pluribus simplicibus constent, magisque sint composita. In usu sunt ad crassos, uiscosos, & frigidos humores ex remotissimis partibus educendos. quare etiam articulariis morbis conueniunt: nec non tenues & biliosos humores euacuant. Catapotia Ex Hermodactilis minora Mesuae. Hermodactyiorum drachmae quinque: scammonii drachmae duae semissis: myrobalanorum luteorum drachmae tres: rosarum drachme duae: alomnes drachmae decem: excipiuntur electario rosaceo solutorio Mesue. Bilosos, crassos, & tenues, nec non pitui tosos humores ex articulis euacuant, ut utrique arthritidi tum frigidae, tum calidae prosint. Quidam recentiores malunt in his affectibus catapotia Alexandri ex nitro praescribere: eo quod hermodactylos suspectos habeant. Herusodactilos uires sion habemus. Catapotia Stomachica ex turpeto Mesuae. Turpeti gummosi drachmae decem: mastiches drachmae quatuor: rosarum rubrarum drachmae tres: alomnes unciae duae & drachma: succo absinthii, quanto ad catapotiorum massam opus est, excipiantur. Humores pituitosos, putres, & aquosos ex uentriculo, & cerebro educunt. Catapotia Inda Mesuae. Myrobalanorum Indorum, ueratri nigri, polypodii, singulorum drachme quinque: epithymi, stoechados, singulorum drachmae sex: agarici, lapidis lazuli loti, colocynthidis, salis Indi, singulorum drachmae quatuor: succi eupatorii, nardi Indicae, singulorum drachmae due: caryophyllorum drachma: hiere simplicis Galeni drachmae duodecim: succo apii quanto opus est, excipiuntur, fiuntque catapotia. Crassos atrosque humores expurgant: Iniorum Catapociorum nomen unde. nec non biliosos pituitososque aliqua ex parre extrahunt. Ualent igitur ad affectus melancholicos, ut insaniam, quae Graecis μανία dicitur, & ad hypochondriacam melancholiam, arquatum nigrum, ex lienis affectu ortum, quartanasque febres: item ad cancrum, elephantiam, alphos nigros curatu difficiles. Haec catapotia ideo uocantur Inda, quod salem Indum recipiant, aut myrobalanos Indos. 40 Catapotia Foetida Maiora Mesuae. Sagapeni, ammoniaci, opopanacis, bdellii mollis, colocynthidis, seminis rutae, aloes, epithymi, singulorum drachmae quinque: hermodactylorum, esulae minoris, singulorum drachmae duae: diacrydii drachmae tres: cinamomi, nardi Indicae, croci, castorei, singulorum drachma: turpeti drachmae quatuor: zinziberis sesquidrachma: euphorbii scrupuli duo. succo porri calfacto liquores diluuntur, coquunturque dum ille consumatur: deinde caetera trita commiscentur, redigunturque in catapotiorum formam. Ualida sunt haec catapotia, uiscososque & crassos humores a partibus remotis & propinquis educunt: ideo arthritidi, podagrae, gonagrae, cerebrique affectibus auxiliantur: uentriculi colique dolori succurrunt: nec non resolutioni neruorum: conuulsioni & tremori, sed post declinationem morborum magis, quam per initia. Tilularum foetidarum nomen unde. Drachme unius pondere uehementer purgant. possunt etiam in externis cutis uitiis, alphis, & elephantia exhiberi. Porro uocantur foetida, quod castoreum, rutam agrestam, & liquores graueolentes recipiant. Catapotia Foetida Minora Mesuae. Sagapeni, ammoniaci, opopanacis, bdellii, myrrhae, singulorum drachmae quinque: turpeti drachmae decem: colocynthidis drachmae sex: fiunt ut superiora, idemque praestant. Catapotia Arabica Nicolai. Aloes optimae unciae quatuor: radicis bryoniae, myrobalanorum luteorum, chepulorum, Indorum, bellericorum, emblicorum, mastiches, diacrydii, asari, rosarum, singulorum uncia: casto rei drachmae tres: croci drachma: succo foeniculi quanto opus est excipiuntur, redigunturque in catapotiorum massam. Tuto exhibentur ad omnes humores expurgandos idonea: precipue uero capiti, cerebro, & neruis conueniunt: hemicraniam, memoriamque affectam, uertiginem, tenebras menti offusas discutiunt, eiusque aciem firmant: laetitiam generant: aurium grauitates tolsunt: oculos dolentes iuuant: dentes, gingiuasque confirmant: articulario morbo ualde prosunt. Catapotia Ex Sagapeno Mesuae. Sagapeni, ammoniaci, opopanacis, bdellii, singulorum drachmae duae semissis: seminis apii, ameos, rutae agrestis, anisi, singulorum drachma: ancori, casiae ligneae, calaminthae, nardi Indidice, centaurii minoris, polii, costi, salis fossitii, singulorum semidrachma: alomnes drachmae sex: colocynthidos drachmae quinque: ex aqua, aut succo marrubii, seu matricariae coquuntur in massam. Pituitam crassam, lentamque, & bilem educunt: ideo morbis articulariis conferunt: aquas, humoresue serosos euacuant, & menses suppressos euocant. Catapotia E Bdellio, Mesuae. Bdellii drachmae duodecim: ammeos drachmae tres: myrobalanorum cepulorum, Indorum, belliricorum, emblicorum, auellanarum ustarum, succini, singulorum drachmae semissis. Bdellium in succo porri maceratur, fingunturque catapotia. Ad sanguinis ab ano, & utero profluuium immodicum, plurimum ualent, dum humorem melancholicum, adustumque a uenis hemorrhoidibus, & ulceribus recti intestini, uteroque deriuantia, clementer per intestina euacuant, uiresque, & retentricem iecoris nec non lienis facultatem corroborant. Catapotia Ex Sarcocollamesuae. Sarcocollae drachmae tres: turpeti drachmae quatuor: colocynthidos, zinziberis, singulorum sesquidrachma: salis fossitii drachma. Ex aqua rosarum in massam redigantur. Quia pituitam euacuant, etiam affectibus inde ortis conueniunt. Catapotia Ex Opopanace, Mesuae. Opoponacis, hermodactylorum, sagapeni, bdellii, ammoniaci, colocynthidos, singulorum drachmae quinque: croci, castorei, myrrhae rubrae, zinziberis, piperis nigri & longi, casiae lignee, myrobalanorum luteorum, Indorum, belliricorum, emblicorum, singulorum drachma: diacrydii drachmae duae: turpeti drachmae quatuor: alomnes drachmae duodecim. Ex succo brassicae cogantur in massam. Pituitam crassam, bilem, & atrum humorem e cerebro neruosisque partibus expurgant: eoque ualent ad paralysim, seu neruorum resolutionem, spasmum cynicum, dolores articularios, frigidosque illorum affectus. Catapotia Ex Euphorbio Mesuae. Euphorbii, agarici, colocynthidis, bdellii, sagapeni, singulorum drachmae duae: Pilularum ex euphorbio raras usus. alomnes drachmae quinque. Ex succo porri rediguntur in massam. Ualentissima sunt catapotia, pituitae crassae, frigidae & crudae, quae partibus inhaeret euacuandae accommoda: ideo neruorum resolutioni, morbis articulariis, & aquis inter cutem conueniunt. Raro in usum ueniunt, nec sine magna medici exercitati cautione, & iudicio. Catapotia Ex Lapide lazuli Mesue auctore. Lapidis lazuli loti drachmae sex: epithymi, polypodii, agarici, singulorum drachmae quatuor: diacrydii, ueratri nigri, salis fossitii singulorum drachmae duae semissis: caryophyllorum, anisi, singulorum drachmae tres: pulueris hierae picrae simplicis drachmae quindecim. succo intybi excipiuntur; fiuntque catapotia. Adustos humores purgant, ualentque ad cancrum, elephantiasini, quartanas, & alphos. dantur drachmae unius pondere. Lapis cyaneus, qui uulgo lazuli dicitur, duodecies lotus, ut docet Trallianus, nullam molestiam purgando infert. Catapotia Ex Lapide Armenio. Lapidis Armeni loti & praeparati, hierae picrae, singulorum drachmae quinque: epithymi, polypodii, singulorum drachmae octo: diacrydii drachmae tres: caryophyllorum drachmae duae: salis Indi sesquidrachma. Excipiuntur succo intybi, fingunturque catapotia. Ualent haec quoque ad melancholiam, bilemque ustam euacuandam. Exhibentur trium, aut quatuor scrupulorum instar. Lapis iste elotus per inferiora: illotus uero tum per stomachum, tum per aluum expurgat. Catapotia Ex Thymelaeauulgo ex mezereo dicuntur, Mesuae. Foliorum thymelaee praeparatorum drachmae quinque: myrobalanorum luteorum semuncia: cepulorum drachmae tres. Excipiantur manna, uel palmulis Indis aqua intybi dissolutis. Excrementa serosa ualenter purgant, eoque ad aquam inter cutem conferunt. Dantur drachmae unius, aut quatuor scrupulorum pondere. Quidam rheubarbarum, aut catapotia eis addunt, ut securiora sint. Quid nos de illis sentiamus, supra indicauimus. Catapotia Arthretica Nicolai. Pilulae Uires. Hermodactylorum, turpeti, agarici, singulorum drachme quatuor: casiae ligneae, nardi Indicae, caryophyllorum, xylobalsami, carpobalsami, zinziberis, mastiches, foeniculi, anisi, saxifragi, seminis asparagi, rusci, rosarum, granorum solis, seu milii, salis fossitii, singulorum drachma dimidia. Ex succo foeniculi conficiuntur catapotia. Conferunt ad humores frigidos, crassos, & pituitosos, ideoque illis in podagra, aliisque articuiorum doloribus utimur, eoque libentius, quod satis moderata sint. Catapotia Ex Quinque Pilulae ex uryrobelaenis. generibus myrobalanorum. Quinque myrobalanorum generum, agarici, diacrydii, colocynthidos, senae, singulorum semidrachma: epithymi, turpeti, anisi, foeniculi, mastichae, lapidis lazuli praeparati, singulorum drachme due, grana quinque: alomnes uncia: succo absinthii excipiuntur, formanturque catapotia. Pituitam, & bilem utranque educunt, cerebrumque purgant, & uisum acuunt: podagricos, lie nosos, stomachicos, & melancholicos iuuant. Catapotia Ex Rebus Octo. Alomens, diacrydii, singulorum drachmae duae: medullae colocynthidis, epithymi, dauci Cretici, agarici, mastichae, myrobalanorum cepulorum, absinthii, singulorum drachma. Catapotia ad cerebri & oculorum affectus. Excipiuntur succo solani, fingunturque catapotia. Humores crassos, & uiscosos dissipant, cerebrumque alleuant, sepius sumpta: oculorum hebetudinem, pterygia, suffusionesque curant. Catapotia Ex Eupatorio Mesuae. Myrobalanorum luteorum, succi eupatorii Mesuae, succi absinthii, singulorum drachmae tres: rheubarbari drachmae tres, 15 semissis: mastichae drachma: croci semidrachma: alomnes electae drachmae quinque. Ex succo intybi formantur catapotia: quae cum statim indurescant, melle cum intybi succo percocto, excipi debent. Pilulae adiccoris uitia. Ea biliosos, tenues, & crassos humores euacuant: febribus intermittentibus, biliosis, diuturnis, inueteratisque mirifice 20 prosunt: morbo regio, lienis, iecorisque obstructionib. auxiliantur. Catapotia Ante Cibum. Ligni alomnens, caryophyllorum, folii, xylobalsami, seminis balsami, casiae ligneae, maceris, nucis muscatae, cinamomi, cubebarum, croci, sileris montani, radicis nardi, mastichae, singulorum drachmae duae: rheubarbari, alomnes succotrinae, singulorum uncie tres semis. uino odorato excipiuntur, fingunturque catapotia. Concoquendi uires firmant, humoresque biliosos leniter purgant. Catapotia Ex Aloe Lota. Pilulae ad concoctionem promouendam. Alomens lotae ex succo rosarum rubrarum uncia: agarici in pastillos redacti drachmae tres: mastiches drachmae duae: pulueris diamusci dulcis, drachma semis. Ex uino Cretico in catapotiorum massam rediguntur. Uentriculum, cerebrum, oculos, uterum, reliquaque uiscera putridis, prauisque humoribus liberant, roborantque. Atque haec fere sunt, quae de catapotiis purgandi facultate praeditis, cognitu necessaria habeo. Mathetes, Nondum audiui, qua magnitudine, quot numero, & quo diei tempore exhibenda sint. Catapotia quanta, quot, & quando exhibenda. Geron, Nunc ciceris nunc erui, aut pisorum instar: interdum etiam minora fieri debent, prout aeger ea deuorare potest. Numerus ipsorum ex ueterum consuetudine impar esse solet: quanquam etiam paria sineincommodo sumantur. Debent autem illa, quae ualentius purgant, a primo somno, uel in aurora assumi, concoctione iam absoluta: quae modice aluum ducunt, ante cibum exhiberi conuenit. Catapotia purgentia somnus sequetur. Quia uero huiusmodi catapotia ex longinquioribus partibus, quam potiones trahunt, diutiusque stomacho immorantur, recte ipsis deuoratis, somnus subsequetur, ut postea plenius audies. ubi quo tempore, & modo catartica exhibenda sint agemus. Mathetes, Suntne catapotia etiam non purgantia? Geron, Sunt utique, quae immutandi, aperiundi, astringendi, leniendique facultatem obtinent: de quibus inferius. Mathetes, Persequere igitur purgantia medicamenta, si que supersunt. Geron, Restant pauca, ex quibus sunt praecipue pulueres. Pulueres. Diasenas, Montagnana Auctore. Senae drachmae duodecim: zinziberis, macis, singulorum drachmae tres: cinamomi, foecularum uini albi ( uulgo tartari, singulorum sesquidrachma. Detrita subrilissime, in puluerem redigantur. Hic adustos serososque humores, & pituitam salsam ex iusculo drachmarum duarum instar, uel quatuor, hora ante cibum assumptuspurgat. Puluis Alius. Senae absque seminibus semuncia: foecularum uini albi ualidi drachmae duae: cinamomi, zinziberis, singulorum drachma semissis. Hic semuncie pondere ex iusculo exhiberi potest. Pituitam pectori infarctam extrahit, asthmaricis, & suspiriosis utilis. Puluis Ex Turpeto, Turpeti electioris drachma: hermodactylorum drachma semis: zinziberis albi scrupuli duo: zaccari albi semuncia. rediguntur in puluerem, exhibenturque. Alius Auicennae. Turpeti optimi, mastiches electae, zinziberis albi, singulorum drachmae decem: zaccari albi drachmae triginta. Deterantur subtilissime, commisceanturque. Humores phlegmaticos euacuat. Exhibetur autem puluis hic pueris, mulicribus, senibus, humidis, delicatis, & otiosis. Puluis Solutorius Artificiosus. Turpeti uncia: zinziberis, cinamomi, mastiches, caryophyllorum, galangae, cardamomi, seminis anisi, hermodactylorum, diacrydii, singulorum semuncia: foliorum senae unciae duae: zaccari albi unciae quatuor. Redigantur in puluerem, ad pituitam, & melancholiam purgandum idoneum. Puluis Alius Leniter Purgans. Pulueris uiolarum purpurearum drachma, ex iure pisorum rubrorum modice coctorum tuto ad aluum astrictam exhibetur pueris, grauidis, & imbecillis. Quod si ualentiorem desideres, in hunc modum praescribere poteris: Foliorum senae Alexandrinae selectorum purgatorumque a stipitibus, & puluere, uiolarum purpurearum, singulorum drachma semis: glycyrrhizae rase, zinziberis, fingulorum scrupulus: foecularum ex uino albo collectarum scrupulus dimidius. Singula in puluerem rediguntur, miscenturque, & ex iusculo sumuntur. Bilem, pituitam, serososque humores sine molestia educit. Puluis Ad Glandes Communis. Aloes, cumini, salis fossilis, rutae, singulorum drachma. Terantur omnia, & ex melle redigantur in glandes. Quod si acriorem uelis, alomes, ueratri nigri, centaurei, cumini, rutae, singulorum scrupuli duo in puluerem rediguntur, paranturque ut superius audiuisti in formulis glandium. Puluis Ad Lumbricos. Seminis santonici uncia: lupinorum semuncia: absinthii drachmae duae: cornu ceruini usti sesquidrachma. Trita omnia in puluerem, ex uino, aut aqua portulacae drachme instar ad uermes utiliter exhibentur. Alius. Coralline, seminis santonici utriusque uncie duae: dictamni albi, tormentillae, seu heptaphylli, bistorte ( dracontii genus officinis ) singulorum uncia. Redigantur in puluerem, qui aceto acerrimo humectetur, rursusque in umbra exiccetur. Ex hoc datur drachma, aut sesquidrachma ex uino, aut aqua portulacae. Alius Uenetis Usitatus. Seminis Macedonici, santonici, singulorum drachmae tres: corticis mali punici, cornu ceruini usti, singulorum drachmae duae: dictami albi, rheubarbari optimi, caryophyllorum, singulae drachmae: cinanomi drachmae octo: in puluerem rediguntur, qui cum zaccaro albo exhiberi potest. Alius. Cinamomi drachmae duae: zinziberis, cornu ceruini usti, spodii, poeoniae, coralli rubri, lupinorum, dictami, coriandri preparati, singulorum drachma: seminis brassicae, santonici, singulae unciae. Omnia ut superiora in puluerem teruntur, exhibenturque. Mathetes, Audiui hactenus, quot, & quae purgandi rationes per inferiora existant: si uero aliae quaedam adhuc restent, obsecro eas quoque deinceps adiungas. Formulae Purgantium Medicamentorum Per Uomitum. Geron, Quemadmodum in aliis morbis humorum uitiosorum materia per aluum expurgari postulat: ita in aliis per uo mitum, uia nimirum breuiore, quam inferius, praesertim si nausea, aut stomachi dolor, aut oris amaritudo adsit. Mathetes, Quot res uomitum ciere possunt? Uomitus quot modis solicitetur. Geron, Tres potissimum: una lenium: altera mediocrium: tertia ualentium. Prima est cibus humectans, temperatusque, ut ptisanae cremor, lutea ouorum, ficus recentes commesti: Lenia. quibus aqua calida superbibatur, uel tepida, uel cremor ordei, uel mulsa, uel dulce uinum, uel syrupus acetatus simplex, & compositus cum aqua tepida: oxymeli simplex cum aqua communi, uel ordeacea. Mediocria. Mediocria sunt flos & semen anethi, semen & radix atriplicis, melonum, cucumeris, & raphani: item semen rape & erucae: semen nasturtii, dauci, & radix betonicae: huc etiam ualet, hiera picra Galeni, & puluis eiusdem: sed haec raro in usum adhibetur. Uaemia Fomulae uomicoriae. Ualentia existunt, spartii, seu genistae flores, siliquae, & semen: hulbus uomitorius comestus, uel eius decoctum potui assumptum: sambuci, & ebuli folia, radixque, oleorum modo cocta: raphani syluestris radix: caepe, & nasturtii semen: cyclaminis radix, & succus. ualentissimum est ueratrum album, ueteribus olim frequenter usitatum: sicut hodie stibium & hydrargyrum cum auro arte chemica paratum: nec non puluis herbae eupatorii Mesuae, uulgo gratiola uocatae. Mathetes, Quibus formulis uomitoria ista sumuntur? Gerom, Interdum ex quorundam uomitionem citantium decocto, cui pulueris iam dictorum drachma una, uel semissis additur: Ex aquis stillati: uel ex aquis destillatitiis, puluere iniecto. alias formula zulapii ex liquoribus, & syrupis exhibentur: iis Ex zulapio. alias decocti iure, aut alio humore citra syrupos, aut pulueres: ut, Corticis radiculae, seu raphani, seminis althaee, utriusque drachmae duae: Ex puluere & de cocto. foliorum lauri drachme tres: ordei pugillus. Omnia inferuescant in aquae selibra usque ad tertias. Iuri colato addatur pulueris raphani, atriplicis, singulorum drachma semissis: oxymelitis uncia: acori communis semuncia. omnia permixta tepida exhibentur. Uel in hunc modum, Syrupi acetati simplicis semuncia: aque tepidae uncie quinque misceantur. Exsyruso iuleoi Instar in febri cartiaua uera. Hoc uomitorio in febris tertianae uere accessionis initio utendum est, si aeger nauseare inceperit, idque ante cibum. Uel tale, quod paratur sic, Oxy Oxymelitis simplicis sescuncia: Ex oxymelise in in tertiana spuria. aque pluuialis tepidae quincunx. haec mixta in principio accessionis febris tertianae spuriae post cibum dare conuenit, ut pituita cum illo permista educatur. uel, Syrupi acetati simplicis sescuncia: seminis atriplicis, iuris decocti ordei, singulorum quadrans. miscentur, danturque tepida ad humorem biliosum. Uel hoc, quod habet. Iuris decocti ordei quadrantem: acori unciam: olei semunciam. Mixta post cibum tepida exhibentur. Uel, Seminis atriplicis, anethi, radiculae; singulae unciae: decoquantur in aqua ad dimidias. Huius decocti iuris unciae sex, oxymelitis simplicis, aut scyllitici ( si ualde crassus est humor ) sescuncia, ante accessionem tepida assumuntur in febri quotidiana. Mathetes, Quibus utilis est uomitus? Geron, Non modo aegris, sed etiam sanis. his quidem cum ciborum humorumque copia grauantur: Uomitus quibus utilis. aut amari ructus cum dolore, & grauitate precordiorum infestant: adhaec prodest etiam cui pectus aestuat, & frequens saliua, uel nausea molesta est: aut cui sonant aures, aut madent oculi, aut os amarum est: insuper omnibus, qui humorum noxiorum uentriculi detersionem, uel mediocrem corporis euacuationem requirunt, ut in profluuiis alui, exulcerationibus renum, uesicae, ani, & aliarum partium: praeterea in morbo regio, malo corporis habitu, aqua inter cutem, difficultate spirandi, quae non nisi recta fit ceruice: febribus tum quotidianis, tum tertianis, tum etiam quartanis siue legitimis, siue spuriis: maxime, si natura per uomitum excrementa pellere conetur: denique acuto morbo laborantibus, uomere expedit, sed lenioribus auxiliis adhibitis, quae ex cibo, & potu assumuntur. At uomitus per medicamenta ualentiora petitus, longis tantum, et obfirmatis affectibus competit: qualis est morbus comitialis, a stomacho originem trahens: Uoniitus in morbis aecutis. melancholia, podagra, elephantiasis, resolutio, syderatio & persimiles. Mathetes, Omnesne commemorati tum sani, tum aegri, uomitum sine noxa ferre possunt? Geron, Minime, sed ii tantum, qui fortem stomachum habent, thoracem amplum, & latum: Uomitus in longis affectibus Medicamenta ualentia, aut lenia, aut mediocri a quibus competant. quique uomere antea consue & ti sunt: & quibus humorum materia sursum fertur: quique mulsae cum hyssopo coctae potu, & aliis, quae humores crudos concoquunt, extenuant, & incidunt, assumptis, preparati sunt, & qui cibis humectantibus, & quiete usi sunt. nam haec neruos, ligamenta, & alias corporis partes sicciores humectant, & meatus aperiunt. Contra uomitus non solum periculosus, sed etiam perniciosus est omnibus, qui capitis dolore, aut interiorum inflammatione laborant: qui sanguinem spuunt: qui tabidi sunt, aut ullis aliis pulmonum affectibus obnoxii: item qui morbo sunt extenuati: qui oculorum suffusione, & aliis affectibus infestantur? qui nausea affici solent: qui animo deficiunt. postremo mulieribus, quae strangulatu uteri torquentur. Mathetes, Intellexi iam, quae medicamentorum auxilia humoribus, uel per aluum, uel per uomitum purgandis conueniant: quibus autem ualentia, uel lenia, uel mediocria exhiberi debeant, adhuc ignoro. Geron, Id ex parte corporis, in qua illi consistunt, & natura eius sensuque aegri, aetate, sexu, habitu, temperatura, anni tempore, regione, uictu, instituro uitae, excrementis, insomniis, affectibus animi, morbis, & iis quae superueniunt, condisces. Nam prout haec omnia in quouis humore purgando consentiunt, ita medicamentum, aut ualidum, aut mediocre, aut lene praescribi debet. Sin autem ex aequo haec ualens, illa imbecillum postulent, mediocre offerendum est. At in his non solius numeri, sed prestantiae & dignitatis potissimum habenda est ratio. Praestautiae & dignitatis ratio habenda. Mathetes, Quis modus pondusque singulis praescribi debet? Quod Medicamenti Pondus cuique praescribi debeat. Geron, Hoc corporis status & uires indicabunt: Ponderis medica mentorum purgantium ratio. deinde etiam humoris euacuandi natura, & pars illo imbuta, nec non que superius dixi, ualidum, uel imbecillum, uel mediocre medicamentum postulare, ea aut magnam, aut paruam, aut mediocrem dosin, seu modum exigunt. Mathetes, Obsecro te exemplo declares. Geron, Corpus densum compactumque & robustum, obaesum, nigrum: humor remotis partibus contentus, aetas iuuenilis ac consistens: item temperamentum frigidum, & siccum, tempestasque similis: Pondus catharctici magnum quibus conueniat. uer & autumnus, regio frigida, sicca, uictusque talis: uitae genus otiosum: urina crassa, obscuraque: aluus astricta: sudores pauci, aut nulli: insomnia tristia: febris quartana continua, & intermittens: elephantiasis, cancer, scirrhosus tumor, arquatus niger, melancholie morbus: acidus ructus in uiribus robustis: os insipidum, uentriculi grauitas, magnam dosin, ac modum requirunt. Pondus exiguum purgantis medicamenti, quibus competat. E contrario, corpus rarum, laxum, imbecil lum, gracile: humor in propinquo contentus: puerilis, iuuenilis, senilisque etas, sexus muliebris, temperamentum calidum, siccum tempestas calida, pluuiosa: aestas, regioque calida, & sicca: uictusque huic similis: uitae genus laboriosum: urina tenuis, & acris: aluus liquida, sudores acres: mores iracundi: insomnia incendiorum: febres ardentes, omnesque tertianae uerae: uesicae fellis affectus: oris amaritudo, uentriculi rosio, exiguum pondus exigunt. Porro candida corpora, hyems, regio frigida, humida: uictus ei consimilis: urina alba: insomnia pluuiae, & niuis: tumor hydropicus, mediocre pondus desiderant. Si igitur omnia hactenus commemorata, uel plura ex eis, uel praestantiora; magnam aut mediocrem, aut paruam dosin indicant, tunc illa tuto praescribi potest. Mathetes, Quaenam sunt eiusmodi pondera, & doses? Geron, In simplicium, & compositorum historia didicisti. Mathetes, Quomodo uomitus, ex quibus medicamentis, & quibus in morbis, corporisque constitutionibus fieri debeat, nunc assequor: nihil autem de eo certi adhuc habeo, quaenam omnium purgantium formulae singulis conueniant. Quae Singulis Purgantium formulae idoncae sint. Fermulae purgatium medicamentorum quibus singulae congruant. Geron, Potiones ex decoctis, aut dilutis, aut syrupis, ac commodatae sunt humoribus tenuibus, & fluidis, qui medicamento trahenti facile cedunt, neque a primis uenis sunt remoti: Potiones. item pueris, adolescentibus, uiris gracilibus, ruffis, calidis, & siccis: tempestati calidae: aestati mediae, si naturam suam retineat: regioni calidae, siccae: uictui delicatiori: laborioso uitae generi: adhaec urinae flaue, tenui, acri: aluo sicciori: uomitui difficili: sudoribus acribus: praeterea moribus animi iracundis: insomniis incencliorum: febri ardenti, & tertiane legitime: morbo regio: phrenitidi: Catapotia quibus dicata sint. siti implacabili: uigiliis continuis: oris amaritudini: uentriculi rosioni. Mathetes, Quibus dicata sunt catapotia? Geron, Humoribus crassis, lentis, & contumacibus, longe a primis uenis dissitis: senibus, mulieribus, obaesis, nigris, frigidis, & siccis: tempestati squalidae, autumno, nisi in eo humores uexent melancholici: regioni frigidae, humidae: facili uomitui: sudoribus minus copiosis: moribus quietis: insomniis tristibus, citra causam cuidentem: Boli & electuaria uel tessellae quibus conueniant. morbis apoplexiae, resolutioni, stupori, commati: item fastidio cibi, & uentriculi grauitati. Mathetes, Quibus boli, & electaria liquida, uel tessellae conueniunt? Geron, Humoribus non omnino facilibus, neque prorsus immorigeris, a mesenterioque remotis: item aetati mediae, hominibus candidis, frigidis, humidis: tempestati frigidae, & hyemi, si naturam suam conseruet: insomniis pluuiarum, niuium, & maris: febri quotidianae, laxo ex aqua inter cutem tumori: fame insatiabili, ructuque acido infesta tis. Mathet. Quando purgantia medicamenta exhiberi debent? Quo Tempore Cathartica Medicamenta in curationibus morborum exhiberi debeant. Geron, Magna est inter recentiores controuersia de purgantibus medicamentis, quo tempore singula affumenda fint. Nonnulli enim quouis morbi tempore omnibus utendum esse censent: nonnulli e contrario nunc ualentia, nunc mediocria, nunc lenia adhibenda esse dictitant. Plerique rursus in horis diei dissentiunt. nam alii ex ueterum quorundam sententia nunquam ullis exhibenda putant, nisi mane ieiunis, concoctione hesterni cibi obita: nec quicquam alimenti ei qui illa assumpsit, dandum esse, nisi purgatione iam consumata. alii contra, mane quidem ieiunis cathartica offerenda existimant, sed hora post illa ius cicerum rubrorum, aut pulli, aut capi, aut similis cuiusdam sorbendum esse affirmant. Nonnulli quinque aut sex horis a medicamento sumpto, cibo, potu, somnoque abstinendum esse docent: nonnulli statim post haustum medicamentum ptisanae cremorem, ueterum more porrigunt. Sunt denique etiam, qui paulo ante cibum, aut horis duabus post illum, aut a primo somno cathartica recte dari asseuerant. Mathetes, Magna est opinionum diuersitas, ut cui quid credam, ignorem: tu precor edoceas, quorum nam sententiis acquiescam. Geron, Antequam commode id facere possim, reuocare in memoriam quaedam de humorum materiis oportet, nempe quod in omni morborum genere illae partim communes, partim sint eis propriae. rursusque communes interdum, aliae semper, & necessario adsint. Mathetes, Quaenam amabo communes existant doceas. Geron, Quae in uentriculo nauseam excitant, & uomitu excerni solent, si aeger ad eum procliuis est: Materiae morborum communes. nam alias ad eundem cogi non debet. aut quae deiectione ex medicamento leni, ut casia, uel manna euacuantur, praesertim si in uentre grauitas est: item quae intestinis, & uenis meseraicis inhaerent, & per clysterem excerni solent: In uentriculo. adhaec serosi humores in uenis totius corporis consistentes: In intestinis, & meseraicis uenus In uenis totius. qui si ex calore genrat sunt, extracto quatuor seminum maiorum refrigerantium cremore: corporis serosi humores. si ex frigore conflati fuerint, aqua adianti, aut ordei, aut radicis foeniculi decocto expelluntur. Uapores. Insuper uapores ex humoribus sursum exhalantes, per latentes meatus ex frictione corporis adapertos, aut per sudores operimentis aegro iniectis excitatos, leniter discutiuntur In febribus praeter iam commemoratas materias, etiam copia sanguinis inueniri solet: Copia sanguinis. quae etsi illis non sit propria, tamen eas auget, & nonnunquam bili, quae ipsas excitauit, mixta est: haec uenae incisione euacuatur. Mathetes, Quae sunt materiae morborum propriae, quae medicamentis educuntur? Materiae morborum propriae. Geron, Utraque bilis, & pituita, uel simplices, uel mixtae, uisceribus, aut aliis membris principalioribus infixae. Mathetes, Quibus autem medicamentis, & quando singulae expurgari debent? Singulae Materiae Quibus Medicamentis, & quando expurgandae sint. Geron, In curationibus morborum communes quidem, lenibus medicamentis in principio illorum euacuari oportet: Maleriae morborum quibus & quando purgari debeant. his ipsis, si paulo maiore modo assumantur, nonnihil quoque materiae propriae interdum extrahi solet, sicut etiam per clysteres. At propriae per se, materiae, mediocribus: quae illis ualentiorasunt, uulgus minoratiua nominat: Purgantia mineratiua. similiter per morborum initia, non autem in augmento, neque in statu, praesertim febrium, educentur: idque in his, ubi natura totas ipsas concoquere non posse uidetur. Eradicatiua. Crassi humores Purgatio quando per initia tentanda. Hae ipsae tandem iam concoctae in declinatione, acribus, ac ualidis, uulgus eradicatiua appellat, penitus extirpande sunt. Uerum crassiores humorum materiae non uniuersae, ac una uice extrahi possunt, sed paulatim, & per uices. Quare ualida uniuersaque purpaulatim educendi. Nam frequenti medicamentorum usu extenuantur, & idoneae magis ad euacuationem redduntur: Nec ipsa purgantia praeseruationis tantum gratia, per morborum interualla dari debent, sed etiam in ipsorum circuitu. Nam accessionem ualde mitigant, dum materiam in partibus affectis eliciunt, nec in posterum fluxione tentari sinunt. Quare non semper expectandum in totum est, donec natura materiam concoxerit, sed ea interim medicamentis ipsam imminuentibus adiuuanda est, ut quod reliquum est, facilius possit concoquere, praesertim in morbis longis & diuturnis, quos humores minus agiles, & fluidi pepererint. quanquam in declinatione semper ualidior purgatio magis conueniat, ne recidiua sit metuenda. In morbis autem acutis; & in quibus materia mobilis huc illuc transfluit, aut uentriculum, intestina, primasque uenas infestat, aut errabunda per corpus commouetur, inter initia sane magis purgari, sed non tam ualido, quam ueteres usi sunt medicamento; Purgatio in quibus imitio & circa finem facienda. postulat, ne in nobile aliquod membrum irruat. Mathetes, In quibus morbis tum per initia eorum, tum circa finem purgatio materiae propriae tentanda est? Geron, In quibus illa cruda adhuc est, & in corpore agitatur, tenditque ad excretionem: item, in quibus humorum prauitas inest. uerum tunc medicamentis lenioribus utendum est. quandoquidem hi ualentioribus, ut dixi, omnes simul ac semel citra naturae detrimentum educi nequeunt. Deiectiones quomodo aestimadae. Non enim deiectiones copia, aut numero aestimari debent, sed si talia euacuentur, qualia conuenit, hoc est, si pro naturae modo, aegri aetate, anni tempore, & uictus superioris ratione expurgentur, ualetudini facit. gatio, nisi aeger eam facile tollerare queat, semper cauenda est: Ualida purgatio periculosa. neque ueterum graecorum medicamenta, obseruare curiosius, est necesse: cum hodie multo praestantiora habeamus, quae tuto aegris dari queant: rum medicamenta purgantia borida. olim partim incognita, partim non usitata: quae etiam saepius, quemadmodum nuper didicisti, pro affectus ratione repetere, absque aegri offensione possumus. Medicamenta nostra praestantiom, quam ueterum. Mathetes, Cur non in augmento, & statu morborum purgantibus utendum esse censes? Naturae motus purgando obseruandus. Geron, Quia tunc omnium grauissimi casus superueniunt: qui uires naturae magis infirmant. Quare motus illius in omnibus humoribus euacuandis obseruandus est. nam si per communia loca fiatur, medici opera adiuuari debet: sanguinem eliciendo per nares, si is illinc iuxta latus forte affectum profluat: per aluum, si ad intestina uergeat: per uterum uero, haemorrhoidas, meatus urinarios, cutis meatus, si per partes natura exonerare se conetur: Naturae uitiosus motus. sin autem uitioso impetu excrementa ad pulmonem, pectus, cor, nobilemque aliam partem liberi emissarii expertem, propellat, aut ante concoctionem humorum, ex casu aliquo euacuationem intempestiuam, aut plus iusto maiorem aggressa sit, tunc impediri, in contrariumque duci, & auerti oportet. Generalia morborum tempora. Mathetes, Percipio, quae tempora morborum generaliapurgantibus medicamentis accommodata sint, nunc singularia scire desidero, in quibus illa assumi debeant? Singularia morborum tempora purgationibus accommoda. Geron, In morbis quidem per circuitum reuertentibus, tunc aegro exhiberi debent, cum a febri integer est, & longe ante eius accessionem. quod si morbus longissimas accessiones, aut continuas etiam habeat, tempore, quod in eis mitius est, aut aliquanto ante ipsas: uerbi gratia, in febribus intermittentibus, si unum tantum diem remittant, eo purgandum est: non autem in ipso accessionis impetu. at si duo dies a febri sint integri, uires considerandae, quales praegressa ipsius accessio, & euacuatio illas, uel per sudorem, uel aliter subsecuta reliquerit: si imbecillas & defatigatas, priore illo die recreandae sunt, postcro corpus purgandum: si uero constantes, & ualidas, nullaque post accessionem insignis facta sit euacuatio per sudores, urinas, uel alitcr, neque accessionis uehementia imodice naturam per turbauerit, priore die remissionis purgatio tentanda est, ut simul, & praegressae accessionis reliquias euacues, que febrile quippiam in corpore retinent, & secuturis materiam, unde solent excitari, subtrahas. At si utroque remedio, & uenae incisione, & medicamento opus sit, primo remissionis die, modo uires patiantur, sanguis mitti, altero purgatio fieri debet, ut antea quoque docui: nonnunquam uero eodem die utrunque auxilium conuenit, nisi interdum in peracuto morbo, quod Alexander pulchre docet: Alexander eodem die & sanguinem misis & medicamento purgauit. Ego sane ( inquiens ) noui me cum usus ualde urgeret, uenam mane aperuisse: horis pomeridianis eas, quae linguae subiectae sunt, incidisse: & uesperi Diacrydium ex cremore ptisane exhibuisse. atque ita laqueum ex inflammatione ortum uix potui " dissoluere, Iam alium quendam noui me postquam in utriusque " brachii cubiti uenas incidissem, repurgasse, sequenti die non ex¬ " pectato. Hec autem facere oportet, in quibus uires robuste sunt: " & aeger aetate uiget, & affectus adeo uehementer urget, ut nullas " admittat inducias. Nonnulli, nescio quo auctore in ipsa accessione, cum iam corpus horrere incipit, uenam audent incidere: Uulgariam error. interdum medicamentum purgans quoque exhibere: unde saepe fit, ut simul & morbum, & aegrum iugulent, etsi in quibusdam robustioribus interim res succedat. Mathetes, Quod in praecauendis morbis tempus, corporis purgationi conuenit? Quo Tempore In Cauendis Morbis purgandum sit. Geron, Exanni temporibus uernum, & autumnale potissimum: Quod tempus purgationi aptum in morbis declinandis. deinde etiam alia nempe sex hebdomadum, aut duorum triumue mensium interualla: praesertim in longis affectibus praeuidendis. Hoc notari debet, siue ad conseruandam ualetudinem, siue ad morbi curationem medicamenta dari debeant, ne in equinoctiis, solstitiis, temporum mutationibus, & congressionibus luminarium, eis utamur: Cursus astrorum quantum in purgationibus obseruandus sit. eo quod tunc natura uim patiatur. Caeterum hoc etiam obserues, pituitosum humorem, qui comitialem morbum, attonitum, articularium, podagricum, difficultatem spirandi, & astsima afferre solet, principio ueris, imo saepe ad finem mensis februarii, & initio septembris recte purgari. Pituitosus humor initio ueris purgandus. Biliosus in fine ueris. biliosum autem, qui febrim tertianam ardentemque, morbum regium, choleram, inflammationem uiscerum, podagram, articulorum uitia, que cum multo calore affligunt, sicut etiam serosos humores; Melancholicus humor ineunte uere & automno purgandus. in fine ueris: melancholicos, & crassos, qui ipsam melancholiam, cancrum, elephantem, lepram, & similes minantur affectus, non solum ineunte uere, sed etiam in autumno, praecedente interdum sanguinis missione. Quibus nullum certum anni tempus praescribi possit. Porro, qui ex lassitudine totius corporis citra manifestam causam oborta admoniti, morbum futurum prohibere, quique praegressi reliquias ne reuertatur, euacuare, item qui plenum corporis habitum, ac optimum, quem Graeci πληθωρικον, uocant, inanire cupiunt, ut ne calor natiuus suffocetur, aut uasa prae copia rumpantur, corpus autem rursus flutriri incipiat, iis nullum certum aini tempus siue per uenae incisionem, siue per medicamentum euacuatio requiratur, praescribi potest, sed necessitati acquiescendum: unde Hippocrates dixit: aestate superiores uentres, hyeme inferiores purgari debent: nimirum de coacta intelligens purgatione, quae etiam extra ueris tempus fieri potest. Mathetes, Quo diei tempore singula purgantia medicamenta, & quibus formulis exhibere consueuisti? Tempus matutinum purgationi idoneum, si fortia sint medicamenta. Geron, Siue praecaueamus, siue curemus morbum, purgantia medicamenta praesertim efficatia mane horis quinque, aut sex, aut septem etiam ante prandium concoctione cibi hester ni in uentriculo, & intestinis obita assumentur, modo tantum ille dilationis patiatur. Uehemens enim morbus quouis tempore uel matutino, uel pomeridiano, uel uespertino, uel nocturno; nulla tum humorum, tum cibi concoctione plena expectata, euacuationem postulat, nisi grauissima febris coniuncta impediat, & natura aegri sit incognita: Leniora medicamenta paulo ante post cibum assumuntur. tunc enim fortia medicamenta periculosa sunt: At leniora, quae uentriculum inferioremque uentrem, intestina, & primas uenas tantum euacuant, hora una ante, uel post cibum leuem, mane, aut uesperi ( qui antequam illa purgationem incipiant, fere concoctus sit ) foeliciter prebemus. Hippocrates, ubi quis catharticum ualentius biberit, sorbitionem ei ex ptisanae cremore statim dandam censet, antequam purgatio fieri inceperit: Cibas post lenia medicamenta quando exhibendus. nimirum, ut quod ex illo in transitu haeret, abstergat: & cum leuesit, deorsum trahat, uitiosamque eius qualitatem contemperet, ac permutet, ne uentriculus offendatur, & diuturnus alui fluor excitetur. Causae sorbitionis a purgatione. Caeterum ab omni alio cibo, & potu abstinendum esse docet, donec tota absoluta erit purgatio. Cibus leuiusculus statim e medicamento ualentiore Cibus quando post medicamentum purgans sumendus. Nam si ille inter purgandum detur, hanc impedire poterit. Philagrius autem, si quis imbecillior uel os uentriculi ad bilem contrahendam procliue habeat, uel alia de causa tam longam ferre inaediam nequeat, ptisunae, aut chondri cremorem, aut panis momentum ex uino generoso concedit: eo quod antea concoqui possit, quam medicamentum purgare incaeperit. Sic etiam nonnunquam ad celerem eius motionem, ne diutius in uentre moretur, pondere suo opitulatur, ut etiam in mediocribus, & lenibus medicamentis accidit: quanquam fortia eiusmodi auxilio non opus habeant. Sorbitionem ex iure cicerum, aut ptisana, unleo dicitur. Recentiores medicinae faciundae periti horis duabus, aut tribus postquam ea assumpta fuerint, sorbitionem ex iure cicerum rubrorum leuiter decoctorum, & zaccari semuncia aut aque mulse selibram cum zaccaro uentriculi abstergendigra tia, quod uulgo lotorium uocant, potui exhibent. Interdum tantundem ex iure decocti capi, aut gallinacei, aut gallinae, aut pulli eiusdem absque sale sorbendum offerunt: Sal lotoriis non male adiicitur. quanquam illius momentum, cum sit abstersorius, non male adiiciatur. nam iulculum illius expers non minus quam medicamentum nauseam excitare solet. deinde prandium ipsum ex leuiore paucioreque cibo quam alias concedunt. Nam uires ex medicamento debilitate, ualentem copiosumque concoquere nequeunt: quod pauci hodie medici obseruant, sicut etiam Galenus suo tempore conquestus est. Lotoriis hodie non indigemus. Mediocria ac lenia certe eiusmodi iusculis, ac sorbitionibus illis non adeo indigent, nisi eorum functionem accelerare uelimus: quod acria, & uehementia medicamenta non requirunt, quemadmodum recensuimus, utpote per se interdum nimis efficacia. Cibus lenia medicamenta sequitur Syrupi diasereos cochlearia duo aluum soluunt. Nam lenia sepe etiam minimo pondere assumpta aluum ducunt, si cibus statim subsequatur: quod in syrupo nostro rosaceo, quem ex rore maiali conficimus, & eo quem Diasereos inscripsimus, saepe magno cum fructu sumus experti, tum in pueris, tum in adultis. quippe cochlearia duo illorum ex aqua ordeacea duplicata aluum leniter soluunt: paulo maiore modo pota nonnihil etiam proprie materie, ut supra admonuimus, educunt, eaque paulo ante prandium, uel caenam sumpta. Senae in puluerem redactae drachmae. Quinetiam unica pulueris semidrachma, cum zinziberis momento ex humore aliquo paulo ante cibum potu assumpta egregie aluum ducit: Casiae tres drachmae aiuum mouent. idem prestat etiam uiolarum puluis similiter usurpatus. simile efficiunt duae, uel tres casiae fistularis drachme, si cum zaccari exiguo in boli formula deglutiantur: atque his sepe plus proficio, quam aliis maiore pondere, aut mensura sumptis. Huius generis sunt catapotia Ruffi, Mastichinae, Dia alomes, & quae uocantur ante cibum. Mediocria catapotia quota boraassumenda. Mediocria medicamenta etiam mane, ut ualentia sumi possunt. quia autem non tam facile, ut haec, descendunt, commode cibus leuior horis duabus, aut tribus postquam illa assumpta fuerint, nondum autem purgare inceperint, aut certem non copiose, recte datur, ut facilius propellantur. Solida & crassa, uti catapotia, a primo somno deuorari debent, ita ut aeger superdormiat. Ueteres catapotia etiam scoenatis dederunt. quanquam etiam ueteres catapotia ex diacrydio, & alome confecta coenatis exhibere consueuerint, quibus mane deiiciebatur quod satis erat, sicut tum ex aliis, tum ex Scribonio Largo, quem in plerisque Galenus secutus est, didicimus. At hoc in omnibus catapotiis praescribendis consulo, ut cum illa celeriter actionem suam perficere citra stomachi offensionem desideras, cures eiusmodi ipsa fieri, quae erui magnitudinem expleant, & molliuscula. Cur molliuscula catapotia dari debeant. Nam si grandia sint, & dura, magis quidem humores ab uniuerlo corpore detrahunt, cum diutius in uentriculo remorantur, sed grauius hunc afficiunt. Potiones mane. Mathetes, Quando potiones commodius exhibentur? Geron, Mane, eoque Paulus alomnens drachmam ex aqua mulsa uesperi, aut secundum cibum dari prohibet, ne illum corrumpat quae alias in globalos redacta, ante & post caenam non incommo de praescribitur: quanquam lenes potiunculas ex syrupis, aut decoctis, ante coenam saepe ad aluum ducendam foeliciter exhibeamus, ut antea docuimus. Nota. Mathetes, Satisne esse putas medicum scire quae medicamenta, & quo tempore exhiberi debeant? Geron, Non utique, sed etiam nosse eum oportet, a quibus corporibus, & qua ratione commodius assumi queant. Calido iccore praditi cremorem ptismae bora ante purgans medicamentum assumunt. qui enim calido iecore sunt praediti, ut in calidis regionibus plerique omnes cernuntur, hi mane fora ante purgantis medicamenti potionem cremorem ordei, uel alterius refrigerantis humectantisque cyathos duos assument, deinde horis quatuor a prandio, cyathum syrupi rosacei, aut uiolacei, aere praesertim calido superbibent. Quod si uero purgans medicamentum in eum quem dixi modum mane assumi causa quaedam prohibeat, licebit ipsum paulo ante coenam, aut horis duabus tribusue secundum illam potui dare. sic enim iecur ex cibis ac potione temperatius euadet, & uehemens medicamenti uis mitescet. Obseruatio. Hoc in omnibus, quos purgaturus es, cures, ut cum eiusmodi medicamentum requiritur, quod peculiari ui sua stomachum subuertit, aut cum humor tenuis, quem educes, leuitate sua ad superiora ascendit, aut cum aeger natura facile uomit, & sicciorem aluum habet, aut si tunc ipsa astricta est, cum medicamentum sumet, clyster pridie iniiciatur: Clyster ante purgationem Senitus a medicamento sumpto Motus a medicamento purgante, quando utilis. cum autem secus accidit, hoc opus non erit. Hoc insuper annotari dehet, neque somno, neque cibo post medicamentum, praesertim efficax assumptum, indulgendum esse, donec purgatio fuerit absoluta: quanquam recentiores, cumualidis utuntur, hora una postquam assumpta fuerit, breuem permittant: cum imbecillibus, nullum. ubi solidis, longissimum: ubi liquidis breuissimum, aut nullum: ubi mediis, mediocrem. adhaec si robusti assumpserint, nullum: si debiles, breuem: Mathetes, Quomodo corpus in purgatione sumpta se gerere debet? Geron, In quiete potius quam motu. ubi uero medicamenti minus efficacis actionem promouere cupimus, tunc corpus leuiter dimoueri consilium est: sic tamen, ut frigus, calor externus, animi perturbatio, & uenus caueatur: quorum alia humores in altum impellendo, alia foras euocando, alia nimis resoluendo uires infirmant. Mathetes, Quo anni, morbi, dieique tempore, purgatitiones per uomitum tentandae sunt? Geron, Aestiuo, quo magis flaua bilis abundans, sursum ob ambientem calorem mouetur sicut pituita hyeme nascens grauitate sua inferius descendit, eoque illam per superiorem uentrem, ut ait Hippocrates, hoc est, uomitum, hecper inferiorem, quod est aluum educi postulat. sin autem contrario modo pituita uentriculum aestate obsideat, uel pallida bilis intestina hyeme, quod licet non saepe, tamen interdum accidit, tunc naturae motum imitari oportet. sicut etiam hyeme cum pituita in uentriculo magis quam ni intestinis superat, uomitum ciendum censeo. In summa cum uniuersum corpus expurgandum est, aestate quidem bilem magis supernantem uomitu: hyeme autem pituitam inferius educere oportet. Nam quae 10 iam abundant, haec per ea loca, ad quae tendunt, excerni debent. quae autem, ne augeantur, si impedire uoles, per contraria reuelles: uerbi gratia, cum bilis intestina ad immoderatum alui profluuium irritat, pituita uero stomachum ad frequentes uomitiones, nauscas, & fastidia concitat, tunc haec deorsum per aluum, illa sursum uomitu purganda est. Humores ne augeantur, purgando per contraria impediuntur. Hoc etiam notari dignum est, si humores tenues in uentriculo supernatent, uomitionem ante cibum conuenire: si crassi, & uentriculo affixi sint, post cibum. Mathetes, In quibus febribus, & quo earum tempore uomitus utilis est? Geron; In tertiana uera, initio accessionis, uel ante ci20 bum sumptum conuenit, cum nausea aegrum infestare inceperit. In tertiana spuria, post cibum solicitari ille debet, aut initio accessionis, si uomendi cupiditas adest. Uomitus in febribus quando utilis. nam materia pituitosa facilius plen, quam iciuno uentriculo educitur, uti superius in uomitoriis formulis audiuisti. In febri autem tertiana continua uomitus non ita conducit, ut in ea quae intermittit: nisi nausea urgeat, aegerque ad uomitum sit procliuis. tunc enim aqua tepida, & aceto modico elici potest. Mathetes, Quando in quotidiana febri uomitum ciendum consulis? Geron, Post signa concoctionis, hoc est, septimo, uel octauo die: praesertim si aeger facile uomat, aut nausea adsit. Uomitus in quotidiana febri. Nam materia febris huius ualde cruda est, quae ante dies septem, aut octo, non sine magno & dolore & labore, uomitu eiici potest: concoctionis autem notis apparentibus, uel ante accessionem, uel in eius incremento, facilius tutiusque in principio autem nequaquam: Uomitus in febri quartana. quia tunc magna est perfrictio. Mathetes, Connenitne etiam his, qui quartana laborant, uormitum mouere? Geron, Cum in febri quartana humores melancholici, & crassi os uentriculi obsidere soleant, uomitus est utilissimus. nam crassitiem extenuat, & ut concoquatur, celeriusque discutiatur, efficit. Tunc autem recte tentatur, quando accessio incipiet: quia tunc humores, cum mouentur, in his & in aliis febribus ad stomachum confluunt, illumque rodunt, & nauseam excitant. Mathetes, Quae igitur medicina in febri quartana ad uomitum conducit? Geron, Aqua mulsa, nimis aquosa: ut per quam materia illius facilius excernatur. qui autem ualde sentisunt, & difficulter auelli possunt, etiam pennis anserinis, ad uomitum irritandum indigent. Quod si per hunc aliquid eductum fuerit, statim etiam accessio minuetur, ac tandem febris in totum conquiescet. Uomitus in quibus difficilis est, quid agendum. Uerum haec omnia de iis intelligi debent, qui ad uomitum sunt faciles. nam qui difficulter uomunt, in iis cauendum est, ne stomachus medicamentis grauius uellicetur, distendaturque, & appetentia magis subuertatur. Quare satius est in iis materiam aduentrem prouocare, humectando primum liberaliore, & temperato cibo, ut purgantibus medicamentis prompte obediat. Obseruatio Quod si tenues humores, & biliosi per uomitum euacuandi uideantur, caue ne medicamentis efficacibus utaris, sed humectantibus potius cibis, & potionibus, nempe aqua copiosa, & tepida, idque frequenter. sic nanque recrementitius humor facile supernatabit educeturque. Hinc sola aqua tepida tutius assumetur, quam ipsa mulsa: quae licet uomitum cieat: tamen intemperiem aliquam latentem ei inserit. Quod si uero aegrum etiam luteis ouorum, aut cremore ptisanae nutrias, priusquam propines: deinde exiguo tempore interposito, uomitum prouoces, is erit ei utilissimus. sin autem crassi, uiscosique humores stomachum infestent, ut in comitiali, & aliis affectibus, etiam ante cibum conuenit, sed magis a cibo, multoque magis adhuc ille, qui ex radicula, & cibis pinguioribus, ac copiosis, eisque dulcibus assumptis solicitatur. talis enim quicquid stomacho inherescit noxii, ipsum discutit, eoque liberat. Mathetes; Audiui quibus humores superflui tum per aluum, tum per stomachum purgentur: nuncrecenseas oro, quae remedia pectus, & thoracem defluxionibus e capite, uel uicinarum partium humoribus infestata iuuent. Linctus Siue Eclegmata Geron, Linctus, compositiones liquidae, grecis ἐκλήγματει Arabibus & officinis Iohoch appellantur: lingendo ad asperae arteriae, pulmonum, & pectoris uitia assumuntur. Mathetes, Ad quaenam? Linctuum usus. Geron, Ad illius asperitatem, horum inflammationem, ulcera, spiritus difficultatem, anhelationes, tussim exhumoris influxu, ac destillatione ortam, & eos qui difficulter glutinosa excreant, ut praefocari uideantur: praecipue ad illos, qui laterum dolorem cum febri experiuntur, graece πλευριτικὺς nominant, postremo etiam ad scabritiem linguae, oris inflammationem, aut ulcus ( sed minus peculiariter ) conueniunt. Mathetes, Ex qua materia componuntur? Geron, Ex ea quae semper lenti aliquid in se continet, ueluti mel & zaccarum, ut affectui sit accommodata. Linctus ex quibus fiant. Adeo autem liquida esse debet, ut per cochlearium deuorari, uel ex rudicula delingi possit. Si humor e pectore ducendus est, abstersoriam esse conuenit: si ulcus, & destillatio urgent, pituitae abstergendae idonea: ulceri siccando, quae citra magnam astrictionem abstergit: ad sputum sanguinis, quae leniter astringit, & conglutinat: ad laterum & pulmonum inflammationem, ea quae modice abstergit. Humorem pectore educant. Mathetes, Quae uero id praestant? Geron, Dulcia, mediocriter amara, & nonnulla acria. Ex priorum numero sunt, quae etiam alimentis admiscentur, zaccarum, sapa, uinum dulce, mel, ficus, eorumque decoctum, uue passae, zizipha, palmulae, ordei decoctum, & cremor, glyzcyrrhiza, radix graminis recens. Pituitam is pectore absterguus Sanguinem in pe ctore astringunt. Ex secundis, nempe acribus recensentur, radix enule campanae recens, iris, scilla, porrum cum dulcibus mixtum, ut quod pituitam crassam incidendo abstergat: amygdalae, pineae, auellanae, medulla quatuor seminum frigidorum maiorum, gossipii, abstergunt. gummi autem tragacanthum, & Arabicum, cremor seminis maluae, uiscosa sunt. Ubi astringendum refrigerandumque est, cremor psyllii, & cotoneorum decoctum, albumen oui, cremor ordei ex usu sunt. sic etiam conseruae uiolarum, adianti, uiscosae satis existunt. Interdum terebinthina ad abstergendum calefaciendumque, & ad alia medicamenta retinenda adiicitur. Linctus officinerum. Mathetes, Suntne etiam eclegmata in officinis parata? Geron, Maxime: ut, ad acres humores mitigandos educendosque, Iohoch ex amygdalis, ex papauere, ex nucleis pineis, ex althaea, ex semine enici: ad frigidos & uiscosos humores, ex scilla: ad pulmonis affectus lohoch ex brassica, ex pulmone uullohoch sanum & expertum, ut postea audies. Mathetes, Quomodo tu paras ad singulos humores? Linctus Ad Incipientem Inflammationem. Geron, Electarii diatragacanthu frigidi drachmae tres: pilularum albarum, penidiarum recentium, zaccari candi singulorum drachmae duae: serapii uiolacei, quod satis est. Utendum ex rudicula glycyrrhizae, ita ut paulatim deglutiatur. At si materia humorum partim fluxerit, partim adhuc fluat, hoc est, si nimis tenuis euaserit, mixtum quoque erit auxilium, quo utrique consulatur: eoque diaireos simplicis & syrupis ex ziziphis, siue ex hyssopo parati: nec non electarii diaireos drachmae tres: diatraga canthu frigidi drachma semis: penidiarum receitium drachma: ferapii ex ziziphis, uel ex hyssopo, pro humoris tum qui iam fluxit, tum qui etiam nunc fluit ratione, quod satis est, lingendum datur. Linctus ad declinantem pleuritidem Linctus abstergens, & concequens. Ubi materia magis crassa in declinatione fuerit, diaireos simplicis drachma: diatragacanthi frigidi scrupulus: zaccari candi drachmae duae: serapii ex adianto, & glycyrrhiza singulorum semuncia. fingatur linctus. Quod si fluxio tenuis existat, linctus ex medulle ziziphorum semuncia: amyli drachmis duabus: gummi, tragacanthi, & Arabici singulorum drachma parari poterit cum syrupo papaueris, uel Medullae uuarum passarum uncia: cremoris ficuum extracti semuncia: enulae campanae siccae drachma: pulueris diaireos simplicis drachmae duae. Ex syrupo glycyrrhizae fiat linctus, uel Amygdalarum dulcium, pinearum, maceratarum in aqua, cui ordeum, & glycyrrhiza incocta, singulae drachmae: medullae uuarum passarum semuncia: seminis maluae, & gossypii singulorum drachmae duae: anisi drachma: succi glycyrrhizae drachma semissis. Ex syrupo marrubii, uel glycyrrhizae fingatur eclegma, quod pituitosos crudosque humores, concoquat abstergat, & educat, uel, hoc pacto, Scillae quae pastae in furno assae fuerit inuoluta, semuncia: contundatur ualide: glycyrrhizae succi drachma addatur: conseruae enulae campanae drachmae duae: sapae, oxymelitis simplicis utriusque drachmae duae: auellanarum semuncia: quatuor seminum frigidorum maiorum incisorum singulorum drachmae tres: pinearum, amygdalarum dulcium singulae unciae. Subiungantur omnia simul, & in formam eclegmatis redigantur. Obseruatio. Cum scilla non semper in promptu sit, pastilli ex ea, uel mel scilliticum in locum eius substitui poterunt: aut ex herbis quibusdam syrupus crassior linctus instar in hunc modum parari. Linctus Ex Syrupo. Adianti, marrubii, hyssopi, pulegii, apii, singulorum manipulus dimidius: Linctus ex syrupo. caricarum pinguium, uuarum passarum, palmularum, singulorum drachmae duae: nucleorum pini tantundem: anisi drachma: glycyrrhizae purgatae drachme tres: quatuor seminum frigidorum maiorum singulae drachmae. Sicca crassius contusa, cum caricis, uuis & palmulis in aquae libra coquantur ad tertias. Iuri colato addatur gummi tragacanthi, & Arabici drachma: penidiarum semuncia: zaccari, uel mellis, si abstersione opus est, uncie tres. omnia ad iustam spissitudinem rediguntur: ex hoc cochleare deglutiendum exhibetur. Alius Ad Humorem Pituitosum. Linctus ad humorem pituitosum. Electuarii diaireos Salomonis, diaireos simplicis singulorum drachmae duae: enulae campanae sesquidraclima: oxymclitis scillitici, quod satis est: Linctus ad humorem pituitosum. omnia commiscentur, ac ex rudicula glycyrrhize lingenda deglutiendaque paulatim dantur: Linctus ex cnico. uel, seminis cnici medulla putaminibus expurgata, & zaccaro excepta, ad pectus & pulmones abstergendos, uocemque claram faciendam. Obseruatio. Si abstersione maiore quam incisione opus fuerit, ea quae abstergunt, augebis, & pro oxymelite scilliticio syrupum ex glycyrrhiza, aut ex ziziphis, aut ex marrubio, aut ex hyssopo repones: Eclegma Ad Acres Et Rodentes destillationes tussim excitantes. Diatragacanthu frigidi semuncia: Linctus ad acres destillationes. Boli Armeni in aquae rosacea loti drachmae duae: pastillorum ex terra sigillata scrupuli duo. ex syrupo papaueris linctus paretur. Huius beneficio humoris calor, & acrimonia obtunditur: tenuitas inspissatur, & partes subiectae, ad quas humorumdefluxio fertur, tutiores ab iniuriis redduntur. Eclegma Ad Frigidas Capitis destillationes. Ex butyro, zaccaro, & modica terebinthina paratur, quod materiam frigidam ex pectore educit, abstergit, & tussim curat: Linctus ad frigidas destillationes Tussis ex pure collecto remedia. pectus astrictum dilatat: humorem crassum fundit: ex thorace educit: Obseruatio. Si tussis ob pus retentum excitetur: ea quae leniter abstergendo humores educunt, ex usu sunt. Suspiriosorum linctus: Ad suspiriosos, quos graeci ἀσθματικοὺς, latini anhelatores etiam appellant, eadem conueniunt, si quae flatus discutiunt, addantur, ut anisum, aut foeniculum dulce. Sanguinis concreti. Quod si concretus sanguis euacuari ex pectore debeat, benefaciunt iidem linctus, modo syrupus acetatus, uel oxymeli admisceatur. Sanguinis e pectore erumpentis auxilia. sin autem sanguis e pectore erumpat, medicamenta leniter astringentia, ut uetus rosarum conserua, caro cotoncorum, conserua symphiti, ut quae lentorem habeat, & uenas coalitu reficiat. Ad eadem faciunt emplastica, ut amylum, gummi tragacanthum, Arabicum, bolus Armenus, terra sigillata, argilla: nec non, quae siccando obstruunt, ut hematites lapis, corallium: item quae lentore suo, & astrictione fluorem coercent, ut sanguis draconis: insuper quae eundem lentore, & siccitate impediunt, ut succinum. Huc maxime referri debent, quae sanguinem congelant, ut flos chameleonis, flos gallii, quod uulgus spargulam uocant, flores salicis & arundinum: semen portulacae, plantagis, oxalidis, uinacea, aliaque multa. Inter succos herbarum tum liquidos, tum concretos extant ad id efficaces, plantaginis, bursae pastoris, polygonii, succus portulacae, albumen oui, syrupus ex rosis siccis, ex papauere, ex myrtis, ex ziziphis, qui cum astringentibus miscetur. nam per se non satis ad sanguinem reprimendum inspissat, aut astringit, eoque recte ei aqua, aut succus herbarum, quas retuli, additur: adhaec composita ex illis, quae apud seplasias habentur, pastilli ex terra sigillata, ex bolo Armeno, ex succino, ex spodio, ex semine oxalidis. Mathetes, Quomodo tu ad fluorem sanguinis e pectore comprimendum linctum componis? Eclegma Ad Sanguinis fluorem e pectore comprimendum. Geron, Conseruae symphyti, & conseruae rosarum ueteris, singulorum semuncia: succi cotoneorum congelati ex zaccaro uncia: pastillorum ex terra sigillata, uel ex succino drachmae duae. Ex syrupo myrteo paretur eclegma. Compositionis Ratio. Symphyti conserua hic apposita est, eo quod consolidet, & lentore suo humores fluentes remoretur, leniendoque materiae emolitionem iuuet. Duo itaque contraria uidetur efficere, dum & retinet, & expellit: uetus rosarum conserua modice astringit. Liuctus sauguinem comprimens Cotoueorum succus pectori utilis. Pastilli uero, ob zaccarum astringunt, & inspissant. At cotoneorum succus congelatus, sicut etiam syrupus, cum subtilior sit, & facilius quam caro penetret, ille quidem thoracis affectibus, hic uentriculo magis conuenit. Aliud Ad Idem. Succi cotoneorum concreti, uel liquidi uncia: amysi, tragacanthi, utriusque drachmae tres: terrae sigillatae, sanguinis draconis, singulorum drachmae duae: succini drachma: lapidis haematitis drachma semis. Ex mixtis formetur eclegma. Quod si minus hoc astringat, admisceto paulum syrupi ex myrtis, uel ex rosis siccis. Multum autem ex dulcibus hic non requiritur: quia quae induntur medicamenta sunt insipida. Aliud Eclegma Ex Puluere medicamentorum, & oui aquato ad idem. Sanguiins draconis drachma: Linctus ex puluere & aquato oui. amyli, tragacanthi singulorum drachma semis: seminis portulacae, uinaceorum singulorum drachma: terrae sigillate, uel boli Armeni, rosarum rubrarum singulorum drachma semissis. Omnia in tenuissimum puluerem redacta, excipiantur albumine oui crudo, ualide agitato, ut fiat subtilius. Assumantur modo eclegmatis: quod, ut melius sapiat, zaccari rosati in tabulas coacti nonnihil adiicito. Aliud Ex Succis Recentibus. Succi bursae pastoris, plantaginis, polypodii purioris redditi singulorum unciae duae: amyli, sanguinis draconis, singulorum drachme tres: coralli rubri, gummi tragacanthi singulorum drachmae duae: zaccari rosati in tabulas coacti quod satis est. Commixta redigantur in formam eclegmatis: gummi tragacanthum diluatur succis: si glutinosum satis non sit, paulum albuminis oui, aut syrupus loco zaccari admisceatur. Mathetes, Ex quibus fiunt eclegmata ad asperae arteriae, & ulcera pulmonum? Geron, Ex abstergentibus, & iis quae consolidant ( qualia sputo sanguinis conueniunt ) componi debent: Linctus ad ulcera pulmonum quibus constent. ita ut addantur, que ulcus magis exiccent, uel gummi tragacanthum, & Arabicum torrefactum: item symphytum maius, uetus rosarum conserua, corallium, cineres cancrorum fluuiatilium, & marinorum: qui prius in aqua ordei, aut furfuris loti sint, quam urantur. His etiam semen, & capita papaueris recte adduntur: ubi tussis aegrum nimis excruciat, & ulceris consolidationem impedit. Eclegma Ad Ulcus Puemonis, & asperae arteriae. Conseruae symphyti, rosarum inueteratae, utriusque uncia: gummi tragacanthi, Arabici leuiter tosti, cineris cancrorum fluuiatilium, uel marinorum in aqua rosacea, ante & post ustionem lotorum, coralli rubri, boli Armeni, terrae sigillatae, singulae drachmae: seminis plantaginis, papaueris singulorum sesquidrachma. Ex syrupo rosarum siccarum paretur linctus. Eclegma Ex Strupo Rosarum, ad pus expellendum. Syrupi rosarum solutorii unciae duae: Linctus ad pureiiciendem. succi glyzyrrhizae, farinae ordei, singulorum semuncia: gummi tragacanthi, amyli, utriusque drachma. omnia redigantur in linctum, qui recte in aurora sumitur: quia plus per somnum retinetur. Uigiles autem pituitam fluentem intercipimus, expuimusque, & pus inspissatum expellimus: noctu aliis sistentibus, astringentibusque utendum est. Obseruatio. Pulno uulpiss Linctus ad somnum. His eclegmatis pulmo uulpis magis, quam aliis addi debet, ut qui exiccationem pariat. facilius autem id praestat, si in puluerem redigatur. Conseruae ex nymphaea semuncia: conserue ex rosis drachmae duae: syrupi ex papauere, quod linctui parando satis est, noctu ante somnum exhibetur: uel tragacanthi frigidi, diacodyon ex sapa singulorum drachmae tres: syrupi ex papauere quod satis est. noctu deglutiendum dato. Huc pertinet etiam confectio ex papauere. Confectio ex papauere. ex pastillis autem, quos officinae trochiscos ex carabe uocant, nonnihil superioribus adiici debet. si calida est defluxio, etiam opii usus tutus est. His diacodyon Galeni per se annumerari potest. Ad oris, tonsillarum, uue inflanimationem, & rheumatismos faciunt confectiones, quae Galenus Diacaryon nominat. Diacaryon. Mathetes, Qui linctus seu eclegma, in officinis seplasiariorum, parati inueniantur, etiam recenseas, oro. Linctus Officinarum Geron, Inter hos primum locum obtinet, qui ex papauere paratur in hunc modum: Diacodyon Simplex Galeni. Capita papaueris albi mediocria, non nimis aut uiridia, aut matura, in aquae pluuialis, aut fontanae libris tribus, ad horas uiginti quatuor macerantur: deinde coquuntur, dum intabescant: postea colantur, additisque duabus mellis libris, iterum ad iustam spissitudinem incoquuntur. hodie ex zaccaro parantur. Defluxionibus ac rheumatismis e capite ad pectus, & pulmones tulsique inde ortae conducunt. Diacodyon Ex Sapa. Decocti superioris librae duae: sapae uini dulcis librae totidem: glyziyrrhizae radicis, uel succi ex Creta allati unciae duae: coquuntur ad spissitudinem moderatam. Hoc diacodyon magis conuenit, ubi humorum tenuium, acriumque e capite fluxus, καθάρῥοι grecis dicuntur, & asperam arteriam infestant, perpetuaque tussi somnum impediunt: sicut illud quod ex melle paratur, accommodatius est, ubi crassior, copiosiorque humorum materia e cerebro descendit in pectus & puliones, reiicique per sputum postulat. aliquando utrunque diacodyon permiscetur, pro rheumatismi natura: sic tamen, ut ad id, quod magis urget, huius minor, uel illius maior modus praescribatur. Mathetes, Quae mediocris mensura est? Geron, Duorum cochlearium. ea uero augeri pro corporis magnitudinis, aetatis, temporis, & regionis ratione poterit. nam si haec omnia frigida fuerint, minus ex eo dandum erit: si uero calidiora, amplius. Diacodton Compositum. Papaueris capita flaccida decem: in aquae coelestis selibra ad tertias coquantur. Iuri colato expressoque addantur sapae optimae unciae tres: mellis uncia. percoctis quantum satis est, admisceantur, acacie, hypocisthidos, croci, balaustiorum, singulorum drachma: confectionis Hamech drachmae quatuor. In usum reseruetur iisdem, quibus simplex: sanguinis reiectionem e thorace, arteria, & pulmone sistit: uomitionem impedit: sitim, ardorem, aut inflammationem restinguit: quibus thorax non est repurgatus, periculosum existit. Linctus Ex Papauere Mesuae. Papaueris albi drachmae uiginti quinque: amygdalarum dulcium, membranis ademptis, nucleorum pini, gummi Arabici, tragacanthi, succi glycyrrhizae singulorum drachmae decem: amyli, seminum portulacae, lactucae, cotoneorum, singulorum drachmae quatuor. Omnia contundantur, rediganturque in linctum, uti conuenit. Serapium ex papauere. Serapium autem ex papauere in hunc modum paratur. Capitum papaueris albi & nigri, recentium seminum, lactucae, florum uiolarum, singulae unciae: coquuntur ex aqua cucurbitae, & cum zaccaro, quantum satis est, in serapium rediguntur. Hic linctus ualet ad tussim, & gutturis asperitatem ex defluxione calida, & tenui, quam sputum liquidum inducit, contractam. nam eam concoquit, & inspissat: febribus ardentibus, thoracis, & laterum doloribus conducit: somnum conciliat, post coenam circiter horam unam sumptus. Ad superiores autem affectus ieiunis innocentius semunciae instar delingitur: non tamen crebro, ne uentriculum offendat, praesertim frigidum & humidum. nam his qualitatibus primum ordinem attingit. Eclegma Ex Psyllio, Cremoris psyllii probe extracti uncie duae: zaccari pellucidi ac puri libra. Primum zaccarum incoquitur, donec candescat: deinde cremor psyllii admiscetur. utraque tamdiu agitantur donec probe uniantur, & albescant. Tenues & acres humores in pectus defluentes inspissat, mitigatque, & excretioni praeparat. Sic etiam fieri solent linctus ex semine lini, & similibus, ex quibus cremores extrahuntur. Elegma Ex Tussilagine simplex, siue ex furfure. Radicum tussilaginis libra ex aqua coquitur, dum intabescat: mox contunditur, & ius eius decocti colatur: deinde mellis librae duae adduntur, ac omnia simul mixta ad iustam spissitudinem incoquuntur. Eodem modo ex althea linctus paratur. Eclegma Ex Tussilagine compositum. Radicum tussilaginis unciae sex: coquantur ex aqua, dum intabescant: deinde addatur sesquilibra zaccari. omniaque rursus coquantur agitando, dum conuenientem formam consequantur. His iungito nucleos pini, quibus membranae sint ademptae, sescunciae instar: uuas passas, quibus acini detracti, unciarum duarum pondere: in mortario lapideo contulis, haec quae sequuntur, in puluerem redacta addas, ut croci, caryophyllorum, singulorum scrupuli dimidium: succi glycyrrhizae scrupulos quatuor, & dimidium: cinamomi, macis, singulos scrupulos, & uniuersis simul unitis eclegma fingas. Ad pectoris uomitus, raucedines, tusses ueteres, & alia spirandi impedimenta, fluxionesque humorum frigidorum singulariter conducit. Eclegmae Pino Mesuae. Nuclcorum pinorum purgatorum drachmae triginta: auellanarum assatarum, tragacanthi, gummi Arabici, glycyrrhizae, amyli, adianti albi, uulgo capillorum ueneris, radicis iridis, singulorum semuncia: carnis palmularum drachmae triginta quinque: amygdalarum amararum drachmae tres: mellis passulati, hoc est sape, zaccari albi, butyri recentis, singulorum unciae quatuor: mellis optimi librae tres, unciae duae: uel quod ea excipere satis est. Tussi inueteratae, spiritus difficultati, & asthmati opitulatur: humores in thorace crassos incidit, & extenuat, senibus admodum familiare. Minus copiosum parari debet, quod butyrum facile rancescat: eoque illud abdicant. Gratius & efficatius redditur decocto pectorali, aut ordei, aut hydromelite dilutum. Eclegma Salubre Et Usu Probatum, uulgo sanum & expertum, auctore Mesuae. Cinamomi, hyssopi, glycyrrhizae, singulae semunciae: zizipha, myxaria, singulorum triginta: uuarum passarum, ficuum pinguium, palmularum pinguium, singulorum unciae duae: foenugraeci drachmae quinque: adianti albi, seu capilli ueneris manipulus: anisi, foeniculi, iridis, calaminthae, seminis lini, singulorum semuncia: omnia in aque libris quatuor ad dimidias incoquantur. lus colatum expressumque iterum cum penidiorum alborum libris duabus ad spissitudinem percoquatur. postremo inspergantur haec inferiora in puluerem tenuissimum redacta: nucleorum pincorum, purgatorum amygdalarum, quibus membranaesint detractae, singulorum drachmae quinque: succi glycyrrhizae, gummi tragacanthi, Arabici, amyli candidi, singulorum semuncia: iridis drachmae duae. omnia in lebete probe misceantur, agitenturque, donec albescant. Seplasiarii in hoc admodum negligentes hodie sunt. Calidum est in primo ordine: eoque calidioribus morbis & naturis, temporique non conuenit, sed uocis asperitati, ac raucedini a frigore contractae, tussique antique ex pituita crassa & uiscosa succurrit: spissos humores incidit, extenuat, abstergit. ualentius autem ea praestare solet, quam eclegma ex pino: et licet eo sit calidius, tamen gratius suauiusque existit, & morbo iam confirmato idoneum. Imprudenter hodie medici in omnibus pectoris uitiis ipsum praescribunt. Eclegma Ex Pulmone Uulpis. Pulmonis uulpis praeparati, succi glycyrrhizae, seminis foeniculi, anisi, adianti albi, singulae unciae: mellis unciis sedecim, uel zaccaro quod satis est, excipiantur. sic enim fit gratius. Sumitur autem pulmo uulpis iuuenis uenatu capti, sanguine, uenis, & arteriis purgati, uinoque albo odorato tepido saepius elotus clibano exiccatur: deinde in puluerem redactus, & absinthii puluere exceptus, reponitur. Alii aqua uite elotum zaccari puluere excipiunt. Hic linctus peculiariter ad consumptos & tabidos ualet: ulcera pectoris & pulmonis abstergit, & consolidat: aliisque omnibus remediis in phthisi praecellit. Eclegmae Scilla, Mesuae. Succi scillae, mellis despumati singulorum selibrae: coquantur ad linctus spissitudinem. Crassos humores incidit, extenuat, & qui in thorace contumaciter haerent, expulsioni praeparat: asthmaticis, & difficulter spirantibus, item pectore & lateribus dolentibus auxiliatur: senibus perpetuo huiusmodi morbis infestatis commodissimum: cochlearis mensura Galenus, duorum, & dimidii instar exhibere iubet. Eclegmae Scilla Compositum. Mesuae, quod Lohoch ad asthma uocatur. Scillae in pane assatae drachmae quatuor: marrubii, hyssopi, lingulorum drachma una: iridis drachmae duae: myrrhae, croci, singulorum drachma semissis: mellis quod satis est, coquantur ut decet. Crassos humores extenuat: eoque ad asthma & tussim diuturnam ualet: ad puerorum tussim idem cum farina lini torrefacta, & melle exceptum conducitur: Eclegmae Caulibus Gordonii. Succi caulium libre cocte despumateque adduntur, croci drachme due: mellis, zaccari, singulorum felibra: rediguntur in linctum. Ad moderatas in pectus defluxiones, tussim infantium humidam, & uocis raucedinem confert. Eclegma Ex Alliis. Alliorum purgatorum selibra in cicerum, & hyssopi iure decoquetur: deinde tundetur: medulla exprimetur incerneturque, & cum mellis, & butyri recentis singulis libris, igne lento ad linctus spissitudinem percoquetur. Ualet ad thoracis intemperiem frigidam, materiaeque pituitosae defluxionem: tussim humidam, & diuturnam: pectoris excretiones iuuat: ubi humores iam fuerint cocti, & partes confirmatae. haec de linctibus sufficiunt. Mathetes, Nunc obsecro explicare pergas, quenam medicinae corpore iam expurgato, inanitoque conueniant. Corroborantium Medicamentorum Formulae. Geron, Quia purgationes non parum negotii naturae facessere, tam humorum exinaniendorum, quam malitiae ipsorum corrigende gratia solent, necesse est, eam corroborantibus instaurare: Roborantia medicamenta. uerbi gratia, si hodie medicam enta ualida, ac uirulenta, qualia sunt colocynthis, scammonium, ueratrum, turpetum, & similia, exhibueris, cras drachmam semissem theriacae, aut mithridatii, cum buglossi zaccaro conditi modico, uel cum syrupi usolacei uncia offeres. Rursus si lenius medicamentum purgans, ueluti rhabarbarum, uel agaricum, uel senam, uel id genus aliud hodierno die prescripseris, crastino remedium, quod uires reficit, exhibebis. similiter curabis, ut, si ex sene usu acrimonia quaedam percipiatur, aut si renes incalescant, clyster mollis, & refrigerans, ex maluis, uiolis, & oleo ipsarum per aluum iniiciatur. Mathetes, Eademne corroborantia omnibus morbis conueniunt? Geron, Nequaquam: sed in febribus quidem conseruae rosarum, aut radicis buglossi, singulorum drachmae duae: in aliis morbis febrium expertibus, theriacae, aut mithridatii drachma semissis. Notandum uero est; corporis uires nunc naturales, nunc uitales, nunc animales, interdum simul omnes offendi: eoque etiam uarias remediorum ipsorum formulas requiri: quae aut intemperies immutent, aut obstructa aperiant, aut fluida nimis astringant, aut dolores mitigent. Sunt autem ex simplicibus stirpium flores, fructus, semina, & radices zaccaro, aut melle condita: Corroborantia ex quibus constent. quae partim conseruae dicuntur, quod in officinis diutius ad usum asseruentur: partim electaria, partim condita, partim confectiones. Praeterea sunt etiam aromata zaccaro infecta, ut nux muscata Indica, zinziber uiride conditum, cinamomum, myrobalani, cortices citri, caryophylla, aliaque similia, uel solida, uel in liquorem redacta: cuiusmodi sunt etiam liquores, olea, & aquae stillatitiae, quorum plaeraque a chemicis potius, quam a seplasiis parari solent. Mathetes, Enumeres igitur uniuersas conseruarum species, & quam singulae habeant naturam, exponas. Consertarum species. Geron, Temperatae constant ex rosis, uiolis, buglosso, & cyrsio. Temperatae. Frigidae. Frigide sunt ex cichorio, intybo, oxalide, adianto, uiolis, nymphaea. Calidae. Calidae fiunt ex flore roris marini, eryngio, enula campana. Mathetes, Quae singulae naturalem uentriculi & iecoris uim roborant? Geron, Ex enula campana, & ex rosis compositae. Calidam intemperiem & flauam bilem refrigerant, ex cichorio & adianto paratae. Consertae ad naturalem uentriculi uim idoneae. Ad atrem bilem stomachi conferunt, ex buglosso, cyrsio, & uiolis confectae. Ad uitalem dicatae. Mathetes, Quae ad uitalem ex frigida intemperit imbecillem ualent? Geron, Ex roris marini floribus, corticibus citri, cyrsio, buglosso, & ex rosis conditae. Eandem facultarem calore imbecillam, conserua ex uiolis, & nymphea composita roborat. Cum proprias huic facultati non habeamus, illis utimur, tum quae naturali, tum quae animali in utraque intemperie communes sunt, ut quae uel ex rosis, uel ex uiolis, uel ex buglosso, uel cyrsio inscribuntur. Ad animalem uim debilitatem idoneae. Mathetes, Quae animalem uim frigida intemperie debilitatam reficiunt? Geron, Que ex flore roris marini, ex rosis, ex eryngio, uel ex acoro fiunt. Eidem calida intemperie laboranti prosunt, que ex nymphea, adhec que ex uiolis, uel ex cichorio constant. Conseruae quo pondere exhibendae. Mathetes, Quo pondere conserue he assumi debent? Geron, Semuncie instar, aut etiam uncie interdum prout ratio postulat. Mathetes, Obsecro singulas enumeres, quomodo componantur. Geron, Ex rosis in hunc modum. Conserua Rosarum Rosarum conserua. Rosarum alborubentium, nondum perfectarum, recentium. foliorum, in quibus ungues sint detracti, libra: zaccari librae due, uel tres hoc pacto commiscentur: Primum rosae in mortario lapideo teruntur: deinde zaccarum iis diligenter adiicitur: sic postea ambo mixta uase uitreo citra insolatum reponuntur: id autem non omnino plenum esse debet, ut feruescentibus sit locus, ne foras exiliant. Hanc recentiores Graeci, & iuniores medici zaccarum rosatum appellant: quanquam melius rosae zaccaratae, aut flores rosarum zaccaro conditi uocari possint. Uires conseruae rosarum. Naturalem uentriculi, iecoris, cordis, reliquorumque uiscerum uim corroborat refrigeratque, praesertim recens: sitim extinguit, & uapores in caput exhalantes reprimit. ideo febribus biliosis, precipue materia iam cocta, confert. Ueteris conserua rosarum usus. At uetus rosarum conserua, tabidis, & sanguinem reiicientibus prodest: adeo ut mulier ( si Auicennae credimus ) longo eius usu phthisim euaserit. quinetiam aqua ordei diluta, tormina intestinorum lenit. Conserua Uiolarum, Seu Uiolae Zaccarata, aut zaccarum uiolatum. Uiolarum conserua. Florum uiolarum purpurearum, recentiumque, pediculo & foliis herbaciis purgatarum, tritarumque in mortario lapideo libra, cum Zaccari duplo miscetur: mox ut conserua rosarum, reponitur. Mesue triplam zaccari portionem admiscet. bilis feruorem mitigat: Uires. sitim extinguit: aluum emollit: magis quidem quam rosarum refrigerat, sed minus grata est. faucium, & gutturis asperitati opitulatur: asperam arteriam lenit, dilatatque: eo nomine pleuritidi salubris, si per se paulatim delingatur, uel ex aqua ordei sumatur. zulapium quod ex uiolarum recentium succo, aut multiplici maceratione paratur, rosaceo efficacius existit. Conserua Buglossi, Uel Zac, carum buglossatum. Florum huglossi tritorum librae, zaccari librae duae, uel tres, adiiciantur. cor roborat, ciuique tremorem, & syncopen sanat: maniacos & melancholicos iuuat. Datur per se, aut cardiacis compositionibus saepe admiscetur. ualet etiam ad serpentum morsus, & uenena praesumptum. Conserua Cyrsii, Uulgo Boraginis. Florum cyrsii recentis pediculo purgatorum libra: zaccari duplum, aut triplum. paratur ut superior. Tremori cordis, & syncopae confert: tristitiam discutit. Atque hae sunt conseruae temperatae: quae sequuntur frigidae censentur: ut Conserua Ex Cichorio. Tres zaccari librae trite in uase lapideo, uni florum cichorii librae addantur. Ad iecoris, & partium nutritioni dicatarum intemperiem calidam, & uiscerum obstructiones confert. Alia Ex Intybo. Conseruae ex acidula, adianto, uiolis nymphae. Paratur eodem modo, quo iam commemoratae, ualetque ad eadem: sicut etiam illae, quae ex oxalide, adianto, uiolis, & nymphea ad biliosarum febrium ardores, somnumque accersendum efficaces conficiuntur. Mathetes, Itane omnes conseruas enumerasti? Geron, Restant adhuc calidae: ut, Conserua Ex Rore Marino, Quam uulgo uocant zaccarum rorismarini, uel anthosatum, uel Dianthos. Florum rorismarini selibra, cum zaccari sesquilibra miscentur, ut superius dictum est. Cor, uentriculum, & cerebrum roborat: earundem partium intemperiem frigidam suo calore corrigit: quo etiam flatus dissipat. Conserua Eryngii. Radicis eryngii libra: zaccari librae tres. Radix coquitur in aqua, dum intabescat: deinde in pila contunditur: postea cribro setaceo incernitur: postremo igni superimponitur, & cum zaccaro incoquitur ad iustam spissitudinem. Temperate calefacit: paulo magis siccat, exrcnuatque, & urinas mouet: ideo calculosis renibus & uesice auxiliatur. Conserua Acori. Radicis acori libra, coquatur in aqua, dum tabescat: deinde contundatur, cribroque incernatur: postea igni superimpositae. Zaccari librae tres addantur. Cerebri, & neruosarum partium affectibus pituitosis confert: Conseruaenulae Campanae. Radicis enule campane librae duae: coquantur in aqua dum intabescant: contundantur, cribroque incernantur: igni superim positis zaccari librae sex adiiciantur. Stomachum corroborat, aliaque nutritoria membra: & contra pituitam ualet. His omnibus adiungi possunt conseruae ex floribus genistae, ad renum & lienis obstructiones: ex floribus autem saluiae, ad frigida cerebri & neruorum uitia, uterique imbecillitatem: adhaec conseruae ex betonica, ex poeonia, maiorana, melissophyllo, scabiosa, sambuco, menta, fumaria, & ex cuphrasia, caeterisque floribus. Condita. Huc accedunt fructus omnes, tam recentes, quam sicci, zaccaro & melle, aut ambobus conditi infectique: qui melle, magis calefaciunt & abstergunt: qui uero zaccaro, magis grati uentriculo existunt. Condita officinerum. Mathetes, Que in officinis condita inueniuntur? Geron, Inter simplicia quidem ad naturalem uim frigore infirmam instaurandam, zinziber uiride ac recens zaccaro conditum, Indianum nobis hodie dicitur. intemperiem nanque uentriculi frigidam & humidam sanat: Zinziber condiatum. concoctionem iuuat: uiscera infirma roborat, flatus discutit: alimenti distributionem accelerat: hyeme senibus, & natura, uel ex morbo frigidis salubre. Ad eandem etiam facultatem conferunt, nux muscata Indica condita: cortex citri: carnes contoneorum: pira & similia zaccaro infecta. Calida uero intemperie affectam iuuant, conditum ex persicis, ex prunis, ex sorbis, ( quod uentriculum roborat, sitim extinguit, & aluum fusam astringit ) ex fructibus myrobalani citrini. Facultatem uitalem refrigeratam reficiunt, conditum nucis muscatae Indicae, ex pomis: cortex citri, in utraque intemperie calida & frigida ualet: zinziber uiride, myrobalani chebuli. Ex calore debilitatam restituunt cortex citri, myrobalani, & pleraque alia zaccaro condita, in officinis usitata. Mathetes, Omnesne myrobalanorum species ad nos zaccaro conditae adferuntur? Geron, Utique: Myrobalani chebuli. sed chebuli & emblici, quoniam caeteris ampliores & insigniores existunt, magis laudantur. Mathetes, Quas igitur uires chebuli potissimum habent? Geron, Stomachum, uentriculum, & iecur firmant ( licet superius inter purgantia relati sint ) appetentiam excitant: cerebri actiones promouent: uisum clariorem reddunt: corporis habitum tuentur: obstructiones discutiunt, si per dies aliquot mane singuli excipiantur. Mathetes, Ad quid emblici conducunt? Emblici. Geron, Hi quoque cerebrum, neruos, cor, iecur, uentriculum, & alias partes laxas astrictione sua roborant, intemperiemque humidam, sicut etiam calidam, corrigunt. Dantur singuli quotidie cum ad superiora uitia, tum ad alui fluorem sistendum. Mathetes, Solentne alia quoque condita praeter haec simplicia praescribi a medicis? Geron, Maxime, ex herbis, earum floribus, fructibus, corticibus, & radicibus: Condita composita. nec non ex conseruis, electariis, aut eorum pulueribus & zaccaro: sic tamen ut conseruae, siue flores zaccaro conditi, duarum aut trium unciarum instar: puluerum autem, si acres & cari sint, uncia: si lenes, sescuncia: zaccari quod satis est: auri autem bracteae tres, aut quatuor si diuites assumunt, iniiciantur. In summa electariis instaurandis uiribus dicatis, de quibus mox agam, materiae rationem propemodum consentiunt, eoque ex conseruis, pulueribus & Zaccaro, sicuti illa fiunt, nunc solida, nunc liquida. In hoc autem ab illis differunt, quod plus conseruarum, minus pulueris, zaccari plurimum, recipiant. praeterea aegris gratiora, quam electaria existunt, ut quae nihil amari, aut foedi, aut iniucundi, & parum pulueris contineant. Apud ueteres condita fiebant ex aromatis, aut medicamentis uino & melle incoctis, quale est Pauli conditum calculos frangens, & Oribalii ad calculum in uesica conterendum, & aliud piperatum. Hodie longe alia conditi ratio est, ut inferius audies, quod ex conseruis & pulueribus roborantibus cum zaccaro cogitur, ac in massam coagmentatur, ad uiscerum internorum uires confirmandas accommodum. Mathetes, In quem alium usum condita melius, quam electaria exhibentur? Geron, Ad spiritus magis, quam ad carnosas & solidas partes roborandas conueniunt; nisi uirium imbecillitas instrumentarios quoque morbos interdum sequatur, quapropter conualescentibus maxime accommodari debent. Ad animalem facultatem, & si naturalis iecoris facultas calore languida sit, paramus in hunc modum. Conditum Ad Calorem Iecoris. Conseruarum cichorii, uiolarum, nymphaee, buglossi, singularum drachmae duae cum semisse: conseruae rosarum sesquidrachma: pulueris electarii diamargariton frigidi, trium santalorum, singulorum drachma semissis: foliorum auri in lectulos positorum octo: zaccari albissimi quod satis est. Omnia misceantur, fiatque conditum, ex quo cochleare unum detur. Aliud Ad Idem. Pusueris electarii diatrion santalon drachmae duae: diamar, gariton frigidi, diarhodon Abbatis, singulorum scrupuli duo: & o conseruae cichorii, & uiolarum utriusque drachma cum semisse: zaccari albissimi ex aqua intybi, uel cichorii diluti, quod satis est nempe ad uncias tres, & dimidiam. fingantur hinc tessellae, quae drachmas duas aut tres pendeant. Obseruati Fieri possunt etiam condita ad aliarum facultatum corrobo rationem, consimili proportione, nempe pari conseruarum & puluerum pondere: uerbi gratia, si sola uitalis imbecilla fuerit, tunc electaria & conseruas peculiares calsdas, uel frigidas praescribes, prout eius temperies desiderauerit. Conditum Ad Omnes Uires roborandas. Conseruarum florum rorismarini, rosarum, cyrsii, buglossi, adianti, cichorii, singularum drachmae duae: corticis citri conditi, nucis muscatae Indicae conditae, singulorum drachma & semissis, pulueris electarii pleres archontici, diamoscu dulcis, diarhodon Abbatis, diatrion santalon, singulorum drachma semis? foliorum auri sex: zaccari optimi quod satis est, ad parandum conditum, idque auro cooperiatur. Aliud Ad Idem. Pulueris electarii, pleres archontici, adianti, diamoscu dulcis, diarhodon Abbatis, diatrion santalon, singulorum drachma semissis: conseruae rosarum, cichorii, utriusque drachmae duae, zaccari albissimi ex aqua rosarum diluti quantum satis est, paretur conditum electarii instar solidi, quod in tessellas, siue orbiculos diuidatur, quae duas drachmas pendeant. Obseruatio. Nonnunquam semen citri, cardui benedicti, radix dictamni, tunici, heptaphylli, uulgo tormentillae, ramentum unicornis, conditis hisce admiscentur, cum ueneni cuiusdam suspicio est: ut in pestilentibus febribus, aut in quibus animus deficere folet. uerum tunc portio aliqua puluerum detrahi debet, nempe tripla, aut quadrupla: atque in horum locum iam commemorata, substitui, ut seminis cardui benedicti, seminis citri, radicis dictamni, tunici, & tormentillae, singulorum scrupulus, uel semidrachma. duo autem ex his, aut tria tantum adiici debent. Praeterea notandum est, pastillos ex corallio, ex rosis, ex terra sigillata, ex bolo Armeno, ex succino, cum uentris fluor sistendus est: ex camphora autem cordis intemperiei resistende gratia admiscendos esse eo pondere, quo electarium: de quibus omnibus infra audies. Conditum Ad Stomachum Imbecillum ex calore. Conseruae rosarum uncia: pulueris confectionis diamargariton frigidi drachma: corallii rubri subtilissime triti drachma semissis: zaccari quod satis est. Mixta in conditi formam redigito, quod refrigerat, & astringit. Aliud Ad Inflammationem pulmonum, febres, & sitim. Conseruae uiolarum semuncia: conserue buglossi drachme duae: pulueris corallii rubri, margaritarum, singulorum subtiliter tritorum drachmae duae: electarii diarhodon Abbatis, diacydonion, singulorum drachma semissis: zaccari rosati tabulati quod satis est ad formandum conditum, ex quo ad magnitudinem uncis auellanae a cibo sumetur. Obseruatio. Quod si spiritus oris foeteat, addes aromaticum rosatum, eum musci, uel diamusci, uel etiam olei anisi, aut cinamomi destillati momento. ad humorem autem calidum concoquendum, conficiendumque hoc modo inscribes: Conditum Ad Humorem Calidum. Conseruarum buglossi, rosarum, nymphaee, singulorum drachmae duae, & dimidia: pulueris confectionis diamargariton frigidi, pulueris corallii rubri, singulorum drachmae duae: pulueris fragmentorum lapidum preciosorum singuli scrupuli: seminis oxalidis, portulacae, cichorii singulae drachmae: bracteae auri quatuor: zaccari quod satis est. Mixta redigantur in conditum quod auellanae magnitudinis instar exhibetur. Conditum Ad Frigidum Humorem. Pastillorum ex capparibus, citri conditi, singulorum drachma semis: electarii ex gemmis drachmae due: seminis anisi, cumini, foeniculi, singulorum drachme duae: zaccari quod satis est. fiat conditum, quod bracteis auri contegatur, deturque cochleare. Mathetes, Quae his proximae sequuntur medicinae restaurandis uiribus idoneae? Geron, Confectiones siue electaria, quorum passim in conditis facta est mentio, & in seplasiis partim sub liquicda, partim in solida forma inueniri diximus. Electaria Officinarum. Aromaticum Rosatum Gabrielis. Foliorum rosarum rubrarum drachme quindecim: glycyrrhize drachme septem: ligni aloes, santali flaui, singulorum drachmae tres: cinamomi drachme quinque: maceris, caryophyllorum singulorum drachmae duae, semis: gummi Arabici, tragacanthi singulorum drachmae tres, scrupuli duo: nucis moscatae, cardamomi, galange, singulorum drachma: radicis nardi scrupuli duo: moschi scrupulus: ambari cinerei scrupuli duo. Tritis, & in puluerem redactis, cum serapii rosacei, e corticibus citri, Zaccarique albi, siigulorum unciis nouem, fingitur electarium liquidum, quo Itali plurimum utuntur: apud nos in forma solida paratur, ut magis calefaciat, siccetque. Ad humida uentriculi excrementa, eiusque imbecillitatem ualet: omnia nutritionis instrumenta roborat: flatus dissipat: appetentiam excitat: omnem putredinem in stomacho corrigit: cerebrum & cor recreat: conualescentibus & debilitatis ex morbo utile. Aromaticum rosatum, moscatum, & nardinum studio hic omittimus: quod rite parari nequeant. Aromaticum Caryophyllatum Mesuae. Caryophyllorum drachmae septem: maceris, zedoariae, galangae, santali flaui, pastillorum Diarhodon, cinamomi, ligni aloes, radicis nardi, piperis longi, cardamomi maioris, singule drachme: rosarum rubrarum, uncia semis: glycyrrhizae, galliae moscatae, singulorum drachmae duae: folii, cubebarum, singulorum scrupuli duo, grana sex: ambari scrupulus: moschi scrupulus semis. omnia tenuissime trita ex serapio citri, & zaccari albi quanto opus est, in electarium redigantur. Cor, uentriculum, & reliqua nutritionis membra firmat: nauseam, & uomitum reprimit: flatus dissipat: putredinem humorum in uentriculo impedit. Electarium Diacalaminthes Diacalaminthes. Galeni. Calaminthae, pulegii e montibus decerptorum, petroselins Macedonici, seseleos, singulorum unciae duae: seminis apii, comae thymi, singulorum unciae quatuor: libystici unciae sedecim: piperis unciae octo, & quadraginta: melle excipiantur, fiatque electarium liquidum. Galenus etiam hoc medicamentum siccum reponebat, & salis uice in obsoniis utebatur. Hodie cum zaccaro uti poterimus, aut in solidam formam redigere. Crassos & lentos humores extenuat: flatus discutit: alimentum in iecur, & corpus distribuit: singultum uehementem sedat: utile est ad thoracis, stomachi, praecordiorum, & pectoris refrigerationem, & tussim a frigore excitatam: senibus praecipue, & quartanariis confert: rigores febrium spine illitum mitigat: urinas & menses mouet: obstructionesque aperit. Diacalaminthes Nicolai. Calaminthae, pulegii, seseleos, piperis nigri, petroselini, singulorum drachmae tres, scrupuli duo: libystici drachmae duaescrupulus: seminis apii scrupulus: ameos, thymi, anisi, cinamomi, zinziberis singulorum scrupuli duo: ex melle, aut zaccaro liquidum, aut solidum parare licet. Ad idem efficax est, ante & post cibum, uesperique ante somnum nucis auellanae instar, ex uino generoso sumptum. Eclectarium Diatrionpipereon Galeni. Piperis nigri, albi, longi, singulorum drachmae quinqua ginta: zinziberis, anisi, thymi, singulorum uncia: melle excipiuntur, formanturque in electarium liquidum. in obsoniis salis uice uti possumus: quod ex uino odoro sumitur ad surditatem, flatusque ex crudis humoribus contractos: stomachi perfrictiones: ructus acidos: concoctionem difficilem: ante & post cibum. Diatrion Pipereon Mesuae. Piperis longi, albi, nigri singulorum drachmae quinque: zinziberis, thymi, anisi, singulorum drachmaesdue: nardi Indicae, ameos, amomi, uel eius loco carpesii, cinamomi, singulorum drachma: casiae ligneae, seminis apii, seseleos, asari, radicum enulae campanae siccae, singulorum drachma semissis: zaccaro albissimo excipiuntur. Uentriculo refrigerato, acido ructui, item quartanariis, iocinorosis, debilibus, inflatis, tussientibusque auxiliatur. Electarium Ex Citro, Quod etiam conditum citri dici potest. Corticum citri unciae quatuor: cotoneorum unciae duae: pomorum odoratorum librae octo: mellis despumati, zaccari albissimi, aquae rosarum, singulorum librae duae. poma odorata minutim inciduntur, cum corticibus: macerantur per biduum in uino ueteri: deinde saepius inferuescunt, & ex melle, zaccaro, & aqua ad crassitiem Iulepi coquuntur: postea mosco condiuntur. Aliter. Corticum citri uncie septem: buglossi, uel mente sescuncia: melissophylli semuncia: caryophyllorum drachme due: ligni aloes drachma semis: uini boni librae quatuor: zaccari librae due: gallie drachma semissis: croci grana quindecim: mastiches drachma: mosci grana decem. cortices, menta, uel buglossum, melissophillum, caryophyllum, lignum alomnes triduo in uino macerantur: deinde cum zaccaro conquuntur: postea cum gallia, croco, mastiche condiuntur. Uentriculum & iecur roborat: concoctio nem iuuat: oris gratiam commendat, & cor reficit. Diacinamomum Mesuae. Cinamomi drachmae quindecim: casiae, cumini, radicum enulae, singulorum semuncia: galangae drachmae septem: caryophyllorum, piperis longi, cardamomi maioris, & minoris, zinziberis, maceris, nucis moscatae, ligni alomes, singulorum drachmae tres: croci drachma: zaccari unciae quinque: mosci scrupuli duo: excipiantur mellis despumati libris duabus, unciis octo: coquantur, rediganturque in electarium liquidum. Concoctionem iuuat: pituitae putredinem prohibet: alimentum in corpus distribuit. Diagalangas Mesuae. Galangae, ligni alomens, singulorum drachmae sex: caryophyllorum, macis, libystici, singulorum drachmae duae: zinziberis, piperis longi, albi, cinamomi, calami odorati, singulorum drachma semissis: calaminthae, & mentae siccae, cardamomi, nardi, seminum apii, foeniculi, anisi, carui; singulorum drachma: zaccari albi unciae decem: melle quanto opus est, excipiantur: fiatque electarium, ut superius. Uentriculi & iecoris intemperiem frigidam sanat: eoque flatus crassos dissipat: ructus acidos abolet: concoctionem iuuat: oris halitum commendat. Ex uino generoso horis duabus ante cibum sumi potest. In mulieribus singulariter efficax est medicamentum: quae ob frigidam intemperiem stomachum habent resolutum. Diamoschu Dulce Mesuae. Croci, doronici, zedoariae, maceris, singulorum drachmae duae: margaritarum albarum, setae crudae tostae, succini, coralli rubei, galliae moscatae, ozymi citrati, singulorum drachmae duae semis: been albi, & rubei, folii, nardi, caryophyllorum, singulae drachme: zinziberis, cubebarum, piperis longi, singulorum drachma & semis: mosci scrupuli duo: mellis crudi libra, uncie sex: coquantur, fiatque electarium liquidum. S solidum cupias, zaccaro alboquantum satis est, omnia excipere potes, & in electarii solidi formam redigere. Siccum frequens nobis est, ad cerebri affectus frigidos, uertiginem, comitialem, melancholicum, cordis palpitationem, insomnia tumultuosa, paralysin, conuulsionem, pulmonis affectus, & spirandi difficultatem. Sopitum calorem natiuum recreat: malum corporis habitum emendat: lienosis, iocinorosllque, & stomachicis succurrit. Electarium Diamargariton calidum Auicennae. Margaritarum albarum drachmae duae: fragamentorum sapphyri, hyacinthi, sardonicis, granatorum, smaragdi, singulorum sesquidrachma: zedoariae, doronici, maceris, corticis citri seminis ozymi caryophillati, singulorum drachmae due: coralli rubri, succini, scobis eboris, singulorum scrupuli duo: glandis unguentariae radicum ( quas officine been album & rubrum appellant ) caryophyllorum, zinziberis, piperis longi, nardi, folii, cardamomi minoris, singulorum drachma: pastillorum diarhodon ligni alomnes, singulorum drachme quinque: cinamomi, galangae, arnabo, Arabibus zurumbet, singulorum sesquidrachma: folionrum auri & argenti, singulae drachme semisses: mosci electi tantundem: ambari drachmae due. Contrita in electarium solidum formentur. Hec confectio sicca tritaque asseruari, crebroque in usum adhiberi solet. Ad cordis, cerebri, uentriculi, & uteri affectus frigidos; syncopenque cardiacam ualet: maniacis, & melancholicis conducit: uentriculum mulierum singulariter iuuat: uniuersi corporis refrigerationem emendat: imbecillitatem reficit: animi defectus, & utcri prefocationes sanat. Electarium Diambarum Mesuae. Cinamomi, doronici; caruophyllorum, maceris nucis moscate, folii, galange, singulorum drachmae tres: nardi, cardamomi utriusque drachma: zinziberis sesquidrachmam: santali lutei: piperis longi drachmae duae: ambari drachma: mosci drachma se, missis: excipiantur serapio rosato, aqua rosarum stillaticia; & zaccaro albo, fiatque electarium solidum. Cerebrum, cor, uentriculum, ac reliquum uentrem inferiorem calefacit, roborat, exhilerat, concoctionem iuuat, affectibus uterinis, & omnibus aliis frigidis auxiliatur: eoque senibus; & mulieribus salubre. Electarium Laetitiae Efficax uulgo laetificans, Nicolai. Florum ocymi, aut seminis, croci, zedoariae, xylobalsami ( eius loco ligni alomes ) caryophyllorum, corticum citri, galangae, maceris, nucis moscatae, styracis singulorum drachme duae & semissis: caphurae, ambari, moschi, margaritarum, ossis e corde cerui, singulorum drachma semis: thymi, epithymi, scobis eboris, singulorum drachma: foliorum auri, argenti, singulorum scrupulus: zaccaro excipiantur, fiatque electarium solidum. Datur ad cordis affectus, & palpitationem, uentriculi & iecoris intemperiem. concoctionem enim iuuat: malum corporis habitum corigit: coloris boni gratiam reddit: oris foedum odorem emendat: & uires corporis reficit. Pleres Archonticon Nicolai. Cinamomi, caryophyllorum, ligni alomnens, galangae, nardi Indicae, nucis moscatae, zinziberis, spodii, iunci odorati florum, cyperi, rosarum, uiolarum, singulorum drachma, grana quindecim: folii, glycyrrhizae, mastiches, styracis, maioranae, mentae aquaticae, ocymi, cardamomi, piperis longi, & albi, baccarum myrti, corticis citri, singulorum scrupuli duo, grana quinque: margaritarum splendidarum, been albi & nigri, coralli rubri, serici usti, singulorum scrupulus, grana duo, & dimidium: mosei grana septem & dimidium: caphurae grana quinque: serapii rosati, zaccari albi aqua melissae soluti, singulorum unciae octo. redigantur in electarium solidum: quod graece ideo uocatur πλήρες ἀρχοντικὸν quasi principes partes defectas mirifice reficiat, instauretque. Cardiacis, melancholicis, tristibus, cibum euomentibus, pulmonariis, epilepticis succurrit: memoriam amissam recuperat: sensus acuit: stomachicis, frigida intemperie laborantibus ob benignum quem habet ex aromatibus calorem, opitulatur. Electarium Dianisu Mesuae. Seminum anisi unciae duae semis: glycyrrhizae rasae, mastiches singulorum uncia: seminum carui, foeniculi, macis, galangae, zinziberis, cinamomi singulorum drachmae quinque, piperis nigri, albi, longi, casiae odoratae, pyrethri, calaminthae, singulorum drachmae duae: cardamomi maioris, caryophyllorum, cubebarum, croci, nardi, singulorum drachma & semis: zaccari albi unciae quinque. Melle despumato excipiuntur, formanturque in electuarium liquidum. Frigidam uentriculi intemperiem ex pituita cruda, uel etiam ex flatibus ortum, nec non tussim diuturnam, ex frigore contractam sanat. Electarium Diacuminum Nicolai. Cumini in aceto praeparati drachmae octo, & scrupulus: cinamomi, caruophyllorum, singulorum drachmae due semis: zinziberis, piperis nigri, singulorum drachmae duae, grana quinque: galangae, thymbrae, calaminthae singulorum drachma, scrupuli duo: ammi, libystici, singulorum drachma, grana octodecim: piperis longi drachma: nardi, cardamomi, nucis moscatae, singulorum scrupuli duo, semis: rediguntur in puluerem, & melle quanto opus est excipiuntur in electarium liquidum. Fit etiam formasolida, si ad singulas pulueris semuncias, zaccari libra addatur. Uentriculum, thoracem, & reliqua uiscera calefacit: concoctionem iuuat: inflatis, colicis, quartanariis auxiliatur. Diospoliticon Galeni. Cumini aceto macerati, & usti, piperis longi, commarum rutae flaccidarum, singulorum uncia: nitri semuncia. Terantur cralsius, & cum melle despumato, quod satis est, excipiantur, formeturque electarium liquidum. uentrem frigidum calefacit: pituitam in ipso extenuat: spiritum flatulentum discutit: aluum astrictam nonnihil subducit. Electarium Ex Croco, Uelrubea tinctorum: Arabice Diacurcuma. Tragacanthi drachma: croci, asari, seminum petrolelini, apii, dauci, anisi, singulorum semuncia: rheubarbari lecti, meu, nardi, singulorum drachme sex: costi, myrrhe, casiae, florum iunci odorati, carpobalsami, rubeae tinctorum, succi absinthii, eupatorii, olei balsami, singulorum draclime duae: calami aromatici, cinamomi, singulorum drachma, & semis: scordii, scolopendrii, uulgo ceterach, succi glycyrrhizae singulorum drachmae duae, semissis. Trita ex melle despumato in electarium liquidum rediguntur. utimur hoc electario in puluere magis, quam in forma liquida, aut solida: idque ad frigidos uiscerum, iecoris, lienis, & uentriculi affectibus, malum corporis habitum, aquam inter cutem, foedum colorem: item ad crassos flatus discutiendos, renum & uesicae uitia, ex frigidorum humorum obstructioni orta: nec non ad urinam prouocandam. Electarium Dialacca. Lacce lote, rheubarbari, singusorum drachmae tres: nardi, mastiches, seminis apii, succi absinthii, succi eupatorii, ameos, sabine, amygdalarum amararum, consti, myrrhe rubre, foeniculi, anisi, asari, aristolochie rotunde, gentiane, croci, cinamomi, hyssopi, casie, iunci odorati florum, eorum loco, cacuminum, siue summitatum, bdellii, singulorum sesquidrachma: piperis, zinziberis singulorum drachma, Myrrha & bdellium in uino macerantur: reliqua in tenuissimum redacta puluerem, melle despumato excipiuntur, concinnanturque in electarium liquidum. Rarus huius usus est, sed saepius in puluere. Efficax id est ad frigidum uentriculum, ad iecoris & renum obstructiones, duritiasque: item ad uentris inflationes, & aquas inter cutem discutiendas, menstruaque promouenda. Electarium Ex Baccis Lauri. Foliorum rutae drachmae decem: seminum ameos, cumini, nigelle, libystici, carui, dauci, origani, amygdalarum amararum, piperis nigri & albi, mentastri, baccarum lauri, castorii, singulorum drachmae duae: sagapoeni semuncia: opopanacis drachmae tres: mellis libra, unciae quatuor: redigantur in puluerem, fiatque electarium liquidum: deinde addantur lachrimae in uino dissolutae. Colicos, iliacos, & reliquorum intestinorum dolores, ex frigidis humoribus contractos sanat. Diazinziber Nicolai. Zinziberis, galangae, caryophyllorum, cinamomi, nucis moscatae, granorum paradisi, piperis longi, maceris, cardamomi, nardi Indicae, rheubarbari, rosarum rubrarum, singulorum grana quindecim: pinearum mundatarum semuncia: pistaciorum drachmae duae: anisi, foeniculi, glycyrrhizae rasae, croci singulorum uncia semis: excipiantur zaccaro albissimo, fiatque electarium solidum. Ualet ad stomachum tum frigidum, tum imbecillum, eumque corroborat: flatus discutit: obstructiones iecoris aperit. Electarium Ducis, Nicolai. Anisi drachmae duae, grana quindecim: glycyrrhizae, mastiches, singulorum scrupuli duo, grana quinque: chamedryos, cinamomi, zinziberis, galangae, foeniculi, carui, singulorum scrupulus, grana quindecim: cassae ligneae, calaminthae, dauci, pyrethri, piperis albi & longi, cyperi, florum iunci odorati, ireos, amo mi, folii, azari, singulorum scrupulus: nardi indicae, croci, gummi Arabici, tragacanthi, seminis anethi, calami aromatici, cubebarum, caruophyllorum, carpobalsami, cardamomi, libystici, petroselini Macedonici, baccarum iuniperi, seseleos, quinquefolii, seminis asparagi, seminis citri, radicis acori, uel eius loco galangae, ammeos, riicubarbari, nucis moscatae, ligni aloes, ozymi, milii solis, seminis saxifragae, nucleorum seminis citrulli, cucumelis, melonis, cucurbitae, seminis scariole, petroselini becn albi & rubri, styracis calamitae, singulorum scrupulus dimitiius, grana quinque: penidiorum drachmae quatuor, scrupuli duo, semis. Omnia zaccaro albissimo excipiuntur, ad electarium solidum conficiendum. Uentriculi, intenstinorum cruditates, institionesque discutit: iliacos & nephriticos dolores sanat. Electarium Aromaticum Mesuae. Ligni aloens crudi, rosarum, singulorum drachmae duodecim: calami aromatici drachme quatuor: galliae moscatae, mentae siccae, nardi, casiae, mastiches, cinamomi, caryophyllorum, asari, singulorum drachme tres: croci, cardamomi maioris & minoris, trium santalorum, rheubarbari, costi, cubebarum, zinziberis, seminis foeniculi, seminis anisi, seminis libystici, singulorum drachmae due: zaccari unc ie sex: miuae aromaticae unciae duodecim: excipiuntur melle, formaturque electarium liquidum. Frigidis uentriculi, & iecoris affectibus ex pituita crassa, & flatibus natis medetur: concoctionem iuuat: eoque ructus acidos, nauseam, cibique fastidium tollit: uiuum corpori colorem adfert: caniciem remoratur: iecur, renesque calefacit: unde semen genitale auget: uenerem promouet: gratum odorem oris, sudorisque conciliat. Duarum drachmarum instar, usque ad sex exhibetur. Eleectarium Diaspermaton Mesuae. Semitium cumini, anisi, foeniculi, carui, dauci, ammeos, apii, amomi, aceto horis uiginti quatuor maceratorum, siccatorumque, singulorum drachme sex: cinamomi, ainziberis, piperis longi, seseleos, galangae singulorum drachmae quinque: cardamomi, nardi, caryophyllorum singulorum drachmae quatuor: libiistici drachmae tres: excipiuntur melle despumato; fitque electarium liquidum: uel puluis zaccari duplo addito paratur: ambo concoctionem stomachi iuuant: obstructiones uiscerum aperiunt: doloresque a flatibus ortos sedant: & lienceriae medentur. Electarium Xyloaloes Mesuae. Ligni alomes crudi, rosarum rubrarum singulae drachma octo: caruophyllorum, nardi, macis, nucis muscatae, galliae moscatae, cubebae, cardamomi utriusque, mastiches, cinamomi, cyperi, florum iunci odorati, zedoarie, folii, been albi & rubri, serici crudi, margaritarum, corallii rubri, succini, corticum citri, foliorum ozymi, sisymbrii aquatici, mentae siccae, psperis longi, zinziberis, singulorum drachmae quatuor: ambari sesquidrachma: moschi scrupulus: excipiantur melle emblicarum & miua aromatizata: pareturque electarium ex arte liquidum. Id hoc frigidos cordis, uentriculi, iecoris, affectus sanat: partes ipsas corroborat: eoque cordis palpitationem sanat: syncopi medetur: exhilarat: concoctionem iuuat: unde etiam oris halitum commendat. Electarium Anacardinum Mesuae. Piperis nigri & longi, myrobalanorum chebulorum, embiicorum, bellericorum, indorum, castorei, singulorum ftrachmae duae: costi anacardi, melanthii ( serapioni melissophylli ) accarsboni, croci, baccarum lauri, singulorum drachmae sex: cyperi drachmae quaruor: conterantur anacardia per se: deinde reliquis detritis misceantur, excipianturque butyro uaccino recenti, non salso, & melle quanto opus est: coquantur in electarii liquidi formam. Conducit totius inferioris uentris & cerebri asfectibus frigidis: sangui nem puriorem reddit: atque inde in spiritu anim alipuriore & tenuiore facto, omnes cerebri uires iuuat. Rosata Nouella Nicolai. Rosarum, zaccari, glycyrrhizae, singulorum uncia, drachma, scrupuli duo, & semis: cinamomi dracme due, scrupuli duo; grana duo: caryophyllorum, nardi Indicae, zinziberis, galangae, nucis muscatae, Zedoariae styracis calamitae, cardamomi, seminis apii, singulorum scrupulus, grana octo: cum zaccaro alboquantum satis est, fiat electarium. Calori & siccitati stomachi, cordis, iecoris pulmonis conducit: sitim extinguit: uomitum reprimit: stomachi debilitatem auffert: laxa astringit: cardiacis succurrit: sudorem diaphoreticum arcet: ex longa imbecillitate debiles recreat infirmosque. Electarium Iustinum Nicolai. Cinamomi, folii, costi, nardi Indicae, casiae ligneae, aristolochiae utriusque, enulae campanae, hyssopi, pulegii, artemisiae, pentaphylli, piperis albi, orobi ueri, petroselini, libystici, petroselini Macedonici, seminis urticae, milii solis, seminis saxifragae, baccarum iuniperi, sileris montani, seminis apii, asparagi, anethi, rutae, citrei mali, ifoeniculi, anisi; baccarum lauri, singulorum sesquidrachma: zaccaro excipiuntur: paraturque electarium solidum. Ad renum dolores conducit: calculos frangit: arenam expellit: stranguriam dissoluit. Diacostu Mesuae. Costi candidi, aromatici amari, casiae ligneae uerae, cinamomi, singulorum drachme quinque: seminis apii, anisi, florum iunci odorati, rheubarbari singulorum drachmae tres: asari drachme quatuor: croci, aristolochie, myrrhae, singulorum drachmae due: zaccari quod satis est. fiat electarium. Ualet ad dolores, obstructionesque uiscerum, & initia aquae inter cutem. Lithontribon Nicolai. Nardi Indicae, zinziberis, xylobalsami, uel eius loco ligni aloes, acori, siue calami aromatici, cinamomi, radicis peucedani, mei, uel eius loco seseleos Cretici, piperis nigri, albi, longi, saxifrage, singulorum drachmae duae semis: opobalsami, caryophyllorum, costi, rheupontici, glycyrrhizae, cyperi, tragacanthi, seminis Macedonici, chamaedryos, seminis apii, ameos, seminis asparagi, ozymi, urticae, citrei mali, singulorum drachma, grana quindecim: folii, croci, floris iunci odorati, casiae ligneae, bdellii mastiches, ireos, amomi, libystici, mylii solis, petroselini, seseleos, cardamomi, anethi, euphorbii, lapidis lyncis, olei nardini, olei moscelini singulorum scrupulus: excipiantur melle optimo, aut zaccaro albissimo, quanto opus est: pareturque electarium liquidum, uel solidum. Uehementer calefacit, & incidit: cruditatem stomachi ex frigore contractam emendat: iliorum, lumborumque dolores reprimit: renum grauitates, & obstructiones a frigidis crassisque ortis humoribus compescit: uesicae, & renum calculos dissipat, atque inde expellit. Cum uino aut decocto aliquo ob deglutiendi eius difficultatem exhiberi potest. Diathamaron Uulgo Diacamaron dictum Nicolai. Antophyllorum, zinziberis, singulorum drachmae quinque, scrupulus unus, grana sedecim: cinamomi, carnium palmularum, caryophyllorum, singulorum drachmae quatuor, scrupulus unus, grana sedecim: galangae, nardi Indicae, zedoariae, costi, pyrethri, coralli albi & rubri, rheupontici, saliuncae, tragacanthi, anacardii, ossium palmularum, carpobalsami, anisi, baccarum iunit peri, piperis albi & nigri, singulorum drachma, scrupuli duo, grana octo: limaturae auri & argenti puri, ossium de corde cerui, singulorum scrupuli duo semissis: rasurae eboris, moschi singulorum scrupulus, grana septem: ambari scrupulus: zaccaro quantum satis est, excipiantur, fiatque electarium solidum. Difficultate spirandi laborantibus, arteriacis, tussientibus, tabidis, omnique thoracis & stomachi noxe, aquae inter cutem, & nephriticis conducit: renum debilitati succurrit: ueneremque emortuam excitat. Electarium Ex Granis Tinctoriis Alkermes dictum, Mesuae. Serici crudi succo granorum tinctorum recenter tincti libra: ex succi pomorum dulcium, & aque rosaceae utriusque selibra, uiginti quatuor horis maceretur: deinde incoquatur, dum humores isti rubescant: postea serico expresso, abiectoque hi cum zaccari optimi sesquilibra ad mellis spissitudinem coquantur: tandem ambari crudi minutim incisi drachmae quatuor ipsis misceantur. ubi illud liquatum fuerit, indantur hec in puluerem redacta: ligni alomes crudi, cinamomi crassi, singulorum drachmae lex: lapidis cyanei loti & praeparati, margaritarum albarum singulae drachmae duae: foliorum auri boni drachma: moschi scrupulus. Confert longo morbo defessis, conualescentibus, debilitatis, & ueluti moribundis: syncope & cordis palpitationi: mentis alienationi in febribus, & moerori succurrit. Exhibetur a drachma, ad duas usque & dimidiam. Electarium Ex Rheubarbaro Nicolai. Rheubarbari, succi eupatorii, succi absinthii singulorum drachmae quinque: myrrhae, croci singulorum drachma: nardi, asari, casiae, florum iunci odorati, fumariae, seminum anisi, apii, amygdalarum amararum excorticatarum, singulorum drachma semis: excipiantur melle despumato, fiatque electarium liquidum. Obstructiones aperit: atque inde ortos affectus, arquatum, febres putridas etiam inueteratas, & malum habitum sanat. Elctarium Ex Lasere Auctore Mesuae. Liquoris Cyrenaici, piperis, myrrhae, foliorum rutae siccorum singulorum semuncia: melle lespumato excipiuntur, paraturque electarium liquidum. Ualet ad febres inueteratas, & circuitu recurrentes, ut quarranas, quotidianas: item ad somnum grauem, tremorem, & uenenosos morsus. Datur drachmae instar, uel paulo amplius in febribus cum oxymelite, hora ante accessionem. Contra uenenum autem, cum uino calido exhibetur Diasatyrion Nicolai. polygonati, nucis Indicae, nucleorum pini, pistaceorum angulorum drachmae duodecim: caryophyllorum, zinziberis, anisi, seminis eruce, & fraxini arboris, uulgo lingue auis, singulorum drachmae quinque: cinamomi, caudarum scincorum recentium, seminis bulbi singulorum drachmae due semis: moschi grana septem: mellis despumati librae octo. Radices satyrii, pastinacae, & polygonati singula per se teruntur: deinde melli induntur, miscentur que probe rudicula, & paululum coquuntur: ubi efferuescere inceperint, ab igne deponuntur, & reliqua medicamenta arida commiscentur: postremo moschus ex aqua rosarum adiungitur, fitque electarium, ac in usum reseruatur. Efficax est ad uesice, & renum imbecislitatem: nec non iis, qui urinam reddere nequeunt, & particulas quacunque ex causa debiles habent, auxiliatur. Aliud Mesuae. Polygonati puri, coctique in iure cicerum secundo, cum primum fuerit abiectum libra: radicum satyrii unciae octo: radicum raphani unciae tres: radicum serpentariae uerae, uel eius loco aronis uncie duae. Tres ex his radices posteriores tundantur, indanturque lacti bubulo, uel ouili tantum, sic ut illud duos digitos has excedat: deinde adiiciatur eis olei sesamini, butyri recentis, non salsi, utriusque unciae quatuor: leuiter coquantur, donec lac absumatur, & ipse omnino intabescant, habeantque spissitudinem pultiscrassioris. nam si aquosus lactis, & radicum humor non absumatur, medicamentum situm contrahit: tandem omnibus hisce radicibus addantur, mellis despumati librae sex: succi ceparum recentium sesquilibra. Omnibus ita probe decoctis, ab igneque depositis insparguntur sequentia medicamenta, in tenuissimum puluerem redacta: caudarum scinci, cum renibus & semine uncia: seminis eruce, zinziberis, been utriusque, seminis fraxini, seminis nasturtii, cinamomi, piperis longi, seminis pastinacae, seminis napi, medullae seminis asparagi maxime recentis, singulorum drachmae quatuor: postremo addantur nucleorum pini membranis ademptis sesquilibra: pistaceorum purgatorum unciae decem, ( alii addunt cerebrorum passerum praeparatorum uncias duas ) omnia probe misceantur, condianturque optime drachma moschi optimi, aqua rosarum semuncia diluti. Emortuam uenerem excitat, auget semen, & particulas inefficaces erigit. Electarium Ex Paeonia. Radicum paeoniae uncia: maceris, nardi Indicae, croci, coralliorum rubrorum, margaritarum non perforatorum, mastichae singulorum drachma semissis: myrtorum sesquidrachma: cinamomi, nucis moscatae, caryophyllorum, folii ( eius loco casiae ligneae uerae ) zinziberis, piperis longi, cardamomi, granorum paradisi, singulorum drachmae duae: glycyrrhizae drachmae quinque: anacardii sesquidrachma: moschi, ambari, singulorum grana sex: excipiantur zaccaro, formenturque tessellae per aestatem: per hyemen uero tripla mellis despumati portio in puluerem redactis addatur, pareturque electarium liquidum. Confert morbo comitiali, conuulsioni, cerebrique affectibus frigidis Electarium Ex Roremarino Dianthos dicitur. Florum rorismarini uncia: rosarum rubrarum, uiolarum, glycyrrhizae singulorum drachmae sex: caryophyllorum, nucis moscatae, galangae, nardi, cinamomi, zinziberis, zedoariae, maceris, ligni aloes, cardamomi, seminis anethi, anisi, singulorum scrupuli quatuor: mellis quantum satis est addatur, fiatque electarium liquidum. Animi laetitiam auget: praeter rationem tristibus succurrit: item cardiacis, elephantia correptis, animi defectionibus, cordis syncopae, omnique corporis imbecillitati conducit. Diaprassiu Nicolai. Marrubii drachmae quinque, semis: tragacanthi, nucleorum pini purgatorum, amygdalarum dulcium, pistaciorum, medullae palmularum, carycarum pingusum, passularum, quibus acini sunt exempti, singulorum drachmae tres, semissis: cinamomi, caruophyllorum, nucis moscatae, maceris, ligni aloes, galangae, nardi Indicae, zinziberis, zedoariae, glycyrrhizae, rheupontici, anacardii, styracis calamitae, galbani, terebinthinae, mastiches, myrrhae, iridis, aristolochiae rotundae, corticum radicum capparis, gentianae, piperis nigri, anisi, foeniculi, anethi, apii, petroselini Iulacedonici, saxifragi, singulorum drachmae duae: hermodactylorum, origani, peucedani, florum iunci cardamomi, piperis albi, carui, libystici, uincetoxici, singulorum sesquidrachma, scrupuli duo, semissis: balsamitae, pulegii, dictamni Cretici, costi, pyrethri, thymbrae, basilsconis, paeoniae, ( radicis scilicet, aut seminis ) piperis lorigi, amomi, sinonis, erui, singulorum drachma, grana duo, & dimidium: ligni balsami, casiae, coralli rubri, scobis eboris, carpobalsami, dauci Cretici, singulorum drachma semissis: moschi, ambari, ossis e corde cerui, singulorum grana quatuordecim: excipiantur zaccaro, fiatque electarium solidum. Capitis uertigines sanat: oculorum caligines abstergit: palatum & arteriam magnam purgat: uuae destillationem astringit: dentium dolorem lenit: asthmaticis, & spirandi difficultate laboranti bus auxiliatur: pectoris & pulmonis uitia tollit: stomachi, iecorisque dolorem, & debilitates sedat: lienis, & laterum angustias aufert: inflationes & tormina interaneorum, aliaque mala discutit: renum dolores, calculum, urinae stillicidia, & bilem curat: colorem uiuidum restituit saepius assumptum: menstrua ciet, & in ordinem redigit: febres quotidianas, quartanasque sanat: in summa hoc electarium a multis morbis praeseruat, asseritque. Mathetes, Hactenus quae recensuisti electaria, calidioris temperaturae uidentur: habesne alia frigida, aut temperata? Geron, Habeo: ut sunt haec, quae iam sequuntur. Diamargariton Frigidum Nicolai. Trium santalon, florum uiolarum, rosarum, seminis melonum excorticati, pastillorum diarhodon, singulorum drachmae duae: serici crudi, ossis ex corde cerui, spodii, doronici Romani, been albi & rubri, nardi, croci, singulorum scrupuli duo: margaritarum integrarum, & perforatarum, scobis eboris, saphyrorum, hyacinthorum, smaragdorum, iaspidum uiridium, ligni alomnens, seminis intybi, seminis oxalidis, ambari cinericei, singulorum drachma semissis: auri optimi drachma: caphurae scrupulus, moschi grana duo: excipiantur zaccaro, fiatque electarium solidum. Imbecillitatem uirium restituit: syncope, cordis palpitationi, & stomachi fastidio succurrit: iocinorosis prodest: suspiriosos, tabidos, tussientes longo morbo extenuatos, & debilitate languentes recreat, & ad pristinum recuperandum robur conducit. Diatrion Santalon Nicolai. Santali albi, rubri, lutei, rosarum, zaccari candi ( alii psyllii ) singulorum drachmae tres: uiolarum semuncia, rheubarbari, spodii, succi glycyrrhizae, seminis portulacae, singulorum drachmae duae, scrupulus dimidius, grana quinque: amyli, gummi Arabici, tragacanthi, seminis melonis, cucumeris, citreoli, cucurbitae, scariolae, singulorum sesquidrachma: caphurae scrupulus: ex zaccaro albissimo paratur electarium solidum. Hoc iecoris, uentriculi calorem, biliosarumque febrium ardores extinguit: eoque tabidis, regio morbo correptis, & cardiacis, mirum in modum salubriter prodest. Diarhodon Abbatis Auctore Nicolao. Santali albi & rubri, utriusque drachmae duae semis: tragacanthi, gummi Arabici, spodii, singulorum scrupuli duo: alari, mastiches, nardi, cardamomi, succi glycyrrhizae, croci, ligni aloetis, caryophyllorum, galliae moscatae, anisi, foeniculi, cinamomi, rheubarbari: seminum basilici, berberis, portulacae, scariolae, cucurbitae, citreoli, cucumeris, melonis, papaueris albi, singulorum scrupulus: magaritarum, ossis e corde cerui, singulorum scrupulus, semis: zaccari candi, rosarum rubrarum singulorum uncia, & drachme tres: caphurae grana quindecim ( alii septem tantum ponunt ): mosci grana tria & dimidium: trita redigantur in electarium cum serapii rosati, & zaccari albi mensura quanta satis sit. Quidam addunt ex Nicolao Myrepsico coralli, crystalli, mandragorae, & seminis lactucae singulorum scrupulum, quasi hic desiderent. quanquam non ualde in huius medicamenti compositione requiri uideantur. Paratur etiam aliud diarhodon absque aromatibus, quod diarhodon sine speciebus uulgo appellatur, ad ardentes morbos peculiariter accommodatum. Ualet aduersus uentriculi, iecoris, lienis, pulmonumque calorem: uiscerum dolores, & omnem totius corporis noxam a calida nimium intemperie proficiscentem sedat, compescitque. Diapenidion Nicolai. Penidiorum drachmae quindecim & semis: nucleorum pini mundatorum, amygdalarum purgatarum, papaueris albi, singulorum scrupuli decem: cinamomi, caryophyllorum, zinziberis, succi glycyrrhizae, tragacanthi, gummi Arabici, amyli, seminum citreoli, melonis, cucumeris, cucurbitae, singulorum sesquidrachma: caphurae grana octo. hec excipiantur zaccaro, uel melle, fiatque electarium, aut solidum, aut liquidum. Conducit ad thoracis uitia: faucium asperitatem: uocis iacturam: raucedinem ex frigore & calore contractam emendat: tussim ex frigore ortam tollit: pleuriticis, & peripneumonicis confert: tabidis purulenta excreantibus succurrit: humores crassos incidit, attenuat, & expulsioni horum aditum facit. Diatragacanthu Frigidum Nicolai. Tragacanthi albissimi unciae duae: gummi Arabici drachmae decem: glycyrrhizae, seminum cururbitae, citreoli, cucumeris, melonis, singulorum semuncia ( quidam addunt seminis urticae, & papaueris albi singulorum drachmas tres ): caphurae scrupulus semissis: penidiorum unciae tres: amyli semuncia. omnia in puluerem redacta zaccaro purgato excipiantur, fiatque electarium solidum. Pulmonum & thoracis uitiis ex calore ortis medetur: pectoris grauitatem alleuat: tussi calidae & siccae; exasperationi linguae, & faucium succurrit: inflammatione laterum laborantibus, pleuriticis, maxime uero tabidis & macie confectis auxiliatur: in ore retentum immodice siti, ex nimio pulmonum calore natae, subuenit. Diapapauer Mesuae. Papaueris albi drachmae uiginti quinque: amygdalarum dulcium purgatarum, nucleorum pini excorticatorum, gummi Arabici, tragacanthi, succi glycyrrhize, singulorum drachme decem: amyli, seminis portulace, lactucae, cotoneorum, singulorum drachmae quatuor: croci drachma: penidiorum unciae ( alii drachmae ) quatuor. omnia concisa, & probe contusa excipiantur seex paupere ex papauere, cuius haec est formula. Serapium ex paupere Electaria diuersae sunt naturae. Capitum papaueris albi & nigri recentium singulorum unciae sex: seminis lactucae, florum uiolarum, singulorum semuncia: coquantur in aquae libris octo, dum campita papauerum intabescant. expressum & colatum cum zaccari libris quatuor, aut zaccari, & penidiorum partibus aequalibus percoquatur ad serapii spissitudinem. Tussim & gutturis asperitatem ex defluxione calida ac tenui ortamsanat, quam sputum liquidum indicat: eam nanque coquit, & incrassat: febribus quoque ardentibus, thoracis, & laterum doloribus medetur: somnum conciliat, hora post coenam sumptum: in aliis supra dictis affectibus ante cibum semuncie instar innocentius exhibetur: non tamen crebro nimis, ne uentriculum offendat, presertim frigidum & humidum. atque hoc potius eclegmatis, quam electariis ascribi debet. Mathetes, Calida & frigida electaria iam satis audiui: quae autem sint temperata, deinceps enumeres uelim. Geron, Primum locum obtinet hoc, quod inscribitur, Electarium Diaireos Salomonis, auctore Nicolac. Iridis uncia, pulegii, hyssopi, glycyrrhizae, singulorum drachmae sex: tragacanthi, amygdalarum, cinamomi, nucleorum pini, zinziberis, piperis nigri, singulorum drachmae tres: caricarum, uuarum passarum acinis exemptis, carnis palmularum, singulorum drachmae tres, semis: styracis calamitae scrupuli septem: excipiantur mellis albi unciis uiginti octo, uel zaccaro albo aqua rosacea soluto, quanto opus est: fiat electarium liquidum aut solidum. Confert difficulter spirantibus tussientibusque: abscissae uocis iacturam ex frigore ortum resarcit: arteriacis succurrit. Diaireos Simplex. Iridis uncia semis: zaccari candidi, pulueris diatragacanthu frigidi, singulorum drachmae duae: excipiantur zaccaro aqua rosarum eloro: cui, ubi refrixerit, albumen oui, aut succus limonum permisceatur, fiatque electarium solidum. Idem fere quod superius praestat: nisi quod hoc ipsum per initia nondum inualescente morbo, assumi debeat. Diatragacanthu Calidum Nicolai. Tragacanthi, hyssopi, unciae quatuor: nucleorum pini, amygdalarum dulcium & amararum purgatarum, seminis lini, singulorum drachmae sex: foenugraeci, cinamomi singulorum semuncia: glycyrrhizae purgatae, eiusque succi, zinziberis singulorum drachmae duae: excipiantur zaccaro albo, pareturque electarium solidum. Tussi ex frigida pituita ortae medetur: difficulter expuentibus subuenit: asthmaticis, purulentis, suspiriosis, peripneumonicis, omnique pectoris angustie succurrit. Electarium A Morbis Pestilentibus liberans. Radicum tormentillae, seminis oxalidis, intybi, coriandri, citri, singulorum sesquidrachma: santalorum omnium, dictamni albi, singulorum drachma: boli Armeni preparati, terrae sigillatae, singulorum drachmae tres: margaritarum, coralli rubri, & albi, succini, ramenti eboris, spodii, ossis e corde cerui, been utriusque, doronici, cardamomi, cinamomi, maceris, ligni alomnes, casiae ligneae, croci, zedoariae, singulorum drachma semis: smaragdi, loco eius granati, hyacinthi, granati, serici crudi sicci & in cisi, singulorum scrupulus: penidiorum, zaccari candi singulorum scrupuli duo: florum nympheae, buglossae, rosarum singulorum scrupulus: caphurae grana septem: mosci, ambari, singulorum grana tria: excipiantur zaccaro, & fiat electarium solidum. Ualet plurimum aduersus pestem: corpus a pestiferi aeris contagione tuetur: humorum corruptionem prohibet. Electarium Corinstaurans. Margaritarum, spodii, id est eboris usti, granati ueri, cinamomi, heptaphylli uulgo tormentillae, boli Armeni, singulorum drachmae tres: santalorum omnium, ramenti eboris, unicornu, singulorum drachme due: hyacinthorum, sapphyri, coralli rubri & albi, ualerianae uerae, dictamni, zedoariae, ligni alomnens singulorum drachma: terrae sigillatae drachmae instar, scrupuli duo: serici crudi parum exiccati scrupuli duo: ossis ex corde cerui sesquiscrupulus: been albi & rubri utriusque scrupuli duo: foliorum auri boni numero quinque: mosci, ambari, singulorum grana sex excipiantur zaccaro, pareturque electarium solidum. cor tempore pestilenti praeseruat. Electarium Corpus Reficiens uulgo resumptiuum Nicolai. Rosarum, glycyrrhizae, zaccari, singulorum drachmae due, grana quinque: gummi Arabici, tragacanthi singulorum drachmae due, scrupuli totidem: santali rubri & albi utriusque drachma, & scrupulus: papaueris albi, succi glycyrrhizae, amyli, seminis portulacae, lactucae, intybi, singulorum drachmae tres: caryophyllorum, spodii, cinamomi, singulorum drachma, Zedoariae, zinziberis, styracis calamitae singulorum drachmae duae: croci grana quinque: penidiorum semuncia: nucleorum seminis cucurbi tae, citreoli, melonis, cucumeris, singulorum drachme duae: seminis cotoneorum scrupuli duo: amygdalarum dulcium, nucleorum pini, baccarum spinae acanthae, uulgo berberis, seminis maluae, seminis bombacis, seminis uiolarum, myxariorum, singulorum drachmae due: excipiantur serapio uiolarum, quanto opus est: redigantur in electarium liquidum: quod natiuum humorem instaurat, lenit, irrigat, nutrit, & corroborat: meatus aperit: bili resistit: febrem, tussim, & sitim sedat, uires defessas restituit. Electarium Astringens Nicolai quod Italis Micleta uocatur. Myrobalanorum luteorum, chebulorum, bellericorum, emblicorum, Indorum ustorum singulorum drachmae duae & semis: nasturcii, hoc est, seminis eius, cumini, anisi, foeniculi, ameos, carui, singulorum sesquidrachma: spodii, halaustiorum, hypocysthidis, gumi arabici, mastiches, singulorum drachma; & grana quindecim: conficiantur hoc modo. Semina ex aceto die & noctu macerentur: deinde assata, & exquisite laeuigata ex oleo rosaceo, manibus fricentur tandiu, donec rursus siccentur, oleumque combibant: postea reliqua in pollinem redigantur, serapioque myrtino subigantur. irrigata & probe subacta decoquantur lento igne, remotaque in uase tepida recondantur. Ex hoc exhibentur ante primum somnum, uel media nocte drachmae tres, aut quatuor cum decocto plantaginis maioris, polygonii, rhus culinarii, radicis consolidae; aut cum baccis myrti. Quanuis hoc raro sit in usu, confert tamen omnibus affectibus, caeliacis; inflammationibus intestinorum, eorumque laeuitati, & difficultatibus immoderatoque profluuio. Atque hec de electariis uiribus instaurandis idoneis. Mathetes, Eandemne omnia ista electaria naturam habent? Geron, Quas singula uires obtineant, satis equidem te intellexisse arbitror: sed in hoc quidem ciusdem omnia naturae esse uidentur, quod corroborent uniucrsa, & immutent, sue calfaciendo; siue refrigerando: in illo autem diuersam habent, quod alia astringant, alia aperiant: quaedam huic, quaedam illi uisceri ac membro sint peculiaria. Ideo etiam interdum ipsa parantur ex pastillis, nuuc diarhodon, nunc diacorallu: alias ex iis qui terram sigillatam recipiunt: alias ex illis, qui succinum, praesertim si astrictionem in sanguinis profluuio requirimus: aliquando ex iis, qui a capparibus, a lacca, ab halicacabo inscribuntur: Electaria ad naturalem uim idonea. cum iccoris, uel lienis obstructionem aperire conamur. Mathetes, Quae igitur ad singulas corporum uires corroboran1das inscribantur, indices oro, Geron, Ad naturalem uim calida intemperie infirmam, confert electarium diatrion santalon, diatragacanthum frigidum, diarrhodon Abbatis, diamargariton frigidum. at frigida intemperie debilitatam recreat diacalamentum, diatrium pipereon, ex citro, aromaticum rosatum maius Gabrieli ascriptum, diarrhodon Abbatis utrique causae accommodatum. Diaireos simplex, dialacca, diacurcuma ab obstructiones iecoris, & aquae inter cutem principia ualent. Huc etiam faciunt omnia calida electaria, quae cordi peculiariter conuenire dicuntur, ut supra audiuisti. Mathetes, Quae ad uitalem uim ex frigore, uel calore imbecillam prosunt? Uitali facultali dicata. Geron, Diambarum, diamuscu dulce, diamuscum amarum, diamuscu calidum, confectio alkermes: item ex citro, & ex agallocho, seu xylo alomnes: ex gemmis, & quod cor exhilarare dicitur, Galeno ascriptum. Mathetes, Quod cor ex calore imbecillum reuocillat? Geron, Diamargariton frigidum, diarhodon Abbatis, diatrion santalon. Animali facultati idonea Electarium corroborantium formulae solidae. Mathetes, Quod animalem uim frigida intemperie affectam recreat? Geron, Pleres archoticon, dianthos, diamoscum dulce, & amarum: item quod fit ex gemmis, Mithridatium, Theriaca, aurea Alexandrina, que antidota, seu opiatae dicuntur, ut paulo post audies. Eandem uero facultatem calore affectam restituunt, regium Mesuae, diatrion santalon: haec etiam naturali sunt communia: confectio anacardina spiritum animalem puriorem Flectarium correddit, & intellectum iuuat. Mathetes, Quomodo electaria ista corroborantia praescribis in seplasiis? Geron, In solida quidem forma in hunc modum: Electarium Ad Uentriculum humidum frigidumque. Aromatici rosati, maceris drachme tres: Tessellae corroborantes ex electariis. diacalamenthi drachma, diatrion pipereon scrupuli duo: conseruae ex rosis, ex roremarino, utriusque drachma semissis: Electarium solidum uentriculum coraborans. zaccari quod satis est. Omnia miscentur, redigunturque in tessellas, quae duas, aut tres drachmas pendeant, ac singulae una uice exhibentur. At si uentriculus nigro humore ad eum confluente afficiatur, idque aut iecoris illum gignentis, aut lienis ( eo quod obstructus sit ) non excipientis uitio, tunc hoc quod sequitur, conducet. Aliud Ad Uentriculum. Pulueris compositionis Galeni exhilarantis dicti, drachme tres: Electariom solidum, ad uentrienlum atro humore infestatum. diamargariton calidi drachma: conseruae ex buglosso, ex cyrsio, ex uiolis, singulorum sesquidrachmae instar: corticis citri conditi, drachma: zaccari albissimi, ex aqua buglossi, uel cyrsii soluti quantum satis est fiant tessellae, que pendeant tres drachmas. Ad calidam autem iecoris intemperiem, haec fit compositio: Electarium Ad Calidam iecoris intemperiem. Diatrion santalon drachmae duae: diarhodon Abbatis drachma: conserue cichorii & rosarum, singularum sesquidrachma: zaccari candidi ex aqua cichorii, uel intybi resoluti quod satis est: formentur tabellae pendentes drachmam unam. Obseruatio. Quod si magnae uel iccoris, uel lienis obstructiones adeo urgeant, ut aquam inter cutem minentur, malumque habitum pariant, confectiones ex pulueribus electarii dialacca, diacurcucuma, diacapparon: ex conseruis autem e cichorio: item inter pastillos ex diarheubarbarum, excapparibus formate, offerri debent. Porro compositio ad uitalem facultatem frigore languidam, hoc modo in officinis parari debet. Electarium Uim Uitalem ex frigore imbecillam roborans. Electarii diambarum drachmae duae: ex gemmis sesquidrachma: confectionis alkermes, conseruae ex roremarino, ex cortice citri, ex buglosso, singulae drachmae: zaccari optimi ex aqua cyrsii soluti, quod satis est. mixta redigantur in tessellas, quarum singulae drachmas tres pendeant. Ad calidam corporis intemperiem, hoc quod sequitur, efficax est: Aliud Ad Calidam Intemperiem. Pulueris diamargariton frigidi sesquidrachma: confectionis rosatae drachma: pastillorum ex caphura scrupulus: conseruae rosarum, buglossi, uiolarum, lingularum drachmae duae: zaccari albissimi quod satis est. fingantur tabellae, quae singulatim drachmas duas pendeant. Obseruatio. Quod si tenuis & calidus humor ex capite ad pulmonem defluens tussim excitet, diatragacanthum frigidum: sin autem lentus & crassus e pectore educendus sit; diatragacanthum calidum, & diaircos simplex recte adiicitur. Electaria in ueneni suspicione ex quibus fiant Electarium solidum ad animalem facultatem. Quod si ueneni sit suspicio, electariis, aut frigidis, aut calidis ea misceri debent, quae illi resistunt, ut macis, zedoaria, cinamomum, agallochum, moscus, crocus, idque si frigida intemperies affligat: sin autem calida, margaritae, corallium, rosae, & caphura: in promiscua uero intemperic. margaritae, semen citri, radix tormentillae, tunici, cornu ceruini scrupuli, aut drachmae semissis instar, singulari quadam proprietate ad eam facultatem corroborandam, tuendamque ualent. Ad pestilentiam autem id quod sequitur; sic componitur: Electarium Ad Pestilentiam. Pulueris diamargariton frigidi drachma: margaritarum electarum, quae in pila marmorea, pistilloque ferreo laeuigate sint, ut albescant, scrupulus: caphurae grana duo: pastillorum ex caphura scrupulus unus, uel dimidius: radicis dictamni, tormen tillae, tunici, corticis citri, singulorum scrupulus: conseruae buglossi, cyrsii drachimae tres: zaccari optimi ex aqua rosacca, uel buglossi, uel cyrsii diluti quod satis est. Mixta omnia in tessellas, ut superius redigantur. Mathetes, Quae calidum nimis cerebrum restituunt? Geron, In hunc modum parata. Electarium Ad Cerebrum frigidum. Pulueris diarhodon Abbatis, diatrion santalon, diamargariton frigidi, singulorum drachmae duae: conseruae ex nymphea, ex rosis, ex uiolis, singulorum drachma: zaccari quantum satis est. redigantur in tabellas, quae singulae duas, aut tres pendeant drachmas: Mathetes, Quid si animalis facultas exfrigida intem peric laboret? Geron, Tunc utere hoc solido electario, quod recipit pulueris floris roris marini, diamuscu dulcis, pleres archontici, singulorum sesquidrachma: conseruae acori, rosarum utriusque drachmam. Fingantur tabulae cum zaccaro, quarum singulae drachmas tres pendeant. Atque he de electariorum solidorum formulis: restant adhuc compositiones aliquot roborantes, quae cum praedictis fere respondeant, ordine persequar: deinde etiam ea quae in liquida forma parantur electaria ( opiata uulgo dicta ) absoluam. Mathetes, Quenam ille sunt? Manus Christi. Geron, Orbiculi, siue tessellae ex unionibus parati: Arabibus manus Christi uocantur, quod ueluti Christi seruatoris nostri auxilium efficax existant: sed impie, quod rem caducam, uiribus adeo destitutam, ut ne minimum quidem morbum sola, sine aliis remediis sanare queat, aeterno medico, qui unus tum corporis, tum animi affectibus mederi potest, uniuersis conferant. Quomodo paretur. [ /m In uentris profluuio. Paratur autem haec medicina duplici ratione: prima ex solo zaccaro rosato, quod in tabulas super marmor extensum in particulas diuiditur: altera ex eodem quidem etiam zaccaro unciae instar, sed margaritis additis, non aut em fragmentis illarum supposititiis, quae in tenuissimum puluerem drachmae unius pondere detritae sint: unde officinis dicitur manus Christi, margaritaria, barbaris perlata. multo autem praestat liquorem chemico more extractum, & olei cinamomi, uel caryophyllorum guttas aliquot zaccaro rosato admiscere. Mathetes, Possuntne alia medicamenta adiungi? Geron, Non, nisi margaritis similia, nullo sapore, aut odore praedita, ne suauitatem, & gratiam amittant. [ /m In cordis affectibus. In uentris quidem profluuio, si aeger ob uires recreandas eam compositionem in ore continere uelit, puluis coralli, quod inodorum est, commode addetur: [ /m Compositio strobilina, uulgo pineta, uel pinolata Materia tragematum. in cordis affectibus ramentum eboris, uel puluis ossis ex corde ceruino, quae in hunc modum praescribi possunt. zaccari aqua rosacea diluti triens: margaritarum subtilissime tritarum drachma: coralli rubri sesquidrachma: rediguntur in formam compositionis manus Christi, quae uentris fluori prodest. ad cordis autem affectus zaccari in aqua rosacea diluti triens: margaritarum tritarum, uel ossis ex corde ceruino, uel ramenti eboris drachmae duae: zaccarum per se coquitur: deinde pulueres praedicti adiiciuntur. Obseruatio. Ego etiam in frigidioribus affectibus ex aqua cinamomi, uel rosacea zaccarum dilui iubeo, & huius aequalem mensuram miscendam praecipio. ex rosacea autem in febribus ardentibus, deliriis, & falsis imaginationibus. Huic formulae respondet compositio quaedam ex nucibus pinearum, & zaccaro probe cocto, & candido: quae etiam in morsellos redigitur. Interdum alia etiam medicamenta in eadem formula parari iubemus, pro lautioribus, & delicatis, qui alia prorsus auersantur. Tragemata Propemodum respondent, que Latini bellaria, & secundas mensas, uulgares tragaeas, uel pulueres appellant, uentriculi, siue frigida, siue calida, siue humida, siue sicca intemperie laboret, corroborandi gratia: siue ad flatus discutiendos, aut uapores impediendos, aliorumque uiscerum ac membrorum affectus sanandos exhibeantur. Tales medicinae ex electariis fieri possunt: ad calefaciendum quidem, & astringendum, ut puluis aromatici rosati, diagalanga, rosata nouella: ad refrigerandum uero diatrion santalon, diamargariton frigidum, & id genus alia. herbarum autem constant floribus cordi familiaribus: seminibus anisi, foeniculi, cumini, ameos; coriandri praeparati: adhaec amygdalis, pineis, auellanis: item corticibus citri, caruyophyllis, cinamomo: nonnunquam corticibus capparum, tamaricis: salicis, sic macere, malabathro, ocymo, citreo, iunco odorato, & aliis zaccaro conditis: Pandis tragematum. quae non modo incidi, sed etiam in puluerem redigi possunt: Pondus tragematum quincunx est, aut libra. Tragema Ad Stomachum Frigidum corroborandum. li, carui, maceris, singulorum drachmae duae semis: Tragema crassum. cinamomiquidrachma: zinziberis albi drachma: caruophyllorum scrupuli duo: nucis moscatae drachma. Omnia crassiore modo incidantur, misceanturque: unde uulgo puluis grossus dicitur. Aliud Ad Idem. Seminis anisi, ameos, singulorum drachmae duae: coriandri praeparati, & simplici operculo obducti uncia: corticis citri praeparati drachmae tres: cinamomi, maceris, iunci odorati singulorum scrupuli duo. Incidantur omnia, misceanturque: & conchleare unum ex eis a cibo sumatur. Aliud Ad Idem. Seminis anisi, foeniculi, coriandri, singulorum zaccaro obductorum unciae duae: seminis carui confecti uncia: glycyrrhizae purgatae, uinciae duae, semis. Zinziberis, calami aromatici, singulorum drachmae tres: galangae, nucis mosctaae, singulorum drachma cum semisse: caryophyllorum drachma. Omnia, exceptis seminibus, crassiore incidantur modo, misceanturque. Aliudo Ad Uentriculum flatibus repletum. Anisi conditi drachmae duae: galangae, cinamomi crassi singulorum drachmae tres: piperis longi scrupulus semissis: corticum citri sicci drachma: zaccari candi unciae sex. Misce ad formam tragematis, quod nunc ante, nunc post cibum assumatur: frequentius autem ante illum. nam uentriculum calefieri desideras, priusquam alimenta ingerantur: idque in fundo magis, quam in superiore eius orificio. Obseruatio. Si post cibi concoctionem exhibeatur, optime eum distribuit. quo autem commodius id praestet, plus cinamomi tenuioris, & piperis recipiet. ctum aromata calida caueri debent. Ubi uero cibus concoctus nondum est, calida caueri debent, ne illum in uenas, & totum corporis habitum rapiant. Nimis etiam odorata, ut moscus, ambarum, crocus, & pleraque alia caput ferientia, affectibus capitis, qui ex uaporibus sursum elatis contrahuntur, noxia existunt. At cum uentriculus roborandus est, glycyrrhiza, licet sitim arceat, macisque, & alia id genus oleosa, ut nux moscata reliquis adiici non debent: haec sane, quia uentriculum subuertunt: illa, quia dulcis est, resoluit, & flatus parit. Inter semina uero, cumino, careo, rutaque abstinendum est, eo quod saporem nimis, & ingratum, & acrem habeant. sin autem ad cibum distribuendum uti uoles, macerari prius in aceto debent. Tragema Stomachum Astringens, quod uapores exhalantes in caput, ex iis quae nullo odore uel sapore acri praedita sunt, prohibeat. Coriandri praeparati unciae duae: coralli rubri usti, & loti ( si uentriculus multo humore scateat ) semuncia: anisi drachmae duae: rosarum rubrarum, corticum citri sicci, carnium cotoneorum, uel sorborum, uel pyrorum agrestium exiccatorum, uel pulueris diacidonion, singulorum drachmae duae: zaccari rosati in tabellas redacti quantum satis est. Sin adhuc etiam calefacere uentriculum oporteat, addito cinamomi crassioris ( quod magis astringit, & caput minus tentat ) scrupulum unum. Ratio Compositionis. Quia hoc tragema ad uapores arcendos paratum est, pondus coriandri, carnis contoneorum, & aliorum astringentium fructum amplius recipit: minus autem cinamomi, similiumque calidorum, quae caput tentant, Tragema Aduersus Uomitum Ex astringentibus, quae tamen exhalationes ad cerebrum non promouent. Carnis cotoneorum exiccatae uncia: coralli rubri semuncia: corticis citri, uinaceorum, uel florum labruscae, singulorum drachmae duae: cinamomi crassi drachma semissis: rosarum rubrarum scrupulus. zaccari rosati in tabellas coacti, quod satis est. Obseruatio. Hoc tragema non tam ad uomitum, quam ad uentris fluxum etiam ualet. uerum ad fluorem inhibendum ante cibum hora dimidia exhiberi debet: ad uomitum autem a cibo, sic ut aeger nihil superbibat, neque illum liquidum assumat. Tragematis stomachicis nullum medicamentum souens admiscendum. Notandum autem, nullum medicamentum soluens quodcunque stomachicis, n 4epicis nullum hisce tragematis addendum esse, sicut quidam faciunt, senam & si medicamentum milia purgantia pulueribus istis admiscentes. Euphragiae autem & betonicae folia adiungere licet, sed exiguo tantum pondere, ne amaror ipsorum tragema reddat ingratum. Tragemaad Frigidam Et Humidam uiscerum intemperiem, malum habitum, & aquam inter cutem. Tragema ad aquam inter cutem. Intestinorum lupi, & gallinae cum interna uentriculi mem¬quam inter rutem. brana carne liberata, uinoque albo clota, selibra. combusta in furno ad cinerem, uino albo, & stillatitia aqua restinguantur, & singulis cinerum unciis, singulae drachmae galangae, uel cinamomi, uel utriusque drachma semissis, zaccari rosati uncia addatur, ac puluis fiat tragematicus: ex eo cochleare mane exhiberi debet. Obseruatio. Similes ex spongia eodem modo usta, sicut ad dolorem lateris Tragema ad dole ex genitali taurino, parantur, ac ex aqua & uino cardui benedi¬eil leleris. Tragema ad dolorem lateris. cti dantur mane, praesertim ubi humor iam confluxerit. Ad morsus canu rabidi. At ex cancris fluuiatilibus, & gentiana ad canum rabidorum morsus fieri solent. Ex terra autem sigillata, bolo Armeno, tragacantho, & gum mi Arabico torrefactis, additisque superioribus ad pulmonum ulcera inscriptis, in hunc modum: Tragema Ad Pulmonem Ulceratum. Cineris cancrorum, & genitalis taurini in aqua rosacea lotorum singulorum drachmae duae: boli Armeni, terrae sigillatae, gummi tragacanthi, & Arabici, singulorum drachma una, semis sis: papaueris albi, quatuor seminum frigidorum maiorum purgatorum, minutimque incisorum singulorum scrupulus: glycyrrhizae purgatae scrupuli duo: zaccari rosati in tabellas redacti, un ciae duae: uel pulueris penidiorum uncia. Mixta in tragematis 35 seu pulueris formam redigito, datoque ex lacte asinino, uel capril lo, quod omnis pinguedinis & butyri expers sit: uel in quo chalybs candens fuerit restincta. Tragema Ad Morbum Articularem, & capitis, ex nimio humore contractum. Caluariae unciae duae: cineris cuculi, & hirundinum singulorum uncia: cineris genitalis taurini, uel castorei drachmae due: zaccari quod satis est: galangae crassae scrupulus. Redigantur in puluerem, qui mane exhibeatur, sic ut paulum uini albi, aqua betonicae, aut callytrichi diluti superbibatur. His annumerari quoque possunt semina zaccaro incrustata, ut coriandri, anisi, foeniculi, carui, & similium: Semina zaccaro incrustata. item absinthii, seriphii, quod contra lumbricos ualet, Galli barbutinam uocant. Sic etiam semina grandiora, ut strobyli, nuclei persicorum, prunorum, pistacea, auellanae, amygdalae dulces & amare siccatae. Huc quoque pertinent mala medica, quae arantia dicuntur, eorumque cortices: item limones, nuces moscatae, iuglandes: Bollaria. poma, pira, persica, praecocia, armeniaca, pruna, cerasa, baccae oxyacanthae, & caetera id genus similia, quae post primam mensam ad cordis, uentriculi, iecoris, aliorumque uiscerum uires roborandas, concoctionem iuuandam, oris gratiam, & halitum commendandum dari debent. Mathe. Tes, Quae reliquae sunt formulae ad uires recreandas? Massa Regia. Geron, Massa regia, quae ex iisdem fere, quibus condita fieri solent: nunc liquidi, nunc solidi electarii formam obtinent. Prima recipit conseruas, & paululum serapii, ut quae delingi possit: altera fructus, gummi, odoramenta, & zaccarmum: utraque ad pulmonis, & pectoris morbos, macilentiamque profligendam ualet. Confectio Liquida Ad Materiam crassam e pectore educendam. Conseruae adianti, buglossi, utriusque semuncia: pulueris diatragacanthu frigidi: diaireos simplicis, singulorum drachmae duae: penidiorum, zaccari candi, singulorum unciae duae. Ex syrupo glycyrrhizae formetur massa liquida, quae eclegmatis modo ex radicula glycyrrhizae delingi possit. Obseruatio. Haec massa etiam conuenit, cum tenuis materia in pectore haerescit: sed tunc in syrupi ex glycyrrhiza locum, illum qui ex ziziphis paratur, substituere oportet: conseruas autem uiolarum, uel syrupum uiolaceum in febribus aridis usurpato. Massa Ex Uuis Passis. Uuarum passarum medullae uncia: conseruae enule campanae diligenter contusae, drachmae duae: pulueris diaireos simplicis drachmae tres. Ex syrupo glycyrrhizae paratur massa, quae ualde ad pectus expurgandum liberandumque conducit. Massa Solida Ad Corpus Quod alimentum non sentit, quod ἀτροφιαν dicitur. Mixtio ad dum corpus. Haec constat amygdalis dulcibus, que sanguinem copiosiorem gignunt, pineis, pistaceis, medulla seminum frigidorum maiorum ( nam alia facile in bilem uertuntur ): item semine gossipii, & papaueris ad somnum. ex zaccaro formantur tessellae, uel placentulae in furno. His adiungi debent exiguo pondere ea, quae flatus discutiunt, nisi adsit fluxio, ut anisum, & dulce foeniculum Italicum, cinamomum, & nux moscata Indica condita, ad io gratiam, recreationemque: modo fluxiones non incoeperint, tunc enim astringentia magis ex usu suntur, in hunc modum: Massa Solida Ad Corpus extenuatum. Amygdalarum dulcium purgatarum uncia: Mixtio solida ad resic eudum corpus. nucleorum pini recentium maceratorum in aqua enulae campanae, drachmae tres: tragacanthi, & gummi Arabici singulorum drachma: dullae palmularum pinguium, myxariorum, uuarum passarum, singulorum drachmae duae: cinamomi, nucis moscatae Indicae, utriusque drachma semissis: zaccari rosati tabellati unciae septem. formentur tabelle semissem drachmam pendentes. alii sic componunt. Ficuum pinguium, uuarum passarum acinis exemptis, singulorum unciae duae: amygdalarum dulcium singulae unciae: palmularum; seminis cucumeris, melonum, singulae drachmae: prungrum Damascenorum, myxariorum, ziziphorum singulorum paria tria: corticis citri conditi drachma semis: zaccari rosati tabellati, quod satis est. Obseruatio. Hanc solidam formam, neoterici uocant pandaleon: Pandaleon quid. quae in hoc solum ab electariis differt, quod eadem primum in placentas extendatur: deinde in tessellas diuidatur: haec uero integra permaneant, asseruenturque in pixide lignea. Zaccarum abunde coquitur, rursusque concrescere sinitur. In usu portio aliqua cochleari, uel cultello abscinditur, & aegro in ore tenenda datur, ut quasi tabellam sensim deglutiat. Potest etiam ex materia uiscosa, & melle admodum cocto parari, ut concrescat: nonnulli tabellas simul admiscent: nonnulli minus conseruarum, plus autem zaccari adiiciunt. Confectio Regia Solida, Set pandaleon ex melle cocto. Pinearum, auellanarum contusarum, singularum uncia: Pasta ex melle cocto. mellis cocti donec concrescat, quod satis est. lentam materiam e thorace ducendam, ad hunc modum. Pulueris diaireos simplicis drachmae duae: Mixtio ad humomel calidis naturis non renuenit. piperis grana quinque: mellis despumati, & probe cocti quod satis est. Uel ad crassam & res lentos pectori infixos. fiat massa solida: cui piper additum, aut zinziber, pituitam calfacit, incidit, & extenuat, saporemque non ingratum inducit. zinziber autem magis accommodatum est, ut quod mirius exiccet, quam piper. Obseruatio. Haec compositio non idonea est, ubi materia inspissari debet. nam mel, cum nimis abstergat fluxiones mouet, eoque in calidioribus naturis, & affectibus, quibus materia tenuis inest, aut si febris adest, aliae duae compositiones parandae sunt ex zaccaro: ut, Compositio Liquida Ad Materiam in calidis naturis & affectibus inspissandam. Pulueris diatragacanthu frigidi drachme duae: zaccari candi, & albi, penidiorum, singulorum uncia. Mistio liquida ad humores inspissandos. aqua uiolacea diluantur, rediganturque in massam, que eclegmatis modo delingatur. Efficacior erit, si diairis hoc pacto addatur: pulueris diatragacanthu frigidi drachma: diaireos simplicis drachma semissis: zaccari solidi uncia. Aqua hyssopi diluta, coquantur ad formam confectionis regiae. magis adhuc absterget, si electarium diaireos Salomoni inscriptum addatur. Alia Ex Conseruis Inspissans. Conseruae uiolarum, drachmae tres: pulueris diatraga canthu frigidi drachma: Mixtio ex conseruis. zaccari diluti, & multum cocti quod satis est: post illud deinde, conserua uiolarum imponatur, paululumque exiccetur: mox puluis. omnia in pixide lignea condantur. His ascribi quoque potest conserua adianti, nec non enulae campanae, & conserua ex rore marino. nam dulcibus commista, calefaciendo, extenuandoque, materiam e pectore extrahunt. Mixtura Abstergens. Medullae amygdalarum dulcium maceratarum in aqua ordeacea, aut uiolacea, aut buglossi recenter extractae, unciae tres: pinearum eodem modo praeparatarum uncia: anisi in puluerem redacti drachma: amyli scrupulus: zaccari quod satis est. Contusa in massam redigantur, coquanturque in furno placente modomathetes, Quae aliae sunt restaurantium medicamentorum compositiones? Geron. Quae uires imbecillas reficiunt recreantque: unde uulgo instauratorias nominant. exhibentur uero cum aegri adeo imbecilli, & uiribus exhausti sunt, ut consuetum cibum uel capere, uel concoquere nequeant. Fiunt autem ex alimentis non simplices, sed uariae eiusmodi compositiones: nunc solidae, nunc liquide, huncin modum: Compositio Reficiens Electarii modo solida. Pulpamenti capi, perdicis utriusque quadrans: Instauratoriae compositiones. pulueris diarhodon Abbatis, diamargariton frigidi, singulorum scrupulus: pinearum purgatarum, contusarumque, & in aqua rosacea maceratarum drachma: zaccari aquis rosarum, & cyrsii diluti quod satis est. fiat placentainstar panis marsici, uel in tessellas redigatur. Alia Ad Pthisicos Et emaciatos. Pinearum, & amygdalarum dulcium maceratarum in iusculo carnium testudinum perfecte coctarum, uel ranarum, praesertim quae coxis adhaerent, uel cancrorum fluuiatilium, quadrans: medullae quatuor seminum frigidorum maiorum expurgatorum, singulae semunciae: anisi drachmae duae: cinamomi drachma: zaccari quod satis est: amyli momentum. Ex modico uino & iure testudinum masia coquatur in furno. Ratio compositionis. Carnes his addi non debent, ut quae nimium in furno exiccentur, nisi in frustula discindantur. Uinum album recte admiscetur, ut compositio haec magis nutriat, & reliqua alimenta celerius distribuantur. Anisum duplici ratione conuenit. prima quod flatus, quos humida & calida pariunt, discutiat: altera, quod dulcior gratiorque sit, quam semen carui, aut cumini, aut apii. Refectoriae compositionis. In hecticis & consumptis paramus etiam refectorias ex carnibus testudinum, ranarum, caporum, petiolis uitulinis, & aliis commemoratis, non autem cancrorum, ut quae facillime resoluantur. Obseruatio. Quae ex carnibus fiunt compositiones, aegris dum recentes adhuc sunt, offerri debent: quemadmodum & illae, quae in officinis ex zaccaro, fisticis, carnibus caporum, perdicum, & aliis huiusmodi parantur. facile nanque putrefieri possunt, praesertim tempore humido & calido: ex quorum usu aegri postea plus detrimenti, quam commodi capere solent. Porro praestantissimum quoque ius congelatum, ad uires reficiendas paramus in hunc modum. Ius congelatum restaurans. Caro capi, uel gallinacei, cum modica carne uitulina, cinamomo, & salis momento, uitro angusti oris indatur: atque id probe obturetur: postea cacabo, in quo calens aqua sit, imponatur, & lento igne subiecto ad horas sex decoquatur, donec omnis propemodum succus extractus sit. tum, in exiguas patellas, postea rursus in alias transfunditur, donec nulla pinguetndo apparcat. atque ita in loco frigidiore reponitur, ut congelescat. fit enim quasi congelatum, ex quo per uices cochleare unum assumitur. Cangelatum regium Panis Marsicus. uel hoc quod regium dicitur. Capus in minutas partes rescinditur, & adipe adempta, cum quatuor uitulinis trunculis, siue petiolis, ex uino & aqua simili portione incoquitur, donec caro ab ossibus recedat: mox ius per setaceum colatur, siniturque refrigescere: deinde pinguedine, quae supernatat, ablata, iterum in olla recenti incoquitur, & singulis tribus libris iuris, una zaccari optimi, cinamomi uncia additur. Zaccaro iam resoluro, admiscentur albumina duorum ouorum bene agitata, & modice simul coquuntur, ac statim omnia per linteum quinquies, aut sexies iuxta ignem colantur. lus in fictile mundum, aut lancem argenteam transfunditur, & loco frigidiusculo reponitur. Haec iura congelata corpus nutriunt, ut quae facile in ore liquata, uentriculus sine mora concoquat, caeteraqu; in membra distribuat: unde postea omnia nutrita, uires recipiunt, roboranturque. Inter refectoria quoque recensetur panis Marsicus: qui ex amygdalis dulcibus, ex aqua rosacea maceratis, subactisque conficitur: quibus aliquando pincae adduntur: aliquando auellanae & palmulae. zaccari autem dimidia omnium pars esse debet. Hic deinde uitro ex cacabo ablato, per linteum aqua rosacea lonebularum compositio. Huc etiam referri possunt, quae Gallis nebulae dicuntur, ex amylo, zaccaro, & aqua rosacea paratae. Interdum ex farina frumenti, & zaccaro conficiuntur: uerum huius dupla portio imponi debet. Interdum etiam pulueres corroborantes adiiciuntur: quanquam sine his gratiores palato existant. Potiones Refectoriae. Praecer enumeratas compositiones, fiunt etiam potiones ex aquis distillatis, & confectionibus, ad uires ex intemperie, uel ex nimia euacuatione, spirituumque dissipatione, uel simili de causa debilitatas, idoneae. Ad frigidam quidem cordis intemperiem hoc modo inscribi potest: Confectionis alkermes drachma semis: Cotio ad frigida cordiis intemperitur. aquarum buglossi, cyrsii, singulae unciae: syrupi ex corticibus citri, aut ex pomis redolentibus ( si calor infestet ) semuncia. mixta potui exhibentur ante cibum horis tribus. Ad pulmonum uero affectus reficiendos, talis quae sequitur, conducit. Diamargariton drachma semis: diatragacanthu, diaireos, singule drachme: aquae buglossi, uiolarum, uel adianti singulorum unciae duae: syrupi uiolacei uncia. mixta propinantur. educendo promouent, pectusque leniunt, & pulmones reficiunt. Obseruatio. Ubi frigida intemperies affligit, diamargariton calidum, diambarum, diamoscum cum aquis familiaribus conducunt. ubi ca lida, diamargariton frigidum, & diatrion santalon. ubi leniter astringendum est, & superflua euacuatio coercenda, diamargariton frigidum, & diatrion santalon. ubi aliquid e pectore ducendum, non pulueres isti, sed aromaticum rosatum, & diarhodon Abbatis conferunt. Porro ad somnum in cordis affectibus accersendum, potio sequens proderit. Confectionis alkermes scrupulus: Potio somnisera. diatragacanthu frigidi drachma: aquae uiolarum, buglossi, singulae sescunciae: scrapii ex uiolis, & papauere, singulorum semuncia. miscentur, & potui sumuntur. Corroborant, leniunt, & somnum inducunt. Ad idem etiam haec quae sequitur ualet: Aquae uiolarum, lactucae, singulorum quadrans: Alia potio somnum inducens. syrupi uio lacei uncia. mixta potui noctu dantur. Uere somnum inducunt: non autem stupefaciunt. Alia ad idem. ad idem quoque haec est efficax: Lactis amygdalarum dulcium, quod ex aqua fontana, aut pluuiali, aut uiolarum, aut lactucae, factum sit, libra dimidia: in aqua zaccari uncia diluatur: croci scrupulus. fiat potio quae noctu detur. Potio in phrenitide Narcoticis quae addenda ne offendant. Ex syrupo autem papaueris nigri non albi fieri potest, in phrenitide, dolore articulorum, & capitis uehementissimo utilis, quae ita praescribitur: Syrupi papaueris nigri unciae duae: aquae nymphaee quadrans. mixta sub noctem potui exhibeantur. Obseruatio. Haec mixtura internis capitis doloribus idonea non est, nisi summa urgeat necessitas: ne materia retineatur in thorace, uentriculo, aut intestinis. solent autem pulueres ad cor inscripti eis adiungi, ne uentriculus, iecur, aliaque membra naturalia nimium refrigerata, debiliora fiant, praesertim in imbecillis iam, ut ex frequentiore usu. Confectio alkermes uentriculi frigido idoneum. Cum itaque firmandum est, & calefaciendum, confectio alkermes adiicitur: ubi uero solum firmari, non item calefieri, diarrhodon Abbatis adiungi debet. At quando uentriculus roborandus est, aromaticum rosatum: quando iecur recreare conuenit, diatrion santalon addetur. Quod si uenter fluidus astringi desideret, diamargariton frigidum, ex aqua myrtorum, uel prunorum syluestrium. Uigiliae in pectoris affectibus. In pectoris affectibus, si uigiliae urgant, puluis diatragacanthi, aut diaireos simplicis drachma semissis apponetur, aut similia, que tu ipse in usu & exercitatione quotidiana inuenire poteris, si diligenter, quae hactenus tractauimus, in memoriam reuocaris. Mathetes, Fiuntne etiam potiones recreatoriae ex aquis rerum medicarum tum simplicium, tum compositarum, arte chemica distillatis. Potiones Recreatoriae Ex aquis distillatitiis. Geron, Maxime. hae nanque ad uirium imbecillitatem subito factam, uel ob morbum acutum, uel ob nimiam exinanitionem, puerperis, senibus, & aliis debilitatis exhibentur. uariis autem modis parari solent: ex capis quidem in hunc modum. Alii capos ( praesertim decrepitos ) huc illuc fuste agitant, tanquam uenationi expositos, donec omnino defatigentur: Petio recreatoria ex capo. deinde iugulant: quidam suffocant, plumisque denudant, uel exaqua calente, uel manibus. tandem cute detracta, interaneisque cum omni pinguetudine exemptis, & ossibus abiectis, carnem incidunt, lauantque uino, aut aqua cordi propria, & uitrea ampulla, quae cacabo aqua calente pleno ( balneum Mariae, aut maris appellant ) imposita sit, condunt, una cum quibusdam aquis preciosis, conseruis, & pulueribus corroborandi facultate praeditis, & igne lento subiecto distillant. Alii capos integros prius per se in aqua sic coquunt, ut caro omnis ab ossibus resoluatur, deinde ex hac aquam, iis quae uires reficiunt additis, eliciunt. Non nulli illos ex dimidio tantum coquunt: deinde uasi uitreo indunt, & adiectis odoratis pulueribus, liquorem euocant. Nonnulli ipsos solos distillant: deinde aquam inde manantem odoramentis, cinamomo, aut santalo, aut agallocho, aut nuce moscata, aut mosco cum ambaro, & similibus, uel singulis, uel mixtis, pro aegri & morbi natura imbuunt. Obseruatio. Qui crudam canrnem una cum odoramentis coquunt; errant. nam cum haec diuturnam decoctionem ferre nequeant, uires suas amittunt: & si eas retineri desideres, caro manebit cruda. melius itaque pulueres illi roborantes aquae semicoctae adiunguntur. De auro decoctis iniiciendo. Non bene faciunt, qui annulos, aut torques, aut nummos aureos capo coquendo; distillandoque addunt, ut maior scilicet efficacia ipsi insinuetur, cum nihil ex eis praeter argentum usuum, si forte adsit, aut sordes, aut pinguedo quaedam resoluatur. Ne autem quippiam uel crudum, uel assum, uel coctum nimis in eis existat, commodum mihi uidetur, ut capus primum coquatur, dum omnis caro ab ossibus decidat: deinde ut haec contusa cum iure ampullae uitreae indatur, & operculo superimposito distilletur: liquor autem; qui inde manauit, odoramentis colo iniectis, instituto nostro congruis, nempe cinamomo, aut santalis, aut cortice citri, aut id genus aliis, ad quartam horae partem imbuatur inficiaturque. Distillatio Similis In Febribus ardentibus. Iuris decocti galli libra: conseruae buglossi, nympheae, utriusque uncia: pulueris diamargariton frigidi, & ex gemmis, singulorum drachma: foliorum auri numero sex: aquae rosarum, buglossi, oxalidis, singulorum unciae due. omnia ex ampulla distillentur. Interdum cancri fluuiatiles, & carnes limacum, testudinumque ex aqua coquuntur, amotis testis & excrementis, ipsae cum iure uasi uitreo conduntur, & adiectis pulueris diamargariton frigidi scrupulis duobus, ex aqua calente, siue balneo Mariae distillantur. Uel Aquae distillatae capi libra: Potio aciduie sapore grata. succi limonum unciae duae: zaccari uiolacei quadrans: cinamomi drachma. colantur sicut uinum Hippocraticum uulgo dictum. potio est acidulo sapore gratissima. Distillatio Ad Febres ardentes, & hecticas. Iuris capi perfecte cocti libra: aquarum uiolarum, buglossi singularum unciae duae: adianti quadrans: pulueris diatragacanthu frigidi, diaireos simplicis, singulorum drachmae duae: pulueris ex gemmis drachma: foliorum auri numero quatuor. Mixta distillantur in uase duplici. Distillatio Recreatoria. Iuris capi cum carnis bubulae modico, ex aqua cocti, libra: uini Cretici, aquae rosacee, utriusque selibra: panis albi quadrans: pulueris electarii ex gemmis, diarhodon Abbatis, diamoscu dulcis, singulorum drachma: foliorum auri numero octo. omnia cum iure mixta distillantur. Obseruatio. Si uires languidae sint, distillatum cinamomo imbuetur: si puerpere non fluat purgatio, croco. Puerperae purgatio impedita, quibus iuuetur. uel aqua ipsa stillatitia cinamomi per se, aut aliis mixta, sicut etiam oleum esus, uel alterius odorati exhiberi potest. Quinetiam aliarum herbarum, & florum cordi familiarium, quae ad uires reficiendas prosunt; Aquae distillatitiae, quando obsint. praesertim odoratorum liquoribus imbutae: alias stomacho aduersantur, & insalutares existunt. Haec de potionibus recreatoriis tibi sint. satis esse possunt. his enim similes tum ipse ex quotidiana exercitatione, tum ex doctorum uirorum scriptis paulatim addisces. Eas autem aliis medicamentis, quae in solida & sicca forma aduires reficiendas exhibemus, subiungere uolui, quod ipsarum usus, ut non recens est, ita quoque familiaris, & aegris interdum, quibus aliis subuenire non possumus, commodior gratiorque existat. quae uero ex noua chemiae medicina, in hunc ulum parari solent remedia, postea breuiter dicam, ubi prius reliquas electariorum, & ueterum medicamentorum formulas absoluero, quas superius intactas reliqui. Mathetes, Quaenam illae sunt? Electaria Liquida. Geron, Electaria liquida, uulgo opiatae dicuntur, ad uires firmandas, uariasque corporis affectiones immutandas idonea. Electaria liquida siue opiatae. Nam quaedam cordi, quaedam stomacho & uentri, quaedam cerebro: nonnulla iecori, nonnulla lieni: alia renibus & uesicae, aliqua ad calculos, menstrua, urinasque inscribuntur. Mathetes Ex quibus constant ea, quae uentriculo attribuuntur? Geron Ex conseruis eryngiorum, ex rore marino, ex cortice citri, ex zinzibere condito, ex caruophyllorum confectione: quae omnia tum capiti, tum neruis, tum uentriculo perfrictionem experto conueniunt, ac praescribuntur in hunc modum. Electarium Liquiqum Ad Uentriculum frigidum. Conseruae eryngiorum, corticis citri conditi, singulae unciae: florum roris marini drachmae tres: confectionis aromatici rosati uncia. Ex syrupo conseruae corticis citri, & mentae fiat electarium liquidum, quod horis aliiquot ante cibum sumatur. Obseruatio. Interdum ad eundem affectum fit electarium liquidum ex pulueribus, conseruis omissis: zaccari autem mensura adaucta, hoc modo conficitur: Electarium Liquidum Ex pulueribus ad uentriculum frigidum. Confectionis aromatici rosati uncia: diagalangae, diarhodon Abbatis, uel rosatae nouellae, singulorum drachmae tres: zaccari modicum. Ex serapio & conserua corticis citri formetur opiata cuius nucis auellanae instar diglutiendum datur, ita ut superbibatur uini, aut aquae absinthii, uel mentae diluti paululum. Aliud Ad Uentriculum Frigidum & humidum. Electarii diacalaminthes, aromatici rosati minoris, diatrion pipereon, singulorum drachma: Electarium liquidum ex pulueribus & conseruis. conseruae ex roris marini flore, ex rosis, singulae semunciae: zaccari albissimi, & syrupi ex menta quod satis est. datur semunciae instar. Aliud Ad Idem. Radicis zinziberis conditi uncia: Electarium liqui dum ex condito. pulueris diarhodon Abbatis drachmae tres: aromatici rosati drachmae duae: ex syrupo mentae simul iunguntur paraturque electarium. Obseruatio. Quod si uentriculus, & intestina magis sint resoluta, fluorque lientericus exerceat, augenda sunt tandem astringentia: ueluti si diacydoniten drachmarum duarum instar addatur, efficacius erit electarium ad siccandum, astringendum, & calefaciendum: aut fiat in hunc modum. Electarium Astringens Ad uentriculum resolutum, & lienteriam. Myrobalanorum emblicorum par unum: ( si aeger pauperculus sit ) corticis cotoneorum uncia: corticis citri conditi semuncia: diacydoniteis drachmae duae: diarhodon Abbatis, rosate nouellae, singulae drachmae: coralli rubri usti sesquidrachma: conseruae acori colatae drachmae sex. omnia miscentur, & ex syrupo cotoncorum paratur electarium liquidum. Obseruatio. At si difficultas intestinorum urgeat, refrigerare ea, & astringere oportet: Electarium refregerans & astixio gens. eoque uetus rosarum conserua, & caro cotoneorum adiungi debet. zinziber autem, cortex citri, & alia omitti, atque ita fiet refrigeratorium, & astringens electarium, hoc modoelectarium Ad Dysenteriam. Carnis cotoneorum conditae semuncia: conseruae rosarum ueteris uncia una: pulueris coralli drachma. subigantur, rediganturque in electarii liquidi formam. Obseruatio. Si uenter adhuc magis astringendus sit, pastilli exiccantes, & abstersorii conueniunt, quales ex spodio, ex terra sigillata, & similibus extant in seplasiis. sin autem refrigerandus magis sit, conscruis utendum erit in istum modum: Electarium Refrigerans ad uentriculum calidum. Conseruae rosarum, ex nymphaea, singulorum sesqui drachma: diatragacanthu frigidi, diatrion santalon, singulorum drachmae duae: diarhodon Abbatis drachma semissis: corallii rubri scrupulus. ex serapio uiolaceo formetur electarium liquidum. uires reficiendas exhibemus, subiungere uolui, quod ipsarum usus, ut non recens est, ita quoque familiaris, & aegris interdum, quibus aliis subuenire non possumus, commodior gratiorque existat. quae uero ex noua chemiae medicina, in hunc usum parari solent remedia, postea breuiter dicam, ubi prius reliquas electariorum, & ueterum medicamentorum formulas absoluero, quas superius intactas reliqui. Mathetes, Quaenam illae sunt? Electaria Liquida. Geron, Electaria liquida, uulgo opiatae dicuntur, ad uires firmandas, uariasque corporis affectiones immutandas idonea. Electaria liquida siue opiatae. Nam quaedam cordi, quaedam stomacho & uentri, quaedam cerebro: nonnulla iecori, nonnulla lieni: alia renibus & uesicae, aliqua ad calculos, menstrua, urinasque inscribuntur. Mathetes, Ex quibus constant ea, quae uentriculo attribuuntur? Geron, Ex conseruis eryngiorum, ex rore marino, ex cortice citri, ex zinzibere condito, ex caruophyllorum confectione: quae omnia tum capiti, tum neruis, tum uentriculo perfrictionem experto conueniunt, ac praescribuntur in hunc modum. Electarium Liquiqum Ad Uentriculum frigidum. Conseruae eryngiorum, corticis citri conditi, singulae unciae: florum roris marini drachmae tres: confectionis aromatici rosati uncia. Ex syrupo conseruae corticis citri, & mentae fiat electarium liquidum, quod horis aliquot ante cibum sumatur. Obseruatio. Interdum ad eundem affectum fit electarium liquidum ex pulueribus, conseruis omissis: zaccari autem mensura adaucta, hoc modo conficitur: Electarium Liquidum Ex pulueribus ad uentriculum frigidum. Confectionis aromatici rosati uncia: diagalangae, diarhodon Abbatis, uel rosatae nouellae, singulorum drachmae tres: zaccari modicum. Ex serapio & conserua corticis citri formetur opiata: cuius nucis auellanae instar diglutiendum datur, ita ut superbibatur uini, aut aquae absinthii, uel mentae diluti paululum. Aliud Ad Uentriculum Frigidum & humidum. Electarii diacalaminthes, aromatici rosati minoris, diatrion pipereon, singulorum drachma: Electarium liquidum ex pulueribus & conseruis. conseruae ex roris marini flore, ex rosis, singulae semunciae: zaccari albissimi, & syrupi ex menta quod satis est. datur semunciae instar. Aliud Ad Idem. Radicis zinziberis conditi uncia: Electarium liguidum ex condito. pulueris diarhodon Abbatis drachmae tres: aromatici rosati drachmae duae: ex syrupo mentae simul iunguntur paraturque electarium. Obseruatio. Quod si uentriculus, & intestina magis sint resoluta, fluorque lientericus exerceat, augenda sunt tandem astringentia: ueluti si diacydoniten drachmarum duarum instar addatur, efficacius crit electarium ad siccandum, astringendum, & calefaciendum: aut fiat in hunc modum. Electarium Astringens Ad uentriculum resolutum, & lienteriam. Myrobalanorum emblicorum par unum: ( si aeger pauperculus sit ) corticis cotoneorum uncia: corticis citri conditi semuncia: diacydoniteis drachmae duae: diarhodon Abbatis, rosate nouellae, singulae drachmae: coralli rubri usti sesquidrachma: conseruae acori colatae drachmae sex. omnia miscentur, & ex syrupo cotoneorum paratur electarium liquidum. Obseruatio. At si difficultas intestinorum urgeat, refrigerare ea, & astringere oportet: Electarium refrigerans & astringens. eoque uetus rosarum conserua, & caro cotoneorum adiungi debet. zinziber autem, cortex citri, & alia omitti, atque ita fiet refrigeratorium, & astringens electarium, hoc modo. Electarium Ad Dysenteriam. Carnis cotoneorum conditae semuncia: conseruae rosarum ueteris uncia una: pulueris coralli drachma. subigantur, rediganturque in electarii liquidi formam. Obseruatio. Si uenter adhuc magis astringendus sit, pastilli exiccantes, & abstersorii conueniunt, quales ex spodio, ex terra sigillata, & similibus extant in seplasiis. sin autem refrigerandus magis sit, conscruis utendum erit in istum modum: Electarium Refrigerans ad uentriculum calidum. Conseruae rosarum, ex nymphaea, singulorum sesqui drachma: diatragacanthu frigidi, diatrion santalon, singulorum drachmae duae: diarhodon Abbatis drachma semissis: corallii rubri scrupulus. ex serapio uiolaceo formetur electarium liquidum. Aliud Humectans. Conseruae radicum buglossi, cyrsii, uiolarum maceratarum in cremore seminum quatuor frigidorum maiorum purgatorum, singulae unciae: anisi, cinamomi, singulorum drachma semissis. omnia commiscentur, & ex syrupo buglossi, uel cyrsii, in electarium liquidum rediguntur. Obseruatio. Electaria humectantia in raro usu. Raro solent electaria ad uentriculum humectandum paratantia in raro u - ri, ut quod cibo & potu facilius, quam medicamentis consequi possimus. Cinaiomum uentriculo aptum. Electaria ad iecur. lum roborare, & concoctionem eius adiuuare. Mathetes, Mul ta ad uentriculi affectus electaria praescripsisti, quae ad iecoris intemperiem, affectionesque immutandas idonea censes? Geron, Si iecur intemperie aliqua, & obstructione laboret, ex iis fient electaria, quae illi familiaria, quaeque affectui sunt contraria. cum autem id citra totius corporis consensum fieri nequeat, praesertim ubi magna est immutatio tentanda, obseruare oportet calefactum ne sit ex simplici intemperie, sine humorum affluxu, an ab inflammatione, uel bile in eo retenta. Nam illa tantum refrigerantia postulat: haec refrigerantia simul, & leniteraperiuntia: non autem quae multum astringunt, qualis conserua rosarum, caro cotoneorum, & id genus alia sunt: sed quae abstergunt, & excrementa biliosa euacuant. Conuenit itaque conserua exadiantho, quamuis primo ordine calefaciat: quia ipsa dum obstructiones aperit, casu etiam refrigerat. sic utilis est conserua ex cichorio, buglosso &, cyrsio, ut que humidae, & minus sint calidae. Electarium Ad Iecoris Ex bile obstructi & inflammati calorem. Conseruae florum cichorii, adianti, singulorum semuncia: uiolarum drachmae tres: pulueris diatragacanthu frigidi, diatrion santalon, singulorum drachmae duae: quatuor seminum frigidorum maiorum minutim contusorum, singulae drachmae: omnia misceantur. ex serapio intybi fingetur electarium liquidum. sin autem perfrictio sola citra obstructionem urgeat, conserua ex nymphaea, & similes usurpandae sunt. Obseruatio. Si obstructionem iocinoris morbus regius sequatur, aperiuntia medicamenta conueniunt, quae nonnihil abstergant, & refrigerent: sin aqua inter cutem, ea quae aperiunt obstructio nem siccando, & uires iecoris roborando prosunt. Eleelectarium morbi regii. Additum est anisum superiori compositioni: quia humectantia etiam flatus parere solent, sicut cinamomum uentricuelectarium Ad Morbum regium, siue arquatum. Conseruae adianti, conseruae radicis apii singulae semuncie: florum cichorii uncia: pulueris diatrion santalon drachme due: diarhodon Abbatis drachma: quatuor seminum frigidorum maiorum expurgatorum, & contusorum, singulorum drachma semis. ex syrupo intybi composito fiat electarium: hinc aeger sumat semunciae instar, & aquae graminis, uel cichorii, uel intybi unciam superbibat. Electarium Ad Aquam Intercutem. Conseruae florum cichorii, adianti singulae drachmae: Electarium ad aquam inter cutem. pulueris diarhodon Abbatis, aromatici rosati, singulorum drachme duae: diatrion santalon drachma semissis: iccoris lupini drachma: cineris intestinorum lupi drachmae duae. ex scrapio eupatorii fiat electarium liquidum. nucis auellanae instar ex eo sumatur, & aquae absinthii unciae duae superbibantur. Obseruatio. Eiusmodi medicamenta, cum nonnihil etiam calida sint, ad paruam refrigerationem facere uidentur, ubi in malum habitum inclinat. sin autem maior perfrictio adsit, compositionem dialacca, & simplicem laccam, item diacurcuma, aromaticum rosatum, diagalanga, & conseruas radicum apii, enulae campanae, uel dianthos offeremus, ad hunc modum, Electarium Ad Magnam Iecoris perfrictionem, in aqua subter cutem ex obstructione ortam. Conseruae roris marini, radicis apii singulorum drachmae tres: pulueris aromatici rosati drachmae septem: diarhodon Abbatis drachma. Ex syrupo Bizanthino, uel mentae, uel cupatorii paretur electarium, cui auellanae nucis instar assumpto, uinum aqua absinthii dilutum superbibatur. Mathetes, Quae ad lienem soles praescribere? Electaria ad litnem. Geron, Si intemperie laborat, eadem fere, quae iecori intemperato, consulimus, nisi quod iis quae aperiunt, ualentioribus in illo utamur, & quae ei magis propria sunt, ut conseruis tamaricis, & ex scolopendrio, quod ceterach uulgo uocant, ut. Electarium Ad Lienem Obstructum. Conseruae radicis apii uncia: scolopendrii, ex adianto, singulorum drachmae duae: Lienis obstructis. pulueris confectionis diarhodon Abbatis, pastillorum ex capparibus, singulorum drachma. Ex syrupo acetato electarium fingatur. ubi ex hoc auellanae nucis instar assumpseris, aqua ferrata, uel graminis, uel portulacae, uel rusci, uel asparagi superbibenda est. Obseruatio. Quod si lien ob flatus in eo collectos, non autem propter melancholici humoris copiam intumescant, remedia ex astringentibus, & iis quae flatus discutiunt, parari debent. Lien flatuosus. Nam illa inflationem tumoremque impediunt: haec quod iam collectum est, nempe flatus, dissipant, ut semina calidam maiora, & minora, semen uiticis, & portulacae, cortex tamaricis, & similium fructus, uel semen: nec non aqua ferrata, uel calybe candente restincta, & ramentum chalybis, lienem tumidum iniminuunt. Electarium Ad Lienis Humorbem. Conseruae scolopendrii, siue ceterach uncia: pastillorum ex capparibus drachma semissis: confectionis diarhodon Abbatis, & diagalangae, singulorum scrupuli duo: scobis chalybis inaceto macerati, & subtiliter triti drachma cum semisse: seminis portulacae drachma semis. haec omnia iungantur syrupo acetato simplici. Ex his quod nucem auellanam explet, deglutiendum, paulumque aquae portulacae, uel syrupi acetosi simplicis, uel ex tamarice bibendum, dato. Mathetes, Quae ex huiusmodi electariis cordis intemperaturis congruunt? Electaria ad cordis palpitationem. Geron, Non alia quam quae ex conseruis, & pulueribus superius expositis componuntur. Error quorundam qui palpitationem cordis cum cardialgia, cardiaca & cardiogmo confundunt. Palpitationi uero, quae graecis παλμὸς dicitur, & nunc per se, nunc per consensum, semper autem a frigore contrahitur, non a calore, sicut quidam opinantur, cardiacam, cardialgiam, cardiogmon cum illa confundentes, recte ex calidis medicamentis electaria parantur, inter quae principatum obtinet confectio alkermes. Electarium Ad Palpitationem ex flatibus, seu spiritu crasso, atro, & nebuloso. Confectionis alkermes semuncia: aromatici rosati uncia: conserue corticis citri conditi sescuncia: Palpitationis remedia. conserue florum buglossi, & roris marini utriusque drachmae tres. Ex syrupo quo cortex citri asseruatur, fiat electarium liquidum, quod tum ante, tum post cibum sumetur, ita ut uini modicum superbibatur. Aliud Ad Palpitationem ex aqua in pericardio contentam. Electarii superioris semuncia: pulueris confectionis diambarum, diamoschu dulcis, laeticiae Galeni, singulae drachmae: seminis citri drachma semissis: corallii rubri scrupulus. Ex syrupo, quo cortex citri asseruatur, redigantur in electarium liquidum quod mane & uesperi ante cibum sumetur. Obseruatio. At si praeter frigidam intemperiem, humores quoque, uel pituitosi, uel melancholici, totum corpus obsideant, priusquam electaria iam recitata offerantur, concoqui, praepararique, deinde purgari debent, sic tamen, ut sanguinis detractio praecedat. Mathetes, Quibus electariis capitis ffectus curantur? Electariae capiti idonea. Geron, Quia hoc quauis intemperie laborare solet, uaria quoque remedia postulat, nempe quae calefaciant, quae refrigerent, quae exiccent: quae autem humectent, rarissime. quia sicci affectus externis potius, quam iis, quae intro sumuntur, curari possunt. adhaec, quia etiam aliis membris affectis illud interdum condolescit, consortii ac communionis, quam cum ipsis habet, lege, tum hoc, quodmorbi materiam suppeditat, tum illud, quod eam excipit, simul & semel immutari debet. Odoata capiti nocent. Uerum in medicamentis exhibendis hisce diligens adhibenda cautio est. nam odorata, licet facultate sua affectibus conueniant, tamen grauitatem illius excitare solent: id quod Galenus saepe in myrrha & croco meminit. Mathetes, Ex quibus ergo electaria capiti idonea parabuntur? Materia electariorum ad caput. Geron, In comitiali quidem morbo, & dolore ex consensu concitato, nec non in uertigine, ex calidis & siccis, uel iis quae materiam citra ullam offensionem absumunt. Primo igitur recipies, quae minime odorata sint: deinde quae paulum adeo odoramenti spirant, ut cineres odoratorum, & aliorum quae natura sua inodora sunt, ut corallium, cornua, ossa, lapides: & nonnulla semina paululum odorata, ut lactucae, portulacae, papaueris, coriandrum: adhaec conseruae uiolarum, ex adianto, ex polypodio, ex acoro uulgari, ex saluia, uel rore marino, que paulo magis sunt odorata. ex stoechade uero nimium caput replent. Ad idem ualet zinziber conditum, cortex citri, myrobalani conditi, qui casiam redolent. Fumosa capiti ob sunt. Itaque pulueres ad caput inscripti, qui recipiunt ambarum, uel moschum, uel crocum, uel alia quae fumos excitant: in morbis, qui exhalatione fiunt, dari non debent, aut certe ante cibum, contra uulgarem consuetudinem. Nam ut plerique dolores a sumpto cibo sedari uidentur, ita quoque tremuli & uertiginosi melius habere secundum cibos solent. Mathetes. Quale igitur electarium praescribis ad frigidum capitis affectum, cui nullus sit dolor coniunctus, aut qui non ex inferioribus fumis emergit: Geron, In hunc modum: Electarium Ad Frigidos Capitis morbos. Conseruae adianti uncia: conserue roris marini florum, zinziberis Indici conditi, singulorum drachmae tres: cineris hirundinum ( quia in commitialibus exiccant ) semuncia: corallii rubri usti drachma: piperis subtilissime triti drachmae duae cum semisse. Ex syrupo stoechados formetur electarium liquidum. Ratio Compositionis. Piper hic inditum est, quod egregie exiccet, & calefaciat: non autem sit ualde odoratum, sicut neque zinziber conditum, Conserua anthos probe calefacit, & exiccat plurimum. At omnia medicamenta, quae huic uitio sunt accommodata, ollae perforatae immissa furno reponuntur: ac cremata illic, in tenuissimum puluerem rediguntur: postea hic detritus elui debet, si ustionisodor metuatur. Aliud Ualde Exiccans. Comae roris marini, cinamomi, macis, nucis moscatae, caryophyllorum, singulorum semuncia: hirundinum, genitalis taurini, singulae unciae. Ex horum combustorum cinere, modicoque zaccaro, & syrupo stoechados, fiat clectarium liquidum. ad resolutionem, conuulsionem ex replerione, rheumatismum oculorum, aliarumque partium, ad dolores e lue uenerea, & aliis humidis affectibus contractos. Nathetes, Quomodo electaria haec liquida ad menstrua prouocanda, urinasque ducendas, & calculos comminuendos, expellendosque componuntur? Geron, Si conserlias, syrupos, & pulueres in id efficaces cognoueris, facilis timbi eritu illorum compositio: Electaria ad prouocanda menstrua. quippe conseruae eryngiorum, radicis apii, & pastinace syluestris, non solum menstrua, sed etiam urinas & uenerem mouent: ad quae in hunc modum electarsa parare licet. Electarium Ad Menstqua, urinam, & ueuerem mouendam. Conseruae cryngiorum, radicis pastinacae syluestris singulae unciae: pastillorum ex myrrha, cinamomi, singulorum drachmae duae. Ex syrupo artemisiae redigantur in electarium, quod mane sumatur, & cyathus uini Hypocratici, uel decocti pulegii, aut calaminthes superbibatur. Obseruatio. Quod si efficacius medicamentum efficere uoles, in locum conseruarum, succos herbarum, & pulueres substitues. nam illae, sicut etiam syrupi, molem augendo, electarii uires imminuunt. quare in hunc modum componere poteris: Electarium Menstrua Uehementer mouens. Succi eryngiorum, saluiae, uel sabinae, & pulegii, singulorum a sordibus purgatorum drachmae tres: cinamomi, asari, myrrhae, croci, singulae drachmae. Hec simul iungantur, & mixta cum modico syrupo artemisiae, saporis commendandi gratia, in electarium liquidum cogantur. Electarium Ad Calculum. Succi portulacae, succi foeniculi marini, singulorum drachma semis: seminis paliuri drachmae duae: asari, & myrrhae singulorum scrupuli duo: cinamomi, seseleos, singulorum drachma semissis. fiat electarium addito paulo syrupi Bizantini, uel ex radicibus. Atque haec de electariis, que uiribus instaurandis, uariisque corporum affectibus in imutandis inseruiunt. Mathetes, Expedias ergo nunc catapotia, quorum superius mentionem fecisti, similesque uires habere indicasti. Catapotia Immutantia. Geron, Faciam. ad iecoris quidem, uel lienis obstructiones, ex pastillis illis componuntur, qui eupatorium, uel rheubarbarum, uel absinthium recipiunt. Cum enim hi humore aliquo diluti, propter nimium amarorem assumi nequeant, recte sub horum forma exhibentur: ut, Catapotia Ad Obstructionem iecoris. Pastillorum ex absinthio drachma: Iecoris obstructio quibus curetur. succi apii, aut serapii Bizantini, quod catapotiis decem, aut pluribus ex drachma formandis satis esse potest. Obseruatio. Haec catapotia finguntur & minuta & molliuscula: ut diluta obstructiones citissime aperiant. Uinum autem album ipsis deuoratis statim superbibendum est: aut aqua, aut serapium in idem efficax, quo facilius, citiusque uenas subeant. Notandum quoque est, astringentia quaedam recte adiici, ut in syrupis dictum est, & in iis, quae bilem astringendo purgant, praecipue in rheubarbaro: quod facultate sua astrictoria, iecoris resolutionem prohibet, & bilis aliquid educit. Catapotia Ad Lienem Obsttuctum. Pastillorum ex capparibus, uel myrrhae drachma: Lienis obstructio quibus aperiatur Catapotia ad urinas & menstrua, quibus constent. ex syrupo acetato, aut oxymelite fingantur decem, aut plura catapotia: drachmam pendentia: quibus, ubi deuorata sunt, eiusdem syrupiacetati uncia, aque graminis, seu polygonii, & portulacae, singulorum unciae duae superbibantur. Alia Fortiora. Myrrhae, asari, aristolochiae utriusque, seminis capparis, singulorum drachma: nardi, iunci odorati, singulorum drachma semissis: apii, petroselini, agni casti, singulorum scrupuli duo. Catapotia exigua ex syrupo acetato, uel oxymelite formentur. Mathetes, Ex quibus componi debent pilulae ad urinas, & menstrua prouocanda? Geron, Ex iisdem propemodum medicamentis, quibus ad obstructiones iecoris utimur: nempe pastillis ex myrrha, qui obstructiones aperiunt, menstrua citant, foetus mortuos, secundasque retentas expellunt, praesertim si humor aliquis idoneus iis superbibatur: ut, Catapotia Ad Urinas Et menstrua prouocanda. Succi absinthii clari, & siccati drachmae duae: Ad urinas & menstrua. spicae nardi, iunci odorati, singulorum drachma semissis: seminis apii, petroselini, singulorum scrupulus: pastillorum ex rheubarbaro, uel ipsius rheubarbari drachma. In puluerem tenuissimum redacta, syrupo intybi parua formentur catapotia. aeger ea deuoret in aurora: & postquam surrexerit, aquam artemisie, melissae, fabarum, uel id genus aliam, uel ius pisorum, aut cicerum superbibat. Obseruatio. Ad lienem imminucndum. Quae medicamenta lienem imminuunt, ut detrimentum calybis, ad mouendas urinas adhiberi non debent, ut quae nimium exiccent & constringant: sed tantum, quae superius praescripta sunt. Mathetes, Quae alia magis urinam mouent? Catapotia Ad Urinam Efficacia. Succini drachma: gummi prunorum, uel cerasorum, asari, seseleos, singulorum scrupulus: seminis apii, petrofelini, nardi celticae, singulorum scrupulus dimidius. Catapotia ad uriuam. Ex succo apii, uel brassicae marinae catapotia fingantur, sumanturque, uentriculo antea purgato, sic ut oxymeli cum aqua graminis, asparagi, petroselini, aut apii superbibatur. Mathetes, Ex quibus catapotia ad calculum expellendum parari debent? Catapotia ad calculuia ex quibus fiat. Geron, Proximis catapotiis addentur semina paliuri, uel lapis Iudaicus, uel spongiae, cinerum capitis muris, uel lumbricorum, uel scorpionum, uel tali leporis, uel cancrorum lapilli, uel crystallus. quippe ea sunt ad renum, aut uesicae calculos, qui a renibus descendunt, imminuendos efficacissima: ac componuntur fere in hunc modum: Catapotia Ad Calculos. Catapotiorum, quae postremo loco praescripta sunt, drachma semissis: Quibus calculi expellantur. seminum paliuri drachmae duae: cineris scorpionum scrupulus. Ex oxymelite fingantur catapotia, si calculus in meatibus urinariis a pituita lenta retineatur: sin adhuc in renibus fuerit, ex aceto & succolimonum, uel arrantiorum, aut succo hyperici. Uinum autem superbibatur, aqua graminis, asparagi, uel saxifragiae cum decocto foeniculi marini recentis dilutum. Mathetes, Quid si calculus urinam retineat? Geron, Ea quae urinam mouent copiosiora addere: sin minus, pauciora oportet. Obseruatio. Terebinthina in calculo expellendo. Medicamenta ad calculum inscripta, interdum terebinthina excipiuntur: nempe cum urina a frigidis humoribus retine¬. tur. haec enim fundit illos, & calefacit. Interdum lenta & uiscosa quaedam adduntur, ut semina maluae, altheae, & foenugraeci, aut lini, cum metus est, ne ulceratio in renibus, aut uesica, ob medicamentorum illorum asperitatem & acrimoniam sequatur. Opii usus in ulceribus renum. Insuper quatuor semina frigida maiora, minutim incisa, ad urinam ciendam, aut ad medicamentorum illorum canlorem minuendum temperandumque adiunguntur: quemadmodum uesiccarie succus, & opium, similiaque narcotica, que ueterum more adiicere cogimur, cum dolor aegrum ualde excruciat: sic tamen, ut diu antea quam utamur, fuerit admixtum. sin autem statim ea utendum sit, in uino Cretico, alido diluatur, misceaturque probe cum castoreo, myrrha, & styrace, in hunc modum: Catapotia Ad Nephriticum dolorem maximum. Opii scrupulus: styracis, myrrhae, croci, castorei, singulorum scrupulus dimidius. Ex uino Cretico simul omnia iungantur, calidaque pila subigantur: deinde drachma catapotiorum nuper praescriptorum addatur. Mathetes, Ex quibus fiunt catapotia ad renum & uesicae ulcera? Catapotia ad renum & uesicae ulcera ex quibus fiant. Geron, Ex iis quae modo recensui, tum ex illis quae consolidant exiccantque. astringentia enim eo integris uiribus peruenire nequeunt, nisi tenuia adiungantur, quae illa ad partes affectas deducant. Alia Aduesicae Et Renum Ulcera. Tragacanthi, gummmi Arabici, utriusque leuiter assati, corallii rubri, boli praeparati exquisite, sanguinis draconis, singuloruni drachma semissis: mastiches, lapidis Iudaici, singulorum scrupulus: seminum uesicariae, seminum melonum, singulorum scrupuli duo: seminis althee scrupulus. Ex succo equiseti, uel narcissi catapotia formentur. Obseruatio. Si ulcera cum dolore, aut calore affligant, semen papaueris addetur. Plcerarenum quibus curentur. si dolor intolerabilis excruciet, opium correctum adiicietur, idque exiguo pondere. Colici doloris remedia correctiora. Ad colicum autem & nephriticum dolorem, medicamentis calidioribus, & concoquentibus modo commemoratis emendabitur: nempe castoreo, euphorbio, croco, pipere: ad ulceris autem dolorem, myrrha, styrace, thure. Haec enim praeterquam quod illud corrigant, ulcus quoque citra magnum calorem detergunt. Similiter de catapotiis ad defluxiones tenues in articulos, ulceraque pulmonis sentiendum est, quae ex medicamentis leniter detergentibus, & incrassantibus parantur ad hunc modum: Catapotia Ad Defluxiones Tenues in articulos, & ulcera pulmonum. Tragacanthi, gummi Arabici, singulorum drachma: amyli drachma semissis: thuris, styracis, singuli scrupuli: myrrhae, succi glycyrrhizae, singulorum scrupuli duo: opii scrupulus. Sapa excipiantur, formenturque decem catapotia, quae drachmam pendeant. Ex his duo, uel tria longissime a cibo dormituris exhibentur. Mathetes, Quibus constant catapotia ad ulcera pulmonum? Geron, Preter iam dicta medicamenta addentur eis etiam terra sigillata, bolus Armenus, sanguis draconis, mastiche, & corallium, sic ut copiosiora sint abstergentia. Mathetes, Quid si ulcus cum inflammatione urgeat? Geron, Catapotia ad defluxiones sine ulcere inscripta conueniunt, si opium, & quae minus abstergunt, ampliore pondere eis imponantur. uel haec in puluerem redacta syrupo ex papauere, uel ex ziziphis loco sapae excipiantur. Pulmonum ulce ratorum cum inflammatione remedia. nam materia in his magis incrassanda est, & refrigeranda. idem quoque agendum est in pulmonum, renum, & uelicae ulcere, quod inflanimationis particeps fuerit. Obseruatio. Quae ex superioribus compositionibus coli, renum, lienis, uesicae, uterique doloribus sopiendis conueniunt, apud ueteres, praecipue Colice appellantur. Colicae compositiones. quae autem ad fluxiones cerebri in fauces, asperamque arteriam, & pulmonis, aut earum partium ulcera, aliosque affectus prosunt, Arteriacae dicuntur. Arteriacae. ad tussim uero & sitim, ὑπογλωττίδες, uel ὑπόγλωσσα grece uocantur: Hypoglottides. quia sublingua dum soluantur, teneri solent. quanquam interdum una compositio ad multos affectus tum superiorum, tum inferiorum partium efficax existat. Colice Compositio. Cnici, anisi, castorei, singulae drachmae: petroselini, piperis longi & rotundi, singulorum sesquidrachma: Catapotia colica Catapolia opiata Arteriacae ad fluorem & raucitatem arteriae. opii, iunci odorati, myrrhae, nardi, singulorum drachmae duae. ex melle parentur catapotia. ex his scrupuli instar sumetur mane, uela coena. Uel, Myrrhae trogolodytidis drachmae duae: alterci drachma: opii drachma semissis: cynoglossae herbae corticis scrupuli duo. Correx prius in sole exiccetur: deinde in puluerem tenuem redigatur, aliisque admisceatur. omnibus sic mixtis, ex aqua rosacea fingantur ciceris magnitudinis catapotia: dentur quinque, aut septem dormituris. Huc referri quoque possunt recentiorum colicae compositiones: ex quibus inferior sic paratur: Catapotia Ex Compositione opiata, auctore Paracelso. Opii Thebaici minutim incisi drachmae duae: mumie grana tria: succi radicis alterci, dum adhuc est succolenta, collecte purgataeque, drachma semissis. Haec simul mixta reconduntur uitro, maceranturque ad solem, uel in loco calido per dies quatuordecim. postea confectionis diambarum sescuncia, eum uini ardentis quinquies correcti libra uase optime conditur, & in loco calido, siue in sole stare per dies octo, uel decem sinitur, ita ut singulis diebus ter quaterque agitetur. Huius uini rubicundissimi, per inclinationem a confectione separati, modicum super opium, ut antea docui praeparatum, funditur, & in pulticulam redigitur, idque per triduum iterum in sole alioue loco calido, uase diligenter clauso digeritur: atque hic labor ter reiterari debet. Tandem medicamentum exiccare sinito, donec indurescat: hoc in puluerem super lapidem conterito, uino quod dixi, subinde adiecto, dum pultis crassitudo sit: cui corallii rubri, succini flaui, singuli scrupuli praeparati adduntur: unicornu grana quatuor: mosci optimi, siue olei ex mosco, uel ambaro grana tria: croci orientalis scrupulus. Probe subiguntur, iungunturque, & formantur catapotia minutissima, quorum singula pendeant grana tria, uel quatuor. Ex his unicum noctu dormituro, unicum mane datur ex uino decumbenti in lecto. Medicamentum est ad omnes febres abigendas efficacissimum, si Paracelso fides adhibenda est: dolores omnes, presertim capitis sedat: humorumque defluxiones in partes inferiores prohibet: somnum accersit: tussi medetur: pectoris, pulmonumque uitiis auxiliatur: sanguinis reiectionem coercet: uesicae cruciatus mitigat. Obseruatio. Hoc aduertendum est, eiusmodi catapotiis utendum non esse, nisi nimia necessitas urgeat, & corpus antea probe purgatum fuerit. Sunt enim illa ex uehementibus medicamentis, & stomacho alienis parata, quod pauci obseruare uidentur, eoque minimum ipsorum pondus deuorasse satis est: alias saepe aegrum cum morbo tolles e medio. Arteriaca Catapotia. Mathetes, Quae arteriacam compositio dicitur? Geron, Quae ad cerebri defluxiones in fauces, asperam arteriam, & pulmones, ut supra docui, parari consueuit, in hunc modum: Glycyrrhizae purgatae & lotae semuncia: tragacanthi drachmae tres: gummi Arabici, resinae terebinthinae, singulorum drachmae duae: croci drachma: pulpae uuarum passarum acinis exemptis semuncia. gummi & tragacanthum in uino Cretico uno die & nocte macerentur: postridie in mortario mundo pila contundantur: inde glycyrrhiza & crocus contrita adiiciantur: postremo terebinthina, & pulpa uuarum addatur, fiantque pilulae ad fabae magnitudinem, & dentur sub lingua tenendae, donec in liquorem resoluantur. Pilulae Yπογλttiaες Ad Tussim. Pilulae sub lingua tenendae. Succi glycyrrhizae, zaccari albissimi singulorum drachmae decem: amyli, tragacanthi, amygdalarum dulcium membranis ademptis, pini nucleorum, singulorum drachma. Ex seminis coto neorum decocti lentore, formentur orbiculi ad fabae magnitudinem, ac sub lingua teneantur, dum paulatim soluantur. Hypoglottis Quae Aestuantes a siti uindicat. Cucumeris satiui semuncia: seminis portulacae drachmae quatuor: Pilulae hypoglottides. tragacanthi, zaccari optimi, singulorum uncia. Tragacantum oui albumine diluitur: reliqua trita adduntur, fiuntque pilulae, quae siccantur in umbra, & sub lingua tenendae dantur. Obseruatio. He omnes compositiones magna ex parte dulcia, & ori grata recipiunt: quanquam interdum minus dulcia ex usu sint, uel ob aegri gustum, uel quod dulcia nimium abstergendo, soluendoque defluxiones moueant. Recte igitur interdum meatus iuxta uuam, per quos pituita fluit, astringentur in hunc modum. Hypoglottides Astrictoriae ad fluxiones. Acatiae semuncia: hypocistidis, boli Armeni, terrae sigillatae, singulorum drachma: rosarum, spongiae, spinae albae radicis, & heptaphylli, quae uulgo bistorta dicitur, singulorum drachme duae: amyli drachmae tres. Ex syrupo rosarum siccarum, aut myrtorum pilulae formentur: aut ex diluto gummi Arabici in aqua rosarum, cui admisceatur paululum succi cotoneorum. Alia. Tragacanthi, gummi Arabici, singulorum drachmae duae: acatiae, balaustii, hoc est, floris mali punici, singulorum drachma: cinamomi crassi drachma semis. Balaustium contundatur: siccatum mortario teratur. Caetera postridie ex aqua macerentur: deinde omnia ex syrupo rosarum siccarum redigantur in pilulas fabae magnitudinis: quae sub lingua tenendae exhibentur. Aliae Ad Fluxionem Tenuem. Boli Armeni, terrae sigillatae, seminis papaueris, singulorum drachma: tragacanthi, gummi Arabici, amyli, singulorum drachmae duae. ex syrupo ziziphorum fingantur orbiculi, qui noctu in ore contineantur. Aliae Ad Pituitam Educendam, inspissandamque. Pilularum penidiorum, zaccari candi singulae semunciae: tragacanthi, gummi Arabici, singulorum drachma: amyli drachma semissis: succi glycyrrhize scrupulus. Ex syrupo ziziphorum formentur pilulae. Aliae Ad Tussim, Asperitatem arteriae, raucitatem, & materiae eductionem ex pectore. Glycyrrhizae mundae, contusaeque uncia: uuarum passarum acinis exemptis unciae duae: ordei integri pugillus. Decoquantur in libra aquae ad tertias. Colato iuri addito tragacanthi semunciam, penidiorum uncias tres, zaccari candi unciam. Modico amylo fingantur hypoglottides, que sub lingua tenentur. Obseruatio. Similes hypoglottides ad gutturis asperitatem ex decocto ordei integri fieri possunt. Ad claram autem uocem reddendam farina erui, aut fabarum conuenit. Uerum ad arteriam asperam abstergendam, pituitamque liquefaciendam, aut tenuem exiccandam, cubebae aliis adiiciendae sunt: ut, farine fabarum uncia: ordei farinae semuncia: zaccari candi unciae tres: succi glycyrrhizae uncia ex lentore tragacanthi aqua ordei extracto, fiant pilule hypoglottides. sin exiccare uoles, nasturtii semina, cubebas addito: ut que calefaciant plurimum, & acres sint: nec non piper, & alia, que pituitam fundunt Mathetes, Suntne alia adhuc catapotia, preter enumerata? Geron, Sunt utique, quibus etiam opium inditum est, iisdem fere uiribus predita, & a leniendo, sopiendoque dolore anodyna nuncupantur. Catapotia Anodyna Ex Opio Artificiosa. Opii, croci, casiae, singulorum uncia semis: uini albi quod satis est ad formanda catapotia. ualent ad tussim, fluxionesque tenues. Catapotia Ex Cynoglossa Nicolao auctore. Cynoglosse, opii, seminis alterci albi, singulorum semuncia: myrrhae drachmae sex: thuris drachmae quinque: caryophyllorum cinamomi, styracis calamite, singulorum drachme duae: excipiantur aqua rosacea quanta opus est, fiantque pilulae. Singularem sistendi uim obtinent, eoque efficaces existunt contra tenues in pectus defluxiones: sanguinis profluuium quacunque ex parte reprimunt: dolores mitigant, sedantque: somnum conciliant. Catapotia Ex Plantagine artificiosa. Myrrhae, thuris, succi glycyrrhizae, singulae drachmae. Ex succo plantaginis quanto opus est, fiant catapotia. Sistunt destilla tiones humorum ad partes inferiores, ac eandem fere cum superioribus uim obtinent. Catapotia Ex Styrace Mesuae. Styracis liquidae, thuris, myrrhae, succi glycyrrhizae, opii, singulae drachmae. omnia simul subigantur, rediganturque in formam catapotiorum. Haec eadem qua superiora catapotia facultate predita sunt. Catapotia Ex Styrace, Galeni. Styracis drachmae decem: opii, myrrhae, singulorum drachmae quatuor: excipiantur sapa quanta satis est ad formanda catapotia. Conferunt tussi recenti, & sanguinis reiectioni: dolorem leuant, somnumque inducunt, Alia Eiusdem. Myrrhae, piperis, opii, styracis, castorei, galbani, singulorum drachmae duae: sapa quanta opus est, excipiantur, finganturque catapotia. Ualent ad humorum destillationem, dolorem capitis, difficultatem spirandi, pulmonum inflammationem, & ad uesicae uterique affectus. Catapotia Harmoniae, Galeni. Styracis, castorei, piperis, cardamomi, singulorum drachmae tres: opii, myrrhae, alterci seminis, singulorum drachme quatuor. ex sapa parentur catapotia. Defluxiones, destillationesque humorum inexuperabiles sistunt. Catapotia Scribonii Ex Galeno. Sagapeni, myrrhae, singulorum drachmae duae: opii, cardamomi, castorei, singulorum drachmae quatuor: piperis albi scrupulus cum dimidio. excipiantur sapa, parenturque catapotia. Tabidis sanguinem reiectantibus, & suppuratis pelliculas educunt, abundeque purgant: uerum continue medicamento uti oportet. His annumerari quoque possunt compositiones anodynae, quas grece τροχίσκους, latine pastillos superius uocari diximus. Pastilli Anodyni. Diarhodon, Nicolai. Rosarum recentium drachmae quatuor: spodii drachmae duae: santali rubri drachma semis, grana septem: santali albi drachma, grana duodecim: croci scrupuli duo, grana septem: caphurae grana duodecim: conficiuntur hoc pacto. Primum rosae recentes in mortario lapideo sine intermissione contunduntur: deinde reliqua in puluerem redacta adduntur, & ex aqua rosacea quanta opus est, formantur: postea caphura adiicitur, & siccantur in umbra, reseruanturque in usum. Iecoris, cordis, reliquorumque uiscerum calorem: nec non febres ardentes restinguunt. Pastilli Diarhodon Mesuae. Ronsarum rubrarum drachmae nouem: ligni alomnes, nardi Indicae, singulorum drachme tres: glycyrrhizae drachmae quatuor semis: spodii drachma & semis: mastiches drachmae duae: croci scrupuli duo semis. excipiuntur uino albo quantum satis est, paranturque pastilli. Efficacissimi ad febres pituitosas, inueteratas, aliisque implexas existunt: uentriculi dolores leniunt, humoresque ipsi adherentes detergunt. Pastilli Ex Rosis, Rasis. mastiches drachma & semis: absinthii, cinamomi, nardi Indicae, casiae, iunci odorati, singulae drachmae. ex uino uetusto, & decocto quinque radicum, parantur pastilli. Ualent ad uarios corporis affectus: in primis uero ad dolorem uentriculi: malam concoctionem: febres inueteratas: hydropem iam incipientem: & illos maxime, qui malo corporis habitu laborant. Pastilli Ex Caphura Mesuae. Foliorum rosarum rubrarum drachmae quatuor: spodii drachmae duae: santali lutei drachmae duae & semis: croci drachma: glycyrrhizae drachmae duae: seminum citreoli, melonis, cucumeris, cucurbitae, tragacanthi, gummi Arabici, nardi Indicae, singulorum drachma: ligni alomens, cardamomi maioris, amyli, caphure, singulorum scrupuli duo: zaccari albi, mannae, singulorum drachmae tres. ex cremore seminis prsyllii cum aqua rosata extracto formentur pastilli. Conducunt ad restinguendum febres ardentes, bilis & sanguinis feruorem, uentriculi, iecorisque intemperiem calidam, & sitim ex his ortam restinguunt: morbo regiome dentur: tabidos & hecticos curant. Pastilli Diaspermaton, Galeni. Seminis apii, ameos, singulae unciae: anisi, foeniculi, singulae semuncie: opii, casiae, singulorum drachmae due. ex aqua pluuiali conficiuntur pastilli. Dantur ex passo, uel aqua ad sedendos dolores, omnesque interiores affectus: laterum inflammationem curant: nec non sanguinis reiectionem compescunt. Pastilli Diacorallu, Galeni. Coralli rubri, terre Samie, singulae unciae: balaustiorum, amyli, terrae Lemniae, singulorum drachmae quatuor: seminis alterci, opii, hypocysthidis, singulorum drachmae duae. excipiuntur succo plantaginis, fiuntque pastilli, qui sanguinem reiectantibus, dysentericis, coeliacis, cibumque fastidientibus mirum in modum conferunt. Pastilli Ex Terra Sigillata Mesuae. Sanguinis draconis, gummi Arabici usti, pastillorum, qui Arabibus ramich dicuntur, ex gallis & uuis passis parati, rosarum rubrarum, amyli assati, acaciae, lapidis haematitis, hypocysthidis, balaustiorum, boli Armenici, terrae sigillatae, coralli rubri, succini, singulorum drachmae duae? margaritarum, tragacanthi, seminis papaueris nigri, singulorum sesqui drachma: seminis portulacae, cornu ceruini usti, thuris, gallarum, croci, singulorum drachmae due. ex aqua plantaginis quanta opus est, excipiuntur, paranturque pastilli. his omnibus, si uoles addi possunt opii drachmae duae. Efficacissimi sunt ad sanguinis sputum, ex aqua plantaginis, aut portulacae, aut equiseti assumpti: ad fluorem uero sanguinis e naribus fronti illinuntur: ad menstrua moderata utero iniiciuntur, uel pubi applicantur: ad mictum sanguinis in uesicam dantur, & ad alium quemuis sanguinis fluorem partiaffecte recte imponuntur. Pastilli Ex Succino, Uulgo ex carabe dicti, Mesuae. Succini drachmae nouem: cornu ceruini usti, gummi Arabici tosti, coralli rubri usti, tragacanthi, acaciae, hypocysthidis, balaustiorum, mastiches, papaueris nigri assati, laccae, singulorum drachmae tres: thuris, croci, opii, singulorum drachmae duae, grana decem & quinque. ex cremore lento psyllii fiant pastilli. Conferunt ad constringendum sanguinem undecunque fluentem, menstrua, sputum, fluxumque sanguineum, & haemorrhoindas: ulcera pectoris, & pulmonis consolidant. Pastilli Diaelectru, Galeni. Psyllii, iridis, mastiches, succini, singulorum drachmae triginta: opii drachmae quindecim. Psyllium ex aqua calida maceratur: deinde expresso cremore pastilli parantur. Profluuium sanguinis praesertim e thorace, pulmone, iecore, renibus, utero, hemorrhoidibus, ex succo plantaginis, uel polygonii aut uino granatorum ad obolos tres assumpti reprimunt. Pastilli Stellae Auctore Auicenna Lapidis stellaris drachmae quatuor, scrupuli tres costi, opii, croci, singulorum drachmae quinque: myrrhe, castorei, nardi Indicae, casiae, terrae sigillatae, corticis mandragorae, singulorum semuncia: seminis papaueris albi, dauci, anisi, alterci, apii, sileris montani, styracis liquidae, singulorum uncia. Gummi macerantur ex uino, reliqua conteruntur, & formantur pastilli. Scomachi ructus prohibent: dolori capitis & dentium succurrunt: humorum defluxionibus auxiliantur: sanguinis sputum & profluuium febresque per interualla recurrentes sanant. Aster Galeni. Croci semuncia: seminis alterci, apii, singulorum drachmae sex: seminis anisi, dauci, styracis, singulae semunciae: castorei, myrrhae, singulorum drachmae duae: opii drachmae tres: succi mandragorae semuncia: piperis albi drachmae sex. Ex aqua pluuiali formentur pastilli. Dantur ex aqua ad sedandos dolores, fluxusque sistendos, ideo exhiberi possunt in diuersis corporis nostri doloribus, profluuiis, omnibusque internis affectibus & defluxionibus humorum: item ad uesicam, uteri strangulatum fluxum muliebrem, stomachi, aluique torminosas fluxiones, & omnes sanguinis reiectiones. Pastilli Ex Uesicaria Arabibus alkakengi. Fructus uesicariae drachmae tres: seminis citreoli, cucumeris, cucurbitae, singulorum drachmae tres & semis: boli Armenici, gummi Arabici, thuris, sanguinis draconis, seminis papaueris albi, amygdalarum amararum, succi glycyrrhizae, tragacanthi, amyli, pinearum purgatarum, singulorum drachmae sex: seminis apii, succini, terrae sigillatae, opii, alterci, singulorum drachmae duae. excipiuntur zulapio uiolaceo, quanto opus est, formantur, que pastilli, qui drachmae instar dantur ex uino dulci, uel sapa, si febris absit: sin haec urgeat, ex dilutiore uino. Ualent ad renum & uesice ulcera, & natam inde urinae difficultatem. Mathetes, Suntne alia adhuc id genus narcotica? Electaria Anodyna. Geron, Sunt, in forma nimirum electariorum, quae leniendis, sedandisque doloribus, graecis etiam ἀνωδινα, & dicuntur: neotericis autem ab opio, quod recipiunt, opiate. qualia apud ueteres erant antidota, Theriaca, Mithridatium, Aurea Alexandrina, Philonsum, & id genus similia, quae olim etiam colica & arteriaca a parte, cuius dolorem sedant, uocabantur: quanquam usus illorum hodie aboleuerit, & si forte quis adhuc sit, hec ab illis non distinguuntur. Mathetes, Ex quibus conficiuntur ista anodyna electaria? Electaria anodyna ex quibus fiant. Geron, Colica ex frigidis medicamentis, papauere, mandragora, alterco, & opio. quia uero haec ob insignem suam refrigeratoriam uim naturae sunt aduersa, merito calida eis ad materiae concoctionem praeparationemque adduntur: ut piper longum & nigrum, crocus, styrax, pyrethrum, & euphorbium. At cum anodyna & narcotica ista adeo foedi odoris sint, ut uires labefactent, odorata quoque ueteres eis adiicienda censuerunt, ut cinamomum, casiam, asarum, spicam Celticam, styracem, & plaeraque alia. Preterea, cum dolores colici magna ex parte flatus continere soleant, non abs re etiam adiunguntur semina anisi, dauci, apii, petroselini, & id genus similia. atque hoc modo Philonium, Anicetum, Asyncritumque, & alia multa composita inueniuntur. Obseruatio. Non exiguus recentiorum medicorum error hodie inualuit, qui Colicis auxiliis etiam in aliarum partium doloribus, ut renum, uesicae, uteri, & in pulmonum, asperaeque arteriae uitiis utuntur. Rectius enim duae compositiones illis accommodantur: una sane affectibus colicis, qui a materia frigida contracti sunt, ex medicamentis tum frigidis, tum calidis admodum, aperiundi, incidendique facultate praeditis: quae ulceribus nimis quam aduersa sunt. altera uero in pulmonum affectibus, ulceribus renum, & uesicae: in colicis autem ad hunc modum. Electarium Liquidum In Colica dolorem sopiens. Opii, castorei, euphorbii, styracis, myrrhae, piperis longi & nigri, singulorum scrupulus: seminis apii, petroselini, cumini, singulorum scrupuli duo: cinamomi selectioris drachma. ex melle despumato in electarium redigantur. Obseruatio. Copiosius hoc parari debet: ut quod diu permistum, hoc est menses tres asseruari oporteat, antequam eo commode uti possimus. quanquam uulgares id statim exhibeant, non sine magno aegrorum detrimento. At si eiusmodi electarium uoles conficere, opium uino Cretico ueteri diluatur, & in pila calida diu permisceatur castoreo, euphorbio, croco, myrrha: quo citius omnia coniungantur, maior autem calidorum medicamentorum copia addatur: quia non multo post electario utendum erit. simili modo ex pulueribus calidis, opio, & syrupo parare licet. Electarium Colicum Ex pulueribus calidis, & opio. Colicum electarium. Pulueris confectionis diagalangae, uel aromatici rosati, uel diambarum, uel diamoscu drachma semissis: opii ex uino Cretico, uel aqua uitae diluti drachma: croci, castorei, singuli scrupuli. Ex syrupo stoechados formetur electarium: ex quo sumatur drachmae instar in uino, aqua hyssopi, uel absinthii, uel ex florum citridiluto. nam ex his aqua & floribus croci frigidis affectibus plurimum conducit. Obseruatio. Quaeuis soluentia medicamenta opio addi non debent, sed calida, quae ipsum corrigant, & flatus discutiant. Opio qualia addenda medicamenta soluenti. Huiusmodi misturis in nephritico dolore, aut uuluae utilicet. sin autem ille cum arena facessat negotium, rectius electarium parabitur ex iis quae resoluunt, & aperiunt: nec non ex odoratis quibusdam, & hisce narcoticis. Electarium Colicum Ad dolorem renum ex arena. Glycyrrhizae purgatae, myrrhae, styracis, asari, spicae Celticae, iunci odorati, seminis paliuri, halicacabi, siue uesicarie, althee, singulae drachmae: seminis apii, petroselini, rubiae maioris, singulae semunciae: opii drachmae duae: croci scrupulus. Ex syrupo adianti, & pauco terebinthinae ex aqua graminis, & uino albo lotae, fingatur electarium liquidum, seu opiata: cuius scrupulus uel drachma sumatur ex uino, alioue liquore, uel per se. Aliud Ad Dokorem Uesicae cum ulcere. Succi glycyrrinizae drachma semis: myrrhe, styracis, thuris, mastiches, singuli scrupuli: gummi tragacanthi, & Arabici, utriusque scrupuli duo: seminis ampii, coriandri, singulorum drachme due: seminis papaueris, uesicariae, intybi, plantaginis, altheae, singuli scrupuli. Ex syrupo ziziphorum fiat electarium: cuius drachma ante cibum sumatur, ita ut pauulm iuris decocti ordeni mundati superbibatur. Cum aliae adhuc formulae restent, quarum nullafacta est mentio, breuiter illas hic subiicere cogito, ut quae adsimiles affectus iam recitatos, exhibeantur. Solent autem ex seminibus tum maioribus, tum aliis educi, at recentiores eas exhibendi rationes ab animalium lactis emulcendi similitudine uocant emulsiones. Mathetes, Ex quibus, & in quem usum parantur? Mulsiones. Geron, Ex seminibus mundatis, aut fructibus, aut utriusque conficiuntur: idque nonnunquam ad sitim compescendam, pectorisque: & pulmonum inflammationes restinguendas: nonnunquam ad renum affectus, aut uesicae, nempe ad urinae retentionem, quae graecis ἰσχουρία uocatur: uel ad urinae stillicidium, graece στραγγουρία appellatur: uel ad ardores in hunc modum. Quatuor seminum frigidorum maiorum, quae mundata sint, & recentia, singulae semunciae: Emolsio ad reuum & uesicae affectus. amygdalarum dulcium, quibus cortex detractus sit in aqua frigida, uncia. teruntur in mortario lapide ex aqua fontana prius cocta: deinde colantur ad libram, quae uitreo uase conditur. In usu zaccari rosacei nonnihil additur, ne uentriculus huiusmodi emulsione resoluatur. Huius remedii triens, uel sextans, tribus, uel quatuor horis ante prandium assumptus, urinae ardorem restinguit eadem ipsius mensura, uel minor horis duabus, uel tribus ante coenam propinata idem praestat, sic ut tabella diatragacanthu frigidi, ante hanc edenda exhibeatur: quae semina praedicta, gummi & alia multa recipit. Obseruatio. Quod si in praedictis morborum causis refrigerio maiore opus esse cognoscatur, semen lactucae, portulacae, & papaueris albi emulsioni admiscendum est. In affectibus pectoris pineae recentes, non rancidae cum amygdalis dulcibus, & pistaceis nouis conueniunt: mox tabellam dia ireos simplex, uel Salomonis exhiberi debet. semper autem portio quedam zaccari, uel serapii cuiusdam instituto idonei, emulsioni commode miscetur. Alia Emulsio. Seminis papaueris albi semuncia: quatuor seminum frigidorum maiorum drachmae tres: amygdalarum dulcium semuncia. omnia ex glycyrrhizae decocti quadrante in mortario teruntur: serapii uiolarum, adianti, & myrtorum, singulorum sescuncia, in iure decocti colato dissoluuntur: ac emulsio duabus uicibus mane horis quatuor ante prandium exhibetur. Nunc ad eas unde digressus sum, compositiones reuertar. Mathetes, Ex quibus igitur componuntur arteriaca electaria? Electaria Arteriaca. Geron, Ex iis quae abstergunt, pectus expurgant, inspissant modice, & asperitatem leniunt. Mathetes, Quando gutturis scabrities corrigitur? Geron, Cum id quod defluit, non retinetur: quod defluxum est, inspissando reprimitur: eoque incrassantia magis, quam astringentia conducunt. quia haec illud quod iam defluxit ad pulmones, retinent. illa uero expurgationem e pectore non impediunt, sed magis, si materia tenuis est, iuuant. Paulo ante haec medicamenta in pilularum formulis exposui: quibus etiam modis proficiunt: quod diutius sub lingua retenta, fluxiones sistant. possunt tamen etiam in electarii forma in hunc modum componi. Electarium Arteriacum. Succi glycyrrhizae, styracis, gummi tragacanthi, & Arabici, amyli, singulorum drachmae tres: boli Armeni drachmae duae: opii sesquidrachma. Ex syrupo zizyphorum formetur electarium: ex quo drachma a cibo sumatur. Obseruatio. Cum haec compositio leniter abstergat, nec ideo excrementa retineat, asperitatem autem leniat, & temperet, praesertim si cum lacte, aut cremore ordei ualde diluto, uel ex ouo crudo, quod tantum incaluerit ad ignem, exhibeatur, praescribi etiam tuto poterit ad ulcera uesicae, & renum. Mathetes, Ad aliorumne membrorum dolores, quam modo recitatorum electaria ista opiata confici possunt? Geron, Utique. nam ad iocinoris, uterique, & intestinorum affectus, ueteres illa usurparunt: raro autem, nisi cum uehementissimus urgeret dolor, & uires adhuc constarent. id etiam hodie obseruandum esse censeo. Mathete. Quomodo autem arteriaca fiunt hepatica electaria? Arteriaca quomodo fiant bepatica. Geron, Si ad unciam confectionis, ponatur opii drachma, hoc pacto: Electarium Arteriacum ad iecoris dolorem ex frigore. Pulueris confectionis dialaccae, uel diacurcumae, uncia: opii drachma. Ex syrupo absinthii formetur electarium: uel puluis aromatici rosati cum opio, & syrupo exhiberi potest. Aliud Ad Iecoris Dolorem ex calore. Pulueris electarii diatrion santalon, uel diarhodon Abbatis uncia: Electarium opiatum. opii drachma, cum syrupo ex absinthio subigatur, pareturque electarium opiatum. Ad fluorem autem uentris dysentericum, ex iis quae astringunt, resiccant, & stuporem inducunt parari possunt ad hunc modum. Electarium Opiatum Ad dysenteriam. Acatiae, hypocisthidos, carnium cotoneorum, thuris, gallarum, singulae drachmae: corallii rubri usti, & in aqua rosacea loti, sesquidrachma: opii drachma. Excipiantur syrupo rosarum siccarum, formeturque electarium satis spissum pilularum modo, uel bolorum, ut deuorari possit. Obseruatio. In lienteria & diarrhea non conueniunt haec, nisi uehementes cruciatus adsint, quod raro accidit. Mathetes, Quae utero dolenti ex usu esse possunt? Electarium ad uteri dolorem. Geron, Tryphera magna cum opio: qui uero illam absque hoc ad uterum praescribunt, id nulla ratione, sed ignorantia faciunt: cum alia electaria exhibeant, quae non minus quam opium nature aduersa recipiunt. Tryphera. Licet ergo Tryphera, quae opium recipit, in hoc affectu uti, aut alio electario ex calidis, quae flatus discutiunt: narcoticis autem, si dolor adsit sine ulcere: ut in hoc, quod sequitur: Electaqium Ad Uteri Dolorem sine ulcere. Castorei, myrrhe, croci, styracis, singulorum drachmae due, radicis iridis, spicae nardi, folii, malabathri, asari, singulae drachmae: opii drachma semissis. Ex syrupo artemisiae paretur electarium opiatum, aut spissum, aut liquidum. Aliud Ex Odoratis Et Calidis. Pulueris diamoscu, & diambarum, utriusque sesquidrachma: castorei scrupulus: opii scrupulus dimidius. Ex syrupo artemisiae redigantur in electarium liquidum. huius drachme instar sumatur, ac parum uini albi, aqua florum citri diluti superbibatur. Obseruatio. Dolor uteri cum ulcere quibus mitigandus. Quod si dolores uteri a materia calida, ut a carcinomate, aut ulcere depascente, aut purulento proueniant, eiusmodi medicamenta dari non debent: ut quae maiorem dolorem parti affectae inferant, quam adimant. quae uero abstergunt citra rosionem, dolorem sedant, leniuntque, & excrementorum acrimoniam obtundunt, sensum autem partis imminuunt, & ulcus exiccant, magis accommodata sunt: exempli gratia. Electarium Ad Dolores Uteri, ex calida causa ortos. Bdellii, myrrhae, corticis thuris, mastiches, sarcocollae, singulorum sesquidrachma: amyli, styracis, utriusque drachmae duae: opii drachma: seminis papaueris albi, intybi, plantaginis, singulorum drachma semis. Ex syrupo zizyphorum misceantur, fiatque electarium. Quod si dolor ex huius usu conquiescere non ceperit, tunc opii pondus ad drachmas duas augeatur. Obseruatio. Illud negligendum non est, ut si in hoc malo fluor sanguinis adiunctus fuerit, astringentia magis, quam abstergentia addere conueniat, quae in his affectibus pauca esse debent, ut hac sequenti compositone. Electarium Opiatum Ad fluorem sanguinis ex utero. Acaciae drachmae duae: sanguinis draconis, boli Armeni, singulorum sesquidrachma: opii scrupuli duo: corticis thuris, mastiches, sarcocollae singuli scrupuli. Ex syrupo papaueris, & myrteo commisceantur ad electarii formam. Ex hoc auellanae instar sumatur, & paulum aquae plantaginis, & polygonii superbibatur. Atque hactenus de compositionibus, & electariis liquidis, que uulgus opiata, improprie cum absque opio parantur: proprie autem, cum illud recipiunt, appellari solet: quamuis rectius antidotorum & narcoticorum nomen mereantur. Mathetes, Enumeres igitur nunc, quae in officinis antidota extent, & quid in corporis nostri habitu temperamentoque immutando efficiant. Antidota. Geron, Haec grauissimis casibus opitulantur: nempe collisis corporibus, uel per ictus, uel ubi ex alto deciderunt: uel in uiscerum, laterum, faucium, interiorumque partium doloribus: maxime autem desiderantur aduersus uenena, uel per morsus, uel per cibos, uel per potiones infecta: adhaec in pestilentia nonnunquam necessaria sunt. Quia uero antidotum, quod a feris, nempe uiperis Theriacae nomen accepit, principem inter omnia locum obtinet, ab hoc sumam exordium. Theriaca Andromachi Ex libris Galeni descripta. Pastillorum scilliticorum drachmae quadraginta octo: pastillorum ex uiperis confectorum ( theriaci uocantur ) magmatis Hedychroi, hoc est pastillorum Hedychroi, piperis nigri, opii Thebaici, singulorum drachmae uiginti quatuor: rosarum rubrarum siccarum, quibus ungues sint detracti, scordii Cretici, napi dulcis seminis ( sicβουνίαδα, & γογγιλίαδα interpretantur: alii napi syluestris: Nicolaus omisit ) iridis Illyricae odoratae, agarici albi Pontici, cinamomi, succi glycyrrhizae, opobalsami Iudaici boni, singulorum drachmae duodecim ( hoc Andromachus omittit: Iunior & Democrates addunt eius loco nunc uti possumus oleo caryophyllorum ): myrrhae troglodytidis, croci coricii, uel prestantioris ( alii Cilicii ) zinziberis, rheupontici, id est, rheubarbari, ut Auicenna exponit, pentaphylli radicum, calaminthe Montanae, Romanis nepitae dicte, marrubii, & stoechados, comarum costi recentis, hoc est ueri ( alii candidi ), piperis albi & longi, dictamni Cretici, thuris masculi, petroselini Macedonici, iunci rotundi floris, schoenanthos dicti graece, terebinthinae chiae, caliae fistulae odoratae, quae crassum cinamomum est, nardi Indicae, singulorum drachmae sex: Uel olci calcanthi dulcis ponatur. gentianae, polii minoris comarum, seleleos Massiliensis, styracis Pamphylii, hoc est optimae ( Auicennae, liquidae, Nicolao calamitae ) abrotani, thlaspeos tenuis Cretici, uel porius Cappadocis magni seminis, ameos, chamaedryos, chamepityos Cretensis commarum, hypocisthidos succi flauescentis, malabathri foliorum, nardi Gallicae purae, id est, spice Romanae, anisi seminis torrefacti, meu Athamantici, foeniculi Cretici seminis, terre Lemniae, aut boli Armeni, chalcitidis semitoste, amomi uue, seu racemi, acori, phu Pontici, cardamomi, carpo balsami, hyperici Cretensis ( alii seminis ) comarum, acatiae liquidioris, gummeos uermiculati, Dauci Cretici seminis, singulorum drachmae quatuor: qualbani, sagapeni Persici ueri, bituminis ludaici, castorei, centaurei Cretici minoris comarum Aristolochiae tenuis singulorum drachmae duae: uini Falerni, aut optimi, ueteris & odorati, quod liquoribus, & gummi dissoluendis satis est: mellis Attici despumati librae qurtuordecim, unciae sexobseruatio. Recentiores, ut Auicenna, & Nicolaus nonnihilin descriptione Theriaces uariant, & quaedam etiam omittunt. Haec autem est uera Andromachi compositio, quam Galenus in Antidotis recenset. Notandum in ea ueteres plus aliorum medicamentorum, minus autem mellis, quam recentiores Theriacae indidisse, eoque illam solidiorem extitisse. Olim enim quatuordecim tantum librae addebantur, nunc autem uiginti induntur. Mathetes, Qua ratione, & modo confici debet? Theriacae Compositionis Modus. Geron, Non uno omnes, ac simili praeparare solent: mihi uero hic uidetur, & commodior, & expeditior, quo singula per se, ac separatim conficiuntur: ac primum odorata, ut piper, iris, zinziber, costum, amomum, acorum, cardamomum, & carpobalsamum: mox herbae & flores, ut meu, phu, rosae, marrubium, calamintha montana, stoechas, dictamnus, schoenanthos, polium, abrotanum, chamaedrys, chamaepitys, hypericon, centaureum, spica nardi: deinde radices quinque folii, seu pentaphylli, gentianae, dauci Cretici, aristolochiae tenuis: postea semina omnia, & castoreum minutim inciduntur: hinc in tenuissimum puluerem rediguntur, subtilissimeque cribro incernuntur. Ac sic contrita praeparataque in capsulam reponuntur, ne donec aliis admisceantur, expirent. tandem autem superiora reliquis coniunguntur, subigunturque in mortario, ut probe uniantur, cura adhibita, ne quid inter tundendum eximendumque pereat. Exempta uero mortario iterum ne expirent, reponantur, donec omnia tandem consocientur. Agaricum in longa rectaque capillamenta fissum, scobinaque derasum, quia non facile tunditur, quod in puluerem redactum euanescat, ex uino in pastillos rediitur chi in umbra tepida siccati, tenuissime contunduntur, & subtili cribro incernuntur, reliquis admiscentur: succo autem glycyrrhizae, myrrhae, acatiae, gummi, & hypocisthidi minutim incisis, mistisque, uini quod illis diluendis liquandisque satis est, superinfunditur, & portio modice calfacta liquataque per rarum colum exprimitur, ut nihil praeter sordes in eo remaneatu. Quia uero pondus succorum liquorumque nonnihil ex iure colato decedit, aliquid surrogandum substituendumque esse censeo. Galbanum, opopanacu, & sagapenum ex uino affuso super prunas leuiter diluuntur, & per linteum rarum exprimuntur. Post haec thus & bitumen minutim detrita, & terebinthina, styraxque cum melle despumato quanto opus est, ad lentum ignem soluta in pulticulam rediguntur, calidaque reliquis calfactis miscentur, diligenter agitando, ne thus & bitumen, ubi refrixerint, rursus in grumos concrescant, eoque nonnihil illis ex contritis admiscendum est: aut si malis, bitumen & thus una cum reliquis aridis tundentur, & styrax tantum, atque terebinthina diluentur, mellique despumato, calentique admiscebuntur. Secundum ista cinamomum, malabathrum, casia, pastillique hedychroi, & spica Indica simul in puluerem tenuissimum redigentur: postea crocus, & rheuponticum singula seorsim tundentur. His pastilli hedichroi, cinamomum, casia, spica nardi, crocus, rheuponticum detrita in puluerem adiungentur. Tandem omnia mellis optimi, quale ex Lituania affertur, & probe expurgati libris quatuordecim, & unciis sex excipientur. Primum autem modica eius portio lebeti amplo ex aurichalco infundetur: deinde pulueres paulo ante misti paulatim inspergentur, idque per uices nunc hi, nunc illud indentur, pistilloque ligneo omnia agitentur. Ubi iam uniuersa in unitatem coierint, & colorem puniceum contraxerint, Lemnia terra tum per se, tum ex uino trita, nec non chalcitis tosta admiscetur. In hunc autem modum assari debet. Trium unciarum instar ipsa fictili indita super prunas ponitur, dum liquescat, bulliatque: deinde ab igne deponitur, & id quod in superficie durum est, & ruf fescit, auffertur: postea ex medio ipsius drachmae quatuor sumptae, ex uino tritae, solutaeque medicamento admiscentur. Ueteres chalcitidem potissimum huic antidoto iniicere uoluerunt, ut nigrum illud efficeret. quia autem ingratum saporem Theriacae conciliat, iure omitti potest. Postremo liquores, & succi uino diluti, ut antea dixi, paulatim infunduntur. Ubi uero succi, mel, & arida iniiciuntur, simul etiam styrax, terebinthina, & opobalsamum adduntur, ut omnia simul accurate commisceantur. Sigil latim autem mel, & pulueres adiiciuntur, donec uniuersa in unitatem coeant. Debet autem tota compositio saepius in mortario pistillis ferreis opobalsamo illitis ad solem contundi: deinde pila in qua continetur, operculo tegi: quatuor aut quinque, uel sex aut septem diebus interpositis iterum atque iterum rursus contundi, idque ad duos menses, aut certe ad sex septimanas usque fieri. Ceterum reponetur hoc medicamentum in uase stanneo, aut argenteo, aut aureo, aut uitreato: sic ut tertia, aut quarta pars relinquaquatur uacua: ut cum efferuescit, ipsum attollere se possit. Non autem uas semper contectum esse debet, ut medicamentum facilius exhalet, citiusque concoquatur. Nam longo tempore ad perfectam concoctionem maturationemque, seu fermentationem indiget. Primum loco tepido & sicco, donec feruescat, reponendum est: ubi subsederit, frigido & sicco conseruandum erit. cauendum autem, ne plus uini quam opus sit liquoribus, & succis diluendis affundatur. nam si copiosius fuerit inditum, Theriaca situm contrahet, praesertim cum illud aquosius fuerit. Prestat igitur generosum in Germania muscatellinum ex Alsatiae agro, qui Ratzenthaler dicitur, aut quod in Palatinatu iuxta oppidum Newstatt / weissen Berwein uocatur: aut quod in Uuormatiensi agro ad uicum Pfederßheym nascitur. In huius, aut alterius ualentis uini inopia, satius est casiam, & cinamomum melli, quam aquoso uino permiscere. Mathetes, Ad quos morbos haec tam nobilis compositio ualet? Geron, Ad maxima corporis uitia diuinum est auxilium. Uires Theriacae. Nam medicamentis uenenosis toxicis, ferarumque uirulentarum plagis Ponticae nucis instar ex uino confert: longos capitis dolores, morbum comitialem, attonitum, uertigines, auditus grauitatem, oculorum hebetudinem, gustum uitiatum, uocem amissam, asthma, & spirationem, quae non nisi recta fit ceruice, ex mulsa persanat: dum humores incidit, extenuat, & excretioni faciles reddit. Quinetiam recenti & ueteri tussi, dolorique thoracis, si febris adest, ex mulsa: si abest, ex mullo opitulatur: sputo sanguinis, ex quacumque parte orto succurrit: recenti ex posca, inueterato ex radicis consolide coctae iure, mane & uesperi. Similiter stomachi uitia, difficilem concoctionem, & imbecillitatem corrigit: inflationes uentriculi, dolores colicos & iliosos, nucis Ponticae instar ex aqua calida discutit. Cardiacis, & iis qui animo deficiunt, & cholericis subuenit. Quoslibet lumbricos, & uermes mirifice ex mentae succo expellit: iecoris affectus & arquatum absque febri, ex mulso curat: febri infestante, ex aqua mulsa: lienis induratos emollit, ex oxymelite: calculos renum ex decocto apii & petroselini, aut dauci seminis educit. Difficultatem urinae, & uesicae exulcerationem ex chamaemeli decocto, si febris adsit, aut ex uino dulci curat, si absit. Ad omnes febres circuitu repetentes, maxime uero quartanas, postquam concoctionis note apparuerint, efficax est. Praeterea hydropicis, maxime uero iis, qui eo genere, quod grecis ἀνασάρκα uocantur, laborant, ex decocto azari auxiliatur. Sic etiam elephanticis, resolutisque prodest: mulierum purgationes promouet: foetus mortuos eiicit, fabae instar ex passo, aut aqua mulsa, sic tamen, ut ruta, aut dictamnum in illis coctum sit. Insuper podagricis, articulariisque post declinationem morbi confert, non semel tantum, sed crebrius drachmae pondere pro uiribus aegri, & temperamento assumpta. Extrinsecus etiam dolentibus imposita succurrit. adhaec omnia etiam animo affecto medetur. Nam uarias ex atra bile imaginationes ortas tollit, nec non aquae metum. In pestilentalibus aeris statibus praeseruans est remedium. In hyeme iter facientibus eadem ex usu est: ut quae uiscera a frigore tueatur, & defendat. Obseruatio. Seniculis & frigidis naturis potissimum conuenit, aetate prouectioribus, frigidis, pituitosis, nausea, cruditate, & stomachi inflatione laborantibus: nec non cibum ob humorem melancholicum, & frigidam intemperiem fastidientibus, uterique mala experiuntibus foeminis, idque hyeme, uere, & autumno potissimum: & saepe ex uino generoso exhiberi potest: idque mane horis aliquot ante cibum: ubi hesternus probe concoctus, & stomachus nullo refertus fueris. At calidis, biliosisque naturis, nec non febribus continuis & ardentibus tertianisque, adhaec iuuenibus, adolescentibus, & pueris noxia est: illis quidem ob calorem, his autem, quia corpora ipsorum facile dissoluit, & natiuum calorem celeriter extinguit. Hoc etiam aduertendum, Theriacam pro compositionis ipsius tempeore, morbis, aut succurrere, aut aduersari. Recens enim semestris, aut annicula aduersus penstem, uenena, uirulentas bestias ualere notandum. Quia autem uacuationes sistit, & humores incrassat, frigido morbo non conuenit. Uetus contra frigidis, non calidis affectibus opitulatur. Ergo quartanis, quae a melancholico humore adusto, natura frigido, non calido orte sunt, ex uino nucis Pontici instar conuenit. Illis quae ex bile adusta contracta est, tuto dari non potest. nam id esset oleum igni addere: sicut nec medicamentum ex liquore Cyrenaico confectum: Nota Theriaca diatessaron. etsi Galenus id omnibus quartanis ex usu esse docuerit, non satis originem & causas ipsorum distinguens. Quod si uero in quartana offeratur, antequam concoctionis notae appareant, & corpus probe expurgatum fuerit, ex simplici fiet duplex. Porro ad praecautionem siue pestilentiae, siue ueneni, fabae magnitudinis modo ex tribus aquae calidae cyathis; semel in die propinatur. Ueneno iam sumpto quotidie bis, quadruplo, aut quintuplo maiore pondere, iis sane, qui interdiu aegrotant, mane: illis autem, qui noctu affliguntur, uesperi: semper uero stomacho uacuo, sic ut neque cibus statim sequatur. Communiter drachma ipsius exhiberi solet: interdum amplius. Cauendum etiam, ne recens, aut uetus nimium exhibeatur. Iongo enim tempore hoc antidotum concoquitur, nempe duodecim plurimum annis. ualentius est anno quinto, sexto, & septimo: quando ad uirulentas bestias, aut canem rabidum, & pharmaca lethalia offertur in aliis affectibus minus periculosis etiam sexaginarium satis esse poterit. nam ad annos triginta efficax est. Recens ex opio magnam refrigerandi uim obtinet: eoque tunc danda non est. Theriaca Diatessaron, Hoc Est, ex quatuor rebus confecta, auctore Mesuae. Gentianae, myrrhae, baccarum lauri, aristolochiae rotunde, singulorum partes aequales, hoc est, unciae duae. Singulae contritae, mellis purgati, despumatique quadruplicata portione excipiuntur, coquunturque, uti conuenit. Alexandrinus pro myrrha ponit chamaedryn: alii addunt ebur: unde posset dici diapente, quasi ex quinque rebus composita, ueterinis seruandis saluberrima. Hanc agyrtae passim circumferunt, & pro magna Theriaca uenalem exhibent. Theriacae uires. Mathetes, Quibus uitiis succurrit? Geron, Uirulentorum morsibus, & uenenis, cum admota, tum pota subuenit: item frigidis cerebri affectibus, conuulsioni caninae, resolutioni, morbo comitiali, uentriculi inflationi, & concoctionis difficultati opitulatur: nec non iecoris obstructioni, & aquae inter cutem: item aduersus morsum scorpionis, & potionem ueneni assumptam auxiliatur. Antidotum Mithridation Andromacho auctore secundum Galenum. Glycyrrhizae drachmae octo, & scrupulus: opii draclmae quatuor, & scrupulus: Mithridatium antidotum. folii, nardi Celtice, seminis foeniculi, gentiane, meu Athamantici, rosarum siccarum, cardamomi singulorum drachmae quatuor: castorei, thuris, myrrhae, succi hypocistidos, singulor undrachme sex: polii, costi, seseleos, casiae, singulorundrachme, quinque & scrupulus: gallii drachme quinque, sesquiscrupulus nardi Indicae, marrubii, cypheos, florum iunci odorati, opopanacis, terebinthinae singulorum drachmae sex, scrupulus: acori, phu Pontici, hyperici, acatiae, gummi Arabici, carpobalsami, sagapeni, singulorum drachmae duae: croci, cinamomi, zinziberis, singulorum drachmae septem, & scrupulus: styracis drachmae quinque scrupuli duo: seminis dauci drachme sex & sesquiscrupulus: petro selini, id est, seminis drachmae quatuor, & semissis, piperis longi drachmae tres semissis: anisi drachmae tres: thlaspeos, opobalsami, singulorum drachmae sex, scrupuli duo: galbani drachmae septem: scinci drachmae duae, scrupulus: uini Chii, & mellis Attici despumati singulorum quod satis est, hoc est librae sex, uncie tres drachmae duae. Mathetes, Quomodo hoc antidotum parari debet? Mithridatii compositio. Geron, Ut Theriaca. nam iisdem fere constat medicamentis. multa autem hodie desiderantur, quae ad huiusmodi compositiones pertinent, si modo ueteres imitari uelimus: quanquam eorum loco quedam similis facultatis medicamenta substituere possimus: nempe pro acoro, calamum aromaticum: pro folio, macin: pro opobalsamo, oleum caryophillorum: pro uino Chio, aliud quoduis optimum: pro melle Attico, id quod ex Lituania Dantiscum affertur. Mathetes, Unde antidotum hoc nomen accepit? Geron, Amithridate rege Ponti, & Bithiniae. Mathetes, Ad quos morbos ualere dicis? Origo mithridadatii. Geron, Ad omnes fere, quibus Theriaca auxiliari solet: Uires Mithridatii. nempe ad frigidos capitis, aurium, oculorum, dentium, pulmonum, uentriculi, intestinorumque affectus, & ad stuporem, resolutionem, cephalaeam, hemicraniam, insaniam, melancholiam, grauem auditum, uisum obtusum, oculos lacrymantes, anginam, anhelationem, sputum sanguinis, inflammationem pulmonis, laeuitatem intestinorum, & difficultatem, siue intus sumatur, siue extra applicetur: adhec calculos comminuit: menses ciet: uteri uitia corrigit: scirrhos & podagras discutit: uenenatis serpentium ictibus, morsibusque canis rabiditum alterius ferae auxiliatur: febres quotidianas, & quartanas ex uino, aut aqua, cui saluia, uel menta sit incocta, discutit, ante accelsionem nucis auellanae instar exhibita, cocta iam humorum materia: in aliis uesperi sumpta, uel admota. Prodest etiam in stomachum & thoracem defluxionibus, tabi, inflationibus uentris, & coeliaco morbo: adhaec bonum corporis colorem conciliat: amissam cibi cupiditatem reuocat: languidos ex morbo reficit: difficultatem urinae lenit: melancholiam abigit: foetum mortuum ex pellit: praesumptum a lethalibus pharmacis uniuersis, exulcerationibus, & abscessibus in alto corporis factis tuetur, medeturque. Mathetes, Quibus naturis potissimum conuenit? Mithridatum quibus conueniat. Geron, Non pueris, neque adolescentibus, neque iuuenibus, sed mediam, maioremque aetatem agentibus: idque ex uino, aut mulso, si febri careant, recte datur: ad iecoris autem obstructionem febri coniunctam ex aqua, aut mulsa. Alia Mithridatii Descriptio Auctore Democrate per Galenum aedita haec recipit. Myrrhae Arabicae troglodytidis, croci, agarici, zinziberis, cinamomi, nardi, thuris, thlaspeos, singulorum drachmae decem: seseleos, opobalsami, iunci odorati floris, stoechados, costi, galbani, terebinthinae, galbani, consti, piperis longi, castorei hypocisthidos succi, styracis, opopanacis, foliorum malahathri recentis, singulorum drachmae octo: casiae nigrae, polii, piperis albi, marrubii, seminis dauci Cretici, carpobalsami, cypheos, bdellii, singuloru drachmae septem: nardi Gallicae purgatae, gummi, petroselini seminis, gentianae, rosarum, dictamni Cretici, opii, cardamomi, feniculi seminis, singulorum drachma: anisi, ari, acori, phu, sagapeni, singulorum drachmae tres, meu: acatiae, scinci, seminis hyperici, singulorum drachmae duae & semissis: uini, & mellis quod satis est. parentur, uti decet. ex uino, cui saluia sit incocta: interdum drachmae pondere, aut ampliore exhibeantur. Aurea Alexandrina, Athanasia, Philonium, & id genus alia propter magnam opii copiam non adeo salutaria esse uidentur, eoque nulla eorum mentio hic faciunda: praesertim cum Theriaca, & Mithridatium plura quam hec sine incomodo prestare queant. Athanasia Mithridatis Ex Galeno, sine opio. Piperis albi grana quadraginta: Athanasia. costi, meu, acori, agarici, marrubii, dauci, petroselini, singulorum drachmae quatuor: croci, myrrhae singulorum drachmae octo: cinamomi, casiae, floris iunci odorati, singulorum drachmae duodecim. mellis quod satis est. Mathetes, Ad quos affectus ualet? Geron, Ad uenena, omniumque uirulentorum morsus, & eos, qui cibum aegre concoquunt, sanguinemque reiiciunt, & iecoris, lienis uterique morbis grauioribus laborant. Antidotum, Quod Requies Dicicitur, auctore Nicolai. Requies Nicolai. Rosarum, uiolarum, singulorum drachme tres, opii, alterci, papaueris albi, nigri, corticum mandragorae, seminum intybi, lactucae, portulacae, psyllii, nucis moscatae, cinamomi, zinziberis, singulorum sesquidrachma, santali albi, & rubri, spodii, tragacanthi, singulorum scrupuli duo, grana quinque: zaccari candi, drachma ( alii mellis despumati ) zaccari, & aquae rosarum stillatitiae quod satis est. Hoc antidotum ad febres continuas, ardentes, acutasque omnes ualet: uigiliis assiduis medetur, si humoris efferuescentia ante fuerit sedata, & temporum, manuumque pulsus inuncti: cordis calorem mitigat, cum syrupo uiolaceo & simili aqua, rosacea assumpta. Mathetes, Cur antidotum illud requies uocatur? Geron, Quia doloris remissionem per somnum inducit. nam quae insigniter refrigerant, ut papauer, opium, mandragora stuporem inducunt: reliqua minora intemperiem calidam uiscerum contemperant: aromata prauitatem refrigerantium superiorum corrigunt: uiscera corroborant, caloremque natiuum tuentur. Requies Nicolai quot modis exhibeatur. Mathetes. Quot modis Antidotum hoc recte exhibetur? Geron, Duplici. primo ex syrupo uiolaceo, in quo lactucae semen tritum per noctem maduerit: altero ex serapio rosaceo, cui aqua etiam similis admista fuerit. Mathetes, Quando medicamentum hoc dari debet? Geron, Cum somnus a sanis captari solet: sic tamen, ut cibus longe praecesserit. hoc autem te admonitum uelim, ne uulgares seplasiariorum codices sequaris. nam mutilata est in eis medicamenti descriptio. Tryphera Magna Nicolao auctore. Opii drachmae duae: Trypbera magna. cinamomi, caryophyllorum, galangae, nardi Indicae, zedoariae, zinziberis, costi, styracis calamitae, calami aromatici, calaminthae, iridis, peucedani, acori, corticum! mandragorae, nardi Celticae, rosarum rubrarum, piperis, anisi, apii, petroselini, foeniculi, dauci, alterci, cumini, seminis ocymi, singule drachmae: mellis cocti, ac puri quod satis est. Mathetes, Quid sibi uult nomen Trypherae, & quid eius compositio potest? Geron, Non inquirendae sunt curiosius appellationes. nam haec delicatum quidem indicat, sed reuera est amariuscula. Nomen compositionum non curandum. Uariae sunt eius compositiones apud Auicennam, Mesuen & Nicolaum Alexandrinum: ex quo illa ad uerbum pene descripta est. Eadem ex artemisie cum uino decoctae iure sumpta uteri, uitia, quae faeminis dolorem, uigilias, & amentiam pariunt discutit: nec non frigidam uteri intemperiem, pituitosas & albidas eiusdum fluxiones emendat: stomachi cruciatum ex frigore tollit. ex anisi, aut foeniculi decocto, aut ex uino: & quam primum assumpta fuerit, sudorem prouocat. Praeterea rheumaticis, peripneumonicis, & pituitosa cum sanguine excreantibus auxiliatur: menstrua crassa & foeculenta promouet. atque omnia cum opio, tum sine illo praestare dicitur. Tryphera Minor Phenonis. Myrobalanorum chebulorum, belliricorum, indorum, emblicorum, nucis moscatae, singulorum drachmae quinque: Tryphera minor Compositionis ratio. nasturcii, azari, origani Persici, piperis, thuris, ameos, zingiberis, fructus thamarisci, saluie, uel eius loco dictamni Cretiti ueri, nardi Indice, iunci odorati floris, cyperi, singulorum drachmae quatuor: recrementi ferri ex aceto quinque diebus macerati, & deinde testi drachmae uiginti, myrobalani cum butyro recenti non sallo modice assentur: reliqua oleo amygdalarum dulcium inuoluantur: deinde mosci drachmae addatur: mellis cocti seu despumati: pondus triplicatum. Cautio est, ne myrobalani, cum in butyro torrentur, adurantur. Mathet. Quae compositionis ratio est, & quibus morbis confert? Uires. Geron, Etsi opium non resipiat, tamen alia medicamenta ei indita, ut myrobalani, nux moscata, thus, thamariscus, cyperus, recrementum ferri, astringendi facultatem obtinent, putredinemque arcent. aromata uero haec ad partes affectas deducunt, ut nardus, zinziber, piper, ammi, nasturcium, origanum. ideo putridos humores arcet: naturalem corporis formam uenustamque restituit: menstruorum & haemorhidum cursum superfluum emendat: alui profluuium sistit: humores crudos concoquit: uentriculum imbecillem, & uesicam corroborat. Trypheram Persicam, quae ab aliis quoque apponitur. nos tanquam minus aptam omittimus, Ambrosia Archilii Ex Galeno. Anisi, seminis apii, singulorum drachme quatuor: myrrhae, opopanacis, singulorum drachma: seminis loti amari, cinamomi, casiae, nardi indicae, singulorum drachmae duae: croci drachmae duae & semissis: piperis drachma semissis: opii drachmae quatuor: mellis dispumati, quod satis est. Ratio Compositionis. Semina ingratum opii saporem aufferunt, praeparantque humorum noxiorum materiam, & per urinam educunt. myrrha & opopanax illos calefaciunt, concoqunt, & fundunt: casia, nardus, crocus, & piper uiscera corroborant: obstructiones aperiunt: & prauitatem opii corrigunt. Ideo hoc antidotum ad intestinorum quidem tormina, ex uini myrtei, & aquae triente: ad iecur autem ex aquae hemina dimidia: contra uigilias, oculorum lippitudinem lateris dolorem ex aqua mulsa ualet: stomachi uitia ex mali punici succi & aquae cyathis duobus discutit: Hactenus omnes remediorum formulas sum executus: quia uero has grandiore pondere exhibere oportet, si corpus uel immutare, uel expurgare, uel reficere debeant, selectissima quaeque, uel coquendo, uel destillando, uel extrahendo praeparare conuenit. Medicamentorum parandorum rationes. Mathetes, Qua ratione ficri potest? Geron, Si medicus eruditus selectissima quaeque ex omni regione conquisita, summa diligentia, uel coquendo, uel distillando, uel extrahendo ea parare conficereque studeat. Mathetes, Decocta, & destillata satis intelligo, extracta uero nondum assequor sintne ex ueterum, an recentiorum inuento. Geron, Quia Greci ἐκχυλώματα, siue ἐκχυλωσεις olim nominarunt, indubie apud ipsos primum in usu fuisse ratio est: quanquam hohodie nonnulli extent, qui Paracelso tanquam inuentori falso attribuant. Mathetes, Quomodo igitur extracta parantur? Εκχyλωmata Extracta quomodo fiant. Geron, Medicamenta tam simplicia, quam composita, uel ex uino stillatitio, uel ex humore alio conueniente macerantur, liquantur, exprimuntur, separanturque pro artificis cuiusque ingenio, & industria. non enim id tam ex scriptis, quam ex ipso opere condisci potest. Mathetes, Exemplum si placet, apponas. Geron, Ex herbis quidem hoc pacto extrahes. Extractum Melissae. Herbarum extractum. Melissa minutim inciditur, inditurque ampullae uitreae, & uino stillatitio, quod duos digitos superemineat, perfunditur: Melissae chyloma. deinde illa caeco operculo occlusa, maceratur in balneo, uel in sole, uel iuxta fornacem diebus aliquot: postea eximitur, & sub prelo ualide exprimitur, faecibusque reiectis, recens herba in idem uinum ponitur, maceratur, exprimiturque, ut prius: isque labor ter quaterque repetitur, pro ut extractum efficax desiderauerimus. Tandem uinum illud in balneo ex ampulla extillatur, dum extracti spissitudo in fundo mellis instar appareat, uel spiritu uini euocato, aquosum effluat. Obseruatio. Simplicia, quorum facultatem modo praescripto extrahere uolumus, prius in umbra modice exiccari debent, quam uino perfundantur. Quandiu macerari res debent. quandiu autem ea macerari conueniat, id exiplorum qualitate, aut crassa, aut tenui iudicandum erit. Quod si illa ex quibus succum elicimus, sint preciosa, ut calamus aromaticus, rheubarbarum, lignum alomnes, galanga, crocus, & similia, tunc non semel tantum, ut indicaui, sed toties nouum uinum admisceri poterit, donec affusum, nullum amplius colorem asciscat, fecelque omnis facultatis sint expertes. postea quidquid collectum est, ampullae infunditur, extillaturque, dum succus spissus remaneat. Huic, si uini spiritum resipiat, aqua stillatitia eius, quod extrahimus, uel si haec desit, cinamomi, cardui benedicti, betonicae foeniculi, aut similis admiscetur, rursusque ad mellis spissitudinem usque euocatur: tandem uitro reconditur in usum. atque ad hunc modum, uel ex uino, uel ex alio humore nunc maceratarum, nunc coctarum herbarum, earumque radicum succi extrahuntur. Aliter essentia hoc pacto elicitur. Essentia Chelidonii. Essentia chelidonii. Chelidonii herba recens adhuc cum floribus & radicibus simul, pultis instar contunditur, inditurque ampulle, & in fimo equino per mensem maceratur. deinde in balneo humor ad faecum sic citatem usque extillatur: postea hae conteruntur in puluerem, & humore paulo ante prolecto, perfunditur, rursusque diebus triginta in fimo maceratur, ut prius: tunc ex cineribus calidis destillatur, separaturque aqua ab oleo: quod chemici ueram chelidonii essentiam appellant. Ex faecibus in cinerem redactis cum aqua sal elicitur. atque hoc modo tria illa simul principia Paracelsi conficiuntur: de quibus inferius audies. Mathetes, Quo aliomodo radicum fiunt extracta? Ueratri Nigri Extractum. Radicum extracta. Geron, Cortices radicum ueratri nigri medulla exempta, in aqua anisi amoto olemo per horas uiginti quatuor macerantur deinde simul bullire sinuntur, dumaqua fere consumatur: postea ualide exprimuntur, colanturque: ac tandem illis cum syrupo rosaceo solutorio ad spissitudinem quanta sufficit, incoctis, liquor uase uitreo reponitur ad usum. Ex hoc scrupulus, uel drachma dimidia datur ad humorem melancholicum expurgandum. Obseruatio. Ualde commendatur ueratri nigri ex aqua anisi maceratio, eoque summus ille medicorum princeps Hippocrates, hac quoque tanquam propria correctione uti consueuit: Ueratri nigri maceratio ax aqua anisi. quod etiam hodie uiri eruditi obseruant, dum anisi semen ex aqua cinamomi stillatitia prius macerant: deinde super cortices radicum ueratri nigri purgatos incisosque fundunt, & in uase uitreo imbui sinunt, donec uis omnis extracta uideatur: postea aqua effusa, cortices sub praelo ualidissime exprimunt, & succum expressum ampullae imponunt, operculoque applicato, aquam extillant, dum ille ad iustam spissitudinem peruenerit. huius inquam succi scrupulum ex humore aliquo, uel catapotiorum forma ad bilem atram purgandam, morbosque inde ortos emoliendos exhibent. Rheubarbari Extractio. Extractura rbeubarbari. Rheubarbarum eodem modo, quo ueratri radices, ex aqua cinamomi maceratur, exprimitur, & cum syrupo rosaceo soluto rio coquitur, ut supra admonui. Paracelsus hoc faecularum uini liquore parare iubet: sed quanam ratione adductus id faciat satis scire non possum. cum huic liquori & rheubarbaro contrarios omnino motus inesse manifestum sit. habet in hunc modum. Cinamomi electi libra: Rheubarbari extractum per spiritum tartari. liquoris foecularum uini praeparati uulgo tartari librae duae: aquae centaurei minoris libra una & semis: aquae rosarum selibra. haec in ampulla per diem & noctem macerantur distillanturque ex balneo, eo usque, dum omnis humor prolectus fuerit. In hoc rheubarbari electi libra maceratur: diebus octo: deinde sacculo imposita sub praelo ualide exprimitur, & abiecta radice, liquor excolatus iterum ampullae infunditur, & addita syrupi rosati solutorii, uel syrupi ex floribus persicis: selibra ad mellis spissitudinem incoquitur. Datur iunioribus sesquidrachma: adultis semuncia ex iusculo pisorum, uel cicerum modice coctorum. febres curat: obstructiones aperit: uiscera roborat: membrorum resolutionem, morbum regium, aquam intercutem, biliososque, & uterinos morbos sanat. Agarici Extraclum. Agaricum rectius maceratur, & decoquitur, quam ex uini spiritu, alioue humore extrahatur. Extractum agarici. si tamen omnino eius succum ad hunc modum parare cupias, id quoque per aquam anisi, cui oleum ipsius ademptum sit, praestare poteris. ad capitis affectus, praesertim defluxiones eius efficax est. Huc referri etiam debent extracta, quae ex radicibus cum medulla panis subactis maceratisque fiunt: quale est id, quod ex satyrii radice sic paratur. Extractum Satyrii. Radices satyrii repurgatae contunduntur, & cum aequali medullae panis portione probe subiguntur maceranturque in calido fimo, donec in cremorem rubicundum redigantur: Extractum satyrii. deinde sub praelo ualide exprimuntur, & faecibus relictis alius panis admiscetur, ponunturque in fimum, & exprimuntur, ut antea: idque tandiu reiteratur, quo usque omnia in liquorem lenti succi instar redacta fuerint. hic postea ampullae inditur, & in calore fimi, aut aquae sinitur per dies aliquot: Sanguis satyrii. tandem distillatur separaturque aqua ab oleo, siue succo, quem sanguinem satyrii appellant. is proprio, uel melissae sale imbuitur, & ex uino, siue aquis stillatitiis datur. Uterum confirmat, & ad concipiendum aptiorem reddit: omnes facultates corroborat. Eodem modo ex symphyti radice succus conficitur ad ramices curandos efficacissimus. Extractum symphyti, siue consolidae maioris. Mathetes, Referas quoque extracti compositi exemplum. Extractum Solutorium Compositum. Geron, Colocynthidos drachmae sex: agarici optimi, diacrydii, ueratri nigri, singulorum drachmae quatuor: alomnes electae uncia: electarii diarhodon Abbatis semuncia. Puluis electarii ex aqua cinamomi, uel spiritu uini diebus aliquot maceratur: deinde relictis faecibus illa super medicamenta purgantia incisa funditur, & in loco calido per dies octo, aut plures macerantur: postea exprimuntur, & humor abstrahitur per balneum, donec in crassitudinem formandis catapotiis idoneam peruenerit. datur scrupulus dimidius, uel etiam grana quinque tantum. Catholicum. medicamentum est catholicum, quasi dicas generale. Aliud Minus Efficax. Colocynthidis drachmae sex, scrupuli duo: agarici semuncia: rheubarbari drachmae duae: cinamomi scrupuli quatuor: asari, nardi, rosarum rubrarum, mastichae, xyloaloens, singulae drachmae: styracis liquidae, scrupuli quatuor. Omnia ex uino Cretico macerantur: deinde exprimuntur, seiungunturque. Aliud Purgans. Cucurbitae, colocynthidis, drachmae tredecim: ueratri nigri, senae Alexandrinae, singulorum semuncia: agarici albissimi uncia: rheubarbari uncia dimidia: diacrydii drachmae quatuorde cim: cinamomi drachmae duae, scrupuli duo: turpeti, stoechados Arabicae, singulorum unciae duae semis: rosarum rubrarum, ligni alomes, mastichae, myrrhae rubrae, asari, nardi Indicae, styracis liquidae, singulorum scrupuli quinque. Haec ampullae imponuntur, & diebus decem, uel duodecim ex uino, seu aqua uitae ter quaterue distillata macerantur, uase optime occluso: deinde succus sub praelo exprimitur, & cum alomnes praeparatae unciis tribus unitur, ac uitro reconditur in usum. Aliud Ad Omnes Humores Purgandos efficax. Holagogum seu generale medicamentum. Pulueris electarii diambarum sescuncia, in spiritus uini libris duabus, & dimidia, aquae cinamomi stillatitiae libra maceratur per dies aliquot, uase probe oblito, ne aliquid expiret: quotidie uero uas uitreum agitari debet, quoad liquor rubescat: deinde super haec, quae sequuntur funditur, relictis faecibus in fundo uasis. Colocynthidos drachme sex: turpeti albi drachmae septem: agarici optimi drachmae quatuor: ueratri nigri drachmae tres: eupatorii Mesuae, siue gratiolae, foliorum senae, singulorum drachmae quinque semis: diacrydii recenter parati drachma quinque: rheubarbari electae drachmae septem. Omnia incisa macerantur in humore supradicto diebus quatuordecim: deinde sacculo lineo iniiciuntur exprimunturque sub praelo stanneo. Liquor excolatus effususque in ampullam imponitur balneo, & extillatur, donec id quod in fundo subest, syrupi acquirat spissitudinem: tunc in hoc alomnens praeparatae rursusque in puluerem redactae drachmae decem resoluentur, & agitando uniuntur, quoad crassamentum mellis instar appareat. Holagogidosius Aloes praeparatio. Ex hoc extracto datur scrupulus, integer, uel dimidius ex iure, alioue diluto: uel in catapotia per se aut medicamentis purgantibus admixtis, redigitur, exhibeturque ad deuorandum in aurora, aut longissime a caena, ita ut somnus subsequatur. Mathetes, Quomodo alomnes prepara tur? Geron, Inciditur eius libra in ollam, additurque acenti rosacei, & aquae eiusdem, singulorum quod satis est: sic tamen ut aceti plus quam aque rosarum existat. omnia lento igne simul duabus aut pluribus uicibus ebullire sinuntur: deinde colantur exprimanturque: postea id quod percolatum est, rursus lento igne ad alomnes spissitudinem coquitur modice, sic ut continue rudicula agitetur. ubi iam refrixerit, in futurum seruatur usum. Aliud Ualenter Purgans. Uini optime ab omni aquositate separati, librae duae: Extractum solurium. aquae cinamomi libra: pulueris confectionis diambarum uncia: aromatici caryophillati semuncia. haec per dies quatuordecim in aqua temperate calida macerantur: deinde liquor faecibus relictis, effunditur super haec quae sequuntur: diacrydii semuncia: rheubarbari electi uncia: pastillorum diacolocynthidos drachmae tres: agarici praeparati drachme sex: turpeti ex uino contoneorum macerati semuncia: ueratri nigri cum sapa, dauco & cinamomo praeparati drachmae sex: foliorum senae Alexandrine selectorum sescuncia: seminis citri albi drachma: corticum citri drachma dimidia: enulae campanae uncia: radicum cichorii drachmae sex: scolopendrii ueri, florum staechados, mastiches, myrrhae, rosarum rubrarum, seminis foeniculi, anisi, singulorum sesquidrachma. Singula contunduntur, maceranturque ut dictum est: postea sub praelo exprimuntur, & ampullae imposita destillantur, donec crassitudinem mellis acquirant: postremo aloes drachmis duodecim dissolutis, repurgatisque ex uino stillatitio, uniuntur in modum extracti, quod oleo cinamomi, aut caryophillorum imbuitur, ac uitreo uase conditur. Aliud Ex Semine Cnici Ad Serosos humores. Hoc reliquis est minus efficax, & periculosum. Medullae seminis cnici unciae quatuor: Extractum purgans ex cartbami semine. turpeti albi, foliorum senae Alexandrinae, singulorum sescuncia: diacrydii drachmae quinque: rheubarbari electi uncia: agarici in pastillos redacti drachmae sex: mannae granatae unciae duae semis: Cnicopharmacum. myrobalanorum chebulorumunciae tres: radicum polypodii unciae duae: zinziberis albi drachmae duae: minutim incidantur, uel crassius conterantur, & in uini spiritum ex quo pulueris confectionis diambarum uncia per dies octo macerata fuerit, ponantur, sinanturque stare in loco calidiore diebus quatuordecim: deinde sacculo indantur, & sub praelo ualde exprimantur: postea id quod expressum est, ampullae infundatur, & operculo impositum, uinum extillatur, donec ad mellis spissitudinem peruenerit. drachma dimidia iunioribus: adultis integra, ex iure, uel liquore peculiari cum syrupi rosacei, aut uiolacei solutorii semuncia diluitur, potuique datur. Mathetes, Cur medicamentorum huiusmodi succus extrahitur? Geron, Quia dum subtilis eorum materia a crassiore per ignem separatur, multo fit efficatior, minoreque noxa in corpore humano operatur. hinc parua etiam medicamenti chemico more parati portio plus praestare potest, quam magna adhuc crassa, siue decocta, siue macerata tantum. imo extractum multo est uehementius, quam id, a quo extrahitur. Mathetes, Parine ratione & modo ex aliis simplicibus, uel compositis medicamentis non purgantibus fieri possunt? Geron, Utique: sicut superius etiam indicaui, uel ex uini spiritu, uel ex peculiari quodam liquore instituto conueniente, macerari primum, deinde separari, & illorum essentiae, uel succi, pro cuiusque industria & iudicio elicipossunt. Mathetes, Quomodo baccarum iuniperi succus conficitur? Baccarum Iuniperi Succus. Geron, Bacce iuniperorum recentes, maturaeque, in Septembri mense collectae modii instar in mortario conteruntur: Succus baccerum iuniperorum. dum nulla earum integra supersit: deinde lebeti, qui quatuor, aut quinque urnas continet, induntur, coquunturque, donec omnem uim exuisse uideantur: postea ab igne remouentur, & quam ualidissime sub praelo per lineos densosque sacculos diligenter & exacte exprimuntur: mox succus expressus iterum per lineum sacculum colatur, quo purior euadat, & materia terrestris, si quae adhuc inest, ab eo separetur: tandem igni rursus super imponitur, incoquiturque, donec ad spissitudinem perueniat, & purpureus quasi appareat. Illud autem aduertendum est, ne dum coquitur, aut effluat, aut adustionem resipiat. Duplici igitur quidam lebete utuntur, ut cum succus fere incoctus fuerit, commutari possint. qui tamen coctionem diligenter obseruarint, ii unico perficere poterunt: nimirum, ut paulatim succum in lebetem infundant, neque singulis uicibus supra modum impleant: ne dum ille inflatur, praesertim in secunda ebullitione, quando fere percoctus est, totus in ignem defluat. quare diligentia adhibenda est, & cochleari culinario continue subigi, commouerique debet. In prima quidem ebullitione a fundo usque agitandus, ne aduratur: alias ingratus fiet, & adustione referet. praestat etiam ut ad iustam crassitiem percoquatur. temporis nanque processu per se magis ac magis extenuatur, gratiorque euadit, quo purior seruatur. nisi enim mundus retineatur, perdurare nequit. Praecellentissimum est extractum in curandis praecauendisque morbis. Uires succi baccarum iuniperi. datur adultioribus cochlearis instar mane, & uesperi: Extractum praecellentissimum. iunioribus, minore pondere. Benefacit praecipue calculosis, arenosis, colicis, uteri strangulatui, menstruis suppressis, uariis defluxionibus, angustiae pectoris, tussi, cruditati stomachi, pestilentiae, syncopae, uertigini, oculorum doloribus, phrenitidi surditati, oris faetori, aque subter cutem, morbo comitiali, abscessibus internis, & membrorum tremori auxiliatur: stomachumque & caput corroborat iecori conuenit: prodest menstruis superfluis: praeseruat ab omni morbo superuenienti: uisum incolumen seruat: contra omne uenenum, & aerem pestilentem singulariter efficax est, ut non immerito Germanorum Theriaca dici queat. Theriaca Germanorum. In autumno, hyeme & uere secure usurpari potest, idque pro superuenientis morbi ratione semel, aut bis in septimana praeseruationis gratia. Per aetatem, cum calor urget, utendum eo non est, nisi necessitas postulet. Mathetes, Possuntne eodem quoque modo ex myrrha, aloe, aut similibus lacrymis succi parari? Geron, Possunt: non autem extrahendo, distillandoue, ut supra docui: sed macerando, liquando, percolando, & concoquendo, ut exempli gratia. Aloes Succus. Aloe succus. Aloe in puluerem redacta ex humore idoneo maceratur in loco calido tandiu, donec is coloretur: deinde hic relictis faecibus eximitur, & recens iterum affunditur, idque tantisper reiteratur, quoad nullum amplius colorem extrahere uidebitur: postea omnis humor congregatur, per filtrum ut uocant colatur, & succus in fundo remanebit, qui syrupo rosarum solutorio, aut simili ad iustam spissitudinem coqui debet. Aliter etiam ad hunc modum conficitur. Fumariae, agrimonii, scolopendrii ueri, singulorum manipulus dimidius: Salsamus aloe. florum cordi familiarium, singuli pugilli: senae foliorum selectorum, uncia: uuarum passarum unciae quatuor: glycyrrhizae, polypodii, singulorum incisorum uncia: seminis anisi, drachmae duae. Ex aquae faeniculi stillatitie unciis duodecim coquuntur ad dimidias usque: deinde per linteum exprimuntur, & in iure colato aloes uncie quinque, mastiches, thuris albi, singulorum drachma modice coquuntur, donec alome dissoluatur, & nihil praeter pelliculam relinquatur: tunc per linteum, ut antea, exprimuntur: postea rursus sartagini imponuntur, percoquunturque ad mellis crassitudinem, affundendo interim cochleare ununm atque alterum aquae intybi distillatitiae, tandem uasi reconditur ad usum. Datur scrupuli unius, aut dimidii instar uel ex potione, uel in electarii liquidi, aut catapotiorum forma ante coenam, uel longissime ab illa. si ante hanc sumatur, uini cyathus, aut iusculum modicem coctum, & pinguetudinis expers superbibitur. Obstructiones uiscerum aperit: stomachum corroborat: humores melancholicos, aliosque noxios abigit: pectoris angustiae, tussi, morbo regio, aquae subter cutem, colicae, febri quartanae, & pestilentiae medetur: aluus ne astringatur, prohibet. Atque haec de extrahendis medicamentorum succis, tibi medicinam factituro in praesentia satis esse poterunt, si elementorum quoque separationes didiceris. Mathetes, Ex quotnam rebus fiunt? Geron, Ex decem potissimum, si Paracelso, & aliis Chemicis fides est adhibenda: nempe, uel ex metallis, uel ex pyritide, uel ex lapidibus, uel ex rebus oleosis, uel ex resinis, uel ex herbis, uel ex carnibus, uel ex liquoribus uel ex rebus uitreatis, uel ex fixis, ut appellant. hec autem uniuersa sua quaeque ratione uel distillando, uel in calcem redigendo, uel in altum eleuando ab elementis suis aere, aqua, igne & terra seiunguntur. Ex decem rebs elementa separa. tur. Mathetes, Si quatuor elementa ex omnibus istis separari elicique possunt, quomodo ex singulis rebus tria illa principia, mercurium, sulfur, & salem fieri intelligam? Geron, Non eo modo, quo naturalis insitus calor omnia & concoquit, & distribuit: Tria principia ex rebus quonudo parentur. sed communi fere distillandi, & calcinandi, siue in cinerem redigendi artificio: ut superius in chelidonii essentia extrahenda audiuisti. Ex ligno hebeno in hunc modum parantur. Lignum in scobes redactum ampullae imponitur, & hec operculo occlusa, in calida aqua, aut fimo equino diebus aliquot maceratur: Liquor siue mercurius. deinde liquor, igne modico distillatur, quem mercurium uocant. postea eadem ampulla cum ligno in cinerem locatur, & oleum, sulfur nuncupatum, igne paulo maiore extillatur: Oleum siue sulfur. quod per distillationem ex aqua calida ab omni crassa foetidaque materia repurgatur ut decet. Postremo feces ligni in cineres comburuntur, qui uase uitreo excipiuntur, & peculiari aliquo humo Sal: Sal. re affuso in loco calido per dies paucos macerantur, sic ut quotidie commoueantur. posthec sacculo iniiciuntur, & tandiu percolantur lixiuii modo, donec nulla amplius acrimonia salis inesse cineri percipiatur. hoc lixiuium ampullae iterum infunditur, & primum ex balneo, deinde in sole distillatur, quoad omni humore abstracto, sal appareat: quod uase uitreo reconditur, seruaturque in loco calidiore ad usum. Mathetes, Ad quid singulis utimur? Liquoris ligni usus. meatus discutiendos. Olei usus. Oleum ulceribus quae curari debent prius sale purgatis, inungitur. Salis usus. Salis scrupulus cum Theriacae semun¬ cia mixtus, scrupuli dimidii instar aliquoties pro medici iudicio exhibetur purgationis gratia. Obseruatio. Illud negligendum non est, ut ea ex quibus salia conficere studemus, probe in cinerem redigantur, sic tamen ne hic nimium comburatur. Salla quomodo parari debeant Sales apud uete ros etiam in usis fuere. quinetiam idem, si fieri potest, ex eiusdem rei aqua propria maceretur, atque haec optime percolando purgetur, ne quid cinerum simul perfluat. Quod si uero illa desit, alia distillata, aut ipsius herbae siccae ex stillatitia maceratae dilutum substituetur. Praeterea humor a sale per aquam feruescentem non stillari, sicuti nec ad eiusdem siccitatem in balneo extrahi debet: sed ubi iam ad mellis spissitudinem peruenerit, totum eximendum, & in sole, aut iuxta fornacem persiccandum erit, ne foetorem urinae acquirat. Postremo poterit idem modice in igne aduri, deinde aqua rosacea, aliaue humectari, & dissolui aliquoties, rursusque exiccari, uel coagulari, donec albescat. atque hic generalis modus est, per quem ex quibuslibet rebus liquores, olea, & salia parare possumus. Mathetes, Ueteresne etiam in morborum curatione salibus usi fuerunt? Geron, Utique, non solum simplicibus, sed etiam compsitis, ut uidere licet in compendio Galeni de Theriaca ad Pisonem: sicuti hodie quoque apud imitatores eius, uarius illorum in medicina usus inualuit. Salium uires. Mathetes, Nunquid eandem omnia facultatem obtinent? Geron, Minime: sed pro rerum ex quibus fiunt, natura & praeparandi modo uariant. alia nanque per uomitum, alia per aluum: quaedam per urinam, quedam per sudorem corpus humanum aut purgant, aut imutant, aut corroborant. Salabsinthii. Sic enim ex ligno guaiaco paratum luem ueneream curat: sal absynthii febres pestilentes restinguit: aquam inter cutem educit: Geron, Liquor cochlearis instar ex aque fumarie unciis duabus, aut pluribus potui datur, ad uitiosos corporis humores, per cutis Sali ligni quaiati Polypodii. urinam mouet, uentriculum roborat. Genistae. Sal hypericonis, & polypodii pleuritidi prodest. Anonidis. Fabarum. genistae, anonidis, stipitum fabarum, & similium calculos comminuit, expellit, urinaeque difficultati succurit. Sal sanguinis. Humani. Ceruini. Hircini. Sic denique sal sanguinis humani, ceruini, & hircini renum, uesicae, articulorumque morbis, ut chiragrae, gonagrae, & podagrae medentur. Mathetes, Omnibusne ex rebus eodem modo, quo ex ligno hebeno supra indicasti, olea extillari, & in similem usum adhiberi solent? Olea Distillata Geron, Quanquam olea ex multis uno eodemque modo, & ratione elici possint: aliter tamen ex aromatibus, aliter ex seminibus, aliter ex herbis earumque floribus, aliter ex fructibus & radicibus, aliter ex corticibus, ac lignis, aliter ex lacrymis, siue resinis, & gummi parantur. singula enim pro sua natura ignem, aut largiorem, aut minorem requirunt. alia distillando tantum idque uel per ascensum, uel descensum, ut uocant: alia distillando simul & exprimendo: quaedam solum per expressionem: quaeam per decoctionem: non pauca per macerationem conficiuntur. Ex omnibus autem nonnulla intrinsecus & extrinsecus simul: Olea, quae intra curpus sumuntur Uires olei cinamomi. nonnulla foris tanum adhibentur, de quibus inferius agemus. Mathetes, Que igitur sunt olea, quae intra corpus sumuntur, & quas uires habent? Oleum Cinamomi. Geron, Principem locum obtinet, quod ex cinamomo elicitur, sapore, & odore reliquis aromatis magis gratum, sicut etiam eiusdem aqua distillata pre aliis, ad uires roborandas reficiendasque utimur. nam omnes uitiosos stomachi humores mirifice discutit, putridosque arcet: uisum acuit: obstructiones uenarum explicat. Utrunque omnibus morbis frigidis, tumuirorum, tum inarum, ex quibus cupiditas cibi amittitur, & spiritibus debili tatis auxiliari solet: aqua sane cochlearium duorum, aut trium instar cum modico uini maluatici, aut succi mali punici assumpta: oleum, autem balsamo natiuo respondet, omnem putredinem intus impedit: uulnera & ulcera curat illitum. huius gutte singulae, uel duae, per se ori inditae in animi parturientis deliquiis praesentissimum sunt remedium, sicut etiam in accelerando partu & senio debilibus reficiendis. Quo magis autem cinamomum stomachi concoctionem iuuat, bonumque succum generat, tanto efficaciora oleum, & aqua illius existunt. ex utroque, sicuti ex aliorum odoratorum oleis tabellas, & reliqua medicamenta refectoria imbuere iubemus. Mathetes, Quot modis distillatur? Geron, Uariis. optimus est uapore aquae bullientis: alius ex aqua rosacea, alius ex uino, similiue humore: alius in ampulla uitrea perlutata. alius ex uesica aerea, quando in maiore copia parandum est. Oleum Macis. Oleum macis. Post hoc sequitur oleum macis, quod calidae est facultatis, eoque commodus ipsius usus in colica frigida existit, quae ex humorum capitis defluxu prouenit. Tres, aut quatuor eius guttae in primo iuris cochleari, aut uini potu ad cor, uentriculum, & uterum roborandum sumuntur. Oleum Caryophyllorum. Simile etiam est oleum caryophyllorum, uentriculo, iecori, & cordi idoneum. uniuersas facultates habet, quas balsammum natiuum: extrinsecus omnia uulnera recentia, & puncturas sanat. artuum saniem, & uulnerum sanguinem profluentem reprimit. intus, firmat omnia membra naturalia, ut uentriculum, iecur, sanguinem melancholicum purgat, cor & caput roborat, uertiginem discutit, uisum acuit eodem modo, quo macis oleum assumptum. Oleum Piperis. Mirificum quoque est oleum piperis, omnia quae piper ipsum efficacius praestans: Oleum piperis. quanquam in hoc dissideat, quod igneam illam uim super linguam non repraesentet. summatim piperis oleum aliud nihil est, quam aer ab igne separatus: quemadmodum etiam in oleo chalcanthino, & sulfureo distillato experti sumus. atque ita oleum hoc chalcanthi ut Chemici uulgo parant, diuidi potest in ignem & aerem: qui nihil aliud est, quam oleum subtile, quod supernatat, sensumque suauem linguae exhibet citraullum acorem, ardorem, & acrimoniam. Oleum dulce chalcanthi. ac omnes fere philosophi de hoc prodiderunt, quod ipsum non acre, acidum, & rodens, sed gratum & dulce existat, quale est oleum piperinum, ab igne suo seiunctum, & multo efficaciores facultates habet, quam piper ipsum, nempe singularem quandam penetrandi efficaciam. Olei piperis usus Febricitantibus oleum piperis prodest. Ubi corpus flatibus, aut pituita oneratum est, huius olei duabus, aut tribus guttis assumpti beneficio liberatur. Mirae operationes ab eo fieri deprehenduntur, si quis febri tertiana laborans, tres guttas cum succi cotoneorum scrupulo ( officinae miuam appellant ) horis duabus ante illius accessionem assumat. horrorem, & tremorem cum ipsa febri remittere experti sumus, si non prima uice, certe secunda. Oleumnucis Moscatae. Oleum nucis moschatae. His succedit oleum nucis moscatae distillatum: quod uentriculum frigidum califaciendo roborat, superfluosque eius humores consumit, & inflationem tumoremque prohibet: flatus discutit: colicos dolores sedat: oris halitum commendat: uesice affectibus succurrit, trium, aut quatuor guttarum instar ex primo cochleari iusculi, aut uino Cretico assumptum. Quod praelo exprimitur ad eosdem morbos conducit extrinsecus illitum. quinetiam ad urinae stillicidium, & uentris torsiones, uterique strangulatum recte umbilico adhibetur. Obseruatio. Aromata, ex quibus oleum euocare uolumus, primum minutim inciduntur, uel crassie confringuntur rectius, quam in tenuem puluerem redigantur; Olea ex aromatis quomodo distillanda Cur parum aut nihil olei interdum extillatur. deinde ex aqua fontana quanta opus est, macerantur: ( quanuis sint, qui ex mero uino illud fieri malint ). hoc enim, cum tenuius subtiliusque quam illa existat, ignis calore exiguo starim in altum euehitur, odoratorum facultatibus nondum satis attenuatis: unde postea parum, aut nihil interdum olei extillari contingit. Aquas ititia cinamomi maiore in ulu est, quam ipsius oleum: eo quod carius sit, & ex eo minus, quam ex reliquis elici queat. Melius i ique hoc ex aquae fontanae, & uini aequali pondere, uel aquis distillatis tantum maceratur, non tamen odoriferis nimium, ut quae cinamomi suauitatem corrum pant, imminuantque. Odoriferis aquis cinamomum non macerandum. Sunt qui aromata in puluerem redigere, & ex uino stillatitio, siue aqua uitae, aut uino Cretico macerare toties soleant, donec omnem illorum colorem extraxerint: deinde idem ampullae infundunt, & distillant ad spissitudinem usque, sicut superius de extrahendis essentiis admonuimus. atque ad hunc modum ex omnibus odoratis olea confici posse credunt. Uariis hodie instrumentis in parandis oleis utuntur: si tamen sumptuosa desint, diligens rerum chemicarum obseruator, ex ampulla fictili, aut uitrea, argilla probe obducta, idem, uel per calidos cineres, uel per arenam, uel per ignem apertum facile praestare poterit, si distillationem temperato moderatoque igne continuarit, ne olea uel adurantur, uel supprimantur, uasis etiam in id idoneis subinde refrigeratis. Mathetes, Quae fiunt olea ex seminibus uiribus recreandis idonea? Oleum Anisi. Ex anisi semine paratum multo efficacius, quam ipsummet anisum existit. Oleum anisi. calor nanque hominis naturalis non potest tam ualenter uim extrahere, ut externus ille hominis artificio & industria comparatus. Geron, Ad uertiginem, angustiam pectoris, capitis defluxu natam, praefocationem, uomitionem, cruditatem stomachi ex flatibus, aquam inter cutem, aliosque affectus quicalor artificiosus plus potest quam naturalis. Quemadmodum enim omnis cibus ac nutrimentum, si citra offensionem in naturam nostram conuerti debeat, antea eum concoqui oportet, & externi ignis auxilio, & humana diligentia praeparari: ita in omnibus medicinis fieri necesse est: in quibus tenue a crasso separari, beneque digeri & concoqui decet, antequam in hominis alimentum perueniat: atque tunc eiusmodi medicina suam actionem in homine sine ullo naturae incommodo perfecte potest absoluere. Summatim, quemadmodum succus, & uis alimenti utilior coctuque facilior existit, quam materia ipsa cibi, quale contusum fieri solet: ita in omnibus medicinis habet. Mathetes, Ad quid igitur anisi oleum conducit? Uires, olei anifi Usus olei anisi. Olifenicali uiex frigore, & uentis proueniunt: praecipue omnibus membris ex anguibus, & neruosis opitulatur, uti stomacho, intestinis, uesice, utero: cuius fluorem album exiccat, & omnes in totum actiones quae de aniso dicuntur, obit: oris, halitusque faetorem emendat. Usus eius est, si aliquot guttarum instar ex uino, uel iusculo mane assumatur: uel quando necessitas postularit: quinetiam, sicut & faeniculi, tabellis ad pectoris uitia inscriptis recteadditur. Oleum Foeniculi. Capitis affectibus confert: res & usus. uisum acuit: pectoris angustiae, & difficultati spirandi succurrit: stomachum eiusque concoctionem iuuat: flatus dissipat: calculos arenosos comminuit: urinam & menstrua promouet. Oleum Cumini. Hoc etiam stomacho difficulter concoquenti prodest: Olei cumini uires & usus. flatus discutit: tussi medetur: anhelationi conducit: expectorationem iuuat: colicis doloribus subuenit: urinae stillicidium, eiusque ardorem impedit: nec non lieni uulnerato salubre. Mathetes, Quomodo olea ex seminibus distillantur? Destilandi ratio olea ex seminibus. Geron, Eodem propemodum modo, quo ex aromatibus: nisi quod ignemmagis lentum requirant. ipsa uero contusa conquassataque infimo equino macerantur dum putrescant: deinde uinum stillatitium fuperfunditur, & ex arena distillatur. Alii contusa semina ampullae uitreae luto obductae indunt, & aqua fontana frigida, alii feruentissima affusa, in calido loco macerant diebus octo, uel dudeocim: postea oleum extillant. Obseruatio. In seminibus destillandis quae obseruanda. Olea seminum ex ampulla aerea in modum baccarum iuniperi, per uas refrigeratorium distillare praestat, ne sentiant adustionem: uel liberaliore igne quam decet, accenso, aqua ebulliens operculum conscendat. Cum enim rara sint & uiscosa, ut anisum, ualde ebullire & spumare solent. Quare si in simplici cucurbita distilles, operculum non statim applicare oportet, sed expectandum prius erit, dum spuma rudicula subagitata in uaporem resoluatur euanescatque, tunc illa statim occludi, & oleum distillari debet, donec nihil amplius emanarit: quod gustu facile percipi potest. Illud quoque negligendum non est, ultra dimidium librae pondus una uice tunc imponendum non esse. Aliorum seminum olea, ut sambuci humilis siue ebuli, quod decoquendo, melanthii, quod exprimendo paratur, similiaque, quoniam extrinsecus adhiberi potius, quam per os assumi solent, postea tractabo. Mathe. Quomodo ex herbis earumque floribus olea extillantur, Olea Herbarum. Geron, Parum ex his elici potest: Olea ex herbis earumque floribus distillata. quare hodie etiam macerando insolandoque potius parariquam per ignem ad externum usum, distillari solent. Si tamen hoc modo oleum uel ex absinthio, uel ex spica, uel ex roremarino, aliisque conficere cupias, hoc pacto praestabis. Primum herbae, uel flores earum inciduntur, contundunturque: deinde induntur uitro, miscenturque: postea si siccae ualde sint, aqua fontana perfunduntur: sin humidae & aquosae fuerint, per se uase occluso, in sole, alioue loco calido macerantur, quoad in superficie oleum appareat, quod inuerso uitro, & cera perforata relictis faecibus seiungitur. Hoc deinde cum aqua effluente simul, ampullae imponitur, & ex feruescente euocatur rursus. Alias herbe & flores ita macerati ex balneo pariter distillantur: postea oleum separatur. Porro ex faecibus uinum ardens quod uocant, paratur, quando hae in uase ligneo obtectae efferuescere per dies quatuordecim sinuntur, quotidie rudicula agitando, & tandem ex uesica Uires oleorum ex herbis. Easdem, quas herbae, unde fiunt, uires obtinent, sed multo efficaciores: nam si ad hunc modum ex absinthio elicias oleum, unica gutta, & sapore & odore plus prestabit, quam plures amphorae ipsius aquae, quare etiam loco uini absinthitis, guttulam in primo iuris cochlcari exhibemus iis, quibus uentriculus afficitur. Olea ex fructibus. Oleum polypodii. sic etiam illorum, quae ex radicibus conficiuntur, ut polypodio, & similibus, oleum succolentum cum eiusdem sale miscetur, daturque salubriter ad laterum dolores omnesque punctiones iam inueteratas. Mathet. Quaenam fiunt ex fructibus? Olea Ex Fructibus. Geron, Uaria: Olea exradiciabus. quaedam enim illorum per distillationem simul, & expressionem, ut baccarum iuniperi, haederae, sabinae, & lauri: quaedam per hanc tantum parari possunt, ut ex fructibus maioribus, nucibus, iuglandibus, auellanis, amygdalis nucleis pineis, persicis & similibus. Mathetes, Quomodo ex baccis distillantur? Geron, Cum hae maturae, sunt & sol in uirgine consistit, contunduntur in pultem: Oleum baccarum iuniperi. deinde uasi imponuntur, & tot aquae fontanae mensuris affusis, quot illarum sunt librae, macerantur per dies tres, aut quatuor: postea uesicae aereae, quali in stillando uino uulgo uti consueuerunt, induntur, & commissuris luto obductis per aquam frigidam extillantur: primum igne exiguo, postea auctiore tamdiu, dum nihil amplius olei emanarit. Ubi itaque tantum liquoris, quantum impositum est, fluxisse apparuerit, tunc igne remoto, uas quod excipit, simul aufferri debet, ne adustionem resipiat: Uinum ardens ex baccis iuniperi. atque id quod collectum est, separare conuenit, & consequeris oleum praestantissimum. distillantur, ut antea. Uires & usus olei iuniperi. Oleum propter facultates, quibus praeditum est, balsamo comparatur. guttarum trium, aut quatuor instar assumptum resolutionem neruorum, morbum attonitum, & alios cercbri affectus praecauet: corpus ab omni ueneno, & pestilenti aere tuetur: stomachum debilitatum ex frigore restituit: uomitiones cohibet: uiscerum abscessibus medetur, renes purgat: calculos frangit: urinam promouet: colicos & uterinos dolores compescit: difficultati intestinorum, sanguinisque reiectioni, & pectoris pulmonumque uitiis conducit: morbo arquato, & aquae inter cutem prodest: uermes necat. In summa omnibus membris laesis, ui sua penetrandi medetur foris inunctum conuulsis, tremore, & conuulsione infestatis subuenit: scabiem, ulcera in ueterata, malignaque, nec non condylomata curat: dolores lumborum, coxarum, podagrae, & colicae umbilico illitum, sedat: fissuras manuum sanat. Uini ardentis ex baccis iuniperi usus. uinum earum affectibus, quibus electarium ex iuniperorum baccis supra descriptum, conuenit: preseruandi, corroborandique stomachum gratia mane sumitur cochlearis, uel guttarum decem, aut duodecim instar: concoctionemiuuat: memoriam & uisum acuit: omnesque spiritus recreat: tulsi, aliisque pectoris & pulmonum uitiis auxiliatur: calculos comminuit, urinam promouet: quod per praelum elicitur, etsi minus efficax sit, ad eosdem tamen affectus exhiberi solet. Obseruatio. Baccae haederae, lauri & sabinae, eodem modo, quo iuniperorum, distillari possunt. Oleum e baccis sabinae. huius oleum licet rarum sit, excellentissimum tamen in uteri affectibus esse certum est. Ex lauri baccis illud, quod exprimitur, in maiore usu est, quam id, quod per ignem paratur: Oleum baccarum lauri. utrunque uero colicis, iliacisque, & coxendicum doloribus familiare est. Oleum ex baccis haedere. Quod ex haederae haccis conficitur, frigidis, articulorum morbis singulariter prodest: menstrua incitat: calculos expellit, & ulcera expurgat sanatque. Aliter etiam quidam ex haedera oleum per descensum distillant, lignis siccis, baccis, & gummi eius minutim incisis, simulque mixtis. Porro baccae ex quibus oleum euocare uolumus, maturas quidem, non autem recentes, neque ueteres nimium esse conuenit, sicut etiam fructuum nucleos, & semina maiora. Cur aliquando parum olei extillantur. ex illis nanque parum, aut nihil oleiob nimiam ipsarum humidam terrestemque materiam extrahi potest: in his autem quod pingue inest, ex longo tempore fit rancidum: unde postea quod uel extillatur, uel exprimitur, ingratum ualde, minusque efficax existit. Inter fructuum olea etiam numeratur id, quod ex nuce moscata distillari supra docui, quod prelo in officinis exprimitur, sicut & alia plura, tum hoc modo, tum macerando, siue insolando parata, ad externum magis, quam internum usum accommodata, postea explicabimus. Ex conis cupressi sic paratur. Oleum Ex Nucibus Cupressi. Nuces primum in puluerem rediguntur: Oleum Cupressi. deinde ex aqua betonicae, uel aqua uitis distillantur: postea oleum, quod inde manauit, in balneo maris corrigitur, & ab aqua separatur. Catharosis oleum nucis cupressi prodest. hoc ceruici, uel capitis uertici inungitur ad catarrhos, seu defluxiones retinendas, quas spinam uersus singulari quadam ui retrahit. quare etiam anterius oculis applicari non debet, ut quod illos, attrahendis humoribus, offendat. Mathetes, Quot modis exlignis corumque corticibus olea extrahuntur? Olea Ex Lignis. Geron, Duobus, uel sursum, uel deorsum distillando. Olea ex lignis. illo quidem, si in scobes redacta prius per se, aut ex humore aliquo macerentur: deinde si oleum per cineres calidos expellatur, quemadmodum in ligno hebeno superius indicauimus. hoc autem, si ramenta lignorum uasi fictili uitreato arctiore praedito orificio indantur, deinde terra effodiatur, fiatque fossa, quae aliud uas fictile uitreatum amplum habens orificium capere possit, quod, modica aqua infusa ponatur in illam lateribus eiusdem argilla circumlitis: Ligniosa per de sensum distillantur. postea si idem uas lamella ferrea foraminibus perforata tenuibus cooperiatur: atque huic id quod ligna continet imponatur, & utriusque orificiis coaptatis commissurae, ne quid expiret, luto probe obducantur: tandem si uasa terra oppleantur cinganturque ad dimidium usque, & igne circumquaque extracto, oleum in uas subiectum depellitur. Oleum lignigua, iaci uires. Sic olea ex ligno guaiaco ad ulcera, & dolores ex lue gallica ortos: nec non ex lignis iuniperi ad membra ex frigore debilitata, renes, uterumque roborandum, conceptionem iuuandum, ad ulcera maligna, uulneraque sananda, & dolores sedandos. Oleum rotarum. sic ex rotarum curruum lignis ad ulcera manantia, & quaeuis alia inueterata purganda, curandaque conficiuntur. Obseruatio. Quemadmodum ex lignis, ita quoque ex eorum corticibus confractis olea fieri solent: Olea ex corlicibus. praeter id quod ex cinamomi cortice modo supra scripto parari tantum consueuit: & illa, quae ex fructuum corticibus, ut arantiorum, & nucum, ex humore prius macerantur: deinde destillantur. Omnia autem deorsum distillata, nigra, crassa, ingratique saporis & odoris existunt. quare etiam magis extrinsecus usurpari solent: quanquam moderato igne parata, & in aqua calida macerata, separata, purgataque, etiam intra corpus assumi salubriter possint, sicuti hoc, quod ex tamarisci ligno ad lienis affectus: Oleum ex corylo ad uermes. ex corylo autem ad uermes enecandos peculiariter prodesse nouimus. Mathetes, Quae alia adhuc restant olea, arte Chemica praeparanda? Olea Ex Liquoribus Concretis, resinis, & gummi. Geron, Ea, que ex liquoribus, uel succis concretis, resinis, & gummi, partim ad internum, partim ad externum usum fiunt, ut ex succino, siue carabe ad hunc modum: Oleum succini. Succinum modice conteritur, & ampullae incuruatae ( retortam uocant ) luto probe obductae imponitur, silicibus paruulis interim commixtis: haec deinde in fornace locatur deorsum uergens, & oleum igne mediocri extructo elicitur. hoc postea aceto calido perfunditur, & ex cineribus calidis, uel arena per retortulam rursus euocatur. Alii panis cibarii crustam uesicae primum indunt: deinde succino iniecto acetum affundunt: postea ex igne distillant, & a faecibus seiungunt. Alii succinum in puluerem redactum ex uino stillatitio macerant in cineribus calidis, mox extillant: tum rursus fundunt, idque tandiu repetunt, donec in fundo oleum appareat. Alii, licet nunc per descensum, nunc his, nunc aliis instrumentis eliciant, tu tamen si diligentemignis curam habueris, iuxta illum, quem antea recitauimus, modum, oleum odore, sapore, & colore praestantissimum parare potueris quod ipsum succinum longe uiribus superat. Capitis affectibus, neruorum resolutioni, morbo attonito, & comitiali occurrit, guttae unius instar mane ex aqua betonicae, lauendulae, uel tiliae potui sumptum: ab omni ueneno, & aere pestilenti praeseruat, naribus inunctum, uel medicamentis in id idoneis commixtum. Uires olei succini. singugulare est remedium in renum, & uesicae morbis discutiendis, calculis educendis, urinariisque meatibus reserandis, ex uino maluatico, aqua petroselini, uel simili humore exhibitum: colico morbo medetur: uteri strangulatui prodest, naturalibus illitum: foetum euocat, partumque facilem reddit, si gutta eius ex aqua uerbenae parturienti propinetur: omnes corporis facultates imbecilles reficit roboratque: humores consumit, & cerebrum confirmat aperitque: unde oleum hoc, medicinis ad capitis defluxiones feliciter, sicut & aliis corporis partibus inscriptis, miscetur. Post hoc sequitur mastichinum. Oleum E Mastiche. Mastiche primum in uino coquitur: Oleum mastichimun. deinde reponitur, maceraturque ex eodem per dies aliquot: postea ampullae erectae luto diligenter oblitae inditur, oleumque & aqua per operculum ex nudo igne proliciuntur. Haec denuo cucurbitae uitreae imponuntur, & in balneo maris distillantur, dum aqua ab oleo seiungatur: hoc deinde per cineres calidos a crassiore materia separatur, idemque effluit teuue, flauum & subtile: tandem quod crassius existit, a faecibus suis in arena euocatur, & in solis calore corrigitur. Nobile est oleum propter uim penetrandi, qua omnia membra reficit: stomachum corroborat, eiusque concoctionem iuuat: uiscerum inflammationibus conuenit: abscessus lenit: dolores sedat: omnes denique neruos confirmat. Obseruatio. Liquores concreti, & gummi, sicuti etiam omnia pinguia solertem & uigilem Chemicum desiderant. facile nanque aut incenduntur, aut eorum spiritus exhalant: eoque totum negotium in ignis administratione consistit. In omnium autem illorum oleis eliciendis, hic modus seruari potest: primum ut per ignem uel ex erecta, uel ex inflexa ampulla pellantur: deinde ut distillatum digeratur: postea ut in aqua calida, siue balneo seiungatur: hinc ex cineribus, postremo per arenam extilletur. Notari quoque debet succorum concretorum triplices esse differentias: unde quidam in oleo, quidam in aqua facilius resoluuntur: quidam mediam quandam facultatem obtment. Succi concreti. hinc etiam ipsorum distillatio, uel in arena, uel in balneo, uel in cineribus instituenda est. Solent etiam gummi uel ex uino stillatitio, uel ex aceto dissolui: deinde lapillis iniectis per cineres, aut arenam distillari: Oleum ammonia Oleum ex colephonia. postea corrigi. Sic enim ex ammoniaco paramus oleum ad tophos podagricos discutiendos excellentissimum: ex colophonia, uel pice ad fissuras manuum, aliaque cutis uitia. ex galbano ad neruos, & membra resoluta restituenda, abscessus, & durities emolliendas discutiendasque. Quinetiam ex thure, laserpitio, styrace, & similibus ad hunc modum olea conficiunt. Oleum ex galbano. Oleum Ex Thure. Thuris in puluerem radacti selibra ampullae orificiomagno praeditae inditur: Thuris oleum. deinde uitrum calicis modo formatum quali in potu quotidiano uti consueuimus, imponitur: ut in medio ampullae consistat, idemque aqua calida impletur: postea operculum in uertice perforatum applicatur: cuius foramini infundibulum coaptatur, & oleum commissuris oblitis euocatur. Inter distillandum uero aqua calida per illud in uitrum, quod dixi, guttatim stillarur: ita tamen ne hoc repleto, illa effluat. atque sic cum aquae uapore oleum simul ascendit suauissimum. Aliter quoque in hunc modum paratur. Laserpitii pulueris libra ex humore aliquo in cine: Oleum ex styrace. ibus calidis maceratur: deinde aqua igne lento distillatur: postea auctiore urgetur, dum oleum effluat: hoc tandem aut in solis, aut balnei calore corrigitur. similiter etiam ex styrace utraque elicitur. Alias laserpitii puluis cum aequali uini stillatitii pondere, cucurbitae incuruatae imponitur, & ex cineribus calidis primum uinum, deinde oleum, postremo gummi elicitur: quo si fontana imbuatur, redditur odorata. Oleum Ex Caphura. Caphura in aqua ualida dissoluitur, & oleum, quod supernatat, seiungitur: hoc uitro imponitur, uinoque stillattiioperfusum in balneo digeritur: Caphurae oleum. tandem igne distillatur. Alii oua ad duritiem usque percoquunt, & uitellis exemptis, caphuram non adulterratam includunt reconduntque, & in cella uinaria suspendunt filo, ut oleum in uas subiectum defluat. Datur ex humore idoneo ad febres ardentes, continuas, pestilentesque, & laterum inflammationes: Usus. extrinsecus expurgandis curandisque ulceribus malignis cum oleo caryophyllorum, aut baccarum iuniperi utiliter adhibetur. Quinetiam oleum ex myrrha per ouorum albumina decocta, quo dixi modo conficitur. Oleum Terebinthinae Hoc per cineres ex ampulla erecta non alta nimis, uel ex incuruata potius optime distillatur, sicut alia iam enumerata. Oleum Therebinthinae. Alii terebinthinae libras tres, salis manipulum, & uini stillatitii modicum prius macerant: deinde distillant. Alii terebinthinam, uel etiam gummi uitro recondunt, & in fimo equino, calidaue aqua macerant: deinde in uino stillatitio cum aqua solutoria coquunt: postea uitro occluso digeri sinunt, dum olea diuersa appareant: quae tandem uel colando, uel distillando separantur. Porro uera terebinthinae resinae praeparatio in ipsius balsami separatione consistit: Terebinthinae balsamus./m ] G40 De Medicina Ueteri Et Noua Oleum Ex Laserpitio. que fit, dum illa, simulatque colligitur ex arbore, uasculo statim ad orificium usque includitur: idem mox in fimo calido ad dimidium eius ponitur, digeriturque, donec a sordibus musti instar repurgetur: deinde per colatorium in uas aliud funditur, separaturque a turbida terebinthina, quae subsidet, liquor clarus & pellucidus: qui natiuus balsamus existit, nullam admittens putredinem, & corpus humanum ab infinitis morborum iniuriis tuetur. Iam enumeratis oleis etiam illa fubiungi possunt, quae ex animalium sanguine, ossibus, pinguetudine, excrementisque per ignem eliciuntur. Oleum Oleum gummi elemi Olea ex pinguetudinibus. Oleum Sanguinis Ceruini. Sanguis cerui iam capti, dum adhuc calet ampullae incuruatae inditur, & igne ex cineribus urgetur, quoad omnis extillarit aqua: deinde ampulla refrigescere sinitur, lutoque obducta, inarenam locatur, & alio uase quod excipit apposito, ignis augetur, donec oleum emanare desierit. hoc postea in aqua calida corrigitur macerando separandoque. Sal quod inter distillandum lateribus uasis adhaerescit, cum oleo abluitur, & uitro conditur: singulare in podagra discutienda est remedium. Alii sanguinem pellicano, quod appellant, infundunt, & in balneo digerunt dum tertia pars uasis adimpleatur: deinde ex eodem balneo aquam a subiecta materia abstrahunt: postea sedimentum ex ampulla incuruata distillant nouies. Ad hunc quoque modum ex sanguine hominis sani & iuuenculi oleum perficitur, ad comitialem morbum aliosque infinitos humani corporis affectus abigendos efficax. Oleum Ex Maxillis Equorum. Maxillae equorum in puluerem rediguntur: is aqua modica humectatur, & igne luculento urgetur cousque, donec oleum crassum & foetidum effluat. hoc aqua calida perfunditur, & ex cinere aliquoties extillatur: peculiare in doloribus podagricis sedandis remedium. Alias ex ossibus deorsum distillando, eliciuntur quoque olea, ut ex caluaria humana in hunc modum: Oleum Ex Caluaria Humana. Caluaria in puluerem contunditur: is uino stillatitio, uel aqua betonicae irrigatur paululum: deinde uasi fictili uitreato imponitur, quemadmodum supra de lignis distillandis diximus, & per descensum super aquam poeoniae, quae subiecto uasi infunditur, oleum extillatur. hoc postea in fimo digeritur corrigiturque: & per cineres calidos rursus euocatur, dum clarum fiat: peculiare ad morbum commitialem auxilium. Aliter etiam ex ossibus humanis maioribus conficitur oleum, dum illa in frustula confringuntur prius: deinde igne uruntur donec incandescant: mox ignita ex oleo communi restinguuntur: tandem in retortam ponuntur, distillanturque, sicut oleum laterinum & alia. ualet ad podagricos, omniumque arciculorum dolores. Oleum E Cornubus Ceruinis. Cornua in mense Augusto collecta, lima in scobes rediguntur, coquunturque ex aqua, quod satis est: deinde per balneum aqua detrahitur: postea illi eximuntur, laterumque frustulis adiectis, ampullae incuruatae induntur, & ex arena oleum clarissimum euocatur, quod singulari artificio corrigitur. Oleum Castorei. Castoreum in aceto dissoluitur, aut ex uino stillatitio maceratur, & igne lento oleum extillatur. hoc postea ex aceto corrigitur. inter distillandum interdum materia operculo adhaerescere solet caphurae instar, haec carbone candente admoto, liquatur. Egregium est oleum ad membra resoluta, & ea quae alimentum non sentiunt: uenerem excitat: colicos dolores sedat: uteri strangulatum discutit: partes naturales roborat. Oleum Mellis. Mel cum fauis uasi fictili imponitur, & in fimo equi calido maceratur, dum cera a melle separata supernatet: qua ablata, melli filices minutissimi permiscentur, & ampullae induntur, distillaturque primum aqua acerrima, deinde oleum. singulare est ad dolores podagricos sedandos, uulneraque curanda, remedium. Oleum Ex Cera. Cerae nouae odoratae librae duae in sartagine liquantur: deinde in uas uino Cretico, aut alio generoso repletum effunduntur, sinunturque dum refrigescant: postea excipiuntur, & manibus fortiter exprimuntur, rursusque liquantur, & super uinum funduntur ut prius, isque labor septies repetitur. postremo cera iterum soluitur, & laterum tritorum manipuli tres iniiciuntur, commiscenturque diligenter. Omnibus dein refrigeratis, ampullae uitreae luto obductae induntur, & commissurae probe circunlinuntur ne quid expiret: tum ignis paruus substruitur, donec phlegma citrinum effluere desinat: mox aliud uas quod excipit applicari, & ignis paulatim augeri debet, usque dum guttae primum turbidae, deinde citrini coloris, uerum cerae oleum, emanare ceperint: atque hoc peculiari uasi excipere conuenit, ne turbidis permixtum, ipsum quoque fiat turbulentum, & butyri instar congelescat. hinc igne auctiore urgendum erit, quoad rursus guttae turbidae extillent, quibus uisis, uas excipiens statim cum oleo remouebitur, aliudque quod reliquum recipiat apponetur. Tria haec oleorum genera cum aqua, suo singula uitro recondi debent ad ulum. Aliter etiam paratur compendiosius quidem, uerum minus nobile: eo quod in hoc faeces arenae calore attenuatae simul euehantur: in illo autem per ignis gradus separatae, primum aqua citrina, deinde oleum crassum, postea pellucidum, uerum cerae balsamum, tandem turbidum prouocetur. habet autem in hunc modum: Cerae in sartagine liquate, permiscetur arenae a pulueribus repurgate quod satis est: ubi refrixerit, ampullae erectae imponitur, & igne primum lento, postea auctiore urgetur dum nihil effluat. Praestantissimum est oleum ad dolores praesertim podagricos sedandos, uulnera, ulceraque curanda. Ex gummi elemi eodem modo quo ex cera oleum preciosissimum elicitur. Similiter etiam ex pinguetudinibus animalium olea parantur, dum ipsis arena, uel laterum particule adduntur, & ex igne distillantur. Obseruatio. In extillandis oleis diligenter aduertendum est, ut ignis optime curetur, ne uel remissiore facto, aut extincto, spiritus supprimantur: uel nimium aucto, illa adustionem resipiant, foeteant, coloremque immutent. Correctio oleorum foetidorum. quod si accidat, humore aliquo perfusa, in fimo equino, aut aqua calida macerari prius: deinde ex cineribus calidis stillari debent. sic nanque & puriora, & suauiora redduntur. Porro olea ab aquis quibus aut supernatant, aut subsident, separantur, quando uel cochleari metallico aufferuntur: uel per infundibulum uitreum colantur, ita ut uitri foramen angustum in fundo cera obturetur, ne quid emanare possit: Separatio oleori & aquae. deinde aqua, & oleum simul infundantur, sinanturque dum alterutrum aut fundum, aut altum petat: postea cera acu perforatur, & diuersis uasis, si oleum subsidet primo, mox altero aqua excipitur, & in usum singula reconduntur. atque hec satis de oleis simplicibus per ignem euocandis: quorum distillationes si noueris, ipse propediem plura parare addisces. Mathetes, Quae tandem remediorum summa & nobilissima tum olim a ueteribus sunt habita, tum etiam hodie a recentioribus existimantur? De Balsamo Uero. Geron, Balsamum eiusque liquor, fructus, & lignum, quae Graecis ὀππβάλσωμον, καρπωβάλσυμον, & ξυλοβάλσαμον dicuntur. Balsami uires. Mathetes, Quas facultates balsamum obtinet? Geron, Siccat & calefacit ordine secundo, extenuatque adeo, ut odoratum sit: sed liquor magis subtilis est quam ipsa arbor, non tamen admodum calidus. Quia uero uniuerse regiones nunc hoc tam efficaci auxilio sunt destitute, recte oleum nucis moscatae, uel styracis pro opobalsamo substituitur: agallochum, uice xylobalsami: cubebae uulgares, pro carpobalsamo. Nuper liquor quidam odoratissimus ex occidentalibus Indiis styraci ualde similis apportari coepit: hunc ipsum qui adferunt balsamum nominant, quod notas quasdam illius prae se ferat, ut meminit in commentariis suis Matthiolus. Quia uero balsami lacrymam lactei coloris tempore Dioscoridis fuisse constat, nouus hic liquor uera stacte, uel styracis succus magis, quam balsami esse uidetur: eaque de causa non absurde idem ueri loco usurpari. Mathetes, Quid si nouus iste liquor ad manum haberi nequeat? Geron, Tunc nos ipsi artificio & indu ria alia balsama, natiuo tum essentia, tum uiribus sir llima, ueterum more conficimus, ne falsos adulterinosque & alienos quosuis, pro ueris ab impostoribus sumere cogamur. Porro ut ueteres commode illa pararent, generalem quandam ceu idaeam qualitatum & facultatum ueri balsami ante oculos sibi posuerunt. Cum igitur balsamum natura sit calidissimum, insignique penitratoria, & exiccante efficacia praeditum, nec non corpora inuncta etiam a corruptione, & putredine quam diutissime tueri possit, & senectutem arcere, ueteres eiusmodi medicamenta simplicia selegerunt, que simul mixta idem praestarent. huius generis sunt quae principem prae caeteris locum tenent, myrrha, thus, & aloe: secundum terebinthina, & aqua uitae: tertium gummi haedere, oleae Aethiopicae lacryma uulgo elemi, galbanum, styrax liquida, lignum aloes: his succedunt galanga, nux moscata, caryophylla, & alia multa similia. quibus omnibus in unum collectis, consecturae artificiosae auxilio factum est, ut omnia aequa proportione commixta oleum chemico artificio extraxerint, materia & uiribus balsamo uero admodum simile. Mathetes, Quid potissimum ad artificiale conficiendum iuuat? Geron, Si ex terebinthina seorsum cum uini essentia oleum per balneum distilletur: deinde reliqua medicamenta in illa partim macerentur, partim resoluantur: postea cum eiusdem oleo ex balneo rursus extillentur. Quinetiam in cinere leuissimo igne ascendit, uti quoque Euonymus, ex aliis memoriae prodidit. crassum autem oleum quod hinc prouenit, intra corpus assumptum, nullius est efficaciae. Mathetes, Quomodo uerum balsamum & bonum, a falso & uicioso discerni potest? Balsami ueri proba. Geron, Balsamum aquae limpidissimae instillatur, rudiculaque agitatur: si haec turbetur, illud uitiosum est: si uero clara manserit, & se in unum semper locum collegerit integrum. Mathetes, Referas ergo exemplum balsami artificiose compositi. Balsamum Artificiosum. Geron, Resinae terebinthinae, abiegnae singulorum libra: thuris albi, laudani, cuiusque unciae sex: nardi Indicae drachmae duae: radicum phu, iridis, acori, asari, cyperi, singulorum drachma: mastiches, galangae, caryophyllorum, casiae odoratae, zedoariae, singulorum drachmae sex: nucis moscatae unciae quatuor: macis uncia: agallochi uncie duae: lacrymae oleae Aethiopicae unciae sex: alomnes hepaticae, myrrhae, utriusque sescuncia: castorei drachmae decem: ossium cariotarum, styracis calamitae pinguis, laseris odorati, singulorum uncia: lacrymae sanguinis draconis sescuncia: florum lauendulae unciae quatuor: olei glandis unguentariae unciae sex. arida in puluerem teruntur, liquoribusque admiscentur, & diligentissime ui ignis commensurati distillantur. primum aqua clarissima effluit admodum subtilis, quae igni admota admirabili quodam modo flagrat, atque balsami aqua uocatur: mox oleum coloris aurei emanat, quod balsamum appellant: deinde profluit, ruffo colore praeditum. Mathetes, Quas uires uariae istae partes balsami habent? Geron, Aqua que prius extillauit hausta, uentriculi imbecillitatem mirifice iuuat. nam tum pituitam, tum flatus ualenter consumit: quia uero acerrima existit, sola per se dari nequit, nisi ex uino, aut iusculo aliquo. Liquor qui secundo distillauit, caeteris praefertur: neruorum uulneribus, articulorum cruciatibus, conuulsis, resolutis, commitialibusque mirabili modo succurrit. Olcum postremum haec omnia similiter praestat, sed imbecillius Aliud Balsamum Artificiosum. Resinae terebinthinae librae tredecim in aqua ardente correcta digeruntur: deinde hinc oleum clarissimum subtilissimum que euocatur: postea florum boraginis, rosarum, buglossi, stoechados Arabicae, spicae hortulanae, chamoemeli, singulorum pugillus: seminis feniculi drachma: anisi, ocymi odorati, poeoniae singulorum drachma dimidia: radicum angelicae, enulae, phu, ireos, acori ueri, dictamni, glycyrrhizae, poeoniae, spice, singulae drach, mae: corticum citri, arantiorum, singulorum scrupuli duo: herbarum saluiae, maioranae, lauendule, rorismarini, hyssopi, mente, betonicae, foliorum lauri, singuli pugilli inciduntur, contundunturque, & ampullae uitreae imposita, omnia olei supra dicti libris duabus: phlegmatis olei uel anisi, uel caryophyllorum, uel cinamomi distillati, libris quinque perfunduntur, & operculo super imposito, commissurisque optime luto circunlitis, ignis subiicitur, & eodem modo, quo olea odoratorum distillantur per uas refrigeratorium. Deinde feces florum, herbarum & radicum eximuntur, & styracis liquidae unciae tres ampullae induntur, affunditurque quidquid proxime extillauit, atque similiter ut antea euocatur. Quod si minor aquae portio prius distillarit, largior erit affundenda ex phlegmate oleorum quod dixi. ubi iam secunda distillatio cum styrace liquida reiterata fuerit, tum ampulle ex purgatae styracis canlamitae unciae duae: myrrhae, laccae, succini albi, mastiches, thuris, laserpitii odorati, singulae sescunciae in puluerem redactae imponuntur, & oleum iam tertio distillatum cum aqua sua iterum superfunditur: sin etiam hic aqua desideretur, psus ut supra additur, omniaque distillantur. Notari quoque hoc loco debet, styracem liquidam simul cum enumeratis modo gummi misceri urgerique posse, ne peculiari opus sit distillatione. posthaec eximuntur gummi, & zinziberis, zedoariae galangae, singulorum drachmae due: rheubarbari semidrachma: gentianae, cubebarum, singulorum sesquidrachma: croci drachma dimidia: cinamomi uncia: nucis moscatae, macis, caryophyllo rum singulorum drachmae sex: calami odorati semuncia, singula detrita ampullae iniiciuntur, perfusaque oleo & aqua supra euocatis, distillantur ut prius. Postremo aqua ab oleo separatur, quod balsamum artificicale est praestantissimum. Obseruatio. In hoc balsamo parando omnes distillationes ex aqua calida fieri debent: quinetiam ultimam eodem plane modo, quo oleum cinamomi perficere conuernit. In hac quoque, mosci ex aqua rosarum soluti grana quinque, camphore grana duo, cinamomi, caryophyllorum singuli scrupuli miscentur, & in syndone ligantur, indunturque operculo odoris commendandi gratia. Hoc artificiale balsamum efficax est, ad omnes partes exangues, neruosas que confirmandas, ut stomachum, intestina, uesicam, & uterum: singularis ac certa medicina existit in urinae difficultatibus, calculorum doloribus, & obstructionibus aperiundis, si octo, aut decem guttarum instar ex uino falerno, alioue humore sumatur. sanitatem tuetur, si bis in septimana guttae aliquot cum primo cochleari iusculi mane hauriantur, siue uir, siue mulier fuerit. nam pituitam lentam crassamque dissipando, bilis adustionem prohibendo, stomachi concoctionem iuuando, infinitos morbos praecauet, corpusque integrum tuetur. Aliud Simile Radicis angelicae, chamaeleonis albi, ualerianae, hirundinariae, helenii, cichorii singulorum sesquidrachma: herbae chelidonii, melissae, adianti, chamaedryos, maioranae, uerbenae, rorismarini saluiae, chamaepyteos, mentae, hissopi, stoehados Massiliensis, foliorum lauri, singuli pugilli: florum uerbasci, hyperici, centaurei minoris, uiolarum lutearum, betonicae, chamoemeli, nardi Celticae, rosarum, singulorum pugillus: seminis anisi, ocymi odorati, carduibenedicti, poeoniae, singulae drachme: baccarum iuniperi, corticum citri, singulorum drachmae quatuor. Omnia inciduntur, & mixta induntur ampullae, maceranturque ex olei e resina abiegna libra una, unciis quatuor: aquae cinamomi stillatitiae libris quatuor: deinde distillantur ut oleum e semine anisi: postea styracis liquide quadrans: pulueris styracis calamitae, myrrhae, iingulorum unciae duae: thuris, mastiches, laseris, singulorum in puluerem redactorum sescuncia. hec liquore superiore stillatitio perfunduntur, urgenturque ex ampulla. Tum rheubarbari drachma: gentianae scrupuli quatuor: zedoarie, galange singulorum drachme duae: cinamomi uncia, nucis moscate, caryophyllorum, singulorum drachmae sex: cubebarum scrupuli quatuor: croci drachma dimidia. Haec conteruntur imponunturque ampullae mundatae, & oleo distillato permixta, iterum per operculum euocantur. tandem separata aqua, oleum reconditur uasi. Dantur guttae sex, uel octo, ex iure mane, aut uesperi: in colicis, nephriticisque doloribus cochlearis dimidii instar ex uino generoso, uel olei amygdalarum amararum, uel dulcium recentis unciis tribus. interdum uomitum mouet: qui si admoto ouo collo sub mento impediatur, aluum aliquoties ducit: uertigine, neruorum resolutione infestatis cochlear ex aquae uitae semuncia, cum guttis aliquot liquoris calchanthini exhibetur utiliter. humores namque resoluit, & per narium meatus expellit: membrum autem resolutum balsamo perfricatur: hinc si cutis exulceretur, adipe taxi eam inungere prodest. In renum & uesicae calculo guttae octo, aut decem ex aqua raphani propinantur, dum aeger insessu fouetur. Balsamum Mumiae. Huc etiam spectat balsamum mumiae quod Paracelso auctore in hunc modum habet. Balsamum mu miae. Mumia theriacalis. Pars humani corporis incisa ex oliuarum oleo per mensem digeri sinitur: deinde ampullae incuruatae imponitur separaturque: postea huius liquoris libra, theriace optimae unciae sex: mosci Alexandrini drachma, miscentur, maceranturque diebus triginta: atque tunc theriaca e mumia prestantissima prouenit. huius uncia ex oleo amygdalarum feliciter datur iis, qui uenenum hauserunt, aut pestilentia correpti sunt, sic ut in lecto sudent: laterum inflammationibus, abscessibus, carbunculo, & similibus medetur: ad uenena precauenda, mane drachmae unius pondere sumitur. Mathetes, Eodemne modo, quo iam enarrasti, omnia parari solent? Geron, Minime: quemadmodum enim uariae hodie balsamelaeorum, tum quae intro sumuntur simul & foris adhibentur, tum illorum, quibus extra corpus tantum utimur, descriptiones habentur: sic etiam ipsorum distillandi modus uariare solet. Mathetes, Quae alia medicamenta chemico more parantur? Geron, Aquae nonnullae preciosae & salubres adeo, ut uitam quasi folae tueri, conseruare, & uires debilitatas restituere credantur: unde etiam aquae uitae, siue aureae uulgo dicuntur: Mathetes, Ex quibus componuntur? Geron, Ex herbis, floribus, seminibus, fructibus, succis, raradicibus, odoratis, gummi, & similibus, in uino stillatitio optimo maceratis, distillatisque in hunc modum. Aqua Uitae. Cardamomi, piperis albi & longi, singulorum semuncia: galangae, macis, caryophyllorum, granorum paradysi, singulorum semuncia & scrupulus: ligni alomnes unciae duae: zinziberis drachme tres: cinamomi, cubebarum, singulae semunciae: herbarum maioranae, rorismarini, mentae, pulegii, rutae, saluiae, nardi Gallicae, asparagi, florum rorismarini, rosarum rubrarum, singulorum manipulus dimidius: seminis cumini agrestis semuncia: anisi, faeniculi, singulae unciae: seminis coriandri, sinapi, singulorum unciae duae: seminis poeoniae, lunae decrescente collecti, uncia: seminis cumini Romani unciae duae: radicum enulae campanae, iridis, singulae unciae: angelicae, teucrii, uulgo pimpinellae, poeoniae, doronici singulorum semuncia: dictamni albi drachme tres: zaccari candi albi librae duae. Singula inciduntur modiceque conteruntur, & ex uino generoso quinquies distillato correctoque macerantur in fimo, uel aqua calente diebus quatuordecim, ampulla diligentissime obserata. Deinde operculum rostratum superimponitur & commissuris luto oblitis, ex balneo cum modico igne distillantur. Postea ampulla aperitur, & liquorqui effluxit, rursus super faeces funditur, iterumque euocatur ut antea, isque labor quinquies repetitur. Tandem aqua ardens distillata uitro conditur, & adiectis croci orientalis scrupulo, mosci electi ambari, singulis unciis, foliorum auri electissimi semuncia, optime clauditur, siniturque dum omnis uis extracta fuerit. Praestantissima est aqua uitae ad morbum attonitum, comitialem, uertiginem, paralysim tum praecauendam, tum curandam: memoriam confirmat roboratque: omnes facultates reficit, iuuat, & auget. Dantur guttae tres, uel quatuor ex aqua tiliae, betonicae, melissae, cerasorum, aut simili peculiari. Alia Minus Sumptuosa. Calami aromatici unciae duae: cinamomi, ligni alomnes, zinziberis, singulae drachmae: caryophyllorum cardamomi, macis, corticum citri, singulorum drachma semis: florum rorismarini, lauendulae, saluiae, singulorum pugilli duo: stoechados Massiliensis pugilli tres: foliorum lauri, saluiae, singulorum manipulus dimidius: nardi scrupulus: croci drachma dimidia: mosci optimi, ambari ueri, singulorum grana septem. Omnia inciduntur, conterunturque, & ex uini stillatitii optimi sesquilibra macerantur diebus octo: postea distillantur, exceptis croco, mosco & ambaro. haec enim in sydone ligata orificio operculi, aut uitro in quo seruatur aqua destillata, imponere praestat. Ualet ad apoplexiam, paralysim, aliosque frigidos capitis morbos: podagrae & articulorum doloribus salubris. Alia Ad Pestem. Radicum angelicae, carlinae, gentianae, tormentillae, zedoariae, genitalis ceruini, singulorum unciae duae: trium santalorum singulorum uncia: Theriacae optimae, Mithridatii praestantissimi, singulorum unciae tres: caphurae scrupuli duo: mosci scrupulus. Radices inciduntur miscenturque reliquis: deinde uitro imposita, uini generosi optime distillati libris tribus perfunduntur, & uase disigenter obserato, macerantur per mensem, sic ut quotidie commoueantur: postea colantur per linteum triplicatum, & uasi conduntur ad usum. Praeseruandi gratia sumuntur guttae duae mane cum pane albo: curandi uero datur uncia ex aqua cardui benedicti, hirundinariae, scordii, uel simili. Alia Ad Idem. Radicum angelicae, tormentillae, zedoariae, pimpinellae, enulae campanae, dictamni, singulorum drachme duae: cinamoni sescuncia: santali rubri, & lutei, corticum citri, singulorum drachma. Haec per biduum macerantur ex uini spiritus, uel aquae fontanae calentis libris duabus: deinde in duplici uase distillantur, condunturque. Ex hac mane cochleare dimidium uel per se, uel ex alio liquore sumi potest: in curatione integrum. Aqua Uitae Optima Facilis Paratu. Chamoemeli, meliloti, florum lauendule, sabinae, anthos, singulorum manipulus. Haec in aquae uitae, siue uini stillatitii selectissimi libris quatuor macerentur per horas uiginti quatuor: deinde ex balneo distillentur, separenturque ita, ut si libra extillarit, haec peculiari uase condatur: atquae sic reliquae deinceps excipiantur, reseruenturque. prima omnium est praestantissima: hinc secunda: postea tertia. Multi felicissime hac usi sunt in praecauenda apoplexia & paralysi, hoc pacto. si quis in balneum descendens aquae huius guttas tres ex aqua maioranae, uel saluiae sumat, is a morbis hisce per mensem integrum tutus erit: quinetiam eadem naribus admota tutiorem reddit. secure quoque singulis mensibus semel guttae tres, uel quatuor ex uino Cretico mane potui sumuntur. Atque in hunc modum ad alios etiam morbos aquas uitae componere licet. Mathetes, Hactenus medicamentorum praeparationes, tam ueteri, quam nouae medicinae communes tractasti: nunc rogo eorum quoque obiter mentionem fafacias, quibus Paracelsi sectatores fretos, omnia fere antiquorum medicamenta, sola Theriaca & Mithridatio excepto, contemnere & exccrari, suis autem tanquam diuinas dotes attribuere audio. Chemicorum medicamenta plusquam diuina. Geron, Tanta illis arcanorum, & magnalium Dei, ut uocant, copia est, ut ipsi nescii, cui potissimum ex illis principem locum attribuere debeant: nunc auri magisterium ei quod e stibio: nunc mercurium stibii ac plumbi, ipsi qui ex auro paratur, praeferant: nunc argenti, nunc sulfuris, nunc alterius aut metalli, aut rei fossilis tincturae, generales omnium morborum curationes falso a scribant. Auri potabilis uires. Quidam enim auri liquorem, siue essentiam, siue aurum potabile, ut appellant, inter caetera medicine arcana tam efficax esse praedicant, ut corpus humanum integrum tueri: uiciatum pristinae sanitati restituere: spiritum quasi emortuum reficere: humidum primogenium augere: corpusque ipsum adeo roborare possit, ut eo nihil laudabilius, nihilque maius dici queant. Idem namque auri, liquor astrictos corporis meatus reserare: Incredibiles sunt opangeliae. uniuersas eiusdem partes penetrare: sanguinem uiciosum emendare: superfluos humores absumere: omnes corporis facultates, earumque functiones confirmare: quamlibet intemperiem, obstructionem, tumorem, putredinem, abscessum, febrem, pestem, delirium, morbum comitialem, attonitum, cuiusque membri resolutionem, capitis defluxiones, anhelationes, tabem, pleuritidem, cordis palpitationem, choleram, iecoris obstructiones, lienis scirrhum, morbum regium, malum habitum, aquam inter cutem, dolorem colicum, iliacumque, alui fluorem, lumbricos, haemorrhoidas, renum & uelicae calculos, gonorrhoeam, diabetem, difficultatem urinae, ramicem, affectus uterinos, menstruorum suppressiones, aut immoderatas eorum purgationes, fluorem album, strangulatum uteri, eiusque prolapsum, dolorem, sterilitatem: articularios morbos, ut chiragram, gonagram, podagram, coxarumque cruciatus: elephantiam, luem ueneream, pestiferarum bestiarum ictus, carbunculum, cancrum, uarices, crysipelas, herpetem exedentem, gangraenam, fistulas, ulcera depascentia, malignaque, & ut summatim compraehendam, uniuerlos tum interiores, tum externos corporis morbos, quibus ob extremam prauitatem alio remedio subuenire nemo potest, hoc alexipharmacum radicitus euellere potest. Mathetes, Mirabilia mihi refers: quis quaeso opulentior feliciorque in hoc terrarum orbe esse poterit, si tam efficax, tam salutare, tamque diuinum remedium consecutus fuerit? Geron, Metuo, ne qui haec de ipsis praedicant, re ipsa uel minimum eorum praestare non possint. Mathetes, Ex quibus & quomodo tam preciosa compositio paratur? Liquor Auri, Siue Aurum potabile. Geron, Uariae ipsius apud artis chemicae magistros misturae, parandique modi extant. Paracelsus tres inter alios recenset: unum quo aurum potabile paratur: alterum, per quem oleum auri sine alterius rei additamento conficitur: tertium, quo auri rubedo extrahitur, seiungiturque a corpore color, in quo omnem illius uim, quam eiusdem essentiam uocant, consistere tradit: habet hoc modo. Auri per regale cementum, siue stibium purgati lamellae, ex uiridi salis liquore in puluerem resoluuntur: is deinde aqua pluuiali stillatitia tandiu abluitur, donec nulla amplius salsedo subesse percipiatur. Aut si celerius idem expedire cupias, auri laminae cum plumbo in lamellas redacto obteguntur, & per horas uiginti quatuor cementantur, ut uocant, leuiganturque dum calx auri subtilissima fiat. Postea tantum spiritus uini super elotum puluerem, uel calcem repurgatam funditur, quantum sex digitos transuersos superemineat: aciuncturis uasis probe oblitis, macerantur in aqua temperate calida, siue balneo Marie, diebus uinginti, aut triginta. Tum liquor citrinus, relicto in fundo uasis puluere candido, effunditur, & spiritus uini ex ampulla uitrea per operculum a flauo auri liquore, modice ex balneo separatur. Postremo idem liquor auri extractus, ad summum gradum usque eleuari, hoc est, quinquies per ampullam in curuatam, retortulam appellant, urgeri debet: atque tunc quinta auri essentia absolute parata dicitur, summum chemicorum mysterium. quanquam plaerique omnes rerum naturalium periti, aquam, uel oleum ex auro fieri posse negent: neque ullus nostro tempore artifex, uel chemicus, uel mechanicus, qui illud affirmat re ipsa praestitisse uisus sit. Fateor sane Theophrastum Paracelsum insignem chemiae magistrum, praeclara multa in libris suis prodidisse: sed contra, hoc dolendum esse censeo, quod non pauca uana, & falsa eis intermiscuerit: ne dicam, quod optima quaeque sic obscurarit, ut nemo, aut pauci certe fructum aliquem ex illorum lectione percipere possint. Mathetes, Quomodo, & ex quibus uiridem salis liquorem siue oleum parant, per quod aurum resolui iam dixisti? Oleum Salis Uiride. Geron, Salis communis librae tres: terrae luteae librae sex: salis nitri purgati drachmae duodecim, simul miscentur optime, & ampullae collo oblongiore praeditae, argillaque probe oblitae induntur: deinde haec in fornace ad latus locatur, & uase quod liquorem excipiat satis amplo apposito, commissurisque diligentissime conglutinatis, ignis per initia exiguus extruitur, donec quod aquosum inest stillare, & spiritus colorati apparere caeperint: postea calore uehementissimo, repleto nimirum fornace carbonibus, in modum aquae ualidae, quod reliquum est expellitur. Tandem uasis refrigeratis, omnis eximitur liquor; qui infusus cur curbitae uitreae, ex calidis cineribus distillatur, dum phlegma ab oleo siue spiritibus separetur. hoc uitro reconditur in usum. Mathetes, Nunquid etiam eodem in morborum curationibus utimur? Geron, Maxime. foris nanque cum oleo terebinthinae, cerae, chamoemelino, uerbascino & similibus commixtum, dolores podagricos egregie sedat, tophosque discutit. Oleum salis per aquam roridam. Per os guttatim datur, sicut etiam illud praecipue, quod purpurei citriniue coloris per aquam roridam, ad soluendum aurum, morbosque infinitos curandos paratur. trium guttarum instar ex aqua uitae singulis septimanis assumptum, hominem renouat: aquam inter cutem consumit: morbum commitialem discutit: febres abigit: arquatum sanat: membra conuulsa si eo perficientur, restituit: dolores podas gricos mitigat: abscessibus medetur: ramices curat. Mathetes, Paranturne alio quoque modo aquae salis? Geron, Quidam raphanum excauatum sale replent, sinuntque in cella uinaria dum illud resoluatur in aquam: in hac laterum frustula ignita restinguunt, induntque ampullae incuruatae & distillant. Alii sal aceto aliquoties humectant, exiccantque, & ex igne fortissimo urgent, donec spiritus prodeant. Nonnulli salis communis & nitri aequale pondus miscent, exiccant, & igne liquant: tandem spiritum euocant. Aliqui salem communem igne liquefaciunt, in eoque laterum particulas calfactas immergunt, quod satis est: tandem retortae imponunt, & spiritum salis expellunt. atque horum maxime oleorum, siue aquarum ex sale distillatarum adminiculo cum metalla, tum etiam alias res fossiles in calcem, & liquorem redigere solent. Tincturae auri dosis. Mathetes, Quomodo & quo pondere preciosa auri tinctura exhiberi solet? Geron, Ad internos affectus trium granorum instar nunc ex aqua dracontii, melisse, aut simili: nunc ex uino Cretico, uel aqua uitae: ad externa uero corporis uitia extirpanda, tincturae auri drachmae, theriacae optimae uincia miscetur, daturque scrupuli pondere aegro in lecto decumbenti, calidisque linteis inuoluto, ut sudet. haec medicina autem iteratur tandiu, donec ulcera maligna depasci, & fluere desinant: quod intra dies decem, nonunquam duodecim accidit, ita ut postea quouis etiam leuissimo medicamento persanari possint. Mathetes, Quomodo aurum potabile, de quo supra dixisti, paratur? Aurum potabile. Geron, Aurum in folia redactum cum aceti spiritu distillatur, separaturque, & ex aqua uitae praeparata per mensem digeritur, dum succus appareat, cuius scrupulus ex spiritu, uel humore alterius, rei propinatur. Oleum auri. Mathetes, Quid de oleo auri Paracelsus habet? Geron. Hoc quoque per acetum in succum solui, separarique, deinde macerari in succo chelidonii, & aqua uitae praeparata, postea per balneum extillari docet, dum in fundo oleum crassum resideat: huius grana decem ex aqua uitae dantur. Alias etiam sic refert: Aurum per regale cementum ex plumbo in calcem redigitur: deinde purgatur: postea horis uiginti quatuor in aqua uitae digeritur: atque tunc oleum prouenit, praestantissimum Chemiae magisterium. Mathetes, Nullus praeterea liquor ex auro elicitur? Aurum diaphoreticum. Geron, Utique, quem aurum diaphoreticum nominant, & hoc pacto conficitur. Uas uino rubro nigroque optimo repletur, & in aquam frigidissimam collocatur: deinde duae habentur patellae aureae, quarum uni quae alteram excipere potest, linteola rara & exigua induntur, atque sic illa uino imponitur: postea his incensis, altera alteri statim immittitur, siniturque, dum omnia comburantur. uasculis iam refrigeratis, semotoque cinere, oleum colligitur: idque toties repetitur, dum satis collectum fuerit. Tandem omnis liquor ampullae inditur, & ex cineribus calidis per operculum stillatur: hoc multi pro auro potabili utuntur, & lecreti loco habent. atque hunc in modum ex aliis etiam metallis olea elicere possumus, ut ex argento ad oculorum affectus: ex aere ad cutis uitia, sic ut foris inungantur, non autem intro sumantur. Mathetes, Quid si operosae istae auri medicinae, morbo postulante, statim haberi nequeant? Geron, Tunc ipso cum hydrargyro in puluerem redacto, & ex sulfure in igne laeuigato, purgatoque & eloto optime utuntur. Balsamum auri. Sic oleum, siue balsamum auri paratur, quod Paracelsus butyrum & axungiam Solis nominat: quod tum intro sumptum tum foris inunctu, quaeuis ulcera maligna, etiam elephantiasim eiusque species curare, & ut summatim dicam, plus prestare scribit, quam humana mens comprehendere possit: habet hoc modo. Auri in lamellas tenuissimas redacti drachma, cum olei e pino semuncia miscetur, inditurque uitro, & digeritur per mensem: deinde oleum abluitur, & puluis qui in fundo uasis remanet, ex melle adhibetur. Uel sic rectius, foliorum auri drachma, olei mastichini distillati drahmae sex miscentur, maceranturque in fimo equino diebus triginta: Butyrum solis. deinde oleum ex calida aqua abluitur, & aurum spititu uini perfunditur, digeriturque diebus duodecim: postea per balneum extillatur, dum oleum in fundo butyri instar remaneat, quod ter in septima na ulceribus inungitur: quinetiam membris conuulsis, & quouis modo debilitatis subuenit illitum. Mathetes, Quomodo ex argento liquorem siue oleum conficiunt? Geron, Eodem fere quo supra ex auro fieri docui: nisi quod hoc per aquam ex sale non communi, sed ex nitro paratam confringatur hunc in modum. Liquor Argenti. Salis nitri librae duae: terrae luteae librae quatuor miscentur distillanturque ut oleum salis uiride, igne primum modico, deinde paulatim adaucto, donec spiritus promanare desierint. Liquor argenti. huius liquoris unciae sex, super argenti purissimi in lamellas redacti uncias duas funduntur, & uitro occluso, in cinerem modice calidum, uel solem ponuntur dum illae exsoluantur: postea quod solutum est, faecibus relictis, in aliud uas percolando effunditur, & cum aqua pluuiali stillatitia abluitur tandiu, quoad nulla amplius salis acrimonia percipiatur: hinc spiritu uini diluitur, rursusque seiungitur & exiccatur. Tandem aqua uitae correcta perfunditur, & uasculo bene obturato, in loco calido per dies quatuordecim digeritur, paraturque liquor ea ratione qua ex auro. Alias argentum ad calcem reducitur: deinde ex aqua uitae in uiscosum succum redigitur: postea is in balneo per mensem digeritur, usque dum liquor uiridiusculus exurgat, singulare remedium in morbis ex cerebri imbecillitate & inflammatione ortis, neruorum conuulsione, morbo attonito, mania, insania: nec non lienis, iecoris, menstruorumque uiciis ex obstructionibus natis. Mathetes, Quomodo summum illud Chemiae mysterium, nempe spiritum uini distillant, cuius iam saepius meministi in extrahendis rerum essentiis & tincturis? Uini Praeparatio. Geron, Uariis modis illud conficiunt, sicut etiam diuersis nominibus appellant. Uini spiritus siue essentiae quomodo paretur. Paracelsus sic habet: uino quod odore & sapore suauissimum est, ampulla uitrea ad tertias usque impletur haec optime occluditur, poniturque in fimum equinum: post menses quatuor rurlus eximitur, & dum hyems est, aquiloni exponitur, donec phlegmate congelato, spiritus remaneant: deinde illo abiecto, hi pellicano induntur, & in arena calore modice digeruntur: tunc demum perfectum uini elixir, ut uocant, prouenit. Alius non indoctus artis magister breuiter his uerbis docet: uini generosissimi librae quatuor distillentur, dum duae remaneant: deinde ex his quarta pars euocentur: tertio haec ad duas partes extilletur: quarto eaedem ex ampulla eleuentur, quoad nihil deinceps reliquum fuerit. Uel, Uini ualentissimi librae triginta sex igne lentissimo stillare sinuntur, dum uenulae in operculo ad dimidium eius peruenerint: atque tunc spiritus hic eximitur, singularique uase conditur, & primarius nuncupatur. deinde uiginti septem libre adhuc relique eodem euocantur modo, usque dum nouem effluxerint: hae uti superiores peculiari uitro seruantur, dicunturque secundarii spiritus. postea octodecim librae quae supersunt similiter distillantur, quoad uenulae nullae appareant, & phlegma exeat. Hoc denique e calidis cincribus ex aperta ampulla pellitur, donec materia nigrescens picis instar in fundo subsideat: super hanc spiritus ternarii funduntur, iterumque detrahuntur quousque faeces ad mellis spissitudinem peruenerint: tum hae in locum frigidum, uasc probe agitato, ponuntur, fiuntque lapilli ruffi: Lapilli uini. qui ubi exempti fuerint, denuo faeces spiritibus ternariis seu phlegmate perfunduntur, lauanturque ut prosiliant lapilli: idque tandiu repetitur, dum nulli amplius proueniant. deinde hi collecti simul cum phlegmate diligenter abluuntur: hinc ex secundariis spiritibus correctis macerantur, rursusque exiccantur & redduntur candidi. Porro spiritus primarii digeruntur, separanturque usque dum uolatiles euaserint. Lapillorum ex uino usus. Mathetes, Ad quid lapilli ex uino parati conducunt? Geron, His ad soluendum aurum utuntur hoc modo: Aurum cum hydrargyro subigitur, & sulfure liquato excipitum: deinde igne laeuigatur: postea aqua dulci stillatitia tepidaque abluitur, & rursus exiccatur: mox auri huius in calcem redacti semuncia, lapillorum uini sescuncia, in uino stillatitio siue aqua uitae correcta maceratur diebus quatuordecim: hinc ex cucurbita erecta, uel incuruata distillatur aqua auri crocea: atque super id quod in fundo relinquitur recens uinum, lapillosque nouos fundunt, digeri sinunt, distillantque ut antea: idque toties repetunt, donec aurum solutum spiritus instar extillarit. Alii uini fortissimi non adulterati libras duodecim ampullae indunt, & per uas refrigeratorium uulgari modo distillant, usque dum uini efficacia imminuatur: tunc amoto uase quod excipit, uinum distillatum uitro amplo condunt diligentissime, ne quid expiret, & in aquam calidam ponunt, sinuntque ebullire per dies octo: postea in uapore balnei spiritum uini subtilissimum extillant. In hoc autem opere tria notari debent: primo, ne uas in quo uinum digeritur, altius aquae calidae imponatur, quam uinum appareat: secundo, ut commissurae luto optime circunlinantur: tertio, ut spiritus inter distillandum recte separentur a uino, do caloreque moderato euocentur. Unum alcalizatum Aurum potabile Spiritus faecularum uini sine tatari. Porro iidem uinum alcalizatum, ut uocant, parant, dum aquosam materiam ex distillatione uini relictam, exhalare sinunt ad succum faeculentum usque: hunc deinde probe exiccant, conteruntque, & igne uehementi in calcem albam redigunt, quam sal uini appellant. postea spiritus uini uncias duas, salis eius semunciam miscent, induntque ampullae: hanc diligenter occlusam per dies uiginti quatuor in cineribus sinunt: mox ex iisdem primum lento, deinde fortissimo igne educunt: postea salem relictum iterum exarunt, conteruntque, & spiritu uini imbuunt, digerunt, euocantque ut prius. atque hunc laborem toties reiterant, donec sal per operculum extillarit: sic nobilissimum uini spiritum alcalizatum prouenire aiunt, ad rerum colores extrahendos magisterium. Uel, Uini rubri ualentissimi, ut Hispanici, aut Alsatici, aut alterius similis librae octo pellicano, aut ampulle uitreae satis amplae infunduntur, & uase diligenter obturato, macerantur in fimo equino, uel aqua moderate calida diebus triginta: tunc oleosus liquor phlagmati innatare uidebitur: qui igne lento in ampulla frigidiuscule tandiu separatur, donec oleosum illud, tenue, ac purum, uel spiritus uini uegetabilis a summitate operculi emanare desierit. hic postea rursus in aqua calida digeritur per dies uiginti quatuor: atque sic e librauini emergit essentie scrupulus, uerum ad uitam producendam praesidium. Ex hoc uini liquore subtilissimo essentiae siue tincture rerum, & aque uitae parantur dum stirpium plantae, & odoramenta, necnon metalla, aliaque terrae fossilia praeparata in illo macerantur, liquantur, extrahuntur, distillanturque, Ut: Aquauitae Corpus Penetrans, roborans, renonansque. Uini stillatitii, seu aquae uitae correctae librae decem: succi mellis, olei chalcanthini, liquoris faecularum uini optime purgati, singulorum unciae sex: herbarum melissae, chelidonii, saluiae, rorismarini, maioranae, singuli manipuli: zinziberis, caryophyllorum, piperis nigri, albi, & longi, cubebarum, cinamomi, macis, myrrhae rubrae, mastiches, singulorum unciae duae: cinerum fabarum uncie quinque. Aromata leuiter conteruntur, herbe inciduntur, omniaque miscentur, & ampullae uitreae induntur, ipsaque obserata diebus duodecim in balneo macerantur: post lentissimo igne ex eodem distillantur, separanturque: deinde pulueris zinziberis albi sescuncia: zedoariae unciae duae & semis, caryophyllorum unciae duae: cubebarum sescuncia: amomi drachmae duae: granorum paradysi drachmae sex: nucis moscatae sescuncia: cinamomi electi, macis, singulorum unciae duae: florum sulfuris, & auri, singulorum drachmae duae: zibeti, ambari, utriusque drahmae duae, semis: mosci grana quinque. haec in puluerem rediguntur; & pomo sub cineribus cocto imponuntur: postea hoc aquae uitae supra distillatae iniicitur, maceraturque in calido loco per dies tres, aut quatuor: tum iterum separatur, & aqua uase optime recondita seruatur: dantur guttae quinque. Per hanc etiam quidam aurum potabile fieri affirmat, dum foliorum auri drachmae duae ex aceti spiritu prius soluuntur: deinde purgantur: postea in aquae uitae unciis sex per dies triginta digeruntur, redigunturque in liquorem auri praestantissimum. Huc referri quoque possunt illa, quae penetrandi facultate praedita intro sumpta, detergendo & attenuando, non solum obstructos meatus reserant, sed etiam humores obstructionis auctores, in corporis summa impellunt, eosque uel per sudorem, uel per halitum digerunt discutiuntque, Graecis διαφορτικa dicuntur: inter quae liquor ex faeculis uini exciccatis tum alio, tum hoc praecipue modo paratus, principem fere locum obtinet. Liquor Faecularum Uini. Fecularum uini albi exiccatarum ( uulgo tarrarum uocant ) librae quatuor in puluerem rediguntur: deinde ampullae in curuatae, uel etiam erectae, argilaque obductae induntur: haec in fornacem locatur, & uase quod excipit amplo apposito, iuncture luto occluduntur diligenter ( facile enim expirare solet ): postea igne per instia exiguo, tandem auctiore urgetur, donec nulli amplius spiritus appareant. tunc refrigeratis uasis liquor eximitur, infunditurque ampullae uitreae erectae, & in balneo calente corrigitur, separaturque aqua ab oleo. idem ex cineribus uel arena iterum euocatur a sedimento crasso, & oleum aurei coloris, ad curanda ulcera, praesertim ex lue uenerea orta, efficacissimum prouenit: Oleum faecularum uini. cui mumia siue oleum fecularum dulce annumerari debet. haec enim ulcera manantia ita curat, ut ipsorum malitia nocere amplius non possit: Mumia saecularum uini. ex uino hausta calculos renum & uesicae conterit expellitque: urinam mouet: ulcera purgat. Porro aqua siue liquor faecularum uini drachmae instar ex aqua fumariae, hirundinariae, uel simili instituto conueniente recte ad pustulas gallicas, exanthemata, erysipelas, arquatum, aquam inter cutem, febres, menses, aliosque meatus reserandos datur. Omnia autem multo efficacius praestat, si cum aqua theriacali exhibeatur, quae habet hunc in modum. Aqua Theriacalis. Theriacae Alexandrinae optimae unciae quinque: myrrhae rubrae, unciae duae & semis: croci orientalis semuncia. mixta ampullae uitreae induntur, perfundunt urque essentiae, siue spiritus uini optimi unciis decem: operculo diligenter super imposito, simul macerantur, paraturqueaqua, que uitro probe reconditur. Obseruatio. Medicamentis aque huic ascriptis, interdum caphurae drachmae due adduntur, praesertim quando illa in febribus ardentibus, & inflammationibus utendum est: atque tunc uocatur aqua theriacalis caphurata. Aquae theriacalis caphuratae uires. singularem penetrandi uini obtinet, hac potissimum mixtura assumpta: Spiritus chalcanthini uncia: liquoris faecularum uini correcti unciae tres: aquae theriacalis uncie quinque miscentur, digerunturque in balneo calido per mensem. datur drachma ex uino generoso, uel alio humore idoneo ad affectus tum supra recitatos, tum ad innumeros alios praecauendos curandosque. Liquor ex faeculis uini distillatus cum adustionem ualde resipiat, antequam in usum adhibeatur, recte super feces in calcem redactas, aut caput mortuum quoddam, ut uocant, funditur aliquoties, rursusque euocatur ex balneo: sic namque purior, grariorque redditur. His annumerari quoque debent ea, quae ex ligno guaiaco, aliisque tum simplicibus, tum compositis medicamentis fiunt remedia, discutiente facultate donata: ut sunt peculiares quaedam aquae uitae, & potiones aliae quibus theriaca & Mitridatium sunt indita. Aqua Sudatoria Ad Pestem. Pimpinellae, tormentillae, dictamni albi, serpentariae, gentianae, Zedoariae, galangae, singulorum unciae quinque: piperis longi, caryophyllorum, macis, singulae drachmae: theriacae Alexandrinae optimae drachmae duae: caphurae scrupulus: cornu cerui iunioris drachma semissis. Triduo ex uini generosi, & aquae scabiosae aequis partibus macerata, in duplici uase distillantur. ex hac unciae tres, aut plures, pro aegri uiribus & natura dantur. Alia Paratu Facilis. Angelicae, galangae, ligni guaiaci, zarzae parillae, cinamomi, baccarum iuniperi contusarum modice, singulorum drachmae tres in uini generosi, & aquae sambuci sesquilibra macerantur: deinde ex aqua calida distillantur. Alia Efficacissima. Aquae theriacalis caphurate sesquidrachma: liquoris faecularum uini correcti drachma: spiritus chalcanthini draclma dimidia: olei unionum grana sex: olei coralliorum rubrorum scrupulus: olei terebinthinae grana quinque: olei baccarum iuniperi grana tria: essentiae chelidoniae drachma dimidia: aque radicum tusfilaginis, eryngii, singulorum uncia: aquae florum sambuci, uiolarum lutearum, singulae semunciae: uini rubri dulcissimi unciae duae, semis: omnia miscentur, paraturque potio sudorifera. Uel, Theriacae optimae unciae duae: myrrhae drachmae duae: caryophyllorum, zinziberis, piperis, singulorum drachma semissis: cinamomi, croci, euphorbii, singulae drachmae: uini stillatitii optimi unciae decem: liquoris faecularum uini repurgati unciae duae: miscentur, macerantur, colanturque. huius liquoris cochlear ex coralliorum succi scrupulo datur. Mathetes, Quibus, & quo pacto uniones, & corallia in liquorem rediguntur? Unionum Solutio. Margaritae quomodo in oleum redigantur. Geron, Primum in puluerem rediguntur, & uitro oris Margarltae quoangusti induntur, perfundunturque aceto distillato optimo, ita ut hoc ad duos digitos superemineat: deinde in cineres calidos ponuntur, donec soluantur: postea quod solutum est, in balneo extillatur ad siccitatem usque, & super calcem hanc unionum aqua pluuialis stillatitia funditur, rursusque distillatur, dum omnis humor emanarit: tunc iterum affunditur recens aqua stillatitia, rursusque detrahitur ut antea: atque is labor ter quaterue repetitur, quoad nil il aceti subesse percipiatur. Tandem puluis, siue calx unionum, aut in loco humido supra marmor dissoluitur, aut ex spiritu uini maceratur, distillaturque dum in liquorem oles instar redigatur: Uires olei perlarum. cuius grana sena ex humore aliquo ad resolutionem neruorum, conuulsionem, marcorem senilem, & phrenitidem dantur: corpus sanum conseruat: lesum pristinae sanitati restituit: lac muliebre emendat, augetque naturalium partium uitia, & semen corrigit: abscessibus, ulceribusque exedentibus, cancro, & haemorrhoidibus medetur. Mathetes, Quomodo coralliorum oleum paratur? Oleum Coralliorum. Geron, Haec eodem modo, quo margaritas in liquorem redigimus. alii uel uniones, uel corallia minutim contusa in aqua ardenti, siue uiridi salis liquore soluunt prius in calcem: deinde hanc abluunt stillando; donec nulla amplius salsedo percipiatur: posteaa puluerem uini spiritu excipiunt, & per balneum sexies, aut septies refundendo abstrahunt. Alii corallia in calcem subigunt: hanc resoluunt, & ex uini spiritu nouies extillare sinunt, dum salis instar dissoluantur. quicquid autem in fundo remanet, id recenti uini spiritu perfundunt, & priore modo euocant usque dum tinctura coralliorum proueniat, quam ipsi animam appellant, summum medice facultatis mysterium: quo omnes interiorum partium affectus radicitus euelluntur, & corpus caelesti quadam ui in temperatum habitum, absolutamque & exquisitam commoderationem restituitur. Olei coralliorum uires. sic igitur quinta coralliorum essentia quemlibet morbum comitialem a pueris, & aetate prouectioribus in quinque septimanis prorsus subtrahit. sic etiam omne alui profluuium a quacunque causa ortum, tam in pueris, quam in adultis cohibet, etiamsi morbus ad extremum peruenerit. Ita sanguinem a quacunque parte manantem coercet, quouis modo adhibita. Sic denique fluores uterinos quoscunque sistit, & ad probam naturae temperationem reducit, ne quid mali recidiui in reliquis corporis partibus unquam, quemadmodum ex aliis medicamentis omnibus, consequatur. adhaec idem oculis superimpositum, eorum dolores sedat: defluxiones mirifice compescit, & pustulas discutit. Intra corpus sumptum eadem propemodum, sed non tam efficaciter praestat, ut tinctura. hec enim decem guttarum instar ex liquore aliquo idoneo exhibita, mirabilia tam in uiris, quam faeminis, iunioribus & adultis efficit. Horalliorum uires. Quinetiam corallia ex singulari facultate qua donata sunt prae caeteris, corpori foris aut alligata, aut appensa nimios uteri fluores tum albos, tum rubicundos ad moderatum statum reducunt: uentris profluuia astringunt: partum facilem reddunt: spiritus animi recreant: malancholiam tristitiamque abigunt: sanguini profluenti ex uenis, uulneribus, haemorrhoidibusque subueniunt, conuulsiones, morbumque commitialem mitigant, praecauentque. Mathetes, Quomodo acetum ad resoluendas gemmas idoneum paratur? eodemne modo, quo uinum distillari solet? Aceti Distillatio. Geron, Minime. in hoc enim primum spiritus, deinde phlegma: in illo uero prius phlegma, poste a spiritus ad hunc modum producitur. Aceti fortissimi ex uino optimo collecti librae duodecim, aut octodecim ampullae induntur, & operculo superimposito, per balneum temperatum distillatur phlegma, quoad acrimonia aceti & gustu, & odoratu percipiatur: tunc illo amoto & commissuris optime circunlitis, igne fortiore distillatio continuatur, dum spiritus emanare desierit, & quod effluit adustionem sapiat. is itaque peculiari uase excipi debet, & operculo deposito, recens acetum super faeces in ampulla relictas fundetur, extillabiturque ut prius: idque tandiu repetetur, donec aceti distillati quod satis est, collegeris. Lapilli ex acetor Tres modi in sola uendis gemmis obseruandi. postea faeces ad spissitudinem mellis usque urgentur, & in ampulla cooperta, ponuntur in cellam uinariam, dum lapilli proueniant. his exemptis lotisque ex phlegmate, recens faecibus affunditur, rursusque euocatur, colligunturque lapilli ut antea: isque labor reiteratur, usque dum nulli amplius educantur. ac hi uasi imponuntur, lauantur, siccanturque, & cum auro in tenuissima folia redacto subiguntur, maceranturque quemadmodum supra de illis, qui ex uino parantur, indicaui: parem nanque cum iisdem usum in Chemia habent. Mathetes, Similine ratione, & modo reliquae genimae in liquores rediguntur, quali margaritas, & corallia paulo ante parari dixisti? Geron, Tres in omnibus resoluendis, ipsorumque magisteriis parandis modi obseruantur. quanquam enim sarda, granatum, cyaneus, aliique eius generis lapides, similiter ut corallia in succum solui possint: aliter tamen margaritarum, aliter coralliorum, aliter lapidum preciosorum resolutio habet. Inhorum namque sicut etiam margaritarum solutione, non diuersi singulorum colores, aut obscuri, aut pellucidi, sed unus in omnibus, nempe albus aquae instar, nobis propositus esse solet. Lapidum pretiosorum solutio. In coralliis autem, cum ipsa naturali colore perfundi uideamus, horum quoque artificium in eo tantum consistit, ut ex solis essentia & tinctura sine ulla corruptione extrahatur: quamobrem quod haec superius eodem plane modo, quo uniones dissolui docuimus, de oleo seu liquore solum intelligi debet. Mathetes, Referas igitur nunc quomodo lapides preciosi, seu gemme in liquorem dissoluantur. Geron, Primum in puluerem redacti ad calcem rediguntur: deinde eluuntur, exurunturque, postea resoluuntur: Ut, Oleum Cristallorum. Crystalli subtilissime conteruntur, & uel aequali nitri, uel duplo sulfuris pondere commixti in calcem aduruntur: haec deinde ex aqua pluuiali stillatitia lauatur aliquoties, rursusque siccatur: postea spiritu uini perfunditur maceraturque: tum extillatur rursus, & quod in fundo remanet, iterum calcinatur, lauatur, distillaturque toties, donec in uino eliquescat niuis instar. tandem incoquendo sal prouenit, quod in loco humido resoluitur in liquorem: cuius drachma dimidia potui assumpta singulare est remedium ad renum, & uesicae calculos atterendos, comminuendos, expellendosque, & urinam promouendam. Atque ad hunc modum oleum ex omnibus gemmis paratur. ex sarda quidem & hematite ad sanguinis profluuia: exsapphyro, ad insaniam, pestilentiam, carbunculum, cordis palpitationem: ex granatis autem ad tremorem eius, sputumque sanguinis. Alias crystallum in puluerem contritum cum duplo sulfuris pondere in calcem comburunt, flammisque flagrantissimis laeuigant: deinde aqua urticae perfundunt, macerantque in fimo equino: postea distillant, & super faeces relictas recentem aquam urticae fundunt, rursusque euocant: idque tandiu reiterant, dum nihil amplius in fundo appareat: tum demum in aquam collectam modico salis fusi iniecto, oleum ab illa seiungitur: qua effusa, dulcem siue communem stillatitiam affundunt, refunduntque donec nulla acrimonia subsit. Nonnulli gemmas cum sulfure in calcem redigunt: deinde aqua regali perfundunt, iterumque extillant: postea cum pluuiali stillatitia dulcem reddunt: tandem spiritum uini uel aceti admiscent: atque sic oleum crystalli clarissimum conficiunt. Mathetes, Quibus, & quomodo aurum, argentum, gemmeque in liquorem redigantur, corumque colores siue tincturae extrahantur, indicasti: nunc etiam quae ex aliis metallis, & terrae fossilibus remedia a chemicis praeparentur, pergas recensere. Geron, Inter caetera quae ex aqua generantur fossilia, principem locum obtinet stibium, quod uulgo antimonium uocant. Stabium inter fos silia praecipuum. tanta enim huic efficacia attribuitur, quantam uix ullus mortalium explicare possit: quinetiam ipsius facultates omnes a prima rerum origine usque ad hoc seculum integras, incorruptasque perpetuo in ipso etiam diluuio mansisse, nec ullis uel caeli, uel temporum iniuriis uiolatas tradunt: Stibium omnium morborum ignis. unde non immerito omnium rerum humanarum arcana in se continere praedicant. ideo in primam sui materiam redactum, malitiam cuiusque morbi penitus absumit: corpus im purum, in adeo purum transformat, ut ad summam perfectamque ipsius sanitatem nihil omnino desiderare possit. Mathetes, Si tam diuinis dotibus tum stibium, tum aurum, ut superius retulisti, praedita sunt, cur non tot, tamque uariis medicamentorum formulis reiectis, horum nobis potius comparamus mysteria, per quae etiam sutor quiuis & sartor, omnes pariter morbos tanquam manu Dei curare possit? Geron, Recte quaeris. merito sane stulti, ne dicam insani censeri ab illis possumus, qui in tam longo rerum usu, experientia, & doctrina, medicinae artem difficilem, maximis laboribus addiscere studemus, quae uno atque altero arcano comprehendi queat. Mathetes, Cur ergo his paucis non sumus contenti? Geron, Quia miseri mortales innumeris morbis propter peccata affliguntur, Deus Opt. Max. etiam infinitis remediis illos donauit, quibus se iuuare, & reficere possint: nec uni omnes aut aeris, aut ignis, aut aque, aut terre fructui facultates dedit: & quamuis huic maiores, illi minores insint eaedemque praeparationis modo uariare soleant, non tamen idcirco unum auxilium etiam preciosissimum omnibus morbis mederi, & senescentem aetatem iuuenili uigori restituere posse ratio persuadet. Si tantam morborum curandorum efficacia medicinae ex metallis paratae obtinerent, quantam hodie spagyri auro praecipue & stibio inesse iactitant, illorum certe praeceptor Paracelsus horum facultatibus contentus, in diuersis morborum curationibus, diuersa quoque auxiliorum remedia, preparandique modos in libris suis non tradidisset: imo istorum praesidio munitus, immature ipsius, & aliorum morti praecauere potuisset. Quinetiam, si quisquam illorum, qui tincturam, uel mercurium metalli alicuius, tanquam omnium morborum medicinam se habere praedicant, uel febrem recte curare, non dico ipsam medicinam conficere nouissent, merito ab omnibus hominibus obseruari, maximisque principum stipendiis ali deberent. Sed cum illorum ignorantia ipsos prodat, necparacelso magistro suum semper Azot, uel simile arcanum in omnibus morbis satisfecisse manifestum sit, iis potius, quorum usus & ratio nobis cognita est, uti prestat, quam alienis morborum causas non modo in totum non aufferre, sed etiam augere. Fateor equidem difficillimorum morborum, qui aliis non cedunt remediis, medicinas metallis inesse: quae si recte praeparata pro morbi aegrique natura, & eruditi medici iudicio adhibeantur, auxilium salutare non raro existerc. Mathet. Quomodo igitur stibii tinctura, siue essentia paratur? Essentia Stibii. Tinctura stibii. Geron, Stibium in puluerem contusum, per dies decem igne laeuigatur, donec primum flos albus, mox luteus appareat: qui tandem e rubro in purpureum colorem transit. huius unciae due, in uini spiritu quantum uiginti digitos superet, diebus duodecim, uase diligenter occluso macerantur: poste a separantur per balneum: atque tunc essentia stibii, instaurandis renouandisque uiribus dicata, fundo uasis substernitur. huius grana quatuor ex aqua melissae, chelidonii, aut uino generosissimo dantur: febres curat: aquam inter cutem discutit: morbis uterinis, arquato, comitiali, & similibus medetur: luem ueneream, omniaque hinc orta uitia mirabiliter sanat: humores per aluum educit: superfluos per cutis habitum expellit: Mathetes, Quot sunt stibii differentiae? Geron, Tres superius recensui. una nigra, qua in purgando auro artifices utuntur: altera alba, siue plumbea, quae magnesia alias uocatur, & cum stanno affinitatem quandam habet: tertia lutea, uel subcrocea existit, quae ceteris praestat. Est autem stibium metallorum magistris nihil aliud, quam mercurius, aurum, & chalcanthum: quibusdam ex hydrargyro, sulfure & argento conflatum percensetur: summum totius Chemiae remedium in omnibus morbis etiam deploratis. hinc elephantiasim eiusque species, & alia incurabilia mala sensim expurgare: quicquid e corpore tollendum est, praeter omnium reliquorum mymysteriorum modum, funditus aufferre, corpus ad perfectam absolutamque adeo sanitatem reducere dicitur, ut nihil ad hanc amplius requiri, nec ullo cuiusuis generis morbo infestari queat. Mathetes, Quae alia ex stibio parantur medicamenta. Oleum Stibii. Geron, Essentiae succedit oleum eius per se ex aqua rorida, uel cum sulfure, & sale fossitio paratum. huius grana tria ex uino, uel liquore faecularum uini & chalcanthi potui sumptae, aquam subter cutem intra dies paucos curant: grana duo ex theriacae drachmis duabus deuorata pesti, morbisque uenenatis medentur: trium guttarum instar, uel amplius ex aqua uitae sumptum conuulsioni, morbo attonito, aliisque cerebri affectibus succurrit: dolores podagricos, colicosque sedat, febres discutit: uesicae ulcerate opitulatur: ulcera maligna, cancrum, fistulas, phagadaena, herpetem, omniaque cutis uitia mirabiliter sanat. Aliud stibii oleum. Aliter quoque paratur ex pulueris stibii, salis fossitii, utriusque libris tribus. haec super ignem in fictili uruntur semper agitando, usque dum uirescant: deinde tritis aceti stillatitii optimi additur, quantum ad uniendum satis est: postea macerantur, & per ampullam incuruatam igne acerrimo oleum rubrum extillatur, quod a phlegmate ex balneo separatur. Uel, stibii in puluerem detriti libra cum salis communis torrefacti aequali portione conteritur, inditurque retortae luto obductae, & ex igne uehementissimo oleum euocatur: quod licet externis corporis uitiis magis conueniat: non pauci tamen per os etiam exhibere non dubitant. Mathetes, Quid de stibio in uitrum redacto sentis? Uitrum Stibii. Geron, Licet Paracelsum, aliosque uiros doctos ante illius tempora, sicut etiamnum hodie, hoc feliciter usos fuisse constet, sunt tamen qui hoc damnent, eiusque loco mercurium inde conflatum usurpandum potius censeant. Mercurius stibii. Est autem uitrum stibii medicamentum efficax ualensque: quod si probe praeparatum a medico perito recte exhibeatur, salutare esse: sin ab imperito offeratur, uenenum, multorumque morborum causa saepe existere solet. quare qui eo uti uolet, is morbi, aegrique, & temporis rationem habeat oportet. Uittum stibii quiabus utile. Mathetes, Quibus igitur recte datur? Geron, Iis, qui ad uomitum sunt procliues, stomachum fortem habent, thoracem amplum & latum, quique uomere alias consueti sunt, & quibus humorum materia sursum fertur. qui uero difficulter uomunt, uiribus imbecillis sunt praediti, in his cauendum est, ne stomachus ex eius usu grauius uellicetur, distendaturque, & uires aegri in totum deiiciantur. Mathetes, In quibus potissimum morbis? Geron, In longis & obfirmatis, ut morbo comitiali, melancholia, podagra, elephantiasi, resolutione & aliis eius generis morbis difficilibus: nec non in febribus quotidianis, tertianis, & quartanis: salubriter quoque his, qui pestilentia correpti sunt, aut uenenum hauserunt, & diuturno capitis dolore laborant, exhibetur: item aqua inter cutem, morbo arquato, malo corporis habitu, difficultate spirandi, menstruorum obstructionibus, ulceribus malignis, morbo gallico, & similibus infestatis, proficit. Stibum quo pondere & forma exibeatur. Mathetes, Quo pondere & forma offerri solet? Geron, Iunioribus trium, interdum quatuor: adultioribus & rohustis quinque, aut sex, nonnunquam septem granorum instar: nunc ex uino per noctem maceratum, eius dilutum potui datur: nunc succo cotoneorum, uel conserua rosarum, uel cum zaccaro excipitur, & in tabellas redigitur: nunc in catapotiorum forma deuoratur. quinetiam scrupuli unius, aut duorum pondere in uino maceratur, eiusque dilutum clysteri admiscetur, & per aluum iniicitur. Illud quoque negligi non debet, ut quibus medicamentum hoc siue in liquida, siue in solida forma exhibetur, iis non longe post iusculum pisorum leuiter coctorum, uel gallinarum non pingue propinetur. sic enim medicamenti actio acceleratur, & uomitus facilior redditur. Mathetes, Quomodo haec stibii medicina paratur? Uitri praeparatis. Geron, Stibium quod ex auri fodinis colligitur in puluerem tenuissimum contunditur, teriturque & supra ignem in fictili, rude ferrea, aut cochleari continue agitando uritur, usque dum omnis humor ac fumus euanescat, quod in sex, aut octo horarum spacio expeditur: deinde calx conteritur, catilloque imposita, in fornacem inter candentes carbones collocatur, & igne luculentissimo urgetur, dum liquescat picis instar: postea super marmor funditur. atque sic ex stibii unciis duodecim, uitri ipsius hyacinthi modo pellucidi, uncias quinque colliges. Alii stibii puluerem in fictili supra carbones lento igne urunt, ferrea rude commouendo: hinc si in grumos siue glebas conuertatur, iterum conterunt, aduruntque, & rursus in illas conuersum ut prius terunt: idque tandiu agitant, usque dum puluis siue calx cinerea pallidaue euaserit: postea huius uncias sex, chrysocollae, & stibii crudi adhuc utriusque unciam, simul miscent optime, & catino iniiciunt: hunc in fornacem inter candentes carbones ponunt, ignemque uehementissimum suggerunt, quo usque omnia liquescant: tum stylum ferreum immittunt, & si quod huic adhaeret pellucidum hyacinthi instar apparuerit, totum supra marmor effundunt: hoc pacto licet elegans parari possit, non tamen laudatur, propter chrysocollam & crudum stibium quae induntur, ut facilius eliquescat cinis. Alii stibium contritum prius ex aqua & sale purgant: deinde hunc abluunt, dum nihil eius percipiatur amplius: postea exiccant, & igne in calcem redigunt, dum omnis sulfurea qualitas euanescat: tandem liquefaciunt funduntque, ut superius docui. Simile quoque medicamentum, quod rubedinem uocant, ex stibio conficiunt, hoc pacto. Rudebo Stibii. Sal fecularum uini. Faeculae uini induratae & in calcem albam adustae, ex aqua tepida stillatitia dissoluuntur: deinde hec sinitur, dum illae resideant: mox aqua effunditur, & recens faecibus admiscetur: haec ubi resederit, aqua seiungitur iterum ut prius: atque hoc tandiu repetitur, donec nulla acrimonia terrae siue calci insit: postea aqua collecta ampullae imponitur, incoquiturque quo usque sal faecularum uini acre in fundo remaneat. Atque tunc salis huius unciae tres, ex aquae selibra soluuntur, iniiciturque stibii in puluerem optime detriti semuncia, & in sartagine modice coquitur, ut oua duriuscula solent: tunc aqua clara admodum euadit, que ubi refrixerit, rubescit, congelescitque congelati instar. mox aceti stillatitii modicum infunditur, & salis acrimonia, stibiique malitia a rubedine seiungitur, ipsaque in fundum residet. tum omnis humor, relicta rubedine, effunditur, atque haec aqua dulci stillatitia eaque tepida aliquoties perfunditur, abluiturque, quoad nihil acre subsit. tandem exiccatur ad puluerem rubicundum, cuius granum unicum, uel dimidium exhibent. Flores stibii. His annumerari etiam po test albedo, siue flores albi stibii: Paracelsus antheram alibi nominat. fiunt autem dum puluis ipsius in altum urgetur igne primum lento, deinde acriore, quo usque laeuigatus niuis instar albescat: cum ad uarios corporis affectus, tum ad colicos dolores utilis. Mathetes, Quod post stibium fossile extat, ex quo etiam tam preciosa Chemicorum remedia conficiuntur? Balsamum Suleuris. Balsamum terrae Essentia sulfuris. Geron, Sulfur, quo d inter terrae resinas praestantissima existit, balsamum, anthos, & sonath per literarum transpositio¬ 35 nem Paracelsus uocat, eiusque essentiam, inter omnes tincturas, post illam quae ex auro fit, primas facile obtinere scribit. Sapphyricum anthos, siue balsamum inquit, uim & naturam habet non tani ut morbos pellat, quam ut corpus uitae longae, quod syderum influxioni impressionique obnoxium est, integrum reseruet. Idem sulfur luteum si per uini spiritum resoluatur, & ex aqua uitae potui detur, iecur ab omni morborum iniuria liberat tueturque: pulmonum affectus omnes discutit, ipsisque balsamum rerum omnium excellentissimum existit: habet hoc modo. Sulfuris semuncia: spiritus uini unciae uiginti ampullae induntur, digerunturque in Solis calore per mensem: deinde ex operculo stillantur: postea huic mixturae rursus additur sulfuris se muncia, clauditurque optime, & maceratur ut prius: tandem iterum distillatur: atque sic sulfuris unciae duae quam subtilissime euehi possunt. In hac medicina, mumia terrae & balsamum eiusmodi consistit, quod nec uiuum, nec mortuum corpus ulla putredine infici, aut corrumpi sinit. summatim, tinctura sulfuris natura & facultate ab aliis longe dissidet. fit enim ut ulcera ex inueteratis morbis orta, post longum medicinae usum, uariosque dolores, licet renouari quidem possent, tantam nihilo minus putredinem partium generent, quae nullo remediorum genere coerceri possit: in his certe unicum balsami arcanum auxilio subuenit: omnem malitiam ulcerum corrigit, putredinemque arcet eorum quae emanando serpunt. Si itaque omnium ulcerum causam aufferre aliquis cupiat, is tincturae sulfuris grana quinque ex uino ueteri, aegro bis quotidie a cibo potui exhibere debet, idque tandiu fiet, donec exiccata, in totum fluere desierint. Huc referri etiam debent flores sulfuris hoc modo extracti, siue laeuigati. Flores Sulfuris. Sulfur a sordibus probe repurgatum, chalcantho in calcem redacto, & sale torrefacto commiscetur, inditurque uasi, & ex arena calida urgetur, dum flores appareant citrini, qui per se, uel in oleum reducti & exhibiti, plurimorum morborum medicina existunt, praecipue in colica, & membrorum resolutione, quam peculiari quadam facultate sanant. Oleum Sulfuris. Oleie sulfure uires. Iam ex sulfure etiam Paracelso per aquam roridam oleum rubini instar pellucidum paratur: in quo tantamuim consistere tradit, ut laudari satis non possit. huius olei semuncia, cum olei nucis moscatae drachma ex aqua betonicae assumpta, laterum inflammationes tollit, pestem abigit, abscessus quosuis curat: eiusdem drachma dimidia, & theriace quod satis est, cum myrrhae drachma datur ad asthma, aliaque pulmonum affectus. Olei sulfuris semuncia, olei e baccis iuniperi drachmae tres, myrrhae drachmae duae, croci orientalis drachma, miscentur. ex his scrupulus mane ante cibum sumitur, ad sanitatem pristinam conseruandam, tuendam que: colicos dolores sedat, ex uino generoso granorum duorum instar epotum: calculos arenosos expellit: uertigini, aliisque capitis affectibus auxiliatur: elephantiasim eiusque species curat: omnia membra conuulsa, & quouis alio modo laesa, ui sua penetraroria, balsami naturalis instar restituit: quae alimentum non sentiunt cum axungia humana, & oleo baccarum iuniperi inunctum iuuat: articulorum morbos abigit: ulcera maligna, & inueterata intra dies paucos mitigat, persanatque. Huic quoque illud succedit oleum, quod ex sulfure accenso sub campana, ut appellant, elicitur hac ratione. Oleum sulfuris Aliud oleum sufuris. Adsit patina fictilis uitreata, cui in medio eleuatae acuminataeque lamella ferri rotunda, non totam cooporiens patinam, imponi possit: huic deinde sulfur igne laeuigatum, purgatumque, & in puluerem redactum iniicitur: postea uas aut uitreum, aut fictile uitreatum campanae modo formatum, in alto suspenditur filo: ita ut lamella cui iniectum est sulfur, in medio libera consistat, & reliqua pars patine uacua, liquorem ex suspenso instrumento stillantem excipiat, relicto interstitio, quod exhalanti fumo satis esse possit. His ita administratis, sulfur carbone candente accenditur, siniturque dum peruratur: mox iterum paulatim super lamellam ponitur, incenditurque ut antea: isque labor reiteratur tandiu, donec sulfuris librae tres, aut quatuor consumantur: atque tunc in loco humido frigidoque seruantur, quoad nihil amplius olei extillet: hoc mosco odorato imbuitur commendandi odoris gratia. quidam uas in quo haeret sulfur aqua uitae humectant, seponuntque quo facilius effluat. Hoc oleum quatuor aut quinque granorum instar, uel in liquida, uel in solida forma assumptum, omnibus morbis tam calidis, quam frigidis confert: dentes dealbat: ulcera gallica, sordidaque, gangraenas, uerrucas, aliaque cutis uitia contumacia compescit illitum. Alio modo oleum ex sulfure conficitur, dum huius pulueris librae, silicum subtiliter detritorum librae duae admiscentur, & ampullae incuruatae argilla obductae imponuntur, igneque leuissimo distillantur. hoc oleo in morbis frigidis, febribus putridis, quotidianis, tertianis, quartanis, nec non pestilentibus: item in uulneribus, ulceribus: cerebri, omniumque uiscerum, oris uentriculi, pulmonum, iecoris, lienis, uteri, uesicae, & articulorum affectibus utuntur. Mathetes, Quae ex ferro parantur remedia, ad internos corporis affectus? Oleum Ferri. Geron, In ferro, siue chalybe uis balsami non parua consistit, si in resinam, siue oleum rubicundissimum per aquam aluminis redigatur: Zalsamum ferri. uel, si chalybs per acetum stillatitium laeuigetur in puluerem croco similem: atque hinc sal armeniacus octies, aut nouies eleuetur: postea in oleum resoluatur, idemque aqua stilla titia diligenter lauetur, dum dulcescat: hoc oleum etsi maiorem in Chemia, quam in medicina usum habeat, feliciter tamen in alui profluuiis etiam trium, aut quinque guttarum instar cum olei nucis moscatae scrupulo dimidio, ex uino rubro potui datur. Mathet. Quomodo ferrum leuigatur, siue in puluerem redigitur? Ferri Puluis. Geron, In quinto huius Commentarii dialogo uulgarem eius modum tradidimus: Crocus ferri. qui, licet tuto etiam, si probe purgetur, dari possit, tamen cum aquae ualidae spiritus difficulter separari, iidemque erodendi facultatem relinquere soleant, praestat scobem chalybis subtilissimam, aqua fontana primum a sordibus repurgare, & exiccare: deinde in aceto fortissimo macerare diebus tribus aut quatuor: postea exiccatam patinis fictilibus imponere, & in fornace flammis flagrantissimis laeuigare, dum croci detriti instar subtilis euaserit. Interea uero patinam eximere, & quod iam laeuigatum supra apparet, penna modice aufferre: mox illam iterum fornaci immittere conuenit. Quod si hunc ferri puluerem ad internum magis quam externum usum accommodare uoluerimus, tunc limaturam ex aqua fontana tantum purgare, exiccareque & laeuigare magis, quam ex aceto prius macerare proderit. Croci martis usus. Utiliter uel ex liquore, uel conserua rosarum, ad sanguinis per aluum, uteri fluorem, aliosque humorum defluxus datur. In dysenteria etiam hoc modo, Croci ferri drachma: myrrhe drachma semis: croci orientalis scrupulus: haec simul in puluerem teruntur, qui oleo nucis moscatae inficitur, exhibeturque duorum, aut trium scrupulorum instar. In diarrhoea, ferri laeuigati drachma, terrae sigillatae drachma semis: Theriacae optimae drachmae tres, miscentur, datur drachma una, aut due ante cibum. In lienteria chalybis laeuigati drachmae duae, coralliorum rubrorum drachma semis: Theriacae quod satis est excipiuntur, redigunturque in electarii formam, ex quo drachmae duae, uel tres, mane & uesperi dantur. Iam ad morbos tum supra dictos, tum alios etiam curandos, praecauendosque singulariter essentia, siue tinctura ferri laeuigati per uini spiritum extracta eleuataque, conducit. Tinctura croci martis. Mathetes, Nunquid etiam is praeparatus ferri puluis in ulceribus, uulneribusque curandis adhibetur? Geron, Maxime, cum ipsa aut exiccare, aut glutinare uolumus, uel per se inspergitur, uel unguentis, emplastris, aliisque pulueribus miscetur. cauendum autem diligenter est, ne antequam haec probe perpurgata fuerint, illo utamur. Mathetes, Quid de aere, siue cupro habes? Oleum Aeris. Balsamum aeris. Crocus ueneris. Geron, Ex hoc quoque balsamum conficitur, quando illud in chalcanthum redigitur, resoluitur, & ex terra, colcothar uocant, oleum rubicundum ad cancrum, phagadaenam, esthiomena, gangraenam, fistulas & reliqua ulcera maligna, quae aliis non cedunt remediis paratur. Porro quae ex aere fiunt remedia, extrinsecus magis usurpantur, quam intro sumantur, sicut etiam puluis eris, chalybis modo leuigatus, crocus ueneris ductus, purgandis ulceribus, & carne putrida consumenda abhiberi solet. Squama autem aeris per aquam salis confecta, euacuandis humoribus intro datur: quemadmodum supraa inter medicamentorum purgantium facultates docuimus. Oleum Stanni. Huc recenseri potest oleum ex stanno, siue loue ut appellant: quod trium guttarum instar ex uino potum, aluum sine difficultate mouet, humoresque educit: oculis membrana obductis per pennam illitum opitulatur: morbum gallicum, ex coque orta uitia: item uulnera curatum difficilia, ulceraque maligna sanat. Quinetiam stannum per ignem in calcem reductum laeuigatumque, singularem efficaciam in arquato, ascite, & uermibus curandis obtinet, ad hunc modum prescriptum. Stanni calcinat usus. Stanni praeparati drachma: seminis colocynthidos, plantaginis, utriusque drachmae sex in puluerem rediguntur, miscenturque: huius uncia datur ad lumbricos enecandos expellendosque. In ascite stanni laeuigati drachma semis: sanguinis draconis drachmae duae: liquoris tapli uncia, miscentur, danturque drachmae semissis pondere. Stanni in calcem redacti scrupuli quinque: aliptae moscatae scrupulus: bdellii scrupuli duo simul subiguntur, arquatoque infestatis exhibentur a scrupulo ad sesquiscrupulum usque. Mathetes, Quale ex plumbo oleum conficitur? Oleum Plumbi. Balsamum plumbi. Geron, Balsamum praestantissimum per acetum stillatitium ex ipsius cineribus, dulce siliquarum modo, educitur. quod ut perfectissimum euadat, in minium redigatur oportet: in quo expedita omnium ulcerum pessimorum curatio delitescit. Porro plumbi oleum, etsi ad internos affectus a quibusdam exhibeatur, ad externa tamen corporis uitia magis applicari debet: inferius modum eius docebimus. Mathetes, Quae ex hydrargyro conficiuntur medicinae? quod metallorum omnium originem & semen esse quidam tradiderunt. Laudanum Mercuriale. Laudanum bydrargyri. Geron, In huius, sicut etiam aliorum transmutatione, tota fere Chemiae familia iam multis seculis occupata fuit, eaque reficere conatur, in quibus natura ipsa deficit: quam certe nemo ita unquam imitari potuit, quin ab eius solertia aberrauerit. Quemadmodum autem hydrargyrum essentiae suae dissidio nobis infensum noxiumque existit: ita per ignem bene praeparatum, medicina quoque salutaris maxime esse solet. ac summum quidem corporis humani expurgandi medicamentum est, quod ob excellentiam laudanum mercuriale nominatur, & ab industrio Chemico hoc modo parari potest. Hydrargyrum ex lixiuio coquitur, purgaturque cum sale, aceto, & aqua, usque dum crystalli instar pelluccat: deinde cum chalcanthi in calcem redacti, & salis nitri pari pondere miscetur, excipitur aceto stillatitio fortissimo, & pistillo ligneo diligenter subigitur: mox uasi inditur, & in altum euehitur, ut ars docet: postea eodem modo per alumen in calcem reductum, & salem nitri eleuatur: atque tunc euacuationis magisterium maximum prouenit. Hoc tandem detritum uino optime distillato perfunditur, digeriturque uase diligenter obserato: hinc uinum extillatur, donec in fundo olei albissimi instar remaneat: dein exiccatur, teriturque, & supra marmor in loco humido liquescere sinitur: postremo exiccatum uitro conditur in usum: atque sic metallorum Theriaca praestantissima absoluta est: Theriaca metallorum. cuius granum unicum ex Mithridatio, uel Theriaca optima, uel praeclaro uino exhibetur. Aliter quoque Paracelsus hydrargyrum coralliorum modo rubicundum conficit: unde ille etiam corallatum, & corallinum nuncupat, sic autem describit. Liquor hydrargyri exiccatur: Corallatum sius corallinum. deinde cum chalcantho in humorem redactum imbuitur, eaque ratione, qua faecularum uini exiccatarum spiritus solet, abstrahitur tandiu, dum corallii instar rubescat. datur grani pondere ex Theriaca, uel Mithridatio, idque pro agri, ac morbi ratione. Alias hydrargyrum per aquam ex ouorum albo stillatam congelatur: deinde in puluerem tenuem contritum, eadem aqua quae a dimidia portione calcis ex ouorum testis prolecta sit, perfunditur, ipsaque detrahitur toties clonec is coralliorum colorem acquirat: hic ampullae imponitur, & uini spiritu optimo affuso, maceratur, quoad omnis rubedo extracta fuerit: Essentia bydrargyri. postea uinum modice seiungitur, usque dum essentia remaneat: cuius guttae tres, uel quatuor ex uino generoso feliciter potui exhibentur. His medicamentis ex hydrargyro confectis, Paracelsus tantam efficaciam asscribit, ut humores podagrae auctores, luesque uenerea ipsorum sola facultate perfecte, & absolute expurgari, morborum causae aufferri, & quaeuis ulcera curari, ipsumque corpus pristinae sanitati restitui, & quam diutissime conseruari possit. quibus etiam illud, quod ex hydrargyro & auro in calcem redactis hoc pacto paratur, annumerari potest. Aurum Uitae. Hydrargyri per acetum & salem purgati unciae duae: Aurum uitae, siue praecipitatum cum auro. auri orientalis optimi in lamellas tenuissimas redacti drachma, in catino triangulari calido ad mixturam subiguntur, barbari amalgama appellant: haec in aquam frigidam funditur, & si quid ex hydragyro reliquum fuerit, illud per corium exprimitur, ipsaque ex sale, & aceto lauatur, donec nullae appareant sordes: cura interim adhibita, ne hydrargyri quantitas imminuatur. quod si accidat, augeri ea debet ita, ut ad auri drachmam, illius drachme septem uel octo remaneant: deinde ampullae luto obductae induntur, affundunturque aquae ualidae unciae duae, & operculo super imposito eadem rursus euocatur per arenam calidam. omnibus, refrigeratis aqua prolecta iterum infunditur, distillaturque ut antea: Aurum praecipipitatum. idque repetitur quinquies: atque tunc puluis rubicundus prouenit, quem aurum uitae, & aurum praecipitatum uulgo nuncupant. postea idem in catillum ponitur, cooperiturque, & inter carbones candentes sinitur dum excandescat: mox idem eximitur, & ubi refrixerit, aqua rosarum humectatur, rursusque exiccatur. Iunioribus denarii dimidii: adultis uero integri pondere datur: pesti medetur: morbum gallicum curat: elephantiasim, aquam inter cutem, aliosque morbos difficiles abigit: uiscerum obstructiones reserat: Usus praecipitati. iis, qui uenenum hauserunt, opitulatur: ulceribus malignis curandis tum intro sumitur, tum extrinsecus unguentis, & emplastris quae purgant, feliciter ad sordida cauernosaque, non autem serpentia curanda admiscetur: quemadmodum etiam illud, quod sine auri additamento paratum, praecipitatum nominant. Mathetes, Ex quibus aqua ista ualida componitur, per quam aurum, & hydrargyrum in calcem redigi dixisti? Geron, Ex chalcanthi libris duabus, & salis nitri una paratur: Aqua ualida siue forbis. haec mixta ampullae luto obductae imponuntur, commissurisque probe obseratis distillantur igne pimum leui, deinde acriore: donec spiritus exire desierint: Aqua regalis. uasis refrigeratis aqua eximitur, & ampullae infunditur, euocaturque per se ex igne: atque tunc a spiritibus crassioribus purgata, tum hydrargyrum, tum aurum expeditius soluit. Mathetes, Quomodo praecipitatum conficitur? Hydrargyrum In Calcem, Siue puluerem rubrum reductum. Praecipitatum. Geron, Eodem fere modo, quo aurum uitae, nisi quod hydrargyrum repurgatum a sordibus solum ampullae indatur, & inaequali aquae ualidae, ut diximus, pondere supra cineres modice soluatur: deinde quod haec per arenam paulatim euocetur, dum puluis rubicundus in fundo remaneat. is postea catillo imponitur, & leuiter incalescere sinitur: uel in patella fictili uitreata, uino subtilissime destillato aliquoties perfunditur, incenditurque: hoc exusto, puluis aqua rosacea diluitur, exiccaturque: tandem iterum uinum admiscetur, & accenditur, collocaturque in locum calidum, donec siccus euaserit. Quidam uncias quatuor hydrargyri, in unciis sex, aut octo aquae ualidae distillatae ex salis nitri & aluminis pari mensura, soluunt: mox aquam ad pulueris siccitatem extillant, & in catillo modice exurunt, ut docuimus, reseruantque in loco calidiore: ne humore infectus, tandem in pristinam suam formam conuertatur. Turbit minerale Hydargyri puluis per aquam alborum ouorum. Hoc hydrargyri medicamentum, alias quoque turbit minerale, & ostrutium, nec non aurum diaphoreticum Chemicis qui lebusdam uocatur. licet enim idem alio, atque alio modo praeparent, eundem tamen fere usum & facultatem habet cum illo. nonnulli hydrargyrum per aquam ex ouorum albis, eorumque testis calcinatis paratam, in puluerem rubicundum redigunt, atque hinc cum liquore chalcanthi essentiam extrahunt. Alii super duas partes pulueris laterum rubrorum subtiliter tritorum, & unam salis fusi portionem, aquam ualentem inspergunt, rursusque extillant: deinde hanc bis terue ab hydrargyro extrahunt: postea nouies, aut decies puluerem illius supra marmore uino stillatitio excipiunt, restillantque: tandem in aqua ouorum a calce sua prolecta macerare, & aliquoties stillare permittunt. Aliqui ex sale nitri aquam ualidam conficiunt, in qua hydrargyrum soluunt, rediguntque in puluerem album: hunc in catillo excandescere sinunt: deinde rursus aquam ex chalcantho, & alumine confectam affundunt, reuocantque per operculum: hinc calcem illam ex aqua stillatitia diligenter ab aluminis, & chalcanthi spiritibus extillando repurgant, dum nulla percipiatur acrimonia: postea ampullae indunt, & decies, uel duodecies uino correcto perfundunt, retrahuntque, & tandem igne uehementi, donec ampulla excandescat, urgent. atque tunc hydrargyri puluis dulcis sanguinis instar rubescit. Mathetes, Quo pacto hi aquam ualentem distillant? Geron, Alumen & chalcanthum singula per se ex ampulla argilla obducta, dum spiritus prouenire desinant, igne primum lento deinde fortiori pellunt: Aqua ualida ex alumine, chalcantho, aceto, & albis ouorum. postea utriusque aquae selibram, aceti stillatitii optimi sesquilibram, albuminum oui ad duritiem coctorum libras quatuor miscent, & bis ex igne prouocant: atque tunc aquae huius libras tres hydrargyro admiscent, & in ampulla distillant, refunduntque toties, quoad liliorum luteorum modo flauescat: postremo per uini spititum, ut indicauimus, aliquoties corrigunt. Usus turbeti mineralis. Mathetes, Quis eius praecipue ulus est? Geron, In iisdem affectibus usurpatur, ad quos paulo ante enumeratae hydrargyri medicinae. dantur eius grana tria, uel quatuor, uel quinque pro aegri & morbi ratione, ex electarii rosarum scrupulo, aut uini generosi modico, hora ante cibum: uel cum pulueris margaritarum granis quinque, electarii diamosci, & diambari, utriusque scrupulo dimidio, ex iure nucis moscatae in catapotiorum formam redigitur, exhibeturque in aurora. expeditum medicamentum est ad morbum gallicum curandum. Morbigallici curatio in hydrargyro. nam si bis, terue assumatur, aegerque in laconico resudet, breui tempore totus extirpatur. ad oris autem sordes eluendas, ex uini stillatitii unciis quatuor, zaccari candi uncia, mellis cochlearibus duobus gargarissima paratur. sin ulcera simul infestent, emplastrum ex bdellii, serapini purgati, utriusque uncia: thuris, mumiae, singulorum unciis tribus, cerae libra, colophoniae unciis sex conficitur, superque datur. Quod si ulcera purgari desiderint, pulueris hydrargyri laeuigati drachma adiicitur. Feliciter etiam melancholia & insania occupatis ex zaccaro buglossi, uel Mithridatii exiguo exhibetur: in febri quartana, cum puluere lapidis cyanei, & unionum, in catapotiorum forma: ad colicos, iliacosque dolores ex electario baccarum lauri. summatim partium reconditarum, ut uelicae, ani, haemorrhoidum exulcerationibus, aliisqe uitiis tum intro sumptum, tum foris adhibitum, plus quam alia medicamenta conferre saepe compertum est. Podagrae curatio. Sic remedium ad curandum podagram ex hydrargyro in hunc modum conficitur. Alomnes ex aqua iuae arthriticae nouies lotae semuncia: pulueris hydrargyri cum oleostibii & auro praeparati drachmae tres: stibii laeuigati scrupulus dimidius: chalybis igne in puluerem redacti drachma dimidia: mosci optimi grana sex: ambari grana quatuor: ex stoechados Arabici extracti scrupulis duobus, & olei chalcanthi granis quinque fiunt catapotia triginta, quae pendeant drachmam. Catapotia Margarita Paracelsi. ex his mane & uesperi unum quotidie deuoratur. postea oleo ex sanguine & sale ceruino singulis diebus partes affectae inunguntur, & intra octiduum omnis euanescet podagra. Mathetes, Nunquid etiam ex hydrargyro oleum, sicut ex aliis metallis elicitur? Oleum Hydrargyri. Balsamum hydrargyri. Geron, Maxime, praeter id quod nuper retuli, dulce quoque paratur, quod auri balsamo uiribus respondere Paracelsus tradit: ut cuius facultate non solum ulcera quaeuis, sed etiam uulnera purgentur, impleantur curenturque: per os assumptum, uesicae, faucium, aliarumque partium abditarum exulcerationes, persanentur. adhec ui sua penetratoria renum morbos per sudores, urinamque discutiat. Fit autem dum hydrargyrum ex calce faecularum uini exiccatarum purgatur: deinde per chalcanthum salem nitri, & alumen in altum eleuatur: poste a uini spiritu correcto digeritur, donec in mucosam pinguetudinem transeat: hinc liquor abstrahitur, & in arena igne fortissimo urgetur, quoad humor lactis instar extillet: hic iterum affunditur, & oleum albissimum suauissimumque, omnis erodentis facultatis expers prouenit: quod omnium metallorum olea praestantissima superat. ex eodem, si cum auro digeratur, congeleturque postea, summum artis magisterium, siue elixir confici tradunt. Mathetes, Quid si hoc ab omnibus confici nequeat? Geron, Tunc illo, is quod inferius docebimus, extrinsecus uti licebit. Mathetes, Nunquid etiam metalla in materiam hydrargyro similem redigi possunt? Mercurii ex omnibus metallis eliciuntur. Geron, Utique. nam ex omnibus in primam ipsorum materiam reductis, mercurius, ut uocant, prouenit preciosissimus: qui pro uniuscuiusque natura, & facultate in singulis excellere solet. Sic enim ille, qui ex auro, & stibio paratur, elephantiasim, lepram rubram, eiusque species omnes curat: qui ex argento, prodit, lepram albam, haemorrhoidasque gallicas, & insaniae medetur: qui ex ferro elicitur, ulceribus malignis, quaeque manando serpunt, opitulatur: qui ex stanno sit, uitiliginem, & guttam rosaceam auffert: qui ex ere conficitur, naturaliuuitiis succurrit. qui ex plumbo educitur, sanguinis instar laeuigatus, resolutioni, morbo articulorum, uterino, doloribus dentium, aurium, aliarumque partium affectibus auxiliatur, & corpus sanitati restituit. Mathetes, Quid de reliquis terrae fossilibus habes? Oleum Auripigmenti. Balsamum arsenici. Geron, In auripigmento, quod Graecis arsenicum, Chemicis realgar uocatur, balsamum consistit, illi quod ex hydrargyro prouenit, simile, ad ulcera uulneraque curanda prestantissimum, si uenenosa ipsius facultate sublata, in oleum dulce, & pellucidum redigatur: quod butyri instar in ulceribus liquescat. tantae est efficaciae, ut benedictum appellari mereatur, & propter bonitatem, qua omnia mitigat, intro rectius ad uitam producendam sumi, quam foris adhiberi dicatur. Oleum arsenici citrini. Quod ex citrino conficitur, si arteriarum pulsibus illinatur, uenena tum per uomitum, tum per aluum, tum per sudorem ui quadam peculiari expellit. hiuc illud respondet, quod postea ad externa uitia parari audies. Mathetes, Eademne ratione, qua hactenus de metallorum oleis, siue liquoribus dixisti, ex salibus quoque parata intro sumuntur, & foris tuto adhibentur? Olea Ex Salibus. Geron, Utique, si per ignem recte praeparata, ipsorum acrimonia contemperetur, obtundaturque. Sic enim ex sale fossili, praeter id quo metalla & lapides in liquorem resoluuntur, aliud quoque conficitur, quod morbo arquato, aquae inter cutem, doloribusque medetur. Oleum salis armaniaci. Quod ex Armeniaco sale prouenit, si guttarum instar ex uino sumatur, linteolo autem in eodem madefacto oculi perfricentur, horum lacrymas cohibet, uisumque acuit: his qui membrana obducti sunt, penna illitum, unice auxiliatur. quinetiam idem si ex aqua uitae offeratur, laterum punctiones statim discutit: cor, pulmones, & iecur reficit: difficultati urinae, ipsiusque stillicidio subuenit: uesicam purgat: colli inflammationi, & linguae scabritiei, eiusque uitio quod ranunculam appellant, opitulatur: uulnera curat, dum carnem putridam consumit, nouamque generat. Mathetes, Meministi superius huius salis in altum eleuati: Salis Armeniaci in altum aleuatio siue sublimatio. quomodo hoc fiat nunc etiam indices? Geron, Magnus eius usus in Chemia existit. eleuatur autem siue sublimatur ut uocant, uel ex squama ferri, uel ex arena repurgata, uel per faeculas uini exiccatas, & in salem redactas, hoc modo: Sal Armeniacus cum aequali squamarum ferri pondere conteritur inditurque uasi, & igne primum exiguo, postea adauctiore urgetur, donec excandescat: in eoque caloris gradu seruatur horis duodecim: deinde refrigeratis omnibus, eximitur id quod eleuatum est, & cum pari salis praeparati pondere, rursum in altum pellitur, ut antea: idque toties reiteratur, donec sal niuis instar albescat. Mathetes, Quas uires oleum ex sale nitri paratum obtinet? Geron, Si trium guttarum modo mane ex uino assumatur, uentriculi humores incidit, dissipatque: Oleum salis nitri. uesicam a superfluis liberat, mucososque digerit: sanitatem conseruat: uino dilutum, oris putrelaginem auffert: linguae aridae, scabrae, tensae, liuidae, nigrae calidaequae, nostrates die Bteiine appellant, medetur: pleuritidi praesens est remedium, si eius drachmae duae, uini exiccati drachmae quinque misceantur, & ex his drachma dimidia, uel una & semis in aqua fontana, aut uino generoso ter quotidie potui exhibeatur. Ulceribus cauis conuenit ex aqua plantaginis, chelido nii, & foliorum quernorum. His annumerari etiam debent illa, quae ex sale communi fieri supra docuimus. Mathetes, Quae ex illo salis genere parantur remedia, quod alias atramentum sutorium, siue chalcanthum, barbaris uitriolum nominari dixisti? Chalcanthi uire. Geron, Hoc non infimum inter terrae fossilia locum obtinet. Chilcantbi uires Tria olea chalcanibi. magna namque in ipso uis latet, quae consensum quendam cr, antbi ure cum humano corpore habere uidetur. Tria autem oleorum ge¬ Tria olea chalnera ex ipso arte Chemica proueniunt: unum album, alterum ui¬aniui. ride, tertium rubrum: quibus sal ascribitur, quod ex relicta terra extrahitur. Mathetes, Quodnam ex his uiribus praestat? Geron, Uiride, & dulce, quod capitis defluxionibus, & resolutioni, comitialique succurrit. hoc excellentius est, quod uolatile Chemicis nominatur, uerum dulce chalcanthi oleum, summumque ad omnes morbos remedium generale existit. Balsamum thalcanthi. His uniuersis 10 longe praefertur balsamum chalcanthi, quod nonnullis illorum, quanquam impie, proximum Deo, & tanquam idaea diuina, balsamum terrae, uel terra dulcis nuncupatur, & suauissimum, gratis Balsamum thalfimumque inter omnes res humanas odorem prae se ferre dicitur, ut etiam solo uel odoratu, uel contactu, hominem a peste, 15 epilepsia, & infinitis aliis morbis praeseruare, iamque praesentis bus opitulari possit. Mathetes, Quid igitur spiritum chalcan. ulcera namque maligna, & depascentia, aliaque inueteraspiritus chalcanthi. Spiritus chalthi nominant, & quomodo illum praeparant? Chalcanthi Spiritus. Geron, Tam uaria de hoc hominibus persuadent, ut ipsi eo ignorare uideantur. ego subtiliorem chalcanthi liquorem, siue quintam essentiam, ut uocant, esse existimo, quae fit, dum ex praestantissimo chalcantho, aqua & oleum, siue spiritus crassiores, simul extillantur: deinde a faecibus iidem tantisper repurgantur, donec in subtiliorem spiritum attenuentur, qui intra corpus sumptus, citissime per totum ipsius habitum, praecipue uero in caput, dispergatur. quando igitur hunc habere studemus, igne fortissimo, ad summum gradum usque adaucto, urgeri debet: tunc demum oleum illud, quod alians reiici consueuit, in tenuem subtilemque ualde liquorem deducitur. Paracelsus sic habet: Chalcanthum igne uehementi ex erecta ampulla nouies agitetur, ita ut quod distillauit, super terram ipsam in puluerem contritam semper refundatur, & tandem uehementissimo igne per ampullam incuruatam propellatur: atque sic spiritus chalcanthi efficacissimus prouenit. Oleum chalcanthi rubrum. Postea ex terra, colcothar appellant, uel per se, uel 35 uino stillatitiohumectata, & sale adiecto, per retortam, ut antea flagrantissimo igne ex lignis & carbonibus extructo, distillatur oleum rubrum colcotharinum. Sal chalcanthi. Oleum chalcan. thi solificatum. tandem e faecibus relictis sal conficitur Porro he chalcanthi medicine preter usum quem singule habent, si rite permisceantur macerenturque cum auri foliis, ex iisdem oleum 40 chalcanthi efficitur, quod ab auro, Solificatum Paracelso appellatur: praestantissimum remedium ad quaeuis corporis uitia sananda. ta, sine ullo uel emplastro, uel unguento curat: calculos conterit, expellitque: febres quascunque abigit: pestilentiae medetur: neruorum resolutioni, & conuulsioni succurit: aquam inter cutem auffert: scabiem, aliaque cutis uitia emendat. summatim, corpus humanum, ab omni iniuria aeris uenenosi, morborumque tuetur, & liberat. Mathetes, Eundemne rubrum illud chalcanthi oleum usum & effectum, qualem spiritus habet? Geron, Licet iisdem propemodum uiribus praeditum sit, tamen, cum praeter summum acorem, erodendi quoque facultatem obtineat, magno etiam iudicio intra corpus assumendum esse consulo quod si uel ex idoneo humore, uel alterius rei mixtura aegro detur, deiectam cibi cupiditatem restituit: Olei chalcanthiui rubri uires. iecoris intemperiem, & febres, praesertim ardentes, restinguit: calculos comminuit: aquam subter cutem discutit. Extrinsecus adhibitum, quamuis de plorata cutis uitia persanare soleat, id tamen non sine ingenti dolore praestare constat. Idem oleum si in spiritum eleuetur, subtilius redditur, minorique pondere & negotio quam antea, cum internis, tum externis affectibus, precipue uero sordidis, manantibus, serpentibusque ulceribus subuenit. Mathetes, Nullaene aliae medicinae ex chalcanthi spiritu parantur? Geron, Maxime, cum ipse solus in usum asseruatus, ob nimiam subtilitatem quadonatus est, facile admodum euanescere soleat, uariae etiam ex eodem compositiones instituto cuiusque conuenientes, confici possunt: ut ex spiritu chalcanthi, nec non faecularum uini exiccatarum correcto liquore, & aqua theriacali caphurata, adiectis radicibus, & baccis poeonie, uisco quercino, santalo, spodio, unicornu, caluaria humana, coralliis & similibus, tum comitiali, tum aliis morbis peculiari facultate dicatis. sic etiam chalcanthum ipsum, tam simplicibus, quam compositis medicamentis commixtum, distillatur, & liquor ad cerebri, ueterique morbos efficacissimus elicitur. Mathetes, Quomodo chalcanthi oleum paratur, quo uulgo ad internos simul, & externos corporis affectus utuntur? Oleum Chalcanthi. Geron, Hoc quoque, sicut alia multa, uariis modis pro industrii artificis iudicio extillari consueuit. Oleum chalcanthi uulgare. habet autem hoc modo: chalcanthi librae duodecim uasi uitreo luto obducto induntur, & ex igne phlegma extillatur: deinde illud eximitur, contunditurque, & phlegmate rursus perfunditur, idemque euocatur ut antea, usque dum nihil amplius emanet, & spiritus prosiliant: postea ab igne remouetur, & calx rubicunda, in puluerem redacta, uel per se sola, uel laterum frustulis adiectis, ampulle incuruatae, siue erecte potius imponitur, & uase amplo, quod excipit adaptato, commis surisque diligentissime luto obseratis, noctu dieque luculentissisimo igne urgendo oleum distillatur. Ubi omnia refrixerint, totus liquor eximitur, infunditurque ampullae uitreae, & ex arena calida pra m aqua insipida, deinde acida acrisque, quam oleum appellant, separatur purgaturque a sedimento. Oleum chalcanthi dulce. Hoc oleum si saepius phlegmate perfusum distilletur, dulce redditur: quanquam aliiuinum ter distillatum cum aequali olei praedicti pondere rectius miscendum, digerendumque, deinde ex singulari ampulla euocandum esse tradant, donec alumine a chalcanthi sulfure separato, oleum dulce & pingue remaneat. ualet ad apoplexiam, paralysim, epilepsiam, febres ardentes; pestilentesque: irem ad sitim, stomachum bile aestuantem, morbos uterinos, aliiosque innumeros, ex humore idoneo guttarum instar potione assumptum. quinetiam medicamentis tum purgantibus, tum corroborantibus, immutantibusque uel illorum actionum promouendarum, uel saporis commendandi gratia recte admisceri diximus. Sulfur uitriolatum. Mathetes, Nihilne praeterea ex chalcantho conficitur? Geron, Sulfur etiam extrahitu, uulgo uitriolatum uocatur: quod decoquendo paratur, purgaturque, & igne aduritur: deinde cum oleo subigitur, rursusque exuritur: postea iterum conteritur, & igne fortissimo laeuigatur: tandem oleo perfunditur, & per mensem digeritur extillaturque. dolores sedat: carnem generat: somnum inducit. Quod si ad internos corporis affectus eo uti uoluerimus, tunc igne adustum leuigatumque, ex uinon correcto macerari, distillarique debet: sicut etiam illud quod ex auro contra morbum commitialem: ex stibio aduersus elephantiasim eiunsque species: ex aere ad uentriculi imbecillitatem, aliaque mala praeparatur. Atque haec de nouae Chemicorum medicinae remediis obiter tibi indicasse satis est. in quibus etsi multa cum praeparationis, tum uirium ratione difficiliora, & quasi ἀδυνατὰ, fidem non mereri uideantur: non pauca tamen si bene praeparata, recte usurpentur, pro salutari medicina saepe esse posse, experientia comprobat. sunt praeterea alia adhuc artis Chemicae magisteria, quorum parandorum modum & usum aliquando his adiungemus, accuratiusque singula explicabimus, ubi te prius in iis, quae hactenus de utraque medicina tractata sunt, exercueris: ne uulgarium more, arcanis etiam eximiis confisus, morbos quoslibet sine ratione & iudicio curandos statim suscipias. Mathetes, Quid opus est longa exercitatione, cum hodie nonnulnulli, qui uix ignem fornaci, pinger Heynricus ipsis nuncupato recte subiicere didicerint, grauissimorum morborum curationes aggredi non dubitent, omnis philosophiae, ueraeque medicinae imperiti? Geron, Quia non solum turpe, sed impium quoque est, homines magnis pollicitationibus decipere, sicut Alexander Pseudomantes facere solebat, dum se Aesculapium medicinae Deum in ouo gallinaceo continere fingeret. Non dico haec, quod egregiam Chemiae artem in remediis medicinae parandis contemnam, sed spagyrorum quorundam notem arrogantiam, qui ueterum scriptis contemptis, licet nondum ipsa intellexerint, se solos rerum arcana conficere, & omnes pariter morbos iisdem persanare posse ostentant: precio autem amplissimo accepto, aegrisque desertis, saepe aufugiunt, aut morbum simul cum aegro e medio tollunt. In quorum certe numero sunt cum alii, tum illi maxime, qui longa spe & expectatione artis chryso poeseos frustrati, medicinam illotis, quod aiunt, manibus arripiunt, & nunc libello aliquo publico, nunc uerbis magnificis, principibus uiris persuadent mysteria, quorum ipsos neque cognitionem certam habere, neque praestare posse, manifestum est: mendaciorum magis, quam ueritatis studiosi. Atque hactenus de internis. Ioannis Guintherii Andernaci Medici, de ueteri & noua medicina faciunda, Commentarii Secund Dialogus Octauus. Mathetes, Qualia membris exterioribus affectis remedia admoueri solent? Geron, Genere duplicia. alia nanque certis quibusdam partibus adhibentur, ut collyria, suffitus, poma odorifera, aquae odoratae, errhina, ptarmica, apophlegmatismi, gargarismata, dentifricia: alia omnibus communiter locis accommodari solent: ut olea simplicia, uel permixta, linimenta, unguenta, cerata, emplastra, cataplasmata, dropaces, sinapismi, epithemata, fomenta, fotus, balnea tum naturalia, tum manufacta, insessus, lotiones. Mathetes, Que autem sunt collyria? Collyria. Geron, Medicamenta oculis dicata: quae in tenuissimum puluerem rediguntur, laeuiganturque: nonnulla ipsorum arida oculis admouentur: quaedam liquida, quaedam mellis instar spissa. Mathetes, Ex quibus conficiuntur? Geron, Ex herbis, floribus, succis, liquoribus, seminibus, metallicis, & plaerisque aliis. At sicca quidem inspirantur, & inter palpebras demittuntur: liquida uero angulis oculorum instillantur: quae mellis spissitudinem habent, pupillae & palpebris penicillo applicantur: idque uariis in illorum uitiis. Nam alias fluxio inhibenda, alias materia, quae inhaeret discutienda: nunc abstergendai, nunc astringenda, nunc resoluenda: interdum dolor sedandus est. Mathe. Ex quibus fiunt collyria liquida? Collyria. Geron, Ex aquis stillatitiis, aut ex succis herbarum fructuumue repurgatis. ex aquis sane rosarum, myrti, plantaginis, caprifolii, portulacae: his parum albuminis ouorum adiungitur, ne tam facile defluant. singula hisce constant. Collyrium Liquidum Ad Oculorum inflammationem & ardorem. Aquae myrti, caprifolii, utriusque triens: albuminis ouorum ualde agitati uncia. mixta penicillo applicantur. Collyrium Ad Feruorem Oculorum. Ad inflammationem ardorem. Aquae rosarum, plantaginis, euphragie, singulae unciae: aquae faeniculi semuncia: tragacanthi, cerusae lotae singulorum semuncia. Ad feruorem. mixta misceantur, penicilloque oculis illinantur. Aliud Ad Dolorem Mitigandum ardoremque imminuendum. Ubi sanguis detractus fuerit per cucurbitulas, aquae frigidae minus astringentes ex usu sunt, ut plantaginis, uiolarum, portulacae, singulorm unciae due: Ad dolorem. albuminis ouorum tantundem. His arida, & spissa diluuntur ad colyrii formam. Aliud Dolorem Leniens Graecis ἀνώδυνον dictum. Aquae uiolarum, plantaginis, singulorum unciae duae: pastillorum Rasis cum opio drachmae duae: Anodynon. albuminis oui, foenugraeci in aqua rosacea loti, singulorum uncia: miscentur. Ratio Compositionis. Foenugraeci ius dolorem sopit, & discutit: qui circa statum longe uehementissimus est. Pastilli uero non modo materiam in parte inflammata dissipant, sed etiam resoluunt. Aliud πλύχρηστον nobilissimumque. Ad ruborem. Herbae foeniculi, rutae, eupatorii, hoc est agrimonii, millefolii, apii cum radice, serpylli, euphragiae, chelidonii cum radice, pulegii, alterius testiculi canis, telephii, seu tertii semperuiui, anagallidis, plantaginis utriusque, tussilaginis, hederae terrestris, tormentillae, polygonii, solani, betonicae, lilii syluestris, intybi, uerbenae, absinthii, singulorum manipulus. Omnibus in mortario, probe contusis, minutimque incisis, uinum album uetus, mellelectum, urina masculi nondum trimuli, aequali singula mensura in uase staneo superfunduntur, ita ut illa in his corrigantur irrigenturque, & sinantur octiduum in cella uinaria macerari: postremo in uase duplici ter destillentur. atque sic aqua perficietur, oculorum roborem, maculas, humores concretos, ueluti membranaeculis obductos, fluxiones, & omne genus dolorum discutit, affectusque uisum impedientes sanat. Aliud Praestantissimum. Pompholygis unciae duae super laminam ferream nouies excandescant, & toties in uini Cretici sesqui libra restinguantur: deinde exiccentur, & quam fieri potest, subtiliter cum macis uncia contundantur, cribroque traiiciantur: postea uitro imponantur, & uinum, in quo illa restincta fuit, affundatur, macerenturque in Solis calore tandiu, donec illud auri instar flauescat. ualet ad oculorum inflammationem, ruborem, maculas, unguem Iugillationem, cicatrices, albugines, pustulas, plagas, aliaque innumera mala, que neque a natiuitate profecta, neque temporis diuturnitate sunt confirmata inueterataque. Mathetes, Quae collyria ex succis herbarum, aut fructuum recentium fiunt? In declinatione concoquentibus addere conuenit ea, quae abstergant digeruntque citra rosionem, ut lapidem haematiten, cadmiam, stibium lotum, myrrham, sarconcollam, que concoquit, Mathetes, Quae collyria ex succis herbarum, aut fructucylliria ex sutecus herharum aas fructuum. Geron, Quae repellunt, digerunt, & abstergunt, ut: succi plantaginis, uiolarum purgatarum, singulotum triens: aquae rosarum uncie duae miscentur, adhibenturque. Aliud Simile. Succi foeniculi, rutae, puri & colati singulae unciae: mellis despumati tantundem. haec misceantur, bulliantque simul, & addatur tandem olei auri drachma. Peculiare etiam in eiusmodi casu remedium existit axungia cothurnicis. Aliud Ad Idem. Succi pomorum, si dolor est ab intemperie: sin autem a materia, quae repelli debet, succi cotoneorum, aliorumque astringentium tantundem conuenit. Quod si liquidi nimium fuerint, recte ouorum aquati paulum, uel grana aliquot tragacanthi, uel psyllii, uel cotoneorum, ut quae asperitatem laeuigent, dolorem mitigent & refrigerent adduntur miscenturque. Obseruatio. Lenti tales succi, seu cremores, & abstergentia medicamina initio competunt, quando parum, aut nihil saniei, uel materiae a parte inflammata resudat. non enim illa retineri, sed euacuari debet. Cum autem collyria dolorem lenientia adhibentur, lac muliebre recens mulctum, tragacanthum, gummi Arabicum illis adiunguntur. nam quando rosionis expertia fuerint, dolorem & asperitatem leniunt, & alia, ut adhaereant efficiunt. At cum materia humorum concoquenda, uel dissipanda, aut repellenda est, parari debet collyrium ex thure, croco, meliloti decocto, sarcocolla, lycio Indico, castoreo: uerbi gratia, Thuris drachma semissis: croci drachma: sarcocollae, quae detrita sit in lacte muliebri scrupulus. omnia in coti conterantur, ita ut decoctum faenugraeci sensim superfundatur. Uel, mice panis albi uncie due imbuantur iure decocti chamoemeli, & meliloti, deinde exprimantur, addaturque croci sesquiscrupulus. quod si feruor adhuc adsit, tunc etiam lac muliebre admisceatur. Obseruatio. & discutit: nec non aloen, quae praeter astrictionem qua praedita est, etiam nonnihil abstergit. Collyrion concoquens, abstergens, & digerens. At collyriun concoquens, abstergens, digerensque, haec recipit. Sarcocolle, que in aqua foenugraeci, & maluae contrita fuerit, stibii, utriusque drachma, & semissis: myrrhae scrupuli duo: croci scrupulus. In aquis faeniculi, euphrasie, rutae, aut uino albo, aut aqua pluuiali, diluantur, rediganturque in collyrium. Obseruatio. His abstergentibus, discutientibusque, defluxionis & exquisiti partis sensus gratia utendum est, cum inflammatio praeces sit. Ualentius autem abstergentia, & resiccantia conueniunt in ulceribus, & aliis affectibus, qui citra inflammationem, defluxumque acrem excitati sunt. atque in hunc modum praescribi debent, commixtis semper mitioribus. Colltrium Ad Suffusiones, cicatrices, & albugines. Omphacii praeparati in uase aeneo drachma: cremoris foenugraeci cum aqua rosacea extracti semuncia. haec misceantur, & penicillo applicentur intra palpebras. Aliud. Fellis perdicis, uel gallinae drachma semis: mellis rosati drachmae duae: zaccari candi in puluerem subtilissimum detriti drachmae tres diligenter subigantur, fiatque collyrium. Aliud Efficacissimum Ex Succis ad eosdem affectus. Succi chelidonii, foeniculi, centaurei maioris, singulorum uncia: Collyrion ex succis. mellis rosacei colati, zaccari candi utriusque semuncia: mixta redigantur in collyrium, quod delini possit. Obseruatio. Ubi ulcera palpebrarum, & membranae ceratoidis abstergenda, & resiccanda sunt, ut in lippitudinis declinatione, collyrium ex metallicis, uel cornubus parari debet. In declinatione lippitudinis cornu ceruini, uel caprilli subtilissime triti drachmae duae: pompholygis, stibii, singulae drachmae: excipiantur melle rosato, uel syrupo rosaceo, applicenturque. Atque de his hactenus satis: quae uero iam sequuntur, officinarum sunt. Collyria Officinarum. Album Mesuae. Sarcocollae in lacte asinino maceratae drachmae quinque: amyli semuncia: tragacanthi drachmae tres: opii drachma: thuris drachma semis: cerusae lotae drachmae decem: excipiuntur aqua pluuiali, redigunturque ad collyrium. Lippitudini cum est in augmento confert, doloremque sedat. Aliud Simile Eodem Auctore. Gummi Arabici, tragacanthi, amyli, singulorum drachmae quatuor: cerusae lotae drachme sex: opii drachma: ex albumine oui paretur collyrium: opium si uoles, omittere potes. Utimur hoc collyrio iam incipiente doloris uehementia, idque in causa calida. Tryphera Galeni. Cadmiae lotae drachmae quindecim: cerusae drachme octo: amyli, gummi, tragacanthi, singulorum drachmae quatuor: opii drachmae duae: omnia excipiantur aqua pluuiali quanta opus est, for meturque collyrium. Ualet ad pituitae defluxiones in oculos, aliasque earundem affectiones curandas. Aliud Eiusdem. Cadmiae lotae drachmae quindecim: amyli, thuris, singulorum drachmae octo: cerusae drachme quadraginta octo: opii drachmae sex: gummi drachmae decem & sex: ex aqua pluuiali conficiatur collyrium. Confert ad oculorum inustiones, pustulas, chemoses: maxime in his, qui nullam acrimoniam perferre possunt. Cygnus Galeni. Cadmiae drachmae sedecim: cerusae lotae drachmae octo: amyli, tragacanthi, acaciae, opii, singulorum drachmae duae: gummi drachmae duodecim: ex aqua pluuiali paretur collyrium. Succurrit maximis doloribus affectionibusque oculorum. Diarhodon Nilei Ex Galeno. Rosarum drachmae quatuor: croci drachmae duae: gummi drachmae tres: opii, nardi Indicae, singulorum drachma: ex aquapluuiali redigantur in collyrium. Conducit ad molestos nimis dolores, fluxum superfluum ac tenuem, pustulas, oculorum prolapsus. Colltrium Aliud Ex Rosis Mesuae. Foliorum rosae drachmae quindecim: croci, gummi Arabici, singulorum drachmae octo: opii, nardi Indicae, singulorum drachmae duae: excipiantur aqua pluuiali, fiatque collyrium: iisdem quibus praecedens, uiribus praeditum. Colltrium Ex Thure. Cadmiae, pompholygis, thuris, singulorum drachmae decem: cerusae drachmae quadraginta: opii, gummi, singulorum drachmae sex: misceantur, & ex aqua pluuiae fiat collyriun. Datur ad oculorum defluxiones, & chemoses. Aliud Mesuae. Thuris drachmae decem: Ammoniaci, sarcocollae, singulorum drachmae quinque: croci drachmae duae: ex cremore faenugraeci formetur collyrium. Oculorum ulcera ad maturitatem ducit, glutinandique facultatem obtinet. Colltrium Nardinum. Cadmiae, croci, gummi, singulorum drachmae duodecim: aeris usti drachme quinque: antimonii, acaciae, singulorum drachmae decem: nardi Indicae drachmae quatuor: opii, myrrhae, singulorum drachmae quinque: ex uino paretur collyrium. Ualet ad doloris impetum mitigandum, fluxum tenuem copiosumque sistendum, pustulas, & oculorum aspretudines discutiendas. Colltrium Diaoenu, Hoc est, ex uino. Cadmiae, lapidis haematitis, aluminis scissilis: singulorum drachmae decem: aeris usti drachmae septem & semis: chalcitidis drachmae octo: seminis papaueris drachmae quinque. semen maceretur ex aqua pluuiali quantum satis est, exprimaturque, & reliquis tritis, fiat collyrium exuino austero, quanto opus est. Confert claritati & cicatricibus oculorum. Colltrium Dia Haematites. Aeris usti, & loti drachmae uiginti quauor: lapidis haematitis drachma: croci, opii, singulorum drachmae quatuor: gummi drachmae duodecim: ex aceto formetur collyrsum. Conuenit aspretudinibus: affectus inueteratos sanat: ulcera, omnemque oculorum extuberantiam emendat. Colltrium Ex Myrrha. Cadmiae lotae drachmae uiginti octo: lapidis haematitis usti & loti drachmae quindecim: spodii drachmae uiginti quatuor: myrrhae unciae sex: croci semuncia: opii uncia: piperis albi grana triginta: gummi drachme sex: excipiantur ex uino quod satis est, pareturque collyrium. Prodest inueteratis oculorum affectionibus: nec non ad aegilopas, & rhoeadas eorundem confert. Colltrium Uiride Antaei. Cadmiae unciae sex: myrrhae unciae tres: croci unciae sex: opii unciae tres: plumbi usti & loti uncia: squamarum aeris, nardi Indicae, acaciae, singulorum drachmae sex: gummi drachmae uiginti quatuor: ex aqua pluuiali fiat collyrium. Facit ad dolores, pustulas, inustiones, prolapsus, confusionesque oculorum. Aliud Uiride. Cadmiae ustae, uinoque odorato extinctae uncia: croci, stibii usti & ex lacte extincti, singulorum drachmae quatuor: amyli drachma: gummi drachmaeduae: ex succo anagallidis faeminae, paretur collyrium, ad eadem, quibus superiora prosunt, efficax. Collyrium Aliud Mesuae. Aeruginis aeris drachmae tres: chalcanthi usti drachmae sex: auripigmenti rubri, spume nitri, spumae maris, singulorum drachma: ammoniaci drachma & semis: salis ammoniaci drachma semis: ex aqua rutae maceretur ammoniacum, conficiaturque collyrium. Eiusdem fere facultatis est, cum sequenti collyrio rubro. Collyrium Rubrum Mesuae. Seminis cannabis drachmae tres: aeris usti, myrrhae, singusorum drachmae duae: croci drachma: piperis nigri drachma semis: ex aqua pluuiali fiat collyrium, cui, si acrius desideres, adde eruginis aeris & salis ammoniaci, singulorum drachmam semissem. utile est ad oculorum scabritiem, pruritum, suffusiones, & unguem. Aliud Galeni. Cadmiae drachmae quadraginta: chalcitidis ustae, piperis albi, gummi, singulorum drachmae uiginti: ex aqua pluuiali paretur collyrium. Confert lippitudini, sycosi, & carnis excrescentiae. Collyrium Mesuae Luteum. Cadmiae lotae, ustae, & ex lacte muliebri macerate drachme decem: cerusae lotae drachmae octo: squamae ferri drachmae quatuor: opii drachmae duae: tragacanthi, gummi Arabici utriusque drachmae quatuor: aquae pluuialis quod satis est: formetur collyrium. Conducit uehementibus oculorum doloribus, a causa calida ortis. Colltrium Ex Cornu Cerui. Cornu cerui usti & eloti, thuris, plumbi usti ac eloti, singulorum drachmae quatuor: squamae aeris lotae drachmae duae: opii drachma: gummi drachmae quatuor: ex aqua pluuiali conficiatur collyrium. ulcera & pustulas oculorum sanat: cicatrices exterit. Aliud. Plumbi usti & eloti, cornu cerui usti lotique, singulorum drachmae decem & sex: thuris, acaciae, spodii, singulorum drachmae octo: amyli drachmae quatuor: opii, squamae aeris, singulorum drachmae duae: croci drachmae octo: myrrhae drachmae quatuor: tragacanthi drachma: gummi, seminis alterci, singulorum drachmae octo: ex cremore seminis alterci fiat collyrium. iisdem, quibus superius, uiribus praeditum existit. Colltrium Libianum. Cadmiae ustae, & elotae, cerusae lotae, stibii usti lotique, singulorum drachmae sedecim: plumbi usti & eloti drachmae octo: amyli drachme duodecim: pompholygis, myrrhae, terrae Samiae, tragacanthi, singuloruun drachmae octo: opii drachma: ex albumine oui fiat collyrium. Ualet ad pustulas, inustiones, rupturas, concauitates, oculos purulentos, chemosim, staphylomata, & dolores, cicatricesque exterendas. Aliud. Pompholygis drachmae octo: cadmiae, cerusae utriusque ustae & elotae drachmae sedecim: stibii usti & loti, amyli singulorum drachmae duodecim: terrae Samiae, plumbi usti singulorum drachmae octo: myrrhe, opii, tragacanthi singulorum drachmae duae: ex aqua, quanta satis est, formentur pastilli. hoc collprium eiusdem cum priore facultatis est. Colltrium Ex Plumbo Mesuae. Plumbi usti, stibii, pompholygis lotae, aeris usti gummi Arabici, tragacanthi, singulorum drachmae octo: opii drachma semis: aquae pluuialis satis. uulnera oculorum replet & conglutinat. Mathetes, Qualia sunt errhinorum formulae: quibus conducunt, & unde componuntur? Errhina. Geron, Medicamenta sunt, quae naribus inseruntur: unde Grecum illud nomen ἔῤρινον acceperunt: uulgus nasalia uocat. Utimur iis uel in abstergendis naribus, uel ad anterioris cerebri excrementa euacuanda. absterguntur autem pituitosa, & ea, quae ratione ulcerum sunt collecta. Iam alia errhina pituitosis, uel biliosis excrementis educendis inseruiunt, ut in morbo arquato, & in affectu melancholico. Mathetes, Unde fiunt? Geron, Partim ex solidis, partim ex humidis: Errhina ex quibus parentur. illis quidem, ut pyrethro, herba lanaria, radice acori, ueratro albo, nuce moscata, carpesio, pipere albo, caryophyllo, castoreo, croco, zinzibere: his autem, ut succo betae, anagallidis, cucumeris syluestris, brassicae, nigellae, cyclamini, sambuci, sabinae, oleo ex pipere. Fiunt etiam ex aridis & humoribus mistis ad unguenti spissitudinem. In usu, panno lineo, aut serico penicilli instar formato oblinuntur, & naribus conduntur. Quae prosint in grauedine. Ad pituitam autem purgandam ex capite, ualent calefacientia, extenuantia, liquefacientia, & trahentia, praeterquam in grauedine: in qua resiccantibus tantum utendum: quia pituita nimium tenuis, calidiorque iusto soluit, aut certe expultricem cerebri facultatem irritat, quemadmodum bilis in dysenteria. Herbe igitur capillares cum calefaciant, exiccent, & odoratae aliquantum sint, huc pertinent. Nam cerebrum his oblectatur, & pituita, qua idipsum maxime abundat, euacuatur: ideo cauenda sunt, quae foedum odorem referunt. Porro quod extenuat pituitamque trahit, haec recipit. Errhinon Pituitam Extenuans & educens. Radicis pyrethri, iridis, utriusque semuncia: pulegii, calaminthae, origani, singulorum manipulus: agarici in pastillos redacti sescuncia: florum rorismarini, stoechados, singulorum pugillus dimidius: decoquantur in aqua selibra. mellis roris marini floribus imbuti, & scillitici, singulorum unciae, duae, ex iure decocti diluantur, formeturque errhinon quod caput purget, mane ante cibum assumptum. Obseruatio. In huius decocti iure possunt etiam composita ex palmulis, Graece dia phoenicon, aut hiera picra dilui, cum ualidius pituita trahenda est, aut cum nulla alia purgantia, ut agaricum, decocto indita sunt. quanquam praestaret simplicia agaricum, aut colocynthidem una incoquere: nec non semen enici, brassicam marinam, & quaecunque serosa excrementa, & pituitam eliciunt. At cum spissae istae compositiones, ubi simul incoquuntur, uix per meatus illos angustos penetrare possint, imo nares magis obstruant, & respirationem impediant, satius erit errhina ex succis herbarum trahentium, nempe anagalladis, siclae, maioranae, cum uino & melle in hunc modum parare. Etrbinum ad serosa pituitosa. Succi siclae, anagallidis purgati, uini albi, singulorum sescuncia: mellis unciae duae. Tepida naribus mane ante cibum semunciae instar attrahantur. Uel succi betae sescuncia: maioranae triens: mellis uncia, modice feruescant ad ignem: deinde naribus indantur per uices mane ante cibum. Simile ex succi maioranae sescuncia: succi rute uncia: mellis semuncia fit, & tepidum naribus ante cibum attrahitur, semunciae mensura. Ualentiora fiunt errhina, si succi efficaciores melle tantum excipiantur, ad electarii spissitudinem. Magis autem, ubi diacrydion, aut agaricum, aut colocynthis, aut ueratrum additur, si opus fuerit. Huiusmodi compositiones digito naribus demittuntur, ut diutius eis adhaerentes, ualidius attrahant. Eribinon ualentius. non enim respirationem impediunt, exempli gratia. Succi cucumeris agrestis, aut sicle, aut mercurialis, aut cyclaminis uncie duae: uini paulum: mellis quod satis est, iuri ad spissitudinem decocto indantur. Errhinon Ad Bilem. Succi rosarum semuncia: Errbinum ad bilem purgandem. diacrydii drachma: mellis modicum: sin liquidum nimis fuerit, farinae lupinorum, aut hordei, aut erui momentum addi poterit. Obseruatio. Quod si ex syrupo rosarum solutorio errhina conficere uoles, melle opus non erit: quia zaccarum syrupo inditum est. Illud enim non solum abstersionis gratia, sed quia medicamentis parti adhaerendis conducit: quippe lentorem quendam, sicut etiam zaccarum obtinet. Quod si magis attrahere bilem uelimus, maior diacrydii portio adiicienda: alias prior retinenda est. At si dolor ex acribus istis medicamentis excitetur, lac mulsum naribus iniicies, sed prius ipsis ex aqua calida, aut oleo rosaceo abstersis. si calor percipiatur, aqua frigida, aut aqua rosacea, aut plantaginis, intemperies illa corrigenda est. Errhinon Ad Melancholicum humorem. Mathetes, Quibus humor melancholius extrahitur: Materia errhinorum ad humorem melancholicum. Geron, Eisdem, que pituitam eliciunt, si addantur sena, polypodium, thymum, epithymum & ueratrum. atque ita recrementa, quae uel in osse spongioso retenta sunt, uel que ex ulcere quodam eiusdem partis collecta sunt, commode detergentur. Obseruatio. Quod si pituitosa recrementa detergenda sint, medicamenta superius dicta conueniunt, modo soluentium pondus minuatur, mel autem augeatur, & uinum. nam oenomeli, hydromeli, uel ordei decoctum cum pauco melle satis praestare possunt. Errhinon Ad Pituitosa recrementa. Mathetes, Quae recrementa pituitosa detergunt? Errhinon ad pitultosa excrementa. Ger, Hordei integri pugillus: lentium, uel lupinorum pugillus dimidius: marrubii, aut pulegii manipulus dimidius: sambuci tantundem. decoquantur in aquae libra: mellis, floribus roris marini conditi, uel scillitici, singulorum unciae duae in iure diluantur, mixta attrahantur per nares. Uel hoc modo aliud componitur. Succi radicis betonicae, maioranae, utriusque semuncia: mellis despumati stillatitii uncia: uini albi semuncia: nigellae contritae, nucis moscatae singuli scrupuli. mixtis tepidis ante cibum utitor. Aliud Ualentius Ad Capitis dolorem ex pituita. Errbinon ad capitis dolorem. Succi betae, uel iridis, uel helenii, succi maioranae, singulorum sescuncia: uini albi uncia: zinziberis, pyrethri, singulorum pugillus. misceantur diligenter, utitorque ut superioribus. Mathetes, Quae solida sunt errhina? Errhina solida. Geron, Haec, quae sequuntur ad idem efficaciora: exempli gratia. Seminis nigellae, piperis, contusorum singulorum drachma: castorei scrupulus dimidius. Excipiantur succo betae, rediganturque in formam penicilli, & naribus indantur. Aliud Ad Sanguinem Reprimendum. Thuris scrupuli duo: Errhinon ad sanguinem. alomnes scrupulus. contrita in puluerem ex albumine oui subigantur, & mollissimis pilis leporinis adiectis, in penicilli formulam redigantur: quod naribus indatur, tanquam peculiare parti affectae remedium. Uel, succorum polygonii, plantaginis, singulorum sescuncia: succi stercoris asinini unciae duae: pollinis sescuncia. penicillum ex panno lineo formetur, quod his imbutum naribus indatur, Obseruatio. Quoties medicamentum huiusmodi naribus immittitur, os humore aliquo, ut uino, uel aqua implendum est: ne quid ex medicamentoa dhibito in illud incidat. Errhinon Ad Uetustum Capitis dolorem & lippitudinem. Nigellae drachmae duae, & semis: salis ammoniaci scrupulus: elaterii scrupuli quatuor. Trita excipiuntur oleo sicyonio, aut irino, ut cerati spissitudinem habeant. Hoc medicamento nares subungentem attrahere sursum iubeto. Aliud. Exliuris decocti maioranae sescuncia: mannae granulosae drachmis sex. mixta ante cibum per nares attrahentur. Aliud. Succi maioranae sescuncia: nigellae torrefactae drachma: his tepefactis ante cibum mane utendum est. Quod si narium ulcera aegrum infestent, eaque sordida, & foedi odoris fuerint, commiscebuntur succi anagallidis, aut bete, aut cyclaminis quadrans: uini libra: mellis flore rorismarini conditi triens. mixta naribus indentur, capitis purgandi gratia. Obseruatio. Quae leniter detergunt citra rosionem, recrementis & sordibus ulcerum repurgandis ex usum sunt. Quamuis autem nonnihil frigida sint, aut modice astringant, non tamen reiici debent. Cum enim nasus naturali temperamento sit frigidus, similibus quoque conseruatur: contrariis, si illud excessit, curatur. Astringentia uero conueniunt, quod resiccent, & ulcera dilatari prohibeant, quae solent uicina depascere, aut uirulenta esse, aut laxam quandam carnem, quae supercrescit referre, ut in ozaena & polypo exulcerato. adhaec ubi ulcus iam satis patens fuerit, non leuis, ista astrictio recrementa remorari potest quo minus detergantur. Tutius autem errhinum ad tumores exdecocti ordei libra: mellis rosati colati unciis duabus, uel tribus conficietur. hoc enim detergit, leniterque astringit: sin maior requiratur astrictio, syrupus ex rosis siccis admisceri debet: ut qui refrigerandi, exiccandi, detergendi, & astringendi ui sit perditus. Errhinum Ex Amaris, Et Leniter astringentibus. Come myrti, lentisci manipulus: Errhimum leniter astringens. mala punica immatura duo, decoquantur ex aqua, & uino, si non adsit inflammatio. Contusa diligenter exprimantur: iuri colato mellis rosati trientem addito. Obseruatio. Myrti, uel lentisci decoctum ulceribus eiusmodi maxime conuenit, sicut etiam alia amara, & leniter astringentia, ut oleae, rubi, pyri syluestris, oxyacanthe, quercus lummitates: Amura, & leniter astingentia conueniunt in ulceribus narium. quibus recte additur etiam scolopendrium, plantago, & eupatorium Graecorum, quod uulgo agrimonium dicitur. adhaec cortices malorum punicorum, cytinus, balaustia: interdum uinum mali punici. Aliud Ex Succis Herbarum ad ulcera purganda. Succi plantaginis, solani, rosarum singulorum triens. Errhimum ad purganda ulcera. Uino albo, aut malorum punicorum succo, & mellis sescuncia diluantur. Aliud Ad Carnem Excrescentem, polypum & putredinem. Errbinum ad polypum & putritudinem. Omphacii in aeneo uase parati quantum morbi magnitudo & partis affectae sensus postulat, humoribus iam supradictis diluatur, adhibenturque detergit, & carnem imminuit. Obseruatio. Aqua argentario rum usus cura errbinis. Iam aqua aurifabrorum, qua aurum ab argento separant, uulgo dicitur fortis, supercrescentibus & putridis penicillo adhibetur, ne partes sanas urat. Atque haec de errhinis habeo. Mathetes, Quae sunt ptarmica? Ptarmica Hoc Est Quae Sternutamenta Prouocent. Ptarmica, senstermittatoria. Geron, Sternutamenta citant zinziber, piper, semen condysi, erucae, nasturcii, pedicularia, sinapi, pyrethrum, ueratrum utrunque, castoreum, euphorbium, & similia. Haec autem singula, uel plura inuicem mista, & in puluerem redacta naribus inspirantur. Ptarmicum usus. Mathetes, Quem in usum? Geron, Cum natura hominibus sternutandi uim indiderit, ut ipsius praesidio, quae naribus infesta sunt, propulsent, certe Deus Opt. Max. etiam remedia nobis donauit, quae illam, ubi uel grauata, uel segnior fuerit, excitare possint. Ualde autem ea conducunt capiti uaporibus repleto, ut quae crassiores & lentos mucos cum flatu ex prioribus cerebri uentriculis excutere soleant, praesertim in grauedine: necnon eos humores expellunt, qui in aspera arteria contumaciter haerent, quique aegre expectorantur. Pt Armicum In Capitis Dolore. Piperis, pyrethri utriusque drachmae duae. In puluerem redacta naribus inspirentur. Uel, pyperis, pirethri, euphorbii singulorum semuncia. In puluerem redacta naribus immittantur. Uel, pyrethri, zinziberis singulorum drachme duae: ueratri albi scrupulus. minutim contrita naribus ante cibum inspirentur. Mathetes, Quod genus medicamenti est apophlegmatismus? Apophlegmatismus. Geron, Quod pituitam ex cerebro per os educit, Graecis ἀποφλεγματισμὸς uocatur, ad capitis, dentium, & asperae arteriae affectus curandos accommodatus. Medicamenta quae id prestant, nobis saliuam ducentia, uulgo masticatoria nominantur. Apophlegmatismus quid praestet, & ex quibus paretur. Sunt autem uaria. Saliuam ducens tia. ex herbis quidem, hyssopum, origanum, eruca, iuncus rotundus, pedicularia: Masticatoria. ex radicibus acori, iridis, gentianae, ualerianae, costi, pyrethri, zinziberis, galangae, Zedoariae: fructus, passulae, ficus, capparis, amygdala amara: nux moscata, caryophyllon, piper, scilla, cortices ebuli, sambuci, lauri, radiculae, macis, agalochi: semina erucae, sinapis, raphani, peucedani, nigellae, cnici, nasturcii, condysi, pediculariae agrestis, iuniperi, cardamomum, grana paradysi, baccae lauri: flores stoechados, genistae, cnici. His adduntur mel, cera, gummi ammoniacum, mastiche, myrrha, castoreum. Deligenda autem sunt saporis non ingrati: nam diu in ore contineri debent. Mathet. Quot sunt apophlegmatismi species? Apophlegmatismi species tres. Geron, Triplices: aut enim medicamenta simplicia, iam commemorata per se tantum, aut lineo panno raro inuoluta manducantur: aut arida in puluerem redacta succis excipiuntnr, redigunturque in pastillos, auellanas, uel lupinos magnitudine referentes: aut cera alba excipiuntur, quae mane mandi debent: aut humida ex decoctorum medicamentorum iure componuntur. Sicut autem illa edi, ita haec in ore contineri ad horam circiter dimidiam mane ante cibum conuenit. Aeger uero per interualla ore hiabit, & deorsum caput inclinabit, ut humor medicamenti usu attractus, facilius defluat. Apophlegmatismus Ex Aridis ad dolores dentium ex materiae influxu. Mastiches uncia: Apophlegmatismus calidus ad dolorem dentium. piperis, pyrethrisingulorum sesquidrachma: mixta ad horae dimidium mandantur ante cibum. Sic uuae passae, acinis exemptis mansae pituitam eliciunt. item radix pyrethri, carpesium, piper, uel alia calida. Alius Solidus Apophlegmatismus ad dolorem capitis ex bile. Mastiches contritae semuncia, ex melle redigatur in pastillos, instar lupinorum. Unus ad horae dimidium in ore contineatur mandaturque: & nouissime expuatur. Alius Ualentiorad Frigidum & humidum capitis affectum. Piperis albi, pyrethri, Zinziberis singulorum drachma. Excipiantur melle, finganturque pastilli mansiles. Alius Ad Destillationem Capitis. Mastiches uncia: corticis capparis drachmae duae: pyrethri drachmae tres: piperis nigri sesquidrachma: uuarum passarum semuncia. mixta, pannoque lineo raro inuoluta ad horae dimidium ante cibum mandantur. Alius Auellanae Instar Formatus ad morbum comitialem. Pyrethri, mastiches, utriusque uncia. ex cera in pastillos auellanae magnitudinis formatur, manducaturque ad horae dimidium, ita ut pituita semper expuatur. Apophlegmatismus Humidus. Hyssopi, origani, utriusque manipulus dimidius: uuarum passarum acinis exemptis, granorum pediculariae, singulorum drachmae duae: carpesiorun drachmae tres: sinapi drachma. Horum decoctorum ex aqua uis in ore diu retineatur, deinde expuatur. Mathetes, Quid gargarismata efficiunt, & unde constant? Gargarismata. Geron, Nunc apophlegmatismi loco adhibentur, pituitae e cerebro eliciendae gratia: Gargarismata ex quibus constent. nunc faucibus affectis peculiariter dicata sunt, materiam eo descendentem uel reprimendo, uel discu10 tiendo: Gargarismata uariis affectibus dicata. interdum ulcera etiam oris sanando. Caeterum constant decoctis, & aridis medicamentis in puluerem redactis. Horum autem drachmas duas, aut tres, illorum selibram praescribere semel abunde est. Plerunque uero ipsis additur mel rosaceum, uel quod anthosatum uocant, syrupi ex stoechade, & ex calamintha uncia, hoc est, singulae unciae. Cum ori curando adhibentur, succi, ut diamoron, sapa ex ribes, necnon ex fructu oxyacanthae, & similes conueniunt. Ex aqua, aceto, uino malorum punicorum: ex succo cotoneorum, mororum, aut pirorum syluestrium: item ex aquis refrigerantibus, & siccantibus, ut rosarum, myrti, similiumque. Ex decoctis autem earum herbarum, fructuum, aut seminum, quae neque ingratum odorem, neque saporem, aut uenenatam qualitatem aliquam habent: ex pomis, piris, prunis acidis, sorbis, cornis, malis cotoneis, uuis immaturis: ex coma rubi, myrti, lentisci, aut salicis, mali punici, plantaginis, uitis, scolopendrii ueri, auriculae muris secundae, pilosella dictae ( quae ex uino acetoque decocta oris ulcera celeriter curare dicitur ) ligustri, cyperi, & similium: ex floribus, rosarum: ex seminibus oxya canthae, rosarum, frigidis minoribus. ubi haec fere decocta sunt, tandem acori paulum admiscetur. Quin & cortices mali punici, balaustia, citini, illi addi possent, nisi linguam nigram redderent. At gargarismata ex succis fructuum, & modico aceto cum syrupoex rosis siccis, uel ex myrtis, & cotoneis, efficaciora gratioraque existunt. Gargarismatain augmento & statu inftammationis. In augmento, & statu inflammationis, hordei decoctum, uel rosaceum colatum conueniunt. nam semper aliquid a partibus inflammatis resudat, quod detergi postulat, eoque tunc repellentia, & leniter detergentia ex usu sunt. In declinatione. In declinatione abstergentia, & discutientia. In summa omnibus admiscentur syrupi ex cotoneis, ex myrto, ex nymphaea, ex papauere, ex ribe, ex berberi officinis dicta, ex moris: his iungitur mel rosaceum. Idem autem modus, & mensura in suecis, decoctis, & palmulis seruari prescribique debet, qui in superioribus. Mathetes, Referas igitur singulorum formulas. Gargarisma Ad Inflammatas tonsillas per initia exibendum. Geron, Plantaginis, oxalidis, portulacae, singulorum manipulus: corticum malorum punicorum, rhus, singulorum semuncia: rosarum rubrarum pugillus: corticum glandium drachmae tres. Decoquantur in aqua ad tertias: iuri horum colato addantur dia moron semuncia: syrupi ex myrto, & ex papauere singulorum uncia: aceti semuncia. Aliuo Simplex. Ex lentium, rosarum & palmularum decoctarum iure per initia inflammationis recte fit gargarizatio. Aliud Gratius. Aceti communis, uel rosati, quadrans: aquae cisternae selibra: simul mixta gargarizentur. Aliud ἐυπόριστον. Succi cotoneorum, uel mali punici non recentis selibra: aquae communis quadrans. misceantur. Obseruatio. Aqua admiscetur, ut acor succi contemperetur, & calor in eo extinguatur. Nam ut in aceto, sic in omphacio, aliisque succis uestigium aliquod caloris deprehenditur, tanquam ex putredine quadam imperfecta contractus. si itaque gratiora desideres efficere, zaccari rosacei paulum addatur. nam dulcis sapor astrictionem aliorum imminuit obtundirque. Gargarisma Ex Aquis Repellens. Aquae rosarum, uel plantaginis, uel caprifolii quadrans aceti rosati uncia: misceantur. Uel, Cerasorum accidorum, uel immaturorum manipuli duo, decoquantur in aquae cisternae libris duabus. Iuri colato aceti uncias duas admisceto, fiatque gargarizatio. Gargarisma Repellens Ex Fruticum arborum & herbarum decoctis. Summitatum rubi, uel myrti, uel uitis, uel piri syluestris manipuli duo: pilosellae, scolopendrii ueri, plantaginis, singulorum manipulus unus, & dimidius: rosarum rubrarum pugillus dimidius. Decoquantur in aquae pluuialis libris duabus ad tertias: in iuris colati sesquilibra diluito zaccari uncias quatuor, aut syrupi, aut mellis rosacei, aut diamoron, praesertim cum a repellentibus ad abstergentia transeundum est. Tunc enim uel sapam, uel mel absque zaccaro miscemus, aut mensuram augemus. Gargarisma Reprimens Et Detergens in augmento & statu usitatum, Plantaginis, oxalidis, utriusque manipulum dimidium: rosarum pugillos duos: ordei purgati pugillos tres. Decoquantur in aqua ad tertias, fiatque gargarizatio. Gargarisma Anginis Salutare. Spinae Aegyptiae drachma: iridis drachma semis: glycyrrhizae tantundem: furfuris frumenti pugillus dimidius: palmulae septem. Ex sapa, aut aqua coquantur. iuri paulum mellis addatur. Aliud Commune. Dia moron sescuncia: mellis rosacei, aquae plantaginis, caprifolii singulorum triens. Ex his mixtis fiat gargarisma eoque saepius aeger quotidie utatur. Gargarismaadputridasoris exulcerationes, pustulas, fluxiones: item ad fluidamuliebrium uitia, ulcera maligna. Plantaginis utriusque, prunellae, fragariae, ligustri, rosarum rubrarum, maluae hortensis, florum intybi syluestris singulorum equalis modus. Decoquantur omnia in uasi fictili nouo ex aqua: sic tamen, & alia aqua in altera olla absque herbis sit, quae in priorem, in qua illae decoquuntur, paulatim transfundetur, ut, quod ex illa absumitur, restituat. Ubi uero haec in totum transfusa fuerit in ollam herbis plenam, tum demum decoctum erit absolutum, quod postea leniter uitreo uasi immittetur: reliquum exprimetur: ac totum in cella uinaria, aut alio loco frigidiore collocetur, ne mucore, aut putredine quapiam inficiatur. Obseruatio. Post initia, & statum inflammationis oris, & faucium, aliis atque aliis gargarismis utendum est, ex detergentibus, & discutientibus: qualia fieri ex herbis eius generis solent, item ex uuis passis, ficubus, semine lini, foenugraeci: sicut etiam ex medicamento diacaryon, & similibus. Gargarisma Detersorium Et discutiens in declinatione inflammationum. Hyssopi, uel satureiae, uel origani manipulus: florum roris marini, stoechados, singulorum pugillus: glycyrrhizae purgatae uncia: uuarum passarum, ficuum singulorum paria uiginti. Decoquantur in aquae ordei integri sextario. in iuris sesquilibra mellis rosacei colati trientem diluito. Copiosum hoc gargarisma esse debet. nam multa collutione, multum medicamenti absumitur. Gargarisma Detersorium Commune, ἐυπόριστον. Pisorum pugilli duo decoquantur modice. Iuris deinde selibra, cum mellis rosacei uncia mixta, gargarizanda datur. Obseruatio. Abstersorius. Ad id, quod ex parte inflammata resudat, detergendum, gargarismata ex sapa, melle & decocto ordei, uel lentium, uel fabarum, uel similium fiunt. Ad ulcerum autem, & eius, quod in summa asperae arteriae regione collectum est, detersionem, ex decocto ordei, & herbis gargarizationes parantur, que praeterquam quod abstergunt, exiccant, astringunt, etiam refrigerant interdum, ut eupatorium Graecorum, scolopendrium, plantago, summitates rubi, folia arbuti, myrti, lentisci, pyri syluestris. Quorum decocto mel rosaceum, aut syrupus ex rosis siccis admisceri ampliore mensura debetur, quam in inflammatione: minore autem, quam in pituita educenda. eadem conuenit ulceribus uteri, modo partis affectae habeatur ratio, ut sint tum odore, tum sapore grata. At si ulcus malignum sit, ut aquam fortem, uel sublimatam, ut uocant, desideret, non est gargarizandum, sed pars affecta gossypio, aut linteo obducto contingi debet: aut pars anterior decocto abluenda, non gargarismate, sed aquae rosarum, plantaginis, uel solani guttis aliquot. Gargarisma Ad Pituitam Uiscosam, & lentam, quae capitis dolorem, & grauitatem excitat, detergendam. Hyssopi, saluiae, thymi, singulorum manipulus dimidius. Pituitae abstrisorium gargarisma. Decoquantur in aqua ad tertias. Ex huius iuris libra, oxymelitis quadrante gargarizetur. Uel, Hyssopi, thymi, origani singuli manipuli decoquantur in aqua ad dimidias. Ex iuris decocti selibra, syrupi ex stoechade, & oxymelitis scillitici singulorum semunciam diluito, ac ex hisce tepidis gargarizandum mane, & uesperi ante cibum dato. Uel, Maioranae, saluiae, hyssopi, origani, singuli manipuli: uuarum passarum acinis exemptis uncia: corticum radicum ebuli, capparum, singulorum drachmae duae. Ex aqua decoquantur ad tertias. Iuris huius colati selibra: seminis nigellae, condysi, singulorum scrupuli duo, uel tres: syrupi ex marrubio, mellis rosacei clari singulae unciae ad gargarizandum dantur. Obseruatio. Composita in officinis extant, unde gargarismata fiunt, ut dia moron, quod ad tonsillas, & oris inflammationes ualet: item dia caryon, quod ex nucibus, ad oris ulcera & putredinem est efficacissimum: Dia melon. dia melon, quod ex malis contoneis constat, ad os inflammatum utile: Dia rhaeon. nec non dia rhaeon, quod ex malis punicis paratur, inflammationi oris incipienti accommodatum. Dia gleucus. praeterea dia gleucus, hoc est ex mulso, ad detergendum & discutiendum idoneum. Quae in singulis inflammationum partibus praepollere debent. Quae autem repellunt, & astringunt, per initia, & augmenta inflammationum conueniunt: quae concoquunt, in statu: quae discutiunt, in declinatione praepollere debent: eaque semper cum aquis plantaginis, polygonii, caprifolii & rosarum, similiumque diluuntur ad usum. Mathetes, Quae alia habes gargarismis confinia? Geron, Collutiones oris, quibus dentes a putredine asseruantur. Mathetes, Ex quibus parantur? Collutiones Oris Ad Conseruandos Dentes quibus constent. Collutiones ad dentes. Geron, Ex aceto scillitico, aut aqua stillatitia saliuae, aut roris marini, sale, uino & aliis multum resiccantibus. his enim dentes conseruantur, & mirifice albescunt. Ex herbis constant, & fructibus detersoriis, refrigeratoriis, & siccatoriis: oris ulcera ex decocto horum, aluminis uncia, & uino albo aceti loco eluuntur. Collutio Ad Dentium Dolores cum oris defluxio incipit. Radicum quinque folii unciae duae: hederae drachmae duae: radicum cyperi, nucum cupressi, singulorum semuncia. Decocta ex aqua, & aceto, aut ex uino astringente, in ore contineantur. At si fluxio iam facta fuerit, calida augeri debent, ut quod in gingiuis receptum est, discutiant. Pyrethri semuncia: radicum quinque folii uncia: caryophyllorum, carpesii, singulorum drachmae duae: piperis longi drachma: hederae manipulus. decoquantur ex uino astringente & aqua: utitor ut priore. Si os foeteat, abstersoriis utendum erit, in hunc modum. collutio ad os fetidum. ordei integri pugillus dimidius: corticis citri sescuncia: caryophyllorum, cinamomi singulorum triens. Decoquantur in aqua pluuiali asseruata. Iure eorum cum pauco aceto os colluatur. hic abstersoria, & odorata simul conuincta sunt. Uel haec odorata, & siccantia ad collutionem prosunt. Radicis cyperi uncia: collatio odorata. rosarum rubrarum pugillus: santali lutei, cinamomi, utriusque drachmae duae: decoquantur ex aqua pluuiali, quam cisternae uocant, aut in qua chalybs extincta sit. uel, Aquae myrti, rosarum, singulorum triens: florum genistae, uel citri semuncia: musci, uel ambari grana sex, uel plura, si aeger diues sit. his mixtis os colluatur calide. Collutio Oris In Lue Uenerea. Olei amygdalarum dulcium recentis unciae duae: collatio in lue uenerea. iusculi gallinae pinguis uncia: uel butyri recentis semuncia. Mixtis os ante sudationem in lue uenerea, aut alia colluito. haec enim exulcerationem fieri prohibent: etsi pituitae fluxum non impediant. Obseruatio. Gargarizatio ex ture. Cum inflammatio fieri circa os incipit, gargarizandum est ex iure pulli gallinacei, & modico syrupo uiolaceo: unde partes inflammatae refrigerentur, & leniter detergantur. Ubi ulcera fieri caeperint, ex cremore ordei os colluendum est. Quod si iam illa orta fuerint, zaccarum rosaceum tabellatum detergendis illis adiungi debet. Nam ordei cremor lentore suo ulcerum asperitati minus tunc, quam pinguia, ex usu est: ulceribus autem ipsis detergendis, refrigerandisque magis, quam pinguia, que facile accenduntur, conuenit. detersis autem purgatisque ulceribus, ex astringentium herbarum uel decoctis, uel aquis hoc modo gargarizandum est. Aquae solani, plantaginis, caprifolii singulorum quadrans: syrupi rosati solutorii unciae duae. His mixtis os colluatur. Additus hic est syrupus rosaceus solutorius, ideo quod magis refrigeret, & detergat, quam qui ex rosis siccis confectus est. Alia Collutio. Aquae rosarum, uel myrtorum selibra: syrupi ex rosis siccis triens. Ex mixtis fiat collutio, uel gargarismus. Interdum, ubi ulcera nimis humida fuerint, medici guttas duas, aut tres aquae argentariorum superioribus admiscere solent: ut illa citius exiccent, & dentibus candorem suum restituant. non maior autem fortis istius aquae mensura esse debet, quam aeger ferre, nec minor, quam sentire queat. Hoc etiam in herbarum decoctis obseruari debet, ut si inflammatio adsit, magis refrigeretur: si ulcus exiccandum est, iis curetur, quae magis astringunt: multo autem citius piloselle, & aliis decoctis quibusdam ex uino albo id prestat. Huiusmodi collutionibus partes oris externae detergi, aut exiccari: interiores iuxta gulam site, penicillo attingi debent. Mathetes, Quae reliqua externarum partium auxilia habes? Olea Geron, Olea tum natiua, tum expressione facta, uel per se, uel cum aliis mixta: quanquam ex his quaedam etiam internis alfectibus, quaedam utrisque simul auxilientur. Mathet. Quot, & quae sunt natiua? Olea natiua quot sint. Geron, Tria, sed unum proprie: reliqua duo improprie sic nominantur. Primum igitur est, quod ex oliuis, uel maturis exprimitur, humidum, & calidum, gustu dulcissimum: uel ex immaturis, ut omphacinum dictum, aequaliter astringens & refrigerans: uel ex agrestibus, tum detergens, tum astringens. At dulce cum uetuscescit calidius fit, magisque discutit: immaturum autem inueteratum, donec astrictionis aliquid seruauerit, mistae permanet facultatis: ubi uero illam abiecerit, reliquo simile efficietur. atque hae olei differentiae peculiariter natiuae dici possunt. Alterum, quod ex seminibus quibusdam pressis extorquetur, ut ex sinapi, canabe, lino, ricino, & similibus: item quod ex fructibus, ut iuglandibus, auellanis, moscatisque, & Indicis nucibus, amygdalis utrisque, anacardiis, nucleis persicorum, cerasorum, pistaceorum, pinearum. his addunt nonnulli oleum balsami, & petroleum, seu oleum bituminosum. Tertium, quod ex liquoribus, gummi, resinis, cera, melle, lignis, corticibus, metallis, & omni alia propemodum materia ignis ui, & Chemico artificio componitur. Atque haec ex simplicibus rebus tantum constant, primogeniorum suorum naturam imitantia. Mathetes, Que nam sunt composita olea? Geron, Quae non solum natiuis oleis constant, sed etiam ex floribus, germinibus, surculis, fructibunsque in comuni oleo maceratis, uel insolatis, uel coctis fiunt: quo autem pondere, non est huius loci. Mathetes, Quam naturam & uim singula olea, tum simplicia, tum composita corpori illita repraesentant? Geron, Pro temperamenti ratione, ut in sequentibus exemplis condisces: primum autem temperata: deinde calida: postremo frigida persequar. Mathetes, Recenseas igitur singula. Oleum Amygdalinum. Tempecata. Geron, Inter temperata amygdalarum dulce principem locum habet. quare ad id conficiendum amygdalae dulces, integrae, siccae, recentes, minutim in pila lapidea contusae, in offasque collecte sacculo canabino nouo, aut stamine uulgari calefacto inuoluuntur, & assere utrinque complanato, ac calido excepte, praelo librario quadrato comprimuntur: idque in aere calidissimo, si hyems est, prope ignem: si aestas, loco aprico oleum expressum in subiectum catinum demittitur, & hoc tandiu, donec olei, quod satis est, exhaurias, Mathetes, Quas habet uires? Oleum amygdalinum internis & externis partibus utile. Geron, Omnium est ueluti exemplar & formula, calore temperatum, & secundo ordine humidum: quibusdam moderatum: eoque omnem intemperiem compescit: potum selibrae instar aluum leniter ducit: gutturis, pectoris, & pulmonis scabritiem lenit: durities omnes emollit: articulorum, & membrorum siccitates humectat eoque hecticis, & tabidis conducit: nec non uteri dolores, tum potu, tum illitu mitigat. adhaec uesicae cruciatus argentea fistula iniectum demulcet: colicos, & nephriticos dolores unciae instar, cum uini odorati semuncia auffert: partum difficilem iuuat, laboresque in eo sedat, & foetum, si uterus illo inungatur, ad exitum promouet. At oleum ex amaris amygdalis confectum efficacius est, ut de eo inter calida secundi ordinis postea quoque audies. Mathetes, Quod oleum succedit amygdalino? Oleum Sesaminum. Geron, Sesaminum, quod ex sesami semine hoc pacto paratur. Prius id repurgatum, aqua paulum salsa irrigatur, manibusque fricatur: deinde iterum humectatur, dum madescat: postea siccatur, modiceque torretur, & in sacculo aspero multum diuque confricando decorticatur: tandem in farinam redigitur, & oleum ex ea, sicut ex amygdalis exprimitur Alii ex semine non ex corticato, sed assato, molitoque in farinam illud extrahunt. Quia uero idem hodie oleo nucum & papaueris adulterari solet, sincerum, quod odore, & gustu facile deprehenditur, Uenetiis emendum erit, quo ex Alexandria Aegypti adfertur, clarum, candidum, gustu in cibis, & dulcedine delicatissimum. Mathetes, Quae est eius facultas? Geron, Corpus bene alit, ac pingue efficit: semen genitale auget: gutturis asperitatem duritiemque lenit, emollitque & uocem clariorem reddit: pectori, tussique puerorum praesertim, & pleuritidi confert, cochlearis instar cum zaccaro, quod candum appellant paulatim assumptum: adhaec concoctionem iuuat, & uentrem subducit: extrinsecus aurium dolores, ulceraque serpentia & maligna sanat. Oleum Lentiscinum. Hoc ex solo lentisci fructu, aut cum aliis oleis mixto secundum Pauli sententiam conficitur: sincerum, & per se, defluxionibus, orisque & gingiuarum inflammationibus conducit, si calidum in balneo illinatur, & extra affundatur. nam reprimit, roburque parti affectae addit, praeterquam quod non exasperet. Recte igitur in ore continetur temperate calidum: extrinsecus iecori, & stomacho imbecilli fomenti loco admouetur. Ualet etiam contra nimios sudores, eorumque papulas a foris illitum: articulos, partesque neruosas, & musculos corroborat, magis quam mastichinum. Dioscorides inter refrigerantia, & astringentia numerat, cum tamen uere calidum existat, & modice astringat. Oleum Ex Cnico Seu Carthamo. Ex cnici seminibus purgatis, sicut amygdalinum conficitur. Quantum ad uires eius attinet, obstructiones aperit: pulmones expurgat: uocem claram reddit: morbo regio, uentrisque & coli dolori mitigando prodest. Oleum Ex Malis Citreis Seu arantiis. Citreorum, uel arantiorum numero duodecim: olei sesamini librae duae: aquae fontanae, aquae marinae singulorum quod satis est: penidiarum albarum unciae octo. Mala integra in uase uitreato, ex aquis, & oleo coquuntur, donec hae consumantur: deinde iterum in sesquilibra aquae dulcis, cum penidiis incoquuntur, dum illa fuerit absumpta. Uncia una huius, uel duae, ad summum tres, ex potu, cibo, & obsoniis, dolores articulorum mitigant. Oleum Ex Frumento. Frumento inter laminas ferreas modice candentes presso, oleum excipitur: uel triticum cortice detractum in uase duplici destillatur. cutem impetigine, & asperitate infectam sanat. Oleum Ex Uitellis Ouorum. Uitelli ouorum elixando indurati, triginta, aut circiter, manibus subacti, in sartagine plumbea, igne lento friguntur, dum rubescant: deinde oleum ex ipsis profluit. Satius autem est, uitellos crudos frigere, & cochleari assidue mouere, donec assati, deinde praelo compressi, uase inclinato oleum effundant. Foeda cutis uitia mirabiliter, & cicatrices indecoras abolet, praesertim quae in ambustis relictae sunt: adhaec aurium, dentium, & sedis doloribus opitulatur: fissuras manuum, pedum, & ani sanat. Contra ingratum odorem, quem prae se fert, mosci; aut ambari momentum addere licet, quo suauius reddatur. Mathetes, Quae sunt calida olea? Geron, Inter illa quae in primo ordine existunt, non infimum locum obtinet illud, quod ex floribus chamoemeli in hunc modum paratur. Oleum Chamoemelinum. Calida In Primo. Florum chamoemeli foliis ademptis unciae quatuor, in olei dulcis libris duabus, & dimidia, uiginti quatuor horis in umbra siccantur: deinde in uas uitreum angusti oris bene obturatum cum oleo imponuntur, quadragintaque diebus insolantur. Calidum est temperate, & primo ordine, humidum siccumque moderate, extenuatorium: Chamaemelinum leniens polychrestum. ideoque discutit, laxat, & rarefacit: inflammationes lenit, & quia modice astringit, fluxus omnes cohibet. Quia uero mediocriter, & repellit, & digerit, neruos corroborat, eorumque doloribus per initia, nec non colicis, & articulariis conuenit. Illitum corpori per se, uel cum aliis temperate febres discutit. Ex mero autem calido adhibitum, omnium corporis membrorum dolores leuat. Oleum Sambucinum. Florum sambuci triens, in olei ueteris clarissimi dulcis libra maceratur, sic ut immutetur: deinde insolatur. Lenit, abstergit, cutemque purgat: morbo regio medetur: iecorique infirmo, obstructo, & articulorum doloribus plurimum confert: potum, & per inferiora inditum aluum mouet, serolaque excrementa educit. Itali etiam medio sambuci cortice similiter macerato, oleum ad ambusta mirificum parant. Oleum Ex Meliloto. Ut chamoemelinum, conficitur: ei etiam, sicut illud quod ex anetho fieri mox dicemus, uiribus respondet. Oleum Ex Croco. Croci uncia: myrrhe purae semuncia: cardamomi drachmae nouem: aceti ( alii uinum substituunt huius loco ) quantum illis macerandis satis est. crocus, & myrrha diebus quinque ex aceto macerentur: die sexto cardamomum adiiciatur: septimo cum oleo coquantur igne lento dum acetum consumatur. Uterum & neruos corroborat, amborumque dolorem lenit: duritiem discutit, & colorem commendat. Oleum Sampsuchinum. Foliorum sampsuchi manipuli quatuor: serpilli manipuli duo: foliorum myrti manipulus: abrotani, sesymbrii singulorum ac manipulus dimidius: casie uere odoratae unciae duae. omnia contusa, uitreoque uase condita, in omphacino oleo, quod illa superet, macerantur, insolanturque diebus octo: deinde exprimuntur: postea his abiectis alia noua eadem mensura, aequalique tempore macerantur, exprimunturque: atque id ternis uicibus fieri debet. sic enim ualentius odoratiusque euadet. Hoc oleum calefacit, roboratque omne genus neruosum, hyeme, ac tempestate frigida: & in regione simili ualde est idoneum: lassitudini, & frigidis cerebri, neruorumque uitiis prodest: ideo spinae dorsi in balneo illitum, paralysim iuuat, & conuulsionem caninam, uulgo torturam oris uocant, naribus iniectum sanat: auribus inditum, tinnitum ex flatibus dissipat: uterum praeclusum aperit: menstrua ciet: scorpionum morsibus medetur proprie. Oleum Ex Semine Lini. Cum cortice prelo compresso, doloribus mitigandis idoneum: ualet etiam ad conuulsiones neruorum, musculorum, & articulorum durities emollit: ani affectus, fissuras, & rimas, haemorrhoindumque dolores lenit. Oleum Ricinum, Seu Ricininum Arabes ex Kerua uocant. Semina ricini repurgata per trusatulas molas exprimuntur, redduntque oleum. Flatus crassos discutit: pituitam crassam, & lentam extenuat, & incidit, ab eaque dolentem uentriculum, intestina & colum per inferiora iuuat, & hydropi utile est. Inunctum extrinsecus articulorum morbis, capitisque ulceribus manantibus conuenit: utero praecluso, & sedis infimmationibus conducit: foedas cicatrices tollit: aurium doloribus medetur: capillum auget: ambustis conducit. Oleum Balaninum. Ex glande unguentaria, quam Arabes uocant granum ben, tusa assataque paratur, sic ut aqua rosacea affundatur. Abstergit, purgat, aperit: iecoris & lienis scirrhum emollit, & digerit: frigidis neruorum, articulorumque affectibus medetur: cutis uitia, ut alphos, lentigines, uaros, & maculas, nigrasque cicatrices abolet. Potum, aluum quidem soluit, sed stomacho aduersatur. infusum auribus, dolorem lenit: earumque sonitum, tinnitum, ex adipe anserino discutit, & surditati confert. Oleum Ex Nuce Iuglande. Hoc ut amygdalinum conficitur. efficacius autem est quod e nucibus rancidis fit: efficacissimum uero quod in lucernarum elychneis concaluit. Extenuat & per halitum digerit. neruorum igitur puncturas & uulnera sanat. Oleum Ex Pistaciis Autnu. cleis pineis. Iecoris & lienis dolores ualide lenit: corpus bene nutrit, & semen auget. Quanquam autem Mesue stomacho nocere dicat: tamen essentia eius stomacho amica est, & grata. Oleum Ex Nucleis Persicorum. Obstructionibus idoneum, calefacit, incidit, extenuat, resoluit & digerit: ideo uiscerum obstructiones potuaperit: renum affectibus prodest: lumbricos, & uermes necat: aurium tumores doloresque ex frigida, crassa, lentaque materia & flatibus contractos discutit: haemorrhoidas ab eodem humore natas sanat. Fit etiam simile oleum ex malis chrysomelis, quae aurea, armeniaca & praecocia dicuntur, ad eadem efficax. item ex amaris persicorum nucleis ualidius oleum, quam ex dulcibus conficitur. Oleum Anethinum. Anethi florum unciae decem, drachmae duae, in olei communis libris duabus, & triente triduum macerentur: quarto die ad ignem lentum modice coquantur: deinde rursus recentium florum anethi unciae tres addantur. Omnia simul mixta insolentur: tandem in usum reseruentur. Calidius chamoemelino. uiride autem anetho humidius, & minus calidum est: ideo magis concoquit, sed minus digerit. Doloribus leniendis idoneum est: tumores crudos concoquit, resoluit, & laxat: rigores febrium, accessionis initio spinae illitum, abigit: somnum conciliat. Inferius subditum, uteri durities emollit: menstrua promouet: lassitudinem discutit: dolores articularios subleuat. Oleum Liliorum. Florum liliorum alborum, abiecto eo quod croceum est, unciae quatuor, in olei ueteris libra macerentur insolenturque per triduum: deinde primis exemptis proiectisque foliis, recentia alia rursus indantur, iterumque insolentur: id etiam triduo faciendum est. atque sic illud reponendum. Calidius hoc est, quam chamoemelinum, aut anethinum: concoquit, resoluit, & digerit. Aliud Ex Lilio Compositum. Foliorum liliorum alborum unciae nouem: mastiches, calami aromatici, carpobalsami, singulae unciae: caryophyllorum, cinamomi, singulorum Emuncia: croci ( alii drachmam ponunt ) drachmae tres. Omnia exceptis liliorum foliis, ex aqua uiginti quatuor horis macerentur: deinde paululum incoquantur: postea additis liliis, oleique ueteris libris duabus, rursus modice feruefiant. Postremo omnia uase uitreo indita, diebus quadraginta insolentur: oleum colatum reponitur. Utrunque oleum calefacit, concoquit, resoluit, digerit: dolores thoracis, uentriculi, coli, uteri, renum, uesicae, a frigore contractos, sedat, lenitque: uterum praeclusum aperit: induratum soluit: nec non corroborat, & menses educit. Potum grauidis facilem partum conciliat: bilem per aluum excernit: urinam ciet: sudores euocat: sed stomacho aduersatur. Extrinsecus capitis ulcera manantia, furfures & feruidas irruptiones hyeme contractas sanat. Oleum Lumbricorum. Lumbricorum terrestrium selibra, in uino albo diligenter eluatur, incoquaturque in olei rosacei omphacini libris duabus, & uini unciis duabus, in uase duplici dum uinum consumatur: deinde omnia colentur, exprimaturque oleum leniter, & in usum reponatur. Neruos perfrictionem expertos fotu recreat, doloresque articulorum mitigat, conuulsionibus etiam, & relolutionibus accommodatum. Oleum Ex Styrace. Styracis unciae tres: olei sesamini libra: uini quod satis est. coquantur in duplici uase, dum hoc consumatur: colatum reponatur. Uehementer calefacit, emollitque: eoque renibus ex frigore dolentibus, utero, neruis, musculis, tendinibus, artubus confert, duritiesque eorum emollit. fotu neruis & uulneribus accommodatur. Matethes, Quae in secundo habentur calida? Oleum Ex Uiolis Luteis, Keyrinum appellant. Florum uiolarum lutearum unciae duodecim: Calida In Secundo. olei communis librae duae. illi in hoc tribus diebus macerantur, mutanturque: quarto die lento igne modice coquuntur, iterumque adduntur florum uiolarum unciae tres, & diebus aliquot insolantur. Extenuat, lenit, digerit: thoraci, pectori, uesice conuenit: dolores uentris ex flatibus, materia frigida, & pituitosa contractos, per inferiora subditum mitigat: neruorum, articulorumque affectus iuuat. Oleum Ex Amygdalis Amaris. Eodem modo paratur quo superius ex dulcibus. Extenuat, incidit, ualenter digerit. hinc suspiriosis, iocinorosis, & lienosis prodest: aurium tinitus, sonitus, & flatus ex crassa, frigidaque materia contractos, dissipat: auditum ex frigore obtusum corrigit: obstructa expedit: lumbricos necat: frigidis uteri uiciis auxiliatur: cutis maculas & aspredines exterit: pubi illitum urinae difficultati subuenit: urinario meatui inditum, stillicidio opitulatur. Oleum Ex Mentha. Foliorum menthae unciae quatuor: succi eius totidem, & olei omphacini libre tres: uase uitreato recondita, Soli ad dies quindecim reponantur: deinde in uase duplici quatuor horis inferuescant: postea exprimantur, colenturque: idque ter repetendum est. extremo oleum percolatum ad usus reseruatur. Eligenda autem erit ad hoc mentha crispa, satiua & odore gratissima. Stomacho imbecilli, frigido, & nausea laboranti mirifice auxiliatur: uomitionem sistit: appetentiam excitat: concoctionem iuuat. Oleum Ex Thymo. Thymi unciae quatuor: zinziberis sescuncia: aquae dulcis quod satis est: succi summitatum thymi unciae quatuor: olei sesamini uncie quatuordecim: coquantur in uale uitreato dum aqua & succi consumantur. Uel, Succi thymi: olei sesamini: lactis uaccini recentis, singulorum librae duae: penidiarum albarum unciae quinque: zinziberis albi sescuncia. coquantur dum lac & succus consumantur. Prior compositio renum, uesicae, & ilium dolori confert: urinae difficultatem leuat, siue aluo, siue meatui urinario inditum. Altera partes iam dictas, & articulos corroborat, eorumque dolorem aufert: colorem bonum, & uenerem excitat. Oleum Nardinum. Spicae nardi unciae tres: uini, aquae, singulorum uncie duae, & dimidia: olei sesamini selibra. In duplici uase lento igne horis circiter quatuor coquuntur frequenter agitando. Oleum Nardinum Compositum. Spice nardi Indicae unciae tres: sampsuchi unciae duae: ligni aloes, enule, folii Indi, calami aromatici, foliorum lauri, cyperi, iunci odorati, cardamomi, singulorum sescuncia. his leniter contusis, affunditur uini & aquae utriusque quod satis est: olei sesamini librae sex. Omnia misceantur, & macerentur horis duodecim, deinde in duplici uase probe coquantur. Compositio Alia. Spicae nardi unciae quatuor: styracis, caryophyllorum singulorum unciae tres: nucis moscatae unciae quinque: olei balsami sex: olei sesamini libre quatuor. coquantur ut superiora horis quinque. Singulae istae compositiones olei nardini extenuant, digerunt: deinde affectus omnes frigidos & flatulentos cerebri, uentriculi, iecoris, lienis, renum & uesice plurimum iuuant: uteri suffocationem, occlusionem & humorem discutiunt subiecta: naribus indita caput purgant: aurium dolorem mitigant: tremulis & paralyticis auxiliantur: corporis colorem & odorem commendant. Quinetiam quia nonnihil astringunt, fluorem alui ex cruditate & uentriculi imbecillitate sistunt. adhaec inflammationi iecoris, & ulceri pulmonis, hyeme praesertim adhibendum esse Galenus praecipit. Praeter enumeratas compositiones, adhuc alia est descriptio olei nardini, qua uiri quidam eruditi utuntur, cum ad superiores, tum alios corporis affectus: habet hoc modo. Spicae odoriferae unciae tres: florum lauandulae sescuncia: caruophyllorum semuncia: mastiches drachmae tres: uini destillati drachme quinque: styracis semuncia: uini Cretici librae duae: aquae lauandulae unciae quatuor: olei omphacini sesquilibra. Omnia uase uitreo reposita & bene tecto macerantur, & in duplici uase per horas sex diligentissime conquuntur: oleum colatum reponitur. Porro cum oleum ex spica maiori sumptu apud nos, quam in Gallia Narbonensi fieri soleat, consultum est, ut inde huc adferendum curetur. Oleum Irinum. Olei librae sex: uini libra. illud prius aqua elui debet: hac effusa, uinum indi: mox aspergi maceris triti unciae quatuor: cardamomi, zedoariae, singulorum unciae duae. Haec macerari in uase obstructo, locoque calido debent per dies octo: deinde in duplici uase coqui oportet, donec dimidia uini portio consumpta fuerit. Postea oleum exprimetur inspergenturque ei pulueris iridis Illyrici librae duae. Ista eodem modo quo dixi, macerari diebus octo conuenit. hinc oleum exprimetur, & iridis recentis contusae equalis portio addetur, atque ad Solem, aut loco calido, iterum diebus octo macerari, rursusque exprimi debet. Tandem etiam tertio exprimetur, & alia iris addetur, omniaque similiter ut prius peragentur. Post haec oleum una cum iride postremis inspersa aliquandiu incoquetur exprimeturque, & deinde reponetur. Ubi iam puluis iridis ad fundum subsederit, paulatim colo traiicietur. quia autem oleo nonnihil singulis uicibus decedit, dum iris toties permutatur, consilium est, ut illius librae sex pleniores accipiantur. Extenuat, resoluit, abstergit, coquit, maturat, & in altum penetrat. ideo malos, pituitososque humores pectoris & pulmonis, per sputum educit, spasmaticos iuuat: tussim compescit: tumores duros iccoris, lienis & uteri resoluit: doloribus articulorum, aurium, & foetori narium subuenit: diuturnis destillationibus medetur naribus illitum. Oleum Rutaceum. Rutae recentis incisae & contusae quantum uoles, uitreo uase condito, & ex olei ueteris clarissimi mensura conuenienti macerato ad solem, aut in loco calido diebus quindecim: deinde duplici uase incoquito, & priore abiecta ruta, recentem iniicito, atque iterum diebus quindecim macerato, similique modo incoquito, & exprimito. tertio rursus rutam recentem indito, macerato, colatoque. Resoluit, aperit, extenuat, & dolores mitigat tum uteri, tum coli, siue per inferiora inditum, siue uentri illitum: conuulsionibus medetur: flatus discutit. Id autem efficacius est, quod ex ruta sicca paratur. nam uiridis multum crudi & aquosi succicontinet. Simile etiam ex semine rutae conficitur. Oleum Laurinum. Lauri baccae maturae & recentes in pila tritae, ex aqua coquuntur: deinde prelo non cauo exprimuntur in uas subditum, in quo oleum supernatans colligitur. Baccae aqua calente affusa iterum teruntur, exprimunturque torculari concauo. oleum colligitur & in usum reponitur. Quia autem apud nos facile fieri non potest, & magna eius copia ex Italia comparari potest, satius est illinc adferri. Aperit, doloresque colicos, & alios ex frigore contractos, uentris, stomachi, capitis, iecoris, lienis, renum, uteri, neruorum, & articulorum, iuuat: rigori febrium, spinae dorsi anteaccessionem illitum prodest: frigidis & humidis, pituitosisque magis, quam calidis & biliosis naturis accommodum. In balneo illitum scabiem, asperam impetiginem, furfures, ophiasim & alopeciam discutit. Ex Gallia Narbonensi utribus aduehitur, unguento similius, quam oleo. Oleum Hyperici. in uino odorato quod satis est, triduum macerentur: deinde in uase duplici bene obstructo coquantur, exprimanturque ualenter: postea hypericum nouum similiter macerato, coquito, exprimitoque. idem etiam tertio repetendum est: deinde addantur terebinthinae unciae tres: olei ueteris unciae sex: croci scrupulus. Omnia coquantur in uase duplici dum uinum consumatur, exprimanturque. oleum sedamento repurgatum seponatur. Alia Compositio Eiusdem. Olei ueteris, uini Cretici, florum hypericonis, singulorum libra. decoquuntur omnia dum uinum expiret, deinde exprimuntur: idem iterum repetitur: tandem illa praelo torquentur. In expressi iuris partibus duodecim, terebinthinae clarae partes quatuor, cum croci momento in uase duplici coquuntur ad horas sex. Hoc oleum tennuis est essentiae, eoque ad omnes dolores frigore contractos efficax est: uulnera neruorum incisorum consolidat. Adhaec non solum roborat & astringit, sed etiam digerit & extenuat: contra ambusta ualet, lenitque dolores femoris & uelicae, nec non urinam prouocat. Oleum Ex Capparibus. Corticis radicum capparis uncia: corticum & foliorum tamaricis, seminis uiticis, scolopendrii ueri, uulgo ceterach, cyperi singulorum drachmae duae: rutae drachma: aceti, uini optimi singulorum unciae duae: olei maturi libra: Trita leuiter in uase duplici incoquantur, dum uinum & acetum fuerit absumptum. Simplicius est quod ex solo oleo, & radice capparum paratur. radix enim tusa in oleum & aceti momentum coniicitur, menseque integro insolatur: deinde percoquitur ut acetum ablumatur, colatur, & reponitur. Lienis tumores duros, scirrhososque iuuat: obstructiones eiusdem soluit, & dolores lenit. Oleum Exnuce Indica Seu Moscata. Nuces in tenuissima incisae frusta, triduo in uino Cretico macerantur uase uitreo, sic ut hoc illas digiti instar exuperet: deinde in umbra biduo exiccantur: postea in sartagine calefactis moderate, aspersa interim aqua rosacea, torculari exprimuntur. Neruorum dolori confert, thoracem & pulmones lenit: uocem claram efficit, & semen genitale auget, conceptumque procurat. ideo etiam placentulae ex nucis Indicae carne commendantur: deglutitum uentriculum mediocriter calefacit, & spiritum oris commendat. Extrinsecus lentis, aut pisae instar ori uentriculi inunctum, mirifice ipsum corroborat. Oleum Costinum. Costi optimi & ueri unciae duae: casiae uerae, uel cinamomi uulgaris uncia: summitatum sampsuchi unciae octo: in uino odorato per biduum macerantur: deinde ex olei sesamini libris tribus coquuntur in uase duplici horis sex. Obstructiones aperit, neruos, musculos, tendines, ligamenta, & uentriculum ex frigore affectum reficit, firmatque: rigorem febrium spinae illitum mitigat: canitiem remoratur capiti iniunctum: corporis colorem odoremque commendat. Oleum Ex Enula. Radicum enulae contusarum: succi radicum enulae: olei sesato mini, singulorum partes aequales: uini odorati pars dimidia. coquantur, oleumque ex eis ut myrteum conficiatur. Extenuat & digerit, eoque neruorum, uteri, & uesicae affectibus frigidis, febrium rigoribus, & colicae flatuosae prodest. Oleum Moscelaeum. Olei puri & lectissimi librae octo: aquae, aut uini potius librae tres: folii, uel radicularum spicae Romanae, spicae nardi Indicae, cost i odorati ueri, mastiches, styracis calamitae, croci, myrrhae troglodyticae, ligni, uel corticis cinamomi, casiae ligneae uerae, singulorum sescuncia: carpobalsami, caryophyllorum, bdelli singulorum uncia: mosci drachmae sex: nuces moscatae numero quatuor. Folium, myrrha, casia, carpobalsamum & bdellium, teruntur, biduoque in aqua & oleo macerantur: deinde lento igne in duplici uase coquuntur, dum aqua consumatur: postea colantur. Reliqua in tenuissimum puluerem redacta, insperguntur, praeter moscum, iterumque macerantur, & modice coquuntur: tandem moscus additur. omnia recte mixta reponuntur uase, quod interdum agitari debet. Frigidis affectibus totius corporis, praesertim uentriculi est utilissimum, ori ipsius illitum: nec non ad dolorem lateris, & stillicidium Urine, colicosque cruciatus confert: neruorum uiciis ex frigore contractis conuenit. alias epithematibus & emplastris que uentriculo adhiberi solent, admiscetur. Oleum Mastichinum. Olei rosati libra: uini unciae octo: mastiches unciae tres. In duplici uase coqui debent, & ubi uinum propemodum absumptum fuerit, mastiche trita paulatim indatur, sic ut continue omnia agitentur, donec liquescat, permisceaturque. Uentriculi facultatem coctricem, retentricemque roborat illitum: nec non intemperie frigida laboranti subuenit: lientericis, coeliacis & dysentericis prodest: cerebrum, neruos, articulos, corroborat: iecoris, & lienis dolores abigit. Licet autem oleum hoc non tam calefaciat, siccet, obstructionesque aperiat, quam nardinum: non minus tamen quam illud, ui sua astrictoria roborat, partibusque confirmandis est accommodatum. Efficacissimum uero est illud, quod superius arte chemica fieri docuimus. Oleum Ex Terebinthina. Resinae terebinthi, aut laricis libras quatuor: cucurbitae uitreae capaci imponito, & per destillationem oleum elicito, sic ut cucurbita arenae imponatur. Primo autem oleum tenue & limpidum aque mixtum exit: secundo fuluum, siue aurei coloris: tertio fuscum, & crassum: singula per se auferto reponitoque. Ad calculos, arenas, urinae difficultatem, neruorumque affectus frigidos utilissimum est: benefacit asthmaticis, & iis qui pus in thorace collectum habent, duabus drachmis mane assumptum: colicis doloribus, & flatibus dissipandis conuenit: cicatrices foedas praeterquam ex uariolis ortas abolet. Oleum Ad Puerorum Tormina. Olei anethini, chamoemelini, singulorum semuncia: olei rutacei, myrrhae stactae, singulorum unciae tres: pulueris cymini unciae duae. omnia simul inferuescant, colentur, & reseruentur. Aliud Ad Dolores, Flatusque uteri & coli. Olei anethini libra: seminis uiticis, seminis rutae singulorum drachmae tres: cinamomi unciae sex: contrita oleo indantur, & diebus quadraginta per caniculae ardores insolentur. Oleum Ex Piperibus Trium pipereon singulorum unciae tres: myrobolanorum, chebulorum, bellericorum, emblicorum, Indorum, singulorum draclimae quinque: radicum apii, faeniculi singulorum drachmae tres & dimidia: sagapeni, opopanacis, alterci albi singulorum drachmae duae & semis: turpethi albi, zinziberis drachmae tres: surculorum hyssopi recentium, foliorum rutae uiridis, singulorum manipulus. Omnia contusa crassiuscule coquantur in aquae libris uiginti quatuor ad tertias: deinde colentur cum olei ricinini heminis duabus, & simul concoquantur dum aqua absumatur. Alii addunt iridis drachmas sex: casiae drachmas duas: anisi, cardamomi, singulorum sesqui drachmam: calami aromatici drachmas duas, & dimidiam: spicae nardi drachmam: iuris expressi hysopi, aut thymi sextarios tres. Porro loco olei ricinini, irinum, uel ex luteis uiolis, uel amygdalis amaris, uel omnibus simul hemina dimidia substitui potest. Potu efficax est ad interiorum perfrictionem: sed modice assumi debet. Caeterum extenuat, abstergit, discutit: obstructa liberat: calculum egerit. Adhaec cerebri & neruorum morbos frigidos; ut paralysim, spasmum, tremorem, comitialem morbum, uteri, coli, renum & uesicae affectus iuuat: menses elicit, & uentriculum imbecillem corroborat: Oleum Ex Castoreo. Castorei, styracis calamitae, galbani, euphorbii, casie odorate, croci, opopanacis, carpobalsami, spice nardi Indice, costi, singulorum drachmae duae: cyperi, iunci odorati, piperis longi & nigri, sabinae, pyrethri, singulorum drachmae duae semis: olei librae tres: uini albi odorati librae duae. Galbanum & opopanax ex aliqua uini parte seorsim dilui debent. reliqua omnia contusa ex oleo, & residua uini portione, in duplici uase coquuntur, dum uinum consumatur: deinde galbanum & opopanax colata, solutaque oleo affunduntur, iterumque coquuntur & reponuntur. sepius autem agitari debent, ut quod in fundo resederit, oleo permisceatur. Confert ad omnes neruorum, & cerebri affectus frigidos, rigorem ( τέτανὸν Greci appellant ) conuulsionem, tremorem, paralysin: horrores, & frigora febrium discutit, spinae dorsi illitum. Oleum Uulpinum. Uulpes integra exemptis interraneis, in aquae fluuialis & marinae, aut salsae, utriusque sextariis duobus, & olei ueteris sextariis duobus & dimidio, coquitur: paulo post anethi: thymi ( alii hyssopi ) utriusque manipulus adiicitur. rursus coquuntur, donec caro uulpis ab ossibus recedat, & aqua absumatur: postea percolatur, & reponitur. Peculiariter ualet ad podagram, omnesque morbos alios articularios, & dorsi, renumque dolores. Oleum Ex Uiperis. Uiperarum nigrarum librae tres: olei sesamini sesqui sextarius in uase uitreato angusti oris probe obturato, ne uapor inde exhalet, incoquuntur, donec caro ab ossibus decidat: deinde ubi refixerint, reponuntur. Cutim expurgat, impetigines, aliaque id genus uicia sanat, partibus affectis penna illitum. Oleum Scorpionum Simplex. Scorpiones numero triginta: olei amygdalarum amararum librae duae, in uase uitreo stricti orificii probe obstructo macerantur, insolanturque per dies triginta sub estu caniculae, uel aliis diebus calidissimis: deinde colata in usum asseruantur. Calculum renum & uesicae frangit expellitque, lumbis, pubi & perinaeo illitum, aut per meatum urinarium inditum. Oleum Ex Scorpionibus Compositum. Aristolochiae rotundae, gentianae, cyperi, corticum radicum capparis, singulae unciae: olei amygdalarum amararum sesquilibra. radices contusae diebus uiginti in uase uitreo bene obdurato, Sole feruente, macerentur in oleo: deinde aliquantum in duplici uase coquantur: postea scorpiones decem, aut quindecim in uas iniiciantur, ac oleum uase obserato, iterum mense uno insoletur: tandem percolatum reponatur. Hoc priori est efficacius, ut quod extenuet, aperiat, incidat, abstergat penetretque: resistit etiam uenenatis omnibus & pestilentiae: quinetiam quotidiana febri laborantes, hoc sanantur. Mathetes, Quae intertio ordine existunt calida? Geron, Oleum Ex Ligno Iuniperi. Calida In Tertio. Fictile uas in foueam ponitur, supraque id aliud angusti oris inuersum applicatur, recentibus iuniperi lignis minutimque incisis plenum, cui summittitur lamina ferrea, peruia foraminibus non maioribus, quam quae acu communi pertunduntur, ut liquor distillet, & ne ligni segmenta delabentur: deinde autem orificia fictilium, & laminae circunferentiae coaptantur, lutoque cum aqua salsa & tomento subacto circunlinuntur, ne quicquam expiret: postea inferius fictile usque ad collum superioris obducitur terra, & facto pauimento, ignis circa & suprafictile superius accenditur, atque ardere sinitur aliquot horis: tandem liquor qui destillauit, reconditur uase. Cutis uicia, serpiginem, cancrum, ulcera sordida, & maligna, praesertim in tibiis & cruriribus, quae recentiores malum mortuum appellant, perlanat. Oleum Ex Iuniperi Baccis. Sexta pars sacci quam in Germania superiore sextarium uocant, baccis iuniperi contusis plena, in aqua fontana maceratur biduum: deinde totum id in cucurbitam, aut uesicam, ut uocant, ex aere stanno obducto, demittitur. non autem ad sumum repletur cucurbita, ut duorum, aut trium digitorum instar uacua remaneat. Poste a igne subiecto mediocri, eodem modo quo uinum, ex quo fit aqua ardens, per fistulam aeneam quae per uas aqua frigida plenum transeat, destillatur. Primum aqua tam copiosa defluit, ut uno uase recipi nequeat: deinde oleum sequitur. id in aquam defluere sinitur dum extillarit. Separatur autem, uase in quo est angusti colli inuerlo, ita ut aqua permittatur effluere donec paulum adhuc supersit: hoc deinde oleo in aliud uas transfuso, seiungitur. prestantissimum oleum existit. eius namque gutte paucae ex uino albo potae, calculos e renibus pellunt: ore autem retentae, dentium dolorem ex frigida defluxione contractum, tollunt. Extrinsecus autem idem illitum, resolutionibus neruorum medetur. Atque his respondent ea, que superius de utroque oleo docuimus. Oleum Ex Cucumere Asinino, Quod Graece σικυόνιον uocant. Succi cucumeris agrestis maturi, olei sesamini, singulorum partes aequales: incoquantur dum succus ipse consumatur. Uel succi radicum cucumeris agrestis, radicum ipsius tritarum, singulae selibrae, ex olei fesamini libra coquuntur, dum succus absumatur. discutit & emollit: morbum comitialem, hemicranicum, & alios frigidos cerebri affectus, naribus immissum leuat: strumas, & surditates dissipat: cicatrices nigras delet. Oleum Ex Thymelaea. Foliorum thymeleae unciae quatuor: aque libra: olei sesamini unciae octo: lactis dulcis & recentis unciae sex. Folia ex aqua uiginti quatuor horis macerantur: deinde ex oleo & lacte coquuntur, dum hoc, & illa consumantur: colata reconduntur. Aque subter cutem uentri illitum confert, nec non ulceribus malignis: cutis uitia abstergit. Oleum Balsami. Terebinthinae libra: olei ueteris unciae sex: olei laurini unciae quatuor: cinamomi unciae duae: spicae nardi semuncia: tegularum recentium bene coctarum unciae octo. Iis, quae sicca sunt, detritis, omnia destillentur ut moris est. Urinam mouet, lapidem frangit: uermes enecat: aurium tinnitui a flatu crasso, resolutioni, conuulsioni canine, doloribus articulariis, potum, aut inunctum prodest: sed parua eius portio ex aqua affectui idonea bibetur. Aliud Artificiose Paratum. Balsamum. Resinae laricinae, lacrymae abietis purae & liquidae, utriusque libra: mannae, laudani, utriusque unciae octo: spicae drachma: mastiches, galangae, caryophyllorum, casiae odoratae, zedoariae, nucis moscatae, cubebarum, agallochi, singulorum uncie quatuor: gummi elemi unciae sex: aloes hepaticae, castorei, nucleorum palmularum, styracis calamitae, myrrhae, laserpitii, singulae unciae. quae sicca sunt detrita mixtaque liquoribus distillantur artificiose. Primum manabit aqua clara subtilissime, quae mirum in modum ardet, ac dicitur aqua balsami: deinde sequetur oleum flauum, subtile, id balsami oleum uocatur: tandem balsamum artificio paratum rubens. Prior aqua frigidum uentriculum mirifice iuuat, & pituitam consumit: secundus liquor, uulneribus, fistulis, neruorum & articulorum doloribus opitulatur: tertius non solum ad praedicta, sed etiam complura alia utilis est. Oleum Ex Faecula Uini Siue ex tartaro. Fecula, seu tartarum uulgo, ex uino generoso albo, hoc est, uini albi dolio adhaerescentes, quanto uoles pondere, detritae linteo inuoluuntur, acetoque albo forti probe macerantur: deinde sub cineribus calidis coquuntur, urunturque dum nigrescant: postea iterum teruntur seruanturque in uase inclinato diebus octo, & loco frigido, donec in oleum resoluantur, & fluant. hoc si non fiat, exprimuntur, seruanturque. Satius est feculas calcinatas, hoc est, ollae impositas ustasque in fornace, dum candescant, colo, quod manicam Hippocratis uocant, inditas, in loco frigidiore retinere, donec oleum in uas subiectum fluxerit. Mulieres hoc oleo faciem illinunt, ut cutis eius abstergatur, erugeturque: nonnulli id ad scabiem, & impetiginem, ulceraque capitis manantia adhibent. Oleum Ex Sulfure. Sulfuris flaui, terebinthinae singulorum unciae tres: olei rosati libra: coquuntur igne lento: ex uini odorati unciis duabus, dum hoc consumatur. Extenuat & attrahit ad modum: hydrargyron corpore dimersum foras elicit, statim a balneis illitum: scabiem, lepras: & cutis foeditates sanat: morbo uenereo commode adhibetur: fistulis, & malignis oris ulceribus aliarumque partium uitiis primo, aut secundo contactu prodest. Oleum Formicarum. Formicarum alatarum quantum libet: olei quod satis est: macerantur aestate ad solem quadraginta diebus: postea oleum percolatum reponitur. Ad uenerem excitandam efficaxest. Petrolaeum. Petrolaeum aliud albi, aliud aurei coloris est. defluit autem ex petris in Italia, & aliis plerisque locis, unde ad nos defertur. Extenuat, in altum penetrat, digerit, eoque materiam omnem excrementitiam consumit: epilepsiae, resolutioni, uertigini, obliuioni, & frigidis aliis neruorum, articulorumque omnium, & reliquarum partium doloribus, lienisque, renum, uesicae & uteri affectibus subuenit. Porro illud petrolaei genus quod nigrum existit, crassius est, quam flauum. Oleum E Lateribus, Siue Philosophorum. Lateres aut tegule ruffae ueteres comminutae in frusta, prunis non fumantibus uruntur, donec ex igne rubescant: deinde concha oleo rorismarini, aut ueteri claro plena restinguuntur, & quantum fieri potest oleo imbuuntur, siccanturque per se in casulis, postea in tenuissimum puluerem teruntur, & in cucurbitam uitream induntur, lutoque chemistico iuncturae uitreorum clauduntur, & prunis subdus accensis, oleum distillatum in uas imo naso capitali applicatum excipitur: eo probe obstructo reconditur, seruaturque. quanto enim antiquius, tanto efficacius existit. Extenuat, in altum penetrat, digerit, & materiam omnem excrementitiam consumit. ideo morbo commitiali, resolutioni, uertigini, obliuioni, & frigidis lienis, renum, uesicae, uteri, neruorum, articulorum, & reliquarum partium affectibus conducit. Porro calidum in tertio, uel quarto incipiente, existit, quod ex euphorbio in hunc modum habet. Oleum Ex Euphorbio. Euphorbii semuncia: Calida In Teriio, Uel Quarto Incipieate. olei ex uiolis luteis unciae quinque: uini odorati tantundem. Incoquuntur, dum uinum consumatur. Frigidos cerebri, & neruorum affectus, capitis dolorem, & hemicranicum, lethargumque naribus inditum iuuat. Praeterca articulorum, iecoris, & lienis dolores mitigat. atque haec de temperatis & calidis. Mathetes, Nunc etiam frigida eadem serse enumeres. Geron, In primo ordine frigidum est, quod ex rosis ad hunc modum conficitur. Oleum Rosatum. Olea Frigidai. Foliorum rosarum rubrarum recentium, quae nondum penitus sint apertae, unguibus autem detractis, sedecim unciarum instar, ex olei communis libris quatuor macerentur, insolentur, que diebus octo: Rimoordine. deinde rosas eximito exprimitoque: postea alie earum loco substituantur, atque id etiam tertio fiet: tandem coletur oleum, serueturque. Refrigerat & astringit, eoque inflammationibus auxiliatur: uentriculum aestuantem restinguit: intestinorum erosiones, clysteribus inditum, & dolores dentium, si eo colluantur mitigat, sedatque. Oleum Rosatum Mesuae Absolutum. Folia rosarum rubrarum recentium apertarum, unguibus detractis, trita quo uoles pondere, in oleo maturo, uel sesamino recenti, aqua fontana aliquoties loto, in uase uitreo obturato, septem diebus macerentur, insolenturque, & postea in uase duplici tribus horis coquantur: expressis illis abiectisque, noua immittantur, atque eadem etiam septem diebus insolentur, coquanturque in balneo, & exprimantur ut antea. Tertio iterum noua indantur aliis reiectis. Tandem rosarum maceratarum succo addito, quantum quartam partem aequet, uase contecto, diebus quadraginta insolentur. oleum excoletur, atque iterum diu Soli exponatur. Roborat, & soluit, commode lenit, & mitigat. Oleum Rosatum Omphacinum, ad eadem efficax. Olei omphacini loti libra: rosarum rubrarum quibus ungues sint adempti, unciae quatuor. Ronsae tritae oleo imponuntur, ac ter, ut dictum est, permutantur insolanturque. Oleum Uiolaceum. Florum uiolarum nigrarum, uulgo martiae dicuntur, uiridium contusarum unciae quatuor, in olei omphacini libris duabus macerari, saepiusque permutari, insolarique in uase uitreo dies septem, & tandem in usum reponi debent. Frigidum & humidum est, extenuans, leniens, modice aperiens, ad feruentes inflammationes idoneum: asperitatem arteriae, pulmonis & thoracis lenit: tabidis, consumptis, & hecticis praesens est remedium, pectori inunctum. Fronti autem & temporibus inductum, somnum conciliat: iecori & praecordiis admotum, febriles aestus restinguit. idem facit etiam uolis manuum, & plantis pedum illitum. Oleum Ex Cotoneis. Carnis cotoneorum maturorum simul cum cortice contusorum, & succi eorum singulorum unciae sex: olei omphacini librae tres, uasi uitreo indantur, insolenturque diebus quindecim: deinde horis quatuor in duplici uase incoquantur: monx oleum decoletur & exprimatur. hoc dum fit, caro & succus mutetur, rursusque insoletur, coquatur & exprimatur, ut diximus: idem tertio quoque facito. tandem oleum colatum recondatur ne respiret. Refrigerat, astringit: ideo uentrem totum inferiorem & neruos laxiores cogendo roborat: sudores immodicos sistit. Oleum Myrteum. Baccarum myrti adhuc recentium contusarum libra: olei omphacini librae tres: uini optimi librae duae. incoquantur omnia dum hoc consumatur: deinde colentur, reseruenturque in usum. Quia uero uirides baccas myrti apud nos non inueniuntur, sed aridae, necesse est, ut uino odorato aspergantur, aut potius olcum hoc ex Italia petatur. Oleum Myrteum Mesuae. Succi foliorum myrti libra: olei communis librae duae. coquantur in duplici uase dum ille consumptus fuerit, addaturque ladani uncia: miscentur & reponuntur. Refrigerat, astringit, densat, cogit: ideo cerebrum, neruos & uentriculum roborat: sed imbecillius, quam melinum & mastichinum. Oleum Populinum Nicolai. Olei librae septem, unciae duae: uini librae quatuor: gemmarum, seu oculorum populi arboris recentium, ueris initio collectorum librae tres. Gemmae populi diutissime terantur, & ex uino & oleo diebus septem macerentur, & quotidie saepe agitentur: octauo deinde die ad lentum ignem in uase duplici coquantur, dum uinum consumptum fuerit: postea oleum exprimatur reponaturque. efficacius autem est oleum, si populi gemmae secundo & tertio recentes imponantur, aliis abiectis. Conuenit ad capitis dolorem, articularem, nephriticum, podagricum, haemorrhoidumque & aliarum partium. Oleum Ex Nucibus Auellanis. Hoc oleum plus essentiae terrestris & frigidae habet, quam quod ex nucibus regiis paratur: nonnihil tamen caloris obtinet, quo resoluit, & dolorem lenit. sicca autem sua facultate, humores qui arthritidem generant, absumit. Mathetes, Quae in secundo ordine frigida habentur? Geron, Oleum Ligustrinum, Seu Ctprinum uulgo ex Alkanna. Frigida In Secundo. Florum ligustri, siue cypri, unciae quatuor: olei ueteris uncie decem. Paratur ut rosatum. in penuria florum, folia cum modico uino bis mutata, coquuntur eadem olei mensura. Partes neruosas roborat: capillos a canitie uendicat. Oleum Ex Nymphaea Uulgo nenupharis. Florum nympheae uiridium alborum unciae quatuor, in olei omphacini libra macerentur eodem modo, quo superius de uiolis dictum est. Magis refrigerat quam uiolaceum, & minus quam ex papauere confectum. saepe tamen cum somnum prouocare uolumus, cum oleo ex papauere hoc permiscemus. Intem periem calidam quarumcunque partium restinguit, ueneremque coercet, naturalibus inunctum: nec non somnum etiam per se inducit, fronti obductum. fit etiam oleum ex luteis floribus nympheae, & oleo omphacino, eiusdem fere efficaciae. Oleum Ex Ranis Mesuae. Capita ranarum ueterum instar selibrae: coquuntur in olei sesami sextario dimidio, in uase uitreo bene obturato, donec ipsa ab ossibus resoluantur, sicuti in oleo uiperino fieri diximus. Podagram, & alias articularis morbi species ex calore contractas lenit: feruorem in febribus ardentibus restinguit, fronti & temporibus illitum. quinetiam somnum conciliat. Porro in tertio ordine absolute frigida sunt ea quae sequuntur. Oleum Ex Papauere Albo. Frigida Intertio Absolute. Non solum hoc ex floribus, sed etiam ex capitibus & foliis paratur mitius, ac tutius. quod autem ex nigro conficitur, stupefaciendo est efficacius. Quinetiam ex utriusque papaueris semimine oleum exprimitur, amygdalini, aut balanini modo, sed superiore in usitatius. Calidam intemperiem discutit: febrium ardores, & uigilias mitigat: somnum conciliat: asperam arteriam lenit: renum doloribus ex calida intemperie ortis medetur. Oleum Ex Alterco, Seu Hyosctamo. Hoc ex semine illius exprimitur eodem modo, quo papauerinum, aut balaninum. Oleum Ex Mandragora. Succi malorum mandragorae maturorum, olei sesamini singulorum partes aequales: coquantur in uase duplici dum ille consumatur, & tantundem rursus substitue, coquitoque ut prius: idem tertio facito, reconditoque. Oleum hoc omnem inflammationem extinguit, & somnum conciliat. Oleum Mandragorae Nicolai. Olei communis librae duae: succi malorum mandragorae unciae quatuor: alterci albi unciae duae: papaueris nigri unciae tres: uiolarum, cicutae singulae unciae: opii, styracis calamitae, singulorum semuncia. Succi cum oleo diebus decem in sole macerentur: deinde duplici uase coquantur, dum succi consumpti fuerint: postea colentur, & opium cum styrace dissolutum pauculo oleo probe misceatur, & sic reponatur. Narcoticum est, ad nimios capitis dolores efficax: phreniticorum uigilias in somnum conuertit, fronti illitum, aut naribus iniectum: quinetiam quascunque uigilias iuncturis brachiorum, & plantis pedum adhihitum discurit, & somnum celerrime inducit. Mathetes, Suntne olea quaedam membris hisce magis, quam illis accommoda? Olea singularia Capitis. Geron, Sunt utique. capiti sane omnia: thoraci uero ea tantum, quae resoluunt, & pectus dilatant, ut amygdalinum, sesaminum, irinum, seu ex lilio, ex uiolis luteis, & similia. Uentriculo peculiariter apta sunt, que moderate calefaciunt, ut ex mentha, mastiche, absinthio, & ex nardo: Tboracis. fronti, naribus & temporibus illitum [ Milocinoris. Uentriculi. aut quae modice refrigerant, & multum astringunt, ut oleum melinum, siue ex cotoneis, myrteum, lentiscinum, & quod ex acinis uuarum conficitur. lecori accommodata sunt eadem, quae uentriculo. nam hoc etiam astringi postulat. Iecori autem obstructo, oleum nardinum, & ex amaris amygdalis confectum prodest. Lienis. Lieni peculiariter ex usu est, quod extenuat, ut quod ex capparibus, & quod ex fraxino paratur, aperiundi facultate praeditum: necnon oleum ex spica, & irinum, quodque uocatur exbehen. Uter. Utero attribuuntur omnia, praecipue autem, quae resoluunt, & calefaciunt, ut cicinum, irinum, ex uiolis luteis, anethinum. adhaec odorata, ut quod ex croco, quodque ex myrrha conficitur: item foliatum, nardinum, & spicatum. Articulorum olea Extemorum uitiorum olea. Contrarii uteri affectibus faetida naribus admouentur, ut ille deorlum rursus descendat, ut que ex gagate lapide, ex petroselino, & ex castoreo componuntur. Articulis affectis, quando defluxionibus infestantur, omnia astringentia idonea sunt. ubi resiccari, & constringi debent, ualide resiccantia, & discutientia conueniunt, quando morbus iam declinat, ut oleum ex sulfure, ex chalcantho, ex spica, ex ruta, ex nucibus communibus, ex nuce Indica, ex nuce moscata, & quod ex mace paratur. Neruis idonea sunt, quae ualide siccant, & modice astringunt. Cum remissio partis, aut apoplexia, aut paralysis facta iam est, oleum mastichinum & lentiscinum maxime commendantur. non autem irinum in paralysi adhiberi debet, ut quod emolliat & soluat: sed leniter astringentia, ut iam diximus adhibenda sunt. in conuulsionibus autem, quae flatus discutiunt. Oculis etsi ob essentiae ipsorum naturam non conueniant, succo tamen balsami ueteres in eis usu sunt. cum autem eo simus destituti, in uicem eius id, quod ex spica paratur, substituendum est: ut quod subtilitate essentiae illi respondeat: uel oleum ex myrrha surrogare licet. Matethes, Suntne etiam in affectibus quibusdam, alia olea aliis plus accommoda? Geron, Indubie. nam ulceribus nulla conueniunt, ut quae sordida illa efficiant: asperitatis autem mitigandae gratia, admiscentur astringentia, & siccantia, ut rosaceum, myrteum, lentiscinum. nonnunquam iisdem affectibus, oleum ex uitellis ouorum, & similiter parata congruunt. At externis cutis uitiis dicata sunt olea, quae ualide siccant, discutiunt, & abstergunt, ut ex frumento, ex iunipero, ex ligno guaiaco, ex nucibus inueteratis. Mathetes, Satis audiui, quae olea partim internis, partim externis corporis partibus dicata, in officinis extent: nunc etiam referas, quae ex metallis igne praeparata foris tantum adhiberi dixisti. Olea chemicorum ad externa uitia. Geron, Ea nimirum, quae intro sumpta, uiscera ob nimiam ipsorum erodendi, exedendique facultatem uellicant, eroduntque: qualia praecipue sunt, quae per salia, & id genus alia in calcem deducta conficiuntur. quibus ascribuntur etiam aquae metallicae, quas ualidas, siue fortes uulgo uocant, aliique similes liquores, rebus separandis, ad calcem redigendis, inaurandisque, & uariis metallorum coloribus immutan dis usitati. Praeter olea igitur, quae ex metallis, & aliis terrae fossilibus parata, tum intra corpus sumi, tum extrinsecus simul applicari supra docuimus, illud quod ex stibio, diuersis modis, a chemicis parari consueuit, non infimum locum obtinet. Oleum Stibii. Oleum stibii ad extema uitia. Magnam hoc diligentiam in igne ipsi administrando requirit: eoque fit, ut pauci idem eiicere possint: quidam sic docent. Stibii in puluerem redacti, salis fossitii in calcem usti, utriusque librae tres optime misceantur, conteranturque supra marmore, & ampulle incuruate argilla circunlitae indantur: deinde uas, quod excipit, amplum apponatur, eiusdemque fundum in aquam frigidam collocetur: postea commissurae diligenter calce uiua ex albore ouorum subacta, conglutinentur, & luto probe exiccato, ignis leuiusculus substruatur, donec incalescat: hinc magis ac magis augeatur, dum ampulla excandescat: atque tunc ignis in eodem tenore die noctuque seruetur, donec extillarit oleum: stibii rubicundissimum, ad cancrum, aesthiomena, fistulasque, si eo illinantur, efficacissimum. nam quam primum quodlibet ulcus malignum, inueteratumque ipso attingitur, tunc caro putrida citra ullum dolorem excidit, ut postea facillime emplastro superimposito persanari possit. Aliud quoque sic paratur. Aliud oleum stibii erodens. Stibii libra: hydrargyri in altum eleuati, salis fossitii praeparati, utriusque unciae duae: hydrargyri crudi uncia: salis armeniaci drachma, aeris usti drachmae duae, in puluerem contunduntur, miscenturque, & ampullae argilla obductae imponuntur: deinde spiritus per ignem fortissimum urgentur, usque dum liquor emanauerit: qui leuiter urendo, omnem carnem supercrescentem consumit, ulcerumque malitiam corrigit: uitiata ad pristinum statum reducit: uenas sanguinem fundentes, si eo attingantur, claudit. Aliud stibii oleum. Alio modo conficitur ad ulcera maligna, dum puluis stibii subtilissimus ampullae uitreae imponitur, perfunditurque aceti spiritu, & in balneo maceratur, donec illud rubescat: deinde hoc ipso effuso, recens admiscetur, siniturque residere, ut antea: idque repetitur, usque dum idem non amplius coloretur: atque tunc quod collectum est, ex ampulla stillatur, quoad in fundo extractus stibii liquor, inspissetur: tandem hic in fimo equino per mensem digeritur, dum fiat oleum. Alias sal calcinatur, conteriturque cum stibio, & maccratur ex aceto, paraturque oleum ut diximus. Porro oleo stibii tam ad uulnera etiam, quam ad ulcera & impetiginem curandam uti quidem licet: sed non uno eodemque modo confecto. Oleum stibii ad uulnera. In uulneribus igitur ad hunc modum: stibii in puluerem redacti, fecularum uini ( tartarum uocant ) ustarum, singulorum selibra, ex uino stillatitio subigitur, destillaturque dum resoluatur: deinde uino rursus excipitur, exiccatur, dissoluiturque supra marmor, usque dum in oleum eliquescat. singularis stibio facultas inest, ad curanda uulnera omnia, praeter illa, quae capiti inferuntur. Oleum stibii ad ulcera. Ad ulcera uero hoc pacto cuficitur: stibii, chalcanthi in calcem reducti: florum aeris singule librae conteruntur, & per uices sternuntur ( Chemici stratum super stratumuocant, Igneque optime laeuigantur: postea uino perfunduntur, extrahuntur, & in salem rediguntur: qui in humorem resolutus, cum oleo oliuarum ad unguentum miscetur, ulceribusque illinitur. Oleum stibi ad lepram. In elephantiasi autem, eiusque speciebus, ita parare licet: stibii in tenuissimum puluerem contusi, libra: faecularum uini albi contritarum, selibra: aceti optimi stillatitii librae quatuor, miscentur, indunturque ampullae incuruatae, & per ignem oleum rubrum euocatur. Plura de stibio uidere licet cum apud alios, tum Paracelsum: qui certe licet eius olei uires, & parandi modum tradat, pauci tamen Chemici, etiam industrii, uerum assequi hactenus potuerunt. Mathetes, Quodnam post hoc sequitur? Oleum Sulfuris. Oleum sulfuris ad exterma. Geron, Quod ex sulfure ad externos solum affectus adhibetur, & in hunc modum conficitur: sulfuris detriti unciae due: fecularum uini in puluerem contusarum, uncia: calcis non restinctae, contusaeque unciae octo, miscentur simul, & in ampulla incuruata urgentur. Alians sulfuris sesquilibra, salis armeniaci unciae quatuor, calcis non extinctae libra, miscentur, & aqua, in qua salis modi cum solutum sit, perfunduntur, oleumque ex retorta distillatur, quod a phlegmate seiunctum, uitro probe reconditur. Efficacissimum quoque oleum ex sulfure prouenit, quando totius essentia per acetum stillatitium, & faecularum uini in calcem redactarum salem, ita extrahitur, ut postea balsami instar ex operculo distillet: quod non solum externis corporis uitiis, uerum etiam ad interna potu assiimptum, saluberrimum existit. Praeter haec quam plurima quoque alia ex sulfure conficiuntur: quorum usus non tam in medicina, quam chemicis artificiis esse consueuit. his etiam lac sulfuris, ut uocant, ascribi debet, ad restinguendas ulcerum inflammationes, eorumque doloribus sedandis utilissimum. Mathetes, Quae ex aliis metallis olea fiunt? Oleum Ferri. Geron, Ex ferro oleum hoc modo paratur. Oleum ex ferre ad externa uitia. ferrum per aquam ualentem in puluerem, seu calcem redigitur: deinde illa abstrahitur, & puluis relictus, aqua pluuiali tandiu lauatur, dum nulla acrimonia amplius percipiatur: postea idem exiccatur, perfunditurque aceto stillatitio, & maceratur in aqua calida, siue balneo, quoad soluatur: & tunc donec puluis siccescat, acetum extillatur, rursusque aliud affunditur, digeriturque, & euocatur, ut prius: idque toties fit, usque dum materia in fundo olei instar remaneat. ualet ad ulcera manantia, fluidaque, & quae carni non satis cohaerent. huic illud prefertur, quod superius cum sale armeniaco tam ad internos, quam externos affectus fieri docuimus. Oleum Ex Aere. Ex aere, praeter modum, quem de oleo ferri parando iam ante indicauimus, balsamum etiam hoc pacto conficitur. Balsamum aeris. aeris in lamellas redacti selibra: terebinthinae destillatae libra: chalcanthi drachmae duae: salis drachma. haec mixta in uitro per mensem macerantur: postea huius olei drachma, cum oliuarum uncia miscetur, ac balsamum ad quaeuis maligna inueterataque ulcera curanda efficacissimum inde prouenit. Oleum Ex Stanno. Oleum stanni ex ternum. Stannum in calcem, siue cinerem redigitur, perfunditurque id aqua ualida, & dum lapilli crystallini prosiliant, in ampulla sinitur: deinde humor omnis per arenam modice extillatur: postea acetum destillatum affunditur, & in balneo macerantur omnia donec soluantur, horisque decem, aut duodecim coquuntur, & ubi refrixerint, quod clarum est, eximitur, distillaturque materiae exiccatae, aliud acetum admiscetur, coquiturque ut antea, donec omnis eliquescat: atque tunc acetum stillare sinitur: idque iteratur usque dum illa olei modo in fundo subsistat: quod dum adhuc calet, eximi debet, ne mellis instar fiat spissum. hoc oleum sicut etiam id, quod ex plumbo eadem ratione perficitur, singulari quadam facultate ulcera, & uulnera recentia adhuc, intra horas uiginti quatuor sanare dicitur. Oleum Ex Oleum plumbi. Plumboiam alio quoque modo oleum ex plumbo prestantissimum paratur, dum hoc in calcem, uel cinerem aduritur, & super hunc aceti optimi stillatitii, quantum satis est funditur, maceraturque per biduum in cineribus calidis: deinde hoc relictis faecibus effunditur, & recens admiscetur, siniturque, & eximitur ut antea: idque toties repetitur, donec omnis dulcedo extracta fuerit: postea acetum, quod collectum est, ampullae inditur, & ex balneo distillatur, usque dum in fundo materia, siue sal plumbi album remaneat, quod in oleum tandem deducitur. Uulnera, & ulcera queuis etiam deplorata intra dies paucos carne implet, sanatque: oleo terebinthinae permixtum, ac membris conuulsis, resolutisque inunctum, breui ea restituit: tumorem ex calida intemperie natum ex oleo chamaemelino, & oliuarum discutit: inflammationes quouis modo ortas, & ambusta restinguit, si pannus caeruleus eo imbutus superdetur Sunt qui hoc oleum granorum trium, aut quatuor pondere in colicis, aliisque intestinorum doloribus, ex humore aliquo potui propinare soleant. Oleum Lithargtrii. Oleum lithargyri. i Lac uirginis. Huc spectat etiam illud, quod ex lithargyrio, hunc in modum educitur. lithargyrii libra conteratur optime, imponaturque fictili, quod super ignem ad latus collocetur, & rudicula agitando bene incalescere sinatur: deinde in acetum ebulliens, quod sartagini ex aurichalco inditum fuerit, effundatur: atque tunc oleum a lithargyrio seiungitur: postea acetum excoletur, & in sartagine coquatur, donec ad mellis liquidioris spissitudinem peruenerit. Alias lithargyrium aceto stillatitio perfundunt, & in loco calido macerant: deinde effundunt, aliudque admiscent, digerique sinunt ut prius: & eundem laborem reiterant toties, quoad acetum non amplius coloretur: postremo hoc ampullae indunt, & in balneo extillare permittunt, donec oleum in fundo remaneat. ualet ad tumores, inflammationes, exulcerationes, ambusta, doloresque ex calore ortis. Chirurgi hinc lac uirgineum, ut appellant, conficiunt. Paracelsus oleum ex alumine & lithargyro, mixtis, in acetoque coctis, fieri docet, ad emolliendum, maturandumque idoneum, si cum mumia, colophonia, & oleo uitellorum, subigatur. Mathetes, Quomodo oleum ex hydrargyro, extrinsecus solum illinendum parare potero illo destitutus, quod intro sumi, & foris adhiberi simul, superius dixisti? Oleum Hydrargyri. Oleum siue aqua mercurialis, ad externa uitia. Geron, Tunc hydrargyri in altum eleuati sesquilibra, salis Oleum salis armeniaci albissimi per faeculas uini praeparati selibra, ampullae perlutatae induntur, eleuanturque toties, donec in fundo remaneant, & cerae instar liquescant: deinde refrigerata conteruntur, & cum aqua salis armeniaci per se, aut ex ouorum aqua soluta humectantur, rursusque exiccantur nouies, uel decies: tandem supra marmor in loco humido si nuntur, dum in aquam resoluantur. postea huius selibra, foliorum auri, & argenti, utriusque drachmae duae ampullae imponuntur, maceranturque horis uiginti quatuor: deinde liquor per balneum ebulliens, uel cineres calidos seiungitur, & uitro probe reconditus, in loco calido ad usum reseruatur. praestantissimus est ad cancrum, fistulas, serpiginem, aliaque pessima ulcera quae serpunt: quibus si illinatur, sine dolore quae putrida sunt exedit consumitque, & carne replet: tubercula squamosa tollit: durities emollit. quinetiam unguentis commixtus pruritum, scabiem, aliaque cutis uitia, praesertim ex lue uenerea orta, singulari quadam facultate curat, doloresque membrorum sedat. Quod si ulcera cauernosa sint & sordida, tunc hydrargyri puluis, quem praecipitatum uocari docuimus, recte unguentis, uel emplastris additur. Iam aliud quoque hydrargyri oleum ad eosdem affectus paratur, dum illud cum stanno excipitur, redigiturque in mixturam: Oleum hydrargyri & stanni. deinde haec cum sulfure subigitur, distillaturque: postea oleum ab aqua separatur, & cum illo, quod ex spica fit; miscetur, adhibeturque ulceribus. Mathetes, Quomodo hydrargyrum in altum eleuatur, siue sublimatur, ut uulgo dicunt? Hydrargyri eleuatio siue sublimatio. Geron, Hydrargyri libra: chalcanthi in calcem rubram redacti, librae duae: salis communis libra: salis nitri, selibra: salis armeniaci unciae quatuor. haec conteruntur, & humectata modico aceti, miscentur in patina uitrea, dum illud non amplius appareat: deinde induntur ampullae: & omnibus diligenter obseratis, humor per initia lento igne euocatur: hoc paulatim adaucto, fortissimo tandem omnia horis nouem, uel decem urgentur: tunc illud niuis instar in operculum euehitur: uase pedetentim refrigerato, quod eleuatum est eximitur: hoc si secundo sursum urgere etiam cupias, idem chalcanthi calcinati librae admisceri tantum, & in altum pelli debet, ut prius: atque is labor pro cuiusque iudicio aliquoties repeti poterit. quo enim saepius eleuatur, eo fit candidius, & crystalli instar pellucidum. Alias hydrargyrum ex aceto, & sale maceratur, conteriturque: deinde in aqua calida lauatur tandiu, dum nullae appareant sordes: postea per corium, siue pannum exprimitur, & ex aceto, saleque ut prius teritur, abluiturque, donec non amplius nigricet, sed speculi modo luceat. huius libra, cum salis praeparati libris duabus, salis armeniaci eleuati libra, miscetur diligenter, inditurque uasi, & primum igne lento, dum omnis humor extillarit, deinde operculo clauso, fortiore per horas quatuor: postea uehementissimo totidem horis in altum pellitur. ubi omnia refrixerint, quod eleuatum est, auffertur, iterumque cum salis fusi libris duabus bene conteritur, eleuaturque ut antea: idque toties repetitur, quoad fiat candidum, & crystalli modo pellucidum. frequens eius usus non solum apud chemicos, sed etiam chirurgos existit. Iam aliud quoque oleum ex hydrargyro, & stibio mixtis paratur, tam ex terioribus, quam interioribus corporis affectibus idoneum: habet hoc modo. Oleum hydrargyri ad externos & internos moros. Hydrargyri in altum eleuati libra, stibii praeparati libra semis miscentur & ex arena calida distillantur, donec operculum albescat: deinde super faeces uinum stillatitium correctumque funditur, & per horas uiginti quatuor maceratur: postea in arena iterum euocatur primum uinum; mox liquor, siue oleum flauescens perspicuumque: rubrum in fundo remanet. Mathetes, Quomodo singulis utuntur? Geron, Materia alba, quae ex prima destillatione prodit, ad uerrucas, thymion, myrmecia, clauos, callos, necnon serpigines, ulcera sordida, aliaque cutis uitia ualet: fistulas, cancrum, quaeque serpendo crescunt, sanat: tophos podagricos discutit. quod secundo extillat luteum olei instar, duorum, uel trium granorum pondere ex uino potui datur iis, qui colicis doloribus, podagra, pleuritide, abscessibusque infestantur: sputo sanguinis opitulatur: oris foetorem corrigit: spirandi difficultatem alleuat: membra ex frigore resoluta restituit. oleum rubrum ad eadem uitia extirpanda, foris adhibetur. Uinum quod inde manauit, ad inflammationem laterum, pulmonum exulcerationem, colicam, & pectoris angustiam ex aqua uitae sumitur. Mathetes, Quomodo auripigmentum in oleum redigitur, & quibus externis uitiis accommodari solet? Oleum Auripigmenti. Oleum auripigmenti siue arsenci externis uitiis dicatum. Geron, Auripigmentum cum duplo salis nitri pondere conteritur: deinde carbonibus sub dio accensis, catinus imponitur, siniturque dum excandescat: huic postea Chemicus assidens, auripigmentum immittit: quod lento igne liquescere sinit, donec non amplius ebulliat: mox rursus tantum iniicit, idemque ut prius exurere permittit. hoc tandiu agit, usque dum satis iniectum fuerit: atque tunc consumpto iam sale nitri, igne uehementiore per horas quatuor, aut quinque urget, quoad auripigmentum in fundo butyri instar liquefactum resideat, refrigeratumque aerio nitore inalbescat. post conteritur, imponiturque marmori, & in loco humidiore ad liquorem resoluitur: qui tandem singulari artificio ex ampulla destillatur. Uires olei arsumici. Hoc auripigmenti oleum cum melle illitum crassitiem extenuat: terebinthina exceptum, elephantiasim abigit: ani ulceribus, & iis quae cicatricem aegre ducunt, prodest: purgat, extrahit, siccat, suppurationes discutit: adipi aut oleo commistum, concoquendi emolliendique uim obtinet: crustas urendo excitat: quae excrescunt, reprimit: pilos euellit: resina exceptum, alopecias explet: phthiriasi medetur: narium, orisque ulceribus, & pustularum eruptioni cum rosaceo conducit: ulcera serpentia, & maligna ad cicatricem perducit: carnosas partium excrescentias absumit: oculorum cicatrices emendat, & lacrymas ciet: callos, sordidaque ulcera purgat: inueterata, & manantia, quae cicatricem non admittunt, nec non fungis similia, sanat: luxuriantem carnem consumit: caua explet: contra graueolentia narium ulcera auxiliatur. in summa, fistulis, carbunculis, gangrenis, neruis praecisis, ramicibus humore contractis, carcinomati, & fluxionibus subuenit, siue ungentis, siue linimentis & oleis misceatur, uel ulcerum labra bis terue eo circunlinantur. quod si ulcus idipsum fluere incipiat, & crusta obducatur, hec unguento ex butyro maiali ( quod calidum super aquam fabarum, & decoctum lupinorum, sigillique Salomonis effusum sit ) peruncta resoluitur. Butyrum solis. Quinetiam ad ulcera, & uulnera hunc in modum uti licet: olei auripigmenti, olei myrrhae, terebinthinae, singulorum unciae duae, ad ulcera quaeuis purganda, & carne implenda miscentur applicanturque. Sic olei arsenici, hydrargyri, utriusque drachmae duae, semis: olei ex uitellis uncia: terebinthinae lotae unciae duae: lithargyrii acetosi semuncia subiguntur, & cancro, fistulis, ulceribusque narium expedite curandis bis quotidie adhibentur. Uel, olei auripigmenti drachmae tres: olei uitellorum drachmae decem: terebinthinae destillatae drachma, miscentur, imponunturque ulceribus. Illud autem notari debet, oleum hoc emplastris ex resinis paratis magis, quam aliis conuenire. Realger fixum. Quemadmodum uero auripigmenti oleo, ita quoque eodem modo praeparati puluere ( Chemici realgar fixum uocant ) in enumeratis uitiis curandis utimur: Fistularum curatio. ut ad fistulas, Auripigmenti praeparati drachma semis: resinae pini uncia: cerae ad pondus omnium: haec liquantur redigunturque in ceratiformam, quod fistulis imponitur. Ad cancrum. Ad cancrum curandum hoc modo: Auripigmenti praeparati drachmae quinque: cinerum fimi columbini usti, olei ex uitellis, singulorum quantum satis est ad parandum unguentum, praesens ad cancrum remedium. Ad aesthiomena. Ad aesthiomena autem sic componitur: Auripigmenti praeparati drachmae sex: liquoris mumiae drachmae duae: olei rosarum sescuncia: cremoris seminis psyllii ad pondus omnium: miscentur, & unguenti, uel cataplasmatis modo superdantur. haec si nimis uel exedere, uel adurere, aegri conquerantur, tunc locus affectus, antequam illa imponantur, oleo caphurae recte inungetur. Ulcera purgans. Cum ulcera quaeuis purgari desiderant, succi serpentinae, siue plantaginis libra: auripigmenti praeparati drachmae duae: hydrargyri in puluerem rubrum redacti, drachmae sex miscentur, maceranturque per triduum. hoc postea mane & uesperi ulcera modice lauantur: mox emplastrum superimponitur. Uel, aquae chelidonii libra, auripigmenti praeparati uncia, in uitro digeruntur, applicanturque. Sic itaque expedita cancri, fistularum, nariumque ulcerum curatio, huius medicamenti auxilio perfici poterit: Ulcerum curatio expedita. Resinae abiegnae, colophoniae, terebinthinae, singulae selibrae: cerae uirgineae libra & semis: gummi ammoniaci, myrrhae, singulorum unciae duae: auripigmenti praeparati drachmae tres, miscentur, & ad cataplasma formantur, quod bis quotidie superdari debet, dum perfecte curentur: hoc si non ualens satis fuerit, aliud hoc modo parare licet. Olei auripigmenti, olei hydrargyri ueri, singulorum drachme duae semis: olei uitellorum uncia: terebinthinae lotae unciae duae: lithargyrii acotosi semuncia. haec in unguentum rediguntur, adhibenturque cum pulueris ferri laeuigati, florum aeris, & auripigmenti praeparati, singulis semunciis. haec de auripigmento. Mathetes, Quae alia parantur olea ex terrae fossilibus? Oleum Ex Astere Samio. Geron, Ex astere Samio, barbari talc nominant, efficacissimum conficitur in hunc modum. Olelim ex talcho Oleum asteris sami ad cutis uitia Oleum faecularum uini ad cutem dealbandam. Asteris Samii libra catillo imponitur, & in igne luculento horis quatuor excandescere sinitur: deinde ubi refrixerit, fornaci, in quo panis iam coctus est, immittitur, & refrigescere modice permittitur: postea eximitur, humectaturque oleo oliuarum, & fictili inditur, atque per descensum oleum extillatur. ualet ad ulcera putrida sordidaque curanda, eorumque tumores discutiendos, & dolores leniendos. Alias ex asteris in calcem usti selibra, & olei ex caphura libra, oleum paratur, quod ad cutem dealbandam, aliaque eius uitia expedienda mulierculis, delicatisque est familiare: quemadmodum etiam illud quod ex faeculis uini ad calcem deductis, cum ad similem, tum ad alios quoque infinitos usus, per oua in duritiem cocta, caphuraque impleta fieri solet. Porro aster Samius praeterquam quod in oleum redactus, cancro, herpeti, aesthiomeni, aliisque ulceribus malignis quae fluunt, necnon uulneribus exiccandis, curandisque conueniat, etiam per os feliciter datur, tum ad alia, tum ad morbum arquatum abigendum, sic praeparatus: Oleum talci ad externa mala. Aster siue talch in puluerem conteritur, & in fornace excandescere sinitur, sepius que ex aqua frigida restinguitur, donec in calcem redigatur. haec cum aequali zaccari candi pondere uitro inditur, liquaturque in oleum, quod ex humore conuenienti potione sumitur. Atque haec de oleis metallorum rerumque fossilium, ad externa praecipue corporis uitia accommodatis: quorum praeparationes cum copiosius quidem, sed non aeque candide a Chemicis tractentur, paucas exempli tantum gratia tibi explicandas putaui. quare si quaedam in iis desiderentur, propediem illa ex eorum libris, & quotidiana exercitatione addiscere poteris. Oleis & aquis metallicis caute utendum. Caute autem, & non nisi corporum rerumque ratione bene comperta illis, sicut etiam aliis metallorum aquis utendum esse consulo. maiore enim copia & usu, necdum ipsorum uenenata qualitate satis repressa, ulceribus adhibita, non modo uana, sed etiam lethalia saepe esse solent, in iis praesertim, quae principibus corporis partibus sunt propinqua. Mathetes, Quomodo aquae metallicae parantur & quis earum usus est in medicina? Aquae Metallicae. Geron, His eodem modo utimur, quo oleis iam recitatis, ad detergendum, exedendum, exulcerandum, & crustas inducendas, cutisque uiria expedienda. uariis autem modis componuntur: nunc ex uno aliquo aut metallo, aut re fossili: nunc ex pluribus simul mixtis distillantur, fiuntque liquores, ut: Stannum igne modice liquetur, & cum aequali hydrargyri pondere subigatur in mixturam, quam amalgama uocant: Aqua metallica ad cancrum. haec super marmore optime conteratur, adiecta hydrargyri niuis instar in altum eleuati pari mensura, sinaturque dum aqua defluat: que tandem distilletur, recondaturque uitro ad cancrum, aliaque ulcera maligna & inueterata curanda idonea. Uel, Chalcanthi, salis nitri, utriusque libra, in aqua quanta satis est, cum hydrargyri momento coquitur: deinde huius aquae ex colatae librae duae, hydrargyri libra, miscentur, indunturque ampullae, & per operculum extillantur: Alia aqua ad ulcera. postea faeces eximuntur, rursusque aqua prolecta perfunduntur, & distillantur, ut antea: idque ter quaterue repetitur, dum aqua emanet ad ulcera inueterata, putridaque detergenda, & sananda optima. puluere qui remanet, eo modo utimur, quo hydrargyro laeuigato alias diximus. His respondet ea, que hoc modo componitur: Aqua metallica detergens restituensque ulcera Alia aqua ad ulnera & ulcera exiccanda purgandaque. Hydrargyri in altum eleuati unciae tres: radicis peucedani, ari, pediculariae, zinziberis, singulorum drachma semissis: radicum apii, cyclaminis, singulorum drachmae duae: cantharidum drachme tres: euphorbii sesquidrachma: seminis sinapi, caryophyllorum, piperis, singuli scrupuli: croci modicum. haec miscentur, & ex uino stillatitio macerantur, separanturque. Lenior est, quae constat sulfuris semuncia: cerussae sescuncia: aluminis usti, chalcanthi albi, singulis semunciis. hec in aceti selibra, aque fontanae libra macerantur, seiungunturque ad ulcera gallica eluenda. Ad uulnera autem ulceraque purganda & exiccanda, aqua paratur ex sale armeniaco, uel alumine septies in altum eleuato, & in puluerem redacto, humidoque in loco super marmore resoluto. Aqua aluminas Aqua aluminata adoris ulcera Aqua metallica ad oculorum uitia. Quinetiam alia conficitur ex aluminis unciis tribus: mastiches drachmis duabus: auripigmenti granis decem: succi betae syluestris, agrimonii, plantaginis, solani, singulorum selibra: uini albi unciis quatuor: albuminum ouorum conquassatorum numero sex, simul mixtis: ad uulnera eluenda purgandaque ualde efficax. Ad oris uero alia rumque partium ulcera erodentia curanda, prodest ea quae ex succorum plantaginis, portulacae, alboris ouorum, & aluminis aequalibus partibus distillatur. Sic ad oculorum uitia aquae ex metallis, rebusque fossilibus, pompholyge, calaminari, chalcantho albo & similibus fieri quoque solent, ut: Aquarum euphragiae, faeniculi, ualerianae, singulae selibrae: ad oculorum ui- aquae rosarum librae duae: pompholygis ex aqua chelidonii, & rosarum restinctae, praeparataeque drachmae duae: chalcanthi albi drachma semissis: caphurae drachma: alomnes drachme tres miscentur, maceranturque, & paratur aqua ad oculorum maculas membranulasque tollendas praestantissima. Aqua metallica ad oculos. Uel, Auri, argenti, aeris, chalybis, singulorum in scobes tenuissimas redactorum drachma, primum ex urina pueri trimuli: deinde ex uino albo: postea in succis faeniculi, uerbenae, & chelidonii maceratur: tandem ouorum album additur, omniaque lacte muliebri, uinoque rubro excepta, ampullae induntur, distillaturque aqua, oculorum maculas egregie delens, uisum acriorem reddens, & cutem laeuigans. Iam enumeratis metallorum aquis, illae etiam ascribuntur, quas uulgo fortes & ualidas, regalesque nominant: necnon ea quoque, quae ob erodendi, exulcerandi, crustasque inducendi facultatem, qua predita sunt, καυστικὰ & ἐσχάρω¬ siκa appellantur. Mathetes, Quomodo aquae istae ualentes parantur? Geron, Uarie fiunt, ut superius in resoluendis, calcinandisque metallis indicauimus. ad carnem autem exedendam, fistulasque corrigendas, sic confici poterunt. Chalcanthi, aluminis, salis nitri, singulae librae, teruntur, miscenturque, & ampullae luto obductae imponuntur: Aqua fortis siue ualida. deinde operculo apposito, uaseque quod excipiat diligenter conglutinato, ignis primum lentus, post auctior, tandem fortissimus extruitur, dum nulli spiritus appareant: refrigeratis omnibus, liquor qui extillauit, eximitur, inditurque ampulle uitreae, & ex arena calida seiungitur phlegma a spiritu. Alia aqua uali da ad ulcere. Uel, Salis armeniaci, chalcanthi, auripigmenti, aeruginis rasilis, singulorum semuncia miscetur, distillaturque aqua efficacissima, quae exulcerando ossa quoque penetrat: fistulis tortuosis guttae instar indita, ipsas explicat. atque hunc in modum complures aquae a chemicis ad metalla, a chirurgis ad corporis humani uitia corrigenda, cutemque exulcerandam, aperiendamue parantur. Mathetes, Rogo obiter indices quotnam modis, & quo pacto id fieri soleat? Caustica quot modis adbibeantur. Geron, Duobus potissimum: quando uel auro, uel argento, uel ferro retuso & candente modice aduritur, aut medicamentum urens imponitur. illud actu, hoc potentia fieri dicitur. Medicamenta autem quae in hunc usum adhibentur, etsi uno eodemque genere comprehendantur, ipsa tamen agendi facultate differunt. alia namque leniter urendo pustulas tantum ex citant, uesicatoria uulgo apellantur: Uesicatoria. quaedam uehementius urunt, ut iam crustas inducant, nec tamen infra cutem subeant, graecis ἐσχαρώτικὰ dicuntur. Escharotica. alia non solum summam cutem soluunt diuelluntque, sed in subiectam carnem cauterii instar repente urendo penetrant, unde καυστικὰ illis nominantur. Caustica. quae autem non ipsam cutem, sed nudam tantum carnem afficiunt, huc referri non debent. Quando itaque cutem aperiri morbus postulat, aeger autem ferrum extimescit, sectionemque, aut ustionem per hoc tentatam tollerare non potest, tunc illa medicamento uel leni, uel mediocri, uel acriori, pro ut ratio exigit, rumpetur. Leniter cutem aperientia. Mathetes, Quae uocas lenia? Geron, Que sine ingenti dolore uesicam excitare, cutemque aperire solent, ut ex herbis flammula, ranunculus, clema Dioscoridis, allium, & similia: quorum folia, cortices, succi, uel cinis, si adhibeantur, leniter illud praestare possunt: quibus etiam fermentum, sapo, cantharides, & alia quae mediocria sunt, annumerantur: Mediocria. sic caricarum uncia, fermenti drachmae duae, salis drachma semissis, saponis mollis drachmae due, mixte inducteque, mediocriter idem faciunt. Acria. Mathetes, Quae sunt acria? Geron, Quae uehementer urendo cutem diuellunt, ut sunt cineres iuniperorum, sarmentorum uitium, ligni quercini, fraxini, caprifici, fabarum, corticum citri, ex testis ouorum ustis, & similes: item calx non restincta, sal fossitium, armeniacumque, nitrum, hydrargyrum in altum eleuatum, chalcanthum, & aes ustum: nec non aquae, siue olea metallorum rerumque fossilium, supra recitata, ex quibus lapilli ruptorii, quos uocant, parantur, ut: Lapilli ruptorii. Chalcanthi in calcem redacti uncia, salis armeniaci semuncia: cinerum ex faecibus uini, calcis uiuae, singulorum sescuncia: haec teruntur, perfundunturque lixiuio ficulneo: quod percolatur toties, dum illorum materia dissoluatur: postea lixiuium in fictili coquitur, donec omnis humor euanescat, & quod remanet, lapidis instar indurescat. hoc uitro reconditur; seruaturque in calido loco ad usum. Ex calce uiua & cinere, nunc lenius, nunc mediocrius, nunc acrius, praeparationis ratione fieri solet ruptorium, ut: Aerius ex calce uitia ruptorum. Calcis, cineris iuniperorum, utriusque unciae quinque conteruntur, & fictili foraminibus exiguis peruio, paleisque ad dimidium adimpleto imponuntur: deinde aquae librae septem superfunduntur, saepiusque eadem affunditur, & excolare sinitur, quoad nigricet, uel albescat: postea lixiuio huic tantundem calcis, & cineris, ut antea admisceri, agitari, & tandem in fictili ad spissitudinem inco qui, redigique ad salem debet. Lenius erit, si ad calcis selibram, cineris libra addatur, pareturque, ut diximus. Lenius. Alias lixiuium ex duplici uase distillatur, seiungiturque a sale suo. liquor autem, qui primo emanat, ad abstergendos dentes usurpatur: qui secundo effluit, ulceribus siccandis, & condylomatis adhibetur: qui tertio prouenit, ad uesicas excitandas, cutemque ulcerandam imponitur: sal quod remanet, cauterii uicem explet. Mitius est quod hoc modo conficitur: Fictili uirreato, & in fundo foraminibus peruio, paleae imponuntur: deinde super has cinis ex ficubus syluestribus in Maio factus inditur: Causticum sine dolore. hinc paleae rursus immittuntur: postea calx uiua superadditur: atque sic uase adimpleto, aqua calida infunditur, extillaturque, dum sal siue terra remaneat. haec erui dimidii instar cutem subiectam adeo affligit, ut emoriatur, & pustulas sine dolore excitat, quae scalpello modice inciduntur. Sic salis nitri in puluerem redacti, & fermenti singulae unciae simul miscentur, & ex stupis tuberculo impositae, cutem aperiunt. Uel, terebinthinae semuncia, cerae albae drachmae duae liquantur supra ignem: deirnde hydrargyri eleuati uncia additur, agitantur, que simul donec refrigescant. Efficacissium unguentum aperiens. Efficacissimum paratur ex calcis uiuae semuncia: saponis uncia: fermenti unciis duabus: salis fossitii drachma, mixtis & in unguentum redactis. Uel, cantharides uiginti deteruntur, & cum fermenti drachmis duabus, mellis semuncia, & axungiae salsae modico, in unguenti formam simul subiguntur imponunturque. Obseruatio. Medicamenta hec ad diuertendos, extrahendosque humores uitiosos, necnon ad partes corroborandas idonea, carnosis magis, quam neruosis, aliisque nobilioribus partibus applicare conuenit, idque pro ratione & situ loci affecti. Commendantur autem quae adurendo cutem cito soluunt, ut caro ab illis usta, crustaque obducta, statim post diem decidat, quo facilior materiae exitus pateat. hoc autem ut expeditius fiat, butyro igne liquato lintea imbui, uel uernix uulgo dicta liquida oui uitello & butyro misceri, superponique debet. Ulcus siue cutis aperta quomodo tractentur. Ubi crusta iam deciderit, puluis hydrargyri laeuigati uulneri inspergitur. is namque occludi hoc non sinit, & diu apertum seruat, materiamque ex alto ad summam cutem euocat: Hydrurgyrum ulcera claudi non finit. quare etiam emplastris & unguentis ui attrahendi purgandique praeditis recte miscetur, & subinde ulceri admouetur Porro quae ferro candenti in morbis curatu difficilibus inferuntur, ea ampla satis fieri debent, ne breui coalescant. id autem cauetur, si repurgatis quotidie ulceribus, uel pisum, uel particulae rotundae ex subere, aut spongia arctissime compressi incisae immittantur, superque detur emplastrum. Iam ad ea unde digressus sum reuertar. Mathetes, Quae igitur alia oleorum genera ad externa corporis uitia extant, medicis usitata? Dalsamelaea Quae Extra Corpus adhiberi solent. Geron, Sunt quae ex pluribus composita, balsama, siue balsamelaea uocari superius etiam diximus, & ad neruorum resolutionem, conuulsionem, uulnera, ulcera, omnesque corporis partes laesas inscribuntur, ut hoc quod artificiosum nuncupatur: Balsanmunmi, artificiosum ad uulnera & ulcera. Myrrhae, aloes, spicae, sanginis draconis, thuris, mumiae, opopanacis, ammoniaci, carpobalsami, sarcocollae, croci orientalis, mastiches, gummi Arabici, styracis calamitae singulorum unciae duae: laudani sescuncia: resinae abiegnae libra: terebinthinae librae octo: uini generosi selibra. haec ampullae indantur, distillentur, seiunganturque, & mosci granis quindecim imbuantur. Aliud Ad Idem. Terebinthinae sesquilibra: olei laterini, galbani, gummi Arabici, hederae, singulorum uncia: thuris, ligni alomnes, galangae, caryophyllorum, nucis moscate, consolidae minoris, cinamomi, zedoariae, zinziberis, singulorum drachmae sex: dictamni albi, styracis liquide, singulorum unciae duae commiscentur simul, & adiecto mosci, & ambari utriusque scrupulo, in aquae uitae libris octo macerantur per dies duodecim: deinde igne leuiori destilantur, quoad post aquam lacteam, clara effluxerit, & igne adaucto, oleum emanauerit. Aqua capiti illita defluxionibus eius medetur: surditati subuenit: uisum iuuat: uulnera sanat. Oleum resolut ioni, conuulsioni, uulneribusque mirifice opitulatur. Aliud Ad Idem Efficax. Terebinthinae purgatae librae duae: olei lini libra: resinae pini unciae sex: thuris, myrrhae, alomes, mastiches, sarcocollae, singulorum unciae duae: macis, croci, ligni alomnes, singulae sesquidrachmae: mixta induntur ampullae, distillanturque igne lentissimo dum aqua extillarit: deinde uehementiore urgentur, donec oleum profluxerit. neruosum genus corroborat, uulnera quaeuis glutinat, sanatque intra octiduum: quamuis igne distillata balsama, his obesse magis, quam opitulari uideantur. Huc referri quoque debent ea, quae Paracelso galbaneta, a galbano quod recipiunt, nominantur: Balsama galbaneta. praestantissima in neruorum membrorumque resolutione remedia. tale est quod hoc modo paratur. Galbanetum Ad Resolutionem. Galbani selibra, gummi hederae unciae tres teruntur, miscentur, distillanturque: deinde liquor qui emanauit cum ferebinthinae libra, olei laurini, e spica, utriusque uncia, ampullae inditur, iterumque extillatur, dum aqua & oleum effluere desierint. cerebrum, totumque neruorum consortium egregie confirmat: morbo commitiali medetur. memoriam iuuat: membra resoluta, conuulsaque restituit illitum: auribus naribusque inditum surditati subuenit, & odoratum amissum recuperat. Aliud Ad Podagram. Galbanetum ad podagram & resolutionem. Galbani librae duae: opopanacis libra: serapini selibra: gumni ammoniaci unciae quatuor: bdelli unciae quinque: mixta in aceto soluuntur colanturque, & ex ampulla oleum euocatur. deinde hoc cum olei ex lateribus selibra: terebinthinae destillatae libris tribus: olei laurini stillatitii libra: pulueris mastiches, thuris utriusque selibra: myrrhae libra miscetur, iterumque distillatur, dum aqua & oleum effluere desinant: postea in hoc liquore axuntiae humanae, aut taxi selibra: styracis liquidae sescuncia: ranae uirides numero uiginti: aceti & uini stillatitii utriusque sescuncia macerantur, exprimuntur, & uasi conduntur ad usum. nobile est io balsamum ad articulorum morbos, resolutionemque abigendum. Aliud Ad Tophos Podagricos discutiendos. Balsamum ad podagrae tophos. Terebinthinae, olei oliuarum, laurini, e baccis iuniperi, singulae librae distillentur: deinde mastiches, thuris albi, myrrhae fingulorum sesquilibra ampullae indatur, & oleum euocetur ut prius: haec duo miscentur, & iterum per operculum simul extillantur, atque tunc balsamum a faecibus & phlegmate separatum, efficacissimum prouenit, quod tophos ex podagra ortos discutit: dolores a frigore natos mitigat. Iam balsamis distillatis, illa etiam ascribuntur, quae uel in sole, uel aqua, uel fimo equino, uel in alio loco calido macerata, in similem usum fiunt, ex liquoribus, pulueribus, axungiis, & aliis simul mixtis, ut: Balsamum Ad Resolutionem non destillatum. Axungiae taxi libra: castorei destillati unciae quinque: terebinthinae cum pipere, baccis lauri & cantharidibus destillatae unciae septem, semis. haec supra ignem modice liquantur miscenturque in linimenti formam. Quod si non ualens satis fuerit, tunc oleum chalcanthi & salis, cum illo quod ex terebinthina fit, unciarum instar admiscetur, inungiturque membris resolutis. Sic olei cerae uncia: Balsamum ad podagram. olei cham oemelini, uerbascini, ex terebinthina, singulae semunciae: olei salis uiridis drachmae duae miscentur, & balsami optimi loco illinuntur ad dolores sedandos, tophosque podagricos discutiendos. Aliud Ad Uulnera. Resinae lariceae drachme duae in uino optimo dissoluuntur: deinde per linteum exprimuntur: postea supra ignem cum olei oliuarum libra liquantur, addunturque gummi ammoniaci, galbani, opopanacis, singulae unciae: gummi Aethiopice unciae due, & paratur balsamum ad uulnera curanda optimum. Aliud Ad Idem. Balsamum ad uulnera ex hypericane. Flores hyperici uitro induntur, affunditurque olei quantum satis est, & in sole macerantur diebus quatuordecim: deinde uini albi generosi uncie sex admiscentur, & uase obturato, infimo equino per dies triginta sinuntur: postea pulueris myrrhae, mastiches, terebinthinae, resinae abiegnae, singulorum unciaeduae uel amplius pro quantitate olei adduntur, obseranturque, & in aqua calente per horas aliquot ebullire permittuntur: tandem colantur, & fecibus reiectis, balsamum uitro reconditur optime, & in usum ad multos annos asseruatur. Uel, Florum hyperici, betonicae altilis, centaurei, consolidae aureae, singuli manipuli contunduntur, & ex olei oliuarum libra macerantur in sole: deinde exprimuntur, & recentes flores imponuntur, ut antea. nobile est balsamum ad uulnera & plagas curendas: iisdem uiribus praeditum quibus oleum supradictum. Aliud Praestantissimum. Balsamum sanctum. Galbani, ammoniaci, opopanacis, bdellii, singulae unciae haec ex aceto soluantur, coquanturque modice, dum omnia liquata fuerint: deinde indantur sacculo, & sub praelo exprimantur: postea abiectis faecibus, id quod expressum est, in patella uitreata coquatur ad consumptionem aceti. Iam gummi expurgata cum adipis humanae, canis, ursi, & seui ceruini singulis semunciis: olei stibii, sulfuris, stanni, plumbi, singulis unciis: olei terebinthinae, oliuarum, baccarum lauri, singulorum semuncia misceantur, indanturque ampullae uitreae, & in Solis calore per dies quatuordecim macerentur: atque tunc balsamum preciosiss mum prouenit. uulnera, ulceraque quaeuis maligna, & sordida expedite sanat: membris abscissis, resolutis, & contusis succurrit: uenenatarum bestiarum morsibus opitulatur: condylomatis medetur: uulneribus infixa extrahit: tumores, inflammationesque discutit: dolores sedat: maturat, purgat, & glutinat. Atque ad hunc modum complura pro medici eruditi iudicio, & morbi ratione misceri, macerari, distillari, aut coqui simul exprimique, & in balsama redigi possunt: quibus ea quae in linimentorum forma praescribi solent, respondent. Matethes, Quae igitur sunt linitiones, seu linimenta, & ex quibus constant? Linimenta. Geron Quae liquida inunguntur, ex oleo, adipe, seuo, butyro, liquefactis, uel aliis, quae olei spissitudinem habent, ut styra ce liquida, succo balsami, myrrha liquida: interdum terebinthina uel medulla, uel seminum cremore. Differunt autem ab oleis, & unguentis: ab his quidem, quod liquidiora existant: ab illis bifariam. primum quod crassiora sint, eoque magis adhaereant: deinde quod ad partes calefaciendas, dolorem leniendum, humores maturandos magis conducant: ut quae butyrum, uel adipem recipiant: qua refrigerata spissitudinem aliquam retinent, ut, Linimentum Ad Pectus. Olei amygdalarum dulcium, uiolacei, singulorum unciae duae: butyri loti in aqua ordei purgati uncia. Mixta illinantur pectori ad humorem, qui eo defluxit, concoquendum, doloremque ex materia calida ortum sedandum. Aliud Ad Humorem Frigidum uel calidum impactum. Olei amygdalarum dulcium unciae tres: butyri recentis unciae due: adipis gallinacei, & anatini singulae unciae. Misceantur rediganturque in unguentum, & illinantur. Aliud Ad Humorem Crassum, Frigidum contumacemque concoquendum. Olei amygdalarum amararum, liliorum, uel irini singulorum uncie duae: butyri recentis non loti uncia: adipis gallinaceis & anatini singulae semunciae: cremoris seminis lini, & faenugraeci ex aqua ordei, & uino albo modico extracti, semuncia. Mixta croco, lateribus, & pectori illinantur. Obseruatio. Addi possunt etiam cremores seminum, & radicum althee, uel styrax liquida, uel terebinthina, uel resina. Linimentum Ad Dolorem Inpleuritide mitigandum leniendumque. Olei irini, chamaemelini, adipis capi singulae semunciae: butyri recentis insulsi drachma semis: cerae lotae modicum. fiat linimentum. Interdum ex solis oleis fiunt linitiones, ut: Linitio Ad Dolorem Capitis ex insolatu. Olei chamaemelini recenter praeparati unciae duae. Temporibus & fronti illinantur. Aliaad Uetustum Dolorem. Olei chamemelini recenter praeparati unciae duae: rosacei semuncia, uel unciae duae, & chamaemelini semuncia. Alia Adidem. Rosacei uncia: aceti drachmae duae: cerae lotae ex aqua frigida, quod satis est: misceantur adhibeanturque. Alia Ad Capitis Dolorem Ex calore iecoris. Oleo rosaceo, aut melino, aut hydrelaeo, aut cerato frons & tempora illinantur. Alia Contraria Ad Dolorem capitis ex frigore. Oleum rutaceum, aut laurinum, aut irinum, aut nardinum, aut ea, quae ex pipere, & cuphorbio constant, fronti imponantur. Linimentum Ad Mamillarum Lacte, turgentium dolores & inflammationes, Uitellorum recentium duo: pompholygis praeparatae drachmae duae: olei rosacei quadrans: cerae nouae modicum. Aliud Mitius Usu Crebro Probatum. Olei lini quadrans: cerae nouae uncia. Liquescant, & linteis intincta mammis obducantur. Aliud Ad Pustulasrubras Faciei. Lactantis adhuc hoedi, aut alterius seuum probe siccatum macerato per quatriduum in urina pueri masculi sexennis, aut septennis, additoque quotidie recentem aquam fontanam, & sinito eam singulis uicibus extillare. Post dies quatuor, seuum in aquae rosarum, & sambuci utriusque aequali mensura per biduum madefacito: deinde eximito, & siccato: postea rursus ei recentem aquam rosarum, & sambuci superfundito, idque ter iterato, & siccato. Cum uti uoles quotidie semel, aut bis seui quantum libet uitro exceptum, in aqua feruenti liquefacito, & faciem eo illinito. Obseruatio. Multa etiam alia medicamenta fronti applicari solent, eodem consilio, quo linimenta conficiuntur: ut in calido affectu unguentum populeum, rubea in pastillos redacta & diluta aqua, quae rei propositae conuenit. Hec compositio raro apud Parisienses in usu est. In frigido morbo Mithridatium uetus, Aurea Alexandrina, & id genus similia adhiberi debent. In omnibus autem causis, siue calidis, siue frigidis oxyrodinum, quod ex oleo rosaceo, & sextupla aceti parte Galeno utilissime illinitur. Mat. Dic obsecro, ad quas alias partes, & earum affectus linimenta proprie dicata sunt? Geron, Ad articulos contractos, spine & totius corporis dolores. ad lienem autem & iecur induratum conueniunt, modo mastiche, & quae emolliunt astringuntque, ipsis addantur: Linimenta ad articulos spinam, & alias partes. necnon oleum spicatum, uel lentiscinum, uel aliud leuiter astringens, & calefaciens. illa namque uiscera, praesertim iecur, astringentibus carere non possunt. Utero quoque eadem linimenta applicare licet, si momentum styracis, uel liquoris laserpitii uulgo Benioin, uel spicae addatur. Sin autem multa simplicia coniungantur, unguenti, aut cerati naturam recipient. Praeterea auribus, ano, uel aliis inflammatis, aut exulceratis ex usu sunt, ad materiam eorum discutiendam, uel maturandam, uel dolorem in eis leniendum. Mathetes, Cur autem magis quam olea, aut unguenta, cerataque & emplastra congruunt? Geron, Quia haec tenacius quam illa ipsis adhaerent: minus autem obsunt, aut grauant. Mathetes, Exemplum adferas linimenti. Ad Dolorem Ex Inflammatione Iecoris uel ani resolutorium, & modicum calefaciens. Geron, Olei uiolarum triens: cremoris racidis althaeae, psylliique expressi cum lacte muliebri, uel iure pulli, uel aque ordei purgati singulae drachmae: butyri recentis, aut axungiae, aut medullae porcinae recentis, aut uitulinae semuncia: fiat linimentum, quo calide partes affectae illinantur. Obseruatio. Talibus utimur, in quibus aliquid educere conamur, ut calculum e renibus, infantem ex utero, aut ad uomitionem facilem reddendam promouendamque. Linimentum Quod Partes Exiccatas humectet. Olei uiolacei quadrans: seminis cucurbitae unciae duae: lactis muliebris, butyri recentis utriusque sescuncia. Mixta tribus horis ante cibum leniter illinuntur. Obseruatio. Loco muliebris lactis recens mulcti, id quod ex seminibus frigidis maioribus elicitur, uel cucurbitae, uel melonum succus substitui potest. Linimentum Humidum Exiccans. Olei irini, costini, singulorum unciae duae: adipis gallinae ueteris salsae, butyri salsi, & rancidi singulae unciae: uini ueteris, & excellentis, uel aquae uitae modicum. omnia diligenter ad ignem commisceantur, illinanturque. Obseruatio. Melius ad hanc actionem seruiunt unguenta duplici nomine: primum quod diutius adhaereant: deinde quod succos quosdam, aut metallica, aut alia durae materie medicamenta recipiant, quae efficacissime exiccant. Linimentum Refrigerans Ad Erysipelas, & inflammationem. Cremoris psyllii aqua semperuiui, & aceto modico extracti quadrans: succi plantaginis, uel solani uncia: olei ex seminibus nymphaeae, uel papaueris, uel alterci, recentibus, non inueteratis quadrans. Decoquito, donec succi absumantur: deinde pomatii semunciam addito. His mixtis pars feruens, & calida illinatur. Obseruatio. Ad huiusmodi refrigerationem, magis accommodatus est fotus ex succis, uel decoctis herbarum. Quando autem humor influens repelli debet, & dolor ex calore sedari, linitione refrigeratoria utimur: sed ita, ut si ille reprimendus sit, plus aceti, aut astringens aliquod imponatur, aut cremor cotoneorum, cum proprio succo extractus, aut succus polygonii, aut oleum myrteum, aut omphacinum: quod etiam solum dolorem ex inflammatione sedare potest. Mat. Ex quibus calida fit linitio, & ad quid ualet? Linimentum Calefaciens. Geron, Superius recitatum est: dolorem autem ex frigido humore contractum sedabit: maturationes inflammationis iuuabit, si parum ichthyocollae addatur, aut cremor faenugraeci copiosior, aut oui luteum, aut paulum farinae triticeae. Mathetes, Quid differunt linimenta, quae auribus, aut aliis partibus induntur ab illis, quae externis partibus foris applicantur? Geron, Hoc solum, quod in istorum affectibus plus butyri, aut adipis, minus olei admisceatur, ne tam cito diffluat. In illarum uitiis plus olei addi debet, ut liquidiora maneant. Mathetes, Quae forma remediorum commemoratis linimentis est proxima, & ex quibus constat? Unguenta. Geron, Unguentorum: quae partim sicca, olim ex odoramentis, aut spissamentis peculariter conficiebantur, ut apud Aetium uidere licet, dicebanturque Graecis ξηρόμυρα: partim liquida ex oleosa, & ccrosa materia, uel ex herbis recentibus cumaxungia subactis, uel ex lento herbarum in uino diu maceratarum succo, oleo, & cera additis, uel illarum floribus & radicibus, oleo, cera, & adipe commistis, ac Graece ὑγρόμυρα uocantur: qualia etiam ex metallis oleo & aceto, uel succo parata dici possunt: sicut alia fere omnia, quae ex oleo, cera, uel therebinthina, uel ex melle, aceto, & uino, pinguibus omissis, confecta sunt. Mathetes, Suntne aliae adhuc unguentorum differentiae? Geron, Sunt nimirum. haec enim medicis ad intemperiem mutandam, uel ad dolores leniendos, uel ad insignium corporis partium uitia corrigenda: illa chirurgis usitata sunt, materiam tumorum, & ulcerum maturandam, digerendam, abstergendam: ad carnem quidem generandam, si qua deficit: ad minuendam uero, si excrescat: ad cicatricem inducendam, uel abolendam, si indecora fuerit: uel ad abscessus rumpendos. Praeterea quaedam certis quibusdam corporis membris propria: quaedam affectibus pro ratione loci uariantibus dicata sunt: uerbi gratia, si capitis externa regio calefieri, aut refrigerari, aut exiccari desideret, ualentiora remedia postulat, quam interior, eo quod illa cute ualde dura sicca, & minus sensili constet, eoque rodentia facilius sustinere potest. Mathetes, Qualia ergo fiunt ad capitis dolores? Geron, Si ex calore contracti sint, & inferiorum partium consortio, ut in uertigine, & morbo comitiali, tum per initia illorum ex oleis refrigeratis astringentibusque componi debent, ut humores, uaporesque repellantur, feruor sanguinis restinguatur. semper autem in his momentum aceti admiscere conuenit, quo facilius penetrent, in hunc modum. Unguentum Ad Dolorem Capitis Ex Calore Contractum. Olei rosacei, omphacini singulorum unciae duae: coriandri, rosarum rubentium, myrtorum, coralli singulorum drachmam semissem: cerae albae, quod satis est: aceti momentum. Mixta redigantur in unguenti formam, quo prior capitis pars inungetur. Aliud. Succi uitis capreolorum, plantaginis, solani singule uncie: olei rosacei, omphacini, uel ex cotoneis, uel ex nymphaea singulorum sescuncia. Decoquuntur, dum absumantur: deinde cerae albae paulum additur: seminis fructus oxyacanthi, qui uulgo dicitur berberis, seminis coriandri, & intybi singulorum drachma, myrtorum drachmae duae, aceti modicum. Obseruatio. Oleoqae post principia dolorum conueniant. Post principia dolorum olea admisceri debent, quae id quod collectum est discutiant, resoluantque, nempe amygdalarum amararum, chamaemelinum, sambucinum, nardinum, & similia, quae caput non tentant. Quae enim nimis odorata sunt, grauitatem capitis adducunt, ut anethinum, spicatum, irinum, & quod ex nucibus paratur: quibus in declinatione tantum uti conuenit, quando ualentiora ex usu sunt. Non enim metuendum est, ne dolor corpore iam purgato excitetur. nam materia quae infestabat, quodammodo discussa est: cum tenuis admodum & subtilis nature fuerit. Unguentum Ad Materiam Calidam in declinatione discutiendam. Olei anethini, chamaemelini singulorum unciae duae: florum chamaemeli, meliloti, sambuci, rorismarini, stoechados, singulae semunciae: nucis muscatae, macis singuli scrupuli: cerae nouae paulum. misceantur, aceto modico, aut uino albo admixto, quo facilius penetrent. Porro hoc unguentum in pleuritide, & dolore capitis accommodari utiliter potest, modo per initia acetum, in declinatione morbi uinum album admisceatur. Unguentum Ualentius Ad Materiam frigidam contumacemque in declinatione dolorum. Olei nucum, irini utriusqne uncia: rutacei semuncia: nucis moscatae, caryophyllorum, macis, piperis, pyrethri, castorei singulorum drachma semis: cerae luteae quod satis est: aquae uitae modicum. Hoc unguento pars affecta inungatur in doloribus diuturnis, ut catarrho, apoplexia, & lethargo. Obseruatio Quae partes affectae sensu parum acri praeditae sunt, in iis foetida, & ualde odorata narcoticis adiiciuntur, ut spicatum oleum, & petroleum. Ubi autem accuratus sensus est, aut dolor recens, eiusmodi releganda sunt, ut quae nares grauiter offendant, & dolorem iamfactum adaugeant. Mat. Ad quos, propinquarum capiti partium affectus unguenta, & ex quibus conficere soles? Geron, Ad parotidas, anginas, strumasque discutiendas leniendasque ex oleo chamaemelino, liliorum, amygdalarum, lini, cum butyro & adipe suillo, gallinaceo, anatino, oesypo: item ex althaea aliisque similibus discutientibus, concoquentibus, resoluentibus, emollientibus, & iis quae modice refrigerant, ut: Unguentun Ad Parotidas. Olei chamaemelini, uel liliorum, uel amygdalarum unciae duae: butyri recentis, uel adipis suilli unciae adipis gallinacei drachmae sex: farinae seminis foenugraeci drachmae tres: florum chamaemeli, meliloti singulorum drachma semis: cerae nouae quod satis est ad parandum unguentum. Aliud Discutiens Strumis Etiam inueteratis utile. Nucum cupressi paria quinque: ficuum paria tria: radicis arundinis semuncia coquantur in oxymelite: post salis communis, cineris spongie, chalcitidis singulorum drachme tres iuri expresso addantur, mixtaque in unguenti formam redigantur, eoque partes induratae inungantur. Unguentum Ad Humorem Concretum scirrhosumque. Opopanacis, styracis, bdellii singulorum semuncia. Ex oleo amygdalarum, & irino diluantur, ipsisque cremoris foenugraeci & ficuum, ex uino albo extracti utriusque unciae duae: radicis iridis Uenetae in puluerem redactae semuncia, radicis gladioli pulueris uncia: propoleos uerae unciae tres admisceantur: fiatque unguentum, quo pars affecta inungatur. Obseruatio. Ad suppurationem promouendam cataplasmate utemur: ut quod plus caloris habeat, illumque diutius retineat. Ad anginam uero ea conueniunt, quae discutiunt, & exiccant id, quod in parte collectum est. praestant autem hoc commode medicamenta emollientia & soluentia, quibus adiectum sit excrementum hirundinum, uel nidus, uel cinis ex illis factus, uel columbarum, uel gallinarum fimus. nam haec remedia fluxiones siccant, absumunt & discutiunt. Unguentum Ad Anginam Iam Factam. Unguenti ex althaea, & ex oesypo utriusque, quadrans: nidi hirundinum triens, radicis iridis semuncia: ex oleo irino, uel liliorum fingatur unguentum, eoque ceruix inungatur. uel, Unguenti, quod in officinis reficiens, graece ἀναληπτικὸν dicitur, cremoribus gummi Arabici, tragacanthi, seminis contoneorum ademptis, unciae duae: butyri recentis, adipis suilli singulorum uncia: excrementi hirundinum, uel columbarum sescuncia: olei irini, liliorum, uel chamaemelini singulorum quod satis est. Haec olea ualentius discutiunt, sicut etiam uiperinum, quod non male huic unguento addi potest. Mathetes, Quae ad pectoris uitia adhibenda censes? Geron, Unguenta resoluendi, discutiendique facultate praedita, pectoris angustiam, & materiae in constarum spaciis contentae maturationem concoctionemque promouentia: quae uero astringunt, & aliqua ex parte, aut ualde siccant, minus ad ea sunt idonea, neque temere illi imponenda, nisi affectus in musculis membrisque externis haerescat. unguentum igitur officinarum, quod reficiens, barbare resumptiuum appellatur ei conuenit, sed ita, ut cremor gummi Arabici, & cotoneorum aufferatur. Qua de causa oleum amygdalarum & chamaemeli, uel aliud quod rarefacit, & resoluit, recte ei adiungitur: Unguemtum Ad Pectoris angustiam. Olei amygdalarum dulcium, butyri recentis singulorum unciae duae: adipis gallinacei sescuncia: iridis, croci, singulorum scrupuli duo: cerae nouae quod satis est. mixtis pectus inungatur. Obseruatio. Quod si materia sit frigidior, recte admiscetur oleum anethinum, amygdalarum amararum, liliorum, radix enulae campanae, hyssopum, cremor faenugraeci, seminis lini, unguentum ex althaea, oesypum & sulfur. Sin autem affectus in musculis haereat, resinae terebinthina, abietina, & laricea utiles sunt. In doloribus laterum eaedem quoque, uti pix, commode adduntur. nam materiam concoquunt, discutiunt, dolorem sedant, forasque extrahunt. Quod si sanguis e thorace non splendidus, & spumosus, sed nigricans expuatur, & pars aliqua thoracis doleat, unguentum astringens, quod sanguinem cohibeat, non per totum thoracem, sed alicui parti imponi debet, ne respiratio impediatur. atque mistura unguenti ita habet. Unguentum Ad Sanguinis eruptionem. Olei myrtei, uel rosacei unciae duae: mastichini, uel lentiscini uncia: sanguinis draconis, corticis thuris singulae drachmae: boli Armeni, coralli rubri singulorum drachmae duae: cerae albae quantum satis est. his mixtis pars affecta ungatur. Mathetes, Quale pectori imponendum est, ad phthisicos? Unguentum Adtabidos. Geron, Unguentum ex adipibus, & oleis resoluentibus confectum, si sputum retineatur: sed hoc non continuo applicari debet. nam dum illa maturant suppurationemque mouent, morbum accelerant. Quare tutius erit partem affectam modice refrigerare, astringere, ulcusque exiccare. Imponetur autem unguentum supra regionem ulceris, quod ex calore & dolore deprehenditur. Licet ergo illud, quod superius ad sanguinem reprimendum positum est, induci, modo terebinthina, spuma argenti, farina ordei torrefacta, & sarcocolla addatur. uel, Olei rosacei, lentiscini, uel mastichini singulorum quadrans: sarcocollae ex uino albo dilutae, corticis thuris, mastiche, mirrhae singulorum drachma: cineris cancrorum semuncia: farinae ordei torrefactae uncia: resinae terebinthinae, abietinae, mellis, singulorum unciae duae: misceantur ad unguentum. uel, Cineris cucurbitae uncia, boli armeni semuncia: butyro, cremore ordei excipiantur: mixta pectori expurgato imponantur. Obseruatio. Linimentum refrigerans & humectans, magis fere quam unguentum, hecticis conuenire solet. Linimentum hecticis magis conuenit. sin autem hoc est gratius, ceram albam lotam cum ordei purgati decocto, uel aqua uiolarum uel buglossi addito. Mathetes, Qualia iecoris affectibus ex usu sunt unguenta? Geron, Ea quae astrictionem aliquam habent, praeterquam in scirrho, ubi magnae sunt obstructiones, quae solui potius quam astringi postulant. Cum itaque in refrigerando iecore, quam calefaciendo plus sit periculi, admisceri quaedam calida eis debent, ne facultas sanguificatoria impediatur. Commoda igitur erunt unguenta, que refrigerant, & leniter astringunt. Nam post febres tertianas, refrigerare quidem iecur oportet, non autem multum astringere, obstructionum gratia, quales in arquato apparent. Ob quod grauiter peccant, qui unguentum, uel ceratum santalinum in huiusmodi uitiis adhibent, ut quod refrigeret & in signiter astringat. Ceratum sant alianum male obstructionibus iecoris adhibetur. Ideo cum iecur citra euidentem astrictionem refrigerandum est, unguentum rosaceum santalino praestat. Quod si illud adhuc nimis astringat, oleum uiolaceum, uel ex nymphaea, aut flores uiolarum, aut succus intybi utriusque domestici addi debet. Mathetes, Exemplum praescribas unguenti refrigerantis, quod non astringat, ut: Unguentum rosaceum calido iecori obstructo magus, quam santalinum ceritum conuenit. Unguentum Astrictionis Expers ad iecur refrigerandum. Geron, Unguenti rosacei quadrans: olei uiolacei unciae duae: santali albi drachma: cerusae drachmae duae: aceri parum. Misceantur ad unguenti formulam. Ratio Compositionis. Santalum album, & rubrum iecur corroborant, leuiterque astringunt. Santalum. Cerusa. Spica celtica. cerusa autem abunde refrigerat: spica uero celtica his addi potest, ut illa facilius penetrent, & nimiam refrigerationem corrigant. fiunt etiam olea ex seminibus frigidis maioribus, quae astrictionis expertia sunt. Ubi uero refrigerandum simul & astringendum illud est, tunc leratum santalinum, & similia conueniunt, ut hoc quod sequitur. Unguentum Refrigerans Et astringens. Olei myrtei, uel cotoneorum, uel rosacei, uel omphacini quadrans: seminis portulacae, intybi utriusque domestici singulorum scrupulus: coralli, boli Armeni, singulorum drachme due: myrtorum, balaustiorum, spicae nardi, santali rubri, singulorum drachma semissis: aut spodii scrupuli duo: cerae albae quod ad unguenti formam satis est. Ratio Compositionis. Hic spica, & santalum adduntur: primum iecoris corroborandi gratia: deinde, ut natiuus calor augescat. Ideo ualde astringentia adhiberi non debent, nisi singularis quaedam causa id requirat. nam iecur inde exiccaretur obstruereturque, quo minus sanguis in totum corpus distribui possit: qui alioquin alimentum illi suppeditat: quamquam iecur interdum satis insigniter exiccemus, ut in aque subter cutem genere, quod hyposarca dicitur, sed minus astringamus. nam obstructiones uitandae sunt, & iecur refrigeratum hoc unguento calefaciendum. Unguentum Ad Menstrua Prouocanda obstructionesque eorum aperiunda efficax. Olei amygdalarum amararum, liliorum singulae unciae: olei ex uiolis luteis, Keirini uulgo dicti, uel irini unciae duae: spicae, iunci odorati, & asari singulorum quadrans: seminis apii, petroselini singulorum drachmae duae: terebinthinae, adipis anserinae singulorum unciae duae: cerae nouae, quod satis est. His mixtis regio pubis, renum, & inguinum ungi debet, sic ut uini Cretici, aut alterius generosis paululum admisceatur. Aliud Quod Partum Facilem efficit foetumque promouet. Amygdalarum dulcium, butyri recentis singulorum uncie duae: adipis suillae, gallinaceae utriusque drachmae tres: cinamomi, asari, styracis, myrrhae singulae drachmae: cerae nouae, quod satis est pubes, coccyx & inguina post fotum ex maluis, & aristolochia prius adhibitum, inungantur. Obseruatio. Idem confert ad secundas educendas, modo ualentiora medicamenta addantur, ut colocynthis, & agaricum. nam cum facultatem expultricem irritent, quaelibet expellere poterunt. Ungentum Ad Foetum Retinendum in utero idoneum. Olei rosacei, omphacini, uel cotoneorum, uel myrtei singulorum quadrans: radicis bistortae semuncia: boli Armeni, coralli rubri singulae unciae: balaustiorum drachmae duae: cerae rubrae, quod satis est. Inter ungendum addito aceti paulum, aqua rosacea diluti. inungatur autem renum, & uentris regio subinde, priusquam sanguis copiosus affluat. Unguentum Ad Nimium Menstruorum fluorem retinendum, refrigerans, condensans & astringens. Olei ex nymphaea uncia: ex cotoneis quadrans: boli armeni, acatiae, polygonii singulorum drachmae tres: balaustiorum, spongiae bedegaris, aluminis singulae drachmae: cerae albae, quod satis est. Omnibus subigendis ad formam unguenti addatur aquae rosarum, plantaginis, uel bursae pastoris, uel succi eorum, quantum requiritur. efficacius erit, si stercus suillum adiiciatur. Notari quoque debet, num grumi sanguinis post retentionem remaneant, ne putrescant, & suffocatu alia symptomata inducant. Unguentum Quod Siccando Sanguinem sistit. Ossis sepiae semuncia: coralli usti, haematitis, pompholygis, singulorum drachmae duae: aluminis drachma: olei cotoneorum, & myrtei singulorum unciae duae: succi plantaginis, uel bursae pastoris, uel polygonii quadrans. Omnia redigantur in unguentum, succis modice coctis, & paulo cerae addito, si uoles. Obseruatio. Quod si in uentriculo cibus fluctuet, neque hic eum amplecti possit, & excrementa reddat liquida, tunc siccandus magis, & astringendus erit: quod commode sit, si unguentis superioribus, coralli usti, santallorum, corticum citri, cinamomi crassi, singulorum semidrachmam, aceti paulum addamus. At in febribus hecticis, & intemperie calida, uel ubi materia quaedam adhuc in uentriculo superest euacuanda, unguentum conueniet, quod citra magnam astrictionem refrigeret. Unguentum Refrigerans Roboransque uentriculum: & si quae materia uiciosa inest, deorsum propellens. Olei rosacei, omphacini utriusque quadrans: coralli rubri, coriandri, santali albi, florum labruscae, corticum citri singulae drachmae: cerae albae, quod satis est. Hoc unguento uentriculi os inungatur, pauco aceti addito, quod refrigeret, & astringat. Non autem usus illius metuendus est neruorum gratia: quia illos integris uiribus non attingit. Ideo etiam syrupos acetatos intra corpus assumimus, quod ipsorum facultas, mistura aliorum simplicium ita obtundatur, ut neruorum partes offendere nequeat. Unguentum Refrigerans, Et Humectans uentriculum, quod raro in usu est. Olei uiolacei unciae duae: olei ex nymphaeae floribus & amygdalis dulcibus singulae unciae: cerae luteae quod ad unguenti spissitudinem satis est, quo uentriculus inungatur. In hoc affectu linimenta magis, quam unguenta conueniunt. Unguentum Resoluens Uentriculum nimis astrictum, ex modice calidis. Olei liliorum, amygdalarum, butyri rancidi singulorum uncie duae: agarici, asari in tenuissimum puluerem redacti, singulorum drachmae duae: cerae nouae quod satis est. Obseruatio. Idem unguentum etiam ad uomitum prouocandum ualet. nam constat medicamentis modice calidis, quae resoluunt conturbantque os uentriculi ob foetorem, sicut etiam agaricus, asarum, & butyrum rancidum. Aliud Ad Idem. Faecis olei liliorum, olei cucumeris inueterati, & foetidi singulae unciae: dialthaeas semuncia: ammoniaci oleo diluti drachmae duae: succi cucumeris agrestis drachma: cerae paulum. Hoc unguento os uentriculi illinitur. Cremor seminis foenugraeci talibus unguentis interdum additur. Obseruatio. Ex consectione anatomica discimus, latera ceruicis in copioso & facili uomitu excitando, inungi debere, ut partes superiores stomachi remittantur, inferiores astringantur, quopromptius excrementa sursum ascendant. Quando igitur astringendus uenter est, prius inquires, quibus id tentandum sit, calidisne an frigidis medicamentis, astrictoria facultate praeditis. Nam in cholere affectu, & uomitu sanguineo frigida, ut galla, cortex mali punici, balaustiorum, cytini, rosae, spongia bedegaris, uinacea, alumen, corallum rubrum, bolus Armenus, myrti folia, malacotonea, pruna syluestria, mespila, & pleraque alia conueniunt. In lienteria calida, ut cyperus, galanga, mastiche, caryophylla, nux moscata, omphacinum, spica nardi, cortex thuris, thus ipsum. Sin autem astrictione maiore opus fuerit, quam haec praestare queant, ex superioribus frigidis quaedam addere consilium est. Exempla utriusque astrictorii unguenti subsequuntur. Unguentum Calefaciens, Et Leniteris astringens, lienteriae idoneum. Olei mastichini, & absinthitis singulorum uncia: cyperi, caryophyllorum, nucis moscatae, ramenti corticis thuris singulorum drachma: cerae quod satis est. cum inunges, adde aceti modicum: nam astrictionem penetrationemque promouet. Si plus astringere uoles, adiicito uinaceorum, balaustiorum, radicis bistorte, lingulorum drachmas duas, uel in hunc modum componito. Aliud Unguentum Astringentius. Olei myrtei, cotoneorum singulotum unciae duae: coralli rubri, boli Armeni, radicis bistorte, gallarum singulorum drachmae duae: acatiae, hypocysthidis, ladani singulae drachmae. Unguentum Refrigerans, Et Astringens ad choleram, & sanguinis uomitum efficax. Olei rosacei, omphacini, cotoneorum singulorum unciae duae: gallarum, corticum mali punici. balaustiorum, myrtorum, spongiae bedegaris, bistortae singulorum drachmae duae: boli Armeni semuncia: acatiae uncia: cere quod satis est: ad unguenti spissitudinem aceti paulum addito. Obseruatio. Recte acetum, & alia subtilia, ut spica, uel cyperus, uel cinamomum astringentibus, & terrenis adiicitur, tum quia aliis nimis crassis uiam facilem, ut altius penetrent, efficiunt: tum quia uentriculi aliarumque partium functio non nisi eo loco perficitur, qui cum torpidus est, excitari fouerique debet. alias astringentia illa cum frigida sunt, & terrestria, aditum sibi praecludunt, ut fluxiones uentris saepe augeant. Nam haec cute, & partibus supeio rioribus astrictis, comprimendo expellunt. Quae igitur ualde astringunt, magna ex parte terrenam essentiam, & frigidam sortita sunt. quanquam nonnulla caloris aliquid ex adustione habeant, ut chalcitis, mysi, sory, melanteria. Matethes, Quae unguenta intestinis dolentibus adhibentur? Geron Eadem quae uentriculo: Intestinorum unguenta. nisi quod illa non adeo astringentibus praeterquam in profluuio indigeant. Uerum quae flatus discutiunt, copiosiora esse debent, idque triplici de causa: primum quod flatibus scateant: deinde ob frigidam eorum intemperiem: tertio quod excrementis pituitosis abundent. Unguentum Calefaciens Ad Flatus intestinorum discutiendos, doloremque sedandum. Olei nardini, & rutacei singulorum unciae duae: apii, petro selini utriusque unciae tres: florum chamaemeli, meliloti singulorum drachmae duae: piperis, galangae singulae drachmae: cerae quod ad formandum unguentum satis est. Cum inungendum est, paulum uini albi admisceto, sic ut excrementa mane reiiciantur, uel post clysterem. sin autem dolor colicus uehemens urgeat, ualentioribus utendum erit. Unguentum Ad Dolorem Colicum magis calefaciens, & discutiens. Olei anethini, & rutacei singulorum quadrans: olei ex spica semuncia: seminis rutae, cymini, baccarum lauri, apii, petroselini singulorum drachma: spicae, diagalangae utriusque drachma semis: cerae quod satis est. Uentris regio hisce commistis inungatur. Obseruatio. Eadem unguenta pauco uini Cretici addito, ualent etiam ad prolapsam uuluam, eiusque inflammationem, nec non ad obstructiones ex crassis humoribus factas: quibus menstrua impediuntur. Caeterum unguentum modo commemoratum ne materiam exiccet absumatque, oleo copioso liliorum, uel amygdalarum dulcium, uel chamaemelino, uel adipe anserino, uel gallinaceo, uel butyro temperandum erit. Haec enim resoluendo menstrua sine dolore, & molestia promouent. Unguentum Calefaciens. Olei nardini, absinthini, utriusque sescuncia: Unguentum caunguentum ex piscium oleis fit in Monte pessulano. spicae nardi, iunci odorati, asari singulorum drachma semis: antispodii praeparati ex myrto, uel ex corallo rubro, uel ex cornu ceruino drachma: florum rorismarini scrupulus: seminis apii, petroselini utriusque drachma semis: cerae flauae, quod satis est. uini Cretici, quantum illa absumere poterunt, uel id additur, cum unguentum illini debet. Hoc ipsum calefacit, roborat, exiccat, & aliorum transitum promouet. Uel, Olei absinthitis, unciae duae: santalorum omnium, coralli rubri usti, & in aqua absinthii, & cichorii eloti singulorum scrupuli duo: seminis intybi utriusque domestici singulorum scrupulus: apii, petroselini, anisi, singulorum drachma semis: cerae quod sufficit. Redactis in unguenti formam, iecur inungatur, ita ut parum aceti admisceatur. Obseruatio. Primum unguentum malo habitui, & aquae inter cutem generi, quod graece τυμπανίτης dicitur, ex frigida causa contractis conuenit: quando etiam seminis apii, & petroselini pondus augeri debet. Alterum ex calida causa procreatis competit: quod sane etiam calefacit, sed moderatius. Recte igitur in huiusmodi affectibus eleguntur, quae citra calefactionem iecur adiuuare polsunt, qualia sunt in Gallia Narbonensi olea quae ex piscium Raiarum & Galeorum, praesertim caniculae, & centrinae iecoribus expressa parantur, unde unguentum in hunc modum componitur. Unguentum Iecoris Facultatem sanguificam corroborans ex piscium oleis. Olei ex iecore Galei expressi triens, spicae nardi, iunci odorati, asari singulorum drachma semissis, mastichae, bdellii, myrrhae, styracis singulorum drachmae tres. In oleo diluantur, addaturquae resine abietinae uncia: cere lutee, ut ex alueariis sumitur, quod ad unguenti spissitudinem satis est: Unguentum ad iecur induratum. lecur eo inungito, uini Cretici paulum admiscens, uel Iecur lupi terrestris recenter exemptum, in oleo amygdalarum dulcium coquatur: deinde radicis iridis drachma addatur. Ex iure colato diluatur propoleos quadrans, styracis, myrrhe, bdellii, ammoniaci, singulorum drachme tres, spice Gallice, & iunci odorati siugulorum drachma. Mixta redigantur in unguentum, quo iecur induratum inungatur, sic ut paulum aceti albi adiungatur. Unguentum Ad Scirrhos Iecoris & lienis. Radicis altheae, liliorum alborum singulae unciae: foliorum maluae, altheae, uiolariae singulorum manipulus: farinae florum chamaemeli, meliloti, comae anethi singulae semunciae: foenugraeci, seminis lini utriusque uncia: gummi ammoniaci, sagapeni singulorum uncia: bdellii mollis, & subalbidi singulae semunciae: terebinthine uncie tres: medullae bouis, adipis anatis, & gallinae, olei amygdalarum dulcium singulorum sescuncia. Gummi ex uino, modico aceti macerentur: deinde olea, & cerae nouae quod satis est, adipibus addantur: postea omnia farinis, & herbis prius coctis contusisque commisceantur, fiatque unguentum. Obseruatio. Duo proxima unguenta in lienis saepius, quam in iecoris affectibus applicamus: quia ille propter sanguinem crassum facilius scirrho affici solet, licet iecur quoque ob lentum crassumque succum, quo alitur, similiter indurescat. Uerum hoc discriminis inter ea quae iccur, & quae lienem emolliunt, existit: Lien magis resoluentia & emollientia quam iecur requirit. quod, quae iecori ad hibentur minus resoluere, & emollire debeant, quam quae lieni inducuntur. Cuius rei gratia radicibus althaeae, maluae, & aliarum herbarum similium in iecoris affectibus uti cautio est, nisi summa urgeat necessitas. Sic etiam que liquando humores emolliunt, cuiusmodi uere malastica dici possunt, ut bdellium, ammoniacum, galbanum, opopanax, aut prorsus adhiberi non debent, aut certe minore pondere. Quae igitur in scirrho iecoris admouentur, eadem quoque in lienis uitiis, & scirrho adaptantur, si in aceto scillitico, uel oleo quodam tenuis essentiae diluantur. Unguentum Ad Lienis Scirrhum. Bdellii, ammoniaci, opopanacis in aceto scillitico diluti unciae due: radicum liliorum, uel althaeae, decoctarum in adipe suillo, uel oleo amygdalarum dulcium, uel amararum sescuncia: styracis, myrrhae, iridis singulorum drachma semis: cremoris seminis faenugraeci cum uino albo extracti sescuncia: therebinthinae, propoleos singulorum unciae duae. omnia praedicta in forqas mam unguenti redigantur. Obseruatio. Semina quaefiatus discutiunt, lieni conueniunt. Cum lien plerunque flatibus scatere soleat, ut intestinum colon, non abs re fuerit semen aliquod flatibus discutiendis efficax adiungere, ut uiticis, uel apii, uel petroselini drachmam, uel amplius. Unguenta uero non antea illini debent, quam fotus lieni fuerit adhibitus. Unguentum Ad Absolutum lienis scirrhum. Radicis mandragorae minuti nincisae quadrans, deconquatur in oleo seminis lini, uel seseleos, uel amygdalarum cum paulo, aceti. Contusis cribroque iniectis addantur opopanacis in aceto scillitico diluti uncie duae: styracis, myrrhae, bdellii, iridis, seminis uesicariae singulorum semuncia: croci drachmae duae: spicae Gallicae, iunci odorati, asari, uiticis singulorum drachma: cerae nouae, uel propoleos, & terebinthinae quantum ad unguenti spissitudinem satis est. Hoc tanquam insigniter emolliente lien illinatur. nam mandragora licet frigida sit, non tamen siccat: quia spica, crocus, uitex, asarum, & pleraque alia ualde calida ei adiungentur, ut frigidam ipsius uim obtundant. Unguentum Ad Tumorem Lienis. Olei nardini, absinthitis singulorum semuncia: seminis uiticis, portulacae, capparis, uel ex fraxino singulorum drachmae duae: apii, petrofelini, cymini in aceto maceratorum singulae drachmae: coralli rubri usti, & excrementi ferri singulorum drachma semis: cerae ad unguenti formam quod satis est. cum uoles illinire, aceti momentum addito. Obseruatio. Lienis natura qualia medicarequirat. Cum lien natura sit laxus, saepe flatibus intumescit, eoque medicamenta requirit, quae exiccant, & modice astringant: qualia in superiori unguento sunt commemorata. Quod si humores cum flatibus tumidum illum reddant, ea prosunt unguenta, quae uentrem soluunt, & lienem euacuant, quale utrunque diacyclamini tum magnum, tum paruum existit. Ex quibus illud magis soluit, hoc lineni accommodatius est, talia parari possunt ex succis, & farina, uel melle absque oleis. Farina autem, succi, herbae, & radices excipiuntur, sicut Galenus etiam unguentum ex semperuiui succo, & farina ordei componit, non ut illa resoluat, sed ut succum excipiat. Quae lienis tumorem imminuant, & extenuant. Ad huiusmodi igitur unguenta, quae lienis tumorem imminuunt, extenuant, & purgant, serosa, & melancholica recrementa, efficaces sunt succi mercurialis, radicis cucumeris, cyclamini, succi corticum sambuci, succus thymelaeae, chamelaeae, brassicae marinae, tithymalorum, lathyridis, daphnoidis, aristolochiae, apii, ut hoc quod sequitur. Unguentum Ad Tumorem Lienis. Succi cyclamini unciae sex: cucumeris syluatici, mercurialis utriusque quadrans: farinae lupinorum, & uini Cretici, uulgo Maluatici, amborum quod satis est, ad spissitudinem unguenti. Unguentum Uentrem Soluens. Unguentum soluens aluum. Succi sambuci, & mercurialis, singuli quadrantes: mellis communis, & farinae erui, uel lupinorum singulorum bes. Redigantur in unguenti formam. farina in his conuenit amara, uel nitrosa, ut quae uentrem stimulet, aut certe eius resolutionem non impediat, Uel hoc, quod capit, Succi siclae, cucumeris, ebuli singulorum uncias tres: olei sesamini, uel irini uncias duas: modice coquantur; & paulo cerae addito ad unguenti spissitudinem, illinantur. Interdum licet his succum quendam extenuantem admiscere: exempli gratia, iridis, aristolochiae, apii, uel aliorum: aut odorata, myrrham, styracem: aut lachrymas, ut ammoniacum, opoponacem, que uentrem soluunt, & extenuant. Unguentum Extenuans, Soluens & emolliens. Olei ex uiolis luteis, uel irini quadrans: Unguentum extenuans, soluens & emolliens. succi aristolochie, uel cucumeris syluatici, uel ebuli triens: ammoniaci, bdellii, opopanacis, ex oleis enumeratis dilutorum, singulorum semuncia. terebinthinae, butyri salsi singulorum bes: cerae nouae quod ad unguentum satis est. uel colocynthidis drachmae duae, butyri recentis unciae permisceantur, illinanturque umbilico. Obseruatio. Que unguenta uentrem soluunt, ex succis nuper enumeratis, & medicamentis purgantibus componuntur: non autem ex oleis pinguibus: neque iis quae purgantium malitiam uel corrigere, uel remorari solent, sed ex illis, quae aluum ducunt, & humorem quodammodo praeparant, meatunsque aperiunt. Aliud Uentrem Subducens. Succi mercurialis, cyclamini, cucumeris syluatici singulorum quadrans: ueratri utriusque, cucurbite syluestris, utriusque semuncia: diacrydii drachma semis: fellis taurini unciae duae: farinae lupinorum semuncia: mellis paulum. Mixta umbilico, & inguinum regioni illinantur: ubi prius eam medicamentis, quae resoluunt & emolliunt, foueris. Idem potest etiam aquas educere, praesertim, si ex succo brassicae marinae, uel thymelaeae, uel chamelaeae paretur. Mathetes, Quibus unguentis urinae si a grumo sanguinis, uel crassis humoribus retineantur, moueri poterunt? Unguentum Ad Urinae Retentionem. Geron, Iis, quae fiunt ex oleis, succis, & aridis medicamentis acribus in id efficacibus: Unguenta ad urinae retentionem. succis quidem apiorum, uel si symbrii aquatici, uel similium: oleis autem amygdalarum amararum, & scorpionum in hunc modum. Unguentum Ad Idem. Succi radicum raphani, sisymbrii aquatici, uulgo cresonem, singulorum unciae duae: succi apii, & petroselinisingulae unciae: olei scorpionum quadrans: olei spicae semuncia: terebinthinae, petrolei singulorum drachma: cerae quod satis est: asari, seminis apii, petroselini singulorum drachmae duae. hisce commistis, renum, uesicae, & perinei regio illinatur. Obseruatio. Idem etiam unguentum ualet ad sanguinem concretum, eritque efficatius, & magis accommodatum, si drachmam bitumi¬nis, uel petrolei paulum addas. At non statim his unguentis utendum est, ne uena quae nondum coaluit, rursus aperiatur, sed quando retentio urinae superueniens, grauiter urget. Mathetes, Quae unguenta uermibus e uentre eximendis conducunt? Unguenta Ad Lumbricos. Succi persicariae, aut foliorum persicae uncia: Unguenta ad uermes seu lumbricos. olei amygdarum amararum, uel ex absynthio unciae duae: petrolei drachmae tres: fellis bouini, & aceti paulum: farinae lupinorum semuncia: terebinthinae, uel picis quantum satis est. Aliud Adidem In Febri, Cvi Alui fluor coniunctus est. Farinae lentium semuncia: cornu ceruini usti, coralli rubri singulorum drachmae duae: seminis citri, & portulacae singulorum unciae duae: succi limonum triens. Ex his fiat unguentum pauca terebinthina admista, & umbilico imponatur. Unguentum Ad Lumbricos In febri citra alui fluorem. Succi rosarum, limonum, uel malorum medicorum, arantias uocant, singulorum unciae duae: rheubarbari drachma: fellis bouilli, & aceti modicum. cerae quantum ad unguentum satis est. Obseruatio. Amara ad uermes superiori uentri inducentur. Aloe, myrrha, & reliqua amara medicamenta uermes occidunt, infraque propellunt, si superior uentris pars eis inungatur. Inferior autem ipsius regio hisce inungi non debet: eo quod uermes ista tanquam uenena fugiant. Mathetes, Quae ad oris uentriculi aliarumque eius partium affectus unguenta praescribis? Medicamenta uentriculo idonea extrinsecus. Geron, Si scirrho aut duricie laborat, iis quae leuiter emolliunt, & contrariam facultatem obtinent utendum erit, ut mastiche, oleoque eius, & myrrha, styrace, & ladano: sin autem stomachus, siue gula resoluta est, ita ut cibum difficillime possit transmittere, potum autem minime ex calidis astringentibus unguenta parari debent, aut astringentia quaedam calidis misceri. Mathe. Quae sunt calida astringentia? Geron, Casia, cinamomum crassum, cyperus, mastix, ladanum, hypocistis, caryophylla, macis. Mathe. Quae sunt tanquam calida, astringentibus miscenda? Geron, Staechas, rosmarinus, hyssopus, saluia, nuces cupressi, rosae. Unguentum Ad Stomachi Resolutionem. Olei mastichini, & cotoneorum singulorum triens, ladani hypocistidis, acatiae singulorum semuncia: caryophyllorum, nucis immaturae singulorum drachmae duae: myrobalanorum citrinorum drachmae tres: cere quantum satis est. Quod si ista non satis calefaciant, addantur flores rorismarini, stoechados, saluiae, singulorum drachmae duae. myrobalanorum autem pondus minuendum in eis est. Obseruatio. Huiusmodi unguenta non asperae arteriae, neque ceruici posterius, sed lateribus eius applicari debent. Unguenta cur stomachi lateribus applicari debent. Nam ex anatome constat, ea anterius ob asperam arteriam, retro ob uertebram ceruicis, ad locum affectum peruenire non posse, sed per latera ceruicis facile. recte igitur hoc, uel simile unguentum posteriori parti, circa tertiam decimam uertebram, ad latus sinistrum imponitur: quanquam etiam pars anterior ungi possit. Nam ubi uentriculus calfactus fuerit, os quoque eius consortii lege incalescit, sed hoc multo citius posteriori parte, ut corpus ipsum uentriculi anteriore medicamentis curatur, situs ratione. Mathetes, Calidane an frigida unguenta uentriculo conueniunt? Geron, Nunc haec, nunc illa. Uentriculo quae foris admouenda sunt unguenta. quanquam uulgares semper illum calefacere conentur. Interdum astringere, soluere, & emollire, sed raro oportet: semper autem unguentis stomachicis astringentia quaedam couueniunt, ut nuper docuimus, siue calefieri uentriculus, siue refrigerari, siue exiccari postulet. calidioribus sane unguentis magis astringens addere, refrigerantibus autem minus oportet: eo quod haec fere semper astringant, Quare pro intemperiei excessu multum. aut parum calefacere expedit. Mathetes, Qualia unguenta ad concoctionem iuuandam consulis? Geron, Temperata, quae hisce ex rebus componuntur. Olei mastichini & ex menta singulorum unciae duae: spicae nardi, nucis moscatae, caryophyllorum singulorum drachma semis: rosarum rubrarum drachmae duae: cerae momentum. uentriculus hoc unguento duabus horis ante cibum inungatur, ita ut parum uini addatur. Calefacit, moderate astringit: calorem conseruat, iuuatque uentriculi concoctionem. Unguentum Ad Dolorem Uentricu. li ex intemperie frigida humore quodam coniuncto. Olei mastichini, nardini, absinthitis, singulorum sescuncia: galangae, caryophyllorum, xyloalomens seu agallochi, macis, calami aromatici, singuli scrupuli: galliae moscatae drachma ( si aeger diues sit ) cerae nouae quod satis est. Unguentum Ad Dolorem Ex Intemperie calida, & humoris biliosi influxu, qui cum febribus frequenter accidit. Olei rosacei uncia: olei cotoneorum, amygdalarum dulcium, chamaemelini singulorum semuncia: santali albi, & rubri utriusque scrupuli duo: coralli rubri drachma: rosarum rubrarum scrupulus: cere nouae quod satis est. Aceti paulo admisto unguentum formetur. Obseruatio. Olea aut succi cur perperam lauentur. Nonnulli recentiores olea ex succo, uel aquis frigidis destillaticiis, si calida intemperies infestet, uel ex calidis, si frigida molestet, perperam lauant, praesertim composita, siue per macera tionem, siue alia ratione fiant. Nam lotio omnem uim oleo composito, sicut & simplici, unde illud fit, aufert. Praeterea sunt, qui putant nulla unguenta, uel cerata stomacho esse admouenda citra galangam, sicut neque cordi citra macem, uel ceram, aut cerebro citra stoechada Arabicum, aut iecori citra spodium, uel santalum seu absynthium, aut simile aliquod. Et recte quidem illi iudicant, quod membri naturam semper esse conseruandam putent: uerum errant, quod illam praedictis medicamentis, in omnibus uitiis conseruari posse arbitrentur. Nam contrarietatis lex, quae proximo in medicamento retineri debet, uiolaretur, si galanga, quae calida & sicca est, unguento ad calidiorem affectum adiiciatur. Satis itaque natura uentriculi astringentibus, quae unguento induntur temperato, corroboratur. Unguentum Calidius Ad Uentri culum frigidum tardiusque concoquentem, eoque flatibus multis obnoxium. Olei absinthitis, & nardini singulorum unciae duae: galangae, caryophyllorum, mastiche, cyperi singulorum drachmedue: cumini, florum rorismarini singulae drachmae: cerae, quod satis est ad unguentum conficiendum. Obseruatio. Sanguis e naribus, dentibus, thorace, pulmonibus, iecore, renibus, liene, utero, intestinis, haemorrhoidibus profluens, semper retineri, coecerique debet: Sanguis ex quacunque parte nimium profluens, sisti debet. nisi natura eum per crisim, aut per menstruam purgationem, aut ex ualis uenarum in ano extantibus moderate excernat. alias cohibendus est auersione potissimum, quae fit per uenae incisionem, uel per cucurbitulas, uel per ligaturas. adhaec per epithemata, emplastra, unguentaque supra uenas unde fluit, ad uulnus impositum. Ipsi autem uulneri satius est puluerem inspergere, quam alio modo remedia adhibere. Nam hic sanguinem promptius siccat, inspissat, & coagulat: qui postea uenam obstruit, & alium sanguinem ne foras erumpat, prohibet. Quae sanguinem ex parte aliqua fluentem sistant. Mathetes, Quae unguenta parti sanguinem fundenti applicantur? Geron, Quae ex pulueribus frigidis, & constringentibus parantur, ut alubmine oui, uel succis herbarum. ac sunt ea fere agglutinantia, sicut que bolo armeno, sanguine draconis, thure, mastiche, aloe, bistorta, & sanguine exiccato constant. Efficatiores his sunt pili, uel florum pappi: item flores salicis, uel aliarum stirpium. succi autem plantaginis, polygonii, equiseti, bursae pastoris, syderitis. item albumen oui agitatum, cremor gummi tragacanthi Arabici. Unguentum Ualentius Sanguinem cohibens. Gallarum, corticum interioris castaneae, uel corticis malipunici, uel balaustiorum semuncia: boli Armeni uncia: sanguinis draconis drachmae tres. Ex albumine oui excipiantur. Uel, Olei myrtei, uel rosacei quandrans: succi bursae pastoris, uel polygonii unciae duae: gallarum, balaustiorum radicis bistorte singulorum semuncia: cerae albae quod satis est, acetique modicum. Obseruatio. Quibus locis medicamenta imponenda ubi sanguis ex parte aliqua crumpit. Quae hic enumeraui unguenta non imponentur ori ipsi uenae sanguinem fundentis, sed paulo infra sitae regioni per quam aliae uenae ad illam permeant, & potissimum, ubi magis in conspectum se prodit: uerbi gratia, quando sanguis in caput tendit lateribus ceruicis, ubi arteriae, & uenae sitae sunt, admoueri debent. quando autem in membrum aliquod descendit, emissariis, quae uulgo emunctoria uocant, & in principio morbi articularii, ubi sanguis missus est, & materia non subest uenenosa, neque copiosa. Sin ex pulmone sanguis erumpat, unguenta renibus, totique spinae illinantur. nam huic arteria, & uena incumbunt. Quod si e uulnere profluat, ipsis emissariis superaccommodari debent, aut in circuitu membri laesi, aut etiam ipsi uulneri: sin e renibus manet, ipsismet unguenta inducentur, sicut cum per uesicam effluit, perinaeo. Mathetes, Enumerasti iam ad omnes fere affectus unguenta, quae a medicis praescribi solent: suntne similia, in officinis seplasiariorum ad quotidianum usum parata? Unguenta Officinarum. Unguenta calida. Geron, Sunt equidem nonnulla, quorum superius partim mentio facta est, partim hic ordine referentur, ut calida. Unguentum Philagrii. Cerae, oesypi, succi rutae agraestis, singulorum unciae duae: cuphorbii, piperis, ammoniaci, croci, thuris, castorei, terebinthi nae, opopanacis, singulorum drachmae duae: styracis, uel myrrhae purioris drachmae duae semis. hoc medicamentum conuulsionem, & resolutionem iuuat. Unguentum Marciatum Nicolai. Caerae albae librae duae: Unguentum Marciatum. olei communis librae octo: rorismarini, foliorum lauri, singulorum unciae octo: foliorum tamaricis unciae sex: rutae unciae octo: ebuli, maioranae, sabinae, balsamitae, saluiae, ocymi, polii ueri, calaminthae, arthemisiae, helenii, betonicae, brancae ursinae, alii gallii, aperines, herbae uenti, proqua anemone intelligi potest, uulgo kuchenschel / uel hackenkraut / uocatur, pimpinelle germanicae, quae Graece teucrion appellatur, agrimoniae, absinthii, herbae sancti Petri, Italis herba paralysis, herbae sanctae Mariae, siue costi uulgaris, foliorum sambuci, semperuiui minoris, & maioris, herbae millefolii, chamaedryos, centaurei, plantaginis maioris, fragariae, herbae Iudaicae, quam orobum esse dicunt, quinquefolii, singulorum uncie quatuor semis: radicum althaeae, cumini, myrrhae, singulorum sescuncia: foenugraeci drachmae sex: butyri drachmae quinque: seminis urticae, uiolarum, papaueris albi ( alii nigri, alii rubri ) mentae ( alii Saracenicae ) agrestis, seu mentastri, mentae crispae, rubiae, lapathi, polytrichi, carduibenedicti ( alii cardiobotani periclymini, uulgo matris sylua, ualerianae maioris, uulgo maturellae, herbae moscatae, trifolii acetosi, florum chamaemeli, scolopendrii, bupthalmi ( alii crispuli ( abrotani ( alii caphuratae, quia odore caphuram refert ) styracis calamitae, medullae ossium cerui singulorum drachmae duae: adipis ursini, gallinacei, anserini, mastiches singulorum semuncia: thuris drachmae duae: olei nardini uncia. Herbae omnes mense Maio collectae & concisae, in uino generoso die uno macerantur: altero deinde exprimuntur, tundunturque, & in aliud uinum coniiciuntur: in hoc diebus septem permittuntur: octauo postea ex hoc decoquuntur, dum dimidia pars absumatur: tandem oleum admiscetur, iterumque illa coquuntur, dum totum uinum absumatur: ubi ab igne remota fuerint, colari, ac rursus oleum in lebeten fundi debet: postquam id lento igne parum inferbuerit, iniiciuntur styrax, butyrum, adipes, oleum nardinum, mastichae, thus: denique cera. atque sic ubi uniuersa ad lentum ignem dissoluta fuerint, continue agitando ab igne tolluntur, & uase reconduntur. Contra dolorem & frigus capitis, pectoris & stomachi efficax: nec non resolutis coxendicum doloribus nephriticis & podagricis salutare. Marciatum Paruum. Foliorum lauri librae tres: Uuguentum Marciatum paruum. rutae librae duae semis: amarici librae duae: rorismarini sesquilibra: myrrhae libra: ebuli, balsamitae, seminis ocymi, singulorum unciae sex: butyri unciae quinque: styracis, medullae ceruinae, adipis ursinae, gallinaceae, singulorum unciae quatuor: mastiches unciae tres: thuris unciae duae semis: olei nardini uncia: olei communis libre sex: cere quod satis est. mixta redigantur in unguentum. Ad frigidos corporis affectus praesertim capitis, thoracis, stomachi, iecoris, lienis, doloresque a frigore contractos ualet: nec non ad iecoris & lienis duritiem: peculiariter uero ad hydropicos lienososque conducit: neruorum, & articulorum tumores discutit, eorumque dolores sedat. hoc non male, loco superioris magni substitui potest. Unguentum Ex Cyclamino Maius exomphalicum, uulgo de Artanita. Succi cyclamini librae tres: Unguentum de aptanita. cucumeris agrestis libra: olei irini librae duae: butyri libra: medullae colocynthidos unciae quatuor: polydodii unciae sex: euphorbii semuncia. Arida conteruntur maceranturque in succis & oleis uitreo uase dies octo: deinde in duplici uase inferuescant semel, & colentur: postea eis addantur sagapeni drachmae septem & semis: myrrhae drachme tres. Diluuntur ex aceto, coquunturque in praedicto iure, dum succi absumantur: mox adduntur cere uncie quinque: fellis uaccini drachme septem & semis. Inferuescunt simul, donec cera liquetur: tandem puluis subsequentium specierum inspargitur. Scammonii, alomnes, colocynthidos, thymelee, uulgo mezerei, turpeti, singulorum drachme septem semis: salis gemmae drachmae quatuor semis: euphorbii, piperis longi, zinziberis, chamemeli, singulorum drachme tres. mixta rediguntur in unguentum. Id stomacho illi tum per uomitum purgat: abdomini inunctum aluum subducit eiusque excrementum serosum largiter euacuat: hydropicos mirifice iuuat: foetum interimit: nec non uermes necat, & educit: lienem insigniter imminuit: maxime illis conuenit, qui nullum purgans medicamentum, uel ob uirium imbecillitatem, uel naturam delicatam assumere possunt. Unguentum Ex Cyclamino. minus. Succi cyclamini, succi uiscosi radicis ficilis, ebuli, singulorum unciae nouem: succi hyssopi summitatum uncie due: oesypi humidi semuncia: olei irini libre due: bdellii, ammoniaci singulae sescunciae: aceti quod satis est, ad gummi utriusque dissolutionem: cere flaue unciae sex: corticum radicum capparis uncia una semis: nardi drachmae tres. Formatur unguentum, quod humores scirrhosos dissoluit, strumas abigit. Unguentum Stomachicum Artificiosum. Olei mastichini, nardini utriusque uncia: Unguentum magistrali ad stomachum. rosarum rubrarum, coralli rubri, caryophyllorum, cinamomi, ligni alomes, mastiches, mentae, schoenanthi, singulorum drachma: cerae quod satis est, paretur unguentum ex arte. Id uentriculum & iecur roborat: dolorem corum ex frigore contractum lenit: appetentiam excitat: concoctionem iuuat. Unguentum Aregon Nicolai. Rorismarini, sampsuchi, radicis ari, serpilli, rutae, radicum cucumeris agrestis, singulorum unciae quatuor semis: foliorum lauri, sabinae, radicum bryoniae, singulorum unciae tres: pulicarie maioris & minoris utriusque unciae quatuor: laureolae unciae nouem: foliorum cucumeris agrestis, nepitae, singulorum unciae sex: mastiches, thuris, singulorum drachmae septem: pyrethri, euphorbii, zinziberis, piperis singulae unciae: adipis ursinae, olei laurini, singulorum unciae tres: olei moscellini semuncia: petrolei clari uncia: butyri unciae quatuor: olei communis librae quinque. Herbae cum radicibus tempestiue collectae, contusaeque in oleo, septem diebus macerentur: deinde coquantur, colenturque. ius excolatum rursus igni apponatur: ubi inferbuerit, laurinum oleum addatur, butyrum, adeps ursinus, & cera: hac liquata petrolcum & moscellinum oleum admisceatur: postea mastichae, thus, zinziber, piper, pyrethrum, & euphorbium trita inspergantur, misceanturque: tandem omnia ab igne sublata recondantur. Frigidis corporis uitiis, conuulsioni, rigori neruorum & distensioni: item spinae, doloribus colicis, renum, stomachi, uentris, & uteri affectibus auxiliatur: horrores febrium spinae illitum discutit: nec non ad morbum Neapolitanum saepe adhibetur. Unguentum Dialtheas Simplex Nicolai. Radicis althaeae librae duae: Dialtheas. seminis lini, foenugraeci utriusque libra: olei librae quatuor: cerae libra: terebinthinae uncie due resinae unciae sex. Radices scissae, & cum seminibus contusae marentur tribus diebus, in aquae libris octo: deinde feruescant, & mucilaginis inde expressae libre due coquantur, cum aliis rebus, donec aquosum illud in mucilagine consumptum fuerit. formetur unguentum: quod emolliendi uim habet: calefacit, & humectat, lenit, coquit, incidit, digeritque. Unguentum Dialtheas Cum gummi Nicolai. Radicum altheae librae duae: seminis lini, foenugraeci, utriusque libra: pulpe scyllae unciae sex: olei librae quatuor. fiat unguentum ut superius: deinde addes gummi subsequentia dissoluta in aceto, galbani, gummi hederae singulorum unciae duae: misceantur probe, & reponantur. Ualet proprie ad dolorem pectoris ex frigiditate, & pleuresi: super pectus inunctum, omnia loca refrigerata sanat: calefacit, mollificat, & humectat. Unguentum Agrippae. Radicum bryonie librae due: radicum cucumeris agrestis libra: scylle selibra: iridis unciae tres: radicum filicis, ebuli, tribulorum aquaticorum singulorum uncie due: cere albissime unciae quindecim: olei communis, & antiqui librae quatuor. Radices recentes incise, contuseque macerantur in oleo ad dies octo: deinde coquuntur, exprimunturque: iuri colato, cum cera indita, fiat unguentum ad artis praeceptum. Ualet ad aquam inter cutem, omnesque tumores laxos, & neruorum contractiones: nephriticis succurrit: urinam extrinsecus uentri illitum, mouet. Unguentum Ex Bdellio auctore Mesuae. Bdellii drachme sex: euphorbii, sagapeni, singulorum drachme quatuor: castorei drachme tres: cerae drachme quindecim: olei sambucini, uel ex uiolis luteis drachme decem. bdellium & sagapenum aqua rute agrestis diluatur: cetera ex aqua calida uniantur ad unguenti formam. Frigidos neruorum, & scirrhosos affectus, nec non epilepsiam, & membri alicuius resolutionem sanat: articulorum tophos dissipat. Aliud Mesuae Ad Eadem Efficax. Castorei drachme duae, pyrethri, euphorbii, pedicularie, zinziberis, sinapi, singulorum semuncia? succi radicum asphodeli, succi rute syluestris singulorum uncie quatuor: cere semuncia: olei rosati unciae uiginti. Omnia cum succis uniantur: deinde coquantur cum cera & oleo, dum succi consumantur: postea colentur, reponanturque. Unguentum Ex Succis Aperiuntibus. Succorum apii, intybi, mentae, absynthii, petroselini uulgaris, ualerianae, singulorum unciae tres: olei absynthii, mentae, utriusque libra & semis: cerae flauae quod satis est. mixta redigantur in unguentum. Uiscerum obstructiones liberat: eoque crebro in iecorariis uitiis utimur. Unguentum Ad Lienem. Olei communis librae tres: medullae crurum bouis libra: butyri recentis selibra: succi cyclamini, succi bryoniae singulae librae: incoquantur lento igne, dum succi consumantur. iuri colato addantur pulueres asplenii, corticum cappararum, thamaricis, seminis uiticis singulorum unciae tres: ex cera flaua quanta opus est paretur unguentum. Lienis tumores, duritiemque abigit. Unguentum Ad Uermes. Succi absinthii, abrotani, centaurii minoris, radicis aristolochiae rotundae, persicariae, foliorum persicae, foliorum lupini, radicum ebuli, balaustii, singulorum drachma: succi porri unciae duae: nasturtii aquatici libra: olei absinthii libra una semis: cerae, quod satis est, fiat unguentum secundum artem. Atque haec calida sunt: quae iam sequuntur ex frigidioribus constant, ut Unguentum Rosatum Mesuae. Axungie porrine libra ex aqua calente nouies, & toties frigida lauatur, & rosae rubrae recentes pari portione ei adduntur, probeque tunduntur, & marcescunt cum ea dies septem: Unguenta frigida. deinde coquuntur igne lento, colanturque: postea rursus aliae rosae recentes simili pondere cum ea tunduntur, idemque fit tertio: tandem succi rosarum rubrarum unciae sex adduntur, olei amygdalarum dulcium unciae quinque: lento igne incoquuntur, dum succus absumatur: colantur reponunturque. Prestantissimum est ad inflammationes, erysipelata, herpetas, capitis dolorem ex calore. quinetiam uentriculi, & iecoris intemperiem calidam mitigat: renum ardores, & haemorrhoindas inflammatas lenit: uigilias tollit. Id autem fit efficacius, si nonnihil opii admixtum fuerit. Unguentum Uiolatum. Ex uiolis purpureis unguentum paratur. eodem modo, quo rosatum. Idem quoque praestare potest, quod rosatum: iecinoris intemperaturam leuigat: praeterea pleuritidi, & thoracis inflammationi conducit. Unguentum Somniferum. Olei papaueris, nympheae singulae semuncia: opii, caliae, croci, singuli scrupuli: ex cera paratur unguentum. Temporibus per febrium ardores illinitur. Unguentum Comitissae. Corticum mediorum castanearum, glandium quercus arboris, baccarum myrti, caudae equinae, gallarum, corticum fabarum, acinorum uuarum, calicum glandium, sorborum immaturorum siccorum, mespilorum immaturorum siccorum, foliorum pruni syluestris, radicum chelidonii, singulae sescunciae. contunduntur parum, coquunturque ex decocti plantaginis libris octo, donec media pars absumpta fuerit: deinde cerae nouae unciae octo, in olei myrtei libris duabus, & dimidia diluuntur, lauanturque nouies, sic ut semper aliquid iuris colati affundatur: postea sequentes pulueres insparguntur, nempe corticum mediorum castanearum, glandium, & quercus arboris, gallarum, singulae unciae: cineris ossis bubuli, baccarum myrti, acinorum uuarum, sorborum siccorum singulae semunciae: pastillorum e succino unciae duae. Haec tenuissime trita cera & oleo ex decocto lotis permiscentur, additoque oleo mastichino non loto, quantum requiritur, paratur unguentum. Astringens est unguentum, quod renibus & pectori illitum uterum firmat: menstrua ne immoderate fluant, cohihet: renes laxatos astringit: haemorrhoidum fluorem superfluum sistit restringuitque. Unguentum Populeum. Florum quos oculos seu gemmas populi uocant, conniuentium adhuc, selibra: foliorum papaueris nigri, ( alii agrestis ) mandragorae, alterci, solani, semperuiui magni, & parui, lactucae, cotylidonis ( alii bardanae ) uiolae nigre ( alii portulace ) summitatum rubi ( alii pruni ) tenerrimarum, singulorum unciae tres. Flores populi, quia primo statim uere, martio scilicet erumpunt, tundi macerarique, & subigi cum axungiae salis expertis, ac preparate libris quatuor, seruarique debent, donec herbe iam commemorate colligi queant: que deinde etiam contundentur, miscebunturque floribus, & axungie antea preparatis: postea uini optimi quod satis est admisceatur: tandem omnia concoquantur, donec uinum consumatur: mox colentur, expressaque in unguentum redigantur. Capitis doloribus conuenit: temporibus, & manuum, pedumque pulsibus cum oleo rosaceo, aut uiolaceo illitum, uehementes febrium ardores ex calida intemperie natos restinguit, somnumque conciliat. Unguentum Refrigerans Galeni. Olei omphacini rosati libra: cere albe uncie tres. Cera ex oleo liquari, lauarique ex aqua frigida debet, donec albescat: tandem ex aqua rosacea elui, sic ut paulum aceti rosati admisceatur. officinae unguentum album & refrigerans uocant: Refrigerat eos, qui in febre uruntur, iecori, aut cordi impositum: nec non capitis dolorem ex calida intemperie contractum mitigat: renum & lumborum aestus restinguit. Porro in calidis partium intemperaturis dublici linteo inductum adhiberi debet tepidum: ubi incaluit, tolli, saepiusque permutari, ne mora calfactum ardores augcat. Mathetes, Omniane haec sunt unguenta, quae huc usque mihi recitare uoluisti? Geron, Medicorum quidem sunt propria: caetera uero que restant adhuc, chirurgis attribuuntur: atque haec eadem etiam in calida, & frigida partiuntur. Unguenta Chirurgorum Tripharmacum. Argenti spumae, aceti singulae unciae: Unguenta calida Chirurgorum. olei rosacei unciae due: coquuntur igne lento ad spissitudinem unguenti: quod carnem & cicatricem inducit. Unguentum Tetrapharmacum Galeni. Picis nigrae, resinae, cerae, adipis uaccinae singulorum partes aequales. mixta in unguenti formam. redigantur. Id calefacit, humectat, dolorem sedat, & pus mouet. Unguentum Basilicum Maius Auctore Mesuae, quod Galeno ennea pharmacum dicitur. Cerae albae, resinae pini, seui uaccini, picis nigrae, picis graecae, terebinthinae, thuris, myrrhae singulorum uncia: olei quod satis est, misceantur redigunturque in unguenti formam. ulcera presertim neruosarum partium, si inflammatione carcant, abstergit, & eas carne replet. Basilicum Minus, Quod Galeno tetrapharmacum uuocatur. Cerae flauae, resinae pinguis, picis graecae, singulae librae: olei communis, quod satis est. igne lento in unguenti formam rediguntur. Alii terebinthinam addunt: alii hanc picis loco ponunt. Ad idem ualet quod maius, sed imbecillius existit. quanquam recentibus capitis, & neruosarum partium uulneribus, ulceribusque magis accommodatum sit. hoc unguentum colore quidem nigrum, superius flauum existit. Unguentum Euscum Nicolai. Olei sesquilibra: caere nouae unciae quatuor: picis graecae, picis nigre singulorum uncia: mastiches, galbani, thuris, therebinthinae singulorum uncia: sagapeni unciae duae. Cera ex oleo inferuescit: ubi liquata fuerit, pix graeca primo imponitur: deinde pix naualis siue nigra: sagapenum, terebinthina, mastiche, thus, & galbanum admiscentur. Hoc unguentum uulnera repurgat, & carnem inducit: emollit, concoquit, extrahit, sanatque. Unguentum Apostolicon Auicenne. Cerae albae, terebinthine, resinae, gummi ammoniaci, singulorum drachme quatuordecim: aristolochie longae, thuris, bdellii, singulorum drahmae sex: myrrhe, galbani, singulorum drachme quatuor: argenti spume, drachme octo: opopanacis, eruginis, singulorum drachmae duae: olei commmunis librae duae: hyeme tres. Gummi ex aceto albo soluta coquuntur cum oleo, cera, resina, terebinthina, & argenti spuma, dum acetum absumatur: deinde reliqua tenuissime detrita adduntur, paraturque unguentum. Frequens huius usus est ad magna uulnera glutinanda, ulcera sordida eluenda: fistulas, carnemque emortuam tollit: nouam inducit: duram emollit: & plagas sanat. Unguentum Ex Calce. Calcis extinctae unciae tres: olein libra: cerae unciae tres. Calx singulis diebus eluitur, & subsidere permittitur: aqua diebus decem spongia exprimitur: deinde calx aqua rosacea lauari debet, & siccari, poste a sinetur. Ubi cera ex oleo liquefacta, ab igneque sublata fuerit, & iam concrescere incipit, eadem tenuissime trita admiscetur, reponiturque. hoc unguentum ad ambusta ualde efficax existit. Unguentum Abstersorium, Quod uulgo mundificatiuum appellatur. Mellis rosati colati transfusi sescuncia: terebinthinae clarae unciae tres: succi apii, marrubii, utriusque drachma semissis: succi absynthii drachmae duae. omnia simul coquuntur, deinde adduntur ipsis farinae ordei, fabarum, utriusque drachma: farinae lupinorum, erui utriusque drachmae tres: item sarcocollae, myrrhae singulorum sesquidrachma. in puluerem redacta cum reliquis ad unguenti formam commiscentur. Unguentum Uiride Andromachi. Resine pini libre due: cere albe libra, & semis: olei communis uncie octo: eruginis uncie tres. Resina & cera in oleo liquantur: deinde erugo in tenuissimum puluerem redacta ipsis additur, paraturque unguentum. omnia uulnera recentia, & quae non magna sunt, persanat. Unguentum Aegyptiacum Mesuae. Aeruginis drachmae quinque: mellis drachme quatuordecim: aceti albi fortis drachmae septem. omnia simul incoquuntur ad unguenti spissitudinem: mouenturque, donec color ipsorum rubeus, aut purpureus euadat. Antiqua uulnera curat: fistulas sanat: carnem excrescentem absumit, uehementerque exiccat. Alii huius medicamenti sumunt drachmas sex: chalchanti usti drachmas duas: olei rosati drachmas tres: cerae quod ad unguentum parandum satis est. Unguentum Ad Scabiem. Styracis liquidae, te rebinthinae lotae, butyrique eloti, singulorum unciae duae: ueratri nigri in puluerem redacti uncia: salis unciae duae: mixta in mortario plumbeo ad unguenti spissitudinem redigantur. Aliud Pro Pueris. Terebinthinae bene lotae unciae quatuor butyri fimilitereloti unciae duae: salis uncia: succi trium citrangulorum, uitella trium ouorum, olei rosati uncia. omnibus simul commixtis unguentum paratur. Aliud Adscabiem. Terebinthinae ex aqua rosacea bene elotae unciae tres, & dimidia: axungiae sescuncia: salis fossicii drachmae duae: sulfuris uiui drachmae tres: aluminis usti, plumbi cremati, singulorum drachmae duae: cerusae, thuris, utriusque sesquidrachma: argenti spume drachmae tres. excipiantur cera alba, quanta opus est, fiatque unguentum. Atque hoc non tam in frequenti usu est, quam superiora omnia. Unguentum Enulatum. Radicum enulae campanae coctae ex aceto, pilaque contusae, ut decet libra: axungiae, olei communis singulorum unciae tres: cerae nouae, argenti uiui saliua hominis ieiuni extincti, terebinthinae lotae, singulorum unciae duae: salis communis tenuiter contriti semuncia. cera & axungia, oleo liquantur: deinde enula additur, postea argentum uiuum, & sal: tandem terebinthina adiungatur, inuicemque coquuntur ad unguenti formam. Hoc quoque medicamentum ad scabiem conducit. Sunt qui argenti uiui loco sulfur addant: nonnulli etiam omittunt utrunque, sicut etiam insuperioribus unguentis. Unguentum Aureum Mesuae. Cerae flauae unciae sex: olei boni librae duae semis: terebinthinae unciae duae: resinae pineae, & colophoniae utriusque sescuncia: thuris, mastiches, singulae unciae: croci drachma. resina; colophonia, & therebinthina, cerae in olemo liquatae admiscentur: ab igne remotis, thus & mastiche insparguntur: tandem crocus tenuiter contritus adiicitur. Unguentum regis hoc in officinis dicitur: aureum autem a colore & pretio. est enim praestantissimum ad uulnera tuto & salubriter glutinanda, praesertim in corporibus mollioribus. Unguentum Potabile. Butyri recentis librae tres: rubiae tinctorum, castorei, floris maris, hoc est spermatis ceti, radicis tormentillae singulae unciae. Inferuescant simul ex uino odoro, donec hoc consumatur, fiatque unguentum. uulnera interiora conglutinat, eoque iis qui ex alto cecidere, utile est. Unguentum Mirificum Auctore Mesuae. Myrrhae, alomens, sarcocollae, singulae unciae: mellis despumati unciae sex: uini albi boni quod satis est. lento igne ad spissitudinem unguenti coquuntur. ulcera putrida, & fistulas abstergit, carne replet glutinat, cicatrice obducit: putredinem arcet. quod si caro supercreuerit, semuncia unguenti diachalcitheos additur. Unguentum Ceraseos Magnum auctore Mesuae. Ammoniaci uncia: bdellii, thuris masculi, aristolochiae, sarcocollae, singulorum drachmae quinque: myrrhae, galbani, singulorum semuncia: argenti spumae drachmae quindecim: alomnens, opopanacis, singulorum drachmaeduae semis: aeruginis drachmae tres: resinae, drachmae quatuordecim: cerae albae unciae duae: olei quod satis est. Argenti spuma teritur, & ex oleo coquitur, dum liquescat: deinde ab igne remouetur, & ubi modice refrixerit, ammoniacum, & bdellium ex aceto soluta ei admiscentur: atque iterum igni superimponuntur, ad iustamque spissitudinem coquuntur, & reliqua eis, postea admiscentur. Uicera maligna, putrida, cauernosaque abstergit, & si quid uitiosum in eis appareat, absumit: carne replet, & glutinat, cicatriceque obducit. Unguentum Ceraseos Paruum Mesuae. Aristolochiae, iridis, sanguinis draconis, ammoniaci, sarcocollae singulae sescunciae: argenti spumae detritae uncie quinque: olei libra. argenti spuma ex oleo coquitur, dum liquescat: deinde reliqua, ut in priore miscentur. Tam uetera, quam noua ulcera abstergit: carne replet, glutinat, & cicacricem inducit. Nam carni generandae magis quam alterum est idoneum. Unguentum Ex Panno Lineo. Opopanacis uncia: rasurae panni linei tenuis, puri & ueteris semuncia: uini, mellis, olei rosati, uel myrtei, singulorum unciae quinque: argenti spumae, alomnes, sarcocollae, myrrhae, singulorum drachmae duae semis. paulatim teruntur, nunc uino, nunc oleo, nunc melle affuso: interdum chalcithidis drachmae duae adduuntur. Mirificum est ad ulcera maligna, fistulosa, & carne destituta. Ll 4 Unguentum Ulceribus Uetustis. & quae cicatricem difficulter recipiunt sanandum accommodatum Mesuae. Alomens, myrrhae, singulorum partes aequales: succi absinthii, chelidonii, plantaginis, singulorum quod satis est. Aloe & myrrha cum succis ad mellis spissitudinem contundantur. linimentis illitum adhibetur. Unguenta Ex Cantharidibus. auctore Mesuae. Cantharidum recentium drachmae decem: axungiae drachmae quinque semis, contusa simul diebus septem marcescunt: deinde coquuntur, colanturque, & uitreo uase reseruantur. hoc unguentum autem adurit, ruborem, & uesicas excitat, exulceratque: alphos, panos, lentigines, & alia cutis uitia abolet. Atque haec unguenta iam recitata ex calidis, illa, quae iam sequuntur ex frigidis rebus constant. Unguentum Album Ex Cerusa Auicennae. Frigida. Argenti spumae drachma: Unguenta. cerusae drachmae quinque: cerae albae drachmae septem: olei rosati unciae duae: albumen unius oui. cerusa, & argenti spuma probe contritas, cerae ex oleo rosaceo lento igne liquatae adiiciantur, miscenturque: postremo albumen oui admiscetur. Sunt qui caphurae momentum addant: unde unguentum caphuratum uocant. Aduersus ulcera, scabiem, & adustionem commendatur. Unguentum Album Rasis. Cerusae ex aqua rosarum lotae unciae duae: olei rosati uncie quatuor: cere albae uncia. Haec ex oleo ad lentum ignem liquefacta remouetur a foco semper agitando. Ubi refrixerit, cerusa admodum trita ei additur, simulque cum aliis agitatur, atque unguentum inde conficitur. Efficax est aduersus ambusta, crysipelata, ulcera, scabiem ex pituita salsa, & bile usta: ad prurigines, pustulas, acrem serpiginem: praecipue uero ad calorem, ustionem, & excoriationem, superioris unguenti loco usurpari potest. Unguentum Desiccans Rubrum. Lapidis calaminaris, aut cadmiae lapidosae, terrae sigillatae, singulorum unciae quatuor: argenti spumae, & auri, cerusae singulorum unciae tres: caphurae drachmae: cere uncie quinque: olei rosacei, uiolacei utriusque uncie sex. mixta rediguntur in unguenti formam. Commendatur ad scabiem humidam, ex pituita putri & salsa orta. hanc enim exiccat: pruritum ex ea compescit, efficacius autem est, quod ex oleo rosato omphacino solo, absque uiolaceo paratur. Aliud Adrubrum. Butyri recentis librae duae: radicis anchusae, uini rubri: casto rei pinguissimi drachmae sex. radices ex uino ad diem unum macerantur: deinde butyro adiecto coquuntur simul lento igne, dum uinum consumatur: colatis, castoreum admiscetur. Mulier culchoc in papulis puerorum, & morbillis non sine fructu utuntur. uino enim, aut alio liquore dilutum admouent, ut sudoribus prouocatis, quicquid corruptae labis intro continetur, per cutis meatus expellatur. Trypharmacum Crudum Mesuae. Argenti spumae, aceti efficacioris singulorum uncie tres: olei communis unciae sex. Argenti spuma tenuissime trita continuo mouetur, sic ut oleum, & acetum per uices sensim affundantur. ualet ad scabiem & cutis ulcera, ut superius tripharmacum. Psorycum Alexandri Citante Mesuae. Cerusae, argenti spumae, psoryci, alomnes, croci, cadmiae argenteae, argenti uiui restincti; singulorum partes aequales: olei olcandri, aceti, utriusque quod satis est. Scabiem impetiginem ex pituita salsa natam, sanat cutis asperitatem, & alia eius uitia abstergit, discutitque. Psoricum Aliud Auctore Mesuae. Spumae argentee albae, chalcanthi singulae partes aequales: aeruginis pars dimidia: aceti acerrimi quod fatis est. Die uno terantur in sole aestiuo, sic ut acetum paulatim affundatur: deinde uase uitreo probe obstructo sub fimo diebus quadraginta condantur. Ualet ad fistulas, cancros, scabiem siccam, lepram, & omnis carnis putridae incrementum. Unguentum Citrinum Nicolai. Chrysocollae, uulgo boracis drachmae duae: caphurae drachma, coralli albi semunci: aluminis scissilis, quod uulgo amanti seu plumae uocant, drachma: umbilici marini, tragacanthae albissimae, amyli, crystalli, antalii, conchae purpureae dictae, buccini, dentaliam officinae appellant, thuris albissimi, nitri singulorum drachmae tres: marmoris albi, drachmae duae: cerusse ex dracontio praeparatae, uncia: cerussae ex plumbo paratae unciae sex: axungiae suillae non salsae, repurgatae libra: seui caprini sescuncia: adipis gallinacei praeparati uncia. omnia simul excepta borace in mortario subtilissime teruntur: adipes & seuum duplici uase eliquantur, deinde per tenue linteum colatis, arida iniiciuntur, rudeque probe subiguntur: postea citreum unum, aut alterum, aut etiam plura eis adduntur, coquunturque simul, dum inferuescant: tandem rursus in lebeten coniiciuntur, & chrysocolla, seu borax seorsim subtiliter trita eis additur: ac omnia sic mixta subactaque uase probe reponuntur. Sunt qui succum duorum, aut plurium citreorum malorum addant. hoc unguentum aspera laeuigat: faciei maculas & lentigines exterit: ephelides, & exustiones ex insolatu factas, nec non cicatrices abolet: ruborem oculorum tollit: pustulas in cute ex mala intemperatura pituitaque salsa natas per sanat. Unguentum Ex Spuma Argenti. Argenti spumae unciae duae: cerusae semuncia: aceti uncia: olei rosati quod satis est. lento igne unguentum paratur. Id potest etiam citra ignem in mortario plumbo confici: atque tunc crudum appellatur. Confert ulceribus, & exulcerationibus cutis, ex calore solis, uel calceo strictiore, uel itinere, uel equitatione, uel frictione, uel coitu contractis. Unguentum Ex Minio. Minii probe contriti, olei rosati, myrtei, singulorum unciae duae. iuxta lentum ignem cum cerae albae semuncia, coquantur. Aliud Ex Minio Caphuratum. Minii detriti unciae tres: argenti spumae unciae duae: cerusae sescuncia: pompholygis, caphurae singulorum drachmae tres: olei rosati sesquilibra: cere albae unciae duae: cerae ex oleo ad lentum ignem liquatae, reliqua in tenuissimum puluerem redacta in mortario plumbeo miscentur. Benefacit ulceribus malis, & inueteratis. Unguentum Ex Pompholyge artificiosum. Olei rosacei, & omphacini, utriusque unciae sex: olei ex myrtis, unguenti populei singulorum uncie duae: foliorum plantaginis, solani singulorum manipuli duo. Herbe minutim incise cum oleis misceri debent, & diebus octo marcescere: deinde aliquantulum cocta colari. iuri ipsorum addentur cere albe uncie quatuor semis: coquantur igne lento, dum cera liquescat, sic ut semper agitentur. remotis ab igne, addentur argenti spumae unciae sex: pompholygis, uulgo tutiae preparatae, ceruse tritae, singulorumuncie duae: plumbi usti unciae sex: caphurae uncia. omnia pilae plumbeae iniecta, horis duabus continuis agitantur: deinde uase uitre ato reponuntur: Aliud Simile Nicolai. Olei rosati, cere albae, singulorum drachme sex: succi solani drachma: ceruse lonte drachme duae: plumbi usti loti, pompholygis siue tutie praeparate singulae drachmae: thuris drachma semilfis: ceram ex oleo iuxta lentum ignem liquatam, in pilam plumbeam coniicito, & quae in tenuissimum puluerem redacta sunt, addito, mouetoque continue, & succum praedictum sensim instillato, sex horis continuis omnia mouendo, agitandoque. Prosunt erysipelatis exiccandis: ulceribus sordidis abstergendis, & sanandis, quae tibias infestant: nec non in aliis partibus caua, aut hiantia carne replent, refrigerant, & cicatricem inducunt. Unguentum Repellens Uulgo defensiuum frigidum. Boli Armeni, sanguinis draconis, terrae sigillatae, singulorum uncia: olei rosati unciae sex: cerae sescuncia: aceti unciae quatuor. oleum, & cera cum aceto simul incoquuntur, dum hoc consumatur, fitque unguentum. Matethes, Ueterum haec esse unguenta intelligo, ob idque omnibus Chirurgis passim iam communia: obsecro te nunc, si quid praeterea in hoc medicamentorum genere restet ( soles enim semper aliquid singulare habere, quod tecum aliis commune non est ) hisce adhuc addere digneris, ut expectationi meae, quam de te mihi iam multis documentis feci, omnino satis fiat. Geron, Non est Mathetes quod de candore & dexteritate mea dubites: sunt pauca quaedam alia unguenta Chirurgica, eaque superioribus prope similia: quae cum a me tantopere expetis, ea quoque apponere non recusabo. cum nullus affectus sit absque dolore, is prius leniri debet, uel maturantibus, uel abstergentibus uel purgantibus. deinde curari pro uarietate causarum, iis, quae carnem uel generare, uel alere, uel cicatricem inducere, uel denique etiam glutinare dicuntur, sic ut ubique naturae ordo seruatur. Mathetes, Quibus medicamentis chirurgi ad dolores leniendos, & mitigandos: uel ad membra calefacienda, uel refrigeranda: utuntur? Geron, Linimentis potius quam unguentis, ut superius admonui. Linimenta chirurgorum ad dolores leniendos. ea uero quae ad dolores aurium, & aliarum partium prescripta sunt, huc referri conuenit. at unguento resumptiuo utemur, cum materia in pus conuertitur. Ad Dolorem Ex Materia Calidiore ortum hoc prodest. Oleum uiolaceum uel alterci nonnihil addatur, uel oleo rosaceo utendum, admixto oleo alterci, aut uiolarum: sicut unguentum populeon recens dolorem ex calido humore ortum sedat. Calida uero unguenta, ut Dialthaeas, & oesypus, dolores frigidos oleo amygdalarum myxto leniunt. Ad dolorem calidum, & inflammationem supprimendam, adeps suillus & unguentum rosaceum decocto foliorum alterci recte adduntur. Huiusmodi unguentum partibus naturalibus illinatur: quae ob sensus acrimoniam uehementer dolent. Mathetes, Ex quibus constant maturatoria unguenta? Unguenta Concoquentia, Seu maturantia. Unguenta maturatoria ex quibus constent. Geron, lis quae pus mouent temperato calore nostro simili praeditis, tum per se, tum aliis admixtis. Sunt autem ea emplastica, ac fiunt ex oleo communi, uel amygdalino, uel sesamino aliis adiunctis, nempe cera, uel pice, uel resina, uel seuo, uel tritici farina, uel ouorum luteis, ut uis emplastica augeatur. In officinis extare dixi chirurgorum unguenta, basilicum maius, & minus: hoc sane pus mouet: illud non modo hoc praestat, sed etiam nonnihil abstergit, carnemque ob myrrham & thus additum generat. quare ad abscessus concoquendos, sordidaque ulcera illinc orta conducit: quin & inter ea que carnem inducunt, numeratur. Iam pix oleo communi diluta unguenti uim refert. sic unguen tum ex oleis, & ouis bifariam paratur: primum ex integro ouo, cum oleo uiolarum dolorem inflammationum sedat, & pus mouet. eo autem utendum est, cum dolor magnus ob puris generationem urget. Nam oui albumen, etsi frigidum sit, calorem tamen refrigerando sopit, & emplastica sua essentia pus mouet. Ubi itaque dolor magis sedandus est, oleum uiolarum: ubi autem pus mouendum, amygdalinum, uel commune adhibendum. eodem uti licet etiam cum abscessus adapertus est: ut dolorem ferro, uel igne excitatum leniat. Alterum unguentum, ubi pus mouere, uel concoquere uolumus, ex uitellis ouorum duntaxat, & oleo communi paramus: quod multo citius fiet, si momentum terebinthinae addatur: quod in neruosis partibus potissimum conducit. Unguentum resumptorium satis emplasticum est, & temperatum, ac materiae concoctionem iuuat, inflammationemque maturat, ut etiam dialthaea: quanquam hoc inter malactica referatur, sed materiae crassae non minus suppurationem, quam emollitionem efficit. Nam resinam, colophoniam, ceram, terebinthinam, semina lini, & faenugraeci, gummi hederae, & galbani retinet: quae omnia maiorem uim emplasticam obtinent, quam malactico unguento conueniat: quanquam emplasticae etiam elsentiae nonnihil inesse oporteat: non autem tantam ut aliquid a parte dura euacuari impediat. Scylla sane aliquantum digerit, licet uiscosam habeat essentiam, contumacis materie suppurationi accommodam. Basilicum concoquendae, & in pus conuertendae materiae dicatum est. praecipue ob crocum, resinam colophoniam mastichen, thus, & id genus alia, quae recipit. Si quando igitur uomicae, & ulcera maturari debent, illo uti licet. Quod si id carni generandae efficax esse uelis, myrrham addito, augetoque thuris pondus. Mathetes, Quae ad uulnera, ulceraque maturanda remedia adhibes? Geron, Ex farina tritici, oleo, & seuo: Unguenta ad uulnera & ulcera supuratoria. uel ex terebinthina, oleo, seuo, & pice: uel ex colophonia uulgo dicta, quae magis digerit ob amissam pinguetudinem, quam maturent. Est enim sedimentum, & ueluti fex olei ex terebinthina. quare multum olei conmmunis, uel amygdalini admiscendum est, ut magis concoquat, quam digerat. Illud etiam hoc loco negligendum non est, emplastra nimium malastica, in unguenta maturantia conuerti posse, si oleo multo diluantur: sicut etiam alia reliqua emplastra, in eiusmodi resoluta: id quod Galenus admonuit. ut, Unguentum Ad Calidam Materiam concoquendam. Unguenta ad humores calidos concoquendos. Emplastri diachylon minoris, oleo recenti uiolarum, uel amygdalarum diluti quod satis est, ad unguenti formam redigito, illinitoque. Paratur autem illud ex cremore radicum maluae, seminis lini, alterci, & spodii, quae calorem maturatorium ab oleo recipiunt. Argenti spuma que ipsa quoque uim habet emplasticam, non impedit maturationem. Hoc unguentum contemperando calorem, retinendoque concoquit, maxime, ubi feruor est magnus, ut in erysipelacea inflammatione, uel erysipelate inflammatorio. Ad simplicem autem inflanmmationem concoquendam, unguentum ex emplastro diachylon communi, oleo communi diluto prodest. fit autem ex faenugraeco, lino, althaeae radice, oleo, & argenti spuma. Mathetes, Quenam ad frigidam crassam que materiam conueniunt? Unguenta ad frigidam materiam concoquendam. Geron, Unguentum ex diachylon magno, oleo soluto factum, ad crassam, & frigidam materiam ualet, ut quod emplastica & temperata recipiat. Unguentum ad Unguentorum abstergentium differentiae. Nihil refert quod succus iridis, & scillae ei inditus sit: nam hi materiam incidunt, & temperant argenti spumam. Sic ad abscessum ex materia crassa, unguentum ex emplastro, cremoribus uulgo mucilaginibus confectum expedit. Geron, Unguentorum quae sordida ulcera, & depascenabscessum ex materia crassa. Nam malastica interdum maturatoria fiunt, frigide, uel crassae materie ratione. Non enim uehementius quam primo ordine calefaciunt: e contrario pus mouentia, in malastica transeunt, cum materia pauca est, neque multa congesta. Mathetes, Unde fiunt unguenta abstersoria, & quae illorum sunt differentiae? Unguenta Abstersoria. tia abstergunt, alia leniter sine ulla rosione, alia leni cum rosione, alia euidenter id praestant. haec aut sunt acria, amara, salsa, nitrosa: altera, dulcia, & acria, ut mel, zaccarum candum: prima, dulcia tantum. Unguenta abstergentia. Quamobrem abstersoria unguenta dicuntur, quae mediocriter abstergunt: crodentia uero seu exedentia ualide id faciunt. Non solum enim pus crassum, sed carnem uitiosam tollunt, & supercrescentem imminuunt. Mathetes, Ex quibus autem omnia ista abstersoria componuntur? Geron, Ex aerugine, caera, uel aerugine, & melle tantum: uel ex aceto, melle, & flore aeris, sicut Aegyptiacum in officinis dictum: Unguenta abstergentia quibus constent. nec non ex lachrimis, ammoniacis, opopanace, galbano, bdellio, exedentibus permixtis, ut in apostolico, & eo quod a cerusa nomen habet. Quia uero nimia cum crosione haec exedunt, absterguntque, pinguia ad eorum acrimoniam, & asperitatem mitigandam adduntur, cera, terebinthina, & oleum. Quinetiam carni generandae efficatia illis adiiciuntur, quae modice abstergunt, aristolochia, myrrha, thus cum apostolico: sarcocolla autem aloe, & argenti spuma in utroque. At satius foret illis abstinere, ubi caro ualentius erodenda est. parum enim, aut nihil adiumenti adferunt: cum actiones eorum prorsus inter se pugnant. quippe haec ulcera replent, illa excauant. quae uero acrimoniam illorum temperant, ut oleosa, & pinguia, adiungi debent. Porro hoc notandum quoque est, quod in unguenis istis repurgantibus coniungantur, tum exedentia, tum carnis generandae efficaria, ut in unguento Auicennae, quod sic componitur Unguentum Auicennae Ad Ulcera sordida & putrida. Auripigmenti rubri uncia: Auicennae unguentum ad ulcera sordida. calcis uiuae, aluminis, corticis mali punici, singulorum drachmae sex: thuris, gallarum, singulorum drachmae tres. olei quod satis est. Obseruatio. Unguentun hoc pastillis Andromachi propemodum respondet, nisi qud hi calchanthum recipiant, & myrrham: quare ualidius etiam abstergunt, & erodunt: oleum autem, uel ceram non habent, quae acria medicamenta obtundunt. Caeterum unguentum istud putridis magis quam simpliciter sordidis ulceribus conuenit, ad carnem putridam auferendum. Nam cortices mali punici, & gallae indurant, & abstersionem minuunt, eo quod astringant: quanuis amari sunt cortices. Quia uero ad ulcera putrida componuntur, certe etiam carnem imminuent, saniemque probe exiccabunt, ut putredinis occasio, altera nempe humida putredinis primus auctor est, tollatur. Mathetes, materies, que Ex quibus amaris, & nit rosis componuntur abstersoria unguenta? Unguenta ex amaris & nitiosis quae fiant. Geron, Ex myrrha, centaureo, omphacino, quod erodit: ex melle, zaccaro, farina hordei, fabarum, erui. ex succis herbarum apii, absynthii, centaurei minoris, cum nulla subsit inflammatio. Sin autem calor urgeat, succus plantaginis, uel crassulae, uel myrti quoque additur, ut Unguentum Abstergens Abscessum ex inflammmatione ortum. Succi plantaginis, apii utriusque unciae duae: Unguentum abstergens. farinae tritici uncia: lutea ouorum duo. Succi cum modico melle coquantur, deinde alia addantur: nec non oleum rosaceum, uel parum olei communis doloris sedandi gratia, eo quod tota materia cocta non sit. Itaque oleum commune, farina tritici, cum luteis ouorum materiam crudam concoquunt, & maturant, doloremque leniunt, Paulo autem post oleum addi non debet, nec farina tritici: sed eius loco hordeacea, aut fabacea, aut erui, aut lupinorum substitui. Semper a lenioribus incipiendum, deinde ad alia paulatim progrediendum est, ut Unguentum Abstersorium Cum materia est concocta. Mellis rosacei, uel mellis cocti selibra: Alstersorium materiae concoctae. succi apii, farinae hordeaceae singulorum unciae tres. Cocta redigantur in formulam unguenti. cum membrum affectum neruosum est, resina terebinthina adiungi debet. ut, Aliud Simile Ad Idem, In parte neruosa. Mellis cocti selibra: terebinthine unciae tres: succi absynthii, uel centaurei uncia. Formetur unguentum. Obseruatio. Si ex pure faedo putredo subesse cognoscatur, myrrhe momentum adiicietur. ubi ulcus iam abstersum uidetur, myrrhae pondus augendum, addendumque thus, uel iris, uel colophonea: uel in uicem terebinthinae, argenti spuma substiuatur: deinde transitus fiet ad ea quae carnem inducunt. sin autem pus crassius fuerit, apponetur galbanum, opoponax, bdellium, ammoniacum, uino, aut oleo antiquo diluta, ut cum durities adest, ex humorum concretione magis quam ex copia subiecta. Unguentum Ad Pus Crassum cum humorum duritie. Galbani, opopanacis singulae drachmae tres. diluantur ex uino ueteri albo: olei terebinthinae quod satis est: ad unguenti formam redigantur. Obseruatio. Gummi hic non diluuntur aceto, quod acre sit. In putridis uero quae sensus fere expertia sunt, admisceri potest, ut in Aegyptiaco. uinum autem uetus subtile extenuat, calfacit, exiccat, minusque nocet: presertim in locis neruosis. Mathetes, Possuntne etiam ex herbis, & earum succis ualida unguenta fieri? Geron, Non solum ualida, sed etiam mediocria, & lenia. Unguenta ex herbis & succis. ualida sane ex chelidonio, & centaureo contusis, melleque admixto: ualidiora autem ex succo iridis, scyllae, & melle scyllitio. media ex succis apii, absynthii, betonicae. lenia ex succo cyrsii, cichorii agrestis, quod uim habet abstersoriam. Adhaec eupatorium uerum, quod agrimonia uulgo dicitur, callytrichum, scolopendrium, seu ceterach, abstergunt, sed leniter, propter astrictio nem, qua praedita sunt. Praeterea succus rosarum modice abstergit, succusque betae, ob nitrosam uim: & id genus alia. Nonnunquam unguentum etiam ex serapio rosaceo solutorio, & farina ordei, ut magis abstergat, conficitur. Ex serapio autem qui rosis siccis constat, magis abstersorium, & exiccatorium paratur. Mathetes, Ex quibus aliis medicamentis unguenta abstergentia fiunt, & componuntur? Geron, Ex emplastris officinarum. At haec ex pauciore oleo diluuntur, nisi acrius quoddam, lenius reddere uoles: Unguenta abstersoria ex emplastris. magis autem ex uino, melle pauco, oleo rosaceo, uel myrteo, uel iuueterato, uel succo herbae cuiusdam, uel basiliconis: uel in huius penuria, ex oxycroceo parare licet. ut, Unguentum Abstersorium Ad Putrida ulcera ex abscessu pituitoso & frigido. Oxycrocei emplastri unciae duae. Unguenta ex emplastris ad ulcera putrida. Ex uino rubro, oleo & melle diluito, uel ex oleo tantum, uel melle, uel uino, formatoque unguentum. Mathetes, Cur oxycroceum emplastrum unguento abstersorio addidisti? Geron, Quia ex maturantibus, extrahentibus, & abstergentibus constat. Nam crocum, picem, ceram, colophoneam, terebinthinamque recipit, quae maturat magis quam abstergat. item myrrham, thus, ammoniacum, & galbanum ad abstergendum efficacia, continet. Mathetes, Quid si ulcus ualentiore indigeat abstersione? Unguentum ualentius abstergens. Geron, Ceroneum dilutum conuenit, ut quod plura extenuantia, abstergentia, nec non sagapenum, opoponacem, alomen, mastichen, bdellium, alumen, styracem utranque, & argenti spumam recipiat. Ad capitis ulcera & aliarum partium, non adeo neruosarum, & durarum, abstergenda, emplastri de gratia Dei, uel de lanua similiter dilutum, in unguentum conuertitur. Obseruatio. In ulceribus depascentibus, aut uirulentis abstersoria praescribi non solent, sed tantum metallica, quae repellunt, siccantque ulcera, ut unguentum ex argenti spuma, ex cerussa, uel plumbo, uel ammoniaco, uel minio, uel pompholyge, uel unguentum rubrum siccans: Abstersoria in quibus non praescribuntur. uel id quod ex cerusa ad Mesuen refertur, cui additur argentum uiuum, cum pruritus adest, uel morbus gallicus praecessit: aut chalcanthum, aut flos eris in ulceribus difficilibus. Mathetes, Quomodo ulcera maligna telephia, aut chironia dicta, quae nullis caedunt unguentis, curari poterunt? Unguenta Exedentia, Siue arodentia. Ulceara maligna quomodo curentur. Geron, Cum ea uel ob os corruptum, uel ob carnem quae sub est intemperatam, & humorem acrem, aut defluxionem medicamentis non caedunt, proximum est ut incisione, aut ferro candente, aut pulueribus exedentibus, tum ossa, tum carnem corrigamus, & ad uiuum usque consumamus: quod primum unguentis tanquam lenioribus remediis tentabimus, deinde ad pastillos, aliaque erodentia sicca progrediendum est. Ea autem recipiunt florem aeris, uel eruginem, uel sublimatum, uel lapidem cyaneum, similiaque, quorum supra facta est mentio. Ulcera de pascentia quibus cobercentur. Quae omnia carnem tollunt, imminuunt, & exedunt. ulcera depascentia coercentur iis quae rodunt, & urendo astringunt, ut sandaracha, auripigmento, chalcitide, mysi, sori, alumine. Urentia astrictionis expertia. Sin alia urentia astrictionis expertia adhibere uoles, addito gallas, cortices mali punici, nucum cupressi, & id genus alia. Talia apud Galenum principem medicorum inueniuntur, ut Unguentum Ualde Exiccans ad depascentia ulcera Galeni. Unguentum addepascentia ul¬cera. Cadmiae, aluminis, chrysocollae uiridis singulorum drachmae octo: floris aeris, squamae aeris, crematorum singulae drachmae: gummi cupressi drachmae tres: cerae, olei rosacei, uel myrtei, singulorum quod satis est unguento. Compositionis Ratio. Alumen siccat, & astringit, carnemque flaccidam quae humorem nimium contrahit, firmat. Chrysocolla non qua aurifabri utuntur sed metallica & uiridis, quae frequenter cum lapide cyaneo reperitur, cui facultate etiam respondet. Ideo si chrysocolla desideretur, lapis ille in locum huius substitui potest, aut secunda species eruginis, quae Galeno etiam chrysocolla dicitur. Haec autem erugo ex pueri urina paratur. Flos eris, & squama usta, maioris rosionis gratia adduntur. Gummi siue resina cupressi extenuat, & astringit quodammodo. Huius loco mastiche surrogari potest, eo quod astringat. Oleum rosaceum, & myrteum astrictione partes laxas retinent, ne morbus serpat, & nonnihil mitigant exedentia medicamenta: quae dum dolorem excitant, fluxiones quoque ualde augent. Obseruatio. Unguentis lenibus sublimatum, & praecipitatum addimus, ut putrefaciendo, & minore cum dolore carnem tollant, ut Lenia cum ualidis quando misceantur. Unguentum Exedens Moderatius. Unguenti albi Rhasis uncia: sublimati drachma. misceantur ad unguenti formam. uel, Pastillorum alborum Rhasis cum opio uncia: unguenti populeonis semuncia: hydrargyri in altum eleuati, seu potius in puluerem rubicundum laeuigati, drachmae tres: miscentur, rediguntur que in unguentum, Pondus augeto, cum non satis est efficax: minuito cum nimis erodit, aut calefacit. Unguentum ulcera purgans. uel, Omphacii inspissati uncia diluatur aceto pauco, redigaturque ad formam unguenti. Accurate ulcera purgat, & carnem putridam efficaciter erodit. uel, Terebinthinae uncia: mellis nondum cocti unciae duae: aloes puluerisatae drachme duae: aluminis usti, & aceto restincti drachma. Terebinthina cum duobus ouorum luteis primum subigitur: deinde reliqua adduntur, miscenturque modice coquendo supra carbones. Mitius est, quod ex melle rosaceo, alome, & hydrargyro laeuigato paratur. uel, Unguenti rosacei uncia: unguenti ex cerusa semuncia: omphacii unciae tres: mixta redigantur in unguentum mitius, si dolor magnus urget. uel Unguenti populeonis uncia: omphacii, amurcae praeparatae semuncia: chalcitidis, floris aeris, singulorum drachmae duae: cadmiae, uel pompholygis drachmae tres. mixta redigantur in unguenti formam. Obseruatio. Quod si ager haec tolerare nequeat, mitigare conuenit, aut abstinere a caustico, & deinde supradictis uti. Argentum uiuum quamuis a ueteribus congrue aliis addendum esse praecipiatur, rectius tamenper ignem preparatum unguentis admisceri supra docuimus. Mathetes, Quae unguenta carni generande accommodata existunt? Unguenta Carnem Alentia. Geron, Tanta cum astringentibus cognatio est, ut eadem esse uideantur. Si autem nonnihil differunt, hoc duntaxat fit quod idem haec mgis, illa minus praestent. Nam quae carnem alunt, abstergere leniter, & siccare quodammodo possunt: ut quod crassum est pus, abstergant, tenue autem, & aquosum exiccent. At quae cicatricem inducunt, ualidioribus sarcoticis respondent. Nam siccant, carnem densant, & astringunt, & quasi in callum uertunt. Mathetes, Quot species sunt eorum quae carnem alunt? Geron, Quaedam sunt inualida, quaedam ualentiora, quaedam ualentissima. In omni autem alenda carne, & ulcere exiccando, membri affecti temperies est conseruanda. In pueris itaque, muliebribus, & molli carne praeditis ex aloem, colophonia, mastiche, farina ordei, manna & pauco melle sarcotica paramus. ut, Unguentum Ad Carnem Alenam in teneris. Thuris, mastichae, singulorum semidrachma: colophoniae unciae duae: olei rosacei, & mellis quod satis est: rediganturad unguenti formam. Mathetes, Unde fiunt mediocria unguenta carni alende efficacia? Geron, Ex aristolochia, opopanace, iride, farina erui, uel lupinorum, cadmia, spuma argenti, & paucis ex ualentiorum genere, ut Unguentum Quod Carnem Alat In corporibus mediocriter tum humidis tum siccis. Aristolochiae rotundae, iridis, corticis thuris singulorum drachmae tres: mastichae, myrrhae, alomnes, & cadmiae singulorum drachmae duae: mellis paulum ad unguenti formam redigantur. uel, Succi radicis iridis unciae duae: uini paulum: mellis unciae duae: cadmiae, uel spumae argenti semuucia: alomnes, myrrhae singulorum drachmae tres, misceantur. uel, Foliorum consolidae, pilosellae, betonice, hyperici, equiseti, uerbenae singulorum manipulum. In uino decoctis addito mellis, terebinthinae singulorum uncias duas, thuris, mastichae, sanguinis draconis, myrrhae, singulorum drachmas tres. Ad unguenti formam redigito. Mathetes, Quae sunt efficacissima & ualidissima ad carnem alendam? Geron, Antimonium, plumbum, ostreorum cinis, cochlearum caro, pix, resina, colophonia, chalcitis usta, alumen, rasura panni, sarcocolla, farinae erui, lupinorum, calx extincta, & similia: ut in emplastro diachalciteos, cui myrrha addita sit, uel sarcocolla, uel iris, oleo rosaceo diluta. Obseruatio. Ex talibus fiunt unguenta quae corporibus duris & siccis, ut agricolarum, aurigarum, nautarum, & similium robustorum hominum conueniunt, & ulceri membrorum ualde siccorum, ut plantae pedis, aurium, capitis, quae humore influente madescunt. Unguentum Efficacissimum ad carnem alendam. Cineris ostreorum, & calcis uiuae, septies in aqua plantaginis lotae singulorum semuncia: cadmiae, stybii, cerusae, chalciteos tostae, & lotae ex aqua rosarum singulorum drachma: sarcocollae, picis, colophoniae singulorum uncia. Ex melle fiat unguentum. Mathetes, Quae medicamenta cicatricem inducunt? Unguenta Cicatricem Inducentia. Geron, Quae carnem siccant, densant, constringunt, & ueluti in callum inducunt. Commodius autem ea pulueris quam alia forma parantur, quod exiccatio & densatio sit necessaria: deinde in emplastra ac unguenta rediguntur. Mathetes, Cur medicamenta eiusmodi in puluerem rediguntur? Geron, Quia sic melius adhibentur, & ualentiora sunt, nec quicquam recipiunt, quod actionem remoretur, sicut est oleum, resina, cera. Mathetes, Quae autem cicatricem inducunt? Eorum quae cica tricem inducunt differentiae Ungnentum lene cicatricem inducens. Geron, Quaedam integra, & primario id prestant, quaedam aliqua ex parte tantum, alia casu & fortuito, uera autem cicatricis inducendae efficacia sunt, quae astrictione quadam carnem inducunt, exiccantque, sicut alumen, galla, omphacitis, acatia, cortex mali punici, balaustia, cytini, nux cupressi, baccae myrti, bolus Armenus, lapis Iudaicus, magnes, argenti spuma. Alia propter ustionem cicatrici inducendae sunt idonea, quae purgant, carnemque absumunt, ut flos aeris, squama aeris, si comburantur, & laeuigentur: carnem superfluam auferunt, siccant, densant, & cicatricem inducunt. Nonnulla comburuntur, ut commodius in puluerem redigantur, nempe ostrea. Nonnulla ut magis siccari possint urendo, sicuti aristolochia, quae usta carnem alit, cicatricem ducit: nec non coria bubula, cortices ulmi, quercus. Iam cicatricem etiam ducunt, quae citra magnum rosionem astringunt. At pueris, mulieribus, & membris natura humidis, non autem superfluo, & aduenticio humore praeditis, unguenta accommodamus: quae uere cicatricem ducunt, uel sarcotica eis adiungimus, ut, Unguentum Cicatricem Inducens. cui sarcotica admixta sint teneris corporibus idoneum. Alomens, sarcocollae, myrrhae, & iridis singulorum drachmae duae: spumae argenti, cerusae, singulorum drachmae tres: corticis mali punici, uel balaustiorum semuncia. Ex melle crudo formetur unguentum. Unguentum Siccioribus Naturis, uel humidis, accommodum. Argenti spume, aluminis, floris eris usti, & loti, plumbi usti, singulorum drachmae tres: balaustiorum, boli Armeni, uel cinerum ostreorum, singulorum drachmae duae: olei myrtei drachmae tres: uini momentum: seui, colophoniae singulorum unciae duae. Mixta in unguenti formam redigantur. Obseruatio. Ad ulcera in corporibus, & membris admodum siccis, uel in regione humida, ut iuxta glandulas emunctorias, quae semper aliquid recipiunt, uel prope excrementorum emissaria, unguenta ex ualentibus medicamentis, in hunc modum parantur. Unguentum Cicatricem Oucens ex ualentibus. Unguentum ualidum cicatricem inducens. Aristolochie, nucis cupressi, balaustiorum, ostreorum omnium contusorum, singulorum drachmae duae: aluminis, floris aeris usti, chalciteos singulorum drachmae tres: mellis, & uini astringentis, quod unguento satis est. Mathetes, Ex quibus lenioribus fiunt unguenta cicatrici ducende idonea? Cicatricem leniter ducintia. Geron, Ex herbis, aut earum succis, quae primi ordinis medicamenta sunt, nisi fortiora addantur. Adeps suillus, si adiiciatur, multis diebus antea in aceto macerari, & salsus esse debet. Seuum autem hircinum, eo quod magis siccet, efficacius est. colophonia quoque magis quam terebinthina conuenit, aut lauari debet ex aqua uitae, & modico aceto rosaceo. Mathetes, Quae herbae potissimum cicatricem inducunt? Geron, Quae siccandi, & astrigendi uim obtinent. siccae autem recentioribus meliores sunt. Breuiter quae coria densare possunt, huic nostro instituto congruunt, ut folia myrti, folia rhuscoriarii, & similia, ut equisetum, centaureum, uerbenaca, plantago, folia cupressi, quercus, ilicis. Radices tamen sunt efficaciores, sicut tormentillae, & bistortae. Mathetes, Quomodo ista omnia adaptari debent? Geron, In puluerem redigenda, aut in uino astringente, ut cotoneorum, & pirorum, contemperanda sunt, & seuo addito in unguenti formam deducenda. Mathetes, Argentum uiuum istisne interdum adiungi debet? Geron, Utique, sed praecipue in ulceribus morbi gallici, & quae difficulter cicatricem admittunt: extinguendum autem aceto & sulphure. Similiter etiam cinaberis, hydrargirus in altum eleuatus, extinctus in succo limonum, uel pirorum syluestrium, conueniunt, Obseruatio. Quae obseruanda in cicatricem ducenda. In medicamentis hisce diligentius corporis habitus, uel morbus adiunctus, uel illius causa, uel carnis excrescentia, uel defectus, obseruari debet. Nam si ulcus non satis aequale undiquaque fuerit, prima remedia quae carnem alunt, & cicatricem inducunt ita ut pars affecta plana tandem euadat, abunde esse poterunt. Nam si erodentibus, ualentioribusque utamur, humor carni generandae necessarius absumeretur, & ulcus cauum remaneret, fieretque altius. At si ad excrescentem carnem prima ista adhibeamus, cicatrix quidem inducetur, sed inaequalis, & foeda. quare ualentia, aut imbecilla, quae carnem superfluam auferant, laxamque astringant, induci debent. Morbi causa etiam uariant remedia. nam si ulcus a morbo gallico proueniat, ualentiora ex usu erunt: ut quae hydrargyrum, cinabrium, sublimatum, & alia id genus ualde siccantia recipiunt. Si ex defluxu ortum fuerit, siccantia, & astringentia insigniter, applicanda sunt: ut quae ex ferro laeuigato, chalcitide, alumine, & aristolochia usta parantur. Quod si ex humorum decubitu, qui ex imbecillo partis affectae calore fit, aut ex malo totius corporis habitu oritur, admouenda sunt, quae calorem iuuant, roburque addant, ut mastiche, radix bistortae, cortex thuris, aristolochia, nux cupressi. Sin ob humidiorem totius corporis habitum ulcera excitata fuerint, siccioribus utendum est: nam eiusmodi egre coalescunt. Sin autem ob acres ex toto corpore affluentes humores, uel ob calidam partis affectae intemperiem ulcus maturum fuerit, unguentum ex siccioribus, & frigidis parandum est: ut ex corallo, bolo, pompholyge, nuce cupressi, sanguine draconis, cerusa, argenti spuma, maceratis in aceto, & cum albo oui subactis: sicut id quod ex plumbo, aut ex pompholyge inscribitur, temperare oportet: quibusdam exsuperioribus admixtis. Diutius hisce utendum est, cum accurata uictus ratione, & partis affectae quiete. Mathetes, Omniane hec sunt unguentorum genera quibus chirurgi utuntur? Geron, Sunt adhuc etiam glutinantia. Mathetes, Quid praestant, & quomodo a sarcoticis & epuloticis differunt? Glutinantia Medicamenta. Geron, Graeci uocant καλλητικὰ, quod partes diuisas tanquam glutine coniungant, coniunctaque retineant. Uuguenta glutinantia. Sunt autem ea austera, astringentia, & siccantia, qua ratione cum iis quae carnem alunt, & cicatricem inducunt, conuenire uidentur. in hoc autem differunt, quod magis quam illa siccent, & quicquid in partem inflammatam influit, ablumant, ut illa recrementis sit uacua. Mathetes, Cur autem glutinantia repellendi ac siccandi facultate praedita sunt? Geron, Ut fluxionem & inflammationem prohibeant, aut ea siccent, ne pus, aut sanies generetur. Mathetes, Quid commune cum epuloticis habent glutinantia, aut in quo ab his differunt? Geron. Illa sane ut haec astrictionis aliquid habent: magis autem siccant, astringant, & densant Obseruatio. Quaedam in diuersis corporibus idem praestant, ut in teneris corporibus, uulnera cicatrice obducunt: in siccioribus uulnus simplex conglutinant. Medicamenta uariant, pro corporum natura. Sic bolus Armenus uulneri pueri inspersus cicatricem inducit: album oui ei permixtum, uulnus simplex glutinat. sanguis draconis, calx lota, alome, aristolochia non usta, glutinantia sunt medicamentum, ita tamen, ut uulnus antea sit coniunctum, contusum, & fasciis bene deligatum. Uulnera recentia & parta quomodo curanda. Idem efficit sarcocolla, gummi elemi, succus hyperici. Caeterum in uulneribus recentibus simplicibus, in quibus nulla est contusio, nulla carnis abolitio, nihil extranei inductum, nihil sanguinis concreti, uel quod a magnis uenis, aut arteriis influxerit, labra statim committi debent. Si parua sint, & membrum non adeo tensum, glutinans tantum medicamentum imponere satis est. sin maius, ligatutura, aut sutura, aut alio modo coniungendum est. At medicamentum uulneri non indendum est, ne glutinationem impediat. Si uero dolor iam excitatus, uel inflammatio, uel sanies, uel caro male affecta fuerit, tale medicamentum exhiberi non debet. Mathetes, Quae autem sunt glutinantia medicamenta? Glutinantia medicamenta. Geron, Narcissus, equisetum, gummi tragacanthum, & Arabicum, bolus Armenus, sanguis draconis, pentaphyllum, sarcocolla, symphytum, utraque syderitis, & alia simplicia, quibus exigua uulnera statim coalescunt: ut tela aranearum, sal, oleum feruens, therebinthina feruens. In summa quae partem uulneratam iunctam conseruare possunt, & citra inflammationem, & putredinem uulnera glutinant, ut oleum rosaceum uetustissimum: uel e lucernis feruens adhibitum, ita uulnus siccat, ut nihil humoris redundantis reperiatur. Idem praestat terebinthina, & sal, exiguis cutis scissuris impositum. Tela aranearum sanguinem, & retinet, & siccat. Plurimi homines omnes scissuras carnis, & uino & oleo solum curant. Obseruatio. Pulueres glutinatorii. Ex supradictis, pulueres fieri possunt ad sanguinem sistendum, & uulnera glutinanda, si oui albo excepti eis applicentur. Diutius pars exiccanda est, reliquendaque in eis medicamenta, sicut etiam balsamum, & oleum hyperici. cauendum autem nedum glutinatur maturario unguento, ex luteis ouorum, aut fotu, impediatur. Duplici itaque modo glutinatio tentanda est, aut puluere astrictorio, aut balsamo, unguenti forma parato. Puluis Glutinatorius. Boli Armeni, sanguinis draconis, sarcocollae, mastichae, aloes, gallarum, balaustiorum, ungulae odoratae, singulorum semuncia: foliorum syderitidis uncia: redigentur in puluerem, cui cribro increto addito pilorum leporis integrorum drachmas duas: uel tantundem lanuginis, foliorum salicis etiam integrae. nam si minutim terantur, neque sanguinem, neque labra coniungunt. Balsamum Glutinans Instar unguenti. Balsami astringentis unciae duae. Balsamum astringenso glutiuans. Subigantur cum oui albo agitato, uel ichtyocolla, uino astringente, uel succo cotonei, uel pirorum diluta. Idem efficaciae habebit, si cum cremore gummi tragacanthi, uel Arabici subigantur. Haec autem adduntur, ut partes uulneratas lentore suo retineant, ne diuellantur. Quo autem commodius id fiat, pilos leporis, uel lanuginem florum salicis, uel arundinis, uel senetionis, uel aliorum adiicere conuenit: si tantum molles sint, & fractu contumaces: uel stupas canabinas tenerrimas, uel panniculi linei lacerati rasuras. Unguentum Probe Glutinans. Olei uetustissimi libra: succi narcisci, syderitis singulorum unciae tres: florum hyperici unciae quatuor: gummi elemi unciae quinque: mastiches, sanguinis draconis, & alomnes singulorum unciae duae: ungulae odoratae semuncia. Oleum diu coquatur per se, deinde succi addantur: tandem flores hyperici uitreatouasi imponantur, quod obturatum soli exponetur ad dies decem. Undecimo pulueres addantur, agitenturque, sic ut liquor prius coletur, & flores aufferantur. postea rursus ad dies uiginti soli exponantur: post hos in usum condantur. Mathetes, Que huius unguenti facultas existit. Unguenti Superioris Uires. Geron, Non solum cutis uulnera, sed etiam neruorum curat, modo partes lesae coniunctae retineantur, quiescantque donec coierint. Oleum uetus & coctum erit, ut siccius & crassius fiat. Succi autem coqui non debent, sed in oleum feruens preter conchulam, & narcissum iniici. Obseruatio. Unguenta glutinatoria etiam fieri possunt, ex uino, terebinthina, & aliis, ut herbis in idem efficacibus. Hoc autem diu macerari in uino, & contusae decoqui, usque ad spissitudinem debent: postea, quae lentorem habent adiungi. ut, Unguentum Glutinans Absque Oleo. Gummi elemi, uel pini, uel abietis unciae quatuordecim: ichtyocollae uncia: mastichae, sanguinis draconis, sarcocollae, singulorum uncia. Mixta in unguenti formam redigito. aqua uitae admisceri potest, ubi nullum inflammationis periculum subest. Unctio Nostra Ad Areas, uulgo tineas. Adipis porci castrati nondum uenerem experti selibra. hanc lento igne liquefacito membranis exemptis, quod Germani grieben appellant. addito sulfuris unciam. contrita insperge adipi, & permisce diligenter, donec fiat spissitudo. quotidie ungito caput: ter autem in septimana lauato. Unguentum Ad Ambusta. Butyrum feruens acidi holeris iuri infunditur, circundaturque: deinde puluis saluiae syluestris illi adiicitur ad formam unguenti. restinguitur autem ambustum oleo seminis canabani, & sale ammoniaco misto. Aliud. Albuminum ouorum recentium duo: pompholygis Alexandrinae, calcis uiuae, & nouies lotae singulorum unciae duae: cerae recentis uncia: ex oleo rosaceo fiat unguentum. Unguentum Ad Membra Resoluta. Opopanacis soluti selibra: galbani libra: sagapeni quadrans: ammoniaci unciae duae: bdellii uncia. dissoluuntur in aceto, & percolantur, extillaturque oleum. Unguentum Ad Faciem Faedatam rubore nimio, pustulis, & aliis humoribus, ut elephantiasim referat. Aceti albi peracris libra una & semis: sulfuris, caphurae, singulorum probe tritorum unciae duae. commixta omnia inter duas patinas stanneas super carbones modice ad spissitudinem coquuntur: deinde remouentur ab igne, sinunturque parum refrigerari: postea seui hircini, aut capreoli, quod iuxta renes habetur, repurgati, unciae sex adduntur, rursusque simul coquuntur dum omnia uniantur, & acetum consumatur. Ex hoc unguento calefacto, facies ter aut quater interdiu, uel noctu tantum per dies sex, aut septem illinitur, ita ut aeger in conclaui se contineat, cibisque crassis, & potione ualente abstineat. Atque haec de unguentis satis recensuimus. Mathetes, Pergas igitur nunc obsecro cerata, ut superius mihi promisisti, explicare. Cerata Geron, Quod Graecis κηρωτὴ, latinis ceratum dicitur, a cera potissimum nomen sortitum est: Ceratum quomodo fiat, & ad quid conducat. quanquam etiam ex oleis illi admistis componatur. Talis itaque temperatura illius efficitur, que liquida quidem existit, sed tamen non diffluit. inter emplastrum, & unguentum media. Qua de causa diutius in parte affecta haerere, quam oleum solum potest, ut calefaciat, uel refrigeret, exiccet, uel humectet: emolliat, uel induret, astringatque, uel concoquat, uel digcrat, uel dolorem sedat, modo oleum & cera parti affecte, & morbo eius sint accommodata. Nam aliud uentriculo, aliudie cori, aliud lieni, aliud utero, aliud pectori conuenit. Mathetes, Quot modis fiunt cerata? Geron, Uariis. primum ex cera, & oleo, sicut etiam ueteres facere consueuerunt, sic tamen, ut ad cerae unciam, olei triens ponatur: aut certe prout liquidius, aut solidius habere uolueris. Deinde ex emplastris oleo liquatis, cum scilicet pars affecta emplastri duriciem ferre nequit. Sic enim ceratum fit, ut firmius, & tenacius adhaereat, quam unguentum. mollius autem sit quam emplastrum. Interdum etiam ex resina cum aliis, ut magis adhaereat: interdum ex puluere quorundam. Huius autem sumitur drachma, uel duplum eius: olei, uel succorum uncia: cerae dure drachme quinque, uel semuncia tantum: resinae momentum. nullum autem aliud cohaerens adiungitur. Cum enim lacrymae quaedam induntur, ut pix, minus cerae addi solet, aut argenti spuma diutius in oleis, aut adipibus coqui. Sin autem seuum, quod adipe durius est, misturae imponatur, minus cerae & resinae reliquis adiungetur. Obseruatio. Pro actionis quam exequi desideramus, & temporis ratione, cerae species mutari debent. Cerae species quo modo mutari debeant. Nam si quid solui, ut thorax, aut alia quaeuis pars astricta, aut dilatari, aut emolliri postulat, aut si dolor leniendus est, cera noua, recens & pinguis, uel quae facile emollescat, eligenda est. Cera noua quando utilis. Sin autem refrigerari quippiam, siccari, repelli, indurari, astringique oporteat, recens cera candida addetur. Nam quae adiaphona seu pellucida euasit, aquae fortis acrimoniam seruat. Noua autem frequenti lotione ob pinguem illam & aeriam essentiae suae portionem, indiget, uel irrigata aqua frigida, & aceto quod inter dealbandum additur, indurata siccior, & frigidior redditur. Recte igitur unguentum resumptorium, & alia resoluentia ex flaua recentique cera, quae facile mollescat, uel liquescat: ceratum autem refrigerans Galeni ex alba componitur, & in hyeme plus cerae, minus olei admiscetur. Cerae albae usus. nam quae tunc facile liquescunt, diutius coqui solent. Cum itaque uaria ceratorum componendorum ratio existat, ea que uere cerata dicuntur, partim ab unguentis, & linimentis differunt, quod ceram recipiant unguentum enim rosaceum ceratum dici posset, si cerae esset particeps. reliqua autem, quae resinas, lacrymas, & alia simplicia sicca recipiunt, emplastra uerius quam cerata dicuntur: ut quod ad Arnoldum refertur. Si itaque ceratum crassius, & durius esse cupias, diutius incoquito, aut plus cerae, uel resinae addito. Mathetes, Exemplis iam ostendas, quomodo cerata componantur? Geron, Faciam: ac primum calida: deinde frigida narrabo: ut iam aliquoties feci. Ceratum Stomachicum Mesue auctore. Rosarum rubrarum drachmae uiginti: foliorum absinthi drachmae quindecim: mastiches drachmae uiginti: nardi Indicae drachmae decem: cerae purae uncie quatuor: olei rosati libra una, & dimidia. Cera, & oleum aliquoties ex aqua, rursus ad ignem resoluuntur: deinde reliqua detrita insparguntur. Uentriculi intemperiem frigidam, & dolorem inde contractum lenit: iecur roborat: appetentiam, & concoctionem iuuat. Eratum Philagrii. Croci drachmae quinque: bdellii, mastiches, ammoniaci, alomens, styracis liquidi singulorum drachmae septem: cerae flauae libra: terebinthinae sescuncia: medulle cruris bubuli, adipis anserine, singulorum drachmae quindecim: oesypi sesquilibra: olei nardini, quod satis est. Bdellium, ammoniacum, aloe, ex aqua diluuntur, in qua foenum graecum, & chamaemelum sunt macerata, atque cum aliis in cerati formam rediguntur. Post Phylagrium addiderunt, succi scyllae uncias tres: seui uitulini drachmas quindecim: thuris unciam: cerae trientem. Dicitur etiam ceratum oesypi, & Philagrio ascribitur. Efficaciter emollit, & digerit: duras collectiones ex lue uenerea dissipat: & ad iocinoris, & lienis durities recte adhibetur. Aliud Ceratum Oestpatum Galeni, citante Mesuae. Cerae flauae unciae tres: olei irini, singulorum unciae sex: mastiches uncia: nardi drachmae duae semis: croci sesquidrachma: terebinthinae uncia: resinae semuncia: oesypi unciae decem. lecoris, lienis, uteri, neruorum, articulorum, aliorumque membrorum tumores duros emollit, & discutit. Ceratum E Styrace. Styracis liquidae quadrans: cerae flauae, thuris, myrrhae, singulae unciae. mixta redigantur in ceratum. Neruorum, artuumque tumores duros lenit. Ceratum Ex Euphorbio, Galeni. Cerae unciae tres: euphorbii uncia: olei sabini libra. fiat ceratum. siccat capitis affectus inueteratos ex frigore: nec non hemicraniam ueterem, & dolorem coxarum. Ceratum Diapente Mesuae auctore. Cerae flauae unciae tres: styracis liquidi drachmae tres: terebinthinae uncia: muci ichtyocollae, uel gummi hederae, olei irini singulorum quod satis est. Conuulsiones, durosque & nodosos tumores neruorum, & artuum mitigat. Atque de calidis iam satis: sequuntur frigida. Ceratum Stomachicum Uerum Galeni resrigerans. Cerae unciae duae: Cerata frigida. olei rosati omphacini unciae tres. ex modico aceti albi, & clari simul concutiuntur. oleum uero antequam rosas recipiat, saepius ex aqua fontana frigidissima, elue debet, & cetur tum inde conficietur. Aliud Galeni. Olei melini, cerae albae elotae singulae unciae: hypocysthidos semuncia. Mixta rediguntur in cerati formam: fortius efficitur addita oenanthe, balaustiis, palmularum carne, & similibus quae refrigerant. Utrunque internis ardoribus, & magnis uiscerum inflammationibus conuenit, & stomachum imbecillem roborat, & confirmat. Eratum Santalinum Mesuae. Rosarum drachmae duodecim: santalorum rubrorum drachmae decem: santali albi, flaui, utriusque drachmae sex: boli Armeni drachmae quatuor: caphurae drachmae duae: cerae albae drachmae triginta: olei rosati libra. cera & oleum eluuntur, ac fit ceratum praestantius. uiscerum, uentriculi, & aliorum membrorum inflammationibus succurrit. Ceratume Cerusa. Cerusae sesquilibra: olei rosati librae duae: cerae candidae unciae quatuor. Ubi haec in oleo liquata fucrit, addatur cerula tenuissime leuigata: deinde omnia simul semper rudicula agitando coquantur, donec nigrescant. Ambusta, erysipelata, scabiem siccam, & ulcera calida sanat. Mathetes, Quid proprie sunt emplastra, quibus modici utuntur. Emplastra. Geron, Nomen a materia, ex qua fieri solent, acceperunt. nam illa Graecis ἐμπλαστικὴ dicitur, quae lentore suo uiscoso, ac tenaci meatibus corporis adherescit. Duplex autem emplastrorum materia existit. prima uiscola omnino, ex medicamentis tamen aquosis & terreis, plaerunque etiam aeriis mixta, ut oleo dulci, albo oui, adipe suillo, & similibus uere emplasticis. quanquam exhis solis nulla emplastra paremus, sed etiam ex aliis uiscosis, quae acrimoniae nonnihil habeant, utpote lachrymis, pice, terebinthina, colophonia, mastiche, myrrha, ladano, & id genus similibus: quae nihil quidem uiscosi obtinent, sed continue caeteris glutinosis, & uiscosis admiscentur. Secunda exacte terrea, & sicca est: ex metallicis, praesertim argenti spuma, quae emplastrorum materia Galeno dicitur cadmia, cerusa, pompholyge, plumbo combusto, lapidibus, & terrae speciebus. Mathetes, Quomodo fiunt emplastra? Emplastrorum parandi modus. Geron, Coctione: eo quod illa ex quibus componuntur, sine liquatione permisceri nequeant, ut quae ceram, aut picem, aut resinam, aut terebinthinam recipiunt. atquae haec uera sunt emplastica. Quaedam citra coctionem parantur, ut quae cremore alicuius, ueluti psylii, & succis: quedam aut pane, aut farina ordei coagmentantur, eaque uera non sunt, sed potius unguentis duris ascribi debent: qualia sunt, quod ex fermento apud Nicolaum componitur: item quod ex crusta panis, quod ex baccis lauri, & quod ex melle cocto conficitur. Mathetes, Eorum igitur quae concoctione fiunt parandi modos, & rationes ordine quoque percensere digneris. Geron, Herbae uirides eis inditae ex oleo, & pauco uino, uel aqua decoquentur, donec ista consumpta fuerit. Sin autem siccae, ex ampliore uini, aut aque, aut aceti mensura, & diutius coquentur. Argenti spuma, & cerusa copiosa, ex oleo lini, uel aceto, uel ex oleo & uino, uel succo aliquo, uel iure decoquentur, donec inspissescant, ita ut semper rudicula agitentur: quod in emplastris diachalciteos, diachylon magno & paruo, apostolico, diuino faciendum censeo. sin autem argenti spumae, uel cerusae unciae singulae, uel duae fuerint, citra coctionem contrita miscentur aliis: sicut in emplastro contra ramicem accidit: in quo argenti spumae unciae duae tantum adduntur, & in chironio quod semunciam duntaxat argenti spumae recipit. Lachrymae uiscosae, & pingues, in uino, uel aceto, uel oleo quod magis conuenit per noctem macerari debent. mane liquari, colarique, deinde incoqui, donec uinum, uel acetum absumatur: tandem pix, hinc colophonia, deinde terebinthina adiici, ne per coctionem resoluatur, & uim emplasticam amittat. Sin autem ex una, & altera lachryma pingui emplastrum fiat, pistillo calido extendentur, non autem macerabuntur: sicut cum ex galbano, aut laserpitio, quod assa foetida dicitur, & ammoniaco, ad ulcera, uel alios affectus. Quod si lachrymae pingues non sint, in puluerem redigentur, ut laserpitium odorum, seu benzuinum uulgo mastiche, & aliis in emplastris tum coctis, tum non coctis adiungi. Succi, si nihil uiscosi habeant, sed friari possint, in puluerem redigentur, ut aloe molles autem, & nonnihil uiscosi, ut acatia, hypocystis, ladanum, glycyrrhize succus, ex aqua, uel liquore, uel uino, uel aceto, & aliis dilutis in decoctione addentur, ut liquor ille non uiscosus absumatur, aut aridis materiis admixtis, simul cum illis conterentur. Odoramenta emplastris sine concoctione addentur, sicut etiam emplastrum ex mica panis paratur, aut in duplici uase coquentur, aut in fine tantum adiicientur: quemadmodum etiam emplastra ad uterum, & stomachum inscripta. Mathetes, Quanquam distincte omnia de compositione emplastrorum exposueris: tamen quia aliis utuntur medici, aliis chirurgi, obsecro iam nomina eorum, quibus nuncupantur a plaerisque, itemque usum & pondera exemplis similiter ostendas: ut cum aegris illa praescribere aliquando opus fuerit, recte appellare possim. Geron, Faciam. ac primum medicorum, quae partim uete res multis ab hinc annis, partim recentiores, magna eorum industria composuerunt, ut est. Emplastrum Diachylon Auctore Mesuae. Cremoris seminis faenugraeci, lini, radicis althaeae singulae librae, argenti spumae sesquilibra: olei ueteris librae tres. Argenti spuma tenuissime teritur, subigiturque cum oleo, & miscetur: inde lento igne coquuntur, rudicula semper agitando, donec probe coeant. sublata ab igne paulatim refrigescunt: tandem cremores affunduntur, permiscenturque, & iterum ad iustam crassitiem coquuntur. emplastrum hoc etiam simplex, & album dicitur. Iecoris scirrhos, lienis, uentriculi, aliarumque partium, nec non strumas, & durities reliquas emollit, & iuuat. Quod si iridis detritae, & cremoris meliloti singule unciae addantur, ualentius resoluet, maturabitque, & magis leniet. Si uero olei chamaemeli, & irini singulas sescuncias loco oleiueteris communis substituas, emplastrum tanto crit praestantius. Diachylon Magnum Mesues. Argenti spumae tenuissimae tritae libra: olei irini, anethini, chamaemelini, singulorum unciae octo: cremoris seminis lini, faenugraeci, radicis althaeae, ficuum pinguium, uuarum passarum, succi iridis, scyllae, oesypi, ichtyocollae, singulorum drachmae duo decim, & semissis: terebinthinae unciae tres: resinae pini, cerae flauae, utriusque unciae duae. Paratur ut prius: cremores paulatim affunduntur. ubi consumpti fuerint, omnia tolluntur ab igne. deinde succi iridis, scyllae, & ichthyocolle lentor, ex uino, & aqua simul mixtis coctisque extractus, affunduntur. his etiam consumptis cera minutim secta, & pini resina misceri debent: quibus liquatis terebinthina, & oesypus, extra ignem exhibentur: eo quod coctionem non sustineant. Quod si his bdellii, sagapeni, ammoniaci, galbani singulae unciae accesserint, diachylon gummatum uulgo appellatur, aut nigrum. Inflammata sedat: dura emollit, & digerit efficaciter: atque ideo magnum dicitur. Diachylon Paruum. Argenti spumae unciae sex: olei ueteris puri libra: cremorum psyllii unciae quatuor: cremorum seminis hyosciami sescuncia: cremorum seminis lini, radicis malue singulorum uncie due. mixta rediguntur in emplastri formam, ut primum. Refrigerat, digerit, maturat, & lenit inflammationes, tumoresque calidos. Emplastrum Ex Cremoribus Uulgo de muccaginibus. Cremorum radicis althaeae, seminis lini, foenugraeci, medii corticis ulmi, singulorum unciae quatuor, & dimidia: olei liliorum, anethini, chamaemelini singulorum sescuncia: ammoniaci, galbani, opopanacis, sagapeni, singulorum semuncia: cerae nouae uncie uiginti: croci drachme duae: terebinthinae unciae totidem Cremores extracti ut decet, cum cortice ulmi bene contuso, & oleis probe purgatis, aut per linteum sine expressione colatis, coquuntur, dum absumantur. His adhuc calentibus, cera minutim secta iniicitur, & gummi ex aceto, uel uino optimo, uel chamaemeli, & meliloti decocto resoluta, linteoque percolata, cerae cum aliis liquefactae induntur: postea terebinthina extra ignem additur, commiscenturque omnia probe rudicula agitando, ne in grumos coalescat. postremo crocus detritus marmori inspergitur, & manibus, dum massulas inde conficias, permiscetur. hoc emplastrum in frequenti usu est, medicis & chirurgis familiare. dicitur quoque diachylon compositum, maturat, emollit, resoluit, digerit, inflammata lenit, & sordida abstergit. Emplastrum Ex Meliloto Mesuae. Meliloti unciae sex: florum chamaemeli, comae absinthii, 35 maioranae, baccarum lauri, radicis althaeae, singulorum drachme tres: seminis apii, ammeos, anisi, cardamomi, cyperi, iridis, nardi, casie, singulorum drachme due, & dimidia ( alii florum persice addunt drachmas tres ) seminis faenugraeci, drachmae tres: ammoniaci drachmae decem: styracis, bdellii, singulorum drachmae quinque: terebinthinae sescuncia: ficuum pinguium numero duo decim: seui hircini, resine, picis singulorum uncie due, & dimidia: cere unciae sex: olei sampsuchini, nardini, singulorum libra. In hunc modum conficitur, melilotum, foenugraecum, & chamaemelum coquuntur in aqua ad dimdias: deinde ea quae conteri possunt in tenuissimum puluerem redacta, iuri colato induntur, ac oleis, terebinthina, ac similibus additis, gummisque in aceto solutis rursus coquuntur: postremo radices, & ficus simul cocti, beneque contusi adduntur. Omnem uentriculi, iccoris, lienis, uiscerum, & reliquorum membrorum emollit: item dolorem uehementem sedat, & praecordia tensa remittit. Emplastrum Ceroneum Nicolai. Picis naualis bene colatae, cerae, singulorum unciae duae, drachmae tres: sagapeni unciae duae: ammoniaci, terebinthinae: colophonie, croci singulorum uncia, & drachmae tres: alomnes, thuris, myrrhe singulorum uncia: opopanacis, styracis calamitae, galbani, mastiches, aluminis, faenugraeci, singulorum drachmae sex: styracis rubri, bdellii, singulorum drachmae tres: argenti spumae sesquidrachma. sagapenum, galbanum, opopanax, ammoniacum modice tusa ex uino per noctem macerantur, coquunturque dum dimidia uini portio consumpta fuerit. His colatis pix naualis colo traiecta admiscetur, moueturque rudicula dum liquescat: inde cera, colophonia, styrax, pistillo calido contusus frustatim additur: posthaec mastiche, thus, myrrha, bdellium, trita, macerataque: paulo post terebinthina, alumen, argenti spuma, foenugraecum iniiciuntur. Percocta in aquam frigidam effunduntur: deinde haec omnis manibus exprimitur: postea cum aloe detrita super marmore oleo laurino inuncto subiguntur: tandem cum croco in puluerem detrito, manibus eodem oleo inunctis malsae fiunt. usus eius est ad scapularum, totiusque thoracis dolorem ex frigore contractum. Nam humoris frigidi influxum, aut flatus digerit, coquitque, & lienis duritiem emollit: aquam inter cutem ex frigida intemperie natam, & similes uteri affectus impolitum iuuat. adhaec frigus lumborum, naturalium, uesicae, & renum uisua calida dissipat: ossium fracturis luxatisque conuenit. in summa uarius eius usus existit, repellit, coquit, emollit, incarnatque. Emplastrum Oxycroceum Auctore Nicolao. Croci, picis nigrae, colophoniae, cerae, singulorum unciae quatuor: terebinthinae, galbani, ammoniaci, myrrhae, mastiches, thuris, singulorum uncia, drachmae tres. Galbanum, & ammoniacum in aceto quanto opus est diluuntur, coquunturque dum resoluantur: deinde colata rursus coquuntur, donec acetum euaporauerit: postea additur pix, cera, terebinthina eliquata, mox mastiches, thus, myrrha in puluerem tenuissimum redacta, miscenturque continue, donec ad eiusdem crassitiem perueniant: postremo in aquam frigidam infunduntur, quae ualide exprimitur, & reliqua super marmore oleo laurino inuncto, cum croco in tenuissimum puluerem redacto subiguntur, fiuntque massae. Superiori simile, sed minus emollit: ossa fracta, & contusa confirmat: dolores neruorum lenit: abscessus corporis longos inueteratos, durosque emollit. Emplastrum Apostolicon Nicolai tum medicis, tum chirurgis usitatum. Argenti spumae unciae sex: cerae rubrae, picis graecae singulorum unciae duae: propoleos, uisci quercini, singulorum uncia: cadmiae lapidosae, aut lapidis calaminaris, ammoniaci singulorum drachmae ( alii unciae ) sex: mastiches, thuris singulae semunciae: terebinthinae, galbani, bdellii, opopanacis, myrrhae, sarcocollae, aeris usti, squamae aeris, aeruginis, dictamni, aristolochiae rotundae, mumiae, singulorum drachmae tres. argenti spuma ex oleo quanto opus est coquatur, rudiculaque agitetur, donec color fiat purpureus, & manus attingentis eo non inquinetur. Ammoniacum, galbanum, & opopanax ex uino macerentur, & postridie coquantur, dum illud consumatur: postea ubi cera, & colophonia liquatae fuerint, mastiche, thus, myrrha, bdellium, & alia in puluerem redacta insperguntur: postremo autem dictamnus iniicitur cum aristolochia. Confert ad lienis duritiem, humorum defluxus in articulos, genuaque. nec non ad rabidorum morsus, crysipelata, & fistulas: adhaec ad neruos praecisos, & puctos, strumas recentes, frigidos, & diuturnos abscessus: item ad phygethla, carcinomata, & ceruicis dolores ex frigore ortos. Uulnera recentia & cruenta curat: inflammationes arcet: ulcera uetusta, & diuturna sanat: calamos, surculos, spicula in profundo corporis infixa, & uenenosa omnia educit. Ualet denique ad putredines, sinus, haemorrhoidas, sedis uitia: ani rimas, carbunculos, impetigines, intestinorum ramices, & ad pudendorum ulcera depascentia cum rosaceo inunctum. Emplastrum Ex Baccis Lauri Mesuae. Thuris, mastiches, myrrhae, singulorum uncia: baccarum lauri unciae duae: cyperi, consti singulorum semuncia: ex melle colato, quanto opus est fingatur emplastrum. Uentriculi, iecoris, renum, uesicae, uteri, intestinorum, reliquarumque partium dolores ex intemperie frigida contractos, sedat. Ad hydropem, & flatus discutiendos ualet, si addatur cyperi sescuncia, & capre, aut uaccae stercus siccum, pondere reliquorum omnium. Emplastrum Ex Gallia Mesuae. Galliae moscatae, iunci odorati, singulae sesquidrachmae: ramich, rhus, prunorum syluestrium, hypocisthidos, ladani, gallarum non perforatarum, calami aromatici, rolarum, santalorum alborum, rubrorum, mastiches, ligni alomnes, caryophyllorum, nardi, thuris, myrrhae, costi, cyperi, absin ii, singulorum drachmae duae: palmularum siccarum numero duodecim: panis bis cocti drachmae tres: succi myrti, succi lauri, aquae rosarum, uini austeri singulae sescunciae: miuae aromaticae unciae tres, uel quatuor: uummi Arabici assati drachmae septem. omnia probe teruntur: deinde panis & palmulae uiginti quatuor horis ex succis macerantur: laeuigata miua excipiuntur, gummisque additis coquuntur igne lento, ad mellis spissitudinem. his in mortario puluis superior admiscetur, donec tota massa fiat uiscosa. Cum uti uoles panno illitum, suffitu ligni alomnens imbuito. totum uentrem inferiorem roborat astringendo, calefaciendoque: eoque lienterias, diarhoeas, dysenteriasque ex frigore contractas, iuuat. Aliud. Galliae, ramich, foliorum, & seminis rosarum, rhus, santali albi & rubri, spodii, sanguinis draconis, succini, balaustii, capitum granatorum, hypocisthidos, acaciae, corticum mandragore singulorum drachmae duae: caphurae drachma semissis: polente, baccarum myrti, gummi Arabici, asari singulorum semunica: succi capreolorum uitis syluestris unciae duae: succi extremitatum myrti, aceti singulorum unciae quatuor: miuae acidae unciae duae, uel tres. omnia subtiliter trita, polenta, baccae myrti, gummi, asarum, ex succis uuarum, capreolorum, myrti, & aceto macerantur. his additur succus cotoneorum, coquiturque lento igne ad uiscosam crassitiem: atque his pulueres deinde diligenter miscentur. pars huius carne illita, suffitu xyloalomens imbuitur, cum eo utendum erit. Ad eadem ualet, nisi quod hoc affectibus calidis peculiariter conueniat. Emplastrum Ex Crusta Panis auctore Montagnanae. Mastiches, menthae, spodii, coralli rubri, & albi singulae drachmae: crustae panis tostae, & maceratae per horam mediam unciae duae: olei mastichini, olei cotoneorum singulae unciae. ex farina ordei quod satis est, fiat emplastrum. ualet in uomitu puerorum, & his qui cibum retinere nequeunt. Emplastrum Diaphoenicon calidum Mesuae. Cerae unciae duae: olei rosati, nardini, singulorum unciae quatuor. liquantur simul, deinde palmulae siccae numero quadraginta: panis bis cocti drachmae quinque: macerantur in uino odoro per biduum: postea carnis cotoneorum ex uino coctorum uncia, cum palmulis, & pane bis cocto teruntur: tandem cum cera, oleo rosato & nardino miscentur, addunturque subsequentia in mortario probe contusa. mastiches, thuris, absinthii, singulorum drachmae duae, semis: ligni alomens, macis, myrrhae, alomnes lotae, nardi, acatiae, galliae moscatae, ramich, calami aromatici singulorum drachma: ladani drachmae duae. mixta redigantur in emplastrum. Uentriculum & iecur firmat: eoque lienteriam, & dysenteriam hepaticam iuuat. Aliuo Frigidum Eiusdem. Palmularum maturarum ex uino austero coctarum unciae quinque: panis bis cocti uncia: carnis cotoneorum ex uino austero coctae sescuncia: styracis calamitae, mastiches, ladani, acaciae, omphacii, florum labruscae, rosarum rubrarum, santali lutei, ramich, myrrhae, ligni alomes, singulorum drachmae quatuor: cerae unciae quatuor: olei rosati unciae quindecim. ex uino austero fiat emplastrum. Totum uentrem inferiorem roborat, ne aliarum partium recrementa recipiat, & concoctionem iuuat: ob haec uomitum, choleram morbum, lienteriam, & dysenteriam hepaticam sistit, compescitque. Emplastrum Stomachicum Auctore Mesuae. Recipit ligni alomes, absinthii, mastiches, cyperi, consti, zinziberis, gummi Arabici, singulas semuncias: calami aromatici, thuris, alomnes, singulorum drachmas tres: caryophyllorum, maceris, nucis moscatae, galliae moscatae, iunci odorati florum, nardi, singulorum sesquidrachmam. omnia succo cotoneorum excipiuntur. panno illita suffitu ligni alomnes imbuuntur. Frigidam, & humidam uentriculi intemperaturam, aere praecipue frigido corrigit, emendatque. Emplastrum Ad Uterum. Radicis bistortae libra: ligni alomes, santali flaui, nucis moscatae, berberis, antherae, singulae unciae: cinamomi, caruophyllorum, iunci odorati florum, florum chamaemeli singule semuncie: thuris, mastiches, alipte moscatae, gallie moscatae, styracis calamite styracis rubrae, singulae drachme: mosci optimi drachma semissis: cere sesquilibra: terebinthine selibra: ladani libre quatuor: pice liquata, ladanum & terebinthina adduntur: deinde styrax: postremo reliqua trita incretaque adiiciuntur, paraturque emplastrum. uteri imbecillitati succurrit: eius procidentiam reprimit: mulieribus uitiis ex nimia humorum mollitudine subuenit, fluxusque immoderatos sistit. Emplastrum Poltarchion Galeni. Cerae, terebinthinae, bdellii, ammoniaci, cardamomi, cypeperi, singulorum libra: amomi, nardi, croci, myrrhae, thuris, cinamomi, singulorum drachmae quindecim: olei cyperini unciae sedecim. ex uino odoro quod satis est, fingatur emplastrum. Lienosis & hepaticis affectibus auxiliatur. Emplastrun Philagrianum auctore Paulo. Croci sescuncia: alomes, ammoniaci, styracis, singulorum uncia: pinguetudinis anserinae unciae duae: oesypi uncie quatuor palmularum unciae duae: cerae libra: nardi, olei melini, singulorum unciae sex. ex uino quantum sufficit, formetur emplastrum. Eiusdem atque superius conuenit. Emplastrum Marciaton Auctore Paulo. Mastiches, cerae, styracis, singulorum unciae tres: oesypi unciae sex: terebinthinae uncia. mixta redigantur in emplastrum. Conducit ad articulorum morbos, & corporis languores resolutionesque adiuuat. Aliud Auctore Nicolao. Foliorum lauri librae tres: rutae librae duae semis: maioranae librae duae: rorismarini libra & semis: myrti libra: balsi nitae, seminis ocymi singule unciae sex: butyri unciae quinque: styracis, medullae ceruinae, adipis ursini, adipis gallinacii, singulorum unciae quatuor: mastiches unciae tres: thuris unciae duae semis: olei nardini uncia: olei communis libre sex: cerae librae quatuor. redigantur in emplastrum. Ualet ad podagram frigidam, siue calidam, resolutionem morbum, articularium, renum, coxarum, omniaque uitia, & dolores neruorum. Emplastrum Ex Tribus Farrinis Auicennae. Farinae fabarum, orobi, ordei, singulorum librae duae. exlixiuio quanto opus est coquantur: deinde addatur oxymellis limplicis quantum satis est. Aliud De Quinque Farinis eiusdem. Farinae fabarum, erui, ciceris, lupinorum, ordei, singulorum partes aequales, ex lixiuio, & oxymelli simplici paratur emplastrum. Id ad humores, & sordes abstergendos facit. Emplastrum Ex Alliis Aetii. Cerae librae due: picis grece, medulle ceruine, singulorum uncie due: nitri albi uncie octo: olei libre quatuor: allia numero uiginti. hec repurgata oleo incoquuntur: cera iuri colato additur haec, deinde nitrum probe contritum. Extrahit, omnemque duritiem emollit: abscessus, furunculos, strumas, inguinum tumores, fistulas, impetigines humidas, mammas induratas discutit. Emplastrum Contra Ramicem. siue herniam, Nicolai. Picis naualis, alomes, singulorum unciae tres: argenti spumae, cerae rubrae, picis graecae, galbani, ammoniaci, singulorum unciae duae: uisci quercini unciae sex: boli Armeni, consolidae utriusque, gypsi, aristolochiae utriusque, lumbricorum terrestrium gallarum, singulorum unciae quatuor: myrrhae, thuris, singulorum unciae sex: terebinthinae unciae duae: sanguiuis humani libra. Pellis arietina minutim incisa horis uiginti quatuor incoquitur: uiscus quercinus ipsius expressae abiectaeque iure etiam diu coquitur: ab igne sublatis terebinthina, argenti spuma, colophonia, mastiche, thus, myrrha, galbanum, ammoniacum, lumbrici terre, mox consolida utraque, gypsum, bolus Armenus adduntur. igni rursus admotis adiicitur sanguis humanus, utraque aristolochia: postremo inditur alome, sic ut rudicula semper agitetur. Ubi satis commixta fuerint, marmori, quod oleo uiolaceo inunctum sit, imponi, manibusque subigi debet: post biduum, triduumque in mortario continenter tundi. Ad intestinorum ramicem seu herniam, uulgo rupturam efficax est. Aliud Ad Idem, Quod Arnoldo Ex uilla noua inscribitur, nomine cerati ex pelle arietina. Argenai spume, lapidis hematitis, sanguinis draconis, boli Armeni, opii, mastichi, amoniaci, pissaspalthi, uulgo mumie, galbani, thuris, costi, lumbricorum, singulorum drachma semis: picis nigre, picis grece, cere albe, rubre, singulorum drachma: radicum con solide maioris, minoris, singulorum drachme tres: rosarum rubrarum, myrrhe, alomnes, singulorum grana octodecim: succi hypocistidos, gallarum immaturarum, balaustiorum, aristolochie rotunde, singulorum drachme sex: uisci quercini, terebinthine, singulorum drachme due: sanguinis hominis rufi uncie nouem. Pellis arietina integra cum omnibus pilis in aqua coquitur, donec tota in lentum quendam humorem resoluta sit: iuris colati libra, in uas nouum immittitur, in eoque uiscus igne liquatur, sic ut rudicula semper agitetur: deinde lumbrici, cera, terebinthina & mastiche induntur. his liquatis gummi aceto soluta adduntur, coquunturque ad cerati crassitiem. postremo ea que teri possunt, in puluerem redacta iniiciuntur, probeque miscentur, ac masse, quas uocant magdaleones inde parantur. His accedunt etiam illa, que a me usu aliquoties iam explorata sunt. ut, Emplastrum Commune Ad Dolores, & durities iecoris, lienis & humores in articulis, uel aliis membris concretos, resoluens, discutiens, ac emolliens. Argenti spume in tenuissimum puluerem redacte uncie quatuor: commisceantur oleo chamemelino: deinde coquantur semper agitando, dum spissitudo fiat: postea addatut, ammoniaci, bdellii, dilutorum ex uino liquefactorum, colatorumque semuncia: cere uncie quinque: terebinthine uncie quatuor: rursus incoquantur. Refrigeratis etiam adiiciantur myrrhae, styracis, singulorum drachmae tres: iridis uncia. manibus oleo liliorum, aut amygdalarum inunctis, subigantur. Obseruatio. Emplastrum hoc iecori accommodari potest, si celtica nardus, uel Indica, uel iuncus odoratus, aut asarum addatur. Emplastra que iecori, lieni conueniant. lieni autem, si lachrymae ex aceto scillitico dilutae, tumoribus artuum, non in thophaceam duritiem concretis, si euphorbii quoque momentum, uel adeps suillus, uel suilla medulla adiicitur. Emplastrum Ad Idem Ex mucis. Foliorum chamaepytios manipulus: radicis althaeae, cucumeris syluestris, utriusque unciae tres. Incidantur, & in duabus olei partibus, uini una macerentur, coquanturque: deinde in horum iure colato, argenti spuma incoquatur, dum uinum ablumatur: hinc picis colophoniae, adipis suilli, singulorum unciae sex: galbani, ammoniaci, opopanacis, dilutorum ex oleo amygdalarum, si recentes sint lachrymae: ex oleo uiolarum, si fuerint siccae, singulorum uncia: iridis, myrrhae, styracis, propoleos, mastyche, cerae, singulorum unciae duae. redigantur in emplastrum, & cum lacte muliebri subigantur. Obseruatio. Muci quomodo pactandi in emplastris. Cremores qui mucilagines dicuntur, in emplastrorum copactandi in em - ctione, post argenti spumam admisceri solent, ne si diutius simul cum illa incoquantur, aeream aquosamque ipsorum partem, in qua uis emplastica consistit, amittant. Leniter itaque illi sicut etiam odorata coqui debent: ex quorum plaerisque aridis emplastra sine cera, pice, & reliquis componuntur, praesertim cum densare, & astringere uolumus. uice autem illorum, pane in aceto, uel succo aliquo cum farina, uel cremore tragacanthi, uel psyllii, uel cotoneorum, uel aliorum fructuum, uel melle admixto, ut Emplastrum Ad Fluxum Uentris. Corticis mali punici, gallarum, balaustiorum, aluminis, singulorum semuncia: acatiae, sanguinis draconis, myrtorum, corticis myrobalanorum chebulorum, & acinorum, singulorum drachmae duae. redigantur in puluerem, qui syrupo ex cotoneis, miua officinis dicto, & cremore tragacanthi exceptus, cum aceto in emplastri formam reducitur. Aliud Simile. Succi cotoneorum, pirorum syluestrium, aceti, singulorum unciae tres: panis selibra. coquantur, contundantur, subiganturque: deinde mastichae, sanguinis draconis, boli Armeni singulorum semuncia addita: iterum incoquantur leniter, dum emplastri fiat spissitudo. hoc parti affectae superaccommodetur. Obseruatio. In emplastro ex baccis lauri omnia melle cocto excipiuntur. possent etiam ichtyocolla ex multo aceto excipi. uerum ista non sunt uera emplastica, sed statim refoluuntur, exiccanturque. nam sine oleo conficiuntur. Mathetes, Ex quibus, & quomodo astringentia exiccantiaque emplastra componi debent? Geron, Ex nonnullis emplasticis decoctis, addita cera rubra, ut quod contra ramicem, uulgo rupturam inscribitur. Nam id ex decocto pellis arietinae, consolidae, & polypodii conficitur: sic ut pix naualis, alome, argenti spuma, terebinthina, & sanguis humanus sine oleo addatur. nihil autem refert, si astringentia olea admisceantur, ut superius in unguentis annotatum est: & si ex metallicis, aliisque refrigerantibus emplasticis componamus, uel iam paratum emplastrum abluamus diligenter, infundamusque ei aquam astringentem, uel oleum, uel acetum, uel succum. Perinde est etiam an oleum prius ex decocto, uel aqua astringente abluamus, ut in emplastro Comitissae fit, & in hoc sequenti. Emplastrum Astringens Ad Retinendum foetum, uel sanguinis ex utero fluorem. Olei cydoneorum, myrtei, ablutorum ex aqua plantaginis, & rosarum, cum decocto radicis bistortae, gallarum, balaustiorum, coralli rubri, mastichae, singulorum drachmae tres: cerusae uncia: terebinthinae lote ex succo bursae pastoris unciis quatuor. ex mixtis formetur emplastrum, sic ut cerusa in oleis coquatur: deinde addatur terebinthina, aliaque tandem ex succo polygonii uel contonei, uel aceto subigantur. Mathetes, Nunc repetas obsecro etiam breuiter, quae chirurgorum emplastra recipiant, & qua ratione misceantur, & componantur. Emplastra Chirurgorum. Geron, Ex metallicis, conchyliis, oleamentis, lachrymis, liquoribus, succis paucis: item seminibus, herbis, & earum radicibus: alia per decoctionem, alia citra illam, ut etiam medicorum ) emplastra parantur. In primis quidem herbae coquuntur, dum intabescant: deinde cribro setaceo colantur: ius decocti tam diu cum oleo incoquitur, dum omnis humor absumatur: postea additur cera, aut gummi aceto dilutum, iterumque coquitur, donec crassities fiat, & nihil humoris supersit, quod manus inquinet. Inde autem cognosces, si pars emplastri in prunas proiecta non strideat. postremo arida iniiciuntur. Quia uero haec longam decoctionem ferre nequeunt, tota emplastri massa statimab igne deponitur, & in unitatem redigitur. At si emplastrum non ex herbis ipsis, sed uel iure ipsarum, uel succo componatur, coqui illa oportet, donec humor omnis absumatur: postremo cera, & arida adiicientur. Quod si haec fuerint metallica, prius in oleo macerari, deinde in eo diutius incoqui debent. Mathetes, Quo pondere omnia commiscenda sunt? Geron, Ad aridorum unciam, tres olei: ad huius autem quandrantem, cerae libra, relinae bes, quo illud fiet tenacius. Hodie expresso, aridorum, & oleorum pondere, cerae quod satis est addere solemus. non potest autem in omnibus emplastris certus medicamentorum modus pondusque praescribi, quod morbi ipsi non semper sint iidem, sed quotidie immutentur. Quare mediae quaedam formae, ac communes hic tantum praeponuntur: quas qui morbi, & medicamentorum uires nouerit, pro temporis & usus ratione, uel intendere, uel remittere poterit. Mathe. Quis emplastrorum usus apud chirurgos existit? Geron, Humorum influxum per inflammationes repellunt: dolorem leniunt: membra corroborant: dura emolliunt: discutiunt ea quae coierunt: cruda concoquunt: maturantque: infixa pertinaciter euocant: ad suppurationem ducunt: purgant, aperiunt, glutinant: cicatrice obducunt. Mathetes, Quomodo singulae ipsorum species fiunt? Emplastrum Inflammationem reprimens. Geron, Radicis cyperi drachma: chalcitidis drachma semis: boli Armeni, terrae sigillatae utriusque drachmae duae: cerusae drachmae tres: resinae piceae, picis, singulorum uncia: cerae albissimae unciae quatuor. Emplastrum Emolliens. Iuris decocti radicum lilii, & altheae, singulorum selibra: olei laurini, chamaemelini utriusque uncie tres. ubi coxeris hec donec omnis humor consumptus fuerit, addito galbani, ammoniacisuffiminis, bdellii ex aceto dilutorum, singulorum semuncia. his iterum coctis, dum nihil humidi supersit, admisceto propoleos, ceruse, singulorum uncias quinque. uino generoso omnia subacta in unum cogantur. Emplastrum Discutiens. Absinthii, papaueris corniculati, singulorum manipulus: radicum altheae, malue, narcissi, singulorum manipulus semis: seminis foenungreci, erui, contusorum, utrorumque pugillus. Horum decocti iuris colo setaceo traiecti libra: olei anethini, hyperici, singulorum uncie due: adipis suilli ueteris, & gallinacei curati, singulorum unciam: coquito donec omnis humor consumatur: deinde adiicito salis usti drachmas duas: coralli drachmam: seminis anisi, cymini, singulorum drachmas duas: fari ne lolii, & ordei singulorum uncia: croci scrupuli duo: cere quod satis est. Emplastrum Ad Materiam Concoquendam, & pus mouendum. Radicum altheae, lapathii, singulorum unciae tres: seminis foenugraeci, lini, singulorum sescuncia: caricarum albarum uiginti: uuarum passarum mundatarum unciae duae. contusa decoquantur ad cremorem. Huius colati librae addito; olei liliorum selibram, coquitoque iterum donec omnis humor absumptus fuerit. postremo autem admisceto adipis suilli, seu uitulini purgati, singulorum uncias quatuor: radicis iridis in puluerem redacte, farinae tritici, resinae, colophoniae, singulorum uncias tres: cerae quantum satis erit. Emplastrum Quod Adurendo aperiat. Radicis bryonie, hermodactylorum singulorum drachma: fecis combuste, stercoris columbe, singulorum sesquidrachma: arsenici, aeruginis, adipis ranarum uiridium, olei ueteris, singulorum semuncia: propoleos, terebinthinae, singulorum quod satis est. Emplastrum Abstergens purgansque. Succi solani, marrubii, plantaginis, olei rosacei, singulorum selibra. omnia conquantur, dum totus humor consumatur. His deinde addantur pulueris cinerum testaceorum, stercoris caprilli usti, calcis lotae, singulorum unciae quatuor: aeruginis lotae, auripigmenti, in pollinem redactorum, alomnes, singulorum drachmae tres: terebinthinae unciae duae: cerae uiridis quod satis est. Emplastrum Carnem Nutriens. Succi solani, semperuiui ingulorum unciae tres: radicis iridis, bryoniae, singulorum drachmae quatuor: olei rosacei selibra. coquantur dum omnis humor consumatur: deinde addito, resinae, colophoniae, gummi oleae Aethiopicae ex aceto dilutorum, singulorum drachmas duas. Ubi haec rursus coxeris ad crassitiem, inspergito cinerum ostreorum, & buccinorum, singulorum unciam: corallii, spodii, singulorum drachmas duas: cere quantum ad emplastrum formandum satis erit. Emplastrum Ad Uulnera Insigne, Picis graecae, seu colophoniae, sulfuris, thuris albi, singulorum semuncia. ex albuminibus ouorum fiat emplastrum. labris uulnerum unitis, & sanguine absterso, corio inductum applicetur, fasciaque obligetur, Emplastrum Ex Betonica. Betonicae uiridis, pimpinelle, agrimonii, saluiae, pulegii, millefolii, consolidae maioris, callitrichi, singulorum unciae sex: thuris, mastiches, singulorum drachmae tres: ireos, aristolochiae rotundae, singulorum drachmae sex: cerae albae, tereb e, singulorum uncie octo: gummi oleae Aethiopicae unciae duae: resinae pini unciae sex: olei abietini, uini albi, singulorum qua ntum satis est. Herbae in pila probe contusae diebus octo ex uino albo macerantur, pluries agitantur, coquunturque. uino expresso colatoque, & lento igne coct, odum tertia pars consumpta fuerit, oleum abietinum additur: deinde cera liquata, mox resina, & gummi, postea terebinthina. his iam paululum refrigeratis, reliqua trita, incretaque adduntur, & manibus assidue subiguntur, dum totus humor exhaler: postremo lac caprinum ad formandos globulos, admiscetur: medicamentum iterum manibus continue subigitur. Ad caluariae fracturas uniendas, ossaque carne contegendas, squamas ossiium detrahendas, & ad ea quae in alto latent foras euocanda efficax existit: carnes amissas, durasque restituit, ualde abstergit, digerit, & siccat. Emplastrum Ex Fermentomellis, fermenti, singulae librae: uisci quercini drachme quatuor: ammoniaci ex aqua foenugraeci, aut lacte mori arboris uncie tres: fecis olei ueteris quantum satis est. fingatur emplastrum. Ossa fractae caluariae, cerebri membranis etiam altius infixa, & spinas, surculosque extrahit. Aliud. Fermenti, mellis, olei communis, lactis muliebris singulae mae: uitellum unius oui. redigantur in emplastri formam. Inflammationes coquit, & maturat, abscessusque rumpit, si bdellium, & ordei farina admixta fuerit: spinas extrahit, idque uehementius, si galbani dimidia pars aceto diluta adiungatur. Emplastrum Ex Salice. Misyos, aluminis rotundi, chalcitidis, melantherii, aeruginis, aluminis scissilis, gallarum acerbarum, singulorum uncie sex: cerusae, cerae, resinae frictae, picis naualis, bituminis, olei omphacini, foliorum salicis tenerorum singulorum librae duae. folia in aceto forti coquuntur: deinde siccata in tenuissimum puluerem rediguntur: alia liquantur coquunturque, donec satis est: postea refrigerantur, addunturque pulueres. Ulcera curatu difficilia, erysipelata, & alios plurimos affectus sine adustione, & fistulas curat. Isis Ex Galeno. Cerae drachmae centum: terebinthinae drachme ducente: squamae aeris, aeruginis, aristolochiae, thuris, salis ammoniaci, aeris usti, singulorum drachmae octo: aluminis usti drachmae sex: myrrhae, alomnes, galbani, singulorum drachmae duodecim: olei ueteris unciae decem. Coquantur ut superiora, deinde manibus aceto forti lotis subigantur, fiantque massae, quae diebus decem in aceto reponi debent. Ad chironia ulcera capitis curatum difficilia accommodatum est: nec non cruentis idoneum. Emplastrum Ex Minio Descriptione Uigonis. Olei rosacei odorati sesquilibra: olei myrtini, unguenti populeonis, singulorum unciae quatuor: pinguedinis gallinae unciae duae: adipis ueruecis, & uaccae utriusque selibra: axungiae porcinae unciae septem: lithargyrii auri & argenti, utriusque unciae tres, & dimidia: cerusae unciae quatuor: minii unciae tres: terebinthinae unciae decem: cerae quantum satis. redigantur in emplastrum. Ualet ad ulcera maligna, & antiqua. Diapipereos Galeni. Argenti spumae, cerusae, singule librae: thuris sescuncia: aluminis drachmae sex: piperis drachmae tres: olei communis librae duae: cerae unciae sex: terebinthinae unciae tres. Argenti spuma leuissime trita ad solem coqui debet, & tantisper moueri, donec emplastri crassitudo fiat, nec manus tangentis inquinet: deinde addatur cera, & terebinthina. his liquatis puluis tenuissimus thuris, aluminis, piperis: postremo cerusa subtilissime detrita admisceatur, sicut semper agitetur. Senum ulcera, & eorum qui mollem habent cuticulam iuuat: in summa omne ulcus curat, quod non facile cicatricem admitit. Emplastrum Barbarum Maius auctore Galeno. Picis librae octo: cerae librae sex, unciae octo: resine pini libre quinquem, unciae quatuor: bituminis libre quatuor: olei libra unciae sex: argenti spumae, ceruse, eruginis, singulorum uncie tres: thuris uncie sex: aluminis liquidi sescuncia: aluminis scissilis uncie quatuor: opopanacis, squame eris, galbani, singulorum drachme duodecim: alomnes, opii, myrrhe, singulorum drachme quatuor: mandragore libre duae: aceti librae quinque. Quae teri possunt in mortario ex aceto forti contundantur: reliqua liquentur, ac aliis mixta coquantur, donec manum tangentis non amplius inquinent. Ad maxima uulnera conuenit. Barbarum Minus Eiusdem. Picis nigrae, cerae, resinae pini, picis graecae, bituminis, singulae librae: argenti spumae drachmae decem: cerusae, aeruginis, singulorum drachme quinque: opopanacis drachmae tres: olei drachmae nouem, fiat emplastrum, ut dictum est supra. Si dolor capitis magis urgeat, addito succi alterci, opii, singulorum sesquidrachmam. Ad minora recentia uulnera confert: nec non ad sinus, canum, hominumque morsus, condylomata, inflammata, articulorum uitia, omnia in principio, & podagrae benefacit. Diadictamnu Galeni. Olei ueteris librae duae semis: argenti spumae libra, uncia dimidia: aeruginis libra: squamae aeris drachmae sex: picis graecae unciae sex, drachmae duae: thuris sescuncia: ammoniaci unciae duae: aeris usti uncia: diphrygis, gentianae, singulorum drachmae sex: propoleos, alomnes singulae uncie: galbani sescuncia: aristolochiae rotunde, dictamni cretici, singulorum uncia, drachme due: cere drachme uiginti quinque. argenti spuma oleo mixta tantisper coqui debet, donec probe coeant, continenter agitando: deinde erugo & squama aeris adduntur, unaque modice inferuescunt: mox, ubi ab igne exempta adhuc ferbuerint, resina, & ammoniacum in aceto solutum immittitur, moueturque tandiu, dum deferbuerit: huic cera, & aes ustum induntur, & simul rursus coquuntur. postquam emplastrum non amplius inquinat, ab igne, tolluntur: reliqua tenuissime trita adduntur, & probe mouentur paranturque massae, que magdaleones uocantur. Prodest aduulnera recentia, neruorum praecisiones, uetera ulcera, que cicatricem non facile admittunt, abscessus, strumas, furunculos, durities: tela, aculeos, & ossa ex capite educit: nec non ad cuiuslibet uirulentae bestiae ictus efficax existit. Emplastrum Gratia Dei Nicolai. Terebinthine selibra: resine libra: cerae albae unciae quatuor: mastiches uncia: uerbenae, pimpinellae, betonicae, singulorum manipulus. Herbae tusae ex uino albo generoso coquuntur, dum tertia illius pars absumpta fuerit: deinde colentur, & substantia ipsorum abiicitur. in iure colato cera, resina, & mastiche coquuntur ad iustam spissitudinem: igne ablatis terebinthina adiicitur, omniaque rudicula mouentur: inde conficitur emplastrum. Sordida repurgat: inflammata lenit: durata emollit: uulnera consolidat, glutinatque: neruorum praecisiones, & furunculos mitigat. Emplastrum Diuinum Nicolai. Galbani, myrrhae singulorum uncia, drachmae duae: ammoniaci unciae tres, drachmae totidem: opopanacis, mastiches, aristolochiae longae, aeruginis singulae unciae: argenti spumae, olei communis, singulorum sesquilibra: cerae nouae unciae octo: thuris uncia, drachma una: bdellii unciae duae: magnetis unciae tres. Argenti spuma in oleo diu maceratur, nutriturque antequam coquatur: deinde in spissitudinem coquitur: postea additur cera minutim concisa: ubi haec liquata fuerit, medicamento ab igne sublato, additur galbanum, ammoniacum, opopanax, bdellium in aceto aut uino soluta, colata, & cocta: posthaec puluis myrrhae, bdellii sicci, mastiches, thuris, aristolochiae, magnetis: tandem aerugo. Ad cruenta, & recentia uulnera celebratur: quanquam etiam antiqua, diuturna, fluidaque ulcera celeriter repurget, impleat, ac mirifice ueluti ope diuina glutinet: unde nomen hoc sortitum est. quinetiam neruorum praecisiones, rupta, conuulsaque optime sanat: surculos alto corpori infixos, & spicula euellit: strumas, & abscessus diuturnos dirumpit. Emplastrum Diachalciteos Galeni palmeum dictum. Adipis suilliueteris salisque expertis libre due: olei ueteris, argenti spumae, trite incretaeque, singulorum librae tres: chalcithidis ustae unciae quatuor. coquuntur, mouenturque rudicula ex ramo palmae recentissime confecta. ubi fere cocta fuerint, adduntur ramorum palmae minutim incisorum, & in nodulo ligatorum manipuli quatuor, coquunturque ad iustam crassitiem. quia autem palma caremus, saligne ramo, uel rubi, uel pruni, uel cotonei, uel sorbi, uel similium uti licet. Ad uulnera cruenta, tumores pestilentes, & uomicas: item ad usta, rupta, contusa, atque inde facta enchymomata imponitur. Emplastrum Uiride Machaereonis popanacis, ammoniaci, aeruginis, myrrhae, iridis, singulorum uncia: terebinthinae unciae septem semissis: cerae tantundem. Mixta redigantur in emplastrum. Uulnera recentia glutinat, & inflammationem prohibet, ubi contusio aderit: canis rabidi morsum curat: narium, naturaliumque, & aurium ulceribus conducit: ossa denudata carne retegit. Aliuo Uiride Cerae nouae, resinae terebinthinae, singulorum unciae quatuor: thuris, mastiches, aeruginis singulorum unciae tres. Cerae liquatae affunditur resina, deinde terebinthina, postea pulueres thuris, & mastiches: postremo aerugo imponitur. ulcera sordida abstergit, purgat, & carne replet. Emplastrum Basilicon Magnum. Cerae, resinae pineae, adipis uaccini, picis naualis, terebinthinae, thuris, myrrhae, singulorum uncia. ex oleo quanto opus est, fiat emplastrum. ulcera inflammationis expertia, praesertim neruosarum partium abstergit, & carne replet. Emplastrum De Ianua Nicolai. Succorum apii, plantaginis, betonicae, singulae librae, cerae, picis, resine, terebinthinae, singulorum selibra. cera, pix, & resina ex succis ad lentum ignem coquuntur, continue mouendo, dum illi consumantur, uel in sapas redigantur: deinde terebithina semel, aut bis inferuescere debet. Abstergit ulcera, & uulnera solidat, glutinatque. Emplastrum Exiccans Rubrum. Lithargyrii auri unciae tres: olei rosati, olci uiolati, singulae selibrae: cerae unciae duodecim: lapidis calaminaris, terre sigillatae, minii, singulorum unciae quatuor: caphurae uncia. paretur emplastrum in mortario. Exiccat ulcera sordibus abstersa. Emplastrum Diacaodmia Galeni. Cadmiae praeparatae, chalcithidos uste, utriusque drachme sedecim: cerae drachmae octoginta: picis graecae drachmae sexaginta quatuor: olei myrtini libra. cadmia, & chalcithis probe trita ex uino subiguntur, donec mellis fiat spissitudo: deinde cera & pix graeca in olco liquatis, aliquantum coquuntur: postea remouentur ab igne, & reliqua ubi refrixerint, adduntur. Cicatricem omnibus ulceribus inducit. Aliuo Cinereum Ex Caomia. Cadmiae praeparatae uncia: argenti spumae unciae duae: cerusae semuncia: pompholygis drachma: terebinthinae drachmae sex: cerae albae sescuncia: adipis ceruinae unciae duae: thuris electi drachmae quinque: mastiches drachmae tres: myrrhae drachmae duae: caphurae sesquidrachma. argenti spuma trita aliquantulum oleo foueatur, subigaturque. in hoc modice cocto, cera lique tur: mox seuum ceruinum: his paulisper refrigeratis terebinthina additur. lento igni impositis pulueres cadmiae, uulgo lapidis calaminaris inspargentur. Emplastrum Tripharmacum. Olei librae tres: argenti spumae librae duae: aceti selibra. mixta redigantur in emplastrum. Carnem gignit in uulneribus, & eadem conglutinat. Emplastrum Album. Olei communis librae duae: cerusae sesquilibra: cerae albae uncie quatuor. coquantur, rediganturque in emplastri formam. iuuat excoriata a calciamentis, uel alia ex causa. Mathetes, Quae nam uocas post emplastra cataplasmata? Cataplasmata. Geron, Quae Graeci ἐπιπλάσματα, Uel καταπλάσματα appellant. latini posterius nomen usurpant. Est autem mistura ipsorum uulgo satis cognita, & cum emplastris improprie dictis, magnam habent similitudinem. Cataplasmata quid. Chirugi hodie pulticulas quoque uocant, eo quod mollem spissitudinem habeant, & linamento, aut stupa, aut lana excepta, emplastri modo extendi, ut adhaerere possint. Pulticulae quomodo a cataplasmatis differant. In hoc autem a pulticulis differunt, quod hae farina quadam in oleo, aqua melle decocta constent: illa uero ex herbis uiridibus, radicibus earum, floribus, fructibus, seminibus contusis, oleis, adipibus, farinis conficiantur. Atque istorum materia quam illa recipiunt, nunc decoquitur ex aqua, uel lacte, donec uel tota ipsa consumpta, uel ad crassitiem molliusculam redacta fuerit: postea colo traiicitur: tandem adipibus olea adduntur. interdum sine oleis, & adipibus parantur. Nunc cruda statim citra ullam preparationem ex herbis contusis, uel succis, & farina mixta affectis partibus imponi solent. Cataplasmatum mixtura. Mathetes, Quo pondere & modo? Geron, Plantarum, uel alterius materiae singulis fasciculis: olei, uel adipis singulae unciae, uel sescunciae misceri debent. Mathetes, In quem usum? Geron, Doloribus leniendis, tumoribunsque concoquendis, uel digerendis maxime accommodata sunt: deinde ad duritiem membrorum emolliendam, modo ad humores, & flatus discutiendos: Cataplasmatum usus. modo ad materiam abscessuum maturandam, seu concoquendam: alias ad humores calefaciendos, magisque ad refrigerandos, exiccandos, consumendosque: alias ad extrahendos. Omnibus uero partibus dolentibus, aut inflammatis cataplasmata accommodari possunt: stare solent, & materiam ex qua constant, locique affecti naturam consideremus. In mixtis autem affectibus etiam uaria medicamenta iniiciuntur, ut emollientia cum digerentibus, uel haec cum illis, quae dolorem leniunt, quemadmodum ex formulis condisces. Mathetes, Cum igitur cataplasmata ad tot usus ualeant, indubie etiam uariae ipsorum differentiae, & species existunt. Geron, Recte sentis: Cataplasmatum species, seu differentiae. nam ut inflammationes, quibus peculiariter adhiberi solent, quatuor habent tempora, ita quoque cataplasmata pro singulorum ratione componi debent. Inflammationum tempora uaria postulant cataplas. Cum enim inflammationes, tam interiorum, quam externorum membrorum incipiunt, astringentium maior portio esse debet, digerentium minima. mata. cum autem increscunt, astringentibus nonnihil detrahendum, digerentibus addendum est. in statu, & uigore aequalia, tum astringentium, tum digerentium pondera esse oportet. in declinatione digerentium maxima, astrigentium minima erit facultas Quod si alteram in singulis inflammationum temporibus omiseris, nihil proficies. Quibus membriastringentia, quibus non item conueniant. Nam si nullum astringens additum fuerit, membra affecta eneruantur, resoluunturque, & fluxionibus magis sunt oportuna, praesertim principalia, qualia sunt iecur & uentriculus. At si colon fuerit affectum aut alia intestina tenuia, aut musculi praecordiorum, aut peritonaeum, astringentia nequaquam miscenda sunt cataplasmatis, sicut neque si uesica, aut uterus inflammatione laborent, praesertim ubi non amplius quid influit, neque humores superflui in toto corpore sint reliqui. Renes autem, & thorax, si inflammationem experiantur, mediomodo inter iam commemorata membra habent. si id quod praerenes & thorax nec astringi, nec resolui multum debent. neque enim multum astringi, neque tantum digeri ac resolui omni no debent. Lieni inflamato per initia astringentia conueniunt, & si corpus euacuatum fuerit, etiam digerentia. Lien primum astringentia, deinde digerentia postulat. quia sanguis in eo crassior, quam in iecore existit, qui liberaliore astringentium usu adhuc magis crassescit. Mathetes, Primum itaque enumeres quae interioribus membris affectis idonea existunt? Cataplasma Ad Uentriculi dolorem. Rosarum rubrarum pugilli duo: carnis cotoneorum, palmularum semuncia: absinthii pontici, iunci rotundi sicci, oenanthe, singulorum semi manipulus. ex uino rubro incoquantur: deinde addantur polentae unciae duae, ac rursus coquantur. postea mastichae drachmae duae, olei melini unciae duae adiiciantur. Cataplasma Ad Iecur Inflammatum. Mali cotonei unciae duae: farinae ordeaceae, faenugraeci, singulorum pugilli duo. in aqua decoquantur ad cataplasmatis formulam. uel, Aliud Palmularum pinguium contusarum uncia: glaucii drachmae tres: croci scrupulus: farinae ordei pugillus. coquantur modice in aqua, fiatque cataplasma. Cataplasma Aduersus Lienis Inflammationem. Farinae ordei unciae duae: rosarum rubrarum pugilli totidem: chamaemeli, absinthii, meliloti, singulorum semuncia. Misceantur cum oleo rosaceo, & nardino. Si magnus autem fuerit calor, succum portulacae, & foliorum salicis adiicito. In Augmento. Oleum rosaceum, chamaemelinum &, liliorum accommodatur. Cataplasma Ad Induratos Tumores lienis, & iecoris. Fermenti uncias duas, ex aceto diluito, & thymi, pulegii, singulorum in puluerem redactorum drachmam addito, coquitoque donec fiat spissitudo cataplasmatis. Cataplasmata exteriorum partium. Mathetes, Unde externarum partium cataplasmata parantur? Geron, Ad dolores teriorum par & inflammationes ualent, quae resoluunt, & emolliunt, & nonnihil discutiunt: minus autem infarctiunt, ut maluae omnes cum radicibus decoctae, uiolarum flores, & folia, flores chamaemeli, & meliloti, adeps suillus, & butyrum: quanquam ille commodior sit oleis: haec tamen temperata, ut recens commune salis expers, amygdalinum, sesaminum, & chamemelinum conueniunt. ut, Cataplasma Add Dolores Et Inflammationes partis externae. Radicum altheae, unciae tres: maluae cum radicibus, uiolarum, acanthi singulorum manipuli duo: florum chamaemeli uiolarum in puluerem redactorum, furfurum, singulorum pugillus. decoquantur in iure pingui: uel addito adipis suilli selibram. omnia contundantur, cribroque percolentur, uel ex decocto emollientis clysteris addita pice, & adipe formetur cataplasma Cataplasma Ad Dolores Articulares, ex calida materia ortos. Medullae panis medii, non albi libra una, ex lacte bubulo, quantum satis est, cum butyrum adhuc adfuerit, decoquitur, fingiturque cataplasma. Obseruatio. Si magnus dolor urgeat, oleum uiolarum, si maior, oleum alterci, si maximus, oleum mandragorae imponi debet. Ubi autem stuporis inducendi efficacia adhibentur, quae graecis ναρκώικὰ dicuntur, croci momentum addi potest: quia concoquit, & astringit, quod ad leniendum dolorem ualet. Aliud Cataplasma Ex Herbis. Solani, uiolarum, singulorum manipulus: florum alterci manipuli duo: florum uiolarum, chamaemeli manipulus. decoquantur in lacte, uel ex aqua. contusis cum adipe suillo, uel cribo traiectis, scrupuloque croci addito, formetur cataplasma. Satius enim est radicibus, & herbis quam opio uti. Nam ubi cum pinguibus coquitur, summam illam refrigerandi uim exuit. Cataplasma Ad Dolorem podagricum. Farinae ordei pugilli duo: uel casiae fistularis unciae duae. diluito oleo costino, uel succo, aquaue solani, aut plantaginis. Aliud Praestantissimum Sine oleis & pinguitudine. Micae panis secalini unciae tres. macerato in lacte bubulo, & modice coquito: deinde addito uitellos duos: croci scrupulum. Mathetes, Quia inflammationum quatuor esse tempora nuper dixisti, exempla quoque cataplasmatum mihi referas, quae singulis illis conueninat. Cataplasmaad Incipientem inflammationem. Geron, Parietariae, attriplicis, lactucae, cucurbitae, maluae, singulorum manipulus dimdius: semperuiui manipuli tertia pars: glaucii drachmae tres: corticis mali punici semuncia: farinae ordei unciae duae. decoquantur in aqua, quae digitorum duorum instar illa superet, donec molliuscula fiat crassicies: deinde linamento inducta, membro imponantur. Ad Augescentem Inflammationem partium externarum. Rosarum rubrarum pugilli duo: Cataplasma ad partes externas inflammatas. chamaemeli, meliloti, singulorum semuncia: semperuiui, cucurbitae, lactucae, parietariae, singulorum manipulus: corticis mali punici, rhus, singulorum semuncia: farinae ordeaceae pugilli duo. ex aqua decoquantur omnia ad cataplasmatis spissitudinem. In Statu. Lapathii, parietariae, chamaemeli, meliloti, singulorum manipulus dimdius: rosarum pugillus: palmularum decem numero: ordei farinae pugilli duo. contusa decoquantur in aqua ad spissitudinem molliusculam. In Declinatione. Althaeae, maluae, singulorum manipulus: florum chamaemeli, meliloti, rosarum, singulorum pugillus: radicis liliorum alborum, althaeae, singulorum uncia: seminis lini, foenugreci singulorum semuncia: ficus pingues numero decem: furfurum farinae triticeae pugilli duo. contusa decoquuntur in aqua ad crassitiem: deinde addito olei chamaemelini, & adipis suilli, singulorum sescunciam, si durities quaedam adfuerit. Aliud Emolliens Et Discutiens. Maluae, althaeae cum radicibus, singulorum manipuli duo: florum chamemeli, meliloti, singuli pugilli: pulegii, origani, satureie, singuli manipuli. Coquantur in aqua, donec emollescant: de inde contusa in formam cataplasmatis redigantur. Cataplasma Emolliens Discutiensque, & leniens tumorem ex sanguine & pituita sine inflammatione ortum. Foliorum malue, althee, uiolarum, singulorum manipulus: radicum altheae, liliorum alborum, iridis, singulorum semuncia: is florum chamemeli, meliloti, anethi comae, singulorum pugillus: seminis lini, hordei, singulorum semuncia, seu pugillus: cumini uncia: baccarum lauri drachmae due: croci scrupulus: adipis anatis, anseris, medulle crurum uituli, butyri recentis, olei irini, liliorum, singulorum semuncia: uel quantum satis est. Mathetes, Que cataplasmata concoquendae, maturandeque materiae sunt idonea? Geron, Ea, que componuntur ex emollientibus herbis, quibus panis candidus, uel tritici farina cum adipe suillo, uel oleo communi additur. ut, Cataplasma Concoquens Et maturans. Radicum althaeae, uel malue selibra: foliorum maluae manipulus: panis candidi libra. cocta contusaque, & cribro increta incataplasma redigantur. Hoc ob panem, uel farinam ordeaceam concoquit. Addi etiam possunt ficus, butyrum, & lutea ouorum, in hunc modum. Farinae triticeae libra: sapae unciae tres. decoctis tria ouorum lutea, ad cataplasmatis formam addito. Pulticula erit, si absque ouis paretur: atque oleum, uel butyrum in uicem sapae indatur. Ad uiscera; spicae parum, uel thuris, uel croci apponitur. At quae discutiunt, ex herbis, floribus, seminibus, & farinis componuntur in hanc formam. ut, Cataplasma Discutiens. Parietarie manipulus: florum chamaemeli, meliloti, sambuci, singulorum pugilli duo. decoctis farinae fabarum, & ordei, uel furfuris selibram: olei chamaemelini, uel amygdalarum amararum, singulorum uncias duas: adipis gallinacei unciam addito, subigitoque, & in cataplasma reducito. Obseruatio. Recte his adduntur radices cucumeris, folia ebuli, anethi: flores rorismarini, stoechados, chamaemeli, sambuci: semina anisi, foeniculi, apii, petroselini, praesertim cum flatus discutiendi sunt. Oleum uero chamaemelinum anethinum, amygdalarum, & ex uiolis luteis, uetusque. Nam eiusmodi medicamenta calida esse, & tenuia oportet, eo quod siccando ualide cutem densent: aut quod multum trahendo tenue, crassum remaneat, quod discuti nequeat. Magna itaque materie euacuande habenda ratio est: nam alia aliis medicamentis ualentioribus, aut mitioribus indiget, furfur itaque modice discutit, panis sordidus, si probe coctus, saleque & fermento conditus, magisque farina ordei. ualentius autem fabarum, quibus cortex non sit detractus: nec non erui, & lupinorum. Coquentur ex uino & aqua quae efficatiora esse uolumus. Ad haec stercora egregie discutiunt, & cataplasmatis induntur, praecipue cum flatus dissipandi sunt, ut in laxo tumore, qui oedema dicitur, & in aqua subter cutem, in quibus oleorum ulus periculosus est, eo quod resoluant. Cataplasma Ad Colicum Et nephriticum dolorem. Stercoris bubuli librae due: uini, & mellis paulum: cataplasmatis modo inducito. Ualentius ad aquam inter cutem paratur, adiectis seminibus. ut, Cataplasma Ad Aquamintercutem. Stercoris bouini libra: caprini unciae tres: seminis anisi, foeniculi, carui, singulorum semuncia: mellis parum. in formam cataplasmatis redigito. Uel, Stercoris columbini selibra: stercoris caprarum unciae tres: farinae fabarum unciae duae: rutae, ebuli, singulorum manipulus: florum chamemeli, hyperici, uerbasci, singulorum pugillus: sambuci pugilli duo: coquantur ex aceto rosaceo, formeturque in cataplasma. Uel, Sulphuris uiui unciae duae: cumini drachma: seminis apii, petroselini, singulorum semuncia. cum excrementis cochlearum, uel ex carne, & testis illarum cataplasma formetur. Cataplasma Ad Anginam. Stercoris hirundinum, uel gallinarum, uel canis uncie quatuor: farinae fabarum unciae duae. In cataplasma redigantur, uel ex unguento dialthaeas, aut farina. Uel Unguenti Dialthaeas, uel oesypi unciae quatuor: olei liliorum, uel amygdalarum unciae duae: stercoris bubuli, uel gallinarum unciae sex. cataplasmatis modo inducantur. Cataplasmaad Oculos Quos fluxio, & calor infestat. Cataplasma repellens, astringensque per initia recte fiet ex piris, malis cotoneis, sorbis, aut aliis fructibus similibus coctis, & diligenter contusis. Cum autem dolor iam infestat, cataplasma blandum ex lenientibus, non astringentibus conueniet: que acrimoniam humoris obtundant, uel modice resoluant: ut quod expomis dulcibus coctis, contusis, cribroque incretis paratur. Modicum autem imponi debetur, ne pondere suo egros grauet. Simile quoque paratur ex panis synconisti selibra: in lacte madefit, & paulum coquitur, deinde in cataplasma formatur. ad eundem affectum, cui superius idoneum. Obseruatio. Que ex lacte fiunt cataplasmata, non multum coqui, sed potius contundi, & cruda adhiheri debent. Lac in cataplasmatis quomodo tractandum. Nam lac cum decoquitur, incrassatur, & pars eius tenuior que magis dolorem sedat, absumitur: crassa autem, unde caseus fit, magis est emplastica: ob quod dolorem minus soluit, sed magis astringit, praeterquam quod serum ex coctione acrius euadit. Crudum itaque lac frigidum magis dolorem lenit, quam coctum, & recens magis, quam uetustum. ac ita lac quod plus butyri, quam seri habet, ut uaccinum, ouillum, & muliebre prestantius existit. Horum penuria caprillo, uel asinino utendum est: etsi non adeo conferant, ac superiora: quia astringunt potius, quam dolorem sedant. Quinetiam cataplasmata ex farina, & pane coquenda non sunt, ne fiant emplastica, nimiumque parti affectae adhaereant. commode igitur ex herbis parantur. ut, Portulacae manipuli duo. Cataplasma exherhis. Contusi diligenter oculis accommodentur. sic ex plantagine, & solanis fieri possunt. Obseruatio. Si acrimonia sensus obtundenda est, cataplasmata conueniunt ex pomis mandragorae, decoctis ex lacte: aut ex foliis alterci, eodem modo coctis imponuntur, quibus paulum croci adiici debet, ut eximiam illam refrigerandi facultatem mandragorae, & alterci herbae obtundat. Ataplasma Ad Oculos Refrigerans. Succi semperuiui libra: uini crassi, acerbi, selibra: farinae ordei unciae quatuor: corticis mali punici, rhus, singulorum semuncia. fingatur inde cataplasma. Obseruatio. Fortius cataplasma est, quod ex succis, quam quod ex herbis paratur. At quod ex succis, & farina modica, uel pane synconisto crudum fit, repellere & refrigerare magis, quam calefacere potest. Nam raro, aut nunquam succus herbarum ad calefaciendum, sed potius herbas ipsas recipimus: sicut etiam Galenus contra inflammationem Glauconi consulit. In superiore cataplasmate, neque cera, neque adeps, neque oleum aliquod inditum est. Hordeum autem non ut resoluat, sed ut serum potius inspisset, quo crassitudinem cataplasmatis recipiat. Simile etiam conficere licet ex cotyledonis, portulacae, plantaginis, aliarumque refrigerantium herbarum succis. Ueteres semper farinam hisce addendam esse censuerunt: tum ut ipsos contineret, tum ut minus calefaceret, sed refrigeraret potius, & exiccaret. Quinetiam alba ouorum, aut cremores psyllii, aut cotoneorum inspissati, succis istis admisceri possunt, ut emplasticam spissitudinem consequantur. Quae igitur cataplasmata dolorem sedabunt, refrigerantia, & cruda esse debent, alia uero coquere licet. Cataplasmaad Sanguinis Eruptionem e naribus. Boli Armeni, sanguinis draconis unciae duae. Sanguinis eruptionem cobibens cataplasma. ex albo oui, & succis plantaginis commisceantur, frontique, & syncipiti applicentur: nec non testiculis, si egrotus masculus fuerit, mammis autem, si faeminae sanguis per nares erumpat. Obseruatio. Quemadmodum autem in quibusdam interraneis inflammatione tentatis astringentia non miscentur, ita quoque in abscessuqui παρώτις graecis dicitur, inde quod iuxta aures, siue ex capitis affectu aliquo, siue per febrium accuratarum crisim, citra illum colligatur, curatio attractoriis perficietur, si natura segnior est. Parotis quibus medicamentis curetur. Nam si humores uehementiore impetu ei influant, nihil tentandum est, sed totum naturae permittendum, ne remediis attrahentibus maior dolor excitetur: qui si mediocris est, corpus antea uacuari debet: deinde ipse medicamentis temperate calidis, & humidis mitigari. Sin autemuchemens, etiam ante corporis euacuationem leniri postulat. Cataplasma Mitigatorium ad parotidas per initia. Farinae frumenti, aut ordei, aut seminis lini pugilli duo. ex mulsa redigantur in cataplasma. Uel, Althaeae, aut chamaemeli singulorum manipulus. decoquito, & iuri, farinam ordeaceam instar pugillos duos miscento. uel hoc, quod corpore expurgato conuenit, Cremoris lini, seminis foenugreci, singulorum unciae duae: uitella ouorum duo: butyri recentis sescuncia: olei communis loti in aqua calente unciae duae. mixta omnia membro dolenti admoueri statim debent. Attractorium Cataplasma. Graecis επισπαστικὸν dicitur. Florum chamaemeli sesquipugillus: farinae seminum lini, foenugraeci, singulorum unciae duae: radicis iridis in puluerem redacte uncie tres: stercoris columbini sescuncia: adipis gallinae unciae duae: olei liliorum, chamaemeli, singulorum sescuncia. commisceantur, partique affectae applicentur. Suppuratorium. Farinae fabarum, farinae tritici, singulorum uncia: farinae seminis lini, foenugraeci, singulorum drachmae sex: ficuum contusarum sescuncia: axungiae ueteris unciae duae: croci scrupulus: lutea ouorum duo. misceto in cataplasmatis formulam, quod tunc parti affectae admoueri debet, cum materia ad cutem attracta in pus conuerti solet. Cataplasma Ad Parotidas Ex frigido humore natas. Farinae foenugraeci unciae tres: farinae seminis lini, farinae erui singulorum sescuncia. decoquantur ex uino tenui, & calido ad mediocrem spissitudinem: deinde addantur olei nardini, & cyprini, modicumsi hyems est. Quod si calidiora desiderentur, incoquantur simul folia lauri, conyza, apium, smyrnium, & similia. uel, Stercoris caprilli unciae duae. decoquantur ex uino: mox adiiciatur oleum ex lilio, & mel, cum modica farina seminis lini. Suppuratorium, Si Materia discuti nequeat. Ceparum sub cineribus coctarum semuncia, farinae foenugraeci, farinae erui, uulgo orobi, farinae seminis lini, singulorum drachmae sex: olei liliorum modicum. uel hoc quod mitius est, parti dolenti applicetur. ut, Farinae seminis lini, foenugraeci, singulorum sescuncia. Subigantur cum axungia insulsa, & oleo amygdalarum dulcium. ualet etiam in angina, quae dissipari non potest. Cataplasmaad Maturandos inguinum uel aliarum partium tumores. Medulle panis uncia: Cataplasna ad inguinum tumores. uuarum passarum, contundendo acinis exemptis uncia: butyri recentis, axungiae, singulorum drachmae sex: fermenti drachmae quinque: lactis uaccini unciae duae: croci scrupulus. Hoc cataplasmate bis quotidie utendum. Mathetes, Quid habes de pulticulis reliquum? Pulticulae Quae Graecis Πολτοι Dicuntur Geron, Pulticulae aliae intro sumuntur, aliae foris admouentur: Pulticulae. illae sane in thoracis affectibus, & uentriculi, intestinorumque ulceribus, fierique solent ex lacte, in quo candens chalybs restincta sit, aut butyrosa pars adempta, & farina ordei: interdum oryzae farina, quando exiccare, & astringere oportet. ex melle autem parantur, ubi astringendum est: uel ex butyro, cum tubercula, aut tumores interni maturandi sunt. Ex lacte uero, doloris mitigandi gratia. Externae eodem modo ex farina, aqua, oleo, butyro, uel lacte, & melle componuntur. ut, Pulticula Concoquens Ex Farina tritici. Farinae triticeae selibra: Puls concoquens. aquae quod satis est: olei communis unciae tres. addito pane paulum salso fiat pulticula, uel amylo: item, ex farina hordei, aut fabarum, aut erui, aut lupinorum. Pulticula Ex Hydromelite Abstergens, & discutieus. Farinae ordei, fabarum, singulorum unciae quatuor. Abstergiens & discutiens. decoctis in hydromelite, uel aqua, mellis quod satis est, addatur. Obseruatio. Quando magis discutere uelimus, ex aenomelite, uel ex aqua fit decoctum, cum postea oleum bene uetus, aut ex amygdalis amaris confectum, aut ex uiolis luteis, aut chamemelinum, uel aliud digerendi facultate praeditum, admisceri debet. Ubi digerendum est, adeps suillus salsus, uetusque ex usu est: ubi maturandum, recens, salis expers conuenit. Sic etiam butyrum, adeps anatis, & gallinae ad hoc proficit: Pulticula Astringens Siccansque uentrem. Farinae lentium unciae tres: farinae orizae torridae unciae duae. ex aceto rosaceo decoquantur ad pultis formam, quae uentri inducetur. Pulticula Ad Uermes Tum Occidendos, tum eiiciendos. Farinae lupinorum unciae quatuor. Pulticula ad uermes. in aceto decoctae uentri imponantur. Mathetes, Quid sibi uult dropax, & picatio apud ueteres graecos nuncupata? Cataplasma Dropax. Dropax. Picatio. Geron, Picatio ueteribus grecis δρώπαξ, & πιττῶσις a pice uocata est, qua membra externa omnia, extenuata, resoluta, frigida, & humida oblini solent. Est autem duplex dropax, simplex & compositus. Usus dropacis. Primus sola pice modico oleo liquata constat. nos eum adiecto resinae terebinthinae momento experti sumus in extenuatis commodissimum. Emaciatis cibum renomentibus, caeliacis idoneum remedium dropax. Calefacit, & humectat, sanguinemque ad partes membrorum emaciatas attrahit, reficitque. Quinetiam iis qui cibum solent reuomere, & cruditatem experiri: item Caeliacis, & aliis alimentum non sentientibus conuenit. Compositus praeter picem oleo liquatam recipit etiam piper, pyrethrum, semen rorismarini, bitumen: & si opus sit siccare, sulphur uiuum, salem, cinerem sarmentorum: sin uellicare, adarcem, aut euphorbium. atque haec trita liquefactis adiiciuntur, ut maiorem calorem excitent. Caeterum dropax uterque calidus adhuc cuti illinetur, & praerasis membris adglutinabitur. Dropax quomodo applicari, & amoueri debeat. Priusquam autem perfrigescat, auelletur, rursusque calefactus ad ignem admouebitur: idem antea quam refrigescat, auelli debet, idque sepius. Tam crasus autem membris affectis, quibus pili prius ablati sint, adhibebitur, quam aegri uires tolerare poterunt. Qui robusti sunt, etiam lauare, & corpus exercere possunt interea, dum dropax est partibus affectis obductus. Dropax Compositus Ex Aetio, Qui diuturnis uitiis conuenit, & ante sinapismum corpus praeparat: post illum autem morbi reliquias discutit. Picis, cerae, colophoniae, singulorum unciae tres: Dropax compositus. nitri sescuncia: bituminis uncia: sulphuris uiui drachmae tres: piperis, euphorbii, adarce, singulorum drachmae duae: cantharidum drachma semissis: olei ciprini uncia. Mathetes, Quid est sinapismus? Sinapismus. Sinapismus quid Sinapismus Aetii ex quibus constet. Geron, Nihil aliud est, quam cataplasma, aut emplastrum ex sinapi confectum, qualia hodie sunt quae uulgo uocant rubificantia, & Graeci φοινίξοντα, unde φοίνιγμος nomen habet, quod Celsus uidetur interpretari. prodest inquiens, etiam torpentis membri summam cutem exasperasse, uel urticis caesam, uel imposito sinapi, sic ut ubi rubere corpus caeperit, haec remoueantur. Aetius hoc modo parat. Sinapismus Aetii. Ficus pingues in aqua tepida pridie macerentur: insequenti die ualenter expressae, laeuigentur curiosius: deinde acre sinapi priuatim teratur, interque terendum paululum ex diluto illarum affundatur, quo commodius hoc teri possit, sic tamen, ut non aquosum fiat. poste a utraque seorsim in massas redigantur, & inter se commisceantur, prout usus requiret. Nam si ualentem sinapismum inducere uoluerimus; duas partes sinapis cum una ficuum temperabimus: sin imbecillem, unam ficuum cum duabus sinapis miscebimus: si mediocrem, aequales utriusque portiones committemus. In delicato, & tenero corpore externoque affectu panis uice caricarum sinapi admisceri potest, aut id prius in aceto macerari. nam hoc illius efficaciam imminuit. Mathetes, Quibus prodest sinapismus? Sinapismus quibus conficiat. Geron, Omnibus fere diuturnis affectibus, ubi reliqua auxilia nihil profecerint, accommodatus est, ut comitiali, uertigini, cephaleae, hemicraniae, arthritidi, coxaeque dolori, & aliis, qui ex frigidiore minusque acri materia prouenerunt, ut lethargo, catocho, commati, cataphorae, & similibus. At acutis affectibus, ut febri continuae, & id genus aliis minime utilis existit. nec omnibus etiam corporis membris, ut thoraci, cum pulmo, aut alia quaedam interiora exulcerata sunt. Non etiam confert summe cuti exulceratae, & partibus cartilaginosis, ex carnibusque, ut naribus, aut auriculis, ut que a sinapismo exurantur, & nigrescant. Capiti autem prodest praecipue in longis uitiis: nec non thoraci in orthopnaea, asthmate, & tussi diuturna. In destillatione uero tum capiti, tum thoraci recte admouetur. adhaec stomacho & intestinis, cum nulla cibi est appetentia, renibus, lumbisque affectis, ac spinae, coli, uesicae, & aliis omnibus resolutis, perfrictionemque expertis. Quin, & glans ex sinapi intestino recto resoluto indita prodest, sed cum rodere ac pungere incoeperit, aqua mulsa iniici debet. Obseruatio. Tam diu cataplasma ex sinapi in membro relinquendum est, donec rubere inceperit. Sinapismus quamdiu relinquendas est. Hoc autem accurate cognosces, si frequentius cataplasma auferas, carnemque inspicias, praesertim cum pars; cui inductum est, sensu minus acri polleat. Quod si celerius sinapismum uim suam exercere uolueris, spongias calida aqua imbutas, expressasque super cataplasma admoueas. Ubi iam aeger sinapismo usus fuerit, balneo committi, solioque calido insidere, & membrum affectum rursus fouere citra inunctionem: a balneo, rosaceo iterum illini debet. Si uehemens dolor est, ueli exulceratio, hapso lanae aqua rosacea imbuto, & malua cocta, tritaque cumpane obduci. Post dolorem sedatum, rosacea, cum cerusa oblini. In quibus autem balneum adhiberi nequit, reliquum corpus spongiis, calida aqua madidis, expressisque fouere oportet. in capitis autem affectibus, praesertim frigidis, oleo calido ipsum perfundere. Idem praestat caprarum fimus, & pilulae in aceto tritae, quod sinapismus: sed in coxendicum doloribus isto etiam efficaciores experimur. His annumerari alia quoque debent, que ruborem membris inducunt, ut helenii radix, columbarum syluestrium fimus, nasturcii semen contusum, superioribus uitiis accommodata. Talis est etiam scylla contusa in mortario. Appendix. Metasyncritica. Haec remedia omnia etiam Graecis μετασυγκριτικὰ appellantur, quod humores in alto fixos ad summam cutem euocent, & corporis habitum immutent. De his Alexander etiam hoc pacto scriptum reliquit: Similiter & cutis uellicatus, cruentationesque e sinapi excitatas, Greci Φοινιγμοὺς & δρωπακίσμοὺς appellant, conuenire arbitror Colico morbo, praesertim inueterato. Nam cum affectas partes calefaciant, si quis per interuallaleis usus fucrit, recrementa in extimam cutem eliciunt. Sin autem pustulas exiguas & bullas aquae plenas ( psydracia uocant ) fieri contingat, terrcri non debes. Nam diuturnas, & perseuerantes affectus iis potius is medicamentis solui accidit, que ualentiora esse uidentur. Uerum haec non in accessionibus, sed interuallis magis perseuerationis gratia adhiberi conuenit: ne aegrotum rursus, morbo eodem implicari, offendique permittant. Sinapismus Barbarus. Barbari hodie aliter usurpant sinapismum, quem ipsi sinapizationem uocant. Nam menibrum prius inungere, deinde puluerem ei inspergere solent: atque hoc illis sinapizare dicitur: nec ullam aliam rationem in huiusmodi curatione seruant, quam ut olea seorsim praescribant, deinde pulueres subiiciant. Mathetes, Suntne eidem in omnibus tum uitiis, tum membris affectis accommodandi? Geron, Nequaquam. sed pro facultate ipsorum, & membrorum natura uariandi. Nam alii ad calefaciendum, alii ad refrigerandum: quidam ad exiccandum sunt idonei. nulli autem humectari possunt, cum ipsi natura sint sicci. Recentiores tamen hodie, qui medicinam factitant, puluere resumptorio, & eo qui in electuario diatragacanthu est, corporis humectandi gratia frequenter utuntur. Uerum tunc recentes praeparati statim adhiberi debent, ne humor in eo euanescat. Hinc aliqui astringunt: aliqui concoquunt: nonnulli cibum distribuunt: nonnulli flatus discutiunt: nonnulli menses & urinas mouent. postremo hi ulcera exiccant, illi carne explent: alii cicatricem inducunt, & dolores sedant. Sic alii aliis partibus corporis consecrati sunt, ut in processu audies. Mathetes, Ad quae igitur uitia capitis, & ex quibus pulueres conficiuntur? Pulueres. Geron, Primum ad ulcera & defluxiones, cerebrumque ipsum exiccandum, dolores mitigandos adhibentur. Constant lutem herbis exiccantibus, betonica, origano, melyssophyllo, floribus rorismarini, rosis, saluia, stoechade utroque, centaureo minore, hyperico, & similibus: Pulueres cephalici. item cortice mali punici, citri sicci, maci, cinamomo, thure, pino, myrtis, nuce moscata, coriandro, santalis omnibus, myrrha, sanguine draconis, & id genus aliis: nec non ex metallicis stybio, antispodio, & pompholyge: in ulceribus, & durae cerebri membranae uulncribus. Puluis Ad Dolorem Capitis. Rosarum, coriandri, singulae semunciae: nucis moscatae, macis, caryophyllorum, santalorum omnium, granorum rubiae tinctorum, singulorum drachmae duae: redigantur in tenuissimum puluerem. Hic inter calidos, & frigidos medius existit, quo in uigore doloris capitis uti consueuimus. item cum illud corroborare cogitamus. Puluis Refrigerans Ad Uehementem capitis dolorem a calore in pleuritide ortum. Coriandri drachmae duae: Puluis refrigerans. florum nymphaee drachmae tres: uiolarum, rosarum, singulorum drachmae du: sem is lactucae, & papaueris, singulorum drachma: coralli rubri ses ii drachma: santali rubri scrupuli tres, & semis. redigantur in tenuissimum puluerem. hic anteriori capitis parti inspergetur, sed illa prius oxyrhodino perungetur. Barbari pulueris inspersionem sinapismum, aut sinapizationem appellant. Obseruatio. Santali rubri portio quedam hic adiecta est, quod nonnulla magis tenuia addere oporteat, quo facilius refrigerant alia intro penetrent. Recte igitur aliquando spicae, calami odorati, floris rorismarini, uel stoechados paulum adiungitur. In phrenitide puluis reddetur frigidior, si in uicem seminum, papaueris capitum, & corticis mandragorae momentum iniiciatur. Uerum id fieri non debet, nisi cum summa urget necessitas, & calida quaedam illis corrigendis idonea adiungantur, hoc pacto. Puluis Frigidior Ad Phrenitidem. Florum uiolarum, nymphaeae, singulorum uncia: rosarum semuncia: florum chamaemeli drachme duae: capitum papaueris, & corticis mandragorae, singulorum drachmae duae: seminis papaueris albi tantundem: seminis anethi, anisi, granorum rubrae tinctorum, singulorum scrupulus redigantur in puluerem. Obseruatio. Mandragorae, & capitibus papaueris corrigendis, semen anethi, & anisi adiecta sunt, quae caput fumis replendo, somnum conciliant, & utrunque discutiunt, sicut etiam recens crocus, styrax, & radix iridis, castoreumque. Puluis Calefaciens Discutiensque dolores, ex materia frigida contractos. Nucis moscatae, macis, galangae, singulorum drachmae due: seminum rubre tinctorum, cinamomi singulorum drachma: florum stoechados, rorismarini, chamemeli uncia una semis: corticis citri sicci scrupulus: calami odorati, spicae Celtice, singulorum scrupulus semissis. his in puluerem tenuissimum detritis in declinatione dolorum phrenitidis, aut lethargi, ex materia frigida, utendum est, praesertim si castoreum, & costus addantur. Obseruatio. Si dolor a uaporibus sursum elatis ortus est, odorata nimium adhiberi non debent, sed primum reprimentia, deinde quae discutiunt, digeruntque. Puluis Partim Repellens, Partim discutiens in doloris augmento. Florum nymphaeae semuncia: coralli rubri, balaustiorum, foliorum rhominis siccorum, singulorum drachmae tres: santali rubri, & corticis citri, singulorum drachmae due. tenuissime conterantur: his moderatis, que non admodum redolent, adiungi possunt semina frigida portulacae, intybi, papaueris, & myrrha. Notandum autem, cum haec in puluerem rediguntur, pauco aceto, & aqua rosacea irroranda, uel caput oxyrhodino prius inungendum, quam haec inspergenda esse. Alius Ad Caput Uulneratum. Myrrhae semuncia: Puluis ad caput uulneratum. seminum rubrae tinctorum, cyperi, iridis, sarcocolle, singulorum drachme tres. his probe detritis commode addentur santali, & alia siccantia, ammoniacum, & pompholyx praeparata. nam cum cutis capitis dura, & sicca sit, similibus quoque remediis curari debet. Alius Ad Ulcera Capitis Manantia. Cineris nucum uetustarum semuncia: Puluis ad acboras. fuliginis furni sescuncia: sulphuris unciae duae: aluminis, & chalcithidis, singulorum drachmae tres: argenti spumae sescuncia. hec in puluerem redacta capiti absterso, longaque frictione praeparato inducimus. Quia autem haec minus adhaerent, illud prius melle, aut oleo lucernarum, aut iuniperi, aut nucum inungendum est. Puluis Add Pediculos. Seminis herbae pediculariae, quae & staphis agria dicitur unciae duae: salis communis uncia: alomnes uncia semis: cinnabrii, drachmae duae. detrita capiti inspergentur. At si hoc remedio non intereant, adhiheri poterit paulum sublimati, aut argenti uiui restincti in sulphure. Puluis ad pediculos. Mathetes, Ex quibus pulueres uentriculo idonei componi solent? Pulueres Uentriculi Ex Quibus constent. Geron, Ex odoratis, quae astrictionem quandam adiunctam habent: nam calida nimium, citra illorum additionem calorem natiuum resoluunt. Conueniunt igitur cinamomum, spica, nux moscata, caryophylla, galanga, piper longum, ladanum, & hypocystis. adhaec ex refrigerantibus, si ille incalescat, ut rosis, santalis, coriandro, corallo, balaustiis, & similibus. Puluis Ad Uentriculum Frigidum. Galangae, cyperi, caryophyllorum, singulorum drachmae duae: mentae, absinthii, singulae semunciae. detrita in puluerem uentriculo mastichino oleo prius inuncto, inspergantur. Obseruatio. Quod si uentriculus calefieri, simul & astringi postulet, calidiora addemus, ut piper longum, aut plus ex superioribus indetur cum frigidis astringendi facultate praeditis. nam haec magis quam calida astringunt. Puluis Ad Uentriculum Ex Ualde calidis, & astringentibus frigidis. Cyperi, absinthii, mastiches, macis, singulorum semuncia: coralli rubri, balaustiorum, rhus coriarii, myrtorum, singulorum drachme due: piperis, longi cinamomi crassi, sanguinis draconis, singulorum drachmae duae. Hec in tenuissimum pollinem redacta, uentriculo prius oleo mastichino, aut lentiscino, aut cotoneorum, & pauco aceto cum astringendus est: uino autem modico albo, ubi duntaxat calefaciendus, peruncto, obduci debent. Puluis Ad Flatus Discutiens. Galangae, macis, nucis moscatae, cinamomi, nardi, calami odorati, singulorum drachmae tres: cumini, carui maceratorum in aceto, apii, petroselini, singulorum drachmae duae: seminis rutae drachma. haec detrita uentri melle, aut modico uino albo peruncto inspergantur, aut stercore bubulo excepta ipsi applicentur. Obseruatio. Pectori nulli pulueres induci solent, sicut uentriculo, aut uentri calefaciendo, aut astringendo: hi autem magis conueniunt, quam ipsa linimenta, aut cerata, eo quod haec ex odoratis componantur, quae per coctionem, nisi ea in uase duplici fiat, resoluantur: sic tamen uentri adhiberi debent, ut prius ille ex oleis, ut nuper didicisti idoneis, perungatur. Praeterea obseruandum est, ut pulueres calore uentri respondeant. nam pingues & obesi, partes membrorum ualde spissas obtinent: quas ut medicamentum penetret, ualentius tenuiusque esse oportet. Qui uero graciles, macroque sunt corpore, minus calidos, sed magis astringentes requirunt. Hoc quoque negligi non debet, eaque discutiunt, supra umbilicum, que astringunt ad inferiorem uentriculi regionem applicanda esse, idque duplici de causa: prima, quod flatus ea in parte magis redundent: altera, quod illa minus odorata sint, minusque astringant: ob quae os uentriculi attingere non expedit. Mathetes, Ad quos alios affectus pulueres adhibentur? Geron, Ad membrorum contusiones, ex astringentibus compositi, maxime per initia ad fluxionem inhibendam: eoque non modo super partem ipsam contusam, sed etiam uicinas illas inspergere oportet, sic ut oleo astringente rosarum, myrtorum, aut cotoneorum prius inungantur. Pulueres quomodo in contusis adhiberi debeant. Quinetiam pulueres albo oui ualde agitato in parte affecta retineri possunt, nunquam autem sine aliqua unctione, aut humoris cuiusdam uiscosi perfusione inspergendi sunt, nisi in capite in quo pili ipsum satis retinere possint. Interdum puluis gossipio, aut lana exceptus parti inducitur: gossipio quidem, cum fluxionem repellere, aut partem refrigerare consilium est: lana autem sordida, cum humores attrahere, & discutere cogitamus: lana uero purgata & elota, cum modice calefacere oportet. At membra turgida, & a flatibus resoluta, ut in aqua inter cutem, tumore laxo, & aliis id genus affectibus melle inungimus. Mathetes, Ex quibus parantur pulueres ad contusa idonei? Puluis Ad Contusa. Materia puluerum ad contusa. Geron, Seminibus myrtorum, rosis siccis, aut rheubarbaro, aut corticibus glandium, gallis, balaustiis, cytinis, aliisque astringentibus, ut radicibus intybi, & bistortae. Ad ossa uero squamata, dum corrupta sunt, aut ustionem experta, ex his quae carne replent. Mathetes, Ex quibus fiunt ad ossa squamata? Pulueres Ad Ossa Squamata. Materia puluerum ad ossa desquatmata. Geron, Ex myrrha, panace, thure, & nonnullis quae peculiari quadam facultate ossa extrahere censentur, ut radice arundinum, quae aculeos & festucas attrahit, & cortice pini. Uerum obseruandum est, puluerem ex his confectum in ossibus roris, aut quae duas habent tabellas, ut uulgares chirurgi loquuntur, nempe caluariae, coxendicis, & ossis sacri, interdum prodesse. nam uenas interius habere dicuntur, unde caro procreari possit. In solidioribus autem & densioribus, minus conuenire, eo quod caro in illis regione interna generari nequeat. Ex usu igitur magis erunt sicciora, & quae uim extrahendi obtinent, ut agaricum, cnicum, cineres ossium, fex uini usta, & folia papaueris nigri. Agaricum sane, quia ob calorem suum insitum, & pituitae trahendae facultatem, humorem, qui intus latitans ossa uitiat, elicere potest. fex autem, quia partes affectas a sanis calore suo, & siccitate dirimit, facileque separat, praesertim ossa in morbo gallico corrupta: papaueris autem folia, quia ossa extrahere praedicantur. Mathetes, Cuiusmodi pulueres ad cicatricem ducendam accommodati sint exemplo aliquo mihi declares. Pulueres Cicatrici Obducendae apti. Pulueres ad cicatricem generandam. Geron, Qui carnem contrahunt, astringunt, cogunt, densant, callumque inducunt, & siccant ex cortice thuris, mali punici, gallis, ostreis crematis, & corallio combusto parati: nec non ex myrrha, argenti spuma, diphrygi, charta combusta, alumine usto, calchanto cremato, & aliis quae carnem colliquant, tolluntque. Uerum haec casu sicut priora uere & proprie cicatricem inducunt, modo in accuratum puluerem tenuiorem reducantur, & per specilli cuspidem leniter partem affectam attingant. Nam si copiosiore pondere, aut paulo largius ipsis utare, rodunt carnem, colliquant, & cauum uulnus efficiunt. Quae autem uere cicatrici inducendae addicta sunt, quo ampliori pondere admouentur, eo etiam citius cicatricem inducunt. Puluis Ad Ulcera Plana Cicatrice obducenda, in quibus carni detrahendum non est. Corticis thuris, myrrhae, argenti spume, corticis mali punici, singulorum partes aequales. Alius Ex His Quae Carnem imiminuunt. Aluminis, aeris usti, aut squamae ipsius elotae, gallarum, corticum mali punici, singulorum aequalia pondera. Redacta in tenuissimum puluerem modice inspergantur. Obseruatio. Aes combustum, & squama aeris eloti, si cluantur nonnihil facultatis adurentis amittunt, eoque cicatricem magis inducunt. Uerum haec medicamenta in corporibus magis siccis, & partibus minus sentientibus accommodanda sunt. Porro carnem imminuit puluis ex aere usto, squama eris, alumine combusto, calcithide, & id genus aliis, quae modice urunt, eroduntque, confectus. Nam auripigmentum inspersum carnem minuit: nec non sublimatum, frequentius tamen alumine combusto utimur. Mathetes, Qui pulueres oculis conueniunt? Pulueres Oculares. Geron, Qui abstergunt, carnemque adimunt, ut ex zaccaro cando, stercore lacertae, cineribusque hirundinum, myrrha, & aloe. Quia uero oculus ob sentiendi excellentiam puluerem non patitur, satius est eo uti in forma linimenti, uel collyrii, quod uiscosi aliquid habeat, quo puluis retineatur. Puluis Ad Oculum Abstergendum. Zaccari candi drachmae due: ossis sepie, stercoris lacertae, singulorum drachma semissis: myrrhe scrupulus. in tenuissimum puluerem redigantur. Ad ulceris autem abstersionem, myrrhae drachmae duae, uel zaccari candi drachma, & alomnes drachma semissis. Puluis Ulcera Glutinans. Sarcocolle drachmae duae: myrrhae, thuris singulorum drachma: sanguinis draconis sesquidrachma. conterantur in puluerem. Obseruatio. Oculi albo oui, uel decocto foenugraeci prius irrorari debent, deinde puluis inspergi: albumine quidem cum puluis maiorem infert dolorem: decocto autem cum materia resoluenda, aut concoquenda est. Ad ulcera exiccata, cicatriceque obducta, eiusmodi pulueres nullam maculam, aut cicatricem aliam contrahunt. Puluis Ad Oculi Unguem. Puluis ad oculiunguem. Cum hic caro quaedam sit ex uenis oculorum capillaribus, copia sanguinis distentis, quae sensum acrem non habent facta, medicamentis quae carnem erodunt, minuntque indiget: nempe ex alumine combusto, squama eris, testa ouorum, leniter ustorum: item ex spongia, & myrtis detritis. Inspirari hic puluis debet, donec ad membranam adnatam peruenerit. Citius autem unguis illa excrescentia tolletur, si ex brachio sanguis missus fuerit, & corpus expurgatum saepius, uictus tenuis, & sicci usu. Mathetes, Suntne etiam pulueres proprii ad ozenas, & polypos? Qui Pulueres Ad Ozenas Et polypos conueniant. Ad ozenas & polypos. Geron, lidem quos superius percensui, sed odorata quaedam, ut cyperus, cinamomum crassum, ob foetorem, & interdum quae rodendo carnem magis constringunt, ut alumen, calcithis, cortex mali punici, addi debent. Puluis Ad Uuae Morbum. Ad hunc affectum puluis ex pipere praesertim longo, deinde albo, quia uim quandam astringendi habet, paratur: Ad uuam. atque specillo lingua depressa ipsi admouetur, ac statim illa densatur, & exiccatur, quae pituita a cerebro defluente laxior, humidiorque facta erat. Mathetes, Quae sunt epithemata? Epithemata. Geron, Ueteres medici graeci malagmata uocant, quae uisceribus, aliisque partibus adhibentur. Epithemata. Hodie epithemata irrigationem, seu irrorationem fotus modo, quae cordi, uel iecori, uel pectori uniuerso accommodantur: in febribus quidem hecticis, ardentibus, pestilentibus, palpitatione, & cardiaca affectis, cordi. Sic autem fiunt, ut non proprio lentore, sed fasciis constricta adhereant: nunc humidiora; fotuum modo: nunc crassiora ex humore & puluere: nunc sicciora ex herbis & odoramentis in pulnerem redactis, panno serico intersutis in forma pileoli, uel per se inspersis. Mathetes, Ex quibus componuntur? Epithematum materia. Geron, Primum ex aquis parti affectae familiaribus, ut buglossi, cyrsii, rosarum, uiolarum, & nymphaeae, in febribus ardentibus, & aliis, ubi refrigeratione opus est, conueniunt. In cardiaca. In cardiaca autem, & resolutione spirituum, ubi calefaciendum est, uinum copiosius admiscendum, minus autem in febribus erit. Deinde praeter aquas, constant etiam pulueribus Diamargariton frigidi, & diatrion santalon ad refrigerationem, & uirium corroborationem: item semine citri, corallo, crystallo, floribus uiolarum, & nymphaeae, cum refrigerare oporret. Ad calorem restinguendum. Ad calorem autem restinguendum, & siccitatem tollendam, pastilli refrigerantes, semen ocymi, aqua melissophylli, & florum melonum, uel citri, uel arantiorum prosunt. ad libram autem, uel dodrantem aquarum, pulueris drachmas duas, uel sesquidrachmam admiscere solent. At cordis epithematis uini momentum, & croci grana aliquot: iecoris, aceti semunciam adiiciunt. Quae uisceribus epithemata ad iungi debeans. Semper autem astringentia uiscerum auxiliis admisceri debent, uirium illorum conseruandarum gratia. Nam cordi, iecori, stomacho, lieni, & testibus imbecillis: item capiti dolenti, & destillationi humorum obnoxio accommodanda sunt mensura epithematum ( ut hodie appellant ) libram non excedet: communiter autem selibram, uel uncias decem continebit. Epithema Ad Corin Febri Continua refrigerandum. Aquae rosarum stillaticiae, intybi, buglossi singulorum unciae duae semis: Cordis epithema in febri continua Epithema brachiale iuxta manum Epithema commune omnium partium. cichorii sescuncia: pulueris diamargariton frigidi drachma semissis: electarii ex gemmis, santali lutei, coralli rubri, lingulorum scrupulus: ramenti eboris scrupulus semissis: margaritarum electarum grana duodecim: croci grana duo: uini & acetirosacei singulorum sescuncia. linteum, uel spongia his omnibus imbuta, hora una, uel lesquihora ante cibum, cordis regioni applicetur, per estatem frigidum, sepiusque mutetur. Aliud, Quod Etiam Testiculis induci potest, ad idem efficax. Aquae rosarum unciae octo: acidulae, nymphaeae, buglossi, singulorum unciae tres: santalorum omnium, corallii utriusque, singulorum sesquidrachma: croci scrupulus semissis: aceti semuncia: caphurae grana tria. Aliud Quod Arteriis Iuxta manum imponitur. Caryophylli, nucis moscatae, agallochi, cinamomi, singulorum scrupulus: aquae rosarum, cyrlii, buglossi, singulae unciae: aceti rosacei drachmae duae. his commixtis linteum autem pannum sericum duplex imbutum obducitur. Aliud. Succi lactucae, uuae immaturae, portulacae, solani, umbilici ueneris, singulorum unciae tres. his spongia, aut linteum imbutum partibus, quae febris ueluti fomites sunt, imponi debent. In his autem febribus utendum est, in quibus aqua ob uirium imbecillitatem, aut ob corpus plus aequo extenuatum, carnibusque destitutum dari nequit. Epithema Ad Uirium Imbecillitatem ex spiritibus resolutis, & extinctis. Aquae melissophylli, florum arantiorum, buglossi unciae tres: aquae ex floribus myrti, uel rosarum unciae duae: uini cretici uncia: pulueris ex gemmis, uel diamargariton calidi drachma: pastilli ex caphura scrupulus: mixta cordi applicentur. ualet etiam ad palpitationem ex flatibus contractam. Epithemainfebribus Ardentibus. Aquarum buglossi, rosarum, singulorum unciae tres: uiolarum unciae sex: pulueris diamargariton frigidi drachma: crystalli sesquidrachma: succi citri semuncia, misceantur. Obseruatio. In hecticis & ardentibus ardor pulmonum, & thoracis recte mitigatur. nam cum ea membra nimis calent, etiam aerem attractum plus aequo calefaciunt. Itaque cum ille siccet corpus, & siccitas acrimoniam caloris augeat, commode frigida & humida inducuntur. Epithemata ex oleis & aqua. parantur ea ex oleis, & aqua ordei purgati leniter, ne lentore suo meatus obstruat, & perspirationem impediat. Ex decoctis. Quinetiam fiunt ex decocto seminum frigidorum maiorum, que 40 refrigerant, & humectant citra astrictionem. Conuenit igitur etiam oleum uiolaceum, quod refrigerat, humectat, & resoluit: item oleum ex papauere cum amygdalino dulci, & cremore ordei. Ideo epithemata ex istis confecta, intenta remittunt, & respirationem augent, quae magnam uim habent, sudoresque excitant, & ne febres illae squalidae in hecticam mutentur, prohibent. Caeterum post sanguinis missionem, & totius corporis purgationem, in statu potissimum, cum omnia sunt saeuissima, applicari debent tepida, & saepius mutanda, ne calefacta corpus incendant. Epithema Ad Febres Ardentes, & siccas. Ordei mundi dimidius pugillus: quatuor seminum frigidorum maiorum contusorum, singulorum unciae due: florum uiolarum pugillus: nymphaeae dimidius pugillus. In decocti iuris colati libris tribus, olei amygdalarum dulcium, & uiolarum singulorum uncias tres diluito, commixtis omnibus fiat epithema, quod toti thoraci applicetur. subinde autem eo utendum est mane & uesperi Obseruatio. Oleum chamemae linum loco epithematis impositum. Oleum chamaemelinum in febribus ab obstructione ortis, uino albo permixtum, precordiis ( epithematis modo ) impositum, concoquit, obstructiones cutis soluit, sudores elicit. Idem praestare potest oleum amygdalarum amararum, modo inferiori uentri superimponatur, aut uentriculo ad uomitionem ciendam ante accessionem. Epithemaad Faciei, Uel Aliarum partium erysepilata Ex aceto & aqua dulci, uel rosarum, uel plantaginis, uel myrti, uel nymphee paratur. Ad erysipelas. nec non ex succis epithema in idem efficax fieri potest, aceto & aqua permixtis, ut mensura maior fiat, & ne illi nimium spissi sint. sic autem panni rari tingantur & imbuantur. postea applicentur. Magis autem hi refrigerant, quia medicamentum ab aere refrigeratur, & calidi illi uapores a parte affecta euaporant. Summatim quoties facies inflammatur, aut alia calida affectione laborat, epithemate utendum est, Obseruatio. Tharacis epithemata qualia. Remedia nimis refrigerantia, thoraci adhibenda non sunt, nisi multus feruor, aut inflammatio insperata fuerit. imo ne sic quidem lintea, aut spongias frigido liquore madentes diutius ei adhaerere sinemus, ne respirationi, & uoci noxam inferamus. Epithema Ad Calidamiecoris intemperiem. Aquam cichorii, rosarum, intybi, solani, singulorum unciae tres: aceti rosacei uncia: pulueris electarii diatrion santalon drachmae duae: spodii sesquidrachma. mixta omnia regioni iecoris, quo dixi modo, admoueantur. Obseruatio. Earundem herbarum decocta, etiam aquarum loco, interdum uisceribus accommodari possunt. Sin autem iecur non solum calida temperie, sed etiam obstructione laboret, epithema hoc pacto praescribes. Epithema Ad Iecoris Obstructionem & calorem. Cichorii cum radicibus, uulgo cum toto dicunt, intybi recentis, eupatorii Galeni, hoc est agrimonii, singuli manipuli: Ad obstructionem in calore iecoris. absynthii manipulus dimidius: florum cichorii pugillus: quatuor seminum frigidorum maiorum & minorum, singulorum sesquidrachma: cyperi drachmae duae: lupinorum drachmae tres: santalorum omnium, singulae drachmae: iunci odorati drachma semissis. Hec omnia in sacculum coniecta ex octo aque unciis, uini, & aceti, utriusque unciis duabus. in uase fictili cooperto simul ad ignem inferuescant, & epithematis modo applicentur. Prosunt ista morbis ex obstructione contractis, & iis uitiis, quae illos commitari solent, nempe fluxui, ut uocant Hepatico, qui magna ex parte per circuitum redire solet: Epithematum usus in obstructione. nec non ad malum corporis habitum, quem 20 iecoris intemperies, & obstructio peperit: item ad humorum uitia, & ad schyrri initia: que si iam apparuerint, relaxantia emollientibus addi debent. Mathetes, Qua de causa stomacho epithemata, & quae imponi solent? Uentriculi epithemata. Geron, Non una, sed triplici. Primum corroborandi eius gratia, ne recrementa aliunde missa in se recipiat: atque tunc ex astringentibus componi, non autem prius quam corpus euacuatum sit, imponi debent. Deinde, ob materias humorum, quae iam tunicis ipsius impactae sunt, discutiendas, digerendasque. atque ea partim discussoriis, partim emollientibus constare debent, ita tamen, ut etiam quae ipsius robur conseruent, admisceantur. Tertio, ob dolores eius sedandos, qui tunc pro causarum ipsorum natura, & conditione, curationem ex contrarietatis lege postulant. Mathetes, Apponas singulorum remediorum formulas, ac primum eorum quibus uentriculus ob humorum influxum uindicetur, & tutus ab inflammatione, abscessuque reddatur. Epithema Ad Uentriculum. corroborandnm. Geron, Rosarum rubrarum pugilli duo: Epithema ad stomachum corroborandum. plantaginis utriusque manipulus dimidius: absinthii commae manipuli tertia pars: omnium santalorum, singulorum drachmae duae: coralli rubri drachmae tres. omnia sacculo imposita ex aqua cum momento aceti, cui aliquid uini adiectum sit, coquantur: linteum duplicatum hoc iure calido imbutum uentriculo admoueatur. Obseruatio Corallium curde coctis iniiciatur. Corallium licet humoris expers sit, tamen non abs re decoctis, iniicitur, cum peculiariter tota sua essentia omnibus uentriculi morbis conferat, eoque in puluerem potius redigi debet. Epithema Ad Uentriculum Bilioso humori obnoxium. Acidulae, intybi satiui latioris, singulorum manipulus: Adbiliosum humorem. althee cum radice manipulus dimidius: absinthii sicci manipuli tertia pars: rosarum rubrarum pugillus: coriandri preparati semuncia: santalorum omnium singulorum sesquidrachma: baccarum oxyacanthae drachmae duae. decoquantur ex aquae libris duabus in sacculo ad tertias: postea addantur succi cotoneorum unciae tres, utitor ut superioribus. Epithema Ad Uentriculum, Si pituitoso humore infestetur. Meliloti, chamaemeli, malue utriusque, althaeae, mentae, absinthii, singulorum manipulus: Ad pitu itosum humorem. nardi tantundem: omnia ex aqua in sacculo coquantur. Iuris decocti librae, addatur olei rosacei uncia, absinthini, mastichini, singulorum semuncia, adipis anserinae drachmae duae. His omnibus commixtis lintea, aut spongiae imbutae, uentri applicentur. Aliud Ad Idem. Origani, calaminthae, sisymbrii, singulorum manipulus: mente, absinthii, singulorum manipulus dimidius: seminis cumini, anisi, foeniculi, singulorum drachma: caryophyllorum, nucis moscatae, cinamomi, singulorum sesquidrachma. Decoquantur omnia in uino meraco, ac mane, uesperique ante cibum uentri imponantur, uel spongia, uel linteo, deinde unguenta inducantur. Epithemaad Dolorem Sedandum ex causa frigida ortum. Mentae, pulegii, calaminthae, anethi, singulorum manipulus: Ad dolorem ex frigore. florum chamaemeli, meliloti, singulorum pugillus semissis: rolarum rubrarum pugillus: nardi, iunci odorati, singulorum drachmae duae: seminis anisi, carui, dauci, anethi, foeniculi, singulorum drachma: seminis lini drachmae tres: galangae, zedoariae singulorum drachma: caryophyllorum, nucis moscate, ligni alomnes, singulorum scrupulus. in aquae & uini aequis partibus decoquantur. lure ipsorum calido lintea duplicia imbuta, aut spongiae madentes, expressaeque stomacho applicentur. Epithema Add Dolorem Ex Calore. Ex calore. Decoquantur herbae frigidae superius dicta in aqua ad dimidias spongie aut lintea iure isto madida, & expressa uentriculoimponantur: deinde unguenta odora illinantur. Obseruatio. Uentriculo etiam ex oleis, rosaceo, chamaemelino, absynthino, mastichino, myrteo, epithemata admoueri possunt. semper autem quaedam illis admiscenda sunt, quae robur ipsius conseruent. Epithema ex oleis. Nonnulli interdum ex aridis medicamentis potius quam oleis. emplastris, ceratis, unguentisque aut oleis, epithemata fieri cupiunt, in hunc modum. Epithemataex Aridis Pulueribus confecta: Recentiores sacculos ad cor, & uentriculum, appellant. Epithema Ad Palpitationem cordis ex bile. Rosarum rubrarum, florum buglossi, florum cyrsii siccorum, singule drachmae: Ad palpitationem cordis ex bile. omnium santalorum, singulorum drachmae duae: coralli rubri sesquidrachma: been albi & rubri, singulorum tantundem. Haec minutim contusa, sacculo ex serico panno raro qui pyramidis formam referat, insuuntur, & aqua rosarum & buglossi modice irrigatur, cordique admouetur. Tale epithema cordi extrinsecus induci, corpore etiam nondum adhuc ex purgato admoueri potest. Aliud Epithemaad Frigidos cordis affectus, aut cardiacam, aut palpitationem ex flatibus, uel feroso humore in praecordio contractam. Florum rorismarini, stoechados, singulorum unciae duae: seminis ocymi, corticum citri, macis, caryophillorum, singulorum drachmae tres? diamargariton calidi, aut ex gemmis, aut diacameron drachmae duae. redacta in puluerem, excipiuntur gossipio. Hoc deinde sacculo indatur ex serico panno intersuto. Hic postea uino & aqua melissophylli irroretur, & tepidus cordi admoueatur: siccatus remoueri debet. In cordis palpitatione pastilli ex caphura addantur. Epithemain Formasacculi Ad Uentriculum imbecillem, dolentemque, calefaciens, iuuansque concoctiorem ex odoratis, calidis & leniter astringentibus. Absinthii comae siccae, mentae siccae, silymbrii, singulorum Sacculus ad uenmanipulus semis: Sacculus ad uentriculum. coriandri praeparati drachmae tres: caryophyllorum, cinamomi selecti, singulorum drachmae duae: ladani sesquidrachma: corallii rubri scrupuli quatuor: maceris drachma: cocci infectorii drachma semis. Omnia minutim contusa tritaque sacculo ex panno serico purpureo insuantur, figura scuti stomachici, qui acu interpunctus uentriculo applicetur. Aliud Adidem. Comae absinthii sicci, mentae, singulorum unciae duae: corticum citri uncia: galangae, cyperi, caryophyllorum, singulorum semuncia: rosarum rubrarum drachmae duae. detrita in puluerem sacculo indantur, qui ad uentriculum usque pertineat, sic ut latior pars infra uergat, angustior uero os uentriculi contingat. Obseruatio. Medicamenta quae sacculis istis conduntur, efficaciora calidiora, & tenuia ex astringentibus esse debent, quod illa panno inclusa minus uirium habeant quam unguenta, aut linimenta, ad calefaciendos animales spiritus, exiccandosque, ut in lethargo, & aliis morbis frigidis: interdum ad flatus digerendos. Componuntur ex radicibus galangae, cyperi, calami aromatici, nuce moscata, caryophyllis, macere, floribus rorismarini, stoechados, saluiae, chamaemeli, meliloti, samsuchi. Semina raro nisi forte myrti, & rubrae tinctorum adduntur; & cum somnum inducere uolumus citra magnam refrigerationem; semina anisi & anethi: item benioni adiungi potest, quod ob siccitatem suam facile in puluerem reducatur. reliquae autem lachrymae nunquam. Epithema Forma Pileoli Ex Serico capitis amplitudini adaptatum. Barbari talem formam cucupham, aut uittam appellant: Pileolus seu cucupha. si dimidiam capitis partem operiat, semicucupham: Semi cucupha. nos pileolum integrum dimidiae applicare possumus, ad diururnos eius dolores ex frigida intemperie potissimum contractos, humore simili interdum coniuncto: item ad destillationes, quas Graeci κατάῤῥους uocant, sistendas. Pileolus Ad Dolorem Capitis. Galangae, calami aromatici, cyperi, singulorum drachmae tres: nucis moscatae, caryophyllorum, singulorum drachme duae foliorum betonicae, samsuchi, singulae unciae: floris rorismarini, stoechados, singulorum semuncia. in puluerem redigantur, qui gossypio exceptus panno rubro, & raro insuatur, ac fiat pileolus. Alius Pileolus Ad Dolorem Capitis. Samsuchi, betonicae, melissophylli, rorismarini, stoechados utriusque rubri & flaui, singulorum pugillus: rosarum rubrarum, corticum citri, granorum alkermes, singulorum drachmae tres: macis, piperis longi, cubebarum, caryophyllorum, singulorum drachma semissis. hec in puluerem redacta, panno serico rubro & raro ad formam pileoli concinnato insuantur: uel ut uulgares dicunt, syndone duplici cum modico gossypio, uel tomento panni coccinei interluto condantur. Obseruaobseruatio. Si dolor magis in synciput decumbat, plus pulueris in anteriorem pileoli partem reponi debet: si in occiput, in posteriorem: si totum caput obsideat, aequaliter dispergendus est. Alius Ad Dolorem Ex Mixto humore Rosarum rubrarum, uiolarum, florum meliloti, chamaemeli, stoechados, rorismarini, singulorum pugillus semis: melissophylli, betonice, samsuchi, pulegii, singulorum manipulus semis: cocci infectorii drachmae duae. Omnia diligenter trita pileolo ex panno serico rubro & raro insuantur: qui die noctuque ad menses aliquot gestetur. Pileolus Ad Destillationem, Roborans, & materiam exiccans. Rosarum rubrarum pugilli duo: Pileolus ad destillationem. melissophylli, betonicae, samsuchi origani: singulorum manipulus semis: nucis moscate, caryophylli, gummi iuniperi, uulgo sandaracae, baccarum cupressi, singulae drachmae: cocci inefctorii, maceris, singulorum sesquidrachma: thuris, mastiches, singulorum drachmae duae. haec in tenuissimum puluerem redacta, panno serico rubro, & raro ad pileoli formam adoptato insuantur. Obseruatio. Quod si aeger pileolum gestare grauetur, hic puluis qui sequitur, sincipiti ante somnum inspergatur. Rosarum rubrarum pugillus: melissophylli, samsuchi sicci, singulorum drachma: nigellae romanae torridae, cocci infectorii, singulorum sesquidrachma: corticis citri siccati drachme due: caruophyllorum sesquidrachma: agallochi drachma. per estatem addantur santalorum citreorum, baccarum myrti, singulorum drachmae duae: mixta capiti inspergantur. Aliud Epithemaparatu Facile ad idem. Salis torridi sescuncia: milii torrefacti unciae quatuor: indita duobus sacculis ex lineo panno raro admoueantur sincipiti calidi, alter post alterum. Aliud Ex Meris Astringentibus ad frigidam destillationem. Salis communis torridi unciae duae: nigellae, samsuchi, singuli manipuli: corticum citri, thuris, singulae drachmae: gummi iuniperi drachma semis. Trita sacculis ex lino condantur, qui alternatim capiti mane ante cibum ad horam unam applicentur. Aliud Ad Calidamdestillationem. ex meris astringentibus. Milii torrefacti pugilli duo: myrtorum baccarum cupressi, singulae semunciae: rosarum rubrarum pugillus semis. in puluerem redacta sacculo indantur, & capiti ut caetera adhibentur. Epithemata Frontis Quae Graecis σπλήνεα, uulgo frontalia appellantur. Fiunt etiam epithemata uel ex rebus humidis, & liquidis, uel ex aridis humore aliquo perfusis, idque ad sincipitis, & totius capitis dolores ab intemperie calida ortos, ut in febribus frequent er accidere solet. Epithema Galeni. Rosarum rubrarum pugilli duo. macerentur in uino, ponanturque inter duo linteola tres digitos lata: longitudine autem ab una aure ad alterum tendentia. Splenium hoc siue externum auxilium fronti applicetur Aliud. Rosarum rubrarum, florum nymphaeae, uiolarum, singuli pugilli: betonice, meliloti, singulor umpugillus dimidius. reponam tur inter duos syndones, si aeger opulentus sit: si tenuioris fortunae, inter duo linteola, fiatque splenium intersutum, quod fronti & temporibus applicetur. Epithemaad Somnum Conciliandum. Si uoles somnum conciliare, praedictis addito folia lactu¬ 2 cae, uel papaueris albi recentis, uel mandragorae: ubi, & quando haberi possunt. Obseruatio. Huiusmodi frigida copiosa admouere cautio est, sicut etiam diu ipsa adhaerere noxium est. Semina autem papaueris albi, uel lactucae, uel alterius quouis tempore imponi possunt. ut, Florum nymphaeae, uiolarum, meliloti, singulorum pugilsus: foliorum lactuce, papaueris albi, singulorum manipuli tertia pars: seminis papaueris, seminis lactucae, seminis anethi, singulae drachme: seminis alterci drachmasemis. contundantur omnia, & fronti inter duo lintea, uel pannos sericos, si aeger diues sit, intersutos, appositis ligaculis applicentur. Obseruatio. Huic splenio melilotum & semen anethi adiiciantur, ut cerebrum corroboretur, & a frigore non offendatur. Melilotum & anethum cur capiti admoueantur. Epithema Epithema Ad Dolores Capitis ex frigore. Saluia, rosmarinus, chamaemelum, melilotum, betonica, bryonia, & consimilia in aqua decoquantur. Interdum epithema etiam ex uino stillaticio, quam aquam uitae uocant, fronti ad eundem affectum applicari debet. Obseruatio. Priusquam splenia ista capiti admoueantur, humore aliquo perfundi, aut uapore quodam abunde madefieri solent, ut Aquae rosarum stillaticiae, betonicae, melissae, singulae unciae: aceti semuncia. portio quaedam aquarum, quas recensui, tegulae ardenti, uel simili rei superfundatur, & uapore eius splenium madefiat. Mathetes, Qualia fomenta existunt? Fomenta. Geron, Similia epithematis, partim humida, partim sicca, partim mixta ex ambobus: rursus alia lenia, alia acria, alia media. Quae omnia si calida adhibeantur membris affectis, Hippocrati θερμάσματα, Galeno & aliis Graecis πυρίαι, πυρίαματα & πυρίασις uocantur. θερμάσματα πυρίαι τυριάματα πυριάσις. Latini tam de calidis, quam de frigidis materiis proferunt, unde Celsus, si tormina sunt, inquit, oportet frigidis & humidis fomentis stomachum fouere. Mathetes, Quae sunt humida fomenta, & lenia? Fomenta humida & lenia ex aqua calente. Geron, Utriculi, uesicae bubulae, uasa aerea, aut fictilia, aut uitrea, aqua calente repleta. Fomenta meliora Fomenta humida ex uino, aut oleo, aut ex aqua & uino, herbis in illis decoctis. Meliora his sunt, lana, spongia, panniculi, seu lintea duplicata, aut triplicata ex aqua calida, aut herbarum decoctis expressa. Quae cum lenia, mitiaque & ualde secura fomenta sint, Hippocrates ea doloribus leniendis, ante alia admoueri praecipit: & hodie quoque ante cataplasmata, & unguenta recte eis utimur, ut quae meatus apariant, & quasi uiam aliis remediis praeparent: nam etsi aliquando parum iuuent, non tamen offendunt. Ad haec ex uino, aut oleo, aut ex aqua, & uino parantur, quibus herbae, flores, & semina incocta sint: sic tamen ut duobus herbarum fasciculis humoris libra addatur, quae ad dimidias, aut tertias decoquantur. Herbarum & humoris modus in fomentis seruandus. alias ex decoctis cataplasmatum fiunt. Mathetes, Ex quibus constant sicca? Geron, Ex sale, uel milio torrefactis, uel eruo, uel panico, uel auena, uel ordeo: Eomentae sicca. Sacculi Graecis μαρ τύπια. interdum ex arena: quolibet etiam calefacto, & in linteum, uel sacculos lineos, quos Graeci σακκοὺς, & μάρσύπους, uel μάρσύπια appellant, coniecto: Linteum solum Testae extinttae. aliquando linteum adhibetur. Cum autem maiore ui opus est, testae extinctae, uel titiones panniculis inuoluti. Titiones Fomenta mixta. Mathetes, Quae uocas mixta fomenta? Geron, Quae ex humidis & siccis, lenibus & acribus parantur, nempe ex ordeo, uel eruo contuso, coctoque in posca: item ex furfuribus, aut farinis ex aqua, uel posca coctis. Mathetes, Quis singulorum fomentorum usus existit? Fomentorum Usus. Geron, Humida sane inflammationibus, quae ex biliosioribus succis contractae sunt, conuenit. Usus fomentorum humidorum. Nam dolorem sedant, humorem crudum concoquunt, emolliunt, discutiuntque. ideo spongia ex calente aqua expressa oculos, cum recrementum, quod in eis continetur, discusserit, & nihil amplius influit, sanos reddit. cum autem aliquid adhuc influit, mitigat quidem dolorem per initiam, sed postea auget. quare tunc prius totius corporis ratio habenda est. Mathetes, Ad quae sicca fomenta ualent? Geron, Tenues & aquosos humores dissipant, euacuantque. Fomentorum sic corum usus. ergo in omni dolore semper considerandum est, quisnam humor superet illius auctor, & causa. Leniumo acrium fomentorum usus. Eodem consilio lenia fomenta acribus humoribus: acria uero ac ualida, cum extenuent, crassis & uiscosis congruunt. Fomentorum meomnium calidorum, siue humidorum, siue siccorum fomento. Mathetes, Quid praestant media? Geron, Efficaciora humidis existunt ob aceti misturam, eoque crassos & uiscosos humores, spiritusque flatulentos in parte inflammata collectos incidere, euincere, & discutere possunt, presertim ex eruis confectum. Mathetes, Quis tandem calidorum usus est? Geron, Cutem raram, ut facilius perspiret, efficiunt, & sanguinem in parte inflammata contentum, extenuant, dissipantque: unde etiam nonnihil ex illo euacuant, & dolor fit tolerabilior. rum usus. Quod si uero sanguis, aut flatus uaporosus ex calore creatus in parte inflammata non imminuatur, quod propter nimiam humorum in toto corpore abundantiam accidit, dolor augescit. Quippe copiosior ille, quam ut discuti queat, ad partem incalescentem attrahitur. calida namque fomenta, sicut id quod in partibus, quibus admouentur, continetur, discutiunt: ita recrementum ex uicinia attrahunt. Quando igitur eiusmodi fomenta dolorem non leniunt, totum prius corpus euacuari debet, uel missione sanguinis, uel purgatione, utrum magis conduci uidebitur. Obseruatio. Quae uitanda in fomentis. In omnibus fomentis fugienda semper existimo, quaeresoluere tantum, aut repellere possunt. uerum cum uiscera infirmiora, & defluxionibus opportuna uidentur, aegerque cibum fastidit, astringentium & roborantium uires intendere conuenit. Foientorum materiae pro causa urgente mutandae. sin autem inflammatio, aut dolor urget, resoluentia potius. Summatim utriusque medicamenti tum astringentis, tum resoluentis uires, cum in aliis externis remediis, tum in hisce fomentis pro causa urgente, & intendendae, & remittendae sunt. In febribus sane ipsis utendum est hora ante accessionem, sed non statim per initia: In febrilus fomentorum usus. neque cum copia humorum in toto corpore superat. Metus enim est, ne dum uiscera incalescunt, resoluunturque, ac humores quidam ad ea defluunt, magis offendamus, quam adiuuemus, inflammatione ampliore facta. Mathetes, Haec alias quoque admonuisti: nunc exempla fomentorum proponas. Geron, Quae ex aqua calente fiant nouisti, nunc reliqua accipe. Fomentum Suffusionem oculorum soluens, & digerens. Foenugraeci loti unciae duae: Fomentum ad oculos suffusos. florum chamaemeli pugillus semis: seminis ruthae drachmae tres. decoquuntur ex aqua. Obseruatio. Si ualentius digeret fomentum, ex ruta, euphrasia, uerbena, foeniculo, in aqua & uino decoctis parabitur, si nulla adest inflammatio. sin autem ea urgeat, decoctum foenugraeci loti ad fouendum satis est. si uero materia frigida, & tumor durus concoctioni resistat, fomentum calore suo continuo calefacit, & maturat, aut digerit, nihilque sanguinis, & uiscosae materiae ad partem affectam attrahit, ut ipsam aperiat. Fomentum Humidium Ex Herbis ad pleuriticum dolorem. Fomentum ad laterum dolorem ex heibarum decocto. Maluae, saluiae, absinthii, abrotani, scabiosae, singulorum manipulus dimidius. In sextario aquae ad tertias decoquito. spongia ex iure decocti expressa, partem affectam foueto. Aliud Ex Iis Quae Resoluunt, Leniunt, & flatus modice discutiunt. Maluae cum radice manipulus: florum chamaemeli, florum meliloti, singulorum pugillus: seminis lini uncia: anisi semuncia: ficus quadraginta. decoquantur in aqua ad tertias. uesicam iure hoc calente repletam, lateri affecto semel atque iterum admoueto. Aliud Si Materia Frigida Fuerit. Maluae cum radicibus manipulus: calaminthae manipulus semis: seminis lini, foenugraeci, singulorum uncia: anisi, foeniculi, singulorum semuncia: florum rorismarini, chamaemeli, meliloti, sambuci, singulorum pugillus. omnia simul in aqua decoquantur. Ius colatum uesicae, aut cucurbitae, aut uasi aereo infundendum est: deinde lateri admouendum. Obseruatio. Uesica commodius, uel spongia mollis expressa applicatur, sic ut ipsa panno raro siccoque prius inuoluatur, ne odor aegri nares feriat. Mutari autem fomenta crebro debent, ne refrigerata laedant. Iecori nunquam nisi in uehementissimo dolore, aut duritie fomenta conueniunt: atque tunc superiora idonea suntur, si absynthium, uel rosa, uel spica pauca addatur. Aliud Humidum Ex Herbiset oleo ad cuiuslibet membri dolorem. Foliorum maluae, althaeae, uiolarum, singulorum manipulus semissis. decoquantur in aqua: olei chamaemelini, aut anethini, aut cyprini unciae due addantur iuri colato. Ex hoc spongiam expressam parti affectae applicato. Aliuo Ad Stomachi Acorem, aut frigus. Chamaemeli drachmae duae, mastichae, nardi Gallicae, absynthii, anethi, singule drachme. Fomentum ad stomachi acorem aut frigus. coquantur in quinque unciis uini, olei omphacini uiciis quaternis. Si salsus humor uomitu reficiatur, & aeger temperamento calido sit praeditus, decocto superiori chamaemelinum olcum solum, cum mastichini momento adiicere conuenit. Aliud Ex Oleis Et Succis Cum uino ad stomachum in febribus biliosis. Olei rosacei, chamaemelini, singulorum unciae duae: Fomentum ex oleis, succis, & uino in febribus biliosis. succi malorum arantiorum unciae tres: uini austeri sescuncia. his commixtis calefactisque, stomachus per linteum, aut spongiam expressam fouere debet. Aliud In Febribus Ardentibus, in quibus frigida dari nequeunt. Fomentum in febribus ardentibus. Refrigerato lactucae succo, uuae acerbae, portulacae, solani, & umbelici ueneris, stomachum, aut aliam partem inflammatam, praesertim in febri marcorem experte linamentis tinctis foueto. Si nobilis ea fuerit, oleum omphacinum, aut chamaemelinum, aut rosaceum, aut simul omnia admisceri debent, non autem diu adhaerere oportet. Aliud In Quotidianis Febribus. Olei chamaemelini, mastichini, singulorum selibra: uini unciae quatuor. In quotidianis febribus. his calentibus stomachus foueatur. sin autem imbecillus non sit, nec cibum fastidit, glandis unguentariae, & foenugraeci, singulorum unciae duae in aqua decoquantur. pars iure eorum cum olei nardini semuncia recte fouetur. Fomentum ad inflammationem in febribus. Quod si inflammatio appareat, olei gleucini, aut nardini unciis nouem, uini unciis duabus, stomachus per spongiam foueatur. Obseruatio. Thoraci, remedia non nimis frigida adhiberi debent, nisi multus feruor, aut inflammatio in eo fuerit. uerum ne sic quidem linamenta diutius inhaerere sinemus: eo quod plerosque ab immodica ipsorum refrigeratione insignem non solum respirationis, sed etiam uocis noxam expertos nouimus. Ex nimia spiritalium refrigeratione respirationis & uocis noxa. Nunquam autem per initia febrium, nec antequam corpus euacuatum fuerit, illis sicut nec cataplasmatis, utendum est. Fomentum in dolore articulario. Si in articulorum doloribus tumores occalluerint, aut dolearit, spongia leuat, si subinde ex oleo, aceto, uel aqua frigida expressa imponatur. Si nullus tumor est, fouere oportet spongia, quae aqua calida, cui papaueris cortex, uel cucumeris syluatici radix incocta sit, imbuta applicatur. Fomentum Humidum Ex Decocto medicamentorum in oleo, ad fluxiones alui biliosas. Eumantumat fluorem alui. Gallae, malicorii, quinque folii radicum tenerarum, baccarum cupressi, singulae semuncie: in olei communis libra coquantur ad tertias. Spogia iure decocti madida ano admoueatur. Uel, Anus olei omphacini, aut rosacei, aut melini, aut myrtei, unciis nouem, uini tribus calidis per spongiam, aut linteum foueatur: lenius est superiore. Uel, Lana oleo imbuta, sicut spongia aqua calente madens, et expressa ano utiliter admouetur. Fomentum ad nephriticos dolores. Nam calor sic introrsum administratus optime iuuat. Simile etiam ad dolores nephriticos ex panniculis laneis nunc oleo dulci, nunc chamaemelino madidis paratur, lumbisque imponitur. Fomentum Humidum Ex Herbis oleo incoctis ad lienis inflammationes. Fomentum ad lienis iiflammationem. Thymi, origani, singulorum manipulus dimidius. Decoquantur ex oleo nardino, & uino: Inflammatio ex frigido humore. aut ex rosaceo cum uino, & aceto, aut austero uino, aut dulci, aut sapa, ne caput offendatur. Quod si ex frigido humore prodierit inflammatio, pulegium, thymum, & origanum in oleis & uino decoqui, & lienem ex iure illorum foueri oportet: uel omphacio, uel rosaceo, cum modico uini spongiam expressam ei admoueri. In minori autem inflammatione, olei lentiscini, aut melini unciis nouem, uini tribus foueri. At si tensio, uel dolor, uel ardor etiam affligat, iridis & cyperi momentum oleo iniici debet. Aliud Ad Lienem Induratum. Radicis altheae, liliorum alborum, singulorum libra: Fomentum ad lienem induratum. maluae manipulus: ficus uiginti: seminis lini, foenugreci, singulorum unciae duae: florum chamaemeli, rorismarini, sambuci, uiolarum, singuli pugilli: seminis uiticis, uiolarum, singulorum semuncia. decoquantur ex aceto acerrimo, atque ex iure lien foueatur. Uel hoc, quod superiore ualentius est, Radicum cucumeris syluestris unciae tres: radicis althaeae & iridis, utriusque unciae duae: seminis lini, foenugraeci, althaeae singulae unciae: florum uiolarum, maluae, singuli pugilli. decoquantur ex uino albo, oleo liliorum, & amygdalarum. Obseruatio. Post corporis totius euacuationem in lienis inflammatione, primum conueniunt, que humores influentes reprimunt: deinde quae impactos discutiunt, digeruntque, admixtis semper quae robur illius conseruant. Fomentum Ad Uterum Obstructione menstruorum laborantem. Fomentum ad menses obstructos. Radicum rubrae maioris, eryngii, foeniculi, apii, petroselini, graminis, singulorum drachmae quatuor: radicum liliorum, althaee, singulorum unciae duae: pulegii, parthenii, singuli manipuli: seminis apii, petroselini, seseleos, foenugraeci, altheae, singulorum uncia: florum chamemeli, uiolarum lutearum, purpurearumque, singuli pugilli. decocto horum uterus foueatur. Obseruatio. Cauenda nimis sicca, quibus materia menstruorum absumitur, sed resoluentia addenda sunt, ut partes astrictas temperent, & resoluant. Sin uterus emolliendus sit, alia medicamenta, malactica superare debent. Mathetes, Nunc sicci quoque fomenti formulam, recenseas amabo. Fomentum Siccum Ad Fluores uentris desiccandos. Geron, Milium, aut panicum sacculo inditum: Fomenta ad fluorem alui. item sal & ordeum torrefactum per saccos uentri siccando adhibeantur. Quod si profluuium sit immoderatius, sacculi ex sale uentri imponantur: ex ordeo autem, dorso. Contra si fluor non sit immoderatus, neque frequens, sacculi ex ordeo, uentri, ex sale uero, dorso applicentur. Lana sicca per se aut cum puluere cumini. iidem etiam ano admoueri possunt. Sic quoque lana sicca praecordiis imposita uentrem calefacit, & desiccat: aut cumini puluis inspersus, aut apii semen, aut utriusque aequae portiones mixtae. Quod si aegri oblectentur, permittendum ut marmoribus candentibus seu ignitis foueantur. Fomentum siccum ad colicos. Nam hinc illi limul & iuuantur, & dolores leniuntur. Obseruatio. Semper utendum fomentis humori superanti familiaribus. Si itaque sanguineus dolorem excitarit, ea conueniunt, quae discutiunt, siccantque, ita ut non calefaciant nimium. Ut, Milii torridi pugilli quatuor: Fomentum ad dolorem ex sanguine. in sacculo parti affectae adhibeantur. sin pituita dolorem generarit, salis pugilli tres: foliorum lauri pugilli duo, torrefacti in sacculo membro dolenti admoueantur. Ad dolorem ex pituita. Mathetes, Quomodo mixta fomenta praescribis? Fomentum Mixtum Ad Dolorem ex melancholico humore. Furfures in iure chamaemeli decocti calidi applicentur. ut, Ad dolorem ex Furfures in iure chamaemeli decocti calidi applicentur. hoc melancholia. hoc fomentum longe praestantissimum est, & ad omnem propemodum dolorem conuenit. Ualidius fit, si althaea, uel oleum anethinum loco chamaemelini addatur. Fomentum mixtum ualde bonum. Aliuo Ad Colicum Dolorem Ex Anethi, chamaemeli, altheae, pulegii, baccarum, & foliorum Fomentum ad lauri, arthemisiae, samsuchi, altheae, singulorum manipulus semis. colicum dolorem. frigido humore Anethi, chamaemeli, altheae, pulegii, baccarum, & foliorum lauri, arthemisiae, samsuchi, altheae, singulorum manipulus semis. Inferuescant in aqua plurimum: deinde furfures sacculo conditi in hac ipsa coquantur, adiicianturque olei chamaemelini, aut anethini, aut cyprini unciae duae. Aliud Ad Dolorem Nephriticum. Fomentum ad ne meliloti, & oleum chamaemelinum, per sacculos adhibeantur, sic phriticum dolout frequentius mutentur. Mathetes; Non habes alia fomento¬rem. Farinae frumentaceae, uel decoctum chamaemeli, altheae, meliloti, & oleum chamaemelinum, per sacculos adhibeantur, sic ut frequentius mutentur. Mathetes; Non habes alia fomentorum genera, quam quae hactenus enumerasti? Perfusio Irrigatio, Seu Fotus. Geron, Inuenio utique apud graecos quaedam ex humidis non solum calida, sed etiam frigida: quae apud latinos nullum peculiare nomen habet, ut ἐμβροχη, uel διαβροχὴ, uel ἐπιβροχὴ, καταύ¬ τλημα, seu καταντλησις, & καταιόνησις. Hinc Celsus, perfundere corpus, & perfundendum caput oleo, uel madefacere, uel replere oleo caput, dixit. Embrocatio. Nos itaque perfusionem, seu irrigationem, aut fotum appellare possumus: barbari embrocationem nominant. Mathetes, Quando haec fieri solet? Persusionis usus. Geron, Cum oleum, uinum, aqua, lixiuium, uel decoctum aliquod parti alicui, ut capiti, aut uentri superfunditur. Non multum differt superfusio a fomento humido, nisi quod in illa humor aliquis ex alto super membrum, ueluti pluuia demittitur. In hoc autem spongiis, uel linamentis ipso imbutis utamur. Mathetes, Quis huius remedii usus & causa existit? Geron, Ut partes intemperie quadam affecte immutentur. Nam dum membra oleo, aut aqua, aut uino, aut decocto, ex alto perfunduntur, guttulae quedam diutius eis immorantes, intro facilius penetrant: Perfusio in calicocto, ex alto perfunduntur, guttulae quedam diutius eis immo - dis affectibus ma gis, quam infrigidis conuenit. atque illa sic magis, quam fomentis refocillant. Ideo etiam in calidis affectibus utiliora, quam in frigidis censentur: Pereusio Ad Stomachum imbecillem in quotidiana febri. Stomachus infirmus in quotidiana febri uini partibus quinque, omphacii quaternis, olei chamemelini duabus, mastichini modico superfundendus est: In febri quotidiana fotus. si inflammatio urget, gleucino, aut nardino admisto. Perfusio In Pleuritide per initia repellens. Lactucae, uiolarum, plantaginis, solani, semperuiui, & portulacae, singuli manipuli: florum uiolarum, nymphaee, rosarum, singuli pugilli: florum myrti manipulus semis. caput decocti iure perfundatur. In augmento, florum chamemeli, meliloti, rorismarini singulorum pugillus addatur. In declinatione autem, betonica, spondilum, origanum, calamintha, & similia conueniunt. Fotus ad somnum. Quod si aegrum uigiliae infestent, semina lactuce, papaueris albi, uel aliquid corticis mandragorae ( si necessitas urget ) superiori decocto recte ad conciliandum somnum adiiciuntur. Perfusio Ad Podagricum Dolorem. Cum aeger cataplasmata ferre nequit, perfusionibus utendum, quae discutiunt simul, & repellunt. Thymi, origani, saluiae, calaminthae montanae, singulorum manipulus. In aqua decoquantur. iure eorum partes affectae perfundantur, aut foueantur. Obseruatio. Ad frigidos morbos irrigationes, aut perfusiones ex lixiuiis, muria, & metallicis siccantibus, ut alumine, & chalcitide potius quam ex herbis fiunt: Fotus ad frigidos affectus, ex quibus fiant. quod hae plus calefaciant, quam siccent, humoresque moueant, quam absumant. Fiunt itaque lixiuia ex cineribus prius lotis, uel extinctis aqua, aut uino, aut aceto, cum adhuc calent, superfuso. Perfunditur autem caput lixiuiis istis iuxta suturam coronalem, cum partis uulneratae deligaturam obfluorem sanguinis, uel os fractum soluere tutum non est. Fotus ad inflammationem & dolorem capitis. Cum inflammatio prohibenda est, oleo rosaceo: cum dolor sedandus, uiolaceo caput implere connuenit. Epilogus Superiorum. Superfusionibus quatenus utendum. Quod si fomentis hisce, & superfusionibus dolores quarumcunque partium discutiantur, diutius illis utendum non est, praesertim uehementioribus. Quippe calefaciendo humores magis siccant, uiscososque reddunt: item flatulentos spiritus, obstructiones, & dolores multo adhuc acriores pariunt. Quare tunc eo magis conueniunt, que uiscosa, crassaque excrementa extenuant, & per inferiora purgant, quod genus sunt syrupi, uel decocta: deinde catapotia nostra hyderotica, aliaque id genus. Nulla autem fomenta, aut alia externa auxilia similia, diu corpori adhaerere sinas. nam etsi eiusmodi medicamentis constent, quae robur adferre possunt, tamen si diutius incumbant, uirium resolutionem, & imbecillitatem gignunt. Mathetes, Quid de suffimentis scitu dignum habes praeceptor? Suffimenta. Geron, Suffimenta uarii sunt generis, partim ad ualetudinem tuendam, partim ad morbos curandos comparata: Suffitus usus. alia ex rebus odoratis, benzuino, styrace, ladano, mosco, cybeto, ambaro, carbone salicis, & similibus: alia foetidis, castoreo, galbano, bitumine, lapide gagate, & seminibus; alia ex utrisque, ut mastiche, galanga, gallia, ladano, castoreo, bdellio. Haec graeci ueteres suffimina θυμιάματα, & κύφι appellarunt. Suffituum formae. Mathe. Quibus formulis parantur? Geron, Odorata orbiculari, nunc maiore, nunc minore interdum glandes representant: interdum auiculas, que uulgo cypria uocantur. alias pastillorum, ut qui ex alipta, uel mosco, uel gallia moscata inscribuntur: Suffitus quibus conferant morbis Hippocratis conflosilium. alias pulueris crassi modo fiunt. Mathetes, Ad quos morbos potissimum fuffimina adhibentur? Geron, Que boni sunt odoris, animales, uitalesque uires, cum alio, tum pestilentie tempore corroborant, recreantque, & uitiosum aerem corrigunt, sicut Hippocrates olim Athenis ostendit, qui igne ex sertis, floribus, & unguentis odoratis excitato, pestilentiam ex Aegypto illatam, propulsauit: nec non praesidio sunt & resolutis, & iis, qui syncope deficiunt, si roborantibus stomachum cataplasmatis admisceantur: item illis, qui se a morbo, praesertim febrili recolligunt. Adhaec naribus admota destillationes ex capite in partes, subiectas concoquunt, grauedines, obstructionesque liberant, & purgant: cerebri uentriculos, & ea quae pectori inhaerescunt, concoquunt: nec non ad frigidos iecoris & uteri affectus mirifice ualent. sicut etiam foetida ad strangulatum, & procidentiam illius efficacia sunt. Mixta ad pulmonum, & articulorum uitia opitulantur, ut in exemplis condisces. Suffimen Ex Puluere Ad animae defectionem. Thuris, mastiches, singulae unciae: corticis citri sicci semuncia: Suffitus ex puluere ante accessienem. agallochi, styracis calamitae, calamenthae, caryophylli, singulorum, drachmae tres. Ex his in puluerem redactis fiat suffitus ante accessionem febrium, in quibus anima deficit. Aliud Ad Animales Et Uitales uires roborandas. Rosarum rubrarum, florum stoechados, rorismarini singulae drachme: thuris drachmae duae: caryophyllorum, macis, xylo¬ aloes, singulorum sesquidrachma. Detrita in puluerem imbecillis & deficientibus iniiciantur Obseruatio. Pulueres minus ad suffimenta conueniunt, eo quod citius absumantur, nec adeo commode misceantur ea ex, quibus constant. licet hoc quod sequitur communiter sic componatur. Suffimen Ad Destillationes Siccandas, sistendasque. Rosarum, corriandri, gummi hederae torridi, singulae unciae: Suffitus ad capitis destillationes. nigellae torrefactae in aceto sescuncia: mastiches, thuris, corticis thuris, gummi iuniperi, singulorum drachme tres. Redigan digantur in puluerem crassiorem, quo carbonibus imposito, capitis tegmina suffiantur. Aliud Ad Idem Ex Gummi Thuris, mastiches, ladani, styracis calamitae, singulorum drachma semis. ex his mixtis linteum asperum suffiatur, deinde caput eo mane fricetur. Melius autem hoc suffimen cremore traga canthi, uel gummi Arabici macerati in aqua rosacea ad formam lupinorum concremari potest. Alius Suffitus Qui Ex Formulis auiculas referentibus excitatur. Suffiminis, officinae uocant thymiamatis selibra: styracis liquidae uncia: styracis calamitae sescuncia: ladani semuncia: carbonum silicis, tragacanthi, singulorum drachmae duae. Puluis carbonum & tragacanthum in aqua rosarum triduum macerentur, deinde etiam in massam redigantur, ex qua finguntur formulae auicularum. Obseruatio. Aliae formulae lupinos referentes ad ulcera pulmonum ob destillationes fiunt ex resiccantibus, astringentibus, refrigerantibus, & iis que fuliginem edunt, pice, resina, thure, & eius cortice, santalis, auripigmento, bizantiis, rosis, & capitibus papaueris. ut, Suffimen Ad Pulmonumulcera. Suffinen ad pulmonum uitia. Gummi hederae torridae, coriandri, rosarum, santalorum, mastiches, myrrhae, thuris & corticis eiusdem, singulorum drachme tres: benzuini, styracis, ladani puri, hypocystidos, singulorum drachmae duae: auripigmenti rubri drachma. excepta terebinthina formentur formulae lupinares, ex quibus uelamina capitis, ad ulcera aurium, pulmonis, & uteri suffienda. Obseruatio. At si ulcus post sanguinis sputum prouenerit, idque cum inflamatione, frigida, & quae minus calefaciunt, addi debent, & excipi cremore, uel cera alba, ut plus fumi exhalet, aut cum carbone. Aliud Ad Ulcera Post Sputum sanguinis. Coriandri praeparati, rosarum rubrarum singulae unciae: Suffitus ad sputum sanguinis. ladani puri, hypocystidos, singulorum drachme tres: conchulae Indicae, capitum papaueris albi, corticis mandragore, singulorum drachme duae: benzoini, styracis, singulorum drachma: auripigmenti rubri drachma semis. excipiantur cremore gummi tragacanthi & Arabici maceratorum in aqua rosacea salicis carbone adiecto. Suffitus Adtussim. Thuris, mastiches, singulorum drachmae tres: santalorum omnium, singule drachme: styracis calamitae, ladani, rosarum rubrarum, singulorum drachmae duae. His detritis, operimenta capitis mane & uesperi suffiantur. Alius Ad Tussim Inueteratam. Radicis ungule caballine uncia: Suffimus ad tussim. foliorum marrubii semuncia: styracis calamitae, myrrhe, bdellii, singulorum drachmae tres: capitum papaueris, & seminis, hypocistidos singulae drachmae. Terebinthina, pice, & butyro simul liquefactis, fingantur formulae orbiculares, quibus incensis, operimenta capitis suffiantur: nec non fumus ore, & per nares excipiatur. Suffimen Ad Uterum Calefaciendum, siccandumque. Aliptae, mosci, galliae moscatae, singulorum semuncia: Suffimen ad utrum. benzoini, calami aromatici, singulorum drachmae duae. Ex cremore tragacanthi formentur pastilli. Ex his fumus per infundibulum excipiatur, ut alias. Aliudadidem; Et Ad Conceptionem promouendam. Suffitus ad conceptionem promouendam. Ladani, mastichae, galliae moscatae, caryophyllorum, macis calami, & galangae, singulorum drachmae tres: cyperi, rosarum, singulae semunciae: hypocystidos, castorei, singulorum drachmae duae. Ex cremore tragacanthi formentur pastilli, quibus utitor ut prioribus, post menstruam purgationem ante concubitum. Suffimen Ad Menses. Prouocandos, quae ex congelatione humorum, uel refrigeratione nimia naturalium substiterunt. Suffrus ad meneses prouocandos. Myrrhae, bdellii, styracis, singulae semunciae: iridis, asari cumini, singulorum drachmae tres: opopanacis drachmae duae: foliorum pulegii siccorum drachma. excipiantur terebinthina, & butyro, fiatque suffimen per infundibulum, quo tempore menses erupturi sunt: calefacit, resoluit, non autem siccat nimium. Suffimen Ad Uterum Prolapsum, ex foetidis, & astringentibus, ut repositus suo loco remaneat. Bituminis, lapidis gagatis, singulorum drachmae duae: Suffitus ad uterum prolapsum. usniae unciae duae: castorei, cyperi, radicis bistortae, corticum glandium, balaustiorum, singulorum drachme tres. excipiantur cera, fiantque formule orbiculares. Excitetur ex eis suffitus per infundibulum. His ad uterum praescriptis suffiminibus, annumeratur etiam illud, quod ex uerriculis equorum, cornu caprae, assa foetida, & succino, in puluerem redactis, paratur. Suffimen Exiccans, Et Digerens ad dolores articulorum. Foliorum absinthii, florum rorismarini, stoechados, chame meli, singule unciae: myrrhe, styracis, benzoini, singulorum drachmae tres. excipiantur terebinthina, & formentur orbiculi. His suffiatur lana, uel gossypium: deinde parti applicetur. Suffimen Ad Tumores Induratos. Lapidis pyritis unciae duae: propoleos unciae tres: bdelli myrrhae, styracis, & iridis: singulorum semuncia, ex terebinthina fingantur formulae orbiculares. Suffitus Ad Morbum Gallicum. Cinaberis unciae duae: styracis, benzoini, singulorum uncia: myrrhae, corticis pini, singulorum semuncia. ex terebinthina fingantur orbiculi. Aegri hoc suffiantur loco calido, sic ut per initia caput extra illum habeant, ne offendantur, aut suffocentur, quod multis accidere solet. Uel, Santalorum omnium singulae drachmae: nucis moscatae, mastiches, iunci odorati, caryophyllorum, caphurae, succini, asari, singulae semunciae: corticum mali aurei uncia. conterantur, misceanturque, & cum guttis aliquot terebinthinae fiant pastilli, quo aegroti suffiantur. Obseruatio. Fit eiusmodi suffitus maxime ex cinabrio, cui plurimum argenti uiui insit, & odorata quaedam addantur. Quae, etsi non iuuent, tamen medicamenti foetorem obtundunt. quanquam etiam benzoinum prosit. Ex his sudorem prouocamus, & interdum totum corpus suffimus: interdum partem aliquam duntaxat, ut naturalia, aut pedem, aut aurem, aut aliam externam, in qua nonnullae morbi gallici reliquiae, post corporis totius curationem, remanserint. Si igitur crus, uel brachium, uel aliud membrum in fectum sit, suffitum per fundibulum excipiat: sic autem, ut prius corporis totius habeatur ratio. Mathetes, Suntne aliae adhuc suffiminum odoratorum species? Geron, Sunt utique nonnullae compositiones tum solidae, tum humidae, quae gratum odorem uel in uestimentis, ac corporibus excitant, uel naribus ad mote spiritus animales recreant, refocillantque, & contra pestiferum aerem uitiatum corpus muniunt, quas loco oenantheriorum apud ueteres, hodie adhibere possumus. Malum Ambarum Seu Odoratum. Pulueris uiolacei sesquidrachma: Malum odoratum, seu pomum ambari. rosarum, maioranae, styracis calamitae, ladani, drachma: caryophyllorum drachmae due: benzoini, nucis moscatae scrupulus: ambari scrupulus semis. massa fiat ex aqua rosarum, in qua maduerit tragacanthum, & gummi Arabicum. haec momento olei, uel cinamomi, uel caryophyllorum, uel nucis moscatae, pro cuiusque arbitrio imbuatur. Aliud Ad Pestilentem Aerem. Ladani, styracis calamitae, singulae drachmae: Suffimen ad pestileatem aerem. caryophyllo Suffimen ad perum sesquidrachma: caphurae, nardi, nucis moscatae, singulorum grana septem. omnia in puluerem tenuem contusa, commixtaque, ex aqua rosarum, in qua tragacanthum, & gummi Arabicum maduerit, redigantur in orbiculos. Puluis Uestibus Gratum odorem, ex uiolis comparans. Uiolarum, rosarum, singulae semuncie: Puluis ad uestes. maioranae siccae uncia: radicis iridis florentinae libra: calami aromatici drachme sex: caryophillorum drachmae tres: mosci scrupulus misceantur. solet etiam alius uiolaceus odorus in officinis parari. Unguentum Odoratum. Mosci, ambari, zibeti, singulorum grana quatuor: ex oleo amygdalino dulci in unguenti formam rediguntur. Uel, Olei nucis moscatae expressi drachma: zibeti optimi scrupulus: mosci electi grana sex: olei spicae, lauendulae, utriusque guttae duae, uel tres. misceantur, fiatque unguentum, quo nares, frons, aliaeque nobiliores partes cum corroborandi, tum praeseruandi gratia, illinuntur. Aqua Damascena Uulgo Dicta. Cinamomi uncia, caruophyllorum semuncia: Aqua Damascena odorata. samsuchi, rorismarini, florum peseudonardi, seu lauendulae, foliorum lauri, pulegii, rosarum alborubentium, prouinciales uocant, singulorum uiridium manipulus: uini maluatici, aquae rosarum, singulorum sesquilibra. uiridia incidantur, arida in puluerem redigantur, solique exponantur per sex dies. postea distillentur in duplici uase. His licet etiam addere styracis calamitae, radicis iridis, singulorum drachmam. Huiusmodi aqua uestes, lintea, manus, naresque aspergi, imbuique possunt. Alia Suauissima. Rosarum syluestrium incisarum librae tres: cinamomi electi, caryophyllorum, singulorum drachmae duae: caphurae drachma dimidia: radicis ireos semuncia: nucis moscatae, macis, singulorum drachmae duae, contunduntur miscenturque, ac uasi uitreo imponuntur, superfundunturque uini Cretici, aquae lauendulae, & rosarum, singulorum unciae tres, & per dies octo macerantur: postea distillantur, imbuanturque mosci optimi scrupulo, & in sole digeruntur per dies quatuor aut quinque. atque tunc aqua odorata suauissima prouenst. Alia Aqua Odorata. Aquae rosarum libra: aquae damascenae, florum citri, singulorum uncia: cyperi drachma: xyloaloens seu agallochi semuncia: benzoini uncia: iridis florentinae uncia: styracis calamitae semuncia, caryophyllorum drachmae duae: ambari pulli, uulgo grisei, mosci, cybeti, utriusque scrupulus. Insolentur per dies quindecim uase bene obturato, & quotidie agitentur. Mathetes, Quae sunt dentifricia? Dentifricia. Geron, Haec Graeci uocant ὀδοντρίμματα: Dentifricia, ὁδοντρίμματα Dentifricium optimum. uariis parantur Alia enim ex puluere quodam inaequali, aspero & sicco: uel ex cineribus eorum quae abstergunt, & siccant, ut corallo, cornu cerui, conchyliis marinis, pane ordeaceo, gallis, & nucibus cupressi in furno ustis, putaminibus ouorum, uel ossibus sepiae non ustis: quibus adduntur odorata quaedam sapore non ingrata, ut caryophyllum, cinamomum crassum. Quod si dentes fuerint crosi, & foedi odoris, plus salis adiicietur. Alia ex aridis, tragacantho, uel gummi Arabico, aqua rosacea diluto exceptis, fingunturque formulae digiti instar oblongae, desinentes in acumen quadratum, aut rotundum. His in umbra siccatis, dentes mane & uesperi confricantur. Alia componuntur ex radicibus altheae, quae gingiuas non laedunt, cum sale, alumine, aceto, uel aqua coctis: deinde in furno siccatis, induratisque. Hodie etiam ex lentisco, myrto, uel alio ligno astringente dentifricia fieri solent, sicut apud ueteres: nunc arida cum melle & aceto, uel oleo, uel iure carnis mixta linimenti modo formantur. alias arida ex oleo, aqua rosarum, hyssopi, saluiae, origani, absinthii, mentae, apii, pulegii: macerantur, & in duplici uase distillantur. Alias aqua destillaticia fit ex sale communi, chrysocolla, nitro, sale ammoniaco citra aliorum mixturam. Mathet. Quis omnium usus existit? Geron, Adhibentur dentibus, uel abstergendis, corroborandis, conseruandisque, uel gingiuis carne destitutis. Dentifricium Aridum Pulueris instar, quo dentes sordidi confricantur. Origani comae, mentae siccae, seseleos, hyssopi, singulae drachme: caruophyllorum scrupuli duo: cinnamomi sesquidrachma: iridis Illyricae, aut Florentinae, cornu ceruini, aluminis communis usti, ossis saepie, pumicis, singuli scrupuli, Aliud Ad Dentes Abstergendos. Salis communis drachmae tres: panis hordeacei drachma: cornu ceruini, aut dentium equi, aut elephanti, drachmae duae. omnia combusta uino, & aqua rosacea restinguantur, ac fiat puluis, non nimis tenuis. dentes qui asperitate illius fricandi, abstergendique sunt, recte additur odoris gratia caryophylli, uel nucis moscatae, uel cinamomi, uel mosci momentum. Uel puluis ex corallo non usto, iride, rosis, & sarcocolla paratur, qui gingiuis ad carnem inducendam adhibetur. Puluis Insignis Ad Dentes Dealbandos, firmandos, & conseruandos. Summitatum myrti, lentisci, oleastri, saliuae, rorismarini, singuli manipuli: coralli rubri, eboris, dentium equorum, singulorum drachmae quatuor: salis communis pugillus. In uase fictili simul urantur, donec dealbentur: deinde in puluerem redigantur, adiicianturque caruophyllorum, rosarum, cinamomi crassi, singulorum unciae tres. dentes mixtis confricentur: uel ex cremore tragacanthi, uel prunorum, formenturque penicilla oblonga. Soliqum Ex Uariis Contritum, dentium candorem, orisque suauitatem, conciians, & gingiuas reprimens. Roris marini, mente, pulegii, singulorum drachma semis: Dentifricium ad candorem conciliandum. radicis iridis, iunci odorati, singuli scrupuli: nardi, piperis, singulorum scrupulus semis: pumicis, salis tosti, cornu ceruini, singulorum scrupuli duo. Excipiantur tragacatho in aqua rosarum macerato, & fiant ueluti penicilla. Ex lentisco bacilli concinentur, dentibus expurgandis, & roborandis apti. Uel, Coralli rubri uncia: terrae Maioricae semuncia: ossis saepiae, pumicis, singulorum drachme due: caryophyllorum, cinamomi, mastiches, singuli scrupuli: unionum electorum drachma: sanguinis draconis drachmae duae: mosci granum. In puluerem redacta, ex tragacantho aqua rosacea macerato, in massam redigantur, unde fingentur dentifricia, seu penicilla. Dentifricium Uel Linimentum Ad os purgandum, dentes mobiles confirmandos, gingiuias, si carne destitutae sunt, reficiendas, & bonum spiritum comparandum. Rorismarini drachma: myrrhae, mastiches, boli Armeni, sanguinis draconis, aluminis scissi tosti, singulorum drachma semis: cinamomi sesquidrachma: aceti boni, aquae lentisci, singulorum unciae duae: aquae fluuialis selibra: mellis unciae tres: coquantur lento igne, donec spumare desinat: deinde addatur benzoini scrupulus, & ueluti unguentum in uase fictili condatur. ex hoc paululum mane, ante cibum & longe ab illo in ore contineatur, gingiuisque obducatur. Aqua Ad Dentes Abstergendos confirmandosque. Aqua ad dentes abstergendos. Aquae rorismarini, maioranae, saliuae, mentae, singulorum unciae tres: ossis sepiae, pumicis, singulae drachmae: salis ammoniaci, crysocollae, singulorum drachmae duae. Aqua ex meris aridis. Arida cum humoribus mixta uase duplici destillentur, & aqua inde facta os colluito saepius: ita ut illam in hoc aliquandiu retineas. uel, ex salis communis, aluminis, singulorum unciae tres in duplici uase destillentur, & aqua inde facta dentes lauentur. carnem putridam emendat, dentes abstergit, confirmatque. Obseruatio. Dentes & os plerunque foetent, si ea non semper a cibo col, luantur, aut si quis ore clauso dormiat. Qui autem illos candidos, & spiritum oris suauem desiderat, curet ut in lecto noctu, & mane cum experrectus est, pituitam e pectore, & gutture expurget: id quod etiam stomacho, & capiti conducit. Quod si os, & dentes calidos habeas, linteolo illa intra & extra confrices, ut reliquiae ciborum, & sordes noctu contractae, auferantur. Nam haedentes reddunt flauos, gingiuas rubras, & spiritum oris grauem. Benefacit autem aliquot mastiches grana, uel caryophyllorum mane ante cibum mandere. Atque haec fere sunt omnia externa remedia, si balnea quoque addantur. Mathetes, Qualia ergo illa sint obsecro nunc adiungas. Geron, Uaria, nempe tum naturalia, tum manufacta, Mathetes, Quando hec aegris praescribuntur? Geron, Ubi cetera remedia nihil profecerint. nam plerique morbi etiam grauissimi, qui aliis nullis auxiliis tolli possunt, saepe discutiuntur, inueterati autem magis quam recentes: unde etiam olim sacra ueteribus sunt appellata. Mathetes, Prosuntne quelibet balnea omnibus corporis uitiis? Geron, Minime gentium, sed singula suis naturis morbisque conferunt, uel incommodant, id quod optimus quisque medicus diiudicare potest: sed cum de illorum origine, natura, & usu peculiarem librum alias conscripserim, pauca hic tantum de aque dulcis balneo, lacunico, insessu, lixiuiis, & pedum lotionibus apponam. Mathetes, Quae dulcis aquae, unde balnea fiunt, species atque differentiae existunt? Balnea Dulcis Aquae. Geron, Prima pluuialis principem locum obtinet: hanc sequitur fluuialis, non infecta alumine, aut creta, quam flumina quaedam continent, redduntque illam uiscosam, & pinguem, ut que meatus magis obstruat, quam penetrat, resoluatque: tertia post illas duas censetur, quae ex optimis fontibus petitur: quarta quae ex puteo hauritur: postrema, quae ex paludibus, & lacubus sumitur. Mathetes, Quot genera balneorum ex his aquae speciebus fiunt? Geron, Duo, unum ex aqua simplici tantum per se calefacta: Usus balncarum ex aqua duplici, Aedificiorum ad balnea factorum specis. alterum ex herbis, & aliis rebus adiectis. Mathetes, Quis primi usus existit? Geron, Toti corpori ad sordes abstergendas: intemperiem corrigendam: dolores mitigandos: lassitudinem leuandam, & cutis uitia exterenda conducit. Ueteres corpora ante balnearum usum in aedificiis quibusdam contiguis praeparare ad ea solebant. Tepidarium. Primum illud nostri tepedarium, Greci apodytirion uocabant, eo quod uestes in eo temperate calido exuerent. Calidarium. Secundum calidarium, laconicum, uel sudatorium, Galenus a sicco fornice camerato xirothylon, alii pyriatirion, uel hypokauston appelsant, ut quod ignis subiectus, accensusque uapores calidos, & siccos, sudoribus eliciendis idoneos excitet. In hoc aedificio corpora oleo ungebantur, molliebanturque, ut lauationi fierent aptiora, quae in solio aqua temperata pleno perficiebatur: ex hoc interdum in aliud labrum frigida aqua repletum descendebant. Solium ex aqua frigida. Utrunque solium Greci nunc emphasin, nunc dexamenin, nunc pyelon: barbari tinnam nuncupant. Post usum balnei, egri ducebantur in domum extergendis sudoribus dicatam. Tinna. Aedificium quintum abstergendis sudoribus dicatum. Apud nos hodie in tepidario quidem ut illi, uestimenta exuimus, in calidarii aere desudamus, quem uapores uel sicci ab igne accenso sublati, uel humidi ex herbis in uase aliquo decoctis, aut aqua super candentes calculos respersa pariunt. Sudatoria hodierna. Hinc quidam illud balneum aerium, aut siccum, aut humidum: barbari stufam siccam uocant, & humidam. Adhaec calidam quoque in soliis lauationem exercemus: frigidam non tentamus, nisi forte in piscina, aut fluuio innatemus, nec alium locum sudoribus abstergendis, quam tepidarium, siue hypocaustum habemus. Laconici, & lauacri quis hodie usus sit. Laconico magis per se, & frequentius ad sordes corporum abstergendas utimur, & lauatione uoluptatis magis, quam morborum gratia: ita fit, ut quo res praestantior, eo magis exolescere, & contemni soleat. Laconici seu calidarii usus. Mathetes, Quid calidarium praestare solet? Geron, Eius aer, sicut antea indicatum est, materias in toto corpore dispersas, siue per sanitatem, siue per morbos, calefacit, fundit, aequat, cutem resoluit, sudoresque mouet, & cum illis excrementa cuti subiecta elicit. ins ima ad lauationem ueluti praeparatio existit. Laconicum duplex. Est autem duplex, siccum & humidum. rimum consistit in locis ueluti cameratis testudinibus, uel cauernis, proprio igne calidis, uel aliis aedificiis, quae ab externo igne subiecto calefiunt: Laconici uires. in Germania hypocausta sudatoria, ad id parantur: quae morbis pituitosis, inflationibus, tumoribusque laxis contra naturam, & podagrae ex frigida materia contractae nec non hydropicis prosunt. sicut clibanus, si aeger capite tantum exerto, linteis inuolutus ei imponatur. Laconicum humidum. Humidum autem sudatorium dicitur, in quo aer non ab igne, sed aquae uaporibus, qui ibi exhalant, incaluit. Huius facultas, cum ex aeria essentia constet, bifariam operatur, nempe & cuti admota, & per inspirationem assumpta. eius aer facilius quam sicci uires suas corporiit nuat. Praeterea humores, qui nimium uel sicci, uel crassi, uel lenti, ut pituita uitrea, parti alicui inhaerentes, humidiores, tenuiores, & fluxiles magis quam siccum laconicum efficere potest. Uapor autem, aerque ab aqua salsa, nitrosa, & sulphurea, etsi non plus aequo siccus, aut humidus fiat, maiorem tamo nincidendi, extenuandi abstergendique facultatem obtinet, quam siccum ipsum sudatorium, non dico quam humidum ex aqua dulci. quinetiam cutis inde magis aperitur, ut excrementa exhalent. Humidum laconicum citra lauationem. Quod si uero per se duntaxat absque lauatione adhibeatur, magis calefacit, extenuat, consumit, & siccat. At mutandus quotidie huius laconici aer, ne corrumpatur, nec non aqua, unde uapor attollitur, munda, pura, limpidaque esse debet, non coeno, non mulierum menstruis infecta, nec ab iis qui elephantiasin, aut lepra, aut morbo neapolitano laborant, uitiata. quia cum humores ex uaporibus hisce calefiunt, statim putrescunt, febresque putridas, aut alios affectus similes progenerant. Mathetes, Omnibusne conuenit laconicum? Laconicum quibus conueniat. Geron, Si aeger humidi & frigidi temperamenti fuerit, & uiscosis in toto corpore humoribus scateat, crassus, pinguisque, & si minus quam par est, exerceatur, moderatus eius usus laudatur, ita tamen, ut uirium ratio habeatur. Immoderatus laconiti usus quibus obsit potissimum. Immoderatus autem, sicut etiam largior missio sanguinis, uires resoluit, corpus in frigidam intemperiem deducit, natiuum calorem extrahens: atque hinc etiam morbos auget: minus item, frigido & sicco temperamento praeditis utilis est. Nam hi saepe in extremam siccitatem, aut marcorem inde perueniunt. Idem periculum, aut maius imminet aegro, si calidus & siccus, gracilis, modicique sanguinis particeps fuerit. Quod si una tantum in parte uitium existat, corpore toto uacuo & puro, facilior erit curatio. Hoc autem obseruandum sudationem in cauernis, quarum supra memini, calidis temperamentis omnibus esse insalubrem. In Germania nostra, tepidaria, aut sudatoria communia talium laconicorum loco habentur. Licet hic in lauacri aere, aut hypocausto contiguo aliquandiu immorari, unde corporis meatus adaperiantur, antequam in aquam descendatur. Mathetes, Quid solium dulcis aquae proficere potest? Solium dulcis aquae, siue lauatio Temperatum balneum. Geron, Temperatum natura, humidas & moderate calidas facultates obtinet, familiare infantibus & pueris: nam cum calori ipsorum respondeat, alimenta ad membra trahit, eaque crassiora efficit, & corroborat, unde etiam bis illi quotidie lauari saepenumero debent. non autem diutius, quam dum rubere incoeperint. Quousque lauadum. Nec non senibus, in pluribus ipsorum excrementis discutiendis confert, quae alias ob uirium imbecillitatem propellere nequeunt. Et cum ea salsa sint, dulcedine sua contemperat. iam mulieribus quoque ob excrementicios humores ex usu est. Temperato homini quid balneum conferat. Temperato autem homini, non ad superfluos humores resoluendos, quibus carer, sed ad sordes corporis, sudorem & puluerem abstergendos idoneum est. quae necessario cuiuis etiam sano obueniunt: magis autem sanguineo, qui multum sudat, & grauiter olet. Qui ergo neglectis exercitiis copioso utun. tur alimento, & multa recrementa in extima corporis regione congregant, sudantque plurimum, iis tale balneum non solum utile, sed etiam necessarium: cum eo tamen, ut utraque concoctio prius sit absoluta, & ratio totius corporis habita. Praeterea solium illud corpus emollit, uomitum facilem efficit, partes intentas & induratas resoluit, humores liquat, concoquit, omnes superua caneos & inutiles, qui aut in carne, aut in solidis partibus continentur, praecipue cuti subiectas euacuat: Balneum ex aqua, oleo mixto quibus ex usus sit. uocem iuuat: lassitudi nem discutit: maxime si oleum aquae mixtum sit, calorem moderatum conciliat, intemperiem inaequalem corrigit, somnum promouet, praesertim si caput perfundatur. calorem & squalorem, si ex itinere ac in solatu prouenerit, remittit, nisi quis diutius in eo immoderatus sit. Temperati soliis uires. imo qui adeo exiccati sunt, ut & os aridissimum habeant, & siti maxime excrucientur, ex temperato solio reficiuncur, totumque corpus molle, & humidum squalore absterso consequuntur. nam aquam interdum a corpore attrahi in eo palam sentiunt. Similiter, qui succis destituti fuerint ex uigiliis, curis, itinere, cibis, medicamentis siccantibus, & ira, temperata eiusmodi lauatione humectantur, recreanturque. Denique omnis siccitas, siue a calore, siue a frigore contracta, & aestus, illius usu emendantur: quia & solidas partes humore suo irrigat, & atrum humorem calore euacuat. Adhaec quicquid fuliginosum & humidum est in corpore elicit, carnem & cutem ad naturalem moderationem reuocat, solidas partes arefactas humefacit, cibum in uniuersum corpus distribuit, alimentum partibus nutriendis apponit. Solium temperatum quibus competat. Mathetes, In quibus morbis temperatum solium conuenit? Geron, Diariis febribus, quae ex solis ardoribus, aut ex frigore, aut ex laboribus, aut ex cutis meatuum obstructione originem traxerunt. His autem laborantes magis in aere balnei, quam in aqua immorari debent, sicut iis, quae aliunde contrahuntur affecti, in aqua melius resident. Hecticae remedium temperatum balncum. Hecticae, quae per se infestat, non alteri putridae coniunctae, praesense tremedit, antequam illa in marcorem transierit. non solum autem hecticam, sed etiam frigidam, siccamque intemperaturam, & senium ex morbo, modo si quis diuersos lauandi modos norit, in contrarium habitum mutare solet. In febribus putridis quando ualnium temperatum conueniat. At humorum putredine ortis febribus non nisi post concoctionem conuenit, nisi in tertiana legitima siccitas ingens urgeat, tunc illa expectanda non est. Quartanae etiam congruit, quae ex nimia humoris biliosi adustione prouenerit. Lauacrum cui quartanae prosunt. Sic distillationibus, grauedinibusque, pulmonis in mationi, & laterum doloribus, postquam concoctionis notae apparuerint, ex usu est. Capitis dolores balneum discutis. Caeterum capitis dolores discutit, quos aut humores, aut uapores sursum elati, exiguisque cutis meatibus impacti excitarint. debet autem caput aqua perfundi: unde non modo excrementa quaedam distribuuntur, sed etiam somnus conciliatur. Item capillis fluentibus prodest, si caput multo hydrolaeo ungatur: Ad capillos fluentes utile est. nec non siccitati, & uigiliis phreniticorum, etiamsis citent, utile est. Ad siccitatem & uigitias. Adhaec lethargo, ubi concoctio incoeperit, totius corporis ratione prius habita: Ad lelbargum ad comitialem. & comitiali, ubi non ex capite, aut stoma cho, sed ex alia parte excitatus fuerit, prodest. uerum non continue adhiberi debet, sed bis in septimana ante cibum, nec aeger in balnei aere diu uersari, quod Alexander docuit. Insuper melancholiae ex acri humore ortae prodest: nec non oculorum doloribus, qui ex crasso sanguine generantur, & lippitudini confert: alui profluuium sistit: Balneum ad colicum dolorem. uocem instaurat: inueterata lienis uitia, in durataque dissoluit, imposito malagmate, aut epithemate: colicum dolorem ex biliosis humoribus obortum sanat, praesertim in aetate uigentibus, & calidiore temperatura praeditis, sic ut partes affectae ungantur oleo chamaemelino: totum autem corpus hydrelaeo. at ex frigidis & crassis humoribus contractum mitigat quidem, sed non sanat. Podagrae ex bilioso humore creatae, uesperi magis quam mane conuenit. Nam post cibum assumptum, maximam uim ad calidam intemperiem corrigendam obtinet, ita ut pedes frigida prius irrigentur, idque in gracilioribus, siccioribus, & biliosioribus corporibus. Balneum dulcis aequae temperatum quibus obsit. Summatim omnibus confert extenuatis, quia non resoluit, aut euacuat, sed implet & humectat, nocet autem corpori, quod omnibus aeque succis scatet, graeci πληθωρικὸν appellant, quodque uitiosis infestatur, illi κ¬ ες κόχυμον uocant, putredini ita obnoxium, ut hinc non modo spiritus, sed etiam hnmores ante incaluerint. Nam febris putrida statim comitatur, praesertim si minus accurata uictus ratio praecesserit. Hetica ex Erysipelete. Hecticae etiam quam Erysipelas excitauit, aduersatur, & capitis doloribus, quos calidi flatuosique spiritus pepererint, ob humorum prauitatem sursum elati. Inflammatio uilcerum & cruditas humorum balneo non curandae. Adhaec principalioribus uisceribus inflammationem expertis, aut imbecillis nocet: nec non si crudorum humorum copia in primis uenis existat, qui solii calore in uniuersum distributi corpus, horrorem, aliosque affectus excitare solent: quanquam ille saepius ex acribus, & biliosis humoribus proueniat. Quare quamprimum quis horrere in illo coeperit, exire debet: Pericula ex balneo. alioquin in febrem incidet, aut ea, si iam ad est, intendetur, periculumque est ne humores ad pulmones, aut cor, aut cerebrum defluant. In super podagricis, & articulariis obest, quod ex illo humores ad partes imbecilliores distillent: Podagricis & articulariis cur balneum dulcis aquae noceat. sicut etiam ei insalubre est, cui sanguis ex naribus, aut alia quacunque parte profluit. Omnibus infestum est, qui uires habent imbecillas, aut cibum fastidiunt, aut uomendi desiderio tenentur, quod oris uentriculi uitio plaerunque accidit: praeterea iis qui ructus bilem referentes edunt, quique in morbis nimia humorum licet utilium copia scatent, praesertim, si sanguinis fluxio metuatur. Mathetes, Quid faciendum si uires quidem balneum non ferant, morbus autem desideret? Geron, Aqua calida corpus perfundendum est. Mathetes, Quid calidius solium praestat? Solium calidius. Geron, Calidius temperato solium calefacit quidem, sed non perinde humectat eoque cum humores dissoluere & corpus sudoribus digerere uolumus, usus illius existit. Quia uero meatus corporis manifesto contrahit, adeo ut nec humorem externum admittat, nec interna sub cunte excrementa per illos euacuentur, horror saepe comitatur, corpus autem primum augetur, deinde imminuitur. Horror quando ex balneo incidat Exetenuatus quod utetur balneo. Quare cum illud replendum est, eatenus in balneo immorandum est, dum illud intumescat: cum autem digeredum, euacuandumque, dum tumor in illo contractus subsidat. At cum tam frigida, quam calida aqua cutem cogat, & habitum corporis spissiorem reddat, is qui nimia exercitatione inanitus est, extenuatusque, primum calida utetur, ne assumptum alimentum foras erumpat, deinde frigida, sed non diu, ne quam ex calida utilitatem perceperit, longiore frigidae occursu abiiciat. Balneum dulcis aquae, quibus sebribus ex usu sit. Febribus ex frigidis, & crassis humoribus putrefactis post concoctionem ex usu est, ut quotidianae, & quartanae, quae ex humore melancholico originem habet: colico dolori, ex similibus orto, etiam calentis aquae solium prodest: sic ut primum affectamem bra calidioribus unguentis illinantur, anethino, gleucino, marciato: aut obducantur nitro, aut sinapi, totumque corpus fricetur. Frigida lauatio quid efficiat. Frigida lauatio totum corpus refrigerat, cutem densat, uires corroborat, iuuenibus duntaxat, carnosisque idoneum, qui annum uigesimum quartum attingunt. In his biliosos humores incrassat, appetentiam auget, sordes cutis abstergit, aliaque membra purgat. Item iis conuenit, qui bona uictus ratione, cum alias, tum in exercitiis subeundis utuntur, nec non illis, qui ex itinere per solem exiccati sunt. Ueteres in sanis etiam solo balneo frigido, sine calidi interuentu utebantur, si modo exercitatio praecessisset. Mathetes, In quibus frigidum solium competit? Geron, Omnibus febribus, quae cum magna siccitate coniunctae sunt, siue in toto corpore ea superet, siue in eo membro; Soliuam frigidum quibus conducat. quod febris ueluti focus est, & cuius etiam solidae particulae primum immoderatius sunt calefactae. Imo eiusmodi solium febres magis interdum quam calidum iuuat, simplexque magis quam si ex medicamentis refrigerantibus compositum sit, modo non sint ex erysipelate, sed igneo tantum calore ortae. Temperatum balneum cur prius consulatur. Porro cum nos saepe certam aegrorum naturae cognitionem desideremus, illique interdum pauci sanguinis, carnis & adipis, quae frigidae occursum ferre nequeunt, compotes existant, semper temperatum aquae dulcis balneum prius ingrediendum esse, deinde frigidum consulimus. Nam temperata lauatio imbecillium corporum gratia inuenta est, ut ea precalefaciat, & ad frigide solium preparet, sicut robustorum, & sanorum corporum exercitatio. Praepaastio ad frigidum balneum. At aegri non protinus ex temperata aqua in frigidam, sed paulatim ex temperata in tepidam: Fricidum balnemodet. mox in paulo minus quam frigidam: postremo in simplicem frigidam descendent, Mathetes, Quibus frigidum solium incommdat? Geron, Inter sanos quidem pueris, crescentibusque aliis: Increscentibus. item mulieribus & senibus, nec non omnibus gracilibus & imbecillis. Senibus. In illis quidem incrementum retardat, in his calorem natiuum extinguit: in aliis putridas febres, & biliosas affectiones excitat. nam cum ex eo meatus corporis obstruantur, transpiratio recrementorum prohibetur: ob quam humores putrescunt, & membra principalia debilitantur. Adhaec frigidum solium pectori infirmo obest: Pectori infirmo. Uoci. uocis raucedinem, & tussim inducit: cor etiam & stomachum praesertim imbecillum offendit, sicut fortem iuuat. Cordi & stomacho. In testinorum autem dolorem, & tenesmum parit: Intestinis. renes infirmos frigidosque, & uterum laedit: menstrua sistit. Inter morbos autem primum frigidis & humidis, deinde etiam febribus hecticis, tum quae iam in marcorem transierint, noxium est. Quamodo & quando balneis dulcis aquae utendum. Qui uel laconico, uel solio uti uelit, primum curabit, ut si corpus humorum copia repletum, aut uiciositate infectum sit, euacuetur pro uirium & affectus ratione: alioqui fluxiones, & ex his podagram, aliosque morbos experietumr: aut eos, si ante fuerint, augebti. sin autem in temperies sola urgeat, aluus tantum deiicienda est. Laconico quandu utendum. Caeterum laconici usus, cum per se adhibendus, principio hyemis, & ueris conuenit, alioque anni tempore, cum nec magnum frigus, nec ingens aestus est: idque in sanis corporibus, quae exercitia solita intermiserint, & copiosis cibis indulserint, modo nulla subsit cruditas. quando autem aeger in eo ad solium praeparandus sit, ipsa rei necessitas indicabit. Solii tempus idoneum. Solii uero temperati, aut calidi usui, ueraestas, & aliqua ex parte autumnus conuenit: sed frigida tempestas, quandocunque fuerit, ei aduersatur. Porro calida ista in soliis lauatio cum ad frigidam uelut praeparamentum in corporibus affectis existat, his idoneo tempore accommendari debet. In fluuiis non quolibet anni tempore corpus lauandum est, sed aestate, cum feruentissima est, die etiam fereno, circa meridiem, quando sol maxime urit. In aegris autem solium frigidum congruit, quando occasio se obtulerit. siquidem aerem arte possumus, si uel calidior uel frigidior est, corrigere. Quibus horit quotidie lauandum. Mat. Quibus diei horis balneo utendum est? Geron, Quando cibi pridie assumpti concoctio tum in uentriculo, tum in iecore absoluta apparet. Mathetes, Quibus notis? Geron, Si nulla tensio in praecordiis, nec grauitas sentiatur, nihilque stomachus acidum, aut nidorolentum, aut cibi qualitatem, aut foedum aliquid eructet: alui autem deiectio, & urinae pro assumptorum ratione respondeant, sicut antea exposuimus. Quo morbi tempore lauandum. Mathetes, Quo morbi tempore lauandum aegris, quid ante balneum, quid in eo, & quid postea agendum est? Geron, Quibus uitiis balneum utile est, iis tunc conuenit, quando concoctionis illorum signa apparuerint. In secribus cum remittunt aut absunt. in febribus autem non solum cum ipsae iam abfuerint, sed etiam cum accessiones earum remittunt, non in principio, nec in augmento. Nam tunc cutis est astricta, & quae subest caro, spissa, compressaque. In accessione febris quando lauandum. Cum autem accessio debris quando la. clinat, tunc corpus mediocriter respirat, eoque omne quod fuliginosum, aut fumidum intus erat, balneo euocatur. Interdum autem quamuis raro, etiam in summo accessionis uigore, balneo uti possumus. Ante balneum quid agendum. Ante balnei ingressum ita te geres, ut superius in medicatis balneis te docui, nempe, ut aluus prius deiiciatur, nam illud humores in corpore collectos calore suo resoluit, & liquat, ut postea ad debilia membra descendant, unde uarii, & insperati morbi exoriuntur. Quietus & ieiunus Inuare debet Cibus & potus ante belneum non confert. non sit autem exercitatus, qui balneo utetur, sed quietus, nec cibum potumque ante illud sumat. Nam hoc caput repletur, illo alimentum ad caput & corpus uniuersum, priusquam sit concoctum, trahitur: unde obstructiones in iecore & rigores gignuntur. At si quis sanus non possit mane satis ob negotia balneum ingredi, nec tam diu carere cibo, donec illo usus fuerit, panis aliquid sumat, non autem bibat, ne cibus statim in corpus distribuatur. ubi uero illud concoxerit, tuto secredet balneo. Infirmi & macelenti nonnihil caiam assument, quod uires eorum confirmet, qualia sunt Electaria & alia zaccaro condita. Si frigidus natura obstructionem ex balneo metuat, medicamentum Aromaticum rosatum: si biliosus, oxymcli petit. sin autem idem bilis motum cauere uelit, aliquid ex malo punico, aut panem in succo illius maceratum commedet. In balneo omni cibo, potu, & somno abstinendum est. In balneo quid agbndum. Nam crudi inde humores creati, uarios morbos pariunt. sin autem uires adeo imbecillae uideantur, ut animi defectionis metus sit, acetum & pulegium naribus admouendum aut aliquid porrigendum, quod facile in corpus digeratur, ut mica panis ex uino, aut electarium, quod manus Christi appellatur, aut panis Marsicus. Mathetes, Quandiu immorandum balneis? Quandiu balueis immorandum. Geron, Frigida natura praediti, nisi imbecilli sint, diutius in eo perdurare possunt: temperati, ubi rubere incoeperiut, exire debent. macilentis & imbec illis longa in balneo mora officit. At diaria febri laborantes diutius in aere balnei, quam in aqua immorabuntur. Hectici uero contra: nam hi prius calidae, deinde frigidae insidebunt, ut meatus aperti restringantur, humidumque in eis contentum reseruetur. Si quotidie saepius lauandum quot borae intercedere debent. Qui balneis sani multum oblectantur, & eis sunt assueti, in morbis etiam bis & si opus erit ter absque detrimento lauare possunt: imo si illis abstinent, offenduntur. Quando autem toties quotidie lauant, quatuor, aut quinque horatum spacium singulis uicibus interponi debent, ubi tertio balneo non opus est, longius fiat interuallum. Mathetes, Quid a balneo agendum est? A balneo quid agendum. Geron, Non statim cibus, aut potus sumetur, sed tempore aliquo interposito, donec pertur batio ex illo orta sedetur, quod etiam a labore est necessarium. Nam uinum si protinus bibatur ante alios cibos & potus, caput tentabit: Uinum a baluee statim potum. frigida tum per se, tum etiam cum illo pota, principum membrorum uires corrumpit: Aqua srigida pota a balneo. imo saepe totum corpus resoluit, utpote neruis inimica. Post balneum quomodo corpus tractandum. Egressus igitur balneum, corpus pannis lineis probe inuoluet, ne articuli, caput, aut quoduis membrum ab aere externo offendatur? deinde in tepidario, aut cubiculo calidiore abstergatur: si cutis sordida & pruriens, asperis, idque celeriter, undique & multis simul manibus, ita tamen, ut ab ingrediente aere tutus sit: mox in lectum calidum conscendet, ibique sudabit aliquandiu, deinde mollibus linteis, aut spongiis siccis abstergetur. Cibus quando & quis captandus a balneo. In primis autem caput exiccandum est. nam si recrementa eius ob cutem astrictam non exhalent, offendetur. His sic ordine peractis, cibus primum sorbilis, ut iuscula, deinde solidior dari debet: nunc largior, nunc parcior, pro uirium, morbi, consuetudinis, aeris, & temporis ratione. Mediocritas seruanda in omnibus. at cum aliis in rebus, tum in balnei usu mediocritas seruanda est. nam frequens balneum calidum, siue humidum; Balneum immoderatius calidum periculosum. siue siccum, corpora emollit, eneruatque: immoderatius autem febrim etiam continentem excitat, naturam digerit, soluitque, unde animi uiriumque defectio, denique mors consequitur. Nam cum aer calidus non solum ore, sed etiam toto corporis ambitu attrahatur, cor refrigerio destituitur, eoque suffocari cogitur. Frigidi balnei immoderatio. Frigidi autembalnei immoderatio rigores neruorum, conuulsionesque parit, & tandem natiuum calorem extinguit, in quo uita consistit. Mathetes, Cur hodie medici in febribus curandis, non utuntur balneis, quae tamen ueteres tanquam singularia illis remedia adhibuerunt? Cur balnea hodie exoleuerint in febribus curandis. Geron, Cum homines intemperantius hodie uiuant, & cibos ad oblectationem magis quam ad sanitatem tuendam praeparent, humores eorum ad fluxum & putredinem oportuniores existunt, eoque balneorum usu facile in abscessus conuertuntur. Balnea ex aqua simplici quibus obsit. Quare illis uti non solum in declinatione febrium, sed etiam in ipsis finitis periculosum est, imo infoeliciter putridis, si aegri intemperantes sint, adhiberi solent: sin autem bona uictus ratione utantur, & corpori uniuerso primum prospexerint, quo decet modo, forsan non inutile balneum etiam hodie in febribus esse poterit. Balnea ex herbit & aliis rebus aquae incoctis. Mathetes, Facilia paratu sunt ista balnea, fiuntne etiam alia ex herbis aquae incoctis, ut saepe alias a mulierculis didici? Geron, Non solum ex herbis, sed etiam radicibus, seminibus, corticibus, & aliis. Mathetes, Quomodo, & ad quos affectus? Geron, Tam ad inter nos, quam ad exteriores: ad calsdam quidem corporis intempetiem in hunc modum, Balneum Ad Calidam Intemperiem. Florum uiolarum, buglossi, cyrsii, singulorum pugilli quatuor: Balneum ex herbis incoctis ad in temperiem calidam. nympheae pugilli duo. In aqua coquantur, quanta balneo satis esse potest. Recte interdum succi illarum aquae calidae commiscentur. Qui autem hoc balneo cum fructu uti uelit, primum in aquae tepidae solium descendat, ut meatus abstergantur, aperianturque: deinde in hoc, quod herbis constat, ingrediatur. Succi herbarum balneis infundi Balneum ad membra inflammata & dura. Mathetes, Possuntne aliarum herbarum succi in eundem usum balneo infundi? Geron, Indubie, ut solani, cucurbitae, melonum, singulorum circa selibram. quod si aeger hecticalaboret, unguento rosaceo secundum balneum illinatur, ne habitus corporis digeratur. Sin autem frigidam lauationem ferre nequeat, quae alias in huiusmodi morbis calidam sequi debet, ad misceantur balneo, folia salicis, myrti, uel horum penuria, aqua rosacea, uel myrtea. non parum enim aegri offenduntur, si ex sola aqua calida lauentur. Aliud Ad Inflammationem Et duritiem membrorum. Maluae domesticae, maluae syluaticae, meliloti, singulorum manipuli duo: seminis lini unciae tres: faenugraeci unciae duae. Ex his in aqua coctis balneum paratur. Aliud Ad Inflammationem Cum adest fluxus. Plantaginis, polygonii, foliorum rubi, singulorum manipuli tres: Balneum ad inflammationem. malicorii unciae duae. Haec in aqua coquantur, quantum ad balneum satis esse putas. Ad Intemperiem Frigidam, Lassitudinem, tentionem & dolorem mitigandam. Pulegii, origani, hyssopi, thymi, satureiae, singulorum manipulus: Balneum ad lassi tudinem, tentionem & dolorem mitigandum. saluiae, foliorum lauri, rorismarini, chamaepytios, pyrethri, singulorum manipulus dimidius. Haec uel omnia, uel plura ex eis in aqua fontana uel uino mixta coquantur, quanta ad balneum satis est. Balneum Ad Cutis Uitia. Cum crustae, & squamae durae cutem infestant, primum ex emollientibus, leuiterque abstergentibus ipsis: Balneum ad cutis uitia. deinde ex his, & siccantibus: tandem ex eiusdem, & modice astringentibus balneum pari debet. Emolliens Balneum. Balteum emolliens. Maluae cum radicibus, acanthi uulgo brancae ursinae, uiolariae, singulorum manipuli tres? mercurialis, parietariae, betae, singulorum manipuli duo: seminis lini uncia. Coquantur in aqua fluuiali, quanta ad balneum requiritur. In hoc bis quotidie aeger resideat ad horam unam. Balneum Abstersorium. Radicis bryoniae, oxylapathi, ari, serpentarie, singulorum libra: Balueum abstersorium. radicis hastulae regie, uulgo asphodeli, gentianae, singulae unro ciae: struthii seu radiculae, uulgo saponariae, parietariae, absinthii, scabiosae uulgo dictae, cyrsii uulgo boraginis, singulorum manipulus: florum centaurei minoris pugilli tres: rosarum pugilli duo: lupinorum, fabarum integrarum, singulorum selibra. Decoquantur omnia in aqua, quanta ad balneum satis est. Aeger eo diutius residere poterit. Caeterum licet herbas & reliqua commemorata, uel augere, uel imminuere, pro morbi natura, corporis habitu, & uiribus. Balneum Admouenda Menstrua. Radicis iridis selibra: Balneum menses prouocans. galangae craisae, radicis rubiae tinctorum maioris, singulorum unciae duae: radicis altheae, cyclamini, singulorum unciae tres: arthemisiae, nepitae, parthenii, origani, singulorum manipuli duo: foliorum lauri tantundem: seminis se seleos, ameos, petroselini, singulorum sesquidrachma: seminis lini, foenugraeci utriusque unciae tres: florum sampsuchi, rorismarini, staechados arabici, cicerum rubrorum, summitatum sabinae, singulorum pugilli duo: cinamomi drachmae duae. Omnia ex aquae duabus portionibus, uini albi una incoquantur: deinde mulier affecta balneo insideat, sic ut herbas commemoratas incoctas uentri inferiori admoueat. Balneum Uterum Ad Conceptionem corroborans. Balneum corroborans uterum. Radicis ualerianae sesquilibra: radicis cyperi, galangae crassae, enulae campanae, singulorum unciae due: foliorum lentisci, arthemisiae, origani, calamenti, lauendulae, maioranae, & foliorum lauri, singulorum manipuli quatuor: colliculorum lentisci myrti, cuprenssi, singulorum manipuli duo: seminis ameos, lentisci & foeniculi, singulorum sescuntia: corticum malorum punicorum, singulorum unciae due: aluminis drachmae tres: rosarum rubrarum stoechados arabici, florum maioranae, singulorum pugilli tres. Hec simul incoquantur in aqua pluuiali, quanta satis est, uini rubri austeri modico. In hoc balneo mulier insideat post menstruorum fluorem finitum. Mathe. plici, siue cum aliis cocta balneum fieri potest? Balneum ex lacte quibus prosit. Geron, Ex lacte, cte quibus prosit. aut uino, aut oleo. Ex lacte autem ad emaciatos, uiribus destitutos, & alimenti indigos: ex eius sero, ad pruritum, & calorem cutis, maxime ad puerorum exanthemata: ex uino ad membra debilia corroboranda. Mathetes, Quomodo ex oleo? Balneum ex uino quibus prosit. Balneum Ex Oleo. Geron, Olei, quod solio immittetur, quinta pars ad ignem calefiet: Baleum ex oleo. reliqua portio deinde calafactae adiicietur, atque sic aeger in illud descendet. Mathetes, Quem usum habet balnebalnei ex oleo um ex oleo? Balnei ex oleo parandi modus & uires. Geron, Confert febribus cum frigore accidentibus id doloribusque neruorum inde ortis, conuulsioni ex punctura, aut uulncre factae: calorem natiuum corroborat: materiam noxiam resoluit: adhaec doloribus articulorum prodest, membrisque lassatis, nec non colico affectui, excrementorum, aut flatuum retentione orto, si admixta fuerint quae discutiunt: calculi exitum e renibus promouere, & dolorem tollere usu comprobatum est. Quidam etiam huius beneficio calculo in canali penis retento liberatus est: urinae retentioni opitulatur. Quod si uulpes in oleo cocta fuerit, articulorum doloribus, & podagrae unice succurrit. In omnibus balneis manufactis cauendum est, ne imbecilli corpore illis insideant. Mathetes, Quid ergo agendum si aegri illud ferre, aut etiam habere nequeant, morbus autem requirat? Geron, Insessu utentur? Mathetes, Quid uocas insessum? Ex quo alio humore quam aqua siue simquibus utilis. Geron, Dimidium solium, quod Graeci ἐγκάθισμα uocant, cui aegri ad uentriculum usque tantummodo insident, cruribus & brachiis exemptis: uulgo appellant semicupium, singularium quorundam membrorum affectibus accommodatum praesertim renum, coli, ilei, & ani uitiis, & uulneribus conuulsionem minantibus, Mathetes, Formulas quasdam ad insessum praescribas: Insessus Ad Anum Prolapsum. Geron, Foliorum plantaginis manipulus unus: Insessus ad anum prolapsam. rosarum rubrarum manipulus dimidius: in aqua decoquantur, cui chalybs antea intincta fuerit. Insessus Ad Nimium Uteri Fluorem & haemorrhoidas ani. Plantaginis, polygonii, equiseti, rubi foliorum, singuli manipuli: Insessus ad nimium fluorem menstruorum. rosarum pugilli quatuor: malicorii uncie duae: radicis symphyti sescuncia: calicum glandium uncia. Decoquantur in aqua pluuiali cui ferrum, aut chalybs candens sit intincta. Insessus Ad Renes Inflammatos. Maluae hortensis, altheae, singulorum fasciculi manuales quatuor: seminis lini, foenugraeci, singulorum unciae duae. Decoquantur in aqua. haec postea uasi ligneo altitudinis pedalis immitantur ad insessum. Insessus Ad Calculosos. Aquae caelestis, uel niualis, uel roris, quae praestat, aliis permista, quantum ad insessum satis est. Insessus ad calculosos. In hac coquantur raparum fragmenta, uel integrae rapae, pastinacae, siseri herba, uel radices, chamoemaelum, flores tapsi barbati, betonicae purpureae, uel albae, prunellae, aquilegii, rutae murariae, arthemisiae, singulorum manipulus. Ideo autem balneum adhibetur, ut corpus incaleuo scat, maneatque calidum: sed ita ut calor accitus humectet, non siccet, ac arefaciat, siue illud naturale, siue factitium sit. Nam remedium, quod materiam calculi expellit, calidum extrinsecus humidumque esse oportet. alias tarde proficiet. ideo quoque tum cibus tum potus ex eo genere esse debet, quod humores ad calculi generationem procliues, discutiat euacuetque. Ad Idem. Insessus ad caleulum. Cum meatus renum emolliendi, dilatandique sunt, & dolor leniendus, sequens insessus conuenit: Radicis althaeae unciae quatuor: foliorum eiusdem, maluae, parietariae, singulorum manipuli duo: spicae, hoc est radicis nardi manipulus dimidius: origani, calamenthi, betonicae, abrotani, arthemisiae, rorismarini, petroselini, singulorum pugilli duo: seminis lini, foenugraeci, anisi, foeniculi, singulorum unciae duae: furfuris crassi, uulgo macri, pugilli quatuor. Sacculo indita ex aqua communi coquantur, quanta ad insessum sufficere poterit. Alius. Maluae, altheae, chamaemeli, meliloti, parietariae, scolopendrii, singulorum manipuli duo: radicis maluae selibra: radicis faeniculi unciae tres: seminis lini unciae totidem: faenugraeci unciae due: rubrae tinctorum uncia. incisa omnia sacculoque lineo indita ad insessum coquantur. Insessus Ao Colicos Dolores mitigandos curandosque. Insessus ad colicos. Altheae, rutae, sampluchi, arthemisiae, singulorum manipuli duo: foliorum lauri unciae duae semis: seminis apii, anisi, cumini, singulorum unciae duae. In aqua decoquantur quanta solium dimidium repleat. Insessus Ad Colicum Et Nephriticum dolorem. Si flatus copiosi, uel humor frigidus urget, qui calefieri, extenuari, & incidi desideret, in hunc modum praescribito: Insesus flatus discutiens ad colicos & nephriticos. Origani, calaminthae, thurionum anethi, chamaemeli, sinonis, lauri, si coshaberi possit, singulorum manipuli quatuor: fenugraeci, seminis carui, cumini, anisi, foeniculi, singulorum unciae duae: baccarum lauri semuncia Quod si uarii sint affectus, eorumque caussae diuersae, plura medicamenta instituto idonea adiicere licebit: ut si emollitione opus sit, folia maluae, altheae, parietariae, ac uiolarum addes. sin autem incisio quaedam, aut meatuum apertio requiratur, radices asparagi, rusci, apii, adiungentur. Ad uesicam calculosam. Ad uesicam calculosam eiusdem utendum, ita tamen ut ruta addatur. Insessus Ad Menstrua Prouocanda. Arthemisiae, rorismarini, thymi, marrubii, nepitae, singulorum manipuli duo: Insessus ad prouocandos menses Insessus ad menses induratos & tumores naturalium. sabinae manipulus: foliorum lauri pugilli tres: florum rorismarini, sambuci, singulorum pugilli duo: radicis cyperi unciae duae: granorum iuniperi contusorum sescuncia. omnia incisa sacculoque condita, coquantur ex aqua fluuiali, quanta ad insessum requiritur. Alius. Nepitae, artemisiae, thymi, saluiae, singuli manipuli: foliorum lauri, filicis, singulorum manipuli duo: florum sambuci pugillus: radicis ualerianae, apii, petroselini, foeniculi, singulorum unciae duae. Ex his in aqua decoctis fiat insessus, quo mane & uesperi ante cibum utendum est. Alius Ad Menstrua Inourata, tumoresque & dolores naturalium. Ex decocto foenugraeci, seminis lini, pulegii, arthemisiae, cucumeris syluatici, radicis liliorum alborum, nec non dendromalachae foliorum, omnium quantum conuenit: insessus fiat, uel balneum simplex dulcis aquae, emolliens & humectans. Antea uero quam utaris, aluus subduci leuarique uesica debet. nam his oppletis, & uterum qui medius inter illa consistit praementibus menstrua nimia angustia cohibentur, tardanturque. Insessus Add Haemorrhoidas. Uerbasci, plantaginis, singuli manipuli: florum uerbasci pugillus: Insessus ad baemorrhoidas. seminis lini unciae duae: corticum malorum punicorum, balaustiorum, rhus obsoniorum, baccarum myrti, singulorum sescuncia. In aqua & uino austero decoquantur ad insessum Insessus Ad Inflammationem uteri. Ruta, pulegium, nepita, marrubium, thymus, arthemilia, althaea & similia ad insessum decoquantur. Insessus ad uterum inflammatum. post huius usum, uterus oleo laurino, uel nardino, uel anethino ungatur. Insessus. Ad Tenesmum. Maluae, altheae, uiolariae, uerbasci, singuli manipuli: Ad tenesmum infessus. florum Adtenesmum in uerbasci pugillus: seminis lini selibra. In horum decocto ex aqua salilsaeger ad ubilicum usque insideat. Add Uulnera. Aquae & oleo, quae mixta graeci hydreleon uocant, aequis Bisessus ad uula partibus solio inditis, aegri ad umbilicum usque insidebunt. Infessus ad uulnera. Ma¬nerl. Thetes, Quae aliae corporis partes separatim lauari solent? Lotiocapitis Ex Lixiuio. Geron, Quia cerebrum natura humidum est, caput raro lauari debet: Lotio capitis. quia uero sordes ex sudoribus & fuliginosis recrementis generantur, quae meatus deinde occludunt, & transpirationem impediunt, interdum lotio ipsius concedenda est: In humidis autem & frigidis natura rarius: in calidis & siccis frequenti15us. Ideo quidam singulis septimanis: quidam in mense tantum: quidam uix in anno semel lauationem requirunt. Bene autem ea adhibentur corpore recrementis uacuo, & mane ante cibum, sic tamen ut statim caput abstergatur linteis calidis, & exiccetur: capil li si adsint, extricentur: non autem expectandum, donec caput, 20 capillique per se exiccentur. Lixiuium Ad Cerrebrum Memoriamque inuandam efficax. Lixiuium pro ce Id etiam uapores noxios extrahit: somnum facilem reddit: rebro & memouertiginem tollit: ria. Lixiuium in fri¬ gido affectu ce¬ rebri. quietem toti corpori conciliat. Chamoemeli ria. 25 herbae & florum, saluiae, origani, betonice, singuli fasciculi, submittantur cineri in fundum, & lixiuium superfundatur cum aqua pluuiali, & pridie quam caput lauetur, madescat in eo facculus lineus, ex rosarum rubrarum, maioranae, lauendulae, rorismarini; spicae, betonicae, singulorum modice incisorum, fasciculis exigu130 is, agarici mediocriter contusi drachmae duae. Inter lauandum sapolodorus in pomi figuram, pomatium uocant, addatur. Aliudin Frigido Affectu. Lixiuium in frisampsuchi, rorismarini, melyssophylli, singulorum sesqui magido affectu cenipulus: foliorum lauri manipulus unus: florum chmoemeli, stae rebri. 35 chados, pseudonardi, seu lauendulae, singulorum pugilli duocoquantur in lixiuio, sacculo condita. horum iure caput, mane an te cibum corpore purgato, lauetur: mox siccetur, contegaturque. Aliud. Saluiae, rorismarini, origani, calaminthae, singulorum ma40 nipulus: foliorum lauri manipulus dimidius: florum staechados, heliochrysi, singulorum pugillus. Ex iure decocti caput irrigetur, laueturque. Lixiuium pro cerebro & memoad Distillationem Sistendam. Sampsuchi, betonicae, melissophylli, singuli pugilli: Lixiuium ad distillationem sistendam. florum chamemeli, stoechados, rorismarini, heliochrysi, singulorum pugilli tres: nigellae Romanae drachmae duae. Coquantur in lixiuio ex buxi cinere, & hoc caput rursum lauetur. Ad sordes autem capitis abstergendas lixiuium ex cinere sarmentorum conuenit. In ulceribus ex abrotano, & betonica lixiuium prodest. Ad furfures ex ciclae, parietarie, & saponarie decocto, uel succis lauetur. Idem etiam praestat lixiuium commune, cui iniecti sint malorum medicorum, & citreorum cortices, circa quadrantem: florum chamaemeli pugilli duo: foliorum lauri manipulus: Haec autem modice in lixiuio coqui, aut aliquandiu macerari debent. Mathe. Quid pedum lotio commodi adfert, & ex quibus parari debet? Pedum Lotiones. Geron, Primum noxios humores ex supernis partibus ad infernas elicit: Lotio pedum. deinde etiam lassitudinem discutit, & somnum conciliat, cum alias, tum in febribus ardentibus, antequam aegri se ad illum componant. Non autem pedes rursus abstergentur sed linteo humido inuoluentur. Quinetiam naturalia, & aures recte eodem iure abluentur: quia cum neruosae partes sint, refrigerium, humectationemque cerebro lege consortii communicant. Parabitur autem lauacrum pedum ex maluae recentis, cucumeris, cucurbitae, uiolarum, singulis pugillis in communi aqua ad horam dimidiam decoctis: uesperi ante cibum, aut longissime post ipsum lauacro eo utitor. Pedum Lotio Polychristos. Capiti, pedibus, sanguini, & omnibus neruis salubris: multos morbos alioqui futuros arcet. Lotio pedum. Foliorum & florum chamoemeli, rosarum rubrarum, betonice, origani, saluiae, rutae, asari, singulorum manipulus unus. Condita sacculo coquantur in lauacro pedum. ubi uero iam satis inserbuerint, sextarius nitri, & salis pugillus addatur. Utitor in septimana semel aut bis, mane aut uesperi ante cibum, uel etiam ante somnum, in usum adhibeto. Obseruandum autem, ut qui podagra, aut crysipelate in cruribus laborare solet, ea abstineat, si recidiuam effugere uelit. Ad Podagram. In multis usitata podagricis ualde profuit. Lotio pedum ad podagram. Lixiuium ex fagi cineribus paratur, & ter, aut quater colatur: deinde tantum uini admiscetur: aluminis unciae duaeladduntur: omnia in fictili uitreato coniuncta calefiunt ad ignem, sed ita ut non efferuescant. deinde transfunduntur in uas, in quo pedes consistere poterunt: hi autem tam alte lauacro insistent, ut aqua supra talos excedat. Extrahit humidam pituitae materiam in articulis haerentem, quam deinde linteo puro absterges. Tam calidum autem erit lauacrum, quam pedes ferre possint, maneque & uesperi ante cibum adhiberi debet. Quinetiam cum malum hoc accessionem minatur, & post ipsam utile esse potest, idque in septimana quater, aut quinquies ne deterreat te, si pedes tumidos, rubentisque fieri conspicias. Atque hec de generalibus totius corporis remediis satis esse poteruunt: quae uero singulis partibus speciatim conueniant, alias, ubi se offeret occasio, similiter adiungam. Deus Optimus Max. faxit, ut quae hactenus tibi recensui, faeliciter omnia succedant: quod indubie fiet, si aegrotorum sanationem, non tuae industriae, non arcanis illis auxiliis daemoniorum, non tincturis, neque characteribus magicis, sed potius benignitati & gratiae nostri Archiatri Iesu