Raymundi Lulli Doctissimi Et Celeberrimi Philosophi Testamentum, duobus libris uniuersam artem Chymicam complectens, antehac nunquam excusum. Item Eiusdem Compendium Animae Transmutationis artis metallorum, absolutum iam & perfectum. Coloniae Agrippinae Apud Ioannem Byrckmannum Anno M. D. Lxui. Cum gratia & priuilegio Caes. Maiest. Omnibus Chimicae Artis indagatoribus Ludolphus Uerdemannus S. Cum uiderem, optimi naturalium occultarumque artium amatores, multos adulterinos libros falsaque Recepta, ut uocant, passim inter Alchymie studiosos uersari, quibus & quam plurimi decepti sunt, & adhuc falluntur, nihil me utilius facturum existimaui, quam si huiusmodi aliquem proponerem, ex quo & nature ueritas appareret, & apud multos iam inueterata falsitas innotesceret. Excitarunt ad hoc me amici non pauci, iique quorum nec auctoritatem omnino aspernari, nec uoluntatem plane negligere debui. Ac uero cum mihi Raymundus Lullus in manibus esset, Philosophus omni genere literarum instructus, facile mecum huius artis amor, tum amicorum honesta petitio mouit, ut illius & Testamentum diligenter descriptum, & Compendium anime transmutationis multis partibus auctum typographis darem. Testamentum quidem nunquam impressum fuit, eaque res multos fucatis libris delusos in errorem impulit. Diuisit ipse Raymundus illud in Theoricam & Practicam, dedicauitque Eduardo U. Anglorum Regi, ann. a Christo nato M. Cccxxxii. Compendium uero animae transmutationis editum fuit Francofurti, sed mutilatum, & uix dimidia parte absolutum, multisque mendis deformatum. A nobis autem iam perfectum & purgatum est, ita ut plane a priore aliud appareat. Hos itaque libros omnibus uobis harum artium studiosis offero, ut inde rerum ueritatem, ipsamque naturam perspiciatis & cognoscatis, in qua re sola totius artis perfectio consistit. Hic enim Lullus illa ipsa minera demonstrabit, unde uerus Mercurius & sulfur extrahuntur. Ne uero putetis ipsum uos statim intellecturos, sed paulatim multoque studio & diligentia uos optime tandem illius mentem reconditamque scientiam cognituros esse certo uobis persuadeatis. Neque enim Philosophorum scripta ex uerborum cortice, sed ex naturae uiribus intelliguntur. Nam persaepe illi uerborum inuolucris atque integumentis res pulchras & difficiles occultarunt, ne ad tantis mysteriis, indignos praestantissime ille artes emanarent. Secretum enim, quemadmodum ipse auctor testatur xxix. cap. non datur nisi filiis Philosophie, id est, inquisitoribus & indagatoribus ueritatis: Neque uero fieri potest, ut ii recte naturam intelligant, qui non omni cogitatione motuque animi in illius occultis operationibus inquirendis uersantur. Nam, ut idem cap. xxxi. ait, si filius artis negligens fuerit in perlegendo & perscrutando, cucus ibit ad praxim. Diligentia pfecto perpetua ad hanc rem opus est, atque ita fiet, ut cum fructu artis mysteria percipiatis, nempe Menstruum Aut G. Uegetabile, quo uno perfecta corpora metallica in materiam primam, scilicet in sulfur & argentum uiuum transmutantur: ex quibus deinde creatur medicina uera, & non ante, ut uidere est in cap. Lxui. Atque hac diligenti consideratione futurum est, ut & falsorum Alchymistarum recepta, in quibus ne scintilla quidem ueritatis elucet, contemnatis, & eam uiam, quam natura in omnibus operationibus praescribit, sequamini. Id quod non solum uobis summae uoluptati, uerum etiam maximae utilitati futurum est. A uobis igitur maximopere peto & quaeso, ut meam erga uos beneuolam uoluntatem, atque amicam admonitionem gratis animis accipiatis, & cum Occultum Feceritis Manifestum, atque optatum finem consecuti fueritis Philosophico moreomnia alienos ab hac arte celetis, & Deo ter Opt. Max. pro beneficio hoc gratias agatis. Ualete. Coloniae, Uiii. Kal. Martii, Anno a Christo nato M. D. ln Nomine Domini Nostri Iesu Christi. Incipit Testamentum Magistri Raymundi Lulli, & primum de Theorica. Deus Qui Gloriose omnipotens existis, propter te amare diligere & recolere, incispimus artem praesentem, ut filiis ueritatis patefiat, quod in parte occultatum fuit a nobis, & ut fiat illis complementum tam exexcellentissimae nobilisque partis philosophiae, quam manifestabimus in hoc nostro abbreuiato uolumine, quae est de transmutatione non solum perfecta immo perfectissima, ad qua sophistae nunquam pertingere possunt, & sine causa hanc inclitam scientiam diffamant. & ideo istum dictum librum relinquimus filiis nostrae doctrinae per modum testamenti, quem diuidimus in tres libros principales. scilicet theoricam, practicam, & codicillum, quae tres partes distinguuntur in quatuor distinctiones, quae sunt figurae circulares, definitiones, mixtiones, & applicationes differentiales, pro secundo libro practicali & pro primo theoricali Iste liber in quatuor distinctiones diuisus est, & sunt primo figurae circulares, definitiones, mixtiones, & applicationes differentes secundo libro praticali, & primo libro theoricali. In nomine & reuerentiae, potentiae & sapientiae coelestis, tibi fili doctrinae clarificare intendimus donum nobis datum, per processum necessarium, sine quo plenaria noticia illius rei, quae est una, compositiuae de illis entibus, quae sunt materia naturae, quae per dissolutiones reperta sunt & reperiuntur, & in uiis ordinariis non patiuntur uideri. Et ob hoc, quia dissolutiua doctrina perquisite anhelat, suspirat, & desiderat finem, & ad finem consumationis uenire, tu eterna et suprema potestas illuminare uelis Christianos et in te credentes, ad uidendum & cognoscendum ueritatem per antiquos fabricatam, sine qua haec scientia, quae melior est nobilioris partis philosophiae, integrari non possit, et ad nos introducendum, quia iam tempus est, ut definitiones illius ponere debeamus. De definitionibus huius artis, & de planctu naturae, & quid sit theorica, & quid practica. Cap. I. Entia realia stantia in suis primordialibus & succedentibus principiis dant noticiam & causam cognoscendi naturam corporum, & mediorum, ac extremitatum cognitarum, quae sunt causa uere permutationis ipsorum & transmutationis, secundum ipsorum radices, in forma sphaeca & specie permanente per dispositiones suas, inquantum sunt permutabiles & in toto transmutabiles in ueram formam utilem perfectorum, essentiam conseruando inquantum est possibile, ipsa ducere ad supremum & perfectum temperamentum. Sed in hoc libro cum in discontinuatione loquimur physica, mandatum habemus de magistra domina naturae. Quia ipsa nobis manifeste apparuit, & sua opera nobis aperuit, & aperta ostendit. Ideo flendo & gemendo contra nos clamando dixit, Heu quid ammodo faciam, quoniam instrumenta mea mihi auferre & tollere conantur, & secreta mea depraedari, & discooperire me uolunt, Et illa quae formaui per licentiam dei & magistri mei, ad mortem uolunt me expedire. Ille est dolor quem domina dixit natura coram suo presbytero, gemo atque lugeo, & uere tam profunde flebat, quod nullum erat cor illam uidens, quin compassione moueretur, ac ipsius amore a fletu retardaretur. Nam tantus eius corporis dolor erat, quod usque ad spasmum ducta fuit proprer dolorem & displicentiam, quam habebat propter opera bona, quae in hoc mundo fecerat, adeo quod ea dimittere uolebat, nec ea amplius facere curabat, dum tamen licentiam a deo magistro suo posset obtinere, cum eum requisiuisset super illo. Et ob hoc mandatum suscepimus, quod sua instrumenta habemus secretare, & custodire a manibus inimicorum suorum. Et haec omnia in secundo libro declarabimus, si intrare poteris. Et ideo iste liber primus diuisus est & partitus in quinque partes, & quinque diuisiones, per generalia capitula. Cum autem huius partis philosophiae non possit tradi practica sine theorica praecedente, dicimus quod theorica est in parte illa, in qua dispositiones transmutabilium & mutabilium corporum ad temperamentum docentur, & demonstrantur in tanto, quantum est necessarium ad perfectionem nostri magisterii. Practica uero est illa pars, in qua forma & modus recte operandi describitur, secundum exigentiam dispositionis praecognitae per theoricam. Et ideo quia neque dispositiones corporum supradictorum, neque suae naturae possunt esse cognite, nisi per considerationem rerum naturalium & innaturalium & contra naturam, pro meliori intellectu diuidimus theoricam in tres partes, cum dispositiones totius corporis permutabilis in genere non sint nisi tres, scilicet temperamentum, intemperamentum & neutralitas. Primo sciendum est, quod temperamentum sub rebus naturalibus comprehenditur, quia formaliter sua complexio est de partibus subtilibus & simul adunatis. In quarum compositionibus partium philosophi diffuse locuti sunt, large accipientes, in quantum potuerunt conprehendere continuationem & aggregationem partium, quando continuitas illa 4 compositionem suam accipit. Intemperamentum autem comprehenditur sub rebus quae contra naturam sunt, & ideo corruptio alio nomine uocatur, uel ueri elongatio temperamenti, cum qua totum & sine ea nihil. Neutralitas uero continet medium partium praedictarum alio nominedicta ligamenta dictarum extremitatum, temperamenti uidelicet & intemperamenti, alias dicitur dispositio media inter duas contrarietates. De temperamento corporum, & intemperamento, & neutralitate, & de medicina, & de instrumentis naturalibus & innaturalibus & contra naturam. Cap. Ii. Et ideo debes aduertere, quod uerum temperamentum est dispositionaturalis corporum perfectorum, per quam actiones naturales perfectae suntin perfectione medicinae, in qua sine alio medio perficiuntur, que intrant per totum, & per hoc debet esse dispositio qualitatis omnium corporum, & non actionis. Quia si corpus medicinale non est bene temperatum, cessaret omnino ad mutandum compora imperfecta ad perfectionem, quae cum debita proiectione perficitur. uerum tunc nominatur potens temperamentum solummodo, quod sit aptum ad complendum actionem quae sibi datur per complexionem sui temperamenti, cum complemento, quod ei daturper uiam & modum proiectionis notae. Haec actio reddit & ordinat medicinam aptam & habilem per suum temperamentum. Ad cuius cognitionem debet principaliter intendi & dirigi intentio illius qui opus nostrum laborat terminare nobili temperamento per instrumentum sapientiae prudentis. Quia considerationes, quae circa temperamentum non sunt, nullo modo debent isti rei congruere. Nam extraneae & elongate sunt a uoluntate & considerationibus artificis, & per hoc talis considerator exul efficitur a toto fine bono, sicut ille qui est extraneus, & alienatus per suum opus superfluum & phantasiam suam quam perscrutatus est. Ueruntamen temperamentum acquiritur per ingenium naturae, aut magistri uoluntatem in formento per intellectum ad unamentum rerum 5 pertinentium & miscibilium scientiae & artis informatiue in medicina unum habitum constituentis uel diuersos aut plures. Quia temperamentum sicut est perfectiuum actionis, non clarius cognoscitur, uel rectius conseruatur aut reperitur, quam per dictam scientiam, quia siue sit unus habitus uel diuersi, omni tamen tempore unus est solus terminus, & modus conseruandi rectos terminos producendi ad finem dictum temperamentum, quod uolumus significari per C. Intemperamentum, siue non temperamentum, est una innaturalis dispositio corruptibilis, quae fit per elementariam resolutionem, per quam immediate corrumpuntur actiones rerum indiuidualium & naturae, per elongationem aut labilitatem sui temperamenti, quod uenerat per continuitatem & colligantiam suarum partium compositarum compositione. Et illud compositum uolumus significari per G. in conuersione de D. & F. in G. Neutralitas, neutraliter media, uel mediocritas, est dispositio in qua per modum medii se habituant actiones sui subiecti, ad conseruationem speciei, quantum ad initium experientiae sensus, & est significanda Image 1 per E. quae est descendens de B. & F. reuertens in D. per quem formatus est C. sicut promisimus in pratica, quae est huius libri secunda pars, dicere. Cum diximus theoricam nostram in tres partes diuidi, & ab illis partibus conuenit tibi fili deuallare, propterea debes considerare, quod omnes partes theoricae dupliciter accipiuntur, scilicet accipiendo terminos strictius, quam capi poterunt secundum naturam suorum generum, secundum id quod in se sunt. Et aliquotiens secundum quod sunt signa recta & propinquiora secundum naturam ad aliquid significabilem respectum per cognitionem in corporibus temperabilibus. Sed fili doctrinae, consideratio prima est debite procedere in ordine doctrinae intellectualis aut intellectiuae, sicut reperies declaratum in tractatu de quaestionibus, capitulo quaestionali artis abbreuiatae, in decima quaestione. de quo secundus liber huius scientie & artis completus est. quia nobilis memoria & nobilis instinctus & appetitus debet poni & fixari in corde artificis, cui secretum nostrum debet manifestari, in reuelatione, quae mouetur a creatore totius intelligentiae. Quia consideratione huius secunde partis sine fore faciendo naturae nos ponemus secundum exigentiam magisterii nostri per processum nobis diuinitus reuelatum, & nostrum secretum, quod est instrumentum perfectiuum totius nostri magisterii, & totius naturae, & illud ostendemus & docebimus filium artis, quod si sit fidelis & bonus non reuelabit, & specialiter filiorum artis ac scientiae inimicis, nec illis qui contra naturam operantur. Quia uere nunquam ab ore humano exiuit illud quod reperiet in secunda parte huius libri post theoricam. De principiis naturae in uniuersali, & qualiter sunt extracta omnia a massaconfusa, ad comparationem magni mundi, de quatuor elementis: & de quatuor primordialibus principalibus principiis: & de omnibus rebus, per magnam mundi formam eas reducendo ad magisterium nostrum, quod est forma minor, sicut minor mundus, per miraculum. Cap. Iii. Principia naturalia primordialia, & succedentia in opere naturae, sunt uniuersaliter omnes extremitates, quae esse possunt, & eorum media, sicut declarabimus naturam primordialium principiorum sub posse naturae & dei regis supremi & Theorica. imperatoris coelestis, qui solus in trinitate sine principio & fine creator est, & superior omnium praedictorum principiorum succedentium, quae extremitates & media in suis operibus naturae sunt nominata. hanc naturam supremus deus primo de nihilo creauit sua pura liberalitate & uoluntate, in quadam pura substantia, quae uocatur essentia quinta, in qua tota natura comprehenditur, de meliori & puriori parte huius substantiae, in tres partes diuisae, creauit altissimus angelos, de secunda coelos, planetas & stellas. Et de tertia minus pura fecit mundum inferiorem. Et hoc filius doctrinae debet intelligere, non sicut tradimus, sed quemadmodum totum uoluntate superioris dei creatum est simul, sine aliqua successionis operatione, & sine aliqua materia praecedente, quae successionem generis aspiciat, quia aliter non esset creatio, nec operatio diuina, quae respicit creationem entitatis uenientis scientifice per creationem de nihilo in uera entitate substantiali. Quapropter fili hoc quod dicemus & iam diximus, uelis intelligere cum spiritu scientifico, & non agiographico, nec uulgarifico, quia sic loquimur ad respectum naturae operationum, cuius tu habes assimilari in nostro magisterio, & ideo dicimus cum sermone exempli, & quod nos bene intelligas, sicut iam dictum est, & non ut scribitur. Nam supremus creator hanc partem in quinque diuisit. Creauit namque de parte puriori essentiam quintam elementorum, rei coelestis participalem, quam per O significamus. Et de hac quatuor fecit partes, de quarum prima puriori fecit ignem, qui est primum elementum. De secunda post eam magis pura, fecit aerem, qui est secundum elementum. De tertia uero puriori post aerem, fecit aquam, quae est tertium elementum. de quarta autem minus pura fecit terram, quae est ultimum elementum. Primum autem uolumus significari per P. secundum per Q. tertium per R. & quartum per B. Inquantum natura in elementalibus est magis perfecta, cum parua perfectione in toto perficitur. Nam una ab alia perficitur, per concordantiam proprietatum suarum, & earum quinti instrumenti, rei coelestis participantis & in illa quae ab illis elementis postea descendit, cum parua natura, perfectione scilicet generationis, & corruptionis, & e conuerso, quia suus instinctus siue appetitus immediate ueniens est a creatione naturae. Et ideo non perfectum est omnino, quod agit natura, respectu perfectionis, quae a creatore uenit, non per naturam. Quia tunc illud est sine destructione perfectum. Ille enim instinctus uel appetitus naturae, non potest rem perfectam facere, nisi perficiatur diuina scientia intellectuali, sicut in humana natura, que est rectificata per intelligentiam diuinam, sicut per bonum artificem opus pulchrum & bonum perficitur. Per hoc potest artis filius intelligere primorum elementorum naturam, post diuisionem substantiae tertiae primordialiter creatae, non tamen intelligat, quod substantia eorum sit simplex elementum quintum, sed substantia quarta, aut tertia, aut secunda, aut prima elementata de quinta parte, quam uocamus elementum primordiale & substantiam simplicem, per quam dictae quatuor substantiae elementales sunt elementatae, quaelibet secundum suam naturam, prout supra declarauimus. Ista quatuor elementa sic creata remanent pura & clara ratione clarae partis naturae, ab eorum creatione usque ad tempus presbyteri, cuius peccato natura exiuit, qui uocabatur genus, & ab eo a tempore a natused postmodum mortui sunt homines, aues, bestie, pisces, & aliqua nascentia terrae destructa & cremata, per destructionem generationis, quae uersa est de corruptione in generationem & postmodum de generatione in corruptionem. Et similiter de corporibus impuris est mundus resolutus, & elementa corrupta, per quam corruptionem omnia per naturam facta & uiuentia sunt & fuerunt parnae durationis. Quia natura in sua materia grossa & corrupta non potest tam perfectum quid facere, sicut faciebat in suo principio, quod plus non habet ad continuandum suum opus primum. Imo natura utitur imperfectione ad corruptionem tendente, quia de die in diem naturam elementorum minus puram inuenit, quia illud quod posuit in opere perfectum opus emendare non potest, sed semper paulatiue decrescit. Semper tamen natura secundum suum posse componit, & ponit simul partes fortiores ligamenti. Et per hanc doctrinam fili artis intendere potes uerbum Saluatoris, quod in fine mundi omnia consumet, quando ueniet ad iudicandum saeculum per ignem, uidelicet omne illud, quod non erit de ueritate dictorum elemenrorum, & omne illud, quod est de malo & impuro compositum & factum, confundetur, & proiicietur in abyssum: omne autem illud, quod ignis praedictus coelestis de uirtutibus & pura ueritate reperiet supra suam sphaeram, uiuaciter requiescet in eternum, & ueniet supra saluatos felices: & malum & impurum supra damnatos cadet, per hoc autem potest elucidari & declarari consideratio, quod omnis res in fine ad proprium locum ibit suum, unde primo mouebatur. Est etiam intelligendum, quod terra haec quam colimus, non est uerum elementum, sed a uero quinto elementata est elemento, post per quintam substantiam elementalem corporis bene elementati, cuius terra formata est de quinta causa, & tunc reperies uacuum a uirtute formatiua prout corpus sine anima, & sicut putredo comgregata in uno in materia sine forma composita de praedicta infectione per reciprocam actionem elementorum unius ad alterum. In centro autem est terra pura, & uerum elementum, quam ignis ardere non poterit in die terroris, & sic de aliis elementis. Tu cum elucidatione per elucidationem intelligas clare, & addas principalem substantiam materialem, de qua sine diuisione omnia formata in uno fuerunt, quam uis per diuisionem rerum loquuti fuerimus, non tamen sit separata sua species, quae est essentia quinta, quia subtrahes totam principalitatem elementorum compositorum. Et clare cognoscas omnium rerum tria esse principia uidelicet artificiale, exemplare, & materiale. Primum radicale principium artificiale, deus est, omnium creator. secundum principium exemplare ab ipso deo mouetur, qui dictus est sapientia. tertium uero succedens principium, quod est materia, creata per deum id est sapientiam, quae mouetur ab ipso, est primordiale elementum, quod appellamus hyle, quod tibi, si bene intellexisti, declarauimus, quod quidem quaerere non est tibi praesumendum in sua simplici specie, ad incipiendum opus nostrum, quamuis sine ipso scire opus nostrum non possemus neque ad finem deducere. Sed ipsum in composita specie quaerere debemus, ipsamque purgare, & per ignem euacuare, ut sit pura & clara, ut supra diximus, quod omnia elementa creata sunt a dicta substantia, & ab ipsa uiuificata, ad creandum & corrumpendum. Quia necessarium est, ut naturaliter apparet, cum omnis, res sub lunae globo existens sit creata & formata a dicta materia, quae est hyle uocitata, quod de illa sit maior influentia, in omni re elementata, plus in una quam in alia, sicut per naturam reperimus, & quod ibidem quiescit. Per hoc autem, quod sis certus, quod nulla res mundi potest esse sine hac creata & non generata. quia ipsa est collector & colligantia totius corporis elementati in opere naturae, & ideo ipsum unlm uocamus naturam, & totius elementati primordiale principium, hoc est omnium rerum elementatarum, quia in sua substantia simplex. elementa, quae sunt materia naturae, primitus per diuinam separationem fuere creata, uidelicet, terra, aqua, & aer & ignis, quae sunt elementata corpora ex primordiali principio, & simplici elemento quod est in eis. Et ex isto intellectu procedit cronica Methanostrica, quae dicit, quod species elementorum in suis solis terminis inuenta, & in dicto suo principio, quod est primordiale principium rerum suarum. quare si istam quaeris materiam, ad hanc intende, & illam esse purum subiectum, quod est unio & motio formarum, & in quo omnis forma in possibilitate retenta est, quia fluxibilitates & labilitates infinitas ipsa in motione continet, secundum illarum formarum diuersitatem tam extremas quam medias, quas accipit in semetipsa. Et ideo per similitudinem ab aliquibus nominatur receptaculum formarum, quae ex materia nascuntur coelesti, quae fieret supra naturam suam. Et per alios philosophos fuit forestum uocitata, comparando eam rei grossae & crudae, rationem sue possibilitatis. Et per alios philosophos, fuit possibilitas appellata, quia nullam formam habet actualiter, sed omnem formam per possibilitatem ipsa continet, quasi inclusam uelut silentium sine auditu, uel qui non uident, nec uideri possunt propter tenebrositatem. Et sic debet intelligi ista materia, quasi de ipsa nihil intelligant. Et ideo scriptum est, quod ipsa est forma mundi, in quo autem modo ordinata sunt elementa in mundo, de quibus omnia sunt generata, prout optime patebit, & declarabimus in capitulo sequenti. De forma minori, & de principiis naturae mineralis simplicis per extremitates & media. Cap. Iii. Cum de maiori forma determinatum sit, postea descendendo de minori determinabitur. In qua sunt principia succedentia in opere naturae magis propinqua secundum extremitates mediis suarum operationum propinquiorum. Et cum dixerimus supra, quod principia sunt uniuersaliter omnes extremitates, & omnia ipsarum media, hic dicimus, quod primum & principale medium extremum uel extremitas, sunt quatuor elementa superius dicta, quae sunt extremitates elementatae & significantur per B. Secundum sunt uapores compositi ex ipsis elementis immediate de prima compositione naturae, & sine medio dicti, significati per C. in quos uapores omnia corpora elementata resoluuntur, ad intrandum nouam generationem, & uelis hoc retinere & intelligere, quoniam generaliter tibi loquor, ad attingendum finem illius, quod perquiritur. Tertium est aqua clara composita ex dictis uaporibus per condensationem suae naturae, quae uenit in dictis uaporibus ex ipsis quatuor elementis, & illa est res argento uiuo magis propinqua, quod quidem reperitur sub terra uiuum & fluens. Et istud argentum uiuum in omni corpore elementato succedente a materia aeris est proprie generatum. Et ideo ipsius humiditas est ualde ponderosa, per aeritatem homogeniam, discurrentem per motum uenti per uenas perforatas subterraneas, & cadit in mineris sulfureis causatis ex uaporibus calidis & siccis, & est significatum per D. Quartum est quaedam substantia procedens ex minera sua, & infra ipsam, magis propinqua naturae metallorum, quae calcantis & azoth uitreus ab aliquibus nominatur, quae est terra & mater metallorum, & alio nomine uocatur urisius, lucens & album, in occulto rubeum, nigrum & uiride publice, habet colorem lacertae uenenosae, immediate generatus ex argento uiuo materia supradicta, impregnata ex dicto uapore calido & sicco sulfureo in sua resolutione congelata in lacertam, in quo est forma & species spiritus foetentis in mixtione, cuius est calor mineralis multiplicatus, qui est uita metalli, & est significatum per E. Quintum extremum uel extremitas siue medium sunt uapores immediate generati per resolutionem & rarefactionem dicti uitrioli uitrificabilis, & haec est prima & proximior materia generationi omnium metallorum impregnata & apprehensa a naturali calore uiuificatiuo, in forma & specie aquae uiuae, de qua omnes huius artis inuestigatores intelligere habent, in opere naturae esse argentum uiuum, sed non tale, quale inuenitur super terram, nec erit, quousque in sanguinem apostematum & uenenosum primitus uertatur, & significatur per F. Sextum extremum sunt sulfura facta per successionem immediate generata per naturam a substantia uiua dictae aquae, de quorum uaporibus omne aliud argentum uiuum coagulatur, & est retinaculum rectum dictorum uaporum in illo metallo, cuius est uapor. Et hoc fit secundum depurationem, quam materia recipit per naturam, cum informatione tali, qualis sibi administratur ad formam & speciem dicti metalli. Et talia sulfura significata sunt per G. Septimum extremum sunt metalla generata ex dictis uaporibus sulfureis, & argento uiuo per successiuam decoctionem, & sunt uera extrema siue extremitates siue media imperfecta clausura, & in omni opere naturae significato per H. Sed per corruptionem, quando extra ipsorum mineras extracta sunt, intendit natura rubificare & rubiginare, ad redeundum per motus circulares, illa corrumpendo, & iterum generando, tantum quod terminentur in nouam generationem, per digestionem in suis mineris, in quibus sunt inclusi uapores resoluti ab illis corrupti, propter grauitatem suorum elementorum instinctu naturali, & ibidem suo motu digeruntur, quousque in speciem meliorem terminentur, sicut generatio carnis fit in corpore animalis, per cibi & potus digestionem, prout breuiter declaratur in magica scientia & arte, quod sic incipit: manifestum de generatione & corruptione in metallis & c. Et cum ibidem describitur de terminatione methaphorica & literali, quodcum alchymista nitatur dare aliquibus metallis formam, que sit similis alteri metallo, similis est pictori, qui in materia ligni uel lapidis infigit & figurat formam hominis, aut bestiae artificialiter, quae forma discrepat & differt a materia. Quare in illo casu dictum est, quod cum forma sit sue materiae extranea, breui tempore corrumpitur, taliaque opera non bonis nature operibus assimilantur, & de hac assimilatione uide capitulum, quod incipit, Cum igitur & c. Tales enim alchymiste & pictores in suis operibus & materia non assimilantur operi naturae, quia dare nesciunt informatiuam uirtutem materiae conuenienti, que institutionem & instinctum habet recipiendi illam, quando ei administrata est per informatorem naturalem, sed per scientiam & artem cognitam, ipsa que est nature substrata, quae exemplaris est dicta. Magister subtilis ingenii ac ingeniosus in suo opere assimilatur, operi naturae in conseruatione speciei mineralis, & format rem tali uirtute, quod superat omnem cursum naturae. Et per hoc potes cognoscere, quod opus naturale potest regi scientia & arte operatoris, secundum proprii instrumenti doctrinam. Et scito fili, quare homines nesciunt uti eorum memoria, entia & entitates mutabiles & uertibiles inuestigando, neque eorum uoluntatem eligendo, & recipiendo etiam bona, mala, quae sunt contra naturam, dimittendo. Et quia istas potentias in artificiis ponere nesciunt, quae sunt illorum instrumenta, & de quibus te in secunda parte artificiali nostra informabimus, ut entia realia possis attingere in magisterio nostro, qui per actiuitatem illarum scientiam habituatam cum delectatione recipies, per quam intellectus cum una specie attingit aliam, & in ordine unius speciei attingit ordinem alterius speciei, & sic habebis ordinatam delectationem ad intelligendum proprium & commune. Et ob hoc scientiae, que sunt positiue & non probatiuae, grossificant intellectum & impediunt illum ad intelligendum necessitates entium uerissimorum, sicut declaratum est in arbore philosophiae desiderata in tertia distinctione, in capitulo, Intellectus de passionibus F. Q. Per quod apparet, quod multi in magisterio nostro per ignorantiam habent mordinatam passionem. Quare fili per capitulum succedens alia tibi dabimus principia, tali intentione, quod ante dicta metalla significabuntur per H. Et sit nota illorum, qui non habent patientiam in magisterio. De principiis huius magisterii, & de quibus factum est, & quot sunt in numero, & de conuersione ipsorum. Cap. Iiii. Prima radicalia principia in nostro magisterio sunt tria principaliter, uidelicet, aqua uiua, & foetens spiritus, de quibus creatur sulfur, quod est lapis noster. Sed cum illa non sint in sua actione super terram, prout nobis opus esset, imo in actione sint terrestria, in forma metalli, in qua est eorum potentia, ideo suae naturae extremitates accepimus per artis nostrae media, recurrendo ad substantiam unam infra suam mineram, scilicet D. E. & H. Et cum illa sint remota, & contraria persuae extremitates naturae, scientia districta nobis ostendit, quod capiamus F, quae est dispositio media extremitatum suae naturae, quae dispositio electa est de D. sicut apparet, per figuram A inferius declaratam in secunda parte capituli subsequentis, sic ut per F.d. conuertatur in E. ut omnia uertantur in B. & quod B. per circulationem reducatur in E a quo extrahes F. in magisterio nostro, loco aquae uiuae & foetentis spiritus, quia sic F. potestatem habet conuertendi D. & H. per suarum formarum conseruationem, cui actualiter erit totum illud, quod erat in potentia in opere naturae mediis melioribus extremitatum causa & ratione, quia in F. & D. sunt actualiter F. & G. & H. cocta & pura, ac fortiter digesta, naturae sapientis ingenio. Quare non conuenit nisi remouere & separare unam partem de D. & unam partem de E. & tunc habebis F. in opere artis assimilare naturae in omnibus melioribus modis per adiutorium C. & D. quae uenerunt de H. & F. qui descenderunt de H. in B. a quo fit F. qui conuersus est in G. cursu naturae in nostro magisterio. Et illud G. est prima & proximior materia, de qua creamus & facimus nostram medicinam perfectam, quae est fermentum elixiris. De approximatione temperamenti respectu naturae, de genere secundum regulam scientiae, de extremitatibus, & de mediis, & de ipsorum diuisione in principiis essentialibus. Cap. U. Propter quae potes considerare, quod res naturales sunt illae quae sunt necessariae habitudini temperamenti, secundum rationem generis sui, quae descensum habuerunt ab extremitatibus & mediis suis, & ideo dictae sunt res, sine quibus aliqua naturaliter corpora non possunt esse temperata. Quia quando res, cuius caput est rubeum, pedes albi, & oculi nigri, apparet, tunc est magisterium, cum de ista re temperamentum consistat. quamuis enim corpus medicinale possit esse temperatum absque tali humore scilicet innaturali, non tamen absolute sine tali humore. Quare opus est, quod omne medium naturam sentiat extremitatum suarum causa & ratione sui temperamenti, & per hoc inuicem elementa sunt reciproca, ut primae ipsorum qualitates se mutua & aequali actione corrumpant, passione unius extremitatis ad alteram, medii uirtute participantis ambobus, secundum appetitum naturae nec ad hoc est medicina sine humiditate uel calore aut genere: quia sine tali uel tali humore non habet instantiam aut potentiam in operationibus, & ideo opus uel operatio non debet per artificem capisolummodo per actionem debitam elixiri, uel eius proprietati per temperamentum, sed generaliter per cessationem ipsius naturali post transmutationem eius per hoc metallum molle infirmum mutatum in durum temperatum, tunc actio suae sustinentiae ignitionis in fusibilitate dicitur operationaturalis, non obstante quod fit cessatio uelut requies animalis sensibilis ab actione, quae uenit in sua transmutatione per uirtutem elixiris: & sic temperamentum corporum mundatorum transmutatorum non est sine operatione naturali. Et isti reidebes intendere in medicina suprema, ipsaque integraliter uerti & mutari. Sed quia nimis diffuse, per nimiam imaginationem phantasticam, posses errare casualiter secundum intellectum trium praedictorum, pertinentium theoricae, quae continet in se principia praetacta generaliter tradita, ideo specialiter nos instruemus terminos remotos trium principiorum necessariorum istius scientie, & artis diuine. Quia cum tibi dixerimus, quod per intentam considerationem harum rerum naturalium, non naturalium, & contra naturam, debes habere noticiam materialem & essentialem temperamenti, per omnes suas partes substantiales, & etiam accidentales, ut scias te regere in dicto magisterio nostro, dictis principiis sic a te comprehensis. Habes tamen intendere non de pluribus aut multis, sed de tribus tantum, per se, singulariter stantibus, ut intelligere potes ex capitulo praedicto de principiis ipsis in nostromagisterio, per que nos comprehendimus hoc temperamentum. Et per hoc dicimus, quod rerum naturalium tria sunt genera, uidelicet animale, uegetabile, & minerale. Genus animale in sua specie multiplicatur & diuiditur in tres differentias, scilicet inactiuo spermate, quod est naturale sperma, in passiuo spermate, & illud est innaturale, & in sanguine menstruali, & illud est contra naturam. Genus uegetabilium est in sementis seminibus ac radicibus, quae sunt naturalia, continentia non naturalia, & per hoc eorum complexio est Hermaphrodita, masculino & foeminino coniunctis, iuxta humorem & humiditatem terre menstruo pluuiali per aerem aquam continentem, que sunt contra naturam. Genus uero mineralium in tres diuiditur differentias, quamuis omnia metalla sint, & exitum habeant a materia una, & sic sunt complexionis Hermaphrodite. Prima differentia naturalis est, ut aurum & argentum, quoniam argentum uiuum in se suum proprium sulfur continet, quod per se congelatum est, pro medio in aurum, & pro alia medietate in argentum, post conuersionem eius in sulfur, albo & in rubeo. Ob hoc sunt duo spermata naturalia, scilicet aurum & argentum, sumendo large, quando large dicimus, hoc sit ad differentiam illius quod perficit elixir nostrum. Et sperma innaturale est sicut plumubum, & innaturalium & immundorum metallorum, sicut plumbum, stannum, cuprum, ferrum, sulfur & argentum uiuum, & rerum quae contra naturam sunt, sicut atramenta, sales, alumina, tuthiae, marchasitae & arsenicus, & omnia quae deuallantur ab aliis generibus uegetabilium & animalium, de quibus potest fieri humidum menstruale, secundum magis & minus tendendo ad perfectionem uel imperfectionem. Et ideo minerale genus solummodo additum est per figuram similitudinis generaliter inter ista naturalia, innaturalia & contra naturam duorum generum, scilicet animalis & uegetabilis, quia de ipsorum natura propinquiorum alterationem accipiunt in claritate luminosa. Et per hoc potes uerum tempera mentum intelligere naturam propinquiorem sui generis conseruando, secundum quod uulgaris experientia te docebit in terra lunariae, natura cuius est nostri lapidis rectificatio, quia propter hoc liberaliter nobis data est. De qua re debet extrahi materia conueniens & magis propinqua, ad faciendum um magisterium, de conuersione unius elementi in alterum. Cap. Ui. Cum igitur clarum sit atque manifestum, quod proprietas temperamenti in corpore metallico sit de natura metalli magis propinqua, sicut experientia, quae non mentitur, affirmat atque demonstrat, effectu nobilis resistentiae in fusione bona, & fusione permanente in ignitione, et hoc sit propria forma in natura, ut dictum est, & magis propinqua suae naturae minerali, sicut de sua mineralitate descendebat in partes indiuiduales suarum propriarum specierum, de quibus trahes materiam suae formae conuenientem, quae sibi causa speciei ipsorum indiuiduorum sine contrarietate uel extremitate diuisionem causantem, debita est. Sed in perfecto amore dulci sibi inuicem obuiant per unionem reale, respicientia punctum extremitatis & contrarietatis causantis diuersitatem, quamdiu cursu naturae saluare se poterunt a suis nobilibus speciebus, a quibus exiuit uera forma, quae quidem in suae proprietatis magna potentia uadit contra solem, quem natura creauit. Et ideo tibi dixi fili, quod accipias naturam dicti generis, in quo luminaria duo & claritates eorum hospitatae sunt & permanentes, quae super terram radiare non cessant, & sunt sol & luna, qui per suos radios ignem obscurant. Nota igitur fili, & qui non recipit hanc materiam in opere suo assimilatur pictori, qui formam cognitam in materia remotam & longinquam depingit, sicut supra diximus in capitulo, in quo de forma minori tractauimus. Et inter corpora innaturalia recipies uolatie corpus, hoc est, argentum uiuum, quod continet naturam suam infra concauitatem uentris sui, quae taliter sibi adheret, quod nullus habere potest, nisi quadam amicabili concordia, quam natura in quadam amoris attractione nos fideliter docuit, ex quo ei ualde multum tenemur, a quo ligamento amoroso fortiter detinetur & arrestatur. Et ideo inter innaturalia positum est, non omnino tamen tanquam non naturale. Quia tunc in numero illorum esset, quae sunt contra naturam. Et ideo dictum est medium, participans cum naturalibus & contra naturam, quia ab intra retinet naturale corpus, & substantiam puram, quia est proprium ligamentum & retinaculum illius, & per proprietatem ab extra proiicitur intus cum illis contra naturam. Quando igitur uidere uolueris naturam operari, proiice intus, & coniunge ei naturale cum liga sui amoris, iracundus erit amator. Istud autem nomen innaturale, large recipimus in hac arte, pro omnibus rebus continentibus in centro sui corporis naturas passiuas, ad respectum actiuorum. Et nos diximus superius, quod in centro terrae terra est uirgo, & uerum elementum, & quod illud est creatum per naturam: igitur natura est in centro cuiuslibet rei, sicut apparet per dictum capitulum, & in capitulo praecedenti, quod facit mentionem de prima forma mundi, quomodo dominus deus noster instituebat mundum, & formabat naturam, ut melius eorum naturae detinerentur per nostram theoricam secundum genus suum, ut scias quas accipere debes in magisterio regali, & quas dimittere debes. Quoniam scitum est, quod omnis res, quae ad generationem sui generis per naturam procedunt, quaelibet adhaeret suae speciei, sicut animale sperma foemineum in additamentum caloris sui masculino coniungitur. Et per hoc intelligere potes, quod in naturalium specierum uirtutes remotae sunt, & propinquae medio, quod participat extremitatibus naturalium specierum, & contra naturam secundum plus & minus, secundum quod tota generis illius natura discrepat, & recedit, uel concordat speciei: quia per genus non debet discordare natura, nisi tantummodo per speciem, cum appropinquitate amorum, quae nascitur a sua proprietate, sicut aer ab igne, & ab aqua, in quo est eorum proprietas media, sicut est continens naturalium & contra naturam. Quando nos dicimus tota natura, dicimus hoc ad differentiam naturalium, innaturalium & contra naturam, quae omnia sunt unius generis. Et tamen si loquuti sumus, quod natura generis in sua generatione discordare non debet, hoc debes intelligere immediate ad recipiendum formam cuiuslibet rei uiuentis. Quomodo natura bruta per alterationem reuertitur cum operatione humana totum hoc uidere potes, sicut de uegetabilibus. Sed non recipiunt formam unquam animalia hominum, donec uertatur eorum genus in humanalibus. Tunc dico, quod spermata ueniunt ad hoc quod dictum est, cum multiplicatiua uirtute, que est spiritus, ex quo indiuidualia sunt generis iam dicti, unde homines creantur per uirtutem spiritus & hoc institutum est per creatorem, ut quodlibet per hominem ei faciat honorem, uel minor natura uertiturad maiorem, quare exaltatur de multum magno ualore. Igitur si uolueris nature herbarum assimilare metalla nostra, uel bestiarum per entium realium naturam, facies genus eorum per mensuram, & tunc recipere poterunt speciem & ueras formas, si tu facias in igne per fermentum fortiter & firmiter permanere. Et hoc tibi dicemus in secunda parte, dum tamen secretum teneas, quia totum fit arte & scientia. Et nulli dices, nisi uelis maiestatem philosophorum & secreta eorum accusare. Et iuro tibi supra animam meam, quod ea si reueles dannatus es. Nam a deo omne procedit bonum, & ei solum debetur. Quare seruabis, & secretum tenebis illud, quod ei debetur reuelandum, & affirmabis quam per rectam proprietatem subtrahes, quae eius honori debetur. Quia si reuelares breuibus uerbis illud, quod longinquo temporeformauit, in die magni iudicii condennareris, tanquam qui perpetrator existeres contra maiesta tem dei lesam, nec tibi remitteretur casus lesemaiestatis. Talium enim reuelatio ad deum, & non ad alterum spectat. Et inter illa, quae sunt contra naturam capiendo unum liquorem, qui est corruptio & separatio spolii coporis dicti uolatilis, hoc est argenti uiui, quod est causa continuitatis partium illius liquoris in dictis duobus luminaribus & claritatibus sine illarum diuisione in suo genere; sed remote & propinque participat, sicut res menstrualis, de qua, quando fermentata est & albificata in humiditate suorum spermatum, nutriri facit, sicut sub mammilla puer, quia uirtute humiditatis duorum spermatum sanguis menstrualis uirtute suae naturae uertitur in humiditatem radicalem. Et quando dicimus remote, hoc est ad differentiam rerum mineralium, & quando propinque dicimus, hoc est ad differentiam rerum, quae sunt contra naturam. De his tribus rebus fili magnum draconem extrahes, qui est initium radicale & principale firme alterationis. Et in isto tuam firmabis diuturnam & continuam considerationem, per instrumentum rationis naturalis. Et melius tibi hec declarabimus in capitulis subsequentibus practicis. Quomodo non sit nisi unus lapis philosophicus, & de auisatione suae purgationis. Cap. Uii. Dicimus, quod non est nisi unus lapis philosophicus a rebus supradictis nostro extractus magisterio. Et ideo quando de nouo uenit in mundum, non debes ei addere alium puluerem, uel aquam aliam, nec aliquam rem extraneam, nisi illud, quod in eo natum est, suae naturae propriae radicalis, & mater eius, quae eum pascit, est sulfur, quod formauit lapidem suum in calore coelesti. Sed antequam eum ex toto extrahas, purga eum, & munda ab omnibus suis infirmitatibus, quae sunt contra naturam suam, phlegmaticis terrestribus & corruptilibus, quia mors eius sunt, quibus circumdatur, quae ipsius uiuificatiuum spiritum mortificant, qui habet posse suscitandi eum de morte ad uitam perennem contra bellum ignis. Non potest tamen ostendere suam uirtutem, quousque motus alte & honorabilis naturae mobilis in magna puritate sine aliqua corruptione quiescat. Et ideo fili, nisi ille spiritus a sua separetur morte corruptibili, corpus fuum tenebrosum radiare non poterit, neque de ipso fieri matrimonium inter corpus & spiritum, scilicet inter sulfur & argentum uiuum. Quomodo appellatur lapis, ratione suae proprietatis, & naturae ipsius. Cap. Uiii. Istum spiritum appellamus in testamento nostro spiritum petrosum ac lapideum, quia potestatem habet retinendi lapides contra ignem, & conseruandi ac uiuificandi corpus mortuum, a quo exiuit, cuius uirtus & proprietas in nullo alio spitu reperiri potest. Et ideo quando corpus eius transiuit de morte ad uitam; purum est, mundum, album, & clarum, resplendens in subtilitate magna, qua superare facere debes subtilitatem spiritus fermentabilis situdo fermentabilis spiritus debet subtilicum sua fortitudine ac ingenio. Quia grostatem corporis circumdare, & natare de super, & hoc per proprietatem ingrediendi, quam portat in se, que est proprietas penetratiua. Et ideo nulla corporis grossities debet aut potest amouere proprietatem eius magnam & penetratiuam, impedimento a suo contrario prouenienti. Et hoc modo manet & manebit corpus indutum ab extra claritate pulchra, quia spiritus eius potatus est, & corpus intrauit spiritum, qui eum suscitauit, & terminauit in forma pulueris multum subtilis, fluentis & fundentis instrumento ignis fusione leui sine fumo, qui est sicut ignis ardens, quando flamma tangit eum, cum alteratione permanente, quae facta est amplexu amicabili naturae, retinente propriam naturam suam alleuiatione perenni, & illud leuiter fit cum practica, quam a theorica reperimus, quae nos his uerbis pulchre & leue monuit. De praeparatione lapidis. Cap. Ix. Preparatio lapidosi spiritus ac fermentabilis est, quod recipias de succo lunariae, & sudorem eius extrahe cum igne paruo & leui, & habebis in tuo posse unum de argenti uiuis nostris in liquore & forma aquae albae, quae est ablutio & purgatio lapidis, nostri, & totius eius naturae. Et istud est unum de principalioribus secretis, & est prima porta, prout intelligere potes rationibus antedictis. In isto liquore rectificatur magnus draco, & proiicitur a magno deserto Arabiae, quia immediate suffocaretur prae siti, & periret in mari mortuo, quia iam poteris scire quia frigiditas magna calorem paruum extinguit. uerte igitur ipsum & mitte in regnum Aethiopiae, unde naturaliter natiuus est. Quia dicimus, quod nisi uertatur, & ponatur in terra sua, recedet, & aliam intrabit regionem. Quare de certo scias, quod omne aliud clima uel alia regio nostro lapidi mortem affert, uelato non scientibus ac ignorantibus, & per nos cognito. De qua re est lapis, & quid dicitur, & quomodo ipse est de quatuor elementis, & in quo loco reperitur, & de uerbis contra mendaces & derisores. Cap. X. Deo debes cognoscere clare, quod spiritus noster secum portat suae regionis proprietatem. Et hac ratione allegorice oportet dicere, quod magnus draco de quatuor est elementis, & non intellectu literali, prout scriptum est, quia sit terra, aer, aqua uel ignis, sed sola natura est & una, quae continet in se naturam & proprietatem quatuor elementorum, & haec proprietas uenit complexionaliter in dicta substantia naturae, per actionem qualitatum primarum elementatarum, & nunc transformatarum in proprietatem & speciem metalli, tolerantem ignem in suis perfectionibus: & sic abscinduntur & disrumpuntur dicte primae qualitates, per mutationem sue mixtionis, quae facta est per alterationem, usquequo sint in hoc substantiali medio, in quo est species solis aut lunae, uel alterius, quae debet & potest per naturam constitui: quia praedictum medium, in quo dicta species saluanda est, tantam habet latitudinem & longitudinem, quanta potest esse partium indiuidualium similitudo huius speciei. Et ideo cum sit de proprietate illius naturae sustinendi ignem, non potest, nec habet aliquid, nec facit proficuum, quousque totus motus illius mobilis non corruptus arrestetur. Sed eo non obstante, quando iam effectus fuerit de proprietate ignis excellentissimi, potest tolerare corruptionem asperitatis ignis. Et ideo potest tua intelligere speculatio modum, per quem natura nobis ostendit operationem suam; quod est ad exemplum huius scientiae, dicendo, quod non est transitus de primo ad tertium nisi per secundum, quod participat cum eis secundum naturae uelle. Et per hoc desiderium nostrum conquisiuimus, per media transeundo, quae sunt conseruatoria & retinacula suae speciei contra bellum ignis. Et per haec praeambula potes intelligere rectum, & uerum tempus limitatum respectu naturae, quod debes habere & conseruare in certa latitudine, quinousque crees rectorem & principale medium, in quibus ultimatae species se saluari habent, quia medium est subiectum materiale uel reaale genus, in quo comtinens influit suam uirtutem, & primordiale generationis initium, in qua determinate elementa fixanda sunt coelesti uirtute. Omnia enim antedicta coram oculis nostris manifestata sunt per experientiam, scientia clara nobis per naturam ostensa, diuinae praecepto praedestinationis. Et ultro tibi secure dicimus, quod de natura herbarum medium creauimus, conseruatiuum speciei mineralis, & suum transmutauimus ignem, in colorem metallicum, in mutatione speciei mineralis. Charissime fili intellige, quod lapis non est nisi una natura, in quatuor partes diuisa, secundum proprietatem suorum elementorum resultans, per proprietatem suarum concordantiarum, ut sit ligamen, & ligamentum in posse omnium quatuor elementorum, sicut large tibi declarabitur. Nam alio modo spiritum per suum corpus ligare non possumus, nisi a propria sua natura detineatur, & arrestetur, quae ligamenti eorum proprietas est. Et ideo aduerte diligenter, quod ne proprietas spiritus, qui a corpore exiuit a nimio calore, deuoretur, quia non posset corpus suum reducere ad medium, in quo spiritus secundus influit suam uirtutem, uidelicet speciem solis aut lunae, & illud est argentum uiuum nostrum, quod apte & habiliter nostri sulfuris tincturam accipit, in quo lapis noster dissolutus est, & resolutus in tali aqua, ut supra diximus. Et in tali aqua nobis apparuit, non in aqua fontis aut pluuiae. Quare si cum igne magno fueris operatus, proprietas dicti spiritus, quae inter uitam & mortem participat, separabit se, & anima recedet in regionem suae sphaerae. Iterum tibi dicimus & clarius, quod per creaturam istius quinti salis noster lapis est generatus, & in illius ramis captus, & ibidem repertus est salsus, sapidus & pulcher, & in fluminibus habitat, & ibi magnum habet posse. Et nihil mundi appone extraneum, dando sibi illud, quod de ipso exit & nascitur, & pro uero illud a dracone exiuit & afoetido uentre. Et in secunda parte tibi totam dicemus sententiam. Custodi igitur illum a gigantibus & tyrannis mundi, ut supra diximus. Positi enim sunt in unda aquae, a quibus multum timemus. Quia nihil sufficit eis, quin faciant populo pacis tale malum ac martyrium, unde gens confunditur, & ponunt totum mundum ad confusionem. Quare istud secretum per superiorem nobis datum est tanquam surdo a domino reuelandum, quousque filiis sit manifestum per prudentiam diuinam per eorum nobilem intellectum. Et ideo quandoque garrulatores Clerici, Legistae, Artistae, seu mundani Medici, & alii plures, de quibus loqui non audemmus, qui credunt aquam uiuam facere, & totum non ualet unum ficum, quia nostram credunt philosophiam depraedari, & se depraedatos reperiunt, & ideo tales perdunt inde uitam. Custodite igitur filii ignem in regione spiritus, & uidete ne euanescat prae nimio calore. Quia si anima recesserit, spiritus non poterit uiuificare corpus, cum aliquid dare nonpossit, quod in eo non est, De diuisione & resolutione lapidis ad conuertendum ipsum. Cap. Xi. In toto magisterio nostro necessarii sunt tres spiritus principales qui sine consummatione sue resolutionis non possunt manifestari. Et nominantur alio modo tria uiua argenta. In quibus lapis noster est dissolutus & uersus, per suae nature mutationem, per contrariam & diuersam digestionem, quae fit per elementariam circulationem, per reciprocationem, & sunt primordialia generationis initia. Et quia resolutio est totius primae portae habitudo nostri magisterii, quam declarare uolumus secundum exigentiam reductionis & comuersionis sui lapidis in tribus spiritibus; quorum quemlibet habes conseruare secundum propriam naturae cuiuslibet ipsorum proprietatem, secundum, quod requiritur in perfectione ultimata nostri magisterii, per dictam resolutionem diuisam in tres partes principales. Prima est corporalis, & uocatur in lingua Oritana, Recfage, secunda spiritualis est, & uocatur, Agazoph, tertia autem spiritualis & corporalis, & uocatur Ubidrugal. Et in omnibus istis draco noster quiescit. Recfage est solutio humida in corpore, & sicca in spiritu. Agazoph in duas diuiditur partes, in Periminel, & in Adulphur, & Ubidrugal consummatio est terrae nostrae dissolutae, & est dissolutio; quae sine sudore haberi nec cognosci potest. Prima pars solutionis. Recfage, non est aliud, quam communio partium grossarum in minutissimas partes & subtilissimas, uel reduductio grossi in simplex, in mutatione formae specificae in formam contrariam & corruptam, stantem in suo corpore & non in forma aquae de nubibus cadentis neque in forma metalli in diuersis speciis constituti, sed in forma terrae aquosae & aquae mineralis subtilis, in imo infernali stantis. In cuius uentre natura sua mutata est a suis praeuiis luminibus in tenebras obscuras, quae quidem terra per suorum lauamium exercitia in diuersas, partes multum subtiles foetentes, ut sulfur, fugiunt altius omnibus elementis in regionem ignis, quas tum oportet, multum diligenter custodire, si per istud portellum uis intrare. Tibi enim opus est, ut bene scias regere te, & cappam uel capellum habere, ut possis intrare & exire, si ad secundam solutionem Agazoph transire desideras. Idcirco attende hic, quod menstruale a spermatibus condensatur de sua aereitate in aquositatem grossam, per resolutionem spermatis foeminini, quod est in menstruali cum amplexu uaporis Mercurialis corporis contra naturam quod est in forma aquae, quae est de uapore magis crudo. Et illud, quod est magis coctum cum magis continenti ex natura, alte descendit in forma corui nigri in aere, cuius caput rubeum, pedes albi, & oculi nigri, & suae facturae. Et hoc totum nihil est aliud, nisi aer & humiditas radicalis patrizantem, qui calorem generauit, & est metalli supremi tinctura. Et alia natura cruda, quae est causa condensationis menstrualis, quae manet inferius est est causa, & materia coniunctiua & congregamentum lapidis regalis, qui in naturam frigidam est uersus, quia calidam suam perdidit naturam per resolutionem. Quapropter sic definies dictam dissolutionem. Definitur autem sic: Dissolutio est actio & passio contrariarum qualitatum, per quas uirtutes elementorum inter se mouentur per minima. Aut sic definitur: Est motus, qui facit comminutionem de partibus insensibilibus diuersis in specie, & similibus in genere, coniunctis in forma confusa liquorosa, & per corruptionem subiecti. Nam de qualitatibus contrariis mediante excitatione eleuatis in ignem nigrum absque extrema diuisione affectando a partibus separationem germinantis per generationem. Alio modo dissolutio definitur: Dissolutio est instrumentum subtiliatiuum, factum cum exercitatione caloris coniuncti cum motu continuo, per quem qualitates contrariae insimul operantes tangunt se, & miscentur in corrumpendo partes indiuiduales, sub conseruatione suae speciei ad opus generationis. Fili haec prima dissolutio nihil aliud est, quam disligatio simplex partium subtilium descendentium a prima natura in germen, in quo naturalis calor operatus est, qui est instrumentum, cum quo habet operari uirtus informatiua, que est introducta in materia absque separationibus actualibus partium germinosarum, unius ab altera, quae separatio indiget, quod cum applicatione amoris naturae in secunda camera fiat, prout declarabimus per beneficium secunde resolutionis Agazoph, in secunda parte suarum quatuor figurarum. Sed antequam ad illam transeamus, opus est, quod inter Recfage & Agazoph conseruetur digestio pepansis sui temporis spatio, prout declarabimus in practica nostra, quia calore pepantico putrefit germen nostrum termino naturae, & facit eu postea crescere & fructificare. Sed primum in suam nataram uertitur sulfuris & ar. uiui, dempto gremine argenti uiui, quod mutabitur in lapidem albiorem niue. Et ideo dissoluatur prima corporum forma in Mercuriale germen per solemnem operationem, & statim per inhumationem pepanticam in suo uentre intrat alia forma per corruptionem formae germinis, & elementis mixtis corruptis insimul in forma corporis nigri. Quia elementa conuersa uirtute caloris naturalis, qui est in materia excitata & festinata calore temperate coeli in minimis partibus miscent se, alterant & corrumpunt sub conseruatione speciei gubernatae per calorem non cremantem: quae corruptio est nostri aruiui generatio, prout in secunda parte, & rota circuli declarabimus. Quia ibi de suis principalibus coloribus determinabimus ac de saporibus, odoribus, grossitie, simplicitate, subtilitate, & ponderositate. Et haec est praeparatio solemnis, quae est caput & fundamentum creationis nostri cari infantis. Et modus huiusmodi creationis est iste. Abice humorem ubi submersus est draco usque sit corpus minutum ex coelestiali spiritu. Et hunc nominamus ignem, quem deus sanctis & sapientibus philosophis concessit per reuelationem antequam nasceremur, & postea nobis, ut ei absque indigentia seruiamus. Quia monstrando nobis exempla per cursum nature qualiter ei teneamur, & ideo debemus eum precari, honorare, seruire, laudare, benedicere, adorare, glorificare, & amare absque aliqua sorditie, uitio aut peccato. Ob hoc, quia ipsem monstrat nobis cognoscere suam ueraciter potestatem, & nos amauit, postquam nos haec uiderem fecit. Fili noster lapis iam factus est, postquam creatus est congelans argentum uiuum, & in elixir conuersus. Et hanc operationem reiterabis, quamdiu lapidem multiplicare uolueris, sub conseruatione caloris naturalis, qui multiplicat speciem suam in substantia ar. uiui. De dissolutione lapidis in forma speciali, & de mutatione nominis sui. Cap. Xi. Sic philosophando potes habere noticiam, quod prima & principalis intentio in nostro magisterio est, lapidem dissoluere per mutationem sue naturae in aruiuum, & illud est primum elementum in sua natura minerali propinquando, & per hoc radix est, & primum elementum compositum de omnibus corporibus liquabilibus & patre duorum luminarium. Ideo in hoc solo conuertuntuntur per solemnem resolutionem, & postea in sulfur couertuntur. Quia argentum uiuum natura continet suum sulfur proprium per uapore, cuius seipsum congelat in lapidum philosophicum qui postmodum potestatem habet, congelandi omne aliud argentum uiuum, per magisterium nostrum, & hic lapis dictus est sulfur, & materia appropinquata perfectae naturae metalli, per quam natura inter sapientes nobilis & dignissima reputatur, de qua philosophi faciunt medicinam fortem, & solemnem multum, & hanc appellant elixir uitae; quia in humano corpore superlatiua & ultima consolatio est. Et hac intentione suae compositionis dabimus notitiam in huius libri parte secunda, per quam cursum omnem dictae medicinae concludemus in conseruando locutionem per modum medium, ut melius intelligamur, per modum & mediam uiam naturae. Et ideo apparet, quod intellectus instrumentaliter dirigitur, & ratione ducitur, per formam mediam in hac praesenti arte & scientia. Et ideo non conuenit, nec est necessarium, ut ducatur multum subtiliter, nec esse multum subtilis in discernendo entia realia, eo quod conuerteretur in rebus phantasticis, de quibus ars aut natura non habet curam. Si uero lapis, quem tibi diximus, fuerit rubeus, clarus, & in ipso sit uis simplicis ignis non urentis, sic facies multa, de quo poteris ad aurum elixir componere, quae est medicina omnes actiuitates conseruans in natura humana & restaurans uires diminutas ex naturae defectu. Et breuiter si hanc medicinam habeas in hoc mundo, perennem habes thesaurum. De ratione transitus lapidis, ad conuertendum ipsum in medicinam, & quomodo operator debet considerare naturas mediorum, per quas transit, quia per ipsasmet facit mutationes secundum symbolum naturae. Cap Xiii. Potes intelligere fili, quod de una extremitate ad aliam non potest fieri transitus nisi per medium, & elucida uimus ratione nature, quod extremitates lapidis nostri in primo gradu sunt argentum uiuum, & secundus est elixir perfectum. Sed media harum duarum extrimitatum sunt unguenta & olea, quorum aliqua sunt magis cocta, magis pura, & magis digesta, quam alia, & ista uocamus medicinam perficientem & elixeris fermentum. Illorum oleorum & unguentorum confectionem scies in secunda parte huius operis, per hoc debet bonus operator & filius doctrinae de argento uiuo nigro facere sulfur album ad argentum, & postea sulfur rubeum ad aurum. Quia nullum sulfur potest rubifiacari, nisi primo sit album. Quia natura non confert, quod transitus fieri posset de primo in tertium, nisi fiat transitus per secundum, sicut apparet per diuisionem elementorum, quae distinguit, quod terra sit nigra primitus, quam aqua, & quod aer sit clarius intensus, & quod ignis sit rubeus. Quapropter apparet, quod terra non poterit conuerti in aerem nisi prius uertatur, & mutetur in aquam, nec aqua potest conuerti in ignem, nisi prius alterum eorum conuertatur in aerem. Idcirco tu fili habes multum notare in temetipso cum consideratione philosophali naturam mediorum coloratiuorum in mutatione naturae mineralis. Quoniam in eis est multa scientia illorum, qui se fortificant transmutare metalla de specie in speciem. Et extra post tibi diximus, si nos intellexisti, quod tibi conuenit primo transmutare corpora cum naturali reductione in illud medium per alterationem artificialem, consequendo naturalem, in quo species auri aut argenti poterit saluari absque distemperantia indiuidualium, quae sunt unius generis. Et haec est propinquorum potentia magis adiuuans ligamentum naturae ratione primae coniunctionis, qua lapis est resolutus per alterationem suae naturae coctae in natura cruda, & multum infirma, quae est corporis conuersio in artm uiuum, & per reductionem illius postea conuersa est in sulfur album, deinde in rubeum sulfur. Et sic de gradu in gradum materia lapsa gradualiter appropinquat materiae & naturae magis propinqnae metallo per alteratiuam resolutionem, per quam promptius & melius recipere potest speciem auri uel argenti per scientiam & artem multiplicatam, ut infra dicemus in secunda parte, in capitulo, Nos dicimus per theoricam loquentem. De gradualibus transmutationibus lapidis, ut fiat materia apta ad creandum elixir. Cap. Xiiii. Post hoc dicimus fili, quod lapis noster uariatur & mutatur tribus mutationibus gradualibus, antequam sit materia ad concreandum elixir. Et istae mutationes fiunt per tertiam digestionem. Una in liquorem, per modum chili, homogenei. Et sicut ista fit concauitate cordis, sic fit prima digestio in suo proprio uase actione caloris, qui stat unitus ad materiam. Alia est in quatuor humoribus, hoc est, quando corpora luminatiua subiacent fluxui & corruptioni. Quia necessarium est naturae ipsorum, quod eorum alteratio mala conuertatur in bonam, & mala facta est bona, & ut per consequens possint obuiare corruptioni omnium corporum infirmorum. Benedictus sit ille dulcis & istus Iesus Christus Filius Dei, qui pro peccatoribus in terram uenit, & quia ei placuit mortem sustinere & fundere suum sanguinem alte in cruce, & in illa pronobis exaltari & aliis peccatoribus, & a morte inferni & a tormentis redimere. Per hanc figuram ammoneo te, quod necessaria fuit quatuor humorum istorum duorum luminarium praesentia, de quibus facta sunt, & constituta est regalis medicina. Et sicut haec digesto fit per animalia in concauitate fabricae epatis epapanticae: Sic secunda fit in capite Alembici descendendo in receptorum, scilicet in modum aquae cum aeris liquore, in omnibus elementorum mineralium uirtutibus. Tertia digestio fit per mutationem dictorum humorum in sulfur purum, sicut in animalibus calor & humiditas ptisanaria, quae conuertitur in sanguinem, postea in essentiam & substantiam membrorum, secundum ordinationem naturae. Ideo debes intelligere fili quod prima digestio fit, quando coniunctio & coitus fit amore naturae, que est luxuria libidinosa & desiderata, tunc fit prima mixtio per coniunctionem & congregationem inter corpus & spiritum, ut totum simul perueniat ad unitatem, & amorosam ac unitam concordiam cum ligamento suarum qualitatum iam miscibilium & compositarum, ac suarum elementatarum uirtutum, unius ad alteram, uirtute conceptionis duorum in uno. Et si hanc coniunctionem & coitum nunquam facias, nusquam conceptionem facies. Et nisi conceptionem feceris, nunquam pregnationem habebis, & si nullam pregnationem, non habebis fructus. Quando igitur materia tua conceperit, adhuc remanet partus, & quando peperit, habere debes patientiam in puero muriendo, quousque possit ignem pati, & tunc de ipso liberam poteris facere proiectionem, quia prima digestio facta est: & idcirco in secunda digestione fit exuberatio sanguinis, scilicet spiritus, qui uirtutem portat in se cum approximatione uirtuali naturae, ut ei sit magis gratum per decoctionem unius gradus, quando sua substantia subtiliatur secundum intentionem intellectus naturalis. Cum ista substantia impregnes lapidem, qui nondum est factus, sicut tibi dicemus in secunda parte. Per hoc quod in tertia digestione nutritur cum perfectione, & augmentatur in crescendo, & lapis confortatur ad faciendum suas actiones in restaurando rem perditam, in terra alba foliata extensibili multum nobiliter augmentatam. Fili pacis & ueritatis, in lapide nostro, fili, manet & mouentur spirirus, prout in suo corpore: operante tum uirtute attractiua nostri lapidis, & cum hoc toto adiuuante similitudine, quam dictus spiritus cum substantia tota nostri lapidis in sua supradicta mixtione prima per modum exuberationis uniuersaliter acquisiuit, adiuuante cum toto hoc potentia magis propinqua, scilicet calore naturali lapidis, qui respicit naturam in maiori proximitate generis, & naturae metallicae, & similiter adiuuando uirtutem lapidis nostri imperfecti, perforatii & porosi, quae per corporis sui resolutionem continuam insensibilis & sine tactu per certam operationem causata est in eo: De qua in secunda parte practicali specialius dicemus. De ultimo termino transmutationis lapidis per reimcrudationem cocti & decoctionem crudi, & unde extrahitur argentum uiuum philosophorum. Cap. Xu. Adhuc intellige fili, quod ultimus terminus nostrae reincrudationis & transmutationis cocti in crudum, scilicet cui naturaliter intendit Artista, est substantia sulfuris non urentis, quae cum conuersa est, est proximior nostri lapidis materia, naturalis & puri metalli prima & proximior natura, alterata tamen per calorem sui corporis, uidelicet in alteratione illa, per quam melius & propinquius possit formam & speciem eorum recipere, uoluntate & concordia suae naturae mineralis. Fili humiditas istius materiae una uice non fuit nisi argentum uiuum proiectum a corporibus liquefactis & fusis intus & extra. Et hoc est argentum uiuum, in quo qualitates sulfuris per primam & secundam digestionem admixtae sunt. Et ideo prout natura requirit alteratur per calorem sui ipsius, ratione sue exuberantiae, per conuersionem naturae suae & congelatur, & conuertitur in sulfur purum. Quia scire potes per naturam, quod nulla humiditas alia potest promptius conuerti in substantiam sulfuris, quam illa, in qua suimet sulfuris qualitates sunt sufficienter introductae per ingenium naturale artificiose factum, quae humiditas est argentum uiuum in forma a33 quae clare, sicut lac in mammillis. Et sulfur est sicut sperma in genitalibus. Hoc argentum uiuum nullam differentiam habet contrarietatis, ex eius pura complexione prouenientem, quia necessarium est quod tale argentum uiuum sit temperatum multum respectu complexionis sui corporis, & per hoc notificamus, quod materia istius non est argentum uiuum commune per totam eius substantiam grossam & terrestrem lutulentam & phlegmaticam, sed tantummodo in eius media substantia, quam opus est bene custodire, & ab igne proprietatem eius super omnia defendere, nec etiam argentum uiuum est in tota eius natura, quia ad terminum digestionis uenit, per quem de natura in naturam mutatum est. Sed istud est argentum uiuum de argento uiuo, in nostro uero spiritu proiectum, ac extra positum a suis contrariis extremitatibus & in depuratione & conuersione illius in lac uirginis mutatum. De inuentione artis, per quam fit multiplicatio, & de diuersis digestionibus lapidis. Cap. Xui. Ideo fili charissime potes esse certificatus, quod absque digestionibus ac dilaniationibus siue decoctionibus noster lapis in sua propria natura non potest emendari. Et in certo artem reperimus, qua naturam sequimur, id quod natura in suis digestionibus multiplicare non potuit, informando materiam, prout digestio nature te docebit. Primam digestionem appellamus pepanticam, quam significare uolumus per H. Secunda est Iecoralis, quam nos uocamus Eptesis, quia caliditate humidi corporis facta est, & haec significatur per I. Et haec in digestiones duas diuiditur. harum prima ligata est in Eptesi, & in ista trahimus dissolutionem Periminel de potentia in actum, & haec significata est per K. Aliam clamamus Optesis, quae est inter Scaoptesis & Scatesis. Et per hanc calor spiritum melius desiccat, in resoluendo, & hanc resolutionem uocamus Adulphuch, & est fignificata per L. Tertia uero, quae est ultima consummationis nostrae terrae uel terne dissolutionis, est digestio facta, quando aruiuum conuertitur in essentiam puri sulfuris, quam appellamus Scoaptesis, quia est inter Optesis & Escatesis, & est significata M. Et cum illa de N. facimus decoctionem nostrae dictae medicinae, quam nominamus Escatesim. Per primam digestionem extrahimus elementa, & ad concordiam ponimus. Et per secundam nos dissoluimus spiritum, informando uas suum, & ubi se conuerti habet cum calore de optesi post digestionem optesis. Et in tertia nos creamus & formamus lapidem nostrum de ipsa materia statim, postquam a uase spiritus recesserit, & anima a corpore, quae est lapidis perfectio. Et in quarto nos nostrum elixir regale & uerum creamus. H Digestio pepantica, uel stomochalis. T Iecoralis uel Ephesi, id est, balneum. K Solutio Periminel, id est, cineres. L Opsesi uel Adulphuc, id est, cineres, arena. M Optesi, id est, flamma. Inescathesi, id est, furnus secretus. De diuisione lapidis in tres causas principales, & de mutatione sua, & de principalibus coloribus, & de qua materia specialiter extractus est. Cap. Xuii. Per iam declaratam doctrinam notandum est, quod tria principalia nobis sunt necessaria in hac parte, uidelicet corpus nobis significatum per N. & spiritus quem significamus per O. & anima, quam significari uolumus per P. Et tamen fili in mutatione lapidis iutelliges tres colores principales. Primus ergo color est niger, & ille apparere incipit in fine digestionis I. & durat usque in finem M. & quando ar. nostrum uiuum congelatum est in sulfur, tunc in eo apparet color albus, subtilis, albior niue, & hic est secundus color, tertius autem apparebit in calore multum rubeo, ut sanguis cum continuatione de M. super albo lapide. Fili quando nigredo tibi apparebit, signum erit multum fortis & nobilis corruptionis, quia nulla res animata est per naturam sine putrefactione facta. Fac transire ergo eam per K. & L. quousque sit O. bene album, quod de albescat N. per M. Post haec rubificabis eum cum igne lapidis in digestione successiua de N. Debent tamen omnes artifices in hac dealbatione patienter operari usquequo nigrum dealbetur optime, prout ostendemus per proprietatem elementorum in hoc primo lib. capitulo 22. & 23. Quia de nigro non potest fieri citrinum quousque sit bene album. Quia citrinitas causatur de re albissima, & modico rubeo claro essentialiter. Nec similiter fieri potest transitus citrini ad album, nisi per nigrum. Nec aurum potest fieri argentum medicinale, nisi destruatur primo, & fiat nigrum & corruptum. Neque melius potest fieri peius, nisi per sui ipsius corruptionem. Quia generatio unius est corruptio alterius, & econuerso. Experti ergo artifices, qui sciunt aurum conuerti in argentum, sciunt argentum in aurum similiter transmutare. Quia illud album sulfur quod ad argentum per digestionem N. potest cito fieri sulfur rubeum ad aurum, & hoc intelligatur cum solo igne lapidis: excitato per M. Quia in substantia istius est calor naturalis bonitatis, & magnitudinis, & aliarum partium suae nobilis substantiae. Et quia in isto est maioritas substantialis, quae est suae propriae essentiae, ideo habet ignem naturalem & proprietatem multiplicandi suam speciem cum suo calore digerente se in alia elementa, que sunt calefactibilia, ut ignis suo calore ualeat uti, & eum in illis multiplicare per uiam, compositionis & generationis cum continuatione de M. quia calor M. est fortior quam digestio L. Et ideo fili scies, quod haec rubificatio nihil aliud est, quam digestio completa. Quando enim de mane surgo & uideo urinam meam albam & indigestam signum est paucae dormitionis. Et ideo requiesco, & dormio, & reperio urinam, quasi citrinam, & percipio, quod somnus est perfectus. Sed quando urina matutina citrina est, tunc calor ignis naturae diffusus est per omnes partes urinales, per quem natura manifeste docet & ostendit, quod citrinatio per completam digestionem completa est. Et ideo intelligere potes, quod sulfur album & rubeum uenit de una materia metallorum solummodo, scilicet argenti fini cum igne auri fini. Sed primo necessarium est, quod dicta materia sit fortiter depurata & cocta per modum differentialem, sicut in capitulo sequente & sine medio declaratur de suis mixtionibus. Fili tale sulfursupra terram reperiri non potest, nisi illud, quod est in istis duobus corporibus. Nec etiam aliquod sulfur est album, aut rubeum, uel perfectum ad magisterium, nisi istud, quod est in dictis corporibus. Et ideo corpora ista debent nobiliter preparari, ut sulfur & argentum uiuum habeatur tale super terram, de quibus aurum & argentum creata sunt infra terram. Cum istis corporibus per modum subtilem miscetur ar. uiuum. Et ideo si in istis corporibus scias ar. uiuum miscere, tum peruenies ad magnum secretum, quod appellamus sulfur album, uel lapidem benedictum, qui postmodum efficitur rubeus, & dicitur corona regia, & est lapis conpletus. De istis duobus corporibus tunc extracta sunt sulfura ad album & rubeum, cum in iis duobus corporibus reperta sunt meliora, & purior substantia sulfuris in supremo gradu depurati per ingenium naturae. Et haec res est melior, & plus terra purior, & subtilior, quam per artem & scientiam posset attingi fequendo naturam, & per quam in omnibus potest ei melius assimilari. Quia si in prima natura uel materia uellet ars incipere ad similitudinem nature, multum longa & inquieta esset, & esset sine fine, nec esset aliquid magis uile, & caderent multe ac infinite miseriae & expensae. Et per hoc etiam ars primam materiam depurando esset uilior & debilior, quam natura, & sic nunquam insequi eam posset omnibus suis uiribus pro pluribus aliis causis in arbore questionaria huius scientiae contentis. Et ideo haec scientia elegit aurum pro patre, & argentum pro matre. Quia de istis duobus corporibus in eorum sulfure & arsenico praeparatis nostra medicina elicita est, & elucidata de auro tanquam omnium pretiosissimo metallorum. Ergo tinctura est rubedinis, & refertibilis, & resplendens, tingens, & transformans omne corpus ad perfectam claritatem. Argentum uero est albedinis tinctura, imperfecta claritate omne corpus tingens. Cum istis corporibus misce Mercurium, non tamen talem, sicut est communis, ut dicemus in secunda huius libri parte. Quapropter scire debes, quod aru uiuum in sua natura non est miscibile cum corporibus. Quomodo Artista debet esse uirtuosus ad inquirendum noticiam primam lapidis, & ex qua materia fit, & fortiter constans ad habendum intentionem secundam per experientiam artis cognitae in materia naturae. Cap. Xuiii. Fili huius indagator scientiae oportet te firmum esse, & non quaerere post hoc uel hoc: quoniam in multis rebus ars ista nunquam perficitur. Et ideo tibi dicimus, quod non est nisi unus solus lapis, scilicet sulfur, & una sola medicina, scilicet compositio sulfuris, cui nihil addere debes, nisi superflua demere terrestria & fleumatica. quoniam ista sunt & debent esse seperabilia & separata a nostro argento uiuo, quod est hominibus magis commune quam ar. uiuum commune, & est maioris precii, meriti, & fortioris unio nis naturae, a quo & suis primis formis omne illud, quod non est de sequela armoniaca metallorum per gradus seperationis scitos & cognitos opus est separare, quousque appropinquet, & sit uicinum primae rei, scilicet sui generis propinquioris, inquantum erit possibile cum concordia reali, antequam incorporatum sit cum igne & terra. Et tunc repertum est multis nobilibus uirtutibus multiplicatum, & multum ponderosum. Nullus a natura debet petere, quod non habet, nec habebit unquam. Quia omne sulfur butirinum ardens & combustibile nostro argento uiuo est extraneum, quia sibi ipsi combustibile est, & corruptibile, & a nostro argento uiuo alienum. Et ideo cum tale sulfur super terram inuenitur, conuenit quod per artificium componatur, eo quod in semetipso sulfur uulgi est conbustibile. Ergo a contrario sensu, Res non est argento uiuo nostro extranea, in quam per magisterium habet conuerti, scilicet in aurum & argentum. Nota quod nulla res conuenit lapidi, nisi quae est de materia propinqua naturae suae, quia de homine non generatur nisi unus homo, & alia animalia nisi sibi similia. Et sic omnis res, quae concipit, generare potest sibi simile. Et idcirco nobili materia habes operari. Et scias ubi reperies. Ego dico tibi, quod in desertis & depopulatis terris inuenitur. Et dum per te reperies, & inceperis operari, noli in ea ponere aquam, nec puluerem, nec aliquam aliam rem, nisi illud, quod de sua propria natura exierit. Nam si contrarium facias, statim deterio rabitur & corrumpetur, neque uenies ad intentum. Et quia in habentibus symbolum facilior est transitus, ideo in omnibus rebus corpora libus, & magis conuenientibus ac similioribus naturae metallinae, opus est tibi corporum diminutorum medicinam accipere. Cum sit opus habere in sua natura maiorem eis conuenientiam, ut melius & profundius possit eam amplecti, inhaerentia & societate perpetuapermanente, ut omne corpus in sua naturadiminutum possit etiam perfectius in sua natura perfici & compleri in collecta exuberantia, & ultra ad finem, quod Mercurius per minimas partes possit naturaliter in eisdem misceri metallis, antequam capiat fugam, & ideo subtilior substantia & leuioris fusionis in liquabilitate est tibi necessaria ad nostram componendam medicinam, quam sint corpora metallorum, & fortioris retentionis fixatiue, quam ar. uiuum. naturale uel compositum sit in sua natura. De prima cognitione lapidis, & de qua materia fit, & de uirtute patientiae, quam Artistahabere debet in practica. Cap. Xix. Charissime fili uidere potes manifeste, quod nullum corpus stans in natura sua potest congelare Mercurium, neque ei firmiter adhaerere, neque similiter dictus Mercurius in sua natura specifica potest dare medicinam, per quam corpora infirma medicinare possit, atque diminuta a perfectione perficere, neque potest alterari a sua natura in specificatione alterius formae, quin contingat ipsum ab eis separari. Propter hoc eligimus duo luminaria corpora, quae fixant omne illud, quod non est fixum. Et ideo necessarium est, quod illa corpora luminaria per retrogradationem elementariam sint ad suam primam naturam reducta, scilicet in sulfur & argentum uiuum per contrarias operationes, quae sunt solutio, subtiliatio, & sublimatio, & congelatio, non tamen uulgares, sed philosophicas. Tibi enim dicimus, quod nihil est in hac scientia secretum, nisi modus operis & operandi, quem tibi clare in practica in secunda parte huius libri monstrabimus, dum tamen uelis nostram intelligere theoricam, quae monet te, ut aliqualiter uexari uelis in dictis operationibus. Quia corpora sunt fortis compositionis, & ideo longa indigent separatione, & contraria operatione, uidelicet quod primo philosophice calcinentur, & postea etiam philosopice soluantur, prout natura requirit sub conseruatione, quae ad generationem aspicit. Quia quando calcinantur leuius dissoluuntur: quia calor ignis corpus penetrat, & penetrando partes eius facit aquam post eum ingredi. Et sic corpus est magis dissolutionis susceptiuum. Et quando bene dissolutum est, spiritus congelatur: & quando spiritus est congelatus, corpus est dissolutum. Quia sine congelatione spiritus, non fit corporis dissolutio, nec dissolutio corporis sine congelatione spiritus. In hoc facto fili sis longus, lentus, dulcis, & lenis, nec in aliquo festineris. Permitte omnia lento igne perfici. Quia primus error in hac arte est, multum coquere, quia ignis comburit totum & portat in regionem perditionis. Et intellige, quod omnis mora in hac arte nec non tarditas electae sunt operando patienter, nec sine patientia iter arripias. Cum tibi contigerit studio cognoscere multa, patientiam retine, semper operando directe, & sic philosophiam habebis habituatam, praestaque uirtutem, operi patientia datur. Patientia etenim morum semper est maxima, & maioritas in nostro magno & secreto opere, quod quidem penetrare facit & magnum scire secretum, tamen per experientiam cum instrumento erectiuo quod monstrauit natura dirigens, ac recte ducens intellectum ad philosophiam. Et ideo auisa te, quod non facias ignem nimium in principio mixti onis, quia statim in tinctura ueniret corruptio. Ideo in eorum prima calcinatione, in qua se habet conseruari tinctura, tu ibis ad digestionem de L. ab illa extrahes secure F. de P. in modum, quem tibi dicemus in practica. Et postea pones D. iunctum cum H. in F. in digestione I. & ibidem statim calcinabuntur cum forma conseruata in illis, & ibidem permittas per triennium suae propriae naturae, & non plus, ne patiatur spiritus, quem terminum praefixum reperies in secunda parte. post dictum terminum reperies corpus totum nigrum in colore intenso. Inde deferes ipsum in digestionem de K. quia ista dabit N. O. & P. cum quibus nihil aliud misceas crudum neque coctum. Post hoc fac transire septies O. per digestionem de I. deinde P. fac transire per K. qui trahi debet de N. cum L. usque ad septimam exuberationem. Et sic conuenientem materiam habebis multum pulchram ad creandum lapidem nostrum, in quo naturalis calor continetur. Et haec est causa, quare natura separata partes suas iungit in uno, ut uirtus unita fortior sit dispersa. De creatione lapidis, quae fit per uirtutem certae digestionis, & de eius proprietatibus. Cap. Xx. Creatio lapidis nostri tantummodo facta est de N. & O. per digestionem de M. quousque corpus nigrum uertatur in album. Quia tunc N. quantum potest suae primae naturae appropinquat, quae est magis per I. Ideo in calcinatione, in qua sunt causae tincturae couseruando digestionem Laccedes, & in illarum propinqua natura ad H. quia non erant D. neque E: neque F. Et ideo non est opus, quod N. reuertatur in G. quia propinquior est natura de H. & E. in O. quia propinquior est naturae de N. a quo exibit P. quod est complementum totius nostri magisterii dicti. Tamen teneas secretum. Quomodo species metallorum transmutant se. Et de igne naturae elementalis causatae, quia nullo modo conuertuntur. Et ideo quando de ipsis apparet species, quae est in esse ueritatis, bonitatis & magnitudinis. Cap. Xxi. Post haec fit quaestio, utrum metalla uel species eorum possunt transmutari? Solutio. Illud quod effectualiter uidetur probatione non indiget alia. In ueritate est unum speciale metallificatiuum, metallificabile & metallificatum in natura minerali. Et ab istis speciebus concretis concretatis est species ueritatis, quae est species colorificatiua & colorificans. Et illae duae species sunt in esse, & in essentia. Et ideo species in esse, & species in essentia, in quantum sunt, non conuertuntur: sed eorum indiuidualia, in quibus per nostram colligata sunt sua simplicia ele41 menta mineralia, per quam colligantiam haec species est in actu optime conuertuntur. Et per hoc media principalia uocata sunt in nostro magisterio, quia possunt mutari, mundari, purificari sub conseruatione suae speciei, tali modo, quod species prima, quae erat in actu manifesto, est concreta, in essentia concretorum, que sunt in entibus creatis, que non conuertuntur. Et cum ex illis constat species, que est in esse ueritatis, & bonitatis, & magnitudinibus, que sunt in entibus creatis non conuertuntur, quoniam si conuerterentur entia realia essent confusa, & ars & scientia non possent uiam, quam sciunt insequi, nec natura posset aliquam rem multiplicare ad similitudinem praecedentis generis. Et ideo in potestate naturae fuit per creatorem positum, quod indiuidua tantummodo in quibus sunt entia realia tracta ex speciebus eorum sine corruptione uel separatione eorum in genere cuiuslibet speciei sub earum conseruatione transmutantur ad multiplicationem faciendam. Et de ista noster ignis creatus est, & saltat, & ab illo exit lumen, & claritas. Et lumen est calor noster, qui multiplicatur per ignem innaturalem & contra naturam. Et hoc in partibus indiuidualibus naturae mineralis prout experientia erit tibi manifestata, si per artem in hac practica possis esse imbutus. Quia calor figuratiuus nostri rubei lapidis, qui habet ignem simplicis ignitionis est pars ignis creati, & ab illo trahimus nostrum argentum uiuum quousque fiat ignis maioris compositionis. Et ideo ipsum uocamus ignem compositum, quoniam isti subtiliter infixus est calor ignis simplicis, qui a non naturali uenit, & contra naturam per suam proprietatem coloratiuam, quae est ignificatiua, ignificabilis, & ignificata. Et sic ignis in suis indiuidualibus passiuus mouet potentiam ad multiplicandum suum effectum, actionem, complementum & finem, non tamen per potentiam inquantum passiua est moueat potentiam actiuam, sed sunt cognitae similitudines entibus realibus ad finem, ut sint pennetratae, coctae, & permutatae in meliorem naturam, hoc de natura aeris in naturam ignis: sic mouet potentiam, & sua obiecta ad complendum & finiendum sicut ignis, qui mouet oleum ad lumen dandum, & clarificandum locum in quo est. Tene tamen fili pro regula generali naturae, quod semper in omni tempore obiectum inquantum est appetibile mouet potentiam ad attrahendum ad se suum appetibile, sicut res, que perfici desiderat de suo & non alio, ut possit secundum suum complementum habere quietem. Et quia natura, quae semper operatur non est infinita, cum sit composita ex partibus uniuersalibus elementalibus, ideo in suo opere non est infinita, nec opus suum infinitum, nec ipsum natura infinit. Intelligere igitur potes, quod omnia elementa alia suam ostendunt potentiam in lapide nostro secundum magis & minus suae dominationis. Quia si aer in generatione lapidis dominatur super ignem, ipsum terminantem, lapis noster διαφανής supra aquam congelatam apparebit. Et si aqua dominatur, elementum albedinem ostendet, si terra nigredinem manifestabit. Quomodo totum factum lapidis est in cognitione elementorum, & in conuersione ipsorum. Cap. Xxii. Sl intelligas haec elementa, & scias ea conuertere per certas operationes habebis lapidis facturam, & intellectum quia secundum eorum proportionem habemus formas eorum apparentes in diuersis speciebus, & per diuersas proportiones mixti, datur diuersa forma generato mixtibilium. Et diuersa proportio mixtionis, est in metallis, ut ex eorum formis apparet. Et ex hoc mouetur pars secreti, quod nisi cognoscas lapides, & eorum uirtutes in omnibus suis naturis consulimus, quod non appropinques nostro lapidi. Fili forma & species tibi manifestant bonitatem materiae, siue immunditiam, & utilitatem eorum, & grossitiem, & simplicitatem. Quoniam certa forma ac species secundum proprietatem suam data est suae propriae materiae, & secundum fluxum materiae formae influxae sunt, prout aurum & plumbum tibi manifestant. Et inquantum materia nobilior, est intantum forma cuiussibet mixti nobilior existit. Et inquantum forma elementi puri est nobilior, in tantum forma corporis est nobilior, quod ab omni corruptione fuerit depuratum. Quomodo elementa exiuerunt ab uena sola materia quae in se continet speciem mineralem. Cap. Xxiii. Elementa nostra fili ab una sola natura exiuerunt, in qua species mineralis influxa est potentialiter, quae postea per opus naturae actu manifesto seostendit in fine eorum elementatio circulationis. Et hoc opus non est in actu sed in ratione potestatis, per quam natura cum sua intelligentia ponit eum in actu proprio. Et idcirco nostrum opus assimilatur naturae, & est in ratione tantum, quia sine illa cursus operationis naturalis nunquam inueniret finem, nisi per intellectiuam rationem transeat. Et ideo pauci sunt, qui opus nostrum sciant in actionem, ponere. Quia fere nullus uadit per semitam rectam naturae respectu, per quam mutari se habent elementa sub conseruatione, & multiplicatione speciei in ipsis infuse de potentia ad actum. Et sic apparet, quod scientia nostra non est in esse, nec in actione, sed in potentia, quam per intellectiuam rationem traximus, & posuimus de potentia in actionem. Quomodo artista debet cognoscere naturam, ut possit ei assimilari in aliquibus casibus. Et de errore plurimorum operatorum. & de eorum auisamento, & quomodo instrumenta naturae aequiparantur instrumentis artis, in quibus gubernetur in sua formatione. Cap. Xxiiii. Quando ergo uolueris lapidem nostrum facere, scias primo, quomodo & qualiter natura operatur, & conducit seipsam. Et sequere hanc uiam, & quadraturam, & habebis de dictis elementis quantum uolueris, quia natura habet operari, & non tu ad formandum, mundandum, & purificandum. Et ideo tibi necessarium est, quod scias eam ducere per rectam carreriam, per semitam rectam, & materiam informare in qua natura est introducta, quia si bene scias eam custodire, qui tibi remaneat, dabit ultra quam scies petere. Postea scias specifice quot modis fatui Alchymistae sensualiter errant, non instructi, nec experti in tribus principalibus rebus & experimentis, de quibus duae ad unam reuertutur, scilicet, quia nesciunt ignem disponere, qui est totus magister operis, quia est ille qui comgelat & dissoluit simul, & ideo haec intelligendi non habent potestatem, quia onnes imbuti sunt sua fatua ignorantia. Tertia causa est, quia disponere nesciunt materiam tali modo, quo data est ei informatiua uirtus, per quam instrumentum, quod est in materia, directum est ad formandum per suum motu illud, quod petimus. Et est natura uenerabilis abscondita in fabrica sua, quam fili si scias bene regere, apparebit tibi cara, & clara, ut nobis ipsis in claro apparuit lumine, in forma terrae albae, subtilis, foliatae, & fusibilis, & erat prope naturam argenti fini, clari & pretiosi. quare in magisterio nostro noli habere artem incertam loco informatiuae uirtutis. Noli in ardenti igne operari loco instrumenti. Uirtus informatiua est gubernata per modum certum operandi, qui in certa ratione datus est scientifica, & hunc ante oculos habere debes in introitu magisterii nostri. Et antequam aliquid facias, uide quid uis facere, & sapienter operare. De grosso fac simplum, & de ponderoso leue, asperum mollifica, & durum fac molle, & amarum dulcem. Et tunc habebis complementum in notitia instrumenti, quod directum est informatiua uirtute, mouente materiam ad formam, de qua est actiuus formator per potentiam, quae infunditur in illo ex parte superiori. Et est locus & locatum, Quia per infusionem generatus est in suo loco. Et locus, quia generat aliud locatum per proprietates coeli, quae in materia sua influxae sunt per radios solis & stellarum. Illud tamen, quod elementales ac coelestes uirtutes agunt in suis naturalibus uasis, illudmet faciunt in suis uasis artificialibus, si sint formata ad modum uasorum naturalium. Et illud quod facit natura solis & stellarum calore, hoc idem facit per calorem ignis, dum taliter temperetur, quod non superet uirtutem motiuam, & informatiuam, quae est in materia influxa desuper. Quia in omnibus rebus, quae sunt, & fuerunt corruptae, & putridae, uidimus influere uirtutes stellarum, determinationem in re illa accipiendo, in quam materia conuenientiam habet. Quia coelestis uirtus fortis est & communissima, & capit determinationem, & finem per uirtutes sui subiecti in rebus mixtis. Et ideo quando in materia infusa est minerali, statim recipit determinationem naturae & uirtutis mineralis. Et sic est de uegetabilibus rebus, & animalibus, secundum eorum materiale genus. Et idcirco fili debes lapidis nostri elementa cognoscere, quae sunt de materia naturae mineralis, quoniam in ipsis iufsuitur uirtus mineralis multiplicatiua, quae respicit ad perfectionem actus mineralis per determinationem, quam accepit a materia minerali, non uegetabili nec animali. Nihilominus quando uoles habere mineralia elementa, non accipias de primis, & ultimis pro nostro lapide creando, quia prima sunt multum, imo nimis simplicia, ultima uero sunt nimis grossa. Quando fames tibi aduenit accipe panem & dimitte farinam. Quando uoles facere panem farinam accipe, bladum dimitte. Et hoc uerbum philosophicale datum est tibi de elementis figuratiue, in quibus elementis sunt entia realia mineralia, de quibus mouetur uirtus coelestis instrumentalis. Et nota, quod uirtus informatiua mouet instrumentum, & instrumentum mouet materiam occultam, & materia mouetur de potentia occulta in actum manifestum. Et uirtus informatiua in materia est per scientiam introducta per artificem in sua naturali operatione. De uirtute informatiua per quam lapis noster recipit creationem, & multiplicationem in suis instrumentis. Et de sulfuritate elementorum. Et de loco generationis. Cap. Xxu. Post haec fili per praecedentia potes intelligere & discernere, quae sit uirtus per quam lapis noster potest, & habet se multiplicare, & unde exit. Et dicimus, quod est uirtus mineralis, quae descendit a coelo in naturam mineralem, per quam secundum naturae suae specificationem ipsa fortitudinem & uirtutem accepit mineralem, quae respectum habet ad totius materiae suae perfectionem, inquanto se extendere potest, secundum indiuiduorum naturam, que quidem indiuidua in uniuersitate naturae mineralis inclusa sunt, & in quibus uirtute influentiae descendit, & infunditur uirtus: formatiua lapidis nostri, sicut in semine bruti generati a superfluitate nutrimenti putrida, a uasis testicularibus uirtus formatiua animalis descendit, quae uirtus postmodum per diligentiam naturae specificae informat indiuidua in speciem animalis praecedentis. Et est sicut magister carpentator, qui informat suum artificiantem per suam artem operando. Sic enim est in materia lapidis nostri uirtus informatiua, quae respicit perfectionem eius & alterius. Et ideo dicimus, quod est una uirtus mineralis, quae format lapides ac metalla, ac omnia, quae inter ea sunt media. Et ultro dicimus, quod ipsa est communis uirtus nature mineralis, per eam sunt formati per determinationem, quam accipit ab aqua terrestri eorum generationis, & in ipsa aqua stat fixata, uideas tunc si est res communis, cum ipsa sit in lapidibus, quos tu quotidie calcans. Et nota, quod ex hoc patet doctrina, in qua terra, anima debeat terminari, & coniungi Mercurius. Et super hoc passu uideatur epistola Alexandri, quae loquitur de illis qui dicunt, lapides qui inuenium tur inutiles & nullius ualoris. Unde mirantur rustici, quando eis dicitur, quod nostrum argentum uiuum, aurum fit de natura lapidum. Adhuc fili potes melius cognoscere formatiuam uirtutem per hanc similitudinem. In liquoribus enim gummosis, ab arboribus exeuntibus, sicut thus, mastix, Terebentina pix & similes, cognoscere potes, quod sunt humiditates mixtae in minimis partibus cum subtilibus partibus siccis, existentibus in arboribus suis uirtute & mixtione caloris naturalis, quae fecit humidum per siccum pati, & siccum per humidum. Quia quando tales liquores ab arboribus exeunt, statim humidum naturam suam siccam manifestat. Quia calor naturalis per totum humidum dispersus, constringitur a sicco contemperato, cum humido, aut a frigido aereo ipsum circundante, & sic amplius nequit se mouere in humido, ad formandum illud in figura & forma fructus, cum sit extra locum sui uasis suae generationis. Uideas igitur ne uas aperias, donec totum humidum terminetur & finiatur, secundum quod suas rorationes, & sufflationes excluderet. Hoc intelligitur de terra, quae non est separata a uase de terra terrae. Et de hoc habes exemplum de grano frumenti, & de rebus terminatis, quando per frigus aereum constrictiuum se congelant. Istae gummae sic congelantur, cum sunt extra locum generationis earum, in quo loco est formatiua uirtus, scilicet, calor, qui format ipsas humiditates per sua duo instrumenta in foliis, & floribus ac fructibus secundum suam naturam, quando infra arbores suas fuerunt, & erant sub dicta uirtute, scilicet, informatiuo, quae erat in naturali calore. Et per hoc intelligere potes, quod sicut materia sicciterrestris, quae passa est per humidum uiscosum, cum materia humidi, quae passa est per ignem & siccum terreum, parata est ad lapidem, & in ipsum generata per infusioonem uirtutum stellarum & loci, ut supra diximus de uirtute formatiua lapidis. Sic generatur per infusionem similis uirtus in semine genitalium, scilicet, quando semen descensum est per totam spongiositatem corporis, & attractum in uasis seminariis, tali modo, quod dicta uirtus accipit determinationem loci ubi infusa est, & per hoc accipit potentiam formandi figuras diuersas propter differentiam qualitatis loci generationis. Quia quando uirtus informatiua infusa est in materia minerali, recipit materiam multum in complexione siccam, tendentem ad mineralitatem. Igitur ei necesse est, ut sit fortis iufluentia, ut scilicet calor sit ad dirigendum sufficiens materiam metalli, pro prima digestione, aut quod illa materia sit satis rara, ut calor simplex ualeat se mouere per totum, donec generetur fortior calor in materia fortiori composita, ut possit dirigere materiam fortiorem. Et ideo opus est, ut sequatur mineralem materiam informando secundum loci qualitatem, inquo adiungitur natura secundum suam fortitudinem. Consimiliter est in natura animalium, que est complexionata complexione calida & humida, quia locus suus proprius complexionatus est ipsamet complexione, sicut animalium testiculi sunt calidi calore, & humidi atque madidi secundum plus & minus fortiter spongiosi. Et si uirtus format nature qualitatem custodiendo & specificando secundum intelligentiam naturae ad speciem generis, unde exiuit. Et ideo dicimus quod in qualibet materia secundum suam speciem est propria uirtus infusa. Et hoc est quod dicit litera chronicae Platonis. Secundum materiarum merita uirtutes coelestes infusae sunt, quae operantur & formant res naturae in uegetabilibus, & mineralibus. Et nota quod influentia caloris naturalis descendit a stellis in aestate, & tunc calefit aer, omnia continens, & calefactus calefacit corpora, & dissoluit ea. Denique uenit influentia frigoris, calidum aeris comprimens, in centro corporis, & tunc uegetabilia incipiunt crescere & germinare, & sic faciunt mineralia. Propterea dicitur in rebus, quod dimittas stellis materiam ad constringendum calidum in profundum. Et ex isto constat, calorem naturalem debere esse cum calore loci. Et istam uocamus uirtutem coelestem, multiplicatiuam, uegetatiuam, mutatiuam. Quapropter declaratur, quod noster lapis formatur per uirtutem coelestem, & crescit per uirtutem multiplicatiuam, & pullulatur & gignitur per uirtutem uegetatiuam, & mutatur per uirtutem mutatiuam, & corrumpitur per uirtutem corruptiuam, & generatur per uirtutem generatiuam de corruptione in generationem. Et ideo uirtus coelestis dicitur multiplicati ua, eo quod multiplicat; uegetatiua, quia crescit & fructificat; mutatiua, quia mutat; corruptiua, quia corrumpit; generatiua, quia generat. Et hae sunt sex uirtutes, que determinationem recipiunt a primaque desiderat formari. Et formatio non potest esse sine mutatione & alteratione materiae. Quare conuenit & est necessitas, quod ista prima sola uirtus induat se uirtutibus omnium aliarum uirtutum secundum proprietatem materiae alteratiuae, & passibilis. Quapropter apparet, quod non potest formari absque mutatione materiae, nec mutari sine corruptione, nec generari, multiplicari, uegetari sine alteratione materiae illius. Per quod apparet, quod uirtus coelestis propter formationem scilicet, ut ualeat perficere & formare materiam, omnia praedicta facit, & sic declaratur qualiter natura transit per sua media ad extrema. Declaratur etiam per hoc, quod nulla materia potest perfici, nisi patiatur diu. Et ideo necessarium est, quod in tua materia haec uirtus sit infusa, quae anima est lapidis, quia anima lapidis nostri de lapidibus est, sicut anima uegetabilis de plantis, & anima uitalis de bestiis: non tamen quod intelligas, quod sit illo modo uegetabilis sicut plantae, sed duntaxat ordinem in sequendo, secundum suam potentiam, & secundum quod materia sua sustinere potest potentiam suae nobilissimae coelestis uirtutis, & intantum, quantum est sua materia subtilior, de ipsa plus & minus ad nutum suum operatur. Non quod sit sicut anima uitalis, quae est actio organicorum, & philosophicalium membrorum, habens in se uitae potestatem, quia materia naturae suae terrestris, & dure ac sicce non patitur, sed sicut ars, cum qua artista operatur in suo artificio. Et ideo tibinecessarium est scire, quod omnis talis uirtus, quae format materiam secundum genus nature, indiget duobus propriis instrumentis, per quae suum formet opus secundum suae diuersitatem materiae, de quibus instrumentis loquemur in secunda parte capituli secundi. Quia hic te adhuc informare uolumus de dictis uirtutibus, & per exempla declarare, per uegetabilia saepe dicta. De morte lapidis, & de aliquibus causis, & de rebus impedientibus generatione, & multiplicatione: & quomodo remouentur per exempli demonstrationem ad respectum naturae communis. Cap. Xxui. In lapide nostro fili dicta uirtus mortua est, quae non habet multiplicandi, potentiam, ratione suae durae, & nimis compactae materiae, quoniam per eam ligatus est calor, qui mouere se non potest, per quem dicta uirtus se regere deberet in informando lapidem nostrum. Et ex hoc tibi damus exemplum de grano frumenti ac omnibus aliis seminibus, quia frumenti granum per se solum existens in materia compacta & sicca, non habet potentiam crescendi, secundum cursum naturae, neque multiplicandi se, nisi resolutione quadam, & attenuatione per simplicitatem suae durae substantiae, in qua substantia dura comgelatus est calor infra existens inclusus. haec substantia terminata est, & mortificata ratione siccitatis & duriciei, in qua terminata est materia, in qua retentus est calor naturae. Quia siccitas & frigiditas excellentes causant mortificatiuam qualitatem. Et per hoc potest rusticus cognoscere, quod talis siccitas causans duriciem & mortificationem, aerea indiget humecta tione, ut calor naturalis resuscitari possit & extendi in simplici materia aeris, qui est ei materialis cibus, sed hanc grossarum partium densitatem siue duriciem ponere in simplicitatem, non est datum naturae, nisi per subtiliationem suarum partium siccarum, factam a resolutione, quae est facta per reincrudationem madidi & humidi materialis grani, quod erat terminatum in cocto in digestione perfecta, per modum substantiae albae subtilis, de qua fit panis quem comedis. Et reincrudatio dicti humidi seminalis terminati in sicco, causatur ab humido subtili frigido & crudo, quam accipit in sua dissolutione. Quare necessarium est, quod illud siccum terminetur aut conuertatur in humidum aereum, quod est amicus & cibus ignis, qui sua uirtute format nascentia. Sed cum siccum & humidum sint oppositae qualitates per suae contrarietatis differentiam, ideo est opus, quod per differentiam concordantiae, elementa de qualitate in qualitatem transmutentur, & una qualitas in aliam. s. siccum in frigidum, & frigus in humidum, & humidum in calidum, ut materia approprietur & iungatur per ignem, per huius concordantiae differentiam. Hoc est dicere, quod materia sicca grani conuertatur in humidum materiale, in quo est naturalis calor, per differentiam concordantiae, quae potestatem habet recipere uirtutem informatiuam coeli ab illo. Quapropter apparet, quod natura non transit de uno contrario ad aliud sine medio, per quod causata est differentia concordantiae, per quam materia transmutatur de natura in naturam, & haec est specialis differentia, quam habet custodire. Nam aqua est aeris amica per humiditatem, & uicina terrae per frigiditatem. De qua per rarefactionem, alleuiationem, & subtiliationem uenit reincrudatio in rebus, quae sunt & fuerunt coctae, condensatae, & terminatae per naturam & artem. Et terra est uicina igni, propter eius siccitatem, & ignis uicinus aeri propter eius calorem, a qua terra per rarefactionem, & alleuiationem uel subtiliationem fit reincrudatio in rebus, quae sunt & fuerunt coctae, & condensae, & terminatae per artem & naturam. Fili condensatio & rarefactio est uia originalis in elementorum transmutatione, in gradibus rerum. Et haec est communis doctrina, per quam natura sagax conuertit sua elementa. Et ideo granum frumenti quando solutum, dissolutum, & reincrudatum est, tansmutatum est de sua natura in aliud opus, ibidem operatur frigiditas, & humiditas, quae est aqua cruda. Et ideo calor in quo est uegetabilis uirtus potenti51 aliter, sed sentit adhuc formatiuam uirtutem secundi instrumenti, quae mouetur a coelo, ad informandum per aliam informationem naturalem calorem, & per hoc non potest habere modum penetrandi actualiter, nec ibi se mouere in partibus humidi sui materialis. Quoniam quasi hebetatus est in suo materiali principio, ratione frigidi & humidi, quod intrauit in suo materiali per resolutionem dicti sicci, cum superfluitate multi, magni, frigidi, humidi. Sed postea a secundo instrumento descendit coelestis uirtus per calorem solis, resoluendo, & diminuendo a dicto humore frigido quantum opus est ad intentionem naturae & non plus, sed in tanto & usque ad terminum excitationis & accelerationis naturalis caloris, quia perdit materia istam superfluitatem frigiditatis, quae eam tenebat mortificatam. Et quando istae naturae calor, qui est excitatus & acceleratus a calore solis, per continuationem instrumentationis illius caloris se mouere incipit in suo madido & humido materiali, per quod ligatus fuit, tunc in ipso se mouendo penetrat, & penetrando dilatat, & dilatando format, & conuertit suum humidum materiale in suam propriam speciem, & in suum proprium esse, & ens, & sic dictus calor non cessat operari infra suam materiam, uegetando, pullulando, crescendo, & augmentando, elongando, & extendendo, & etiam multiplicando tantum, & a quousque ueniat ad terminum, qui non habet amplius materiam humidam, & tunc humor incipit terminari & inspissari per informatiuam uirtutem aliis deferentem per concordiam, & calor per siccitatem mortificatur, quam granum frumenti accipit in sua terminatione per compactibilitatem & duritiem, tantum & quousque altera uice in resolutionem reuertitur & putrefactionem. Quapropter rota elementorum per naturam tota & in circuitu rotunda gyratur, & erit quousque uenerit ad suum proprium terminatum punctum, & sic per euidentem ex perientiam natura tibi ostendit, quod uirtus quae est in potentia in semine bladi in nullo tempore posita est in effectum & actionem productiuam & uegetatiuam, nisi post corruptionem & putrefactionem suae materiae propriae, quae causa est alleuiationis & subtiliationis, & rarefactionis, quousque ueniat ad punctum generationis, quam uocamus multiplicationem, de uno granoin centum, & de centum in 10000. appellamus, & ideo uis est rusticis credere, quod si granum frumenti non proiiciatur in terram, nullo tempore uirtus eius multplicabitur, quia natura sua sicca non uult illud pati propter causam suae terminationis, factae per conuersionem subtilis in spissum, & si proiiciatur in terram, alleuiabit se per resolutionem, & crescet humiditas sua per putrefactionem, per quam eius animae uis procedit, non tantum quod faciat eum multiplicare in calore coelesti superius ascendendo, ac si melius foret quam hic inferius, sed sicut erat. uide igitur quomodo separatur per subtiliationem mundum ac purum a uili & immundo & coenoso, uiscoso per elementationem, quam accepit a putrido per rarefactionem, per quam exaltatum est, & frumenum appellatum. Dicimus ergo frumentum res exaltatas in altum, quae per omnes mundi gentes sunt desideratae ac sic nominatae. Quare dicimus, quod per opera rusticorum uirtutes coelestes adiuuantur, scilicet, per arationem, culturationem, seminationem, & impinguationem terrae. Et tali modo rustici iuuant naturam, ut citius fructus expediantur, & emendentur. Simili modo tibi dicimus in magisterio nostro, quia primitus nobis est opus, quod substantia, que est pura nostri lapidis natura, resoluatur per subtiliationem suae substantiae grossae. postea putrefiat, & humidum quod est frigidum, & innaturale bene separetur per calorem solarem, qui contra ignem uadit: postea sibi administretur suus competens cibus, quem uirtus iam dicta habet in se permutari. Et per hunc modum materia mineralis adiuuabitur per industriam Alchymistae. Tali forma, quod coram omni uiro ipsa claro lumine manifestabit effectus suos, & potentias non indigentes probatione logicali. Quia bene conclusum est ad intellectum tuum huius operis naturalis, in qua forma artifex huius operis naturalis debet inclinari, & dirigi per considerationem instrumentalem aut rationalem, & non sophisticam, cum sententiis philosophiae naturalis. Quoniam adhuc non obstante, quamuis ingenium profundum habeat logicus argumentabile, aut naturale de rebus extrinsecis, numquam cum hoc toto per aliquam rationem, quae ueniat ad sensum, poterit directe cognoscere nec iudicare, cum, quali natura aut uirtute per fortitudinem intrinsecus habeat sua multiplicatio crescere super terram, nisi pro similtudine, quasi simpliciter credendo nostrum magisterium esse, aut non esse, nec quomodo fieri potest, quod nostrum semen in terra sua pullulat, crescit, & colligit fructus suos & suas messes, hoc nunquam scies nisi cum doctrina expeperientiae prius intraueris in philosophia naturali, & non sophistica, quae nascitur per diuersas praesumptiones fantasticas infusas in illorum capitibus, qui cum prenosticationibus eleuatis contra uim & uoluntatem rationis & naturae faciunt multos pertinaciter errare in sophisticatione mentis. Quapropter concludo per ratitiones supra dictas, quod si per industriam naturalem, cum claris & euidentibus experimentis tu non habueris rectam rei cognitionem iam inquisitae, nunquam ad tam preciosum epulum eris inuitatus per naturam. Qui ergo lapidum uirtutem ignorat ac proprietatem eorum, qui de potentia deferunt corpora in effectum, & in actum, prout experimentaliter cognitum est, nostro de cibo precioso non gustabit. Est igitur tibi necessarium, ut lapidum nostrorum experientia naturam agnoscas perpracticae uiam, mediante theorica, & doctrina ostensibili, aut per reuelationem secreti, quia pauca format theorica, nisi per practicam habeas experientiam, & per experientiam practica formatur, ac etiam clara ueritas, quae humanum intellectum illuminat. Fili ergo bene cognoscere debes processum, qui tibi naturam ostendet lapidum ac uirtutem, quae per uim suam conuertit illud, quod nulla res alia facere potest, nisi ipsa per similitudinem suam, & illa est res ignorantibus secreta. Est tamen omnibus sapientibus communis, ut lux mundi, notitiam cuius per experimentorum uiam habebis, & non sine illis, aut eorum aliquo. Quia de ipsa experientia exiuit ueritas rei, per quam multiplicatur tinctura adiutorio informationis nostri magisterii naturalis. De corruptione & putrefactione omnium rerum. Et quomodo omnis res nascitur, & recipit uitam, & animam naturalem a putrefactione, sicut de uetre putredo matris suae, per mutationem elementorum. Cap. Xxuii. Hic cognoscere potes, quod nulla res potest esse animata, nata, aut creata, nisi post sui corruptionem & putrefactionem, ac mortificationem. Quia tunc natura materiae mutatur de natura in naturam, sicut res fragilis, & materia que non habuit suae perfectionis conplementum. Trahe igitur formam a sua materia per corruptionem illius, ut ipsa materia separata a sua corruptione possit perfici in sua sublimatione. Fili in omni materia est quaedam potentia actiua, sicut dictum est, si intellexisti nos, quae forma nominatur non completa, & ratione suae imperfectionis commuuis est duobus contrariis, quae quasi nominantur informatiua ipsius, secundum suum instinctum, & institutionem. Nam quando haec potentia per uirtutem informatiuam ducitur de potentia in actum alicuius formae, statim habet appetitum standi sub forma contraria, sicut haec potentia que communiter se habet in frigido & humido, nam existente sub uno eorum, statim appetit esse sub forma contraria.it qualitate contraria. Quia nulla forma corporis corruptibilis aut generabilis potest unquam sufficienter complere potentiam suae materiae actiuam, quoniam compleri sub forma alia desideret, nec forma haec ( cum sit desperata ) potest eam introducere in materiam, nisi post primae formae corruptionem. Et ideo secundum quod uirtus agens formae introducendae, corrumpit praesentem, sic excitatur, & acceleratur potentia passiua ad formam contrariam, & dat paulatiue, quod sit magis & melius completa ad maius complementum, quousque sit facta sub actione completa illius formae, & sine suis proprietatibus non potest esse, nec est tota materia. Quando igitur fili corrumpere lapidem nostrum uolueris, hoc fac per siccum ignem, ut siccum illud in frigidum conuertatur. Et quando uoles generationi appropinquare, fac quod humidum in calorem conuertatur per frigiditatem. Et quando eris in puncto generationis, pone frigidum humidum cum calido sicco suae naturae. Et quando uoles aquam cum calore refrigerare, calefac eam magis. Et quando uoles ignem accendere, cum aqua frigida balneetur intus. Et si niuem per frigiditatem. F. dissoluere uolueris, congeles melius, & sic uersae sunt, & inuenies mutationes naturae graduales, secundum gradus scalae naturae, quae est rotunda, & elementa rotundat, ut dictum est. Si ergo conuertas siccum in frigidum, frigidum in humidum, & humidum in calidum, habebis magisterium. Quia tali modo natura exit de natura mala, & conuertitur in bonam, bonaque in meliorem. Et ideo hac in arte naturam modo duplici capimus. Primo recipimus pro retento, ut est ignis naturae. Secundo accipimus pro continente ipsius, ut est aer, in quo ignis se habet mouere ad formare res naturae. Et quia aer esse non potest, nisi habeat naturam ignis, nec ullus potest aliquam formare speciem materialem ad suam similitudinem, nisi in natura propinqua, patet, quod lapis noster est de materia aeris compositus, quia nisi esset materialis tinctura, ignem non posset manifestare in effectu uel actione, nec ignis ardere posset sine cibo aeris, nec claritatem daret per se absque aere. Quia in quolibet composito est ignis naturae: & ille certa informatione mouetur, & mouendo se mouet materiam, omni tempore ipsam & semper terminando. Et est necessarium, quod ducat mouendo ad aliquam speciem, secundum quod formator sciet ipsam bene informare, scilicet, ad illam, ad quam materia habebit conuenientiam secundum cursum naturae. Propter quod extitit declaratum, quod non opereris nisi de nobiliori materia quam habere poteris, quia res non fit nisi secundum naturam, & cum ea commendatur. De humiditate nostri lapidis, & quomodo ipsa est aqua permanens, & de diuersis actionibus ignis, & de subtiliatione elementorum grossorum, & de nigredine. Cap. Xxuiii. Humiditas nostra fili, est aqua permanens, quia suum humidum radicale non amittit, neque per ignem combustum est, nec ignis nostri lapidis mortui potest ipsum consumere, quin de uno calore in alium mutari uideatur, imo augmentari, meliorari, & crescere in proprietate uideatur. Nam ignis est eius rectum nutrimentum, & causa eius nobilis incrementi. Ideo quando uolueris praeparationem nostri magisterii incipere, recipe aquam proportionatam in qualitate secundum naturam corporis, quod dissoluere uolueris, tali modo, quod uirtus ignis contra naturam, non superet calorem naturalem. Quia corpora non sunt eiusdem qualitatis in mensura, quamuis semel fuerunt omnia unius uirtutis, in mensura in Domino Deo nostro, modo habent participationem in differentia concordantiae. Nam aliqua ipsorum non adeo fortis conpositionis sunt, neque ipsorum sulfur tam subtile nec temperatum. Et ideo fragiliori uirtute se disligare possunt. Charissime fili, ignis, qui calefacit hominem, leonem frigescit, & ignis calefaciens leonem, ardet & cremat hominem. Per hoc autem scire habes, quarum fortitudinum sunt uirtutes nostrorum lapidum; ad finem, quod argentum uiuum respectu potentiae sulfuris naturae possit temperari per notitiam certam graduationis in sua prima resolutione, quia in eo iacet totum periculum. Et ideo tibi notifico, quod habeas sulfura per calorem destructa simplorum argentorum uiuorum in forma tali, quod eorum proprietas actiua non exterminetur extraneo calore, & quod separari non possit a suo subiecto humido, quod ex toto apparet nigrum plenum de nobili spiritu. Ista nigredo demonstrat signum primae portae, ad intrandum nostrum magisterium. Et sine ipsa non potest aliquid fieri, quia est ignis nature, qui habet lapidem creare; qui sine sui corporis corruptione manifestari non potest. Et nisi manifestetur, nunquam in actione erit, per quam possit crescere aut generare. Cum autem sit reuelatum, quod initium operationis nostrae est in forma capitis corui, & operationes praecedentes absque nostrae initio operationis sunt erronee omnes, quousque compositum totum nigrum se manifestet: ideo fili intelligere noli, quod nigredo nostra subito ueniat, neque cito, sed suauiter & paulatiue, quia necessarium est, quod calores per sua media transeant sicut elementa. Quia ignis naturae cum sit inclusus in profundiori sui corporis, non potest se ostendere statim, quousque sit apertum. Nam in grossis elementis ignis est inclusus & abscondius. Et ideo necesse est elementa subtiliare; scilicet, terram & aquam, per debilem digestionem, unde causatur uiriditas, quae est primus color, cuius signum dat cognoscere, quod actiocaloris resoluti friuola est & lenta, & per consequens insufficiens dissoluere & rarificare partes terrestres. Ideo in cute & superficie, & ubique color uiridis manifestatur indigestus & terrestris in uentre, cuius calor naturae multiplicatur, qui propter causam humidi excellentis, tenentis eum hebetatum, non potest mani festari, sed ut praedictum est, calor naturalis paulatiue uigoratur calore ignis adiutorio, administrati ab Artista & operatore, qui bene scit intellectu suo disponere, informare, & coquere materiam suam, quousque appareat desuper induta nigra. Quia tunc ignis naturalis pugnat contra humorem, a quo creatur nigredo. Quando igitur apparere incipit, cresce eam, & multiplica per naturalem informationem, per quam se habet regere naturalis ignis, qui incipit materiam digerere, ut apparet ex nigredine. Et ex hoc extitit declaratum, quod in puncto nigredi nis noster ignis incipit operari, & non alias. Et ideo nostri magisterii principium dictus est, quia tunc excitatus & acceleratus est nostrae materiae calor, qui habet potentiam putrefiendi omnia elementa sua, usque ad huiusmodi digestionis finem, quae est praeuia caloris nostri naturalis artificii, donec sit completa materia, quia humor ponticus & terrestris per suum contrarium alteratus, & adiutus a suo simili habiliter & apte se digerit. Et tunc in materia completa per gradum dictae digestionis color niger multiplicatur, non tantum in superficie, uel in cute, sed per omnes partes subtiles, & separatas in tota materia per multiplicationem, quae est generata a calore naturali in humiditate radicali. Unde nostra fit alba tinctura sicut nix, & tunc dicimus, quod corpus fusum est, & liquefactum intus, & extra, & non potentia uel actione ignis communis, sed potentia ignis, qui est calor naturalis. Quia iste ignis apprehendit, impregnat, & ingrossat fortiori calore lapidem nostrum, quam sit elementalis ignis. Et sic uidemus potentias & uirtutes rerum, & per earum effectus cognoscimus. Hanc rem tene secretam fili, quod calor naturalis capit ante diminutionem humidi totam grossam substantiae terrestreitatem, quam prius non potu it bene dissoluere, Et postea per suam fortiorem actionem resoluit & digerit tantum, quod uenit ad ultimum suae actionis punctum in digestione prima. Et quando materia sic digesta, putrefacta, & optime cocta est per dictam digestionem, natura separat subtile a spisso, & grossum proiectum est ad partes retro positas & remotas per actionem secundae digestionis. Et tantum, quantum oportet, conuertit ex subtili in substantiam sulfuris, ab ar. uiuo creati, secundum hoc conuersio facta est per informationem datam calori naturae in tertia digestione. De modo philosophandi. Et quomodo ista scientia & ars non est data nisi philosophis. Et quod congelatio argenti uiui est principale secretum & finale. Et de patientia operatoris, usque ad albedinem transeundo. Cap. Xxix. Uius scientiae libri loquuntur per uoces tacitas fortiter notandas, ad finem, ut principalis res in ipsis contenta. Et quod illud secretum non manifestetur nisi philosophis, & filiis philosophiae nostrae, qui sunt indagatores & inquisitores ueritatis, & amotores eius, & non sophistis plenis mendaciis, nec auaris, nec amatoribus mundanis, sicut sunt usurarii, mercatores, & renouatores monetae, cambiatores, & congregatores thesaurorum, condemnatis & per diabolum incantatis, qui nolunt laborare, nec inquirere, nisi in rebus palpabilibus, quia imbibiti sunt & potionati in rebus mundanis, nec possunt aperire intellectum ipsorum ad intelligendum bonas doctrinas nostras, per quas possent habere thesaurum perdurabilem & saluationem. Ideoque tibi dicemus fili, quod sapienter consideres doctrinas, quas tibi dabimus in libris nostris, & nota illas, & glosa fortiter per multas considerationes, & reiterationis speculationes, si desideras nos intelligere. Et quando nos intelligas, capias, cum ambabus manibus coopertum cum tua camisia uestimento philosophiae, & sic aliis relinquas doctrinas, sicut patres nostri nobis reliquerunt & non aliter. Et si contrarium feceris, tu eris maledictus, sicut ille, qui est participans de confusione mundi. Et noli ipsam reuelare per uocem uiuam, quia nemo sine labore debet artem posside re, nec sine consideratione alicui manifestare actualiter, nisi per cooperturam philosophiae, & illis qui per intellectum illuminati & leuati sunt, & qui habent instrumenta rectificata ad penetrandum causas & res naturae secretas. Et tu qui desideras esse filius noster, & nutritus in philosophia, debes perscrutari per reuelationem tui nobilis intellectus, id quod dicemus esse uerum in nostro magisterio. Uidelicet, quod fumus auri nostri fermentati, post reductionem & fixationem in terra sua apparebit uisibiliter in igne philosophiae. Et ideo fili necessariae sunt considerationes multae, antequam procedas ad formationem lapidis nostri, & quod sis scrutator per reuelationem nobilis intellectus illorum, quae dicimus esse uera in nostro magisterio, uidelicet, qualiter fumus auri nostri fermentati post fixationem & reductionem in terram suam uisibiliter apparet in philosophico igne. Scito ergo, quod terra in qua nostrum aurum debet seminari ac plantari, primitus est alba antequam uisum ignis nostri manifestare possit, habebis tamen fili in dealbatione patientiam, quoniam ibi magna tarditas est. Fac igitur dealbari terram tuam, & nutriri eam, si uis quod renesciat, & in tuis necessitatibus sustineat. Haec terra est magnesiam nostra, in qua iacet secretum nostrum. Et nostrum finale secretum est, nostri ar. uiui congelatio, sine qua iamque fieri non potest certitudo scientiae nostre, quae in principio magisterii nostri est nostri argenti uiui congelatio in magnesia nostra per ingenium, certumque regimen. Spiritus essentiae quintae in magnesia nostra est. Nostra magnesia est argentum uiuum quale tibi diximus. Et ex isto exiuit fumus auri nostri & argenti, per quem uenit onnis color. Et si scias eum extra corpora proiicere, medietatem habebis secreti. Et si facias eum reuerti, habebis coloratam suam magnesiam ut niuem. Nam sicut a corporibus proiicitur, ita in ea reuertitur, scilicet, tam a mediis mineralibus, quam a metallis cum ar. uiuo. Nam cum ar. uiuum sit medium coniungendi tincturas in puro subiecto: ita erit medium separandi eas ab impuro, quod est res comtra naturam. Et pro isto Mercurio intellige aquam, in qua deportatur tinctura. Quia ignis quando ab uno subiecto separatur, immediate introducitur in aliud, nisi per ignem impediatur extraneum, cum sit incorruptibilis. Et ideo est necesse, cum non possit haberi sub forma essentialiter, quod habeatur sub forma substantialiter, scilicet in materia Mercurii, quae est aqua nostra. Et scias fili, quod noster ignis trahitur a corpore parum & parum, & postea uertitur in corpus per suum nobilem calorem. Fili hoc est necessarium semen, cum quo fixatur nostra tinctura in corpore, quando trahitur ab illo cum aqua ignis. Fili impregna igitur corpus ab igne, & multiplica suam combustionem, & fortem habebis tincturam. Et intellige secretum. Nam initium est atque complementum totius, prout in secunda parte dicemus practicae. Unde propria tinctura philosophorum extrahitur, quae tingit argentum uiuum congelatum in album, in medicinam rubeam per fermentationem. Cap. Xxx. Iinctura, quam dicimus fili, extracta est ab auro nostro, & illam in auro uulgari fermentamus, quod portat illam de potentia ad actum, nec in isto eramus ex toto certi, nec possemus credere, quousque uidissemus nostrae magnesiae potestatem, quae magno calore suo spiritum congelat per suae exuberantis naturae mutationem, multiplicate in calore permanente. & haec fermentatio facta est adiutorio sulfuris rubei fixi, & postea non est nisi ignis, aqua & terra, pleni quinta essentia, & per aquam terra abluitur, per ignem terra tingitur & coloratur, & tunc omni homini manifestatur. Hec enim est tinctura, quae a uili terra se spoliat, & de alia multum nobili reinduit se. Et scias, quare nostrum primum uenenum non facit deauratum fumum, quando de ipso Mercurius sublimatur. Ideo, quia in suo uentre Mercurius totam accepit tincturam fumi, & est impregnatus a dicto fumo, qui est noster ignis dictus, & per successiuam decoctionem, que in natura sua est correspondens naturae dicti ignis, qui absconditus est in uentre dicti argenti uiui congelati per extensionem partium subtilium suae ignibilitatis essentialis in dirigendo partes dicti Mercurii colorat, & transmutat eum in suam propriam naturam ignis, qui est pura tinctura, infixa essentiae materiali indiuiduorum metallorum, quem clamamus spiritum Mercurialem, cum in eo manifeste sit resolutus, & adhuc sit resolutiuus in eodem, & erit quamdiu poterit, quia sic uoluitur natura per circulationem. De modo procedendi in practica, & quanta res requiritur in magisterio. Cap. Xxxi. Ad informandum super hac re filium artis opus est magna scientia, scilicet reuelatione, uel ostensibili doctrina, ut possit nostri magisterii practicam intrare, & indiget forti ac magna theorica, quae fortitudines reuelet per uelle naturae. Et si es negligens perlegere, & perscrutari contentum in nostris libris, cecus ibis ad practicam sicut ignorans. Et ideo fili debes praemeditari, cui rei debes manum apponere ad operandum. Et debes scire, quot, & quae requiruntur principaliter in nostro magisterio, uel propinquitate suae operationis. Et idcireo fili tibi dico, quod tria requiruntur, scilicet, Ingenium subtile, naturale, non sophisticum; manuum operatio, & liberum arbitrium, & hoc requirit sapientiam, diuitias, & libros. Sapientiam ad sciendum facere. Diuitias, ad habendum potestatem faciendi. Libros, ad intellectum aperiendum diuersum, qui est in multis gentibus. Quoniam hoc quod unus comprehendit per doctrinam unius, nunquam poterit comprehendi, nisi per doctrinam alterius. Et sic doctrina unius aperiet doctrinam alterius, fortassis datam per figuram, & secundum traditionem maiorum aut minorum. Sed hic tibi nos manifestabimus in clara uoce principale celatum, ad intrandum secreta secretorum naturae. Unde tu uidebis multa pulchra mirabilia, quae in secretis naturae sunt reposita, & quasi miracula reputabuntur per secretum dominae naturae. In quo est necessarium, quod incipias ad intrandum per istum modum. Fili necessarium est tibi, quod primo habeas in cognoscentia uirtutem formatiuam, ex supra dictis rememoratam, quae dependet a nostro magisterio ex certa scientia cognita. Quia ars, id est, scientia, quando ueraciter est cognita, sine aliqua ignorantia, per sensum intelligentiae, qui uenit de nobili operatore, informat materiam ad illud esse, ad quod calor naturalis instrumentalis, in quo a uirtute informatiua influitur uirtus actiua, & dirigitur in sua materia ad operandum & formandum directe: tunc apparet, quod dictus calor instrumentalis sit directus per uirtutem formatiuam, & uirtus formatiua dependet de scientia operatoris, in custodiendo cursum naturae in magisterio, per quod ista est influxa in materia, quia calor excitatus & auctus ipsemet mouet illam. Sicut in naturam omnis alterius rei influitur uirtus formatiua de coelo & de stellis. Quia coelum est princi pium mouens totius naturae, sicut sapi ens operator est in magisterio nostro, per doctrinam suae nobilis intelligentiae. Reuelatum ergo tibi sit, quod duo sunt in magisterio nostro necessaria, scilicet, uirtus informatiua, & instrumentum eleuatum, per quod nostrum debet formari magisterium. Informatiua uirtus est gubernata per quatuor uirtutes principales, conuertibiles & conuertentes, scilicet, calor, frigus, humidum & siccum, ad finem, quod materia tractetur cum instrumento directo & conducta & deducta ad illum actum, per quam pati debet suam operationem secundum intentionem conuertentis & conuertibilis, & in actione debet informari materia, ut per ipsam informationem ipsius instrumentum gubernetur ad complementum suae operationis, uoluntati operatori correspondens in materia informata per artem secundum exigentiam naturae uenerabilis, quae sagax est, & intentaperuenire & perficere suum perfectionis opus. De quatuor naturalibus uirtutibus mutatiuis, & quomodo appellantur, & quomodo operantur. Cap. Xxxii. Intellige fili, cum dicta formatiua uirtus se habeat regere per quatuor antedictas qualitates elementales, a quibus sine medio, & successiue quatuor uirtutes naturales mutatiuae causatae sunt. Et ideo habes diuidere gradualiter informa tionem, quam omnis bonus operator debet influere in materia conuenienti, & successiue in quatuor partes, uidelicet, In attractatiuam naturam, & per hanc causatur congelatio spiritus & dissolutio cor63 poris in naturam retentiuam & coagulatiuam, & in naturam expulsiuam, & contentiuam, & digestiuam. Natura attractiua operatur per calorem & temperatam siccitatem; natura retentiua per siccitatem, & temperatam frigiditatem; expulsiua per humiditatem & temperatum calorem; & natura digestiua per calorem & temperatam humiditatem. Et in illa actione, in qua materia melius operatur in complexione ipsius, habes tu eam adiuuare, quia secundum plus & minus fortitudinis sue complexionis materia tibi ostendet suam uelocitatem aut tarditatem, uel temperamentum sue differentie transmutationis, unde sui causantur effectus secundarii, qui tracti sunt de potentia in actum, sicut sunt ponderositas, leuitas, grauitas, durities, mollities, dulce, amarum, album, & nigrum etc. Scias ergo fili, ad quam uirtutem, ad quam formam debes tuam tractare materiam, uel ad uirtutem appetitiuam, uel ad uirtutem digestiuam, uel ad uirtutem retentiuam, aut ad uirtutem expulsiuam. Quia tibi opus est, quod materia accipiat talem informationem per artem cognitam, & scitam, tali forma, quod suum instrumentum ibi sit motum, & bene directum, usque ad suae operationis finem, qui finis certum signum monstrat suo magisterio. Quapropter si ipse habuerit in memoria sua signa, habebit scientiam certam, & habitudinem corrigendi & emendandi confortationem, & debilitationem, quae sunt extremitates operationum naturalium. Et ideo intellige, quod ignis est instrumentum naturae, sicut instrumentum, quo faber operatur, est martellus; qui mouet materiam ferri ad talem dispositionem, que sit de mentione fabri, qui informat malleu per formalem motum. Sic autem facit calor naturae in magisterio nostro, quia secundum artem dirigitur ad intentionem Artistae. Nam uel dirigitur ad destruendum & corrumpendum, uelad generandum, uel ad ligandum, aut alias. Et ideo tibi necessarium est, quod per hanc scientiam cognitam habeas directionem eligendi & cognoscendi talem ignem, secundum quem per artem formatum debet materia de natura in naturam mutari, quousque motus naturae supremae, quae est in igne, per terminationem & expulsionem extraneorum motuum in sua propria materia sine corruptione aliqua possit perpetuo quiescere. Et iste est calor omnium generatorum, sicut est solis, calor, qui est effectus. principalis omnis generationis. Ideo tibi sit certum, quod si ars operatoris sit incerta ad disponendum materiam, in illa lapis noster formari non poterit in potentia, cuius formaliter & naturaliter totus cursus uirtutum quae sunt in centro medicinae nostrae est inclusus. Benedictus sit Deus gloriosus omnipotens, qui humano generi dedit intellectum administrandi, addem di, & integrandi particularitates confusas totius medicinae uniuersitati reali, per quam remanebunt rectificata omnino. Et ideo fili monemus te, si desideras esse per fectus medicus, non ponas te complacentie particularitatum medicinae, quia confusae sunt, nec sunt hodie integrae. Natura enim eas pati non potest propter confusionem nimiam. sed complacere in unica medicina quia non est nisi una sanatiua totius maliciae prauitatis & infirmitatis, & confortatiua spiritualium uirtutum. Habe ergo & tene opinionem securam emorroytorum. Quia tota scientia medicinae est, & esse potest reducta stabiliter opinioni illorum, qui tantummodo contemplantur in uniuersalitate, in qua est operatiuarum uirtutum congregatio intellige cursu naturae. Quia qui multas & plures particularitates sciet ad uniuersalitatem reducere, inter alios erit melior. Quia in particularitatibus sunt uirtutes confusae, & in uniuersalitatibus sunt reales uirtutes in unum congregatae, & excitatae, sicut totius naturae cursus manifestat, & est medicinarum medicina. Et qui talem habet medicinam, donum Dei habet, quia thesaurus est incomparabilis. Recupera igitur scientiam, per quam tuam possis naturam informare, a qua tale iocale, & tale bonum creatur & formatur per artificium, superans totum naturae cursum, quia si ars operetur in certa materia, non poterit bene disponi secundum exigentiam intentionis naturae, nec natura poterit creare illud, quod sibi manet, neque illud quod petit operator, quia materia defecit in formatiua uirtute. Et quia instrumentum, quod erat ad formandum motum, non erat bene rectum, & hoc fecit ignorantia in intellectu tota, quando Artista non habet scientiam cognoscendi certam informationem, de qua dicta materia debet recipere suum motum, per influentiam scientiae cognitae ab operatore naturali. Et ideo quando influit ignorantia & incertitudo scientie, natura deuiat ab intellectu talis artificis. Et etiam bene debes considerare, quod uirtus quae est in medicina non ei uniatur plus per calorem extraneum, quam possit dirigere. Quia calor ardens & combustiuus qui uenit ab igne elementali, sibi datus est per instrumentum, quae res nunquam fuit de intentione naturae, & ideo formare defecit illud, quod petebat Artista. De informatione caloris naturalis per excitationem factam per ignem communem, uel de informatione naturalis cum calore, qui est contra naturam. Cap. Xxxiii. Illi intelligere potes, quod solus ignis naturalis, aut ignis naturae confortatus cum igne non naturali, cum operatione confortationis, uel creationis, uel transmutationis, uniformiter operatur in materia, excitata solummodo per ignem, contra naturam, tali modo, quod ignis naturalis in quo est uirtus actiua, non sit suppressus per elementalem ignem. Et in operatione prima suae corruptionis obseruare, debes, quod ignis contra naturam superet calorem naturalem innatum in nobili subiecto uno gradu tantum, & non ultra illum numerum. Quia spiritus indiuiduus, qui est speciei conseruatiuus, desiderans similem generationem recto instinctu suae naturae corrumperetur, per suae destructionem essentiae, & tunc amplius non haberet appetitum similem generationem faciendi. Quia natura exiret per corruptionem & destructionem, que contra naturam sunt, & terminationem acciperet, & suae conuersionis finem, quia non haberet locum in quo requiesceret, nec aerem in quo respiraret. Et debet intrare uacuitas de qua locus erat plenus extranea natura. Et debes habere magnum alembicum, ut materia liberius possit ascendere, & cum paruo igne excitari, ut ueniat in aerem. Et non est necessarium, quodper ignem excitatum aer multum condensetur in aquam, eo quod uirtus actiua submergeretur & suffocacaretur nimis in aqua, & tincturae naturales comburerentur, quando actio caloris ignis elementalis occuparet partes ignis naturalis, aut locum ubi deportatur. Sicut uidetur quod magna flamma paruam destruit, & istam in se conuertit. Non enim uolumus, quod ignis contra naturam conuertat naturalem in tota sui substantia essentiali; & accidentali: sed quod naturalis conuertat sua prima potentia in parte iam alterata ignem contra naturam. Et ideo tibi existat reuelatum, quod duae operationes certae sunt tibi necessariae, scilicet, corruptio, quae facta sit sub suae formae conseruatione, & per ignem contra naturam fit cum ignis elementalis excitatione adiutorio neutralitatis ignis, non naturalis. Alia operatio est generatio, quae fit cum igne naturali multiplicato ab igne non naturali & contra naturam. Quia duo ignes isti conuersi in igne proprio naturali, scilicet ignis non naturalis de per se, & per accidens, & ignis contra naturam per accidens amore attractationis ignis non naturalis. Et in isto naturali igne sunt reperti & conuersi. Quare igitur sunt inter ambo instrumenta naturae calida, & multum temperata, ex multum forti uirtute, quae est alta, & potentissima ad faciendum nouam regenerationem aut colligationem multarum uirtutum coniunctarum in uno proprio subiecto, quod est secretum naturae per artem magisterii coniunctum ad naturam humidi radicalis. Quomodo materia nostri argenti uiui reperitur. Et potest inueniri in omni corpore elementali. Cap. Xxxiiii. Si uis fili nostri magisterii effectum habere, argentum uiui nostri naturam ignorare non debes, quod in omni elementali corpore reperitur. Et omne corpus elementale in quacunque forma natura formauerit illud, compositum est de quatuor elementis principalibus, ut per reuolutionem circuli naturae manifeste patet, qui ostendit, quod nulla res creata uel generata per naturam, iam non erit adeo diuersae formae seu figurae, quin per principia naturalia reperiamus eam esse compositam ex uno genere materiali, scilicet, argenti uiui. quod quidem uolumus nominari genus naturae propinquius generale, tanquam proprium eius subiectum naturale, in quo domina natura pingit & protrahit suas figuras diuersas. Et nota, quando dicimus, propinquius, nos ad differentiam generis uniuersalis dicimus a quo istud descendit. Et quando dicimus illud generale, dicimus ad differentiam maioris propinquitatis alterius generis, quam habet cum natura. Et ideo cum de isto sit genus, in eo conuenitur, quando per artem uel naturam appropriatum est primae formae generis uniuersalis, a quo alia genera omnia descendunt, quae sunt argenta uiuam nostra. Et ideo, cum omnia genera ueniant successione naturali graduali a primo argento uiuo, quod est generalissimum, remotum a principali, & propinquiori, medio naturae: quare dictum est materia prima omni generi succedenti, nec sic discordant uel discrepant in natura primi generis, quod est uniuersale uel generalissimum clamatum in philosophia nostra, unde decepti sunt logici & logistae, quia tantummodo habent in specie uel figura, prout manifeste uides die qualibet, quod genus nutrimenti conuertitur in genus nutritae rei, quod natura facere non posset, nisi genus conuertentis generi & naturae conuersi concordantiam haberent. Haec concordantia fili descendit a prima costa siue latere generis, in tria genera diuersa. s. animale, uegetabile & minerale. A primo genere uenit uapor, generatus ab elementis immediate & sine medio. Et iste uapor est compositionis primae, & de secunda sunt corpora mineralia, & de tertia compositione uegetabilia. A quarta bestie, bruta, & a quinta sunt homines. Sed omnia haec descendunt a genere principali principalissimo, a quo natura recipit argenti uiui naturam, ad creandum omne aliud compositum. Et omne compositum ratione dictae materiae tanquam in prima re Mercuriali transmutatur in aliud, sicut dictum est, in naturam & materiam alterius compositi, uidelicet quod genus Mercuriale uegetabile transmutatur in genus animale & minerale, & genus animale in minerale, hoc est quando appropriatur & coniungitur per retrogradationem ad secundae gradum compositionis, in qua sunt corpora mineralia, sic natura facit transmutationem talem subtili separatione puriab impuro, scilicet homogeneae rei, & heterogeneae. Quia nature intentio talis est, quod quando uult disponere ad destructionem suum compositum, immediate cogitat separare naturam, quae participat cum re quinta, & in illa saluat & conseruat primam speciem, quia consilium aliud recipere nequit. Et si adeo materia sit excitata, & data corruptioni, quod fieri non possit conseruatio speciei, & de materia grossiori remaneat, tunc natura dictam materiam transmutat in genus alterius compositi uegetabilis uel animalis aut mineralis. Nam secundum quod corruptio in potentia se extendit, secundum hoc materia corrumpitur. Et sic in illam uel aliam, aut similem transmutatur, ut si materia simplex quintae compositionis corrumpatur, absque conseruatione formae, statim appetit quartae compositionis materiam, per naturam immediate grossam. Sed ista diuisio fieri non potest per artem, neque per naturam ad perfectionem naturae, nisi conuertens actiuum reddat materiam totam homogeneam, & quod pars illius similis sit totalitati, uel simplex sit forma, ut est forma elementorum, aut forma mixta, sicut est forma lapidis, aut metallorum. Et haec homogeneitas facta est ut materia separetur ab onibus formis, que non suntde sequela harmoniace commixtionis corporum ad quae natura, uel ars intendunt dictam constituere materiam. Aut forte dictum conuertens est naturale aut contra naturam. Si est naturale, tunc creabuntur lapides fusibiles per calidum & siccum. Et si contra naturam, tunc creabuntur lapides non fusibiles, in quibus non remansit humiditas, quae erat informanda per naturam conuertentem, nisi sit secundum continuitatem materiae. Quapropter lapides non possunt fundi, nec funduntur. Et quando dicta materia per gradus separationis est disgregata, tunc est uicina primae causae. Et quanto illi proximior, tanto multiplicabilior nobilissimis uirtutibus, uidelicet, quando corpus ex quo est perfectio, quod uocamus unguentum fixum, in quibus, & ubi tincturas suas habet & figuras, quae sunt multiplicatae tincture aureitatis aut argenteitatis, per quas figuras uirtus nobilissimae materiae perficit effectus & officia, & suas transmutati omnis proprias actiones, sicut in sua uidimus proiectione tam in corporibus mineralibus, quam animalibus. De genere supremo, a quo omnis natura exiuit. Cap. Xxxu. Ideo fili satis elucidatus esse debes, & uidere, quod nisi esset uniuersale & supremum genus per quod natura gubernatur: nulla res, quae per naturam creanda uel generanda esset posset esse, neque res animata uiuere, nisi sustentatione generis supremi, quod genus est materia naturae, sed perderet natura suum esse. Et cum tale genus sit in esse materiali, quanuis confusum sit potentialiter in substantia & materia cuiuscunque generis: necessitas est tibi, quod transmutationem suae formae per certos gradus separationis conuertat dictas materias de potentia ad actionem, scilicet, in primam materiam, non tamen remotam a genere metallino, sed propinquam & uicinam ad lineam, aut ad genus, in qua erant in eorum initio. De qua materia uel genere natura incepit operari, antequam aliqua forma esset materiae primae introducta, seu generata propinquiori aut uiciniori generi. De materia, quae desiderat habere unitatem formae, ut de sua perfectione in unitate spiritus quintae essentiae integretur. Cap. Xxxui. Ista prima materia Fili, est terra subtilis sulfurea, quae multum optat integrationem de unitate spiritus quintae essentiae, sicut aliqua propria materia desiderat aliquam propriam formam, causa & ratione sui complementi: & ideo praeparetur materia argenti uiui humidi per septem distillationes, ut materia sit pura, cum qua per resolutionem pura forma habeatur: & ideo hoc intelligatur in materia sicca & humida: & ideo quanto materia nobilior & melior est, tanto desiderat formam nobiliorem, & quanto nobilior est forma, tanto magis materiam nobilitat suam. Et postquam materia sit habilis ad resumendum illam, sicut est quando appropriata fuerit aut per artem, aut per naturam ad actum primae rei, tunc multum habilis est ad recipiendum formam mineralem aureicam, quae clarificat, illustrat, & eam penitus nobilitat. Ideo hec nobilis terra, dictum est subiectum Mercuriale, cum in primam substantiam artum uiui reuersa sit, & in ea recipiat terminationem atque finem. Et in hac terra fili debes fixare elementa, in quibus opus est, quod portetur fumus auri nostri tanquam ad primum elementum, quod est omnium aliorum subiectum & fundamentum, quae sunt ab eo fixanda. Ideo, quia est magis materiale aliorum omnium, quanuis subtile sit multum ac spirituale in forma terrae albae, multae, & magnae uirtutis. Si haec fili tibi sit abscondita, habes omnem artem nostram atque scientiam ignorare, quia est totius magisterii nostri principale fundamentum. Et si uis eius habere notitiam per doctrinam nostram tibi est, & erit reuelata. In omni loco eam reperies, & a quo trahes, sicut in secunda parte dicemus, quia est sulfur & argenti uiui, ut ex eius apparet proprietate, quando recipit in se rubeam & sanguineam tincturam supremi metalli, & accipit ingressum & fusionem perpetuam, non tamen sine magisterio nostro tibi fili reuelato in secunda parte. Et quia proprietas argenti uiui est dissoluendi & dealbandi suum sulfur. Et proprietas sulfuris est congelandi & rubificandi suum Mercurium, talem reperies eam suis uirtutibus munitam a primo genere receptis. Et adhuc multas alias proprietates habet perfectionis, ut audies postea. Scias tamen quod non est argentum uiuum uulgare in tota sua substantia, nec in sua natura, sed est argenti uiui philosophicum, auri, scilicet, & argenti, appropinquatum generi creato ab entibus realibus, certis mensuris naturae, per artem iam notam. Quomodo omnes res mundi sunt de sulfure, & de argento uiuo, sicut de uniuersali materia, & de suis succedem tibus, & quod in omni loco reperitur per suas proprietates. Cap. Xxxuii. Adhuc fili tibi manifestamus, quod omnis res mundi composita ex substantia quatuor elementorum substantialiter, non est nisi sulfur & argentum uiuum pura, munda & incombustibilia in primo suae creationis puncto, & hoc scire & uidere poteris per artem, quae hoc facit per operationem magisterii nostri, scilicet quando humidum, terreum, siccum congelatur, sicut per uinum apparet, de quo Mercurialis substantia in naturam humanam conuertitur, hoc est primum germen, uel prima materia, & media substantia, in qua natura infigit, & fixat omnes colores suos, diuersas substantias figurando. Isti colores adueniunt a proprietate naturae coniuncto sulfuris, & ar. ui. per instinctum & excitationem eorum. Adhuc multas alias proprietates habet haec prima materia, per quas scimus de natura sulfuris hanc esse & ar. uiui. Nam in igne corrumpi non potest, nec in aere, aqua, uel terra. Et habet proprietates dissoluendi, congelandi, trahendi in appetitum, attrahendi, retinendi, expellendi, pellendi, & digerendi, quod est perfectio & complementum rei animatae in contrarias passiones, per quas proprietates constat certissime, quod est de natura sulfuris & argenti uiui. Sicut faciendo contrarias operationes, quas facere non posset, nisi esset de natura amborum ac proprietate ipsorum. Et cum proprietates dictae nequeant esse sine substantia, sicut nullum accidens sine materia, nos dicimus, quod haec substantia non est nisi sulfur & argentum uiuum, collecta secundum suam compositionem. Per quae patet, quod lapis noster in omni loco reperitur causa & ratione proprietatum suarum, & ex illa experientia cognoscimus, quod est prima materia omnium rerum uniuersalium, quae per generationem & corruptionem formatae sunt secundum compositionem earum. Quare nobis declaratum est, quod est de natura sulfuris & argenti uiui, & propter hoc non est argentum uiuum in tota sui substantia, nec in tota sui natura, respectu argenti uiui communis, sed in partede ipso est, & ideo amicabiliter adhaeret suae naturae, & ipsius est perfectiua, ratione potentis digestionis suae, per quam crudum conuertitur in coctum, tunc enim natura laetatur natura, & est ipsius mater & eius naturae mansio per concordantiam eius, quae mouetur a prima causa, & ideo congelat reliquum, & perpetuo se fixant, & iungunt sine ulla disiunctione, quae res fieri non posset nisi natura unius esset affinitate participans naturae alterius, & hoc propinquitate & uicinitate primi generis, a quo omnia processerunt. Et ideo dicimus esse cognitum manifeste, quod haec materia prima est de natura argenti uiui, & est ei propinqua, cum in sua proiectione defendat argentum uiuum uulgare contra ignem ab adustione absque fuga, & eum congelet, & mirabiliter retineat post ipsius perfectam fixionem. Unde notandum, quod natura medicina non est nisi argentum uiuum bene digestum, & coctum per naturam sui sulfuris depurati. Et cum materia argenti uiui sit de natura metalli, ideo penetrat illud & mixtionatur secum, quoniam ipsum est de substantia & natura illius. Quare debes intelligere, quod argentum uiuum fixari debet primo in quadam decoctione humidi, descendente ab una proprietate, quae est digestio & perfectio ipsius per fermentum solis & lunae, antequam proiectionem facias super argentum uiuum uulgare, quia tota aerea est, & uolaret omnino ab igne, sed post fermentum remaneret, quia tota eius substantia est incombustibilis & aerea, quae res est operatiua & similitudo totius perfectionis. Quomodo in omni loco lapis noster reperitur. Et de ingenio quomodo potest reperiri. Cap. Xxxuiii. Cum ergo fili tibi dixerimus, quod a talibus materiis omnes mundi res suam accipiant formam substantialem, accidentalem, & spiritualem, propter hoc dicimus, quod in omni loco nostrum lapidem reperies, cum de illa omnes res mundi fuerunt procreatae, hoc cognito, uidequa materia cupis esse philosophus, quia ab omni re, uel aliquibus eorum tu extrahes primam materiam, etiam de potentia in actum, de facto & actualiter, ut iam tibi reuelauimus. Et quod de illius tantummodo materia, in bona ueritate, magnitudine & potentia erunt procreatae, uerbi gratia, quando faber uult clauum facere, opus est, quod materiam conuenientem accipiat, scilicet, ferrum, quia sine materia ferri non potest clauum fabricare: deinde per sua instrumenta habet figurare, per informationem ab intellectu suo uenientem, quousque ad optatum finem ueniat: sic est de natura, quia quando uult aliquam rem incipere figurare in forma substantiali, materiam primam accipit simplicem, quae est sine forma completa, & in illa fixare incipit elementa, quae sunt de natura diuersa, secundum quod sunt depurata & magis simplicia facta in naturali praeparatione per actionem caloris temperati, figurando formas diuersas, colores, odores, sapores, & in complexionibus diuersis, secundum diuersitatem mixtionum elementorum in hac prima materia, siue sit in animalibus, seu uegetabilibus aut mineralibus rebus, quoniam ad omnia habet respectum conuertibile ad dictam materiam ratione suae incompletionis. Idcirco in omnia se habet conuerti, ueluti generale semen omnium rerum, secundum operationem influentiarum rerum, & causarum coniunctarum & secundum attractationem loci, in quo est materia. Et propterea genus simile primo, in quo est materia per indiuidualitatem primi generis, quod dicitur genus generalissimum, quod per corruptionem naturalem cum artificio trahitur ab illa materia iam complete formata per naturam & per generationem, conuertimus & congelamus in propriam naturam similem formae sui primi generis, quod dicitur argentum uiuum, quod est subiectum receptiuum omnium colorum & formarum, cum coniunctione suorum elementorum, talium, quales sibi appropiantur, nam materiae proprietas est appetere formas infinitas. Idcirco huic nobili materie est nobilis adiungenda forma. habeat ergo nobilissima elementa, quae contineant formam aut speciem quam petis, quia recipiet talia, qualia sibi ministrabis, & ex illis tingetur, & dem toto conuertetur. Quia fermenti proprietas est lapidem uertere in naturam fermenti, scilicet, in naturam liquabilem & fundentem ratione oleagmitatis subtilis, & olei incombustibilis & fermentabilis, quod leniter intrat omnes partes dictae materiae, quae in liquore permanente submergitur, quae postmodum uocatur fermentum potens. nam in sua natura omne metallum conuertit, secundum potentiam eidem limitatam, & secundum quod sua elementa pura sunt & temperata. Sic similiter erit temperata. & quoniam haec materia conuertitur & in omnem formam & in omnem complexionem temperatam ad quam appropriatur, uocamus eum Mercurium nostrum, ad instar Mercurii coelestis planete, qui est frigidus, calidus, humidus & siccus secundum reuolutionem circuli reperitur, uel est temperatus uel intempeperatus secundum diuersitatem pluris aut minoris suarum oppositionum, coniunctionum, aut respectuum. & eo modo hic lapis, quando est in aqua, tunc est ualde frigidus, & quando est in igne, tunc est multum calidus, & quando est in aere, tunc est ualde humidus, & sic de aliis elementis. Et istud tenperamentum debet eligi sicut dicit Arnoldus de Uilla noua in suo Rosario in ca. 14. quod incipit, Omnia sub termino definito & c. & in fine & c. Consimiliter fili, est haec materia conuertens se ad naturam cum quaconiungitur, tam coniunctum, quam diuisim secundum modum & uirtutem coniunctionis aut diuisionis terrae fermenti. Idcirco fili, si uelis, quod uertatur ad naturam metalli, coniunge cum natura metalli cum quo approximatur usque ad passum suae uirtuosae fermenta tionis, uidelicet, quod adiungatur siccum, quod est materia, uidelicet sulfuris metallicum materia humidi metalli, uidelicet aeris, ut possit fluere & fundere eo quod de homine exiuit homo, de tauro taurus, & de metallo metallum. Et in hoc euitabis errores illorum, qui tempore suo fecerunt lapidem coquentem & coctum sine effectiua fusione, quod non uenit de proprietate metalli, quod est liquefactibile atque fluens. Et notare debes, nullum est fermentum metallicum, nisi in auro & argento, quia sunt tincturae, per quas nostrum argentum uiuum coloratur. Et qui sine tali argento uiuo metalla tingere credit, caecus ad practicam tendit, & ad transmutationum suarum effectum, nam aurum tingit metalla in colore aureico rubeo, sicut sanguis, & argentum tingit metalla in colore albedinis bene penetrantis ac intrantis omne metallicnm corpus. Si ergo cum auro & argento scis tingere, tum uenies ad magnum secretum, quod est ignis noster, & ista sunt media materialia depurata per ingenium naturae, in quibus sunt entia realia intensa & uirtuosa per omnia sua accidentia temperata, per quae debes semper contemperare lapidem in sua nobili mixtione & intentione per fermentationem. Ad tenendum secrete lapidis inuentionem. Cap. Xxxix. Tene secretum, quod in omnibus rebus creatis & formatis per naturam in eorum ultima depuratione reperta est materia prima omnium rerum & cuiussibet ipsarum in forma Mercurii. Et hoc nobili uidemus experientia, si facere uelis, quae materia dicta est genus generalissimum, non tamen quod accipias sicut capiunt laici, qui capiunt per terminum consideratum, uel per ens phantasticum, sed sicut est ens reale, qui est terminus materialis naturae, a qua recipit sua propinquiora principia materialia in actione generationis, quia est ens primum, qui est terminus materialis in natura, & philosophia nostra sub umbra logicali clamat eum generalissimum genus, quia est primae naturae subiectum, quod in tribus est diuisum, per quod est genus generis mineralisi: tem est genus generis uegetabilis: & iterum est genus generis animalis. & ideo philosophiam nostram uolumus comprehendi a tribus principalibus generibus in arte experientiae, scilicet, de minerali, uegetabili, & animali. Scito fili, quod plures llbros nostros legent & eos intelligere non poterunt, quia in eis erunt ignoti & absconditi, atque cooperti termini principales nostri ueri intellectus, & aliorum similiter, qui per eorum ignorantiam & defectum laborabunt de die in diem nos reprobare, quia dicimus ueritatem, & in fine cognoscentur omnia cum illorum reprobatione. Ideo si posses attingere ad libros nostros a talium manibus absconditos tene, & maxime ab illis, qui hanc tractant artem. In quibus libris aperte reuelamus totum secretum. Et super omnia custodi praesentem librum ab inimicis mundi, quia magna mirabilia ibi sunt & erunt inuenta per certas experientias, sicut dicemus in secunda parte huius libri. Quomodo lapis post inuentionem suam recipit adiutorium ab aliis rebus ad efficiendum elixir completum. Cap. Xi. Cum ulterius tibi dixerimus, quod dictum genus custodiatur ab omni nigra combustione, hoc est tibi necessarium, quia per illud genus omne tuum opus perficies adiutorio tincturarum solis & lunae, sed opus est, ut scias illud per artem & scientiam nostri magisterii extrahere, prout dicemus tibi in secunda parte, & expoliare ipsum ab omnibus suis extrinsecis figuris, quas natura in magisterio posuit, sicut sunt diuersarum plantarum figurae, ac diuersorum mineralium & diuersorum liquorum. Et de omnibus istis tamen plus in quibusdam quam in aliis propinquius reperta est, & maioris abundantiae & adhaesionis propriis substantiis & naturis metallorum, secundum quod plus continent de spiritu quintae essentiae, sicut inter uegetabilia uitis dicta materia, masculina, & magna lunaria, quae est succus uitalis, & radix frumenti siue straminis & portis & portulaca, malua & Mercurialis & chelidonia; & aliae arbores, & herbae, quae sunt calide & humide naturae quae portant flores, & gummas, unde potest fieri oleum, quorum genus multum adiungitur materiae & naturae metallorum & mineralium, & alia omnia quae natura sunt calida & humida. Et inter bestias est species basilisci, & apum que faciunt mel, & niel. Et inter liquores sunt sanguis humanus & capilli iuuenum hominum ac urina, lac animalium & aliae humiditates uiscosae. Et inter mineralia sunt sol & luna, quia lapidum sunt fermenta. Et de ipsis propinquius exiuit dictum genus, quod melius adhaeret propriis substantiis & naturis metallorum, scilicet, auro & argento. De quibus debes fermentationem facere lapidis per coniunctionem naturalem, & postmodum habebit in omne aliud metallum ingressionem mediante fermento, quod attrahit ipsum in naturam propinquam uerae medicinae, quae participat essentiae perfectorum corporum & essentiali corruptioni perfectorum. Et per hoc tibi extitit reuelatum, quod quanto magis appropinquat naturae gradualiter, tanto melius naturae participat, & quanto magis participat, citius amore naturae eidem se adium git, & in eam conuertitur. Quia natura sapiens citius gaudet & letatur cum sua natura, quam cum extranea. Et sic apparet, quod per media nature habes transire suauiter ad extremitates, & lapidem nostrum trahere de potentia ad actum. De terminatione ac fine lapidis in diuersis figuris. Et quomodo est inter lapides, & inter sales, & inter uitra, quae omnes exiuerunt de sua natura. Et quomodo debet nasci. Cap. Xli. In hac nobili natura terminatur & finitur genus ( tibi supradictum ) quod a lapidibus traximus, de herbis & animalibus in forma aquae clarae impregnatae a spirituquintae essentiae, quam postea congelamus cum uapore sui sulfuris, & tunc apparet lapis qui antea nobis erat absconditus cum sua homogoneitate liquorosa. Fili nostrum sulfur inter lapides creatum est, & crescit inter sales & inter uitra de prima substantia, de prima re, quae est dicta substantia argenti uiui. Et non, quod de ipsius argenti uiui substantia facimus omne opus nostrum, quia est sal incorruptibile, sed non de sale, quod non terminatur in rupe, nec de uitro, neque de alterius lapidis substantia, sed inter illa creamus, quia ipsa credimus esse uasa naturae, quae dictum genus elegit. Et ideo, quando lapis noster creabitur, fac eum nasci deuentre matris suae, nec amodo aliud ponas, quia secum defert uirtutem uentris matris suae, scilicet illam naturam sulfuream, quae omne argentum uiuum congelat. Illa est terra in qua nostrum aurum seminamus, quia posse habet eum retinendi. Et talem intentionem habere debes in extractione lapidis a principiis naturalibus tam lapidum, quam herbarum: cum Deus gloriosus posuit uirtutes plures in lapidibus & herbis, per quas si bene cognoscerentur, multa ex eis mirabilia fierent supra terram, quae simplices absque dubio miracula reputarent. De magna coniunctione. Et de modo masculi & feminae. Et de solis & lunae eclipsi. Et de secunda nascentia nostri arui. ad faciendum elixir completum. Cap. Xlii. Modo tibi reuelatus est locus, unde potest exire nostrum argenti uiui, quod facit coniunctionem femellae & masculi. Non credas, quod sit in loco femellae nec masculi in magno magisterio, imo est quasi mediator solis & lunae, quoniam sine argenti uiui isto bene non coniungerentur in perfectione hominis, qui requirit retinaculum opportunum, hoc est femella, quae portat eum infra suum uentrem. Et hoc erit luna quae impregnabitur ab igne nostri solis, donec sit nigra sicut carbo. Hoc facit noster Mercurius, qui resoluit tincturam solis, quae est rubicundior sanguine draconis, & ipse remanet totus tinctus. Postea uenit femella, quae concipit totum hoc, & exinde fermentatur donec ad partum. Igitur fili tibi clarissime reueletur, quod generatio nostri lapidis uirtuosi & magni precii non potest fieri nisi cum masculo iungatur femella conueniens. Quoniam licet absque femella dictum compositum solis possit dissolui, attamen actio & passio non potest esse in natura sine agente & patiente in actu generationis & corruptionis. Et per hoc te facimus scire, quod secundum terminationem graduum naturae componit & discomponit, sic, quod Mercurius in primo gradu suae coniunctionis tantum, quantum in actu corruptionis illius, cum quo commiscetur, quousque fuerint decolata, scilicet, & Mercurius & sol, & Mercurius & luna. Sed luna respicit ad actum generationis ad faciendum magnum lapidem, uidelicet, quando Mercurius cum illa coniungitur, tunc non est nisi unum compositum, uerum nigrum sicut carbo. Quapropter tunc apparet, quod noster Mercurius non est femella conueniens, cum corpus sit de tam magna puritate, quod per suam magnam claritatem corpus compositum corrumpit, & habet potentiam diuidendi suam naturam ab natura extranea, quae uenit ab elementis in eorum coniunctione. Ob hoc indiget alia nobili femella, quae habeat potestatem per uicinitatem recipiendi & portandi, & nutriendi nostrum charum infantem absque deperditione suae nobilis materiae, propterea uertitur nigra, quia ipsum totum uult retinere. Tunc poteris dicere quando uideris hoc, quod luna patitur eclipsim supra totam terram, quam portat in suo uentre, & sol similiter, quoniam nihil inde uidetur, quoniam ambo eclipsim patiuntur. Et sic uidimus. Unde sunt multi Astrologi, qui credere nolunt, dicentes, quod hoc est contra naturam, & de hoc dicunt uerum. Sed non habent intellectum nature, quia contra naturam est corrumpere conpositum, quod ipsamet creauit per suam diligentiam magnam. Igitur necesse est fili, quod dicta femella sit substantiosa in natura, & propinqua generi minerali ad omnia accidentia totius substantiae uniuersalis respectu masculi in complexione. Quoniam de carne exit caro, & ab aqua uentus, & de uento pluuia. Et ideo necessarium est, quod habeamus duas substantias materiales & principales, que concordant ad unam naturam, & sunt magis approximantes ad illam, ut natura passiua de sua plenaria uoluntate, & de sua propria natura habeat appetitum recipiendi formam uirtutis masculinae. Uelut foemina appetit uirum per instinctum naturae magis quam ulla res alia. Ueruntamen fieri non poterit per simplicem femellam, cum ipsa uenerit, & deuallatur a genere generalissimo, ex quo onnes aliae res sunt generatae cum linea graduali: sed cum multis operationibus & cum longa digestione, in qua multe, & quasi infinite species indigerent, cum adhuc opus nostrum non sit inceptum: & quando lapis per artificium subtile de natura metalli cum dicto argento uiuo exuberato fuerit creatus. quoniam necessarium est, quod noster Mercurius misceatur cum natura duorum corporum, & postea ab illis proiiciatur, antequam ab illo po terit fieri elitir completum. Et ideo sunt delusi Artistae moderni, qui credunt esse ad finem quando deberent incipere, & faciunt proiectionem cum magna abusione, quoniam non integrauerunt totum cursum naturae, qui durat per spatium duorum annorum, completae, unde lapis est unius anni, & elixir alterius omni nouo Artistae, qui nunquam fecerit. Sed omni bono Artiste experto, qui est subtilis, habetur unus annus & tres menses, quia secundum quod corrumpitur, similiter generatur. Idcirco si est expertus in sua corruptione, tantum magis erit expertus in sua creatione, quoniam id quod corrumpit, hoc idem creat, & totum hoc per operationem fit, quae per nos clamatur solutio & congelatio, quas tibi dabimus per practicam scitam & per nos cognitam in secunda parte huius testamenti. De naturis radicalibus ad consequendum & citius attingendum perfectionem, & naturam specialiorem matrimonii. Et de uirtute quae exit ab hoc matrimonio. Cap. Xliii. Per hoc fili, cum noster sol masculus indigeat magis appropriata femella in natura, idcirco eligimus materiam magis coctam, per quam decoctionem sua natura uertitur in naturam metalli, mediante quo nostrum magisterium melius completur cum magna perfectione. Ideo fili, tu debes eligere & cognoscere meliores radices minerales naturae, quae sunt magis approximatae & approximandae in naturali liquabili cum toto eorum ingenio. Cum quibus precor te, quod nostrum magisterium teneas secretum, quoniam generans actiue, & generatum passiue, esse debent in una specie & forma consimili, scilicet, forma metallina, quia sic requirit natura, sicut loquemur plenius in fine nostrae theoricae pro melius intelligendo perfectionem nostri magisterii, quod comparatur generationi humanae, ratione distinctionis sui sexus aut generis. Sed licet dicta femella mineralis sit de calidiori natura quam prima, quae non habet aliquid de calore nec frigore complexionali, nisi in termino excellenter simplici, dicta tamen femella mineralis est frigida in natura complexionaliter sui masculi respectu, qui est calidior actu quam ipsa sit secundum gradus naturales in complexione generationis. Et sic secundum diuersas actiones per naturam introductas, diuersae formae prroductae sunt in complexionibus diuersis de potentia in actum. Et ideo si femella esset adiuncta, & additae primae femellae simplici, quae descendit a genere generalissimo intentione, quod generatio de ipsis duobus fieret, femella mineralis in hoc casu, esset dictus masculus ratione sui magni caloris, & teneret locum masculi, sed non est talis, sicut masculus perfectus agens, qui est dator formae per actionem generationis, & in quo est generatio perfecta forma, quae portat materiam in esse completo. Et quia licet in luna est forma actiua & materialis, est tamen remota usque ad certam gradualitatem, & illi conuenit dare actiuum tale materiale, quod habeat posse dare ei certam formam spiritualem, quoniam aliter esset nimis tarda in generatione sibi similis. Et ad euitandum talem errorem, natura nobis ostendit experientiam certam, qua uirtutes eius debent augmentari. Unde tibi dicimus, quod hoc fit sui masculi calore, tam in prima coniunctione solutionis ipsorum, quam in secunda de sui germinis redus ctione, tunc copiose & in abundantia magna concepit femella nostra in suo uentre humido sui masculi calore, quem postea reddit libenter cum magno impinguato & amplexatione crassa in sua reductione, & hoc per attractionem & appetitum, quos natura cepit de calore sui masculi in prima coniunctione. De hoc damus exemplum, prout potes uidere de aquis; quae fluunt & defluunt per conductum fortium uirtutum mineralium, quibus se adaquant & imbibunt, & per illas uirtutes conuertuntur in lapides, citius aut tardius, secundum uirtutem mineralem, prout ipsa fuerit per suum locum commineraliter confortata aut debilitata. Et ideo confortamus nostrae femellae uirtutem cum calore sui masculi, ut leuius & sine ui, sed amicabili amplexu naturae possit suum germen primum fermentare, & extra suum uentrem trahere, conuertere, & congelare per calorem sui masculi, per quem calorem dictum germen uenit in forti & nigra exuberantia, & tunc nihil agendum in transmutatione naturae, quia uirtus corporalis femellae nostrae confortata, iam retinet & alterat nutrimentum cum materiali calore, & per uirtutem attractatiuam eidem per concordiam naturae infusam, trahit ad ipsam, & sic inspissat per subtilem uaporem sulfuris, qui est in natura minera in similitudine fumi Mercurialis sicci & sulfurei in uentre cuius est ignis non urens nec ardens, qui est uicinus & amicus naturae. Et ideo dicimus, quod aurum est magis placens nostro argento uiuo, quam quoduis aliud metallum, sicut manifestat suae purae naturae attractio, uirtute cuius argentum nostrum uiuum pure congelatur in sulfur multum placens. Quare tibi dicimus, quod ubi haec est uirtus, ibi est proprie locus certus generationis nostri sulturis, & transmutationis nostri proprii germinis. Quomodo generatio non potest uenire de qualitatibus nimis remotis. Et de differentia, quae est inter masculum & feminam. Et de calore philosophico. Cap. Xliiii. Post haec fili satis tibi potest esse declaratum, quod de femella nimis frigida, & masculo etiam nimis calido non potest fieri generatio, propter extremitatem & intemperantiam suarum qualitatum. Ideo capere debes aliam femellam si uis nostrum facere magisterium, quae sit calidior, & habeat qualitatem frigoris temperati & complexionati, ac materialem humorem, respectu proportionis caloris sui masculi, secundum quod corpus naturale requirit. Nam a tali proportione fit patenter & extrahitur generatiua uirtus de potentia ad actum. Uis ergo fili, quod dicamus tibi, in quot rebus debes cognoscere uirtutem, qualitatem & quantitatem philosophici caloris. In quatuor igitur rebus eum habes cognoscere.s. in subiecto, in quo est secundum naturam, quod est argenti uiui. Nam secundum qualitatem materie, uel proprietatem recipit propriam determinationem, ut patet in elementis, in quibus est secretum secundum naturam, & in illo quod est procedens ab informatiua uirtute, habentem respectum ad coelestem uirtutem, que est naturae naturatae informatiua uirtus, & hec dependet a naturali calore. Tertio habes considerare in uirtute potentiae generatiuae simplicis, & ista dependet a calore ignis communis simplicis bene informato. Et ultra debes considerare proportionem huius tertiae uirtutis inter alias scilicet, quod uirtus potentiae generatiuae teneat in se captam formatiuam uirtutem, scilicet calorem artificialem rectum & guber natum ab Artista respectu coelestis uirtutis, & quod dicta formatiua uirtus, scilicet, calor artificialis excitans, captam teneat sua temperantia magna, quae fit frigiditate contemperante ac temperante calorem stimulatiuum & cogente calorem, remanente in prima compositi captione. Nota, quod ignis philosophorum constat ex quatuor: Igne uidelicet innaturali apposito in subiecto proprio argenti uiui, sicut praecipit philosophus, quum dicit, quod proprius ponatur ignis in corporibus. & calor naturalis simplex illius subiecti, est calor uirtus informatiua, & proportio istorum trium, quia si unus excedit alium, praeoccupat ipsum, & diminuit ab actione sua, sicut per calorem digestibilem apparet, uidelicet, quod uirtus potentiae possit operari, & si non; quod operetur sub potentia uirtutis informatiuae & eius influentiae. Et quod subiectum dictae potentiae non sit excedens, & hoc: fit per solutionem. Unde nota de temperamento aquarum similitudinariae in quantitate substantiae, hoc est quod non excedat in potentia dictam uirtutem, tali actione, quod non diminuatur materia, & sit in qualitate contraria repugnans, & hoc habes scire, quod alterum elementorum debet poni in alterum. Et quanta proportio erit talis potentiae in actione sua, tanto erit actiuum productum maioris uirtutis operatiuae in suis naturalibus operationibus secundum cursum naturae. Et quia fili forte tibi uidebitur impossibile esse cognoscere ad faciendum magisterium, nos tibi declarabimus clarius in secunda parte, cum pro hoc faciendum tibi dixerimus, quod addes solem & lunam in aequalitate, & de Mercurio plus, quousque omnes tres patiantur eclipsim, & sunt in capite & cauda draconis. tunc fili fecisti unitatem de pluralitate, de qua natura nouam generationem faciet, quando dicta unitas in se pluralitatem continet essentialem, & non accidentalem, que uenit ex parte Mercurii uulgaris, qui accidentibus plenus est. Et ideo uenit error illorum, qui decipiunt homines per suas, accidentales tincturas; & credunt, quod illud sit ar. uiuum nostrum essentiale & substantiale, quod quidem habet maiorem uirtutem in centuplo, quam accidentale, quia operationes essentiales & substantiales nobiliores sunt, quam accidentales, & melius in nostro magisterio. Et in illo casu declinat ars a similitudine naturae, quia materiae naturae respectu materiarum artis, non sunt nisi accidentia philosophice loquendo uel mediocriter. Quare opus est naturae, quod subtilius habeat formare creaturas suas omnes, & cum ars non possit adeo subtiliter operari, opus est, quod ei secundum suam potentiam succurratur, & adiuuetur. Et hoc est, quod ei non administretur materia tam subtilis, scilicet per pluralitatem essentialis & substantialis materiae per omnia eius accidentia. Et quanto natura est magis essentialis per unitatem pluralitatis, tanto uirtus est pluris maioritatis & magnitudinis in essentia actiua & passiua, nec dicta uirtus habebit in se operationem nec aliquod subiectum essentiale, in quibus bene se sustentare possit sine tali actione & passione. Et ideo talis pluralitas in nostro magisterio naturaliter desiderabilis est. Quomodo ex unitate argenti uiui nostri, quod est factum de pluralitate, exit uirtus simplex assimilatiua lapidis. Cap. Xlu. Ab hac unitate fili facta in pluralitate exiuit quedam nobilis potentia, & unum secretum principium naturale, quod per suam simplicitatem a se transmittit foras de primis realibus entibus ad finem, quod in illis manifestentur sua secreta. Et sic per simplicia secundaria reuelantur potentiae primae speciales in unum coniunctae, quod nominamus chaos, natura, origo, leo uiridis, argentum uiuum, unguentum, oleum, pastura, & liquor magni ualoris. Ideo, quia multae uirtutes unitae sunt in unum potentia naturae, per artem magisterii gubernatae. Et de illa exeunt operationes secundariae, quae ad generationem tendunt. Quia finis realium entium praedictorum est in fine primorum simplicium, & sic est in toto cursu naturae, secundum quod unum eius reale per suam sustantiam nobilem ac eius dignitatem habet plus uel meliorem uirtutem quam aliud. Et quanto maioris uirtutis est, de tanto eius operatio est in maiori & meliori uirtute ac potentia. Et ideo in sophisticis operationibus possunt reuelari omni inquisitori huius scientiae & scrutatori secretorum naturae, & suae nobilitates secretorum, quae sunt in entibus realibus, quod dictum est, si sciat ea considerare, per quas notitias ad magnum nostrum secretum poterit deuenire, dum tamen habeat primo notitiam de substantiis materialibus, a quibus exeunt entia realia de potentia in actum. Et ideo fili scias, quae species sunt in maiori uirtute, & illas sub quibus partes indiuiduales erant uirtuosiores respectu proprii generis ipsorum. Et ideo aliqua indiuidualia sunt in natura mineralium, quae maiorem & nobiliorem habent operationem quam alia, sicut sunt primo sol, postea luna, & sic secundum quod uirtus est maior in uno genere, quam in alio, sic eius operatio uirtuosior est in illo, quam in alio. Et ideo noli operari nisi in dictis duobus luminaribus, & in eorum mediatore, qui est noster Mercurius, quia eorum operatio est nobilior & maioris uirtutis in sua specie, quam in aliqua alia. Et quando uidebis, quod pluralitas duorum conuertetur in unitatem, aut totum in genus unum per potentiam principii actiui & simplicitatis dictae nostre materiae, tunc omnes ubique in uno participant fines specierum, & in isto generis principio & in ista unitate fines indiuiduorum incipent primorum, quas natura pacificauit. Et ideo necessarium est, quod corruptio istorum sit incipienda & principianda in dissolutione sui generis noui, in quo sua prima materia uel natura saluata est. Quare patet manifeste, quod sine simplicitate non esset potentia & dominatio in cursu naturae, & sine posse non esset species, & sine specie indiuidualia non essent, quia necessarium est, quod habeant esse sub una specie propria. Et sic tibi reuelatum est fili, quod cum intensa simplicitate omnia entia realia & eorum naturae mouent se, & etiam phantastica, & quanto eorum maior est motus, tanto melius potes cognoscere, quod uirtus naturalis est maioris potestatis, & per consequens eius operationes, & ideo in maioritate & in uirtute motus, multiplicatur maioritas & uirtus suae operationis. Notitiam autem maioris uirtutis habebis, si scias eius maiorem finem cognoscere, quia motus uenit a potentia, & potentia a simplicitate, intellige corporaliliter & naturaliter. Et simplicitas uenit a subtilitate, & subtilitas uenit a solutione, que est finis corruptionis indiuiduorum ueterum uel antiquorum. Ideo dicimus, quod per solutionem trahitur lapis noster de potentia in actum, cum de illa descendant entia realia concreta, quae sunt instrumenta omnium naturarum phantasticarum & realium per confusionem nobilis mixtionis, & inde ueniunt omnia nobilia agentia. Hi sunt maiores motus, & in nobilibus patientibus, in quibus semper mouentur sua agentia propria. Et quando motus habent maiores uirtutes ad agentia, unde recipiunt nascentiam & originem immediate, quam non habent in patientibus, de tanto ipsorum operatio est maioris uirtutis in actiuis, quam passiuis. Et ideo sol est maioris uirtutis, & maiorem instinctum habet generationis, & citius creandi sibi simile, ratione sui motus, quam luna uel alius quiuis planeta in toto cursu naturae, sicut homo maiorem habet appetitum quam foemina, & anima melius quam corpus. Si ergo fili scis talem masculum appropriare tali femellae, habebis puerum qui nunquam morietur, imo faciet mortuos uiuere, & post mortem uiuet cum illis. Quomodo Artista debet considerare potentias duorum argentorum uiuorum post coniunctiones ipsorum, & differentias sui effectus respectu suorum effectuum. Cap. Xlui. Postea fili non debes ignorare potentiam istorum duorum argentorum uiuorum, quando scilicet simul coniuncta sunt per dissolutionem, cum unum sit actiuum; aliud passiuum. De istis duobus per concordantiam differentialem, quae uenit a potentiis & uirtutibus unitis exeunt quatuor naturae principales, quae uocantur alio modo quatuor uirtutes naturae regitiuae. Prima nominatur attractatiua uel appetitiua. Secunda natura retentiua & coagulatiua. Tertia natura expulsiua. Quarta quae est continens digestiua. Natura attractatiua facta ex dominio caloris per siccitatem temperatam. Retentiua fit per dominium siccitatis. Expulsiua fit ex dominio humiditatis & constrictiuae frigiditatis. Et natura digestiua fit per putrefactionem, quae facta est per dominationem caloris per moderatam ac temperatam humiditatem. Natura attractatiua mouetur a masculo calido, & retentiua a terra patiente. Expulsiua mouetur ab humoribus parentum, qui miscent se in dicto genere quod nominamus aruiuum, quod quidem propinquius descendit a genere generalissimo. Et digestiua mouetur a qualitate ignis ab omnibus contemperatis cum ipsorum humore per decoctionem omnia simul immiscendo. Et ideo nos hanc clamamus meliorem partem totius compositi digestam & separatam, unguentum, animam, aurum nostrum & oleum. Unguentum, quod colorat & tingit & fundit, & facit fluere omne aruiuum ratione sue perfectionis, quam acquisiuit per dictam digestionem, quia in eo frigidum conuersum est in calidum, siccum in humidum, ponderosum in leue, quodlibet per sua media, & quilibet per suum motorem. Fili si nescis differentias quae sunt inter calidum & frigidum masculum & feminam, nunquam scies opus nostrum facere. Scias, quod nihil potest nasci nisi ex femella & masculo, nec aliquod germengenerari nisi ex calore & humiditate. Fortitudines appetitiuae sunt masculinae calidae & siccae, & sunt ignis coagulantis. Retentiuae sunt etiam masculinae, frigidae & sicce, & sunt terra. Et fortitudines mundificatiuae aut digestiuae, scilicet, alterantes sunt femellae calidae & humidae, & sunt aer. Fortitudines expulsiuae sunt similiter femellae frigidae & humidae, & sunt aqua. Et quinta fortitudo uita est infantis nostri, quae amplius non est alicusus qualitatis, scilicet frigiditatis, humiditatis, siccitatis & caloris, quia non amplius calida, sicca, frigida, nec humida, neque femina, uel masculus. Fili noster infans habet duos patres, & tot matres, ideo delicate nutritus est ab eorum tota substantia, regnat & regnabit in mundo nec morietur. Fili fortitudines appetitiuae sunt calidae & siccae, & sunt illae, quae attrahunt, tingunt, & colorant, formant colores sine separatione uel alteratione, & istae exeunt ab igne, qui est eorum pater. Fortitudines retentiuae, frigidae & siccae sunt illae, quae adiungunt calores corporibus, & ea mollificant ligando forti uinculo dictas tincturas sine separatione aliqua. Fortitudines digestiuae, mundificatiuae, sunt illae, quae mundant & lauant immunditias corporum, & de ipsis extrahunt naturam & ipsam ardentem, accensam, & illuminatam constituunt & ordinant, quia sunt calidae & humidae. Fortitudines expulsiuae, frigidae & humidae sunt illae, quae expellunt uitia mundi, & quando sit opus, ipsa transmutant corpora inter se simul quousque in illorum crudam naturam transierint, & post quando quodlibet elementorum, omnia uersa sunt in unum, nunquam separabuntur neque diuidentur. Et sicut quodlibet ipsorum a corpore extrahitur, sic etiam in corpus uertitur, & sic per artem se componunt & in unum adduntur, & adiunguntur eorum naturae. Quinta uero uirtus est illa, quae totum facit, & omnia ducit & conducit ad finem suae compositionis, & est spiritus quintae essentiae per naturam influxus in compositorum substantias ad finem, quod sua uirtus per artem sit reflexa, & infixa in ipsis corporibus. Quomodo lapis sortitur diuersa nomina per suos diuersos effectus. Cap. Xluii. Fili quando uoles nostrum magisterium incipere, non opereris, nisi de naturis melius lucentibus. De quibus naturis melius lucentibus minor mundus creatus est, quas tibi nominabimus per suas proprietates. Scias ergo fili, quod sulfur est ignis, & magnesia est charissima nostra terra, & secundarie est aer noster, & argentum uiuum est aqua nostra uiua, quae fluit & currit per totum corpus. Sed spiritus secretus est aqua secunda, a qua omnis res habet accipere nutrimentum, & omne germen, uegetationem, & omne lumen illuminationem debet habere. Si autem operationem desideras facere magistraliter, & per artem sine falso, necessarium est, quod in coaequalitate naturali ducas omnes istas naturas, scilicet calidum & frigidum, humidum & siccum, masculum, & femellam magistraliter. Ex hac coniunctione patet principium generationis lapidis, & postea nutries per aquam, quae secum portat in illa lumen & uitam, ac spiritum, coquendo aequaliter opus tuum cum residentia constantia, existentia, atque compone istud secundum compositionem illorum de quibus uult componi, scilicet, sol & luna, & Mercurius noster. Fili de diuersis naturis fundatur nostrum compositum. quoniam corpus & quantitas ipsius a melancholia fiunt, tunc ignis, qui est cholera rubea compositus & additus est cordi uel epati ad bene dirigendum illud, quod ad cor uenit, post hanc digestionem materia per ignem digesta est expulsa & trusa ad epar, cui additur aer, qui est sanguis fluens & decurrens per omnes uenas corporis, & tunc apparet color, quando in rubeum totum uersum est. Et aqua quam phlegma uocamus, posita est in pulmone, & ascendit in lingua, & aliis oris instrumentis. Sic fili opus est tibi, quod per scientiam & mensuram artis, addas naturas quousque corpora facta sint spiritus per fortitudines accidentales introductas in cursu philosophiae nostrae perartem magisterii. Adde ergo duas naturas quousque traxeris totam naturam puram & lucentem, atque claram. nam de illis duabus debet una clara nasci, quae totum genus suum illuminare debet. Custodi tamen corpora in suis liquefactionibus, quando eris in opere noli transcendere mensuram, quam signa naturae tibi monstrabunt in qualibet decoctione, quia natura in naturam mutatur, quousque corpora in eo remaneant permanentia ad liquefactionem & ad fusionem, propter permanentiam materiarum fixarum, quae sunt nostra secreta bene temperata & humida, in quibus corpora uersa sunt per artem magisterii, & sunt unguenta, olea, fermenta, & animae, & soles, qui lucere non cessant supra terram nostram, atque radiare. quare fixare oportet te in attenuatione naturae, ad formandum corpus philosophiae, quousque sit aqua clara, quae aqua uocatur aqua sapientiae, nam tota est aurum & argentum, delata in actionem elementorum spiritualium, in quibus quiescit & gaudet quintae essentiae spiritus, qui totum facit. Quomodo Artista & operator debet custodire naturam spiritus quintae essentiae sicut formam formarum. Et quomodo debet illam intelligere. Et de mensura ignis. Cap. Xluiii. Ideo fili necessarium est tibi custodire naturam spiritus quintae essentiae, si uis aliquid facere, quae quidem a prima causa dependet, sicut forma formarum, quae posuit se in dictis quatuor naturis honorabilioribus, & est nominata anima elementorum, lumen clarum, & spiritus quintae essentiae. Et quia omne formatum substantiale immediate descendit ab ista causa proxima quinta, & nos clamamus eam matrem matrum omnium aliarum formarum, Fili non debes intelligere, quod haec forma & spiritus fit calidus, frigidus, siccus, nec humidus, nec masculus aut femella, sed intellige, quod causa magnae perfectionis eius attingit ad quamlibet earum quatuor naturarum, nam sine spiritu isto non esset complexio in aliquo complexionato, sicut manifeste cognoscimus & uidemus cum certa experientia in ligamento & complexione quatuor elementorum, quae quidem contraria qualitate sibi ipsis repugnant, qua repugnantia dictorum elementorum contrariorum non possent concordare quod in unum redirent, nisi esset illud nobilissimum medium, quod confuse per omnia uadit elementa, & in qualibet suarum naturarum participat. Idcirco fili, si istud uis cognoscere, illud est quod ponit inter inimicos pacem, & ad illud conuenit attendere, & gratia exempli, aer & aqua sunt inter duos inimicos, aer inter calidum & frigidum, & aqua similiter cum sit inter humidum & siccum, s. inter aerem & terram. Et ideo quando uolummus, quod siccum conuertatur in humidum capimus instrumentum quod est in aqua, quae quidem participat per humidum humido radicali scilicet uapori haereditario & aereo, deportato in suo phlegmate aquatico, in quo spiritus quintus delatus est, sine quo uapore, qui est materia nostri germinis deportati in suo phlegmate, quod descendit a dicto genere generalissimo, non posset congelari. Ideo tibi dictum est, quod bene scias substantiam aeream disponere lapidis nostri, & substantiam terrae eiusdem lapidis, quae est sua mater, quousque sint absque separationem bene coniuncti. Fili substantia aerea est materia nostri germinis, quae alio modo aqua nominatur permanens, humiditas cuius multum calida est, quia induta est proprietate ignis naturae. & ideo opus est, quod scias eam disponere & cognoscere, supra quam terram debes eam congregare. Nam ibi est uis tota, omnesque uirtutes ibi iacent nostri lapidis. Nam si substantia germinis esset comgelata & conuersa in uentre matris suae, quae est uas naturae, nisi spiritus expirata aeritate, quae suae participat essentiae uirtute excitatiui caloris, germen sine anima remaneret, nec amplius haberet pulsum, neque motum alicuius spiramenti. Et sic ad modum terrae mortificaretur in albo colorato, quae indigeret spiritu uiuificatiuo, scilicet aere, in quo omnis res uiuificatur & inspiratur. Quare terra nostra absque spiritu isto non portaret aliquem fructum, nam iste spiritus eam perficit. Uelis ergo fili aeritatem uolatilem in terra sua congelare, amoroso nutrimento ignis appropriati, sicut infans inter brachia matris suae, uidelicet, quod dictus ignis sit in isto gradu proportionatus, quod uim spiritus calidi & humidi non superet. Nam ipsius spiritus natura calida cito resolueretur per ignis improprii flammam, sicut uirtus magnae flammae uirtutem paruae annihilat. Et debes in hoc casu assimilare naturae, scilicet, quod non capias de igne elementali in generatione rerum naturae, nisi inquantum indigebis ad proportionem excitationis ignis naturae; qui mouetur per totam materiam. Et de tali similitudine natura, in qua est uirtus generatiua, est tua directrix & magistra. Quare scias eam intelligere. Nam ipsa magna sapientia prouisa, & magna solicitudine in suo naturali opere non capit de igne elementali, nisi tantum, quantum indiget ad informationem suae materiae. Sic fili debes facere spiritum dictum in terra fixando & infigendo, ipsum diligenter desicca per calorem, quem nominamus escatesim, ipse enim patitur sensum naturae, quia sufficit ei, quod siccitas terrae sustentetur per siccitatem multum debilis ac tenuis ignis. Et cum toto hoc per calorem subtilem dicti ignis sua sibi natura excitetur, absque transgressione uirtutis illius, quia per illam spiritus calidus ad profundius honorabilis materiae penetrat & intrat, sicut anima corpus intrat hominis ad uitam dandum. Fili, haec est uerissima substantia aerea, quam debes per ingenium naturale cogere, & eam in corpore fixare, ne mortificata remaneat. Et post hoc proiicias suum phlegma cum omnibus superfluitatibus, & tunc habebis substantiam terream bene dispositam per humiditatem & calorem, sine separatione unius ab altera, & totam conuersam ad naturam aeris, quodligamen factum fuit per dictam aquam, quae est medium sicci & humidi, & inceratio nature uocatur, aut naturalis, eo quod natura facit eam per generationem & uiuificationem rerum mortificatarum, quando per sublimationem conterminat siccum cum humido, & econuerso. Haec enim mixtio est naturae, quia cum igne fit, & sine illo non. Ideo necesse est, quod de multum subtili terrestri & fortiter digesto ac subtili calore aereo sulfur sit compositum, sicut in uase naturae, in quo dictum humidum & dictum terrestre simul miscentur subtiliter, & per minima, & insensibiles petias, sic ut minimum terrestris sicci & minimum humidi ad quantitatem unius grani de uno, & ad quantitatem similem de alio congregentur simul, tali modo, quod unum nec aliud separetur a partibus generis sui, sicut per eorum sublimatonem apparet manifeste. In qua certa & approbata experientia uidetur, quod hoc totum uolat & ascendit, uel in toto remanet inferius. Et sic per artem inuenitur, quod nulla partium separatur ab altera, postquam natura hec colligauerit cum maiori & minori, & cum magna & miraculosa solicitudine. Fili, hoc totum fit in prima nostri lapidis creatione, & est alterarum rerum mixtio, alias uiuorum argentorum alterorum unio, que possunt colligari in essentiali spiritus quintae unitate essentiae per alterationem, adeo, quod nunquam postea separabum tur a suis homogeneitatibus, sicut postea uidebitur per experientiam sublimationis, quae potest aggregare hoc quod de uno genere est. Postea non debes ignorare, quod necesse est, ut medicina nostra de una natura & uno genere componatur & componi debeat. Quomodo sublimatio separat purum & mundum ab impuro & immundo, per subtilitatem ingenii artis & naturae. Et quomo do debes intelligere animam. Et quid est anima. Cap. Xlix. Postea fili sublimatio nostra separat totum purum & mundum, quod collectum est Mercuriali unitate, a fecibus grossis terrestribus & immundis. Et ideo tibi necesse est legere, scrutari, & multis considerationibus rationabilibus studere super isto regimine, quia hic est totum periculum & utilitas tota, totumque magisterium, scilicet puerum nostrum informando, ac animam in corpus eius inspirando cum humore & calore ueri luminis & clari quinti, quando quidem tunc uidebis transmutari materiam de colore in colorem, nec intellige, quod hoc ui fieri debeat, sed per ingenium & subtilitatem, quas a natura debes intelligere, nam per ipsius sapientiam habet natura multam solicitudinem habendi & deportandi materiam ad suam perfectionem. Quare si omni tempore desideras opus inuenire per naturam, administra semper naturae disponere suam materiam cum scientia tota in igne, secundum quod natura eum disponere requirit & petit. Nam tunc suum proprium faciet debitum, quia format, collocat, & permutat materiam & non tu, quando eum reperit, quod per artem respectu principiorum naturalium stabilitata est & praeparat materia, tunc natura per solicitudinem & intelligentiam in obedienti materia totam perficit materiam. Et sicut nihil habes agere nisi administra re naturae, eo quod nulla forma excepta anima est mouens naturam secundum proprium suum actum, & sine motu res non potest generari. Et ideo ab anima totus prouenit effectus. Non quod intelligas quod hoc sit secundum quod sit organicum corpus philosophicum, & habeat potestatem uitalem & animalem, sed sicut operator est in artificio suo. Et ideo fili hec anima non est uirtus sexta, sed est uirtus quinta quatuor elementorum, quae supra resultat, & de puriori essentia quatuor elementorum. Et ideo in sphaera ignis quiescit, & ibi habitat per continuum motum, & causa sui motus est eius calor excitatus naturalis per ignem simplicem elementalem, sicut in eodem gradu. Custodi ergo ipsum ne exeat pre calore nimio, & habeas eum in amore. Quomodo naturae elementales exeunt a masculo & foemina ad faciendum generationem. Cap. L. Cum autem fili de quatuor naturis supra dictis duae a masculo, ac aliae duae a femella dependent, unde uis est quod in simul habeant pati in mutatione suarum naturarum tantum, donec supra dicta uirtus quinta ponet ea in uera concordantia, & ligatura cum eis per talem ligam, quod nunquam ad finem termini suae mixtionis, aut per se aut per accidens & sit detoto separata, dissoluta, & deligata a toto composito. Et tunc elementa potentiam non habent se retinendi, sed separata remanent, & dissigata elementarie unum ab altero, quando eorum ligamen, hoc est uirtu?s quinta praedicta separata & dissolutaest ab eis, tanquam res confusa & desolata, que suum gubernatorem amisit. O uos pueri filii doctrinae deauratae, notetis hanc nobilissimam uirtutem, si uultis quatuor elementa simul per unitatem ligare, quia sine illa mixtio uera aurigraphiae neque unio fieri potest ipsorum. Et cum ista fit suo temperamento quod ex nobili concordantia nascitur cum propria mensuradescendente a superiori natura, quae natura habet in se philosophiam & scientiam septem artium liberalium quibus operatur. Quoniam ipsa in se portat omnem Geometricam formam, & omnem rem terminat uirtute Arithmetricae sue per aequalitatem numeri certi, & per notitiam Rhetoricalem, intellectum suum ducit de potentia in actionem. Uos ergo filii doctrinae, debetis hoc instrumentum cognoscere, si scire uelitis & experientia certa uidere, uirtutes influxas, & reinfluendas, tannaturae sapientia, quam artis sagacitate in suis compositis. De intentione, per quam fit unio quatuor elementorum. Et quomodo potest fieri, & quando, & quare est factum. Cap. Li. Antequam facias fili unionem spiritualium elementorum opus est scire, quod per intentionem fixandi ea uelis unire ad finem, ut ista unitas fixari possit quousque ipsa resistere possit contra bellum ignis. Fili ignis est proprietatis talis, quod nullam rem corruptionem habentem pati potest, imo ipsam omnino secundum eius potentiam annihilat cum sua proprietate uelit, quod nulla corruptio post eum sit per differentiam magnae contrarietais, quae est inter proprietatem ignis, & impuritatem aliorum elementorum. Ideo fili necesse est tibi, quod primo habeas elementa praeparare cum purgatione philosophicali, quousque tu habeas illam puram naturam, quae puro elemento est appropriata, & primae rei a centro ipsorum extractae in forma crystallina clara & resplendenti, & hic, id est illud elementum, ignis dicitur ) qui est incorruptibilis, per quem dicunt philosophi, quod corpora resoluuntur in argentum uiuum quem auferre sapientia est. Quia iam tibi diximus in capitulo formae maioris quod terra quam calcamus non est purum elementum, sed elementatum a uero quinto elemento, quia in suo centro reperta est uirgo & uerum uirgineum elementum, & sic de aliis elementis intelligere debes. Hic iterum tibi dicimus, quod omne illud quod non erit de pura elementorum natura comburetur, & ex toto annihillabitur, & tunc ipsa elementa pura, clara, & munda remouebunt, & terra resplendens clarior crystallo. Et hanc purgationem faciet supremus creator quousque magnus mundus in suam primam rem conuertetur, scilicet, omnia elementa in suam primam essentiam, quae postea ignem coeli non timebit, quia tunc motus naturae supreme in semet remanenebit absque aliqua corruptione. Sic fili opus tuum habes huic operi assimilari, quod nominatum est minor mundus, purgationi magni mundi quousque motus eius absque aliqua corruptione permaneat. Et tunc amplius non timebit ignem, sed simul omnia elementa magno quiescent amore. Uide igitur quantum creatori summo tenearis, qui tibi dedit esse ad saluandum te, & talia tibi demonstrauit si ea uidere uis aut habere. Ideo fili scito, cum nulla res imbuta corruptione possit pati uel tolerare ignem, nec ignis in se pati corruptionem, oportet, quod lapis, mundus magistraliter trahatur separatus, ab omnibus immunditiis & foetulentiis corruptilibus, antequam praesumas eum fixare. quousque sit natura pura, quae est, res puro elemento appropriata & primae rei. Quomodo tota substantia lapidis est impregnata igne spiritus quintae essentiae. Et de gumma philosophorum. Cap. Lii. Scias fili, quod substantia lapidis nostri est tota pinguis & igne impregnata, in quo mouetur, & est absconditus spiritus quinte essentie, & ibi habitat, scilicet in sphaera ignis, cum lapis noster qui est spiritus quintus est totus igne plenus, & est in omnibus quatuor elementis diuisis, uel non diuisis, & in omnibus habitat draco scilicet ignis, in quo est lapis noster aereus. hec proprietas est in omnibus mundi compositis. Et ideo dictum est, quod lapis noster est in omnibus compositis mundi, & per totum mundum per illos qui bene intelligunt, sed differentia est inter lapidem, & lapidem. Nam temperamentum fieri non potest, nisi per fermenta quae habent necessario fixare lapidem, postquam uersus est in naturam metalli, scilicet sulfur & argentum uiuum & non exit fermentum de hoc uel hoc, sed de sole & luna tantum. Cum nihil petimus, nisi quod lapis conuertatur in suum simile, quia de ipsis est totum temperamentum, nec fermentum est antequam dicta corpora in suam primam materiam conuertantur. Nam conuenit, quod de oleo & multum subtili terra fermentumo sit componendum, similiter & medicinam per incerationem naturalem solutionem & indurationem, quousque sit tanquam substantia una gummosa. Et haec gumma potentiam habet attrahendi ad se omnem aliam rem cui adiungetur. Fili haec gumma est nostrum compositum fermentum, & similiter medicina, quae potestatem habet conuertendi post supremam medicinam, quae postea fermentata est de dicto fermento composito. Et dicta nostra fermenta simplicia sunt nostra prima olea, de quibus composita nostra fermenta facimus, quae sunt magni ualoris medicinae. Quare nisi scias duo corpora perfecta ad ad primam suam naturam reducere, non poteris ulla fermenta composita habere. De uirtute uniuersali, quae separat elementa, & quae coniungit ea, & unde illa est creata in uniuersali cognitione. Cap. Liii. Certum est fili, quod quaedam uirtus influxa est in omnibus elementatis corporibus, quia sine illa esse non possent, sed in homogeneis rebus terminatis dicta remanet uirtus in mineralitate perpetua, & est illa, quae omnem calorem habet pati, ratione sue perfecte decoctionis in forma humiditatis liquorosae. Et ideo necesse est, quod de metallis perfectis eam trahes, quia de ipsis uenit nostrae perfectionis terminatio, & claritas quinti luminis. hanc igitur uirtutem per similem uirtutem, quae est in rebus crudis non terminatis per extremitatem, sed terminatis tantummodo a mediocritate, a quibus separabis aquam, ignem, aerem & terram, & ista quatuor elementa cruda sunt impregnata simili uirtute, sed magis cruda per suorum uasorum materiam & ratione potentiae suae naturae crudae, debes attrahere naturam magis coctam, calidam, & humidam & aeream subtilem, quae ingenio naturae congelata est in speciem & naturam metalli in sua propria minera influxa. Nam ista est magis propinqua naturae, quam prima materia, quae magis propinque descendit a forma formarum, quae nullo tempore adiungit se nec conuertitur in formam metalli, neque faciet, quousque conuerterit in suam naturam crudam & ponticam, & amarum metallum, & quod illud crudum passum fuerit per coctum, & econtra coctum per crudum. Et tali modo fili uelis antiquam formam recipere cum omnibus suis partibus substantialibus, quia haec est uera species & pura natura claritatis uerae, & per nouam uelis eam confortare, uel eius augmentare uires per coelestis influentiae administrationem. Nam opus est, quod natura iuuetur a natura, & inferior superiori indiget, sicut materia femellae indiget confortatione: & quod perficiatur a materia masculi sui, sicut diximus, quod uirtus masculi temperata in calore & humore, temperat ac confortat uirtutem passiuam, ad retinendum germinosam uirtutem, & rumpit & ducit omnes frigiditates suas excessiuas, ad remotam regionem per suum appetitum in uirtute coelesti, quae dicitur forma, & mater formarum, descendens in uirtute coniuncta cum propinquiore natura metalli, cum sua uirtuosa & subtili influentia, implendo formas medias, secundum genus & formam materie, cum complexione uerissimi amoris. Nota ergo fili has tres uirtutes. Prima enim descendit a primo motore, aut a motu stellato & suis figuris. Et istam in nostro testamento nominamus primam formam formarum. haec est prima forma, per quam inferiores materiae transmutantur de forma in formam tantum per cursum & institutionem naturae. Et de ista forma natura satis habet ad formandum, & ponendum de potentia in actum sua prima composita per materias elementorum. Et ista forma non potest obediens esse arti. Secunda uirtus est uirtus infusa in materiis elementalibus compositis, quam trahere ab illis materiis opus est tibi in quibus est, per modum conuertendi genus suum ad primam suam naturam, uel appropinquandi quantum est possibile suae primae rei, & haec est arti sufficiens, quia materialis est. Et in hoc puncto ars non potest assimilari naturae, quia dare non potest formam substantialem rebus, sicut facit natura per ingenium suae nobilis operationis, & intentiuae. Et ideo necesse est arti, quod ad naturam recurrat ad obtinendum de suis substantialibus formis, quas iam creauit, ad formandum unum corpus cum tali potentia, quod iacet mortuum in terra: & docere te, quomodo poteris illud corpus trahere a suis compositis creatis, & tibi ostendere suam creationem, qualiter conuertit materiam de potentia in actum generationis. Artista igitur, fili, subtilis habet multum inspicere, qualiter operatur natura, ut per artem ei assimilari ualeat, & eam insequi quantum est possibile, & illud, quod non est possibile, quod per ingenium intellectuale sciat supplere ad respectum naturae, si rem nostram desiderat, quae perficitur per naturam, & illa simpliciter nascitur de tertia uirtute, quam intelligere potes per secundam. Et quanuis dixerimus, quod sunt tres forme, non est tamen una tantum sola, quia non accipit finem terminationis nisi per naturam sui generis, in qua per cursum naturae influxa est & capta per illam in formam substantialem, sine qua nulla res mundi potest uiuere. Et ad hoc faciendum intelligere nos fortificamus ad aperiendum intellectum humanum ut sciamus, quod dicta uirtus est influxa humidis radicalibus, que sunt imbuta in partibus essentialibus rerum compositarum Mercurialium, & elementorum purorum & non purorum, quia de dicto humido factae sunt omnes partes essentiales omnium Mercuriorum, & omnium quae in mundo sunt. Et per hanc omnia, quae habent crementum & nutrimentum, crescunt & nutriuntur. Fili generaliter tibi loquimur in omni re, & si intelligas ea, quae tibi reuelabuntur, ea tene secreta. Nam talis est haec uirtus, quod sine ipsa non possis ligare, disligare, formare, transmutare, lauare, desiccare, calefacere, humectare, neque animam in corpus ponere, per hanc autem elementa ligantur. Et nisi fili per theoricam naturas intelligas, nullo tempore per practicam scies opus tuum corrigere, nec eorum mensuras intelligere, sed potius in errorem cades, deuiando per punctum contrarium, qui iacet in casu fortuito. De natura menstrualis foetentis, in qua est ignis contra naturam. Et de re quae corrumpit totam naturam. Cap. Liiii. Post haec fili uolumus tibi reuelare naturam menstrualis foetentis, in quo ignis contra naturam est, qui totum lapidem nostrum in quendam draconem transmutat fortem guttorosam, qui ingro ssat & impregnat matrem suam. Et dicimus, quod natura ipsius est in sua natiuitate prima in complexione frigida & sicca in quarto gradu, & substantia eius est pontica: sed per suas digestiones & decoctiones de natura in naturam mutatur, & de sapore in saporem. Nam cum materia subiectum sit transmutationis, statim ipsa proprio suo nomine in se contrarietatem recipit. Et si habeat mouentem, & mota sit secundum hoc in contrarietatem, habet & possidet contrarietatem transmutationis secundum contrarium propinquum illius entis, a quo mouetur contrarietas. Nulla res aliam corrumpit, nisi illa quae superat aliam in qualitate contraria, sicut est calor & frigiditas. Et non sit eiusdem generis, sicut calor tolerabilis & intolerabilis destruens naturalem sensum. Et ideo parua flamma cito deuastatur per maiorem, ratione suae excellentiae magnae, quam habet contra illam. Nam humidum, quod magno tempore nutriret suam paruam flammam ac longius comburitur & consumitur paruo tempore per magnam flammam, & tunc aboletur parua. Et sic tibi sit reuelatum, quod omnes res naturae in uno momento factae sunt, & in uno momento corruptae. Et postea in alio momento constant & sunt, quoniam omnes contrarietatem habent, & in illa contrarietate aliae res sunt excellentes, & sunt omnes unius generis, & aliquae aliae omnino contrariae & in omnibus tamen hoc superantur uirtutibus. Et ideo in eis operantur continuatim in illis & contiuuatim patiuntur. quare potes intelligere lapidis nostri corruptionem per uitae nostrae abbreuiationem longitudinemque & durationem eius, secundum complexionem aeris conti nentis. In hoc magisterio fili duobus aereis indiges, unus est temperatae complexionis, & per istum lapis noster generatur, quia in eo uirtus uiuificatiua, quae est sicut instrumentum animae ad corpus. Alius aer est complexionis non temperatae, sicut ponticitas terrestris acuta & amara tibi certificat. Quare tibi sit reuelatum, quod de natura frigida est in quarto gradu, & calida in primo. frigiditas est causa ponticitatis. Caliditas uero causa est amaritudinis & acuitatis, per quam acuitatem foetet & pungit multum, & habet uirtutem aperitiuam & incisiuam, sicut apparet per suae actionis potentiam. Nam illud quod pungit & penetrat, facit unum ab altero separari, & comminuit & corrodit. Et ideo potes cognoscere, quod res acutae inter alios sapores, qui sunt de caliditate causati, sunt magis calidae, quam aliae, quia nultam possunt impressionem facere talem, sicut fecit illa, quae a caliditate excellenti procedit. Et ideo talis res sic complexionata per suum calorem potest semper dissoluere & resoluere humidum, & in uaporem conuertere, & illud putrescere, uirtute caloris naturalis, uel eius impressione, quae quidem a nostro argento uiuo uenit, supra Mercurium illius descendit a natura lapidum, & est acuitati uicina, quia rodit & pungit, sicut acutum ponticum, sed non ita profunde. Et ideo reputata est substantiae grossae, prout alias patet experientia. Nam quando calidum acutum incorporatum cum amaro in forma aquae humidae intrauerit in profundiora corporis, dissoluit, & corpus sit continuatum in partibus humidis separat partes grossas salis, quae non possunt intrare corpus cum calido acuto. Et ideo cum sit sequestratum a suo loco, non potuit humidum habere, in quo possit continuari, sed capit se ad congelandum in profundo sui uasis, & remanet metallum dissolutum, & impregnatum a calido acuto in forma aquae, unde exit nostrum argentum uiuum. Ratio quare sal apponitur est, ad attrahendum ignem contra naturam, qui lapidem nostrum corrumpit. Alia ratio est, quia abstersiuum est, & mundificatiuum unctuositatis. Indiges tamen comseruare mensuram. quia non est opus, quod amarum superet calidum acutum, ut non impediat nostri lampidis putrefactionem. Quia nullum animal potest generari per ineptudinem & inhabilitatem sueputrefactionis. Natura animalis, quae est in nostro menstruali, talis est, quod mortificat, & obscurat omnem rem, & obumbrat atque denigrat aerea nostra omnia, & omnem animatam rem corrumpit, & desiccat res uirides, & humidas naturales, quae sunt generatae, aut in uia generationis, acerbat res dulces, & congelat res dissolutas, & reincrudat res coctas & terminatas, & facit de calido frigidum, de sicco madidum, de duro molle, de ponderoso leue, de grosso delicatum & subtile facit. Et haec omnia facit a propria natura sua prima per operationes certas. Item alias potentias habet meliores, quia uiuificat omne mortuum, omne nigrum dealbat, oneanimatum generat, res siccas humectat, haec a combustione conseruat, dulcificat & dulcescit res agrestes, humidas & frigidas lenit, res siccas, amaras, & calidas mollescit, & in temperatam complexionem portat, & reincrudatam in maiorem decoctionem ducit. de frigido calidum facit, de sicco humidum temperatum, de leui ponderosum cum mediocritate, de subtili facit grossum quod cum simplo participat simplex condensat. rarificat spissum, & sic operationes contrarias habet que sunt operationes naturae. Nam quando congelatum est congelat, quando dissolutum est dissoluit congelatum. Non mirum ergo fili, si uirtus talis menstrualis ponatur in corde tuo, & diligenter perquitatur, cum sit generatrix & gubernatrix totius naturae. Et ista est res uilis, que per seipsam uertitur in rem nobilissimam, mirabilem ac preciocissimam, quam rem crudam non habebamus per nostros libros, nisi uidissemus eius effectum. Nota, quod haec uirtus recipitanimationem & finem a suo elemento. Et super hoc uideas capitulum in nostra practica, quando dicemus de corpore & spiritu, simul dando exemplum de generatione humana. Et de ista dicemus adhuc in capitu. 27. & alibi in 48. 49. ante Sed spiritus secretus. Quoniam ibi intelligitur de proprietate indurationis menstrualis, quae participat inter duas operationes, scilicet inter durationem, & mollificationem. Et hoc bene si intelligis, cognosces, quod uirtus mineralis, siue in terra siue in aqua portatur, & deportatur, & considera bene super potentiam suam, quia non recipit determinationem, nisi a sua propria materia, & recorderis, quod potest esse terrestris uel coelestis per intro missam uirtutem, quae in aliquo ab angente extraneo suffocari non debet. Sublima ergo Mercurium in quo est talis uirtus, quia sublimatus uirtute sua congelabit Mercurium in altam medicinam. Sed hoc non fiet nisi sublimatus. Unde dicit Auicenna, quod primo noster Mercurius debet sublimari, & primum quod debet fieri in opere, est quod sublimes Mercurium. Quomodo Artista & operator se habituare debeat ad inueniendum dictum menstruale, & intelligere naturam suam. Cap. Lu. Post fili menstruale quaerendo, sine quo nihil naturaliter fieri potest, opus est ad materialia principia recurrere, ad illa, scilicet, in quibus natura incipit immediate operari, quae quidem principia materialia sunt adhaerentia multum cursu naturae suis propriis substantiis sicut sunt praedicta humida radicalia, quae per eorum naturalem calorem excitatione ignis solis terminantur & finiuntur in substantiam metalli, quod nunquam possibile esset fieri, nisi naturae metalli participa rent. Quare dicimus, quod haec radicalis humiditas non est nisi argentum uiuum substantia calore sulfuris impregnata. Et hic sulfuris calor, est causa congelationis humidi radicalis Mercurialis, & sue terminationis in metallum perfectum. Ergo patet, quod illa metallina humiditas iam terminata in formam metalli habet actualiter potentiam & naturam menstrualis, & ideo uocata est prima nostri lapidis extremitas. Apparet ergo, cum lapis noster a natura sua proueniat, quod dissoluitur & resoluitur in illud absque praeiudicio suae naturae, & sui crementi, cum primum regimen & gubernamentum lapidis nostri sit resolutio & terminatio sua in argentum uiuum. Et ideo declaratur tibi, in qua forma lapis noster est tractus tana corporibus, quam ab argento uiuo. quoniam natura menstrualis foetentis erat, & est adhuc eorum continens cum natura argenti uiui, cum per calorem illius in naram metalli sit congelatum. quia calor illius multiplicatus est in substantiam aruiui, est ubique in substantia humida aruiui uaporaliter mixtus, primae uirtute mixtionis uel continuationis homogeneae in forma liquoris aut aquae clarae. Et per similitudinem principii naturalis dicimus, quod dissoluere facias lapidem, quousque sit factus aqua, quod argentum uiuum uulgare facere nequit, propter defectum caloris & humorum, in quo necesse est, quod lapis continuetur in forma liquoris, cum non fiat transitus de extremo ad extremum, nisi per medium. Igitur apparet, si bene nos intellexisti quod lapis sine menstruali non potest in humidum dissolui, quod est spiritus foetens, unde aqua uiua extracta est quae nobis apparet sicca. Nam argentum uiuum uulgariter intellectum in sua pura existens natura, non potest aliqua corpora mutare, nisi sit in natura sua in quo mutatur, quo niam uertit corpus, quando mutatur, si fit aqua clara in aquam claram mutat. Et nisi mutetur, non potest mutare, nisi in suam naturam. Et ista mutatio fit per rationes capituli praecedentis. Et hoc quia impregnatur tali uirtute, quae semper determinationem recipit in materia, siue fuerit materia terrea siue aquea. & ideo plures decepti sunt, qui praeter rationem credunt, quod argentum uinum tale uulgariter intellectum, posset per naturam, que in ipso non est, corpus in aquam uiuam transmutare, sed totum non ualet unum ficum putrefactum. Ideo intellige ut praediximus, nam sic intellectum, uidelicet uulgariter, non transmutat corpora solis & lunae in aquam humorosam, nisi secundum suam naturam alteratione modica, quam appellamus proprie combustionem & perditionem elementorum realium, & confusionem spiritus animae & corporis. Ratio est, quia non habet rem quae participat inter corpus & spiritum, scilicet argentum uiuum praedictum, & metallum perfectum. Et haec res est illud medium, quod potentiam habet faciendi contrarias operationes, scilicet elementa dissigandi, & illa ligandi, & ab omni combustione & combustibilitate conseruandi contra bellum ignis. Et tamen oportet, quod ignis excitans ei moderetur, quoniam sicut plumbum adiuuat argentum, quando examinatur, & custodit a combustione contra pugnam ignis, & est ibi plumbum loco medii positum inter argentum & ignem, sic illud medium defendit elementa a combustione, & adiuuat, & iungit per proprietatem suae naturae, corpus cum spiritu, & spiritum cum corpore. Et ideo clamamus ipsum medium inter corpus & spiritum. Sed est adhuc aliud medium, quando corpus coniunctum est cum spiritu, & econtra, & illud est generi metallico propinquissimum. Unde per mediafit transitus ad extrema perfecta. per quae patet, quod nullus transitus fit de uno contrario in aliud nisi per mediam dispositionem, prout tibi per figuram arboris practicalis declarabitur. Fili dispositio illa est media illa, que participat mollitiei argenti uiui in primo suo esse, & duritiei metalli in alio latere. Cum de propria substantia illius natura sua posuerit de potentia ad actum, & de facto ponit, ideo tibi reueletur, quod extremitas immediata in opere naturae & primo esse est argentum uiuum, non tamen tale sicut scimus facere per artem. Et ideo illud nos accipimus, quod menstruali in reali, & in alio latere sunt omnia metalla, quia in ipsis repertus est finis circularitatis perfectae operationis naturae. Media dispositio ista duarum extremitatum, est argentum uiuum extractum a dicta prima extremitate. Quod quidem appellamus menstruale in opere artis in forma aquae clarae factae ingenio naturae, quae in sulfure congelatur. Quare dicta est aqua sicca, non aqua nubis aut phlegmatica, sed aqua cholerica, igne calidior. Sed principia uera radicaliter nata, de quibus operatur natura illud, quod supra dictum est, sunt ueraciter sulfur & argentum uiuum. Unde exeunt extremitates duae, quae multum remotae sunt cum proprio medio, quae necessarium est quod scias, si uelis principiare, & incipere respectu naturae & scientiae, qualiter sermone rustico nominantur. De principiis naturralibus confusis. Et quomodo generantur per uirtutem successiuae operationis in altis naturis. Cap. Lui. Principia naturalia confusa in opere naturae, sunt spiritus foetentes & aqua uiua, quae uocatur aqua sicca, & tunc dicta est medium reale. Spiritus foetentes sunt media secunda, que participant inter corpus & spiritum. Et alio modo nominatur sulfur & ignis. Et sunt quemadmodum sperma masculinum, quod est medium actiuum inter menstruale & ignem effectiuum. Et aqua uiua est argentum uiuum congelatum in sulfur, sicut menstruale, quod congelatur in substantiam embrionis. De materia ista postmodum successiue in suo proprio uase minerali generatur & creatur, scilicet in suae terrae uisceribus, uel uenis mineralibus, quaedam fumosa substantia, subtilis multum, quae uaporabiliter coniungitur in unum, & illic coquitur & depuratur multum. Postea supra illam uenit uirtus mineralis sulfurea in forma uaporis sicci, quae eam penetrat, & congelat amoris ligamine tali, quod nunquam separabuntur. Dum tamen masculi uirtus superet femellae uirtutem per coaequalitatem rei quintae, tunc remanent in una re fixa, temperamento decoctionis naturalis, quam habuit materia in sua minerali forma, quod humidum Mercuriale a sicco sulfureo, neque siccum sulfureum ab humido Mercuriali nullo separabuntur tempore, quoniam sunt unita per actionem & passionem ad illud materiale medium, in quo metalli forma est plane constituta, non quod sit argentum uiuum in tota sua natura, cum pars suae naturae iam sit alterata per coactionem aut constrictionem, quas suae subtiles partes acceperunt uia colligationis uaporis sulfuris, nec per hoc sulfur in tota sua natura. quoniam si esset sulfur, cremaret substantiam argenti uiui per eminentiam actionis suae dominationis. Et ideo, quoniam uirtus sulfuris non dominatur super uirtutem argenti uiui, nec potest suam claritatem metallinam consumere specificam, sed solummodo congelat eam, & fixat usque ad gradum potestatis suae uirtutis subconseruatione speciei metalli, quam ar. ui. tenet materialiter, secundum suam naturam, & talis proportio sulfuris & ar. uiuiconstituit specialiter formam & speciem talis metalli, a quo uapor sulfuris & argen. uiui erit auri uel argenti, uel alterius metalli corpus. Et omne illud uenit a diuersadepuratione dicti uaporis digestione, uel decoctione, quam accepit in propria sua minera. Et ideo bonus Artista capit metalla pro mediis in opere magisterii, & specialiter solem & lunam. Ideo, quia ista duo uenerunt in coaequalitate temperata & multum depurata de sulfuris & argen. uiui substantia cocta pura, & bene digesta ingenio naturae, cui proportioni Artistain uanum se uexaret, si a principiis naturalibus siue realibus mediis pro intentione faciendi uelit incipere. De materia sulfuris proportionati, & de aequipollentia sua ad operationem naturae. Cap. Luii. Fili haec est metallica materia, in qua nostrum sulfur proportionatum est, quod natura sagax nobis parauit ut diximus, quo mediante nostrum totum facimus secretum magisterium. Quare noli ignorare, quod illud quod est dictum secunda extremitas in opere naturae, dicimus medium in nostro philosophico opere. Nam opus est, quod per artificium suppleatur illud, quod natura reliquit, nam potentiam non habet transeundi motu suo ultra generationem metalli, quia suam circulationem compleuit. Post haec tibi relucere debet, & subuenire manifeste causa & res perfectiua, manifestata omnibus experientiis, quod humidum metallorum in suis calcinationibus non potest consumi, neque ab eis separari, ratione suae homogeneitatis unionis elementorum, quae paulatiue sunt ligata & coniuncta simul. Sed humidum lapidum separatur, ut in eorum calcinatione patet, tantummodo per ignem absque medicinali applicatione. Et hoc est, quod humiditas in grossa lapidum substantia terrestri non est ligata per siccum in minimis partibus unius & alterius, sed in grossis & in pluribus partibus humidi & sicci. Contra est in materia uitri, per quam materiam ars uitrearia subalternatur isti arti. Quare dicit philosophus, quod uitrum sit tibi exemplar in nostro magisterio. Et hec est causa, quare humidum lapidum, & mediorum mineralium, sunt atramenta, uitriola, & azoquea, Marcasitae, Alumina, Sales & baurax, quae non habent humiditatem suam in natura fixam per siccum materiale, sed est uolatile ac fugiens ab igne, humiditas autem metallorum est fixa & permanens in igne. Ideo tali aqua fixamus auiculas in aere uolantes uirtute lapidis nostri, qui de ipsorum substantia propria creatus est. Apparet igitur, quod aruiuum nostrum materialis est substantia, & humiditas radicalis omnium corporum liquabilium. Fac ergo corpora esse aquam liquefactionis, faciendo & fundendo in argentum uiuum. Nam cum ipsum sit elementum principale dictorum liquabilium, cum liquantur, resoluuntur in ipsum, & sulfur est lapis. Et ideo dictum est medium in opere naturae, sed argentum uiuum & metalla dicta sunt extremitates, quia sunt materia principii, & materia finis. Et ideo tibi potest apparere, quanuis teneamur assimilari nostrum magisterium quantum est possibile operationi nature, non possumus tamen proprie suam insequi naturam, nisi per operationis modum, & non capiendo materiam crudam, sicut ipsa facit in suo primordiali principio, quanuis sine ipsa materia incipere non possumus, cum ipsa sit res necessaria, & cum necesse sit, quod metallum coctum quod est sulfur & argentum uiuum in isto se habent reincrudari, insequendo similitudinem operis naturae in nostro magisterio cum propinquioribus materialibus, sicut conuenit scire omni sapienti Artistae. Quomodo ars corrigit & supplet fortitudines, quas in materia naturae inuenit, per mutationem illius in actione purae formae. Cap. Luiii. Fili ne tedeat te, nec displiceat sermo & doctrina, quam dabimus, quia per artem scitam nos corrigimus & supplemus fortitudines & uirtutes naturae. In adiutorio eius nos per artem incipimus operari, ubi natura dimittit opus. Cum uisum sit, quod metalla tingere non possunt, nisi quantum ipsorum natura extenditur per potentiam suae primae circulationis suenaturae sulfureae. Et ideo factum est opus certum, in nostri generatione lapidis, ut eorum tinctura magis accrescat, quam erat in sua natura siue operatione. Si scias fili lauatorium nostrum, tu poteris ar. uiui lauare naturam, tali modo, ad quem natura ullo tempore non potuit peruenire, quod illa natura ar. uiui fiet elixir completum. Sed cum in natura, & in suo opere artum uiuum & metalla sint extrema, & extremitates, nec habeant posse simul manendi & tingendi, nisi per uirtutem dispositionis mediae, quae est inter mollici em argenti uiui, & duriciem metalli, quia per istam mediam dispositionem constat una obedientia naturalis, quae est causa coniunctionis inter corpus & spiritum, sicut est in omni generato & generabili. Nota quod & haec uirtus est duplex. Uirtus operatiua, & uirtus materialis, & quaelibet istarum habet suam dispositionem mediam. s. operatiua, quae dependet ab artifice erudito, & alia materialis, quae dependet principaliter ex instrumento, quanuis a toto composito iam subtiliato suam accipiat determinationem & finem, & hoc tripliciter antequam perficiatur. Item in natura sunt plura media, quorum duo sunt puriora & minus uiscosa quam alia, sicut sunt azoquea, uitriola uiridia cum natura lapidea, quae est sal & natura lapidum. Fili adiutorio naturae huius uilis materie procreatur lapis noster, quem tantum quaesiuimus, quia medium est in opere naturae inter spiritum, & corpus, & proprie materiale subiectum. Et ideo natura mediante illo conuertit ar. ui. in metallum perfectum, quod metallum in nostro magisterio ratione suae depurationis dicitur medium reale, inter corpus & spiritum. Corpus dicitur quando est terra conbusta. Spirit? uero, quando tractum est a corpore in forma aquae clarae, argenti uiui dicitur. Intelligas, quod in opere naturae sunt propria duo media electa inter omnia alia. s.azoc predictum, & sal naturae, qui aruiuum conuertit in liquorem ignis, unde sulfur creatur, quod ar. ui. congelat. Fili pari modo habemus in nostro magisterio duo, que natura nobis dedit & depurauit a suis mediis confusis, & sunt au. & ar. que ratione sue nature pure maiori perfectione participant. quare nostri lapi, extremitates in sua creatione est argentum uiuum extractum a corporibus in suo primo esse. Et in secundo est elixir completum, & medium est lapis, quando de substantia dicti argenti uiui creatus est. Et statim absque alio modo fit elixir completum, quod est ultimum extremum lapidis, & complementum magisterii nostri. Fili ostendemus tibi per gradus certos extremitatum & mediorum, usque ad primas naturae radices, ut intelligas media, per quae de gradu in gra dum natura transit, eundo ad extrema, secundum perfectionem, & plus & minus. Nam in hoc est notitia totius operis naturae ac omnium secretorum suorum, & per consequens totius alterius scientie. De natura extremitatum argenti uiui nostri. Cap. Lix. Habes ergo nostri lapidis extrema. Nunc argenti uiui nostri dicemus extremitates. Et dicimus, quod extrema eius in latere primo per totam substantiam eius, sunt aquae leonis uiridis cum metallo coniuncta, & in secundo latere, lapis qui creatus est, & illorum medium est sol & luna, a quibus exit argentum uiuum nostrum, quod est corpus liquefactum putrefactum, a quo lapis creatur, quando, a sua originali natura purgatum est. Fili leo azoqueus, qui dictus est uitriolum, per naturam factus est de propria substantia argenti uiui communis, quod est radix naturale, unde metallum creatur in sua propria minera. Quare in nostro magisterio tribus principalibus radicibus indigemus naturaliter, sicut opus nature, scilicet, extremitates duae, & medium. Unde opus est tibi, quod ista cum magna patientia habeas scire, & opus facias secundum quod sagax sapiensque natura uult monere te, cum intentione tali, quod habere debes & habes creare primum nostrum argentum uiuum, ut habeas conuenientem materiam de qua possit lapis creari, quia media nostri argenti uiui sunt duo propria metalla, & ipsorum natura habet conuerti argentum uiuum in lapidem uirtutis, quoniam natura non habuit potestatem metalla dicta componendi in aliam digestionem, ut per aliam circulationem fecisset elixir completum, & hoc ratione spissitudinis duriciei, & compactibilitatis humidi Mercurialis terminati, & inspissati per uaporem sui sulfuris, & caloris naturalis in forma metalli, quemadmodum solem & lunam de subtili substantia suorum propriorum mediorum uirtute sui primicircularis operis. Ideo in hoc casu supplemus impotentias naturae scilicet faciendo corpora dura, mollia, grossaque gracilia adiutorio naturae, quae secum impartit de re ista. Et liquefacimus & fundimus per putrefactionem, quousque ad naturam argenti uiui reuersasint per subtiliationem grossi in simplum, & reductionem cocti in crudum, & resolutionem & dissolutionem sicci in humidum. Et omnia haec opus est facere complementaliter, ut materia simplex melius & plus obediat naturae digestiue. Quoniam constat iam manifeste oni sapienti, sicut in principio naturalibus ostensum est, quod res subtilis substantie similis suo toti, sicut corpus simplex homogeneum, est citius mutabile mundatum & generatum uirtute suae naturae, quam aliud dure substantiae grossae ac spissae. Et ideo aurum & argentum dissoluimus in rebus radicalibus sui proprii generis, scilicet in liquore, & per liquorem argentorum uiuorum nostrorum, quorum primum est menstruale foetens, quod in prima materia duorum praedictorum luminarium intrat sicut intelligere potes per principia naturalia in sua propria minera. Et ideo tibi dicimus, quod in illud immediate resoluuntur & dissoluuntur, ac in illo a quo facta sunt resoluuntur respectu illius, & conuertuntur in menstruale foetens. Nec alio modo haberet actionem & passionem, nisi per concordiam & conuenientiam, quae sunt de uno ad aliud. Item recorderis, quod cum menstruali nihil ponere uelis, nisi rem, quae de illo nata sit in principio tuae commixtionis. Nam si rem extraneam ponas, statim corrumpetur per extraneam naturam, nec unquam habebis illud quod habere uis. Aurum & argentum & Mercurius dissoluuntur in nostro menstruali, quia participat cum eis in proximitate, & uicinitate primae naturae. Et de illis extrahes fumum album, quod est sulfur nostrum, & leonem uiridem, qui est unguentum nostrum, & aquam foetentem, quae est secundum argentum uiuum nostrum. Postea opus est, quod leo uiridis in aqua foetente dissoluatur solemni dissolutione, antequam dictum fumum album, qui est sulfur nostrum, habere possis, quod quidem sulfuretiam corpora dissoluit, spiritus congelando in forma aquae siccae, quam lapidem appellamus, & medium supremum totius operis nostri, quia est connexio, & aggregatio omnium naturarum, scilicet corporis & spiritus. Fili haec aqua dicitur aqua ignis, quia comburit & cremat aurum & argentum melius, quam ignis elementalis facere potest. Et quia in se continet naturalem calorem scindentem & rumpentem, qui sine ui dissoluit, quod ignis communis facere nequit. Quare tibi praecipimus, quod de rebus calidioribus, quas in natura recipere poteris, facias magisterium, & aquam calidam habebis, quae omnia dissoluit. De natura aquarum fortium, & de earum approbatione. Cap. Lx. Multi dicunt & affirmant, aquas fortes esse nostri lapidis corruptionem & non mentiuntur, quia qui suam corruptionem non intelligit, difficile est quod intelligat suam generationem, cum fieri non possit sine corruptione & transmuratione indiuiduorum, quae sunt entia realia materialia nostri lapidis in sua natura propria, quae quidem corrumpenda, sunt, & corrumpi debent per dictum menstruale, amore pio sine tota eorum destructione, quia mater pia nunquam uult filium, quem nutriuit, interficere. Fili omne quod pones, quod non est de genere suo, suam dissolutionem refutabit. Sed haec putrefit, quoniam est res communis recipiendi totam naturam, cum qua appropriatur. Uide ergo ne misceas cum aqua nostra rem aliam, nisi quae sit de propria sua natura. Nam res, quae melius & citius putrefacit corpus perfectum, est aqua nostra ratione suae ponticitatis amarae, & naturae crudae, & haec est que cremat, ardet, & corrumpit one quod est cremabile & corruptibile per annihilationem suae propriae naturae ardentis & combustiuae. Et si humidum oleaginosum, impurum & unctuosum est in suo composito quod habet corrumpere per suam proprietatem & operationem omnia ad nihilum redigit. Et illud, quod est purum & mundum, atque melius dissolutum manet totum, ac illud ab igne defendit, quia ipsa est pura natura, & propria materia essentialis lapidis nostri, uirtute aquae praedictae dissolutae, quae cremari nec ardere potest, uel comburi, sed crescit eius humiditas quando in igne est. Et quod haec aqua potentiam habeat cremandi & comburendi omne illud, quod ei extraneum est, nos certa experientia probauimus & uidimus, nos in ista aqua per artificium dissoluimus sulfur commune butirinum, Et postea sublimauimus humidum illius, quod magis purum erat in natura per distillationem. Inde infra posuimus argentum uiuum uiuificatum, & statim congelatum est in forma lactis congelati nigri mollis multum: quia sulfureitas sicca uaporosa non uicit molliciem argenti uiui. Deinde super eius luciditate uoluimus experiri, & ideo miscuimus aquam dicti sulfuris, & aquam argenti fini. post haec congelauimus argentum, & fundi fecimus, & reperimus illud nigrum & terrestre, & illud per cineritium purgauimus, & fuit bonum sicut prius, sed plusquam medietas fuit deuastata. propterquod manifestum est, quod humiditas tota a sulfure tracta erat combustibilis & fortis adhuc, quando aqua non habuit potentiam uincendi immunditiam & malitiam sulfuris. Et post haec iterum miscuimus de noua aqua cum aqua sulfuris, & distillauimus aquam, & reperimus, quod tota substantia humida sulfuris cremata, & combusta erat, quia nullo modo contra Mercurium operata est. Et ideo tibi sit reuelatum, quod uirtus aquae nostrae habet potentiam congregandi res pure homogeneas, & partiendi atque diuidendi hetero geneas, per combustionem & consumptionem ipsorum, que non sunt eiusdem generis. Qualiter Artista bonos & malos spiritus intelligere debet, & eos cognoscere per uirtutes aquarum fortiu, & per naturam illarum aquarum. Et de igne elementali, qui elementat elementa. Cap. Lxi. Et simili modo fuimus experti arsenici uulgaris naturam, quam minus foetentem non reperimus, neque minus combustibilem. Et similiter de aliis spiritibus rusticaliter intellectis, qui sunt ones pleni infectione deuallando. Igitur ad argentum uiuum quod scimus ipsum reperimus ab omni combustione custoditum dicto naturali experimento. Ideo fili reuelatum sit, quod per aquam nostram uisibiliter cognoscere potes, quis spiritus in natura sua sit melior, & in opere nostro sit propinquior, cum secundum rei ueritatem argentum uiuum purgatum sit ab ea, sine consumptione suae purae substantiae, sicut per naturam uidetur, & quod nos & alii uidimus per artem, quod natura eum in purum metallum permutat, & per artem in puram medicinam, quod fieri non posset, nisi eius pura substantia perpetua esset contra ignem, qui non uult nisi res puras, & quia substantia sua est pura, in igne quiescit sine terminatione consumptiui finis. Et sic apparet, quomodo per aquam bonum poteris cognoscere spiritum, & per spiritum aquam, quae causa est suae rectificationis. Fili elementalis ignis, & qui elementat elementa, non potest a corporibus animam trahere, sed aqua foetans bene trahit uirtute amoris participantis inter ea per media eorum preparationum. quia per ipsas praeparationes trahuntur ipsorum animae ac fortitudines, quae sunt magisterium nostrum, distillando, & redistillando, soluendo, & congelando. Et sic fili aqua nostra facit totum corpus spiritum, & argentum mortuum in substantiam uiuam uertit. Postea mortificat & reuiuificat in sua propria natura. Et postea quando congelatur, dicitur nostra magnesia, quae quidem magnesia non est nisi aqua composita & congelata, quae igni repugnat, nec post ipsa timet ignem, quia ipsamet ignis est, & de natura ignis facta. In igne conseruatur, & regimen eius & nutrimentum in igne est. Qualiter ergo posset pater interficere uel mactare filium suum quem generauit, uel mater pia infantem quem nutriuit uere? quanuis ambo uellent eum interficere, tamen nullo tempore possunt eum confundere, imo possunt extingui per calorem laboris, quia filius ipsorum tali calore est indutus, quem ignis amodo corrumpere non potest, cum calore maiore sit munitus, quam elementum ignis. Et ideo tibi magnificauimus aquam nostram post sui fermenti congelationem. Et si aquas nostras intelligis, uiua argenta etiam intelliges, quae successiue ueniunt, & semper eam succedunt cum maiori posse fermentandi, quam praecedens. Et sic est de ultimo, quod maiorem habet potentiam, quam omnia praecedentia. Ideo fili, si intelligis nostra argenta uiua, & eorum fortitudines, tum intelliges fermentorum nostrorum potentiam, & inde multam philosophiam, quae totum ostendere potest experientia uisibili per patientiam bene & cautiue ordinata, & moram temporis anticipat, ad habendam medicinam talem, que non semper inuenitur. qui hanc habet, thesaurum aeternum habet, & omni alio incomparabilem. De natura fermentorum, & de eorum aquis, & de nostris argentis uiuis, & de terris ipsorum. De magisterio, & de cognitione aquae fortis, & de rebus, quae eis debent iungi per comcordantiam contrarietatis. Cap. Lxii. Post haec fili intendimus in summa dicere fermentorum naturam, & aquarum suarum, & nostrorum argentorum uiuorum, quae omnia sunt unum, cum non sit nisi una sola natura, & de terris nostris. Et dicimus, quuod hoc totum non est, nisi una res, quae uariatur in numero trium per suas operationes, & uariando per unam decoctionem est una res unius potestatis simplicis, & post hoc gradualiter transeundo ad informationem per aliam digestionem, erit alia res, quam ar. uiuum appellamus, terram aquam, & fermentum, gummam, & nostram salsaturam secundam, amaram & asperam, quae omnia corpora soluit, uirtute composita, & proprietate per secundam digestionem acquisitam. Et post per aliam idigestionem habet maius posse. Et sic intelligere potes, quod in nostro magisterio sunt tres propriae terrae, tres aquae, & tria propria fermenta, tres propriae gummae, tres proprie salsaturae, & tria propria ar. ui. congelantia, sicut potes intelligere per operationem triangularis figurae, per quam constitutae sunt tres principales reductiones. que sunt totius magisterii nostri complementum, sicut in nostra declarabimus practica. Ideo fili argenti uiui custodi, & quod congeletur in mineris terrae suae. Nam illud est argentum uium nostrum, nostra gumma, terra nostra, salsa nostra, amara, que dulcificatur uirtute reductionis tertie. Et est fermentum nostrum, nostrum elixir, & medicina nostra ad omnes infirmitates. Haec est aqua nostra, non aqua uulgaris Mercurialis de phlegmaticis, sed est illa quam diximus quae est in multum calidiori natura, quam sit ignis. Quapropter Hippocrates, Auicenna, Auerrois, Galienus & alii philosophi appellarunt urinam iuuenum cholericorum scilicet aqua fortis acuta. Et de his, quae supra diximus tracta conuersa & congelata in aquam fermenti sicut diximus. Et scito fili, quod res cholerica non est nisi ignis, & hec fili est aqua nostrae primae ac ultimae expositio. Dissipa ergo rem, scilicet, corpoream, captam per colligationem naturae, uel unionem prius per rem, scilicet aquam, scilicet corpoream dissolutam, & in re aquea deportatam satis aptam. De hoc uide alibi ca. quinto in tertio libro mineralium Alberti, de causa essentiae metallorum super illam glosulam, quae tangit solutionem. Et haec aqua est res supra dicta. Leniter extractam sic massam contere factam. Leniter extractam, scilicet, rem corpoream bene dissolutam, & in re aquea deportatam, sic massam contere factam, scilicet, iterando opus solutionis, contritionis, imbibitionis, & assationis supra massam, quae indissoluta remansit, donec soluatur usque ad signum tibi notum, scilicet, per ignem aquae uel aqueum. Et etiam ignis sufficientis excitatione, cum natura in actibus suis indiget informatione secundum opus suum. Hoc non festine, sed temporis ordine sine. Rabies urinae disponit membra ruinae, id est, ignis aquae disponit membra ruinae, id est, partes indiuiduales corporum, in quibus species soluuntur. Quia nulla res est in toto mundo tam, bona pro tinctura, nisi aqua quam in memoria habemus. Scias fili, quod per artem & naturam argentum uiuum per aquam acutam congelatur. Ideo intellige philosophicaliter, quia si non esset acuta, non penetraret, quae est prima actio in dissolutione, postquam solutionem in sanguinem apostematum reuertitur per mutationem suae naturae in aliam. Fili duae res sunt, quae debent adhaerere per concordantiam comtrarietatis, una pura, alia impura. Impura recedit, cum sit ignis inimica suae ratione corruptionis. Alia remanet in igne, causa ratione suae puritatis transmutatae in sanguinem, & haec est argentum uiuum nostrum, atque totum nostrum secretum indutum indumento tripartito, uidelicet, nigra, alba, & rubea. Et ista solum indigemus pro intentione nostri magisterii, cum sit argentum uiuum continens omne illud, quo indigemus pro substantia quinta. Est in Mercurio quicquid que runt sapientes, nam sub umbra eius latet substantia quinta: nam eius substantia est pura & incombustibilis. Et omne illud non est nisi aurum & argentum liquefacta & fusa intus & exterius uidelicet in re corruptiua, quae igni lapidis subalternatur, cum ipsa sit contra naturam, quae corpora sunt uirtute ignis menstrualis liquefacta & fusa intus & extra, & post depurata & separata ab eo, & a tota sua originali labe ac macula. nam aurum, quod est incombustibile remanet fusum & liquefactum, & est aurificans in dicto Mercurio, quia substantia sulfuris fit uniuersaliter dispersa per totam suam substantiam. Et Mercurius est in re seminali totus fermentatus propter dulcedinem auri, quae nutrit semen, mouet & multiplicat, ut uidere poteris in rebus naturae. Intellige ergo fili Mercurium nostrum & suam proprietatem, & modum suae copulationis, & in quo loco se habet administrari, & quantum aruiuum ab argento extractum se copulat bene auro. Ne quaeras igitur operari, nisi cum Mercurio & luna pro argento, & Mercurio & sole pro auro. Nam aurum non est resolubile, nec reducibile, nisi cum propria natura sua. Quare debes bene discernere, quae sunt materiae, quae sic nominantur, ut in qua figura, & materia ipsa sunt. De praeparatione lapidis per ipsius diuisionem in quatuor elementa post, putrefactione sua. Cap. Lxiii. Intentio naturae fili ad faciendum magisterium nostrum est, quod lapis in quatuor elementa sit diuisus, ad finem, quod quodlibet per se secundum exigentiam suae naturae melius possit praeparari. & haec est purificatio uera, praecedens operationem perfectae praeparationis, & est proprie dicta, elementorum separatio, & ipsorum ablutio. quia haec operatio diuidit omnes partes impuras a partibus puris, ut per illas puras, leues, & mundas fiat successiue per naturalem coniunctionem nostra praeparatio perfecta, quae facta est per reductionem humidi in siccum praeparatum statim & immediate post beneficium separationis elementorum. Alio modo humidum non haberet matrimonium cum sicco, neque corpus cum spiritu, nisi prius essent optime a suis infectionibus abluta & mundificata per distillationes, calcinationes, dissolutiones, & congelationes. Fili post elementorum separationem corpus remanet combustum per salsaturam sulfureitatis comburentis & ardentis, quae uenit in labe & macula originali nostri menstrualis, quod est nostri lapidis corruptio. Et ideo terra corporum calcinatur post extractionem aeris ad finem, quod de sulfureitatibus salsis & combustibilibus bene purgetur & depuretur. Apparet ergo, quod si talis materia combustibilis non fuisset posita per corruptionem lapidis in suo principio, quod nunquam oporteret eum purgare. Et cum sic sit, necesse est, quod post corruptionem lapidis compositum depuretur ab omnibus suis immunditiis post separationem illius per quatuor elementa per distillationem & calcinationem, antequam Mercurius corpori coniungatur pro incipienda reali praeparatione, quae est lapidis nostri creatio, scilicet praeparationem, quam natura facit per dissolutionem corporis, & congelationem spiritus, cui nature simplae prudenter artifex ministrare debet materiam, per illum modum, quem natura requirit in actibus suis. Et ideo necessarium est, quod lapis per quatuor elementa diuidatur, & ista diuisio solutio est, que facta est ad finem, quod substantia lapidis facta sit mundissima, & quod totum non sit nisi purus Mercurius, qui portat in proprietate naturam fixandi & fundendi. Quando igitur uis corpus post suamcalcinationem dissolui, illud cum argento uiuo dissolue, quod exiuit ab eo bene, purgatum atque mundatum per septenam distillationem, quia tunc corpus est multum dissolutioni habilitatum, & argentum uiuum est multum efficax ad penetrandum illud, & ad intrandum per spongiositatem corporis sui, in qua spiritus congelatur beneficio dissolutionis naturae fixae, corporis ac illius mixtionis cum argento uiuo. Et fili si nos intelligis, haec est nostra dissolutio solemnis, quae fit per congelationem spiritus, & sine illa non. Item nos intelligas, quod elementorum separatio fieri possit, nisi post eorum putrefactionem, per quam spiritus miscetur cum corpore, & cum suis elementis, & illa facit uolatilia, sicut in eorum separationibus apparet. Ideo sunt elementa digesta, & putrefacta in eorum fecibus, adeo, quod illud quod bene digestum est, erit pro satisfaciendo uoluntati naturae, ut bene separari possit, & postea inhumari. Et facias res separatas inhumari, ut iterum melius separari possint, & fiant argentum uiuum ad modum aquae clarae, nisi superes lapidem scilicet substantiam quintam per quatuor elementa. scias, quod humida elementa non possent naturaliter adiungi cum corpore sicco, nisi quodlibet ipsorum elementorum teneat de natura quintae essentiae. Nam ipsa est commixtio quatuor elementorum, & eorum reductio in unam puram & mundam substantiam, quodque dicta elementa sint optime depurgata, atque mundata a sua corruptione. Tibi dicimus, quod sulfureitates combustiue, & corruptibiles beneficio calcinationis separantur & penitus annihilantur, & per ignem, & ab igne terra corporis comminuitur, & multum per talem digestionem subtiliatur, & aquae a suis immunditiis depurantur per distillationem, & subtiliantur, & in naturam uertuntur aeris per leuigationem leuitatis. Post haec potes facere coniunctionem masculi & femellae ad finem, quod ipsi per artem generant filium ignis, qui est tantum in amore omnium philosophorum. Si bene nos intellexisti, hic iacet tota philosophia. De effectu totius artis in summa uniuersali. Et quod totius magisterii effectus non est nisi multiplicatio uirtutum substantialium in essentias quintas. Cap. Lxiiii. Memoriae nos ducimus & reducimus, quod totum illud, quod in libris nostris determinamus, quod effectus totius magisterii non est aliud in totali summa, quam multiplicatio tincturae adherentis in natura omnibus generibus metallorum. Et tinctura metallica in summa uniuersali non est nisi sulfur, ex quo fit multiplicatio per suum proprium calorem naturalem in ar. uiui substantia digerente illud & conuertente in substantiam sulfuris per certum digestionis modum. Ergo multiplicatio tincturae non est nisi per augmentationem & multiplicationem caloris naturalis, qui est sulfur non urens nec ardens in materia argenti uiui. Cum certum sit, quod ipsum est materia metallorum, & substantia eorum, in qua eorum claritas infixa est, quia metalla non indigent, nisi substantiali tinctura, in qua tinctura sulfur infigitur & tenetur. Et necesse est, quod sit de eorum metallorum salua & custodita ab omni combustione & effectiua omnis fusionis, & amabilis, & placens omnibus metallis. Et ideo necesse est, quod tinctura sulfuris talem insequatur substantiam, & quod in illo collocetur, si uis quodsit metallorum tinctura, & quod dicta substantia sit talis, quod fixari possit sine consumptione suae humiditatis sine reuersione, aut recursu illius in terram, & sine crematione & combustione suae propriae substantiae, & omne hoc est in argento uiuo. Quare notandum est, quod ipsum causa est perfectionis ad necessitatem metallorum, quia ipsum est sufficiens in quolibet gradu fusionum cum ignitione, sicut demonstrat aurum & argentum, ferrum & cuprum. Aut sine ignitione, ut patet in plumbo & stagno. Et hoc est per bonam adhaerentiam omnium partium suarum in fortitudinem suae nobilis mixtionis. Ideo fili si aliquo modo inspissare possis ipsum per ignem sub conseruatione suae humiditatis, nullo tempore se corrumpi permittit, neque per flammam furiosam unquam in fumum recedet per aggrauationem ponderosam, quanin se habet, & per carentiam adustionis omnis quam habet. Ueruntamen istam in spissationem non possumus facere de argento uiuo uulgari, sed de nostro philosophico, cum in suo effectu habeat substantiam inspissandi, & fit per opus secundi aut tertii gradus. Si ergo manifeste perfectum est in omnibus suis partibus non curemus de aliqua probatione, cum uisibilis experientia nobis demonstrauerit. Nam quando fixatur, tam magna uenit inde tinctura exuberatae refectionis, & in tanto splendore, quod uix posset exprimi. Medium est adiungendi tincturas, nam cum eis miscetur per minima, & in profundiori ipsorum naturaliter adhaeret, quia est de natura illorum metallorum & specialiter solis & lunae, quae sunt tincturaomnium aliorum metallorum imperfectorum. Et ideo tibi in doctrina relinquimus, quod necessarium est, quod tinctura sulfuris & ignis, quae est in materia argenti uiui complexionalis sit confixus in propria substantia dicti argenti uiui, cum sit materia metallotum ad finem, ut tinctura mediante materia in qua colligatur per communitatem suae naturae possit addi, & adiungi metallorum profundo ratione argenti uiui, in quo dicta tinctura infixa est, & adhaereat sine separatione. Et si in alia materia credis fiaxre sulfur, non erit amicabile metallis, nec per conseaquens coniunctiuum per extraneitatem naturae. Et in materia perfecta argento uiuo propinqua si fixes erit ad perfectionem, & uitam metallorum. quare ab illo omnia creantur, & in ipso omnia dissoluuntur & resoluuntur, & in sulfur conuertuntur per multiplicationem tincturae addito dictae materiae dissolutae, & congelatae uirtute cuiusdam retrogradationis propinquae naturae, & per intellectum rei patet ueriras. quare tinctura sapientum Alchymistarum est maior, quam illa de natura. Quoniam magnitudo tincturae creuit in substantia argenti uiui medicinalis ex pura natura per artem magisterii, hec magnitudo multiplicata in pluribus modis & tincturis unita est, & multarum potentiarum constituta & facta, & hoc per potentiam commixtionis materiae, quae fit dicti caloris uirtute naturalis, & sui motus in dicta materia metalli, quae postea ponuntur & comstituuntur in sulfur, quod est argenti uiui substantia, in qua sunt unite addita materialiter multae tincturae sulfuris argenti uiui albae, & rubeae lapidificatiua uirtute sulfurea essentialiter infusa in materia argenti uiui. Quare fili omni Alchymistae experto patet, quod illa maioritas & magnitudo tincturae est maior, quam in omni alia tinctura lapidis per naturam creati, prout largius nominauimus in tractatu quaestionario 22. quaestione, & in mixtione fermentorum in secunda parte. Quae res est materia argenti uiui, & sulfuris. Cap. Lxu. Filli tibi diximus, quod humiditas radicalis, in qua calor naturalis hospitatur & residet multum est unctuosa, & ideo difficulter separatur, & per consequens sua aequalitas & siccabilitas, quod nisi sic esset, natura non posset suis necessitatibus prouidere, quae sunt soliditas, duricies, fluxibilitas permanentes & c. Et ideo natura desiderat esse perpetuo in suis indiuidualibus sub conseruatione suae speciei: quare natura sagax ordinauit hanc humiditatem Mercurialem unctuosam multum subtilem, quae tenet in se materiam terrae unitam nutrimento caloris naturalis, & per separationem talis untuositatis permanentis tibi reuelatur lapidis creatio, qui de aqua post segregaticonem & recessum spiritus unctuosi factus est. Fili humiditatis unctuosa est, proximior & uicinior materia nostri argenti uiui philosophici, & substantia suae unctuositatis est propria essentialis materia sulfuris. quare uides, quod unum sine fixione alterius fixari non potest. Cum ita sit, quod unum non est sine alio, sicut materia non est sine aliqua forma, ideo sulfur est quasi complexionalis calor in substantia argen- ti uiui, & est ibi tanquam spermatis uirtus masculi, quod est in semine semellae, aut alterius generatiuae uirtutis, quae est in seminibus. Quare intellige, quod materia talis sulfuris est multum lucens fortiter munda, & ad puritatem deducta uirtute ablutionum fortium & acutissimarum tali modo, quod nullam unctuositatem cremabilem, aut ardentem habet in se, nec aliquam humiditatem uaporabilem. nec phlegmaticam. Et cum ita sit, quod ipsorum quodlibet subtiliter sit subtiliatum, ad formam superiorum elementorum deportantur, & ut apparet simul mixta per calorem & dispositionem uasis uiterini prefocantem & reflectentem uaporem in seipso contra hospitium suae conuersionis ligamento forti naturae simul colligantur in una sola re pura & minerali. De cognitione caloris naturalis. Et de loco suae dispositionis ad sulfur procreandum. Cap. Lxui. Filli humiditas argenti uiui non potest congelari neque conuerti in sulfur, nisi per sui uasis uirtutem, quod est de sua materia propinquum totum porosum & apertum. In uentre cuius est illa natura subtilis, quae congelat argentum uiuum in substantiam sulfuris in qua continetur pars caloris naturalis. Et ideo per suos poros argentum uiuum habet ingressum, & per resolutionem dicti caloris naturalis ipsum, & ipsa in purum sulfur congelatur, & nisi corpus esset apertum & spongiosum, alio modo argentum uiuum intrare non posset. Nam in natura, quae totius artis & scientiae magistra est & exemplarnunquam reperitur, quod posset nutrire & crescere, nec augmentare rem aliquam, uel multiplicare in specie & re solida compacta & clausa, sicut apparet in metallis in eorum specie manentibus. Et ideo dicimus, qui uult mutare metallum in metallum opus est, quod ad primam suam speciem propinquam generi conuertatur. Quia ipsa metalla in sua propria specie permanentia non possunt permutari. Nam si permutanda sint, necesse est ut bonum permutatorem & perfectorem ipsis habeant. Et si habeant permutatorem habebunt pati. Sed haec passio duplex est secundum naturam conuertentis & conuertendi. Nam aut permutator erit argentum uiuum simplex, tamen philosophicaliter intelligendo, aut erit sulfur in medicinam delatum. Quod si est sulfur portatum in medicinam, corpus tunc habebit pati per conuersionem unius in alterum, sicut cibus in substantiam animalis conuertitur sub conseruatione suae speciei. Si sit argentum uiuum, tunc corpus per resolutionem suae naturae & conuersionem eius, uirtute argenti uiui in substantiam sulfuris habet necessario pati usque ad ultimum passum mortis sueet ratio est, quia tale sulfur in aliquo loco reperiri non potest, nisi in profundiori sui uentris. Et cum illud sit ipsorum pura natura, per quam in sua actione tenetur necesse est, quod per corruptionem suae substantiae debeamus extrahere. quoniam sine, illo non possemus creare medicinam perfectam. Et ideo reliquerunt in scriptis Aristoteles & Plato, & omnes alii philosophi, quod species metallorum permutari non possunt in formam specificam, & speciem metalli, & sub conseruatione suae formae metallinae, nisi primo in suam reducantur naturam primam, scilicet in sulfur & argentum uiuum, a quibus postea creatur medicina & non ante, & non procedit ultra. Et hoc intellige de perfectis corporibus, quia illa habent reuertere & conuertere imperfecta metalla ad perfectionem, sicut minor per maiorem rectificatur. Quare fili, cum tale sulfur non posset haberi & multiplicari, prout natura docet, quo usque corpora sint apta & spongiosa facta per operationem alleuiationis, certae & uerissimae omnium elementorum, a quibus sunt composita. Ideo diligere debes corruptionem, quae tibi aperit corpora per resolutionem, & conuersionem humidorum naturalium, quae sunt uera elementa, per quae insipientes ignorant, & idiotae causam simagisterium nostrum sit uerum. Quomiam penitus ignorant aperitionem & aperturam pororum & foraminum clausorum & stimulationem uirtutis actiuae & multiplicatiuae. Credunt enim impossibile quod nesciunt; sed mentiuntur. quoniam res non est impossibilis, cum sit in actu reali & per artem fiat opere cuiusdam practicae, quam si tibi abscondamus eam facere non poteris. Uidere enim poteris opus distillationis & redistillationis, reuersionis & reiterationis, sed nullo tempore scies cognoscere magisterium supposito, quod ante te uideris opus compleri, nisi intelligas materiam quo habet transmutari. Fili non est nisi unum opus, quod diuersimode operatur secundum intentionem transmutationis de sua pura natura intellecta per operatorem cum omnibus suis facturis. Item nisi habeas intellectum proprii modi operis naturae, & ponas te ad distillandum, & credas bene facere cum illa, consumeres prius totum uite tue tempus, etiamsi per mille annos haberes uiuere, & semper distillares antequam adduceres ad bonum quatuor elementa, nisi primo eis mutatis, & depuratis eorum non intelligas uirtutes, & postea omnia sua signa si ea bene cognoueris in suis mutationibus, quae fieri non possunt sine propriis instrumentis, quae tibi ostendemus dum scias ea retinere. Iam tibi ostendimus quatuor regimina, si habeas intellectum, quae sunt dicta & nominata conuertentia quatuor elementorum obediendo uoluntati naturae tanquam instrumenta. quare ipsa uertere uelis postquam compleueris, nam alia uice tibi gratis praestabo. Et uocantur in nostro magisterio, primum solutio: post depuratio: inde reructio, ante fixationem. Et per horum idnorantiam opera naturae ignorantur. Et gustici rurales mendaces, & totus ignorans clerus, praedicta tenent & credunt, quod nostrum dictum magisterium assimilari non possit naturae aliquo modo. Sed nos fili ex certa scientia tanquam amici fideles naturae, qui scimus uisibili certificatione ac experimento probato, ac sine fallacia naturam proprie operari in suis propriis locis siccis, calidis & porosis. Ideo nos in hoc casu & passu dicimus, natura nobis uoluit demonstrare omne crescens, & multiplicans debet reperiri, & hospitari infra concauitatem & porositatem illius quod crescit & multiplicatur. Et ideo Hermes philosophorum, & Alchymistaarum pater operibus naturae prouidendo, & ipsam insequendo & assimilando in sua multiplicatione inuestigationes illius docendo inquantum possibile est in ueris peculiosis, & utilibus transmutationibus nos admonens docuit, & reperimus probato ac certo experimento, quod omne metallum solutum & dissolutum indiget necessario poroso hospitio, quod sit de propria ipsius materia continente de pura natura dicti metalli soluti & dissoluti, quod est dictum argentum uiuum. In quo poroso hospitio se habet cresci & multiplicari one illud, quod natura multiplicat, prout facit omnem rem aliam, que in actione multiplicationis est. Ideo fit corpus porosum, ut crescendo possit dilatari & in ipso praefocari, conuolui mundari & purificari in naturam illius conuerti, quod est conuertens & multiplicans. Et quando corpus est spongiosum recipit illud, quod amisit magis uirtute motus sui caloris naturalis, qui motus est in attractatione nutrimenti, & nutrimentum mouetur in partibus illius, quod nutritur prout mouetur & trahitur per aliquam uirtutem loci. Fili causa attractationis nutrimenti inquantum est in loco ad quem attrahitur nutrimentum est fortitudo & uirtus generatiua, quam alio modo nominamus calorem naturalem & philosophicum in nostris secretis, sine quo nulla res creatur, cum sit uirtus & potentia naturae. Et ideo porositas indiget aeritate naturali, quae est subiectum & proprium retinaculum dicticaloris, quae quidem aeritas manifestatur in calore nigro, quando elementa bene mixta sunt & corpus est combustum & arsum. Et si elementa bene mixta non fuerint, iam non uidebis nigredinem, que est caloris manifestatio. Ideo quia nigredoostendit, quod corpus non remanet priuatum neque pulsum a uirtute actiua. Uirtus autem actiua est suus calor elementaliter & instrumentaliter. Et hic est, qui causat nigredinem quando in suo humido operatur. Et quando operatus est in suo humido, demonstrat quod ipsa elementa sunt fortiter mixta quando aqua in profundiori corporis bene penetrauit, & resoluit & dissoluit calorem qui humido radicali est ligat? in calore nigro. Ideo quando humidum radicale quod est ignis subiectum separatur a corpore in sua calcinatione, tunc suffocatur calor naturalis, quia suum subiectum ei deficit & corpus in calore rubeo manifestatur quod opus est sine lucro, quoniam naturalis calor recessit, & corpus sine uita remanet. Fili humiditas quam tibi diximus est materia spiritus, in qua naturalis retinetur calor & hospitatur, & in calefaciendo operatur contra humidum suum, & generat nigredinem. Nam cum sit separatus a uero temperamento necessarium est, quod habeat operari inquantum est ignis. Et quoniam non habet aliud subiectum, quod ei refrenet actionem suam per qualitatem comtrariam, prout primo faciebant aqua & terra, in quibus erat ligatus, & per quem erat temperatus, quia ipse est calidus multum ardet, & comburit suum proprium subiectum, in quo retinetur & facit totum nigrum sicut carbo. Ideo fili attende, quod talis humiditas in qua hospitatur naturalis calor non separetur penitus a corpore per ignem excessiuum extraneum, quando eris in suis naturalibus & proficuis calcinationibus. Nam postea trahere non posset nec conuertere lapidis nutrimentum, quia non esset principale agens, etiam multiplicatio deperiret omnino. Ideo quod attractio fieri non potest aliqua nisi per caliditatem & humiditatem a quibus causatus est & factus naturalis calor. De effectu ignis, & quomodo ipsum appellamus in nostro magisterio. Cap. Lxuii. Propter ante dictas rationes intelligere potes, & euidenter discernere, si talis calor causatur in omni re generatiua. Sed cum uisum sit, quod omnis res generatiua in se habet operationes contrarias, dictus calor captus modo praedicto tanquam calor & instrumentum naturale, non est omnino unus in forma & in uirtute, imo de pluribus formis & uirtutibus secundum uim & posse, quod accipit specifice, & in speiali per determinationem subiecti in quo est. Et ideo nulla res defendit nec prohibet quin habeat operationes multas & mirabiles, & formas notabiles, quarum quaelibet est ei propria & naturalis. Fili uirationis extraximus potentiam nature, que occulta erat, & absconsa in manifestum, & rationem exquisiuimus per uirtutem sensus intellectus: nam illi sunt primo cognitiui, & cognitores substantiarum & operationum naturalium. Et hoc totum directum est & cognitum experientiae instrumento, uirtute cuius tibi manifestamus, prout uidimus, quod quaelibet dictarum operationum diuersarum est de diuersis mensuris aut fortior, aut debilior. Sed hec diuersitas causata est per diuersitatem mixtionis elementorum. Cuius mixtionis non est tantummodo, nisi unus actus in genere.s. distillare & redistillare, & dissoluere & congelare, & per causam illius reiterationis est magisterium nostrum per ignorantes mundi reputatum ludus puerorum aut mulierum, uel unum monstrum, capite & cauda carens, sed qui parum sentit, parum scit, & tantum sciunt ipsi. Dicimus ulteri us supponendo, quod dicta mixtura sit terminata, uel non quanto calidior erit calore naturali, tanto erit calefactiua & desiccatiua humoris Mercurii, & magis effectus suos imprimet in dicto Mercurio, quousque sit ipsemet in suum simile conuersus ratione uirtutis uincentis uirtutem humoris, qui dicitur Mercurius, licet quandoque calor naturalis intantum, quantum est paucus & infixus in materiagrossa, hoc non possit facere, nisi informetur seu adiuuetur per calorem extrinsecum sapienter administratum per naturalem operatorem, sicut in creatione sulfuris est uisum sua multiplicatione. Et hoc est, quod opera naturae in contrarietate fiunt respectu uirtutum effectualium, que sunt in elementis, & secundum materiam aut naturam illius capiunt dictae uirtutes determinationem. Nam uirtus agens quando est in humiditate exhalatiua & uolatiua cito penetrat omnem humiditatem condensatam sine adiutorio extrinseci caloris. Et quoniam humiditas in qua erat dicta exhalatiua uirtus separatur & dimittit suam uirtutem in corpore densato, quando postea est uacuum uirtute sine aliquaimpressione remanet. Ideo tibi dicimus, quod humiditas cito recuperatur, & deinde statim deperit. Sed in sicco est causa contraria, & hoc per contrarietatem humidi & sicci. Nam si humidum est alicuius operationis, sicci operatio est contraria. Contrarietas est, quia impressionem grauiter accipit & grauiter eam dimittit. Item humidum hoc agit sine accidentali igne, & siccum non. Et ideo, quoniam siccum igne indiget ad impressionem complendum, illud siccum quantum possumus subtiliamus, & in humido miscemus quousque sit medium temperatum, & mediocriter subtiliatum, ut cum adiutorio modici caloris faciat penitus in suo corpore nobilem impressionem. Sufficit tibi tamen ad hoc agendum calor ignis communis excitantis, & calor communis naturae operantis, de quo tantum diximus, quod nos intelligere potes. Opus est tibi fili, quod dictum calorem plantes & ponas in terram subtilissimam, ut grossum terrestre non eius impressionem impedire possit. Et huius rei sume exemplum in subtilitate humidi. Fili dictus calor est tanquam principale effectiuum totius illius quod petis, quoniam id quod non est nisi potentia defert in actum manifestum cum experientia manifesta ratione adhaerentiae colligatae a calore & instinctu naturae. Qui qui dem ignis intantum, quod ignis est nullo tempore facere potest. citius enim materia per eum incineraretur, quia non operaretur sicut instrumentum organicale, sicut facit calor innatus in composito & influxus in eo a sole & stellis, & non ab igne communi, sicut multi credunt per eorum ignorantiam magnam: nam quando dicimus, quod lapis per ignem generatus est, non uident alium ignem, nec alium ignem corparaliter credunt nisi communem ignem, nec aliud sulfur, nec aliud argentum uiuum, nisi sit uulgare. Ideo manent decepti per eorum caecas aestimationes inferentes, quod causa sumus suae deceptionis, & quod dedimus intelligere remunam pro alia. Sed non est uerum salua eorum pace sicut probabimus per illa, que philosophi posuerunt in scriptis. Plures enim facti sunt filii Hermetis, & nos similiter sicut in pluribus uerbis & locis nostro rum uoluminum, & specialiter in arte compendiosa magisterii nostri ad illuminandum euidentiam & certificationem omnium filiorum doctrinae declaratum est, scilicet, quod solem appellamus ignem & uicarium suum uocauimus calorem naturalem. quia defert fortitudines solis cum adiutorio caloris communis, sicut patet per eius effectum. Nam illud, quod agit calor solis in mineris metallorum in mille annis, ipse calor naturalis facit in una hora supra terram. Item nos, & multi alii uocamus eum filium solis. Nam primo per solis influentiam fuit generatus per naturam sine adiutorio scientie, uel artis. Et ideo Aristoteles uocauit solem patrem & terram matrem omnium uegetabilium, quia sol impregnat terram calore uiuificatiuo. Et postea in naturalem conuertit calorem, qui multiplicatur adiutorio caloris ignis in nostro magisterio. Unde post per ipsos philosophos clamatus fuit filius ignis, ut supra dictum est & ostensum. Idcirco iam manifestatur, quod philosophi dederunt eum in magna, claritate, uel si occultauerunt cum magna obscuritate. Sed tibi qui nihil uidisti, neque perscrutasti in philosophia, quomodo potes cogitare, quod melius tibi dare possumus? Uide & considera, aut tibi potest sufficere hoc, quod modo uolumus dare sine aliquo rigmate, hoc est ignis naturalis, qui generatur per solem & multiplicatur cum adiutorio ignis communis ac dispositione philosophi. Nam si aliquis trium ignium deficeret in arte, totu nihil ualeret. Ideo apparet, quod filius est solis, quando per eum naturaliter est genitus. Et fit post haec filius ignis, quoniam per illum creuit & multiplicatus extitit in uirtute ignis innati. Et iterum filius est philosophi, quoniam per eum fuit rectus & gubernatus usque ad suae perfectionis finem. Et sic ostensum est, quod tres patres habet. Primus est causa suae generationis. Secundus est causa suae multiplicationis. Et tertius est causa suae perfectionis. Ideo fili dicimus, quod capias terram nostram impregnatam a sole & nutrias bene puerum per nutrimentum subtile. Nam ille debet stare in loco solis, habens & portans fortitudines patris sui in se ipso, & pater concessit filio suum posse. Iste est aurum nostrum influxum, siue sol noster, cum est nostra anima, & non in alio. Postea est aes nostrum, in quo dictus est sol, & est terra leprosa & nigra, in qua aurum uulgare corrupitur. Honora ergo naturam illius, & habeas eius uirtutem in notitia, quia lapis est honoratus, repertus in hospitiis desertis, & est intus inclusus uelut magnum secretum & thesaurus incantatus. Item fili materia nostre medicinae debet esse bene quatuor rebus munita ex quatuor elementis. Prima est proportionalis mixtio quatuor elementorum, tali modo, quod opuest tibi, quod ignis naturalis adiuuetur per calorem digerentem, & aqua per fluxum sicci, quod uersum est in humidum, & aer ad finem quod dictum humidum possit inspirari in terra, & terra propter consistentiam suae substantiae & retentionem figurae uirtutis coelestis, quae forma erat & est in calore & in spiritu. Et in hoc opus est, quod proporti onabiliter misceatur secundum mensuram, quae dicta est geometrica mensura & non postea aequaliter in quantitate, sed in quanto requirit ad uirtutem & speciem, uel sulfuris uel medicinae, & haec mixtio est prima & principalior res necessaria, quam omnis materia generationis requirit. Secunda est, quod materia habeat potentiam bene lapidificatiuam, uel uegetatiuam antequam clamari possit munita a uapore sulfuris, & non sicut anima uegetabilis est in plantis, sed sicut in fine capituli de uirtute formatiua dictum est, & tertia & quarta sunt, prout dicemus plane in capitulo sequenti de fortitudinibus & uirtutibus. Quomodo Artista se debet habituare pro imbibitionibus mensurandis, habendo respectum ad fortitudinem ignis, qui dictus est naturae instrumentum. Cap. Lxuiii. Iamen fili damus tibi pro memoria & praemeditatione, quod in imbibitionibus habeas te temperate secundum quantitatem uirtutis ignis naturae, quia tunc oportet, quod uirtus ignis militet contra aquam, sicut uictor ui sua & fortitudine uincit parem suum in bello. Ideo necesse est, quod uirtus aquae non separet calorem naturalem, quia pro modico resolueretur & dissolueretur ipsius uegetabilis uirtus, & conuerteretur in naturam aquae, sed in maiori calore. Et huius rei dat exemplum natura, quod fortior debiliorem uincit propter minorem succursum. quare considera, ne ille minor successus superet, postquam uis cum sensu agere. Nam opus est, quod sicut aqua uincit sulfur, & uertit eum per dissolutionem ad naturam suam, tali modo non est opus, quod sulfur habeat potestatem uincendi argentum uiuum. Nam primo uicit eum, & ipsum uertit per congelationem ad proprietatem suae nobilis naturae, & prosequendi eam, & terminandi ad propriam naturam argenti fini, clari & preciosi. Et haec conuersio fit per reuersionem differentiae, quae mouetur a concordantia, sicut ostendit ratio naturalis, & experientia nobis certificauit confortando uirtutem lapidis ei condonando tantum succursum, & quousque habeat potentiam conuertendi argentum uiuum nostrum, quod quidem primo ad sui similitudinem suis uirtutibus eum conuertit. Fili quoniam omnium corporum mensura & temperamentum fuit per suorum confortationem membrorum. Ideo districte scire oportet, non tantum qualis res sit, sed quot modis, & quibus modis potest & debet operari. Et per illud posse uisibiliter ostensus est ignoranti effectus, per quem habet non titiam potentiae, quoniam in rebus generalibus sapiens & ignorans participant in notitia. Et hoc ad cognoscendum rem, quae coram eis manifeste ostensa est. Et de hoc manifesto aeque bene notitiam habebit fatuus, sicut sapiens. quia unus & alter habebunt notitiam, quod materia est talis, uel talis. Sed quando uirtus illius confortata est, & quomodo citius potest facere & demonstrare suam operationem scit unus & non alter. Nunquid scis fili, quod una res est ante omnes alias res & generalis, que omnem materiam, & omne corpus, & omne membrum in uirtute sua non debilitat, neque confortat, nisi amore operis, quod dicta uirtus debet facere insequi & attingere, & si postea consecuta fuerit, uel non, illud opus statim cognoscentur per ignorantem sicut per sapientem, si erit perfecta, uel imperfecta? Sed propter hoc non habebit ignorans iam scientiam maiorem aut notitiam de dispositione materie, nisi in quanto ille, qui uiderit hominem & dicat, hic homo infirmitatem patitur, uel habet malam dispositionem in corpore, & hec est generalis causa dicendi ignoranti prout & sapienti, & ita bene cognoscendi per unum sicut per alium. Sed iam propter hoc ignorans non cognoscet proprietatem dispositionis uirtuosae, per quam corpus uel materia attingat, uel non attingat suas operationes bonas aut malas, & nisi illam cognoscat, nunquam habebit notitiam debilitandi eam, uel confortandi. Idcirco tibi dicimus, quod totum hoc non potest consummari, nisi per discretionem rationis naturalis informatae per instrumentum, quod mouetur ab intellectu respectu euidentium experimentorum non sophisticorum, propter que onis ignorans est quasi exul & bannitus a nostro magisterio per tales ignorantes sophisticos & mendaciis plenos. Testificat hoc philosophus filiis ueritatis per euidens exemplu, quod medicus bestialis est & nihil scit, qui tantummodo dicit, hoc corpus patitur debilitatem uirtutis, non melius indicat de dispositione corporis, quam unus rusticus ruralis, qui nec magis, nec minus dicit: imo illud dictum dicetur & multiplicabitur in ore rustici. Quare manifeste patet, quod nisi ratione euidenti ac discreta dispositio uirtutis proprietariae non est cognita per consideratam artis nunquam sciet credere illam uirtutem, quae crementum facta est per uiam confortationis & debilitationis. Nam confortatio unius non potest fieri sine debilitatione alterius, sicut manifeste patuit omni tempore, & apparebit in dispositione lapidis nostri. Quomodo debilitatio unius est confortatio alterius. Et quomodo per confortationem uirtutis mineralis generatur. lapis noster. Cap. Lxix. Fili omnis debilitatio corporis dissolutio est, & omnis dissolutio ipsius est eius labilitas temperamenti. Et omne temperamentum est restauratio rei deperditae, & ideo conuenit cum lapis noster habeat debilitari per dissolutionem, diuisionem & corruptionem, quod uirtus aquae in qua indiuidua naturae fugiunt in omnibus suis speciebus & uirtutibus elementalibus habeat se confortare ad faciendum coniunctionem & unionem rerum alterarum in noua generatione mixtarum, ut per succursum huius confortationis uirtus aquarum confortatarum possit melius & acceptabilius appropriari contra de bilitatis aduentum, & bona exuberatione obtinere potestatem uincendi uirtutes lapidis nostri debilitati ad conuertendum in se, & suam qualitatem ac naturam. Et per hanc conuersionem sic factam per debilitationem unius, & confortationem alterius est lapis noster comparatus homini submerso in imo aquae golfo magno. per hunc modum oppositum patenti ratione nobis ostendit sapiens natura, quod uirtus lapidis debilitata potest confortari per debilitatem uirtutis aquae confortatae igne in modum, quod habebit potestatem conuertendi aquam ad suam naturam, scilicet, quod illud, quod erat de natura humida in naturam siccam reuertetur per modum temperamenti, & quod illud, quod erat de natura frigida conuertetur in calidam. Sed ante opus. est, quod natura sicca conuertatur in humidum: nam in omni transmutatione elementorum est talis tolerantia, & passio praecedit transmutationem substantiae, scilicet antequam substantia possit transmutari perfecte, quod uirtus elementati transmutantis obtineat in suo posse partes elementi transmutandi, & quod fixetur in illo ante transmutationem substantiae, & semiscendo tali modo, quod illud elementum habebit materiam in aliquo alio elemento. Et ideo est assignata ratio, qualis differentia sit inter elementum, & alterius elementi uirtutem, scilicet, si in tres doctrinas notatas & notandas nostri magisterii, quae dicunt opus & quietem nostri lapidis dulciter & magno ingenio habet ascendere de terra in coelum. Et alibi opus est, quod de coelo in terram descendat, & ibi recipiat uentum quietis, qui lapidem fixat portatum in uentre uenti uolantis. Qualitercunque sit fili, sic intelligas, quia noster lapis per passionem & tolerantiam suae naturae habet opus transire per qualitates omnium aliorum elementorum antequam sit perfecta medicina. Et ideo si siccum petrosum uersum est in frigidum petrosum, ibi habet pati. Et si frigidum lapidosum quod est passum uertatur in humidum, ibi etiam habet pati, quousque sit perfecte humidum. Et si humidum petrosum uertatur in calidum, ignis noster accensus est inextinguibiliter, neque unquam deficiet, & medicina nostra ad complementum perfectum est deducta. quia nobilis natura reliminando & rotando per omnia sua elementa transiuit ubi calores & caliditates sustinuit, quare tam nobilis est. Quod conuersio lapidis in argentum uiuum, non est nisi conuersio elementorum unius solius naturae. Cap. Lxx. Ideo fili tibi sit declarata doctrina philosophi dicentis, quod conuersio lapidis in argentum uiuum non est, nisi mutatio naturarum. Non intelligas tamen, quod substantia lapidis nostri sit plures uel diuersae naturae, cum non sit nisi una tantum substantia conuersa de toto in totum. Et antequam aliquid faciamus nos expectamus, quousque acceperit appetitum se transmutandi in aliud elementum, seu qualitatem alterius. Et ideo tunc portamus eum in elementariam diuisionem in quatuor partes secundum instinctum, & statum suae purae naturae, quae uult separari omnibus uiribus suis a corruptione, uel a re quae in eo est corrupta, in qua multum patitur, intantum, quod ad mortem uenit, & quaelibet ipsius pars ad proprium elementum suum. Quia nulla pars naturae potest esse sine elemento proprio de qualitate, cuius induta est, quousque ueniat ad expoliationem eius uirtute alterius quam qualitatem apperit natura, nec tota natura in solo elemento frigiditatis ab extra quousque per elementum sit terminata ignis, quia tunc est de natura magis calida. Fili attende, quando dicimus elementatum, hoc est elementum, quod per naturam suam, quae est una pars nostrae totius naturae lapidosae, in qua est unum elementum elementale. Et elementale dicimus ad differentiam, quia unum tolum elementum elementale tardat corruptionem fiendam, & tardat generationem in seipso. Et ideo simplicia elementa parum operantur & proficiunt in hac arte. quia in ipsis non sunt essentiae primae elementorum, in quibus sunt uirtutes, quae mundificant, generant, & corrumpunt. Et ideo scias, quod elementa simplicia sunt extra corruptionem & generationem, & causa est, quia non sunt obedientia nobili naturae, que omnia facit nasci. Et ideo nos & omnes philosophi praedecessores dicimus, quod magisterium nostrum potest fieri naturaliter, nisi de quatuor elementis, que dicimus composita coniunctim, & diuisim. Et in illis natura, quae est homogenea metallorum, quiescit integraliter & deportatur. Quomodo lapis noster mutat se in omnibus qualitatibus elementariis. Cap. Lxxi. Haec est lapidis nostri natura, quae potest mutari in omnes qualitates elementales, in quas bonus considerator artis uult mutare. Et ista elementa dicta sunt qualitates compositae, quae habent posse conuertendi naturam hanc de qualitate in qualitatem, primo in siccum, secundo in humidum, tertio in frigidum, quarto in calidum, secundum quod pars naturae per diuisionem, uel tota per coniunctionem ad complexionem sui elementi fuerit confortata uel debilitata. Fili lapis noster nunquam fieri potest, nisi de pura natura, prout quilibet sapiens Artista scire duobus modis potest, scilicet, scientia speculatiua cum intellectu moderata, & experientia uisibili perfectae luciditatis & claritatis magnae. Et de hac sola natura facta est tantummodo nostra medicina, & sine ista non, prout declarare proponimus in secunda parte huius libri. Cui nihil miscere uelis, si uidere ipsius potentiam intendas, nisi tantummodo res, quae sunt de sua propria natura, a quibus habet confortari atque nutriri, quousque fortitudo suae naturae, quae debilitata fuit ab illis rebus possit cresci per nutrimentum perfectum contra bellum ignis. Fili quoniam haec materia est de substantia subtili, & statim intrans ac penetrans elementorum qualitates, & in qualitatem illius elementi, quam reperit abundantiorem in illa conuertitur: ideo quando lapis noster rotatur, & ruminauit omnia elementa secundum uelle naturae, & intrauit purus, & mundus in regione ignis sui, tunc ignis philosophiae perpetuo accensus est, quandiu elementa durare poterunt in mundo & mundus deficiat. quia lapis noster est sicut materia elementorum, in qua formam suam ponunt, & in qua retinentur, prout natura in omni generatione demonstrat. Et quia lapis noster est subtilis substantiae in ea descendunt purorum elementorum qualitates, & condensantur, & capiuntur, sicut in lardone rato. Nam elementa sunt quae dant tot uirtutes eidem substantiae, quot penetrare, intoxicare, ac impotionare potest, & mirabiles operationes facere per potentiam, quam accepit & acquisiuit in bello magno altarum & bassarum uirtutum, & potentiarum. Et ideo ipsa uincit omne superius & inferius cum fortitudine sua magna, & est in natura secretissima res & multum mirabilis, quam simplices tenent & reputant ad miraculum, uel incantationem, aut artem magicam, cum ipsorum memoria non possit eas habilitare ad intelligendum magisterium nostrum, quod per naturam & in natura & de natura fit. Quod tota substantia nostri lapidis est essentialis. Cap. Lxxii. Quos pueri doctrinae intelligatis, quod si hec natura non esset de subtili substantia tota, omnis essentialis essentialitas elementorum purorum non posset imprimi, nec posset supra substantiam dominari. Et si elementa alia, quodlibet secundum suam naturam non dominarentur bassis elementis in qualitate, substantia non posset intrare neque penetrare, nec ingressionem habere. Et nisi habeat ingressionem, non posset colorare, neque per consequens dominari, & dare alias differentias speciales secundum conplementum actionis nostri intellectus, quod medicina nostra habere debet secundum proprietatem suam igneam, per quam oportet, quod ignis dominetur, & hospitetur in ista supra dicta substantia. Item, etsi haec natura de subtili substantia non esset, non posset habere fusionem uniformem, neque dulcificationem continuam, nec una pars bene consequeretur aliam, & per hanc proprietatem opus est, quod aer in dicta substantia dominetur, hoc est, quod lapis noster de natura aerea sit generatus. Nam alio modo proprietas aeris in eo dominari non posset, nisi de uera eius substantia generaretur. Pari modo per oppositum est de duobus aliis elementis: sed pro causa ante dicta ipsorum substantia in aeris substantiam conuersa est. Quare tibi sit reuelatum, quod substantia aeris exiuit a substantia aquae, sicut aquae substantia exiuit a substantia terrae. Quare patet, quod a terra exiuit tota lapidis nostri substantia mirabilis. quoniam si natura ipsius non esset in aliquo esse substantiali, iam siccitas neque frigiditas, quae debent esse in temperamento ignis & aeris in dicta natura non possent ligari, prout opus est ad perfectam fixionem. Ideo necesse est tibi terram habere subtilem, & non illam, quam cum pedibus calcas, sed illam, quae uolat supra caput tuum, quam accipe & amplectere, & charam tene, propter ipsius proprietatem. quia sine ipsa nullum fixum temperamentum fieri potest. Deistius temperamenti natura philosophus loquendo dicit, quod non est calida, nec frigida, nec humida, neque sicca, & tamen utrumque est. Dicimus, quod non plus tenet de una quantitate quam de alia, nisi quantum opus est eius temperamentum suae proprietatis, quae per concordantiam facta est de differentia speciali nostrorum elementorum. Et qui ad tale ueniat temperamentum dignus erit poni ad mesam duodecim parium. Quod medicina debet esse de subtili substantia. Cap. Lxxiii. Ideo uos intellectu filii potestis cognoscere, quod medicina nostra debet esse de pura & subtili substantia. quia sic nobis dimisit philosophus in scriptis per doctrinam probatam in ueritate clarae experientiae dicens: Quare tibi dicimus, quod opus est, quod de fortiori & subtiliori substantia, & fusionis liquabilioris medicina nostra sit, quam sint corpora metallorum & fixioris retentionis, quam argentum uiuum in sua natura. Ideo tibi dicit philosophus Hermes, quod separes subtile a spisso, & purum ab impuro ad habendum dictam substantiam, & simplum a grosso, ut de leuiori & meliori puro nostra possit fieri medicina ad finem perfectionis, sed in in faciendo ipsam separationem non est parua scientia. Sed multi sunt, quibus propter intellectus cecitatem haec separatio est abscondita. Et quando ipsi non intelligunt illud, etiam non intelligunt rem, in qua in praesumptione inflati sunt, quod aestimant intellectum habere apertum, & habent ipsum totum inseratum & clausum, sicut ista ars potest eis manifestare in clara experientia, quae est in ueritate. Ideo ista scientia tibi sit speculum ueri intellectus, si uiam rectam habere cupis in aliis scientiis. quia ista tibi monstrat ratione tangentem ueritatem per claram experientiam, quia illa non suffert aliquam probationem, nec rationes, nec argumenta logicalia, quae sunt longinqua & remota de claro intellectu. Et plures alii sunt, qui non possunt intelligere, nisi quantum possunt corporaliter uidere scilicet res quotidianas & mundanas, & in in illis per nimiam uisitationem intellectus ipsorum est iunctum & ibi arrestatum. Et ideo, cum illud est oppositum, & contrarium sine aliquo medio ad nostrum rectum & uerum intellectum, & illa de causa ipsi proiecti & multum remoti sunt de nostro naturali magisterio, sicut populus expulsus & condemnatus de nostro supremo secreto. Tibi autem fili, qui nos intelligis, es de electis in arte nostra diuisimus testamentum nostrum, in quo thesaurum perpetuum inuenies, si in manibus tuis peruenire possit, & a te obtineri. Audi quid dicimus, quoniam non bresca, nec zuccara, nec balsamum aromaticum, quod tantum te faciet delectari, sicut faciet nostrum confectum, si semel tantum gustaueris unum paruum saporem, iuro tibi, quod de illo habebis maiorem famem comedendi, quam prius. De recapitulatione, quomodo de una sola natura fit omne id, quod quaeritur. Cap. Lxxiiii. Recapitulando dicimus fili, quod res ista cum sit unius solius naturae, & de ista tantummodo facta est, quam omnes non habentes, uel potentes, aut datores, & etiam habentes, & diuitias comsiderantes, & postulantes desiderant & petunt. Quapropter ista natura per concordiam amorosam, & absque uiolentia aut fortificatione combustibili, & sine trituratione manuum, aut de mollitione per calorem sui ipsius absque sensibilitate suae proprietatis naturae mutatur de una qualitate in alteram. Nam ea existente in sua prima natura uel qualitate non ualet tantum de fumo, sed quando transiuit per rotam circuli, tunc est incomparabilis & perdurabilis thesaurus. Fili adhuc tibi dicimus, quod antequam hoc natura possit pertransire per rotam circularem elementorum, necesse est, quod diuidatur in qua tuor partes, ut pertransire possit per quatuor qualitates elementarias, scilicet, de sicco in frigidum, & de grosso in simplum, de frigido in humidum, & de ponderoso in leue, & de humido in calidum, & de aspero, leue, aut suaue, aut dulce, & molle & placidum per dulcificationem amari. Sed haec diuisio non potest fieri per mutationem naturae sine perditione proprietatis, nisi natura, quae est in massa dura & sicca cum omnibus suis partibus reuertatur ad similitudinem ipsius primae naturae, in qua mundus erat primo constitutus diuina potentia in modum formae confusae, in qua erant omnia media confusa, sine quibus natura complere non poterat operationes suas, quando spiritus sanctus diuinus portabatur super aquas, quae occupabant partes omnium aliorum elementorum, sicut Deus & Dominus noster creator supremus naturae ordinauerat in eodem momento sine temporis occupatione, antequam placeret facere mirabilem ipsorum separationem siue diuisionem. Hanc operationem fecit redemptor noster ostendendo primae naturae, qualiter operari debebat per nobilem intelligentiam. Et hoc non intelligatur, nisi de tota natura, quae primo fuit creata ex nihilo, & post in tres partes diuisa cum certa mensura. Et de prima puriori creauit angelos & coelum imperiale, per hanc luciditatem & puritatem participant animae purae angelis in natura, quaparticipatione facta est inter eos unio uera in glorificatione magna, & de secunda parte naturae minus pura fecit Deus firmamentum; sicut supra declarauimus in capit. formae maioris: solem etiam stellas & lunam, & dedit cuique suam uirtutem, quae in natura rebus inferioribus participant. Et de tertia parte minus pura fecit Deus hunc mundum, & composuit quae in eo sunt, prout scriptum in hoc praesenti testamento in modo tibi dicto. Sic fecit Deus Dominus noster naturam diuersam, ut res ex qualibet fieret secundum eius uoluntatem proprium uerbum, & edictum ad suam certitudinem propriam: nam de puriori fecit rem meliorem, de impuriori uero minorem. Et sicut scriptum est in ratione naturae, quanto res est melior, tanto ab altiori natura procedit. Quare patet, quod natura inferior minus in puritate perfecta indiget alta in omnibus operibus suis, antequam ad suae perfectionem operationis perueniat. Si ergo natura superior dat sibi de puritate sua tanto plus, quanto melius inferior natura appropinquat ei ac suae claritati, luciditati, puritati, ac lumini ipsius per attractionem superioris naturae. quae facta est propter conuicinitatem, ac fortem, & uniformem nexum coniunctionis ante ipsorum diuisionem, & hoc propter associamentum rerum quintarum, & quintae essentiae libro declaratarum sub consideratione tibi fili tradita per agiographum spiritum. Quaproprer apparet, quod primo erat totum una natura. Quomodo debet intelligi magisterium respectu constitutionis mundi, scilicet istius magni mundi facti per Deum. Cap. Lxxu. Nunc loquemur de tertia parte, hoc est de natura bassa. Ista est natura, quae facit diuersitates tantas in hoc mundo. Et de ista dixi superius, quod tu debes stricte intelligere, aliter poteris in errorem cadere. Et ideo nolo magis tibi dicere, nisi tantum quod tibi possit sufficere ad intelligendum secretum, quod datum est nobis. Unde fili intellige huius magni constitutionem mundi, quem Deus omnipotens post naturae creationem fecit in forma confusa, scilicet, quod omnia elementa erant mixta tali modo, quod ignis nec terra, nec aer apparebant, nisi in forma confusa aquae, quae usque ad circulum attingebat lunarem, sic quod ignis calorem, nec aer humiditatem habebat, nec terra siccitatem, imo totum in frigiditatem uersum erat propter suarum confusionem naturarum. Quoniam de quanto natura aquae magis erat frigida, de tanto natura in calidam magis stringebat, scilicet ignis, ad profundum aliorum elementorum, & per consequens naturam aeris magis puram, cum aer sit cibus & materia ignis, cum mirabilis ipsorum per potentiam diuinam facta fuit diuisio, & quodlibet eorum fuit associatum & hospitatum in suo loco secundum debitum naturae, fuit postea repertum, quod in terra remansit de igne & aliis elementis, in quibus est res quae rebus coniunctis participat. Ac si uitrum plenum aqua clarescit & lucet in medio aeris supra rotundum, & percutit incassum per substantiam & saporem aquae, & aqua plena de substantia quinta ascendendo in natura sua alta approximatur, cum hoc facere sit debitum naturae. Hoc sit tibi per figuram reuelatum. quia debes scire, quod natura non operatur, nisi per suum uelle, eo quod respicit uoluntatem magistri sui Dei Domini nostri, ut sibi satisfacere possit, quia eam creauit, & per illam uoluntatem Deus fecit & facit per naturam omnia, quae uidemus, & non per miraculum, sicut tempore diluuii, quando per amicabilem concordantiam Deus supremus subtraxit stellarum uirtutem, quae trahebant aquas a maribus, quae in alto pendent supra regionem aeris, & postea ceciderunt inferius in pluuiis, aut grandinibus cooperiendo totam terram, quia deuiatae fuerunt a parte illius climatis in aliud, usquequo ad ipsarum locum reuersae sunt ad complendum diuinum uelle. Fili si Deus uellet, quod duo montes unus ab oriente, & alius ab occidente in uno congregarentur in medio terrae, & essent unus mons statim fieret, & non per miraculum, sed per aperta & habilia instrumenta uirtuosa, quae Deus posuit in natura per sapientiam totius ipsorum concordiae, per quam suas faciunt actiones. Et sic totum opus naturae non est occultum Deo, sed mundanis hominibus. Ideo fili, si aliquid facere uis omni tempore fac per naturam, & inde scias concordantiam naturae, quia sine ipsa ullo tempore nihil facere poteris. Ideo quia nulla res mundi, quae faciendo est, est extra terminos, nec itinera naturae, quin per illam & de illa, & in illa sit facienda. Quomodo terra plena est intelligentiae, & quomodo operatur. Et de creatione Adam & Euae. Et quomodo magisterium nostrum assimilatur operi creationis hominis. Cap. Lxxui. Quoniam fili potes intelligere, quod tota terra plena est intelligentia ad operationem naturae inclinata, quae intelligentia mouetur a natura superiore. Ita quod natura intellectiua inferior in quantum assimilatur naturae superiori. Nam per intelligentiam adiuuatur a suo similiper conuersionem & potentiam attractiuam. Deinde post illam mirabilitatem naturalem, creauit Deus Adam de limositate elementorum, scilicet de limositate terre, aquae, aeris, & ignis, & uiuificauit eum a sole, sanguine, & spiritu, & de luce, & claritate & lumine mundi. Et ex omnibus resultauit in eo mixtionem rei quintae in suo composito, sed magis specialiter fuit creatus de terrestri elemento, prout ex ipsius de luto patet. Et sic ex illa limositate Deus omnium creator constituit, & fecit naturam homogeneam, a quafuit Adam formatus, a quo successiue transcreauit Euam. Quo facto praecepit naturae, quod haberet multiplicare, & multiplicauit ipsorum species doctrinam capiendo a massa confusa mundi, & per intelligentiam nobilem, quae primo confusa erat, & postea diuisa. Hec enim est generalis regula operandi, quam Deus & Dominus noster dedit naturae, & nobis monstrauit per figuram. Et qui habet aures audiendi habebit totum in suo intellectu. quia hanc insequendo doctrinam natura omnia sua facit opera. Quare patet, quod qui ignorat hanc diuinam doctrinam extra naturae opera est. Noster lapis assimilatur in operatione operationibus naturae animalis & naturae uegetabilis, & naturae mineralis & melius. quoniam assimilatur & assimilari debet creationi hominis, qui de limositate terrae factus erat. Ideo fili, si uis operationem nostram per naturam facere, insequere operationem doctrinae naturae. Nam ei non est datum, quod per aliam doctrinam possit operari, nisi per illam, quam habet a Deo magistro suo preceptam & doctam per intelligentiam perfectam, per quam suae mouentur operationes, nec festines. Et ex hoc sit speculum tuum natura, quae breui tempore res suas non format, sed tempore certo assimilandum magisterium operatio eidem constituta. Quomodo operator debet res suas ordinare ad assimilandum magisterium operationi creationis uniuersalis in creando massam confusam quae continet omnia quatuor elementa. Cap. Lxxuii. Post haec fili tempus est, quod ponas in ordine naturae istud, quo indiges pro recta notitia, scilicet pro reductione, quae per retrogradationem facta est illius in forma confusa respectu massae huius mundi, quousque uersa sit in qualitatem frigiditatis magnae, in qua primo fuit. Et quando sic erit uersa notare potes & cognoscere, quod non est nisi unum compositum per artem respectu naturae confectum, ut si absque artis adiutorio factum esset per naturam ad consequendum sui intellectus finem, qui est creare perfectum metallum, uel medicinam perfectam respectu naturae, que per artem adiuuatur, & in hoc composito continentur quatuor elementa nature mineralis, simplicia & composita, per quae resultant quatuor qualitates elementarie. Et per hanc primam comuersionem lapis noster in naturam frigidiorem uertitur. Et ideo oportet, quod aqua ibidem dominetur, & in se contineat alia elementa, ex quibus natura per diuisionem se habet postea uerti de qualitate in qualitatem. Et hec est res nostra, quae in se continet omnia quibus indiges in nostro magisterio. Et ideo dat intelligere ratio scripta philosophice per Hermetem, quod sicut omnes res factae fuerunt ex una sola re per potentiam supremam sementifice, & exiuerunt a massa confusa globosa, uoluntate diuina miraculosa: sic lapis noster natus est & exiuit ab una compacta massa confusa, in qua omnia sua quatuor elementa sunt contenta per naturam creata, de qua per uoluntatem Dei & operationem naturae noster lapis postea nascitur. Quomodo philosophi appellauerunt massam confusam, & de diuisione ipsius, & de natura elementorum suorum. Cap. Lxxuiii. Pro hac massa confusa nominanda fili similitudinarie philosophi eam nominauerunt totum mundum. Nam in ipsa sunt quatuor elementa confusa, quae separari possunt, & diuidi quodlibet ad partem suam, impregnata ex natura quinta, & per quam separantur & sunt separata. Ergo fili, elementa ab illa massa separaper industriam sapienter, quae a nobili mouetur intelligentia, & reperies naturam que in ipsis est in quatuor partes diuisam, & quaelibet pars illius naturae ornata erit & induta qualitate sui elementi. Quia pars quae remanserit pro terra, erit in siccitate complexionata. Et illa, quae pro aqua remanserit magis pura & magis subtilis est conuersa in qualitatem frigidam. Et illa, quae pro aere remanserit, reperietur in qualitate humida conuicinante qualitate ignis. Uide ergo fili naturam, quae erat in toto composito integraliter, primo frigida, & postea reuersa est in principalibus qualitatibus elementariis se. in siccitate, frigiditate, & humiditate, & calore per diuisionem elementorum. Et sicut quodlibet elementum habet participationem cum sibi propinquiore, sic quaelibet pars huius lapidis uel naturae habet maiorem affinitatem sibi propinquiori, quam habeat illi, quae sibi est remotior. Et hoc est propter posse elementorum ac eorum qualitatum, in quibus uaporabiliter diffusa est dicta naturaquinta quam tantum diligimus. Fili iste qualitates elementales dictae sunt appropriatae elementis propter grossitiem & simplicitatem dictarum partium, in quibus iacet natura pura per magnam corruptionem, a qua corruptione si scias eam amouere, habes nostrum magisterium certificatum per certam praeparationem. Nam lapis noster nunquam inuenitur, nisi in uentre corruptionum, & de hinc eum extrahimus, substantia unde mouetur corruptio est multum pinguis lutosa & fortiter unctuosa aerea, in uentre cuius est ignis, quem petimus, & in ipsa eum accendimus. Et ideo tibi reuelauit Morienus sagax Romanus per bonitatem subtilitatis, cui non fuit alter similis in securitate per bonitatem praeparationis metuens Deum, fidelis, benignus dando totum suum consilium dicens, quod scientiae hominum manifeste coniunguntur, mansio cuius manifestatur in carne, & sanguine, & in profundiori uentris. Et alibi tibi reuelauit, quod secretum nostri lapidis est in coxis & femoribus calidis, hoc est in profundiori elementorum compositorum, ex quibus elementa sunt per ea, quae superius dicta sunt. Ideoque supra dictum est & adiungendum propinquiora propinquioribus, & affines suorum affinium. Nam scis, quod natura sicca uel pars illius, quae est sui elementi terrestris, non habet potesta tem uertendi se in naturam humidam, nec se ligandi parti humidae, quae est de natura aeris propter duas causas contrarias. Una est, quod terra & aer sunt contrarii, & in qualitatibus discrepantes. Quoniam terra per naturam, quam habet est sicca & frigida, & aer per partem naturae quam tenet est humidus & calidus. Et ideo naturasicca in humidam, & frigida in calidam conuerti non possent, nisi primo quaelibet ipsarum per sua transeant media, quae sunt germana extremitatum. Quoniam scriptum est pro reformanda natura, quod contraria existentia quaelibet ipsorum in sua natura non bene possunt simul ligari, ni si primo mutantur de sua contraria qualitate in mediam, quae participat ueris extremitatibus per affinitatem naturae. Et ideo natura terrae non potest conuerti in naturam aeris, nisi primo uertatur in naturam aquae: nec natura ignis potest conuerti in naturam aquae, nisi primo uertatur in naturam aeris. Quoniam nullus transitus potest fieri unius extremi ad alterum, nisi prius transeat per media germana. Nam quando uolumus facere transitum de prima extremitate ad tertiam, oportet transire per gradus medios. Quare fili aqua & aer sunt germana media elementalia scalae rotundae, per quae natura ab extremis elementalibus habet transire antequam operationes suas complere possit ueniendi ad perfectionem. Nam aqua est frigida & humida, & per frigiditatem participat cum aere, & per suum humorem rarificat terram eam alleuiando. Et per frigiditatem suam aerem condensat eum constringendo. Ita, quod quando aqua conuertit terram ad naturam suam, postea potest eam in aerem conuertere per concordantiam humiditatis, quam terra ab aqua suscepit, & frigiditatis, quam aer recepit ab aqua quae eum constrinxit, & sic per consequens est aer medium ignis & aquae, cum aer sit humidus & participat aquae, & cum calidus participat igni, & per suum humorem condensat ignem & uertiteum in naturam aeris per inspissationem, & per suum calorem attenuat & inteneriscat aquam & uertit eam in aerem per leuigationem. Et ideo quando aqua in naturam aeris est conuersa, aer eam conuertit in naturam ignis. Uel quando ignis conuersus est in naturam humidam aeream, humiditas & frigiditas eum conuertit in naturam aquae secundum quod iacet in intentione nature, uel boni & perfecti artificis. Nam sicut aqua est materia, & terrae, ita aer est materia ignis & aquae. Et unum est materia alterius. Quomodo elementa subtiliantur, & ingrossantur per rotam circularem, quae per philosophos huius artis dicta est Cathena aurea. Cap. Lxxix. Ideo fili tibi dicimus si uelis nos intelligere, quando terra per suum contrarium erit subtiliata uertitur in natuam aquae propter qualitatem, scilicet, frigiditatem, quae participat inter siccitatem & humorem. Et quando aqua illa plus subtiliatur per ignem in naturam aeris uertitur. Et quando ille aer plus subtiliatur, uertitur in naturam ignis, & per consequens per retrogradationem est, quod quando natura ignis ingrossatur conuertitur in naturam aeris humidi, & tunc ignis tantum de calore suo perdit, quantum humiditas potest sibi contrariari per hebetationem suae ingrossationis. Et quanto hec natura humida melius condensatur per inspissationem, tanto melius in aquae naturam conuertetur, quae per suam condensationem mortificauit maiorem partem caloris. Et perdit magnam partem humoris per indurationis approximationem naturae aeris ad qualitates terrestres, & quando haec aqua magis inspissatur, tuc uertitur in terrae naturam, & propter sui frigiditatem amittit partem sui humoris gyrando se & portando in siccitatem. Quare si uis ignem nostrum accendere, administra ei cibum leuem & tenerum: quia eius hebetatio & mortificatio non uenit nisi per cruditatem & grossitiem materiae, sicut patet in declaratione predicta. Quando igitur uoles de terra ignem facere, subtilia terram quantum poteris, & quando uelis de igne terram facere, condensa fortiter ignem. Dicimus quod aer & aqua causa sunt ingrossationis ignis, & melius aer quam aqua, & melius aqua quam aer. Et minus terra, quam aqua, & aqua minus quam aer. Sed terra omnibus suis uiribus inspissat aquam eam uertendo ad suam naturam terrae & aquae, se condensando & conuertendo ad naturam terrae inspissat aerem, & uertit eum ad suam propriam naturam aquae. Et aer se ad naturam aquae conuertendo per inspissationem condensat ignem, & facit eum conuerti in aerem per suae subtilitatis ingrossationem. Similiter ignis omnibus suis uiribus nititur aerem uertere ad suam ignis naturam per subtiliationem suae purae substantiae. & iste aer conuersus ad naturam ignis subtiliat aquam. Et ideo uertit ad naturam suam aeris per rarefactionem alleuitationis. Et haec aqua uersa in naturam aeris rarificat terram, & facit eam uerti in naturam suam aquae per subtiliationem suae grossae substantie. Et per hunc ultimum ordinem relucet secretum compositionis aquae nostrae filiis intelligentibus, cum uiuaciter apparet, quod natura sicca non potest in humidam conuerti, quousque in naturam frigidam conuertatur. Fili manifeste tibi portam naturae aperimus ad intrandum omnia V omnia opera sua si intelligas. quia superiora elementa causa sunt subtilitatis inferiorum. Et subtiliatio causa est uiuificationis & animationis. Elementa uero inferiora sunt causa ingrossationis altorum elementorum. Et hoc ratione attractionis proximioris consonantiae, quae iacet in suis naturis, ut nuper extitit declaratum per terram & per ignem, & ingrossatio causa est mortificationis, & hebetationis caloris animalis. Et nos bono iuramus animo, quod subtiliatio non fit sine ingrossatione, nec ingrossatio sine subtiliatione, nec dissolutio tetrae sine congelatione aquae, nec aquae congelatio sine dissolutione terrae. Fili in spiritu dissoluitur corpus congelatum, & per corpus constringitur spiritus congelatus, quia congelando spiritum, dissoluimus corpus, & corpus dissoluendo, congelamus spiritum. Fili uide & aspice multiplicationem uerae tincturae, quam Deus dedit naturae ad transmutationem faciendum. quia de uno pugillo terrae, & nouem aeris facimus decem aquae. Et ideo de uno pugillo huius aquae, & nouem ignis facimus decem aeris, per scalam uiuificationis ascendendo ad subtiliationem naturae grossae in naturam simplam. in superiore similiterde uno pugillo ignis, & nouem aquae fiunt decem aeris mortui, qui est aqua uiua. Et de uno pugillo istius aeris mortui, & de nouem pugillis terrae fiunt decem aquae gloriosae. Intellige fili uerba, quoniam haec est doctrina, per quam omnis mensura & omne temperamentum fiunt. Et est necessarium, quod in nostro magisterio fiant, sine quibus fieri non posset. Haec est cathena deaurata & rota circularis totius mundi, per quam natura sagax omnia sua regit instrumenta rotando & circulando transeundo in circuitu, quam supremus creator conseruare in suis diuinis mirabilibus & infinitis potentiis uoluit & uult. Quomodo Artista debet scire corde tenus rotam circularem, & naturam conuersionis elementorum respectu primae & secundae qualitatis. Cap. Lxxx. Opus est tibi fili hanc rotam corde tenus scire perfecte, si ad nostrum magisterium uelis peruenire. Quia tibi diximus, quod elementa per naturam iam dictam uadunt rotando per ipsius circuitum successiue, quousque compleuerunt eorum circuitum, & circulum, qui est perfectio operationis eorum, & per scientiam suae circularitatis apparet clare istud, quod superius diximus per primam rationem. Alia ratio, quare natura sicca, quae est in terra, in naturam aeris conuerti non potest, nisi per suum medium, est diuersitas grossitiei & subtilitatis, uel grauitatis & leuitatis, per contrarietatem partium naturae, aut materiae illius, sicut de superius dictis qualitatibus iam complexionatis. Quia omnes aliae res, quae considerari, possunt in istas pro maiori reducuntur, uidelicet, fluxibilitates, & soliditates reducuntur ad humiditatem & siccitatem, & leuitas & grauitas reducuntur ad subtilitatem & grossitiem. Et notetur hic primus gradus. Ideo te intelligere oportet, quod pars naturae, quae est in terra, grossa est, & grauis, frigida & sicca. Et ideo frigiditas, grossities, & grauitas cum siccitate causantur a natura, quae est in terra nobiliter causatae sunt, & natura, quae est in aqua, est mediocriter grossa & grauius mediocriterque subtilis & leuis, humida & frigida, per hunc secundum gradum, & ideo causantur ab eis grauitas cum frigore, & leuitas cum humiditate. Et natura, quae est in aere, subtilis est & leuis, calida & humida. Et ideo causantur ab illa leuitas cum humiditate, & suauitas per caliditatem. Et notetur hic tertius gradus. Et natura, quae est in igne, multum subtilis est & leuis, & multum ac fortiter calida, & sicca, & ideo causantur ab illa leuitas cum siccitate & caliditas acuta. Per hanc doctrinam fili debes intelligere, quod in nostro magisterio naturali, non debent elementa definiri secundum quod sunt principium motus de loco in locum, sed secundum quod sunt initium alterationis. Hancmet uiam in sequuti sunt, & sequuntur medici. Et ideo dicunt, quod terra est elementum, per quod omne corpus ad corpus defertur sanabile, & per quod corpus sanabile frigiditati & siccitati in substantia participat, de sua ratione multum grossa, & aqua participat cum frigiditate & humiditate in substantia mediocriter subtili. Et aer participat humiditati & caliditati mediocriter subtilibus ratione suae naturae. Sed ignis participat calori & siccitati in substantia multum subtili, & fortiter actiua, ratione suae simplicis naturae. Fili hoc ultimum capitulum aperit tibi portam, & postea firmat. quia tibi supra diximus, quod de uno pugillo ignis & nouenaquae fiunt decem aeris mortui, quae est aqua uiua. De causa & ratione, qua elementa non possunt conuerti, & etiam causa per quam bene possunt conuerti. Cap. Lxxxi. Per hanc descriptionem elucidata est ratio secunda, quare natura sicca non potest in humidam sine medio suo conuerti. Et per illud medium transeundo patenter extitit declaratum descriptione praedicta, quod elementa sunt causae suae mutationis & alterationis, prout hoc probari potest experientia uisibili & uera manifeste in nostro magisterio naturali, absque alia logicali probatione. Fili accipe de nostro aere, & de terra modicum, & perfora latus eius acuta lancea tota calida, & uidebis a uentre suo exire tantum decholera nigra cremata & combusta, quod habebit potentiam intoxicandi & impotionandi totum mundum. Retine igitur illam, ne a te recedat, quia tibi bona erit contra inimicos tuos. Postea perfora aliud latus eius cum punctura magni serpentis, tantummodo quousque totum phlegma exiuerit, nec amplius habeat infra suum uentrem. Deinde crema & combure, quousque sit prope mortem, & quod anima exiuerit, & corpus sit in puluerem reductum indutum de nigris oculis. Scias, quod natura illius est remissa grossa & grauis, frigida & sicca, per proprietatem, quae est in eius elemento terrestri, aeri contrario, in tota sui natura & proprietate. Quare si ipsum in naturam aeris uis conuertere, adde ei de capite rubeo nouam partem. Et natura huius rubei capitis est una substantia multum subtilis & leuissima, & in complexione multum calida, & sicca & acuta. Post haec adde illis duas partes de pedibus albis. Natura illorum pedum alborum est una substantia grossa mediocriter, & in qualitate mediocriter frigida. Et propter hanc proprietatem eidem participant oculi nigri & ultra in substantia mediocriter subtili per suam qualitatem humidam & calidam. Et per hanc proprietatem participat substantiae aeris. Et ideo sit tibi reuelata definitio aquae & aeris in suis dispositionibus, tanquam amica contrarietatum, quae sunt in composito isto, scilicet ignis & aquae, terrae, & aeris, nascitur unum medium purum, ad unionem mixtionum qualitatum alteratarum ipsorum in forma terrae congelatae albae multum subtilis, & transparentis secundum perspicuitatem aquae aeree, iam congelatae per uaporem materiae dictae terrestris, iam confortatae per calorem acutum. De symbolo, retinaculo elementorum. Cap. Lxxxii. Filli in hac mutatione, grossities, & grauitas substantiae terrestris naturae inferioris habet potestatem retinendi aquam, per totam suam naturam, sapore homogeneitatis frigidae, quae est qualitas grauis participans illis duobus elementis, quae sunt de natura sua: sed sis securus quod hoc totum dominatur in retentione attractationis aeris, quae facta est per confortationem caloris acuti, sapore humoris, qui est materia ignis, & totius naturae. Ergo fili pone de calore alto in naturainferiori, ad confortandum suam siccitatem, & mortificandum suam frigiditatem, per temperamentum cognitum ratione naturae. Nam scias, quod maxima frigiditas est mortificationis ignis causa, & durificationis, & grossioris naturae attractatiuae causatae a calore & humore. Fili calor naturae debet per humiditatem radicalem temperari, ut uapor calidus per nimiam suam actionem non cremet, aut ardeat materiam nostri chari infantis, quae temperantia facta est tantummodo per additamentum naturae sui humoris, quousque ueniat ad gradum illius acuitatis temperatae, per quam possit penetrare inuisibiliter omnes partes naturae humidae, & ponere formam suam, ac eam figurare in materia aeris. Debes uidere fili, quomodo hoc temperamentum debet fieri, qualiter, & in quo loco debeat creari. Et causa rei tibi dicimus, posse naturae reuelando, quod per subtractionem humidi radicalis fit intantum, quod calor naturae excitatus & expeditus per stimulationem nobis monstrat dictam actionem. Ideo tibi opus est, ne illud transeas, ne compositum se exaltatum reperiat, uel separatum a tota sua natura. Quia postea uidere non posses ita prompte, nec proprie naturam deperditam in corpore infigere sine parte ipsius. Et si haec pars esset omnino remota a corpore praedicto, & postea uelles in suum initium ponere per uiam corrigendi defectum, esset tibi multum graue, propter causam tardationis, & sicut praediximus, natura ipsius non esset ita bene radicaliter, & per suas proprietates infixa in suo corpore per hanc artem, nisi fieret hoc ingenio forti atque subtili huius magisterii, quod est multum graue fieri, tanquam per aerem. Si natura, quae multum omnibus suis adhaeret intelligentiis, ad complendum & finiendum complete suas operationes non ministraret, quia per artem a Deo non est intellectus, quod primae uirtutes in corruptionibus suis primis occultae, & in corruptione suorum obiectorum debilitentur. Ideo fili opus est tibi, quod auises te in prima corruptione, & intelligas bene istius praesentis ultimae conclusionis ordinationem. De qualitatibus accidentalibus. Et de unione naturae. Cap. Lxxxiii. Post haec opus est tibi, ut scias acuitatem praedicti uaporis calidi ab ipsomet igne creari, qui recedit ab illa natura, qui quidem ignis est quarta pars totius naturae in quatuor partes diuisae, & ideo humorem penetrando per suam acuitatem ignis digerit, & adiuuat grossam naturam cum natura simplici per continuationem, ac copulationem minerarum suarum, & minerarum partium insimul coniunctarum uniformiter admodum naturae homogeneae, sic quod natura sicca, & grossa per suum confortamentum retinet naturam humidam, & subtilem, per ingrossationem naturae simplae per coagulationem. Et natura simpla per conuersionem rarificat grossam per subtilem unionem. Sic apparet manifeste, quod in quanto natura grossa de simpla retinuerit per attractionem naturae calidae & humidae, intanto est propinquior subtilitati aereae, quam esset in sua natura, & habet maiorem perfectionem, in quanto etiam natura simpla erit magis adiuncta, uel addita cum natura grossa per condensationem, intanto erit grauitati & ponderositati propinquior, & minoris perfectionis. Et sic fili potes intelligere multiplicationem, uel diminutionem operatiuarum uirtutum. Nam philosophus in libro Meteorum ait, quod natura terrestris in loco generationis metallorum continet in se uirtutes coelestes, per quas conuertitur sua indiuidualitas in formam, naturam, & speciem metallorum coadiuuante uirtute naturae terrestris. Alio modo, si uirtus nature terrestris superet in potentia uirtutem naturae coelestis, quae erat in specificatione metalli magna siccitas, & magna frigiditas naturae grossae condensaret humidum, quod formam debet recipere metalli in naturam & conformitatem terrae, & non in forma metalli propter defectum uirtutum coelestium, quae non sunt in dicta natura. Quare filii ueritatis intelligere possunt, quod forma metalli uenit, & est a uirtute coelesti, influxa in materiae ipsorum profundiori, ideo dictum est per rationem Meteoricam, quod anima est in semine naturae, sicut magister in suo artificio. Fili talis uirtus coelestis est in proprio loco generationis metallorum, & ideo dicta est forma metalli. Facias ergo tunc fili, quod in loco generationis aut conuersionis talis, sit potentia coelestis, quae possit transformare humidum indiuidui sub conseruatione actionis, appetentis hanc ex natura terrestri, in formam & speciem transparentem & finissimam, per congelationem terrestris sicci, haec erit res magnae uirtutis. Quia terrae uirtus, per temperatum frigus, & per siccum complexionatum, operata est congelando, inspissando, & retinendo. Et uirtus coelestis formatiua influxa in uirtute terrae, format speciem in calore coelesti, quando materia congelatur, sic quod congelando transformatur species, & informando illam congelatur materia. Quapropter fili scriptura praecipit, quod habes argentum uiuum tot uicibus abluere, quousque uertatur in colorem clarum coelestem. & haec est terra, in qua animas nostras seminamus, & in illa est congelatio nostra & non in alio loco, & per hanc retinentur simplices spiritus quinti fugitiui, qui habent formare, & debent formare terram claram in uirtute & forma elixiris, per specialem differentiam, quae mouetur a nobili concordantia quintarum rerum, sicut clare notabimus in secunda parte huius libri dicta practica nostra. Quomodo tota intentio operatoris debet esse in praeparando materiam lapidis, & in suo temperamento. Cap. Lxxxiiii. Propterea potest tuus sentire intellectus rationabili consideratione, quod quanto magis materia erit debite praeparata & subtiliata, tanto uirtutes coelestes naturae superioris obtinebit, & in se retinebit, & quanto minus, minus. Fili uideas ergo & auises, quomodo aqua mutatur in aerem, & aer in ignem, si uis habere preparationem naturae. Si uelis de materia terrae ignem facere, opus est tibi a principio, ut eam bene subtilies, & quod in naturam aque & aeris transmutetur, & quando in contrarium uoles operari, inrentione naturae elementa in contrarium mutabis. Ueruntamen facias factum tuum ex re simpliciori, quoniam in illa appropria tur uirtus coelestis tanquam forma rei simplicioris, & hoc est secundum actionem materiae & cursum naturae. Et tene super hoc dictum philosophi uii. Methaphysicae, Quod secundum proprietatem materiae ei erit appropriata certa forma, & propria secundum suam actionem. quare si materia est simplex, appropriabit sibi formam nobilissimam & multum puram, causa suae simplicitatis & similitudinis, quae nascitur a proprietate naturae superioris simplicis. Ideo quando uoles contenperare lapidis substantiam, pone ipsam in loco generationis, uel conuersionis ad qualitates, de quibus uis per notitiam certam, quod lapis tuus mutetur, uidelicet, in humido calore. quia haec est qualitas, per quam causatur dulcedo in lapide amaro, per conseruationem humidi lapidis in suo igne, quousque possit eternum ignem pati. De demonstratione praeparationis lapidis per differentiam exemplificatiuam in operatione naturae in suis mineris. Cap. Lxxxu. Tali fili modo natura utitur temperamento in mineris per successiuam operationem, quanuis accidenti fortuitumultum erret. Nam si materia sulfuris & argenti uiui depurata, & ducta ad splenditatem, reperit locum sue retentionis & congelationis siccum terrestrem fuscum & immundum, uel frigidum sine temperantia aliqua, generatio istius conuertetur in complexionem intemperatam, fuscam, terrestrem, crudam, ponticam, & amaram, & accipiet formam specificam. secundum speciem ad quam uirtus crudaterrestris & complexio loci mouet materiam sulfuris & argenti uiui, ad formam secundum suum actum, sicut manifeste in omnibus generibus uisum est de extremitati bus & mediis aliis metallicis. Quia illorum materia non est aliud simpliciter, nisi sulfur & argentum uiuum mixta simul uaporabiliter, & specificata in terrestrem speciem atramentosam, & uaporem grossum terrestrem, qui nascitur a loco transmutabili generationis. Fili reuerte igitur materiam grossam in simplam, quousque induerit uirtutem coelestem, que habet claritatem in lapide nostro formare, propter hoc, quia potes istud bene facere in elementali reuolutione, si intelligas elementorum conuertibilitatem. Fili uapor grossus atramentosus, a quo creatum est atramentum, est multum acutus & ponticus, & ideo partes penetrat sulfuris & argenti uiui depuratorum, & penetrando infixat & infigit illam materiam depuratam, congelando in speciem illius uaporis atramentosi & lutosi terrestris, qui mixtus est ipsis. Quare patet id quod diximus, quae est maior porta, scilicet, quod uirtutes terrestres non obtineant supercoelestes, sed econuerso, & habebis rem petitam. Per hanc mixtionem apparet, quod sit medium inter lapidem & metallum, cum dicta mixtio facta sit in materia lapidis, & in materia metallorum, & corporum liquabilium. quia medium est omne illud, quod aliquo modo cum lapide paritcipat ab uno latere, & in aliquo modo cum metallo in alio latere, & ultra adhuc magis proprietas lapidis est, non posse fundi. Et proprietas metalli, quam ex eius materia tenet, est posse fundi per calidum & siccum. Ergo per haec notare potes, quod lapides sunt in genere terrae siccae, & metalla sunt in genere aquae humidae. Medium ergo uocatur omne illud, quod cum duabus extremitatibus participat illorum. Sed aliqua illorum sunt, que magis participant cum siccitate, & illa continent calidum & siccum, constant calido & sicco, ut Marcasita Antimonium etc. Sed aliqua illorum mediorum sunt, quae melius participant gradui humoris, & de illis distillatur aqua per calorem & siccitatem, ut salgemma. Per hoc fili relucere potest doctrina ante oculos tuos declarata per hoc, quod est de proprietate metalli, est humidum aquaticum, & argenti uiui separatum per artem magisterii tibi reuelati. Habe igitur fili notitiam naturae mediorum, quia de ipsis totam scientiam nostram trahimus, & potestatem ponendi ar. ui. in opere, & trahimus ar. ui. a suis cauernis uitreis, & cum illis portatur lapis ad suam primam naturam, qui est supremum medium purgatum ab originali macula. De extremitatibus nostri lapidis, & quae sunt, & unde extrahuntur. Cap. Lxxxui. Postea cognoscere potes, quod ar. uiuum nostrum est prima extremitas lapidis nostri, & in primo gradu & in socundo est elixir completum, & modo taliper artificium nostrum subtiliter inuentum, & ingenio naturali trahimus extremitates ex praedictis mediis, quae participant cum lapide nostro, sicut natura sapiens dedit nobis scire: nam aperte nobis ostendit medium qualiter transmutat materiam mediorum, de argento uiuo, scilicet naturam mediorum de argento uiuo ad metallum perfectum, hoc est fili medium commune ad trahendum & ponendum summum medium de potentia in actum per modum supremum. Tamen fili debes intelligere in tua operatione metalla loco mediorum, quae sunt extremitates naturae. Nam quanto media sunt nobilioris nature, tanto extremitates sunt nobiliores & digniores in potentia. Et ideo de ipsis mediis extremitates separamus scilicet uiuum argentum argentorum uiuorum, & elixir perfectum, quod est medicina medicinarum. Quoniam in omnibus mediis aliquo modo secundum formas confusas sunt extremitates. Alio modo nisi ibi essent, non possemus in actum ponere, quod est in potentia naturae, & sic inseparabiles essent propter impotentiam ibidem existentem. Item natura nobis manifestat secundum quod experientia certificat, quod natura illorum comminuit argentum uiuum, & illud mortificat constringendo & congelando, & post ipsius congelationem commiscibile est corpori, & tunc operatur, & non ante, omnem colorem dando, quo indigemus, & uirtute suae siccae naturae terrestris retentum est, & fugere non potest a corporibus quibus miscetur. Apparet igitur, & est sine dubio, quod uapor mediorum est causa constrictionis argenti uiui & in natura, & in nostro magisterio, quod esse non posset, nisi conuenientiam unius, & disconuenientiam alterius h aberet contra se per differentiam concordantiae, prout apparet in sui caloris conseruatione per conuenientiam conseruatiuam. Ideo uocata est haec substantia leo uiridis, & serpens uiridis leporarius, & argentum uiuum, & pastura basilisci philosophici. Sed nos illum uaporem, propter potentiam praesentem, appellamus magis proprie humorem menstrualem, qui quidem humor ab argento uiuo deriuatus est, quanuis alteratus sit per corruptionem, & fragilitatem terrestrem, quae sibi aduenit, & hoc argentum uiuum cum corpore coniunctum, sunt duo spermata, a quibus nasci facimus dictam aquam uiuam, quae est argentum uiuum nostrum, & aqua uitae, quae corpora mortua resuscitat. Quomodo menstruale est causa mortis argenti uiui. Cap. Lxxxuii. Per istum humorem menstrualem declaramus quem nos dicimus, quod argentum uiuum est causa mortis suae, quia ipsemet seipsum interficit, & postea occidit patrem & matrem suos, & extrahit animas a corporibus, & epotat omnes ipsorum humiditates, facitque ipsos nigrescere sicut carbonem. Deinde eos resuscitat tali ac ita magno splendore, quod per illam resuscitationem pater & mater sui cum ipso uiuent, nec unquam morientur. Et pro certo, in praesentia & uoluntate certorum sociorum argentum uiuum congelauimus per suum menstruale, & alias uni de sociis nostris, in cuius eramus societate expresse, quasi ad duas Lencas prope Neapolim, in quo loco in praesentia Physici regis & unius fratris de sancto Io. de Rhodis, & Bernardi de la. Bret, & aliorum congelari fecimus argentum uiuum per suam menstrualem naturam. Et quanuis hoc uidissent, & manifeste palpassent, tamen non potuerunt scire quid esset, nisi simpliciter solummodo rustico more, regia maiestate salua. Et si realiter ac philosophice cognoscere potuissent per speculationem intellectiuae uirtutis dictum menstruale ac suas uirtutes, artem ac scientiam absque dubio habuissent, prout dicti socii, qui per nos multum bene intellexerunt manifeste & habuerunt. Et tunc argentum uiuum uulgare dimisissent ad creandum lapidem, & ad exuberandum suam humiditatem, & ideo nos cogit ratio, quod ignoranti habeamus ignorare. Et tibi fili non celauimus; neque celare uolumus, cui, & quando diximus, quod rem uilem accipias, ac eam facias suos amplexare parentes, quousque penitus crepentur, & sint uelut mortui, & recipe ab ipsorum uentre argentum uiuum, a quo lapidem formes, & postea medicinam, quae non omnibus est conferenda, & sic uertetur de pauco in bonum, & de bono in melius. Benedictus Deus supremus conditor & redemptor noster, qui de tam uili re preciosam ita creauit, quae teneat in se proprietatem & uirtutem, ac uirtutum ac proprietatum possessionem, quae in alia non est. Quod argentum uiuum philosophorum, non est argentum uiuum commune, & quare sic raro inuenitur lapis super terram. Cap. Lxxxuiii. Post haec intelligere potes, quod argentum uiuum nostrum non est uulgare. Imo argentum uiuum nostrum est aqua alterius naturae, quod reperiri non potest supra terram, cum in actionem uenire non possit per naturam absque adiutorio ingenii & humanarum manuum operationibus respectu naturae. Et ideo, cum natura sola non possit eum trahere in actum a rebus, in quibus erat in potentia, nisi per tenebrosam resolutionem, & ideo est nobis opus si uelimus nostram creare medicinam, quod de illis, in quibus potentialiter erat, nos trahamus de potentia in actionem respectu naturae per industriam rationabilem boni magistri ac operatoris, per uiam generationis factae per praemeditatam corruptionem, quam nobis philosophia comcessit, & scire dedit. quare ad nos illius generatio spectat, uirtutem ac potentiam naturae sequendo, quam uirtutem philosophiae nostrae germanae ad naturalem reperimus, & non rustica uirtute, quae contra naturam est. Et hac ratione illud argentum uiuum nostrum est, & non rusticorum, qui impotentes sunt ad metallificandum naturam mineralem. Postquam ergo supra terram generari non potest per solem artificem naturae, nostri artificii adiutorio magistrali, per nos philosophice reperto, sine aliqua ruralitate uulgari, ideo in sua generatione opus est, quod nos subtiliter introducamus actionem naturae metallinae in materiam, in qua habet generari, ad quam rem peragendam omnis uulgaris rusticus absurdus est penitus & caecus. quia ei defecerunt rationes nostrae philosophicae, quae regunt intellectum ad directionem absque deuiatione per Ab. C. D. punctualem magisterii nostri. Quare patet, quod argentum uiuum nostrum non est de uulgaribus, quoniam natura non potest eum creare supra terram, neque rusticus similiter: imo nostrum est, & penitus nostrae philosophiae, sicut filius est patris qui ipsum genuit. Ideo scias fili, quod causa quare lapis noster supra terram ita modice reperitur, est: quia non est potestate naturae per superiorem concessa, quod illum possit generare sine ingenio & operatione manuum humanarum. Et quia homines ignorant naturam, & naturalem illius commixtionem & operationem, ideo rarus est & paucus in actione manifesta. quia succurrere non possunt naturae, ratione suae ignorantiae, quousque per philosophiam transierint uniuersalem, & desideratam, quae reuelat eis res, quae eis erant absconditae & celatae, atque ignotae. Quomodo magisterium istud fit per naturam, & per operationem artis & scientiae, & non miraculo, & de ipsius demonstratione. Cap Lxxxix. Con credas tamen fili, quod hoc per aliquod miraculum fiat, nec arte confusa, sicut aliqui fatui credunt: imofit secundum cursum naturae per artem notam, de qua certam habemus operationem, quae nobis attulit desiderium nostrum per praeparationem. quia mundat & purificat naturam uilem & immundam, & ponit & conuertit in naturam nobilem, & siccum in humidum, calidumque in frigidum, si haec mutatio non esset terrestris, natura dominaretur superiori naturae, & conuerteret naturam indiuidualem homogeneam ad suam naturam grossam & terrestrem, & quod hoc sit uerum, apparet per experientiam incontradicibilem. Nam quando argentum uiuum ponitur in uapore sicco atramentali, sicut est aqua acuta, statim dissoluitur per incisionem & penetrationem, quae mouetur ab acuitate forti patenter, & in dissoluendo conuertit se in naturam atramenti terrestris, non capiendo formam metallicam, nec formam claram, nec coelestinam, sicut apparet post euaporationem dictae aquae, & suam congelationem in forma lapillorum croceorum, quae croceitas a terreitate pontica & sulfurea procedit, quae ultra mensuram erat in dicta aqua mixta per parua frusta cum uniuersalitate & simplicitate homogenea, quae simplicitas erat capta & ligata per dictam terrestritatem, mutatione lucis & claritatis atque luciditatis in obscuritatem. Consimiliter per operationem mediam cum contraria forma uertitur argentum in uiuum mixtum cum atramentis per ablutionem aquae & ignis, quae totum suum uaporem grossum deuorat & consumit, imo quod mixtio illius fiat cum argento uiuo, quae per simplicem contrarietatem naturae grosse uertitur in simplicitatem, mediante acuitate moderato congelatur, & miscetur cum illis, quae magis participant sua natura in luciditate chrystallina, sicut apparet post sublimationem suam. Et inde mouetur causa, per quam percipimus temperantiam ignis in sublimatione argenti uiui quousque acuitas quae nimio igne grossam terrestreitatem portat, quae dat infectionem argenti uiui sit penitus euacuata, uel euaporata. Ideo quia ista per expressionem sicci ignis, portat naturam suam in uentre suo, sicut apparet in aquarum fortium confectionibus, de qua natura non indigemus: quia nostri magisterii corruptio est. Sed quod uelis nos bene intelligere per hunc modum. Accipe igitur aeritatem simplicem, & ablue optime, & fac aquam, & eam praepara praeparatione philosophica, quousque per quinque planetas transierit, & postea peruenit ad lunam, & quando per sex transierit, uenit ad solem, qui clarificabit & illuminabit omnia. Fili, quod dictum est, nobis notificat praeparationum multitudinem, per quas habes ire, & in qualibet praeparatione per uirtutem eius infixa, est cuiussibet planetae complexio, & ideo, si indiuidua natura reperiat aptum & habilem locum suae generationis in forma metalli, uel locus ille generationis est complexionatus a natura plumbi secundum suum planetam, uel Iouis, uel Martis, Ueneris, Mercurii, Solis aut Lunae. Si ad naturam Saturni sit complexionatus propter suam debilem digestionem, transmutabit indiuiduum in formam & speciem plumbi crudi, lutei & immundi. Et si ad naturam Iouis, Martis, aut aliorum, & indiuiduum conuertetur in naturam loci, ad quem addetur propter eius infectam digestionem. Et ultra quoniam si locus praedictus generationis est complexionatus ad naturam Mercurii, erit debilioris digestionis, & minoris potentiae ad terminandum indiuiduum in forma corporis duri. Et ideo conuertere non potest, sed tantum inspissare, & de natura aeris conuertit in naturam aquae per condensationem, quam capit aer de suis paruis partibus terrestribus modicum digestis, quae immiscentur cum eo uaporabiliter, defectu constrictiuae uirtutis, & ideo inspissatur in rem crudam, se reincrudando per actionem uniformis caloris & humiditatis unctuosae, laxatiuae, tardaricae, sicut lac facit in mammillis. De natura abortiua corporum imperfectorum, & de temperantia uasis naturae. Cap. Xc. Ideo fili tibi sit manifestum, quod corpora supra dicta non sunt nisi abortiua, quae terminum suae perfectionis habere non potuerunt, sicut illi, qui nati sunt & nascuntur in locis menstruosis indigestis & corruptis, patientibus infirmitatem leprae & corruptionem in suis corporibus, & hoc facit natura ob defectum debitae praeparationis & naturalis caloris, qui non possunt bene digerere menstruale, quod est materia metalli, uel per suam nimiam excitationem, uel stimulationem caloris adurentis, ardentis, & cholerici, uel indiuidui, uel loci sui nimis mutabilis, in quo plurima accidentia multotiens possunt aduenire: cum sit continens totius materiae omnis generationis. Quare si locus mutationis indiuidui sit talis, quod sit tali modo temperatus, quod per suam digestionem, uel bonam temperantiam habeat magis potestatem depurandi cum conseruatione mutatiua germen suum clarum & purificatum, uerisimiliter congelabit & transmutabit illud in finam lunam, & puram uirtute sulfuris iam a macula originali purgati leprositatis, qui dicitur locus dictae transmutationis, uel in solem perfectum secundum bonam temperantiam, quam capiet humidum indiuiduale a loco suae generationis & digestionis completae, aut incompletae. Nam illic ubi locus generationis est Solis, & conmutationis & congelationis humiditatis Mercurialis in finum solem, ibi certe dominatur ignis cum multum nobili temperantia, & in loco generationis lune, dominatur aer cum coelesti uirtute. Et ide, clarificatur, & demonstratur, quod fum, aut uapor menstrualis terrestris, & arge, ti uiui non debent excedere, neque superare pondus metalli puri, nisi aequaliter illi alias in praeparationibus est auisandum. Quare patet, quod si sit plus de uirtute terrae in loco generationis habet de lumine & de nobilitate, quae ueniunt per illuminationem planetarum in dicto loco, congelatum accipiet & obtinebit tenebrositatem, fuscositatem, ponderositatem lutulentam, & frigiditatem, sicut plumbum. Quare patet, quod in plumbo dominatur elementum terrestre, sicut in auro dominatur elementum altum cum temperantia perfecta. Et si dictus locus in plus participaret coelestibus uirtutibus, & minus in terrestribus, esset fulgens ac resplendens absque aliqua corruptione, firmum & solidum per constrictionem partium, quod demonstrant grauitas & ponderositas necessitate laxationis, quantum est de hoc per contrarium, est dicta proportio constituens speciem auri, ad quam proportionem uenit materia depurata in illum terminum proportionalem in materiae congelatione per frigiditatem loci & siccitatem localem, que importauit omnem calorem naturalem uentris materni per terminatam digestionem, & mater mortua remansit absque aliqua uirtute, & in frigiditatem uersa, quae constringit Mercurium congelando plenum calore perfecto in metallo iam formato. Quomodo Artista debet notare uirtutes minerales propinquiores perfectioni. Et de operis abbreuiatione per fermentationem. Cap. Xci. Quare de omnibus, quae tibi diximus, sis auisatus simul & singulariter, multum notando uirtutes minerales perfectioni propinquas. Quia tibi dicimus, quod argentum uiuum depuratum potest reuerti ad naturam illorum, quibus adiunctum est, & intellige hoc tam in parte prima, quae est purgationis & creationis lapidis, quam in secunda, quae est fermentatio & mutatio eius in finam & ueram medicinam. Quando igitur transieris ad secundampartem gradus secundi, adde iam curatum sulfur cum fermento lauato & abluto, quod appellatum est unguentum, ut totum conuertatur in fermentum, ergo totum unguentum erit. quoniam scitum est, & cognitum, quod ille qui dat formam, cum eo concordat quod illam recipit. Item apparet, & supra positum est, quod omnis generatio debet esse ex conuenientibus naturae, quae formas portat, & uirtutes coelestes in se, & haec est causa, quare preparatio nostra suppleri non potest, nisi forte uirtute longitudinis temporis per multos errores in prima parte fermentum supplet, & complet per suas uirtutes benetemperatas, & multum bene digestas, temporis per breuitatem sine impedimento magno. Si hoc scias in secunda parte facere, & in hoc transimus cursum naturae, quia finit suam operationem una digestione sua sola. Et nos facimus per fermentum illud, quod natura digestione sua iam compleuerit. Et ideo habeas in te praeparationes notas, & patientiam in longa ipsarum mora. Nam omnis prolixitas temporis est in opere naturae, quia non operatur nisi per modicum. Et praeparationes non facimus nisi in terminis reuolutorum temporu perfectae sunt, sicut res aliae per naturam creatae. Fili nisi nostras agnoscas praeparationes nunquam habebis thesaurum omnibus electis praeparatum, & beati qui illum intelligunt. Quomodo Artista debet intelligere, quando lapis perdit suam naturam & minuitur, ad illum emendandum. Cap. Xcii. Per haec fili tibi dicimus, quod opus est tibi, quod scias in prima parte emendare lapidem, qui perdit de sua prima uirtute temperata in toto regimine praeparationis: nam in illa praeparatione indiget reuerti, & transire de illa ad maiorem per partem gradus secundi. Ideo fili tibi dicimus, quod de tanto magis elongatur a suo temperamento per mortificationes corporis factas in prima parte, tanto magis perdit de sua prima natura, & est corpus passum tanquam homo in magna existens infirmitate per turbationem suorum spiritualium uirtutum ab eo separatarum, & elongatarum per resolutionem ipsarum, quam continue passum est. Et hanc rem labilitatem clamamus, quando corpus a suo nobili temperamento remotum est, uel a coaequalitate sua complexionali inquantum patitur, quia ei deficit ipsum quod ei confortaret. Et inquantum sui elongamenti partem accepit, tanto melius per uiam confortationis appropinquat per reductionem naturalem, uel attractionem ad temperantiam naturalem, & de tanto quod magis extendes rotam in portando corpus ad longiorem corruptionem & mortificationem sub aliqua conseruatione, de tanto erit maioris uitae, & perfectionis, si postea per confortationem suorum spirituum deperditorum reducatur ad suum temperamentum. Et hoc est ratione illius, quod accipiet in sua prima attractione facta in regimine reductionis, quo superabit in melius, quam perdiderat in sua mortificatione. Quoniam temperamentum non fit, nisi per restaurationem rei deperdite, scilicet spirituum deperditorum uiuificatorum, & restaurationequit fieri absque naturali attractione, neque attractatio absque euacuatione, neque aliqua euacuatio sine mortalitate quadam, quae fit per cremationem & combustionem corporis & calcionationem, & euacuationem humidi radicalis. Ad sciendum quomodo lapis est remotior a suo temperamento. Cap Xciii. Scire debes quo tempore lapis esta suo temperamento remotior, quando corpus est crematum; & a suo spiritu uacuum & inanimatum, tunc remotior est, quam possit esse a suo temperamento, & finiuit rotam corruptionis ad essendum locus proprius generationis. Et quanto plus humorem superfluum in sua solutione perdidit, tanto plus attrahet ad se dictum humorem exuberatum in sua reductione. Exemplum, si corpus perdat B. & C. in suis solutione & corruptione per rotam extensam reintrabit, & attrahet D. & E. qui aequipollent perditioni de B. & C. Et ultra ad plus per naturam in regimine reductionis attrahet F. &. G. qui sunt exuberati per D. & E. propter fermentationem de B. & de C. Et si corpus non perdat nisi B. per minorem rotam non potest recuperari loco sui, nisi C. & postea D. exuberatum de B. proeundo ad temperamentum maius. quia sua perditio non suffert, nec cursus naturae, & in quantum temperamentum rotae minoris est minus perfectum causa suae minoris corruptionis, intanto est maior temperantia rotae extensae ad duplicem perfectionem, quae a maiori nascitur attractione humiditatis in profundiori ratione suae calcinationis fortioris solutionis & mortificationis. Et per hoc intelligere potes totam intentionem nostram, scilicet, quod totum magisterium nostrum non est, nisi colligatio humoris resoluti, uel resolutio unius, & congelatio alterius, uel mortificatio unius quae est spiritualis, & uiuificatio alterius, quae est corporalis. Quoniam quocunque modo lapis sit dissoluendus, in eodem modo componendus est. Et haec colligatio nihil aliud est, quam argenti uiui exuberati & fixi multiplicatio. Per cuius multiplicationem noster lapis uenit ad maiorem perfectionem & temperantiam. De causa supplementi diminutionis corporum imperfectorum, & quomodo lapis noster complebit eorum defectum. Et de interligamento ad respectum elementorum naturalium. Cap. Xciiii. Inhoc fili est complementum diminutionis corporum imperfectorum, quae deficiunt a quadam pauca humiditate fixa & inspissatione perfecta. Quare patet, quod nostra medicina portat complementum illorum in corpore perfecto, scilicet, multiplicationem argenti uiui & inspissationem bonam, & fixionem permanentem. Fili considera omne illud, quod tibi ostendimus, quia totius nostri secreti manifestamus tibi primas causas, quae sunt entia realia magisterii nostri, & sine illis ullo tempore non potest adimpleri. Ideo illud intellige, quod notamus in testamen to nostro per acuitatem tui intellectus, &. uide, qualiter doctrinae nostrae sunt associatae, & in quibus melius aduenit, & quando fiendae sunt, & quot sunt regimina, & quod uadit primo, & quod ultimo, & quam potentiam habent. quia iam tibi diximus quod magisterium nostrum non est nisi unius formae corruptio, & generatio alterius per conseruationem suae speciei multo magis resplendentis. Ideo fili, quod potes per naturalem corruptionem, & tuam elucidationem ad uerum temperamentum appropinquare appropinqua, & illud quod elongare potes ab illo elonga, & tu uenies ad corruptionem prime formae, uerissimi passus, & ad generationem secundae formae, quae nobilis generationis est. Fili nostri magisterii regimina sunt interligata & incathenata. Quia primum adiuuatur a tertio & a secundo, & tertium a primo & a secundo, & secundum a primo & tertio. Et quando eris in primo, media ipsum de secundo & tertio. Et quando eris in secundo manu leua ipsum a primo & tertio. Et quando eris in tertio manu leua ipsum a primo & secundo. & omnia ista ligantur unum ab alio, non tantum sola operationis mixtione diuersa, sed per decoctionis diuersam digestionem, quo reducuntur per reiteratam putrefactionem. quare tibi ostendimus, quod totum non est, nisi unum solum regimen decoctionis, quod per diuersas mixtiones operatiuas cum intentionibus ordinatis primum gradum adimplent magisterii nostri, quem si bene intelligis, intelliges secundum & tertium, quod est tota ueritas adimplens magisterium nostrum. Fili intentio naturae est multum ordinata per operationem erraticam. intellige ergo naturae intentionem & suae operationis, & totius uniuersionis eius. quia prima mutatio respicit ad unum actum, & per intentionem illius ipsa agit & per illam transitur ad actionem secundam mutatiuam, quae tertiam respicit mutationem. Et nulla istarum finiri potest sine alterius adiutorio, cum se habeat fieri per contrarias operationes, prout sentire potes per corporum solutionem, quae est causa congelationis spiritus, & congelatio spiritus est causa dissolutionis corporis. Et sic quilibet respicit actum suum differentem cum ratione discordantiae. Haec est erratica elementorum conuersio, quam intelligere bene tibi opus est, & si bene intelligis, resplendebit intellectus tuus uberaliter & plene, ac confortatio & debilitatio, que facte sunt in nostro supremo secreto, & in omni corpore naturae. Nam per illas est omne temperamentum, uel distemperamentum nostri magisterii, quae sunt latitudo complexionis De latitudine complexionis, & quomodo ex duobus terminis comprehenditur. Cap. Xcu. Omnis latitudo complexionis fili, cuiuscunque sit specici, ad temperamentum, uel distemperamentum uertitur. Et ideo primae differentiae complexionis sunt duae tantum, scilicet, Temperata complexio, & distemperata. Temperata est illa, in qua primae qualitates per mixtionem disrumpuntur, quousque ueniant ad illum terminum per quem resultat melior dispositio compositi, secundum illum modum, qui suae speciei debetur. Nam in qua libet specie absolute est temperamentum, quod quidem est tale ad suam speciem respectu suae indiuidualitatis. & complexio distemperata est illa, in qua corpus solare a meliori dispositione recedit per dominationem quarundam qualitatum primarum. Quare apparet, quod cum in nulla complexione possit aliqua dominari qualitas, nisi simpliciter uel composite, ideo omnis complexio distemperata, uel erit simplex uel composita. Simplex est illa, in qua una qualitas tantum dominatur, sicut in nostro lapide siccitas cum qualitate simplici dominatur. Nec intelligas, quod dicamus adeo simplam, quin cum aliis participat in aliquo: nam hoc esset contra rationem complexionis, cum sit qualitas composita de quatuor primis. Sed quia per iudicium euidentis notitiae, quam nobis concessit per sensum manifestum, nos uidemus ac scimus, quod una illarum quatuor tantum dominatur multum sue contrariae. Et ideo dicere uolumus quando lapis reducitur, uerti debet de humiditate magna in magnam siccitatem, & in humiditatem minorem, & frigiditatem minorem, ac minorem caliditatem. Quare apparet, quod cum per istam siccitatem elementum terrestre determinetur noster lapis humidus in naturam terrae aereae per regimen reductionis naturaliter conuertitur. Propterea uoluerunt aliquidicere, quod noster lapis siccus erat in ultimo gradu, & remotior sui perfecti temperamenti iam passus ratione suae siccitatatis & acuitatis. quare uoluerunt illum cibum foras educere ad suum temperamen tum cum nutritiua humiditate fermentabili: sed hoc contra stabilem rationem uisum est, per naturae sapientiam, & suo intellectui magnum inconueniens, cum lapis noster per regimen reductionis iam sit informatus per oppositas qualitates differentiales per concordantiam, per quam informationem omnis res suo temperamento se temperat & appropinquat. Quoniam cum lapis noster fuerat per secundum regimen occisus mortuus ac subuersus in gurgite Sataliae magnae, & sua pastura & nutrix fuerat de toto cremata, arsa, & combusta, deficiens a uita perfecta, que est causa opproximationis nobilis temperamenti, idcirco uisum est, quod lapis noster est remotior quam esse possit a temperamento suo existente in regimine secundo stante infra illum terminum, in quo sunt duae complexiones magis extremae & longinquae, quia opus est, quod materia non sit ad contrarium proiecta extra dicti termini latitudinem, sed quod participet quodammodo alicui de complexionibus metallinis, quae sunt proximae extremitati. Et quod materia non transeat ultra extremas complexiones quae participant morti. Alio modo, si incensio uel remissio procenderent contra naturam a qualitatibus fortibus & oppositis, ibi penitus deficeret dicta materia a complexione metalli, intantum, quod postea saluari sub illa non posset indiuiduum metalline speciei, sicut apparet in combustibilitate materiae, quando per ignem nimium corrumpitur, omnino separatur a natura sua ob defectum informationis naturalis. Fili uidene corpus tuum omnino recedat a natura sua, hoc est a suis particularibus complexionibus ultimatis, quae continentur sub latitudine temperamenti. & in tali puncto materia existente dicimus, quod asuo temperamento est remotior: sed si uelis propter hoc dicere, quod magisterium nostrum haberet incipi per tertium regimen, deficeres ab intellectu nostri operis, cum adhuc non habeamus subiectum, aut materiam conuenientem, in qua & per quam elementa fixanda sunt. Quare opus est, quod per tertium regimen aque & terrae noster lapis procreatur. Quomodo substantia sulfuris exiet ab extremitatibus, quando lapis creatur. Cap. Xcui. Dicimus ideo, quod noster lapis primo creatur, ut subtilis substantia calida & sulfurea extrahatur a suis extremis, & quod ille contemperetur cum humore, & cum calore, qui est tertium instrumentum perfectiuum naturae, & medium participans immediate dictae substantie, per quod recipit metalli tincturam, quae est in dicto instrumento. sic fili trahimus lapidem nostrum ab extremitatibus, in quibus sunt media confusa, ut non sit unum nec alterum: sed ut sit medium, aut neutrum dictis extremitatibus, id est, inter eas, a quibus materialiter exiuit, quam neutrum uocamus, secundum considerationem expressatam in tractatu de intentione Alchymistarum sapientum, & subtilium: non quod sit neutra propter negationem extremitatum, sed propter participationem unius & alterius. Et omnes extremitates suae sunt corpus dictae ac spiritus, de quibus corporibus neutra in omnibus mediis procreantur, & sunt procreata. Cum igitur tale neutrum sit a suis extremitatibus procreatum mineralibus certis & notis, absque dubio in naturis eorum participat indistincte, secundum iudicium sapientis & experientiae. Et per consequens, sic habebit & possidebit certas extremitates subtiles & mixtas & indistinctas absolute. Et ideo dictus est neutrum, sicut sunt sani infirmi. Et ideo habet in ipsis indifferenter operari per suam proprietatem neutram, & corpora infirma reddere nec sana, neque infirma, quousque uirtus sanitatis in eo sit integrata. Et ideo patet, quod hoc est propter causam imperfectam, quae uenit a sua infirmitate et aegritudine. Postea fac de illa neutralitate extremitatem perfectam, sicut est imperfecta. Tu adiunges ei alia uice de sua natura homogenea, ex qua creabantur in parte, uidelicet simpliciter, ut de perfectione sanitatis, quae est in aere, tollat infirmitatem & aegritudinem neutri, et quod uirtus unius per alterius uirtutem confortetur, et quod infirmitas et aegritudo dicti neutri, quae ex parte terrae, et aquae uenit, sit commensurabiliter per humorem et calorem alienata, et tunc inuenies appropinquatum extremitati perfectae ac temperatae, et non tenet nisi mediam partem aegritudinis, et duas sanitatis. Altera uice fac istud extremum imperfectum, et adde ei duas operatiuas uirtutes, uidelicet aerem et ignem naturales, et reperies ab extremitatibus et mediis imperfectis reuersum ad extremitatem plenam sanitate, et omni temperamento. Intellige fili, nam omnia haec diximus post considerationem capi. 168. quod incipit, Lapis noster remanet in omnibus suis elementis etc. Laus, honor et gloria Iesu. Finis Theoricae testamenti. Incipit Practica Magistri Raimundi Lulli super lapide philosophico. Et primo definitio, quae res est, seu quae scientia, uel ars Alchymia. Cap. I. Alchymia est una pars naturalis philosophie coelica, magis necessaria, quae constituit & facit unam artem & scientiam, quae non omnibus est nota, & docet mundare & purificare omnes lapides preciosos, non perfectos, sed decisos, & ponere ad uerum temperamentum, & omnia humana corpora lapsa & infirma restituere, et ad uerum temperamentum reducere ad optimam sanitatem, & etiam transmutare omnia metallica corpora in ueram lunam, postea in uerum solem, per unum corpus medicinale, ad quod omnes medicinae particulares reductae sunt, & fuerunt. Et per quod integratum & factum per unum manuale regimen reuelatum est philosophiae filiis perfectis, mediante ignis calore, respectu sex latitudinum caliditatis, quae in tres principaliter reducutur. Primus uocatur Hebetatus, & iste prohibet & defendit motum naturae integralem. Et ideo ducit & inducit putrefactionem in rebus mixtis, sine qua putrefactione uenire non potest animatio in rebus elementatis. Secundus calor est calor excitatus cum calore tolerabili uiuificationis, & hic calor ducit & inducit generationem & multiplicationem. Tertius est calor excessiuus & mortalis, qui destruit omnes sensus & instrumenta, instinctus, & appetitus naturales, per quos fiunt corruptiones, generationes, & multiplicationes. Fili haec sententia appellatur flos regalis, per quam intellectus humanus rectificatus est, ui experientiae, respectu oculi, & uerae notitiae, cum experientiae suae patinon possunt aliquas probationes phantasticas, sed omnes alias scientias uiuaciter intrare ostendit intellectui, quomodo habet uirtutes diuinas penetrare, quae uelandae sunt: etiam per naturam intelligimus illud quod est, unde plures fatui & infames credunt, quod nihil est: sed nos scimus, si hec res sit an non. Et ideo secretum hoc non erit notum ignoranti. Nam per scientiam talem, intellectus est expulsus superfluitatibus, quae ipsum remouent a tota ueritate, & alio modo haec scientia nominatur uexillum & instrumentum philosophicum, per quod boni philosophi, et antiqui Poete sensum ipsorum direxerunt ad quamlibet scientiam, ad intrandum per hoc in omnem experientiam, per artem fiendam, secundum naturae cursum per realem notitiam. Quomodo practica traditur per duplex instrumentum. Et quae sunt instrumenta quae dat. Cap. Ii. Fili in hac secunda parte practicali fuit, & est intentionis nostre practicam trade re, ac modum practicandi duplici instrumento. Primum instrumentum est memoratiua practica, aut recordatiua, uel recolitiua. Secundum est practica operatiua, totum insimul mixtum, tamen successiue, per modum & formam Alphabeti factum; secundum cuiuslibet regiminis determinationem, & hoc ut melius regale magisterium intelligas, & illud formare per artem, ad faciendum & consequendum practicae factum quod est certum. quoniam ante oculos tuos actione tibi nota per experientiam claram ostendemus. Et quia uirtus principii currere, neque discurrere aut fluere non potest usque in finem, nisi uirtute media, extremitatum copulatiua mediante, haec procedit a ratione, quae dicit, quod nos formabimus per memorati uam artem supra dictum instrumentum, maxime cum ita sit prout dictatus nobis ostendet naturae realis, quod theorica intellecta non debeat separari per unum passum, nec elongari a practica scita. Nam una format aliam, & suos corrigit defectus. Et ideo posuimus practicam memoratiuam secundum hanc scientiam in forma media, quae naturaliter exiuit de suis propriis extremitatibus, & sunt propriae extremitates suae, practica operatiua in secundo latere, & in primo sua soror, scilicet, theorica. Et illa sunt uerorum instrumentorum principia, quae integrant & perficiunt totam scientiam & artem, quae formatur per primum. Quia nunquam erit ars aut scientia, nisi primo inchoetur, & incipiatur a suis certis principis. De secunda diuisione huius partis per instrumentum memoratiuum. Cap Iii. Iste liber, qui est dictus & nominatus secunda pars, diuisus & partitus est in quatuor operationes principales. Prima est dissoluere, secunda abluere, tertia comgelare, quarta est materiam fixare. Prima & principalis operatio est in duas partes solutiuas diuisa, sicut in nostra theorica tetigimus. per primam facimus de pluralitate unionem, per secundam de unione pluralitatem, prout tibi per honestam & pulchram doctrinam ostendetur. Fili omnes operationes istae tibi datae sunt intelligi per certas & determinatas distinctiones alphabeticas, scilicet per modum Alphabeti A. B. C. & figurarum, & definitionum, mixtionum & applicationum. De prima distinctione, quae est de A.b.c. Cap Iiii. Pro prima distinctione, quae est A. B. C. in prima operatione A. significat Deum Dominum nostrum, qui omnia creauit, & a quo omne procedit. B. significat argentum uiuum, quod est communis substantia, stans in omni corpore corruptibili, prout per eius proprietatem apparet, quia habet corrumpendi actionem & generandi, coniungendi, diuidendi, inspissandi, grossificandi, rarificandi, indurandi, mollificandi, augmentandi, diminuendi, dissoluendi, congelandi, calcinandi, mortificandi, uiuificandi, crudificandi, maturificandi, abluendi, desiccandi, humefaciendi, calefaciendi, refrigerandi, lenificandi, blandiendi, asperificandi, dulcificandi, amarificandi, confortandi, debilitandi, intrandi, ingressionem faciendi, tingendi, pondus dandi, incerandi, pascandi, impregnandi, ingrossandi, sublimandi, ac primm materiam faciendi, desponsandi, ac primum matrimonium faciendi, corporis ac spiritus fixandi, obscurandi, & accendendi. Per hoc enim argentum uiuum, sciant omnes doctrinae filii opera naturae per suas proprietates discernere, & plures ac multas ex illis per suam proprietatem reducere de potentia in actionem; & illius operationes secundum quod instinctus & institutio naturae uult regulare & ordinare. Et ideo tibi dicimus, quod cum sit pater omnium liquabilium, propter conuenientiam & communitatem suae propriae naturae, tene ipsum charum & secretum, & noli diffamare. Iste est materia nature, sine qua ali qua res nature non generatur corporalis, que ab eo principiu non habeat ab una limositate, in qua est natura, que operatur, percutit, & semper fabricat, sine suae transitu mensurae. C. significat salis petram, qui communem habet naturam & similem argento uiuo per proprietatem suae fortis naturae. D. significat uitriolum azoqueum, quod corrumpit & confundit omne illud, quod est de natura, & esse communis argenti uiui. E. significat menstruale, quod continet naturas trium dictorum totum simul. F. argentum finum, purum, & resplendens significat. G. significat Mercurium, quem scimus. H. aurum significat, quod tantum est honoratum. Quaestio, quare posuimus A. in hac arte, hoc est, quia sine Deo domino nostro nihil creatum aut generatum est, nec opus inceptum neque sine ipso consummatum, & quia ipse est efficiens causa principalis & finalis omnium creaturarum & operationum, digna & uera ratio nobis ostendit, quod praeponatur & anteponatur, tanquam formator & creator totius creati, quodque ipso mediante ac sua immensitate Artista in hoc illuminetur opere, qui quidem coram oculis suis habere debet Dei creatoris nostri bonam, ueram, fortem, ac principalem memoriam. De secunda distinctione, quae est de figuris primae partis solutiuae. Cap. U. Haec figura docet, quod mediante A. componuntur sex dictae figurae, pro prima parte solutiua scilicet tres triangulares, & tres circulares. Prima circularis figura significatur per E. & est facta de B. C. D. Secundus circulus per I. significatus, est factus a secundo triangulo, compositus de E. F. G. Tertius circulus significatur per K. factus a tertio triangulo, composito de E. G. H. & istae figure tantum pertinent ad primam prrtem solutiuam, quae magis proprie uocatur liquefactiua. 172 De tertia distinctione, quae est defiguris, de secunda parte solutionis. Image Cap. Ui. Tertia distinctio docet, qualiter de dictis duabus figuris ultimis circuimage laribus, scilicet de I. & K. in quibus est comfusa prima figura de E. alia diuisione formantur duae figurae per modum, qui postea patebit in capit. subsequenti. Ideo sciendum est primo, quod per figuram circularem de I. significatum est compositum & compositio lunae. per aliam figuram circularem de K. significatum est compositum, & compositio solis. a dicta figura I. trahuntur, & exeunt L. M. & N. Et istae tres literae constituunt primam figuram sequentem triangularem tertiae destructionis. & ab alia figura de K. circularisunt per diuisionem separatae O. P. Q. R. per quas est figura sequens constituta & facta quadrangularis. per hanc literam L. terra est significata. per N.aer, per O. est significata terra compositi rubei pro sole, & per P. est aqua dicti compositi significata, per Q. est significatus aer, per R. significatus est ignis terre nostrae rubeae siue compositi, qui est dictus lapis noster. Et istae duae figurae tantum spectant ad partem secundam solutiuam, per quam integrata est, & perfecta prima & principalis operatio, quae est dissolutio facta per reductionem illius in argentum uiuum. opus est fili, quod bene scias istud A. B. C. corde tenus: nam si uis practicam habere, quae sit formata per artem in ratione theoricae, que prompte ueniet ad memoriam tuam firmam per nobilem intellectum. Si studuisti, etiam habebis habituatam practicam in figura reali, quam in actionem ponere poteris ad tuum uelle, sine uexatione magna. Et nisi corde tenus scias dictum A. B. C. practicare, non poteris, neque quid incipere, & sic a Deo impeditus eris, quod nescies quid agere: quia ignorabis specierum receptiones, quas literae significant, neque illas miscere tali modo, quo natura requirit, neque tuas facere mixtiones, quae tibi, & omni Artistae practicali atque practicanti opus est scire facere, ut dictae mixtiones sint operationes naturae, quodque dictae literae, uel ipsarum significata sint propria materia, & quod ipsa postulat. De secundo instrumento practicali in primo. Et de prima parte solutiua. Cap. Uii. Instrumentum practicale, tantum ualet dicere, sicut ponere theoricam, ad factum operatiuam, mediante instrumento, quod est memoria, quae tibi habet ostendere, qualiter dictae literae sunt figuratae pro prima parte solutiua, quae sunt sex figurae principales. Ex quo igitur tale instrumentum habes habituatum, reduc illud in practicam, conuertendo ipsum ad primam figuram, quae composita est de B. C. D. in modum qui sequitur. De figura prima triangulari, quae demonstrat principium practicae, & de intentione triangulari. Cap. Uiii. Super hanc figuram sequentem, quae est prima triangularis, tibi ostendiimage mus principium districtum practicae, & dicimus quod fit, uel fieri debet de duabus substantiis corporalibus, & una substantia essentiali & actuali, deportata in eorum uentre, prout per hanc figuram tibi repraesentabitur. Fili intentio quare hunc triangulum facimus, est, ut de ipso per artificium, diuina bonitate de A. mediante, nos trahamus & habeamus tale menstruale humidum, temperatum a calore contra naturam, in quo, & per quod metallica corpora possint in argentum uiuum dissolui, quod est elementum omnium corporum liquabilium, & prima materia, & quod in illo possit noster siccus lapis continuari, de argento uiuo creatus. Cum ergo fili hic sit primus distinctus & primus introitus in nostro magisterio, applica te ponderibus, a quibus temperamentum prouenit libratim redditum, prout fili sine mora dicemus. De prima dispositione, incipiendo opus in forma practicae. Cap Ix. Tu in uirtute ac honore de A. primo recipies unam partem de D. & dimidiam partem de C. quae simul optime molentur & cribellentur super marmore subtiliter puluerisentur, & bene misceantur. ponesque in una cucurbita uitrea, situata in furno, & superposito alembico, in quo per resolutionem secundantur spiritus & condensantur, & lutabis iuncturas uasorum, cum panno lineo, impastato & madefacto in luto, facto de flore farine, & albuminibus ouorum distemperato, ut proprietates trium Mercuriorum unitae, scilicet salsuginosus, uitriosus, & aquaticus simul iunctae, & in unum positae, non perdantur, uel non perdamus. Et aduerte, ne dicti pulueres in cucurbita positi non transcendant, neque superent pondus octo unciarum, & ad tempus abbreuiandum, pones in aliis duabus cucurbitis, de pari puluere secundum pondus octo unciarum in qualibet cucurbita, & illas colloca supra furnellos longos, per modum quem declarabimus in capitulo furnorum, nec pone nisi tres cucurbitas supra unum furnellum: nam ignis non posset pluribus aequaliter ministrare, prout requirit mixto naturae, & sint dictae cucurbitae colocatae una ab alia remotae quinque, uel sex digitorum spatio, & lutentur fundi cucurbitarum de terra argillata percussa fortiter cum pilis animalium, quantum illi fundi furnellum intrabunt per tria foramina summitatis dicti furnelli, & ad spissitudinem materiae: & pone cineres puros bene cribellatos subtus bene compressos ad spissitudinem quinque digitorum, & pone ad nasum cuiuslibet alembici phialam unam uitream colli longi ad finem, quod continens illarum phialarum non sentiat furni calorem, ne aqua phialarum possit refluere, neque spiritus recedere aut fugere. Postea habeas lignorum serraturas, de quibus prouisionem habeas magnam, & accipe duas partes, & partem dimidiam marci torcularis uindemiarum, aut de tomba minuta, uel de tanno sicco, & misce cum dicta serratura. Et de tali compositione furnum tuum imple, post ignem tuum accende in duabus extremitatibus, & eum accendere permitte. Nam alius ignis non est tibi faciendus, quousque uidebis distillare sex guttas aquae, uel 10. aut 15. uel 20. Et quando ad uiginti distillauerit, fac ignem cum paruis lignis, siue busquetis lignorum siccorum, & sic paulatiue incipe facere ignem flamme in directo materie. Et uide, quando distillabit, quod aqua sit clara, & quando erit ad quindecim puncta, & aqua erit clara, & fumi subtiles continua ignem illum aequaliter. Et si uideas, quod de quindecim punctis ad duodecim reuertatur, aut minus, fortifica ignem, & continua secundum punctum suae distillationis, & postea tertio fortifica ignem tuum de uno puncto ultra, & continua usque nil plus distillet, & tunc dimitte ignem facere, & claude furnum tuum, & refrigerari permitte, & si aqua sit fina & clara sine aliquo colore turbido, uel sine turbulentia, hanc accipe & custodi, & phialam obstrue cum cera tepida, ne aliquid respiret, nec aer intret, quia statim corrunperentur spiritus, qui sunt subtiles per aerem, qui intrat plenum immunditia ac extranea natura. Recordare, quando incipies ignem facere lignorum siccorum, quod uasa tua debent esse habituata de pasta supra dicta, atque lineis pannis circundata, phialaeque bene lutatae ad nasos alembicorum, de luto eodem ponendo unam paleam inter nasum alembici & bendam lineam. Nam plerumque dum ignis operatur, aer uult exire & respirare, quando continentem non habet, qui eum possit retinere. Nam calidus & calorosus est, & subiectum quod eum retinet, calorem excellentem pati non potest. Et ideo indiget aliquo loco, in quo ualeat respirare. Aperi ergo ei foramen, quando sufflare audieris. O pater quomodo fecisti practicam ita longam? Fili, ut sit habituatus in omnibus rebus paruis & magnis, & ut habeas specialiter & generaliter ignium notitiam, & aliarum operationum, per praesens capi. & etiam omnium lutamentorum: quia nostrae non est intentionis, quod amplius de ipsis dicamus, cum sapienti intuenti & intelligenti mediante praedicto nihil est ibi subtile. Et quia postea dicere potes, quod menstruale foetens est ad tuum praeceptum, quod est res uilis, per quam omnia corpora in eorum primam naturam breuiter conuertuntur, & est pura & propria origo rei mirabilis & utilissimae, sed cum intellectu claro ipsam cognoscere scias. Fili, menstruale hoc elementarie factum, est unum corpus organisatum & aquosum, per altam uirtutem, quae quartum elementum est, quod est ignis calorosus, quae miscet omnes res uniformiter, ad quam mixtionem homo non potest attingere, nisi sit ignis magister, qui de tribus rebus unam fecit per suam reductionem, prout uult natura, quae hoc uniformiter miscet cum humore, qui est principium naturae maioris operationis. Quaestio, Pater quid est? tertium tu non posuisti. Fili, forma sine materia stare non potest, nec res quaecunque fieri potest, si forma defecerit, nec D. potest esse sine B. qui habet res formare, quae in mundo sunt, hoc est argentum uiuum, & inde nomen habet, prout in theorica dictum est. Sic dicimus de C. quod formatum est de B. quoniam sic uult A. propter quod probatum est, quod plus est ibi de B. quam de C. uel de D. & haec est causa, quam per proprium nomen menstruale uocamus, & hoc est quia in simplici unitate ipsa collocatur cum magna potestate, quam lucrata fuit a tribus propriis substantiis coniunctis in unam, quae est intus, communis cuilibet corpori & lapidi similiter, & est rei uegetabili subalternata, prout tibi traditum in proprietario nostrae praesentis artis. Quare tibi dicimus, quod bene eius uirtutem agnoscas, ac suam potentiam: nam postea cum illa alias cognosces, quae sunt maioris potentiae & ualoris. Quare in memoria habeas primam ipsius figuram, per E. significatam, quae est hic praesentata. De prima parte solutiua per formam practicae. Et de liquefactione. Cap. X. Fili lucem mundi, uel partem ipsius oportet, ut nunc dissoluas per liquefactionem omnium suarum partium, quae sunt substantiales & accidentales custodiantur in trituratione facta motu ignis contra naturam, unde stolidi delusores ignorant eius mensuram, & ideo hoc modo facies, absque tangendo materiam pedibus aut manibus. Tu in uirtute A. unam unciam accipe de F. bene purgatam per Image capellam, uel per cinericium forte. Et illud bene percussum in rotellas scinde per petias paruas, curtas & strictas. Postea in duas partes aequales diuide, & accipe duo uasa uitrea, solutoria nuncupata: sed melius liquefactoriam sunt dicta & uocitata, quorum in hoc regimine forma & mensura tibi demonstrabuntur in capitulo uasorum, & in quolibet istorum duorum pone unam unciam cum dimidia de E. scilicet octauam partem totius menstrualis, proiice statim intus quamlibet partem de F. & incontinenti non negligenter obstruas os uasis suo cooperculo, & luta bene iuucturam de luto iam dicto, uel de cera clara & munda, quo facto, pone in balneo Mariae calido per triduum, ut Deus det tibi bonam diem. De liquefactione G. qui est Mercurius philosophorum. Cap. Xi. Fili unam uneiam accipias de G. & pone in phiala uitrea longi colli, in qua prius posueris tres uncias de E. & statim obstrue, ut nihil respiret de suo cooperculo cum cera commuui, & bene sigilla, & pone in balneo Mariae calido per biduum naturale, & post biduum in aquam claram reperies dissolutam. De coniunctione & matrimonio dictarum liquefactionum. Cap. Xii. Postea accipies F. & aquam in aliam ampullam colabis uitream mundam, & uas multum bene inclinabis & caute, ne terra de F. cum aqua colari possit, nec aqua turbari, & dictam phialam, ubi posueris aquam de F. obstrue, ut supra de aliis dictum est, & ad partem pone. Postea incontinenti super solutorium de F. quod debet dissolui, pone suum alembicum, qui districte & sapienter iungatur cum luto supra dicto, post hoc supra cineres cribellatos situetur, & ponatur inde supra furnellum, & fac primum ignem, faciasque distillari, & humorem in phiala uitrea sume, & fac de sarraturis lignorum ignem, & quando humor quasi distillatus fuerit totus, fortifica ignem de carbonibus paulatim, secundum quod uidebitur ad punctiualiter calcinandum terram, sed a nimio calore custodi, nam uidimus quod ad calorem solis factum est. Intellige bene, nisi uelis fatuus fieri, & da hunc calorem continue per undecim horas, post furnellum obstrue, & uade dormitum, & de mane accipe tuum calcinatorium ( quia sic nominatur propter operationem suae proprietatis, quod tibi offert actus materialis ) & infra proiicies menstruale saepe dictum, in quo G. dissolutus est, & illud uidebis operari, & furnum in altum ascendere, & metallum calcinatum pone in liquefactionem, sed melius quam ante obtura de proprio cooperculo, quod intrat intus, & caue ne ponas in alium calorem, quousque fuerit operatum sua propria uirtute, & postquam operatum fuerit & requieuerit, luta bene iuncturam cum cera communi, & sic lutatum pone in calido balneo Mariae per triduum naturale, prout alias fecisti, quia sic expedit, postea aquam cela & humorem distilla, & calcinaterram, ut supra dictum est, & totiens reitera, quod tota terra sit dissoluta per istud regimen in forma liquoris, & semper liquorem ad partem pone, uel oleum arte dissolutum, quod est substantia corporis per aquam depurata, & portata in uentre uenti. Et quando totum erit dissolutum insimul coniunge, postea pone per mensem cum dimidio ad putrefactionem in calore temperato, ubi uas optime sit lutatum cum suo dicto cooperculo, & sic debet fieri figura de I. De coniunctione rubei. Cap. Xiii. Postquam diximus de albo, dicemus nunc de rubeo. Fili corpus solis totum essentiale est respectu argenti. Ideo auisari debes, qualiter eum habeas transmutare, per quae, & cum quibus: nam omnia ipsius opera concordant in unius operationis essentia, si scias considerare illud, quod principaliter philosophice dicemus de aqua corruptibili, quae sua uirtute magna liquefacit & fundit solem & in aerem superius fert, quod est nostrum secretum, & omnis alterius philosophiae. De aqua corruptibili. Cap. Xiiii. Tu in uirtutem A. recipe, unam unciam aquae compositi argenti per alembicum distillatae, & in illam proiice ◉. de G. uegetabili, postea pone intus de auro fino, secundum pondus de G. post pone in balneo Mariae per triduum, uel quatriduum. Et infra illum terminum reperies, ut carbo nigrum, tunc infra pone duodecim partes de E. post ad putrefactionem pone per mensem completum. De alia aqua corruptibili. Cap. Xu. Recipe duas ◉. i. de G. uegetabili, & humorem eius per alembicum extrahe cum duabus unciis, uel tribus aquae rectificatae simpliciter, que est aqua uiua, & proiice intus tuum solem quem dissoluere uolueris. Hec dissolutio est sub conseruatione suae formae. Ideo sapientes Physici faciunt de illo potabilem aquam, separando per alembicum, post infra proiiciunt deiure, uel succo lunariae quantum uolunt, & quod uident aurum totum dissolutum in illa aqua uegetabili in colore solis, & sic de tribus rebus formamus figuram circularem, significatam per K. De secunda parte solutionis, quae est solutio & separatio elementorum. Cap. Xui. Fili, quando tuum album compositum per mensem cum dimidio putrefactum fuerit, tunc erit bene animatum, & uirtutis magnae & bene appreciatum, & ab isto separabis elementa per modum, qui sequitur. Amouebis a uase, in quo tua est materia, cooperculum, & superpones alembicum, optime lutabis, & in balneo Mariae calido pones, prout melius ac discretius scies, & sicut per nostram doctrinam ostendetur. Et primo recipies aquam, quae per distillationem exiet per leuem ignem aequaliter continuatum, quousque nihil distillari possit, tunc ab igne cessa, & infrigidari permitte. Postea uas accipe, & super cineres pone in alutello, & paulatiue uigorando ignem in furnello, aerem distilla totum cum suo igne mixtum, & illum recipe in phiala uitrea, quam obtura bene, ut dictum est, & ad partem pone, illud autem, quod in fundo remanebit cucurbite combustum & arsum, erit tanquam terra sicca & nigra. Pater quare aquae distillatio fit in calido & humido, cum aer distilletur in sicco & calido? Fili ratioest, quia substantia aquae de natura subtili ostenditur. quare opus est illam aquam extrahi per substantiam humidam & calorem subtilem multum, cum artificialiter non posset esse subtilior separatio balneo Mariae, in omni quod uisum est, quia aqua stans in sui natura ignitionem non sustinet, & ideo necesse est, quod cum igne per medium corrupto, separetur. Sed aer & ignis, qui sustinent ignitionem, supra cineres distillantur, quoniam partes grossae & calores terrestres separantur, & ad aera superius ascendunt. Sic diuides & separabis tria elementa, quae ad album sunt, significata per L. M. & N. quia ad album non est ignis, sed ad rubeum sunt omnia quatuor elementa significata per O. P. Qquomodo Artista debet habere terram fixam. Cap. Xuii. Fili post hanc separationem habebis terram fixam, & quod nihil ex ea possit amplius sublimari, & hoc post rectificationem quatuor elementorum; per quam secundum regimen est constitutum, quod est unum de quatuor principalibus regiminibus, in hac separatione nitaris superare proprietatem Mercurialem in tua mixtione. Nam si hoc feceris, naturae uictricis magister eris. Et hanc rem intellige in promissa mixtione prima, prout tibi diximus in theorica nostra. Ideo tibi necesse est, quod Mercurialium proprietates superent proprietates foetentis menstrualis, si uelis inuentor esse preciosi perfectionis naturae. Fili ratione huius uocabuli proprietates tibi datae sunt ones res ad cognoscendum, uidelicet materiarum uirtutes, & sicut in proprietario huius artis extitit, declaratum. Ideo, quia proprietas quaelibet, quanuis non sit nisi una omnibus mineralibus communis, ueruntamen ipsa determinationem recipit a sua causa, sicut uisibilis experientia cum lumine claro nobis effectualiter ostendit post eius diuisionem per quatuor elementa, & sicut uidere potes manifeste modo simili, quia proprietas, quae est in parte terrae, desiccat multum, congelat & fixat. Et illa, quae est in aqua refrigescit multum, dissoluit & lauat. Et illa, quae in aere est, humectat, madidat, lenificat & fluere facit partes discontinuatas, & quae in igne est, calefacit & tingit. Adhuc accipit haec proprietas aliam determinationem secundum materiam elementi sui in grossitie & subtilitate, per uarietatem & uariationem, propter quam sunt quatuor ignes principales obseruandi ad respectum substantiae proprietatum quatuor elementorum. Ideo, quod proprietas, quae est in terra grossioris est substantiae, & fixioris naturae, per quam contra ignem maiorem tolerantiam habet. Ideo sibi proprius debetur ignis, secundum suae naturae exigentiam, & sic est de aliis elementis. Quare patet, quod sub conseruatione suae proprietatis materia gubernatur per certos gradus excitantis caloris & stimulantis. Ideo, quando separabis elementa, respice, quod materia non euacuetur a proprietate sua per nimium ignem uel excessiuum, nec contra naturam. Nam adhuc illa elementa sunt dissidentia & inimici mortales generationis, nisi Geometriae regula obseruetur, cum qua trahere poteris per tuum uelle aerem, & sine hac regula non. Fili hic est secretum, quod ualet melius omni denario, ad trahendum extra quae est uerus Mercurius proprietate plenus. Fili practicam tibi diximus, qualiter eam poteris extrahere, cum igne appropriato. Sed nunc dicemus totum nostrum instrumentum, per quod poteris custodire, & recte ducere, & opus dirigere. Quando tu uolueris aerem trahere a suo proprio hospitio, tibi opus est assimilare naturae tuum opus. Fili in subiecto uacuitatis sunt extrema & media secundum magis & minus, propter quod unum elementum fugit in aliud, & in illud reuertitur, ad uincendum naturam necessitate naturae, prout manifeste tibi exemplificabimus, per aquam, in qua dissoluitur tantundem salis, quantum continuari potest in humido aquatico respectu aeritatis salis. Quapropter tibi ostendimus, quod humidum est porosum, & foraminibus plenum, in qua porositate comtinuatur sal, quod est lapis naturalis in aqua deportatus, quia assimilatur lapidi in sede sua existenti. Fili sedes sua sunt pori & parua suarum aquarum foramina, quae primo erant plena aere nimio subtili, & post implentur de re se inspissante. Quare patet, quod in quanto magis inspissatur, tanto fugit rarefactionem, & uadit ad condensitatem, quando pori & foramina parua implentur materia grossa, per euacuationem simplicis, quia nullo tempore est dare uacuum naturae, plus enim destrueretur, quam illud possit pati, & ex hoc exemplum ostendemus, Physici in scientia uentosorum, & nos in extractionibus aerum naturalium. Unde uoluerunt aliqui philosophorum antiquorum dicere, quod natura uacua erat ab omni entitate, quando ad se rem attrahunt a suo proprio gradu, sed non habent de natura profunditatem omnem. Ideo, quia quanuis calor ignis consumat materiam aeris humorosam, & porosam reddat, dicta tamen materia adhuc habet dictum locum plenum, non obstante, quod attrahat secundum proportionem naturae uacuae a dicto loco plus quam perdiderit, prout apparet in conualescentibus post infirmitates magnas, natura quorum plus appetit quam digerere possit, & tamen locus ille proprie secundum ueritatem nunquam moratur uacuus omnibus entitatibus naturae. Sed solummodo a sua materia magis simplici, quae ibi participat secundum scientiam nostram sensibilitatis inter simplex & simplicissimum, quae sunt extremitates magis simplices, sicut est aer in quo spiramus duarum extremitatum suarum respectu, uidelicet elementi aque simplicis & aeris puri simplicissimi, qui per clericos aether uocatur, quia proprie & post ignem existit, & si hoc erat uerum nullum elementum ueram sphaeram haberet animationis & stationis, & maxime ille aer, qui uocatur aether, qui destrui non potest ab igne, neque per eius calorem corrumpi, qui semper sibi sit propinquus & iungens. Ideo declaratum est, quod nunquam uacuitas data est naturae, quin sit de alto in bassis sphaeris, quia ignis ibi locum habet, sicut natura suamest appetens perfectionem. Alio modo corrumperetur, & remaneret ignis naturae in animatis, qui est sphaera certa unius elementi, uel alterius, & nihilominus sine uirtute, & sine attractione, & per consequens remaneret a fine uacua, quod non fuit aut erit unquam requisitum per naturam, quod remaneat absque illis potentiis, quare uastata materia simpliciore, scilicet, aeris, quae erat humorosa in hac sphaera, quae sibi data est & proprie sibi debetur per medium ponderositatis & leuitatis, deinde omni tempore in omni loco remanet altera simplex, quam ignis destruere neque uastare potest. Sed quantum ad hanc materiam simplicissimam, cum sit sufficiens, aut sufficienter occupatiua, uel repletiua loci dictae spherae, secundum suam substantiam, ideo uolens natura in dicto loco per suum instinctum & institutionem recuperare, per restaurationem suae deperditae materiae cum re simili uel ei pari, desiderans semper ad suam perfectionem attingere recuperat eam in attractatiua uirtute, cum appetitu magno ad se trahendo aliorum elementorum substantiam per ipsorum rarefactionem, quousque natura debitum suum recuperauerit, scilicet illud, quod per ignis calorem perdiderat, & quanto plus euacuat locus, tanto magis illorum elementorum naturam attrahit per suum magnum appetitum, & habet maiorem uim maioris attractionis, ut tibi diximus, sicut apparet in condensatione aeris & pluuiarum. Et sicut uidetur, quando natura uitalis in restauratione confortans, rectificat membrum uulneratum, quod est una de partibus substantiae suae uerae indiuidualis, in qua laetatur, & ista est ratio radicalis & posse naturae, sine cuius intentione nihil facere potes, quia per istam elementa ascendunt & descendunt, ingrossantur & rarefiunt, componunt & associant, disligant, & subtiliant ui amoris. Et quanto ignis simplicior est cum actione magna in dicto loco naturae, tanto fortioris deperditionis suae propriae materiae est dictus locus continens, & per consequens attractionis fortioris. Fili si hanc rem intelligis bene, scies qualiter omnes res mundi per naturam factae sunt, & quomodo eas facere poteris respectu naturae, si aerem habere poteris qui hoc per naturam causat. Sed animatio quintae essentiae rationalis, nulla res est, quae sciat facere, nisi Deus creat illud. Ideo certas res habemus, & alias scientias multas, ad plures artes & scientias, de quibus est una, quae est forma ad sciendum omnes alias, a subtiliori subiecto per naturam causatas: nam illud quod facit natura, destruere possumus, & postea reformare, infra ponendo naturam, sine qua quaeuis cura fieri nequit per physicum. Et hoc tibi datum sit ad diuidendum quatuor elementa, quod est maximum secretum, ad formandum instrumentum. Et sicut de albo composito fecisti, fac de rubeo, propter quae figuram sequentem aspice, quae docet, quomodo elementantur elementa, & qualiter unum elementum intrat in aliud circulariter per artificium naturale. Figura sequens ostendit, quomodo elementa per artificium constituunt unum elementum rotundum: ita quod minima pars unius est in parte minima alterius, aliter non esset uera nec bona mixtio in terminatis corporibus, nec per consequens esset bonum ad aurum, uel argentum operandum. De operatione secundi regiminis. quod est lauare. Et primo de aqua & aere, qui habent generare. Cap. Xuiii. Fili quando diuiseris elementa lapidis seu lapidem per elementa quatuor, opus est ut ea purges per hoc regimen. Sed primo sciendum est, substantiam quatuor elementorum & eam cognoscere, unde tibi dicimus, quod terra & ignis similes sunt in substantia lapidea, & ideo necessaria est praeparatio ignis calcinatiui. Et alia duo, scilicet, aqua & aer, sunt in substantia aquosa, & natura aquatica. Et idcirco opus est, quod scias praeparationem ordinatam ad exigentiam suae naturae. quia aer & aqua indigent praeparatione, quae fit per septenas distillationes, aut plures, quousque omni adustione uacuentur, quae uenit ex parte menstrualis, & tunc quaelibet ipsorum plenus uera tinctura, manebit sine crematura uel adustione. Fili aquam & aerem distillabis ad partem quemlibet in sua rectificatione, & uase per se, & feces aquae pones cum terra, quas in qualibet distillatione facies. Et post sextam distillationem pones unam guttam uel duas super calidam laminam argenti fini & puri, quae si nigrescat, non est omni adustione sua uacua. Pone igitur ad septimam distillationem & plus quousque argentum dimittat absque corruptione nigra, & tunc habebis aquam uitae, cum qua terram ablues, & Mercurium philosophicum, confortatiuum & medium, quod facit matrimonium tincturarum. Et sicut fecisti de aqua lunae, facias de aqua solis, & sicut audiuisti de aqua, sic etiam intellige de aere, & illud quod remanebit post aeris distillationem, erit ignis, tinctura totus plenus, & aurum & anima, & unguentum philosophorum, sine quo dictum magisterium compleri non potest. Et intellige fili, quare dicimus, quod ignis distillatur cum aere, & non cum aqua. Fili aqua non habet aeris officium facere, sed tantummodo lauare & non tingere. Nam si tingeret, ignis absque humore maneret. Quia aqua fugit ignem, nec faceret tincturam fusibilem defectu humiditatis, ideo tibi dicimus, quod distilles ignem per aerem, quia in qualitate se concordant, & aqua fugit ignem, quia induta est qualitate igni contraria. Per hoc autem discordant. Sed aer, quia est aqua magna digestione tincta, est oleum, & etiam tinctura fortis, & magnae mixtionis. Et ignis est sua tinctura, & corpus fortiter digestum. Et spiritus est aer, qui ignem ducet. Considera fili ad ea, quae tibi diximus & dicemus, scilicet, quod uelis operari lapidem humidum, qui est substantia limosa ad aquam & terram tantum, quia de illis duobus procreabitur purum sulfur, & sulfur siccum uelis operari ad ignem & aerem, cum sit tinctura & perfectio totius magisterii. Fili si misceas ignem lapidis cum Mercurio, statim sine separatione rubeus efficietur. Et ideo quando uoles facere permanentem tincturam, sulfur tuum in igne lapidis rubifica, & omni tempore se amabunt. De ablutione ignis & terrae. Cap Xix. Fili quando ignem uoles abluere, primo separabis aerem, in quo quiescit per distillationem, & omnes feces, quae coloris sunt, inter nigrum & rubeum insimul pones, in quibus pones suum pondus de aqua prima, & postea totum distillabis, quousque non remaneat nisi ignis siccus, & hoc septem uicibus reiterabis, & inuenies ignem tuum rubeum in puluere subtili. Fili sic de terra facies, quousque uacua sit ab omni humiditate, & humiditas quam separasti a terra, est oleum album, multum preciosum pro incerando, & quia naturae corporis magis participat, tanto ab eo difficilius separatur, & per consequens tenetur pro re preciosiori pro complendo omne elixir. Et quando uidebis terram inter ponderosum & leue in modum pulueris esse, pone de ipsa modicum super calidam laminam cupri, & uide si deipsa aliquid euaporet, quod si non, ostendit quod priuata est & mundata ab omnibus spiritibus suis, qui eam tenebant in uita. Custodi ipsam multum chare: nam ipsa est magnesia, quae dabit tibi illud quod petis post suam resurrectionem, & quando, sicut praediximus quatuor elementa purgaueris, custodi ea bene, quodlibet ad partem in suo uase uitreo bene obturato cum cera, & maxime & specialiter oleum: nam aer subintrans statim corrumperet & consumeret propter conuicinitatem naturae quae in ipso est, quod qui dem aereum est ac multum uolatile, & tibi sufficiat quod diximus de bene lauando omnia quatuor elementa. De tertia operatione, quae est creare lapidem de supra dicta substantia praeparata, de quatuor elementis. Cap. Xx. Fili nostri lapidis operatio tertia, est quod tu reducas aerem, qui est significatus per M. post suam rectificationem cum O. qui reducitur cum L. quia ipsi duo sunt duo elementa sicca naturae fixae. Adde ergo O. de composito rubeo cum L. quae est de composito albo, ut mixtio que per confortationem fit, sit utilior praeparatio de O. & L. sic ut recipiant & recuperent maiorem humiditatem per attractionem, quam in sua calcinatione perdiderunt, per quam priuatum est ab omni humiditate. Et ideo quando siccum est, & omni humiditate sua uacuum, specialiter libentissime suum humidum aquaticum epotat. Et si tu nos intelligis, intelliges id quod diximus in nostra theorica in capitulo sexagesimo tertio, quod incipit, Intentio naturae fili, & super illo, quod diximus de perfecta praeparatione, quae succedit purificationem elementorum supra dictorum. Fili haec praeparatio ualet omne aurum: nam per eam lapides fi ni fiunt & preciosi ac omnes perlae & margaritae. Ergo fili ad consequendum dictam hanc praeparationem, accipias M. ad consequendum naturam, & suum effectum, & illud diuides in duodecim partes ad pondus de O. & L. quoniam medietas de M. ad plus est necessarium ut custodias, & quod alia pars sit aequalis ad pondus de O. & M. diuisum in duodecim partes, & quamlibet partem pones cum eo, & cum L. totum insimul mixtum infra uas simile aliis. Sed illud appellamus isto regimine Ymon. Postea obturabis uas tuum de suo cooperculo uitreo cum cera, & pones in fino, & ibi facies enutriri in pascendo cum modica aqua primo, & postea cum maiori, sicut natura tedocet in paruorum puerorum educatione. Et non sis lentus, neque piger de imbibendo terram de quindecim in quindecim diebus, secundum quod uidebis, quod comedet & conuertet, nec te taedeat hoc opus multis reiterare uicibus, & quando reperies quod erit congelatum & conuersum, & siccum, pone in sicco igne per diem unum naturalem. Postea da ei plus M. & fac totum ut tibi diximus: nam in isto opere non potes errare, dum tamen patientiam habueris in longo, & taedioso nutrimento. Fili uidebis ibi tot, & tantos colores de quibus non cures quousque materia ducatur & terminetur in pulueres albos finos, uel in terram albae foliatae in colore margaritarum translucentium. Et si uideris in forma puluerum alborum subtilissimorum, scias quod est maioris fortitudinis, & maioris uirtutis mineralis sulfurei ad congelandum Mercurium, & transmutandum omnia metallica corpora post suam elixationem. Fili non uolumus hic tibi longum facere sermonem, ne tuus impediatur intellectus per uerba. Nam nostra theorica tibi satis potest sufficere, quam bene conuertere potes in practicam ueram per hanc, quam tibi damus. Haec est res quaesita terra foliata congelabilis, noster arsenicus, sulfur nostrum, quod completum est ad album pro faciendo medicinam ad argentum, sicut tibi dicemus, cum iam sit sulfur completum album non urens, per quod medicina fieri debet. De compositione sulfuris rubei. Cap. Xxi. Fili sulfur album accipies, & illud imbibes per imbibitam rorationem de aqua rubea post dissolutionem eius in dicta aqua. Et quando aqua in illo fuerit congelata ad medium sui ponderis totum album erit, tunc ignem carbonum fortifica: nam aliud facere non est opus, quousque uideas rubeum sicut scharletum, post fortifica ignem cum flamma, quousque sublimetur. Fili scito, quod sublimabitur erit sulfur album, nobile multum, & illud quod remanebit in fundo uasis fixum, erit sulfur rubeum fixum, sicut sanguis, rubeum, multum clarum & preciosissimum, & tibi hic sit ostensum quod illud quod erat album, uersum est in rubeum manifestum per ignitionem & ignibilitatem aquae, quae ibi posita est per substantiam sulfuris albi essentialiter, & de hoc sit tibi speculum substantia plumbi, & pro tanto tibi sufficiat traditio compositionis sulfuris albi & rubei, a quo per artificium quartae operationis beneficio elixir factum est ad complendum & transmutandum omnia corpora metallica imperfecta, & diminuta in uerum aurum, & in uerum argentum. De quarta operatione, per quam fit compositio elixiris. Et primo de compositione lapidis, qui est primum sulfur. Cap. Xxii. Fili quando uelis facere medicinam, considera primo cui perfectioni preparationis ducere proponis; & supra quale corpus uis proiectionem facere: nam de illo corpore supra quod uis facere proiectionem medicinae, debes in ea ponere, sed si ad ultimam praeparationem intendis ducere philosophice, quale corpus imponas non est curandum, nisi solummodo argentum uiuum, quod est medium & mediator omnium, & si non intendis, nisi ad quandam subtiliationis simplicitatem frondem medicinam ducere, debes corpus, supra quod proiectionem facere uelis subtiliare. supponamus ergo, quod sit supra stannum, tunc sic tuum elixir compones, recipe duas partes cum dimidio argenti fini subtilissime limati, & de illo fac amalgama cum quinque partibus argenti uiui communis simul iungendo, & ducatur ac formetur ad modum butiri, quod partes argenti dicti sentiri non possint. Deinde cape mediam partem Iouis, & illum funde tribus uicibus, & proiice in aceto distillato, & amalgama, & ciba de una parte argenti uini insimul molendo, quousque fiant unum corpus. Postea illa duo amalgamata laua, quodlibet ad partem, cum sale communipraeparato, & in aceto distillato, dissoluto, quousque acetum exeat clarum, purum & mundum, inde amalgamata duo iunge, & iterum simul ablue cum sale & aceto distillato, molendo, & miscendo, & lauando, quousque acetum, ut supra clarum remaneat. Postea laua totum in aqua dulci, ut totum sal exeat, & desicca aquam ad solem, uel ad ignem lentum. Fili magisterium nostrum in duas partes est diuisum, scilicet, in creando lapidem, & componendo medicinam. In prima parte argentum uiuum ponimus, tale, ut diximus in tota nostra theorica, & in principio nostri magisterii in practica positum. In secunda parte debet addisulfur cum materia metalli. Fili sulfur est suus ignis, qui materiam digerit metalli, & argentum uiuum, quod ibi nominatur loco medii, & stat inter sulfur, & corpus. Et hoc tibi dicimus, ut in uerbo rusticano non intelligas, neque communi, sed in uerbo philosophicali nos tibi dicemus, quod alia sunt media cum extremis differentialibus, quia alio modo non possemus dicere quando materiae sunt transmutatae philosophice. Et ideo, quando philosophice dicimus, debes intelligere de materiis iam transmutatis per uirtutem, opusque philosophiae. Et quando rusticaliter dicimus, intelligere debes de materiis, quas natura communis omnibus gentibus creauit, accipiendo ab illa similitudinem. Ideo in uerbo philosophico tibi dicimus, quod alia media sunt sine quibus tincturae fermentorum addi nec misceri possunt cum tincturis unguenti rubei. Et ideo nobis opus est, ut transeamus ex eodem medio ad medium, donec simus in extremis que petimus. Fili cibamentum quod nos tibi dedimus, philosophice loquendo, est unum de mediis inter aquam & spiritum, scilicet, quando in puluerem uersum est per alterationem. Et sulfur & aer sunt extremitates: sed absque philosophiae uoluntate tibi dicere poterimus, cum ibi sit alteratio, quod argentum uiuum uulgariter intellectum, ratione suae similitudinis, est medium perfectiuum, multiplicatiuum, & completiuum elixiris, quia effectiuum est omnis fusionis metallicae, & totius ingressionis, ratione sui ponderis, de quo supra loquebamur ad uoluntatem nostrae philosophiae in sua prima extremitate, quod eum eleuauit de necessitate, & alterauit in sua speciali differentia. Secunda extremitas absque uoluntate philosophiae dicimus, quod sunt metalla ad componendum elixir. Et alia media & extremitates, philosophice loquendo, sunt materiae post earum purificationem mundam, ideo, quia inter sulfur & argentum uiuum est puluis factus ex corpore, & argento uiuo, & inter dictum puluerem, in quo est sulfur & finis magisterii, sunt duo argenta uiua, quae sunt causa continuationis partium dicti pulueris in finam medicinam, & inter aquam est calx & aer. Fili totum initium & finis huius operis, fit tantummodo per unam solam operationem, quam uocamus proprie reductionem. Fili intellige bene potestatem naturae, quae totum debet mutare. Sulfur nostrum est terra subtilis, uel aqua sicca, in uentre cuius ignis nature fortiter multiplicatus est, causa suae siccitatis est terminatio humiditatis calorosae, quam accepit a compressione ignis, qui est in suis uisceribus & uentre. Fili argentum uiuum est liquor inundans & fluens, praeseruans ignem a combustione & arsura, & aer est materia sulfuris, in qua compromittitur & comprimitur ignis per ingenium magisterii respectu naturae, quousque terminetur in terram siccam & subtilem, quae est sulfur, & sicut aer, qui est materia ignis induit eius formam in eo, ita argentum uiuum est materia sulfuris, & couuertitur in ipsum ratione proprietatis suae naturae. Quare fili non mireris, quando res uidebis mutari coram oculis tuis per potentiam sulfuris, quia multum calidum est & siccum, & calorosum. Ideo necessarium est, quod proprietatem ignis habeat, uidelicet aperiendi partes totius corporis, & argenti uiui, & penetrandi ac terminandi, quia per calorem quem habet in se, naturaliter aperit poros clausos & seratos. Et cum ignis sit substantialiter colligatus & collectus in substantia subtili, cum tota illa etiam uaporabiliter intrat infra totum corpus, cum eius substantia, per quam ligatus est & collectus, sit multum sicca, terminat & congelat humiditatem, in quam intrauit, secundum sui caloris informationem, qui est instrumentum informatiuum & digestiuum naturae. Et sic fili dictum sulfur nostrum habet uirtutem sigillandi & formandi simile sibi, & omne quod petitur, & non retinendi in se. Et ideo dicimus, quod est pater & semen masculi, per ignorantiam cuius multi deciderunt Alchymistae fatui & non experti, credentes sine igne naturae fixare amalgamata, non custodientes rectum, neque rectitudinem rei propriae, quae deberet eis deducere & adducere ad perfectionem uerae digestionis. Quia argentum uiuum minerale res est multum crude, & grossae substantiae. Quare opus est, quod fortis uirtus sibi administretur, quae iuuet eum duci ad perfectionem, & de hoc large fuimus loquuti in libello intentionis Alchymistarum. Idcirco fili in nomine illius Domini nostri, qui pro peccatoribus passus est mortem crudelem, incipe nostras alterationes philosophicas facere per hunc modum, faciendo primo signum sanctae crucis, ne Diabolus tibi noceat, & intellige quando dicimus ar. ui. uulgare, hoc dicimus ad similitudinem illius, quod ei assimilatur per artem uiuificatum: quia metallorum corpora differentiam recipiunt per illum modum, per quem argentum similes dicimus, hoc est ad differentiam uiuum differt a suis similibus. Et quando purorum, & impurorum metallorum, & noc tibi fili datum sit pro regula graui & profunda in tuo adiutorio ad componendum regalem medicinam in hunc modum. Accipias unum uas uitreum cum longo collo, unius palmi, & fundo rotundo, & ore stricto, adeo, quod non possit, intrare nisi tuus digitus medius large, & ad modum colli ampulle factum, & habeat cooperculum, quod subintret & bene iungatur. Post recipe amalgama, & in sex partibus illius pone partem unam lapidis nostri in fundo dicti nostri uasis. Post arrificiose pone tuum amalgama infra sine uiolentia ad longum uasis, & quod cooperiat lapidem totum, modo tali, quod lapis respirare non possit, quando sentiet calorem, nisi per medium amalgamatis: quia necessaria res est, quod amalgama nostri lapidis uaporem accipiat, & in suo uentre retineat, & per illum alteretur. Postea colloca uas tuum suo cooperculo coopertum, in furnello, inter cineres compressos usque ad quantitatem materiae, uel modicum minus, uidelicet de spissitudine dorsi cultelli, uel minus, & hoc fac, ut uidere possis alterari materiam, & post accende ignem, si uis, de puluere carbonum, uel de sarraturis lignorum. Et sic dimitte, ut paulatiue calefieri incipiat, uel si uis de carbonibus, qui faciant ignem sine fumo. Et quando sentiet calorem, tunc calor sulfuris mouere incipiet; & quod est in suo uapore inspirabit in substantiam argenti uiui, & penetrabit, & comgelabit amalgama. Primo in forma argenti fini, demitte adhuc ignem continuari, quia metallica species tibi ostendet, quod totum sulfur non est adhuc in uapore eleuatum, dum adhuc omnes suos effectus non prestitit, neque uirtutes, nec adhuc intrauerunt uentrem dicti amalgamatis, quoniam non debes intentionis esse, quod habeas creare unam petiam metalli per dictum sulfur, in quo metallo modica est uirtus, sed creare medicinam, in cuius substantia sunt congregatae plures & multae uirtutes, per quas, & in quibus facies postea talia, quae ad miraculum sunt reputata, per omnem personam magnam & diuitem, nisi sit philosophus, qui suas agnoscat potentias atque uirtutes, per quas operatur, & quas tibi dicemus, dum eas teneas secrete. Fili effectus sulfuris quem debet tradere & praestare dicto amalgamati, est, quod ratione potestatis proprietatis suae, conuertit eum in finissimos pulueres. permitte igitur eum continuare in tuo igne: quia aliter non habes facere, quousque uidebis dictum amalgama in puluerem in sua superficie conuersum. Et hoc totum fit in quatuor, uel sex horis, uel modicum plus, aut minus, secundum quod ignis bene & discrete continuatus est, respectu proprietatis materiae: sed statim, cum uideris signum dicti pulueris, amoue a furnello ignem, & refrigescere permitte, ut uirtus ignis nostri non debilitetur. Fili si modicum huius sulfuris proiiciatur per talem infusionem, ut tibi supra diximus, supra multum corporis, tali modo, quod habeat potentiam super illud, statim illud reducet in puluerem mullum subtilem, color cuius erit talis, sicut color corporis, in quo spiritus totus infusus est uirtute diuina. Ideo fili habeas intellectum bonum multiplicandi dictam materiam uirtute sulfuris primi, antequam facias medicinam. De multiplicatione nostri secundi sulfuris, & proprietatibus eius. Cap. Xxiii. Fili non debes potentias omnium tuorum sulfurum ignorare, potentiae quorum duobus reperiuntur modis, secundum numerum graduum suarum uirtutum, scilicet per signa & experientias, quae ratificant claro lumine rationem fensus. Fili uirtutes punctualiter, & gradu aliter sunt colligate & congregate per augmentationem, & confortationem in substantia sulfuris nostri. Ergo tibi dicimus, quod quanto plures habet gradus punctuales, tanto habet maiorem potentiam sua substantia alterandi omnia pondera binalia, & duplicia, quodlibet de decem numeris. & hoc agit propter dictae uirtutis proprietatem, quae est in eius forma, per quam materia specificata est in substantia sulfuris, & si plus ponas, maiorem uirtutem accipiet substantia succedens, propter pluralitatem uirtutum captarum & collectarum in praecedenti substantia, exemplum ponamus, quod primum sufur in se non habeat nisi quindecim gradus punctuales in numero uirtutum, propter quam rationem uis experimentalis nos docuit, quod sulfur, quod non habet nisi unum gradum uirtutis, reseruato pondere simplicis substantiae, alterat duopondera, integra, quae possunt partiri, uel diuidi in 20. numeros, qui sunt dicti & nominati simplicia pondera. Nos numeramus pondera simplicia 1. 2. 3. 4. 5. & 6. 7. 8. 9. uocamus numeros compositos simplices, & 10. uocamus numerum integrum, quia recipit relationem de uno, & ideo gradualis uirtus nostri sulfuris correspondet 10. & sic de aliis. Et ideo intellige, quod per differentiam ponderum materiarum conuertibilium, & per intentionem & remissionem uirtutis sulfuris, uirtus specificat dictam materiam in diuersam formam, sicut declaratum extitit in tractatu graduum magnae medicinae. Igitur fili, postquam una uirtus integra punctualiter congelat 10. argenti uiui in metallum perfectum per proiectionem unius ponderis supra 10. substantialiter, consequenter unum pondus 50. uirtutum, congelat 500. argenti uiui proportionaliter in metallum perfectum, quia nullo tempore uirtus minoritatem accipit propter diminutionem sui actus, quin operetur secundum proportionem gradus suae actionis, prout gradus piperis calidi in quarto gradu, sensibiliter operatur in natura humana, ac etiam pars eius propter uirtutem, quae uniformiter stat in toto, & in tota substantia piperis, & ideo pars gradus similiter est in eodem gradu. quia tantum, quantum substantia & uirtus potest continuare, tanto monstrat effectum proprium suae operationis, quae dependet a sua gradualitate. Etsi pondus unius aut alterius proiiciatur supra minus sui ponderis proportionalis, tunc faciet in illo metallo maiorem combustionem siue ignitionem, & in tanto ultra, quanto igneitas & uirtus suae potentiae extrahitur digerendo, & ultra ardendo & comburendo. Et in quanto erit ultra proportionem ponderis conuertibilis, intanto magis ac melius consequetur effectum alterationis perfectae, si pondus conuertentis non ei augmentetur proportionaliter tantum, sicut conuertibile est in substantia augmentatum ultra proportionem recti ponderis. Fili per hanc intentionem si nos bene intelligis, potes habere uerum pondus uirtutum nostri lapidis, quousque tibi potentiam ostendat simplicis ignitionis non urentis, & est terminus & mensura, hoc est, quando congelat argentum uiuum in metallum perfectum, & eum in speciem specificam auri uel argenti dimittit. Et quando dimittit eam in speciali forma sulfuris d est pulueris subtilis, tunc ostendit, quod magnae ignitionis est, nec propter hoc eum minus appreciari debes, sed fortius honorare, cum ferri possit ad simplicis ignitionis terminum, per discretionem operatoris sapientis in doctrina, quam superius ars confert in substantia multiplicatiua. Ideo multe uirtutes collectae in uno paruo subiecto, se extendunt & ampliantur in multam & magnam materiam terminantem eam, & portantem ad aliquem gradum perfectionis, secundum actionem potentiae perfectiuae, ac exhibitionem ponderum administratorum. Postea fili ad melius intelligendum partem illorum, quae diximus per experientiam uisibilem, accipe lapidis partem unam, & ei decem partes ar. ui. administra amalgamati, uel simplicis, & uide quomodo terminabitur post ipsius transmutationem, si cum in forma specifica dimittet argenti, potes indicare, quam uirtutem habet. Et si perfecte argentum uiuum: non congelat, minoris uirtutis est, & tunc requirit, quod pondus conuertibilis debet diminui cum pondere conuertentis augmentando. quod si dimittat argentum uiuum in forma terrae albae in una massa, uirtus eius ignificatiua dat tibi agnoscendum, quod fortioris actionis est, quam erat in principio, & ideo maioris ualoris: nam quanto plus tenet ultra specificationem formae metalli perfecti, tanto magis potest contra aliud argentum uiuum, propter potentiam uirtutis lapidis in ea diffusam. Et si in formam pulueris dimittat, tunc signum ostendit, quod nobilis & fortis uirtutis potentia munitus est. Accipe igitur unum pondus illius pulueris, & appropinqua illud decem ponderibus argenti uiui sicut supra diximus. Et si transmutet in similes pulueres, debet iudicari uirtutis excellentis. Continua igitur fili hanc operationem, quousque uenias ad illum gradum, quod ultimo mutat non solum argentum uiuum in puluerem, aut metallum perfectum, sed solummodo in terram albam in modum massae frangibilis. Fili hoc est argentum uiuum, quod mutatum est in formam perfecti metalli, & habet uirtutem simplicis ignitionis ad aequalitatem sui numeri integri, sed quando haec uirtus respectu dicti numeri in compositione medicinae nostrae non sufficit, cum proportionabiliter se non extendit; nisi ad terminationem dicti argenti uiui ad formam metalli, & non ad terminationem suorum elementorum, quae in medicinam debent terminari, nisi hoc per aliud pondus fieret, & per ingenium subtile in decoctione longa. Ideo ponere non debes ad finem, quod non erres, nisi sis multum efficax in scientia & arte, nec adhuc in forma pulueris, quia ignitionis nimie foret, & cremaret ac arderet elementa simplicia. Et quando simplicia dicimus, hoc est ad differentiam substantie fermentabilis, quam in elixiri ponimus, nec poterimus tibi eius temperamentum ostendere: sed illud, quod in formam terrae mutatur totum in massam frangibilem, illud est contemperatiuum medium simplicis ignitionis artificialis, ad creandum medicinam immediate, & conseruatiuum omnium suorum elementorum. Contempera igitur sulfur tuum, quousque uenerit ad passum terrae, quam massam frangibilem appellamus. Fili de quantis numeris integris successiue conuertet, tot uirtutes integras habebit. quando igitur de uirtutibus suis uolueris experiri, noli de toto lapide facere experientiam, sed de parte minori qua poteris, & aliam ad partem pone, quousque uideris, & sciueris quot uirtutes, & quantas potentias tenebit. Et quando scies uirtutum suarum potentias adde ei, & da cibum secundum proportionem suae fortitudinis. Et quia eius uirtus est decemponderum, proportionabiliter ei addere debes & administrare argenti uiui 100. pondera, & si 15. adde 150. et si 100. est supra 1000. Nunc igitur pone in actu reali, postquam sciuisti, quantas uirtutes integras tenet lapis in minori parte. quando dicimus minorem, hoc est propter mediam rationem loquendi, & sic intelligere debes, si multiplicare uelis lapidem materialiter, etsi certitudinaliter scias, quod in se teneat uim 50. integrarum uirtutum, tu capies totum lapidem, & pone in 450. pondera ar. uiui amalgamati, uel non amalgamati. quia de quolibet denario subtrahatur pars decima, & hanc subtractionem facimus, ut materia non terminetur in metallum perfectum. & tunc ipsius ignitio esset hebetata & minorata. Ideo de quanto illud minus ascendit de substantia argenti uiui, de tanto plus est superans in actione uirtus diffusa, quae est in sua substantia. Et hanc magis facimus secundum temperamenti rationem. De isto igitur fili medicinam creabis, sicut dicemus: sed primitus dicimus tibi multiplicationem uirtutis dicti sulfuris. Fili, nos uocamus sulfur, totam substantiam supra dictam in terram conuersam per primam nostri lapidis uirtutem. Hanc igitur accipies, & de illo capies unam partem, secundum proportionem ponderis materialium, quae ponere uis in elixiri. Nam opus est tibi, quod de ipsa sit decima pars, & totum residuum sulfuris pone in ampullam cum longo collo, & illam in calore serua. Si uelis, quod uirtus de plurimultiplicetur de mense in mensem, da ei dear. uiuo 50. partem ipsius in ampulla, quam firmiter claude: nam aliud non est tibi opus facere. Sic habebis in re tua, & domo duplices mineras pro regnando in Dei seruitio, sed scias tenere secretum. Fili tibi dicere non possemus huius rei potentiam, quia innumerabiles sunt, si tibi scimus terminum dicere fines huius mundi, cum eius potentia, aut multiplicatio sit infinita, quia infinita eius erit duratio. Nos dicimus infinita, non simpliciter, sed ad differentiam uitae hominis, & durationem huius mundi. De fixatione, uel de confectione medicinae. Cap. Xxiiii. Fili tibi praecipimus, quod capias duas partes cum dimidia argenti fini, fac inde, ut tibi diximus amalgama in capitulo praecedenti de multiplicatione lapidis. Postea adde ei partem unam dicti sulfuris ultimate congelati, & postea misce totum simul in uitreo mortareo molendo, donec. totum fiat unum corpus. Postea elixir tuum humecta cum una parte aquae sue; & nutri totum in calore febrili, sicut in creatione nostri lapidis fecisti, hanc continuando decoctionem, quousque aquam super eum sit congelata per uiam sublimationis. post paulatiue ignem tuum fortifica, quousque ad ultimum per expressionem ignis, omne quod est uolatile sublimetur. scias tunc, quod corpus efficitur & uertitur in uolatile per potestatem uolatilis, quod detulit rem fixam. Postea quando uas erit frigidum, accipe illud, quod est sublimatum, & cum una alia parte aquae suae iterum supra feces repone, molendo, & imbibendo, & assando secundum quod natura uult, coque & sublima. Et sic amodo continua dictum regimen uigorando ignem, quousque duae partes aquae fixae sint cum terra, & quod de illa nihil possit sublimari. Fili omnium istarum fixationum regimen fit in tali uase, quale est illud, in quo reductiones fiunt, nec est differentia inter fixionem, & reductionem, quantum ad regimen faciendi, nisi quantum ad intentionem fixandi, & non tantummodo indurandi. Et ideo debes ignem tuum multiplicare in fixione, ut humidum fixetur in igne per ignem, & semper reuerti debes illud, quod sublimabitur supra rem fixam manentem, quousque totum fixum sit, quia sulfur ante dictum, cum sit fixum & congelatum per suam proprietatem, & a se coagulatum, naturaliter coagulat suum Mercurium, & hoc est per frequentem sublimationem supra rem fixam reiteratam, & hoc facimus, ut dicti sulfuris partes sint in dicto argento uiuo bene continuate, quod est de suo proprio naturali humido. Fili si scias bene ab extra disponere naturam, erit tibi & ipsi sufficiens eundi ad perfectionem totius rei, de qua indiget. Quia ipsa, cum sit multum sagax per suum instinctum, est multum solicita pro appetitu naturali ad incerationem sui corporis, cuius solicitudinis non habet finem. Et ideo tibi sit declaratus naturae motus, quod est instrumentum, per quod omnia facit. Fili si ab extra scis naturam bene disponere, ipsa sufficienter ab intra operabitur, usque ad ultimum suae perfectionis passum. quoniam sui motus per quos intrabit, & ponet, ac iunget siccum cum humido, & continuabit humidum cum sicco, ita fortiter ei adhaerendo tali ordine actum magna unitate, quod melior ac certior homo mundi non posset, aut sciret considerare, quam magna est perfectio naturae, ratione & causa motuum adhaerentium, que sunt propinquiora instrumenta suis operibus. Quare fili tibi sit intellectualiter reuelatum, quod ratione complendi omnes motus ante dictos tarditas praeparationi debet esse in nostro magisterio, ut natura transire non possit motus suos per lineam transuersam, quae mouetur ab impedimento contrario, sicut est nimis cito complere, uidelicet antequam naturae motus per successionem ordinis naturalis sit continuatus intentione rationis perfectiuae. Ideo fili recapitulamus, quod natura certum habeat tempus ingrossandi, & impregnandi, & certum habet tempus pariendi, certum nutriendi, & certum operandi. Ergo fili, quando terram impregnaueris, expecta partum, & quando peperit nutri eam ut infantem, quousque pati possit totum ignitionis ignem. Et tunc de illo facere poteris multum nobilem proiectionem, propter quod ad implendum, ut supra dictum est. Et Morienus dicit: Creatio hominis sit tibi speculum. De fixione aeris. Cap. Xxu. Diuis fili scire finem, qui est nostri magisterii perfectio paternali doctrina traditum, hoc est, quod reuerti facias dictam materiam non fusibilem ad perfectam liquefactionem, opus tuum assimilans modo naturae per reiterationem, ac mollificationem, & quod partes discontinuatae, sint continuatae per talem humiditatem, quae supra omnes humiditates alias habeat morari, ad calorem cuiuslibet ignis sine exhalatione aut terminatione ipsius, ut assimileris fili in hoc passu operi naturae, inquantum est possibile tibi dicimus, quod ipsa in radice incerationis non cessat suum. incerare corpus cum humiditate fusibilium, scilicet sulfuris, & argenti uiui: quia nullum aliud corpus magis conueniens natura reperit, quam in sulfure. Sed bene credas, quod totum procedat ab argento uiuo, & ista humiditas non est terminatiua, neque consumptiua, sed potius perfectiua radicalis, multum subtilis, in qua naturalis calor omnium fusibilium, aut liquabilium concalescit. quamobrem natura ratione eius instinctus, desiderat multum stare in esse, & in specie per longum tempus in suo esse perpetuali indiuiduali. Ipsa ratione suae perfectionis ordinauit, & stabiliuit in nutrimento caloris naturalis tale humidum, sicut dictum est supra, & infra illud posita est. Ideo fili naturae sagaci assimilando debes praeparare per exuberationis uiam illam, seu similem humiditatem. Nam sicut uides, quod natura susceptiua in creatione hominis formauerit partes menstrua les, non solum nutrimenti sufficientis ad restaurandum rem deperditam, sed ratione deportandi, ac ponendi ipsum ad maius crementum in tempore suo. Ideo natura dictas partes spongiosas formauit, ut magis de humiditate nutritiua recipiant, & nutrimento, quam deperditio ipsius ascendat. Et ideo re perdita restaurata remanebit adhuc illis partibus spongiosis magna & notabilis quantitas nutrimen ti, quam quidem capit foetus a substantia indigesta per umbilicum, quanuis nobilior sit sine comparatione illa, quae superius ascendit ad mammillas propter necessitatem finis, quod nutriat infantem post puerperium, quousque ualeat comedere panem. Ideo, quia omnis res uitalis re multum temperata indiget. quare natura limitata, omni tempore in suis operibus est hoc facere ingeniata, & sicut in membrorum humanorum formatione prima sufficit quantitas parua seminalis principii: simili modo parua sulfuris quantitas sufficiens est ad creandum medicinam, sicut per dicta nostra praecedentia manifestum extitit. Sed ad crescendum, & augmentandum illum, & bene perfecte nutrire opus est tibi, quod exuberare scias dictam humiditatem nutritiuam, assimilando naturae ratione nutrimenti, quia hoc sciendo est magisterium, & perfectio totius alti secreti huius artis & nobilissimae scientiae, & facies sicut tibi dicemus post elixiris incerationem. Ergo fili, quando aqua erit cum terra fixata imbibe eam cum rorida imbibitione cum una parte sui aeris, & post pone ad mollificandum in fimo, ubi sit pepanticus & paruus calor. Ideo, quod cum dictis terra & aqua miscebitur per motum, quem in sua contritione facit natura, post pone ad sublimandum paulatiue ignem augmentando, quousque illud, quod uolatile erit sit sublimatum, & humidum cum sicco misceatur. Post hoc pone uolatile supra fixum cum altera parte aeris per modum roridae imbibitionis in principio lentum ignem, & postea fortiorem faciendo. Et sic reitera, quia nihil aliud opus est tibi facere, quorusque per reiterationem continuam sublimationis, & motu continuo tota res fixetur in una parte cum dimidia aeris. Et tunc per diem naturalem fortem continuabis ignem, & per secundum diem naturalem fortiorem, & per tertium fortissimum, sicut est ignis ad fundendum cuprum, & sic aqua mediante, aer fixatur in terra, quia natura terrae alleuiatur & subleuatur a natura aeris, & natura terrae continet in se aeris naturam, & aqua similiter, & hanc ipsa retinet. quia uult perfici a natura calida aerea, & docet naturas aquae & terrae debellare contra ignem per sui concordantiam amoris. Nam in amorem conuerterunt, & fugientem in pigrum, quando aer obuiam prosequitur fugientem, & auis non plumata uolucrem plumatam retinet, quod non possit euolare. Fili pone spiritum tuum, ad intelligendum quae dicimus: noli potare, nisi comedas, nec comedas, nisi bibas. Hoc tibi dicimus ratione imbibitionis uniformis, quam habes facere de humido cum sicco uicibus successiuis, ad dictae creationis instantiam exemplo naturae ad iuuandum calorem naturalem corporis transacti a latitudine temperamenti siue a distemperamento, sicut homo senex, propter sui temperamen ti habilitatem, hoc modo non debet uti, uidelicet, quod non bibat nisi comedat, & econuerso: nam partes siccae debent fluere in humido & continuari in illo, & simplificari ad naturalem calorem confortandum. Et ideo in fixione aquam miscemus in terram paulatiue, & sic conuertitur, & cum illa ligatur & fixatur potentia naturae. Et deinde fixatur aer super illam, quousque per uictum uictus uincentem uicerit, quia quando aqua est mortua, tunc aer fixatur, & non ante. Nam aer ignem nutrit, sicut aqua terram, & ignis a limositate aeris uiuit, & aer a limositate aquae, & aqua a limositate terrae. Fixa ergo fili primo aquam in terram, ut aer in ea fixari possit, quia natura sic uult potens, & si aquam interfecisti omnia alia sunt mortua & occisa, aqua tamen siue terra non fixatur, & ideo dicit philosophus hos uersus, Consurgit nullus nunquam sine corpore fructus. In quo dum moritur semen fructum dare fertur. Sic cibus in stomacho fomentum suscipit intro. De inceratione, quae dat fusionem elixiri perfectam fixionem. Cap. Xxui. Quando fixaueris aquam supra terram, & aerem supra aquam successiue, sicut tibi diximus, tu accipies de medicina ◉ unam & illam pone in crusibulo terreo supra ignem leuem, & statim, ut sentiet calorem e gutta supra guttam, post guttam de oleo suo albo, scias, quod oleum omnes ipsius penetrabit partes, & insensibiliter corporis profundius intrabit elixiris, & ponet se ibi, & reddet eum fusibilem ingredientem, & bene intrantem. Tunc recipe de ipso modicum, & temta ipsius fusibilitatem supra cupri laminam ignitam, si resoluatur ut cera sine fumo creata est medicina, si non & det fumum, repone ad incerandum supra ipsum de oleo suo eguttando guttam post guttam, quousque faciat signum supra dictum modo predicto. Postea infrigidari permit te: quia elixir est completum, & impreciabile precium, quod omne corpus diminutum & imperfectum conuertit in infinitum limificum uerum & bonum. Proiice igitur de ipso pondus unum supra 1000. argenti uiui uulgaris abluti cum sale & aceto, & conuertetur in puram lunam meliorem, quam de minera in omni probatione approbata. Et similiter supra quodlibet corporum imperfectorum si proiiciatur, statim post humiditatem radicalem in ar. uerum transformabitur. De exuberatione humidi nutrientis, uel nutritiui. Cap. Xxuii. Exuberatio humidi nutritiui, & nutrientis fili non est aliud, nisi appropriare nutrimentale ad temperamentum proportionale qualitatibus nutriti, ut non sit nimis frigidum, aut calidum, aut nimis crudum, aut multum coctum. Quia si nimis frigidum, mortificaret conuertentes uirtutes. Et si nimis calidum, suffocaret & extingueret digestiuam uirtutem. Et ideo est opus, quod omne generatiuum sulfuris, & argenti uiui habeat potestatem calefaciendi & humectandi, secundum rationem, & posse nutrimenti, uel per se, uel per accidens. Et quae per se calefaciunt & humectant, sunt duae res de quibus una est, quasi principium efficiens, scilicet, digestio perfecta talis, qualem facit natura, & illam in una hora facimus per retrogradationem multum cocti in crudum sufficiens, & per graduationem successiuam multum crudi in coctum sufficiens. Alia est sicut medicinalis cibus, qui est habilis & aptus choleram generare calefaciendo, & desiccando, & per consequens congregandi phlegma, quod humectat refrigerando, nisi retineantur fumi. Et ideo dicitur aqua contra naturam. Sic ipsemet est aptus & habilis, nutrimentale ac nutriens humidum generare, quod est sicut lac, quod in sanguinem conuertitur: nam tunc secundum exuberantiam humidi exuberati ipsum ratione sue note mutationis calefacit & humectat argentum uiuum, & ideo nominatus est innaturalis, tali modo calefacit & humectat argentum uiuum, quod est sulfuris cibus, & hoc est in tanto quod est spiritualis sanguiuis generatiuum. quia de substantia sanguinis, qui est humidum exuberatum spiritus generatur in substantia corporis medicinalis. Et de illo nutrimentaliter uigoratur ipsa praedicta substantia. Quare fili recollige in te ipso per supra dicta, quod ad multiplicationem sulfuris & ar. uiuorum necessaria est ipsorum perfecta exuberatio, & digestio cum aptitudine maioris & largioris generationis spiritus sanguinei, sed argenta illa uiua, quae de ipsorum natura non sunt apta, nec habilia generare spiritus uiuificatiuos absolute, sicut sunt omnia genera menstruorum per accidens multiplicantia, & in aliis generantia & procurantia generare. sicut aqua uegetabilis Mercurii, quae a natura sua habilis est & apta phlegma generare, tamen si concordat & gaudet in calore, & siccitate sua complexione, multiplicat spiritum uiuificatiuum. Et ideo hec aqua multiplicat sulfur, quando proiecta est in uentribus masculorum cholericorum. Et quando in uentribus femellarum proiecta est cholericarum argentum uiuum multiplicatur multum temperatum, & fortiter exuberatum a calore & humido. Item medicinae, quae potentiam habent amouendi omne illud, quod prohibet spiritum nostrum, & ipsum procurant generare, sunt ignis lapidis. Fili speciale fermentum, si fuerit gradualiter subtiliatum & digestum, tunc propinquius est metallo, quam sit lapis. Et ideo sic reuertitur lapis in naturam metalli, quando de puro sanguine fuerit totaliter imbibitus, & non ante. Quando igitur talem sanguinem habere uelis ad imbibendum nostrum lapidem per roridam imbibitionem, pone supra corporis substantiam, a quo sanguinem extrahere uolueris tantum de puro Mercurio, quod superet quinque uel sex digitos in uitreo uase longi & stricti colli, & fac subtus ignem paulatiue, usquequo uideris sanguinem supra Mercurium eleuari. Et omne illud, quod per liquefactionem dissolutum fuerit ad partem pone, & adde alium Mercurium. Et hoc opus continua, quousque sanguinem suum habeas in liquore dissolutum, post per alembicum ipsum distilla. Et tunc argentum uiuum reperies maioris caloris, quam erat ante sui exuberationem. Item si ipsum magis exuberare quaeris, pone in aliud corpus, & fac ut diximus, quousque traxerit ab eo totum uiuificatiuum humorem: tali modo noster lapis alte ad coelum ascendit, & portatur in uentre uenti, scilicet argenti uiui. sic tuam exuberationem accidentalem facere potes, & illam multiplicare semper in aliud corpus ad tuum uelle, & si sis ingeniosus ac subtilis non proiicias terras, quae sunt nigrae, & siccae: nam cum illis potes plures facere res instinctu & institutione, multosque lapides creare. Si sis ociosus fili, quod nescias quid facere, inter magisterium nostrum, & satis habebis facere, tantum, quod nullas diuitias mundi appreciabis unam botonem: quia scies, quod omnia preciosa mundi ad plenas quadrigas ab una reuili exitum habuerunt. Fili res ista ab exuberata fermentatione facta est ratione elongationis corporis a suo uero temperamento, & aqua ad suum menstruale & appropriationis istius ad metallum. Si ergo iterum post distillationem corporis dissoluti, aliud corpus noui metalli dissoluas, illud, quod postea dissoluetur appropinquabitur maiori fermentationi propter uirtutem impregnatam, & exuberatam, & melius proportionatam a natura metalli, pura per humidum radicale. Et sic per extrema & media, opus est tibi facere exuberationem nostrorum argentorum uiuorum. Ideo quod secundum melius ualet, quam primum, & quartum quam tertium, sextumque, quam quintum, saluo quod quodlibet conseruet suam perfectionem, secundum, quod eius natura exuberata fuerit. Et ista multiplicatio semper fit perpetuo, & hoc est causa & ratione uirtutis mineralis magnae & excellentis, quae in aqua nostra est, per quam lapis, qui non est lapis delatus est de potentia occulta in actionem manifestam, & a uirtute longinqua, & remota in uirtutem propinquam per certos operationis gradus, qui fiunt infra temperamenti latitudinem ac intemperamenti, & sic seappropriat natura ad perfectionem suam. Scias ergo fili, quod in qualibet forma sunt gradus, per quos corroborata est uirtus per fermentationem & exuberationem. quia res temperata refrenat & arrestat rem intemperatam, & eam multiplicat in uirtute. Operatio nostra fili non est nisi discurrere per totam temperamenti latitudinem, & intemperamenti. Et ultra illam Artista transire non tenetur. Et si transeat, ultra nostrum erit magisterium. De compositione elixiris rubei. Cap. Xxuiii. Cali modo penitus practicam conseruando, qua factum est elixir ad album facies elixir ad rubeum, quia non est in practicando differentia dum omnia elementa rubea sint, & sicut album multiplicaueris sulfur, multiplicabis rubeum loco argenti, aurum finum imponendo. Et quod aqua Mercurii sit primo cum igne lapidis rubificata per solam decoctionem, & componatur medicina de tribus fermenti partibus, de tribus aquae, & tribus aeris, & una parte cum dimidia ignis. Et quando eris ad reductionem aeris, sublimationem reitera, quousque tota simul fixetur, & post continua tres ignes, quos diximus ad album ad finem, quod elixir melius fixetur & depuretur per digestionem de optesis. Fili haec optetica digestio dat medicinae potentiam & actionem, quam debet facere, quia per eam terminatur humiditas & ignis digeritur. Postea tuum elixir trahe, & pone, & incera infra unum crucibulum cum igne leni absque timore fuge ipsius, & pota eum de oleo suo rubeo guttatim, quousque fundere uideas, sicut cera, & sine fumo, & sicut stannum supra ferrum ardens, & tunc erit factum unum, stans, profundans, penetrans, consolidans, tingens, & permanens, de quo proiice unum pondus supra 1000. lunae, uel argenti uiui abluti cum sale & aceto, & transformabitur in uerum & perfectum aurum ad omnem probam, & melius quam de minera, in omnibus proprietatibus suis. Fili tibi dicimus, quod nostrum aurum & argentum nostrum, non sunt aurum & argentum uulgaria, quia ipsorum tincturae addimus magnum igneum additamentum, & facimus eis tradi, & concedi perseuerantiam magnam in igne, per eorum proprietatem operationum nostrarum notarum, atque bonarum multarum utilitatum ad omnem expellendam infirmitatem. De perfectione & melioratiotione omnium medicinarum. Cap Xxix. Fili si post proiectionem uides, quod metallum in aliud metallum conuersum & transmutatum per medicinam, uel si medicina tua non erit de satis sufficienti colore, addatur dicto metallo magis de dicta medicina. Et si rubeum habeat nimium colorem ( nam album nimis habere non potest ) non ponas tantum de medicina, & si posueris, adde plus de metallo ad transmutandum & conuertendum, & si medicina tua non remaneat, uel plene non resistat contra ignem, defectus est fixionis. Unde sua deficit ingressio, & indiget snccursu, uel per reiterationem solutionis & congelationis, uel per sublimationem de parte non fixa, supra rem fixam, quousque accipiet resistentiam contra ignis asperitatem, & si uideas, quod fundi non possit nisi uiolentia & grauitate ignis, defectus est bonae incerationis. reintegra igitur, & supple per incerationem olei lapidis, guttatim supra ignem lenem proiiciendo in crucibulo, ut supra, quousque cera fluat. Fili quando incerare uelis, adhuc magis pones de re calida & humida, quam de re frigida & sicca. Sed quando operaberis sub intentione fixandi, pone tunc plus de re frigida & sicca, quam de calida & humida. Intellige, quae dicimus, quia huius operis perfectio nihil aliud est, quam naturarum mutatio. Quomodo medicinae se multiplicant de bono in melius: & de uno in plures. Cap Xxx. Quando perfeceris dictas medicinas, & de ipsis proiectionem feceris, duobus modis potes artificialiter multiplicare illarum uirtutes. Primus modus est, quod facias dissolui eas in aqua Mercurii albi ipsarum, uel rubei, de qua fuerunt procreatae, quousque sint facti aqua clara, & postea in decoctione leni facias congelari, & post in suis oleis incerari. Et supra ignem saepe dictum, quousque ueraciter fluant supra laminam, quam diximus, & propter hoc ipsarum uirtus duplicabitur in tinctura, & omnibus perfectionibus, prout uidere poteris in suis proiectionibus: nam ipsorum pondus, quod proiiciebatur supra 1000. proiicietur supra 10000. Et in ista multiplicatione non est poena magna. Secundus multiplicandi maioris est poenae, quia si ea distilles postquam in aquam fuerint dissolutae sui Mercurii uirtus earum in centesimum multiplicabitur, scilicet, unum pondus ualebit 100. Modus autem multiplicationis est, quod dissoluas quamlibet ipsarum speciem, singulariter in aqua sua per inhumationem, postea per distillationem separabis elementa, recipiendo primo aquam, postaerem, ut est dictum, & remanebit in fundo terrae fixae substantia clara in forma pulueris, reuertaris aquam supra ipsam post distillationem, quousque totam potauerit, & quod illa aqua tota fixa sit cum illa terra, inde adaquare cum oleo suo, & de sua tinctura, quousque sit totum insimul fixum, & totum se fundat supra laminam etc. Et de ista medicina proiice unum pondus supra quaecunque corporum uolueris conuerti, & certitudinaliter tincturam eius reperies de 100. uirtutibus multiplicatam in potentiis tali modo, quod si unum pondus primo conuertebat 1000. conuertet 10000. Quarum si tertia uice praepares, ut dictum est, de tres conuertet 100000. & sic procedendo in infinitum. Ideo fili notare debes, quod quanto magis medicina subtiliata est, scilicet dissoluta sublimata & congelata, tanto magis et abundantius operatur, quia in qualibet dissolutione lucratur, et acquirit decem pondera in qualibet proiectione, propter uirtutem multiplicatam in ea. Ideo fili non taedeat te reiterare solutiones, sublimationes, et coagulationes: nam per tales operationes medicina digeritur, unitur et eius uirtus multiplicatur, et perfectius operatur et fixatur. Quare fili, si bene dissolueris, et congelare prout diximus scias, et quod species, de quibus debes operari cognoscas, ad perfectionem nostri magisterii peruenies, alto & breui secreto, quod nullus reuelare potest reseruato, sicut tibi, diximus. Sed si sis bonus indagator, & filius doctrinae subtilis per ea quae diximus, & dicemus in libro nostro praesentis testamenti, & codicilli ac aliis, reperies ad plenum, & scies secretum. Et quando scies sub anathematis poena prohibemus, ne alicui discooperias: nam a Deo maledictus est, qui discooperuit. Et ideo philosophi sic celaueruunt, & Deo dante celabunt futuris temporibus. De multiplicatione medicinae in quantitate. Cap. Xxxi. Fili accipies ◉. i. dictae medicinae multiplicatae in uirtutibus, in quam proiicies ◉. 100. Mercurii, & statim quando dictus Mercurius in crucibulo calefieri incipiet in finam medicinam congelabitur, & proiectionem faciendam supra Mercurium alium. Post accipe unciam unam dictae secundae medicinae, & fac proiectionem supra alias ◉. 100. Mercurii calidi. Conuertetur iterum ad nouam medicinam ueram & puram. Postea multiplicare habes in quantitate primam medicinam in toto, uel in parte, quia de una uncia habuimus 200. uncias, non tamen paris uirtutis, sicut prima quae tibi fecit, quod dictum est, nec erit, nisi per dissolutionem & congelationem multiplices: nam ut diximus poterit multiplicari de una uirtute in infinitas uirtutes, & postea in quantitate. Proiice igitur de medicina ultima congelata pondus unum supra 100. Mercurii abluti cum sale & aceto, & calefac supra ignem. Et quando uidebis fumare, congelabitur in purum solem, uel in lunam perfectam, ad exhibendum omni proba ac iudicio, secundum quod elixir erit album uel rubeum, de quo fili ueritatem tibi dedimus sermone completo, ad quod potes absque dubio peruenire, si doctrinae nostrae sint super hac re laboratae cum intellectu bono. Habe igitur solicitudinem per modum dictorum regiminum in exercitio practicae, & rationabilibus considerationibus intellectus eleuati, & ueritatem illorum uidebis corporaliter & omnia, quae tibi diximus inter manus tuas realiter, & de facto reperies, quae quidem res per se ipsam fit nec forte, ac si diceres, quod totum per miraculum fieret, sed per artem & scientiam fit, & completur per operationem continuam, & manum operi naturae ministrando. Iste est lapis supremus fili ab omnibus antiquis philosophis secretatus & occultatus, ignorantibus & indignis, tibique reuelatus, qui conuertit omne corpus diminutum, & imperfectum in infinitum solificum uel lunificum, secundum quod elixir erit subtiliatum & praeparatum. Pari ac simili modo tibi dicimus, quod uirtutem habet efficacem supra omnem numerum aliarum medicinarum, sanandi realiter omnem infirmitatem, quae fit, & esse possit in humano corpore frigidis aut calidis naturae causatam. Et quia est subtilissimae ac nobilissimae naturae sanitatem humanam conseruat corporis. Et illam in tanto multiplicat, quod uirum senem facit ad potentiam & uirtutem iuuenum peruenire, & omnem infirmitatem praesentem & futuram expellit a corpore per organicos conductus, & omne uenenum cassat & destruit, humectat & dulcescit artheticas & gurtas acutas ab omnibus membris, & illud quod est, & fuit in pulmone congelatum dissoluit, uentremque uulneratum & laesum consolidat, confortat ac sanat, mundificatque sanguinem, & purgat omnes spiritus, & eos in sanitate conseruat. Etsi infirmitas est unius mensis, haec medicina curat in uno die, si unius anni, sanabit pure in duodecim diebus, si longinqua sit infirmitas, in uno mense purissime curabitur. Et ideo non mireris, si haec medicina supra omnes medicinas fuerit petita, & desiderata ab homine, cum omnes aliae uniuersaliter ad eam reductae sint. Si ergo fili habeas ipsam, habebis thesaurum perpetuum. Et adhuc dicta medicina aliud habet posse: nam rectificat omne aliud animal, & uiuificat omnes plantas in tempore ueris per suum magnum & mirabilem calorem: nam si de ipsa grani milii quantitatem in aqua dissoluas, & de illa aqua ponas in circuitu stipitis unius uitis, quantum caperet testa auellanae artificialiter nascentur flores & folia, & fructificabit & portabit racemos maturos in mense Maii. Et sic de omni alia planta, quae res quando facta est ad miraculum reputabitur, & contra naturae cursum, quia tales huius rei potentiam ignorant, & credunt, quod talia per incantationem fiant. Fili haec res non est nisi calor naturalis infixus in sua humiditate radicali. Et ideo natura per suum instinctum appetit multum esse in profundiori totius elementatae rei, & ei aperit & multiplicat naturalem calorem corporis, & in centro cuius intrauit, quia omni corpori est communis, & habet posse rectificandi partes omnes, quae portant uirtutem, & illas fixandi in illis, per modum quem diximus in tractatu lapidarii, & facit uitrum malleabile, & plura alia mirabilia magna & ponderosa facit in tribus naturis, scilicet, minerali, uegetabili & animali. Et istam medicinam non est oblitus Galienus in suo libro tertio tegni in canone illo, qui incipit: Utilitas uero utrorumque. Sed cum talibus uerbis occultis, quod hodie non reperiuntur in mundo, nisi certae personae, quae firma conscientia credere possint, quod de supra dicta medicina aliqui philosophorum loquuti sunt. De recapitulatione magisterii in forma diuisionis. Cap. Xxxii. Fili hoc magisterium in tres gradus est diuisum. Primus est diuisus in tres dissolutiones principales, per primum gradum debes lapidem depurare, & fixum uolatile facere. Secundus est diuisus in duas reductiones principales. Et per istum gradum medium lapis preparatus fixatur, qnousque quiescere possit, & expectare in ignis pressura. Tertius gradus est per praedictos duos formatus. Et ideo in duas partes diuisus est. Prima est solutio & congelatio. Secunda est fixatio, & per istum tertium gradum est lapis completus, & ipsius multiplicatio fit per operationes primi gradus. Finis secundae partis testamenti, quae est de praxi. Incipit Compendium Animae transmutationis artis metallorum Ruperto Anglorum Regi per Raymundum transmissum. Iam saepe & sepius eloquuti, recolimus in multis & diuersimodis uiis practicandi super magisterium preciosi lapidis philosophorum. Nunc uero ut ueritatem lumine perpendas, scias quod tria principaliter notanda. Primo scias materiam unde lapis philosophorum & omnes alii lapides preciosi componuntur. Secundo scias instrumenta, cum quibus operari quis debeat. Tertio scias, quomodo dicta materia cum instrumento operari & practicari habeat. Circa ista tria noueris, quod nostrum magisterium uersatur. Quae est materia nostri lapidis. Primo ergo Rex illustriss. scias, quod materia nostri lapidis seu omnium lapidum philosophorum atque uirtuosorum, qui per artificium generantur uel componuntur, est anima metallica & menstruum nostrum rectificatum & acuatum, seu lunaria coelica quae apud philosophos uocatur Mercurius uegetabilis orgus a uino rubeo uel albo, ut clare patet, & clare demonstratum extitit, diuinitus reuelatum in figura indiuiduorum tertii libri quintae essentiae conditi Abbati sancti Benedicti apud Parisios. Et etiam in nostro Codicillo tibi misso per Regem Eduardum. Instrumenta sunt duae cucurbitae uitree septem uel octo habentes receptacula, ut demonstratur in nostro testamento tibi cum codicillo misso, in cap. quod incipit, Fili tu non etc. Modus uero practicae in sequentibus ad plenum tractatur. Liber praesens diuiditur in duas partes principales: Prima quidem pars de Theorica huius artis, & manet indiuisa, & incipit ibi, ut immediate sequitur: Sed tamen oportet princeps serenissime & c. Secunda uero pars est de practica, & diuiditur in duas partes principales. Prima est de compositione lapidis philosophorum, & ibi incipit, Tu in uirtute A & c. Secunda uero pars huius secundae partis est de compositione lapidum preciosorum, & incipit, Opus namque margaritarum sic condies etc. Prima pars. ed tamen oportet princeps serenissime prius nostrum menstruum per magisterium a matre, id est, sordibus uini & flegmate extrahere per officium alembici, & acuatur in distillatione cum uegetabilibus pertinentibus quae sunt, Apium siluestre, Squilla, Solatrum, Cardus, Muscatelli, Oliandrum, Piper nigrum, Euforbium, Uicitella seu Flamula, & Piretrum omnium ana & puluerisata. Ex altera parte ipsum menstruum in uase circulationis rotetur cotinue spacio decem dierum in fimocalido, uinatico, aut balneo mariae. Item oportet fili charissime primam materiam elementorum & sulphur naturae habere. Et quia argentum uiuum est existens genus metallorum, quod per artificium trahimus, & per artem magisterii a metallis per elementorum diuisionem, & purificationem, & fixationem illorum cum agentibus illud per rarefactionem & circulationem ex una parte: ex altera uero parte per rectificationem elementorum metallorum: hoc quippe genus de quo intelligimus philosophari in nostro codicillo in capitulo quod incipit, Per istam diuisionem elucidatur secunda ratio & c. Et hoc quippe est quod circa huius capituli primum Mercurium per limos intelligimus ec. Fili recipe de aere & de terra aequale pondus pauco minus uel plus & hoc etiam est de natura de qua intelligimus fieri, & dicimus quod unctuosum humidum est materia nostri lapidis propinquior seu proprior, in capitulo 36. quod incipit, Nos tibi diximus quod quanto humiditas radicalis & c. per quam humiditatem uulgus intelligit sulphur fore uulgi. Recordare o rex, quod diximus in nostro codicillo quod incipit, Fili intendo tibi dicere materiam fermentorum, quoniam quando dicimus quod per unam decoctionem, intelligimus aliam menstrui rectificationem. Habet simplicem potestatem, intelligemus rectificationem primam menstrui. Et quando dicimus ipsum gradualiter transferendo per aliam coctionem intelligimus aliam menstrui rectificationem usque ad tertiam uel quartam. Item etiam intelligas in capitulo alias decoctiones lapidis ut patebit in sequenti practica. Postea fili istam aquam quater rectificatam dicimus argentum uiuum uegetabile uel aquam Mercurii. Et ita quicquid per istud capitulum dicimus, de illo intelligimus. Haec etiam est materia de qua intelligimus in eo codicillo in capitulo quod incipit, De ista materia & haec est ista humiditas, dicta aqua, permanens, quam intelligimus in nostro codicillo in capitulo quod incipit, Nostra humiditas est aqua per totum. Hoc autem Rex clarius patet in libro secundo quintae essentiae, quem te latere non credo. Respicias ergo o Rex naturam menstrui nostri quantum est uirtuosa, & quae dicta sunt de illo intellige capitulis praeallegatis. In tantum enim per ipsum nobilitatur magisterium lapidis, quod nullatenus potest exprimi illius abundantia. praesens ratio patet per illos qui metalla corrumpunt cum aquis extra naturam, quia nostrum menstruum ignorant, quia sic fit, quod eius dissolutio aliquantulum naturae repugnat, tamen si metallum dissolutum cum nostro menstruo confortarent cum inhumationibus duodecim aut sedecim dierum, & abluerent illud a nigredine, aquam contra naturam confortarent. Sed nesciunt illam confortare cum renaturali. Ideo eorum practica priuatur effectu finaliter, & defectum arti imponunt qui illorum est. Et quae diximus decognitione menstrui quae est una de rebus sine qua nihil fieri potest in magisterio huius artis: Haec tibi de illo sufficiant. De spermate metallorum, quod est materia nostri lapidis. Iam noueris Princeps sereniss. quod metallorum spiritus est altera pars & materia nostri lapidis, quam oportet te a corporibus omnium metallorum euacuare. Et ista euacuatio fit dupliciter, ut inferius practica monstrabit, quia in duobus corporibus perfectis diuiditur per putrefactionem & elementorum diuisionem & eorum fixationem. Sed in metallis imperfectis diuiditur per purificationem & sublimationem simplicis unitatis, & in isto passu errant ignorantes, arbitrantes corpora metallorum cum fortibus aquis communibus ut supra dixi, cum aquis contra naturam reduci ipsa in materiam primam sui. Et si libros nostros legissent, scirent utique tales liquores intentioni philosophorum repugnare. Et hoc quod diximus clare demonstratum est in codicillo nostro quod incipit, Ideo dissoluitur aurum & argentum in rebus radicalibus sui generis. Haec est enim aqua, cum qua curantur infirmitates incurabiles, sub conseruatione suae naturae, ut patet in codicillo quod incipit, Fili sublimatio & c. Et etiam in capitulo quod incipit N. D. E. etc. Etiam princeps serenissime clare constat ipsos fortes liquores non esse de intentione philosophporum, ut patet clare & absque metaphora in dicto codicillo, in capitulo quod incipit, per istam distinctionem. Elucidatur secunda ratio in cap. quod incipit Sicut matrix ingeniat per operationem aquaria forma circa finem capituli, nulla enim res est, quae coniungit metallorum dissolutiones nisi nostrum menstruum, quia ipsum est aqua cum qua fit corporum metallorum dissolutio cum earum specierum conseruatione, ut patet in nostro testamento codicilli, in capitulo quod incipit, Sed operari cum aquis fortibus est corruptio, & in capitulo, quia ista habet potentiam cremandi omnia extranea. Etiam de isto menstruo intelligimus in capitulo quod incipit, Circa illud menstruum in quo est ignis siccus contra naturam. Et similiter ista aqua menstrualis est, cum qua dissoluitur argentum uiuum ad opus margaritarum, quod fit per reductionem istarum in primam materiam, ut inferius in materia preciosorum lapidum demonstratur. Quare princeps serenissime aliter non possunt metalla dissolui, nisi animarentur cum menstruo uegetabili, cuius quidem potentia fit resolutio in rebus dissolubilibus. De instrumento lapidum. Diximus sereniss/ princeps rem, de qua lapis philosophorum componitur. Nunc uero dicemus instrumenta, cum quibus componitur lapis. Sunt enim uasa, ut clibanus, fimus aut uindemia, cum artificis diligentia. Sed antequam uenias ad aliquod, scire debes, quod magi sterium in tres partes principales diuiditur, scilicet dissolutionem, separationem & unionem. Per hoc demonstratur tibi, quod prius habes corpora dissoluere in nostro menstruo, quod debes elementa diuidere a luminaribus, & illa purificare & fixare, & a corporibus perfectis sulphur naturae extrahere. Tertio debes unire elementa cum elementis, uel limum cum limo, aut elementa cum sulphure naturae. Et ista unio diuiditur in tot partes quot sunt mixtiones dictorum & uniones. Primus modus est unire aerem cum igne. Secundus modus est unire aerem cum sulphure naturae, & isti modisunt in elementis duorum luminarium corporum. Tertius modus est unire limum exortum ex aere in igne cum limoexorto ex aere & sulphure naturae tantum per se. Quartus modus est, quod uniatur ignis per se & aer per se cum sulphure naturae tantum. Quintus modus est miscere sulphur naturae cum elementis duobus semel, scilicet cum igne & aere. Et isti modi mixtionis elementorum cum sulphure naturae accidunt dupliciter, quia autem fiunt cum terra sua aut aliena, cum terra uero aliena fit multo multipliciter quanti sunt modi mixtionis sulphuris naturae, cum ad beneplacitum artistae ueniunt. Nam Princeps serenissime plura opera particularia practicare poteris intellectu ueraciter obiectante quae intellectus humanus grauiter enarrare poterit, exceptis illis quae expressa sunt in tertia parte huius libri & in magica & in testamento nostro & in codicillo, & uade mecum, de numero philosophorum & in tertio libro quintae essentiae aliisque libris meis. Quis ergo Princeps serenissime narrare poterit particularia quae sunt in latitudine magisterii post fixionem & purificationem elementorum? Scias ergo purificare elementa & illa diuidere prius a metallis, quia in hoc totum latet magisterium. Diuisis itaque elementis & sulphure naturae a metallis, aliud quasi nihil est respectui ad operandum. Nam totus labor & fatigatio est in hoc scilicet elementorum & sulphuris diuisione. Hic quippe est passus ubi artiste dimittunt magisterium ex eo quod illorum diuisio est multum taediosa, & quia imperiti in prima distillatione arbitrantur se & secundi gradus totum aerem posse distillare, & ex prima distillatione tertii gradus totum ignem a terra similiter distillare. Hoc autem est impossibile & contra cursum nature. Quippe princeps serenissime uerum in praesenti proponimus tibi uerbum reuelare, nam aer a metallis diuidi non potest, nisi in 20. uel 22. distillatione uel 30. Nam quot sunt distillationes tot sunt putrefactiones & reiterationes aquae & aeris simul scilicet aquae menstrualis & in qualibet putrefactione octo indiget diebus aut sex comtinuis, ita quod quasi per annum durat diuisio elementorum, sed nos compleuimus elementorum diuisionem in 7. mensibus, & ignis a terra diuidi non potest, nisi in 40. distillatione. Quis est enim qui per annum tantum laborem uel per septem menses possit sufferre? quasi sunt pauci. & ideo ignorantes principia naturalia arbitrantur cum metallis absque elementorum diuisione ueram practicam facere, qui in hoc sunt decepti. Postea sunt aliqui, qui cum repente ad illorum libitum non diuidunt eorum elementa & sulphur naturae, nolunt attendere naturas minerarum, faciunt eorum xtionem confusam sine purificatione aliqua aut sublimatione & subtilatione, & non perueniunt ad finem quaesitum, suae ruditati nullam imponentes causam, sed culpam arti imponunt quam ignorant & asserunt artem esse falsam, de quorum numero te Regem unum esse credimus. Non ergo fatigeris, nec ab opere cesses, & inuenies quod optas: scias enim, o Rex, combinare principia naturalia, & fiet quod quaeris. De principiis non naturalibus, quomodo intelliguntur. Sed cum haec principia non sunt naturaliter in una re indiuiduali producta, ut plures errando putant dicentes, quod una res in orbe erat, quae uirtutem habeat ad transmutandum omnia metalla super terram, quod falsum est. Item est ut quaeras extrema illius per principia naturalia per medium artis transcurrentis in suam mineram, quae est D. E. F. Sed cum ista sunt contraria ratione suae extremitatis sue naturae debet accipi E. queest media dispositio extremitatis naturae illius, quae collecta est de L. Et sic D. conuertit X. L.m. C. L. in E. a quo quippe D. trahe E. in similitudinem aquae uiuae in nostro magisterio: & sic D. habet potentiam conuertendi F. in conseruatione suae naturae & formarum suarum. Tunc accipies omne illud actualiter quod erat in potentia in opere naturae, & meliorum mediorum illius ratione extremorum, quia in D. & E. sunt actualiter F. N. O. P. R. decocta purgata & digesta per ignem naturae: quare fili, conueniunt E.n. O. P. cum F. & dum F. conuersum fuerit in E. N. O. P. tunc habebis F. simile naturae: & hoc fit melius cum C. quam cum D. propter magnam experientiam, & fiat in F. de quo oriatur E. N. O. P. quae aliter uero non conuertuntur in G. in nostro opere. Et sic G. est proxima & prima materia, de qua creauimus omnes lapides philosophorum, & per aliquos elixir Aqueum uocatur: & ideo, Princeps serenissime, dicimus quod omnes lapides non creantur, nisi ex una sola re, de G. scilicet argento uiuo uegetabili & minerali. Ideo, fili, tu ibis ad digestionem de H. & trahe C. de communi potuprincipum ad actum, & in illo pones F. & semper conuertetur in L. & sic calcinabitur F. sub conseruatione suae naturae: postea trahes C. L. de digestione H. & pones in digestionem I. tunc erit L. tale sicut competit & conuenit. Postea de L. C. trahes E. N. O. P. hoc in metallis perfectis per magisterium operationis per K. & exuberationis. Et cum habueris E. N. O. P. per H. I. K. donec E. sit album christallinum, quod est magis propinquum naturae de F. ad generandum lapidem philosophorum, quam erat L. Sunt ergo G.e. N. O. P. magis propinqua F. quam L. quia sunt quasi fines magisterii, sed magis propinquum est G. quam E. N. O. P. & ideo est uis, quod in opere maiori E. N. O. P. uertantur in G. quod est perfectio magisterii: totum enim, quod diximus, non est nisi soluere, putrefacere, elementa separare, purificare atque fixare, limosque concordare seu condensare, atque nostrum menstruum rectificare. Uide fili, si capis F. & ponas in C. & illud ponis in H. prima figura formatur F. C. H. in cuius medio ponis N. & iterum si recipis N. & ponis indigestionem I. erit L. tunc originatur, & formatur unus triangulus. Item, si capis L. & ponis in C. & ponis in digestionem H. postea per plures digestiones de L. C. H. oritur N. O. P. & formatur alia figura triangularis. Item exn. O. P. oritur in fundo uasis terra, quam oportet euacuare, & istam terram dicimus L. Si ergo capis L. & ponis in C. & in digestionem H. postea in digestionem I. ex Lc. H. I. oritur E. & fit alia figura quadrangularis ex O. C. L. H. I. in cuius medio est E. id est anima metallorum, quae generatur ex dictis literis. Item si capis E. & ponas in Q. & misceas cum C. D. O. & postea si capis D. O. secundum suum pondus, & ponas in alio Q. per digestionem H. tunc ex O. & P. oritur G. & ex E. O. oritur G. Tunc si capis G. & G. & ponis simul in modulis cere, ut conuenit, aut si G. ponis cum E. incontinenti oritur una figura ex duobus quadrangulis, in cuius medio est X.y. per quam uolumus significare lapidem philosophorum. Totum autem hoc magisterium datur per elementorum diuisionem. Hoc quidem fit fili mi, secundum cursum huius artis, ita tamen, quod scias quaslibet figuras in alias reducere, & si unam corrumpas, scias aliam generare usque ad ultimam figuram, in qua omnes alie figurae quiescunt. Et haec de Theorica tibi sufficiunt causa breuitatis. Dictum est de prima parte, quae est de Theorica: dicendum est de secunda, quae est de Practica. Et primo de prima parte. Secundo de secunda, quae est de compositione lapidis. Tu in uirtute A. Princeps serenissime, accipe aurum, & proiice ipsum in aquam uegetabilem, de qua locuti sumus in nostro codicillo, in capitulo quod incipit, Spiritus recipientis & formalis, alias generalis est, ut capias de sicco lunariae etc. Et in capitulo quod incipit, Et tibi uolumus reuelare de natura menstrui, in quo est ignis contra naturam, & in eodem capitulo, quod incipit, Fili cum illud menstruum sine quo non potest & c. per totum, ubi satis declarauimus naturam istius & operationem. Et sit aurum ad pondus aque uegetabilis, & pone illud totum in digestionem H. per sex dies naturales, & aurum dissoluitur in aquam in colore croci. Postea uero distilla menstruum in distillatione H. in balneo: postea superpone aliam lunariam recentem, & pone iterum in digestionem H. per alios sex dies naturales: & tunc extrahe, & mitte illud quod solutum est, in aliam ampullam, & super illud, quod remansit, finitis solutionibus & distillationibus, iterum de menstruo superpone ad quantitatem terrae, & pone in digestionem H. per quatuor dies naturales, & illud quod solutum est de metallo, simul cum menstruo pone in cucurbitam, ut prius: & sic fac usque ad sex inhumationes & distillationes, & illud quod remansit, finitis sex distillationibus de fecibus, non cures, & distillationes seu liquefactiones, uel etiam dissolutiones pone in digestionem H. & distilla totam aquam per alembicum, & super feces ponas de alia aqua Mercurii recentis, & pone in digestionem per unum mensem cum dimidio: postea tu recipe Q. in quo erat aurum putrefactum, & distilla inde aquam in distillatione H. & super feces mitte tantundem de menstruo recenti, & iterum colloca uas in digestionem H. per sex dies naturales aut decem: quibus finitis, pone uas in digestionem I. & distilla aerem simul cum menstruo. Postquam noluerit plus distillare, serua distillationem in uase suo, & super feces mittas aliud menstruum, & pone in digestionem H. per sex dies naturales, & iterum distilla ut prius in distillatione I. & super feces mitte de alia lunaria recenti, & pone in digestionem I. & sic reiterabis inhumationes & distillationes in H. & I. usque ad uigesimam, aut 25. distillationem & inhumationem Sed dum fueris in uigesimasecunda distillatione, illam aquam, in qua est aliqua pars aeris simul cum menstruo ponas ad distillandum in digestione H. & exibit menstruum totum per illam distillationem aut aliam: & si ibi fuerit aliquid aeris, manebit in fundo ad modum aquae splendidae aut citrinae, & si non fuerit eius quantitas nisi duae guttae, aut tres, uel quatuor, non reiteres inhumationes & distillationes. Si uero plus fuerit, reiteres inhumationes & distillationes in digestione H. & I. usque ad uiginti sex uel triginta distillationes, ut benc euacuetur terra ab aere, & in qualibet inhumatione indiget ad minus quinque diebus continuis, donec totum aerem distillaueris, qui sine falso totus distillabitur per distillationes dictas, si bene regulaueris magisterium. Post hoc uero tu accipies uas, in quo sunt omnes distillationes, & distillaeas cum digestione H. tunc totus aer in fundo remanebit, quia non ualebit per distillationem de H. aliquid ascendere simul cum menstruo. Cum uero totum menstruum distillaueris, manebit totus aer in profundo in colore aquae splendidae pulcherrimae, & serua illud, quia aerem dum sic habueris, optimus fuit processus: quippe quem de aere fecisti, eodem modode abstractione ignis a terra te docemus neque magis neque minus, nisi quia separatio ignis a terra fit cum aere inhumando, & qualibet uice distillando in digestione de K. Uel etiam potest fieri distillatio cum D. & non C. quia sicut ignis est nobilius elementum, ideo indiget nobiliori menstruo, uel suo aere, & sicut aerem distillasti cum 30. distillationibus. Quippe cum sic separatae fuerint, seu habueris separatam terram a suo spiritu, qui potestatem restringendi habet, quae euacuatio sic fit. Recipe terram a qua extraxisti elementa, scilicet ignem & aerem, & proiice super ipsa de aqua uegetabili, & pone ad digestionem de H. ad tres dies, quibus finitis, extrahe illud quod dissolutum est ad partem in Q. & superpone super feces de lunaria recenti ad quantitatem terrae, & stet per alios tres dies, & mitte illudquod dissolutum est in Q. ubi est alterum, & sic facias tot inhumationes in H. & euacuationes in Q. donec modicum maneat de terra. Et cum dicta euacuatio fuerit facta, congrega omnes dissolutiones seu euacuationes in alembico, & edistillaper alembicum totum menstruum, & super feces pone de C. tantum sicut est terra, & pone in digestione de H. per unum diem naturalem, & iterum distilla. Et iterum Princeps serenissime reiterabis distillationes & inhumationes donec tota terra conuersa sit in puluerem impalpabilem, tunc super ipsum mittes D. uel C. Sed Princeps serenissime melius & tutius fit cum D. & pone in digestione H. per duos dies, postea distilla per alembicum in digestione de I. & super feces iterum mitte de D. si cum D. operatus, uel de C. si cum C. operatus fueris, & pone in digestione de H. & postea distilla, & distillationem pone cum altera. Si uero defecerit menstruum, distilla illud quod per distillationem extraxisti a terra, & operare cum illo. Tot quippe uicibus reiterabis D. super terram, & inhumabis & distillabis, donec tota terra simul cum D. uel C. ascenderit per alembicum, & descendit in receptorio. Ista quippe materia dicitur apud philosophos argentum uiuum de consideratione Alchymistarum. Demunque, Princeps serenissime, cum ista compleueris, tunc accipies omnes distillationes, & superpone alembicum, & distilla in digestione de I. quousque materia sit bene desiccata: deinde extrahe terram de digestione de I. & illam ponas in digestione de K. & sublimabitur terra, & terra erit ad modum argenti uiui in uirtute sublimationis: sed tu, Princeps serenissime, cum omnia, quae supra diximus, compleueris, scias te omnia elementa habere quibus indiges ad lapidem philosophorum componendum. Quando compositum album putrefeceris, melius tamen fiunt cum ipso D. purificatio elementorum quam cum C. cum C. aliquid retineat de superfluitate: D. uero cum sit subtilior naturae, & per hoc elucidatur capitulum nostri testamenti, quod incipit, Quam tu auras diuisa la etc. id est, Quando diuiseris lapidem per quatuor elementa. Item in purificatione terrae, de qua diximus supra in parte ultima Diuisio elementorum, elucidatur capitulum, quod recoluimus scripsisse in capitulo testamenti, quod alias dicitur uademecum, de numero philosophorum, in capitulo quod incipit, Cum autem per iam dictam sublimationem Mercurius diminutus fuerit a corporibus etc. Item, Princeps serenissime, dum elementa sic habueris diuisa, interest, ut illa subtilies & fixes. De sublimatione aeris. Accipe igitur in Christi nomine aerem, & pones in alembico, & distillabis eum septies uel 6. cuius erit signum, donec noluerit distillari aliquid. Item, si forsan aer conuersus fuerit in puluerem, distillabis & purificabis illum, cum tantundem de D. & in ultimo distillabis D. & manebit aer inferius: scire tamen debes, Princeps serenissime, hoc quod diximus, aeris distillatio & purificatio fit cum digestione de I. Item tu satis potes purificare aerem cum aqua sua, sicut enim aerem purificasti: ita de igne similiter facias per omnia sicut de aere diximus, nisi quia ignis purificatio fit cum digestione de K. & aeris. cum digestione de I. Item Princeps serenissime hoc quod diximus de purificatione terrae, inuenies ad plenum in uademecum de numero philosophorum, in capitulo, quod incipit, Partus uero fit per uiam sublimationis inuente etc. per totum capitulum. Dum ergo Princeps serenissime compleueris istam quae sunt supra dicta, tunc habebis totum illud, ex quo componitur lapis philosophorum. Tuquidem fac mixtionem elementorum & rerum pertinentium ad lapidem componendum. Recipe ergo elementa purificata, in qua purificatione necessarium est remanere feces in fundo uasis. In super etiam feces ignis & aeris serua ad partem, & accipe ignem & aerem quodcunque istorum in uase proprio positum, & claudeuas cum cera gummata, & pone in loco sereno per tres dies continuos, quibus finitis, accipe tantum de fecibus ignis sicut aeris, & de fecibus terrae sicut est aeris, & si tante non fuerint feces elementorum sicut elementum aeris, superadde de terra purificata usque ad quantitatem dictam, & mitte totum cum fecibus ignis & aeris & terre in uase proprio aeris, & claude multum bene uasculum cum cera & mastice & luta: & unum istorum uasorum scilicet uas aeris in terra sepelies, & secum alterum in quo est ignis superius suspendas in aere in parte altera. Et fac taliter quod lapis uel aliqua res non noceat uitris, & stent ibi dicta uasa per annum continuum, quo facto fabricabis quosdam moles uel modulos cere, in cuius forma uolueris lapidem exire seu facere, quibus factis aperias uas quod in terra posuisti per annum, & mittas intus duas uel tres mollas quae supernatabunt, & stent sic in uase & instanti claude, & stent intus per spacium quartae partis horae parum magis uel minus, & tunc quippe implebitur molle uel modulus aere constrictiuo mirabili & inuisibili, quia ascendit superius de aqua terrae. Et transacto igitur tempore, aperias uas, & accipe molles uel modulos, & teneas extra uas, imple illas, de aqua quam per spacium unius anni suspendisti in aere, & iterum mitte modulos in uase primo, ubi est aqua terrestris, & statim claudas uas, & dimitte stare per spatium supradictum, quo finito cum forpicibus argenti trahes molles uel modulos, in quibus misisti aquam aetheream siue aeream, & uerte modulos ita, quod illud, quod est superius, tangat inferius taliter, quod aqua, quam misisti intus, modulos tangat aquam terrestrem, & stent sic per tres dies continuos ad fortem solem in aestiuo tempore, & in autumno per septem dies: in uere uel in hyeme per duodecim. Scias quippe, Princeps serenissime, aquam, quam in mollibus terreis misisti, inuenies intus regenerationem congelatam in modum gummi: & ista quippe gemma uocatur per philosophos Elixir. Et molles dum in uase fuerint per spatium supradictum, & steterint in uase terrestri: trahes igitur molles tuos extra, & pone ad partem in uase uitreo, sic cum lapidibus intus congelatis, & fic facies lapides tuos usque plus. Et ideo habeas de aqua terrestri & aerea, uel etherea, Princeps illustrissime, scias, quod de aqua restrictiua modicum expendisti cum operatione, cum molles non impleantur nisi eius spiritu inuisibili, cuius uirtute aqua aetherea conuertitur in lapidem: Ideo dixerunt Alchymistae, lapis noster componitur ex duabus aquis: ex una scilicet quae facit lapidem uolatilem, & ex altera quae ipsum fixat & indurat. Cum tali quippe apuae terrestris spiritu inuisibili de argento uiuo uulgi purum argentum facimus ad omnem probam bonum sicut de minera sine calore ignis communis, qui ratione suae uirtutis eins odore ita Merurius congelabit in probatissmum argentum, sicut basiliscus uisu omne animal interficit in instanti. Tu quidem, Princeps illustrissime, habeas lapides tuos, uidelicet & secundum ordinem magisterii ipsos ad perfectionem D. deducere potes. Igitur ponas illos in quodam uase uitreo bene mundo, & dimitte stare per decem dies ad aerem taliter, quod sit uas suspensum: quibus quidem finitis, oportet ipsos ponere ad tertiam decoctionem; ut habeat totius perfectionis complementum. Sequitur decoctio prima, quae fit cum calore Solis. Recipe igitur lapides tuos, & pone illos in quodam uase uitreo, quod per Alchymistas perfectorium uocatur, & quod est instrumentum oblongum, tenuein substantia: & claude multum bene uas cum mastice & cum farina siliginis mixtis cum filis panni linei, & pone ad Solem per nouem dies in Uere & in Aestate uel Autumno, & in Hyeme per octodecim dies, quibus quidem finitis, erit finita prima decoctio. Tunc oportet te ad secundam dirigere quae est medium inter primam & tertiam decoctionem: secunda decoctio est, quae fit aliter cum primo calore. De secunda decoctione lapidis. Serenissime Princeps, secunda decoctio uocatur Optates, & fit cum eodem calore, sed aliter: quia tu capias uas tenuissimum uitreum, quod possis inuenire, & maius in quantitate, & impleatur aqua clarissima, & ponatur ad radium Solis, & in parte illa inferiori ubi magis lucet, & ubi magis accipitur ignis per magisterium uulgi, & ponatur uas supradictum cum lapidibus taliter, quod luciditas ignis tangat uas, ubi sunt lapides, & stet ibi donec Sol non possit capi per uas aqua plenum. Et continuetur ista decoctio in Uere per octodecim dies, & in hyeme per quindecim dies, & in aestate per octo: quibus finitis, est finita secunda decoctio, & oportet tertiam ministrare, quae est finis & complementum lapidis. Decoctio tertia, quae fit cum calore ignis communis. Tertia quidem decoctio fit cum calore ignis communis: & fit in quodam furno, qui uocatur Tripes archanorum, cuius figura est in libro quintae essentiae uere situatus, quem te latere non credimus, & fit isto modo. Recipe ergo lapides, quos in uase habes perfectorio, & sic cum uase suo pone in Tripede archanorum per spatium nouem dierum continuando sibi ignem de carbonibus ardentibus: quibus finitis, est finita ultima decoctio, quae uocatur per Alchymistas Sulfur uel Sulput D. H. Et in isto, Princeps serenissime, habes omne quod a mundo desideratur thesaurum incomparabilem & innumerabilem, cum quo ad finem perfectissimum sequi potest. Et est unum de secretis ipsos lapides multiplicare: sed quia lapidum multiplicatio redundat in numero tertio uel quarto, cuius quidem duo modi ualde sunt taediosi, quia sunt per reductionem lapidum ad primum: ideo hic unum explicamus, sed unus modus, Princeps serenissime, est sensibus ualde placabilis, & est iste qui sequitur. Et qualiter fit multiplicatio lapidis philosophorum in quantitate tantum. De multiplicatione lapidis. Multiplicatio ista fit cum argento uiuo uulgi isto modo. Recipe de lapidibus in quantitate unius ◉. & mitte super centum milia argenti uiui uulgi, & tantus est ignis lapidis multiplicatus uirtutibus coelestibus, quod totum Mercurium in puluerem potest redigere comburens omnes petias minerales existentias in dicto Mercurio sicut uisus basilisci comburit omnem uirtutem animalem in instanti, & interficit omne animal: quippe hic habebis centum milia & unum pondus argenti uiui conuersi in medicinam, quorum quidem centum milia unica pars super centum milia ◉ redigit ipsum in puluerem, sicut prius patet ex isto puluere secundo, tertio pone super centum milia ◉. Mercurii, redigit ipsum in puluerem, de qualibet nouam multiplicationem usque ad centum multiplicationes. Quis igitur enarrare poterit multiplicationem medicinae multiplicatarum quantitatem? quare Princeps serenissime, quia ◉. illarum centum milia centum ex ◉. multiplicatarum multiplicare potes, seu scies qualibet de noua multiplicatione i ◉. ponendi supra centum milia argenti uiui, & fit totum medicina, Princeps serenissime, in tantum continuetur proiectio medicinae super Mercurium, donec ignis lapidis sit extinctus, & conuertatur materia in metallum perfectum, & non fiat ex illo puluis plus. Sunt autem aliae multiplicationes, una quidem dicitur uirtualis, & quantitatiua simul, & quaelibet istarum fit per reductionem ad principium, ut habetur in nostro testamento, in capitulo quod incipit, Quam tu auras cicabades les dictes coses eages secta. Cum tu perfeceris dictas res, & feceris proiectiones per totum circulum, etiam non eodem libro multiplicatione hic multiplicata, & continuetur, ut patet in capitulo quod incipit, Fil tu prendas una ◉. de la medicicina decta multiplicata etc. Fili tu capias. i. ◉. medicinae dictae multiplicatae. De altera uero multiplicatione inuenies in tertio libro quintae essentiae, in capitulo quod de multiplicatione tractat. De practica brancharum nostri lapidis. Et si uis, Rex illustrissime alium scire modum ad nostrum lapidem componendum, quod per Alchymistas dicitur practica brancharum, est, quod purifices terram, ut supra te docuimus in practica, in parte illa quaetractat de purificatione terrae in 6. quae incipit, Dum quippe omnia elementa sunt separata. Etiam in nostro codicillo, in capitulo, quod incipit, Ara fil ercentant aquest menstrual. In capitulo etiam, quod incipit, Ara fil neges chediten: quoniam dum terram purificatam habueris, deinde elementa ab auro & argento, & purificata terra illorum, ut supra dictum est, in practica recolimus scripsisse in ◉. lib. 5. essentiae, in parte illa quae de purificatione elementorum tractat in cap. quod incipit, Rectificatio quidem elementoruac potestatum. Conditionata igitur terra de numero philosophorum, quod incipit, Cum autem per illam dictam solutionem M. diminutus fuerit a corporibus. Et cum similiter de elementis, tu potes tantas mixtiones facere & combinationes, quod difficulter numerare potes, sed ut habeas aliquam practicam abbreuiatam per branchas arboris aliquas explicamus operationes. Est quidem mixtio illa ad componendos philosophorum lapides. Accipias quinque pondera ignis, & duo aeris, & altera duo M. C. O. I. quintae essentiae: & ex altera parte tria pondera aeris, & tantum de terra tria pondera, & in mixtione terrae & aeris mittes de M. coelico tria pondera. Item coniunge O. & P. & E. ita quod O. & P. sit in pondere aequali, & D. sit medietas O. uel P. & dem. uegetabili tantum sicut deg. ita quod O. & P. de L. X. ambas dictas mixtiones, & distilla, limus primae quidem mixtiones limi diuisum cum aeris & terrae, & D. colligatur ad partem & limus ignis & aeris, & D. ad alteram partem colligatur, & feces consimiliter. Et mitte de fecibus in quolibet limo tantum sicut medietas limi, & si non attingit ad hoc, non est uis: si uero super sum non, non mutat hoc quod dictum est. Et consimiliter facies de limoprimae mixtionis, & eorum fecibus denique limos habueris reconditos in uasis suis cum sequenti practica, sicut dictum est supra: & istae mixtiones elementorum, & ex eorum limis ad doctrinam operis literalis sufficit causa breuitatis. De mixtione abbreuiata. Tunc Princeps serenissime quippe prosequi intendimus ad mixtiones abbreuiatas. Et prima mixtio erit, quod tu des terrae bibere de D. per continuas distillationes per quatuor partes sui, deinde fac quo terra sit pondera duo, de aere sex pondera, & de igne duodecim. Et des primo bibere terrae aerem incerando in crucibulo, donec fluat ad modum mellis, deinde extrahe materiam, & dimitte illam quietare per decem dies: posthaec reitera sicut est mixtum cum aere in alembico suo ad paruum ignem, & mitte desuper guttam ad guttam, donec fluat sicut cera, & dimitte quiescere quatuor dies: postea utere unum pondus super centum milia, cuius fuerit E. & fiet metallum auri uel argenti. De alia mixtione. Et fiat alia mixtio sic, quod coniungas tria pondera P. & duo de O. & facias totum corpus unum. Deinde cera terram suam, & aliam. & cum isto igne incerare poteris O. istius metalli, aut illius duorum simul uel trium simul ad aequale pondus uel quatuor. De alia mixtione. Tem fiat alia mixtio, ut accipias octo partes P. & unam O. & coniunge simul, & pone in digestione de H. per octo dies: & postea cera terram istius uel alicuius metalli aut illius ad solutionem & limum. Si uero administrare uolueris alicui de P. auri, & de O. argenti. Itaque de P. sint octo partes, & de aere una, & miscesimul, & pone in digestione de H. per octo dies. Deinde cera terram suam uel aliam, & cum hac medicina perfectum aurum facies mixtionem ex contrariis scilicet unum pondus O. auri, & octo pondera P. argenti. De alio modo miscendi. Tem aliter, si accipias de igne auri & de O. eiusdem ad medietatem P. & de terra ad medietatem O. misce simul cum septima parte merae 5. essentiae, & distilla limum desertum, cum quo potes cerare terram suam uel aliam, & feces quae remanserunt: & sic consimiliter feces de argento. Et ista tibi, clarissime Princeps, sufficiant causa breuitatis: & per istas operationes, quas sic explicamus, elucidatur capitulum nostri testamenti, in capitulo, quod incipit, Quant tu auras fixat lagna sebre la terra, Quando fixaueris aquam super terram M. quod incipit, Quae tu pregnes de la medicina una onza & aquella methnas en un crusal, Quod tu accipias medicinam scilicet unam z. & illam pone in crusibulo. Etiam elucidatur aliud capitulum in eodem libro, quod incipit, Tota aquella manera fil conseruans la practica quae ab feraablanch. Omnis ille modus, fili, conseruans practicam. Etiam elucidatur aliud capitulum, quod incipit, Fili plumbum tenet succum magnam partem de H. combustibile. Et etiam in capitulo, quod incipit, Similiter facies de Uenere sicut fecisti de Saturno. Etiam elucidatur aliud, quod incipit in eodem libro, Ita facies perfectionem istorum duorum metallorum. In quibus quidem tractauimus satis de practica abbreuiata brancharum arboris. Dixide prima parte secundae partis principalis: nunc dicamus de secunda secundae partis, quae tractat primo de compositione margaritarum. Compositio margaritarum. Opus nanque margaritarum sic condies: primo, quod accipias aquam Mercurii, factam per modum quem te docuimus in nostra quinta essentia, in libro primo, in capitulo quod incipit, Non reputes me mendacium & c. usque ad G. quod incipit, & c. Recipe igitur illam rem etc. Etiam per modum nostri codicilli, in capitulo quod incipit, Praeparatiospiritus lapidei & fermentabilis est, quod tu accipias succum lunariae. Etiam per modum nostri testamenti. in capitulo quod incipit, Fili, tu accipies liquorem lunarie, & sit quantitate duarum librarum uel trium, & in ipsa dissolues ◉. i. argenti purissimi per calorem digestionis per sex dies, postea separa feces per distillationes quae erunt albae & pulcrae: Ista est aqua, qua indiges ad dissoluenda omnia sex metalla, & illorum argentum uiuum: cum qua quippe formantur lapides, qui parsae uocantur, per reductionem illarum in suarum primam materiam. De prima aqua dicimus. Recipe auri ◉. i. & dissolue illud cum quantitate dictae aquae, quantum tibi bene uisum fuerit in digestione de H. sicut argentum, & dissoluatur in aquam colore croceo, & trahe aquam deauratam per filtrum, & ne cures de illis fecibus, qui nihil ualent ad propositum: postea distilla aquam per alembicum, & serua feces secundas. De aqua secunda. Qua secunda sic fit. Recipe ◉. i. Ueneris, & dissolue quantum tu uolueris de aqua prima in digestione de H. sicut tu fecisti de alia, & distilla aquam per filtrum, donec tota sit distillata, & de istis fecibus ne cures: & distilla aquam illam per alembicum, & serua feces secundas. De tertia aqua. Tertia aqua sic fit. Recipe ◉ i. plumbi, & dissolue in tanta quantitate aquae dissoluentis, quantum tibi bene uisum fuerit in digestione de H. postea distilla per filtrum, & dimitte feces primas, quia nihil ualent. Postea distilla aquam per alembicum in digestione de H. & serua feces secundas. De quarta aqua. Quartam aquam sic facies. Recipe ◉. i. stanni purissimi de cornu uagla, qui est in domo Angliae, & dissolueipsam in tanta quantitate aquae quantum tibi bene uisum fuerit in digestione de H. distilla aquam per filtrum, & de fecibus ne cures: postea distilla aquam per alembicum in digestione de H. & conserua feces secundas. De quinta aqua qualiter fit. Quinta aqua sic fit. Recipe de Mercurio uulgi ◉. i. & dissolue ipsum in una libra cum S. aquae dissoluentis in digestione de I. & serua aquam illam, distilla per filtrum, de fecibus ne cures, secundas uero serua. De sexta aqua. Sexta aqua uero fit. Recipe ◉. i. ferri purissimi, & dissolue ipsum cum tanta quantitate aquae, quantum tibi bene uisum fuerit in digestione de H. Postea distilla sicut alias aquas fecisti, & serua feces secundas. De septima aqua. Septima aqua sic fit: Recipe ◉. i. argenti purissimi, & dissolue in tanta quantitate aquae dissoluentis, quantum tibi bene uisum fuerit, & distilla per filtrum, & reiice feces primas: post distilla per alembicum in digestione de H. & serua feces secundas, & de omnibus aquis feces seruabis in uase suo: & istae aquae cum eorum fecibus est materia, de qua omnes lapides componuntur. Sequitur de resolutione. Cum ergo metalla resoluta fuerint in aquam, & quamlibet illarum recipiendo quemlibet limum in suo uase: & erunt isti limi resplendentes cum uirtute minerali, & cum magna limositate, que apparata est ad recipiendum uirtutes influentiarum coelestium. Et quamlibet illarum aquarum recondas in sua ampulla uitri cum longo collo & fundo rotundo, deinde claude orificium ampullarum cum mastice & corio alutae, & quamlibet ampullarum cum sua aqua pones in loco sereno per unum annum integrum taliter, quod nulla res noceat sibi, & ingrauidentur seu impregnabuntur illae aquae per uirtutem coelestium cursuum, & per subtile ingenium ipsas uirtutes coelestes accipimus, & uenamur cum talis materia sit ad hoc naturaliter disposita, ut graduetur seu ingrauidetur per uirtutem coelestium, in quibus est materia spiritualis constrictiua, & constrictibilis subtiliata atque simplex, cum per ingenium artificis quam per uelle & restaurationem naturae. Tu quidem sis cautus in resolutione limorum, quia de quolibet limo duas aquas seu partes facias prius distillando medium limi, quem pones ad partem, quia ex ista parte prima fit aqua terrestris, & aliam partem similiter ad partem distillabis, ex qua fit aqua aerea, quae suspenditur in sereno loco, ut supra dictum, per annum. De compositione utiliore & leuiore. Est autem compositio ista leuior & melior cum aliqua compositione, hoc est, quia dissolutis metallis, Princeps illustrissime, & qualibet aquarum diuisa in duas partes. Tu recipe quintam partem illarum duarum, quas fecisti de una aqua in speciali, & illam mitte cum suis propriis fecibus, quas reseruasti ex distillatione alembici, & sororem huius partis quam cum fecibus sumpsisti, distilla limum quod idem, quod liquor procedens ex duobus corporibus, scilicet aqua & fecibus, que erunt splendidissimi ualde. Et feces post distillationem remanebunt in fundo cucurbite. Ponas igitur limum ipsum in ampullam cum longo collo & fundo spherico, & claude fortiter orificium cum mastice uel olibano, & cum quodam corio fortiter desuper, & suspende limum supradictum in loco sereno per unum annum integrum. Dumque limum praedictum posueris in loco sereno, reuerte operationem ad aliam partem aquarum. Tunc igitur, clarissime Princeps, recipe feces naturales, a quibus resoluti sunt limi praedicti per sublimationem, de illis mittes quamlibet partem in parte sua secundum suam propriam speciem in quadam uitrea ampulla cum longo collo in longitudine duarum palmarum, & cum fecibus misce aliam partem aquarum, quam reseruasti: quae uero aquae sorores illarum, a quibus resoluti sunt limi & claude orificium ampullarum, sicut dictum est supra. Et post hoc sepelias illas in quodam antro terrae in profundo unius palmi cum dimidio, & ponas circunquaque aliquam rem taliter, quod lapis non noceat, uel aliqua res, & stent ibi per unum annum integrum, sicut diximus: de aliis quippe taliter componendi sunt lapides philosophici, cum una est uia ad unum, & ad aliud nisi quia differunt per maiorem sublimationem naturae, & uniuersaliorem: quare ex eo quod lapides philosophici corrumpuntur, & ueraciter alterantur, quia indiuidua quedam in altero indigent maiori sublimatione, uidelicet ut supra in practica diximus: sicut enim de una aqua duas in magisterio fecisti, sic consimili in altero facies, miscendo aerem in ignem, & terram ad pondus aequale, & sit tantum in pondere de D. sicut omnia alia tria, sed cum O. quod pones C. misces D. & pones O. P. D. sit mixta in suo uase, in digestione de H. per 6. dies: quibus finitis, deinde liquorem dissolutum alias resolutum resolutione ex O. P.d. ponatur in cucurbi ta alembici cum suo rostro rotundo, & pone in digestione de H. per tres dies: deinde extrahe, & pone alembicum, & distilla alias sublima limum desertum in digestione de I. usque feces sint siccae, quae limum in aere suspende in ampullam cum collo longo, quam stare dimittas per unum annum integrum. Igitur cum ista compleueris, recipe aliam partem aquae, quam reseruasti, que est soror limi suspensi, & ponas illam in consimilem ampullam cum longo collo, & supermittas omnes feces, ex quibus limos distillasti, & claude orificium ampullae, sicut de lapidibus preciosis diximus, & sepelias illam etiam similiter in horto, in profundo unius palmi cum dimidio, & fac ut supra dictum est, & dimitte ibi stare per unum annum integrum, & tunc habebis materiam aptam cum spiritum subtili ad componendum lapides philosophicos. Et tantum hoc quod diximus sufficit, Princeps, modus compositionis aquarum per artificium, cum quibus formabis utriusque lapides: sed quia ad presens non fecimus compositionem lapidum philosophorum, ideo reuertemur ad praesentis compositionem, quae est de compositione lapidum preciosorum. De carbunculo. Carbunculus est rex omnium lapidum, sicut aurum est omnium metallorum: unde si tu, Principum serenissime, uis ipsum artificialiter componere, quod ita fit, & plus uirtuosus naturali: recipe de aqua terrestri auri induratiua, quam sepelisti intra per annum, & pone ipsum in uase, quod sit factum ad modum unius figurae inferius scripte rotundum uel triangulatum, uel quadrangulatum, sicut placuerit. Et in ipsa mole cerea existente, nauigando in uase aque terrestris per spatium quintae partis horae: quo finito, uerte modulum, & cape lapidem cum forpicibus aureis uel argenteis deauratis: & fac taliter, quod superficies lapidis tangat aquam induratiuam, & stet sic per tres dies ad solem, & deinde extrahes molem cerae, in qua est aqua aetherea induratiua per uirtutem aquae terrestris in similitudine gummae. Princeps illustrissime, informatio omnium lapidum preciosorum est una, & uno modo fit, scilicet finem suorum colorum accipiunt ex passione diuersarum materiarum quousque sint terminatae per uitutem ultimae formationis, quam lapis accipit per uirtutem ignis communis in propria forma subconseruationem suarum uirtutum operatiuarum. Cum ergo ipsam molem extraxeris extra uas, expolia ipsum lapidem a cera qua est indutus, & da sibi decoctionem arteticam. Sed prius dimitte eum stare per tres dies in umbra, & continuabis ignem illum per nouem dies in uere, & in aestate per 5. finita ista decoctione, da sibi decoctionem quae artatesis, per conditionem temporis antedicti. Deinde prosequatur decoctio quae sulfur dicitur per quinque dies continuos, deinde trahes lapidem tuum perfectum cum omnibus uirtutibus ei pertinentibus sibi per naturam attributum. Dumuero Princeps seressime feceris praedictas decoctiones, scias quod lapis stare debet in uase quod perfectorium, cuius figuram inferius demonstrauimus. Scias igitur; quod omnes decoctiones aequaliter exhibentur omnibus lapidibus, praeter dyamanti, cuius decoctio longior est ratione suae duriciei: uirtutes enim illorum ponere non curamus in in praesenti compendio, cum intentio nostra in praesenti compendio non sit nisi tractare de illorum compositione tantum, tamen sufficit tibi quod omnes secundum istam doctrinam compositi sunt tantae uirtutis, sicut quos naturaproduxit, & etiam fortiores & plures uirtutes sunt habentes, quam naturales ut experti sumus. Et satis de uirtute cuius libet plene tractauimus in nostro lapidario quem scimus tibi missum a domino rege Eduardo Anglicorum illustrissimo. Ideo hic in summa breui de aliquibus tractabimus, hoc est de illorum compositione, ut compendiosum reddamus, & non prolixum. Compositio adamantis. Compositio adamantis sic fit ex natura argenti terminati in naturam lapidificam. Recipe ergo de aqua argenti terrestri, & pone illam in uase indurationis ad indurandum, & mitte intus molem terream per temporis spatium supradictum. Postea mitte de aqua aerea in mole, in qua formari debet dictus lapis. Postea da sibi informationem in umbra per tres dies quae est prima informatio, quando aqua aerea fit gumma uirtute spiritus aquae terrestris. Post uero administra sibi aliam informationem quae fit gyrando molem cum sorpicibus argenti deaurati uel de auro scilicet illud quod est inferius ad superius taliter, quod lapis tangat aquam induratiuam, & stet ibi per tres dies continuos ad solem fortem in aestate: in Autumno uero & Uere per sex dies, in hyeme per 12. quo facto, fac transire per digestionem, quae dicitur Optesis, & per aliam, quae dicitur Optatesis, per tempus quod supra scriptum est de lapidibus philosophicis. Sed in digestione quae dicitur Sulfur, stet per quatuor aut tres dies continuos, quia ratione sue indurationis indiget magis de ista digestione quam alii. Iste lapis sic compositus, omnibus aliis est solidior. Est enim tantae soliditatis, quod ferrum nec ignis ipsum diuidere potest & fit ratione altitudinis suae naturae, & est uirtuosior naturali. De balastio. Balax est lapis, creatus seu generatus ex duabus naturis duplicis argenti uiui equaliter mixtorum, scilicet ex aqua aerea argenti, & ex aqua aerea auri simul compositis in molle suo, pone ad indurandum in aqua induratiua argenti, & inaqua induratiua auri simul mixte aequaliter: deinde, quod sequatur sibi per istas tres digestiones seu decoctiones, sicut in coctione lapidis philosophorum diximus. Et tenendo processum sicut in compositione carbunculi, alias nihil addendo in processu compositionis carbunculi. De Sapphiro. Sapphirus componitur ex duplici natura argenti uiui, aquatici scilicet ex aqua aerea argenti, & ex aqua aerea stanni in quarta parte ponderis argenti, & similiter de aqua ioduratiua argenti, & de aqua induratiua stanni praedicti ponderis induratum in molle cerea, & decoctis sicut de aliis dictum est supra. De balandina lapide. Balandina componitur ex argento uiuo ferri, & est coloris rubei ualde, & resplendet ratione sulfuris decocto & conuerso in naturam aquae aereae ignitae respiciens naturam argenti uiui, & quia sua natura est ex aere, ideo restringit sanguinem. Recipe ergo de aqua aerea ferri, & imple mollem ceream post uirtutem restrictiuam acceptam, & indura illam in aqua terrestri restrictiua ferri, & prosequere per informationes supradictas. De compositione Turchosae. Turchosa est composita ex natura duarum aquarum aerearum, & duarum restrictiuarum. Recipe ergo ◉. quatuor aquae aeree Ueneris, & i ◉. aereae Saturni, & pone ad indurandum in molle cerea in aqua induratiua Ueneris, mixta cum aqua terrestri plumbi per pondus dictarum aquarum aeris, & da sibi informationes aliorum lapidum. De compositione Exmiraldi. Exmiraldus componitur seu generatur ex una natura duarum aquarum aerearum, & duarum restrictiuarum. Recipe quot partes uolueris de aqua terrestri argenti, & cum illa misce quantum uolueris deaqua terrestri cupri, donec uideas quod habeat intensum colorem uel remissum secundum quod uolueris, & pone prius mollem cerae in propriis aquis terrestribus per spatium quintae partis horae, ut melius impleatur uirtute induratiua, prius implemollem aquae aereae cupri, & pone ad indurandum per unam partem horae. Postea uero yra mollem, ut dictum est de Carbunculo taliter, quod aqua induratiua seu terrestris tangat aquam aeream congelatam, & dimitte sic stare per tres dies continuos ad fortem solem in aestate, & in uere & in autumno per sex dies continuos, in hyemeper 12. dies: quia istis finitis, extrahe lapidem induratum, & fac ipsum transire per tres informationes uel decoctiones, sicut de lapide philosophorum diximus in practica sua, & per informationes intelligedecoctiones tres: prima dicitur Optasis, secunda Optatesis, tertia dicitur sulfur, ut supra explicauimus. De compositione Eliotropiae. Eliotropia componitur ex unamet natura, de qua componitur Exmiraldus & per pondus & mixtiones aquarum illius. Sed antequam aqua cupri ueniat ad perfectam indurationem, ita quod sit in spissitudine sicut albugo: capies mollem tuum cum forpicibus ab aqua induratiua, & mitte super aquam medie induratam 4. aut 5. guttas minimas de aqua aerea ferri, tunc mollem sumes cum forpicibus argenteis, & mitte in aquam induratiuam per unam partem horae. Postea extrahe illam, & pone in aqua induratiua per unum Credo in Deum, & unum Salue regina, & da sibi indurationem per tres dies ad solem fortem in aqua terrestri Exmiraldi gyrando mollem, ut de aliis dictum est: postea extrahe illum a cera, & da sibi informationes, ut diximus de Exmiraldo. De compositione Camapheus. Chamapheus est lapis, habens colores multos & multiformes: quidam sunt albi, & alii nigri, & alii rubei, & alii inter nigrum & azurium & album sicut calcedonii. Et quodlibet istorum habet suam diuisam naturam, & uirtutem in compositione: sed inter omnes lapidarios rubeus laudatus est, sed uterque sunt boni secundum suam propriam naturam. Et albus componitur ex aqua aerea argenti, & ex aqua aerea stanni, & ex aqua aerea plumbi equaliter mixtis positis ad indurandum in molem habentem figuram hominis in aqua induratiua argenti & stanni per aequalia pondera. Rubeus uero componitur ex aqua aerea auri, & aqua aerea ferri aequaliter positis ad indurandum in aqua terrestri auri, & in aqua terrestri ferri mixti per aequalia: uel potest componi ex aqua aerea argenti equaliter mixtis positis ad indurandum in aqua induratiua auri & argenti. Item, niger componitur ex aqua aerea plumbi, & ex aqua aerea argenti, & ex aqua aerea auri indurati in aqua terrestri argenti, & in aqua terrestri plumbi per pondus praedictum. Postea positis ad solem, & quod transeat per omnes tres informationes. Quomodo componitur Topagius. Topazius componitur ex natura duplici argenti uiui reducti in speciem aeris. Recipe ergo aquam aeream auri, & misce cum illa quartam partem aquae aereae ferri, & pone in molem ad indurandum in aqua induratiua auri, & fac sicut de aliis diximus. De compositione Calcedonei. Calcedoneus componitur ex aqua terrea ferri, & ex aqua terrea argenti mixtis aequaliter, & positis ad molem ad indurandum in aqua terrestri ferri, & lunae mixte aequaliter. Et quod transeat per omnes tres informationes sicut alii. De compositione Berilli. Berillus componitur ex substantia duplici argenti uiui: una uero est de aqua argenti aerea, & altera de aqua aerea stanni, quae ducuntur in aeris natura mixta aequaliter, & imple molem tuam ut induretur in aqua terrestri argenti & stanni. Deinde da sibi informationes sicut de aliis diximus. De compositione parlarum. Compositio parlarum fit ex substanatia triplici argenti uiui conuersae in substantiam aquae aereae. Recipe igitur aquam aeream stanni, & aquam aeream plumbi, & aquam aeream argenti aequaliter mixti, & induretur in mole cerea in aqua induratiua stanni, & in aqua induratiua argenti & plumbi mixtis aequaliter, & post transeat per informationes quas supra diximus. De compositione parlarum per aliam uiam. Parlae per aliam uiam componuntur sic: Puluerisa probas minutas in puluerem subtilissimum, & dissolue eas in tali aqua, in qua argentum uulgi dissoluisti super digestione de I. ponendo de aqua dicta quae natat super margaritas in grossitudine medii digiti, & post solutionem natabit quaedam limositas ad modum cuiusdam tele. Et ista tela, Princeps serenissime, est forma transparens parlarum orientalium. Et per hoc, quod diximus, elucidatur illud capitulum nostri testamenti, in parte illa quae tractat de parlarum confectione, quod incipit, Ostensio uirtutum liquoris exuberandi. Item, postquam senties, quod margaritae liquefactae sunt intus aquam M. separabis aquam cum limositate margaritarum in uase altero inclinando uas suauiter taliter, quod nihil de fecibus uadat cum aqua limositatis. Si uero cum aqua limositatis fuerit aliquid de fecibus, cola ipsum per pannum sericum bene mundum: post hoc pone aquam illam in qua limositas parlarum in ampulla cum longo collo in digestione de H. per nouem dies, quibus transactis, fiet aqua illa cum limositate metalli totum unum corpus. Et per hoc elucidatur cap. nostri testamenti, quod incipit, Quando tu neuras celldictes parles est pasta blanc sacram liquefactes per la uirtut de laquet. Postea uero habebis moles tuos ex auro puro, uel exargento deaurato a parte interiori, quod ad similitudinem cuiusuis margaritas formatas fore. Et consimiliter baculum auri uel argenti deaurati, & fac, quod omnes molles in partes duas diuisae sint. Et si molles fuerint rotundae, uel quouis modolalio factae, & indiguerit foraminibus, perforabis illas partes molles, coniungetur alteri, & imple molles tuas de pasta pulueris que remansit de aqua limosa ita, quod uterque pars mollium sit pasta plena per foramen mollium mites unum filum auri: & sic facies omnes, & dimitte stare pastam sic in mollibus suis per unum diem naturalem: quo transacto, si uides quod molles possunt diuidi a pasta, trahas grana illa a mollibus, & si non, dimitte siccare dum possis grana illa extrahere. Cumque grana illa extraxeris a mollibus iam dictis, ponas illam ad desiccandum in filara marmorea, uel in quadam silara uitri, uel aliqua re uitrea, que sit ampla & plana. Et cooperi cum quodam uase uitri, uel cum aliqua re, ne puluis tangat ipsos lapides. Et stent ibi usque sint bene siccae. Et per hoc quod breuiter diximus, elucidatur capitulum in testamento nostro, in nostro magisterio quod incipit, praeterea postea fiet artificaliter modulus de auro & quantitas etc. Et post formationem margaritarum & illarum desiccationem tu accipias unum filum auri longum, & mitte illum per foramen margaritarum, & caueas quantum fuerit tibi possibile, ne illum tangas cum manu, nisi cum quibusdam forpicibus argenti deaurati, aut de auro: dum uero sic habueris, habeas quoddam uas uitreum, factum ad modum oui gallinae, & cauillabis illa in utraque parte. Illud quod est intra, debet esse depositum. Item, ponas margaritas suspensas per filum auri in aqua limositatis, quam per nouem dies posuisti in digestione de H. taliter, quod submergantur in aqua, & statim pone coopertorium, & dimitte sic stare ipsas per duos dies naturales: quibus finitis, extrahe margaritas tuas de uase illo, & pone illas ad umbram ubi illas sol non tangat per tres dies naturales. Deinde administra sibi formationem Optasim hoc modo: Tu, Princeps serenissime, ponas tres probas in filo auri, deinde mitte in unam testam oui quae cooperiat omnes tres margaritas, uel plus illarum quantitatem. Deinde alias secundum quantitatem oui, quam uoluerit subse continere, & ponas uas uitreum uel ouum: & sic deinceps, donec ordinate fuerint. Et si fuerit tepus aestiuum, mitte stare illas sic ad solem per tres dies naturales. In uere uero & autumno per sex dies, in hyeme per nouem. Sed nullam decoctionem Obteticam aut Obtatentam consulimus tibi in hyeme alicui facere, & qualibet die gyrabis oua uel uasa supradicta de tribus in tribus, horum quippe finitis diebus trahas margaritas tuas, deinde administra sibi formationem per tres dies Inlfulderh ipsis positis in uase, quod dicitur perfectorium: quibus finitis, ponas margaritas tuas a tripode Attanor, & uidebis quae naturalibus non inuident in omni perfectione, tunc utere illis. Alia compositio margaritarum. Si autem istam fabricationem consimiliter facere uolueris de conchilibus inuentis in ripa maris, quae colores habent multifarios: quia quaedam sunt albae, ut parlae communes cum colore orientali, quaedam crocee ad modum auri purissimi similiter colorem habentes orientalem. Alia uero cum colore brisilii habentia similiter colorem orientalem. Potes igitur Princeps illustrissime componere parlas tuas de quibusuis conchilibus. Et parle erunt illorum colorum, de quibus conchilia erant, de quibus fuerunt compositae. Fitque pulcherrimum operis ex omnibus istis. Non uidimus uero partem, in qua ista conchilia supradicta reperias, nisi in Cypro prope ciuitatem Famagustae, & in regione Portugalliae, prope ciuitatem Listone, in ripa maris. Et in quadam uilla Anglia, quae dicitur Conilla, & in alio loco, quae dicitur portus Syluenae usque ad sanctum Uincentium de finibus mundi. Uidimus enim omnia ista dum ad Angliam transimus propter intercessionem domini regis Eduardi illustriss. Ergo quae omnia tibi diximus tam de philosophicalibus lapidibus, quam de uirtuosis uel preciosis lapidibus sufficiat causa breuitatis. Et quia doctrina quae tibi tradita est, potes alios quosuis componere recipenido colorem uniuscuiusque lapidialis, & formas illorum & figuras, & tunc facere mixtionem de aquis diuersis secundum doctrinam prius traditam. Et si tu Princeps illustrissime ista quae uerbis grossipedalibus scripsimus sine aliqua subtilitate operis compleueris, inuenies uerum quod diximus. Noli tamen festinare, nec ab opere cessare. Non enim agites naturam propter minas. Et si diuiseritis naturam propter minas operare plus dabit tibi quam optas. Si uero Princeps illustrissime uis scire rationem quae est naturaliter, quia aqua istius doctrinae tantam habet uirtutem, ut per artificium de illarum natura componitur ex una parte isti lapides, ut illi potentiores in uirtute sint naturales. Ex altera parte philosophorum lapides Ray. Lul. Ani. Transmu. quaeras in lapidario nostro, quia satis prolixe tractauimus in parte prima ad faciendum rationem huiusmodi. Et sic habebit omnium complementum cum nostra intentio in praesenti compendio non sit nisi practica nuda & theorica cum adiuuamine qui est trinus personaliter, unus essentialiter regnans per omnia saecula saeculorum. Amen. * H17 Finis compendii animae transmutationis artis metallorum. De significatione literarum. A Significat Deum, qui est huius operis causa prima. B Significat quatuor elementa confusa in metallis. C Sig. lunariam rectificatam in qua soluuntur metalla. D Sig. quintam essentiam uini, seu quintam essentiam in sua perfectione. E Sig. animam metallorum, quae dicitur Sulfur naturae. F Significat ipsa metalla. G Significat limos elementorum. H Sig. calorem primi gradus balnei. I Significat calorem secundi gradus cineris scilicet. K. Sig. calorem tertii, sublimationem sulfuris. L Sig. animam corporum, id est, calcem immediate genitam propter menstrui dissolutionem. M Significat spiritus corporum perfectorum. N Significat aquam metallorum. O Significat aerem. P. Significat ignem. Significat instrumenta uitrea. R Significat ipsum lapidem. A Significat Deum. B Significat Mercurium. C. Significat salis petram. D Significat uitriolum. E Significat menstruale. F Significat lunam claram. G Significat Mercurium nostrum, H Significat solem purum. I Significat compositum lunae. K Significat compositum solis. L. Significat. terram compositi lunae. M Significat aquam compositi lunae. N Significat, aerem compositi lunae